Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
ALIQVAM eruditionis et ingenii partem EPISTOLAS esse, Illustrissime DOMINE, ostendere ego ausus sum: aliquam item Reipublicae et Militiae, omnium seculorum felicitas edocuit. Curiam et castra etiam Stilus occupat; et ubicumque res geruntur aut consultantur, Scribitur. Possis Mercurio Sagum pariter et Togam tradere, idemque numen rebus et sermoni praeficere. Etenim quo vox non penetrat, Epistolae diriguntur, velut alis instructae: ubi lingua silet, manus loquitur, sermonis et ipsa dives. Interdum quoque, cum spiculis gladiisque
ERYCIVS PVTEANVS,
STIRPI GLORIAE Q. Tuae Aeterno cultu devotus.
EPISTOLARVM genera multa esse non ignoras: sed unum illud certissimum, cujus causā inventa res ipsa est, ut certiores faceremus absentes, si quid esset, quod eos scire, aut nostra, aut ipsorum interesset. Hujus generis litteras a me profecto non exspectas: domesticarum enim rerum tuarum habes et scriptores, et nuntios. In meis autem rebus nihil est sane novi. Reliquasunt epistolarum genera duo, quae me magnopere delectant: unum familiare, et jocosum: alterum severum, et grave. Vtro me minus deceat uti, non intelligo. Iocerne tecum per litteras? civem meher cule non puto esse, qui temporibus his ridere possit. An gravius aliquid scribam? quid est, quod possit graviter a Cicerone scribi ad Curionem, nisi de Republicā? atqui in hoc genere haec mea causa est, ut neque ea, quae nunc sentio, velim scribere. Quamobrem, quoniam mihi nullum scribendi argumentum relictum est, utar eā clausulā, quā soleo; teque ad studium summae laudis cohortabor. Est enim tibi gravis adversaria constituta, et parata, incredibilis quaedam exspectatio: quam tu unā re facillime vinces, si hoc statueris, QVARVM LAVDVM gloriam adamaris, quibus artibus eae Laudes comparantur, in iis esse elaborandum. In hanc sententiam scriberem plura, nisi te tuā sponte satis incitatum esse confiderem: et hoc quicquid attigi, non feci inflammandi tui caussā, sed testificandi amoris mei. Vale.
AIN' tandem? insanire tibi videris, quod imitere verborum meorum, ut scribis, fulmina? tum insanires, si consequi non posses: cum vero etiam vincas, me prius irrideas, quam te, oportet. Quare nihil tibi opus est illud a Trabeā, sed potius meum. Veruntamen quid tibi ego videor in epistolis? nonne plebeio sermone agere tecum? nec enim semper eodem modo. Quid emim simile habet epistola aut iudicio, aut concioni? quin ipsa iudicia non solemus omnia tractare uno modo. Privatas causas, et eas tenues, agimus subtilius: Capitis, aut Famae, scilicet ornatius. Epistola vero, quotidianis verbis texere solemus.
Nequa remora sit, LECTOR, in antecessum hoc age, et Pag. 7. lin. 15. scribe Nam pro Non. Pag. 9. lin. 31. Bembdene. Pap. 27. lin. 25. Pag. 55. lin. 19. Distinctionum. Pag. 92. lin. 6. ut pro et.
HAnc E. PVTEANI, V. Cl. Epistolarum Centuriam, quod haud parum Voluptatis atque Vtilitatis studioso Lectori videatur allatura, dignissimam censeo, quae praelo committatur.
GVILIELMVS FABRICIVS, Noviomagus, Apostolicus et Archiducalis Librorum Censor.
Cum Privilegio BELGICAE PRINCIPVM ad Octennium.
Signat.
Buschere.
NIhil in omnibus ridentis Fortunae blanditiis laetius unquam putavi, quam Bonorum Magnorumque amicitiā frui. Postquam vero singularem affectum quendam incredibilis Humanitas tua in me direxit, equidem Rex mihi visus sum. Nimirum, ut non sine imbre venti aliqui spirant; ita et liberalissimus ille animus tuus continuis me beneficiis irroravit. Mitto jam vetera, sed aeternae memoriae dicanda: hoc nunc inprimis aestimare debeo, quo tuum me esse publice testaris, et inter eos censes, qui ingenii operam Bibliothecae impendant. Accepisse MONTORFANVS se Numisma scripsit, transmittendum; et sermones simul explicuit, vel prae auro aestimandos. O me beatum igitur, quem Amor simul et Honor a tanto Viro, Antistite, Principe, complectitur! Ignis iste merus est qui urit, stimulus qui urget, ne ingratus videar. Numisma ipsum quoties oculis usurpabo, agnoscam beneficium, et simul quid debeam, publice ostendam. Sed profiteri obligationem
EGo te non amem, ō verum Musarum et Apollinis germen? Imo leve Amoris verbum est: observo et suspicio, Ingenii tui floridam amoenitatem Phyllis indicat, divinitatem Oratio. Macte dulcedine illā stili, macte robore: delectamur, erudimur. Etenim
PErvenisti: securus sum. Sed Italia quī initio isto placet? quī viri, mores, caelum? Vt Belgae vivimus, et frigore quodam animi septi sumus, in novum terrarum orbem delatus videare; sed elegantem illum, ingeniis deliciisque florentem. In rebus, ritibus, atque ipso sermone virilia omnia reperies, et in reliquiis priscam majestatem. Hoc cogita etiam, in tam felici agro, spinas sentesque morum pullulare: magnis virtutibus vitia quoque adhaerere, luci umbram. Sperne, fuge, quae noxia sunt, quae menti aut cor pori labem creant. Ad virtutis doctrinaeque aeternitatem te indoles tua vocat: perge; et ego direxi, sequere. Versari inter homines jam incipis, tuo arbitrio vitam capessere: fac quod facis: optima puta, quae honesta sunt. Ex Epicuri hortulis hanc vocem audis:
AMicum ecce te scribo, mi SEVRI, fragranti humanitatis aurā excitatus, quam epistola tua spirat. Dulci, sed honesto Amore ebrius a lectione recessi: musteam animo voluptatem hausi, sed haesuram. Verbo dicam; scriptionis isto mero incalui, et ab imagine amare coepi, non fallaci. Tu ipse picter,
Iam vero te respexit mitior fortuna, mi Sanderi, et e nubibus pectus ex plicabis quae premebant. Vtere igitur munere isto Dei: orna Spartam, quam
habent: sed minus tamen videntur erga Musarum has elegan tias affecti. Meliorem in hoc viro ignem vivere, es parso Famae lumine pridem didici: nunc distinctius e tuis litteris. Alius vero esse non poterat, qui satis non putavit filios habere, nisi eruditos redderet; imo ut liberius ingenium tuum aestimem, alius esse non poterat, qui te doctorem elegit, operā non illiberaliter conductā. Plures sunt tam stultā avaritiā obsessi, ut insigniter sibi paternum implesse officium videantur, si adsum pserunt, quibus quam minimum solvant. Nimirum ut filios negligant, malunt pusillum profundere; cum liberos fortunis post ponant. Hanc stultitiam Aristippus olim lepido sermonis aculeo pupugit nam a Patre quodam interrogatus, quam Mille, inquit, Denarios. At ille Nimium, nimium, exclamat: tati velmancipium emam. Quid Philosophus? Licet, ait, et sic duo habiturus mancipia, et quod genuisse gloriari poteris, et quod emisse: alterum sanguine, alttrum aeretuum. Sed generosissimus ille Heros tuus, ut filios amet, Magistrum aestimat; lucrum putans, si quid hīc insumat. Tu vero mi SANDERI,
ET tu mihi in epistolā spiras, mi AVDEIANTI, ne sermones. Ab alieno ore ex pectem. Non gratulatio ista calamo sic concepta et crispata, vivacioris adfectus quae dam quasi flamma est, et oculos animumque meum tangit. Quot litterulas aut apices, tot stricturas video ab amoris igne. Sed ō te non eruditum modo, sed bonum; qui exiguas aliquas naturae dotes in me aestimas, melioribus instructus! Ita censeo. Nam et felicitatem ingenii tui, et maturitatem eruditionis suspiciendam nobis non fallax Fama dedit. Ipse te laudavit nuper, quem lugemus, communis doctor noster, et ut amarem, invitavit. Ego vero nec segnis fui; sed tum concepi medullis adfectum, qui haereret. Cum LIPSIVM, te quoque cogito, mi AVDEIANTI: cum arborem, felicem etiam hunc ramum. Illa collapsa est, sed hic translatus in suum solum, unde
Laudatione funebri verus rumor est: eam habui, ac cudendam ad MORETVM misi. Aliā quidem caussā potuisset, aut etiam debuisset supprimi: sed pium erat, sciri affectum meum in magnos Manes, etiam cum eloquentiae aliquo defectu. Iudicabis: et nunc de Iuventute nostrā hoc scriptum. Vale, et Clarissimum LERNVTIVM saluta. Lovanii, v. Eid. Iun. oo. ICC. VII.
VTres, et simul vocabula rerum pravo usu corrupimus, doctissime et suavissime Amice, difficulter aut sapientem cum eruditione, aut eruditum cum sapientiā invenias. Vtramque putamus et ponimus, ubi non ponenda est. Sapientes deliriis, eruditi nugis sumus, et ingeniosā stultitiā felicitatis umbram captamus. Quis extra nubem caput sustulit, et liberā acie quid in homine, quid extra hominem, lustravit? vix homo: tamquam pecora imus, gregem sequimur, et in omni vitā hallucinamur. Quid igitur? in ipsā turbā, imo in ipso errore sapiendum est.
DE Panegyrico HEINSII vis dicam quid sentio? Nectar est, et SCALIGERVM immortalem reddit, et
PRaefabor veniam Clarissime VIR, si aut non scribendo hactenus, aut jam scribendo peccem. Debebam antea, nec debebam; ne aut amorem tuum negligere viderer, aut negotia inter pellare. Debeo nunc quoque, nec debeo; ne aut scriptionem tuam ad WANNEMAKERVM vilipendere, aut quae in eā laudes meae, dicar usur pare. Ostendit ille epistolam ipsam, ut est profuso in me animo; et tu sortassis scripseras, ut ostenderet. Nam profecto PVTEANVM nonne tota loquebatur? Et quomodo? ut vel periculum fascini timuerim. Vix in manu epistola mihi fuit, et rubor in vultu: sic facilem candor verecundiam gignit. Candoris autem hoc pectus meum velut domicilium est, eritque, quem profiteor: et hunc laudari non sino tantum, sed affecto. Tu facies Clarissime Vir; et
SCriptionem tuam amo, mi MONTORFANE, etjam linguae caussā, quam sic libare juvat, si non usurpare. Sed quid ego noctuas Athenas? aut cur limites meostransiliam, et peregrinā imagine vocis nunc demum in duam et stili vultum? Res, non verba scribimus, et quocumque sermone Amicitiae haec voluptas constat. Latino ego consuevi; servabo morem meum: tu alio, et vernaculo tuo; persevera. Vtrobique Lepores et elegantiae sunt, et internuncii Amoris Dei. Ego vero etiam domi meae, si idiomate censear, Mediolanum nunc habeo, Italiam in Belgicā: ideoque tuae litterae tamquam domesticae mihi, nedum amicae. Sed BIFFIVS cur non una scribit? Responsum debet; si moratur, dicam ei apud Musas scribam, et arbitrum Amoris. GHILINVM amo; virum, quem virtus et doctrina amant; virum recti animi ingeniique, et pro indole Majorum. Mi MONTORFANE, quam pauci tales! vivunt plerique, tamquam non viverent, et in vitia cuncta animo prostituto, Virtutis tamen audent nomen profiteri. Scilicet nobiles sunt, quia majores habuerunt: boni etiam, si diis placet, quia divites. Sic fortuna imponit. tolle velum illud fallax que lumen; tenebrae, et maculae sunt, et nequid gravius dicam, sordes. Istorumscito, sive decreto, bene vivere pauperta tem
Si te ad studia revoca veris, omne vitae fastidium (Senecam audis de Tranquillitate) effugeris, nec noctem fieri optabis taedio lucis, nec tibi gravis eris, nec aliis super vacuus, multos in amicitiam attrahes, affluet'que ad te optimus quisque. Sic GHILINVS noster vivit, in beatissimo illo otio suo et secessu: imo sic noster quoque SACCVS vivit, quamvis in negotio. O virum! Quem amo et admiror. Suas ille Musas facit, cinctus civilibus curis, et cum vix respirat. An et me isthoc modo esse aliqui volebant, et ad secreta vestri Senatus adspirare? aliam viam ingressus sum, nec jam dessecto. Fretum, non portus est, quo vocant; imo Scylla et Charybdis. An ego Vlysses aliquis, qui enavigem? Et fac me Charybdis vorticem evitare; elisum Scyllae latratum quī evadam? Fac cum lucro istud munus esse, an sine livore erit? Sed ego, ducente bonā Minervā in Ithacam meam perveni; neque tamen indulum. E peregrinatione Lovanium reversus sum, et in LIPSII munus. An aliqua Calypso, quae revocet, et immortalitatis praemio invitet, unde abii? At mori in patriā Vlysses maluit, quam tanta est vis ac tanta natura (e Cicerone lubet repetere) ut Ithacam illam in as perrimis saxulis, tamquam nidulum, affixam, sapientissimus vir IMMORTALITATI anteponeret. Ego vero et in patrio, id est, Belgico solo
Quid multis? totā vitā hoc egi, nequid lucri caussā agerem, sed tranquillo in otio libris et Bonae Menti liber vacarem.
