10/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization


image: as0001

LITERAE PROCERUM EUROPAE, PARS III.



image: as0002

[gap: blank space]

image: as0003

[gap: content list]

image: s0001

LITERAE PROCERUM EUROPAE.

DCXC. Breve INNOCENTII PAPAE XI. ad LUDOVICUM XIV. Galliae et Navarrae Regem, quo eum paterne hortatur, ut armis suis toto terrarum orbe celebratis Christianam Rempublicam ab imminenti Turcarum jugo vindicare, aut, si id propriis haud consultum esse putaret rationibus, Germaniam saltem ab armorum suorum metu liberam praestare velit, 1683.

Innocentius Papa XI.

CHarissime in Christo Fili noster salutem et Apostolicam benedictionem! Quantus et quam formidabilis Turcarum adversus Hungariae Regnum paratus exercitus, quaeque eidem regno universaeque Christianae Reipublicae ab immanissimo hoste tempestas impendeat, satis superque notum atque exploratum est Majestati Tuae. Etsi autem de excelsi invictique animi Tui magnitudine adeo praeclare


page 2, image: s0002

sentimus, ut persuasum facile habeamus, Te in tanto rei discrimine digna Christianissimo Rege suscepturum, eidemque gravissime periclitanti fortissimis exercitibus tuis, quorum virtus et robur atque gloria toto terrarum orbe celebratur, nullo modo defuturum, ea tamen est causae conditio, illud Pastoralis officii nostri debitum, ut praetermittere non possimus, quin Majestatem Tuam vehementissimo cordis affectu, rogemus, hortemur atque per viscera Domini nostri Jesu Christi obtestemur, ut oblatam eximiam occasionem Christiani nominis adversus Barbarorum impetus tuendi, eorumque ferociam ac inexplebilem dominandi libidinem retundendi elabi non sinas, sed eo zelo ab inclytis Majoribus tuis haereditario quasi jure in te transfuso, quo haeresin tam feliciter hactenus expugnasti, et porro expugnare non cessas, victricia arma tua in eosdem Barbaros Populo Dei vivi temere insultantes moveas, et immanitatem, qua perfidiae suae abominationem in Christianas ditiones proferre moliuntur, Regiae Virtutis brachio compescas. Quod si forte Regni Tui rationes, quod non putamus, id non permiserint, illud saltem praestes, ut tam necessario tempore ab armorum tuorum metu Germania aliaeque Christianae Provinciae liberentur, quo Christianissimus in Christo Filius noster, Leopoldus Romanorum Imperator, caeterique Principes vires suas eo convertere valeant, uti in consimilibus casibus unanimiter ac certatim privatis sepositis ac posthabitis dissidiis, ut publicis malis occurrerent, facere


page 3, image: s0003

consveverunt. Non arbitramur, necesse esse pluribus apud Majestatem Tuam hac de re agere, Te enim et tuopte ingenio ad magna et illustria quaeque ac praesertim illa, a quibus Christianae Religionis securitas pendet, ampletendum proclivem esse, perspectum habemus. Et ea insidet animo nostro de tua pietate ac sapientia opinio, ut ab iis tibi satis incitamenti futurum non dubitemus. Reliquum itaque est, ut ubi nostris totiusque Reipublicae Christianae votis, quae per nos te alioquitur, annueris, a divina bonitate liberali egregiorum operum remuneratione constantem rerum secundarum faustitatem Tibi Regiaeque Domui policearis, dum nos enixis ab eadem precibus id flagitantes, uberioremque sensuum nostrorum persecutionem dilecto Filio Nobili Viro Duci D' Estree, cui eos diligenter aperuimus, ut ad te referat, relinquentes: Majestati Tuae Apostolicam benedictionem amantissime impertimur. Dat. Romae ap. S. Petrum sub annulo Piscatoris die 20. Januar. 1683.

