11/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization


image: as001

ERYCII PVTEANI EPISTOLARVM ATTICARVM MISSVS SECVNDI, IN CENTVRIAS TRES DIVISI. [gap: illustration] COLONIAE, Prostant in Officinā ELZEVIRIANA; CIC IC CXVII Cum Privilegio Regis Christianissimi.



image: as002

[gap: content list]

image: as003

NOBILIBVS, MAGNIFICIS, PRVDENTIBVS CONSVLIBVS ET SENATVI POPVLOQVE MECHLINIENSI Erycius Puteanus Felicitatem.

MVNVS hoc meum, nisi mittam potius quam feram, SENATORES Optimi, parum vim nominis ac legem sequar. Epistolae sunt, et sic dictae: ex eo, inquam, Eruditionis genere, quod proprie Litterarium est, usum vero pretiumque olim


image: as004

invźnit, sed cum necessitate conjunctum. Quid opus Encomio? Sic homines cum hominibus, cum non loquuntur, verba tamen faciunt: imo cum ipso Deo. Preces formulis suis conceptae et ordinatae, quid nisi Epistolae sunt? in caelum, et quo nemo ascendit mortalium, mittuntur. Etiam quae a Numine hominibus ad bene beateque vivendum praescripta sunt, Epistolarum quasi imaginem induunt: quemadmodum et Principum Placita; sic quidem a Iustiniano appellata: Quodcumque Imperator per Epistolam constituit, vel cognoscens decrevit, vel Edicto praecepit, Legem esse constat. Ideoque quot in Legum Codice Leges, tot quodam modo Epistolae sunt, et ab Imperatoribus


image: as005

missae. Non alio sane ingenio dirigi ad absentes posterosque vox jubentis potuit; non alio unius sermo ab omnibus intelligi; non alio Oriens et Occidens conjungi. Si verum fateri volumus, amplius hoc est, quam loqui. Amplius? Epistola est: in omnium, et ab omnium quasi manu. ubique familiaris, et tamen ardua; ubique prompta, et tamen aestimata. In Scholā discitur, in Repub. usurpatur: exercet juventam, omnem deinde aetatem occupat; imo vitam. Alius negotia et commercia hoc subsidio communicat, alius lites et rixas, alius studia et ingenium. Delicias quoque et Amores ne desideres; hos scribendo Venus miscet. Tolle Epistolam, jam


image: as006

magna ex parte res humanae non erunt. Iupiter ipse ne quidem sine Epistola Deus fuit: Mercurium suum habuit, et ad homines quoque misit. Secundam igitur Linguam, Epistolam dixero: mutam esse, et tamen loqui; non loco, non tempore impediri. Etenim absentium haec praesentia est, et vocis alioquin fugientis morientisque aeternitas. Durat in tabula aut papyro oratio, tanquam semper proferatur: recens, et nullo Senio consumenda. Sic a Graecorum, et Latinorum aevo tam multi adhuc loquuntur. Sic, qui olim mortui, quia Epistolarum monumenta reliquerunt, adhuc vivunt. Ego quoque, si tantum Benignitas vestra dabit, loquar hoc Volumine, cum non


image: as007

ero; et aliquando vivam inter mortuos, si vivere Epistolas has meas, et tot simul Amicos voletis, ad quos scribo. Capite igitur hoc stili munus; hunc operum meorum Quartum Tomum, Epistolarum Secundum. Capite, vestrumque censete, quicquid Attico hīc titulo Famae consecratum est. Vt vero splendorem vestrum sustineam: cum pompā incedo et hunc veneraturus, Amicorum catervas duco. Namque ut meum attollerem, tot nomina usurpare volui: et ne ignorasse vestrum viderer, una contentus CENTVRIA non fui. Quippe ea Virtute, Doctrina, Prudentia estis; ut nisi vilitatem intelligam muneris mei, ignorem etiam quos venerer: ea vero


image: as008

Humanitate, Candore, facilitate; ut ingenij fiduciam capiam, et ad familiarissimum eruditionis argumentum descendam. Haec ipsa nunc etiam Epistola est, qua tot Epistolas mitto. Epistola, qua et Vrbem, et Vrbis vestrae Genium veneror. Vrbem si respicio, Antiquitate venerabilis est, et tanquam heri nata, florem vigoremque servat; post tantam temporum hiemem, velut ex ipsa tempestate pulchrior, e squallore hilarior, e miseria felicior. Et quid non passa, ut clade major appareret? Vicit fati vulnera, cicatrices delevit, sic quoque priscae appellationis dignitatem servans, Nitidissima inter urbes vicinas, ac sorores. Mediam ecce Lovanium, Bruxella,


image: as009

Antuerpia cingunt, id est, Amoenitas, Nobilitas, Pulchritudo: et Amoenam, Nobilem, Pulchram confitentur. Elegantia, sive mundities Vrbis meruit, ut a pluribus olim Principibus, velut procis petita, bella de se mota, litesque spectaverit. Digna tandem habita, quae sola Provinciam faceret; et a BVNGVNDIS primum Heroibus, deinde ab AVSTRIACIS, id est Augustissimis teneretur. Sed mirentur alij, quicquid a loco et situ pulchrum est: ego magis quem dixi Genium, mores civium, et humanitatem, candorem et robur, religionem et pietatem. Sic Natura sua sunt, et magis vestro, qui regitis, Exemplo. Natura, quam ipso illo externo cultu satis ostendunt.


image: as010

Nam quisque fere populus in condendis urbibus, struendisque domibus, Genij sui imaginem exprimit. Vt etiam animus constitutionem corporis sequi solet: ita a situ homo et habitatione partem indolis trahit. Deinde Exemplum illud vestrum quidni laudem? Optimi estis, Iustissimi, Religiosissimi: et praeter Virtutes omnes, Litterarum elegantiam tam solicite fovetis, ut gerere Patrocinium videamini. O animos verā gloriā incensos! Quasi parum esset, domi laudem mereri; voluistis et foris Liberalitatem, atque Magnificentiam testari: in aliena Vrbe studia et ingenia complecti. si tamen alienam putatis, quae studijs et ingenijs consecrata est.


image: as011

Quid pulchrius? quid Famā et AEternitate dignius? Collegium TRILINGVE, Magnorum Virorum Professione nobilitatum, annitente Clarissimo Viro HADRIANO BAEXIO, loci Praeside, Vestrum fecistis. Atque hoc pulchrius fuit, quam novum fundare atque erigere. Vestrum, inquam, TRILINGVE fecistis; quia jam Linguas, imo Artes feceratis. Me simul vestrum, qui in eodem illo loco totum jam decennium, Serenissimi Principis mei, et Amplissimorum Ordinum auspicijs, doceo, dissero, dico, cum Historiā et Antiquitate Romanā, etiam Sermonem propagans. Vos autem tam generoso consilio animare velut Linguas Artesque, et renovare


image: as012

celeberrimorum Civium memoriam voluistis: prorsus ostendere, vestros esse, qui bene nuper de Linguis Artibusque meriti, non minus Patriam, quam peritiam indicarunt. Hac eruditione et simul pietate CHRISTOPHORVS LONGOLIVS fuit, purissimae vir facundiae, qui redivivum nobis Tullium Lingua et Latinitate dedit. Hac NICOLAVS CLENARDVS, et quia in Vrbe vestra, ad Linguas quoque natus. Hac AVGVSTINVS HVNNAEVS, et eruditione instructus, tam facilem ad Philosophiae arcana viam aperuit, ut ad Graecas simul elegantias discentium desideria erexerit. Triumviros hos nominasse, satis est. omnes enim si recenseam; DODONAEI


image: as013

Medici, WISSCHAVII Iurisconsulti, et jam e Societate IESV, COSTERI, ex Academia Lovaniensi PALVDANI Theologi dicendi sunt: imo omnes si recenseam, COXII Pictores, alijque Artifices summi dicendi sunt. Sed ad Miracula venio. Dedistis Caecos, et tamen Doctos Disertosque: qua laude NICASII VORDANI OS ingeniumque excelluit, et aliorum fortassis oculos ac lumen superavit: tenebris clarus fuit. Clara Viris tam Magnis Vrbs vestra: in quam olim, CAROLI AVDACIS beneficio, suprema Belgicae Curiae Themis, et sic [gap: Greek word(s)] venit. Venit, inquam, et venit Cives, ac deinceps fecit, qui dignitate eminerent,


image: as014

omnia Provinciarum lumina essent atque ornamenta. Ex hoc Iustitiae Sacrario MECHLINIA ipsa, et Cameracum Archiepiscopos; Gandavum, et Tornacum Episcopos accepit; Concilium Principum Sanctius Praesides; Brabantia, et Gelria Cancellarios; Lucemburgum, Flandria, Artesia, Frisia, Namurcum Praesides. Denique hinc prodierunt Viri, qui ad Maximos Reges Legati essent, magnumque munus pari Virtute illustrarent. Etiam Archiepiscopi Sede donati estis, et produxistis Antistitem, qui tantum fastigium Tertius impleret, Illustrissimum MATTHIAM HOVIVM, dignum non uno saeculo Virum, suo majorem. Vivat ille


image: as015

semper, vel alij hoc exemplo; adversus errores omnes, et corruptelas Ecclesia munietur. Vos vivite SENATORES Optimi; amare Elegantiam, Doctrinam, Virtutem pergite; viros cultissimos, doctissimos, optimos semper daturi. Vivite, me amare pergite, ut vester censear, postquam vestrum esse hoc munus volui, affectus cultusque mei velut pignus. Dedistis nuper beneficium, quod a Brabantiae pariter Vrbibus accepi; et in hanc Arcem, in hanc inquam Palladem meam, liberales fuistis, ut elegantius habitarem. Vitrea fenestra excepit AEternitatis vestrae nomen; et quidni igitur ad libros quoque meos transferam? Vsurpabo ingenij


image: as016

monumento lumen, quod jam Arci immisistis: et reddam lumen, ut accepisse videar. Valete. Lovanij, in Arce, VII. Kal. Septemb. oo. ICC. XVII.



image: as026

APPROBATIO CENSORIS.

REcensui Centuriam hanc Epistolarum Atticarum, quas ad Nobilem Clarissimumque Virum DAVIDEM FLORITIVM RIQVEBOVRG-TRIGVALTVI mirā stili elegantiā non ita pridem scripsit Amp. ERYCIVS PVTEANVS, Historiographus Regius, Belgarum Principibus a Consilijs, et Eloquentiae in Lovaniensi Academiā Professor disertissimus. Easque dignas reperi, quae typis adornatae ad caeteros litterarum candidatos transferantur. Magnum certe argumentum! quod hoc elogio magnus Seneca celebravit. Si, inquit, imagines amicorum absentitum jucundae nobis sunt, quod memoriam renovent, et desiderium absentiae falso atque inani solatio levent: quanto jucundiores sunt Epistolae, quae verā amici absentis vestigia, verasque notas adferunt? Datum Antuerpiae, in Seminario Episcopali, Id. Septemb. M. DC. XVII.

LAVRENTIVS BEYERLINCK, Archipresbyter, Canonicus Eccles. Cathed. Antuerpiensis, et Librorum Censor.



page 1, image: bs001

ERYCI PVTEANI EPISTOLARVM ATTICARVM MISSVS SECVNDI. CENTVRIA I.

EPIST. I. IOANNI ZOLKIEVVSKI, Palatinidae Kiovviensi.

ALiquam eruditionis et ingenij partem EPISTOLAS esse, Illustrissime DOMINE, ostendere ego ausus sum: aliquam item Reipublicae et Militiae, omnium seculorum felicitas edocuit. Curiam et castra etiam Stilus occupat; et ubicumque res geruntur aut consultantur, Scribitur. Possis Mercurio Sagum pariter et Togam tradere, idemque numen rebus et sermoni praeficere. Etenim quo vox non penetrat, Epistolae diriguntur, velut alis instructae: ubi lingua silet, manus loquitur, sermonis et ipsa dives.


page 2, image: bs002

Interdum quoque, cum spiculis gladiisque obstacula sunt, pugnant calami, et sine tumultu pacem, sine sanguine victoriam moliuntur. Sed mea haec Scriptio, et tranquilla Stili Epistolici opera, etsi nec belli consilia, nec curiae curas, nec Regum Principumque secreta disputet, altiori tamen Patrocinio, id est tuo, stare debuit, tuo item favore suffragioque hominibus, qui jam sunt, et moxerunt, commendari. Eruditionem tracto, Scholam loquor, muneris et familiae negotia narro, et quae Sapientiae velut limitibus sepra. Sed quid? facio, quod ubique locum habet; imo facio, quod legere omnibus jucundum sit, tibi vero etiam opportunum. Confer singula: Eruditionem discis, Scholam aestimas, PVTEANVM amas, et quae ille Sapientiae caussā publice, qua voce, qua stilo promit. Quia PALAESTRAM quoque BONAEMENTIS generoso affectu nostrae voluisti juventuti commendare; quantum exigere ab indole tuā Minerva


page 3, image: bs003

potuit, Litteris tribuisti. Sic vero quafi satis domi ad vota non properares, cum pari ingenio et industriā complexus esses, quicquid ne senes quidem omnes assequuntur, foris, et potissimum in Belgico hoc Athenaeo, non tam discere, quam experiri, me Mystagogo, voluisti, quantum didicisses; firmare et roborare, que felici fun damine struxeras. Nam viris summis et in omni scientiarum genere clarissimis quia partim Samoscij, partim Cracoviae usus es, omnia patere divino ingenio tuo potuźre, quae laboriosa industria recludit. Accessit SIMONIS SIMONID AE Directio; hominis, an Semonis? qualem mehercle prae Chirone Achilles olim delegisset. Atque his subsidiis felix, eam solummodo industriae nostrae operam reliquisti, quam supplere judicij maturitas poterat. Quis eras, et quo animo humiles jam curas adelescens superāras, illa tua virilis toga, vix biennij usu familiaris, loquebatur; titulis honoribusque a Serenissimo Invictissimoque


page 4, image: bs004

Rege SIGISMVNDOEX exornata. AEstimavit ille in Filio etiam Patris nunquam intermorituras Virtutes: et ut plures STANISLAOS Reipublicae promitteret, Illustrissimam indolem tuam glorioso favoris stimulo concitavit. Ergo fasces te RHVBIESZOVVIENSES cingunt, et in Musarum tamen studiis florem vitae occupas: te pupuli su spiciunt, et communi adolescentiae lege Litteris operaris. Plane, ut compendio laudatissimos hos conatus exprimam, animum summis jam parem rebus, ad aetatem revocas; Virtutis fructum ad angustias annorum. Sed quid? ignem alis, et concludis: lumen accendis, et premis: tanquam discendi adhuc necessitas urgeat, facis quae alij, cum majora possis; facturus adultior, quae pauci imitentur. Sic te consiliis suis imperioque Incomparabilis prorsus Heros, tuus Pater haber: quem ut scire te ostendas, audis tur mereri, imitaris. Novit vero ille, nullum ingenium sine doctrinā summum


page 5, image: bs005

esse; nullam aetatem meliorem Litteris: nam quantum gessit, tantum quoque ex eruditā Antiquitate observavit. rerum maximarum momenta Palladis consilio dirigi: ad exempla Graeca et Romana animum composuit, Fortunae velut manu injectā. domi militiaeque librorum usum valere: historiam omnem perlustravit, et robustā adhuc memoriā possidet. Hoc agit igitur, ut cum ipse maximus sit, majorem se tamen Filium quandoque relinquat Reipublicae, fortem, prudentem, doctum, facundum, omnibusque florentissimae Fortunae, et absolutissimae Virtutis subsidiis atque ornamentis instructum. Ac sane inter summa et feliciter victura facinora, hoc strictius AEternitati jungitur, quod te non minus Patriae, quam sibi genuerit: ut quantum ipse caussā omnium praestat, a te sperare publica libertas possit. Sed et tuae magnitudinis pars est, sic natum esse, ut divelli a charitate Reipublicae non


page 6, image: bs006

possis; ei filium esse et heredem, quem Patriae Patrem Sarmatarum incolumitas appellat. Respice et intuere, qui te genuit; et quantum Regi atque Reipublicae debeas, expressum habes: imo respice; et quicquid fortissimi ab omni aevo Imperatores dignum gloriā patrārunt, in unā velut imagine conclusisti. Itaque non immerito huc te voco; et ut omnium Virtutum compendium videas, non alium praefigere in exemplum debeo, quam qui omnibus te videtur produxisse. Iam nec satis, quem tu Patrem appellas, summum esse; quem unum potes admirari, gessisse et gerere maxima; nisi parte Virtus Gloriae consignet. Quantum ille perfecit, tibi incumbit: ut Parentem jactes, et tantum sustineas nomen; paria tibi praestanda sunt. Non ego hīc commemoro, quae bella incredibili celeritate perfecit, quos populos devicit, quos motus pacavit, quos exercitus fudit, quas urbes cepit, quos triumphos duxit, dubium, manu an consilio fortior? ductu


page 7, image: bs007

an auspicio felicior? Nullam Fortunae vim esse, suā Virtute edocuit. Et quorsum commemorem? quicquid nobis Fama publica explicuit, ignorare tu non potes: nec ego referre, quae in parte etiam vidisti, cum in castris, et sub pugnantis, ut sic dicam, vincentisque Parentis oculis, Rebus pariter Litterisque adolesceres. Vincti Monarchae, et victa Moscovia loquitur, quam feliciter summam Exercituum Praefecturam ZOLKIEVVSKI administret: nec ideo minor, quod post SAMOSCIVM, Virum maximum aeternumque bellavit. Etenim produxit Sarmatiae signa per latissimas regiones; et ubique victor, terrorem urbibus populisque incussit; in gloriam Regis felicissimum rerum gestarum eventum conferens. Rex ipse, ad hoc natus, et a Deo velut constitutus, ut plura imperia Poloniae adjiciat, tanta Parentis tui molimina extulit; et, ut in conspectu Reipublicae, atque adeo Orbis universi essent, publicis Comitiis laudavit, postquam sisti sibi


page 8, image: bs008

Tyrannos, et Regio apertoque simul Victorem curru, etsi renitentem, jussisset invehi: sic vere magnus, fortis, invictus, quod Ducis virtute Fortunam ostenderet; imo dignus tantā felicitate, quod et suis triumphum imperaret. Excepit igitur tanti honoris radium tuus ille Pater; iterumque meruit, quia recusārat. Excepit, inquam, et, ut nihil sibi adscriberet, in Serenissimum SIGISMVNDVM, velut orientem Imperiorum Solem regessit. Haec cum ita sint, quid ni divinus ille tibi surgat animus, ut generosā quādam aemulatione exprimas decus, quod potes usupare? Ad maxima quoque facinora hanc indolem pietas vocat: quantum tu quandoque geres, paternae accedet Famae; et geres, quantum bonarum Litterarum, prudentiae, sapientiae subsidiis molieris. Nemo recte Bellum administravit, nisi scierit; nemo Rempublicam, nisi adierit: scire, adire tu coepisti, quia eas tibi Artes familiares reddere, quas ut ex me quoque audires, tanto itinere aestimasti.


page 9, image: bs009

Missus ab Illustrissimo Parente, cum tot urbes perlustrasses, quot Germania ubique in adventum tuum, tanti laeta conspectu hospitis, recluserat, Belgicas has oras penetrasti, Lovanium venisti; quia sic ille jusserat, a quo missus eras; quia sic volebas ipse, qui missus, salutaturus Serenissimos Belgicae Principes, laustraturus tanti tamque diuturni belli vestigia, et hanc in ipsā etiam tempestate tranquillam Grudiorum Minervam, tot Virorum Doctrinā inclytam, et ab ipsis Academiae incunabulis Iuventuti Sarmatae frequentatam. Libens repeto, venisti: sed tibi quid potissimum tribuere Belgae omnes debeant, ab ipsis Principibus potuerunt discere: peculiari humanitate exceptus es; et quid, nisi Vrbi huic commendatus, in quā sedem figeres, et studiosum aliquot annorum otium pulcherrime occupares? Hoc etiam cum voluptate itero: fixisti, occupas. me vero familiari etiam affectu tuum fecisti, a quo Pacis Bellique disciplinam


page 10, image: bs010

et universam denique Reipublicae bene administrandae rationem haurires: si tamen haurire videaris, quam ab aliis, ut dixi, accepisti. Sed et ipse familiaris sum: Epistolas offero; et in his fortassis erit, quod ad Rempublicam aut Militiam spectet, aut certe, quod agi et scribi in Academiā solet: quodque ille agere et scribere, quem Doctorem elegisti. Nam velut semina hinc inde spargo melioris doctrinae; quae collecta, et felici mandata terrae, seduli animi germen producant, et affectum Virtutis. Vide igitur; et sic cogita, Si non istas, Epistolas certe et in Republicā, et in Militiā locum sibi vindicare; et quodcumque stilo argumentum obnoxium esse. Ita salve, et Parentem exprime.



page 11, image: bs011

EPIST. II. Mediolanum. FREDERICO CARDINALI BORROMAEO, Archiepiscopo Mediolanensi.

NIhil in omnibus Fortunae blanditiis laetius unquam putavi, quam Bonorum Magnorumque amicitiā frui. Postquam vero singularem affectum quendam incredibilis Humanitas tua in me direxit, equidem Rex mihi visus sum. Nimirum, ut non sine imbre venti aliqui spirant: ita et liberalissimus ille animus tuus continuis me beneficiis irroravit. Mitto jam vetera, sed aeternae me moriae dicanda: hoc nunc imprimis aestimare debeo, quo tuum me esse publice testaris, et inter eos censes, qui ingenii operam Bibliothecae impendant. Accepisse MONTORFANVS se Numisma scripsit, transmittendum; et sermones simul explicuit, vel prae auro aestimandos. O me beatum igitur, quem Amor simul et Honor a tanto Viro, Antistite, Principe, complectitur! Ignis


page 12, image: bs012

iste merus est qui urit, stimulus qui urget, ne ingratus videar. Numisma ipsum quoties oculis usurpabo, agnoscam beneficium, et simul quid debeam, publice ostendam. Sed profiteri obligationem meam tam luculento signo suave erit, quod censebunt omnes, non potuisse nisi a maximo Viro provenire. Vnde si caussam quoque examinent non vulgaris beneficii, et litteras amare incipiant, et te earum Patronum unicum vindicemque venerari. Gratiam igitur scribo, et pectus meum magno tuo Nomini devoveo. Pectus inquam, quod excolere porro pergam, quia insignire voluisti. Nam quemadmodum cordis figurā bullam antiqui expresserunt, ut homines eā imprimis parte corporis excellerent, quā viverent, id est, virtutes sequerentur: ita omnino signum istud accipiam et gestabo, Doctrinae et Virtutis stimulum. Hanc enim utramque tu illustrissime Domine, mortales omnes, sed praecipue eos doces, quos dignos Amore et familiaritate tuā habes; dignos Bibliothecā, id est,


page 13, image: bs013

Famā. Ego porro adnitar, ne ignavus in illo virorum numero sim, qui e tuo fonte derivare in Rempublicam Christianam litterarum monumenta incipiunt. Et quoniam Palaestram BONAE MENTIS hic institui, praestantissima juventutis nostrae ingenia mecum in laudes aeterni instituti tui conspirabunt. Vale Optime Maxime Patrone.

EPIST. III. Teneraemondam. DAVIDI LINDANO suo.

EGo te non amem, ō verum Musarum et Apollinis germen? Imo leve Amoris verbum est: observo et suspicio. Ingenii tui floridam amoenitatem Phyllis indicat, divinitatem Oratio. Macte dulcedine illā stili, macte robore: delectamur, erudimur. Etenim et castam carminis lasciviam, et facundam syntagmatis doctrinam comparatione quadam admiratus sum: alteram ab Apolline ipso, alteram a Minervā profluxisse. Tu vero Apollo, tu Minerva, id est, homine altior, te ipso amoenior, Phyllidem pariter, hominemque nobis describis. Quid amplius dicam?


page 14, image: bs014

In lucem publicam profer hos flores, hos fructus, et aeternitatis laudem praemiumque admitte. Sic magis etiam amare incipiam, imo observare et suspicere. Vale tu jam meus inter paucos, et me tuum ama. Lovanii, VI. Eid. Mai. oo. ICC. VIII.

EPIST. IV. Mediolanum. CORNELIO BREDAE suo. S. D.

PErvenisti: securus sum. Sed Italia quī initio isto placet? quī viri, mores, caelum? Vt Belgae vivimus, et frigore quodam animi septi sumus, in novum terrarum orbem delatus videare; sed elegantem illum, ingeniis deliciisque florentem. In rebus, ritibus, atque ipso sermone virilia omnia reperies, et in reliquiis priscam majestatem. Hoc cogita etiam, in tam felici agro, spinas sentesque morum pullulare: magnis virtutibus vitia quoque adhaerere, luci umbram. Sperne, fuge, quae noxia sunt, quae menti aut corpori labem


page 15, image: bs015

creant. Ad virtutis doctrinaeque aeternitatem te indoles tua vocat: perge; et ego direxi, sequere. Versari inter homines jam incipis, tuo arbitrio vitam capessere: fac quod facis: optima puta, quae honesta sunt. Ex Epicuri hortulis hanc vocem audis: [gap: Greek word(s)] . Sic voluptatis magister docuit, ut in solā honestate voluptatem censeas, et beatae vitae summam. Sed an ego de ingenio tuo dubito? absit. Hortari et excitare mihi suave, quem amo. Non sine curā affectus est. Itaque animum integrum serva in quocumque statu: ingenium cole et exsere: [gap: Greek word(s)] omnem a vultu et sermone profliga. Audere debes, et cum modestia permittit, aliquid tibi tribuere. Hac libertate censetur ingenium, ut frontem faciemque, sed cum virtutis colore exporrigas, et latentes cum candore elegantias in occasione promas. Virum te natura fecit, tu te praesta. Nonne vides, quantum ille ibi frontis sumat, quem et originis naevus, et conditionis


page 16, image: bs016

nis humilitas infra te abjecit? vincis ingenio, vincis eruditione, vincis animo: tu sic te gere, ut intelligat se vinci. Modestiam discet, si tu audacior; et quantum ignoret fatebitur, si tu ostendas quantum didiceris. stultum est videri velle et superbire, cum vana tantum persuasio animum inflat: ineptum quoque, videri nolle, cum lucem et laudem stipatae pectoris dotes merentur. Vale, et continuo scribe. Lovanii, VII. Eid. Novemb. oo. ICC. VIII.

EPIST. V. Insulas. IOANNI SEVRIO V. Amico. S.

AMicum ecce te scribo, mi SEVRI, fragranti humanitatis aurā excitatus, quam epistola tua spirat. Dulci, sed honesto Amore ebrius a lectione recessi: musteam animo voluptatem hausi, sed haesuram. Verbo dicam; scriptionis isto mero incalui et ab imagine amare coepi, non fallaci. Tu ipse pictor, et sine umbrā,


page 17, image: bs017

sine fuco lineae sunt, non lucentes tantum candore nativo, sed spirantes. Accessit FERRERIVS noster, integerrimus animi tui interpres, quem sic amo, ut et amicos ejus velim. Hem! etiam SANDERIVM meum, et ipsum illum bonorum Patronum Praesidemque nominas? faces subjicis igni jam arenti. Alter delicium, alter praesidium meum est: et in te utrumque repperisse videor. Verus amicus amico delicium et praesidium est, aut esse cupit, cum res et occasio urgent, et fortuna permittit. Erro: neque enim Fortunae obnoxius Amor noster erit: quippe nec ab illā ortus. Amabimus, aut honesti esse desinemus, id est, vivere. Atque hoc virtutis decretum est, quod nostrum honesto et perenni Amore faciemus. Vana et enervis flamma est, quae facili incendio deflagrat: qui sine robore ignis, fugitivus est: de affectu pariter cense, vitalem esse, si animis, ut ita dicam, aeneis conceptus fuerit, ac virtute robustis. Hunc sumamus, foveamus,


page 18, image: bs018

vitā moribusque honesti simus, ut amici simus: sic amici, ut aeterni simus. Experiemur autem, in eādem arā Virtutem, Amorem, AEternitatem coli. Vale Clarissime vir, et Amice. Lovanii, VII. Eid. Ianuarii, oo. ICC. IX. qui feliciter et ex voto annus decurrat, Amicitiae nostrae auspicio insignis.

EPIST. VI. Bruxellam. ANTONIO SANDERIO.

IAm vero te respexit mitior fortuna, mi SANDERI, et e nubibus pectus explicabis quae premebant. Vtere igitur munere isto Dei: orna Spartam, quam cepisti, rectamque puerorum indolem ante omnia amore honesti imbue. Facile, qui virtutem diligit, bonus erit: qui litteras, doctus. Ordo etiam servandus, ut laborum gradus sint, et paullatim proficiant, qui instituuntur. Sed tu industria tuā omnia poteris: nec morosa infertili solo seges erit. Patris vero


page 19, image: bs019

laudes quam laetis oculis legi! atque utinam [gap: Greek word(s)] ! Plerique magnanimitatem, et

--incoctum generoso pectus honesto

habent: sed minus tamen videntur erga Musarum has elegantias affecti. Meliorem in hoc viro ignem vivere, e sparso Famae lumine pridem didici: nunc distinctius e tuis litteris. Alius vero esse non poterat, qui satis non putavit filios habere, nisi eruditos redderet; imo ut liberius ingenium tuum aestimem, alius esse non poterat, qui te doctorem elegit, operā non illiberaliter conductā. Plures sunt tam stultā avaritiā obsessi, ut insigniter sibi paternum implesse officium videantur, si adsumpserunt, quibus quam minimum solvant. Nimirum ut filios negligant, malunt pusillum profundere; cum liberos fortunis postponant. Hanc stultitiam Aristippus olim lepido sermonis aculeo pupugit. nam a Patre quo dam interrogatus, quam [gap: Greek word(s)] mercedem posceret, Mille, inquit, Denarios. At ille


page 20, image: bs020

Nimium, nimium, exclamans; Tanti ait velmancipum emam. Quid Philosophus? Licet; et sic duo habiturus mancipia, et quod genuisse gloriari poteris, et quod emisse: alterum sanguine, alterum aere tuum. Sed generosissimus ille Heros tuus, ut filios amet, Magistrum aestimat; lucrum putans, si quid hīc insumat. Tu vero mi SANDERI, [gap: Greek word(s)] tuum insigni studio coles: Pueros tibi commissos erudies, ut habeas, quibus inniti quandoque vitae tuae ratio possit. In litteris si proficient, hoc simul intelligent, quid rependere Praeceptori suo debeant. Ergo [gap: Greek word(s)] perge, et me quoque amare: cui ut nihil debeas, dignum te domo, in quam receptus es, et Hero, a quo receptus, praestabis. Sed huic annon LANVGINEM tuam (sic non invenuste videbar carmina appellare) illam Musarum favore floridam consecrabis? Ego suaserim. Typi, quos tuus petet, parati erunt ac mittentur. Vale Lovanii, XIV. Kal. Ianuarii, oo. ICC. IX. Perillustri Hero tuo


page 21, image: bs021

cultum et obsequium meum officiosissime deferes.

EPIST. VII. Brugas. HVBERTO AVDEIANTIO S.D.

ET tu mihi in epistolā spiras, mi AVDEIANTI, ne sermones ab alieno ore expectem. Quid? gratulatio ista calamo sic concepta et crispata, vivacioris adfectus quaedam quasi flamma est, et oculos animumque meum tangit. Quot litterulas aut apices, tot stricturas video ab amoris igne. Sed ō te non eruditum modo, sed bonum; qui exiguas aliquas naturae dotes in me aestimas, melioribus instructus! Ita censeo. Nam et felicitatem ingenii tui, et maturitatem eruditionis suspiciendam nobis non fallax Fama dedit. Ipse te laudavit nuper, quem lugemus, communis doctor noster, et ut amarem, invitavit. Ego vero nec segnis fui; sed tum concepi medullis affectum, qui haereret. Cum LIPSIVM,


page 22, image: bs022

te quoque cogito, mi AVDEIANTI: cum arborem, felicem etiam hunc ramum. Illa collapsa est, sed hic translatus in suum solum, unde venerat. Ita est: adoptivum suum vir ille magnus te habuit; et adultum doctrinā Patriae reddidit, cum terrā despectā caelum ipse cogitaret, quo paullo post recessit. Ego nunc vestigia ejus libo, docendi munus obeo, non sine memoriā tui. Videndi vero tui me quoque stimulat pertinax cupido; ac, nisi venis, istuc expellet. Clarissimum illud LERNVTII OS eādem operā usurpem: cui ego Viro animum meum dedo. De Laudatione funebri verus rumor est: eam habui, atque ad MORETVM misi. Aliā quidem caussā potuisset, aut etiam debuisset supprimi: sed pium erat, sciri affectum meum in magnos Manes, etiam cum eloquentiae aliquo defectu. Iudicabis: et nunc de Iuventute nostrā hoc scriptum. Vale, et Clarissimum LERNVTIVM saluta. Lovanii, v. Eid. Iun, oo. ICC. VII.



page 23, image: bs023

Epist. VIII. Montes Hannoniae. IOANNI BEMBDENO suo Medicinae Doctori.

VT res, et simul vocabula rerum pravo usu corrupimus, doctissime et suavissime Amice, difficulter aut sapientem cum eruditione, aut eruditum cum sapientiā invenias. Vtramque putamus et ponimus, ubi non ponenda est. Sapientes delirijs, eruditi nugis sumus, et ingeniosā stultitiā felicitatis umbram captamus. Quis extra nubem caput sustulit, et liberā acie quid in homine, quid extra hominem, lustravit? vix homo: tanquam pecora imus, gregem sequimur, et in omni vitā hallucinamur. Quid igitur in ipsā turbā, imo in ipso errore sapiendum est. [gap: Greek word(s)] nulla servitus, cum suam animus semitam habet ad tranquillitatem. Sed quam tum suave comitem habere pariter affectum! alioquin in ipsā iterum. turbā


page 24, image: bs024

solitudo est; quam vitare non potes, nisi amicum invenias: sed verus jucundusque amicus non est, nisi qui ejusdem tecum animi ac sensus; totus, cui patere potes. Talem te dico et scribo mi optime BEMBDENE, et nonne a te scribor? elegantissimae illae litterae tuae, illae verā sapientiā et eruditione imbutae, testes. Euge! Hoc ipsum est Philosophari. Sapientiam nosse quam secteris, prima felicitas est. Nam quod ad felicitatem imus, fallimur: ab ipsā ordiendum est. Sic vive ut vivendo felix sis: bonā et honestā mente eris. Carpe diem: silentium et tenebrae noctem tenent, et imago mortis. Somnum felicem putat, cui cum labore lux est. Cum sine miseriā vivere vitam licet, quid ni beatam putem? Sed cavendum, ne nostrā culpā miseri simus; ne aut Naturam, aut leges irritemus, quod non uno modo fieri solet. Ad honestam quietem Natura ducit, leges trahunt. Leges fecimus, postquam Naturam violavimus: Naturae vindicta leges sunt. Producti


page 25, image: bs025

in hanc vitam sumus ut vivamus: ratione donati, ut honeste vivamus; et sic felicitatem ratio ipsa praescribit. Naturam sequere, nec in rationem peccabis. Spe et metu abducimur mortales, avaritiā et ambitione: mentis mille naufragia sunt. Sed nos in portu navigemus: tumida vota eos decent, qui alta moliuntur: quiescere magnis cogitationibus mens non potest. Ergo ut concludam, in quiete felicitatem pone: quietem autem virtus facit, et quae secundum virtutem vita est. Sermone, mi BEMBDENE; ista mallem, et te audire vicissim, ne pro meo tantum gustu se stilus exsereret. Negatur: fero, meamque potius quam tuam vicem doleo. Quid autem? Comum meum Principi placuisse? gaudeo, et hoc nunc ago, ut tam insigni et heroico nomine dignum Laconismum meum faciam. De Bibliothecā dicandā, ō augustum, ō aeternum consilium! sperare a tali Heroe tale beneficium Patria audebit. Beneficium, quod vel hostes aestimabunt.


page 26, image: bs026

Cardinalis Borromaeus quam feliciter praeivit! sed infeliciter tamen, nisi sint qui sequantur. Noster ille, voveo erit cui Litterae, posteri, ipsa aeternitas debebit. De modo et ratione alias agam, et cum ipso, quem scio benignas aures, sive sermonibus, sive scriptionibus meis daturum. Libellum de Luxu hīc nunc habes: trade, et de meliore notā me insinua. Scribere nunc per summas occupationes prohibeor: et haec quae vides, praecipiti plane calamo funduntur, non animo. Sed heus, terruit me, vere dico, periculum tuum, quod fic legi, ut videre visus sim. Obsecro, si me amas, imo si te ipsum amas, caute et provide in posterum: tuum malum, meum puto. Vale, vive, philosophare, et optimum Principem, quem laudare mihi non desinis, magis magisque demerere. Iterum vale, et scribe ad scripturientem: ama tui serio bis serio amantem. Lovanii, postrid. Kal. Ianuarii, oo. ICC. IX.



page 27, image: bs027

EPIST. IX. Antvverpiam. Francisco SWERTIO suo, S. D.

DE Panegyrico HEINSII VIS dicam quid sentio? Nectar est, et SCALIGERVM immortalem reddit, et [gap: Greek word(s)] . Erat quidem ille, etiam non laudatus; sed hanc divinitatis confessionem vi orationis extorquere, ingenii penitus divini est. Bonae Musae! quae ista acumina, quae veneres, quis vigor, ac majestas dicendi? Rara omnia, admiranda omnia; magis etiam, quod de tam raro et admirando homine scripta talia appareant. Facit enim magna virtus vilius encomium; et quae in tenebris diem faciunt faces, Sole lucente languent. Atque ego (libere dicam) postquam istam Suadam inspexi, intelligere coepi, quam frigide simpliciterque LIPSIVM nuper laudārim. Ita, frigide, si [gap: Greek word(s)] iilas spectes: ardenter tamen, si amorem meum, sive potius


page 28, image: bs028

cultum in magnos illos Manes. Vale, Lovanij, Postrid. Kal. Iunias oo. ICC. VII.

EPIST. X. Gandavum. MAXAEMILIANO VRIENTIO.

PRaefabor veniam Clarissime VIR, si aut non scribendo hactenus, aut jam scribendo peccem. Debebam antea, nec debebam; ne aut amorem tuum negligere viderer, aut negotia interpellare. Debeo nunc quoque, nec debeo, ne aut scriptionem tuam ad WANNEMAKERVM vilipendere, aut quae in eā laudes meae, dicar usurpare. Ostendit ille epistolam ipsam, ut est profuso in me animo; et tu fortassis scripseras, ut ostenderet. Nam profecto PVTEANVM nonne tota loquebatur? et quomodo? ut vel periculum fascini timuerim. Vix in manu epistola mihi fuit, et rubor in vultu: sic facilem candor verecundiam gignit. Candoris autem hoc pectus meum velut domicilium est, eritque,


page 29, image: bs029

quem profiteor: et hunc laudari non sino tantum, sed affecto. Tu facies Clarissime Vir; et in aliis Doctrinam, aliasque dotes: in te ego omnia ista, et Candorem. [gap: Greek word(s)] , quem habui, ad te veniet, et lectionis operam ambiet. Vale, et amicum me cense. Lovanij, III. Nonas Iunias, oo. ICC. VII.

EPISTOLA XI. Mediolanum. RAPHAELI MONTORFANO suo.

SCriptionem tuam amo, mi MONTORFANE, etiam linguae caussā, quam sic libare juvat, si non usurpare. Sed quid ego noctuas Athenas? aut cur limites meos transiliam, et peregrinā imagine vocis nunc demum induam et stili vultum? Res, non verba scribimus, et quocumque sermone Amicitiae haec voluptas constat. Latino ego consuevi; servabo morem meum: tu alio, et vernaculo tuo; persevera. Vtrobique Lepōres et elegantiae sunt, et internuncij


page 30, image: bs030

Amoris Dei. Ego vero etiam domimeae, si idiomate censear, Mediolanum nunc habeo, Italiam in Belgicā: ideoque tuae litterae tanquam domesticae mihi, nedum amicae. Sed BIFFIVS cur non una scribit? responsum debet, si moratur, dicam ei apud Musas scribam, et arbitrum Amoris. GHILINVM amo; virum, quem virtus et doctrina amant; virum recti animi ingeniique, et pro indole Majorum. Mi MONTORFANE, quam pauci tales! vivunt plerique, tanquam non vivant: et in vitia cuncta animo prostituto, Virtutis tamen audent nomen profiteri. Scilicet nobiles sunt, quia majores habuerunt: boni etiam, si diis placet, quia divites. Sic fortuna imponit. tolle velum illud fallaxque lumen; tenebrae, et maculae sunt, et nequid gravius dicam, sordes. Istorum scito, sive decreto, bene vivere paupertatem indicat, et Sapientiae studium ad mendicos relegatur. Maximum hominis ornamemtum, animum compositum puto: injicere cupiditatibus frenum, ne in


page 31, image: bs031

avaritiam, iram, libidinem concitemur. Pravae naturae isti igniculi sunt, qui si aluntur, amburunt quicquid in nobis divini est, et in omne porro scelus impelllunt. Sic servire corpori divitiae debent, ne animo noceant: nocet autem animo quicquid honeste non fit, et cum sibi quisque natum se putat, tanquam extra legem. Natura et Religio modestiae nos obstringunt: illi tamen omni luxu ferociunt. Natura et religio notitiam cuique sui praescripserunt: illi negligunt. Vivere satis est, dum morem Genio gerant, et bonas artes bonumque animi cultum impune aspernentur. Iam quam morosi, superbi, saevi tales! quam cumque prompti injuriam facere, nullam ferre. Ad Rempub. et civiles honores ambitiosis votis plerique festinant; imo, cum quis objex, viam per ambages corrupti mores inveniunt, ac pervincit [gap: Greek word(s)] . Scilicet in hanc felicitatis opinionem vanae mentes impelluntur, quasi nihil in vitā humanā melius, quam eminere, in oculis esse, pompam


page 32, image: bs032

colligere a sordibus et lacrymis reorum. Sed quam in lubrico totum hoc ridentis Fortunae opus! Honor nisi e virtute natus, et huic innixus, levi aurā dissipatur ac perit. Virtus autem adjunctam sibi Prudentiam habet, Prudentia Doctrinam. Nisi philosophetur, qui trabeam sumpsit, et in Repub. versatur; fibi oneri, aliis inutilis est, et tanquam sine pondere ingens aliqua moles. Quid igitur Philosophari hoc? inquies. Breviter: Examinare seipsum, animum rationi subjectum habere, non efferri prosperis, non dejici adversis, denique id esse quod Doctrina suadet, Religio jubet. Quid si dicam etiam, in Religione nostrā veram Sapientiam esse? dico: nec Christianum esse, qui intemperanter, superbe, iracunde agit; aut liberum esse, quisquis vitiorum servus. Stoicorum dogma nosti, [gap: Greek word(s)] nostrum est, si examinamus; et qui sapere sibi Fortunae quodam applausu videntur, ij quam maxime


page 33, image: bs033

interdum insaniunt. Atque altioris ista argumenti, quam epistola nunc mea ferat. Familiaria namque, non seria, orsus eram, atque destināram: et tamen honesta illa quies brevem sibi laudem expressit. Honesta? imo beata, cum Litterae accedunt. Si te ad studia revocaveris, omne vitae fastidium (Senecam audis de Tranquillitate) effugeris, nec noctem fieri optabis toedio lucis, nec tibi gravis es is, nec aliis supervacuus, multos in amicitiam attrahes, affluetque ad te optimus quisque. Sic GHILINVS noster vivit, in beatissimo illo otio suo et secessu: imo sic noster quoque Saccvs vivit, quamvis in negotio. O virum! quem amo et admiror. Suas ille Musas facit, cinctus civilibus curis, et cum vix respirat. An et me isthoc modo esse aliqui volebant, et ad secreta vestri Senatus adspirare? aliam viam ingressus sum, nec jam deflecto. Fretum, non portus est, quo vocant; imo Scylla et Charybdis. A ego Vlysses aliquis, qui enavigem? Et fac me Charybdis vorticem evitare; elisum Scyllae latratum quī evadam?


page 34, image: bs034

Fac cum lucro istud munus esse, an sine livore erit? Sed ego, ducente bonā Minervā in Ithacam meam perveni; neque tamen in nidulum. E peregrinatione Lovanium reversus sum, et in LIPSII munus. An aliqua Calypso, quae revocet, et immortalitatis praemio invitet, unde abii? At mori in patriā Vlysses maluit, quam [gap: Greek word(s)] sive [gap: Greek word(s)] divinae naturae beneficio frui, pasci nectare, et aeternitatis albo censeri. Nimirum Patriae tanta est vis ac tanta natura, (e Cicerone lubet repetere) ut Ithacam illam in asperrimis saxulis, tanquam nidulum, affixam, sapientissimus vir IMMORTALITATI anteponeret. Ego vero et in patrio, id est, Belgico solo [gap: Greek word(s)] esse potero, ut haec auspicia, nunc sunt meae Musae. De Fortunā non queror: illa ubique negotium suum agit, et iniquior solet esse bonis.

Laudo manentem; si celeres quatit
Pennas, resigno quae dedit, et meā
Virtute me involvo, probamque
Pauperiem sine dote quaero.



page 35, image: bs035

Quid multis? totā vitā hoc egi, nequid lucri caussā agerem, sed tranquillo in otio libris et Bonae Menti liber vacarem.

Est etiam, ubi damnum praestat facere quam lucrum.

Hoc cogitet, quisquis discessus mei caussam examinat, et pluris apud me pecuniae studium, quam bonorum gratiam fuisse suspicatur. Bonos amare posse, imo colere videor, quamvis discesserim: et amari quoque a bonis, quorum in animis imago mea haeret. Oculorum imperfecta benignitas, nisi affectum absentis merear. Amari quam videri malo: nec videri, nisi amer. Ego vero quanti LIPSIVM fecerim, hoc discessu testatus sum. Neglexi paratum mihi apud vos lucrum, ut in locum tanti Viri venirem. Famae, non Pecuniae caussā ad meos reversus sum. Et tamen cur alibi potissimum votis divitias paciscar, aut conditiones? Regem meum hīc quoque habeo, illum PHILIPPVM; et Patriam habeo pro rerum statu


page 36, image: bs036

benignam. De pecuniae igitur aviditate cesset suspicio.

Vt fama est homini, exinde solet pecuniam invenire:
Ego si bonam famam mihi servasso, sat ero dives.

Sed ō verum te amicum, qui curam nunc isthic Famae meae geris, et subnatam sinistrae opinionis maculam conceptis verbis diluis! LIPSIOMNEMA ante octiduum ad Clariss. SACCVM misi, inspice, ac deinceps exemplar exspecta. Illa de Laudibus Iuventutis nostrae missa sunt, sed lentiori viā De Fausto meo suave fuit audire. Valeat porro, crescat, vivat, et ad nos sine periculo transferatur. Virgo nostra scripsit: tu indica, vale, et me ama. In negotio Hispaniensi ex arbitrio Clarissimi SACCI ages. Tuos omnes saluto. Vale, Lovanij, XIII. Kal. Augusti, oo. ICC. VII.



page 37, image: bs037

EPISTOLA XII. FRANCISCO BVSCHERETO, Episcopo Namurcensi.

HOc jam alterum beneficium est, quia significas: nec re tantum, sed ipsis litteris obligor. Promotum COLLEMIVM gaudeo: praelatum competitoribus, quo affectu accipiam? gratiam debeo et dico; atque utinam referam! Debeo vero meā, et Litterarum caussā; imo ipsius qui ad scholae regimen adsumptus. Ego amari me video, quia pondus commendatio habuit: sed foveri Litteras artesque, quarum curam ipse suscepisti. Iam vero tam ad me beneficium pertinet qui petij, quam ad eum qui accepit: ut plane pariter obstrictus humanitati tuae cum eo videar, qui accepit. Referet quoque ipse gratiam, et dignum munere se praestabit, si prudenter et industrie reget. Hoc voveo, et me meaque nomini tuo devoveo. Vale Rme. D. Lovanij, VI. Eid. Ianuarij, oo. ICC. IX.



page 38, image: bs038

EPIST. XIII. Bruxellam. MAXIMILIANO PLOWIERIO, Viro Nobili et Amico S. D.

EX promisso liberalius nunc loquendum: et unde ordiar, nisi ab epistolā SACCI? Non parvi momenti negotium hoc esse puto, et an inclinem, ex meā, et non ex meā sententiā dicam. Eum vitae cursum ingressus sum, ut quietem amem, et quae eo ducunt: tranquillam Fortunam magnae praeferam. Nisi fallor, ista consilia bonae mentis sunt, in portu potius, quam in mari esse; nisi et in portu mare sit. Itaque si me ipse respicio, manere malim, quam abire; hoc agere, quod coepi. Quid tamen est? Ratio liberorum quoque habenda, ut praeter nomen aliquid etiam a parente exspectent, instrumenta inquam bonae vitae. Educare potero (si annos Deus donat) erudire potero, neque hoc satis. Viles litterae, cum inopes sunt. Fulciri debent,


page 39, image: bs039

ornari debent. Neque quisquam tam stolidus, ut si robustum ac formosum corpus a Naturā acceperit, vestem spernat. Liberorum affectus merito parentes stimulat. et haec pietas aliquam divitiarum cogitationem admittit; si non amorem. Dare meis aut relinquere, non otium, sed occasionem virtutis cupio: atque haec in modicis quoque opibus consistit, sive honestis. Quod si igitur occasio suadeat, e scholā in aulam ibo: ero, ubi Rex me esse volet, ubi Deus volet. De stipendio igitur coram: ita tamen, ne molesti simus. Cum ADERBA meo egi: etsi detrectat, a te legi Somnium suum patietur. De pecuniā etiam differt; quia incerta adhuc itineris ratio. Inspexi iterum Epicteti locum, nec damnare possum. Picturarum alibi amor est, quo me quoque teneri fateor, imo luxus est, et cognationem aliquam cum illo Conviviorum habet. Non solae in triclimo dapes sunt: sunt imagines, sunt tapetes, mensae, sedes: in his omnibus Luxus esse potest. Praeterea,


page 40, image: bs040

COMVM describimus; neque ille ab imaginibus alienus. Atque ego etiam de vestibus aliquid addidi: ac paullo post videbis. Ornatos esse Comi mystas decet. Sed hujusmodi varietatis caussā inseruntur, ne idem semper sermo sit, et cum taedio Lectoris. Ad Excellentissimum VELASCIVM epistolam una SANDERIVS noster acceperit: incluseram. Feliciter eat, redeatque. Et tu sic vive, mip PLOVVIERI. Lovanii, Postrid. Kal. Quinct. oo. ICC. VIII.

EPISTOLA XIV. Ingianum. Philippo Colino suo.

BONA haec scribendi occasio est, mi COLINE: et tamen iterum bene precabor epistolae, ne percat. Arque ne librum quidem pervenisse! Equidem doleo, et diras isti Mercurio imprecor, qui suppressit. Nam ego in culpam venio insons, et cum radios mitto, ex transverso nubeculae intercipiunt et obfuscant. Vt tela


page 41, image: bs041

in scopum directa et emissa detorquere ventus solet: sic litterulas et munuscula nostra casus aliquis interveniens aut fucus. Atque hic ab ipso saepe ferente. Saepius jam expertus sum: saepius inquam alienas fraudes luo, neque tamen tollo. Te vero, mi amice nunc iterum compello libens et complector, quem animatum video ad bona et honesta. Quas scripsi Iuventuti nostrae laudes, tuae sunt: tu vero tam amoeno virtutis doctrinaeque illicio meus. Perge esse, Patremque referre, illum, (ita audio, ita scio) pro exemplo virum. Ego vero hīc etiam frui te velim; voce potius quam calamo ducere ad quae festinas. Cogita ad summa eundum esse. Sic ingenium tuum est, nec potest aut debet plebeiis illis terminis concludi. Iterum dico: cogita et quod de coelo descendit, ut cum Iuvenali dicam, [gap: Greek word(s)] . Sed ut istuc redeam, Encomium Iuventutis speculum velut tui erit; intuere. cui quod honorem carmine paraveris, gratiam scribo ex animo.


page 42, image: bs042

At jam cusus liber erat, et in suum montem, ut ita dicam, scandere Musa tua non potuit. Edo jam Laudationem funebrem I. LIPSI, quam hīc die anniversario habui. hujus exemplar a me accipies; occasio tantum mittendi sit, nec rursus aliena fraus aut negligentia imponat. Vale, Parentem officiose saluta. Lovanii VII. Eid. Iun. oo. ICC. VII. WARGNIRIVS haec scribenti mihi adest, velut iteratae scriptionis auctor: hoc etiam officio nunc mihi carus, quod Laudationem curaverit, exemplari quod miseram amisso.

EPISTOLA XV. Bruxellam. NICOLAO DE WEERT, Consiliario Brabantiae.

COMPENDIO calami animum et voluntatem promam. Mitto munusculum hoc libri, in quo Laudes IVVENTVTIS nostrae sunt, Id est, olim tuae; imo vero et jam tuae, ut animus ille vernans floridusque


page 43, image: bs043

in aetate constitutā. Grave munus, magnum honorem sustines; sed vtroque dignus. Te honor, tu munus ornas, industriā, prudentiā, gravitate. Longum ornes, et seris tandem annis etiam senex sis; sed annis. Ego animo, utinam operā! tuus sum, et ero in omnes annos. Nunc vero Laudes istas lege, sive tuas, si affectum meum admittis; sive alienas, si suspendis. Lovanii, in Museo Lipsiano, Postridie Kal. Apr. oo. ICC. VII.

EPISTOLA XVI. Io. RODERICO GEORGIO.

NESCIO equidem quid affectui tuo reponam. Officia, ad quae etiam veterani amici tardi, obis, tu jam in amoris honestissimo tirocinio velut veteranus. Lovanium visendi mei caussā venisti, docentem audivisti: neque hoc satis: idem illud iter jam litteris decurris, et adsentem sermonis quoque delicias mittis, tanquam amicitiae petitor. Atque hoc


page 44, image: bs044

meum quoque votum, in numero tuorum esse, et amari. Ego illum animum tuum tam insigniter dotatum jure suspicio, benevolentiam et humanitatem aestimo; modestiam laudo, in re tam lautā et fortunā. Plerosque mortales quam exiguae saepe divitiae inflant in tumorem! infra pecuniam bona mens est, et qui huic operantur. Sic lucrum inficit, vilesque animae liberales artes ceu ancillas habent. Tu alius, et cum divitibus nihil nisi divitias commune possides; ideoque vere dives: quippe non minus animo, quam arcā. Serva hunc animum, id est, veras illas divitias, aeternasque. Amorem quoque mei serva, quem a tam bono semine exorsus es. Vale, et SCHEPPERVM tibi commendatum habe. Lovanii. Prid. Non. Iunias, oo. ICC. VII.

Clarissimum NONIVM amicā salute complector, Virum inter paucos: qui cum in caeteris tecum conspiret, in hoc contendit solum, an me magis amet. Hinc certe, ne solus


page 45, image: bs045

me videres nuper, comes itineris esse voluit. ego, ne affectum istum separem, tuo illius nomen jungo, et utrumque alloquor.

EPIST. XVII. Mediolanum. Io. BAPTISTAE SACCO V. C. Senatui Mediolanensi a Secretis.

MIXTA haec epistola erit; et consuso argumento rerum quaedam [gap: Greek word(s)] complectar, velut unā bulgā. Signabo potius quae concepi, quam eloquar. pro malleo calamus, pro incude papyrus erit: ipsa epistola quasi Moneta. Ergo inspice. Vivere sic quidem coepi, ut nisi onera habeam, possim Fortunam meam ferre. Sed Posteros habere suave est, et derivare in alios sanguinem, post secula victurum. Sine molestiā et curā vix quisquam Vir esse potest: nemo Pater. Liberos habeo: haec autem voluptas sine acerbitate percipi non potest. Apes ideo pungunt, quia ubicunque dulce est, ibi et acidum invenias.


page 46, image: bs046

Expugnanda igitur haec acerbitas, aut certe toleranda. Expugnat etiam, qui, ut Virum, utque Patrem decet, tolerat. Interim in rem sapere fas sit, et sine famae damno benignius fatum provocare. Quid si etiam manum Fortuna porrigat? Quid si invitet? sed nequid temere. Lubrica saepe via, quae laevore strata, planitie se commendat. Tu judica. A Bononiensibus vocatus sum, et de conditionibus coeptum agi. Cujusmodi erunt, scies quoque. Rei summam ad te defero, ut examines decernasque. Sed Regem meum annon sic deseram, annon Principem, annon cui post Regem Principemque debeo, FONTANVM? Certe debeo, et cur non gratum etiam me ostendo? Id vero stilo, non loco fiet, et ubicunque ero, animus se iste exercet, imo manus, elogia suspensuri magno suo Maecenati. Iam Ordiar, ac principio Dicta Factaque ejus stilo pangam, quae suggeri ate mihi, ab amicis, ab ipso (si liceat) cupiam. Et facta quidem, quia publica,


page 47, image: bs047

quia maxima, facilius habeantur: dicta latent; et illa tamen Factis interdum paria, tantoque Herōe digna. Qui facit summa, non sine Laconismo loquitur: in verbis etiam arma admiramur. O sors dedisset hujus contubernio aut praesentiā frui! quam insignia, quam multa sublegissem! sed nunc audita exsequar, et parabo tamen librum, arae Ęternitatis devovendum. Hīc nunc meus sum, et sic ago, ut illi solent, qui in otio sunt, et tamen occupantur. Sine pompā foris, sine luxu domi esse didici: omnem in libris studiisque voluptatem pono. Larem si lustres, nihil ornatius, aut splendidius Museo. Libros inftruxi, sed optimos et selectissimos quosque. Vt seias quam amoenus sim, hortum etiam in Bibliothecā habere videor, et Antiquitatis flores. Hos carpo, hos specto, his non uno modo fruor. tantum indulsi animo, ut non legere solum libros pulchrum putem, sed possidere. Alium thesaurum aestimare nondum potui. sed diffundor. Vale. Lovanii, Pridie


page 48, image: bs048

Kalendas Decemb. oo. ICC. VII. MONTORFANVS noster suo more, officiose: tanquam scribendus, incitat. Sed multum FONTANO defert, qni sic Historiam ejus urget; amplius, qui sic promovet. Etenim nonnulla jam APOPHTHEGMATA accepi, lepida, et Spartanā quādam majestate instructa; in quibus Heroica illa canities etiam ridet, et gravissima sententiarum pondera lepōre suo assurgunt. Sed ō vocem, illam pulchram, quae blandienti Veneri pudorem incussit, CONSENVI! Et merito jam marito puella caret, quem libidinis pretio redemptum venerat. Risi cum legi. Plura ejusmodi sint, et scribere aggredior.

EPIST. XVIII. Antverpiam. R. V. LAVRENTIO BEYERLINKIO, Canonico Antverpiensi.

RESPONSVM debebam humanissimis tuis litteris, quod hactenus dilatum potius, quam neglectum;


page 49, image: bs049

nec defectu amoris, sed fiduciā. Ergo quam alii scriptionis caussam, ego silentii habui; et quem indicare affectum diftuli, ostendi. Sic interpretare. De Davo tu quidem lepide, et potes. nam probitas tua, doctrina, dignitas incontaminatis mihi bonisque omnibus fulgebunt honoribus: nec committam, ut humanitate vincar. Robustissima amicitia est, quae ex dissidio cōit; et facile iram ponunt, qui non malitiā, sed errore colliduntur. O suavem redeuntis amoris nexum, cum fidere verbis vultuique possum! Tuis, tuoque fido, quem in litteris expressum video, et niveo candore relucentem. Quod reliquum est, rogo, ut in bonā amicitiā perseveres, imo ut memoriam ipsam nuperae nubis

Tradas protervis in mare Creticum Portare ventis.

Viden', ut in caelo, cum sudum est, nulla vestigia tempestatis? sie in Amore sit. Aquam carina impulsa findit sulcatque, sed redeuntem: ita liquidum affectum offensiunculae


page 50, image: bs050

debent. Has mergemus, et illaesum Amicitiae nostrae aequor erit. Vale, et me tuum cense, imo ama. Lovanii, VIII. Eid. Ianuarii, oo. ICC. IX. quem felicem precor.

EPISTOLA XIX. Lutetiam. AVGVSTINO GALAMINIO, DOMINICANI Ordinis GENERALI, Postea S. R. E. Cardinali.

VT scribam, multa me impellunt, vetus ille cultus meus, tua in maximā Ordinis tui dignitate humanitas. Sed et bella ista litterarum mittendarum occasio. Proficiscuntur enim optimi doctissimique ad te Patres, et amici mei, Eximius TORRESIVS S. Theologiae in Academiā hac nostrā Doctor, Vir divini ingenii, et ejus assecla COCQVETIVS, exoriens sacrae Doctrinae lumen. Proficiscuntur, inquam, et ritteras has meas admittunt Atque tuae illae, manus sunt quae ferunt, et


page 51, image: bs051

membra tui corporis, ubique terrarum magni. Loqui ego videor cum sic scribo, et pervenisse jam epistola, quae sic mittitur. Cum tam insignia conspicio membra, caput veneror; cum sparsos Pietatis et Doctrinae rivos, fontem cogito. ad Solem illae Stellce ducunt. Sed in pectore quoque meo Reveren dissimi GALAMINII perfecta vivit imago, animumque concitat. Suave mihi saltem cogitatione adire, et calamo alloqui, quem intueri posse, felicitatem censeam. An haec continget quoque, et Belgae videbunt Virum, cujus laudes cum admiratione audiverunt? Eminete in tantā familiā non potes, nisi ut magnae Virtutes tuae in conspicuo sint: facere nihil potes, nisi ut Orbi terrarum hoc totum innotescat. Sed quodcunque agis, absolutum est, et in exemplum omnes accipiunt. Tantum virum coetui praeesse D. DOMINICI boni omnes gaudent, et: sic videre habent. Ego vero peculiari affectu moveor, quem suspicio, colo, desidero. Amicum expertus sum.


page 52, image: bs052

Vt porro experiar, ut venias, et ut benigne scriptionis hoc officium interpretere, votum meum est. Vale, vive, et Purpuratorum Patrum ordinem (quo tua te Virtus vocat) aliquando auge. Lovanii, III. Non. Maii oo. ICC. XI.

EPISTOLA XX. IVLIO SALINERIO V. C.

PER rivum hactenus affectus tui Nympham excepi; ō puram et eruditam! nunc fontem ipsum peto, ut hauriam, et scriptione te salutem. Rirus, QVARTIRONVS fuit, vir ingenio et eloquio praeclarus, virtute et eruditione admirandus, qui laudes tuas copiosissime ad me effudit. Omnia fecit, quae ad perfectam Amicitiam conciliandam. Ego vero ipso primum nomine tuo incalui; mox illius studio exarsi. Sic igitur magnum et amicum se tibi QVARTIRONVS exhibuit: me fecit. et jam aemulatio inter nos, uter magis


page 53, image: bs053

amet. Epistolas, et jam Tacitum communem habemus, et libamus: te quoque in epistolis, et Tacito, velut in imagine magnae et amatae mentis. hanc nunc complector, et affectu stringo, ut parem eliciam. Vale. Mediolani, Pridie Kal. Iun. oo. ICC. V.

Vt scias, quid Litterarum caussā et Iuventutis hīc faciam, Lucubratiunculas istas meas ad te mitto. inspice, et judicium tuum prome.

EPIST. XXI. Lovanium. V. R. HADRIANO BAEXIO, Collegii Buslidiani Praesidi.

PRIMVS Lovaniensium scriptione me alloqueris, et quasi provocas ad amoris vicem. Quid verbis opus? sic amantem amo, sic scribentem aestimo: nec suavius quicquam accidere animo potuit, quam repperisse, qui Patriam mihi et Professionem gratulentur. Clarum id affectus signum; sed a te auspicium,


page 54, image: bs054

quo tardiores etiam animi incalescant. Vbique scio Homines effe, nec uno omnes asfectu duci. Placebit multis hic reditus meus; et quibusdam displicebit. Vt faciam, quae fecit LIPSIVS, veni: sed nec omnibus ille gratus fuit; quia Litteras tantum docuit, et sic clarus magnusque potuit esse. Qui tulerunt, fortassis infra munus successorem habeant. Ego tamen hīc quoque ero, quod alibi conatus esse; et sic quos non inveniam Amicos, faciam. De negotio autem Buslidiano, moram posco, ut coram et perspecto Academiae statu, quid muneris mei ratio patiatur, expendam. Quid autem? hunc honorem hactenus mihi servatum? gratiam debeo et dico; quia in his talibus maxima beneficii pars est, vocari. Et sane, si transferri docentis vocem e solito Historiarum auditorio in Sacrarium Trilingue PRINCEPS ORDINESQVE patientur, aestimabo locum, quem commendas, facemque inferam, quā tot annorum caligo dissipetur. Vale,


page 55, image: bs055

et me tuum serio puta. Extremo anno scribis, novo respondeo: sic dum Antwerpiae haesi, litterae tuae etiam paucis diebus consenuerunt. Calido calamo et affectu responsum hoc promo. Bruxellae. III. Eid. Ianuarii, oo. ICC. VII.

EPISTOLA XXII. IVSTO HARDVINO. S. D.

TV vero tolle hanc prolem, mi HARDVINE, quam sine nostro, sine Patriae damno non abjicias. Nam profecto, ut libere judicium meum promam, quid lingua, quid lyra vernacula nostra possit, tuo vnius aut scire indicio Belgae poterunt, aut silentio nescire. Famam ne sperne, quā ad patrii eloquii cultum plures excitantur. Te ducem facio hujus chori, qui Belgicas ipse facis Gratias et Musas. O te felicem? si esse quoque voles; si imbuere publice vernantis Genii tui rore. An argumentum te retardet? Fateor;


page 56, image: bs056

Amor est; non morbus ille languentis animi, sed vigor excitati; non Veneris ille puer amplius, sed Minervae. Hoc agit (liceat dicere,) ut extinctā libidinis face, honoris accendat; ut abjectis levissimi furoris alis, Famae assumat. Breviter: sine cupidine hīc Cupido est, sine amore Amor. Habes sententiam meam, mi HARDVINE, sed publicis suffragiis firmatam; me habes quoque vero affectu tuum. Vale, Lovanij, V I. Eid. Maij, oo. ICC. VIII.

EPIST. XXIII. Mediolanum. RAPHAELI MONTORFANO suo.

SILENTII mei caussam e Clarissimo SACCO intelliges: sed et tuum video, vix fero, mi MONTORFANE, per aliquot has septimanas. Virgo nostra convaluit: sed ego auctor sum, ut in Patriam, et ad matrem redeat. Querula in ipso quietis contubernio, nec satis morigera vivit: et quia aulam spernere


page 57, image: bs057

potuit, omnis ei hīc Fortuna vilis est. Profecto nihil difficilius, quam ferre posse prospera, et vastum animum modestā cogitatione coźrcere. Suadeo optima, et hoc mei muneris est: ipsius, facere. Consilia locum si non habent, suum sibi malum imputabit. Imaginem illam BARTHOLINVM mitti penitus velim. Atque ego topographicam Mussii exspecto. Nos hīc Irene dubios habet, ac videmur in ipsis calamitatibus respirare. Sed

--- Non male nunc, et olim Sic erit:

Pleno tantum tranquillitas vultu affulgeat,

Nostrisque ductum seditionibus Bellum recedat.

Felicitatem Belgicam, velut in umbrā videmus. Tales induciae hae sunt, et fortassis protrahendae in plusculos etiam annos, ut alieno nomine Pax ipsa vestiatur. Atque tum aliam aliquam orbis partem ferox Mars concutiet, aliud mare sanguine humano tinget, alibi Morta sive Moera saeviet. Non tolluntur mala,


page 58, image: bs058

sed migrant. Faxit Deus, ne in Hesperiam vestram, longo jam otio felicem, an et fessam? Movet se identidem, ac nescio quid minatur. Sed ego augurari infausta nolo. Floreat, vigeat pucherrima illa terrarum, illa ingeniorum et elegantiarum aeterna sedes. Hoc votum meum est, et ut tu floreas vigeasque, mi MONTOFANE, quem videre iterum nimis haveo. Professoribus Palatinis vestris nuper salutem miseram, eandem nunc adscribo quoque, imo duplico. Lovanij, IV. Eid. Martij. oo. ICC. IX.

EPIST. XXIV. Ruraemundam. GVILIELMO CRIPIO SECVNDO.

AMOREM testari suave est. Fecisti; facio, et silentij culpam, si quae est, libelli isto munere luo. PHAGESIPOSIA sunt, sed sermone Satirico mihi castigata. Imo Somnium et imago est, quā velari


page 59, image: bs059

Veritas debuit, ne percelleret. Delicati hodie mores sunt, nec reprehensionem ullam ferunt. Quae vitia olim, nunc elegantiae factae. Facilis, sobria, et sine arte mensa, infamiae obnoxia est: luxus vanitasque laudem inveniunt. Ego vero quasi deessent, finxi vitia quae corriperem: et quae in luce vigent passim, in tenebris quaesivi. Ejusmodi vero haec sunt, ut damnare etiam cogatur qui committit, cogatur, sed si agnoscere turpitudinem incipiat. Adumbravi, ut videbis, mi CRIPI: utinam cum fructu! laudis quidem satis erit, odium si effugiam. Sed ut tu vel ab hac scriptione amorem mei augeas, rogare audeo: tum etiam, ut propugnare honestum hunc conatum meum velis, si quis Intemperantiae patronus se opponet. Reverendissimo CVYCKIO per te cultum et obsequium nuncio. Vale, Lovanii, III. Kal. Decembr. oo. ICC. VIII.



page 60, image: bs060

EPIST. XXV. Mediolanum. LVDOVICO SEPTALIO, V. C.

SCRIPTIONIS officium necessario aliquando silentio findimus, nec amare desinimus. Vivit arbor, etiam in ipso anni senio, imo a labore foecunditatis suae respirat otiosa, nec indignante agricolā, nec culpante. Affectum meum, arborem puta; absentiam istam meam, hiemem; te agricolam, cui scriptionis istos fructus pendo; sed ut vires ex intervallo colligam, velut Litterarum succum. Non una caussa etiam parturientis ligni facilitatem retardat: Sol, frigus, imber, ventus, grando, et quicquid ab inclementiori caelo nocet. Ejusmodi vero hoc munus meum est, quicquid dico, patiar. Occupatiunculae continuae, nunc hiemis injuriam, nunc aetatis molestiam exhibent, me mihi surripiunt, id est, amicis. Animo scribo tamen, litterasque missito, cum manus cessat: et illum


page 61, image: bs061

animum, amore tui, velut cibo alo, et nunc iterum excito, ut discussis silentii cineribus, exardescat. Hem! memoriam ego tui cultumque aut deponam, aut imminuam? potius non spirem. Amabo quamdiu vivam (sic serio cense) et nomen illud tuum venerari suave hīc mihi, ut fuit, ita erit: scribam etiam, et vim negotiis inferam, ut fuisse futurumque ostendam. Sed sine litteris meis, stricturas quasdam amoris nonne misi? libellos meos, in quibus alibi tuae etiam laudes relucent. In SOMNIO occasio non fuit; quod tamen ideo minoris non facies. Ludus est, et censura quaedam morum; sed censuram tuam ambit. Vale, Lovanii, Prid. Eidus Decembris, oo. ICC. VIII.

EPIST. XXVI. Antvverpiam. IO. HOLLANTIO, Suaviss. Amico.