Hoc cogitet, quisquis discessus mei caussam examinat, et pluris apud me pecuniae studium, quam bonorum gratiam fuisse suspicatur. Bonos amare posse, imo colere videor, quamvis discesserim: et amari quoque a bonis, quorum in animis imago mea haeret. Oculorum imperfecta benignitas, nisi affectum absentis merear. Amari quam videri malo: nec videri, nisi amer. Ego vero quanti LIPSIVM fecerim, hoc discessu testatus sum. Neglexi paratum mihi apud vos lucrum, ut in locum tanti Viri venirem. Famae, non Pecuniae caussā ad meos reversus sum. Et tamen cur alibi potissimum votis divitias paciscar, aut conditiones? Regem meum hīc quoque habeo, illum PHILIPPVM; et Patriam habeo pro rerum statu benignam. De pecuniae igitur aviditate cesset suspicio.
Sed ō verum te amicum, qui curam nunc isthic Famae meae geris, et subnatam sinistrae opinionis maculam conceptis verbis diluis! LIPSIOMNEMA ante octiduum ad Clariss. SACCVM misi: inspice, ac deinceps exemplar exspecta. Illa de Laudibus Iuventutis nostrae missa sunt, sed lentiori viā. De Fausto meo suave fuit audire. Valeat porro, crescat, vivat, et ad nos sine periculo transferatur. Virgo nostra scripsit: tu indica, vale, et me ama. In negotio Hispaniensi ex arbitrio Clarissimi SACCI ages. Tuos omnes saluto. Vale, Lovanii, XIII. Kal. Augusti, oo. ICC. VII.
HOc jam alterum beneficium est, quia signifieas: nec re tantum, sed ipsis litteris obligor. Promotum COLLEMIVM gaudeo: praelatum competitoribus, quo affectu accipiam? gratiam debeo et dico; atque utinam referam! Debeo vero meā, et Litterarum caussā; imo ipsius qui ad scholae regimen adsumptus. Ego amari me video, quia pondus commendatio habuit: sed foveri Litteras artesque, quarum curam ipse suscepisti. Iam vero tam ad me beneficium pertinet qui petii, quam ad cum qui accepit: ut plane pariter obstrictus humanitati tuae cum eo videar, qui accepit. Referet quoque ipse gratiam, et dignum munere se praestabit, si prudenter et industrie reget. Hoc voveo, et me meaque nomini tuo devoveo. Vale Rme. D. Lovanii, VI. Eid. Ianuarii, oo. ICC. IX.
EX promisso liberalius nunc loquendum: et vnde ordiar, nisi ab epistolā SACCI? Non parvi momenti negotium hoc esse puto, et an inclinem, ex meā, et non ex meā sententiā dicam. Eum vitae cursum ingressus sum, ut quietem amem, et quae eo ducunt: tranquillam Fortunam magnae praeferam. Nisi fallor, ista consilia bonae mentis sunt, in portu potius, quam in mari esse; nisi et in portu mare sit. Itaque si me ipse respicio, manere malim, quam abire; hoc agere, quod coepi. Quid tamen est? Ratio liberorum quoque habenda, ut praeter nomen aliquid etiam a parete exspectent, instrumenta inquam bonae vitae. Educare potero (si annos Deus donat) erudire potero, neque hoc satis. Viles litterae, cum inopes sunt. Fulciri debent, ornari debent. Neque quisquam tam stolidus, ut si robustum ac for mosum corpus a Naturā acceperit, vestem spernat. Liberorum affectus merito parentes stimulat. et haec pietas aliquam divitiarum cogitationem admittit; si non amorem. Dare meis aut relinquere, non otium, sed occasionem virtutis cupio: atque haec in modicis quoque opibus consistit, sive honestis. Quod si igitur occasio suadeat, e scholā in aulam ibo: ero, ubi Rex me esse volet, ubi Deus volet. Sed haec inter nos. De stipendio igitur ages: ita tamen, ne molesti simus. Cum ADERBA meo egi: etsi detrectat, a te legi Somnium suum patietur. De pecuniā etiam differt; quia incerta adhuc itineris ratio. Inspexi iterum Epicteti locum; nec damnare possum. Picturarum alibi amor est, quo me
BONA haec scribendi occasio est, mi COLINE: et tamen iterum bene precabor epistolae, ne pereat. Atque ne librum quidem pervenisse! Equi dem doleo, et diras isti Mercurio imprecor, qui suppressit. Nam ego in culpam venio insons, et cum radios mitto, ex transverso nubeculae intercipiunt et obfuscant. Vt tela in scopum directa et emissa detorquere ventus solet; sic litterulas et munuscula nostra casus aliquis interveniens aut fucus. Atque hic ab ipso saepe ferente. Sae pius jam ex pertus sum: sae pius inquam alienas fraudes luo, neque tamen tollo. Te vero, mi amice nunc iterum com pello libens et complector, quem animatum video ad bona et honesta. Quas scripsi luventuti nostrae laudes, tuae sunt: tu vero tam amoeno virtutis doctrinae que illicio meus. Perge esse, Patremque referre, illum, (ita audio, ita scio) pro exemplo virum. Ego vero hīc etiam fruite velim, voce potius
de coelo descendit, ut cum luvenali dicam jam Laudationem funebrem I. LIPSI, quam hīc die anniversario habui. hujus exemplar a me accipies; occasio tantum mitteadi sit, nec rursus aliena fraus aut negligentia imponat. Vale, Parentem officiose saluta. Lovanii VII. Eid. Iun. oo. ICC. VII. WARGNIRIVS haec scribenti mihi ad est, velut iteratae scriptionis auctor: hoc etiam officio nunc mihicarus, quod Laudationem curaverit, exemplari quid miseram amisso.
COMPENDIO calami animum et voluntatem promam. Mitto munusculum hoc libri, in quo Laudes IVVENTVTIS nostrae sunt, id est, olim tuae, imo vero et jam tuae, ut animus ille vernans floridusque in aetare coastitutā. Grave munus, magnum honorem sustines; sed vtroque dignus. Te honor, tu munus ornas, in dustriā, prudentiā, gravitate. Longum ornes, et seris tandem annis etiam senex sis; sed annis. Ego animo, utinam operā! tuus sum, et ero in omnes annos. Nunc vero Laudes istas lege, sive tuas, si affectum meum admittis; sive alienas, si suspendis. Lovanii, in Museo Lipsiano, Postridie Kal. April, oo. ICC. VII.
NESCIO equidem quid affectui tuo reponam. Officia, ad quae etiam veterani amici tardi, obis; tu jam in amoris honestissimo tirocinio velut veteranus. Lovanium visendi mei caussā venisti, docentem audivisti. neque hoc satis: idem illud iter jam litteris decurris, et ad absentem sermonis quoque delicias mittis, tamquam amicitiae petitor. Atque hoc meum quoque votum, in numero tuorum esse, et amari. Ego illum animum tuum tam insigniter dotatum jure suspicio; benevolentiam et humanitatem aestimo; modestiam laudo, in re tam lautā et fortunā. Plerosque mortales quam exiguae saepe divitiae inflant in tumorem! infra pecuniam bona mens est, et qui huic operantur. Sic lucrum inficit, vilesque animae liberales artes ceu ancillas habent. Tu alius, et cum divitibus nihil nisi divitias commune possides; ideoque vere dives: quippe non minus animo, quam arcā. Serva hunc animum, id est, veras illas divitias, aeternasque. Amorem quoque mei serva, quem a tam bono semine exorsus es. Vale, et Scheppervm tibi commendatum habe. Lovanii. Prid. Non. Iunias, oo. ICC VII.
Clarissimum Noniv Mamicā salute complector, Virum inter paucos: qui cum in ceteris tecum conspiret, in hoc contendit solum, an me magis amet. Hinc certe, ne solus me videres nuper, comes itineris esse voluit. ego, ne affectum istum separem, tuo illius nomen jugo, et utrumque alloquor.
MIXTA haec epistola erit; et confuso argumento rerum quaedam Apes ideo pungunt, quia ubicumque dulce est, ibi et acidum invenias. Expugnanda igitur haec acerbitas, aut certe toleranda. Expugnat etiam, qui, ut Virum, utque Patrem decet, tolerat. Interim in rem sapere fas sit, et sine famae damno benignius fatum provocare. Quid si etiam manum Fortuna porrigat? Quid si invitet? sed nequid temere. Lubrica saepe via, quae laevore strata, planitie se commendat. Tu judica. A Bononiensibus vocatus sum, et de conditionibus coe ptum agi. Cujusmodi erunt, scies quoque. Rei summam ad te defero, ut examines decernasque. Sed Regem meum annon sic deseram, annon Prin cipem, annon cui post Regem Principemque debeo, FONTANVM? Certe debeo, et cur non gratum etiam me ostendo? Id vero stilo, non loco fiet, et ubicumque ero, animus se iste exeret, imo manus, elogia suspensuri magno suo Maecenati. Iam Ordiar, ac principio Dicta Factaque ejus stilo
RESPONSVM debebam humanissimis tuis litteris, quod hactenus dilatum potius, quam neglectum; nec desectu amoris; sed fiduciā. Ergo quam alii scriptionis caussam, ego silentii habui; et quem indicare affectum distuli, ostendi. Sic interpretare. De Davo tu quidem lepide, et potes. nam probitas tua, doctrina, dignitas incontaminatis mihi bonisque omnibus fulgebunt honoribus: nec committam, ut humanitate vincar. Robustissima amicitia est, quae ex dissidio cōit; et facile iram ponunt, qui non malitiā, sed errore colliduntur. O suavem redeuntis amoris nexum, cum sidere verbis vultuique possum! Tuis, tuoque fido, quem in litteris ex pressum video, et niveo candore relucentem. Quod reliquum est, rogo, ut in bonā amicitiā perseveres, imo ut memoriam ipsam nuperae nubis
Viden', ut in caelo, cum sudum est, nulla vestigia tempestatis? sic in Amore sit. Aquam carina impulsa findit sulcatque, sed red cuntem: ita liquidum affectum offensiunculae debent. Has mergemus, et illaesum Amicitiae nostrae aequor erit. Vale, et me tuum cense, imo ama. Lovanii, VIII. Eid. Ianuarii, oo. ICC. IX. quem felicem precor.
VT scribam, multa me im pellunt: vetus ille cultus meus, tua in maximā Ordinis tui dignitate humanitas. Sed et bella ista litterarum mittendarum occasio. Proficiscuntur enim optimi doctissimique ad te Patres, et amici mei, Eximius TORRESIVS S. Theologiae in Academiā hac nostrā Doctor, Vir divini ingenii, et eius assecla COCQVETIVS, exoriens sacrae Doctrinae lumen. Proficiscuntur, inquam, et litteras has meas admittunt. Atque tuae illae manus sunt quae ferunt, et membra tui corporis, ubique terrarum magni. Loqui ego videor cum sic scribo, et pervenisse jam epistola, quae sic mittitur. Cum tam insignia conspicio membra, caput veneror; cum sparsos Pietatis et Doctrinae rivos, fontem cogito. ad Solem illae Stellae ducunt. Sed in pectore quoque meo Reverendissimi GALAMINII perfecta vivit imago, animumque concitat. Suave mihi saltem cogitatione adire, et calamo alloqui, quem intueri posse, felicitatem censeam. An haec continget quoque, et Belgae videbunt Virum, cujus laudes cum admiratione audiverunt? Eminere in tantā familiā non potes, nisi ut magnae Virtutes tuae in conspicuo sint: facere nihil potes, nisi ut Orbi terrarum hoc totum innotescat. Sed quodcunque
PER rivum hactenus affectus tui Nympham excepi; ō puram et eruditam! nunc fontem ipsum peto, ut hauriam, et scriptione te salutem. Rivus, QVARTIRONVS fuit, vir ingenio et eloquio prae clarus, virtute et eruditione admirandus, qui laudes tuas copiosissime ad me effudit. Omnia fecit, quae ad perfectam Amicitiam conciliandam. Ego vero ipso primum nomine tuo incalui; mox illius studio exarsi. Sic igitur magnum et amicum se tibi QVARTIRONVS exhibuit: me fecit. et jam aemulatio inter nos, uter magis amet. Epistolas, et jam Tacitum communem habemus, et libamus: te quoque in epistolis, et Tacito, velut in imagine magnae et amatae mentis. hanc nunc complector, et affectu stringo, ut parem eliciam. Vale. Mediolani, Prid. Kal. Iun. oo. ICC. V.