DCXCI. Breve INNOGENTII PAPAE XI. ad ANSELMUM FRANCISCUM, Electorem Moguntinum, quem sedulo monet, ut Rom. Imperatori adversus Turcas castra metanti valida, pro virili suo auxilia suppeditare, caeterosque S. R. Imp. Principes pro loci ac muneris sui eminentia ad par officium verbis et exemplo incitare diligenter contendat, 1683.



page 4, image: s0004

Innocentius Papa XI. Venerabilis Frater salutem et apostolicam benedictionem.

IMminentia Hungariae Regno, ab immanissimo Christiani nominis hoste, pericula, ingentes in Nobis sollicitudines excitant, atque ad propere undique cogenda subsidia nos vehementer impellunt. Etsi autem minime arbitramur, Fraternitatem Tuam, aliosque Germaniae Principes, incitamento indigere, ad communem cum eodem Regno causam juvandam, propugnandamque. Ne ulla tamen unquam aetas exprobrare Nobis valeat, in tanto rei Christianae negotio, desidiam, exaltamus quasi tuba vocem nostram, Teque inprimis, Venerabilis Frater, acriter hortamur, ut pro loci munerisque tui debito, charissimo in Christo filio Nostro Leopoldo Imperatori Electo, omni qua poteris opera adesse velis, eique publicae saluti militanti, valida praesentiaque auxilia pro tuo virili suppeditare. Sane eam de pietate, eam de zelo fraternitatis tuae opinionem gerimus, ut ardentissimis votis Nostris cumulate te satisfacturum plane speremus. Illud vicissim persuasum habebis, quod cum nulla alia in re de Nobis, de Germania, de Christiana Republica bene mereri magis possis, ita et Nos nullam, ubi id praestes, occasionem dimissuros, declarandi eximiis Pontificalis Benevolentiae testimoniis, propensam Nostram, hoc praesertim nomine erga te voluntatem,


page 5, image: s0005

cujus interea pignus, Apostolicam Benedictionem Fraternitati tuae peramanter impertimur. Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris 6. Martii 1683. Pontificatus vero Nostri anno septimo.

Marius Spinola.

Inscriptio. Venerabili Fratri, Anselmo Francisco, Archiepiscopo Moguntino, Sac. Rom. Imperii Principi Electori, DCXCII. Responsoriae ANSELMI FRANCISCI, Electoris Moguntini, ad praeimpressum INNOCENTII PAPAE XI. breve, 1683. Beatissime etc.

SAnctitatis Vestrae incitamentum, quo ob imminens bellum Turcicum, juvare monet causam cum Hungaris communem, tanto majori apud me est loco et veneratione, quo omnem hucusque sollicitudinem eo impensius habui, ut ad propulsandum tam potentis inimici impetum S. Rom. Imperii vires unirentur, atque eum in finem pro majori ejusdem securitate cum Christianissimo prius Rege quantocius Pax stabiliretur, simulac utraque potentia eo facilius coalesceret. Quod ipsum et plures alii Electores et Principes, tanto magis necessarium esse arbitrantur, cum palam constet, Germaniae Principes et Status jam tum vel maxime


page 6, image: s0006

et plus solito per partium et Religionis diversa studia, divisos esse, adeoque ne quidem inter se ipsos, multo minus contra Turcarum insultus convenire posse, priusquam cum praefato Rege Christianissimo Pax stabilita fuerit. Id quod luculentius ex eo patet, quod Germaniae Principes avertendo utrique periculo minime sint pares; quin potius cum summo Imperii discrimine occidentalibus simul et orientalibus invasionibus facile subverti possint: quod ipsum adeo confirmat experientia manifesta, ut ego hactenus solo servandae pacis publicae zelo, spretis etiam omnibus sinistris de me opinionibus, illam urgere non desierim, id unice a supremo Numine efflagitans, ut Sanctitatis Vestrae summa autoritas, Majestatem Caesaream, una cum nonnullis aliis Germaniae Principibus, in hanc sententiam aeque trahat minime dubitans, quin inde Respublica Christiana ingens capessat incrementum, et una mecum (quod pro ditionum mearum viribus ingenue polliceor) reliqui Germaniae Principes, Turcarum machinationibus, tanto efficacius occurrant. Interea Sanctitatis Vestrae Benedictionem Apostolicam et clementissimam propensionem humillime expecto, eidemque in solatium totius Christianitatis, longaevam vitam auguror. Moguntiae 21. Martii 1683.

