10/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization


image: as001

EPISTOLARVM MIscellanearum ad Fridericum Nauseam Blancicampianum, Episcopum Viennensem, etc. singularium personarum, Libri X. Harum uero editionis rationem atque usum in Praefatione reperies. ADDITVS EST SVB FINEM OPEris, eiusdem Episcopi Viennensis lucubrationum Catalogus. Cum Caes. et Regiae Maiest. gratia et priuilegio ad quinquennium.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

AD CANDIDVM LECTOREM, PRAEFATIO.

QVVM EGO ANNIS PAVLO SVPErioribus, candide Lector, a secretis et ab epistolis essem transcribendis Reuerendissimi Patris, Domini FRIDERICI NAVSEAE Blancicampiani, Episcopi Viennensis dignissimi, Serenissimique Principis ac Domini, D. FERDINANDI, Romanorum, Hungariae, Bohemiaeque, etc. Regis inuictissi mi, et Archiducis Austriae, etc. illustrissimi, a Sacris studijs et Consilijs fidelissimi et diligentissimi: coepissemque, circumspecto nimirum illius iussu, non Centurias solum et Chiliades, sed et Epistolarum pariter ad ipsum ultro citroque conscriptarum Myriades recolligere, earumque singulas in suas classes serie quadam (ueluti in id genus scriptis fieri consueuit) digerere: mox selegi, et inter relegendum statim seorsum submoui non parum multas, quas nonnullae singulares de rebus miscellaneis personae, ad eundem Episcopum, multis sane modis incomparabilem, conscripserunt epistolas, caeteris perinde hac dubia nauseabundaque tempestate insignio res, utiliores, iucundiores, et plausibiliores. Quae quum non mihi duntaxat, uerum caeteris etiamnum magni certe iudicij consilijque hominibus, uti palam prodirent, perquam dignissimae uiderentur, haud equidem post continuam deliberationem committere potui, quo minus illas Ioanni Oporino, ciui Basiliensi honoratissisimo, et summae citra controuersiam industriae, integerrimae fidei, laboriosissimae diligentiae, eruditionisque exquisitissimae Chalcographo, typis excudendas, edendasque traderem: idque uisus sum mihi nec absque imitando exemplo, nec sine multiplici ratione, et ea quidem (nisi plane fallor) modis omnibus probabili, facere.

Si enim (ut caeteros transeam) MarcusTullius ille Cicero, Romanus: si Plinius ille iunior, Comensis: si Seneca Cordubensis, Lucius ille Annaeus: si Capnio ille Phorcensis, Germanus Sueuus: si Erasmus ille Roterodamus, Germanus: si denique complures id genus alij nostra, nostrorumque patrum memoria, non doctrina minus quam prudentia uiri praecellentes, non suas tantum, sed et aliorum pariter ad ipsos, ipsis etiam adhuc in humanis existentibus, et quidem in demonstratiuo dicendi genere, planeque Panegyricas, passim conscriptas epistolas, nulla, quod equidem sciam, ratione manifesta suffulti, non solum ut in lucem proferrentur sustinuerunt: uerum, sicut credi par est, ut publicitus ederentur, ambitiosius paulo curauerunt: si denique, inquam, homines tantae nimirum dignitatis et prudentiae, tantae nomenclaturae et authoritatis,


image: as004

non suas solum, quas ad alios ipsi, uerum etiam quas uel quamlibet Panegyricas ad eos alij scripserunt epistolas, quas nec illi in lucem proferri aegre tulerunt, ac idipsum non manifesta ratione (quemadmodum creditur) uel sustinuerunt, uel ut in publicum prodirent, cuaruerunt: quur minus ego edere debuerim, uel authore ipso inscio, quas alij adipsum, NAVSEAM dico, scripserunt epistolas, tot utpote tantisque rationibus, ad hanc ipsam editionem compulsus?

Qu enim (obsecro) epistolas tot sane modis commendabiles, omnibusque cuiuscunque conditionis hommibus, ob uarietatem praesertim phraseon, rerum et argumentorum, dubio procul per quam maxime proficuas, intra parietes delitescere, quando sint illae eiusmodi, quib. cum possis (ut dici solet) in tenebris micare, siuerim?

Qu etiam tot, clarissima in omni doctrinarum uirtutumque splendore lumina, contra Dominum prohibentem sub modio ponere, contegereque potuerim: et non multo magis illa in montem et super candelabrum altissimum, unde non sibi solum ipsa, sed et ex aequo plerisque omnibus relucere ualeant, collocare debuerim? Dispeream enim et anima et corpore, si non in hoc ipso subsequenti Miscellanearum Epistolarum opere, aliquot, et earum quidem non parum multas, sis lecturus, epistolas, quae si tam uetustiorum quam recentiorum epistolas, in omnibus epistolarum et generibus et speciebus non omnino superant, certe prorsus aequant. Inter eos enim qui scripserunt, reperies, qui (sit uerbo uenia, quod cum aliorum pace dixerim) ui Demosthenem, copia Platonem, iucunditate Isocratem, eloquentia Ciceronem, lactea ubertate T. Liuium, acumine Quintilianum, elegantia Plinium, lenitate Curtium, candore Suetonium, breuitate Salustium, iudicio Fabium, sententiarum grauitate Senecam, facilitate Aeneam Pium, Politianum, et Sabellicum, etc. plane referunt. Addo, quod illae ipsae epistolae sic in uniuersum scriptae sint, ut nullius non aetatis hominibus aeque prodesse adeo possint: ut nemo de ipsis non uere cum Q. Horatio dicere queat,

Id quod

Aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,
Aeque neglectum pueris, senibusque nocebit.

Addo praeterea, quod ex lectione harum Miscellanearum Epistolarum, lectores indubie eundem sint consequuturi fructum, quem iuuenes quondam illi Romani ex inspectione imaginum excellentium uirorum consequuti sunt. Memoriae quidem proditum legimus a Salustio, Romanos illos morituros, iussisse suas, et rerum quas praeclare gesserant, imagines in loco quodam celebri editioreque erigendas, ut posteri illas intuentes, ad easdem uirtutes, uirtutumque laudes allicerentur: utpote non nescij, exempla maxime ad uitae institutionem conducere. id quod illi plane experiebaneur, quum uel sibi ex maiorum imaginum intuitu uehementissime animum ad uirtutes


image: as005

accendi uidebant. haud tamen cereas illas imagines, uel figuras pictas, tantam in se habere uim: sed memoria rerum gestarum eam flammam egregijs uiris in pectore crescere existimabant: neque prius sedari, quam uirtus eorum famam atque gloriam adaequarit. Iam uero, quid in hoc opere Miscellanearum Epistolarum praeclarissimo aliud, quam plane iucundam et ueridicam de rebus hisce temporib. passim apud nos, praesertim Germanos, mire, fortiter, praeclare, religioseque gestis, historiam, potius uides, ac legis? unde non possit tibi non ad ueram religionem, fidem, pietatem, doctrinam, et id genus alias diuinas uirtutes, animus usque adeo suc cendi, ut cum Aenea illo Vergiliano tecum colloqui ualeas,

Quae regio in terris nostri non plena laboris?
En Priamus, sunt hic etiam sua praemia laudi,
Sunt lachrymae rerum, et mentem mortalia tangunt.
Solue metum, feret haec aliquam tibi fama salutem.
Sic ait: atque animum pictura pascit inani,
Multa gemens, largoque humectat flumine uultum, etc.

Insuper qu fieri possit, ut eiusmodi ad ipsum Nauseam epistolis, pro eodem contra ipsius male feriatos aemulos et osores, quibus nec amabilis innocentia, nec inclyta uirtus unquam caruit, nec carere potuit unquam, Apologiarum uice non usurus sim? Quandoquidem non defuerunt iampridem nonnulli, totius scilicet honescatis obliti, omnisque uirtutis expertes, qui (reluctante etiamnum omni ueritate) caeca quadam duntaxat inuidia perciti, modis nescio quibus, certe malignis, planeque (quod nunc abunde satis constat) confictis, nomen illius, utcumque toto orbe apud optimos quosque perquam optime audiens, apud monarchas etiam praecipuos non tam palam, quam clam traducere moliti sunt: sed quorum impudentissima mendacia per iugulum redire coegit uita illius, omnis honestatis plenissima, et ab ineunte ipsius aetate ab omni semper labe uel minima, prorsus illibita: testimonio etiam testium praeter alios, quorum meminisse hoc loco necessum non est, nec quidem operaeprecium, eorum qui omni nimirum exceptione maiores, suis ad illum nec retortis, nec ambitis, nec precario (sicut uidere et legere est) impetratis epistolis, et in hoc subsequenti Epistolarum uolumine contentis, luce meridiana multo clarius contestantur. Eat igitur nunc inuidiosa istorum scribarum, et Pharisaeorum quorundam, sacrificulorum, et eorum sycophantarum parasitorumque iniquitas, sibique more suo uenenoso mentiatur, nugandoque Nauseam simultaris, aut suspicionis, aut conscientiae mille testium, aut ambitionis, aut ambidexteritatis, aut partialitatis, aut (ut ita dicam) neutralitatis, aut simulationis, aut dissimulationis, aut facilitatis, aut familiaritatis, aut illiberalitatis, aut prodigalitatis, aut


image: as006

inhumanitatis, aut tyrannidis, aut conniuentiae schismaticae, aut hoc genus accuset aliorum uiciorum: a quibus ipse tam est alienus, quam qui esse possit alienissimus. Eat insuper eadem malignantium iniquitas, ac nugetur et deblatteret ipsa, et dicat, ipsi NAVSEAE nihil unquam nec fuisse, nec esse, nec intercessisse, nec intercedere consuetudinis et amicitiae cum hominibus eruditis, doctis, uereque pijs: utpote quales inter Papistas (hac enim isti plus quam hoc infoelici nostro seculo odiosa nomenclatura Catholicos dignantur) esse ne quaquam reperiendos, sed illos esse plerosque omnes asinos bipedes, et insulsos Theologastros: quum tamen in hoc uno soloque Epistolarum uolumine tot recenseantur homines, qui scriptis suis ex diametro contrarium testantur et probant: Quorum nonnulli propter nudam Christianae religionis et incorruptae fidei Catholicae ueritatem, nonnulli propter pietatis et iusticiae rectitudinem, non nulli propter uirtutis et probitatis eminentiam, nonnulli propter eruditionis et doctrinae praecellentiam, nonnulli propter generis et prosapiae claritudinem, nonnulli propter authoritatis et poten tiae sublimitatem, nonnulli propter consilij et iudicrj magnitudinem, nonnulli propter rarae prudentiae et sapientiae celsitudinem, nonnullique propter res id genus alias haud illaudatas, uere meritoque singulares haberi possint, ac debeant: suis usque adeo literis ipsum NAVSEAM ab omni naeuo tuentur, ut is nulla prorsus indigeat Apologia, qua nec ipse propterea usus est unquam: quippe contentus, et hoc Venusini poetae, de homine innocente, Sapphico consolatus et confortatus,

Integer uitae, scelerisque purus,
Non eget Mauri iaculis, nec arcu,
Nec uenenatis grauida sagittis
Fusce pharetra.

Siue per Syrtes iter aestuosas,
Siue facturus per inhospitalem
Caucasum, uelque loca fabulosus
Lambit Hydaspes.

Atque hinc est, quod tantum abest, ut ullam ipsius NAVSEAE indignationem propterea formidem, quia eo nesciente, quicquid ha rum est Epistolarum, ediderim: ut me etiam propter hanc editionem apud illum uelideo magnam initurum gratiam sperem, quia simul omnes illos fermesub eius conspectu collocauerim, quprum frequens intuitio memoriaque repetita, non poterit ei non esse multo dulcissima. Verum quid frustra hoc uel illud, aut aliud multis ambagibus causari connitor? quando res ipsa pro loco et tempore se ipsam satis abunde sit excusatura. Quid si ipse NAVSEA in suo cauisset testamento, ut post suum obitum quicquid huius est Epistolaris


image: as007

operis, aut Vulcano, aut Neptuno consecrari deberet, nec editum iri unquam? Nonne (quaeso) optimus quisque merito sit exclamaturus, uti quondam Octauius ille Augustus Imp. doctiss. ob comburendam P. Maronis Aeneiden, quam ille post mortem suam testamento concremari iusserat, exclamauit, inquiens:

Ergone supremis potuit uox improba uerbis
Tam dirum mandare nefas? Ergo ibit in ignes,
Magnaque doctiloqui morietur Musa Maronis?
Sed legum seruanda fides; suprema uoluntas
Quod mandat, fierique iubet, parere necesse est.
Frangatur potius legum ueneranda potestas,
Quam tot congestos noctesque diesque labores
Hauserit una dies, etc.

Habes igitur candide Lector, quibus equidem ductus, imo compulsus rationibus aliquot, quae subinde sequuntur, ad ipsum FRIDERICVM NAVSEAM, Episcopum Viennensem, etc. quarundam personarum uere singularium epistolas, illo etiam nesciente, diuulgandas procurauerim: nempe, ne praeter alias, quas lubens praetereo, rationes, si secus fecissem, tot tantasque earum epistolarum utilitates inuidere tibi, totque singularium personarum uirtu tes praeter omne demeritum silentio transire, suaque commerita lau de ipsum Nauseam fraudare uoluisse, uideri potuerim: sed ut poti us etiamnum plerique omnes cognoscerent, quam sua semper sponte laus uirtutem sequatur: quamque longe praestet, obtuendam prae sertim famam, ab alijs, quam a se ipso quenquam laudari. Nec insuper est, quod inuidiosior quispiam Momus, rebus alterius marcescens opimis, obijciat, literas aliortim, ueluti rerum secretiorum significatrices, reuelare non omnino conuenire. Cui respondens, inquam, locum habere hoc ipsum, quando res edita in eius, cuius res est, praeiudicium cedit. Id quod hinc tantum abest, ut etiam, quod hic editur, ac reuelatur, in eius, cuius res editur, non minus, quam in edentis laudem et utilitatem dubio procul cessurum sit: quemadmodum suo te loco et tempore periculum, non sine summo fructu tuo, facturum, bene confido. Quicquid autem illarum in subse quenti opere Miscellanearum est Epistolarum, iuxta ipsius NAVSEAE, quas ipse pro tempore nactus est et habuit, conditiones, iuxta numerum Musarum, in nouem libros partitus sum: Quorum,



image: as008

Primus complectitur Epistolas, conscriptas ad ipsum Nauseam existentem Bonarum literarum, liberaliumque artium studiosum.
Secundus complectitur Epistolas, conscriptas ad ipsum Nauseam existentem Legum Imp. et Theologiae doctorem.
Tertius complectitur Epistolas, conscriptas ad ipsum Nauseam existentem Secretarium L. Campegij S. R. E. Cardinalis.
Quartus complectitur Epistolas, conscriptas ad ipsum Nauseam existentem Ecclesiasten Maguntinensem.
Quintus complectitur Epistolas, conscriptas ad ipsum Nauseam existentem Designatum Ecclesiasten Regium.
Sextus complectitur Epistolas, conscriptas ad ipsum Nauseam existentem Ecclesiasten et Consiliarium Regium
Septimus complectitur Epistolas, conscriptas ad ipsum Nauseam existentem Ciaduytirem inclytae Viennem. Ecclesiae.
Octauus complectitur Epistolas, conscriptas ad ipsum Nauseam existentem Episcopum Viennensem confirmatum.
Nonus complectitur Epistolas, conscriptas ad ipsum Nauseam existentem Episcopum Viennensem consecratum.

Superest modo non aliud, optime lector, quam quod Deum opt. max. mecum preceris, ut eius diuina benedictione foelix faustumque sit tibi, mihique edenti, quicquid huius est operis Epistolarum Miscellancarum.



image: s001

EPISTOLARVM MISCELLANEANVM, AD FRIDERICVM NAVSEAM BLANCICAMPIAnum, Episcopum Viennen. singularium personarum, Liber primus.

M. VALERIANVS AD S. AVGVSTINVM PAPIENsem Praepositus, clariss. Poetae et Oratori Friderico Nauseae S. D.

VIX dici queat, Friderice mi perquam erudite, quam mihi gratae fuerint tuae hae, quas uocas extemporarias, Epistolae: uel quod tuae sint, id est, ab amico suauissimo profectae: uel quod ipsam demum latinitatem redolent, quaqua uer sum illas inspectem. Vix item dici contra possit, quam me poeniteat, non certe amicitiae tuae, qua nihil poterat fortunatius euenire mihi: sed quantulicunque nominis, sinistro meo genio apud te olim de Valeriano comparati: qui mox re ipsa facturus sum periculum, quam indigne praedicatus sim a uiris, amicis quidem illis, sed nimium in amore studiosis. Caeterum mihi perferendum est, quod ardore animorum erga me agitur: ne uelim unus pugnare (quod ne Herculi quidem li cuit) aduersus te, gratiosissime Nausea: simulque Hieronymum illum Venturinum, cui Deus bene faxit, pro hac mihi inusta gloria. Quanti uero te faciam, mi Nausea, neque calamo nunc possum, neque lingua olim exprimere. sed et hoc unum habeo compertum, neque pro dignitate meritorum tuorum cuiquam hominum id datum esse dico, quod sentio: et sentio sane, quod dico. De tuis uero in Lactantium distichis, si unico uerbo dicendum est, id audacter asseruerim, digna prorsus esse, quae in Lactantium Firmianum excusa sint. Plena nempe sunt lacteae eloquentiae: tum grauitate sententiarum mira quadam, rotunditateque firma subsistunt singula, tanquam in suis sedibus: et sicut stellae in firmamento, Firmianum illustrant. Te igitur oro et obsecro, ne tibi ipsi desis. Sunt namque ea naturae dona in candidissimo illo pectore tuo reposita, quae si non per torporem emarcuerint, lacta re possint uniuersum orbem plus, quam Lactantius Christianam rem pub. uel aurea tua hac eloquutione, uel (quod potius est) fidei sapientia et pietate. Quicquid apud me rerum uisitur, id tibi scias esse tam commune, quam amicissimo. Ex Papia, Calend. Septemb. Anno reparatae Salutis, M. D. XIX.

IAFREDVS DE GRANGIS, SENATOR. REgius, disertiss. iuueni, ac utriusque linguae doctiss. Friderico Nauseae, S. D.

DISTICHA, quae ad me misisti, puto esse optima, quando iuuenis ea finxit ingeniosus, eruditus, et in poetica uersatus. sed uix mihi fuerunt reddita, quod statim repetita sunt, ut Papiae imprimerentur: adeo ut non datum fuerit ea legere, et cuiusmodi essent, considerare, ac quid de ijs existimarem, rescribere.


image: s002

quamuis meum non sit, de poetis ferre sententiam. opus est enim ad id uiro longe magis, quam ipse sum, et acuto, et docto, nec ita curis negotijsque impedito. Fateor tamen studijs istis, cum adolescens essem, me ualde fuisse delectatum: neque nunc etiam abhorreo: imo quantum mihi per occupationes licet, si nequeo literis toto (ut aiunt) pectore incumbere, quod magis cuperem, saltem earum studiosos non amo tantum, foueoque, sed etiam ueneror: nihilque praetermitto, ubi possum illis prodesse, quin aliquid beneficij ultro in eos conferam. Atque utinam is ego essem, qui muneribus possem et dignitatibus doctrinae deditos ornare: nihil (mihi crede) libentius facerem. Nunc quoque qualiscunque sum, nunquam pro uiribus cessabo eos iuuare, qui Musas colunt. E quibus cum te unum esse probe intelligam, si quid opera nostra tibi opus fuerit, me semper habebis paratissimum: nec pro te ipso tantum, qui me in amicitiam sponte prouocasti epistola elegantissima, beneuolentiaeque in me plenissima, sed pro tuis et familiaribus et necessarijs. Vale, et quando quidem carmina tua fuerunt mihi quasi erepta, ubi primum erunt impressa, curabis illico ad me mittantur. Mediolani, quarto Calen. Septemb. Anni M. D. XIX.

QVINTIANVS STOA, FRIDERICO NAVseae Germano suo S. D.

COnuenisti me Nausea, aperteque ostendisti, quanto gaudio afficereris, si ulla spes uideretur nostri erga te antidoti: id est, si encomio quod olim misisti, expetitum uotum adimerem. In quo quidem non minus ignauiam excusasti meam, quam tuae auiditati pollicem erexisti. nam et merito taxandus uideor, quod diutius Harpocrati paruerim: nec iniuria laudandus emergis, quod mutuum praestolatus fueris emporium. Quos enim per Deos immortales arctius complecti debeo, quam hos, qui magnificis laudibus meae qualicunque eruditioni fauent, et accedunt? Vtinam Deorum beneficio id osrtitus [sic] essem, quod emunctim diserteque conscripsisti. Timeo mehercle, ne in poetarum ritum cadas, qui nefarium Minoem, umbrarum aequissimum iudicem insimulant: Tantalumque, omnium uiuentium humanissimum, poenae acerbissimae substituunt. Ita nos amet Iupiter, habeberis recte, si Quintianum collaudes, quem inscitia circumuallat, et barbaries uti propolam contaminat. Quapropter non nescius quam arida sit musa, quamue curta sit ingenij supellex, hactenus distuli: nec calamo in his admouissem manum, nisi penes te indignationis locum inuentum iri autumassem. Itaque soricinam hodie induere naeniam malui, quam expectationem diutius tuam fraudare. In causa demum adscribris, si enerui uerborum serie, delumbatoque ordine ad te scribam: quem adeo famigeratum reddit lingua, ut si quis tibi conferatur, non secus eum excipias, quam Cluienum Maro, et Homerus Zoilum. At faxe, ut mei adrogantiam


page 3, image: s003

deprehendas. Profiteris huc commigrare ea te coactum auiditate, qualem ex ultimis nationibus uisendi Liuium gratia Romam uenientes illi concepere. Sed an hac in urbe eos sis expertus, quos fama pertulerat, tu ipse iudicaueris. De nobis quid afferam, compertum habeo: quando is sim, quem conuenientius inter proletarios sellulariosque connumeres, quam inter classiarios colloces. Arguis a Quintiano Bilbilitano, Quintianum esse carminum adsertorem. Id profecto Iuuenius olim comprobauit: sed nescio quo pacto Dolidamanti nomen conuenerit, aut Saturioni Plautino fauerit, quod decreueris latiore uirtutum nomenclatura, foecundioreque librorum pelago me exornare. Male formido, ne Paediam Xenophontis representes. in ea siquidem Cyrus, non qui fuit, sed qualis esse debuit, ostenditur. Epographiarum te summum agyrtem, et uocalissimum buccinatorem asseris. Huic officio non irascor, quod iuuentuti nostrae adplaudas. unum hoc me angit, quod ex illis forte, qualis futurus ueniente essem aeuo, perceperis: Et nunc flaccescentibus alis tibi surgere non potuerim, ubi sedendum prae se adolescentia ferebat. Legi elegum de me car men: dij boni, quae pressa eloquentia, qualis Romanam redolens simplicitatem grauitas. Vtinam eorum uel minimam particulam indeptus essem, quae tam ubertim Musaeo aulace perstrinxisti, quum narras mei potissimum gratia te Papiam contulisse. Exhorresco: qualis sim, quo ueneris, inspice, num palato tuo satisfaciam. Sic nonnullos piscium fama allectos, accepimus alio enauigasse: ubi, ijs non repertis, regiones eas summis deuoure conuicijs. Elucubrationum nostrarum te sititorem affirmas. Quo potero siti tantae suppetiari? quando hic fons siccis arenis deficiet. In encomij calce, non uerum sit encomium. Quin tianum obseruare te praedicas. Verum in hoc te saltem uincam, cum literis omnibus inferior, omnes obseruatu superare contendam. Sapphicum legi tuum, defaecatum certe, et excoctum: cui tantum defero, ut Horatianis immiscere non dedigner. Scribo haec quidem interpellantibus grauioribus Musis. Sed uelim scias, me susque deque facere, modo inhiatui tuo morem geram. Vale: et me Germanis tuis, et meis omnibus commendato, quos uti Gymnasij nostri flores suauissimos delegi. Datum uelocissimo calamo, Papiae, ex aedibus nostris, ultimo Martij. Anno salutis requisitae, M. D. XXI.

M. AMANVS, VNDECVNQVE DOCTISSIMO Viro, D. Friderico Nauseae, S. P. D.

REDDITAE mihi sunt tuae literae, Nausea doctissime, imo merae Veneres, meri lepores: quibus, dispeream, si quid unquam uel doctius, uel accuratius, uel humanius denique legerim. quantum uero uoluptatis pariter ac gaudij mihi attulerint, non ullis uerbis consequar: non si mihi Attica facundia foret, pro magnitudine isthuc ipsum dixero. Proinde infantiae meae probe


page 4, image: s004

gnarus, simul ac rei magnitudine difficultateque deterritus, consultius ipse esse duco (ut Salustianis uerbis utar) prorsus silere de ingenij tui excellentia, quam parum dicere. Quis enim uel Demosthenes apud Graecos, uel apud Latinos Tullius, pro dignitate satis explicarit, ut de eruditione omniuaria, ac dictionis tuae eleganti facilitate, itemque copia orationis exuberantissima sileatur, inauditam illam atque adeo nouam tuam humanitatem, incredibilemque animi tui erga me beneuolentiam. Qui quidem prior ad eum dedisti literas, ne a facie quidem tibi cognitum, doctissimus ad indoctissimum, eloquentissimus ad infantissimum, Germanus denique ad Heluetium: nonne haec maximae humani tatis argumenta maxima? At, quod scribis, Vdalricum nostrum, summae spei iuuenem, Heluetiae nostrae iacturam, quam superioribus men sibus fatorum inuidentia, immaturo tum summi uiri Falconis, tum unici studiorum Mecoenatis interitu fecimus, accumulatissime expleturum: eumque miro linguae suae penicillo (ita enim scribis) quasi quempiam Apellem, animi pariter ac corporis mei simulachrum depinxisse, adeo, ut non uulgariter absentem, itemque antea non uisum, coeperis amplecti: recte id quidem eloquentiae eius attribueris, quae tanta est, ut de musca (quod aiunt) elephantem queat facere. Sed tamen grata interim mihi est ipsius uoluntas, grata humanitas, atque beneuolentia singularis, qua me omnibus suis amicis commendat, et notum facit. is mihi nuper misit Opusculum tuum, de quo quid dicam in praesentia non habeo: doctissimum mehercle, et in quo admirabilem tuam erga patriam nostram beneuolentiam licuit facile perspicere, quo primum ad amorem tui impulsus sum. Auxit hunc deinde exoptatus Vdalrici nostri aduentus, qui me propemodum, ut aliquid ad te scriberem, perpulerat, non inuitum sane, sed tamen uerecundantem, neque id iniuria. Quid enim excellenti tua doctrina dignum, ab adolescente, usque adeo poenitendo ingenio praedito, scribi potest? Rogaui tamen, ut me intime tibi commendaret: moxque literis ad eum datis, idem precatus sum: quas tamen non perlatas esse, multae sunt coniecturae, ut credam. Caeterum quod epistolas, quas ad Vdalricum scripsi, tantopere laudibus extuleris, praeter animi in me tui amorem nihil prorsus agnosco. Nam ex meo ingenio caeteros aestimo, qui amicorum ad me scripta, non eloquentia, sed beneuolentia soleam metiri. id quod te quoque facturum esse, libens mihi persuadeo. Porro quod me hortaris, ut Heluetiam, antehac armis no bilem, literis quoque nunc adlaborem illustrare: uellem quidem, si id ullo modo per ingenij absurditatem facere liceret. tamen perinde ac in ex ercitu maximo, itemque fortissimo, calonis uel lixae fungar officio, saepenumero gratulari soleo Germaniae, ubi uideo nulla ex parte inge niorum fertilitate atque praestantia Heluetiae cedere. Cui rei tu non leue affers testimonium, ingenio prorsus Attico praeditus. Postremo, ut aliquando garrire desinam, persuasum uelim habeas, te mihi, etsi incognitum, tamen ex animo charum esse, itaque amicitiam nostram


page 5, image: s005

bonis auibus, uti spero, inchoatam, ad finem usque perducamus. finis autem mors erit, ultima rerum linea. Profecto quantum in me erit, si non benefaciendo, quantum per fortunae tenuitatem conceditur, cer te bene loquendo, sinceri animi officio neutiquam deero. Vale foelicissime, Nausea doctissime, et has extemporales schedas ac frigidas Vulcano limandas trade. Contubernales omnes te saluum uolunt. Vale iterum, Mediolani, v. Cal. April. Anno post natum seruatorem M. D. XIX.

IOANNES MALATESTA, CANDIDISSIMO literarum professori, Germaniaeque decori, Friderico Nauseae S. D.

MYSTICA oblaturus liba, iam sacro ex more amictu caput uelaueram, cum ecce Pullestrellum uestrum, Friderice suauissime, stare prae foribus nunciatur a ianitore. eum igitur, charitate impellente, conueni, ac quantis potui precibus in stiti, ut equo descenderet, apud nos diuersaretur, pranderet, quiesceret. At ille columbina, ut arbitror, simplicitate, ac uirginali quapiam erubescentia praepeditus, ne equo quidem labi uoluit: sed oblatis opusculis literisque tuis, Patauium repetiturus, duplici quodammodo me uulnere transfixit: dum scilicet gratissimam sui praesentiam tam insperato subtraxit, et charissimi Nauseae aegritudinem nunciauit. Fateor, tanto moerore concussus, uix substiti: collectis tamen uiribus, ad altare redij, salutaremque hostiam, quantulacunque potui attentione, pro in columitate mei Friderici, Deo Opt. Max. ac sanctissimae eius Genitrici, cuius humillima ad Elizabeth salutatio tum celebrabatur, obtuli. Sacris ex more peractis, luculentissimas tuas resignaui: quibus dum, quanta reditum meum praestoleris anxietate, significas, amoris erga me tui immensitatem attestaris. Confundor plane amicorum amicis sime, humilium humillime, cum tantam erga me, nullo prorsus praeuio merito, beneuolentiam perpendo. Cum uero tantam de me opinionem, nullo ex me uirtutis monumento extante, ex te audio, obstupefactus satis admirari nequeo:

Iudicium euertit modica indignatio rectum,
Nausea, in hoc etiam saepius errat amor.

Aduersam ualetudinem tuam non secus, ac si meis ipsius medullis infusa febris foret, aegre fero. illam enim abs te aegerrime ferri, conijcio. Sed confortare, et esto robustus, memor illius Apostolici, Quod uirtus in infirmitate perficitur: illa inquam uirtus, qua sola praeeunte coelum ascenditur: illa inquam uirtus, quae praecipue uirtus Christi ab Apostolo dicitur. Sic enim ait: Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me uirtus Christi. Quaeritur ab orthodoxis, quae nam sit ista uirtus Christi, cum Christus omnium uirtutum pater perfectissimus sit, utpote uerus Deus. Postuarios spirituales discursus, humilitatem hanc esse denique irreprehensibili sanctione concludunt. Tantillum igitur cum febres, tum literarum studia intermissa


page 6, image: s006

susque deque feras, in Christi interim uirtute profecturus. Si quid tamen, quod incolumitati recuperandae conferat, apud nos esse digno scis, audacter pete, et quamprimum exorabis. Opellas tuas, quandoquidem eas sic adpellas, grati animi argumentum, gratissimo suscepi animo: eas cum praemissis, nactus opportunitatem, gratiori animo ac studio perlecturus. De his etenim, deque alijs, licet graeuioribus praepeditus negotijs uix inspexerim, optime sentio: laudo opera, gratulor authori, gratulor aetati nostrae literatorum feracissimae. Magnae demum gratulor Germaniae, quae ultra innumerabilia Dei opt. max. naturae munera, et artis insignia uehementer stupenda, suum et ipsa posthac Quintilianum habere se laetabitur. Quem Dominus sospitem quam primum reddere, ac foelicem diu, ad totius orbis gaudium, commodumque, per immensam clementiae suae largitatem conseruare dignetur: cui me etiam atque etiam commendo, quidquid sum libentissi me offerens. Prataleae, ex sacris Deiparae Virginis, pridie nonas Iulias, Anno a natiuitate diuina MDXXII.

QVINTIANI STOAE EPIGRAMMA, in Librum Distichorum Friderici Nauseae.

Scripta Palaephatijs miracula quanta papyris,
Sed tamen ad ueram non bene compta fidem.
Phinea quis credat? Centaurorumque figuras?
Quis credat uolucrem Bellerophontis equum?
Mirandum, lector: maius tamen accipe, certo
Certius, et uero uerius Oceano.
Ecce sub hoc paruo coelum latet omne libello,
Et breuis immensum continet urna fretum.
Rides? depositis haec Disticha uolue cachinnis,
Inuenies totum sub breuitate sophos.

IOANNES BAPTISTA PAVCIDRApius, doctissimo Legum professori Friderico Nauseae, S D.

VIDI, optime mi Friderice, quae scripsisti ad me his proximis diebus: unde et dolui plurimum, et simul quoque gauisus sum. Dolui quidem, quia audiui dolere te, ex intermissione mea. Gauisus sum, quia cognoui amorem erga me tuum esse maximum: et non solum erga me, sed erga alios quoque amicos meos, siue nostros potius, quorum literas tu incredibili ardore desideras Verum quia uidi epistolam, scioque D. Hieronymum sacri uerbi concionatorem nos abunde literis suis purgare, non habeo necesse alia uti excusatione. Fortassis enim tibi iam copiose satisfacit.


page 7, image: s007

et certe sic omnino res se habet, ut ille de me scribit. Iam enim uix uiuere aut respirare possum, ex continuis laboribus et fatigationibus, in officina nostra literaria contractis. Eoque pauca haec propter easdem scribo, ne quicquam de amore meo dubites, qui stabilis, uerus atque firmus sit, et ad utriusque nostrm cineres futurus. Mitto etiam ad te Libellum, quem iam diu a me expectasti. quem iamdudum etiam misissem, nisi cum literis amicorum mittere maluissem. Cum ijs igitur eum habes, ut amplius excruciari te non habeas opus. Ignosce uero, si ad nutum saepe scribere nequeunt, et tardius aequo suum faciunt officium. Amas tu quidem eos, sicut et me, uehementer: sed illi uicissim mehercle, te redamant uehementius. Ergo quod non ex incuria, uel negligentia fit, optime doctissimeque Nausea, non id crimini illis esse committas ut uelis. Vale foelix, faustusque: ac me amantem uicissim ama. Commendo enim me tibi semper: neque me solum, sed meos omnes, a quibus tibi salutem renunciare iussus sum. Papiae, VIIII. Cal. Aug. Anno MDXX.

De Egnatio praetermisi. Scias igitur, ab eo me recepisse nihil, praeter schedulam breuem, eamque statim fratri meo remisisse Venetias. Data est autem Michaeli bibliopolae Patauino, tibi non ignoto. Is ut curarit receptam, sane nescio: curasse existimo. Vale iterum.

IOANNES LVDOVICVS MARCHIO DE SAlucijs, amico singulari Friderico Nauseae, S. D.

GRatissimae nobis fuerunt literae tuae, quas ex Francharetij sermone te scripsisse animaduerti: qui pro suo in nos studio et beneuolentia singulari, plura fortassis de nobis praedicauerit, quam ipsi praestare possimus, praesertim a te oratione sic amplificata. Quaecunque tamen illa sunt, quae certe mediocria sunt, siue naturae, siue fortunae beneficio tributa, siue meo labore parta, ea ita tibi a nobis prompta semper parataque erunt, ut reliquis nostris. In quorum te numerum, pro tuis maximis et clarissimis uirtutibus ascitum uolumus. Vale, Patauij, ex nostris aedibus, quarto Cal. Octob. Anno redempti mundi M. D. XX.

FACINVS ERICIVS, CLARISSIMO POEtae et Oratori Friderico Nauseae, S. D.

OBsecro suauissime Friderice aequo animo feras hanc meam in scribendo tarditatem, quam nulli adscribas incuriae meae, aut contemptui de te: quem propter bonarum arti um studia, excellentemque doctrinam, et colo, et summe diligo: sed incommodis ac molestijs, quibus tot simul hoc tempore opprimor, ut uix compos mei sim. Sed ea, quae, et cuiusmodi sint, malo te ex me coram (ubi per ocium licuerit) audire, quam nunc ex literis cognoscere. Quod uero ad rem attinet, ego magnitudine et multiplicitate


page 8, image: s008

curarum obrutus, neque ad legendum, neque ad scribendum ocij quicquam nactus sum: atque id ipsum quod nunc scribo, ita confusus aegreque scribo, ut quid scribam, plane nesciam. Summa tamen haec sit, me, ubi per praesentia incommoda respirare datum fuerit, in quibus tamen non me diu fore arbitror, libellum tuum summa cum diligentia et attentione perlecturum: tum pro tenuitate iudicij mei, quicquid esse ingenij in me potuerit, id omne in rem tuam amice et cum fide allaturum. Caeterum tu an adhuc ex tua febricula conualueris, scire cupio. Vale, Patauij, III. Idus Sept. Anno MDXXI.

FACINVS ERICIVS, FRIDERICO NAVSEAE, Poetae atque Oratori insigni, S. D.

QVid nomen celebras immeriti meum,
Et desiderium Pieriae mihi,
Musarumque tuo carmine suscitas,
Sopitum ac renouas uulnera refricans.
Quid fortuna tibi mecum erat improba,
Quem raptum a dominae Palladis artibus,
A Phoebo, aque sacri uirginibus chori,
Curarum in pelagus tam tumidum rapis,
Committisque minax fluctibus aulicis,
(Fati mancipium, mancipium mali)
Tanquam foedifragae Syrtibus Aphricae,
Saeuis Trinacrij uel canibus freti
Exutam solito remigio ratem.
Nec damnasse fuit sat tibi, perfida:
Insons exilio non nocui caput,
Et multasse tuis immeritum bonis,
Ni me Pieridum fontibus arceas
Assuetum querulis Aoniae uadis,
Mentis sollicitae fasciculos graues,
Languentisque animi mergere tenditur.

IOANNES MALATESTA FRIDERICO Nauseae, de re literaria bene merito, S. D.

NEscio quo sidere subita ui febrium correptus, nauseante stomacho, Nausea mi candidissime ac suauissime, hoc tamen tantillum responsi non potui non dare. Et quandoquidem epistolae luculentissimae uerbis (ut par erat) non possum, affectui tamen tuo effectu satisfacere studui. Regulam igitur [correction of the transcriber; in the print igitu-] diui Benedicti, et uitam a beatissimo Gregorio compositam, transmitto: hoc te non praeterire cupiens, quod apud Casinense coenobiumt immensa de gestis Benedicti uolumina habentur, ex quibus ea tantummodo


page 9, image: s009

excerpsit Gregorius miracula, quibus eum utriusque instrumenti patribus persimilem, paremque doceret. alias plura. Sospitatem tuam quam ocyus recuperare festina. Te enim bene ualente, ego quoque incolumis euadam. Ex sacris Prataleae aedibus, XVI Calend. Aug. Anno Domini M D XXII.

VITVS BERLERVS OPTIMO VIRO Friderico Nauseae, S. D.

AGitur iam uigesimus primus dies, quando Patauium Antenorium reliqui. En adhuc in Villaco principis aulam sequor, ubi dum hominum mores exploro studiosius, adulationes crebrae ita mihi tacito risum mouent, ut nihil aeque magis. Ego, quando haec et alia apertius ipse contemplor, ad meos amicissimos conuersus, in ea uerba saepius exclamo:

O fallax hominum uultus, ne credite fronti:
In blando raram uidimus ore fidem.

Martinus noster solito agit more: sed relinquamus eum, furijs olim infernalibus excruciandum. Sic uideo, sic sunt mores, sic impia poscit uita: malis, finis non solet esse bonus. D. Christophorus Potinger, iuuenis ita mihi uero amore iunctus, ut possit iunctius esse nihil, me hodie salutando miris refecit modis. Sed repentina amicissimi hominis abitio, me tanto tristiorem reddidit, quanto sum illius aduentu factus alacrior. Sequitur autem FERDINADVM, Austriae Archiducem, quem ex insperato Villaci apud Antistitem nostrum reperit. Profecturus hic est ad CAROLVM fratrem, maioribus auspi cijs daturus operam. Dij coepta secundent. Res Hungaricae, ut audio, semper (proh dolor) in peius labuntur: ita per ferocissimam Turcarum gentem, et igni et ferro in pleraque oppida saeuitum est: nostra Donna de Loreto.

Et uidet ista Deus, nec fulmina torquet ab alto?
Irasci quando iustius ille potest?

Belli Italici euentus tu melius quam ego nosti. Si quid tamen in posterum emerserit noui, quod ego saltem sciam, hac te uoluptate non priuabo, modo locorum longa distantia me id agentem non re moretur. Nam post octiduum hinc soluemus. Deus optimus max. faxit, ne loca diro ueneno infecta, per quae iter facturi sumus, immitius nobiscum agant. Alioquin ad omnem paratus fortunam, fero libens, quicquid ferre coactus ero. Vale, nostrosque saluta. Ex Villaco, ult. octob. Anno MDXXI.

FACINVS ERICIVS MERCVRII ET Musarum alumno, Friderico Nauseae, S. D.



page 10, image: s010

REdditae mihi sunt suauissimae tuae literae, plenae humanitatis et gratiae: quibus nunc tandem, quando negotij minus nactus sum, breuissime respondebo. Ego si te honestis titulis appellaui, non discessi ab instituto meo, qui plus semper alijs tribuere solitus sim, quam mihi uel assumam ipse, uel ab alijs tribui postulem. Simul uolui et stimulos addidisse festinanti tibi ad eam palmam, ad quam toto te animi impetu ferri uideo, cuique iam appropinquare te cernimus: et me longissime ab inuidia ponere, qua peste optimi cuiusque animus carere debet. Quod miraris tuum nomen in carmine suppressum fuisse, etsi id casu potius quam consulto a me factum est: tamen tueri me possum grauissimorum authorum exemplo, qui tituli atque inscriptionis solius appellatione contenti, non ultra illius ad quem scriberent, nomen expressere. De redargutione uero quod quaeris, qu possum ego, alioquin incurius, hominem modestissimum, atque omni carentem redargutione, reprehendere? Quod si ego ab illa interrogatione exordiri malui, ut lectoris animum ab initio statim excitarem, magisque ad omnes partes commouerem, ne reprehensionem dixeris quod a me de industria in aliam rationem factum est. Neque mirare quod alienum a Musis esse medicam, a quib. sum certe temporum iniuria distractus, et fortunae nouercantis iniquitate, et necessitate, non mea uoluntate diuulsus, unde, ijs iam diu dimissis prorsus, non intermissis arti bus et studijs, ad quae me ipse contuleram, in aulas principum tanquam in turbulentissimos fluctus coniectus sum: ex quibus an adnare tandem in portum aliquem liceat, nondum intelligo. Quo fit, ut cum nil in me sit, quod aut tu, aut mortalium quispiam admirari debeat: illud tamen mirandum maxime sit, quomodo tot aerumnis et calamitatibus, quas ab ipso aetatis flore, et in medio optimorum studiorum cursu ad haec tempora perpessus sum, hactenus superesse potuerim, nisi ad maiora etiam mala fatum me meum reseruat malum. Ex quo intelligere plane potes, a nobis iam dudum Phoebum ipsum cum Musis longissime abijsse. De gratia quod scribis cum principe meo ineunda, non erit profecto laborandum tibi: accedere licet, ubi collibuerit. Facilitatem atque humanitatem, in uiro praesertim tanto, experiere singularem: tum praecipuum quendam eiusdem amorem in ingeniosos homines, et bonarum artium cultorem in primis admiraberis. Vale, ex aedibus nostris, V. Idus Septemb. Anno MDXX.

VITVS BERLERVS IVRISCIENTIAE SECTATOri uigilantissimo, Friderico Nauseae, S. D.

PAucis modo tecum agam, Friderice mi. Deinceps autem, ubi ubi occasio sese obtulerit aliqua, longior fortasse futurus. Haec interim rerum capita attingere uix licuit, et id quidem ad lucernam, caeteris capaciora pocula exiccantibus.


page 11, image: s011

Villacum, in quo princeps noster aliquandiu moratur, miris mihi blanditur modis: sed mulieres, teneraeque puellae, plus quam Vito tuo credere possis. De hac re plura scribere me prohibent Parcae, atque uetat Saturnia Iuno. Genialibus epulis, quib. mensa frequens instructa est, ita distendor, ut nulli rei sim magis quam dormitioni aptus: fuitque ob id unus et alter dies molestior. Amicos hic habeo optimos, et iureconsultum et medicum, qui me plurimum amant. D. Vlrichus, Antistitis nostri sacrificulus, ut est homo facetijs abundans, risum mihi crebro mouet. Plurimorum nobilium strenue bibendo familiaritatem maximam (ita enim aulicorum mos est) comparo: quibus me ut conformem, praesentia tempora iubent. Sed dij magni, Martinum tuum, imo meum, quid nam acturum putas Friderice? eo praecipue loco, quo nemini ociari licet? hunc inquam, qui peiora timens, in Patauino Gymnasio discordes plerunque spargebat causas, et semina belli nequiter miscebat? En quando quidem non datur aliud, suo Mecoenati ita pudentissime adulatur, ut illum non adulatorem, sed ex ipsa (quod dicitur) adulatione compositum esse, constanter affirmare ausim. Sed abeat is in rem malam, ne dicam aliter, qui amaro rem reb. tam dulcibus nobis frequenter infudit. Indignus certe, de quo sermo habeatur. Literae tuae adhuc fideliter custodientur apud me, ut Bambergae illis, ad quos scriptae sunt, quamprimum reddantur. Princeps noster omnia nuper itinera, quibus in Germaniam itur, diligenter excussit. Sed pestifer ille morbus ita saeuit undique, ut nullus usquam de lectus haberi possit. Accedunt niues, et uentis raucescentes scopuli, ad quorum sonitum non mediocriter horret animus. De rebus Turcarum tibi scriberem, sed uereor ne fidem desideres. Diuum tamen CAROLVM Tolosam urbem feliciter caepisse, Celsissimus noster Praesul inter prandendum nobis nuper narrauit: sed quo authore, non memini modo. Alij alia tibi recitabunt [perhaps: retitabunt], fortassis melius. Vale, et communes amicos saluta meo nomine omnes. Villaci, ipsa diuae Vrsulae die. Anno MD XXI.

Domino Antonio Francisco, de doctiorib. praeceptori nostro, non sine honoris praefatione nominando, post innumeras salutes, quas instanter illi opto, me plurimum commendabis.

BAPTISTA EGNATIVS ERVDITISSIMO uiro Friderico Nauseae, S. D.

QVi tibi hoc cognomen tradidere, siue id est a proauis, siue quacumque alia tibi causa traditum, male (ita me dij ament) factum: cum tu non mihi solum, sed omnibus Germanis, qui ad nos adeunt, suauissimus et iucundissimus sis. Vt non modo mihi non nauseam moueris, tam crebra literarum scriptione: uerum etiam multo maximam uoluptatem attuleris. Quod uero me plurimum consolabatur, id erat, quod animaduerteram te facile intelligere,


page 12, image: s012

me tot ac tantis distringi negocijs, ut non facile rescribere multis alijs possim, nedum tibi: cum praesertim, mihi Epigrammata tua nulla sint reddita. Ego uero ex Papia literas abste acceperam, et eas sero admodum, quod per eos dies aberam ab urbe procul, studiorum gratia: quibus cum primum redij, literas eidem librario ad te dedi, a quo mihi tuae fuerant redditae. Quare, mi Friderice, bono sis animo uelim. Id tibi persuadeas, te non solum Germaniae tuae nomine, cui multum debeo, sed de uirtutibus tuis et literis esse mihi, fo reque semper quam charissimum. Vinci enim in amore turpissimum est, praesertim ab eo, qui moribus ac eruditione tantum me amet. Qua re si Epigrammata tua cupis a me legi, uel remitte alia: uel ueni ad nos, et de re tota agemus, et quidem coram omnia melius. Vitum Berlerum saluere a me suauissime cupio, cuius ego discipulos ita complexus sum, ut maiore amoris significatione non potuerim: non solum quod nobilissimi habentur, sed (quod semper magni feci) quia bene morati mihi uisi sunt, et indole admodum laeta, praesertim quos Berlerus mitteret. Illi mihi prandium hodie condixere: et ego praeter ingenium, stomachique mei genium, ut iuuenibus nobilissimis gratificarer, et Berlero, conditionem accepi: quorum beneuolentir et amori negare nihil possum. Vale, Venetijs. VIII die Maij. MDXX.

LVCIVS PAVLVS RHOSELLVS, HVMANARVM diuinarumque legum consultissimo, Friderico Nauseae, S. D.

VIdimus carmen, uidimus epistolam. Carmen doctrinam, epistola etiam beneuolentiam declarat. Sed quid dico? Et carmen et epistola maximum prae se ferunt tuum in me amorem. AEquum est igitur, in amore me tibi respondere. Amo igitur et ego te nec minus, quam tu me: in hoc concedo nemini. Sed tamen amor hic ex amore proueniens, nihil ad hunc qui ex uirtute. Quae quanta in te sit, ex operib. tuis facile perspicio. Carmina enim et prosa oratio citra ambiguitatem demonstrant, esse te et hominem alti ingenij, et praestantis doctrinae. Quamobrem uix perlectis literis audebam calamum arripere, ut aures tuas delicatas, emunctas et doctas, inani mea infantia obtunderem: quippe quem uere esse noui [gap: Greek word(s)] , ut est in Graeco prouerbio. Humanitas enim tua, candorque ille uere Germanicus, in ijs literis impressus, omnis uitij me impunitatem laturum persuasit. Ne tamen ultro inscitiam uenditare uidear, modum scribendi faciam. Tantum igitur dico, a me te amari plurimum, tum propter tuam in me beneuolentiam, tum propter doctrinam: adeo, ut aliquando sis experturus, ipse cum fueris Pylades, Orestem te certiorem habere non potuisse. Sed haec tempus docebit. Gregorius noster se tibi plurimum commendat, cupitque opus il lud Problematum, de quo in epistola tua memineris, uidere. Quare et illi et mihi gratum feceris, si ut id percurrere possimus, effeceris.


page 13, image: s013

Vale, Venetijs, VII Idus Apr. Anno incarnati Iesu MDXXII.

GEORGIVS SVNNENSTAINERVS OMNIVM facundissimo Friderico Nauseae, S. D.

QVas heri ad me dedisti literas, Nausea disertissime, me tam delectarunt, quam permagna admiratione affecerunt. illas enim solis naturam imitari deprehendi. Nam quem admodum sol matutino tempore exoriri, uesperi uero ad consuetas redire uias solet: sic tuas literas, summo mane politissima egredi officina, sero autem ad nostra in cultissima applicare littora animaduerti. Cum uero tarditatis causam diligenter perscrutarer, primo locum, unde soluerant, considerabam. et quanquam in ea sumus urbe, quae haud paruum occupat spacium, tamen haud magno interuallo nostra distant contubernia: ita ut distantia nulli obstaculo fuerit, quo minus ad me maturius uenirent. tamen cum altius inuestigassem, nimirum illico omnis euanuit admiratio. Nam cum eas attentiori quidem animo perlegissem, fulgentissimam quandam Latiae linguae eloquentiam ostentabant: ut satis constituere non poterim, quem te satis digne uocitarem. Mercurium certe, propter imparem eloquentiam, quod ille magis ingenij sit deus, appellare non potui. Porro nouis ac inusitatis titulis opprimere te nolui, ne coram in os laudare te uiderer. Et quidem propterea maxime modum praesentis sensus mei faciam, nec ultra sententiam de te meam proferre pergam. Praestabo potius, ut ex alijs iudicium, quam ex ipso me, cognoscas meum. Illud saltem deprecabor, ut balbuties mea locum mereatur ueniae. nec infantia ista, quo minus amer a te, causam praebeat. Scio enim uerum amorem ex uirtute gigni, perdurareque. sperare uero, praestiturum id te mihi, ideo non diffido, quod etiam candorem ac beneuolentiam amorem conciliare scio. Natura certe eos quos integros esse, nobisque bene uelle scimus, amare cogimur. sed hoc tu per te melius, doctissime Nausea. Quod restat, persequar. Restat autem, me summis precibus a te petere, quo tuis illis honoratis commilitonibus commender, aut meis potius Me coenatibus, Carolo de Limpurg, et Paulo de Schuartzemberg. apud eos enim, sicut apud omnes magnos homines, te plurimum posse scio. Vale foeliciter: Vitumque Berlerum, undequaque doctissimum uirum, et paris eruditionis N. Rechenbergerum, ac Pottingerum, nomine meo salutare ne grauere. Vale iterum, praestantissime Nausea, mihique amicissime: Patauij, ex rudi officina nostra. decimo octauo Cal. Iul. Anno mundi restaurati MDXXI.

IOANNES BARO SCHVVARTZENBERGIVS Reuerendiss. Domini Bambergen. Curiae praefectus, Friderico Nauseae, bonarum artium studioso, S. D.



page 14, image: s014

LIteras tuas ex Padua datas, per filium nostrum, Paulum Baronem de Schuartzenberg, Villaci accepimus, easque propenso tibi animo perlegimus. Quod igitur scribis de aduentu ad nos tuo, non equidem habeo, de conditione aliqua splendidiore quod scribam. Spero autem, priusquam sis ad nos uenturus ex Italia, nostra quoque opera tibi honeste prouisum iri. Porro literas, quas filio nostro Christophoro de Schuartzemberg, prouincialis curiae Magistro inscripsisti, reddi curabimus: nec dubitamus, quin eandem tui curam sit suscepturus. Quod si posthac ad nos scribere fuerit animus, literas in Franconiam diriges, quo cras sane cogitamus. Interim documentum nostri erga te amoris et fauoris mittimus XX nu mos aureos Renenses, quos ut tibi reddat Venetijs D. Vuolfgangus Turnerus, aut ibidem Valerius Lumbardus, demandauimus. In posterum autem nos magis nostram beneuolentiam declaraturos, tibi per suadeas. Ex Villaco, die lunae post omnium Sanctorum. Anno MDXXI.

Cognoscimus te praeterea uigilantius praeter rem literis incumbere, usque eo, ut periculum inde ualetudinis sentias. Nos autem te monemus et hortamur, ut iudicium adhibeas, et ita frugem eruditionis colligere contendas, ut minimum circa sanitatem mali accipias. alioqui enim, tali incommodo tibi peribit omnis huiusmodi labor et conatus.

PAVLVS SABARELLA ARCHIEPISCOPVS Parien. Friderico Nauseae S. D.

TVum, Friderice, candidum de Puero instituendo opusculum perlegi: simul et carmen elegans Lactantij Firmiani, oratoris facundissimi, diuinas sententias continens: in quibus cum ipso Dei unitatem, ac Prophetarum oracula ita adprobas: deorumque pluralitatem sic eleganter, copiose, distincteque refellis, ut non somniasse modo (ut de Homero inquit Hesiodus) sed ueram ipsius animam sumpsisse uisus sis. Haec cum legere coepissem, mirari coepi ingenium tuum: uerum admirationem sustulit operis Titulus, qui te Germanum esse declarabat, quo Germaniam tibi patriam esse noui: quae uiros in omni uirtutum genere clarissimos parit, qui laudis et gloriae cupiditate inter mortales praecipui fuere. Fecisti enim, quod Germana nobilitas poposcit. Quae enim nobilitas, aut quae potius uita sine gloria est? Gloria namque orta est, atque aucta Nobilitas: nullaque alia re potest contineri atque conseruari, quam gloria. Sed quae gloria inter mortales maior, quam lau dis et famae? pro qua nobilissimi quique omnes subire labores non re cusarunt. Breuissimum est uitae spacium, ut diuturnum uere haud queat nominari: et tantum quis assequi potest aetatis, quantum est eius apud posteros datura fama. Scripta enim haec tua te nobilem, te illustrem, teque ita perpetuum reddent, ut nulla unquam aetatis obliuione


page 15, image: s015

sis periturus. Verum hoc admirari me iubet Plato, inquiens: Illum uere et nobilem et foelicem esse, cui etiam in senectute scientia frui contigerit. Quod plurimorum etiam exemplis comprobari potest. Legimus M. Porc. Catonem literas Graecas iam senescentem didicisse: Simonidem iam octuagenarium in certamen carminum de scendisse, et prope centenarios Isocratem et Sophoclem praeclarissi ma edidssie uolumina. Denique Solonem senem, post conditas ciuibus suis leges, Poeticae inhiantem, semperque literarum sitientem, et denique in ipsa morte discentem. Quomodo tu in flore aetatis medio uestes plurimarum doctrinarum attigeris, nescio. Age modo mi Nausea, perge iter assumptum, excica te ipsum, adde calcar ingenio: hinc honoris, hinc famae praemium percepturus. mane coepisti, noli sub meridiem torpere. Solent pigri uiatores, dum solem coeli medij prospiciunt, multum sibi lucis superesse cogitantes, umbras quaerere, seque somno et quieti tradere: sero tandem experrecti, et inclinatum iam diem cer nentes, illusos se intelligere. Id ex te profecto non metuo. Non hoc tui animi ardor spondet, non hoc tua scripta declarant: quae si studio, quo consueuisti, fueris prosequutus, id de te futurum spero, quod de se ipso loquitur Naso:

Perque omnia secula fama,
Si quid habent ueri uatum uestigia, uiues.

Vale, Patauij, IX. Cal. Ian. Anno MD XXI.

FRIDERICO NAVSEAE, OMNIGENA ERVDItione clarissimo, G. Sunnenstainerus S. D.

REddita mihi est epistola tua, Nausea eruditissime: qua perlecta, mirum dictu, quanta sim uoluptate affectus. Continebat enim non obscura tui in me amoris documenta. Quare summas tibi habeo gratias, et eum uicissim me semper amicum fore promitto, quo meliorem uotis animi tui nequeas optare. Sed foelix illa dies, foelix fortuna, quae ut tecum literis meis noticiam contraherem, fecit: et ut longe doctissimo uiro scribens, tantum audaciae conceperim, praestitit. Nequeo igitur hoc calamo maximam meam laetitiam explicare. Illud possum, quod maximo sim atque per petuo quodam beneficio propterea Friderico meo deuinctus, ob humanitatem tantam, probitatem singularem, studium modis omnibus in immerentem incredibile. Nam quae mihi tum uirtutum tum laudum praeconia tribuis, ea magis humanitati tuae, quam mihi ipsi adscribo. Nihil certe prorsus in me quidem istiusmodi esse, quod a laudatissimo uiro tantas admirationes mereatur, scio. Quare a te uehementer, Nausea mi amicissime, peto, uelis omnia ista, quae mihi tantam attulerunt laeticiam, humanitatis potius et uirtutis tuae, quam meorum meritorum esse argumenta. Quod in me erit,


page 16, image: s016

ego semper faciam, ut istius tuae insignis in me beneuolentiae, nunquam omnino posthac poeniteat: in eoque uerbis indubitate tibi facta istis responsura, crede. Valeque foeliciter, ex officina mea Patauina. Anno post natum Christum MDXXI. VII. Idus Iun.

IOANNES PETRVS BONAVITIS MANTVAnus, hospiti Musarum, Friderico Nauseae, S. D.

EPistolium tuum, Friderice uir clarissime, atque celeberrime, praesenti mente perlegi, summaque cum uoluptate: ni mirum non obscure indicans, e fonte. Caballino sacratum hominem se misisse. Proinde non respondent meae literae, tuae expectationi: dispar est mea supellex, nec ullo modo tuae docttri nae comparanda. Eoque prorsus erubuissem talia scripta remittere, ni si prius humanitatem tuam cognouissem, qua tuorum omnia semper aequi bonique consulere soleas. Non possum autem tum ex temporis angustia, tum ex adulationis timore, satis eruditionem tuam laudare: nec omnino, si tempus superesset etiam. Illud saltem possum, pro isto erga me studio, te uicissim perpetuo uereque amare. Iam enim quid aliud praestem, nisi tibi gratias, etsi maximas agam, non habeo. Vale decus et ornamentum patriae. Paduae, die VIIII. Septemb. Anno MDXX.

MARINVS BECICHEMVS SCHODREN ORATOR Patauinus, Friderico Nauseae suo, S. D.

EGo, mi Nausea, quum te uti filium, uti ueram animi mei, non corporis imaginem diligam, etiam atque etiam doleo, te aduersa ista ualetudine laborare: quodque hoc tempore, quo minime solet, et tam diu morbum alas. Tolle per Musas tanti mali causam: id est, intermitte studium, in quod die nocteque intentus te ipsum conficis. Si me amas, cura ut melius sit tibi, huic rei uni omnium inseruias, huc diligentiam tuam conferas, ualetudini tuae penitus indulgeas, teque bene confirmes, antequam te aurae committas, Quod tuum ingenium offers mihi, noli offerre quod meum est. Sed illud simul tibi atque mihi conserua. Aegrotasti grauiter, ui morbi, medicorum curationibus, poculis, purgationibus, inedia simpliciter ad extremam maciem confectus es, ne incurras ultra in aliquam offensionem. Oblangueo, tui complectendi desiderio: sed non nisi firmum atque ualidum uidere cupio. Buccinatorem meum agis, scio: sed nolo agas, antequam ualeas. no strae tamen existimationi consultum fore puta, cum bene ualueris. De Alexandriae inquisitionis labore ne uexeris. Sic habeto, eam ut bem olim praestitisse omnium liberalium artium disciplinis: atque adeo praestitisse, ut medicis satis fuerit ad artis commendationem,


page 17, image: s017

dixisse, Alexandriae se eruditos. Tanta erat loci dignitas et existimatio, authore Marcellino. Vale, ex nostra Academia. V. Cal. Decemb. Anno MDXXI.

PAVLVS GASIVS D. FRIDERICO NAVSEAE Caesarij iuris peritissimo, S. D.

TVis ornatissimis literis summa cum iucunditate perlectis, Friderice charissime, mecum statim cogitare coepi, quis ego ille essem, unde et hoc mihi a superis ipsis munus concederetur, ut tam paruo quidem animi mei iudicio, meique in te amoris summi ac beneuolentiae testimonio, prout epistolio illo tibi superioribus diebus clarre potuit, in tanti iam uiri amicitiam essem quam humanissime assumptus, non parum laudatus, tuis denique literis humanissimis non mediocriter honestatus. et licet non ea sit in me uirtus, quam tu fortasse arbitraris, qua tecum praesertim queam aequo Marte literis contendere, utpote qui ex me nihil tanquam ex me cogitare sufficiam: gratissima tamen fuit tua eiusmodi laudatio, tum quia homo sum, humani nil a me alienum putans: tum quia illa sane laus iucundissima existit, quae maxime ab ijs proficiscitur, qui ipsi in laude uixerunt. Accedit praeterea, quod tuis uiribus me sa tis imparem esse conspiciam. Solatur tamen, quod im perfectum scientiae, supplere potuit perfectio charitatis. Quae enim mihi potius ex tua humanitate, quam mihi exhibere studuisti, uenit praedicatio, magnam mei multisque ignaris opinionem faciet. Quamuis autem tu hoc inficiari contendas, totaque haec faba in me cudi uideatur, non cu ro. Adsunt alij quam plurimi testes, me longe ueriores, omnique exceptione immunes: quibus etiam tacentibus, opera ipsa tua satis perhibent, quam fueris a teneris optimis literarum studijs imbutus, in om nique uirtutum genere apprime eruditus: ut terque quaterque foelix patria dici possit tua: foelices ij, qui talem tanti genuere parentes. Sed hactenus omnino si tibi uisus sum loquacior, da ueniam. fecit amoris abundantia mei, tuae quoque epistolae prolixitas, ut ita longus fuerim. Hoc unum te tamen adhuc oro, uelis eum, qui te sincere ex toto pectore diligat, eodem amore prosequi. In eo te mihi rem gratissimam facturum, prorsus existima: me enim semel oblatum, tui iuris habebis perpetuo. Vale feliciter. Patauij, post Christum natum Anno MDXII. Curis alijs implicitus, respondere citius non potui. Da ueniam tarditati, meque, sicut facis, ama.

IOANNES IOSEPHVS AB ECKH DOCTISsimo facundissimoque oratri Friderico Nauseae, S. D.



page 18, image: s018

SI uales, bene est, ego quidem ualeo. Quanquam Nausea charissime, nullas omnino dederimus ad te literas, egoque praecipue gratitudinem memoriamque tui meam non sim plane testatus: tamen id tibi persuadeas uelim, te numquam e memoria mihi excidisse. Quod autem nullum habueris istius argumentum, culpa puerilis meae aetatis est, quam eius incogitantia commisit. Tu, quod praesens haec pensatio prae se fert, prioris officij gratiam obtinere praesta. Cum enim legerem proxime libellum Cicero nianum de Officijs, in memoriam meum quoque officium locus ille, de gratitudine erga bene meritos, mihi reuocauit. Itaque gratias ago tibi pro eo, quod nos elegantissimo tuo carmine commendaris, ac orna ris, maximas: teque cogniturum recipio, nos propterea tibi semper bene uelle. Saltem in hoc erga nos animi affectu perseuera, sicut perseueraturum mihi persuadeo. Res nouas accipe. Turcam copijs infestis in Dalmatiam irruisse: Dalmatas autem ad regem Vngariae legationem destinasse, quoniam omni praesidio suo destituerentur, amplius oppressiones eiusmodi non laturos. Vale, meque sicut incepisti, facisque, gere in oculis. ex Patauio, X Nouemb. Anno MDXXII.

PHILIPPVS A THVN, DOCTISSIMO FACVNdissimoque oratori, Friderico Nauseae, S. D.

CVm laudes tuas ab omnibus doctis atque claris hominib. proficiscentes considero, clarissime Nausea, rapior in hunc affectum, ut et ipse oratoriae operam dare cogitem. Sed cum ui deam, absque eo qui iam penitus eam addidicerit, esse id non posse: prius a te operam mihi impetrare, necessarium esse duxi. Quare tu rationem, tu modum mihi praescribas oro, et equidem uehementer, hac fiducia, te me in hoc non obauditurum, sed libenter prompteque uotis atque petitionib. istis satisfacturum. Scio enim quanta sis humanitate, quam mira probitate et sinceritate, quam denique incredibili felicitate. Nul lum a te quicquam honesti unquam petijsse, non ignoro, quin id a te tulerit, et expectatione sua non sit frustratus. Vnum igitur me praesertim in tam honesta re, tamque tibi gloriosa, repulsam laturum, qu sperem? Sed ut eo promptius id facias, operaeprecium est, qualem sis habiturus me cuique sis in hoc inseruiturus, testari: talem scilicet, qualem ipse uelis, aut tibi fingere possis, diligentem, memorem, gratum, praeterea obsequentem. Saltem quod hisce literis peto a te, non frustra petijsse experiar. Vale. Patauij, Idib. Maij. Anno MDXXII

HIERONYMVS PVLLASTRELLVS Friderico Nauseae, S. P. D.

ET si id ingenij in me acumen esse non uideo, quod forsan existimas: nec eam facultatem scribendi, qua me tibi satisfacere posse putas: tamen uoluntas illa tua, literis illis proximis erga me pulcherrime declarata, inscitiam


page 19, image: s019

meam negligere: amoremque rursus meum potius, licet ineptis modis, tibi probare coegit. Amorem igitur, omnium tuae aetatis iuuenum facile princeps Nausea, maioris facies, quam epistolam: nempe insulsam prorsus, et mihi, hoc est puero conuenientem. Non potui, cum te amare me intelli gerem, uicissim quoquo modo beneuolentiam erga te meam non confirma re, ac sic amicitiam nostram stabilire. Quod autem id tardius expectatione tua feci, non sit mirum. Diu meditari me oportuit, unde exordirer epi stolam: deinde, cum exorsus essem, quo modo perficerem. Interim mul ta uitia immiscui, quae scio me uidere non potuisse. Tuum erit igitur, emendare ea corrigere, et eam limam addere, quam ipse addere debui. Posthac enim mihi cauere, nec rursus ita peccare potero. Patauij, Anno Virginei partus MDXXII.

VVOLPHGANGVS ROHLINGERVS, DOCTISSImo utriusque iuris uiro, Friderico Nauseae, S. D.

NOlim dilectissime Nausea, uel potius praeceptor obseruandissime, te existimare, literarum intermissionem ob liuione tui a me factam: sed quod ad reliquos in Germa nia amicos scribens, exclusus omnino tempore fuerim: alioqui nullo modo praetermittere potuissem, quin tibi rescriberem. Fuit enim mihi epistola tua longe gratissima, tum ob singularem beneuolentiam, tum ob admirabilem doctrinam. Equidem nunquam alias et dotes animi tui, et affectum erga me tuum melius perspexi, quam istis ipsis ex literis. Itaque quodcunque tibi, tanquam praeceptori meo, obseruantiae genus praestare potero, semper diligentissime pa ratissimeque praestabo. Nam quod ad me, quemadmodum uirtutibus meis id merear, scribis, nihil moror: magis humanitatem candoremque animi in eo, quam ueritatem agnosco. Prorsus enim nihil in me esse scio, quod a tanto uiro, tantum amorem, tantum studium, tantam denique curam mereatur. multo uero minus, ut laudib. per tantam facundiam atque elegantiam uehatur. Sed intermittam plura dicere, ne cogar omnino laudare te, quod magis adulationis esse uideretur: aut gratias agere, quas certe condignas uerbis praestare ne queam, in tanta tua de me benemerentia. Veniam potius in eam partem epistolae, quae me tibi commendet, et amoris tui constantiam petat. Sic igitur facio. A te maximopere, doctissime Nausea, peto, ne in hoc tuo erga me quidem animi pro posito desinere, sed porro, sicut tuum plane complecti uelis. Ego, quod boni adolescentis officium erit, uigilantissime semper faciam: sicut facturum, tempus ipsum euidenter aliquando docebit. Te laudabo, te mirabor, tibi seruiam: breuiter, omnem me tibi penitus exhibebo, tuusque semper totus ero. Praeterea, si qua tui nominis uicissim commendandi fuerit occasio, uel facultas (ut fortassis aliqua fuerit, si Deus uolet) omnino faciam, ne tui oblitum, siue potius mei me officij oblitum


page 20, image: s020

experiare. Plura, ne mea loquacitate tibi, grauiora agenti obstrepam, scribere consulto desinam. Vale foeliciter, et me quoque tuum esse tibi persuadeas. Patauij, III Nonas April. Anno post orbem redemptum MDXXII.

VVOLPHGANGVS ROHLINGERVS VTRIVSque iuris peritiss. uiro, Friderico Nauseae S. D.

NOn fuit, charissime Nausea, siue potius praeceptor colem dissime, quod munusculu meum tanti literis faceres, quan do multis alijs esses occupationib. inuolutus, adhaec aduersa ualetudine grauiter impedireris. Sed agnosco ma xim um tuum in me amorem, cum prae nimio erga me studio, nec ualetudi ni operam dare uelis, ut ad me propterea scribere intermitteres. Hic esset iterum te laudandi copia. Fuerunt eiusmodi tuae literse, ut pror sus admiratus istam tuam sim multifariam, cum insigni humanitate, eruditionem. Gaudeo certe nostrae Germaniae, tantum uirum extare. proculdubio magnum adhuc ipsa a te lumen accipiet. Etenim, si in extemporali epistola, nec ullo studio scripta, tantum prae te fers omnium bonarum rerum cognitionis, quid fiet, cum labor et studium maius accedet, et id poliet exercitatio, quod summa profert ingenij dexteritas? Laetor igitur, in amicitiam me tuam peruenisse, tantumque amorem a te, sic magno uiro, consequutum esse. Cuius amicitia Principes etiam, iure optimo, gaudere debeant, atque etiam (sicut non temere iudico) uelint.

Sed ad epistolae tuae partem alteram accedam, et paucis quidem respondebo. Scribis enim, te nondum constituisse, quid de institutionib. ills sis facturus: quasi res ista sit tibi maior quam ut uires sufficere queant, et quasi ab alio quopiam res melius tractari possit. Ego uero, etsi nihil non praestare te, quod praestare uelis, existimo posse, tamen si id cum tuae ua letudinis iactura fieri debet, non deposco, sed tuae rem facio uoluntatis, ut quod libeat, idem et facias. satis obsequutus es mihi, ac inseruijsti, quemadmodum nuper in AEnigmatib. illis Grammaticorum dilucide sol uendis. Quo nomine cum tibi nondum gratias prorsus egerim, plura po scere fortassis etiam esset turpe. Tu gratissimum me fore propterea, sem perque de te uicissim bene meriturum, uelim existimes, ac bene ualeas: Ex eo dem loco Patauino, post Christi natiuitatem Anno MDXXII.

VDALRICVS GARMERSVILERVS TANQVAM Polluci suo Nauseae S. D.

QVid unquam te charius habeam, Friderice mi, qui literis adeo doctis proxime, mihi uoluptatem summam at tuleris? Videbar mihi prope Nestoris facundiam, candorem uero Erasmi nostri Roterodami, in ijs agnoscere. Tam fuit amoris tui in me tanti, multiplex significatio: nec minor


page 21, image: s021

disertae scientise ostensio, cum nihil ego prorsus a te huiusmodi mererer, aut te simili officio prius ad hoc studium excitarem. Verum sic uoluit [gap: Greek word(s)] , ut generosus homo quilibet, ultro sui similem complecteretur ex natura, saepe nullis ex officijs. Quanquam uideor esse parum tui similis, qui rem cum Marte, tu cum Pal lade: ego cum Marsya, tu cum Apolline habeas. Sed scis mi Nausea, saepenumero aliquem alio affectu esse, alio item uitae genere. Sum qui dem eius uitae, quae cum Marte coniuncta est: sed affectus malit hanc sequi rationem, quam tu nunc apud omnes homines, cum summa laude, nominisque tui claritate, teneas ac sequare. Caeterum quod de tuo in Lactantium instituto scribis, rem mihi sane nouam non refers. Facis ut te decet, hoc est, eum qui studia sua ad communem omnium utilitatem iuuandam contulerit, ac in posterum quoque conferre destinarit. Etenim de difficultate nihil est in commodi, qua te grauari, dicere uideris. Nihil unquam frustra tentauit humanus animus, quod obstinato proposito studioque aggressus est. Propterea, cum tibi sit magna quaedam ingenij uis, et maior adhuc doctrinae supellex, aude: quodque facere queas, id ut facere nolis, non committas. Sed hactenus. Vale, meque dilige uicissim. Ex Papia, Calend. Maij, An no salutis MDXXI.



page 22, image: s022

EPISTOLARVM MISCELLANEARVM, AD FRIDERICVH NAVSEVM BLANCICAMPIAnum, Episcopum Viennen. singularium personarum, Liber secundus.

D. ERASMVS ROTERODAMVS DOCTISSMO uiro Friderico Nausea, S. P. D.

REDDITVS est mihi tuus libellus, qui uel hoc nomine fuit gratissimus, quod a Nausea ueniret, mihi longe charissimo. Vellem tamen opus istud tibi sumptum in argumento feliciore, etiamsi concilium, ut erat conceptum, processisset: quo magis nunc friget tuus labor, posteaquam abrogatum est, quod tractas. Qui parum feliciter nauigarunt, solent alijs non infeliciter cauere, ne ueniant in periculum. Ad parandam famam, plurimum habebit momenti, si deligas argumentum foecundum et plausibile: quod utcunque tractatum, suis ipsius dotibus commendari possit lectori. Scripsit ad me epistolam Cochlaeus, singularis cuiusdam in te studij plenam. Nunc non uacat pluribus tecum. Sed breui efficiam, ut posteritas etiam norit, ERASMO cum NAVSEA non uulgarem amicitiam intercessisse. Interim cura, ut quam rectissime ualeas. Col legae tuo meis uerbis salutem annunciato. Basileae, III Idus Maij. Anno MD XXV.

MARCVS ABSTEMIVS EXIMIO LEGVM Doctori Friderico Nauseae, S. D.

QVod scribis, nisi compertum haberes me occupatiorem esse, quam ut tuis literis responderem, me nequaquam reprehensione apud te uacaturum, propterea quod omnino rescribere nunc quidem neglexerim, quo meam ualetudinem rerumque conditionem agnoscere potuisses: Ego uero plane non intelligo quas tu literas intelligas, cum ego post tuum disces sum, nullas omnino acceperim. Quapropter tu uide, cui tradideris, et quam in hoc circumspectus fueris. Extra tuas tamen literas etiam, si quid mihi, quod scriberem, occurrisset, scripsissem. Praetereo quod cum plumbeos characteres, quibus Praeludia tua im primerentur, non haberemus, Franciscum Petrarcham in uernacula lingua absoluerimus. Iam uero quum sit absolutus, opus tuum mox die Veneris, quod erit III Idus Aug. Deo annuente, typis subrijciemus: id que, cum fuerit impressum, per Doctorem Franciscum Moys tibi perferri curabo. Pro hoc studio Lorius noster nihil aliud a te petit, quam beneuolentiam, et amorem erga se tuum. Quod tam benigne studium et operam in rem nostram, cum Romae futurus sis, polliceris,


page 23, image: s023

gratias ago tibi immortales: ac referam, quaecunque se dabunt temporum uices. alias plura, cum plus ocij nactus ero. Interim Vale, et tui Abstemij sismemor. Venetijs, Quinto Idus Aug. Anno MDXXV.

MARCVS ABSTEMIVS Friderico Nauseae S. D.

LIcet ad te, Friderice legum Doctor praestantissime, supe riorib. diebus literas non dederim, non tamen est quod scribas, ut te nostra consuetudine indignum existimarim: nec magis quod te nobis amandum minime puta rim, sed quod expectarim ut simul cum Paratitlis tuis illis, literas mitte rem: alioqui nil magis gaudens, quam tecum, tanto nempe uiro, notitiam contra xisse. Quid enim negent (ut est in prouerbio) carmina Gallo? Ego enim cum tuas lucubrationes lego, non possum non ad te impense amandum urgeri: cum adeo eleganter et copiose scriptae, adeoque strictae, pictura rae, argutae, neruosae, dilucidae, festiuae, acres, ac uehementes existant, ut haud satis laudare possim. Sed si fata sinent, alias plura. De distinctionibus, siue commatib. non est quod scribas. nam im pressores, siue (ut di citur) compositores, apponunt typis plumbeis pauca a nobis notata (si qua tamen apponunt, nisi quae tuo in chirographo existant) ut a D. Paulo Ro. intelligere poteris, qui omnia expertus est plus quam nos. Reliqua quae scribis, diligenter obseruabo. Mitto ad te aliam chartam, ut illam corrigas, quae typis plumbeis lecta est. ut et illa quae ad te misimus, statim ubi recognoueris, ad nos remittas. Et, si fieri potest, fac ut illam die lunae proximo habeamus. Frigide quidem in excudendo proceditur. nihil tuis literis, ut uideo, proficis. Mea certe esset sententia, ut ipse huc uenires, instaresque, ut D. Gre. excudere festinaret, et hoc pacto in paruo temporis interuallo efformaretur, tuumque scriptum debite corrigeres. aliter haud scio, an quid proficies. Quid enim incommodi tibi esset, hic per dimidium lunaris anni perdurare? Tuum est opus, neque tibi cornea fibra superest. Vale: Rhosellumque nostrum meo nomine saluere iube. Venetijs, XV. Cal. Iunij. Anno post natum Christum. MDXXV.

PETRVS PAVLVS VERGERIVS DOCTISsimo uiro Friderico Nauseae.

Vt isti pereant uiri maligni,
Qui me tam male, tam ferunt inique
Scripsisse in te, hominem bene eruditum.
Egone id facerem? tibiue possem,
Tibi, Nausea, sic molestus esse?
Quam solent mihi nauseam mouere


page 24, image: s024

Hi uiri ille pidi atque pestilentes
Qui ferunt ea quae fuere nunquam,
Vt me Nausea non amaret ille,
Ille Nausea, quem fouet Marinus,
Ille ille optimus omnium Marinus,
Praeceptor meus et pater Marinus.
Si, qui isti fuerint, rescire possum,
Sat est: tu modo Nausea erudite,
Crede non fatuis et infacetis,
Sed mihi magis, ac magis Marino.
Quippete ex animo tam amamus unum,
Quam tu et ingenio uales, et arte.

STANISLAVS PRZE BOROVIANVS NAVSEAS iuris utriusque Doctori excellentiss. S. D.

FErunt plurimi multas causas, quamobrem homines inter se mutuos amores esse uelint. eius autem praecipuam causam, coeli uirtutem esse: quod ij se diligant, qui nunquam se quidem conspexerunt. Eam enim amicitiam, quae ex ingeniorum doctrinaeque praestantia existat, esse diuinitatem quandam rationis et mentis in nomine causam. Non igitur immeri to te, doctissime Nausea, amo, quem cum omni aliarum rerum, tum praecipue summa scientiae gratia praestantissimum uideo: alioqui nec patria mea, quae solet simultatem quandam cum politioribus natio nibus gerere: nec scientia mea, quae cum splendidiore eruditione minus conueniret, facere possit, ut ad complectendum te uenirem obuijs, quod aiunt, manibus: ac ut me redamare uelis atque possis, literis meis tanquam tantae beneuolentlae manifestis testimonijs, ac indicijs non obscuris, impetrarem. Cum enim eiusmodi uirtutum splendor inuitos etiam saepe ac nolentes in sui amorem cogit atque attrahit, me uolentem multo magis ille ipse, ad istam beneuolentiam perduxit. Non igitur sit mirum tibi praestantissime Nau sea, quod literas hasce, tam rudes uidelicet et insulsas, ad te dare potu erim. Qui maioris fecerim, amore summo erga te ductus, insignem doctrinam tuam, quam mei ingenij tenuitatem. Quicquid certe mihi deesse, uel in ingenio, uel in industria uidi, id omne humanitatem tuam, quae cum scientia coniuncta necessario est, boni consulturam mihi persuasi. Quis enim sit eruditionis tuae modus, abunde iam intellexi: is uidelicet, ut ab omnibus doctis alumnus Musarum merito nuncupari debeas, in tanto tuo mentis decore, et omnifaria eruditionis supellectile. Sed affectum meum moderabor, et ne tibi uidear assentari, ad aliam epistolae partem ueniam. Nudius igitur tertius ad te


page 25, image: s025

proficiscens, literas accepi tuas: quas, cum essent elegantes, et summi tui in nos amoris plenae, saepius relegi: neque solum ipse relegi, sed meis omnibus legendas tradidi, eam ob rem, ut omnes mei elegantia earum, et tua incredibili humanitate illecti, magis ad amandum te, colendum, laudandumque inardescerent, ac inflammarentur. Etsi antea satis, incredibili illo de tua uirtute rumore, passim per hanc Antenoream urbem, per Italiam totam, ac Germaniam, cum summa tui nominis celebritate laudeque sparso, te commendatum, ac in praecordijs fixum haberent: adeo, ut ne tum quidem e memoria menteque ipsorum potueris ullis modis euelli. Sunt enim etiam eius ingenij, ut quos insigniter excellere uident, siue potius accipiunt, eos ob commune studium, communem mentem, ac propositum semper ubique laudent, ament, colant, et admirentur. Scribis te magno affici dolore, quod domino Erasmo nostro morem gerere non possis, propter tuam breui futuram discessionem: rogasque, te ut apud eum purgem. Feci igitur ut uoluisti, iamque te excusaui ipsi diligenter. Sed ipse non minori afficitur molestia, quod consuetudine tua, ornatissime Nausea, sic ipsi am plius uti non liceat: eoque me indies magis ac magis orare non cessat, ut tuam praesentiam per hos adhuc dies, quibus nobiscum futurus sis, ipsi praestes. Ego uero, tametsi priore tua epistola repulsam me tulisse scio, tamen nihilominus iterato te peto (eo actus illo singulari in D. Erasmum meo studio, amoreque, sicut omni no amari dignus est, in tanta sua tum generis rerumque gestarum, tum uirtutis et facultatum commendatione) uelis ad eum accedere non grauari, cum nihil de tuo honore propterea diminutum, nec tempo ris iactura magna factum uideatur. alioqui posset aegre ferre, tibi coniunctissimus iuuenis: aut a te se contemni, cum tuae existimationis et ingenij aliquo fortassis periculo, iudicare. Negocium meum de quo nudius quintus tecum egi, tibi identidem commendo, et ut tibi cordi sit, uehementer oro. Vale, et id tibi de me persuadeas, maioris erga te animi, constantiae, officij, beneuolentiae, si modo me complecti uolueris, omnino nunquam habiturum alium. Postremo quicquid tua ope, studio, doctrinaque mihi collatum fuerit, tibi semper honori futurum, prae alijs soli. Tuus enim sum aeque ac meus: nequenunc solum, sed etiam quouis tempore alias. sed istam insulsam epistolam, nimisque fortassis, ut mihi uidetur, prolixam, quaeso, Nau sea mi doctissime, amicissimeque, in eam partem accipe, quod amori tuo e literis abunde cognito satisfacere, non tecum quasi literis, ut parem, certare uoluisse. Quid enim est in me eiusmodi, quod usquam doctis auribus satisfacere queat? Equidem nisi tuis elegantissimis ac humanissimis literis respondissem, cui non plus quam barbarus et inhumanus uisus essem? melius igitur erat ieiune, languide, steriliterque scribere: quam hoc uitio iure optimo, male audire. Tu pro


page 26, image: s026

tuo insigni illo candore, quo tuos omnes prosequeris, et pro tua illa summa erga cunctos alios humanitate, quicquid huius est, quod cer te multis modis ineptum est, boni consule, meque uicissim te amantem redama. Iterum uale. Dabis mihi ueniam, quod hesterno die te non adierim. non ex industria te delusi, sed amicorum colloquio detentus. Quod hoc tempore semper homines conuenire solent ad epulas, uerbis meis satisfacere non potui. Quare hodie certo tempore te conueniam. Patauij. Anno salutis MDXXIII.

FRANCISCVS MOYS, DOCTISSIMO VIRO Friderico Nauseae, S. D.

FAmiliaris ille Carolus Erasmi, ad me tuis cum literis uenit, quem nomine tuo fronte hilari sum intuitus, et excepi, meque ac omnia mea ipsi obtuli. Caeterum restitutiones libri Prouerbiorum tuas, quas Francisco Asulano characteribus Aldi imprimendas dedisti, innitor conatu summo ut absoluantur, et ut Carolus post amicitia m Asulani librum etiam habeat. Dabo etiam operam, ut secum nonnihil praeludiorum tuorum auferat. Nec quicquam quod te uelle sciam, facere pigebit. Cui enim magis debeo, quam meo Nauseae? qui me sic cognicum cunctis fecit, atque ita, ut post Erasmi nomen ipse sit in summa gloria: nec solum Germaniam, sed Italiam quoque propterea decorare dicatur. Eo scilicet nomine gaudeo, quod a laudato passim uiro lauder. Tu modo perge nobis, quod im primamus, ut cepisti, suppeditare. Discrucior, dispereoque, ut in alijs meis proximis ad te scripsi, quod cum Laurentius et Abstemius, quibus praeludia tua im primenda dedisti, mihi promisissent se aliquot exem plaria mihi daturos, et ego unum Erasmo, de tuo iussu, promiserim, tibique duo missurum scripserim, nil omnino ab illis acceperim, et ita fidem meam fefellerim. Tandem pro mittit Abstemius iterato statim opuscula tua praelo subiecta iri: nec me deceptum fore, quamprimum Laurentius e Taruisio rediturus sit: nihilominus tamen ego monitor ero, instaboque, ne rursus negligentia decipiamur. Henricus meus intimus amicus, ecce negociorum nostrorum causa adest: amabo te, da operam, ut ab officialibus citissi me expediatur: simul et loquere D. Oliuerio, faciat, ut causae nostrae D. Gerardinum protectorem patronumque faciat. Haec raptim scripsi, sicut et domino Oliuerio. Quare si uitium, sicut haud fallor, inerit aliquod, boni consule. Vale feliciter, Venetijs, die XIIII. Augusti, Anno redempti mundi MDXXV.

CAROLVS HARSTVS DOMINO FRIDERICO Nauseae, doctissimo uiro, S. D.



page 27, image: s027

RErum tuarum non ero immemor, si saluus in Germani am rediero, ornatissime Nausea. Vtinam Florianus nullas mihi dedisset literas. Timeo ne hoc idem sibi, scribat, ad Erasmum, quod tu cupis fieri tibi: nullam tamen fore in me negligentiam pro te, credito. Detineor hic per commissionem Coelij, qui mihi cupit coram loqui. Per hunc iuuenem tum probum, tum etiam in peregrinos omnes obseruantissimum, cupiebam te de statu meo certio rem fieri. Bene ualeas. Ferrariae, VIIII die Augusti. An no Christinati MD XXV.

IOANNES COCHLAEVS IVRISCONSVLTISSIMO uiro Friderico Nauseae, S. D.

MErentur quidem tuae literae, Nausea iucundissime, ut ac curatum ac longum redderem responsum, adeo sunt elegantes, et obsequij plenae: sed ignosce importunitati negotiorum, quibus tantum non obruor. Certe qui me cum hoc uespere sunt coenati, Doctor quidam cum uxore, et nonnullis alijs, plus quam dimidium coenae peregerunt, antequam ego ad eos descenderim, e meo studorio. Putabam quidem Ratisbonae multis me im plicitum esse negocijs: nunc ludus mihi uidetur, prae negocijs, quibus in nundinis modo distringor. Quod in beneficijs collatis tibi non successit aequa fortuna, aequo fer quaeso animo. Ita placet altissimo, probare uirtutem et patientiam tuam. Ego cer te XXXVI annos natus fui, priusquam me Deus donauit Ecclesiastico beneficio, neque adhuc de ijs sum multum anxius. Scit Deus, quando conferre debeat. Caeterum noua quae scribis, iucundissime legi. longe enim grauior hic erat rumor. Vtinam merca tor ille captus, humiliet se in poenitentiam, ut dignus uideatur, cui longa poenitendi ignominia remittatur. Est enim multo inuidiosa, propter nouitatem et desuetudinem. Excusa me quaeso a pud Reuerend. dominum Oliuerium: cui certe nunc respondere non possum. Fallitur autem, dum putat me in altissimo hic degere ocio. numquam enim mihi plus negotij usquam fuit. Cras mihi abeundum est, ad Reuerendiss. dominum Cardinalem Maguntinum, et hic multa adhuc restant expedienda. non credo me hac nocte ullum oculum calusurum esse, quamuis alter mihi ex fluxu doleat. Boni igitur consule hanc meam ex necessitate breuitatem. Et commenda me familiae Domini nostri, in primis domino Hartfelder, D. Oliuerio, atque domino Ioan. Antonio Comiti: imo et alijs. omnes certe diligo. Ex Francofordia, XIX die Septemb. Anno salutis humanae MDXXIIII.

RICHARDVS SBRVLIVS VNDECVNQVE sane probatissimo iurisconsulto, Friderico Nauseae S. D.



page 28, image: s028

Nausea Palladios inter uenerande patronos,
Aonios inter Nausea magne choros,
Vt tua descendunt in nostrum haec omnia pectus,
Simplicitas, Clio, gratia, lingua, fides?
Ergo letheis mihi cor hebetabitur undis,
Ante meo uirtus quam cadat ista sinu.

IOANNES COCHLAEVS CLARISSIMO VIRO Friderico Nauseae suo S. D.

HEri literas accepi tuas, Nausea mi clarissime, Bononiae cuidam Vuestphalo Curiensi traditas, die XXII Septemb. ex quibus intellexi, gratam tibi fuisse conditionem a De cano et Capitulo Francofordien. oblatam. Doleo autem quod non te accommodasti tempori. longe enim facilius e Bononia per Alpes in autumno ad nos uenisses, quam per Apenninum ad Alpes e Roma in hyeme sis uenturus. Intellexi enim Reuerendiss. Do minum nostrum sub finem Septemb. Romam abiturum. Vix profecto credat mihi aliquis, quam anxius fuerim iam diu de tuo aduen tu: nunc tamen maiori crucior angustia, ex hac mora tua. Capitulum enim impatiens est morae: et audiui te antea non praedicasse: et commendatus est ei alius quidam Theologus Doctor, qui praedicat Au gustae. Vt autem seruarem eos in beneuolentia erga te, remisi nuper ad Decanum opusculorum tuorum Catalogum. Bene ualeas, Nausea mi doctissime: et commenda me Reuerendiss. cui scribere nunc tempus non fuit. Commenda me quaeso quoque domino Flo. et uniuersae familiae, quam plurimum saluere iubeo. Ex Colonia. VII. die Octob. Anno salutis MDXXV.

FRIDERICVS MARTDORFFIVS DECANVS FRANcofordiae clarissimo uiro D. Friderico Nauseae, S. D.

REuerend. ac doctissime domine Doctor, ex literis domi ni Ioannis Cochlaei, Decani, communis amici, intellexi, te munus Ecclesiae Parochialis sancti Bartholomaei Franc ford. tandem non recusare. Quapropter ego tibi pariter et nobis summe gratulor: non enim quantus uir sis ignoro, sed prorogationem temporis ad festum sacrosancti Paschatis promittere non possum, in tanta hic Ecclesiae direptorum immanitate. Egoque literas tuas ad Capitulum misi, si forte per eos id im petrari posset. Nunc fratres illi ac domini renunciant, id se lubentissime facturos, nisi tempora istiusmodi essent, quae moram istam maxime nocituram prae se ferrent. Irruperunt enim huc etiam pseudoprophetae, nimiumque iam inualuerunt, ut etiam plane periculum sit, ne hinc euelli queant. Itaque deficiente per tantum tempus concionatore, qui tantae pesti in tempore mederetur, uniuersum isti gregem contagio doctrinae


page 29, image: s029

haereticae corrumperent, necamplius remedio ulli locus esset: spe tamen, et summa de tua uirtute uere Ecclesiastica expectatione, quo pacto poterimus, incommodis praesentibus medebimur, et ad uentui tuo moranti compatiemur: saltem moras rumpere, festinantiusque uias emetiri studeas, ne nimia absentiae tuae diuturnitate coga mur alio nobis concionatore, qui iam se nobis, et quidem (sicut au dio in hac palaestra bene exercitatus offert, consulere, AEstima enim ipse, quam malis inualescentibus durationem relinquere sit periculosum: et quam aegre possit a nobis postea tolli pestis, in omnes ho mines longo temporis interuallo diffusa. Sapienter certe ueteres dixe runt, Initijs occurrendum esse. Sed haec cum tute per te scias, non du bito, quin uel sis ueloci uia usurus, uel nos tuis literis edocturus, quid facere, quoue pacto nos instituere debeamus. Habebis uicissim a nobis quod optare poteris: a Deo autem laboris tui certum praemium. Vale clarissime uir, ex Francofordia, XIX. Octob. Anno MDXXV.

FRIDERICVS MARTDORFFIVS CLARISSIMO Doct. domino Friderico Nauseae S. D.

CLarissime domine Doctor, et amice singularis, ex Bono nia mihi redditae sunt tuae literae nudius, ni fallor, tertius: e quibus quantum eruditionis omnifariae haberes, conijcere satis et abunde potui. Iam igitur non ego tantum, sed omnes alij collegae mei, tuae claritatis auidiores sunt, ac te primo quoque tempore praesentem desiderant et optant. Cum enim ego propter negocia nostra Ecclesiastica tunc temporis, cum literae tuae afferrentur, abessem Esslingae, misi eas ad Capitulum statim, ut, quid de te statuere possent, iudicarent. Sed audi mi doctissime Nau sea: Sic inualuerunt suis fallacijs et fraudulosis uerbis apud senatum, plebemque nostram Francofordien. contra nos et doctrinam uerae fidei, ut omnino te petere cogamur. Velis itaque ante qua dragesimam uenire, ac infectos haeresi ad sanam doctrinam reducere. Quod ni si fiat, certa res est, non tantum doctrinam Apostolicam, sed etiam nos simul illorum incredulitate perituros. Etenim iam quoque male tuti sumus. Ego coactus timore, non fortuito uel temerario, sed certo cir cunspectoque consilio, contuli me Maguntiam, ut de salute mea securus, et etiam reliquis dominis ac fratrib. auxiliator esse queam. Necessario certe formidant illi pseudoapostoli, uerique apostatae, absentiam meam: minus audentes quam si coeptis eorum atque consilijs expositus, in oculis essem omnib. Tanta pestis est, tantum infortunium, super hanc etiam urbem im missum. Te nimirum propterea sic optamus, tui desiderio tenemur, et ut festinare uelis summe per dominum rogamus et obsecramus. Satis enim intelligimus, per nullum alium, tanta mala, quam per te tolli posse: quem in bonis artib. omnino peritissimum, sacrarum uero literarum aeque


page 30, image: s030

callentissimum, non solum ab alijs summis uiris, sed iam a nobis ipsis scimus. Quod si tamen infra praedictum tempus ad nos non uenias, contra uoluntatem animumque nostrum cogemur alium quempiam ad uocare, curam hanc illi committere, tantisque haereticorum cohortib. Im pigre aduersari. Qua in re ne tu quidem, clarissime Nausea, nobis iratus eris, aut propterea de me nobisque male iudicabis, cum binis iam literis de statu nostro factus sis certior, et eius miseriam per Dominum super nos immissam, cognitam habeas. Quamuis ego sic, ut decuit, indicare, satisque (uerborum copia pariter, et ocij facultate destitutus) notum facere tibi non potui. Perpensis igitur rerum tua rum rationibus, an id facturus sis, aut facere possis (nam facere uelle, plane non dubito) da operam ut sciamus. Ego cum reliquis dominis ac fratribus de te uicissim demereri, tibique cunctis in rebus promptissime studium nauare non grauabor. In hac uero praesenti cura, quo pacto me sim erga te habiturus, et omnes alij, non habeo necesse contestari. malo praesens re, si fieri potest, intelligas. Nihil non certe quod uelle te sciemus, ob allatam iam deplorato gregi (id enim fore constanter in Domino confidimus) praesentem ac efficacem medicinam libenter et studiose praestabimus. Vale, uirorum optime: hasque meas extemporarias literas pro tua humanitate, candoreque mentis insigni boni consule. Ex Maguntia, nona Nouemb. Anno post natiuitatem filij Dei, MDXXV.

IOANNES COCHLAEVS PRAESTANTISsimo uiro, Friderico Nauseae, S. D.

NIhil mihi, Nausea mi charissime, iucundius nunciari potuit, quam te tandem saluum et incolumem, Maguntiam aduenisse. quod si sic est, ego molestiarum omnium faci le obliuiscar. Accepi enim sub hoc tempus a Decano S. Bartholomaei literas, quae tuum aduentum ad natalem Domini, aut sum mum ad Calend. Ianuar. ad Frankfordien. reserebant. Precor superos, ut in columis sis, et omnium compos fias, quae spectant ad hono rem commodumque tuum. Vellem certe, me nunc Maguntiae esse, ut primus in amplexus tuos ruerem. Sed opera Ruperti Abbatis ita me uinctum hic tenent, ut mihi non liceat citra damnum impresso rum abesse. Duo enim eius opera nunc sub praelis sunt. Tu saltem bono sis animo. Graue tibi, scio, erit initium: sed sic esse solet. Superatis primis difficultatibus, perpetuus uictor eris. Praepara uero te ad concionandum. Eruditionem habes locupletissimam: eam pietati et uitae integritati coniunctam, nunquam deseret sacer ille spiritus, qui idiotas, etiam ac sine literis homines, Apostolos, ex improuiso facun dos reddidit. eademque est adhuc ille uirtute, potentiaque, qua fuit ab aeterno. Confide igitur in illum. Facilius enim os tuum, quam mali


page 31, image: s031

prophetae asinam, facundia dotabit. Habes utique alia quoque dona plu rima, quib. concionator egregius sis futurus, et Ecclesiae fructuosus. Magna est tui expectatio, nec de doctrinatua dubitat clerus. Caue ne te illi odiosum reddas nouis attentationib. ut antecesfor tuus, su is illis extra consuetudinem pristinam petitionibus. Postremo scias te a me post Deum, clarissimis uiris commendari: Domino Laurentio Truchses, Decano Maguntino, in primis. Nulla tamen commenda tio quicquam proderit, uel tantum faciet, quantum tua diligentia, ac erga cunctos beneuolentia. Vale doctissime, charissimeque Nausea: meque cum placet, utere. ex Colonia, pridie sancti Thomae. Anno a na tiuitate filij Dei MDXXV.

SERENISSIMO HISPANIARVM PRINCIPI AVstriae Archiduci, Burgun. Duci, Caesareaeque Maiest. locum tenenti, Domino Ferdinando, mihi colendissimo, Laurentius Cardinalis Campegius.

INter caeteros, quos habui in comitatu meo, in ista legatione, fuit et hic Fridericus Nausea, nationis istius homo uir sane eruditus, pius ac modestus, quique studijs suis, quantum licuit, iuuit Ecclesiae dignitatem, et pub. Germanorum quietem. Is a Francofordien. nunc postulatur ad plebem illam imbuendam, et intra priscae ueraeque religionis fidem retinendam. Cuius ingenium et mores cum adid maxime idonei uideantur, omni fauore ad eiusmodi opus est euehendus. Et propterea dignus apud me habitus est, quem Serenitati tuae commendem, non modo ut familiarem meum, mihique gratum, sed ut hominem probum, et qui pro pace religioneque cum apud Francofordien. tum apud alios conseruanda efficere possit. Quamobrem Serenitatem tuam maxime ro go, ut ipsum mea quoque gratia benigne suscipiat, atque literarum suarum fauore, si ita faciundum duxerit, apud eosdem Francofordien. exornet. Id quod in primis mihi gratissimum fuerit, plerisque uero alijs etiam commodo et foelicitati. Valeat S. T. cuius mandatis et obsequijs me semper offero. Romae, V Nouemb. Anno MDXXV.

FERDINANDVS DEI GRATIA PRINCEPS HIspan. Archidux Austriae, Dux Burgundiae Caesareaeque Cath. Maiestatis locum tenens, Senatui Francofordien.

SIngulares et honorabiles nostri, quoniam dilectus nobis, et integritate commendabilis, FRIDERICVS NAVSEA, de parochiatus officio per Decanum et Capitulare collegium S. Bartholomaei rogatus et ascitus, se coram, suscipiendi muneris istius causa sistit: et nobis ob insignem suam, tum uitae probitatem, tum sacrae scripturae peritiam, charus, notus, acceptusque sit: faciendum nobis putauimus, ut hac in re, quantum in nobis esset, ipsius honori, commodoque non essemus.


page 32, image: s032

Proinde nos singulari studio cupere, uobis notum uolumus, ut hic a uobis legitime uocatus, etiamcondigne debiteque suscipiatur. Nec dubitamus, quin ipse uicissim se sit erga uos in omnib. suis officijs sic habiturus, ut bono beneque constituto undiquaque conueniat. In eo, quod gratum fuerit a uobis praestitum nobis offici um, nos clementem memoriam uos experiri uicissim a nobis praesta bimus. Datum Augustae, XI die Ianuarij. Anno Dominicae incarnationis MDXXV.

LAVRENTIVS CAMPEGIVS CARD. [correction of the transcriber; in the print CARRD.] MAgnificis, praest. et circumspectis uiris, amicis et confratrib. charissimis in senatu Francofordiensi.

QVanquam a uobis et a Germaniae oculis dudum absumus, uestra tamen et totius istius commoda prouinciae, dignitatem et pacem desiderio, et quibus possumus benignis, pijsque modis prosequimur et amplexamur. Hinc est, quod Capitularibus istius Ecclesiae S. Bartholomaei pietatem, religionemque Christianam, ut decet, sedulo curantibus, atque, ut audimus, in Plebanum et Canonicum FRIDERICVM NAVSEAM designantibus, maximopere laetati sumus: nunc demum oculis ipsis inspicientes, quod auide admodum expectabamus, ut scilicet eiectis et exautoratis impijs hominibus, qui Ecclesijs praesicdent, et ciuitatum habenas moderantur, pios iuxta et eruditos bonosque undique perquirant, et inuestigatos prouehant, ac ueluti magistros plebi praeferant. id quod in eiusmodi designatione plane prospicimus. Est enim NAVSEA noster, si oculis, auribus et iudicio nostro credimus, uir et literis, et moribus, totoque uitae suae cursu, temporum ho rum difficultatibus sane quam accommodus, atque ad reponendam in hac ciuitate uestra pietatem, iam aliquorum iniuria et immanitate la bantem, maxime indoneus, et cuius opera officioque tuto in instituen dis hominibus istis uti possitis. Quamobrem laeticiae id nostrae quoque accedebat, utpraefatum nostrum NAVSEAM uobis deuotissime commendaremus. Cui non modo familiaritatis et obsequij iure, sed etiam uirtutum et probitatis suae meritis, mirum in modum fauemus, et bene cupimus. Itaque uos hortamur, et per communem charitatem rogamus, ut nostra quoque causa, honestissimum atque adeo doctissimum hominem suscipiatis, ac fauore autoritateque uestra ma xime dignum iudicetis. Id quod praesenti praesentes liberalissime prae stiturosuos, non ambigimus. Interea Capitulares istos confirmabitis usque in eius ad uos aduentum, qui paulo tardior futurus uidetur, quam uestra, suaque sintuota: quoniam instructior et paratioradesse cupit, cum longioris alioqui itineris ratio id fieri mature, non patiatur. Quod uero ad nos attinet, omnem operam, studium et officium


page 33, image: s033

nostrum uobis pollicemur. Bene ualeatis. Bononiae, VIII. Septemb. Anno MDXXV.

LAVRENTIVS CAMPEGIVS CARD. REVErendiss. et illustriss. Domino et fratri honorando, Domino Guilelmo Episcopo Argentinen. Lantgrauio Alsatien. Reuerendissimique Domini Moguntinen. locum tenenti, S. D.

REuerendissime et illustrissime Domine, ut frater honorandiss. promptam ad omnia obsequia uoluntatem. Etsi scio Reuerendiss. D. V. nihil opis et praesidij negare sole re ijs, quorum pietas et eruditio maxime commendabiles facit: uolui tamen FRIDERICVM NAVSEAM, familiarem meum, ei commendare; nec id quidem ea tantum ratione, ut homini honestissimo, de meque optime merito, hoc officij genere adessem: sed ut hac quoque parte, ab oculis Germaniae absens, eius etiam commoda et utilitatem, quibus possem officijs, proueherem. Quum enim nihil magis temporibus his difficillimis nunc conueniat, quam uiros probos et eruditos prouehendo, malos et impios retrudere: dignum censui, ut in hoc etiam homine Reuerendiss. D. T. plurimum studij operaeque poneret. Quapropter ego eam rogo, sicubi uel authoritate nel praesidio, cum apud omnes, tum apud Francofordien. praecipue, huic uiro prodesse poterit, id ut facere non grauetur. In eo enim Reuerendiss. D. T. rem se plane dignam, mihi uero praeterea pergram factura, meque arctiori uinculo deuinctura est. Cuius ego cmodis om nem meam operam et studium polliceor. Eam foeliciter ualere opto. Romae, VIII. Septemb. Anno MDXXV.

LAVRENTIVS CAMPEGIVS CARDINALIS REVErend. ac eximio uiro D. Theoderico Zobelio, in Ecclesia Maguntina Scholastico, et Reuerendiss. Archiep. in spiritualib. uicario, S. D.

QVoniam commune religionis ac pacis studium nossatis conciliare uidetur (miram enim audiuimus in his procellis erga pios, tuam uoluntatem) nullis praesationib. Egere uidemur, ut fratrem NAVSEAM, uirum moribus et eruditione eximium, tibi commendemus, qui familiari consuetudine et conuictu nobis optime notus, tuo ac cuiuslibet boni fauore dignus iudicari potest. Is apud Francofordien. in Ecclesia S. Bartholomaei plebanus, ut audiuimus, designatus, non multo post apud uos futurus erit. Quamobrem rogo, ut pro humanitate tua, hominem, cum aduenerit, mea quoque causa benignissime humanissimeque suscipias, atque interea fauore tuo reb. ipsius adsis. Quo nihil gratius in praesentia a te expectare possumus, ut cumulatissime aliquando gratiam referamus. Interea tui amantissimos nos, cum libuerit, experieris. Bene uale. Romae, XIII Septemb. Anno uirginei partus MDXXV.



page 34, image: s034

LAVRENTIVS CAMPEGIVS CARDINALIS Reuerend. uiro, Domino Laurentio Truchsessio, ampl. ciuit. Magunt. Decano, S. D.

FRidericum Nauseam, quem in comitatu nostro adhanc legationem Germanicam habuimus, et cuius opera familiarissime utimur, tibi commendamus: atque ita commendamus, ut honestissimum hominem, pium iuxta et eruditum tibi commendari intelligas. Cui ob eximias animi uirtutes, et ipso familiaritatis iure maxime bene cupimus, et nihil non debemus. Is apud Francofordien. propediem, ut audiuimus, futurus est S. Barth. plebanus. Quod, ut maxima laeticia audio, ita commodissimum illi ciuitati futurum spero. Est enim uir, a quo pleraque multa et uitae sobrietate, et multiplici doctrinarum genere sperari possint cum ad pietatem et eruditionem, tum ad pacem et charitatem Chri stianam pertinentia. Propterea alicuius praesidio istic usurus, nullum habuit, quem tibi ad se tuendum et prouehendum praeferret, cuius peculiaris quaedam in bonos omnes propensio et uoluntas praedica tur. Quapropter eum humanitati tui studiosissime commendo: rogans, ut sicubi uel opera uel autoritate tua, quae plurima est, eguerit, mea quoque causa eam omnem ipsi impartiri uelis: in quo tibi ma xime similis fueris, et me quoque arctiore uinculo tibi adiunxeris, cuius commodis atque dignitati me commendo, et plurimum offero. Vale, Romae. XIII Septemb. Anno MDXXV.

LAVRENTIVS CAMPEGIVS CARDINALIS RE uerend, iuris utriusque Doctori, Friderico Nauseae, familiari nostro chariss. S. D.

TVas ex Patauina ciuitate postremas accepimus literas, nobis quidem pergratas: gratiores tamen, si te Francoportum applicuisse, et exoptatum beneficium citra quoduis impedimentum, transactis rebus omnibus, foeliciter suscepisse, declarassent. etiam si satis antea putem, pro innata tibi pietate, morum probitate, ac scientiae praestantia, quaeque recte iam curas se. Porro negotium pro nobilibus ordinis Teutonicorum domino rum, iamdudum, uti probe nosti, et experimento plus semel compertum habes, nobis extitit commendatissimum, nec e nostro pectore elabetur. Vnum tamen summopere necessarium existimamus, ut diligens in hac causa sit sollicitator, qui non solum nos aliquando accedat, et quid facto sit opus recenseat: sed etiam ipsius rei seriem et progressum quam diligentissime curet, quo citius imponatur finis et effectus. Gratum quoque erit, si absque intermissione de rebus occurrentibus ad nos undique perscribas, et susceptam per te prouinciam, in Dei gloriam, et Christianae religionis augmentum (quod te facturum nequaquam dubitamus) intrepide exequutus fueris.


page 35, image: s035

Summum inde pariter et a Deo et ab hominibus praemium relaturus, et abundantissime suscepturus. Nostrum erga te animum non ignoras, ut, ubi tibi utile uideatur nostrum studium, nos intrepide de eo compellere possis. Vale, X. die Februarij. Anno MDXXVI.

IOANNES COCHLAEVS DOCTORI IVRISPRVDENTIAE ac Theologiae eximio, Friderico Nauseae, S. D.

HVmanissime D. NAVSEA, literas tuas pridie non. Febr. datas, auidissime legi. Tristis enim eram ob longam absentiam tuam: nec uero hodie satis pacato sum animo. Vereor enim, ne populus cum senatu per apostatas ita sitinescatus, ut difficillimum sit, eos in uiam rectam cito reducere. Illi enim latam praedicant uiam, quae ducit in gehennam: tibi uero prae dicanda est stricta uia, quae ducit ad uitam. Neque igitur mirari debes, aut pusillanimis inde fieri, si nondum fuerit sermo tuus tam gratus inescatae plebi, quam est apostatarum. Nam et Augustino, et omnibus nominatis doctoribus, ita contigit. Accepi literas a Decano S. Mau. ex quibus intellexi, tibi iam cessisse Doct. Pet. Mayn. Gaudeo sane, et congratulor tibi. quod si forte per Luthericas importuni tates non poteris tam cito, honorifico illo statu quiete ac pacifice frui, ferendum est ad tempus, quicquid euenerit siue iudicio, siue permissione Dei. Tu enim consuetus es iam pridem neque laboribus cedere, neque difficultatibus frangi. Sis igitur constans, et communem sortem cum dominis Capitularibus forti animo suscipe. Erit cito, ut spero, dulce, tot casus superatos meminisse. Quid si diutius legationes, aut Ro. curiam se quutus fuisses? An ibi sine laboribus, taedioque multiplici fuisti? Aliter certe sonant literae tuae. Attamen cupio scire quam primum, quo in statu sint res tuae. Quantuluscunque profecto est Cochlaeus, tuus est, et necessitates tuas sibi communes reputat. Noli abijcere animum, si modo res non procedunt uoto tuo, inueniemus duce Deo uiam, qua honestati tuae consulatur. Rescribe quaeso frequentius. Vereor enim me ad has proximas nundinas non affuturum, ut proposueram, ex multis causis, quas connumerare longum esset. Credo matrem meam, et Iodocum meum, quod praestare queant, tibi non denegaturos. In nundinis plura scribam, et mittam. Nunc enim oc cupatissimus sum diuersis laborib. Bene uale, clarissime NAVSEA, et me Reuerend. Dominis Decano et Capitulo tuo commendato. Prior praedicatorum M. Ioannes Dictenbergius, poterit multis opi tulari tibi manuductionibus, si consilio eius, ut suadeo, utaris. ex Co lonia, pridie Calend. Mar. Anno Domini MDXXVI.

GVILELMVS DEI GRATIA EPISCOPVS ARGEN tinen. Lantgrauius Alsatien. Vicarius Maguntinen. Friderico Nauseae S. Theologiae et LL. Doctori, S. D.



page 36, image: s036

REdditae sunt mihi tuae literae, XX Ianuarij missae, uenerabilis et eruditissime uir: necmulto post et alterae, paruo temporis interuallo rursus exaratae. Ex quibus cum satis intellexerim, Senatum de priore sententia decessisse, mutatoque consilio tibi concionandi ius fecisse: nihil sane plus impedimenti relictu uideo, quin utaris tempore, dieque Domini proxima, cuius Ecclesiastico numero titulus sit Reminiscere, fuggestum conscendas. Iam enim mihi dubium non est, quin tibi potestas ista continuo sit mansura. Ex quo enim senatus ultro sic refipuerit, et tranquillitatem urbis ex ea religionis innouatione periclitaturam grauiter, iam perpenderit: omnino certe quiduis de eo supicari animus est, quam crimen inconstantiae protinus in se admissurum. Vtcumque tamen res habitura est, ego tibi nec consilio, nec praesidio sum defuturus, saltem mihiliteris casum esse notum quemuis effice. Debeo id cum Ecclesiae sanctae primum, cuius commodis prospicere teneor, tum etiam tibi, quem non solum summa uirtutum praetantia magnum, sed etiam pij conatus ac propositi ratione commendabilem, perpetuo tueri cogor, uoloque. Vale. Datum Hoesti, die Ve neris, a dominica Inuocauit. Anno post natum Christum MDXXVI.

LAVRENTIVS CARDINALIS CAMPEGIVS REVE uerend. D. Friderico Nauseae, familiari suo dilectiss. S. D.

CLarissime Nausea, accepimus tuas literas ex Maguntia XVI. Martij datas, adiuncto exemplari ad Reuerend. D. Argentinen. Legimus igitur, nec sine dolore, cognscentes tot iniurias insolentia Francofordiensium tibi fa ctas: consolaremur autem te, nisi quis esses sciremus. Hortamur tamen ut pro tua erga fidem Christianam et Rom. Ecclesiam sinceritate, constam tiaque sis infracto animo, et in Deum speres, qui timentes se, suumque prae sidium petentes, nunquam deserit. Atque fortassis ista res in maiorem adhuc tibi laudem et fructum exibit: quemadmodum iam res statim docere uidetur, quod in concionatorem Maguntinum te assumptum intelligamus, et uideamus. De quo magis gratulamur, succesu temporis ma iora consequuturum sperantes, quam de casu isto consolamur. Caeterum scripta tua non hic repetenda nobis esse duximus, quae plena sunt pietatis et integritatis Equidem licet nonnulli sint, qui sectae Lutheranae se iam inseruerint, scimus tamen, et speramus, non paucos inter principes esse, qui antiquum Christianae fidei ritum obseruantes, alios in sua impietate sint cohibituri, prohibiturique, iuuante diuinacle mentia, iramque suam tandem a nobis auertente. Consilium uer tuum, de edictis aduersus Lutheranos euulgandis, nobis gratum fuit. Id quod et ipsi sequimur. Iam enim dudum id agitur a sanctiss. Domino nostro: spesque est, successum mox concilij sequuturum: iramque diuinam, de haeresi ista re belli uindictam abunde sumpturam. Bene uale. Romae, die XXV Aprilis. Anno MDXXVI.



page 37, image: s037

OLIVERIVS BILAQVA SPECTATO PROBATO Q. S. Scripturae interpreti, D. Friderico Nauseae, S. D.

OMnium amicorum charissime, satis tum e domesticis tu is, tum etiam e meis iam perspexi, sicut nec unquam dubitaui, me a te amari. perplacuit autem, quod cum Cochlaeo sis in eadem sententia. Nam quod parochi tui tecum rustice prorsus egerint, mirum non uidetur. Solent enim pessimi semper in bonos pro natura sua desaeuire. Et id forsan consequetur, quod cum te proculcare contendant, eo magis uirtus tua cunctis indies illucescat. Quare gratulandum magis esse tibi iudico, qui sis illic, ubi facilius emergere possis. Nunquam certe desunt, qui suis probatissimis testimonijs hic et alibi Nauseam diuulgent ac nobilitent. Hinc binae isthinc ad D. Simonem Rybeysen huc perlatae de tuo no mine literae, tuam eruditionem, sinceritatem, et apud omnes bonos summam gratiam contestantes. De me ipso quid dicam, nescio. nam quantuluscunque Oliuerius est, tuus totus semper est. De meis autem re bus quod scribam, non habeo: cum eiusdem sint rationis, cuius semper fuerunt: hoc est, nimis aduersae, minus indies secundae. Sed illo nomine maximas tibi ago gratias, quod ad Spirensem illum pro me scripseris, a quo sum hactenus meris uerbis elusus. Quod si ne nunc quidem soluere debitum istud mihi curabit, extremas rationes persequemur. Quanquam soluturum plane existimo. Scribit enim Reue rendiss. communis noster Dominus, quique nunc optime ualet, hac de ipsa re quoque. Non agetur, ut opinor, iam sic, quemadmodum egit hactenus, ut me iam suis, iam alterius literis, tempus prorogando, multa promittendo, nec quicquam plane praestando, deludat. Pergratum igitur mihi facies, si exemplar literarum tuarum mihi miseris: et an Bulla (sic uocant) quae penes me sit, ad conficiendum nego tium suffecerit. Vale, cum Cochlaeo nostro simul, quem meo nomi ne uel millies salutabis. Iterum uale. ex Vrbe, III Maij, Anno redempti mundi MDXXVI.

IOANNES COCHLAEVS CLARISSIMO VIRO D. Friderico Nauseae, L L. Doctori, S. D.

GAudeo mi charissime NAVSEA, uirtutem tuam tam praeclare in tot aduersis nitescere, ac uelut aurum in tribulationum fornace probari. Multis certe mensibus pro te sui anxius, ob uarias causas. Nunc autem, quia audio satis spectata et uirtutem et eruditionem tuam, plurimum gaudeo; tantum abest ut doleam, propter exilium usque adeo benignum et honori ficum. Habes hospitem pro animi (credo) sententia, habes honestam exilij causam, habes Praelatos plebemque Maguntinen. longe beneuolentiores. non te, mi Nausea, poeniteat incepti. Pulchrum et honorificum


page 38, image: s038

est, te nactum esse et praebendam sancti Bartholomaei, et parochiam tam uberem. Vbi pristina redierint tempora, ne dubites, Deus prouidebit: et amici procurabunt, ut honestisimam habeas interim conditonem, donec pacatiora reddantur omnia. Ego breui, uolente Do mino, ascensurus te uisam: non derelinquet nos Dominus. Intellexi ex affine meo, te dominica Oculi egregium habuisse sermonem in Ecclesia Maguntina. Sic perge charissime: non desis gratiae Dei, quae sic operatur in te. Non deerunt tibi amici. Et si omnes te desererent (quod nunquam fiet) Cochlaeolus tuus te nunquam deseret, si quid pote rit. Bene ualeas mi NAVSEA doctissime, et uide forti sis animo nil noui est, si boni uiri, qui pie uiuere uolunt in Christo, persequutionem patiuntur. Plura nunc scribere non possum, propter innumeras occupationes, quibus distringor ac obruor. non opus est ut rescribas mihi, nisi forte sit urgentissima causa. Nam spero ad sestum Palmarum uo biscum esse. Iterum uale. ex Colonia. IX. die Martij, Anno MDXXVI.

IVSTVS DIEMVS, SACRARVM LITERARVM INterpreti D. Friderico Nauseae, praeceptori suo S. D.

TV uero, uir optime, amice mecum agis: quando gratula ris, quod sanitati priori restitutus sim. Ego tibi quoque gratulor de tanto bono, quod a barbaro populo, atque adeo tumultuante, tam foeliciter discesseris, et Bononiam sospes perueneris. Nostra uero profectio, licet male non habueri mus, longe fuit difficillima: (quod ipse asserueris) siquidem in medijs tumultib. uersantes, et in ijs maxime, qui desperationem nobis afferre debuerant, uitae nostrae certi nunquam eramus: nisi quod consilio egregio usi sumus in eo, cum habitum mutassemus, et mercatorum more per omnia pericula tandem Constantiam peruenissemus. Sed ibi paucos dies commorati, ad uocationem serenissimi Principis Ferdinandi Curiam re petiuimus, aeque turbatam in tanta caedis continuatione, consiliorumque, pro tranquillitate restituenda, multitudine, uarietateque. Rursus tamen in quietem redijt. Ipse Princeps enim, diuinitus immissa mente dubio pro cul, passim cuncta composuit: omnibus his ferme abolitis, qui contra magistratum ferre arma, sibique potestatem ipsius usurpare proposuerant, et conati fuerant. Caeterum post tot perturbationes, nos securi non um sumus. Haud enim obscure fertur a spectatae fidei uiris, iterato ru sticos in Sungaudia, Brisgouiaque consurgere, pristinos conatus recipere, uindictamque de magistratu cogitare: murmurantib. interim reliquis rusticis aliarum regionum, sensimque auxilium suum, si succedat, pollicentibus. Emittitur autem contra eos Baden. Comes, summam fiduciam de uictoria praeseferens: incertus tamen est successus. Haec incommoda unde causam sumpserunt, nisi e leuitate Pricipum nostrorum? qui cum prostratis rusticorum proxime cohortibus, capita saeuissime in aliorum exemplum punire potuissent, contenti uictoria paceque esse maluerint, quam in futurum saeueris documentis prospicere.


page 39, image: s039

Videtur omnino mihi, non temere uaticinatum illum Venerum, Germaniam suis uiribus interituram, redintegratoque sub imperium Ro manum uenturam. Sed haec missa faciamus. Omnia stant in diuino arbitrio. Quod me crebras petis literas, equidem scripsissem saepius, si de te, ubi esses, sciuissem. Itaque silentij nostri hactenus nihil omni no causae fuit aliud, quam tuum silentium. de quo cum etiamnum timeam, uolui tam ponderosas tibi mittere literas, ut prolixitas earundem ti bi molestiam a fferre possit, ne posthac possis conqueri, raro nihilque literarum a me, uel argumenti, tibi uenire. Curiam mihi displicere conqueror, propterea maxime, quod utilitatis ex ea uita uideam nihil. conditio nulla datur. ego per me quiequam efficere non possum: breuiter, posteriora sunt peiora primis. Nihil mecum equo ferre licet, addisco nihil, maceror immense. Non quod Dominus Faber intolerabilib. me laboribus oneret, id omnino uerae tibi dicere nequeo: sed quod officrijs solis omne tempus tribuere cogor. Iam igitur primum agnosco stultitiam meam, quod meorum consilio non sim obsequutus: sed omnia aurea in aula esse putans, in hoc pistrinum me coniecerim. Quid autem faciam, cum mutare rem factam cum honore meo non liceatni si ut, quod et alij faciunt, patientia utar, et melioris fortunae flatum expe ctem. Non enim dubito, quin omnia sint prosperiora aliquando futura, et ista difficultas mihi procedente tempore sit futura oblectamento. Nunquam certe sinistra fortuna potest esse perpetua, quin ad alium deflectens locum, moerorem laetitia compenset magna. Vtcumque tamen futu rum est, ego seruire tempori decreui: nec aliud mihi consilium melius esse posse, quod sequar, uideo. Iacobum Apocellum, consobrinum meum, Ro mam ueniens, si nondum uenisti, saluere multum iubeto. Sed caue mul tum illi de me quidem, meoque nunc isto animo referas. Ipse enim esset peracerbas illico mihi missurus literas, et in me uehementer inuectu us, quod animo potius meo, quam ipsius consilio obsequi maluissem. Praeterea conaretur mihi persuadere (ut est ingenio ad istiusmodi suadelas apposito) redirem ut Romam, secumque uiuerem, nec tantis ultra expositus manerem molestijs. In quo cum honori meo minime consultum sit futurum, et ego propterea consilio isto renunciarem, perpetuum in me ipsius stomachum excitarem. Ipse se a me contemni, ille me praefractum essc, ille non amplius se mihi uel consilio uel praesidio pro futurum clamitaret. Et, ut summatim dicam, omnem a me plane gratiam tolleret, ut posthac neque propter consilia, neque propter auxilia, mihi refugium ad ipsum esset. Qum autem ille diues sit, et bene habeat non ignoras. Itaque tanto malo circumuenirer, ut omni consolationi locum plane non relicturus essem. Sed nimium iam sum nugatus, et tibi plus satis occupato obstrepui. Ignosce quaeso; studium erga te meum, loquacem, non ingenium fecit. Vicissim tibi liberum facio, quaeuis, et quantum libet, in epistolis tuis effundere. Noua uero quae scio, haec sunt. Episcopum Salisburgensem, concordia


page 40, image: s040

facta, ab obsidione liberatum esse, manereque episcopum, cum omni iure priuilegioque in conditione pristina. Vale, mihique quod aliena manu scripserim ista, ignosce: cum id non negligentia, sed mul tiplex occupatio facere compulerit. Ex Tubinga, V. Idus Sepemb. Anno a nato Christo MDXXVI.

F. PETRVS EX CREVTZENACH, EXIMIO SAcrae paginae, tum L L. doctori, Friderico Nauseae, S. D.

QVemadmodum Cananaea illa desiderio misericordiae di uinae exclamauit, ut uesceretur micis, quae caderent de mensa Domini: ita et ego Reuerend. NAVSEA exclamo, desiderans fieri particeps uel micarum, ob indignitatem meam, de pulcherrimis tuis hoc tempore concionibus. Audio enim miras ipsarum a pijs cunctis laudes, ut omnino tempus istud solenne Paschatis sacrosanctissimi, magis pie collocaturus mihi non uidear, quam lectione earum. Quoniam igitur cum summa sacrae scripturae notitia, semper est coniuncta pietas: ego te reuerenter oro, uelis exempla rium tuorum, conciones istas continentium, mihi copiam facere, meque pio illo beneficio non dedignari. Quicquid ego precibus meis in auctionem scientiae istius per spiritum sanctum penes Deum prae stare potero, libenter et assidue praestabo. Vale foeliciter, ex Carthusia Maguntina, secunda Aprilis. Anno salutis nostrae MDXXVI.

IOANNES A VVIRSPERG, DECANVS EYSTET tens. Friderico Nauseae, doctissimo uiro, ac legum D. consultiss. S. D.

EX quo cum serenissimi Principis Archiducis Austriae li teris per Bernum Norinbergensem, Francoportum quaedam ad me transmisisti, nihil adhuc de tua Dominatione accepi, eoque nomine miror: praesertim cum paulo ante D. Marquardus a Stein, Augusten. Praepositus, te in concionatorem Maguntinum esse acceptum, mihi scripserit. Sed de eo tibi pluribus gra tulabor, cum tuas literas, quibus etiam fructum et conditionem mihi significaueris, habebo. Nunc cum nec reuera multum temporis ad scribendum habeam, nec de honore isto circumquaque certus sim, quie scam. Itaque Vale. ex Eustadio, die VII. octob. Anni MDXXVI.

VVALTERVS A CHRONBERG, DOMVS FRAN coportuen. Procurator, Friderico Nauseae, L L. doctori, S. D.

NOn mihi dubium est, Honorande D. Doctor, in memoria te habere, ea quae proxime de mandatis Generosi et illustris Domini nostri, Teutonicae professionis magistri, ad iter Romam uersus pertinentia tecum egi, recipiente te in deliberationem talia omnia. Cum igitur hinc ad comitia Spirensia mihi proficiscendum sit, et de breui reditu ad uos meo plane


page 41, image: s041

desperem, te magnopere rogo, uelis sententiam tuam, seu propo situm mihi notum facere, quo posthac habeam, quid illustri Domino nostro referre possim. Scio enim, quid transcgerim, dicendum fore. Obsequium ego uicissim, diligenti perpetuoque studio erga te remune rare connitar. Vale, ex Francoportu. VII Septemb. Anno MDXXV.

IONANNES BRVNVS EGREGIO VIRO FRIDERIco Nauseae, L L. Doctori, S. D.

ACcepi binas eodem a te tempore literas, ult. scilicet Septemb. utrasque Bononiae: unas decima, alteras XX Augusti datas. Ex quibus intellexi, te molestius ferre, quod Dominus Conradus Glaser adeo multum cum pecunijs moretur, et ducentos tuos aureos possidens, nil in hanc diem transmittat. Verum ille, cum literis hac de re esset a me appellatus, retulit iam L. aureos nummos per Fuggeros esse Romam a se tibi curatos, et XXII Iulij in mensa ipsorum depositos. Vt autem reposceres et au ferres, iam tertio tibi perscripsisse. Porro scribis e re tua tibi uideri, ut aliquo honesto loco te constituas, et munus aliquod suscipias: pu ta, uel parochiam Francoportiensem, uel praedicaturam Maguntinam, uel suffraganeatum Herbipolensem. Et petis, ut consilium meum tibi communicem. Iam facerem quidem, quantum in me esset, promptissime hoc ipsum, tibique pluribus sententiam meam declararem: nisi ipsum te melius, quid potissimum sit, perspicere posse iu dicarem. Nam si natura te compositum ad concionandi munus exi stimas, et sentis, siue iam doctrinae, siue eloquutionis accessio sit, nihil aeque pro re tua facies, atque si praedicaturam Magunt. subeas. Et tamen multum quidem haereo propterea, quod extra tale munus ultra refugium et receptaculum uitae tuae non habiturum te prospi ciam. Suffraganeatum autem nescio quibus rationibus obfirmem: quem casibus et accidentibus tantum niti scio. Et ita quidem ni ti, ut iam, porroque, honoris parum, commodi non multum contine resoleat. Tenes enim statum Ecclesiasticum hoc tempore, quanquam te meliora sperare scribis., Ego certe nihil minus existimoquam nos in pristina restitutum iri. Fuit enim multum diuque apud nos hoc nomi ne D. uester Cardinalis omni diligentia, nec consilio minore usus. Quantum autem effecerit, res ipsa docet: tantum nempe, ut ego qui dem plane existimem, nisi Papa cum Caesare, proximis hisce comitijs consultius et enixius, quam hactenus rem egerit, sit acturus, Ecclesia sticum statum alio more, alijs praescriptis futurum. Quamobrem uidetur mihi quidem optimum, te adhuc annum aut biennium illic in Italia permanere, donec tempus aliquid tandem constituendi facultatem ferat. Scripsi uero hactenus ad te saepius: sed an tu literas acceperis nescio, nisi quod ex silentio tuo te non accepisse conijcio. Quod si est, scias triginta quinque aureorum illorum nomine te mihi liberatum esse.


page 42, image: s042

Postremo de seditione rustica circa Bambergam, Herbipolim, Maguntiam, et alias regiones hactenus foede debacchata, non dubi to quin acceperis. Omnino talia inde accepimus incommoda, qualia multis annis nullis modis obliteraturi simus. Dominus Deus dignetur omnia, non secundum spem nostram agere, sed citius gratiae suae donis talia compensare, quam nos opinemur. Tu bene uale. ex Bamberga, ult. Septemb. Anno Domini nati MDXXV.

CONRADVS RVKERVS FRIderico Nauseae, S. D.

PAratitla una cum literis tuis accepi, quas extemplo cum perlegissem, de eo, de quo tibi me dubitare perscripsi, satis congnoui, nec quicquam porro dubito. De munere uero (sic enim melius quam munusculum appello) gratias ago tibi maximas: omni modo uicissim recompensaturus. Videre mihi licuit in eo libello stilum ornatissimum, res pondere magnas continentem: breuiter, omni laudis genere cumulatum. Cum enim pluribus mihi scribere, tempus non sit, in genere sic mihi pronunciandum est. Quare scias, mihi Enchiridij loco fore: eum me lecturum, perlecturum, et citra taedium quidem sic in manibus uersaturum, si quando negotia molestiam animo incusserint, eam lectione ista ut propulsem. Tu foelix uale: cui me totum dedo, commendoque. Ex Aschaffenburgo, die XVIII Feb. Anno MDXXV.

EBERHARDVS SCHIESSERVS DECANVS, CELEBERrimo uiro Friderico Nuseae, S. D.

CVm proxime librum Iodoci Clitouei, quondam Fabri Sta pulensis discipuli, contra Lutherum scriptum misissem, statim recepi a te literas querelarum iustissimarum plenas. Sed obsecro, sis forti constantique animo. Dabit Deus his quoque finem. Si tamen animus esset in alio loco similiter tale munus subire, haberes hic Maguntiae quietissimum locum, cum pari honestate coniunctum. Quare tu quicquid factu opus uidebitur, constitue. Ego literas ad D. Spiegellium procurabo, et id quod mireris, dudum de te ultro addam. est enim mihi familiarissimus alioqui. Cogor autem esse breuis, angustia temporis. Ex Magun. VII Sept. Anno Christi nati MDXXVI.

EBERHARDVS SCHIESSERVS DEC. PRAES TANtissimo uiro D. Friderico Nauseae LL. D. S. D.

NOn molestus fuissem tibi ineptijs istis, ornatissime colendissimeque Domine D. nisi accepissem, te in munus et officium concionandi a nostratibus esse receptum. Facere enim non possum, quin successum istum et fortunam tibi gratuler: identidem imprecans, ut hoc tibi foelix et prosperum sit. Quamuis autem ipse plurimum desideraui, et egi hoc ipsum, nempe


page 43, image: s043

ut tu in concionatorem nostrum Magun. asciscereris. tamen es aliorum iudicia uotis meis accedere, laetari cogor. Tu istam gratulationem meam boni consule, et in bonam partem accipe. Quacunque in re, in posterum tibi et tuo honori prodesse potero, faciam quam lubentissime. Debeo enim cum tuis id uirtutibus, tum etiam in me meritis. Si uero nil (quod sane non puto) prorsus potero, uoluntatem pro reipsa accipies. Sed iam saris nugatus sum. Tu importunita ti meae ignosce, meque te amantem redama: et tibi cum omnibus facultatibus patentem, pro tuo libito require, omni tempore pro uiribus lubentissime profuturum. Ex Maguntia, XII Calend. Feb. An no Domini MDXXVI.

EBERHARDVS SCHIESSERVS CELEBERRImo uiro, D. Friderico Nauseae, Plebano et Canonico Francoportiensi, Domino et Praeceptori colendissimo, S. D.