Vtscias, quid Litterarum caussā et Iuventutis hīc faciam, Lucubratiunculas istas meas ad te mitto. inspice, et judicium tuum prome.
PRIMVS Lovanien sium scriptione me alloque ris, et quasi provocas ad amoris vicem. Quid verbis opus? sic amantem amo, sic scribentem aestimo: nec quicquam suavius accidere animo potuit, quam repperisse, qui Patriam mihi et Professionem gratulentur. Clarum id affectus signum; sed a te auspicium, quo tardiores etiam animi incalescant. Vbique scio Homines esse, nec uno omnes affectu duci. Placebit multis hic reditus meus; et quibusdam displicebit. Vt faciam, quae fecit LIPSIVS, veni: sed nec omnibus ille gratus fuit; quia Litteras tantum docuit, et sic clarus magnusque potuit esse. Qui tule runt, fortassis infra munus successorem habeant. Ego tamen hīc quoque ero, quod alibi conatus esse; et sic quos non inven iam Amicos, faciam. De negotio autem Buslidiano, moram posco, ut coram et perspecto Academiae statu, quid muneris mei ratio patiatur, expendam. Quid autem? hunc honorem hactenus mihi servatum? gratiam debeo et dico; quia in his talibus maxima beneficii pars est, vocari. Et, sane, si trans ferri docentis vocem e solito Historiarum auditorio in Sacrarium Trilingue PRINGEPS ORDINESQVE patientur, aestimabo locum, quem commendas; facemque inferam, quā tot annorum caligo dissipetur. Vale, et me tuum serio puta. Extremo anno scribis, novo respondeo: sic dum Antuerpiae
VT vivo, ita loquor, et minoris facere Litteras incipio, a quibus elegantiae magis quam virtuos laudem sperem. O Sapientiae Limina, quam paucorum vestigiis calcata! Dilabimur mortales, et felicitatis imagine decepti, lubentiis nescio quibus adhaeremus. Prae Musis, in pretio Sirenes sunt, frustra olim victae. Ad mores et vitam Litterae non referuntur. Aures Magno impendio temporum, magnā alienarum aurium molestiā laudatio hoec constat: O HOMINEM LITTERATVM! simus hoc titulo rusticiore contenti: O VIRVM BONVM! Cujus istud consilium sit, quaeris? Senecae: sed salutare, etiam sine ullo auctoritatis pondere aut fulcro. Non tam quis dicat, sed quid dicat aestimo: et ne in Porticu versari me censeas, liber sum, et in illā potius haeresi, quae, ut Laertius, Id agendum, ut satis vixerimus: nemo hoc putat, qui orditur cummaxime vitam. Quidam vivere tunc incipiunt, cum desinendum est. adjiciam quod magis admireris: quidam ante vivere defecerunt, quam inciperent. Da mihi Nestorem, da istis canis triseclisenem aliquem. Si in futurum etiam feratur, puer est; sed qui diu fuisse, non vixisse videatur. Bene vivit, qui quotidie dicere paratus est, vixi: qui virtute, non tempore aetatem metitur, mori nondum didicit. Ergo hoc agendum, ut familiare nobis fatum sit; ut cum Parca fusum impleverit, vitam possimus contemnere; ut invenire, ubi posuerimus. Vale.
TV vero tolle hanc prolem, mi HARDVINE, quam sine nostro, sine Patriae damno non abjicias. Nam profecto, ut libere judicium meum promam, quid lingua, quid lyra vernacula nostra possit, tuo vnius aut scire indicio Belgae poterunt, aut silentio nescire. Famam ne sperne, quā ad patrii eloquii cultum plures ex citantur. Te ducem facio hujus chori, qui Bel gicas ipse facis Gratias et Musas. O te felicem! si
SILENTII mei caussam e Clarissimo SACCO intelliges; sed et tuum video, vix fero, mi MONTORFANE, per aliquot has septimanas. Virgo nostra convaluit: sed ego auctor sum, ut in Patriam, et ad matrem redeat. Querula in ipso quietis con tubernio, nec satis morigera vivit: et quia aulam spernere potuit, omnis ei hīc Fortuna vilis est. Profecto nihil difficilius, quam ferre posse prospera, et vastum animum modestā cogitatione coźrcere. Suadeo optima, et hoc mei muneris est: ipsius, facere. Consilia locum si non habent, suum sibi malum imputabit. Imaginem illam ad BARTHOLINVM mitti penitus velim. Atque ego. topographicam Insubriae Mussiique exspecto. Nos hīc Irene dubios habet, ac videmur in ipsis calamitatibus respirare. Sed
Sic erit:
Pleno rantum tranquillitas vultu affulgeat,
Felicitatem Belgicam, velut in imagine videmus, an umbrā dicam? Tales induciae hae sunt, et fortassis protrahendae in plusculos etiam annos, ut alieno nomine Pax ipsa vestiatur. Atque tum aliam aliquam orbis partem ferox Mars concutiet, aliud mare sanguine humano tinget, alibi Morta sive Moera saeviet. Non tolluntur mala, sed migrant. Faxit Deus, ne in Hesperiam vestram, longo jam otio felicem, an et fessam? Movet se identidem, ac nescio quid minatur. Sed ego augurari infausta nolo Floreat, vigeat pucherrima illa terrarum, illa ingeniorum et elegantiarum aeterna sedes. Hoc votum meum est, et ut tu floreas vigeasque, mi MONTORFANE, quem videre iterum nimis haveo. Professoribus Palatinis vestris nuper salutem miseram, eandem nunc adscribo quoque, imo duplico. Lovanii, IV. Eid. Martii. oo, ICC, IX.
AMOREM testari suave est. Fecisti; facio, et silentii culpam, si quae est, libelli isto munere luo. PHAGESIPOSIA sunt, sed sermone Satirico mi hi castigata. Imo Somnium et imagoest, quā velari veritas debuit, ne percelleret. Delicati hodie mores sunt, nec reprehensionem ullam ferunt. Quae vitia olim,
SCRIPTIONIS officium necessario aliquando silentio findimus, nec amare desinimus. Vivit arbor, etiam in ipso anni senio, et a labore foecunditatis suae respiratotiosa, nec indignante agricolā, nec culpante. Affectum meum, arborem puta; absentiam istam meam, hiemem; te agricolam, cui scriptionis istos fructus pendo; sed ut vires ex intervallo colligam, velut Litterarum succum. Non una caussa etiam parturientis ligni facilitatem retardat: Sol, frigus, imber, ventus, grando, et quicquid ab inclementiori caelo nocet. Ejusmodi vero hoc munus meum est, ut quicquid dico, patiar. Occupatiunculae continuae, nunc hiemis injuriam, nunc aetatis molestiam exhibent, me mihi
SCRIBERE incipio, mi Amice, et litteris velut illecebris tuum ad nos red itum eblandiri. Veni, si venire datur: si non datur, scire cupio, quae virgo maritu te secundo faciet, quae virago nobis abripiet. Hem! pugnantia animum vota librant: ut liber nosterque sis, ut more nostro, et in vinclis. Quid tamen? sic quoque noster eris, nec desines. Deus igitur faveat, talem donet, quae animo, formā, dote, amorem tuum mereatur! tu quidem grandia et egregia omnia conseres, et haec magis etiam modestiae et humanitatis candore commendanda. Sed ō felicem virginem, quae te fruetur! quae tua dici volet, et esse, communione ignis et aquae! Iterum, Deus faveat! Et inscul ptum simul pectori
Explicabam: Etiam finis ille, qui ultima fati, id est novem novies tenet annos, ternario absolvitur; et vivere homines anno LXXXI. desinunt. Haec ex sententiā Platonis, referente Censorino, dicuntur. Platonis, qui quadratonumero annorum vitam humanam consummari putavit, scilicet novenario, qui complet annos octoginta et unum. Recte novenario quadrato. nam cum numerus iste LXXXI compositus sit; (numeri enim impares in Primos, Compositos, Medios dividuntur) non a IX tantum, etiam a III et XXVII mensuratur. Ter videlicet vigintise ptem, aut contra vigesies septies tria faciunt LXXXI. Annus igitur hic LXXXI. Climactericus, sive Scansilis a veteribus dictus, quod ad hunc velut ultimum scalis quibusdam ascendatur. Medius est. De anno LXIII, tamquam periculosissimo, a Censorino dissentiens Agellius, libr. XV. cap. VII. Obser vatum in multā, expertumg, est in
senioribus pleris que omnibus, sexagesunum tertium vitae annum cum periculo et cladealiqua venire, aut corporis morbig gravioris, aut vitae interitus, aut animi aegritudinis. propterea, qui rerum verborumque istiusmodi studio tenentur, eum aetatis annum appellant Compositus est, quem metiuntur III. VII. IX. XXI. Tria enm vigesies semel sumpta, aut contra, conficiunt LXIII. item septem enneades, vel novem hebdomades eundem reddunt numerum, et hīc praecipue considerantur: sicuti et in LXXXI. Enneas, reliquis neglectis: cum in XLIX. solam heptadem habeamus. Ergo, ut breviter et dilucide dicam, annum LXIX. sive primum Climactericum Septenarius regit, LXIII. sive secundum, septenarius et novenarius: LXXXI. sive tertium, novenarius. Sed jam amplius argutemur. Voluerunt antiqui, ut Censorinus scribit, Septenarium ad corpus, Novenarium ad animum pertinere. illum Mediconae corporis et Apollini attributum, hunc Musis; quia morbos animi, quos appellant , Musicalenire ac sanare consueverit. Quae si vera sunt, Climactericus primus, sive XLIX. ad corpus refertur, ob septenarium, qui hīc dominatur: vltimus, sive LXXXI. ad animum, ob novenarium: medius, sive LXIII. ad corpus et animum, ob utrumque illum, septenarium, novenariumque. Quia vero gravissimum illud malum, quod corpus animumque simul premit; merito LXIII. damnosissimus habetur. Deinde, quia gravissimo illud proximum, quod animum carpit; secundo loco et periculo posuerim annum LXXXI. Postremo, quia infirmissimus morbus ille, qui solius corporis est; annum XLIX. hac crisi afficiam. Non omitto tamen, ex energiā numerorum inverti hunc ordinem posse, et periculosissimum XLIX. poni; hinc LXXXI: tertio LXIII. Annus
HOC EST VIVERE, SIC MORI, VT SECVNDO VIVAS: HOC EST MORI, SIC VIVERE, NEQVID MORS DELIBET. NON MORITVR, QVI SIC VIVIT: NON VIXIT, NISI QVI SIC MORITVR.
Breviter rem expressisse videor. nam bene vivendo fatum superamus. Seculum, quod longis simum alias vitae spatium habitum, implevit, quisquis comitem Virtutem ducit, quo iturus est. Nonest, censente Senecā,
quod quemquam propter canos aut rugas putes diu vixisse. non enim ille diu vixit, sed fuit. Ergo non vivit, qui non quotidie mori paratus est: vitam, quasi non agat, desiderat. implere novem no vies annos votum est, ut siquis pervenerit, vivere tum demum incipiat, principiumque quaerat in fine. Nam inter cetera mala (cum Epicuro hoc dicam) hoc quoaue habet stultitia proprium; semper in cipit vivere: imo ne quidem incipit: optat vitam, ut differre queat. Nos vivere vitam, quam optare malimus, mi HOLLANTI.
qui ultimam quamque lucem, tamquam non redituram, consumit: qui quotidie senium cogitat, id est novem no vies annos quotidie seimplesse, quotidie enim
Atque finis nunc mihi hujus quoque epistolae sit, sic satis nimiumque prolixae. LIPSIOMNEMA hīc habes, nuper librum, nunc libellum; sed Clarissimo viro GODEFR. VANDEREYKEN dandum. Serio serio eum amo et saluto, THYRSI im primuntur, ac statim specimen videbis. Vale. Lovanii XIII. Kalend. Februarii oo ICC. IX.