SCRIBERE incipio, mi Amice, et litteris velut illecebris tuum ad nos reditum eblandiri. Veni, si


page 62, image: bs062

venire datur: si non datur, scire cupio, quae virgo maritum te secundo faciet, quae virago nobis abripiet. Hem! pugnantia animum vota librant: ut liber nosterque sis, ut more nostro, et in vinclis. Quid tamen? sic quoque noster eris, nec desines. Deus igitur faveat, talem donet, quae animo, formā, dote, amorem tuum mereatur! tu quidem grandia et egregia omnia conferes, et haec magis etiam modestiae et humanitatis candore commendanda. Sed ō felicem virginem, quae te fruetur! quae tua dici volet, et esse, communione ignis et aquae! Iterum; Deus favea! et insculptum simul pectori tuo nomen PVTEANI servet! Ego in Gripho, ad quem me impulisti, hīc progredior, sed non grallatoris gradu. quoties pedem figo, haerendum est, ac deliberandum, priusquam premoveam. imo tota via scrupus est, numeri velut lapilli, ubique sparsi, Ecce in illo versu eram,

Quique novem novies fati tenet ultima finis.


page 63, image: bs063

Explicabam: Etiam finis ille, qui ultima fati, id est novem novies tenet annos, ternario absolvitur; et vivere homines anno LXXXI. desinunt. Haec ex sententiā Platonis, refente Censorino, dicuntur. Platonis, qui quadrato numero annorum vitam humanam consummari putavit, scilicet novenario, qui complet annos octoginta et unum. Recte novenario quadrato. nam cum numerus iste LXXXI compositus sit; (numeri enim impares in Primos, Compositos, Medios dividuntur) non a IX tantum, etiam a III et XXVII mensuratur. Ter videlicet vigintiseptem, aut contra vigesies septies tria faciunt LXXXI. Annus igitur hic LXXXI. Climactericus, sive Scansilis a veteribus dictus, quod ad hunc velut ultimum scalis quibusdam ascendatur. [gap: Greek word(s)] autem scalae sunt, unde [gap: Greek word(s)] Quia vero duo etiam anni, XLIX, et LXIII. vitae periculum habent, hi quoque Climacterici nuncupati, sed ab ilio primo: quasi mori posse, et mori, eādem nominis appellatione censeri debeat; cum necessitate, periculum.


page 64, image: bs064

Annum XLIX. sive Climactericum minimum, Censorinus exprimit, maximeque periculosum: sed subtiliter magis quam vere, ut res et experientia docent. Constat quadrato septenario: septies enim septem sunt XLIX. qui numerus Medius est. De anno LXIII, tanquam periculosissimo, a Censorino dissentiens Agellius, libr. XV. cap. VII. Observatum in multā memoriā, expertumque est in senioribus plerisque omnibus, sexagesimum tertium vitae annum cum periculo et clade aliquā venire, aut corporis morbique gravioris, aut vitae interitūs, aut animi agritudinis. propterea, qui rerum verborumque istiusmodi studio tenentur, eum aetatis annum appellant [gap: Greek word(s)] Numerus vero LXIII. Compositus est, quem metiuntur III. VII. IX. XXI. Tria enim vigesies semel sumpta, aut contra, conficiunt LXIII. item septem enneades, vel novem hebdomades eundem reddunt numerum, et hīc praecipue considerantur: sicuti et in LXXXI. Enneas, reliquis neglectis: cum in XLIX. solam heptadem


page 65, image: bs065

habeamus. Ergo, ut breviter et dilucide dicam, annum LXIX. sive primum Climactericum Septenarius regit. LXIII sive secundum, septenarius et novenarius: LXXXI. sive tertium, novenarius. Sed jam amplius argutemur. Voluerunt antiqui, ut Censorinus scribit, Septenarium ad corpus, Novenarium ad animum pertinere: illum Medicinae corporis et Apollini attributum, hunc Musis; quiae morbos animi, quos appellant [gap: Greek word(s)] , Musica lenire ac sanare consueverit. Quae si vera sunt, Climactericus primus, sive XLIX. ad corpus resertur, ob septenarium, qui hīc dominatur: ultimus, sive LXXXI. ad animum, ob novenarium: medius, sive LXIII. ad corpus et animum, ob utrumque illum, feptenarium, novenariumque. Quia vero gravissimum illud malum, quod corpus animumque simul premit; merito LXIII. damnosissimus habetur. Deinde, quia gravissimo illud proximum, quod animum carpit; secundo loco et periculo posuerim annum LXXXI. Postremo,


page 66, image: bs066

quia infirmissimus morbus ille, qui solius corporis est; annum XLIX. hac crisi afficiam. Non omitto tamen, ex energiā numerorum inverti hunc or dinem posse, et periculosissimum XLIX. poni; hinc LXXXI: tertio LXIII. Annus enim XLIX. solo et puro Septenario constat, eoque quadrato et viribus suis robusto: LXXXI. novenario quidem quadrato, sed non solo eo numero: LXIII. septenario et novenario, at neutro quadrato, id est, sirmo. adde, quod hīc quoque locum III. et XXI. habeant, et septenarii novenariique vim delibent. At istam supervacuam subtilitatem alius dicet: et tu arbitrio tuo aut admittes, aut rejicies. Quicquid sit, annus LXXXI. ut Ausonius hīe e Platonis sententiā definit, vitae humanae terminus est ac finis. Climactericus inquam, quem transcendere vix datur. Citra fere morimur, et tanquam in viā fessi exhaustique, Parcarum nigrum hospitium subimus. Frangitur et dehbatur vitae slos ac vigor, labore, dolore, deliciis, voluptate. Fere essoeta corpora


page 67, image: bs067

sunt, priusquam deviruerunt: et fic caduca, cum nondum matura. Laborat in juvene robur, in viro virtus, in omnibus natura, quia corrupta. Si recte momenta expendimus vitae, in quavis aetate Climactericus est; imo quicumque moritur, senex est, quia in annorum metā. Diu vixit, qui bene, qui honeste, qui [gap: Greek word(s)] . Revocare ad epistolam luber, quod epitaphio nuper ingessi:

HOC EST VIVERE,

SIC MORI, VT SECVNDO VIVAS:

HOC EST MORI,

SIC VIVERE, NE QVID MORS DELIBET.

NON MORITVR, QVI SIC VIVIT:

NON VIXIT, NISI QVI SIC MORITVR.

Breviter rem expressisse videor. nam bene vivendo fatum superamus. Seculum, quod longissimum alias vitae spatium habitum, implevit, quisquis comitem Virtutem ducit, quo iturus est. Non est, censente Senecā, quod quemquam propter canos ant rugas putes diu vixisse. non enim ille diu vixit, sed suit. Ergo non vivit, qui non quotidie


page 68, image: bs068

mori paratus est: vitam, quasi non agat, desiderat. implere novem novies annos votum est, ut siquis pervenerit, vivere tum demum incipiat, principiumque quaerat in sine. Nam inter caetera mala (cum Epicuro hoc dicam) hoc quoque habet stultitia proprium; semper incipit vivere: imo ne quidem incipit: optat vitam, ut differre queat. Nos vivere vitam, quam optare malimus, mi HOLLANTI.

---Ille potens sui,
Laetusque deget, cui licet in diem
Dixisse, VIXI:

qui ultimam quamque lucem, tanquam non redituram, consumit qui quotidie senium cogitat, id est, novem novies annos quotidie se implesse. quotidie enim

--- fati tenet ultima finis.

Atque finis nunc mihi hujus quoque epistolae sit, sic satis nimiumque prolixae. LIPSIOMNEMA hīc habes, nuper librum, nunc libellum; sed Clarissimo viro GODEFR. VANDER EYCKEN dandum. Serio


page 69, image: bs069

serio eum amo et saluto. THYRSI excuduntur, ac statim specimen videbis. Vale. Lovanii XIII. Kalend. Februarii oo. ICC. IX.

EPIST. XXVII. Mediolanum. PETRO ENRIQVESIO GVSMANO, Comiti FONTANO.

MAgis magisque haec studia, et quod in iis praesto, Excellentiae tuae placere experior. Munus accepi, quod pretio pariter et honore magnum. Munus inquam: neque haec mea felicitas fuit, ut praemium appellarem. Nimirum praevertis iterum insigni munificentiā conatum et laborem meum, tu promptior ō magne PRINCEPS, benefaciendo, quam ego demerendo. Et quid nisi pro magno et excelso animo tuo? qui dare, non reddere beneficia consuevisti. Ita est: simulque de industriā meis rationibus consulis; ut quo inire libro gratiam tuam putabam, eodem agere


page 70, image: bs070

nunc mihi liceat. Idigitur nunc ago, non epistolā, sed ipso libro: his inquam HISPANIARVM VINDICIIS TVTELARIBVS, ut titulum scripsi. Deus dabit, ut majora Virtuti, Famae, AEternitati tuae confecrem, et ad sacrum hunc ignem stili mei facem accendam. Vires tantum, et otium posco, et Litterariam quandam quietem: imo haec a te accipere, quam ab aliis malo. Itaque Bononiense negotium arbitrii tui facio. Non tam veniam ego hinc abeundi, quam consilium peto. Hoc an istam dabis, velut imperium admittam, et ad nutum magni mei Patroni ac Patris esse, in felicitate ponam non offendisse aeternum Benefactorem meum, divitias existimabo. Ita loquor et fentio. Tu me ama Illustrissime et Excellentissime PRINCEPS. Lovanii, Postrid. Eid. Maii, oo. ICC. VIII.



page 71, image: bs071

EPIST. XXVIII. Insulas V. R. Florentio Vander Haerio S. D.

VT ista epistola tua est, scintillas amor habet, et vel absentes urit. Thyrsos ego scripsi, tu quatis. verbo dicam: in furorem honestum datus sum, ut tuum legi. Nam prosecto sic amare, imo sic laudare, furor est. Alterum patior, alterum vero recuso: nec amari videbor, si sic laudas! laudari autem, si duntaxat amas. In studiis Litterarum siquid praestiti; Conatus sunt; nec aliter appello: sat felices, si reprehensionem evadant. Pellicis tamen animum hunc timidum, ut de LACONISMO mittere audeam, quae recenter evulgata. Mittere, inquam, ut brevitatem nunc meam scribendi excusem. Ad MA CARIVM litteras adjungo; tupondus addes. Virumillum nostrum facies, qui unus fugientes Graecae Musae elegantias reducet.


page 72, image: bs072

Vale, elegantiarum decus, et amare me perge; laudare, ut coepisti, desine. Lovanii, Postrid. Non. Martii, oo. Icc. IX.

EPIST. XXIX. Bellimontium. IOANNI BEMBDENO, Medicinae Doctori.

PRODVXI in hunc diem silentium, et peccavi, mi BEMBDENE. sed quid? negligentiā an occupatione dicam? utrāque: ac nescio prosecto, accusare me ipse, an excusare debeam. Negligens fui, quia locum dedi occupationi: tu mihi ante negotia esse debuisti. Occupatus fui, et coacta culpa videatur. Quid si scripscrim quoque litteras, nec miferim? inspice, et evolve THYRSOS istos, dices. Publice te, sed breviter affatus sum: meis ecce verbiss, et non meis. Amabis mea, aestimabis non mea, illa a sapientiae olim ore profesta. Sententiae sunt, salutares mehercle et quantivis pretii,


page 73, image: bs073

si Philosophiam, et felicitatis verae censum aestimamus. Et quis beatus, nisi qui ad ista consilia vitam omnem componat? Veram virtutem et contemptum mortis hīc docemur, quietā et serenā mentis aurā frui, quae non uno turbine inquietatur. Ergo muniendum pestus validis praeceptis exemplisque, ut intra rationis ripas turgescentes affectuum rivuli coerceantur, sed sine damno defluant. Margo sive crepido amnis, ubi mollis et terrea, atteritur; firmum nitidumque alveum silices scopulique saciunt: sic in animo quoque fit; rodimur conficimurque, nisi ad ipsa mala induruimus. Mala autem voco, quae ad iram, avaritiam, ambitionem, libidinem concitant: mala etiam, quae mala non serendo facimus, ad vindictam proni. Hoc ut possim, voveo; et ut quietus quietas colam, Musas, in omni tempestate rerum. Hoc agendum cuique, ut tranquillam, id est, beatam vitam habeat: quae aliter contingere non potest


page 74, image: bs074

(Senecae haec Doctrina est, de vitā beatā) quam si primum sana mens est, et in perpetuā possessione sanitatis suae; deinde, si fortis ac vehemens, tum pulcherrima et patiens, apta temporibus, corporis sui pertinentiumque ad id curiosa, non anxie tamen; rerum quae vitam instruunt, diligens sine admiratione cujusquam; usura fortunae muneribus, non servitura. Nec plura jam dico. Postremam epistolam tuam etiam ruminor: nec satis scio, an suadere [gap: Greek word(s)] debeam, ad istum quidem modum. Hīc esse, agere, docere te malim et si voles, consilia conferemus. Ego interea cogitabo serio, et cum amicis meis agam. Vale, et fratrem me cense, aeterno boni affectus nodo. Litteras tuas delicias interpretor: nec injuriā igitur exigo. Lovanii, VII. Eid, Febr. oo. Icc. IX.



page 75, image: bs075

EPISTOLA XXX. LVCIO Terentio Meriano, Auditori quondam suo.

SI non ad te, mi MERIANE, de te tamen scripsi, affectum et curam meam ostendi. Tu te talem praesta, nc frustra ostenderim, non praeceptis tantum meis dignum, sed votis. Abeuntem, ad optima et honestissima te cohortatus sum; ne deflectas: absenti, et inter ignotos cum novercā, ut ita dicam, Fortunā luctanti feliciter precatus; superasti amicorum meorum auxilio, dominis domibusque sic mutatis, ut apud exteros, tanquam tuos verseris. Vtere conditione, utere simul annis qui fugiunt, nequaquam reparandis. Qui sis, et ubi sis, cogita: ut Patrem habeas, Herum cole; imo, ut exemplum Prudentiae ac Virtutis habeas, Herum observa. Vtraque illa in luce istā rerum hominumque discenda tibi; sed ut stili


page 76, image: bs076

ingeniique cultum socies, et modestiam assumas.

Tecum habita, et noris quam sit tibi curta supellex.

Ad libros te doctores mitto, si desint quos audias. Illos adire, interrogare, domi forisque poteris, interdiu noctuque. breviter: quando, et quoties volueris, paratos. Tecum vigilent, cubent, accumbant; imo otientur, et ambulent. Si non spernis, nullo aut exiguo sumptu paedagogos ipse habeas, qui aliis datus: nec recte datus, nisi pariter habeas. Quod si librorum inopiam quereris, cum Senecā dicam: Non refert quam multos, sed quam bonos habeas. Lectio certa prodest, varia delectat. Qui quo destinavit, pervenire vult, unam sequatur viam, non per multas vagetur. non ire istud, sed errare est. Et vin' etiam, vt ego tibi praescribam? Hunc ipsum Senecam cape, adjice Plutarchum, et ex Historicis aliquem. Imitatio Plinij Epistolarem stilum foecundet et acuat; Tullij, purget ornetque. Habes ecce Bibliothecam, habes


page 77, image: bs077

velut in itinere non vulgarem ingenii cibum. Condimenta et delicias etiam quaeris? a Poetis, sed per oblectationem, petes. Horatium quidem nunquam satis commendem, in quo altissimae sapientiae scintillae sunt. Ergo et hunc adhibe, animumque virtutis amore magis magisque accende: ut amare te possim, probum et modestum cupio. Vale. Lovanii, V. Eid. Ianuarii, oo. ICC. IX.

EPISTOLA XXXI. Mediolanum. IO. BAPTISTAE SACCO, Senatui a Secretis.

VT stili tui felicitas et majestas est, vercor (nisi a judicio discedas) ne meas hasce litteras quisquilias interpreteris. Etenim legi cum summā voluptate descriptionem hiemis; imo vidi, quicquid anni hiberni vis potest, tanquam in tabellā pictum. Nihil hīc tamen asperum aut glaciale, praeter argumentum. Calamus


page 78, image: bs078

calet, fervet dictio, et totā epistolā spirat ille florum Favonius, et amoenitatem adspirat. Non hiemis, Veris ille color, quo periodos distinguis: ab animo, velut fonte, calentem quandam auram scriptio exhalat. Etenim adumbrare austeritatem Brumaenon potes, nisi ut neges. Ego potius, ut frigide jam scribo, srigus indico, et rigorem quo cingor. Conspirasse hīc quidem gelida omnia astra videntur, uti saeviant; et in nos prima illa tela saevientis Boreae contorta, quae fracto impetu ad vos deinde devolvuntur. quibus armis tuti simus? Rhenones nominas; sed pelliti esse desiimus. Hypocausta addis; at iis non planissime caremus. Igni libero frigus nobis solvitur: nec tamen benignius depromere merum licet. Alter Ignis, puer ille inquam Semeles, et domator velut Brumae Bromius alibi viget: sed et isto nos caremus. Vinum omne a calamis et spicis; et meliorem illum liquorem hordeo aemulamur. igni coquimus, quicquid exhilarare mentem


page 79, image: bs079

potest. Aquam tamen esse, hiems ostendit; congelatur. Vere dicam: non epistomiis, sed securibus promitur: caedi deber, et sic ad prunas liquescere, ut bibatur. siquid vigoris inerat, concretione, ac deinde tepefactione perit. Ista quidem si Thermopolia vocas, cum Plauto dicam, Thermopotamus. De Scythis Virgilius canit:

--- Caeduntque securibus humida vina: nos aquam ipsam, et in similitudinem vini corruptam, imo frigore concretam, ut bibamus. Bacchi munera aliunde sunt, et sic rariora. nostris in collibus merum crucium nascitur. Quid? ut Caelum et Solum hoc est, toto triente anni

---neque ullae
Aut herbae campo apparent, aut arbore frondes:
Sed jacet aggeribus niveis informis, et lato
Terra gelu late, septemque assurgit in ulnas.

Sed ista nunc hiems crudelissimo frigore totam Belgicam adflixit, atque


page 80, image: bs080

funera passim dedit: belli iras extinxit, et ad Pacem Partes duxit, (ita publica spes est) stabiliendam. De Spinulā quae proxime scripsi, rumor adhuc confirmat: sed rumor tamen, qui et fallere me potest, quo et ego fallere. audita refero: tu arbitrio tuo addes fidem, vel demes. Quidquid in re erit, a me quoque scies. Bononienses silere diutius nolim. Quid si vero litterae meae infortunium invenerint? Fieri potest, si non ad Persium, Graecarum Litterarum inibi professorem, missae. Ego quidem huc direxeram. nam BARTHOLINVS Vrbini tum agebat, et fortassis nunc agit. si quid etiam hac in parte a tabellariis culpae, obsecro investiga et corrige; meque novo beneficio obstringe. Ad Cardinalem scripturio, et proximā septimanā habebis. Litteris hinc in Hispaniam missis magnum VELASCIVM compellavi, quas SANDERIVS suis junxit et curavir. De Titulo aut retinendo, aut permutando, serio et copiose scripsi: an cum


page 81, image: bs081

experiar. Vtinam conatus meus placeat! Sed non ultimam Reip. partem doctrinam esse, res novae veteresque testantur: bene, si non ultimam nos habeamus. Consiliis coeptisque Illustrissimi BORROMAEI applaudo: rem magnam, nec tentatam nostro aevo aggressus est, correcturus aevum, si quam aggressus, perficier. Quia vero XII viros alet, titulo et munere Litterario suos: quid si tres Linguarum doctores ex iisdem constituat, majori stipendio habendos, qui statis diebus in eodem Museo doceant, Hebraeam, Graecam, Latinam. Res quidem Professoria cum fructu, et simul honore Bibliothecae erit, et institutum aeternabit. Tu age Optime et Clarissime Amice, etiam sine litteris meis, quae honestius accedent. De Historiarum illo scriptore tu lepide, acute, prudenter: Silentio neminem offendit, qui inepte loquitur. Aurea, ita me Deus! verba, et quibus admirationem tui nostris hīc hominibus incussisti. De telis VELTWYCKIVM monebo. Antuerpiam ivit, triduum


page 82, image: bs082

aut quatriduum haesurus: ubi redierit, mora nulla erit. Vale, et animum meum tibi habe, ō Optime virorum. Tuos saluto, et quibuscunque carus sum. Lovanii, pridie Kalendas Mart. oo. ICC. VIII.

EPISTOLA XXXII. FRANCISCO BVSCHERETO, Episcopo Numurcensi.

HAEc muneri meo necessitas adhaeret, ut quos doceo, juvare aut promovere quoque debeam: quasi non institutione tantum, sed beneficio Discipuli censeantur. Ego vero hoc Auditoribus meis praemium rependo, ut promoveam quos doceo, imo quos docui; ne inutiles esse Litterae videantur, si quis diligentius pleniusque hauserit. Talis Vir iste est, doctus etiam antequam audire me incepit: cujus ingenium praestans promptumque est, ac plane ad docendum regendumque. Fecit etiam aliās, et cum laude: ut


page 83, image: bs083

plane commendare eum audeam, aptum muneri litterario isti, sive regimini quod ambit. Fave Reverendissime Antistes, et hoc quoque mihi beneficium praesta, ut promovisse videar, quem Auditorem habui. Hunc enim sperare duntaxat e studiis suis fructum possunt, qui Litteras istas discunt, reliquo lucri compendio destituti. Vale, et vive, et libertati meae ignosce. Lovanii V. Kalend. Decembr. oo. ICC. VII.

EPISTOLA XXXIII. Ticinum. HENRICO FARNESIO, V. C.

VETEREM affectum cultumque; novā scriptione testor, et defero, quem utrumque insignis Doctrina tua atque Virtus merentur. Quam jucundā vero cogitatione et sermone memoriam tui foveam, juvenis hic et contubernalis meus CORNELIVS BREDA indicabit. Totum apud me annum egit,


page 84, image: bs084

tam familiariter ac frater; tam modeste ac filius: et sic eum habeo, fratrem, inquam, filiumque. Quid mirum igitur, si cum affectu commendem? quasi satis ego non amem, quem meum feci, a te amari quoque cupio, pari modestiā filium, familiaritate fratrem. Ergo complectere, indolem nosce, et pulcherrimas animi dotes: augeri et ornari illae poterunt tuo exemplo, sermone, doctrinā: atque in hunc finem amicitiam tuam ambit, ut melior doctiorque ipse evadat, et quae longe lateque famam nominis tui spargunt, coram veneretur. In vestro illo tractu aut vicino haesurus est, si amici volent; et ex intervallo te visurus, ut boni Amoris auspicium firmet. De me vero ex ipso intelliges. Librum ultimo a te editum nondum vidi: utinam te mittente habeam, et legam! per Clarissimum SACCVM id poterit, a quo exemplar mei Somnii accipies. Vides quam ego subdole? ludicra mea mitto, ut seria tua. impetrem. Sed quid est? tu me docere;


page 85, image: bs085

ego, ut aetas mea est, recreare te possum. Faciamus. Vale, Lovanii, XV. Kal. Septemb. oo. ICC. VIII.

EPIST. XXXIV. Bruxellam. ALOYSIO VEREYCKEN, Audientiaerio.

HESTERNVM diem inter nefastos numerare Gratitudinis religio jubet. Bruxellae fui, et in Laris tui limine: ut pro accepto nuperrime beneficio obligationem coram profiterer. Non licuit; atque id infortunium meum fuit: quasi admittere humanitatis tuae affectum sciam; agnoscere, sive aestimare nesciam. Sed carebo istā quidem culpā: agnoscere, et testari volui. Si quid etiam culpae, a magnis negotiis tuis excusationem derivo. Nam in tantā dignitate haec Virtutis occupatio est, ut dare beneficium vacet, audire gratiam non vacet. Hanc igitur brevi istā epistolā indicare volui: me vero meaque omnia in perenne obsequium


page 86, image: bs086

transscribere, quod et Litterarum et Reipublicae caussā debeo. Vale Amplissime Vir, longumque illibatam aetatem age

EPIST. XXXV. Mediolanum. RAPHAELI MONTORFANO suo.

BREVIS ero; re, non verbis loquar, Hoc amici est. A BIFFIO epistolam versusque; accepi. An vidisti? boni sunt, et altae non dictionis tantum, sed mentis. Vt summa saepe ingenia in occulto latent! Felix quoque CELLA erat, de quo scribis, et amicus vestris Musis: nunc desiit. Quid mortales sumus? quod nomen indicat, et caducae quaedam umbrae. Funus suum quisque a natali orditur: hoc unum agimus, ut moriamur. Sed quotusquisque tamen sciens hoc agit? Mors omnis improvisos occupat, et vitae quotidie vota protollimus, tanquam aeterni. Sapiamus, et lucem unamquamque sic transigamus, tanquam non redituram. Durum id fortassi?


page 87, image: bs087

sic tamen mollienda mors est, quam horremus et fugimus, tanquam malam: nos sumus, si fugimus, ac vivendo fatum exasperamus. Sed quid ago, et quo labor? severa nunc nimis ista pro epistolā; nisi tamen in omni negotio hae cogitationes usurpandae. Conormi MONTORFANE, et experiri vires meas incipio, an sapientiae sufficiant. De illo puero, Lavernae filio, sic semper suspicatus sum, [gap: Greek word(s)] esse, tribusque nomen ejus litteris posse exprimi. Recte igitur, quod in malam crucem abire jusseris. FAVSTVM manere brumā istā patior, capturus consilium ex rerum mearum eventu. Descriptiones et Imagines exspecto, et inprimis illam MEDICAEI. BREDAM meum ama et complectere: tuā sponte voles, cum pernoveris. Solida omnia ab isto ingenio exspecto, et quae recusent mori. Sed longior sum, et ad verba relabor: desino, te tuosque salvere jubeo. Lovanii, VII. Eid. Novemb. oo. ICC. VIII.



page 88, image: bs088

EPIST. XXXVI. EVERARDO SCHELAEO S. D.

EPISTOLAM velut animi tui imaginem exosculatus sum, in quā candor et humanitas spirare mihi visa, et elegantiae melioris uberiorisque Doctrinae. Sane magnarum virtutum Modestia comes est: haec tua, et magni in me amoris index. Etenim sic provocari, honorem censeo: jam tali interprete felicem voluptatem. Novi Gratias suavissimi PLOVVIERII, et quid affectus interdum peccet. Laudare amantium est: ille vero hoc laudando consecutus, ut novum mihi amicum conciliarit, et quidem in primā classe et ordine habendum. Peccem, nisi faciam, nisi tantum virtutibus tuis tribuam, quantum proxeneta noster eas effert, et mereri politissimae scriptionis tuae Suada testatur. Brevirer: amori cultum persolvam; atque hoc auspicio duraturae Amicitiae


page 89, image: bs089

tibi fidem signo. Adjungo nescio quid mearum lucubrationum, et peccare familiaritate incipio, ut et in libellis tecum loquar. Vale Vir Nobilissime, et amare sic perge. Lovanii, IV. Kal. Majas oo. ICC. IX.

EPISTOLA XXXVII. PETRO ENRIQVESIO GVSMANO, Comiti FONTANO.

PECCARE videar, nisi relabentem in se annum voto excipiam, faustumque Excellentiae tuae apprecer. Faustum inquam, quem gloriossum vivendo facies, pariter et regendo. Vt sine die solem nostro in caeli fornice currentem non habemus: sic nec te superstitem, sine publicā aevi luce ac felicitate. Prudentiae, Virtutis, Pietatis constantes radios circumquaque mittis; imo illustras quicquid Maximus ille Regum regit. O perennes igitur illi sint, cum aetate et majestate senii non venerabiles tantum, sed vegeti, et omnem


page 90, image: bs090

extra morbi nubem lucentes! Vitae quaedam velut hiems senectus est, canis nivea, frigore hispida, languore nubila: sed tua ut pura ac serena sit, et pro animo robusta, Deus faciet, ille purus, ille serenus, et origo unica omnis boni. Nobis quidem nec valere, imo nec vivere suave erit, nisi utrumque illud Excellentiae tuae contingat. Ergo de nostris annis annos tuis ipse temporis pater adjiciat; de nostro robore tuum firmet. Hoc votum meum est. meum? imo bonorum omnium, qui florere Regis sui imperium cupiunt, aut propagare. Ego cupio, et ut tantam magnitudinem stilo quandoque complectar. Sic votum meum repeto, ut vivas valeasque, et benignus conatibus meis sis. Lovanii, V. Eid. Ianuarii, anni novi oo. ICC. IX.



page 91, image: bs091

EPIST. XXXVIII. Ruraemondam R. V. CHRISTOPHORO HOMPESIO.

IN ipsis amicitiae adytis locavi nomen tuum, mi HOMPESI, et sacravi. Candor, ingenium, mores merentur, quibus frui deinceps, etiam familiarius, suave mihi erit: atque utinam aliquando coram? spem aliquam BONERVS fecit, atque adeo mox venturum te retulit, et in tranquillā hac sublimiorum studiorum statione aliquantisper haesurum. Si me audis, facies: pietati atque dignitati tuae Sacrarum quoque Litterarum studium junges. Non ardere satis est; lucere te volo, ut scias et loquaris Deum, quem possides; ut propugnes caelestia religionis arcana, quae tractas. Invalescunt pravadogmata: Doctrinae et sacundiae piis obstaculis opus: novis facibus novae tenebrae expugnandae. Nos quidem, in nocte istā temporum et opinionum


page 92, image: bs092

salutare Fidei lumen non deseret, si fovemus et producimus, et novo die dignos nos praestamus. Hunc sic quidem Divinae Clementiae radius, velut Sol benignus, reducet; et nubes istas omnes pellet, quae coguntur. Interea dum pericula urgent, sumendum robur est: boni exempli, sed et Doctrinae armis pugnandum. Istud promis, hanc sumes jungesque mi HOMPESI, ut inter triarios sacrae nobis militiae sis, et vincas. Hoc votum meum est, et ab amore tui natum. Amorem autem, ut dixi, candor, ingenium, mores merentur. Vale, et amare vicissim perge, imo compellare. Lovanii, III. Kal. Iunias, oo. ICC. IX.

EPIST. XXXIX. Lugdunum Bat. DANIELI HEINSIO, V. C.

QVAE mandaveras, curata sunt; ad Optimum et Candidissimae Humanitatis virum REMACLVM ROBERTIVM scripsi, abitum excusavi.


page 93, image: bs093

Hoc tamen magnae virtutes tuae faciunt, ut subdolere, imo vero et tristari debeat, etsi necessariam festinationi veniam concedat. De meo affectu caeteros amicos judico, et nunc videre te magis cupio, postquam vidi; habere, postquam habui, et otiose Doctrinā et candore tuo frui. Itaque ad scripta tua me recipio, postquam vox et vultus subtractus est, et admirandas divinasque ingenii dotes contemplor. Orationes et Epicedia jam in manibus mihi sunt; de quibus nisi id sentiam, quod tribuere vix aevo nostro fas sit, in ipsam eruditionem peccem. Sed ista apud alios malo, nequid largiri auribus tuis videar: etsi quī possim, cum a fuco et fallaciis alienum me perspexeris, et liberum virtus testimonium mereatur? De itinere tuo sollicitus sum, ob crudam et commotam istam auram, quae et ipsa aegre discessum tuum ferre, et impedire quodammodo videatur. Facilem igitur et faventem precor, et lenire desiderium meum paratus sum, ut


page 94, image: bs094

sine impedimento, sine injuriā aeris proficiscaris. Haec enim voti summa est, ut feliciter tibi sit. Sic vale, et me tuum ama. Lovanii, IV. Eid. Septemb. oo. ICC. IX.

EPISTOLA XL. MAXIMILIANO PLOVVIERIO, V. N.

FACVLAE praefationem nondum Typographo dedi. Quae caussa morae? tu ipse: ut in antecessam videas. Id cupio, argumenti imprimis caussā. Ad quem scribo, Legatus ad Pontificem ivit, et Serenissimo LEOPOLDO a consiliis esse meruit. Ne sermonem circumducam, HOLLANTIVS meus est. De bello an filere debui? saltem vota interponere pro felici eventu, et tranquillitate. Cochleae tuae, vere cochleae sunt, quia tardae. Vides, ut libere. Exigere jam audeo, quia petere sustinui: sed humanitas tua me audacem facit. Mihi vero isto nunc cibo opus, ut victitem. [gap: Greek word(s)] non sum:


page 95, image: bs095

sed vel odore satur redeo, quoties docui. Forum nosti: Auditorio vicinum est, et jam proximam plateam occupavit. Circumquaque Ichthyopolae habitant. Mirum cum muti pisces dicantur, piscibus tamen linguas cingi, et loqui. Hīc vero etiam plerumque mortui sunt et veneunt. Esse quod garrulitatem vincat, naribus experimur. Scripseram utrumque hoc CORNELIO VALERIO monumentum. utrum praeferas, scire velim; sive an damnes utrumque. Postquam lamina parata, aptanda verba fuerunt: exspatiari ingenium non potuit. Sed nonne hanc liberalitatis pietatem in Optimo et Amplissimo GEORGIO AVSTRIO nostro laudes? Tanti erat, sine Epitaphio. Doctissimi quondam Viri ossa jacere, ut quo honore dignus fuit, sciretur, postquam neglectus. Ergo per tot jam annos sepulchrum ejus nescivimus, cujus scripta leguntur: et videntur seduli nescio qui homines pecuniam, ad sumptus cenotaphii relictam, cum cadavere sepelivisse.


page 96, image: bs096

Bene habet; e Discipulis superest; qui Magistrum aestimat: et lubens ego scriptionis operam Viro magno impendi. PALAESTRAM promoveo. Sed utinam te praesente frui horas aliquot possem! Habeo, de quibus ex communi consilio velim statuere: non studia tantum mea, sed familiam spectant. Et an cras venire poteris? respirabo a lectione, quā claudere septimanam soleo. Ergo sileo; et exspectare te malo, quam plura scribere. Veni.

EPIST. XLI. Mediolanum. SONCINO ET ALEXANDRO SICCIS ARAGONIIS, Patri et Filio

NVNC vero sine interprete vos alloquor, Optimi et Nobilissimi Viri: et meā manu affectum vobis consigno, quem alui. Quod in terrae antris visceribusque fieri solet; id in meo pectore. Amor, velut aer est; sed crevit, intumuit, totumque


page 97, image: bs097

jam me concutit et erumpit. Ergo et tremente, id est, amante isthaec manu scribo, et ad vos anhelo, saltem brevibus avidissimae mentis notis. Imo vero adsum eā parte mei, quā nunquam abii: atque etiam, quā divelli nequaquam possum. Tibi adhaereo, optime Pater; tibi, optimi Patris optime Fili; sed utrumque tanquam Patrem complector, sic expertus. Paria utriusque in me beneficia sunt, et profecto quasi ab uno profecta. Compendium ego quoque obligationis quaero, ut uni duntaxat debere videar. Omne igitur id discrimen, quod Natura in nobis, et ipsa Pietas fecit, ego consundo: sic bonus piusque, quia confundo; cum totum filii officium a me vobis debeatur. Sic vester vivam; imo, quando Deus volet, moriar vester, non affectum tantum utrique, sed reverentiam (ubi et quamdiu ero) depensurus. Vale, tu uterque meus Pater, et me ama. Lovanii, XII. Kal. Decemb. oo. ICC. IX. MONTORFANVM


page 98, image: bs098

meum non minus carum vobis cupio, quam me ipsum.

EPISTOLA XLII. Antuerpiam. IACOBO ROLANDIO, Iurisconsulto Clarissimo.

VT amorem ostenderem, experiri post alios ingenium in Epitaphio isto volui: quo eventu, tu judica. Ludis, inquies, et laborioso sententiarum acumine argumentum consumis, lectorem occupas. Fateor; et bene, si non ipsis quoque Manibus jam molestus sim, qui brevem simplicemque sermonem amant, et aptum Modestiae cippum. Quid igitur? Videbis Inscriptionem meam, tuam pones: in quā tamen notare ausus fui, quod videbatur aptiorem juncturam facere, si Relativum accederet, et Desideratissimus profuisse diceretur potius, quam Desideratissimo positum monumentum. Caesim vero loqui si lubet, oratio tua perfecta est, imo venustatem


page 99, image: bs099

habet. Sed quod populi judicium, quis sermo in his talibus?

--- Vt per laeve severos
Effundat junctura ungues.

Ergo rimas, imo lacunas in meo hīc quidem opere invenies; et si [gap: Greek word(s)] occoeperis, haerebit ubique digitus impactus. Quicquid sit, placere tibi obsequio potius duxi: placere deinceps, ut incrementum Amicitia capiat, haud infeliciter inchoata. Ama affectum meum, et in me jus habe; imo in Inscriptiunculam istam, quam aut corrigere, et imminuere poteris, aut plane abjicere. Vale, et repentinum hoc scriptionis officium benigne interpretare. Lovanii. X. Kal. Iun. oo. ICC. IX.

EPIST. XLIII. Bruxellam. REMACLO ROBERTIO, V. N. et Amico, Annonae Militaris Curatori Regio.

REPENTINO impetu in te ruisse morbum, cum dolore intellexi: haesisse etiam, et tanquam minatum


page 100, image: bs100

esse moram. At ego ab ipsa vehementiā bene sperare coepi: ut ventos videmus, cum per iram velut surgunt saeviuntque, mox sedari. Sane et tempestatibus quibusdam obnoxium humanum corpus: nec quisquam tam felix, cui valetudo sine noxā contigerit. Caelum ipsum nubibus obducitur, astra laborant, elementa turbantur: et infra haec tamen mortales vivimus, imo et jacemus. Quid ergo? in morbo aliquo sumus? Sic natura jubet. Vices istae ferendae sunt. In corpore fieri cogita, quod in domo solet: facile vitium aliquod obrepit. Nunc tegulae franguntur, nunc murus hiat, nunc trabs fatiscit: sed utitur fabri operā Paterfamilias; ne cum morā damnum crescat, tempestive sarcit aedes. Paria vero mala nostra sunt: in capite, pectore, ventre, totoque adeo homine aegritudinis et doloris semina. Nostrum igitur est, cum succreverunt, succidere; serre morbum, ut tollamus: tollere enim, ne feramus, non licet. Primum pharmacum,


page 101, image: bs101

constantem animum puto: tum temperantiam, et rationem quandam alimenti. Si Medicus accedit, is valetudinis tanquam faber esse potest. Bene spero: respiciet bona te Hygeia, et valentem nobis reddet, in quo nunc amici nos tui simul aegrotamus. Quid mirum, si languidam hanc quoque epistolam vides? vigor meus a tuo pendet. Conscripseram vero FACVLAM istam DISTINCTIONVM, quam adjungo: utinam talem, ut solatii aliquid dare possit, et morbi quoque caliginem dispellere! experieris. Filium rediisse e Galliā PLOVVIERIVS noster indicavit: ego eum quando voles, in domum, et simul pectus recipiam: in Scholā, in Palaestra pariter formabo. Convalesce. Lovanii, XV. Kal. Maii. oo. ICC. X. Conjugi, et universo Lari salutem dico.



page 102, image: bs102

EPISTOLA XLIV. SIMONI AVTMANNO, S. D.

PRAECLARAS ingenii tui dotes nisi aestimen, peccare profecto in omnes Musas Gratiasque videar. Tuae utraeque illae sunt, et in te habitant; imo tuae dotes, Musae Gratiaeque. Non me Amicus meus fallit, non tu ipse, qui et factum Poetae illius reprimere, et imperitiam detegere ausus. Euge! paullatim videbit, quam turpiter et pertinaciter erret, qui scire se omnia arbitratur. O hominem non hominem! tanquam erroris expers ingenium suum jactat, et imperitiam propugnare mavult, quam corrigere. Sed hanc voluptatem mihi nescio quae sors invidet, ut nancisci nequiverim, quae scripsisti. Vtinam adsim, et operam quoque meam jungam, impendamque tibi, tam strenue, tam feliciter pugnanti! Auspiciis optimi Principis quid non possim? caussā tuā quid


page 103, image: bs103

non velim? Quis scit? bona vota fortassis Deus respiciet, ut una simus, agamus, scribamus perennes. Quae tum felicitas mea! quaevoluptas! Sed juvare tu imprimis poteris, si Principi, cui familiaris es, et qui multum tibi tribuit, quod coeptum est agi, commendabis. Fac mi amice, et incrementum aliquod communibus studiis adfer, quod humanitati tuae asscribam. Negotii summamille noster explicabit. Vale.

EPISTOLA XLV. IO. BAPTISTAE SACCO, V. C. Senatui Mediolanensi a-Secretis

DOLOREM meum tuo socio, Optime et Clarissime Vir, et commune puto vulnus, quod te conficit. Quid tamen est? jacebis, et vulgi morem luctumque exprimes? Tolle, tolle querelas istas; nec patrem te ostende solum, sed virum. Tua illa erat, filia erat; sed ad hoc nata, ut aliquando desineret. Felicem


page 104, image: bs104

puta, quod praecesserit, quod vitae miseriaeque circulum exantlavenit, in quietem ac tranquillitatem translata. Sic est: confide, nec redire velit, si optio haec detur. Quid felicem animam querelis lacessimus? quid placidissimum sumnum singultibus inquietamus? Dormire cense, et istā facie, isto corpore ad aeternae lucis usuram mox redituram, quibus etsi venustissima, mortalis tamen fuit. Interea purissimi Manes caelo et Deo fruuntur, curamque tui gerunt, et tuorum. Hoc ipsum relictis nunc liberis solatio sit, inter Caelites Matrem habere. Et quid est? Non vitā solum, sed ipso mortis genere beatissimae aeternitatis praemim commeruit: nec gloriosius feliciusque ponere vitam mulier potest, quam in puerperii agone. Et quoties tamen tua illa LAVRA, cum lauru, et palmā, et victoriā evasit? quam copiosam dedit prolem? Herculis labores pauciores sunt. Sed nunc supersunt quoque, in quibus mater vivit. Soletur te ipse liberorum


page 105, image: bs105

vultus: imo, ut paucis dicam, soletur necessitas. Morimur omnes, et jam coepimus, ex quo nati. Quicquid aetatis retro est, mors tenet. Tua pervźnit, et ad eandem omnes metam properamus. Sed pervenire quis voluit? Deus, mi Amicissime SACCE, Deus: an huic refragemur? Itaque erige te, et numini acquiesce. Erige te, et a virtute, non a tempore consolationem pete: a te ipso, non ab amicis. Quid Religio, quid sapientia, quid Doctrina possit, constantiae exemplo ostendes. Vale, et, si valere me vis, hilaritatem admitte. Impetu et affectu scripsi. Lovanii, III. Eid. April. oo. ICC. VIII.

EPIST. XLVI. Bruxellam. ALBERTO STRVZZIO, Viro Amico.

VARIAE occupatiunculae et curae scripturientem me hactenus impediverunt, quas hīc explicare superfluum puto. Non severe enim silentium interpretabere, quod sine damno amoris fuit. Hunc alo,


page 106, image: bs106

te et humanitatem tuam cogito, et Genium illum amicum. Ejusmodi fortunae tuae sunt, ut despicere aut negligere consuetudinem meam possis: sed ejusmodi animus, ut fortunas longe superes. Mavis benignus, quam magnus esse; et cum alii ament, ut beneficia accipiant, tu amas profecto, ut praestes. Ego experior: nec jam amorem tibi debeo, sed cultum. Obstrictus sum: et sie me gaudeo tuum esse, ne unquam desinam. Vale tu modo, et vive, ut frui tam bono amico, et hospite diu possim. Iterum dico et voveo: Vale et vive. Quae communicem porro habeo: sed coram, quam litteris malim. quando fiet? lectiones meae me detinent occupantque: nisi tamen Bachanalibus, quae approperant, excurram. Vxor mea tuae salutem et felicitatem precatur. Lovanii XI. Kal. Febr. oo. ICC. X.



page 107, image: bs107

EPISTOLA XLVII. CHRISTOPHORO VAN ETTEN, V. N.

SCRIPTIONIS hujus argumentum Amor et Cultus est, sincerus uterque, et ab omnibus fucati aevi deliciis alienus. Amorem certe humanitas tua; modestia, candor merentur: cultum, maturae prudentiae insignia et virtutis. Magnum te jam vocarem merito, nisi ad majora etiam innata Genii quaedam majestas duceret, et exemplum paternum invitaret. Pulchrum hoc profecto, posse ad altissima honorum adscendere, industriā, favore, famā; sed gradu virtutis velle. Viam certe ingressus es, et in illā urbe, quae ut inter alias elegantiā et splendore eminet; ita eminere suos facit, a quibus regitur, pari dignitatis et probitatis praetextā. Tu quidem ibi emines, ubi civem esse etiam summus honor est: ibi Senator es, ubi virtutis et


page 108, image: bs108

prudentiae rugas citra aetatem Curia aestimat. Aliquid senile in te esse confessi sunt, qui latoclavo donārunt: neque enim aut ambitione, aut lucri voto provectus es; cum paternis divitiis explere animum, etiam cupidum potueris, et honoribus illustrare. sola Honestas et studium Patriae impulit. Ergo non accipere, sed promovere Famae Fortunaeque benignitatem voluisti: imo vero spernere, ut dignus viderere. Quam pingui otio frui tibi licuit, atque adeo quam honesto! sed Reipublicae caussā non occupari, vile et ignavum censuisti. In medio, ut ita dicam, rerum pelago Pater sudat: portum occupare Filius potest; et spernit. Patrem non agnoscit, nisi quem sequatur. O vere insigne hoc tuum prudentiae dicam, anpietatis decretum! utramque certe complexus es: prudentiam quidem, cum summum ingenium Reipublicae impendas; pietatem autem, cum paternae exemplum vitae vivendo imiteris. Sane, ut haec initia sunt, laetari pater potest,


page 109, image: bs109

quod talem te genuerit: laetari Vrbs ista, quod talem acceperit. Ego utrique gratulor: sed te amare et colere pergo, quem frequenti etiam litterarum internuntio affari, suavissimum erit. Vale, et hoc scriptionis quoddam auspicium puta. Lovanii, XIV. Kal. Octob. oo. ICC. VIII.

EPIST. XLVIII. Mediolanum. VITALIANO VlCECOMITI BORROMAEO.

GENEROSVS ardor indolem tuam ad doctrinae decus stimulat, ō praestantissimum avitae Nobilitatis germen, ut scire ea velis, quae in deliciis summi olim Principes habuźre et Reges; ut possidere, quae omnem Fortunam ornant, nulli obnoxia. Sed quid ni libere dicam? jam scire et possidere incepisti: et quia familiarem tibi eruditionis usum habes, ostendis nihil in homine melius animo esse, si colatur: hunc


page 110, image: bs110

autem a scientiā et virtute cultum sumi. Macte Generosissime juvenum: habes quod vere tuum est; et cum ejusmodi scintillas videmus, inesse pectori tuo divinum aliquem ignem colligimus. Scintillas voco litteras, quas accepi, elegantiae simul et humanitatis plenas. Equidem ut legi ingenii istam felicitatem, maximae familiae, et, quae familiā quandoque minor fuit, maximae urbi gratulatus sum. Iam quod meum gaudium, quae voluptas! dignum me amore tuo censuisti. Maximum id profecto encomium est, cum vehementer laudare videaris, quem sic complecteris; imo cum scripta mea aliqua laudes, ut caussam amoris exprimas. Quid igitur? tu me Amicum, ego te Patronum Dominumque eligo, et jam animum atque ingenium Illustrissimo tuo nomini devoveo, culturus herōicam illam indolem, quā te conspicuum in Iuventute Italicā facis: culturus elegantiam et benigniores naturae dotes, quibus ut maxime dignus esses,


page 111, image: bs111

strenue uti voluisti. Porro utere, et me ama, qui ad omne obsequii genus paratissimus vivam. Vale et vive. Lovanii, IV. Eid. Septemb. oo. ICC. X.

EPISTOLA XLIX. Vido Mazentio.

DILIGENTIAM meam humanitare vincis; et scribendi officium, quod meum erat, stilo tuum facis. Sic amare, parum est; nisi et ostendas? Ego vero et amore capior, et amoris tui signis. Cujusmodi enim sunt? non minus lepida, quam vera: calida, non callida, sine fuco ac fallaciis; MORE MAIORVM. Nubes imbrem, pruna stricturas mittit; aqua aquam, ignis ignem: sed epistola tua et aquam habet; nam ab amore liquet: et ignem habet; nam ab amore fervet: ipsa amor est. Quid rependam? epistolam, et sic amorem. Atque hoc quod vides, utriusque duntaxat libamentum est, ut scias et scribere me velle, et magis amare.


page 112, image: bs112

Nec enim paucae ac repentinae hae voces conficiunt tibi, quantum cupio quantumque debeo, sed promittunt. Vt delidarum quodam antecoenio sive illicio initiandi convivae, priusquam coenent: sic amici, in commercio scriptionis. Qui obsonatum eunt, cum emturiunt, praegustant: sic ego: scripturusque, velut periculum facio stili. AEquum id quoque, praesertim post longas iteneris ambages et ferias, quae infrequentem mihi scriptionem, sterilemque reddidźre. Expressi tamen properante in Patriam animo calamoque LAVDATIONEM IVVENTVTIS BELGICAE. atque illa (faventis Genii beneficium est) ipsā festinatione in librum excrevit. Multa enim scripsi, dum celeriter pauca conatus sum: et cum finire poteram, argumenti terminos produxi: cum ingenio usus essem, tempus quoque impendi. Videbis, et ad hoc exemplum filiolos tuos habebis, ut Patrem referant, et reipublicae adolescant. Vale, et cum nomine meo, quod publico


page 113, image: bs113

marmore aeternum facere conatus es, affectum cultumque dicatum tibi habe. Lovanii, in Museo Lipsiano, Postridie Kalend. April. oo, ICC. VII.

EPISTOLA L. IO. ROBERTIO, Societatis IESV, Collegii Paterbornensis Rectori.

ARGVMENTVM non uni tentatum, experiri et ego stilo volui: quid praestiterim, tu judicabis. Mortales quidem inter mala CAECITATEM numerant; et sine oculis vitam tanquam mortem habent. Hunc consensum quis expugnet, nisi qui

-- Socratico plenus grege mittat habena
Liber, et ingentis quatiat Demosthenis arma?

Bene tamen est, quod ad Caecum scribam. Facile enim feret vitium, quia tollere non poterit: et Consolationem admittet, qui jam dolorem


page 114, image: bs114

superavit. Animum et virtutem CRIPII nostri opinor nosti: ac nihil dixisse videar, si constantiam viri aestimes, qui exemplo suo dictare hanc ipsam [gap: Greek word(s)] poterat, quam conscripsi. Neque tamen sterilis haec mihi opera sutura est, conatus modo scribentis aestimetur, et affectus. CAECITATEM ipse quo animo digerere cupiam, brevi verborum ambitu indicare volui: alienam caliginem, ceu meam examinavi et contempsi. Superest, ut quid tu sentias, vir Doctissime, et in iis dem mihi Scholis in eodem aliquando contubernio juncte, intelligam. Apud non Caecum, quos amo, laudare oculos paratus sum; meos impendere potius, quam ut tu caecutias. Vale, vitā et oculis fruere, et me tanquam veterem Condiscipulum ama. Lovanii, Prid. Eid. Septemb. oo. ICC. IX.



page 115, image: bs115

EPISTOLA LI. Bruxellam. LEONARDO DE TASSIS, Baroni S. R. Imperii.

QVid hae litterae velint, paucis aperiam: Munusculum ad te ferunt, sed Musicum, et aediculae vestrae consecrandum. Ex Italiā accepi, et hoc solo nomine possum commendare: etsi jam illi vestri vel Italiam superent. Equidem melos istic nuper hausi, quale nescio an hi libri dabunt. Melos, statu, sidibusque, sed et suavissimarum vocum harmoniā temperatum. Numen ipsum, Caelumque in sacrario sensi: ac despicere Parnassum ausus sum. Suavius profecto Deus laudari non potest. Sed felix illa domus, in quā splendorem Pietas superat! Felix Dominus, qui delicias suas Deum habet! Tu vero Optime Adolescens, haec vestigia sequere, Litterarum studiis [gap: Greek word(s)] junge, ipsamque Musicam, a Deo hominibus datam ama.


page 116, image: bs116

Me etiam, qui indoli, ingenioque tuo ex animo faveo, et nomen perenne apprecor. Habes ductorem tuum, IOANNEM VASAEVM, virum probum, doctum, industrium: hunc audi, eumque puta, a quo, quod optimum in omni vitā erit, haurias. Ego quicquid possum, lubens tibi addico: et si quid scriptiones meae aut libri juvabunt, inter primos eris qui legent. Vale, et perillustri Avo tuo cultum meum indica. Ductori tuo, et Candidisimo PHILIPPO SALMSLAGIO, reliquisque salutem. Lovanii, v. Kalend. Martii. oo. ICC. X.

EPISTOLA LII. PAVLO MARIAE et IO. BAPTISTAE MONTORFANIS.

BENE sperare coepi: pergitis in hac viā studiorum, et exporiri stilum jam audetis, ut principia sunt, non infelicem. Gavisus mehercle fui, cum epistolam nuper legi (et


page 117, image: bs117

utrius dicam?) epistolam Latine et concinne scriptam. Conspirastis opinor: et sic decuit. Nam suave mihi, in unā utrumque paginā videre. Fratres estis, pari etiam auspicio tractare has Litteras coepistis, et Minervam colere: ut parem etiam fructum colligatis, ingenium utriusque pollicetur, et industria faciet. Sine labore vinci prima Litterarum ruditas non potest; nec haberi Eloquentia sine exercitatione. Ver nunc aetatis vobis agitur, serendum est, sudandum est, ut foecundus vitae Autumnus succedat. Otium aut ignavia neminem unquam doctum fecit. In sublimi Musae et Apollo habitant; scandendum est: in piano Sirenes, et ad vana abducunt. Ipsi libelli, quos discitis, et geritis quotidie, excitare vos debent; clara et victura nomina, quamdiu Litterae quidem vivent. Nam opinor in Cicenrone, Terentio, Virgilio, Caesare vos esse; et tam magnorum virorum famā affici, quae tot secula penetravit. Principium profectus est, amare


page 118, image: bs118

auctores, quorum monumentis erudimur. isti autem partim antiqui, partim etjam novi sunt: sed novi tamen non promiscue aestimandi. Paulatim videbitis: nunc vero gnavos vos esse jubeo; et eos sequi, quicumque ad Doctrinam et Virtutem hortantur. In patro habetis, quod inflammare pectus utriusque possit. Huic placete, me amate. Lovanii, III. Eid. Decemb. oo. ICC. IX.

EPISTOLA LIII. MAXIMILIANO PLOVVIERIO V. N. Corculo suo.

STo promissis, et scribo. An satis? imo et LVCIVM meum laudo, qui glomerante obsequio totum iter emensus est. Festinare et ipse domum videbatur. Nil saxa, lutum, lamae obfuerunt: et vin' ut gloriosius aliquid dicam? PVTEANVM veliebat. Sane stabuli delicias meruit, et in coenam panem accepit, Bona ei Hippona propitia sir; in gente equinā


page 119, image: bs119

nomen aliquod decusque inveniet. Spatha ALEXANDRO gratissima fuit, non tam quia armari ille cupidus, quam quia ornari. Sed gratias ipse dicet. PALAESTRAM tibi nostram commendo; et ne remoram accipiat, votum meum est. Optima placere omnibus non possunt. Sed aut hoc instituto, aut nullo, quantum Litterae possint, Iuventus experietur. Vale, Lovanii, IV. Kal. April. oo. ICC. X

EPIST. LIV. Brugas. LVDOVICO LOPESGALLO, Viro Ferillustri, Baroni DE VORMISELLE.

SI quisquam est mortalium, qui generosā humanitate amicum complectitur; eum te esse liberrime possum profiteri. O pectus divino rone imbutum! O ingenium caelo dignum! Insigniter obstrictus eram, et adhuc debere te scribis? Pauci profecto sic conserunt beneficium,


page 120, image: bs120

ut gratiam excludant: tu etiam gratiam dicis, cui beneficium contulisti, oblitus fortasse, quam liberali me quandoque affectu complexus sis. Sed ego meminisse saltem possum, ne ingratus sim. Haeret impressa pectori meo vetus beneficentia illa tua, haeret amor in me, et in res honestas, quem certissimo signo expressisti: non cunctanter, et tanquam deliberares, quanti Doctoris opera esset; sed tanquam infra Doctrinam munus omne putares. An plura dicam? aestimasti amicum, cui benefaceres: et ego beneficium debeo, a Viro tam illustri et amico acceptum. Debeo, inquam, et vere aestimo, cum inferiores agnoscam vires meas, quam ut parem gratiam rependam. Sic suave autem in aere tuo esse: illi debere, quem amare suave est, et qui ipse scopum hunc beneficii habet, amari. De itinere meo Hispanico incerta adhuc omnia. neque sic anhelo, ut me Patriae poeniteat. Munus honestum est in quo versor, stipendium mediocre, valetudo


page 121, image: bs121

bona. Doceo, scribo, et quantum licet, publice prorsum. Iam familia mea incrementa quoque cepit. Liberos mihi uxor quinque dedit, masculos omnes, et fortassis plures etiam dabit. Ego nunc rogare te audeo, perillustris Domine, ad nos excurras, hospitio meo utaris, Vrbem et Academiam nostram lustres. Hoc profecto inter summa beneficia habebo: et vere amari me putabo, si, veneris. Aura ista bona et desiderium meum invitant. Vale, et feliciter age. Lovanii, X. Kal. Maii. oo. ICC. X.

EPISTOLA LV. Bruxellam. FRANCISCO KINSCHOTIO, Iurisconsulto C. Finantiarum Graphiario.

QVIS te calor ad amandum, quis amor ad scribendum excitat? merae flammae tuae Litterae, et suavi igni adurunt, etiam longinquum. Durum esse oportet, et totā concretum


page 122, image: bs122

hieme, qui non corripiatur: at ego molli pectore, pridemque tuus, flagranti hoc humanitatis officio in ardorem datus. An capere incrementum affectus possit, equidem nescio: tu tamen augere benevolentiae tuae signa strenue pergis; et quasi bene velle parum sit, etiam facis. Emere beneficia quaedam poteram, et tamen debere. Onere et sumptu jam secundum me liberas, et expedita negotia mea reddis, in re stipendii et nummorum. Haec liberalitas tua, quae quanti momenti sit, aliorum me aliquando severitas edocuit, ac nihilominus obstrinxit. Ego mehercle studiis et ingenio meo gratulor, qui te amicum fautoremque nactus sum, Doctrinā egregium, moribus et candore rarum. Nam

Multi more isto atque exemplo vivunt, quos cum censeas
Esse amicos, reperiuntur falsi falsiminiis,
Linguā factiosi, inertes operā, sublestā fide.



page 123, image: bs123

Et unde hi mores? ab avaritia et ambitione pessimis aevi morbis, utinam nunc meliori Pacis sive Induciarum aurā tollendis! Syntagma meum argute ac plane Laconice laudas; et laudando (ingenue fateor) superas. Quicquid toto libro conatus sum, brevi, sed absolutā epistolā exprimis, quam ego inter Bibliothecae meae delicias habiturus sum; te inter Amicorum. Vale cum suavissimā tuā conjuge, et salutem Socero nuncia, elegantissimoque nostro ROSAEO. Lovanii, Postrid. Kal. Maii. oo. ICC. IX. Primae iterum feriae Bruxellam me transferent, atque tum vel in ipso urbis introitu te videbo.

EPIST. LVI. Antuerpiam. IO. CHRISTOPHORO FLAVIO, S. D.

QVī et quo animo vota tua provexi, etiam cum silui, ab aliis audieris. Res in vado est: erigendae et instruendae Officinae potestas data: nec est quod livorem aut malignitatem


page 124, image: bs124

boni conatus, id est, hi tui, metuant. quia communes juvas Litteras, et honestissimā arte Fortunae quaeris auxilia; qua publice, qua privatim, bonum te civem praestas. Recte Graeci: [gap: Greek word(s)] . Audies igitur quorundam sermones, sed quasi non audias: ad rem et famam ibis, quam nulli detrahes. Multorum haec via vestigiis premitur; iri non sine omni collisione potest. Sed eundum est; negligendum, si quid minus auribus placet. Non favent aliqui? amicos respice, et in horum affectu conquiesces. De domo jam altera cura est, ut non minus typi et praela, quam supellex locum inveniant. In tantā urbe quae sint angustiae, nōsti: multumque hīc consecutus est, qui bene habitat. Vt tu possis, ego et amici adnitemur; quorum affectum ego sequor, sed quem insignes animi ingeniique tui dotes merentur. Vale, et redama. Lovanii, oo. ICC. XI. Prid. Kal. Iunias.



page 125, image: bs125

EPIST. LVII. Antverpiam. FRANCISCO SVVEERTIO S. D.

SILENTII mei caussa haec fuit: nihil erat quod scriberem. quae si apud te excusatio valet, argumentum ex intervallo subministra, ut loquax sim: si non valet, experire ipse an scribere possis, cum argumentum deficit. HEINSII Poemata, et Orationes accepi. an exspectas, ut laudem? tuo verbo, lepidissima ut doctissima sunt: sed auctor ipse [gap: Greek word(s)] . Si quis negabit et obstrepet; ille vero mihi [gap: Greek word(s)] Monumentum VALERII hīc habes, et adjungo ejusdem notae quae damnare possis, si aestimem. Imo hoc ago, et ostendo nugas meas, ne me occupes. Omnibus ego ut Epitaphium scribam? Nugaris ipse qui id petis: magis ego, si obsequar. Vale, Lovanii. XII. Kal. Maii, oo. ICC. X.



page 126, image: bs126

EPIST. LVIII. NICOLAO DAMANTIO V. A. Brabantiae Cancellario

QVANTVM fiduciae in meā innocentiā, Vir Amplissime, tantum praesidii in virtute, prudentiā, aequitate tuā pono. Neque hoc me terret, quod priores adversarii occuparunt. Audies reum, qui accusatores audivisti; tam benignus facilisque mihi futurus, quam illis fuisti. De luxu scripsi, et hoc primum velut crimen notatur: deinde edidi, et hoc secundum. quasi Auctor, et simul Typographus deliquerint. De me prius dicam, id est, de ipsā scriptione. Quid igitur illa habet, quod unam aliquam Vrbem merito offendat? Mens mea fuit, communia aut plebeja paucorum vitia reprehendere, sobrietatem modestiamque inculcare: et in hanc metam tota illa Epistola directa. Hem! crimen erit, pro Virtute loqui? verbulum unum aut alterum malignā interpretatione


page 127, image: bs127

in hunc aut illum potest acui: an igitur omnes; an hos ipsos ego laesi? O bone Deus, quo seculo vivimus, quo scribimus! Itane odium vitiorum profiteri non licebit? Quid reliquum est; nisi ut sacra quoque pulpita sileant, ut scholae claudantur, ut Sapientia exulet? Veteres plerique scriptores tollendi, si hic Libellus: quia pariter vitia isti publica feriunt, et defectus nostros loquuntur. Quid? Seneca ipse, quem nemo non aestimat, nemo non veneratur, ita epistolas CXXIV. scripsit, ut ego hanc unum: plane ut in nostros hos ivisse mores videatur. Facessat igitur calumnia. Licuit omni aevo Luxum compungere, morum spinas vellere: nostro denique, id est, Christiano, tangere, aut indicare nefas erit; et quidem [gap: Greek word(s)] ? Hoc ipsum scripto isto feci, et libere dicam, si cujusvis injuriā. Pauci aliqui cur bonis, imo cur piis conatibus meis molesti sunt? cur vulnera ad se trahunt, quae ego non impressi? lapidem in altum misi; soli isti cur succurrunt et excipiunt?


page 128, image: bs128

telum in metam direxi, metam autem vitiorum; isti cur avertunt aut detorquent in circumstantes? imo cur pro metā ipsi esse volunt, quos ego ne per somnium quidem designavi? Si examinent, pleraque ista quae scripsi, dicant ne in urbem quidem cadere suam posse. Praecipua pars Libelli est Ebrietas (et in hanc scripsi, quia laudare a nonnullis dictus eram:) ebrietas vero non hīc, aut certe non ad istum viget modum. Iam Sermonis et Silentii praecepta quae inseruntur, et trientem Epistolae occupant, quis bonus aut sanus audebit culpare? Si peccavi, quod de Sermone et Silentio titulum non scripserim. Reliqua quae insunt, plebeculae hīc aut alibi usurpata, nemo sane excusando honesta faciet: sed excusabit potius ut usurpet. Laudavi nuper, et fidenter dicam, aeterno Elogio totam Belgicam celebravi: cur non liceat naevum aliquem corrigere aut indicare? ita est; publice feci, et pro munere meo feci, tanquam in communi. Si quid laesi tamen,


page 129, image: bs129

ubi non laesi, cur non prius moneor, quam plector? Lenire, siquid acerbius, aut corrigere possum, siquid apertius simpliciusque scriptum est: et integram mihi gratiam omnium conservare. Sed damnarunt alij librum, quem non legerant; alij, quem non intellexerant: et uno clamant ore, in Patriam, imo Belgicam universam impium et injurium me fuisse. Scilicet impius, quia Medicum egi? injurius, quia saniem alibi tetigi depurgandam? Homines sumus, populi sumus, non omnes profecto sobrij aut boni. Si morbos non negamus, remedia cur spernimus? si vitia quaedam agnoscimus, quid dolemus accusari? Ego hanc operam debere me Patriae, debere me generi humano censebam, ut a vitiis absterrerem: et sane debeo; aut vocis stilique usus cessabit. De Editione et Typographo nunc quoque dico, qui sine consensu Curiae videtur publicasse. hoc enim secundum crimen est; sed lenitate potius dignum, quam severitate. Censor hīc librorum,


page 130, image: bs130

Eximius et omni laude dignissimus, GVILIELMVS FABRICIVS, Epistolam istam viderat, legerat, imo elogio suo muniverat. Bacchanalia erant, et pro tempore lusus videbatur. Itaque in scripto brevis argumenti consuetudinem Academiae Typographus secutus est, et quod a censore nostro approbatum, typis suis exprimere et divulgare ausus. Vsu enim ita observatum est, obtinetque, ut quae dici aut disputari hīc solent, Bruxellam non mittantur. Iam vero hoc scriptum cujusmodi est? Epistola, sive Oratiuncula, quam ego etiam per partes hīc Iuventuti nostrae recitavi. Si tamem peccasse. sic Typographus videatur, qui produxit, cavere et emendare paratus est, et in magnis minimisque eandem deinceps legem subire. Ego breviter simpliciterque caussam totam sic explicui; et nunc rogo, ut auctoritate tuā tuearis: admittas, aut restituas Libellum, qui Luxum proscribit: crimine Auctorem absolvas, qui crimen non commisit. Id enim hīc agitur


page 131, image: bs131

ut aut scribam deinceps, si absolvar, aut certe sileam, si condemner. sed, ut principio dixi, quantum fiduciae in meā innocentiā, tantum praesidii in virtute, prudentiā, aequitate tuā pono. Ita Vale Amplissime Vir, et addictum me tibi cense. Lovanii, Postrid. Eid. Mart. oo. ICC. VIII.

EPIST. LIX. Gandavum. CORNELIO LVMINAEO A MARCA V. R. et Amico S. D.

AT tu insigne iterum ad me cothurni tui specimen. Vidi, probavi, et hic stimulus tibi sit, ut pergas. De Iephte quaeris? in deliciis habeo, et opportune a SANDERIO exemplaria aliquot accepi, quibus amicorum desiderio satisfacerem. Vnum etiam ad Cardinalem BORROMAEVM, Archiepiscopum Mediolanensem missurus sum; qui istā sane lectione capietur. Vir eloquentiā, doctrinā, et virtute magnus


page 132, image: bs132

est, et cui placere gloriosum putes. Serius in his Litteris nostris est, qui in omni scientiā singularis. De oratione tuā audivi; de eventu nullus dubito. ac jam gratulari famam tibi et eloquentiam incipio in Sacris his rostris. Ego De Induciis Belgicis hīc apud Senatum Populum'que Academicum disserui: si argumentum spectas, [gap: Greek word(s)] ; si elocutionem et [gap: Greek word(s)] , non omnino invenuste. Bonae Suadae gratiam, quae favit. Reverendo Abbati VLIERBEKANO salutis officia libens deferam. Talis vere est, qualem describis, et e re Religionis puto, sic promotum. De carmine, experiar an Musa velit: quis favor et furor sit Apollinis, tu optime nōsti. Lovanii. IV. Kal. Iun. oo. ICC. IX.



page 133, image: bs133

EPIST. LX. Mediolanum. V. R. ANTONIO OLGIATO, Bibliothecae AMBROSIANAE Praefecto.

DOCTRINAE et Virtuti tuae cum debeant omnes, tum ego peculiariter humanitati: quam ut pro veteri affectu in me derivares, ubertim in uxoris meae fratrem, ALEXANDRVM TVRRIANVM, effudisti. Excepit ille auribus tam irriguum benevolentiae laticem, et liberaliter mox ad me litteris transmisit. Laticem, inquam, sed in quo ignem sentio, atque ipsum adeo Amorem, Itaque hausi animo novam velut flammam, et cujusmodi in Vestae penetralibus virginum olim religio coluit. An expressius etiam dico? Amavite hactenus, nunc vero ardeo; nec quicquam esse poterit, quod tuā caussā non velim, aut faciam. Excitor etiam insigni illā dignitate, quā Illustrissimus Cardinalis te Bibliothecae Ambrosianae praefecit: sic vero de


page 134, image: bs134

Litteris Ingeniis'que meritum, Librorum et Antiquitatis peritum, ut aptiorem eligere e tanto hominum eruditissimorum theatro non potuerit. Nimirum animo et prudentiā quoque opus erat, in talimunere; id est, tali viro opus erat, qui instar multorum esset, et rebus agendis, non sciendis tantum aptus. Tu ille (libere exprimam, quod vere possum) et hoc es, quod administras, [gap: Greek word(s)] . Atque utinam in isto nunc ego librorum contubernio, et virorum circulo verser! ostendere profecto possim, quantum tribuere nomini tuo debeant, qui Doctrinam et Virtutem amant. Agam igitur, quod absenti concessum est, et bono affectu munus atque dignitatem tuam aestimabo. Sic me ama. SOSSAGVM, RIPAMONTIVM, reliquos officiose saluto. Lovanii III. Eid. Iunii. oo. ICC. X.



page 135, image: bs135

EPIST. LXI. Antuerpiam. HADRIANO MARSELARIO. S. D.

INSIGNE profecto delictum meum, qui ad amicas litteras tuas hactenus silui. Bene tamen est, damnare culpam incipio, postquam commisi: et veniam mereor, quia rogo. Enimvero facilis in his talibus neglectio est, et fiduciā aliquā differre interdum scriptionem solet, quisquis amat. Ego etiam, dum quotidie facere destino quod omittere non debui, fluere dies aliquot non sensi, sed fluxisse. Iam vero quid ago? ut delictum excusem, peccare audeo. gravius est, inhumanum te censere, quam non scribere: censeo autem, si quod non scripsi, offensam verear. An difficilis eris, qui amicus esse voluisti? aut minus ignoscere poteris, qtum diligere? Bene iterum est: evadam crimen, si neglexero. id enim hīc solum esse potest, si offendisse me existimem. Filium ego tuum, ob indolem ingenium'que, jure complexus


page 136, image: bs136

sum; nec in grege discipulorum habui. Postquam etiam nomen PALAESTRAE BONAE MENTIS dedit, dignum inveni peculiari quadam curā et affectu. Sed et ille inter gratissimas necessitudines diligere me coepit, publico nuper elogio, tanquam Symbolo, amorem suum testatus. Suaves istae profecto laudes, quia ab eo veniunt, quem doceo; imo quia ab eo, in quem peculiariter animum direxi. Itaque juvare et promovere non desinam. Quod scribis, viris bonis magnisque Institutum meum probari, ex animo gaudeo. Hic conatus meus, ut Patriae prosim, et Eloquentiam reducam: tum quoque, ut de amicis bene merear. Inter hos te habeo Optime MARSELARI, et salvere jubeo. Lovanii, XVII. Kal. Quint. oo ICC. X.



page 137, image: bs137

EPIST. LXII. Mediolanum. Io. BAPTISTAE VERTVAE, Medicinae Doctori.

INTER suavissimos amicorum, nomen tuum, Vir optime, pridem retuli: et in pectore meo scripsi beneficium, quod vitam, sive valetudinem tangit. Tuā non Semel ope mihi Musisque restitutus sum, cum apud vos agerem; et ut scias quantum contuleris bonum, gratus esse non potui. Auxit etiam obligationem FAVSTVS filiolusmeus: quem Sic ad patrem reduxit avunculus, ut tibi debeam; et qui te patrem censere velit, quia Medicum habuit. Morbi periculum in quo fuit, et tuam simul curam industriamque in depellendo intellexi; id est, geminum amorem mei. quasi iterum parentem servares, si filium restitueres: nec satis ego obstrictus essem, nisi et filii tibi caussā deberem. Quid dicam igitur, aut faciam? Permitte quaeso: quod omnem vincit gratiam, beneficium


page 138, image: bs138

aestimabo. Sed ne omnino ingratus videar, pretium sive sostrum e pectoris arcā, et animi peculio persolvam: illud verum aeternumque, et Amicitiae proprium. Omnia dixi, omnia feci: modum reperi, quo sine vitio debeam: et tu tamen hoc unum ab amico exigis, ne debere se existimet. Sic me ama igitur, quem dignum beneficio hohes; et vinculo liberas, ut tuum esse fatearis. Fac etiam, quod multi tuā operā faciunt, id est, vale. Lovanij, X. Kal. Maij, oo. ICC. X.

EPISTOLA LXIII. AVBERTO MIRAEO, V. C. Canonico Antverpiensi.

MVLTVM me amas, quem sic compellas, et consortem doloris tui facis. Accepi enim utramque epistolam, legi orationem, et magis sic ingemui. Heu, qualem tu Patruum, Vrbs Antistitem, Virtutes, et Elegantiae Virum amisźre commune damnum pectoribus omnium passim luctum ingerit, omnium vultus


page 139, image: bs139

ad lacrymas compellit. Sed tuum affectum peculiariter emollire sanguinis vinculum potest, et doloris quaedam pietas. Feres tamen quod mutare est nefas; et cum publicas lugentium voces audias, tuis praescribes modum. Deo ille dignus fuit, et istuc transferri, ubi de mortalitate triumphet. Nos cogitatione saltem sequimur, et felicem praedicamus, quem in caeleste contubernium, et aeternitatis Capitolium virtutis praemia evocarunt. Neque improvisa ista mors dicenda: vitam vir sanctissimus pridem contempserat. Beatum esse hinc conjice: intrepide fatum excepit: et potuit, qui omnem a maculā vitam removerat, qui Deum et Divina in terris quaerebat. Sed laudes ejus hīc jamnon extendo. Si tantillum otij pietas mea inveniet, ostendam quam sancte memoriam ejus colam, qui, ut omnibus prodesset, Religionem promovit. Palaestra quoque hoc officium persolvet. Vale. Lovanij, Prid. Kal. Febr. oo. ICC. XI.



page 140, image: bs140

EPISTOLA LXIV. Perusiam. M. ANT. BONCIARIO, V. C. et Italiae Homero.

NIHIL tu debes, Doctissime BONCIARI: sed ego doctrinae, ingenio, et industriae tuae hoc quicquid est elogii. Rem dicam: Nomen tuum velut gemmam CONSOLATIONI meae inscrui: argumentum ipsum exemplo tuo illustravi. Amabunt Scriptum viri boni docti que, in quo BONCIARIVM legent: contemnent Caecitatem, quae affligere te non potuit, nisi ut redderet clariorem. Non videndo hoc profecto consecutus es, ut ab omnibus etjam absens videaris. Quid mirum igitur, si oculi te mei Caecum habuere, cum de Caecitate scriberem? animus Argum. agnovit. Sed ego pariter in oculis tuis esse nihil moror, cum in animo ipso haeream. Vides PVTEANVM eā parte tui, quā magna, excelsa, Deum ipsum vides. Sic quem cogitas extollis amicum, et


page 141, image: bs141

ad alta velut comitem trahis. Sed abrumpo: quia oculos tuos non aestimo, nihil auribus dabo: ut admittas tamen laudes, quas omnes tribuunt, ego expressi, rogo. Libellum ipsum mox habebis; ut intelligas et nos scire, nihil in te Fortunam potuisse. Quod vero gratiam refers, molestum esset, nisi sic referres. Sacro sancta mihi memoria ejus, per quem profeci. Tu vale Clarissime vir, et sine oculis Arge. Lovanij, XII. Kal. Novemb. oo. ICC. IX.

EPIST. LXV. Mediolanum. RAPHAELI MONTORFANO Suo.