POst debitam commendationem: Nudiustertius pro ali qua anxietatum tuarum subleuatione hortatus sum te, ut si Francoportienses uocationi tuae resistere, et pseudo praedicatorum doctrinae obsequi pergerent, tu excusso de pedibus puluere, te ad nos conferres, et domum meam ingredereris, rebus omnibus meis tibi communibus futuris. nunc id etiam consulunt grauissimi uiri, et praesertim in spiritualibus Vicarius, et Fuldanus Abbas, Doctores: adstipulatur Christofferus de Gabelentz cantor ecclesiae Maguntinae. Vacat autem locus concionatoris hic, cui annexa est praebenda Archiepiscopalis in eadem ecclesia: cui pa rum bene praefuerunt, quos nosti. Caueas tu omnino ne, cum apostatae esse uelint, illis praedices. Melius enim est nunquam incipere, quam inceptum turpiter deserere. Si licuerit, ad nos solatij saltem gratia descende. Et bene Vale. Ex Maguntia, XXIIII Feb. Anno Domini MDXXVI.

EBERHARDVS SCHIESSERVS EGREGIO VIRO D. Friderico Nauseae, Praeceptori colendiss. S. D.

CEleberrime uir, praeceptor colendiss. non onerassem te his literis, nisi intellexissem te illic hodierna die ad concio nem peragendam esse admissum. Cuius foelicem concionem esse precor. Dederam ego ultimis binis meis literis consilium. Gloriosior tamen esset in apostatas illos triumphus, si sic permanere tibi illic contingeret. Tabellarius autem iste ex Bamberga ueniens, me accessit. Itaque si quid scribere uelis, ad te eum procuro. Qui, si aliquo pacto fieri poterit, ad nos accedas. Et interim felicissime ualeas. Ex Maguntia, XXV. Februarij, Anno salutiferi partus MDXXVI.

EBERHARDVS SCHIESSERVS VENERABILI uiro, D. Friderico Nauseae, LL. consultiss. S. D.



page 44, image: s044

POsteaquam heriper clauigerae meae genitricem libellum quendam Antilutheranum tibi misissem, scripsisti te alios quoque eiusmodi libros recepisse. Caetera quae tu per calamitatem pateris, patienter sufferas oro. Dabit Dominus omnipotens his finem. Alioquin posses hic (meo iudicio) habere pacificum et quietissimum locum Concionis in Ecclesia Maguntinensi. Quare si recipere noluerint pacem Francoportienses, ex cutien di erunt pulueres pedum, in testimonium illis. Literas in locum suum fideliter et accurate destinabo, et de meo, quod pertinebit, addam. Significaui pariter hodie Cochlaeo aduersitates, quas pate ris propter Christi doctrinam. Valeas diu. Propter diuinum officium cogor esse breuis, pluribus agam postea. ex Maguntia, XXVIII Februarij, Anno MDXXVI.

IOANNES BRVNVS EGREGIO VIRO D. Friderico Nauseae S. D.

STudium et obseruantiam praemitto. Venit ad te GEORGIVS NAVSEA, frater, domus industriam inspecturus, atque etiam fortassis de rebus nonnullis tecum col laturus: ut rediens illud gaudium, quod parentes ex ipsius de te expectatione fouent, confirmet, augeatque. Caeterum de Romanis rebus in confesso iam omnib. est, quam calamitosa fortuna ut bem caeperit, teneatque. Quare cum autoritas summi Pont. usque eo iam diminuta sit, periculum est, ne quorundam arbitrijs res ecclesiasticae statuantur. Quod si fiat, certo certius est, nos nostramque dignitatem pessum itaturam. Dominus tamen Deus ex sua potentia, qua tempus nubilum potest ex improuiso serenum reddere, dignetur omnia in melius conuertere. Te, ut mihi per fratrem rescribere uelis, oro: non tantum de ijs rebus, quae se in dioecesi uestra exhibent: uerum etiam de ijs, de quib. iam mentionem feci, omnia mihi cognoscere iucundissimum erit. Orationem uero tuam Reuerendiss. Domino nostro exhibui: quam singulari cum iucunditate legit. ut ego quidem gratias tibi agam, quod ea mihi causam exhilarandi ipsum sic praebueris. Vale tu cum tuis omnibus prosperrime. ex Bam berga, XI Iulij, Anni MDXXVI.



page 45, image: s045

EPISTOLARVM MISCELLANEARVM, AD FRIDERICVM NAVSEAM BLANCICAMPIAnum, Episcopum Viennen. singularium personarum, Liber tertius.

ALBERTVS ORDINATIONE DIVINA SACROSANCTAE Romanae ecclesiae Tit. S. Pet. ad uincula Presbyter Cardinalis, Magunt. ac Magd. Episcopus, Elector primas, Admin. Halber. Marchio Brand. D. Friderico Nauseae, Doctori ac Ecclesiae nostrae Magunt. maioris conciontrori, S. D.

HONORABILIS ac dilecte, literas tuas una cum opellis industria tua congestis, quibus orationem ad Ecclesiasticam synodum factam titulum imponis, grato sane accepimus animo. Tibique pro eo munere gratias immortales referimus, hoc animo ut compensaturi aliquando simus. Quod autem literis ad nos binis tuis non responderimus, copia negotiorum, quibus inuoluimur, fuit im pedimento. Faciemus igitur, ut non esse nos obli tos earum intelligas. Caeterum de impudentissimis illis duob. apostatis ex ecclesia Francoportiensi submouendis, equidem in eo ita laborauimus, ut nemo nobis omnino crimen desidiae possit impingere. Nunc etsi succesus non respondit, speramus tamen eos breui praemium suum accepturos. Postremo, quod ad sustentationes tuas pertinet, scias nos in memoria te semper habituros, propter merita ista tua in nos et omnes nostros. quoniam nunc occasio se multa nobis offert id in praesentia praestandi. Bene uale, pergeque ut coepisti, apud homines gloriam, apud Deum uero tantorum laborum mercedem tibi collocare. ex Aschaf fenburgo, die XXVIII Octob. Anno post natum Christum MDXXVI.

MELCHIOR CLARIVS FRIDErico Nauseae, S. D.

LIcet ego nihil eiusmodi de te simmeritus, ornatissime uir, ut merito me amares: tamen me suauissimis literis, omnisque eruditio nis plenis refecisti. Quod quidem tam in me moria mihi resedit, ut nunquam sim prorsus obliturus. Atque uideo nihil a perpetuo ingenio tuo te facere alienum. Es enim adeo minimis et summis idem, ut non possim satis demirari. Omnes pari amore prosequeris, nulli molestus, comis, humanus, tempori commode seruiens. Non est, scio, uerborum meorum, satis explicare istas uir tutes, ac tibi propterea Encomium decantare. Sed facere non potui, quin affectum declararem quoquo modo meum. Eadem de causa, cum officia in me tua perpendam, facio, quod haec insulsa carmina tibi mitto. Quiduis enim committere malo, quam uel immemor, uel ingratus a te uideri. Suscipe igitur, et in bonam partem accipe. tempus dabit meliora.

Non aurum, nec opes, te non ambitio uexat,
Vnica seduirtus est tibi clara comes.


page 46, image: s046

Vnde tibi liuor nec ualde nocere malignus,
Nec poterit factis mens inimica bonis.
Euterpes habeas nomen. Te factio sola
Lutheri turpis, sentiat esse uirum.

IVSTVS DIEMVS ORNATISSIMO VIRO D. FRIDERIco Nauseae, Concionatori Maguntinensi dignissimo, S. D.

BReuem esse me, celeritas abeuntis nuncij cogit: ad rem igitur accedam. Primum quidem certa sunt apud nos ista, D. Georgium de Fronsperg, Venetos Papisticosque confligasse, caesis internicione plus quam uiginti duobus milibus: eoque plerasque Italiae ciuitates deditionem cogitare, Pontificemque ipsum ac Venetos quaslibet pacis conditiones admittere. Scio equidem, scripsisse me antea haec tibi, sed incerta erant omnia. Nunc certo certior res est. Etenim Princeps ipse Ferdinan dus haec Margaretae Reginae nuncianda curauit, et literis ad alios Principes id fieri mandauit. Cochlaeum meis uerbis saluere iubeas, et reliquos, si qui sunt amici mihi. Quod si scribere uolueris, fac literas ad Conradum Regium mittas, quo cum familiariter sum. Mutina a Caesarianis est etiam expugnata. Caesariani totam praedantur Italiam, castra mouerunt ad Bononiam. Ciuitates Italiae magnum pondus argenti offerunt, sed recusatur a ducibus. Omnia ferro igneque aguntur. Vale mi Naus ea, ac rudes hasce boni consule literas. Raptim, Spirae. IIII Ianuarij. Anno redempti mundi MDXXVII.

IOANNES FICHARDVS DOCTISSIMO VIRO Ioanni Cochlaeo, Sacrarum literarum Doctori. S. D.

MAgno mehercle cum gaudio tuas accepi literas: sed longe cum maiore legi, relegique. Tantum enim me oblectabant, quantum plane nunquam alias: ut uerbis con sequi non possim. Proinde poenituit me miris modis, quod ad tantum uirum non scripsissem, et ut ipse prius ad me scriberet commisissem. sed fecit illud summus meus pudor, et non ignotae mihi tenuitatis in Latina lingua timor. At Deum immortalem: quantis melaudib. oneras? Sed lapsus sum, ornas dicere uolebam: quantum extollis? ut ego magis humanitatem admirer tuam, quam eruditionem iam laudem mecum meam. Tametsi iam adducor, ut omnino non temere tantum tribuere te mihi iudicem. Solet enim uanitas a tantis uiris abesse, nihilque minus faciunt, quam ut solummodo turpiter assententur. Itaque tibi summas ago gratias, pro ista beneuolentia et humanitate tua: daboque operam, ne frustra mihi tanta et tot ascribere uideare. Nunc enim quid aliud repen dam, non habeo. nisi forte par pari me referre uelis, et uicissim tibi nunc Encomium canere. Sed id non ullo modo uelis, nec etiam praestare


page 47, image: s047

sit mearum uirium. intermittam potius, quam in eo, quod nolis, tibi ut gratificer, et me satis deridendum propinem. Porro quod FRIDERICO NAVSEAE nil scripserim, ne mireris, cum idem me retinuerit, quod ut ad te non scriberem fecit. Verebar enim, ne meae apud illum literae eo magis essent inacceptae, quo minus erant petitae. Nolui insuper tanti uiri sanctissima studi interpellare. Gau deo sane si haec uera sunt, sicut nec ambigo, quae de te NAVSE Aque scripsisti: unica Epistola me duos mihi integerrimos doctissimosque uiros reddidisse deuinctos. Foelix ego: sed epistola foelicior, quae cum mihi numquam arrideret, alijs in tantum arriserit, ut quar ta Luna natam dicere possim. Bene uale, uir optime, teque nobis in columen serua. Quod respondere nostris ineptijs ne grauari uelis, te rogo. Gratiam tibi sum habiturus maximam omnique officij genere perpetuo prosequuturus. Tuo me, patremque, NAVSEAE commenda. scripsi enim illi: sed ut a te curentur reddi, summe rogo. Vale interim uir integerrime. Francoporti, ex aedibus paternis, pridie Nonas Octobres, Anno a Christi natiuitate MDXXVI.

IOANNES COCHLAEVS CLARISS. VIRO D. FRIDERIco Nauseae, pietate peritiaque nulli secundo, S. D.

OPtime ac humanissime Nausea, quod nondum es huc uocatus (quod sciam) non te mordeat et contristet. non enim tam iucunde hic agitur, ut nolis isthic degere. Praedicant Lutherani duorum Principum concionatores, adhuc magno populi applausu, accursuque. Multi optant te hic esse, quod et ego pro non uulgari meo solatio fore sperarem. Vereor tamen ne forte et maior tibi hic molestia cum labore, quam honor et utilitas, reb. ita stantibus, futura sit cum istic summo cum honore et utilitate interim concionari possis. Hic enim festis diebus mane Faber, post prandium Minorita ambonem occupat. Forte uelint te ad dies feriales amboni tradere. At illis diebus, uel labo ribus multitudo dedita est, uel Lutheranos audit. Nollem igitur tibi, ulla occasione, auditorij honorem decrescere. Quod si me non fallit prospectus, maius habes isti cauditorium, quam habeat hic uel Faber, uel Minorita. Ne ergo discrucieris animo, quod tardius uocaris: uellem tamen uocari te propediem, ut antiquos patronos tuos alloqui possis, Dominos de Schuartzemberg, Christophorum et Paulum, cum quib. hodie pransus sum in Curia Reuerendiss. domini Herbipolensis, et hoc sero eorundem hospes ero in domo ipsorum. Dona ui ante triduum D. Christophoro Homilias tuas. D. etiam Reueren diss. nostro Decano Maguntinen. item Reuerendiss. Dnno Argentinen. et D. Iacobo Spiegelio insigni iurisconsulto. Nesciebam tamen Reuerendiss. domino Magun. a te scriptum esse de libri donatione: non ergo ei dedissem, nisi expostulasset. Quia duo, quae dedisti, iussu tuo tradidi


page 48, image: s048

Domino Reuerendiss. Argentinen. et Domino Iacobo Spiegelio. Exemplar uero compactum, simul cum literis honorifice praesen tatum est a Fabro, nostro serenissimo Principi. senties uero propedi em, quid profuerit per Fabrum praesentasse. De Heluetijs constans fama est, XII Cantones conclusisse, renouato foedere, pro fide Catholica ubique in terris eorum conseruanda, reiectis Lutheri et Zuinglij dogmatibus. Ego domi esse mallem, quam hic. magis enim angulos quam aulas quaero. expectandum tamen erit diutius mihi, uel inuito. Bene uale, Nausea mi charissime. Commenda me Reuerend. Do mino Decano, si dabitur occasio, et uicino tuo D. Praeposito, ac familiae tuae. Ex Spira, II die Augusti, Anno MDXXVI.

IVSTVS DIEMVS, ORNATISSIMO DOCT. DOmino Friderico Nauseae, Concionatori Maguntino S. D.

QVi literas hasce tibi reddit, ornatissime Nausea, sit tibi summe commendatus. Est enim eius ingenij, eius erga me officij, ut nihil antiquius habere debeam, quam eum, ubicunque possim, prouehere: neque solum mea causa facturum te intelliges, si hominem beneuole susceperis, sed etiam tua. Solet enim doctissimos quosque, maxima etiam obseruantia perpe tuo prosequi. Cum autem inter illos et te esse, non solum ex me, sed etiam e fama, quae mirum dictu de te passim increbrescit, sciat, cupit in tuam peruenire noticiam, quo grata fore possint omnia sua in te stu dia. Qua in re quidem non indignus omnino uidetur, quem complectare. Poteris enim iucunde ipsum multis in rebus audire. Quantum certe iudicio possum ipse sequi, cognitionis alicuius, in honestis doctrinis esse mihi uidetur. Sed ut maxime non sit, hoc uno nomine, quod in me officiosissimus, in omnes autem doctos optimi sit animi, commendatum tibi satis fore spero. Sensum enim tuum probe scio: tum etiam animum tuum, quiduis mea causa facturum, non ignoro. Iam igitur, ac si praestitisses tibi me uicissim, quauis in re, satis et prolixe gratificaturum promitto, recipioque. Vale foeliciter. ex Spira, VII. Martij. Anno MDXXVII.

F. ANDREAS PLACVS MAGVNTINVS, INTEgerrimo uiro D. Friderico Nauseae, Conc. Magunt. S. D.

HActenus, doctissime Nausea, lupum (ut aiunt) auribus tenui: hoc est, nec literarum intermittere officium, nec omnino facere, propter inscitiam mihi bene notam me am, uolui. Nunc uero mihi diutius imperare non potui, quin ultro tibi scribam, teque tuae humanitatis omnibus exhibitae admoneam. Cupio enim tecum noticiam contrahere, unusque tuorum amicorum esse. Nec mireris causam. Causa est, et uerissima, et etiam omnium plane iustissima. Nuper cum circa exaltatae crucis solennitatem


page 49, image: s049

Maguntiae essem, contigit ipso die S. Matthaei te concionari, meque teconcionantem audire. Mox ipse perculsus insigni tua facundia, insigni sacrarum literarum doctrina, cum, an tu de quo audiuissem, esses, interrogassem, esseque comperissem, nihil prius me facturum cogitaui, quam ut te tantum uirum, quoquo modo mihi amicum redderem. Quia uero nulla ratione alia id fieri posse uidebam, quam literis: etiam nec hunc modum, licet mihi supra uires positum, omit tendum duxi. Non enim sum nescius, quam alienus sim ab omnium bonarum artium scientia, quamque tui in nulla prorsus facultate similis. Equidem cum proxime tuae doctrinae gustum fecissem, teque concionantem ab initio ad exitum plene audiuissem, hoc iudicium cum apud me ipsum, tum apud omnes alios alibi, cum summa tui nominis (absit assentandi suspicio) feci commen datione, ut nihil ab ullo posse Christianius, nihil unquam grauius, nihil perfe ctius, nec omnino disertius proferri iudiciarem. Gaudereque eo nomine Maguntiam debere, quae prae caeteris omnibus urbibus tantum tantaeque admirationis uirum consequuta foueret. Tuae igitur humanitatis est, expe ctationem meam explere, ac id, quod de te pro mittam, mihi amanter praestare. Praestabis autem, si literis tuis, quae mihi magni loco muneris futurae sunt, in amicorum tuorum numerum me acceptum docebis, ac beueuolentia futuro tempore prosequutus fueris. Sed id cum te facturum non dubitem, ne meris nugis obstrepam tibi, uanasque prorsus has esse faciam literas, affectum temperabo, finemque scribendi faciam. Prius tamen ex beneuolentia te summe cohortatus, uelis in hoc animi tui laudatissimo proposito, studioque prouehendi Christianam religionem constanter persistere: cunctaque, sicut facis, coepta tua ad Christi gloriam augendam dirigere. Tum demum uera te manebit gloria, uerus honor, uerae opes, uera uoluptas, omnia bona continens. Quicquid ex hoc mundo est, breue, malum, fragile est: itaque quod mundanis rationibus comparatur, eiusdem effectus esse cogitur. sed quod ex spiritu est, solidum, uerum, aeternum est: itaque etiam quod ratione spirituali nanciscimur, re uera nanciscimur. Manet igitur te, doctissime Nausea, perpetuus et solidus honor: quoni am tuis actionibus inseruis soli Deo, nec temporalia curas. Saltem firmus in hac mente sis, et nullius hominis persuasione te deduci patiare. Scio enim uarias a Diabolo tentationes, omnibus qui re ctam uiam sequuntur, et mundo ualedicunt, existere solere. Sic noster Lutherus a recta uia deflexit, cum reluctari non ualeret. Sed commodum succurrit mihi: Librum quendam de obitu Georgij concionatoris Hallensis emisit, arrodens Maguntinos nostros patres. Itaque si propugnare causam nostram animus est, hic occasio optata magnaque datur. Vale, meaeque importunitati humaniter ignosce Ex Limpurgo, XVII Cal. Ianuar. Anno post natum Christum MDXXVII.



page 50, image: s050

ALBERTVS DEI GRATIA S. R. E. PRES. CARD. Arch. Mag. Elector primas, Honorabili uiro, Friderico Nauseae S. D.

OBseruabilis, erudite, dilecteque noster: Quoniam inter alia negotia, quae in comitijs istis discutienda sunt, etiam. res Lutherana uersabitur: et nobis maxime, qui sacrae Rom. Ecclesiae Cardinalatum, in Germania etiam Pri matum cum Electura tenemus, necessarium sit doctis magnisque uiris instructos esse, clementi petitione rogamus, uelis huius temporis spacio domi te continere, nostrisque rebus usui esse. Certum enim nobis est, quod te simus accituri, tuoque consilio, doctrina, opera, in se dandis istis ob religionem dissidijs usuri: cum quid praestare possis, et cuiusmodi uir sis, partim nostromet experimento, partim aliorum relatione non ignoremus. Sis igitur interim intento pijs rationi bus et meditationibus animo, constanter inuigila, ne pariter et in causae et in nominis nostri periculum aliquando incuria ueniamus. Hoc uicissim studium, nos omni beneficiorum genere, perpetuo cumulate libenterque rependemus. Vale, Aschaffenburgi. Pridie Idus Ianuarij, Anno MDXXVII.

ERASMVS ROTERODAMVS ORNATISS. Friderico Nauseae ecclesiastae S. D.

MIhi iam nuper exciderat datus annulus, quanquam non exciderat animo Fridericus. Nae tu dignus es maximis, qui sic attollas minima: rectissime iudicans, si munusculi precium animo utriusque metiaris. Opto in omni um sanctissimo negocio feliciter uerseris, nusquam oculos a Christo dimouens, ut illi tota cedat uictoria. Nec enim magni refert, opprimi Lutheranos, si uictoriam intercipiant Pharisaici quidam, qui gulae uentrique seruiunt, non IESV CHRISTO. De Roma diri rumores afferuntur. Qui siue ueri sunt, siue falsi, nullam uideo spem pacis inter Monarchas. Sed Christus omnia uertat in bonum exitum, utinam mature. Hoc scripsi, ne diceres nihil esse rescriptum. Non enim uaca bat pluribus. Bene uale, Nausea charissime. Basileae, postridie Pentecostes, Anno MDXXVII.

IOANNES FABRI IVXTA PIO AC ERVDITO uiro D. Friderico Nauseae, S. D.

ACcepimus literas tuas, mi Nausea, quibus scribis, parum pro animi tui sententia actum esse in quibusdam a Prin cipe. Id quod et mihi minus arrideret, placeretque, quem tantopere ob uitam, eruditionemque haud uulgarem multum complexus sim. Sed ego mi Nausea, quantum mea conditio potuit, res tuas optime curatas uolui. Nec quicquam in causa


page 51, image: s051

fuisse quo minus ex sentenia tua conficeretur negotium, uideo, quam illud, quod obscurius tua produxeras, ut nos aliter de tuo sensu con ijcere non potuerimus. Tantum autem abest, ut diligentiam in nobis desiderari passi simus, ut etiam maiora si nobis exequenda scripsisses, omnino transacturi fuerimus. Quanquam nondum res incommodi multum habet. dabimus operam, ut quoquo modo emendetur. Saltem ne posthac incuria tua nobis obsit. Sum enim is in omnibus tibi, mi Nausea, quem et amicissimum esse, et tui studiosissimum experiri debeas. Vale, Spirae. XXVIII Augusti, Anno MDXXVI.

IOANNES FICHARDVS, DOCTORI EXIMIO Friderico Nauseae, Domino suo S. D.

QVod hactenus ad te nihil literarum praeter unam episto lam miserim, potest omnino a me excusari: sed quoniam a me non requiris, intermittam, et ad epistolam tuam ueniam. Cui si non rescriberem, inexpiabile me crimen commissurum putarem: quippe qui non epistola, sed longe doctissima oratione ad scribendum prouocatus fuerim. Quam igitur ea nobis grata fuerit, quantum delectauerit, non scribere necesse habeo. Erat sane, ne multa dicam, Nauseana: id est, arguta, grauis, elegans, et splen dida, suisque colorib. illustris, nec non suis referta uirtutibus: adeo ut uix sit, quem non tanta orationis amoenitas possit capere. Nec im merito doluit ille, se non interfuisse, qui tantae uoluptatis expers fuit. Quod si mihi, ut Midae quondam, optandi copia daretur, in primis certe optarem, me Nauseae eloquentia, cum tanta eruditione ac elegantia dotatum esse: licet in tot tamque locupletibus argumentis uide atur quasi de industria [gap: Greek word(s)] . Porro non mihi tu, sicut spero, in dignaberis, quod pro oratione prorsus splendida, magnificaque hoc tam ineruditum, rudeque transmittam epistolium, et plane [gap: Greek word(s)] Cum secundum Tibulli sententiam,

Quod si deficiunt uires, audacia certe
Laus erit, in magnis et uoluisse sat est.

animo res aestimanda sit. Faciam tamen, ut posthac [gap: Greek word(s)] scribam. Vale uir optime. Francoporti, VIII Cal. lunij. Anno post M D. uigesimo septimo.

IOANNES CHOLERVS PRAEPOSITVS ECCLEsiae Curien. Canonicus S. Mau. Augustae, Venerando ac egregio uiro D. Friderico Nauseae S. D.

PRaestantissime domine Doctor, literas hasce R. D. Ioan nes de Vuirsperg, Eystetten. Ecclesiae Decanus, tibi ut transmitterem scripsit. Id quod et facio: mihi subinde gratulans, quod hanc occasionem ad noticiam amicitiamque


page 52, image: s052

tuam perueniendi, sum consequutus: et ad eum scribendi, causam nactus. Cuius egregias animi dotes, sinceramque fidem, et religiosum Christiani hominis animum mihi per multos praedicatum ada mauerim, et summopere fuerim ueneratus. Cupio igitur numero tuorum adscribi: habeboque gratiam Domino Decano statim, si te id mihi non recusare intelligam. Quod fiet, cum mihi te rescripsis se uidero, nostramque beneuolentiam firmam esse uelle, literis intelle xero. Idque ut facias, etiam te rogo. Quicquid enim tibi facere, tibiue prodesse potero, faciam sane perlubens, nihil excipio, nec ingenium studiumque meum, tametsi perexiguum. Vale feliciter, Data Augustae, pridie Calend. Ian. Anno MDXXVII

LAVRENTIVS CARDINALIS CAMPEgius Reuerendo familiari suo D. Friderico Nauseae, Legum Doctori, Concionatori Magunt. S. D.

CHarissime NAVSEA salue. dudum apud dominum Schlachek, nobis etiam tuis literis commendatum, unas, mox die XIIII Maij et alteras accepimus. Quae de tua igitur expectatiua commutanda scribis, intelleximus: retulitque Iodocus noster, iam superioribus diebus admonuisse te ip sum de ijs, quae ad negotium necessaria forent. Proinde intellecta uoluntate tua, omnem operam nos adhibebimus, ut tibi promisimus, ne tibi defuisse uideamur. Porro etiam fuit grata tua commen datio pro Domino Cochlaeo scripta, praecipue quod ad Canonicatum S. Victoris ipsius pertineat, eoque illi simul scribimus. Libellum tuum de uerbo diuino differentem, cupide accepimus, unumque exemplar Do. Veronensi misimus. Ad reliqua literarum capita non necessarium uidetur respondere. Tantum tamen habeas, omnia nobis cognitu fuisse gratissima. Reuerendo domino Datario te fecimus commendatissimum. Vale. Datum Romae, XVII Maij, Anno MDXXVII.

IOANNES COCHLAEVS CLARISSIMO DOCTISsimoque uiro D. Friderico Nauseae, S. D.

EXimie D. NAVSEA, incolumis huc perueni, gratiosamque habui audientiam. Fuisset mihi grauissima futura Principis nostri indignatio, si abijssem ipso inconsulto. Grauatim dimisit me, quia putat sibi opus fore mea opera. Reseruat itaque sibi ius reuocandi, ubi opus fuerit. Hodie hic perseuerandum, cras abeundum mihi est: Deus fortunet. Via enim periculosa est a latronibus, a fluuiorum inundationibus, a glacie, ab alijsque incommodis: sed perferenda sunt haec, et multa maiora, propter Ecclesiam. Audiui hodie, propter mandatum Ferd. in Braunschuuig


page 53, image: s053

affixum, factum esse tumultum, et Clerum partim occisum, partim eiectum. Non tamen habuimus hac de re certa scripta. Vereor equidem, ut cum una ciuitas inceperit, ne sequantur reliquae. Deus omnia pro sua optima uoluntate disponat. Bene uale charissime, et commenda me in primis Reuerendo et gratioso D. Decano. alijs de recessu meo nil dicito. ex Aschaffenburgo, XVIII die Ianuar. Anno MDXXVII.

LAVRENTIVS CARDINALIS CAMpegius Reuerend. familiari suo, Friderico Nauseae, legum Doctori, Conc. Magunt. S. D.

CHarissime Nausea, tuas XX die Maij Mag. datas, elapsis aliquot diebus literas accepimus, quarum ternis tuis prioribus a nobis non esse responsum, conquerebaris: sed infirma ualetudo nostra nos excusare, deinde etiam multiplex, ut fit, occupatio debet. Quamuis et non ignoremus, a nobis tibi binas esse missas, tibique (certiores a Domino Eberhardo Schieshero facti) redditas. Sed cum fortasse tardius tibi allatae sint, tibi imputare non possumus. Quae uero de Lutheranis scripsisti, cum summo dolore intelleximus: etiam si nos pietas tua uehementer delectarit: propterea quod adhuc diuinam in nos iram durare cogno uimus. Verum fiat uoluntas Domini. Tu saltem tuis optimis et pientissimis concionibus ne cessa populum instruere, reuocare, confirmare. Sunt etiam nonnulli pij, quorum precibus fatigata diuina ultio cessabit, et nos amoenissimus Dei uultus recreabit. Eius meriti non tantum feres a Deo praemium, sed etiam ab hominibus bonis commodum. Non poterit certe pius aliquis, cognita tua in fide constantia, et in pio studio uigilantia, tibi bene uelle, te laudare, tecumque sua omnia communia esse, nolle. Quod ad me attinet, ego modis omnibus faciam, ut intelligas, isti labori praemium suum non defuisse. Etenim praeter id quod ipse pro uiribus, omni iure tibi commodare non intermittam, etiam penes sanctitatem Max. Pont. aliquid efficere tibi recreamenti non desistam. Quod cum intelliget ipsius sanctitas, ita pro fide catholica te depugnare, officij sui non obliuiscetur. Id ego futurum tibi recipio. Quod reliquum est, libellum per Lutheranos impudenter editum non miramur. sed tua illa contra schismaticos Compendia expectamus. Simplex malum raro solet esse, quin multum identidem epullulet. Sed et ipsum quoque non duraturum, quia confido, pluribus non persequar. Quod uero ad negotium Dominorum Teutonicorum attinet, tuam commendationem plurimum ualuisse docebimus. Neque uero dubitamus tibi certum esse, Sereniss. Domino nostro causam illam per nos, tua causa commendatam: diligenter tamen ad huc scriptis in memoriam ipsi reuocabimus. Saltem sit, qui dere nos


page 54, image: s054

admoneat. Vt enim semper alias, ita quoque hac in re tibi seruire parati sumus. Vale, ex Roma, die XXVII Maij. Anno diuinae natiuitatis MDXXVII.

IOANNES CHOLERVS, PRAEPOSITVS CVriensis, excellentissimo Doctori Friderico Nauseae. S. D.

REcepi superioribus diebus a te, Doctor excellentissime, literas, quibus quod tardius aequo respondeam, me excusandum arbitror. Nolim enim, praesertim in amicitia, tam inconstans uideri, ut cum unum uel alterum epistolium scripserim, illico mutare animum affectumque erga aliquem iudicer. Auertant hoc a me coelites, [gap: Greek word(s)] : propterea quod in uiro nihil est, ista muliebri, parumque uirili leuitate, reprehensibilius. Haec igitur intermissionis literarum mearum fuit causa, doctissime NAVSEA, quod acerrimum morbum uere [gap: Greek word(s)] ut Homerus ait, [gap: Greek word(s)] hoc est, febrem uehementissimam duorum ferme mensium spacio misere sustinuerim. Quoque minus id ita esse dubites, adeo fui oppressus hoc malo, ut de nulla alia re, non de uita salute que, nisi de morte cogitarim. Quod autem reualuerim, debeo misericordiae diuinae. Cum enim uotis ardentissimis optarem, ut solenni tempore Paschatis, pijs officijs interessem, repente saluus ac uoti compos extiti, cumque ipso Christo resurgente reuera rediuiuus prodij, multis beneficium diuinum demirantibus, meis etiam pro eo pari modo Deum laudantibus. Hinc scilicet ad te scribendi facultas mihi primum fuit. Sed si compensationem istius intermissionis flagitas, equidem non sum tam piger, ut in posterum me sarciturum non promittam: nec tam superbus, ut quod amicitiae iura iubeant, id omnino detrectare uelim. Itaque hoc nomine locum excusationi meae facias, quod omne neglectum a me sim futura diligentia sarciturus. Etenim spem habeo, fore, ut incolumi ualetudine sim aliquandiu iam futurus, et ideo cunctis meis officijs abunde satisfacturus. Attamen et [gap: Greek word(s)] Quantum potest humana spes et coniectura, tantum dico. Neque tu, qua prudentia es, et humanitate, diuinae uoluntatis arbitrium mihi fraudi esse uoles. Velles autem, si praeter spem meam aftecto, rursus mihi uanitatis ex promisso meo crimen tribueres: et propterea quod pollicitis minus fecissem satis, me tanquam leuem, ab amicitia reijceres. Sed nimium iam nugatum. redeo ad epistolam tuam. Quod igitur te eleuas, me miris laudib. uehis, nihil facis noui. scio enim qua sis modestia, quaque in omnes tuos beneuolentia. quanquam cum laudando facundiam exponeres ac proferres tuam, atque sic in immensum quaeque tolleres, ut ingenue fatear, rubore


page 55, image: s055

simul et pudore fui fere oppressus, quod neque uirtutibus ullis meis a tanto uiro tanta mererer: neque quod ab ullo, qui me nosset, sine iu dicij ipsius offensione legi possent. Nihilominus tamen, optime Friderice, me ames, immerito laudes, ac magnifacias. Omnium rerum optimus est animus: et res animo, non animus debet rebus aestima ri. Quod reliquum est, libellum tuum de uerbo Domini, tersum illum quidem, ac elegantem, non sine summa uoluptate legi, pro eoque remisissem doctissimi uiri Andreae Alciati de Ponderibus et mensuris librum, si iam praelo exemptus fuisser. Posthac igitur, ut sis eum habiturus faciam. Vale, meque tuum [gap: Greek word(s)] esse tibi persuade. Augustae, II. Maij, Anno Domini MDXXVII.

GVLIELMVS SARTORIVS PAROCHVS DISBAchensis, uerae theologiae Doctori, D. Friderico Nauseae, S. D.

NOn semel, doctissime Nausea, desideraui, quo mihi aliquando daretur facultas te alloquendi, salutandique literis. Tantus enim es apud omnes Christianos et re et no mine (citra adulationem dico) ut extra sensus humanos uideri polsit positus, qui non obuijs, ut dicitur, manibus ad te complectendum ferretur. Nunc igitur eam opportunitatem nactus, tanto gaudio afficior, quanto conuenienter affici debeo. Tu clarissime Nausea pari beneuolentia hasce meas rudes accipe literas, bonique tui studiosissimi offici um consule. Nulla uero alia ratione te boni consulu isse iudicabo, quam si literas a te qualescunque recepero. Quid enim me prohibeat conditionis meae tenuitas id petere, tibiue praescribere. Familiaritatem non e fructu, dignitateque ueram, sed e beneuolen tia prouenire scio. Vt igitur maxime tibi sim ignotissimus, et facie et nomine, tamen cum amare me te, propter summas solummodo uirtutes, intelligas, etiam quiduis te mihi praestiturum dubitare non possum. Tu tamen haec melius, quam tu tibi declarare queam, dispicies, et quid in hoc faciendum tibi sit constitues. Illud igitur unum peto, uelis in memoria tibi positum esse, quod ad rescriptionem per tineat, ut literis uel trium uerborum, si plura non licuerit, me tuis recrees, simulque materiam rescribendi mihi parias. Si tamen hoc offici um non aspernare meum, nec ut amicitia coire possit inter nos, et con firmari, negligas. Sed et id pro tuo iudicio te facturum, cum non sim nescius, hucusque scribere pergam, nec amplius inanibus uerbis tibi obstrepam. Vale mi doctissime charissimeque NAVSEA. ex Disbachio, V. Idus Iulias. Anno post restitutum mundum MDXXVII

IOANNES FABRI CONSILIARIVS REGIVS amicissimo suo D. Friderico Nauseae, S. D.



page 56, image: s056

EXpostulas tu quidem mecum, sed absque omni acerbitate, cumque summi desiderij significatione. Sed ego, cum reuerterer ex Hispania, memini me unas ad te dare.

Quod autem ex eo inde tempore nil scripserim, non accidit obliuione tui, sed conditione temporis ipsius, quo non solum quotidianis illis ac usitatis curis impliciti fuimus, uerum etiam bellicis negocijs inuoluti, ut interdum memoriam rerum etiam priuata rum, et ob oculos positarum, nedum absentium, in me desiderarim. Nun quam tamen ita non meus fui, ut Nauseae charissimi, minus essem memor: cuius obliuionem nec exhausta Lethe mihi induceret. Licet igitur eius aliquando signum non habueris, curis tamen et occupatio nibus meis aliquid tribuere cogeris. Cupio mihi denuo mitti Homi lias tuas, quas inclyto nostro regi Ferdinando exhibeam: tuque intel ligas, quam uere te tuus amet Faber, et quam candide Princeps sen tiat de omnibus bene doctis et pijs. Ad extremum te hortor, ut pergas illam ueterem a nefarijs hominibus oppugnatam religionem, tuis pulcherrimis concionibus et scriptis strenue tueri. Iam suis ipsi uiri bus corruunt, homines turbulenti, animi impotes, et factiosi. Maior igitur ad gloriam ueram datur occasio. Vale, Strigonij, in Pannonijs, ult. Ianuarij. Anno MDXXVIII.

IOANNES COCHLAEVS CLARISS. VIRO D. Friderico Nauseae, S. D.

EXimie Nausea, Reuerendiss. noster Maguntinus feria quarta sumpsit medicinam, ut toto die non patuerit mihi accessus. Heri bis gratiosum mecum habuit colloquium. De te sentit optime. incipiebat ultro se excusare de Coadiutoria. Dixi ego te iam non magnopere illam petere, sed aliquid aliud, ubi fesso deficientique sit refugium. Quid igitur constituerit, hodie intelligam: aditurum enim me ipsum spero. Te uero de cunctis certiorem faciam. Vale feliciter, mi doctissime NAVSEA, frater et amice sinceriss. Archiatros Reuerendiss. D. doctor Philippus Buchammerus, petit a melibrum compactum, in quo est medicina Plinij, et naturalis philosophia Panzeti. Promisi, ut uideat. Si certus igint fuerit nuncius, poteris ad eum transmittere. Hodie hinc abibo, sed multum non emanebo. Vale iterum, ex Aschaffenburgo: die ipsa Galli, Anno salutis MDXXVIII.

PHILIPPVS BVCHAMMERVS ILLVSTRISSIMI Cardinalis Mag. Medicus, Amplissimo uiro, Sacrarum literarum consultiss. D. Friderico Nauseae, concionatori Magunt. S. D.

SVperioribus diebus, eruditissime domine Doctor, fuit nobiscum insignis theologus, Ioannes Cochlaeus: utque ex literis ipsius conijcere potes, de libro quodam insignis utilitatis retulit, ac quod apud te iam quidem esset.


page 57, image: s057

Ea de re se daturum ad te literas promisit. Ego uero, cum libri istius sim percupidus, te summe rogo, curare uelis librum eum ad me per ferri citissime. Quis enim non gaudeat, inspicere saltem librum, qui, cum sit utilissimus, uero suo sit nitori restitutus? Omnino nunc est in hoc docto seculo uiuere iucundum, quo omnia bona reflorescunt. Quanquam te foelicem, cui tempus et facultas ex animo superest, in eiusmodi studio uersandi. Sed uale Ecclesiastes iucundissime atque eloquentissime, et tuum Philippum commendatum habe. ex Aschaffenburgo, altera Galli. Anno MDXXVIII.

F. ANDREAS PLACVS MAGVNTINVS. MVLTIVArie Docto D. Friderico Nauseae concionatori Magunt. S. D.

SCripsi quidem ante (si bene memini) quadragesimale tem pus, tibi, clarissime NAVSEA, sed tamen nihilominus et nunc scribo. scis enim te nihil adhuc omnino mihi respondisse. Nisi forte meae tibi prorsus non sint redditae, quod etiam suspicari debere uideor. Neque enim te, uel tam occupatum, uel inhumanum esse existimo, quin, ubi meas acceperis, mihi non fueris responsurus. Vtcunque tamen sit, illud peto saltem, posthac ut mihi respondeas. Caeterum hoc tibi notum uolui, Reuerendissimum patrem, ministrum nostrum prouincialem Coloniensem, ac totius Germaniae commissarium, D. Matthaeum Vueinsen, ad nos Maguntiam uenturum, ac in coenobio Maguntino diem commoraturum. Si igitur animus erit, cum docto pioque uiro, tibique longe amicissimo notitiam contrahere licebit. Etiamsi enim te a facie nunquam nouit, nomen tamen e tot pulcherrimorum librorum monumentis habet commendatissimum. Et id adeo inde, quod Miscellaneas tuas ipsi aliquando obtuli, et item opuscula aliquot illa Paraenetica. Nimirum uix inspecto nomine, auditaque mea ipsarum debita commendatione, obuijs (quod aiunt) manib. excepit, ac desiderio se affici te noscendi dixit. Praesertim cum et Centurias Homiliarum te sub prae Io habere dicerem. Sed tu quicquid faciendum fuerit, per te quidem facies. Audio D. Cochlaeum a Georgio Saxoniae Principe accersitum, demortui Hieronymi Emserilocum occupaturum: de quo, ut homini gratuler, fac me certiorem; et uale. Anno salutis acquisitae MDXXVIII.

STEPHANVS MARTIALIS ORNATISSIMO VIRO D. Friderico Nauseae, metropolitanae Ecclesiae concionatori S. D.

CRedo tibi iam pridem, uir eruditissime, innotuisse, quali ter optimus ille iuuenis, Iustus Diemus, tui studiosissimus (cuius anima Deo uiuat) aquarum suffocatione interierit miserrime, morte profecto cuiuis bono doctoque grauiter ferenda, quae nobis illum tantae spei iuuenem tam immature


page 58, image: s058

misereque ademit. Qui etsi a sua prima adolescentia multis no minibus mihi semper charus fuerit: hoc tamen mihi charior, quod eius commendatione, in numerum amicorum a te sim ascitus. Caeterum, si minus is sum, ut qui pro dignitate ipsius huic commendationi factae non respondeam: tuae tamen humanitatis est, quem semel ut tuum sis complexus, in beneuolentia retinere. Praeter id enim, quod con stantiae tuae id conuenit, eriam uicissim quoduis officij genus a me sis per petuo recepturus. Vt autem mihi significationem amicae mentis da re uelis, te rogo: quae quidem in hoc consistit, ut istum hominem, qui tibi reddit literas, suffraganeo Archiepiscopatus Magunt. in clerum se exponentem, commendare uelis. Facies in hoc rem mihi longe gra tissimam, meque summo beneficio tibi deuincies. Vale, ex Spira. pri die Adsumptionis Mariae. Anno MDXXVII.

PHILIPPVS BVCHAMMERVS REVERENDISS. Card. Maguntini a cura medica, sacrae theologiae consultiss. uiro, D. Friderico Nauseae, S. D.

ACcepi abs te longe antea desideratum proxime librum, uir ac ecclesiastes disertissime: quem cum alterum Plinium arbitrarer, offendi nihil minus quam Plinium referre. Totus enim uidetur Alexandrum illum Aphrodisaeum sapere, in eo quod Aristotelizatur in furis illis proble matibus. Scribis autem te iamdudum peroptasfe, noticiam mecum inire, unusque pofthac inter meos esse. Teque gaudere, quod haec occa sio tibi, me scriptis appellandi contigerit. Ego uero, mi doctissime clarissimeque Nausea, iam olim idem desideraui: sed quod non obsequerer animo, tibique iam pridem amice scriberem, fummae meae occupationes fecerunt. Praeterea etiam, cum non folum facrarum literarum, sed etiam naturalium rerum te callentissimum audirem, dubitaui, nunquid amicitia me tua, qui longe omnibus ex partibus efsem inferior, esses dignaturus. Nunc igitur, cum ex utriusque animi sententia res cesserit, et ego pariter sane gaudeo, meaque tibi omnia offero, ut aeque tui sint iuris ac mei. Nec pro eo quicquam, praeter beneuolentiam, amoremque peto. Iucundum enim est amari ab his, qui multifariam ut amentur, meruerunt. Hinc fcies, tibi liberum esse librorum meorum usum omnium, ut si quo frui ad tuas meditatio nes cupias, eum eximendi accipiendique potestatem habe as. Postre mo sollicitatorem apud Principem rerum tuarum me fore, tibi persuadeas. Et nunc etiam tibi scripsissem aliquid, si fuisset eum alloquem di occasio. Sed quoniam serenitas talium procerum est expectanda, necesse habui, cum tempus cogeret, officium differremeum. Vale, meque tuis literis iucundissimis saepenumero uisita. Ex Aschaffenbur go, postridie Martij, Anno MDXXVII.



page 59, image: s059

IOANNES COCHLAEVS, ERVDITISSIMO AC eloquentissimo Maguntino concionatori, D. Friderico Nauseae, S. D.

LOngas a me petis iure tuo, doctissime Nausea, literas: sed nec argumentum, nec tempus pro longis suppetit. Incolumis huc ueni, Deo protegente. Librum D. Ioannis Fabri, meis potissimum impensis impressum reperi. Exemplar exhibere poterit communis amicus noster D. Iacobus Rumplerus. Plura mittere non licuit, quod eques est, insuetus eiusmodi oneris. De D. Ioanne Fabro sic habeas, eum cum Rege iam Pragam, antequam uenirem, abijsse. Misi uero literas ad eum statim, quibus inter alia, ut tui meminisset, admonebam. Mitto etiam ad te exemplar literarum Martini Lutheri, quod Princeps meus, per pro prium nuncium misit Vuittenbergam nuper ad Lutherum, an fate retur a se eiusmodi epistolam scriptam. Ille uero ambigue respondit. Nunc latius inquirit Dominus meus. Nisi omnis me fallit coniectu ra, uidebimus propediem iustam Dei unindictam super superbissimum apostatam istum. Res Chalcographiae mihi nimis fiet onerosa, si non fuerint adiutores in ferendis expensis. Faxit Deus, ut cito adueniat Imperator noster, qui malis finem det. Scriptis non proficiemus in populis contumacibus, ac male seductis: non tamen desistere oportet, propter infirmiores partis nostrae. Bene uale charissime D. NAVSEA, et meam paruitatem commenda Reuerend. Dominis Decano et Scholastico Magunt. ex Dresda, VIII. Idus Nouemb. Anno sa lutis reparatae MDXXVIII.

IOANNES SICHARDVS ERVDITISSIMO VIRO Domino D. Friderico Nauseae, Magunt. Concionatori, S. D.

INuitus de officio te interpello, uir ornatissime, de quo nihil tale meritus sim, ut in magnis suis occupationibus ad me scriberet. Sed cogit me nunc res tua, ut frontis obliuisci necesse sit, tibique homini quamlibet clarissimo negotium facessere, quod est eiusmodi. Superiore mense, cum ad nos nuncium Ioannes Cochlaeus amicus noster Bernam usque misisset, redeunti dedi ad Cochlaeum literas, una cum fasce fragmenti eo dicis Theodosiani, hac spe, ut illud ad exemplar Maguntinense, quod suspicor in summo templo asseruari, conferret. Verum accidit perimportune, ut nuncio Maguntiam reuerso mecum Cochlaeus in Misniam concesserit: illud autem, quod ego ad emendandum exemplar uestrum miseram, eo mihi intra XX dies referretur. Iam uero uir ille mensem totum apud uos ingenti meo periculo decumbit: nam praelis iam in eum locum peruenimus, ut ea parte sit mihi plurimum opus. Quamobrem, si me amas, imo quia eruditissimus et singulari praeditus humanitate praedicaris, da mihi absente Cochlaeo hanc operam, et in domo ipsius ex titulo libri fragmentum


page 60, image: s060

sume, mihique per hunc mitte. Gratificaturus omnino sum tibi u icissim, si dabitur occasio. Quod si tamen in aedibus Cochlaei non fuerit fragmentum istud, nisi me fallit augurium, inuenies, sicut antea dixi, adhuc in summo templo, nondum receptum esse. Si sciuissem, et mihi certum fuisset, Dominum Doctorem PHILIPPVM BVCHEYMERVM istic agere, uirum incredibili eruditione, et humanitate, non fu issem tibi molestus. Atscio cuiusmodi sit uita aulica, et subinde Prin ceps solet repetere Aschaffenburgum. Nuncio uero quibuscunque rebus poteris, adesse uelis, oro. facies mihi, Cochlaeque rem gratisimam. Quanti enim ea res mihi intersit, inde licet conijcias, quod meo hunc sumptu istuc duorum ternionum gratia tam longe miserim. Dignus autem liber est, in quem plusculum collocetur et operae et impensae. Vale, Basileae, XX die Februarij. Anno post saluatum mum dum MDXXVIII.

IOANNES VVIRTENBERGIVS PRAESTANtissimo uiro, D. Friderico Nauseae, humanarum diuinarumque legum Doctori, S. D.

QVamuis a teper hunc exhibitorem literas acceperim, et quid officij mei uicissim sit, non ignorem: tamen non essem propter inscitiam meam rescribere ausus, nisi maio ris humanitatem tuam feriffem, quam quiduis aliud. Vi uo igitur obsequio magis tuae erga me beneuolentiae, quam literis respondebo. Nec opus est me ipsum testimonia istius dare: malo ea ex alijs intelligas. Quid enim mentionis apud Principem de te face re soleam, scio: quamque beneuolentiam ipsius in te, confirmare stu dio meo contendam atque soleam, non ignoro. Quicquid certe in rem tuam me facere posse, temporis occasione, uideo, nil praetermitto. Quod autem a D. Andrea in literis de reuerso D. Reuerend. tibi non est significatum, culpam ipse non sustinet: est enim incommodi tas temporis in causa, quod ipse tum, cum scribere debuerit abesset. Rogauit autem me, ut eo nomine ipsum tibi purgarem, acrem, si officium requireres ipsius, tibi declararem. Quid igitur de eo, seu eius intermissione sentire debeas, habes. Accepisti nuper ab amico no stro communi, Ioanne Cochlaeo, librum a Ioanne Fabro Constantien. in acta uisitatorum Saxoniae editum, quam mira arte culpam in Lutherum torqueat. O utinam libellus ille diligentius iterato pre meretur: sed non curantur ea quae ad Ecclesiae commoda spectant. Nunquam minus se quaestum facere chalcographi nostri existimant, quam cum eiusmodi libros uendunt. Expecto exitum tragoediae illius inter Reuerendiss. Dominum et Decanum istic. Faxit Deus, ut interueniat bonus aliquis mediator, qui cum utriusque gratia rem penitus componat. Alioqui enim futuri sumus ludibrio aduersarijs, ex quo, nos non religionis studium, sed ambitionem possidere, sint intellecturi, mireque clamitaturi. Catholicorum assertionum


page 61, image: s061

librum obuijs manibus expectamus. Fac ut breui exeat, et Vale perpetuum bene, tuumque precor Vuirtenbergium commendatum habe. Ex Aschaffenburgo, die Thomae S. Anno post Christum natum MDXXVIII.

IOANNES FABRI, DOCTOR REGIVS, VNdecunque doctissimis uiris, Ioanni Cochlaeo et Friderico Nauseae, S. D.

POst tantos, tam uarios, nec minus discrimine plenos Mar tis bellorumque tumultus, cum ex Pannonia inferiori, dijs ita uolentibus, saluus, ac plane inoffensa ualetudine Viennam me recepissem, Viri undecunque doctissimi, meique amantissimi amici, non potui, non a reliquis, ac perpetuis alioquin occupationibus meis, quibus indies nunc huc, nunc illuc distrahor, tantum tempusculi mihi sumere, quo uidelicet obiter literis uos salutarem. Quandoquidem, cum mense iam ferme exacto utrique uestrm scripserim, nec interea quicquam literarum acceperim, non mehercle aliud in causa est, nisi quod diuinem, aut meas ad uos nondum perlatas: aut uestras, si quae missae sunt, in itinere interceptas esse. Feci igitur, ut eo melius fidem meam, olim uobis datam, liberarem. Caeterum non dubito, quin multorum sermonibus ad uos etiam permanauerit, Diaetam Imperialem sub hoc quadragesimale tempus Ratisponae indictam esse: quo uti ambo, si ullo pacto fieri poterit, ueniatis, magnopere et hortor et consulo. Quoniam (quod nobis et iucundum et suaue erit) licebit cum nostrae aulae doctissimis et praestantissimis uiris, in congressum et colloquium uenire. Aderit enim noster Vrsinus, Rosinusque, ut de caeteris interim consulto taceam. Teuero NAVSEA seorsim amanter admoneo, uti compareas, maxime eo nomine, quod in Lutheranae sectae homines diuino uerbo publice sis declamaturus. Cuius laboris (ut nil maius addam) si non pigebit, non certe poenitebit. Viennae uero nouarum hactenus rerum nihil extitit admiratione dignum, nisi quod cum Anabaptistarum peste, quae aliquibus in locis altissimas radices egit, no bis tanquam aduersus Lernaeam hydram, indefesso certamine sit depugnandum. Nostis enim quam dissecto uno capite, continuo illius loco innumera suppullulent. Attamen pro perpetuo meo more, qui fuit in fulcienda, imo strenue propaganda Christiana fide sedulus admodum, non ullum laborem, quantumuis arduum, subterfugiam, si quid adhuc in eruendis euellendisque zizaniarum radicibus praestare potero. Quid multis pergam? Res tam impia, quam ipsa sit impietas. Praeterea D. Balthasar, qui aliquandiu ob illas causas plus quam haereticas doctrinas in roboribus est detentus, iamiam capitis supplicio poenas luet. Ita enim fiet, ut simulatque in illum, qui Anabaptistarum et aliorum scelerum coryphaeus fuit,


page 62, image: s062

exemplum statuetur, magnam atque adeo potiorem illius farinae hae reticorum partem compressam, contusam, et e medio sublatam iri, demum speraturi simus. Insuper iam prae manibus nobis est unicus labor, in quo dies noctesque sum, quo nimirum disputationes, quas de uarijs fidei articulis ultro citroque constar esse habitas, literis mandentur. Videbitis igitur hac de re breui luculentum opus, et copio sum. Illud, ut primum ad uos transmissum fuerit, curabitis alicui chalcographo Colonien. reddendum, ut imprimatur. Sed quam male factum? Decessit nuper Emserus, hac unica ratione sese ab iniuria obliuionis uindicans, quod reliquerit Testamentum in linguam Ale manicam uersum. Mitto una eademque opera ad uos libellum, siue mauultis edictum Regium, quod merito ab omnib. non solum legi, uerum etiam obseruari debeat. Siquidem quid aliud, quaeso, quam Christo, tantoque Principe dignas instructiones, sara consilia, ordinem denique et amussim, a qua totius religionis cardo quidam praecipuus pendet, complecti uidetur? Regia porro Maiestas, ut solet Christianae rei nunquam non cautim prospice re, eiusmodi munia mihi delegauit, ut pro mea uirili, quacunque id fieri ratione queat, siue dicto, siue scripto, uel facto ipso, impuram foetidamque illam Lutheranorum luem, totique mundo et catholicae fidei maxime magnam calamitatem, profligarem, eijcerem, perderem que. Id quod a me quidem curabitur diligentissime. Tandem Apologiam meam, qua penitus praesentis seculi quibusdam haereticis dogmatibus renunciaui, remitti desidero. Poterit autem id commodissime fieri per ueredarium, qui semper ad manus est. Omnem rem, qua fide poteritis, simul cum uestra ualetudine, probe curate. Datae et scriptae X Martij, Anno a nato Iesu MDXXVIII.

HENRICVS CADVCEATOR ASCHAFFENBVRGIVS, modis omnibus ornatissimo uiro D. Friderico Nauseae, aedis summae Magunt. a concionibus, S. D.

NAe tu insignis, literataeque humanitatis exemplum es, et ut dici solet, uir ad unguem factus, praestantissime D. Doctor: qui iamdudum aetatem, hoc ipsum me meditantem, quo nam pacto tibi semel innotescerem, ultro tuaque sponte (tanta tua est [gap: Greek word(s)] ) inuitas perhumaniter, accersito uidelicet nudiusquartus herili filio, quo cum rerum mearum pariter et studiorum adeo diligenter fecisti mentionem, ut ego demirarer, talibus me uiris in memoria, nedum in beneuolentia esse. Et quanque puer non poterat exacte omnium, quae tu illi fortasse narraueras, meminisse: nunc enim aiebat, nunc negabat: tamen quantum ex ipsius uerbis coniectare ualebam, fuit haec colloquij summa, ut scires, quid animi ad bonarum artium progressum habeam: deinde, num in animo constitutum fixumque teneam, ad magistratus insignia


page 63, image: s063

aspirare, an hoc pacto scholasticis pulueribus intabescere, sit perpetuum. Fuisse etenim tibi studiosorum quorundam adolescentium, cum Reuerendissimo Cardinali nostro habitam mentionem, qua inter caeteros nostri quoque memineris. Proinde si uelim gnauam circa bonas artes operam impendere, conarique, ut simulatque studiorum radices egerim, mox caeteris quoque usui esse queam: iam te summopere conaturum, ut aliquo studiorum praesidio ad altiora disciplinarum fastigia connitar. Praeter haec referebat puer, quan topere timeres, ne breui magna doctorum hominum penuria essemus laboraturi. Itaque te Germanos cohortaturum, ut toto (quod aiunt) pectore, attentissimisque animis disciplinarum studia amplexari dignentur: neue ab optimis et pulcherrimis reb. usque adeo abhorreant, quib. iam ferme nemo non renunciat: Neque te quicque addubita re, quin bonae literae paruo post tempore, sint sui contemptum non sine ingenti nostro malo uindicaturae. Ob eam causam fore e mea re, si animum tibi meum uel per literas, uel alias redderem certiorem. Haec sunt mi Nausea, quae ex puerili relatione accepi. Caeterum te etiam atque etiam eximie optimeque uir, rogatum habeo, ut quoniam rogare te pas sus non es, neque ego unque (quae mea uerecundia est) fuissem ausus, hoc instituto iuuandi Caduceatoris tui itinere pergas. facies tu quidem non meis meritis, quae hactenus in te nulla extant, sed tua uirtute pie tateque dignum: qui nullis a me prouocatus officijs, adeo prompto, adeo benigno in me sis animo, ut mei apud tantum Heroa, coram illo tam insigni Principe, iuuandi gratia feceris mentionem. Equidem si paria reddere nequeo, certe tui nunquam fuero immemor, Dum spiritus hos reget artus. Fateor ingenue, referendi facultatem mihi nul lam superesse: at animum tum memorem, tum gratum, bona tibi fide polliceor, precorque, ut Deus optimus maximus cumulate referat gratiam tibi bene de me merito. Quod mihi ob fortunarum tenui tatem non licet, meum erit, id in memoria perpetua retinere. Nam quid ego tibi multis uerbis gratias agam? An hoc passurus es, qui ne moneri te quidem passus es? Vtinam eam mihi aliquando facultatem concedant superi, ut possim hunc animum tui ardentissimum re potius quam uerbis gratum declarare. Interim, si quid erit, in quo mea uicissim opera utendum putabis, caue rogaueris, sed ut tuo mancipio audenter praecipito: reperies ad quiduis alacrem, promptum que. Nepotem tuum, bonae naturae probataeque indolis adolescentem, commendatissimum mihi existimabo: cui liberrimam adeundi me potestatem facio. Atque sane demiror, quid sit rei, quod hoc semestri nos Graecae Linguae rudimenta profitentes minus adierit, cum illi per me gratis id omnino facere licuisset, imo cum illi negotio puerorum nemo in nostro phrontisterio fuerit magis idone us. Promptissimam operam meam illi polliceor, simulatque e nostro grega rio ludo in publicum deuenerimus ambo. Nepos meo quidem iudicio


page 64, image: s064

non uidetur mihi insigniter operaeprecium facturus, si longius istis scholasticis studijs immoretur. Magis e re sua mihi uisum est, si futu ro semestri, publico cuipiam Gymnasio, ubi alacriores generosioresque spiritus ad disciplinarum capessenda studia uere concipiunt adolescentes, adhibeatur. Hoc meum sentire, alias, si quando commodius uaca bit, certis rationibus adstruam. Est uero puer non pessimi ingenij, tum eruditionis pro sua aetate mediocris: tum, quod in primis exosculor, ingenua quadam modestia, ut quisquam alius nostri gregis adolescens, praeditus. Atque haec non dico, quod assentari, tuisue ista auribus dare uelim. Sentit idem de eo magister ludi, quamuis alias homo miri capitis. Iam si de rebus meis etiam nonnihil certior esse cupis, scito me annos plus minus octo literis utriusque linguae Erfordiae studuisse. Quod autem illinc auelli me sim passus, fecit pestis illa quam Lutherus in omnem Germaniam disseminat, in eo quod cum omnia bono cuique diriperentur, etiam de capite idem periclitaretur. Securitatem igitur mearum rerum, meaeque salutis quaerens, atque cupiens, inde discessi, ac huc me contuli: cum Conradus magister artium, noster hic gymnasiarcha literis suis amice me pelliceret. Sub hoc ferme tem pus fuerant aliquot uiri Erfordiae pietate insignes, atque etiam nonnulli ecclesiastica dignitate praediti, quibus adeo studium et ingenium meum placuit, ut omni officiorum genere me sic studijs anhelantem tum prosequi inciperent. Omnes sumptus, cum essem prima laurea discessurus prope insigniendus, ipsis acceptum fero. mox circa Magisterij petitionem fecissent idem haud dubie, nisi Lutheranorum factio, posteaquam omnia ubique interturbasset, etiam me illinc matu rius aequo discedere coegisset. Saeuitum est primo in ecclesiasticam dignitatem percrudeliter, atque cum pene tota exularet, omnia bona piorum sceleratis rusticis in direptionem patuerunt. Ven tum deinde est ad Reuerendissimum Cardinalem suum, in cuius di gnitatem, aulam, iudicia, telonia, clypeos, signa et statuas adeo sunt debacchati, ut deierares, non indomitos agricolas, sed meros caco daemones huiusmodi furorem furere. Praesens interfui rebus ferme omnibus, adeoque non sine lachrymis. Quis enim Myrmidonum, aut Dolopum, aut duri miles Viyssis (ut ait ille) tempereta lachrymis, cum non solum bona sui principis, uerum Dei etiam creatoris, ignominiose diripi uideret? Adeo dispoliata templa, pulsatum clerum, nudatos diuos, direpta sacraria, breuiter, sacra profanaque sursum deorsum commixta contemplari licuit. scelera, rabiem, impietatem execrabilem: Germanos homines, imo uero Christianos, in tantam uecordiam tam breui tempore lapsos, ut Gigantum exemplo Theomachiam quoque meditarentur? Diuorum certe (ne dicam interim de diua Virgi ne aliquid) Eobani et Adolarij feretra, quorum corpora religiose olim in his uisa fuerant, in nomismata iam transierunt. Sed haec hacte nus. Verbosior sumque par est. Habes igitur rerum mearum statum,


page 65, image: s065

uir integerrime. Vides quid meorum studiorum ratio postuler. Equidem uolentem nolentem te meorum studiorum Mecoenatem uo lo, ex tua humanitate totus pendeo, in te omnis spes mea recumbit. Nihil autem tam arduum, tamque grande est, quod te patrono consequime posse diffidam, uel tu praestare nequeas, ut pote magnus ipse apud omnium ubique maximos uiros. Sed mirum, ni tu tecum met cogitas, unde Asianus iste, qui nullum nouit nugandi neque modum, neque rationem? Verum sic loquacem esse non me natura, sed necessitas docuit: imo tua magis humanitas, ut quae fiduciam ueniae fecit, etiamsi epistolium in uolumen accresceret. Dabis igitur ueniam, clarissime uir, mihi, qui nullo uitio sic fuerim importunus. Et ne ipsa excusatione committam adhuc aliquid eiusmodi, abrumpo calamum. Valeas fauste ac foeliciter, humanissime uir, meique non immemor esto. Postridie Reminiscere, ex Aschaffenburgo. Anno Dominicae natiuitatis MDXXVIII.

CASPAR SCHVRERIVS ORNATISSIMO VIRO, uerbi diuini Mag. summo propagatori, Friderico Nauseae, S. D.

MAllem ego, mi Nausea, iam pridem tecum auspicatam fuisse amicitiam, quando quidem illud semper exoptaue rim. Attamen uel nunquam occasio illius se mihi obtulit. atque nunc fortassis maximopere conduceret, quando tua opera nobis opus est. Verum spero animum tuum constantio rem esse in Fabrum tibi uinctissimum, cuius res hic agitur, quam ut quicquam illius gratia, praesertim in suis rebus, recusaueris. Misit enim ad me pridem hos libros, quos hic cernis, ex Hungaria, ut tuae fidei transmitterem Maguntiam, illiusque nomine te rogarem, quo cures per chalcographum, ut in publicum edantur, atque mature quidem. Sero autem uenerunt ad nos: quare uereor ego nonnihil, ne tam mature sint prodituri, atque ipse uelit. Tu uero amici officio fungere, rogo: in eoque tibi Cochlaeum, uirum doctissimum, atque coniunctissimum Fabro, assume: simul efficite, ut is qui superio re anno Fabri summarium euulgauit, editionem illorum nunc etiam maturet: facturi rem gratissimam Fabro, et mihi, qui in hoc illius operam adiuui. Statim uidebis, mi Nausea doctissime, quantum reipub. huius aetatis sit profuturum. id quod exargumento liquebit. Fac, ut sperat ille tuus Faber: ac effice, ut diligentiam tuam breui experiamur, tibique multum eo nomine obligemur. Tuum praete rea fuerit, ut uigilijs tuis et opera fiat, ne corrupte prodeant impres sa. Vale, ex Schorndorff Sueuiae, xxij. Feb. Anno Christi nati MDXXVIII.

HENRICVS CADVCEATOR AMPLISSIMO VIRO, Theologoque consummatissimo, D. Friderico Nauseae. Mag. aedi, a concionib, S. D.



page 66, image: s066

TRia sunt, quae raptim et tumultuanter tibi scribere uolui, Reuerende Mecoenas. inter quae primum omnium nescire te nolui, quarto post hunc die futura Comitia, ad eundumque campum, in quo nisi a nobis strenue fortiterque fuerit depugnatum, quid nisi infamem repulsam reportaturi simus, non uideo. Difficile munus, adeoque durissima prouincia est petere campum, adire comitia, ambire dignitatem, rogare suffragia, ad cuiusque nutum se supplicem praebere, rigidissimae demum temet censurae submittere. Et ista quidem omnia adhuc dubium animi, num uoti compos, an repulsam passurus sis (quod nolim) e medio discedentem expectare necessum est. Non raro intremiscere iam tum, et obstupescere occoepi, si quando hisce de rebus tacita subit cogitatio. Fretus tamen cum tuo, tum diuino consilio atque auxilio, ab instituto itinere me diuelli non patiar. Quin manib. pedibusque eo connitar, quo noster se fert animus. Nil interim deterritus laborum sudorisque difficultatib. Omnia labore quaeruntur, extra laborem a dijs nil conceditur, ut eleganter Cicero refert: et ante hunc poeta graecus:

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] .
[gap: Greek word(s)] ,
[gap: Greek word(s)] .

Porro ad eum magistratum, quem proxime destinauimus ambi re, scis non solum exquisita quadam eruditione, uerumetiam expedita pecu nia opus esse. qua destitutus si fuero, non est quod institutum honorem urgere contendam. Hic uero te, opt. max. patrone, ceu praesens numen aliquod adoro, imploroque, uelis ipse, qui possis, et non nolis, Caduceatori tuo manus auxiliares porrigere. Ingenij mei pudorem ipse non ignoras, uir eximie. Sed quo non adigit mortales, durissimum telum, neces sitas? eo in loco res meae sunt, ut ni protinus habeam decem aureos (nam illos octo domi meae asseruo) tam perierit tuus cliens Caduceator, quam extrema faba, quod aiunt. Veriss. esse sentio iactatum illud, Vnde habeasquaerit nemo, sed oportet habere: habendum uero est Vndecunque. O si Deus aliquis, uelut [gap: Greek word(s)] , sese alicunde proferat, aquo quantum in praesens opus est, liceat accipere. Iam enim intelligo illud non temere dictum a Graecis, [gap: Greek word(s)] . Sed nemo in terris uiuit, de quo magis hanc spem habeam, extra te, nimirum et patronum beneuolentissimum et humanissimum. Praeter caete ra quae in indipiscendo honore ueniunt expendenda, audio integrum quoque aureum domino Suffraganeo dari oportere. Cogitabam te operaeprecium facturum (de quo te etiam oro et obsecro) si hominem in tempore precibus adortus, ut aureum istud nomisma uel pietatis officio permotus, remitteret mihi, impetrares: acciperet autem a competitore, melius habente. Nolo tamen, optime D. Doctor, ut priuato tuo incommodo uel tantulum mihi prospicias. Plus satis enim molestus sum, cum te


page 67, image: s067

summum uirum mei deprecatorem, in magnis negotiorum fluctibus tuis expeto, experiorque. Secundo iam loco rogatum te uelim, ut eo quo coepisti modo, gloriosissimam, nec unquam satis prope laudatam Virginem matrem, pijs concionibus populo commendare ac depraedicare pergas, ac praestes. Fieri enim non potest, quin, cum fauentem habituri simus matrem, propitius sit et filius nobis futurus. Quod tu nuper pi iuxta et erudite protuleras. Nec est quod te a proposito dimoueant nostri seculi incommoda (sic enim malos poetas Catullus uocat) siue potius isti Mariomastiges, quibus in ore frequens est, Nausea facit matrem Christi Deam. Imo certe Dea est, a qua nobis tanta prodijt [gap: Greek word(s)] , utpote quae nobis [gap: Greek word(s)] . Iam si [gap: Greek word(s)] , quid uetat idem dici de uirgine matre? Quin potius uocetur anobis [gap: Greek word(s)] , et si quid est tam in latina,que graeca blandiloquentia, qua nobis tantam conciliemus patronam. Occur runt Mariomastiges: solus Deus adorandus, non creatura. Scimus, idemque iuris uendicare usurpareque nobis, minime pudescimus: nec est (quantum commemini) pristinae religionis nostrae quisquam unquam repertus, qui Mariam adorandam, et non potius angelico blandimento salutandam docuerit. Facessant igitur [gap: Greek word(s)] Gigantei isti, quibus non sat est, Virginem matrem, uerum etiam filium, mundi uniuersi conditorem, conuicijs incessere. Dixeris fortasse: Quid sibi uult, Caduceatorem ex Physico in Theologum mira [gap: Greek word(s)] mutariDicam ingenue. Ex orationibus tuis, quas tum latino, tum etiam uernaculo ad sacrum et profanum populum sermone habuisti, equidem in Virginem matrem pie adeo me affectum esse, ut quandocumque a serijs studijsuacare licet, continuet in manus accipiam libellum graece scriptum, quem uulgo Cursum beatae Mariae uirgi nis uocant: eoque ita me affici, ut mihi uisum sit tibi idem libelli coemere, ne ipse, qui talium nobis rerum author extitisti, genitricem Virginem non graece mecum collaudes. Is libellus est quidem, ut existimo, bene conuestitus, mundeque compactus: sed illud omnia supplebit, si grato animo suscipere non fueris dedignatus. id quod ut facias, te grauissime domine Doctor, oro. Tertio, postremoque te summe rogo, ut quos in artem dialecticam et rhetoricam libellos olim emisisti, ad me nunc in aliquod tempus unisurum, per herilem filium mittere uelis. Non refert, quod mutilum iam sit exemplar, (ut nuper aiebas) dummodo legi potest. Illud etiam postremo precor, ne ob literas hasce improbe petaces, et Iliade prolixiores, mihi succenseas, aut in molestia me habeas. Res fortassis ipsa sic nugari coegit, Vale felix et faustus, die sabbati post Lamberti, Anno Domini MDXXVIII.



page 68, image: s068

IOANNES CHOLERVS ECCLESIAE CVRIENSIS Praepositus, Clarissimo et Doctissimo D. Friderico Nauseae, uerbi Dei Magunt. Concion. S. D.

VEtus est admodum et uulgare, ut qui amicorum literis serius responderunt, uarias et graues excusent suas occupationes, quibus se obrutos adfirment, nec mutuo scri bendi officio fungi potuisse. Tu igitur cum eiusmodi, Fri derice charissime, si tamen bene memini, statim initio sis usus, parum te probe excusasti. Ego certe tali excusatione prorsus non ute rer, nec etiam nunc utor, etiamsi optimo iure id mihi liceat. Neque enim fieri potest, ut etiam si plurima sint, summaque simul negotia, non possit tamen aliquid amicus subtrahere temporis, ut minimam epistolam conscribat. Quapropter ego nullas huiuscemodi sum a te excusationes recepturus, quibus nec egomet, ut utar, mihi praescribo. Dices: exceptis unis, nullas in hunc ad me diem dedisti literas, et tamen quasi diligentissimus undiquaque curato officio mecum agis. Est sane sic. Sed quis istius causa? Nunquid meis proximis respondisti? Cum igitur ego tum tuas expectarem, tum etiam male haberem, quid scribere necessum fuit? Et tamen, nisi mihi praeter opinionem meam misisses literas, omnino tibi scripturus fuissem. Sic ego soleo magnifacere meorum literas, sic ijs delectari, nil est mihi antiquius eo: ne mea negligentia causam det illi negligentiae, cuius literas omnibus delicijs praeferam. Sed ut aliquando mittam literas monumenta ingenij tui, quae mihi transmisisti, maximopere me delectarunt. Dij boni quae phrasis? Quis dicendi decor? Quam oratio exculta et nitida? Quam oratio pietatis plena? Quam catholicis et Christianis sententijs referta? denique quid non in illis, quod diuinum ingenium, infatigabile studium, pectus uere Christianum proferre possit? [gap: Greek word(s)] autem illud non solum his nominibus me delectauit, sed admirationem etiam mihi peperit, te hominem Theologiae deditum, tot laboribus obiectum, tot pijs negotijs obrutum, Musis etiam et humanioribus artibus cum tanto fructu laudeque uacare posse? Non potui certe propter summam eorum carminum et suauitatem et elegantiam me continere, quin illos uersus Homeri protinus exclamarem,

[gap: Greek word(s)] ,
[gap: Greek word(s)] .

Nec in hoc tantum haec tibi loquor, omnes qui aderant (aderant autem nonnulli graues uiri nostri) talia testabantur. Macte igitur tu, sic comparatur nominis immortalitas. Ego, qui semper a iuuen tute Musis sum delectatus, ad hoc te cohortor, ut quoniam sic in his honestis artibus excellis, una cum pij istius officij curatione studium


page 69, image: s069

hoc non intermittas. Si uero saepius istiusmodi carmi nibus me adieris, efficies mehercle, ut ego cum Musis postliminio in gratiam rediens, aliquid uicissim tibi sim concinnaturus. ac tibi missurus. Porro negotium fidei quod attingis, equidem quam strenuum ueritatis propugnatorem te nobis iampridem exhibueris, ac nunc maximis documentis exhibeas, non ignoro. Beatum uero te, qui cooperarius ut uere possis dici, mysteriorumque IESV Christi dispensarius fidelis, meruisti. Referes aliquando coronam, de qua breui moriturus corpore D. Paulus, in martyrio se eam consequutum gloriatur. Oportet omnino conscientiam tibi esse laetissimam. Vulgus concionatorum, quid adhuc cum taslento illo D. Iesus negociator factus, uelit, non tenet. Tu non solum te, sed omnes, eius ministerij siue negotiationis optime peractae testes habes. Nunc enim uere tempus id dici postulat, ut turbulentissimum, ita miserrimum. Quid enim miserius, quam de uita etiam sua non esse tutum: sicut re uera neque nos tuti sumus? Impendet nobis et fortunarum et salutis discrimen, hoc indies expectamus. Quanque ego parum curo. Quic quid a me propter peccata Dominus exigit, id illi praestare paratus sum. Non me canescentes capilli mei, quo minus in utramque aurem dormiam, impediunt. Vel uiuere, uel mori, uoluptas una est. Si uiuam, Domino uiuam: si moriar, Domino moriar. Ipse manet, et per ipsum ego, benedictus. Etenim sollicitum esse, nec ethnici quenque unque uolerunt: tantum abest, ut Christiani propter infortunia molestemur. Horatius certe praeclare inquit:

Prudens futuri temporis exitum
Caligino sa nocte premit Deus:
Ridetque, si mortalis ultra
Fas trepidat. quod adest, memento
Componere aequus: caeter a fluminis
Instar feruntur. et reliqua.

Nec minus eleganter Sophista ille, [gap: Greek word(s)] . Verum iam epistolae modum faciam. Vides enim, per m e iam dudum praeteriti silentij iacturam sarcitam esse. Tu, si uoles frequenter a me literas habe re, frequentes mittito. Vale, meque tibi deditissimum intellige. Au gustae Vindelicorum, XXX Ianuarij. Anno MDXXVIII.

M. HENRICVS CADVCEATOR CONsummatissimo Theologo, D. D. Friderico Nauseae, summae aedis Magunt. Concion. S. D.



page 70, image: s070

EN tibi, praestantissime Friderice, uere ingenuae indolis adolescentem, triumque liguarum apprime peritum. Quem tibi ita commendatum cupio, ut maiore commendatio ne tradere non possim. Est Sebastiani Munsteri ex fratre nepos, genere Ingelhaimensis, ac tantum non Maguntinus. De dit hic operam literis sub magistro Conrado in aede summa, annis ab hinc tribus, quo tempore Hebraea expeditius legere, quam ego latina, callebat. Interim non modo apud patruum suum Munsterum, sed et Viennae sub doctissimo praeceptore, Ioanne Brassicano, tam in graecis, quam in hebraeis literis mire profecit. Nunc autem patriam cum reuiserit, cuperet hoc quiquid est hyemis reliquum hic transigere, nisi inopia (durum telum) esset ipsi impedimento. Roga uit itaque, si aliqua conditione (quo commodius hyberna hic agitare queat) ipsi prodesse possem, ut facerem. Succurrit autem mihi, quod tu anno superiore mecum es colloquutus, te promptissimo quidem animo et graecis et hebraeis literis aliquam dare uelle operam, si bonus ille sit, qui docere possit. Proinde tu, si adhuc eius es animi, ecce adolescentem satis doctum, et modestum. Non aliud expetit, quam expensam et hospitium. Potes sane hoc homine, tuo arbitrio, commode uti. Loquere illi, comperies facilitatem extemporalem in sermone Latino, quam equidem paucis hacaetate ado lescentibus concessam, sum expertus. Faceres haud dubie non con temnendum operaeprecium, si indies ab eo duas, aut plures horas in graeca simul et hebraica linguis audires, adeoque tam exili precio: aliud enim praeter uictum non postulat. Quicquid autem ci tra tuum incommodum facere potes huic, pergratum mihi futurum est, si id facere dignaberis. Vale, et praesidium et dulce decus meum. Postridie Thomae, Anno salutis Mundi M D XXVIIII.

GVLIELMVS GVTEYMERVS SACRAE PAGINAE Doctori praestantissimo D. Friderico Nauseae, S. D.

NOs ad scribendum compulerunt, magnifice, idemque eruditissime Doctor, singularis ingenij tui candor, et erga praestantes doctrina uiros fauor, morum uitaeque celeberrima puritas, denique docta quedam pietas: quibus heroicum illud tuum pectus sic decoratum spirat. Sed nolo uirtutes tuas Christiano uiro tam dignas persequi, uel commemorare. Tanta dignitas earum est, ut satis laudari non possint. Illud saltem persequar, uelis illarum fructum mihi quoque communicare: communicabis autem, si non frustra me ista petijsse, expertus fuero. Peto enim, ut in tuam noticiam, fauorem et amorem me recipere non dedigneris: ut hoc facto, me facilius hic continere, uiuere,


page 71, image: s071

manereque possim. Nihil est certe ad captandam beneuolentiam hominum aeque efficax, atque summis uiris placuisse, eorumque con uictu uel amore palam commendari. Quicquid ego praestare potero, siue sit id in officio, siue in studio, operaque, faciam omnino, ut non in dignum ista me beneuolentia, clarissime Doctor, aut humanitate sis intellecturus. Nam de eo, quod aliquot adolescentes nobiles mihi instituendos tradi cupiam, posthac sententiam operamque tuam expectabo. Videor enim mihi prouinciae satisfacturus esse, et experimento postea docturus, a me fideliter et bene eruditos fuisse.

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] .

[gap: Greek word(s)] .

[gap: Greek word(s)] .

HERMANNVS SCHOTENNIVS HESSVS Eruditissimo uiro, D. Doct. Friderico Nauseae, summo Magunt. Concionatori, S. D.

PRouerbio ueteri dicitur, bona nomina nonnunquam fieri mala, si nunquam interpelles. Debitores certi, incerti redduntur, si non creditor identidem appellauerit. Amicitia intermoritur, si silentium inueterauerit. Quamobrem uide, mi Nausea, quid commiseris, qui totum annum absque tuis literis praeterlabi passus sis, cum tamen a me epistolam circa Pentecostes festum per Dominum Eberhardum Decanum receperis. Sed omnis haec iactura sarcietur, si adhuc me de tua ualetudine certiorem feceris, qu ualeas, quid coneris, quid efficias? Satin sanae? Quod si necdum uoles, ego tamen nihilominus te colere non intermittam, semel patefactas ad amicitiam tuam fores frequentare non desistam. Velis nolis, me tuarum laudum candidissimum buccinatorem cognoscas oportet. Atque in hoc non dissentiunt labia a praecordijs, concordat scriptio cum mente, lingua cum pectore: breuiter, ex hoc meo promptuario, omnia sincera a me promuntur, citra quamuis, omnino turpem bono uiro, simulationem. Eruditio tua illa interior a nemine non paulo mitiore suscipitur, a me et suscipitur et ama tur, amabiturque quoad uiuam. Noui, quod scriberem, hoc habui praecipuum: pridie diui Michaelis igne sumptum esse supplicium hic Coloniae de duobus adolescentibus, altero graece et latine docto: quod Lutheranae factioni fauentes, ecclesiae obedientiam, ac iugum, quasi effrenes equi, excusserint. Tu, optime Nausea, optime uale. Et si quis apud te locus uacat, rescribe, me uero amicorum iam interiorum albo adscribe. Coloniae. iiij Cal. Nouemb. Anno post natum Christum MDXXVIIII.



page 72, image: s072

VALENTINVS TETENLEBIVS DOCTOR, EXIMIO uiro, D. Friderico Nauseae summo Mag. Con. S. D.

LIteras tuas, uenerande Friderice, legi, diligenterque curaui, ut responsum tibi ab illustrissimo Principe redderetur: quemadmodum et redditum est. Quod enim ad reliqua desideria tua pertinet, differtur, ob perturbationes et tumultus, qui sunt hic plurimi. D. Ioannes Fabri, Catholicam tuam serenissimo Regi Ferdinando praebuit legendam: qui librum magna ex parte legit: et is quam Maiestati suae placeat, ex literis D. Fabri intelliges. Ego de munere, quo me donasti, gratiam habeo: daboque operam, ut gratitudinem meam uicissim memoriamque experiare. Vale, meque tibi commendatum semper habe, ex Spira, ult. Martij, Anno post orbem redemptum M D XXVIIII.

IOANNES FABRI, ACERRIMO CHRISTIANAE fidei propugnatori, Friderico Nauseae, S. D.

MVnus tuum Regi nostro tam gratum fuit, ut nil gratius. Multum certe tuo isto in rempub. Christianam animo, meritoque, ipsius animum tibi deuinxisti. In hoc enim opere uel ingenij foecundissimas uires, uel doctrinae summam magnitudinem uidere licuit. Amat autem ille talis iudicij meritique uiros uel maxime. Nil potest his hominibus illi pror sus unquam esse commendatius, hos amat, hos uere regia mente prosequitur: et in quibus saltem potest, his gratificatur, praesertim cum non solum docere, sed etiam propellere haereses conentur, ea doctrina propellant que. Nec est necessarium ita tibi multis compro bare. Satis res praesens habet in se testimonij. Quinquaginta namque aureos, pro antidono tibi perferendos puero tuo dedit: exoptans, ut hoc tempore grato suscipere uelis animo, longe maiora successu temporis se tibi daturum pollicens: in quo ego, pro mea in te bene uolentia, fidus sollicitator ero. Suspicionem fortassis ex mea taciturnitate tibi recte concipere uideris. Verum potes ipse quoque coniecturare, quid faciat, ut in scribendo sim negligentior. Negotia certe nullum mihi prope spacium, quod ad haec officia conferre possim, praesiant. Quare tacentem quoque Fabrum pro te sollicitum esse, uelim ut posthac existimes. Vale, ex Spira, prima Aprilis, Anno MD XXVIIII.

IOANNES COCHLAEVS CLARISSIMO VIRO, D. FRID, Nauseae Theologo, summoque Mag. Con. S. D.

OMnino tres a te accepi epistolas, eruditissime D. Nausea, posteaquam a uobis abfui. Nunc ad posteriores tan tum respondebo. Quanquam mei fuit officij, iam pridem respondisse, sed nunquam tutum fuit, nec integrum id facere. Nunquam habui certum isthuc nuncium. Subitaneo autem


page 73, image: s073

cuique committere,que sit periculosum, uel ipse potes ex te existimare. Nihil certe nunc a malitia fraudeque pessimorum hominum est tutum. Ante omnia rogo ac suadeo, ut perdures illic, donec certum acquiras pro senectutis requie nidulum, Iam multis ibi annis seruisti, nemo te beneficio indignum aestimare potest. Inuidia certe quorundam non semper habebit locum, merita tua cuiuis odio oc current. Tragoediae illi uide ne te committas ac immisceas. nosti,que infi da sit quorundam promissio. Non omnib. confidito: quia delatores multi sunt, qui uel bona uerba sinistre interpretantes, alio deferunt. Ego certe multum fui anxius, propter imminentem illam tragoediam. leniebat tamen anxietatem spes quaedam pacis. Ipsi uiderint. Nos quod nostrum est, agamus. Rem tenes, credo. Symbolum Catholicorum tuorum, non dum uidere potui: licet iam pridie commiserim cuidam Lypsensi bibliopolae, ut mihi transmitteret. Gratulor tibi ex animo, nobilissimi ac potentiss. Regis FERDINANDI gratiam, quam tamen ad maio ra se extensuram tempore spero, si quando Deus illi pacem successumque dederit. Si qua detur opportunitas, uellem ut Sermonum tuorum centuriae ederentur. Cum enim plerique mihi instent, ut pro Catholicis aliquam conscribam Postillam, ne etiam in hac parte haereticis cedere uideamur, illae satis ad hoc nomen sufficiunt. Vtinam uero una saltem hora possim tecum loqui, de omnibus quae uelim. inuidit enim hoc mihi nuncij properantis inimica celeritas. Apud uos autem diutius commorabitur, ut omnia quae uelis, exanimo mihi trans scribere possis. Illud enim accedit, quod certus est ac fidelis, nec in ullo malae fidei prorsus unquam conuictus. Scripsi nuper ad CVSPINIANVM tuum, sed frustra: nam defunctus est. Itaque nuncius retulit mihi literas meas. De eo praeterea gaudeo, quod bene tibi cum Fabro est, licet hominem non bene cognorim: sed quia tu cum eo apud Car dinalem Campegium multum es uersatus, et amice de eo sentias, scribas et praedices, adducor et ipse, ut optimum uirum esse existimem. Ex Anglia toto hoc anno nullas accepi literas, exceptis unis a Reue rendiss. Nostro Domino Card. Campegio. Sed eae plus mihi mole stiae quam uoluptatis attulerunt. Nisi quod hoc uno delectabar, me manum optimi uiri, patronique, de nostra Germania optime meriti, in me etiam beneficentissimi, uidere. Pro cuius ego salute, preces, ut debeo, fundere non desisto. Si enim hic nobis esset a Deo uir adem ptus, proculdubio misere simul ab aduersarijs nostris periclitaremur. Lutherani non cogitant, quomodo nostra scripta redarguant. Credo ipsos respondere non posse. Ludunt enim saltem, uique agunt, ut possunt. Deus auertat, ne in manus eorum incidam. Si tamen ei pla cuerit, ut illis tradar, non recuso: saltem custodiat animam meam, ne consentiat eorum dogmatibus haereticis. Corpusculum sane non cu ro. Septiceps iam ter teutonice pictus, est, semel latine: ad omnia nil respondent, nisi quod ediderunt septem cochlearium picturam. Scripsit


page 74, image: s074

autem quidam e Lypsia, eos septem nates, pro septem nostris ea pitibus edituros. Ludant ut uelint: non eis, sed Catholicis scribimus. Dabit Deus his quoque finem. In nundinis complura uidebis, ut spero, nostra opuscula. Vsque adeo me non terrent ipsorum improperia, illusionesque. Dux et Dominus meus optime ualet, Deo sit gra tia: et prudenter omnia disponit, aedificat egregie, machinas quoque bel licas ubique disponit. Miram profecto uideres dissimilitudinem, sub duo bus principib. in una eademque gente. Nam in terris Ducis Electoris, homines in omnib. decrescunt non solum in religione, sed et in cunctis bonis. In urbibus autem, aut nemo, aut paucissimi aedificant, nullae aut modicae negotiationes, domus et agri uili precio uenduntur. In terris autem ducis Georgij, ubique indies maior conspicitur Dei benignitate profectus. Domus, quae antea trecentis aureis uix aestimata fuisset, nunc aestimatur DCCC aut mille aureis. Similiter in hortis, agris et syluis. Credo equidem in sola Dresda plus hodie impendi in aedificijs, quam in decem maximis, imo in omnibus oppidis Electo ris. Et putant nonnulli solas domos Dresdae circa forum plus ualere quam totam ciuitatem Grymm, quae una de amplissimis Electoris urbibus est. Nostri ieiunant, dies celebrant festos, reddunt Deo quae Dei sunt, honorant presbyteros: ac hinc ea consequuntur, quae Lutherani multo sudore et cruore uix consequi possunt. Videtur quidem Elector aliquanto audacior post Spiren. conuentum, sed credo, quod cor eius trepidat, ac intus palpitat metu morfuque conscientiae. Lutherus autem adhuc praedicat Vuittenbergae: Sed authoritas eius est longe minor apud barbaros, tamen adhuc prae ualet in septentrione. Audio quoque Prussiam iam tepescere ad eiusdem nouitates. Sed longior sum, quam permittant occupationes tuae. Fac quaeso, ut multa mihi rescribas, summatim: de Caesare nostro in Italia, de Card. In Anglia, de Heluetijs et urbibus Rheni quic quid habetis noui, breuiter. Bene uale clarissime, plurimumque obseruam de Nausea, salutaque meis uerbis amanter et amice D. Licentiatum S. Stephani, Ioannem Spengler, et alios. Illud ignorare me nolim putes, quod multum tibi debeam pro beneficijs, quae confers in matrem meam, nepotemque. Ex Dresda, X. Iulij, Anno salutis M D XXIX.

ALBERTVS ORDINATIONE DEI SACROSANCTAE Rom. Ecclesiae Pr. Card. Archiepiscopus Magunt. ac Magdenb. Friderico Nauseae suo, S. D.

HOnorabilis, erudite, dilecteque noster: nunquam nobis e memoria excefferunt, quae de concionibus tuis imprimendis primum ad nos, deinde etiam ad uenerabilem fidelemque nostrum VALENTINVM TETELEBIVM Praepositum scripsisti. Quod enim rem silentio praeterierimus, temporis est factum uicio, quod rationem commodam ad peragendum impressurae negotium


page 75, image: s075

istud non haberemus. Nunc igitur, quum de doctrina concio num istarum non ignari simus, et optimum uideatur, hoc opere diu tius non morari, uoluntatem nostram tibi declaramus et offerimus: Ita tamen, ut si quid in illis concionibus residuum sit, quod disputabile, uel institutioni ueteri nobis per manus traditae contumeliosum uideatur, quanquam non esse existimamus, id uel corrigere, uel tollere uelis. Praeterea quoque titulum, qui non istius dictionis Homi liae, quod haec a ueteribus uarie sit usurpata, siue iam sit ille concionum siue sermonum, libro praefigere. Postremo etiam, de modo impenfisque in impressuram dispicere: nos ut clementi pietate te iuxta et rem lauda bilem prosequuti uideamur, faciemus. Vale.

LVCAS A ROSENAV CANONICVS MAG. CLARISsimo uiro Friderico Nauseae, Magunt. Concionatori, S. D.

QVam ignominiosum sit, quamque male apud omnes is audiat, qui benemerenti uel non respondet, uel beneficium non agnoscit, ut nemini ignotum, ita mihi praecipuum fuit, quod ad te scriberem. Quantum enim officij mihi praestiteris in hoc, quod Zasio me Friburgum petentem commendaris, qui legalis scientiae unicum est asylum, dici non potest. Ex quo, cum ille me miris modis amet et complectatur, intelligere possum, quantum commen datio tua apud ipsum ualuerit, et quam multum tibi debeam, qui tali humanitate officioque nos non dedignatus es. Cum igitur in prae sentia gratitu dinem testari aliter nequeam, quam uerbis agendo gratias, id facio sane, tibique eo nomine maximas ago gratias, perpetuo me relaturum promittens, si quando uicissim tibi gratificandi occafio se mihi dederit, ac obtulerit. Porro quod Zasius nunc ad te nil literarum mittit, aduersa ipsius ualetudo in causa est, quae ipsum non tantum a priuatis, sed etiam a pub. negotijs ac lectionibus iam per aliquot tempus abstraxit. et hoc ut tibi significarem, mihi commisit, te nomine ipsius salutans. Vale uir ornatissime, meque tibi commendatum habe. Friburgi Brisgogiae, VIII Idus Mart. Anno post orbem saluatum MDXXIX.

IOANNES FABER ORNATISSIMO AC DISERTISsimo uerbi diuini Mag. Concionatori, D. Friderico Nauseae, S. D.

REcte pro officio tuo facis, mi Nausea, quod cum uideas in nostris Comitijs inopiam esse eorum qui inter acerrimos haeresium propugnatores pietatem pristinam ex Dei uer bo in publicis concionibus asserant, te ipse ultro ad preces meas in hoc munere fungendo institui cupis. Illam animi tui constantiam satis commendare non possum. Gratius nil praestare potuisses non mode nobis, uerum omnibus, quicunque Christianae religionis


page 76, image: s076

tuendae desiderio tenemur. Cum Maguntino eam rem contuli. commendat plurimum, hortaturque summopere, quam maturissime ut fiat, antequam Principes e conuentu discedant. Quare si nostro consilio parere uis, breui, atque adeo in triduo ad nos uenies: aut non diutius aduentum moreris, quam ut proxima dominica Iubilate uerbum Domini nobiscum in mentes piorum inseras, facturus rem multis nominibus immortalem, tum uero mihi in primis gratam: tandem me reperisse, qui Atlantis fessi uices supplere, humerosque suos huic oneri supponere uelit. Ita uero te munias, ut non unam aut alteram concionem habere, uerum frequentius quotidie nobiscum declamare queas. Ita namque plurimum Reipublicae Christianae conferemus. Vale, ex Spira, XI Apr. Anno MD XXIX.

GEORGIVS HAVERIVS, DOCTOR. D. ET ECCLEsiae [correction of the transcriber; in the print ECCLEclesiae] S. Mau. Ingolst. Pastor uenerabili uiro Friderico Nauseae, S. D.

QVam sim erga te affectus, quamque te amem, doctissime Nausea, testis esse potest mihi M. IOANNES GOTZI VS, ut qui non semel a me de te praedicationes audieri eo nomine, quod immerentem me sacerdotium Bambergenn, quoddam tua opera consequi feceris, et signaturam ad me Ingolstadium usque miseris. Pro qua sane re licet tibi adhuc gratias non egerim, ut debueram, memorem tamen animum et gratum erga te perpetuo seruaui: ac occasionem expectaui, qua sic me cogitare, tibi satis et abunde declararem ac testarer. Interim scripsit mihi ex Bamberga Gotzius, ut suo nomine tibi scriberem, et quam diligentissime, licet se ro, pro accepto tamen beneficio gratias agerem. Quare tibi maximas et immortales ago gratias, et habeo, quod me nihil a te tale meritum amicitia ac beneficijs ultro prosequi non dedignaris. Faciat Deus, ut uicissim tibi gratificandi, meamque gratitudinem probandi, mihi occasio, seu tempus existat. Sic efficiam, ut non ingrato praestitisse beneficium intelligas aliquando, si his rationib. eum promouere ut coepisti pergas. Ipsum quidem maximis officijs tibi plane deuincturus es, me uero tibi adhuc longe deuinctiorem factum intelliges. Quicquid enim in ipsum officrij collatum, in me collatum existimabo. Vale, ex Ingolstadio, XVIII Ianuarij. Anno Dominicae natiuitatis MD XXIX.

VVEYGANDVS DEI GRATIA EPISCOPVS BAMbergen. Friderico Nauseae, S. D.

REuerende, erudite, fidelis, dilecteque noster, accepi, te cum uenerabili, docto, dilectoque meo in aede diuae Virginis Bambergenn, concionatore IOANNE GOTZIO, quo cum de Vicariatu S, Andreae in summo dissenseris, iam conue nisse. nec in alia rescupulum residere, nisi quia expensas aliquas


page 77, image: s077

ab eo praeberi tibi desideres. Quamobrem a te cupio, uelis meam gratiam commodum istud negligere, plenamque possessionem D. Gotzio concedere. Faciam enim uicissim, ut hoc in clementi memo ria mihi positum experiri possis. Vale, ex Bamberga. postridie Nati uitatis Mariae. Anno Dominicae incarnationis MD XXIX.

IOANNES COCHLAEVS CLARISSIMO VIRO D. Friderico Nauseae, Magunt. summo Concionatori, S. D.

LIteras tuas, optime et humanissime Nausea, datas Maguntiae XVIII Iulij, triduo ante Friberga rediens accepi, per nuncium Principis mei. Caeterum Catholica tua, et caeteras literas, quas te mihi misisse scribis, non accepi. Per ditissimus nebulo quidam, ut ex tuis nepotisque et aliorum literis in telligo, grandem literarum fascem intercepit. De Centurijs tuis dili gentissime curabo, ut in tempore editionem paremus. Tu quoque interim meliorem rationem circumspice. Panegyricum uero Deipa rae Virginis libenter ac reuerenter suscipiam, consuloque, ut eum des Gregorio Iordano, aut illi noto Ioanni Lochmanno. De Lottero ne scio quid scribam: optima quidem uerba profert in faciem, uerum nil hactenus im pressit mihi, quod nec magno pere petiui, quia nolebat unicam expensarum partem subire. habet? etiam officinam Mag deburgae, ubi Lutheranissimus est populus: Lypsiae tamen imprimit quendam librum Principi meo. Consulo igitur, ut Panegyricum ad me clausum transmittas, idque per Gregorium Iordanem. De D. Ioanne Fabro nil certi possum scribere, diu enim nullas ab eo accepi literas. Scripsit nuper e Buduicio Boemiae ad Episcopum Vratislauien. Turcam ingen ti exercitu e Constantinopoli Adrianopolim usque profectum esse, quod a nouo Rex Persarum ipsi bellum indixerit. Hispanos autem grauiter in Croacia, Turcos caecidisse. Quod scribis Card. Campegium re infecta ex Anglia domum redijsse, gaudeo. Dolebam enim, tam probum et inteorum uirum inuolui negotio tam improbo, et scandaloso. Qua re scandalum illud iam integritate ipsius sedatum, sublatumque spero. Vale feliciter. ex Dresda, XXVII August, Anno domini MDXXIX.

SANCTISSIMO IN CHRISTO PATRI ET DOmino, Dn. Clementi septimo, diuina prouidentia S. R. E. Pontifici Max. Albertus Archiep. Maguntinus.

BEatissime Pater, ac clementissime Domine, post beatorum pedum oscula. Concessit anno superio re S. V. de sua cle mentia, mihi facultatem conferendi unum Canonicatum et unam praebendam Ecclesiae Beatae Mariae ad Gradus ciuita tis meae Maguntiae, quae mense mihi deputato uacaret. In huius facultatem, usum et uim, cum Ioannes Iacobus Leystus esset mortuus, et ipsius Canonicatus et praebend. uacaret, eam possessionem mense


page 78, image: s078

ordinario dedisse me dilecto meo, ac equestri genere procreato, VA LENTIN O, TETENLEBIO, S. V. non ignorat. Cum enim dictus Valentinus cuperet in hac possessione perpetuo confirmatior manere, S. V. promissionem obtinuit. Hoc igitur etiam iure, cum alius quidam Mense Septemb. decesserit: ac eiusdem Canonicatus uacaret, Conradi Hertelij dicti, uigore perpetuo conculi beneficium istud FRIDERICO NAVSEAE, uicariam Ecclesiae Maguntinen. meae, quae praedicaturae est annexa, habenti: uiro propter multa merita, et zelum, quem in fidem Catholicam, sanctamque Romanam Ecclesiam habet, multis modis probato, officium suum Praedicaturae diligenter ac fideliter faciendo, sectamque Lutheranorum modis omnibus (ut ispsius egregie facta dictaque multa declarant) extinguendo, profligandoque. Decuit enim, ut talis uir statum suum decentius ac melius teneret, ipsi potissimum esse conferendum. Vaga autem relatione ad aures meas peruenit, quendam Martinum Siederum se iactitare, ius ad istum ipsum Canonicarum et praebend. a S. V. habere. Cupiens igitur ego Frideri eo Nauseae succurrere, ipsumque in huiusmodi beneficio confouere, propter scandalum ac tumultum, qui forte propterea possit existere, recurro ad pedes S. V. humiliter supplicando, dignari uelit in hac factum meum ratum esse, Canonicatumque eum, cum praebend. Friderico Nauseae confirmare: praesertim, cum Canonicatus ille ac praeben. parum aut nihil absenti conferat, ad Praedicaturam autem sit accommodatissimus. In hoc faciet S. V. rem Deo gratam, ipsi Fri derico summam, et mihi admodum acceptam, uicissim de S. V. Sedeque Apostolica promerituro. Ex Aschaffenburgo, cum ualedictione, etc.

MARCVS ABSTEMIVS FRIDErico Nauseae, S. D.

ACcepi, NAVSEA mi, literas quidem tuas emunctissimas, una cum altera operis tui parte, quae me mirifice delectarunt, cum praecipue nostri mirificam mentionem feceris, longeque aliam, quam expectaram: facturumque, Deo annuente, breui in tuo quodam Opere nuper edito polliceris, multo nobiliorem. Quae omnia nunquam e nostro pectore sunt elapsu ra: et prius Clotho dirumpet nigra stamina, priusque spiritus hos dese ret artus,que mihi sint excisura. Verum multas laudes mihi transcribis, quas ego minime agnosco: nec sane placeo mihi, sed (ut Erasmicis utar uerbis) tu mihi uates lauro digne places, qui uiribus ingenij possis elephantum de musca reddere, nihilque attollere cristas. nec solum instar Caesaris, legere, scribere, audireque, uerum et instar Marij Phil. ne alios ex priscis aut modernis (nam aliud est historiam, aliud epistolam scribere) persequar: triginta pariter argumentorum genera uno eodemque tempore singula singulis hominib. posses reponere. Sed quod solem paruo lumine illustrare, quid nostris ineptiss. literis te laudib.


page 79, image: s079

extollere conor? Quod si fata sinent, te officio decertasse priorem non poenitebit. Hortaris, ut uerum uelim agere Theseum: sed heus? Quid Dauus cum Oedipo? Quid iuris ignarus cum iurisprudentissimo? Quid Abstemio cum Nausea? Cum plurimum apud me ualuit tu us hortatus, qui, etsi eram non paruam industriam nauaturus ne Paratitla tuam negligentius impressa in manus hominum prodirent: tum tua nos emunctissima epistola multo etiam reddidit alacriores. qui quidem hortatus adeo potens est, ut non solum homines, uerum canes, equos, et id genus [gap: Greek word(s)] reddere queat alacriora. Sed quid graecor? cum, ut Persij nostri, uerbis utar, nec ponere lucos artificem, nec rus saturum laudare ualeam. Quid si [gap: Greek word(s)] ? Sed quid persequor? quae digressiones? quod monstrum ridendum? quae somnia aegroti fingo? Scis be ne, cui dicam, positis pro nomine signis. Quid ais Mar? hoi, non labellum digito, sed digitum labello compesce, Vale, Latinorum pariter et iurisconsultorum decus, nostrumque Decastichon propediem expecta. Venetij, Cal. Iun Anno salutiferae incarnationis MD XXIII.

IOANNES FABER. DOCTISSIMO D. Friderico Nauseae, S. D.

MI Nausea, ne arbitreris necesitudinecm meum esse interruptam, ob tam diuturnium silentium, has ad te scribere placuit. Nam Iustus meus ex Hungaria rediens, quod multo eum affeceris honore, et modis omnibus commendatum habueris, significauit. Quare scias, te mihi rem gratam fecisse, et ego tibi in posterum ad omnia promptus ero, ad quae meam operam sis imploraturus. Ne longior sim, iubet aegra ualetudo. Itaque ualeto. Da tum Graecij Stiriae, XVIII Iunij. Anno dnnicae incarnationis MDXV.

OTTOMARVS STABIVS ERVDITISSIMO VIRO Friderico Nauseae, LL. Doct. S. D.

ANimum tuum, Doctor excellentiss. erga omnes studiosos benignissimum semper perspexi: erga me uero, nescio qua singulari beneuolentia detinearis. Quamobrem Doctor, et idem Praeceptor amantissime, meum erit eniti, ut hunc amorem non irritum faciam, et ne spem de me conceptam refellam. Partem orationis nostrae, quam hesterno die oculis tuis exhibuimus, (si commode fieri possit) mihi remitti uellem, ut emendarem: aut si tu id fecisti (quod omnino factum uellem) gaudeo, est enim plane sterilis et inelegans: neque mirum, cum tot lectionibus quotidie sim obrutus. Videbo tamen, ut aliqua ratione posim illis hominibus, qui fortasse nouum aliquid sperant, satisfacere. Tibi au tem, nisi uiuam, profecto mea omnia debeo. Quantam etiam nunc uitae meae partem tibi debeam, referrem, si non Gnathonem magis me, quam ueriloquum suspicari posses. Precor autem tibi, secula ut liccat superare plurima, et optime ualeas, ex aedibus meis, etc.



page 80, image: s080

PRAESTANTISSIMO VERBI DIVINI CONcionatori, D. Friderico Nauseae, Helmannus Lector, S. D.

EXimie Domine D. peto, ne grauius feras, quod te pluri bus epistolis occupo. Nam beneuolentia tua, quam in me satis hactenus perspexi, totum hoc apud me fecit. Cae terum audio te aduersus Lutheranos, de sacro Missae ea none refutationem confecisse. Quapropter eo nomine tibi graculor, et omnes pastores paniter gratulari debent, cum habituri sunt, quo Lutheranis os obstruant. Rogo uero, ut eam refutationem mihi primo quoque tempore transmittas. Literas, quas mihi ad magnifi cum Dominum Gorritium in curiam Romanam dedisti, adhuc integras et illaesas habeo. Nec uideo quid faciam, nisi tu mihi praefcribas. Postremo gratias ago maximas tibi, quod me contra aduersarios meos egregie defenderis. Id enim ex multis meorum cognoui, faciamque ut beneficij non ingratum me aliquando sentias. Deus uale tudinem tuam conseruet. E Fridbergo, pridie Nonas Iulij, Anno Domini MD XXVII

MICHAEL HELDINGIVS ORNATISSIMO VIRO Friderico Nauseae, LL. Doct. consultiss. S. D.

APrandio hodie te adire constitueram, Nausea clarissime, a quo consilio me utriusque nostrm ratio abduxit. Nam et te concionis crastinae studio occupatum teneri arbi trabar, et mihi per certas occupationes abire domo non licebat: sed ut tuo tamen utar consilio, ut uolebam, et minore te mo lestia onerem, per literas animum meum tibi aperiam. In coena Domini, concionem de Sacramento haben dam esse parocho Chori ferrei, non ignoras. eum laborem ego decreui meis humeris impo nendum, collecto in id tumultuario sermone. Sed ita decreui, ut eam sententiam ad animum tuum aut tenerem, aut abijcerem. Tu et me nosti humanissime Patrone, et eius laboris modum non ignoras. A tuo iudicio totus pendeo: sic tamen, ut si calidum nimis hoc meum consilium putes, ad te tanquam ad sacram anchoram confugi am. Neminem alium extra te haec urbs mihi dabti, cuius humeris imponere hoc onus recte possim. Puto enim iam eidem negotio te ali quam operam locare: quare de eadem materia, meam quoque uicem facilius perferre posses. Tenes, opinor, totam rem. Hanc noctem deliberationi tuae trado. Cras ad te, capturus consilium, ueniam. Sed hoc celari totum cupio diligenter, ne aliquid emanet, quod minime oportet, neque uelim. Vale humanissime Patrone, et me inter clientes tuos recipe, qui te iamdudum et parentem et patronum obseruandum animo meo delegi. Mag. XXVIII. Martij, et c.



page 81, image: s081

MICHAEL HELDINGIVS HVMANISSImo D. Friderico Nauseae, S. D.

AMicitiam non magis, quam uirtutem, propter molestias esse fugiendam, nosti e Cicerone. Quare rursus me tibi obstrepentem ferto. De sermonis breuitate recte iubes, et quod dici solet, memorem mones. Nam quod uereri me scribo, ne inuitus claudam, non prolixitatem minor, sed hae sitationem meam metuo. Extremam concionis clausulam uolebam post illud, Dar zu helff, etc. nempe qua parari aditus ad confessionem generalem solet, et ipsam etiam confessionem adscribi, omnemque prorsus finem cupio. Vale, et cumper otium hodie potes, meis uotis obtempera. E Scholis nostris.

MICHAEL HELDINGIVS INCOMPARABILI uiro, D. Friderico Nauseae S. D.

DE tuis imaginibus, eruditissime NAVSEA mulca conijcio, nec quicquam tamen assequor. Palladem ex insignibus agnosco: alterum esse Iouem puto, pede innitentem mundo. Tertiam Iunonem, astans turris persuadet, quae potentiae et regnorum dea est. Sed quid nudus Iupiter? et obscoene nudus? Nisi significationem habeat, quod uxori nudus est, tectus Palladi: nudus, qua parte uxor illi adest: honestior et tectus, ea parte qua mundum uoluens, adiunctam habet Palladem, eandem armorum et prudentiae deam. Sed nihil haec omnia una mihi Pallas certa est. De Ioue, de Iunone dubito: nec ullam apud me conieacturam inuenio, qua audeam tui similibus, hoc est, eruditis prodere. Si tamen aliquam tu mihi subieceris, non grauabor eam pro uiribus, tua causa carmine complecti. Nam sic de me tibi persuadere debes, nihil tam esse magnum et abiectum, quod mihi tua causa non iucundum et honestum uideri debeat. Vale, XXVIII Maij.

MICHAEL HELDINGIVS ORNATISSIMO VIro, Friderico Nauseae, Magunt. Concion. S D.

TAmetsi ea animi bonitas, quae in te est, humanissime Doctor, suam hactenus laudem apud omnes sic obtinuit, ut parum homo esse, qui idem benignus non sit, ipso uocabulo ostendatur: tamen mea importunitate fieri potest, ut tuae humanitatis poenitere te possit: qui semel tuam expertus in me benignitatem, nunquam te interquiescere patior. Sane nunc inuitus tibi molestus sum. Sed nosti inutilem esse indigenti uerecundi am. Repulsam meam apud Dominum Ioannem Ottonem, ad D. meum Scholasticum retuli. Qui quasi sacram in hac re anchoram, D. Adamum Helsingerum Licentiatum exorandum mihi commonstra uit, Sed apud animum tuum, mi Nausea, cogitare potes, quid ab eo


page 82, image: s082

homine mihi sperandum sit, quem in hac ipsa re competitorem habuerim, alioqui nulla mihi necessitudine uel beneuolentia iunctum. Ingenuitatem laedi aiunt, si quis indigno supplicet. Quod quanquam in eum hominem qua drare nunc minime possit, tamen aeque ab ingenuitate alienum puto, si quis ei supplicet, a quo ut impetret, nullam causam uidet. Ab hac supplicandi necessitate sola tua benignitas, hu manissime NAVSEA, retinere me potest, si duas solum conciones (dum huc a patria mea redeam, quo nunciter destinaui) in mea parochia mihi pollicearis. Neque enim plures exposcebat Dominus meus, cum illum alium conueniendum proponeret. Sed cerco scio etiam operam tuam Domino non parum fore gratam, si non gratio rem, quam si abs quouis alio impetrassem. Quod ad me attinet, ego me tibi, siue hoc impetrem, siue res aliqua te impediat, dedico, consecro que, ut in omnibus rebus me ex uoluntate tua utaris. Neque tu a me quicquam unquam, quod non impetres, orabis, siue in rebus alijs, siue in ea ipsa quoque (si propitius mihi Deus affuerit) quam nunc abs te tantopere contendo. Bene uale, mi clarissime patrone. Ex aedibus nostris.

ANDREAS PLACVS MAGVNT, INSIGNI eruditione uiro, D. Friderico Nausae, S. D.

QVam me affecerint tuae elegantissimae, NAVSEA doctissime, literae, calamo consequi non possum. Nam satis ostenderunt, te mei memorem, mihique praeter opinio nem meam beneuolentissimum esse. Nihil certe minus in hanc diem existimaui, quam ut a te tanto uiro diligerer. Diligis autem me non lingua, sed ueritate: non uerbo tantum, sed et opere, praesertim de fa cie adhuc ignotum, et nullius precij hominem. Nam quod munus mihi chartaceum donare dignatus es, aliter interpretari non possum, quam quod me tibi charum esse, ostendere uolueris. Gratias igitur tibi maximas ago, meque tibi uicissim totum offero: quamuis non uideam, in quo unquam tibi clarissimo uiro inseruire queam. Nam tota studiosorum et bonorum cohors, quod a te non solum orationibus efficacissimis, sed etiam scriptis pulcherrimis edocta sit, simili studio tibi gratificari conat, nec immerito. Tu enim hic modis omnibus pietatis affectum augere, mores emendare, uirtutem complecti ipsam docuisti: ut quae paulo solutior ante fuit, nuc abso luta, uirtutis omnib. ornamentis eniteat Sed nisi posses aliquid Gna thonicum de me suspicari, dicerem ea, quae dudum praestantissima uirtu te tua, mi doctissime Nausea, mereris: nunc ne tuis auribus assentari uidear, omittam. Vale foelicissime, sic ut breui Homiliarum tuarum Centurias, quas omnes ardore maximo desideramus, a te uulgatas habeamus. Limpurgi, VII Cal. Mar. Anni MDXXVIII.



page 83, image: s083

IOANNES COCHLAEVS CLARISSIMO ET ORnatissimo uiro D. Fiderico Naueae, Magun. disertissimo Concionatori S. D.

ERuditisime Nausea, putassem te ad satietatem nunc colloquuturum mecum: me uero effecturum, ut familiariter notus fieres Principi meo, si te concionantem uel Maguntiae, uel Spirae audiret, nisi fortuna diuersum me sentire fecisset. Nam cum iam iter suum Princeps meus destinasset, ut Palmarum benedictioni Maguntiae interesset, ex improuiso eum febris a propo sito retinuit. Itaque literas hasce tibi scribere uolui. Reuerendum D. Decanum, rogo a me salutes, et offeras promptum ad omnia obse quia animum. Apud Scholasticum me autem excusabis, et apud Cam torem. Libellos aliquos tibi communicabit nepos meus. Plura per ocium nequeo. Vale igitur doctisime et amicis. Nausea. Dresdae. V. post Oculi. Anno Domini nati MD XXIX.

IOANNES RVDELIVS FRANCOPORTEN. DOctrina atque pietate praestantissimo uiro Friderico Nauseae, S. D.

HErmannus quidam Hessius, Coloniensis magister, ante paucos dies uobiscum se fuisse mihi retulit, teque singulari ter requisiuisse, num quas ad me uelles dare literas, aut aliud quid renunciare: tum respondiste, inquit, quod non solum literas ad me nolles dare, sed nec salute prorsus impertiri, quan do nec ego quicquam eiusmodi fecissem erga te. Terreret aliquantum ista excusatio, si non certiorem te fecisset Hermannus (quod tamen se constanter affirmat fecisse) eius rei, quae me impediuisset. AEgritu do enim repentina omnib. me uiribus destituerat, et uix hanc ratio nem mihi reliquerat, qua demandabam illi, ut tibi plurimam salutem referret. Quae imprecatio et ipsa parum grata, quantum ex sermone tuo consequi poterat, fuit. Itaque nimis infoelix sum, cui malum ex malo scatet: et afflictione nondum explicatus, afflictionem statim con sequor. Si res talis est, ut ego cur mihi succensere debeas, meruerim, indicato: uel iram tuam patientius feram, uel compensabo. Nec enim in memoriam succurrit quicquam, quo te offendisse potuerim. Prae terea silentium meum istud leuius est, quam ut ita animum tuum a me abalienare decuerit. Oro igitur plurimum, ut mihi rescribas. e Colonia, postridie nonas Mar. Anno MDXXIX.

THEODORICVS AB HASLACH, EQVES ORDinis Teuton. professor, et domus Patauinae Procurator, Friderico Nauseae S. D.



page 84, image: s084

INmemoriali adscribere sum oblitus, amice D. Doctor, quod sollicitator meus Ioannes Christmannus, in proxi ma signatura sit desideraturus iuris mei, iuxta cautionem a Pontifice Max. confirmationem, posteaquam aduersarius de contumacia, iam iure cecidit, et in mulactam sententijs uenit, ex quo cautionem quadringentorum et bis mille aureorum ponen dorum non sit exequutus. Nam Pont. Max. ius istudmeum annulla uit, et irritunfecit: praeterea literas ad id declaratorias misit. Postremo breue Episcopo Bergomensi, ad capessendum hoc dominium dedit. Ego neutiquam acquiesco, aut manifesto meo iuri cedo, quemadmodum iam eius in publico protestationem feci. Peto scilicet, ut hac de re uelis D. Cardinali referre, aut alij tibi grato, per quem Iaco bus Sadoletus secretarius adducatur, ut apud Pont. Max. quaerat cau sae meae iurisque confirmationem, quando et ipsi referendarij in hoc, quod nempe iustum sit et aequum, consentiant, ne cogar per inconue niens litem ad Principes Germanicae nationis transferre. Prolixius te sollicitator meus instruet, ut si quid in signatura minus ad senten tiama accidat, tu instituere possis. Operam tuam diligenti uicissim grantitudine compensabo. Ex Domo ad Sanctum Petrum, Paduae, IIII Septemb. Anno natiuitatis Domini MDXXVIII.

Peto uelis meminisse negotij, quod est ad Magistrum summum Prutenum pertinens: et exquirere a D. Cardinale, an mediatione uel hortatu Regis Poloniae, caepta ipsius perabsurda illa Pont. Max. sit ra ta fauore suo habiturus. et id si sit, opera Iacobi Sadoleti, aut Datarij, tale propositum ipsius sistere, causis in scripto illustris Domini nostri Teutonici ordinis extantibus. Deinde uelis apud Sadoletum transigere, ut apud Pont. Max. perficere iuuet, quo sequestrum illud non relaxetur, ut antea est factum. Postremo, cum Christman nus ordinis sollicitator adfuturus sit, ex eo re cognita, causae pro uiribus consulere.

IOANNES A VVIRSPERG DECANVS EYSTETtensis, egregio uiro Doctori Friderico Nauseae, Concionatori Maguntino S. D.

TVum, ad senatum Norinbergensem de diuinis in ecclesia of ficijs, praestantiss. D. Nausea, iudicium, suauissimis illis, et omni gratia plenis literis, heri mihi fuit praesentatum. Congratulor nobis Christianis, quod habeamus, quem de nostra religione pium, iustum, firmissimis argumentis ualidum iudicium afferre queant, contra schismatica dogmata Nouochristianorum. Id enim tu in hoc ipso iudicio reuera praestas: et quidem, si me non fallit spes, non absque multo magnoque apud plurimos profectu, nostro uero pa ri gaudio. Nam sumus ob huiusmodi ueram religionem etiam nos in maximo periculo, sic ut die Veneris proxima in luctu magno constituti, quatuor horas ferme in armis permanserimus, et nil nisi grauem


page 85, image: s085

conflictum expectauerimus. D. tamen Deus turbam sedauit: pacem uero nondum restituit. Vtinam breui restituere dignetur. Non enim, durante Lutherana haeresi, restituturum timemus. In terim D. Eberhardus a Than, Lutheranis adhaesit, et hinc excessit. Tu domino Decano Vratislauien. me ex animo commendare digna beris: Reueren dissimo uero domino Legato me tanquam mancipium offerre. Eystadij, die Dominica, ult. Apr. An. MD XXVI.

CASPAR MAYNVS DECANVS BAMBERGEN. Eximio uiro Friderico Nauseae, LL. Doctori, S. D.

MErito reuera demorte charissimi patroni nostri IOANNIS BRVN. contristor, et omnes mecum boni. Qui nostrae utilitati et reipub. Bambergen. sic fideliter uiuens praefuit, et inseruiuit, ad haec pauperibus omnibus aduocatum se praebuit, ut non iniuria factum uideri debeat, quod ciui tatem totam Bambergam in planctum commouerit. Speramus uero, uirum propter tantam uitae integritatem, et omnis boni executionem, aeterna frui ualetudine, Est enim impossibile, malam mortem ex optima uita sequi. Sed quia tibi tuisque negotijs unicus ac summus extitit patronus et tutor, et tu de alio tibi prouidere cogitas: ego me ipsum tibi offero, si uideor idoneus, qui tua negotia fideliter et diligenter eius loco iam procurem. Quare si non opus erit, at meam promptissimam uoluntatem boni consules, et in malam partem accipere non poteris. Vt autem sic me tibi commendatum, quemadmodum mihi te habeo, uelis, oro. Vale, ex Norinberga, XVIII Iun. Anno Domini, MDXXXI.

IOANNES SESSELERVS CELEBERRIMO VIRO D. Friderico Nauseae, LL. Doctori, et Concionatori Maguntino S. D.

SAlue amantissime Nausea. Vtinam mihi eadem materia suppeteret, facerem illa tibi, quae nunc abs te peto. quan quam uero nunquam aliter existimauerim, quam te nobis omnibus amicissimum, nec aliter expertus fuerim: tamen ex proximis tuis literis tantum fiduciae accessit, ut ante, te me saltem dilexisse, nunc etiam amare existimem: sic benigne mihi, abundeque, nec non amanter omnia polliceris: nec dubito quin pollicitis satisfe ceris, aut sis satisfacturus. Cum enim multos iuueris, a quibus remuneratio speranda non erit: multo magis me adiuturum, de quo ti bi gratitudinem polliceri debeas, scio. Malim certe emori ac disperdi, quam in ingratitudinis uitium incurrere. Praeterea cum dicant ingenij liberi esse, cui multum debeas, ei multo magis uelle debere: nihil magis cupio, quam ut tantum tibi debeam, ut soluendo nunquam esse possim. Videres, quid facerem. Quanquam hoc beneficium magis ad materteram pertinet. Vidisti nimirum, et cogno uisti iam negotium omne. Scis istum, cum quo nobis iam res est, non solum bipedum, sed etiam quadrupedum esse scelestissimum.


page 86, image: s086

scis, in qualem contractum matertera inducta sit: scis, quam clausulam et appendicem subnexuerint: profecto talem, quae omnis iuris rationi discrepat. Iam quales interloquutoriae, qualesque sententiae? Quid multam? scis, si unquam ullus fraude circumscriptus sit, ipsam reuera esse circumscriptam. Nam quod a proprijs aedibus, a proprijs possessionibus, contra naturae omnium legum iura pellitur, extra omnem criminis est conditionem. Quare si per operam tuam liberata fuerit, ac leuata, tantum ego quoque me debere tibi fatebor, quantum debere uelle supra sum testatus. Id autem consistit omne in Caesa ris Priuilegio, quod uulgo saluum conductum uocant. Nam ratam futuram Caesaris authoritatem spero, nec amplius improborum petulantiae ueniam futuram, qui literas Caesareas passim audacter infringere non dubitant. Habes igitur, ex quo, quid factu optimum sit, iudicare pro tua prudentia possis. Scio quod peccem, dum tot uerbis hoc beneficium a te peto, quasi nostrae amicitiae diffidens. Sed non est sic. necessitas fa cit, et immodica sollicitudo, ut agam tecum uerbosius. Aiunt uero, Caesarem breui in Brabantiam discessurum, nec tot dies, ut opinentur quidam, Spirae mansurum et commoraturum. Atque id mihi anxietatem inijcit, ut metuam, ne si paululum remoremur, Caesar discedat. Inde uenit haec prolixa epistola, hinc tanta loquacitas. hoc enim timeo, ne si rem seponamus, corui hiantes euadamus. Posset rumor cooriri, Caesarem multos annos apud uos permansurum, cum tamen postridie discederet. Quamobrem, mi Nausea, non diffidens amori nostro, sed Caesaris profectioni, sic moror in epistola. Habes omnes potentiores aulicos tibi fauentes. Cui enim ignotae sunt lucubrationes NAVSEAE? Praeterea non abhorret a tua professione, ut orbis nobis patrocineris. Clamat enim Esaias: Subuenite pupillo, defendite uiduam. ut si causam istam suscipias, id iure tuo facere uidearis. Quod enim pertinet ad gra titudinem, nec illis matertera prognata est natalibus, ut beneficium ir remuneratum sinat: nec ego tam seruili ingenio, ut si maxime referendi facultas mihi defutura sit, agere tamen gratias sim neglecturus. Quare cum omnia ad istud patrocinium te commoneant, nec quicquam sit quod te morari possit, fac, et ad quod te tua trahit prudentia deflecte: mihi uero quicquid uis, et quantum uis, iniunge. Senties studium et operam meam. Vale, ex Spira. Cal. Decemb. Anno MDXXX.

LEOPOLDVS DICKIVS DOCTOR, CLARISSIsimo uiro, D. Friderico Nauseae, Magunt. Concionatori, S. D.

MOdis omnib. uir dexterrime, atque idem Doctor praecellentissime Nausea, nescio quid hactenus in causa fuerit, aut quis malus Genius inter nos intercesserit, quo minus ad me literas tuas desideratissimas dederis. Nam ego quidem iam saepius ad te scripsi, nec dubito etiam quin acceperis ea.


page 87, image: s087

Valeant autem, qui dissidium inter nos uolunt. Tuus sum mi NAVSEA, ad uota: non est quod de me dubites. periculum fac, ubi uoles. Cum enim alias et forensib. et domesticis negotijs sim obrutus, tibi tamen semper uacabo. Tu interim, clarissime Doctor, perge in tuo proposito, et omnes conatus expone, quo S. Ecclesiae deperditas oues restituas. Placet mihi candor ingenij tui, placet institutum, placent labores Herculei. Vereor autem, ut ualetudo tua sustinere talia pos sit. Quanquam Christus dabit uires, dabit clypeum aduersus omnes haereseos pestes. Caeterum mi Nausea, quanquam te ut fratrem complector, et id te non dubitare de me credo: tamen faciam, ut ali quod beneuolentiae meae feras testimonium, in eo, cum te mundo ac literis commendabo, quantumlibet ante clarissimum. Fac igitur, et quis tuus fuerit hactenus chalcographus, mihi praescribe. Cogor enim ex sententia Fabri nostri, typis subijcere quiddam, quod tibi re ceptis literis, ac cognita sententia, mittere uelim. Vale, meque ut ames ex asse fidei adiuro, et aliquando uisas. Spirae, XXVI Ianuarij, Anno MD XXXI.

IOANNES MONASTERII IACOBIEN. EXTRA Maguntiam Abbas, Reuerendo et egregio uiro D. Friderico Nauseae, Magunt. Concionatori et Doctori, S. D.

SExto iam nuncio ad me delatum est, Egregie Domine Doctor, honestum et honoratum uirum D. IOANNEM Kusstenpfenningium suam obisse diem: eoque illud, cuius ipse egerit uicarium, iam uacare beneficium, et ad te collationem pertinere. Quapropter cum et probitate et morum honestate longe praecellat GEORGIVS Schuueysius, summopere rogauerim, ut ob nominis mei gratiam, id huic beneficium praebere digneris. Id enim ego quidem, quibus potero beneficijs, uicissim rependere studebo: quemadmodum te non dubitare, mihi persuadeo. Plura nec res scribere postulat, nec ego tuis pulcherrimis studijs obstre pere uolo. Ex Monasterio meo, S. Iacobi. postridie Iudica, Anno MD XXXIIII.

IOANNES MONASTERII IACOBIEN. EXTRA Magunt. Abbas, Egregio uiro D. Friderico Nauseae S. D.

FOrmam sententiae tibi heri transmissam, Reuerende ac singularis fautor, Domine Nausea, docte pulchreque translatam recepi: fructum quoque maximum inde reportaui. Det omnipotens Deus, ut Enarrationibus tuis in Tobiam reliqui sic obtem perent, quemadmodum ego illis obtemperaui, sumque semper obtemperaturus. Vale.

ERASMVS STRENBERGIVS HONORABILI VIro D. Eberhardo Schissero S. Mauricij Magunt. Decano, S. D.



page 88, image: s088

NVdius tertius adfuit apud nos excellens Dominus Doctor NAVSEA: tale sua mihi praesentia ingenium declarauit, quale suis iamdudum libris euidenter prae se fert. Eum doleo non potuisse maioribus honoribus a me affi ci. Perrexit autem Venetias, ob Archiepifcopum Brundusinum, qui ibidem Pontificis legatum nunc agit, ut de uia sua, quam ad Pontificem, Marsiliae nunc agentem, constituerat, ad ipsum referat. Vellem tamen alia ipsum profectum esse uia: sicut tibi suis literis, quas hic transmitto, fortassis scribit. Sed quoniam institutum murare non ipsi iam licuit, necesse fuit, ut coeperat pergere. Caeterum, reliquit mihi munuscu la chartacea, quibus sui memoriam penes me nutriat, licet ante sim illi deditissimus. Te bene ualere precor. Ex Tridenco, X Nouemb. Anno MD XXXIII.

STEPHANVS ROSINVS, REVEREND. DOMIno, et LL. praeclarissimo Doctori, D. Friderico Nauseae, S. D.

REuerende pater, Domine Doctor celeberrime, post debitam sui commendationem: Redditae sunt mihi literae tuae prima praesentis mensis, quibus significas, te ad Regiam Maiestatem religionis causa proficisci debere, quae nunc ita passim periclitetur. Ex quo ego non mediocre gaudium coepi: sperans nimirum, tandem modum malis istis, quibus Ecclesia concutitur, inuentum iri, tandemque irae diuinae finem impetratum fore. Sic enim per suum uerbum praedixit, ob peccata se populum suum ultimis temporibus afflicturum. Iam certum est, afflictionem Eccle siae sanctae tantam fuisse nunquam, quantam nunc nos experimur. Sed tu di gnaberis de profectu tuo mihi praescribere, quo pacto coepta ista pulcherrima tua sint processura. Ego interim te apud Deum precib. adiutabo, tuaeque ualetudini longissimam ac firmiss. incolumitatem sedulo precabor. Futurus autem sum Patauij usque ad festum Pentecostes: quod propterea significo, ne, si uelles literarum quid mihi mittere, locum posthac mansionis meae ignores. Ex Tridento, XII Ap. An. MDXXXIIII.

F. IOANNES RVDESHEYMIVS, VENERABIlissimo et doctissimo LL. Doctori, Friderico Nauseae, S. D.

DEcreueram tibi, uirorum celeberrime, uenerandissime, doctissimeque, ex Italia redeunti gratulari: sed inopinato casu, atque sinistra tua ualetudine consternatus, id persequi non potui: praesertim cum negotijs, quibus undique passim distineor, etiam remorarer. Quamuis ea non tantum ualuissent, si modo locum mansionis tuae sciuissem: profectus nempe fuissem, me umque cor, tui amantissimum, colentissimumque comprobassem.


page 89, image: s089

Interim autem summe doleo, grauiterque distringor: timens, ne totius ecclesiae fidissima columna, tu scilicet ille uindex acerrimus, aliquo sinistro fato subripiaris, et tuis efficacissimis praesidijs Ecclesiam sanctam destituas. Non enim me fugit, quam, te sublato, sint in ouilia statim grassaturi lupi: deficientibusque ijs, qui pro te pestes eiusmo di propulsare queant. Sed laetum nuncium, meditatis hisce, prodeunti mihi ad supplicationes pub. affertur, te morbo depulso reconualuisse, sanitatisque causa comprobandae concionem ista die peregisse. Iam calamo consequi nequeo, quam sim affectus, quam gaudeam, quam gestiam, mi uenerandissime praeceptor. Itaque tibi summe gratulor, et diuturnitatem incolumitatis, breuibus precor. sunt enim mihi contrahenda uela, propter baiuli festinationem. Tu breuitatem loco prolixitatis accipere non dedignare. Caeterum mitto tibi nunc mappulam muccuraceam, et scriniolum embammatis uuacei, quod spero te non solum exhilaraturum, sed etiam ad augendam sanitatem, retinendamque confirmaturum. Pro eo nil a te peto, uel flagito: tantum uelis meae in te obseruationis pignus esse, idque in optimam partem accipere. Quod si plura habere fuerit animus et uoluptas, significa mihi: transmittam tibi non solum huius generi plura, sed alia etiam diuersi condimenti aeque laudabilia. Vale lux et dimidium animae me, D. ac praeceptor doctiss. Salutat te totum contubernium meum, praeterea ludi nostri moderator Abbas, ille uidelicet non uulgaris tuus fautor. Ex coenobio nostro, citissima manu. et c.

VDALRICVS GROVS, DIVI ANDREAE VORMACIAE Vicarius, ornatissimo uiro D. Friderico Nauseae, praeclarissimo Concionatori Magun. S. D.

EGregie munificentissimeque uir, ac Domine obseruandis sime, quas debeo tibi gratias pro eo, quod me refecisti animo, quando affuisti primitijs meis, memoria illa tua inexterminabili, licet ego personam tantum tuam desiderauerim? Attamen aequo animo fero, cum iusta legitimaque excusatio accedat, quae nequaque a uiro tam praecellente repudianda uide tur. Similiter autem se gessit episcopus Viennensis, praedilectus meus patronus. Nam XX. Maij ex Praga Boemiae mihi scripsit, et ap probat hoc meum institutum ad sacrosanctum ministerium. Sed quas rependam laudationes tibi, pro tam munifica salutatione ac dono? Nullas certe, nisi precationem, ut Christus Dominus tibi reddat decuplum. hisce me tibi humiliter commendando, ac faustum tibi bonumque omne optando. Literas concludo. Nam plura non opus habeo scribere, nec etiam tuis optimis occupationibus importune nunc obstrepere uolo. Datum Vormaciae, die xiij Iun. Anno. Virginei partus MD XXXI.



page 90, image: s090

BERNHARDVS MISERATIONE DIVINA S. R. Ecclesiae Card. Episcopus Triden. Venerabili, egregio, sincere dilecto, Friderico Nauseae S. D.

VEnerabilis in Christo, religiose, non erat opus gratiarum actione aliqua, quod per tenui munusculo te nuper amplexari uoluerimus: quoniam quidem hoc instituti nostri est, ut uirtute praeditis, uirtutique dicatis omni ratione fa ueamus et prosimus, ut etiam eos quos non uideamus, ob uirtutem ali quam diligere soleamus. Cum igitur occasio fuerit magis gratificandi tibi, qui diuinae doctrinae fama quasi coruscas: faciemus, ut nos omni tempore paratissimos fore, pro benemeritis tuis, humanitate nostra sentias. ex Augusta, VIII Octob. Anno Domini MDXXX.