MAgis magisque haec studia, et quod in iis praesto, Excellentiae tuae placere experior. Munus accepi, quod pretio pariter et honore magnum.
VT ista epistola tua est, scintillas amor habet, et vel absentes urit. THYRSOS ego scripsi, tu quatis. verbo dicam: in surorem honestum datus sum,
Graecae Musae elegantias reducet. Vale, elegantiarum decus, et amare me perge; laudare, ut coepisti, desine. Lovanii, Postrid. Non. Martii, oo. ICC IX.
PRODVXI in hunc diem silentium, et peccavi, mi BEMBDENE. sed quid? negligentiā an occupatione dicam? utrāque: ac nescio profecto, accusare me ipse, an excusare debeam. Negligens fui, quia locum dedi occupationi: tu mihi ante negotia esse debuisti. Occupatus fui, et coacta culpa videatur. Quid si scripserim quoque litteras, nec miserim? inspice, et evolve THYRSOS istos, dices. Publice te, sed breviter affatus sum: meis ecce verbis, et non meis. Amabis mea, aestimabis non mea, illa a sapientiae olim ore profecta. Sententiae sunt, salutares mehercle et quantivis pretii, si Philosophiam, et felicitatis verae censum aestimamus. Et quis beatus, nisi qui ad ista consilia vitam
quam si primum sana mens est, et in perpetuā possessione sanitatis suae; deinde, sifortis ac vebemens, tum pulcherrima et patien, apta temporibus, corporis sui pertinentium que ad id curiosa, non anxie tamen; rerum quae vitam instruunt, diligens, sine admiratione cujusquam; usura fortunae muneribus, non servitura. Nec plura jam dico. Postremam epistolam tuam etiam ruminor: nec satis scio, an suadere
SI non ad te, mi Meriane, de te tamen scripsi; affectum et curam meam ostendi. Tu te talem praesta, ne frustra ostenderim, non praeceptis tantum meis dignum, sed votis. Abeuntem, ad optima et honestissimate cohortatus sum; ne deflectas: absenti, et inter ignotos cum novercā, ut ita dicam, Fortunā luctanti feliciter precatus; superasti amicorum meorum auxilio, dominis domibusque sic mutatis, vt apud exteros, tanquam tuos verseris. Vtere conditione, vtere simul annis qui fugiunt, nequaquam reparandis. Qui sis, et vbi sis, cogita: vt Patrem habeas, Herum cole; imo, ut exemplum Prudentiae ac Virtutis habeas, Herum observa. Vtraque illa in luce istā rerum hominumque discen da tibi; sed ut stili ingeniique cultum socies, et modestiam assumas,
Ad libros te doctores mitto, si desint quos audias. Illos adire, interrogare, domi forisque poteris, interdiu noctuque. breviter: quando, et quoties volueris, paratos. Tecum vigilent, cubent, accumbant; imo otientur, et ambulent. Si non spernis, nullo aut exiguo sumptu paedagogos ipse habeas, qui aliis datus: nec recte datus, nisi pariter habeas. Quod si librorum inopiam quereris, cum Senecā dicam: Non refert quam multos, sed quam bonos habeas. Lectio certa prodest, varia delectat. Qui quo destina vit pervenire vult, unam sequatur viam, non per multa vagetur nonire istud, sed errare est. Et vin' etiam, vt
VTstili tui felicitas et majestas est, vereor (nisi a judicio discedas) ne meas hasce litteras quisquilias interpreteris. Etenim legi cum summā voluptate descriptionem hiemis; imo vidi, quicquid anni hiberni vis potest, tanquam in tabella pictum. Nihil hic tamen asperum aut glaciale, praeter argumentum. Calamus calet, fervet dictio, et totā epistola spirat pater ille florum Favonius, et amoenitatem adspirat. Non hiemis, Veris ille color, quo periodos distinguis: ab animo, velut fonte, calentem quandam auramscriptio exhalat. Etenim adumbrare austeritatem Brumae non potes, nisi ut neges. Ego potius, ut frigide jam scribo, frigus indico, et rigorem quo cingor. Conspirasse hīc quidem gelida omnia astra videntur, vti
nos aquam ipsam, et in similitudinem vini corruptam, imo frigore concretam, ut bibamus. Bacchi munera aliunde sunt, et sic ratiora. nostris in collibus merum crucium nascitur. Quid? ut Caelum et Solum hoc est, toto triente anni
Sed ista nunc hiems crudelissimo frigore totam Belgicam adflixit, atque funera passim dedit: belli iras extinxit, et ad Pacem Partes duxit, (ita publica spes est) stabiliendam. De Spinulā quae proxime scripsi, rumor adhuc confirmat: sed rumor tamen, qui et fallere
Silentio neminem offendit, qui inepte loquitur. Aurea, ita me Deus! verba, et quibus admirationem
HAEc muneri meo necessitas adhaeret, utquos doceo, juvare aut promovere quoque debeam: quasi non institutione tantum, sed beneficio Discipuli censeantur. Ego vero hoc Auditoribus meis praemium rependo, ut promoveam quos doceo, imo quos docui; ne inutiles esse Litterae videantur, si quis diligentius pleniusque hauserit, Talis Vir iste est, doctus etiam antequam audire me in cepit: cujus ingenium praestans promptumque est, ac plane ad docendum regendumque. Fecit etiam alias, et cum laude: ut plane commendare eum audeam, aptum muneri literatio isti, sive regimini quod ambit. Fave Reverendissime Antistes, et hoc quoque mihi beneficium praesta, ut promovisse videar, quem Auditorem habui. Hunc enim sperare duntaxat e studiis suis fructum possunt, qui Litteras istas discunt, reliquo lucri compendio destituti. Vale, et vive, et libertati meae ignosce. Lovanii, v. Kal. Decemb. oo. ICC. VII.
VETEREM affectum cultumque novā scriptione testor, et defero, quem utrumque insignis Doctrina tua atque Virtus merentur. Quam jucundā vero cogitatione et sermone memoriam tui foveam, juvenis hic et contubernalis meus CORNELIVS BREDA indicabit. Totum apud me annum egit, tam familiariter ac frater; tam modeste ac filius: et sic cum habeo, fratrem, inquam, filiumque. Quid mirum igitur, si cum affectu commendem? quasi satis ego non amem, quem meum feci, a te amari quoque cupio, pari modestiā filium, familiaritate fratrem. Ergo complectere, indolem nosce, et pulcherrimas anmi dotes: augeri et ornari illae poterunt tuo exemplo, sermone, doctrinā: atque in hunc finem amicitiam tuam ambit, utmelior doctiorque ipse evadat, et quae longe lateque famam nominis tuispargunt, coram veneretur. In vestro illo tractu aut vicino haesurus est, si amici volent; et ex intervallo te visurus, ut boni Amoris auspicium firmet. De me vero ex ipso intelliges. Librum ultimo a te editum nondum vidi: utinam te mittente habeam, et legam! per Clanssimum SACCVM id poterit, a quo ex emplar mei Somnii accipies. Vides quam ego subdole? ludicra mea mitto, ut seria tua impetrem. Sed quid est? tu me docere; ego, ut aetas mea est, recreare te possum. Faciamus. Vale, Lovanii, XV. Kal. Septemb. oo. ICC. VIII.
HESTERNVM diem inter nefastos numerare Gratitudinis religio jubet. Bruxellae fui, et in Laris tuilimine: ut pro accepto nuperrime beneficio obligationem coram profiterer. Non licuit; atque id infortunium meum fuit: quasi admittere humanitatis tuae affectum sciam; agnoscere, sive aestinare nesciam. Sed carebo istā quidem culpā: agnoscere et testari volui. Si quid etiam culpae, a magnis negotiis tuis excusationem derivo. Nam in tanta dignitate haec Virtutis occupatio est, ut dare beneficium vacet, audire gratiam non vacet. Hanc igitur brevi istā epistolā indicare volui: me vero meaque omnia in perenne obsequium transscribere, quod et Litterarum et Reipublicae caussā debeo. Vale Amplissime Vir, longumque illibatam aetatem age.
BREVIS ero; re, non verbis loquar. Hoc amici est. A BIFFIO epistolam versusque accepi. An vidisti? boni sunt, et altae non dictionis tantum, sed mentis, Vt summa saepe ingenia in occulto latent! Felix quoque CELLA erat, de quo scribis, et amicus vestris Musis: nunc desiit. Quid mortales sumus? quod nomen indicat, et caducae quaedam umbrae. Funus suum quisque a natali orditur: hoc unum agimus, ut moriamur.
EPISTOLAM velut animi tui imaginem exosculatus sum, in quā candor et humanitas spirare mihi visa, et elegantiae melioris uberiorisque Doctrinae. Sane magnarum virtutum Modestia comes est: haec tua, et magni in me amoris index. Etenim sic provocari,
PECCARE videar, nisi relabentem inse annum voto excipiam, faustumque Excellentiae tuae apprecer. Faustum inquam, quem gloriosum vivendo facies, pariter et regendo. Vt sine die solem nostro in caeli fornice currentem non habemus: sic nec tesuperstitem, sine publicā aevi luce ac felicitate. Prudentiae, Virtutis, Pietatis constantes radios circumquaque mittis; imo illustras quicquid Maximus ille Regum regit. O perennes igitur illi sint, cum aetate et majestate senii non venerabiles tantum, sed vegeti, et omnem extra morbi nubem lucentes! Vitae quaedam vellut hiems senectus est, canis nivea, frigore hispida, languore
INipsis amicitiae adytis locavi nomen tuum, mi HOMPESI, et sacravi. Candor, ingenium, mores merentur, quibus frui deinceps, etiam familiarius, suave mihi erit: atque utinam aliquando coram? spem aliquam BONERVS fecit, atque adeo mox venturum te retulit, et intranquilla hac sublimiorum studiorum statione aliquantisper haesurum. Si me audis, facies: pietati atque dignitati tuae Sacrarum quoque Litterarum studium junges. Non ardere satis est; lucere te volo, utscias et loquaris Deum, quem possides; ut propugnes caelestia religionis arcana, quae tractas. Invalescunt prava dogmata: Doctrinae et facundiae piis obstaculis opus: novis facibus novae tenebrae expugnandae. Nos quidem in nocte istā temporum et opinionum salutare Fideilumen non deseret, si fovemus et
QVAE mandaveras, curata sunt: ad Optimum et Candidissimae Humanitatis virum REMACLVM ROBERTIVM scripsi, abitum excusavi. Hoc tamen magnae virtutes tuae faciunt, ut subdolere, imo vero et tristari debeat, etsi necessariam festinationi veniam concedat. De meo affectu ceteros amicos judico, et nunc videre te magis cupio, postquam vidi; habere, postquam habui, et otiose Doctrinā et candore tuo frui. Itaque ad scripta tua me recipio, postquam vox et vultus subtractus est, et admir andas divinasque ingenii dotes contemplor. Orationes et Epicedia jam in manibus mihi sunt; de quibus nisi id sentiam, quod tribuere vix aevonostro fas sit, in ipsam eruditionem peccem. Sed ista apud alios malo, nequid largiri auribus tuis videar: etsi quī possim, cum a fuco et fallaciis
FACVLAE praefationem nondum Typographo dedi. Quae caussa morae? tu ipse: ut videas priusquam imprimatur. Id cupio, argumenti inprimis caussa. Ad quem scribo, Legatus ad Pontificem ivit, et Serenissimo LEOPOLDO a consiliis esse meruit. Ne sermonem circumducam, HOLLANTIVS meus est. De bello an silere debui? saltem vota interponere pro felici eventu, et tranquillitate. Cochleae tuae, vere cochleaesunt, quia tardae. Vides, ut libere. Exigere jam audeo, quia petere sustinui: sed humanitas tua me audacem facit. Mihi vero isto nunc cibo opus, ut victitem. Veneris erit, et respirabo a lectione, qua claudere septimanam soleo. Ergo sileo; et exspectare te malo, quam plura scribere. Veni.