IN epistolā tua, mi MONTORFANE, imbres, nives, tenebras, et hispidam Brumae faciem vidi: sed tuam tamen laetam vernantemque deliciis et affectu. SACCVM ego solem habeo: et quid mirum, obduci istis caeli nubibus, imo aulae? Sed nunc clamo: [gap: Greek word(s)] . Vide conditionem Genii mei: langueo absque illo radio atque jam ab intervallo imbuendus


page 142, image: bs142

eram. Litterae facient, quas dabit. De veteri illo amico nostro quid audio? O Fortunae miras periodos! et quam lente ad serenum otium optima ingenia provehuntur! Bene, qui sic animum componunt, ut morosae [gap: Greek word(s)] segnitiem sufferant. Hic primus studiorum fructus est, fructu posse carere: summus, velle, cum in doctrinā virtuteque praemium quisque ponit. Sed Magnae mentis opus! hanc amemus, ut tranquilla vita sit, in aestu et motu hoc rerum humanarum. Vale. Lovanij, XII. Kal. Anni oo. ICC. VIII.

EPISTOLA LXVI. Lutetiam. AVGVSTINO GALAMINIO, Ordinis S. DOMINICI Generali, Postea S. R. E. Cardinali.

AMOREM illum mei tuum tanti merito facere debeo, quanti Christiani omnes et dignitatem tuam et Virtutem, utramque sane maximam. Etenim qua Magnus, et simul


page 143, image: bs143

qua bonus es, me amas: et ut aliquis esse videar, affectus iste facit. Verbo dicam: attollis, quem sic amas. Ego vero sic proprius etiam, et Magnitudinem tuam intuens et Bonitatem, intelligere radios incipio, quibus accendor: magis venerari, quibus illustror. Lumen igitur te meum dico, illud, Graecā formulā, [gap: Greek word(s)] , semel accensum, ut perenne esset. Et quid mirum, si respiciam? Quo oculi non perveniunt, animus penetrat. ex hoc certe cultus obsequiique quaedam stricturae, litterae inquam prosiliunt, manu duntaxat dirigente: et eousque educti Linearum se meatus laxant, ut totum videantur GALAMINIVM complecti, magnitudinem tamen non capere; pariter ut Solem videmus, sed totum ejus diffusumque ad Naturae fines jubar non comprehendimus. Audacem nunc certe Epistolam dixeris, nisi isferret, qui et ipse velut Ordinis tui sidus, proximo luminis gradu a te stat. Belgicae nostrae Provincialis est, Vir insigni doctrinā, prudentiā,


page 144, image: bs144

sanctitate praeditus, rebus magnis aptus, et quem Antuerpiensium nuper vota Episcopum sibi, velut Deo suggerente, destinārant. aliter tamen tum PRINCIPIBVS nostris visum; ut non negata haec dignitas, sed dilata videatur. Pro bono Ordinis quantum sudet, hoc ejus iter in parte indicabit. Hunc virum igitur cum videbis, libenti quoque oculo Litteras meas admittes. Vale Reverendissime PATER, et Belgium quoque lustra. Louanii. v. Eid. Iulii, oo. ICC. XI.

EPIST. LXVII. Gandavum. CORNELIO LVMINAEO A MARCA, V. C. Amico Suavissimo.

SECVNDAM epistolam tuam, mi LVMINAEE, ante triduum accepi: nuper Lessus, qui mirifice placuerunt. Ostendi amicis: idem judicant, dignos esse, qui vel in exemplum legantur. Quid ni pergas igitur, et abjectam istam olim tibiam tam felici spiritu animes? De censurā jam


page 145, image: bs145

desine: ebur atramento non candefacio. Et qui novo torno aut cothurno carmina ista comparat, is mihi non Apollo, sed Marsyas. Carcerem Babylonicum libenter etiam praelibabo. Sed heus, ignosce, quod responsum protraxerim: Bruxellae, id est, in negotiis dies aliquot fui: sed domi quoque occurrunt quotidie, quae impediunt. Laconica quaedam jam cudo, THYRSOS inquam PHILOTESIOS, atque adeo Amorem ipsum Laconissantem. Mox ubi Typographus absolverit, mittam. Vale, et feliciter annum istum aliosque age. Lovanii, Postridie Kal. Ianuarii, oo. ICC. IX.

EPIST. LXVIII. Ruraemondam. GVILIELMO CRIPIO SECVNDO.

BREVITATEM laudas, mi CAIPI: in laudibus tamen meis brevis nequaquam es. Alterum judicio fieri, alterum amore dixerim, me nihilominus utroque illo capi. Disseris


page 146, image: bs146

enim, et castigato verborum rationumque pondere expendis, non tantum cur sic judices, sed cur ames; id est, cur Laconicum libelli utriusque argumentum, et me quoque laudes. Bene est: Viro docto candidoque placere malim, quam Os populi meruisse. Nec impedire suffragium ille tuum poterit, quo vitam aliquam scriptis meis, aut famae praemium ingenio adsignas. Quid munus in quo versor, quid ipsa a me Patria exigat, scio; ut publicas illas accendam eruditionis faces, quibus et munus et Patria illustretur. Velim equidem, si vires sint, aut sic prodesse possim: sed mihi satis erit, si aliquod saltem in in hac viā vitae vestigium reliquero, otii inertiaeque dicā evitatā. Hoc igitur ago, mi CRIPI, non tam ut clarus sim, quam ne ignavus. Nam nihil agere, et cadaver videri, priusquam animam posuero, flagitium puto. O sanctum illum Atheniensium morem! (Valerii verba ponam:) apud quos inertia e latebris suis, languore marcens in forum, perinde ac delictum aliquod,


page 147, image: bs147

protrahitur; fitque ut facinorosae, ita erubescendae rea culpae. Et apud Sardos, alioquin barbaros, ut AElianus refert, [gap: Greek word(s)] . Quid de Germanis, Majoribus nostris, Tacitus? Ignavos et imbelles et torpore infames coeno ac palude, injectā insuper crate, mergunt. Atque hīc [gap: Greek word(s)] inter flagitia, et vel ipsā poenā abscondi debuit. Abscondar ipse, nisi evitem: atque huc conatus mei tendunt. Conatus laudari suave est; sed amari, quia conor, suavius. Tu laudas, tu amas, mi CRIPI, et me beas. Vale. Lovanii, VI. Kal. Iun. oo ICC. IX.

EPIST. LXIX. Antuerpiam. IOACHIMO TROGNESIO S. D.

VT negotia mea sunt, vix ago quod maxime cupio: nec expedire stilum queo, ut quanti amicitiam tuam facio ostendam; et quanti arma consiliaque, quibus feliciter gessimus bellum, et amoliti sumus. Debeo FONTANO Historiam, et ab


page 148, image: bs148

amicis urgeor: an seponere liceat? ne differre quidem. Sed facere utrumque videar, si Versionem hanc praemittam. Tu Amicus esto, et sine, ut quibus debeo, Amicus sim: tibi ero, si debuero. Lovanii, Postrid. Kal. Martii, oo. ICC. X.

EPIST. LXX. Mediolanum. IO. BAPTISTAE SACCO, V. C. Senatui a-Secretis.

AN scribo? at responsum ad nuperas meas exspectare poteram; quas etsi breves, praegnantes tamen misi purissimo affectu. imo ad meas, quae Bononiam iverunt. Amo urbem, amo munus: videant tamen qui me amant, an futura opera mea urbi munerique utilis. Hoc nunc urgeo, ut tu complecti me pergas, si longinquum; nec tamen avulsum, si perges. Praesens ero, si amabor: sed esse tamen cupio, ut amore tuo fruar. Deus dabit; et excultum illud pectus stringam iterum, in quo omnes elegantiae, lepores, sales, habitant.


page 149, image: bs149

Vin' nunc etiam delicias aliquas mei stili? Libellum hunc cape; imo, ne a titulo recedam, Epistolam, quā LVXVM CONVIVIORVM copiosius persecutus sum. Non sine risu, scio, pleraque leges: et ego pro lusu scriptiunculam istam habui; imo versiculos alibi miscui, ut omnibus modis stultissimam hanc scenam adumbrarem. Sed quam nihil tale in moribus vestris! sic vero sub Aquilone mortales vivunt, et amant.

--- crassos transire dies lucemque palustrem.

Quia vitium excusare nuper ausus, cum Iuventutem Laudarem, offendi. Sed de hoc scripto quid tu sentias scire percupio: quid item alii, quos melior illa Musa capit. Novi an quid promam? Rumor est [gap: Greek word(s)] nostrum in Batavia sclopo petitum, et in brachio laesum, a milite quodam nostro, et nuper proscripto. Is Marchionem adiit, exilii poenam deprecaturus, admitti petiit. venit, auditus est: sed cum pro voto responsum non esset, strinxit onustum pulvere


page 150, image: bs150

et glande tubulum, et, laxatā rotulā, explosit. SPINVLA sceleris audaciam suspicione praevertens, injecit homini manus: ut elideret ictum, lacerto excepit. Bone Deus, quam difficilis ad Pacem gradus est! Homini nefario satis non erat belli successum seditione impedivisse, nisi et negotium pacis audacissimo scelere conturbaret. Quid sit, et an credere rumori debeamus, pauci dies aperient. Tu vale, et vive, et integrā senectā fruere. Statim scribo, et jam indutus togā, ut solennius aliquid publice dicam. Quia tua mihi in animo imago est, etiam facundiam conabor exprimere. Conjugi et fratri salutem indica, iterumque vale.

EPIST. LXXI. Madritum. MICHAELI LANZIO. V. A. Consilii Italici Regenti.

SI pro affectu scribam, longa epistola sit: nec facile abrumpam, si animum calamus sequatur. Nunc maximum amorum brevibus complectar


page 151, image: bs151

plectar verbis, ut quem compellem; simul cogitem. Quid igitur scribo? unum illud; in cultu tui solito me perseverare. Ac sane quia obstrictus vivo, obstringi etiam cupio; imo ut ostendam cui beneficium debeam, a te peto. Benignus eris, quia fuisti; et vota mea felices duces ad exitus, quae tam insigniter promovisti. Titulum dico Historiographi: quem sic accepi nuper, ut iterum petam. Frui negatum est, postquam in Belgium veni, postquam Lipsio successi: imo non successi, quia in totum munus ejus non veni. Hoc peto igitur, ut veniam aut ut esse pergam, qui Mediolani fui; et perenne Diploma sit, illud auxilio quoque tuo ab ipso Rege nuper acceptum. Res meae sic loqui cogunt, animumque addunt, fortassis audaciorem. Sed ea humanitas tua et benignitas est, ut facile peccare non possim; ea conditio mea, ut felix esse non possim, nisi peccem. Vale. Lovanii, VII. Eid. Novemb. oo. ICC. IX.



page 152, image: bs152

EPIST. LXXII. Gandavum. NICOLAO BVRGVNDIO, Auditori suo, et Palaestritae Bonae Mentis.

AMOLIRE suspicionem omnem, mi BVRGVNDI: te amo, tua aestimo. Plane supra mores Iuventutis te melior extulit Genius; et quam malignus livor insequitur, amas BONAM MENTEM. Carminibus tuis si me rapi dicam, aliquid etiam infra affectum audias. Sustinere tu Musarum gloriam cum paucis poteris, otium modo in foro invenias et tranquillitatem. Invenies: ubique Poeta suus est, et Heliconem habet: divinum concitare furorem ubique potest, et vulgi judicia contemnere. Quasi vero Astraeae placere non queat, qui Apollini se commisit. Tu perge, et generoso famae desiderio alacer numerum nun quam morientium auge. Haec ad immortalitatem via est. Quia spernere ingentes divitias potes, et vincere ingenio quantum avaritia stipat, omnem aeternitatis


page 153, image: bs153

remoram pepulisti. Iterum dico, perge, et quas benignissima tibi natura dedit dotes, aestima: me, qui ad optima semper adhortatus sum et duxi, ama. Te Auditorem, te Discipulum voco, et glorior. Convellere quoque obstrepentium malignitatem Palaestra poterit, e quā tu prodis. Hanc vero etsi multi esse nollent; tamen defendo et exorno. AVSPICIA excuduntur, et partem hīc aliquam vides. Nunc in scribendā Historiā aliquid ex intervallo laboris pono, MEDICAEYM mox grandiorem producturus. Stimulos si statuisti addere, Carmen para, quod praefigam. AD CORNELIVM MARCANVM nostrum litteras Cardinalis BORROMAEI misi: indica, et doctissimum plenumque Apolline pectus meo nomine exosculare. Clarissimo VRIENTIO salutem adscribo. Vale. Lovanii, quo e Sugambris meis ante dies aliquot reversus sum. VI. Eid. Septembris oo. ICC. XI.



page 154, image: bs154

EPISTOLA LXXIII. CORNELIO BREDAE maxime suo, S.

IGNIS fulcrum, mihi quidem aenigma erat: nec tanti, ut vel excusationem mereretur. Sile igitur, et hoc simul cogita, frigidum metallum ferrum esse, ac pari duritie munitum. In tuo vero pectore volo ignis et humanitas habitent, id est, amor mei, et meliorum Litterarum. Quod si ferrum etiam esse velis, magnes ero, et valido te affectu traham. Abi, abi, senties vim meam; ac mecum iterum esse, votum tuum erit. Quae vidi, vide; sed compendio. Vno isto biennio Vlyssis tibi errores, id est mei, conficiendi: in unum hunc finem, ut [gap: Greek word(s)] evadas. In ratione vero itineris consilium PLOVVIERI mei sequźris. Nummum quem misisti, dubito an probae et antiquae notae sit: sed vel [gap: Greek word(s)] placet. Adversa inscriptio. quae caput Imperatoris ambit, haec est: A. VITELLIVS GERMANICVS,


page 155, image: bs155

IMP. AVG. P. M. TR. P. In adversā parte Honoris et Virtutis typus est, et asscripta verba: HONOS ET VIRTVS. Hos tibi comites toto itinere, imo totā vitā habe, quibus FELICITAS se jungat. Proficiscere igitur, Italiam lustra: sed affectum mei amicā tecum memoriā circumfer. Mores et Viros observa, et honestam in agendo dicendoque libertatem assume. In studiis et Sapientiā perge, animum tibi vindica, pectus clausum habe, linguam circumspectam, frontem hilarem. In omni opere, sermone, cogitatione Rationem audi et sequere: quaedam vide, et transi; audi, et tolera; tibi ipse severus sis. Breviter: qualis apud me fuisti, esse perge: vana et prava sperne, pravos fuge. Sed vel jam redeundi desiderium concipe. Sic iterum te complector, et quia abis, crucior. Sed abi; patior: reditus dolerem meum tollet. Matrem tuam, tanquam meam, saluto. Vale. Lovanij, VIII. Kal. Septemb. oo. ICC. VIII.



page 156, image: bs156

EPIST. LXXIV. Colon. Agipp. GERARDO ARNEMIENSI, Societatis IESV, Praeceptori suo.

PIvs erga te affectus meus incrementa quotidie sumit, animumque nescio quo thyrso stimulat: ut videas, non vanam aut inutilem quondam in me erudiendo operam tuam fuisse. Quo magis studiorum utilissimā amoenitate annos crescentes innovo, amplius et certiore velut oculo, quantum tibi beneficium debeam, animadverto; atque haec ipsa cogitatio amorem meum nutrit, et suavi rore imbuit, nunquam extinguendum. Cogitatio inquam, etsi tacita, rarisque litterarum signis expressa. Sed quantum amo, equidem ostendere videor, quia simplicissimā fiduciā scriptionis haec officia ex intervallo suspendo. Vt diei noctisque; ita silentij et epistolae vices sunt: somno et vigiliā vita humana dividitur. Spiritum sane ducit, quisquis dormit: amare potest, etiam


page 157, image: bs157

qui silet; quemadmodum et non amare, qui scribendo fucum promit. Candor in nobis est, et ingenui te praeceptore mores placent. Quid igitur? Quia vere amo, extra culpam silentium habeo; extra ambitionem fallaciamque totum illud epistolarum commercium. Atque hoc scire te scio. De rebus meis studiisque; hac aestate fortasse coram dicam. Nam Venlonam proficisci constitui; si itinera permittent, Coloniam excurram. Vale, et tuis salutem nuncia. Lovanij, VI. Kalend. Iunias, oo. ICC. VI.

EPIST. LXXV. Bruxellam. REMACLO ROBERTIO V. Optimo, Annonae Militaris Curatori Regio.

VT inde ordiar, omittam titulos, et morem potius Modestiae tuae geram, quam Fortunae; cum spernere facile possis, quicquid ihfra Virtutem habes. Ergo ad populum phaleras; qui amplius quam bonus vocari ambit, et verborum saepe innocentiam


page 158, image: bs158

in contumeliam rapit. Ego quidem extra periculum positum me video, quoties ad te scribo; quia nec probas ea quae populus solet, et eos maxime amas titulos, quos reddere sine ambitione possis. Video igitur quid agas: accedis humilitati meae, et ut firmiter amare videaris, parem te ostendis. Sed neque sic tamen injuriam ego amico inferam: reddam titulum, quem si intelligant mortales, summo loco ponant: titulum, quo donatus olim a Senatu Romano Nasica fuit: OPTIMVS vocabere, et sic maximum esse affectum meum testabor, qui ad talem dirigitur. Vale. Lovanij IV. Eid. Septemb. oo. ICC. X.

EPIST. LXXVI. Mediolanum. LVDOVICO SEPTALIO, V. C.

DESINE mi SEPTALI: Amorem tui servo, et sua vitatem, quā sermonem scripcionemque soleo imbuere. Sed nec vultum ad severitatis


page 159, image: bs159

leges composui; etsi quinque jam liberorum pater. Tam strenuus ego: et an ab exemplo tuo recedo? Nimirum cum e Museo recedo, invenio etiam in thoro; quod lucubrem. Pari felicitate, ingenii mihi et sanguinis monumenta conduntur. De amarulentiā igitur apage: Bataviam nuper lustravi, in mari fui; quicquid in ventriculo haesit bilis, Neptunus hausit. Spumeum etiam illud Oceani littus calcavi, salsam bibi: quid mirum, si jam omnino salsus? Quod si hoc etiam ad facetias spectat; currus veliferos vidi, quos per supercilium maris ventus impellit, admirandā celeritate. Nam quod alibi equorum labore iter quatuordecim horis conficias, id viduo hīc vehiculo (an navi dicam?) duabus. Quis Pegasus contendat? Nec ipse videtur ventus vela assequi. Tam concitato motu volvuntur sorores illaerotae, ut accendi nonnunquam soleant. Quid mirum, potentes maris esse Batavos, cum et terram navigent? In DISSERTATIONE meā DEINDVCIIS


page 160, image: bs160

quantum possint, explicui. Privata cur non potius loquimur? [gap: Greek word(s)] colligere coepi, opus majoris operae, et molis. In hanc rem imaginem Epicuri quaero: an in. Italiā alibi reperiendam? frequentem apud Sectatores olim fuisse, Plinius testatur, lib. XXXV. Cap. II. Vultus Epicuri per cubicula gestant, ac circumferunt secum. Apud Ciceronem quoque, lib. v. de Finibus, hoc ipsum testatur Atticus: Nec tamen Epicuri licet oblivisci, si cupiam; cujus imaginem non modo in tabulis nostri familiares, sed etiam in pocutis, et in annulis habent. Iuva si potes, aut per amicos alibi erue. Quaecumque hactenus scripsi, junctim, et uno volumine producere statui correcta, mutata, et aucta. Ne severus tibi videar, AMOENITATES erunt. Tu quid agis, scribis, doces? Modice omnia ista; ut valeas, et me ames. Lovanii, Postrid. Eid. Februarii. oo. ICC. X.



page 161, image: bs161

EPIST. LXXVII. Mediolanum. Frederico Cardinali BORROMAEO, Archiepiscopo Mediolanensi.

AD litteras et munuscula tua pio affectu exsilii: humanitatem et benignitatem veneratus sum; quae utraque e lacteā benevolentiae copiā educta, totum me irroravit. O suave silentium igitur, quia cum foenore eloquii et liberalitatis! Eloquium litterae, liberalitatem imagines tam magnarum mentium liquide promunt et testantur. Quid repono, ut aestimare protuberantis haec affectus signa videar, ac plane aestimem? cultum, reverentiam, pietatem: quae Trias a bonis doctisque omnibus inclyto tuo et ituro insecula nomini meritissimo sacratur. Invidendum Regibus facinus divino consilio aggressus, obstringere tibi Litteras omnes voluisti: quae Tuae tamen erant, possidebas: nunc magis etiam Tuae, quia publico exemplo


page 162, image: bs162

ad omnes omnino mortales derivas. Tale quidem aeternum illud Bibliothecae tuae miraculum est, quod cum admiratione Belgae inprimis nostri intuentur; et publicā utilitate excitati, imitari saltem gestiunt. Id unum relictum nobis, Conari; sive vires, sive sortem languentis etiam a longo bello, velut morbo, Patriae spectes. In publico rerum omnium incendio primum libros infortunium involvit: et quia in Religionem aeque ac Regem pugnatum ab hostibus, Religionis autem thesauri Bibliothecae videbantur; magnum hīc ubique damnum res litteraria cepit. Itaque corradimus et componimus, quod belli furor dissipavit, reliquiisque librorum spem melioris aevi fovemus. At tuus ille omnis Antiquitatis et Doctrinae thesaurus est. Pinellianas illas vere gemmas accessisse, et Pinelli, et publicae rei litterariae caussā gaudemus. Ego hīc in munere meo progredior, docendo scribendoque; atque id in primis curae, est, ut tibi, Musarum vero numini,


page 163, image: bs163

placeam; beatus mehercle, si placeam. Vale magne Antistes, et Ordinis tui Phoenix. Lovanii, IV. Kal. Iun. oo. ICC. IX.

EPIST. LXXVIII. Bruxellam. HENRICO VAN-ETTEN V. A. Annonae Militaris summo Praefecto.

IN turbine et tempestate ad sacram anchoram confugio: ad te, inquam, Vir Amplissime qui pro virtute, doctrinā, et humanitate tuā, jam respicere Litterarum innocentiam voluisti, ut defenderes. De facie ignotus sum, nec tuam hactenus usurpavi: sed tanquam essem, tanquam usurpassem; animum cultumque jam pridem devovi, et hoc egi, ut in clientem adoptarer. Quid si etiam adoptatus sim? eo nimirum jure, quo munus I. LIPSII nuper cepi. Tuus ille fuit; et ut ostenderes fuisse, in me humanitatis affectum derivasti, opem adjecturus. Ego quoque ut nomen Musis ac Virtuti dedi, tibi dedi, magno Musarum Patrono


page 164, image: bs164

ac Virtutis. Sic igitur auctoritatis tuae auxilium imploro, non quasi tuus esse velim, sed quasi fuerim. Vale. Lovanij, III. Eid. Martij, oo. ICC. VIII.

EPIST. LXXIX. Mediolanum. PHILIPPO WANNEMAKERO suo, Ordinis S. Dominici.

VIDI nunc demum TRIVMPHVM tuum, WANNEMAKERE, ingenij et eloquentiae splendore inclytum: in quo et amori tuo locum faceres, caelo Puteanum infers. Novi ego mediocritatem meam; quam multa et varia ignorem: facula inter stellas feror, et tu me Solem facis? Quid super est, nisi ut odisse me jam incipiant, qui minus ferre laudes potuźre: et simul tantum scriptioni tuae decedat, quantum affectui indulsisti. Mehercle paene in discrimen modestia mea venit: nec proferre judicium de ipso libro possum, nisi admittere et usurpare


page 165, image: bs165

videar, quicquid in me laudas. Profero tamen, et ibi maxime ingenio sum te dico, ubi affectum exprimis. Stili felicitate complexus es, quicquid consequi industriā nequivi: et sic major tu scribendo, quam ego agendo fui. Nisi Typographus alibi naevos intulisset, imo vulnera quaedam, plena librum felicitas respiceret. Ipsa dictio bona est, inventio lepida: flosculos spargis, delicias misces, et ubique laetum eloquentiae vultum explicas. Securus esto: hic te liber Musis Gratiisque carum ostendit. Iam quia Musarum Herculem describis BORROMAEVM, quia Bibliothecam ingeniorum aeternitati erectam, ne displicere quidem aemulis (siqui existunt) potes. Vale, et bonam provocare famam perge, me amare. Lovanij, XVI. Kalend. Octob. oo. ICC. XI.



page 166, image: bs166

EPISTOLA LXXX. ANDREAE WESENBECIO S. D.

QVAS a me litteras Illustrissimus et Excellentissimus ARSCHOTANVS exspectabat, misi die Saturni, et (libere fateor) humanitate tuā abusus sum. Nam ut onus imponerem, praefari veniam debui: et commendare epistolam, ut benevolentiae operam impetrarem. Et impetravi tamen, uti spero, quam non promerui: curaveris fasciculum, quem tam audactar misi, quia magni, tuique Principis nomen loquebatur. Sed ut aliquā excusatione libertatis culpam emolliam; in summā temporis angustiā scripsi, cum sub ipsum discessum tabellarii nova quaedam ad me delata essent, quae statim scire Ducis intererat. Ita crede, Vir Nobilis, et grauiori culpā me absolve, qui postquam omisi, supplere officium malui, quam non praestare. Ergo siquid responsi ad te redierit, candoris quadam fiduciā exspectabo.


page 167, image: bs167

Amare pergam, quem fortassis offendere potui: colere pergam, qui non potuit offendi. Infra humanitatem tuam delictum meum fuit. An plura dicam? nec amare, nec colere videar. Vale, omne a me obsequii genus exspecta. Lovanii, Postrid. Eid. Septemb. oo. ICC. X.

EPISTOLA LXXXI. Io. BAPTISTAE SACCO V. C. Senatui Mediolanensi a Secretis.

ET jam Cardinalis BORROMAEI litteras promittis? tanquam ad esurientem veniet ille cibus, quo oculos animumque pascam, et ad omne officii genus masculabo. At involucrum tuum paucissimis lineis, velut sulcis, exaratum, nimis brevem lectionem fecit. Inerant SEPTALII et ADERBAE litterae vberiores; etsi nec desiderio expiendo. Sic sum, et maxime exigo scribendi diligentiam, cum ipse intermitto. Factum hoc per aliquod dies, quos et amici, et ludi, ne Bacchanalia addam, eripuere.


page 168, image: bs168

Nam Bruxellae fui, ad communes mores me composui, et ineptivi. Sed quid? Desipere loco, Sapientia est. SYNTAGMA DE LACONISMO, itemTHYRSI PHILOTESII editi; in isto Encomium et Patrocinium, aliaque nonnulla invenies. Quae in FARNESIVM acriora, iterum mollivi: offendi poterit, si laudari grave. Sic enim Brevitatem propugno, ut adversarium (utar hoc nomine) extollam, imo venerer. Librum ipsum Duci ARSCHOTANO inscripsi. is extemplo donum remisit, non quasi munerari affectum meum voluerit, sed quasi liberalitatem suam testari. Impense admodum LACONISMVM amat, qui dignum censet tali affectu: nisi tamen me divitiis delectari, qui tam liberaliter donat; aut non satis aestimare librum videatur, nisi in Auctorem munificus sit. Itaque Libri et Laconismi caussā gaudeo, et in doctissimo Principe parem animum laudo. Tu seculo, imo litteris gratulare; me, ut facis, ama. Lovanii, IV. Eid. Mart. oo. ICC. IX.



page 169, image: bs169

EPISTOLA LXXXII. CORNELIO BREDAE, aeternum suo.

AT ego te etiam sine argumento volo scriptitare. Rem verba invenient, scalpturienti modo calamo papyrum si subjeceris. Nigellae Cadmi filiae nescio quam facili seminio nascantur; illae praesertim Amoris interpretes, et Candoris. sic animus emicat, animique nives, furvis, ut sic dicam, saepiae notis expressae, an adumbratae? Studiorum deinde diaria quaedam potes condere, ut quid quotidie agas, videas, audias, discas, una sciam. Correctiuncula in Petronio felici conjecturā constat: curasti vulnus, nec cicatricem reliquisti. Mutilum hactenus libri corpus est: sed in membris exemplum purissimae Latinitatis. Perge imitari. ac jam amoenior in epistolis tuis Genius ludit, imo quid sperare debeamus, non indicat tantum, sed promittit.


page 170, image: bs170

De TVBATIO nimis tu breviter, nec quomodo equi beneficio aqualiculus correctus, satis capio. Me certe sic vehi juvabit, animi corporisque caussā. Sed sic sublimem tamen Schola non videbit, ne molli exemplo novas delicias doceam. Nemo hīc quidem e Minervae aut Astraeae mystis Centauros imitatur: ego si occipiam, fortassis offendam. Moenia igitur terenda mihi ferreo gradu, et quae una tecum adire loca solitus sum. At tu jam veheris ligneo quotidie equo, et miracula tantae Vrbis lustras. Vtere occasione, vide, disce. Mater, ut volebas, pecuniam, ante dies pauculos, transscripsit, Mediolani a VERGANIIS numerandam: si non accepisti, MONTORFANVM mone, uti curet. ego ad eundem jam scripsi. A CAESARE tuo epistolam accepi, verbis blandam: non tali vultu meam acceptam fuisse, hoc quoque scio. Sic mores sunt, si scribimus, levior plumā est gratia, ut cum Comico dicam; si non scribimus, plumbeas iras gerunt.


page 171, image: bs171

Tu vale. Litterae tuae ad matrem, curatae. Lovanij IV. Kalend. Iun. oo. ICC. IX. Stilum, ut facis, exerce.

EPISTOLA LXXXIII. FREDERICO CARDINALI BORROMAEO, Archiepiscopo Mediolanensi.

VERBA, quibus gratum me ostendam, non invenio. Vt enim maximum hoc istud beneficium est, quod sponte tuā decernis: ita incredibili me gaudio affecit. A Sole tanquam radio quodam perstrictus haereo; nec splendorem hunc satis capio, quo cingor. Mirantur alij, et felicem me praedicant tali Phoebo. Ergo magnitudinem honoris cum apud meipsum examino, ab aliis intelligo; et Fortunae meae hanc summam puto, Genio tuo placuisse. Quam suave autem debere illi, cui Litterae omnes: addam, cui Virtutes omnes debent! Vtrasque Heroico nec morituro unquam exemplo erexisti: me simul; quasi aliquo haberi loco debeam, qui amare easdem ausus.


page 172, image: bs172

Vere dicam: correxisti seculum, et quas tu promoves artes, aestimare cuncti incipiunt; imo quos tu viros, cuncti suspicere. Sed quid fit? Ad te omnis iste honor redit, quem nec mereri artes, nec viri possunt nisi referant. Ego facio, faciamque, ō magnum Decus meum; et nunc rogo, ut quantum ab humanitate tuā beneficium acceperim, audire sustineas. Ipsum honoris insigne, ubi redditum erit, exosculabor, et in obsequii vinculum adhaerebit pectori meo, quamdiu hoc ipsum animus inquilinus colet. Vale Illustrissime Cardinalis, meque Ambrosiano nexu tuum ama. Lovanii, XI. Kal. Feb. oo. ICC. X.

EPIST. LXXXIV. Bruxellam. MAXIMILIANO PLOVVIERIO V. N. et Amico.

LITTERARVM aliquam intermissionem accusare poteras: sed aliud ex alio me impedivit. Accessit et parentis mei obitus, qui pio


page 173, image: bs173

dolore affectum filii occupavit. Ergo fuit ille, et me docuit, quid homines simus, aut speremus. Haec vestigia proximus ego premo, et huc eo, ut pariter mox fuisse dicar, ut traham, quos ad vitam mortemque genui. Pusilla via est, et continuus morientium ordo, non ordo, communem necessitatem indicat. Quid alta, quid vana molimur, mox casuri? Quodcunque vides, fato cedit: quodcunque relinques, aliquando desinet. Ne in posteris quidem aeternus sum. Qui sunt, qui erunt homines, tandem non erunt: siquod relinquam nomen, longa annorum series obruet, et velut auram dissipabit. Sed meus exemplum mihi dedit, quod et meis relinquam: honeste vixit, sancte obiit; et hoc utrumque me consolatur. Plura jam non scribo, ut fermonis argumentum uberius sit. Veniam enim cras, aut die Lunae: sed fac ut otiosum te inveniam. Multa loquar, sed et audiam. Vale. Lovanii, Nonis Febr. oo. ICC. XI.



page 174, image: bs174

EPIST. LXXXV. Romam. RVGERIO TRITONIO, Abbati Pinaroliensi.

CVM voluptate epistolam tuam legi, Reverendissime Vir, et veterem illum affectum regustavi, quem meā caussā in amicos quoque meos transfundis. Addis de Bononiensi negotio, et occasionem te optare rursus agendi. Ego eam dabo? Senatus ipse amico sane desiderio praevertit, locumque TITII tui humanissime defert. AEstimo hunc honorem; et amo Italiam, in quā te olim complexus sum. Cum honore aliquo meo redire possum: sed videndum, ne cum damno; et ut in illā luce Fortunae subsidiis dignitatem muneris tuear. Conditio Professoris ipsas quoque artes involvit. Florere aut vigere non possunt, nisi et ille. Floret autem, cum honeste alitur; et per stipendium hoc unum agere possit, quod agit. Bona Minerva in his quidem sacris Mercurium non


page 175, image: bs175

admittit. Lucro et Litteris simul operam dare, difficile est: ut flare et sorbere. Expedienda mens est, ut libera et vegeta sit, et supra angustias rei familiaris. Ego vero Fortunae meae calculos posui, rationes inspexi, rerum pretia putavi: quantum aliquando destinasti, nisi detur, frustra adventum meum speras. Scripsi hac de re pariter ad Clarissimum ASCANIVM PERSIVM, item ad FRANCISCVM BARTHOLINVM, amicos meos, qui agere coeperunt, antequam animum adjecissem. Quantum possis, scio: quantum me amas, alii aestimabunt. Si veniam, Italiam, te auspice, mihi sedem, Posteris Patriam constituam. Vale. Lovanii, III. Non. Novemb. oo. ICC. VII.

EPIST. LXXXVI. Duacum. BALTHASARI ROBIANO F.

LITTERAS, et quas misisti Theses, accepi: atque in hisce quantum ingenio studioque possis, animadverti: in illis, quantum promittis.


page 176, image: bs176

Magna omnia, sed te digna. Ergo ut ad summa pervenias, qui optima consectaris, Agamemnonis illud acclamo:

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]

Aliquot adhuc menses in pulvere isto Philosophiae consumendi sunt, et faces ingeniosae doctrinae accendendae, quibus in PALAESTRA BONAE MENTIS deinde luceas. Magis etiam Eloquentiae ac Sapientiae amabis studia, si tetrica haec perruperis. Fructum et Voluptatem labor iste gignit: Musisque gratior est, quisquis Sapientiam coluit. Exercitationes meae quam originem habeant, nōsti: ab Amplissimo tuo Patre, verae Virtutis et Humanitatis exemplo. Itaque tuam PALAESTRAM puta, etiamsi nomen non dederis: dare autem non poteris, nisi ut emineas. Tuum erit,

[gap: Greek word(s)]

Sic Vale, et ut praestantissima velis, Parentem cogita. Lovanij. Predie Kal. Maij, oo. ICC. XI.



page 177, image: bs177

EPIST. LXXXVII. Mediolanum. BENEDICTO SOSSAGO, ex Alumnis Bibliothecae Ambrosianae.

SVAVISSIMVM hausi Lyrae tuae melos; nec scio an brevi illā paginā laetius quid legerim. Tali carmine dignum profecto argumentum ipsum fuit: et ut intelligerem, quanto me beneficio verus ille Musarum Hercules sibi obstringeret, blando verborum nexu canere maluisti, quam loqui. Et sic ipse jussit? O meum gaudium! et quod nec beneficio sic tamen par est.

Dignatur soboles inter amabiles
Vatum ponere me choros.

Confert ingenio meo honorem, studiis praemium, nomini famam: et nequid felicitati desit, perpetuum me tibi, tuisque illis egregiā doctrinā viris collegam facit. Mi SOSSAGE, juncti sumus, nec umquam divellendi. Reliquum est, ut amor noster nunc quoque crescat, et aeternus sit. Fac, faciam; et Doctissimo


page 178, image: bs178

OLGIATO Praefecto, reliquisque Collegis affectum meum, omneque studiorum obsequium nuncia, solenni voto addictum. Vale, et Salve, Apollineum caput. Lovanii, XI. Kal. Febr. oo. ICC. X.

EPIST. LXXXVIII. Bononiam FRANCISCO BARTHOLINO suo S. D.

DENVO me imbuis amoris tui melle, ō mi non Amice dicam, sed Frater; et quae in rem meam esse affectus dictat, non scribis tantum, sed facis. Quid dicam? devinctus sum, et nunc venire cupio, ut aestimare beneficium videar quod moliris. Provide tamen, ne aut spes, aut consilia praecipitem. Quo loco sim; vides: ni vocer, frustra animum conditioni huic adjicio; ni avellar, vix honeste me expedio. Arctiora Patriae vincula ipsa pietas facit, et jus etiam aliquod habet illa Parens detinendi, a quā jam alor. Virgo nuptura, etsi ad novum anhelat limen,


page 179, image: bs179

tamen ducitur. Vir feminam quaerit, non virum femina. De me sic statue: vocandus sum, ducendus sum in novam Vrbem tanquam familiam, in novam Academiam tanquam domum. atque id cum sumptu, ut longa ista itinera sunt, nobis praesertim, qui sarcinas trahimus, uxorem liberosque. Soli libelli evectionem poscunt, quos emere toties videor, quoties transfero; et quos emo tamen sic libentius, quam muto. Sed de stipendio cogita ipse, et dispunge sumptus; nequis avaritiae mihi notam inpingat, si pro dignitate litterarum muneri laboribusque pretium statuam. Equidem pecuniae studium, velut Bonae Mentis remoram, semper detestatus sum: quam, ut Sallustius ait, nemo Sapiens concupivit. Sed tamen videndum est, ut commode, et in tranquillo animus ingeniumque sint. De domo quoque, si ita videtur, agi velim, et ut habitatio de publico detur: tum ne difficiles solutiones sint, malum hodie nimis solenne. Caeterum Bononiensium


page 180, image: bs180

amicā voluntatate ego utar, indicent: sedem rerum et fortunarum transferam, invitent: affectu et studio adhaerebo, recipiant. Libellos meos ultimos faxo Mediolano habeas, Clarissimo Viro Io. BAPTISTA SACCO mittente; quem mecum velim ames. Competitores an aliqui sint, obsecro fac sciam: tum etiam quare et quomodo post totannos Bononiam TITIVS reliquerit. Tua et edita et edenda videre velim. bona, erudita, et rara esse judico ex epistolis, quas mittis. atque hic vigor in paucis scribentium apparet. Vale mi BARTHOLINE, et scribe. Lovanii, III. Nonas Novemb. oo. ICC. VII.

EPIST. LXXXIX. Bruxellam. MAXIMILIANO PLOVVIERIO Viro N. et Amico.

MIRERIS in tam quieto munere meo tantas occupationes esse, aut potius tam multas. Vide obsecro; scribere vix poteram, et tamen,


page 181, image: bs181

ut litteras mitterem, volui alienā manu uti. cum lucro quidem: nam dum alienas mitto, meas adjicio. sic compellare te non possum, nisi ut una ipse loquar. Et fortassis fidem non habeas, nisi petitionem videas meo ipsius calamo consignatam. Quae igitur illa? Vt venias, vt videas, quae a tribus jam lustris non visa. Novos Mystas hīc Astraea creat: tantillo itinere digna haec pompa. Sed nonne et adventum quasi litteris pollicitus? Ergo e pacto ago, et impero, Veni. Suavius erimus, quam nuper fuimus. Iterum dico, Veni: et, si Mystas negligis, nos vide; si pompam odisti, Musas nostras vide. quod ames, dabimus; quod admireris, Musae. Haec scripsi, ne scriberem. Officium autem meum BONERVS implevit. Vale, et si jucundos nos esse vis, veni. Etiam dico? sed ne more tuo abeas. Non dierum, sed horarum nobis homo es, Annorum, imo seculorum esse cupiam. Salve.



page 182, image: bs182

EPIST. XC. Montes Hannoniae, BALTHASARI COLLEMIO.

BENEFICIVM disputas, Mi Collemi: sed ab auctore (dicis caussa, non dico) aberras. Ten' mihi debere? illi, illi, qui tam benignus exstitit, et in optata melioris fortunae limina introduxit. Ego digitum intendi tantum, viamque monstravi: nisi obstaculum remotum dicas, Litteris breviter, sed cum fide ad Antistitem ipsum scriptis. Officii mei fuit, et sic Ingenium tuum, Eruditioque merebantur; sic Litterae, quas me quoque Mystagogo coluisti. Malo igitur doctrinae tuae auctor videri, aut promotor, quam conditionis; cum minoris operae momentique videatur, feliciter quempiam reddere, quam felicitate dignum. Tu nunc, a quo Viro susceptus sis, et quam curam ipse susceperis cogita: illum cole, venerare, demerere; hanc pari probitate et industriā sustine. Vnum istud, aut potius,


page 183, image: bs183

geminum te mihi debere cogita; ut colas, ut sustineas. Ego amare imō juvare (vires modo adsint (pergam, et in signum benevolentiae munusculum hoc mitto; ipsum, inquam DE LACONISMO Syntagma, ut legas, et una Ducis Arschotani liberalitatem praedices. Quanti Laconismum ipse fecerit, munere plusquam Asiatico testatus est. Carmen, quod in COMVM MEVM meditaris, tuo arbitrio perfice, et inscribe; imo ad Orationem aliquam te para, quam in Palaestram, velut horreum inferas. Vale, et uti destinasti, veni. avidus sermonis tui sum. Lovanii, ut tuas accepi. XVIII. Kalend. Maii, oo. ICC. IX.

EPISTOLA XCI. Bruxellam. IOANNI VASAEO, V. R.

MVLTVM profecto Amori tuo debeo, qui illum Perillustris Patroni tui excitas, et in beneficia quoque educis. Et quae haec liberalitas,


page 184, image: bs184

debentem obstringere! Admisi donum, sed animo inprimis donantis captus sum: tum et ferentis. Mi VASAEE, tantusne tibi videor, ut tam acriter ames? Quaevis, quis Genius impellit? In te quidem caras elegantias, animi cultum, et candorem invenio. amare teipsum posses, nisi aeque modestus esses ac eruditus. Ergo hunc affectum in alios derivas; mentis melioris dotes in aliis laudas, quas ipse possides. Et me quidem, quia conari nescio quid, sine ingenio, sine stilo videor, non amicum tantum habes, sed extollis. vin' scire, in quo victus sim? imitor. Imo vin' scire, in quo victor sim? te tuo merito non amicum tantum habeo, verum extollo. Ad ipsum Patronum tuum Litteras hīc jungo, sed Italicas, et quales homo non Italus solet scribere. Quid metuo? Pronus in veniam erit, qui in beneficium fuit: excusabit scriptionem, qui gratiam non exspectat. ego autem eo magis debeo, quia non exspectat. Leges hasce vides? PALAESTRAE sunt, et ad


page 185, image: bs185

cloquentiam animos juvenum nostrorum ducunt. Sic exercere constitui, quos doceo. Vale. Lovanii. IV. Kalend. April. oo. ICC. X.

EPIST. XCII. Bononiam. ASCANIO PERSIO V. C. Graecae Linguae Professori.

PVRVM putumque in me affectum tuum exosculor, et ab eo studium mei juvandi. Ita audio sedulo id te agere, ut quem amicum, etiam praesentem habeas, atque adeo collegam. Ego id recusem? aut Famae prodigus aut Amicitiae videar; indignus utrāque, nisi et praesens esse cupiam et collega. Etenim, ut Amicitiam inter nos firmes, ipsam Famam participas mecum, et de tuā luce lucem nomini meo addis victuram. Vide obsecro; quasi feceris loquor: imo fecisse puto, quia conaris. Atque utinam Mediolani etiam sim ac doceam! profecto nulla desiderium meum mora involvat. Nunc


page 186, image: bs186

vero, ne sic subito spernere Patriam videar, vocandus sum; venturus tamen, si vocer; et nodum hīc expediam quo stringor. Genius me Italiae capit, et ille illius Vrbis, imo tuus. scin, quomodo? ut obscuriorem putem LIPSIVM, quod Bononiae non docuerit; infeliciorem, quod consuetudine tuā non usus. Vocatus ille humanissime, scio, fuit; nec ivit. nimirum ut hoc beneficio uteretur qui succederet. Ego sane in eo quidem vincam LIPSIVM; quod ostensurus sum, et aestimare me Bononiensium humanitatem, et amplecti velle, si Princeps meus patietur. Mentem utcunque meam optimo doctissimoque viro FRANCISCO BARTHOLINO aperui. Cum illo age, et consilia confer. Ego si venero, non amicus tantum ero, aut collega; sed frater. Vale, et scribe. Lovanij, III. Non Novemb. oo. ICC. VII.



page 187, image: bs187

EPIST. XCIII. Bruxellam. CAROLO DVCI CROYACO et ARSCHOTANO.

DIVINA humanitate Tuā erectus et animatus, Illustrissime et Exc. me PRINCEPS, oblivisci doloris damnique possum ex optimi parentis mei obitu nuper accepti. Te Maecenate et Patrono, quia litteras tracto, beatus sum: et hoc faxo posteritas (si eae vires scriptionis meae erunt) sciat, Patriae, Rebus, Ingeniis velut salutare aliquod sidus eum Principem affulsisse, cui et ego, favente Musā, placui. O magne igitur Musageta, ō Decus et Sol Heroum, dignum virtutibus tuis seculum cense, ut quo natus es et vivis, eo et ab eo coli ac celebrari sustineas. Laudes tuas et aeternitatem passim aut lego aut audio: vitam et quaecumque in vitā admiranda sunt, plene adhuc non lego. Nondum hoc cuiquam beneficium indulsisti, ut esset qui te scriberet: et fortassis nemo adhuc petiit. Ego peto, dignum


page 188, image: bs188

posteritate conditurus monumentum, tuas si virtutes omnes, totum te stilo si complectar. Cupio, audeo, et si non negas, operi manum admoveo, ut uno isto libro potissimum aeternus sim, qui te loquetur: imo ut istā praecipue scriptione tuus sim, quae omnium te seculorum Principem dicet. Tantam mehercle argumenti segetem video, ut succumbere oneri conatus possit, nisi vires affectus cultusque suggerant. Iam praeparavi calamum, et exercui, imo Historiae destinavi. Quid in tuā sperem, in vitā rebusque gestis Io. IACOBI MEDICAEI describendis expertus sum. Marchio is Meliniani fuit, Frater PII IV. Pontificis, virtute et fortunā magnus, et clarum aevi sui decus. Expertus inquam sum, ac jam duos paravi libros, quos cis paucas septimanas praelo Typographus subjiciet. Tacitum Sallustiumque imitatus sum; sed ingeniosā Curtii amoenitate dictionem miscui, ut utilitati jucunditas jungeretur. Sed ad hunc an alium modum tuam


page 189, image: bs189

Historiam postules, coram intelligam. Annue igitur, et te mihi, seculo, posteritati indulge: imo Vale et vive, et de nostris annis annos habe. Lovanij, IX. Kalend. Novemb. oo. ICC. XI.

EPIST. XCIV. Venetias. ALPHONSO A CVEVA, apud Venetos Legato Regio.

PLVS humanitati, an splendori tuo tribuerem, Excellentissime Vir, mecum hactenus disputavi. Si humanitati, in noxā silentium meum videbatur; si splendori, ipsa scriptio. Quid igitur? Confudi rationum haec momenta, et silere tantisper ausus fui, ut liberius scriberem: vereri splendorem, ut dignum me humanitate velut praepararem. Ac sane quanta humanitas tua sit, colligere e splendore potui. Etenim ut natales, stirpem, opes, et quicquid Fortuna tuae Majorumque tribuit virtuti, omittam; pro dignitate animum habes: et munus, a quo ornarj


page 190, image: bs190

alij solent, tu ornas. Maximum Regem in magnā Republicā Legatus repraesentas: quantā cum prudentiā, gloriāque, Belgae quoque loquuntur. Sed inter eos ego nunc Excellentiae tuae debeo, quod honestae Iuvenem mentis, CORNELIVM BREDAM adsciscere in familiam ruam, et familiaritatem voluisti, quem commendatum a Clarissimo Viro Io. BAPTISTA SACCO, prodire e disciplinā et contubernio meo sciebas. Gratiam igitur scribo, et humanitatem tuam veneror, postquam veritus splendorem fui. Nam beneficium, quod discipulo datur, Magister accipit: ut filium patremque par quoque vinculum solet adstringere. Ego vero quem formavi, filium habeo: et sic nunc tanquam Pater commendo, quem non genui; et ut hunc affectum meum ames, imo ut benigne habeas, quem humaniter suscepisti, te per Litterarum Genium rogo. Vale Excellentissime Vir, et cultum obsequiumque admitte. Lovanij. IV. Kalend. Mart. oo. ICC. X.



page 191, image: bs191

EPIST. XCV. Bruxellam. FREDERICO MARSELARIO suo S. D.

IVRO tibi Genium meum, mi MARSELARI; e ternis unas duntaxat a te litteras vidi, easque postremas. Ergo in tantillo itinere humanitatis officia alienae fraudes convellunt? Aurigae interdum tales. Nam in tabellarios culpam nolim referre. VICTOR inprimis sedulus est et sidus; quo si utaris, possis vel ipsum Mercurium spernere. Ad me vero tanquam ad amicum et familiarem scribes: rem et operam, ubicumque opus, libere exiges. Meus es, quamvis discesseris: et ita in PALAESTRA meā hīc fuisti, ut parum amasse videar, nisi et absentem complectar. Sic vero affectui curam jungo, et qui ingenio candorique tuo favi, qui industriam et eruditionem fovi, pari nunc studio de rebus solicitus sum;

------ut te
Confestim liquidus fortunae rivus inauret.



page 192, image: bs192

Sed quid est? Virtutem porro sectare, et ad exemplum Majorum te compone; quantum sperare audes, Plutus adjiciet. Ante omnia, animum mihi aestima: lucrum neglige potius, quam ut Honoris tramitem non insistas. Dives eris, si bonus, si elegans, si incorruptus; si in Aulā, quod in Academiā fuisti. Alios nunc videbis mores, alios sermones audies: non ad gustum omnes? vide igitur tantummodo, et audi: ad animum ne demitte. Quae ad prudentiam et rerum usum faciunt, nota:

-----non, siquid turbida Roma
Elevet, accedas, examenve improbum in illā
Castiges trutinā: nec te quaesiveris extra.

Paucis; fac quae praecipere hīc soleo, et BONAE MENTIS leges suadent. Vt autem omnino tranquillus sis, nullā industriā facies: in omni viā scrupi sunt, et cum maxime Sol serenus est, urit. Domi forisque invenies, quod perturbet malaciam animi, quod lancinet, quod cruciet:


page 193, image: bs193

sed alia dissimulanda sunt, alia negligenda, quaedam ferenda. Viceris omnia, si honeste quandoque recedere poteris, et gratiā magnorum uti. Quid ais? LVMINEVM nostrum adfuisse? visere nos quoque debuit, et ostendere quanti PALAESTRAM faciat. Mirum, quam conspectu talium juventus excitetur! sed ille, postquam in numero nostro coepit esse, fecit quod nomen indicat; lumen intulit, et multorum animos accendit. Litteras has scripseram; ut transmittas, amice te rogo. Sed heus Auspicia instant, publice verba faciam, et Exercitationes nostras commendabo: aderis igitur, et ut magis Litteras BONAMQVE MENTEM ames, nunc me audies. Laudare certe Institutum potero, quod ipse jam ornavit PRINCEPS; et quorum sermones proculcabo, malevolentiam contemnere. Vt videant etiam quod oculos torqueat, para Symbolum tuum ac suspende. Inter tam multa nomina tuum debet legi. Vale. Lovanii, Prid. Non. Ian. oo. ICC. XI.



page 194, image: bs194

EPIST. XCVI. Mediolanum. IO. AMBROSIO BIFFIO suo.

CVM affectu scriptam esse epistolam tuam video, mi BIFFI: nec est, quod de meo dubites, quem testari novā hīc editione LACONISMI volui, ut et a Belgis nomen tuum legeretur. Liber tamen in aliam mutatus formam et auctus; ut secundae curae meliores. Nam et Encomium, et Epistola, quae ad SACCVM, inserta est; ac diutius jam in Palatinā illā Porticu sermo cinamur. Paraloga FRANESII seorsim exprimere, superfluum mihi visum: nolo, cum vici, adversario insultare: et ille, tantum ut ingeniosus esset, Brevitatem oppugnavit. Sed ut de hac controversiā, et ratione stili, imperitus aliquis et [gap: Greek word(s)] adolescentulus futire audear, impudens esse, ridiculum est. Ejusmodi Paedagogum Falisci pueri virgis iterum ad Vrbem agant. De ROMA tuā, haud muto judicium: accurata illa et ornata


page 195, image: bs195

elocutio est, et qualem damnare aliqui poterunt, quia non assequentur. Quod agis, age; et ut publice quam primum primam librorum Pentadem habeamus. Exacta interpunctio plurimum lucis afferet, sicubi gravior aut difficilior sententia erit, id est, ut ego interpretor, doctior. Horatii illud usurpabis, me auctore:

---Odi profanum vulgus et arceo.

In Amoris encomio et simul vituperatione non infelix fuisti. Etiam dico? te suasore amare velim; dissuasore, nolim. Non est igitur, quod soccum omnino repudies: etsi alas habet iste Deus, etiam solet serpere: et ipse in tam suavi argumento Scriptor gravis est, qui humilitatem non vsquequaque reformidat. Vale. Lovnaii. V. Eid. Mart. oo. ICC. IX.



page 196, image: bs196

EPISTOLA XCVII. GVILIELMO FABRICIO, S. T. Doctori, Censori librorum.

QVASI in meis satis molestus non sim, cogor in alienis esse. Schedulam hanc accepi ab amico quodam meo, cui negare nihil possum; et rogatus sum, ut super re praesenti sententiam Doctorum Facultatis Theologicae impetrarem. Ad te venio. Vir Eximie, et sic ad eos, quorum existimabis auctoritatem maxime valere. Quid ipse sentias exprimes: et hac humanitate augebis beneficium, vt et alii opinionem suam adscribant. Ecce quam molestus, etiam liber sum. Sic in alienis quoque facilius verecundiam pono, quam in meis: si tamen aliena sunt, quae amici caussā ago. Tu quia me amicum habes, meum pariter putabis, quod alienum est; imo tuum quodammodo, quod meum. Et quid ni amicum habeas, quem saepius jam tibi obstringere voluisti, ut tuum


page 197, image: bs197

nominares? imo quem obstringere, ut familiarius benefaceres. Ego qui beneficia aestimo, expendere inprimis soleo, a quo Viro proficiscantur. Sic quicquid a te venit, magnum est, quia tu ipse magnus: et hanc magnitudinem probitas, sanctitas, humanitas, doctrina, dignitas, uno verbo, Virtus constituunt. Salve. In Museo meo raptim, Horā VII.

EPISTOLA XCVIII. GVIDO BENTIVOLIO, Nuncio Apostolico, Archiepiscopo Rhodiensi.

PECVLIARE beneficium esse censeo, quod cum timide peterem, facile obtinui: quasi studiis meis tribuere prudens Humanitas tua voluerit, quod paucorum votis concessum est. Animadverto equidem, non minus ingenium meum placuisse, quam conatus arriserat: non minus etiam pietatis et religionis, quam eloquentiae variaeque eruditionis studium. Sed tua haec conditio


page 198, image: bs198

est, paene divina; ut qui optimus, etiam doctissimus sis, magnamque dignitatem pari prudentiā et facundiā; Illustrissimam originem omni virtute exornes. Sic vero iisdem litteris, atque adeo sigillo, non modo quantum muneri ac professioni publicae impendam; sed quantum Religioni tribuam, expressum est, ut etiam quod beneficium nemo non existimat, producere velut testimonium possum et morum et doctrinae. Elogium esse voluisti, quod diploma solet appellari. Et quam gratiam referam? quam unam possum, ut recte, pie, provide tam singulari favore utar: ut tuo beneficio doctior meliorque etiam evadam, ut facilius amoeniorem hunc ingeniorum cultum promoveam, et notitiam linguarum. Haec sane Religionis quaedam arma sunt, et sanctis olim Patribus usurpata. Docti fuerunt: Boni fuerunt: sed amplius, Elegantes fuerunt et Diserti; ut magis mirandum sit, reperiri nonnullos hodie, qui Eloquentiae et Linguarum exercitationes


page 199, image: bs199

despiciant. Ego quia prodesse publice conor, et juventutem animare ad honesta, adversarios repperi: et hi, ut Puteano scilicet obsint, malunt iniqui esse, quam ingenio suo non obsequi. Vtinam, utinam remedium sit! utinam Summi PONTIFICIS Constitutio locum hīc habeat, superiori anno Romae promulgata! minus profecto in frigido hoc axe perversa doctrina posset, minus auderet. Exemplar Constitutionis, quemadmodum curavi imprimi, mitto, et me imperio nutuique tuo religiose submitto. Vale Reverendissime et Illustrissime Antistes, et purpuream infulam (votum meum est) quamprimum cape. Lovanii, VI. Eid. Maii. oo. ICC. XI.

EPIST. XCIX. Mediolanum. PETRO CANTONIO, Iurisconsulto.

SI Litteras exigis, jure tuo facis: debeo eas, etiam cum non debeo; si tamen unquam non debere eas possum. Humanitate, et benignitate


page 200, image: bs200

tuum me fecisti, cum negligere poteras; non verba tua prompta, sed auxilia fuere, quibus usus sum: usus autem propterea, quod de animo mihi tuo constaret. Si vota mea respicio, non usquequaque ex animi sententiā munus illud Scholae Palatinae habui: sed si amicos, si inter eos doctissimum CANTONIVM meum, dixerim perennem mihi lactis Gallinacei rorem fluxisse. Sic plerique sunt, promissionibus prolixi; cum ad rem venitur, jejuni: quorum hoc studium est, ut addicant operam, nunquam praestent. Tumm, bone Deus, quam ab hac labe ingenium remotum! ut meum proclive fateri a quibus beneficio auctus sum. Sed mitto nunc ista; te amo, et in signum affectus pauca ista verba esse volui, cum ardore scripta. De nato filiolo MONTORFANVS indicavit. O meum gaudium! imo omen in nuperā cosolatione! Hic nunc vivat, crescat, et familiam semine pariter et virtute aeternet! Te etiam laetum securumque nunc volo, felicitatis quietisque


page 201, image: bs201

obstaculo omni remoto. Deus fecit, recti et aequi vindicem se ostendit, adversarii tui nocituras fortassis molitiones prostravit. Ego hīc nuper turbas quoque sustinui, nunc sopitas. Tam periculosum, vellere publicos exulceratorum morum naevos. Non in ea tempora incidimus, ut profiteri virtutem impune liceat. Fero, et propemodum cum furentibus insanio, ut morem seculo geram. Per ludum tamen atque adeo per Somnium denuo Philosophatus sum: quem te librum vidisse jam opinor. ALEXANDRVM TVRRIANVM meum affectui tuo et patrocinio commendo. Lovanii, VIII. Kal. Maias. oo. ICC. IX.

EPISTOLA C. Venetias. CORNELIO BREDAE suo S. D.

VBI deliciae, quas promittis? ubi CYMBA? Ita me Deus, ut nihil aeque cupio, quam cum te non possim, quae scribis, habere! Mittes igitur, statim, statim. Etiam carmine,


page 202, image: bs202

sed profecto alacri me alloqueris, et quale scribere hodie velint, qui in Parnasso somniant. Satis plerique habent, pedibus versum instruere, et in vincula voces cogere, ut sine viribus loquantur. Non potest esse carmen bonum, quod solutā oratione non est: sic majoris Poetam, quam Oratorem facio;

----sed vatem egregium, cui non sit publica vena.

Bene est: tu ad ipsum Apollinem iter instituis, ac interim [gap: Greek word(s)] incedis. Quam te amo mi BREDA! atque utinam fruar iterum, et candidissimum illud pectus tuum invadam! Annus etiam superest: quem sic impendes rebus artibusque, ut fuisse in Italiā, et in illā familiā, aliquando gaudeas. Promovebit tandem honestissima vota tua ille heros, et ne infra Fortunam hīc ingenium jaceat, favore suo efficiet. Interim siquid est, quod minus placet, tolera; et ut securius proferas gressum, querelas amolire. Etiam ad quietem et felicitatem iter est: sed proficisci sine molestiā non potes. Pervenisse per impedita,


page 203, image: bs203

et scandisse per ardua jucundum postea erit. Aulam cogita; mare est. Sed nec tu solus navigas: iisdem undis et remiges jactantur et nauclerus. Melior aut splendidior in tempestate poteris esse reliquis, non felicior; quamdiu petis portum, aestuas. Ergo in futurum tota vitae ratio feratur, consilia e praeterito pendeant. Magnus eris, si te parem Majoribus praestas. Apud Principes illi Viros gratiosi fuźre: et e sanguine ille Principum, apud quem nunc agis. Placere debes, vel solum si munus respicis. PHILIPPI Legatus est, ac tantae magnitudinis aliquam partem administrat: imo tuus jam Patronus est, et ingenium tuum aestimat. Cole et venerare virum; debebit obsequio, quantum sperare Virtuti poteris. Passim vides quomodo obscuri aliqui homines et meri Nattae emergant, et insolito splendore humilitatem vestiant: bene natos doctosque Fortuna aliquando complectetur. Vt auram captes, vela tu quoque expande: sic tempora, sic mores


page 204, image: bs204

postulant. Hoc quoque cogita, ab Hesperiā tibi [gap: Greek word(s)] allubescere. Opes terrae munera sunt: Reges terrarum domini. Omnia dixi. Ego hīc pro more meo; adderem, pro voto, si tu adesses. CONSOLATIONEM CAECITATIS a MONTORFANO accipies: ad hunc enim exemplaria aliquot missa. Vale mi BREDA, me et Virtutem aeternum ama. Lovanij, XII. Kal. Decemb. oo. ICC. IX.



page 205, image: bs205

EPISTOLARVM ATTICARVM CENTVRIA II.

EPISTOLA I. Fallesium. HERMANNO A BVRGVNDIA, Comiti Fallesio.

NON omnes fortassis quod facio, Illustrissime HEROS, pari judicio excipient: ut non omnes pari mentis scintillā accensum pectus habent. Sed facio, quod generose possum; et te, velut instinctu quodam Numinis, inter ingenij mei Patronos munusculo isto scribo. EPISTOLAE sunt, re et argumento variae, stilo et charactere Atticae; Sed tuo prorsus nomine illustrandae, tuo, id est, singulati: tuo, quod a BVRGVNDIACIS acceptum Principibus, Majoribus tuis, quia AEternitate stipatur, magnum te indicat; sed quia tu geris, magnum


page 206, image: bs206

ipse facis. Non omnes profecto sola Fortuna, aut sors nascendi aequat. multum hīc ingenium, amplius Virtus agit. Caelum quoties intueor, stellarum quosdam velut gradus distinguo; quoties universam mundi hanc machinam, concludi et librari a caelo terram et maximo tamen discrimine atque intervallo dissidere: sic et mortales quosdam Natura, nunc mater, nunc noverca, plerosque aut industria, aut ignavia separat, alios caeli, ut sic dicam, filios, alios terrae. Ergo Caelum terrae quantum praestat! et homo quantum homini! Hoc sane in aliis alii, in te Belgae potuimus discere, aut certe Virtutis, Doctrinae, Nobilitatis splendorem ignorare, quo refulges, caelique imaginem repraesentas. Etenim tria potissimum mala seculi cujusque solent felicitatem obducere: Vitium, Ruditas, Vilitas: a quibus et nupera rebus ingeniisque Belgicis calamitas venit; cum non parum Fortunae placeret, siquis lucentem familiae ignem


page 207, image: bs207

otiosis saltem penetralibus abscondisset. Sic quia miseriarum quādam illuvie generosam animorum amoenitatem Bellona obruebat, morum passim faeces, sordes, limum invexit: imo quo facilius miseri essemus, mali, rudes, ignobiles facti sumus. Neglecta Virtus, in suo regno servitutem invenerat: proculcata Doctrina, non poterat nisi cum malā Fortunā habitare: denique ignorata Nobilitas, et ingenti temporum umbrā septa, vix extra squalorem erat. Sed nostrā, et alienā culpā splendor ille Majorum alibi labefactatus est. Noctem Belgis fata seculi dederant; nubes ipsi adjecimus. Bene tamen est: benigna vis caeli ex parte vicit injuriam: astra ostendit. Vidimus, velut e procelloso mari, et profundā caligine, fulgentem Perseum et Andromedam, id est Optimos Serenissimosque PRINCIPES nostros: vidimus Cynosuram et Helicen, id est Pietatem et Clementiam PRINCIPVM: vidimus inter alia deinde lumina, te quoque


page 208, image: bs208

Illustrissime HEROS, tergemino quodam radio emicantem, Virtutis, Doctrinae, Nobilitatis. De hac primum breviterque dico, et illis te maxime comparo, qui te nobis, seculo, posteris dederunt, a fonte et origine maximi, a stirpe et radice inclyti. Sed fontem petere, remotum est; radicem scrutari, longum est: velut per rivum illabar in hunc amnem; in proximā quasi lineā et ramo genus tuum arbitrabor. PHILIPPVM BONVM Burgundiae Ducem, Belgarumque Principem nemo ignorat: Proavo IOANNE Galliarum Rege, AVO PHILIPPO Audace, Patre IOANNE Intrepido natus, ipsā appellatione in Virtutum omnium exemplum venit. Hic filium BALDVINVM, Illustrissimi animi Heroem, Proavum tibi dedit, Africanā expeditione, cui a patre fuerat praefectus: mox bellis a CAROLO AVDACE, fratre gestis, nobilem. Accessit et conjux regiae stirpis, MARGARITA, IOANNIS EMANVELIS Belmontii Toparchae filia,


page 209, image: bs209

quae et maritum et nuptias, nisi inclytas invenisset, illustrate poterat; nisi opulentas, ditare. Sic vero BALDVINVM evehere FERDINANDVSV. Hispaniarum Rex voluit: quasi gloriosius etiam PHILIPPO AVSTRIO MAXIMILIANI Imperatoris Filio Filiam jungeret, si Avunculum ejus magnum iisdem sceptris miscuisset. Tu Illustrissime HEROS stemma tuum nosce, et exsurge. FERDINANDVS III. Rex Castellae et Legionis, rebus etiam praeclare gestis magnus, e BEATRICE conjuge, quam alii Imperatoris, alii Brabantiae Ducis filiam faciunt, sex liberos tulit: ALFONSVM, FREDERICVM, EMANVELEM, PHILIPPVM, SANCTIVM, et HENRICVM. Ex his EMANVEL rectā et legitimā serie stirpem tibi fecit: IOANNEM EMANVELEM Ducem Panafielis genuit: ille HENRICVM EMANVELEM Comitem Lintrae: is FERDINANDVM EMANVELEM: hic IOANNEM MARGARITAE Patrem. Magni isti omnes, et Regno digni fuźre: qui


page 210, image: bs210

nec in sequiori sexu defecerunt. Avus tuus, Pater, Tu secuti, pari et succedaneā majestate animi, atque familiae splendore: nisi quod in te tamen haec Fortunae, sive Naturae dona Sapientiae quoque studium vehementius commendavit. Nunc igitur ut tales fuisse Majores tuos credamus, et Virtus et Doctrina tua faciunt, quibus inter Belgas resplendes. Vt perfectissimam Virtutem possideres, Doctrinae thesauris instruxisti pectus; et ut scires omnia, faceres optima, unicam vitae normam Virtutem habuisti. Hinc quod rarissimum est, in te videmus: caelum sine nube, ignem sine fumo, lucem sine umbrā. Sequuntur et hanc felicitatem animi mores suavissimi, sermo cultus, ridentes Gratiae, oris corporisque conformatio Heroica, cum dignitate venusta, cum majestate blanda. Vt paucis dicam; in ipso illo vultu tuo Nobilitas relucet, et quicquid Majores fuźre; relucet Virtus, et quicquid tibi uni debes; relucet Doctrina, et quicquid


page 211, image: bs211

industria magnitudini adjecit. Omitto Generositatem animi et simul Modestiam, Prudentiam et Candorem, Solertiam et Fidem, Fortitudinem et Humanitatem: quas omnes aliasque partim Nobilitatis, partim Virtutis, partim Doctrinae comites habes, neque jactas. Vt pedissequae aliorum siderum quaedam stellae sunt, quas curiosior et vitro adj uta acies detegit: ita non omnium Heroicae mentis ornamenta in omnium statim oculos incurrunt, sed quaesita et observata. Ad summam igitur, ut intelligeres, quis ipse esses, negotium tibi cum Musis et Sapientiā fuit; et ut esses, quantum dare Majores potuźre, spretā ignaviae dulcedine, et voluptatis illecebrā, Herculis Prodicii semitam, a primis statim annis ingressus es et calcasti. Quid amplius? et tibi, te stirpi, te seculo gratulor: et nunc ornare Doctrinam tuam, Virtutem, Nobilitatem munusculo isto audeo, quod et ingenii mei sacilitas, et stili familiaritas


page 212, image: bs212

fecit: vile quidem, si magnitudinem tuam respicis; non vile, si quae ipse ingenio stiloque agis; utroque non facilis tantum, sed felix; non familiaris tantum, sed accuratus. Quia de humanitate tuā dubitare non possum, quocumque signo explicare affectum meum volui, Musarum in te munia venerari. Istis ut Auctor placeat, librum hunc admittes; ut liber placeat, Auctorem amabis. Vale.

EPISTOLA II. Bruxellam. REMACLO ROBERTIO, V. N. Aerarij Principum Quaestori.

VENIRE jam cupio, Vir Amice, et vel apud te esse, ut honestissimā hilaritate tuā dolorem meum leniam. Amisi enim Parentem optimum: unum illum, ad quem reflectere cogitationes poteram. Et amisi eo tempore, quo maxime fulcrum illud res et rationes familiae requirebant. Ego ad molestias jam


page 213, image: bs213

vocabor, ut debita, ut credita inspiciam, et totam hereditatem primus liberorum componam. Liberi quoque e secundis nuptiis sunt, et superstes noverca: quae, ut ego non querar, nunquam olim tam bona fuit, quin malam Sapientes vocaverint. E maternis bonis, quorum hactenus penes patrem usus fructus fuit, aliquid peculio meo accedet: sed hac portione vel redimere mihi ad vitam parentem velim. Quantum ei debeo? Primum me genuit, educavit honeste, in litteris aluit; imo ut magis affectum suum promeret, linguae Latinae principiis et praeceptis puerum domi imbuit, et negotiis suis tantum detraxit, quantum addere filio potuit, ut verum affectum testaretur. Sic nec loqui, nec scribere possum, nisi ut parentem cogitem. Dolor vero inter istas cogitationes obrepit, et dulci quadam pietate fovetur. Scio hominem fuisse, id est obnoxium communi legi: scio patrem fuisse, et naturae quodam ordine filio praecessisse. Sed


page 214, image: bs214

eadem ista ad infirmitatem animum reducunt. Nam hominem lugere, humanum est: parentem, pium est: sic et humanitate, et pietate morbum meum excuso. Sed ut dixi, veniam; et te videbo, uti convalescam. Die Solis aut Lunae adero. De curru nolo te molestias sumere, hīc sumam. Vale. Lovanii, III. Non. Februarii. oo. ICC. XI.

EPISTOLA III. Mediolanum. Io. BAPTISTAE SACCO, V. C Senatui a Secretis.

SVAVEM aliquam petis Epistolam? hanc mitto; etsi paene praeter nomen nihil est, quod mittam. Nomen ipsum Epistolam faciet, et pro affectu scriptio erit, compendio quodam verborum adstricta. Non multum, qui amat, loquitur, sed suaviter; et collecto in paucissimas voces pectore, mellitum aliquem sensum concinnat. Ego Amo, ego colo SACCVM meum, ideoque imitor:


page 215, image: bs215

et quia imitor, sacro oris verecundi silentio utrumque velim, quam strepitu testari. Quorsum deliciae? Amor cultusque suavitatem a naturā suā habent, et adscititium omne verborum condimentum facile spernunt. Gratiae ipsae nudae sunt et tota illa familia Amoris. Itaque solus affectus DVLCEM satis hanc epistolam reddit, ne novum nectar adjungam: imo edulcare epistolam videar, si adjungam. Bonus in amicum affectus mero Amore dulcis est, id est, suo igni calidus, et calore suo dulcis: cum, ut Aristoteles in problematis ait, [gap: Greek word(s)] . Sic igitur qui subjecto verborum calore animum imbuit, ut accendat, eundem obfuscat. Dulcia enim minus dulcia, cum calida, quam cum refrigerata; nisi me ejusdem Philosophi Quaestio fallit: [gap: Greek word(s)] ; Non excutiam Naturae hoc secretum (Clarissimi SEPTALII Provinciam novi:) sed a bono AFFECTV audebo eloquii illas flammulas arcere. Ac sane superioribus


page 216, image: bs216

meis epistolis nonne verbosus satis? AMATAM misi, BLANDAM, CANDIDAMQVE supellectili quadam muliebri et mundo pariter instructas. Loquuntur nunc etiam, et responsum flagitant, ne semel molestae sint. Haec DVLCICVLA est, et superiorem omnem nauseam extinguet. Vale et quemadmodum scribere conatus sum, vive. Lovanii. XIII. Kal. Septiles, oo. ICC. VII.

EPIST. IV. Bruxellam. PETRO ROSAEO, Iurisconsulto.