ALBERTVS DEI GRATIA S. R. ECCLESIAE Card. Archiepiscopus Mag. Friderico Nauseae S. D.

HOnorabilis, erudite, religiose, dilecteque nocter, Caesarea M. conuentum pub. Augustae in dixit, ubi cum alijs ne gocijs ecclesiastica res in ordinem reducatur, ac contro uersiae de religione componantur. Proinde cum nobis, ut Electori, primatique Germaniae, cumprimis necessarium sit omnia circunspicere, et aduersus Nouochristianos rationibus ac argumentis munitos esse, mittimus uenerabiles, doctos, ac dilectos nostros, Ioannem Vuirtenbergium, et Michaelem Vehium, istuc Ma guntiam, ut tecum, ac cum alijs per nos etiam citatis, de rebus eccle siasticis conferant, conueniant ac statuant. Desideramus uero, uelis coram ijs et alijs comparere, simulque quid in aduersariorum fidei articulis, caeremonijs ac uita sit erroneum, aut reprehensibile, diligenter dispicere. Econtra constanter atque plena fiducia, quid ipsis citra S. Catholicae ecclesiae contumeliam ac dedecus possit, et quo pacto, concedi, quid imminui, probare: quid tolerari, referre. Nullius enim in hoc conscientiam uolumus obligatam. Per hoc tam Christianum, tamque necessarium studium, rem Deo cumprimis gratam, tibi salutarem, nobis autem perpetuae memoriae futuram prae stabis. Vale, ex Aschaffenburgo. VII Apri. Anno MDXXX.

IOANNES COCHLAEVS CLARISSIMO VIRO D. FRIDErico Nauseae, summo Mag. Concionatori, S. D.

VEnit heri Helmannus tuus, clarissime ac plurimum obseruande Nausea, grandem literarum fascem referens. Deus te conseruet, qui solus ad tot negotia sufficis. Perge quaeso, noli succumbere aduersis. Magna tibi Deus contulit, prae alijs. Caeterum statim cum Helmanno accessi Card. Camp. qui dixit, esse perditas literas, a me in tui commendatio nem scriptas, ut praesentarentur summo Pont. Iussit igitur, ut alteras scribam, et aliquantum ardentiores: interim etiam consulens,


page 91, image: s091

ut et ipse scribas D. Iacobo Saluiati, per eum Georgium, qui apud Card. Farnesium est. Is enim, ut audio, omnia apud summum Pont. potest. In causa fidei nil effectum est. res aliquid tumultus paritura uidetur. Et quidem fortassis utilius est certum bellum, quam pax simulata, incertaque. Vale, ex Augusta, XXVIII Septemb. Anno MDXXX.

ALEXANDER CARD. DE FARNESIO, VENErabili, doctoque D. Friderico Nauseae, amico opt. S. D.

VEnerabilis, amice noster charissime, salutem. Literas ate Georgius, familiaris noster antiquus, nobs reddidit, quae cum propter animum tuum affectionis erga nosple nissimum, tum propter deuotissima opera tua, ac laudabiles mores et labores, in quibus tam diu et uersatus es, et uersaturum te, superstite uita ostendis, nobis gratissimae fuerunt. Atque utinam complures inuenirentur, qui eiusdem essent propositi, cuius te esse, ex literis abunde cognoscimus. Nos uero summo Pont. et merita tua pro Catholica fide exposuimus, et personam tuam diligenter commendauimus, commendabimusque, ubicunque dabitur occasio. Sed non abs re esset, ut tu cum Reuerendiss. Domino Card. Campegio, qui apud Caes. M. legationis fungitur officio, idem etiam ageres, ut uidelicet ad eundem modum literas ad Sanctissimum Dominum nostrum perscriberet. Plurimum enim potest, plurium apud Principem intercessio. Caeterum te hortamur in Domino, ut quod onus pro fide catholica suscepisti, illud constam ter sustineas, ex quo certissimum illud praemium expectare possis, quod Rex regum pro se militantibus spopondit. Georgium ipsum et causa tua, et quia uir probus est, commendatum habuimus. Vale in Domino. Romae, die I. Iulij, Anno Domini MDXXX. Panegyri cum tuum accepimus, ac legimus libenter: qui eiusmodi est, ut cuiuis docto arrisurum, asserere non dubitemus.

IOANNES FABRI DOCTOR, VERBI DIVINI CEleberrimo propugnatori, Friderico Nauseae, S. D.

ACcepi literas tuas, Nausea amicissime, quibus ipse, qua es modestia ac uerecundia, uereris, ne in tanta negotio rum pub. pene non ferenda multitudine, quae pro religione Christiana sustinuerimus, molestus sis. Ego uero satis pro amicitia nostra illis illectari nunquam possum: adeo me sem per earum desiderium tenet. Quae cum. ueniunt, opportune semper ueniunt, ab eo silicet homine, qui meum animum earum uenustate ab omnib. curis subleuare soleat. Centuriarum opus elegantissimum, oburijs ulnis accepimus: in quo mirum in modum eruditionem tuam singularem, atque pietatem celeberrimam uidere licuit. Id cuicunque pro meo erga te studio obtuli tuo nomine, statim commendauit, atque


page 92, image: s092

placuit munus, ut maxime. obtuli autem in primis Cardinali Leodiensi, et Archiepiscopo de Barri, tum plerisque alijs, qui operam tuam, quam pro religione tanto studio collocas, commendatam habere uolunt. Nec acquiescam, quoad Caesar, data opportunitate, exemplar accipiat. Bullam tibi extorsi, a Rossanen. nuncio Apostolico. Proinde prius amici officium praestiti, quam rogaris, aut admonueris. Heri edictum nouum aduersus Lutheranos et Zuinglianos promulgatum est. Mitto praeterea ad te libellum Antilogiarum, quo Lutheri inconstantiam depingimus. Ad extremum, non opus est multis uerbis, et magnificis, ut gratias agas. Si quid in te beneficij confero, lubens sane facio, sumque perpetuo facturus. Vale. Augustae, XV Octob. Anno MDXXX

IOANNES COCHLAEVS ERVDITISSIMO VIRO D. Friderico Nauseae, Mag. Concionatori, S. D.

CHarissime ac humanissime Nausea, plerasque ex officina tua literas accepi, non admirans infatigabile studium tuum, quum sic multoties id sim expertus. Cleri ingratitudo nil nouum est. optimis quibusque sic accidere solet. Deus in hoc fortassis patientiam tuam periclicatur. Si in ministrum sic ingrati sunt uerbi Dei, sunt in ipsum Deum ingrati, nec impune tantam ferent ingratitudinem. Sentient aliquando, quid facere de buerint, et quidem suo malo. Tu praeterea uerbo Dei illo etiam te solare, quod ab Apostolica sede iam summa uirtutis praemia tuleris. Heri perlecta est in publico, responsio Caesareae Maiestatis ad confessionem Lutheranorum Principum, qui praesentes aderant. qua perlecta, petebant per D. Doctorem Prugck, ut possent habe re exemplar responsionis. Responsum autem est, Caesarem prius deli beraturum. Spero tibi, alijsque doctis responsionem illam non displicituram. Nunc alia paranda est pro quatuor ciuitatibus, Argen tina, Constantia, Memminga, et Lindauia, quam aliquanto acriorem faciemus. Interim adijciemus alium quoque libellum Lutheranis, in quo longe magis impia recensebuntur, quam in confessione exti terunt. Dabis ergo sic occupato ueniam, qui paucis ad tuas longissimas respondeam. Vale, ex Augusta, quarto die Aug. Anno Dominici ortus MDXXX.

VALENTINVS DVRERVS PRAECELLENtissimo uiro, D. Friderico Nauseae, uerbi diuini summo apud Maguntiam Concionatori, S. D.

EA semper mihi uoluntas, is fuit, ornatissime Friderice, animus, ut ad quorum noticiam non peruenissem, quos praecaeteris excellere uiderem, modis omnib. peruenire tentarem: ad quorum autem iam peruenissem, ut in amicitia beueuolentiaque erga me ipsorum retinerem. Cum igitur inter eos tu sis,


page 93, image: s093

qui ob summas ingenij doctrinaeque dotes clarissimi sint: et ego te iampridem mihi sat foeliciter, ut spero, conciliarim: conandum mihi est, ut et te retineam. Quo uero pacto, quam literis id efficiam, plane ne scio. Proptereaque rudes istas ad te scribo. Iam dices, eleganter certe, totus annus est praeterlapsus, ex quo nil omnino literarum a te mihi affertur: cum tamen et tuam mihi fidem obstrinxeris, et scripto sis a me (nisi fallor) ad scribendum summis negotijs ac occupationib. obruto prouocatus. Sed ego me bis interea ad te scripsisse, et scio, et me mini. Primum, cumper Ioannem Schneidenuuindum tibi literas mitterem, quas tamen ex fratris mei scripto querelarum pleno, tibi non redditas conijcio, Deinde, cum tibi de inusitata Tyberis amnis inundatione significarem: quas etiam alicubi interceptas esse, coniecturam capio. Quod itaque alienae culpae, seu infortunij sit, noles opinor mihi uitio esse. Non licet autem mihi nunc, ut uolo, multis agere, uel aliqua re beneuolentiam meam testari: peropto certe opportunitatem, qua possim, si non referre gratiam, at certam propensamque animi uoluntatem, officiolo aliquo declarare. Tu si quid apud Quirinum Gallerum, item apud Martinum Siderum, a me fieri uis, indicato. Praeter id enim quod lubentissime quicquid erit sum facturus, sunt etiam illi in magna mihi familiaritate reuera iunctissimi. Mitto tibi aliquot uersus Pasquilli, diui Marci festo editos. Hos perlegens, cognosces commu nem uulgi opinionem. Vale, doctorum decus. Ex urbe, e Camera Apo stolici notarij, die XXX Martij, An. Post Christum natum MDXXXI.

AVG. MARIVS EPISCOPVS SALONENSIS, ERVDItissimo uiro D. Friderico Nauseae, Concionatori Maguntino insigni, S. D.

ET si purgatione utendum erat, Nausea dulcissime, depre catione tamen uti malo. Fateor equidem nullis me literis te conuenisse ab eo tempore, quo iter faciens huc pro ficiscerer. Sed quod id obliuione tui factum esse debeat, tam constanter pernego, quam tu scribis. Quid enim, ignoras con ditionem meam? quid statum meum? quid uoluntatem? quae libera, nil potius habuit, quam ut tecum confabularetur, et in quauis re tibi gratificaretur. Patrono illo quo tu istic usus es multum, ego hic utor plurimum: nil homine candidius, nil clarius, nil amicius. Ille, de cuius amicitia certus est, quiduis eius nomine facit, etiamsi facul tates suas impendere debeat. Non abs re loquor. Expertus sum, licet in leuibus causis: certe si in magnis experiendi fuisset occasio, spes et fiducia mea in ipsum me non fefellisset. De Comitijs non ha beo quae scribam: praeter illud, nos fortassis ambos illuc uenire coactos iri. Nam quod certa sit eorum indictio, te dubitare non existimo nil enim certius esse potest. Sed hoc, tempus uiderit. Nos ad quemuis casum parati simus. Vale amicorum optime, ac frater uni ce. Herbipoli, II Martij, Anno MDXXX.



page 94, image: s094

MICHAEL VEHIVS DOCTISSIMO VIRO ET humanarum diuinarumque legum consultissimo, D. Friderico Nauseae, S. D.

SIuotis cuncta tuis respondent, clarissime Doctor, gratulor fortunam. Ego hic utcunque habeo, sed non est opus scribere. Cuncta tibi uir iste, qui literas affert, referre po terit. Absque causa rogas, illustrissimo Principi centurias tuas a me offerri. Sunt enim eiusmodi, ut docto cuiuis suscipiende et admiratione prosequendae sint. Gratiam magnam tibi habeo, quod opes tantas omnib. sic absque inuidia communicas, et talentum concreditum tam liberaliter dispensas: recipies aliquando cum usura praemium. Principem uero commissurum non spero, ut neglexisse hanc occasionem remunerandi tui uideatur. satis enim intelligit, quam honoris et gloriae ipsius sis stu diosus. Tota certe praefatio nil ferme agit, quam ut nomen ipsius quam maxime et honorificentissime cunctis commendet. Ego si quid tibi prodesse potero, non ero indiligens nominis tui commendator. Finem comitiorum breui fore puto. Quo princeps sit migraturus, nescio. Vale, doctissime Doctor, faelicissime, meque Deo tuis precibus commenda. Datum Augustae, postridie Dionysij. Anno Domini nati, MDXXX.

IOANNES DIETENBE GIVS, EXCELLENTISSIMO uereque eximio uiro, D. Friderico Nauseae, tanquam praeceptori colendo, S. D.

EGo cum iam plurimisdieb. minus belle ualeam, mi claris sime Nausea, tibi tamen tuam prosperam ualetudinem congratulor. Gaudes me cum caeterishic ad comitia, pro catho lica fide defendenda uenisse. Sed ego, inter tot praestantismos doctores is sum, qui nec doctor, nec doctus inter eos nomina ri merear. Caeterum uitae periculo simul omnes inuoluti sumus, tumultuantibus Augustanis rusticis, qui nos ad opprimendum uerbum Dei, tollendumque adesse, calumniantur et clamant. Sunt enim circum plerique hic aut Lutherani, aut Zuingliani: nec quicquam magis cogitant, quam ut nos, imo et totum clerum disperdant. Eoque, quam tuam absentiam doctissimi quique moleste ferant, colligere potes: quanquam ex aliorum literis iam te cognouisse puto. Prima Augusti sex Lutheranis Principib. et alijs ciuitatibus, Impe rator respondit, ad Confessionem ipsorum: et cum sibi ostendi responsionem rogarent, Caesar negauit. Itaque magnus clamor, et murmur, a Principibus illis et plebe fuit: ut etiam Landgrauius mox VII. Augusti, urbe se cum suis omnibus proripuerit. Cuiusiste discessus, quid Germaniae sit boni allaturus, prudens quilibet per se coni ectare potest, praesertim cum cleri culpa omnia ista fieri, manifeste dicat et recenseat, imo mentiatur. Interim pro Zuinglianis responsa parantur,


page 95, image: s095

propediem Caesari in manus uentura. Qui ne latum quidem unguem, a ueteri Romana fide se discessurum, publice testatur: quin potius ita se ad concordiam coacturum haereticos, ut nolit omnium suorum regnorum iacturam perpendere, uel recusare. De noctur na seditione, VI Aug. nobiscum facta, item de cuiusdam Lutherani praedicatoris captiuitate, literarum gerulus plene tibi referet. Quorsum autem omnia tendant, ex his tua excellentia coni ectare poterit: quam seruet Deus in columem nobis diu. Vale, ex Augusta, IX Aug. Anno salutis MD XXX.

DANIEL MAVCHIVS VLMENSIS, REVERENDO DOMIno Friderico Nauseae, LL. Doctori, S. D. Salus, gaudium et pax, a Christo Iesu.

SI scire cupis, quarta Maij Vuormacia Spiram plaustro uectus perueni. Literae autem tuae mihi ualde profuerunt. Reuerendus et illustris Dominus Laurentius Truch ses, causam suam mihi, Domino Cardinali nostro referendam, commisit: et me mire complex us est, ex eo quod illi meam fidem commendaris. Quo nomine non sum nescius quantum tibi debeam. quicquid enim honoris mihi accidit, id omne tibi acceptum ferre debeo. Sed nescio quo pacto fit, ac comparatum est, ut tibi ad me iuuandum semper sit facultas mihi ad remunerandum nil praeter uoluntatem suppetat. Agerem tibi gratias: sed res est: tanta ut nulla ratione agere, tantum ab est, ut referre queam. Nil igitur habeo praeter ipsum me, quem tibi totum propino. Bene uale: et me, ut soles, habe commendatum. Constanti fama nar ratur, Imperatorem Oenipontem uenisse: breui tamen, si quid intellexero, uerius aliquid ad te scribam. Caeterum si neque Dominus Laurentius ad ius peruenire, nec Archiepiscopus ullam amicam conditionem offerre uoluerit, persuasum habeo, nil boni inde futurum. Nam Dominus Laurentius, si Apostolica sedes ipsum neglexerit, ap pellabit Caesarem: si et ipse Caesar neglexerit, amici quos aegre hactenus ille continuit, ipsum ulcisci conabuntur. Quicquid igitur huic causae pacique consulere potes, facias. Iterum uale. ex Vormacia. iiij Maij, Anni M D XXX.

MICHAEL VEHIVS PRAESTANTISSIMO D. FRIDERICO Nauseae, iurium consultissimo Doctori, Mag. Concionatori, S. D.

SI quid uota mea impetrare a Deo ualuissent, clarissime Doctor, dudum praesentia tua ornaret Doctorum con sessum. Sed arbitror absentiae tuae hanc unicam esse causam, quod non sit, qui sine murmure populi, praedicando tuas uices suppleat. Sed accepi a Doctore Cochlaeo, te istud suspicari, quod per inuidum aliquem sit tibi male propitius


page 96, image: s096

redditus illustrissimus noster Archipraesul. Iam si sic est, ego sane nescio. nec enim ullum istius habeo argumentum. Apud omnes doctos homines celebris est fama tua, nec unque aliquem inuidum hic audire contigit: quin saepissime mecum frater meus Ioannes concionator Archipraesulis, tuam desiderauit praesen tiam, propter causam tibi non incognitam. Sed ista nunc mittam. Noua, quae scribam, non habeo, nisi quae nobis sunt prae manibus, nempe, Confessioni Lutheranorum a nobis esse responsum, responsionem publicatam, et authoritate Caesarea confirmatam. Articulis quatuor ciuitatum, qui Zuinglianicam fidem sequuntur, itidem a nobis responsum est, sed tamen nondum publicata est responsio ista. Hessus abijt. Sed quid hinc augurari liceat, tu conijce, mi Nausea. Porro quis comitiorum erit terminus, aut quando, nec ipse scio. Caetera literarum lator tibi cuncta sigillatim recensere poterit. Bene ualeas, ut tua incolumitate crescat apud sanctos pietas. Ex Augusta, ipso die Laurentij. Anno MD XXX.

IOANNES FABER DOCTOR, ELECTVS VIENNEN. Episcopus, ornatiss. uiro D. Friderico Nauseae S. D.

VEnimus secundo uento, commoda etiam tempestate, xvij Calend. Decemb. Coloniam, Caesaris naues praeterg res si. Posthac Bundam, oppidum quatuor miliarium spacio distans a Colonia. Caeterum inter nauigandum, tua legi. Placuit mihi mirum in modum styli facilitas, elegantiaque, tum etiam doctrina pietatis plena. Quare te etiam atque etiam, licet currentem hortor, ut hac pergere, et praemium, quod sic emereri conaris, reuera consequi non dubites. Mihi cum calculo [gap: Greek word(s)] esse scias, qui me cogit modis omnibus mihi cauere, ne nutrimentum illi negligentia praebeam: cum antea (homo delicijs minime gaudens) nil minus facere sim solitus, quam calculum sentire, uel lautius aequo uiuere. Sic enim uiuendum est. non quolibet cibo, nec quolibet uino uti cogor: cum tamen huiusmodi uinum, quod mihi seruiat, hic non habeam. Da igitur operam, mi Nausea (quoniam et e re tua, me bene habere, fuerit) ut primo quoque tempore cadum, secundo Rheno, uini ueteris optimi, et plane Theologici, huc mittas. De precio non erit incommodum. Bene uale, et D. Praepositum, hospitem meum, et D. Eberhardum Schiesserum, saluta meo nomine diligen ter. Ex Colonia Agrippina, xviij. Decemb. Anni MDXXX.

C. VELIVS VRSINVS EXIMIO VIRO D. FRIDErico Nauseae, L. L. Doctori S. D.

SCripseram nuper Spira tibi, charissime Nausea, de libellis quos, ut imprimendos mihi curares, te rogaram. Nunc, quoniam nondum eos recepi, te iterum rogo, ne res ista tibi memoria excidat, eosque mihi Lincium deferri cures.


page 97, image: s097

Quacunque in re tibi uicissim gratificari potero, faciam ne officium in me desiderari possit. Vale, Calend. Decemb. Anno MDXXX.

IOANNES COCHLAEVS, CLARISSIMO VIRO D. Friderico Nauseae Magunt. Concionatori, S. D.

REuerende ac eximie D. Nausea, amice integerrime ac dile ctissime, literas tuas X. Decembris datas accepi. Teuero,que nullas a me te accepisse scribis, demiror: qui non unas me scripsisse sciam. Sed nil est periculi, licet interceptae sint. Caeterum nil mihi iucundius nunciare potuisses, quam Reuerendissimum D. Card. Campegium bene ualere, et a podagrae uexationi bus liberatum esse. Certe hanc mutationem, non nisi dextra Excelsi, factam credo. Quare si quando fuerit opportunitas tibi ad ipsum scri bendi, congratulationem meam adijce. Facerem enim id ipse, si facultas talis, quae tibi datur, esset mihi. Vtreuerendo D. Vicario, tibique, foedix uisitatio sit, precor. Illi meam salutem referes: ac me precari dices, ut non solum ruralibus ista uisitatio, sed etiam oppidanis sit salu tifera: nec ita uisitetur, ut muscas prendisse, crabronibus dedisse ueniam uideatur. Hisce diebus fuit hic Landgrauius cum Duce Lucenburgen. Sed omnes expensas suffert mei Principis pietas. Ego nullas accepi literas a Principum Curijs, in hanc diem. non igitur quid praeterea scribam, habeo. Tu uide, ut longiores mihi scribas literas. Psalterium si nondum accepisti, in nundinis istic accipies. Vas enim plenum non sine meis literis ad uos transmittetur. Sed audio clerum Francoportien. esse expulsum. Det meliora Deus. Bene uale, mi charissime Nausea, meisque uerbis saluta Dominum Spenglerum. Dres dae, XI. Februarij. Anno MDXXXIII.

IOANNES DITENBERGIVS, CLARISSIMO VIro D. Friderico Nauseae, Concionatori Magunt. Catholico, S. D.

ACcepi tuas, Excellentissime domine Doctor, cum gaudio literas, quas mihi proxime transmisisti: cum nihil potius te uelle significares, quam ut hydrae tandem istius ea put uel abscissum, uel dissectum tibi uidere contingeret. En uir desideriorum, exaudita est oratio tua, facta iudicis excelsissimi iuxta iustitiam sententia percrebuit. Mox istius hydrae caput abscissum conspicies, siue potius audies. Christianissimus enim Caesar CAROLVS, hoc in ipsam dedit arbitrium, ut breui futurum speremus, sponsam illam Christi, Sanctam Catholicam Ecclesiam, sponso suo puram, liberatam pulchram, in suo loco apparituram. Chri stianis enim Ecclesiae fores hic Augustae, nunc tandem libero consensu publicoque redaperiuntur. Catholici concionatores reuocantur, et omnia cor ad meliorem pristinamque doctrinam flectunt. Quare


page 98, image: s098

exultandum nobis est cum Zacharia, si non adhuc Dominus iram suam saeuire sinet. Omnia enim sunt in ipsius arbitrio. ille potest e bo no statu cuncta in peiorem uertere: sicut econtra malum in bonum. Nos tamen indefatigabili diligentia precemur, uelit ultra persequi, et sic, ut coepit, pergere. Non enim dubito, quin nos ex animo oran tes sit auditurus, et nobis aliquo modo satisfacturus. Ego me propediem apud te fore spero. Vale mi gratissime Nausea, ex Augusta, XXX Octob. Anno MDXXX.

HIERONYMVS ALEANDER ARCHIEPISCOPVS Brundusinus, Venetijs Legatus, Reuerendo Patri ac doctissimo D. Friderico Nauseae, S. D.

ITa me plane deiecit acerbissimus ille dolor, quem ex immaturo Ioannis patruelis tui obitu contraxi, ut quoties in manum, ut ad te scriberem, calamum sumpsi, toties ille mihi fere simul exciderit. Renouatur enim semper, et grauius incrudescit dolor ille, dum considero et optimum et fidelissimum amanuensem, amisisse me: te uero, consanguineum, minime illaudatum. Nam, Deus bone, in quem iam ille hominem euaserat? omni ciuilitate excellentem scilicet, eruditione non minus magnum Equidem cogitanti ista mihi, ita dolor augetur, ut nefciam utrum mihi talem consequuturus esse uidear. Sed audi uirtutis, aut futuri suc cessus augurium. Prima noctis hora, qua Romam appulsi sumus, quum alij mei famuli huc illuc procuraturi nobis ad uictum necessa ria discursarent, et forte solus tuus Nausea mecum remansisset, aduocante me ex improuiso Pontifice, comes ad pedes usque Pontificis mihi fuit: quos et statim post me exosculatus est. facem enim praeferens ad hoc peruenit, ad quod multi magnatum filij uix possunt perueni re. Sic ille uix assequutus Romam, se summum quiddam nactum gloriari poterat. Hinc scilicetin magnam spem de illo mens arrecta fuit mea. Verum statim biduo post ingruens morbus, et aliquot mensibus post, immatura mors omnia turbauit, omnemque expectationem praesecuit. Ne uero uel incuria, uel alias miserie ipsum perijsse possis credere, cum ancillae mihi fideles deessent, statim adolescentem apud optimum et doctissimum urbis medicum esse constitui. Propediem enim cum Pontifice Bononiam mihi proficiscendum erat. Mercedem paciscebar cum medico, qualem poscebat solummodo: praemium praeterea pollicens, si curae responsurus esset effectus, et adole scens incolumis mihi restitutus. Fideliter autem et diligentissime suas fecisse partes medicum, certo scio. Voluntas diuina consilium conatumque omnem uicit. Est igitur in aede sui nominis augustissima rite contumulatus: ante tamen, ut uere pium decuerat adolescentem, sacramentis sacrosanctis bene communitus. Quod sane mihi mehercle dictum renouat dolorem. Non enim ex usu tantum, sed magis


page 99, image: s099

ex flagitatione pia ipsius, haec munimenta contra Sathanam illi porrigebantur. Adeo non morum saltem pietas, uerumetiam salutis expectatio, postremo uitae momento in adolescente eluxerat. Sed satis sit. habes enim abunde, quod te consoletur, Porro quod scribam, non habeo: nisi accepisse me binas a te literas, ex quo Germani am sum egressus: unas, cum Libro mihi dicato: alteras Venetijs, his ferme diebus. Vtriusque argumentum mihi gratissimum fuit. Vicissim uero, cum iam non liceat grati animi documentum praebere, polliceor alio tempore me satis declaraturum mentem tui studiosis simam meam. Nunc autem gratulor tibi honorem, qui tibi sic inopi nus acciderit, in eo quod a serenissimo uereque Christianissimo Rege Ferdinando sis ascitus. Nam quod tibi sacerdotium non uulgare procurauerim Bononiae, dominumque Martinum Siderum ad eam mentem adduxerim, ut te in sacerdotio relinqueret, scribere superuacaneum esse puto: praesertim cum optimus ac prudentissimus ille D. Theodoricus, qui literas hasce tibi reddit, omnia recensere, refer reque tibi queat plenius. Adsuit enim rebus omnibus, omnia uidit: et quantum in eo fuit, opera adiuuit. Et quidem, ut maxime tibi ista perscribere ipsum me desideres, aut non praeter rem uideatur: tamen occupationes multiplices, quibus hoc maxime tempore di stringor, hanc mihi facultatem non permittunt. Neque uero te tam importunum esse, uel esse saltem uelle, scio, ut quod a me uel minimum commode fieri non queat, id aut flagitare, aut a me cupere uelis. Sed ad id reuertor, omnia te plenius ex D. Theoderico perce pturum. Non grauabitur enim tibi referre: cum non grauatu sit, si res tulisset, in omnibus tibi inseruire. Caeterum non illud praetermittam, dolore me affici plurimum, quod nequiuerim praebendam illam meam, sicut optaueras, tibi resignatam tradere. Quum enim ad eam, post recessum, uel decessum meum, quidam aulicus, cum quo sane principio litigaueram, regressum haberet, et illa a praepositura maioris ecclesiae diui Ioannis dependeat (id enim et lex et consuetudo obtinuit) aut illi hoc cedendum, aut uniuersum permit tendum fuit. Ita, ut si nunc etiam praeposituram abdicare uelim, nemini me, praeterquam illi, tradere sit integrum. Sed habeo sane aliam in collegiata diui Ioannis Ecclesia (de qua me tecum esse loquutum memini) si praesens esse uelis, aut possis. Quanquam tibi iam ad maxima aspiranti, non amplius his humilibus sit opus: Saltem ut Regi serenissimo tuo, siue potius nostro, bene sufficienterque seruias. De me, quaecunque de optimo fratre tuo polliceri potes, constanter spera. Vale, et postquam serenissimi Principis ac illustrissimi Cardinalis Triden. manus fueris osculatus, Reuerendis. D. Nuncio Apostolico, et Episcopo Viennen. me commendes. Venetijs, XXIX Aug. Anno MDXXXIII.



image: s100

EPITAPHIVM IOAN. NAVSEAE DEFVNCTI.

Ioannes. Parcae.

IO. Nunquid Ioannes iuuenilem Nausea florem
Perdere debueram, quam prius hora foret?
P. Pallida credidimus uit am nos fata senilem:
Te doctum nomen prodidit hocce tuum.
IO. Cur mala, curque bona trutinatis lance bipendi,
Sic ut iusta nihil iuris habere queantt?
P. Indicat hoc, iuuenis, nostrum tu nomen honeste,
Parcere quod nulli nomina nostra uelint.
IO. Vos estis Parcae merito, quia nulla iuuentae
Insontis ratio uos mea mouit atras.
P. Simores tam rite pios scissemus amice
Ante tuos. posses uiuere forsan adhuc.
IO. Si iam poenituit uitam rapuisse uirentem,
Nobile membrorum nunc reuocate decus.
P. Destituisse leue est, graue restituisse decorem:
Viribus haud nostris, sed datur hocce Dei.
IO. Si iam uita nequit mea mi redire relicta:
Tu serues animam, maxime Christe, meam.

ALIVD.

Natus Ioannes uix Nausea desero mundum,
Linguae uix nactus dona relinquo miser,
Nunc caret ingenio, putridum nunc corpus, et aura:
Spiritus at gaudens aethera sancta colit.

EPITAPHION ORNATI IVVENIS IOANnis Nauseae, defuncti Romae.

Inuida cum nos fata premunt, quid nostra facultas,
Quid ualeat, Lector, aut aliena, tenes.
Scilicet ad mortis subitas frigescere uires
Omnia, neque ullis pondus inesse modis.
Sic perijt noster iuuenis quoque Nausea clarus,
Attereret cum omnem mors ita prorsus opem.
Non ualuit flos ille uigens, ut robore primi
Vinceret hanc aeui, uictus en ipse iacet.
Non ars illa potens, eius quo munere uitam
Posser babere suam, nil medicina fuit.
Ergo quid ingenium? quid doctae gratia linguae?
Quid faceret uitae lausque decusque piae?
Frigida uirtutem mors nunquam respicit ullam,
Si nil praesidijs fitque agiturque meris.
Mortuus est igitur Ioannes noster honestus,
Crimen batet tanti Mors truculenta mali.


page 101, image: s101

Corpus inest tumulo, sed spiritus astra petiuit,
Aetheris ac sortem non moriturus habet
Tu tamen hanc homini, dicens optato salutem,
Perpetuum felix Nausea mi ualeas.

M. ADAM BARTHOLOMAEVS SACRAE THEOLOGIAE Baccalaureus, Regens Contubernij noui Heydelbergae, Excellentiss. simul ac pientissimo D. Friderico Nauseae Blancicampiano, insignis Archicathedralis Ecclesiae Maguntinen. Concionatori, Domino ac patrono meo semper obseruandissimo, colendissimoque

SAlus quam maxima. Quoties ego religionis ac fidei, quo ties eruditionis eximiae, et in tractandis rebus ecclesiasti cis constantiae insuperabilis, nec non beneficiorum in me collatorum cumuli recordor (Doctissime Nausea) non possum non uehementer esse solicitus, quomodo digne te alloqui, et qua ratione tibi cum maiestate et dignitate scribere uelim. Siue enim animo repeto consilium illud mihi a te datum, ut Dominis meis ea qua possim opportunitate neglectum subdiaconatum recusem: siue beneficiorum cumulum, siue amica inter nos colloquia collata, siue denique pietatem tuam, quod in subsidium Christianae religionis industria et eruditione, qua polles, Centurias sermonum, tum de tempore, tum de sanctis publicaris: maiora sunt plane omnia haec uerbis meis. ita sane, ut desperem, me aliqua in parte tibi digne scribere posse. Verum cum mihi, tametsi indigniori, aeque atque tibi onus uineae Domini plam tandae, rigandae et aedificandae incumbat, facit haec officiorum nostrorum similis conditio, ut omni pudore abiecto, A tibi scribere destinauerim. Fa xit Deus, ut fortiter et uiriliter a disputatoribus, hoc est Lutheranis et Zuinglianis, nec non Catabaptistis, et reliquis falsarijs hanc uineam, ab Apostolorum temporib. usque ad nostra secula probe cultam et conser uatam, exemplo tuo defendere possim. Nam non uno dolo, non una fraude, sed mille technis simul, nuper nati theologastri, perinde ac tercentum illae uulpeculae caudis conglutinatis, in libris Iudicum, uineam Domini deuastare moliuntur. Ecclesiam siquidem catholicam labefactant in hoc, quodmis sae sacrificium reijciunt, quod externum sacerdotium, quod liberum hominis arbitrium negant, et alia quaedam, quae hic breuitatis causa lubens obticesco. Rursus alij muros coelestis Hierusalem in hunc modum corruere faciunt, quod sa cramento altaris praesentiam et corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi adimunt: quodque imagines sanctorum, ceu idolorum cultum, magna temeritate eijciunt, conscindunt, et exurunt. Tandem noui Dona tistae, cum antiquis Catharis communicantes, Anabaptistae, rebaptizam dis paruulis, tollendis magistratibus, et similibus impertinentijs ec clesiae iniurias inferunt, aliqui inter istos Circuncellionum nefarios mo res imitando, hanc ipsam ecclesiam nostram affligunt. In tanta itaque ecclesiae perturbatione merito exanimarer, nisi te ueluti Theseo in hac re usurus forem. Oro ergo te, excellentissime Doctor, ut me in spirituali isto certamine adhuc imbellem, tuis et literis et uoce uiua


page 102, image: s102

ipsa cum peruenero, quo uolo confirmes, instituasque. Habebis tu me semper ad omnia [gap: Greek word(s)] : atque si contigerit, quod Dominus uerbum dabit euangelizanti uirtute multa, iunctis copijs tecum pro fide dimicabo. Theobaldo enim Billicano amplius, propter loci distantiam, familiariter uti non possum. erit itaque mihi pro Billicano alius, et forsan foelicior et animosior patronus, Doctor FRIDERICVS NAVSEA. Vale igitur multum doctissime uir, et de me sen tias, quae patronum erga subditum fas est sentire. Datum subito Heydel bergae, ex [gap: Greek word(s)] nostro, in alma Academia. An. MDXXXIII. die uero Iouis post Misericordias Domini. Caeterum meo nomine salutes Dominum Decanum, seniorem illum, apud quem pram si sumus, adeoque Decanum facultatis Artistarum, M. Henrichum Ho spacum, amicissimum meum.

ALBERTVS MISERATIONE DIVINA S. R. E. Card. Arch. Magunt. et Magdenburg. Friderico Nauseae S. D.

ACcepimus tuas literas, honorabilis, erudite, dilecteque nobis, et simul quid cupias, intelleximus. Itaque cum paulo post negotia quaedam sacri Imperij tractaturi, istuc uenturi sumus (uenire uero certum est) faciemus, ut animo tuo satis fiat. Interim bene uale. e Spira, postridie Palmarum. Anni MDXXIX.

ALBERTVS MISERATIONE DIVINA S. R. E. Card. Archi. Mag. et Magden. Friderico Nauseae S. D.

INtelleximus, honorabilis, excellens, dilecte, quod proximis diebus de Canonicatu in ciuitate nostra Magunti. apud Mariae gradus, per cursorem citatus sis: idque pror sus inuiti intelleximus. Sed quoniam nobis nomen isti us, qui sibi possessionem uendicet, non edis, a te desideramus, ut proximis literis eum nobis indices. In quo enim tibi prodesse poteri mus, perpetua promptitudine, non desuturi sumus. Ex Augusta, pri die assumptionis beatae Virgnis, Anno MDXXX.

THOMAS EPISCOPVS FELTRENSIS, VTI FRAter, insigni Catholicae fidei propagatori, Friderico Nausea S. D.

LIterae tuae XXI Septemb. et quatuor ante diebus prio res, postremae XI Octob. ad me uenerunt. quibus indi cas, te in Canonicum ad Gradus Maguntiae ordinaria autoritate receptum, a Martino uero Siedero aposto lico expectante impediri: quare efflagitas, ut apud Sanctissimum Dominum nostrum, quatenus tibi ius tuum confirmet, et ab illo te quietum praestet, efficiam: quod profecto perquam difficile est. Nam non potest ius al teri quaesitum eripi. Nec pontifices solent ea, quae semel contulerunt,


page 103, image: s103

reuocare: cum ab honestate deuium sit, id quod alicui datum sit, re cipere. Sed alia aggrediamur uia. Archiepiscopus Capuanus quod dam contulit de suis beneficijs Valentino. Ei potest interim aliud constituere, ut restituat hanc collationem, si forte Martinus ille Siederus hac compensatione acquiescere uelit. Scribes igitur ipsi. Ego occasio ne data, sanctissimum Dominum cum eo accedam, simulque prote intercessione facta, uidebimus, si quid efficere poterimus. Quod si successus deerit. attamen curabimus, ut illic super aliquod beneficium reseruato tibi prouideatur. Interim litem hanc cum Martino illo non expauescas: sed bono sis animo, dabitur opera, ut acquiras, unde uitae tuae necessaria semper habeas. Vale, et Decano S. Mauricij me commenda. Bononiae, V. Idus Decemb. Anno MDXXIX.

ALBERTVS MISERATIONE DIVINA S. R. E. Card. Archiepiscopus Mogun. et Magdenburgen. Excellenti uiro D. Friderico Nauseae S. D.

HOnorabilis, excellens, dilecte, mittimus hic tibi nostri promissi literas, de suffraganeatu Maguntino, et eas qui dem reseruatorias. idque pridem fecissemus, nisi negotijs assiduis hactenus retardati fuissemus. Quamuis autem istius rei ratio sit talis, ut nec iuri contrarium, nec a consuetudine alie num quicquam faciamus, tamen uolumus hoc te silentio premere. Sic enim fieri, pro bono dispeximus. Quod si praestiteris, uoluntatem nostram grato obsequio explebis. Vale, ex Aschaffenburgo, postridie Oculi. Anno MDXXIX.

ALBERTVS DEI GRATIA S. R. E. CARDInalis, Archiepiscopus Mag. et Magden. Friderico Nauseae S. D.

PEruenerunt ad nos tuae literae, honorabilis, deuote, nobis sincere dilecte, quibus significas, nonnulla te nobis praescripturum fuisse, cognitione non indigna, nisi timu isses ne nobis importunus esses. Nos uero tibi notum fa cimus, ut posthac quae libeat, absque dubitatione scribas. nam omnia sumus clementi animo, et quidem prolixe, suscepturi. Quod pertinet ad Centurias tuas, te scire uolumus, nobis non displicere, propter causas et rationes expositas, inscriptionem Homeliarum. Postremo mittimus exemplar literarum, quas ad Pont. Max. Tua causa scripsi mus, optantes, ut eae quam fieri potest, tibi utilissime accidant. Nam perpetuo fauore tibi tuisque commodis propensi sumus. Ex Aschaffenburgo, postridie Oculi: Anno MDXXX.

ALBERTVS MISERATIONE DIVINA S. R. E. Card. Archiepiscopus Magun. et Magdeb. Friderico Nauseae, S. D.



page 104, image: s104

REdditae sunt nobis cum libro Homeliarum literae tuae, quae nobis admodum gratae fuere. eoque scribimus nostro in arce S. Martini architriclino, ut tibi nostro nomine cadum uini exhibeat. Id quod facturus est, cum saltem literas hasce nostras (quas ut eidem reddi cures, cupimus) receperit. Caeterum Canonicatus tui causa conferemus cum Domino Legato Apostolico: quantumque fuerit in nobis, adnitemur, ut in eius possessione permaneas. Praeterea scribimus collegio ad Gradus, ut omni mora praetermissa, te, non secus ac omni iure consuetudineque perfunctum, in Capitulum recipiant. Quemadmodum fore non dubitamus. Vale. Aschaffenburgi, III Calend. octob. Anni MDXXX.

BEATISSIMO PATRI AC DOMINO, DN. Clementi septimo Pont. Max. Domino clementissimo, Albertus Card. et Archiepiscopus Magunt.

BEatissime pater, ac clementissime Domine, post pedum oscula beatorum. Dudum Friderico Nauseae, uerbi di uini in Ecclesia Maguntina concionatori, nullum aliud beneficium habenti, sub sanctitatis V. beneplacito Cano nicatum Ecclesiae beatae Mariae uirginis ad Gradus, tunc per obitum Conradi Hertelij, extra Romanam Curiam defuncti, uacantem: cuius fructus XX florenorum auri Rhenen. annua pensione cuidam ad uitam reseruata, grauati VI marcarum argenti puri ualorem annuatim non excedunt, ob praeclara eius insedem Apostolicam merita, et orthodoxae fidei zelum, contuli possessione subsequuta. Cui sanctitatis V. literarum scriptor Martinus Siedaerus, asserens illum Canonicatum ad se uigore gratiae sibi a S. V. expectatiue concessae, spectare de iure, se opposuit, causam quem in Rota committi contra eum obtinuit. ubi adhuc pendet indecisa. Et licet S. V. ut accepi, ex solita clementia ad meas et aliorum grauium uirorum preces commissionem dederit, praefatum Martinum aduersarium honestis medijs contentandi: cuius tamen culpa nescio, Martinus, asserens se nondum contentum, iuri suo minime cessit. Quo fit, ut Fridericus propter litem anxius, a credito sibi praedicandi officio distrahatur: nec tam diligenter illi, ut debeat et uelit, intendat. Et cum dictus Fridericus non habeat modum, quo aduersarium praefatum contentet (qui pensionem annuam LX. florenorum pro iuris sui ces sione petit) ad pedes S. V. iterum una cum et pro ipso Fridericore curro, humiliter supplicando, quatenus S. V. Reuerendiss. Domino Card. Derthusien. negotium hoc, quo Martinus contentus, et Fridericus quietus reddatur, committere dignetur. In quo rem Deo gratam, mihique acceptam faciet, et tranquillitati ipsius Friderici consuler. S. V. pro salu bri Ecclesiae regimine diu altissimus incolumem conseruet. Ex Magum tia, Die XVIII. Decemb. Anno nati Christi MDXXXI.



page 105, image: s105

THOMAS EPISCOPVS FELTRENSIS. VTI FRAter, Reuerendo Domino Friderico Nauseae, LL. Doctori, S. D.

GRatissimae mihi fuerunt literae tuae, ad XVIIIJ. Ian, datae. Quod ad Canonicatum in Ecclesia ad Gradus attinet, toties Legatus ea de re Pontifici scripsit, ut nunquam ali as fuerit diligentior. Responsum saepius est, aduersarium liti cessurum. Nec minus dubito, quin id facturus sit, quam ut ulla re compensa contentari queat. Plures enim rationes sunt ipsi oblatae, quas omnes recusauit. a Pontifice uero iam datario iniunctum est, ut eum quietum reddat. Cum Caesaris nominationes expedientur, tui non ero immemor. Saltem quid tibi iam delegeris, indica. Ioannem Agricolam et tuo et Cochlaei nomine commendatum habui: dedique operam, ut maiore de parte taxa ipsi condonata sit. Agricolam nominaui, Iodocum Lochnerum nominare debueram. Vt cunque tamen, commendatum habui. Lucas Bonfius tibi plurimam salutem impertit. Vale, et me ama. Bruxellae, XIIII Febru. Anno Salutis MDXXXI.

ALBERTVS MISERATIONE DIVINA S. R. E. CARD. Archiepiscopus Magunt. et Magden.. Friderico Nauseae nostro, singulariter dilecto, S.

HOnorabilis, excellens, deuote: Intelleximus te per nota rios et testes Rudolphum Rulini Decanum Ecclesiae nostrae diuae uirginis ad Gradus, in possessione eiusdem Decanatus interpellasse. Quoniam autem ille nostro fa uore eum est consequutus, et nos utrique bene uelimus, rationem inue nire cogitamus, qua uestrm uterque, conquiescat, nec deportata Ro mam lite diuturnis ac sumptuosis contentionibus degrauetur. Itaque singulari studio desideramus, ut in nostri gratiam iuri tuo cedere, nec amplius illum ad ius urgere uelis: aut potius ad nostri aduentum, quem diu prolaturi non sumus, negotium differre. Pro eo nos ope ram dabimus (id enim facturum te iam minime dubitamus) ut non frustra nobis obsequutum te intelligas. Hallis, ex arce S. Mauricij, postridie Dionysij. Anno MDXXXI.

IOANNES FABRI DOCTOR, IVXTA PIO ATQVE erudito uiro, D. Friderico Nauseae, Concion. Magunt. S. D.

ADuentum ego tuum expectaueram magna animi cupiditate. Opera namque tua, in rebus hisce fidei tam arduis, opus fuerat. Sed eum cum longe distuleris, causamque esse cognouerim, quod propter Christianum gregem, ut interim eius curam habeas, domi manere iussus sis, aequo animo tuli. Quae sollicitas, nunquam animo exciderunt: uerum nihil eorum causa


page 106, image: s106

a Pontifice nobis uenire, faciunt haec secula, uariaque negotia. Ego uero ab incoepto non desistam, quamprimum animi compos fuero: tu primum secundumue tenebis locum. Interim meo exemplo pati entiam discas, qui unus pro omnibus Germaniae Episcopis ad resti tuendam religionem sumptus maximos facio: cum nemo prorsus sit, qui uel teruncium addat, aut reddat. Iam de pace agitur: quae cum facta fuerit, cumulatiorem mercedem laborum tuorum accepturus es. Apud Card. Campegium tua gratia egi. Habes eum, pollicetur om nem suam gratiam et beneuolentiam. De sacerdotio Herbipolen. Legato scriberes optarim, atque rogares, ut absque pensione conferat. Quod e facultate mea erit, addam, modo tuum animum literis accipiat, ne me suspicetur tam anxium in rebus tuis, praeter tuam senten tiam et uoluntatem. Plura scriberem, uerum per otium minime licet. Vale, Augustae, XI Augusti, Anno MDXXX.

NICOLAVS ARCHIEPISCOPVS CAPVANVS, PLVrimum honorabili Friderico Nauseae S.

CVm hodie eas literas accepissem, quas tu III die Octob. Ad me dedisti, statim Reuerendissimo Domino Episcopo Vasonien. Sanctissimi D.N. Praelato domestico scripsi, ut causam tuam, meam putaret: efficeretque, me absente, quae ipsum efficere coram uehementer optarem. Puto apud eum preces meas nonnihil ponderis habituras. Haec te ignora re nolui, ut intelligas me nihil praetermisisse, quod praesens praestarem. Opto te bene ualere, cui me commendo. Florentiae, XXIX. Nouemb. Anno MDXXXI.

IOB A TETELEBEN, AMPLISSIMO D. FRIderico Nauseae, LL. Doctori Clarissimo, S. D.

EGo iam diu, obseruande Domine, tibi scribere animum induxeram meum: sed pudor, quem adolescentiam meam decere arbitratus sum, hactenus a proposito me deterruit. Indignum enim putaui, doctissimo, honestissimo, ornatissimoque uiro, me rudem et incultum literis obtrudere, praesertim cum nullam cum eodem amicitiam contraxerim. Veruntamen spero te mea scripta non aegre laturum. Tuae enim saluberrimae Conciones iamdudum meaccenderunt, ut in amicorum tuorum numerum adscribi uehementer arderem. nam in ijs non modo diuinam ingenij uim, uerum etiam probitatem, pietatemque praeclaram perspexi. In te igitur cum omnia summa ac diuina suspicio, de me nihil affirmare possum: nisi hoc unum, me tui futurum obseruantissimum, diligentissimumque cultorem, et ardentissimum amatorem. Hunc si uicissim amare potes, uel ob hoc ipsum quod te amat, fac ut in tuum


page 107, image: s107

gregem recipias. Quod si feceris, rem palmariam me hodie assequu tum arbitrabor. Bene ualeas, et has meas licet incultas literas, aequi bonique consulas. Raptim ex aedibus nostris, in Monte S. Albani, XXVII die Iunij, Anno post Christum natum MDXXXI.

IOB A TETENLEBEN CLARISSIMO DOCTISSImoque uiro D. Friderico Nauseae, LL. Doctori consultissimo, plurimam S.

QVid referam, Friderice, totius Maguntiae splendor illustris, quanta uoluptate, quantaque laeticia fuerim affectus: nec enim satis uerbis consequi possum. Quod apib. cythisus, et frondes salignae capellis, hoc mihi tuae fuerunt lite rae. Inter legendum enim noua quadam et insolita laetitia tangebar, ita ut cor mihi subsultare uideretur: cum quod tuum nomen in literis haberem, tum quod ob unicum epistolium me in tuorum ami corum album esse receptum cognoscerem. Quanquam equidem in tanti uiri amicitiam recipi me indignissimum uideo: tamen quo for tuna utar, me tibi totum dedo: te non solum habiturum me familia rissimum amicum, sed etiam patronum rerum tuarum (si forte opus fuerit) ac expeditorem studiosissimum. Nunc immortales tibi ago gratias: nam relaturum me, affirmare non possem. nisi forte (ut grauissime disertissimeque scripsisti) ita sensurus es, ut me gratiam re ferre putes, cum memoria tenebo: quod quidem facturum me polliceor, Dum memor ipse mei, dum spiritus hos reget artus. Te uero rectissime ualere faxit Christus, autor omnis salutis: ut qui pietatis et probitatis es splendor, nobis quam diutissime luceas. Ex aedibus nostris, XIX Iunij, Anno MDXXXI.

ANDREAS VVAGNERVS, DOCTISSIMO THEOlogo, atque integerrimo uiro, D. Friderico Nauseae, obseruandissimo, S. P. D.

EXcellentissime Domine Doctor, quid de negotio Priui legij Quentelli tractatum sit, superioribus aliquot meis literis tibi declaraui. Nunc, cum illud expeditum, et in ma nibus meis sit, missurus eram, si per nuncium aliquem commodum et perspectae fidei licuisset per postam enim mittere, non uidebatur consultum. Propterea (ut interim Quentello, suo priuilegio liceat uti) uisum est, illi copiam authenticam mittere, quoad literas originales mittendi facultas dabitur. Et cum ad Conuentum Imperij Spiram XV. Septemb. conuocentur Principes, nosque illic futuros, Deo fauente, non dubitem, non inconsultum esse puta ui, ut Priuilegium interim apud me seruarem. Ex Spira enim quottidie per certos nuncios Maguntiam ad te, uel Coloniam, id mitte relicebit. Quod si interim in aliquibus rebus tibi prodesse potero,


page 108, image: s108

habebis me semper paratum et sedulum. Noui quod scribam nil habeo, nisi quod pestis in Boemia, maxime uero Pragae, grassari incipiat: adeo ut multos ex aulicis e uita sustulerit. Ex quorum numero etiam Cancellarius Regni Boemiae fuit: et homo ille praelongus, monstrum omnibus, Laurentius, qui una mecum, cum Maguntiae essemus, apud te pransus est. His me tibi commendo. Buduicij Boemiae, XVII Iulij, Anno Christi nati MDXXXI.

ORTHVINVS GRATIVS MAGNIFICO, AC SVMMAE authoritatis uiro, Domino Friderico Nauseae, L L. Doctori, ac concionatori Magunt. excellentissimo, S. D.

DEdi ante aliquot dies unas ad te literas, Doctor magnifice, quibus satis superque significaueram, nos inter sacrum et saxum minime constituendos. Caeterum, nunc uincu lis Gordij dissolutis, omnia ob oculos uersantur. Exemplar enim ipsum suscepimus, quo etiam contenti sumus, ut et impen sas uitemus inutiles, et spe sua fraudetur nemo. Illis enim publicatis, tota haereticorum rabies supprimetur, eritque cum illis actum, ut sic tandem sero sapiant Phryges. Verum haec alias. Quod autem scribis de Concilijs male excusis, boni est consulendum. Quis enim ex uetustiss. exemplaribus, ijsque corruptissimis et exesis uermibus, ueriritatem ipsam probe deprehenderit? Facile est in edita re, quid desit uidere: uerum in lucem primum dare, hoc opus, hic labor est. Praeterea quis est, obsecro, qui laboribus respondeat, ut folia ipsa bis relegantur, ne dubites tu in aliquo? sed ualeas foeliciter. Coloniae, IIII Nonas Iunij.

ORTHVINVS GRATIVS AMPLISSIMO VIRO D. Friderico Nauseae, patrono singulari, S. D.

VEnit istinc Ioannes Rudelius, tui amantissimus: et non mea solum sententia, uerum etiam aliorum doctissimo rum apud nos omnium iudicio, uir egregius: de quo hoc quam rectissime dici possit, Senuit ante diem, uir fuit ante diem. nec mirum (mi Friderice, mihi, seruo tuo, ac bonis omnibus charissime) quum enim semper cum honestis et exquisitae eruditionis hominibus conuersatus sit, non potuit non in praestantissimum uirum euadere. Quicquid tu huic feceris, siue ad commodum id fuerit, siue ad honorem, tibi ipsi potissimum id feceris: tum et mihi quoque, ac bonis denique omnibus. Mitto tibi folia aliquot cor rupta, ut luce clarius tibi ob oculos uersetur mea tuis in rebus diligentia. Boni consules, si quando aberratum fuerit. Nam tribus aut quatuor chalcographis ex aequo praelegere non possum. Qui etiam inter decies centena, aut (ut rectius loquar) centies centena millia


page 109, image: s109

literarum, non in aliquo aberrabit? Ego tamen pro uiribus Argum in tuis lucubrationibus praestabo. Vale, Coloniae, pridie Idus Iun.

ORTHVINVS GRATIVS DOCTISSIMO VIRO Friderico Nauseae, LL. Doctori, patrono colendiss. S. D.

INter prandendum, herus meus et ego (mi doctissime Friderice) tuas quas ad nos IIII Idus lunias dedisti, literas obuijs accepimus manibus: quibus primum exoscula tis, ac celeriter tandem perlectis, tuum erga me amorem (Deo laus et gloria) luce clarius perspexi: tibique gratias habeo maxi mas, quod me pauperculum hominem, nulla ex parte contempseris, imo et amicorum tuorum albo iamdudum inscripseris. Laudo libri titulum, qui est de Apostolorum passione: tuumque illius felicissi mi inuenti ingenium, ut anonymo potius, quam Bedae adscribi uo lueris, approbo. Miscellaneas, quas ad nos dedisti, charissimas habe mus: illasque nullo uitio contaminatas, breui recipies. Interim bene ua le. Coloniae, ex officina nostra literaria, XI. Cal. Iulias.

ORTHVINVS GRATIVS PRAESTANTISSIMO uiro D. Friderico Nauseae Concionatori Magunt. patrono, patrique. S. D.

LEgimus olim admirandas, uel a natura, uel a Deo opt. max. ultra modum factas esse rerum transmutationes. at nescio, quae nam haec noua sit inter nos metamorpho sis, ut nobilissima doctissimi uiri Friderici Nauseae, cla rissimique doctoris anima, facta sit indoctissimi tui Orthuini anima. Legi, mi charissime Nausea, literas tuas, VI Maij ad me datas, quib. incorruptam animi tui integritatem luce clarius agnoui. Et quid, obsecro, est mi doctissime Nausea, quo tuum offendere possis Orthuinum? Proh Deum immortalem, quid hoc est, si non contume lia est, aut potius diffidentia? An ignoras, quid in frontispicio Delphici Apollinis scriptum fuerit? Non es amplius Nausea, sed Or thuinus. Intuere ergo animum tuum, et rescribe, quid deprehenderis. hoc solum miror, animum uidelicet tuum, ita a meo, hoc est, a te ipso dissentire: ut Orthuinum tuum a te, hoc est, teipsum a te ipso offendi posse inconsulto credideris. Vis tibi uerum dicam? sine me perardua in altissimos montes Sisyphi saxum protrudere, sine me illis praecipitem in scopulos deijci: nostra tamun amicitia nodo Gordij de uincta permanebit. Noui humanitatem tuam, noui constantiam, noui prudentiam, et inuictum animi robur, quo et haeretici conteruntur, et offendi potest nemo. De bonis loquor, nam de schismaticis non est quod hic uerba faciamus. Valeant, qui inter nos et Christi ecclesiam dissidium


page 110, image: s110

uolunt. Verum ut illuc reuertar, quo digressus sum, habeo gratiam Heroicae celsitudini tuae, pro incredibili tuo in me amore, pro mea uirili obsequio fideli relaturus gratiam. Dedi nuper binas ad te literas, alteras quidem prolixiores, alteras plus aequo breuiores. Quid multa? Bonum est, ueniam petere, et omissum, non neglectum scribendi munus repetere. Obtundam te posthac literis, et obstreperum plane senties Orthuinum tuum. Quem etiam cum uel tua culpa non modo uerbosum, sed etiam garrulum deprehenderis, Catonis sis memor, dicentis: Contra uerbosos noli contendere uerbis. Haec iocatus sum: te enim et colo unice, et plurimum ueneror. Miscellaneas tuas, primitiarumque Homeliam, diligentissime premi curabimus. Inde enim uideo, primum Deo gloriam, deinde tibi honorem, postremo mortalibus utilitatem uenturam. Tu bene ua le. Ex Colonia, XIII. Cal. Iun.

ORTHVINVS GRATIVS MAGNIFICO AC SPECTAtissimo uiro D. Friderico Nauseae S. D.

MIsi in nundinis istis praeteritis literas Francofordiam ad herum meum petrum Quentel, tibi honorifice offerendas: quas si recepisti, dubium mihi non est, quin expurgationem meam (quae circa mirabilium tuorum labeculas uersata est) libenter acceperis. Nunc ut intelligas, quid nam in offici na nostra literaria agatur, procedimus egregie in Homelijs tuis, nec paruam ego adhibeo diligentiam. Fuissem quoque diebus hisce cum suffraganeo nostro, alio hinc profectus, nisi me doctissimi uiri FRIDERICI NAVSEAE, Christi propugnatoris infracti, Centuriae reti nuiffent, et fides data praestare quoque promissum coegisset. hem quid coegisset? Omnia uerus amor sponte subit. Postremo uellem te Homelias ipsas recognoscere, quemadmodum emendauerim. Id si fieri non potest, ego tamen faciam, ut expectationi tuae respondeam. Vale, ex Colonia, IIII idus Aprilis, Anno MDXXXII.

ORTHVINVS GRATIVS CLARISSIMO VIRO D. Friderico Nauseae, LL. Doctori, Ecclesiastae Maguntino S. D.

NEscio quo calamo, aut quo amoris spiritu literas has conscribam. utinam tibi cor meum aperire possem. diceres profecto meum amorem (ut in epistola, quam uides, ad Ioannem Episcopum Roffensem scripsi) e coelo esse desumptum ignem. Noui magnitudinem animi tui, noui constanti am, noui singularem tuam fidem. Salue igitur uir egregie, idemque Doctor humanissime, quod ab ouili Christiano rabidissimos sacratissimis Homelijs tuis repellis lupos. Sunt eae omni auro


page 111, image: s111

et argento precisiores. In ijs nihil est, quod quenquam offendere possit: quin potius omnia sunt ad bonorum salutem. Quo igitur me uer tam cum gaudio, quibus illas extollam modis? Exclamare protinus libet, fragrancia Euangelicae ueritatis opobalsama, melliflui coelesti um doctrinarum flores. Nonne hic sunt purpureis lilia mixta rosis? Quid lilia? apertissimum inquam et elegantissimum orationis tuae candorem. Quid rosae purpureae? Zelum dico concitatissimum Dei tuum. Quid multa? Totus liber undique preciosissimis donis scatet. Quare libenter in celeberrimi nominis tui laudem eiusmodi aliquid conscri psissem, si, priusquam opus omnino absolutum fuisset, uenissem. Quas autem ad nos mendorum emendationes misisti, intelligibiles non fuere. Tametsi necessarium non est, omnia corrigere: sed tantum illa, quae sen tentiam corrumpunt. Quis enim non intelligat erratum, si sit, mulieres fortem non uidi? Verum hac de re fusius, si forte ad te illuc uenero, agemus. Nunc me tibi commendo, et bene ualere opto. Ex Colonia, tertio Calend. Septemb. Anno MDXXXII.

HIERONYMVS BARDTIVS, INTEGERRIMO VIro D. Friderico Nauseae S. D.

INter eundum Spiram, cum mentio libellorum Ambrostij Pelargi in Oecolampadium editorum haberetur, percunctatus sum, an tibi uisi essent, atque lecti. Dicebas, ne uisos quidem. Spopondi ilico, exemplar transmissurum me. Itaque fidei satisfacio, per uenerabilem dominum Ioannem Heymium, S. Theologiae baccalaureum, ac Maguntiae conuentus nostri concionatorem. Vale foeliciter, ex Francofordia, XV Maij. Anno XXXII.

CHRISTIERNVS CYMONIVS CONSVMMATO Theologo D. Friderico Nauseae, ecclesiastae Maguntino, S. D.

EPistola illa tua, quae paucis retro diebus e museo tuo ad me transmissa est, humanissime eruditissimeque Friderice, tam me uarijs affecit animi motibus, ut plane Protei alicuius in morem, uicibus repetitis, uultum demutarim. Nam quid in me est, etiamsi hominem ipsum, quantus quantus sum, commetiri libeat, quod uel uni tuarum uirtutum respondere queat? Quocirca istiusmodi coelestium bonorum, quorum in te mirifica lux est, nusquam discrepantem concordiam, solum mihi admirari licet. Satis enim e foeturis tuis, quanquam mutis, disertissimis tamen, id fieri oportere uideo. Quae tantae sunt, ut omnino debeant dici nobilissimae. Sed quoniam imbecillitatem ingenij mei non ignoro, omittam porro de lucubrationibus tuis sententiam ferre. Hoc autem dicam, mirari me, quod nullius precij hominem me, multoque magis humiles habitare myricas, quam cedros adcolere dignum, tanto studio ad te uocas. Quo se non admittit candor


page 112, image: s112

ille tuus? Quo non incredibilis humanitas, et ingenij summa nobilitas? Obtemperabo tamen, et me tuo arbitrio totum tradam, ut non solum tanquam fratre, sed etiam prorsus ut seruitore, quolibebit tempore, quibus modis, utare. Faxit Deus Opt. Max. ut quemadmodum omnes qui in nomen ipsius terque quaterque benedictum lauacro regenerationis abluti iurauere, auxilium et benedictionem ipsius sentiunt: nos etiam gratia sua in hoc proposito confirmemur, et retineamur. Gratiam tibi permultam habeo pro negotio, meo nomine summa cura expedito. Quod si amplius ille tua opera uti poterit, aut uti uolet, rogo, ne hominem deseras: Magistrum dico Petrum Kirserum, qui prae caeteris omnibus est mihi in hoc exilio sincera amicitia familiarissimus, quemque non secus ac me ipsum promotum cupio. Praeterea dignus est, cum propter meliores literas, quarum non uulgarem cognitionem habet, tum propter morum singularem probitatem, ut eum tibi commendatum habeas. Desiderat autem, quam diu Maguntiae ipsi agendum erit, apud aliquem sacerdotem perma nere, quo quietius absque turba reb. suis intendat. Quare cum tu nulli non ibidem sis notus, poteris etiam in hoc ipsi proficuus esse. Non enim dubito, quin tua gratia quilibet hominem sit suscepturus, ex quo sit nemo, qui te non colat, et (ut decet) toto studio ueneretur. Vale, Christiernique tui neutiquam obliuiscaris. Datum Spirae, XVI Mensis Maij. Anno MDXXXII.

GEORGIVS VICELIVS DOCTISSIMO D. Friderico Nauseae, S. D.

NOndum forte redditae sunt tibi literae, quas ad Dominum Laurentium Truchsass dedi. Si sunt redditae, legisti nimirum, qu mecum agatur. Bella undique imminent. Circum dederunt me uituli multi (non mentior, non io cor) et tauripingues uallauerunt me, aperuerunt os suum diuites ut si, unus ego obijcior multis canibus, feruent odia, ardent irae, uoli tant criminationes tam acerbae, ut nihil supra. Superest, ut manus afferatur innocenti orthodoxo. Ionae libellum, siue flagellum, uel etiam flabellum quo gens perdita uentulum sibi facit in Aporia sua, pro pinasse mihi cicutam, non solum nigrae succum loliginis, uides. expecta, si non talionem remetior: certe ita temperabo rem, ut dubita turus sis, uter alterum peius laeserit. Si uoluissem, bone Deus, quanta fuerat equo planicies? Rescriptum est, nondum opus excusum esse. Heri transmisi optimo uiro nuncupatum: is credo curabit edendum. Forte ad uos uolabit archetypus: aut eo, ubi possit citius et nitidius euulgari. Mirabere Dauidis male cincti pueri, quinque limpidos lapides, quibus enormis statua deijc ietur, cum summo probro. Te mirum in modum oro, ut cures ne studiosi Catholicae Ecclesiae fraudentur opusculis digitorum meorum. Si exijt


page 113, image: s113

Apologia, mittantur huc aliquot exemplaria: simulac Colonien. im pressio mihi curetur, illa de bonis operibus, optime Domine. Opprimor silentio meo, et periclitor cum Amyclis. Vbi sint libri tui, quae runt. Quid ad haec respondes? obturarunt os tibi? atque adeo, ubi est Deus tuus? Non est spes illi in Deo eius. Quare effusissime obsecro, ut prodeat, quod uolunt. Amici mei quietis erunt animis, inimici uero demittent cristas, et rugabunt frontem. [gap: Greek word(s)] sanctorum Patriarcharum, Regum et Prophetarum celeberrima, tibi dono: utere libro hoc tuo arbitratu. Sunt qui iudicarunt ea chartis digna. Si tu idem, fac euulgentur, et asportentur proximis nundinis Franckofordiam. Mihi non paruis laboribus constitit, quantumuis paruus Liber. Insertas habet uoces linguarum peregrinarum. Typographus adlaboret, ut emendate cudat. Si nolet Hebraica, accer sat interpretem, qui substituat latina. Exemplar nullum aliud habeo. Proinde sic curabis, ne liber intercidat. Mitto eo confidentius, quod, cum illic essem, iusseris optime Nausea, si qua scripsissem, ad te mitterem. Vale, oraque pro Ecclesiae confirmatione matura. Fachae, feria V post Catherinae, Anno MDXXXII.

IOB A TETELEBEN, EGREGIO VIRO D. FRIderico Nauseae, Concionatori Maguntino, amico incomparabili S. D.

QVod tam longo temporis interuallo nullas ad te dedili teras, seriusque tuas adij conciones, Friderice praesidium et dulce decus meum, non obliuioni adscribas meae, oro. nam ualetudine aduersa, qua aliquantum Dei benignitate nunc leuatus sum, insuper negotijs perpetuis, ijsdemque maximis impeditus, id committere coactus sum. Quare certo credas uelim, me tui memoriam cum summa diligentia tenere: nihilque tam ar duum potest esse, quod tui memoriam ex his praecordijs possit extundere. Porro id animo tuo haerere non dubito, fortunam quamuis esse ferendam. iuxta poetae illud,

Quicquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est.
Cras meliora dabunt superi fortasse benigni.
Nubibus obscuris nunc Iuppiter acra turbat:
Nunc iterum claro coelum splendore serenat.

Quod libellum de Cometarum exploratione ad me misisti, gratissimo animo accepi. Dispeream, si mihi longo tempore aliquid conti gerit gratius. Nam quid ego tibi multis uerbis gratias agam? Vtinam eam mihi facultatem aliquando superi concedant, ut possim hunc animum tui ardentissimum, re potius quam uerbis declarare. Interim si quid erit, in quo uicissim mea opera utendum putabis, caue rogaueris, sed praecipito: inuenies ad quiduis promptum, et alacrem.


page 114, image: s114

Bene uale, Friderice charissime. Ex Museo meo, XXV Septemb. Anno MDXXXII.

AVG. MARIVS, EPISCOPVS SALONEN. PRAEstantissimo uiro, D. Friderico Nauseae, LL. Doctori S. D.

EXimie Domine Doctor, et amice perpetuo colende, fraterque charissime, binas alternis diebus abs te habui literas: alteras, sponte tua missas: alteras, meis respondentes: e quibus, quod mea tibi sint cordi, imo ipse ego, satis intellexi. Nunc autem aliquanto mitius mecum agit calculus, hostis il le meus domesticus. Tibi uero ualetudinem aduersam accidisse, aeque ac si mea sit, doleo. Nimium te molesto, mi Friderice: at spero, re mea importunitate non nimium grauari. Sum in huius mundi negotijs profecto non tam gnarus, quam conueniat. Sed Deus omnia supplet. Est D. Matthias, quemadmodum non dubito, mihi perfidelis et amicus. Sed timeo eius absentiam. Nunc enim nec apud Cae sarem, nec apud Reuerendiss. D. Legatum est. Si redierit, tum scio mihi prompte hominem inseruiturum, praesertim cum tu (ut promittis) tuas ad ipsum hac de re dederis literas. De deuotis Deo, D. Michaele Vehio et Vuirtenbergio, quamuis haud libens id audio, credo tamen. Nanscio quid Augustae pro fidei Christianae bono mo liti sint. Columnis autem ruentibus, impossibile est tenuissimos asseres domum retinere. Vale, XII Maij, Anno MDXXXI.

IOANNES FABRI EPISCOPVS VIENNENSIS Doctissimo Theologo D. Friderico Nauseae, S. D.

NEdubita, mi Nausea, me ultro tuo nomine facturum omnia. De sacerdotio diligenter egi cum Reuerendissimo domino Cardinale Campegio, et Episcopo Feltrense, qui ambo tua eruditione mirifice delectantur, ti bique pro tuis fidelibus in fidei negotio laboribus impense fauent. Re spondit tandem Feltrensis, Romanum Pont. tuum aduersarium de linisse, et ne tibi negotium facesseret, alijs sacerdotijs prouidisse. Nudiustertius, cum forte apud Feltrensem essem, exhibuit mihi literas sanctissimi Domini nostri, quibus tibi cessio perficitur. Quod autem instrumentum, ut plane quietus sis, non datur, temporis fit uitio: breui temporis spacio id accipies. Interim securus tuis rebus incumbe, ac studijs. Ego pro uiribus, in hac (sicut in alijs omnibus rebus) aduigilare non desistam. De ueste quod scribis, et nominationibus, memor ero. Quotidie mecum tui libri comites in curiam accedunt. Tempus et occasio nondum se dedit: quam cum habuero, operam meam tibi praestabo. Vinum, quod misisti, sane bonum, meaeque ualetudini conseruandae peridoneum esse scito. Ago itaque tibi grati as, referre paratissimus. Equum, quem scribis uilissimum, miror


page 115, image: s115

quam obrem tam diu alueris. Vix enim tanti uendes, ut pabulum, quod interim dum absum, consumpsit, resoluere queas. Vende igitur quouis precio, et quamprimum. Decanus te resalutat, et omnes mei. Vale. Coloniae Agrippinae, V Ianuarij, Anno MDXXXI.

IOANNES COCHLAEVS, CLARISSIMO VIRO D. Friderico Nauseae, Concion. Magunt. S. D.

VIx credas quantum mihi doleat, optime iucundissimeque Nausea, non posse me nunc scribere omnia, quae uelim. Sunt enim ea, ut literarum scriptione non indigna fueris iudicaturus. Non possum autem ideo, quod nepos hinc properanter ire coactus fuit. Homeliae tuae magno sunt apud nos in precio, maximeque dolet insignis bibliopola Lypsicus Gregorius Iordan, quod non CCC exemplaria receperit. Noli ob hoc superbi re. Dei donum est, non ex te. Sed uale. ex Dresda, I Iulij, Anno Do mini MDXXXI.

HERMANNVS SCHOTENNIVS HESSVS PRAEstantissimo ac eruditissimo uiro, Domino Friderico Nauseae, Doctori ac praeceptori obseruandissimo, S. D.

QVod tantopere, uir omnibus numeris absolutissime, te mihi purgas, ac ob raram scriptionem excusas, doleo simul, et gaudeo. Doleo, te eruditionis columen, tantum in excusando operae sumere, cum ego sim plane tu us: nec tanti faciendus, ut aliquid singulare mea causa prae manib. tibi sumas. Gaudeo, te tali tamque integro animo me prosequi, et aperire mihi tam liberaliter amicitiae tuae fores, quarum ego frequentator ero, dum memor ipse mei, dum spiritus hos reget artus. Non est autem quod existimes, suspectum mihi fuisse silentium tuum. occupationes enim tuas multiplices scio, quibus in Christi negotium uteris. Caeterum quod praesentium latorem mihi commendas, erit mihi quam gratissimus. Foueoque ipsum tuo nomine, etiam eruditionis labore. Porro declamationem tuam de Christi natiuitate, quam summo cum studio hactenus apud me retinui, tibi remitto. Vale, uir eruditissime: tuique studiosissimum, ac eruditionis tuae praeconem uehementissimum, mutuo, ut caepisti, amore prosequere. E Colonia, VIII Idus Aprilis. Anno post Christum natum MDXXXII.

IOANNES EPISCOPVS VIENNENSIS CLARISsimo uiro D. Friderico Nauseae, S. P. D.

NEscio quo casu, non tam fortuito, quam mirifico, cum nuncius S. D. N. Papae un mecum apud Reuerendissimum D. Episcopum Strygonien. ad prandium uocati conue niremus, ac inter prandendum cum de uarijs nostri seculi doctorum hominum libris, tum de libro tuarum Homiliarum,


page 116, image: s116

quasi cuiusdam numinis opportunissimi instinctu mentio facta est, non sine mediocri commendatione tum nominis, tum eruditionis tuae: nuncius Apostolicus, ut est homo doctus, coepit perquirere de te, quis esses, et ubiregionum. Cui cum nomen tuum ac statum explicassem, respondit se non solum tibi familiariter notum esse, uerum etiam longo tempore Patauij contubernalem tuum fuisse. Vt itaque uetus inter uos amicitia confirmetur, cupere se, inquit, teque uerbis ipsius salutare iussit. Est autem ille, D. PETRVS PAVLVS VERGERIVS Iustinopolitanus, homo ut doctissimus, ita humanissimus, et uere Romanus. Praeterea dixit, te sibi pariter et a Serenissimo Rege, et a Reuerendissimo Domino Cardinale multoties com mendatum. Sis igitur, Nausea suauissime, optimo animo, tibique me liorem fortunam pollicere, ex quo tot et tanta concurrunt, de quibus merito gaudere debeas. Ego pro mea uirili, tuis rebus ac commodis nunquam deero. Valetudinem tuam cura.

OTTOMARVS LVSCINIVS PRAESTANTISsimo uiro, D. Friderico Nauseae, LL. Doctori, Ecclesiastae Magunt. S. D.

ANnus iam ferme, doctissime D. Friderice, literarum de cus praecipuum, intercedit, ex quo tibi scribere molior. Et quoniam commode se ad id mihi obtulit Ambrosius Pelargus, propositum sum persequutus. Primu imgitur, humanissime uir, summas ago tibi gratias, quod peregrinum me ac hospitem Maguntiae nuper foueris, ac liberalissime tractaue ris, cum tamen nihil eiusmodi de te mererer. [gap: Greek word(s)] tibi omnia centuplo reddat. Immeritum plane me fuisse fateor: atque nunquam committam, ut oblitum me dicas. Eoque si mihi gratiae referen dae facultas daretur, omnino facerem id quod dico. Vnum est quod animum male habet, illa uidelicet nimia habitationis meae a Maguntia distantia. Habeo fortunarum mearum certam portionem annuam, quae me comitaretur, quocunque migrarem. Id solum curae est, ut sit exercendi ingenij locus. Vehementer enim execror otium. Deinde labori mediocris responderet fructus. Tu me, Doctissime Nausea, consilio tuo iuues. Deus fortunet tua foelicissima, colendissime D. patrone, pro Christiana repub. studia, teque sospitet. E Friburgo Brisgoiae, Cal. Iulij. Anno Christi MDXXXIII.

ERASMVS ROTERODAMVS EGREGIO VIRO D. Friderico Nauseae, S. D.

NVllam in te unquam concepi iram, optime charissimeque Nausea, sed perpetuum meum in te beneuolum animum gessi. Quod tam accurate silentium excusas, operam prorsus inanem sumpsisti. Non metior amicitiam officio literarum. Scribunt ac rescribunt et parum amici, tum epistolis pene


page 117, image: s117

adobruor. Tantum suspicatus sum, meam admonitionem tibi non placuisse, quae mihi non temere uenit in mentem. Ea si tibi non est pro bata, saltem arguebat me tuis commodis fauere: alioqui non admonuissem. Quid enim mea refert, quae quisque scribat? Cardinalem Tri dentinum multis argumentis experior esse talem, qualem tu praedi cas. Cuigaudeo te sic esse commendatum, ut mea commendatione opus non habeas. Tibique gratulor, quod in optimi Principis aulam sis ascitus: cuispero res aliquando fore prosperiores. Nam illius animo nihil fingi potest beatius. Cardinali iam olim dicaui Irenaeum. Si quid natum fuerit, quod illi conueniet, non grauabor facere, quod petis. Haec aestas fuit mihi sterilis, perpetuo languenti. Libellus tuus una cum literis mihi perlatus fuit e Vienna, per Cardinalem. Vale Nausca in Domino charissime. Friburgi, natali S. Iacobi, Anno MDXXXIII.

GEORGIVS VICELIVS PRAECLARO VIRO D. Friderico Nauseae, Concion. Magunt. S. D.

ACcepi a te unam Epistolam bene longam, sed hoc animo meo gratiorem. Vidi in ea te totum, uir optime, et comperi, quam mei amans sis. Sensi gaudiolum, cum le gerem laetissimam et doctissimam Epistolam Friderici, amici mei tam noui, quam ueri. Videris patris obire uelle erga me officium, non fratris solum. Qua uoluntate me tibi totum, quantus sum, obstrinxisti. Gratulor ipse mihi, quod uel e longinquo solatia clarorum hominum tristissimis rebus meis non desunt. Qui proxi mi sunt, fugiunt a me: uertuntur uices, ut semper. Obduro adhuc, et perfero grauissimum onus grauissimae aduersitatis. Luctor ingenti animo, ut uincam: non ruam, ne dem manus tentatori. Munit me uerbum uitae, addit robur innocentiae conscientia, obarmat ueritatis Catholicae certitudo, spem optimam inijcit schismatis aperta malicia. Est mihi adhuc a Principe Hesso pax, sed aegra. Cupio, ut tu librum illum, quo mendacem cupediarium illum lonicum Milesiumque conuici, uideas. Praeter cocos, prorepsere lixae quidam, ut mihi exhibeant molestiam. Raidus uere [gap: Greek word(s)] , me ueneno tincto, sed tamen plumbeo pugione appetit, idque in gratiam Lutheri. [gap: Greek word(s)] bellissima non legi, titulo contentus. Tribus hisce hebdoma dis descripsi Euangelion secundum Lutherum. Cui adiunxi historiam Ecclesiasticam, ut liqueat similes habere labra lactucas. Quale enim Euangelion, talis eius est historia. Operi nondum supremam manum imposui: sed dextero Christo, ad calcem intra quatriduum deducetur. Impendi hunc laborem Germanis, ut cognoscant Apostolum suum: quare Germanice scribendum fuit. Vale. Dom. Iudica. Anno salutis mundi MDXXXIII.



page 118, image: s118

GEORGIVS VICELIVS PRAECELLENTI VIRO D. Doctori, Friderico Nauseae, S. D.

PRoximis nundinis dedi ad te binas una literas, perbreues tamen, uellem longiores fuissent. Illud molestum fuit, cum homo, cui literas meas dederam, inanis rediret: compellatusque a me duriuscule, responderet, Magunti am se non pertigisse, sed bibliopolae cuidam facisculum credidisse in nundinis. Ita mi Nausea, mecum agitur. Nulla hominum est certitudo. Qui plurimum [gap: Greek word(s)] respondent, illi minimum negotium curant. Miror, si non tecum pariter agitur, mi optime Nausea. iam enim diu nihil ad me scripsisti. Quod si non est, rumpe quaeso silentium, mihique de rebus plurimis perscribe, praecipue de Synodo, quae eius modo sit ratio. Nam si prorsus in nihilum ea redibit, quid tu futurum censes, cum mendax fama apparebit, quae terras omnes est peruagata? Quorsum euadet ultoris Dei lenitas? siccine gubernatores ecclesiae diffidunt causae? aut desperant etiam de eius Catorthosi? Sed de istis aliquid eiusmodi sentire, prorsus iniquum uidetur. Ego Erasmum Roterodamum bis incitaui, ut orationis suae efficacia persuaderet Monarchis, de cogendo Concilio: usque adeo hoc unum, penitus animum obsedit. Nam quid uerbis opus? Tu cogita, an alia ratio sit conciliandi cum Ecclesia sectas. Impulit me eius rei anxia ac seria cogitatio, ut nuper Methodum concordiae (sic enim libellum uocaui) scribere tentarem: proponens, quibus rationibus unitas disiecta, quam commodissime reparari queat. Verum mihi scripsi. Non exibit museum, nisi senten tia decedere cogar. Quod in literis tuis admones, ut Ionae calumnijs ( Christe qualibus) apologetics responderem, feci id, et quidem ocyssime: an bene, nescio. Eam responsionem legerunt docti, desiderantes, ut emissa sectae superbiam concuteret. Ego cesso hac in re: nec si satagerem, aliquid explicarem, ut nunc auaritia et im pia mens typographorum est. Placuit, ut tibi quoque missus liber lectitaretur. Videris enim erga me optime affectus esse, et in primis paternum animum induisse erga calamitatem meam. Per te stabit, utrum uelis excudendum curare, nec ne. Gratissimum profecto fa ceres uniuerso Catholicorum coetui, mihi uero nulla in re magis posses obsequi, et inseruire periclitanti famae mea. Vtinam fieret eius legendi copia Domino Truchsesio. Tenta, si quid possis. Sin minus succedet, reuolet autographum meum. Non enim ob id abijciam et doctrinae sanctae, et famae meae propugnatorem librum. Cum primisme certiorem redde de libro Defensionis bonorum operum, quis typographorum Coloniae illum habeat: an addideris priorem editionem scripto meo subnectendam: quid causae sit, quia ad nundinas non allatus sit, Expecto singula: nec dubito, quin amicum, et eum rarum egeris.


page 119, image: s119

Si Colonien. nondum impressit defensionem meam, admone eum, ne sequatur editionem Lypsicam, quae multis ac erubescendis erra tis scatet. Fac diligenter, optime Nausea, procura communem Eccle siae utilitatem, cui ego omnia mea impendere statui. Sat diues, satque beatus ero, si eam intentiorem aspexero. Vale uir doctissime, et mihi in uisceribus Christi dilectissime. Fachae, feria VI post Exaudi. An no MDXXXIII.

IOANNES FABER HAYTORVINVS CELEberrimo atque candidiss. uiro D. Friderico Nauseae, Doctori ac Concion. Maguntino, S. D.

SAlue Christianissime agonotheta, celeberrime domine Doctor. Audiui iampridem salutationem a patre tuo Iubilario mihi per te demandatam. Ob idque maximas ti bi ago gratias, quod tu in tantis tuis occupationibus mei meminisse grauatus non fuisti. Lucubrationes tuas doctissimas, et omnib. Christianis utilissimas, assidue uoluo, reuoluoque diligentissi me. Nam in illis imposturas sectarum strenue conuellis, ac errores ipsorum pulcherrime demonstras: sentioque magis inde me proficere, quam unquam sperare potuerim. Ante aliquot dies est mihi obla tum Missale antiquiss. modi, ante mille uidelicet annos scriptum, ex bibliotheca Castrensi, ad Confluentiam: quod, cum ad Canonem le gens uenissem, uidi eum defunctorum memoria carere. Nonnulla praeterea si de libro hoc scire uolueris, referet egregius uir Dominus Doctor Ditenbergius. Vale, doctissime Doctorum, Praedican tium antistes uenerabilissime. Ex Confluentia, XII Feb. Anno MDXXXIII.

GEORGIVS VICELIVS, EXIMIO DOCTORI Friderico Nauseae, Ecclesiastae Magunt. S. D.

OPtime Doctor, Domine et amice honoratissime, ne ob secro aegre feras, quod te toties literis interturbem. sunt quatuor dies, quid cum auriga tibi scripsi, misso simul libello, quem spero tibi non ingratum fore. Hodie uero se obtulit grammatophorus, qui quoniam certior mihi uidebatur, quam erat auriga, non potui non denuo scribere, teque salutare, uirum bonum, fautorem meum. Qu fit autem rogo, quod tu nihil ad me quidem das literarum? hoc est, ad hominem tui amantissimum? Poteras id uel cum Abbatis Fuldensis ministro. Mi Do mine, ne grauare operari, unde laeter ac aedificer. Vtinam obtinea tur a te, quod iam scripturus sum. Faceres mihi gratius nihi, quam si me Abbati Fuldensi commendares, ut liceret eo uti Mecoenate in hac tristissima tempestate. Res uxoria mihi apud cordatos piosque uiros nihil obest, scio: quorundam impudica impudentia


page 120, image: s120

oblatrat. at ego concilium sectabor, quod (spero) hac in re aequi tatem decernet. Vale in Christo Iesu seruatore, filio Dei uiui. Fachae, feria III post Andreae. Anno, MDXXXII.

DANIEL MAVCHIVS, EPISCOPI BRIXINEN. Secretarius, Reuerendo Domino Friderico Nauseae, Doctori, S. D.

QVod ad te tamdiu nil scripsi, iucundissime mi Nausea, multae quidem causae, uerum haec potissima fuit, quod speraui me ipsum ad te uenturum: multumque mihi et diu doluit, quod te superiore anno ita praeterire sum eo actus. nunc autem sperabam me uenturum ad te. Verum sors aliter tulit: quare haec ad re scribenda duxi. Scio propediem uobiscum fore Caesarem, a cuius familiaribus multa interrogabis, quae forte hic perscribenda essent. De me tamen si scire cupis, recte ualeo, mansique tanto tempore in Germania inferiore inuitus. Vnde tibi saepius scri psissem, nisi semper ipsum me uenturum sperassem. Nunc uero cum Principe meo uado Brixinam. Nam illi sunt multa negotia domi, nec ex consensu Caesaris intererit Ratisbonae comitijs. Reuerendissimo Cardinali Campegio, cum ad uos uenerit, me plurimum commenda. Qui multa quidem mihi hactenus pollicitus est, sed pauca praestitit. Petiui semel Augustae pro magnis laboribus meis pecuniam, sed mediam mihi numerari iussit, quae erat VI coronatorum. Abinde quamuis meam ipsi operam offerrem, ea tamen uti nunquam uoluit, uel forte non eguit, uisusque mihi est animo esse a me abaliena to. Salutauit tamen me et ipse et frater Bruxellis humaniter, ibidemque iussu eius libellum quendam in latinum uerti. Tu optime uale, e Vormacia, III Nonas Feb. Anni MDXXXII.

CHRISTIERNVS CHYMONIVS, CIMBER, CLArissimo uiro Friderico Nauseae Doctori, S. P. D.

QVoniam diuina doctrina erudiri, cuius magister in terris Seruator noster, CHRISTVS IESVS, rem non so lum minime damnandam, sed frugis esse quam optimae, improbam illam Euangelicam importunitatem, auxilium flagitandi extraneum, non tantum apud nos homines, sed etiam apud coelestem parentem, existimare et iudicare debemus. Proinde ipse eadem animatus fiducia, non cesso negociosissimo tibi, negocia multi plicare: sperans interim, denegaturam mihi nihil egregiam illam tuam nec unquam sane satis laudatam humanitatem. Verum haec quidem abum de ampla laus est, tantum te praestare inter perfectos, ut ab integre eru ditio nis uiris, quorum iudicijs inuidia uim non fecit, uix pro decoro uir tus tua eastimari queat. De promotione ergo suscipiendorum insignium Doctoratus ac Licentiae, qua de re et tecum aliquando mihi sermo


page 121, image: s121

erat, et absens Maguntiam epistolium ad te sacerdoti dedi, mihi sane incognito, sed ut uidebam, uiro non improbo: per hunc mihi nuncium uel parua saltem schedula rescribe obsecro, qua nam uidelicet auri summa Doctoratus et Licentiae dignitas ordinarie dari soleant: an ne unum saltem ex his, Academia promouendum suscipiat, quantumque solitaria talis promotio constet. Tum quando fieri possit solennis hic actus. Vrgeor enim ab amico: cui quippiam denegare, satis inhumanum duco. Quocirca te uehementer rogo, pro ea, qua semper admirandus appares erga omnes, animi benigni tate, ne sinas uacuum responsione ad me redire nuncium. Quauis enim alia re gratitudinem protestari, paratissimus semper ero. Vale. Datum Spirae, XXVI Ap. Anno MDXXXII.

IOANNES COCHLAEVS CLARISSIMO VIRO D. Friderico Nauseae, Concion. Magunt. S. P. D.

REuerende et eximie domine Nausea, redij huc incolumis, longo tamen et taedioso itinere, per longam Hassiam, et per terras Electoris Saxoniae, non sine metu captiuitatis. Deus sit benedictus, qui me sic in manifestis peri culis seruauit. Fui Marpurgi transeunter, lubensque compellassem D. Ioannem Rudelium, nisi fuisset occupatior in parandis nuptijs sius. Visitaui tamen chalcographum, uidique num haberet aliquid noui? Reperi ibi Chronica M. Charionis, et Institutiones Licentiati Ferrarij, et Theutonicum libellum Vrbani Regij de Medicina animae. Vt Lypsiam redij, comperi plerosque ciues, qui foris in propinquo pago Electoris communicauerant sub utraque specie, a Principe meo proscriptos: similiter et in Ostiz. Edidit praeterea seuerissimum praeceptum, ne quid innouetur ante generalis Concilij determinationem. Doctor Fachs Lypsen. adhuc detinetur in uinculis. hostis autem ille uix euadet manus longas mei Principis. Hic mire amat Caesarem. Nuper cum e Norinberga certas accepisset literas de profligata classe Turcica, et occupata Peloponneso per Andream Dorium, mox me, licet sera nocte accersiuit, ut hoc suum mihi communicaret gaudium: moxque sequenti die iussit publice cani, Te Deum laudamus. Ago uero tibi summas, pro liberalitate tua, quam erga me nuper hospitem exercuisti, gratias. Si potero, tibi uicissim aliquando gratus ero. Vale, ex Dresda, IIII Nouem. Anno MDXXXII.

IOANNES COCHLAEVS, INSIGNI ERVDItione et pietate uiro, D. Friderico Nauseae, Iuris utriusque Doctori, Ecclesiastae Maguntino, S. D.



page 122, image: s122

OPtime ac eruditissime Domine Nausea, ad tristes illas tu as literas iampridem respondi, nunc tamen etiam respondeo. Compatior tibi profecto ex animo, atque indignissime fero hanc et fortunae et malignantium hominum im probitatem. Consolatur me tamen illud Pauli, quod omnia cooperantur ad bonum ijs, qui secundum propositum uocati sunt sancti. Forsitan Deus Opt. Max. uidet conducibilius tibi fore, ut in iuuenta nunc patientiae uirtute exercearis, quam in senectute, multis alias prius incommodis degrauata. Vtcunque uero sors cadet, ego fortunam tuam, meam esse iudicabo. Quanquam spe tantum diues sum: re ipsa nollem tam uacuam tibi crumenam esse, ut mihi est. Nec desunt tibi amici magni ac opulenti, quos partim meritis, partim eruditissimis lucubrationibus tibi longe lateque deuinxisti. Esto forti atque infracto animo. Si Deus uolet, hoc anno simul erimus, si non Ra tisbonae, at certe Maguntiae, ubi de his prolixius paulo tractabimus, idque summa et fide et charitate. Nihil hic noui habemus, nisi quod Caesaris aduentum expectamus. Erasmus et Eckius aedificant. De Domino Fabro per totum hunc annum plane nil accepi. Nuncius hic famam secum, de Turcis in Silesiam et Morauiam irrupturis, at tulit: quam figmentum esse precor. Digni quidem sumus hac uirga: sed indignus Christus, ut permittat tot sibi blasphemias inferri. Bene uale, et cura ut sis fortissimo animo. Deus dabit praeter expectationem nostram, meliora. Dresdae, XII Febr. Anno MDXXXII.

IOANNES COCHLAEVS ET ELOQVENTIA et eruditione clarissimo uiro, D. Friderico Nauseae, S. P. D.

NOn possum uerbis consequi, doctissime Nausea, quamme torqueat ista fortunae in te tam diu saeuientis iniquitas: in te uidelicet, laboriosissimum Christi athletam. Quin etiam, ut uere dicam, timeo, ne frangat animi tui constantiam. Verum ne cede malis, sed contra audentior ito. Iuue nis es, et delectatur Deus hoc uirtutis tuae spectaculo: quemadmodum fusius hoc idem explicabo, cum conuenerimus. Nam Ratisbonae propediem nos simul fore spero, cum Comitiorum dies incipietur. Ego quidem non parum melius me habeo, sed tamen constanter spe uiuo. Nam dicit ille: Iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enu triet. Pluribus nunc agere nolo, partim quod satis non uacat, partim quod prolixa consolatione non eges. Valeas igitur foelicissime. E Dresda, X Ianuar. Anno Virginei partus MDXXXII.

LVCAS BONFIVS ERVDITISSIMO VIRO D. FRIderico Nauseae, Doctori, S. D.



page 123, image: s123

NIsi mihi iam satis constaret, te nulla commendatione apud Reuerendissimum Dominum Campegium indigere, pro mea in te perpetua beneuolentia non desctitissem, te ipsi nunc de meliori nota commendare. Verum ipsum erga te uideo mirifice affectum, saltem quod commune doctorum omnium fatum obstat: seque facile peruinci non patitur. Caue tamen desperes, sed perge uineam Domini colere. Tandem aliquando praermium su um etiam terrenis rebus referet Deus. Si quid autem est, quod me tibi facere posse putas, significa. Senties, quod uerbis meis facto non sim defuturus. Interim uale, meque mutuo dilige. Ex Ratisbona, XII Cal. Iunij. Anno MDXXXII.

HIERONYMVS ALEANDER ARCHIEPISCOPVS Brundusinus, Friderico Nauseae S. D.

REuerende Domine et amice, periucundae mihi fuerunt tuae literae, quas patruelis tuus mihi attulit. Breuitatis excusationem libenter accipio. Doleo tamen opinionem talem apud te de me fuisse, quod patruelem tuum com mendaris. Cum persuasum habere debueris, non modo illum (quo chariorem, cum tuus sit, habeo neminem) sed quemlibet tui nominis studiosum, eo loci apud me semper esse futurum, quo debet esse apud me, qui multis praesertim apud Reuerendissimum D. Cardinal. Campegium sit beneficijs affectus. Itaque de patruele tuo non sis solli citus, nec de ullo quem mihi uis posthac commendatum. Vale. E Ratisbona, IX Cal. Ap. Anno MDXXXII.

IOANNES COCHLAEVS ERVDITIONE ET ELOquentia praestantissimo uiro, D. Friderico Nauseae S. D.

OPtime ac humanissime Domine Nausea, uereor ne literae meae neglectius ac festinantius scriptae ad te, tibi taedio sint: tamen cum humanitatem tuam considero, spero te boni facturum, qualecunque tandem sit id quod ab amantissimo tui ueniat. Non opus est (puto) longa excusationum ambage, quod iam diu ad te non scribo. Nam pari tecum ratione agetur, qui intra IIII menses nullas prorsus ad me scripseris. Spero te bene ualere, tum etiam opibus augeri. Ego magis euacuor. Nam pro xime paraui nuptias nepti meae, uinum comparaui, praeterea altera iam instruere cogor. Homiliae tuae magno sunt apud nos in pre cio, nec iniuria: familiares enim sunt, et copiosae, plurimum tamen ad pietatem proficuae. Clerus hic noster multo temperantius uiuit, quam plerique istic solent. Sed tu nihilominus, moneo diligenter et hortor, ne in publico nimis illos insectere. Non enim nunc tempus id est facere: quin potius periculum est, ex quo prius ingens uulgi aduersus omnes spiritualium ordines est odium. Nosti uero quam


page 124, image: s124

ingeniosus esse soleat appetitus uindictae, dolorque nosti etiam, quam impiger diabolus ad tollendos eos, quorum opera pietatem restirui defendique intelligit. In Apologiam Philippi Melanchthonis scripsi Philippicas quatuor: scripturus multo plures, opitulante Domino, si spes esset hoc turbulento tempore aliquid efficiendi. Quae cum nonappareat, et manus ad scribendum et animus ad edendum sit segnior, expectabo pleniorem facultatem et commoditatem. De Heluetiorum conflictibus, et multa et grandia hic audiuimus. Tu quaeso rescribe, praesertim de Zuinglio, quem occisum esse ferunt. De Oecolampadio, Bucero, Capitone, et Hedione, nil certi affertur. Mirum est, quod optimis Dei donis sic abutuntur. Lutherum prin ceps suus, meum principem amplius maledictis offendere uetuit. quare amisit animum. Capuanus hoc autumno bis ad me scripsit, et de gratia sedis Apostolicae multa pollicetur. Quanti uero ea nunc apud nos ualeat, ipse nosti. Est tamen iucundum, tanti uerticis gra tiam etiam absque effectu habere. In Anglia plus fauoris esset mihi, si non illud ingens inter magnos coniuges dissidium existeret. Sed ualeat humana gratia, quae gratiae diuinae aduersatur. Pri mum igitur quaeram regnum Dei, et caetera adijciet Dominus ultro, ut hactenus. Bene uale, uir clarissime. Ex Dresda, XXIX De cemb. Anno MDXXXII.

IOANNES RIPPACHIVS REVERENDO DOctori Friderico Nauseae, apud Maguntiam Ecclesiatae doctissimo, S. D.

REuerende ac doctissime Domine, cum humillima mei commendatione: Binas a te literas accepi, quibus me mo nes, ut de Canonicatu Haugense, quae sint necessaria perscribam. Ego uero non potui hactenus quicquam in hanc rationem rescire, nisi quod Dominus Ambrosius Breus, Canonicus noui Monasterij Herbipolensis, cum ad aegrotantem me uenisset, a meque de causa tua interrogatus esset, dixit se Romae (unde non ita diu redijt) intellexisse, quendam Ioannem Mennidien. Vuestphalum, habuisse reseruatum in Ecclesiam nostram, sicque te acceptatione occupationeque beneficij praeuenisse. Postea tamen hoc ius in quendam Theodericum de Rheden transtulisse. Obstupui cum haec audirem, optime ac doctissime Domine Nausea. Nam nihil magis praeter expectationem mihi contingere potuit: tametsi tu te idipsum timere nuper Maguntiae praedixisti. Sed ego non exi stimabam, tantum infortunij praesagam mentem tuam continere. Nunc igitur et doleo grauiter ob casum istum tuum: simul et spe ro, breui malum hoc, nouo bono compensatum iri: atque sic compensatum quidem, ut magis praesenti sis laetaturus, quam praeterito fueris tristatus. Nam idem D. Ambrosius mihi retulit, quod


page 125, image: s125

S. D. N. Clemens septimus, te cum Martino Sieder ex ipsius sententia contentum fecerit. Ex quo potui intelligere, si sanctissimus Dominus ita te cognouerit, ut pro te grandem impensam facere non dubitarit, posthac etiam non minora praestiturum. Ego pro tua fortuna Deum precari non desistam. Sum enim tibi deditissimus, et tibi faueo miris modis: tum propter doctrinam, qua nostros hic omnes profecto superas: tum propter uirtutes, quae tantae sunt, ut tibi nemo hominum merito fauere possit. Interim, doctissi me Nausea, optime ualeas. Ex Herbipoli, die diuorum Petri et Pau li. Anno post Christum natum, MDXXXII.

IOANNES RIPPACHIVS HERBIPOLENSIS CAnonicus, Reuerendo et praeclarissimo Diuini uerbi Magunt. Concion. Friderico Nauseae, S. D.

ACcepi literas tuas XX Iunij datas, una cum decisione qua dam, quae omnia summa cum uoluptate perlegi, sic, ut sa tis affectum meum exprimere nequeant. Nam erant literae tum doctrina, tum elegantia uenustissimae. Verum de Canonicatu iam noto, sic res habet. Non possunt inter se conuenire homines illi, delitigant inter se. Theodoricus ille, in quem ius suum transtulerat Ioannes ille Vuestphalus, e diuerso contulit Egidio cuidam Geisio, proque eo nunc modis omnibus in possessione retinendo innititur. An res sit successura, nescio. Spero certe ex hac uarietate facultatem adhuc nobis dispiciendi beneficij futuram. Id quod faxit Christus, noster Dominus. Placuit mihi summe Praefatio et Appendix decisionis. Spero tandem ora uiperarum destitura, sycophantasque non amplius bonos uiros calumnijs et malis artibus impugnaturos. Venturus est ad me Dominus Caspar Meynus Bambergen. cum quo de hac ipsa causa tua conferam: si forte (quod ego summe cupio et desidero) mea quoque opera ipsi, cui propter Christiana merita profecto debemus omnes, prodesse queam. si non, ut certe animo meo satisfaciam. Deus te diu Ecclesiae suae incolumem seruare dignetur. Herbipoli, XII. Iulij, etc.

IOANNES COCHLAEVS CLARISSIMO VIRO D. Friderico Nauseae, Doctori, Ecclesiastae Maguntino, S. P. D.

QVantum doloris afferant Reuerendissimo Domino Episcopo Viennensi, et mihi, imo etiam Domino Legate, fratrique eius, ac Domino Archiepiscopo Brun dusino, querulae literae tuae, charissime ac fidelissime frater et amice, tibi satis perscribere non possum. Indignamur profecto miris modis omnes, usque adeo aduersam tibi in beneficijs assequendis esse Fortunam. Sed sicut ante scripsi,


page 126, image: s126

Tu ne cede malis, sed contra audentiorito. Quantum in me fuit, tibi prospicere non praetermisi. Rogaui enim Reuerendissimum Do minum Legatum, ille gemens dixit: Certe pro meo proprio filio plus facere non potuissem. Rogaui Aleandrum Archiepiscopum Brundusinum: Is, sicut prius, affirmauit non modo coram me, sed etiam coram Legato, Sangam Papae Secretarium intimum scripsisse sibi, Nauseam esse iam summo Pontifice pacificatum. Cumque ego literas exequutoriales allegassem, illi dixerunt, ne cures: exequutorem nesciuisse, quid interim Romae de te actum esset. Scripserunt itaque rursus ambo ad Papam acerrime, iusseruntque ut securo te animo esse iubeam. Quod si, ut spero, successerit, et tu hoc benefi cium retinueris, melius, ut spero, erit tibi, quam si alibi duas praeposi turas habeas. Nam alias, pro statutis et reliquis ecclesiae pensionibus, te plurimum pecuniae prosundere oporteret. Id quod nunc non necesse haberes. Vale igitur, et bono sis, precor, animo. e Ratisbona, V. Iunij, Anno post natum Saluatorem MDXXXII.

IOANNES DEI GRATIA EPISCOPVS VIENNENsis, et Coadiutor Nouae Ciuitatis in Austria, Doctissimo Theologo D. Friderico Nauseae S. D.

SVnt fortassis plerique, Nausea ornatissime, qui me fortem et magnanimum putent, quod his turbulentissimis temporibus, aula relicta, ausus fuerim, huc me ad oues meas, in medios Turcarum exercitus et tumultus belli cos conferre. At ego mehercle multo praeclarius esse, et maioris ani mi opus existimo, quod ausus sim inter tot et tam uaria nationum genera, de diuersis absque dubio sectis, uerbum Dei absque timore publicitus intonare. Qua mea audacia, diligentique opera quantum effece rim, alijs de me praedicandum relinquo. Illud tamen mihi iure sumere possum, me et Lutheranos et Zuinglianos et Anabaptistas, sine omni contradictione, auditores habuisse. Itaque sermones, quos hoc bimestri habui, in unum collegi, ac ad petitionem assiduam quorundam amicorum meorum hic imprimendos dedi. Interea uero temporis, dum in Aula domo absum, multae mendae in libris relictae sunt. Et cum non multa tum exemplaria procudi fecerim, uisum est mihi, Petro Quentelio typographo Colonien. denuo imprimenda mittere. Eius rei causa mitto tibi hic exemplar, petens, ut interim utcunque reuidere et emendare uelis. Ego me uicissim tuis commodis nusquam defuturum polliceor. e Vienna, XII Septemb. Anno Domini MDXXXII.

IOANNES COCHLAEVS ERVDITISSIMO VIRO D. Friderico Nauseae, Doctori, Ecclesiastae Maguntino, S. P. D.



page 127, image: s127

INdigna sunt prorsus, optime ac eruditissime Nausea, quae contra te aguntur. Quid dicam? uideo erubescere in causa tua amicissimos etiam, et maximae authoritatis uiros. Ego tamen non desistam instare, donec rem aliquo pacto perficiam. Iam pridem iactitabat D. Aleander, sua intercessione te redditum quietum, et pacatum: idque etiam mihi obijciebatur in curia Legati, cum quererer de indignitate rei. Nunc uix tuo creditur nepoti, exequutoriales scilicet esse insinuatas, quia scripserit aliter intimus Papae Secretarius D. Sanga. Bono precor sis animo. Nepos tuus cum famulo meo hic aliquandiu permanere poterit: Iuuenis cognatione tua profecto dignus, qui breui magnum (fauente Deo) praestabit uirum, nisi me plane fallit spes et coniectura. De caeteris rebus clarius tibi nepos ipse scribet. De actis publicis nihil est quod scribam. Quid enim hactenus tot septimanis actum est? Illustrissimus quidem Princeps ac Dominus, religionis rem agit sedulo: sed adhuc nil profecit, et paucos habet fideles adiutores. De Turcico bello nondum est quicquam conclusum. Sabatho post diem Pentecostes aduenerunt tandem duo Principes electores, Maguntinus et Palatinus, statibus tamen Imperij nihil adhuc de actis Francofordien. retulerunt. Foeliciorem uero te absentem, quam me et do minum Viennen. hic praesentes existimo. Nam profecturos aliquid nos, adhuc profecto nulla spes est. De discessione hinc mea certi nil scribere possum. Nec enim scio, quando illustrissimus Princeps et Dominus meus hinc sit discessurus. Si uero quid exploratum habue ro, faciam te statim certiorem. Vale mi Domine Nausea, e Ratisbona, XXI Maij. Anno MDXXXII.

IOANNES EPISCOPVS VIENNENSIS DOCTISSImo uiro, D. Friderico Nauseae, S. P. D.

CVm nuncius hic sese ultro nobis offerret, ut si quid lite rarum istuc mittere cogitaremus, libenti uelit animo hoc onus suscipere, non committere uoluimus, ut eum ad te inanem uenire pateremur. Tametsi propter immensas occupationes, ex his bellorum tumultibus, multa scribere non liceret. Turca iam Austriam reliquit, sed magna rerum et hominum eo pia secum abducta. Nunc itaque postquam hoc hoste liberati sumus, ab Italis et Hispanis exitum expectamus, qui non minus, quam Tur cae, rapiunt et uastant omnia: quemadmodum ex aliorum scriptis te dudum cognouisse existimamus. Caesar die crastino hinc proficiscetur, per Styriam, in Italiam. Milites uero nostri partim in Hungariam, partim domum proficiscentur. His uale. Dat. Viennae, IIII. Octob. Anno post Christum Dn. natum MDXXXII.



page 128, image: s128

EPISTOLARVM MISCELLANEARVM, AD FRIDERICVM NAVSEAM BLANCICAMpianum, Episcopum Viennen. singularium personarum, Liber quartus.

BERNHARDVS MISERATIONE DIVINA S. R. E. Cardinalis, et Episcopus Tridentinus, uenerabili sincereque nobis dilecto Friderico Nauseae, S.

CVm hac hebdomada praeterita, Regia M. et Deo et animae inseruitura, relictis omnibus et priuatis et publicis negotijs secessisset, inter reliquos, qui Maiestati suae casu oblati fuerunt, quidam sermonum tuorum Liber non aspernendus offerebatur, eidem admodum acceptus: qui usque adeo arrisit, ut duodecim sermones maxima cum delectatione integre legerit. legis set autem aeque libenter omnes, si lingua Germana conceptos habuisset. Quod si forte uoto non cederet, cuperet Maiestas sua ut illos (qui non minus ad pub. utilitatem, quam in gratiam suae Maiesta tis expetantur) in uernaculam linguam traduceres. Et quidem tibi pro certo persuasum esse uolumus, huiusmodi labores tuos non inutiles omnino futuros. Caeterum nos in quibuscunque reb. tibi gra tificari poterimus, pro singulari uirtute ac meritis tuis, defuturi non sumus: sicut et ante fecimus, in eo, quod semper procurauimus, ut doctrinae laborumque tuorum condigna ratio haberetur. Itaque te nobis gratissimum, polliceri tibi de nobis potes. Viennae, XIX Apr. Anno MDXXXIII.

BERNHARDVS DEI GRATIA S. R. E. CARD. ET Episcopus Tridentinus, Friderico Nauseae suo, S.

VEnerabilis, egregie, nobisque sincere dilecte: Posteaquam ea, quae superioribus literis ad te scripsimus, tibi constare arbitramur, reliqua, quae contigerint de te adscribe mus. Accidit, ut cum apud serenissimum Regem, Domi num nostrum, essemus, et sua Maiestas iterum sermonem de te face ret (ut iam erga te ipsam optime affectam scire possimus) ad hunc mo dum: Ipsam mirifice cupere, te isthinc ad nos recipere, ac hic sub Ma iestatis suae praemijs in uinea Domini praedicando laborare, promis sa hac conditione, tantum Maiestatem ipsius uicissim tibi praestituram, quantum caeteris Principibus dignitate praecellat. In quo cum nos honorem et utilitatem tuam uideamus, magnopere hortamur, nec paucis de causis, ut in hoc, optimo munificentissimoque Regi, qui expectationi tuae multipliciter sit responsurus, obsequiuelis. Etenim et nos ad augendum honorem tuum paratissimi futuri sumus. Cum igitur deliberaueris (si tamen deliberare uolueris) nos breui certiores effice: ut ipsius Maiestati rursus mentionem facienti,


page 129, image: s129

respondere possimus. Interim de nobis omnia tibi bona polliceri potes. Viennae, XXV. Aprilis. Anni MDXXXIII.

BERNHARDVS MISERATIONE DIVINA S. R. E. Card. et Episcopus Tridentinus, Friderico Nauseae, S. D.

VEnerabilis, egregie, nobisque sincere dilecte. Literas tuas XVIII Calend. Feb. datas, una cum duobus Homeliarum tuarum exemplaribus, pridie accepimus. Quorum alterum Regiae Maiestati nomine tuo obtulimus, alterum uero nobis seruauimus. Munus autem Maiestati suae fuit acceptissi mum, propterea quod alias ad huiusmodi prouinciam fuerit semper propensissima. In cuius rei testimonium curauimus, ut Maiestas sua numisma aureum tibi hic mitteret, quod et nos id faciamus pro te. Vtrunque uero literis hisce inclusum mittimus. In reliquis etiam rebus omnibus tibi lubentissime, propter uirtutes tuas, et in nos amorem, profuturi. Copias porro superiorum literarum tuarum tibi mittimus, ut si forte mansissent alibi, uel adhuc remanerent, sine damno id fieret: alteri enim tabellario munera, posteaque cum inanib. literis alterum praemisissemus, committerre uoluimus. Per quem nos de proposito tuo certiores fac reddas. Ex Vienna, die VI Aprilis. Anno MDXXXIII.

FERDINANDVS DIVINA FAVENTE CLEMENtia Rom. Rex semper Augustus: Hungariae, Boemiae, etc. Rex: Infans Hispaniarum, Archidux Aust. Friderico Nauseae.

HOnorabilis, deuote, sincere dilecte: Literae tuae XVIII. Cal. Feb. datae, nobis gratae fuerunt: opusque Homeliaru tuarum, nobis per Reuerendissimum D. Cardinalem et Epi scopum Tridentinum, supremum Cancellarium nostrum, praesentatum, hilari fronte et clementi quidem animo suscepimus, tuam operam atque studium plurimum laudantes, nimirum quod pro Religione nostra in Christiani gregis salutiferam educationem tantum te laboris subijsse uideamus. Et quanquam nihil dubitemus, quin inseruiendo uerbo Dominico, tam concionando, quam scribendo, ut coeperis, deinceps sis iugiter continuaturus: uisum tamen nobis est, te ad tam pium opus eo magis cohortari, quo praesentium temporum turbines id magis postulare uidentur. Inde apud Christi fideles summam laudem comparaturus, et ab altissimo praemium condignum recepturus. Nos uero, si quando occasio se obtulerit, laborem et sudorem tuum erga te debite recognoscemus, prout ex literis dicti Cardinalis latius intelliges: et in illius fidem tibi numisma inclusum, ut modo habuimus, munere mittimus atque donamus,


page 130, image: s130

quod sincero animo suscipias. Datum in ciuitate nostra Vienna, die V mensis Maij. Anno Domini MDXXXIII. Regnorum nostrorum, Romani tertio, aliorum uero septimo.

FERDINANDVS DIVINA FAVENTE CLEMENtia Rom. Rex semper Augustus, Friderico Nauseae S.

HOnorabilis, deuote, dilecte, legimus literas tuas XVI. mensis Maij proxime elapsi: nobis eo gratiores, quod et tuam in nos affectionem non secus exprimant, quam tibi memoriale (ut appellas) missum nostri typum refer re uidetur. Quod si desiderio tuo respondit, nobis abunde satisfactum putamus, si uel hoc in te clementiae et animi nostri testimonio tam pia studia tua excitantes, reliqua bonarum literarum monumenta in communem omnium profectum a te expectare audeamus. Caetera, quae a nobis conditionis tuae causa scire cupiebas, ex Reuerendissimi D. Cardinalis et Episcopi Tridentini, etc. amicino stri charissimi literis uberius cognosces. Homelias uero tuas, si lingua uernacula donatae fuissent, libenter habuissemus. Nunquam autem mens nostra fuit, te tantum nostri causa tralationis onus subire: cum tempus illud reipublicae Christianae lucrifacere, et rem interea religioni nostrae magis necessariam et commodam praestare possis. Datum in ciuitate nostra Vien na, die XIX Mensis Iunij. Anno Domini MDXXXII Regnorum nostrorum, Rom. tertio, aliorum uero septimo.

BERNHARDVS MISERATIONE DIVINA S. R. E. Card. et Episcopus Tridentinus, Friderico Nauseae S.

VEnerabilis, egregie, nobis sincere dilecte. Quae nostris XIX et XXV datis literis rescripsisti, grato legimus animo, ac relegimus: eo praesertim, quod te etiam cum incommodo tuo, attamen uoluntati Regiae Maiestatis obtemperaturum dicas. Sed tibi persuasum uolumus, hoc animo Maiestatem ipsius translationem petijsse, ut sine incommodo tuo fieret. Nunc igitur cum non sit huius desiderij, ut cum iactura tua in hoc Ma iestati suae obsequaris, iuxta arbitrium et uoluntatem tuam facere poteris. De accessu tuo huc, sententiam tuam uberrime significasti. Cui acquiescemus, donec Reuerendissimi et Illustrissimi Card. tui, Domini nostri sententiam experieris. Quod si ex uoto superat, ad nos aduolabis, eam subiturus conditionem, quae nobis satisfaciat: sin minus, non desinet Maiestas sua, quin tibi ubicunque eris, protectrix futura sit. Nos quoque, quibus in rebus gratificari poterimus, defutu ri non sumus. Viennae, die XIIII Iunij, Anno MDXXXIII.

BERNHARDVS MISERATIONE DIVINA S. R. E. Cardinalis, Episcopus Tridentinus, Friderico Nauseae S.



page 131, image: s131

VEnerabilis, egregie, nobis sincer dilecte: Quod erga te sicut et alios in uinea Domini laborantes affecti fuerimus, hinc conijcere potes, quod proxime, cum Bononiae essemus, sanctissimo D. N. te commendauerimus: adeo, ut ipsius sanctitas Domino Nuncio suo apud Regiam Maiestatem existenti, commiserit, ut ille inter alios etiam tui praecipuam curam habere uelit ac debeat. Quemadmodum iam res ipsa declarat. Suapte enim opera D. Nuncius ex occasione beneficiolo prouidit, quo hic commorans, ad arbitrium tuun utereris: sicut Bullae, quas his annexas mittimus, te docebunt. Haec igitur parua nunc boni consu les, donec aliud tempus, agentibus id nobis, meliora dabit. Superio ribus diebus nonnulas literas Regias et nostras cum numismatibus ad te dedimus, de quarum acceptione, una cum responsione tua, a te certiores fieri cupimus, ne diutius in ambiguo moremur. Qui buscunque uero in rebus tibi gratificari poterimus, nos semper promptos inuenies. Viennae, die XI Iunij, Anno MDXXXIII.

Post scripta: nunquam ante nos M. Regia ita aggrauauit, ac nunc, ut scriberemus tibi, si quam Homeliarum tuarum partem traduxisses, eam Maiestati suae transmitti curares.

BERNHARDVS MISERATIONE DIVINA S. R. E. Cardinalis, Episcopus Tridentius, Friderico Nauseae S.

VEnerabilis, egregie, nobis sinecre dilecte. Quod literae Regiae, ac nostrae, tibi tuto redditae sunt, e tuis literis liben ter intelleximus. His breuibus respondebimus, quum non eiusmodi sit munus datum, quale merita ac uirtutes tuas deceat. Circa hoc enim te unum consistere cupimus, ut negotia tua ita disponas, ut breui ad Regiae Maiestatis obsequia peruenire possis. Idque non minus ex tuo, quam ex Regiae Maiestatis commodo fiet. Viennae, die XX Iunij. Anno MDXXXIII.

IOANNES EPISCOPVS VIENNENSIS PRAEstantissimo simul ac doctissimo theologo, D. Friderico Nauseae, Ecclesiastae Maguntino, S. D.

ETsi literae tuae, quas Calend. Aprilibus dedisti, Nausea ornatissime, fuerint mihi iucundissimae: tamen cum ex his intellexerim negotium praebendae, quam propensissima uoluntate, bonaspe fretus hanc tibi commodo fore, resignaui, parum ex sententia processisse, non potui non uehementer dolere: non tantum tua causa, sed quod uiderim plerosque omnes, qui pro religione sanctaque fide nostra dies noctesque laborant, surdis auribus praeteriri. Ego quantum in me fuit, omnem adhibui diligentiam, ut quietus possessionem eiusdem praebendae obtineres: sed quum hoc ipsum assequi non potuerimus, non est quod res


page 132, image: s132

haec angat animum tuum, et multum distrahat. Quantum enim potero, facultatesque meae patientur, te ad altiora uehere, promouereque cura bo, atque modis omnibus conabor. Eius rei causa aliquoties inter me et Reuerendissimum D. Card. Trident. deliberatum est, quo pacto commodissime apud Serenissimum Regem nostrum, sine studiorum tuorum iactura esse posses. Visum est autem illud optimum, ut tu, cum Regia Maiestas, atque Reginalis eadem, Quadragesimali tempore, Aduentusque Domini, concionatore uti soleant, hanc tu prouinciam susciperes. Non opus enim tibi fore, praeteruque per haec tempora, aulam sequi: postea Viennam pergere, ac Lectorem Theologicum, in Gymnasio Viennen. interim agere. Stipendium uero tibi numeraretur utrobique. Praeterea Canonicatus in ecclesia mea Viennen. praeberetur. Ad haec, mensa cum duob. familiarib. a me curaretur. Haec ideo tibi scribo, ut quid factu opus uideatur, hoc melius deliberare possis. Firmissime enim tibi persuadere poteris, nomen tuum optime non solum apud Reuerendiss. D. Card. Triden. sed etiam apud Sereniss. Regem audire, cha rumque haberi. Mihi uidetur non inconsultum rebus tuis fore, cum istic tua diligentia parum aut nihil proficere queas, ut te ad nos poti us conferas, saluo tamen iudicio et consilio tuo. Proinde quicquid commodum factu existimaueris, me per literas certiorem reddere non differes. Quicquid enim in rem et commodum tuum facere pote ro, faciam non minori diligentia,que si mea res ageretur. Et quamuis hoc tempore res Austriacae, per crebras et immanissimas Turcarum incursiones prostratae et afflictae fere iaceant: tamen non dubitamus, quin (si modo Deus opt. max. pacem, quam speramus futuram, largitus suerit) bre ui pristinum suum robur sint recuperaturae, atque in maiorem,que om nium aliarum prouinciarum, existimationem peruenturae. Librum Homeliarum tuarum, quem Serenissimus Rex noster antea a principio ad finem usque perlegit, de nouo Maiestas sua perlegere auspicata est: eodemque festis diebus Praedicatoris uice utitur. Cum autumno proxime prae terito immanissimus Turcarum tyrannus Austriae prouincias grauiter igne ferroque uastarit, ac milites Hispanici Gallicique quod reliquum mam serat, absumpserint, in consolationem miserae meae plebeculae, Tobiae patientiam praedicaui. Sed eius sermones cum in iustum uolumen excreuerint, typis excudi mando. Qui tamen ut citius imprimantur, et mihi perfecti mittantur, opera tua mihi seruies. Item Liber de Primatu Petri, cum reliquis operibus, ut adhuc imprimatur, non praeter rem fuerit. Quamuis enim sit ter impressus, uenalem tamen reperire non datur. Libri tuarum Homiliarum per D. Marquardum Magunt. Bam berg. et August. Ecclesiarum Praepositum nobis transmissi sunt: quo rum alterum Sereniss. Regi Ferdinando, alterum Reuerendiss. Domino Card. Trid. obtuli.que uero grato animo uterque eos acceperit, ex eorum literis intelliges. Vterque certe literas ad te dare (fortassis etiam cum honorario) promisit. Ab Erasino Roterodamo nostro paucos


page 133, image: s133

ante dies prolixam accepi epistolam. Quod cum mei sit studiosissimus, non du bito quin etiam tibi ex animo bene cupiat. Cui Reuerendiss. D. Card. noster Triden. pro sua liberalitate et propensa animi benignitate, mu nusculum aliquod missurus est. Noui quod scribam non habeo. Siquid certi ac ciderit, certiorem te faciam. Interim cura ut optime ualeas, mihique tuarum rerum statum significes. Ex Vienna, die XII Maij. Anno MDXXIII.

FERDINANDVS DEI GRATIA ROM. REX SEMper Augustus, etc. Honorabili, dilecto, D. Laurentio Truchsess.

HOnorabilis, dilecte, deuote, cognoscimus quod in Dei donis praecipue praebendam ac custodiam Vormacien. summi Canonicorum templi teneas. Iam nec illud ignoramus, te pro tua prudentia perspicere, quam necessum sit, cum omnibus alias locis, tum uero summis Canonisterijs, in hac tanta religionis Catholicae difficultate, doctissimis uiris abundare. Cum igitur inter illos et insigni doctrina, et uitae spectabili innocen tia sit etiam Fridericus Nausea, uenerabilis noster ac delectus consiliarius, praeterea quoque multorum magnorumque in Christianam fidem meritorum, a te clementi affectu desideramus, uelis hunc pro adiutore tuo prae caeteris omnibus agnoscere, recipere, nostramque uoluntatem alicuius ponderis fuisse testatum facere. Constituimus enim, ac singulari studio uolumus, hunc uirum nobis commendatum habere, promouere, atque per hunc, quem talibus meritis ac uirtutibus anteire caeteris uideamus, publicae utilitati consulere. Speramus uero, et absque dubio confidimus, hanc animi nostri significationem apud te quidem plane non fore nobis irritam: quin officiose et prom pte sis declaraturus, uel nostra te causa aliquid facere non grauatum fuisse, praesertim quod honestum, bonum, piumque fuisse intellexe ris. Nam minime dubitamus, quin huius esse rationis factum, siue rem istam perspicias. Nos, etsi Friderico ipsi, atque adeo multis magnis cla risque uiris rem gratissimam facies: tamen, ut inseruisse te nobis intel ligas, faciemus. Vale, ex Vienna. Anno Domini MDXXXIII. VI Calend. Iunias.

GREGORIVS BOMERVS QVAESTOR IMPERIAlis, excellentissimo uiro D. Friderico Nauseae, S. D.

ITerato uenerunt ad me Reuerendiss. D. Card. et Episco pi Tridentini literae, uir honorabilis ac erudite: quib. an facisculus ille literarum ab ipso tibi missus, sit redditus, a me exquirit. Ego uero, cum quid rescribam, sane certi nil habeam, peto magnopere, uelis mihi significare, quo pacto res habeat: quod officium mihi gratissimum fuisse, tum declarabo. Vale, Datum Spirae, V Iulij. Anno MDXXXIII.

GREGORIVS BOMERVS D. FRIDERICO Nauseae, S. D.



page 134, image: s134

ACcepi literas a te, non multo temporis abhinc interuallo, uir doctissime: quibus ea iam cognoui, quae cognoscere me cupere significaram. Fascem uero, cum ijs ipsis literis a te missum, clementissimo Domino, diligentia, qua potero, maxima transmittam. nec eo nomine posthac curabis. Extremum quod est, literas a Maiest. Regia, dominoque Tridentino sub hoc tempus mihi redditas, mitto. Tu quid facere debueris, ipse melius intelliges. Vale, ex Spira. XII Iulij. Anno MDXXXIII.

BERNHARDVS DIVINA MISERATIONE S. R. E. Card. et Episcopus Triden. Venerab. uiro Friderico Nauseae, S.

QVas mirifice cupiebas, nobis dilecte, literas his annexas mittimus. His pro celeri expeditione tua utere: nec dubitamus, quin ex uoto tibi ea sit successura. Si quid autem aliud fuerit, quo tibi consultum fore putaueris, nobis au dacter significa, et uale. Ex Vienna, die IX Iul. Anno MDXXIII.

BERNHARDVS DEI GRATIA S. R. E. CARD. egregio uiro Friderico Nauseae, S. D.

LIteris tuis, quas XII mensis praeteriti die accepimus, pau cis respondemus: nobis pro certo persuadentes, te apud nos breuissime futurum, ut familiarius tecum colloquamur. Nam literas regias quiduis expedituras credimus. Quod autem ad Priuilegium Regium attinet, si quale esse debeat, sciuissemus, iam effectum esset. Quare tuum est, nobis de eo praescribere. Valere te cupimus. Die III Augusti, Anno MDXXXIII.

IOANNES EPISCOPVS VIENNEN. PRAESTANtissimo uiro D. Friderico Nauseae, summo Magun. concionatori, S. D.

BInas uno eodemque tempore literas a te amantissime Nausea, accepi, quib. cum mihi multis uerbis gratias agas, quod res fortunasque tuas mihi curae esse persenseris: quamuis rectam tui animi gratitudinem agnosco, tamen non est istiusmodi gratiarum actio necessaria. Doctrina siquidem tua, et studium defendendae religionis Catholicae, faciunt, ut sicut alijs pluribus, ita etiam tibi, licet promptius ac iustius, beneuolentia et amore prodesse connitar. Itaque quibus potero rationibus, fortunas tuas prouehere semper conabor. Conditionem, de qua superioribus meis ad te scripsi, quemadmodum antea, ita etiam nunc suadeo accipias: maxime cum illic nil praeter promissa hactenus obtinere queas. Nam hic et Regiam Maiestatem, et Reuerendissimum


page 135, image: s135

D. Tridentinum, et optimos quosque tibi fauentes inuenies. Sed tamen nolo, ut me authore, subito te istinc proripias, antequam tibi certo constiterit, quid et a Maiest. regia, et ab alijs tibi sperandum ac expectandum sit generatim. Nam aduentus tuus fortassis moram recipit, ut maturatione nimia non sit opus. Interim ego non secus, ac si mea res ageretur, ut de te quamprimum constituantur omnia, et quam fieri potest optime, faciam. Reuerendo D. PETRO PAVLO VERGERIO, nuncio Apostolico, tuo nomine salutem dixi. Qui cum alias humanissimus sit, et ex libellis istis simul a me oblatis, te plurimum amet, non dubito, quin, ubi primum occasio fuerit, te orna re sit conaturus. Vale, ex Vienna, XXVI Iulij Anno MDXXXIII.

FERDINANDVS DEI GRATIA ROM. HVNG. Boemiaeque Rex, etc. Archiepiscopo et Principi Electori Magun. S.

FRidericum Nauseam, literis, et sacrarum literarum cele bri noticia praestantem, iamdudum scimus. Quare cum pro ueteri nostro proposito uiros eiusmodi penes nos habere studeamus, ac desideremus: Cupimus, ut nobis in hoc dilectio uestra deesse nolit, quo minus adempta excusatione omni, uir tantus ad nos ueniat. Animum uicissim beneuolum uobis experiri nostrum, quando libuerit, uestra dilectio poterit: et bene ualeat. Ex Vienna, XII Aug.

FERDINANDVS DEI GRATIA ROM. REX SEMPER Augustus, etc. Capitulo Maguntino.

CVm Regiam nostram aulam (inter alia) doctis etiam ui ris exornare nobis animus sit: et Fridericum Nauseam moribus, doctrina, pietateque paetrer alios eminentem sciamus: cum ipso de transitione ad nos facienda, agere proposuimus. Vt autem citra excusationem facilius in hoc nobis ob sequeretur, faciendum nobis existimauimus, ut consensum uestrum literis nostris ipsi consequeremur. In hoc igitur si nobis gratifica ti fueritis (ut omnino gratificaturos credimus) animum clementem uobis, a nobis demerebimini. Valete, Viennae, XII Aug. Anno MDXXXIII.

RESPONSIO REVERENDORVM DOMINORVM Capitularium Metropolitanae ecclesiae Magun. per D. Valentinum Tetenlebium, nunc Episcopum Hildes. Friderico Nauseae exhibita.

NOn clam te esse iudicamus, honorande, uenerabilis amice, Domine Nausea, recens ad nos Maiestatis Regiae Romanae literas uenisse, quibus de praesentia tua, quatenus consensu nostro tibi excusatio tollatur, Maiest.


page 136, image: s136

ipsius agat, et eius desiderij effectum a nobis expectet. Iam, cum Reuerendi, uenerabiles et gratiosi domini Capitulares huius ecclesiae principalis talem sensum perceperint, et ab omni occasione, usque per petuo studuerint, ipsius Maiestati obsequio quolibet gratificari, ne in ista re sui dissimiles uideri queant, in hoc Maiest. ipsius uoluntati locum facere constituerunt: et me, qui talem ipsorum sententiam animumque tibi aperirem, ex officio deputarunt. Itaque licet grauatim id facere debeant, ex eo, quod discessu tali tuo, non dubia sit ipsorum nomini, honori, nec non commodo, quasi labes accessura: tamen tibi per me notum faciunt, ut in alijs reb. omnibus, ita etiam in hoc, Sereniss. Maeistatis regiae desiderio satisfacere: tibique, qui literis illis affectu tam clementi requiraris, missionem, cum plane tui potestate (si tamen ipsis obstrictus fueris, aut sis) praestare: saluo tamen arbitrio tuo, ne praeter animum mentemque tuam, quasi reijciendae petitionis Regiae tibi excusationem sustulisse uideri uelint, tu in ea Maiestati ipsius satis facere cogaris. Nec enim id in eam rationem faciunt, et hunc consen sum adijciunt, ut nulla tibi faciendi uel omittendi facultas iam resi dua esse debeat. Nam eius esse illos erga te affectus, tibi persuadere uelis, ut longe malint apud se, quam usquam alibi te esse: quando iam satis et abunde tot meritis ac documentis, integritatem, doctrinam, pietatem ac fidem tuam sic in hanc usque diem perspexerint, ac experti sint. Quo quidem etiam nomine gratias agunt tibi tantas, quantas omnino possunt maximas, animos offerentes uicissim gratificandi seruiendique tibi promptissimo, cum pari affectu coniunctissimos, ut occasio ipsis aliquando uerba ista re factisque declarandi ueniat. Et cum nullo praesentis temporis studij genere, quicquam prodesse se tibi posse uideant (quod ex propria uirtutum tuarum commendatione satis omnino per te, ipse profecturus sis) interim precantur, uelint om nia nunc quidem tua consilia, deinde uero etiam coepta factaque diuinae gratiae benedictione perpetuo fausta, fortunata et foelicia esse: Dignitatem suam tibi etiam atque etiam commendantes, cum salu te gratulationem subiungunt. Ego pari ratione studium, operam, totum denique me ipsum offerens, in tuam me fidem beneuolentiamque confero.

FERDINANDVS DEI GRATIA ROM. REX semper Augustus, Beatissimo patri per Christum, Clementi Papae septimo S.

BEatissime pater, uitae morumque honestas honorabilis Friderici Nauseae, Doctoris et concionatoris Maguntini, summae quidem et probatae doctrinae coniuncta, sic habet, ut etsi non uel aliunde uel a nobis commendetur, a se ipso tamen propter sua in sanctam fidem ac religionem nostram et Sanctitatem V. et sacrosanctam sedem Apostolicam merita satis


page 137, image: s137

superque sit commendabilis. Per hoc tamen omittere non possumus, quin eum nostro quoque nomine, et maiori quo possumus studio S. V. commendemus. Quam ideo rogamus obnixius, ut ipsa Sanctitas V. dictum Fridericum Nauseam, talium meritorum uidelicet hominem: in possessione suae praebendae, quae sit ad Gradus Mariae Maguntiae, conseruare, uel compensam aliquam praebere uelit, quo uel hoc munificentiae pastoralis auctario recreatus, eo maiori animo tam pijs et bene coeptis studijs intendat. Sicut V. S. a nostro, apud ipsam agente, plenius intelligere dignabitur. In quo S. V. remse maxime dignam, nobis etiam cum primis gratam, nostroque uicissim in eam filiali officio promerendam faciet. Cui nos reuerenter offerimus, et commendamus. Datae Viennae, XXIII Iulij, Anno salutis M. D. XXXIII.

FERDINANDVS DEI GRATIA ROM. REX semper Augustus, reuerendissimo D. Laurent. Card. Campegio S.