NVNC vero sine in terprete vos alloquor, Optimi et Nobilissimi Viri: et meā manu affectum vobis consigno, quem alui. Quod in terrae an tris visceribusque fieri solet; id in meo pectore. Amor, velut aźr est; sed crevit, intumuit, totumque jam me concutit et erum pit. Ergo et tremente, id est, amante isthaec
VT amorem ostenderem, experiri post alios ingenium in Epitaphio isto volui: quo eventu, tu judica. Ludis, inquies, et laborioso sententiarum acumine argumentum consumis, lectorem occupas. Fateor; et bene, si non ipsis quoque Manibus jam molestus sim, qui brevem simplicemque sermonem amant, et aptum Modestiae cippum. Quid igitur? Videbis Inscriptionem meam, tuam pones: in quā tamen notare
Defideratissimus profuisse diceretur potius, quam Desideratisimo positum monumentum. Caesim vero loqui si lubet, oratio tua perfecta est, imo venustatem habet. Sed quod populi judicium, quis sermo in his talibus?
Ergo rimas, imo lacunas in meo hīc quidem opere invenies; et si
REPENTINO impetu in te ruisse morbum, cum dolore intellexi: haesisse etiam, et tanquam minatum esse moram. At ego ab ipsā vehementia benesperare coepi: ut ventos videmus, cum per iram velut surgunt saeviuntque, mox sedari. Sane et tempestatibus quibusdam obnoxium humanum corpus: nec quisquam tam felix, cui valetudo sine noxā contigerit. Caelum ipsum nubibus obducitur, astra laborant, elementa
PRAECLARES ingenii tui dotes nisi aestimem, peccare profecto in omnes Musas Gratiasque videar. Tuae utraeque illae sunt, et in te habitant; imo tuae
DOLOREM meum tuo socio, Optime et Clarissime Vir, et commune puto vulnus, quod te conficit. Quid tamen est? jacebis, et vulgi morem luctumque exprimes? Tolle, tolle querelas istas; nec patrem te ostende solum, sed virum. Tua illa erat, flia erat;
Quicquid aetatis retro est, mors tenet. Tua pervenit, et ad eandem omnes metam properamus. Sed pervenire quis voluit? Deus, mi Amicissime SACCE, Deus: an huic refragemur? Itaque erige te, et numini acquiesce. Erige te, et a virtute, non a tempore consolationem pete: a te te ipso, non ab amicis. Quid Religio, quid Sapientia, quid Doctrina possit, constantiae exemplo ostendes. Vale, et, si valere me vis, hilaritatem admitte. Impetu et affectu scripsi. Lovanii, III. Eid. April. oo. ICC. VIII.
VARIAE occupatiunculae et curae scripturientem me hactenus impediverunt, quas hic explicare superfluum puto. Non severe enim silentium interpretabere, quod sine damno amoris fuit. Hunc alo, te et humanitatem tuam cogito, et Genium illum amicum. Ejusmodi fortunae tuae sunt, ut despicere aut negligere consuetudinem meam possis: sed ejusmodi animus, ut fortynas longe superes. Mavis benignus, quam magnus esse; et cum alii ament, ut beneficia accipiant, tu amas profecto, ut praestes. Ego experior: nec jam amorem tibi debeo, sed cultum. Obstrictus sum: et sic me gaudeo tuum esse, ne unquam desinam. Vale tu modo, et vive, ut frui tam bono amico, et patrono, et hospite diu possim. Iterum dico et voveo Vale et vive. Quae communicem porro habeo: sed coram, quam litteris malim. quando fiet? lectiones meae me detinent occupantque: nisi tamen Bachanalibus, quae approperant, excurram. Vxor mea tuae salutem et felicitatem precatur. Lovanii XI. Kal. Febr. oo ICC. X.
SCRIPTIONIS hujus argumentum Amor et Cultus est, sincerus uterque, et ab omnibus fucati aevi deliciis alienus. Amorem certe humanitas tua, modestia, candor merentur: cultum, maturae prudentiae insignia et virtutis. Magnum te jam vocarem merito,
GENEROSVS ardor indolem tuam ad doctrinae decus stimulat, ō praestantissimum avitae Nobilitatis germen; ut scire ea velis, quae in deliciis summi olim Principes habuere et Reges; ut possidere, quae omnem Fortunam ornant, nulli obnoxia. Sed quid ni libere dicam? jam scire et possidere incepisti: et quia familiarem tibi eruditionis usum habes, ostedis nihil in homine melius animo esse, si colatur: hunc autem a scientiā et virtute cultum sumi. Macte Generosissime juvenum: habes quod vere tuum est; et cum ejusmodi scintillas videmus, inesse pectori tuo divinum aliquem ignem colligimus. Scintillas voco litteras, quas accepi, elegantiae simul et humanitatis plenas. Equidem ut legi ingenii istam felicitatem, maximae familiae, et, quae familiā quandoque minor fuit, maximae urbi gratulatus sum. Iam quod meum gau. dium, quae voluptas! dignum me amore tuo censuisti. Maximum id profecto encomium est, cum vehementer laudare videaris, quem sic complecteris; imo cum scripta mea aliqua laudes, ut caussam amoris exprimas. Quid igitur? tu me Amicum, ego te Patronum Dominumque eligo, et jam animum atque ingenium Illustrissimo tuo nomini devoveo, culturus herōicam illam indolem, quā te conspicuum in Iuventute Italicā facis: culturus elegantiam et benigniores naturae dotes, quibus ut maxime dignus esses, strenue uti voluisti. Porro utere, et me ama, qui ad omne obsequii genus paratissimus vivam. Vale et vive. Lovanii, IV. Eid. Septemb. oo. ICC. X.
DILIGENTIAM meam humanitate vincis; et scribendi officium, quod meum erat, stilo tuum facis. Sic amare, parum est; nisi et ostendas? Ego vero et amore capior, et amoris tui signis. Cujusmodi enim sunt? non minus lepida, quam vera: calida, non callida, sine fuco ac fallaciis, MORE MAIORVM. Nubes imbrem, pruna stricturas mittit; aqua aquam, ignis ignem: sed epistola tua et aquam habet; nam ab amore liquet: et ignem habet; nam ab amore fervet: ipsa amor est. Quid rependam? epistolam, et sic amorem. Atque hoc quod vides, vtriusque duntaxat libamentum est; utscias et scribere me velle, et magis amare. Nec enim paucae ac repentinae hae voces conficiunt tibi, quantum cupio quantumque debeo, sed promittunt. Vt deliciarum quodam antecoenio sive illicio initiandi convivae, priusquam coenent: sic amici, in commercio scriptionis. Qui obsonatum eunt, cum emturiunt, praegustant: sic ego: scripturusque, velut periculum facio stili. AEquum id quoque, praesertim post longas itineris ambages et ferias, quae infrequentem mihi scriptionem, sterilemque reddidźre. Expressi tamen properante in Patriam animo calamoque LAVDATIONEM IVVENTVTIS BELGICAE. atque illa (faventis Genii beneficium est) ipsa festinatione in librum exerevit. Multa enim scripsi, dum celeriter pauca conatus sum: et cum finire poteram, argumenti terminos produxi: cum ingenio usus essem, tempus quoque impendi. Videbis, et ad hoc ex emplum filiolos tuos habebis, ut Patrem referant, et
ARGVMENTVM non uni tentatum, experiri et ego stilo volui: quid praestiterim, tu judicabis. Mortales quidem inter mala CAECITATEM numerant; et sine oculis vitam tamquam mortem habent. Hunc consensum quis expugnet, nisi qui
Bene tamen est, quod ad Caecum scribam. Facile enim feret vitium, quia tollere non poterit: et Consolationem admittet, qui jam dolorem superavit. Animum et virtutem CRIP II nostri opinor nosti: ac nihil dixisse videar, si constantiam viri aestimes, qui exemplo suo dictare hanc ipsam
QVID hae litterae velint, paucis aperiam: Munusculum ad te ferunt, sed Musicum, et aediculae vestrae consecrandum. Ex Italiā accepi, et hoc solo nomine possum commendare: etsi jam illi vestri vel Italiam superent. Equidem melos istic nuper hausi, qualenescio an hilibri dabunt. Melos, flatu, fidibusque, sed et suavissimarum vocum harmoniā temperatum. Numen ipsum, Caelumque in sacrario sensi: ac despicere Parnassum ausus sum. Suavius profecto Deus laudari non potest. Sed felix illa domus, in quā splendorem Pietas superat! Felix Dominus, qui delicias suas Deum habet! Tu vero Optime Adolescens, haec vestigia sequere, Litterarum studiis
BENE sperare coepi: pergitis in hac viā studiorum, et experiri stilum jam audetis, ut principia sunt, non infelicem. Gavisus mehercle fui, cum epistolam nuper legi (et utrius dicam?) epistolam Latine et concinne scriptam. Conspirastis opinor: et sic decuit. Nam suave mihi, in unā utrumque paginā videre. Fratres estis, pari etiam auspicio tractare has Litteras coepistis, et Minervam colere: ut parem etjam fructum colligatis, ingenium utriusque pollicetur, et industria faciet. Sine labore vinci prima Litterarum ruditas non potest; nec haberi Eloquentia sine exercitatione. Ver nunc aetatis vobis agitur; serendum est, sudandum est, ut foecundus vitae Autumnus succedat. Otium aut ignavia neminem unquam doctum fecit. In sublimi Musae et Apollo habitant; scandendum est: in plano Sirenes, et ad vana abducunt. Ipsi libelli, quos discitis, et geritis quotidie, excitare vos debent; clara et victura nomina, quamdiu Litterae quidem vivent. Nam opinor in Cicerone, Terentio, Virgilio, Caesare vos esse; et tam magnorum virorum famā affici, quaetot secula penetravit. Principium profectus est, amare auctores, quorum monumentis erudimur. isti autem partim antiqui, partim etiam novisunt: sed novi tamen non promiscue aestiman di. Paulatim videbitis: nunc vero gnavos vos esse jubeo; et eos sequi, quicumque ad Doctrinam et Virtutem hortantur. In patre hubetis, quod inflammare pectus utriusque possit.
STo promissis, et scribo. An satis? imo et LVCIVM meum laudo, qui glomerante obsequio totum iter emensus est. Festinare et ipse domum videbatur. Nil saxa, lutum, lamae obfuerunt: et vin' ut gloriosius aliquid dicam? PVTEANVM vehebat. Sane stabuli delicias meruit, et in coenam panem accepit. Bona ei Hippona propitia sit; in gente equinā nomen aliquod decusque inveniet. Spatha ALEXANDRO gratissima fuit, non tam quia armari ille cupidus, quam quia ornari. Sed gratias ipse dicet. PALAESTRAM tibi nostram commendo; et ne remoram accipiat, votum meum est. Optima placere omnibus non possunt. Sed aut hoc instituto, aut nullo, quantum Litterae possint, Iuventus experietur. Vale, Lovanii, IV. Kal. April, oo. ICC. X.
SI quisquam est mortalium, qui generosa humanitate amicum complectitur; eum te esse liberrime possum profiteri. O pectus divino rore imbutum! O ingenium caelo dignum! Insigniter obstrictus eram, et adhuc debere te scribis? Pauci profecto
QVis te calor ad amandum, quis amor ad scribendum excitat? merae flammae tuae Litterae, et suavi igni adurunt, etiam longinquum. Durum esse oportet, et totā concretum hieme, qui non corripiatur: at ego molli pectore, pridemque tuus, flagranti hoc humanitatis officio in ardorem datus. An capere in crementum affectus possit, equidem nescio: tu tamen augere benevolentiae tuae signa strenue pergis; et quasi bene velle parum sit, etiam facis. Emere beneficia quaedam poteram, et tamen debere. Onere et sumptu jam secundum me liberas, et expedita negotia mea reddis, in re stipendii et nummorum. Haec liberalitas tua, quae quanti momenti sit, aliorum me aliquando severitas edocuit, ac nihilominus obstrinxit. Ego mehercle studiis et ingenio meo gratulor, qui te amicum fautoremque nactas sum, Doctrinā egregium, moribus et candore rarum. Nam
Et unde hi mores? ab avaritia et ambitione pessimis aevi morbis; utinam nunc meliori Pacis sive Induciarum aurā tollendis! Syntagma meum argute ac plane Laconice laudas; et laudando (ingenue fateor) superas. Quicquid toto libro conatus sum, brevi, sed absolutā epistolā ex primis, quam ego inter Bibliothecae meae delicias habiturus sum; te inter Amicorum.