NVPER epistolam tuam accepi, et in brevi tabellā geminam imaginem libavi, Amoris et Eruditionis. Ille prolixus est, et qualem pauci promunt, candidā benignitate relucens. Haec etiam me tacente loquitur, et in tetrico illo foro vultum illibatum servat. Iunxisti olim severioribus in Academiā studiis contemptam plerisque Philologiam; et nunc quoque, inter


page 217, image: bs217

quotidianas litigantium sordes irasque, unus, aut cum paucis, has amoenitates sectaris. Facis, ut qui Litteras negligunt, summum te Iurisconsultum fateantur: qui colunt, maximis Reipub. muneribus destinent. Exsurge aliquando, et clarissimo exemplo publicum studiorum morbum corrige; ut laetam puramque Astraeae faciem intueamur. Ego hīc attollere moestas Iovis filias conatus sum, et conor; atque in PALAESTRA BONAE MENTIS Iuventutem exerceo. Nosti opinor, institutum. Aut fallor, aut mox erunt, qui ore et stilo Eloquentae litabunt. Athletae omnes in Ordinarios et Honorarios divisi sunt: illi praesentes, et in incude adhuc versantur; hi, ut nomen indicat, aetate, dignitate, doctrinā, provectiores, et tanquam fulcra, imo ornamenta aliorum. Vide, quid agam: rogare te quoque audeo, ut dare nomen velis, et inter Honorarios censeri. Insignes aliquot viri jam numerum hunc auxerunt; inter quos et MARCANVS noster, clarus ille


page 218, image: bs218

Musarum Charitumque mysta. Onus nullum, nisi ut scitum Symbolumque Palaestrae dones, et perenne hīc quoque nomen tuum velis. Siquid etiam ex intervallo scripseris miserisque, in lucrum putabimus: nostrarum certe rerum omnium particeps continuo eris. Non diffiteor; ingenium tuum ambio, virtutes aestimo: nisi faciam, aut stolidus aut malignus sim. ADERBA meus ex Italiā rediit, et nunc in unā tecum urbe agit. Si me amas, hunc amabis: dignum profecto intimā consuetudine tuā invenies. Iuvenis est acris ingenij, amussitati judicii, solidae elegantiae. Quod rarissimum est, amat Bonam Mentem. Omnia dixi: et ut obtineam omnia, tu me ama; nam in toto hoc meo amicitiarum censu velut aurum affectum tuum habeo. Vale mi ROSAEE, elegantiarum delicium, et COMVM longe jam auctiorem, paene alium, exspecta. Lovanij, Propridie anni oo. ICC. XI.

SESTIGIO tuo, defaecati judicij Viro, hīc ex intervallo fruor. Salutem ab eo dem addo.



page 219, image: bs219

EPISTOLA V. Romam. HIERONYMO NIOTTO.

COMPONE animum, et quiesce, mi Amice. hic praecipuus studiorum fructus est, sorti se aptare. Quid verbis velitaris, aut in rumusculos laboriosā ingenij fiduciā pugnas? siquid aetatis ac necessitatis vitio commissum, facilius apud te corriges, quam apud alios excusabis. Bonum te volo candidumque; ut medium ostendere unguem hostibus tuis possis. Vt bonus sis, hoc primum dispice, an malus fueris. Sed si fueris, desiisti, si agnoscis; et calumniae simul audaciam omnem frangis. Sane aliquid in moribus tuis nuper erat, quod reprehendi poterat: ego reprehendi. sed quo affectu, nunc judica. Redeunti ad Bonam Mentem conciliare Fortunam, quantum in me fuit, conatus sum, et adhuc conor. Confide igitur, et missis rixarum pipulis, dignum te conditione novā praesta, et bonorum votis,


page 220, image: bs220

Illa jam parata et addicta est: tu cis paucos dies adsciscendus. Vale. Lovanij, Kal. Maij. oo. ICC. IX.

EPIST. VI. Mediolanum. LVDOVICO SEPTALIO, V. C, Medico et Patricio.

DE silentio silentium esto: fulcire amicitiam nostram non cogitationis tantum tibicinibus fas puto, sed etiam scriptionis.

[gap: Greek word(s)] . Ipsam autem [gap: Greek word(s)] senium quoddam sanctissimis Affectuum sacris adferre, praeclarus ille morum Doctor testatus est. Ex Amore etiam iram nasci, animumque accendere, novum non est. Si praevalet amor, ignis igni accessit, et ardere in cipiunt qui dilexerunt: sin ira, actum est; pelluntur hospites Gratiae; lis, contentio, feritas succedunt, et malorum caussae. Euripides bene:

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]



page 221, image: bs221

Tuam igitur nunc humanitatem veneror; cum irasci poteras, amare maluisti: nec ego vim amoris tui deprehendere poteram, nisi inimicum esse non posse perspexissem. Sed ut dixi, de silentio silentium esto. Suavissimae prothymiae Sacramentum renovo: et Candorem professus, in arbitrium tuum venio, Amorisque ditionem. Etenim nisi maximis tuis beneficiis deberem, deberem virtutibus, doctrinae, famae; deberem laboribus, quos felicissime per tot annos publicis rei Litterariae commodis impendisti, et impendis. De modo autem docendi meus ille ad me scripserat; talem esse, qualem ipse laudaveram, doctum, disertum, Graecā et Latinā elegantiā varium: quo mehercle si plures hodie uterentur, posset vel ad invidiam posterorum seculum nostrum efflorescere. Felices illos, quibus te audire contigit! atque hoc unum studiis meis deesse mecum ipse quotidie deploro. Somnium tibi meum placuisse equidem gaudeo. Fratris tui vulnus, Viri Optimi et


page 222, image: bs222

immortalitate digni, tenerrimo affectu planxi. Vale. VIII. Kalendas Majas, oo. ICC. IX.

Quid scribis, quid doceas, scire cupio, et quae frequentia CANOBIANAS Musas aestimet.

EPISTOLA VII. Venetias. CORNELIO BREDAE suo S. D.

STIMVLVM jam redditum esse opinor: cujus et tu quoque pars es. Sed an tantum ego juris sumere debui? Placuit profecto Fabella tua: tu omnibus qui Fabellam perlegerunt. Sed quid? etiam nunc Fortuna tibi irata est; Italiam, et tuum tibi Principem invidet. Extra nubem vis loquar? A Matre in belgium revocaris. Fluctuas? imperium est, et a Necessitate. Graves anni optimam matronam onerant: et his nunc morbus accessit pertinacior. ut res patrimonij extra damnum habeantur, praesentiā tuā opus. Quid hoc negotij sit, vide: de esse Matri non


page 223, image: bs223

potes, nisi ut tibi desis. Et ego tamen invitus hoc ipsum scribo, quia morem gerere pietati non potes, nisi ut inde recedas, ubi liberenter te esse scio. Quid agas? Res sic humanae sunt: et ut venti stationem mutant, sic Fortuna ludit. Matrem videre suave tibi erit: amarum, ab ipso votorum cursu abstrahi. Si redire statuisti, suadeo, prius Romam proficiscare, et vel obiter saltem lustres Vrbem, cujus alioquin nunquam desiderium concoquas. Vale mi Amice, et Patrono tuo cultum obsequiumque meum nuncia. Lovanii, Kal. Quinct. oo. ICC. X.

EPIST. VIII. Lovanium. PETRO CASTELLIO, G. L. Professori.

HVMANITER scribendi officium implesti, mi CASTELLI, et cum affectu, quem candor ipse tibi dictat. Sed ego negligenter jam calamo utor, negotio, quod nosti, impeditus, sic mora est, ubi pompam


page 224, image: bs224

quisque aut quaerit aut ostentat. Et go inter homines nunc ago: vota multorum ad me quoque traho, et cum insanientibus furo. Quid agas? magnis subsidiis litterae nostrae vindicandae sunt, ne infra pecuniam jaceant. Quid egerim vero, et quo fructu itineris molestiam subii, imo quo absim (hoc enim itinere ipso gravius) coram exponam. Metam quidem vide; sed curro etiam in hoc circo, pulveremque colligo. Vtigitur abitum meum, et jam absentiam leniter feras, rogo. MAXIMILIANVM meum bona Hygeia jam respexerit. Voveo; et te quoque, Amicosque nostros salvos laetosque esse. DE FLAVIO addis: sed quid agam? Manus ceu ligatas habeo, et vix respiro, ut quod volo, faciam. Ergo si me amas, excusa. Et ne nihil agant, qui sine damno non otiantur, litigent: imo ut hoc possint, compotent. Reditum promitto, nec tamen suavissimae conjugi meae indico. Torquere cupidam brevi adhuc morā malo, quam promisso fallere.


page 225, image: bs225

Io. BAPTISTA GOVBAVIVS contubernalis meus ordinare jam libellos et studia sua incipiat: cetera ego agam, ubi rediero, ut Musis placeat, et ex voto optimi Parentis vivat. Saluto sua viter SCHOLIERIVM, FLAVIVM, Palaestram quoque. Addo Reverendum, et exactae Eloquentiae Patrem WADINGVM. Vale. Bruxellae, A. D. Eiduum Octob. oo ICC. XI.

EPISTOLA IX. Bruxellam. V. A. ALOYSIO VEREYCKEN, Audientiario.

QVOD et meum munus, et publica ingeniorum utilitas suadebat, moliri coepi. PALAESTRAM, inquam, BONAE MENTIS: in quā Eloquentiae simul et Sapientiae studiis juventus imbueretur. Scripsi Leges, quas subjicere prudentiae tuae debui: conscripsi Palaestritas, in quorum et ille numero venit, quem ut maxime amares, honestissimis artibus


page 226, image: bs226

consecrasti. Reliquum est, ut institutum istud meum probes, promoveasque; in quo hoc tantum ago, ut plures Principe Patriaque suā digni evadant; digni parentibus, a quibus aluntur. Quia vero sine praemio, sive honoris aliquo insigni, excitari ingenia discentium difficulter possunt; per Amplissimum Thesaurarium ROBIANVM Litteras, et Numisma aureum a Principe petij. Litteras, quibus PALAESTRA ista confirmaretur: et favorem speraret, si quis ex eaādem cum Testimonio prodiisset. Numisma vero, quod Arbiter muneris sui velut insigne gereret. Petitionem meam honestissimam esse, res ipsa clamat; quam ut juves, te per Patriae commoda, et familiae tuae pignora rogo. Vale Amplissime Vir. Lovanij, Postrid. Kalend. April. oo. ICC. X.



page 227, image: bs227

EPIST. X. Lugdunum Bat. DANIELI HEINSIO, V. C. Musarum Delicio.

SICCINE utrumque nostrum consentit astrum, ut in adversissimis quoque pares simus? Quod fecisti, feci, et meo parenti exsequias ivi, post longum tandem morbum et saevissimos cruciatus extincto. Itaque tuum ut dolorem credam, mens facit; et ut meum feram, tuus facit. Sic facilius laesi de alieno judicamus vulnere; et negligere incipimus, quicquid soli non toleramus. Sed haec conditio mortalium est, Mori. Ipsa necessitas monere nos debet, ut quantum in leges humanae naturae Stoicorum peccat [gap: Greek word(s)] , tanto constantiores vulgo simus. Viri est, post primas lacrymas exserere vultum, nec doloris voluptate decipi. Satis luxit, qui affectum suum ostendit; nimium, qui ostentavit. Solet haec ambitio infelicibus adhaerere, et ut tristitiam commendent, pulchram


page 228, image: bs228

videri volunt. Sic non satis miseri, nisi et stulti sint. Non proscribo dolorem, sed tempero; ut lacrymas indulgeam, ploratum tollo. Graviorem mehercle casum facimus, si ferre non possumus. Tu te erige, et natum cogita, ut post parentem viveres; morbum cogita, quo liberari non potuit, nisi ut non esset, qui multum jam vixerat. Haec quidem, mi HEINSI, ita leges, tanquam mihi praecipiam. Nam quicquid scribis, passus sum. et in tuā Epistolā calamitatem meam vidi. Ergo quod mihi debui, amico, imo fratri dixi: sed ad me quoque redit, quicquid dixi. Tuum dolorem meum puto, et qui meum parentem moestissimus extuli, tuum lugeo. Tristis ero, quamdiu te sciero. Vale.



page 229, image: bs229

EPISTOLA XI. FREDERICO CARDINALI BORROMAEO, Archiepiscopo Mediolanensi.

BENIGNITATEM tuam pio affectu veneror, quae in me absentem quoque effunditur: nec cujusquam tamen aut favore, aut studio provocatur. Praevertisti amicorum meorum vota, vicisti omne meritum meum: et ut tuus etiam essem qui longinquus sum, confers honorem, quem petere sine ambitionis notā non poteram. Insigniter equidem actum mecum existimo: tessera data est, quā TVVM me profitear. Ergo hoc inprimis gestio, apprimere ori pectorique signum, in quo auri splendorem admirabilis quaedam et plusquam humana benevolentia superat, Signum, inquam, quod hīc quoque divinas tuas virtutes loquatur. Veniat, veniat: ac sine vitio jam desidero et exspecto, quod mereri non possum, nisi aestimem, nec aestimare, nisi desiderem. Vnum nunc rogo,


page 230, image: bs230

ut consecrari ingenij mei operam Bibliothecae patiaris; et siquid dignum Famā condam, Ambrosiano lucem auspicio videat. Vale Illustrissime et Reverendissime Maecenas. Lovanij, Postrid. Kal. April. oo. ICC. X.

EPIST. XII. Gandavum. CORNELIO LVMINEO A MARCA Suo.

REDIISSE te cum Hygeiā in gratiam laetor. Ac sane boni omnes solliciti in hoc periculo tuo erant. Hem! de me sic nonnulli censent? Rumorem sparsum tu quidem me auctore corriges: evocatus non sum. Ivit in Hispaniam MATTHAEVS SANDERIVS meus, ante paucos dies, et illi comes, SCHEPPERVS. Ab his originem (nisi fallor) haec fama traxit. Carmen tuum sic placuit profecto, ut nihil melius in toto libello meo sit. et hoc subitum tibi! felix es, mi MARCANE: ac sane experiri audebo,


page 231, image: bs231

quid cum accuratione scribas. Novam COMI editionem paramus: an ludere quidpiam lubet? HEINSII, doctissimi sine comparatione hominis in omni genere Litterarum, HEINSII, inquam, Musa etiam in hoc limine conspicietur. CAECITATIS CONSOLATIONEM hīc simul habes; quam mittere etiam prius debui. Sed quid est? Sic negligentiā interdum pecco. De SCLOPO nescio quid paullo post submissurus sum. Arma, inquies, in hac quiete? ita, sed Studiosorum, qui bellare in Athenaeo nostro coeperant. Ergo SCLOPVS PALLADIS erit, et jam ab Auditoribus meis editur. Ita ludimus, suavissime amice, et docendi labores amoenitate aliquā distinguimus. Clarissimum VRIENTIVM nomine meo salutabis: quod ego pectus sic amo, ut complecti velim. Vale, et me aeternum dilige. Lovanij. VIII. Kalend. Decemb. oo. ICC. IX.



page 232, image: bs232

EPISTOLA XIII. Bruxellam. MAXIMILIANO PLOVVIERIO. V. N. et A.

AD frugem redire incipio, et scribo. quo argumento? nullo. Ama hanc industriam; et mirare, fluere ex hoc calamo verba, rerum vacuo. Tamen si dignam chartā laetitiam nostram censes, heri apud WESENBECIVM habuimus epulum: suaviter fuimus. Tuum quoque nomen grandem et Herculeam pateram circumduxit. Sed Cereris nolo sacra vulgare, nolo Bacchi. scire utrumque poteris nomen, si placaveris. nam iratum habes, quia non venisti. an et nos? habes: feroces sumus; ac nisi benignus ille liquor animos emolliat, nescio quid molimur. Suaviter huc vehi poteras: ventum et imbrem, sed solem quoque esseda arcent. Iam lenior et madens injuriā aeris terra minus resistit rotis, minusque axes subsiliunt. Confusae luto orbitae aequalem


page 233, image: bs233

canthis igna viam imperant. Possint et gravidae, ac delicatae puellae vehi. Quam igitur excusationem promis? judex Strategus noster erit. Ego ne silentium acerbiore poenā luam, quicquid protuleris admittam. Etiam in studiis hilaris sum: BELLARIA pono; et in his tuum nomen. Desino, et nunc mendacium meum abrumpo, ne industriam minuam. Etenim postquam negavi argumentum, feci. Vale, et redde vicem: sume calamum, et vel nega te scribere, uti scribas. Lovanii, alectione publicā quā incalueram. IV. Eid. Novemb. oo. ICC. XI.

EPIST. XIV. Mediolanum. RAPHAELI MONTORFANO suo.

QVID audio? homines aliquos esse, qui ex insidiis me calumniae spiculo petunt? ne cruciemur. Displicere malis, hoc vero virtutis signum est. Malos autem cense, qui laedere volunt, et latere.


page 234, image: bs234

Iamque pudere eos sceleris sui, cujus nominari auctores non audent. Parum profecto in Sapientiae profecissem studiis, nisi maledicorum improbitatem possem contemnere. Latratum aliquem puta; quo si impediri suave, digni simus, qui vel mordeamur. Sed quicumque illi sunt, a moribus meis abstineant, innocentiae consecratis: in eruditione aliquid reprehendi patiar. Non jactamus ingenium; colimus. Hoc qui ferre non potest, invidus, indoctus, malignus est. Hactenus mehercle nemini regnum suum eripui. Promovere Litteras conatus sum, et simul morbos quosdam litterarum tollere. Bene est: non sine hostibus conatus boni se expediunt: et postquam alibi esse desierunt qui laederent, exsurgere ecce apud vos debuere, a quibus oppugnarer. Nimirum alcedonia nulla Litterae habent, quas aeterni turbines inquietant. Ergo vel in ipsā tempestate navigabimus: ac tum demum Bonam Mentem deseremus, cum vitam. Tibi tamen, mi


page 235, image: bs235

MONTORFANE, gratiam dico; qui ne delibari quidem famam meam sinis. Ostendis enim quanti verum amicum facias: dico, ANTONIO BLAGVAZZONO, qui praeclaro epigrammate livoris spicula elisit, et

---- posticae occurere sannae

voluit: dico reliquis amicis, quibus Puteanus curae est. Ad Illustrissimum VITALIANVM VICECOMITEM BORROMAEVM Litteras hīc habes, trade, et officii pondus adde. Lovanii. IV. Eid. Septemb. oo. ICC. X.

EPISTOLA XV. SECTATORI suo. N.

LVCVBRATIVNCVLAM tuam accepi et percurri. Quid dicam? non omnino malam. In partibus est, quod reprehensioni obnoxium sit: sed

---- non ego paucis Offendar maculis.

Conatum enim hunc esse, quo placere Perillustri Patrono tuo studuisti. De stilo autem publice


page 236, image: bs236

sententiam meam expressi, et asserui; nec est, quod novum aut decumanum umbratici Tribuni furorem pertimescam. [gap: Greek word(s)] , morem aut morbum nosti, [gap: Greek word(s)] . Sane ab ipsis Eloquentiae incunabulis, de Copiā et Brevitate quaestio fuit, Principum Oratorum dissidio nobilis, apud Graecos Latinosque. Vt ipse Poetarum Parnassus [gap: Greek word(s)] ,

----- Mons Phoebo Bromioque sacer:

ita duo Eloquentiae culmina sunt, Brevitas et Vbertas. Sed utrique non virtus tantum, sed vitium quoque adhaeret; cum quae breviter dicuntur, sterilitate exarescunt; quae copiose, lasciviā diffluunt. Omne tamen melioris Suadae auspicium ab ubertate sumitur: nec poterit cum virtute brevis esse, qui copiosus aliquando non fuerit. Indulge nascenti crescentique, ut sic dicam orationi libertatem. Tenerae adhuc frondes falcem et vulnus reformidant: ac videndum, ne, dum accīdas, mutiles. Ciceronis praeceptum est: Efferat se


page 237, image: bs237

in adolescente foecunditas. Omnino efferat se, maturiori mox judicio coercenda. hoc enim opus; ne, dum superflua rejicimus, in maciem incidamus. Quae nova vetera appellas, sic usurpanda, ne in Antiquitatem ipsam pecces. Eminentes illae extra lineam Litterae, sequioris aevi sunt: sequioris animi, qui aestimat. Deinde, veterem interpunctionem cum nostrā confundere, vanam affectatiunculam habet: in aliis, magisque seriis eruditio ponenda est. Ad argumentum quod attinet; non egisse caussam Laconismi videris, sed deseruisse; nisi tamen et hoc brevitatis esse putes. Vale et docentis [gap: Greek word(s)] ama. Lovanij. XV. Kal. April. oo. ICCIX.

EPIST. XVI. Bruxellam. REMACLO ROBERTIO V. N. et Amico, Annonae Militaris Curatori.

ANTE dies aliquot novum Diplomatis exemplar misi: an datum? velim equidem; sed ita tamen,


page 238, image: bs238

ut sine molestiā haec cura sit. Nunc ecce DISSERTATIONEM De INDVCIIS habes: et rogo, ut lectam mox Amplissimo Praesidi RICHARDOTO tradas. Ad ipsum scripsi nuperrime, ac promisi; imo capita quaedam argumenti delibanda praemisi. Quid si tamen ille Mevs prius inspiciat? si tanti orationem putabis. Nam Vir ille mihi magnus est, et cui magna quoque debeo. Scripsi deinde nescio quem libellum Stoici commatis, velut Paradoxum, et quod apud Cimmerios laudem inveniat. DE CAECITATE enim est. Quid inquies, in mentem tibi venit? Hoc ipsum quod venire in oculos nolim. Laudavi quod vel maxime fugiam: et tamen erit forte (audacius dixero) qui caecus esse velit, si legat; aut certe (legere modo caecus possit) qui esse non detrectet, si factus sit. Libellus ad amicum mittendus est, virum egregium; sed qui luminibus nuper orbatus est. Ego videre tamen pergam, ut consolari caecos possim; et scribere, ne caecutiam. Posset etiam


page 239, image: bs239

de Surditate simile quid contexi; atque de [gap: Greek word(s)] , sive de eo qui mutus est: nisi tamen nefas putes, de eo loqui, qui ipse non loquitur, aut qui non exaudiat, si loquar. Tu Vale, Vide, Audi, Loquere: atque hoc ultimum etiam epistolā facies. Lovanii. Prid. Kal. Iunias, oo. ICC. IX.

EPISTOLA XVII. PETRO ENRIQVESIO GVSMANO, Comiti FONTANO.

QVAM difficili tempore Excellentiam tuam adeam, non ignoro: et tamen animi quodam ardore impulsus, paene inverecundus esse cogor, ne sileam, cum maxime occupari divinum illud ingenium tuum possit. Quod Mars nequivit, morbus tentavit, turbare et affligere: et cum Fortunam superasses, imperium suum Natura ostendit. Hominem te esse severior valetudo testari voluit: Heroem esse ipsa virtus.


page 240, image: bs240

Hoc factum est, ut magis te jam amemus, et veneremur, de cujus salute soliciti fuimus. Nam profecto sine multorum calamitate, imo sine saeculi dolore, periclitari non poteras: ego vero in illo ipso metu, ingemiscebam rebus publicis, et spes simul Italiae lugebam. Sed ostendit Deus, regimine tuo, id est, maximarum Virtutum praesidio, carere adhuc Insubres non posse: me respexit quoque, qui felix esse non possum, nisi tu Optime, Fortissimeque Princeps, in rebus humanis superstes sis. Vive igitur, seculi nostri noctem pelle, et divinus audire in terris ama, Hercules ama; ne nova rerum monstra subpullulent. Ego quod Regi meo, quod seculo, et post eritati debeo, aggressus sum; et stili operā nectere corollam aliquam coepi, quam AEternitatis tuae arae appendam. Iterum voveo, vive, vale, ut utrumque ego possim. Deus Optime Maxime, audi, exaudi preces meas; et da vires, ut tantas in Optimo Principe virtutes aliquā ratione


page 241, image: bs241

exprimam. Lovanii, Prid. Kal. Quinct. oo. ICC. X.

EPISTOLA XVIII. CAROLO MALINEO, V. A. Aerarii Principum in Brabantiā Praesidi.

DISSERTATIONEM, quam promisi, hīc habes. Putabam una PALLADIS SCLOPVM, id est, Declamatiunculas duas transmittere, quae ab Auditoribus meis eduntur; sed moram Typographus trahit. Altera mea est; et genus hoc armorum, tanquam indignum Litterarum studiosis, proscribo: altera Auditoris et Contubernalis mei, qui reducit ac dilaudat. In eloquentiae gratiam haec fiunt, et ut ingeniorum nescio quis languor dissipetur. Plenum fructum a PALAESTRA meā spero, nisi remorae interveniant. AVRELIVS pergit, et grandire incipit gradum, Heri epistolam misit, quam vidi, et notavi obiter, ut corrigeret. Si quotidie, aut saepe fiat, mehercle


page 242, image: bs242

per ludum stilus subigatur. Et quid impedit, quo minus fiat? Impera. Coeptum nuper negotium serio tibi commendo. Quis rerum et Religionis sit status, vides: vicinia ardet; ignis serpit: arcere incendium poterit hoc illud sacrae eloquentiae flumen. Scripseram de re totā ad HERMANNVM Comitem BERGAEVM: is Litteras meas in Gelriam misit: inde ad Serenissimum PRINCIPEM relatae sunt, qui Consilio Sanctiori tradidit. Fac, siquid potes, et bene de me, de Patriā meā, et Religione merere. Vale Amplissime Vir, et me ama. Lovanii. VII. Eid. Novemb. oo. ICC. IX.

Orationem PRINCIPI dandam curae tibi esse cupio.

EPISTOLA XIX. Bruxellam. R. P. MELCHIORI DAELHEMIO, Scholae Augustinianae Praefecto.

EPISTOLAM tuam cum libello nudiustertius accepi, et profecto gravisus sum, tam pronum ac


page 243, image: bs243

propensum videre animum, tuum ac tuorum. Non agnosco laudes quas tribuitis; nisi tamen hanc referre gratiam mihi Iuventus velit, nuper laudata. Talem curā et institutione vos facitis: id est, verum Encomium quod expressi. Anagrammata vero trivium non sapiunt. inventio singularis est, elocutio facilis, florida, amoena: et laudo in Rhetoricae castris Pegaseium hoc melos. Quam utile, dividere scriptionis munia, nunc metri vinclis lascivientem stili ubertatem coercere, nunc sine impedimento effusum praecipitare spiritum, et sine freno loqui! Vt expeditus jucundusque post compedes incessus est: ita post carminis necessitatem Prosae libertas. Recte igitur variato labore ingenia exercentur, ut qui scribit, geminā oratione facundus sit;

---- Pierio defundens pectore verba.

Vos facitis, et quam feliciter, Discipuli ostendunt. Gratulor Patriae, gratulor Litteris, quae e vestris scholis robur accipient: te praesertim Praefecto. Esse perge, et me amare,


page 244, image: bs244

Reverende et doctissime PATER, qui serio serio conatibus tuis faveo, et applaudo. Professores V. Viros ex animo saluto. Lovanii, VII. Eid. Martii, oo. ICC. IX.

EPIST. XX. Bononiam. FRANCISCO BARTHOLINO, Amico suavissimo.

ACCEPI Litteras tuas: volo quod vis, ut verbo dicam venire. Quid ni? Boni omnes invitant, et prolixa illa Amplissimi Senatus humanitas trahit; quem sic in me pronum fuisse, agnoscere non possum, nisi veniam. Accedit et Illustrissimi Cardinalis LEGATI calculus, velut e Favoris et Amoris urnā. sed a quo conciliatus? tuum, et Reverendissimi TRITONII affectum agnosco. De stipendio nolo quicquam amplius controversiae sit: nec dapsilem ego laboribus meis mercedem statuo. Nummis illis Aureis sexcentis utar, et maximum putabo praemium, BONONIAE docere; maximam


page 245, image: bs245

felicitatem, tibi, et Clarissimo PERSIO adesse. Nam, ō Deus! in quā Vrbe! quibus amicis! Sed nunc parco; ipso pectore laudes gratesque coram effusurus. Quod reliquum est, tuo remigio tuoque arbitrio geri volo: imo sollemni formulā cupio, sive mando, ut de re totā, sive cum Amplissimo Senatu, sive cum V. Viris Praefectis agas transigasque. Ante omnia moram amolire. Resignandum hīc docendi munus, et abeundi potestas a Principe Ordinibusque petenda. Id autem fiet, ubi Decretum ab Amplissimo Senatu accepero. Statim vocari velim, ut in re certā consilia capiam; ad iter paullatim me componam, libros transmittam, ipse cum familiā sequar. Molestiae et viae plusculum est; et addo, impensae. Itaque de viatico, sive evectione, non omittes: consuetudo sic exigit, imo et mea existimatio. Clarissimum SACCVM non temere ego laudavi. Vir egregius est, et amore tuo dignus; tu illius. Sed ō musteam tuam aetatem! agmen ipse eorum ducis quos laudas;


page 246, image: bs246

et ingenio; judicioque eluces in tam multis. Quod si Litterae tuae tales, sine curā scriptae; quid ipse CVRAE? Videbo igitur, et veram imaginem tui complectar atque venerabor. Nomina prensantium libenter legi; imo novi plerosque: et sic magis Amplissimo Senatui debeo, qui neglectis edecumatae eruditionis viris, me potissimum elegit et vocavit, Professoriā istā infulā ornandum. Vin'dicam? vereor ut sine onere hoc beneficium sit, imo ut sine periculo; ne dum provinciam alicui praeripiam, invidiam accendam plurium, quorundam etiam in me virus irritem. Nolim equidem: modestiam et quietem amo; luctari et collidi non sine damno mentis aut vulnere licet. Ego in theatro illo Sapientiae et Eloquentiae ita versabor; primum ut amicis, deinde ut inimicis quoque placeam: summum honorem in profectu juventutis positurus. Litterae tuae tuto Mediolanum mittentur: atque inde sine periculo aut morā accipiam. Vale Amicissime


page 247, image: bs247

Vir, et annon brevi vidende? Voveo Lovanii, V. Kal. April. oo. ICC. VIII.

EPISTOLA XXI. Madritum. IANO SCEPPERO suo.

SVSPENSVM me tenuit et iter, et simul silentium tuum, mi SCHEPPERE: et nonne merito angebar? Bene est; pervenisti: et mox valebis quoque melius, ubi primas hasce nubeculas dispuleris Hygeiae reluctantis. Nova omnia in novo solo homini accidunt. Fit etiam, ut insolentiā et injuriā aliquā aeris alieni contracta domi et collecta corporis vitia expurgemus. Vitae rerumque auspicia, quae narras, bona sunt: placere stude, ut emergas. Momento quidem fieri hoc ipsum non potest: quicquid crevit et stetit, moram sustinuit. Quid ais vero? COMVM in ipsā jam Hispaniā Belgicum esse? Ego addere etiam quaedam coepi, quae mittam: ut pariter Patriam indicent, ubi non intelliguntur. Vidit


page 248, image: bs248

nuper in laudatione Iuventutis Elegiam tuam FRANCISCVS KINSCHOTIVS, Vir elegantis ingenii, exacti judicii: vidit, inquam, et admiratus est, et te unum censuit, qui conferri in hoc genere debeas cum Antiquis. Gaudeo mehercle, cum amici sic judicant, amorem meum confirmari. Quae in scriniis meis latitant, confusa et indigesta admodum sunt: ac frustra, ita ex animo dico, mittam: impedimentum, non auxilium putes; nec impedire ingenii felicitatem velis, nescio quibus lituris. Tu si DE RATIONE illud opus moliris, quid ultra cupis? hoc age, et effice, ut quae meliora vulgo sunt, meliores saltem legant. In Sichemiensi itinere nostro quam suaviter quaedam aliquando delibavimus! Nunc etiam juvare velim, et operam, ingenium, imo lectionem jungere. Aliud etiam argumentum cupis scriptionis? Colligi, et explicari Oracula omnia Antiqua possint, quorum passim Scriptores meminerunt, Graeci Latinique. Mihi id facere in mentem


page 249, image: bs249

aliquando venit, sed facem tibi trado. De Inscriptiunculā aliquā Bibliothecae Velascianae praefigendā cogitabo, ac proxime quicquid concepero mittam. PETRVS CASTELLIVS docere in Collegio Trilingui Graecas Litteras feliciter coepit. Amo juvenem et insignem eruditionem ejus, ingeniumque. De stipendio vero nihil adhuc certi. HOLLANTIVM nostrum res novae alio transtulerunt: Serenissimo LEOPOLDO, Archiduci Austriae, a-Consiliis est; et ad Summum Pontificem missus Legatus, Romae nunc agit. Hanc occasionem arripui; virum celebravi, FACVLAM DISTINCTIONVM conscripsi, et eidem dedicavi. ADERBA adhuc apud Legatum, et De hora vescendi libellum publicavit. Hoc ego ingenium singulariter aestimo. Iuvenis est qui ad meum gustum sapit; et quo amico secure possum uti. Satiram tuam, lepidissimam censeo. Absolve, et mitte quantum quantum potes. SANDERIO ex animo bene volo. Vxori, ejus Matri, filiae ego et


page 250, image: bs250

uxor mea multam salutem dicimus. Tu vale. Lovanij, X. Kal. majas, oo. ICC. X Litterae; tuae Duacum curatae sunt.

EPIST. XXII. Lugdunum Bat. DANIELI HEINSIO, V. C. Elegantiarum Praesidi.

IAm scripseram, miseramque Litteras: et ecce tuae cum fasciculo adferuntur; in quibus, cum hoc agis, ut recuses laudes, quas virtute et doctrinā longe superas, amorem meum magis accendis. Eia mi amice, ignorare divinas ingenij tui dotes non debes; quas vel ab hostibus potes discere. Invidia confitetur, quicquid candor noster expressit: et hoc virtutis signum est, quibusdam displicere. Sed quemadmodum bonorum facinorum conscientia nemini unquam gravis fuit: sic sine probro ad encomium amicus exsurgit. Virtutem doctrinamque cum laudo, timere adversarios non possum: et parum profecto amare videar, si timeam. Tu ille es (patere ut dicam) qui


page 251, image: bs251

extinguere invidiam potes, aut certe superare: et incurrere ego paratus sum, ut intelligant viri boni doctique, nihil officere candori meo posse. Quid etiam dixi? quod jure tibi omnes tribuunt, nec ulli tamen detrahunt. Siquis obstrepet (unus aut alter fortassis erit,) ego ad doctissima tua scripta provoco: et pro his pugnare etiam audebo. Ecce a Viris Principibus, ab ipso Cardinali BORROMAEO aestimaris: cui si innotescant tantum, qui famae tuae non student, maximam gloriam putent. Sed de his satis. Vberrimum illum studiorum tuorum fructum, quem promittis, exspectabimus. Dissertatio vehementer placuit: ac sane sumere istos spiritus potuisti. Hoc semel statue, aurum merum esse, quicquid e doctissimo illo pectore calamoque tuo emanat. Salutem reddo a BVRGVNDIO meo. Clarissimum CORSELIVM interea non vidi. Vale mi Frater, et amicum nostrum BAVDIVM saluta. Lovanij, v. Non. Quinct. oo. ICC. X.



page 252, image: bs252

EPIST. XXIII. Bruxellam. MAXIMILIANO PLOVVIERIO, V. N. et A.

VENTVRVM te jam opinor. An vana conjectura est? non scribis. Ac sane videtur ipsa aura invitare. Fac, quod Amor dictat, et negotia permittunt: et permittent, si dictaverit ille, quod rogavi. Quid si die Saturni? Omnino; ut in PALAESTRA Disserentes illos meos audias. Thema proposui: Melius per se, an per Duces bellum Princeps gerat? Exempla, sed et rationes cogunt dubitare. Meam tamen si sententiam roges, summum rerum Caput in castra quoque producam: pugnae, et cum opus, periculo miscebo. Princeps est, et ut administret, talis. administrari autem Belli pariter et Pacis negotia debent. Ergo sagum quoque induat: non ad quietem, sed ad pericula natum se existimet. Bellum gerat ipse, quoties aut propugnanda Patria, aut Hostes oppugnandi:


page 253, image: bs253

aut ne regat quidem. Praesentia Principis certiorem victoriam facit: et gaudet miles in conspectu ejus strenue agere, a quo praemium exspectat. Quid subditi? sequuntur Regem suum, parati impendere sanguinem, cui imperium detulerunt: certi perire, nisi eum servent, qui pugnare quoque audet. Et quam prompti omnes facilesque, cum imperat et ducit qui summus est! Non frustra Comicus:

Vbi summus imperator non adest ad exercitum,
Facilius quod non facto est usus fit, quam quod facto est opus.

Diduci haec possunt: sed summam vides. Tu siquid habes, prome; imo veni, ut in PALAESTRA quoque audiaris. Quam hoc velim! hac igitur conditione veni, et Salve.



page 254, image: bs254

EPIST. XXIV. Mediolanum. VITALIANO VICECOMITI BORROMAEO.

QVAM Vrbem, et quam felicitatem reliquerim, intelligere nunc primum incipio: postquam rarissimas maturi ingenii tui dotes noscere. Virum te, an juvenem dicam, qui sic scribis, imo sapis? an utrumque? Florem certe fructumque aetatis simul video; Ver, et Autumnum. Quantum familiam, ipsam quoque Patriam tuam ornas, et illustras: in quā si plures VITALIANI, prisci quaedam seculi majestas resurgat, et dignitas. Sed quid plures nomino, cum instar omnium unus tu, et velut Iuventutis Phoenix? Lucente Sole stellas in caelo nemo querit: tuum illud jubar reliquas tot ingeniorum faces obfuscat, et studiorum quendam diem reducit. Sic vero cum ante annos aliquot Mediolani agerem, et Musarum sacra explicarem, luctari cum tenebris coactus sum.


page 255, image: bs255

Nondum, Illustrissime juvenum, mihi illuxeras: nondum dignae magnā stirpe Litterae videbantur. Etenim ad vana, imo noxia quaedam juventutis mores conversi, Bonae Mentis cultum negligebant. Sed et conatus mei continuis velut nubibus intercepti, languescere facili dolore poterant. Nunc prorsus e morbo ingenia Civitas reduxit, quantumque possint, tuo potissimum exemplo commonstravit. Ergo felicem video Vrbis statum, in quā coluntur optimae Artes: felices vero Artes, quae attollere tuo se praesidio possunt. Sic profecto oportuit, uti scribis, primo veram in animo nobilitatem ponere: assumere deinde ornamenta, quibus ille resplendeat. Nam nisi boni sumus, frustra divites, et bene nati, nisi culti et facundi, frustra ingeniosi, garrulique. Iam ad Sapientiam ipsae quoque Litterae necessariae sunt, Musarumque deliciae: nec sine mysterio Veteres illi Mercurij atque Palladis imagine coalescere Hermathenam voluerunt.


page 256, image: bs256

Nescio vero, quae insania seculi ad Quaestionum subtilissimam vanitatem Philosophantium indolem detrudat. Quasi expleri fontibus ardor sciendi non possit, rivulos, et aquarum anfractus sectamur: hoc agimus, ut sapiendo insipientes simus; ut quae usum maxime in Philosophiā habent, negligamus. Quis ipsum Aristotelis ingenium scrutatur, et doctrinam investigat? quis Antiquos illos Interpretes adhibet, plenos omnis eruditionis viros, Alexandrum, Themistium, Simplicium, alios? qui omnes aut male Philosophiam tractarunt, aut nos hodie pudere barbariei nostrae debet. Sed nolo ista persequi: tibi meliorem scientiae rationem placuisse, vehementer gaudeo. Tantum enim profecisse videris, ut qualis in bonarum artium studiis fuisti, esse in Ecclesiā, atque etiam Repub. possis; id est, quae optima, et maxima sunt, praestare. Nos hīc in quiete nunc vivimus, et longissimi belli incommoda paullatim instauramus. Vicini


page 257, image: bs257

Principes quid facturi, adhuc incertum. Deus res Germaniae componat, te perennare faciat. Lovanii, Postrid. Eid. Ianuarii. oo. ICC. XI.

EPIST. XXV. Bruxellam. FRANCISCO KINSCHOTIO, V. C. Finantiarum Graphiario, S. D.

AMOR ipse calamum mihi movet, quoties ad te scribo, et tum maxime cupio praesens esse, cum in imagine tantum sermonis cogor loqui. Mutum enim hoc totum est, quod nigellae istae Cadmi filiae garriunt. Amo verba, quae ipsā voce animantur: quae fluunt potius, quam pinguntur; et cum affectu ipso calent. Enimvero frigida omnis scriptio est, quia motu destituta: videre simul cupio quem compello; non linguā tantum, sed oculis quoque loqui, et digitis. Quando igitur, et quae mox occasio id otiose dabit? Feriae instant: otium non putabo, nisi te complectar. Quod si interea voti


page 258, image: bs258

compos PALAESTRA fiat: non sterile argumentum affatus inveniet. Nunc spem fovemus etiam, et blanditiis quibusdam Iuventutem ducimus, quo sine face et viatico pervenire non potest. Fax, Numisma est, quod petimus; viaticum, Diploma, et siquid a Viris honestis auxilii accedet. Sed tu profecto nobis et Facem istam accendis, Viaticum depromis, qui tam strenue et amice Petitionem Palaestrae curas. Schematismum mensis Quinctilis jam paramus. ipse Arbiter in procinctu, ut doceat. Ita enim constitutum est, ut ipsis quoque feriis e scholā publicā silentium PALAESTRA expellat: et saltem Latinitas, sive Historia loquatur, cum omnes tacent. Id vero ab Academiae Rectore etiam obtinui, qui totum Institutum approbavit. Docebit igitur Arbiter, cum ego cesso; aut siquem tali munere dignum judicaro. Litteras adjungo, quae ROSAEVM tangunt. A FRANCISCO BERNARDINO PORRO, Viro Nobili, et Iurisconsulto Mediolanensi


page 259, image: bs259

sunt: quem nunc quoque Amicum experior. Tu Vir Optime et Clarissime, remittes Epistolam, ubi ostenderis, et me amabis. Lovanii, IX. Kal. Quinct. oo. ICC. X. Amplissimum Thesaurarium ROBIANVM, meliorum Litterarum insignem Patronum veneror.

EPIST. XXVI. Antuerpiam. IOANNI WOVERIO, V. C. et Amico S.

IN aestu hīc sumus, et calemus largiter, mi WOVERI; sed quod mireris, bonae interim Artes, meliorque animi cultus friget. Ego benigno Comitis FONTANI jussu Lovanium cogito; imo mente jam adsum,

---et videor pios
Errare per lucos, amoenae
Quos et aquae subeunt et aurae.

Sed videor. ipsa limina Patriae quando tangam? quando oculis, manibus, pedibusque usurpabo, quantum cogito? Adspiro equidem, et coram suaves illos sermones serere,


page 260, image: bs260

Amoris et Musae. Vota modo ducantur ad exitum; tecum ero, et tu mecum: Antuerpiae ero, et tu Lovanii; ut delicias Naturae, in amoenismo locorum regustes. Certe ex intervallo

Ille te mecum locus, et beatae
Postulant arces.

Sed quando erit? Moram, poenam dico, et sentio. nec enim adhuc vocatus sum, aut Literae ad FONTANVM missae. Exspecto igitur, ut, siquid erit certi, me adcingam, ut Larem transferam, et Belgis me reddam. Mensis September itineri opportunus erit. In antecessum spatio opus rebus componendis, ut ā Senatu dimittar, stipendiorum solutio procuretur. Scripsi nunc ad ipsum Praesidem RICHARDOTVM, et Senatorem ASSONVILLIVM; etsi inclinatos. tu quoque novas suggere faces, quas purus ille Amoris ignis facile accendet. Litteras tuas flagito, mi WOVERI; et communes Amicos ex animo saluto. Sed ultimus ille libellus meus quī ad tuum gustum? hoc


page 261, image: bs261

adde, et amare perge. Mediolani, IV. Kal. Quinctilis. oo. Icc. VI.

EPIST. XXVII. Bruxellam. LEONARDO DE TASSIS, S. Imperii Libero Baroni.

EGREGIAM tuam, maximisque natam rebus indolem in Litteris ad me nuper missis notavi. Tuā sponte cursum capessis, quō dirigere Laudatione meā volui. Addis ingenio industriam, animum virtuti aptas, et in istā praetextā Virum nobis promittis, qui Reipubl. Christianae utilis sit; sibi, aliisque bonus. Quid amplius dicam? Perges, et vota superabis nostra, qui ingenium istud tuum nonnisi ad maxima destinamus. Habes in penetralibus canum prudentiae et virtutis exemplum: hoc ut cogites te hortor, et

---Semper ut te digna sequare.

Quā sententiā finio: sed non, amare; non, curare. Amor etiam curam habet: et amare ego te coepi, ut curarem


page 262, image: bs262

Ergo quicquid possum, volens lubens studiis tuis devoveo. CAECITATIS CONSOLATIONEM, quam per hos dies scripsi, adjungo: leges, et aemulatione aliquā oculorum elogium compones. Sic assumpto argumento exercendus est stilus: et ego gaudebo Caecitatem a te reprehendi. Perillustri Avo tuo officiosissime cultum deforo. Salutem addo Directori tuo, quem a moribus elegantiā, et eruditione aestimo, et ingenio tuo gratulor. Vale. Lovanii, V. Kal. Sept. oo. ICC. IX.

EPIST. XXVIII. Mediolanum. Io. BAPT. SACCO, V. C. Senatui a Secretis.

NON sine cruciatu meo intermittere scribendi humanitatem potes. etiam honestus Amor has Delicias habet, ut legere velit quem videre non potest. Itaque molestus ero, ut affectum ostendam: urgebo litteras, in quibus vel solum


page 263, image: bs263

tuum nomen pondus habeat, stilus pretium, Doctrina majestatem. Sic enim scribis continuo, ut cum brevis videri possis, multa complectaris; et ut familiare officium, ipsam inquam Epistolam, impetu quodam fusam, insignibus prudentiae gemmis illustres. Hoc agis quoque, ut inter elegantias ubique Amor ipse spiret. Scio impedimento saepe esse, nec ab unā remorā calamum sisti, alias pronum promptumque. Quid igitur? hoc scribe: Iam non vacat; negotia sunt; in Curiā, occupor. etiam hae voces Epistolam facient; et affectum, quem inprimis aestimo, explicabunt. Ego quidem si non semper, quam saepissime tamen scribo: etsi urgere isto te exemplo nolim, ne usurpare formulam Iurisconsultorum videar: Do, ut Des. Quemadmodum affectum, sic et Litteras tibi debeo, etiam silenti: tu quoties scribis, novum veteribus beneficium adjungis. Vides igitur quid cupiam; in aere tuo esse, et obstringi magis, cum arctari vix etiam blandissimae istud


page 264, image: bs264

necessitudinis vinculum possit. Tuus ego, plane tuus sum, Vir Optime, Vir amicissime, et meus tu, plane meus es, quo frui cupio. Frui autem in Litteris nunc tantum datur. Has exspecto, te amo, colo, venerorque, Vale. Lovanii. XIV. Kal. Quinct. oo. ICC. X.

EPIST. XXIX. Romam. AVGVSTINO GALAMINIO, Cardinali.

RESPEXIT Deus vota nostra, Illustrissime et Reverendissime CARDINALIS, et pro meritis tuis te evexit, ut summo tandem culmini destinaret. Gaudeo, et Ecclesiae gratulor, quae his fulcris et tibicinibus debet stare, his sideribus relucere. Gratulor universo coetui Dominicano, cui etiam satis magnus non eras, nisi Sacram Purpuram induisses. Suaviter summum numen disponit omnia, et Numinis decreta Sanctissimi Pontificis prudentia sequitur. Haec te dignitas manebat,


page 265, image: bs265

quam Virtute, Sanctitate, et divino animo promerueras. Qui te noverat, non poterat de beneficio Dei dubitare. CARDINALIS eras, priusquam fieres: cum fieres; nomen tantum et purpureus ille apex accessit. Meā haec etiam caussā dico. Reperire enim non potui, quī affectum in te meum cultumque augerem. Quantum alii Dignitatem, tantum profecto animum ego tuum veneratus sum; Virum, tanquam CARDINALEM. Non igitur extendo devotionis obsequium, sed continuo. Pergo esse, qui semper fui: ut tu quoque solito Amore Puteanum tuum respicias, pie et obnixe rogo. Vale et vive. Lovanii A. D. Eiduum Decemb. oo. ICC XI. Quas adjungo, a COCQVETIO Litterae sunt. Nōsti Virum, nōsti Corporis magni non infimum certe decus, nōsti Benevolentiae tuae radiis dignum.



page 266, image: bs266

EPISTOLA XXX. Dordracum. IANO RVTGERSIO S. D.

ITA est, Doctissime RVTGERSI, [gap: Greek word(s)] molior, et ad illum fere, ut scribis, modum: sed labor hic omnis imperfectus adhuc, varieque impeditus. Siquid contuleris, eam profecto gratiam habebo, quae et beneficio, et simul eruditioni debetur. Itaque nec morosum [gap: Greek word(s)] stipulatus es. Mittam quod in his observationibus rarum mihi visum, atque eā ratione doctam liberalitatem tuam provocabo. Clarissimi BAVDI Oratio gratissima sane fuit. Quidni? mihi inscripta. Insignem vero Famae portionem tibi debui, neque scivi. Quid vero, an tepescere beneficium voluisti, ut gratiam exoluderes? Erras, aeternum est: et hanc ut maxime referam, tamen obstrictus sum; imo ero, quamdiu Oratio ipsa legetur. Sed legi nunquam illa desinet. Ecce breviter judicium habes. ac merito laudo scriptionem.


page 267, image: bs267

quam Suada ipsa aeternitati consecravit. Malum aut vitio obnoxium puta, quidquid ferre aetatem non potest. Index et vindex ingeniorum [gap: Greek word(s)] Neque maculam juventus accipit, quia reprehensa: ad officium rdiit. Accipiam ego, nisi honori huic, quem dedisti, hostimentum parem. Id ut possim, rei et ingenii mei vires expendendae sunt. Vale Clarissime RVTGERSI, et post beneficium magis etiam ama. Lovanii, Postrid. Eid. April, oo. ICC. X. Cla. CORSELIVS exemplar accepit, et gratiam Salutemque adscribi jussit.

EPISTOLA XXXI. Bruxellam. FRANCISCO DE PAZ V. A. Serenissimor. Principum Archiatro.

RESPONSVM hactenus distuli, Vir Magne, ut cum munusculo aliquo mitteretur. Hoc debebam humanissimis tuis litteris, quibus ad amandum provocor, cum affectu pariter et elegantiā scriptis. Ego vero non amo tantum, sed, vero


page 268, image: bs268

verbo, veneror pectus illud tuum, Apolline plenum, et nomen multijugi eruditione ac Virtute clarum. Accedit dignitas, et Librorum studium, dignum profecto Viro magno, et apud Posteritatem victuro, Etenim qui sic aliorum monumenta colit et ingenia, quid nisi suum commendat? Atmeas lucubrationes timide in hunc thesaurum infero, vitrum in has gemmas: quia jubes tamen, et pridem locum aliquem nactus sum, obscurus in illustri tot scriptorum numero; submitto geminum nunc libellum, reliquisque meis viam sterno, sed conquirendis. Tam ego operummeorum curiosus sum, ut ne possideam quidem quae vulgavi. VINDICIARVM unicum hoc exemplar habebam: quod Patriae fortassis caussā non displicebit. CAECITATIS CONSOLATIO recens est, et videtur Medicinae agnata. Nam et oculos Medici considerant, et Consolatio quoque Medela est. Vale, et Valentes nobis Optimos PRINCIPES divinā arte serva. Lovanii, V. Kal. Sep. oo. ICC. IX.



page 269, image: bs269

EPIST. XXXII. Lutetiam. NICOLAO et CHRISTOPHORO SAPIEHIS F. F. Palatinidis VVitebcensibus.

ETSI nunquam de affectu vestro dubitavi, Illustres juvenes; tamen in litteris eum velut candore suo pictum contemplatus sum. Enimvero ut amatis, ita scribitis; et ut ubique humanitas reluceat, generosam exseritis indolem, proni in eos omnes, qui aliquo eruditionis nomine commendantur. Sed ego quidem quia amor, beneficium agnosco: quia compellor, etiam honorem. Sic igitur velut caelestis aliquis radius, magnorum affectus est calfacit, sed et illustrat. Magnorum: non tamen omnium. Frigent nonnulli, et nunc ille, cujus ardorem admirati estis. Nondum liberalitate suā dignas Litteras censuit: nondum induci potuit, ut solida AEternitatis vota aestimaret. Ego in re coeptā nihilominus pergo, et sulco undas,


page 270, image: bs270

quas ingressus sum; ut Patriae, et Iuventuti prosim. Nox ista temporum tandem vinci poterit. Non unum omnes astrum, qui navigant, respiciunt: Graii Helicen olim, Phoenices Cynosuram. Plures in coelo stellae sunt; in Orbe Principes. Ornamenta fortassis aliquis conferet, etiam qui non promisit. Vos ut ab axe vestro faveatis, ut ametis Bonam Mentem, rogo. Lovanii. X. Kal. Febr. oo. ICC. XI.

EPIST. XXXIII. Venlonam. IOANNI PVTEANO Fratri suo S. D.

HOC certe ab amore tuo impetrabo, mi Frater, ut extra suspicionem omnem silentium meum habeas. Quam varie in publico isto munere impediar, ignorare non potes: et quia tabellarius fere incertus, differre Litteras audeo, donec urgear. Sic nunc scribo, et praecipitem ago calamum, ne sine responso bajulus discedat. Diligentiam


page 271, image: bs271

tuam amo, et tam suave alloquium, quod Musis interpretibus contexitur. Sic perge, et laboris tui fructum spera. Scribere non potes, nisi ut ingenium excolas: et ego, ut te maxime amem, eruditum cupio. Noli Scholarum terminis Minervae favorem includere. ubique terrarum tam bonum numen invenies. Tu tibi vaca, et scholam habes: libros evolve, et Praeceptores nactus es: stilum versa, et advota pergis. Etiam inter negotia aliquae horae studiis vindicandae. Cum dies occupantur, nocti injicies manum; aliquid somno demes, ne ignavae tenebrae sint. Iucundius ages, si quotidie doctior meliorque Solem adspicies: et novā luce dignus est, qui ad lychnum quoque vixit. Nunc legendum tibi, quod ad stilum, et ad mores transferas; nunc scribendum, ut exprimas monumenta, quibus oblectaris. Tantum profecisti, quantum exigere ab aetate istā potuimus; pedem figis sine manuductore, sine scirpo natas. Quid igitur? audere debes; et ne frustra


page 272, image: bs272

hactenus in studiis fueris, nunc agere quod egisti. Perierunt pueritiae anni, nisi et Adolescentiam occupes. Non tibi, sed exercuisse Patri ingenium videare, si jam desinas: et vere amisisse Patrem, si Musas neglexexis. Quod ille imposuit, familiae debes, et adjicere negotiis, quod animum perficiat. Solae divitiae, quibus passim student omnes, te beatum non facient; nec magnum, quae vulgus admiratur. Virtutem si possederis, omnem Fortunae vultum intrepide excipies. Sed Virtutis summum ornamentum Doctrina est; illa inquam, quae lucro hodie non servit, Ergo ut dives sis, ad paupertatem te duco; et eruditum volo, ut omnia habeas. Plerique mortalium cum in auro suo volutantur, cupiditatibus pallent; et quia non capiunt congestas mille laboribus divitias, novas cupiunt. Rivum ingressi sunt, et adhuc sitiunt; amnem quaerunt, ut mare adjiciant; omnia concupiscunt, ut miseriam augeant. Ride haec vota, et ad illustria te magnorum Virorum


page 273, image: bs273

exempla compone, de quibus hoc jam non quaeritur, An opulenti fuerunt. In dolio Diogenes vixit, et Philosophari potuit: pauper fuit, et felicem se ostendit: rejecit Alexandri liberalitatem, nec eguit. Vt animus est, sic Fortunam habeas. Si splendidiores aliquando Majores nostri, hoc agamus, ne feliciores fuerint. ad Naturam vivamus et omnia suppetent: honesta amemus, et relinquemus posteris, quod prae divitiis aestiment. Mi Frater, ea dico, quae audire ab optimo Parente solemus, imo quae in moribus ejus videre. Sermone, sed et exemplo nos docuit, ad Virtutem et Doctrinam stimulavit, modestiam et pietatem praescripsit: ut grati simus, sic vivamus: ut filii simus, sermonem et exemplum aestimemus. Lugere parum est: hic Vrbis totius affectus fuit, quam Consul velut Pater rexit: imitari et referre nostrum est, ut et in posteris profuisse videatur. Alterae tuae Litterae querelas habent: sed quid? semel eluctandum est. De


page 274, image: bs274

domo quod Mater destinavit, fiat: angustius alibi habitabit, sed quietius. Et cur se cruciet? Non possunt nisi cum dolore vulnera quaedam curari: et sic ne omnino felix sanitas sit, cicatrix haeret. Nemo fidem aut integritatem familiae culpabit, si boni esse malumus quam magnifici. Non domus PVTEANOS fecit, sed illi domum. ubicumque habitabimus, nomen tuebimur. De Rusticis Echtanis quid dicam? iniqui sunt, et humanitate meā abutuntur. Atque hoc lepidum, duo terrae jugera periisse. Scilicet vicini avaritia terminos exaravit, suo fundo alienum adjecit. Vt video, Saltuario opus, qui fines custodiat: imo Apparitore, qui nequam homines ex agellis ejiciat. Fiet mehercle, si pergent mali esse, fidemque fallere: ac tum reperire cogentur, quod perire non potuit. Ne pecunias numerent, tricas meditantur. Sed litteras argutule impudentes annon INGENRADIVS meus ostendit? At ego tres iterum menses indulsi, et conditionem tuli,


page 275, image: bs275

ut interea Matri, quos mihi ex contractu destinavit nummos, solverent. Ergo hanc quoque fidem experiemur. In rebus Segerianis doleo moram esse. Sed quis nobis nodum istum Gordium dissolvat? non Amitinus ille meus, etsi ALEXANDER, utinam aliquis e machinā Deus! Statui Amplissimo Gelriae Cancellario PETRO BOSCHIO rem commendare: quia aequum postulo, promptum Iustitiae. auxilium inveniam. Tu vale mi Frater, et recte semper age. Matrem, totumque Larem saluta. Lovanij, III. Non. Martias. oo. ICC. VII.

EPIST. XXXIV. Bruxellam. R. P. MELCHIORI DAELHEMIO, Scholae Augustinianae Praefecto.

INFRA gratiam libellus erat, quem misi: et tu tamen praegnanti animo eam promis. Ego quidem non indignum explicatione argumentum istud habui; et nunc gaudeo sententiam


page 276, image: bs276

meam confirmari. Sed utinam tam libenter alii Virtutem audiant, quam ego doceo! discerent omnia [gap: Greek word(s)] discerent uno verbo, Bonam Mentem amare. Exercitationes meae huc etiam faciunt: et tamen oppugnantur. Sed pluris apud me publica utilitas, quam hominum quorumdam malignitas valebit. I. MVLDERVS munere suo jam defunctus est, juvenis egregius plane, et qui praeclaro exemplo ostendere poterit, quid ingenium disciplinā vestrā excultum possit. Sed nonne et BREDAM, et BVRGVNDIVM, et plures vobis debeo? Veniant etiam, quos commendas; grati, et peculiari affectu mei erunt. ARCHITHRENIVM flagitare incipio: fac obsecro, manum admove, et isto scrito mores multorum corrige. Editio, quae penes me, Ascensiana est, Anni oo. ICC. XVII: tua si alia, hanc meam tuam puta, et pete: mittam. Lovanii, Postridie Nonas Aprilis, oo. ICC. XI.



page 277, image: bs277

EPIST. XXXIV. Mariaemontium. D. FRANCISCO IBARRAE, Serenissimo Principi a Cubiculis.

VT saepius Aulam cogitem, tu facis Vir Illustris, in cujus pectore, velut Gratiarum Sacrario, sedem elegantiae habent. Musas, et doctrinam colis, Prudentiam, et Virtutem: ut omnia dicam, Aulā, et tali PRINCIPE dignus es. Mehercle ignorabam ego, istis stellis luminibusque Solem nostrum stipari. Sed feliciter summum accessi jubar, quia, et humanitatis tuae radios hausi, atque simul accensus sum. Videre et audire te non potui, nisi ut amarem: amare autem non debeo, nisi colam. Itaque ut quantum velim, praestem; admitte quantum mereris. Volo summa, mereris omnia: et sic ut summa praestem, omnia molior: affectu, cultu, obsequio, ore, stilo tibi placere. Etiam ad munusculum descendo, libellum mitto; sed tenebris


page 278, image: bs278

Cimmeriis circumfusum. Quid autem? ut dare beneficium videar, peto. Etenim legere hoc SOMNIVM meum non poteris, nifi ut illustres: nec ego placere, nisi fortassis molestus sim. Sed melius ominor: exploratum jam pectus tuum habeo. aestimabis munusculum, quia Litterarium est; et me amabis, qui jucundus esse potui in lubricā scriptione. Mores nemo reprehendit exulcerati aevi, qui non hostes inveniret. Ergo ad imaginem confugi, tenebras finxi, Cimmerios adumbravi: quid omnino fecerim, videbis; et quid nunc Epistolā istā faciam. quo facilius me ames, hilarem te conor reddere: scribo, ut libellum comiter. Sic vale, vive, et generoso nominis ingeniique splendore, quas amas colisque Litteras, seculo commenda. Lovanii, IV. Kal Decemb. oo. ICC. XI.



page 279, image: bs279

EPIST. XXXVI. Mediolanum. ANTONIO OLGIATO, V. R. Bibliothecae Ambrosianae Profecto.

MAGNA silentii audaciā usus sum; quam ut excusem, humanitas tua permittet. Vix meus aliquot istos menses fui, et rarissimas Mediolanum Litteras misi. Vt omne caelum nubes suas habet; sic et vita haec mea distringitur, et munus oneribus suis laborat. Amare, cum non scribo, magis etiam soleo, et stili defectum, animi quādam cupidine supplere. Etenim cogitatio saepius alas sumit, et evolat, cum scribendi voluntas impeditur: imo crescit amor, quia officium retardatur. Vides quid fecerim. Debebam Litteras, affectum persolvi: calamo peperci, animum impendi. Amavi, non ostendi. Nunc vero ex intervallo vim negotiis inferam: ut excusatione dignus sim, silentium ipsum frequenti scriptione tollam.


page 280, image: bs280

Tu amare perge, imo scribere; ut sciam praeter Amorem esse, quod epistolari officio pertractetur. Vale, et Collegis Salutem nuncia. Lovanii, Kalendis Maii. oo. ICC. XI.

EPIST. XXXVII. Bruxellam. CAROLO MALINAEO, V. A. Aerarii Principum in Brabantiā Praesidi.

PROPINQVVM hunc meum, SEGERVM LOMNIVM, commendare humanitati tuae audeo; ut quantum AErarii rationes patiantur. facili contractu arbores, quas empturit, obtineat. Vt intelligo, sine damno silvae numerus ille facile exscindatur; imo vero onus esse, cum jam surculis et plantis, quae succrescunt, alimenta non sufficiant. Exoneranda interdum tellus, quae gravatur, ut lassitudinem effugiat: et sic colonias suas etiam Silvae mittunt, sed in Vrbium, hominumque usum. Vt aliquid te caussā meā facere hic


page 281, image: bs281

meus intelligat, obnixe rogo: quem sic obstringes tibi; me una, etsi jam obstrictum. De AVRELIO audire cupio; sed convaluisse. Ista ipsa profecto mora et absentia morbus est, et studiorum profectum debilitat. Ergo valetudinem recuperet, aut si recuperavit, Litteris impendat. Hoc enim cupio, ut adsit, et exerceatur. Tu vale Amplissime Vir, cum Conjuge et familiā. Lovanii, IV. Kalendas Februarij. oo. ICC. X.

EPIST. XXXVIII. FRANCISCO SWEERTIO F. S. D.

AEGIDIVM tuum nunc demum vidi, cui ego operam spopondi, bonā et amicā fide. Hanc certe debeo tibi, mi SWEERTI; et sic illi, quem commendas. Atqui hoc novum mihi, neque novum tamen, Alopecios [gap: Greek word(s)] . Homines aliqui vultu et sermone boni sunt; moribus


page 282, image: bs282

et cultu honesti: sed remove paullulum fallens illud velum; imposturam invenies, et sub cretā sordes. Nonne in nostro etiam, id est, Musarum theatro? Tu judica, qui in candidā veste utrumque illum conspexisti, TITIVM et GAIVM. At mihi nomina ista ignota, aut obscura erant; facile ex hoc nunc campo removenda, si suffragiis agatur. Ego tamen ferre possum, quos vincere; ut amare soleo, quos suspicio. Lenis sum candidusque, et ad Benevolentiam naturā propendeo. Valde aliquis protervus sit, qui ad nugas, rixas, aemulationes pertrahat. Verbo vis? Genium ejus refero, quem sequor. Quid autem? et DIONYSIVS VILLERIVS caussam meam egit? obsecro, gratiam Optimo Viro scribe, et cultum obscquiumque meum animitus defer. item V VVENO, quem in amicā istā cohorte vestrā velut [gap: Greek word(s)] scribo. IOANNEM WOVVERENVM videre coram, et audire votum est; sed valentem. Tu lepide molliterque cura hominem,


page 283, image: bs283

et velut Antiochi oculos; imo detine, ne ante adventum meum elabatur. De hospitio, te amo: sed apud WOVERIVM promisi, Litteris et tesserā jam collatā. Calor incrementum sumit, et differre iter in Septembrem cogit. Vale. Mediolani, III. Non. Quinctil. oo. ICC. VI.

EPIST. XXXIX. Mediolanum. Io. BAPTISTAE SACCO, V. C. Senatui a Secretis.

DE Antilocho jam videram; imo vero, vt ingenue dicam, ausus eram Patroclum substituere. Sed isto errore laudes meae dignae, profecto exuberantes. Casus affectum castigavit. Nisi tamen inspersisti leve vitium, ingeniosius ut tolleres; et fabulosum mutasti nomen, ut corrigendo bis elogium perscriberes. Vin dicam? Etiam nunc errasti: nec Antilochus, nec Patroclus; sed ipse tu Achilles videris,


page 284, image: bs284

et vel Hectorem aliquem sternas. Ego Vir Praestantissime stili tui ingeniosam majestatem admiror; imo sic te

Scribere posse, inter tot curas, totque labores.

Accurata omnia, amussitata omnia nullum clegantiae damnum festinatio infert. Quicumque Belgarum Litteras tuas sive audit sive legit, protinus exclamat: Hic VIR EST, et stilo doctrinam pariter et prudentiam exquisitam promit. Quibus vocibus mirum in modum quotidie et judicium de te meum confirmo, et affectum extendo. Sed an aliquando dabitur, iterum te, quem religiose aestimo, efflictim amo, coram amplecti, atque venerari? Eriperem saepe horas aliquot etiam occupato, et ad familiares Sapientiae sermones transferrem. O suave ejusmodi otium! sed quod sperare tamen audebo, si Princeps illi volet, ad quem nunc Litteras mitto. Vide, trade, et vale. Lovanii, Postrid. Non. Ian. oo. ICC. XI.



page 285, image: bs285

EPIST. XL. Alexand. Statiell. CORNELIO BREDAE, maxime suo S.

SCRIBENDI argumentum his aliquot septimanis collegi, mi CORNELI, id est, silui. Ac jam quidem sterilitas quoque hunc calamum premat, nisi alieno, ut sic dicam, rore imbuam. Narrabo igitur, quod hodie mihi Vir amicus: an e fidei tabulis, tu judica. Comoedi scenam suam (nec locum nomino, explicuerant, cum plausu simul et lucro. Hauriebat curiosus quisque delicias non vulgaris siparii, illicisque Musae; cum Vir probus e religiosā familiā novitium illud theatrum, velut libidinis Palaestram, pro concione perstrinxit. Sic laesi Thaliaefilii, meditatum ultimae fabulae exodium Vindictae consecrārunt. Quid verbis opus? ultrici socco scelera confingunt: et quicquid oculorum auriumque castitas horret, producunt,


page 286, image: bs286

plane in jocum risumque vulgi. Ecclesiastes ipse per pegma ambulans sacerrimo habitu, multorum scilicet annorum secreta pandebat. O impudentiam! Sed quid non audent dicere, qui pessima faciunt? Sic vero, ut poenam evitarent, mox e plaustro, et Vrbe in tutum se receperunt. Ac sane in tam impios ipsa merito religio num auctoritas saeviisset. Audi nunc etiam, et ride fabulam. Thessalicas Artes in scholas juventus induxit. Doctor e Graeco Scriptore nescio quid lecturus, vocem in sacros modulos attollere coepit, et periodos aliquot cantillare. Cogita quae admiratio, quis risus auditorium ceperit. Ille vero non voce tantum, sed motu quoque stultissimo spectaculum auxit, et in pulpito saltare visus, imo cum ipso pulpito. Tum in scholam terni juvenes ignotā facie, imo ternae larvae irruperunt, quisque nervo taurino armatus, et saltantem Graeculum non perfunctorie verberārunt: an in odium fortassis linguae? nosti quorundam mores. Tu quid? et uti


page 287, image: bs287

consuetudine GHILINI pergis? De Legato etiam ad me SACCV S noster scripsit, pronum in Litteras atque proclivem esse. Vocari igitur, ac transferri quam primum te velim; discere, quae magnis consiliorum momentis librantur, et quorum cognitione magnus ipse evadas. sed fulcris quibusdam virtus indiget, ut armis miles. Sit fortis quisque, tamen nudus nemo pugnat. Splendidae amicitiae quaedam te Fortunae commendabunt. Navim instructam habere satis non est; vento opus, aut certe remigio, ut quis naviget: sic, mi Amice, ad bona vota lenti sumus, aurā et operā nisi provehimur potentium amicorum. Iam vero Hispana suffragia quid non possunt? quid non ille, qui publicam honoris urnam una quatit? Nobis non fallaci vultu tranquillitas videtur abblandiri: Pax aut Induciae in propinquo: Bataviae Ordines Bergam ad Zomam venerunt, ut statuant. Res eo deducta est, ut vix ad bellum redire liceat. Ego solitam meam Spartam adorno; ac jam ad


page 288, image: bs288

Tacitum explicationis operam transtuli, praemissā e more Oratione, sed extemporali. MEDICAEVM absolvere tandem statui, et pari conatu FONTANVM experiri. interea tamen EPISTOLARVM BELLARIA prodibunt. Syntagma DE LACONISMO vulgatum est, et ARSCHOTANO inscriptum: qui non vulgariter cultum meum aestimavit. Ab HOLLANTIO jam Theatrum Vitae Humanae exspecto, in octo tomos distributum. Liber est, qui varium usum habet, siquis a fruge paleam separet. De Equo et Canescripseram: tu ride. sic interdum otium oblecto. Plura velim, sed avocor. et cur velim? utramquo ecce paginam implevi. Desino. tu vale. Lovanii, Kal. April, oo. ICC. IX.

EPIST. XLI. Duacum IVSTO MVLDERO suo S. D.

IN culpā ego, qui silui: tu tamen iterum scribis, affectum aperis, et benigno calami officio excusare


page 289, image: bs289

videris, siquid peccavi. Sed mi MVLDERE, varia me, etiam scripturientem, quotidie impediunt; et inhumanus esse cogor, Genio reluctante. Tandem tandem aliqua me quies respiciet: tandem ostendam, quibus vacare Amicis velim, et quorum ingenia promovere. Tua, quae promittis, exspectabo. Perge autem familiares tibi Elegantias Linguasque reddere, et, ut aliquid mihi debeas, facere, quidquid hīc cum laude soles. Emimuisti in PALAESTRA BONAE MENTIS, et publice pectus tuum fulsit. quia hīc numismate PRINCIPIS, istic nunc eruditione conspicuus esse potes, quā numisma promerueras. An utilis ego nostrae juventuti, fac ostendas. etiam in illā solitudine frequentiam invenies: ubi Disseres, Recitabis, et Interpretem ages, PALAESTRA erit. Pauci isti theatrum constituant, quorum ibi suavis te familiaritas delectat: Pauci? unus ille HECTOR BOVRITIVS, cuiego, vel tuā caussā, mi MVLDERE,


page 290, image: bs290

faveo, facturus quae petis. Sed cur eum hīc non novi? Modestia aliquos a consuetudine meā avertit, cum tamen omnibus pectoris haec limina et penetralia pateant: quosdam nescio quae [gap: Greek word(s)] . Sed bonum et egregium esse decet, quem tu laudas: sic etiam amare nunc incipio, quem non docui; et meum scribo, qui tuus esse meruit. Symbolum igitur, cum volet, accipiet. Sed quando profecturus? an spirante mox Favonio, et cum amoenitate vernā? at ab anno hiberno in aestatem transire, et in novo aere calores praelibare, noxium, cogitet. Epistolarum BELLARIA nuperrime edidi; APOPHORETA praelo subjecta sunt. Historiam etsi maxime praecipitabam, distuli; quam tamen hac aestate, si Deus permittet, videbis. PALAESTRA vero jam floret: industriam meam exteri aestimarunt, et venźre e Sarmatiā Nobilissimi aliquot juvenes, qui Bonae Menti studia devoverunt. Hodie in Sodalitate B. V. hīc Orationem


page 291, image: bs291

habui, DE PVRIFICATIONE. Vt maxime facundus essem, pius fui; et in maximo loco angustiam incredibilis frequentia fecerat. Vides; exemplo praeeo: ad Eloquentiam quoque sacram non ostendo solum vestigia, sed figo. Ita autem dixisse videor, ut potuerint excitari, quicumque audiverunt. Ipsa Oratio, si prodibit, ad te quoque veniet. Iam et Saturnalia nostra ego auxi De Puteali Libonis, De Batavorum origine, De Risu dixi; et ex tempore in Plausores paucos declamavi, quos facetissimo sermone in conspectu Academiae pudefeci. Ecce familiariter tibi mea narro, nequid rerum tuarum me celes. An te amem, sic ostendo. Parentibus tuis cum scribes, salutem a me, et affectum nunciabis. Vale. Lovanii, Postridie Kal. Feb. oo. ICC. XII.



page 292, image: bs292

EPIST. XLII. Antuerpiam. IO. BAPTISTAE GOVBAVIO S. D.