REuerendissime, cum fidedigno complurium testimonio intelligam, honorabilem, fidelem nobis, ac dilectum Fri dericum Nauseam, sacrae Theologiae Doctorem, ac me tropolitanae ecclesiae Magunt. concionatorem, in Canonicatu sibi per uenerabilem, deuotum, nobis dilectum Ioannem episcopum Viennen. Consiliarium nostrum concesso eiectum, ac alium eum Canonicatum assequutum, apud Gradus Mariae uirginis Maguntiae, cum ex insperato per alium quendam scrupulus iniectus esset (habebat enim a sanctissimo D. literas exequutorias, et concessoriales) non potuimus eum, qui uel sine nostra commendatione, aut alieno quouis suffragio, propter multiuaria sua in sacrosanctam sedem merita sit commendabilis, uacuum ad uos proficisci mittere. Quorum praecipue causa, quod uidelicet tot pias ipsius lucubrationes et uolumina uideamus, ut perpetuo nostro proposito doctos fauore prosequendi non deessemus, hoc fecimus. Ideoque V. D. reuerendissimam affectuose hortamur, et rogamus obnixe, ut eundem Fridericum, sola, uel adiuncto sibi honorabili, nostro deuoto, dilecto Gabriele Sanxius, nostro apud sanctiss. Dominum agenti, requisita eiusdem Friderici bene meritorum suorum multiplicium conditione, Sanctitati ipsius commendare uelit, ut adiutum ipsa et promotum eum habere dignetur, quo dictus Fridericus Nausea, nullo obstante Canonicatum sine quauis obstantia, uel saltem aliquam compensationem obtinere possit, et posthac etiam tutus esse aduersus eiusmodi quaelibet impedimenta. Nam Sancti tati ipsius praecipue conuenit, istis honoribus et officijs pastoralisbus magnos et doctos uiros prosequi. Sicut nos facturam plane ipsam cupimus, et magnopere confidimus, accedente praesertim V. D. reuerendissimae assistentia. Quae nobis in eo rem tam gratam


page 138, image: s138

et acceptam faciet, quam gratissimam, nostramque uicissim beneuo lentia uberiori quandoque re compensandam, sicut ab eodem agente illic apud S. ipsius accipere poterit. Quae foeliciter ualeat, ex Vien na, XXXIIII Iulij. Anno MDXXXIIII.

LAVRENTIVS CARDINALIS CAMPEGIVS, ETC. Reuerendis patribus et dominis, sacrae Theologiae facultatis Doctoribus, inclyti Gymnasij Senensis tanquam fratribus honorandissimis.

REuerendi patres et domini, amici honorand. Praesentium literarum nostrarum lator erit Reuerend. legum Doctor, Dominus FRIDERICVS NAVSEA, Germanus, olim familiaris noster, nunc uero inclytae Maguntinae metropolitanae ecclesiae diuini uerbi praedicator celeberrimus, atque idem Sereniss. Rom. Regis a sacris studijs, et concionibus, a quo nu per per Sacrum Rom. Imp. deputatus est sacrae Theologiae reuisor. Quo fit, ut etsi sacram ipsam Theologiam infinitis propemodum suis concionib. et lucubrationibus, quas ipse uidi et legi, nunc in annum deci mum pro sacrosancta fide, nostraque sancta religione contra schismati cos et haereticos usque adeo comprobasset, ut summus pene per totam Germaniam Theologus habeatur, sitque propterea dudum per sanctis simum D. N. (cuius Sanctitati ipse Nausea hisce dieb. coram non ineleganter est loquutus) dispensatione legitima pro Theologo non poz nitendo iudicatus et conformatus, utpote qui praesit nunc loco et officio, cui non possit alius, quam Doctor Theologiae praeesse: tamen ne daturus sit Lutheranis et hoc genus schismaticis cauillandi occasionem dese, qui Theologiae facultatem sine Doctorarus eiusdem professionis insignijs profiteretur: Ideo cupit in sacrae Theologiae Doctorem se admitti, et promoueri in aliqua celebri Academia, qualem sibi istam uestram praecipue delegit. Proinde D. D. V. V. impenserogamus, ut ipsum Nauseam nostrum, iam antea iuris Doctorem consultissimum, reque ipsa, ut pro uestra scientia et prudentia facile cognoueritis, uerum Theologum, ad Gradum et dignitatem Doctoratus huiusmodi, submotis superfluis expensis et pompis, promouere dignemini. Quod quidem praeterquam in hominem doctum pariter et probum, eumque qui hactenus docendo, praedicando, scribendoque contra schismaticos, omnes ingenij neruos non infoeliciter intenderit, et propterea de uniuersa religione Christiana optime meritus existat, contulerint: nobis quoque in hoc rem adeo gratam et acceptam fecerint, ut nihil gratius aut acceptius ab illis in praesentia desiderare possimus. cuius causa D. D. uestris gratias habebimus immortales, relaturi quandocunque id occasio tulerit, liben ti animo. Quibus nos ex animo offerimus et commendamus, et bene ualeant. Romae XXX Decembris, Anno Domini M. D. XXXIII.



page 139, image: s139

PHILIPPVS ENNEOBOLVS VERBI MINISTER Hannoiae, etc. pietatis eximio uiro, et amplissimo Domino, Friderico Nauseae, suo in Christo maiori, suspiciendo et obseruando.

NIsi ingenti uerborum luxuria, te praesentium exhibitor, tuamque beneficentiam nuper amplificasset, obseruande Domine Nausea, et uir omnibus modis celeberrime, de ista mea in scribendo impudentia excusanda, et apologia instituenda, profecto omnium primo deliberassem. Sed quid multis opus? Istam enim audaciam bene cessuram, facile spero, quod hominem licet integrum, tamen Thesei filo destitutum, tibi commendarim: non quod de tua immerita pollcitatione tantillum dubitet, aut mihi ignoto homini in mentem uenerit, id Ouidianum tibi occupatissimo uiro occinere,

Acer, et ad palmae per se cursurus honores,
Si tamen horteris, fortius ibit equus.

Absit: sed quod hominis, etiam (ut eloquar) bonarum artium magistri testimonium haberes, cuius probitas cum laudetur et algeat, quodam iure me eius, quo familiarier iam diu sum usus, miseret. Illum igitur, quae tua est humanitas, tam commendatum, quam quem commendatissimum habeas, anxie rogo et cum maiori in loco sis, nisi me constans fama fallat, quam quod de referendo pari, neutiquam mihi possibili, etiam meditari debeam: ingratum tamen non tibi erit, si saepius ita dixerim: Faxint superi, ut apud orbis dominos sit Nausea, id quod apud Nicoclen regem Isocrates, apud Iouinianum Athanasius: Amen. Te, qui et me immeritum commendatum habeas, in Domino perpetim ualere opto. Hannoiae, primo sept. Anno MDXXXIIII.

BERNHARDVS DEI GRATIA S. R. E. CARD. et Episcopus Triden. uenerabili, egregio dilecto, Friderico Nauseae, S.

EXpostremis tuis, quas statim post alteras XXI proxime dedisti, te adhuc istic esse intelleximus, quod sane nobis dubium erat. Hortamur igitur te, ut quoniam itine nera ista, praesertim absente summo Pontifice, tibi obfutura sint, ad Maiestatem Regiam potius diuertaris. Maiestas enim ipsius efficiet, ut ita negotia tua transigantur, ac si ipse illic interfuisses. Hoc ipsius Maiestati gratum fore, tibi persuadere debes. Ex Vienna, die X. Nouemb. Anni MDXXXIII.

BERNHARDVS MISERATIONE DIVINA S. R. E. Cardinalis, Episcopus Tridentinus, Friderico Nauseae, S.



page 140, image: s140

EX literis tuis XXV praeteriti mensis datis, intelleximus, te intineri accinctum Romam pergere. Quod cum Maiestate Regiae significassemus, te his literis admoneri uoluit, ut mutata sententia, longius non pergeres, quia absens esset Pontifex Max. et aliquot menses abfuturus crederetur. Id quod tibi utile factu uidetur, praesertim cum Maiestas Regia sic omnia tua curare uelit, ac si praesens fuisses ipse. Quod te latere noluimus, ut omnib. omissis, ipsius uoluntati satisfaceres. Vale. Ex Vi enna, XV Nouemb. Anno Dominicae natiuit. MDXXXIII.

BERNHARDVS MISERATIONE DIVINA S. R. E. Card. et Episcopus Trident. Christ. a Castello alto, Maiest. Regiae Rom. Militiarum praefecto, Tridenti Praesidi.

NObilis, dilecte, fidelis, Doctor Fridericus Nausea, nuper Maguntinus ecclesiastes, iam in regium consilium receptus, iter habiturum se negotiorum nonnullorum expediendorum causa Romam significauit: ad haec et literas a Regia Maiest. promotorias suscepit. lam sic res habet, ut quoniam S. Pontifex Romae non est, et breui uenturus non existimetur, ipse pror sus operam cum impensa perdat. Itaque ex mandato Regio tibi scribimus, ut exploratum hominem per hospites adeas, praesenti nostro nomine referas, non ultra Italiam, sed recta retro Viennam, siue quocunque alio ad Regiam M. pergat: quemadmodum literis istis ipsi notum faciamus. In hoc clementem sententiam nostram, animumque te exequutum existimabimus. ex Vienna, XV Nouemb. Anno MDXXXIII.

LAVRENTIVS CARDINALIS CAMPEGIVS SErenissimo et inuictissimo Regi D. Ferdinando S.

SVperioribus diebus, cum huc uenisset uenerabilis, doctus et dilectus uir Fridericus Nausea, meque statim conuenisset, obtulit mihi T. Maiest. literas, quas ego pro per petua mea erga eam beneuolentia et obseruantia reuerenter suscepi, fueruntque mihi gratissimae: cum quia cum illo ueniebant, quem Dominum et patronum meum summo affectu sem per colui: tum quia in eis a Maiestate T. is mihi commendabatur, quem ego commendatione dignum semper existimaui, nempe Fridericum Nauseam, meum olim familiarem gratissimum, et quem ob doctrinam ac animi dotes, quas in prouehenda Catholica fide semper diligentissime exhibuit, in hanc diem tanti fecerim, ut praeter omnem commendationem fuerit commendatissimus. Proinde eum Maiest. T. nomine, Sanctiss. D. N. praesentaui, ac summa diligentia commendaui. Nam ipse quidem coram ipsa sua S. se sic gessit, ut ea fuerit ipsius praesentia oblectata. Sic nimirum, ut ipsius S. illi plus gratiae contulerit, quam tum omnino optaret: non tamen praeter merita, quib.


page 141, image: s141

ille et pientissimis lucubrationibus in Christianam et Catholicam fidem, omnia summa iamdudum commeruit, et commereri pergit. Quo fit, ut non possim non Maiestati tuae gratulari, quae talem uirum in Regiam Aulam suam clementi studio asciuerit. Et cum non tantum commodo, uerumetiam decori Maiest. tuae sit futurus, facere non possum, quin eum Maiestati tuae summo quo possum studio, tanquam hominem magnum, commendem. Rogans, ut etiam mea causa et intercessione ipsum in tam pio et laudabili officio se exercentem, sua benignitate et gratia fouere uelit. Quo beneficio me quoque eidem Maiestati deuinctum fore, perpetuo intelligam. Cui me meaque omnia humillime commendo, et foelicissime eam ualere opto. Romae, XXVIII Decemb. Anno MDXXXIII.

ALEXANDER CARDINALIS FARNESIVS, ET Episcopus Ostiensis, Serenissimo et inuictissimo D. Ferdinando, Romanorum, etc. Regi Angusto, S.

DOctor Nausea, me Maiestatis T. nomine salutauit: quod mihi gratissimum fuit, cum me in tanti Principis memo ria esse uideam. Quapropter eidem summas ago gratias, meamque seruitutem in omnibus illius negotijs offe ro lubentissime. Et quia praefatus Nausea mihi uisus est uir magnae probitatis et doctrinae, ac Maiestatis T. fidelis minister: idcirco eam enixe rogo, uelit eum mea quoque causa commendatum habere, quod uirtutum ipsius intuitu magni beneficij loco accipiam. Valeat Maie stas T. foelicissime, cui me humiliter commendo. Romae, II Ianuarij. Anno MDXXXIIII.

ALEXANDER CARD. FARNESIVS, ETC. REuerendissimo D. Bernhardo, Card. Tridentino, tanquam fratri colendissimo S.

CVm ex D. Doctore Nausea, D. V. Reuerendissimam bene ualere intellexerim, maximam uoluptatem percepi. nam mea erga eandem seruitus ita exigit, ut eam sem per optime ualere cupiam. Et quia mihi ipse uisus est uir magnae probitatis et doctrinae, non potui eum non magnopere Reuerendissimae D. V. commendare, tametsi gratum antea eidem esse eundem, propter illius uirtutes et merita sua, intelligam. Me uero Reuerendissimae D. V. humillime commendo, et offero. Romae, ij Ianuarij. Anno MDXXXIII.

LAVRENTIVS CARDINALIS CAMPEGIVS, REuerendissimo D. Cardinali Tridentino, tanquam fratri colendissimo [correction of the transcriber; in the print coendissimo] S.



page 142, image: s142

ILlustriss. et Reuerendiss. Princeps ac Domine, fuit apud me hic Nausea noster cum literis commendatit ijs: et queuis ob eius singulares uirtutes, mihique olim gratam familiari tatem, nullum fuissem praetermissurus officium ad hono rem et dignitatem ipsius: tamen literis dominorum meorum opor tuit me etiam aliquantum diligentiorem fieri. Eum igitur maiori, qua potui, diligentia ad Sanctissimum D. N. introduxi, et commen daui. a quo cum mea intercessione, tum sua uirtute (sic enim coram Sanctitate sua se strenue in omnib. gessit) benigne acceptus est, ac eo gratiarum genere donatus, quod ipse met non fuisset ausus optare. Nunc autem cum ad uos ipse reuertatur, nolui omittere, ut sine his meis literis D. V. Reuerendissimam adiret: a quo de mea ualetudine, deque erga eam studio ac obseruantia plura cognoscere poterit. Rogo uero Reuerendissimam D. V. ut eum nomine quoque nostro commendatissimum habeat, eique in tam pio et laudabili officio fauere, ut coepit, non desistat. In quo, praeterquam quod rem se dignam, Deo ac omnibus bonis gratissimam, mihi perpetuae memoriae futuram faciet. Cui me humillime commendo et dedico, et ipsam diu foelicis sime ualere opto. Romae, XXX Decemb. Anno Domini MDXXXIII.

LAVRENTIVS CARDINALIS CAMPEGIVS, ETC. uti fratri honorando, D. Ioanni Episcopo Viennensi, S.

REuerendissime Domine, ex humanissimis tuis literis, quas ad me dedit D. T. Nauseae nostro, summam animi uoluptatem percepi: quoniam ex ipsis, sicut et ex ipsius Nauseae uerbis, te bene ualere intellexi. Praeter hoc illud etiam mihi fuit gratum uel maxime, quod eundem Nauseam mihi commendares: quem ego propter tot uirtutes, ac ad ueram pietatem propensionem et studium, omnium commendatione dignum semper existimem. Quamobrem cum is sim, qui erga amicos et familiares me os, praesertim bonis literis et moribus ornatos, me illiberaliter nun quam gesserim: hoc liberalius posthac agendum putabo, quod te, quem ob summam integritatem et doctrinam semper nedum dilexi, sed sum pariter admiratus, inter cessiones tales facere, meque fructum earum expectare uideo. Qua de re ipsum Fridericum Sanctissimo D. N. qua potui diligentia praesentaui: quem Sanctitas sua etiam illius uirtutum respectu, per prudens et doctum colloquium benigne suscepit: ac ita suscepit, ut etiam motu quidem proprio plus ei gratiarum contulerit, quam ipsemet ausus fuisset optare: quemadmodum ab ipso praesente commodius et copiosius intelligere pote ris. Nolui uero redeuntem, sine meis literis proficisci. Quare eum ti bi plurimum commendo, sicut et Dominis meis feci: quicquid in ip sum beneficij contuleris, id in ipsum me collatum iudicaturus. Cui me plurimum commendo, et te bene ualere opto. Romae, XXIX De cemb. Anno MDXXXIII.



page 143, image: s143

BERNHARDVS DEI GRATIA S. R. E. CARD. EPIscopus Tridentinus, Friderico Nauseae S. Theologiae, et LL. Doctori S.

TVas IIII Februarij Maguntiae datas, una cum Reueren dissimorum Farnesij et Campegij literis, accepimus: ex quibus intelleximus, omnes tuas, quas post discessum isthinc tuum ad nos dedisti literas, euanuisse. idque suspi cionem nostram auxit, quod nullibi nostras inueneris: et ex eo non mediocri molestia affecti sumus. Reliquas autem omnes, quarum in literis meministi, accepimus: ijsque respondissemus, sed exijs colli gentes, quae iam tibi Germaniae fines egresso non reddi poterant, omnia uana nos facturos, intermisimus. Cupiebamus enim te ante, quam omnino proficiscereris in Italiam, reuocari. Talesque per Oenipontem, Tridentum perferri curaueramus. Quod uero a S. D. N. clementer tractatus fueris, libenti animo intelleximus: queuis aliter tibi casurum, nunquam existimauerimus. De nouo gradu, Senis proxime consequuto, tibi gratulamur. Etsi non ignoramus, re doctrinaque te iamdu dum Doctorem lurisconsult. Et Theologum fuisse. Quae autem a familiaribus nostris Tridenti tibi collata scribis, ea utique ex sententia nostra proces sere. Quod si minus, quam pro persona tua, decenter susceptus es, absentia nostra nos excusat: qui non potuerimus ita, ut uoluerimus, te tractatum esse. Insuper Maiestati Regiae et Reginali acceptum fu it, Homelias tuas in uernaculum sermonem esse redactas, ut ab om nibus iam legi et intelligi queant. Ergo Regia Maiestas eas frequen ter legit, ac indies magis delectatur. Quare nihil erit tibi factu magis necessarium, quam primo quoque tempore ad nos te expedire. Nam ha bebis a Rege conditiones honorabiles, cum inter Principes, Barones, et alios Curiae suae nobiles, tanquam consiliarium te collocabit, adiecto famulitio trium, uel quatuor, aut pro opportunitate equorum. Ve rum praecipuum erit concionandi munus, propter quod etiam te accersi ri iussit. Quo tamen magis ipsius Maiestati innotueris, hoc officijs ma gis te honorabit, et liberalitatis suae non obliuiscetur: ut omnino so let, et perpetuo constitutum habet. Cum autem iam praesens eris, poteris cum ipsius Maiestate de Coadiutoria cum Laurentio Truchsessio conferre, cunctaque ex animi sententia expedire. Literarum exempla petita tibi hic transmittimus, quib. cum te bene ualere cupimus, Ex Praga, III Martij. Anno MDXXXIIII.

FERDINANDVS DEI GRATIA ROMANOrum Rex semper Augustus, Friderico Nauseae S.

HOnorabilis, deuote, dilecte: Priusquam ad urbem Romam peruenires, literas ad Aulam nostram proficisci iusseramus. Quae cum tibi Germaniae fines egresso reddi non potue rint, tuum abinde reditum expectandum esse duximus. Cum autem te modo redijsse intelligamus, tibi propterea studiose


page 144, image: s144

iniungimus, ut mox intellectis praesentibus, absque omni obstaculo te ad nos et Curiam nostram conferas: neque quicquam differas, aut cuncteris, nostram in eo expressam exequuturus uoluntatem. Da tum in arce nostra Regia, Pragae. ult. Ian. Anno Domini MDXXXIIII. Regnorum nostrorum, Romani quarto, caeterorum octauo.

BERNHARDVS MISERATIONE DIVINA S. R. E. Cardinalis, Episcopus Tridentinus, Friderico Nauseae, sacrae Theologiae et LL. Doctori.

EX tuis III proxima datis, summam displicentiam habui mus: quod ad nos uenire te, ut cuperes, non posse, signifi cabas. Cum tamen te promptum ac dispositum ad nostram uoluntatem intelligeremus, longe leuius omnia ista quidem tulimus. Idque Maiestati Regiae miris modis placuit, uti ex anne xis cognosces, quod ita te officiose mihi excuses. Ne tamen aliud aliquid post festum Paschatis tibi obfuturum uideatur, circumspice. Teque rebus omnibus in tempore expedito. Interim quoque ualetudi nis tuae rationem habeto, ut te aduersa ea non interturbet, quo minus propositum tuum perficias, et nobis obsequaris. Pragae, XX Martij. Anno MDXXXIIII.

FERDINANDVS DIVINA FAVENTE CLEMENTIA Rom. Rex semper Augustus, etc. Friderico Nauseae.

HOnorabilis, deuote, dilecte, ex literis tuis quas ad nos et Reuerendissimum Dominum Cardinalem Tridentinum, amicum nostrum charissimum, dedisti, clementer intelleximus, una cum causa, cur ad nos iam uenire nequeas. Et sane credimus per te non stare, quin iam dudum ueneris. Verum si (quod cupimus) tuum, quando licebit, aduentum maturaueris, nobis quoque satisfactum putabimus. Bono igitur animo esto, et cum tempus erit, huc uenire contendas. Nobis in eo rem gra tam facturus, nostraque benignitate Regia recompensandam. Datum in Arce Regia nostra Pragensi, die XXI Maij. Anno Domini MDXXXII.

BERNHARDVS DIVINA MISERATIONE S. R. E. Episcopus Triden. Friderico Nauseae S.

ADeo nos implicitos offendit Epistola tua XXI Iulij data, ob itineris ad nostras sedes properationem, ut illi paucis respondere cogamur. Igitur quod ad tuas res attinet, quoniam Maiestas Regia huc est breui uentura, et per aliquot meses permansura, poteris omnia tua per Danubium ex VI ma huc transmittere: ac ipse deinde consequi. Reliqua nunc ad aliud tem pus, ubi responsuri simus, praetermitimus. Ex Vienna, XII die Augusti, Anno Domini MDXXXIIII.



page 145, image: s145

ORTVINVS GRATIVS MAGNIFICO ET DOctissimo uiro, D. Friderico Nauseae, LL. Doctori excellentissimo, S. D.

MOrtuus eram, charissime frater in Domino, Friderice, ac Doctor egregie: sed literis tuis mihi nectare et ambrosia, imo et Midae thesauro suauioribus, nuper reuixi. Mortuus inquam, quia tuo te spoliatum beneficio accepi. Reuixi autem, tanquam e graui excitatus somno, quum per Serenissi mum Regem nostrum, omnium literis atque linguis celebrandum, te illi restitutum, e literis tuis cognoscerem. Iterum mortuus, multis te mihi isthinc Romam profecturum referentibus. Et quid mirum? Quemadmodum homo absque nutrimento uiuere non potest, ita uerus amicus uero suo ac integro spoliatus amico. At nunc obsecro intellige, quo nam suaui pharmaco pristinae sim uitae restitutus. Certe non Medeae succo, sed incredibili uirtute tuarum literarum, quibus te huc propediem uenturum significasti: tum etiam, quod ad Regiam sis profecturus Maiestatem, ubi tum in primis tibi, tum nobis etiam omnibus (praesertim hero meo, et mihi) supra quam credi potest, pro desse poteris. Quid igitur his inseram? Nihil nisi quod toties a mor te per te ereptus, tecum etiam dum ero uiuam. Tu meus Aesculapi us, tu cor meum, tu patronus meus, tu defensor meus. Et quid adhuc uehementius? Quid (malum) uehementius? Tu mihi illic futu rus es in Curia, Deus: quo duce ac mediatore sim consequuturus, omnia ad bene beateque uiuendum necessaria. Quandoquidem Ro mana Curia non agnoscit bonos, nec benefacit bonis. Nosti quid uelim, atque desiderem: nec ignoras quanta sim passus pro ecclesia Dei. Quid autem ipse ego ac boni omnes pro laboribus nostris a sede Apostolica consequuti simus, coelo ac terrae dijudicandum relin quimus. Vale foeliciter, ex aedibus Quentelianis, Coloniae, III Cal. Septemb. Anno MDXXXIII.

ERASMVS STRENBERGIVS EXCELLENTISsimo D. Friderico Nauseae, Theologiae et LL. Doctori, S. P. D.

REuerende et clarissime Domine, post commendationem plurimam: Literae tuae Maguntiae prima Martij datae, mihi fuerunt gratissimae, tum ob alia, tum ob id maxime, quod te pristinae ualetudini restitutum intellexi. Deus conseruat suos, quos elegit ad opus bonum. Idemque ut te apud Maiestatem Regiam ita gubernet, ut omnia pro communi omnium incremento, tuo autem honore, dignitate et commodo eueniant, precor. Nam tum demum bene actum putaro, cum tibi, qui sis omni laude et exalta tione dignus, bene esse uidero. Cui si quid a me officij possit tribui, nihil mihi gratius contingere posset. Proptereaque scribo D. Rosino nostro, tametsi sciam omnia prius ex se facturum. Si quid aliud est,


page 146, image: s146

in quo possum tibi commodus esse seruitor, mihi mandes. faciamne dictis meis facto desim. Tu denique, cui me commendo et offero, foeliciter ac bene ualeas. Tridenti, die XXIII Aprilis, Anno Domini MDXXXIIII.

ORTHVINVS GRATIVS MAGNIFICO ET SVMmae autoritatis uiro, D. Friderico Nauseae, Sacrae Theologiae et LL. Doctori, S. P. D.

REddidit mihi literas tuas Ioannes Spengelius, mea certe sententia uir praestantissimus, et omni uirtute praedi tus. Gratulor itaque primum mihi, imo gaudeo uehementer, uel ex eo potissimum, quodamicitiam nostram pro ximis diebus hic Coloniae in terrestri paradiso refouisse contigerit, conspectuque mutuo frui licuerit: quodque de uarijs rebus ingenue commentati simus. Precor Deum opt. max. ut te uirum egregium, atque ad communem omnium salutem natum, nobis omnibus longaeuum foelicemque conseruet. Nihil tuo Gratio sub orbe hoc lunari, ma gis erit gratum quicquam. Et ut caetera saltem attingam: gratiam ha beo tibi, quod frugiferam et honorificam feceris apud Reuerendissimum D. Episcopum Viennen. mei mentionem. Foelix expectabo responsum, ut tunc data occasione, patrono nostro omnium literis atque linguis celebrando, respondeam. Salutabo tuo nomine uiros il los egregios, quorum tu in literis mentionem fecisti, quem Deo in omnibus orationibus perpetuo commendo. Coloniae, ex aedibus nostris, XVI Cal. Iulias. Anno MDXXXIIII.

FRIDERICVS GROIVS SPIREN. ECCLESIAE maioris concionator, Doctissimo Theologiae, consultissimoque LL. Doctori, Friderico Nauseae, patrono, fratri et praeceptori colendissimo, S. P. D.

QVibus quantisque desiderijs aduentum tuum e Romana curia, Reuerend. Domine Doctor, expectauerim, non possum satis explicare. Nam sic pro incolumitate tua sui solli citus, ut antequam redijsse te saluum cognoscerem, bono ani mo esse non potuerim. Nec iniuria. Vir ille es, qui Christianam rempub. maximis, assiduis et pulcherrimis meritis auges, et ornas. Gra tulor igitur reduci tibi, ac precor, ut hac incolumitate tibi multum uti contingat: maxime, cum diuina gratia proueheris et exaltaris, idest, a po tentiss. Principe Ferdinando Rom. etc. Rege uocaris, ubi te uideo plu rima pro bono Christianismi, cum etiam honore tuo acturu. Id quod faxit Deus opt. max. Vale, Nemeti, XII Martij. An. MDXXXIIII.

IACOBVS EBELIVS ARCHIEPISCOPI COLOnien. Physicus, magnifico uiro Domino Friderico Nauseae, Theologo et LL. Doctori doctissimo, S. P. D.



page 147, image: s147

EA, quae tu, praestantissime Domine, praeceptor obseruam dissime, mihi e Norinberga de Erasmo Colero, nepote meo, scripsisti, perlegi et intellexi. Primumque satis di ligentiam et fidem tuam admirari non potui, quod tu rebus alioquin maxime arduis districtus, mei tamen inter tot et tan tas curarum uarietates, obliuionem non permiseris obrepere, praesertim nihil adhuc de te meriti. Quanquam igitur pro istiusmodi officio grates persoluere dignas, non opis sit meae: quoad tamen spi ritus hic uitalis hos mei corporis artus rexerit, semper habebo, agamque gratias quas possum maximas. Interim apud me semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt. Et si unquam tibi mea qualicumque opus fuerit opera, uel etiam apud Reuerendiss. D. Colonien. ha bebit ad omnia me promptum et diligentem. Quod autem nepotem ipsum meum, sartorem malle, quam barbitonsorem fieri, intelligo, utcunque afficior: si saltem ingenio ad hoc inclinaretur, aut aptus esset. Id si uidetur tibi, rogo digneris adhibere diligentiam, ut ad probum et diligentem magistrum ueniat, apud eumque instituatur. Et quia in uisu nonnihil defectus patitur, ne cogatur admodum mane surgere, nec ad multam usque noctem lucubrare. Ad hoc si fuerit nummorum aliquid expendendum, ut indulgeatur ipsi: libenter exponam, atque me soluturum spondeo. Si uero Norinbergae auram ferre non poterit, atque ob id se ibidem manere non posse dixerit, tum cupio, ut tantum nummorum de pecunijs, quae apud magistrum Petrum tonsorem sunt, illi detur, quantum pro itinere sufficiat, atque sic ad me Bonnam remittatur. et diligenter peto, ne plus quam opus habeat, illi detur. Nam si quibus eget, iusi ad me ut scribat, et recepturum ipsum tum demum quod promisi. Praeterea cu pio omnem adhiberi diligentiam, ne indulgentia corrumpatur. Quemadmodum alias procuratori scripsi. In his mihi ne inseruire graueris, oro et obsecro. Quacunque uicissim re de ipso te mihi promerendum fuerit, uolo te mihi imperes, meque tanquam tuo cli entulo utaris, summo id studio effectum iri curabo. Deus optimus maximus te diutissime seruet incolumem. Ex Bonna, ultimo Ianuar. Anno natiuitatis. Saluatoris mundi MDXXXIIII.

F. IOANNES ICHTHIOBOLVS CELEBERRIMO uiro Friderico Nauseae, S. D.

HAud possum dicendo consequi, quam mihi saccaro omni tuae literae fuerint mellitiores, eruditissime et pruden tissime Doctor. Et ita me Musae bene ament, ut nihil an tehac unquam acciderit mihi gratius. Non autem tantum memoriam mihi tui refricabant, sed etiam admirationem no uam doctrinae tuae ingerebant, atque etiam humanitatis. Nam nonne mihi mirum uideri debuit, quod tu tantum tibi a negociosissimo


page 148, image: s148

tuo ocio literario praeripere, uir omnibus uirtutibus amplissimus, non dubitaueris, ut ad me nauci homuncionem, iustam episto lam, pulcherrimis et rarissimis dotibus plenam, perscriberes? Et ea sane re sic animum tibi deuinxisti meum, ut te sine nec uigilem, nec dormiam. Vtinam ea mihi fortunae facultas esset, quam animus cupit: sentires rem tibi esse cum amico minime tenaci. Tametsi diuina largitas ita te munerata est, ut admodum alienis opibus necesse non habeas: sed animum saltem meum talibus uerbis declarare uolui. Vt igitur redeam ad institutum, eruditio te sola promouit et exaltauit: quin etiam adhuc, absque dubio longe ad maiora, quantumuis nolentem et reluctantem, renitentemque exaltabit. In caeteris autem do tibus paucos etiam hominum habes communes. Me certe multis parasangis anteueritis, et, ut ita dicam, iubare tuo aciem meam omnino retundis: ita tamen, ut non in inuidiam, sed ad imitationem omnes pertrabas: non tibi male uelle, sed propterea te colere amareque facias. Mulierem, qua de iamdudum ad te scripsi, rursus commendo: quam ubi audieris, te non miraturum existimo, cur eius gratia tantum operae hactenus insumpserim. Nam eum referre mihi uideor, qui ouem deperditam, suis humeris reduxit ad caulas. In hanc, mi suauissime Domine Nausea, quicquid officiorum contuleris, rem facies et tuo nomine dignam, et Deo optimo maximo cum primis gratam. Res enim est (nisi stupide conijcio) quae tibi non multum ne gotij, mulierculae autem plurimum utilitatis sit allatura: cum tamen pietatis sit plena. Noui autem, quantum apud omnes Ecclesiae proceres authoritate ualeas, quam ab omnibus ameris, praesertim a Reuerendiss. Domino Legato. Nec haec propterea dico, quod de studio tuo desperem: sed ut curam mihi seruandarum animarum esse uideas. Cupio enim tibi placere, post Deum, maxime: qui ut primum Deo, dein etiam omnibus pijs placere abunde praestitisti. Pro consilio tuo prudentissimo gratiam habeo maximam, idque sequar. Epistola uero tua mihi tantisper reseruabitur, dum te unum conspicere praesentem licebit. Mihi tum scribes, cum scribere necessarium uidebitur. Nolim enim sanctissimas occupationes tuas a me praepeditas. Te mihi, totique Germaniae diu florentem seruet Deus Opt. Max. E Musaeo nostro, XXIII Septemb. Anno MDXXXIII.



page 149, image: s149

EPISTOLARVM MISCELLANEARVM, AD D. FRIDERICVM NAVSEAM BLANCICAMpianum, Episcopum Viennen. singularium quarundam personarum, Liber quintus.

ERASMVS ROTERODAMVS INTEGERRIMO VIro Domino Friderico Nauesae, Sereniss Rom. Regis Ferdinandi, etc. Oratori, S. P. D.

INamicorum literis frequenter hae uoces insunt, Certiora cognosces ex Nausea: nemo tamen testa tur, factam sibi tui copiam. Quin et tu mihi spem praesentiae tuae feceras: quum interim nec te uide re datum sit, nec tuas accipere literas. Non me fugit, quantis negotijs distraharis, mi Nausea: teque boni consulo. Hic iuuenis, nauata grauiter in studio eius opera, promeruit dimissionem, quam Licentiam uocant. Sed mox hic alligatus est, grata (uti spero) compede. Duxit enim puellam, et genere claram, et forma praestantem. Nihil addam, cum nesciam ubi locorum agas. Vale, postridie Ascensionis. Anno MDXXXIIII.

NICOLAVS ARCHIEPISCOPVS CAPVANVS, Reuerendo Domino Friderico Nauseae, S. D.

QVod tanta corporis animique tui contentione pro re Christiana labores, non ingratum mihi fuit e literis tuis cognoscere. Illud uero longe gratissimum, quod in Regem incideris uirtutum tuarum admiratorem: quem tibi, nobisque omnibus, atque te illi, Deus Optimus Maximus su perstitem diutissime esse uelit. Vale. Romae, XXII Ianuarij. Anno MDXXXIIII.

Feceris mihi rem gratissimam, si insertam epistolam Domino Francisco Ritio, aut eius patri Paulo Ritio, reddi curaueris. Iterum uale. Anno, ut supra

IOANNES EPISCOPVS VIENNENSIS, PRAEstantissimo uiro, Domino Friderico Nauseae, Oratori S.

ALteras iam accepi, Nausea amicissime, literas, quae nescio quid dubitationis de animo erga te meo prae se ferre uidentur. Cum tamen mihi conscius sim, semper me tibi ex animo bene uoluisse, et deinceps rebus tuis


page 150, image: s150

non secus ac meis, bene prospectum cupiam. Propterea si nonnullorum maleuolorum persuasio apud te plus, quam nostrae uete ris amicitiae argumenta ualent, doleo. Nihilominus tamen non com mittam, ut quicquam indicij a me abalienati animi deprehendas. Reditus ad nos tuus in tantum mihi non displicet, ut uehementer opta rim, tecum, et cum tui similibus, hoc est, sanctae religionis nostrae de fensoribus et cultoribus, omnem aetatem agere. Eiusque rei causa non semel, sed iterum ac tertio res tuas apud Maiestatem Regiam et Reuerendissimum D. Cardinalem, communem patronum nostrum, promoui, sic, ut diligentiori, mea non potuerim. Nec aliud uideo, quam quod uterque de te semper honorifice sentit et loquitur. De re liquo, uidelicet solutione stipendij, nihil certi polliceri possum: cum tota Regiae Maiestatis familia de nulla re aeque, ac de difficili solutio ne comqueratur. Sed tamen non dubito, cum redieris, quin Maiestas Regia, pro sua erga te affectione, ordinatura sit, ut pecunia debita tibi numeretur. Voluntatem Reuerendiss. Domini Card. scio quod ex literis cognosces. De hospitio dabo operam, ut tibi prouideatur. Noua de Caesare, posteaquam Castellum captum est, allata sunt nulla. Expectamus autem quottidie certum ac laetum nuncium ex Hungaria. Vdalricus Dux Virtenbergen. per Danubium huc uenit. Bene uale, tibique de me, ut de amico optimo, omnia pollicere. Ex Vienna, V Die Augusti. Anno MDXXXV.

PETRVS PAVLVS VERGERIVS ORATOR PONT. cum potestate, etc. Reuerendo et illustri Capitulo Ecclesiae Maguntinea, S. P. D.

REuerendi Domini, oro Paternitates uestras, ut confestim efficiant, ut colligatae literae Nauseae reddantur. scribo enim illi de meo isthuc aduentu, qui crastino die futurus est: atque de alijs quibusdam rebus, quas eum ocyus intellige re necesse est. Cogitaui uero, quod certius et citius a D. V. ille inueniri posset, quam a rudi tabellario. Itaque haec fuit ratio consilij mei, quod in tam parua re utor nunc opera uestra, quae non nisi in magno fuisset petenda. At offero me uicissim, aut in paruis, aut in magnis, si tamen aliquid huiusmodi possum. Vormaciae, ult. Augusti, Anno MDXXXV.

CHRISTOPHORVS BARO SCHVARTZENbergius, et in Hohenlandsperg Prouincialis, Aulae ducum Bauariae Praefectus, Friderico Nauseae, D. etc. S. P. D.



page 151, image: s151

ERuditissime et amicissime Domine Doctor, magno gau dio sum affectus, quod intellexi te a Serenissimo Roma norum Rege accersitum. Non dubito, quin apud eum Prin cipem Christianam religionem sic prouecturus, ueraeque fidei tantum profuturus sis, ut ullus hominum uix aeque. Libellum tuum de Sacrosancta missa perlegi, placuitque mihi summe. Nam est et sermonis elegantia, et rerum magnitudine nobilis. uerum diebus hisce prodijt hic a quodam Libellus itidem hac de materia: quem cum recognoscere iussus essem, dein etiam apud me reseruassem, faciendum putaui, ut hunc tibi mitterem. Quemadmodum id nunc facio. Interim me, meumque filium, apud Serenissimum Regem inter aulicos agentem, diligenter tibi commendo. Monaci, XX Nouemb. Anno MDXXXV.

IOANNES CHOLERVS PRAEPOSITVS CVRIENsis, clarissimo uiro, Domino Friderico Nauseae, S. P. D.

REuerendus ac clarissimus uir D. Ioannes a Vuirsperg, Decanus Eystettensis, tuo nomine perquam officiose me saluere iussit: me tamen nonnihil arguens, qud nihil ad te literarum transmiserim, quasi id sit mutati animi mei erga te indicium. Primum igitur, uir optime, quod meam socor diam et taciturnitatem incusaueris, gratissimum fuit. Nam et hoc puto animi esse beneuoli et optime fauentis argumentum uerissimum: qui in hac parte officium meum requirat, quod ipse ego prae stare sponte debueram. Verum si causam silentij mei perspexeris, puto te aequiorem fore mihi iudicem. Nam praeterquam quod cau sam nullam habeo, ut Nauseam meum amare cessem: is etiam sum, qui foedus amicitiae semel bonis gratiarum auspicijs legitime tecum initum, minima in parte labefactare nolim. Quod igitur rarius ad te scribo, in causa sunt maximae meae et perpetuae aegritudines, quae me plerunque ita conficiunt, ut quum maxime uelim scribere, tamen non possim, pigeatque nonnunquam gratissimos solis radios intueri. Accessit ad haec elapso anno, malo huic aliud incommodum grauissimum, licet cum alijs multis mihi commune, tamen molestissimum, quod me ab omni amicorum officio retrahit, schismaticorum hic apud nos importunitas et uiolentia, qua nos ita diuexarunt, ut nemo non hic persuasum habuerit, uniuersam religio nem, una cum nobis in exilium ituram: nisi Deus [gap: Greek word(s)] uer tisset hos plusquam impios tumultus, in leniorem paulo exitum. Iam ego hinc perfugeram, etiam cum aegro corpore: nec huc postea redij, nisi admodum sero, ingruente iam hyeme. Atque adeo dum hic sum, raro in publicum processi. Viuo domi contractus


page 152, image: s152

(ut solent cochleae) succo meo. Nec tamen interim animus officium suum meus minus praestitit, omnibus me adeuntibus. Quapro pter uir undecunque doctissime, te oro, ne qua te sinistra de Colero tuo capiat suspicio. Tuus enim sum, et ita quidem tuus, ut nemini amicorum tuorum sim studio et beneuolentia cessurus: adeo quoque, ut nulla calamitas me possit ab amicitia tua diuellere. Quod si quid adhuc de animo meo subdubitas, fac periculum: uel tantum uer bulo significa, quo genere officij tibi gratificari possim: et nisi uideris me summa alacritate rem aggredi, omnium me mortalium ignauissimum dicito. Vale: et quoties uacat, rescribe. Prouocabis me, ut non solum praeteritam negligentiam diligentius resarciam, sed te literis quoque nostris ad nauseam obruam. Ego enim cum sim tardis simo ingenio, te prouocare non debeo. Iterum uale, uir ornatissime, et me in tuorum numero conserua. Augustae, die XII Mar. Anno Salutis MDXXXV.

HIERONYMVS ALEANDER ARCHIEPISCOPVS Brundusinus, Friderico Nauseae S.

QVas a me petijsti pro te commendationes literarias apud Pont. eas coram uerbis ipsis uiuis libentissime faci am. Neque permittam te officium desiderare meum, ubicunque cognouero operam meam tibi usui atque honori esse posse. Sed tanto scias hac in re me ardentiorem fore, quantum cognouero te amare ac bene uelle uiro undequaque clarissimo Domino FRANCISCO CONTARENO, apud Serenissimum Romanorum Regem, pro illustriss. Venetorum aristocratia nunc Oratori. Quem etsi scio te pro ea coniunctione, quam e diuturna et incundissima Patauij commoratione cum nostratibus contraxisti, plurimi facere: uix tamen credas, quantum tibi sim debiturus, si quid etiam mea causa ad istum amorem adieceris. Quarto abhinc die Venetijs urbem uersus soluam, Pontificis inuitantis iussu, apud quem in Palatio Apostolico honorifice diuertam. Illuc scribe, si quid me uelis: sed longissimas literas de re cum priuata tua, tum publica. Vale mi frater. Venetijs, XII Maij. Anno Salutis MDXXXV.

IOANNES FRIDERICVS AVRINODIVS EGREGIO uiro, Friderico Nauseae S. D.

REcepi nuper abs te per communem amicum nostrum D. Bla sium Buschium literas tuas, quae me maximo affecere gau dio, tamque iucundae extiterunt, ut plane nil magis: tum quia intellexite ualere, tum mihi fauere, plurisque facere quam deceat. Quid autem posset uel mihi, uel alij cuipiam esse grati us, quam amari a tanto uiro, omni uirtutum genere adornato, scientia, eloquentia, moribus ac gestibus, humanitate, singulari erga


page 153, image: s153

omnes homines, praecipue amicos, pietate conspicuo? Nihil certe, mea quidem sententia. Quare tibi pro bonitate tanta summas ago gratias: et tametsi meae uires non sint, ut quicquam repromittereque am, tamen affirmo, me te perpetuo in oculis habiturum, praedicatione, beneuolentia, modisque omnibus ornaturum: saltem me, ut eae pisti, posthac ama. Deus te suae sanctae Ecclesiae, nobisque omnibus seruet incolumem. Vormaciae, VIII Iulij, Anno Domini MDXXXV.

PETRVS PAVLVS VERGERIVS, ETC. DOctissimo Theologo Friderico Nauseae, S. P. D.

ECce iam prope adsum, abs te quidem magna sollicitudi ne expectatus, ut opinor. Nam et ego te complecti uicissim cupio mirum in modum. Quantum uero supputare possum, non multo post decem dies Maguntiam at tingam. Has uero uolui ad te dare literas, non modo ut essent aduentus mei praenunciae, uerum etiam ut sis adiumento mihi, in hac mea causa, imo totius reipublicae Christianae, quam tu amas ac defendis tantopere. Abest nunc a nobis, ut audio, Reueren dissimus et Illustrissimus Cardinalis: At saltem cum ipsius uices gerente, multa essent mihi tractanda. Is uero etiam abest nunc, quantum audio, et satis quidem in remoto oppido: quo sane uenire nollem, si possem eum laborem declinare. Sum enim (tibi ingenue aperio animum meum) uehementer delassatus, exantlata parte tam longi et operosi itineris, praeterea ualde territus mole magnitudineque futuri. Coepi itaque hoc consilium, ut illi scriberem, atque etiam Canonicis uestratibus, si aliqua ratione Principi persuadere possimus, ut ipse potius Maguntiam aduentaret, praesertim cum grauia sint, quae ego fero, ne gotia. Hoc igitur in primis uelim, ut omnia cogites, omnia dicas et facias, me mihi sit eundum alio quaesitum Principem. Deinde ut cu ram suscipias, ubi nam isthic sit mihi hospitandum. Habeo enim in eo meo comitatu equos XIIII, et commorari uolo apud uos diebus aliquot. itaque reformidandus est sumptus, si debeam diuertere ad publica hospitia. Tu uide, quid expediendum sit. Feceris in hoc utroque mihi rem longe gratissimam. Literas uero mittito ad aliquem bonum amicum Vormaciam, qui confestim, ut adesse me sentiat, eas mihi reddat. Vale, et salue iterum, mi Nausea, sisque bono animo. Faciam, ut et honori et commodo me tibi fuisse intelli gas. Salutat te Othonellus Vuida, auditor meus, a quo amaris pluri mum. Haidelbergae, XXII Augusti. Anno MDXXXV.

P. P. VERGERIVS ORATOR PONTIFICIS, REVErendo Domino Friderico Nauseae, S. D.



page 154, image: s154

VEni Vormaciam nudiustertius: heri mane accepi tuas li teras iucundissimas, et iucundiores adhuc libros, de quibus coram agam. Amo te de diligentia, qua usus es in meis negotijs, siue potius publicis. Tuo uero consilio plane acquieuissem, atque hic constitissem per VIII dies, dum scilicet sci remus, an Princeps esset certo Maguntiam uenturus: sed ratio pu blicae et grauissimae materiae passa non est. Itaque constitui hinc discedere cras mane, ita ut possim uesperi illuc appellere: quin etiam apud te minus commorabor, quam constitueram. Voluissem ex meis quempiam praemittere, qui curam hospitij suscepisset: sed tibi, qui totus es meus, fuissem iniurius. Illud tamen oro, dignitatis pontificiae in primis rationem habeas. Quod ad hospitium, ut maxime sumptibus non sit parcendum, praemitte cras quempiam, qui mihi nunciet quid egeris. Vale, et salue: Vormaciae, ult. Augu sti. Anno MDXXXV.

P. P. VERGERIVS ORATOR PONT. MAX. DOCTISsimo Theologo et iureconsulto, Friderico Nauseae, S. P. D.

VIde quanti te, et tuum consilium prudentissimum, faciam, optime Nausea. Iam enim prorsus constitueram crastina die hinc abire, quemadmodum et scripsi. at mu taui sententiam, tuis literis acceptis: et ita omnino faciam, ut uoluisti. Cras enim hic subsistam: perendie ueniam ad Op penhaim, ubi te expectabo. Die Iouis Maguntiam una intrabimus. Habes itaque consilij tui me sequacem. Sed heus Nausea, arrige au res. Papa PAVLVS contulit tibi Coloniae quandam Praeposituram, nuper inquam, cum magna honoris tui accessione. Verum haec audies a me postea, modo sis animo laeto. Vale, et salue. Vor maciae, tricesimo Augusti. Anno salutiferae natiuitatis Christi MDXXXV.

IOANNES EPISCOPVS VIENNENSIS, AMIcissimo suo Domino Friderico Nauseae, S. P. D.

ITa me Deus amet, charissime simul et amantissime Nausea, inter totidem tristia, quae perpetuo triennio accidere nihi, si quicquam me turbatioris animi fecit, quam quod pro tua dignitate, proque tuis meritis a quaestoribus tractatus nones. Tamen tibi, nihil perditum esse, persuadeas. Vrgebo ego, et instabo tanta diligentia, ut non dubitem, quin breui tibi laeta sim nunciaturus. Interea non solum fideiussor, sed principalis


page 155, image: s155

debitor esse uolo. Non tam id me male habet, quod non usque adeo nummatus discedere coactus es: sed quod forte consternatus es, formidans nescio quid. Vidisti Regem plusquam propitium tibi. Is proculdubio hanc iniuriam compensabit. His uale, et ex Fabro tibi optima quaeque pollicere. Viennae, II Septembris, Anno MDXXXV.

IOANNES MAIVS REGIVS SECRETArius, Amplissimo uiro, Domino Friderico Nauseae, S.

IAm alteras a te literas accepi, Maguntiae datas, quibus mihi gratias agis plusquam officiosas, de precibus transmissis: quasi magnum sit, hoc pro te Maium fecisse. Nunc quae prioribus ad te scripsi, repetam. Primum, quod literas Domini Ioannis a Vuirsperg, Decani Eystettensis, ut ab eo acceperim, tibi miserim. Deinde, quod luculentissimae famae uirum, ERASMVM illum ROTERODAMVM, plene explicarim. Cui sic dudum afficior, ut non possim magis. Sumque in laudibus huius, tam uidelicet eminentissimi hominis, plane mutus. Nam uideo eum omnem fere mortalium laudem, et si quid aliud dici potest, superasse. Bene sit illi simul, et tibi. Vos ex uoluntate Dei religionem restituturos spero, nec adulor. Sum enim sincerus, et manere uolo dum uiuam. De fortuna Caesaris multa laeta narrantur, praecipue, Archipiratam Barbarossam repressum. Faxit Deus, ut maiora perficiat, idque in gloriam Dei, quae crescat, increscat, et semper magis uigeat. Bene ualeas. raptim Viennae, quinto Augusti. Anno milesimo centesimo tricesimo quinto.

VALENTINVS A TETENLEBEN, DOCTOR in spiritualibus Domini Maguntini Vicatius, Magnifico et eximio uiro, Domino Friderico Nauseae, S. P. D.

PReces (quas uocant) Regales Serenissimi Domini Ro manorum Regis, ad collationem Decani et Capituli ecclesiae Maguntinae, impetrauit et exped uit Reuerendis simus Dominus Episcopus Brixinensis. Cupit autem easdem Reuerendissimus et Illustrissimus noster Dominus Cardinalis, pro quodam suo fideli et charo: mihique negotium hoc, ut sollicitem, commisit. Quare rogo te, digneris intuitu Reuerendissimi Domini Cardinalis rem suscipere, ac promouere diligenter: si forte, quod dubium non est, Dominus Brixinensis eas se Domino Cardinali tradere uelit. Pro labore, scribis apud


page 156, image: s156

Dominum Brixinensem abunde satisfiet Te autem Reuerendissimus et Illustrissimus Princeps gratiose remunerauerit. Si literis ipsius ad Dominum Brixinensem opus esse iudicas, mihi perscribas: celeriter eas expediam. His foelicissime ualeas. Deusque te ad redi tum huc uersus incolumem conseruet. Maguntiae, I. Octob. Anno MDXXXV.

FRANCISCVS RVPILIVS CLARISSImo uiro Domino Friderico Nauseae, S. D.

INcredibili tenebar desiderio cognoscere, num omnes quas hactenus ad te, praestamissime Domine Nausea, dedissem literas, accepisses. et tandem XIX Aprilis facundissimam et amicissimam tuam, quam V Februarij Viennae scripseras, episto lam accepi: qua satis de omnibus rebus edoctus fui. Pro amicissima tua uoluntate, quam mihi declaras, grarias ago tibi longe maximas. Nihil me puto uulgaribus hisce meis officijs de te meritum: magnifice autem de te mereri cuperem. Idque tibi testatissimum faciam, cum maiora rerum facultas et oc casio mihipermiserit. Rectissime fecisti, quod ad Reuerendum Do minum Episcopum Aquensem literas dedisti. Illas ei statim reddidi, fueruntque homini gratissimae. Commendaui ei causam tuam, cuius ipse auditor est: Iudicem in eo habes fauentissimum. Rescribit ipse mihi, quod cupiat illic a te sibi expediri, Preces Regales.

Hortor igitur, ut id diligentissime, citissimeque facias. Romamque ad eum instrumenta illico mittas. Obtinebis certissimam causae tuae (mi Nausea) uictoriam. Et hac de re scribit tibi Zolerius. Eius consilium non contemnas, sed modis omnibus obsequere. e Roma, festinanter, XXIII Aprilis, Anno MDXXXV.

IOANNES EPISCOPVS VIENNENSIS Praestantissimo uiro D. Friderico Nauseae, S. D.

LIteras tuas, optime Nausea, XXII Maij datas, nunc primum huius Mensis XXI accepi, et miror non parum, ubi nam illae tam diu latuerint. Itaque si responsio mea tardior ad illas esse, quam amicitia nostra postulet, uidetur, non id mihi, sed tabellariorum negligentiae adscribas. Quod uero primo statim scribis, fuisse quosdam, qui conati sint tibi persuadere, quod non ex animo tibi faueam: quin etiam conatus sim, ut primo quoque tempore ex aula extrudereris; demiror te, qui iam multis argumentis uo luntatem et fauorem meum erga te pridem non perspexisse non potes, quod


page 157, image: s157

eiusmodi inanibus inuidorum quorudam delationibus tam sacile aures praebueris. Adeo, ut etiam (quod e uerbis literarum tua tum subodorari licet) parum abfuerit, quin illorum persuasionibus credideris. Itaque ueteris amicitiae nostrae rationes expeterent, ut aut tecum amice expostularem, aut me purgarem, nisi me res ipsa dudum apud te excusaret. Tute enim non ignoras, quam difficulter ad Maie statem Regiam, hinc isthuc abeundi copiam obtinueris. Ea autem in re adiutor tibi sui, non ut obessem tibi, sed ut gratificarer. Nec alias as ulla in re uerbum ullum, uel indicium, satscio, alienati animi mei erga te, proferri potest. Nam ego tibi semper faui: cupioque adhuc, ut dum uiuas, nobiscum maneas. Quod si talium maleuolorum per suasiones plus apud te ponderis, quam nostrae necessitudinis rationes habent, est quod doleam. Non tamen erga te, et omnes sanctae; fidei defensores ueros, de amore beneuo Ientiaque quicquam dimi nuam. Quod profectionem hinc commodam et foelicem habueris, est mihi gratum. Illud tamen gratius et iucundius, quod oblatas istic tibi nouas conditiones, Regiae Maiestatis causa contempseris. Certo tibi persuadeas, eum adhuc de te optime meriturum, et hoc tuum erga se studium clementissime compensaturum. Nam ille semper honorifice de te loquitur. Ad haec, ipsa serenissima Domina Re gina, tum etiam Reuerendissimus Dominus Cardinalis Tridenti nus, simul erga te benignissimam uoluntatem gerunt. Librum ope ris Astrolabij iunioris inuictissimo Regi nostro dicatum, nondum uidi. Literae, quae meis iunctae fuerant, iuxta illarum inscriptionem, singulis per Andream praesentatae sunt. Rerum nouarum apud nos nihil est, nisi de Monasterij expugnatione: deque Caesare, quod por tum illum munitissimum apud Tunetum expugnarit. Cum Hungaris adhuc de pace tractatur. Bene uale, et amicitiam nostram pridem initam, et multis mutuis beneficijs confirmatam, malorum falsis persuasionibus dirimi ne sinas. Ex Vienna, XXVI Iulij, Anno Domini MDXXXV.

FRANCISCVS RVPILIVS CLARIS S. VIRO Domino Friderico Nauseae, S. P. D.

EXpectaui magno desiderio tuas literas, ornatissime Do mine, et ecce VI Iulij sub noctem mihi tuae sunt redditae. Longas uero illas, quas ante ad me te dedisse scribis, nondum recepi. Gaudeo abs te mihi negotia aliqua iniun gi, ea summo procurare studio non desistam. Deus faxit, ut ex mea sedulitate optatum sentias fructum. Erit mihi abunde magnum lu crum, gaudium illud, quod ex insigni aliqua utilitate tua capiam. Po stridie eius diei, quo tuas accepi, summo mane adij D. Ambrosium de Recalcatis: ei reddidi tuas literas, atque retuli, quae ad me scripseras.


page 158, image: s158

Heri Neapoli Romam ueredarius uenit, qui ad oratorem Caesareum liceras a Vicerege attulit, quibus scribitur, Imperatorem XIIII Iulij propugnaculum illud munitissimum in faucibus portus Tunetani situm, uocant Lacolleta, modica suorum iactura expugnasse. Trucidatos et captos esse Turcicos milites ter mille, Bombardas centum captas. Item Galeatas naues hostium septuaginta, cum plerisque alijs nauibus, in potestatem Caesaris uenisse. Eius uictoriae no mine heri plebs Romana laetabunda plurimos fecit ignes. Hoc uespe re summus Pontifex dicitur etiam signum laeticiae daturus: Deus nobis bene uertat. Monasterium, et nouum eius tyrannum uobiscum illic captum esse, magno Romae gaudio percepimus. Deus optimus maximus det omnibus fidei hostibus talem uitae exitum, pre cor. Proxima hebdomada elapsa mortuus est D. Ioannes Ingel uuinckel. Heri uero Cardinalis Barensis. Postquam ista scripseram, redij, ut iussus fueram, ad D. Ambrosium. is mihi literas hisce coniunctas, quibus munus a Pontifice promissum, insertum est, ad te mittendas diligenter commendauit. Literarum istarum fasciculum per Dominum Tetenlebium tibi reddendum commisi, qui se id bo na fide facturum promisit. Tu D. Ambrosio, cum cuncta receperis, id significa, ne quid de side mea dubitet. Insertas hisce literas ad D. Decanum Vormaciam certo curabis. In tua ego semper sum poto state, facturus cupidissime quicquid iusseris. Tibi uir darissime, do ctissimeque, me plurimum commendo. Bene Vale. Romae, XXIX Iulij, Anno MDXXXV.

IOANNES BVESSO ROM. REGIS ETC. SAcellanus egregio uiro Friderico Nauseae, S. P. D

LIterae tuae fuerunt mihi gratissimae, propterea quod certiorem me de incolumitate tua faciebant, quam ego semper cognoscere cupidissime desidero. Quod ad pecuniam attinet, iam diu summa cura sollicitaui. Sed dantur mihi bona uerba, praeterea nihil, ut in Aula nostra moris est. Tamen ego non quiescam, donec aliquid, uel potius hoc totum per ficiam. Tu sis interim bono animo, nec de mea diligentia fideque quicquam dubites. Cum Regia Maiestate, et Domino Martino de Guzmannis, feci quae uoluisti. Maiestas ipsius de reditu tuo interrogauit peramice: tum etiam, an iam Homeliae inlucem exiuissent. Ego me literas expectare dixi. Eas igitur primo quoque tempore mittere digneris, ut Maiestati ipsius, si rursus forte interroget, sciam quid respondeam. Nam uideo semper eum de te esse sollicitum, cupereque, ut iam apud suam Maiestatem sis. De uictoria Caesaris te iam


page 159, image: s159

intellexisse puto. Alia quae scribam non habeo, nisi quod de pace inter Regem nostrum, Turcam et Vueyuodam agitur. Deus om nia bene uertat. Tu bene ualeas. Ex Vienna, XXIX Iulij, Anno MDXXXXV.

PETRVS VORSTIVS EPISCOPVS AQVEN. Clarissimo uiro D. Friderico Nauseae, Doctori, etc. S. P. D.

REuerende domine, ueluti frater amantissime: Reddidit mihi ante duos aut tres dies D. Doctor Franciscus literas tuas, v Feb. datas, quibus pro humanicate tua congratularis mihi de promotione ad Episcopatum (licet im merito.) Pro quo non possum non tibi gratias max. agere. licet tu non minus tibi ipsi, quam mihi gratulari debeas, cum, quicquid ex hac dignitate uel honoris uel autoritatis habeam, id aeque tuum sit, ac meum. Quamobrem tu dubitare non debes, quin negotium istud de quo mihi scripsisti, sed plenius indicauit D. Franciscus, ita confici am, ut non possim melius. Idque eo libentius, ut uices reseram pro bene ficio praescito in obtinendis nominationibus munificentissimi Regis. Cui humillime meis uerbis gratias agi, meque plurimum commendari desidero. Caeterum cum ex hac gratia nullus effectus uenire possit, nisi manus ea quae coepit perficiat, enixe te oro, ut literas Ma iestatis ipsius desuper necessarias expediri, curare uelis, posteaque huc ad me transmitti. hac in re sumptum omnem illico restituam, la borem uero tuum pro uirili compensabo. Deus te in omni foelicita te florentem diu conseruet. Romae, XXII Aprilis, Anno salutis mundi MDXXXV.

CORNELIVS ANTHONIVS ETTENIVS Reuerendo Domino Friderico Nauseae, S. D.

CLarissime Domine Nausea, Tandem XXX Septembris tardissimus nuncius literas mihi tuas reddidit, una cum libris unici amici mei Ludouici Canonici Vormaciensis quibus cognoui propensam erga me uoluntatem tuam, cum expresso desiderio: nec possum satis exprimere, quanto gaudio propterea fuerim affectus. Hoc unum dico, nisi tantum interualli post datam fuisset interlapsum, mox istuc me fuisse aduolaturum. Verum, cum tantum intercapedinis intercessisset, existimaui te ob responsionis moram indignatum, alium ad te recepisse. Quod si ita est, aequo animo feram oportet. Tametsi ea nunc est rerum mearum ratio, ut sine maximo honoris et facultatum dispendio, ante proximum uer hinc discedere nonque am: sed quia laudatissimis et clarissimis uirtutibus tuis cupio conuiuere, facerem quod possem. Concilij iam indicia luculenta apparent.


page 160, image: s160

Faxit Deus, ut opinioni exitus respondeat: hoc est, sic, ut speramus, accidat, et synodus sancta celebretur. Interim dum hic sum, et D. Franciscus Rupilius abest, si tibi inseruire possum, liberrime mihi imperes, et ad omnia deditissimi seruitoris et clientis officia me promptissimum reperies: Nec iam modo, sed perpetuo quidem, quam diu uiuere, et aliquid diuina benignitate praestare datum fue rit: Quae te in multa felicitate diu conseruet incolumem. Romae, II Octob. Anno Christinati MDXXXV.

OTTONELLVS VVIDA IVRIS VTRIVQVE Doctor, Friderico Nauseae Sacrae Theologiae Doctori, S. P. D.

PVtabat summus Pontifex, te adhuc Viennae apud Regem moram trahere. Ideoque nobis per literas praeceperat, ut postquam te nomine eius plurimum saluere iussissemus, has tibi complicatas, et ipsius iussu conscriptas literas tra deremus. Cum tu autem in patriam iam concesseris, ego, qui nihil amicis libentius nunciare soleo, quam ea quae illis honori et commo do esse uideo: et illas illico tibi transmittendas curaui. quibus abunde perspicies, ipsum summum Pont. beneuolentissimo in te esse animo. Ita, ut omnino decreuerit, pro laboribus tuis, quos plurimos in uerbi Dei praedicatione, et sanctae Ecclesiae propugnatione assidue impendis, condigna propediem praemia rependere. Qua de re, cum te plurimum diligam et obseruem, aequum est, ut pariter laeter, et plurimum etiam tibi gratuler. Quod quidem ut libenter, ita uere et ex animo facio. Vale, meque tui amantissimum mutuo redama. Ex Vienna Austriae, IIII die Iunij, Anno, etc. MDXXXV.

LAVRENTIVS CARD. CAMPEGIVS REVErendo D. Friderico Nausae S. P. D.

LIteras tuas ad VIII Cal. Ianuarij datas accepi, ex ijsque eo gnoui, te, ut Regiae Maiestati obtemperares, relicta Ma guntia, iam in aula apud ipsam degere uelle. Ea est tua prudentia, et in Christianam rempublicam pietas, ut ubicunque fueris, ibi et fructui et adiumento quam maximo semper futurus sis. Ad quod quidem ut omni studio atque omni contentio ne incumbas, te etiam atque etiam hortor. nullum etenim maius ad te ornandum, amplificandumque, beneficium praestare potes. Quod uero ad res tuas hic attinet, quoniam Reuerendissimus Feltrensis frater, cui planius eas explicauisti, tibi rescribit, nihil est quod scribam, nibi operam meam atque studium tibi minime unquam defutarum. Reuerendus Dominus Petrus Paulus Vergerius a nobis benigne susceptus est, et summo Pontifici commendatus. Vale, Romae, Nonis Feb. Anno MDXXXV.



page 161, image: s161

THOMAS EPISCOPVS VASIONENSIS, REVErendo Domino Friderico Nauseae, S. D.

DOctor egregie, licet de laboribus tuis, quos in uinea Do mini strenue laborando, iugiter exerceas, alias multorum testimonio cognouerim: tamen literis XXV Decemb. datis idem clarius perspexi. Quod etsi bonae men ti tuae ac promptitudini adscribendum sit, cum tamen magis ac magis per hoc accrescas in sapientia, ualde laetor: Deum rogans, ut te confirmet, et tibi praemia digna reddat. Munusculum tuum, quod ad me transmisisse te scribis, ego, maiore id, quam ego sum, Praelato dignum reputans, pridem alijs literis me accepisse scripsi, et nunc idem scribo. Doleo tamen, quod cum tibi debere me plurimum ingenue fatear, non tamen animum propter temporis incommoditatem facto declarare queam. Si foelicis memoriae Clemens adhuc uiueret, facile uoti compos essem. Sed nunc eo ab humanis subtracto, non tantum ego, sed omnes etiam quondam illi adhaerentes, peius habent. Erat enim in illo mira bonitas, summaque erga Christianam religionem dilectio, ultra caeteras, quas habuit innumeras animi dotes. Est tamen spes de isto, qui fuit ante Cardinalis Farnesius, non minor. Si Deus uolet, cum laude etiam hoc in fastigio uersabitur. Querelas tuas satis intellexi, et ex animo doleo. Sed habiturus est hic Pontifex fortassis laborum tuorum rationem. Ego certe pro uirili, tuo commodo non deero: saltem indica, quo modo, uel quid. omnia, quae me tibi praestare posse putas, significa. Videbis me pro tua dignitate augenda, amplificandaque, fidem et diligentiam perpe tou adhibiturum. Bene uale. Romae, VI Feb. Anno MDXXXV.

FRANCISCVS RVPILIVS DOCTISSIMO THEOlogo Friderico Nauseae, S. D.

MEas tibi literas, praestantissime atque doctissime uir, omni no non reddi, non puto: sed tam tarde tibi reddi, doleo. Nam proximae, quas uir absolutiss. D. Vergerius mihi reddidit, ferme ad omnes respondent, quas hactenus mi si. Gaudeo rem tuam eo in loco esse, ut et monitorio poenali et Bul la illa carere possis. Profuit tibi pro negocio illo pecuniam defecisse: quae si ad manus fuisset, frustra esset erogata. Admonueram te literis illis meis, ad Pontificem gratulatoriam scriberes Epistolam: id abs te nunc probe factum est. Domino Vorstio ut scribas, magnopere uelim. Is ad gratificandum tibi, ualde se paratum semper exhibuit: utque illi significes, ad quae loca pro eo preces Regales impetra ueris. Id omnino tuo conuenit. officio, idque ipse cognoscere magno expectat desiderio. Caeterarum literarum tuarum fasciculum ad me miserat D. Vergerius, XXI Ianuarij, hora noctis prima: ipse uero abierat Marlianum, quod inter Hostiam et Romam ad Tyberim situm


page 162, image: s162

est, ut ibi Pontifici suae legationis curam et rationem exponeret. Altero die, mane summo obambulaui ad reddendas literas tuas his, quibus eas inscripseras. Qui se eas lecturos dicebant: de respondendo, per commoditatem cogitaturos. Reuerendissimus Dominus Cardinalis Campegius, in lecto ex podagra decumbens, me rogauit, in qua domo habitarem: eoque se missurum responsum, si tua res postulet, pollicitus est. Summus Pontifex, et Ambrosius, pridie eius diei Romam redierant. Hoc die statim orto sole, me ad Pallatium contuli, atque Domino Ambrosio tuas reddidi: Literasque, quas ad Pontificem dederas, ei commendaui. qui sibi id curae fore pollicitus est. ad summum enim Pontificem tum mihi aditus non dabatur. Hoc eodem die salutatum adij Dominum Vergerium, qui de te honorificentissime. amantissimeque loquutus est: mihique retulit, in colloquio, quod Marliani sibi cum Pontifice M. fuit, se trium eruditissimorum uirorum, qui sedem Apostolicam in Germania, fidemque Catholicam facundia atque doctrina contra haereticos tuerentur, mentionem fecisse, quorum tu praecipuus sueras. Quumque eum rogarem, ut ipsius opera scire possem, si quando nuncius hinc istuc iret: ille se perbenignum obtulit, iubens ut hoc adhuc uespere scriberem, iturum ad Serenissimum Regem mane ueredarium. Tantum igitur in praesentia ad te scribere potui. Christophorum Coquum de mittendis uestibus cohortatus fui: respondit, se circa quadragesimam in Germaniam iturum, et eas Ratisbona tibi procuraturum. Porro quod me magnis et amplissimis uiris notum facere studes, illisque tam amice commendas, ac per id dignitatem meam prouehere desideras: pro tanta tua beneuolentia, uir clarissime, tibi merito summas ago gratias: qua ut me quotidie magis dignum reddam, omni et obseruantiae et officiorum genere contendam. De meo ex urbe discessu, nihil adhuc deliberatum habeo. Fieri posset, ut hanc aestatem hic adhuc agerem. Quocunque tamen loco fuero, tuus semper ero. Carolus Zolnerius tibi fuerat scripturus, sed hominem domi non reperi. Vasionensis Episcopus dixit se tibi responsurum. Borgerus putat illum adhuc posse bene de te mereri. Si aliqua tua causa requirat aduocati consilium, se ipsum hoc praestiturum. Respondi, si tu omnibus illis, quorum expectare possis auxilium, debeas aureum Romam poculum mittere, non suffecturam tibi Regis alicuius fortunam. Indignor illorum hominum auariciae, et stoliditati. Fecisti muneris illius indignam iacturam: quod, quia mutari non potest, aequo animo ferendum est. Erigis me in spem, tui Romae uisendi. Quod ut te saluo et incolumi, magnoque tuo commodo et honore fiat, ex animo


page 163, image: s163

precor. Scribe ad nos saepius, et derebus Hungaricis: quae ut Regi nostro uere optimo foediciter cadant, a Deo uotis ardentissimis opto. Tu foeliciter ualeas. Breui plura scribam. D. Iodocus Hoidfel der saepe admodum me rogauit, quum ad te scriberem, suo te nomi ne salutarem, commendarem, et quod tibi seruire paratissimus sit, si gnificarem. Romae, uigesimo sexto Ianuarij, Anno millesimo quingentesimo tricesimo quinto.

CORNELIVS ETTENVS, ETC. CLARISSImo uiro Domino Friderico Nauseae, S. P. D.

ACcepi, uir doctisime, Epistolam tuam, XI Octob. Viennae da tam, iuxtaque commissionem tuam rogaui Dominum Episcopum Aquensem, quid de precibus inter cessione tua a Regia Maiestate obtentis fieri uellet, quod ex literis ipsius cognosces. et profecto plurimum admiratus fuit, id te scire rursus desiderare: cum tamen ille pridem abunde tibi omnia, me nescio, perscripserit. Si D. Rupilius non diligenter ad te dire xit, mirandum est. Iam igitur cum denuo tibi cuncta ad rem pertinentia Dominus meus perscribat, facies illi gratissimum, si notas preces expedieris ac miseris. Expensas ipse statim cum summa gratiarum actione tibi restituet. Praeterea, ut mandasti, interrogaui Dominum Carolum Zolerium de statu causae tuae: dixit optimam se habere spem, saltem commoditas adsit. Cupit enim frustra Regestum a Notario auferre. Quod reliquum est, gratias ago tibi maximas de gratuita beneuolentia, qua me prosequeris. Pro qua cum nihil ade mihi in uotis sit, quam gratum esse et uideri, aeternae tibi obseruantiae atque seruitutis studium polliceor: cuius fructum, si quando fuerit usus certo experieris. Conditionem, in qua sum nunc constitutus, non mihi uideor adhuc commode commutare posse. Habes ad Epistolam. Fit hic qualiscunque apparatus pro aduentu Caesaris, quem tamen tardiorem fore plerique autumant, et pene usque ad quadragesimam delatum iri. Suborta est non leuis suspicio belli inter Principes Christianos, quod superi prohibeant: nam Concilium tam diu desideratum, quod prae manibus esse uidetur, retardaturum timerem. Vale patrone colendissime. Romae, quarto Februarij, Anno Domini Millesimo, quingentesimo, tricesimo sexto.

FRANCISCVS RVPILIVS CLARISSImo uiro Domino Friderico Nauseae, S. P. D.



page 164, image: s164

NVper ad te cum Reuerendissimo Domino Vergerio, nuncio Apostolico scripsi: teque summe rogaui, me Reue rendissimi Domini Cardinalis Tridentini gratia liberares a molestia, quam mihi minetur Episcopus Nouae Ci uitatis ex iure Domini Card. nescio quo, super Canonicatu Brixinensi. Nunc non dubito, quin id pro uirili tentaueris, ac praestiteris. Tuas raras accipio literas, idque ascribo laboribus, quibus hac qua, dragesima ex concionandi munere te plus solito obrutum scio. Cum autem ocium redipisceris, te rogo, uelis me tuis eruditissimis et desideratissimis literis exhilarare. Tum etiam maximopere mo neo, ad Episcopum Aquensem Petrum Vorstium scribas. Romae pro certissimo fertur, Imperatorem proximo mense in Italiam Neapolim uenturum. Item, Turcam magnam stragem a Persa rum Rege accepisse, castris exutum, itaque obsessum, ut ei nisi longus, difficilis, periculosissimusque reditus in regna non pate at. Et quae spes uobiscum potiundae Hungariae? quam ut Rex noster serenissimus atque optimus, foelicissime obtineat, nuncu patis uo tis a Deo Optimo Maximo precor. Te uero, eximie uir, ex animi sententia faustiter uiuere, ualereque opto. Romae, uige simo nono Martij. Anno salutis Christianae millesimo quingente simo tricesimo quinto.

PAVLVS VVIENERVS CANONICVS ET ECclesiastes Labacen. celeberrimo Theologo Friderico Nauseae, S. P. D.

QVaerentem me saepius uiam, qua opportune in tui no titiam, uir praestantissime, peruenirem, ac meam erga te obseruantiam officiose declararem, noui subinde ea sus ab incepto depulerunt: dum literae suauissimae tuae, et omni humanitate plenae superuenerunt, quae uidelicet omnem mihi scrupulum exemerunt. Nihil autem mihi gratius ijs, nihil op tatius omnino esse potuit. Habeo igitur, uir doctissime, summas tibi gratias, ac deinceps habebo perpetuas, quod, tamet si in maximis quotidie et grauissimis negotijs cum summo dignitatis et nomi nis splendore uersaris, tamen me nullius existimationis hominem tenuique loco collocatum, amantissimis literis partim sponte tua, partim uero (ut scribis) amicorum meorum hortatu, inuisere uoluisti. Ornasti me praeterea opusculis sane pulchris et elegan tibus, pro quibus summa tibi habetur a me gratia. Vtinam et referre liceret. Interea tamen hasce literas arrabonis tantum loco esse uolui, quoad promissa ab amicis re ipsa declarare possim. Dominus Leonardus Mertliz Canonicus tui studiosissimus, uicis sim te plurimum saluere iubet. Vale uir multis nominibus semper


page 165, image: s165

obseruandissime, meque tuum totum, tibi commendatum habe. Ex Labaco, VIII mensis Februarij, Anno MDXXXVI.

GEORGIVS VICELIVS ERVDITISSIMO VIro, Domino Friderico Nauseae, S. P. D.

CHarissime atque optime Friderice, uir quem ego amo maxime, si ad te literae meae non peruenerunt, ut uolui, nihil habeo quod excusem. Caeterum cor illud praepol let et literis redditis, et non redditis. Sic te, sic te inquam in hoc gero corde, ut si eiusmodi uelim uerborum inanium fucis eloqui, adeo nequeam, ut nihil minus. Hunc Fridericum meum ama re, honorare et colere me si quis uetet, is non aliud fecerit, quam si uetet uterinum uere germaneque fratrem amare, honorare et colere. Qui prodijt Coloniae libellus, tua eruditione commendatus, mihi erat uel ob hoc gratissimus, quod plane cognorim, tuo illum iudicio ante perplacuisse, quam daretur in publicum. Video tibi, uiro tali, amico tanto, quid debeam. Comes illustris Philippus, fortassis hanc acrem luctam, in qua non foelicissime concutimur, fidei Christianae, te hominem quippe Christianum, nescire non passus est. Vtinam uero tu Friderice, et tu fortissime Faber, faceretis, ut opera uestra studioque Christus Rex, mansuetus et pauper olim, permotus tandem, post tot querelas, post tot uota, post tot lachrymas, post tot indignationes, post tot fremitus, post tot eiulatio nes iterum atque iterum. post tot imprecationes, post tot precatio nes, expectationes, postulationes, post denique tot obsecrationes, ec clesiam ueterem, misso spiritu paracleto, id est suo, reaedificet, refor met, repurget, restituat, ac consolidet: ita, ut aliquando uideamus umum ouile in Domino, in quem credimus, quem diligimus: cuius ego gratia, ut nemo alius, mordeor, laceror, crucior. Amor di ctabat plura, sed per grammatophoros Dominorum meorum plura scribere non licuit. En in tribus syllabis uniuersum, Amo te. Vale. Respondebis, quae lugentem consolentur. Eyslebij, II. Feb. Anno MDXXXVI.

PETRVS VORSTIVS EPISCOPVS AQVENSIS Reuerendo D. Friderico Nauseae, S. D.

OStendit mihi meus Secretarius ea, quae tu ipsi scripsisti circa gratiam precum, per singularem humanitatem tuam a Maiestate Regia pro me obtentarum: cupiens intelligere, quid de dictis precibus fieri uelim. De quo sane non potui plurimum non admirari, propterea quod putabam, te iam dudum omnia necessaria cognouisse per literas, a me iam plures Domino Doctori Francisco Rupilio missas. Miror igitur eas non illa, qua decuit, fide direxisse. Per illas autem te


page 166, image: s166

rogabam, ut gratiam ex eiusdem insigni bonitate et erga me beneuo lentia coeptam, perficere, et expensas pro literarum expeditione ne cessarias, quia quantitatem earum nescirem, mutuare dignaretur. Quod te iterum enixe rogo, ut facias. Me maximo beneficij uinculo tibi de uincies, ac mutuo ad omnia integerrimi amici officia paratissimum reperies. Quem diuina benignitas, in plurima foelicitate conseruet. Romae, IIII Feb. Anno MDXXXVI.

IOANNES LVDOVICVS BRASSICANVS REVErendo Domino Friderico Nauseae, S. D.

CVpio equidem scire ex te, quo pacto negotium meum Herbipoli, de precibus a Reuerendiss. D. Venien. et te sit confectum. Vtrum ille Georgius Millerus acceperit, nec ne? an quid spei sit reliquum. Quocirca plurimum obtestor te, digneris omnem tuam fidem ac diligentiam interponere, ut hoc negotium primo quoque tempore conficiatur. Omnes enim stu diorum meorum rationes inde pendent. Bene ualeas, et me hoc no mine commendatum habeas. Sanctissimus Dominus noster edidit nouum Breuiarium, opera Cardinalis S. Crucis, quod nunc Venetijs recuditur. Quod si uolueris, mittam tibi prima quaque occasione: saltem mihi de hoc dicto negotio, scribas, et literas ad me Reuerendissimus Dominus Viennensis mittet. Patauio, III Nonas Martias, Anno MDXXXVI.

BRASSICANVS NAVSEAE S. D.

MAgna expectatione, et maiore uoluptate accepi literas tuas: quibus mihi perhumaniter significas, studium erga me tuum. quod ut mihi maxime sit gratum et fructuosum, tamen uix est, ut prae pudore id agnoscere possim: cum sciam, hoc beneuolentia potius tua, quam ullo merito meo accidere: et facultatum mearum probe conscius sum, ut paria me tibi facturum plane desperem. Quae enim illa tua benignitas in Brassicanum, quam grata, quam commoda? Certe nihil mihi neque gratius, neque magis necessarium hoc difficillimo tempore accidere potuisset, quam tua illa fides in negotio meo explicando. Dabo ego quidem operam, et studium impendam singulare: ut, quod nomina facultatibus lapsa facere solent, cum solido soluendo paria non sint, interim ut unciatim creditoribus aliquid numerent, dum am plioris summae rationes rescribant. Caeterum quod ex tuis et Georgij Mulleri literis intelligo, plane gratum est: rogoque, ut hac beneuolentia negotium meum conficere pergas, ne quid Brassicanus tuus detrimenti capiat. Quicquid tamen Reuerendissimus D. Viennen. uoluerit, ratum et gratum habebo. Vale, Paduae Calem. April. Anno MDXXXV.



page 167, image: s167

HIERONYMVS ALEANDER ARCHIEPIscopus Brundusinus, suo Doctissimo Friderico Nauseae, S. D.

SI sciuissem te in aula Serenissimi Romanorum, etc. Regis fuisse hoc proximo tempore, et scripsissem ad te saepe, et non parum tecum expostulassem, quod nihil ad me scripseris tanto tempore, neque ulla in re opera mea uti uolueris. Nisi forte et tu susurronis alicuius falsis calumnijs, sis a me abalienatus. Atqui non propterea te desino Pontifici commendare, usque adeo, ut sperem propediem uisurum te, commendationem meam non fuisse inanem. De quo plura, cum id quod iam plusculos dies molior, ad optatum finem perduxero. Casus mihi nuper accidit non parum quidem aduersus, sed reuera uobis omnibus doctis uiris communis, ut ex amplissimi Episcopi Viennensis epistola ad me scripta percipies. Sum enim malignitate in uidarum linguarum, ab honoris noui accessione deturbatus. Eum tu pro uberrima illa tua facundia satis deflere posses. Vale: et literas, quas ad me scripturus es, ad manus Reuerendi Domini Gabrielis Santij mittas, sed per primum quemque cursorem. E Palatio Apostolico, Romae, XX Ian. Anno MDXXXVI.

IACOBVS CARDINALIS SYMONETA REVErendo Domino Doctori, Friderico Nauseae, S. P. D.

NOn potest, nec debet cuiquam uel leuiter erudito, memoria facile excidere hominum disertorum. Debetur id priuilegij speciosae uirtuti, quae natura huiusmodi est, ut semel uisa, nulla possit obliuione deleri. Cur igitur tu, qui tanti es, quanti esse te norunt omnes apud quos tua scripta sunt, dubitas me, qui etiam uirtutis umbram sequor, potuisse tui tam cito obliuisci? qui tantum abes, ut te non cognoscam, ut libellos tuos legens, quorum nonnulli mecum habitant, desi derem aliquam mihi copiam fieri, per quam ualeam de te, deque tui similibus bene mereri. Sed modo quid agam? Tenues meae fortunae sunt, facultas exigua. Quod tibi praestare possim, praeter egregiam uoluntatem, nihil uideo: quam tua tuorumque causa paratam semper fore, obsecro ne dubites. Verum enimuero literis tuis undequaque mihi gratissimis, uideris uelle per me summo Pontifici commendari. Quod magnopere a me fiet, et peramanter. Est enim incredibilis suae pietatis clementia: uenatur undecunque praestantes uirtute, nec lassatur liberalitate. Ita tamen interdum magnis urgetur negotijs, ut cogatur uel inuitus ab his diuersa cogitare. Quamobrem non ualde mireris, tui non habitam esse rationem, bis iam elapsa occasione: Sed potius sis forti animo, et speres meliora. Si quid enim intercessione studioque meo assequi poteris, certior


page 168, image: s168

factus, cum opus fuerit, id promitto libenter, praestaboque peregregie, cum ob ueterem amicitiam, tum ob eminentem doctrinam tuam, tum ut praeclarissimo Regi FERDINANDO rem gratam faciam: Cui seruire uolo et opto, si possum. Eius enim Regias uirtutes tanti aestimo, quanti debeo. Sed in eo illud in primis admiror, quod in consilio sibi esse uult excellentes uiros, quos uelut alter Isocratis Nicocles, suis alijs summis potestatibus anteponit. E quorum tu unus numero es, et quidem praecipuus: quamque merito, declarant tua tum multa luculenter excogitata, tum recens Monodia, iure eidem FERDINANDO, pio ingeniorum altori nuncupata. In qua magnum illum ERASMVM deploras ac defles, cum potius sit Gratiarum can tibus honestandus: quando nihil atrae morti reliquit, praeter ossa, cu temque. Non mirum, si autoritatem, gratiam, copias, opesque tuas ad amici memoriam celebrandam defers. Certe ipse etiam, audita eius de terris demigratione, communem iacturam illam existimaui. Sed fortunatum Erasmum, suis uigilijs et laboribus: beatum etiam tuo amore, tua Monodia, quae tota ardet, tota dolet, tota fertur in diuini uiri sepulturam. At eadem se mox conuertit, et apologetico pulata fungitur munere. Quid quaeris? multum debent Bataui tuaescri ptioni, et depositi incunabula recensenti, et illos Sabinis ueteribusque comparanti. Cur non mirum in modum debeant? Laus enim ea demum uera est, ut asserit Neuianus Hector, quae a laudato uiro proficiscitur. Caeterum ut aliquando finiam, quem mihi tantopere commendasti, multifariam doctum, uidi lubentissime: et si res poscet, habebit me quem desideras. Ago uero et habeo diligentiae tuae innumeras gratias, pro misso libello, quem materia dignum duco, et in quo amorem, iudicium, uoluntatem, prudentiam, literas tuas plu rimi certe facio. Quamuis uelim eas in excolendo campo elaborare, unde possint aliquam frugem in horreum reportare. Tu foelicissime ualeas. Romae, XIIII Calend. Decemb. Anno MDXXXVI.

IACOBVS CARDINALIS SADOLETVS DOCTISS. uiro Friderico Nauseae, S. P. D.

CVm propter diuturnam absentiam meam ab hac urbe minus mihi noti essent docti ac insignes uiri, qui in Ger manica ista natione florent, atque ego nuper Romam euocatus a summo Pontifice, praeter omnem etiam expectationem meam in hunc ordinem S. R. E. Cardinalium adsci tus essem, accepi tuas literas plenissimas amoris, humanitatis, offi cij, quarum lectione mirifice sum delectatus. Erant enim et piae, et elegenter scriptae. Consului Antistitem Brundusinum, hominem (ut tute nosti) summi iudicij, optimi animi, excellentisque doctrinae: atque eum de te accurate perconctatus sum: qui mihi ea de te narrauit,


page 169, image: s169

tuasque egregias uirtutes tot apud me laudibus prosequutus est, ut non solum tibi rescribere, ad me ante scribenti, sed gratias etiam agere, quod prior ad me scripseris, debere me confitear. Quid enim mihi optatius, quam adipisci bonorum beneuolentiam, uel ipsorum hu manitate, uel meis studijs ac officijs, erga illos conciliatur mihi, atque par tam? Quod quoniam mihi in te, atque adeo per te contigit, non enim ulla merita antecesserant erga te mea: crede mihi, mi Nausea, non mediocriter ad te amandum sum accensus. Facit enim apud me hoc uirtus, ut quod in caeteris usus et longa efficit consuetudo, ea repente me ad eos, in quibus ipsa inest, diligendos alliciat. Atque ego, qui in suscipien da bonorum amicitia promptus et facilis esse soleo, idem in tuenda sum constantissimus. Quare sic tibi esse persuasum uolo, omnia officia, quae ab amico uetere, et multis in rebus probato, iure expectari possunt, tibi et esse a me, et fore semper parata. Quemadmodum re ipsa, si usus uenerit, cognosces. De Concilio quod quaeris, Ponti fex stat in sententia. Et quanquam permulta sunt, quae nos hic retineant, in primisque discordiae nostrorum Principum, atque eius periculi suspicio, quod a Turcis grauiter im pendet, quodque omnia itinera omnibus pene in locis infesta sunt: ut qui conueniant ad Concilij diem, futuri non sint, praeter ad modum paucos, sicut et uobis Germanis patre, ac perspicuum esse non dubitamus: tamen et de profectione Pontifex loquitur, et iam ad iter aliqua parare incipit: nosque sumus moniti, ut expediti ad tempus esse debeamus. Itaque puto fore, ut transacto tempore Ieiunij, hinc proficiscamur: utinam, mi Nausea, auspicijs bonis, hoc est, fauente bonis cogitationibus Deo. Quanquam ille quidem semper ijs fauet: sed tamen multa mihi ueniunt in mentem, quae tibi item uenire certoscio. Quamobrem de toto exitu rerum timendum mihi potius, quam sperandum esse uidetur. Etenim partim mores hominum, partim etiam maiorum opiniones ita corruptae sunt, ut medicinam nullam salutarem inueniam: praesertim exasperatis animis, et aduersus uerum contumacibus. Quod tu malum, quod istic es, et ab errorum fontibus prorsus abes, facilius potes et sentire, et noscere. In quo tua quidem praestans et eximia laus elucet, quod uir doctissimus, atque idem Concionator cloquentissimus, recta semper firmaque tenuisti summi Dei, et Sanctae ac Catholicae religionis uexilla. Quo etiam nomine ego tibi plu rimum debeo. Habes de Concilio sententiam meam. Quod si tu mihi scripseris, qui sint habitus animorum apud uos, et quid istic agant, qui nouitates et dissidia in fide Catholica quaerunt, et sintne ad modestiam et aequitatem parati animi, nec ne, cum nos cect aequi et faciles ad indulgendum et obsequendum, quo ad recta ratio praescribit, futuri simus: dabis mihi materiam saepius ad te scribendi, quod quidem et libenter et studiose faciam, tecumque hanc societa tem lubentissime inibo, ut ambo et coniuncte, et pro sua parte uterque


page 170, image: s170

huic tanto incendio, quantum nobis datum fuerit, subuenire studeamus. Sed iam de his satis. Tua mei honoris gratulatio, gratissima mihi est. pronficiscitur enim ab optimo animo, et studiosa mei uoluntate, quam ego potiorem ipso honore duco. Nam honor fae penumero datur a Fortuna temere. Talia autem studia talium uirorum, qua lis tu es, assequi, solius uirtutis est: cuius ego fructum caeteris rebus om nib. antepono. Vale. Romae, VIII Cal. Mar. Anno MDXXXVII.

IACOBVS CARDINALIS SYMONETA REVErendo Friderico Nauseae, S. P. D.

EGo uero, amicissime Nausea, omnibus literis tuis, ut eas cupide legi, sic officiose respondi. Magna afficior ad miratione, mearum ad te nihil peruenisse Epistolarum, quae sane longae et uerbosiores fuere. Soleo enim scriben tibus facile quiduis rescribere: piaculumque esse duco, si uel alienis hoc in genere non satisfaciam: nedum tibi, cuius amor, uoluntas, mi rum nescio quid habet suauitatis. Ea enim commemoratio necessitudinis et beneuolentiae eius quam erga me ab Clementis usque tempore contulisti, caeteraque quae ad hanc sententiam pertinent, ma gnam mihi laeticiam attulerunt. Quod si facultas mihi quidem optabi lis tui ornandi esset, non committerem, ut ullum factum meum in rebus tuis reprehendere iure posses. Quare tibi persuade, si quid consilio eni ti, labore ac diligentia tractare possum, hoc tuum semper futurum. Si uirtus ac eruditio tua nauigat hactenus uento non secundo, tempo rum culpae potius, quam ullis alijs causis censeo tribuendum. Ipse qui dem Paulus Clementissimus Pontifex, uix in trienni limine est. Qui etsi ea est maxime uoluntate praeditus, ut uelit omnes am plexari, fo uere omnes, curam gerere omnium, qu tamen potest in tam angusto tempore? Longior sit Pontificatus oportet, quod Deus faxit. Non dubito enim, uelle eum quandoque tibi consulere. Contendit eo cursu citato Sanctitas ipsius, ut de pijs Musis et sancta Minerua quam op time mereatur. Quod ad Concilium spectat, scito illum idem, quod pridem Clementi, alijsque Pontificibus semper consuluerit, nunc tan dem cum diuina gratia rerum summam tenet, facere: hoc est, concilium perficere conniti. Misit idcirco per Christianam rem publicam Nuncios, uiros insignes, qui Reges, prouincias, populos, ciuitates cierent et commonefacerent, aggrauatam esse manum Do mini super populum suum, et traditam esse flagellis Christianam superbiam. Sua cuique horum assignata prouincia est. PETRO VORSTIO, uiro optimo, fratrique meo charissimo, Germania obtigit. Videre eum credo potuisti. Dixit item sanctissimus Dominus noster, nihil in potestate sua esse, quod in tam sanctum opus profundere recuset: nullas sibi graues fore expensas, nullos molestos nimirum labores. Post sanctum itaque Paicha Bononiam cogitat, ut proximior fiat Concilio. Maio uero mense Mantuae erit:


page 171, image: s171

Vel prius etiam incipiet celebrari conuentus, eo die, quo terrarum orbem uis spiritus sancti diuina repleuit. Quod si forte non coierint tunc uires et corda Christianorum, nec esset ualde frequens consessus, incertum est, si incoepta intermittentur usque ad Calendas Octobris. Et haec quidem habui, quae de hac ad te ratione perscriberem. Tu uero sic habeto, nihil a te fieri posse praestantius, quam ut tota mente, pietateque omni, etiam mentis impetu in Sanctam Ecclesiam incumbas. Quid tibi maiori gloriae et usui possit esse, non uideo. Vale foeliciter. Romae, die leiuniorum VIII. Anno MDXXXVII

GEORGIVS VICELIVS CLARISSIMO VIRO D. Doctori Friderico Nauseae, S. P. D.

CLarissime uir, et idem Domine colendissime, in ista miseria leuamen et solatium mihi profecto non mediocre est, quoties mecum recogito, Christianum Episcopum, Reuerendissimum Dominum Ioannem Fabrum, et te, mihi, meaeque infimae humilitati non solum bene, sed etiam optime uelle. Quod amicorum par in meo pectore uiuit, ualet, uiget. Vtinam talibus dignus sim amicis. Respondi Episcopo ante complures menses: nunc quando urgebat tabellio, passus sum eam epistolam a puero notario describi, ne uiderer ingratus, aut certe ignauus. Do mino Gaudentio, ubi licebit, respondebo: homini, quod suis ad me literis liquet, rectae pietatis studioso. Locum, quem notat in Catechismo, serio perpendam. Non ero ullo pacto in ullam scripturam iniurius. Te optime Friderice frater, utinam possim magis demereri mihi: te inquam, quo uix alius erga meam calamitatem clemen tior extitit. Expectamus Synodum, et hanc Christianam. Romano rum Regi FERDINANDO inuictiss. Principi, Christianae religionis ac eruditionis patrono fauentissimo, precor omnia saluberrima. Scriberem multa, nisi mihi hic apud operas typographicas esset inuigilandum publico commodo. Habeo gratiam Reuerendiss. D. Episcopo, pro missis ac donatis libris. Vir potens est in scribendo, et sectator priscae Theologiae, sicuti tu quoque. O Christe, da plures tales. Pereat quicquid est futile, Deo et hominibus inuisum. Vale, me ama, quod facis. Lypsiae, IIII post Oculi, Anno MDXXXVII.

IOANNES COCHLAEVS, EXIMIO VIRO Friderico Nauseae, S. P. D.

IVcunda mihi perpetuo erit memoria beneuolentiae tuae, mihi Pragae nuper exhibitae. Apologiam tuam Homiliaticam in uia perlegere non potui, tum proprer horas Canonicas multo prolixissimas, tum proprer asperitatem uenti. Domi, licet grauedine capitis et raucedine detentus, perlegi


page 172, image: s172

semel. Quae tam pia atque aedificatoria mihi uidetur, ut singularem aureolam (uti uocant Theologi) tibi pro ea repositam crediderim in coelo. Bene uale, uir integerrime, ac patrone, meamque paruitatem commenda Regiae Maiestati, et Cardinali Tridentino, tum etiam Domi no Viennensi, etc. Misnae, XX Martij. Anno Domini MDXXXVII.

IOANNES HASENBERGIVS DECANVS LITOMEricensis, eminentiss. uiro Friderico Nauseae, S. P. D.

INsignis theologus, Doctor Ioannes Cochlaeus, clarissime et elo quentissime uir, patrone optime maxime, be ne mane se hinc in uiam daturus, iniunxit mihi, ut te suo nomine salutarem quam officiosissime: deinde monerem, ut reuerendissimo Episcopo Viennensi, omnium piorum et stu diosorum Moecenati amplissimo, persuaderes, ne tam liberaliter quos uis promoueat. Quoniam Lutheranorum colubri se mirabili metamorphosi in columbos et angelos lucis transforment. Perfacile potes animaduertere, quorsum haec dicantur. Ridebam hoc mecum in literis Georgij Vuicelij, et iam rem non perinde uanam esse com perio. Quaeso, cum occasione iam quasi a fronte arrepta, plurima bo na in aula tanti Regis, praesertim ne Lutherana factio inualescat, effi cere possis, facias sedulo. Sed currenti calcar addo. Reuerendus pater uicarius, Iodocus Rausch, heri mihi scripsit, D. Viennen. ad diem proximum Mercurij Pragam aduolaturum. Quod ut auspicatum fiat, in pijs uotis habebo. Negotium autem meum identidem tibi commendo. Neminem enim hominum habeo, cui plus tribuam et credam, quam tibi. Si uicissim gratus esse potero, nihil unquam, dum ui xero, praetermittam. Timeo certe, ne si infortunate Iouis taxilli cadant, aliquo graui Phalarismo ego accipiar. Sed ualeas, opt. Nausea: Ioan nemque Hasenbergium, non aliter quam tuummancipium aestimes. Lithome ricij, ex Praepositura. postridie Laetare. Anno Domini MDXXXVII.

IOANNES EPISCOPVS VIENNENSIS D. Friderico Nauseae, S. P. D.

QVod Nausea mi, tanta animi propensione, tantoque desiderio uidere cupis ea, quae nuper pro sacerdotio nouae legis, dein pro rebus alijs forte non contemnendis in publicum, pro publico commodo edere caeperamus: est quod in te plurimum suspiciam atque demirer: qui sciam, e promptuario studio rum tuorum, te longe praestantiora nobis dare posse: nec tibi hac in parte gratificari ualemus. Quippe etsi L. folia nunc essent excusa, tamen exemplaria omnia leuauimus ex officina, ut ea Vulcano traderemus. Proin si eorundem fauillam ac cinerem habere uelis, rescribe. Mittam ad te posthac duerniones aliquos, ut uideas in quo genere disceptationis uersati fuerimus. Primum duernionem edere nolui: cito enim mutaui sententiam. Reliqua pro sacerdotio nouae legis, proque Missae sacrificio, ac tandem pro sacramento Eucharistiae, forte non usque adeo contemnenda fuissent, et procul dubio potuissent


page 173, image: s173

prodesse non parum. In his enim pro Religione orthodoxa totas uires intendi. Nunc ad XL duas Mansiones filiorum Israel, dein ad scalam Iacob Patriarchae, stilum et omnem laborem conuerti. Complura tri duo cum Helia Thesbite ascendent in altum curru igneo. Vale, et Re uerendiss. Domino Petro Paulo Vergerio, Nuncio Apostolico, nostrm utriusque patrono optimo, omnia bona meo nomine precare. Datum Viennae, XIX Iunij. Anno a nato Iesu MDXXXVII.

IOANNES BVESSO HISPANVS, RO. REGIS, ETC. Eleemosynarius, D. Friderico Nauseae S. P. D.

REuerende ac excellentiss. Domine doctor, quod indies summo cum desiderio te expectauimus, credebamus in causa esse aduersam tui corporis ualetudinem. Sed intelle ximus te satis mediocriter ualere, praedicareque aliquan do. Quare sereniss. Rex, Dominus noster clementiss. iussit, ut tibi pri uatim scriberem, quo, quantocyus fieri possit, tu uenias ad Maiestatem suam Regiam. Credebat sane ipsa, te uenturum ad solennes Marianae Puri ficationis ferias: sed uidens te non esse presentem, moeste quodammodo sciscitabatur ex me, num quicquam mihi de aduentu tuo constaret? Respondi inquam, plane nihil, sed de eo fortassis scire Reuerendiss. Dominum Viennen. Quem propterea Maiestas sua ad se uocauit, ac me praesente eundem Viennen. interrogauit, an certi quicquam de reuersione tua compertum haberet. Qui respondens adfirmauit, te ad septuagesimae Dominicam dubio procul praesto fore. Haec scripsi iussu Serenissimi Regis, magnopere rogans, quatenus eius uoluntati tempore primo satisfacere studeas. Dictu enim mirum est, quam clementi sit erga te affectu. Bene ualeas, meque commendatum habeas. Ex Insprugk, Decimasept. Februarij, Anno salutis nostrae MDXXXVI.

BERNHARDVS, ETC. S. R. E CARD. ET EPISCOPVS TRIdentinus, etc. D. Friderico Nauseae Theologiae ac LL. Doctori S. P. D.

VEnerabilis, egregie, nobis sincere dilecte, tuas penultimo praeteriti datas legimus, placuitque nobis ex illis intellexis se, te cum max. omnium satisfactione uerbo Dei insudare: quod ut diutius exequereris, nostrum esset te hortari, nisi sponte tua te ad id multum accensum esse perspiceremus. quo fit, ut nec studium nec opera nostra tibi in ullo defutura sint. idque facili us desiderio nostro corresponderet, si uires bonam uoluntatem nostram aequare possent. Bene uale. Romae VIII. Ap. An. MDXXXVI.

VVOLFGANGVS VOLANDVS REVERENDO AC CEleberrimo uiro Domino Friderico Nauseae, S. D.

REuerende ac praestantissime Domine, quos praeteritis diebus dono dedisti libellos, opusque Sermonum tuo rum quod in praesentiarum mihi misisti, gratissimo accepi animo, et ob id summas ago tibi gratias: et si opis meae fuerit referre enixius etiam studebo. Et quia Reginalem Maiestatem omni tibi gratia inclinatum esse cognoui, non


page 174, image: s174

dubites, quin sua Maiestas istorum, quos subijsti ex suae Maiestatis commissione, laborum, et non uulgarium tuorum erga rempub. Christianam meritorum, gratiose recordabitur. quod ut ante abitum tuum exequutus fuisset, omnem operam adhibuissem, si suae Maiestatis aduersa illa ualetudo idipsum non impedisset. Sed tu tibi de gratia et fauore suae Reginalis Maiest. firmiter persuadeas, quod eam meritorum tuorum non immemorem senties. Praeterea ut tibi ta le meritorum debitum exequatur, me diligentissimum monitorem offero: Tibique aut mittendum, aut ad manus Domini Ioannis, de quo mihi scribis, aut ad reditum tuum retinendum summopere curabo. Quem admodum etiam Reginali Capellano Domino Leonardo, ut tibi id si gnificaret, exposui. Quapropter cum Maiest. sua Reginalis conualue rit, quod ut propediem fiat, Deus opt. max. faxit, supplicabo suae Maiest. ut te, quemadmodum mihi pollicita est, expediat. Tu ante discessum tuum poteris me certiorem reddere, cui post abitum tuum, id quod Maiest. sua ordinabit, custodiendum committere, aut si illud tibi mittere debeam. Valeas semper foelicissime, meque commendatum habeas. Cui omnem foelicitatem, ad suam profectionem et faustiss. reditum, perpetua cum incolumitate exopto. Datum XV Maij. Anno MDXXXVI.

BERNHARDVS MISERATIONE DIVINA S. R. E. Card. et Episcopus Tridetinus, etc. Venerabili, egregio, nobis syncere dilecto, Friderico Nauseae, Sacrae Theologiae ac LL. Doctori S. P. D.

VEnerabilis, egregie, nobis sincere dilecte: Credebamus equidem, nos tam opportune istic affuturos, ut desiderio, quod literis XVII Maij datis nobis significasti, satisface remus. Verum id uetuit indispositio nostra, quae nobis in praesentia adeo aduersari uidetur, ut consulto hactenus hic permanserimus. Non deerimus tamen ob hoc, quin te, cum in curia erimus (quandocunque id fiat) apud Maiest. Regiam commendatum habituri si mus, ut constet, studium ac operam nostram tibi (cui ob doctrinam et indefessos labores tuos in uinea Domini, multis modis teneri fatemur) nullo unquam tempore defuturam. Idque copia oblata, re ipsa experieris. Bene uale, Tridenti. XXI Maij, Anno MDXXXVI.

PAVLVS AB OBERSTAIN, PRAEPOSITVS VIENnen. etc. Reuerendo et clarissimo uiro D. Friderico Nauseae, Sacrae Theologiae et LL. Doctori emimentiss. S. P. D.

REuerende Domine, et frater mi obsernand. Salutem et commendationem, etc. Scripsi alias, me hacturenus nullas a te recepisse literas: sollicitauique propterea diligentius, ut mihi perscriberes, si quid rerum mearum absoluisses, et prae cipue apud D. Clementem Reuerendiss. Legati Apostolici scribam. Non autem uideo te admonitionib. meis adhuc locum aliquem reliquisse, etiamsi hoc per Magnificum D. REYMVNDVM a Dornberg, Regium consiliarium,


page 175, image: s175

sollicitauerim, quem plurib. adegi in quibusdam literis ad huc ante aliquot menses ad illum datis, quo pacto ipse rerum mearum omnium diligens sollicitator apud te esse deberet. Sed sicut a te, sic etiam ab illo, nullum usque in hunc diem responsum obtinere potui. Quapropter te obnixe oro, ne graueris, me nunc saltem de omnib. Certiorem reddere, et te laboris pro me subeundi nunquam poenitebit. Assignauit mihi Paulus Stroserius bibliopola Viennen. res illas meas, quas tu mihi ex Magun. afferri curasti: alias nihil. Quod hac de causa subiungo, quia existimo me ex ore tuo intellexisse, illum mihi assignaturum, una cum eisdem reb. meis, etiam quaedam alia rerum tuarum: quod tamen non fecit. Volui idcirco tibi non ignotum esse, ne credas me tam rusticum, quod, si quid mihi uel scripsisses, uel misisses, quin tibi, quemadmodum deceat, de omnibus respondissem. Te undecunque bene ualere opto. ex Posonio, die IX Iulij, Anno MDXXXVII.

MELCHIOR NOVESIANVS CLARISS. VIRO FRIDErico Nauseae, Theologiae et LL. Doctori eximio, etc.

LIterae tuae, uir ornatiss. tanto mihi gratiores fuere, quo ma gis praeter spem meritumquam meum mihi accidit, ut tu uel breui me epistolio dignarcris, nedum literis tanta humanitate, tam taque erga hunc hominem beneuolentia refertis. Et quod scribis me tibi rem fecisse non ingratam, qui libellum a te profectum, uel ob tuam solius commendationem excudendum lubens susceperim: equidem gaudeo uehementer, incidisse tandem qualiscunque officioli occasionem, quod tanti mihi uiri gratiam amicitiamque conciliaret. Simulque oro quam possum humillime, ut illam adeo gratuitam erga me nihil tale promeritu beneuolentiam, perpetuam esse uelis. Ego uicissim, quicquid ad amicitiae rationem pertinebit, idemque fuerit uirium mearum, omnib. modis operam dabo, ut quam fidelissime praestem: atque adeo talem me tibi pro uirili mea exhibere conabor, qui nec ingratus sit, nec tanti uiri amicitia prorsus indignus. Porro, quod ad libelli censuram attinet, tuam ut tuto, ita libem ter sequimur autoritatem: nihil dubitantes, quin praelo nostro, ac om nium lectione dignissimus sit, quem ru tua commendatione dignum duxeris. Reliquum est igitur, ut et tua praefatione lectori commendatior factus, et nostris typis non minus emendate, quam eleganter descriptus, propediem in lucem prodeat. Titulum opusculi, quem praefationis causa re quiris, autor ipse hisce breuiusculis uerbis expressit, DIVORVM ueteris testamenti Hypodeigmata, etc. Bene uale, Coloniae, ex aedibus nostris. VIII die Iulij. Anno Domini MDXXXVII.

MELCHIOR NOVESIANVS EXIMIO THEOLOGIAE ac LL. Doctori, D. Friderico Nauseae, S. P. D.

HAsce iam alteras a te accepi literas, uir eximie, quas uix credas, quanto cum gaudio perlegerim: eo quia in his itidem, ut in superiorib. illis, non uulgarem tuum erga me amo rem declares. Quid enim gratius, quid magis optandum mihi,


page 176, image: s176

talis tantique uiri gratia et amicitia? qui cum res meas omnes, tum typographicas, singulari sua eruditione iuuare, ornareque, et uelit, et possit? Et cum exhibitio operis (ut ille inquit) probatio sit dile ctionis: pulchre nimirum quadrat, estque tam tuae grauitati decorum, quam mihi gratum, quod eisdem hisce literis, quibus amorem testa ris, amoris argumentum addidisti, doctissimam illam in Georgij Vicelij [gap: Greek word(s)] Praefationem, sic ad unguem prorsus elaboratam, ut non dubitemus, quin et libello ipsi plurimum gratiae ac ornamenti, et nobis etiam nonnihil quod [gap: Greek word(s)] attinet, sit allatura. Nec opus habet, meo quidem iudiciolo, licet tua tu pro modestia non recu ses, uel quoquam Aristarcho, nedum nobis, nullo uelingenio uel eruditio ne praeditis: multo minus ea temeritate, ut tale quid nobis sumamus, quod praestare non possumus. Alterum autem, quod in mandatis mihi dedisti, ut Vicelij librum una cum praesatione tua mature et emenda teexcudam, id mearum partium esse libenter agnosco: nec non, adiuuantib. superis, uirium quoque satis futurum spero. Sic bona fide tibi promitto, ac etiam ne dubita, fideliter praestabo. Et quo minus iamdudum praesti tum sit, superiorib. quidem diebus, per tuam illam Praefationem, dum illam expectaremus, interim hisce aliquot per nimiam praeli nostri occupationem stetit. Nunc autem et illius facta nobis copia, et hu ius aliqua parte uacante, nihil reliquum est impedimenti, Aggredie mur igitur bonis (quod aiunt) auibus. Imo iam aggressi sumus (argumento est id, quod ad te mittimus, folium) excudendi laborem: quo absoluto, quod sub nundinas Franckofordinas, Christo auxiliante, futurum non dubitamus, ipsi istuc ad te ueniemus, uel Chilia des aliquot exemplarium nobiscum allaturi. Interim bene uale, uir eximie, Theologorum singulare decus et ornamentum. Coloniae, ex of ficina nostra typographica, VIII Aug. An. Domini MDXXXVII.

LAVRENTIVS CARD. CAMPEGIVS, ETC. REVErendo, familiari suo charissimo, D. Friderico Nauseae LL. Doctori, ecclesiae Mag. Concionatori, etc. S. P. D.

CHarissime Nausea, salue. Tuas VI die Maij Magontiae datas, elapsis aliquot diebus accepimus literas: quibus, ternis tuis prioribus conquerebaris, per nos minus esse responsum. Tardiusculam uero responsionem nostram, tum dolores crurium, quibus antea cruciabamur, nunc autem sanitati pristinae restituti: tum etiam ingruentia plurima negotia, excu sabunt. Quanquam etiam meminerimus, eisdem tuis literis uel binis sta tim respondisse, licet forte nostrae tardius ad te peruenerint. De qua rum tamen praesentatione, scripta Reuerendi Domini Eberhardi Schiesseri Decani nos certiores reddiderunt. Quae uero de Lutheranis scripseras, non sine animi dolore intelleximus: quanquam in perscribendis ad nos de singulis, tuam diligentiam et integritatem per maxime laudemus: sperantes, Deum ipsum a nefandae huius sectae fautoribus


page 177, image: s177

condignas poenas sumpturum. Demum tuam et pro nostrae fidei religione, et bene institutis primaeuis ritibus conseruandis, flagrantem operam, nec non crebras tuas ad populum, easdemque pientissimas declamationes, aliorum quoque testimonio et prae dicatione collaudatas, non possumus satis etiam ipsi collaudare et extollere: hortantes te, ut pro tibi innata pietate, uirtutumque ac scientiarum tuarum integritate, ita progredi uelis. Speramus enim inde ultra diuinam remunerationem, nonnihil etiam commodi ab hommibus tibi accessurum. Et quod ad nos attinet, non cessabimus totis uiribus S. D. N. (qui nihil omittit, quod pro fidei Christianae incremento ac tranquillitate conseruanda, et denique pace adipiscenda, necessarium atque utile erit) strenuam tuam operam exponere, et eius sanctitati personam tuam non uulgariter commendare. Tibique persuadeas, apud eandem Sanctitatem, et Reuerendum Do minum Datarium, nos aliquando tui memores esse, ut dignior aliqua prouisio, de quouis pinguiori beneficio tibi fiat, ut poscit me lius tuis necessitatibus subueniri: speramusque propediem eam dari occasionem, quo citius haec fiant. Quod reliquum est, libellum per Lutheranos maliciose editum recepimus, expectantes tua, ut ais, compendia contra schismaticos edita. Ex disputatione uero contra Zuinglium, nihil nisi omnia pro fide bene succedere possesperamus. Item de nostra istic excogitata in Galliam legatione, nihil aliud respondere poterimus, quam, quod ne quidem proposita, nec affecta ta fuerit. Quod uero ad negotium Dominorum Theutonicorum atti net, tuam desuper commendationem accepimus: nec dubitamus, quin scia, iamdudum nos affectione non parua causam illam S. D. N. Commendasse: et uti ultimis quoque literis significauimus, modo huic negotio diligens sollicitator (qui nos aliquando admoneat, et quid facto opus sit recenseat) non defuerit, operam atque commendationem, et denique autoritatem, nostras non defuturas scito: quibus tam in re ista, quam alijs, pro tua erga nos sinceritate uti poteris Bene uale, Romae. XXVII Iulij, Anno MDXXXVI.

AMBROSIVS DE RECALCATIS, SVMMI PONT. Secretarius, Reuerendo Domino Friderico Nauseae, etc. S. D.

REuerende Domine, accepi literas tuas Maguntiae Calend. Iulijs datas, quae mihi admodum gratae fuerunt. Ex ijs enim maximum animi tui affectum erga sanctissimum D. N. plane perspexi. Munus tibi dum hic esses promissum, scilicet auream imaginem S. suae, his literis inclusam, sed non omnino similem S. D. per Quirinum mitto. est enim facies suae S. multo magis uenusta et decora. Sed ne te deceptum esse putares, utcunque est, libenter dono datur. De sacerdotio autem nihil opus erat me literis sollicitari, ne immemore essem. Summus enim Pontifex ipse


page 178, image: s178

tibi prouideri statuerat, de primo beneficio in Germania ua caturo: prout iam omnino faciet, de aliquo illorum beneficiorum, quae his proximis diebus uacarunt, et uacant, per obitum Ioannis Vincleri, antiqui Curialis, qui plura in ipsa Germania sacerdotia ob tinuit, dum uiueret. Vale, et pro uirili (ut semper fecisti, et facis) stu de de tota republica Christiana et Orthodoxa fide benemereri, et me ama. Romae, III Kalend. Augusti. Anno MDXXXVI.

FRANCISCVS RVPILIVS, ETC. REVERENDO atque Doctissimo uiro, D. Friderico Nauseae, LL. Imperialium ac sacrae Theologiae Doctori consultissimo, S. P. D.

QVum mihi rursus idoneus nuncius contigisset, per quem ad te literas destinarem, adij Dominum Ambrosium, S. D. N. Secretarium, qui respondit, se iam tibi per Oratorem Imperatoris respondisse. atque hoc est, quod in praesentiarum, Reuerende ac clarissime uir, te latere nolui: si quid inte rim erit, quod tua causa facere possim, eius me admone: et quod ius seris, curabo sedulo. Nuper per Dominum Ludouicum Hennonem, qui Maguntiam abibat, de his quae tua interesse putaram, plura scripsi. Nunc aliud ad scribendum non occurrit, quam, quod tibi sem per cupio quam commendatissimus esse. Romae nunc noui nihil dicitur. Sumus omnes attenti ad nuncium, quo nobis Imperatoris ad Italiam appulsus nuncietur. hoc enim certissime expectamus. De us clementissimus te saluum, incolumem, et florentem quam longis sime seruet. Romae, ex aedibus domini Martini Lupi. Anno Domini MDXXXVI. postridie Pentecostes.

LAVRENTIVS CARDINALIS CAMPEGIVS, ETC. Reuerendo Domino Friderico Nauseae, uti fratri nostro charissimo, S.

REuerende, uti frater charissime: quae de rebus Germa niae meliorem faciem induentibus, de pace apud uos ui gente, ac de summa laeticia nuncias, pergrata habuimus. Quod meam operam officiumque, ubi reipublicae Christia nae, communique omnium saluti consuli possit, praestari quam diligen tissime postulas, id profecto me facturum polliceor. Tu item frater, qui propius Ecclesiae uulnera inspicere, eademque diligenter cognoscere potes, ne desine ingenij tui uires, (quod et pulcherrime ha ctenus, tum fidelissime fecisti, et facis) Christo impendere. nullum etenim, quod te magis ornet, amplificetque, beneficium tibi parare potes. Ego etiam, si tui honestandi aliqua hic se facultas offeret, merito rum tuorum apud nos memoriam labi minime sum passurus. Vale. Romae, XII Cal. Decemb. Anno MDXXXVI.



page 179, image: s179

PETRVS CRABBE A MAGLINA MINORITA, ETC. Praestantissimo I. V. Consulto, Domino Friderico Nauseae, sacrae Theologiae Professori eximio, etc.

DOmine Reuerende, ac magister noster, cuius mihi noticia cum ex libris tuis in Minoritarum Magliniana repositis, tum ex collatione dudum cum ministro tuo in Colonia contracta accreuit: Praecepto, aut (ut magis proprie lo quar) pio uoto obtemperare uolens, probi uiri, ciuis Coloniensis Petri Quentellij typographi, in cuius aedibus pro hoc tempore ego pauper et modicus Minorita maneo, praesentes libri Conciliorum iam tertio impressorum absque quacunque, nec certe syllabae unius restitutione, mendas (ni fallor) aliquas, licet sint duplo plures, ne tamen tu nimium graueris, selectas mittere curaui: potissime, quod idem probatissimus uir Petrus, in acumen ingenij, intellectus clari tudinem, doctrinae quoque et scientiae tuae abyssum, totam (ut par est) spei suae anchoram fixerit: id firmius tenens, quod si quid correctio nis, castigationis, restitutionisque fieri in his debeat, per alium neminem (quanquam plures iam desuper pulsati sint) quam per te exe qui poterit. Sunt hae mendae desumptae ex Conciliorum imprimen dorum parte priori. In parte autem posteriori, nisi Domino displicuerit, tibi, tempore opportuno, de simili castigatione sollicitanda curabimus: si tamen (quod Deus optimus auertat) necesse fuerit. Praeterea, si quid Conciliorum, sicuti praefatus Dominus Petrus nu per significauit, maxime tamen Nicenum secundum, Constantino politan um septimum et octauum, quae certe in Constantiensi et Basiliensi Concilijs citantur, una cum Concilijs Lateranen. Viennen. et Lugdunen. sollicitari possit, existimo non modicum fructum atque utilitatem in Ecclesia generari. Sed et Concilium Nicenum grae ce simul cum latinis exemplaribus e regione typis excusum, iudicio meo, licet exiguo, erit multa commendatione dignum. His paucis ualeas faustissime, Magister optime. Coloniae, XII August. Anno salutis humanae MDXXXVI.



page 180, image: s180

EPISTOLARVM MISCELLANEARVM, AD D. FRIDERICVM NAVSEAM BLANCICAMpianum, Episcopum Viennensem, singularium personarum, Liber Sextus.

LAVRENTIVS CARDINALIS CAMPEGIVS, ETC. Reuerendo, uti fratri charissimo, Domino Friderico Nauseae, Serenissimi Rom. Regis concionatori et consiliario, etc. S. P. D.

REuerende, uti frater charissime, ex tuis literis, quid tecum Reuerendissimi Domini Viennen. erga te munificentia praeclare istic actum fuerit, intellexi: qua quidem re nihil mihi gratius hoc tempore accidere potuisset. Gratulor itaque tibi ex animo: idque ut sempiternae tibi laudi atque felicitati sit, a Deo Optimo Maximo summis precibus peto. Quod quidem, pro tua in ipsum quam maxima pietate, futurum minime ambigimus. Doleo au tem, me hoc tempore a Curia ab esse, ubi omnes ingenij mei uires in te ornando amplificandoque ponendae essent. Verum id meis ad Sanctiss. Dominum nostrum literis, quam diligentissime potero efficiam, ad Bononien.que Electum Filium illic degentem scribam, ut quicquid meo nomine tibi praestare possit, id quam diligentissime praestet. Non committamque ullo unquam tempore, ut ubi augeri res tuae, ex tollique possint, operam meam ulla ex parte desideres. Vicentiae, V. Iul. Anno MDXXXVIII.

IOANNES COCHLAEVS REVERENDO ET EXIMIO sacrae Theologiae, Legumque et artium professori, Domino Doc. Friderico Nauseae. Rom. Regiae Maiestati a consilijs et sacris concionibus, Domino et amico charissimo S.

REuerende et eximie Domine Doctor, uir clarissime, et mihi merito charissime, ac semper uenerande, ex literis Hane ri Nornbergen. iamdudum intellexi, te per eam urbem iter habuisse. Doluerunt uehementer Doctor Christophorus Scheurlius, et ille, quod nescierunt te adesse, quia honoraturi fuerant te munusculo hospitali. Ex literis nepotis mei accepi, te in die Sancti Martini sermonem habuisse Vuirtzeburgi ad populum, summa cum celebritate et plausu, auditorij perquam copiosi. Deo sit laus, et gratiarum actio, qui in domo sua te ad uas honoris elegit. Putant nonnulli te a Regia Maiestate missum iri ad summum Pontificem, qui ex facie quoque nouit te, et quidem gratiosissime. Id si euenerit, rogo ut paruitatis meae non sis apud Sanctitatem eius im memor. Non sane, ut me ad maiorem dignitatem promoueri petas: sed ut pensiuncula aliqua adiuuer pro sustinendo impensarum onere,


page 181, image: s181

quod nosti mihi iam multis annis graue fuisse: quemadmodum et tibi, alijsque pijs uiris aliquando graue fuit. Alia enim ratio est de libris contentiosis, quam de sermonibus ad populum. ij omnibus grati et utiles sunt: illi paucis, et de re iucunda curiosis, aut sollicitis. Ego infoelix, in locum contentionis demersus, a contentionibus liberari non possum, quoad contendunt contra nos haeretici. Tibi utiliora, magisque ardua committentur negotia. Vide nepotis mei non sis immemor. Nomen, cognomen, et dioecesim retine memoriter: nempe, Ioannes Agricola, clericus Eystetten. dioecesis, etc. Alia ex Reuerendissimo Domino Viennensi intelliges. non enim libet ad te longa uti epistola, dum nescio ubi sis, aut ubi te literae inueniant meae. Si Romam iueris, uide ut ex toto corde de et intimo amoris affectu Reuerendiss. D. Card. Campegium nomi ne meo salutes ac optime ualere iubeas: quem merito prae omnibus amo, ac uereor. Bene uale: et si in aula uersaris, et consistis, uide quae so rescribas. ex Dresda, pridie Calend. Ianuar. Anno, etc. XXXVI.

PAVLVS PAPA III DILECTO FILIO Friderico Nauseae.

DIlecte fili, salutem, et Apostolicam benedictionem. Mittentes dilectum filium PETRUM PAVLVM VERGERIVM nuncium et oratorem nostrum, in Germaniam, ad Serenissimum Rom. Regem, omnesque Germaniae circulos pro Concilij generalis, quod, adiutore Domino, omnino celebrare intendimus, apparatione urgenda, has ad te dandas duximus. Cui nos, pro singulari doctrina affecti, et pro pijs scriptis ad tuendam fidem editis debitores eramus. Itaque te fili hortamur, ut hoc maxime concilij habendi tempore studium pietatis et calamum tuum acuere uelis, ad nos coadiuuandos, et Catholicam fidem, prout hactenus fecisti, defendendam. Deum enim in primis maiorem, in maioribus praemijs, remuneratorem habebis. Verum nostrae etiam erit curae, ut tuam uirtutem, sanctumque laborem honoribus et commodis, quibus poterimus, large ac libenter prosequamur: sicut ex eodem nostro nuncio plenius intelliges. Datum Romae, apud S. Petrum, sub annulo piscatoris, die X Februarij. Anno MDXXXVI. Pontificatus nostria anno quinto. Blosius

IOANNES COCHLAEVS, CLARISSIMO VIRO D. Friderico Nauseae, LL. et Sacrae Theologiae Doctori, Serenissimi Regis Rom. etc. concinatori et consiliario, S. P. D

REuerende et eximie Domine Nausea, hactenus amice, nunc patrone, potens in opere et sermone. Ego ex animo tibi gratulor, quod incolumis peruenisti tandem in aulam. Deus opt. faxit, ut uoti in te mei breui compos fiam. Habes


page 182, image: s182

(ut audio) gratiosum Regem, atque etiam serenissimam Reginam. Habes et Romanum Pont. cuius benignitatem in te iam pridem sensisti, antequam Papa esset. Mihi hactenus data sunt uerba, uerba inquam. Sed ijs non satisfit neque typographo, neque papyropolae. Confido autem in Domino: quoniam nuper ocello uno respexit me fortuna in Valle Ioachimica, ubi donata mihi unius fodinae particula (quam Kukus uocant) nuper mihi XII florenos peperit, spem praebens de ampliori prouentu. Tu iam in messem uocatus es, uide ne tibi ipsi desis. Nepos meus scripsit mihi nuper, quod ipsum beare posses Herbipoli citra incommodum tuum. Spero te omnino facturum, quod amicum decet. Nosti, nepotem esse hominem ueracem, et re ctum. Libellum nouum exhibebit tibi Reuerendiss. D. Viennen. ro gosi, uacat, ut unius horulae dimidium perdas. perde legendo semel, et optime uale. Ex Dresda, X. Feb. Anno salutis nostrae MDXXXVI.

AMBROSIVS DE RECALCATIS MEDIOlanensis, Sanctissimo Domino nostro a Secretis, Reuerendo Domino Friderico Nauseae, etc. S. P. D.

PErdiligenter legit literas tuas, ac perlibenter, Sanctissimus D. N. in quibus grauiter sane ac prudenter de con cilio ea agis, eacque admones, quae pij, deuoti, religiosique officio pro Christi ecclesiae dignitate uere omnino con uenire uideantur. Et quanquam haec ipse eadem iam diu cogitat, se cum uersat, examinat, discutit, ad eaque ita toto animo paratus est, ut sua quidem sponte plus longe incitatus sit, quam cuiusquam cohor tatione accendi posse uideatur, tamen sententiam tuam cognouisse, uehementer illi placuit. Proinde et bono animo te esse iubet, et ad Catholicam fidem in partibus istis de more tuo tuendam, te ualde hortatur: sperans, ac omnino confidens, summi omnipotentisque Dei ope ac gratia ita breui futurum, ut quae contra Christianam fidem nefarie peruersorum hominum malicia ac scelere commota sunt, eadem cum summa diuinae Ecclesiae autoritate tollantur, ac radicitus extirpentur. Quod uero ad me ipsum scribis, ut cum eodem Sanctissimo de eius imagi ne tibi per literas mittenda diligentiam adhibeam, feci id libenter. Ipse autem, ut id fieret, mihi assensus est. Sed hic statuimus, non esse illam cuipiam committendam, nisi a te prius, in cuius manus nominatim peruenire uelles, certiores facti essemus: uerentes, ne forte deperderetur. Id igitur si nobis significaris, illam quampri mum perferendam dabimus. Pontifici ipsi te summopere gratum esse scito: tibique hoc ego confirmo, te illum uirtutum tuarum fautorem experturum. Ego uero, si quid sit, in quo beneuolenti am tibi meam ostendere possim, operam meam omnem tibi polliceor. Vale. Romae, XIII Maij. MDXXXVI.



page 183, image: s183

IOANNES CVBITVS DOCTOR, ETC. PHYSIcus, Regius Magnifico ac integerrimo uiro et domino, domino Doctori Friderico Nauseae, Regis Ferdinandi praedicatori doctissimo, S. D.

CVm multa sunt, integerrime ac doctissime uir, quibus uita humana et sanitas hominis laeditur: tum uero maxime labores, et uehemens exercitium, et ingenij siue cerebri occupatio frequens, resoluunt corpora nostra. Tu ergo, si sentis in corpore tuo alterationem, non mirum est. Quis enim sine nocumento bonae ualetudinis, faceret illos continuos labores, uigilando, praedicando, legendo et relegendo, quos tu fecisti in praeterita Quadragesima, in uinea Domini? Ego et multi boni uiri saepe admirati sumus, talem continuationem in officio praedicationis. Credendum, quod Deus ipse conseruet suos operarios, recte et uere praedicantes Euangelium. Sed de his satis. Tu posthac non tam assiduo offico praedicandi, continuabis officium concionandi, ne quis morbus grauior te inuadat. Ti menda siquidem apoplexia, uel simile quid: sicut hactenus scio multis contigisse, in eodem offico. Moderata durant. His remendijs sis tu contentus pro hac uice. Si aliquid aliud occurret ma li, quod nollem, diligenter et libenter inseruiam tibi, cui me commendo. Vale. Eniponti, uigesimo Decemb. Anno saluitis nostrae MD XXXVII.

MARTINVS LEOVITIVS CLARISSIMO VIro, Domino Friderico Nauseae, Theologiae et Iuris utriusque Doctori, Ferdinando Caesari ab Euangelica doctrina, Domino et Patrono suo colendo.

SAluus sis plurimum, uenera bilis Patrone. Doctissimum te uirum, Clarissime Friderice, pridem sciui: tam huma num, ne nunc quidem, longo quantumuis iam conuictu coniuntus, mehercle sciui. Ergo doctrinae singu laris tuae perchristianissimum fers fructum, gloria nobili dudum insignem: Humanitatis, in Boemia fers, hominum amore praestantem. Cur haec dicam, rationem audi. Cognita patris mei captiuitate, statim liberas ad eum ultro scripsisti peramicas, quibus eum pro perpetua Claritatis tuae consuetudine, honorifice, et omni studio mirifice consolaris. Verum gratias agere nunc animus non est, et ratio dissuadet, cum nec beneficium erga nos tuum sit primum, nec uirtutis testimonium solum. Hoc saltem dicam, ubi tuam istam pro nobis pateram sollicitudinem descendens retuli, precatos tibi omnes foelicitatem statim omnem: sic, ut existima re possim, iam per totam Pragam miris eos nomen tuum modis


page 184, image: s184

uehere. Iussitque mox Dominus Magnificus Iacosbus, Coss. senatus huius urbis Princeps, ut te saluere plurimum suo nomine iuberem. Id quod facio. De reliquo nostri negotij mox praesens disseram. Interim uale. Ignosce, quod quemadmodum asinus ille aesopicus im sportuno reditu dominum suum aggresus est: ita ego te, eiusdem rationis incondita compellatione molestem. Tempus non fert, et rem, et calamum, ut deceat, expolire.

Salue, prima tui generis laus, gloria salue:
Tu quoque Teutonici Nausea magne soli.
Salue praesidium, decus, et certissima salue
Spes modo fortunis terque quaterque meis.
Austricas uideo iam festinamus ad oras,
Et certa nostrum mente paramus iter.
Nempe precor tempus, nunc omnia laeta per istud
Det tibi cunctipotens ut Friderice Deus.
Te rogito, ueteri sic me digneris amore,
Vt dignatus in his es modo rite locis.
Sum datus a uero, natus tibi patre, parenti,
Tanquam legitimo, sum datus atque lubens.
Ergo quod officium, uult, poscitque parentis,
Praesta, pars animae dimidiumque meae.
Corrige, castiga, mentem tibi finge tenellam:
Ex animo semper, te precor ipse, tuo.
Nunc ego perficiam tales mox sedulus omnes,
Atque sequar monitus, magne Patrone, tuos.
Postea nempe modis rursus pensauero cunctis,
Ista meo tali praestita mente bono.

IOANNES COCHLAEVS, REVERENDO ET EXIMIO Domino Friderico Nauseae, sacrae Theologiae ac LL. Doctori, Rom. Regis Concionatori, et Consiliario dignissimo et amplissimo, S. P. D.

BInas nuper a te literas mihi attulit nepos meus Georgius, optime ac doctissime D. Nausea. Ex quibus non absque dolore intellexi quaedam, ad qua: sane per literas re spondere non est securum. In primis congratulor tibi, si foeliciter (quod spero et opto uotis omnibus) in aulam reuersus es. Id enim tibi et honorificentius et utilius fore arbitror, quam ut Ma guntiae degeres priuatim, atque in hospitio, ubi tot annis tam insignis concionator fuisti. Amplissimas uero gratias ago, habeoque tibi, pro doctissimis orationibus tuis, quas in laudem et Reginae Angliae, et Erasmi Roterodami edidisti. Sermones tuos tum Aduentuales, tum Quadragesimales, nondum uidi. Teuthoniciautem sermones


page 185, image: s185

tui satis foeliciter in hisce terris uenduntur. Audio Ioannem Vaiuo dam obijsse diem suum. Quod si Turca non irruperit in Hungariam, spero, me breui cum gaudio auditurum esse, D. Nauseam factum esse diuitem in Vngaria Episcopum. Dignus es qui crescas. Ego in terris ad maiora crescere non cupio. Habeo Canonicatum beneficio Principis mei, qui me alere poterit, si non superuenerit noua ali qua calamitas. Praeter Hussitarum gesta, Lutheranorum quoque gesta de anno in annum collegi utcunque: ea sane intentione, ut in futuro concilio possint per eum laborem externae nationes breuem de Lutheranismo habere instructionem, per XVIII libros Actorum, per III libros Dogmatum, et per II libros Sermonum eius, quos ex eius Postilla, exempli gratia, extraxi. Non poterunt ea quoque opuscula duo paruo aere excudi. Ideo, et propterea opus erit priuilegio affini meo. De nouitatibus bellorum nihil habeo scriptu dignum. Princeps noster, ut leo imperterritus, per uiam regiam inter frementes Lutheranos pertransit. Quem si Deus auferret a nobis, uereor equidem, ne grandis in his terris fieret rerum immutatio. Duo Marchiones fratres diu disceptauerunt super terrarum diuisione: qui nunc compositis rebus pacem habent. Elector Saxoniae multis tractatibus uexauit Reuerendissimum et illuatrissimum Dominum nostrum Cardinalem Maguntinum: sed spero iam esse finem, et rem ad pacem redactam, per medium Principis et Domini mei, qut iam ex Hallis domum reuertitur. Bene uale, optime ac doctissime Domine Nausea. Ex Misna, III Calend. Ian. Anno Domini MDXXXVII.

ERNESTVS AB VGECZDECZ IN GILEMNICZ, ORnatissimo uiro Domino Friderico Nauseae, Regio ecclesiastae et consiliario, etc. S.