QVī et quo animo vota tuaprovexi, etiam cum silui, ab aliis audieris. Res in vado est: erigendae et instruendae Officinae potestas data: nec est quod livorem aut malignitatem boni conatus, id est, hi tui, metuant. quia communes juvas Litteras, et honestissimā arte Fortunae quaeris auxilia; qua publice, qua privatim, bonum te civem praestas. Recte Graeci:
SILENTII mei caussa haec fuit: nihil erat quod scriberem. quae si apud te excufatio valet, argumentum ex intervallo subministra, ut loquax sim: si non valet, experire ipse an scribere possis, cum argumentum deficit. HEINSII Poemata, et Orationes accepi. an exspectas, ut laudem? tuo verbo, lepidissima et doctissima sunt: sed auctor ipse
QVANTVM fiduciae in meā innocentiā, Vir Amplissime, tantum praesidii in virtute, prudentiā, aequitate tuā pono. Neque hoc me terret, quod priores adversarii occuparunt. Audies reum, qui accusatores audivisti; tam benignus faciliique mihi futurus, quam illis fuisti. De luxu scripsi, et hoc primum velut crimen notatur: deinde edidi, et hoc secundum. quasi Auctor, et simul Typographus deliquerint.
AT tu insigne iterum ad me cothurni tui specimen. Vidi, probavi; et hic stimulus tibi sit, ut pergas. De Iephte quaeris? in delictis habeo, et opportunea SANDERIO exemplaria aliquot accepi, quibus amicorum desiderio satisfacerem. Vnum etjam
De Induciis Belgicis hīc apud Senatum Populumque Academicum disserui: si argumentum spectas,
DOCTRINAE et Virtuti tuae cum debeant omnes, tum ego peculiariter humanitati: quam ut pro veteri affectu in me derivares, ubertimin in uxoris meae fratrem, ALEXANDRVM TVRRIANVM, effudisti. Excepit ille auribus tam irriguum benevolentiae laticem, et liberaliter mox ad me litteris transmisit. Laticem, inquam, sed in quo ignem sentio, atque ipsum adeo Amorem. Itaque hausi animo novam velut flammam, et cujusmodi in Vestae penetralibus virginum olim religio coluit. An expressius etiam dico? Amavi te hactenus, nunc vero ardeo: nec quicquam
INSIGNE profecto delictum meum, qui ad amicas litteras tuas hactenus silui. Bene tamen est, damnare culpam incipio, postquam commisi: et veniam mereor, quia rogo. Enimvero facilis in his talibus neglectio est, et fiduciā aliquā differre interdum scriptionem solet, quisquis amat. Ego etiam, dum quotidie facere destino quod omittere non debui, fluere dies aliquot non sensi, sed fluxisse. Iam vero quid ago? ut delictum excusem, peccare audeo. gravius est, inhumanum
INTER suavissimos amicorum, nomen tuum, Vir optime, pridem retuli: et in pectore meo scripsi beneficium, quod vitam, sive valetudinem tangit. Tua non semel ope mihi Musisque restitutus sum, cum apud vos agerem; et ut scias quantum contuleris bonum, gratus esse non potui. Auxit etiam obligationem FAVSTVS filiolus meus: quem sic ad patrem reduxit
MVLTVM me amas, quem sic compellas, et consortem doloris tui facis. Accepi enim utramque epistolam, legi orationem, et magis sic ingemui. Heu, qualem tu Patruum, Vrbs Antistitem, Virtutes et Elegantiae Virum amisźre! commune damnum pectoribus omnium passim luctum ingerit, omnium vultus ad lacrymas compellit. Sedtuum affectum peculiariter emollire sanguinis vinculum potest, et doloris quaedam pietas. Feres tamen quod mutare est nefas: et cum publicas lugentium voces audias, tuis
NIHIL tu debes, Doctissime BONCIARI: sed ego doctrinae, ingenio, et industriae tuae hoc quicquid est elogii. Rem dicam: Nomen tuum velut gemmam CONSOLATIONI meae inserui: argumentum ipsum exem plo tuo illustravi. Amabunt scriptum viri boni doctique, in quo BONCIARIVM legent; contemnent Caecitatem, quae affligere te non potuit, nisi ut redderet clariorem. Non videndo hoc profecto confecutus es, ut ab omnibus etiam absens videaris. Quid mirum igitur, si oculi te mei Caecum habucre, cum de Caecitate scriberem? animus Argum agnovit. Sed ego pariter in oculis tuis esse nihil moror, cum in animo ipso haeream. Vides PVTEANVM eā parte tui, quā magna,
IN epistolā tuā, mi MONTORFANE, imbres, nives tenebras, et lucidam Brumae faciem vidi: sed tuam tamen laetam vernantemque deliciis et affectu. SACCVM ego solem habeo; et quid mirum, obduci istis caeli nubibus, imo aulae? Sed nunc clamo: Magnae mentis opus! hanc amemus, ut tranquilla vita sit, in aestu et motu hoc rerum humanarum. Vale. Lovanii XIII. Kalend. Anni oo. ICC. VIII.
AMOREM illum mei tuum tanti merito facere debeo, quanti Christiani omnes et dignitatem tuam et Virtutem, utramque sane maximam. Etenim qua Magnus, et simul qua bonus es, me amas: et ut aliquis esse videar, affectus iste facit. Verbo dicam: attollis, quem sicamas. Ego vero sic propius etjam, et Magnitudinem tuam intuens et Bonitatem, intelligere radios incipio, quibus accendor: magis venerari, quibus illustror. Lumen igitur te meum dico, illud, Graecā formulā, Provincialis est, Vir insigni doctrinā, prudentiā, sanctitate praeditus, rebus magnis aptus, et quem Antuerpien sium nuper vota Episcopum sibi, velut Deo suggerente, destinārant. aliter tamen tum PRINCIPIBVS nostris visum; ut non negata haec dignitas, sed dilata videatur. Pro bono
SECVNDAM epistolam tuam, mi LVMINEE, ante triduum accepi; nuper Lessus, qui mirifice placuerunt. Ostendi amicis: idem judicant, dignos esse, qui vel in exem plum legantur. Quid ni pergas igitur, et abjectam istam olim tibiam tam felici spiritu animes? De censurā jam desine: ebur atramento non candefacio. Et qui novo torno aut cothurno carmina ista comparat, is mihi non Apollo, sed Marsyas. Carcerem Babylonicum libenter etiam praelibabo. Sed heus, ignosce, quod responsum protraxerim: Bruxellae, id est, in negotiis dies aliquot fui: sed domi quoque occurrunt quotidie, quae impediunt. Laconica quaedam jam cudo, THYRSOS inquam PHILOTESIOS, atque adeo Amorem ipsum Laconissantem. Mox ubi Typographus absolverit, mittam. Vale, et feliciter annum istum aliosque age. Lovanii, Postridie Kal. Ianuarii, oo. ICC. IX.
BREVITATEM laudas, mi CRIPI: in laudibus tamen meis brevis nequaquam es. Alterum judicio fieri, alterum amore dixerim: me nihilominus utroque illo capi. Dissens enim, et castigato verborum rationumque pondere expendis, non tantum cur sic judices, sed cur ames; id est, cur Laconicum libelli utriusque argumentum, et me quoque laudes. Bene est: Viro docto candidoque placere malim, quam Os populi meruisse. Nec impedire suffragium ille tuum poterit, quo vitam aliquam scriptis meis, aut famae praemium ingenio adsignas. Quid munus in quo versor, quid ipsa a me Patria exigat, scio; ut publicas illas accendam eruditionis faces, quibus et munus et Patria illustretur. Velim equidem, si vires sint, aut sic prodesse possim: sed mihi satis erit, si aliquod saltem in hac viā vitae vestigium reliquero, otii inertiaeque dicā evitatā. Hoc igitur ago, mi CRIPI, non tam ut clarus sim, quam ne ignavus. Nam nihil agere, et cadaver videri, priusquam animam posuero, flagitium puto. O sanctum illum Atheniensium morem! (Valerii verba ponam:) apud quos inertia e latebris suis, languore mancens in forum, perinde ac delictum aliquod, protrahitur; fitque ut facinorosae, ita erubescendae rea culpae. Et apud Sardos, alioquin barbaros, ut AElianus refert, Ignavos et imbelles et torpore infames coeno ac palude, injectā insuper crate, mergunt. Atque hīc
Vt negotia mea sunt, vix ago quod maxime cupio: nec expedire stilum queo, ut quanti amicitiam tuam facio ostendam; et quanti arma consiliaque, quibus feliciter gessimus bellum, et amoliti sumus. Debeo FONTANO Historiam, et ab amicis urgeor; an seponere liceat? Ne differre quidem. Sed facere utrumque videar, si Versionem hanc praemittam. Tu Amicus esto, et sine, ut quibus debeo, Amicus sim: tibi ero, si debuero. Vale. Lovanii, Postrid. Kal. Martii, oo. ICC. X.
AN scribo? at responsum ad nuperas meas exspectare poteram; quas etsi breves, praegnantes tamen misi purissimo affectu. imo ad meas, quae Bononiam iverunt. Amo urbem, amo munus: videant tamen qui me amant, an futura opera mea urbi munerique utilis. Hoc nunc urgeo, ut tu complecti me pergas, si longinquum; nec tamen avulsum, si perges. Praesens ero, si amabor: sed esse tamen cupio, ut amore tuofruar.
Quia vitium excusare nuper ausus, cum Iuventutem Laudarem, offendi. Sed de hoc scripto quid tusentias scire percupio: quid item alii, quos melior illa Musa capit. Novi an quid promam? Rumor est
Sipro affectuscribam, longa epistola sit. nec facile abrumpam, si animum calamus sequatur. Nunc maximum amorem brevibus complectar verbis, ut quem compellem, simul cogitem. Quid igitur scribo? unum illud; in cultu tui solito me perseverare. Ac sane quia obstrictus vivo, obstringi etiam cupio; imo ut ostendam cui beneficium debeam, a te peto. Benignus eris, quia fuisti; et vota mea felices duces ad exitus, quae tam insignitser promovisti. Titulum dico Historiographi: quem sic accepi nuper, ut iterum petam. Frui negatum est, postquam in Belgium veni, postquam Lipsio successi: imo non successi, quia in totum munus ejus non veni, Hoc peto igitur, ut Historiographus constituar Regius; aut ut esse pergam, qui Mediolani fui, et perenne Dipsoma sit, illud auxilio quoque tuo ab ipso Rege nuper acceptum. Res meae sic loqui cogunt, animumque addunt, fortassis audaciorem. Sed ea humanitas tua et benignitas est, ut facile peccare non possim; ea conditio mea, ut felix esse non possim, nisi peccem. Vale. Lovanii VII. Eid. Novemb. oo. ICC. IX.
AMOLIRE suspicionem omnem, mi BVRGVNDI: te amo, tua aestimo. Planesupra mores Iuventutis te melior extulit Genius; et quam malignus livor
IGNIS Fulcrum, mihi quidem aegnima erat: nec tanti, ut vel excusationem mereretur. Sile igitur, et hoc simul cogita, frigidum metallum ferrum esse, ac pari duritie munitum. In tuo vero pectore volo ignis et humanitas habitent, id est, amor mei, et meliorum Litterarum. Quod si ferrum etiam esse velis, magnos ero, et valido te affectu traham. Abi, abi, senties vim meam; ac mecum iterum esse, votum tuum erit. Quae vidi, vide; sed compendio. Vno isto biennio Vlyssis tibi errores, id est mei, conficiendi: in unum hunc finem, ut
PIVS erga te affectus meus incrementa quotidie sumit, animumque nescio quo thyrso stimulat: ut videas, non vanam aut inutilem quondam in me erudiendo operam tuam fuisse. Quo magis studiorum utilissimā amoenitate annos crescentes innovo, amplius et certiore velut oculo, quantum tibi beneficium debeam, animadverto; atque haec ipsa cogitatio amorem meum nutrit, et suavi rore imbuit, nunquam extinguenduni. Cogitatio inquam, etsi tacita, rarisque litterarum signis expressa. Sed quantum amo, equidem ostendere videor, quia sim plicissimā fiduciā scriptionis haec officia ex intervallo suspendo. Vt diei noctisque; ita silentii et epistolae vices sunt: somno et vigiliā vita humana dividitur. Spiritum sane ducit, quisquis dormit: amare potest, etiam qui silet; quemadmodum et non amare, quiscribendo fucum promit. Candor in nobis est, et ingenui te praeceptore mores placent. Quid igitur? Quia vere amo, extra culpam silentium habeo; extra ambitionem fallaciamque totum illud epistolarum commercium. Atque hoc scire te scio. De rebus meis studiisque hac aestate fortasse coram dicam. Nam Venlonam proficisci constitui; si
VT inde ordiar, omittam titulos, et morem potius Modestiae tuae geram, quam Fortunae, cum spernere facile possis, quicquid infra Virtutem habes. Ergo ad populum phaleras; qui amplius quam bonus vocari ambit, et verborum saepe innocentiam in contumeliam rapit. Ego quidem extra periculum positum me video, quoties ad te scribo; quia nec probas ea quae populus solet, et eos maxime amas titulos, quos reddere sine ambitione possis. Video igitur quid agas: accedis humilitati meae, et ut firmiter amare videaris, parem te ostendis. Sed neque sictamen injuriam ego amico inferam: reddam titulum, quem si intelligant mortales, summo loco ponant: titulum, quo donatus olim a Senatu Romano Nasica fuit: OPTIMVS vocabere, et sic maximum esse affectum meum testabor, qui ad talem dirigitur, Vale. Lovanii. IV. Eid. Septemb. oo. ICC. X.