NVPER Litterae tuae, nunc olei vasculum allatum est. Atque illae me spectabant proprie; hoc uxorem meam, quae, ut Itala, Minervae illum succum de meliore promptum notā quaerit. et sic ausa a tuo penu petere. Pretium ut in rationes referas rogo, suo tempore pariandum. Nunc ad filium quod attinet (de eo enim Litterae loquebantur,) ego sane, quia tuus est, et quia nunc in meā domo, meum puto: et sic pluris, curare quem amo, quam alere quem erudio. Indoles bona est, ingenium facile: perfectio studio, industriā, disciplinā acquiritur, et consuetudine bonorum. Sed in tantā frequentiā non omnes boni: quidam etiam, licet non mali, tamen nocent. ideoque arcendi sunt. Non boni ad inhonesta, vana, turpia, solent ducere: non mali ad


page 293, image: bs293

otium. Sic priores isti sceleris velut caussa existunt; posteriores, damni. Mea haec cura erit, ut moribus, Litteris, et iis demum artibus IO. BAPTISTA tuus incumbat, quibus aliquando resplendere possit. Ejusmodi sodalibus jungendus est, quorum familiaritate proficiat; caetera ego, et alii faciemus. Ego, quem domi et publice Doctorem habet: alii, quos Iuris Civilis caussā frequentat. Sed de fine studiorum etsi nuper intellexeram, tamen scire curiosius velim. nam si ille talis, qualem opinor, Iurisprudentiae studio Litterarum et Historiarum adjungi debet peritia, ne sine slammā facem habeamus. Ecco operam meam et curam promptam scribo, et si tantum mihi tribuis, patrem solicito affectu agam. Vale, et salve cum familiā. Lovanii, Propridie Kal. Decemb. oo. ICC. XI.



page 294, image: bs294

EPIST. XLIII. [correction of the transcriber; in the print LIII.] Neapolim. ALBERTO STRVZZIO, V. N. et Amico S. D.

DOMVM viso, cum te non licet, et vestigia libo, paullo post iterum a te premenda. [gap: Greek word(s)] in Larium tuorum limine legitur; et quid nisi ut quietem colas, quam Deus dedit? fruaris otio, quod occupare pulcherrime potes? Nunc velut orbe a nobis remotus es, et quasi a te ipso, quia a conjuge, magnā tui parte. Quando redis? et communes amicos suavissimā Genii tui amoenitate recreas beasque? Vt aedes sine igni mortuorum imaginem habent: ita nos jam vivere non videmur; quia sub alio velut Sole agis. Sed cum Italiam cogito, et delicias antiquae matris, vix urgere reditum audeo. Hiemem hīc jam agimus: tu Veris et Favonii suavitate circumfusus es. nive, imbre, vento percellimur:


page 295, image: bs295

tibi caeli benignitas ridet. Quocumque calculum verro, ad horrorem te revoco, et ad rigentes, aut certe madentes plagas. Et revoco tamen, ut velut ab igni calorem ad nos feras, delicias ab amoenitate. Frigemus, quia abes; squalemus, quia oculos animumque praesenti affectu non imples. Quanti amicos facias, jam experiemur. Vota nostra implere non potes, nisi ipse a felicitate recedas. Extra jocum: avide omnes, et ego ante omnes te exspecto. Scribo autem, ut affectum absenti renovem. HELENA discessit. A Cardinali BORROMAEO litteras habeo, qui videre et alloqui te voluisset. Ergo in reditu fiet. Vale. Scripsi in tuā domo, ut pransus fui, et in eā ipsā mensā, quā pransus, cum Reverendissimi P. IOANNIS NEYENI, Commissarii Generalis, mater adesset.



page 296, image: bs296

EPIST. XLIV. Bruxellam. CAROLO MALINAEO, V. A. et Praesidi.

VT insignem ego tuam et doctrinam et humanitatem colo, Vir Amplissime: ita omnes merito debent, qui ab utrāque illā non alieni. Vir iste, quem vides, Musarum et meus quoque amicus est: et quas ipse possidet dotes, magis etiam in aliis veneratur. Itaque cum libenter ex me virtutes tuas audiret, etiam adire teipsum voluit. volentem vero litteris meis comitari, humanum ego duxi. Itaque breviter scribo, et velut duco, non manu quidem, sed officio tamen manus, id est calamo. Coram amabis etiam, qui sic ducitur. Virum et moribus venustum probumque, et eruditione clarum: qui et sedem in Brabantiā figere decrevit, et inter bonos bonus agere, ritu bono et prisco. Vale. Scripsi raptim, frigente manu, non animo; quem nomini tuo devovi.



page 297, image: bs297

EPIST. XLV. Gandavum. NICOLAO BVRGVNDIO suo S. D.

EGo vero te amo, mi BVRGVNDI, et cogitatione viso, quoties epistolare officium rerum et occupationum nexu impeditur. Nōsti munus, et simul onus meum: severus in me esse non potes, nisi ut otiosum existimes. Diem citius sine nube, quam horam sine impedimentis habeam. Abfui quoque. PALAESTRAM Serenissimo PRINCIPI obtuli; dies aliquot nescio quibus votis fatigavi; rem familiarem novis auxiliis fulcire conatus sum: nec infeliciter labor cessit. Tantum videtur fatum indulgere, ut oblivisci jam Italiae possim, et firmare sedem, ubi invidiam quorundam vici. Nuperum periculum tuum me terruit; sed periculum evasisti. Nihil homini tutum est; et quocumque protollimus pedem, Parca sequitur. De optimo doctissimoque Amico nostro bene tu mereris:


page 298, image: bs298

tantum obstringis tibi Virum, quantum commendas: nec minus juvare ego et adniti cupio, quam commendas. Sed petitio magna est, nec sustineri viribus meis potest. In majori negotio nuperrime expertus sum, ad splendidam Pauperiem Musarum studia damnari. Quid faciam igitur? equidem haereo. Vndis non sufficiet nostra navis. Nam mare est, quod sulcandum censes. Venti undequaque saeviunt, et confundunt cursum. Si quis Favonius, infesto flatu et turbine reprimitur. Iam repentina petitio, odiosa. Quid si tarda quoque. Iam esse puto, quibus Magnates faveant: et in tali electione, Patriae et Magnatum consilio PRINCEPS utitur. Suffragia ab Italiā petere, longum est, sed et arduum. Quid? rem plerique dare malunt, quam commendare. Ita crede. Sed ego cum de eventu despero, nolo promittere. Pereat quoque haec occasio: non propterea communibus votis omnem Deus fortunam subtrahet. Alumnum suum Virtus, et Eruditio


page 299, image: bs299

tandem vindicabunt. Litteras WALLAEI cum gaudio legi, et talem amicum in primo ordine collocavi. Nunc respondeo, sed breviter; ac frustra verba cumulo, cum affectus loquitur. Apud familiarem tuum, quem et meum voco, TORRIVM, eadem excusatio valeat. Tantum otii non fuit hactenus, ut in libellos inquirerem. Faciam igitur, et si opus, sacem ac viaticum sumam. Epistolarum mearum BELLARIA parata sunt, et sequentur APOPHORETA. Ad te siquid amicitiā nostrā dignum scripsi, transmitte exemplar. BVRGVNDII mei nomen in hoc opere relucere volo. Iam MARCANI legitur. Historiam serio adorno, ac tali scriptione audebo Posteritati placere. Carmen tuum Optimum profecto est; sed nescio, an satis huic limini aptum. Maluissem breve aliquod, et in Historiae laudem, ipsiusque MEDICAEI. Quos salutas, aliae et remotae jam terrae habent. In Galliā MVLDERVS agit, in Hispaniā ROBERTIVS: sic imminuitur numerus ille noster,


page 300, image: bs300

ut crescat. Alii abeunt, alii veniunt; et hi, ut abeant quoque. Fructum legunt, et discedunt: aliqui etiam ne legunt quidem. Obsedit adhuc pristinum pectora frigus, et in hoc ingeniorum artiumque strepitu Bonae Mentis scintillae languent. Te quando complectar iterum? quando in Palaestrā audiam? Vnus mihi implere hoc theatrum potes; unus ostendere, quam facile ad eruditionem et eloquentiam itur, si quis Exercitationes aestimet. Arbiter nuper creatus est: LAMBERTVS RADOVSIVS, egregius plane juvenis, ingenio et industriā praestans, qui munus suum etiam Graecarum Litterarum cognitione ornat. Sunt et alii, stilo oreque prompti, et magnos ad Eloquentiam animos adserunt. Curatorem habemus WYTFLIETIVM, qui tantum industriā consecutus est, ut inter primos audiatur. Tu vale mi BVRGVNDI, et Palaestram cogita. Vt Elegias tuas omnes, et carmina colligas, te rogo. Famae favor hanc industriam non destituet. Lovanii, Prid. Idus. Novemb.


page 301, image: bs301

oo. ICC. XI. Ad BREDAM litterae tuae missae sunt: is ERRORES suos edit. Sed WAMNEMAKERI Triumphum an vidisti? quid censes? multum amat, qui sic laudat: et quibusdam tamen parum laudat, qui sic scribit. Sed profecto, ut ego me seponam, libellus bonus est, ingeniose et facunde compositus, certe cum affectu. Melior etiam secundā fieri editione poterit.

EPIST. XLVI. Bruxellam. FRANCISCO KINSCHOTIO V. C. Finantiarum Graphiario.

PLVSCVLOS jam dies silentium meum occupavit; illud partim ab occupatiunculis, partim ab argumenta defectu natum. Parum certe erat, quod scriberem; aut quod dignum epistolā. Nunc libellus iste occasionem praebuit, in gratiam Iuventutis Latine a me versus, et excusus. Sic omnem moveo lapidem; ut quod optimum in doctrinā est, amare juventus incipiat; et saltem conatus


page 302, image: bs302

meos intelligere. Non omnes profecto PALAESTRAE Institutum amant: aliqui etiam oderunt, quos tam libenter negligo, quam facile offendo. Damnant Litteras, quas ignorant; et ut rem dicam, pro barbarie pugnant. Ego de industriā meā nihil remitto: sed quid est? pauci generoso illo honesto, ut Persius appellat, ducuntur. Quidam etiam otiari malunt, quam in Litteris proficere. Insitus hic morbus; necscio, an his conatibus tollendus. Quantum omnes possint, aliquorum saltem exemplum ostendet, qui cum Musarum adyta feliciter penetraverint, non minus Themidi litant. Tuus ille ex intervallo ad PALAESTRAM venit: quem tamen non semel excitare conatus sum. Vt originem culpae scias: Sodales suos sequitur. Quid si contubernium mutet, et meliori exemplo studia sua componat? Est in viciniā meā CRANEVELDIVS, civis honestus, apud quem Graphiarii WYTFLIETII filius habitat, juvenis modestus, et studiosus, et Bonae Mentis amans.


page 303, image: bs303

Talem ego domum, talemque Sodalem audacter commendem. In Scholā jam Aristotelem aggressus sum: si tamen ille libelli hujus auctor. tantum nomen libenter usurpavi; praesertim cum alii non rejiciant. Ergo. Virtutem quoque publice doceo: quam ut et Palaestrita noster audiat, litteris tuis facies. nam interesse Dissertationibus meis raro ille solet. Sed, ut iterum dicam, facit, quod sodales faciunt; quibus fortassis tantum otii non est, ut vacuam horam Minervae impendant. Satis eruditi sunt, si Ius tetigerint. Nonnullos etiam nova haec industria mea cruciabit, quod ad Virtutem Litteras transferam. Absterrere enim a Litteris juventutem non poterunt, nisi et virtuti videantur infesti. O homines! sed mallem ista coram. Et cur te in hac aliquando tandem Vrbe non video, et complector? Vnice cupio. Fac, et feliciter sicciores istos dies transige. Lovanii, XIII. Kal. April, oo. ICC. XI.



page 304, image: bs304

EPIST. XLVII. Mediolanum. Io. BAPTITAE SACCO, V. C. Senatui a Secretis.

CHARTAM potius quam epistolam mitto; ita quid scribam nescio. Haereo, fluctuo, metuo, spero. Ab hoc iterum Principis tui, imo mei pendeo morbo. Quid est? O mi SACCE, quid homo? quid cogitationes omnes humanae? scribe, scribe, ut sciam, laetitiae an dolori hic meus animus consecrandus sit. Dolori, si tantus ille Maecenas eripitur; laetititiae, si inter homines pergit esse. Vale. Lovanii, Postridie Kal. Decemb. oo. ICC. XI.

EPIST. XLVIII. Mechliniam. ARNOLDO BAERT, V. A. In supremā Belgicae Curiā Senatori.

POST varia tandem impedimenta me collegi, Epistolam de Luxu quaesivi, sed irrito conatu. Citius,


page 305, image: bs305

opinor, filiam suam Ceres, quam ego hanc invenero. Et mihi haec quaedam Proserpina est, tanquam a Plutone rapta, ā luce ad tenebras translata. Quod fieri homines aliqui voluerunt, tandem contigit: oculos manusque Belgarum libellus iste fugit. imo quod noluerunt, contigit: ne perire posset, divenditus est. a quibusdam damnatus, ut ab omnibus legeretur. Quid etiam? placere melioribus coepit, quia nonnullis displicuit. Si recte expendo, bonitas raritatem induxit. Cum fiduciā sic loquor; nec jam me fallere Fama potest, quae libero et generoso judicio tuo fulcitur, quae auctoritatis robustum pondus ab hoc encomio accipit. Non homines, sed mores reprehendere ausus sum: sed quia exacta et veritas et severitas offendit, personam sumpsi, et sub imagine vitia risi. Quantum nos peccamus, Cimmerii luunt; et extra viventium paene fines LVXVS vapulat. Quae Epistola fuit, Satira est; et in COMI regno omnem exprimere lasciviam stilus potuit.


page 306, image: bs306

Etiam PHAGESIPOSIA inscripsi, et SOMNIVM esse volui. atque in hoc videbis, quicquid Epistola habuit; imo quicquid ruborem ambitiosae intemperantiae potest incutere. Itaque ut legas rogo: exemplar enim hīc habes, et simul hunc animum Amplitudini tuae devotum. Vale. Lovanii, Postridie Eidus Novembris. oo. ICC. XI.

EPIST. XLIX. Bruxellam. MAXIMILIANO PLOWIERIO, V. N. et Amico.

CAVE, cave: etiam molestus tibi prolixissimis ero Litteris, ut ostendam, me subtrahere Palaestrae posse, quod Amicis impendam. Tu vicissim cura, ut frequentior Vrbem incolas, et in alios nunc deinceps alas resignes. Sed obsecro, cum proficisceris, umbram aliquam tuam domi linquis et habes, quae Litteras meas excipiat? lepide mehercle. aut scriptionem vis umbram esse, quae


page 307, image: bs307

a meo calamo errores tuos sequatur? Videris nusquam habitare velle, qui sermones meos quocumque trahis. Sed ō infausta et tristia, quae nuncias! Tantum Virum in tam gravi versari periculo? Vere, vere, humanae cogitationes et querelae divinum decretum non impediunt. Etsi Princeps, homo ille tamen; in maximā Fortunā majorem etiam Naturam experturus. Moti non potest, nisi ut multorum vota impediat: et mori potest, qui vitae hiemem gravesque annos ingressus. Mea consilia curae amicis aliis erunt, et Deo. Sed vicem SANDERII nostri doleo, quem in ferventi rerum spe unicum illud et stabile, ut videbatur, fulcrum destituit. Litteras igitur avide exspecto, ut sciam, quid de re totā sit. Virtutum et Vitiorum ille Libellus parvus est. quia tamen tam utiliter scriptus, potuit in scholā meā proponi, ut explicaretur. PALAESTRA BONAE MENTIS si prodeat, multorum desiderio satisfiet. Liber magnus satis et augustus erit,


page 308, image: bs308

ut PRINCIPI inscribatur: et hoc patrocinio opus, ut semel extinguam perversum quorumdam affectum, qui Palaestram arrodunt. Hi illi, quibus placere non potui, si Virtutem docerem: illi, qui Virtutem omnem et Bonam Mentem a Litteris separant. Sed nonne cum injuriā meā, imo Principis? Tales vero homines sunt; imo tales. sed parco. Biduo isto in Aspero colle ego, uxor, et quinque filioli fuimus; vota pro tuā quoque salute diximus. Quid etiam? nolo scribere: loquar. Veni igitur, et vale.

EPISTOLA L. PETRO ROSAEO suo S. D.

AMO, ita me Deus, elegantiam, istam, et candorem. Sic Litteras scribis, quasi debeas. At meum hoc erat: et nonne promiseram? vel hoc fine, uti provocarem. Nam tuā me familiaritate capi, scire debes, id est, indole, qualem in paucis


page 309, image: bs309

profecto inveniam. De Consobrino (fateor festinationis culpam) exciderat. Illum vero amicitiam meam ambire? Hem! et suis virtutibus, et meae injuriam modestiae facit: si tamen injuria ulla in Amoris hoc tribunali. Rescribo igitur, sed breviter: tu uberrimum affectum meum explica; imo ipse admitte. Nam inter paucos amare te pergam, consobrinum tuum colere: ad quem exemplar COMI, si non viderit, aut non habeat, mittere velim. Vale. Lovanii, XII. Kal. Octob. oo. ICC. VIII. Scribere coepimus: bene est; commercium hoc alemus.

EPIST. LI. Gandavum. CAROLO TORRIO, jam suo S. D.

IGNOTVS esse non potes, qui sic scribis; nec alienus, qui sic amas. Vt stilum, ita pectus tuum video, purum utrumque, et sic tamen foecundum. Ingenii et simul animi tui praestantiam eadem epistola


page 310, image: bs310

ostendit; verā imagine TORRIVM expresfum. Sed nec ego ignotus tibi, quem sic describis; aut alienus, quem sic amas, fidem suavissimi interpretis secutus. Quantum BVRGVNDIO meo debeo, qui et nuper HAVRAEI praeclarum nomen, et nunc tuum famae atque felicitati meae adjecit! Vester ille favor hanc manum concitat: et cum tam bonis placeam, poenitere me laborum non debet. Multum mehercle Scriptis meis consecutus sum: ut aemulos spernerem, amicos inveni. multum moribus: ut auderem bonus esse, laudatus sum. Pergam utrisque, sapere, quemadmodum vivendum est; vivere, quemadmodum sapiendum. Perges tu quoque non scribere tantum, qui ignotus esse non potuisti; sed amare, qui nec esse alienus. Vale. Lovanii, Pridie Eid. Novemb. oo. ICC. XI.



page 311, image: bs311

EPIST. LII. Bruxellam. RHETORIBVS COLLEGII AVGVSTINIANI.

DELECTAVIT me munus vestrum, facundi Iuvenes: imo in admirationem dedit. Sic vos scribere! et ad me! Ornatum ivistis vario ingenio, liquidoque affectu meum nomen: ingenium affectu, affectum ingenio demonstrastis. Quid ni utrumque amplectar? fovere velim, et hoc agere, ut amare sic me, Bonamque simul Suadam pergatis. Sed pergetis, boni inprimis erga eos, qui industriā et doctrinā suā bonos vos faciunt, et ad geminum Virtutis Honorisque limen paullatim ducunt. Vberem studiorum fructum sperare poteritis his Magistris; imo ab his initiis,

Eloquium ac famam Demosthenis, aut Ciceronis.

Etiam hodie rostra, comitia, tribunalia sunt: in foro, atque etiam templo Facundiae Sacra, in curiā et in castris.


page 312, image: bs312

Alios infula, alios purpura exspectat, alios latusclavus: ex istis scholis et certaminibus, ad Reipublicae et Ecclesiae munia itur. Sed majores artes scientiaeque mox jungendae sunt, in publico Grudiorum hoc Athenaeo, velut luce. Hucibitis, me addictum studiis vestris experiemini, imo votis. Valete. Panegyricum istum meum Benevolentiae signum accipite, et ad Eloquentiam stimulum. Lovanii, VII. Eid. Martii. oo. ICC. IX. R. P. DAELHEMIO, Praefecto studiorum, tantum tribuetis, quantum a bonis artibus exspectatis. Foecundus in Directores amor est: efficit, ut indoctus esse non possit, qui sic amat; dignus Litteris, qui sic eruditur.

EPISTOLA LIII. CAROLO DVCI CROYACO ET ARSCOTANO, Praefecto Finantiarum.

QVANTVM benignissimis tuis Litteris debeam, Doctissime PRINCEPS, reapse testari jam malo,


page 313, image: bs313

quam verbis promittere. Ac sane, quia magnitudinem tuam ad hanc ingenii mei paupertatem demittis, videor praestare posse, quod Historiis plerisque nostrae aetatis opponam. Bene spero; affectum conatus sequetur: et quia te describam, pretium pondusque oratio capiet. In extero et Martiali duntaxat homine depraedicando (quod et nuper indicavi) expertus sum, quantum tuae virtutes merentur. A stellā ad Solem ibo; et cum maxime illustrabitur argumento stilus, caligabit. Sed ut deficiat, ipsum hoc lumen non sinet. Tuis radiis et calefio et accendor, Magne PRINCEPS; ac jam colligere atque praeparare rerum capita velim, nequa industriam mora retardet. O suave mihi aliquando, descripsisse Principem, cui placui! imo descripsisse, quem omnis aetas admirabitur! Hoc nexu me tuum facio, hoc labore ingenium tibi meum consecro: Historiam daturus sum; sed quam ipse legas: ut si placeam, videaris posteritati tuae vivus interesse;


page 314, image: bs314

si displiceam, defectus meos judicii divinitate corrigas. Confido: non infra opinionem hominum stilus iste meus erit: et tanquam placiturus, audebit prisci seculi industriam imitari. Neque jam exspecto, ut MEDICAEVM absolvam: satis est, parasse duos libros, qui publice legantur, et in manus tuas veniant. Interea novo huic aedificio, ligna, lapides, calcem instruam. A te, et a tuis discam, quae domi, quae foris; in Sago, in Togā gesseris. Vberrimus campus est. Dicta quoque, et Apophthegmata inserenda sunt, et ea omnia, quae Virtutum tuarum triumphum sequuntur. Varii varia observārint: et ab omnibus semina ego scriptionis capiam. Discere tamen ab iis potissimum velim quos ipse constitues; et his familiaris esse, nequid effugere diligentiam meam possit. Non protollo vota: promittere, longum est: praestare, ut dixi, cupio, quod rogo; et ostendere omnibus, quo cultu, et quo ardore Phoenicem Principum venerer. Ergo haec epistolae


page 315, image: bs315

hujus summa est, ut ordiar: et circa collectionem rerum primus labor versabirur. In MEDICAEO aliquam certe historiae tuae velut imaginem videbis. Vt me tuum censeas, habeas, foveas ō Princeps, atavis edite Regibus, rogo. AEternitati tuae quicquid possum, quicquid sum, devoveo. Lovanii, Postridie Eidus Novembris. oo. ICC. XI.

EPIST. LIV. Venlonam. HENRICO PVTEANO, Cognato suo Senatori Venloniano.

POST optimi Parentis mei mortem, Cognate amicissime, desiderium fuit, ex urbe et gente nostrā Virum eligere, quem ceu Parentem colerem, rerumque mearum velut fulcrum haberem, et solatium doloris. Tu unus occurristi, qui ut in urbe cum auctoritate versaris, ita familiae Puteanicae columen existis; qui cum Litterarum prudentiaeque omamentis subsidiisque instructus sis,


page 316, image: bs316

intelligis potissimum, et quantum amiserim, et quā ope. quove solatio indigeam. Parentem cum dico, omnia dico: hunc amisi. Te cum dico, omnia iterum dico: facies, ut nihil amisisse videar. Eris igitur ille tu, Cognate optime, si permittis, quem in laetis pariter adversisque respiciam, a cujus consilio auxilioque cogitationes, res, et vota mea pendeant, Ego etiam ille ero, qui tantum tibi delaturus sum, quantum Parenti debui; qui amicitiam, quae cum cive colitur, bonam; quae cum propinquo, sanctam existimat. Ac tametsi hactenus hic in me affectus fuit, latuisse ac frixisse videatur, quia non eluxit. Exsertis igitur officiorum signis, ostendam, quantum animo voluerim: cum omnia faciam, indicabo quantum merearis. Plura nonaddo: constitui enim coram alloquio supplere, quicquid Epistolā aut majus, aut etiam melius est. Auspicium arctioris necessitudinis hoc esse volui, et indicium profussimae voluntatis. Vt sic interpreteris, et


page 317, image: bs317

me tuum animo complectaris, per commune te nomen, et familiae Genium rogo. Vale. Lovanii, VI. Eid. Iulii. oo. ICC. XI.

EPISTOLA LV. Bruxellam. IACOBO ROBERTIO suo.

SCRIPTIONIS auspicium placuit, stilo et argumento bonum. Amorem mei exprimis, et amoris caussam; animo certe meo, non auribus modo gratam. Quid enim libentius audiam, quam contubernium tibi meum placuisse? Sed tu quoque apud me esse adhuc videberis, si a studiis et Bonā Mente non recesseris. Vbique locorum et terrarum Musae habitant: ut colas igitur rogo, et optimis semper rebus ingenium occupes. Morum actionumque regula Honestas sit: haec ornatam omnem vitam reddit. quam prompta virtutis doctrinaeque subsidia habeas, simul cogita. Dedit natura ingenium, Fortuna opes: amplius exigis?


page 318, image: bs318

exemplum Pater, quod sequaris. Paucis: mihi crede, tam feliciter haec contingunt; qui tamen cum aerumnā suā et egestate luctari malunt, quam animi cultum non assequi; miseri esse, quam indocti. Sed tuos labores voluptas securitasque comitantur: si recte examinas, labores non sunt; per amoena potes scandere. Nunc paullatim ad severiorem vitam te anni ducunt, et florem hunc aetatis vel cum gaudio respicias, si recte impenderis; vel cum dolore, si prodegeris. Tanquam e portu solvas, fluctus et tempestates invenies; cum inter homines, curas, negotia vives, litterarum illud otium, et PVTEANVM tuum cogitabis. tum certe in pretio adhortationes meae, Dissertationes, Lectiones, Schola et Palaestra erunt: tum quem Doctorem tuum nominas, affectu Parentem fuisse dices: atque talem deinceps me quoque experieris. Ergo ama, qui te amat; et recte age, ut te semper meum dicam. Bruxellam venire cupio, ut te videam etiam,


page 319, image: bs319

priusquam abeas, et complectar. Patri matrique salutem nuncia, et placere perge. Lovanii, V. Eid. Quinc. oo. ICC. XI.

EPIST. LVI. Lugdunum Bat. DANIELI HEINSIO, V. C.

MVLTVM amat, qui et imaginem aestimat: amat et ille, qui eandem mittit. Dare meipsum volui; sed quia tu quoque sic interpretaris, fateor me nihil libentius dedisse. Nam ut suave mihi, in candidissimo animo tuo esse: sic in oculis, gloriosum. Quoties pictam illam umbram mei adspicies, spirare in umbrā ipse videbor. Te imago etiam ista colet, et quantum PVTEANVS HEINSIVM amet, loquetur. Atque utinam vultum felicior expressisset manus! nunc humanitate tuā opus, ut quantum ipsum quidem me desideras, tantum ignoscas pictori. Senecam tuum percurri, et tuum jure esse acclamavi: ingeniosa omnia, erudita,


page 320, image: bs320

exacta, quae notas, judicas, emendas. Et hanc laudem Viri omnes boni doctique tibi adscribent. Legi quoque Orationem De Conjungendis Graecorum linguā et Disciplinis, in qua doctrinam facundiamque vehementer probo; ita excitare juventutem audeo, ut tua signa, spreto aevi exemplo, sequatur. Nam nisi sic sapimus, omnes potius Litterae relinquendae sunt. Elegantissimum vero carmen quod annexum, aculeos habet; nostris hīc quoque moribus opportunum. In titulo illi tantum deerant, qui ut in me fortassis videantur debacchari, Litteras omnes contemnunt. Ego in instituto meo pergo, Hermathenam effero: sapientiam Eloquentiae jungo. Sed et ad ipsam Virtutem hortari juventutem coepi. Sic quidem libellum istum [gap: Greek word(s)] verti nuper, et jam explico, etiam Aristotelis nomine insignitum: atque indulgere populari errori volui, ut maximi Scriptoris personā Auditores colligerem. In ipsā scholā tota haec doctrina ad linguam


page 321, image: bs321

suam redit, et uberrimā deinde Dissertationum libertate vestitur. Vides conatum meum, ut facilius infelici versioni ignoscas. Vale. XVII. Kal. Iunii. oo. ICC. XI.

EPIST. LVII. Bruxellam. CAROLO MALINAEO, V. A. Aerarii Principum Praesidi.

VITAM IO. VINCENTII PINELLI ex Italiā ad me Auctor misit, PAVLVS GVALDVS, Vir insignis, et amicus meus, imo errores aliquot in ipso libro manu suā correxit. Hoc munusculum ut accepi, ita ad te transfero; te, et Bibliothecā tuā dignum: quia imaginem hīc tuam invenies, id est Viri magni, probi et eruditi. PINELLVS quidem, extra controversiam, singularis fuit; Litterarum omnisque eruditionis apud Italos oraculum. Atque hujus ego etiam familiaritate, imo domo et mensā usus sum, et fere didici, quae aliquod mihi nomen


page 322, image: bs322

decusque paraverunt. FACVLAM meam, STIMVLVMQVE AVRELIVS adjungit; ut in eodem missu filii quoque affectum agnoscas. Hoc pium est, dare patri quod doctor conscripsit; et ostendere cujus ductu proficiat. Itaque geminum istud donum sic admittes, ut quod ego debeo, persolvisse filius videatur: quod ille dedit, profectum a Puteano censeas. Vale. Lovanii, XIII. Kalend. Iulias. oo. ICC. X.

EPIST. LVIII. Antuerpiam. ANDREAE SCHOTTO, V. C. Societatis IESV.

REPETO voces meas, mi Pater: Ne aliena fraus aut negligentia obnoxium me culpae faceret, scripsi. Nam si credere huic debui, qui transmissas a te Litteras contendebat: accusare illum coactus fui, qui nullas reddidit. Accusavi non amicum, quia amico credidi; tu vide, cui Litteras deinceps tradas, et


page 323, image: bs323

quem amicum censeas; ne opera pariter et affectus pereant. Ego, sive accepit, sive non accepit, homini ignosco: et poterit sane, ut verba tua locum habeant, cum aequalibus suis contendere, qui et ignorare bonas solent Litteras, et tamen nescio quā stultitiā intumescere. Nunc monitus, fortassis descendet in seipsum, et modestius aget. BONAE MENTIS nomen siquis accusat, Palaestram nollet esse. Vt Litteras promoveam, earum amorem doceo; ad Bonam Mentem, etiam oratori necessariam, juventutem nostram hortor. Publicā oratione titulum hunc asserui, quem jam examinaverat Serenissimus PRINCEPS noster, et luculento Diplomate confirmarat. Pulchrum mehercle; Boni Viri, quia rem non possunt, nomen insectantur. Vin' dicam? aliquo dignitatis loco Musarum esse et haberi studia, aegerrime ferunt. Iam vero in solo Buslidiano, si Litterae sunt, florere non possunt: et postquam LIPSIVS docuit, serpere amplius institutio non debet.


page 324, image: bs324

Tale quoque stipendium meum est: publicum, et a Principe Ordinibusque. Meminisse debeo, a quibus vocatus, in cujus locum asscriptus sum conditionem meam STIMVLO LITTERARVM videris. Sed ut istuc redeam, nescio equidem, cur Bonae Mentis vocabulum offendere quemquam possit: Palladis aut Minervae nemo accusaret; haec Bona Mens est: nemo Mercurii; et hic constituere antiquitus Eloquentiam non potuit, nisi Minervae jungeretur. Hinc duplicem etiam sermonem veteres constituerunt, [gap: Greek word(s)] : hunc in animo, cum nondum profertur; illum in ore, qui sine voce absolvi non potest: et sic priorem Mercurius, posteriorem Minerva exprimit. Sed de his plura publice, ut semel eos doceam, qui hactenus non intelligunt, [gap: Greek word(s)] Sapientiae partem esse, et ā scientā atque rectā opinione distingui. Quid malum! placere et Nomen et Institutum hoc exteris, praesertim Italis; hīc esse, qui reprehendant! Sperno hanc invidiam, et


page 325, image: bs325

supero, cum et Cardinalis BORROMAEI Patroni mei judicio, et Societatis vestrae laudatissimo exemplo, videam, Theologi laudem ab his Litteris perfici. Ad Ciceronem quod attinet, et eum ego publice hīc interpretor; Somnium inquam Scipionis. In libello [gap: Greek word(s)] quid praestem, alii judicabunt: disserentem me hic ipse audivit, qui Litteras defert: audiverunt alii, qui cum multa scirent, aliquid tamen explicatione meā consecuti sunt. De Auctore non perfunctorie disputavi. Aristotelem non esse, facile mihi persuadeo praescribi tamen ille debuit, ut tanto nomine audientium industria aleretur. Siquid in ipsā versione quod minus placet, libenter intelligam. Inter Comites [gap: Greek word(s)] : an recte Intemperies? Quid si tamen [gap: Greek word(s)] ? Sed et alia sunt. Finem libelli e Stobaeo supplevi. Mea omnia recensere et expolire constitui, et in unum corpus redigere. Videbis Epistolica, Oratorica, Historica, Philologica, Philosophica. Flores [gap: Greek word(s)] (permitte


page 326, image: bs326

ut sic loquar) Arbores aeternae fient, et canescent seclis innumerabilibus. Auspicia PALAESTRAE ante omnia videbis. COMVS denuo prodiit, longe auctior. Tertiam editionem cum NOTIS, quae nuper praemissae erant, mox parabimus. Accedent duo Nannii somnia, in quibus si tam accuratus et exactus stilo Vir ille fuisset, quam lepidus et ingeniosus exstitit, poterat me quidem a tali genere scriptionis absterrere. Sed nunc laborem meum non damno, etsi menstruum. Habeo ejusdem ad Mariam Reginam Angliae, De Regni Religionisque restitutione Gratulationem, admodum prolixam, sed in fine mutilam: dignam tamen, quae vel sic edatur. De Cornelii Valerii Orationibus et praefationibus, non adhuc video quid speres. Adagia Graeeorum tuo sane ingenio et industriā digna erant, prodeant, et publice prosint. Vale. Lovanii, V. Non. Maii, oo. ICC. XI.



page 327, image: bs327

EPISTOLA LIX. SENATVI BONONIENSI S. D.

ARDOR ille vester in Litteras, Viri Amplissimi, etsi manifestus; diffusum tamen hac nunc Famā itis, quod diutius silere illud Romanae Eloquentiae pulpitum noluistis. Novalis ager respirare anni unius, ut ita dicam, feriis solet: et vester ille Latinitatis, a discessu Clarissimi TITII pari plusminus spatio quievit, non fertilitatis defectu, sed quia quaesitus qui excoleret. Audio viros doctos operam industriamque suam obtulisse: me vero (benignitas consensum agnosco) totius ordinis suffragiis designatum electumque huic muneri, quod ambivisse etiam honor sit. Sane non sine beneficio tam luculentum de me judicium existimo; sed quod spernere videar, nisi acceptem. Ergo animo vester sum; stilo et voce cupio esse, et conditione uti.


page 328, image: bs328

Quid ni? in eum locum venturus, qui clarus longā et vetustā nobilium serie Professorum: vestro auspicio docturus scripturusque, qui meliorum scientiarum atque artium, ut patroni summi, ita et cultores auditis. Ipsa Academia, quieta, composita, florens, et robusto illo senio suo non venerabilis tantum, sed religiosa. Vrbs magnifica, ornata, amoena, et quam benigna rerum omnium copia ditavit. Cives denique non minus exemplo, quam regimine vestro boni humanique. Prorsus qualem mente formare mihi, Musisque sedem velim, reperio; et in quā praestantissimi Viri docendo scribendoque excelluerunt. Non me Patriae poenitet, aut muneris, quo apud Lovanienses fungor: sed vestrae me Genio scholae capi, hoc profiteor. Vivere in Belgicā coepi, in Italiā innotescere: ubi natus, hominis officia orsus sum; ubi provectus, civis. Famae auspicia, et laborum meorum florem Italiae debeo: quid ni et fructum? Maturitas ista sinum vestrum


page 329, image: bs329

ambit; Academiam velut Horreum meae fruges. Hīc condi debent, ut in famam promantur. Condar ipse, cum Parca jusserit; et quam Patriam sors negavit, denascendo faciam, et emortuali die. Quid attinet dicere? Latinas Litteras Artesque priscā origine Gens et Regio sibi vestra vindicant: Transalpini adoptārunt. Iam Belgis etsi familiares Musae, tamen advenae; et quia non natae in nostro hoc solo, peregrinantur. Musarum igitur conditionem, meam in parte puto; et quia Socrati Mundanum esse licuit, eam mihi Patriam scribo, quam ipsae profitentur. Sane in hoc saltem dissidere a LIPSIO mihi liceat, et diversum consilium sequi. ille vocatus rogatusque, liberalitate vestrā, cum potuit, usus non est. Belgicam ante habuit. Ego utar, sic possim; nec propterea Patriam videbor aspernari. Non ivit LIPSIVS: vos tamen insignem illum in litteras affectum servastis: imo quia arbor translata non est, plantam nunc adsciscitis, et imbuitis felicitatis quadam


page 330, image: bs330

aurā Ergo, ut dixi, venire paratus sum; et, quia tam honorifice de me statuistis, sedem studiorum fortunarumque transferre. Quod felix faustumque sit, Decretum, quo vocer, exspectabo; et haec una cogitatio mea erit, proficisci. Valete Amplissimi Viri, feliciter vivite et regite; veteres illas Litteras jure vestras fovete et fulcite, quibus clara olim Italia fuit, et floruit. Lovanii, V. Kalendas Aptilis. oo. ICC. VIII.

EPIST. LX. Lovanii. FREDERICO, ET ALEXANDRO CASIMIRO SAPIEHIS F. F. Palatinidis VVitebscensibus.

VT mea legatis, Illustres Adolescentes, aliena commendo: ut antiqua ametis, ad nova duco. PHILIPPI BEROALDI, Viri Clarissimi nomen insolens vobis esse non potest, aut doctrina ignota. Scripsit varia, nec invenusta, si ferre possumus,


page 331, image: bs331

quod vetustati renata iterum Latinitas adjecit. Atque hic, quem videtis, Eloquentiae Ludus, primum stilo tolerabilis, deinde argumento curiosus, denique exemplo utilis est. Si cuncta expendimus, amplius erit quod placere possit, quam quod odiosa severitas condemnare. In umbratili pulvere, et ficto judicio contendunt Boni, contendunt Mali. Boni, Quisnam optimus? Orator, Philosophus, Medicus. Mali, Quisnam pessimus? Scortator, Aleator, Ebriosus. Legite, ut laudetis Bonos; imo legite, ut damnetis Malos. In laudatis illis, quantum Orator praestet, ipsa oratio aperiet: sed quanta res sit Eloquentia, velut in imagine cernetis. Vos quidem operam huic datis, si indolem ingeniumque; spectem, digni, qui Eloquentissimi sitis; qui, quod familiae vestrae solenne, inter Patriae Proceres vitā et dignitate, dictis et factis aliquando emineatis. Bene sentire et facere, omnium est; bene loqui, magnorum: sed bene nemo loquetur, nisi bene sentiat


page 332, image: bs332

atque faciat. Ita quod omnes debent, studio et industria sectamini, Virtutem discitis; quod magni debent, generoso conatu quaeritis, Eloquentiam hauritis: et hanc utramque in Palaestrā meā BONAE MENTIS. Quid dicam? profecistis, ō Illustres Adolescentes, qui ut PVTEANVM audiretis, Lovaniense Athenaeum aestimastis. Sic in eodem porro agite, ut plures, et ipsi aliquando Posteri vestri aestiment: sic me audite, ut amare nunquam desinatis. Felix ero, si vos Boni, si Docti, si Eloquentes: et pluribus videbor profuisse, si vos tales reddidero. Implete igitur vota mea, et quam in Patriā speratis gloriam nominis, hīc incipite: magni mox futuri, si jam non parvi; nunquam immaturi, si in bonā hac aetate Viri. Valete, Virtute, Doctrinā, Eloquentiā crescite, et mei este in omni vitā et fortunā. Lovanii, XVI. Kalend. Februarii, oo. ICC. XII.



page 333, image: bs333

EPIST. LXI. Antuerpiam. IOANNI WOVERIO, V. C. et Amico.

PVDET scribere, mi WOVERI; sed apud te licet. Civis, an hospes venerim, nondum liquet. Et ego tamen properabam, tanquam in Patriae sinum. Heu, rerum faciem! Bonae Litterae oneri hominibus quibusdam sunt: et sic illi, qui Litteras profitentur. Nam tot molestiis, tot circumitionibus extorquere nondum potui, ut quod absens accepi munus, praesens impetrarem. Nimium etiam non nemeni stipendium visum: ac serio actitatum, ut ad semissem summa minueretur. Quid igitur? adeo difficile erit, post LIPSIVM PVTEANVM docere? aut fortassis minor ego, quia minoris alius potuit conduci? Magno et robusto stomacho haec concoquo: sed nisi spes in PRINCIPE sit, ad quem remittor, et quem salutavi nudiustertius,


page 334, image: bs334

exuam affectum Patriae, et apud ignotos Fortunae auxilia provocem. Sed tu, mi WOVERI, ne commoveare: meliuscule fortassis erit, cum maxime fatum saeviet. ego mihi consto, te et honesta amo, nunquam deserturus. Hoc etiam cogito, ab arduis initiis planam viam sterni ad felicitatem. Hac fruere, et adspirantem me ama. Quicquid fiet, statim scribam. Sed obsecro, annon insignem Sapientiae Palaestram ingressus sum? Exercebor. In hoc quoque aestu LAVDATIONEM IVVENTVTIS perscripsi. Liber est, et legi debet, ut sciant omnes, civis, an hospes haberi debeam: et elegantioribus legi typis, nequid in ornandā Patriā videar omisisse. Mea illa missa Lovanium gaudeo: an accepta, nondum audivi. Salve cum suavissimā conjuge. Bruxellae, ubi jam nimium haerco. CASPAR VM meum salvere jubeo, et pingere. Sed heus, APRINCIPE humanissime exceptus sum. Pauca verba feci; et mox, latinius nescio, an benignies, respondit:


page 335, image: bs335

imo, ut affectum ostenderet, ad familiarem quoque sermonem linguae majestatem demisit. De Comite FONTANO, de rebus Mediolanensibus, denique de itinere nostro sciscitatus est. Quae summa est, praesidium et auxilium addixit. Salutatiunculam ipsam legere si cupis, haec fuit, et his omnino verbis dicta.

AD SERENISSIMVM PRINCIPEM ALBERTVM ARCHIDVCEM AVSTRIAE, ETC. Allocutio.

SERENISSIME PRINCEPS, Post longum, molestum, et periculosum iter, tandem adsum, ut gratias libem, et Genium Aeternitatis tuae venerer. Magnum beneficium est, siquis Patriam


page 336, image: bs336

debet: ego debeo. eo etiam magis, quod in vicem vocemque IVSTI LIPSI vocatus sum, et in vestigia positus, quae tantus ille Vir doctrinā, prudentiā, probitate pressit. Quid dicam? Voto magnitudinem honoris exprimam: DEVS FAVEAT! Operam ego dabo, ut quia in oculis omnium victurus sum, bonum Patria Civem, Munus Professorem; in Patriā et Munere bonum subditum me RINCEPS meus habeat, Origine et gente Belga sum, sed sede novus; ideoque Patrocinio opus, ne inter meos, et in meo solo peregrinari videar. favore opus, ut in novā jam Scholā felix conatus sit, fructumque proferat. Vt herbae exoticae, et in frigidiores oras translatae sole et curā foveri debent: ita Serenissimum Celsitudinis tuae radium imploro, ut stilus et ingenium bono publico incalescant. Vtrumque Famae et Gloriae tuae devoveo, POTENTISSIME PRINCEPS, et felicitatem precor.



page 337, image: bs337

EPIST. LXII. Bruxellam. CAROLO MALINAEO, V. A. Aerarii Brabantici Praesidi.

DE invaletudine cum dolore intellexi. Sed iter, frigus, et

--- tonantis annus hibernus Iovis,

hanc nubeculam dederint, et fortassis jam depulsam. Voveo equidem, et simul te rogo, hanc auram et Horam, virtsque corpusculi tui expendas. [gap: Greek word(s)] PRINCEPS quomodo DISSERTATIONEM meam DE INDVCIIS acceperit, intelligere haveo: tum de Amico quem commendaveram, quid sperare debeam. Patriae et Religionis caussā sollicitus sum, et hoc statu rerum gratulari Sugambris meis eiusmodi sane Virum cupiam, qui vitā et doctrinā prosit. Hic talis: Probus est, prudens est,

--- fandique opibus sublimis abundat.

Quid opus commendare? ingenium animuque ejus nōsti, vel isto


page 338, image: bs338

etiam munere majora. Hoc te rogo igitur, ut quid in re aut spe sit, statim intelligam. De Elogiis cogitavi, ac videntur concinna, imo plena esse, quae SCRIVERIVS edidit. Iudicabis. cras enim ipsum librum mittam. De Filio bene equidem spero. Scintillas video, et jam ignem exardescentem. Ego, quas possum, faces subjiciam; dignum doctrinā ingenium ad gloriam stimulabo. Vale Amplissime Vir, et meliores Litteras publice promove, quas immensum amas. Lovanii, XVIII. Kal. Ianuarii. oo. ICC IX.

EPIST. LXIII. [correction of the transcriber; in the print LXVIII.] Gandavum. IOANNI HAVRAEO, Toparchae De VValle S. D.

QVANTI Amicitiam tuam faciam, Vir Nobilis, facilius sentio, quam exprimo. Pauci aut isto nimo, aut isto ingenio sunt, ut in sterili Musarum contubernio quaerant, quem amare velint. Splendor et Fortuna passim affectum conciliant,


page 339, image: bs339

et quicquid durare non potest. Sic ut nullos amicos habeamus, magnos facimus: fallaci, ut sic dicam, luci spes et vota committuntur, Amare, quem despicis, vile est; nec Litterae placent, nisi possis despicere. Quotus igitur quisquis humilitatem nostram ambit, ut aestimet? Siquid etiam in stirpe ac nomine jactare possumus, Litterarum tractatione videmur extinguere; quasi turpe, ingenio niti, nequid Majoribus aut divitiis debeas. Bene est: Virum nactus sum, qui quod ago, in me amat; qui mores meos, ingenium, et stipatum aliquem pectore censum generoso affectu complectitur. Reddo vicem, Vir Nobilis, nec reddo tamen: te amo, sed te. nam cum omnia tua cogar admirari, quippe rara et sublimia; in solum tamen animum, et quae animi sunt, ardorem meum figo. Sic aeternus es, et Amicitia quoque nostra erit. Vale. Lovanii, Prid. Eid. Novemb. oo. ICC. XI.



page 340, image: bs340

EPIST. LXIV. Bruxellam. MAXIMILIANO PLOVVIERIO V. N. Et Amico.

ALTERAM quoque pyxidem, velut nucem cum aureo nucleo accepi. atque iste torquis plane satisfecit oculis, etiam nimium curiosis. Si cum Gallo ego pugnem, talia velim spolia legere, atque nomen invenire. Omnino haec elegantia TORQVATVM faciat: sed et me ad angustias redigat, si in filiā quoque mater superba sit, et videre ornamenta velit, quae gerit. Alia tempora alia consilia suggerent: et fortassis melior Fortuna res quandoque nostras grandibit, ut cum Plauto dicam: aut certe melior animus aliquid cupiditati detrahet. Sic mortales nugamur: metallum ad usum effossum, in luxuriam vertimus; magni scilicet, si divitias ostentamus. Pretii magnitudine movebar nonnihil: sed cogitare debeo, tantum e censu


page 341, image: bs341

parsimoniae accessisse. Hodie Ortiunculam in Collegio Trilingui habui, De Doctrinā Aenigmaticā: atque sic in Griphum Ausonii praefari volui. Quicquid dixi, exscribet meus a-manu, et mox habebis. Sed de Puteali Libonis, et De Risu quid judicas? etiam libere damnare potes, quicquid displicet. FLAVIVS occupatissimus hodie est, et rogat, ne silentium imputes. Insigniter hominem obstrinxeris, si quamprimum WYTVLIETIVM convenias. Fuźre enim, qui Apicio remoram objecerunt. Tantum potuźre certe, ut mulierculam, quae istuc missa erat, ut exemplaria divenderet, Lovanium repulerint. Scilicet pretium nimium erat. Ergo sciri debet, an ejusmodi decretum a Consilio sit. De Comite SORANO mirum est et inopinatum: Homines, ut morimur! bene bonis Manibus sit! Tu vive, et vale. Lovani, XIV. Kal. Mart. oo. ICC. XII.



page 342, image: bs342

EPIST. LXV. Dusseldorpium. CONRADO VANDER HEGGEN, V. A. Illustrissimis Iuliae Cliviaeque Principibus a Consiliis.

MAXIMO ad te desiderio properabam Amplissime Vir et Cognate; sed uxorem, liberos, lares duntaxat vidi. imo hospes fui, et exceptus, Moram trahere per angustias temporis non licuit: et cum suavissima humanitas me conjugis tuae invitaret, inhumanus ipse fui, et recessi. Complectar compendio summam excusationis: aberas, nec de reditu certa adhuc spes affulgebat. Quod tamen ALEXANDER me subsecutus, tibi debeo: et ostendit profecto, quanti et amicitiam tuam et consilia debuerit facere. Nunc rogo etiam, ut familiae caussā, et communis originis, hunc juvenem juves, opibus, et amicis destitutum. Iam aliquis esse coepit, quia favore dignum aestimasti; et erit spero, si


page 343, image: bs343

talem se praestabit, qualem aestimasti. Pollicetur optima, et edoctus vitae non optimae periculo, in libertarem vindicabit indolem, sapietque. Tu ei pater fuisti, ut porro ferres auxilium: promovisti, ut me quoque obstringeres. Vt mereatur, opto: commendare enim frustra velim, nisi mereatur. Quia militiae munera perennia non sunt; ut nec munia: poterit ratione aliā evehi, aut attolli saltem, ne fortunae novercantis sordibus squalleat. Filiolum habet, et hunc respicio. Cogita Amplissime Cognate, et pro humanitate ac prudentiā tuā age. Aquisgranenses turbae tuā, ut sperarnus, operā componentur. Deus faciet, te servabit, et Illustrissimos Principes, a quibus aut jam missus, aut mittendus es, longo et felici aevo donet. Venlonae, VIII. Kal. Septemb. oo. ICC. XI. Vt te videam et complectar iterum, voveo.



page 344, image: bs344

EPIST. LXVI. Mediolanum. RAPHAELI MONTORFANO suo S. D.

AB amore diligentia scriptionis nascitur, mi MONTORFANE. In te video: qui sic continuo affectus tui ad me transmittis; imo et alieni. Nonne ejusmodi SOSSAGI epistolium, in quo plurimus ego quoque sum, ac propemodum pro argumento? Vidisse juvat. Imaginem MEDICAEI accepi, et ipso vultu excitatus sum. Libellos novos quos petis, jam mercatoribus consigno. Sed meos hīc omnes reperire non potui: non omnes mittere, indecorum putavi. Scribam igitur Francofurtum, ut istinc accipias. De Publicano, mirum non fuit audire: jam tum, cum adessem, in extremā stare tegulā dicebatur. Ergo quod facturus erat, fecit; suae et alienae fortasse miseriae auctor. Pessimum hoc genus hominum, qui soli perire nesciunt: ut aedium murorumque


page 345, image: bs345

maxima ruina est, si familia obruatur, domicilium sepulchrum fiat. De Historiā, non frustra addis: ita est, huc ducor, et in hac Palaestrā, si otium adsit, videor utilis esse posse venienti mox aevo. Historiae munus est, ut posteros doceat; Scriptoris, ut apud posteros vivat. Vivere mehercle suave, cum publice prodesse possis: gloriosum prodesse, etiam cum vixeris. Memoriam aliquam relinquunt sui, quicumque stilo loquuntur; longissimam, qui res gestas enarrant. Nimirum vivunt cum rebus virisque quos complectuntur; nec deleri scribentis fama potest, nisi et Antiquitatis. Tu mihi crede, et haec nostra Antiqua aliquando erunt, si noscenda proponemus: sed absque librorum et stili, ut ita dicam, testimonio, erunt, quasi aliquando non fuissent. Sic igitur cura nobis aliqua Posteritatis gerenda, ut exempla vitae accipiant, et et Majores suos discant, qui sequentur. Ego quod in me erit, faciam, et quod me facere Rex noster volet:


page 346, image: bs346

stili velut tessera MEDICAEVS erit. Tu vale mi MONTORFANE, et amare perge, ut scribas: ignem fove, ut scintillas sentiam. Tuos saluto.

EPIST. LXVII. Mariaemontium. PHILIPPO PRATIO, V. A. Consilio Sanctiori a-Secretis.

CVM et Dignitas tua et Virtus, Vir Amplissime, contendere videantur, utra praestet; dubito mehercle, majorem, an meliorem appellare debeam, quem humanissimum jam aliquoties expertus sum. Sic quia magnus es, verecundari scriptio haec mea possit; quia bonus humanuque, audere. Vnde et in meo pectore certamen quoddam existit: retatdat verecundia calamum, audacia concitat: scribere cupio, sed adhuc velut delibero et expendo. Quia tamen res nunc meae sic cogunt, implorabo Humanitatis tuae opem; et cuipublice debeo, privatim, quicquid


page 347, image: bs347

spero, commendabo. Stipendii augmentum a Serenissimo PRINCIPE petii. Libellus aut missus aut mittendus a Duce ARSCHOTANO, qui tradi sibi a me postulavit, ut Senatui suo proponeret. Censuere omnes, honestam petitionem meam esse: quam ego tamen tanti faciam, quantum benignitas tua juvabit. Et juvabit scio. Multum profecto Litteras bonasque amas Artes, et insigniter possides: et hīc Litterarum agitur caussa: quas attollere pro dignitate non possum, nisi subsidia habeam: et ea, quia tuo auxilio paro, tibi jam debere incipio, quia sperare. Beneficium aestimabo, siquid ingenio aut stilo, aut etiam viribus Fortunae possum. Certe publico monumento testatum reddam, studia mea et industriam a te provectam. Hoc enim Musarum munus est, celebrare viros, qui, ut vere magni sint, prodesse ingeniis satagunt; ut vere boni, maxima humanitate illustres virtutes Famae commendant. Gratus ero, et sic audactar nunc peto beneficium,


page 348, image: bs348

quod tuo auxilio accepisse, gloriosum erit. Quicumque aut me nōrunt, aut aliquid conatibus meis in re Litterariā tribuunt, auctorem te in parte felicitatis meae suspicient: qui amant, venerari ubique et Dignitatem tuam pergent, in quā bonus es; et Virtutem tuam, in quā magnus es. Nam ut semel tranquilla nunc studia, aut inquieta habeam, ab eventu petitionis hujus pendet: ut intelligam professionis meae labores placere, hoc augmentum efficiet. Sed cum caussam cogito, et simul naturam tuam, admodum in me pronam; et tranquilla habebo studia, et labores placebunt. Fac obsecro Amplissime Vir, et quia gratiā apud PRINCIPEM vales, ostende in hac occasione, quantum sperare Litterae possint. PALAESTRAM BONAE MENTIS ante dies aliquot edidi, et PRINCIPI inscripsi: ut videas, quid Iuventutis et Patriae caussā moliar, quibus conatibus coner promereri hoc ipsum quod peto, et quod sperare jussus sum; ad te quoque exemplar mitto. Paro editionem


page 349, image: bs349

novarum Epistolarum, in iis ut relucere nominis tui facem sinas, ego rogo. Virtus tua et Dignitas hīc quoque legentur, imo hīc contendent, utra praestet. Vale Amplissime Vir, et jam de PVTEANO plane tuo, omnia statue. Bruxellae scripsi, inter Amicos, XIII. Kal. Novemb. oo. ICC. XI.

Scripsi inquam, audax nescio, an verecundus: sic et Dignitas et Virtus et Humanitas tua certant, et me dubium faciunt. Imo dicam: scripsi et audax, et verecundus. audacem meres ipsa (nam de quiete agitur) verecundum natura mea reddit. Expressi quantum nolui: et tu facies quantum expressi.

EPISTOLA LXVIII. FRANCISCO KINSCHOTIO, V. C. Finantiarum Graphiario.

SVSPENDI responsum, imo gratiam pro tam benignā operā, quā promovere PALAESTRAM voluisti. Suspendi inquam, ne importunus


page 350, image: bs350

essem. Nam et responsum visum fuisset iterum admonere, et gratia stimulare; sed memorem, sed currentem. Cur igitur nunc scribo? partim ne moneam, partim ut gratiam ipsam differam. Sic accipies: etsi tamen rogare vel maxime sic videor, ut quod coepisti beneficium, perficias. Quid dicam, nescio. humanitas tua si permittit, rogo. Nam sine Diplomate et Numismate imperfecta res omnis est: quia nihil publice adhuc possumus. Tum Arbiter dubio velut in munere versatur; electus, ut honorem istum exspectet. Salutavit ipsum Amplissimum ROBIANVM, cum hīc ille adesset nuper, Palaestra, Arbitro verba faciente: quod officium optimo et humanissimo Viro gratum fuisse, e luculentissimo ejus responso non vane collegimus. Mitto nunc FACVLAM DISTINCTIONVM, quam Leges a me scriptae exegerant. Inspice, si per negotia licet; et quae infra eruditionem tuam sunt, animi duntaxat caussā perlege. Ad istud exemplum De Gestibus


page 351, image: bs351

pariter mihi scribendum: sed si tu censes, cujus ego judicium tanti facio, ut si negligam, agere improbe videar. LAVDATIONEM IVVENTVTIS adhuc promitto ne jam DISTINCTIONES impediam. Vale, et salve cum suavissimā conjuge, et universo Lare. Lovanii, XIII. Kal. Maii. oo. ICC. X.

EPISTOLA LXIX. GVIDO BENTIVOLIO, Nuncio Apostolico, et Archiepiscopo Rhodiensi.

LIBRVM, quia dare coram non licuit, Illustrissime et Reverendissime DOMINE, mitto: neque tamen ille post iter molestus erit, qui onerare in itinere potuit. PALAESTRA BONAE MENTIS est, sive Eloquentiae atque Sapientiae quaedam Schola. Tuo vero accuratissimo judicio probari velim, quicquid institui. Nam de his Litteris, et simul conatu meo optime statuere tu potes;


page 352, image: bs352

qui ore, ingenio, animo ostendis, facundiam, eruditionem, Virtutem, rerum omnium pulcherrima quaedam lumina et ornamenta esse. Resplendes his omnibus, et in caligine quādam temporum clarum exseris nomen; cui cardines aliquando mundi, totusque adeo axis incumbat. Atlantem te Ecclesiae videbo (et haec mihi vota Deus perficiet) et sic quod nomen laudo, velut numen venerabor. Eris ille, qui veteres revocabit Artes,

Per quas Latinum nomen, et Italae
Crevere vires, famaque.

Artes, quarum saltem imaginem complecti conor in hac Palaestrā. Fac igitur Magne Antistes, et si Institutum hoc meum placet, Serenissimo PRINCIPI commenda. Res juventutis, imo Patriae et Religionis agitur, ut non doctos tantum Viros, sed maxime eruditos atque Eloquentes habeamus. Plura dicerem, nisi repetere viderer, quae toto libro sparsa sunt. Vale Illustrissime et Revendissime DOMINE. Lovanii, XVI. Kalend. Decemb. oo. ICC. XI.



page 353, image: bs353

EPIST. LXX. Mediolanum. IOANNI BAPTISTAE SACCO, V. C. Senatui a Secretis.

CALAMVM sumo, Clarissime Vir, non tam ut scribam, quam ut silentium apud te excusem; illud jam quidem suspectum fortassis, nisi excusem. Sed cur severitatem amor tuus induat? Nullum hoc delictum est, si fateor, et post intervallum jucunda scriptionis excusatio, quae in conspectum reducit, quicquid non periit, sed latuit. Nunc absum, et in eā versor urbe, ubi nemo unquam otiosus fuit, et pauci tamen ferio occupantur, aut ad tranquilla tendunt vota. Ergo et meae Musae nubes suas interdum habent, mea quies tempestatem. Vt nulli terrarum Ver perpetuum contigit, et amoenitas; sed alibi perpetuo rigore cuncta horrent, alibi infesto Sole aestuant: sic vita quoque hominum est: rerum vices, ut aeris temporumque. Cum maxime studiis me tibique


page 354, image: bs354

destinaveram, avulsus sum, et ea ago, quae in Aulā homines solent: multorum gratias ambio, favores prenso; quia PRINCIPI placere statui. Et in hunc finem PALAESTRAM BONAE MENTIS edidi atque dedicavi. Vt domum, et ad quietem meam revertar, votum est: sed ut laetus alacerque qualem et Historiae scriptionem velim dare. Primum librum recensere coepi, quaedam mutare, plurima addere. Satisfacere mihi non possum, nisi et hic novus sit, et novum quoque plaudentis caveae favorem impetret. Sed quid ago? quod non profecto decreveram. silentium paucioribus excusare poteram; sed affectus calamum promovit. Abrumpo; et si peccavi, hoc quoque excuso. Non scribere, ut scribas, pulchrum est; nisi scribere malis, ne scribas. Vtrumque feci, adstante et inspectante CORNELIO BREDA meo, qui gratā te memoriā colit, et officiosissime salvere jubet. Librum paratum habet, et ERRORES inscripsit, eruditum opus. Vos in Famae theatro Equites et Senatores


page 355, image: bs355

dignum censebitis, quod cedro donetur. Vale. Bruxellae, in PLOWIERII nostri conclavi, qui salutem inserit. Postr. Eid. Octob. oo. ICC. XI.

EPIST. LXXI. Mariaemontium. SAXONI FINIAE, Viro Amico S. D.

EPSTOLA tua, velut astrum mihi fuit et illuxit, cum dubiā velut caligine petitionis meae ratio haereret. Nunc quid sperare debeam video; et simul, quam benignum mihi fautorem Amplissimum PRATIVM, quam promptum amicum te nactus sim. Praestas ultro quod rogare debui: scribis, et sic me obligas. Ita est, ut dixi, astrum mihi tua epistola; et cum hanc laudo, Patronum tuum veneror, qui velut Sol ipse mittit jubar suum, et in bonum mei amorem te accendit. O suaves radios! illos inquam, et quos accipis, et quos reddis. Me quoque amantem habes, quem sic feris; et jam videre exopto, quem amicum


page 356, image: bs356

nomino; imo in quo insignes animi ingeniique dotes admiror. Pulchrum profecto petitionis meae auspicium fuit, multumque studiis meis adjectum, quibus tam humaniter favere coepisti. Perge obsecro, et me penitus tuum redde, ut meus sim: felix enim ero, si tuus. Amplissimo PRATIO cultum et obsequium defero, et simul vota commodo. Vale mi FINIA, et ad majora, imo maxima asscende. Lovanii, Eid. Decemb. oo. ICC. XI.

EPIST. LXXII. Lovanium. IOANNI BLEVWARTIO suo.

REmitto ecce paginam correctam a me, et ad istud exemplar excudendam. Tu vide tamen, mi BLEVWARTI, et vel me Argum vince, ut ipse fias. Quā industriā in Scriptis nuper Lipsianis versatus sis, ipsa nunc loquuntur. Tot Epistolae tuo calamo exaratae, et sic nitidae, nullam a praelo maculam traxerunt. Tuam Typi


page 357, image: bs357

manum secuti sunt; sic LIPSIO, sic PLANTINO, et qui pulchre PLANTINVM exprimit, MORETO digni. Tuam igitur et hi sequentur, tuoque beneficio aliquid LIPSI, et aliquid PLANTINI liber meus habebit. Hominem quem adesse scribis, videre mihi non contigit. Quid? Etiam his auribus dicturus abutetur? in scopulum allidet vota, nec nisi naufragus veniet in portum. Ego tamen objicere impedimentum nolim; modo et titulo isto abstineat, et loco. Sed usurpare tanti viri vestigia, nonne Herculis id Musarum est? Scripsit ad Rectorem ipse Praeses RICHARDOTVS, ac responsum exspectat. Tu obsecro Amicum nostrum WARNIRIVM adi, et hoc indica. Cras, [gap: Greek word(s)] , adero; et coram quae acta, dicam. Vale, meosque saluta. Pari affectu Viduam: in cujus domum me receptum esse magis magisque gaudeo. GASPAREM meum salvere jube, et pingere; sed interim laeto ore, atque animo esse. Bruxellae, III. Eid. Mart. oo. ICC. VII.



page 358, image: bs358

EPIST. LXXIII. [correction of the transcriber; in the print LXXII.] Bruxellam. IOANNI VASAEO V. R. et Amico S. D.

NE responsum differam, Amicissime VASAEE, pauca potius ab occupato nunc calamo verba extorquebo. Ac sane amor tuus urget, imo humanitas, pulcherrimis omnino litteris prompta. Etiam gratiam addis; quasi praestiterim, quod aestimare debeas. Scin' quomodo? ut obstrictus sim. Quanti PVTEANVM facias, ostendisti. Sed et ego peccem, si, quod exigere poteras, tanquam beneficium putem. Laetor autem, bonam illam adolescentis nobilissimi indolem, te Directore, ad studiorum perfectionem properare, te Mystā tranquillis Musarum sacris familiarem sic reddi. Etenim Elegiae et argumentum, et elocutio ipsa placet. Ac profecto ejusmodi istud specimen est, ut non nisi Apolline dictante videatur expressum.


page 359, image: bs359

Ergo ad Perillustrem Cursorum Praefectum scripturio, ut tam insignem illi spem, quam tu industriā et doctrinā tuā perficis, gratuler. Vale, et interim cultum obsequiumque meum defer. Discipulum autem tuum officiose a me saluta: ad quem propediem nescio quid missurus sum, quod studia ejus juvet. Lovanii, VII. Kalend. Februarii, oo. ICC. X. Raptim, breviterque, ut vides.

EPISTOLA LXXIV. MAXIMILIANO PLOWIERIO, V. N. et A.

EPISTOLAM tuam nunc sepono, ut paullo post respondeam otiosius. Quid sit, rogas? Vxor mea more suo, nec more suo hodie familiam auxit. More suo, quia felici facilique partu: nec more suo, quia puellam enixa est. Ergo et beari sequiori sexu debui; ne sine sorore tot fratres essent: vincere Maritum


page 360, image: bs360

Mulier; ne tantum filios videret Deus voluit: hoc etiam ut puella haec mea jam die quoque Veneris in lucem veniret. Sic, post IVSTVM, FAVSTVMQVE, STEPHANVS, MAXIMILIANVS, COSMVS, ordine nati sunt. (an amplius auditum?) iste anno oo. IC C. VII. ille, VIII. hic IX. mense omnes Iunio, die omnes Veneris, qui annuā conversione solennia venerabilis Sacramenti sequitur. Vale, et ut stirps mea crevit; sic et amorem in me tuum extende. Lovanii, IV. Eid. Decemb. oo. IC C. X.

EPIST. LXXV. Mediolanum. RAPHAELI MONTORFANO suo S. D.

QVANTVM amicitia nostra ferre potest, mi MONTORFANE, usurpavi: plusculum et audacter silui; atque adeo, ut an scribendum majori cum voluptate redirem. Sed tibi nonne hoc ipsum intervallum gratiores Litteras meas reddet?


page 361, image: bs361

opinor. Nec Ver jucundum esset, nisi sterilissimum hiemis rigorem amabili Favonii vice emendaret. Ergo silui, ut scriberem: non scribo tamen, ut sileam. Necessitas, non voluntas calamo leges indicit; et saepiuscule quod nolo jubet, Pythagorissare. Sed nonne apud te impune? Candidus es; et sie sine querelā, sine suspicione amans, Clarissimum Optimumque SACCVM imitaris. Nam quid hoc est? odium me alibi incurrere, et omissionem aliquam foede vapulare? Vtinam emendem! conqueri enim si velim, iis similem me reddo, a quibus accusor. Sed heus tu, mi MONTOIRFANE: quid omnino de CORNELIO LVMONEO MARCANO Illustrissimus Cardinalis BORROMAEVS statuit? Vocavit, an vocabit? Hactenus nescio quid amici promiserint, et quos stimulos optimo huic Doctissimoque Viro subjecerint Italiae visendae. Nos quidem tali ingenio Belgae illubentes carebimus; imo inviti transferri patiemur in alienum aurum hanc gemmam,


page 362, image: bs362

in alienam terram hanc arborem, vel quercum illam Marianam vincet: sed tamen si Phoebus ipse ejusmodi sibi alumnum deposcat, refragari non licet, Alii, velut surculi aut plantae, in Italiam veniunt: hic jam perfectus et robustus est, et pansis ramis studiorum fructus uberrimos repraesentat. Plane non e plebe est, aut qui communiter debeat vocari. Et tamen famā Illustrissimi Cardinalis excitatus, credere potuit, quicquid ab amicis praescriptum fuit, imo sic inductus (ut tanti benignitatem aestimaret Principis) ad iter se comparavit. Nunc igitur priusquam Diis Vialibus se committat, omnino scire cupit, quid in re sit, quā spe aut fiduciā veniet. Tu explora, et simul expende, quam arduum sit e benigno Patriae sinu emigrare Summa haec est: Vocatus, sed ab ipso Antistite, Italiam et conditionem aestimabit: sin minus, hīc tamen operam suam Bibliothecae Ambrosianae impendet. Nihil melius, aut suavius hoc viro: germen Musarum est, et inter


page 363, image: bs363

paucos ostendere potis, quid ingeniis Belgicis tribuendum sit. Vale. III. Non Febr. oo. ICC. XII.

EPISTOLA LXXVI. [correction of the transcriber; in the print LXXIV.] AVBERTO MIREO, V. C. Canonico, et Bibliothecario Antuerpiensi.

ORIGINES tuas EQVESTRES accepi, gratum omnino munus. Quid repono? CONSOLATIONEM istam CAECITATIS. Bone Deus, quam diverso argumento scriptiones istae constant! In tuā splendor est, et hunc producis, in meā caligo, et hanc laudo. Tibi Equites omnes: mihi pauci aliquot Caeci debebunt, Sed ut tuum opus etiam non Equites legent: ita meam quoque non Caeci. Non Eques ego; legere tamen illud tuum coepi: et tu meum poteris, quia luminibus non captus: imo uoles, ut quī fulcire piam hanc [gap: Greek word(s)] potuerim, videndo intelligas. Sed missā comparatione, librum tuum amo: tu meum, si merebitur;


page 364, image: bs364

aut me potius, spreto eorum livore et malignitate, quorum mihi in ciconiam colla curvantur. Bene est: bonus doctusque esse non possum, nisi ut quibusdam displiceam: et sic bonis doctisque placere non possum, nisi ut quidam obganniant. Exemplar Litterarum, quas a CARDINALI meo accepi, adjungo: tuas exspectabo, ut transmittam. Sic quoque de te scripturus, mi MIRAEE, ut non vulgarem in te affectum Vir Maximus exprompturus sit. Reverendissimo Antuerpiensium Episcopo, Patruo tuo cultum obsequiumque meura defero: quem ego in Belgio BORROMAEVM habere pergam. Tu interpres sis, et vale. Lovanii, Kal. Augusti, oo. ICC. IX.

EPIST. LXXVII. Bruxellam. FREDERICO MARSELARIO suo S. D.

IPSVM epistolae tuae limen, tristissimum mihi fuit. Obiit Matrona, annis quidem obsita, sed quae robustum


page 365, image: bs365

satis corpus tradiderat senectuti, longioris adhuc vitae capax. Deus noluit: et haec omnium meta, velut ultima linea, Mori. Nunc vero et meum hospitium turbatum est; ut scias praeter affectum esse, quod commovear. Vtinam adsit STRVZZIVS, et viduam saltem domum familiamque curet! De testamento siquid nōsti, quaeso indica. Praeterea, quis funus curavit, quis reliqua administret. Testimonium Epistolis meis adhaerebit, et expressum mox leges. Nam BELLARIA, ad finem jam perducta, hoc velut corollarium habebunt. Vt de rectā Principis Institutione aliquid dicam sivc scribam, rogas. Destinavi aliquando: jam vero non renuo, sed differo; et te amo, mi MARSELARI, tanquam in intimā classe. Vale, Lovanii, XIII. Kalend. Decemb. oo. ICC. XI.



page 366, image: bs366

EPIST, LXXVIII. Fallesium. HERMANNO A BVRGVNDIA, Baroni Fallesio.

NVNC certe stili usum agnosco, ō inclytum Nobilitatis decus; quia scribere saltem licet, postquam coram promere et haurire voces negatum est. Ergo in itu redituque tuo felix esse MARCANVS meus potuit, etsi decumberet, Febri nescio, an Amore tui magis aestuans sed aestuans. Vultum tuum usurpapavit, sermonem, humanitatem. Ego ille jam vegetus alacerque Belgici beneficio caeli, cur non accusare valetudinem potui; ut aliquam saltem animi felicitatem Fortunae deberem? Ecce vultum tuum, sermonem, humanitatem Morbo emerim. Tuum, id est, viri inter paucos, stirpe, opibus, animo magni, et qui tantum sapere potuisti, quantum possidere. Virtus tibi curae est, et ut hanc perficias exornesque, ipsa Doctrina,


page 367, image: bs367

non robusta illa solum et seria, sed amoenior haec quoque, blandoque Musarum commercio laeta. Omnino ad usum et suavitatem ingenium habes, ut quam pulcherrime occupes, Litterato otio remittis. Sic vivis, sic agis, sic habitas; et vel ideo maximus, quod recensere in Majoribus Sceptra et Diademata potes, nec ingemiscis. Sed hanc felicitatem istae inprimis Litterae perennem faciunt, et haec tua, quae Litris adhaeret,

---foecunda quies, Virtusque serenā
Fronte gravis, sanusque decor, luxuque carentes
Deliciae, quas ipse suis digressus Athenis
Mallet deserto senior Gargetius horto.