CVnctis mortalib. natura ipsa insitum est, Reuerende pater, ut hominum animos morum similitudo conciliet: et iu xta graecum adagium, simile simili amicum sit. Quam legem cum a prophanis quoque obseruari uideamus, quid facient hi, qui sacratioribus instituti legibus, totos se expediunt, ut multis praesint: et mortales iuuando, ijs sese ueluti Deos praestent, apud quos iura amicitiae habentur sacrosancta: semelque conciliati animi, similitudineque honestarum disciplinarum deuincti, in ea beneuolentia instar Vergilianae quercus constanter persistant. Sed quorsum, inquis, haec? His proximis diebus, cum apud Graecium ciuitatem partes muneris mei mihi a Sereniss. Rege nostro iniuncti subirem, interque caetera (ut fit) cum Ioanne Leonicio ciue, uiro perbelle docto, integritateque morum singulari praedito, de literis bonis, deque earum An tistitibus, multa in medium conferremus, tandem is apud me, tui hominis honorifica (ut par est) facta mentione, monstrauit literas,


page 186, image: s186

quas tu ad ipsum dictaueras. Gratulor uictoriosissimo Regi nostro, quod suae Maiest. S. talis, tantisque ornatus uirtutibus contigit Eccle siastes: qui proculdubio consulet ea, quae sunt optima: proponet ea, quae ad Catholicae Ecclesiae tranquillitatem spectant maxime. Gratulor mihi quoque, quod sese obtulit occasio, summi dubio procul numinis prouidentia, ad consecrandam mutuam cum tantae eruditionis uiro beneuolentiam. Quem ego licet nondum uisum, iam tum ceu amicum amo, ueneror ut patrem: in posterumque curabo ea, quae erunt officij mei, id est, sinceri amici, praesens in praesentem conferre. Tu interim me amicorum tuorum albo ascribas. Deque me persuasum habeas, Ernestum Vgezdeum tuum totum fore. Bene ualeas. ex Graecio, Reginali Bohemiae ciuitate. XIX Aprilis. Anno ab orbe redempto MDXXXVII.

GEORGIVS RATZENBERGERVS EXCELLENtissimo uiro D. Friderico Nauseae, etc. suo maiori semper, S. P. D.

PRaemissa commendatione studiosissima. Id quod tu mihi tribuisti, non ausim mihi arrogare, plane fateor: (ego enim memet noui:) sed ea humanitate, qua tu apud omnes homines cognitus es, id fieri solet. Quare de ea re non uerbum amplius commutabo. Illudque, quod tu petis, ubi uiderim, digito tantum demonstrabo. In opere Sermonum ad populum, cui titulus est, Mariale fratris Bernhardini de Busto ordinis Minorum, parte prima, sermone tertio, de annunciatione Mariae, et eo loco uel serie: Dicit autem Albertus, supermissus est, etc. fere circa medi um illius sermonis: quibus temporibus, et a quo pulsus sit institutus, nondum reperi. Quod alias ter pulsetur, dicunt plerique id fieri nomine Patris et filij et spiritus sancti. quod tamen aeque non inueni. Sabynianus (ut Platina, alij Sauinianus) successor Gregorij magni, Phoca tunc im peratore annuente, statuit pulsum campanarum ad horas diei. Idem scribit autor, qui Chronicarum chronicas edidit. Idque in fasciculo temporum est, annotatione de Sauiniano et Sabiniano. Abbas Tuitien. in opere suo de Diuinis officijs, in Capite de Campanis, de usu campanarum multa disserit. Quae omnia, et aliorum multa, Polydorus Vergilius de Rerum inuentoribus libro quinto, cap. duodecimo, docte admodum collegit, ut te nimirum minime fugit. Ex illis demum facile est inuenire, ut mea est opinio, cur pulsus ille, ut in caeteris, sit constitutus. Quod tam tarde responderim, id non negligentia factum est. Optabam enim tibi morem gerere. Sed praestare, quod uolui, id neque hodie potui. Quare boni aequique consulas. Me itaque tibi commendo. Ex ae dibus scholae diui Stephani, XXVII Ianuar. Anno Domini MDXXXVII.

CAROLVS CAPELLIVS ORATOR VENETVS Reuerendo et Doctiss. Domino Friderico Nauseae, LL. et Theologiae Doctori, etc. S. P. D.



page 187, image: s187

NVdius quartus a familiaribus tuis redditae sunt mihi abs te literae, Pragae Idibus octobris datae: quibus, quan quam haud scio an ullae mihi acceptiores et iucundiores afferri potuissent, tamen non parum commotus sum, quoniam scribis te admodum uereri, ne, quod ad priores literas tu as ad me, non rescripserim, eas minus grate acceperim. Indignum enim prorsus mihi uisum est, ut tu id de me suspiceris, uel tibi persuadeas. An tibi in mentem non uenit, quam ego eximiae doctrinae tuae, singulari tuae; eloquentiae, tuis probatissimis moribus, atque adeo tuae, tuique similium inculpatae et sanctissimae uitae diuinitus propemodum afficiar? Quanquam plures, et eas iustissimas quidem causas afferre possim, quae me impedierint, quo minus responderim: tamen negligentiae abs te praecipue accusari non dolerem. Huiusmodi enim bonorum reprehensio, qua si stimulus ad melius diligentiusque agendum haberi debet. Verum ut quisquam ingenuus, qui me nouerit, aliquid de me minus ingenuum uel suspicetur, non admodum facile pati possum. An ego te admirabili uirtute uirum, dies noctesque communi reipub. Christianae commodo, concordiae, quieti et saluti prospicientem et consulentem, non plurimi faciam? An, cum sanctissima tua consuetudine diutius mihi frui non liceat, literarum saltem tuarum diuinis colloquijs non delecter? Iocaris, arbitror, ut me excites. Vtinam mi Nausea te uideam, antequam in patriam redeam (quod intra mensem futurum puto) nam in itinere iam esse spero nobilissimum et clarissimum uirum, MARINVM IVSTINIANVM, qui mihi suffectus est. Idem enim ego, quod tu, uehementius cupio: scilicet, ut coram nonnulla inter nos de re Christiana conferre possemus. Vtcunque, si generale concilium Vincentiae cogetur, (quam ciuitatem senatus Ve netus, si nescis, ut nunquam non Christianae reipublicae quieti et concordiae inseruiat, ad eam rem Pontifici maximo concessit) una nos futuros esse bene confido. Interea non paruam ex ea re capio uoluptatem, quod praestanti eius uirtute, qui mihi in hunc locum succedit, non solum tuum mei desiderium facile consolaberis. Sed etiam multo ma gis, quam ex ea quae in me aut nulla omnino, aut perexigua est, delecta beris. Bene uale, et mihi oratione et deprecatione tua Deum opti mum conciliare uelis. Et doctissimum Cochlaeum, cum ad eum scripseris, plurimum meo nomine saluere iubeas. Viennae, X Cal. Nouemb. Anno salutis humani generis MDXXXVI.

PETRVS VORSTIVS EPISCOPVS AQVEN. REuerendo ac primariae eruditionis uiro, D. Friderico Nauseae, Doctori, Regi Romanorum a concionib. digniss.

REuerende Domine, oblata opportunitate Domini Doctoris Logi ad Curiam Regiae Maiest. redeuntis, pro ueteri amicitia nostra uolui te epistola salutare, meque tibi in hac curia offerre. Inter alias incommoditates, quas in le


page 188, image: s188

gatione mea tuli, illa magna fuit, quod te uidere non licuit. pro doctrina enim et singulari humanitate tua, pergratum fuisset, tuo colloquio frui: cuius spero per Concilium meliorem commoditatem fore. De cuius foelici successu firmissimam spem teneo, si modo pax inter Principes, quam quottidie expectamus, successerit. Cum existens in Germania, et postea hic praesens S. D. N. de uiris doctis et de sede Apostolica benemeritis redderem certiorem, puta de Re uerendissimo Domino Episcopo Viennensi, Cochlaeo, Eckio, ac alijs, honorificum etiam de te testimonium dedi: et data opportuni tate continuabo, Deo adiutore. qui te diu foelicem seruet. Ex urbe, XIII Ianuarij, Anno MDXXXVIII.

FERDINANDI ROM. ETC. REGIS SACRATISS. ad summum Pontificem epistola.

BEatiss. pater, cum uenerabilis Ioannes Episcopus Viennem sis, Consiliarius noster deuotus, nobis dilectus, ex certis rationabilibusque causis et respectib. animum suum mouem tibus, honorabilem, deuotum, nobis sincere dilectum, Frideri cum Nauseam, sacrae Theologiea ac LL. Doctorem, consiliarium et concionatorem nostrum, in suum et Ecclesiae suae Viennen. Coadiutorem et successorem adsumpserit, ita tamen quod idem Fridericus Nausea in administratione eiusmodi Ecclesiae, dum uixerit, nullo modo aut quacunque uia praefatum Episcopum Ioannem im pedire uelit, aut debeat. Nosque de eodem Viennens. petiti et instanter rogati ac re qui siti, tanquam Ecclesiae praefatae collatores et patroni et Archiduces Austriae, quatenus in huiusmodi Coadiutoriam assensum et consen sum praestaremus, literasque nostras desuper expediri faceremus: Idcirco S. V. affectuose rogamus, ut hanc Coadiutoriam clementer ad ministrare, ipsumque Nauseam maiori etiam honore, propter perpe tua in exhaustaque studia, labores, uigilias, lucubrationes, indefessam denique operam suam, quam tuendae sacrosanctae religioni no strae, atque uniuersali Ecclesiae Romanae, sedique Apostolicae totis ingenij uirib. impendit, dignum et idoneum, auctoritate Apostolica confirmare, eique literas superinde necessarias et opportunas expediri mandare: taxamque, seu compositionem, et alia de more soluenda, ex eo quod ecclesia Viennensis ex superioribus Turcarum incursionibus, multisque alijs incommodis grauiter afflicta est, et oppressa, tam dictus Episcopus, quam Nausea egeant plurimum, benigne remittere et condonare dignetur. In quo S. V. rem se pastoralique officio dignam, nobisque singulariter gratam faciet, nostra in eam filiali obseruatione promerendam. Cui nos humiliter et deuote commendamus. Datea Pragae, VIII Maij, Anno etc. MDXXXVIII.

REVERENDISS. IN CHRISTO PATRI AC DOMIno, D. Hieronymo Aleandro, S. R. E. Cardinali amplissimo, Ioannes Fabri, Episcopus Viennensis S. D.



page 189, image: s189

SAlutem, et omne bonum. Exhilarati sumus, quotquot trili linguis atque doctissimi illius Aleandri, Archie piscopi Brundusini, nomen et honorem cordi habuimus semper, tandem post labores tam sanctos eum sacrosancto Cardinalium coetui ad scriptum, et Galera honoratum esse. Hisce enim et talibus uiris recte et sancte gubernari potest Ecclesia Dei: qui faxit, ut quem diu et plurimis annis Archiepiscopum uidimus, multo diutius et longiori uita sub Galera trium phantem uideamus. Sed Reuerendissime Pater, non satis est, de sua et propria gaudere exaltatione: nisi etiam iuuet, et pro uirili promoueat, ueteres suos clientulos etiam euehere. Ad quam rem nunc pulchra datur occasio, quando hisce diebus ego solius Dei Optimi Maximi et orthodoxae Ecclesiae intuitu, D. Doc. FRIDERICVM NAVSEAM, Sereniss. Rom. Hungariae ac Boemiae, etc. Regis consiliarium ac concionatorem, in coadiutorem et successorem Episcopatus mei Viennen. nemine instigante, et eodem Nausea nihil tale cogitante, minus am biente, elegerim. Spero hanc uocationem esse, et fore, cum Deo, et non modo placituram S. D. N. sed et uniuerso et sancto Cardi nalium Collegio. Rogo itaque iterum atque iterum Reueren dissimam P. T. huic expeditioni assistere, et pro meliori nota eam commenda tam habere dignetur. Et maxime, cum nobis neque aurum neque ar gentum sit, gratis, et de benignitate Apostolica, Prouisionis Bullam obtineamus. In qua re profecto S. D. N. Et uos quoque Reuerendissi mi Patres, rem facietis Deo ualde gratam, atque Ecclesiae Dei plurimum profuturam. His in Domino ualeas. Reuerendiss. Praesul. Datae Pragae, XII die Mensis Maij. Anno Domini MDXXXVIII.

REVERENDISSIMO IN CHRISTO PATRI AC DOmio, Dn. Laurentio Campegio, S. R. E. Cardinali digniss. Ioannes Fabri Episcopus Viennensis.

QVantum profuerit, Reuerendissime in Christo pater, Doctorem FRIDERICVM NAVSEAM, me ita promouente, in aula clementissimi Regis nostri FERDINAN DI, hoc exacto quinquennio esse, ac uerbi diuini concionatorem age re, uix enarrari potest. Religionis enim multa pars ab hac aula, illiusque capite pendere uisa est. Et ut is post reliqua argumenta mei amoris signum haberet euidens, ecce ultro, et prorsus nemine instigante, hunc in coadiutorem, et Episcopatus Viennen sis successorem elegi. Est haec plane uocatio Aaron, qua nihil utrique prae oculis habetur, quam Dei opt. max. Iaus, honor, et ut integra seruetur in hac parte, orthodoxa religio. Praesentat et scribit Rex noster pientiss. de hac re, S. D. N. Sed utriusque confidentia in te ea ac talis est, ut non dubitemus ambo, te studia nostra, diligentiam nostram, labores et sumptus eo directurum, ut S. D. N. una cum coetu Cardinalium, Bullam Coadiutoriae liberaliter donet: atque his quidem, qui


page 190, image: s190

totidem annis liberaliter suam erogauere pecuniam pro Ecclesia Catholica, ac sacrolancta sede Apostolica. His in Domino bene ualeas, Reueren dissime Pater. Data Pragae, duodecimo Maij. Anno MDXXXVIII.

LAVRENTIVS CARDINALIS CAMPEGIVS, REuerendissimo Domino, uti fratri charissimo, D. Ioanni Fabri Episcopo Viennensi.

REuerendiss. Domine, uti frater charissime: Literas tuas IIII Idus Maij scriptas, accepi. Ex quibus quidem in tellexi, te pro tua in Deum quam maxima pietate, Do ctorem Fridericum Nauseam, de Christiana republica optime meritum, in Coadiutorem Ecclesiae tuae elegisse: quod profecto mihi adeo gratum ac iucundum fuit, ut nihil mihi gratius, nihil iucundius hoc tempore accidere potuisset: tibique uere gratulor, quod ad innumerabilia tua in sanctam Dei Ecclesiam merita, hoc sanctissimum dignissimumque opus addideris. Doleo autem summopere, me a Curia hoc tempore abesse, quo eidem Nauseae ornan do omni meo studio, cura, diligentiaque adesse cuperem. Verum ad S. D. N. quas efficaciores potero literas statim daturus sum, ad Elc ctumque Bononien. filium in Curia scribam, ut quicquid operae hac in re, meo nomine praestari possit, id quam diligentissime praestetur. non dubitoque, summum ipsum Pont. Reuerendissimosque Cardina les, pro sua pietate illius meritorum ac paupertatis eam, quam decet, rationem optime habituros. Ego abs te etiam atque etiam peto, ut me Serenissimo Rom, etc. Regi FERDINANDO, quam humillime commen dare digneris. Vale. Vincentiae, V. Cal. Iunij. Anno MDXXXVIII.

LAVRENTIVS CARDINALIS CAMPEGIVS, ETC. Ioanni Fabri Episcopo Viennensi, etc.

REuerendiss. uti frater charissime, literis tuis, quibus tuas Reuerendique ac ornatissimi uiri Friderici Nauseae res, mihi summo studio ac diligentia commendaueras, nihil est ut hoc tempore respondeam. Nuncius etenim uester qui ad uos redit, quaecunque acta fuerint, perpulchre, prout confidimus, enarrabit. Has autem ad te dare uolui, ut scires, et tuos mihi libros traditos esse, et me tibi hoc nomine plurimum debere: quippe quem tua potissimum scripta mirifice semper delectant. Ago itaque tibi maximas, quas possum, gratias: teque id pro certo habere uelim, me tui memoriam, tuaeque in me beneuolentie, adeo conseruare, ut nihil hac mihi charius iucundiusue sit. A Deo Optimo Maximo supplex peto, ut et meam erga te uoluntatem, propensumque animum declarare, et tuis aliquando meritis cumulatius, prout summopere cupio, respondere possim. Vale, meque Serenissimo atque


page 191, image: s191

inuictissimo Rom. Regi, de meliori nota humillime commenda. Ro mae, VII Cal. Maij. Anno MDXXXVIIII.

IACOBVS CARDINALIS SYMONETA REVErendissimo Domino Ioanni Episcopo Viennensi, Fratri obseruandissimo.

REuerendiss. Domine, frater obseruandiss. etc. Semper si milem ducit Deus ad similem, uetus est et uera prorsus sententia. Tu diu iam Episcopus es, non quae tua sunt quae rens, sed quae Dei: non terrena, sed coelestia sapiens. De clarasti te omnibus talem esse studijs, uitae exemplo, religione, literis. Atque parum putasti, si solus in ordine tantus fuisses: de deligen do tibi simili successore prudentissime cogitasti. Probitas delectat probitatem, uirtus uirtutem. Quid poterat tibi contingere laudabi lius? quid speciosius? quam Ecclesiam tuam, quam optime rexisti, cum Deus statuerit, optimo rectori relinquere? FRIDERICO scilicet NAVSEAE, cuius est et spectata doctrina, et probata uita et pietas, religioque singularis. In senatu, cum tractatum est de petitione utriusque uestrm, mira fuit consensio atque concessio. Nihil Pontifex, nihil patres tam doctis et pijs petitoribus denegandum esse censuerunt. Si enim postulata uestra non concederent, iudicauerunt, non sine graui erroris culpa se deesse posse acerrimis suis propugnatoribus. Expedita itaque res est ad uotum: opera mea, quantum potui, iuui. Aderoque semper, quandocunque uolueritis ea uti. Sed benedictus Do minus, ut est Ruth Cap. IIII, qui non est passus, ut deficeret similis successor: ut habeas, qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem. Vale. Romae, XX Martij. Anno MDXXXVIIII.

ALEXANDER CARDINALIS FARNESIVS, REuerendo in Christo patri, Domino Ioanni Fabri, Episcopo Viennensi, tanquam fratri, etc.

CVm Georgius Bulmannus ad uos reuerteretur, nolui eum sine literis meis pro ficisci, non quod scriptione quaque magnopere dignum haberem, sed ut propensam in te uoluntatem meam declararem. Nam quae superiorib. proximis diebus, in expedienda Viennensis Ecclesiae Coadiutoria a me curata sunt, puto ea iampridem, et ipsius NAVSEAE uirtuti, et ingrauescenti tuae aetati debita. Illud tamen est praecipue quod gaudeam, ea omnia summa cum laude ac dignitate tua in amplissimo Reipublicae Christianae senatu et acta, et comprobata esse. In quo quidem, etsi multos habeas tui studiosissimos, ego certe nulli in te colendo atque amando facile concedam. Quamobrem nihil erat, quod mihi gratias ageres, si quae de uirtute ac probitate tua sentirem, familiarius paulo cum Bulmanno locutus sum. Id est enim


page 192, image: s192

meum de te iudicium, qui defendendae religionis prouinciam cum tui similibus suscepisti: quos omnes bono quidem animo esse iubeas, propterea quod neque illis Sanctissimi D. N liberalitas, neque meum, qualecunque est, patrocinium, quum primum sese offerret occasio, defuturum sit. Interea uero, ne pulcherrimum illud tuendae reli gio nis studium remittant: sed, te duce atque imperatore fortiter hostium im petum sustineant, ex quibus praesertim sint uictoriam una cum immortalitate reportaturi. Sed de his hactenus. Tu fac persua sissimum habeas, me tibi esse amicissimum: diligenterque omnia quae ad dignitatem et commodum tuum pertinent, ac seduio curaturum. Vale Romae, VI Cal. Maias. Anno Domini MDXXXIX.

MARINVS CARDINALIS GRIMANNVS, REVERENdissimo Domino Ioanni Episcopo Viennensi, fratri, etc.

REuerende, tanquam frater charissime, XIIII Cal. April. Venerabilis atque profundissimae eruditionis uir, Domi nus FRIDERICVS NAVSEA, summa cum Pont. Max. tum uniuersi ordinis nostri approbatione, coadiu tor tuus et Ecclesiae Viennen. successor factus est. Qua in re non fu it admodum nobis laborandum. Ea est enim hic de utriusque uestrm uirtute ac probitate opinio: itaque hactenus meriti, et magis indies de Christiana religione, deque sancta sede Apostolica mereri existima mini, ut nemo non ampliori uos dignitate, benignitate et gratia dignos iudicauerit. Quod quidem maiorem in modum uobis gratulamur. Et tametsi non necessarium ducimus, hortamur tamen, ut, qua pietate ac foelicitate hactenus fecistis, operam communibus re bus nauare non desistatis. Talem enim ob haec merita uidemur huius sanctae sedis uoluntatem in uos perspexisse, ut omnia digna uirtutibus uestris, eius de benignitate uobis polliceri non dubitemus. Quod ad nos ipsos attinet, sic habeto: Gratissimum nobis accidisse, quod in hoc negotio praecipuam nostram operam requisiueris. Nam praeterquam quod non medio cris id amoris signum fuit, poscere quoque ita uideris, ut quantum tibi de nobis pollicitus es, tantundem nos de te nobis polliceamur. Gaudemus etiam datam nobis occasionem declarandi, quanti humanitatem, integritatem, doctrinam, caeterasque uirtutes faciamus: quas certe facimus plurimi. Itaque persuadeas tibi, nihil esse tantum, aut tam arduum, quod nos li benti aggressuri non simus animo, modo ad honestatem et dignita tem tuam pertineat. Bene uale. Datae Romae, tertio Calend. Ap. Anno MDXXXIX.

IACOBVS CARDINALIS SYMONETA REVErendissuno Domino Ioanni Episcopo Viennensi, fratri, etc.



page 193, image: s193

REuerende Domine, frater obseruandissime: puto te literas iam meas recepisse, in quibus tibi significabam, pe titioni tuae ad uota satisfactum esse. Idcirco modo non ero prolixior. Redeunte enim Georgio Bulmanno, haec pau ea scribo, ut postremis literis X Aprilis datis respondeam. Coadiutoriam Domino FRIDERICO NAVSEAE libenter admisit cum eius, tum tua causa, sanctiss. Dominus noster: Reuerendiss: item patres assensere lubentissime, cum summa utriusque meritorum commemoratione. Sciunt enim ambos esse in Christi acie antesignanos: norunt ambos opere et sermone potentes, et ualde dignos beneuolentia et liberalitate huius sanctae Sedis. Ego sane, quantum in me est, in hoc genere rerum totus soleo laborare, uiresque meas effundere, ut ratio habeatur hominum uestri similium, eisque ornamenta tradantur Ecclesiae, qui apte sciant gerere: et possint, si opus sit, ecclesiam et tradita sibi or namenta defendere. Cuiusmodi estis uos ambo: quos ego ea senten tia iuui, qua potui et debui. Ita sane laetatus sum in illorum concessione petitorum, ut intellexerim non minus Ecclesiae danti, quam uobis accipientibus esse congratulandum. Vbicunque potero, scitote me uestrum esse, et debere esse. Ago innumeras etiam gratias pro libris ad me transmissis, qui et necessarij sunt legentibus, et iucundi. Similes sunt libri autoribus: probi sunt, pij sunt, docti sunt, et succi pleni: qui, scio certe, cum aeternitate certabunt. Serenissimo Regi, et Domino Nauseae, me quam plurimum commendari cupio: et te cum filis foeliciss. ualere. Rom. die XXV Ap. Anno Domini MDXXXIX.

IOANNES EPISCOPVS VIENNEN. ETC. CLArissimo uiro D. Friderico Nauseae, Theologo, Sacrae Rom. etc. Regiae Maiest. a sacris concionibus et consilijs, amico suo singulari, S. D.

SAlutem, et omne bonum. Clarissime domine Doctor, et amice singularis, tui causa conueni Regiam Maiest. hodie peracto prandio, rem quoque tuam ad longum expen di. Dici uix potest, quam bene affectum erga te Regem inuenerim: id quod e suae etiam Maiest. literis deprehendes. Puta ui enim ad rem pertinere, ut literas Regis acciperes. Dein consensit iuxta memoriale hoc tuum, ut tibi contingat domus, quam Viennae cupis habere: neque restat aliud, quam ut cum Abbate conuenias, et res in plano erit. Et quamprimum numerabitur aulicis reliquis pecunia tua, pars etiam tibi numerabitur: cuius rei fidelis ac non negligens sollicitator ero, id quod habiturus es. Et quod hodie obtinui pro te, declarabit scheda meis manibus scripta. Insuper de Fram cofordiens. noua perscripta ad me, praelegi: et rem gratam fecisti scribens haec. Duernionem de Monasteriensibus ipse Rex legit. Et supra modum placuerunt suae R. Maiestati praeparatoria Concilij,


page 194, image: s194

quae etiam summa cum diligentia legit. Reliqua habiturus es in pro xima posta. Ex Oeniponte, decimo sexto Iulij, Anno Domini MDXXXVII.

IOANNES EPISCOPVS VIENNEN. ETC. Friderico Nauseae, etc. S. D.

ECce quomodo tibi displicere potero, si Regem et Reginam tuis uotis obtemperantes nunciem? Regina quip pe tibi de meliori serico ordinauit ulhas XX. Rex consensit in Abbatis de domo negotium. Sed hac de re praemonitum esse te uelim, Regem hinc abicurum ad uigesimum diem Augusti. Ibit autem Tridentum, illic aliquot dies acturus. De in per Carinthiam ac Styriam ibit Viennam. Ne itaque longitudine et molestia itineris graueris, uidetur esse consultum, ut ante festum Michaelis illinc pedem non moueas, sed reb. et studijs tuis in tendas, atque Viennam si ueneris ad primam octobris, recte feceris. Non uenias autem, nisi ratem uino Rhenano aliqua ex parte oneratam, pro communi sanitate tecum feras. Interea mittam ad te literas, et donationes Regias. ac alia, quae tuo commodo profutura uidero. His Vale. Ex Oeniponte, XXXIII Iulij, Anno MDXXXVII.

IOANNES EPISCOPVS VIENNEN. ETC. D. Friderico Nauseae, etc. S.

QVoniam per occupationes hodie Regem adire non po tui, per Castilegium Secretarium omnia communicaui: et spero plurimum quod omnia sis pro tuo arbitrio habiturus ex Rege. Bona, imo optima est apud nos tui nominis existimatio, quae et aliquando procul dubio te euehet altius. In praeparatorijs Concilij sudaui ad dies aliquot, et ea triginta folijs complexus sum: ea nunc Rex habet in manibus. Tu tecum ferre uelis, quae super centum illa nationis Germanicae graua mina cogitasti. Cura quoque, ut perferas ad nos Indicem librorum tuorum omnium, etiam haereticorum. His hac posta bene uale. et proxima posta totum, quod habere cupis, et ad te pertinet, scribam. Ex Oeniponte, prima Aug. Anno MDXXXVII.

IOANNES FABRI EPISCOPVS VIENNENSIS, etc. Friderico Nauseae suo, S. D.

MIrum quod ternae literae, quas ad te dedi, necdum redditae sunt. En compendium priorum ad te repeto. Regina donauit te uigiriti ulnis Damasceni serici, ita referente secretario Reginali. Rex consensit in emptionem domus Abbatialis. Inuenies Regem adeo tibi cle mentem, ut nec clementiorem optare possis, et tibi adhuc restant


page 195, image: s195

expectanda plurima. Quamprimum alijs aulicis numerata fuerit pecunia, curabo ut tui ratio habeatur optima. In summa, meae in te uoluntati nihil deerit unquam. Res Caesaris ubique foeliciter et prospere aguntur. Eleemosynarius Ioannes, contractus manibus, lecto decumbit nunc in tertium mensem. Erasmus mortuus est, nosti apud quos: utinam pie sepultus. Praeparatoria mea pro futuro Concilio comprehendi XXX folijs, quae cum iudicio et Regis et Cardi nalis Tridentini Romam perlata sunt. Recessit nobis Tridentinus, mox rediturus ad aulam. Omnes mei salui sunt. AEgrotant autem aulici plurimi, propter uina. D. Gallus adhuc aegrotat, sed re sumit uires: de quo tragoedias audies longae orationis. Vale, Oeniponte, IIII Augusti, atque hac eadem hora, qua tuae redditae sunt. Anno MDXXXVII.

IACOBVS MELANCEPHALVS RVDESHEIMIVS, doctissimo D. Friderico Nauseae, Regio concionatori et consiliario, etc. S. P. D.

SI, Mecoenas liberalissime, tui, habeatur ratio, censeo fore neminem, uel mediocriter, eruditorum, qui scriptis suis te compellare audeat, nedum ego, ut qui uix in eorum numero haberi possum, qui eruditionis fun damentum iecisse creduntur. An non igitur aliquid literarum nunc ad te dabo? Certe sic pudor nonnullum in adolescentia decus postulare uidetur. Sed contra fides ad scribendum hortatur: quam fallere, mihi quidem et turpe et nefas est. praesertim quando (quae tua est coniuncta cum solida eruditione humanitas) non modo non denegas literarum scientibus tuum colloquium: sed etiam, si eis conducat, ad colloquendum tecum ipsos accersi iubes. Hoc ego re ipsa comperi. Nam ut heri in pulcherrimum tuum [gap: Greek word(s)] sum admissus, tam docte, tam pie mecum colloquutus es, ut conditum eiusmodi sermonem, quibusuis coenis dubijs lubentissime semper anteponere nihil cunctarer. Saepe alias, sed nunquam melius quam hic animaduerti: Si hominis integritati exquisita doctrina accesse rit, quanto tum pulchrius, tum latius, quasi face adhibita, uirtus pol leat. Iam uero inter disserendum, quod sacerdotum mihi statum, omnium facile principem, commendabas, atque ne quid me commoueret, quod hodie apud multos in uili poneretur, rectum consilium dabas, in eo me a te stare credas: neque id iniuria. Namque eius ordinis excellentiam qui uituperat, haud sane intelligo, quid sit quod laudandum putet. Vulgus hominum huiusce aetatis in suspiciendam illam dignitatem inuehitur, et quidem sine omni discri mine: uerum quoniam tempus minime fert hanc rem prosequi, ad illos transire uisum est, de quibus utinam non tam uere, quam


page 196, image: s196

eleganter id fecisti, dixisses idem illud, quod et Marcus Tullius pri mo Officiorum libro scripsit: Multi, inquiens, multa faciunt temeritate quadam, sine iudicio, uel modo, in omnes uel repentino quodam (quasi uento) impetu animi incitati: quae beneficia aeque magna non sunt habenda, atque ea quae iudicio, considerate, constanterque delata sunt. Sed in collocando beneficio, et referenda gratia, si caetera sunt paria, hoc maxime officij, ut quisque maximae opis indigeat, ita ei potissimum opitulari. Quod contra fit a plerisque. a quo enim plurimum sperant, etiam si his ille non eget, tamen ei potissimum in seruiunt. Deinde dolere te intellexi, nimis magnam ne gligentiam eorum, in quos solos spectant plerumque tenuiores, literis tamen addicti, adolescentes. Ex quo, pace istorum dixerim, tanta doctorum Ecclesiasticorum inopia. His nos quod respondeamus, in promptu est. Vsqueadeo perfrictae frontis, omnisque ratiocinationis expertem esse nullum, quin petat nihil nisi quod sine detrimento tribuentis accommodari possit. Quo modo, qui confert nonnihil benignitatis in aliquem, perinde facit, quasi lumen de suo lumine accendat alij, nihilo minus ut ipsi luceat, cum accenderit.

Deinceps tuum audiui, patrone singularissime, animum adeo in me propensum, ut si esses pater, non posset esse magis. De quo animo, adeoque te toto, nihil reor posse dici tam magnifice, quin id uirtus et insignis doctrina tua longe superet. Abest assentatio, adest dictis ueritas, praecipuum sermonis ornamentum, ut diuinus ille Plato attestatur. Ad extremum ergo, arrogantiae (qua nulla potest pestis cum alijs rebus, tum studijs esse maior) arrogantiae inquam, ut ne notam incurram, ad ea quae de me cum laude praedicabas, id dicendum uidetur, spem tantum eorum in me inesse, quum eae res multis disciplinis simul et uirtutibus contineantur. Verum enimuero, quo et ei expectationi respondere pro uiriculis commo dius queam, et aliquando Christianae reipublicae non omnino nihil conferam, quae res studiorum meorum prora pariter et puppis est, tu pro incredibili bonitate tua adiumentum afferre benigneuelis. Hoc est uere putare, id quod Stoicis etiam placuit, homines hominum causa esse generatos. Vt autem magnae in grauibus, eisque Regalibus causis, occupationes, et curarum procellae quaedam, non importarent mei obliuionem, literulas, praeter alia quaedam, habentes etiam patriae meae ac cognomenti appellationem, iussisti conscribere, quae in loco, atque ubi opus esset, tui clientuli Iacobi memoriam reuocarent. Est igitur mihi patria Rudessheim, Renigeae pagus, ob uini feracitatem non prorsus ignobilis. Nomen, cognomenque meum, supra positum est. De Reuerendo Domino Abbate Monasterij sancti Ioannis, nihil hic attinet dicere, nempe quod is consanguineus sit meus. At ne


page 197, image: s197

longiore sermone in publica commoda peccem, finem iam mihi loquendi faciam. Deus uere opt. uere max. suae reipub. te quam diutisime in columem seruet. Eunti tibi semper ipsa salus ut sit comes, precor. Vale, uir incomparabilis, ac Mecoenas liberalissime. Maguntiae, III. Cal. Nouemb. Anno Domini MDXXXVII.

Iacobus Melancephalus, quantulacunque tuarum rerum pars.

Si ius nostra facit, uacua in qua uenimus, aut quae
Vsu, uel pacto, propria consequimur:
Empta uel ingenti nobis quaecunque labore
Accedunt, uel quae legibus adueniunt:
Ius etiam merito nostros pronunciat illos,
Quos ipsi nostros fecimus officijs.
Nausea confiteor, tuto signare licebit,
Sum tuus, et semper audiar esse tuus.
Nil opus est istud multis ostendere, dico
Ipse ego, mandatis obsequar usque tuis.
At quia discedes, reuocatus, Nausea summe
Vir, cum doctrina, tum pietate pari:
Herculeos numero ut uincens grauitate labores,
Vt modo de cunctis promereare bene:
Christus [gap: Greek word(s)] saluum, recteque ualentem
Te, precor, ut faciat inde redire: Vale.

IOANNES EPISCOPVS VIENNENSIS, REVErendo D. Friderico Nauseae, etc. S. D.

SAtis mirari non possum, qui nam fiat, ut tot literae tibi non reddantur, ex quibus omnem statum rerum non mo do nostrarum, sed et tuarum intelligere potuisti. Scribit in praesentiarum ad te Rex noster. Congratulatur tibi de bona ualetudine, hortatur ut quantocyus redeas, et reditum pares. Migrabimus hinc XXV Augusti, ituri ad Tirolensem diaetam, quae celebrabitur in Posano, prima Septemb. Inde mouedimus, ituri per Carinthiam, et habituri diaetam Prouincialem uigesimo primo Octobris. Deinde recta Viennam conscendemus. Iam tuum erit deliberare, num obliqua uel recta uia uenire uelis. Vito nostro, tui obseruantissimo, mandauimus, ut iam, quando pecunia numerabitur, pro te et instet, et sollicitet, ut hoc uiatico commodius ad nos redire possis. Reginale hoc Damascenum sericum, quamprimum ueneris, a secretario Reginali dabitur.


page 198, image: s198

Eleemosynarius noster Ioannes Bossius, uita functus est, et respon debit literis tuis in sinu Abrahae supercoelesti. Nos literas tuas reddi curauimus, nescientes eum trahere spiritum. Petrus Paulus Vergerius scripsit ad nos, sese non rediturum hac uice, necdum redijt Doctor Claudius Cantiuncula. Errarunt, qui nunciant, coadiutorem Metropolitanae ecclesiae Maguntinae hunc illustriss. Marchionem de castris redrjsse. Non graueris, ad nos scribendo frequens esse. His uale. Ex Oeniponte, XII. Aug. Anno MDXXXVII.

FERDINANDVS DEI GRATIA ROM. HVNGAriae Boemiaeque, etc. Rex, etc. Friderico Nauseae, etc.

HOnorabilis, deuote, dilecte, uenerabilis: Deuotus et dile ctus Ioannes Episcopus Viennensis, consiliarius noster, nos certiores reddidit, quod incolumis Maguntiam ueneris, quodque ab aegritudine, qua laborabas, respirare ce peris, et melius habere. Id quod et clementer et libenter audiuimus. Hortamur ideoque, et committimus, ut istic ita te praepares, ut te tempore quoque primo ad nos, et ad officium tuum recipias. Vnde nostra fiet et uoluntas, et sententia. Datum in nostra ciuitate Oe niponti, VI Augusti Anno MDXXXVII.

VVOLFGANGVS VOLANDVS REVERENDO AC praestantissimo Domino, Friderico Nauseae, sacrae Theologiae et LL. Doct. Rom. etc. Regis consiliario et ecclesiastae, Domino suo obseruandiss.

REuerende ac celeberrime Domine mi obseruandiss. post obsequiorum meorum atque singularis obseruantiae com mendationem. Non immerito aegro fers animo, quod ea quae tibi promissa sunt, hactenus re ipsa non fuerint prae stita. Sed nil aliud in causa fuit, quam longa inter nos itineris distan tia. Non enim innatae illius Reginalis Maiestatis clementiae defuit clementissimus affectus, neque meae in admonendo dexteritatis studium, et obsequendi promptissima uoluntas. Neminem enim hucusque, nec in praesentiarum etiam, qui ad te profectus esset, percun ctari potui. Quapropter ad manus Reuerendissimi Domini Vien nen. XX ulnas Brabantini nigri serici damasceni tibi mittendas tra didi, quas praefata Reginalis Maiestas tibi pro suae gratiosae erga te inclinationis indicio, non in laborum ac meritorum tuorum com pensam, donare uoluit. Tu igitur Reginalem illius gratiam tibi nun quam defuturam, non dubites: meque semper tibi et fidelem et since rum amicum et seruitorem fore, tibi firmiter persuadeas, meque com mendatum habeas. Ex Insprugg. XX Augusti. Anno MDXXXVII.



page 199, image: s199

ERHARDVS DE MARCKA, MISERATIONE DIVINA TIT. Sancti Chrysogoni S. R. E. Presbyter Card. Archiepiscopus Valentiae, Episcopus Leodiensis, Dux Buliae, et Comes Lusiensis, etc. Reuerendo et doctissimo Domino Friderico Nauseae, sacrae paginae Doct. et Regio Ecclesiastae.

REuerende et doctiss. domine Nausea, post commendatio nem: Tametsi in omnes literarum bonarum studiosos ani mum beneuolum semper gestauerimus, in eos tamen propensiori hactenus et amore et fauore sumus? qui labentibus Ecclesiae ac sacrae fidei rebus, suis non cessant laboribus ac lucubrationibus, pro sua uirili occurrere. Hinc est, uir dignissime, quod et tuae literae simul, et librarium munus, quod nomini nostro tibi placuit dedicare, fuerit longe gratissimum, quod Ecclesiasticam et Theologo dignam redolet officinam. Oro te, ut eo instituto, quo foeliciter hactenus caepisti, pergas, accepturus pro animarum lucro a summo Deo opt. max dignas mercedes. Et quoniam ex M. Arnoldo Tungro Theologiae professore, deuoto nostro, cuius censu rae ac reuisioni opus tuum tradidimus, intelleximus, illud et doctis iucundum, et docendo populo apprime fore utile et commodum, in gratiarum uicem constituimus tibi aliquando de bono et pinguiori prouidere sacerdotio: unde non tam faciem nostram, quam animum, in tuam rem propensissimum experiaris. Vale. Ex ciuita te nostra Leodienn XV Octob. Anno MDXXXVII.

VALENTINVS A DIETELEBEN CANONICVS, ET IN spirtualib. Vicarius Maguntinus, Reuerendo et eximio D. Friderico Nauseae, Theologiae et LL. Doctori, Regio Ecclesiastae, etc. S.

REuerende ac eximie Domine Doctor, Libellum de publica Missa proroganda, qui Francofordiae publice uen ditur, Generoso Domino Guilelmo de Nassau Comiti, etc. dicatum, ad me mitti curaui, et aliquot Capitula in eo legi. Et uidetur mihi, quod, quisquis ille sit, qui auctor est libri, tantum priuatam Missam abrogadam, quantum Missam pub. arrogandam laboret. Cupio super eo libello iudicium tuum. Vbi locorum idem libellus impressus sit, non inuenio. Character tamen mihi uidetur, Iuonianus. Praeterea rogo digneris fratrem meum, Domi num Iob a Dietenleben, in gymnasio Patauino degentem, apud Reuerendissimum Dominum Episcopum Viennensem in profectione Romana, quam forte tu ad proximum uer facturus es, commendare, quatenus eundem pro familiari suo ad lustrandam aliquot mensibus urbem secum ducere dignetur. Vicissim me offero serui torem deditissimum. Magunt. XXI Octob. Anno salutis humanae, MDXXXVII.

DANIEL MAVCHIVS IVRIS VTRIVSQVE D. ETC. REuerendo et nobili D. Frederico Nauseae, Rom etc. Regis concionatori et consiliario ampliss. Domino plurimum obseruando.



page 200, image: s200

REuerende Domine, Libellum cum Epistola tua, Serenis simae Reginae Camerario dedi. Nam egomet non potui tam commode ad illam accedere. Cui multo gratissima fuit oratio. Verum quia in Epistola mentionem Corne Iij Scepperi fecisti, ipsa Regina illum expectabit, et postea forte respondebit ex animi tui sententia. Interim miser ille, re dijt a mari tam aegrotus, ut ad ipsum accedere non fuerim ausus. quamprimum paululum conualescet, Epistolam illi tuam reddam, cum orationibus: et munus uerbis ornabo quantum possum, licet per se sit ornatissimum. Vale. Bruxellae, Cal. Nouemb. Anno MDXXXVII.

DANIEL MAVCH I. V. DOCTOR, EPISCOPI Brixinensis Consiliarius, etc. Friderico Nauseae, etc. S. P. D.

REuerende et nobilis domine, mihi plurimum obseruande: Iam conualuit Cornelius Scepperus, cui tuos cum epi stola reddidi libellos. Cupit morem gerere tibi, sed solum quaerit opportunitatem. Regina perlegit orationem, et multum Maiestati suae placuit. D. Cornelius mihi dixit, postquam uir ille, ut uideo, doctisimus, atque (ut audio) integerrimus, de Angliae Regina orationem habuit, a nostra aliquot Anglicos aureos bene promeruit. Et non dubito, ipsum tuo nomine aliquid factu rum, modo adsit tempus et commoditas. Meae diligentiae deerit nihil. Si quid dabitur, diligentissime curabo ad te perferendum. Tu modo ubi sis, et quid agas, mihi scribito. Caeterum in negotio, quod scis, si quid per te poterit fieri, perfice quaeso: ita tamen, ut nemo te procurasse, aut me am biuisse intelligat. Tuque in meis reb. ita sis diligens, quemadmodum ego libentiss. essem in tuis. Ego tibi gratias, si possum, referam, et perpetuo habebo. Vale, et me com mendatum habe. ex Bruxellis, III Nouemb. Anno MDXXXVII.

IOANNES FABRI EPISCOPVS VIENNENSIS Friderico Nauseae suo, S.

SAlutem, et omne bonum. Adamus Carolus, Maij succes sor, ter promisit praesentationem: nondum tamen dedit in manus meas. et heri, cum uerbum facerem illi, dedit bonam spem, se facere uelle. Libri de fide et operibus crescunt quottidie. exscripta sunt ad praelum ducenta et uiginti folia, re stant forsan adhuc XX. D. Gallus uidere cupiebat, sed negaui. Solus enim tu omnium uidebis, ut si quid erratum deprehenderis, amici officium facias. Vale. Oeniponti, XX Octob. Anno MDXXXVII.

IACOBVS MELANCAEPHALVS, VNDECVNQVE DOctissimo uiro D. Friderico Nauseae, Regi inuictissimo Ferdinando a Sacris concionibus et consilijs, etc. S. P. D.



page 201, image: s201

SAlue uir summe, atque literatiss. diem laetum, nec uno can dido signandum calculo, qui terrae Maguntianae tantum doctissimorum hominum decus retulit. Ego certe in quantis nunc sim gaudijs, dictu non est facile. Nam ex quo tua studia erga literarum studiosos omnes, uultu et uerbis significasti coram, atque potestatem ea declarandire tibi optasti, sem per tui desiderium molestum fuit: semper pectus tuum cum ab om nibus, tum praecipue Musarum cultoribus diligendum, admiran dumque duxi. Iam uero non tibi gratuler? Non mihi gaudeam? non Deo Opt. Max. gratias agam, cum aduentus tui dies, timoris diutur ni, quem habui ante illud tempus, finem attulerit? Siquidem, priusquam didicissem te uiuum, ac belle ualentem, nobis restitutum esse, dies noctesque de te (ut aequum erat) cogitans, casus duntaxat huma nos, et incertos euentus ualetudinis, et naturae communis fragilita tem extimescebam: precabarque (quod etiam nunc facio) IESV benignitatem, ut te suae reipub. quam diutissime conseruaret tum super stitem, tum incolumem: praesertim, quando non alius aeque uideatur pro salute populi Christiani, in hoc uitae curriculo, tantis se in la boribus exercere. Mandauit literis quidam magni nominis uir, copiam ut sibi facerem uidendi te, a quopotissimum rerumpub. salus penderet. nempe a principe recte instituto, a bonis concionatoribus, publicis et probis ludimagistris. Ergo si multos tu Principes ab adolescentia salutaribus praeceptis atque literis imbuisti, homines quam plurimi tuis sacris concionibus ad uirtutem ueramque religio nem a uitiorum turpitudine reuocati sunt: et bonis artibus iuuentus, te doctore, est erudita, aut ut certe fideliter sancteque informare tur, quantum in te fuit situm, sedulo curasti: illa, quae certe summa sunt omnia, quis tacitus praeterire poterit? Ingratus iniustusque aesti mator sit oportet, qui haec a uirtute donata, non a fortuna commo data, debitis laudibus non efferat, candidis studijs non prosequatur, singulari beneuolentia non complectatur. Fortuna me diusfidius re rum humanarum olim credita domina, cum soleat pro sua caecitate impen sius fauere temerarijs imprudentibusque mortalibus, uicta quodammodo abs te uidetur, cum tam inusitatam apud summos Monarchas gratiam, tantos honores tibi concedere coacta est. Eaque Euripi in morem solita, quos modo ad summum fastigium euexit, eosdem postea non longo interuallo in infimam quamque sortem deijcere: non modo nihil tuis rebus adimere ualeat, sed uelit nolit, breui etiam ma iora excelso animo tuo permittere cogitur. Ille enim, qui unus cle mentissimeque iustissimeque omnia gubernat, suorum curam gerit, et reficit atque recreat in uinea Domini nullum tranquillum atque ocio sum spiritum trahentes, usque ad extremum spacium. Iam unum est quod male me habet: aduentum tuum sic non esse celebratum, ut decebat. Nonnulli saepe, nescio qui, officiosissime excipiuntur, qui neque


page 202, image: s202

promeruerunt aliquid: neque, si possint, iniuriam a nobis propul sarent. Homines quondam in Graecia mediocribus multis, humili saltem aliqua arte praeditis, gratuito ciuitatem impertiebantur. Quantam pugnam atque contentionem inter multas ciuitates fuisse accepimus de doctis uiris, etiam post mortem? Nos autem clarissimos, omnique doctrinae genere ornatissimos uiros, omnino nullis officijs saepenumero recipimus, etiam si rerum Maguntinarum pene patroni sint. Verum quid multis moror? Nosti quam multi Midae iudicij existant haeredes. Detur sane aliquid maiorum imaginibus, ac excellens uirtus atque eruditio sua non defraudanda laude, aut beneuolentia. Tu quidem illa parui pendis, uerumtamennos nostri officij meminisse conueniebat. Vereor porro, ne tibi pigriciae nomine sim suspectus (qu enim obliuione tui praetermissum id putabitur, cum res mea in te uno consistat?) quod nullas ad te literas post discessum scripserim. Quocirca obsecro, ne aliud putes obstitisse, quo minus literarum officium sit a me cultum, nisi quod grammatopho rum nullum inuenire potuerim. Quottidie uero ex Herberto Zolnero quaesiui, sciret ne aliquem, cui ad te literas darem? Quare cum ipse scriberet, mihi non esse communicaturum, non semel cum illo expostulaui. Sed quoniam excusationem meam facile (ut spero) accipies, neque plura huic epistolae sint committenda, omne meum studium uelim existimes tibi tuisque debitum. Vale, unicum huius seculi ornamentum. Maguntiae, ult. Octob. Anno MDXXXVII.

IOANNES FABRI EPISCOPVS VIENNENSIS, ETC. clarissimo ac doctissimo uiro D. Friderico Nauseae, Regio Ecclesiastae et consiliario, amico opt. S. D.

DEcima septima die huius mensis Septemb. tandem Regia Maiestase Tridento soluit, eo animo, ut per Carinthiam et Styriam sit iturus Viennam. Et quarta Octobris celebrabit in Carinthia diaetam. Et, nisi me mea fallat con iectura, ad finem Octob. futurus est Viennae. Quod propterea tibi in hoc transitu (praecedo enim Viennam) significare uolui. Vale, cele berrime Nausea. Ex Brixina, XIX Septemb. Anno MDXXXVII.

CHRISTOPHORVS DEI GRATIA EPISCOPVS AVGVstensis, etc. Doctissimo Theologo Friderico Nauseae, Regio consiliario. etc. amico suo charissimo.

SAlutem: Doctissime uir, ac amice charissime. Literas tuas de dato Maguntiae IX Octob. ad me scriptas, una cum li bello eis incluso, uigesimo quarto Nouemb. accepi, quae non una de causa fuerunt mihi gratissimae. Primo, quod ab homine doctissimo, qui etsi de facie non notus, scriptis tamen ac fama notissimus sit, uenerint. Deinde, quod in illis, insignis Praeceptoris mei, ac Principis doctrinarum, ERASMI


page 203, image: s203

ROTERODAMI honorifica fiat mentio. Cuius laus ac uirtus tanta est, ut nulla humana uoce pro meritis praedicari possit. A quo non minimam Christianitatis portionem (si saltem in me aliqua residet) me accepisse profiteor. Is fuit, qui ueram pietatis ac religionis uiam digito (ut ita loquar) demonstrauerit. A Christo nato non fuit natus in terris, qui melius de re Christiana meritus fuerit: licet nonnulli malam ei rependant gratiam. Sed eo meliorem, speramus ipsum nunc in coelo recepturum. Quare doctissime uir, si qua in re tibi rem gratam facere possum, id ob insignem tuam doctrinam, ac nominatissimi Erasmi nostri amorem, me ex animo facturum polli ceor. Vale, ex aedibus nostris Dillingen. XXX Nouemb. Anno Do mini MDXXXVII.

MARIA DEI GRATIA HVNGARIAE ET BOEMIAE, ETC. Regina, Rom. Caesareae Maiestatis, etc. in prouincijs Germaniae inferioris Locumtenens et gubernatrix: Venerando, nobis singulariter dilecto, Friderico Nauseae sacrae Theologiae D. Romanae Regiae dignitatis, etc. charissimi et amicissimi Domini et fratris consiliario ac concionatori, nostram gratiam et omne bonum.

VEnerande, nobis singulariter dilecte: Scriptum tuum, quod nobis ex Praga X die Maij, una cum libello nobis pariter transmisso, itemque cum oratione funebri, quam ad hono rem illustrissimae, charissimae, et amicissimae nostrae cognatae, bonae memoriae, Dominae Catharinae, Angliae pridem Re ginae, abs te conscripta et composita, cuius et abs te mentio fit, dedisti, gratiose accepimus: ac interim tuam inibi Christianam fidem, pietatem, operam et diligentiam intelleximus. Qua de re non uulgarem complacentiam habuimus, cuius etiam propterea erga te non erimus ingrati, nec immemores, sed omni gratia prosequemur. Id quod ad scripta tua noluimus, gratioso nimirum animo, te latere. Datum Bruxellae, II Iulij. Anno MDXXXVII.

MATTHAEVS MISERATIONE DIVINA S. R. E. CARD. ARchiepiscopus Saltzburgensis, etc. Honorabili in Christo, sincere nobis dilecto, Friderico Nauseae, Regio concionatori et consiliario.

HOnorabilis in Christo, nobis sincere dilecte, paucis exactis diebus redditae sunt nobis subinde binae tuae literae: unae de dato Ratisbonae, XVI Nouemb. et alterae de dato Viennae XVI praesentis, una cum libro Sermonum po steriorum quadragesimalium, et Metaphrasis in XIX Dauidis Psal mum: quae nobis dedicasti. Et fuerunt nobis tam literae, quam Meta phrasis, et sermones praedicti, admodum accepti. Nam ex his non solum singularem tuam erga nos obseruantiam, uerumetiam tam lectione propria, quam ex fide digna relatione nostrorum uerbi diuini concionatorum, quibus Metaphrasim et sermones legendos tradidimus,


page 204, image: s204

eruditionem tuam non uulgarem, ac pium et praecipuum erga Deum opt. max. et fidem orthodoxam zelum, nec non contra illius impios oppugnatores studium, et labores indefessos, perspi cue intelleximus. Quo factum est, ut aliquanto tardius, quam tu forte desideraueris, ad praedictas tuas responderimus. Age igitur uiriliter, et, ut coepisti, strenue tanquam bonus in uinea Domini opera rius, perge, recepturus non modo ab omnium retributore Deo laborum tuorum condignam mercedem, uerumetiam consequuturus ob id gloriam nunquam intermorituram. Et ut commodius tuo tam pio proposito insistere queas, et intelligas nobis hos tuos Sermones et Metaphrasim, tanquam Christiano Principi, non fuisse ingratos, mittimus ad te dono numisma aureum monetae nostrae Saltzburgensis, ualoris XVI ducatorum. Desiderantes per te intelligere, num et quando tibi hae nostrae una cum numismate aureo fuerint redditae. Ad haec, quacunque in re hos tuos labores et tam pium studium fauore gratioso adiuuare poterimus, in eo senties nos semper erga te benignos et propensos. Datum in ciuitate nostra Saltzburgen. XXIII Ian. Anno Domini MDXXXVII.

MAGISTER CIVIVM ET SENATVS ANTIQVAE VRbis Pragensis, etc. clarissimo uiro, Friderico Nauseae, Regio concionatori et consiliario, Domino et patrono colendissimo.

HEri redditae sunt nobis literae, quib. tu pro Ioanne Frey intercedis, ut errato suo, quod a se in praecisa arbore est commissum, uenia a nobis detur: praesertim cum id non dolo aliquo malo, aut tem eritate, uerum ipso errore (ut ipse fatetur) adductus fecerit, etc. Cum itaque constet, te erga ipsum Io annem ita affectum, ut pro eodem etiam intercedere uelis: aequum esse censuimus, petitionem tuam audiri, nec in hoc negotio despectam admitti. Iamque haec in memoria habentes, cum ipsius Ioannis crimen a nobis in senatu pro more expensum fuerit, curabimus sedulo, ne ob id iam rigore iuris plectatur: sed potius ut intelligat, tu am sibi petitionem maxime profuisse. Datae Pragae, XXVII Feb. Anno, etc. XXXVII.

F. THEODORICVS LOHER A STRATIS, CARthusiae in Colonia Vicarius, Friderico Nauseae, etc. S. D.

NIhil mihi plus gratum accidere potest unquam, ut, tibi obsequium seruitiumque impendere. Quod autem cognati mei Theo dorici Hezij responsiuae literae, tibi non sunt redditae, non tam miror, quam uehementissime doleo. Non tamen diffido, me proximis diebus hunc medicaturum in utroque dolorem,


page 205, image: s205

per Hezij exactam ad nunc et nuperrime missas literas responsionem. Qui tamen (ut proximis diebus mihi scripsit) maiori fere temporis parte post Pascha Leodio abfuit. Vale foelix, optime Domine. Datum raptissime Idib. Iulij, Anno salutis mundi MDXXXVII.

BERNHARDVS DIVINA MISERATIONE S. R. E. Card. et Episcopus Tridentinus, etc. Venerabili, egregio, nobis sincere dilecto, Friderico Nauseae, Sacrae Theologiae ac LL. Doc. Regio concinatori, etc.

VEnerabilis, egregie, nobisque sincere dilecte, tuas X huius datas legimus, quae prolixitate sua silentium hactenus im positum fugarunt: licet id maiori satisfactione nostra fieri potuisset. gratiora enim expectabamus, quam quod fortunam tibi in multis aduersari intelligeremus. Vellemus equidem, ut omnia tibi bene uerterent. idque speramus, quum eorum Principum seruitijs, quibus addictus es, quae tibi et commodum et honorem paritura sunt, perseuerantia opus sit, ad quam te bene dispo situm esse cognoscimus. Sed quoad studium, uellemus ut illi eo modo incumberes, qui saluti tuae consuleret: et si secus fiet, nec tibi nec alijs satisfactum erit. Nam quieti aliquando indulgendum est, ut ui ribus reparatis, maiora stato tempore adgredi possis. De amanu ense Maiest. Regiam, ex uoto tuo admonuimus. Nec diffidimus, quin illa tui condignam rationem habitura sit. Si in alio tibi gratificari poterimus, nec studium nec operam nostram tibi defuturam pol licemur: ita, ut reipsa cognoscas, nos commodi tuisemper studiosos fuisse, ac futuros. Interim bene uale. Tridento, XXV Iunij. Anno Do mini MDXXXVII.

IOANNES EPISCOPVS VIENNEN. ETC. CLArissimo uiro Friderico Nauseae, etc.

SAlutem et omne bonum. Prioribus nostris literis credimus intellexisse te, quo in statu sint res nonnullae. In praesentiarum ad te perscribere aliud non habeo, quam quod hic haeremus. Neque facile fuerit, ut uno atque altero mense simus discessuri. Mirabile quid in synodo Saltzburgensi acci dit. Gallus ille tuus, omnia nostra conclusa inuertit. In Hungaria certius nihil expectatur, quam quotidianus inter nostros et Boiuodanos, quibus tria millia Turcorum coniuncti sunt, conflictus. Et propterea, quod Boiuodani nostris numero potiores sunt, D. De Rogem dorffabijt, nouos conducturus milites. Caesar Turcarum soluit uelo, et sub duobus Capitaneis, inter quos Barbarossus unus est, ducentas et triginta sex triremes, misit uersus Italiam. Ipse uero in propria persona stipatus multo milite, iuit in Apolloniam, ciuitatem Macedoniae, oppositam Italiae. Caesar, cum sua classe paratus: et


page 206, image: s206

Pontifex, qui hucusque neutralis uisus est, uti speramus, declarabitse hostem Regis Gallorum, qui suo Titulo totam Italiam tanta mole grauat et turbat. Duodecim milia peditum selectissimorum Germanorum iam profecti sunt in Italiam, ad occurrendum Regi Gallorum, ne suo possit fratri Solymanno osculum dare, et praebere manum in Sicilia et Apulia. Experieris intra trimestre multam et magnam rerum mutationem. Rex noster adhuc in ea perstat sententia, nec alia mandata Regis sunt, nisi quod qui de Curia sunt Regis, suas pensiones libere habeant, et leuare possint. Hoc obiter tibi decla rare uoluimus. Nuncius enim festinabat, nec diutius expectare uoluit. Tu fac, si nostri libri Coloniae impressi sunt, ut qui praesentes dedit, unum atque alterum exemplar reportet. Vale. Pragae, XI die mensis Iulij, Anno, etc. XXXVII.

IOANNES ARCHIEPISCOPVS LVNDEN. ORAtor Caesareus, etc. Reurendo patri, et eximio Legum et Theologiae Doctori, Friderico Nauseae, Sacrae Rom. Regiae Maiestatis consiliario et Ecclesiastae, S. P. D.

REuerende atque doctissime Domine Nausea, amice plurimum obseruande, salutem, et officiorum meorum promptissimam commendationem. VII huius accepiteras tuas, datas ad me ex Praga XII praesentis mensis. Quod autem lucubrationes tuas mihi inscribere cupis, plurimum exosculor candidum tuum erga me animum. quanquam satius foret, ut opusculis tuis alios tibi parares Mecoenates: quandoquidem ego tibi etiam absque hoc officio sim longe amicissimus. Titulus autem meus quem tibi perscribi petis, is est huiusmodi. IOANNES Electus Archiepiscopus Lunden. confirmatus Episcopus Rochildensis, sacratis simae Caesareae Maiest consiliarius, per Germaniam orator. Caeterum quod seriem uitae meae cupis intelligere, ea profecto ab ineunte aetate in Principum seruitijs absumpta est: quanta cum laude, aliorum esto iudi cium. Certe istud constat, me omnib. maluisse renunciare fortunis meis, et uoluntarium exilium perpeti, quod iam in decimum quintum annum est productum, quam Principi meo esse periurus. Dominus Deus te incolumem conseruet. Datum Cremnitiae, XXVII Iulij, Anno Domi ni nostri IESV Christi, MDXXXVII.

PAVLVS PAPA III. DILECTO FILIO FRIDErico Nauseae, I. V. Doctori, etc.

DIlecte fili, salutem, et Apostolicam benedictionem. Etsi plurib. literis tuis, quas ad nos scripsisti, seriusque debuimus, re spondemus: non est quod existimes, fili, nos tui aut im memores, aut parum amantes esse. Non enim possumus tot tua erga hanc sanctam sedem et fidem Catholicam merita, obliuioni


page 207, image: s207

tradere, et probitatem ac uirtutem tuam non ualde amare. Verum rebus potius, quam uerbis, nostram erga te paternam beneuo lentiam ostendere cupiebamus: sicut nunc, quando se nobis primum occasio praebuit, fecimus. Cum enim dilecto filio, et secundum carnem nepoti nostro, Cardinali Farnesio, praeposituram ecclesiae Herbipolensis commendauissemus, totum id commodum, quod ex ea haberi poterat, ipso etiam Cardinale id uolente, inter aliquos doctos uiros Germaniae, de fide Catholica benemeritos, in quibus tu inter primos nobis occurristi, diuidi fecimus: tibique pensionem annuam centum florenorum Renensium, super dictae Praepositurae fructibus tam libenter, quam merito, assignauimus. Quamobrem, etsi tuis laboribus maiora debentur praemia, hortamur te, ut animi nostri affectum suscipias: speresque, nos in alijs occasionibus tibi non defuturos. Sicut etiam uenerabilis frater Hieronymus Aleander, Archiepiscopus Brundusinus, Praelatus noster domesticus, tibi ex parte nostra latius perscribet. Cuius literis fidem habe bis. Datum Romae, apud S. Petrum, sub annulo piscatoris, XVIII Maij. Anno, etc. XXXVII. Pontificatus nostri Anno quinto.

FRANCISCVS DEI GRATIA EPISCOPVS CONfirmatus Monasterien. etc. uenerando et excellenti, nobis sincere dilecto, Friderico Nauseae, Rom. etc. Regis concionatori et consiliario, S.

VEnerande et eximie, nobis sincere dilecte, literas tuas, una cum libro tuarum editarum concionum, quas latino idiomate in lucem protulisti, unaque cum Apostolico di plomate, de non promouendo ad ordinem Presbytera tus, simulque cum literis, quas Dominus IOANNES Episcopus Viennen. amicus noster dilectus ad nos propterea dedit, cum latore praesentium familiari tuo accepimus, et legimus. Atque in primis tibi gratias habemus et agimus, pro suscepto consummato labore, proque libro nobis misso, pollicentes hoc ipsum pro uirili nostra, clementerque nonnunquam gratias referre. Praeterea te latere nolumus, qualiter praefatus noster amicus Episcopus Viennensis in suis ad nos literis a nobis desiderauerit, ut tibi connumeremus aureos Renenses centum, pro altero diplomate Romae redimendo. Curauimus igitur eos centum aureos Renenses numerari tibi, istucque perlatum iri gratiose desiderantes, ut praefatos aureos acceptare non graueris, et deinde eos ipsos una cum literis nostris eius dilectioni exhibendos curare. Id quod modis omnibus, et quidem gratiose promereri studebimus. Datum in Furstenau, in die Magarethae uirgi nis. Anno MDXXXVIII.

IOANNES FABRI EPISCOPVS VIENNEN. ETC. Friderico Nauseae, clarissimo, etc.



page 208, image: s208

SAlutem et omne bonum. Vir clarissime, et amice singularis, literas tuas II Augusti Maguntiae datas accepi mus, quibus te mirari satis non posse asseris temeritatem ac perfidiam Galli, qua nescimus quam tragoediam, in synodo Saltzburgen. excitauit. Ille quodcunque egerit, praeter cando rem et commissionem suam egit. Siquidem super tribus punctis, de quibus concertatio fuit, certam habuit informationem. Contrarium tamen dixit: de quo multa, cum coram fuerimus. Praeterea he ri apud Regiam Maiestatem fere fui per integram horam, ubi inter caetera, tui honorificentissime mentionem fecimus, tuamque absentiam humaniter et officiose purgauimus: simulac diligenter curauimus apud eandem Regiam Maiestatem, pro impetranda pecunia. et spero futurum, ut nonnihil aeris ad reditum consequaris. exhibuit enim se beneuolum, et ad omnia propensum. Nec non tum facta est mentio orationum, quas in Serenissimae Reginae gratiam colligis. Siquidem ipsa Regina earundem meminerat apud Regiam M. quarum certe est auidissima, maximoque desiderio expectans, tantoque citius absolui cupiens. Caeterum opus nostrum de fide et operibus, dudum in lucem prodijsse, nec tamen hactenus nos ullum exemplar consequutos esse, demiramur. Dabis igiturum operam, quo unum aut alterum exemplar consequi possimus, quod Regiae Maiest. ostendere et offerre queamus. Interea accepimus tres quaterniones ex praelo Lypsensi, consutationis nostrae, grauissimi erroris de Sacramento altaris contra quosdam Boemos. Quos hic simul mittimus. Erit autem totus liber, si fuerit perfectus, magnitudinis XX quaternionum. Item opuscula quoque illa nostra Sermonum, aliorumque una cum confutatione sunt in lucem proditura, quorum etiam uidimus iam probam trium quaternionum. Literas ex urbe tibi missas, quas nu per per postam accepimus, nunc quoque mittimus. Cardinalis Tri dentinus uocatus est Romam a Sanctissimo. Qui quoque rem nego tiumque tuum illic, ut arbitramur, est curaturus. Noua tandem, quae nobis allata fuerant, cum proximis literis ad te antea misimus. Interim uero nihil aliud accepimus, nisi quod Veneti cum Turcis bello nauali fortissime conseruerint manus, ut ferunt. Et quod Turca cum suis classibus, appulerit prope Hydruntem in Apuliam, expugna ueritque unam ciuitatem, non magni tamen momenti. Postremo omnes qui nos salutarunt, quam officiosissime resalutabis. His bene ua le. Datae Pragae, ex aedib. nostris, XXI Aug. Anno MDXXXVII.

GEORGIVS DEI GRATIA SAXONIAE, ETC. Dux, uenerabili, excellenti, deuto, nobisque singulariter dilecto, D. Friderico Nauseae Theologo, et Rom. Regiae Gratiae Consiliario et Praedicatori, salutem, et omne bonum.



page 209, image: s209

VEnerabilis, excellens, deuote, nobis sincere dilecte: Scriptum tuum, cum quo nobis libellum ualde utilem, sacrosanctam Angelicam salutationem concernentem, transmisisti, singulari quadam gratiosaque complacentia accepimus. Qui quidem libellus nobis admodum gratus est Quem quia nobis dedicatum uoluisti, singulari gratia aliquando compensa bimus. Id quod significare tibi uoluimus, tanquam ei, cui singulariter inclinati sumus: pro libello futuri non ingrati. Ex Tresda, in die Corporis Christi. Anno salutis mundi MDXXXVII.

IOANNES DEI GRATIA EPISCOPVS VIENNENsis, et coadiutor Nouae ciuitatis, etc. Clarissimo uiro Friderico Nauseae, Rom. etc. Regiae Maiestatis consiliario et concionatori dignissimo.

SAlutem, et omne bonum. Gratum nobis uehementer fuit, quod tandem ad nos tuas dederis literas: quibus testu diose, ut ne quid rerum tuarumnobis esset ignotum, operam dare animaduertimus. Gratius, te itinere prospere foeliciterque confecto, saluum ac incolumem Maguntiam uenisse. Gratissimum autem, Nauseam nostrum ab omnibus, ubicunque diuerti contigit, et in primis a Reuerendissimo et illustrissimo D. Cardina le Maguntino, pro dignitate, suisque uirtutibus humaniter, benigne, ac liberaliter exceptum: atque de rebus omnibus, reipublicae nostrae Christianae salutem ac tranquillitatem concernentibus, inter uos sa pienter actum, nostrique denique apud omnes mentionem non nisi honorifice ac magnifice factam. Expectauimus equidem iamdudum, non tam auide quam anxie, hanc in rationem de tua profectione, tu isque rebus, literas: quo tibi (quod certe nunc facimus) si omnia exuotis, animique sententia succederent, pro summo nostro in te studio et amore gratularemur. Cuius fortunam utramque, nostram esse duximus. Quo fit, ut haud multum operaeprecium fuerit, te tuis in rebus apud nos discessuro relictis, nostram fidem, memoriam, ac diligenti am pluribus uerbis postulare. Quasi nonijs omnibus tibi, quacumque in responte, prompte ac alacriter potui adesse, perpetuo operam dederimus. Tuum hic, ut ingenue dicamus, non rogare, sed imperare potius, officium erat. Qu enim tuis in nos officijs non respondeamus? Tu absens nostra diligentissime curas, et nos tui immemores hic in utramque aurem dormiremus? Absit. Quod si hactenus parum sensisti, ut adhuc, ubicunque tui promouendi tollendique occasio oblata fuerit, experiaris, curabimus. Contendimus pro te sedulo et apud Regiam Maiestatem, et apud Nuncium Apostolicum, aliosque omnes, ut tui ubique ciuilis habeatur ratio. Nescimus autem, an ubique satis feliciter. Nam quantum ad Parochias spectat, uehementer timemus, quod ab omnisteura contributione liberare non possimus.


page 210, image: s210

Pensio autem a Prouincialibus tibi iuste non poterit eripi. Nam ita et a Rege et Prouincialibus constitutum est, ut qui pensiones habent, et sunt de Curia Regia, liberi sint, non quidem communi contributione, sed ne illis perinde, ut exteris, eripiatur pensio. Etiam agitur, ut non nisi dimidia steura soluatur. Quare cum uicarijs caute et prouide fuerat agendum, et adhuc agendum erit. Nos, quae hic ex Italia de Imperatoris foelicibus aduersus barbaram Turcarum gentem successibus habemus, uicissim breuiter impartiri uolumus. Vale, et Dominum Praepositum, olim nostrum liberalissimum hospitem, reliquosque amicos, et maxime D. Marckquardum de Stain, nostro nomine diligenter et officiose saluta. Pragae, Idib. Augusti. Anno Salutis MDXXXVII.

IOANNES EPISCOPVS VIENNENSIS, etc. Friderico Nauseae, etc.

SAlutem, et omne bonum. Quae et qualia Vuolrabus Lypsensis typographus a nobis sub praelo habeat, ex alijs literis accipies. Eget ille papyro. Si ullo pacto fieri potest, ut nostro nomine numeres illi, ac mutuo nobis des, quinquaginta florenos Renen. in moneta, fac ut accipiat ex manibus tuis: et quamprimum ad nos redieris, in promptu per gratitu dinem cum beneuolentia soluemus. His uale. Datum Pragae, Boemiae. XXII August. Anno, etc. XXXVII.

IOANNES DEI GRATIA EPISCOpus Viennensis, etc. Friderico Nauseae suo, etc. S. D.

IN praesentiarum nihil habemus, quod significemus, praeter quam quod sacra Regia Maiestas sit tandem mutatura lo cum, nempe Viennam profectura, idque ad diem V Septemb. Praeterea egimus diligentissime cum Generoso ac Magnifico Domino Ioanne HOFMANNO, tui causa, pro impetranda pecunia: indicantes, nisi esset numeraturus summam tuam, quae tibi debetur ex salario tuo, te nequaquam citra dispendium max. ad aulam redire posse. Quapropter dedit fidem, se effecturum, ut uoti compos fieri queas. Aliquoties uero interrogauit Rex, quando speraremus reditum tuum: sed excusauimus te meliori, quo potuimus, modo. In summa, Rex ibit Viennam, Regina ma nebit Pragae. Dubij sumus, num uasculum tuum, quod apud nos re liquisti, Viennam ferendum sit, nec ne. Interim mittimus duo exem plaria nostri sermonis Pragae habiti: alterum in Generosi Domini Pfluog, Regni Boemiae Cancellarij obitum, habitum, qui propedi em in lucem est proditurus. Bene uale. Pragae, XXX Aug. Anno MDXXXVII.



page 211, image: s211

IOANNES EPISCOPVS VIENNENSIS, ETC. Friderico Nauseae suo, etc.

HEri cum in arce mea Episcopali apud S. Vitum supra Vi ennam, concionem pro populo pararem, ecce praeter spem allatae sunt mihi literae tuae, quae etsi mihi pergratae fuerint, at multo gratior fuisset praesentia tua. Doleo uehementer, quod binae postae te non apprehenderint, ex quibus intel ligere potuisses, quam utile et quam necessarium sit, ut recta Viennam festines. Nec est, quod alibi Regis aduentum expectare constituas. Nam etiamsi illic esset Rex, necesse foret, ut illinc solueres, et ad nos migrares. Insuper te absente, non nisi promissiones a Quae store Regio exigere potui: te uero praesente, nummos habebis, qui bus carebis alibi. In summa, celeriter ex Praga moueas. Libros uero tuos in uase poteris alibi tenere. Si quibus libris egueris, ego mini strabo. Valde consultum fuisset, uenire cum Protonotario. Haec omnia in rem tuam. Et cito accelera. Esto cum fonte, quid tibi de ri uulis? Quod in rebus meis, seu potius Ecclesiae Dei, tam sollicitus extitisti, maxime laudo: fecisti, ut soles. Quicquid expendisti, soluam. Regi nostro ante meas literas, tuas ex consulto reddere non uolui: causam audies. Cras uero reddam Libros de fide et bonis operibus, pro Rege et Cardinale ligatos, tecum quaeso affer. Quae tecum afferre non poteris, in mea domo custodiri facias. Quod si tibi pecunia desit pro uiatico, recurras ad Secretarium, D. FLORIANVM Griesbeck, per Dominum Vicarium, cui ea de re scripsi. De reliquis omnibus, dum coram fueris. Et ex me tibi omnem amiciti am certo persuadeas, et bene ualeas. Viennae, V Octob. Anno Domini MDXXXVII.

FERDINANDVS DIVINA FAVENTE CLEMENTIA, Rom. Hung. Boemiaeque Rex, etc. Honorabili, deuoto, nobis dilecto Friderico Nauseae, consiliario et concionatori, nostro, etc.

HOnorabilis, deuote, dilecte: Perplacet nobis, te Pragam reuersum, sacris concionibus, coram Serenissima Domina conthorale nostra dilectissima habendis, pro tuo of ficio operam dare coepisse: nec est quod te huc uocemus, cum istic non minus, quam si hic apud nos esses, diuini uerbi praedi catione, expositioneque interim, dum nos illuc redeamus (id quod breui futurum est) Christianorum animos mentesque ad pietatem, uerumque Dei cultum inflammare possis. Quod ut facias, abs te etiam atque etiam requirimus: nostram in eo exequuturus uoluntatem. Datum in ciuitate nostra Vienna, X Octob. Anno, etc. XXXVII. Regnorum nostrorum, Romani VII. aliorum uero XI.

IOANNES DEI GRATIA EPISCOPVS VIENnensis, etc. Friderico Nauseae, etc. S.



page 212, image: s212

LIteras tuas, una cum libris, quos nobis per famulum tuum misisti, mi Nausea, gratiss. accepimus animo. Quod autem morbo prohibitus, ad nos uenire non potes, uehementer dolemus: praecipue, quod doloris cruciatus te ferre, negotiaque tua negligere oportet. Gratissimus certe fuisset nobis omnibus aduentus tuus: tibi etiam, ut spero, haud incommodus. Sed quoniam haec a Deo Opt. Max. euenere, aequo necesse est mala feramus animo. Ad omnes partes epistolae tuae, nunc respondere propter ingentia negocia, maximasque occupationes nostras non pos sumus. hoc certe tibi persuadeas uelimus, tuas res omnes non mino ri cura esse nobis, ac nostras. Sciasque nos tua causa omnia facturos, quae possumus, ne quicquam amplius in nobis desiderare possis. Pe cuniam, quam mutuo accepisti a Domino Griesbeckio, curabimus ut ei reddatur. Tu hac in re omnem curam sollicitudinemque deponas uelim. Vale, Viennae, XIX Octob. Anno. etc. XXXVII.

IOANNES DEI GRATIA EPISCOPVS VIENNENsis, etc. clarissimo uiro Domino Friderico Nauseae, etc.

SAlutem, et omne bonum. Quamuis tibi plane ita uisum sit, quantum tuis literis indicaueris, ut nolis, nec etiam possis hoc tempore Viennam uenire, cui profecto tuae opinioni haud uelimus reluctari, nifi hodie, hoc est die uigesimo tertio Octobris, cum essemus apud Regiam Maiestatem, qua cum de rebus uarijs post quam ultro citroque fecissemus mentionem ac inter caetera Librum de fide et operibus a nobis et compositum, et ei donatum, miris modis (ut Princeps est candidi et solidi iudicij) commendaret, tandemque tui facta mentio esset, desiderat ac requirit omnib. modis, si modo per ualetudinem tuam quoquo pacto fieri possit, quam primum ut Viennam te conferas. Esset itaque nostrum consilium, petitionem et desiderium non facile negligere: Quanto igitur citius, tanto eidem magis gratificaturus. Plura eadem de re ex literis Gusmanni accipies. Bene uale, Viennae, XIII. Octob. Anno MDXXXVII.

MARTINVS GVSMANNVS, REGIVS CVBICVLARIVS, Reuerendo ac doctissimo D. Friderico Nauseae, Rom. etc., Regiae Maiestatis consiliario etc. concionatori dignissimo, etc. S. D.

REuerende Domine Nausea, amice honorandiss. literas tu as una cum introclusis rebus accepi, Regiaeque Maiestati su as porrexi. Gaudeo autem plurimum, tum de aduentu tuo istuc, tum quod spero te breui ad nos uenturum. Quandoqui dem Regia Maiestas mihi, ut ad te scriberem, commiserit, ut quatenus per negocia priuata liceat, huc uenire properes, tuumque iter omni bus modis acceleres, facturus in hoc suae Maiestati R. rem longe gra tissimam. Viennae, XXIII Octob. Anno, etc. XXXVII.



page 213, image: s213

IOANNES HASENBERGIVS, ETC. CLARISSIMO atque absolutissimo Theologo, Domino Doctori Friderico Nausea, sacrae Rom. Regiae M. a consilijs et sacris concionibus, D. etc patrono reuerenter obseruando, S. P. D.

PRincipio etiam atque etiam gratulor, clarissime et consum matissime Domine D. Patrone omnibus praeponende, de foelici ad nos Boemos ex Germania reditu. faxit Deus, ut is bonus, foelix et fortunatus sit, cum nobis omni bus, tum uero fortunatiss. tibi. Sed quod cum noibs ex Germania omnium monstrorum supra Africam fertiliore reuenis, nihil Liby corum portentorum adscripseris, impendio demiror. At pro candore illo literarum indicibili, plus quam scribi potest, ago habeoque gratias: uicissim paratus reddere philanthropias uicem. Accepi ex Reuerendo Domino Iodoco Rausch, Vicario, epistolas multo et ornatissimas et acceptissimas, quas cras bene mane allaturus sum D. Hieronymo Gualtero Lypsensi, qui me proprio grammatophoro ad Altenbergam hinc euocauit, propterea quod habeat, quae mecum uarijs de rebus commentetur. Verum ut haec epistola Cardinali Sadoleto perplacet, ita uicissim quam mitto ad Philippum Melanchthonem scripta displicet: equidem enim nihil potuit humilius et deiectius esse tali epistola, etiam si quoddam seminarium concordiae prae se ferre uideatur. Transmissa est mihi una ex Lypsia, altera a quo dam amico e Vuittenberga: sed cum tali Eulogio, quod Lutherani tantum non triumphant de toto Cardinalicio senatu. Quaeso rescribe hac de re tuum mihi iudicium. Valeas, et tuum deditissimum Hasenbergium ornes, ames, et pro tua utaris opera sua, opt. clarissimeque patrone Nausea. Datum ocyssime, Lithomericij. ult octob. An. etc. XXXVII.

Ecquid obsecro est, quod nil de Ioanne Mentzingero mihi scripsisti? scribas precor, ut res illius habeant.

IOANNES MENTZINGERVS, ETC. ORNATISsimo D. D. Friderico Nauseae, concionatori et consiliario Regio, Domino et amico suo candidiss.

NOn potuit ulla mihi hactenus dari occasio, iam inde et ab abitu tuo, uir doctiss. qua aliquid ad te literarum dare licuisset. Nunc cum utcumque oblata sit, eam negligere nolui: neque committere, ut non in hac etiam parte intelligas, Men zingerum tui semper memorem, nihil perinde cupere, atque tibi bonisque omnibus esse quecommendatissimus. Apud nos interim nihil magnopere nouatum est, simulatque abieris: communi more et modo uertuntur omnia. Ego nescio quibus quorundam non bonis admodum dolis (consilijs dicturus eam) in Vniuersitatis negotia et consilium intru sus sum, ibique statim in me illud Rectoris officium coniectum: quia


page 214, image: s214

praeterquam quod molestum, etiam odiosum uidebatur. Praebenda autem lecturae per Dietenbergium uacans, contra bullam Apostolicam, ex Vicarij aliorumque consensu collata cuidam Licentiato Pe tro Aldeno, plebano in Elfelden. Sic mihi labores etiam facultatis Theologicae cum molestia deterendi sunt, et deuorandi, alijs interim fructus auferentibus. Mihi cum alijs nostrae urbis concionatoribus non bene conuenit, quod etiam nuper Eckio nostro conquestus sum, consilium in hoc ab eo petens, quod etiam te mihi dari cupio. Dum enim illi quasi canes muti, popularem tantum spectantes applausum, uniuersam fidei Catholicae defensionem negligunt: eam partem mihi quasi proprie relictam, subinde sumo, contra haereses et uitia pro uiribus inuehendi. Quod heri quoque in festo Martini, in concione frequentissima, et antea aliquoties feci circa uenerationem et inuocationem sanctorum. Videtur enim hoc dicendi genus apud plebem esse ualde necessarium, ut in ijs quae fidei sunt et religionis nostrae summa capita, eo diligentius instruantur, quo magis nunc contemnuntur. Id dum bono animo molior, si forte ex zelo, qui non secundum scientiam est, erro, cupio per Reuerendissimum Dominum Viennensem et per te pie informari. Magistrum Osualdum non est quod commendem, quem scio iam antea tuum esse. Fac tamen ut intelligat aliquando, promotionibus tuis se non mediocriter adiutum. Interim doctissime et candidissime mi Nausea, in Domi no uale foeliciter. Et si per occasionem licet, rescribe. Datum Magum tiae XII Nouemb. Anno MDXXXVII.

Domino Ioanni Hasenbergio, iam per ocium et tempus scribere non potui. Scio enim illum non nisi longissimas ex me desiderare li teras. Rogo igitur, illum ex me amicissime salutes: ac uicissim mihi etiam imperes, quicquid hic in tuam gratiam efficere potero.

IOANNES HASEBERGIVS, ETC. FRIDERICO Nauseae, etc. Domino et patrono suo facile Principi, S.

PErlatus est ad nos rumor, clariss. atque idem opt. max. Do mine Doctor, patrone in summis officijs prosequende, nostros esse a Turca fusos. quod si est, merito nobis thre nodia occinenda est: sin minus, laetum Paeana censeo, et io triumphe, cantandum. Sed nosti, uir et theologe consummatissime, Famam apud Homerum, doctrinarum omnium parentem, deam esse, si quam aliam, longe multoque loquacissimam, et linguacissimam, ut mobilitate sua uigeat, et uires acquirat eundo. Hic inquam siue rumor, siue fama, Reuerendum patrem Vicarium et me in maxi mam tristitiam coniecit. Eapropter communi sententia decreuimus, ut te ad Praeposituram Reuerendiss. Domini Viennen. pietatis et sanctissimorum studiorum Achillis, et ad nos inuitaremus, ut una cum nobili et ornatissimo uiro Domino Floriano Griesbeckio (qui


page 215, image: s215

propediem ad nos aduolaturus est) ad nos animi gratia aduenires: quod per omnes Camoenas, Charites, et Musarum praesidem Apollinem efflagitamus: ut, si fieri poterit, ad nos uenias, et nobiscum paululum te oblectes. Nullus enim gratior hospes in penates nostros aduenturus est, quam tu. Cupimus benignum responsum ad hoc, et ad priores literas. Ego uero peto unicum exemplar epistolarum. Quia quod habui, hoc D. Hieronymo Gualtero obtuli. Qui iussit te saluum. Vale ter opt. ct amicissime Domine Nausea. Datum Litho mericij. in die Simonis et Iudae, Anno MDXXXVII.

FERDINANDVS DIVINA FAVENTE CLEMENtia Rom. Rex semper Aug. etc. Honorabili, etc. Friderico Nauseae, consiliario et concionatori nostro.

HOnorabilis, deuote, dilecte: Redditis nobis literis tuis, quibus nobis ostendisti, res tuas priuatas magnopere pe tere, ut huc uenires: nolle te tamen absque nutu nostro isthinc discedere, haud praetermittendum sane duximus, quin te ad nos accerseremus. Quem alioquin consulto istic permanere, antea uolebamus, ut ne profectione ultro citroque suscipienda defatigarere. Quare cum ob negotia tua priuata, tum nostri causa huc te ad nos conferre poteris: et quo citius ad nos ueneris, eo libentius te uidebimus. Datum in ciuitate nostra Vienna, die XXV Octob. Anno MDXXXVII. Regnorum nostrorum, Rom. VII. aliorum XII.

VVIGANDVS DEI GRATIA EPISCOPVS BAMBERgen. uenerabili Friderico Nauseae, Rom. etc. Regis consiliario et concion.

VEnerabilis, excellens, et nobis singulariter dilecte: tibi in praesentia significamus, nos in quibusdam negotijs mit tere, uenerabiles, excellentes, et honorabiles, nostros consiliarios dilectos, deuotos et fideles, PAVLVM Neidec ker, nostrum in spiritualibus Vicarium, nostraeque Collegiatae ecclesiae sancti Gangolphi in hac nostra ciuitate Bamberga Praepositum et Doctorem. Et CHILIANVM, iam nostrum secretarium, ad Rom. Regiae Maiest. Domini nostri gratiosiss. Curiam, fauorabiliter et diligenter petentes, ut ipse (quatenus commode fieri poterit) eos ita promouere non graueris, quo possint illic nostri consiliarij eo citius et audiri, et expediri. Id quod erga te fauorabili gratiosaque uoluntate promereri studebimus. Ex Bamberga, die Martis post Catharinae. Anno Christi nati, MDXXXVII.

IACOBVS SADOLETVS CARDINALIS DOCTISsimo Friderico Nauseae, S.

TItubans infirma manu, contra ualetudinis commodum, haec ad te, mi Nausea, scribo, ut succensere mihi desinas. Etenim scito, biduo post, aut triduo, quam accepi literas tuas, et illam eruditissimam orationem, qua me sane nihil unquam delectare potuit magis, me


page 216, image: s216

in grauem morbum incidisse, febribusque uexatum, eo adductum fu isse, ut aliquando de mea uita desperatum sit. quo tamen periculo Dei clementia liberatus, in ipsa morbi remissione, nondum nec mente, nec corpore satis consisto. Quod si tu humanos casus considerare uo luisses, omnia prius cogitare debebas,que me neglecti officij accusare: etsi gratum id quidem mihi accidit. Video enim et beneuolentiam erga me tuam, et desiderium literarum mearum. Ad Melanchthonem scripsi, bono, ut mihi uisus sum, consilio: sancto quidem et pio certe. neque enim aliud quaesiui, nisi conciliare eiu uiri beneuolem tiam. Quod si ex sententia mihi successisset, crede mihi, aliquo praecla ro munere Christianam rempub. affecissemus. Cur autem eae literae tantopere reprehendantur, causa certe non est. nihil enim est in illis, nisi priuata familiaritate perscriptum fortasse aliquanto humilius, quam nostra dignitas ferat. Sed ego inter homines grauitatem meam conseruo, in causa Dei depono. Siquidem et Dauid ante aram Dei, pietatis memor fuit, non dignitatis. Nam quod ego ad Lutheranos desciscam, quis suspicari ex illa epistola potest? cum testificer in ea, me opinionibus ab eo dissentire. Amo ingenium Melanchthonis, doctrinam laudo: sententias certe non probo. Ex quo mirum ualde mihi accidit id quod tu scribis, uideri me ijs literis, et summum uirum SYMONETAM, et totum Cardinalium collegium quasi perstringere. Hoc tu, quaeso, quibus ex uerbis epistolae meae colligere potuisti? Ego collegis meis omnem meum ubique honorem defero, et in Catholica ueritate constantissimus sum: eroque, quoad uiuam: potiusque de uita, quam sententia decedam. Cupiebam plura, sed languor ani mi corporisque prohibet. Cum ualetudinem recuperaro, crebrioribus literis te resarciam. Interea, quando imprimenda mea epistola id agere cepisti, de quo ago tibi gratias, famam et existimationem meam tibi commendo. Vale mi Nausea, et nos perpetuo dilige. Ex urbe, X Calend. Decemb. Anno MDXXXVII.

BERNHARDVS MISERATIONE DIVINA S. R. E. Card. Episcopus Trident. Friderico Nauseae suo, etc. S.

VEnerabilis, egregie, nobis sincere dilecte: Reuerendus Dominus Viennensis antequam tuae de XI praesentis ad nos perlatae fuissent, Maiest. Regiam de habitatione tibi impetranda allocutus erat: effeceratque apud suam Maiestatem, ut ea percursori suo in mandatis dederit, de dicta habitatione ab illo tibi prouideri debere. Quod te latre noluimus. Bene uale. Datum Crembs. XVI Decemb. Anno. MDXXXVII.

GEORGIVS VICELIVS ETC. MAXIMIS REBVS Ornatissimo uiro D. Friderico Nauseae, Regio Ecclesiastae, ac consiliario, Domino fratrique longe chariss.



page 217, image: s217

POetae fabulantur nescio quid de cesto Veneris, re quapi am efficaci. Quid Homerica luno senserit hoc accepto ce sto, me quidem latet. Ego certe tuis acceptis literis, e Fran cofordia redditis, ita affectus fui, ut nullo cesto potuerim amplius. Tuae literae rapiunt, trahunt tenent, quotquot eas legunt. Inest in eis uis aliqua, et haec nimirum diuina, qua inflammas, qua incitas, qua denique recreas animos. Vtinam queam paria facere Caeterum conquestiones tuas eo ferme uultu legi, quo tu meas leges, nempe tristi. Synodi frustrata spes ita tristificat pia pectora, ut uix aliquid magis. Vae, uae Christiano orbi. uociferor magna uoce, uae uae Italis, Gallis, Germanis, si qui praepediunt opus Domini. Male sit Sathanae in aeternum, cuius suggestione ac ductu, res Christianae tam infoeliciter succedunt. Concilium retrogreditur. Bellum progreditur. Hui, quantae tristiciae materia? Quod uult Deus, quod desiderant angeli, quod suspirat electorum chorus, non fit. Contra, quod uult Sathan, quod cupiunt mali spiritus, quod optant impij homines, id fit. Mundus caput inter nubila condens prae ualet, portae inferorum coeperunt reparari, Cacodaemones ruptis carceribus imperioque dominantur. Nolebam queri, sed nolenti irrepunt isti modi, mirum si Lyrici. Leges conquestionem editam, in qua dolori continuo uolui satisfacere: at non fere satis. Ploratus Rachaelis Propheticae, et dolorem Niobes Poeticae, existimo iocum esse, si existimetur cruciatus zelantium prodomo Dei. Vale Doctissime Nausea. Islebij, Circum cisionis Iesu Christi. Anno Domini eiusdem, etc. XXXVII.

IOANNES HASENBERGIVS, MAGNIFICO, CLARISsimo et elegantissimo D. Friderico Nauseae, Regio concionatori et consiliario, etc.

Sit tibi sancta precor Iani fortuna Calendis,
Donet et insertam secta placenta stipem.

LIterae tuae mihi magno fuere et solatio, et summo oblectamento, utpote in quibus tuum in me germanum amorem declaras: quo nomine, hoc in nouo anno, tantum non gaudio et laeticia temulentus fui. Gratulor reditum ex Styriae metropoli Graecio tuum. Beasti nos, qui de concilio certa scripse ris, et Bullam trammiseris. felix nuncius, foelicior bulla, et foelicissimum et amoenissimum indicti concilij tempus, florib. rosis, lilijsque decoratum. Pergas, obsecro, hoc ipsum promouere, per S. R. Maiestatem, per magnificentissimum Dominum Card. Tridentinum, per nun cium Apostolicum, et Mecoenatem nostrum D. Episcopum Vien nensem. Si nobis Bohemis, et mihi etiam liceret adesse, etc. Vnum est, quod bona fide, et maximo cum dolore aperio tibi. Accipio ex literis et instructionibus, suam R. P. animum et gratiam a me auertere:


page 218, image: s218

quae res tantum non me dementat, sed et in insanam melancholiam re digit. Non opto mihi hoc tempore, nec Decanatum, nec Praeposituram, nec lautius quid, cum indignatione talis Episcopi, de quo post Deum summe sentio. Quaeso ita aliquando per insinuationem agas, ut si fieri potest, haeream in aliqua gratiae et fauoris parte. Non pote ro laetari, nec ridere, nisi mihi pharmacum consolationis rescripseris. Vale quam lautissime. Lithomericij. IIII Ianuarij, Anno, etc. XXXVIII.

IOANNES EPISCOPVS VIENNENSIS, etc. D. Friderico Nauseae S.

SAlutem, et omne bonum. Ecce hac ipsa hora, cum Lithomericium uenissem, missus est ab Episcopo Misnen. alius nuncius, qui literas attulit iuxta descripta his introclusa. et inuenies rem consecrationis eam ac talem esse, ut ad consecrandum unus sufficiat Episcopus. Sic enim disiunctiua summi Pont. habet. Progredior itaque sine suffraganeo, assit Pa tauien. siue etiam nihil obtentum sit. Nam non est difficultas ulla. Et mirum mihi uidetur, quod in re tam ardua Episcopus Misnen. non fuit oculatior, quam ut sua uideret. Haec ad te propterea perscribere uolui, ut ea declarares Reuerendiss. Domino Card. et Episcopo Tridentino, ac etiam Reuerendiss. D. nuncio Apostolico, Episcopo Mutinenn, utriusque nostrum Patronis opt. ut resciant illi, in quo statu negotium hoc sit: et ne suspicari possint, me rem aggressurum, cuius authoritas mihi concessa non sit. Nam ab obedientia et obseruatio ne S. R. E. discedere non uolo, uel minimum digitum, etiamsi consistant aduersum me castra. His in Domino bene uale. Lithomericij, V. Feb Anno MDXXXVIII.

FRATER MARTINVS ORDINIS MINORVM, COMMISSArius generalis in regno Poloniae ac Boemiae, cum uniuerso Capitulo Cracouiae celebrato, etc. Excellentiss. Domino Friderico Nauseae, Doctori celeberrimo, Regio concionatori et consiliario, Domino obseruandissimo.

EXcellentiss. Domine Doctor, post singularem animi mei deuotionem cum omnium bonorum incremento, etc. Nil no bis et patribus nostris extitit antiquius,que honestis et iu stis petitionib. procerum deuotorum nostri ordinis morem gerere. Propterea cum tu ad nos in commendationem patris Vicarij Iodoci Rausch Boemiae Vicarij literas dederis, adhaerentes nostro instituto, noluimus secus facere, quam tibi gratificari. Eumque patrem praenominatum, alioquin de nostra religione benemeritum, ob mul tos labores eius perpessos, et eximias uirtutes, gratijs et fauoribus amplioribus etiam honestandum duximus. Quem tibi uicissim cum nostris sedulis ad Deum Opt. Max. pro te orationibus commenda mus. Cracouiae, die IX Feb. An. etc. XXXVIII.

PETRVS VORSTIVS, EPISCOPVS AQVENSIS, ETC. DOctissimo uiro D. Friderico Nauseae, Regio consiliario, etc. S. P. D.



page 219, image: s219

REuerende Domine, uir dignissime. Inter alias incommo ditates, quas in legatione mea tuli, illa magna fuit, quod te non licuit uidere. Pro ueteri enim amicitia nostra, et singulari doctrina ac humanitate tua, pergratum fuisset, tuo colloquio frui: cuius spero per Concilium nobis commoditatem oblatum iri. De cuius foelici successu firmissimam spem teneo, si modo pax inter Principes, de qua omnibus certa est spes, successerit. Cum istic existens, tum etiam nunc praesens, sanctissimum Dominum N. cum de uiris doctis inclytae nostrae Germaniae, et de sede Apostolica benemeritis, puta de R. D. Episcopo Viennenn Cochlaeo, Eckio, ac alijs certiorem redderem, etiam de te honorificam mentionem feci, et continuo faciam. Vale diu foelix. Roma, XI Ianuarij. Anno MDXXXVIII.

PAVLVS NEYDECKER, SANCTI GANGOLFI BAMbergensis Praepositus, etc. Reuerendo doctissimoque uiro Domino Friderico Nauseae, sacrae Rom. Regiae Maiestatis consiliario et concionatori dignissimo, Domino et amico chariss.

REuerende atque doctissime uir, salutem, suique commenda tionem. Redijt ad nos is tabellarius, qui proximis dieb. ad te, per D. Casparem Mainum, Decanum meum, apud S. Stephanum, ob tua negocia, Pragam usque missus fuerat: qui et de te amicas salutationes mihi detulit, pro quibus gratias ago, quam gratissimas. Idem denique tabellarius nobiscum uulgauit, quod nobilis Dominus Laurentius a Streitperg, nuper cum re liqua tunc regia militia, a Turcis captus, et Albam Graecam ductus, inde Pragam liber redijsset: et quod ipse tabellarius cum eodem Laurentio, quem optime nosceret, proximis eisdem diebus, illic Pra gae sermonem habuisset. Qua relatione idem tabellarius ipsius Lau rentij matrem, residuumque fratrem domi supra modum exhilarauit, spem salutis, et simul metum, si forte uera non diceret, incutiens. At magis certiorari desiderantes, parens fraterque praefati, praesentium latorem ob id expediunt, ipsum Laurentium certius in quirendo: meque rogarunt, tibi ea de re scriberem, quo et tu pro tua humanitate, praesenti tabellario ad inuestigandum Laurentium con filio esse, et quid uerum sit ea in re, ad me rescribere dignareris.

Non igitur potui in tam desiderato negocio, rogantibus deesse ami cis. Quocirca et ego supplex peto, digneris nostris precibus annue re, et de liberatione Laurentij sinceriorem ad me ueritatem rescribere. Quod nos, cum licuerit, affectuosissime promerebimur. Apud nos uulgatum omnino est, Dominum nostrum Imperatorem futuro mense Ianuae in Italia affuturum, et inde Germaniam ocyus petiturum, pro celebrandis Comitijs Imperialibus. Locum autem Comitiorum, Serenissimum D. nostrum Roman. Regem designare


page 220, image: s220

debere. Vnde passim creditur, eadem Comitia Norinbergae celebranda. At si a me uotum rogaretur, ego accommodatissimum locum eligerem Bambergam, ubi amplissimae et amoenissimae Curiae Canonicales, ciuium domus capacissimae, loci ubertas et situs salubritas omnibus procul dubio abunde satisfacerent, ut uix locus alius illi in Germania ad eum usum adaequari possit. Quod tu etiam facile tecum aestimabis, atque Regiae Maiestati lucidius recensere po teris, etiam hic uigere religionem incorruptam, quod in primis suae Maiestati et Domino nostro Imperatori complacebit. Optime uale. Datum Bambergae, XXIII Martij. Anno, etc. XXXVIII.

IOANNES FABRI EPISCOPVS VIENNENsis, Friderico Nauseae, etc. S. P. D.

SCio te pro tua in nos amicitia sollicitum esse, num et recte ualentes Viennam uenerimus. Ab hac, et tam amicabili cura, te alio qui animo et rebus afflictum, liberare uoluimus: tibique nunciamus, nos una cum nostris, etiam usque ad catellum, saluos et incolumes, hesterna die Viennam uenisse, nec aliquid incommodi in hoc quinque dierum spacio pasi sumus. ita enim direxit Deus Optimus Maximus gressus nostros, fuitque ductor et protector noster, ut laeti susciperemur a nostris. Habuimus hodie laborem cogitatus nostri, hoc est, ut per sequentes dies subditis nostris, a Deo nobis tanquam pastori credi tis, sex opera misericordiae continuis praedicationibus praedicaremus. Deus faxit, ne uires euangelizaturo desint. Reliquum est, ne obliuiscaris gratias agere Serenissimo Regi, pro tam clementi consensu, quem nosti. Mirum auditu est, quantam aedificationem Libellus de sacramento inter semicredulos fecerit. Restat, ut etiam in ter occupationes tuas, reuera magnae molis, commendes nos Sereniss. Regi nostro, Principi omnium clementissimo, et uere Catholico. Item Reuerendiss. D. Cardinali et Episcopo Tridentino, communi et nunquam satis laudato Mecoenati nostro. Praeterea Reuerendiss. D. Episcopum Mutinensem, nuncium Apostolicum, ac inclyti Senatus Veneti Oratorem, de meliori nota salutare, et amicitiam nostram et omne bonum pro nobis polliceri non graueris: ac ualeas. Viennae, XVII Martij. Anno Domini MDXXXVIII.

IOANNES EPISCOPVS VIENNENSIS, ETC. Clariss. Domino Friderico Nauseae, etc. S. P. D.

NEque multas, neque prolixas ad te dare literas datur, propter ingentes non huius mundi, sed uitae aeternae occupationes. nihil enim utrique, tam tibi quam mihi, adeo frequens, et assiduum est, quam hoc tempore, cum ita Deus dederit, oues ad recta pascua ducere. Videres hominum frequentiam, et quidem frequentissimam. Volunt sese omnes Mandato Regio, seu potius mandatis Christi, et obseruationibus Ecclesiae


page 221, image: s221

obtemperantes facere. Deo sit gratiarum actio, et laus. Nam haec omnia, quae fiunt, ad laudem Dei pertinent. Tuos autem labores a meis dimetior. Qui cum Reginae praedicas, uerisimile prae dicare diceris decies centenis millibus uiris et mulieribus. Ab his enim, et orthodoxo illorum exemplo, pendent multo plures, quam fuerint ad pugnandum apti et idonei, qui fuerunt in castris Israel: id quod hoc generale mandatum pro religione, hoc anno, docet, et re ipsa testatur. Expecto num gratias egeris, aut in colloquio steris cum sacra Regia Maiestate. Vale, Viennae. XXV Martij. Anno a Christo nato MDXXXVIII.

VVOLFGANGVS ZYMERANVS, ETC. REVERENDO D. Friderico Nauseae, S. Ro. etc. Regis Ecclesiastae et consiliario, etc. S.

REuerende Domine, nouem exemplaria Christianarum precum, per puerum tuum mihi exhibita, secundum petitionem tuam sacrae Reginali Maiest. Dominae meaegra tiosissimae, ex persona tua praesentaui. Interim suae Maiestati te humillime commendans. Quae quidem munera praelibata Reginalis Maiestas sane pio animo suscepit: unumque ex huiusmodi libellis filiae dilectae Catharinae tradidit, materna monitione iniungens, utque religosissime seruet, donec per aetatem literis edocta, eundem lege re, fidemque Christianam et ueram orandi regulam ediscere queat. Mihi uero mandauit, reliquos octo per postam Oenipontem uersus delegare, ibidem inter caeteros Regios liberos per Dominum Vo landum diuidendos. Sensi certe exinde, eiusdem sacrae Reginalis Maiestatis in te gratiosissimum animum, summaque pietate propensum. Haec te latere nolui. Cui me tanquam singulari patrono, syncero studio, officiosissimeque commendo. Datum Pragae, III Apri lis. Anno MDXXXVIII.

MAVRITIVS AB HVTTEN, PRAEPOSITVS HERbipolensis, etc. Ornatiss. uiro, Friderico Nauseae, etc. Regio consiliario et Ecclesiastae, etc.

VEnerabilis atque egregie Domine, amice colende, XXII Februarij accepi tuas literas, IIII eiusdem mensis Pragae datas, quibus assignatae pensionis super Praepositura mea, centum uidelicet florenorum dimidiam partem iam debi tam petis. In quo etsi minime opus fuerit pluribus me rogare, agno sco tamen singularem humanitatem tuam, et animi modestiam, quod etiam ea rogas, quae uel tuo iure postulare posses. Itaque libenter precib. tuis locum relinquens, atque annuens, quinquaginta aureos, pro dimidia huius annuae pensionis adolescenti familiari tuo, qui mihi tuas literas reddidit, numerari curaui: alteram eius partem, debito etiam tempore fi deliter daturus, idque in hac urbe: quod ita posthac fieri te uelle, adole scens mihi tuus significauit, estque mihi omnino gratum. atque hoc quidem


page 222, image: s222

ut tibi id pensionis semper liberaliter curemus, non modo fidei meae, quae intercessit, uerumetiam studij, laboribus et industriae tuae, quam ad propugnandam et illustrandam ueram religionis doctrinam prorsus collocas, ingenue me debere profiteor. Nec etiam opus ad hoc est, Curtisanica ista, in illis, de quibus scribis, literis mihi insinuandis, solennitate: quae si nullae extarent, fidem tamen meam minime fallerem, et ea quae nudis nunc uerbis recepissem, seruare haud recusarem. Plus enim inter nos fidei et integritatis esse debet, quam ut eam diplomatibus et sigillis metiremur. Quocirca sic tibi persuadeas, me ea officia quae boni sunt uiri, et uel maxime ea quae ad Christianam rempublicam fouendam spectant, lubentissime et diligentissime semper paratum fore praestare. Porro specimen elucubrationum tuarum, quod praesentium lator mihi attulit, grato animo et lubenti quidem accepi, praesertim a doctissimo uiro profectum, et pietatis doctrina praestans. Iam pridem autem ad tuas literas respondissem, nisi famuli tui longius abhinc missi cunctatio id prohibuisset. Cuius reditum ad hunc usque diem expectauimus. Quare quod tardius scripserim, illi assignes: et me his paucis tibi tu isque rebus ex animo bene cupere polliceare. Vale foeliciter. Ex Her bipoli, XVII Ap. Anno MDXXXVIII.

IOANNES HANERVS, ETC. EXIMIO LL. AC sacrae Theologiae D. Friderico Nauseae, Regio consiliario et concionatori, etc.

CLarissime Domine Doctor, abfuit e Lypsia tabellarius, qui tuum librum, una cum literis attulit Reuerendo patri Reynero a Streitperg, Cathedralis nostrae eccle siae Decano. Is me mox, perlectis literis, ad se uocauit, suaque mecum communicauit consilia, rogauitque ut te per proximum nuncium rationum suarum certiorem redderem: iussitque ut scriberem, quod nondum sibi commodum uisum fuerit quicquam cum Capitularibus, eius de quo tu significasti, nomine agere: utpote certo se oleum et operam lusurum. Ided destitisse, ne honestae pre ces eorum, de quibus metuit, indignis calculis praepedirentur. Facturum tamen se pro sua mediocritate, tam in tuam gratiam, quam ut tam pium et necessarium opus iuuet, quod census suus ferat: ac pro inde, si quid sua contributio laudabili huic instituto conferre possit, se numeraturum sponte uiginti aureos. obrulitque etiam se, quamprimum hoc commode per occasionem fieri posset, cum Re uerendissimo Episcopo uerba facturum: inclinaturumque in simi le propositum, clementiae illius animum, si modo non antea illum ad id ipsum promptum inuenerit. Multaque prudenter ac cordate in hanc rem de Praelatorum et Principum supina negligentia disseruit: ut mihi non aliud licuerit deprehendere, quam animum admodum


page 223, image: s223

in te et tua studia propensissimum. Haec, eximie mi Nausea, quoniam per primam opportunita tem iussus sum ad te scribere, latere te nolui. Iuxta me tibi commendans, teque orans, ut patiaris Hanerum, uel postremum inter amicos locum tenere. Esto enim, neque doctrina neque eruditio in me tanta sit, quae id iure aliquo a te impetrare possit: tamen quia mihi haud leuius pietatis studium est, quam in literis, quas tu arcte complecteris, non puto te hanc charitatem mihi negaturum. Vale uir clarissime, e Bamberga, ult. Aprilis, Anno etc. XXXVIII.

GERVVICVS PLARERVS MONTIS S. MARTIni de uineis Abbas, etc. Reuerendo Friderico Nauseae, sacrae Theologiae et LL. Doctori, inuictissimi Rom. etc. Regis consiliario et concionatori, Domino et praeceptori suo in primis obseruandissimo.

SAlutem, et obsequia quaeuis parata. Domine ac praeceptor obseruandisime. Tragoediam Dominicae passionis Domino confratri meo Campidonen. et mihi coniunctim dedicatam, caeterosque Sermones Theologicos a te editos, literas item tuas per familiarem tuum praesentatas, summo cum gaudio excepi, exceptasqueque amicissime sum exosculatus, partim quod ad uenerint mihi a Regio ecclesiaste, qui licet diu noctuque tum regijs, tum sacris obrutus sit negotijs, sui tamen interim haud immemor fuerit discipuli, non secus atque fidelissimus quisque praeceptor: partim, quod causam et argumentum praebuerint, quo minus ab incepto concionan di desistam. Probe quidem atque pie abs te factum, qui calcar et stimulum equo minus currenti addideris. Gratias igitur ago, et habeo, quas possum maximas, qui Domino et confratri meo Campidonen. Dominicam dedicaueris passionem, quique inter nos contractae amicitiae non es oblitus. Hinc multum tibi debere me fateor: ac procul dubio, si aliquando per fortunam licuerit, refusioni studebo, acceptum relaturus, gratique discipuli officium obliuioni minime tradam, imo perpetuae grati tudinis debitum intensissime semper obseruabo. Demum offero me ipsum tibi integrum, non aulicum, sed syncerum et cordatum amicum dedo, et commendo. Vale, domine praeceptor fidelissime, ad uota semper. Ex Vueingarten. VI Maij. Anno MDXXXVIII.

BERNHARDVS CARDINALIS, ET EPISCOPVS TRIden. etc. uenerabili, etc. Friderico Nauseae, etc.

VEnerabilis, egregie, nobis sincere dilecte. Iam tuae literae, quanquam nobis ob eandem causam tuam a Domino Viennensi scriptae fuerint, nobis plane indicant, quid a nobis in rem tuam praestandam desideretur. Verum tamen scis, quod quantum in nobis est, cupiamus causas tuas fouere: et ea simus facturi, quae intelligimus tibi prodesse


page 224, image: s224

posse, quum hae taxarum remissiones non soleant nisi ex causis urgentissimis concedi: nec integra, sed tantum pro dimidia est iam soluenda. Illud porro difficultatis accedit, quod neque Pont. iam sit Romae, et horum plerique ex his qui rem magis iuuare possent, ad quos scribitur, absentes sunt a Curia omnes. Tamen literas Romam transmitti curahimus, et opera Domini Grabrielis Sanzes, singulis suas reddi. id quod ad tuam respondisse uelimus. Ex oppido nostro Rippe, XXIII Maij. Anno Domini MDXXXVIII.

Post scripta, literas, quae Romam erant dirigendae, diuisimus. ali quas Vincentiam misimus ad Campegium, Symonetam, et Brundusi num reliquas ad Comitem Leonhardum Nagarolam, apud Pont. agentem, qui rem curabit.

EPISTOLARVM MISCELLANEARVM AD D. FRIDERICVM NAVSEAM BLANCICAMpianum, Episcopum Viennensem, singularium personarum, Liber Septimus.

LAVRENTIVS CAMPEGIVS CARDINALIS, ETC. Reuerend. uti fratri chariss. D. Friderico Nauseae, Serenissimi Rom. etc. Regis consiliario et concionatori, S.

REVERENDE, uti frater charissime, quid in causa coadiutoriae actum fuerit, tuus, qui has ad te defert, nuncius optime declarabit. Tibi quidem, quod ego potui, et diligenter et amanter praestiti. pluraque me potuisse cuperem, ut maiorem erga te uoluntatem meam experireris. Gratulor autem tibi dignitatis accessionem hanc factam esse, qualem tuae uirtutes merue re: idque ut sempiternae tibi laudi atque honori sit, a Deo optimo ma ximo supplex peto. Libros, quos mihi tradi uoluisti, accepi: eosque tuae in me beneuolentiae tanquam gratissima pignora, et saepius legam, et inter ea quae habeam chariora omni tempore retinebo. Vale, Roma, septimo calendas Maij. etc.

IACOBVS SYMONETA CARDINALIS, ETC. REuerendo D. Friderico Nauseae, Regio consiliario et concionatori, tanquam fratri charissimo.

REuerende Domine, tanquam frater honorande, legi literas tuas perhumanas, quae quidem mihi fuere gratissimae: sunt enim plenae amoris, et beneuolentiae. Quamobrem fieri non potest, ut suspicer te mensibus praeteritis aliqua obliuione rarius ad me scripsisse. Nam semper puto de te be ne loquendum, et optime sentiendum. Quantum uero pertinet ad expeditionem Coadiutoriae, gratulor in primis tibi, quem, pro


page 225, image: s225

quamplurib. suis in rempublicam meritis, uideo altius uocari, nil tale cogitantem expeti ad Dei ministerium. Mouet corda hominum Deus, mouet mentes, dirigit actiones, dum uult et uirtuti praemia et uitijs poenam tribuere. Respexit labores tuos, petatem tuam, constantem in sua seruitute famulatum: inspirauit ideo animum laudatissimi, ut audio, Episcopi Ioannis Fabri, qui ut ipse est cumulatus, uel, ut melius dicam, consummatus Episcopus, ita non imparem uult sibi suisque ouibus relinquere successorem. Infudit et hoc Serenissimo Rom. etc. Regi, non minus religioso, quam bellicoso: perfecitque, ut eius Serenitas ea de te ornando cogitaret, quae debeat multo ante et cogitare et perficere. Tu uero quando ad sacerdotium tanquam Aaron uocaris, te ipsum erige. Sed utinam multi Episcoporum, qui hodie sunt in Ecclesia Dei, essent Nauseae similes. Profecto non labo raremus, non uideremus has miserias et calamitates in domo Domini, quae uix se tueri potest ab impuritate schismaticorum. Vincentiae ultra mensem iam sumus legati, Reuerendissimus Campegius, Reuerendissimus Brundusinus, et ego, Concilium celebraturi: nec quisquam comparet eorum, qui tantas excitarunt tragoedias. Vale. Vincentiae, XXIX Maij. Anno, etc. XXXVIII.

VALENTINVS DEI GRATIA EPISCOPVS HILDESEmensis, etc. Reuerendo et eximio uiro Domino D. Friderico Nauseae, Regio consiliario et concionatori, amico et fautori suo obseruandissimo, S. P. D.

MAgnifice domine D. et fautor obseruandiss. scribo in praesentiarum ad Regiam Maiestatem longas literas, de toto statu oppressissimae Ecclesiae Hildesemen. et personae meae ad eandem Canonica uocatione: et significo Regiae Maiestati suae, quo in eandem Ecclesiam et me, Illustriss. Do mini Ericus et Heinricus Brunsuicen. duces sint animo. quarum literarum mearum ad Serenissimum Rom. Regem exemplar cum praesentibus ad te mitto, et te uti uirum dignissimum et catholicissimum, ac Regium consiliarium et concionatorem sincerissimum, ex animo oro, tua me auctoritate apud Regiam M. auxilio et consilio iuuare et promouere digneris: in hoc, officium tanto uiro dignum, et Deo Opt. Max. gratissimum es facturus. Ego tanquam Aaron praeter omnem diligentiam meam, absens et nescius, ad eandem Ecclesiam uocatus, Maguntinum ocium meum, imo negotium, ac omnem conditionem meam, ob amorem Christi et ouium suarum postha bui: huc uocatus ad labores, aerumnas, et infinitas miserias, ac calami tates. Omnia enim turbatissima intus et foris, in spiritualib. et temporalibus inuenio. Concedat Deus omnipotens, ut pro gloria sua, et animarum salute, omnia in meliorem statum redigantur, ac reduci possint. Tu pro prudentiatua omnia rectius et copiosius considerabis,


page 226, image: s226

quae erunt ex necessitate et honore huius tam insignis et miserrime afflictae Ecclesiae, illamque Regiae Maiestati ardentissime commendabis. Vale. Ex ciuitate mea Hildesemen. VI Iunij, Anno, etc. XXXVIII.

IOANNES DEI GRATIA EPISCOPVS VIENnensis, Domino Friderico Nauseae, etc. S. P. D.

REcedentibus nobis a Praga, foeliciter (Deo sit laus) Tres dam uenire contigit. illic omnes aulici honorifice tractati sunt. e Tresda Budisnam uenimus, illic Regia Maiest. suscepta est a communi nostro amico, Doctore Cochlaeo, nomine Cleri. Tractati sumus et illic bene ac honorifice, et pro religione restituenda illic Serenissimus Rex Concionatoris suscepit officium, et egregie ueterem ac sanctam religionem publice tutatus est ore proprio, et in conuentu procerum et satuum superioris Lu satiae. Inde discedentes, Gerlitium uenimus, et illic simili modo fuscepti sumus humaniter. Deinde Lignicium, et tandem Vratislauiam uenimus. Vbique male, imo pessime habet religio Christi. Fecimus nos pro officio nostro, et operamur quotidie, ut tantis uulneribus adhibeatur remedium. Non deest bona uoluntas Regis, modo det Deus meliora tempora, quae hucusque ualde iniqua fuerunt, et adhuc sunt. Accepimus hodie literas a Reuerendissimo Domino Cardina li et Episcopo Tridentino, quarum copiam tibi mittimus, ut intelligas, quo in statu sint res nostrae. Praeterea bonum uidetur nobis, quia speramus, te illuc, id est, Maguntiam peruenisse incolumem, ut Regi nostro tuam bonam ualetudinem scribas et declares, quemadmodum nosti. De Turcis uaria est relatio. Sistuntij cum max. exercitu, et haerent in eo loco, ubi incursionem suam uertere possunt uel in Hungariam, uel in alium locum. Det Deus, id quod speramus, ut ad mensem sequentem Viennae esse possimus. His uale, in proxi ma posta latius. Datum Vratislauiae, XIII Iunij. An. etc. XXXVIII.

BERNHARDVS MISERATIONE DIVINA S. R. E. CARD. ET Episcopus Tridentinus, etc. Reuerendo in Christo patri, Domino et amico nostro charissimo, Ioanni Episcopo Viennen. etc.

REuerende in Christo pater, Domine et amice noster charissime, salutem, et obsequentem uoluntatem. Credimus tibi iam constare, quam nobis curae fuerit Nauseae, uiri modis omnibus abolutissimi, negotium, quum ad ea quae Reuerendissimo Domino Cardinali Campegio superioribus diebus transmiseramus, ab eodem responsum sit, quemadmodum ex suis ad utrunque uestrum directis, et per secretarium nostrum ad te missis, facile patere potest. De his uero quae ad Curiam Apostolicam spectabant,


page 227, image: s227

ob urgentia (ut credimus) negotia nihil a Comite a Naoarola, quem in sollicitatorem nostrum constitueramus, hucusque percepimus. Quod fi fiet, quicquid id erit, tibi quam primum insinuabimus, ut intelligas idem negotium nobis non minus cordi esse, quam sibi. Haec pauca scribimus, ut de successu et bona uoluntate nostra certior fieres: poterisque praesentes nostras praedicto D. Nauseae communicare. Interim ambos bene ualere cupimus. Tridenti, X Iunij. Anno, etc. XXXVIII.

IOANNES EPISCOPVS VIENNENSIS, D. Friderico Nauseae, S. D.

ANte triduum de cunctis rebus certiorem te fecimus: Et iam nihil est, quod scribendum esse putemus, quam quod ex descripto literarum Reuerendissimi Domini Card. Campegij, et forsan etiam ex tuis intelliges, quo in statu sint res nostrae. De Turcicis rebus uaria dicuntur. Sed sunt qui pro certo tenent, eundem hoc anno uelle totam occupare Hungariam. forte dabit Deus, ut illius crudele propositum locum habere non possit. Vale. ex Vratislauia, XVII. Iunij, Anno, etc. XXXVIII.

IOANNES EPISCOPVS VIENNENSIS, NOVAE CIVItatis Coadiutor, etc. Magnifico et generoso uiro, Domino Leonardo ex Comitibus de Nagorola, amico suo singulari, S. D.

OB singularem beneuolentiam, quam non praeter rem fero in Doctorem Nauseam, et potissimum, ut religioni et Ecclesiae Viennen. melius consulerem, superioribus mensibus eundem in Coadiutorem asciui et elegi, ita etiam clementer annuente Rege nostro. Missae sunt huius negotij literae omnes ad Reuerendissimum Dominum Cardinalem et Episcopum Tridentinum. Is pridie scripsit ad me, iuxta praesentib. inclusum descriptum: qua re ualde exhilaratus sum. Noui enim te utrique nostrum fauere, et bene uelle plurimum. Rogo itaque, aciterum rogo te, hanc piam cogitationem bene commendatam habere uelis. Nouit S. D. N. nouerunt et Cardinales fere omnes, quos et quantos labores et sumptus pro Orthodoxa religione fecimus, facimusque quotidie. Propterea non dubitamus, expeditionem habituros nos gratis. Tamen si scriptoribus decem, quindecim, uel etiam XX ducati fuerint erogandi, honorarij loco: tu non graueris, eos mutuo dare, et numera re. Ego enim quantocyus cum gratiarum actione eosdem restituere curabo. Quod si uicissim hic in curia Sereniss. Regis aliquod humanitatis uel amicitiae officium praestare possim, facias ut intelligam, et factum esse tibi persuadeas. His bene uale. Ex Olomutio Mora uiae, XXV Iunij, Anno, etc. XXXVIII.



page 228, image: s228

IOANNES EPISCOPVS VIENNENSIS, etc. Friderico Nauseae, etc. S. P. D.

ECce iam tertiam ad te scribimus epistolam: a te uero nullum iota accepimus. Habes ex introcluso descripto, quam sollicitus sit Reuerendissimus D. Cardinalis et Episcopus Tridentinus, in rebus nostris communibus. Tuum erit, eidem gratias agere. Rediuimus tandem etiam e Silesia, et quidem in maximis caloribus uenimus in Morauiam: et hic, id est in Olomucio, diaetam prouincialem celebraturi. Turcus exercitu potenti uenit in Hungariam. Papa, Caesar, et Gallus, in Nissa simul sunt, simul quidem corporibus, animis uero adhuc non conuenerunt. Det Deus pacem nostris diebus. Vale, ex Olomutio, XXVIII Iunij. Anno, etc. XXXVIII.

IOANNES DEI GRATIA ARCHIEPISCOPVS TREuerensis, et Princeps Elector, uenerabili, sincere nobis dilecto, Friderico Nauseae, Regio concionatori, etc.

VEnerabilis, sincere dilecte, obtulit familaris tuus praesen tium lator Libellum, res conciliares, et in Germanicae nationis grauamina responsiones complectentem, profecto nobis non ingratum: Quem equidem eo benignius accepimus, quod illum a uiro doctissimo, qui nullibi etiam nostra prius senserit merita, liberali condonatum animo agnosceremus. Et licet etiam nullo tibi beneficio, ac minus (uti speramus) iniuria, cogniti simus, non tamen (uti bonum Principem decet) tanti muneris, non nisi ex uera liberalitatis uirtute proficiscentis, unquam immemores erimus. Neque dubitare uelis, optime reipub. Christianae obseruator, omnes nos, quam poterimus, pro rebus fidei ac Oecono mici concilij (quorum causa apud nos potissimum esse debet) ueluti cupis, et curam et exactam diligentiam sinceriter suscepturos. Interea tu tamen opus, quod in gloriam Christianae religionis fortiter coepisti, foeliciter etiam, uti desideramus, in salutem Germanorum undique fluctuantium, Deo optimo max. concedente, nihilominus per ficere studebis. Vale. Ex oppido nostro Vuesalien. die diuae Virginis Mariae assumptioni sacra. Anno, etc. XXXVIII.

GEORGIVS VICELIVS, REBVS OMNIBVS ORNAtissimo uiro, Domino Doctori Friderico Nauseae, Theologo et Regio concionatori, etc. S. P. D.

QVod ad te, clarissime Nausea, in praesentia scribam, non habeo, nisi quod te ex intimis animi mei uisceribus amo et diligo, non solum ut fratrem, uerum etiam ut patrem. Quoties nominis tui mentio in aurib. meis sonat, toties propemodum exulto. Veritatem dico, non adulor, non mentior. Nec dubito, me tibi non amari minus. Porro quod ad


page 229, image: s229

publicum Ecclesiae statum attinet, pergo conqueri, pergo lamentari, pergo ad indignitatem rei fremere. Sathan uicit, Sathan trium phat de impedito, neglecto, contempto, irriso Concilio. Illustrissimus Dux Georgius cum primis quaerit emendationem status nostri. Sed Sathan, idem qui uniuersale praepedit, satagit quoque ut particulare bonum praepediat. Te Nausea per summum Christum oro, et obtestor, rescribe, quae si non tollant, certe minuant dolorem meum. Vtinam alij uel minimam nostrae calamitatis partem sentiscant: quo fieret, ut questibus nostris fidem darent. Vale in eo, cui feruimus. Islebij, XXX die Augusti, Anno salutis MDXXXVIII.

IOANNES EPISCOPVS VIENNENSIS, ETC. Clarissimo D. Friderico Nauseae, etc. S. P. D.

QVemadmodum priores tuae literae, nos supra modum, ob ingrauescentem cartarrhum turbauerunt: ita literae, quas per Bernhardum a Schumburg, adolescentem sane omni uirtutum genere ornatissimum, misisti, nos plurimum exhilararunt. Cognouimus enim ex his, te pristinae bonae ualetudini restitutum esse. Cura sedulo salutem tuam. Caeterum quod Capellani nostri causam paruam tam sollicite egisti, probatmus. Tuarum tamen partium erit, ut etiam tua non negligas, utpo te Praebendam Patauiensem, quam nullo pacto negligere debes: est enim honorifica, et aliquando usui tuo cedere potest. Ad noctem hesternam huc ad S. Vitum, Bernhardum duximus. Hic enim hodie concionem aptamus, ut crastina die, si dederit Deus, Viennae etiam ad S. Michaelem praedicemus, et sacra faciamus. Det Deus, ut ad nos ueniat Rex. Habemus panem in abundantia, speramus uina multa: sed, an ut sperabamus, usqueadeo bona, sub iudice lis est. Sodalitium hoc tuum conuiuale, nostro nomine salutare non graueris. Bene uale. Datum in arce nostra, apud S. Vitum. XXVIII Septembris, Anno Domini MDXXXVIII.

IOANNES DEI GRATIA EPISCOPVS VIennensis, etc. D. Friderico Nauseae, Regio consiliario et concionatori, etc. S. P. D.

ITa me male habet infelix ille exitus Praebendae Pataui ensis, ut uerbis nequeam declarare. quippe fere hac hora, qua mortuus est Seifridus, literas meas postae credi di. Sed ita factum arbitror, ut aegrotationem resciret Rosinus: et sperans uacationem, more Curtisanorum, uenationem instituerit. Iam uides nusquam tutam esse fidem. Credidistirem tuam Rosino, habet arma tua in manibus: leporem quaerit, et ipse pulpamen tum est. Cum coramesses, ostendit panem, piscem et ouum, absenti tibi praebet serpentem, lapidem, imo et scorpionem, qui cauda te


page 230, image: s230

pungat. Sed habet inuidia semper occasionem. Si caecus esses, si claudus esses, si lippos haberes oculos, dudum factus esses Patauien. Canonicus. Nunc quia doctus es, modestus et honestus es, praedicas cum gloria, Regi charus es, et Episcopabilis es, propterea illis Nausea breuis es. Et quomodo possessionem possunt dare alteri, cum nullum in manu ius habent? Mira res est. Legatus facultatem non habet, et interim super iure tuo non datur possessio, quae nam haec est malignitas et stropha? Iniuria tibi non fit, sed sedi Apostolicae. Iustissimam excusationem habet Reuerendissimus Dominus Cardinalis Legatus. Ex regula, Nihil dat, quod nihil habet. Si facultatem non habet, dare nihil potest. Si tibi dare recusat, nil adimat. Neque tacendum esse puto. Solum commumi nostro amico declara, Domino Martino Gusmanno. Quod si declarare non uelis, has saltem literas meas ostende. Si tu perdideris, id quod in proximo est, praebendam Herbipolensem, item et praebendam Maguntinam, et te aegrotare aliquando contingeret, nunquid in rure tibi manendum esse? (quanquam in domo mea manere posses) non ne melius, ut ad ecclesiam Cathedralem aliquam resi deres? Et quid dicam? Non parum refert pro domo Austriae, in hac ecclesia multos Austriacos esse. Sed ut hanc uindicarem iniu riam, scripsi Romam pro te, illic experturus fortunam. Sed subodoro, cuius sint technae eae. Prouidentia Dei factum est, ut heri post sermonem, quem in coetu multorum millium auditorum ad S. Michaelem sub diuo habui, ac dum essem in uia, redditae mihi fue rint literae tuae. Nam si ante concionem, et antequam ambonem et suggestum ascendi, redditae mihi fuissent, prae indignitate et iniquitate rei, uix me talem praestare potuissem, qualem me Deus fecit, et esse uoluit in tanta hominum frequentia. Testis erit tibi fami liaris tuus, quantum pro re tua commotus fuerim. Reliqua ex Bernhardo, cum quo communicaui omnia, intelliges. Vale: praecipuosque nostros communes amicos, et maxime Dominum Gusmannum, ac insignis eruditionis et autoritatis uirum Dominum Georgium Giengerum, et, si penes uos est, Cantiunculam, salutare non graueris. Iterum uale. Ex arce nostra, apud S. Vitum, supra Viennam. XXX Septemb. Anno MDXXXVIII.

IOANNES FABRI EPISCOPVS VIennensis etc. D. Friderico Nauseae, etc. S. D.

AD breuem hanc schedam tuam quod respondeam, non habeo, quam quod pessime me habet impostorum Patauiensium stropha, ne dicam strupha. Animi mei sententiam declaraui tibi. Porro constitui penes me, quod uelim impensis meis Romam mittere Doctorem Petrum


page 231, image: s231

Speiserum, ut ipse illic hoc negotium nostrum commune expediat. Tu interim collige tecum, quid per eundem tractari uelis. nam uoco eum, ut celerrime per Danubium descendat. Eo illic penes uos transeunte, tu literas ad Pontificem ac alios Cardinales aptare uelis. Offeret ille Opera mea pulcherrime ligata, pro Pontifice, ac Cardinalibus aliquot. Nolo grauare Gabrielem: scio enim tar ditatem illius. Tuus Bernhardus heri nonnulla de Prouincialibus commemorauit, et quaestoribus. Vides, num possit esse modus? In summa, quacunque in re prodesse tibi potero, non deero. Spero quod descensurus sis per Danubium, cum Serenissima Regina. Quod si tu ipse simul adueneris, et Cardinalis Tridentinus recusa uerit esse in mea Episcopali Curia, tu eris in structura noua, et habebis studendi et quiescendi pulcherrimum et ualde idoneum locum. Dabimus quidem cameras, alteram pro te, alteram pro duobus seruitoribus. Edes et bibes in mensa mea, tui uero cum meis edent seruitoribus, et bibent. Equi uero tui edent de pabulo meo, instabulo meo, et erunt mei equi amici equorum tuorum. Et neque aliud constitues penes te. Vale, Viennae, ex Curia mea Episcopali, septimo Octob. Anno etc. XXXVIII.

GEORGIVS AMELIVS DOCTOR ETC. MAGNI ET. excellentis ingenij uiro, Domino Friderico Nauseae, Regio concionatori et consiliario integerrimo, Patrono suo amice colendo S.

MAior est, fateor, amplitudo tua, Reuerende Domine, quam ut eandem homunculus ego aut ineptijs meis interturbare, aut imprudens in desideria nostra aduocare debeam. Sed uicit ruborem necessitas, ac pristi num familiaritatis nostrae uinculum peccare coegit. Gratuloritaque in primis tibi, magne Patrone, adeptos honores tuos, amplissimas dignitates, et nomen tuum bonum. Dij faciant, praestes hoc in honore diu. Caeterum audi quaeso, commilitonis tui uotum. Ego enim, ut nosti, hactenus Friburgi ad pulpita iuris ad scriptitius Lector, centum annuis aureis contentus pene consenui, iuxta illud Turpilij: Profecto ut quisque omnino contentus fuit, ita for tunatam uitam duxit maxime: ut philosophi isti aiunt, quiduis satis est. Securus interim aureae illius messis, quam plerique farinae nostrae quaestuosius uenamur. Verum interea superincumbentis aetatis sarcina, mordaxque liberorum superstitio, apprime rem sollicitant. Quae causa me ad fauorem tuum decurrere, et animi mei sententiam in humanitatis tuae sinum depromere coegit. Quandoquidem in animo est, dijs bene fauentibus, reliquum uitae aut publicis in scholis, salarij accessione facta, transigere: aut eo officio, quo uiri studiosi, partibus suis in iure funguntur, agere comitem.


page 232, image: s232

Quanquam utriusque conditionis occasio plus semel sit nobis oblata, ne tamen eam admitteremus, partim effecit necessitas, partim religionis confusio prohibuit. Sed quanto diutius hic fertilita tis messem operimur, tanto magis uacuis aristis illudimur. Quocir ca, mi obseruandissime Domine Nausea, si quid est, aut in posterum erit, in quo per occasionem mihi commendatione tua consultum esse putaueris, fac quaeso id auctoritate tua olim factum dictumque sentiam. Pro quo immortali beneficio, uicissim me tibi perpetuum clientem deuincies. Haec obiter sub ipsum D. Ioachimi Zasij abitum, ad te posthac uberiores daturus. Vale, ex Friburgo Brisgoiae, XVI octob. Anno, etc. XXXVIII.

RVPERTVS A MOSHAIM, I. V. DOCTOR, DECAnus Patauien. excellentiss. ac humanissimo D. Friderico Nauseae, Regio consiliario et concionatori, etc. S. P. D.

QVod literis tuis, quibus te in possessionem Canonicatus nunc uita functi Ioannis a Tieffenbach, immitti cupis, hactenus nihil responderim, non sine magnis causis factum est, quas a me olim coram atque praesens cognosces. Cum autem tu eas literas, quas Dominus Vrbanus, procura tor eiusdem, consilio meo ad te scripsita, ut minus recte intellexeris, aut idem Dominus Vrbanus easdem praeter consilium meum mu tauerit, nempe quod Quirinus ille Gallerus expectatiuam suam non a Cardinale iam in aula Regia agente, sed a summo Pontifice certam et indubitatam habeat, quemadmodum literae Domini Vrbani habebant, si ex sententia nostra scripta immutata non fuere. Spes igitur acquirendi Canonicatus eiusdem alia nulla est, nisi ut tu proui sionem super eodem Canonicatu uacante, ab ipso Cardinale, et ora tore Apostolico de nouo impetres. Et quamuis idem Cardinalis ex cusare posset, facultates suas praesto non esse: potest tamen bona et licita fide, etiam non habitis facultatibus, tibi gratificari, et dare pro uisionem nouam. Quae erit non solum utilis, sed etiam in hoc lucro sa, quod ius Quirini Galleri non solum obscurabit, sed plane eneca bit, et possessionem Canonicatus in manus dabit. Haec ut scribo liberaliter et humaniter, ita uehementer uelim tacita esse, et secreta: non quod tantum Quirinum Gallerum timeam, sed et quod nollem confratrum Capitularium odio grauari. Volo enim in hac causa tuus esse amicus, ut erat Nicodemus Christo: non ut Petrus, qui aper to marte pro Christo dimicabat. Necessum est praeterea, his omnib. habitis et impetratis, quod tu uenias coram bene instructus et nata lium et Doctoratus probatione. alias uereor, quod tu per procura tores possessionem habere non possis. Vale. Datum Patauiae, VI Octobris. Anno, etc. MDXXXVIII.



page 233, image: s233

IOANNES ECKIVS DOCT. THEOLOGVS, ETC. REuerendo patri, doctissimo uiro, D. Friderico Nauseae, Theologiae Doctori, ac Regiae Maiestatis concionatori et consiliario, fratri honorandissimo, S. P. D.