DESINE mi SEPTALI: Amorem tui servo, et suavitatem, quā sermonem scriptionemque soleo imbuere. Sed nec vultum ad severitatis leges
Vultus Epicuri per Cubicula gestant, ac circumferunt secum. Apud Ciceronem quoque, lib. V. de Finibus, hoc ipsum testatur Atticus: Nec tamen Epicuri licet oblivisci, sicupiam; cujus imaginem non modo In tabulis nostri familiares, sed etiam in poculis, et in annulis habent. Iuva si potes, aut per amicos alibi erue. Quaecumque hactenus scripsi, junctim, et uno volumine producere statui correcta, mutata, et aucta. Ne severus tibi videar, AMOENITATES erunt. Tu quid agis, scribis, doces? Modice
AD litteras et munuscula tua pio affectu exsilii: humanitatem et benignitatem veneratus sum; quae utraque e lacteā benevolentiae copiā educta, totum me irroravit. O suave silentium igitur, quia cum foenore eloquii et liberalitatis! Eloquium litterae, liberalitatem imagines tam magnarum mentium liquide promunt et testantur. Quid repono, ut aestimare protuberantis haec affectus signa videar, ac plane aestimem? cultum, reverentiam; pietatem: quae Trias a bonis doctisque omnibus inclyto tuo et ituro in secula nomini meritissimo sacratur. Invidendum Regibus facinus divino consilio aggressus, obstringere tibi Litteras omnes voluisti: quae Tuae tamen erant, possidebas: nunc magis etiam Tuae, quia publico exemplo ad omnes omnino mortales derivas. Tale quidem aetemum illud Bibliothecae tuae miraculum est, quod cum admiratione Belgae inprimis nostri intuentur; et publicā utilitate excitati, imitari saltem gestiunt. Id unum relictum nobis, Conari; sive vires, sive sortem languentis etiam a longo bello, velut morbo, Patriae spectes. In publico rerum omnium incendio primum libros infortunium involvit: et quia in. Religionem aeque ac Regem pugnatum ab hostibus, Religionis autem thesauri Bibliothecae videbantur; magnum hīc ubique damnum res litteraria cepit. Itaque
IN turbine et tempestate ad sacram anchoram confugio: ad te, inquam, Vir Amplissime, qui pro virtute, doctrinā, et humani tate tuā, jam respicere Litterarum innocentiam voluisti, ut defen deres. De facie ignotus sum, nec tuam hactenus usur pavi: sed tanquam essem, tanquam usurpassem; animum cultumque jam pridem devovi, et hoc egi, ut in clientem adoptarer. Quid si etiam adoptatus sim? eo nimirum jure, quo munus I. LIPSII nuper cepi. Tuus ille fuit; et ut osten deres fuisse, in me humanitatis affectum derivasti, opem adjecturus. Ego quoque ut nomen Musis ac Virtuti dedi, tibi dedi, magno Musarum Patrono ac Virtutis. Sic igitur auctoritatis tuae auxilium imploro, non quasi tuus esse velim, sed quasi fuerim. Vale. Lovanii, III. Eid. Martii, oo. ICC. VIII.
VIDI nunc demum TRIVMPHVM tuum, mi WANNEMAKERE, ingenii et eloquentiae splendore inclytum: in quo et amori tuo locum faceres, caelo Puteanum infers. Novi ego mediocritatem meam; quam multa et varia ignorem: facula inter stellas feror, et tu me Solem facis? Quid superest, nisi ut odisse me jam incipiant, qui minus ferre laudes potuźre: et simul tantum scriptioni tuae decedat, quantum affectui indulsisti. Mehercle paene in discrimen modestia mea venit: nec proferre judicium de ipso libro possum, nisi admittere et usurpare videar, quicquid in me laudas. Profero tamen, et ibi maxime ingeniosum te dico, ubi affectum exprimis. Stili felicitate complexus es, quicquid consequi industriā nequivi; et sic major tuscribendo, quam ego agendo fui. Nisi Typographus alibi naevos intulisset, imo vulnera quaedam, plena librum felicitas respiceret. Ipsa dictio bona est, inventio lepida: flosculos spargis, delicias misces, et ubique laetum eloquentiae vultum explicas. Securus esto: hic te liber Musis Gratiisque carum ostendit. Iam quia Musarum Herculem describis BORROMAEVM, quia Bibliothecam ingeniorum aeternitati erectam, ne displicere quidem aemulis (siqui existunt) potes. Vale, et bonam provocare famam perge, me amare. Lovanii, XVI. Kal. Octob. oo. ICC. XI.
QVAS a me litteras Illustrissimus et Excellentissimus ARSCHOTANVS exspectabat, misi die Saturni; et (libere fateor) humanitate tuā abusus sum. Nam ut onus imponerem, praefari veniam debui; et commendare epistolam, ut benevolentiae operam impetrarem. Et impettavi tamen, uti spero, quam non promerui: curaveris fasciculum, quem tam auductar misi, quia magni, tuique Principis nomen loquebatur Sed ut aliquā excusatione libertatis culpam emolliam; in summā temporis angustiā scripsi, cum sub ipsum discessum tabellarii nova quaedam ad me delata essent, quae statim scire Ducis intererat. Ita crede, Vir Nobilis, et grauiori culpā me absolve, qui postquam omisi, supplere officium malui, quam non praestare. Ergo siquid responsi ad te redierit, candoris quadam fiduciā exspectabo. Amare pergam, quem fortassis offendere potui: colere pergam, qui non potuit offendi. Infra humanitatem tuam delictum meum fuit. An plura dicam? nec amare, nec colere videar. Vale, et omne a me obsequii genus exspecta. Lovanii, Postrid. Eid. Septemb. oo. ICC. X.
ET jam Cardinalis BORROMAEI litteras promittis? tanquam ad esurientem veniet ille cibus, quo oculos animumque pascam, et ad omne officii
Encomium et Patrocinium, aliaque nonnulla invenies. Quae in FARNESIVM. acriora, iterum mollivi: offendi poterit, si laudari grave. Sic enim Brevitatem propugno, ut adversarium (utar hoc nomine) extollam, imo venerer. Librum ipsum Duci ARSCHOTANO inscripsi, is extemplo donum remisit, non quasi munerari affectum meum voluerit, sed quasi liberalitatem suam testari. Impense admodum LACONISMVM amat, qui dignum censet tali affectu: nisi tamen me divitiis delectari, qui tam liberaliter donat; aut non satis aestimare librum videatur, nisi in Auctorem munificus sit. Itaque Libri et Laconismi caussā gaudeo, et in doctissimo Principe parem animum laudo. Tu seculo, imo litteris gratulare; me ut facis, ama. Lovanii, IV. Eid. Mart. oo. ICC. IX.
AT ego te etiam sine argumento volo scriptitare. Rem verba invenient, scalpturienti modo calamo papyrum si subjeceris. Nigellae Cadmi filiae nescio quam facili seminio nascantur; illae praesertim
levior plumā est gratia, ut cum Comico dicam, si non scribimus, plumbeas iras gerunt. Nos hīc in tumultu fuimus. Iuventus, exacto e Scholis publicis Rectore, secessionem fecerat. Missi ex Aulā, qui componerent. Scholae nunc redditae sunt: turbae tamen gliscunt, et in Praetorem fratremque ejus diriguntur. Plura a BONERO intelliges.
VERBA, quibus gratum me ostendam, non invenio. Vt enim maximum hoc istud beneficium est, quod sponte tuā decernis. ita incredibili me gaudio affecit. A Sole tanquam radio quodam perstrictus haereo; nec splendorem huncsatis capio, quo cingor. Mirantur alii, et felicem me praedicant tali Phoebo. Ergo magnitudinem honoris cum apud meipsum examino, ab aliis intelligo; et Fortunae meae hanc summam puto, Genio tuo placuisse. Quam suave autem debere illi, cui Litterae omnes: addam, cui Virtutes omnes debent! Vtrasque Heroico nec morituro unquam exemplo erexisti: me simul; quasi aliquo haberi loco debeam, qui amare easdem ausus. Vere dicam; correxisti seculum, et quas tu promoves artes, aestimare cuncti incipiunt; imoquos tu viros, cunctisuspicere. Sed quid sit? Ad te omnis iste honor redit, quem nec mereri artes, nec viri possunt, nisi referant. Ego facio, faciamque, ō magnum Decus meum; et nunc rogo, ut quantum ab humanitate tuā beneficium acceperim, audire sustineas. Ipsum honoris insigne, ubi red ditum erit, exosculabor, et in obsequii vinculum adhaerebit pectori meo, quamdiu hoc ipsum animus inquilinus colet. Vale Illustrissime Cardinalis, meque Ambrosiano nexu tuum ama. Lovanii, XI. Kal. Feb. oo. ICC. X.
LITTERARVM aliquam intermissionem accusare poteras: sed aliud ex alio me impedivit. Accessit et parentis mei obitus, qui pio dolore affectum filii occupavit. Ergo fuit ille, et me docuit, quid homines simus, autsperemus. Haec vestigia proximus ego premo, et huc eo, ut pariter mox fuisse dicar, ut traham, quos ad vitam mortemque genui. Pusilla via est, et continuus morientium ordo, non ordo, communem necessitatem indicat. Quid alta, quid vana molimur, mox casuri? Quodcunque vides, fato cedit: quodcunque relinques, aliquando desinet. Ne in posteris quidem aeternus sum. Qui sunt, qui erunt homines, tandem non erunt: siquod relinquam nomen, longa annorum series obruet, et velut auram dissispabit. Sed meus exemplum mihi dedit, quod et meis relinquam: honeste vixit, sancte obiit; et hoc utrumque me consolatur. Plura jam non scribo, ut sermonis argumentum uberius sit. Veniam enim cras, aut die Lunae: sed fac ut otiosum te inveniam. Multa loquar, sed et audiam, Vale. Lovanii, Nonis Febr. oo. ICC. XI.
CVM voluptate epistolam tuam legi, Reveren dissime Vir, et veterem illum affectum regustavi, quem meā caussā in amicos quoque meos transfundis.
LITTERAS, et quas misisti Theses, accepi: atque in hisce quantum ingenio studioque possis, animadverti: in illis, quantum promittis. Magna omnia, sed te digna. Ergo ut ad summa pervenias,
Aliquot adhuc menses in pulvere isto Philosophie consumendi sunt, et faces ingeniosae doctrinae accendendae, quibus in PALAESTRA BONAE MENTIS deinde luceas. Magis etiam Eloquentiae ac Sapientiae amabis studia, si tetrica haec perruperis. Fructum et Voluptatem labor iste gignit: Musisque gratior est, quisquis Sapientiam coluit. Exercitationes meae quam originem habeant, nōsti: ab Amplissimo tuo Patre, verae Virtutis et Humanitatis exemplo. Itaque tuam PALAESTRAM puta, etiamsi nomen non dederis: dare autem non poteris, nisi ut emineas. Tuum erit,
Sic Vale, et ut praestantissima velis, Parentem cogita. Lovanii. Predie Kal. Maii, oo. ICC. XI.
SVAVISSIMVM hausi Lyrae tuae melos; nec scio an breviillā paginā laetius quid legerim. Tali carmine dignum profedto argumentum ipsum fuit: et ut intelligerem, quanto me beneficio verus ille Musarum Hercules sibi obstringeret, blando verborum nexu canere maluisti, quam loqui. Et sic ipse jussit? O meum gaudium! et quod nec beneficio sic tamen par est.
Confert ingenio meo honorem, studiis praemium, nomini famam: et nequid felicitati meae deesset, perpetuum me tibi, tuisque illis egregiā doctrinā viris collegam facit. Mi SOSSAGE, juncti sumus, nec umquam divellendi. Reliquum est, ut amor noster nunc quoque crescat, et aeternus sit. Fac, faciam; et Doctissimo OLGIATO Praefecto, reliquisque Collegis affectum meum, omneque studiorum obsequium nuncia, solenni voto addictum. Vale, et Salve, Apollineum caput. Lovanii, XI. Kal. Febr. oo. ICC. X.