Iam vero et carminis tranquillitas divinas ingenii tui dotes nobis pandit. Etenim SEDECIAM Tragoediam vidi, vidi EPICA, et admiratus sum. grandia, ita me Deus, et plane Heroicā felicitate expressa. Heros ipse es, qui sic scribis, et par Regibus, qui ingenio usurpas, quantum illi capite solent circumferre. Non Fortunae,


page 368, image: bs368

sed Musis coronam debes. Orarum! et quotusquisque ad hanc animi magnitudinem vota attollit? Quotusquisque sceptro Majorum stilum supponit, et mente complectitur quicquid regna cuncta excedit? Pleramque hodie Nobilitatem nugae et sordes obsident. Alius torporem ignavae vitae, aut fastum, alius illecebras popularium vitiorum amplexus, generis, quo superbire alioquin possit, gloriam atque majestatem demolitur. Hoccine eminere? Florentes tamen beatosque dicas; quia Fortunae, Stemmatis, aut Titulorum vano et ambitioso quodam emblemate se ostentant. Sapiens ille, dictis acer, ut est apud Laertium, [gap: Greek word(s)] . Audiant hanc vocem Amusi isti, solo corpore, aut solā Fortunā homines; audiant, et erubescant: quorum si ambientem felicitatem paullulum attondeam, nudi, miseri, nulli sint. Bonus et Bonā Mente praeditus, semper laetus, erectus, suique similis: hunc si aulae procella, aut


page 369, image: bs369

fori, extra opes projecerit; tamen suus est: huic si fragrantem votorum auram fati inclementia corruperit: tamen suus est; animum, imo vultum servat, quasi non ipse a Fortunae arbitrio, sed ab ipso Fortuna pendeat. Itaque vere Virum Nobilemque, animus facit: majorem tamen ac feliciorem, si pares fortunae animo sunt: si nec strenuos conatus humilitas remoratur, nec paupertas retardat. Divitiae quidem esse instrumenta Virtutis, ac Gloriae debent: non vitiorum aut deliciarum, quibus enervata multorum natura, maximo seculi damno, contabescit. Ego ad tuum exemplum neglectas sepultasque Virtutes voco; ut discant mortales, quibus gradibus ad aeternitatem eatur: si ad Sapientiae regulam mores exigant: si animum fortunasque generose occupent, neque parci extra mediocritatis lineas, neque profusi. Quippe ingentes divitiae, cum avarae sordidaeque mentis angustiā premuntur, semel invidiam habent: iterum, cum prodigo


page 370, image: bs370

furore per luxuriae rimas ac hiatus omnes diffluunt. Moderandum est. Odit opes suas, qui prodigit: nimis amat, qui ne ad usum quidem promit. Quid philosophor? vix epistola hanc nunc severitatem admittit; et quia apud te loquor, video, quicquid praecipere moribus Sapientia potuit: et loquor, ut intelligas, tanti apud me Virtutis tuae Doctrinaeque famam esse, quanti et Stirpem, et Nobilitatem, etiam a Regibus deductam, et caetera Fortunae beneficia, honorisque fulcra, quae Virtute Doctrinaque ornas, alii faciunt. Homines nonnulli ad pompam duntaxat compositi, quia veris bonis non capiuntur, has duntaxat verae magnitudinis umbras extollunt. Nos certe puriori bonae Minervae aurā imbuti, quia totum scire te potuimus, acrius etiam amare coacti sumus. Et in hoc certe mecum conspirat MARCANI mei ardor; imo, et in hoc amorem ejus aemulor: adeo ut quem auctorem tanti affectus agnoscam, jam quoque


page 371, image: bs371

audeam vincere. Sed ideo tamen inferior infeliciorque, quod non te vidi, non audivi, cum possem. Quid dicam? Monitus fui, nec monitus. in ipso nomine famuli erraverunt. Adesse VILLERIVM nunciatum est, quem in hac urbe Medicum, et Professorem habemus. Ergo cum FIENO hunc adesse MARCANO credidi, pertinacius decumbenti. Quia negotium erat, respondi, de meridie me venturum: interea meliorem precari valetudinem, et geminā ope, AEsculapium propitium. Venio deinde, et ecce errorem deprehendo: non VILLERIVM, sed FALLESIVM fuisse; non Medicum, sed Apollinem ipsum; Virum illum, quem videre votum erat; quem si in exemplum vitae Belgica sibi Nobilitas proponat, cultior clariorque habeatur. Apollinem dixi; quia tuo ore Musae loquuntur: Apollinem; quia vultus et affatus, meliorem MARCANO nostro valetudinem adspirārunt.


page 372, image: bs372

Quid igitur? reducere hominem ad Musas potuisti; et jam carmen coepit meditari, priusquam exsurgeret. Vides Vir Nobilissime, cur infelix sim: non decubui. Summam dicam? non te vidi: sed in sermonis vicem, sic nunc stilum usurpare ausus sum, tanquam vidissem. Bene interpretare hunc affectum, et cum LVMINEO pariter PVTEANVM ama. Ab utroque mox videndus es. llle a languore, a negotiis ego respirem, veniemus. In tuo te Castro, et felici quiete venerabimur. Vale. Lovanii, Postrid. Non. April, oo. ICC. XII.

EPISTOLA LXXIX. NICOLAO MONTMORENCIO, Comiti Stegriensi, etc. Finantiarum II. Viro.

LIBELLVM, quem meā voluissem manu Pietati tuae offerre, Illustrissime Vir, nunc mittere cogor, et sic bonorum Amicorum operā


page 373, image: bs373

uti. Litterariae Professionis onera me detinent, et quotidianae Dissertationes, quae fervere sanctioribus his quoque diebus solent. Itaque ne publicis desim commodis, et juventutis cursum infringam; audeo, cum maxime placere debui, apud humanitatem tuam peccare. quid etiam? fateri necessarium officii delictum, ut excuses. Sed videbis quoque PVTEANVM, quem leges: et ego quo magis haeream, prius in animum, quam in oculos me tuos insinuabo. Sic admitte igitur scriptionis istum cultum, et quantum ego non mereor, Amicis tribue. Omnia consequar, si lectione tuā Orationem aestimabis; et libentius deinceps laudabo VIRGINEM, huic si Encomio faveris, quod tuis velut manibus Deo hominibusque trado. Vale Illustrissime Vir, et ut publice privatimque felices simus, diu vive. Lovanii, XV. Kal. April. oo. ICC. XII.



page 374, image: bs374

EPIST. LXXX. Colon. Agripp. GERARDVS ARNEMIENSI Societatis IESV Praeceptori suo.

TV unus mihi propemodum relictus es, Reverende Pater, quem e frequenti Praeceptorum coetu colam: et unus ante omnes fuisti, in quem post reliquos affectum meum derivarem. Quoties adolescentiae annos et diatribas cogito, in oculis mihi suavissimus ille vultus tuus versatur, et adhuc aures vox docentis. mulcet. Ad Scholas redeo, et eruditionis (liquam nactus sum) fundamenta. Quicquid ingenio aut judicio accessit, labori tuo instructum est: imo tuo succo radices egi, tuo beneficio excrevi, et vocis stilique fructum potui dare. Memini, memini, quam sedulo docendi illud munus obire solitus es, quam miti severitate et me et totum illud discipulorum agmem regebas.



page 375, image: bs375

Nec segnem passus nobis marcere juventam,
Saepe dabas meritae non vilia praemia Musae

Quoties excitatus fui! quoties affectus tui stimulos sensi! ut omnino PVTEANVM tuum animares, in exemplum alicujus industriae puerum pueris publice commendare solitus es. Quid factum est? Adhaesi artibus elegantiisque, a te quibus imbutus sum; et absolutā scientiarum periodo, redii unde discesseram: ad Musas et Minervam; et sic ad te, qui, ut ostenderes, quo affectu meliorem illum linguae et ingenii cultum docere coepisses alios, consenescere in eodem pulvere voluisti. Et quid ni gratum igitur, si Praeceptorem suum jam provecti adeant, et in sinum ejus incrementa studiorum deponant? Ego feci, et nunc facio: eo libentius, quia DE PVRITATE est quod adfero, et in laudem D. VIRGINIS publice hīc dictum. Vt maxime facundus essem, pius esse volui: ubi omnes sapiunt, ingenium experiri.


page 376, image: bs376

Idem acumen aliis aliisque verbis extuli, et saepius tentavi, quod nullā quivi eloquentiae felicitate consequi. Thema identidem conatum provocabat, PVRIFICATIO VIRGINIS-MATRIS. Idem igitur, sed aliter tamen dixi. Tu vide, et judica. potes: Praeceptorem te habeo. debes: Concionatorem agis. Vale, et aeternum tibi tuisque PVTEANVM addictum habe. Lovanii, XI. Kal. Aprilis. oo. ICC. XII. De statu Scholae, et Collegii aliquid ad me scribe. R. P. Rectori, caeterisque Patribus, et Praeceptoribus; imo Discipulis S. nuncio.

EPIST. LXXXI. Bruxellam. GVILIELMO VERDVGIO, FRANCISCI F. a Consiliis Bellicis.

QVOD Lyricus Vates extulit, Perillustris Vir, Fortes creari fortibus et bonis, tuo exemplo Natura confirmavit. Ab arbore ramus non


page 377, image: bs377

dissentit. Ramus? imo jam arbor, quae largam Virtutis umbram spargit, id est, gloriā cingitur. Felix Pater! Etiam in filio vivit. bis felix Filius! Patrem repraesentat. Vnius aetatis VERDVGIVM esse, satis non erat. FRANCISCI fuźre, ut GVILIELMI sequerentur; et hi secuti, ne illi desinerent. Sed alii hoc vident et dicunt; nos experimur, qui Litteras tractamus, et de armis interdum loquimur. LIPSIVM aliquando magnus tuus Parens suum fecit, imo nostrum fecit, et complexus est: Tu me non indignum benevolentiā tuā judicas, quia ab amicis commendatum. Hoc agis omnino, ut Litteris et ingenio meo subsidium gratuler, et me scribere tuum audeam, ingenuā quādam Libertate. Admittes cultum, et patieris, ut Virtutes tuas fimiliarius deinceps venerer: imo admittes munusculum, quo cultum testor. munusculum solā novitate aestimandum. EPISTOLAE sunt, et ut delicias mentiar, BELLARIA inscribuntur. recentes sunt, et reliquum apparatum promittunt.


page 378, image: bs378

Hoc do, quod scribo, et quasi unae Litterae nullae sint, Centuriā loquor. Vale, et vive. Lovanii, VI. Eid. Martii. oo. ICC. XII.

EPISTOLA LXXXII. CORNELIO WYTFLIETIO V. C. et A. Curiae Brabanticae Graphiario.

PALAESTRAE nunc paullisper oblivisci possum, Vir Clarissime, ut FLAVI negotium commendem; Viri profecto auxilio tuo, humanitare omnium digni. Quam acribus petatur adversariorum telis, res ipsa indicat. Libellus impressus est, ut videbatur, ad Encaenia nostra exhilaranda et manu suā librorum Censor consensum expresserat: sed quid? soccus ille totus paene in cothurnum versus est; et conjectus in discrimen, qui plane nescivit se peccare. Quia res ludicra fuit, maluit Censor nomen suum non addere: atque sic quoque. censuram ipsam Typographus omisit. Hac ansā aemuli


page 379, image: bs379

instructi, tantum quidem effecerunt, ut nisi veniae locus sit, insigne et Litteras et hanc Academiam damnum maneat. Transtulit huc sedem familiamque Vir probus, sedulus, et Reipublicae utilis; Typographiam luculentam instruxit Vir Graece et Latine doctus quod hactenus Academiae nostrae defuit, praestare coepit Vir origine quidem Germanus, sed jam multorum annorum incolatu Belga: si probitatem respicimus et industriam, non malitiā, sed innocentiā peccatum est; si doctrinam et eruditionem, promoveri, non retardari honestus conatus debeti; si originis conditionem, patrocinium meretur. nam ut bonus piusque esset, patriam deseruit. Cur invidemus bono quietem, extero sedem, perito artem, quā et honestissime studet vitam tolerare, et Litteris prodesse? Et nunc tamen, ō Bone Deus! odium incurrit. Imo in crimen quoque res Bibliopolii tracta est, quasi libros noxios possit invehere, qui Satiram impressit. sed hinc profecto manifestum esse


page 380, image: bs380

potest, criminationibus innocentiam obrui. Vt hominem accusent, mercimonium proscribunt: quasi Lovanii fieri non debeat, quod ubique terrarum instituitur. Nugae. Iam vero cujusmodi Satira illa est? risu potius, quam irā digna. Ego sic interpretor: qui in eodem libello pungi me sentio, id est, amoeniorem hanc doctrinam nigro sale defricari. Vide obsecro, quid de Historiā, de Antiquitate, de Romanis expressum, et ne stimulus deesset, acicula quoque accessit. Casu inventa, braccis an manicis figi soleat? quaeritur. Omitto alia, quae cuncta rideo. imo quia Encaeniorum tempore prodiere, excuso. Siqui acerbiores sunt, et minus ferre ingeniosum aculeum possunt, maligni esse non debent, nec verbum unum alterumve quaesitā rerum interpretatione onerare. Fortassis qui male sibi conscii sunt, auctorem quoque audent designare; et per summam impudenti am nunc hujus, nunc illius famam onerant. Fuit quoque, qui ut malevolentiam


page 381, image: bs381

suam aperiret, in me suspicionem detorserit. Et procedere hucusque audacia potuit! O boni, ō Christiani mores ubi estis? Sed ille quidem primum Veritati, deinde ingenio meo injuriam facit. Nam profecto ad alia et meliora stilum exercui: et hoc sancte dico, imo jurejurando confirmo, libellum illum meum non esse. amplius: nihil eo meum esse. E Geldriā reversus, ut Encaeniis nostris interessem, eum in Typographi manibus deprehendi, etc istis quisquiliis impediri seriam operam dolui. Indignor, ita me Deus, haec debere dici. Tibi Vir Clarissime, tuā operā Curiae, Amplissimoque Cancellario caussam hanc commendo. Ego me censeo optime de Academiā mereri, quia pro eo jam loquor, qui innocentiā suā parvi delicti veniam sperare possit, et laudabili deinceps conatu industriaque Litteras, Lovanium, Patriam universam exornare. Sciant Exteri, imo sciant Posteri, corrigi potius apud nos delicta, quam puniri, plus humanitatis in


page 382, image: bs382

Curiā, quam in Academiā fuisse. Ignoscere homini qui peccavit, ne peccet, pulcherrimum est. Clementiae laudem omnis Antiquitas extulit, omnis posteritas efferet. Veniam meruit, qui hoc petit, ut emendare culpam possit, quam esse culpam ignoravit. Nescire munus suum potuit et labi, qui novus est. Sed ut liberum humanitati et clementiae locum faciam, delictum non excuso. Mereatur veniam, qui hoc dolet, quod cum displicere nollet, lapsus est. Ad Amplissimum Cancellarium litteras fuse scriptas nudiustertius misi: sed illis pondus aliquod fortassis hae addent. Vale, et laeto responso Typographi conatus optimos fove. Lovanii, XV. Kal. Octob. oo. ICC. XI.

EPIST. LXXXIII. Madritum. IACOBO ROBERTIO suo S. D.

TVme amas, mi ROBERTI, quia cogitas: imo tu te amas, quia BOMAM MENTEM. Ergo non infeliciter


page 383, image: bs383

hīc fuisti; cum amare possis, quem non vides amplius; et tractare studia, ad quae praeivi. Perge vero, serioque bonos annos occupa, ut meus esse pergas. Vana et noxia saepe blandiuntur, et fallentes rerum aurae: non potes extra discrimen habere animum, nisi oculos vindices. Multa ne videre quidem debes, cum vides. Hoc expende continuo, quo via ducat, quam insistis: quis eris, cum absolveris quod agis. Tibi severus esto, otium profliga, cupiditatibus frenum injice. Lege, scribe, meditare. Solam si linguam discis, quam rudes, saepe etiam mali callent; steriles isti menses sunt, et sine fructu iter. Adjunge moribus elegantiam, ingenio cultum, sermoni scientiam. Prudentia tibi discenda est, ut, quoties loqueris, in Iberiā te fuisse omnes intelligant. Etiam sic BONA MENS colitur: PALAESTRAM habes, si te libelli occupant; imo PVTEANVM habes, si scribentem audis. Quid plura? injice manu tempori; hīc avarus esto, ut omnia habeas.


page 384, image: bs384

Exigua adhuc mora est, et redibis. tunc te meum magis dicam, quem ego nunc quoque amo, quia cogito: imo quem ad optima hortor, ne amare unquam desinam. Vale, et in oculis, imo in animo PVTEANVM gere. Lovanii, Postrid. Kal. Mart. oo. ICC. XII.

EPIST. LXXXIV. Bruxellam. MELCHIORI DAELHEMIO V. R. Scholae Augustinianae Praefecto.

DE ARCHITHRENIO judicium, et simul consilium tuum laudo. Dignus ille Auctor, qui multorum manibus teratur. Naevi aliqui, sed illius aevi sunt; qui doctam scripti majestatem non impediunt. Etiam in venustā aliquā facie verruca haeret, et commendat potius formam, quam destruit: ita hīc est. Atque mores nostri ejusmodi quoque Censorem merentur. illustra igitur, et ede. Nomen quidem suppressum est sed volunt Io. SARESBERIENSIS esse,


page 385, image: bs385

qui et Policraticum scripsit. Favere te PALAESTRAE meae, suave fuit audire. Hoc ago, ut meliorum Litterarum, et Linguarum cultum promoveam: etsi frigus quoddam et inertia multorum animos obsedit. Schematifmum hujus mensis hīc habes, ut de Instituto judices. Adjungo Aristotelis [gap: Greek word(s)] libellum, Latine a me redditum; quem si tu probaveris, commendare juventuti vestrae audebo. Vale Reverende PATER, et me ama. Lovanii, XIV. Kalend. April. oo. ICC. XI.

EPIST. LXXXV. Antuerpiam. IOANNI WOVERIO, V. C.

QVIA BELLARIA dedi, Clarissime Vir et Amice, absolvere Apparatum hunc Epistolicum constitui. APOPHORETA quidem excusa sunt: RELIQVIAE coeptae. Sed ne eadem saepius nomina ponerentur, supplementa


page 386, image: bs386

quaerenda erant. Varietatis in his quoque gratia est; et ad plures scripsisse, laudis argumentum extendit. Rara alioquin exemplaria reservo, nec semper optima: non cum volo, sed cum tempus permittit. Tibi igitur gratiam dico, quod quae tuae sunt Epistolae, meas iterum, et sic publicas esse sinis: tuum nomen in scriptis meis relucere. Quod remitti cupis, honori meo adscribo: et fiet, ubi a Typographo recepero. Oratio mea de PVRIFICATIONE impressa est, quam hac septimanā videbis. Vt morem pietati gererem, exponere oculis omnium sustinui, quicquid multorum auribus commiseram. Deus bene vertat! te et suavissimam Conjugem liberosque servet; quam et quos ego et mea salutamus. Lovanii, Prid. Eid. Martias. oo. ICC. XII.



page 387, image: bs387

EPIST. LXXXVI. Bruxellam. MAXIMILIANO PLOWIERIO V. N. et Amico.

DOMVM reversus, diligentissime pueri conditionem expendi. De multis apud suos conquestus est; quae cujusmodi sint, intelligere mater potuit, postquam non solum audivit. Mea certe mens quae fuit, nosti: nequid indignum ingenio faceret, aut a studiis alienum. Sed quid est? famulum domestici nominārunt, cum genus et originem jactaret gloriosius. ac certe poterat aliis esse major meliorque, si tacuisset, imo si sprevisset. Sed improvidam linguam rudis adhuc aetas facile praecipitat: et sic, qui liberius elatiusque loquuntur, impatientissimas aures habent. Atque haec talia sunt, ut in culinā quoque perire debuerint, et cum sumo evanescere. Nunc igitur suadeo, ut quod cupit, faciat, et studiorum libertatem experiatur.


page 388, image: bs388

Multum profecit; tempus aestimare coepit, et colere ingenium velle. Quia ad Philosophiam anhelat, poterit haec castra sequi, et suus esse. Ceterum, ut mihi a manu studiisque sit, et simul Paedagogium frequentet, fieri non potest; nisi aut mihi, aut praeceptoribus suis non satisfaciat. Nunc ad alia, et a puero ad mulierem, de quā scribis. Itane! Plane ut audit, ita fecit, et cum Plautinā illā anu sapit.

Semper oculatae nostrae sunt manus; credunt quod vident.

At putabam, non ita ignotum me esse. Quod et tibi frontem opposuerit, id vero impudentiae proximum puto. Sed femina est, et ea quam novimus, nunc ignoti. Vide autem, apud quam partem plebis fides nostra potest laborare. Multum etiam fecimus, qui tam benigne, ut humanam censeremus. Hem! tulisses osculum, et blandiori oculo tentasses animum. Frustra: quo pretio facilis quandoque fuit, hinc conjice: prae omni affectu aurum habuit. Fortassis


page 389, image: bs389

novus aliquis calor morosam hanc Lycen reddidit: excusemus, rideamus. De Litteris quid dicam, quas ADERBA tulit? gratae fuźre, facturum te lego, quod ille fecit; id est, venturum. Cupio, opto, exspecto; et simul quem nominas FINIAM, sua vissimi animi et promptae humanitatis Virum. Atque hic mihi inter eos deinceps erit, quos melior et generosior Genius a vulgo secrevit. Eja venite, hilares erimus: et suave mihi, apud tales animum effundere. Silentium non erat opus tam laboriose excusare. Satis; Distuli, otium non erat. Etsi continuo me laetum reddant quae scribis; tamen cum non scribis, a culpā removere affectum possum, quem nunquam intermittis. Aliquando quies animum occupat, nec amor extinguitur: vivit ignis, quoties focum velut sepulchrum habet, et cineribus tegitur. Deinde non sine nocte dies sunt: sic silentii et scriptionis vices Amici habent. Verum non ista ego, ut silere velim, sed ut silentium


page 390, image: bs390

tuum excusem potius, ad scriptionem vero magis incitem. Omnia te vis ut rogem? AMA: id est, fac quod facis, scribe cum potes; et me tamen cogita, cum non scribis. Dedicationem placere, vehementer gaudeo. quae tu probas, rejicere bonus nemo poterit. Et Viri hujus probitas, integritas, facilitas ab omni laude adulationem removent. Vale, ama, scribe, veni.

EPIST, LXXXVII. Mechliniam. OTHONI HARTIO V. Amplissimo, in Supremā Curiā Senatori

MITTERE libellum distuli, Amplissime Vir, ut ipse ferrem. Sed nec in feriis feriari mihi licuit. Scholae negotia domi reperio, cum illa silet: manu calamoque loquendum est, quoties solus sum. Bruxellae tamen fui, et inde Mechliniam cogitabam: aestus


page 391, image: bs391

et ab eo languor prohibuerunt. Sic agimus mortales vivimusque, incerto robore; ut incerta caeli aura est, nunc frigore, nunc calore corpusculis hisce infesta. Mille hominis miseriae; si quod in homine fragile est, censemus: nullae, si animus rectus, et vel in nebulā istā sensuum relucet. COMI exemplaria haec pauca habe, tibi, amicis: et cum hisce, si opus, libellum, libellique auctorem tuere. An frustra exigo? Accusandum istud jam Somnium, tanquam famosum, nescio quis rumor indicat: et ab eo, qui se laesum putat; imo qui se Noctis Mystam facit, quia putat. At ego tamen quae neque facta, neque futura sunt, scripsi: imo Interpretem arcui. Sic exordium meum est. Video, video, in quae tempora inciderim. in illa Constantii, ut est apud Ammianum Marcellinum, libr. XV. cum etiam somniare, imo dormire periculosum esset, ne somniasse quis videretur. Sed adscribam Historici illius verba:


page 392, image: bs392

Mercurius, Solenniorum appellattus comes; quod ut clam mordax canis interno vitio summissus agitans caudam, epulis coetibusque se crebris inserens si per quietem quisquam ubi fusius natura vagatur, vidisse aliquid amico narrasset, id venenatis artibus coloratum in pejus, patulis Imperatoris auribus infundebat: et ob hoc homo tanquam inexplicabili obnoxius culpae, gravi mole criminis pulsabatur. Haec augente vulgatius famā, tantum aberat, ut proderet quisquam visa nocturna, ut aegre homines dormisse sese praesentibus faterentur externis: moerebantque docti quidam, quod apud Atlanteos nati non essent, ubi memorantur somnia non videri. Sed quam vellem corām de his disserere! et fortassis propediem fiet. Amici illius, et adhuc Cinctuti caussam, ut opinor, aequam, et jam Prudentum nostrorum Responso fultam, iterum et serio commendo. Vale. Lovanii, Prid. Eid. Sextil. oo. ICC. VIII.



page 393, image: bs393

EPIST. LXXXVIII. Antuerpiam. ANDREAE VALERIO S. D.

ETIAM SANTIVM accepi, mi VALERI; qui generoso saltem conatu GRIPHVM aggressus est. Evolvi obiter librum, et quaedam deprehendi, quae notaveram. Sed cum aliena video, magis incendor, ut mea tandem emittam: non quasi meliora, sed quia mea. IBIS plane poema [gap: Greek word(s)] est, et ingenio atque explanatione tuā dignum. Hortor igitur, ut serio admoveas manum, et non dicta dicas. Librum ipsum faxo quamprimum recipias. Ego siquid habuero, liberali manu conferam, et rebus studiisque tuis, quantum in me erit, favebo. Orationem, quam misisti, vin' laudem? Reverendissimo MALDERO placuit: hoc satis. Censeat sic ille scripta mea, et invidiam contemnam. Iam vero et PALAESTRAM jungere AEternitati audeo, quia ille collaudat. Vale. Lovanii, v. Eid. April, oo. ICC XI. Clarissimum MIRAEVM saluto.



page 394, image: bs394

EPIST. LXXXIX. Mediolanum. Io. BAPTISTAE SACCO, V. C. Senatui a-Secretis.

LITTERAS a Senatu Bononiensi accepi: quid amplius? in eo jam sum, ut rationem cum ipsā fortunā subducam. Quantum prospicio, gratia FONTANI conservari non poterit, nisi maneam: sed manere ego, si omnino jusserit. An facturus? Hīc etiam amici me omnes conantur retinere; ac plane ambiguum faciunt. Quia res ad Serenissimum PRINCIPEM delata est, ab eo pendeo. Atque sic jam, quanti PVTEANVS erit, omnes statuent. Quem Princeps retinebit, aestimabunt exteri tanquam domi magnum: quem dimittet, Belgae, quia evocatum. Sed decretum ipsum, sive veniae, sive mansionis erit, statim scies, et una ad Bononienses scribam. sed bonum omen. Vxor mea quartum jam valentula fuit, et in puerperii hac Palaestrā


page 395, image: bs395

Lacaena masculum marito dedit, atque adeo absenti. Bruxellae enim sum, et hac ipsā horā felix nuncium accepi. Obsecro, sciant amici. Ego desino; et Lovanium propero, ut auctam familiam videam, gratiamque dicam tam strenuae puerperae. Nomen infanti dabimus MAXIMILIANI, ab amico hīc meo PLOWIERIO, Viro quem nosti. Sic quorum virtutes inprimis admiramur, adoptari memoria debet. Vale, et salve cum tuis, id est, cum meis. In urbe, quam dixi, Postridie Nonas Iunii, oo. ICC. VIII.

EPIST. XC. Antuerpiam. FRANCISCO SWEERTIO F. Salutem D.

FIRMEMVS quaeso hanc amicitiam mi SWEERTI, et colamus scriptione. Ego tuus ero, et in primā classe, quorum tessera Candor est, et placidi in omni vitā mores. Hos amo hos profiteor, nec eruditio


page 396, image: bs396

placet, quae sine illis. Scire juvat; sed ut animum componam, aut corrigam, pulsis vitiis ineptiisque vulgi. Laudo illud [gap: Greek word(s)] . Sic me contraho, et cum paucis ago, id est, bonis. Vides igitur quā te caussā amem, et quā amari cupiam: quia bonus, quia eruditus es, animumque sine nube habes. De HEINSIO quam suave fuit LERNVTII nostri judicium videre, id est firmari meum quod expromseram! ad ipsum vero jam constitui scribere; et cum eruditionem amem, humanitatem experiri. Sed de SCHEPPERO quid censes? ego juvenem admiratus sum, in versibus ad me missis. Et an aliquid sublimius, doctius, perfectius in hoc genere vidisti? Repeto voces. meas: admiratus sum. Tu in tuis perge; et Inscriptiones istas aevi nostri deprome, ut nuper mortuos ad vitam revoces, nec ipse unquam moriaris. Lovanii, Prid. Eid. Iunii, oo. ICC. VII.



page 397, image: bs397

EPIST. XCI. Bruxellam. GEORGIO AVSTRIO, Praeposito Lovaniensi, et Academiae Cancellario.

IN tumultu quodam occupationum (nosti munus, quo fungor) me tuus hic ille deprehendit, obrutum potius quam impeditum. Sed quid non velim, paene dixeram, quid non possim, cum ad istum modum interpellor? In tuis Litteris ipsum Serenissimum PRINCIPEM meum video: illum, cui totus vivo, cui hanc manum, et hunc animum, imo quicquid in me aut circa me est, merito devovi. Ergo sic te alloquor nunc, quasi ad ipsum illum Solem pars aliqua sermonis mei derivanda sit: imo alloquor, et verecundiā simul haereo; quia de re satis difficili (talis haec Quaestio) responsurus sum. Sed ego tuā humanitate fretus, expromam, quantum repentinā collectione observare


page 398, image: bs398

potui; et si quid humane faciam, in tuā conabor umbrā errorem abscondere. A Regibus Imperatorum insignia deducta sunt, sed mutata, et aucta. Rex, ut inter omnes eminet; ita cultu ornatuque augustior. Insignitur Caput, Manus, totumque Corpus: istud Diademate, illa Sceptro, hoc Purpurā. De Diademate igitur quaeritur, eoque Augustali, et quibus radiis summum illud Christianae Reipublicae caput resplendeat. Paullo altius rem repeto, et velut a fonte rivum hunc sequor. [gap: Greek word(s)] , quae et [gap: Greek word(s)] Graeci appellant, id est, ipsa insignia Regis praecipua, sive quae caput spectant, Duplicia olim: vel Quotidiana, vel Solennia. illa ad usum continuum; haec ad pompam, videlicet die, loco, re illustri. quemadmodum variatum fuisse, in Historiā observamus, postquam a primā simplicitate majestas recessit. Nam verum Diadema vinculum capitis, sive fascia fuit lintea, [gap: Greek word(s)] , id est a ligando: nexus autem sive nodus in occipitio.


page 399, image: bs399

Color albus, quemadmodum et vitta nivea. Virgilius:

---Niveā cinguntur tempora vittā.

Sic et Vesta, quae Terra, candidis coronari sertis solita; ne orbis hujus natura in obscuro esset, quem albissimo aer colore ambit. Apud Persas hic candor Purpurae velut conjugium admisit. Sic de Alexandro, qui victor victi mores imitabatur, scribit Curtius, libro VI: Purpureum Diadema distinctum albo, quale Darius habuerat, capiti circumdedit. Atque hujusmodi igitur fascia solo candore illustris, Diadema Quotidianum fuit. Solenne vero illud lumina lapillorum admisit, aliisque refulsit deliciis, etiam Coronae nomine insignitum: atque hinc Stemmata, sive Laminae aureae, cum gemmis et margaritis; sed in orbem solidae, ita ut capiti imponerentur: sine vinculo aut nexu. Postea Corona et Diadema coaluźre, et ipsa nomina confusa sunt. E Stemmate, sive laminā rotundā, quam [gap: Greek word(s)] Graeci vocant; radii exsurgebant, aurei quoque


page 400, image: bs400

et divinitatis quidam splendor hac imagine quaesitus fuit Radii isti duodecim antiquitus erant. Virgilius de Latino:

---Cui tempora circum
Aurati bis sex radii fulgentia cingunt,
Solis avi specimen.

Ergo ad Solem hic numerus referebatur; quia totidem signa Zodiaci percurrit; imo quia totidem menses et horas conficit. De utrisque his Martianus Capella, lib. 11. De Sole:

---Radiisque sacratum
Bis senis perhibent caput aurea lumina ferre;
Quod totidem menses, totidem quod conficis horas.

Ad rem facit, quod Artemidorus refert, lib. IV. cap. LI. Fuisse, qui somniaverat in Solem se mutatum, et sic undecim conspicuum radiis per forum progredi. Nec vanā imagine: Ducem exercitus a civibus creatum esse: sed in eo imperio, undecim transactis mensibus, obiisse. Addit: [gap: Greek word(s)] quod plenum radiorum numerum non haberet. Sic vero


page 401, image: bs401

quoties [gap: Greek word(s)] Princeps fulgebat. Divinitati quodammodo insertus credebatur. Sed Romani Imperatores, ut invidiam evitarent Diadematis, nomenque Regis; ingeniosius augustiusque relucere potuerunt, fulgentibus his auri radiis assumptis. Hoc etiam constat, Coronam Radiatam et nudo capiti, et galeae sive cassidi imponi solitam: quo exemplo fortassis forma etiam mutata fuit, ut galeae aliquam imaginem compositum hoc Diadema retulerit. Nam ramuli aurei, Virgae sive apsides e Laminā surgebant, et spargebant se: mox, in apicem reducto gyro, coeuntes, coronam in acumen efferebant. Vsurpatum hoc in Diademate Constantin opolitano: et sic post translatum Imperium. Praeterea ramuli isti aliquando duo, aliquando quatuor erant; et in quatuor plus dignitatis, quam in duobus, ut Curopalates testatur. Hinc pro ingenio quisque Coronam suo variavit. Nam, eodem illo scribente, pro arbitrio suo


page 402, image: bs402

hunc capitis honorem Imperator assumebat, aut Violam, aut Lilium, aut Quadrisolium, aut quid simile in Coronae speciem effictum. Ergo et tiara adjecta fuit, sive cidaris, more Persico, quae caput totum tegebat. Videnda Heraclii, aliorumque Imperatorum numismata. Carolus Magnus insigne hoc Augustale, sed clausum rotundumque (quantum scire licet) primus latā laminā, sive bracteā gemmatā auxit, et velut ornamento educto, distinxit. atque hac formā alii deinceps usi, donec tiara divisa fuit; fortassis, ut duplex Imperium significaretur. quo sensu gemina quoque Aquila coaluit. Finditur igitur tiara, a Stemmate exsurgens, et dividuo sensim intervallo, in duo culmina patescit; quae tanquam Lunae cornua obliquantur. Verba e Pontificali Romano passim citata, adjungo: Corona imperialis habet sub se tiaram, in modum fere Episcopalis mitrae; humiliorem tamen, magis apertam, et minus acutam: estque ejus apertura a fronte, non ab aure: et semicirculum habet per ipsam aperturam


page 403, image: bs403

aureum, in cujus summitate Crux parvula eminet. Eam tiaram aliae coronae non habent.
Et quia aperturam semicirculus sequitur, illa inquam lamina educta; fit, ut in acumina fere desinat, et Lunae crescentis imaginem, sive [gap: Greek word(s)] exprimat: an in omen crescentis Imperii, et donec totum impleat orbem? Crucem autem velut apicem in summā bracteā globus, id est mundi effigies, sustinet; ut gerat quoque Imperator, quantum sceptro gubernat, mundum inquam Christianum. Quid ni breviter igitur colligo, et apto quae dixi? Reges olim Romani Diadema gestabant, Tarquinius Priscus Coronam quoque Auream, ab Hetruscis acceptam. Imperatores deinde Lauream; atque aliqui Radiatam simplicem. Primus Aurelianus, ut est in Epitome Victoris, fatiscente imperio, Diadema capiti innexuit; gemmisque, et auratā omni vecte, quod adhuc fere incognitum Romanis moribus videbatur, usus est. Hujus alii exemplum secuti sunt.

page 404, image: bs404

Et Constantinus quidem, ut idem Victor scribit, habitum Regium gemmis, et caput perpetuo Diademate exornavit. Hinc luxum quoque Corona Imperii admisit, et in formā variatum; donec ad hodiernam ventum. Colorem tiarae, puto album et rubrum esse, et ab Austriacis coepisse. Sed album et purpureum, jam in Diademate Alexandri notavi. Haec quidem habui, quae ad Quaestionem Serenissimi PRINCIPIS, occasione exsequiarum, saciunt; sed talia, ut a tuo calculo pendeant. Ad Pontificem quod attinet, ab Apostolorum temporibus insigne esse sacrati capitis, certum est: et historiae Ecclesiasticae Scriptores tradunt, D. Ioannem gestasse Petalum, sive auream in fronte laminam. Sane Silvester Pontifex oblatam a Constantino Coronam auream, gemmis distinctam, recusavit, mitrā alboque velamine contentus. Sed postea igitur, et in Ecclesiae splendorem merito assumpta est; quando? aut quomodo? nondum


page 405, image: bs405

expedio. Vide, praeter alios, Paschalium, qui de totā re istā coronariā operose, et suse, et docte. Sed quia de Diademate Imperiali verba feci, vota adjungo, ut Serenissimus noster, Optimus ille Principum, supremo hoc radio aliquando Europam, et omne genus humanum illustret. Tu vale Amplissime et Perillustris Vir, et PVTEANVM tuum ama. Lovanii, VI. Kalend. Martii. oo. ICC. XII.

EPISTOLA XCII. CORNELIO LVMINEO MARCANO suo.

Oscelus! ō plagium hominis, nec hominis! Itane, Suavissime MARCANE, illi LESSVS, illi tui LESSVS, quos exspectavimus, perierunt? Iterum, ō scelus! ō plagium hominis, nec hominis! Sub amici personā nefarius fuit, ut maxime noceret: ad alia audax, summum scelus furto perfecit. Nunc vero noster


page 406, image: bs406

hic quoque dolor est, et eosdem amisimus LESSVS, quia non legemus: ille, quod sibi rapuit, subtraxit omnibus: dignus profecto, qui carnificis manum dorso scribendo lasset, et ex infamibus scalis in litteram longam extendatur. Nummos furari capitale est: quid ergo, ingenii labores? Sed lateat tamen, quisquis ille fuit, illaesum tergum collumque habeat: ne poena desit, improbitatis suae oblivisci non poterit: imo nec fruetur libro, quo ut indignus esset, Rempublicam fraudavit. Tu vero hac etiam vindictā contentus, satis putabis, semel ingemuisse. Sapientiam cogita: huic ut lites, magnā animi constantiā contemnere debes versus, quos admirabili ingenii felicitate panxeras. Ne aestimares, perierunt. Et habes tamen quo te soleris, et excites: ALEXIVS superest: cum multa impudentissimus fur auferret, reliquit fortassis quod optimum est. An opus etiam verbis? Nautam tibi propono: post tempestatem et ejectas merces, mox


page 407, image: bs407

reficit rates quassas, et quantum amisit, a mari iterum exigit. Quid agricola? arbuscula si extincta, novam plantat, caelo et solo labores denuo suos credit: imitare. Nihil novi, citra famam stetisse quod admirari possis: quicquid composueras, jam Fortunae commissum erat; aliquā perire injuriā poterat, et extingui. Tuum cense, quod potes scribere: alienum, quod scripsisti. Etiam dico? quantum deinceps scribes, non periit; quantum non lugebis, servatum est. Iam si in lucem surrepti labores venient, tibi venient: te Auctorem indicabunt: si non, de tuo certe illustrari plagiarius non poterit. Sed heus; cautiorem deinceps hoc damnum te faciat. Sunt homines aliqui

Cum senis manibus, genere Geryonaceo,
Quos si Argus servet, qui oculeus totus fuit,
Quem quondam Iovi Iuno custodem addidit,
Is nunquam servet.



page 408, image: bs408

Arce, arce, mi MARCANE: interdum, qui per blanditias se insinuant, et benigne injiciunt manum, polypi; quicquid tetigerint, tenent. Sic nunc salve, et, ut Italia placeat, Reverendissimum ANGELVM GRILLVM, virum ter maximum cogita. In Museo meo, horā, ut veterem populi Romani consuetudinem imiter, III.

EPIST. XCIII. Mediolanum. FREDERICO CARDINALI BORROMAEO, Archiepiscopo Mediolanensi.

POST ultimas litteras, adire Humanitatis tuae limina munusculo decreveram, et quem non desero cultum, expresso velut signo testari. Sed quid? quia adhuc imperfectum est, redeo ad Epistolam, ut quid praestare velim, indicem, a culpā silentium remouens. Etiam non scribendo peccare deinceps poteram, et videri de pristino affectu remisisse; sed amando, silere non poteram, nisi


page 409, image: bs409

in parte peccarem. Ego vero ut Principem te esse memini, et inter purpuratos Ecclesiae Proceres, virtute, doctrinā, facundiā eminere: ita quoque moribus ingenioque benignum esse, et ad omnem humanitatem factum. Quo fit, ut potius comitate tuā ad scriptionis sua vissimam consuetudinem provocari debeam, quam majestate absterreri. Cum vero in maximis negotiis ita verseris, ut imitatione quadam numinis minora non negligas; me certe de Litterulis loquentem, hilari fronte admittes. Viam enim sternere hac nunc epistolā volui, non quasi negligentiā aliquā meā obstructam, sed tamen post intervallum aliquod verecundiā impeditam. Vt enim qui a luce recessit, et umbris tenebrisque circumfusus est, difficulter iterum in Solem erigit oculos, et ad lucem [gap: Greek word(s)] : ita mihi contingit, postquam a te publico Litterarum Italiaeque Phoebo in hanc noctem afflictae et gementis hactenus Belgicae veni. Nam quia caligo quaedam


page 410, image: bs410

familiaris esse coepit, tanquam in nocte obscuritas, nescio quae imbecillitas oculos animumque invasit; ut quae alibi stellae duntaxat sunt, et creperā luce scintillant, videantur mihi Soles esse: Sol vero ipse majus quiddam diviniusque habere, quam ut acies mea sustineat. Quia vero etiam nubium et concretae aurae velut flammeo auri illius Dei corusca facies tegitur, neque diem tamen mortalibus subtrahit: sic tu Optime et Virtutibus Illustrissime Antistes, aliquid concedes debilitati meae, et radiantem illam dignitatis gloriam, humanitate tibi agnatā paullisper contrahes, ut sustineam. Nam, quod animo ipso dictum putabis, te videre, tuus esse cupio, tuoque patrocinio atque beneficio censeri. et in hunc potissimum finem vitae studiorumque rationem dirigo, ut placuisse Viro Doctissimo, Praesuli sanctissimo, Principi humanissimo BORROMAEO, a Posteris dicar; sed ingenio quoque meo, obsequio, diligentiā, aliquid ad aeternitatem consiliorum tuorum


page 411, image: bs411

contulisse. Ita crede, vive, vale magne Litterarum pereuntum vindex, et pro voto Bibliothecam promove. Lovanii, Nonis Feb. oo. ICC. VIII.

EPIST. XCIV. Lovanii. PETRO WADINGO, Societatis IESV, Viro facundissimo, et Sodalitatis Directori.

VLIERBEKANO adfui, et communem Sodalitatis petitionem exposui. Annuit, nec annuit: promptum se dicit, et facturum quantum volumus; sed nisi impedimentum intercurrat. hoc autem quam facile est, et repente nascitur! ut fungi solent, quos levi imbre tellus provocata fundit. In rebus omnibus negotiorum quidam velut venti sunt, et subitas cogunt nubes, caelumque obducunt. Itaque adfui ego, nec adfui; quia omnino non impetravi. De Oratione, quid ni velim, quod tu cupis, tuisuadent?


page 412, image: bs412

quo animo dixi, audebo edere: ut sciant omnes, Pietatis studia et Eloquentiae jungi posse; sciant, me Societati vestrae amicum esse, et placere: cui si nomen meum impendam, tantum reddam, quantum accepi. ab eā velut sedulā Litterarum nutrice et magistrā, eruditionem hausi. Itaque gloriari sic quoque nunc incipiam, quod bonum hunc affectum aliqui fortassis carpunt. O mi Pater! sic vivitur; et mores nōsti. Sed meum animum secura quaedam tranquillitas munit. Tu me ama, et tui ament; caelum tangam: adnitar autem, sic me Deus juvet, ut magis magisque benevolentiam istam merear. Salve, et feliciter Sodalitatem rege; quam ut omnes, omnes ament et frequentent, docta illa tua, nec minus pia dicendi majestas faciet. In Museo meo, a Dissertatione publicā.



page 413, image: bs413

EPIST. XCV. Mediolanum. RAPHAELI MONTORFANO suo S. D.

SCRIPTIONIS moram non excuso, mi MONTORFANE; vacare tibi debui, imo potui, etsi in varias hactenus curas divisus. Sed amor noster plenam et officiosam epistolam exigebat, velut ex promisso. Itaque non scribere, quam pauca malui. nunc vero (ne suspecta mora sit) pauca, quam non scribere. De itinere scio te scire. Pervenimus, et ex voto auspicia fuźre. An dicam etiam? Plane ad Musarum quietem et voluptatem reversus sum; et in his nunc collibus, vallibus, pratis, extra strepitum armorum, et omnem teli jactum ago; et tum felicior, cum te cogito, in cujus animo Virtus, Candor, Probitas habitant. Sed ō nunc etiam te fruar propius: tecum ambulem, imo disseram! Calamo fiet; Litterasque tuas (crebras et copiosas


page 414, image: bs414

dabis) in aprico et opaco ruminabor. Tu meas quoque, cum solus eris, ne solus sis. Sermone, nomine, affectu adero, quia scriptione: non ad latus, sed in sinu tuo, saepiusque manu. Non jam audies loquentem, sed videbis; fortassis aliquando iterum auditurus. Nunc ubi sum, juvat esse. quid ni? in Patriā, inter bonos, et cum bonis. Tales Belgae, et Belgica Iuventus, quam LAVDATVM ivi. ipsum librum, ubi prodierit, accipies, et in exemplum filiolis tuis promes. Nunc vale cum sua vislimā uxore, et a me meaque salve. Patrem, Socerum, Socrumque includo, atque liberos. Lovanii, Postridie Kal. Mart. oo. ICC. VII.

EPIST. XCVI. Ruraemondam. PETRO BOSCHIO V. Amplissimo Cancellario Gelriae.

NVNC certe experiri cogor humanitatis tuae opem, et simul publice ostendere, quo affectu hominem


page 415, image: bs415

complectaris, qui ingenium Litteris occupat. Is ego qui scribo, et ecce in tuo Senatu lite implicor, propemodum jam hornā. Ego, et sic fratres mei, sororesque; imo noverca, et pars hereditatis a patre nobis relictae. Hanc CONRADVS SEGERVS avunculus meus, nuper miles, et bello adversus Batavos Ductor cohortis Germanicae, ad octo millia Florenorum, et amplius, oneraverat; et Collegam sive Symmachum habuit, GODEFREDVM BYLIVM, quem nos jam adversarium. Avunculus obiit: quod a vivente extorquere non potuimus, conati sumus e defuncti bonis petere: et ecce remora fixa est. Prodiit post alios BYLIVS, et aliquot sibi contendit millia deberi, e ratione militari. Agitur de bonis Avunculi, et villā Swolgianā: huic ut manum injiceremus, veniam petimus, et obtinemus. Sequitur BYLIVS, petit pariter, obtinetque; sed nescio quā celeritate usus, prior injicit. Res in litem deducta est.


page 416, image: bs416

nos quia petendo, ille quia invadendo praevźnit, aequiorem se putat caussam prosequi. sed non intelligit, se petitione nostrā jam exclusum fuisse: quia obtinuimus, petere non potuit: quia invasit, jus nostrum occupavit. Sic collidimur, et in hac jam luctā haeremus; quam ut auctoritate prudentiāque tuā dirimas, obnixe rogo: simul ut caussae examen a rebus personisque pariter deducas. Caussae Patronum, TILMANNVM BREIVM habemus: et hunc audies. Est jam quoque altera difficultas de Molā Venlonensi, quam plures Creditores urgent: in numero igitur et nos sumus; sed ne frustra, sperare ab humanitate tuā audemus. Vale. Lovanii, quo uterque meus frater venit, ut cum litteris deinde meis ad te irent. III. Eid. April. oo. ICC. XII.



page 417, image: bs417

EPIST. XCVII. Antuerpiam. ANDREAE ETTENIO V. Amico, Medicinae Doctori.

IN excusationem ut verecundiam nomines, qui sic scribis? O mi ETTENI, Veneres et Elegantiae tam felicem tibi manum, Prudentia et Sapientia mentem tam felicem dirigunt. nisi tam audax, quam eruditus sis, in te et in amicos peccas. Sed an de stilo dubitare ego poteram, oris tui facundissimis deliciis jam aliquoties imbutus? Scribe igitur, ne excusatione deinceps opus sit: vel etiam verecundiae sume velum, ut sic scribas. Profecto quam me ames, ipso ingenio potuisti ostendere: tanquam respondeas, scribis; et sermonem meum velut epistolam aestimāsti. De Praetorio autem vestro dixeram, quod compactā operis majestate robustum vicinā aedificiorum umbrā non parum deformatur:


page 418, image: bs418

annon structum, ut extra impedimenta sit, et liberam faciem ostendat? Omnino igitur in hac re aliquid compendii repperisse videor: et audacter potes promittere. Suggeram enim, ita me venustas nobilissimae urbis amet, qui et forum in pulcherrimam laxetur formam, et minus damni civitas sentiat. Atque hanc ingenii mei benevolentiam si ad Senatum Clarissimus ROLANDIVS referet; quanti et me et Curiam omnes faciunt, simul intelligam. Placere Epicuri imaginem vehementer gaudeo. Et quid ais? jam IODENI manu politissime descriptam? Amo virum, qui tam benignam operam dedit: te, qui curasti. Absolvat quoque munus suum [gap: Greek word(s)] , aes gemmamque fodiat, ut superstitem Gargetii Senis vultum, in libris, imo in annulis circumferamus. De gemmā tu ipse statue: sive exsurgat facies, sive impressa lateat, usum aut monilis habebit, aut sigilli. Nomen plenis Latinisque litterarum notis subtus adscribatur:


page 419, image: bs419

EPICVRVS. Nam illas Graecas E [gap: Greek word(s)] IK. A [gap: Greek word(s)] HN.quas ostendi, etsi in nummo, eādem imagine insignito, apud IONAM BILERVM IANVS RVTGERSIVS, curiosissimus ille Antiquitatis censor; et apud M. ANTONIVM MVRETVM IOSEPHVS SCALIGER viderunt; tamen ad gemmam nolim transferri, nequis fucum censeat. Quod reliquum est, fidem cimelio huic seorsim ego adstruam. et hoc jam satis, SCALIGERI fuisse: a quo ad RVTGERSIVM, et inde ad me venit. Scimus igitur hunc Epicurum esse, ideoque publicamus, nunc tandem conspiciendum publice, quo a tot jam seculis Litterae caruerunt. Nimirum tam iniquos hic ille Sapiens Posteros expertus est, ut qui celeberrimus olim, nunc propemodum solus lateret, sive neglectus, sive extinctus: ille, qui vitae regulam, et innocentiae custodiam, etiam ab imaginibus deduxit. Recte, et hac mente Seneca, Epistolā LXIV: Quidni ego magnorum Virorum et imagines habeam, incitamenta


page 420, image: bs420

animi? et natales celebrem? quidni illos honoris caussā semper appellem? quam venerationem praeceptoribus meis debeo, eandem illis praeceptoribus generis humani, a quibus tanti boni initia fluxerunt. Ipsum vero Epicurum ut audias, imo ut videas, junge Epistolam XI. et XXV. Vale, et rescribe. Lovanii, Pridie Eidus April, oo. ICC. XII. De Sectis Medicorum Antiquis ut absolvas, vehementer te rogo. Clarissimum ROLANDIVM officiose salvere jubeo.

EPISTOLA XCVIII. ALEXANDRO TRZEBINSKI, PETRO OZGAE, IO. BAPT. GOBAVIO F. Contubernalibus suis.

NOs vero et jucundo et serio interdum sermone peregrinamur; quem cogitatio vehit, rerum utilium et scientiarum desiderio stimulata.


page 421, image: bs421

Sic neque a consuetudine tam eruditā alienum, quod de Stadiis quaesitum hodie, non eodem apud omnes spatio definitis. Quia breviter voluistis confirmari, quae dixi, calamo usus sum, et quantum observatio dedit expressi. In Stadiis discrimen esse, dissensus aliquis scriptorum indicat. Ergo hanc faculam capite, et distinguite. Est Graecum, est Italicum. GRAECVM communiter est centum passuum, sive pedum sexcentorum. Sic Herodotus libro II. [gap: Greek word(s)] . Sic et alii: quia hoc spatium, ut prima origo est, uno spiritu cum confecisset Hercules, constitit; Stadiumque [gap: Greek word(s)] , id est, Statione appellatum. Dixi communiter; quia et in Graeco discrimen. Censorinum audiamus, lib. De Die Natali, cap. XIII. Sunt praeterea et alia (de Stadiis Graecis loquitur) longitudine discrepantia: ut Olympicum, quod est pedum sexcentum. Item Phythicum, pedum oo. Nisi tamen hīc error est. nam reliqua Stadia


page 422, image: bs422

Olympico minora reperio, apud Agellium, lib. I. cap. I. ubi ex Plutarcho scribit, scite subtiliterque ratiocinatum Pythagoram Philosophum, in reperiendā modulandaque proceritate Herculis. Nam, inquit, cum fere constaret, curriculum Stadii, quod est Pisae ad Iovis Olympii, Herculem pedibus suis metatum, idque fecisse longum pedes sexcentos; caetera quoque Stadia in terrā Graeciā ab aliis postea instituta, pedum quidem esse numero sexcentūm, sed tamen aliquantulum breviora: facile intellexit modum spatiumque plantae Herculis, ratione proportionis habitā, tanto fuisse quam aliorum procerius, quanto Olympicum Stadium longius esset quam caetera. Iam vero ITALICVM, centum vingintiquinque passuum est, sive pedum sexcentorum vigintiquinque. Ita Martianus Capella lib. VI. De Nuptiis Philologiae: Singula vero Stadia centum vigintiquinque passibus explicata. Et Plinius, lib. II. cap. XXII. Stadium centum vigintiquinque nostros efficit passus, hoc est pedes sexcentos vigintiquinque. Vbi non frustra


page 423, image: bs423

etiam, nostros. nam Passus Graecus, ut est apud eundem Herodotum, pedes continet sex: Italicus, quinque duntaxat. Adjungo Censorinum, loco signato: Stadium autem in hac mundi mensurā id potissimum intelligendum est, quod ITALICVM vocant, pedum sexcentorum vigintiquinque. id est, passuum centum vigintiquinque, priori summā in quinque divisā. Hinc etiam in libello de Limitibus, Stadialis ager eodem numero circumscribitur: Porro Stadialis ager habet passus CXXV. Id est, pedes ICCXXV. cujus mensura octies computata Milliarium facit. Milliarium, sed Italicum, quod est pedum quinque millium, sive passuum mille. Alia ipsi observabitis. Quod ad rem (exercemur enim) non quod ad Quaestionem facit, addo; in Palaestrā Stadium fuisse; imo Stadia, sed tecta, ubi per hiberna tempora Athletae exercebantur. Id Vitruvius docet, lib. v. cap. XI. et alludit Martialis, lib. III. Epigrammate LXVIII. ad Matronam Pudicam:



page 424, image: bs424

Cymnasium, Thermae, Stadium est hac parte: recede;
Exuimur: nudos parce videre viros

Sed quia Palaestram nominavi, excitare vos audeo, ut magno animo haec studia capessatis, bello et inertiae, et ignorantiae, et ineptiis vulgi indicto. Disseruisti tu proxime, ALEXANDER, super illo Senecae, lib. v. De Beneficiis: Exercetur et aperitur opere nequitia, non incipit; et egregie disseruisti: disserui ipse, ut magis etiam et te, et caeteros Athletas meos excitarem. quid Recitandum perendie, Schematismus indicat: MAGNA FORTVNA, MAGNA SERVITVS est. Non potest haec gnome stilo explicari, nisi e Sapientiae rivis materia colligatur, et mens assurgat. Quid est Fortuna? quid haec omnia, quae admiramur stulti, et suspicimus? Ego unumquemque ad se duco: se despiciat, et facile contemnet caetera; sed cogitet examinetque seipsum, et jam despiciet. Videte, an argumento


page 425, image: bs425

affines hi Senarii, quos sepulchro Viri nuper magni, et de Fortunā non questi, heri inscripsi, Viri vicini mei:

HOMINEM VT SCIAS FVISSE, QVI IAM MORTVVS,

TE COGITA: SED ESSE HOMINEM VTI TE SCIAS,

VT COGITA, QVI VIVIS, HVNC IAM MORTVVM.

Et quia mentem salubrior cogitatio trahebat, in hos adhuc versiculos erupi:

Quid homo? quid est? quid vivum. et inter mortuum
Distat? Mori iste coepit, ille vivere
Iam desiit: vitae necisque nexus est.
Quicumque vivit, parte magnā, is mortuus.
Protollere ad mortem gradum, hoc vere est mori:
Sed vivit ille, qui mori se intelligit,


page 426, image: bs426

Virtute qui mentem subactam Numini,
Ipsamque vitam Aeternitati consecrat.

Hoc igitur est homo, hoc est vivere, hoc est mori. Si recte examinamus, Stadium est, et currimus: Stadium est, quod stultissimis votis longum mortales iter faciunt, et errorem aliquem vitae. Felix ille, qui ultimam illam lineam, velut proximam, quotidie expendit, Deum paratus vocantem sequi. Non tempore, sed virtute vita mensuratur. mori nondum didicit, qui vitae cupiditate obsidetur; imo non vivit, mori qui non didicit. Ergo e Sapientiae regulā vivendum est, ut familiare nobis fatum faciamus; ut cum Parca fusum impleverit, vitam possimus contemnere. Ab his Litteris, a Religione haurienda praecepta sunt, quibus animus roboretur: et hoc ipsum ex intervallo lubet inculcare. Ita dico, inculcare, sed ut ipse usurpem. Quid etiam aliud hīc


page 427, image: bs427

domi, et in libris; quid foris, et in Scholā ago? Hoc unum, DISCO MORI. Facite vos quoque, et sic in Contubernio isto tanquam Virtutis Doctrinaeque Stadio agite, ut fuisse aliquando delectet. Id ex animo Deum precor. Eidibus Aprilis, oo. ICC. XII.

EPIST. XCIX. Mediolanum. IO. BAPTISTAE SACCO, V. C. Senatui a Secretis.

VT Musa, sic quoque conjux mea, facilis, foecunda, [gap: Greek word(s)] . Ego vero quam strenue et [gap: Greek word(s)] , audire quam referre malo. Loquuntur ipsi libri, ipsi liberi; et in utrisque imago mea expressa. Liberi certe meliori sexu meliorem originis suae partem, id est patrem [gap: Greek word(s)] : in libris alibi imbecillioris aliquid aut sequioris esse notae, non negaverim. Equidem [gap: Greek word(s)] meā delector, neque


page 428, image: bs428

tamen glorior. [gap: Greek word(s)] simul et [gap: Greek word(s)] florentem familiam faciunt: atque istas, non sine consilio, Homerus, ubi familiam describit AEoli, anteponit. Serio dicam: [gap: Greek word(s)] , inhonestum; [gap: Greek word(s)] , impium; [gap: Greek word(s)] , crudele. Hoc et illud, Veteres usurpabant, etiam impune: istud nostri hodie, et ignobilitatem sequioris sexus manisestā calumniā mulctant. Feminae quoque partem sibi generis humani vendicant, imo laudem: quippe e semine quoque nostro et sanguine, ratione praeditae, oratione instructae; etsi infra Viros. Sic judico; sed Masculum (si comparatio fiat) meliorem. Suffragatur huic sententiae ipse Philosophus, lib. I. de Rep. cap. V. [gap: Greek word(s)] . Non frustra igitur Euripides.

[gap: Greek word(s)] .


page 429, image: bs429

Sed obsecro, uxor tua ne audiat: imo audiat; parźre enim illa marito suo didicit; cur non et parere? Anni nunc vetant. Mea utrumque munus hoc obibit, parendi [gap: Greek word(s)] ; pariendi [gap: Greek word(s)] . Sic Lucina, sic [gap: Greek word(s)] faveat, ut qui nati ac nascentur adolescant. De reditu meo video et amo bonorum desiderium. Vin' sententiam meam serio? Non AMBIO: si publice tamen evocer, ostendere velim, quanti et te, et amicos meliores faciam. Hos salvere omnes jubeo, te animitus [gap: Greek word(s)] , cum suavissimo Lare. Haec Epistola ELICIA est, et ad uberiores meas poscit. Da quoque uberes. an dedisti? da tamen. Lovanii, VI. Kal. Sext. oo. ICC. VII.



page 430, image: bs430

EPISTOLA C. Bruxellam. CORNELIO WYTFLIETIO, V. C. Curiae Brabanticae Graphiario.

IN litteris tuis verus affectus emicat, Vir Clarissime. Quid dicam? ut amas, ita scribis; et beneficium addis, quotiescumque scribis. Sic vero Orationem meam DE PVRIFICATIONE VIRGINISMATRIS recepi, et APOPHORETA: in quibus tamen doleo nectuum, nec aliorum quorundam nomina legi, tam impense studiis meis faventium et votis. Quid feci? velut hortum seminavi: ignobiles alibi herbas (bene si non noxias quoque) casus produxit: inter flores vile quoque lolium superbit. Ergo flammantes violas (talem Clarissimum Virum et Senatorem habeo NICOLAVM VANDEN BRANDE) et vernantes rosas, et plura soli lumina areolae meae ignorant.


page 431, image: bs431

Solent et pulvilli buxeo supercilio muniri et ornari: isti mei nudi, et velut calvi; quia IOACHIMVS BVSCHERVS non legitur: imo aridi sterilesque; quia nominis tui fluento non rigantur. Sed mi WYTFLIETI, ut scriptio, sic et editio ista repentina fuit: congessi Epistolas, quae in manu erant, et ut res et negotia tulere, quae ad amicos, aut non amicos missae. Majori sane velim munere Curiam vestram adire: alloqui singulos et venerari, id est, disjungere a vulgo. Fiet, sic Deus faveat, et aliquod adspiret otium, seu quietem. Filium GREGORIVM tuā et ipsius caussā amo; facturus, quicquid a docentis et dirigentis industriā exigas. Quid vero? te hoc aetatis tam virilem esse, ut foecundus sis? Avus esse debebas, et Pater etiam fis? Filii jam robusti sunt; et cum sic agis, munus suum vident, ut conjugem habeant, liberos gignant, et extendant stirpem. Extra jocum: pulchrum hoc est, florere adhuc arborem,


page 432, image: bs432

et dedisse plantas, quae maturae sunt. Fruere hac felicitate, complectere quos genuisti imo quos gignes,

Et natos natorum, et qui nascentur ab illis.

Lovanii, III. Eidus Martii, oo. ICC. XII.



page 1, image: cs001

ERYCI PVTEANI EPISTOLARVM ATTICARVM CENTVRIA III.

EPISTOLA I. E. PVTEANVS [correction of the transcriber; in the print PVTEAVS] DAVIDI FLORITIO RIQVEBOVRG-TRIGVALTO V. N. Amori ac Delicio suo S. D.

MAGNO me affectu alloqueris, Clarissime Vir, et tanquam vetus jam amicus. Sed talem te doctrina facit, et mens ipsa bona, facilem, humanum, in studia et vota mea profusum. PALAESTRAM institui, et ut commendarem juventuti, celebravi. Famam res invenit; infelix tamen; qui Patrocinio adhuc destituta. Meā aetate si consilia terminem, accusare fortunam non possum: feci, quantum nemini adhuc in mentem venit, et


page 2, image: cs002

in publicum vires ingenij contuli, cum multorum fructu. Sed quid est? Haerent adhuc cogitationes generosae, quia aeternitatis tutelā carent. Omnia magna fulcro indigent, ut perennia sint; et ut caelorum onus perpetuum homini incumberet, Atlantem aliquem vetustas finxit. De PALAESTRA sic judica: nisi Principis viri liberalitate foveatur, desinet. Et quis ille, qui tanti litterarum dignitatem faciat, ut ad sumptus deducatur? qui celebrari velit, et impendere? Ego tamen in unum hunc illustrissimi animi nominisque Heroem conjicere oculos ausus fui: in unum inquam omnis virtutis et humanitatis exemplar: cui, ut leve erit, Patrocinium hoc amplecti, domicilium et quae adhaerent dare ita gloriosum puto, aeternum fundare opus, et quod Auctorem suum nunquam non loquetur. Reliquum est, ut bona vota tu consilio tuo provehas; ut tu, inquam, in partem gloriae hujus venias, amator ipse bonae mentis et fautor. Bene de Principe tuo mereberis


page 3, image: cs003

et rem totam litterariam tibi obstringes: ego autem, quantum omnes capient beneficium, libenter debebo. Plura dicerem, si aut minus me amares, aut doctissimus non esses. Quia aeternitatem suadebis Principi, pulchrum erit quicquid ages. Itaque litteras tuas exspectabo, ut quid porro sperandum sit, intelligam. Bonum omen: te amicum nactus sum, quem ego, quamdiu ero et vigebo, colam. Sic vale Lovanij, Postrid. Non. Septemb. oo. ICC. XII.

EPISTOLA II. DAVIDI FLORITIO S. D

VEhementem amorem deprehensa semel animi pulchritudo concitat. Ego post quam te vidi et simul audivi, divini aliquid repperisse visus sum: ita quicquid in homine sublime et excelsum, faventź naturae Genio, possides. Illae animi sui dotes praestantissimae, velut stricturae sunt: me certe adusserunt; et quidni corripi facilem a tam bono igni? Sed


page 4, image: cs004

novisti amantium vota: amari qui amant cupiunt. Ego hoc nunc tormento affectum meum vexo, tuum ambio, quem tamen impetravi. Nisi in primā amicorum classe censeor, parum adhuc amor: imo quia censeor, ecce calami fiduciam profero et quae ago moliorque, placere tibi imprimis cupio, juventutis, litterarum, atque Reipublicae caussā. Palaestram bonae mentis nuper tibi commendavi: de quo instituto pluradicerem, nisi meum esset. Sed et famam ipse fructus diffudit. Si durare Eloquentiae, Prudentiae, Sapientiae cultum, si florere ingenia, et aptari rebus magnis aeternisque, pulchrum putamus, addent hae exercitationes saeculo quod omnis posteritas aestimet; Patriae, quod reliqua Europa imitetur et exprimat. Sed mi FLORITI, Principe opus, Heroe opus, qui rem ubique jam celebrem, in gloriam suam vertat; qui intelligat, famae securitatem a litterarum potissimum studijs pendere. Breviter igitur: neque enim ignoro apud quem loquar:


page 5, image: cs005

quem tu Patronum habes, Palaestrae ego designavi. Tanti nominis lumen excipient bonae, nec unquam taciturae Musae, et magis evehent. Musae, sed fovendae: quae iniquissimo hodie fato passim jactantur. Quisquis tamen illas coluit, nomen invenit: et Spartani olim, Martiales homines, quoties pugnandum esset ijsdem sacrificabant. Quia praeclarissimas Principis tui virtutes, humanitatem, benignitatem, vehementer ego veneror; illum mihi propono, quem aeternum Palaestra mea celebret. Audeone igitur adire, et deferre hoc Patrocinium, ab omnibus omnino gentibus extollendum? Ante omnia domus necessaria est, sed aptanda usibus juventutis, ut cum dignitate exercitationes instituantur: reliqua suā sponte accedent: etiam Bibliotheca; quā solā aeternitatem consequi illustrissimus Princeps poterit. Plura jam non licet: minus enim valeo. THYRSOS istos adjungo, ut obiter minuta scriptione te oblectes, et hic PLOVVIERIVM meum videas


page 6, image: cs006

si nondum ille reversus. Caecitatis exemplar nullum jam invenio: Comi submittam. Vale. Lovanij, VI. Kal. Octobr. oo. ICC. XII.

EPISTOLA III. DAVIDI FLORITIO S. D.

NVNC vere intelligo, quo animo in Illustrissimum Principem tuum sis: de Palaestrā meā loqui voluisti. Quid doctrina possit, et ingenium eloquentiā instructum, intelligis, quia et doctus, et eloquens. Ergo dignum Inflitutum judicas, cupis Patrocinium siue Auraicum, siue Nassovicum ab omnibus omnino hominibus appelletur. Sed et me profecto sic inflammārunt tuae litterae, ut nisi Patronum ego habeam, quem tu Principem; imo nisi Principem ego, quem tu Patronum, frustra excoluisse stylum ingeniumque videar. Ista arma mea sunt; scribere et celebrare magnas mentes; meum istud opus. Sed ne unus id agam, Palaestram


page 7, image: cs007

institui, in quā cum praestantissima ingenia ad eloquentiam et sapientiam exerceantur, perennis scriptio dictioque erit in laudem tanti Patroni. Honorem igitur istum tam Magno defero, et meam simul industriam consecro, meorumque. Quod peto, juventuti peto: imo quod peto, exiguum est; et hoc ipsum sie dabit Princeps, vt amittere non videatur. Et quod illud? Dixi: Domicilium, in quo Exercitationes fiant, et paullatim Bibliotheca publica instituatur. Frontispicium nomen Principis et insignia geret, et bonam simul Mentem loquetur. Domum habere Lovanij, etiam extra hanc occasionem Auriaci velint: sed ad hanc quae necessaria sint, usus et necessitas indicant: annua haec cura est, ut imbres nivesque tectum arceat, et murorum robur conservetur. Sed haec coram. Epistolam, quam ad ipsum scripsi Principem, trade; et hoc age, quod prudentia dictabit agendum esse, et ille tuus in tantum Heroem cultus. Vt me ames, vehementer


page 8, image: cs008

rogo, et ut omnia promittas meo nomine, id est, ut me penitus tibi jungas. Cum omnia faciam, te imitabor: nam tu, quia verae illius gloriae studes, excitare me potes, ut et studia et labores felices putem, nomine auspicioque tanto subeundos. Sic nunc vale, et salve a minus valente. Siquid hīc igitur minus accuratum valetudo excuset. Lovanij, Prid. Non. Octob. oo. CIC. XII.

EPISTOLA IV. DAVIDI FLORITIO S. D.

PVsillum illud silentium mihi felicitatis quadam usurā pensas. Nam quid laetius esse potuit, quam sic affectum in litteras Principem esse, ut paratus sit, efficere, quod iam omnes incipiant admirari. Ergo docebit ille et hoc, et quod sequetur seculum, non defuisse ingenijs Moecenatem: ostendet etiam

Quo virtus animo creseat, vel splendor bonore.


page 9, image: cs009

vincemus noctem temporum, mi FLORITI: ecce discussā nube, benevolentiae suae radios exserit ille tuus, ille meus, ille omnium, et solis negotium agit. Dicam amplius: vincit solem, quia nunquam occasurus. Mehercule incalui, ut litteras tuas legi, eodem quoque jubare perfusas. Sed nunc video quoque, a Musarum studijs alienum esse non pose, qui vere magnus est, Prorsus non potest famam spernere, qui meruit. Sic qui perfectum proponet Principem, AVRAICVM nominabit. Virtus quidem seipsā contenta est, et sine encomio loeta: sed propagare exemplum, et dare ingenijs scribendi ansam, virtutis quoque opus est. Ad rem igitur. Proposueram Palaestram, sed, quia hoc negotium ob graves, ut intelligo caussas arduum amplius praesto: devovere meipsum Principis tui gloriae et consecrare constitui. At sane, si recte momenta expendamus, facilius iam Iuventus Patrono, quam ego caream: a me alla pendet, et a munere, quo fungor.


page 10, image: cs010

Vt sustineam, haec auxilia facient, ad quae promptum Heroem tuum scribis. Etenim quamdiu Professor Litterarum erit, vigebunt exercitationes bonae mentis: institutae, ut durent. Et durabunt, si patrocinio AVRAICO ipse stabo. Ab arbore qui fructum exigit, radicem fovet; frustra ramos irriges: sic de juventute nemo meretur melius, quam qui doctori vires subministrat. Hoc fere agit saeculi nostri liberalitas, ut discant omnes, nemo sit qui doceat: et tot iam collegia, seminaria, scholae sunt, ut inveniant adolescentes, ubi otiari possint. Aliud quidem Palaestrae institutum est; sed tamen eadem fortunā censeatut. Faciat Princeps, quantum alij desperent, tamen collegium videatur instituisse, id est egisse, quod multi agunt. Cum murum incrustant aliqui, et titulo aditum premunt, palam indicant, sumptibus suis aliquot fortassis non discere Iuvenes, sed ali. Sic pulcherrimum liberalitatis officium interdum corrumpitur, et Principum virorum


page 11, image: cs011

animos ab Academiae curā auertit. Haec dum pressius examinarem, de alio patrocinij genere cogitavi, quod et facilius esset, et a solis tamen Regibus Principibusque solet usurpari: meipsum proposui. Reliquum est, mi FLORITI, ut quantum palaestrae nuper tribuisti, nunc PVTEANO tuo persolvas; imo, ut quantum me amas tantum nunc gloriae Principis tui adijcias. Ostendam autem, quod ingenui munus sit, et quantum praestare debeat, qui apud posteros loquetur. Bonā fiduciā dico: et hoc iam ingenio consecutus sum, ut aliquod nomen decusque geram, in cultiore quidem orbe. Multum feci, non prorsus obscurus esse post LIPSIVM, clarissimae famae virum, potui. Et cum aliquando Alexandri illud usurparem, quid nobis relinquet? inveni tamen, quod faculā quoque meā illustrarem. Non latuisse, magna hic iam laus est. Nam quo maior ille fuit, difficiliorem mihi ad famam viam fecit. Ire tamen volui, et sic venerari, quem


page 12, image: cs012

sequerer. Pietatem meam nemo accusabit: quantum progressus sum, ei tribui, cuius ductu atque exemplo stilum hunc movere coepi. Ante omnia hoc egi, ut scirent omnes, cui doctrinam deberem. Sic et multorum favor, ut erga LIPSIVM, etiam defunctum, perduraret, in me translatus est, quem post Phoebum velut Hesperum habuerunt. Auxit affectum, nescio quae similitudo formae. Quotquot enim robustā aetate cognoverunt LIPSIVM, in meā imagine redivivum censuerunt. Atque hoc admiratus est, cum Auditorem me haberet, vultumque meum cum imagine suā depictā conferret. Nuper etiam cum Lugdunum Batavorum venissem, confluebant ad me veteres illi amici LIPSII, et in PVTEANO imaginem jam mortui exosculabantur. Omnium vox una erat, illum vivere, illum redijsse. Ego qui eram, esse vix poteram. Passus igitur hoc formae tribui, quicquid benigne diceretur: ingenij doctrinaeque laudem Doctori meo rersignavi.


page 13, image: cs013

Stimuli tamen isti friźre; excitatus sum. Quod pridem tentāram, magis audere caepi; ut cujus imaginem possiderem corpore, etiam animo, quantum liceret, exprimerem: essem tandem, quem merito laudarent boni, alij imitarentur. In hunc finem ante annum aetatis XXV. Scribere et docere publice aggressus, non morosam mihi famam inveni. Sic generosā pellectus voluptate, quicquid alij divitijs, et nescio quibus votis impendunt, litterarum studijs consecravi. sed execro. Summa voti est, Principi tuo placere. Age, et capta mollia fandi tempora. Omnia efficiet, illud tuum vere

--- dulce loquendi Pondus, et Attonitas sermo qui duceret aures.