REdijt Simon Taddaeus meus frater, cum literis tuis, et mul tijuga commendatione, chariss. Nausea, frater honorandiss. Hoc omne fuit mihi iucundissimum, ut inter aulicas inquietationes, etiam mei memineris. Ego iam multis annis non nisi binas accepi a te literas: rescripsi unas, ut iam plane me uiceris diligentia, adiunctis ternis per fratrem. Cum autem ex editis libris intellexerim labores tuos, praeter aulicas turbas, maxime Principe Serenissimo non stabili permanente loco, inciuile ratus sum, si laboribus labores accumularem, si te legentem et scribentem onerarem. Quare et deinceps hoc te leuo labore, ut nihil scribas, ni si cum aliquid ual de proficuum nostrae fidei intellexeris, quod comiter manifestari possit. nam indies crescunt capita draconi. Quot per didimus oppida, et uillas, ac ciuitates, a comitijs Augustanis? Mallem ego Caesarem expugnare Turcos nostros, imo Turcis quibusuis deteriores, quam Otthomanidem. nam illis restitutis coniunctim uiribus, diuturnum susciperetur in Mahumetanos bellum. Fratrem autem meum, quam maxime possum tibi commendo. Cupio enim fieri eum quottidie eruditiorem, ut sic paulatim crescens doctrina et rerum peragendarum praxi, ad altiora possit apud Regiam Maiestatem euocari. Vale, frater in Christo chariss. et rem fidei fortiter agito. Ingolstadij, II Decembris. Anno Dominici Nata lis MDXXXVIII.

IOANNES AINDELIVS, VERBI DIVINI PRAECO in Aspern Austriae, praestantissimo atque omnigenarum scientiarum peritiss, uiro, Domino Friderico Nauseae, sacrae Theologiae et LL. Doctori, concionatori ac consiliario Regio dignissimo, S. P. D.

SIcut olim ad Dauidem confugiebant omnes, qui erant in angustia constituti, oppressi aere alieno, et amaro animo, in speluncam Odollam, quorum etiam Dauid princeps esse non erubuit: sic ego misellus ad te, Friderice doctis sime, idemque pijssime, saeuientibus tempestatum procellis in mona chos, quos fugitiuos adpellant, haud inerti consilio suffugere decreui. Licet etenim fugitiuus non sim, sed odio fraterno in exilium proscriptus, alio quam aduersarij uolebant, diuerterim, necalterius mihi sceleris conscius sim: iure tamen opt. fieri intellexi, ut qui praesunt ecclesiae, in monachos istos uagantes necessaria quidem seueri tate animaduerterent: cum quosdam non ut prodessent, sed obessent,


page 234, image: s234

non ut aedificarent, sed ut destruerent, non ut quae pacis sunt et charitatis sectarentur, sed ut seditionum exitialium authores fierent, egressos esse liquide constat. E quibus etiam quidam in coelum os suum ponentes, id est, coeleste quiddam ac sublime meditantes, proponentesque, lingua eo rum transiuit in terra: id est, cum spiritu coepissent, carne consummati sunt. Qui etiam nihil aliud, nisi auram popularem, et exaltationem sui immeritam, neglecta gratia et exaltatione Dei, quaerentes, haereseon innumerabilium inuentores extiterunt. Tales filios, quales ipsos patres esse, nemo non scit: nempe qui sub Euangelij praetextu, non nisi quae carnis sunt, sapiant, affectent, sequantmque. Huiusmodi pessimorum doctorum schis maticorum infoelicissimum genus, quod ita in reipublicae Christianae interitum coniurasse uisum est, quis quaeso nisi malesanus, nisi illo rum aemulus, non explodat? non profligabit? exterminabitque? Cum immedicabile uulnus Ense recidendum sit, ne pars sincera trahatur: maxime tamen, qui Ecclesiastica culmina conscenderunt, huic pessimo malo mederi debebant. Sed dum illi ipsi officio suo egregie perfungi nolunt, nescientes preciosum a uili separare, omnes monachos sua monasteria antea temere, aut ui persecutionis, siue alia rationabili causa urgente egressos, hosce inquam omnes pariter extorres facere uolunt. Sic Hieremias in Aegyptum, Daniel in Babylonem, cum alijs perfidis captiui abeunt, exulesque fiunt Iudaeis. sic multi Christianorum, probitate uitae satis conspicui, cum alijs parum forsan probis, obsidionem, uastationem, orbationem, atque perpetuum perpeti exi lium coguntur. Quod, cum monachis quibusdam satis integris accidere uidissem, ultra modum anxius esse coepi, ac literis Apostolicis (quas dispensationes uulgo uocant) securitatem emere mihi uo lebam: me, miris humanae persuasionis circumuentionibus, Kiliani quondam Abbatis Saltzburgen. fratrum eiusdem familiarium, et maxime matris (cuius anima Deo uiuat) blanditijs in casses Religio nis improuidum renitentemque incidisse exponens: tum morum indomitam ferociam, stupendam fidei raritatem, charitatis frigefactionem, etc. sacerdotum idoneorum penuriam causari, per libellos supplices insinuans, sed repulsam patiens a nuncio Apostolico, nil me erat desolatum magis. Ad religionem uero regredi, ubi uix unam decennio fere incolumem duxeram diem, ubi odia et persecutiones et profligationem perpessus sum, horrendum maxime uidebatur. His procellarum fluctib. hinc inde quassatus, ac pene exanimatus, egregium illum optimumque uirum Georgium Bulmannum, inops consilij, consultaui. Qui rem bene euenturam, si in familiam Friderici Nauseae Blancicampiani asciscerer, uaticinabatur. Quod ut fieret, intercessorem sese ultroneus obtulit. Quo audito, reuiuiscere quodam modo coepi, gestire ac dicere: Haec dies boni nuncij: O' ter quaterque foelicem patronum, foeliciorem clientem, foelicissimum negotij suc cessum: in eius familiam ascribi, sub eiusdem tutela militare Deo,


page 235, image: s235

cuius praeclarissima monimenta manibus terens, alta saepe suspiria trahens, haec animo meo tacitus uolutabam: O' si te, uerbi diuini praeconum singulare decus, nostrae Germaniae unicum Phoenicem, coram saltem aspicere, aut certe e suggesto docentem audire contingat? Nihil non optimum illius integerrimi uiri nomina praeseferunt, cum (Deo Opt. Max. sic praeuidente, ac disponente) a re FRIDERICI nomen sortitus sit, cum pacem ac quietem a schismaticis illis tumultuarijs ferme distractam, ac interturbatam, Christo IESV auspice, uerbo Dei Ecclesiae abunde esset recuperaturus, reinte graturusque. Sed quia orexim mouit haereticis atque daemonibus, quo rum impium dogma, machinationes pestilentissimas, uir ille pacis studiosissimus plurimum abominatur ac refellit, NAVSEAE nomi ne, optimo iure insigniri debuit. Dum uero, Deo uocante, regiones ad messem iam albas considerans, falcem recuruatam in Dominicam messem pia sedulitate misit, Christo BLANCICAMPIANVS, ac Ecclesiae suae, non temere nuncupari uidetur: qui nihil non album, luculentumque uerborum exemplo prae se fert. Sub quo etiam pauperibus afflictis et oppressis (quorum ego primus sum) omnia alba, id est prospera contingunt. Haec ita considerans, tibi adducor: manus supplices una cum uerbis supplicibus in coelum usque extollebam. nec mea me sane fefellit fiducia, cum mira et insolita benignitate in tutelam tuam susceptus sim. Et licet Christianiss. Ro. etc. Regis nomen, maximam tibi autoritatem addidisse uideatur: maius tamen sub Nausea triumphum ornantem me obtenturum spero, maiorem gloriam, maximum lucrum: cum tu sis tam sedi Apostolicae, quam Rom. inuictissimo Regi FERDINANDO quasi altera manus, in his maxime quae fidei Orthodoxae integritatem concernunt: et ideo potens opere et sermone. Quid enim primates illi Augustissimi negare possent illi, cuius ingenium diu noctuque ipsis desudatur? Ad te ergo, dignissime Praesul, corculum meum alta suspiria trahit, oculi lachrymis suffusi obtenebratique respiciunt, manus leuatae suppe tias efflagitant, os uerba deprecatoria effundit, omnes uires meae te inuocant: fer opem misero, opitulare oppresso, manus auxiliares porrige in hisce fluctibus pene suffocato. Nuncij Apostolici literas impetra: negotium, quantum potes, accelera, ne periculum sit in mora. Dominum namque Apostolicum ad dispensandum difficiliorem indies fore, rationabilibus causis praemissis, re ipsa comperior. Tempestiue a D. Petro Paulo Vergerio hoc impetrare potuissem, nisi mera inopia obstitisset: quod nunc, te patrocinante, uix obtineo. Et si operaeprecium fuerit, literas testimoniales conuersationis meae in Gottieco habitae (ubi hospitis uicem per annum expleui) Abbatis praefati sigillo munitas ostendere possum. Doctrinae meae testimonium pariter et uitae a uenerabili uiro, Magistro Vito Rhaningero Paroeciano in Chulben (cuius Praedicator


page 236, image: s236

biennio fui) si opus esset, impetrare possem: sed et tuam uicem gerens, propediem suppeditare poterit. Sed ne epistolarem modum hic excedam, mei memor esto. Libellos istos monitorum et sollicitatorum uicem adimplentes, animo placido accipe: et si quid peccatum esse scriptis deprehendes, inscitiae potius, quam temeritati tribue: meque tibi commendatum habe. Erit enim tuus apud me perpetuus honos, aeterna memoria, nunquam interitura laus, atque seruitus perennis. Valeas Antistes clariss. Ex paroecia Aspern. XIII die Octob. Anno, etc. XXXVIII.

PAVLVS NEYDECKER PRAEPOSITVS SANCTI Gangolphi Bambergen. etc. Reuerendo patri ac Domino D. Friderico Nauseae, etc. amico colendissimo S. D.

REuerende pater, Domine et amice colendissime, literas tuas Lyncij, die VII Octob. ad me datas, accepi. Ago gratias perquam benignas, pro collato in me humanissimo officio: itidem, si unquam licebit, recompensaturus. Mas sam literarum tuarum ad Herbipolim Georgio Mullero, cum fido nuncio direxi. Deinde aliquot diebus uenita te iuuenis quidam, de eisdem literis inuestigans: sed cum ex me cognouisset easdem praemissas, ipse quoque hilaris, se eodem concessurum asseruit. Noua nobiscum pro nunc sunt: superioribus diebus obcoeptam per Norinbergenn, aedificari nouam munitionem, Bastiam uocant. Deinde propter tentatam a Domino Georgio Marchione Brandeburgen. impertinentem, ut aiunt, uenationem, inter easdem partes, simultates subortae fuerunt. Contraxerat Marchio primo cohortes equitum, quas tamen mox dimisit. Norinbergenses uero usque modo et equites et pedites multo numero conducunt: et, uti cernitur, ad iustum usque exercitum. Vnde uariae suboriuntur suspiciones. Nec desunt, qui id pro Dominis nostris Caesaribus interpretantur. Quicquid inde sequatur, tempore edocebi mur. Allatae mihi ex Herbipoli fuere literae, tibi inscriptae: quas cum praesentibus transmitto. Vale. Datum Bambergae, II Nouemb. Anno MDXXXVIII.

PAVLVS NEYDECKER PRAEPOSITVS, etc. Friderico Nauseae, etc. D. S. D.

REuerende pater et domine, inprimis colendissime: ante dies ferme XX denuo literas dedi ad te, subinde uero tuas literas Georgio Mulnero bibliopolae Herbipolensi absque mora transmisi. Scribis autem, Turcam uicinia acrius semper urgere, et Multauos sibi subijcere, et peiora minari. Nos hic Machometanum Turcam usque adeo non timemus,


page 237, image: s237

sed magis domesticos Lutheranos: quo quales proximis dieb. in iudicium Camerae naenias eructarint, haud dubie usque modo legisti. Iam uero conuentus per eorum consiliarios et legatos agere dicuntur, apud Studgardiam, abortum aliquem parituri. Vtinam in Romam euadat. Passim de eis mali quid suspicantur, cum etiam nonnulli ser mones eorum prolati euulgentur, nil boni denotantes: inter alia, se praeuenturos Caesaris aduentum, quo ecclesiasticorum ditionem pro augenda eorum potentia sibi subdant. Ego tamen in primis spe ro in Deo nostro plenissime, tanti ipsum mali effectum tantum non permissurum. Insuper inclytissimos nostros Principes ambos Germanos Caesares, Deo auxiliante, tam malos conatus euersuros. Cui si gnauiter incubuerint, et exinde terrori erunt orbi terrarum. Nihil enim, meo iudicio, hoc tempore augustius, quam si ut prioribus eorum, Germania obediens accederet. Quod Deus opt. max. perficere dignetur. Bene Vale. Datum Bambergae, II Ian. Anno MDXXXIX.

VVOLFGANGVS VOLANDVS, ETC. PRAESTANtissimo uiro Domino Friderico Nauseae, etc. S. P. D.

REuerende et celeberime Domine Nausea, innumeras ago tibi gratias ob Metaphrasim tuam, pro huius ineum tis noui anni foelici auspicio mihi missam. Precor itaque a Deo optimo maximo, tibi celeberrime uir pro xenio, omnem prosperitatem. Reginalis Maiestas post concionem tuam mihi iniunxit, ut dictam Metaphrasim tuam Maiestati suae in lingua Germanica emendam curarem. Misi igitur ad omnes bibliopolas, nec ullam usquam reperi: quamuis unus me certiorem reddiderit, cras me eandem habiturum. Quod suae Maiestati significaui. Sed a pu ero tuo nunc intelligo, uix ante festum Epiphaniae me habere posse. Quum itaque Maiestas S. R. sedulo instet pro tuo libello et strenu la, rogo te, si fieri cum opportunitate posset, uelis curare ut quantocyus imprimeretur. Omnes fere suae Maiestatis domicellae cupiunt, et ipse ego, talem orationem. Promittunt sese in eadem, pro pace Chri stianae ecclesiae precanda, deuotissimas et sedulas fore. optime uale, uir clarissime. etc.

IOANNES ALEXANDER BRASSICANVS DOctor, etc. Praestantiss. etc. uiro, D. Friderico Nauseae, etc.

CLarissime, ac idem amicissime uir, quod tardius respon deo, in causa est et famulus tuus, qui me adhuc lecto ad fixum reparandae ualetudinis ergo reperit: et, praelectio num quotidianarum ocupatio. Sic habet res, mi Nausea. Repertorijs illis non utor: nec plura habeo, nisi quae; desiderat usus assiduus: contentus alias ipsis fontibus, hoc est, puro textu. Si quid aliud in sacris aut prophanis, uel graecum uel latinum desideraris,


page 238, image: s238

non deero tibi: saltem ut libri, quam mundissime fieri potest, tractentur. Plautus putauit, nauem et mulierem nunquam satis or nari posse. Ego, librum bonum omnem. nec facile de sententia dece do. Commendabis me Regiae Maiestati, Domino nostro clementissimo. NAM quid refert nos literas scire, si Princeps nos nesciat? Vale, uir optime, et me totum tuum esse persuasissimum habeto.

PAVLVS AB OBERSTAIN, PRAEPOSITVS, ETC. Reuerendo et clarissimo uiro, D. Friderico Nauseae, Regio consiliario, etc. amico charissimo.

REuerende ac clarissime uir, Domine et frater mi obseruandissime, salutem et fraterni amoris incrementum, etc. Attulit mihi superioribus diebus Dominus Michael, Capellanus meus, et munus, et literas tuas, quibus cum mihi nihil iucundius obuenire potuisset, ago tibi gratias singulares: relaturus tandem, ubi primum opportuna sese obtulerit occasio. Quod autem distulerim tot diebus debitam huius meae gratitudinis nunciationem, spero praenominatum Dominum Michaelem cau sam et excusationem expositurum: cui haec et alia iniunxi, tibi nomine meo referenda, et praecipue deosculationem literarum tuarum, statim postquam eas perlegissem, quantoque desiderio flagrem te conueniendi, et coram explicandi alias institutae nostrae amicitiae meo in corde profectum. Quod infra paucos dies futurum spero: exoptans interea fideliter, ut non unum hunc nouum tantum, sed cunctos annos exigas pro meritis perquam foelicissime. Ex aedibus me is, Viennae, VII Ianuarij, Anno XXXIX.

RECTOR ET REGENTES ARCHIGYMNASII FRIburgen. in Brisgaudia, etc. Ornatiss. uiro D. Friderico Nauseae, Rom. etc. Regis concionatori et consiliario, etc. S.

ORnatissime ac celeberrime uir, Domine atque amice colendissime, comparens nuper in senatu nostro eximius uir Georgius Keck, sacrae Theologiae Doctor, et eiusdem nostrae facultatis collega: proposuit, quomodo seni sibi ac nostro, deque nobis bene merito, a te controuersiae nonnihil immi neret, fieretque negotium nomine praepositurae oppidi Vualdkirch, ad quam ipse uacantem collegialiter postulatus esset: seque non diffidere, quin si, ut aliorum quorundam, ita et nostra apud te intercessione iuuaretur, inde facile posset euadere, suisque cum officio tum ec clesiae foeliciter atque secure intendere. Ideoque maiorem in modum nos orauit et obsecrauit, uti nostram hac in parte operam ei dignaremur impendere. Nos autem tam honesta petitione audita, perso naque petentis considerata, tanquam multis nominibus digna, deque republica Christiana penes nos (ubi et pluribus annis ac foelicissime pastorem egit ecclesiasticum) abunde promerita, iniquum et


page 239, image: s239

inhumanum fore duximus, usque quaque precantem auersari. Simulque nobis ipsis persuasimus, non modo te boni consulturum hanc nostram pro eo intercessionem: sed etiam, nisi nullo modo posses, id quod minime uidetur, exauditurum: nimirum, cum ad huiusmodi facilitatem et benigna te natura genuerit, et officio in primis illam exigente diuina gratia destinarit: cum etiam tale sit argumentum, in quo citra grande uel ullum dispendium, tu illi gratificari possis. Imo, ut nunc sunt tempora, non nisi cum magno, praesertim accepti scandali, sicut tu non ignoras, incommodo prosequi ualeas. Oramus itaque impense, et exhortamur te, ut pro excellentia, prudentia, fa cilitate atque dilectione tua, uel praedictis de causis, uel ob nostri gratiam, tuo digneris hic iuri, seu uero, seu reputato renunciare, po tius quam ipsi tibi, et seni illi negotium facessere, nectere sumptus, et fortassis ancipitem uictoriam non ancipiti, sed certa multorum offensione experiri: quam in primis te ubique cauere, minime dubi tamus. adeoque, ut uel in praesenti causa conijcere liceat, tui clarissimi nominis praetextu, licet hoc pacis, non discordiae studiosum sonet, non nullos uehementiores,que iussu nutuue sese opponere. Bene, diuque Vale: sisque memor precum nostrarum. Datum Friburgi Brisgaudiae, ex consilio nostro. die XIII Ianuarij. Anno MDXXXIX.

CASPAR VRSINVS VELIVS, ETC. DOCTISS. VIro Domino Friderico Nauseae, etc.

Regibus officium quod praebuit usque nitenti,
Solis ab exortu lucida stella tribus:
Hoc tu uoce tua, purissime Nausea, praebes
Et Regi, et natis Rege potente tribus.
Sancte Deum precor, aeterni tuba nominis, ut sint
Haec mea, doctrina, mox rata uota, tua.

Viennae VII die Ian. Anno etc. XXXIX.

IOANNES AINDELIVS VERBI DIVINI PRABeo in Aspern. etc. doctiss. uiro, D. Friderico Nauseae, etc. S. P. D.

MIdae Croesique diuitijs literas tuas mellitissimas, quae miri fice me exhilararunt, iure optimo praetulerim, Nausea pa ter reuerendis. amantissimeque. Non literas, siue apices, sed auri obrizi Arabicique nummos ponderosissimos, me legere rebar. Io triumphe, exultans repetebam, Fridericus de Friderico factus est, qui procerum Ecclesiae pacem, quam habitu solum, non re ipsa amiseras, abundantissime tibi restituit. Nauseam Saulo tuo Ne ronissimo, Priori Petrensi foeliciter es adeptus. Timebunt enim te propter eum, et eum propter te. Sed uiuat in aeternum Blancicampianus, ex quo tibi fructus uberrimi candidissimique sperandi sunt. O uere


page 240, image: s240

paternum lepidumque corculum, optime pater, omnes tuosaffectus abunde in sinum meum effudisti, cum ad omnia decentia et honesta promptissimum, re ipsa prius, quam uerbis, exhibuisti, negotium meum cito expediuisti. Gratiae tibi debentur perpetuae, sempiterna seruitus, aeterna memoria, quam nulla unquam ad ultimam usque animae meae exhalationem intercipiet obliuio. Ne quaeso, hisce meis literulis obtundaris, non minimum quid amplius tua Amplitudo scri bat. Illud namque ingenium adeo magnificum, uni scribens homuntioni occupari non debet: cuius opera Ecclesiae Dei diu noctuque ultra mo dum desudat. Iu rebus arduis ac seriosis, necessitate, hoc maxime de ploratissimo tempore, cogente uersaris, mi pater Nausea: sed uide ne studium tuum plus quam adamantinum, abeat tibi in neruos. Est modus in rebus, sunt certi denique fines: Quod caret alterna requie durabile non est: Haec reparat uires, fessaque membra leuat. Interpol latim ergo studijs solatia succedant. Memor esto argumenti diale ctici: Qui multum bibit, parum bibit, etc. Sic et de studio argumen tari quis posset. Tuae uitae congratulatur Ecclesia: quae mortem, li cet preciosissimam fore minus dubitarim, lachrymis irremedicabi lib. lugebit. Vnica illa tua epistola, tui in me paterni affectus fidelissimum testimonium erit, perpetuumque monimentum. Vale, Eccle siae columna exsculptissima, at firmissima: et me misellum (ut asso les) ama. Iterum atque iterum, meum corculum, optime uale. Datum in oppido Aspern, XXII Ianuarij, Anno etc. XXXVIIII.

REYNHARDVS A RIEPPVR, DECANVS VORmaciensis, etc. Reuerendo, egregio ac praestantissimo uiro, Domino Friderico Nauseae Ro. etc. Regis etc. concionatori et consiliario digniss. amico suo obseruandissimo S. D.

REuerende Domine, et amice charissime, atque obseruan dissime. Superioribus diebus a te literas, una cum fasci culo literarum, Doctori Ioanni Aurinodio exhibenda rum, mihi ex Spyra per ueredarios ex Husen transmissas recepi: quem bona fide exhibuisse, tum eidem in tui gratiam, quae mihi in eiusdem rem facere uisa sunt, consuluisse, eundem tibi dudum per literas signficasse arbitror. Eratque tum animus, quam primum tibi respondere, tum operae mei causa impensae gratias agere: si non me tum fratris, tum affinium meorum negotia praeter opinio nem insperato a Vormacia in ea loca reuocassent, a quib. tibi ad aulam optimi Regis literas transmittere non licuerit. Quare domum reuer sus, atque literas amicorum ibidem dimissas relegens, inter praecipuas mihi literae tuae ad manus uenere: quibus responsum suspendere diu tius, iniquum ratus sum. Proinde tibi cum primis gratiam habeo, quod res meas tam diligenter cordi habueris, meique honoris et decoris


page 241, image: s241

promouendi tam studiosus sis. Quod autem scire cupis, an uellem, siue possem optimi Regis aulam, maiore saltem ex parte totius anni sequi: scias id mihi uel praecipue in uotis esse, ut me, sine honoris mei iactura, quamprimum in aulam recipere possem. Verum quando me functionis meae opportunitas iam temporis remoratur, cogor illud Terentianum uulgo celebre consilium sequi, quod monet nos, quando non ut uolumus agere possumus, ut id uelimus quod poterimus. Nam cum hoc tempore ita religionis negotium apud nos Vormaciae sit dispositum, ut etiam indies magis ac magis, nostris subinde negotium facessat: et ego multum pro ea conseruanda (absit inuidia uerbo) laborarim, quae, ubi abirem, frustra me laborasse misere timeo: iam temporis ab Ecclesia discedere, eamque derelinquere, praeter mei nominis iacturam uix fieri posse iudico. Sunt autem multae aliae rationes, quibus etiam hic inclytissimae R. Maiestati suae inseruire, praeter Maiestatis suae singulare incommodum possem: in quibus ita me exhibiturum, est animus, ut Maiestas sua R. quiduis in me citius,que diligentiam, siue fidem sit desideratura. Tum fortasse ita suo tempore res accidere possent, ut commode meam functionem dimittere liceret: quam ut in praesentia non sine maximis, et uix aestimandis laboribus subeo, ita eandem iam subito deponere si ne obtrectatione uix possem. Quapropter quicquid in huiusmodi negotio, in meam rem, tum et honorem cedere arbitraberis, ut id me literis pro nostra amicitia uetere certiorem facere non graueris, rogo uni ce. Bene et diu uale, ad totius ecclesiae usum et profectum: mihique econtra, si quid a me curatum et effectum fieri uelis, id indicare ne pi geat. Iterum uale. Vormaciae, X Februarij. Anno, etc. XXXIX.

GABRIEL XANTVS, PROTONOTARIVS APOSTOlicus, etc. admodum Reuerendo et Magnisico uiro, D. Doctori Friderico Nauseae, concionatori et consiliario Regio, amico et Domino colendissimo.

ETsi, Reuerende et Magnifice domine Nausea, non dubi tem, te nolle ullo modo litem aut negotium aliquod fa cessere Domino Quirino Gallero, qui semper se bonum amicum et seruitorem tuum gesserit: tamen quia eum amo, pro mea in eum beneuolentia compellor te summopere rogare, ne dictum Quirinum per suos procuratores impediri, aut perturbari permittas, circa Canonicatum Patauienn uacantem per obitum Ioan nis a Tieffenbach, quem uigore suae gratiae expectatiuae acceptauit. In qua re ultra, quod aequum et iustum facies, me magno afficies be neficio. Quod in quacunque re a me expetita rependam. Optime uale. Romae, XXVII Feb. Anno, etc. XXXIX.

CAROLVS CAPELLIVS EQVES VENETVS, ETC. REuerendo LL. et sacrae Theologiae Doct. Friderico Nauseae, Serenissimo Rom. etc. Regi a sacris studijs, et consilijs, etc. Domino plurimum honorando, S. D.



page 242, image: s242

ETsi omnia tua scripta, doctissime Nausea, legere me non parum iuuat: haec tamen recentiora, in quib. agis de ijs rebus, quae ad futurum uniuersae Christianae reipublicae Concilium maxime pertinent, cum ad ea respondes, quae Germani superioribus annis Romanae ecclesiae obiecerunt, non solum me plurimum delectauerunt, sed mirum in modum etiam re fecerunt. Perspecta mihi quidem erat doctrina tua, et iuris humani ac diuini prudentia singularis: sed nescio quo modo in his scriptis te ipsum superasti. ita enim omnia prudenter disponis, ita eloquenter tractas, ita denique pie in ordinem et modum redigis, ut mihi nunquam satis laudari posse uidearis. Itaque immortales tibi ago gratias, quod me doctissimorum tuorum laborum participem esse uoluisti. Quod uero ex tuo pub. testimonio me honestasti, non uideo, qu referre possim: nisi tu (quae tua est humanitas) gratissimi animi mei desiderium in aliquam tanti debiti leuationem admittas. Deus opt. max. desiderijs tuis respondere uelit. Tui libri, et Viennen. Pontificis, quam celeriter et fideliter fieri poterit, a me Romam mittentur. Vale. Ve netijs, nono Calend. Mart. Anno, etc. XXXIX.

ERNESTVS A SCHLEYNITZ, ADMINISTRATOR et Praepositus Ecclesiae Archiepiscopalis Pragensis, Reuerendo ac clarissimo uiro D. Friderico Nauseae, etc. Domino confratri obseruandissimo.

MItto Seruatium, praesentium exhibitorem, ad te, Reuerende domine, et confrater sincerius dilecte, quo literas non parui momenti ad manus Regias curet exhiberi, nomine meo ac Domini Georgij. plurimum peto, illum haberi commendatum: et si opus fuerit, haud grauate adiuuari, quo praetacta scripta omnino suae Maiestati ad manus proprias porrigam tur, et Domino Georgio respondeatur. Habebis nos uicissim ad omnia placita promptissimos. Datum raptim in Curia nostra Ron denberg. XIII Feb. Anno Domini MDXXXIX.

IOANNES DOMINVS A BERNSTAIN, ETC. CLARISsimo uiro, D. Friderico Nauseae, Doctori, Rom. etc. Hung. ac Boem. Regis Ecclesiastae et consiliario, amico suo optimo.

CLariss uir, Domine Doctor, amice mihi charissime: Red ditae sunt mihi literae tuae, quas ad me XXI Ianuarij e Vienna per aulicum meum Georgium Kezyuuetzky dedisti: ex quibus intelleximus, quantum mea gratia apud Reuerendissimum Dominum Cardinalem et Apostolicum Legatum de latere, Dominum Hieronymum Archiepiscopum Brundusinum, etc. in commutandis et transferendis ecclesijs, haud grauatim susti nueris, praestiteris, illaque omnia minimo obtinueris, ad haec in omni bus mihi tuum studium et operam offers. Quae omnia illo animo, quo debeo, uicissim gratissimo acceptans, tibi magnam habeo gratiam: et uicissim si qua in re tibi gratificari et prodesse potero, faciam sedulo.


page 243, image: s243

Id mihi uelim credas. Quod si Deus opt. max. dederit, ut tu una cum Regia maiest. domino meo clementiss. (sicuti breui speramus fore) in regnum Boemiae ueneris, de omnibus tecum amice conferam, et ne te facti et laboris poenieat perficiam. Bene uale. Datum Me seritz, die Saturni ante Palmarum. Anno MDXXXIX.

PAVLVS VVIENERVS, CANONICVS LABACEN. ETC. Reuerendo ac ornatissimo uiro, D. Friderico Nauseae, I. V. Doctori, sacrae R. Maiestatis, etc. Ecclesiastae ac consiliario digniss. D. et patrono opt. S. P. D.

QVas ad me, clarissime Domine Doctor, IX Ian. literas e Vienna dedisti, eas ex Italia nuper rediens, domi meae di spositas reperi. Quae quidem gratissimae mihi fuerunt, pro pterea quod ex ipsarum sermone intellexi, te singulari quodam fauore et amore me complecti: eaque omnia in ijs mihi uideo polliceri, quae a uiro non solum doctissimo, sed et pio ac uirtutibus omnibus ornatissimo proficisci et expectari possunt. Nam tui iam dudum in me incepti amoris, amicitiaeque, literae tuae humanissimae ante biennium ad me conscriptae sunt testes. Quibus etiam tunc pro mea tenuitate respondi, ac amori in me tuo, aliqua ex parte, per literas satisfeci, ad quas denuo tu rescripseras. Sed quia sciebam, te grauioribus negotijs esse occupatum, nolui posthac meis ineptijs, auri ribus tuis obstrepere. Quare obsecro te, uir opt. ac humanissime, ut quemadmodum coepisti, ita constanter pergas in Christo me amare. Ego uero uicissim si non utilem, at certe fidelem ac candidum ami cum me exhibebo: talemque, ut beneficium optime te collocasse cognoscas. Quod autem ad doctrinam pertinet, scias me hicin eam cogitationem diu noctuque incumbere, ut Christi Euangelion, quod per Apostolos, ac deinceps persacrosanctae Ecclesiae Christi Catho licos et approbatos doctores, quasi per manus nobis est traditum et commendatum, pure ac fideliter tractetur: ac summopere curare, ut populus recte de Deo sentiens, cum egregia in Deum opt. max. pietate, doctrinam etiam suam ad ea, quae ad tranquillum pro sperumque Christianae religionis cursum pertinent, coniungat. Suspi cionis autem istius iniquae, quae de me exorta fuit, authorem certum intelligere nullo modo potui. Nos hic nihil noui habemus, nisi quod Caesareae Maiestatis aduentus cum ingenti classe, maximoque omnium desiderio in Italiam expectatur. Nos uero interea optima quaeque et clementissima de Imperatore et Rege nostro, optimis et inuictissimis Principibus, nobis pollicemur. Quorum etiam salutem Domino Deo nostro (ut debemus) tam publice quam priuatim, diligentissime commendamus. Optime uale, Datum Labaci, XI Aprilis. Anno salutis humanae MDXXXIX.

IOANNES COCHLAEVS, ETC. REVERENDO PAtri, clarissimo atque doctissimo uiro Domino Friderico Nauseae, Rom. etc. Regi a sacris concionibus et consilijs, S. P. D.



page 244, image: s244

REuerende ac eximie Domine Doctor, Patrone et amice benignissime: Iam diu fuit fama de Regiae Maiestatis reditu ad Pragam, quae nunc rursus inualescit: nec tamen satis scio, an modo uera sit, nec ne. Quum igitur nesciam, ubi nunc consistas, tepescit animus ad multa scribenda: neque tamen nun cium ad Pragam iturum, literis meis ad te uacuum dimitto, ut iustis simam non modo meam, sed totius patriae huius, quanta Catholicae adhaeret Ecclesiae, querelam intelligas. Perdidimus namque intra septem septimanas duo lumina nostra, duo integritatis et innocentiae can delabra: primo filium Ducem Fridericum, deinde patrem Ducem Georgium, quem heri multis cum lachrymis sepeliuimus, et hodie multo largioribus fletibus Deo in sacrificijs nostris commendauimus. Recrudescit itaque et inualescit nunc apud multos grauis in me dicum suspicio, quod potione nefaria ambos interfecerit. Ego quidem tam immane scelus de homine docto ac diuite non libenter credo. Neque tamen de negligentia eum excusare ausim, quod non iuerit personaliter in apothecam, ut uideret, ne quid alieni admisceretur. Filius eo die, quo sumpta potione obijt, nouas induerat caligas, ut rediret in gynaecium ad nouellam uxorem. Pater quoque pridie quam obijt, etsi langueret, non tamen lecto addictus erat, sed causas audiuit, atque etiam ad coenam iuit in gynaecium: a cibo tamen abstinens, sumpturus a quatuor medicis et clysterium inferne, et potionem superne. Quibus sumptis, tanto per eam noctem uexatus est dolore, ut mane summo accersierit Pastorem Dresden. confessorem suum, Theologiae Doctorem, qui coram eo celebrans, sacram ei dedit communionem, et extremam quoque unctionem. Et secuta fuit tanta totius corporis defectio, ut iacuerit aliquandiu immobilis. Dein de respiciens, coepit orare Pater noster, Aue Maria, Credo. Cumque cre bro diceret. Benedictus Dominus Deus in omnibus operibus sius, emissis singultibus duobus, leuissime inclinato capite, expirauit. Obijt Filius XXVI Februarij. pater XVII Aprilis. Frater nostri Princi pis ac patris patriae, Dux Henricus, propter Lutheranismum aliena tus a fratre, morienti non affuit: eodem tamen die Dresdam e Friber ga in sera nocte, de obitu illius certior factus, aduenit. Sed neque. Dresdae, neque hic Misnae interfuit sacris, quae more Catholico peracta sunt. At pia nobilitas, consiliarij domestici et aulae proceres, honestissime interfuerunt omnibus sacris, nec uolueruut quicquam de more intermittere. Nunc igitur in summis uersamur periculis. Catholici enim proceres nolunt introduci Lutheranismum. Qua de re cras serio tractaturi sunt Dresdae, cum duce Henrico. Crediderim equidem ipsum senem posse persuaderi, ut nobis ritus nostros antiquos permittat: sed uereor, ne uxor, et Anthonius de Schomberg, eum omnino auertant. Summa profecto est haec patriae huius calamitas. Mihi uero prae omnibus huius patriae


page 245, image: s245

presbyteris male uolunt Lutherani: neque tamen fugiam, nisi iussus fuero ab Episcopo, aut a Capitulo nostro. Te, quaeso, serua cautius ne ante diem exhaustus uiribus, repente (quod Deus auertat) defici as. De me iam actum puto. nec multum refert, quo nam fato occumbam: nihil, aut omnino modicum iacturae in me est. In te non nisi maximam faciet ecclesia iacturam, qui non solum scriptis, uerumetiam concionibus plurimum potes. Vellem tamen, ut a scribendi labore temperes paululum: ab his inquam scriptis, quae ad concionandi laborem non pertinent, donec ad tranquilliorem peruenias uitam. Miror quidem, quomodo possis in tot irrequietis profectionibus, ullam habe re opportunitatem ad scribendos in sacras literas commentarios. Faxit Deus, ut liberatus ab aulicis inquietudinib. peruenias cito ad quietam et honorificam aliquam residentiam. Hoc est praecipuum de te uotum meum. Bene uale, clarissime uir, Domine et Patrone colendissime. Ex Misna, VXIII Ap. Anno, etc. MDXXXIX.

CLAVDIVS CANTIVNCVLA DOCTOR, ETC. REVErend. et Clariss. uiro D. Friderico Nauseae, Concionatori, consiliarioque Regio, etc. Domino obsernandissimo. S. P. D.

REuerende, clarissimeque uir, Domine obseruande, oro mihi tribui temporis momentum in praelegendis hisceliteris ad Reuerendissimum Cardinalem Moguntinum, meque libere admoneri, si quid in his uel demi uel addi, mutariue opporteat. Reponam ultro officium, si qua subseruiendi praebe atur occasio. Caeterum et me, et negotium ipsum tibi commendo. Relatas literas claudam, ac rursus feram, famuloque nummos pro li bro tradam, et erga redeuntem ingratus non comparebo. Vale, XXII Aprilis, Anno etc. XXXIX.

GEORGIVS VICELIVS, ETC. MAGNIFICO VIro, et multi precij, Domino Friderico Nauseae, Regio Ecclesiastae et consiliario, Domino et fratri suo colendo, S. P. D.

MAgnifice uir, habeo gratiam tibi, quod usque adeo utilita ti meae faues, et toties ac tanta necessitati meae promittis, cuiusmodi saepe animo mecum reuoluo gratissimo. Caeterum quae de Asiano tyranno scribis, uehementer terruerunt, quotquot amici tui scripta tua perlegimus: simulque subijt non mediocris admiratio, qu fiat, ut imminente tanto malo nostris ceruicibus, nemo principum uel tantillum moueatur: tantum abest, ut quisquam uspiam sit, qui de restituendo cogitet. Dormitur, ster titur secure. Credimus iratum Deum, sed contemnimus flagellaturum, huius uerissimi uersus plane immemores,

Iratum grauis est res habuisse Deum.

Iniquitas ubique de die in diem crescit. Omnis pietas, aequitas, innocentia, puritas, passim de hora in horam decrescit, euanescit, occidit.


page 246, image: s246

Annonae caritatem comitatur pestis, pesti succedet gladius: gladio or bis innouabitur, nobis nimirum absumptis. De concilio cogendo iampri dem spem abieci, quandoquidem cacodaemon surrecto capite, et in al tum sublata dextera, reb. Ecclesiasticis dominatur. Pro concilio Papae, posthac expectandum bellum Turcae, quo in concordi Germanos utrinque pertinacissimos oportet adigi. Vale in Christo, in quo uno pacem habemus, tot inter angustias. Lypsiae, in ferijs Bacchanali bus. Anno MDXXXIX.

ANDREAS MYSBECKIVS SENATOR VIENNEN. etc. clarissimo uiro D. D. Friderico Nauseae, Theologo, sacrae R. M. consiliario, et concionatori dig. Domino et patrono colendissimo, S P. D.

MEcoenas ac Domine mihi plurimum honorande: hacte nus, quod miseri et iniuste afflicti certatim querimur, per integrum biennium, instar insontis, et ad operam alioquin cuiusque nauigaturi pronae cymbulae, inter furentes uentos, ac uastas fluctuantis sali undas, nos positos liquido cernimus. Nam fluctu alio nos deserente uastior fluctus nos excipit. Vti nam hisce Deus auspicatum finem faciat semel. Quocirca satius nobis, et censore Seneca, subire semel, quam semper cauere: imo semel cadere, si adagio creditur, quam perpetuo pendere. Porro pijs emunctisque auribus, citra cuiusquam lancinationem, loquutum me putes uolo. Amico meo Vueyspergero arbitror esse ut cani in praesepio: qui cum non edat foenum, brutum quoque ne fruatur, canino latratu abigit. Adaptare id nostrae causae quis non prono intellectu nouit? Nam casulam istam, de qua contentio, pudenda certe, meam et uxo ris emphiteoticam, nobis inuitis, possidere, aut sibi uel quocunque astu uendicare, scimus certo, iure potest nemo. Atqui de mercatura eiusdem, de qua acerbius bellatur, possumus ego et uxor tolerare: id quod ambabus manibus optamus, iustam scilicet candidorum iudicum censuram. In reliquis uxorem meam, cuius in hoc negotio rationem plus atque meiipsius habere, coniugalis amor cogit, beneueuolis auribus, id quod toto pectore obsecro, auscultare digneris. Tibi nos obseruan tissime commendo, ac dedo. Datum Viennae, decimoseptimo Ca lend. Maij, Anno, etc. XXXIX.

IOANNES DEI GRATIA EPISCOPVS MISNEN. etc. Reuerendo Domino Friderico Nauseae, etc. S. P. D.

REuerende ac doctissime D. D. et amice singularis: una cum tuis literis erga me summae ohseruantiae, recepimus aliquot tuos libellos, summa cum animi laeticia: quos quidem non modo quod abs te missi sunt, legemus: sed cum religionis causam tractent, eos sumus inspecturi penitius. Gratissimum


page 247, image: s247

uero omnino fuit, id nos cognoscere, quod nouo adeo honore auctus, et Coadiutor Viennen. effectus sis. Cum enim huic tam magnificae conditioni dignissime sis praefectus, faxit Deus opt. max. ut ea tibi sit futura perque prosperrima. Quod si nos pro nostra tenuitate aliqua in re tibi gratificari poterimus, in eo nos habebis pa ratissimos. Nec enim uel fidem, uel diligentiam in nobis desiderabis ullam, ut tuae uel dignitati, uel studijs simus defuturi. Datum Stolpen, ipsa die Trinitatis. Anno, etc. XXXIX.

IOANNES COCHLAEVS, ETC. REVERENDO Domino, D. Friderico Nauseae, LL. ac sacrae Theologiae Doctori, Coadiutori Viennen. et concionatori Regio, Domino suo praecolendo, S. P. D.

REuerende Domine Doctor, ac coadiutor praecolende: Non opus est ut sanctis tuis occupationibus importuna prolixitate obstrepam. Nuper ad longum scripsi. Interim et tuo et quorundam aliorum consilio, huc in arcem Episcopi me recepi, ne forte per literas Ducis Henrici obstringerer Misnae: sicut obstrictus fuerat Lypsiae Vicelius, missis e monte S. Annae Lypsiam literis a Principe, ad instinctum Electoris Saxoniae, qui illic apud eum fuit. Bonus tamen Vicelius euasit, licet contra fidem senatui datam, quoniam clam abijt. Venit huc, et hinc in Bo emiam, relictis in tribulatione Lypsiae uxore ac liberis. Quam laeto sit animo, facile expendis. Facit erga eum Episcopus noster, ut amicus fidelis, licet in occulto. Ego tamen perendie domum reuerti in tendo. Rogo ut meam paruitatem magnifico D. Doctori Georgio Giengero diligentissime, ut affinem ad omnia deuotum, commendes. Bene uale. Ex arce Stolpen, I Iunij. Anno, etc. XXXIX.

IOANNES COCHLAEVS, ETC. FRIDERICO Nauseae, etc. S. D.

REuerende Domine Nausea, Doctor excellentissime, atque Coadiutor dignissime: Elector Saxoniae in tractatu Francofordien. aperte protestatur, se non consentire in titulum Regis Rom. Quid hoc obsecro monstri est? Rex iam IX annis in omnibus literis suis scribit se, non praeter rem, Romanorum Regem. et inuentus est aliquis tam temerarius, qui con tradicere audeat? Et tantum Imperij periculum tamen dissimulatur a Caesare Augusto, et Romanorum Rege. O iniqua tempora. Factus sum pro typographo fideiussor, uni in CC floren. alteri in C flore nos. Hi ambo mortui sunt, et nunc haeredes ipsorum a me exigunt, quia effluxerunt solutionis termini Vereor igitur, ne cogar in uni uersum omnib. cedere bonis, nisi per amicos mihi succurratur. Ty pographus enim in parato non habet, unde reddat. Hoc tamen non scribo, ut a te petam hic mihi subueniri. Sed ut scias, quam graues


page 248, image: s248

me nunc urgeant grauitates et aduersitates. Actum in arce Stolpen. Anno, etc. XXXIX. X Iunij.

ALBERTVS MISERATIONE DIVINA S. R. E. TITVLI diui Petri ad uincula Presbyter Cardinalis, Legatus natus, sanctae sedis Maguntinae et Ecclesiae Magdenburgen. Archiepiscopus, princeps Elector, sacri Rom. Imperij per Germaniam Archicancellarius et primas, administrator Halberstaten. Marchio Brandenburgen. Friderico Nauseae, etc.

REuerende et eximie noster, charissime: Beneuolentiae et propensae uoluntatis tuae in nos commemoratio, quam proximae literae tuae continebant, etsi non noua, tamen gratissima nobis accidit: cum intelligeremus, dignitatis nostrae cum augendae, tum defendendae tanto studio te fla grare. Non enim dissimulare uolumus, eorum nos laudibus delectari, qui ob doctrinam et singulares animi uirtutes laude digni exi stunt. Quod autem libros tuos ad nos misisti, rem fecisti nobis non solum gratam, sed etiam iucundam. Nam saepe molestissimas occupationes, quibus supra quam uel dici uel scribi potest, obstringimur, cum horum lectione commutare, tum in talium rerum con templatione anxias animi curas deponere solemus. In extrema tuarum literarum pagina, nomen coadiutoris Viennensis appositum erat, qua te dignitate auctum esse laeti audiuimus. Itaque Deum oramus, ut hunc honorem tuum Ecclesiae suae salutarem, tibi uero iucundum et illustrem esse uelit. Quod ad nos attinet, ut nunc ab alijs honorem tibi tua uirtute et doctrina dignum contigisse gaudemus: ita in posterum, si ferat opportunitas, in eadem dignitate tua ornan da, etiam operam nostram libenter impendemus. Vale, ex arce diui Martini, Maguntiae, XV mensis Iunij. Anno etc. MD XXXIX.

ADAMVS HOFFMANNVS CELEBERRIMO AC Clarissimo uiro, Domino Friderico Nauseae, Regio Consiliario et concionatori dignissimo, Domino et amico obseruandissimo, etc. S. P. D.

NIhi est, quod hoc tempore tibi scribam, obseruandissi me Domine D. Nausea, quam quod libellum, quem mihi Pragam transmisisti, receperim. Magnas itaque et immortales tibi ago gratias, et habeo, pro tanto munere: et si qua in re aliquam gratiam referre officijs et obsequijs meis potero, lubenti animo facturum, me persuasum habeas. Nam quid magis mihi gratum esse potuit hoc munere, praesertim cum a tali uiro mihi datum sit? Vnde profecto intellexi amorem, quem es ga me etiam immeritum habes, singularem. Quare non intermittam quin hoc quoque D. parenti scribam, me accepisse a te tale donarium: ut intelligat, quo animo et beneuolentia tu sis erga me. Interim


page 249, image: s249

quam possum maxime rogo, ut me commendatum habeas. Vale. Datum Lithomericij XX. Iunij. Anno MDXXXIX.

REYMVNDVS FVGGERVS PRAESTANTISSIMO AC clarissimo uiro D. Friderico Nauseae, sacrae Rom. Regiae M. consiliario et concionatori, D. et amico suo opt. S. P. D.

LIbellum, quem mihi transmisisti, clarissime Domine Doctor, gratissimo animo accepi: et inde intellexi amorem et animum, quem erga me geris. ob id habeo hunc Libel lum semper prae manibus: nam uidetur mihi ille planeaure us. Quare maximas et immortales gratias habeo et ago, non tam pro munusculo illo insigni,que pro animo tuo in me beneuolo ac prompto, quo me nihil tale promerentem complecteris. Quamuis quid iucundius mihi dari potuit hoc munere? praesertim quod a tali uiro sit. Cuius rei nunquam me capiet obliuio: sed quantum potero gratias referre, libenti et hilari animo faciam, ut cognoscas uicissim erga te meum amorem et animum bene gratum. In praesentiarum nihil est quod ad te scribam, quam ut optime ualeas: et me, uti coeperas, paterno prosequaris amore, et tibi commendatum habeas. Ex Litho mericio, XX Iunij. Anno, etc. XXXIX.

IOANNES COCHLAEVS D. FRIderico Nauseae S. P. D.

REuerende Domine Doctor, et Coadiutor, patrone semper uenerande: literas tuas, quas XXVIII Maij ad me scribere dignatus es, multa cum animi uoluptate perlegi XII Iunij, quod ex ijs intellexi satisfactionem meam de inurbano discessu meo e Praga, acceptam et comprobatam esse a magnifico atque mirae tum eruditionis, tum mansuetudinis uiro, D. Ge orgio Giengero, Rom. Regiae Maiestatis uicecancellario clarissimo atque digniss. Cui et nunc per te, me studiosissime commendo, measque preces et obsequia qualiacunque offero. Nondum enim scio, an mihi interea affinis factus sit, necne. Nihil enim literarum a nepote meo interim recepi. siue tamen fiam affinis, siue non fiam, eum reuerendissime obseruabo, et amabo semper probitatem, miram sinceritatem et eruditionem uiri, a plurimis mihi fide dignissimis depraedicatam. Quantum ad me priuatim attinet, opt. et doctissime Domine Coad iutor, pendeo adhuc inter spem et metum anceps, multo grauius de pressus ad pericula, quam erectus ad ullam spem terrenam. Reuerendissimus Episcopus noster per Decanum obtulit Principi Hen rico librum Teuthonicum de XII Articulis fidei, et de X Praeceptis, cum Epistola bene prolixa: in qua adhuc plura promittit, si non impediretur in sua iurisdictione. Instat adhuc pro obtinendo bono responso. Quum autem necessarium sit, Lutheranis dare rationem de nostris consuetis caeremonijs, dixi Episcopo nostro, te multa


page 250, image: s250

praeclare in publico praedicasse ac docuisse de caeremonijs. Is itaque iussit, ut proprium hanc ob rem nuncium ad te destinem, ac petam eius nomine a te, ut eam doctrinam tuam, qua de caeremoniarum rationibus disseruisti, nobis communicare digneris, ut eo facilius pos simus defendere ac conseruare pios ritus Ecclesiae nostrae. Ego de bonitate ac beneuo lentia tua nihil dubitans, hunc ad te mitto nuncium, conciuem Misnensem, ut secure per eum ad nos mittas, quod in rem nostram fore putaueris. A Reuerendissimo Domino Lega to nondum ullam recepimus literulam. Rogo igitur, digneris una mecum rogare illum, ut per hunc nuncium nostrum nobis respondeat: quia magna nos urget atque circunstat necessitas. id quod ad longum per literas ei declaro. Bene uale, clarissime Domine doctor, et Coadiutor dignissime. Ex Misna, in festo S. Ioannis Baptistae. Anno MDXXXIX.

VOLFGANGVS CRABATVS, ETC. REVERENDO IN Christo patri, excellentissimoque uiro D. Doctori Friderico Nauseae, Regio concionatori, intimoque consiliario, etc. Domino ac Patrono suo obseruandissimo.

NEc quicquam, ita me Iupiter amet, uel maioribus uotis, uel desideratius a dijs immortalibus expeterem, clarissi me excellentissimeque Domine Doctor, domine et Me coenas undecumque praestantissime, ac si tu optima integraque tum corporis, tum etiam animae ualetudine fruereris. Nam et ego (sit laus superis) pariter perbelle ualeo, nec non sinceris Camoenis in cumbo. Praeceptor etiam meus fidelissimus tum alios, tum me, sum ma diligentia, partim in Romana, partim uero in Boemica lingua in stituere, manibus pedibusque conatur. Vnde fore existimo, ut cum omnia mihi tum a parentibus, tum maxime a praeceptoribus suppeditata fuerint, ne cum filio Ciceronis et oleum et operam inaniter consumpsisse, inanisque redijsse uidear. Itaque ne in hanc infamiam in cidam, intentis quasi neruis omnibus enitar. Caeterum libellos, quos mihi credidisti, praesentaui, prout ex aliorum dubio procul iam scriptis intellexisci. Hisce, me tibi diligentissime commendo. Raptim ex Praga, ult. Iunij. Anno MDXXXIX.

IOANNES MENSINGVS, PROVINCIAlis Saxoniae, etc. ornatissimo uiro D. Doctori Friderico Nauseae, etc. S. P. D.

ORnatissime iuxta et humaniss. uir, Domine Doctor, praeceptor et patrone colendiss. si, quod spero, sospes es, reuera congaudeo. Equidem ab eo tempore, quo tu Maguntiam relinquens, Regiam aulam repetebas, hic Maguntiae cum D. meo Reuerendissimo remoratus expectaui, si forte mihi occasio daretur,


page 251, image: s251

ut certum nactus nuncium, ad te scribere possem: nec interim occur rit, usque hodie. Conuenit itaque mihi, tibi significare, quandoquidem credo adesse in Regia Curia Reuerendissimum D. meum Brundusinum, Hieronymum Aleandrum, qui in sua familia habebat, dum Vincentiae agerem quondam, Magistrum Iodocum Geuthinum, natione Sylesium Freystatten. qui nouit causam pro qua nunc scribo, petens, si fieri possit, te de ea certiorem fieri. Nouit inquam ille me reliquisse Vincentiae in manibus Reuerendissimi Domini Cardina lis libellum Antapologiae, nuper a me Germana lingua editum et excusum, nunc latinum factum, scriptum aliena quidem manu, sed et, in parte, mea propria. Dum enim confabularer cum Domino Reuerendiss. Card. allegaui mihi fore graue, proprijs impendijs excudere, quae tanto labore edidissem. Nam id mihi hactenus usu uenit, unde attenuato nimis abstinendum mihi esset ab edendis libellis, etc. Audiens hoc Reuerendissimus Dominus Cardinalis, promitte bat se curaturum, ut excuderentur Venetijs, si quae haberem excudenda. qua spe fretus, tradidi suae Reuerendissimae paternitati supra dictum de Antapologia libellum bipartitum. Prior de peccato Ori ginali est, alter de merito et iustificatione: in quibus diluuntur, quae in Lib. Apologiae Philippus Melanchthon consarcinauit. et licet D. Doctor Ioannes Cochlaeus in Philippica abunde in Apologiam prius scripsisset, nesciebam tamen scripsisse. Itaque animus est scire, quid de exemplari factum sit, cum aliud non habeam. plane dolerem, si is labor meus qualiscunque periret. Oro igitur, ut me certiorem facias, si Reuerendiss. Dominus Card. praedictus cum Regia M. fuit, et quid sperare habeam. Nuper ex Venetijs a Reuerendiss. P. Bartho lomaeo Pisano accepi scripta, quibus intellexi, nihil Venetijs actum de Libello, nec fuisse istic uisum. Si displicet liber, oro ad me mittatur. Maneo Maguntiae adhuc tempus modicum, inde Halberstatt concessurus. Veruntamen si literae ad manus Domini mei Reuerendissimi huc mittantur, poterunt deinceps ad me mitti. Quod si praedictus Dominus Card. Brund. non fuerit cum R. M. oro digneris ei scribere, ut uel exemplar remittat: uel, si dignus uisus sit, excudi curet. Habebis me uicissim ad quaecumque uota tua paratissimum. Bene uale. Ex Maguntia, ipso die Corporis Christi. Anno MDXXXIX.

PAVLVS PAPA III. ETC. DILEcto Friderico Nauseae, S. etc.

DIlecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem. Fide dignorum relatione intelleximus, te, qui sacrarum litera rum scientia plurimum polles, quosdam libros, et praesertim compendium omnium Postillarum et Homeliarum, quibus uerae fidei lumen ostenditur, composuisse: et in his concionibus et colloquijs, quibus continuo uacas, haereticorum errores


page 252, image: s252

non minus docte, quam uere reijcere et condemnare, ac ipsam ueram fidem Christi fidelibus fructuose praedicare, nullosque labores uel incommoda propter haec subterfugere. Quae res nobis, (quip pe qui eiusdem fidei exaltationem, et peruersarum opinionum con fusionem et extirpationem toto animo desideramus) profecto auditu gratissima extitit. Quocirca te, utpote de Christiana religione benemeritum, et laude dignum magnopere, in Domino commen damus, hortamurque ut in tuis bonis operibus perseueres, et libros compositos praedictos, ad communem omnium profectum, cum pri mum fieri poterit, in lucem edi cures. Nos enim, cum aliqua se nobis ob tulerit occasio, laborum tuorum et pij animi, quos continuo commendamus, dignam rationem habebimus. Datum Romae, apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris. Die decimonono Martij. Anno MDXXXIX. Pontificatus nostri Anno V.

PAVLVS PAPA III. DILECTO Filio Friderico Nauseae D. etc.

DIlecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem. Literarum scientia, multisque alijs probitatis et uirtutum meritis, quibus personam tuam fide dignorum testimonijs nouimus insignitam, merito inducimur, ut specialib. te fauoribus et gratijs prosequamur. Hinc est, quia nos te, qui (ut accepimus) Cano nicatum et praebendam Ecclesiae Beatae Mariae uirginis ad Gradus Maguntin. inter alia obtines: et quem nuper uenerabili fratri Ioanni Episcopo Viennensi, in Coadiutorem in regimine et administratione ecclesiae Viennen. cui dictus Ioannes praeest, in spiritualib. et temporali bus, de fratrum nostrorum consilio, Apostolica auctoritate constituimus et deputauimus: et de cuius persona eidem Ecclesiae ex tunc, prout ex ea die cum primum uacaret, et econtra de simili consilio, dicta au ctoritate prouidimus, praeficiendo te illi in Episcopum et Pastorem: tibique, ut etiam postquam in uim promissionis et praefectionis praedictarum possessionem, seu quasi Regiminis et administrationis dictae Ecclesiae Viennen. et illius bonorum, seu maioris partis assequutus fores, et etiam munus consecrationis suscepisses, Canonicatum et praebendam dictos retinere posses, indulgendo: quique, ut etiam accepimus, uerbi Dei praedicator eximius existis, et fingu lis diebus Dominicis, seu alias festiuis, coram charissimo in Christo filio nostro FERDINANDO Rom. Rege in Imperatorem legitime electo, et charissima in Christo filia nostra Anna Rom. Regina, ac eorum natis, nec non diuersis alijs illarum partium magnatibus et procerib. tam Ecclesiasticis,que secularibus, uerbum huiusmodi praedicas, et in seruanda uera Christi religione in illis partib. plurimum laboras, nec modicum fructum affers: Praemissorum intuitu, gratioso te fauore prosequi uolentes, motu proprio, ex certaque scientia, tibi ut postquam possessionem huiusmodi asse quutus fueris, et munus huiusmodi


page 253, image: s253

susceperis, quoad uixeris, et Curiam praefati FERDINANDI Regis sequeris, in beneficijs pro te, pro tempore obtentis, residere minime te nearis, nec ad id a quoquam inuitus compelli possis: et nihilominus omnes singulos fructus, redditus et prouentus Canonicatus et Praebende ecclesiae B. Mariae uirginis ad Gradus Maguntinen. ac quoruncumque aliorum beneficiorum ecclesiasticorum, cum cura et sine cura, quae in quibusuis ecclesijs siue locis obtines, et in posterum obtinebis, etiam si Canonicatus et praebendae, dignitates etiam maiores, et principa les personatus, administrationes uel officia in Cathedralibus, etiam Metropolitanis et collegiatis ecclesijs fuerint, cum illa integritate (quotidianis distributionibus duntaxat exceptis) cum qua illos per ciperes, si in eisdem ecclesijs siue locis personaliter resideres, percipere libere et realiter tum licite ualeas auctoritate Apostolica, teno re praesentium de speciali gratia indulgemus. Mandantes dilectis fi lijs, Capitulo uidelicet dictae ecclesiae, quatenus sub excommunicatio nis latae sententiae poena, per ipsorum quemlibet, si non paruerint, eo ipso incurrendo, tibi de fructibus, redditibus et prouentibus eo rundem Canonicatus et praebendae iuxta indulti nostri hoiusmodi tenorem integre respondeant, nec non uenerabili fratri Episcopo Cassertanen. et dilectis filijs Maguntinen. et Viennen. officialibus, quatenus ipsi uel duo, aut unus eorum per se, uel alium seu alios faciant auctoritate nostra, fructus, redditus et prouentus praedictos tibi, quoad uixeris, et Curiam praedictam sequeris, uel procuratori tuo legitimo, iuxta indulti nostri huiusmodi tenorem, integre mini strari. Non permittendo per locorum ordinarios et dilectos filios di ctarum ecclesiarum Capitula, seu quoscunque alios ad residen. in eisdem ecclesijs siue locis compelli, seu alias, contra huiusmodi nostri indulti tenorem quomodolibet molestari. Contradictores quoslibet et rebelles, per sententias, censuras et poenas ecclesiasticas, ac etiam pecuniarias eorum arbitrio moderandas, quacunque appellatione postposita, compescendo: inuocato etiam ad hoc, si opus fuerit, Brachio seculari. Non obstan. si in eisdem ecclesijs siue locis pri mam non feceris residentiam personalem consuetam. Ac fe. re. Bonificij Papae VIII praedecessoris nostri, per quam concessiones de fructibus in absentia percipiendis, sine praefinitione tempo ris fieri prohibentur, et quibusuis alijs Apostolicis ac in prouincia libus et synodalibus concilijs editis generalibus uel specialibus con stitutionibus et ordinationibus, ac ecclesiarum, in quibus beneficia huiusmodi forsan fuerint, iuramento, confirmatione Apostolica, uel quauis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus, etiam si in eis caucatur expresse, quod de fructibus Praeben darum earundem ecclesiarum, non nisi Canonicis praesentibus et in ipsis ecclesijs residentibus, responderi debeat. Tuque per te uel procuratorem tuum de statutis huiusmodi seruandis, et non


page 254, image: s254

impetrandis literis apostolicis contra ea, et ipsis etiam ab alio uel alijs impetratis, aut alias quouis modo concessis, non utendo: tu per te uel procuratorem tuum hactenus forsan praestiteris, uel in poste rum et praestare contigerit iuramentum. Aut si ordinarijs et Capitulis praefatis, uel quibusuis alijs, communiter uel diuisim a dicta sit sede indultum, uel imposterum indulgeri contingat, quod Canonicos, Rectores et personas Ecclesiarum, ciuitatum et Dioeces. earun dem, et in dignitatibus personatibus administrationibus seu officijs constitutos, per subtractionem prouentuum beneficiorum suorum Ecclesiasticorum, aut alias compellere ualeant ad residendum personaliter in eisdem: seu quod Canonicis, Rectoribus, et personis di ctarum etiam in dignitatibus personatibus administrationibus uel officijs constitutis, et in illis non residentibus, uel qui in eis non primam fecerint residentiam personalem consuetam, fructus, redditus et pro uentus suorum beneficiorum ecclesiasticorum, in absentia sua ministrare minime teneantur, et ad id compelli, aut quod interdici, suspendi uel excommunicari non possint, per literas Apostolicas plenam et expressam, ac de uerbo ad uerbum de indulto huiusmodi mentionem, et quibuslibet alijs priuilegijs, indulgentijs et literis Apostoli cis generalibus uel specialibus quorumcunque tenorum existant, per quae praesentib. non expressa, uel totaliter non inserta effectus earum impediri ualeat quomodolibet, uel differri, et de quib. quorumque totis tenoribus de uerbo ad uerba habenda sit in nostris literis men tio specialis. Volumus autem, quod beneficia per te obtenta prae dicta, debitis propterea non fraudentur obsequijs: et animarum cura in eis, si qua illis immineat, nullatenus negligatur. sed illa in quibus non resederis, per bonos et sufficientes uicarios de beneficiorum eorundem prouentibus necessaria congrue ministrentur, diligenter exerceantur, et deseruiatur inibi laudabiliter in diuinis. Datum Romae, apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris. I April. Anno MDXXXIX Pont. nostri Anno V.

IOANNES COCHLAEVS, ETC. REVERENDO in Christo Patri ac Domino, Domino D. Friderico Nauseae, Coadiutori Viennen. etc.

REuerende Domine Nausea, scripsi ad te nuper ex Stol pen, nunc e Misna scribo: publica nunc omittam. priuata quaedam indicabo tibi, ut intimo amico, qui me ex animo plus diligis, quam faciunt cognati et affines mei: licet il lis benefecerim persaepe, multisque modis, tibi nunquam. Agricola e Maguntia toto hoc aduersitatum nostrarum tempore, ne unas qui dem literas ad me dedit: an infirmus sit, aut mortuus, ignoro. Viuum certe, aut sanum, uix credo tam immemorem mei fore. Georgio alteri ne poti meo Pragae summa incidit tristitia, et intimus cordis dolor, quod affinis eius Papyrifex, posteaquam autor ei fuit connubij cum uirgine


page 255, image: s255

illa, clarissimi uiri Domini D. Georgij Giengeri cognata, non uult stare promissis. Res ista miris me discruciat modis. Dolet mihi sane quam maxime, et papyrificem tam odiosum fieri magnis uiris, qui sciunt quid Georgio promiserit: et eum iam tam pudefieri et contemptibilem apud nouos affines reddi, per falsa sororij sui promissa. Quantus erit pudor meus coram Domino Giengero, ubi ista resciuerit? Te precor, clariss. Patrone, qui merito tuo potes omnia apud papyrificem, admone eum fideliter, ne tam inhoneste agat con tra Georgium. Vereor enim, ne utrique haec res in maximum cedat malum. Quo autem ego me uertam, nondum plene deliberaui. Tu quidem ami cissimeoffers domum tuam, id quod summa gratiarum actione dignum est: sed cum ipse sis ens mobile, aulam semper sequens, non possem tibi esse commodus, aut iucundus hospes. Vocant me alij in longinquum. Reuerendiss. D. Card. Contarenus Romam, Veronensis Episcopus Veronam, Card. Trident. Tridentum, aut Brixinam: Episcopus Agrien. ad se, nescio in quam partem orbis terrarum, suspicor tamen in Transyluaniam. Ego autem et iam senex, et mihi probe conscius, quam sim inutilis ad omnia, mallem in propinqua aliqua Germaniae prouincia degere, et priuatim inter libros meos uersari, quia magnorum expectationi satis facere non possum, minueretque praesentia famam et gratiam. Ex his iam cognosces, credo, quam tranquillo nunc sim animo, quando ad pri uatas has curas agglomerant se magno cum impetu turmatim curae pub. super religione et statu totius ecclesiae et reipub. Christianae, quae merito me tanto acrius urunt, quanto publicum priuato praefer ri debet. Sed nolo te illarum commemoratione nunc uel contristare, uel defatigare, quum sis sancte atque utiliter alijs laborib. occupatus. Typographi operam in opere tuo, spero tibi non displicituram esse. Misere uagor hinc inde, inter pericula. Redij huc ex Stolpen, ut intersim generali Capitulo post tres dies hic celebrando: quod uereor nouissimum fore, post quod abibimus gementes, in dispersionem ab in uicem. Si quid humanitus mihi acciderit, commendo tibi et M. Hasenbergio curam opusculorum meorum nondum editorum, quae seruantur Dresdae a sororio meo Francisco Behaemo: ut si qua in ijs uiderentur ad rem facere, uestro consilio ederentur. Bene uale, optime, amice ac patrone. Ex Misna, XII Aug. Anno, etc. XXXIX.

MAVRITIVS DEI GRATIA EPISCOPVS EYSTETTEN. ac Praepositus Herbipolen. etc. Venerabili doctissimoque uiro D. D. Friderico Nauseae, etc. S. P. D.

VEnerande pater, ueniet ad te horum lator, Enochus Martius, noster a secretis et seruitijs. Is tibi quaedam, nobis et ecclesiae nostrae summopere necessaria referet: cui ut tam fidem habeas, quam nobis, eique auxilium et omnem operam praestes, etiam atque etiam rogamus. Datum Ey stett. Calend. Septemb. Anno, etc. XXXIX.



page 256, image: s256

THEOBALDVS SPENGELIVS, REVERENDO Patri, clarissimoque uiro, D. Friderico Nauseae, sacrarum literarum ac iuris utriusque Doctori consultissimo, S. P. D.

TAmetsi apud me nihil erat, Reuerende pater, idemque uir clarissime, quod scriberem: tamen harum praesenta tor Theodoricus Coerseldius, ut aliquid scriberem, extorsit. Crebro itaque rogatu adductus, non potui non a moribus abhorrere. Caeterum, uir omnium decorum genere ornatissime, per literas Sturmij et Caduceatoris, ad nos equidem fama percelebris, alis (ut solet) uelocissimis peruenit, nobis nuncians noua, neque minima, te Viennae uidelicet Episcopum designatum esse. quo nomine tibi magnopere gratulor: neque dubito, quin fortuna sit aliquando benignius praeclarissimis tuis uirtutibus, tum pro Chri stianae religionis assertione, tum pro re publica habitis responsura. Sed in hoc, ut se res habeat, per tuas literas certiores fieri optamus. Nouarum uero rerum apud nostrates nihil est, praeterquam quod aduentum Caesaris inuictissimi expectamus. Videmus quoque Prin cipum animos aliquantulum immutatos, et ad pacis concordiaeque studium incumbere. Quid mysterij habeat, aut prae se ferat, plane ignoramus. Est quoque apud nos fama, ac frequentes certissimique rumores quottidie adferuntur, multos Romae Cardinales ueneno perijsse, atque Campegium in Romana curia obijsse, cuius mortem no strates maxime abhorruerunt. Pestis hic etiam passim scintillat, atque grassatur. Tu optime ualeas. Datum Maguntiae. IIII Nonas Septemb. Anno salutis nostrae MDXXXIX.

VVOLFGANGVS CRABATVS REVERENDO IN Christo Patri, ac excellentissimo uiro, D. D. Friderico Nauseae, Regio Ecclesiastae ac consiliario, Coadiutori Viennen. etc. domino suo ut recenti, ita candidissimo.

Opto tibi multam, lepidissime amice, salutem:
Offero et ultro operam nocte dieque meam.

ANimum istum tam candidum ac propensum in me, si non exosculer, mediusfidius quouis Geta inhumanior essem. Qua gratia euestigio literis tuis acceptis, quib. me salutare dignatus es, iterum atque iterum manum illam tuam plus quam familiarem amplexus sum. Ex illis enim adhortationem sincerissimam cognoui, qua de Paraenesi ineffabiles gratias tibi debeo. Tu etenim non solum me admonuisti, imo etiam tam beneuolum te mihi praebuisti, ut merito te colam ac obser uem. Quamobrem nunquam ego (dijs fauentibus) committam, quod uel fauorem, uel amicitiam nostram, uel denique tantam in me beneuolentiam tuam laedere possit. Caeterum munusculum, quo


page 257, image: s257

me donare dignatus es, multis quidem modis mihi gratissimum erat. Idcirco olim etiam, si non opere, animi tamen gratitudine refer re conabor. Raptim, Pragae. VII die septembris, Anno Virginei par tus, etc. XXXIX.

Te Deus incolumem nobis conseruet in omni
Tempore, et extendat nomen ad astra tuum.

IOANNES HASENBERGIVS, ETC. D. Friderico Nauseae, etc. S. P. D.

FVimus recens apud te, pientissime ac ornatissime Domine Doctor Nausea, atque causam aequam petiuimus: dedi libellos, unde causae statum facile potuisti cognoscere. Nunc quia partim mora sua cuique nociua est, partim eti am tu prora nostra puppisque in hac causa es, petimus ut digneris, causae tam iustae pie consulere: quoniam tu et potes, et scis rationes componendae causae. Nos et memores et grati erimus. Hoc ego obiter addo, te posse apud Dominum Viennensem tentare amice, ut ille (ut est tum aequus Princeps, tum in persuadendo Achilleus) cum Domino Vueyspergio in hunc finem ageret, quo tandem ab omni um pessima causa cessaret. Sed committimus omnia tibi. Cupimus benignum, pro spe nostra de te, responsum. Vale. Datae ex aedibus Domini Andreae Misbeckij, IX Mensis septembris. Anno, etc. XXXIX.

IOANNES HEBRERVS, ETC. ABSOLVTISSIMO Theologiae Doctori, Friderico Nauseae, Regio Ecclesiastae et consiliario, Domino suo iure obseruando, S. P. D.

EXhibuit mihi Vuolfgangus Crabatus literas tuas, om nibus modis exosculandas, tum propter elegantiam et stili iucunditatem, tum insignem doctrinam, quae paucis contigit mortalib. Proinde ego (quae mea est impuden tia) minime passus sum, perferendis hisce praesentium latorem uacuum abire: quae res etsi aliquam ostensionis speciem habere uidebitur, ego tamen Iouem Lapidem iuro, me ad hanc scriptis tuis elegantissimis ita humanissime commotum esse. Quod si igitur literis tuum mihi fauorem et beneuolentiam contraxero, non moli ar amplius. Illud enim mihi commodum uidetur, ut qui non diuitijs splendidis, amicis tamen compluribus, quos auro argentoque praeferendos censeo, abundem. Rogo itaque me patiare in amicorum tuorum esse catalogo. Si hoc impetrauero, quis Croesus, quis Cyrus erit mihi praeferendus? Tuum itaque animum di gnare mihi proximo tabellario testatum relinquere, ut te nouo ami eo plene gaudere et gestire mihi liceat. Vale uir omnium doctissime.


page 258, image: s258

Datae Pragae, XIIII Septemb. Anno a partu Virgineo, etc. XXXIX.

IOANNES CASTILLEGIVS, REGIVS SECRETArius, etc. Reuerendo, nobili, doctissimo et ornatissimo uiro, D. D. Friderico Nauseae, concionatori praeclaro, amico suo colendo, S. P. D.

REuerende, doctissime, atque ornatissime domine Nausea, uellem (Deus scit) tuae uoluntati et postulationi plene et ex integro satisfacere: nempe quem magna, eademque multis nominibus debita prosequor ueneratione et ob seruantia, cuiusque mihi iussa capessere phas est. Doleo tamen maxime, me tuo mandato ea omnia praestare non posse, quae a me deside rantur: Quoniam etsi Hispanus sum, et Imperatrix foelicissimae recordationis in Hispania nata, educata et mortua fuerit: cum sit tamen Regnum Lusitaniae, uel Portugaliae, unde ipsa erat oriunda, et lingua et legibus, nec non et Rege a reliqua Hispania diuersum et separatum, non eandem omnes de eo, quam de Castella et alijs Hispaniae Prouincijs, quae sub Caesare sunt, rationem habemus: nisi ij forsan, qui uel historias accurate legerunt, uel in Regno illo Portugaliae uersati sunt, quorum in partibus nostris, uel in aula Caesaris magna copia inueniretur. Apud Regem tamen, herum nostrum, cum simus pauci: pauci, qui de hac re informare nos sciant, reperiuntur. Ne tamen tua tu expectatione honestissima ex toto defrauderis et destituaris, ea quae de negotio mihi iniuncto, mea ipsius noticia, uel aliorum informatione intelligo, paucis absoluam. Imperatrix Helizabeth, patrem habuit Emanuelem, Regem Portugaliae, clarissimum Principem, qui multas et insignes uictorias obtinuit contra Ingritas, et alios Saracaenos, in Africa et Aethiopia, et multa eorum regna uel subiugauit omnino, uel tributaria fecit. Duxit uxorem primo Helizabetham, filiam Catholicorum et inuictissimorum Ferdinandi et Helizabethae Hispaniarum Regum gloriosissimorum. Qua Heliza betha cum prole (uidelicet Principe Michaele) breui tempore de medio sublata, duxit secundo sororem ipsius Elizabethae, nomine Mariam, eorundem Ferdinandi et Helizabethae tertio genitam. ex qua suscepit, quos nouimus, Regem Portugaliae, qui nunc Regno illi praeest, et duas filias. Alteram, quae nupsit Sabaudiae Duci, atque superioribus diebus phthisi extenuata, diem clau sit extremum: alte ram uero, praedictam Imperatricem natu maiorem, quae nuper su peris concessit. Fuit autem Domina cum Catholica, religiosissima, prudentissima, honestissima, et omnifariam uirtutib. ornatissima, tum uero magnanima. quae cum intelligeret Caesarem ducturum uxorem esse, etsi fama non incerta ferret, ipsum alio, uidelicet in Angliam


page 259, image: s259

cogitationes huiusmodi dirigere, atque ipsa etiam ab alijs Prin cipibus non dedignandis expeteretur, nunquam tamen ab illa prae clara spe Caesarei connubij, quae illi tandem ad uotum successit, auel li potuit. Compertas enim eius dotes cum animi, tum corporis, Cae sar cum haberet, ipsam sibi ultro matrimonio curauit coniungendam. ex quo septies grauida, toties sobolem habuit. sed eorum quatuor uel ante diem, uel immatura morte sublatis, tres adhuc tenet superstites: uidelicet Principem primogenitum, nomine PHILIPPVM, et duas filias. Fuit debili complexione, sed eleganti forma et corpore mulier. Celebrauit Caesar cum ea, Caesare dignas nuptias, Hispali, celeberrima Bethicae prouinciae in Hispania ciuitate, Anno (credo) XXVI. fuitque illi charissima, et multis rationibus in aestimatione ha bita: uidelicet, quae praesens conditionem et statum Imperialem tum pulchritudine, tum uero praeclaris morib. decorabat, ipsumque Imperatorem laetum faciebat, et in ipsius absentia (quod saepe illi contigit) Regnum sua autoritate et prudentia optime gubernauit. Nam interim dum Caesar ad Italiam, Germaniam, Africam, et ad alias or bis parteis profectionem fecit, et in illis diuturnam moram traxit, non solum prudenter, sed et fortiter et uiriliter uires praestitit utriusque in gubernando, et Regnum in pace seruauit. Cum autem nouissime grauida facta esset, catarrho, uel fluxu quodam capitis in pectus descendente, in phthisim, ad instar sororis incidere caepit: quo morbo, plus quam debilis quum ipsius subiecti natura ferre uel resi stere non posset, eam uexante, iam ante puerperium aliquot menses, medici de ipsius uita dubitare coeperunt: et mortem uel prolis, uel matris antea praedicabant: non tamen carentes omnino spe, posse fie ri, ut Deo iuuante, et medicina opitulante, incolumis seruaretur. In terim dum in eiusmodi dubia spe detinebantur, nec adhuc perfectum iuxta medicorum existimationem tempus partus adesset, intempe stiue quidem, sed non innaturaliter, doloribus partus correpta, fili um enixa est, qui ad integram horam non superuixit: sed sacro Baptismate munitus, de utero ad coelum translatus fuit. Natus est autem XXII die mensis Aprilis, cui mater superfuit eos dies, qui ab eodem usque ad primam Maij intercesserunt: quo die tandem hora prima, a meridie, omnibus Christianis sacramentalibus uiaticis praemunita, diem clausit extremum: annum agens (ut dicunt) XL. non tantum coniugi suo Augusto, sed totis illis Hispaniarum Regnis, magnum sui desiderium, et pro se luctum relinquens. Corpus eius ex mandato Caesaris postero dein die Granatam delatum fuit, ciuitatem uideli cet celeberrimam, ubi Ferdinandus et Elisabetha, praeclarissimi aui sui ex matre sepuiti sunt. Comitati sunt autem corpus omnes Eccle siarum Praelati, qui tunc temporis in Caesaris curia aderant, pariter cum uniuersa ipsius Imperatricis familia. Proauos et Atauos, maioresque


page 260, image: s260

paternos recensere nescio: maternos autem habuit Castellae legionis. Haec sunt ornatissime Domine, quae ex tempore tibi referre queo, de eo quod per me doceri cupis. Vtinam ipsa copiosius et apertius explicare scirem, ut tibi non tantum uoluntate, sed et opere ipso morem gererem. Vale opt. Datum Viennae, XXV Iunij. Anno MDXXXIX.

IOANNES DEI GRATIA EPISCOPVS ELEctus Ecclesiae Camenecen. etc. Reuerendo Domino Friderico Nauseae, I. V. Doctori, Coadiutori Viennen. Regio concionatori et consiliario, amico charissimo et honorando, S. D.

REuerende Domine, amice et fautor colendissime: Mira ris fortasse, quod hactenus nihil responsi a Serenissimo Rege Sigismundo Augusto acceperis. sed profecto mirari non debebis, cum causas intelliges, ob quas tanta mora necellario quodammodo interposita fuerit. Primum enim, quod tu nullas ad Maiestatem suam dederis praeter Libellum illum suae Maiestati dicatum, quem ipsa laeta quidem et hilari admodum fronte et suscepit, et perlegit. Deinde uero, quod ego serius, quam uolebam, Maiestatem suam adire potui, propter sinistram ualetudinem meam. Postremo, quod ego diu ab aula abfui, et Maiestas sua uarijs actionibus implicata tenebatur. Sed erit tamen illud tempus non multo post, quo Maiestas S. gratitudinem animi sui declarabit. Nunc moram istam boni consulere uelis, et me amore beneuolentiaque tua prosequi porro pergas, et in Christo Iesu bene ualeas. Cracouiae, XIX Septembris. Anno MDXXXIX.

REYMVNDVS FVGGERVS, ETC. CELEBERRIMO AC clarissimo uiro, D. Friderico Nauseae, Regio consiliario et concionatori dignissimo, Domino et amico obseruande colendo, S. P. D.

LIteris tuis, clariss. domine Doctor, maiorem in modum sum recreatus, partim quod essent elegantissimae, partim quod beneuolentia ac studio in me plenae. In quib. quod me hortaris ac mones, ut in ceptis studijs meis alacriter pergam, ne spem, quam de me tu et amici mei conceperunt, fallam, sed eam potius, si fieri possit, uincam, quod hoc deinde et mihi hono ri, et amicis meis maximo delectamento possit esse: iccirco ego mani bus pedibusque (quod aiunt) studebo, ut huic tam piae, paternae et sin cerissimae tuae admonitioni satisfaciam. Deinde quod mihi iterum mi seris libellum, pro eo maximas et ingentes gratias tibi ago atque habeo: et ex eo possum intelligere, quia tu me magno amore prosequeris, et summopere conaris studia mea libenter ac fideliter iuuare et euehere. Cuius quidem rei gratissime memor ero, dum uixero. et ubi potero tibi gratias olim meis officijs et obsequijs referre, Iubens hoc faciam, et


page 261, image: s261

semper me gratum ac obedientem erga te exhibebo. Daboque operam ne haec adminitio tua parui apud me momenti fuisse uideatur, neue aliquid in me desideretur. His foelicissime ualeas. Salutant te praece ptores mei obseruan. D. M. Henricus Scribonius, et D. M. Iacobus Dengius. Ex Lithomericio, XXV Sep. Anno etc. XXXIX.

IOANNES PRASINVS HALIVS AD D. FRIDEricum Nauseam, Coadiutorem Viennen.

Ingenij, annorumque tibi est par lausque, uigorque:
Non mirum site Rex adeo usque fouet.
Nam uere decuit tam prudens pectus amari,
Nosseque propitij dona colenda Dei.

PETRVS ALEANDER D. D. PROTONOTARIVS Apostolicus, Archidiaconus Corduben. Genetae Canonicus, etc. In Legatione Germaniae, etc. Cancellarius regens, etc. Doctiss. et multiscio D. D. Friderico Nauseae, etc. suo obseruandiss. Domino, S. P. D.

DOnasti me nuper, doctissime Nausea, immortalibus tu is lucubrationibus, et me tuis dignatus es literis. Cumque etiam prius in tuis hortis non parum inexpugnabili tua eloquentia uicisses me, et non uulgari, sed peculiari huma nitate, effectum est, ut nesciam stare loco, si uerbis bibliothecam ad me missam laude afficerem. Nam cum itineri accincti simus, quod ani mo sedet, in aliud non succisiuum differo tempus. Quis tam doctas momento breui lucubrationes percurreret? Profecto non sum qui in ocio non constitutus, pares possim referre gratias, si dignitatis Nauseae rationem habuerim: multo minus, si me ipsum collegero, id efficere potero. Praestabo tamen, ne editiones Nauseanae delitescant: et cum fata locum dederint, ne sim defuturus Nauseae uitae inculpatae commentando, et concionando, quanti faciat Germania te ui rum incomparabilis scientiae, atque adeo omni ex parte non immerito quidem, apud Serenissimum et Christianissimum Rom. Regem, bea tum. Nam principibus placuisse uiris, non ultima laus est. Refert mul tum omnibus innotescere, apud summum et inuictissimum Regem (du ce uirtute) non ultimum te tenere locum. Ego etsi non is sum, quem innata animi bonitate me esse uis, occulto tamen ambitu moueor, a doctissimis amari. Naturali ducimur lege, ut quandoque quis moueatur, et interior sensus titillet, cum se a laudatis laudari praesentit. Nam cum iam aliquot dies stemus in anchoris discessuri, non potui non tibi scribere. Fuisset ingrati animi, ab humanissimo insalutato hospite, et de me bene merito amico discedere: ne dij optantibus nobis in Italiam cursum prosperum, uelis uentos secundos negarent. Vale pro pterea clarissime uir, omnium bonarum artium amator. una cum Reuerendissimo et doctissimo Viennen. Antistite, et Germania nunquam satis laudata, Viennae, pridie idus septemb. Anno etc. XXXIX.



page 262, image: s262

ENOCHVS MARTIVS CANONICVS EYSTETten. Domino D. Friderico Nauseae, fautori et Patrono colendo.

QVam primum huc applicui, Domine excellentissime, in ueni literas Domini mei Reuerendissimi Eustetten. ad me Viennam mittendas. non enim arbitratur me abijsse. Quibus commendat, ut apud te precibus instem, ut et tu digneris S. D. N. negotium ecclesiae Eystetten. a me tibi manifestatum, commendare: orareque, ut Sanctitas sua ad Capituli utriusque Eystetten. et Herbipolensis preces, quibus hoc tempore maxime est ob secundandum, ratione habita, declinare uelit: quo Dominus meus Eystettensis, autoritate tua, quam sibi profuturam sperat, potitum se ui dere possit. Si igitur hoc consultum tibi factu uidetur, quod quidem Eystettensis credit, oro supplex, uelis tuo ingenio, quam poteris stu diosissime scribere, et literas tuas huiusmodi D. Simoni Eckio tradere. Is Domino meo Reuerendiss. transmittendas curabit. Valeas optime. Ratisbonae, ult. Sep. An. redemptionis natae MDXXXIX.

DANIEL MAVCHIVS I. V. DOCTOR, REGIVS consiliarius, etc. Reuerendo D. Friderico Nauseae, LL. Doctori, Coadiutori Viennen. Regioque; concionatori et consiliario, Domino mihi honorandiss. S. P. D.

REuerende Domine Nausea, heri ad nos redijt Sebastia nus Saurzapff, Brixinensis Secretarius: cuius relatione compertum habeo, te aegre tulisse, quod tibi primas me as ad Regem literas non miserim. Ipse autem Cardinalis Tridetinus omnia mihi tam certo pollicebatur, ut nihil crediderim ad uota mea perficienda opus esse, quam Maiest. Regiae hinc scribe re, illamque leniter admonere. Et ut plane nihil deesset, ex quodam qua si superabundati mentionem feci tui, ut Maiest. Regiam, si opus foret, plenius informare posses. fuit haec una. Altera etiam causa non le uis, quia non certo sciui, an esses in Regia curia, uel non. Nam non ita pridem audiueram te factum esse Praepositum in Vualdkirch. Cuius equidem loci amoenitatem modis omnibus approbatam et celebrem, si describere uellem, uix ullum tempus sufficeret. Vnde tibi, uiro do ctissimo, atque de uniuersa repub. Christiana optime merito, ob tantae adeptionem Praelaturae quiuis boni una mecum ex animo congra tulari debent. Sed haec hactenus. Ego in in primis tibi maximas ago habeoque gratias, de bona erga me uoluntate: et rogo quam possum maxime, ut re ostendas, te mihi quam optime uelle. Quod sane negotium meum non commendo uerbosius, quum tu melius scias, quid in rem meam sit, quam ego uerbis possum petere. Interim tibi me plurimum commendo. Ex Brixina, septimo Octobris, An no MDXXXIX.



page 263, image: s263

IOANNES CAROLVS S. D. N. ET SEDIS APOstolicae Protonotarius, etc. Reuerendo Domino Friderico Nauseae, Regio concionatori et consiliario, etc. amico obseruandissimo, S. P. D.

ET si quantum animi inductio, et mehercle amor erga me apud te ualeat, non ignorem: tamen suauissimus atque amantissimus tuus sermo hesternus, plenos humanitatis, officij, diligentiaeque, fecit, ut maxima et plurima a te constanter expectare audeam. De omnibus autem rebus, quae ad me pertinebunt, apud quos oportuerit, pro tua prudentia, auctoritate, gratiaque diligenter ages et constitues. Inimicorum et perditorum conatibus, tuo consilio, studio, labore, opera (quoquo modo quidem sese res habeat) resistes. Magna me certe affe ceris non modo laetitia, sed etiam quodammodo gloria, si fidelis commodi, honoris, dignitatis meae amplificator esse, sicut adhuc singula ri cum beneuolentia fuisti, non cessaueris. Hanc in opinionem discedo, ut tibi mea salus et dignitas summae curae sit. Hoc mihi gratius facere nil potes. Vale. Viennae, uigesimoquinto Octobris. Anno Christi MDXXXIX.

LEOPOLDVS HIMELREICHIVS, SACRAE THEOlogiae professor, etc. Friderico Nauseae Coadiutori Viennensi, Regio consiliario et concionatori, Domino ac Mecoenati suo colendiss. S. P. D.

REuerendissime Pater, et Praesul omnium dignissime, literas tuas, quas prima Octobris ad me scripsisti, XXIII die eiusdem mensis, summo et pene ineffabili gaudio accepi, et qua oratione, quoue modo, cum pro suauissimis literis, tum pro libris reuera gratissimis, gratias agam, plane ignoro. Tanto me sane gaudio affecisti, optime Praesul, uti uel prima fronte uisis et cognitis literis tuis, e uestigio de aduersa ualetudine, qua illa hora decumbebam, conualuerim. Gaudeo certe non imme rito, me in diem hunc foelicissimum, et albo notandum lapillo, ui xisse, quo Vienna inclyta (quae mihi patria est) tam praeclaro et exi mio Antistite gubernatur, sub cuius umbra spero etiam me (Deo pro pitio) aliquando uicturum. Caeterum quia sciscitaris, qua nam cau sa in hanc usque horam tacuerim, ac prorsus nihil literarum tibi mise rim, cum tamen semper compertum habuerim, te esse perpetuo in aula Regia: breuiter, cum silentij mei causam, tum uitae et rerum me arum statum in praesentia aperio. Equidem sane non aliam ob cau sam hactenus mecum habitaui, et intra meam pelliculam (ut est in adapio) me continui, nisi quia uestem, non autem animum mutaui. Hoc autem, etsi non propria temeritate, sed admissione et indulto Sacrosanctae sedis Apostolicae fecerim: tamen nihilominus uerebar,


page 264, image: s264

ne tu hoc ipsum aegre ferres, ac animi leuitati potius quam temporum et personae necessitati adscriberes. Eapropter hactenus silui, quan quam consilio et auxilio tuo mihi semper et perpetuo opus fuisset. Viuo itaque iam, ut presbyter secularis, in ueste sacerdotali, non monastica: quamuis pauperem uitam agam. Quapropter me ipsum et omnia mea ex animo tibi deuoueo, et commendo. Vale. Ex Lithopoli, quam Stain uocant. VII Nouemb. An. Dominici natalis MDXXXIX.

ADAMVS HOFMANNVS CELEBERRIMO AC clarissimo uiro Domino Friderico Nauseae, Coadiutori Episcopatus Viennen. etc. Domino et amico plurimum obseruando, S. P. D.

NOn dici potest, uir celeberrime, quantum sum exhilaratus literis tuis nuper ad me datis, uel quod essent plenae humanitatis ac beneuolentiae, uel quod a tali et tanto ui ro ad me datae. in quibus uideo te studia mea laudare, et approbare: deinde me admonere, ut ita, quemadmodum incoe perim, in cursu studiorum meorum pergam et curram: ac satagam, ut decori prosapiae nostrae esse possim. Quamuis quod tibi proban tur mea studia, mihi non parum gaudij attuleris, (nam haec est demum uera laus, a probatis et laudatis uiris laudari) tamen quod tan tam spem de me concoeperis, meque candidissime mones, ne illam fallam, plurimum negotij et magnam necessitatem mihi incumbere uideo: adeo ut uerear, me non posse expectationi tuae satisfacere. Nauabo tamen operam, quantum in me erit, ne mihi ipsi defuisse, et tuam paternam admonitionem paruipendisse uidear. Nam turpe est, spem fallere, et diu mansisse (ut ille inquit) uacuumque redijsse. Por ro maximas tibi gratias ago, habeoque, pro munusculo illo literario, quod mihi una cum literis transmittere dignatus es. nam inde intel lexi beneuolentiam et amorem singularem, quem erga me habes. Ideo non possum me non gratum, saltem uerbis, ostendere: daturus operam, ut aliquando gratias officijs meis referam. Nec intermittam, quin hoc quoque D. parenti meo charissimo significem. ut ubicunque prodesse possit, uelit uicissim meo nomine officium reponere. Opti me et foelicissime ualeas, clarissime Nausea, precor: meque uti antehac, in commendatissimis habeas oro. Ex Lythomericio, XV Septemb. Anno, etc. MDXXXIX.

PETRVS ALEANDER, ETC. REVERENDO DOmino, et eximio Doctori, D. Friderico Nauseae, multiscio, et patrono optimo, S. D.

QVam pium sit fouere et promouere doctos, uiri boni et honesti, doctissime Nausea, optime sciunt. Discessurus de Germania Reuerendiss. Card. Legatus, nonnullos de suis dereliquit. hi curiam Romanam repetere for tasse propter Praelatorum ingratitudinem, non decreuerunt. Ioannem


page 265, image: s265

familiarissimum meum, et unum ex intimis meis, quiliteras ad te has defert, tanto tibi studio commendo, ut maiore non possim: eoque sis animo uelim, quo ego essem, si quid tu me rogares. Hunc propter eius modestiam, fidem, diligentiam, et liberales mores, atque eruditionem, mirifice diligo, charumque habeo, ut alterum filium. Valet ingenio, habet usum, iam pridem in Curia Romana uersatur: Ipse paratus (si fata uolunt) umbram Christianissimi Regis sequi, et adhaerere seruus seruorum Anglicorum Regulorum, Hispaniae Prin cipum. Meus, uel potius tuus adolescens, explicatam ueniam a Reuerendissimo patrono suo habet, si quid ad rem facit: hominis periculum facere potes. Tantum pro nostra summa necessitudine et mutua beneuolentia, magnis et ambitiosis precibus a te contendo ac pe to, ut hic intelligar, plurimum apud te ualuisse meam, et tuos apud Serenissimos Principes, autoritatem. Hoc si effeceris, ego habebo, cui plus quam tibi debeo, neminem. Fretus amicitia, quae mihi tecum non solum ampla, sed etiam iucunda est, uerecundia non im peditus sum, quo minus iuuenem uehementissime et ex animo tibi commendarem. Vale. Viennae Austriae, XVI septemb. Anno MDXXXIX.

M. IACOBVS HASIVS PROTONOTARIVS BRVnensis, etc. Excellentissimo uiro Domino Friderico Nauseae, etc. S. P. D.

SI clarissime Nausea, ex animi sententia bene ualeres, nihil equidem animo meo mellitius contingere posset. Caeterum quoniam ab ipsa hora, qua tibi innotuerim, semper summum candorem summamque beneuoientiam erga me tuam sum expertus: possem igitur merito ingratitudinis notam incurrere, si te de statu rerum mearum atque conditionis meae cer tiorem non redderem. In primis igitur me in Protonotarium Brunensem susceptum esse, te non fugit. Verum qualis amplius mecum metamorphosis facta sit, non ita plane constare arbitror. Quamobrem cum ciues interpellandi nullum facerent finem, quin uxorem ducerem, semper quidem reluctatus sum, usque dum bonorum amicorum, et in primis Episcopi Viennensis Mecoenatis ac patroni mei obseruandissimi, accepi consilium et consensum: tandem pri mum quoque in hoc consensi. quare, hocfacto, negotium dilatum diu non est, sed intra paucos dies uirgo XVI annorum mihi in uxorem desponsata est. quae quamuis non admodum diues, non tamen om nino inops, at satis elegans, proba, docta, bonis et honestissimis pa rentibus prognata, bona familia, bene ac duriter educata, cum qua facile concorditer ac iucunde omnes annos, in laudem opt. max. me exacturum spero, atque in utriusque animae salutem. Eapropter est, quod te petam, ut si fieri poterit, meis nuptijs et primitijs quoque interesse digneris, nam quem ex amicis alium inuitem, habeo neminem,


page 266, image: s266

nisi te, ac Reuerendissimum D. Episcopum Viennensem, D. Gaudentium, et D. Simonem Eckium, tanquam meos summos et unicos amicos, Mecoenates et patronos. Dies autem nuptijs dicatus est, dies Martis proximus post omnium sanctorum. Foelicissime interim ualeas. Ex Bruna, XXVI Octob. Anno Domini, etc. XXXIX.

F. MICHAEL HILDEBRANDVS, ORDINIS MINOrum, etc. Reuerendo in Christo Patri ac D. D. Friderico Nauscae, Coadiutori Viennen. et Regio concionatori, S. P. D.

HVmanitatis tuae, qua uel maxime ob ardentem religionis zelum, perpetuo me deuinctum tibi firmiter persua deas, fretus beneuolentia, uir integerrime, et Domine in primis reuerende, te enixeoratum uelim, non graue ris cura tua hasce literas personarum titulis praenotatas exhibere. Res enim religionis praecipue agitur. Caeterum mitto uicissim duo exemplaria Libelli cuiusdam, anno superiori per me editi: obsecrans, non munus ipsum, quia tanto uiro haud dignum sit, sed mittentis animum aequi bonique consulere uelis: et si quid consolationis, uel de concilio Oecomenico teneas, communicare. Nihil enim suauius, nihil certe iucundius, quam tuas uel paruas, uel breues potius, literas accipere. Caetera non urgent. Hisce paucis opto te in Domino IESV bene ualere. Schuueidnitz, ex tempore, ipso die S. Martini. Anno, etc. XXXIX.

GERVICVS PLARERVS, ABBAS IN VVEINGARten, etc. clarissimo uiro Friderico Nauseae, Viennen. Ecclesiae Coadiutori, Regio consil. et concion. etc. Praeceptori suo praecipuo, S. P. D.

AMorem istum tuum erga me insignem atque eximium, tantum non pridem in te sensi, uir clarissime: uerum denuo eundem, et quasi antiquum, iam agnosco ardentissimum. Quis enim non itidem te amaret, mi Nausea?. imo diligere protinus pergeret? Qui cum is sis, qui et a doctissimis quibusque ameris undique plurimum, et a Principib. Regijsque no stra tempestate uiris merito fouearis. Proinde non mutui amoris in te nostri obliuione factum existimes, quo minus hactenus literarum quicquam a nobis receperis. Verum eadem illa tua perpetua, ut scri bis, molestissimorum pro republica Christiana laborum occupatio, a qua longe honestissima occupatione te abripere nephas esse puta mus (nam te pro illa enixe laborare die nocteque, iam pridem nobis certum erat) in causa fuit, ne te literis nostris ueluti alio traduceremus, atque illud nimirum non sine reipublicae fraude. Etrecte nimirum, imo in tempore (quod aiunt) illae tuae postremae redditae sunt: eodem enim quasi momento, tum una aderat collega, meus Reuerendiss. D. Campidonensis. Cui cum easdem tuas legendas exhibuissem,


page 267, image: s267

dictu mirum, quam ex animo gauisus sit, imo quam ad tanti amici li teras prorsus gestierit, non solum praeclare de ipso sentientis, sed et officium eius requirentis. Tam amice gratum, ita me Christus amet, utrique fuit, non solum ut nos gratitudinis ergo ciuilissime submone res, sed et officium nostrum utrinque debitum humanissime require res. Cur enim non iure illud ab utroque exigeres, quod iam olim abs te praestitum est egregium atque eximium? Quis enim non palam praedicet, tuis istis luculentissimis utrique nostrm dicatis lucubrationibus id factum esse, ut et utriusque nostrm factum sit nomen im mortale? et uirtutem pietatemque illam ueterum insignem, quam quasi ad classicum nobis canis, multo per te redditam esse illustriorent? Tu igitur, Nausea doctissime, ea tibi de Reuerendo Domino collega meo Campidonen. persuasum habeas (nam ut haec suo nomine ti bi scriberem, quasi nominatim mihi in mandatis dedit) quae de ami eo summo, maximoque, tuoque et honori et nomini optima quaeque cu piente, precanteque, quisque sibi polliceri uelit. Nam hunc se de te pro fitetur publice, et qui tibi debeat multum, et debere itidem uelit quam plurimum. Nec is quidem cessabit, donec certissimo etiam aliquo ornet munere, et breui quidem, ne non sui in te amoris significationem habeas. Ego quoque uir doctissime, et meum uicissim in te animum ita testatum uelim, quem doctissima eruditissimaque funebri tua ora tione pro munere nuper missa, declarasti denu, sed et publice, opti mo cuique aliqua saltem benemeriti ratio extare possit: et quem me, iam pridem in te esse optabam, eundem queam aliquando praestare. Vale uir clarissime, quem saluum et in columem nobis, totique reipublicae Christianae Deus Opt. Max. et seruet, et tueatur. Datum in nostro monasterio Vueingarten, die XX Nouemb. Anno, etc. XXXIX.

VVOLFGANGVS CRABATVS, ETC. REVERENDO in Christo patri, excellentissimoque uiro, D. Doctori Friderico Nauseae, Regio Ecclesiastae ac consiliario, coadiutori Viennen. etc. D. ac Mecoenati suo obseruandissimo.

Prima dies tibi iam magno splendore coruscat,
Totus ab auspicio ne foret annus iners.

TErque quaterque faustum ac fortunatum ineuntem annum, imo adeo seculum longe lateque foelicissimum opto, precorque tibi, uir excellentissime, nec non patrone obseruan dissime, ut laetis auspicijs ineat, auspicatiorib: procedat, fortunatissimis tandem exeat, ac saepius recurrat semper foelicior. Quoniam, Mecoenas praestantissime, solennis, sed tamen celebris consuetudo hactenus inter amicos obseruata est, ut aut congredien tes, aut aliqua de re inter se tractantes, quo saluus esset occursus, mu tuam salutem precabantur, ac inuicem strenulis gratificabantur, uarijs


page 268, image: s268

autem inter sese decertabant xenijs, hic gemmis, hic feris, alijsue hoc genus speciebus: quum ego quidem id minime praestare possim, tum propter exiguam rerum mearum supellectilem, tum quod eorum omnium tibi maior copia domi sit. Illud saltem, quod omnibus diuitijs praeferendum censeo, tibi opto, ut ad multos annorum periodos in pancratica, imo basilica ualetudine permaneas: et omnia secunda non tantum hoc anno, sed et semper in longaeuum largiter experiaris. Postremo per omnes ego te superos obtestor, me uti pa terno coepisti amore et candore amplecti, ita semper fauendo, nun quam deserere digneris: uicissim ego, ne te ulla in re offendam, intentis neruis omnibus enitar. Nunc quod superest, precor, ut te diu incolumem ac florentem in aeternum seruet IESVS. Datae Pragae, X. Decemb. Anno, etc. XXXIX.

IOANNES EPISCOPVS MISNENSIS, ETC. REVErendo et doctissimo uiro, Domino D. Friderico Nauseae, Coadiutori Viennen. etc. amico charissimo S. P. D.

ETsi minus officiose facere uidear, uir doctissime, et mihi honoran. quod te multis alioquin negotijs occupatum, meis literis interpello, tibique negotium facesso: tamen cum haec tempora calamitosissima nos omni ex par te premant, non potui me continere, quo minus ad te scriberem. Arbitrabar enim, me hac potissimum ratione in cognitionem uenire posse, quid rerum uobiscum agatur, et quo in loco res tuae sint. Ego enim in medijs nunc iactor fluctibus, et Lutheranorum impetus hic sustinere cogor, per quos etiam mihi uix respirandi datur facul tas. Video enim indies acerbissimo cum dolore, gregem mihi commissum a me diuelli, et a recta doctrina abstrahi. Quae res animum meum misere macerat, atque exedit. Christus IESVS per immensam suam clementiam faxit, ut aliquando ex his eripiar tentationibus: quas tamen ego aequiore laturus sum animo, si te et alios eximios uiros, qui in uinea Domini opus faciunt, saluos esse et bene habere cognouero. Itaque maiorem in modum et pro tua te humanitate rogo, ut ea de re accurate facias me certiorem. Ad scribendum me insuper impulit, quod te latere noluerim, certa nunc apud nos sub poena uetitum esse, ne bonorum uirorum pro Dei domo laboran tium libros quis excudat: tanta sollicitudine cauent Lutherani, ne quid, quod ipsorum doctrinae aduersetur, in uulgus prodeat. Qua re etiam uehementer te rogo, ut ad me mittas, si quos editurus es li bellos. facies enim ea in re officium cumprimis pium, et tua singulari sinceritate dignum. Polliceor me daturum operam, ne uidearis in ingratum, beneficium posuisse. Beue uale. Ex arce nostra Stolpen, XI Decemb. Anno Domini MDXXXIX.



page 269, image: s269

IOANNES STRAVSIVS ECCLESIAE GRAETZIen. concionator, etc. praestantissimo et eximio Domino Doctori Friderico Nauseae, Regio consiliario et concionatori, etc. S. P. D.

ANnis superioribus, licet ad paucos dies, tua, Nausea doctissime, sum fretus suauissima familiaritate, cuius et nequaquam immemor esse possum, maxime cum erga me nullum beneficij genus praetermiseris, quo non usus sis: audisti me facillime, indulsisti ineptijs meis humanissime: ualui tecum munusculis meis bibliatheceis tantum, quod tandem doctissima rum tuarum lucubrationum, non sine maximo totius reipub. Christianae commodo in lucem editarum (quas thesauri loco habeo) cu mulum quasi dono dedisti. Dij boni, quid ultra tuo Strausio desideratius addere potuisses? Caeterum non hac epistola censeas uoluisse me tibi in me gratitudinis meritorum tuorum gratiam referre, sed ut memoriam tui apud me uiuacissimam fore agnoscas, quam nulla temporum diurnitas de mea delebit mente. Et tunc tuas laudes ineffabiles me silere posse censebis, cum luce functus, nunquam ampli us respirabo. Vale, et tuum strutionem, licet deplumatum, ut coepistiama. Ex Graetz, XVIII Decemb. Anno Domini MDXXXIX.

IOANNES AR CHIEPISCOPVS LVNDEN. ETC. orator Caesareus, etc. Reuerendissimo Domino Friderico Nauseae, Coadiutori Ecclesiae Viennen. etc. Domino et amico obseruando.

REuerendissime Domine, post obsequiorum meorum commendationem, salutem et pacem in Christo. Opus tuarum lucubrationum Pragensium, quod S. D. N. oratori et mihi pro tua in nos affectione dedicaueras, recordor mihi prae sentatum fuisse, quod maximi muneris loco acceptaueram, et sum ma aliquoties uoluptate perlegi. Memini etiam me per literas tibi gratias egisse plurimas, cum oblatione officiorum meorum. An literae illae meae tibi sint redditae, penitus ignoro. Ego etiam post istas continu as cursitationes, postea sum oblitus, quod oretenus gratias agere praetermiserim. Id quod pro tua humanitate ignoscere uelis, et existima re, talem me aliquando exhibiturum, ne tuae munificentiae uidear fuisse immemor. Te itaque ob Dei amorem rogo, tibi supplico, quo hanc meam negligentiam boni consulere, neque rusticitatem meam accusare uelis. Quod summo studio ac gratis officijs promereri polliceor. Me tibi denique, tanquam domino et fratri obseruandiss. commendo. Vale. Viennae, citiss. calamo. XIX Decemb. An. a nato saluatore MDXXXIX.

IOANNES HERBERVS VALLEN. ETC. REVErendissimo aeque ac doctissimo uiro, D. D. Friderico Nau seae, Coadiutori Viennen. Regio consiliario et concionatori, etc. D. ac Mecoenati suo perpetuo suspiciendo, S. P. D.



page 270, image: s270

LIteras tuas, Domine Nausea, Doctor omnibus modis absolutissime, obuijs ulnis amplexus, mirificeque osculatus sum. Erant enim pietatis et candoris plenissimae. Omnis plane humanitatis expers essem, si propter istam facilitatem te, quam oculos meos, pluris non facerem. Equidem hoc possum, omni amoto fuco, uerissime praedicare, humanitate et facilitate te longe omnes mortales superare, necsolidae tuae eruditioni parem esse quenquam. Quanto igitur praeclaris animi do tibus, quibus te abunde ornauit Deus, reliquis praestas, tanto plus de omnibus Mineruae: studiosis mereris. Quorum animis ita infixa est tui memoria, ut sui potius, quam Nauseae obliuiscerentur. Ego uero quam gratiam referam tibi, qui mihi priores in tuorum clientum, aut, ut tu uis, amicorum catalogo partes delegisti? Non est quod tibi de nostris opibus polliceri possis. Autumo enim, nec Codrum illum inferioris me hominem sortis fuisse. Faciam attamen pro mea uirili, ut pietate et officijs recens inter nos amor confirmetur. Si quid olim praeter spem fortunae aut dignitatis accesserit, mihi id tecum commune erit. Tam gaudeo, Doctissime Nausea, quod te ami cum habeam, quam si in dulcissimum deorum contubernium cooptatus essem: eoque mihi loci futurus es in terris, quo Maroni Augustus Caesar: ita deos superos post mortem propitios experiar. Ser mo tuus, quo nihil neque doctius, neque elegantius quicquam uidi, semel atque iterum a me lectus est: et tantisper legam, donec ad unguem memoriter sciam, eritque mihi inuiolandae amicitiae firmissimum pignus. Misissem uicissim, quo erga te meum amorem testarer: Sed diceres, bibliopolas nostrates coniurationem fecisse, ut nouum nihil, doctumue aduehant. Lusi aliquot ad te uersicu los, quos, cum hoc tempore nihil aliud dare possim, tanquam certis simam mutui amoris et beneuolentiae tesseram habeto. Vale in Chri sto, et me tibi commendatum habere dignare. Cursim, Pragae. XV Calend. Mart. Anno Christi MDXL.

AD REVERENDISSIMVM D. FRIDERICVM NAVseam, carmen Ioannis Herberi Vallensis.

Mortales inter te non mihi charior ullus:
Te plus, quam uerum diligo, amoque patrem.
Tum, quia doctiloquae uestigia dura Mineruae
Legeris, in doctum creueris atque uirum.
Tum, me prae cipuos inter signaris amicos,
Doctrina haud praestem qui, neque diuitijs.
Non nego, deberi magnas tibi non modo grates:
Munera uerumetiam, perpetuumque decus.
Sed quia me seruum uoluit natura pusillum,
Officium serui semper obibo lubens.


page 271, image: s271

Et prius hoc corpus terrae condetur inani,
Perpetuo noster quam tibi deerit amor.
Haec habeas, quae sint folijs mage uera Sibyllae,
Carmen et inceptae pignus amicitiae.

IOANNES DEI GRATIA EPISCOPVS VIENNEN. Etc. Reuerendo excellentissimoque uiro D. D. Friderico Nauseae, Regio consiliario et concionatori, nostraeque ecclesiae Viennen. Coadiutori, amico nostro optimo etc.

SAlutem, et omne bonum. Venimus, Deo dante, salui et incolumes eo, quo tendebamus. et ante paucos dies a sacratissima Caesarea Maiestate post Missam, gratiosisme allocuti et excepti sumus Caeterum allata est nobis a te posta bene onerata, de dato XX Februarij, ad quam tibi, quantum fieri poterit, respondebimus. Primo obtulimus Cardinali Farnesio tuas lucubrationes, cum Episcopo Mutinensi, nuncio: et eisdem te commendauimus, neque etiam posthac cessabimus. Siquid enim per nos tibi effici potest, quod tuae expectationi respondeat, nihil, ut hactenus semper fecimus, praetermissuri sumus. Vellemus enim non minus, ac tu ipse, ea quae quotidie maximis laboribus colligis, quemadmodum de Catechismo iam scribis, posse ad publicam utilitatem praelo committi. Sed hoc ferendum est, cum eti am nobis desint, quae habere necesse esset. Hodie dabimus Caesareae et Regiae Maiestatibus literas, et exemplaria tua. et quamuis te ipsum satis commendent ea, quae iam aliquot annis pro religione Catholica praestitisti, et quotidie adhuc praestas: si quid nostra ta men commendatio efficere potest, minime deerit. Ita etiam age mus cum Serenissima Regina Maria, quae nos etiam excepit. Et certe aequum esset, tuis laboribus donisque aliquod honorarium dari: de eo tamen hoc tempore incerti sumus. Ipse enim scis, quomodo in his rebus agatur. Si tamen ulla se offeret occasio, non negligemus. De negotio tuo Maguntino Dominus Balthasar Bengel, uir uti sin cerus, ita sane diligentissimus, ad te perscribit. Vale. Ex Gandauo Flandriae, XII Martij. Anno etc. XL.

IOANNES EPISCOPVS MVTINEN. NVNCIVS Apostolicus, etc. Reuerendo tanquam fratri, Domino Friderico Nauseae, Doctori, et Sereniss. Rom. Regis concionatori atquam. Consiliaro, Coadiutori Viennen. amico dilectissimo, S. P. D.

ETsi mihi gratissimae et iucundissimae sunt literae tuae, tamen quas nuper ad me dedisti, hae incredibili me gau dio uoluptateque cumularunt. Consecuti sunt enim eas li belli duo, quorum alterum amplissimo patri Cardinali


page 272, image: s272

Farnesio, alterum autem mihi te dono mittere animaduerti. Quapropter ut tuae honestissimae uoluntati et iustissimo desiderio satis factum esset, reddidi statim ei epistolam, libellumque tuum, quibus utrisque non uulgarem accessionem commendationis a me additam fuisse certo scies. Vnde etsi ipse per se ipsum, ut est summa humanitate uirtuteque praeditus, ad te iuuandum propensus esset, tamen meis uerbis et autoritate nonnihil est etiam inflammatus. Quod ita esse plane cognosces, cum illius liberalitate petitioni tuae nonnulla ex parte consultum satisfactumque perspexeris. neque enim eius studia et officia tibi sunt defutura: si, qua uia et ratione olim coepisti, Chri stianae reipub. subuenire in posterum perpetuo constantissimeque per sistas. De me uero nihil erit omnino, quod tibi polliceri non possis. Nam si mihi grata optataque sunt Christianae. Reip. commoda (pro qua mortem oppetere non recusarem) debeo etiam fauere honori, digni tati, utilitatique tuae, qui eam saluam et incolumem esse desideras. Va le, ex Gandauo. XX Martij. Anno MDXL.

ADAMVS HOFMANNVS CELEBERRIMO AC clarissimo uiro Domino Friderico nauseae, Regio consiliaro et concionatori, Coadiutori Viennen. amico et Domino plurimum honorando S.

LIterae, quas nuper a te accepi, clarissime ac doctissime Domine Doctor, non paruo gaudio me affecerunt, ut quae plenae fuerunt amoris ac beneuolentiae erga me. Quandoquidem tam benigne me admones, ut quemadmodum incoepi, ita pergam in studijs meis. Itaque principio maxi mas tibi ago gratias pro tam paterna admonitione et amore, quo me complecteris. Porro magnas et ago et habeo gratias pro illo munusculo, quod mihi uice strenae misisti. nam nondum promeritus sum, quod tu tam frequenter me ornas munusculis. attamen grato animo suscipio abs te: Et si qua in re potero tibi inseruire, et uicissim gratificari, semper ero paratus. Quod uero ad te tam diu non de derim literas, non factum est negligentia, sed quod hoc tempore fui occupatus alijs negotijs, nempe pietate, et quod quaedam transtuli ex latina lingua in Boemicam: et quoque declamationem scripsi in laudem lesu. Quare rogo, ne id uitio uertas: et ego, si quid iam neglectum est scribendo, in posterum lubens resarciam. Bene uale, meque uti antehac, amore prosequaris. ex Lithomericio, decimo die Aprilis, Anno MDXXXIX.

REYMVNDVS FVGGERVS, ETC. CLARISSIMO ac celeberrimo uiro, D. Friderico Nauseae, Regio consiliario et concionatori, Domino et amico plurimum obseruando S. P. D.



page 273, image: s273

EX literis tuis, clarissime Domine Doctor, plurimum hausi uoluptatis: ex quibus intellexi, te singulari me amore pro sequi, ut qui non cessas mihi munera mittere, et me apud bonos amicos commendare. Pro illa beneuolentia in me tua gratias ago, habeoque maximas: atque olim, si quando licebit, referre meis seruitijs lubens dabo operam. Nam hoc mihi semper curae erit, ne aliquis ingratum me reperiat. Quod uero tam diu non dederim responsum ad literas tuas, oro te, ne mihi uitio uertas. nam incertos habemus nuncios illuc, ubi iam cum Regia Maiestate agis: sed quamprimum nobis nuncius certus, uidelicet Dominus Pater uica rius, qui hic apud nos fuit, contigit, non potui intermittere, quin ad literas tuas responderem, et me pro hoc munusculo gratum exhiberem, praesertim uero cum alijs quoque scripserim. Hoc autem tempore nil aliud habeo, quod tibi scribam, quam ut bene uales: et me quo coeperas, amore prosequaris. Ex Lithomericio, X die Ap. Anno, etc. XL.

LEVINVS CRVCIVS PAROCHVS BOSCEPENSIS, ETC. Insignissimo LL. et sacrae Theologiae Doctori, et Ecclesiastae Regio, ac Coadiutori Viennensi meritissimo, Friderico Nauseae, S. P. D.

ORnatissime, ac multis praeclaris dotibus cumulatissime uir, miraberis scio et uehementer et multum, qu audeam ego, homo postremae notae, et imae fecis, te tan tum uirum, meis ineptijs interpellare, serijs adeo et ar duis rebus quotidie incumbentem. Dicam equidem, quis me ad hanc armauit audaciam, et temeritatem Phaetonteam: Iacobus Da nus Arrusius, olim meus professor graecus, dum iuuentutem Flandricam instituerem, nuper literis suis, et item tuis ad ipsum humanis simis, ad hanc audentiam me animauit, depraedicans mihi animum tuum in omnes mire propensum: qui nullum tuo alloquio, amore ac beneuolentia, ac etiam opera, ubi commodare cuiquam posses, indignum duceres. Itaque ausus sum ego homuncio, tibi tanti momen ti uiro obstrepere. Non feres spero inique, Friderice humanissime, si confidentius tecum agam, quam uel meam temeritatem, uel tuam praecellentiam deceat. Amor meus in te caecus est, qui non adeo ut par erat, tuam praestantiam ueretur. Dicam igitur nunc quid animus ferat. Praefectus ego, immeritus licet, ouiculis Christi numero, ut ar bitror, sexcentis: pluribus fateor, quam uel mea eruditio ferat, uel earum postulet cura et necessitas: illis Dominicis peculiariter die bus nonnunquam Panem Euangelicum, abs te fractum uarijs Ho miliarum Concionibus, distribuo. Dispensator utinam gratus Deo, seruus prudens et fidelis, quem constituit Dominus super familiam suam. Corrado igitur mihi, et paro, quicquid usquam lucubrationum


page 274, image: s274

tuarum extare uideam, aut ab amicis intelligam. Nam (absit adu latio) Achillem te habeo, et Herculem quendam, contra monstrum illud horrendum, et eius asseclas et coniuratos, Lutherum loquor, et schismaticos, qui in istius uerba iurarunt. Quorum profecto apud nos Flandros etiam magna uis est, omnibus oppidis et pagis dispersa. quibus ego pectus quotidie obijcio, populum Dei exhor tans, ut in fide patrum suorum, quae uiguit annis mille quingentis, persistant. Et Christi IESV gratia, nostri satis perseuerant, ac insistunt uestigijs maiorum suorum: Christi inquam gratia, qui pro sua bona uoluntate det eis uelle et perficere. Nunc autem abhinc paucis diebus mihi communicauit Danus noster Arrusius, Poeta et Orator egregius, qui apud Dominum Nicolaum Olahum, Reginae Secretarium, agit, tuas amicissimas ad ipsum tabellas, quibus polliceris propediem te editurum opus insigne, cui titulus, Catho licus Catechismus, sex libris dictrictus. Hunc autem titulum quum legerem, corculum mihi rite saliebat, et iamiam uidere et contrecta re, et amplecti et exosculari gestiebam. atque illico arrepto calamo, in eius operis praeconium, quamuis mihi frigidus circum praecordia sanguis obstiterit, Epigramma tumultuarium lusi, quod ad te datum uolui, non ut operi praefigeretur tam nobili: uerum enimuero ut animum meum ac affectum in te sincerum prorsus perpenderes: qui si non potuit, uoluit tamen tibi optime. Id quod breui, diuina fauente clementia, pro posse meo, re ipsa experieris. Vale. Ex Boscen, Anno MDXXXX. XII Ap.

HIERONYMVS PVLLASTRELLVS, ETC. REVERENdo in Christo Patri ac Domino, Dn. Friderico Nauseae sacrae Theologiae ac I. V. Doctori excellentissimo, Regio consiliario et concionatori dignissimo, D. suo obseruandissimo, S. P. D.

POstquam mihi nuper a quodam Alemanno relatum fuit, Amplissime Praesul, te quam foelicissime Viennae ualere, ac in summo honore et precio, tum apud Inuictissimum Rom. Regem, tum apud caeteros Germaniae Principes agere magna certe laeticia sum affectus: tuaeque Am plitudini gratulor, laetorque te ad tam magnam dignitatem peruenisse. ac nihil magis desidero, quam ut te ante obitum meum uidere possim. ac si scirem tibi non ingratum esse, te certe inuiserem. Quapropter, obseruandissime Antistes, te magnopere rogo, digneris mihi quamprimum rescribere, utrum uenire debeam, nec ne, meque de omnibus tuis rebus certiorem facias. Res uero nostrae sunt in satis turbulento statu. Nam apud nos est hic summa penuria rerum, tum etiam sum quibusdam molestis negotijs occupatus. Porro mater ac uxor mea tibi perpetuam foelicitatem optant, ac scire


page 275, image: s275

cupiunt quomodo ualeas. Datum Patauij, die prima Martij, Anno MDXXXX.

ALEXANDER CARD. FARNESIVS PER VNIVERsam Germaniam ad Carolum V. Imp. Legatus Apostolicus, etc. Friderico Nauseae, S. P. D.

PRoficiscenti mihi ad has regiones, posteaquam, ut spera bam, apud Maiestatem Regiam te non uidi, sane molestum et iniucundum fuit. Pergratum enim mihi accidisset, eum, quem propter illius bonitatem ualde amarem, de facie etiam cognouisse. Sed tamen acceptis literis tuis, cum intellexissem te in Austria ad conciones habendas remansisse: id quod et a Mutinen. et a Viennense quoque Episcopis erat mihi relatum, probaui plurimum pietatem et institutum tuum. neque probaui solum, sed laudaui etiam apud sanctissimum D. N. per meas literas, eique te etiam atque etiam commendaui. Quare perge, ut coepisti, Nausea: spemque habeto, hos tuos pro Christiana religione labores non mo do in oculis omnium bonorum esse positos, sed Dei quoque ipsius, a quo perpetua et sempiterno aeuo duratura praemia sis accepturus. De me uero ita existimes uelim, nihil esse tam arduum, quod tua causa non lubentissime suscipiam. Atque etiam ut in praesens paupertati tuae aliqua ex parte prouideatur, mitto ad te ducatos aureos CC. eo modo, quo ab Episcopo Viennensi, qui uehementer te amat, intelliges. Vale, et res fidei nostrae (ut facis) cura. Ex Gandauo, XIII Aprilis. Anno salutis MDXXXX.

PAVLVS PAPA TERTIVS, DILECTO FIlio Friderico Nauseae, sacrae Theologiae Professori, etc.

DIlecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem. Vtinam aliquando istic cum religione Catholica, nostra quoque restituatur autoritas, ut de te ac caeteris tui similibus bene mereri possimus: quod non uoluntate distulimus, sed occasione hactenus priuati sumus. Quo magis cupimus, teque hortamur, ut in cursu coeptae pietatis et sancti laboris perseue res: et si quando antea, nunc maxime in Spiren. conuentu, et ubicunque usus ueniet, ad assertionem Catholicae fidei annitaris, quo uoluntas nostra in te remunerando, etiam affectu repraesentari possit. sicut nos quidem maxime cupimus, et uenerabilis frater Ioannes Episcopus Mutinensis, nuncius noster, tibi latius explicabit cui fidem habebis. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris. Die XIIII Maij, Anno MDXL. Pontificatus nostri anno sexto.



page 276, image: s276

FERDINANDVS DIVINA FAVENTE CLEMENTIA Rom. Hungariae, Boemiae, etc. Rex, Infans Hispaniarum, Archidux Austriae, etc. Honorabili, docto Friderico Nauseae, Legum doctori, Diuini uerbi concion. et consiliario nostro, deuoto, nobis dilecto.

HOnorabilis, docte, deuoce, dilecte. Redditae sunt nobis binae literae tuae, una cum Libellis abs te non minus pie, quam ingeniose, in communem tuendae religionis nostrae utilitatem compositis: quos clementer accepimus, animumque istum et sacra studia tua, praesertim in docendo populos et subditos nostros ea quae ad ueram pietatem pertinent, magnopere probamus: prosequuturi eiusmodi labores uigiliasque tuas singulari, cum dabitur occasio, beneficentia, liberalitateque nostra.

Quod te latere noluimus. Datum Gandaui, die XVII Mensis Apri lis. Anno Domini M D XL. Regnorum nostrorum, Romani decimo, aliorum uero XIIII.

IOANNES EPISCOPVS VIENNENSIS, ETC. REuerendo et excellentissimo uiro, Domino D. Friderico Nauseae, Regio consiliario et concion. et Coadiutori Ecclesiae nostrea Viennen. amico optimo.

S. et omne bonum. Venit huc missus a Cardinale et Archiepiscopo Maguntinen. D. Iodocus Huitfelder, una cum Reuerendissimo Dn. Lunden. Is cum heri cum secre tario Caesaris Obernburgero, et quibusdam alijs aulicis Caesareis, nobiscum in prandio esset, coepimus inter comedendum, ut fieri solet, de uarijs rebus sermones conferre. Ibi, cum forte fortuna tui mentio incidisset, coepit D. Iodocus suae instructionis seriem, quam a Cardinale acceperat, narrare: et inter caetera dixit, se habere singulare mandatum, ut aduersus Nauseam beneficio Caesaris, Regis, Cardinalis Farnesij, ac aliorum, agat propter praebendam quam tu Maguntiae possides. Respondimus non parum irato animo, eum nihil hac in re effecturum. Nos enim hic esse, qui te propter Sanctiss. Dominum nostrum, ac ipsum Regem, simus defensuri: cum ea annexione et admonitione, hoc facere ne tentaret. Quam turpe enim, quam etiam scandalosum hoc apud omnes aduersarios nostrae religionis sit futurum, Nauseam, uirum doctissimum, et de Ecclesia Maguntina benemeritum, et qui ibidem decennio Praedicatoris munere functus sit, praeterea adhuc quotidie de Ecclesia et sede Apostolica, etiam num sine ualetudinis et pecuniarum di spendio mereri non cesset, turbari, et ad id quod ei debetur, non admit ti, aut etiam Regijs intercessionib. non obediri: malum uero, fugitiuum, indoctumque haereticum Decanum Patauiensem ali et sustentari (id quod ipse iam gloriatur) ab Episcopo Maguntino. Quam sit hoc honestum, iudicent, qui possunt. Nobis sane uidetur res indigna.


page 277, image: s277

Haec inter prandendum. A prandio, cum alij recessissent, coepimus eadem de re soli tractare: adeoque iratissimi diu cum ipso expostulauimus. neque dubium apud nos fuit, quin per nos potuisset persuaderi, ut his et dictis rationibus cessaret. Fieri tamen non po tuit, sed promisit se Cardinali animum nostrum proxima posta de claraturum. Si ipse iubeat, uelle hoc lubentissime facere. esse enim sibi facienda, quae iubeat Cardinalis. Diximus nos eum contra te nihil plane apud omnes impetraturum. fore itaque melius, non incipere. Haec tua causa, qua potuit fieri, commoditate et diligentia egimus: neque ea te latere uoluimus, ut scires nobis, qui semel te defendere cepimus, tuas res curae esse: Cui posthac deesse nolumus. Datum Gandaui, XVII Martij. Anno a Christo nato, etc. quadragesimo.

IOANNES EPISCOPVS VIENNENSIS, ETC. Domino Doctori Friderico Nauseae, etc. S. P. D.

HEri ad me misit iuxta promissa, Cardinalis Marcellus, literas cambij. hodie easdem mittam Antuerpiam, ut accipiam a mercatore, seu factore Fuggarorum, cui merca tor Lucen. Dabit hanc pecuniam, aliam schedam, quam tibi, ut Viennae habeas pecuniam, transmittam. Cum quaestoribus Reginae iam toties tuo nomine egi: sed ipsi aiunt, non adesse pe cuniam in praesentiarum. dixeram, si fierent tamen literae, ut a quaestoribus Viennae uel ad festum Ioannis, aut Iacobi, aliquid accipere possis. nescio autem adhuc, quid in eo statuetur. Haec breuiter. Va le, ex Gandauo, XVII Ap. Anno, etc. MDXL.

FERDINANDVS DIVINA FAVENTE CLEMENTIA Rom. Hungariae, Boemiaequo, etc Rex, infans Hispaniarum, Archidux Austriae, etc. Honorabili, docto Friderico Nauseae, legum Docto ri, Coadiutori Viennen. ecclesiae, diuini uerbi concionatori, et consiliario nostro, de uoto, nobis dilecto, etc.

HOnorabilis, docte, deuote, dilecte: Facimus te clementer certiorem, quod Caesarea Rom. Maiestas, dilectus nobis frater et Dominus, in causa religionem concer nente, iam per aliquos uocata in dubium, ad moderatam placationem atque concordiam eiusmodi errorum, dietam determinauit, et destinauit Spirae proxime, nempe in Dominica Tri nitatis, comparere. Huic ipsi dietae atque termino, nos ipsi praesen tes interesse uolumus. Ad hoc etiam sunt alij principaliores sacri. Romani imperij Electores et Principes uocari, et deputati. Et quo niam nunc summa rei postulat necessitas, ut in his maximis contro uersijs, ad piam moderationem, certus numerus doctissimorum, prudentissimorum, et diuinarum scripturarum exercitatorum


page 278, image: s278

conueniat et conuocetur, bono consilio et nos etiam constituimus nostro nomine, ea in re, tua opera cum alijs uti. Propterea serio mandamus, ut tuas rationes sic pares et instituas, ut Spiram ad constitu tum diem certo coramque aduenias, neque aduentum ullo die nec tempore prolonges, prorogesque, neque quicquam in hoc remorari te pa tiaris. Porro nos consiliarijs nostrae Camerae mandauimus, ut te neces sario ad futuram profectionem uiatico praeparent. Hoc te latere nolumus: et facies in hoc nostram uoluntatem, et seriam mentem. Datum Gandaui, XVII Aprilis. Anno MDXL. Regnorum nostrorum, Romani decimo, aliorum uero decimoquarto.

DANIEL MAVCHIVS I. V. DOCTOR, ETC. REuerendo Domino Friderico Nauseae, sacrae Theologiae et LL. Doctori, concionatori et consiliario Regio, Coadiutori ecclesiae Viennen. etc. Domino obseruandissimo, S. P. D.

REuerende Domine, amice honorand. diu iam expecto tuas literas, neque aliquam admitto excusationem, cum a uobis quotidie in Hispaniam mittantur literae. Si igitur antiquum obtines, et mei non es prorsus oblitus, rogo plurimum, ut in quo statu negotia mea apud sacratissimam Regiam M. existan, mihi indices. Nam nimis iam diu haereo suspensus: et alijs in locis, si uobiscum esse non possum, fortassis mihi prospiciam. Ego autem nullibi quam uobiscum, essem libentius, quantumuis me multa deterreant. Tu igitur fac officium amici et fratris: mihique quid sperandum sit, pro tua pijssima sinceritate, clarissime et citissime scribas; in hoc facturus rem mihi necessariam, et uehementissi me gratam. Magnifico et Doctissimo D. D. GEORGIO GIENGE RO, Regio Vicecancellario sane dignissimo, summo quo potes, stu dio insinua et commenda, et de rebus uestratibus ad me scribe. Vale foelicissime, et me commendatum habe. ex Valentia, XXVI Apri lis. Anno Domini MDXL.

M. DANIEL CORDATVS CILIEN. REVERENdo in Christo patri, D. Friderico Nauseae, Episcopatus Viennen. Coadiutori, excellentiss. LL. ac sacrae Theologiae Doctori, Regioque Ecclesiastae, Domino semper colendo, etc. S. P. D.

REuerende ac gratiose pater, adire te uolebam: sciens autem tantis te, serijsque negotijs occupatum, ne obtunde re uiderer, lacobo amanuensi tuo rem uniuersam tractandam commisi, ut uidelicet onere grauissimo, a Ferdinam do inuictissimo Rom. Hung. Boemiaeque Rege, etc. Episcopi ac Nau seae auctoritate, intuitu respectuue uerorum iuxta tenorem omnium actorum, quae per famulum, pace tamen ac consilio tuo, trans


page 279, image: s279

mittere, pro re ac utilitate mea esse uidebatur, Episcopo Viennen. offerendas tradendasque curaui, exonerarer. Quod si per turbulentissima negotia legendi occasio dabitur, proculdubio diuina, qua praeditus est ipse ingenij dexteritate, quae potissima sit causa percipiet. Quod si Episcoporum aliquis opera indiguerit mea, gratissimi in me animi argumentum re ipsa comprobabo. Tu quo erga omnes studiosos diuino praeditus es animo, commendare promouereque me exulem haud dedignaberis, meque tibi quam commendatissimum facio. Raptim, VII Martij. Anno, etc. MDXL.

IOANNES EPISCOPVS VIENNENSIS ETC. D. D. Friderico Nauseae, S. P. D.