DENVO me imbuis amoris tui melle, ō mi non Amice dicam, sed Frater; etquae in rem meam esse affectus dictat, nonscribis tantum, sed facis. Quid dicam? Devinctus sum, et nunc venire cupio, ut aestimare beneficium videar quod moliris. Provide tamen, ne aut spes, aut consilia praecipitem. Quo loco sim, vides: ni vocer, frustra animum conditioni huic adjicio; ni avellar, vix honeste me expedio. Arctiora Patriae vincula ipsa pietas facit, et jus etiam aliquod habet illa Parens detinendi, a quā jam alor. Virgo nuptura, etsi ad novum anhelat limen, tamen ducitur. Vir feminam quaerit, non virum femina. De me sic statue: vocandus sum, ducendus sum in novam Vrbem tanquam familiam, in novam Academiam tanquam domum. atque id cum sumptu, ut longa ista itinera sunt, nobis praesertim, qui sarcinas trahimus, uxorem liberosque. Soli libelli evectionem
quam, ut Sallustius ait, nemo Sapiens concupivit. Sed tamen videndum est, ut commode, et in tranquillo animus ingeniumque sint. De domo quoque, si ita videtur, agi velim, et ut habitatio de publico detur: tum ne difficiles solutiones sint, malum hodie nimis solenne. Ceterum Bononiensium amicā voluntate ego utar, indicent: sedem rerum et fortunarum transferam, invitent: affectu et studio adhaerebo, recipiant. Libellos meos ultimos faxo Mediolano habeas, Clarissimo Viro Io. BAPTISTA SACCO mittente; quem mecum velim ames. Competitores an aliqui sint, obsecro fac sciam: tum etiam quare et quomodo post tot annos Bononiam TITIVS reliquerit. Tua et edita et edenda videre velim. bona, erudita, et rara esse judico ex epistolis, quas mittis. atque hic vigor in paucis scribentium apparet. Valemi BARTHOLINE, et scribe. Lovanii, III. Nonas Novemb. oo. ICC. VII.
MIRERIS in tam quieto munere meo tantas occupationes esse, aut potius tam multas. Vide obsecro; scribere vix poteram, et tamen, ut litteras mitterem, volui alienā manu uti. cum lucro quidem:
BENEFICIVM disputas, Mi Collemi: sed ab auctore (dicis caussa, non dico) aberras. Ten'mihi debere? illi, illi, qui tam benignus exstitit, et in optata melioris fortunae limina introduxit. Ego digirum intendi tantum, viamque monstravi: nisi obstaculum remotum dicas, Litteris breviter, sed cum fide ad Antistitem ipsum scriptis. Officii mei fuit, et sic Ingenium tuum, Eruditioque merebantur; sic Litterae, quas me quoque Mystagogo coluisti. Malo igitur doctrinae tuae auctor videri, aut promotor, quam conditionis; cum minoris operae momentique videatur, feliciter quempiam reddere, quam felicitate dignum. Tu nunc, a quo Viro susceptus sis, et quam
Laconismum ipse fecerit, munere plusquam A siatico testatus est. Carmen, quod in COMVM MEVM meditaris, tuo arbitrio perfice, et inscribe; imo ad Orationem aliquam te para, quam in Palaestram, velut horreum inferas. Vale, et uti destinasti, veni. avidus sermonis tui sum. Lovanii, ut tuas accepi. XVIII. Kalend. Maii, oo. ICC. IX.
MVLTVM profecto Amori tuo debeo, qui illum Perillustris Patroni tui excitas, et in beneficia quoque educis. Et quae haec liberalitas, debentem obstringere! Admisi donum, sed animo inprimis donantis captus sum: tum et ferentis. Mi VASAE E, tantusne tibi videor, ut tam acriter ames? Quae vis, quis Genius impellit? In te quidem caras elegantias, animi cultum, et candorem invenio. amare teipsum posses, nisi aeque modestus esses ac eruditus. Ergo hunc affectum in alios derivas; mentis melioris dotes in aliis laudas, quas ipse possides. Et me quidem, quia conari nescio quid, sine ingenio, sine stilo videor, non amicum tantum habes, sed extollis. vin' scire, in quo victus sim? te imitor. Imo vin'scire, in quo victor
PVRVM putumque in me affectum tuum exosculor, et ab eo studium mei juvandi. Ita audio, sedulo id te agere, ut quem amicum, etiam praesentem habeas, atque adeo collegam. Ego id recusem? aut Famae prodigus aut Amicitiae videar; indignus utrāque, nisi et praesens esse cupiam et collega. Etenim, ut Amicitiam inter nos firmes, ipsam Famam participas mecum, et de tuā luce lucem nomini meo addis victuram. Vide obsecro; quasi feceris loquor: imo fecisse puto, quia conaris. Atque utinam Mediolani etiam sim ac doceam! profecto nulla desiderium meum mora involvat. Nunc vero, ne sic subito spernere Patriam videar, vocandus sum; venturus tamen, si vocer; et nodum hīc expediam quo stringor. Genius me Italiae capit, et ille illius Vrbis, imo tuus. scin, quomodo? ut obscuriorem putem LIPSIVM, quod Bononiae non docuerit; infeliciorem, quod consuetudine tuā non usus. Vocatus
DIVINA humanitate Tuā erectus et animatus, Illustrissime et Exc. me PRINCEPS, oblivisci doloris damniq. possum, ex optimi parentis mei obitu nuper accepti. Te Maecenate et Patrono, quia litteras tracto, beatussum: et hoc faxo posteritas (sieae vires scriptionis meae erunt) sciat, Patriae, Rebus, Ingeniis velut salutare aliquod sidus eum Principem affulsisse, cui et ego, favente Musā, placui. O magne igitur Musageta, ō Decus et Sol Heroum, dignum virtutibus tuis seculum cense, ut quo natus es et vivis, eo et ab eo coli ac celebrari sustineas. Laudes tuas et aeternitatem passim aut lego aut audio: vitam et quae cumque in vitā admiranda sunt, plene adhuc non lego. Nondum hoc cuiquam beneficium indulsisti, ut esset qui te scriberet. et fortassis nemo adhuc petiit. Ego peto, dignum posteritate conditurus monuraentum, tuas si virtutes omnes, totum te stilo si complectar. Cupio, audeo, et si non negas,
PLVS humanitati, ansplendori tuo tribuerem, Excellentissime Vir, mecum hactenus disputavi. Si humanitati, in noxā silentium meum videbatur; sisplendori, ipsa scriptio. Quid igitur? Confudi rationum haec momenta, et silere tantisper aulus fui, ut liberius scriberem: vereri splendorem, ut dignum me humanitate velut praepararem. Ac sane quanta humanitas tua sit, colligere e splendore potui. Etenim ut
IVRO tibi Genium meum, mi MARSELARI; e ternis unas duntaxat a te litteras vidi, easque postremas. Ergo in tantillo itinere humanitatis officia alienae fraudes convellunt? Aurigae interdum tales. Nam in tabellarios culpam nolim referre. VICTOR inprimis sedulous est et fidus; quo si utaris, possis vel ipsum Mercurium spernere. Ad me vero tanquam ad
Sed quid est? Virtutem porro sectare, et ad exemplum Majorum te compone; quantum sperare audes, Plutus adjiciet. Ante omnia, animum mihi aestima: lucrum neglige potius, quam ut Honoris tramitem non insistas. Dives eris, si bonus, si elegans, si incorruptus; si in Aulā, quod in Academiā fuisti. Alios nunc videbis mores, alios sermons audies: non ad gustum omnes? Vide igitur tantum modo, et audi: ad animum ne demitte. Quae ad prudentiam et rerum usum faciunt, nota:
Paucis; fac quae praecipere hīc soleo, et BONAE MENTIS leges suadent. Vt autem omnino tranquillus sis, nullā industriā facies: in omni viā scrupi sunt, et cum maxime Sol serenus est, urit. Domi forisque invenies, quod perturbet malaciam animi, quod lancinet, quod cruciet: sed alia dissimulanda sunt, alia negligenda, quaedam ferenda. Viceris omnia, si honeste quandoque recedere poteris, et gratiā magnorum uti. Quid ais? LVMINEVM nostrum adfuisse? visere nos quoque debuit, et ostendere quanti PALAESTRAM faciat. Mirum,
CVM affectu scriptam esse epistolam tuam video, mi BIFFI: nec est, quod de meo dubites, quem testari novā hīc editione LACONISMI volui, ut et a Belgis nomen tuum legeretur, Liber tamen in aliam mutatus formam et auctus; ut secundae curae meliores. Nam et Encomium, et Epistola, quae ad SACCVM, inserta est; ac diutius jam in Palatinā illā Porticu sermocinamur. Paraloga FARNESII seorsim exprimere, super fluum mihi visum: nolo, cum vici, adversario insultare: et ilie, tantum ut ingeniosus esset, Brevitatem oppugnavit. Sed ut de hac controversiā, et ratione stili, imperitus aliquis et
In Amoris encomio et simul vituperatione non infelix fuisti. Etiam dico? te suasore amare velim; dissuasore, nolim. Non est igitur, quod soccum omnino repudies: etsi alas habet iste Deus, etiam solet serpere: et ipse in tam suavi argumento Scriptor gravis est, qui humilitatem non usque quaque resormidat. Vale. Lovanii. V. Eid. Mart, oo. ICC. IX.
QVASI in meis satis molestus non sim, cogor in alienis esse. Schedulam hanc accepi ab amico quodam meo, cui negare nihil possum; et rogatus sum, ut super re praesenti sententiam Doctorum Facultatis Theologicae impetrarem. Ad te venio, Vir Eximie, et sic ad eos, quorum existimabis auctoritatem maxime valere. Quid ipse sentias exprimes: et hac humanitate augebis beneficium, ut et alii opinionem suam adscribant. Ecce quam molestus, etiam liber sum. Sic in alienis quoque facilius verecundiam pono, quam in meis: si tamen aliena sunt, quae amici caussa ago. Tu quia me amicum habes, meum pariter putabis,
PECVLIARE beneficium esse censeo, quod cum timide peterem, facile obtinui: quasi studiis meis tribuere prudens Humanitas tua voluerit, quod paucorum votis concessum est. Animadverto equidem, non minus ingenium meum placuisse, quam conatus arrisetat: non minus etiam pietatis et religionis, quam eloquentiae variaeque eruditionis studium. Sed tua haec conditio est, paene divina; ut qui optimus, etiam doctissimus sis, magnamque dignitatem pari prudentiā et facundiā; Illustrissimam originem omni virtute exornes. Sic vero iisdem litteris, atquea deo sigillo, non modo quantum muneri ac prefessioni publicae impendam; sed quantum Religioni tribuam, expressum est; ut etiam quod beneficium nemo non existimat, producere velut testimonium possum et morum et doctrinae. Elogium esse voluisti, quod diploma solet appellari. Et quam gratiam referam? quam unam
Si Litteras exigis, jure tuo facis: debeo eas, etiam cum non debeo; si tamen unquam non debere eas possum. Humanitate, et benignitate tuum me fecisti, cum negligere poteras: non verba tua prompta, sed auxilia fuere, quibus usus sum: usus autem propterea, quod de animo mihi tuo constaret. Si vota mea respicio, non usquequaque ex animi sententiā
VBI deliciae, quas promittis? ubi CYMBA? Ita me Deus, ut nihil aeque cupio, quam cum te non possim, quae scribis, habere! Mittes igitur, statim,
Bene est: tu ad ipsum Apollinem iter instituis, ac interim
QVOD olim in his sacris obtinuit, mi LECTOR, feci APOPHORETA misi. nec satis: quantum coenare potuisti, etiam distribui; imo quantum omnes capere. Omnia Numeravi, ut ille Solis periodos, qui seculum implevit; qui
Largior etiam, quasi liberalitas esse non possit, nisi fides et jungantur. Iam igitur in Convivio ne mireris Militiae vocabula inveniri, et Centurias constitui; hīc Strategus est, Rex, Modimperator. Quid? Centum milites unum album capit: centum Epistolas unus liber. Sed ego maximos humanae vitae terminos scriptionis circulo aequare volui; ut immortalitatis vota in plura etiam secula transmitterem. Et fortassis legentur haec nomina, cum nomina tantum erunt: victura, cum per longam annorum seriem deductā rerum memoriā, Antiquitatem facient. Tu LECTOR quisquis es, aut eris, fave; et quaeunae nunc supersunt, RELIQVIAS exspecta.
SALVE.