Iterum age, et vale. Lovanij, VII. Kal. Decemb. oo. ICC. XII.



page 14, image: cs014

EPISTOLA V. DAVIDI FLORITIO S. D.

HAEreo, stupeo: et quid hoc rei est? Vlyssem te putabam; et iam Sirenes omnes exprimis. Rapior, vincor sermonis suavitate: et hoc efficiunt tuae Veneres, ut vere credam e Latio in Galliam Suadae regnum translatum. Cur non usurpo igitur? ne aut rideas amplius, aut irasci etiam pergas. Si huc me cogis, equidem obsequi non possum, nisi ut displiceam. Silentium meum si odisti, permitte saltem ut Latine scribam: te libenter legam Gallice, qui ubi que magnus es. Sed nunc audi Vir praestantissimae mentis, et sic me ama, ut scias hominem esse, nec laudibus istis parem, quas depromis. Si non displiceo Principi tuo (nonne etiam meo dicam?) multum profecto consecutus sum: quia tibi placeo, displicere illi non potero. Veniam igitur, et Heroicum viri divini


page 15, image: cs015

vultum intuebor. Tum te complectar quoque et voce, et manu, adeoque toto corpore loquar. Breviter, Genio tuo aram statuam, et ostendam pectus hoc meum devotum tibi esse, et mansurum. Interea scribam tamen, ut anhelare me videas. Nunc salve. Raptim enim haec exaro, tabellario urgente. Lovanij, v. Kal. Decemb. oo. ICC. XII.

EPISTOLA VI. DAVIDI FLORITIO S. D.

QVod negas, facis; et cum scribis te non scribere, scribis. Humanitatis haec est, in quam ne peccem, dicam me scribere, cum silere videor. Nam profecto non parum a silentio abest, qui brevis est: nec iam invenio argumentum quo epistolam extendam. Tu vero brevis esse potuisti, ut omnia diceres. Etenim scripsisse ipsum Principem litteras, in pagellā tuā legi. Quid etiam? non. omnino etiam recte valere. Triste


page 16, image: cs016

hoc mihi, FLORITI. nunc ne irritum sit votum, quod concepi, tua opera faciet. Valetudinem ego precatus sum, et precor: tu dabis. Fac ut sine nube caelum sit; aut jam languere ipse incipio. Litteras interim velut radios excipiam, et serenitatem sperabo. Promulsidem meam si non spernis, ecce habes quod legas etiam, postquam brevis fui: in partem epistolae munusculum computo. quicquid alijs olim scripsi, tuum cense. sic loqui videar, qui silentium excuso; sic garrulus esse, qui brevitate pecco. Vale, et Excellentissimo Principi salutis vota defer. Lovanij propridie Kalendas Decembr. oo. ICC. VII.

EPISTOLA VII. DAVIDI FLORITIO S. D.

PRo affectu tuo ad me scribis: imo tanquam pars familiae vestrae sim, et velut [gap: Greek word(s)] , quae familiam tangunt, indicas. Tristia profecto; eoque


page 17, image: cs017

tristiora, quia in hilaritate nata. Legi scenam, et simul dolorem tuum, quem meum feci. Non potuit profecto laedi Collega tuus, nisi ut simul sauciari viderentur omnes, qui et scelera detestamur, et intelligimus quo fulcro Principis familia sustentetur, quo consilio floreat. Ergo amplius peccarunt Thraces illi, quicumque fuerunt, quam vulnerarunt. In ipsum Principem redundat injuria; et a laeso in amicos omnes dolor deriuatur. O infame et ignobile ferrum, quod sic maduit! nisi peiores etiam, qui audaciam adjunxerunt. Et quo velo piaculum suum; tegant? Quam scelesti fuerunt parricidali manu, tam inquieti jam nefariā mente erunt. O homines, non pro nostro caelo! Ad Lapithas abeant, Centauros imitentur. Etsi quomodo homines, qui humanitatem exuerunt? qui cum fortes esse non possunt, saeviunt? Vivet vero ille noster, et jam perennior post vulnera, quae ut breuissime coeant, tua industria faciet. Ignorarunt profecto te in


page 18, image: cs018

hac familiā esse, qui stringere ferrum ausi: Amplius curare poteris, quam isti laedere. Paene dixeram et absitomen: FLORITIVM sauciare debuerunt, ut Collega FLORITII periclitaretur. Sed tantum scelus existere in humano genere non potest. Te qui laederet, totam naturam violaret, et me occideret. Vivam autem, ut tu vitae meae delicium vigeas. Et tu vives, ut omnem a familia Auraicā mortem arceas, nisi quam exhaustae naturae necessitas tandem sera inducet. Vota mea erant, compellare, salutare, imo adire laesum, et officia illi mea deferre. Haec vota jam salutis facio, et tibi commendo. Vale: sic valebit ille, quem suspicio: sic valebo ipse. Vale iterum. Lovanij, Kalend. Decemb. oo. ICC. XII.



page 19, image: cs019

EPISTOLA VIII. DAVIDI FLORITIO S. D.

NVdiustertius litteras Principis accepi: hīc nunc responsum habes. Meliuscule eum habere, hodie e tuis vltimis intellexi. Pro PLOWIERIO meo pariter votum concipio, ut robustā valetudine sit, et ad pristinas amoenitates revestatur. Sed cui tu Apollo, Hygeia proxima est. Ego die Mercurij veniam, et cum bono Iove Principem (sic voveo) videbo. Sed fortassis aliquid gratiae et Venus suo die conciliabit. Occasionem non praescribam, sed accipiam. Vale meus Apollo. Lovanij, III. Non. Decemb. oo. ICC. XII.



page 20, image: cs020

EPISTOLA IX. DAVIDI FLORITIO S. D.

TRistem mihi casum narras, Suavissime mi FLORITI, et sic tristem scribis epistolam, imo ad dolorem me deducis. Quid enim? Columen vestrae domus per summum scelus laesum fuisse? Bone Deus, etiam nunc Centauri vivunt? et ferro saeviunt, ubi humanitatem experti sunt! Redimus ad barbara secula, et crudelitas quae bello placuit, laureata jam limina violat, et hilaritatis larem. Sed audaces isti vulnera uni viro, dolorem multis intulerunt: quotquot amamus et aestimamus unum, laesi sumus. Ego vero peculiariter accusare infestam hanc fortem possum: etenim deferre cultum meum, petere benevolentiae vicem decreveram; et hoc quoque Mercurio duce ad Iovem tuum ire: ecce prohibeor. Quid igitur? muto consilia, ad vota me converto: ut brevi


page 21, image: cs021

firmum et valentem videant hostes, quem petere ferro ausi. Ferro ignobili, infami; et sic ipsi. Age, quod agis, mi FLORITI, et qiā vales arte industriāque, hunc virum nobis, et ipsi Principi tuo restitue. Sed quia sollicitum te video, quia jam te AEsculapium esse; de meliori valetudine dubitare non possum. Quia servabis virum ac restitues, aram tibi statuam. Meā, et Principis caussā loquor: meā, qui ab hoc Amico operam amicam spero: Principis, qui carere isto fulcro non potest. Hunc affectum cultumque ut valenti deferam, tu effice, et ipse vale. Lovanij, Prid. Non. Decemb. oo. ICC. XII.

EPISTOLA X. PHILIPPO GVILIELMO, Principi Auraicae, Comiti Nassaviae.

IActa haec est alea, et jam innotuisse tibi, Illustrissime et Excellentissime Princeps, intelligo, quantum molior, atque adeo placuisse. Indicium


page 22, image: cs022

mihi litteris suis fecit Clarissimus FLORITIVS, hac etiam industriā, an pietate? apud omnes merito magnus, quod et gloriam principis sui intelligit maxime, et conatur stabilire. Etenim quia non rejecit Institutum meum, sed ad aures tuas detulit; quid de sublimi, et vere heroico animo tuo judicare Musae debeant, ostendit. Sed ad scribendi libertatem me quoque animavit et impulit. Quā suadā usus sit? laudavit affectum, quo praestantia ingenia, et praeclaras artes hactenus complexus es. Ego ut tenuitatem meam profiteor, ita humanitatem tuam adoro. Magna ea virtus, et in homine quocunque laudabilis, ab homine dicta: in Principe prope divina. Pulchrum est, velut e caelo demittere oculos, et magnitudinem serenitate commendare. Sic stellae lucent, sic ipse derivat in terram radios Sol, et libratum humileque naturae pondus illustrat. Nemo animum tuum infra Fortunam computavit; magnum omnes dicunt, et tamen facilem;


page 23, image: cs023

sublimem, et tamen benignum. Amari ab omnibus, hoc tibi prope uni et principi et Homini, Heroi et Belgae contigit. Quia vero magnitudinem facilitate regis, hanc adeo; quia tantum fastigium benignitate exornas, hanc veneror. Itaque si cultum meum admittis, proferre possum, quo apud mortales omnes aeternitatem tuam aestimem. Non enim solis armis Principum vivit gloria: magis diuturni, qui Musarum encomijs celebrantur. Tibi fortuna bellum negavit, ut majora bello, pacis consilio praestares. Plus est, fovisse Praestantes doctrinā viros, quam innumeros hostes confecisse: nec pauciores togam virtutes, quam sagum sequuntur. Animus in ipso otio magnus esse potest, et immortalitatem moliri. In te laudamus omnia, et ut omnium ingenijs maximus sis, jugi industriā conspiramus. Veteres plerique Heroes famam postumam litteris debent: et nos jam viles putamus litteras, nisi tuis potissimum laudibus occupentur. Hoc te rogo,


page 24, image: cs024

magne Heros, ut cum primus eorum sis, quos Belgae suspiciunt, digneris nomine et patrocinio tuo institutum, quo se litterae apud Belgas erigunt. PALAESTRA ea Bonae mentis est, toto nuper libro utcumque a me descripta; sed minor adhuc, quia nondum AVRAICA. Non deessent fortaffis alij, qui ultro ambirent hanc occasionem duraturi nominis, et conatus meos foverent: sed illi AVRAICI non sunt, id est, te minores sunt. Palaestra autem summo patrocinio stare debet, aut ne stare quidem. In hac autem re si ambitiosus sum, summas virtutes tuas videor aestimare. Nomen igitur AVRAICVM est, quod ambio. Nomen, et sic patrocinium, nunc ab omnium regionum hominibus, mox et ab omnium seculorum celebrandum. Tu ille eris princeps, cujus famae accedet, quicquid ingenia Belgarum poliet, et pulchrior juventuti nostrae erit eruditio, quia non sine tuo nomine discetur. Sed quam suave mihi interim erit, tuo, familiaeque


page 25, image: cs025

tuae praeconio occupari? extollere virtutes, quas omnis gens et aetas ad mirabitur! Longior sum, quam epistola permittat. Si non renuis Magne Princeps, quod ad tuam gloriam publicumque litterarum bonum paratus sum agere, coram aperiam; dicturus, et quid haec Palaestra sit, et in quo patrocinium consistat. Sic vale, et feliciter vive Illustrissime et Excellentissime Princeps, et me magnitudinis aeternitatisque tuae summum cultorem cense. Lovanij, Prid. Non. Octob. oo. ICC. XII.

EPISTOLA XI. DAVIDI FLORITIO S. D.

IN itinere adhuc es, an te felix Lutetia habet? Mihi certe proficisceris, et nusquam videris esse, dum abes: etiam Lutetiae iter habes. Interim hīc ego in quiete mea, inquietus sum, et animo vestigia tua sequor, imbres, ventos, omnemque aeris injuriam tecum perpessus. O


page 26, image: cs026

bene Principi tuo imo meo sit! O prospera et laeta omnia habeat, ille Dīs quam hominibus, ut vetus illud usurpem, similior! Ite, ite amoenitates omnes in Galliam, ite suaves Favonij nobis tantisper horror incumbat, nos tempestas vexet, et Ver destituat; ut sereno aere, et tranquillā rerum naturā Magnus ille Heros utatur. Ille valeat, ille vitam serenam ducat; et bene cum Belgis, bene cum Musis, bene etiam mecum agi putabo. Contendere jam tecum, mi FLORITI, audebo, uter magis divinas ejus virtutes suspiciat, veneretur, celebret. O suave certame! quod utinam inter plures amplius vigeat! sed non omnes tam generose sapiunt, ut hoc unum praecipue aestiment, quod ad aeternitatem unius facit. Mehercle tu me amas, ut vere colere Principem tuum videaris: et quia intelligis scriptorum ingenio Heroum memoriam perdurare, fieri a me sinis, imo cupis, quod praestare ipse potes. Magnus iste candor est: et quid ego tibi non tribuam,


page 27, image: cs027

qui hoc beneficio in gratiam fortissimi PRINCIPIS penetravi? Deum rogo ut, magis magisque eidem placeam; ut videant omnes nihil utilius pulchriusque esse, quam aliquo loco in aulā litteras esse. Fiet, quia tu me amas, et amabis. De me sic statue. Vivere nolle, nisi te amicum habeam. Viris magnis doctisque ut me insinues, rogo: ante omnia, ut Illustrissimo PRINCIPI obsequia mea nuncies. Vale, scribe, et frequentes a me litteras exspecta. Hoc nunc auspicium est. Lovanij, VIII, Eid. Ianuarij, oo. ICC. XII.

EPISTOLA XII. DAVIDI FLORITIO S. D.

NIsi affectus, quo me complecteris manifestus esset, jam se proderet. Scribis, cum exspectare potius litteras debueris: atque ea scribis, quae ingens beneficium continent. Quid enim? COMVM jam translatum esse? Atque adeo specimen


page 28, image: cs028

vidi et jam auctorem novi: in quo nescio quomodo Gratiae omnes rident. Litterae quoque ad me missae, quam amicae et elegantes! Prorsus amicitiae tuae fructum video. Puteanum in Galliā ignorari noluisti. Gaudeo, quia sic amas; et hanc gratiam tibi reddo, ut meipsum donem. De caecitate quoque scribis, et hanc jam Gallice legendam. His judicijs credam me philosophatum esse. Sed ignosce mi FLORITI, AVRIBVS tuis fides adhuc mea obstricta est. Hem, varie, et addo vane, impeditus, ne defiderio quidem meo morem gessi: dabit vero otium deus, ut possim, et tam praestare videar, quam promittere. Etiam me praesentia tua excitabit, ille omni nectare dulcior sermo, quo jam diu nimis careo. Redi igitur, redi: sed cum Principe tuo, id est meo, quo absente, profecto languere videor, et omni scribendi vigore destitui. Quam libenter vero et valetudinem ejus bonam, et egregia invicti animi specimina legi! Sic vivat, agat, et viridi semper aevofruatur!


page 29, image: cs029

quo voto claudo, et exspecto solem meum, et te solis mei sidus. Omnis mihi mora longa est, et rerum mearum hanc noctem puto. Vale, et aeternum me ama: qui plus tibi tribuat, neminem certe invenies. Lovanij, Postrid. Eidus April. oo. ICC. XIII.

EPISTOLA XIII. DAVIDI FLORITIO S. D.

Dīs Vialibus jam Sacrifico, et laetum ago diem. Sol meus redijt, sidus meum redijt; ut omnia dicam, ego ad me. Peregrinabar enim, aberam, atque adeo nusquam eram; quia alibi tu eras. Exsilite meae Musae, et squallorem ponite: melior jam aura annum corrigit, et vigorem adspirat. Pater florum, jam non Favonius, sed ipse FLORITIVS vźnit: ipse vester Phoebus. Hiems, horror, tenebre fugiunt: ecce incalesco, ut scribam, imo ut amem magis, si tamen capere incrementum ullum sanctissimus


page 30, image: cs030

hic affectus potest. Semper arsi, et in pectore ignem fovi, cum refrixissie manus visa, et ad scribendum morosa fuit. Nunc videre, audire, complecti te cupio, et in te meipsum invenire. Quando, quando? invitas volentem, et velut trahis. Multa, multa sunt, quae in amicissmium sinum tuum effundam. Sed et PRINCIPEM venerabor. Nonne et audiam multa? Comum eoufque perductum libenter vidi. ut mea intelligam, Gallus fiam: imo PELLOQVINVS faciet; ut sciam quid interpres tam felix mereatur. Ego illi ipsum Comum dono, affectum cultumque consecro. Sed litteras, quia te mittente accipiet, jam non potuerunt gratae non esse. In eo sum, ut historia mea Medicaea publice legatur: sed non prodibit nisi tibi lecta. Ergo et hoc in congressu nostro fiet. Tu ut PRINCIPI tuo placeam effice: ego dignum me affectu ejus conabor reddere. Vale, et me aeternum ama. Lovanij, XIV, Kal. Maij, oo. ICC. XIII.



page 31, image: cs031

EPISTOLA XIV. DAVIDI FLORITIO S. D.

SEntio, sentio, tam in scintillā, quam incendio ignem esse: magnum affectum etiam minimis litteris vibraxi. Profecto flammula haec epistola fuit; sed a Vestali foco: non pura tantum, sed aeterna est. Ego vero jam quantum ames, etiam in alijs video, atque adeo in PELLOQVINIO, felicissimi Genij viro. Vidi quae scripsit, et admiratus sum prudentem amoenitatem, seriam elegantiam, plenam brevitatem. Vin' dicam? hoc amplius est, quam vertere: et vertendo tamen ille consecutus est, quod pauci inveniendo. Plane quod ad hunc librum attinet, suum hac operā Comum fecit, et me suum. Sed ista jam mitto, te amo, colo, veneror, et complecti cupio. Hem, sic repente venit abijtque PLOWIERIVS meus, ut dubitem an adfuerit. An et hoc somnium


page 32, image: cs032

est? Bruxellam si venero, inde te abducam, vt paullisper apud me sis, Academiam nostram, et homines videas: qui te unum fatebuntur supra multorum aleam esse. Quā operā industriaque bene mereri de Illustrissimo Principe cupiam, obiter cum meo illo Amico, imo cum tuo egi. Sed coram fusius. Vale, et me ama. Lovanij, v, Kalend. Maij, oo. ICC. XIII.

EPISTOLA XV. DAVIDI FLORITIO S. D.

COpiose ad me scribis, et post scintillam totum amoris incendium mittis; sed tanquam a caelo demissum. Mi FLORITI, cum te lego, indolem divinae naturae video, et sancto quodam aestu corripior. Sed tu quidem meas laudes magno affectu vehis. bene est, capior: et jam placere mihi possum, quia tam impense a te amor; quia illa, quae ago, scribo, molior. Vidi vero epistolam


page 33, image: cs033

ad Lectorem: in quā, si ferre laudes meas possum, omnia exacta, perfecta, exasciata. Ergo Comum jam Gallicum exspectabimus, hīc quoque a specimine nuper misso laudatum. Te magis magisque videre cupio et complecti. Vale. Iam ad Palaestram avocor. Lovani, Postrid. Kal. Maij, oo. ICC. XIII.

EPISTOLA XVI. DAVIDI FLORITIO S. D.

EGo potius miser, si te torqueam: quicquid quereris, patior. An ergo silui? imo negligens tabellarius fuit; qui meas non pertulit. Nam scripsi die Iovis, quas heri datas esse oportuit. Sed video quid sit: ab eodem et igni et incendio Amor et Ira est. et jure irasci in illum potes, que et amas, et negligentem invenis, aut certe opinaris. Bene est: ego et in irā amorem diligo, et in amore iram. Quia delictum damnas, officium aestimas. Si quoque tabellarij culpam,


page 34, image: cs034

meam facis? luam calamo, quidquid ille peccavit. Atque utinam tam feliciter ego satisfaciam, quam tu ingeniose conquereris. Dolor quoque tuus doctus est, et epistolam facit: imo facit, ut te hominem negem, Deum quodammodo profitear. Numinis est clementiā uti: et sic amico tuo, et cultori ignosces. RVLMANNVM virum Clarissimum facundissimumque sic de me scribere! elogium, hoc desiderium est; et qui amicitiam petit, honorem impertit. FLORITIVS hoc agit, cujus ingenio viri omnes docti magnique vivunt: in quo ego aevi nostri lumina reperio et veneror. Quid amplius? accendor quoque tam frequenti flammā, et reddere affectum, dare meipsum omnibus, te interprete, cupio; ut accipete a te PVTEANVM videantur. De PRINCIPE quid dicam? Et ille pectori meo ignem adijciet? Pindari verbo, [gap: Greek word(s)] . Quem radium regerere in Illustrissimam familiam coner, veliam nosti, vel a


page 35, image: cs035

PLOWIERIO meo intelliges, vel etiam ipse dicam. Sed coram. Quando? nescio, et sic magis cupio. Alia COMIC hodie accepi. Mehercle quo plura video, magis admiror. Carmen quoque vidi: placet: et jam admittere laudes meas incipio, quarum alij scriptores, tu auctor es. Vale Delicium meum et Decus. Lovanij, IV Non. Maij, oo. ICC. XIII.

EPISTOLA XVII. DAVIDI FLORITIO S. D.

QVam tu culpam, ego sortem voco. Nam postquam scripsi, siluisse videor. Sed jam saltem candorem meum vides; et tam loqui me posse, quam amare. Turbentomnia et impediant, operam dabo, ne FLORITIO meo occupatus dicar. Domi et foris, in Palaestra et in schola inveniam temporis partem, quam Amori impendam. O te facundum vero et elegantem ipsā querelā! ne quidem sine Gratijs irasci potes: et


page 36, image: cs036

cum sic disseris, calamo meo pudorem incutis. Sed vinces eloquio, ut affectu supereris: et ut aliud nequeam, hoc certe exprimere potero: AMO FLORITIVM MEVM. Et cum hoc dico, nihil subticeo. Tribus verbis disertus sum. Imo cum omnia scripsi, silentio iterum vicinus fui. Vix enim mittit epistolam, qui tam brevem mittit. Interim tamen, si brevitatem jam accusabis, silentium evadam. Vale, et si me laetum cupis, amare perge; imo ama, ut suavissimā irā dignus videar. Lovanij, Prid. Non. Maij, oo. ICC. XIII.

EPISTOLA XVIII. DAVIDI FLORITIO S. D.

HEm! Quae ista flumina eloquem tiae tuae! quae lumina ingenij! istis mergor, et his consumor. Hem! aquam simul et ignem vehis, et jam bis pereo, ut beatus vivam. Video Superos, video inferos: in unā tua epistola est, quicquid usque natura


page 37, image: cs037

habet; quicquid nec intelligere Sapientissimi homines potuere. Sed parcamus tabellario, ne Mercurium irritemus. PLOWIERII nostri famulus tardus fuit, si moram accusamus: ego negligens, si severus esse statuisti. Ecce confitentem habes reum. siquis etiam in scriptione defectus fuit, sermone supplebitur. Iam enim diutius desiderium tui ferre non possum. Statue igitur. Si venire me cupis, evolabo; si ipse excurrere, exoptatissimus aderis. Non in domum meam tantum, sed in pectus venies: cogitationum omnium adyta lustrabis. Atque audi: imaginem PRINCIPIS, adhuc pueri, habere cupio; in quam nescio quos versiculos effundebam. Tuam quoque: sed desino, et salvere te delicium meum jubeo. Avocor, impedior. Haec infelicitas mea est, non otiose tecum colloqui. Lovanij, Nonis Maij, oo. ICC. XIII.



page 38, image: cs038

EPISTOLA XIX. DAVIDI FLORITIO S. D.

AVt non vivam, aut te vitae meae delicias habebo, uti habui. Haec enim magna hominis felicitas est, verum amicum repperisse, tanquam gemmam inter lapides et saxa. Heu, ut passim mores sunt, et animi aut ad feritatem aut ad fraudem compositi! Tu mihi aurea illa secula redidisti amore tuo, candore tuo, et ingenio prope divino. Vt igitur aestimari ac coli te sinas, imo ut credas, id vehementer rogo. silentium ipse accuso meum, et damno, quicquid non jucundum a me tibi proficisci possit. Sed antea profecto quae occasio mittendi litteras erat! Comum nunc primum in manus venisse integrum, ipse miror. Acceperam ego pridem, gratiasque optimo ingeniosissimoque PELLOQVINO nostro scripseram. De ipso opere quid videtur? lam intelligo me felicem, et


page 39, image: cs039

aeternum librum esse, postquam et mihi, et libro admirabili, et benevolentia et felicitate vir ille Mufarum dedit, quod nescio an ab alio sperare potuerim. Et potuisse tamen dicerem, si alius tu mihi nominandus esses. Tu quoque PELLOQVINVS es; aut certe ille, FLORITIVS. Sed plura non dico, et frustra verba fiunt, ubi praestat admirari. Mi FLORITI, melioris famae cumulum tibi et PELLOQVINO debeo: sed et fortunae tibi summam ipsam, qui tuum mihi Heroem et PRINCIPEM conciliasti. Veniam vero, et coram te complectar, Principem venerabor. De historiā meā Cisalpinā quid sentias, scire expeto; ante omnia, a te amari. Profecto ne vivere quidem cupio, nisi ames. Morbi tui ne meminisse quidem cupio. Hei, nimis crucior! si vales, bene est: ego quoque valeo. sic nunc claudo epistolam, ubi inchoare veteres solent. Cultum meum, aeternumque obsequium Principi nunciabis. Lovanij, VI Kalend. Decemb. oo. ICC. XIII. pro Pictore


page 40, image: cs040

gratiam scribo. mirifice ille tuas virtutes depraedicat. Atque ego hominem reprehendi, quod artis suae specimen non dederit. Daturum se promisit.

EPISTOLA XX. PHILIPPO GVILIELMO, Principi Auraicae, Comiti Nassaviae.

NOn frustra affectum meum ardoremque, Illustrissime Princeps, Gratiarum ille Vir FLORITIVS testatus est: et sic suave mihi, eo potissimum interprete placere ingenium meum, qui et me amat, et aeternas Virtutes tuas celebrare non desinit. Sed ego jam ignorari ipse velim, et vili silentio famae contabescere, nisi auspiciis favoris tui clarus sim, et vincam, siquid in litteris praestiti. Adorent alia alij sidera, Solem ego sequar: excipiam radios, quos diffundam quoque; et, si vivo,



page 41, image: cs041

Atque aliquid magnis nostriquoque cura laboris
Nominibus prodesse potest,

Legent, me scribente, Posteri Principem, cujus divinā humanitate felicitas litterarum renata sit; cujus eximia virtute seculi caligo victa. Quod igitur peto et ambio, Patrocinium tuum est, ut quemadmodum veteres illi, tranquillo Angusti aevo, Maecenatem suum habuźre: sic ego nunc tuo et nomine, et favore ingenij mei monumenta aeternitati commendem, ipse gloriae tuae totus consecratus sim. His votis benignissimae et Spartanā dignitate conscriptae litterae, tuae non vanam spem indulgent. Nam cur dissimulem? Te ipsum scribere, magni affectus signum est: vocare, et videre velle, ingens beneficium puto. Veniam igitur, fruar hoc honore, et cum Heroici tui vultus subibo radios, illustrabor. Vale Illustrissime Princeps. Lovanij, III. Non. Decembres, oo. ICC. XII.



page 42, image: cs042

EPISTOLA XXI. DAVIDI FLORITIO S. D.

ERgo te Bruxella post tantum intervallum habet? cur excurro? cur non ruo in amplexum, et his oculis vultum tuum usurpo? Negant studia, dies, et ipsa uxor mea, quae in puerperio cubat, nec absentem me esse sinit. Ergo cogitatione et voto adsum, te video delicias meas et audire videor. Sed quid? siccine PRINCEPS cum morbo conflictatur! O dolorem et meum et tuum! Addam: o morbum et meum, et tuum! Nam quidquid Heros ille sustinet corpore, nos animo toleramus, et sic graviori poenā. Atque utinam ego meum succidaneum dare corpus possim! utinam miser sim, et omni ille cruciatu absolvatur! Incumbat mihi, quicquid infesta Pandorae arcula in orbem terrarum effudit; et ille quem colo, quem veneror, ille, inquam, doloribus omnibus


page 43, image: cs043

naturaeque injurijs eximatur Sane quia perfectissimi animi PRINCEPS aegritudini obnoxius est, iniquam naturam voco, et tanquam injustam novercam accuso. Affligere illos debuit, qui nihil generosi spirant, sibi graves, alij noxij: qui cum virtute litteras quoque oderunt, nullamque aut nominis, aut posteritatis curam habent. Ejusmodi homines reperiri, mirum non est: sic vero pulchrum, esse quoque qui doctrinae faveant, et peculiari humanitate ingenia cornplectantur. Principem sic in me affectum esse, gaudeo. An dico? ipsum Augusti Maecenatem invenisse videar. Invenisse, sed te dirigente. Ergo quā parte felix sum, tuus quoque sum. Sed tu me ama, tanquam tuum. Plura volebam, sed cogor abrumpere. Vale. Lovanij, XIV Kal. Ianuarij, oo ICC. XIII.



page 44, image: cs044

EPISTOLA XXII. DAVIDI FLORITIO S. D.

QVis amor calamum tuum agit? PVTEANVM, cogita hominem esse, in terrā agere, et infra laudes tuas jacere. Meliorem mei partem si colam, quid nisi hominis munus usurpo? Nam corpori vivere, brutorum est, quae ad pastum et voluptatem abjecta sunt, nec ulla rationis scintillā emicant. Atque inter homines ipsos, quam plerique brutorum vitam agunt, et per caliginem rerum coecas cupidines circumferunt! nulla virtutis, nulla immortalitatis cura est. Si mores et studia examines, in corpore vitam magis, quam mentem invenias. Nummos stipare, sapientia est, per fraudes et scelera ad lucrum ire, gloria est. Quantum quisque habet, tantum laudari solet: Arca virtutem facit. Sane paucis magnus, ac ne bonus quidem est, qui ingenium colit, qui extra corpus naturam originemque


page 45, image: cs045

suam quaerit, et se Deo jurgit. Atque hoc ego puto sapere; cogitare quae aeterna sunt; moliri, quae honesta; ne exemplo multorum, sed ratione homines simus. Quid philosophor? Aliud in nomine sapiens, aliud homo considerat. Ille quicquid divinum est: hic quicquid terrenum. Quā divini sumus, aeterni sumus; quā terreni, fragiles, mortalesque. Diogenes olim nonne homines quaerebat? et lucernā opus erat. Cogita nunc quoque Diogenem aliquem esse, cogita difficulter hominem reperiri. Ecce lucernula iterum accensa est: de quā quid judices, tu optime FLORITI, qui divinus es homo, scire haveo. PLOWIERII nomen pagina habet, et tuum simul desiderabat. Sed majore opere tuae virtutes celebrandae sunt, quod fiet, aut homo ipse non ero. Ad reliqua epistolae tuae mox respondebo. Vale, et feliciter hunc novum, et plures annos age. Principi perennitatem precor. Prid. Kal. Ianuarij, oo. ICC. XIII.



page 46, image: cs046

EPISTOLA XXIII. DAVIDI FLORITIO S. D.

NVdiustertius binas a te litteras accepi: utrasque facundissimas, et amoris plenas. Nam quod adhuc silentium meum accusas, affectui tribuo: ego tamen si minus amare non scribendo videar res suas Sigalioni habere jubeo ut continuo te alloquio compellem. O suavissime mi FLORITI, hae deliciae meae sunt: animo et cogitatione simul tecum esse: et sum vero semper. Sive scribo, sive lego, sive meditor, te comitem habeo, nec solus sum. Etiam, quod mireris, cum non scribo litteras ad te tamen scribo. De historiā judicium tuum sic amo, ut nullius jam censuram verear. Secundum vero librum mox videbis. Sed opus illud, in quo occasionem laudandi Principem quaeram, coram inspicies. Res quoque Italicae sunt: sed in Italiā fortes quoque Auriaci fuźre. Deus vires


page 47, image: cs047

mihi dabit, ut exequar quae de signavi. Epistolas etiam mox colligam primum meas, deinde alienas. Ergo hīc tuas miscebo. Servam enim omnes et quodam cultu veneratus sum. Quippe gratias ipsas, quae in te et tuā scriptione ubique rident. Scurram Nundinalem non immerito exagitas. Stigma hoc vide, si non videris, ab amico est. Etiam defensores habeo. Sed per ejusmodi hostes inclarescere mihi suave. Vale. Brevior etiam sum, ut pergam scribere. Lovanij, V Kal. Ianuarij, oo. ICC. XIII.

EPISTOLA XXIV. DAVIDI FLORITIO S. D.

MEae deliciae, mi FLORITI, Quam benignus, tam quoque copiosus est. Etenim ut nihil omnino desiderarem, tres simul epistolas mittis. Et nonne in Triade sunt omnia? Ita; nisi vel in ipsā monade omnia tu exprimeres. Quoties scribis, plenus et perfectus es: et quemadmodum


page 48, image: cs048

tam in scintilla; quam incedio ignis est: ita paucis verbis totum FLORITIVM complecteris, longo sermone repraesentas. Sed tamen ut ingenue fatear, plus capio voluptatis, cum plura lego, et cum divinae mentis tuae suada dicendi majestate luxuriat. Quaeso omittamus laternulam: tu mihi sol es. Cesset Diogenes: in te non hominem tantum, sed homines habeo. Vnus instar multorum es, sed qui vere homines sunt, et sapiunt. Tu mihi Palaestram facis, ac prorsus caelesti indole ostendis, quid sit, Bonam mentem possidere. Sed musae! quae ista sapientiae tuae facundia est? Haereo, admiror, stupeo. Prae te tali, ut cum Plauto dicam, Thalem talento non emam Milesium. Sed quem in frustulo papyri Gigantem video, ejus in augustā paginā magnitudinem non capio. Vt miraculum ostendas, ubique teipsum vincis, sive scribas sive loquaris, sive virtutem ipso opere exprimas. Habeo sane exemulum, quo exercear. De Moroni dissertatiuncula


page 49, image: cs049

obiter scripseram: quam nunc malim impiam nefariamque dicere, quam excusare. Sed in ipsum culpam rejicio: sic locutus est. Quod ad Patrem Medicaei attinet. poterat honestius latere inter Publicanos, quam describi: sed quid est? hanc maculam, si maculam, jam alij vulgaverant. Atque ego in pulchris quoque merebor fidem, qui subturpia non dissimulavi. Illud amo, quod tibi placet: et te amo, qui vere judicare potes. Nunc vale. Paginam ecce praecipiti calamo implevi Lovanij Postrid. Non. Ianuarij, oo ICC. XIV.

EPISTOLA XXV. DAVIDI FLORITIO S. D.

DE totā Historiā meā Cisalpinā tu statue, praestantissime Vir; imo de ipso me. Ecce mutare et consilia et decreta mea paratus sum, ut tuis obsequar. Tua deinceps mea erunt. Quid si igitur et MEDICAEVS ipse Principi dedicetur? Ecce


page 50, image: cs050

volo, si vis: et hoc voluntatis meae signum divinus ille Heros capiet, ā quo pendere, cui placere cupio et affecto. De urbibus quid videtur! sed vitae partem Apophthegmata constituant. Vt initio dixi: statue, et animum meum promptissimum puta. Te vero, Te inquam, delicium meum, quando videbo? Multa multa sunt, quae dicam: Sed te quoque videri et audiri ab hominibus nostris cupio; ut sciant omnes, quo miraculo propitiam Hygeiam AVRAICVS habeat, et quem verum ego amicum, virum, hominem appellare possum. Mi optime FLORITI, te, tuasque virtutes quando cogito, ferre seculi quaedam vitia possum: tanquam solem intuear, sparsas coelo nubeculas negligo. Sic nunc salve, aeterne mi amice, meum decus (et nonne vere addo?) mea laetitia. Nam profecto placere Principi tuo, et jam meo, tam humano, tam divino, hoc est laetum esse. Te quoque volo, mi FLORITI. Lovanij, V. Eid. Ianuarij, oo ICC. XIV.



page 51, image: cs051

EPISTOLA XXVI. DAVIDI FLORITIO S. D.

ME mihi reddis, mi FLORITI, quoties scribis: et de me tamen bene mereris, etiam cum non scribis. Ergo in vrbe illā, ubi minime notus sum, hostes maximos habeo? An fortasse terrae filius, quia melioris ingenij auram ferre nequit, iniquus est? furere eum cogita, quoties sinistre de me loquitur; ac prorsus insanum esse. Cum insano autem homine, quid agas? Ego omnibus istis caniculis scripta mea oppono, et ut amplius dicam, amorem tuum. Etenim plus tu diligendo me extollis, quam omnes isti livendo, carpendo, obtrectando deprimere unquam poterunt. Non ferunt, quod non assequuntur. Pessimos igitur puta, quos invidia macerat: quia similitudinem meam desperant, ut cum Apuleio dicam, affectant simultatem. O forum, forum! Sed omitto. Hoc


page 52, image: cs052

etiam, quod ad delicias descendis, et pro ovo scribis gratias? nam quid vilius est ovo? Rusticum donum est: quod mihi, undique habere potes: et quod misi, sic laudavi, ut ne umbram quidem divinae facundiae tuae expresserim. Videbar quidem aliquando mihi dicendo, non infans esse: sed quid? postquam oris tui suadam hausi, jam ne loqui quidem videor. Serio: celebravi ovum, ut agerem aliquid, quo te potissimum imitarer. Ergo, ut dixi, haec omitto. Ad Principem, quia sic suades, scribam, easque ad te litteras BREDA noster feret, jam enim tabellarius in procinctu est, ut abeat. Typographus orationes omnes meas absolvit, et AMOENITATES exorsus est. Epistolarum jam quoque specimen accepi. Reliquos, quantum possum, tomos urgeo. Constitui enim homines quosdam mole percellere, et in terram dare. Vale, et de te, rebusque tuis scribe. Lovanij. IV Eid. Ianuarij, oo. ICC. XIV.



page 53, image: cs053

EPISTOLA XXVII. DAVIDI FLORITIO S. D.

VErba MORONI inspexi, quae ista sunt: In Caesarem ex amicis ipsis Brutum Cassiumque, in alios ac nuper bonos fortesque cum laude saevijsse. Est omnino, quod nonnullos possit exacerbare, si non Quis dicat, Quando dicat, et quā occasione, examinent. Qui dicit, Moronus est: et dicere ille potuit, quod pessimum alioquin et sceleratissimum esset. Scriptor etiam scelera narrat, quae ut operā, sic verbis matura sunt, et cruenta. Accedit Tempus, quod certe ad nostra haec tempora, sive flagitia referri non potest. Regem ego judico, omnemque Principem, a Deo esse: et priusquam hunc ullius ferro velim obnoxium; tyrannum, etsi immanissimum, tolerem. Tertia, Occasio est: de noxio cive agitur, et in Sfortiam contumaci. Sed nihil statuo; tuum judicium amplectar. Vale.



page 54, image: cs054

EPISTOLA XXVIII. DAVIDI FLORITIO S. D.

QVis hic affectus est? quod consilium? Tene Commentarios moliri in Irruptiones meas? Expendi, quomodo tantum laborem, tamque variam molestiam ab humeris tuis transferrem. BREDAM nostrum adortus sum, et rogavi, ut serio, et plene, et summis viribus hoc ageret. tantumque jam conscripsit, ut molem ipse admirer, et tamen accuratam et exquisitam eruditionem. Profecto videtur hoc et famam sibi augere posse, et simul fortunam. Vale, hunc quoque affectum meum, hoc consilium sic ama, ut ego omnia, quae caussā meā agis. Lovanij, Prid. Idus Ianuarij, oo. ICC. XIV.



page 55, image: cs055

EPISTOLA XXIX. DAVIDI FLORITIO S. D.

VErae amicitiae fructum magis magisque e scriptione tuā capio. Facis, quod paucissimi solent: non me diligis tantum, sed dirigis. Itaque epistolam tuam ultimam exosculatus sum; et statim MORONI verba mutavi. Sed an sic placeant, dispice. Ille vero dexteram injiciens, audere jussit: suo patrocinio non inultum modo facinus, sed securum fore. Quicquid timeri posset, cum ipso Astore extingui: eundem ob superbiam non minus familiae, quam patriae gravem esse. Sic consilio cruentus, quia suasit caedem, patravit gravante interim Medicaeum obsequij culpā. Ne praemium deesset, praefectura Arcis Mussianae promittitur. Nova verba novam sententiam faciunt. Haec etiam si ita indicas, correctionem admittent. Facile est: et tam facile id ego possum, quam libenter volo. De dedicatione malo


page 56, image: cs056

tuam, quam meam sententiam sequi. Hoc rogo tamen, ut utrumque illum, quem nominas, et cui placere quoque debeo, audias. Si venturus es, statim veni, et me bea. Coram de rebus omnibus statuemus. Salve. Heri epistolam hanc adjunctam scripseram, quam non satis tempestive ad tabellarium famulus tulit. Remansit igitur, ut hoc involucro cresceret. Iterum salve.

EPISTOLA XXX. PHILIPPO GVILIELMO, Principi Auraicae, Comiti Nassavae.

SI magni affectum erga me tuum facio, quid ni et affectus tam magnum pignus? Aureum est, ut amorem intelligam, qui tam puro et de faecato metallo velut ignis designatur. Omnino, ut amor ignis, sic et aurum est. Quemadmodum vero clarissimus ille, qui a Sole ita pulcherrimus, qui a Principe viro. Te


page 57, image: cs057

Solem meum esse, quid ni dicam? hinc illustror. Amplius etiam consecutus sum. in hoc igni et auro Heroicum et vere aeternum vultum tuum distinguo, pari suavitate et majestate compositum, et felici quoque industriā expressum. Ipsae Gratiae hīc radij sunt; rident, non perstringunt. Prorsus humanitatis tuae Genius tam benignus est, quam sublimis et inclytus. Ergo cingor auro, et TORQVATVS sum; circumdor igni, et flammas alo. imo praesens illa facies tua pectus meum stimulat, ut gratus sim, et tantam porro humanitatem merear. Sciet posteritas, caeteris maximisque virtutibus tuis affectum litterarum non defuisse: et quia aeternitatis aliqua me cura rapi, stilo complectar generosum illud robur tuum, divinum illum et omni fortunā majorem animum, denique quicquid parem TE priscis Heroibus facit. Haec cum dicam, nunquam ipse moriar: et ut apte, atque etiam tempestive dicam, utar quoque auxilio ejus, qui ut maxime


page 58, image: cs058

colit Excellentiam Tuam, ita et AEternitatem promovet. Postumam gloriam Memoria facit: haec scriptis et monumentis perennis est, legi debet, ne intereat. Ego vero ut aliquid ingenio meo tribuam, idem ille Floritius facit, vere TVVS, qui honori et famae tuae tam impense studet: vere meus, qui suum PRINCIPEM, meum quoque esse voluit, imo videri. Ergo aeternum eris ac videberis Divine HEROS: sic oblivionem scripta mea vincant. Lovanij, IV Eid. Maij, oo. ICC. XIII.

EPISTOLA XXXI. DAVIDI FLORITIO S. D.

QVod non soleo, facio, et litteras die festo scribo. an sic profanus? ipsa Amicitia sacra est, et, ut sic dicam, religioni proxima. Sed alias deesse mittendi occasio solet: hanc amicus dedit. Quid scribo igitur? hoc ipsum quod ubique, et quocumque die pium sanctumque est: FLORITIVM,


page 59, image: cs059

virum optimum, et hoc majorem aevo, ardenter a Puteano amari. Plurane vis? at jam dixi omnia. Tu quid agas, vbi sis, scire cupio. Nam vereri incipio, ne repente aliquo profectus sis. Lustrica nostra paullatim appropinquant. Vale, et me ama. Lovanij, XIV. Kal. Febr. oo. ICC. XIV.

EPISTOLA XXXII. DAVIDI FLORITIO S. D.

CVm valetudine videor redijsse in gratiam; etsi in sereno adhuc non sum. sic tuus tamen; et quā tuus, extra malum. Animam vero meam cur non FLORITIVM vocem? is vigorem, is vitam mihi addit, et hoc agit, ut in aegro corpore tamen valeam. Quod praecipuum in me est, occupas, et facis: et sic quod tuum in me est, purum integrumque servatur; quod a me habeo, turbidum est, et languori obnoxium. Caelum terramque confer; praecipuae


page 60, image: cs060

universi partes sunt, mundumque, velut magnum hominem faciunt. Sed a terrā nebulae, nubes, tempestates surgunt, et terrae iterum graves sunt. Pacem summatenent, et caelum supra injuriam natura posuit, ut terrae velut anima et vita esset. Cogita, et me mundum esse, sed parvum, et [gap: Greek word(s)] appellari. Caelum et terram habeo: a te caelum (liceat ita loqui) a me terram; a te animam, a me molem; a te vitam, a me morbum. Quod optimum est, a te habeo; sed ita, ut infici non possit. Salve igitur, ō meum caelum, ō meus vigor, ō mea incolumitas. Haec jam divina munera sunt: et tu, ut omnia dicam, quodammodo Deus. Lovanij, XVI Kal. Febr. oo. ICC. XIV. Sed quid tibi vis? Iovis etiam naturam sumis, et aureo pluis imbre. Ita me Deus, isto pretio non libellos tantum omnes, sed ipsum Typographum emas.



page 61, image: cs061

EPISTOLA XXXIII. DAVIDI FLORITIO S. D.

INgenio et eloquentiae tuae cedo; imo benevolentiae et amori tuo; meque caelum dici patior, sed ut vicissim fatearis, in hoc te caelo quendam velut Deum esse. Meum numen, mi FLORITI, ama Puteanum tuum, quem caelum facis: imo quemadmodum amas, puta tuum esse. Magnus sum, qui te capio: qui postquam caelum factus sum, animam inveni Deum. Cave igitur ultra sermonem extollas. Nihil majus est Deo: nihil felicius ampliusque caelo; domicilium est Dei. Sed quid agimus? non suppeditat inferior hic orbis satis aptam imaginem, quā amor noster describatur, a caelo et Deo sumenda est. Et sic uterque caelo et Deo magis jungimur, quem meditamur, nec tamen exprimimus, finiti infinitum. Vin' tamen dicam? multus in te Deus est: et sic in me


page 62, image: cs062

portio caeli est. Meum numen, mi FLORITI, quid vero amico majus est? verum te expertus sum, et experior: fecisti, et facis, ut ingenio uti audeam, et ad tranquillitatem ad spirem. Quantum optimo ROBERTIO debeo, qui te mihi, me tibi conciliavit! Post omnia hoc summum est, Tuum esse, et vocari. Vale. Lovanij, XV Kal. Febr. oo. ICC. XIV.

EPISTOLA XXXIV. DAVIDI FLORITIO S. D.

ALatum esse Amorem credam; etiam illum, quem a terreno Plato distinguit, et divinum appellat. Ecce subvecti uterque sumus, ad originem ivimus, ad summa pervenimus, et circa numen mente et ingenio volitamus. Sed quantus hic affectus est? Finito non capimur: in infinito rerum imagines adumbramus. Non potest describi noster amor, nisi in caelo; non potest exprimi, nisi in Deo. Quid amplius dicam?


page 63, image: cs063

Summus est: et hunc tamen (an ut augeas?) ingenio conaris vincere, et vincis. Ingenio, sed infinito, et sic divino: quicquid enim angustijs clauditur, hac felitate destitutum est. Sed bone Deus! quae haec miracula sunt! cum tam vehementer ames, tam docte subtiliterque loquaris ac disseras, ecce transcendis infinitum; ut nihil ego dixisse videar, qui te post animam, post caelum, Deum velut meum feci. Hoc cum arguis et subvertis, Deus es: et superas longe Puteanum, cui naturam tuam tribuis, et quem Dei vocabulo hominem vestis. ut denuo igitur cedam facundiae tuae, Deus sum; sed Oraculi sensu, Ego dixi quia Dij estis vos. Quia cedo, a te superor, et superor Deus: a quo? qui necessario major est hoc Deo. Hem jam in infinito hallucinor: quia ultra Deum (fas sit loqui) eundum est, nomen non invenio. quid dicam? FLORITIV est. Tu anima mea, tu caelum meum, tu Deus, tu denique quod appellare nescio. Et vis tamen


page 64, image: cs064

haec omnia exprimam? Tu AMOR meus, ille divinitate alatus, et alis plus quam divinus. Lovanij, XII Kal. Febr. oo. ICC. XIV. Mi FLORITI ut summus esses jam alas accepisti: sed istae alae an aliquando te Lovanium transferent.

EPISTOLA XXXV. DAVIDI FLORITIO S. D.

OTe amantem Principis? ō hunc ipsum magnum! argumentum suppeditas, non praefationi, sed libro, atque volumini ingenti. Sed quid est? summarum rerum parvae et exiguis lineis circumscriptae imagines esse solent. Adumbrabo coloribus meis tantum lumen, et conabor agere, quod optare tantum possum. Praeterea formae operis serviendum est, ne majus domo limen sit, aut quod Diogenes aliquando repraehendit, per portam urbs egrediatur. Sic igitur ut meae consulam parvitati, aliquid fortassis PRINCIPIS magnitudini


page 65, image: cs065

detrahendum erit. Dicam tamen, si non omnia, certe summa: et ostendam magnum maximumque esse, quem totum brevi scriptione complecti non possum. De PRINCIPE CONDAEO quid ais? honorem magnum mihi is habitum: sed FLORITIVS es, cujus haec natura, ut omnibus prodesse bonis doctisque cupias, ac prosis: Amor meus es, quo omnes jam titulos laudesque vincis; quia infinitum, ut dixeram, repraesentas. Vale mi FLORITI, qui sic mihi consulis; meus amor, qui divinā humanitate in me pronus es. Lovanij, X Kal. Febr. oo. ICC. XIV.

EPISTOLA XXXVI. DAVIDI FLORITIO S. D.

DE Amore, et Alis sic scribis, ut, cum Veneris deprimas filium, venustus sis; cum volatu spolies, divinam ipse naturam tuam ostendas. Gemmae, istae voces sunt, et os illud tuum vere aureum. DAVIDEM


page 66, image: cs066

te vocabo, an CHRYSOSTOMVM? FLORITI certe nomen jure vindicas, qui flores spargis, quoties loqueris, et ab ipso caelo, velut Favonius spiras. Mihi Favonius, qui sic faves. Deliciae igitur tuae litterae, suaviusque quam Democritus meus rident: et quid nisi Divinum illum Amorem repraesentant? Quid nisi FLORITIVM ipsum, illum inquam meum? illum divinae mentis alis instructum? Quid alis? imo pinnis. Nam hac ratione philosophari tecum audebo; ut dicam pariter, non volare terrenum Amorem, volare caelestem. Ille alas habet, pinnas non habet: hic utrisque instructus est. Valeat igitur caeca atque adeo stulta Antiquitas, quae caeco stultoque puero alarum quoque remigium tribuit. valeat ipse Amor, qui a caelo non est. FLORITIVM quoties video, verum ac divinum Amorem video: quippe perfectam imaginem pulchri. Tua illa anima pulchra est, quam meam appello; caelum pulchrum, quod facis; Deus pulcher, cujus naturam repraesentas.


page 67, image: cs067

Sed quid tibi vis? aut cur recusas laudes, quas omnes virtuti, doctrinae, facundiae, humanitati tuae persolvunt? ut amplius dicerem, AMOREM te meum appellavi. Sed nunc, dum eloquentiae doctrinaeque encomium declinas, hoc agis, ut intelligam, etiam majus aliquid Amore esse. Audeone dicere? audeo: MODESTIA tua est, sed jam nimia: ut non tam vehementer me diligere videaris, quam tibi infestus es. Agnosce dotes, quas amare in te cogor; agnosce, quia possides. Tuas si virtutes negas; negas te amari velle. Sed hoc pulchrum: dum negas, amplius prodis. Hoc ipsum summae facundiae est infantiam sibi loquendo vindicare. In hoc certe jam te vincam, mi FLORITI: sinam me laudari, ut amorem aestimem. nam internos adulationis blanditiae locum nullum habent: plebeiis maculis, fallentiumque fuco candor noster non inficitur. Purus ille sermonis philothesy rivus est, et a fonte perenni fluit. Fons AMOR est et hunc ipsa


page 68, image: cs068

virtus agit. Sed virtutem tu meam dicis, ego tuam. Sic et Amoris certamen est, et suaviter collidimur, ut magis amemus. Quid etiam? Pone aliquid supra Deum; et aliquid supra se amabit Deus. Voluerunt prisci illi, etiam Amore regi Deum, et antiquiorem imo potentiorem esse Amorem Deo. Apud Platonem certe Phaedrus existimat. [gap: Greek word(s)] . Expressiora etiam verba vis? [gap: Greek word(s)] . et quod notandum [gap: Greek word(s)] . Quid de eodem Hesiodus canat, notum est. Parmenides ante Deos omnes generatum. Cur insisto? postquam Amorem invenit Antiquitas statuit Deum esse. Itaque ut ad AMOREM meum, ad FLORITIVM eam, attollo oculos, caelum intueor, et huc mentis alis vehor. An tu flammam vis descendere? tuo igni et Amore accensus sum, flamma sum, et ad aetherem, ad FLORITIVM


page 69, image: cs069

meum necessitate quadam exsurgo. Quare in eadem adhuc persisto imagine: et te animam meam voco; tuo igni namque caleo, id est vivo: te caelum meum, qui virtutibus omnibus, velut sideribus refulges: te Deum meum, qui terminos finiti excessisti: te AMOREM meum, qui Puteanum ultra Deum, id est ultra teipsum tollis, et sic tamen infra te relinquis. Quid amplius dicam? TVVS suum, et ut omnia in me possis, patiar me vicissim animam tuam, me caelum, me Deum, me Amorem appellari: quomodo vero tanta nomina sustineam, ipse videris. Cum summus ero, tamen FLORITIVM suspiciam: cum omnia dicam TVVM me appellabo. Salve igitur, iterumque a Tvo: nec plura addo. Democritus an sic placuerit, hoc quaeso sciam. De MEDICAEO sic age, ut benignā eum fronte Princeps excipiat. Lovanij, VI Kal. Februarij, qui dies D. Chrysostomo sacer, oo. ICC. XIV.



page 70, image: cs070

EPISTOLA XXXVII. DAVIDI FLORITIO S. D.

O Suaves mihi Clarissimi PELLOQVINI litterae! atque geminas legi, sic duplicem voluptatem cepi. Quid ad me vero scribat, pariter vide, et quia me amas, pariter gaude. Ne peccare etiam silentio videar, dabo responsum, ac deinceps provocabo. Adjungam et secundum Historiae Cisalpinae librum, quem typographus jam absolvit. Tertius reliquus est, sed brevior, et adoptivus, de Bello Mussiano. Quid praeterea accedet, editionemque exornabit, mox videbis. Sed valide me PELLOQVINVS meus amat, vehementer laudat. Ego, quia Gallia Historiam meam aestimat, audebo hoc agere, et invidiae ac malignitati quorundam ingenium opponere. Scurram vero quidni generoso silentio contemnam? Boni amici satis nefandum furorem punient: ostensuri,


page 71, image: cs071

calumniarum isto titulo et famam urbis, et nundinas violari; viris omnibus bonis injuriam fieri, et quae dici possunt. Aliquot hīc Democriti exemplaria habes, a praelo madida: sicciora submittam. Faxo vero Democritum Heraclītus sequatur. Atque ut hoc argumentum est, nescio, ridere, an flere Lanij furis factum, quod describis, debeam: praeterea dubito, aquis, an fune suffocatus sit, qui sic perijt. Scurrae Nundinales pereant, ut nos porro rideamus; flere et plorare hostes incipiant. Vale ō MEVS, iterumque salve ab aeternum Tvo. Lovanij, Kalendis Februarij, oo. ICC. XIV.

EPISTOLA XXXVIII. DAVIDI FLORITIO S. D.

DIe Veneris summo mane abij, vectus curru Amplissimi Thesaurarij ROBIANI. et festinabam domum liberorum atque familiae caussā. Nunc igitur cessant morbi:


page 72, image: cs072

et ego hoc ago, ut curas quoque vincam, vigorem vindicem, sine quo et animus mihi et stilus langueant. Litteras ad Amicum tuum ROVSSEAV obiter raptimque scripsi. Auspicium sit: majora familiaritatis officia sequentur. Cras de optimo Reipub. statu quidam e Palaestritis meis dicturus est; quam orationem statim videbis. Illam de PARVIS latere non finam. Ante omnia nunc editionem Antiquitatum Insubricarum promoveo. Exemplaria MEDICAEI in diem Iovis parata erunt, et sic Veneris fortassis te complectar iterum, nifi quid interveniat. Vale MI frater, et quod agis, age: ego studia mea et meipsum libenter tibi debebo. Si quid novi a Clarissimo PELLOQVINO, fac sciam. BEMBDENVM meum ama. Lovanij, Postrid. Eid. Apr. oo. ICC. XIV.



page 73, image: cs073

EPISTOLA XXXIX. DAVIDI FLORITIO S. D.

VIdeo et meam fortunam cum publicā conjunctam esse. Sic typographus nocuit, dum tardus fuit: et nunc obluctabitur, quia moram injiciam. Sed injiciam ne intempestivā editione vota praecipitentur. Quid fieri debeat, ubi principis animum exploraveris, et simul rerum statum, ad me scribes. Operam ego dabo, ut Historiae Insubricae libri sex, qui irruptiones Barbarorum in Italiam continent, mox subjiciantur praelo, et prodeant. Tuum me esse, id ante omnia gaudeo, et aeternum gaudebo. Imo tuus quoque hic MEDICAEVS esset, si de eo statuere mihi pro meo quidem arbitrio liceret. Sed ut dixi, Principis explora animum, cui placere cupio. Vale. Litteras ad PELLOQVINVM cras, et per cursores mittam. Iterum Vale, et feliciter proficiscere.


page 74, image: cs074

Lovanij, Prid. Eid. Martias, oo. ICC. XIV. Vt a te abieram.

EPISTOLA XL. PHILIPPO GVILIELMO Principi Auraico, Comiti Nassavia.

QVantum me nuper afflixit adversa valetudo Tua, Optime Princeps, tantum postea exhilaravit status melior, et robur corporis confirmatum. Etsi vero non morbo, non languore obnubilari splendor divinae illius partis potest, illa, inquam, Heroici animi tui virtus; tamen ex intervallo circumhaerentes et infestae nubeculae invidere serenitatem annis jam robustis videntur. Nostrae potius istae aegritudines sint et cruciatus, qui plus a terrā trahimus, et caelo distamus. Sed quid est? ipsa haec humilitas morbus est, uligine nebulā, multisque malis premimur, et quoti die miseriam humanae conditionis discimus. Viri Principes in sublimi positi, non sua,


page 75, image: cs075

sed aliena patiuntur mala; nisi et sua, qua humana. Summi quoque montes aeris injuriam sustinent, frustra alti, et in caelum educti. Vnus, ut Poetis placet,

--- nubes excedit Olympus.

Sed ille unus est, et fic Dei potius, quam hominis naturam denotat. Itaque tempestas incurrit fastigia, plana obsidet. Principes non exempti malis humanis; caeteri ijsdem prorsus obnoxij: in hos praeter naturam etiam fortuna saevit. Sed Te utinam Deus, quemadmodum supra fortunam, sic quoque supra naturam posuisset! corporis tui aegritudines utinam in nos potius contulisset, qui cultu obsequioque Tui sumus; et sic quoque supra sortem aliorum hominum utcumque positi! Votis agimus, quod animis cupimus, ut deinceps saltem prosperā valetudine fruaris. Quod scribo, coram dicere destinaveram. Sed repente abstractus ad Lectiones et Labores meos redij: quibus per hos dies vacandum est. Vt tamen brevi ad manus tuas


page 76, image: cs076

accedam, summum desiderium meum, est; et ne vacuus accedam. Nam nisi statim aliquo ingenij pignore animi mei ignem laxem, interno quodam aestu conficior. Sic igitur paro auspicium potius aliquod muneris, quam munus, ut minori pudore divinos illos oculos tuos mox subeam. Ostendam vero Benignitatem tuam unicam studiorum meorum scriptorumque Tutelam esse. Vale. Lovanij, Postr. Eid. Ianuarij, oo. ICC. XIV. qui annus felix faustusque sit, pluresque trahat!

EPISTOLA XLI. DAVIDI FLORITIO S. D.

HOc ipso momento litteras tuas accipio, amorem lego, et amoris tui Gratijs imbuor. Sed quid hoc? Res Gallicas adhuc trahiQuae sors iniqua votis rebusque obest? Typographo injicere moram longiorem non possum. Ecce librum ad Nundinas rapit. Praefationem hīc vides.


page 77, image: cs077

Caeterum, nihil hie liber meus, haec inquam historia commune aut cum Reginā, aut cum Galliā habet? Io. IACOBVS MEDICAEVS Mediolanensis est, suo Marte bellum gessit, et lacum Larium debellavit. Solum offendere nomen non debet, non potest. Praeterea Historiam Cisalpinam inscripsi; et quia pignus nomino, adhuc me debere optimo Principi publice profiteor. Iam si diutius editio differatur, fama quoque mea laboret. Quid attinet dicere? Nundinae instant. Res mihi cum hujusmodi hominibus est, qui elabi sibi e manibus lucrum non sinunt. Fac igitur, si potes, ut intelligat Princeps MEDICAEVM meum Insubrem fuisse, velitque Historiam hanc, quemadmodum inscripta est, et cultum meum loquitur, amare. Crescent conatus mei, et mox Antiquitates Insubricae sequentur. An plura? tu cogita gravissimis rationibus me urgeri. Responsum tuum statim exspecto. Et quid animi cruciamur? priusquam in manus liber penetrabit,


page 78, image: cs078

Res Galliae compositae erunt: nam ut durent, persuadere mihi adhuc non possum. Vale meum delicium. Lovanij, Kalendis Aprilis, oo. ICC. XIV.

EPISTOLA XLII. DAVIDI FLORITIO S. D.

FInem tandem MEDICAEO meo typographus imposuit. non jacto operam: specimen est, et experiri volui, an aptum ad historiam stilum adferrem. Varia et pluscula hactenus scripsi, edidique; non ingrata (praefiscine dixerim (oculis doctis: fortassis bona, quia tibi placuerunt. Reliquum est, ut de hoc jam opere judicium tuum depromas. Atque ambitiosus ero: magnorum virorum sententiam postulo, quos tu in Galliae Regno ingeniorum felici nosti. Principem ibi historicorum magnus ille, et doctrinā et prudentiā et dignitate THVANVS agit, qui (si pauca excipias) seculum nostrum


page 79, image: cs079

docere potuit, quid esset Historiam scribere. Ergo ad hunc Solem faculam meam transmittam, te interprete: aut si audacior sic tibi videor, transmitte ipse, et reliqua, pro affectu meo in aeternae famae virum exsequere. Si minimum vero lumen inesse lychno meo Phoebus ille patietur, atque indicaverit; audebo magna, et pars quoque coeli videbor. Certe fiduciam sumam, et Antiquitatum Insubricarum libros sex, qui Irruptiones Barbarorum continent, et parati sunt, mox edam. Reliqua cur nomino? vidisti in parte, cum bibliothecam meam lustrares. Summa est, ut THVANI tui de MEDICAEO isto judicium adipiscar; quo vel excitari potero vel coerceri. Vale, et fac ex intervallo te videam. Lovanij, Prid. Non. April. oo. ICC. XIV.



page 80, image: cs080

EPISTOLA XLIII. DAVIDI FLORITIO S. D.

VT officium meum apud novum amicum expleas, vehementer te rogo. Multum debeo propensissimae huic voluntati, quā in me, et in bonas est litteras; plurimumque referam, si ut praestat beneficium, sic admittet. Indica; et hoc age porro, ut dignum me humanitate suā vir optimus censeat, quem affectu censuit; et quemadmodum strenue amare coepit, ita constanter pergat; additurus tam bono initio laudem, si perget. Nunc igitur salveat a me amice: et tu Salve.

EPISTOLA XLVI. DAVIDI FLORITIO S. D.

BReviter scripsi heri, et eodem nunc peccabo morbo. Parcam calamo, et tamen fasciculum dabo.


page 81, image: cs081

Ecce has quatuor epistolas Lutetiā accepi. Vt scias tuo me beneficio amicos habere, diligentiae meae commendant, quicquid alato Deo credendum fuit. Comum cum Notis Palaestra mea dabit: et sic fortassis meliorem. Exemplaria Medicaei compacta Bibliopegus perendie dabit: interea haec dissoluta cape. Versus Heroinae ARSCHOTANAE ad optimum PELLO QVINVM miseram, rogaveramque ut limaret, siquid minus Gallicis auribus placeret. Ergo cogito sic nunc ipsam Heroinam scripsisse. Quid ais? Ego, prorsus in te, et PELLO QVINO idem ingenium habitare: quod tu animadverteras, ille correxit: fecit, quod facturus eras. Pariter quod optimum est videtis, et sapitis. Vt me ames, hoc te per fortunas et spes meas rogo. Vale meum decus, et miraculum seculi. Lovanij, XVII Kal. Maij, oo. ICC. XIV.



page 82, image: cs082

EPISTOLA XLV. DAVIDI FLORITIO S. D.

VT fido et simul diligente uterer tabellario, distuli inhunc usque diem alexipharmacum, quod promiseram. Habes igitur Colubri partem e medio exsectam corpore. Quae vires erunt, libenter intelligam. Ad PELLO QVINIVM jam scribo, et simul historiae volumen mitto: nam videtur ille avide secundum librum exspectare. Ego te avidissime: sed in arcem, quo mox rerum sedem transferam. Hodie adhuc cum Typographo de Insubricis meis agam. Non ille suscipit tantum, quae commendata sunt; sed intelligit, quae commendari possunt. Tu vero omitte nunc delicias: quam me ames scio, et quam rebus meis studeas: ut in illo affectu perseveres, te per virtutem tuam rogo. Vale. Lovanij, VIII Kalend. Majas, oo. ICC. XIV.



page 83, image: cs083

EPISTOLA XLVI. DAVIDI FLORITIO S. D.

POstquam inde abij, non unā cogitatione aestuavi. Et quid opus, curarum momenta explicare? Omnes hos dies etiam uxor mea, morbo oppressa, decubuit; et adhuc potius animo, quam corpore valida est. Sic filiorum miseriam ipsa mater experitur; et maritum uxor docet, fragile hominis robur esse, et velut auram mutari? Ergo meditari conditionem mortalium, pulchrum est; ferre, necessarium. Sed ferre poterit, qui serio meditatur. Ego te jam exspectare inceperam, ut simul Diesthemium proficisceremur: ideoque silentium excusabam, ut ipsum te complecterer. Sed et te fortassis tuae curae detinent, atque morbi aliorum. Quaeso quid sit significa. Cras primum Historiae Insubricae specimen accipies, ut de modo stili, formā libri, pretio argumenti judices. BEMBDENVM


page 84, image: cs084

meum discessisse jam opinor. Te amo, et a te amari satis non puto, nisi ante omnes amer: quippe sic in te affectus sum, ut neminem anteponam. Vale. Lovanij, Prid. Kal. Majas, oo. ICC. XIV.

EPISTOLA XLVII. DAVIDI FLORITIO S. D.

NIsi fallor, uterque utriusque epistolam simul accepimus. Nunc initium IRRVPTIONVM mitto, et censurae tuae submitto. Flori characterem exprimere conatus sum, ut aliquid tui nominis in hac scriptione reluceret. Sed jam squallent mihi haec Barbara, si argumentum spectem, nifi humanissimae generositatis exemplar, Principem inquam et patronum communem mox scripturus sim. Videbor sane aliquid gloriae ejus posse addere; eandem extendam. Non satis est, magnum effe, Principem effe; nec satis, fortem, magnanimum, liberalem, invictum;


page 85, image: cs085

nisi aeternus sit. id vero unius historiae munus est: reliqua intereunt tempore, vi, fato. Sed apud te haec exaggerare non est opus. Nosti in solis litteris et Graecam, et Romanam gloriam superesse; ampliusque ingenijs scriptorum, quam operibus artificum utriusque antiquitatis aeternitatem debere. Opera vero quanti constant! ingenia parvā mercede haberi possunt. Sed ego mihi gratulor, qui placere tali Principi potui, cui inscribere famam meam coepi. Vivam, mi FLORITI, et apud omnem posteritatem, quae accipio beneficia, loquar. Nimius sum. satis erat, folium hoc includere epistolae, et me amori tuo commendare. Vale mi frater. Lovanij, Kalendis Maij, oo. ICC. XIV.

EPISTOLA XLVIII. DAVID FLORITIO S. D.

HIstoriae Insubricae specimen misi: Sed an sic bonum? Epistolam adjeci: an sic aptam? Siquid


page 86, image: cs086

praeterea mihi faciendum putas, obsecro indica. Nos jam valemus, et te valentem cupimus, imo exspectamus. Nisi de MEDIC AE O me favor laudis fallit, fortassis non indignum aeternitate opusculum erit. Ego tamen praecipue ab Amplissimi THVANI judicio pendeo, eorumque, quos tu magnos in Galliā arbitraris. Litteras nunc tuas audeo expectare, item responsum de Diplomate Gallicano. Scribebam, quae in templo Monasterij S. LAZARI apud Cameracenses velles posita. Brevis [gap: Greek word(s)] novam cras epistolam faciet. Vale meum decus, et me ama. Lovanij, IV. Non. Maij, oo. ICC. XIV.

EPISTOLA XLIX. DAVIDI FLORITIO S. D.

QVae haec tempestas tui pectoris, hactenus sereni? Tene clavum per Amoris undas; et quod Deus imposuit sustine. Extinxit Virgineas delicias tuas imminuere desiderium


page 87, image: cs087

debes. Naturae legibus nisi cedat amor, furor est omnisque insanit amans, nisi temperet. Hoc durum, inquies: sed tamen necessarium est. Non vivam, non tuam reddes lacrymis, quam deploras. Deinde quae mortua est, ipsa necessitate monere te videtur, ut vivas. Sic vero cruciari, hoc non est vivere; inquieta mors est. Cogita defunctam: tranquilla et beata est, ut beate vixit; et te talem esse jubet, sed vult superstitem. Expende quid velit, et morbum hunc ipsum dolorem dices, vel ratione, vel tandem mora expugnandum. Sed mora quidem virum non decet, ac frustra hoc nomen geris, si mollissimo, ac plusquam foemineo remedio valetudinem quaeres. Vt liberius dicam, suaviter curari non potes. Et tu in hac aegritudine deciperis: salutaria putas, quae dulcia sunt. Remedium igitur hoc propono, ut minus ames, ut cogites desiisse, quam ames. Cum te reliquit, ad novos amores non transijt; mortales omnes reliquit, ut Deo et aeternitati jungeretur.


page 88, image: cs088

Illa igitur non jam amorem, sed pietatem tuam postulat: atque tu pius, non moerore, sed memoria eris, et nonnihil honori illius, nihil desiderio tuo indulgebis. Plus est, celebrare mortuam, quam amare. An dicam etiam? amare non potes, quam sic defles. Defles enim, quia extinctam. Sed quae extincta est, non est. Quis autem amat quod non est? Hae argutiae sunt: quas si repellis, non debet acerbior in non vivam affectus esse, quam in vivam fuit. Dolor est qui te cruciat; quia ab amore recedendum est. Si perice juvat, novo beatus vulnere, novā sagittā pereas. Qui florem amisit, novum subserit: aliquam affectu tuo dignam nunc quoque formam invenies, pudicitiam invenies. Sed in eo, ut dixi, tranquillitas tua posita est, ut cogites mori potuisse, quam amasti. Feres enim quod mutari non potest. Reliqua quae dici amantibus solent, frustra adfero. Sapientem enim alloquor: hic autem vinci affectibus suis non debet. Admittet amorem,


page 89, image: cs089

sed reget quoque; fundet lacrymas, sed mox abluet. Mi Amice, nisi ad te redeas, abiisse quoque a me videaris. Tuum vulnus meus est dolor, tua tempestas meum naufragium: in te miserum jam omnes, aut felicem PVTEANVM invenient. Vale Lovanij, Postrid. Non. Majas, oo. ICC. XIV.

EPISTOLA L. PHILIPPO GVILIELMO Principi Auraicae, Comiti Nassavio.

NIhil novi aut miri facio, Magne Princeps, si generosissimas Virtutes tuas adorem. Heroibus iste cultus debetur: quos si antiquitas celebravit, nostrum erit, inferre coelo nomina, quae velut numina in terris serā hac tempestate rerum admiramur. Ego sane Excellentiam tuam selegi (nescio quo faventis genij instinctu (cui ingenium, id est duraturae vitae portionem consecrarem,


page 90, image: cs090

magisque ipse viverem. Atque tam benignum jam favorem experior, ut suos alijs Reges Dynastasque non invideam. Tua mihi virtus majestas, Tua humanitas, ut sic dicam, divinitas erit: gloriaeque tuae impendam sponte meā, quod fieri a me terrarum Domini voluissent. Ergo Homerus tuus ero, sed cum virtutum tuarum fastigium adumbrare stilo conabor, scient omnes, plures Agamemnones nostro hoc aevo; unum mihi duntaxat Achillem fuisse: a quo amari rerum mearum summam puto. Vale, et vive Magne PATRONE. Lovanij, Prid. Kal. Iun. oo. ICC. XIV.

EPISTOLA LI. DAVIDI FLORITIO S. D.

AD Aureum plane Aureae vallis Praesulem scribo; sed praecipiti prorsus manu. Ergo nec eleganter satis, nec satis exacte. Sed ut libere dicam, facundiam tanti viri timui.


page 91, image: cs091

Nam ut summa coner, balbutiem tantum meam prodam. Epistolae ad manum non erant: itaque solam historiam mitto; et te delicium meum solatiumque amo. Die lunae copiosius. APRINCIPE vero exspectabo, quae scribis: sed tu mihi haec omnia videberis dare. Erigi videor; idque tuo beneficio. Salve meum decus, et sic epistolam hanc Magno MONTGALLIARDO trade, ut nomine meo facundus sis; et quae non scripsi, imo quae scripsi (sic enim jam facunda erunt) loquaris. Lovanij, VI Eid. Majas, oo. ICC. XIV.