VEnit ad nos Dominus Iodocus Huttfelder: uenit autem non modo missus a tuo Capitulo, sed et ab alijs Praelatis, et maxime a Reuerendiss. Domino Cardinale Maguntino. Is tamnen Iodocus sese totum (quemadmodum uerbis ipsius intelligere possumus) tibi inclinatum ostendit. Quam dure et quam rigide alloquuti fuerimus illum, etiam in praesentia ora toris Comitis Palatini Rheni Electoris, uix crederes Praediximus il li, nec apud Caesarem, aut Regem, aut alibi quicquam effecturum ipsum. et haec Prophetia completa est. Porrectis enim suis credentialibus Regiae Maiestati, et rebus multis, et instructionibus, cum de tuo coepit agere ac tractare negotio, Rex totus internus quid uelit, in fine respondit, ut hac de re cum Episcopo Viennensi tractaret et cogitet: imo sibi persuadeat, quod Cardinalis et Episcopus Maguntinus in eo negontio, quod suum concionatorem aulicum et con siliarium fidelissimum attingeret, sese eum ac talem exhiberet, quod intentio suae Maiestatis esset habitura locum cum effectu. Reliqua, et quae hodie quasi praeparamenta egerimus, ex Brassicani lite ris intelliges. Trahimur, distrahimur, tenemur et distinemur uarijs et multis negotijs, et occupationibus. Det Deus, ut rebus omnibus foeliciter expeditis, aliquando citissime abire detur. Id quod certe non fiet intra unum mensem: sed aequiore animo ferendum erit, tardiuscule, prospere tamen, et rebus foeliciter expeditis, redire, (id quod Deus dabit) quam oportere redire et perdidisse oleum et operam. His bene uale. Ex Gandauo, apud Belgas. XXIII Maij, Anno MDXL.

MARCELLVS CERVINVS CARDINALIS Neocastrensis, Friderico Nauseae, Coadiutori Viennen. et consiliatrio Regio, S. P. D.



page 280, image: s280

HEri cum essent mihi redditae literae tuae, ult. Aprilis Viennae datae, legissemque in eis, te Spirensi conuentui inter futurum, magna sum laeticia affectus. Praeterquam enim quod propiores facti sumus, spes est etiam, posse nos inter nos uidere aliquando, et colloqui, quod mihi quidem multis de causis esset iucundiss. Puto etiam fore, ut praesens apud Serenissimam R. M. multo sis publicae causae maiorem utilitatem allaturus, quam si his temporibus abesses: non quod ad optimam suae Maiestatis mentem, satis quidem per se ipsam ad Deum solum spectantem, om nino aliquid posse addi existimem: sed ut multorum opera et auxilio ad resistendum multis egentem, tu quoque Maiestatem S. parte aliqua oneris leuare possis, et causam Catholicae religionis iuuare. Ad quam rem, etsi scio te nullorum egere adhortatione: tamen pro officio meo, et pro ijs maxime periculis quae impendent, etiam atque etiam rogo, cures quod possis, ne fides nostra, et sedes Aposto lica totius ecclesiae fundamentum, aliquid maioris detrimenti patia tur: sed contra in uerum Dei et Domini nostri IESV Christi cultum uniatur, et coagmentetur. Satis enim datum est sceleribus, satis rapinis, satis impietati. Ita enim et ipse Dominus noster condignam tibi repraesentabit mercedem. De me uero sic tibi persuadeas, cum plura tibi ab Episcopo nostro Viennen. sint scripta, nulla eum alia in re minus falli, quam in ea, quod te ita diligam, ut qui maxime: nihilque esse, quod tua causa lubentissime non sim facturus. Vale, Bruxellae. VIII Iunij. Anno, etc. XL.

AVGVSTINVS MARIVS EPISCOPVS SALONEN. ET Herbipolen. suffraganeus, etc. Praestantissimo uiro, Domino ac patri Reuerendissimo, Friderico Nauseae, Ecclesiae Viennen. Coadiutori, Patrono optimo, S. P. D.

VAga nuper, Domine et Pater honorande, audiuimus relatione, Dominus noster Laurentius Truchses, et ego, te quoque adesse conuentui Haganoico. Optamus itaque feliciter rem inchoari, atque foelicius tractari, et de mum foelicissime finiri. Recepi nuper secundas literas compulsoriales, maxima tua diligentia impetratas, uigore quarum uel tandem post omnia obtenta, uici homines, et intrusum expuli. Sed tibi summas dico gratias, et habebo perpetuas pro tam diligenti opera. Cui et me commendo: quamuis non dubitem, alias me tibi commendatiss. Si uacat, optime Patrone, scribe ex Haganoa. Vale decus meum, et praesidium, etc.

SIMON VILLATICVS, CANONICVS ARCHIEPIscopalis ecclesiae Pragen. etc. Reuerendo in Christo patri, Domino D. Friderico Nauseae, Viennen. Episcopo designato, etc. plurima singularique obseruatione uenerando, Patrono suo, Dominoque, S. P. D.



page 281, image: s281

REuerende in Domino Pater, magnaque mihi semper ueneratione obseruande Patrone et Domine: Cum nobis cum esse uidissem a seruitijs tuis adolescentem, exhibitorem praesentium, ex eoque sedulo quaererem, saluusne sis atque fortunatus: et ita esse cognouissem, magnopere sum certe gaui sus, ut qui uotis omnibus id a rerum omnium conditore Deo, tibi sedulo precatus sim. Interim Dominus Vicarius noster Iodocus Rausch Iacobinianus, indicem librorum tuorum rite notorum obtulit uidendum, legendumque: quem inspexi, et legi summa cum uo luptate: non potuique non uehementer gratulari tuis fructuosis et salutaribus laboribus, foelicitatique lectorum, quibus citra multum laborem in promptu habere dabitur tot, tantasque commoditates, quorum post terrenum honorem tibi merces coelum erit. Quae excusa euulgataque, non committam, ne quamprimum habeam, exosculerque. Interim pijs precibus, ijsdemque sedulis ago, ut reb. fidei augendis adsit nobis coeleste auxilium, quo sine non consilia, sed ludibria, humana sunt facta. Quarum rerum foelicem salutaremque exitum ut cupio, ita precor, et precibus contendo. Quae tamen exorta, tantumque aucta mala, animo expendens, peccatorum nostrorum esse flagella existimo: et ratiocinor, Peccauimus Domino, precemur ueniam, pollicitam poenitentibus. Scitu digna apud nos noua nulla sunt. Faxit Dominus Deus, isthinc bona ut audiamus. Viso nobiscum illo adolescente tuo, committere non potui, ne aliquam saltem obseruantiae meae facerem significationem. quod quaeso boni consulas, non ignarus, Villaticum tibi totum, seruitijsque tuis deputatum et deditum. Vale foelicissime. Datum Pragae, quarto Iunij, Anno, etc. XXXX.

IOANNES GYMNICVS, REVERENDO IN CHRIsto Domino Friderico Nausea, I. V. Doctori, Coadiutori Viennen. Ecclesiastae et Consiliario Regio, Domino meo meritissimo, S. P. D.

DIploma Regium abs te mihi impetratum, allatum huc est a Regiae Maiestatis Secretario, Adamo Carolo, exhibi tumque mihi, sed crudum adhuc, adumbratumque uerius, quam scriptum. Erat enim in chartula quadam, uelut ad uersarijs, comprehensus priuilegij tenor. Qua cum putarem non sa tis esse cautum mihi, desideraremque adhuc leuiora quaedam, quae ui debantur a Regia Maiestate, eadem posse opera impetrari, nouum Libellum supplicem confeci. Eum ad se recepit Regius Secretarius, omniaque, sicut postulaueram, obtinuit. Diploma huc missum est, sed significauit mihi literis suis D. Adamus, tum is qui attulit Diploma, id non ad me perduci posse, nisi redimatur XXX aureis iusti ponderis. Bone Deus, quantum haec cantilena dissonat a tuis literis? Sed


page 282, image: s282

tamen, mi charissime Mecoenas, quanquam me grauant tanti sumptus, faciam quicquid tu aequum statueris, dum Priuilegio potiar: non tam emolumenti mei, quam constantiae causa: Neue inuidi frustratum me, merito ridere possint. Proinde tibi totam causam uelut per manus trado, obnixeque peto, ne graueris negotium hoc, quod semel agendum suscepisti, tueri ac perficere, moderatis pro tuo arbitrio impendijs. In quamcunque summam conuenerit, eius mediam partem soluent qui Viennae agunt, alteram ego. Vale. Ex Colonia Agrippina XVI Calend. Iunij. Anno, MDXL.

GEORGIVS VICELIVS CLARISSIMO VIRO Domino Doctori Friderico Nauseae, Regio Ecclesiastae, et consiliario, Domino et amico charissimo, S. P. D.

OMni melle mihi dulcior Nausea, mirum est dictu, quanta me laeticia, in media etiam moestitia, perfuderit rumor uerax, Nauseam, relicta Vienna, nuper Haganoam in concilium uenisse. per Charites inquam, per Musas etiam Teutonicas, rectissime usu uenit. Illum ipsum, isthuc ut uo carent sacri senatores, uolui. Addidi, Nausea Consule melius habebebit haec natio, quae ut est omnibus numeris absolutissima atque praeclarissima et praecellentissima, ita uix alia exitialioribus dissidijs laborat. Homo pacis Nausea, non nisi ea suadebit, quae ad pacem pertinent. Nec, ut est antiquioris et literaturae et culturae studiosissimus Nausea, aget aliud, nisi ut antiquissima et probatissima quaeque proceribus Imperij commendet. Extra quae nimirum et concordia rursus repelletur, et discordia duplicabitur. Proinde non est, ut ego te praeclarum uas Dominicae domus, ad obseruanda sani Theologi munia uel adhorter, uel rogem. Ipse te ipsum sic, satis noui, ultra etiam multorum Christianorum existimationem, Apostolica Ecclesia dignum Theologum praestabis. Abunde tenes, qua tenus condescendendum sit aduersis partibus, et quib. dogmatibus mordicus inhaerendum. Abominor sectae praeiudicia. Inconsulta tamen forent consilia, siquis censeat simpliciter haerericum esse, quicquid isti proposuerunt iam quindecim annis: non quod e suo cerebro non quicquam unquam probatum euulgarint: sed de his sententijs sentio, quas uel cum Apostolis Catholici, uel cum patribus communes habemus: nisi non recte rem examines. Sectis haudqua quam cedendum est. Verum si interdum in sectis loquantur ueteres nostri, addam maius, si istorum ore nonnihil denuncient Apostoli, non uideo qua conscientiae fiducia resistendum sit istis. Indicunt disputationem, audio. Age, descendatur in harenam: sed quibus iudicibus cognoscetur obtenta ueritas? Ipsi, se arbitris, uicerunt hactenus. Linguaces sunt, praeterquam quod


page 283, image: s283

eruditione praeeminent, cui mirifice innituntur. Sed corruent architecti Babylonicae turris. Si rhetoricis strophis locum neges, Arabici lupi sunt, non contenti, nisi plura concedas, quam apud Ecclesiam patrum possis excusare. Loquor iterum de primarijs doctrinae articulis. Interdum bene quidem currunt, sed extra uiam. Et, quod detestabilius multo est, ex hara Lutheri procedunt, non ut do ceri a quoquam unum etiam uerbum uelint, sed tantum ut sua suffundant. Iam quod ad nostros attinet, uides palam quot modis miserabiles simus. Ioan. Gerson recensuit amplius octoginta defectus Ec clesiae, temporib. suis. An uero insanierit, si quis hisce plures adiungat? Omne caput languidum, etc. quem locum, de quibus Diuus Hieronymus interpretetur, haud nescis. Caueant quidam, ne Germanis regnum Dei claudere uideantur. Bene uale, mellitissime Nausea: cuius cordi meum adglutinatum, ut semper, esto. Zelo Dei ageris, dilectione ueritatis possideris, rerum Christo contrariarum odio iustissimo duceris, quo nulla laus maior. Inter Francos nihil noui, quod scriptu dignum sit, audio: nisi quod ubique tam solli citi sunt de condendo musto uino sub autumnum, ut uerbis quis consequi haud possit. Vbertas annonae uinariae nullo demulcet gaudio anchtonas, moerore autem aliquo afficit. Quid incredibili us audisti unquam? Nam tantum Francici liquoris promittunt uineae, quantum nec cellaria, nec uasa omnia capient: quo fit, ut nunc nullo in precio generosum etiam uinum sit. Quid, quod uasa uino ipso cariora esse coeperunt? Vinum ligno uilius non credidissem un quam, nec ab externis populis credi potest. Atque ita opulenta benedictio in uilitatem euanescit. Auguror hinc atrox infortunium: et recolo septem istos annos Iosephi tempore. Hic expectamus nouum Praesulem. Ego Nauseam eligendum suffragarer. Sed uereor, ne non homo Theologus praetereare. Extra iocum loquor. Exigit periculosissimae tempestatis ratio, ut quam maximo iudicio deliga tur Episcopus. quippe qui tandem non tam gladio Spiritus, quam ense Vulcani obarmatus, quique par sit coercendis secularibus pa riter et schismaticis. Consentaneum erat, ut ipse quoque Caesar et Rex in eligendo idoneo suum suffragium interponerent. Optatur a pijs, ut iudicio potius, quam affectu creetur, quisquis creabitur. Alia tempora, alios mores postulant. Consuetudo parum probata, posthac cedet ui ueritatis. Tu iterum uale, charissime Frater FRIDERICE, qui a pace diuite nomen trahis: cognomen inde est, quod super te nauseet indoctorum turba. Datum Herbipoli, postridie Ioannis Bapt. Anno, etc. XL.

GEORGIVS VICELIVS, ETC. FRIderico Nauseae, etc. S. P. D.



page 284, image: s284

NOndum, quod demiror, meis ad te literis responsum est. Nec ego segnius scribendi officium persequor, quando ita uacat, et id gratum tibi esse scio. Expecto autem non literas tantum amicas ab amico, uerum bonum etiam nuncium de concordatis: quo in explicando negotio, te in primis strenuam operam nauare constat. Caeterum has adiunctas oro ipse reddas Regiae Maiestati, meque illi quam potes optime commendes. Diploma tutelare puto, quo uidelicet muniar aduersus uiolen tiam late uagantis sectae. Tractant me ita factiose, ut nullibi ab illorum saeuitia tutus sim. Tantum scelus est scilicet, ueritatem dixisse. Vale in Christo IESV. Datum Herbipoli, X. Iulij, Anno salutis nostrae MDXL.

BONIFACIVS AMERBACHIVS, CLARISSIMO THEOlogo et Iureconsulto, D. Friderico Nauseae, Inuictissimi Caesaris Ferdinandi Consiliario, etc. Domino et amico honorando, S. P. D.

CLarissime uir, cum Monodia tu nuper edita haud uulga re ueteris tuae in D. ERASMVM Roterodamum, uoluntatis specimen edideris, bona spe plenus sum, in eo quod ab inuictissimo Caesare FERDINANDO petituri sumus, te nobis Patronum fore fidelissimum: cum nihil aliud, quam ad Erasmi existimationem conseruandam pertinentia instituamus. Ne autem arduis, et Regijs quidem negotijs adobrutus, plurib. detinearis: Frobenius uniuersas D. Erasmi Lucubrationes, ex Cata logorum ab ipso authore perscriptorum ordine, in nouem Tomos digestas, in publicum emittere cogitat. Caeterum cum rem ausus sit bene difficilem, et, nisi typographorum quorundam alienae industriae insidiantium improbitas coherceatur, plurimum et dammi et periculi sensurus sit, omnibus suis tantum non fortunis in id opus collocatis, priuilegio sexenniali se ab inuictissimo Caesare FERDINANDO ornari cupit: in quo impetrando, cum tu promerentibus raris istis uirtutibus tuis plurimum possis, ut eidem adesse, et ut uo ti compos fiat, tuo patrocinio efficere ne graueris, te per sanctissimos ERASMI manes et rogo et obtestor. oCmprobabis certe huiusmo di facto, quod nuper Monodia testatus es, nempe te ERASMI amicum esse, qui non solum suas laudes tam candide praedica ris, sed et suarum Lucubrationum uindicem te statueris: ijs etiam in tuum patrocinium susceptis, quos Erasmus ipse, dum uiueret, suis edendis idoneos censuerit, et quorum officina nobis hucusque non nisi Catholicos, atque adeo ab omnibus receptos authoresde dit. Proin, quod ad me attinet, quem olim tam amanter in tuorum amicorum album referre dignatus es, si quid tua causa possim, me studio et obsequio ad nihil non paratum esse, et fore, tibi persuasissimum habeto. Cui, ut uerbo dicam, de meliore nota etiam atque etiam commendari desidero. Bene uale, uir clariss. ex Basilea, X. Cal. Aug. An. MDXL.



page 285, image: s285

VVOLFGANGVS DEI GRATIA ABBAS CAMPIdonensis, etc. Reuerendo, eximio, doctissimoque uiro D. Friderico Nauseae, D. Coadiutori ecclesiae Viennensis, Regio ecclesiastae et consiliario, Domino et amico suo singulari.

REuerende, eximie, doctissimeque Domine, domine et amice singulariter dilecte: Scripta tua, cum Capitibus lucubrationum tuarum, pro repub. Christiana, quas nobis quamuis immerito dedicandas duxisti, summa beneuolentia et beneplacito suscepimus: pro quibus, tum multis alijs in nos collatis beneficijs, amicissime gratias tibi agimus ingentes, bona et indubitata fide recipientes, nos omni uicissim occasione, gratos comparituros. Quod dudum sane re ipsa comprobauissemus, si uel nun ciorum opportunitas, uel mutua inter nos conuentio hactenus se commode obtulisset. Quare amicissime et diligentissime rogatum te uelimus, ut nulla id uel negligentia uel ingratitudine intermissum suspiceris: uerum hanc nostram excusationem uerisimilem admittas: et nobis certum tempus et locum, ubi te conuenire possimus, praescribere, aut certum ad nos nuncium destinare uelis. Tunc enim gratitudinem nostram decenti remuneratione declarabimus. Quia tibi omni amicitia et propensi, et inclinati sumus. Datum ex Monasterio nostro Campidonen. uigesimo tertio Iulij, Anno Millesimo quingentesimo quadragesimo.

IOANNES EPISCOPVS MISNEN. REVERENDO ac doctissimo uiro, D. Friderico Nauseae, Viennen. ecclesiae Coadiutori, amico cum primis charo, S. P. D.

CVm hoc calamito sissimo tempore, in hanc potissimum curam incumbere debeamus, uir clarissime, ut magna animorum nostrorum consensione, Christi et eius sanctae ecclesiae negotium tueamur, noluimus prorsus committere, quo minus nunc ad te scriberemus. Cuius rei non uulgarem nobis occasionem praebuit scheda quaedam, quam nuper nacti sumus, in qua erant nunnulli articuli FERDINANDO Regi oblati: qui uiam quandam monstrabant, qua res et negotium, quod nunc aduersus Lutheranos sustinet ecclesia Catholica, fortassis componi possit. Verum cum eisdem articulis (quorum nunc ad te copiam mittimus) nomen tuum praefixum esset: et illi tamen eiusmodi esse uiderentur, ut Lutheranis multum concederent: ambigere coepimus, utrum pro tuis essent habendi. Quapropter maiorem in modum a te petimus, ut nobis proximo tempore hunc scrupulum eximas. Nos enim, etiam si ardentissimis uotis sopita dissidia et extinctas esse haereses cupiamus: ita tamen id optamus, ut gloriae Christi et Ecclesiae sanctae auctoritati per hoc nihil decedat. Alioquin nobis extrema potius sustinenda iudico. Magna sane spes


page 286, image: s286

nos habebat, schismaticos, ob Caesaris in Imperium aduentum, conditiones pacis non illibenter accepturos esse. Et uehementer doleo, ea nos spe frustratos esse: grauiter enim nos premunt Principes nostri, et clero nostro grauissimas irrogant iniurias. Quare (si cursus iste nobis steterit) finem adhuc nullum uidere possumus, nisi Dominus IESVS nos misericorditer respexerit. Quando etiam nobis relatum est, te Catechismum Christianum nunc adornare, qui in publicum propediem progrediatur: obnixe te rogamus, ut eundem ad nos mittas. Quicquid enim constiterit liber, nos bona fide sol uemus. De libellis ad nos missis, agimus tibi summas gratias: et dabimus operam, ne uidearis in ingratum, beneficium posuisse. Cupi mus te in Domino semper optime et foeliciss. ualere. Datum in arce nostra Stolpen, XVII Augusti. Anno MDXL.

M. MAGISTER ORDINIS S. GEORGII, ETC. clarissimo uiro D. Friderico Nauseae, Regio concionatori et consiliario, Coadiutori Viennen. etc. Domino et amico charissimo, S. P. D.

CLarissime Domine Doctor, et amice integerrime, Do minum Martinum plebanum, praesentium latorem, nol lem nisi bona uenia tua, ad mea sumere seruitia. Quodsi tibi non ingratum nouero, habebo eundem nomine tuo quam commendatissimum. Cui omnia foelicia precor. Quod ad aduersam ualetudinem attinet, habeo Deo gratiam, me pristinae restitutum iri sanitati: neque grauius quicquam accidisse, cum Princi pum et reipublicae causa multa nobis incommoda, maxime hoc tempore subeunda et ferenda sint. Te semper et foeliciter ualere, et optime uiuere cupio. etc.

IOANNES COCHLAEVS REVERENDO DOMIno Friderico Nauseae, S. P. D.

REuerende Domine Doctor, et Coadiutor, patrone ob seruandissime, quam durus mihi ex Haganoa reditus fuerit, paucis declarabo. Perierunt ambo equi, antequam ad me peruenirent. Et ipse quoque uector sic aegrotabat, ut ubi alios emissem equos, ipsum semimortuum imposuerim currui meo, et auexerim. usque adeo molesta mihi fuit mora, post abitionem uestram. In itinere multa consumpsi, quia aliquot diebus, pro pter equorum lassitudinem, subsistere coactus fui. Nec profuerunt hic literae Regiae, quibus petijt Serenissimus D. Rex ab Electo Episcopo nostro Vratislauiense, ut absentia mea illic non obesset: adeo, ut per statuta Capituli mihi non licuerit, ullam de Regijs literis mentionem facere. Domini tamen de Capitulo, ex benignitate dede runt mihi VIII Taleros, ne omnia damna solus portarem: sed nolim de caetero sic euocari, et absens esse. Recordare quaeso Priuilegij eius, quod a Rege impetrandum est, sicut magnifico D. D. Georgio


page 287, image: s287

Giengero hac de re traditum est a me supplicationis exemplar Haganoae. Haec de me priuatim. Vt intelligas autem quanta sit maligni tas hominum, referam hic titulum, quem te scire interest. Eius enim quod Haganoae nobis ostendebatur, scripti autorem, non te, sed ali um esse puto. Attamen peruenit scriptum illud ad Reuerendisimum D. Episcopum Misnen. sub hoc sane titulo: De Baptismate, Nauseae, Regi Ferdinando Haganoae exhibitum consilium. Et mox sequitur: Cedat ecclesiae examen sectarum in negotio Baptismi. De Eucharistia: Cedat Zuinglius cum suis ecclesijs. Bene uale, cum om nibus tuis. Ex arce Stolpen, residentia Episcopi Misnen. qui te amanter salutat. Die XVII Augusti, Anno etc. XL.

Ecclesia Vratislauien. per incendium die XIX Iulij, grauissima in tectis damna accepit.

MARCELLVS CERVINVS CARDINALIS NEOcastren. Friderico Nauseae, Doctori, Coadiutori Viennen, et Regio consiliario, S. P. D.

EX his literis, quas diebus proximis a te accepi, cum pro pius inspexissem, quanto studio et diligentia non modo in concionando, quod ipsum per se maximi fructus est, sed etiam in scribendo laborares in uinea Domini, feci ea de re Sanctiss. Domino nostro Paulo Pontifici Maximo per literas amplissimum testimonium: teque ei commendans plurimum, misi ad S. suam illum ipsum operis tui indicem, quem a te acceperam. De quo, etsi pietas iamdudum cognita ac perspecta esc, scio tamen Sanctitatem suam maximum gaudium esse capturam. Cum enim antea quidem a multis alijs, inter quos Reuerendissimus Do minus Episcopus Mutinen. Nuncius Apostolicus in primis est, et demum a me quoque, intellexerit: ita a Deo et Domino nostro IESV Christo prouisum est, ut quoniam hac nostra tempestate diuer sae haereses oriturae forent, ut uidebimus, inuenirentur etiam non pauci ingenio, doctrina, pietate praestantes, qui essent ueritatem defensuri, uidere nunc et a nobis audire te inter caeteros haud po stremum numerari posse, sibi quidem gratissimum erit. Perge igi tur, ut coepisti: et illud tibi persuade, ea omnia a sancta sede Aposto lica tibi proficisci debere, quae a gratissima matre in pientissimum filium expectari possint. Me uero ut antea ad te scripsi, semper charis simi fratris loco es habiturus. Vale in Domino, et ueritatem fidei, ut facis, defendito. Bruxellis, die VII Septemb. Anno, etc. XL.

HIERONYMVS CARDINALIS CHINVTIVS REuerendo Domino ueluti fratri Friderico Nauseae, ecclesiae Viennen Coadiutori, etc. S. P. D.



page 288, image: s288

REuerende Domine, uti frater. Literas tuas accepi, ex eisque cognoui id, quod me in tua causa facere uis. Atque eiusmodi esse res ipsa mihi uisa est, ut non dubitem, quin tuae uoluntati ac petitioni Pontifex maximus satisfactu rus sit. Ego uero quantum in me erit, dabo operam, ne id frustra tibi pollicitus sim: cuius propter summam doctrinam et excellentes uirtutes, ualde equidem sum studiosus. Neque ut hoc agam, aliud quicquam expecto, quam Pontificis reditum, qui nunc abest ab urbe. Interim me tibi commendo. Romae, duodecimo Nouemb. Anno, etc. XL.

IACOBVS SPIEGELLIVS IVRECONSVLTVS CAEsareus, et Regius Consiliarius, etc. Reuerendo ac clarissimo D. D. Friderico Nauseae, Coadiutori Viennen. etc. Domino et amico charissimo, S. P. D.

REuerende et clarissime uir, Domine colende: Amica tua erga me uoluntas, eaque quidem, quam minime expectabam, nuper mihi Haganoae significata, nullo meo in eam praecedente merito, in causa est, quod fanctas tuas occupationes nunc interpello: quarum indicem Rhenano, omnium sen tentia uiro optimo et doctissimo, monstraui. Profecto dabis nobis industria, studio, diligentiaque tua non uolumen tantum eximie egregium, sed potius quod ex ipsius indicis ratione penitius introspecta assequi mur, Theologicarum rerum bibliothecam. Satis namque constat ex ijs quas ante accepimus, lucubrationibus tuis, tuas curas, studia, sensus denique omnes tuos conuertisse, ut germanum studium sacris literis restituatur: et per sanam doctrinam corrupti mores in om nibus ordinibus, quibus Christianum nomen censetur, e medio tol lantur. Sed nolo tibi molestus esse, hoc nimium uulgari argumen to. Tamen te rogo, ut per occasionem mei memoriam apud opti mum et cordatissimum Regem, Dominum nostrum clementiss. con serues incolumem. Si processerint comitia, ut rumor habet, non mul to post Vangianicum colloquium, per diuum Imp. Carolum v. conscri benda: uocatus ego, relicta habitatione, quam iam in dulci patria constituo, et amoenam, et amicorum capacem, uiribus etiam reluctan tibus ad uos prorepam: qui Regio iussa in comitijs, negotium reformationis contractabitis, quos inter una cum nostri amantissimo Domino Viennensi iure primas tu uir doctissime tenebis. Pro uocatione mea, studium illius defuturum non est. Non enim ignorat Viennensis, quanti ipsum facio: Cui ex animo precor om nia laeta. Et ipse libenter agnosco, de me eundem esse benemeritum, quod et iam mihi licet de te praedicare, ceu hac in parte optima huius Patris uestigia assequuto. Sed quicquid sors fert, ego nunquam cessabo uos suspicere, de ista doctrina, uirtuteque. Donauit me Vi ennensis, Tomis lucubrationum suarum duobus, primo et tertio:


page 289, image: s289

secundum etiamnum desidero, Rhenanus illos duos uidit, locaque non pauca mirifice probat: hortatusque est me, ut secundum etiam Tomum comparem. Argentorati non prostat, quae urbs alit parum amicos Fabrini nominis. Proin digneris mihi huius secundi Tomi indicare titulum, hoc est, quae in eo tractantur: et simul typographi nomen, atque locum in quo excusus est. Nisi singularem quandam naturae bonitatem in te perspexissem, non eram ausus abuti tuo offi cio. Rerum Hungaricarum prosperitatem optarim respondere pietati Regis nostri FERDINANDI incomparabilis. Refert hoc maxime omnium, ut comitia dexterius finiantur, quam indici quidam suspicantur. sed de hoc tutius coram. Si comitijs locus statueretur propius nos, sponte ipse aduolarem, modo non ingratus uenirem. Si ad Danubium, nisi uocer uel a Rege, uel a uobis, qui amice mihi fauetis, munitus saltem diplomate publicae fidei, hoc iter cur acciperem non uideo. Equidem optarim esse aliquid in me, quod me istis comitijs praesentem exhiberet. Tunc ego tibi totum ita me deferam, ut si erit agendum tua causa quippiam, nil tibi meo studio et opera futurum sit paratius: quod et magnificus, tum miri candoris, dominus Georgius Giengerus, Vicecan cellarius, de me sibi firmi ter polliceri et debet, et potest: cui scribo comuniter cum domino Ilsingo. Verum de uocatione mea, neque my, neque gry quidem. Eam rem soli fidei et memoriae tuae committo, cui omnem precor felici tatem, et a quo Laconica mihi breuitate responsum si fuerit, maximo me beneficio adfecerit. Sed et Iacobum Taurellum, affinem meum, et meo et Rhenani nostri nomine, tibi commendatum uelim. Cursim, Selestadij Alsatiae, XV. Nouemb. Anno, etc, XL.

ALEXANDER CARDINALIS FARNESIVS, REuerendo Domino D. Friderico Nauseae Coadiutori Ecclesiae Viennen. et Regio consiliario, etc. S. P. D.

REuerende Domine, etsi nunquam de singulari tuae uoluntatis constantia dubitauerim, nuper tamen ex his, quas ad Mutinen. Episcopum proxime dedisti, literis accepi, quanta sit cura et studium tuum defendendae et conseruandae religionis. Quod quidem licet sit quottidianum de te audire, fuit tamen mihi uehementer gratum. Agnoui enim et fidem, et bonitatem tuam. Quod uero ad Vormacen. Colloquium attinet, cum uel maxime in eo tuam operam atque industriam Christianae religioni profuturam intelligerem, superioribus diebus literis meis Feltren. Episcopo significaui, ne tibi aliqua in re deesset, quae ad dignitatem et commodumtuum pertineret. Quod quidem, cum ab eo pro summa eius humanitate studiose ac diligen ter curatum iri existimem, nihil esc quod scribam amplius, nisi ut tibi persuadeas, te extremum iam actum agere, in quo aliquod uirtu tis et pietatis tuae lumen elucescat necesse est, ut non solum bonorum


page 260, image: s290

omnium de doctrina et integritate tua opinioni, sed bis etiam quae iam pridem a te pro conseruanda Christiana religione pulcherrime facta sunt, respondeas. Quod quidem te cumulate praestiturum confido. Vale, Romae. XXIII. Nouemb. Anno, etc. XL.

MARCELLVS CERVINVS CARD. S. CRVCIS Reuerendo ac doctissimo uiro Friderico Nauseae Coad. Viennensi, etc. S. P. D.

REuerende Domine, non mediocrem cepi animo uoluptatem, cum ex tuis literis intellexi, te Vormacien. Colloquio interfuturum. Ea est enim de pietate, doctrina et integritate tua, non mea solum, sed bonorum omnium opinio, ut mihi penitus persuaserim, non posse religioni nostrae, te uno propugnante, insigne aliquod uulnus infligi: licet ita abalienatos a uera pietate nonnullorum animos uideam, ut plus omnino uerear mali, quam sperem boni. Quod uero ad sustentan dam tenuitatem tuam attinet, ex Alexandri Farnesij Cardinalis li teris cognosces, quemadmodum sit tuis rationibus consultum. Quamobrem bono sis animo, et in religionis causam, sicut adhuc tua summa cum laude fecisti, toto pectore incumbe: atque effice, ut in hac, quasi extremo actu, tua uel maxime opera atque industria excellat. Vale, Romae. XXIII. Nouemb, Anno, etc. XL.

REVERENDO TANQVAM FRATRI, DOMINO FRIderico Nauseae Doctori, et Serenissimi Romanorum Regis concionatori atque consiliario, dilectiss. Ioannes Episcopus Mutinensis S.

REuerende tanquam frater, Etsi mihi semper gratissimae et iucundissimae sunt literae tuae: tamen quas nuper ad me dedisti, hae incredibili me gaudio uoluptateque cumularunt. Consecuti sunt enim eas libelli duo, quorum alterum amplissimo patri Cardinali Farnesio, alterum autem mihi te do no mittere animaduerti. Quapropter, ut tuae honestissimae uolun tati, et iustissimo desiderio satisfactum esset, reddidi statim ei epistolam, libellumque tuum, quibus utrisque non uulgarem accessionem commendationis meae additam fuisse certo scies. Vnde etsi ille per seipsum, ut est summa humanitate, uirtuteque praeditus, ad te iuuan dum propensus esset: tamen meis uerbis et autoritate nonnihil etiam est inflammatus. Quod ita esse plane cognosces, cum illius liberalita te, petitioni tuae nonnulla ex parte consultum ac satisfactum perspexe ris: neque enim eius studia et officia tibi sunt defutura, si qua uia et ratione olim coepisti Christianae reipub. subuenire, eadem in posterum perpetuo constantissimeque persistas. De me uero nihil erit omnino, quod tibi polliceri non possis. Nam si mihi grata optataque sunt Christianae reipub. commoda, pro qua mortem oppetere non dubitarem: debeo etiam fauere honori, dignitati, utilitatique tuae, qui eam saluam et incolumem esse desideras. Vale. Ex Gandauo. XX. Martrij die, Anno a Christo nato, M. D. XL.



page 29, image: s291

SEQVENTES MELANCHTONIS ET BVCERI EPISTOLAE SCRIPTAE SVNT ad Fridericum Nauseam, etc. Vormaciae Colloquio ibidem celebrato, Anno, etc. XL.

PHILIPPVS MELANCHTHON REVERENDO et clarissimo uiro, D. Friderico Nauseae, Doctori Theologiae, etc. Regio Consiliario, suo Patrono etc. S. D.

REuerende Domine, memini congressum nostrum, cum ante annos quindecim mecum in patria mea de his ipsis controuersijs loquereris, cum singulari significatione be neuolentiae erga me tuae. Vbi intelligere potuisti, meam uoluntatem non abhorrere a moderatis consilijs. Nunc quoque opto, ut uiri boni, docti et prudentes, quaerant piam moderationem controuersiarum tantarum. Ad hanc rem ut autoritarem tuam conferas, te maxime rogo. Testis etiam meae uoluntatis Prasinus esse po test, cui mea studia nota sunt. Sed hic a nemine adhuc ad ullam deliberationem uocatus sum. Quare expectaui publicos congressus, ubi moderate, quod sentio, dicturus sum. Ad te uero libenter acce dam, et propter memoriam ueteris congressus, et quia spero te non defuturum communi saluti. Sed locum mihi uel in hospitio tuo, uel alicuius amici, constituito. Nam in templo, scis quales sint hominum congressus, et concursus. Bene uale. Locum et tempus indicet Prasinus.

PHILLVS MELANCHTHON FRIDErico Nauseae, etc. S. P. D.

LEuatum te esse dolore, quem calculus adferebat, gaudeo: teque opto seruari incolumem, ad Ecclesiae Christi utilitatem De me scito, me minime natura suspicaci esse. Vicissim uelim de me, si quas habes suspiciones, ex ani mo tuo eijci. Occupationib. impeditus sum his diebus, quo minus ad te uenerim. Sed tamen accedam, cum primum potero. Ecclesiae et reipub. utilitatem et tranquillitatem sic opto, ut piam concordiam morte mea redempturus sim. Sed uides, quantula sit autoritas singulorum, et non uelim opprimi doctrinam ecclesiae sanctae saluta rem et necessariam. Hoc si obtinere possumus, de caeteris ego quidem litigare non soleo. Bene uale. Plura alias.

PHILIPPVS MELANCHTHON FRIDErico Nauseae, etc. S. P. D.

REuerende Domine, ex animo opto, ut feliciter conualescas, ac libereris a lithiasi. Noui enim, quanta sit eius mali saeuitia. Ac nisi scirem te habere peritiores medicos, ipse accurrissem. De negocio conuentus non habeo quod scribam. Exposui totam meam sententiam in pagellis, quas intelligo te apud Illustrem Dominum de Granuella uidisse.


page 292, image: s292

Nec tacebo, si meo loco iussus fuero dicere sententiam. Nec antea dicendo cuiquam nocere uolui. Dedi operam, ut res utiles ex tanta uarietate controuersiarum excerperem, et iuuentuti commendarem. Atque huius meae uoluntatis testis est Deus. Et arbitror multos bonos probare consilium meum, et lucubrationes. Et natura a rixis abhorreo. sed committam haec Dei iudicio. Quandocunque uoles, ad te ueniam. De alienis uoluntatibus pacisci nec possum, nec uolo. Meam sententiam ingenue aperiam, ubicunque fuero interro gatus. Bene et feliciter uale.

MARTINVS BVCERVS, REVERENDO ATQVE doctissimo uiro D. Friderico Nauseae, designato Pastori Viennensi, S P. D.

DOminus Iesus restituat tibi ualetudinem, et impleat spiritusancto suo, ut ecclesiae suae ita, ut cupis, feliciter con sulere possis, uir amplissime, et mihi in Domino, uero animo colende. Est nunc quoddam mihi negocium, ut statim de causa ipsa tota scribendi spacium non sit. Et malim quoque coram de his rebus, quae nimirum tam late patent, commenta ri. Quare si speres morbum uel hodie, uel cras ita remissurum (quod ut fiat, Christum rogabo) quod colloquentem sustinere queas, ueniam lubentissime quacunque ipse hora id maxime ferre possis. Seu scribam, quae mihi uidentur, quam potero et diligenter, et fideliter. Interim Dnnm precabor, ut te suo certe negocio quamprimum restituat, et diu duratura ualetudine donet. Ex diuersorio legatorum reipub. Argentoraten. Pro tam amicis et religiosis literis ago gratias, quan tas possum: maxime autem de ista, quam erga me prae te fers, charitate.

MARTINVS BVCERVS D. FRIDERICO Nauseae, etc. S. P. D.

QVia admodum synceram erga ecclesiam Christi, ac me etiam, tam humile nunc membrum, charitatem prae te fers, quam ego quoque ex animo exosculor: cupio tecum de succurrendo ecclesiae laboranti grauiter, et ut coram Domino, colloqui. Itaque cum et ad secundam horam rursus ad publicum colloquium eundum sit, cras autem, ut arbitror, uel ante prandium non colloquemur: si per ualetudinem et negocia possis, conueniam te cras, nisi aliud uelis, hora septima: uel etiam, si ferre possis, citius. mane enim minus forsan alij obturbabunt te. Optime ualeas Ex diuersorio nostro, hac ipsa hora.

MARTINVS BVCERVS FRIDERICO Nauseae, etc. S. P. D.

GRatia, pax et ualetudo firma a dnno, uir amantisime, atque ampliss. et in Dnno uero studio colende. Sic gratas tibi fuisse meas literas, itaque leuasse animum inter istos corporis cruciatus, id mihi longe gratissimum et iucundissi mum acciait: et si te alloquio ita queam recreare, et illud e re futurum


page 293, image: s293

ecclesiae Christi non dubito, atque ideo admodum cupide expeto. Optatissimum fuerit, si Dominus morbum quam primum repellat, et organa alta sic temperarit, ut admittere me in colloquium ualeas. Quae autem causae obstiterint, quo minus publicum illud, ad quod huc uocati sumus, colloquium, pridem institutum et coeptum sit, arbitror te non prorsus posse latre, qui hic Regiae Maiestat. no mine ades, et ab illustri Domino a Granuella indubie in consilium rerum adhiberis. Nos profecto eis et mandatis, et animis aduenimus, atque in tertium nunc mensem adsumus, ut statim colloquium, ita ut est Haganoae institutum, amicum et Christianum iniremus: et quoad eius fieri posset, uias ueras ecclesiam reconciliandi inqui reremus. Sed cum plures nostrorum aduenissent, quam XXXIII, ad quos cum mandata eadem haberent, referri acta ominia oporte ret: petiuimus initio, qui supererant forsan homines X. uel XI. admitti in colloquio, uel ut consultatores adessent. Denique quia utrinque undecim suffragia colloquentium Haganoae deputata sunt, rogauimus singula in colloquio libere audiri, et a Notarijs excipi. Tum actorum exempla quoque aliqua nostris permittere, et consignare etiam omnia postulant. Postremo cum praesidentes requirerent, ut duo utrinque colloquutores constituerentur, qui quae maiori parti uiderentur, proponerent, et disputarent, et ne reliqui, qui quidem consentanea maiori parti dicere uelint, nisi per Praesidentes admissi, loquerentur: qui uero' aliquod dissentaneum afferre instituant, id uerbis uel scriptis ad Imperatorium Commissarium atque Praesidentes deponerent, penes quos esse debeat id alteri parti communicare, uel ad Imperatorem tantum referre: Ad haec nos instituimus, ut omnibus esset liberum palam sententiam, suam proponere, siue ea suae parti consentanea essent, siue dissentanea, siue media aliqua. Et ut petentib. facultatem aliquid post colloquutores primarios adijcien di, ea certe concederetur. De his itaque rebus, usque hodie disputatur: in haecque responsum est nostris, ut si exempla modo actorum uel secun daria, quas copias uocant, dare nostris uelint, a nobis nil erit, quo minus statim colloquium ineamus: nisi quia molestum nobis esset tantum temporis defluxisse, ac propter instantia comitia non superesse iustum tempus, tantas res pro dignitate discutiendi atque tractandi. Dominus adsit ecclesiae, quam ut matrem nostram et sponsam Christi, pro qua ille suum sanguinem fudit, tuae fidei commendo. Vides ut res habent Cernis quam non sint multi, quos contritio Ioseph satis com mouet. Itaque postquam tantam erga me beheuolentiam significas, rogo te per Christum et ecclesiam suam, colloquamur inter nos uel horulam, de ratione, qua putemus tantas ecclesiarum ruinas restitui posse. Dominum interim orabo, ut ad id, et quaecunque restituendae ecclesiae per te praestanda sunt, uires et successum tibi donet. In eo conualesce, et corroborare felicissime.



page 294, image: s294

MARTINVS BVCERVS D. FRIDERICO Nauseae, etc. S. P. D.

REuereride Domine, uir doctissime, petiuisti a me paucis conscribi, quae in Domino tecum egi de emendatio ne et restitutione Ecclesiae. Faciam id lubens, et tua sin gulari beneuolentia fretus, et Ecclesiae studio motus. Et oro per Christum, ut omnia boni consulas, et diligenter expen das: quaeque cognoris ad ueram ecclesiarum restitutionem pertinere, ea ut ecclesrij aliquando eueniant, fideliter uelis elaborare.

Primum itaque, quod optarim, est, ut clementissimis Principib. Imperatori et Regi persuadeatur, ut cognosci de controuersij religionis et uera ecclesiarum reformatione instituant, per uiros uere pios et doctos, non contentiosos et praefractos: sed commodos, et pacis atque concordiae, quae in Domino constet, cupidos: de quibus non dubium sit, quod ecclesiarum morbos et recte intelligant, et ex animo optent sanatos. Quod etiam ad eam rem cum magistrati bus ipsorum designent omnes status S. Imperij, ita ut Francoforti constitutum fuit. Pertinet enim haec causa ad omnes, quae cunctos Imperij ordines multis sane difficultatib. inuolutos tenet. Quare nunquam bene et constanter, nisi omnium consensu, de ea re pote rit constitui. Deinde, nisi communiter et admodum religiose delectus eorum fiat, qui discutiendis controuersijs adhibeantur, expe riemur, quod hic experti sumus, non solum principes partes inter se in nullam concordiam redigi, sed nec inter eos conuenire posse de uera concordiae ratione, qui quaerendae concordiae et constituen dae praefecti sunt. Nam quantum decertatum sit inter undecim a uestra parte ad praesens colloquium electos, nosti. Denique nisi sublatis malis suspicionibus agatur, et documenta extent mutuae beneuolentia, uerique studij, quae ad sanctam salutaremque consensionem faciendam necessaria sunt, multa, ut uidemus, indunt impedimen ta. At cum gratia et fauor in deligendo spectatur, et ij nobis praecipue obijciuntur, quos ueremur nobis esse infensiores: id quod Haganoae factum est: sicuti parua spe obtinendae uerae in Domino con sensionis acceditur, ita difficilius etiam, quae ad reparandam concordiam requiruntur, succedunt. Proinde ualde optandum, ut Im perator et Regia Maiestas rem tantam, et tam magnis et grauib. con trouersijs implicatam, ita agi et explicari instituant, ut inde ab initio, non modo in S. Imperio, sed etiam in ecclesia Christi mos fuit, et ut certa huius negocij natura postulat, ut status Imperij omnes ad decidendas controuersias, et adhibenda uera ecclesijs remedia, con uocari, constituique iubeant: et uiros uere religiosos, graues, pruden tes, commodos, et pacis sanctae ac certae ecclesiarum reformationis amantes deligant. Romanos, ut hodie comparati sunt, ualde ueremur, ne cognitionem talem, sicut hactenus fecerunt, quoad poterunt,


page 295, image: s295

impedire conentur. Sed uident Imp. et Regia Maiestates, sua ipsorum membra, tot Principes et status Imperij, qui nostram confessionem sequuntur, non abijcienda sibi esse. Cum igitur hi nostri, cum reliquis Imperij Principibus, et statibus, de religione et uiribus ecclesiarum conuenire non poterunt, nisi de religione Christi et ecclesiarum administratione ex uerbo Domini et antiquis certisque ecclesiae Canonibus constituatur, sinceraque instituatur reformatio: uere consulendum clementissimis Dominis nostris erit, ut salutem Germaniae suae, carnis et sanguinis sui, ac membrorum suorum, tam irreligiose, ne quid grauius dicam, hominum alienorum, qui ad normam Christi sese tam maligne accommodant, ambitioni praeferant. Praestat certe ferre illorum Romanorum iniustam atque etiam noxiam iram, si ipsi uolumus et habere Christum propitium, saluique huius ope permanere, et coniunctas uires pro defendendis contra Turcarum crudelitatem fratribus coniungere: quam in gratiam illorum offendere Christum, et perire domestico dissidio, nosque ipsos et fratres nostros Turcis prodere, et negligere in tot tantisque cala mitatibus. At non arbitror esse rerum nostrarum peritos, qui non ista mala impendre nobis certo agnoscant, nisi Germania de religione rursus uere consentiat: nec etiam in consensum religionis re duci posse, nisi controuersijs eo, quem dixi, modo explicatis, ac sincera et solida reformatione Ecclesiarum constistuta.

Concilium generale, et secus quam nostra necessitas requirat, celebrabitur: et ut de religione aliae nationes institutae, et Episcopi caeterique Praelati de Christo docti et solliciti sunt, ualde uerendum, ut in generali Concilio Ecclesijs recte consuli possit. Omnino igi tur et Romanorum, et omnium aliorum studia, quae obstare uelint, quo minus ecclesijs nostris, iusta religionis restitutione quam primum communi statuum Imperij Concilio consulatur, clementissimis Dominis nostris contemnenda erunt: siquidem, id quod tantopere cupiunt, Germaniam uere pacatam, et ad depellendam Turcarum rabiem expeditam atque consentientem, et instructam habere uelint. Scimus Maiestates ipsorum ab ijs, qui nullam emen dationem religionis ferre possunt, in metum dubitationemque deduci, quasi communem tranquillitatem perturbatam uelimus. Sed tu non dubites, me uerum scribere: nostros Principes et status uerae et piae pacis esse cupididissimos, semperque eius studiosissimos extitisse: et si ad ueram rationem componendi ista dissidia descendatur, nullam se curam et sollicitudinem, aequitatemque ac placabilitatem denegaturos esse. In doctrina enim nihil contendimus,que ut homines probe doceantur, nihil ex se nisi perditionem, ueram autem salutem ab uno Christo, et nulla creatura habere. Vt uere in Christum credentes, fide, quae natura sua per dilectionem ad omne bonum opus efficax et operosa sit, habeant et uiuant uitam Dei,


page 296, image: s296

uitam cunctis uirtutibus ornatam, et omnibus iustitiae officijs fru ctuosam.

Sacramentorum, caeterarumque caeremoniarum usum, nullum alium restituere possumus, quam eum, quem et scriptura, et sancti Patres tradunt: ut scilicet per haec istic praedicetur et confirmetur, remissionem peccatorum totamque salutem nobis per unum Christum constare: ut fide in eum aucta, in ipso etiam plenius semper uiuamus, et ille in nobis: et in mortificatione nostri, atque inuocatione proficientes, bonis quoque operibus indies magis atque magis abundemus.

Disciplinam etiam plenissime restitui optamus, et fatemur hanc apud nos nimium adhuc iacere: quanquam in reuocanda ea, non omnino negligenter laboramus.

Valeant hic et reuocentur ueteres Canones: eligantur, examinen tur, et ordinentur Clerici et Episcopi, hique regant ecclesias, et commissum munus Episcopale summa cum cura gerant, ut secundum scripturam, et a sanctissimis Concilijs constitutum fuit, sua quisque potestate in ecclesijs, ad aedificationem autem, non ad destructionem utatur: et locum suae dignitatis obtineant. Quid? De tota Politia Ecclesiastica, ut uetera Concilia decreuerunt, facile consen tiemus. Nec quicquam etiam de disciplina uel cleri, uel populi, in ueteribus Canonibus traditum est, quod non optemus quamprimum restitui: exceptis tantum duobus locis, qui tamen eiusmodi sunt, ut de his facile componi possit, cum utrinque in his ipsis sit facta maior, quam conueniat, remissio. Coelibatum, scis, Patres statim admodum magni fecisse, et a clero exegisse: tum etiam ieiunia, uigilias, et alias corporis castigationes, cum in poenitentia, tum alias maiore seueritate imposuisse, quam hodie prouehendae pietati utile foret, uel etiam utile olim fuerit. Sed antequam nostri Praelati et Clerici seueritatem admittant eorum Canonum, qui non solum fornicationem, sed omnem etiam eius occasionem et suspicionem seuerissi me puniunt, haud grauatim de matrimonio dispensabunt. Nec ita affligere corpus cupiunt, ut plus ieiuniorum, et aliarum castigationum imposituri nobis sint, quam ferre possimus. Siquidem nihil imponere ipsis conceditur, nisi quod ipsi quoque praestent: imo nisi quo praeeant, ut oportet. Noui etiam te non latre, Augusti num questum, Ecclesiam iam sua aetate humanis praesumptionib. oneratam fuisse, plusquam Iudaei olim fuerunt. Facile itaque, si pij et prudentes uiri reformationem describant, etiam hisce onerib. Ecclesias Dei liberabunt. In summa, quicquid docendum, quicquid in sacris caeremonijs usurpandum, quicquid in disciplina obseruandum, quod quidem per se ad Christi gloriam pertinet, sancti Patres tradiderunt, et in ecclesijs usurparunt, quia ea cum scripturis conueniunt, a nobis nunquam respuentur, modo alij eadem admittant,


page 297, image: s297

et quae illi contraria sunt abijciant. Nouisti et deploras indubie, tam multis et grauissimis deprauationibus, uulgo doctri nam in Ecclesijs uitiatam esse: et esse tam paucos, qui Christo Domino soli fidere, et in eo innouari, et uiuere uitam sanctam, et omnibus fructuosam, pure et instanter doceant: et non potius praedi cent, propter quaestum suum, diuorum et propriorum in caeremonijs merita: confirmentque inde corda et manus, non poenitentiam. Vides et defles diuinissima sacramenta, et alias caeremonias, sic ad inanem externi operis fiduciam prostitui, et uendi. Ita etiam agnoscis, disciplinam adeo omnem collapsam esse. Quotus quisque est enim eorum, qui Episcoporum nomine censentur, qui, quid munus suum requirat, nouerit, taceo praestet? Quis uel doctrinae, uel caeremoniarum uitia, quis Missarum et praeposteram externi operis fiduciam, quae sit non poenitentibus, tum prostitutionem et foedissimam earum nundinationem, adhuc conatus est corrigere? Et tamen nec de priuatis Missis, nec de eo quod mysterium huius sacratissimae ceremoniae populo non ut oportet explicatur, nec quod Sacramentum non totum dispensant, ullius ueteris Concilij Decretum, ullam S. Patrum autoritatem habent: imo, si inquirerent, uel moneri se sinerent, cogerentur fateri, ista pugnare, ut cum scriptura, ita cum omni ueteris ecclesiae et doctri na, et decretis, et usu. Inspiciantur omnes formulae Missarum, quae in sanctis Patribus extant, omnia quae de hoc mysterio scripta reliquerunt, et conferatur cum his id quod Missarum nomine in tem plis quotidie exhibetur. At cum clarissime doceri possit, ista ita habere: bona spes est, si iusta colloquutio fieret, omnes, qui cogno scunt Deum, et Christum unum esse suum seruatorem, ueritati libenter cessuros esse, et abiecturos quicquid intelligerent aduersus uerbum Domini, sacros Canones et Patrum doctrinam et usum in Ecclesiam irrepsisse.

Vna quidem timetur ualde facultas ab eo, quod Episcopi nostri, et alij Praelati, Principes externarum ditionum et Satrapae sunt. Munus autem Episcopale et Praelatorum id requirit, ut secundum scripturam et omnes Canones, imo ex ipsa sui natura, ut Praelati prorsus ab omni seculari negocio, libere tantum doctrinae Christi et disciplinae dispensandae et retinendae incumbant.

Sed si tantum nullum a Romanis impedimentum inijciatur, a quibus summus metus adfertur, ea ratio sine magna difficultate inueniri possit, ut qui Principes sunt, et externa administrant, Principes et externarum rerum administri maneant, et nihilominus ecclesijs de idoneis pastoribus et ministris prospiciatur: si tantum placet Chri sti regnum admittere, in quo solo omnia nobis bona proposita sunt, et sine quo necesse est nos hic et in aeternum perire. Nam sicut quaerentib. regnum Dei et iustitiam eius, caetera expetenda adijciuntur


page 298, image: s298

omnia: ita hoc regnum et iusticiam eius negligentibus, nedum respuentibus et persequentibus, et persequentibus, auferentur caetera omnia.

Haec utinam Clementissimis Dominis nostris, quicunque id possint, fideliter exponant et persuadeant. Ipsi enim summi pastores no stri sunt, ipsis omnis anima subiecta esse debet, in hoc ipsorum qui dem imperio. Et Deus nunc maximam eius occasionem affert, res Germaniae sancte et fideliter pacificandi. Quod si studeant, non solum apud Deum et homines sempiternam sibi laudem parabunt, et subditis suis et patriae debitum officium praestabunt: sed efficient etiam, ut consentientis iam, et ipsis hoc amplius addictae et ob sequentis Germaniae uiribus non solum Turcas propulsare, sed suam etiam dignitatem, suaque iura aduersus quosuis alios tueri facilius possint. Dominus Iesus ualetudinem tibi restituat, amplissime uir: et donet, ut tum omnia sancta et salutaria consilia Sereniss. R. Maiestati semper ingerere, et ille una cum fratre inuictiss. Impe ratore, clementissimo Domino, eadem felicissime exequi possint. Quos idem summus Rex et seruator noster diu nobis conseruet: et contra omnia, quae Christi gloriae et populi eius saluti aduersa sunt, uictores reddat. Amen, XIX Ianuarij. Anno Dni M. D. XLI.

A. CARD. FARNESIVS, REVERENDO Domino Friderico Nauseae, Coadiutori Viennen. etc. S. P. D.

REuerende Domine, tanquam frater: Redditae sunt S. D. N. Literae tuae, in quibus de Maguntinen. iniuria quereris: Cui quidem etsi eius Sanctitas obuiam itum putet Breui, quod ad te superioribus diebus misimus, omnia tamen aduentu Contareni significari posse existimat, cui di ligenter causam hanc commendauimus, lectis literis tuis in amplissimo senatu. Quamobrem fac tibi persuadeas, neque Sanctiss. D. N. patrocinium, neque meam tibi operam defuturam. Vale, Romae, XXVIII Ianuarij, Anno, etc. XLI.

IOANNES EPISCOPVS MVTINEN. NVNCIVS Apostolicus, etc. Reuerendo tanquam fratri, Domino Friderico Nauseae, Coadiutori Viennen. Seren. Rom. Regis, etc. Concinatori et Consiliario, S. P. D.

REuerende Domine, tanquam frater charissime, mitto tibi has literas, quas ex urbe accepi: mitto et nonnullas literas ueteres, quae multas regiones perlustrarunt, an tequam ad manus tuas deferantur. Libenter tamen intelligam, eas fideliter redditas esse. Prudenter egisti, quando Vien nam profectus es: ac si spiritu Dei afflatus intellexisses, Regiam Maiestatem ante pascha ad nos non uenturam. Nos hic adhuc haeremus incerti, quid et quomodo agendum sit. Video tamen animos om nium ad pacem inclinatos, de quo gaudeo. Reuerendissimus Dominus


page 299, image: s299

Cardinalis Contarenus hodie huc uenit. Adsunt plerique Principes Catholici, exceptis Electorib. Protestantes etiam expectamus. Opto scire quid agas, aut acturus sis. Tibi officia mea prompto animo offero. Datum Ratisbonae, XII Martij, Anno salutis humanae M. D. XLI.

IOANNES MORONVS EPISCOPVS MVTINEN. etc. Reuerendo Domino Friderico Nauseae, etc. Tanquam fratri, S. P. D.

REuerende Domine, tanquam frater. Et te incolumem Viennam peruenisse, et munus concionandi suscepisse gaudeo. In hoc enim est uocatio tua, hominibus quidem utilissima, tibi uero etiam honorifica. Nam Christo ministras: et eum qui illi ministrauerit, honorificat Deus. Quapropter in hac concionatorum penuria sedulo incumbe, insta opportune, importune, et compelle eos intrare ui uerbi Dei, et exemplo integritatis. Quod tibi tanto accuratius agendum est, quanto (si Deus dabit, uel iam dedit, pacem in regione uiuorum, Episcopo Viennensi) succedis uiro docto, catholico, et qiu multa praestitit, plura praestare optauit et conatus est, reipublicae Christianae. De te nullus plane dubitat, quin propter nostram fidem et religionem omnia subire paratus sis. Et si aliqui dubitarten, ego, quae mea est de te opinio, polliceri auderem, quantum humana patitur infir mitas, te et honori Dei, et saluti animarum, et bonis artibus omni no esse et futurum semper deditissimum. Sed de aduentu tuo ad nos quid agendum sit, aut procurandum, non satis scio: cum hic nihil agatur, incertusque sit non solum euentus, uerum etiam tractatus nego ciorum. Sed utcunque se res habeant, quantum ad me attinet, si praesentiam tuam necessariam fore existimauero, et tibi hoc ingratum fore non ueritus fuero, etiam cum Serenissimo Rom. Rege agam, ut te euocet. Interim diuino euangelizantis ministerio absque sollicitudine incumbe, et me optima quaeque tibi optare non dubites uelim, et in utroque homine recte ualeas, Ratisbonae, die XXII. Martij, Anno M. D. XLI.

IOANNES COCHLAEVS REVERENDO IN CHRIsto Parti ac Domino, D. Friderico Nauseae, Coadiutori Viennen. Rom. Regis Consiliario et Concionatori, etc. Domino suo, S. P. D.

REuerende in Christo Pater ac Dne, ut huc ueni die V. Martij e Maguntia, anxius de hospitio, cucurri ad ueterem communem amicum nostrum D. Petrum N. Decanum Ecclesiae S. Ioannis, qui tuas mihi literas exhibuit, in quibus inter alia patebat, tua ut, quae mihi tradidisset affi nis meus Fran. Behem, partim ad te mitterem, partim hic retinerem. At ille nihil mihi ad te dedit. Recepi autem in itinere literas ad te scriptas e Maguntia, et ex Herbipoli, quas nunc ad te per postam mitto. Caesar iam XIIII dies hic agit. Principes et Episcopi


page 300, image: s300

nostri tardius aliquantulum, quam mihi decere uidetur, adueniunt. Non tamen diu aberunt, ut audio. Ex Protestantibus nullum adhuc uidi hic. Alloquutus sum Reuerendissimum D. Episcopum Secouiensem. is ait se scripsisse Regiae Maiestati, se et D. Martinum Kgelin hic esse. Bene uale, amplissime Pater, uir clarissime. Ex Ratisbona, VIII. Martij. quo die ex pub. diuersorio in priuatum migraui hospitium. Anno, etc. XLI.

ORNATISSIMO IVXTA AC PROFVNDISSIMO SAcrae Theologiae doctori, Friderico Nauseae, Rom. etc. Regiae Maiestati a concionibus, et consilijs, etc. Suo Domino in primis honorando. S. P. D.

SVmme uir, et magnae decus indelebile gentis
Pannoniae, trepidis portus et aura uiris:
Eloquij sacri splendor, sanctaeque Poesis
Candor, Pierij gloria uera iugi.
Fortassis mea cur mittatur Epistola quaeris,
Et uera dignum iam ratione puto.
Versu namque rudi quis sollicitaret Homerum?
Quis uati Andino carmina tanta daret?
Ni fretus Clariae magno candore cobortis?
Quo, uir magne, uelut stella serena micas.
Ergo, sciam cum te tantis uirtutibus auctum,
Et natum misero pectus habere choro:
Exemplo Christi, miti quem quilibet ore
Inuoca, et cunctis cuipatet auris ouans:
Suscipias iam iam non aequo condita filo,
Sed tamen et Musis carmina grata meis.
Res facilis factu tibi, sed mihi grandis, in usus
Antiquos, nostras consociasse deas.
Praesul Ioannes, iubar immortale paternae,
Teutonicae, imo omnis maxima fama plagae:
Annum per medium nostras iam fouit alumnas,
Erexit corpus nec leuiore manu.
Ac satis adflauit praeduris aura Camoenis,
Nec mel Parnasidulcius ore fuit.
Tandem, ut perpulchr resonat Venusinus alumnus,
Ex omni nemo parte beatus erit.
Sic rebus nostris Rhamnusia dira secundis
Inuidit, faustam uertit amara rotam.
Et fecit sociae nimis indulgere cateruae,
Primaeui iuuenis ceu calor ille solet.


page 301, image: s301

Mox homines nigri, synceri corda sodalis
Denigrant, Lacerant ceu mea membra canes.
Meque ferunt lingua Domino mordace Patrono,
Ocyus ex musca totus Olympus erit.
Nobis confestim Dominus succenset hiatu
Fellifluo, Musis abrogor ipse bonis.
Ergo ipse ignorans zephyris quo uela secundis
Dirigerem, prorae tu anchora solus ades.
Ergo te solum persuasit adire Camoena
Syluestris, miti fundere et ore preces.
Vt trepidi iuuenis iam iam super ora misertus,
Funderet et Fabro lingua diserta preces.
Quo uelit antiquum sub scuto pacis alumnum
Accipere, et prisca mente fouere domo.
Peccauit Salomon, Dauid peccauit et almus,
Largita est illis gratia magna Dei.
Sic quoque confirmo, siuel tunc criminis ullum
Insumam, lubens crimina quaeque luam.

Sebastianus Solidus Guntianus.

GEORGIVS VICELIVS, NVMERIS OMNIBVS absolutissimo D. Friderico Nauseae, Ecclesiastae et Consiliario Regio, et Coadiutori Viennen. Domino et Patrono suo benignissimo, S. P. D.

CLarissime, et idem charissime D. Friderice, tuis ad me literis respondi pridem. Ego te ut plurimum amo, ita plurimi facio. Nulla unquam erit tam uiperea lingua, quae no stram uel debilitet, uel eneruet amicitiam. Gnesia enim est, et Christi uinculis firmata. Expectabatur bona salus a Ratisbona: contingat haec Rati bonae, id est, Ecclesiae: Amen. De mea uel spe, uel metu, in praesentia tacebo. Feceris mihi gratissimum, doctissime Nau sea, si ad me perscripseris, quomodo se comitiorum initia habeant: et num eadem tibi eo super negotio sententia, quae Vormaciae, sedeat. Locus mutatus est, actores uero ijdem, et eadem manet utrisque sua pertinacia. Reuerendissimo et integerrimo Episcopo Mutinen. tibique, et Domino Cochlaeo breui mittam consilium, cuius haudquaquam summos etiam monarchas puduerit. Metuo, metuo, ne denuo Sathanae ansa detur Ecclesiam irridendi. Nequam est, et callet artem impediendi salutem. Turcam e somno in nos excitabit: faciet, et prosperabitur. Perijt religio, nisi, etc. Tu, dulcissime ani me mi, in consolatore spiritu sancto semper quam optime ualeas, precor. Fuldae, XXV Martij. Anno, etc. XLI.



page 302, image: s302

IOANNES HOFFMAISTERVS AVGVSTINEN. PRIOR Colmarinus, Ampliss. uiro D. Friderico Nauseae, Regio Concionatori et Consiliario, Coadiutori Viennen. etc. S. P. D.

INtanta rerum intercapedine, uix certo scire potui, ubi nam terrarum agas, Nausea charissime, idemque Ecclesiae Antistes fidelissime: hinc est quod hactenus literarum ad te dedimus nihil. Sperabam equidem Vangionense Colloquium te nobis daturum: sed hactenus bona spes me male delusit. Verum nolim cum dijs expostulare, qui ita deliberarunt, uos debere in eum modum motoriam agere fabulam. Quid Haganoae tentatum fuerit, scimus. Quam feliciter porro alea cesse rit Vormaciae, diuinare possum. Quis autem praesentis uestri conuentus futurus sit successus, Deus ipse, cuius res agitur, uiderit. Si ego quid precibus, si quid laboribus, si quid uigilijs promouere possem, fidelissimam meam operam non grauatim Ecclesiae nostrae Catholicae locarem. Subolet mihi, quo tandem Antichristianorum tyrannis tendat: et quid eadem meditetur, non imprudens (opinor) conijcio. Extant enim scripta tum priuata, tum publica, ex quibus, quid aduersarij machinentur, facile iudicare licebit. Certe omnia spirant sanguinem, caedes, seditiones, etc. Sed quid opus his ad te occupatissimum, et eius rei expertiss. qua ratione, quo modo tam intempestiuo malo medendum? Vereor, uereor mi Nausea, ne nobis iam diu dicat Christus, quod in sacratissimo Euangelio legitur: Auferetur a uobis regnum, et dabitur genti facienti fructus eius. Quis enim non uidet, ne ullam quidem micam esse pieta tis inter partes? Enimuero oportet nos ingenue fateri, a nostris nihil minus quaerique Christum. loquor non de te, tuique similibus, sed de ijs, penes quos est summa rerum apud nos. Non petimus plerique a Caesare nostro Catholicae Ecclesiae successum, sed Ecclesiasticorum bonorum, non de quibus uiuimus, sed de quibus perimus, asylum. Aduersarij non quaerunt Euangelij propagationem, sed sacrilegij de fensionem. Tu, tuique similes, quae in Ecclesia uestra est pietas, Missae sacrificium propugnatis. At quotusquisque Episcoporum et Canonicorum nostrorum est, qui non aut raro, aut nunquam, et hoc quidem difficilime, sacrum facere pergat? Filius hominis si uenerit in terram, putas inueniet fidem? Profecto non tam bona sunt Ecclesiae nostrae dogmata, quam impia sunt uitae nostrae exempla. Dicam quod res est: qui apud nos uolunt esse Christianismi tenacissimi, toti in hoc sunt, ut Caesare fauente, ipsis quod libet licere possit. et hinc est, quod non possum conatus uestri bonum sperare successum. Valeant schismaticorum impura dogmata, ualeat et nostrorum impurissima uita. Si quid illi boni a nobis mutuati sunt, non grauiter feramus: Si quid peccatum est, humiliter agnoscamus, et facile coalescet concordia. Obtrudunt nobis aduersarij confessionis suae


page 303, image: s303

uiginti sex Articulos (qua modestia, imo qua philautia, tute nosti) non omnino malos, sed prioribus suis ipsorum scriptis longe dissimillimos. Articulis ipsis examinandis unum atque alterum mensem dicaui. Ad ueteris Ecclesiae trutinam examinaui: quid porro profecerim, non ita multo post et tibi et per te Regi tuo FERDINANDO Christianisimo exponam. Foeturam hanc uix fusam, LVDOVICO BERO, Theologo doctissimo, amici mei meo nomine exami nandam obtulerunt. Non detrectat ille prouinciam. Ego expecto aleam. Certe mihi uidetur, nobis prudenter agendum esse, ne quod in priscis Patribus plausibiliter legitur, in aduersarijs temere culpetur. Rem hanc nolo pluribus agere: et arbitror uanam ludere operam, qui uolet uti testibus non necessarijs, in re non dubia. Vtinam Dei beneficio liceret mihi tecum hac dere ex animo commentari. Crede mihi, Nausea dulcissime, non nimium altercando, sed per Christum inuicem condonando, ecclesiae concordia resarciri poterit. Plurimum autem referre puto, si omnia suo loco instituta fuerint. Nos defendimus pro uirili Pontificum dignitatem: at hos pudet, ut plurimum, suum facere officium. Vindicamus Ecclesiae sacerdotium: at ad hoc admittuntur, nescio qua uel negligentia, uel impietate, quales referre pudet. Displicet nobis Hermogenes, etc Cur non et nobis displicet Simon ille in Actis? Sed hactenus tecum fabulari, imo et lamentari placuit. Iam quid rerum agat, et quomodo ualeat Episcopus Viennensis, opt. studiorum Mecoenas, scire percupio. De amantissimo fratre meo Gaudentio, incerta fama audiui, quae utinam uana sint. Quod si uera referuntur, factum est, quod iam diu timebam. uitream, sed nobilissimam hominis ualetudinem. Da nobis bone Deus, multos eiusdem zeli Gaudentios: et uulpeculas illas Cacangelicas tuto despiciemus. Vale pientissime Antistes, Pater, Praeceptor, F. et Ioannem tuum, Episcopo tuo, Eccio, Pelargo, et alijs catholicis tuis commilitonibus quam officiosissime commendato. D. Vicelium miror sic obmutuisse. De uenerando sene, Ioanne Cochlaeo, nil penitus audimus. Vale iterum atque iterum, et infantiam nostram amice excusatam habe. Colmariae, tumultuario. Vltima Martij, Anno, etc. XLI.

IOANNES COCHLAEVS REVERENDO IN CHRISTO Patri ac Domino, D. Friderico Nauseae Coadiutori Viennen. Regio Concion. et Consiliario, S. P. D.

REuerende Domine Coadiutor, clarissime Doctor, ma ior et promotor semper praecolende: Ex literis tuis pla ne intellexi, quantis sis istic in curis atque laborib. Quoniam uero utiliter laboras, minus dolere debes. Nos hic neque operosi, neque ociosi sumus: sicut et Vormaciae fuimus. Nemo ad operandum nos conducit, nemo requirit operam nostram: et tamen


page 304, image: s304

honeste recedere non possumus, instante iam actione publica. Cras enim incipiet tractatus publicus. Hactenus expectatus fuit Princi pum aduentus. Aduenerunt pauci ex electorib. Vnus est hic Reuerendissimus et illustrissimus Dnns Card. Maguntinus, qui XXX. die Martij aduenit. Ex protestantib. itidem unus est hic Landgrauius Hassiae. Ex Episcopis sunt hic, Saltzburgen. et Bremen. Archiepi scopi Bambergen. Eystettenn, Augusten. Spiren. Hic uix triduo adhuc fuit Hildeseimen. item, qui Romae contra Ducem Braunsuicensem. Henricum sententiam obtinuit: et Misnen. qui misere affli gitur a suis uicinis, ut nosti. Et praeterea Legatus Ro. Pont. R. D. Card. Contarenus, et Episcopus Mutinenn, factus nuncius Apostolicus apud Caesarem. Adsunt et alij externi Episcopi, et oratores non pauci. D. Ioan. Eckius nondum adest. Habes iam, quantum adhuc scribi dignum uisum est. Bene uale, et ignosce, quod neque laetiora, neque meliora scribo, quia deest argumentum. Saluto amanter tuos, oeconomum D. Georgium Bulmanum, D. Simonem Rosentrit, Prasinum, Taurellum, et alios. Ex Ratisbona, die III. Aprilis, Anno Domini nostri Iesu Christi M. D. XLI.

REVERENDO ATQVE DOCTISSIMO D. FRIDERICO Nauseae inuictissimo Rom. etc. Regi a sacris Concionibus, et Consilijs, Episcopo Viennensi designato, etc. Martinus Cuthenus S. P. D.

AIunt uulgo, doctissime Nausea, beneficia citissime consenescere: sed fortassis apud eos, qui non gratitudine animi, uerum suo commodo beneficia accepta metiun tur. Ego, mi unice Patrone, quantum tibi debeam, optime intelligo: quod referam, plane non habeo: cum maior sit multo tuorum beneficiorum summa, quam ut mea referre possit tenuitas. Etenim taceo, quod me ignotum immeritumque non modo men sa tua lautissime humanissimeque excepit: sed etiam eximijs doctissimisque Mecoenatibus et officiose commendauerit, et feliciter promouerit. ac quotiescunque ea mecum repeto, non possum, non meam uel temeritatem, uel potius rusticitatem incusare, qui te uirum tantum, tot serijs negocijs distentum, leuiter doctus homuncio interpellare non erubuerim. Vidisti Cuthenum, uidisti inquam: sed longe alium reperisti, quam fortassis speraueras: hoc est, pro thesauro carbones, nempe indoctum, obstreperum, et non nisi de suarum rerum successu importune quiritantem. At e diuerso, cum summam, qua me complexus es, diligentiam tuam expendo, uehementer gaudeo hanc meam siue temeritatem, siue rusticitatem, in melius cessisse: meque talem patronum reperisse, qualem ne quidem speraueram unquam. Faxit Deus Optimus Maximus, ut Cutheni aliquando gratitudinem sentias. Nam nihil magis in uotis habeo, quam tibi semper et in omnibus gratificari. Caeterum de


page 305, image: s305

negocijs meis apud te agerem et uerbosius, et diligentius, quam an tea, nisi uererer, de tua erga me beneuolentia, quae mihi iam abunde perspecta est, parum recte sentire ab aliquo uideri. Hoc tantum a te summis contendo precibus, ut quam ocyssime res coepta apud S. Regiam Maiestatem perficiatur. Nam hic fama aliquot diebus redi tum in patriam meam praeuertit, me uidelicet priuilegium de imprimendis diarijs iam impetrasse. Vnde autem, et a quo ea proma narit, addubito. Timeo tamen maxime, ne si diutius ea res protraha tur, fraude illorum, qui male uolunt mihi, ac iamiam insidiantur, ego prorsus deijciar et supplanter. Itaque non diffido, quin pro tua prudentia, quod in rem sui clientuli uiderit commodissimum, face re haud grauabitur. Scripsi de eadem re clarissimo D. Ioanni Hasen bergio, D. et patrono mihi cum primis colendo, ut sua ope et ope ra te in hoc meo negotio apud inuictissimum et clementissimum Regem iuuare dignetur. Mitro etiam literas latine scriptas, testes meae conuersationis, cum in patria, tum apud exteras nationes. Quae si quid ad rem facere uidentur, una cum prioribus, quas apud te reliqui, S. R. Maiestati offerri poterunt. Quod autem ad Vuenceslaum Rubinum, amicum et familiarem meum, attinet, oro, ne illi tuo patrocinio desis, ut ijsdem mecum insignijs et gaudeat, et fruatur. Quem tibi commendarem, nisi forte ille iam suis literis tibi sese commendaret, ex quibus hominem, tanquam leonem ex unguibus, facile aestimare poterit. Bene ualeas, Mecoenas optime, et me licet indignum, clientulum tuum, apud Magnificos D. D. Georgium Gi engerum, et D. Adamum Carolum, tuo patrocinio ne destituas oro. Item D. Ioannem Prasinum, et Iacobum Taurellum, amicos opti mos, plurimum saluere opto, quorum praesentia me tuum hospitem et conuiuam cohonestare dignata est. Pragae, postridie feriarum Resurrectionis D. N. Iesu Christi, Anno MDXLI.

VVENCESLAVS RVBINVS RACONICIVS, REVERENDISSIMO atque amplissimo uiro Domino D. Friderico Nauseae, Episcopo Viennen. designato, ac Regio concionatori et consiliario, S. P. D.

NVnc demum experior, uir doctissime, plus quam uerum esse, quod dicitur, Virtutem ubique gentium habere sui et amatores, et cultores, Cum enim ego saepe tuam eximi am doctrinam cum summa humanitate coniunctam, a plerisque tui studiosissimis commendari audirem (etsi te nunquam uiderim) tamen exsola illa praedicatione tantarum uirtutum tuarum, ilico sensi mihi paulatim animum mirifico quodam nominis tui amore accendi, usque eo quidem, ut hoc semper amice optarem, si non cognoscendi, at saltem ex facie contemplandi te, mihi copia daretur. Sic emim sperabam, huic meo ardentissimo amori erga te ex parte


page 306, image: s306

aliqua satisfactum iri. Sed tamen hisce meis uotis res ipsa nunquam respondit. Et quamuis nihil spei amplius huiusce rei consequendae mihi relictum erat, semper tamen D. FRIDERICI NAVSEAE, etc. nomen in ore animoque meo firmissime haerebat: et nunc iam ita alte radices in me egit, ut nullo modo extirpari possit. Quare cum animaduerterem, ueterem istum amoris mei erga te igniculum indi es magis ac magis in me augeri, ac tacito quodam iudicio te meo a me suspici, ex talibus indicijs facile sensi, pristinam illam spem de te conceptam aliquando tandem rursus ad me redituram esse. Quae profecto hoc tempore non sine magno meo commodo ac foenore ad me reuersa est. At licet ne nunc quidem ea mihi facultas detur, ut te ex facie cognoscere possem: tamen cum animum tuum erga me, studiaque humanitatis intueor, magna ex parte uideor mihi externa faciei lineamenta, totiusque corporis habitum perspicere. Sunt enim animi ac totius harmoniae corporis euidentissima indicia atque signa, uirtutes: de quibus etsi multa antea audiuerim, tamen multo certius ac uerius Dominus Martinus Cuthenus, uir et doctus, et de patria nostra optime meritus, et quo ego amico sincero atque can dido et familiari iucundissime utor, quotidie plurima narrare solet. Et quod omnia uera sint, quae de te dicit, uel ex illa tua humanitate, qua cum apud te esset, eum amplexus es, ac uniuersum ordinem studiosorum amplecteris: uel etiam ex illa animi promptitudi ne, qua pollicitus es eidem D. Martino de me, cognoscere licet. Retulit enim mihi, quod, cum hisce diebus Viennae apud te esset, personamque meam tibi commendaret, ac de negocio meo, quod ad insignia attinet, te rogaret, ut opera tua particeps illorum efficerer, statim et cum quadam animi promptitudine, omnem operam, fidem ac diligentiam in eo negotio conficiendo ei promisisti. Haec uir tus profecto digna est tali, tantoque uiro. Atque ut quiddam plane Regium est, ut ille dixit, ignotis et nihil de nobis promeritis benefacere: ita tua tam prompta opera et uoluntas in meo negotio suscipiendo, uidetur mihi longe Regia illa facta excedere. Quod cum ualde animum meum erga te accendisset, non potui me continere, quin hasce literas, licet te tali uiro indignas, ad te scri berem. Pollicitus sum etiam mihi de te omnia bona, et adhuc semper polliceor. Quare, uir doctissime, simulque humaniss. magis illa tua humanitate et beneuolentia erga studiosos, quam ulla alia re fre tus, ad te confugio, summisque precibus oro, ut me licet indignissimum, patrocinio tuo tandem iuuare digneris, et ut opus iam coeptum perficias: desque operam, ut ijsdem insignijs cum Domino Martino amico meo charissimo una potiar ac fruar: facias que, ut si cut saepe doctorum uirorum, et ex aula Sereniss. Regis Ferdinandi, etc. et aliorum amicitiam in uarijs meis rebus expertus sum: ita quoque in hac re patrocinium tuum persentiscam. Deinde et te summe oro, ut


page 307, image: s307

magnificis, doctissimis et humanissimis uiris, Domino Doctori Georgio Giengero, Cancellario, et D. Adamo Carolo, a secretis Serenissimi et inuictissimi Rom. Regis FERDINANDI, etc. in quorum manibus haec tota res est, quam poteris diligentissime commendes: ut et illi, pro suo eximio amore erga homines litera tos, et sua eximia bonitate, mihi quoque in ea re patrocinari, suasque operas praestare dignentur. Haec si a te ita, ut spero, impetrauero, faciam, ut insignia sint perpetuum monumentum beneficij a te mihi collati: atque in id totis uiribus incumbam, ut hoc beneficium in memorem ac gratum collocatum esse uideatur. Polliceor etiam, me insigne aliquod meae erga D. Doctorem Giengerum, et D. Adamum Carolum, etc. Maxime uero et in primis erga te, specimen gratitudinis ostensurum esse. Bene uale. Pragae, postridie magni festi Resurrectionis Dominicae. Anno a redemptione humana, MDXXXXI.

MARTINVS CVTHENVS FRIDERICO Nauseae, etc. S. P. D.

Quas tibi nunc referam, doctissime Nausea, grates?
Exuperant uires dum tua facta meas?
Tu licet immeritum, magnis tamen usque patronis,
Officio haud cessas conciliare tuo.
Foelix illa dies, alboque notanda lapillo,
Cernere qua tanti contigit ora uiri.
Crede, meam nunquam capient obliuia mentem,
Quin tuus in nostro pectore uultus erit.
Viue, uale, et nostris faueas, pie Nausea, coeptis:
Pectoris et grati haec carmina pignus habe.

GEORGIVS TANNERVS REVERENDO ATQVE EXCELLENTISSIMO uiro, Domino D. Friderico Nauseae, Regio Consiliario et concionatori, etc. D. Patrono benignissimo, S. P. D.

MEnse abhinc uno, ni fallor, uir reuerendissime, atque excellentiss. cum mihi Io. Prasini, et morib. et eruditione iuuenis ornatissimi beneficio, tua contigisset noticia, ita ut tandem ad te liber aditus pateret, tanto equidem affe ctus sum gaudio, ut nihil gratius, nihilque iucundius tum mihi accide re potuisse, plane persuadeam. Saepe enim, quod ingenue fatear, aeque aliud nihil in optatis habui, quam tuam familiaritatem longe di gnissimam consequi: quam omnibus bonarum literarum candidatis studiosissimam scirem. Proinde cum iam uoti compos sim factus, diu sane cogitaui, quod si commodam apud te rationem inseruiendi


page 308, image: s308

pro eruditionis meae tenuitate nancisci possem, eam obuijs, ut aiunt, manibus amplecterer. Porro etsi consilium hoc foeliciter succede ret, negotia tamen paterna illud ipsum non ferrent. Quae, quamuis non tam ampla, neque expedita sint, quin breui temporis spacio conficerentur: eorum tamen monitis morem gerere debeo, quibus mei tutela commissa est. Ii enim me subinde hortantur, ne me uel alienis negotijs implicari sinam: uel propter maiorem ingenij cultum capessendum alio concedam, nisi rebus meis domi probe constitutis. Et isti assidui, uir clarissime, hortatus in causa sunt, ut quid nunc faciam, plane sim incertus. Quam obrem cum eiusmodi causis et iustis et honestis prohibear, ne cuiquam operam meam quamuis tenuem promittere ausim, per Musas et Gratias oro atque obtestor, quod si aliquando per negotia domestica licuerit, me tibi tanquam optimo omnium studiorum Patrono, etiam atque etiam commen datum habere uelis. Caeterum, hoc loco nequaquam silentio transeundum est, qua causa adductus sim, ut literis meis illiteratis studia tua grauissima, sanctissimaque, quibus ob rempublicam Christianam occupatissimus es, interpellare non dubitauerim: quod mihi, ita me Deus amet, nunquam sumpsissem, nisi Prasinus tuus, huius facti mihi author fuisset. Cuius fiducia perfricui frontem: humanitatisque tuae interim magis, quam summae dignitatis et eruditionis memor, has literas ad te eo breuiores scripsi: quarum importunitati, si quae fuerit quod equidem subuereor, spero huic, Prasini nomine, ueniam dabis. Tu interim bene ualeas, quem mihi, et suis omnibus, Christus Optimus Maximus quam diutissime incolumem seruare dignetur. Viennae Pannoniae, ex contubernio Rosae. Prima Aprilis, Anno millesimo quingentesimo quadragesimo primo.

G. CARDINALIS CONTARENVS LEGATVS, ETC. eximio Domino Friderico Nauseae Doctori, et Coadiutori Viennen. etc. amico nostro charissimo, S. P. D.

EXliteris tuis, Nausea eximie, non ignotum nobis animum, quem de Christi religione haberes, cognouimus. Praeseferebant enim illae egregiam uirtutem, pietatem et probitatem tuam: et una tuam erga nos obseruantiam et amorem, quod nobis gratissimum fuit. Cupimus enim maxime, uiros tui similes habere amicos: quod tu, cum praesens fueris, poteris cognoscere. quibuscunque enim rebus tibi prodesse poterimus, non deerimus. Quod uero de nostro in Germaniam aduentu gratularis, non uidemus quid de nobis tantopere possit expectari. Id tamen polliceri possumus, quod, quantum in nobis erit, ad religionis causam omne nostrum consilium, studium, officium, operam, laborem et diligentiam sincere conferemus. Deus


page 309, image: s309

omnipotens nostris coeptis faueat, et principibus Germanis omnibus rectam inspiret mentem et animum. Vale, Ratisbonae. Calend. Aprilis, Anno MDXLI.

IO. A FRANGIPANIBVS EPISCOPVS AGRIEN. etc. Reuerendissimo D. Friderico Nauseae, designato Episcopo Viennen. Consiliario et ecclesiastae Regio, D. et amico honorando, S. P. D.

LIteras tuas, una cum opusculis quibusdam sane doctissimis, recepi: quae mihi pergratae fuere. Verum quod ad res religionis attinet, nunc nihil mea interest. Delecti enim sunt doctissimi homines, utriusque partis, Catholi corum scilicet et Protestantium, qui haec negotia ad amussim tractent, et discutiant. Id autem oneris nunc mihi iniunctum est, ut una cum magnificis collegis meis de calamitatibus Regni nostri Hungariae, et cum Catholica Caesarea Maiestate, et cum Illustrissimis Imperij Principibus agam. Id quod pro uiribus, Deo dante, perfice re conabor. Interim tamen optarem te adesse, ut in hoc celeberrimo conuentu, cum his doctissimis uiris agere posses de his, quae Christianam pacem et concordiam fidei concernunt. Crediderim enim tuam praesentiam Catholicorum rebus admodum profuturam: et me tibi ex corde offero, et amicissime commendo. Datum Ratisbonae, die II Martij. Anno etc. XLI.

HIERONYMVS PVLLASTRELLVS, AMPLISSIMO Antistiti ac Domino, D. Friderico Nauseae, Episcopo Viennen. designato, etc. Patrono suo obseruandiss. S. D.

ANte menses aliquot literas ad te dederam, amplissime Antistes: sed nescio an tibi redditae fuerint. mihi enim relatum fuerat a quibusdam Germanis, te in magna et sublimi existimatione et auctoritate esse apud inuictissi mum et Christianissimum Rom. Regem FERDINANDVM, quo iucundius mihi profecto nihil accidere potuisset: ac magnopere desidero te adhuc semel uidere, antequam decederem. et ideo si tibi hoc gratum esset, rogo digneris me certiorem reddere. Te pluribus uerbis detinere nolui, quem alijs arduis negotijs uniuersam Germaniam, tum etiam totam rempub. Christianam concernentibus occupatum esse, compertum habeo. Reliquum est, ut me semper quam commendatissimum habeas, et in Christo IESV, uera uia, ueritate et uita, optime uiuas et ualeas. Datum Patauij, II Maij, Anno etc. XLI.

SIMON VILLATICVS REVERENDISSIMO ET amplissimo uiro et Domino, D. Friderico Nauseae, Episcopo Vienne, designato, Rom. Regiae Maiest, a sacris concionib. et consilijs, etc. S. P. D.



page 310, image: s310

LIterae tuae cum munusculis redditae sunt mihi, supra, quam scribi potest, gratissimae: itidem et alijs quibus reddenda mandasti. Mihi nescio an quicquam magis gratum potuisset contigisse, quam tam fauentis erga me animi, a tanto uiro significatio. Literas ut accepi reuerenter, libenterque, mox tam cupide legi ad calcem usque (quod aiunt) ut perlegerim: tunc, quod solum potui, a Domino Deo tibi ex animo foelicissima quaeque precatus sum. Gratias meritas dignasque agere, etsi non est opis meae, habeo certe: dumque uiuam, habiturus sum copiosissimas. Eam ciuilitatis gratiam, qua illius factionis schismaticae proceres illi ad ea colloquia, meo iudicio haudquaquam immoderata, inflexi sunt, tibi magnopere gratulor. Siquidem trahi nolunt: duci posse, dant significationem. Faxit diuina aeternitas, ut foelicem audiam huius fabulae catastrophem. Tibi me humillime commendo, et ex animo opto te ex animi sententia ualere. III Nonas Maij, Pragae, An. etc. XLI.

IOANNES COCHLAEVS REVERENDO IN CHRISTO Patri ac Domino, D. Friderico Nauseae, Coadiutori Viennen. Consiliario et concionatori R. S. P. D

REuerende in Christo pater, ac Dne Coadiutor. Redijt huc magister ille Lypsen. cui fascem ad te tradideram. Spero quidem eum fideliter tradidisse. Licet nullum a te testimonium attulerit: sed id mihi testimonij laeti sa tis est, quod affirmat te maxime apud Regiam Maiest. ualere gratia et autoritate. Misi interim et aliorum ad te literas per D. Ilsing. qui Regiae Maiest. nomine hic mihi tradidit ac numerauit florenos Rhenen. in moneta quinquaginta, ac totidem doctissimo uiro D. Martino Kugelin, collegae nostro, dum essemus Vormaciae. Ego supplices ago habeoque gratias et Deo et Regi. Et quanquam abeundi licentiam per Regias literas iamdudum acceperim, remaneo tamen: cupiens uide re finem, saltem discordiae, in Religione. Literas Philippi Melanchthonis et Buceri ad te Vormaciae scriptas, uidi iam impressas. Si fuisses hic, facile crediderim te illis ad concordiae tractatum adiungendum fuisse. Mei nullus est hic, quemadmodum et Vormaciae, usus. Nec multi ex catholicis Theologis hic sunt. Saluto per te uenerabiliter D. Simonem Rosentrit, uirum non minus religiosum, quam sane do ctum. Similiter Prasinum et Taurellum, caeterosque familiares tuos. Non scio quam diu hic remansurus sim. graues enim sunt sumptus continui pro duobus equis, totidemque famulis. Vale. Ex Ratisbona, VI Nonas Maij. Anno, etc, XVI.



page 311, image: s311

EPISTOLARVM MISCELLANEARVMAD D. FRIDERICVM NAVSEAM BLANCICAMpianum, Episcopum Viennensem, singularium personarum, Liber Octauus.

IOANNES COCHLAEVS, DOCTISSIMO VIRO D. Friderico Nauseae, etc. S. P. D.

REVERENDEpater, Doctor et Coadiutor obseruandissime, hac ipsa hora, qua tuas recepi literas, cum quatuor priuatorum colloquiorum tuorum exemplaribus (pro quibus debitas gratiarum actiones refero, habeoque) attulit ad me binas has inclusas ad te literas, a Petro Quentellio ex Colonia, Re uerendus pater Eberhardus Carmelitarum Colonien. Prior, et sacrae theologiae Doctor, quem probe nouisti. Quamuis Regia Maiestas clementissime licentiam et ueniam nobis abeundi dederit: ego tamen uelut Petrus a longe stans sequor, ut uideam finem huius de religione concordanda tractatus pub. De quo tamen nondum certi quic quam promittere possum. Scripsi ante paucos dies per postam, et Re uerendiss. D. Viennen. et tibi atque etiam M. Ioanni Hasenbergio prae ceptori, etc. tum de personis deputatis, tum de articulis a Caesarea Maiest. propositis. Audio quidem a nonnullis iam per XIIII dies concordatum esse: sedque firmiter et fideliter, nescio: tempus docebit. Vtinam Germani nostri in tempore considerarent, quantum sibi a Tur cis periculorum immineat, si Hungariam in manus eius uenire permise rint. Deus omnia bene uertat, et naturae uires tibi copiose restituat, atque etiam Reuenrendiss. D. Episcopo Viennen. Ad nimiam enim pau citatem redacti sumus, qui per Germaniam saluam religionem et fi demCatholicam tuemur. Vale, mi Domine Nausea, optime. Ex Ra tisbona, VIII Maij. Anno Domini MDXLI.

IOANNES COCHLAEVS REVERENDO IN CHRIsto Patri ac Domin, D. Friderico Nauseae, confirmato Episcopo Viennen. etc. D. suo perquam gratiso. etc. S. P. D.

REuerendiss. Pater, ac gratiose Domine, heriliteras tuas accepi, datas Viennae XXVIII Maij. Ex quib. animi tui dolorem ex obitu Reuerendiss. D. Viennen. opt. uiri, praedecessoris tui foeliciss. recordationis, obortum plane perspexi. Quem certe non proprium tibi, sed multis uiris tecum communem esse arbitror: etiamsi ob priuatas forsitam causas quasdam tu uehementiorem habeas. Reddimur itaque indies pauciores, quicunque a parte Catholicorum stamus. D. Ioannes Mensingus uix tan dem iam ab apo plexiae malo resurrexit Doctor Ioannes Eckius febre periculosa cor reptus, mense iam toto decubuit. Ope et cura medicorum nunc


page 312, image: s312

restitutus. R. D. Decanus Vormacien. Reinhardus a Rypur, uir (ut nosti) egregius, nudiustertius hic obijt, hodie honorifice sepultus in ambitu maioris ecclesiae. Fuit sane percelebris funeris deductio, praecedente toto clero, cum secularibus: sequentibus uero quatuor Episcopis, Bambergensi, Eystetten. Augustensi, et Misnen. Abbatibus praeterea, Campidonense, Vineae, et Sancti Haymerani, atque Comite Friderico a Furstenperg, multis item Praelatis alijs, Doctoribusque, et nobilibus: cum funus portarent sacerdotes octo, sexque pauperes pullati depicta eius arma candelis affixa portarent. Et ego nuper externus, proximo fui periculo: quando in primo som no catarrhus ita obsederat fauces, ut uix tussi et sternutatione a. suf focatione me eripuerim. Et omnino metuo, ne aliquando gutturis arctitudinem repente oppleat catarrhus, qui me subito suffocet. Sed Domini sumus, siue enim subito, siue lente moriamur. Vigilan dum est igitur mihi solicitius, quod a subitaneo illo malo nunquam sum securus. Nos hic in horas expectauimus laetum de Buda nuncium: sed audio infoeliciter oppugnationem attentatam esse, multosque perijsse nobiles. Si ita est, ego profecto optimo et pientissimo Regi nostro uehementer condoleo: licet non ignorem, tanta esse eum animi magnitudine, ut eodem uultu possit et prospera et aduersa intueri ac ferre, supra omnem fortunae aleam erectus, singulari Dei gratia. Caesar Augustus nunc tandem euigilat. Conuocauit iam bis in aedes suas omnes Imperij Principes, ac status utriusque partis. In prima sane uocatione die VIII Iunij, fecit eis proponi ore et scripto, acta colloquij, quae nunc scribis in Praetorio pro nunciantur, ut singuli, qui uolunt, Principes ac status, propria queant habere exemplaria, ad consultandum, quomodo concordia in religione fieri queat. In altera autem conuocatione IX die Iunij, au diti sunt oratores Regis sereniss. nostri, primum quidem Regni Hun garici, inter quos praecipuus est Reuerendissimus Dominus Episcopus Agrien. cuius oratio multa cum laude et comprobatione est audita. Deinde oratores quinque prouinciarum Archiducatus Austriae: inter quos magnificus Dominus Ioannes Vngnad locutus pauca, instructionem geminam scripto exhibuit, quarum breui or lecta fuit. Haec sunt quae hactenus hic gesta sunt. Mitto tibi libel lum, quem hodie comparaui. prostat enim hic publice, et impune uenditur. Ego etsi de uera concordia nihil spei habeo, quantum ad hominum studia attinet: remaneo tamen, ut audiam saltem quousque processum fuerit. Denique precor tibi bonum foelixque ac fau stum nouae dignitatis auspicium. Etsi enim corpore uideris totus ex haustus, animi tamen uigor inter labores ita crescit, ut inexhaustus et inuincibilis esse uidearis. Deus te confortet, et omni opere bono adaugeat. Vale, ex Ratisbona, X Iunij, Anno etc. XLI.



page 313, image: s313

PAVLVS VVIENERVS CANONICVS ET ECCLEsiastes Labacen. etc. Reuerendissimo atque ornatissimo uiro, Domino Friderico Nauseae, I. V. Doc. Ecclesiae Viennen. Coadiutori uigilantiss. Rom. Regiae M. consiliario et concion. D. et Patrono obseruandiss. S. P. D.

REuerendissime ac ornatissim e uir, tam multae, tamque innumerabiles prope causae existunt, quae quasi iure quo dam exposcere uidentur, ut quaecunque tibi usui fore scirem, ea a me non modo libenter, sed etiam, si fieri posset, liberaliter fierent. Accepi tuas literas ad XXIX Aprilis Viennae datas, ipso sacratissimo Pentecostes die, et per incertum nuncium, nescio cuius culpa et negligentia est commissum, ut literae tuae tardius ad me uenirent. Statim uero cum quibusdam amicis meis communicato consilio, an scilicet huiusmodi nostra Vipachea uina, hoc anni tempore, in loca longinquiora commode uehi possint: omnes existimare comperi, id nullo modo nunc faciendum. Propterea quod ea uina, contractis aestiuis caloribus, statim acescunt. Doleo autem plurimum, quod huiusmodi uoluntatem tuam temporius non intellexerim. nam in mittendo nullis laboribus et sumptibus pepercissem. Si posthac commodum tibi erit, curabo, ut statim post ipsas uindemias optimo et precioso uino prouidearis. Habemus praeterea in hac nostra patria uina rubea Foroiuliensia, quae quotidie huc ad nos transferuntur: quae, ut uulgo existimatur, stomacho plurimum conuenientia, et, ut uocaut, stomachalia sunt. Si eorum delectatione forte capereris, nihil equidem intermittemus, quin suo tempore ad te aliquot metretae perferantur. Quod uero ad aduersam ualetudinem tuam attinet, facile intelligo, te in ijs grauissimis et difficillimis temporibus ita esse occupatum, ut uix aliquando a labo ribus respirare possis. Quare uisum est, te admonere, ut, deposita aliqualaborum parte, saluti tuae consulas. Me et seruitia mea, ac quicquid in me est, tibi humillime commendo. Datum currenti calamo, in festo Pentecostes, Anno, etc. XLI.

ERNESTVS A SCHLEYNITZ ADMINISTRATOR et Praepositus Archiepiscopatus Pragen. etc. Reuerendissimo Patri ac Domino, Dn. Friderico Nauseae, sacrae Theologiae et I. V. Doctori excellentiss. Coadiutori Viennen. ac S. Ro. Maiestati a sacris consilijs et concion. S. P. D.

REuerende Pater et Domine, dedi diebus elapsis literas Domino Hugoldo patruo meo, ad te perferendas: imo ut uaria negocia exponeret ac declararet, commisi, prout tunc occurrebant: praesertim ea, quae aduersarij et osores mei concitarunt, qui iniuste ac inique subditum meum contra me erexerunt, armaueruntque, et apud Regiam Maiestatem promouerunt.


page 314, image: s314

Expectabam iam cum tuum, tum Praeceptoris patrocinium: sed proh dolor, paululum tristiora et maiora canamus. Nam etsi non dubitem Regiam Maiestatem et uos abunde instructos de ijs, quae post praetacta mea acciderint: attamen ea sunt. Feria quinta praeterita, circa primam horam, ignis erupit ex aedibus Domini Ludouici a Gutustain, ut omnes asserunt, et palam protulerunt, ac adhuc constanter praedicant. Misi illic, rumore audito, ad palatium Regale arcis. necdum seruus ad portas uenerat, turris alba, ecclesia omnium sanctorum, complurimae domus, Domini de Flenburg in Hrazano, casula ecclesiae diui Benedicti applicata Campanatoris, ecclesia ipsa, macellum prope me, flamma crudeli obruebantur: adeo, ut uix cum nepotote ex fratre aufugiendi mihi facultas fuerit. Exiui cum quatuor equis, et totidem uel pluribus seruitorib. consternatus omnino, relictis aedib. et expositis sorti cum omnib. reb. Seruitores aliqui una cum hospite perpauculas literas R. Maiestatis ac priuilegia, uestes tamen meliores eruerunt, et cellarijs concrediderunt: reliqua omnis optima supellex, domus, et omnia (uti Regni totius speculum, gemma, decus, imo pulcherrima mater, solium Regium splendidissimum, cum actis, maiestatib. priuilegijs Ecclesiasticis, ac Albo, seu tabulis pub. omnique ornamento) ignis uoragine absumpta in cinere iacent. Miserrimus tristissimusque in primis cleri et secularium multorum utriusque sexus interitus, cum satis condi gne exprimi nequeat. Profecto nunquam eiusmodi plaga audita est, quae tam subito incubuit, ut illud potius miraculo quodam et iudi cio Dei, quam hominum malicia contigisse uideatur. Sed calamum modo retrahendum duco, quoniam ea ab alijs copiosius intelliges. Simon etiam Villaticus rem totam non minus eleganter, quam uerissime, tristi car mine descripsit. Scribimus equidem modestius Reg. Maiestati. Tu um ac Praeceptoris erit, nunc lapsae Ecclesiae apud M. R. sucurrere, quo diuinus cultus et clerus interteneantur, et usque ad laetiora tempora aliqualiter reformetur. Caetera mea negotia, tibi uti antea commendo. Ra ptim, ex pago meo Hostum, feria III post Pentecost. Anno MDXLI.

IOANNES STRAVSIVS REVERENDISSIMO D. D. FRIderico Nauseae, Episcopo Viennensi designato, Rom. etc. Reg. M. a sacris concionibus et consilijs, etc. Domino et Patrono gratiosissimo, S. P. D.

NOn est, Reuerendissime Praesul, Domine gratiosissime, ut tibi notificare uelim obitum Antistis ac Pastoris nostri, Episcopi Secouiensis, cuius anima Deo uiuat: quum uel ex missititijs nostris Regijs literis, mortem ipsius praesciueris. Dubia etiam apud nos fama fertur, Reuerendiss. D. Ioannem Fabri, Episcopum Viennensem dignissimum Deo naturaeque concessisse: quod sane nollem. Id enim et tibi (qui licet lon ge dignissimus illius in Episcopali dignitate sis successor, liberius ta men priuatim sacris studijs tuis Ecclesiae Catholicae suffragari posses) et omnibus doctis et pijs hominibus, imo uniuersae reipublicae.


page 315, image: s315

Christianae maximo dolori et detrimento fore existimo. Mei praete rea ipsius causa scribo, et te supplex oro, maxime in negotijs uacantis iam Ecclesiae nostrae in Gretzio, cuius gratia quotidie sollicitor, tum a primorib. tum a plebeijs, ut onus pastoris subirem: sed citra tuum consilium nihil sum acturus, unicum praesidium et dulce decus meum. Tu enim es, qui coram Regia Maiestate, de stercore nosti erigere pauperem, cui non erat adiutor. Fac igitur, optime Praesul, ut sub tuo praesidio talis efficiar, qualem me habere uelis: cui et me unice dedo, et commendo, sine intermissione Deo Optimo Ma ximo supplicaturus pro tua incolumitate, et uita longaeua. Ex Gretzio, Styriae metropoli. XV Iunij, Anno salutis MDXLI.

REVERENDISSIMO VIENNENSIVM EPISCOPO ac Domino D. Friderico Nauseae, etc. Mecoenati suo unico, Sebastianus Solidus.

Contigit ut nuper rursus te cernere, Praesul,
Iuncta fuit dextrae et dextera nostra tuae,
Mox hos collegi, quos nunc tibi mitto libellos,
Qui uario scripti tempore nuper erant.
Excipit aduentum Romani Caesaris unus,
Flebilibus plenus luctibus alter adest.
Qui licet haud tanto rerum te culmine digni.
Sint, tamen ingenui pignus amoris erunt.
Hos modo si capies, ego te legisse putabo,
Meque tuam rursus demeruisse fidem.
Sis foelix, sancta anima: et mihi parce, quod ausim
Tam grauibus studijs obstrepuisse tuis.

AD EVNDEM.

Saeuit hyems, algent hinc tanto tempore Musae,
Has poterit Faunus rit fouere tuus.

ALBERTVS DEI GRATIA S. R. E. CARD. ARCHIEPISCOpus Maguntinus, Princeps Elector, etc. Reuerendo in Christo Patri, Domino Friderico Nauseae, Episcopo Viennen. amico nostro charissimo, S. P. D.

REuerende in Christo Pater, amice chariss. Salutem, et amicum complacendi studium. Redditae sunt nobis binae li terae tuae, quarum tenore intelleximus, bonae memoriae Io annem Fabri, quondam Episcopum Viennen. uiam uniuersae carnis esse ingressum, de cuius quidem morte plurimumm dolemus. Neque enim eum aliter, quam ut fidelem dispensatorem mysteriorum Dei, et stre nuum sacro sanctae religionis nostrae propugnatorem cognouimus. Hoc tamen et tuum et nostrum dolorem merito lenire debet, quod eum si ne dubio e miserijs huius seculi ad uitam beatam abijsse, persuasum habemus. et pro suis illis Herculeis laboribus, quos in uinea Domini Saba oth fideliter sudando tota die sustinuit, digna uitae aeternae praemia


page 316, image: s316

percepit. Caeterum, quod certior fieri cupis, num eae literae, quas pro xime una cum alio fasciculo nobis transmisisti, acceptae sint, an inter ceptae: nolumus te latere, nos illas etiam literas una cum adiunctis li bellis accepisse, et libenter legisse, et pro eisdem tibi bonam gratiam agere, et habere. Deinde quod pro reparanda et conseruanda Repub. Christiana scribendo, concionando et consulendo, omnem operam tuam adhibere uelle profiteris: nosque diligenter adhortaris, ut, quod sem per fecerimus, nunc omnibus modis contendamus, et efficiamus, quo Principes Imperij foedus inter se ineant, et uires iungant aduer sus Turcam, Episcopi uero Ecclesiarum ruinam prohibere adnitantur, etc. Nos hunc animum tuum et utile studium plurimum laudamus. Ac quan tum ad personam nostram attinet, recognoscimus nos pro debito Pastoralis officij nostri, et ad pacem Deo placentem inter Principes stabiliendam, et ad alia, per quae Ecclesiarum incolumitati consuli potest pro mouenda obligatos esse, Atque in hoc omnem nobis possibilem laborem et diligentiam non grauatim impendemus. Porro autem recordamur, telibrum de grauaminib. Principum et statuum Imperij scripsisse: quem li cet alibi seruatum habeamus, tamen cum nobis iam bono usui esse posset, non est ad manum. Quamobrem diligenter et amice rogamus, ut huiusmodi libri exemplar unum nobis transmittere non graueris. In quo, rem nobis commodam, et admodum gratam efficies, nostris erga te uicissim amicis officijs recognoscendam et compensandam. Vale. Ex Ratisbona. XXV. Iunij, Anno, etc. XLI.

VRBANVS TEXTORIS ELEEMOSYNARIVS REGIVS, etc. Reuerendissimo iuxta et pientissimo D. D. Friderico Nauseae, Episcopo Viennen, dignissimo, Domino et Patrono obseruandissimo, S.

REuerendiss. atque ampliss. Praesul, Domine et patrone ob seruandiss. literae tuae ad me sunt perlatae, quae quidem parum madefactae attritaeque fuerunt: tamen ex integro fere le gibiles. eas quamprimum accepi, singulas singulis eorum qui bus mittebantur, cum maxima, ut poteram, tiu commendatione ipsemet prae sentaui: excepto Domino Cochlaeo, quem tunc domi non inueneram: nihilominus tamen has eius famulo reliqui, subiungens, ut ipsi tibi quam primum responderent, quod plurimi se facturos annuebant, idque ut faciant (uti debeo) diligentissime sollicitabo. Caeterum ex parte Praepositurae in Ingelheim, nihil adhuc actum est, nec occasio ob frequentem et continuum Principum ad S. Maiestatem accessum, agen di dabatur. Veruntamen quotidie expectatur commoditas. Quamuis dubij simus de negocio hoc, propter Comitis Palatini absentiam: tamen quicquid est hoc negotij, intentatum non relinquemus. Postremo deceret, ut tibi de Actibus hic aliquid scriberem. Verum ego ne mussitantem quidem ea de re audio, fiunt enim Principum as sidui conuentus: sed quid agatur, lapidibus credo esse commissum. Speramus tamen breui aliquid (utinam boni, utinam pacis et unitatis


page 317, image: s317

argumentum) in lucem proditurum: quod praestet nobis ipse eiusdem concordiae autor et cooperator clementissimus Deus, cui laus et gloria in omne aeuum, Amen. His paucis sterilitatis meae, tibi me subditiss, committo. Ratisbonae, XXVIIl Iunij, An. MDXLI.

IOANNES COCHLAEVS, REVERENDISS. IN CHRIsto patri ac Domino, D. Friderico Episcopo Vinnen. etc. D. gratioso etc. S. D.

REuerendissime Domine, ante paucos dies scripsi et tibi et Hasenpergio praeceptori, etc. Interea recepi e Magum tia inclusas literas, missas illuc a Petro Quentellio, quas bonasane intentione resignaui, si quid forte in illis fuisset, quod per me hic commode expediri potuisset. Ego more defuncti, lubens impendissem officium boni uiri. Mitto igitur eas ad te, si forte scias, quid ad eas respondendum sit. Ego semel duntaxat percurri, nec memoriter teneo quid contineant. Nos hic R. M. expectamus auide: quae si tanto tempore hic abfuisset, quanto fuit Caesarea Maiestas, multo equidem plura expeditum iri sperassem, quam expedita uideo. Colloquutores exhibuerunt tandem Caes, Maiest. scriptum quod dam, cui Protestantes addiderunt quasdam particulares considerationes, ne dicam praeceptiones ac leges nouae fidei suae. Ex quibus fa cile conijcio, nullum eos habere ad uere concordandum, animum. Proinde uehemeater uereor, ne nouissima longe peiora futura sint prioribus. Oriebatur hic subito fama de Buda capta, maxima cum laeticia plurimorum: sed eodem die in uespere, eadem fama emortua est. Ego profecto et impensis et curis, periculisque Regiae Maiestatis uehementissime condoleo: licet adhuc sperem fortunam non perpetuo ei aduersaturam esse. In hoc bello Deus optimus maximus conseruet illi, secundum iustitiam ipsius, gloriam, et plenam concedat uicto riam. Bene ualeas, Reuerendiss. Praesul, cum omnibus tuis. A Domino Simone Rosentrit Capellano tuo, uiro sane et pio et docto, habui nuncium, cui et respondi. Prasinum amicissime saluto, et Taut rellum. Iterum uale, ex Ratisbona, XVIII Iunij. Anno, etc. XLI.

IOANNES EPISCOPVS MISNEN. REVERENdissimo in Christo Patri ac Domino, Domino Friderico Episcopo Viennen, etc. Domino et amico suo colendissimo, S. P. D.

REuerendiss. in Christo pater, ac Domine mihi obseruan diss. literas tuas Ratisbonae XV Iunij accepi. Quae dolo rem meum (quem ex praematura morte bonae memoriae Ioam nis Fabri olim Episcopi Viennen. conceperam) renouarunt, et uusnus nuper acceptum quodamodo recrudescere fecerunt. Et quam uis saepenumero humanos casus mecum reputo, et luctum hunc ex animo eijcere contendo, nihil tamen proficio. Nam quotiescumque eam casuum reconciliationem, ueluti medicamentum aliquod, adhibeo, toties


page 318, image: s318

mihi occurrunt diuini labores, quibus uir ille pro domo Dei desu dauit, qui et ipsius desiderium in animum meum regerunt, et mihi lachrymas frequenter excutiunt. O' uiuat Christo, uir coelo dignus. attigit ille portum: nos adhuc in alto somno concitati, fruimur pela go. Sed orandus est nobis communibus uotis Dominus IESVS, ut exurgat, et pro sua immensa clementia tempestates compescat. Ego tibi hunc honorem, seu potius hoc onus, quod pro ecclesia Dei suscepisti, magnopere gratulor: precorque tibi omnia, quae soleo ijs qui mihi sunt charissimi, quique cum laude uiuunt. In causa uero ecclesiae meae, saepe compellaui Caesarem, sed frustra: nihil enim hactenus im petrare potui. Faciat Dominus IESVS, cui omnes fortunas meas iam dudum commendaui, ut, quando humanis destituimur, diuino tan dem respiremus auxilio. Mitto tibi libellum, quem nuper pro insti tutione gregis mihi commissi exhibui. A' te autem neque literas, neque fasciculum colloquiorum, de quibus mentionem fecisti, accepi. Quae omnia, ubi mihi reddita fuerint, curabo ut quamprimum de ijs cogno scas. Te semper in Domino bene ualere, et me tibi commendatum cu pio. Datum Ratisbonae, XVII Iunij. Anno etc. XLI.

CHRISTOPHORVS EPISCOPVS AVGVSTEN. ETC. Reuerendiss. Patri ac Domino, D. Friderico Episcopo Viennen. etc. Domino etc amico obseruandissimo, S. P. D.

REuerendissime Pater, ac Domine obseruandissime, binas literas a te datas, uidelicet XVII Maij, et XXV. Iunij, accepi: in quibus denuncias Reuerendissimi D. Episcopi Viennen. Ioan. Fabri obitum, quod equidem antea non sine animi dolore intellexeram. Erat uir pius, humanus atque doctus: et nisi fatum istud omnibus esset commune, atque ea lege nati essemus, ut aliquando moriamur, uix a lachrymis temperassem. Precor Deum, ut ipsius animae; misereatur, etc. Quid in comitijs apud nos agatur, scribere uix possum. Profecto Reuerendissime Domine hucusque parum actum est. Theologi aliquot mensibus habuerunt colloqui um: uerum in paucis, aut nullis articulis concordarunt, qui saltem ali quid ponderis habeant. Nunc negotium huiusmodi ad status Impe rij est deuolutum. Quid isti agere aut decernere uelint, diuinare non ualeo. Ego nullam, aut paruam spem de concordia habeo. Et si licitum esset ex coniecturis iudicarem, nil aliud, quam quod religionis causa, finitis Comitijs, deterior sit futura. Ex quo postea sequetur, ut uerem dum est totius militantis ecclesiae destructio: quam Deus uelit diu incolumem conseruare. Nunc de subsidio Regi Ferdinando contra Tur cas praestando agitur, Protestantes (ut uocant) nihil consentient, nisi religionis negotium iuxta eorum uoluntatem tractetur. Precor Deum, ut tandem militanti Ecclesiae subueniat. Reliquas literas, de quibus in literis tuis facis mentionem, non accepi. Tibi me, ut Domino et amico commendo: Datum Ratisbonae, XXII Iunij. Anno etc. XLI.



page 319, image: s319

PAVLVS NEYDECKER PRAEPOSITVS S. GANgolphi, et in spiritualibus Vicarius Bambergen. Reuerendissimo in Christo Patri ac Domino D. Friderico Nauseae, Episcopo Viennen. Rom. etc. Regi a consilij, etc. Domino meo colendiss. S. P. D.

REuerendissime in Christo pater et Domine: Nuper illu stri Principe, Domino Philippo Hassiae Landgrauio ex Imp. Comitijs per Bambergam domum redunte, dum secum ego per tres ferme horas, pro Reuerendiss. Domino meo Bambergen. Episcopo, usque adeo in comitijs permanente, de more officiose agerem: ipse Landgrauius inter uarias, et quidem humaniss. confabulationes, tandem mentionem fecit, de obitu bonae memo riae Reuerendiss. D. nostri Ioan. Fabri Episcopi, antecesseris tui: et subinde de persona tua, deque successu tuo in Episcopatu Viennen. ex huius itaque relatione, primum obitum eiusdem D. Ioan. Episcopi, bo ni aurigae, pastorisque nostri perquam dolenter accepi: qui nobis in ter ris relictis, haud dubie Deo fruitur, atque inter sanctos congaudet. Tibi autem successori ipsius bona omnia et longam precor uitam, etiam pro commissarum ouium profectus et salute: quod benignissime pijssimus Deus largiri dignetur. At te celare nequeo, me assiduis curis pro Sere niss. D. nostro FERDINANDO, Rom. Hung. et Boemiae Rege, etc. agitari. Et si pluris non ualeo, in meis ad Deum precib. pro sua M. deuo tam agere memoriam. Cui me humillimum Capellanum, per te commendari cupio. Tibi precor pro uotis, Foelicia longo producere secula cursu. Datum Bambergae, III Iulij die, Anno Domini MDXLI.

IOANNES EPISCOPVS MVTINEN. NVNCIVS, ETC. Reuerendiss. in Christo Patri ac D. D. Friderico Nauseae, Episcopo Viennen. Rom. etc. Regiae: Maiestatis Consiliario, etc. S.

REuerendiss. in Christo Pater, salus a Deo opt. max. cum amica mei et officiorum meorum erga te commendatione. Quod literis tuis ad me scriptis nihil hactenus responde rim, in causa fuit non amicitiae nostrae obliuio, neque aemu lorum obtrectatio, quae apud bonos uiros nullum pondus, sed neque adi tum habet: sed potius grauiss. occupationes, quib. in his comitijs ita obrutus fui, ut necessariae ad urbem scriptioni de his quae tractantur, uix satisfacere potuerim. Fuit praeterea primum mihi expectandus aduem tus sereniss. Regis nostri, quem in multos dies in singulas quasi horas praestolabamur: cum quo etiam te uenturum putabam. Postea ueroque sua Majest. uenit, cum rursus immineret eius discesses, uisum fuerat respon sum literarum tuarum illis dare, a quibus acceperam. Et hae quidem fuerunt causae diuturni silentij mei. Quod licet doleam me tibi suspectum fuisse (nam amicorum beneuolentia et sincera charitas nul lum huiusmodi suspicionibus locum relinquit) spero tamen arcti us amicitiae nostrae uinculum allaturum: Cum ex eo perspicere


page 320, image: s320

liceat, nullam beneuolentiae meae erga te diminutionem factam esse. Cuius quidem rei testimonium magis locuples, praebebunt futura tempora. Nam si Deo dante, superstites erimus, siue mihi in Italia manendum erit, siue cum Imperatore ad Hispanias eundum, gratissi mam semper retinebo charitatis nostrae memoriam: quam et a te obseruatam iri et opto, et spero. Reliquum autem est, ut si uereris detrectationibus laedi, ita te geras, ut spero et minime dubito, ut om ne os loquentium iniqua obstruatur, et Deus uere in te glorificetur: cui in primis omnium cogitationum et actionum nostrarum ratio, non ita multo post reddenda erit. Nuncium summi Pontificis, mihi successorem habetis uirum prudentem et grauem, Episcopum Ber tenori, qui heri huc equis dispositis ab urbe attulit triginta florenorum millia, Regisuppetias contra Turcam. Hunc tibi commendo, ut in eo etiam agnoscatur obseruantia tua erga sanctam sedem Apo stolicam. Ego infra biduum uel triduum discedam Italiam uersus. Quo cunque ergo licuerit, inuiolatam erga te beneuolentiam seruabo. Ratisbonae, XXII Iulij, Anno etc, XLI.

IOANNES COCHLAEVS, REVERENDISSIMO Domino D. Friderico, Episcopo Viennen. etc. Domino et Patrono colendissimo, S. P. D.

REuerendissime in Christo Pater ac domine, ad binas literas tuas nouissimas, quas recepi unas ult. Iunij, alteras III Iulij, nunc respondeo. Expectaui sane bonam aliquam huius diaetae conclusionem: sed uereor, ne finis prin cipio medioque respondeat. Caesar per totam quadragesimam, atque etiam per totum Pascha, nil de pub. negotijs tractari uoluit, nisi unam reli gionis causam per sex hominum colloquia. Nunc sestinat in omnibus, quia constituit XXVI Iulij discedere uersus Mediolanum, transfretaturus etiam in Africam contra Algerum, ut fertur. Ego tamen crediderim eum personaliter potius in Hispanias nauigaturum. An ita sit nescio: audiui tamen ita esse. Colloquium usque adeo nullam peperit concordiam ut uerear, maioris discordiae inter status Imperij causam fore. utinam uelit Ceasar, et nonnulli alij, ut liber, quem duo ex nostris colloquu toribus praesentarunt, D. Iulius Pluog, et D. Ioannes Gropperus, re ciperetur in articulis, super quibus inter colloquutores concordatum est. Legatus autem, etsi ad concordiam pronus est, tamen quod aduersus illius libri scripta, adiecerunt Protestantes nouem annotationes Catholicis intolerabiles, nihil adprobare uult, sed omnia sedis Apo stolicae iudicio relinquere. Dominus Ioannes Eckius contra librum illumCensuram scripsit, satis acrem: quam Bauariae Dux Vuil helmus publice statibus Catholicis recitari fecit. Legatus in duobus scriptis non prolixis declarauit mentem suam, quae Caesar omnibus Imperij statibus communicauit. Nunc Protestantes conqueruntur,


page 321, image: s321

etiam contra ipsius censuram. Sed et Albertus Pighius, et Gropperus, de Eckio nostro male contenti sunt. Episcopi quoque nostri non bene ferunt, quod legati scriptum ad ipsos factum per Imperatorem est scatibus communicatum. Omnia igitur ad discordiam tendunt. Ego ad onmia spectator fui, male perdens (ut dicitur) ole um et operam, qui cum duob. equis et famulis, quinque iam hic mensibus subsisto cum non leui damno domi. Steti praeterea in longo tractatu cum Consiliarijs Reuerendissimi Domini Episcopi Herbipolen. qui me stipendio C C. florenorum uolebant conduecre ad sex annos Principi suo. Ego qui patriae uicinior esse cupiebam, annui. Illi saepe scripserunt ad suum Dominum, semper tarde redditum est responsum. Venit tandem formula obligationis a me faciendae in qua articulus erat, quem R. D. Mutinen. magnopere dissuadebat. Recusaui igitur articulum illum, qui et consiliarijs non ualde placebat. Remissus est itaque ad episcopum. Ille post longam expectationem rescripsit, senolle formulam mutare. Totus igitur tractatus, qui ultra duos tresue menses extractus est, tandem in puteum cecidit. Ego sorte mea contentus, libentius reuertar domum liber, quam sub stipendio ad seruitutem obligatus. Heri aduenit nouus ex urbe Legatus Apostolicus ad Regiam Maiestatem N. Beraldus, Episcopus N. Qualis sit nescio, bene de se promittit. Si tecum esse possem, multa referrem, quae scribere non est tutum. Ago gratias plurimas tibi pro pia tua cura, et salubri consilio ad conseruandam corpusculi huius sanitatem. Volebam uti medicinis, quas Doctor Philippus Nouenianus, medicus Episcopi Mor seburgen. mihi contra gutturis arctitudinem parare uolebat: sed dissuasit R. D. Mutinensis, ideoque destiti. Receperam iam semel py xidis plenae medicamentum, et nullam eius operationem sensi. destiti igitur, abiturus propediem cum Reucrendissimo Domino Misnen. qui certe in multa hic patientia perstitit quatuor fere menses, et adhuc nihil a Caesarea Maiestate obtinere potuit. Catholici cer te omnes desiderant nonnihil in Caesare, cui forsitan per quosdam plus aequo commendantur Protestantes. Rogo praeterea, ut non sis temere sollicitus de omnibus quae maledici susurrant. Quis unquam fuit magnae existimationis uir, cui non fuerit a malignis detractum aliquando? Committimus nos, et omnia nostra, Deo optimo maximo, qui pro immensa bonitate sua prouidebit, ut om nia et prospera et aduersa nobis cooperentur in bonum. Vale felicissime, corona et decus Episcoporum. Ex Ratisbona, XXII Iulij, Anno redemptionis nostrae M. D. X. LI.

G. CARD. CONTARENVS. LEGATVS, Reuerendissimo in Christo Patri D. Friderico Nauseae, Eipiscopo Viennen. etc. S.



page 322, image: s322

MVltum Reuerendissime Domine, tanquam frater bone. Superioribus diebus binas literas a te accepi, et una cum his priuata colloquia a te ad me transmissa. et nunciterum a te literae ad me perlatae sunt, XV Iulij datae, quibus mecum conquereris, quod nullum a me super huiusmodi colloquijs acceperis responsum. Addisque, te uereri, ne obtrectationib. aemulorum tuorum, animo sim a te abalienato: rogasque simul, ut quid in causa sit huius silentij tibi per meas significem literas. Ego mi Reuercendissime Domine, putabam me iam diu tibi in hac re satisfecisse. nam bis ad te rescripsi, et de Colloquijs respondi. Literae uero cuius causa perierint, nescio. Itaque rogo te, ut suspicari desinas, me tibi non esse amicissimum. Quod si fortassis non ita crebro, ut tu uoluisses, ad te literas dedi, non amoris aut beneuolentiae defectu, sed potius multis meis et maximis occupatio nibus id euenisse putes, quibus ita districtus sum et fui, ut mei met quandoque obliuisci cogar. Te autem et coniunctione ordinis, et singulari doctrina tua semper plurimi feci, et facio: paratusque sum, quacunque in repotero, te semper iuuare. Rogo autem te, ut omnem occasionem maledicis obloquendi prudentia et integritate tua uelis praeripere, meque tui aman tissimum esse tibi persuadeas. De negocio religionis iam diu et frustra hic agitato, spero nos in Concilio proxime futuro, quod S. D. N. omnino celebrare decreuit, melius et commodius pertractaturos. Quod Dominus Deus noster nobis annuat. Vale. et me, ut soles, ama. Ratisbonae, XXVI Iulij. Anno, etc. XLI.

IACOBVS SPIEGELLIVS REVERENDISSIMO IN Christo Principi ac Domino, D. Friderico, Episcopo Viennen. Rom. etc. regiae Maiestatis a Sacris studijs et Consilij etc. Domino plurimum obseruan. S. P. D.

REuerendissime Princeps, ac Dne obseruandiss. post salutem et commendationem plurimam: Nolui uenerabilem, religiosum et eximium Sac. liter. professorem, Bartholomaeum Minoritarum Prouincialem per superiorem Germarniam Rhenanam, inanem ad Ratisbonam proficisci, ut si tu illuc aduenires, bona fide epistolium hoc praesentaret: sin minus, idem ad te mittendum curaret. Nec grauior scribendi illius ratio nunc occurrebat, quam quod ego atque Beatus noster Rhenanus, incerti etiamnum an nostrae literae circiter finem praeteriti Feb. ad te missae per Bucerum, sint ab eo uel redditae, uel transmissae, usque nunc non satis conquiesimus, Tametsi eum suo officio defuisse, minime suspicamur: nisi forte alius quipiam fefellerit, cui fasciculum crediderit. A te nullas exigimus literas Attice scriptas, sed plane Laconicas, quo moneamur tantum de nostrarum redditione. Scimus emm, quib. oboruaris laborib. Non dubito, quin meam euocationem procurasses, si licuisset Serenissimo Regi nostro commitijs interesse: cuius Deus conatus et respicere, et fortunare dignetur. Existimo te a Reuerend. Dnno nostro Viennen.


page 323, image: s323

salutatum meis uerbis, ad quem, suis respondendo, scripsi proxime ex Selestadio. Interea huc commigraui amoenitate aedium captus, quod mihi in patria fuerint hospitales tantum, licet ob aeris salubritatem, tum situs iucunditatem, etiam non ingratae. Has obtinui procuratione quaestoris nostri, qui te et nouit, et colit. Nomen illi est Hieronymus Smeltzius, uir doctus et rerum experiens. M. Hieronymus Gebuilerus, cum filio Prochasio, se tibi reuerenter commendat. Quod Taurellus noster praestat probum et fidelem ministrum, est omnibus nostris unde mecum delectentur. De publcis, ut disponantur, rumor nihil ad nos perfert, quam quae eius sunt: hoc est, incerta. Verbis meis Reuerendisimo D. Mutinenn, multam salutem dicere digneris, cui ex animo cuperem commodari in omnibus. quanquam non uideo in tanta rerum confusione, etiam a propensissimo, experientissimo, diligentissimoque, quid praestari possit extra uotum: quod aurigarum culpa, curribus iungantur disparia iumenta. Audio Decanum illum Vuormacien. decessisse: qui forte adhuc nobiscum ageret, si his rebus non magnopere commotus fuisset, quae longe absunt ab eo, qui uere Antistitem agere debet in Ecclesia Dei. cuius anima precor uiuat. Porro digneris me, per otium, Seren. Domino meo Regi et Principi (ni fallor) clementissimo commendare: et Dominos procancellarios, D. Giengerum Loxanum, Illsingum item, et Keuenhillerum, Adamum Carolum, et meum Sebastianum Dunckelium salutare: quorum iterum memi ni in Lexico nostro, quod iam tertio recognoui et locupletaui, iamque sudat sub incude, proximo mercatu Franckfordiano exponendum. Secundam editionem Gryphius in Gallia Lugduni, uenustis quidem characteribus, sed mendose imitatus est: quae res meum impressorem Schottum adegit, ut ipse tertiam maturaret, emenda tiorem, et auctiorem. Ego non censeo studiosos Iurisprudentiae frustrari cunctos, ob paucorum ingratitudinem: nec ideo praeclusa est uia ijs, qui plus utilitatis adferre possunt. Quanquam citor ego ab incomparabili quodam Iurisp. et in praelectionibus et tractatibus ab eo editis. Hoc ideo scribo, ut tu non terrearis in maiore opere, quod feliciter exorsus es: etamsi crabrones irritandi sint, qui habent Euangelium in ore, sathanam in pectore. Vale, et erga me in isto candidissimo animi tui fauore perseueres. Haganoae, in profesto diui Ioan. Baptistae, Anno, etc. XLI.

MARTINVS DE GVSMANNIS, REVERENDISSIMO Domino D. Friderico Nauseae Episcopo Viennen. regiae Maiestatis Consiliario, etc. Domino etc amico mihi obseruando S. P. D.

REuerendissime Domine, post seruitiorum meorum com mendationem: Accepi literas tuas Pragae, XV huius datas, et compatior tibi ex animo de tua aduersa ualetudine: optoque tibi omnia prospera. Quamprimum mihi literae redditae fuerunt, accessi Regiam Maiest, D. nostrum clementiss.


page 324, image: s324

suaeque Maiestati significaui omnia, quae in literis continebantur. Orauique S. M. tuo nomine, mihi significaret, quid tibi agendum esset, manendum ne ibi? an pronficiscendum Viennam? an huc ad nos ueniendum? sua Maiestas mihi respondit, uelle desuper deliberare: et quod deberem eam a prandio iterum admonere. quod quidem non neglexi. Responsum autem, quod a sua R. M. obtinui, est ut tu quam primum pristinae fueris sanitati restitutus, adeo ut te tuto itineri possis committere, iter huc ad nos arripias: quod tibi quam citissimum et felicissimum opto. Iniunxit mihi praeterea sua Regia Maiestas, ut tibi scriberem, quatenus in itinere diligenter scruteris, quae oppida hoc tempore in ipsa uia peste laborent, praesertim de Buduitzio. Datae Lincij, XXI Septemb. Anno Dnni M. D. XLI.

RVDBERTVS A MOSHAIM, D. DECANVS PATAuien. etc. Reuerendissimo in Christo Patri ac Domino, D. Friderico, Episcopo Vienen. R. M. a Sacris concionib. et consilijs, etc. Domino et Patrono suo in Christo plurimum colendo, S. P. D.

EPiscopalem dignitatem, quam superioribus mensibus adeptus es, Reuerendissime Praesul, tibi tam sero gratu lari non auderem, nisi te illud Tullianum et Ciceronia num probe scire intelligerem: Quod sera congratulatio reprehendi non solet, praesertim si nulla negligentia praetermissa est. Quod autem toto sane et syncero corde tibi congaudeam et laeter, te in hunc locum, et ad eam dignitatem euectum, plures sane causae sunt, quas tibi ex charitate Christiana, quae malarum rerum suspicax non est, diuinare,que mihi in praesens breuiter explicare, facilius est. Vna autem omnium praecipua et potissima est, quae efficit, ut om nes boni simul ac pij, tibi hoc Episcopale culmen non modo faueant, sed et uehementer congaudeant: nempe, quod multis nomini bus hoc honore et officio dignus es, et quod scopum contentionis totiusque controuersiae in religionis et fidei causa plane perspectum habeas: undeque omnium malorum radix et causa reipublicae iam iam collabentis immineat, non ignoras: quibusque modis tot et tanta mala auerti possint, pro tua eruditione, Die zelo, humanitate et pietate, etiam ab alijs discere et intelligere desideras, nec ullo modo detrectas. Non enim omnia possumus omnes, et nemini Dij omnes omnia dedere. Atque iuxta Apostolum, uaria sunt dona Die iuxta mensuram fidei, diuersimode diuersis tanquam in uno corpore membris diuisa et dispartita. Haec diuina et coelitus donata dona cum hoc calamitosissimo et periculosissimo tempore in unum conferre oporteat, uolui et ego pro mensura doni mihi concrediti, Serenissimo Romanorum Regi FERDINANDO, cuius salus tibi tanquam pastori et concionatori in primis curae est, et esse debet, tanquam fidus et pius Dei, et suae Sacrae Maiestatis Rom. minister, in praesentiarum paulo prolixius scribere, suamque Regiam celsitudinem hortari, monere, simulque


page 325, image: s325

in tanta rerum angustia, quantum potui consolari: et ut forti et infracto, planeque Regio animo sit, et esse uelit, iubere. Mitto praeterea Mycrosynodum Norinbergen. qua [gap: Greek word(s)] et Antichristus Lutheranorum antehac mundo hac ratione plane inco gnitus, manifestatur; una cum nostra Hierusalem noua, quam Monarchis orbis Christiani iam multo antea pollicitus sum, pro ut haec omnia uidere, et ut sacra Regia Maiestas tibi tanquam intimo consiliario et Ecclesiastae suo uisenda et perpendenda exhibeat, facile efficere poteris, donec tibi coram in proxime futuro conuentu Spiren. eosdem libellos donem, et legendos praestem. Interim te in Domino per dilectionem spiritus Die adhortans, atque obtestans, ut conatus meos tam pios, et ingenti zelo Die tam ardentes et uehementes, tam denique necessarios, tua fide et pietate, pro communi reipublicae Christianae tranquillitate strenue et fortiter adiuues, praesertim ne petitiones et oblationes meae serenissimo Regi nunc postremo, ueluti pro colophone et coronide actionis meae imponendae, in tanto rerum omnium periculosissimo statu, temere reijciantur. Videbis quanta moderatione, aequitate et tranquillitate omnia fieri cupiam et petam, praesertim in Epistolis, et scriptis (quorum exemplar Regiae Maiestati una transmitto) ad Reuerendissimos, et Illustriss. Principes, Archiepiscopum Saltzburgen. et Episcopum Patauienn, illiusque Capitulum, quae sane mea scripta te omnino uidere et legere cupio. Scio Regem, si petieris tibi libenter omnia exhibiturum. Praeterea te maximopere in Christo adhortor et rogo, si quid a me in actione et relatione Hagnouien. uel atrocitate uel acerbitate uerborum, uel nouicate rerum offensus fuisti, quemadmodum et me uicissim offendere potuisti, ut omnibus humanis affectibus, offensionibus, et iniurijs longe sepositis, rem ipsam tanti momenti perpendere uelis: et Christiana mente cogitare, et statuere, pulcherrimum et Christiano homine maxime dignum uindictae genus esse, parcere, et remittere iniurias, et offensiones. Si quid ergo Haganoae uel a te, uel a me peccatum et erratum est, rogo ut id totum in Aten Homericam reijciamus, et id quod instat agamus. Postremo etiam cupio, ne ullo modo insolentia et nouitate uocabulorum, uel in Microsynodo Norinber gen. uel in ipsa Hierusalem noua, offendi, et perturbari uelis. Scio illud unitrinum uerbum, non minus esse insolens auribus omnium, quam tempore Arrianorum erat illud diuinum Homousion. Nosti nimirum illud Athanasij, quo asserit nouitatem uocabulorum non esse respuendam, modo pium habeant sensum. Iam certum est, et sine controuersia, Deum recte dici unum, quia reuera unus est, Item tota Ecclesia confitetur Deum esse trinum, nec esse insolens et nouum quod trinus dicitur: quia tres sunt qui testimonium dant in coelo, Pater, Filius, Spiritussanctus. Si ergo recte et pie Deus dicitur


page 326, image: s326

esse unus et trinus, quid prohibet quaeso, per elegantem, utilem et frugiferam compositionem dici unitrinum? quia simul unus et tri nus est, unus quidem in substantia, et trinus in hypostasi, uel personis. Iam uero cum similiter certum et sine controuersia sit, quod uerbum Dei, quod Deus est, et quod erat in principio apud Deum, etc. Et quod caro factum est, etc. debeat per omnia esse eiusdem essentiae et substantiae, eiusdem naturae et proprietatis, cuius est ipse Deus. nam alias uerbum Dei, si alterius proprietatis, natu rae, essentiae et substantiae esset, Deus esse nullo modo possit. Cum ergo ex superioribus illatis, Deus recte et pie dicatur unitrinus, quid quaeso prohibet, aut quae impietas ac reijcienda nouitas uideri potest, uerbum dici trinum, et unitrinum? cum reuera uerbum Dei, quod Deus est, et quod caro factum est, unitrinum esse debeat? Nam alias uerbum Deus non est, quia esset alterius na turae, proprietatis et substantiae. Sed dices, et obijcies fortassis, Quid prodest illa nouitas et insolentia uerbi, prius in Ecclesia inauditi? Multum profecto, et supra quam credi potest et longe sane magis, quam ad extinguendam Arrianorum haeresim profuit coelitus repertum illud Homousion. Nam nullo alio fundamento in ueram unitatem fidei et Ecclesiae redire potuit orbis Christianus, nec poterit unquam, nisi per diuinum illud unitrinum abbreuiatum, coelitus demissum: et tandem iuxta scripturarum testimonnia et promissiones reuelatum et manifestatum uerbum, quod sic tibi paucis interim (donec coram plura) ostendam et aperiam. Nemo Christianorum et fidelium dubitat, et apud omnes in confesso est, quod uera concordia et unitas Ecclesiae nullo modo fieri, esse, et subsistere potest, sine unitate fidei. Hoc omnes, uel inuiti, confitemur, et magnis et plenis buccis inclamamus et affirmamus. Hoc ipso certo fundamento sic iacto, et in tota Ecclesia confesso, sic infero, doceo et clamo, atque uniuersae Ecclesiae denuncio: quod quemadmodum uera et stabilis concordia, et unitas Ecclesiae nulla fieri, esse et subsistere potest, sine unitate fidei: sic nulla uera et stabi lis concordia, et unitas fidei esse potest, sine unitate uerbi. Illa unitas autem abbreuiati uerbi orbem Christianum hactenus latuit, nec a Romanis et Lutheranis ullo modo animaduersa est: nempe quomodo unitas uerbi sit in trinitate, et trinitas uerbi in unitate, sicuti Dei unitas est in trinitate, et diuina trinitas in unitate. Videbis hoc solo diuino fundamento, Lutheranorum antilogon et antichristum in Microsynodo Norinbergen. potenter et admirabiliter extirpari, interfici et iugulari: quod alias nullo modo tam dilucide, potenter, et irrefragabiliter fieri possit. Quod si hoc coeleste fundamentum, et uerbum illud abbreuiatum diuinitus nunc reuelatum, contra Lutheranorum Antichristum potens et efficax est, nempe uera potentia Dei ad salutem omni credenti: nimirum et contra Romanorum


page 327, image: s327

antilogon, Babel et Antichristum, potens et efficax est, et erit. Nam fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus, uerbum illud ab aeterno increatum, in tempore in Christo incarnatum: hoc est, uerbum illud unitrinum, quod caro factu est, et quod habitauit in nobis: quod Deus mirabiliter pro sua prudentia, tanquam faciem suam hactenus abscondit a nobis, donec in tempore suo ad iugulandum antilogum, hoc est, Antichristum, nempe omne uerbum quod Christi uerbo contrarium est, uerum [gap: Greek word(s)] cum totius orbis stupore et admiratione reuelaret, ut omne os obturetur, et obnoxius fiat totus mundus Deo. Quia nunc adest tempus, iuxta Esaiam, quo humiliabitur omnis homo, et omnis sublimitas et altitudo hominum et uirorum cadet, et incuruabitur, et exaltabitur Dnns solus, [gap: Greek word(s)] et idola penitus conterentur. Hoc autem fieri in aeternum non potuit, neque unquam potest, nisi per uerbum unum solum: quod tamen solum non est, sed trinum, et per consequens unitrinum. Quia [gap: Greek word(s)] Dominus solus exaltari, et omnis sublimitas hominum humiliari non potest, nisi [gap: Greek word(s)] per uerbum unum solum. Nec unquam possumus fieri unum, et consummari in unum, quod quidem Christus toties et tam anxie precatur, Ioan. 17. nisi per unum, et per diuinum illud unitatis et concordiae fundamentum, plane hactenus caeco mundo incognitum. Haec paulo copiosius et liberalius, quam pro tempo ris angustia, et huius epistolae modo: quae tamen omnia eo spectant, et eo referenda sunt, quo certiori fide et fundamento Sacratiss. et pientiss. Regem nostrum, de his max. et sacratissimis rebus, ad Pont. Max. cum incredibili Reipub. utilitate, et cum longe adhuc secretioribus et arcanis magis mysterijs per me, quam primum fieri potest, referendis, informare possis: quo S. R. Maieistas suos charissimos liberos in regio statu, et opulentissima regna, et tu tuum Episcopatum Viennen. tibi nimirum multis nominibus charum: et ego meum Decanatum Patauien. a crudelissimo Turcarum Caesare conseruare et retinere possimus: quo nihil est facilius, si audire, cognoscere, et libere confiteri uolueritis, quae magnalia et mirabilia Deus fecerit et facturus est in Israel, et toto orbe Christiano. Sin minus, omnino et dubio procul futurum est, quemadmo dum ego fide non ficta et simulata, sed conscientia bona, et scientia certa uolens, non inuitus, iam ultra biennium Decanus sum sine Decanatu, Praelatus sine Praelatura: sic tu, uel inuitus etiam, futurus es Episcopus sine Episcopatu, Pastor sine ouib. utinam Rex FERDINAND. non similiter Rex sine regnis. Cupio his, alijsque omnib. supradictis, falsus, ut olim Ionas Niniuitis, esse uates, et propheta. Haec tam dira et abominanda, tuum erit, tanquam boni et fidelis Ecclesiastae, et regij consiliarij, cui salus atque adeo anima Regis in cura pastorali et Episcopali commissa est, auertere et amoliri. Et ne Rex earum


page 328, image: s328

sacratissimarum et arcanarum rerum, prophanis scilicet occupatus, ignarus, me diutius a sese reijciat: sed ut Pont. Maximum quam primum inuisere possim, una cum alijs Principibus summo studio et zelo Dei promoueat, ipse me (quod Haganoae magis in tempo re opportuno factum oportuit) audiat. Quid enim est non solum ab omni pietate, sed etiam ab ethnica humanitate alienum magis, quam hominem Christianum, Germanum, in prouincijs haeredita rijs Regiae Maiestatis natum, subditum haereditarium, seruitorem aulicum, atque adeo consiliarium, in tam arduo et graui negocio non audiri? Quam horribilis, et plane sanguinaria nunquam satis deflenda reiecti, proiecti, atque contempti huius uerbi Dei uindicta futura sit, ante oculos uidetis, et paulo post (nisi subito et absque mora resipueritis) uidebitis. Spero, nec ullo modo dubitare soleo, neque Sacratiss. Regi, neque tibi pientissimo Pastori deesse bonam uoluntatem: sed deest, ut hactenus defuit, illius diuini negocij conficiendi consilium. En adest coelitus consilium, modo audiatur, et modo ad audiendum coram Pont. Maximo, a quo uel salus, uel ruina totius Reipub. Christianae, tanquam a capite, ad quod unicum Caesar et Rex respiciunt, dependet, promoueatur. Nosti fidem ex auditu esse, auditum per uerbum Dei. Nosti praeterea doctissime Praesul, qui horribiliter Samuel propheta in faciem obiectet inobedientiam et contemptum uerbi Dei, Sauli Regi, suo regno iam orbando et pellendo? ubi ad Saulem in quit: Pro eo ergo, quod abiecisti sermonem Dnni, abiecitte Dnns, ne sis Rex. Dixitque Saul ad Samuelem: Peccaui, quia praeuaricatus sum sermonem Dnni, et uerba tua, timens populum, et obediens uoci eorum. Sed nunc porta quaeso peccatum meum: et reuertere mecum, ut adorem Dominum. Et ait Samuel ad Saul: Non reuertar tecum, quia proiecisti sermonem Domini, et proiecit te Dominus, ne sis Rex super Israel. Et conuersus est Samuel, ut abiret. Ille autem apprehendit summitatem pallij eius, quae et scissa est. Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illi proximo tuo, meliori te. Porro triumphator in Israel non parcet, et poenitu dine non flectetur: neque enim homo est, ut agat poenitentiam. At ille ait: Peccaui, sed nunc honora me coram senioribus populi mei, et coram Israel, reuertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum. Reuersus ergo Samuel secutus est. Saulem: et adorauit Saul Dominum. Atque utinam Serenissimus REX FERDINANDVS, tibi pastori et concionatori suo fideliter monenti, mihique salubria suadenti, nunc idem, quod Rex Saul Samueli, responderet, atque diceret. Peccaui, quia praeuaricatus sum sermonem Domini, et uerba uestra tempore toto Regiminis nostri, tolerando manifestarios et impios abusus Ecclesiae Romanae in Regnis et prouincijs nostris, timens et expectans Pontificem Max. et Caesarem, et obediens uoci eorum, qui Concilium generale uel prouinciale quidem toties promiserunt,


page 329, image: s329

neque hactenus praestiterunt. Quapropter portate nunc, quaeso, pec catum meum, et reuertimini mecum, ut adorem Dominum, iustamque poenitentiam agam, etc. Reliqua enim huius historiae conferri et inferri facile poterint. Haec atque huiusmodi te uelim loqui, hor tari et arguere, cum omni potentia et imperio, opportune, importune, ad hunc tantum Regem, de tot regnis et amplissimis prouin cijs periclitantem: ad quem sane mihi, tanquam alter Aaron datus, et a Deo constitutus uideris. Haec sunt, quae uolui pro rerum omnium summa necessitate et angustia, in qua respub, Christiana nunc constituta est, paulo prolixius, liberius et familiarius scribere. Tuae pietatis et humanitatis erit, hanc meam uel prolixitatem, uel etiam admonendi libertatem (cogunt enim, uel Tito Liuio teste, libere loqui, ultimae necessitates) boni consulere: et tanquam bonus animarum medicus, his recte et opportune uti. Vale, meque uicissim ama, et adiuua: et ut Rex cum regnis suis incolumis sit, cura. Quod si sua Maiestas ad proximum conuentum Imp. Spirensem, aut uenire non uelit, quod sane totis uiribus in Epistola ad regem dissuadeo, aut si (quod Christus Optimus Maximus prohibeat) rerum sum ma necessitate sic cogente uenire non possit: ut sua Maiestas Regia suis saltem Oratoribus ad hunc conuentum mittendis committat, ut de his grauissimis rebus euangelizans audiar, et a Pont. Max. quamprimum et ante initium Concilij futuri audiendus promouear. Vereor enim totus inhorrescens, et plane tremebundus, ne priusquam Concilium iam in extremum dilatum incipiatur, nedum finiatur, quod per furorem et iram Dei actum de nobis sit: nisi consilio pulcherrimo et saluberrimo, non meo quidem, sed Christi no stri, admirabiliter misereri uolentis, subito et absque mora obtempe retur. Qui enim uenturus est, ueniet, nec tardabit: et lenta nostra consilia et Concilia, atque impiam et plane sacrilegam tarditatem no stram, supplicij grauitate compensabit. Hodie, ait, si uocem eius au dieritis, nolite obturare corda uestra. Hodie, inquit, hodie. non cras, autin futuro: utinam non semper, uel nunquam potius futuro Con cilio. Iterum uale, doctissime Praesul, mecumque quottidie precare et ora, ut omnis plantatio tam apud Romanos, quam Luthera nos, quam non plantauit Pater coelestis, eradicetur per Christum Dominum nostrum, Amen. Datae Spirae, XIIII Decembris. Anno M D XLI.

Post sripta, adiuro te per Dominum, ut olim Apostolus adiura uit suos Thessalonicen. ut ostendatur et recitetur haec Epistola non solum Serenissimo Regi, sed et omnibus dignis et sanctis fratribus, qui nos quotidianis precibus adiuuare possunt, ut quamprimum fiamus unum, et consummati in unum, credentium cor unum, et anima una, per uerbum abbreuiatum unum. Et quemadmodum Regi,


page 330, image: s330

et Regi similibus, hoc est, dignis et sanctis hominib. haec exhiberi cupio: ita ab indignis et prophanis, qui his abuti possint, maxime occultari uolo. Scio enim cui haec scribo, et committo. Tertio uale, mi hicque quam diligentissime rescribe, etc.

IOANNES ECKIVS REVERENDISSIMO IN CHRIsto Patri ac Domino, Dn. Friderico Nauseae, Episcopo Viennen. Sereniss. Rom. Regis, etc. Consiliario, Patrono suo, S. P. D.

PAratissima obsequia, et foelicia ineuntis anni auspicia, Reuerendissime Pater. Si tragoediam Ratisbonen. describere uellem, libro opus esset. Granuella, et Comes a Mandraschit, curauerunt, nobis omnibus inscijs, ut Gropperus quendam Librum conscriberet concordiae, homo puta in is rebus tot annis exercitatus. Entia uolunt male disponi. Is miser et infoelix liber obtrusus est Imperatori, cui ego ut indocto contradixi. Vnde gratiam omnem perdidi apud Granuellam, et pro tot la boribus meis Vormaciae habitis, et magnificis promissis, uix reddi dit Ble. Et Eckius aulicorum anfractuum inexpertus, non intellexit, nisi post abitionem Caesaris. Arbitror te uidisse farraginem Buceri, de Actis Ratisbonae. Ego ei post eius promulgatum Librum, mox respondi, idque primum hac septimana prodibit ex praelo, ubi quidem omnia intelliges. Res sunt in malo statu, nisi quod iam uenere literae magis propitiae, subindicantes, et non tantam iacturam passum Caesarem in mari barbarico, et Hungariam totam inclinatam ad nostrum Clementissimum FERDINANDVM Regem. Caeterum puer meus Eckardus, Ioannes Milleckius, reliquit Viennae abiens instrumenta quaedam et literas, partim a D. Simone fratre meo commissas, apud D. Gaudentium: et quia partim ad me pertinent, egerem istis. Et quia intelligo Ioannem Hildeprandum Meckium, notarium consistorij Episcopatus tui Viennen. fidelissimum, habere ista, cura, si quid potes, ut ad me mittat peristum nuncium. Tu uero mihi rescribas, sed solum quae sunt ad honorem et gloriam Regis nostri; cui ita sum adfectus, ut alias nemini. Vale, raptim Ingelstadij. XX. Decemb. Anno, etc. XLI.

LVDOVICVS DEI GRATIA COMES PALATINVS Rheni, Princeps in Bauaria, sacri Rom. Imp. Archidapifer, et Elector, etc. Reuerendo, nobis dilecto, Friderico Nauseae, amico nostro, S. P. D.

QVas dedisti ad nos in causa Praepositurae Ingelheim lite ras, accepimus, et earum tenorem probe intellexim us. Quum uero non dubitemus, scire te, quid tibi ac alijs in eiusdem Praepositurae causa aequi responsi dederimus, haud est, ut eius responsi quicquam, ob praegnantes causas, immutare sciamus. Igitur in eo ipso responso persistimus: alioqui tibi ad


page 331, image: s331

omnem amicabilem et fauorabilem uoluntatem, bene inclinati. Id quod te uicissim fauorabiliter latere noluimus. Datae Spirae, feria quarta post Reminiscere, Anno MDXLI.

MARTINVS CVTHENVS, REVERENDISSIMO ATque amplissimo Patri, D. D. Friderico Nauseae, Episcopo Viennen, Augustissimi Rom. etc. Regis consiliario etc. D. et patrono colendiss. S. P. D.

ETsi, Reuerendiss. Domine, multis magnisque beneficijs me tibi antea obaeratum esse intelligam, nihilominus tamen fauore tuo fretus, ad te, uelut ad praesentaneum quod dam numen, recurrendum censui. Itaque quid uelim, pau cis accipias. Audiui nuper, S. R. Maiestatis edicto gentem Iudaeorume ciuitate nostea omnino eijciendam esse, domosque eorum in fiscum Regium deuoluendas. Quare te summis oro precibus, cum aliter nunc inopiae meae succurri non possit, ut saltem domus eorum aliqua ex liberalitate Sereniss. Regis mihi condonetur. Nam hanc, quam inhabito, creditoribus (ut antea tibi significaueram) obaeratam, uix retinere potero. In tuo igitur patrocinio spem fortunasque meas omnes constitui. Tu apud Sereniss. Regem in ea re, tuo clientulo ne dedigneris opitulari. Ea enim est tua apud suam Maiestatem authori tas, ut nihil frustra ab eapetere uidearis. Quod si tua opera uoti huius compos euasero, me non modo tanti beneficij fore memorem, sed et me meaque omnia tibi debere, hac syngrapha ingenue attestor. Bene ualeas, Antistes dignissime, Pragae, pridie feriarum exaltatae crucis. Anno Christi MD XLI.

IODOCVS GEVTEINVS, REVERENDISSIMO DN. D. Friderico, Episcopo Viennen. etc. Domino suo gratioso, S. P. D.

LIteras tuas de Dato VI Decemb. ad finem eiusdem mensis accepi, quibus Lazarum cum resuscitatum, tum una cum amicis, uberiori nimirum causae tuae spe concepta, iam epulari, et genialiter uiuere intellexi: id quod mihi magnopere placet. Verum quod indigne seras aduersarios non haben tes iustae contra te actionis, neque loci neque temporis, neque Imperialis salui conductus rationem, te Vormaciae in Sanctiss. conciliandae pacis et concordiae colloquio, satis contumeliose Romam citasse: id in eorum retundetur caput, adeoque procul dubio id eis usu ueniet, quod passim dici solet, Malum consilium consultori pessimum. Non propterea nos oportet despondere animum, eo quod nihil minus expectemus, quam lites. Literas ad Summum Pont. ad Senatum Cardinalium, et Grymannum, Farnesium, ipsemet Dominus Brundusinus reddidit. Reliquas singulas, ad quos scriptae erant, illis ego diligenter distribui. Card. Gynutius totus tibi nunquam deerit, eo quod praeter caetera Dominus Petrus Aleander senior, cui literae


page 332, image: s332

tuae fuerunt gratissimae, nunquam cessauerit honestissimis, et merito quidem, commendationibus te apud eum extollere. Sed uir totus integer, neminem commendabit amplius. Nam in Ianuario grauissima febre correptus, in aedibus siue Curia Reuerendissimi Grymanni Romae, naturae debitum Christianissime soluit: cuius anima in pace Deo uiuat quiescendo. Ludouicus Gomes, auditor thae causae, exhibet se omnio beneuolum. Iussitque, ut tibi suo nomine rescriberem, se omnia, quae posset, pro antiqua uestra Paduana consuetudine, uelle facere. Mirum dictu quam ab eo ameris. Legatus Apo stolicus, Reuerendissimus Dominus Contarenus, ex nobilissima Contarenorum familia ortus, Venetus, homo professione Theologus, Graece et Hebraice non indoctus, homo mitis, benignus et tractabilts, ad uos uenit: quo cum liberius conferre pote ris, quam cum alijs factum est. Familiam, quam secum ducit, non agnosco. His me tibi totum commendo. Ex Curia nostra consueta, Romae, V Augusti. Anno, etc. XLI.

FERDINANDVS DIVINA FAVENTE CLEMENTIA Rom. etc. Rex, etc. Honorabili, deuoto, dilecto, Friderico Nauseae Episcopo Viennen. consiliario et concionatori nostro.

HOnorabil. s, deuote, dilecte. Literas tuas IIII huius datas accepimus, et ex eisdem intelleximus, Processionem, quam in die S. Stephani celebrandam institueras, dilatam esse: quod quia urgentibus ex causis per consiliarios nostros bellicos factum percipimus, clementer ratificamus. Proinde ad obe dientem petitionem tuam, quam tibi pro sanitate recuperanda conce di rogas, ut aliquantisper in monasterium Melicen. uel in alium locum tutum conferre te possis: Nos huiusmodi debilitatis tuae causa, singulari clementia tibi compatientes, in eandem petitionem cle menter annuimus: ea tamen conditione, ut pristinae restitutus sanitati, uolentibus nobis, nulla obstante mora, in aulam nostram regiam te conferas. Quod tibi ad dictas literas tuas gratiose responsum uolumus. Datum in Ciuitate nostra Noua. VIII Augusti. Anno, etc. XLI. gnorum nostrorum, Rom. anno XI. aliorum uero, XVI.

HIERONYMVS VERALLVS EPISCOPVS BRITONEN. nuncius Apostolicus, etc Reuerendiss. in Christo patri, D. Friderico Nauseae, Episcopo Viennen. Rom. etc. Regiae M. Consiliario, fratri in Domino chariss. S. P. D.

REuerendissime Pater, accusabis fortassis me negligentiae, quod has Sereniss. D. N. literas citius non reddiderim: es semque profecto omni accusatione dignus, nisi me ratio ut gentiss. distinuisset. Sperabam enim coram, et enixius, man data sanctitatis suae exequi me posse, ac te eius ex parte personaliter salutare. Accedit huic non aspernendus (praesertim Italis) pestis ti mor, qui fuit causa, ut non intrarem Viennam, sequutus consilium ac uestigia R. Maiestatis, etc. Qua de re crediderim me uenia satis


page 333, image: s333

dignum. In praesentiarum autem nacta occasione destinati nuncij, mitto has literas S. S. amoris et beneuolentiae plenas, etsi de successio sione ad ecclesiam Viennen. humaniter et ex corde gratulentur, sunt tamen eminentioris fortasse gradus, Deo duce, indicatiuae, quem do ctrina tua, bonitas, pietas, prudentia, meritaque erga Deum sanctamque sedem Apostolicam promereri uidentur. Sunt enimuero harum uirtutum, omniumque aliarum hic non scriptarum certissima indicia, ac ueriss. testes, labores tui in assiduis uerbi Dei praedicationib. crebriores populis persuasiones de Christianae religionis ueritate, ne obtenebrati allectique haereticorum technis, a uero religionis Catholicae tra mite aberrare ualeant: immensae lucubrationes, hactenus actae uitae; bonitas, parcitas, modestia, castitas, humanitas, ac boni denique mores gregi tuo, populoque tibi commisso exemplares, quo fit, ut nedum temporalium apud summum Pont. uerum etiam spiritualium apud Deum opt. max. remunerationes te promereri faciant. De gratulatione tua de ad uentu meo, deque lucubrationum tuarum munere, eas, quas referre non ua leo, gratias et ago et habeo. Eruntque mihi hi libelli gemmis preciosio res: mihique pergratum erit, (data ex his causa) fide propria palpabilib.que [abbr.: palpabilibusque] attestationib. comprobare posse id, quod de tuis uirtutib. pub. uox plane recepit atque confirmat. Vale. ex Ciuitate no. VI Aug. An. XLI.

PAVLVS PAPA III. DILECTO FILIO, Friderico Episcopo Viennen.

DIlecte fili, salutem et Aposcolicam benedictionem. Cum ex obitu bonae memoriae Ioan. Fabri Episcopi Viennen. nobis inti me dilecti plurimum doluerimus; non minus gauisi sumus, quasi illum opt. uirum non amiserimus, te ei successisse. Succes ssisse autem non modo in regenda Viennen. Ecclesia, uerum etiam in doctrina, pietate, meritisque erga Deum et sanctam ecclesiam: ex quib. te semquo amaui mus, semperque amaturi sumus: eo etiam amplius, quote auctum dignitate aucturum etiam merita erga ecclesiam ita confidimus, ut te nulla nostra hortatione ad id indigere sciamus. Qua de re, cum uenerabilem fratrem Hieronymum Verallum, Episcopum Britonorien. Nuncium nostrum et Apostolicae sedis istuc ad Maiestatem serenissimi Romanorum, etc. Regis Ferdinandi mitteremus, ei ad te has libenter dedimus, iussimus que, ut inuiseret ac salutaret te a nobis, nostramque erga te propensam uoluntatem, ac de tua singulari uirtute opinionem, spemque in te repositam tibi referret. Hortamur, ut eius uerbis fidem habens, similem te tui prae stes et in posterum. Nos erga te non solum conseruabimus paternum et peculiarem amorem: uerum etiam, si fieri poterit, augebimus, Da tum Romae, apud sanctum Marcum, sub annulo piscatons. Die XVII Iunij, Anno MDXLI Pontificatus nostri anno septimo.

REVERENDISS. IN CHRISTO PATRI AC D. D. FRIDERICO Episcopo, Viennen. Domino suo maiorem in modum obseruando, Otho Truchses Baro in Vualtpurg, Decanus Tridentinus.



page 334, image: s334

REuerendissime Domine, mihi maiorem in modum obseruandissime: Conuenit me heri in palatio, Reuerendis simus Episcopus Augustensis, atque has literas dedit, ut illas per fidum aliquem hominem ad te Viennam transmit terem. Quapropter illas Reuerendo D. Regio Confessori commisi, qui recepit illas tuto ad te mittete. His me tibi quam officiosissime com mendo: cui omnem meam operam, et quicquid in me est, sine omni exceptione offero. Deus opt. max. te nobis diu incolumem conseruet. Ex Ratisbona, III Iulij, Anno MD XLI.

REVERENDISS. PRINCIPI AC DOMINO, D. FRIderico Episcopo Viennen. etc. Ioannes Castilgius, Hispanus, Rom, et c. Regis Secretarius S.

Vina, Viennensis Praesul dignissimus ultro,
Limpida cum primum clararaque; facta forent,
Abstemio quondam, grato promisit amico,
Ipsum qui meritoi suspicit atque colit.
Clarificata satis sunt, seruet Episcopus ergo
Promissum, nostrae prospiciatquia siti.
Sed ne clausa pigros uinaria cella ministros
Tardet, nec sit opus mittere saepe meos:
Donetur nobis uas unum grande capaxque,
Multis quod possit noctibus esse satis.
Muneris huius erit fructus (sed dispar) utrique:
Danti laus et honor, gloria uera mihi.

REVERENDISSIMO PRINCIPI AC DOMINO, D. Friderico Episcopo Viennen. M. Nicolaus Polites, S.

Huc paulisper ades, sonosque necte
Dulces, Musa tuo lubens patrono,
Acceptet decus hoc Episcoporum
Magnus Nausea, cui parent Viennae
Clarae, sacra cui Fides libellis
Propugnata Dei laboriosis
Debet multa: cui decus et illud,
Quod nunc metra facis referre debes
Acceptum. nisi enim sua quietem
Quis tibi munificentia tulisset,
Iam nunc Aoniae tibi sorores,
Et quod Castalis unda dat, perissent.
Hic ad fercula nos uenire iussit:


page 335, image: s335

Huius prandia, Musa nunc adibis:
Tanto Musa uiro precare faustum
In cunctis studium, frequentiori
Votorum prece, nuncupatione
Exoptato crebra: simul rogato,
Hunc ne limine pectoris clientem
Extra limina saepius remotum,
Depellat, moueat, reijciat ue:
Me dignum fore pollicere (totis
Id nitor studijs) patrocinante.

BALTHASSAR DEI GRATIA EPISCOPVS VRAtislauien. supremus utriusque Slesiae Capitaneus, etc. Reuerendissimo in Christo Patri ac Domino, Domio Friderico Episcopo Viennen. etc. D. et amico nostro obseruando, S. P. D.

REuerendiss. in Christo Pater, Domine amice obseruan de, ut rectissime ualeas, tibiqueres omnes ex sententia suc cedant, id tibi ex animo optauerim. Apud nos quidem, Dei gratia, recte est. Aduenit ad te Nicolaus Kautsche, ingenuus sane et integer iuuenis, qui quein uirtutis et literarum stu dijs non poenitenda iam uidetur iecisse fundamenta: ut istic in Acade mia, quoad eius per inopiam rei familiaris fieri queat, opus coeptum perficiat. Id quod se eo facilius conse quuturum sperat, si tibi per lite ras nostras esset commendatus. Quapropter te amice rogamus, ut pro singulari fauore et benignitate tua, qua studiosos omnes prose queris, iuuenem hunc complectaris, eidemque in studijs suis absoluem dis, consilio et ope tua adesse digneris. Pergratum nobis erit, si ma gno sibi usui commendationem hanc nostram apud te fuisse sense rit, et se spe sua minime frustratum esse laetabitur, Deus optimus maximus te diu seruet incolumem. Datum Nissae, die Iouis post do minicam Oculi, Anno et c. XLII.

CONVENTVS FRATRVM ORDINIS DIVI FRANCISCI, quos Minores uocant apud diuum Iacobum Pragae in antiqua urbe, et c. Reuerendissimo in Christo Parti ac Domino, Domino Friderico Episcopo Viennen. Inuictissimo Caesari Ferdinando a consilijs, et Domino et Patrono nostro modis omnibus colendissimo, S. P. D.

GRatiam et pacem a Christo Iesu, unicaspe nostrae salutis, Reuerendiss. et ampliss. Praesul ac Domine, literas tu as amoris et beneuolentiae plenas, accepimus, quae nobis eas ob causasque iucundiss. fuerunt, quia ualetudinem tuam signi ficarunt, et quod in summa occupatione scriptae essent. Primo tibi,


page 336, image: s336

ut debemus, duplici nomine ea de dignitate Episcopali ac praefectu ra ecclesiastica, magnopere gratulamur: optamusque ut honor iste ti bi salutaris, toti Christianitati usui atque gloriae sit futurus. Quod qui dem plane confidimus fore. Munusculum tuum uinarium nobis pergratum fuit, praecipue hoc tempore, quod nobis ieiunio est transigendum, pro quo ingentes et immortales agimus gratias. Et si nos par pari referre non possumus, referat ille, qui est retributor omninium bonorum. De Reuerendo Domino nostro Vicario quod scri bis, nobis minime est aduersum: et laetamur, quod eum habeamus uirum, qui et tibi et alijs, re et consilio prodesse possit. Nam nostrae res in optimo sunt statu. Quamuis aliae sunt perturbatae, et contractae: tamen si ipse ad esset, uix magno negotio his remedium et salutem ad ferret. Postremo, te nobis et uniuersae reipublicae Christianae quam diutissime seruet incolumem, semperque foelicibus incrementis in maius prouehat, idem, qui te donat orbi, Christus optimus maxmus. Qui et per te et alios proceres Ecclesiasticos, tumultibus pestilentissimis sedatis, ecclesiae suae pacem et tranquillitatem restituere dignetur. Vale in Domino foelicissime. Datae Pragae, XIII Martij. Anno Domini MD XLII.

ERASMVS STRENBERGERVS CANONICVS TRIdentinus, Reuerendissimo in Christo Patri ac Domino, Domino Friderico Episcopo Viennen. sacrae R. M. a consilijs, Domino et patrono colendissimo, S. P. D.

QVod tardius Reuerendissime Pater, et Domine colendissime, quam debitum meum requirit, congratuler ti bi de dignitate Episcopali adepta, spero te boni consul turum, dum quod tarde rescierim, monitusque a meo sin gulari et ueteri amico, Domino Nicolao Engelhardo, Canonico ecclesiae tuae Viennen. de tua beneuolentia, apud quem mei memo riam habere dignatus es, non putaui amplius negligendum: primo, Deo opt. max. gratias agere: deinde, non Viennen. sed toti Eccle fiae, ac nobis congratulari, quod sponsae suae de tam digno pastore prouidere dignatus est: in cuius foelici gubernio eam nobis diu ser uare dignetur. Quod autem munusculum ex me pro debito meo tibi offeratur, nullum est mihi, praetersyncerum animum et affectum, quibus elaborabo indignis meis precibus erga diuinam clementiam, ut sicuti ecclesiae suae te praefecit, ita concedat, ut eis frui possis digna praesidentia. Caetera quae apud nos hic et in Italia aguntur, et quanta sit mea erga te obseruantia, ex dicto Domino Engelhardo accipere poteris. Vale, Tridenti. ult. Martij, Anno salutis M D XLII.

IOANNES COCHLAEVS, REVERENDISSIMO D, D. Friderico Episcopo Vinnen, etc. S. P. D.



page 337, image: s337

QVamuis tu semper sis salutaribus in uinea Domini laboribus occupatus, nunc tamen te omnium maxime occupatum existimo in tantis belli tam grauis et periculo si curis et molibus, quibus opt. Et pientiss. Rex noster premitur. Det uobis Deus Opt. Max. gratiam et fortitudinem, ut ille armis, tu precibus ad Deum, et exhortationibus ad milites, po pulumque, quibus singulari Dei dono plurimum uales, hostes Eccle siae Christi profligetis, ut non memoretur nomen Turcarum ultra, sicut in uaticinio quodam promittitur. Cum sis igitur nunc uehemen tissime pijs mancipatus laboribus, non debeo tibi prolixa epistola molestus esse. Accipe igitur breuiter quid uelim. Quando in proxi mo procerum conuentu Serenissimus Rex noster Pragae fuit, misi il luc nuncium proprium, cui et ad te et ad Reuerendissimum Domi num Episcopum Mutinenn, etc. literas dabam: quas ille retulit, quia neutrum illic inuenit. Caeterum illud pietatis negotium per alios in terim expeditum est. Nunc ob id potissimum scribo, ut a te uel breuissimas extorqueam literas, e quibus intelligam quomodo ualeas. In hac enim doctorum Catholicorum paucitate, ad quam per iram Domini redacta est Germania, uchementer de tua sollicitus sum incolumitate. De me, si quaeras, non habeo quid scribam. Valeo nunc mediocriter. per hyemem et per quadragesimam uexatus fui graui ter et podagra et calculo. Sunt et alia senij incommoda, quae nunc magis, quam antea, experior. In literarum studio minus ferueo, pro pter uisus imbecillitatem. Sed longior sum, quam occupationes tuae sinant. Ignosce precor, et uale pancratice: qui plus quam pancraticos in tenui corpusculo, Dei benignitate, sufferre potes labores. Ex Vratislauia, XXII Iunij. Anno salutis M D XLII.

F. MICHAEL HILTEBRANDVS D. ORDINIS MInorum, Reuerendissimo In Christo Patri ac Domino, D. Friderico Nauseae Dei et Apostolicae sedis gratia Episcopo Viennen. Rom. etc. Regis consiliario, D. suo in primis gratioso, atque colendiss. S. P. D.

QVum nuper libellorum quorundam excudendorum gratia Cracouiam me contulissem, Reuerendiss. Praesul, ac Do mine in primis gratiose, commodum, nec absque diuina (uti mihi persuadeo) dispensatione, et alia conditiosese exhibuit: nimirum laureae in sacra Theologia honor, ad cuius fastigium licet a plerisque (potissimum eximio. uiro D. I. Cochlaeo eruditissimo) uiris iam pridem fueram extimulatus, erant ta men nonnulla, quae ab eorum sententia dissentire suaserunt. Verum, quod blandi consilij non obtinuit oratio, urgens tandem necessitas impetrauerit. Ad utriusque igitur negocij opus perficiendum, aere alieno me constringi necessum fuit. Quare te enixe orarum uelim, non graueris, modo liceat, nonnihil subsidij ad huiusmodi pietatis


page 338, image: s338

officia, uel tua liberalitate, uel aliorum benignitate conferre, quo fa cilius debitorum nexibus me elaqueare ualeam. Ego certe fidem, quam hactenus Ecclesiae pro uirili praestiti, praestare studebo et in aeuum, superni numinis fauore fretus. Plura scribere temporis angustia haud sinit. Hoc unum tamen uehementer adgratulor, et mihi gaudeo, te coelesti dignatione ad Episcopatus euectum cathedram. Faxit Deus, ut in omnibus uerum atque germanum Episcopum actitare queas, et Ecclesiam eius salubriter regere. Hisce paucis opto te in Domino Iesu semper bene ualere. Exemplaria, quae mitto, boni consulere digneris, ac iudicij tui censuram adhibere. Cracouiae, Anno salutis M D XLII. Dominica Quasimodo, et c.

IOANNES ECKIVS REVERENDISSIMO IN CHRIsto Patri ac Domino, Dn. Friderico Nauseae, Episcopo Viennen. etc. Domino et Patrono suo plurimum obseruando, S. P. D.

REuerendissime Pater, Iuuenis iste, lator praesentium, Ioannes Iselein Geislingen. olim famulus Doctoris Osualdi plebani Vberlingi, catholici uiri, ade fideliter ei seruiuit ut ad studium Louanien. miserit, ubi primam lauream consequutus est. Quantum uero profecerit, facile ex collo quio iudicabis. Verum mortuo patrono, cum nec ipse uelit, nec pa rentes consentiant, ut stipendium acceptet: petijt, ut eum alicubi Pa trono commendarem, quo uel stipendium, uel honestum famulatum consequi possit, ut ad Magisterium in artibus ascenderet. Id circo rogo te pro amore isto, quo studiosis omnibus afficeris, hunc habeas commendatum. De nouitatibus nihil scribo, quod ea habeas compertiora. Speramus Gallum quiescere hoc anno. Lutherani adeo proficiunt in fide, ut ferme nihil credant. Minabantur nescio quale respon sum Apologiae meae, et scio cum Groppero aliquos fuisse certis septimanis in arce quadam, in nemoribus. at nihil prodijt. Bucerus Acta Ratisponensia uertit in Germanicum, et in triplo miscet plura,quam fuerunt in Latino. At quod scribit me iste mortuum in Decembri, ego uiuus fortiter nego, et reclamo me adhuc uiuere, et prouoco ad omnium iudicium. Ex occupationibus. Vale foelicissime, Re uerendiss. Pater. Nihil adhuc intelleximus de consecratione tua. Pataui ensis est consecratus, Tridentinus et Eystettensis sunt ordinati sacerdo tes. Speramus prope esse, ut confecrentur. Iterum atque iterum uale, et salue. Ingelstadij, XVI die Maij. Anno M D XLII.

IOANNES RODERICVS, MINORIS CIVITATIS Pragen. notarius, etc. Reuerendiss. in Christo Patri ac Domino, D. Friderico Episcopo Viennen. etc. S. P. D.

QVod hactenus ad te nihil literarum dederim, Amplissime Praesul, Patrone colendissime, agnosco et fateor me peccasse: maxime quod nonnulla extitisse uideantur, quae tu tescire oportere existimares. Sed mihi quoque


page 339, image: s339

causae nonnullae datae fuisse uideri possunt, quibus me apud te pecca ti huius excusari posse sperarem. Verum malo hanc excusationem scribendi in posterum diligentia, quam multa oratione iam re sarcire. Attamen est quidam subrusticus in scribendo pudor meus et parum trita mihi latinae phrasis, quae cohibent me, ut non quantum uelmi, quantumque debeam, tantundem scribere aude am: quamuis tua humanitate ad hoc sim excitatus. Quare fretus eadem facile humanitate tua, postquam unam hanc noxam dimissam habuero, non committam, ut magis mea rusticitate ac linguae huius imperitia a scribendo deterrear, quam humanitate tua adeo fauorabili alliciar, quo aliquid de rebus apud nos agitatis scitu non indignum subinde referrem. Nunc quoniam Reuerendissimo Legato Pontificio diaetae proximae consensum latine reddidi, tibi etiam eiusdem copiam transmitto: functurus in posterum, ad omnia obsequia tua promptissimi clientuli officio, studiosissime. Praesentium latorem tibi mecum humillime commendatum cupio. Cuius causam ip semet tibi referet, quam tibi, pro innata bonitate tua, curae fore non diffido. Datum praecipitanter, Pragae. XX Maij. Anno, etc. XLII.

MARINVS CARDINALIS GRIMANNVS, REVErendissimo Domino Friderico Nauseae, Episcopo Viennen. tanqam fratri amanitissimo, S. P. D.

REuerende, tanquam frater charissime. Prodiere nuper in lucem commentaria quaedam, in duas epistolas beati Pau li, ad Romanos et Galatas, quae nonnullorum iudicio non admodum indigna lectione putantur. Ego cum te sacra rum literarum in primis cupidum, et non sine admirabili earum iudicio studiosissimum cognorim, duxi non alienum institutis tuis et amicitia nostra, haec ad te mittere. Itaque feci, et duos eius generis libros cum hac epistola coniunxi. Facies igitur gratissimum mihi, curaris, ut ex literis tuis intelligam et libros tibi redditos esse cum fi de, et quod nam tuum et aliorum sit de his ipsis commentarijs iudi cium. Me spero, Deo uolente, propediem Romae fore. Si qua in re tibi opus erit amore et studio meo, scias nihil tibi esse tam promptum, aut tam paratum, quam omnia, quae a me possint in tuum ornamentum et commodum proficisci, Vale, Venetijs. XIIII Apr. Anno, etc. XLII.

HIERONYMVS CASSERTANEN. NVNCIVS APOstolicus, etc. Reuerendissimo Domino D. Friderico Nauseae, Episcopo Viennen. D. meo obseruandissimo, S. P. D.

REuerendissime Domine, etc. Paucis elapsis diebus, redditae fuerunt mihi literae tuae: quibus eo tunc non curaui dare responsum, quoniam erat incertum apud me, num Viennam uel Pragam debuissem mittere, quandoquidem tuae ad XVI Ian ex Praga fuerunt nuncio ad me datae, sciremque te


page 340, image: s340

discessurum uersus Austriam. Nunc autem nolui deesse, quin et te his salutarem, tibique gratias agerem de uino, quod mihi tuo nomine dedit Dominus Ioannes Fridericus Aurinodius, concionator Vormacien. una cum Regio Capellano Domino Primo Lacunario, uiro sane et pio et doctissimo. Res Comitiorum hic sunt in bono statu, quo ad subsidium contra Turcas, quorum exitus propitius Serenissimo Regi nostro breui speratur. Vtinam non peiora ex nego tijs Religionis expectari debeant. Petunt enim aliqua Protestantes, quae si concederentur, esset male actum cum Christo et eius religione. faxit omnipotens Deus, ut ea tantum statuantur, quae ad gloriam ipsius et pro salute animarum, ac totius reipublicae Christianae utilitate perspicua futura sint Vale. Datum Spirae, XXII Feb. Anno salutis Mundi M D XXXXII.

IOANNES EPISCOPVS MISNENSIS, REVERENdissimo in Christo patri, D. Friderico Episcopo Viennen. amico et Domino mihi obseruandiss. S. P. D.

QVod toto tempore a reditu ex Ratisbona, ab officio scribendi cessauerim, Reuerendissime Pater, cupio summopere, ut id temporum iniquitati imputes. Cum enim uariae curae interea animum meum haberent, et inter eas dubius rerum mearum a me expectaretur euentus, elapsi sunt mihi tot menses, quibus plane nihil operae dedi amicis. Quam ego culpam sarturus sum, ubi Dominus Iesus plus ocij mihi donauerit, et sarcinam mearum sollicitudinum, pro sua immensa clementia leuiorem reddiderit. De rebus et statu Ecclesiae meae, etiam si sint multa, quibus de tecum libenter communicarem, quid tamen prius quidue posterius scribam, nescio, usque adeo etiam nunc in ambiguo res meae omnes sunt. Hoc tamen breuiter tibi significare necesse habeo, statum uidelicet religionis fere extinctum esse. Quod malum, etiam etiamsi caeteras, et praecipue circumiacentes regiones inuaserit, non tamen eas ita habet infestas, quam totam hanc portionem Episcopatus noscri. Christus faciat, ut in tempore de remedio cogitent et Monarchae, et Praesules: idque efficiant, quod est in laudem et glori am ipsius Dei. Qua in re etiam te, quem et singulari eruditione et autoritate pollerescio, hortor, ut apud Serenissimum Rom. Regem Ferdinandum, etc. in eam curam incumbas, ut saluae nobis sint reli quae Ecclesiae. Et ne sacratiss. sua Maiestas in partibus Lusaciae om nia collabi sinat. Melius fortunabit caetera Christus, ubi maiori curae religio nobis erit. Postremo, cum modo Dux Saxoniae Mauricius apud Regem Ferdinandum existit, te uehementer oro, ne graueris interpellare suam M. si commode id fieri possit, ut Ducem Mauritium uelit alloqui, ne me in meis oppidulis et uillis, praesertim in Stolpen et Bischoffuuer, et circa (ubi regnum Boemiae etiam interesse


page 341, image: s341

habere dicitur) antiquae religionis gratia perturbet. Nam ipse dux in diebus Pentecostes, in oppido meo Maglen, ubi merum et mixtum imperium ad me spectat, praedicatorem Lutheranum ui per uisitatores suos instituere curauit, et meum ob officio praedicandi reiecit. Si editus est liber de institutione Christiana, summopere pe to, ut exemplar ad me mittere uelis. Te in Domino semper be ne ualere cupio. Datum in arce nostra Stolpen. XXIX Iunij. Anno etc. XLII.

F. MICHAEL HILLEBRANDVS DOCTOR ORdinis Minorum, Reuerendissimo Domino Fridenco, Episcopo Viennen. etc. Domino meo gratioso, S. P. D.

REuerendissime Praesul, domine in primis gratiose: urgentibus (uti arbitror) et honestis et iustis rationibus, me a Suidnitz subducens, Cracouiam contuli, in qua ad hunc usque diem moratus sum. ab illo autem tempore, nimirum omnium sanctorum (quod uehementer deplorandum) mi serrimus popellus totius ciuitatis absque coelestis alimenti pabulo exe cranda discruciatur fame, qui et antea per quinquennium pastore le gitimo caruit. Quid tandem futurum sit, quilibet cordatus diuinare potest. Ego hactenus iustum desudaui laborem, alij iniustam re tulerunt mercedem, nec denarius unicus de omnibus prouentibus ecclesiae in usum cessit. patienter tuli, sed diutius ferre nequeo. Quum uero Reuerendissimus Dominus Episcopus Vratislauien. reuoca tionem mei apud Regiam Maiest. Dominum meum clementissimum (cuius autoritate et gratia munus concionis hucusque egi) medi tetur: hinc te, qui apud iam dictam Regiam Maiestatem plurimum uales, haud immerito quoque appellandum duxi: enixe obse crans, ne graueris et tu reipublicae Christianae zelo, patrocinij tui operam adijcere: si quid hac de re coram Regia Maiest. tractari intel lexeris, quo salubrius negotio consuli possit. Ego certe nihil laboris, nihil studij detrectabo unquam, quicquid prudenter fuerit defini tum. Si solum mutare coactus fuero, triumphum iactabunt Lu therani, et plebs fidelis peius uexabitur. Age igitur, Pontifex, Dei officium, atque Episcopi germani. Plura enim, temporis angustia prohibet. Hisce paucis, et tumultuarie exaratis, opto te in lesu semper bene ualere. Cracouiae, sabbato intra octauam Visita tionis Mariae. Anno, etc. XLII.

NICOLAVS A RYCZANO IN HORZOVVITZ, Reuerendissimo in Christo Patri et Domino Doctori Friderico Episcopo Viennen. etc. Domino et Patrono colendissimo, S. D.



page 342, image: s342

POst assiduam meorum in te seruitiorum commendatio nem: libellus nomine tuo, quem una cum Ioannis filij mei literis accepi, loco quam gratissimi mihi muneris extitit: tum quia omni euangelica pietate redundat, tum quod a tanto Praesul e ad me citra ullum meum mittatur meritum. quo fit ut tibi duplici nomine adstrictus, ad quoduis obsequij genus sim ad dictissimus. Nam praeterquam quod filium meum pro tua genuina benignitate, qua bonis adficeris omnibus, foues et amas: me quoque uix a prima fronte conspectum non solum tuis e longinquo literis, sed insuper et illo saluberrimo libello dignaris inuise re. Deus optimus maximus te pro illustranda gloria sua, et republi ea Christiana amplificanda saluum, et prosperis successibus indies magis ac magis florentem, quam diutissime conseruet. Ego uero ingenue fateor, me imparem esse uiribus in referenda tibi pro tuis in me beneficijs gratia: ipsa tamen animi propensitate apud te longe ab omni ingratitudinis labe me uindicabo: sequens eos qui oppressisi aere alieno, cum soluendo esse nequeant, sola professione aeris alie ni creditori satisfaciunt. Demum me tibi, ut Domino meo colendis simo, quam maxime possum commendo. Nec minus Ioannem meum, quem Pragae in tui tutelam suscipere dignatus es, precor ut tua (quod facis) gratia prosequaris. Quem quoties mihi scribendi ad eum occasio fit, moneo, ne quid praeter uoluntatem tuam agat, sed ex nutu tuo pendeat. Nec diffido illum sic facturum. nam antea mo rigerum eum erga me semper expertus sum, et nunc idem mihi per literas pollicetur. Bene atque foeliciter ualeas. Ex arce mea Horzouuitzij. Die diui Petri, Anno M D XLII.

PAVLVS VVIENERVS CANONICVS LABACEN. Reuerendissimo Domino Friderico Nauseae, Episcopo Viennen. etc. Domino et Patrono obseruandissimo, S. D.

REuerendissime Antistes, princeps, protector, ac Domi ne obseruandissime, post humilem ac perpetuam serui tiorum meorum commendationem. Cum intellexissem praesentium latorem Mathiam Klombnerum, famiia rem meum, ac quondam huius prouinciae nostrae cancellarium, ad te propediem peruenturum, uisum fuit, has perbreues ad te dare, quibus te salutarem, ac de mea erga te obsruantia certiorem redde rem. Et id tibi ingratum non futurum, minime dubitabam. Quo autem in statu res nostrae uicinorumque populorum hic uersentur, tu ex eo dem melius cognosces. neque enim multa breuibus comprehendi, neque satis tuto literis omnia hoc tempore committi possunt. Flagel lat autem hic nos, praeter continuos Turcicos terrores, praeterque conspirationem illam bellicam contra sacram Caesaream M. atqueadeo contra uniuersum reipub. Christianae statum, etiam lues et pestis ista


page 343, image: s343

locustarum, quae iam ad XXII diem per uniuersam regionem peruagata, tanto (ut Plinij uerbis utar) pennarum stridore uolant, ut aliae alites esse credantur, uidenturque solem ipsum obumbrare, iamque segetes omnes et prata omnia morsibus ac tactu contaminaue runt. In summa, ita uidentur esse audaces et temerariae, ut muros ipsos etiam impune transiliant. Huiusmodi autem locustarum multi tudo non solum in hac Carniolae prouincia, sed etiam in Carinthia, Fo ro Iulij, Croacia, Sclauonia, ac in quibusdam Hungariae partibus ua gatur: ut recte Propheta dixerit, a facie earum populos cruciari, quia multa sunt nimis castra exercitus Domini. Reliquum est, ut nos ad Dominum conuertamur. Quid autem ijs diebus proximis, Venetijs, ex Gallorum Regis technis ac conspirationibus sequutum sit, et qualiter Senatus Venetus in quosdam Patricios animaduerterit, ex dicto nosctro familiare plenius poteris cognoscere: ad cuius dicta me in praesentia refero. Quem quia in istius nostrae patriae causa ad S. R. Maiestatem, Principem et Dominum clementissimum mittimus, eundem tibi ea diligentia, quae maxima esse potest, etiam atque etiam commendo. Plura statim coram. Interim me et res meas omnes tibi unice commendo. Datae ex Labaco, XI Septemb. Anno, etc. XLII.

IOANNES CARD. MORONVS, REVERENDISS, tanquam fratri, D. Friderico Nauseae, Episcopo Viennen. S. P. D.

CVm ego me ipsum penitus intueor, laudes, quibus tu me cumulas, istum mihi gratulans honoris gradum, in quo summus me Pont. collocauit, tuae eas cogor huma nitati ac beneuolentiae erga me acceptas referre. Quapro pter earum laudem, quarum quidem tanto magis tibi me esse debito rem fateor, quanto longius scio ab eisdem me abesse, simulque gratulationis tuae, maximas tibi gratias et ago, et habeo: summopere optans mihi dari occasionem, ut re ipsa experiaris, me tibi esse amicissimum. de quo tamen uideris tu in epistola tua nonnihil subuereri. Rogas enim ut suspicionem de te, si quam ullo unquam tempore habuerim, depo nam. In quo uelim mihi credas, me non facile duci ad suspicandum, de ijs praesertim, ex quorum numero tu es, qui caeteris debent exem plo esse, ad quorumque curam pertinet aliorum uitia castigare. Vt autem posses te expurgare, ac non solum ab ipsa culpa, uerum etiam a suspi cione culpae abesse, quae tibi tunc a multis obijciebatur, eadem ego illis referebam, quos et rogabam, et certo sciebam omnia esse ad te perlaturos. Ex quo perspicere potes, tibi nullam reliquam esse cau sam dubitandi de mea erga te uoluntate. Nam licet de te aliqua suspicatus fuissem, qui ea tibi per tuos significari curarim, beneuolentiae iudicium praebui, non simultatis. Nunc uero cum non dubitem, omnem te praeteritae suspicionis materiam radicitus


page 344, image: s344

amputasse, non possum non bene de te sentire: eiusque rei nomine, si ita est, tibi ex animo gratulari, omnemque meam operam, quaecunque est, tibi polliceri. Vale. Datum Mutinae, XVII Calend. Septemb. Anno, etc. XLII.

GEORGIVS VICELIVS REVERENDISSIMO PRINCIPI ac Domino, D. Friderico Episcopo. etc. Domino et Patrono suo colendissimo, S. D.

REurem dissime in Christo Pater, et patrone uetus: Iam annus est, quod tuas literas expecto. Ab ecclesiaste literas crebras, ab Episcopo Nausea nullas unquam accepi: neque tamen dubito, quin aeque diligat Vicelium tam praesul Nausea, quam dilexit concionator. Ipse certe utrunque gradum in una persona ueneror ex aequo: id quod sensisses, si te inuenissem in conuentu Spirensi. Illic te auide quaerebam in Regia aula: sed abe rat, quem ueneror. Multos mihi adiunxit amicos aula Regia, uerum te frui non contigit. Gaudebam audire super te satis egregia, sed uidere maluissem: quemadmodum in Francica ualle. Quomodo autem ualet tua pietas? Quid agit excellentia, inter has turbas mundi huius? Nos hac in patriae parte pestilentiali febre grauiter adurimur. Nec ipsi sine bellis sumus: sed ciuilibus, sed exitialib. sed Sathanicis impleta est terra malis usque ad summum. Querelam recito, Deum imploro, ecclesiam defleo. Tabellio aduenit iamiam abiturus, alioqui pro semiuocali loquacissimam epistolam acciperes. Demoror modo pauculis diebus apud Reuerendissimum Dominum Abbatem Fuldensem, Principem Fagoniae in Montanis. Hunc ego prima tem posteritatis memoria dignum, uel ob id colo, quod unus refor mationem meditatur, et talem, quae deceat uerum Antistitem. Opto illum Regiae Maiestati quam commendatissimum esse. Vnus prope in Germaniae parte hac, Ratisbonen. recessui paret: adlaborans, ut fiat uia synodo. Tu rescribas de gestis Hungaricis: hic enim omnia incerto rumore feruntur. Bene precor fautoribus, quotquot istic uiuunt. Vale in Christo Iesu, seruatore nostro. Datum ex arce Bi berstein, XXVIII Augusti, Anno Domini M D XLII.

LEOPOLDVS HIMELREICHIVS VIENNEN. SAcrae Theologiae Baccalaureus Colonien. Reuerendissimo in Christo patri ac D. D. Friderico Nausea Episcopo Viennen. etc. D. ac Mecoenati suo colendiss. S. P. D.

SAlus et gratia per Iesum. Gaudeo, uereque ex animo laetor et exulto, in hodiernum diem, Pater ac Praesul dignis sime, mequamuis indignum et immeritum, a tuo col loquio et aspectu non tantum non repulsum, sed benigne uocatum et admissum esse. Quid enim, quaeso, mihi gratius acceptiusque Dei opt. max. pietate praestari potuisset, quam ut is quem


page 345, image: s345

semper toto desiderio uidere et audire cupio, et in quo solo (post Deum Max.) omnis spes mea sita est, me sponte ad se uocaret, tantaque se mihi praestiturum polliceretur, quanta nunquam ausus fu issem sperare? Ago itaque gratias, quum referre mearum non sit uirium, in primis Deo Opt. Max. qui me sua pietate in hunc diem foelicissimum, et candido notandum lapillo, uiuere permisit, quo te insi gnis illa Ecclesia Viennen. (cui exanimo gratulor) uocatum et electum pastorem suum agnoscit, et Praesulem. Ac dein gratias ago ei dem Reuerendiss. D. meo Praesuli, cum ob sincerum et candidum erga me animum et paternum affectum, tum ob nunquam non optata promissa patrocinia. Et quoniam alijs arduis negotijs et causis occupatus idem Reuerendissimus Dominus meus, ultimo, quum abeundum esset, ad me dixit, quod modo non est dictum, scribito, et ego rescripturus sum: Eapropter audacior animosiorque factus, calamum arripio, et alias conceptum sermonem refero. Et in primis, ut Viennae habitare possem, ex animo cupio. Nam tunc futuro tempore, proculdubio occasio daretur, ut essem assiduus apud Dominum meum Reuerendissimum, ut pinguiorem sacrarum lite rarum studio fructum adferrem, sicque pastoris et gregis Viennen. fidelis atque perpetuus minister fierem. Deus Opt. Max. consilium suum, ac Reuerendissimi Domini Praesulis, quod coepit ipse, perficiat ad laudem et gloriam Iesu Christi, Domini ac saluacoris nostri, et ad Ecclesaes suae incrementum et utilitatem. Qui te cum grege tibi commisso saluum ac sanum seruare dignetur, ad perpetuam nostram salutem et pacem: Amen. ex Lithopoli, prima Martij. Anno Domi M D XLII.

PAVLVS VVIENERVS, CANONICVS ET ECCLEsiastes Labacen. Reuerendiss. et amplissimo Principi et Domino, Dn. Friderico Episcopo Viennen. Rom. Regiae. M. etc. Con siliario. D. et protectori obseruandiss. S. P.

REuerendissime et amplissime Praesul, Domine obseruandissime: Cum ijs diebus proximis ex literis et sermo ne amicorum meorum intellexissem, te ex tam difficili et longa peregrinatione Viennam tandem fuisse reuersum, uix dici potest, quanto gaudio fuerim perfusus. Nihil enim hoc tempore magis in uotis hic habebamus, quam ut Deus Opt. Max. te saluum nobis et incolumem, ac satis firmum restituisset. Quod autem ad uina tua tibi mittenda attinebat, ex familiari tuo Ioanne Prasi no Halio mentem meam intelligere poteris. Nam propterea quod longo tempore a Vienna absens eras, tum etiam propter pestis sae uitiam, quae illic plurimum grassabatur, nihil omnino mittendum fue rat. Nunc autem postquam intellexi aerem multo esse mitiorem et tranquilliorem, si tibi commodum fuerit, quam primum me de mente tua reddas certiorem. Nam uina, quae Vuibacensia uocamus,


page 346, image: s346

satis praestantia hoc tempore inueniuntur, dummodo cognouero quot samas (ut uulgo uocant) siue equorum pondera habere uolueris. Interum uero me et studia mea omnia tibi unice commendo. Datae ex Labaco, III Martij. Anno, etc. XLII.

GALLVS MVLLERVS DOCTOR, ETC. REVERENdissimo in Christo Patri ac Domino, Domino Friderico Nauseae, Episcopo Viennen. Rom. etc. Ferdinandi Regis Consiliario optimati, suo Praeceptori summe obseruando, S.

MIrabar, reuerendiss. et amplissime Praesul, qu sic diuinum numen, quod te in Euangelium Dei segregauerat, ut annunciares mansuetis, et medereris contriti cordis doloribus, praedicares captiuis peccatorum tyranni de poenitentiam, et cum Christo sepulchro clausis apertionem, atque complantatos in similitudine resurrectionis filij Dei: hoc dico numen mirabar, ita spiritum Dominii diffundere super te: donec in tanta celsitudine constitutum, etiam Pannoniorum Episcopum inunctum, nescio quo animi miro motu conspicor. Dignum autem erat, in loco, quo omnes nationes confluunt, ut colant et incolant, talem esse sacerdotem Domini, atque ministrum Dei nostri. Cuius tam dextra integritas, tam diadema diuina illa et praecelsa sapientia redundans, in manu altissimi, tam nomen, quod ipsum os Domini loquutum est, nominatum, omnia a Deo, ut cuntae gentes iustitiam eius praedicent, cuncti Reges inclytum nomen suum ei uendicent, lampadem accensam, saluantem splendore lucentis Euangelij, ab omni malo, quod iram Domini concitet. Cui ego dudum congratulari debui, nisi infirmitates continuae, mens negotijs priuatis, publicis, domesticis, extraneis, atque demum multis febrium concussionibus perfusa cohibuisset. Nunc autem, quando non solum magnae tuae illius cum sapientia et integritate, atque ingenij acie, et mentis dexteritate prudentiae coniunctae magnam uideo accessisse amplitudinem: sed et quem te omnes iudicabant, ita ut magnum illum tuum animum semper re magis quam uerbo probasti, ita sis post hactenus Episcopi officium multo magis exequuturus, horum opinionem non adaequare modo studeas, sed excedas etiam, ut qui in re Euangelij longe quam prius, plus proficias super fundamenta ea, quae tuus antecessor, piae memoriae, Ioannes Fabri, summus meus patromus, iecit, firmam Ecclesiam extruas, antecessoris plantationem humectare non cesses, et (quod praeter assentationem dictum uelim) uel solus omnium omnia recte, et quemadmodum in Ecclesia addecet, ordine facias: Putaui, nec omittere potui, nunc me rectissime facturum, si ultro oblatam dignitatem, quae ita ut difficile munus habet, sic quoque mutuo obstrusa est, nec non et foelix in ea studium, sed et summam in


page 347, image: s347

dignitate adaequanda contentionem, atque quod omnium qui (ut semper magnificentia et uirtus habet aemulam inuidiam) tibi contra sunt, uoluntates frangis, conatus uero tuos ultra, quam de te speratum est, longe consequeris foelicius, gratuler. Magnum itaque uel accessisse mihi ornamentum puto, cum uideam structurae domus Domini, in qua et ego quottidie, secundum gratiam quae data est mihi, laboro, additum tantum robur, ut quod in ea bonum est, confirmetur. Summa hac sapientiae laude, qua ueluti Salamon, graui quadam intelligentia conspicuus ingrederis, et omnibus omnia faciens egrederis: quae specimen quoddam prae se fert, tam apud De um accepti hominis, quam fuit ille ipse sapiens. ita quoque, ut qui hu mili illa dioecesi honorari magis, quam quacunque alia uel opulen tissima malueris, quod commodius hoc loco, secundum Deum sapere, et uacare ocio literario, atque meditationi possis, in reb. exterioribus sis etiam fortunatissimus. Id quod paucis admodum contingere uidi. Sicut nec illi meo discipulo, foelicis recordatioris, D. Gaudentio, qui adeo cum sua immatura quidem adhuc, et praecoci uarij generis disciplinarum cognitione, non habuit coniunctam in rebus exterioribus rectam rationem, ut optarit acquirere rem potius, quam sese ex aliorum nominibus atque alieno aere redimere: et eo usque infoelices possederit diuitias, ut nec ab exequutoribus testa menti ipsius debitum, quod ultra alia mille beneficia a me illi et in scholis et in consarcienda supellectile libraria exhibita apud me contraxit, cum Doctoratus insignia peteret, solutum sit. Exequutores me ad relictam D. Gaudentij matrem remittunt: mater ad consanguineum. Ille demum ad res Gaudentij, quas Viennae reliquerit: quod illae sint soluendo. Ego inter sacrum et saxum sto, nec est quo refugiam, nisi ad te, in aduersis tutissimam anchoram. Humillime itaque supplico, si quid in hac mea re possis, expedias: saltem ut studiosos, quorum te profectum multum curare, et alumnos ipsos pro pter studia diligere noui, liberalius, quam hactenus, possim sustentare: quibus omnem meam rem post mortem deputaui. Debitum reposcas triginta unius florenorum: aut saltem rescribas quid obstet, ut Testamentarij solutionem differant, uel saltem non rescribant ipsorum de debito soluendo mentem. Ego enim nec unicam literam ab ipsis extorquere possum, quamuis crebrius sollicitando institerim. His me ad omnia obsequia tua promptissimum offero, humillime tibi me commendando subijciens. Quem iubeo ualere, et secundum Christum uiuere, et Ecclesiae commodum, ut hactenus, promouere. Datum Oeniponti, Nonis Iulij. Anno M. D. XLII.

AMBROSIVS AB OTTERSDORFF, PROTOnotarius Brunen. Reuerendissimo Principi et Domino, D. Friderico Nauseae, Episcopo Viennen. Domino et Patrono suo modis omnibus obseruandissimo, S.



page 348, image: s348

REuerendissime Antistes, Domine obseruandiss. Hodie allatae sunt mihi e Praga literae a Domino Iodoco Rauschio, quib. me petijt, ut fasciculum hunc literarum, quem meis incluserat, tibi Viennam transmitterem. Hoc ut fecerem quam celerrime, postulabat abs me amor mutuus, et candidus animus hominis: tuaque erga me summa humanitas et beneuolentia, re quirebat. Ea igitur hora, qua meas acceperam, nuncium reperi, et, ut hunc fasiculum tibi offerret, exoraui. Rogo autem te, uelis id officij a me tanquam paratissimo ad uota ministro, grato suscipere animo. Te nuper, cum Viennae essem, libenter et ex animo conuenissem, nisi tum priuata mea, tum etiam Reipublicae Brunen. negotia prohibuissent. Valeas quam optime. Me tibi com mendatiss. esse cupio. Brunae, III octob. Anno M. D. XLIII.

ERASMVS STRENBERGERVS REVERENdissimo Domino, Dn. Friderico Nauseae Episcopo Viennen. Domino suo colendissimo, S. D.

REuerendiss. in Christo Pater, Domine colendiss. Post humilem commendationem: Quum literas tuas ad me responsiuas, tanta humanitate et animi exhibitione refertas acceperim, totus feror in obsequiorum meorum obligationem: et ita obstringor tibi, ut quicquid praestare potero, minus sit, quam uirtutes et merita expostulent. Percepta igitur tua uoluntate et iussione, utrunque, et nuncium, et Reuerendissimum D. meum Tridentinum, in re huiusmodi accessi, in qua ille genera lius, hic particularius se obtulit, designans, quoniam domum Domini Doctoris Stephani Rosini, ipso Domino Rosino adueniente, quasi nimis angustam pro te conducerem: respondit, sibi pro loci istius paruitate acceptum esse, quod esse possit: nempe et dignitate praecellentes, forsan eam commoditatem, quam uellent, non habi turos. sane ipsi Domino Rosino gratius nihil accidere posse, quam quod ea hospitalitatis et obsequiorum officia tibi exhiberentur, quae et personae dignitas et uirtutum tuarum merita requirunt. Vbi itaque istud concilium hic celebrandum, suum habebit progressum, et tu accedere uolueris (de quo, antequem te illinc moueas, certius erit intelligendum) dabo hanc operam, ut tu eam hospitij habeas commoditatem, quam si non pro conditione, saltem pro necessitate locus dabit. consultum autem mihi uidetur propter expensas euitandas (quae non paruae erunt ob anni sterilitatem) quod tu non accingeres te itineri, et tam longinquae profectioni, donec de aliorum accessione et concilij progressum esses certior. Veniunt quidem tres Legati Cardinales a Beatissimo Pont. designati, ad hoc concilium celebrandum, et sunt in itinere, et propediem hic expectantur: sed stantibus Christianae reipub. maximis perturbationibus, dissidijs, et bellis inter eos, sine quibus quodammodo nihil (nisi


page 349, image: s349

adsint) fieri ualeat, citius in uanum exibit, quam illud Vincentinum: quando tres Legati illinc quietiori tempore existentes, nemine ueniente, abire infectis rebus coacti fuerunt. Remitto tamen hoc tibi, qui quid tibi pro prudentia tua uidebitur, saltem me antea in tempore admonere dignaberis. Te quicquid euenerit, etiam certiorem reddam et me tui deditissimum et obsequentissimum seruitorem, ad omnia mandata offero et commendo. Tridenti. die VIII Nouemb. Anno salutis nostrae MDXLII.

ERASMVS STRENBERGERVS REVERENDISS. D. D. Friderico Nauseae, Episcopo Viennen. etc. S. P. D.

REuerendissime in Christo Pater et Domine, post humil limam commen. Hac hora mihi literae tuae redduntur humanissimae, quibus mihi nihil iucundius esse potuit, et quod te tua gratia et beneuolentia me tui deditissimum seruitorem prosequi, et quod a Beatiss. Pont. ad concilium uniuer sale hic celebrandum te euo catum accipio. In quo nedum reipub. Christianae conquassatae, sed et mihi congratulor, quod mihi te, cui totus addictus sum, complecti detur. Quod autem de domo et habitatione pro te reperienda iniungis, doleo quod in domunculam, quae non minus tua quam Domini Rosini est, a nobis non suscipi ua leas. Venit enim et ipse D. Rosinus, a Reuerendiss. Domino Episco po huc uice sua (ut audio) destinatus. Verum omnem operam adhibeo in hoc, ut tibi idoneus locus assignetur. Est autem distribuendorum hospitiorum facultas apud nuncium a summo Pont. hac de causa missum: quem adibo, et nihil praetermittam, ut tibi satisfiat, et quam primum ea de re te admonebo. Interim autem uelim a te intelligere, si coquum tecum adduces, et expensas facies proprias, aut ab hospite tibe et tuis necessaria administrari malis. Caeter a Domi no Engelhardo accipies: qui pro te, ut est tui obsequentissimus ser uitor, satis negotium commendan. callide scripsit. Tibi me iterum atque iterum commendo. Tridenti, die XI Octob. Anno etc. XLII.

MARINVS CARDINALIS GRIMANNVS, REVErendiss. D. Friderico Nauseae, Episcopo Viennen. S. P. D.

REuerendissime tanquam frater: Iodocus Geuteinus ad me detulit, te cupere Episcopalem suscipere consecratio nem: idque optare et rogare, per unum sibi Episcopum, et duos Praelatos, licere consequi: quandoquidem plures Episcopi, qui hoc consecrandi munus ex ritu possint obire, tam longe absint, ut magna cum difficultate atque intolerabili fere sumptu sint accer sendi. Quocirca uisa est causa digna, ob quam tibi satis facere cona rer. Itaque XV praesentis mensis Nouemb. S. D. N. in suo secreto


page 350, image: s350

consistorio supplicaui, ut hoc uellet tibi concedere. Cuius sanctitas benigne annuit, et sibi placere respondit. Harum igitur uigore et testimonio literarum, poteris, quam supra diximus, consecrationem suscipere: quod, cum libuerit, facies. caeteris tamen seruatis, de iure et ritu seruandis. Bene Vale. Datum Romae, XXV Nouembris. Anno salutis MDXLII.

IODOCVS GEVTEINVS, REVERENDISS. DOmino, D. Friderico Episcopo Viennen. Austriae. S. P. D.

REuerendissime in Christo pater, Domine gratiose, causam consecrationis a S. D. N. per me impetrandam, ea qua potui diligentia curaui. Et cum apud Reuerendiss. Dominos Card. Alexandrum de Farnesio, Marcellum S. Crucis in Hierusalem, Marinum Grymannum, eam sollicitus tractarem, mirum quanta ueneratione, secundum alios, tuas acciperet literas Grymannus: congratulando tibi de successu rei in Episcopatu, sanctumque hoc consecrationis desiderium laudans et exosculans. Actum est autem super ea re cum Pontifice maximo in consistorio secreto, XX Nouemb. (citius enim fieri non potuit, propter Pontificis pere grinationem) Post cuius finem, cum euentum rei auide expectarem, responsumque nomine tuo ab eis requirerem, Marinus Grymannus Cardinalis tituli Sanctae Mariae trans Tyberim, Patriarcha Aquileien. etc. in se solum magno zelo causam hanc transtulit: et respon dit, prout literae ipsius his adiectae copiosius habent. Et quum in for ma, ut moris est, eiusmodi consecrationis dispensationem expediri cuperem, ipse mox obstitit, dicens, opus non esse: sufficere suas lite ras, ueluti Iouis tabulas uiuae uocis oraculo a Sanctissimo Domino Nostro acceptas, euidentissimos eius rei et certissimos testes. Id quod ego hanc ob causam eum fecisse crediderim, ut tibi manifeste ostenderet, quanto studio, amore et reuerentia te prosequatur. Quem paratissimum certe ad omnia ea quae tibi et honori et emo lumento esse possint, quotiescunque tui mentio incidit, experior. Fruaris ergo ea facultate et dispensatione et ad honorem Dei et orna mentum ecclesiae, eiusque felici successu perpetuoque incremento in nomi ne omnipotentis Dei consecreris. Quem sibi, suaeque ecclesiae, nobisque omnibus incolumem conseruetis, qui omnium potestatum et sublimitatum uerus est autor, moderator et protector. Datum Romae, in palatio P. M. XXVI Nouemb. Anno etc. MCXLII.

NICOLAVS A RYCZANO, REVERENDISS. PRINcipi et D. D. Friderico Nauseae, Episcopo Viennen. S. P. D

REuerendissime Princeps, et Domine colendiss. cum pro xime apud me fuit Ioannes filius, uiso caseolo, asserebat, te talibus oblectari. per quem, si plurium copia fuisset, transmisissem tibi. At nunc ut quantulancunque tibi gratificandi


page 351, image: s351

ansam nanciscerer, hos domi meae natos transmitto. Et licet non sint, qui faciant pro tanti uiri palato: attamen, quae tua est humanitas, etiam quantulacunque ab homine tibi deditiss. profecta, bonite consulere non diffido: imo iam spero, te hoc munusculum, numero et statura exile, benigna fronte accepturum. Deus te, pro illustranda nominis sui gloria quam diutissime saluum et incolumem conseruet. Cui me, ut Domino meo colendissimo etiam atque etiam, et Ioannem filium meum commendo. Ex Horzouuitzio, Dominica Luciae. Anno Domini MDXLII.

IOANNES RODERICVS, ETC. REVERENDISS. in Christo Patri ac D. D. Friderico, Episcopo Vienne. S. P. D.

REueredissime Domine, Patrone humiliter obseruande, literis tuis uehementer sum exhilaratus, quibus primum me salutare non es dedignatus. Quamuis id multo, quam demeritus sim, honorificentius, praestitum sit. Deinde talem erga me dudum speratam beneuolentiam, in fratrem germanum meum benignissime collatam, declarare dignatus es, ut nunquam tandem de beneuolentia tua erga me dubitaturus sim: imo uero ope ram daturus, ut omnibus modis haec et alia mihi oblata beneficia, demereri possim. Quapropter diligenter oro, ut eundem fratrem me um in tutelam tibi datum accipere, et prouidere pro sua honestate et utilitate gratiose digneris. Hoc mihi dolet, quod ueste nuptiali careat: sed impeditus celeritate itineris, id facere coactus sum. Ita enim me exorauit, quasi inuitum, ut permitterem illum peregrinationis alicuius periculum facere. Quae prima, ut ex fauore et patrocinio tuo bene illi cedat uehementer optarim. Caeterum literis, quas frater ad me scripsit, ualde nos perturbati sumus, quod charissimum D. Ioannem Prasinum Halium, secretarium tuum, morbo decubuisse adscripserit. Verum interim nos admonuit, eidem ut salutem deuote precemur. Vtinam tam efficaciter optare hoc contingeret, ut ad uo ta nostra et ad iustas necessitudines tuas conualuisset. Quo facto nobis nihil optabilius accidere potuisset. Deus uotis faueat, et te diu saluum conseruare, et bene prosperare dignetur soelicissime. Da tum Pragae, Dominica post Luciae, Anno MDXLII.

IODOCVS GEVTEINVS, ETC. REVERENDISS. Patri, opt. Principi D. D. Friderico Episcopo Viennen. etc. S. P. D.

REuerendiss. Pater, Domine gratiosiss. Misi XXVI Nouemb. huius anni indultum conscerationis, praesentia unius Episcopi et duorum Praelatorum celebrandae, firmatum quidem literis Reuerendiss. D. Card. Marini Grymanni, et non in forma Breuis. Sic enim uoluit fieri Reuerendiss. D. Grymannus. et causam adieci. Sed haec copiosius tunc scripsi, nescio an literae mea ad te peruenerint. Nullas enim hactenus praeter eas quae XX Aug. per te


page 352, image: s352

ad me scriptae sunt, literas unidi. Si non peruenerunt, redintegrabo negotium, sed non antea, quam literis tuis admonitus fuero. Cardina les esse Tridenti, te intellexisse scio. Vidi enim Romae literas tuas ad eos scriptas, ex quibus didici, Coloniae feruere sub praelo Catechismum. De profectione Pontificis hinc ad Bononiam, silent nobiscum nunc omnia. Iubileum tibi intimatum esse non dubito. Regem Franciae reparare bella etiam in Italia, uidelicet Pedemontis, publica hic est fama. Pontifex fortiter tamen laborat pro concordia horum duorum Principum, uidelicet Imperatoris et Regis, missis multis Breuibus, quae uidi. Deus faxit, ne laboret frustra. Hildeshei men. et Merseburgen. Episcopos item hortatur per breuia Pontifex, ad constantiam, et ut suos subditos in uera pietate et religione susti neant, usque ad futuri Conrilij determinationem ulteriorem. uti nam possint. De nostris Germanis, ratione belli Hungarici, turpe loquitur uniuersa Italia. Deus largiatur tibi, tuisque subditis, et nobis omnibus, quadragesimum tertium annum foeliciorem, quam elapsum nunc habuimus, et quam reuera imminens nunc Ianus multis polliceatur: aut si magis placet, minetur. Datum Romae in ipsa uigilia Natiuitatis Domini nostri Iesu Christi, Anni eiusdem MDXLII.

IODOCVS GEVTEINVS, ETC. REVERENDISS. Praesuli, Domino Friderico Episcopo Viennen. etc. S. D.

SCripsi in Ianuario ad Magistrum postarum in Oeni ponte, inclusis literis tuis, ut certius et fidelius perferrem tur ad te, eo quod propter pestem Viennae saeuientem et diaetam Spiren. et nouissimarum tuarum ad me litera tum datum esset, Pragae II Nouemb. et proin nescirem, quo literae dirigendae forent. Scripsi item tibi per ueredarium nostrum or dinarium, Februario, sed perpaucis: eo quod Reuerendissimus D. meus Cardinalis Brundusinus, uir rarae eruditionis, ante paucos di es naturae debitum persoluisset: et exequutores, uidelicet Cardinalis Petrus Bembus, Marcellus Cardinalis S. Crucis, Hupertus Gam barus, exequutores testamenti eiusdem Domini mei Reuerendiss. mihi essent primis diebus molestiores, quod librorum habuerim cu ram, de quib a me exigunt rationem, tum uel maxime, quasi ego omnium secretorum Reuerendiss. D. mei (bonae memoriae) praecipue ad causam Lutheranam pertinen. sim conscius. Ego hactenus nondum plene me ex his Labyrinthis exui honeste: conseruaturus honorem meum perinde atque bonum uirum decet: et ideo prolixius scribere nequi ui. Cardinalis Contarenus, qui literatis Germanis ex animo fauet, V huius discessit, legationem acturus in Bononia. Sadoletus Roma abest, item et Grymannus, fautores tui non postremi. Card. Caesarius, uir integer, prudens, et uere imperialis, paucis sub diebus post


page 353, image: s353

obitum Reuerendissimi D. mei, et ipse fatis concessit. Threnologias distribui inter meum Dominum et Card. S. Crucis, quod ab eis summe commendabatur. Fertur, Turcam et naualem et terrestrem conscribere exercitum. Rumor quoque est, Turcam Regi Franciae misisse preciosa munera, et ea Venetijs nunc esse, fortasse neruum belli, prosupprimendo nostro (quod Deus opt. max. clementissime auertat) Imperatore. Sed an haec uera sint, nescio. Erit haec aestas fortasse peri culosa et anceps, nisi Deus, et caetera Christianitatis capita prouide ant. Quid de me futurum sit, adhuc incertus sum. Hactenus alium Mecoenatem Romae non quaesiui, eo quod immodestia et furor huius mei defuncti mihi incutiat terrorem, ne faciam Glauci cum Diomede per mutationem. Archiepiscopatum Brundusinum triduo, antequam moreretur, resignauit Card. noster, suo ex fratre nepoti, Dn. Francisco Aleandro, qui et nobiscum fuit in legatione Viennae, consentiente Pont. Max. Mox exactis omnibus, seruitoribus, et alijs praesentibus, pronunciauit suum, quod fieri cupiebat, Epitaphium, quod hoc disticho clausit,

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] .

Sunt plura eius composita Epitaphia, quae suo tempore mittam. Datum Romae, ex curia Brundusina, VI Martij. Anno M D. XLII. D. Simonem Eckium, cum tota familia tua, saluere cupio, et bene ualere.

FRANCISCVS BARO DE TVRRI, ETC. Reuerendiss. in Christo Patriac Domino, D. Friderico Episcopo Viennen. S. P.

REuerendissime in Christo Pater ac Domine: Praemissa officiorum meorum paratissimorum commendatione. Sacratissima Rom. etc. Regia Maiestas, Dominus meus clementissimus, mihi tanquam indigno suo comitatus Goertzi Capitaneo, aliquot generalia mandata, caussa quotidianae eiusdemque Christianae precationis, quam sane fieri summa necessitas expostulat, mittere dignata est. Quae proinde quam primum, ut decet, omnib. substitutis superioritatibus, tam spiritualibus quam secu laribus, et misi, et alias publicaui. Quia uero in dictis Regis mandatis tua de pia precationis Dominicae declaratione mentio fiat, et omnibus legere scientibus, patribusfamilias et concionatorib. ut ipsi singulis septimanis ad minus semel eandem piam declarationem legant, et familiae uel subditis praedicent, iniungatur (quod etiam, ut obedienter exequatur, curabimus) et in has nostras partes nulla Germanica impressio uenalis aduehatur, etc. te hisce interpellare coactus, summopere rogo, quatenus unum atque alterum dictae declarationis tuae exemplar, generoso D. Hieronymo de Attimis, Regio Senatori et Consiliario, Viennae nunc agenti, fauorabiliter per aliquem familiarem exhibere digneris. Is mihi, quicquid huius est rei, commode transmitere poterit.


page 354, image: s354

Id quod omni studio erga te pro uirili mea sum recompensaturus. Hisce me tibi diligentissime commendo. Datum Groetz. XI die. Septemb. Anno Domini MDXLII.

EPISTOLARVM MISCELLANEARVM AD D. FRIDERICVM NAVSEAM BLANCICAMpianum, Episcopum Viennensem, singularium personarum, Liber Nonus.

FERDINANDVS DEI GRATIA ROMANORVM, HVNG. et Boemiae, etc. Rex, etc. uenerabili Friderico Episcopo Viennen, etc.

VENERABILIS, dilecte deuote: Quamuis tibi ante discessum nostrum e Vienna iniunxerimus tempusque certum statuerimus, quo te ad concilium Tridenti indictum parare, ibidemque cum caeteris nostris consiliarijs, et alijs isthic deputatis, iuxta instructionem a nobis datam agere et tractare deberes: cum uero in tam breui spacio temporis tua illic praesentia non opus sit, suademus, ut te, donec aliam nostram mentem audiueris, domi contineas. Haec pro temporis expostulatione tibi significare uoluimus. Datae Norinbergae, in nostra Imperiali ciuitate, XX Ianuarij. Anno Domini MD XLII. Imperij nostri, Rom. XIII, aliorum uero XVII.

VRBANVS TEXTORIS REVERENDISS. IN CHRISTO patri et D. D. Friderico Episcopo Viennen. dignissimo, etc. S. P. D.

REuerendiss. in Christo Pater et Domine, D. obserseruam diss. tibi ex humili et debita mei commendatione diuinae gratiae et salutis incrementum, nec non Episcopalis muneris iam consequutae dignitatis deuotissimum ministerium et foelicissimam consummationem precor ex animo. Literas XVII Ianuarij per te datas accepi, easque iuxta superscriptionem earundem distribuendas curaui: praeter illas quae D. Matthiae pertinent. Nam triduo antequam eas accepissem, utpote secunda Februarij (nam antea non licuit illi abesse) hinc ob commissum negotium tuum abscesserat: tamen et illas aperiens perlegi, prout ipse in recessu commiserat. Postremo mihi iniungis, quum aliquid rescribendum esset, ut Tridentum ad hospitem tuum mitterem. Attamen cum adhuc in dubio est, num sis tam breuiter illuc profecturus, nec ne: uisum mihi est, ut Viennam potius mitterem, sperans te adhuc ibidem existentem. Quem in longa tempora foeliciter uicturum, et subditum gregem uigilantissime et pientissime pasturum, cordintime optarim. Quod et annuat et promoueat largissima diuinae clementiae munificentia. His me tibi quam subditissime commendo. Ex Norinberga. IIII Feb. Anno, etc. XLIII.



page 355, image: s355

PAVLVS PAPA TERTIVS, VENERAbili fratri Friderico Episcopo Viennen. etc.

VEnerabilis frater, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum mittamus ad Praelatos et Principes Germaniae, pro negocio pacis ac fidei catholicae, uenerabilem fratrem Ioannem Thomam Episcopum Cauensem, nuncium nostrum, praesentium exhibitorem, iniunximus ei ut te quoque adiret, et super utraque re tecum loqueretur. Ideo fraternitatem tuam in Domino hortamur, ut ipsi Ioanni Thomae Episcopo, Nuncio, plenam et indubiam fidem adhibeas: et talem te in utraque re praestes, qualem tuum officium, uirtus et probitas a te exigunt, et nobis pollicentur. Datum Romae, apud S. Marcum, sub annulo Piscatoris, die XXVI Augusti. Anno M. D. XLIII. Pontificatus nostri anno IX

FERDINANDVS DIVINA FAVENTE CLEMENtia Rom. Hungariae, Boemiae, etc. Rex, etc. Venerabili Friderico Nauseae Episcopo Viennen. etc.

VEnerabilis, deuote, fidelis, dilecte: Redditae sunt nobis literae tuae XXII mensis Ianuarij proxime praeteriti ad nos datae, quibus tibi de expensis in legatione ad concilium necessario faciendis, a nobis prouideri petiuisti. Non dubitamus autem, te iam nunc accepisse literas nostras, quibus tibi permittimus, ut te Viennae contineas, et ad concilij edebrationem non pro ficiscaris, nisi denuo id tibi a nobis iniunctum fuerit. Quamobrem pro nunc, neque expensarum curationem necessariam esse duximus. In casu uero, quo te eo proficisci uoluerimus, clementer memores erimus, tum etiam de expensis necessarijs tibi prouidere, ut eo legatio nis munere cum dignitate fungi possis. Datum in nostra et Imperiali ciuitate Norinberga, die XI mensis Feb. Anno Dn. MDXLIII. Regnorum nostrorum, Romani XIIII. aliorum uero XVIII anno.

PAVLVS PAPA TERTIVS, VENERAbili fratri Friderico Nauseae, Episcopo Viennen, etc.

VEnerabilis frater, salutem et Apostolicam benedictionem. Non possumus non ualde mirari, quod, licet Oecomeni cum uniuersale concilium tantopere ab omnibus, praecipueque a cuncta Germania, exoptatum, in ciuitate Tridenti, uobis commodo et desiderato loco indixerimus, indictione eius in superiore diaeta Norinbergen. per nuncios nostros publice ac generaliter intimata, tribus quoque Legatis a nostro latere Tridentum missis ad illud praeparandum, teque ex alios conuenientes excipiendum: tamen tua fraternitas, quamuis iussa a nobis, et suo etiam astricta officio, nec ad ipsum concilium profecta est, nec curauit ut Abbates et alij Praelati tuae dioecesis proficiscerentur. Quamuis autem ad tuum Metropolitanum super hoc scripserimus, tamen cum rem tam


page 356, image: s356

salutarem omnino aggredi, nec ulterius prorogare uelimus, cum prae sertim tua tarditas alios retardet ad ueniendum, uideamusque quottidie pericula Christianae Reipub. impendentia fieri et maiora, et propinquiora, nisi mature occurratur: ad tuam quoque fraternitatem scribendum duximus, tibi districte praecipiendo mandantes, ut sicut ex debito teneris, quam primum ad ipsum concilium cum Abbatib. et alijs Praelatis tuae dioecesis conuenias, omni dilatione cessante, ne praeter offensam etiam poenas contra tales promulgatas incurras. Vt autem studium huius rei nostrum tibi esset manifestius, misimus dedita opera, dilectum filium Othonem Truchses Baronem, Camerarium et nuncium nostrum, haec eadem plenius explicaturum. Cuius uerbis aut literis plenam tua fraternitas fidem habebit. Datum Ro. apud S. Petrum, sub annulo piscatoris. Die XVIII Feb. Anno XLIIII. Pontificatus nostri anno X.

ANDREAS DEI GRATIA ABBAS LVCEN. REVErendiss. in Christo patri et Domino, D. Friderico Epicopo Vinnen. etc. S.

REuerendiss. Praesul, Quod ad culmen pontificiae dignitatis sis gratia Spiritus sancti sublimatus, gaudeo ex animo, et Deo opt. max. gratias ago. Non ambigo, talem nobis Deum dedisse Antistitem, qui nobis spiritualibus et plebi uigilans pastor et patronu, exhibiturus sit suam operam ac diligentiam, etc. Proinde, quia te accepi sacros Clericorum ordines publice ce lebrare, rogo te, et humilime peto, hos meos praesentes fratres in altiores ordinis gradus ordinandos promouere digneris. Tibi me, meosque omnes commendatos offero, in Christo addictissimos. Datum in Lucen. coenobio, VIII Martij, Anno XLIII.

PAVLVS NEYDECKER PRAEPOSITVS S. GANgolphi Bambergae, etc. Reuerendissimo in Christo patriet Domini, Domino Friderico Episcopo Viennen. S. P. D.

LIbenter intellexi ex literis tuis, te pro sereniss. D. N. Rege concessurum Tridentum ad concilium, Egoque effeci apud Reuerendiss. D. meum Bambergen. ut ipse emittatad idem concilium Reuerendiss. D. Ioannem Grae. Eckelsheimium, qui pulpitum praedicaturae in cathedrali Bamberg. Ecclesa per annos XII, uel ultra, integerrime tenuit, bonae literaturae, atque uitae. Qui in itinere Ingolstadij assumet gradum doctoratus Theologiae, atque cum D. Io. Eccio Theologo, cum primum ab eodem euocatus fuerit, pariter Tridentum concedet, abinde abinde facie tibi notior futurus. In praesens, multis in locis nobiscum per Germaniam, pro Caesare magnis numeris conscribuntur milites, pro grauib. bellis futuris: in Italiam alij, alij ad Belgas ducendi. Nec dormiunt Gallicani, occulte et ipsi milites mendicantes. Deus stare dignetur propitius a parte nostra. His foeliciss. ualeas. Datum Bambergae, die III Feb. anno Domini MD XLIII.

REVERENDISSIMO IN CHRISTO PATRI AC. Domino, Domino Friderico Episcopo Viennensi, etc. Otho Truchses Baro in Vualpurg, Nuncius Apostolisus, S.



page 357, image: s357

REuerendiss. Domine, Domine obseruandissime, cum sanctissimus D. N. Paulus Pont. max. pro suo summo in rempub. Christianam amore et officio, concilium superiori anno Tridenti indixisset, spem non dubiam conceperat, posteaquam tot tantosque ea in re labores subijsset, cunctos Christiani orbis principes, uolentes lubentesque Tridentum uenturos, maxime cum ijdem et locum et indictionem concilij uotis suffragijsque suis comprobas sent. Sed quia praeter spem et opinionem suam animaduertit, omnes fere status Ecclesiasticos tardiores esse, muneris sui pastoralis arbitra tus est, nulla ratione deserere imperfectum, nec relinquere opus tam pium, sanctum et necessarium, tantisque laborib. atque altercatione partium, uix tandem aliquando institutum. Itaque me rursus cum mandatis ad Imp. conuentum Norinbergam ablegauit, ut congregatos ibidem Archiepiscopos, Epi scopos et Praelatos, monerem, hortarer, iuberem, ut sine longiore mora, aut cunctatione ulla ad concilium Trident. proficiscerentur. Huic conuentui te quoque interfuturum speraueram, quo casu data mihi esset, quia quidem inprimis optarem, coram conueniendi ac colloquendi occasio: sed cum id et secus acciderit, et ego tantis curis atque occupationib. Pont. discringar, ut nulla omnino mihi quietis pars, nedum tepus et spacium ad te ueniendi concedatur, Breue S. D. N. Mittendum duxi, simulque literas dam das, ex quib. uoluntatem eius ac mentem plenius perspiceres. Nam quanto animi dolore ecclesiae discordias ac schismata S. D. N et tulerit et ferat: quanta item uigilantia, cura, assiduitate mederi illis atque opitulari cupiat, tametsi ex plurimis S. eius sermonib. atque tractatib. perspectum omnib. esse arbitror, tamen in hoc concilij negotio pnclarum pietatis, stundij et amoris sui erga ecclesiam Catholicam, ac inclytam Germaniae nationem, quam singulari animi sui affectu, propensaque uoluntate proseqiutur, testimonium exhibuit. Quanquam enim tam praecipites ac periculo si bellorum motus nuper in Imperio et ubique subito concitati, tamque auer sae utriusque fere partium a pace concordiaque uoluntates, immutare etiam Pont. Propositum, aut certe quo minus institutum perageretur concilium prae pedire poterant; tamen hic omnib. malis adeo non concedit Pont. animus, ut etiam magis confirmatus esse uideatur. Quippe qui non modo spem coepti operis absoluendi deposuerit. uerum quo plura obstant, seseque in uoluunt, eo maiori alacritate contentioneque eundum censeat. Qua de re iam pridem tres Card. de latere suo legatos, uiros doctrina, integritate, ui tae morumque sanctimonia praestantes Tridentum misit: quib. etiam de die in diem Episcopos, Praelatosque alios Italiae addit, quo eorum exemplo Germaniae Principes et status excitentur. Quin et ipse Pont. max. tam graui iam in aetate positus, nulla commodorum, nulla ualetudnis ratione habita, ipsam hyeme ac tempore asperrimo iam Ro. profectus est, seque Bononiam, locum uidelicet concilio proximum, recepit. Quamobre S. D. N. nomine ac loco te moneo, hortor ac iubeo, primum ut summam ac con stantiss. Pont. uoluntatem, cum erga concilium, tum erga pub. et ecclesiae et Imp.


page 358, image: s358

tranquillitatem diligenter consideres: deinde grauissima ac difficilli ma pericula quae imminent, quaeque nulla alia ratione, ope ue, nisi habito celebratoque generali concilio, propulsari poterint, pie ad animum recipiat. Denique ut Episcopalis tuae dignitatis munera, partesque, pro eo ac par est, perpendas. Quo facto, nequaquam ambigo quin perlectis Pont. Max. literis, et iustam illius ac debitam obedientiam, reue renter exhibiturus sis, et confestim ad concilium profecturus Tridentinum. Ad quod te pellicere ac commonere debent, non modo iam positae rationes, grauissimae illae quidem, maximeque necessariae, uerum multo magis etiam ira diuina, censuraque Pontificia. Neque enim dubitandum est, quin si uocem pastoris tui audire neglexeris, poenas et Deo et Pontifici, qui eas tenetur officij sui ratione exi gere, daturus sis. Quapropter non puto necessarium te pluribus com monefacere, quando te, qua es pietate ac mansuetudine, omnes muneris tui partes hac in re diligenter ac sedulo effecturum confidam: maxime si perpenderis, suae quemque oportere uillicationis rationem reddere. Tibi omnia mea studia, obsequia et officia, prompta atque parata polliceor ac defero. Datum Norinbergae, XVIII Aprilis, Anno Domini MDXLIII.

IODOCVS GEVTEINVS, ETC. REVERENDISS. D. Friderico Episcopo Viennen. etc. S. P. D.

REuerendissime Princeps, Domine gratiosiss. Literas tuas XV Augusti, Anno XLII ad me datas accepi, una cum libellis, oratione uidelicet contra Turcas: et nunc per quatuor ueredarios, siue postas, utuocant, ordinarias, ad omnia satis copiose respondi: eadem fere repetens, cum alia in commissis a te non haberem, neque hic aliquid occurreret ad te scriptu dignum. Misi etiam ante aliquot menses literas Reuerendiss. Patriarchae Aquilegien. D. Marini Grymanni, super consecratione, quam ipse personaliter una cum alijs Cardinalibus Pontifici max. procurauit. et cur literas eas sufficere uoluerit, causas adieci. De consecran dis quoque alijs sacerdotib. rationem et mentem Pont. satis superque scripsi. Nihilominus ab eo die, uidelicet XV Augusti, nihil amplius uidi literarum tuarum. Vnde id procedat, non intelligo. An tibi eiusmodi meis responsis non satisfiat, aut sint aemuli, qui literas intercipiant: aut certe in his bellorum et haeresum (quam pncipuam causam iudico) motib. ita urgearis, ut maiorib. Intentus horum facile obliuiscaris, etc. Responsa mea toties missa nunc iterum repetere non est consilium, eo quia credide rim non esse possibile, quin aliqua saltem ad et peruenerint. Ne tamen omnino uanae nunc sint literae, haec subijcere placuit, quae per Romam passim iactantur, neque palatium Pont. aliud personat. Concilium omnes loquuntur et intonant. Legatos tres esse Tridentum missos, et quos antea saepe scripsi. Nunc publicum est per urbem, in capite quadragesimae Bononiam uelle proficisci Pontificem max. ut ibidem propior existens.


page 359, image: s359

rebus concilio necessarijs, commodius et praesentius consulere et pro uidere possit. Imperatoris quoque aduentus ad idem tempus expectatur, et quasi pro certo habetur. Granduellam apud uos esse in Germania, et nos scimus. Haec te latere nolui: neque aliud nunc habeo, quod scribam, quam quod hisce te ex animo bene ualere optem. Ex palatio summi Pont. in cubiculo D. Bernhardini Mafaei, XXVIII Ianuarij, Anno M. D. XLIII.

HIERONYMVS VERALLVS EPISCOPVS CASsertanus, Nuncius Apostolicus, etc. Reuerendissimo in Christo patri et Domino, Domino Friderco Nauseae Episcopo Viennen. etc. S. P. D.

REuerendissime et obseruandissime Domine, etc. Tempus est iam, ut scribendi contumaciam purgem, silentiumque dicacitate compensem: et nisi timerem tibi molestiae esse magis quam solatij, crebriores darem literas, utpote qui studendi assiduitate implicitus, laboribusque uerbi Dei animabus illis tibi concreditis concionandi, nauseam et amarulentiam quandam potius, quam solatium ex ipsis literis sis recepeturus: malui tamen hac uice mihi ipsi satisfacere, quam respectum aliquem ad eas molestias habere, quas literae allaturae fuissent. Quoniam ob uirtutum tuarum me rita, tanta est mea erga te obseruantia, tuorumque erga me meritorum magnitudo, ut nulla sit unquam obliuio eorum memoriam deletura. Tametsi uires non suppetant, ut animi tui magnitudinis meis cum seruitijs particulam quidem pertingere ualeam. Ille uero est in me animi candor, ac perfecta uoluntatis propensio, ut nulla seruitiorum erga te praestan dorum tepiditas, nulla penitus frigiditas, negligentiaue reperiri possit. Bonoque sis animo, quoniam ultra ea quae apud sanctiss. D. N. in uirtutum tuarum commendationem hactenus effeci, indies magis (da ta temporis et rei opportunitate) efficiam: nec desistam, donec fructum aliquem mearum commendationum sis consequuturus, illumque non equidem leuem. Etsi (quod absit) omnia mihi deessent, illud unum a me auferrii non posse probe scio, ut praeco uirtutum tuarum publicus futurus non sim. Addo, quod etsi me indigniss. Christi Iesu seruum iudicem, ero nihilominus in orationib. meis tui, tuorumque omnium semper memor. Proinde nudiustertius cum essem cum Regia Maiestate, Domino nostro clementiss. incidissetque de concilio uniuersali sermo, inde capta occasione, dixi te esse promptiss. accingendi te ad iter Tridentum uersus, ea praecipue ratione, quod particularib. literis, etiam in foorma breuis nunc recentius a S. D. N. summa cum instantia fueris accersitus, maxime cum conuenerint iam multi Episcopi ex Italia, et ex Germania aliqui partim applicuerint, ut Reuerendissimus Hildesheimen. et Suffraganeus alter Reuerendissimi Cardinalis Maguntini: partim uero, ut Eystetten. Chiemen. et nonnulli alij sint in itinere: reliqui uero uel infirmi, uel alias ualetudinarij et senes, decreuerunt suos


page 360, image: s360

nuncios siue commissarios ablegare. Et in reditu S. D. N. uersus Bononiam, mittentur reliqui Episcopi, qui curiam sanctitatis suae sequuntur. Procurabitque S. sua cum S. Caes. Maiestate, ut Hispani etiam conueniant. Itaque res esset et dignissima, et admodum necessaria, quod sua Maiestas suos etiam Episcopos ablegaret: inter quos quia promptissimus es tu, sed tamen pauper, cui debent expensae per Regiam S. Maiestatem subministrari: non debet sua Maiestas tam diu tardare, quin te mittat. Respondit se ignorasse conuentum illum Episco prorum, sed bene recepisse literas a te, quibus insinuabas te a Sanctissimo D. N. denuo uocatum: et quod sua Maiestas fuerit in causa, quod te non iuuerit hactenus: tamen quod non negligeret in futurum, et daret omnino omnem operam, ut expensae ipsae subministrarentur, et concessa licentia te ablegaret. Vellem Reuerendiss. Domine, quod eo tempore, quo S. Domninus N. degit in partibus illis, ires Tridentum: et deinde, si daretur commoditas, Bononiam, uel Placentiam usque. Ego autem apud suam Maiestatem nunquam desistam, usque quo fias uoti compos. Valeas, et me sedulo commendatum uolo. Ex Praga, die XI Maij, Anno salutis MDXLIII.

IOANNES HASENBERGIVS REGIORVM LIBErorum Illustriss. praeceptor, etc. Reuerendiss. in Christo patri et D. D. Friderico Nauseae, etc. Episcopo Viennen. etc. S. P. D.

REuerendissime atque pientissime Domine Praesul, et Patrone obseruandissime: Foelicem tibi precor uiam, ut aliquid tandem pro sarcienda disruptissima (liceat sic scribe re) Germania, et ipsa adeo religione constituatur. Rogo te mi Domine Nausea, Episcope doctiss. simul et disertissime, ut Italis et Hispanis rerum Germanicarum statum aperte patefacias, ut quid sit opus facto, et uniuersali decreto semel tandem constituant. Ignorat enim (et ignorariuult) hoc hominum genus, quae nam et quam dura, imo Diomedea, ut dicitur, sit necessitas in Germanis. Multa etenim facile e nobis tolli possunt: plurima alteri parti concedi, si animum saltem ad pacificandam rempub. Christianam aduertas. Ecquis enim clausit manum ecclesiae Dei? Ecquis Spiritui sancto conclusit dexteram, in componendis talibus dissidijs? Age itaque S. pacem, concordiamque summis, quibus potes, uiribus et cona tib. urge. Haec generatim. si adfuissem, speciatim multa dixissem. Sed interim satis esto. Serenissimi Archiduces nostri munus recens chartaceum oblatum alacri et gratioso animo acceperunt, et Dominum Nauseam commendatissimum habent. Sed male habet praeceptorem, D. Nauseam neque sibi scribere, neque alioqui scribere: qu hoc fiat, sese ignorare. Rogo ut aliquando ex concilio mihi duo scribas uerba, si ua cauerit. Bene uale, optime Praesul et patrone, citissime. Linij, uige simo tertioMaij. Anno, etc. XLIII.



page 361, image: s361

IOANNES A RIZANO, etc. REVERENDISSIMO in Christo patre et Domino, D. Friderico Nauseae, Episcopo Viennen. etc. S. P. D.

REuerendissime Princeps, Domine gratiose, Etsi ad tem pus praefinitum Viennam non redeam, non est quod uel mireris, uel (quod ego te maxime oratum habeo) aegre feras, cum certe id non data opera, nec (ut aliquis obijce re posset) eius gratia, quod hic adeo amicorum conuersatione delecter, faciam. Nam, ut ingenue fatear, malim apud te esse, tuaque iucundissima et gratiosissima praesentia frui. Tempus enim id quo hucusque a te abfui, omnino mihi longum et tediosum interim uidetur existere. Cui etiam infelicissime accedit chariss. Domini patris mei aegritudo, qui admodum grauiter nunc decumbit, meque penes sese paulo diutius detinet, donec malum aliquanto remiserit, ubi tandem sine ulla mora te sum reuisurus, Deo fortunante. Spero enim malum id non diu duraturum. Is itaque cum imbecillitatis gratia proprijs literis te salutare non potuerit, orat, ne sibi uitio imputetur: mihique id muneris in te salutando dedit, ut eius ego nomine te salutem quam officiosisime. Quem ut nobis Deus opt. max. in multos (uti uere mereris) annos feliciter superstitem seruare dignetur, optat, seque tibi humillime commendat. Hucusque adhuc mihi omnia satis feliciter cessere. Pragam saluus ac incolumis, Deo sit laus, perueni: et literas omnes, quas recepi, cuilibet, prout mihi committere dignabaris, reddidi. Quam autem clementer Serenissimus Rex noster easdem receperit, ubi uenero, indicabo. Nunc autem, ne per me possis in aliquo remorari, uel etiam damnum incidere, Pragam (utcunque tamen male habente D. patre) redij, ut eos saltem, quibliteras a te detuli, ad scribendum iterum, cum iam Reuerendo doctissimoque Domino Primo Lacunario, Regio Sacellano, etc. digniss. hinc Viennam uersus soluendum esset, excitarem, perque eum transmitti eas ad te curarem. Noui nihil est quod scribam, nisi Boe mos iam aliquam partem exescitus congregaste, ut arcere possint hostes a limitibus huius regni. Cum reliqua uero parte ita paratos este, ut omni etiam tempore ita sint instructi, ut si necescitas exposcet, hosti obuiare possint intrepidi. Dij coepta fortunent. Quod reliquum est, opto te pro uoto tuo meliori ualere, mei gratiose memorem. Cui me tanquam famulum tibi deditiss. humillime commendo, oroque has meas utcunque incultas literas, nec tanto uiro lectu dignas, boni pro tua innata humanitate et incomparabili bene uolentia consulere digneris. Datae Pragae, III Augusti, Anno Domini M. D. XLIII.

REVERENDISSIMO IN CHRISTO PATRI ET Domino, D. Friderico Episc. Viennen. etc. Vuolffgangus Abbas Viennae apud Scotos, et Franciscus Praepositus apud S. Dorotheam ibidem, S. P. D.



page 362, image: s362

REuerendissime Praesul, Domine gratiosiss. Debitae nostrae obseruationis reuerentia praehabita, deuotam nostram erga Deum precationem tibi praeferimus. Sanctissimi Domini nostri Pauli diuina prouidentia Papaetertij, collapsae ac labefactae Ecclesiae Christianae religionis, iam inde iterum in omnipotentis Dei laudem restaurandae institutum atque propositum, satis a te intelleximus. Caeterum ex quo ad indictum salutare concilium uisitandum, uel celebrandum tibi, sub cuius tutelari ditione atque cura, nos tanquam subditi merito optimoque inre degimus, maior tum intellectus, tum etiam eruditionis gratia data, splendidiusque scientiae lumen prae alijs a Deo optimo maximo sit concessum: nos equidem summam spem atque refugij fiduciam in te, tanquam ordinarium nostrum, plane ponimus, fixeque locamus. Interim maxime petentes, quo tu nostrae emansionis, siue absentiae gratia, quod minus unam aut plures personas idoneas loco nostro, una cum pleno mandato, sufficientique instructione ad iamiam imminens, et exordium sumens concilium, ad monitionem tuam literis factam, remittimus ac subdelegamus: si res ipsa requirat, nos gratiose atque benigne dignetur defendere et excusare, causis praesertim ob oculos uersantibus, periculosis temporibus, ac to tius Christianitatis hostibus in nostros fines apparentibus incursionibus: quae quidem incursiones ac hostium inuasiones, singulis diebus, sicuti communis ad nos ex omnibus terrarum partib. perfertur fama, summe, proh Dem fidem, pertimescendae ueniant. lamque extrema quasi necessitas atque calamitas nobis, nostrisque capitibus imminent. Atque huius quidem rei gratia abitio hinc, reique nostrae domesticae curandae desertio, nobis periculosa admodum, uti etiam tu longe melius, atque nos, dispicere poteris, atque ponderare, esset futura. Ad haec etiam, quod nunc temporis idoneus quispiam, et ad rem aptus mandatarius loco nostro compariturus, non ita facile inueniri possit. Cuilibet namque hifce dubijs et periculosis temporibus, sua impedimento sunt negocia. Quum itaque tu, cui peculiariter gratia a Deo concessa, dictum, atque adeo diuinum animi inistitutum in opus conferre (ut aiunt) atque deducere semel decreueris: Nos iterum atque iterum tibi humillime supplicamus, quo tu totius Christianae religionis nuncius (ubi non dubium quin Deo opt. max. rem admodum placabilem praestiturus, et ad omnes Christianae religionis amatores perpetuam nominis memoriam transmissurus, laudem etiam ac gloriam nunquam interituram sis consequuturus) hoc etiam onus nostri causa dignere suscipere. quo impetrato, nos uicissim, ubi diuina gratia sanctique Spiritus infusione, religionis causae fuerint compositae, tranquillitati atque paci datae, truculentusque Christianitatis, atque adeo omnium hostis fractus, et a nostris regionibus fuerit depulsus: equidem pro rerum


page 633, image: s363

nostrarum tenuitate erga te non ingratos, nec beneficiorum immesmores futuros pollicemur. Interim, si quid reliquum est, nos tibi, sicuti et alij praelati erga suos ordinarios, in omnibus de meliori nota, modo, uia et forma tanquam deditiss. commendantes. Datum Viennae, XX mens.. Iunij. Anno, etc. XLIII.

IOANNES EPISC. MISNEN. REVERENDISSIMO Principi ac Domino, D. Friderico Nauseae Episc. Viennen. etc. S. P. D.

BInas a te literas, Reuerendissime Pater, accepi, mihi sane gratissimas, tum quod tuae erant, tum quod amorem erga me tuum mihi abunde satis declararent. Habeo igitur et ago tibi gratias quas possum max. pro tanta, qua immerentem me complecteris, animi tui beneuolentia. Et Christum precor, ut mutuam dilectionem hanc nostram, Spiritus sui afflatu prouehere, et usque ad extremam horam perpetuam esse uelit. Ad literas uero tuas respondissem sane iamdudum, si modo ulla mihi fuisset aut tabellionum copia: aut si existimassem, in Episcopatus tui limitib. te reperiri posse. Te enim ad concilium hoc Tridentinum a Serenissimo Rege Ferdinando propediem mittendum esse, affirmabant apud nos multi: idque ferme significabant literae tuae posteriores. Vtinam uero Dominus IESVS pro sua bonite effecisset, ut siue per hanc profectionem tuam, siue per aliam quamuis occasionem, me inuisere potuisses, aut posses: nihil erat, aut etiam in posterum erit, mihi futurum iucun dius. Sunt enim permulta, quibus de libenter tecum communicarem, hoc praesertim tempore, quo sub grauissimo iugo laborat et sudat Ecclesia Christi, ita ut spirare uix possit, aut etiam audeat. Pro libellis tuis gratias tibi ago. Video enim te sanctum operari opus, atque in instauranda Domini domo, sicut sapientem decet architectum, te occupatiss. esse. Pro quo tam pio conatu et labore, Dominus Iesus retributionis suae tempore, uberem tibi mercedem est repositurus. Offert se tamen exiguum aliquid, in quo non per omnia tecum sentio. Sentis enim, indicti concilij locum mutandum, atque Ratisbonam usque transferendum esse. Ego uero existimo, non admodum in tempore haec a te moneri. Neque enim uideo tam urgentes causas, propter quas Tridentina ciuitas non possit non haberi pro loco commodissimo, in quem multi sancti et boni uiri de fide et religione Christiana, deque instaurandis pijs ritibus consulturi confluant. Poterit fortassis iter hoc remotioribus Germaniae partibus uideri ali quanto durius, quam quod plerique citra laboris molesciam uel in gredi, uel conficere possint. Atreliquis nationib. Hispanis uidelicet, Gallis, et partim Italis, qui pro gloria Christi (ad cuius corpus et ipsi pertinent) sua nobiscum uota et consilia conferre obstrin guntur, altius Germaniam ingredi, multo fortassis erit molestius, quam nobis Tridentum usque proficisci: Id quod ego ex aliquot Episcoporum et fratrum nostrorum ad me literis intellexi. Illorum autem quilinguas callent, poterit etiam Tridenti haberi copia: atque ita fortassis,


page 364, image: s364

ut ciuitas ea in hoc Ratisbonae non sit cessura. Hic quoque mecum contemplor et reputo, quot nobis interea depereunt, et ab Ecclesiae sinu abripiuntur animae: dum uel per hanc, uel per alias huiusmodi, ut mihi uidetur, curiosas satis deliberationes, protrahitur negocium tam necessarium, tamque salutare. Quod sane iamdudum, et antequam tam late serperet cancer ille, nunc ferme incurabilis, matu ratum esse oportuit. Sed haec, doctissime Praesul, non ideo ad te scribo, ut non existimem te accurato in hoc esse iudicio, sed ut saltem animi quoque mei sententiam tibi, fratri mihi in Domino obseruandiss. explicatam et declaratam hac in re esse cupiam. Cuncta autem, quae in suam futura sunt gloriam, pro clementia sua moderabitur et disponet D. IESVS ouili sui custos, et pastorum princeps. Nouarum rerum, etsi nemo mihi quicquam in angulo hoc communicet: fama tamen ad nos delatum est, ualidam equitum et peditum manum iam in Boemia collectam, eamque in tres cuneos partiendam esse. Quorsum uero tendat tantus ille apparatus, declarabit tempus. Ego te in tanto nunc rerum motu sub umbra alarum Christi saluum esse, et semper bene ualere cupio. Datum in arce mea Stolpen, IIII. Octob. Anno, etc. XLIII.

FERDINANDVS DEI GRATIA ROM. etc. REX, Friderico Nauseae Episcopo Viennen. S. P. D.

HOnorabilis, dilecte, deuote: scripta tua XVIII. et XIX. dieb. nuper elapsi mensis Augusti data, una cum introclu sa supplicatione accepimus, et intelleximus. Excusatio nem absentiae tuae humilem clementer admittimus, singulari etenim et gratiosissimo nobis est beneplacito, quod te hisce grauissimis et formidandis bellorum casibus Vienna apud plebeculam tibi concreditam contineas, illique, in summa hac calamitate, uerbi diuini praedicatione solatio sis, et cohabites. Ad grauamina tua, quae prius etiam nobis ob oculos posuisti, posthac tibi respon debimus: te et Episcopatum tuum, nunquam non commendatos ha bituri. Quod te, ad memorata scripta tua, gratiosum responsum nostrum latre noluimus. Datum in ciuitate nostra Znoima, V. mensis Septemb. die. Anno, etc. XLIII. Regnorum nostrorum, Ro. anno XIII. aliorum uero XVII.

FERDINANDVS DIVINA FAVENTE CLEMENTIA Rom. Hungariae, Boemiae, etc. Rex, Friderico Episc. Viennen. etc.

VEnerabilis, deuote, nobis dilecte: redditae sunt nobis ternae literae tuae, ad nos, VI. XXI, et XXIIII Aprilis mensis proxime praeteriti datae: ad quas hisce unis respondebimus. Et quantum ad profectionem tuam ad Concilium attinet, quia tu a nobis pro Oratore nostro ad illud cum nonnullis alijs deputatus es, et tamen nondum necessarium esse uidemus, ut tu nomine nostro eo proficiscaris consultum nobis uidetur, ut istic Viennae maneas, et Episcopali tuo munere officioque,


page 365, image: s365

quemadmodum tibi Praga discedenti deliberatum fuisse, ad nos perscripsisti, id quod nos sane clementer et magnopere, probamus, fungaris. Quando autem operaeprecium esse cognoscemus, te a nobis ad Concilium mitti debere: nos tunc te in tempore de eo non solum admonebimus, uerum etiam de uiatico et expensis necessarijs tibi prouideri clementer curabimus. Quod si uero tu nunc a summo Pont. uocatus, te ad Concilium, priusquam alij magni Archiepiscopi, Episcopi, et Praelati tam Germaniae quam Italiae conueniant, conferre uelis nos id tuo arbitrio et uoluntati gratiose relinquimus. Quod uero nos admones, ut abstineamus ab intrusione in Praelaturas Ecclesiasticas, personarum quae indignae et inhabiles sint: nos huiusmodi admonitionem a te clementi animo suscipimus. Non enim ea unquam mente fuimus, neque etiam hoc tempore sumus, ut Praelaturas et dignitates Ecclesiasticas ulla ratione neque in spiritualibus neque in temporalibus comminuere, quantum quidem a nobis fieri potuit, pateremur: sed potius earum augmento et conseruationi pro aequitate semper studuimus. Id quod nobis etiam posthac curae erit. Quod autem de filio Marscalchi nostri, Prouinciarum istarum nostrarum Austriae, in Praelatura Gotuuicen. permisimus (id enim te innuere, facile intelleximus) ad id nos multae honestae et rationabiles causae permouerunt. Et quanquam conuentuales praeter ipsorum iam praestitum consensum ad electionem processerant: tamen postque cognouimus eam electionem de persona idonea fuisse factam, ita a nobis prouisum est, ut conseruandae illius Praelaturae potissimam rationem et curam habuerimus. Insu per quod ad exactionem impositionum seu steurarum attinet, quia etiam antea huiusmodi querimonias audiueramus, ob id, priusquam nouissime Viennam discessissemus, Regimini istic nostro in mandatis dedimus, ut ordinationem facere et exequi in eo nomine nostro deberent, ne Ecclesiastici ultra modum grauarentur: sicuti iam prouisum fuisse existimamus. Postremo, uidimus Libellum tuum, uice Epithalamij serenissimae filiae nostrae Reginae Elizabethae dicatum. Quam tuam operam, studium et diligentiam, ueluti nobis admodum gratam, nos a te omni clementia suscipimus et probamus, quandoque etiam re ipsa erga te gratiose recognituri. Datum in arce nostra regia, Pragae, die XII mensis Maij, Anno Domini M. D. XLIII. Regnorum nostrorum, Ro. XIII. aliorum uero XVII.

FERDINANDVS D. F. C. ROM. HVNG. BOEMIAE, etc. Rex, infans Hispaniarum, Archidux Austriae, etc. Friderico Nauseae, Episcopo Vien.

VEnerabilis, Deuote, fidelis, dilecte: Redditae sunt nobis literae tuae XXII. mensis Ianuarij proxime praeteriri, ad nos datae, quibus tibi de expensis in legatione ad Concilium necessario faciendis a nobis prouideri petijsti.


page 366, image: s366

Non dubitamus autem, te iam nunc accepisse literas nostras, quibus tibi permittimus, ut te Viennae contineas, et ad Concilij celebrationem non proficiscaris, nisi denuo id tibi a nobis iniunctum fuerit. Quamobrem pro nunc, neque expensarum curationem necessariam esse duximus. In casu uero quo te eo proficisci uoluerimus, clemen ter memores erimus, tum etiam de expensis necessarijs tibi prouidere, ut eo legationis munere cum dignitate fungi possis. Datum in nostra et Imperiali ciuitate Nurenberga, die XI. mensis Februarij. Anno Dnni M. D. XLIII. Regnorum nostrorum, Ro. XIII. aliorum XVII.

PAVLVS NEYDECKER, etc. REVERENdissimo in Christo Patri et Domino, D. Friderico Nauseae, Episcopo Viennen. etc. S. P. D.

REuerendissime in Christo pater et Domine, nouissimas tuas literas sub datum ultima Februarij, XII April. depostaccepi. Quibus designas in reditu familiaris tui Bernhardi a Schamburg, nullas a me nec literas, neque pecunias accepisse. Quantum ad literas attinet, dum idem Bernhardus uesperi mecum esset, perconctareturque a me de suo recessu, et usque meridiem insequentis diei mansurum promittendo responde ret, eidem dixi, me eo mane literas ad te exaraturum, et ei ad hospitium ipsius missurum: quod equidem ita effeci. Sed ipse mane summo abierat, sicque meae literae mecum usque modo mansere, quas in testimonium nunc transmitto. Ex quibus cognosces, nihil in me officij desiderandum: quin quae gerere potui, ex affectu praestiti. Quod uero ad pe cunias: Procurator tuus D. Bartholomaeus Hoffman, eas, quas ha bere potuit, tunc quoque ad te transmisit. De successu rerum pub. aliud ex comitijs Imperialib. hactenus intelligere certi non potui, nisique status Imperij pro anno praesenti Rom. Imperatori, atque Regi seu Caesari, nostris Dnnis et Principib. clementiss. consenserunt, auxilia praestanda in pecunia pro XXIIII millibus uelitum, et quatuor millibus equitum ad sex menses, stipendijs siluendis, in usum uel contra Turcum, uel contra Gallum, ex arbitrio ipsorum diuidendis, uel utendis. Et si Imperator alio anno contra Turcas ire uelit, de ministrando auxilio maiore et continuo, et iam ubique milites parantur, breui coituri. Deus omnia bene uertat, et uos Turco uiciniores omnes clementissime tueri et conseruare dignetur. Datum Bambergae, die prima Maij. Anno M. D. XLIIII.

PAVLVS NEYDECKER, etc. REVERENDIS. DOmino D. Friderico, Episcopo Viennen. etc. S. P. D.

REuerendissime in Christo Pater et Dne, literas tuas sub datum earum ult. Octob. a familiare tuo nobile Bernhardo a Schomburg heri tandem accepi. Quib. labores tuos immensos, quib. prouniuersa repub. Christiana incessanter uacas, simul et pergrauia tempora intellexi: illisque facile fidem praebeo, atque re uera compatior. Etsi nobis hic haud parum cum


page 367, image: s367

uersutijs et odijs haereticorum atque aliorum negocij indies emergat: atque in clementissimorum Dominorum et Principum nostrorum Imp. et Caesaris felicitatibus post Deum haud paruam spem collocemus, de proximo futurum meliorem rerum statum. Id etiam diuina exigente Iustitia, quod optimus Deus citius donare dignetur. Procurator tuus Bartholomaeus Hofmannus, percepta sua ipsi Bernhardo familiari tuo contradidit, prout ex eodem de omnib. edoceberis. Quin et tibi referet praeparatoria comitiorum Spiren. Tu felicissime ualeas, et me tibi commendatum habeas. Datum Bambergae, die XVI Ianuarij. Anno M. D. XLIIII.

IOAN. MARTINVS STELLA, I. V. DOCTOR, etc. Reuerendissimo Domino Ioanni Morono Episcopo Mutinensi, S. P. D.

REuerendissime in Christo Pater, Dne obseruandiss. superiorib. diebus priuato officio meo inductus, et quia id a me petierat Reuerendissimus D. Viennen. transcripsi, et in latinum uerti omnia, quae ad illam diem, in controuersia hac personarum Ecclesiast. acta fuerant, ut scilicet tu digna reris inclinanti, imo prope collapsae causae iurisdictionis Ecclesiasticae, succurrere, ac subuenire. De quo non dubito, quin facturus sis, quod in rem esse cognosces. Sed haec mora tam longa est, ut nobis optandum sit, ut ad illud tempus spiritum ducere liceat. Quare nunc non priuato ullo officio aut studio erga tam ipsum Episcopum Viennen. quod sane ipsius liberalitas praeclarissima merita est, sed pro meo erga orthodoxam et Apostolicam religionem animo et fide tibi scribere et rogare coactus sum: imo liberius, si per te licebit, admo nere, ut etiam atque etiam dispicias, quibus modis aut artibus non iurisdictionem Ecclesiasticam, de qua non magnopere contendendum putarem, si propter se retinenda esset, sed ut ipsam religionem et antiquam fidem hic retineamus. Nolo enim ut erres, in specie quidem exercitium Iurisdictionis, sed in recessu longe aliud oppugnatur. Tentantur [reading uncertain: print faded] fortassis hac uia eadem hic, quae alijs in regionib. ab huiusmodi initijs in quem statum sunt adducta? Non quod mihi tantum prouidentiae sumam, aut male ominari uelim: sed quod, ut synceriter dicam, istud accessorium tale sit, ut sine illo principale retineri non possit. Quid enim ibi satis firmum esse queat, ubi Episcopo sub poena prohibetur, ne inquirat in haereticum? ne excommunicatum Sacris arceat, etc.? quae sane ideo tibi scribenda putaui, quod non solum huius regionis, sed uniuersae Germaniae putem interesse. Episcopus emm, quantum ego ex illius et uerbis et dolore, quem ex indignitate rei concepit, intellexi, secum consilia inire coepit, sui Episcopatus derelinquendi: quod sane nescio an religionis nostrea auitae amatorib. an ipsi Regi maiori incommodo sit cessurum. Equidem quod ad Regem attinet, possum hoc pro certo confirmare, superiore anno, cum uniuersa Austria fremeret, supra duo milia hominum urbe hac excessisse,


page 368, image: s368

qui nullis periculis commoueri potuissent, si hic adfuisset Episcopus, et suis concionibus, ut semper solet, in tantis calamitatibus mi seros consolatus fuisset. Quorum uel maxima pars etiam in summa rerum trepidatione reuersa est, cum illum a Pont. redijsse intelligeret. De Religionis uero negocio, tu non es tam peregrinus in his regionibus, ut nescias quanta inopia hic sit, non dico talium Episcoporum, sed uel mediocrium hominum. Ego certe nescio, quid hic futurum esset, nisi Episcopus concionibus et scriptis suis pro aris, pro religione et legibus maiorum pugnaret, Hoc unum dico, quod scio tota hac prouincia, imo aliquot his regnis neminem esse, si in concilium aut Synodum aliquam ire necessum esset, qui uel uerbum loqui, nedum causam religionis pro sua dignitate tractare posset. Exemplo sane est Austria super Onasum, quae nunc aliquot in locis, extinctis ueterum non sine grauissima causa institutis caeremo nijs, nouum ritum induxit. Velim sane, ut falso sim uaticinatus Sed metuo ne olim poeniteat, non fuisse et hic sopitos adnascentes ignes. In summa, quanquam mihi nulla tecum constituta sit priuatae familiaritatis amicitia, tamen satis mihi causae esse putaui religionem ipsam, cur scribere possem, ac orare, ut si aliud in despera tis uel exulceratis maleuolentia inuidorum rebus, facere non posses, ne tamen grauareris saltem ipsum Episcopum prope iacentem eri gere, ac literis consolari: neque permittere, ut ille sibi inimicis aut inuidiae cedendum putet. Turcae nunciantur indies aduentare. Vuyzegradum septimum iam diem obsidetur, muri XI bombardis quatiuntur: quae reliqua succedent, uel tibi, uel D. Io. Pogio, quibus me ex animo commen damtum cupio, latissime transcribam. Viennae, tertio nonas April. Anno Salutis nostras M. D. XLIIII.

IOANNES EPISCOPVS MISNEN. REVERENdissimo in Christo Patri et Domino, D. Friderico Nauseae, Episcopo Viennen. etc. S. P. D.

REuerendissime pater, Salutem. Fecit locorum haec distatia, et tabellionum raritas, ut longo iam tempore ad te nihil scripserim. Id quod profecto non sine animi mei dolore praetermittere coactus sum. Vtinam uero mihi melior foret commoditas literarum ad te mittendarum; non profecto committerem, quin frequentius tecum per scripta de calamitoso hoc temporum statu loquerer, et consilia conferrem, quibus tandem modis fulcienda, seu restauranda foret Ecclesiae tanta ruina: id quod et ipsum tempus, et ea necessitudo, qua uterque nostrm sponsae Christi sumus obstricti, uidentur exigere. Verum quandoquidem ea nobis praeclusa est ratio superest saltem, ut mutua nos consoletur charita, quam nulla locorum interualla excludere possunt. Quae faciet, ut Dnns Iesus (cuius suauissima fragrantia a fine et usque ad fines huius orbis pertingit) medius sit nostrm: qui et pro


page 369, image: s369

misericordia sua tuebitur nos, ambulantes cum consensu in domo Dei, utcunque mundus iste in diuersa scindatur, suorumque flagitiorum ruat pondere. Quid enim maius nobis ab ipso aeterno Deo donari potest hoc tempore, quo uidemus mundi huius proceres, mutuis inter se flagrare odijs, omnique luxu diffluere: atque in tanta reipub. calamitate, quasi, per ocium cum Christo et de religione iocari, quae om nia iram Dei non dubiam arguunt. Itaque uehementer metuo, ne tan dem uniuersa haec mala, quibus afflicta fuit et afflictatur Ecclesia, uel etiam mulco peiora, ad monarchas ipsos et principes sine migra tura. Nobis uero, Reuerendissime Pater, continuis et ardentissimis precibus excitandus est (qui in naui S. Petri dormit) Dominus Iesus, ut euigilet, foedamque hanc tempestatem, quae propter scelera nostra exorta est, compescat: ita, ut Ecclesia in ipso qui firmam se uoluit petram nominari, secura tandem recumbat, et quiescat. Vt uero in eam curam communi uoto nobiscum incumbat populus, apud tuos efficies: tu, cuius in repub. Christiana plurimum ualet autoritas. Ego quoque ad id hortari non desinam illos, qui hic uocem meam audiunt, quorum perexiguus est numerus. De statu ecclesiae meae, et quam male hic habeat religio, etsi permulta sint, quibus de libenter ad te scriberem, tanta tamen est istorum temporum iniuria, ut nemo literis etiam clausis, libenter multa committat. Accepi iam ante aliquot menses, Catechismum catholicum a te descriptum, munus praeclarum: Et summas tibi ago gratias, tam pro munere ipso, quam pro sancto tuo labore, quo tanquam sapiens architectus, domum Domini instaurare satagis, pro quo et Dominus Iesus abundantem tibi rependet mercedem. In quo et te semper bene ualere cupio. Datum in arce nostra Stolpen. XXI Aug. Anno etc. XLIIII.

HIERONYMVS RORARIVS. ETC. REVERENdissimo Domino Friderico Episcopo Viennen, etc. S.

REuerendisime et obseruandissime Domine, mihi uisum fuit necessarium, adiungere tibi uicecancellarium D. Ionam, quo pariter adsit apud Maiest. Regiam, quando illa proposuero, quae proponenda sunt. Et ita curaui, per Dominum Guzmannum Maiestati suae referre: quam rem Maiestas sua gratissimo animo accepit. Videretur modo consultum, ut pro eo mitteres, et postulata mea ei ostenderentur, ut subscribi et sigillari faceret, quae his inserta uidebit. cui me humillime commendo. etc.

NICOLAVS BOBADILLA REVERENDISSIMO Domino, D. Friderico Episcopo Viennen. etc. S. D. P.

GRatia et pax Christi sit semper nobiscum, Amen. Cum essem hodie apud S. R. Maiesta. et inter caetera egissem de libro nostro, quem tu pro tua humanitate scripsisti, interpretando: nescirem uerbis exprimere, quantum sua Maiestas laudauerit laborem tuum, quem sperat optimum et fructuosissimum.


page 370, image: s370

Quod opus, ut breui perficias, sua Maiest. commendatura est tibi. Interim uelim mitteres ad me unum ex quaternionibus, quem noster Guzmannus uidere desyderat: et statim tibi remittet. Rectissime ualeas. XXII. octob. Anno etc. XLIIII.

IDEM, EIDEM REVERENDISSIMO D. Viennen. etc.

GRatia et pax Christi sit semper nobiscum, amen. Ante di scessum Reuerendissimi Domini, nuncij Apostolici in Pragam, miseram ad te quosdam articulos cuiusdam cano nici, et ligatos et sigillatos. oro te, ut iam ad me remittas, facturus in hoc mihi rem longe gratissimam. Bene ualeas in Christo semper. ex hospitio nostro, XXX Nouemb. Anno, etc. XLIIII.

IOANNES FABER ENSESHEIMEN. REVERENDISS. Principi ac Domino, D. Friderico Episcopo Viennen. etc. S.

REuerendiss. Praesul, et patrone colendissime, quam mihi superioribus diebus, secretarij tui, Iacobi Taurelli, conterranei mei, aggressus Spirae in comitiorum Imperialium celebratione, iucundus suerit, quantaque animum meum laeticia recreauerit, mille linguis consequi haud possim. Quippe cuius relatione tum modesta, tum fide digna, te et bene ualere, et breui huc in regionem nostram longinquam ad nos uenturum percepi. Id quod et Henricus noster Glareanus, confessor tuus ubique, a Vicelio et Spiegelio ad me ueniens, hisce adfirmauit: Ioannes Nau sea noster exiguo temporis spacio in Brysgaudiam ad nos est uentu rus. Quamobrem domum reuertendo, Argentinae, Selestadij, Colma riae, quibusdam amicis commisi, ut quamprimum te uiderint, uel adesse intellexerint, proprijs me nuncijs certiorem redderent. In Valdkirch, et Friburgi apud D. Steinheuser, et uniuersum Capitulum Basiliense aduentus tuus dudum in expectatione fuit, et adhuc est. Quem Deus opt. max. foelicissime maturare, et nobis te incolumem seruare dignetur. Hisce me tibi humillime commendo Datum festinanter in Enseshaim. V. Aug. Anno, etc. XLIIII.

FERDINANDVS DEI GRATIA ROM. ETC. Rex, etc. D. Friderico Nauseae Episcopo Viennen.

HOnorabilis, deuote, nobis syncere dilecte: Etsi ad subiectam petitionem tuam, qua tibi profectionem aliquam ad patriam concedi desyderas, gratiose annuere propen si essemus: quia tamen animo reuoluimus, res