EPISTOLA LII. DAVIDI FLORITIO S. D.

DE epistola meā solicitus sum: et magis me silentium tuum reddit. Sed si tu salvus, bene se habent omnia. Circa OVVM an diligens fuerim, mox videbis: neque enim affectum meum solā inscriptiunculā explere potui. Quid igitur


page 92, image: cs092

praestiti? ut dixi, videbis. Irruptiones mox absolutas typographus dabit. Ne urge, mi FLORITI, imaginem Herois nostri malim, quam meam curare. Tu hoc unum, ut valeas; deinceps, ut me ames, quemadmodum amas. Serenissimo Principi et domino meo Archiduci ALBERTO lectum et laudatum MEDICAEVM esse, Comes ad me BRVACENSIS scripsit Hoc igitur elogio argumenti quoque dignitatem tuebor. Lovanij, Prid. Eid. Majas, oo. ICC. XIV. De Amore siquid rudius scripsi, aut severius, ignosce. Ipse caecus est, et qui sapere supra Amorem volunt, saepe caecutiunt.

EPISTOLA LIII. DAVIDI FLORITIO S. D.

Ante omnia immortales tibi gratias ago, pro beneficio tam ingenti. Quantum ingenio, tantum vitae adjecisti. Sed ego, si ingenium


page 93, image: cs093

satis non erit, ipsam quoque vitam impendam. Ita dico, impendam; ne indignus amore tuo, amore PRINCIPIS tui censear. Itaque exsurgo animo, ostensurus primum litterarum officium esse, beneficia agnoscere; tum, rependere, quantum per naturam ac fortunam licet. In Irrusptionibus progredimur; sed nescio an grallatorio gradu. In hac tamen morā munusculum tibi adorno, Orationem inquam, quae laudes OVI contineat. Itaque rogo, ut Epigrammata differri tantisper sinas, dum plenum encomium absolvo. Hinc seliges, quae maxime legi in Scypho illo tuo voles. Ego vero magis magisque de Ovo cogitationem tuam laudo: de quo et somniare utile esse Medicis et Pictoribus Artemidorus scripsit, lib. II. cap. XLVIII. [gap: Greek word(s)] Et quam ob caussam? quiane ab ipsis ovis velut medicina est? Oneirocrites ille, [gap: Greek word(s)] videtur insinuare. Sed haec relinquo: te nunc toto animo alloquor, et virum esse jubeo, aut


page 94, image: cs094

minus saltem tristem. Ipsa te quae extincta est, ut vivat, quae meliore sui parte aeterna est et beata est, consolari te debet. Animam, inquam, si spectas, nihil amisisti: circa corpus autem consideranda sunt, quae scripsi. Id non est, aut mox non erit: imo non est, quia igni suo destitutum. Tua flamma istuc dirigatur, quo ille ignis evolavit. Ama quoque, quam amisisti; sed tanquam jam felicem ama. Nonne hoc omnis sapientia docet, miseram hanc vitam esse; beatam esse postumam, quae virtutis et pietatis praemium est? Bene precari mortuae, pulcherrimum amoris officium puta: et te amabit mortua, quo nihil tibi praestare majus viva potuit. Mi FLORITI, nequivit hīc aeterna esse, quam dignam caelo ipse tuus amor ostendit: neque cruciet igitur, extinctam esse, quae aliā viā ire ad Deum et beatitudinem non potuit. At vivere etiam poterat, et flore hoc aetatis frui. Aliter eidem Deo visum. Necessitati quis repugnet? Quicquid adjicere


page 95, image: cs095

annis voto posses, exiguum est. Omnes non eodem tempore, sed tamen sorte morimur. Hoc ipsum vixisse, senium est. Quid ego ista, quae dici solent, et quae tu tibi in consolationem felicius depromas? Expendes ea quoque, mi FLORITI, quae nec in mentem mihi veniant; tibi vero promptissima esse possunt. Cogita qui sis, quam lugeas, et quid vtrique dolor isto profuturus sit; imo an et alijs obfuturus? Vt breviter dicam, ama quam luges, ut minus lugeas. Amor ipse in extinctam, nunc quid faciendum erit, docebit. Repeto vocem meam, AMA; et ostende, non tibi perijsse, quae Deo juncta est. Ama inquam, et suffer, quod a Deo Optimo Maximo impofitum est. Id si facies, me magis etiam amari a te sentiam. Vale meum decus. Lovanij, Ed. Maij, oo. ICC. XIV.



page 96, image: cs096

EPISTOLA LIV. DAVIDI FLORITIO S. D.

FRustra solicitus es: exiguam ansam invidis alienum hoc scriptum dabit; quia exiguum. Historiae meae, ut dixi, argumentum est. Qui videbunt, fateri cogentur, amplius me potuisse scribere. Et nonne omnia quae dico, hac auctoritate stabiliuntur? ALCIATVS est, qui compendium hoc olim dedit. quia ALCIATVS, fide dignus; quia Mediolanensis, ab hac historiā non alienus. Et tamen [gap: Greek word(s)] istud magni, qui viderunt, faciunt. Bene spero, et mea, quemadmodum tu amas aestimasque, suspicient posteri. Sic quoque post invidiam major gloria erit. Stratagemata tibi quoque commendare audeo, et auxilia imploro. Hem BREDA meus egregiā me epistolā et lepidā narratione recreauit: operam dabo, ut quantum scripserit, narrare quoque possim. Vale.



page 97, image: cs097

EPISTOLA LV. DAVIDI FLORITIO S. D.

CAndide: sordes istae sunt, et fugi debent. Oportune quoque: nam in mentem venit, sententiam fere similem a. nupero scriptore vsurpatam. Nihil aeque odi, quam aliorum ingenio uti, quasi sterilitas domi sit. Ac sane visus fuissem transtuliffe. Deinde cur me excusem? alios damno, cum sic scribunt, ut e scholā videantur prodire. De Principe gaudeo audire: sed quando veniet? CHRONOLOGIAM hīc jam videbis: quā occasione judicavi obiter, histotiam sine ratione temporum, historiam non esse. Melius vero majusque nomen mihi tuum, quam vt sic familiariter gravissimo officio defungor. Quae misisti de Longobardis, gratissima fuźre: in quibusdam Calculus meus discrepat. Narsetis res Agathias prosecutus est: alijque sunt istarum rerum, istorum


page 98, image: cs098

temporum scriptores, quos evolvi omnes, vt verus essem, et exactus. Plura jam non licet. Vale, et Salve.

EPISTOLA LVI. DAVIDI FLORITIO S. D.

SEcurum me esse jubes: ero, et partem nunc aliquam curarum e pectore ejiciam, quae lancinant. De Amore, aut potius in Amorem qua scripseram, tempestive damnavi. Sed et quaedam velut Palinodia. successit. Si ita voles, laudabo quoque pinnatum illum puerum, ut mitissimo, et sic beatissimo te furore agat. Corneus est, qui amare nescit: ignorat pulchrum, qui non amavit. Magna omnia ingenia sic accensa fuerunt. Hoc unum te rogo, ut laetum Amorem sacias, etiam in ipso dolore. Hunc pelle, ut liberius puriusque ames. Augendus est affectus, ut ad Amatam pertingas: Coelum ipsum tibi transcendendum est. An dicam? in coelo esse


page 99, image: cs099

debebat, quod tu amares. Mi FLORITI, cogita nihil mortem posse, nihil tibi tam crudo sato subtractum esse: Amores tamen tuos invenis: et jam immortales. Sed satis. Epistolam meam Praesuli MONTGALLIARDO datam esse gaudeo: sic enim bonam esse, ac dandam esse, censuisti. De Insubribus an addo? Olim pleno vocabulo Mediolanum, etiam Mediolanium fuit appellatum. Strabo lib. V. [gap: Greek word(s)] . Pariter Ptolemaeus. Sic Inscriptiunculas quasdam veteres in ipsā urbe vidi, et enotavi. Sed unā hac contentus ero:

SACRO SVSCEPTO SORTIBVS. SVBLATIS C. GALLIO ATTICVS MEDIOLANIENS

Quia vero Minerva hic culta, et a virginibus; Virginum terra, sive


page 100, image: cs100

civitas potuerat appellari. Sed in Historiā insinuavi. Alpes jam non investigo. Distingui solent in Iulias, Rhaeticas, Lepontias, Lepontias minores, summas, Poeninas, Coctias, Argentarias, et Maritimas. Abduam ex hoc libello, quem adjungo, nosces. Vale. Lovanij, XVI. Kal. Iunij. oo. ICC. XIV.

EPISTOLA LVII. DAVIDI FLORITIO S. D.

LItteras a ROVSSEAVIO exosculatus sum: et quid ni resignes, ac legas? Peccares, nisi sic peccares. Primum nonne quicquid, si ad te mittatur, fit tuum! deinde quicquid a frate tuo venit nonne tuum? Fratrem certe hunc amicum appellare soles. Iam tituli caussā solicitus esse non debuisti. Meum qui nomen nominat, dicit omnia: negligere certe reliqua possum. Tu quoque non me amas, quia aut Clarissimum, aut Ampliffimum alij appellant;


page 101, image: cs101

sed quia PVTEANVS sum. Quā quidem humanitate amplius mihi tribuis, quam qui sermonem titulis pictum depromunt. Responsum misissem statim, nisi novus iterum conjugis morbus interpellasset. Nunc audi: miraculum hodie vidi, MONTGALLIARDVM tuum: talem omnino, qualem ultimis litteris laudasti. Huic quod placeo, tibi debeo: tibi, quod melior mihi ille amicorum numerus crescat. Sed ecce vt poene a tramite discessi! ad reprehensionem acueram animum. Itane tuo, et jam meo ROVSEAVIO audes injuriam facere? iniquus es, atque etiam poenā dignus. Quid sit, rogas? Tu te negas esse, qui es: quasi adulari amicus possit, si laudare FLORITIVM incipiat? Ergo te ego in te surgo: Te Minervae filium, te (vt aliquid etiam de meo adijciam) AEsculapij delicium, te naturae prodigium, te omni laude majorem esse pronuncio. Vin dicam? Ovum meum coelum facies: et quia tuum erit, corrumpi


page 102, image: cs102

nullo unquam aevo poterit Sed jam sumo calamum, ut quae meditatus sum et ordinavi, absolvam. De Amore quae scribis, admiranda sunt: omnem suadam vincis. Nisi quod te tristem nolo, loqui et sentire tecum paratus sum. Vale, et me ama. Lovanij, XIII. Kal. Iunij, oo. ICC. XIV.

EPISTOLA LVIII. DAVIDI FLORITIO S. D.

QVod Deo placet, tibenti animo fero: refragari velle, vanum est, imo impium. Vt sic loquar, epistola tua facit, prorsus ab ipsā tibi fapientiā dictata. Vires addidisti: et jam quoque idem ille Deus mitissimo nos oculo respexit, et meliuscule valere conjugem meam voluit periculo discusso. Lectulum quem subito occupaverat, jam deseruit, per domum ambulat, et prope valentis munia obit. Ovum, absque hoc impedimento fuisset, jam


page 103, image: cs103

habuisses. Praesatiunculā aliquā nomen tuum venerari statui: illud mihi semper magnum. Plura jam non dico, nec dicam, priusquam ipsum Enconium videas. Triniale, nisi mea me fallit opinio, non erit. Sed et ideo Conatus sum sive ingeniosius sive diligentius scribere, quia tibi OVVM debebatur. Hoc dumtaxat scire velim, An testā integrā, veneno infici medulla queat? Reliqua sic tractabo, ut nihil omissurus sim. Vale. Lovanij, IV. Kal. Iunij, oo. ICC.

EPISTOLA LIX DAVIDI FLORTIO S. D.

VAlemus iterum: et te valere video, imo gaudeo. De Galliae rebus ut prudenter scribis, ita poene subtrahis, quod depromere calamo poteram. Mea haec sententia ab initio fuit nubem citra tempestatem discutiendam. et in caussis errare potui: eventus certe opinionem


page 104, image: cs104

comprobavit. Quid vulgus dicat, garriat, ineptiat, ridere Soleo Vt quisque affectus est, judicium promit; et quae fieri vellet, propugnat. Morbus iste est, et a curiositate alitur, dum suam vltra sortem se quisque exigit, et in plebeia fortunā Principum, si Dīs placet, consilia perscrutatur. Hiulca gens! sed desino. Mihi semper placuit publico igni fomitem non adjicere. Ac de Principum consilijs optime profecto judicavit, qui paucissima locutus est. Omnia inquirere, ventilare, producere, stultum, ac revera scelestum est. Et plus saepe damni linguis suis garruli isti nasuti reipub. inferunt, quam ipsi armis Principes peccant. Ergo sic loquuntur omnes, tanquam rem gerant; et cum multa dixerunt, vana omnia et insulsa sunt. Ego sic censeo: et politicum cum hic esse, qui videri non vult. Te admiror, mi FLORITI, et veneror. Vale. Lovanij, VI. Kal. Iunij, oo. ICC. XIV.



page 105, image: cs105

EPISTOLA LX. PHILIPPO GVILIELMO Principi Auraicae, Comiti Nassaviae.

INgens, et prorsus seculo nostro ignota haec benignitas, hic affectus est, quo me complecteris, Excellentissime Princeps. Mirabuntur exteri, stupebunt posteri: et hi vtrique, cum satis evehere Heroicum illum animum tuum non poterunt, me musasque meas felices tali Patrono, ac Maecenate praedicabunt. Ergo juvabit scribere, et grandire ingenij monumenta. Tuo legetur auspicio, et durabit nomine, quicquid moliar: nec parvum erit, quod pari velut librā et humanitas tua excipiet, et aeternitas. Prima cura mea erit, ne ignorasse tantum beneficium videar; deinde ne parum veneratus virtutes ejus incomparabiles, qui tantum in me beneficium, spectante velut aevo, contulit.


page 106, image: cs106

Neque hoc est dare munus: est: iterare. Suspicio liberalitatem, aestimo donum; sed AFFECTVM prorsus adoro. Amplius esc, amari a Te, quam ditari. Et quae haec mea. felicitas, qui vt amari me intelligam, diter? quae haec familiaritas tua generosa, quae affectum munere, sed perenni; munus amantissimis, ac prorsus divinis litteris testatur? Obstrictum nie clamo: ad gratiam ardeo. Vile est, quicquid feci, quicquid facio. Damnatis omnibus, moliri incipiam, quod virtute gloriaque tuā evectum et illustratum, resplendeat. Interim magnae voluntatis meae velut arrham in arā humanitatis tuae deponam, brevi volumine descriptas a me Barbarorum in Italiam Irruptiones; stilum ad stratagemata nostri seculi translaturus, non ignobilem materiam, non sterilem, non ab Historiā alienam. FLORITIO, viro magno, et qui nominis tui Gloriae admirabili ardore studet, id consilium meum vehementer probatur.


page 107, image: cs107

Si igitur annuis PRINCEPS Incomparabilis, accingo me ad opus, et sororem illam Martis, Calliditatem, famā et celebritate vestio, et produco. Etenim, si pulchra arma sunt, dignus etiam litteris dolus videtur, qui victoriam donat. Vt superes hostem, quidni decipere possis? Martem laudo, qui ingeniosus est; qui vt armis parcat, insidijs vtitur; qui minori saepe strage vincit. Sane nostrum hoc bellum possit argumento sufficere. Deinde nova sint, et sic gratiora, quae a praesenti, aut certe superiori simul aevo petantur. Sed nihil statuo, nisi quod gratissimum esse Excellentiae tuae intelligam: cui placere, et obsequi votum meum est; et illum AFFECTVM, illum divinae prorsus humanitatis impetum promereri: quo laetus, felix, beatus sum. Vale. Cum FLORTIO hoc mihi deinceps certamen erit, uter religiosius summas virtutes tuas veneretur. Lovanij, XVIII. Kal. Septemb. oo. ICC. XIV.



page 108, image: cs108

EPISTOLA LXI. DAVIDI FLORITIO S. D.

EPistola Principis, velut ambrosia mihi e coelo fuit. Quid dicam? illius Iovis te Mercurium agnosco, tuoque beneficio immortalitatem capio. Nunc breviter gratias dixi: sed velut in strepitu. Nam ecce Bibliothecam in Arcem transfero, et undique impedior. Scripsi igitur, tanquam non scripsissem. Te quia Mercurium nominavi, benignum nunc interpretem invoco; ut ore facias, quod stilo non implevi. Su vale, et amare me perge. Ad ROVSSEAVIVM proxime habebis: atque utinam simul et semel quae promisi! Parata esse cogita, nec parata. Lovanij, prid. Kal. Iun. oo. ICC. XIV.



page 109, image: cs109

EPISTOLA LXII. [correction of the transcriber; in the print XLII.] DAVIDI FLORITIO S. D.

QVemadmodum ad Principem subito scripseram: ita nunc ad ROVSSEAVIVM. Sed diutius responsum debere inhumanum existimavi. Pars Bibliothecae meae in Arcem translata est: et hoc nunc ago, ut penitus migrem; acturus ut in amoenissimo illo te loco mox fruar. O collem beatum! O Minervā et sapientiā dignum! Aut hoc colemus numen, aut Philosophari Mars ipse incipiet. Temperiem aeris quid commendem.

Heic sirius alget,
Bruma tepet, versumque domus tibi temperat annum.

Sed magis magisque fruemur his bonis; amoenitatem Studijs, quietem amoenitatibus occupaturi. Intelligere felicitatem nostram incipiemus, quae prima felicitas est: te magis nunc amare, qui felicitate


page 110, image: cs110

huic faves. Vale. Lovanij, Proprid Non. Iunij, oo. ICC. XIV.

EPISTOLA LXIII. DAVIDI FLORITIO S. D.

HAEreo sane ac dubito, an litterae meae ad Principem, item ad Clarissimum ROVSSEAVIVM missae satis me excusent. Sed animum sumo: in tuas primum manus venźrunt: et sine ore, sine scripto supplere potuisti, quicquid non expressi. Amari a Principe tanti facio, quanti alij totam fortunam suam. Sic mihi jam satis, tam Magno placere, et amicitiā simul tuā frui, mi FLORITI: quem an colam, an aestimem, mox in OVO omnes legent. Feci librum, vt tu scyphum faceres: sic et tuum scyphum in hoc libro cernes. Scriptio absoluta est, argumentum pertractatum: Poliri Paullulum etiam debet, et sic excludi. Sed et ipsas Paginas redigere ad Ovum typographus poterit, vt toties mireris


page 111, image: cs111

argumentum, quoties librum aperies. Quia non infeliciter descripsi hoc Miraculum, libenter de te quoque loquor. Ille amor, quo virtutes tuas prosequor, disertum me facit et suggerit, quae nemo hactenus dixit. An salivam moneo? Diserta, nisi fallor, haec lucubratio erit: sed tuam unius eloquentiam formidabit. Nam si tu verba velis facere, mutus ego videar, ac prorsus nihil dixisse. Ecce vt epistolam mitterem, OVVM tibi meum depredicavi. Meum? imo vero tuum; quemadmodum ego ex Ovo, vt sic dicam, tuus sum, et esse glorior. Ergo ama me tuum, vt omnia exprimam; imo vale, ut ames. Lovanij, VII. Eid. Iunij, oo. ICC. XIV.

EPISTOLA LXIV. DAVIDI FLORITIO S. D.

TOtus adhuc non migravi, mi FLORITI. An tam gravis mihi et copiosa supellex est? iam ampla


page 112, image: cs112

familia? Rideo ipse moram meam, et hanc paupertatis velut pompam. Sed quantum a sapientia adhuc absum, hinc colligo: Omnia mea mecum non porto. Pleraque vitae quae vocamus instrumenta, onera sunt. Saepe superfluis tantum occupamur. Meis vero in libris aliquam potissimum luxuriam reprehendas. Sed impensim amo, vbi liberalissima est; et ornamenta domus, quae studiosa possis appellare. Quid tamen est? dum apparatum sequor, vsum respicio; nec minus occupari pulchrum puto, quam jucundum oblectari. Apud me igitur et selectus librorum est, ut tamen numerus: quem spectent alij, ego evolvam. Vt facilis quoque translatio esset, Armaria novā forma fieri curavi, quae et loculamenta haberent, et simul pluteos: pulveres, tineasque simul arcerent. Vides negotium mihi cum libris esse; quos tamen magna jam ex parte Arx recepit. Lenta interim loci instauratio est, et plus interdum bibunt, quam laborant, qui


page 113, image: cs113

operam locarunt. Nisi fallor tamen, hac omnino septimana novum coronabo larem: et mox invitare te incipiam, ut excurras. Nunc ista haec lege: te spectant, et scyphum quem paras. Aliquid, ut. vides conatus sum dicere. Sed quid? Te, tuasque virtutes complecti oratione velle difficile est, ut nihil facilius, quam amare. Hoc igitur ago, et agam, cumulaturus felicitatem meam, quia jam redamor. Vale meum delicium et decus. Lovanij. IV. Eid, Iun. oo. ICC. XIV.

EPISTOLA LXV. [correction of the transcriber; in the print LV.] DAVIDI FLORITIO S. D.

BEne est: Principi gratam fuisse epistolam meam intelligo, de quā equidem dubitare poteram, quia subito nimis, et poene negligenter profusā. Plenum beneficium plus fortassis molestiae habebit, quam difficultatis: at ego moram aliquam ferre possum. Nonne hoc satis? Ipse


page 114, image: cs114

statuit: tu ages, satagesque. Praesuli MONTGALLIARDO commendatissimum me esse cupio: neque parum de me mereberis, mi FLORITI, si ut colo venerorque eximiae virtutis et eloquentiae virum; ita effeceris, ut intelligat se coli. Verbis dumtaxat ostendere animi mei ardorem possum; sed quid verba poterunt, si Suadam ipsam alloquor? imo quid meis opus, si tua interpones? Te loquente mutus ero, et sic tuā linguā omnia tamen dicam. Historiam Insubricam brevi absolutam habebis. Qui editionem suscepit, hactenus exspectatur. Nundinis interfuit, ac post paucissimos dies aderit. Illa vero quae misi, an non illustrari paullulum etiam possint? Sed duram cepi provinciam: in Sole facem jacto. De te et ad te scribere non possum, nisi vt infantiam meam prodam. Atque hoc serio dictum puta, et vale. Lovanij, Eidibus Iunijs, oo. ICC. XIV.



page 115, image: cs115

EPISTOLA LXVI. DAVIDI FLORITIO S. D.

IVre miraris, haerere hoc opus. Iam enim absolutum esse oportuit: et ego voluissem. Instruere historiam, quemadmodum ab antiquis ea perscripta est, conatus sum: sed praecipue tamen Florum ac Iustinum sequi. Brevitas placuit, et qui in brevitate color esse solet. Specimen ad Amplissimum FRANCISCVM PAZIVM. Serenissimi Archiducis ALBERTI Archiatrum, virum et doctum et magnum misi. Is quid judicet, proferre audeo. Saltem quam me amet, intelliges. In paucis chartis inquit, quas ex Insubricae historiae epitome ad me misisti, tam multa invenio laude digna, ut opus ipsum Floro diutius victurum augurer, etiam in dispari, et minus illustri argumento. Inter ea quae notavi, illud valde acute dictum, et ad historiae veritatem mirum in modum mihi placuit: Saceratus orbis


page 116, image: cs116

injuriae ultra impatiens, ad vindictam consurrexit. Vides quid alij judicent, quid laudent, Mea tamen omnia sic crunt, ut tibi videbuntur, et ut ea benignitate suā haeres aeterni nominis, Princeps tuus famet. Dabo operam, ut brevi in Arce simus, et ut ad nos venias: tum vna, destinatum aggrediemur iter, urbem vicinam lustraturi, et nemus, quo mirifice delector. Vale. Lovanij, XVIII. Kal. Iulij, oo. ICC. XIV. Te amo, mi Frater: tu me ama.

EPISTOLA LXVII. DAVIDI FLORITIO S. D.

PLurimum debeo humanitati et faeundiae Viri tam boni, tam magni. Etenim quia caussā meā loqui voluit, et sic loqui, nulla jam beneficij mora erit, quod Princeps destinavit, et curare sedulitas tua pergit. De rebus ego meis queri non soleo: dolere interdum, instrumenta illa Virtutis nunc deesse, quibus


page 117, image: cs117

aliquando Io. BAMELRODIVS PVTEANVS, Abavus meus vti potuit. Is cum sex Filios, IOANNEM, MATTHIAM (qui Protavus meus fuit) THEODORVM, IVSTVM, FRANCISCVM cui P. PETRI CANISII, aeterni viri soror ALEIDIS nupta fuit) et GERARDVM relinqueret, Filiamque vnam ANNAM; assignavit singulis divitias quas hodie Venlonenses mei admirantur. An divitias tantum?Probitatis Pietatisque nomen, imo exemplum: quo diffusa nunc etiam posteritas nititur, floretque. Ergo ludit fortuna in suo vbique regno; huic benigna, huic saeva, semper varia. Sed non a totā adhuc stirpe vultum avertit. Mihi tantum invidisse litteras videtur: et quid nisi stimulum addidit? Etenin, vt ingenium colerem, alienus a lucri studio semper fui: Famam pecuniae praeposui, quietem splendori. Si non magnificus, aut liberalis: honestus tamen esse potui, et potero, ac iuventuti vtilis. Itaque excidisse ab opulentiā majorum videor, vt


page 118, image: cs118

magis indolem sequerer, et BAMELDORIVS, sive PVTEANVS essem. Sed opportuna quoque auxilia summittit Deus. Tu mihi ab ipso quoque Deo amicus es: qui cum nescires me jacere, tamen erexisti. Gratus igitur aliquando ero, tuus ero, quamdiu vitā istā, et meliori quoque fruar. Nunc declamatiunculam istam vide: mox OVVM. Haec quidem brevissima, adeoque minima est: et sic compleri argumentum debuit: de Parvis est. At OVVM vere magnum et decumanum erit. Quid? erit? Est: finivi enim, etsi per impedimenta; et dixisse videor, quae alij mirabuntur. Sed fortassis in eo iniquus sum, et malus, quod non mitto. Ignosce mi FLORITI: puto typis dignum hoc Encomium: et a praelo OVVM prodire debet. Ergo hoc jam curabitur: illud etiam, ut Insubrica mea absolvantur. Vale, et me tuum ama. Lovanij, XIII. Kal. Quinct. oo, ICC. XIV.



page 119, image: cs119

EPISTOLA LXVIII. DAVIDI FLORITIO S. D.

IN Arcem tota jam suppellex transvecta est: nos circa vesperam sequemur vacui. Ergo in veteri lare diem hunc agemus, et fient illa quae solent, sed sine utensibus, sine apparatu: quasi dicam sine molestiā et curā. Vt hoc specimen est, videre incipio, quam multis carere possimus, et tamen beati esse. Nam revera, pleraque ad vivendi usum instructa, si ausim dicere, superflua sunt. Sed quia necessarias quoque delicias fecimus, nihil homini fatis est. Sic igitur in rebus hie fortunae Lenocinijs abducimur. Quod omnes agunt, nemo crimen putat. Sapientis tamen est, possidere necessaria; usu, non animo vulgi exemplum sequi; ne ornatu honestas destituta, pretium amittat. Ad rem. Hic nobis Vesper novum larem dabit: utinam faustum, ac faelicem! Veni, mi


page 120, image: cs120

FLORITI, faustum ac felicem faciemus. Te enim omnis fortunae meae melioris decet auspicem esse, qui sua vissimam amicitiam aeternis voluisti beneficijs confirmare. Posteri si noverint PVTEANVM, beatum FLORITII benignitate fatebuntur. Venies igitur post biduum, triduum, quatriduum, aut quando maxime commodum erit, et AEscu lapius permittet. Quia remisisti Parvos, faxo nitidiori veste induantur, et sic tui sint. Prudenter sane hoc egisti, ut eloquentia tam amica, viri tam amici, velut podus nomini meo adderet. Magis etiam gavisus suerit Princeps se fecisse, quod fecit. Vale, et me amare perge, in Arce deinceps scripturum. Lovanij, XII, Kal. Quinctil. oo. ICC. XIV.



page 121, image: cs121

EPISTOLA LXIX. DAVIDI FLORITIO S. D.

QVod semper opinatus sum, jam experior: in novo hoc et sublimi domicilio melius ego, uxor, liberi, valemus. Iam familiaris propemodum locus est, et ad quietem arque tranquillitatem velut invitat. Sed nisi tu venias, horrida omnia et ingrata erunt. Lar nobis coronandus est: sed haec solemna non possunt, non debent sine te fieri. Itaque invito, et voco tuum Genium. Videbis Arcem, nos, Musas meas. Tum vero nitidius sol lucebit, sua vius spirabit aura, amoenius ridebit tota amoenitas. Ipse tu noster Sol eris, vitalis aura, imo amoenitas? Non tamen sic importunus sum, ut moram aliquam ferre non possim, si adhuc impedimenta sunt. Fortassis etiam, rebus omnibus a Principe constitutis, venire malis. Ego quod commodum tibi est, cupio: te ante omnia. Vale meus Sol, mea aura, mea amoenitas. Lovanij, in Arce. VI Kalend. Quinctil. oo. ICCXIV.



page 122, image: cs122

EPISTOLA LXX. PHILIPPO GVILIELMO Principi Auraicae, Comiti Nassaviae.

FAcere nunc cogor, Illustrissime Princeps, quod minus volui: mitto munusculum quod dare destinaveram, et praesenti velut officio Excellentiae tuae commendare. Alioquin quid suavius esset, quam occasione opportunā suscipere iter, vultumque prorsus divinum tuum, post intervallum, denuo vsurpare? Negatum est: Academicis occupationibus, velut vinculis teneor: et sic cum munusculum mitto, animus hic ipse meus ad Te evolat, ignis ad suum Caelum. Suscipe Optime Fortissimeque Heros, novum istud ingenij mei monumentum; suscipe animum gloriae tuae consecratum; suscipe ignem tuo jubare accensum. Iactabo fatum meum; Excellentiae tuae placui. Iam quoque aeternitatem libris meis spondere incipiam; nomini tuo semper victuro consecrantur. Sciant


page 123, image: cs123

Itali, Galli, Germani; apud Belgas AVRAICVS est,

-- Qui tristes hac tempestate Camoenas
Respexit:

qui cum major hominibus esset, tollere quoque ad caelum litteras, immortalitatis satellites, voluit. Gratulor vero tam pulchram virtuti tuae famam: gratulor saeculo tam illustre sidus. Nam profecto quod accipio beneficium, faxo accepisse ipsum saeculum videatur. Sic quantum ego debeo, debebit saeculum; et quem ego Patronum, Herculem velut Musagetam litterae scribent. Sed nuncte ergo Illustrissime Princeps, ut quoniam honorem ingenio meo habuisti, et habes; magis amorem meum ames. Cepit me humanitas tua incredibilis, Magnanimitas vere Heroica, Animus omnino invictus. Quid dicam? non possum alibi generosius Amorem meum collocare. Hunc igitur ut tester, magis magisque ingenium intendam. Felix enim esse non potero, nisi amare videar: nec majus grati animi signum dare possum, quam si amem. In eo enim


page 124, image: cs124

officium omne est, cultus, obsequium; denique quicquid a cliente patrono, quicquid a privato Principi, quicquid ab homine Deo persolvi potest. Sic igitur hunc librum, has Irruptiones Barbarorum mitto, ut non munus, quam Amorem meum respicias. Vale, et vive. Lov. VI Eid. Octob. oo. ICC. XIV.

EPISTOLA LXXI. DAVIDI FLORITIO S. D.

LIbros jam, quam litteras malim mittere, et re quam verbis persolvere, quod debeo; et tamen quod paratum est. In hoc certe infelicitatem meam deprehendo, quod in expeditissimā viā mora est; quod tardus ille, qui videbatur subito impleturus mea, et amicorum vota. Indignor, irascor, et jam vulgi affectus sumo. Et tamen qui exspectatur, quotidie dicitur affuturus. Interim, nequid ultra impedimenti esset, Huyum missae sunt litterae, et in haec quae statim absolvi velim, papyrus petita. Itaque brevi fervebit praelum, et meum simulamorem


page 125, image: cs125

ostendet, moram excusabit. Vale, et vige FLOS perennis, et aeternum ama. Lovanij, IV Kal. Quinctil. oo. ICC. XIV.

EPISTOLA LXXII. DAVIDI FLORITIO S. D.

NVllas a te litteras video: id est, sine luce dies, sine voluptate studia habeo. Hoc satis est, si valere te scribas. Nam amorenscio non imminui. Hygeia mihi hactenus propitia fuit: nunc vero Haemorroidum molestiam experior. An opus remedio? Ego ut salutem impetrem, jam OVVM tibi devoveo, AEsculapio Gallum. Suggere igitur quid adhibere, qui gubernare valetudinem debeam. Q. Serenum si audis,

Agrestis prodest radix super addita porri.

Ecce cum non scribis, male valere incipio. cum videbo litteras tuas, fortassis convalescam. Sed teipso an brevi fruar? an in hoc Arce complectar? Bea me, si licet, et Vale. Lovanij, in Arce, Postr. Kal. Quinct. oo. ICC. XIV.



page 126, image: cs126

EPISTOLA LXXIII. DAVIDI FLORITIO S. D.

NOn accuso naturam; benigna est, faecem sanguinis videtur depurare. Sed sic quoque expendo, quam fragile et quassum hoc animae domicilium sit, et quam omnia praeter mentem vilia, morbidaque. Igitur hominis officium est, hominem se meminisse, placere Deo, in caeteris non angi. Meum vero malum exiguum est, aut malum non est: sed et ferendo minuam. Videtur vero ulcus in sede esse. Nam copiosior sanguis non sequitur, neque dolores interni sunt. Caeterum, mens, ut solet, muneribus suis fungitur. Tibi nunc gratias immensas scribo, qui medica remedia suggeris: ijsdem utar quoque, si videbo malum crescere. Te ante omnia videre cupio: et a te libros quosdam meos, jam propemodum absolutos. Sed mi FLORITI, quam doleo, diligentiam meam accusari!


page 127, image: cs127

cum aderis, et causam morae inspicies, extra culpam penitus me pones. Mercator ille nondum venit; et exspectatur tamen quotidie. Aut me omnia fallent, aut brevi promissum explebo. Mea si apud te fides valet, excusa moram, et hoc age, ut omnino PRINCIPI placeam. Vale, et veni. Lovanij, in Arce, v Non. Quintil. oo. ICC. XIV.

EPISTOLA LXXIV. DAVIDI FLORITIO S. D.

VEre experior hunc mihi aerem propitium esse. Durare aut serpere morbus meus non potuit: atque adeo sine remedio videor jam valetudini bonae proximus esse. Tantum vel ipsae litterae tuae possunt, et in ijs amoris tui aura. Ipsum vero te quando videbo? Non magnopere jam commendo Arcem, ne, si rus invenias, subtraxisse delicias, invidisse te tibi videar. Belgica me hīc quoque simplicitas habet: muri, parietes,


page 128, image: cs128

coenacula, magnificentiae jam paene decrepitae imaginem. Irruptiones vehementer me sollicitum reddunt, quia Mercator ille non venit. Hoc igitur cum SASSENO ago, ut quae necessaria, suppeditet, et editionem maturet. Scripsi etiam Huyum, chartamque inde petij; quā statim typographus utatur. Quae jam coepta sunt, in manus tuas mox venient, et ab eā censurā in lucem. Fortassis vero et prae historiā Orationem hanc amabis: ridet, et seria est, ingeniosa, et erudita. Alia esse non poterat, non debebat, quae nomen tuum praeferret. Vale, et me ama. Lovanij, in Arce. III. Non. Iulij oo. ICC XIV.

EPISTOLA LXXV. DAVIDI FLORITIO S. D.

ALDROVANDVM inspexi: Sed juro tibi, jam notaveram quae curiose ille collegit. Ego mihi hīc VLYSSES fui. Belli duces, virosque nobiles inserere encomio


page 129, image: cs129

facillimum erit. Danda vero opera, ut venuste, et sine latinitatis damno, nomina exprimantur. An vero apud Antiquos ab ovo, ejusque partibus aliqui dicti sint, simul examinabo. Typographus, more suo, moras adhuc nectit, et me cruciat. Nectunt famuli, et in summā egestate audent otiari. Quā fiduciā ignavi sint, nescio: digni quidem, qui opere detineantur, et tamen esuriant. De aureo imbre, tu quidem, ut soles, lepidissime; nec frustra olim dictum, [gap: Greek word(s)] . Profecto res omnes sine eo subsidio languent. Ego autem, quia sterilem nummis arcam hoc tempore possideo, in ovo aurum et argentum tracto. Vale. Lovanij, in Arce, VI. Eid. Iulij. oo. ICC. XIV.



page 130, image: cs130

EPISTOLA LXXVI. [correction of the transcriber; in the print LXXIV.] DAVIDI FLORITIO S. D.

CELARE te non possum: Venit ELZEVIRIVS, ac jam de totā editione statuet. Sed Diplomate opus erit, Caesaris, Regis Galliae, nostrique Principis, et sic in parte tuo uti consilio, et auxilio audebo. Ecce, si quid negotij est, ad virum eo, quem amicum scio, et experior: ad te eo, qui bene de amico mereri, delicias putas. Saltem, siquid mihi apud posteros nominis erit (et hoc ago ut sit) tua illa incredibilis humanitas non ignorabitur: suspicient omnes quicquid jam me obligat; ingenium tuum, doctrinam, facundiam adorabunt. Bone Deus, quam pauci istā naturā sunt, ut prodesse alijs virtutis caussā velint! Parco: apud alios haec mihi dicenda, nequid dedisse auribus tuis videar: mittam die Lunae de MEDICAEO nostro virorum doctorum judicia, ut


page 131, image: cs131

tuum confirmari videas. Sed quid? tu laudasti opus, et hoc satis erat. Sed quia tuo ore jam multi loquuntur; paucorum sive ignorantiam, sive invidiam contemnam. Vale, et me tuum, aeterno amore tuum, cense. Lovanij, in Arce, IV. Eid. Iulij, oo. ICC. XIV.

EPISTOLA LXXVII. DAVIDI FLORITIO S. D.

VTinam brevi te videam, sed caussā meā laetum! Sane adventum tuum ardeo: FLORITIVM meum suspiro, ingenio meo juvando natum, et ornando. An plura dicam? vehementius invitare non possum, ut venias, quam si rogem. Sic veni tamen, nequid rerum tuarum negligas. Nam de meis, scio te satagere. Litteras ab HEINSIO hīc vides: et quid videtur? tam ille ingenio sus, quam amicus est; et ut multum amare videatur, laudat. Ergo jucundum mihi hoc [gap: Greek word(s)] indicium est: suave encomium, quod


page 132, image: cs132

affectum ostendit. Tu quid agis? benevolentiae [gap: Greek word(s)] ipsum beneficium depromis; et de homine, velut Deus, bene mereris. Sed profecto vt nunquam satis Numini gratiam reddimus; ita continuo divinae humanitati tuae cogor obstrictus esse. Vicisti Puteanum omni officiorum genere, quem ingenio, facundiā, doctrinā antea superabas. Hinc quoque deprehendes benignitatis tuae magnitudinem: hostimentum omne superat. Ergo quicquid faciam, testabor tantum, quam immane debeam. Typographus se accingit, vt progrediatur. jam enim cum ELZEVIRIIS transactum est. Hi suppeditabunt sumptus omnes, omniaque mea in publicum producent, formā, qua irruptiones coeptae. Veni, et Vale. Lovanij, in Aroe Eidibus Iulij. oo. ICC. XIV.



page 133, image: cs133

EPISTOLA LXXVIII. DAVIDI FLORITIO S. D.

HAs ecce litteras ante biduum scripseram: sed aliud ex alio intervenit, vt mitti non potuerint. Typographus interea diligens, imo praeceps fuit; sufflaminandus, si sic perget. Vtrumque jam quoque jumentum regi potest: tametsi improbum, praeli iugum patitur. Pulchrae vices! a cauponā ad officinam; ab officinā ad cauponam. Hoc fatum litterularum, ac Typorum est: tractari non possunt, nisi ut violentur. Cras ad te uberius, si tuas nactus ero. Argumentum exspecto: si non mittes, sumam. Vale, scripturus quoque, si nullum habuero. Lovanij, in Arce, IX. Kal. Sextil. oo. ICC. XIV.



page 134, image: cs134

EPISTOLA LXXIX. DAVIDI FLORITIO S. D.

HEri, imo nudiustertius volebam scribere; et ecce litteris in Italiam mittendis impeditus, animo meo gerere morem haud potui. Alioquin quid suavius, quam te alloqui, et admirandum facundiae tuae Genium provocare? Sed volebam mittere, quae in praefatione mutata. Principem vero an satis decore sic nomino? tuum est statuere, nisi jam statuisti. Litterae vero tuae si cessant, teipsum exspectabo: Imo te potius, ut hilares, et amoeni simus, in loco tam amoeno. Tu vero mihi fortunam facis; tu Puteanum aestimas; tu elegantiarum hostibus crucem potes figere. Ad rem. De Principe si nihil mutandum censes, urgebit praelum typographus, formasque jam compositas dabit. Crastinus dies sacer erit, perendinus otiosus. Cum Marte ad officinam id genus


page 135, image: cs135

hominum venit; nisi in hunc quoque diem emi se patiatur. Ego propediem Antverpiam excurram, ut curem, quae promisi, ideoque prius te videre velim. Vale, Lovanij, in Arce, VI Kal, Sextil. oo. ICC. XIV.

EPISTOLA LXXX. [correction of the transcriber; in the print LXX.] PHILIPPO GVILIELMO Principi Auraicae, Comiti Nassaviae.

OMNIA jam historiā Insubricā consecutus sum, Illustrissime Princeps: placuit. Deinde, accepi munus, quo majus dari non potuit, et quod saepius tamen potuit: nuper auro, nunc colore adornatum, et quemadmodum es, spiras, loqueris. Post Numisma, etiam pictura pretiosa est. Hactenus etiam imaginem tuam ostendi alijs; nunc ipse eam video et intueor: ostendi pectore, oculis et ipso animo video. Non me tantum, sed ipsum meum Larem domiciliumque exornare, imo illustrare


page 136, image: cs136

incredibilis humanitas tua voluit: nimirum ne sine palladio haec Arx mea esset. O magnum igitur magni Amoris tui pignus, quod veneror! O signum quod sic missum, etiam cum tacet loquitur! Loquitur, inquam, planissimeque indicat, me Amore tuo felicem esse, Patronicio tranquillum, favore foecundum. Sic salve mea felicitas, mea tranquillitas, mea foecunditas: Salve et auspicatissimum hunc annum, pluresque habe: me vero aeterno cultu absequioque tuum. Lovanij, in Arce, III. Kal. Ianuarij, oo. ICC. XV.

EPISTOLA LXXXI. DAVIDI FLORITIO S. D.

QVid hoc? nullae a te litterae? aliqua fortasse ego culpa silentium tuum promerui? si libri mora est, ecce placere incipio: partem enim mitto, et quidem emendatam, imo excusam. Ac jam sane intra paucos dies opusculum totum habebis. Si me amas,


page 137, image: cs137

scribe; aut si penitus me beare voles, veni. Te desidero, te voco, te exspecto; sed in antecessum Litteras tuas. Imaginem videbo, ut magis teipsum cupiam. In litteris autem imago est; sed quam tu ipse facis, tanto omnibus pictoribus felicior, quanto mortalibus nostri aevi facundior. Vale mea Suada, meum delicium, meum decus. Lovanij, in Arce, Prid. Kal. Sextil. oo. ICC. XIV.

EPISTOLA LXXXII. DAVIDI FLORITIO S. D.

SCripseram heri, sed jam tabellarius discesserat. Hodie tuas accepi, et incendium legi. Casus est, sed quem Illustrissimus Princeps generoso animo feret. Nominent alij infortunium, ego augurium perennitatis. Ingens claritas hanc manet domum: nec tantum saevire istae flammae potuerunt, quantum gloria familiae, jam aeternae,


page 138, image: cs138

illustrabitur. Si non negas, mi FLORITI, ingenij face augebo hunc Ignem; ut videant omnes, plus virtutes optimi Principis, quam parietes lucere. Quis aliter interpretatur? ignis sacer est, divinus est, laetitiae et felicitatis symbolum. Apud Pindarum [gap: Greek word(s)] . Sane Curtius aeternum vocat, quem colebant Persae, Regibusque suis praeferebant. Vestalem ignem nosti. Apud Romanos quoque Servium Tullium clarum fore (ut cum Floro dicam) visa circa caput flamma promiserat. Caesares postea, sed imitati Persas, sacrum ignem, velut imaginem Imperij usurpabant. Omnia cur persequar? Ipsa incendia magnarum semper rerum indicia fuere. Ego igitur pro affectu et cultu meo omnia fausta ac laeta Principi precor: et ut hoc votum meum indices, rogo. Hodie tuas adhuc litteras exspecto. Itali liberalitatem Illustrissimi Principis suspiciunt: quorum tu voces brevi ipse audies. Nunc longior non sum: de formulā BONI EVENTVS


page 139, image: cs139

judicium tuum amo. Meus error, si error est, ab humanitate tuā excusabitur. Vale.

EPISTOLA LXXXIII. DAVIDI FLORITIO S. D.

NON scribam hanc epistolam, sed fundam: facturus ingenio, quod frustra a tempore exigo. Ecce enim negligentissimi aurigae, velut cochleae proserpentes, nunc sub horam prandij litteras tuas reddunt: tabellarius autem in procinctu est ut abeat. Quid possim igitur accuratius, et velut sub lunā suspensum dare? quam moram ingenio, quam libertatem judicio dabo, quā felicitate sponsioni tuae satis faciam? Sed epistolam petis, et hoc me imperio cogis, ut obsequar: hoc blandimento allicis, ut videri facundus velim. Etenim in hoc genere quam facilis sim, ipsemet nosti. Torqueant alij stilum, et sub gravi cogitatione articulum librent: mihi non libet, aut non vacat


page 140, image: cs140

tam serium esse. Quoties cum tabellario negotium, levissima manus est, mentemque profusam sequitur. Mercurius alatus est, vt talem quoque epistolam faciamus. Ferri cito debet, citius scribi. Idem numen et viae, et sermoni prae est: et qui dirigit iter, litteras prius dictat. Ad rem igitur. Nam cum damno proemium est, atque haec jam poterat excusatio epistolam facere. Hem, quicquid praefatus sum, argumento subtractum est. Aliqua enim jam temporis portiuncula effugit. Quid vis igitur? vt Sapientem ad te mittam? O telepidum! vt mittam vero, quem nusquam invenio! et quem mittam, si ad te mittam! te enim Sapientem voco, velideo, quia quaeris. Investigare deum, pietatis est munus: illam ministram dei, Philosophiae opus. Sapiens est, qui Sapientiam expetit! video quid sit: socium et consortem cupis, ut tuam in compare felicitatem et perfectionem videas. Ergo, si te excipio, tam mihi difficile erit Sapientem invenire, quam in nocte solem,


page 141, image: cs141

in aquā ignem, in cinere gemmam. Quemadmodum nasci in Europā Leones scriptorum aliqui negant: ita propemodum dixerim, toto terrarum orbe Sapientem non repiriri. Fortassis, si coelum quoque Gentilium lustrem, stultos reperiam omnes deos. Apud Inferos quoque an hoc nomen reperiatur Menippus expediat. Philosophorum quidem plures umbrae sunt: et fortassis saperent aliqui, si intelligerent se disipere. Tamen vt videamus cum, qui nusquam est, promum aliquem a Deo constituamus hominem, sed qui hominem quasi exuit, qui affectus domuit, quem nullae minae terrent, nullae blanditiae corrumpunt, qui eodem vultu omnem fortunam excipit, fortis, intrepidus, serenus, constans, quem

Si fractus illabatur orbis,
Impavidum ferient ruinae.

Ab hac conditione cum olim Graeciae lumina abfuerint, nemo tamen proprium, quam, Socrates accessit. Saltem pulcherrimo vitae doctrinaeque exemplo ostendere potuit, qua ad Sapientiam iretur. Quos vetustas


page 142, image: cs142

sapientes appellavit, et Heptade conclusit, vix pro suis sapientia agnovit. Fecźre, dixźre, quae maculam habent, et tanto nomine indigna sunt. Dicaearchus quidem, ut est apud Laertium, tradit: [gap: Greek word(s)] . Neque sapientes, neque Philosophos fuisse; sed cordatos quosdam viros, et legumlatores. Ipse Thales, qui unus praecipuusqve e septem, nonne fatetur? non pari calculo reliqui? Etenim cum inter piscatores milesios, et eum qui jactum emerat, de tripode aureo controversia esset, consulere Apollinem Delphicum placuit, cui tanta fortuna deberetur. Respondit Deus, deberi sapienti. Itaque milesij consensu quodam thaleti suo Tripodem dederunt. Ille vero confessus, sapientem se non esse, cessit mensam Bianti, Bias Sittaco, is protinus alij, ad ultimum; Solon tantum munus, et sapientiae, praemium, Apollini tanquam vere sapienti misit. Sic quidem pro se Deus locutus erat, Hanc historiam


page 143, image: cs143

passim descriptam, carminis vinculo complexus est Ausonius, in Ludo sapientum, sub persona Thaletis, et Thaleti tribuit, quod alij Soloni. Seligo, quae ad rem sunt.

Quod ille munus hoc sapienti miserat,
Ego recusans non recepi, at reddidi
Ferendum ad alios, quos priores crederem.
Ego receptum consecravi Apollini.
Nam si Sapientem deligi Phoebus jubet,
Non hominem quenquam, sed deum credidecet.

Nec frustra deum: in hunc enim non spes, non metus cadit. Mortales omnes his affectibus obnoxij; quia morituri, metuunt; tanquam victuri, sperant; et quid nisi in miseriam spatium poscunt? Pulchre quidem Thales dicebat, nihil a vitā mortem differre: Sed an tam generose sentiebat? verba fuźre, non e pectore, sed ore prolata. Nam cum quispiam regereret: Si cum vitā mors eadem est, cur tu non moreris! Quia, inquit, eadem est. Vides argutias, sed a metu.


page 144, image: cs144

Periculo proposito, Sapiens iste argutari maluisset, quam mori. Longum esset omnes recensere. Sophistas quoque appellatos fuisse, apud Plutarchum legi. Veteres autem illi quī sciverunt, an Sapientes fuerint? quot fuerint, videntur dubitasse. Volunt enim aliqui et Cleobulum Lindiorum tyrannum (at tyrannum nemo Sapientem dixerit) hunc inquam Cleobulum, et Periandrum Corinthium in Sapientiae nomen intrusos esse, et rapuisse famam, quam non meruerant. Modeste igitur Pythagoras, tam superbam declinavit appellationem, et amator Sapientiae dici voluit: hactenus Sapiens, quod se non esse confessus est. Atque ab hoc fonte Philosophia, et sic Philosophi. Quid? plerique veterum, etsi nondum quemquam Sapientem repertum putabant, ut Quinctilianus ait, praecepta tamen sapientae tradiderunt. Inter Philosophiam vero, et Sapientiam ingens discrimen est. Sapientia perfectum bonum est mentis humanae: Philosphia sapientiae amor


page 145, image: cs145

et affectatio, ut alibi Seneca. Haec ostendit quo illa pervenit. O mi Floriti, quis perfectum mentis humanae bonum, hac coporis nube, hoc carcere impeditus, possidet! Illa lux est, nos tenebris involuti; illa quies, nos tempestatibus agitati. Nescimus fere quae bona sunt; et cum scimus, ne huc quidem pergimus. Vt vero mollius jam loquar, neque tamen e porticu recedam. A naturā non deerrare, et ad illius legem exemplumque formari, Sapientia est. Sed heu! ubi natura est? ubi vera eius imago? ubi vestigium? Non mirum si facilis error est, scopum non videmus Corvos sequimur, ut Persio loquar, non hoc agimus, quod agendum est. Natura, hominum vitio, avaritia est, ambitio est, luxuria est, Iracundia est, et rabies. Sed quid est! quantum a virtute vita abit, tantum a sapientiā. Sapientiae proximus est, qui virtutem possidet: ut sic quidem amplius dixeris Sapientiā, quam virtute instructum esse. Iam vero quae lex, quod exemplum naturae est?


page 146, image: cs146

Dei imago, felicitatis idea. Ad Deum enim et felicitatem natura ducit, sed illa ignota. Nec vita esse beata potest, quae naturam non sequitur. Et quae haec vita est beata? conveniens Naturae suae quae, tradente Seneca, non aliter contingere potest, quam si primum sana mens est, et inperpetuā possessione sanitatis suae: deinde si fortis ac vehemens, tumpulcherrima, et patiens, apta temporibus, corporis sui pertinentiumque ad corpus curiosa; non anxie tamen: rerum quae vitam instruunt diligens, sive admiratione cujusquam vsura fortunae muneribus, non servitura. Ecce in bonā mente omnia posita sunt. Quam ut difficillimam esse Romani ostenderent, Deam esse voluerunt. Haec in illam sententiam disputo, ut ostendam, Sapientem non inveniri. Sed qui non invenitur, quomodo mitti potest? Ad te calamum dirigo, mi Floriti, quem non mitto, invenio. Tu ille homine major, te ostendis Sapientiae sufficere. Proximus velut Deo es. Sed cum tuus ille Princeps,


page 147, image: cs147

idemque meus, Dei imaginem aeternis virtutibus possideat, Sapientem quoque dicam: te vero in Sapientiae domicilio commorari Longus sum, et sic a Sapientiā magis abeo, quae brevitatem amat, et breviter sive dici, sive scribi. Vt Epistolam igitur hanc stultam dicas, patior. Vale, ama, veni. Sic videbo Sapientem, quem mittere non potui. Lovanij, in Arce, Prid. Non. Sextil. Horā XI. cum tuas acciperem.

EPISTOLA LXXXIV. DAVIDI FLORITIO S. D.

HEri epistolam misi, cum Sapientem non possem: et sic morem gessi, ut tamen petitioni tuae fortassis non satisfacerem. Sed juro Genium tuum: sub horam XI. litterae tuae mihi redditae fuźre: et quod igitur spatium scribendi! Supervenit autem IVSTVS MVLDERVS, ille cujus nomen


page 148, image: cs148

scurra nundinalis invaserat: supervenit, ut Bruxellam pergeret: ei igitur epistolam ferendam dedi. Nunc exspectabo, quid de hac extemporalitate judices: et anpauca ista persuaserint, me omnino tardum non esse. Caeterum, quid non dici possit, ut manifestum, evadat, Sapientem non inveniri, non inventum esse, non iri? Si ullo, hoc sane argumento vinci possum, ac infans videri. Nam ut multa dicam, plura tamen et meliora usque omisisse videar. Divina tua Suada, cui fasces ego submitto, Sapientem et Sapientiam potest complecti. Sic ego te amo, colo, veneror, meum sapientem, meam sapientiam. Vale, et aliquando veni.



page 149, image: cs149

EPISTOLA LXXXV. DAVIDI FLORITIO S. D.

SApientem, si non inuenerim, quid mirum? Non intellexi. Ergo abunde erit, si quae scripta sunt, reprehensionem effugient. Et puta haec ipsa sine argumento esse, velut lar nam sine corpore. De officio Principis siquid jam exhibeam, videbitur totum lentā meditatione expressum esse. At mea hīc jam omnis laus in extemporali facilitate consistit, quam continuo scribendi usu vindicasse mihi videor. Incendium cur adhuc nos occupet? consenuit: ac jam a quam praetulerim, quā flamma extincta est: damnem ignem, qui deformavit aliquam fortassis elegantissimi palatij partem, qui damnum et molestiam dedit. Ignis tyrrannorum olim delicium fuit, pessimorum supplicium: ignis irati Iovis minae sunt, furoris symbolum, orbis fatum: in igni omnia mala sunt. Sed mitto


page 150, image: cs150

jam haec: te amo, qui etiam ex tempore laudari Principes postulas. Iterum: te amo, ostensurus paulatim infantiā meā, quam tu facundus sis, et tuā suadā Principes omnes digni. Ad summum, te amo, et amari cupio. Vale, Lovanij, in Arce, VIII. Eid. Sextil. oo. ICC. XIV.

EPISTOLA LXXXVI. DAVIDI FLORITIO S. D.

VT vides, Typographus progreditur: atque in hoc jam folio filios, nepotesque Caroli Magni leges, et sub his Insubres. Scriptio vero tota quomodo placeat, quaeso indica, intimumque judicium tuum perscribe. Verum te scio; sed yel ideo, quia amicus es: Amicum scio; sed vel ideo, quia verus es. Esse perge. Omnes enim qui me amant, sic judicare incipient: qui sic judicant, amare quoque volent. Quid dicam? tuus


page 151, image: cs151

sum, te ardeo, virtutes tuas adoro, etiam descripturus, si permittis. O quam mihi suave sit, FLORITII mei vitam posteris tradere! repraesentare virtutes, quas omnes suspiciant! Potero breviter, et paucis paginis absolvere. Alexipharmacum non recuso: Sed morbi omnes, si recenseantur, nimia moles sit. An me repente Medicum facis? Veni, si potes, et commodum est. Fortassis enim quod epistolae nego, sermoni dabo, et quidquid scribis, exsequar. Lovanij, in Arce, prid. Eid. Sextil. oo. ICC. XIV.

EPISTOLA LXXXVII. DAVIDI FLORITIO S. D.

QVANTVM affectui tuo debeam, brevi, ut spero testabor nunc agnosco beneficia, et me meumque obstrictum esse ingenium fateor. Profecto plurimum tu faves litteris, qui


page 152, image: cs152

litterarum caussa tam sedulus es; et qui, ut ornes hominem litteris deditum, molestias, lites, tricas subis. Cogita haec aliquando a posteritate lectum iri, atque aestimatum. Te amari a me, fac omnino tibi persuadeas. Sed et in animo meo tam vehementes ignes illustrissimus PRINCEPS suscitavit, ut ardere videar. Hoc impetu Dedicationem scripsi, quam cras mittam. Hodie enim litteras tuas exspecto: et fortassis erit, quod inseri debeat. Adjungo reliqua Caroli, et filiorum: quae quidem Insubres spectant. Breve stemma faciliorem reddet lectionem; atque hoc ut intuearis, rogo. Litterae meae an PRINCIPI placuerint, quaeso judica. Ego enim tanquam solicitus amator cultum meum depromere non desinam. Vale, et me, ut amas, ama. Lovanij, XIV. Kal. Septemb. oo. ICC XIV.



page 153, image: cs153

EPISTOLA LXXXVIII. DAVIDI FLORITIO S. D.

PRaefationem, sed a te recensitam, quamprimum ad me mittes. Exigit eam Typographus, ac dum Chronologiam excudit, simul absolvere totum hoc vestibulum vellet. Nundinae instant: et mittendi mox libri erunt Francofurtum. Deepistolis hoc jam curo. Orationes omnes praelo statim subjicientur. Nonnullas tamen si seorsim prodire males, praemittemus: quae nihilominus deinde membra corporis oratorij erunt. Chronologia per libros singulos deducitur, satisque prolixa sic erit; non exiguā quidem luce: Stratagemata ordior, id. est colligere incipio, quae materiam faciant; Milites, ducesque compellandi sunt vt quae fecźre, quae sciunt sacta, suggerant. Vale, et tu quoque haec suggere. Lovanij in Arce, VIII. Kal. Septemb. oo. ICC. XIV.



page 154, image: cs154

EPISTOLA LXXXIX. DAVIDI FLORITIO S. D.

VEhementer gaudeo, te amice et libere mecum agere: atque hoc officium, maximum beneficium est. Librum ursi, quantum potui: sed [gap: Greek word(s)] est, ante diem Solis absolvi. Parva mora erit, et ut excusata sit, obnixe te rogo. Epigramma meum, quia non illepidum tibi visum, in aliorum venire manus patiar. Acumen vero nasci ab argumento potuit. Acumen, sed generosum, et Martialem velut Genium spirans. Hunc ego in PRINCIPE etiam, atque tiam admiror. Epaminondam Thebanum cur Graecis omnibus belli Ducibus praeferam, longiori aliquando sermone tibi approbabo. Noster non gessit bella, Marti tamen par fuit: vere fortis, quia et ingenijs favet, et virtutibus suis aeternis patitur devotam industriam meam esse. Mi FLORITI, affectum,


page 155, image: cs155

quo in tantum ferar virum, vix exprimo. Beatus ero, si intellexerit, quam vehementer amem. In amore autem sunt omnia: studium, cultus obsequium. Vide nunc hoc folium, et in eo mutata quae volebas. Adjungo MANNII libellum, quod vivum exemplar hic exstat. SEIOVRNETI viri humanissimi operā deinceps utar. Vale, et me ama. Lovanij, in Arce, Nonis Septembr. oo. ICC. XIV.

EPISTOLA XC. PHILIPPO GVILIELMO, Principi Auraicae, Comiti Nassoviae.

PErennes benevolentiae tuae rivos quotiescumque contemplor, Illustrissime Princeps, copiose in me jam derivatos, exsurgo animo, et felicitatem meam agnosco. Nam profecto Excellentiae tuae placere, id majus est, quam ut satis laudare possim,


page 156, image: cs156

aut mereri. Excipio radios, tanquam e caelo emissos, et illustror; cumulor beneficijs, et amore accendor. Cum non liceat par magnitudini tuae hostimentum depromere, modum quaero, quo obstrictum me esse solenniter profitear: imo nexum quaero, qui dissolvi non possit; qui non me tantum, sed posteros tibi quoque meos mancipet. Munera quae accepi, admirantur omnes: nunc, ut quantum debeo, magis sciant, nomen tuum ambio, illud

--- magnum et memorabile nomen.

illud PHILIPPI, ut in familiā et in totā stirpe meā audiatur, ut hanc imaginem vox quotidiana referat, a natis ad natorum natos propaganda. Quid involvo? Decimam jam prolem mihi conjux mea datura est, et sic decumanam: ergo et numeri caussā, et simul officij, rogare audeo, ut tuo auspicio lustrica haec solennia celebrare nobis liceat, tuo nomine insignire sive puerum, sive pueram, tuo splendore vitae et religionis


page 157, image: cs157

sacram tesseram condecorare. Annues Optime PRINCEPS, meque tam bono etiam vinculo tuum esse voles, qui jam Excellentiae tuae addictus et mancipatus vivo. Lovanij, in Arce, XVIII. Kal. Febr. oo. ICC. XV.

EPISTOLA XCI. DAVIDI FLORITIO S. D.

FAsciculum heri misi: et nunc mitto. Clarissimi Viri GERARDI CORSELY, Academiae Rectoris de scriptione meā judicium videbis, magnificum a Magnifico. Carmen RYCQVY majestatem ab antiquo spirat. Hodie, nisi omnino fallar, typographus absolvet: et mox operam ego dabo, ut exemplaria habeas. Illud PRINCIPI dandum, omnibus modis ornabitur. Antverpiam si iturus sum, BREDAM quoque procurram: sin minus, litteris et tabellario utar. Vale. Lovanij, in Arce, Postrid.


page 158, image: cs158

Nonas Septemb. oo. ICC. XIV.

EPISTOLA XCII. DAVIDI FLORITIO S. D.

SIc est, mi FLORITI, citius defungi hoc officio debui: mittere, inquam, munusculum, nuper absolutum. Sed mora e morā nascitur. Post typographum, tardus et Bibliopegus fuit, tardus' et pictor; qui ornamentum, an fucum addidit? Tamen quod ad imagines attinet trium Barbarorum; verae sunt, si veri, quibus hactenus credimus. Capiet Illustrissimum Principem forma illa exotica, illa praesertim Gothi pellita et armata. Atque utinam ipse liber magis capiat! Tu tuā Suadā facies, tuo Amore. Etenim, te interprete, placebo tuo Principi, et meum dicam, placebit hic labor, ad alia mox transferendus. Typographus vero progreditur, ab Orationibus


page 159, image: cs159

auspicatus, quae justum volumen constituent. Sequentur Epistolae; Sed Centurijs aliquot augendae. Itaque meliores aliquot ad te scriptae in numerum venient: quas, ut subministrare velis, rogo. Satis erit, exemplaria habere, et haec scribi, a quovis poterunt. Ergo, ut breviter absolvam, mea omnia hactenus edita, et quaedam non edita suis typis FLAVIVS dabit; ac jam hoc unum agit, et aget, donec perficiet. Interea et Stratagemata; et alia quaedam praeparari poterunt. Quod ad stratagemata, placent illa, nostri saeculi ut nova, ut praesentia habeamus. BREDA meus hic apud me in Arce septimanas aliquot fuit, et collegit quaecumque ad historiae Insubricae explicationem faciunt. Diligentiam ejus, industriamque satis laudare non possum. Bibliothecā meā totā usus est, me quoque directorem interdum habuit, etsi per se potuisset. Ex hoc nunc argumento miraculum ingeniosa


page 160, image: cs160

facundia tua faciet. Sed quas ego gratias habebo, cum tanti et me, et opusculum hoc meum aestimes? Persolvam meipsum, ut cum tuus sim, magis etiam a te amer, si amari tamen magis possum. Epistola, quam adjunxi libro, an satis apta sit, nescio: sed in ipso opere plura dixi. Adjungo quatuor adhuc exemplaria, quia plura sic commode simulmitti non possunt. Quid tamen fieri velis, scribe, et mox fiet Vale. Lovanij, in Arce, VI. Eid. Octob. oo. ICC. XIV.

EPISTOLA XCIII. DAVIDI FLORITIO S. D.

NAturam accuso, quae ad morbum et aegritudinem Principem reduxit. Imo sortem accuso, quae ne divinis quidem viris parcit. Quantum supra Belgas omnes, tantum supra mala humana Heros ille esse debuit: et in sereno agere, extra nubem omnem et nebulam doloris.


page 161, image: cs161

Non potest obduci caelum, nisi ut tellurem languor carpat: nec infestari perversā valetudine optimus ille Princeps, nisi ut cruciemur omnes. Iam meus iste morbus est, et amplius meum esse cupio, ut Princeps liberetur. Meum dico, et tamen advoco. Te compello, caeca jam Hygeia: ignorare quem destituis, videris. Et te compello audacissime morborum, quisquis es. Humanitare clementissimi Herois deceptus es: Saevum putasti quem benignum facilemque omnes colunt. Sed vicit ille conditionem hominis, et sic in sidus, et in quoddam velut numen peccas. Si nocere omnino statuisti, transfer malignitatem, et in me potius virus tuum effunde et vires. Si pedes captas, vtar manibus, et laudes mei Principis conscribam: Si et manus, in ipso dolore facundus ero, et ore virtutes mei loquar Principis; te vero, Morbe,


page 162, image: cs162

detestabor. Nunc quid agis? impius et temerarius es, pedes cruciatu stringis, qui caelum premunt: et manus, quae ferro armari consueverunt. Fuge, fuge, ut maxime terreas, vincendus es: supra aegritudinem Princeps erit. Hoc votum meum est, suavissime FLORITI: et tu efficies, ut quicquid opto, statim statim intelligam. Infelicius fortassis haec scribo: sed sic et me nunc occupat, quicquid Princeps sustinet. Salve.

EPISTOLA XCIV. DAVIDI FLORITIO S. D.

SCripsit BREDA noster, ego me officio vincerer, imprimere huic papyro pauca aliquot verba volui. Atque utinam totum affectum possem! Sed quam vehementer amo, tam difficulter scribo: ac malo amando facundus,


page 163, image: cs163

quam loquendo amans esse. Meoe ex ipso pectore nascuntur flammae, tuisque similes sunt. De absolutissimo Viro et Amico nostro, ō laetum nuncium tuum! sane solicitus continuo fui, et quod non scriberem, et quod occasio deesset Irruptionum exemplar jam cum litteris mittam. Sed PLOWIERIVS noster, quid, aut ubi agit? scripsi ad cum nuper, et frustra. Haec ad te vero, tanquam non scriberem. Non mitto litteras, sed promitto. Vale Lovanij, in Arce, XIII. Kal. Febr. oo. ICC. XV.



page 164, image: cs164

EPISTOLA XCV. DAVIDI FLORITIO S. D.

OPvs scholasticum si aliquo dignum otio censes, hoc inspice. Orationes meae sunt, quasnuper collegeram, et in primum velut tomum. Ordinibus Brabantiae inscriptae sunt. Nam his debebam hunc scholae meae fructum, hunc muneris. Praefationes omnes omissae, ut meliori loco videantur et luceant. Sic visum illis, quorum hīc consilio in editionibus utor. Carmen de Hieme die jovis recitaturus sum, et inter amoenitates, quas paro, relaturus. Tuum est, et tuo sic nomine velipsa nunc calebit, et florebit Bruma. Vale.



page 165, image: cs165

EPISTOLA XCVI. DAVIDI FLORITIO S. D.

QVAM varie impeditus per hos dies fuerim, non facile dixerim. et vin aliud signum? silui. Sic in excusationem delictum ipsum cito. Sed nisi amorem tuum nossem, verborum ambagibus uterer. Frustra: nec candor noster permittit. Exemplar diplomatis hīc nunc habes; et te amice rogo, ut Breviarium conficias. Reliqua quae scribis, ordine, et mox exsequar; et te amare pergam. Tu me ama quoque, mi optime FLORITI. Lovanij, in Arce IV. Kal. Majas oo. ICC. XV



page 166, image: cs166

EPISTOLA XCVII. DAVIDI FLORITIO S. D.

HIemem, quemadmodum versibus complexus eram, hodie produxi, et voce velut animavi. Nisi me corona faventium fallit, praestiti, quod non omnes Poetae solent. Carmen totum curiosā rerum varietate distinxi, ut videri possit Apollini non displicuisse. Tuo quia nomini sacratum est, floret, ac jam nihil habet hiemis, nihil rigoris. Nondum ex auditorio pedem extuleram, et ecce certatim plures accurrebant; quisque exemplar sibi poscere, quisque laudibus in coelum hiemem tollere. Quid agerem? non poteram oculis negare delicias, quas auribus dederam. Typographus aderat, et ille simul paratus erat formis suis describere. Epistola PRINCIPIS Amplissimo GEORGIO AB AVSTRIA, Praeposito et Cancellario data est: imo hinc Bruxellam missa,


page 167, image: cs167

quo ille pridie profectus erat. Vale, et BREDAM si videris, nomine meo complectere amicissime. Responsum epistolae ejus debeo, quod praesens exsolvam. Commentarij in irruptiones meas a censore ad me redierunt, et parati sunt ad editionem. Vale amice intime. Lovanij, in arce, VII. Kal. April, oo. ICC. XV.

EPISTOLA XCVIII. DAVIDI FLORITIO S. D.

SIc humana sunt, mi FLORITI; melle et feLle mixta: ut non frustra Apuleius dixerit: Vbi uber, ibi tuber. Post Risum et jam Lacrymas mitto, hunc inquam tumulum, qui e palestrā meā prodit. Lege, et ad Risum mox redi. Nos hīc ingemuisse, satis est. Adolescens autem ille miserrime perijt, ab amico, et inter pocula gladio transfossus, et simul extinctus. Ecce Thraciam habemus. Salve.



page 168, image: cs168

EPISTOLA XCIX. DAVIDI FLORITIO S. D.

NIsi quantum te amo, mi FLORITI, suspiciam; aestimare, non intelligere virtutes tuas videar. Tu ille vir es, in quo omnia miranda sunt: et cum summus sis, aliorum tenuitatem humanissime extollis. Mihi quidem quantum tribuis! A tuo me Principe amari voluisti. Gratum me praestare cupio: sed si ingenium impendere, satis non est: ingenij defectum animus supplebit. Haec sic scribo: cum loqui potius debeam, et te complecti reducem, post tot mensium moram. Principem brevi nunc epistolā saluto venerorque, cui magis, magisque debere incipio. Ecce differtur adhuc nomen, et augetur: sed ne sic quidem malum. Heroi enim humanissimo obligatus sum, et te offici osissimum habeo sponsorem. Quaedam mea sparsim hactenus edita, colligere nuper


page 169, image: cs169

caepi et in luminis oras revocare: atque haec me etiam cura tenet. Gallis, quod scribis officium, debeo, et praestabo: Tibi omnia, qui instar omnium esse potes. Vale, Lovanij, in arce, Postrid. Kalend. Septemb oo. ICC XVI.

EPISTOLA C. PHILIPPO GVILIELMO, Principi Auraicae, Comiti Nassaviae.

AVgustum olim in urbem feliciter redeuntem, Illustrissme Princeps, non homines tantum, sed et aves salutarunt, sic edoctae: Redeuntem, sed a bello et sanguine, atque adeo civili adhuc adspersum. Sed quanto suavius mihi pari nunc fromulā uti, non minus virtutem tuam, quam fortunam venerari. Rebus feliciter gestis, redis: non sanguine, sed consilio compositis. Tua industria, prudentia, et addo, felicitas intervenit: durare bellum


page 170, image: cs170

non potuit. Conservasti Auraicos tuos, regionem deinde a Summo Pontifice imperio tuo commissam. Quid etiam? vicinos populos et Provincias, ut universae prodesses Galliae, et orbi Christiano. Ad nos imprimis Belgas hoc beneficium spectat: qui fata Galliae sequi solemus, quia Vicini. Ergo quantum tibi gloriae debet Gallia, nos celebramus. Virtutes tuas in caelum ferre pulchrum est, te velut Solem intueri jucundum est: hinc diem accipimus, noctem non timemus. Sed altiori haec praeconio dicenda sunt, quam epistola patiatur. Nunc, ut unam hanc meam salutantis vocem, SALVTISQVE formulam Benignitas tua admittat, rogo. Hoc ago et molior, ut quemadmodum placui, placere pergam; proferamque fructus ingenij, qui velut floribus hactenus decerptis adjungantur. Maturitati aliquam adhuc concedes moram: exacta malo, quam festinata dare; et magnitudinis tuae magis, quam ingenij mei haben da ratio est. Vale


page 171, image: cs171

Illustrissime PRINCEPS et Patrone. Lovanij, in Arce, Postrid. Kalend. Septemb. oo. ICC. XV.

FINIS.



image: cs172

[gap: blank space]