DCXCIII. Literae fiduciariae a JOHANNE GEORGIO III. Saxoniae Electore, Georgio Ludovico, Comiti a


page 7, image: s0007
Zinzendorf, Internuntio suo, ad CAROLUM II. Magnae Britanniae Regem traditae, 1683.

Serenissime et potentissime Rex.

REgiae Vestrae Majestati salutem dicimus et operam Nostram in omni officiorum genere paratissimam offerimus. Domine consanguinee et affinis colendissime.

Antiquissimae illius, quae cum Regia Vestra Majestate Serenissimae Domui nostrae Electorali, imprimis etiam Serenissimo Principi Domino Johanni Georgio II. Patri Nostro dilectissimo pie defuncto, diu multumque intercessit, necessitudinis in Nos derivatae memoria ducti, studiosae Nostrae Voluntatis Majestati Vestrae porro quoque comprobandae indies ansam merito quaerimus, adeoque Nostrarum partium esse censuimus, tam honorifica mutuae conjunctionis amicitiaeque monumenta, inter quae non minimum illud Parenti Nostro honoratissimo collatum Periscelidis Decus, et quem Regia Vestra Majestas erga Nostram Electoralem Domum testatum voluit singularem affectum grata mentis testificatione prosequi. Proinde Nobis visum fuit ad Regiam Vestram Majestatem Camerarium Nostrum illustrem et generosum, Dilectum Nobis ac fidelem, Dominum Georgium Ludovicum, Comitem a Zinzendorff et Pottendorff, tanquam Ablegatum Nostrum Extraordinarium mittere, ut cultum, quo Regiam Vestram Majestatem jure quasi haereditario et avito prosequimur ac ulterioris amicitiae promerendae


page 8, image: s0008

desiderium devinctique animi promptitudinem pluribus declaret, ac quae a Nobis praeterea in mandatis habet expediat. Huic itaque, ut Regia Vestra Majestas ad se faciles aditus praebeat, eaque ominia quae Nostro Eidem exponet nomine, perinde atque si ex Nobis coram audiret, interpretetur, habeat et accipiat, majorem in modum amanter rogamus. Cui ab omnipotenti Deo prosperam valetudinem et rerum omnium incolumitatem serio precamur. Dabantur in Electorali Nostra Dresda die 10. Martii 1683.

DCXCIV. Literae JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris, ad OTTONEM HENRICUM MARCHIONEM de SAVONNA, Hispaniarum Regis per Belgium Gubernatorem, quibus pro Delphino Nobili Domino de Plotho, ne ipsi iter, quod sub praesentis belli tempestate in Galliam meditaretur, vitio, aut ejus ditionibus in Belgio Hispanico sitis in praejudicium verteretur, intercedit, 1683. Excellentissimo singulariter Nobis Dilecto, Domino Ottoni Henrico Marchioni de Savonna, Caretto et Grana, Comiti de Millesimo, Serenissimi et Potentissimi Hispaniarum Regis per Belgium Gubernatori, et Capitaneo Generali, Aurei Velleris Equiti etc. Dei gratia Johannes Georgius Tertius, Saxoniae, Juliae, Cliviae et Montium Dux, Sacri Romani


page 9, image: s0009
Imperii Archimareschallus et Elector, salutem et benevolentiam Nostram Excellentiae Vestrae adscribimus.

Excellentissime Domine, singulariter Nobis dilecte.

MAgnopere sibi metuit Vasallus Noster dilectus ac fidelis Dominus Delphinus, Nobilis Dominus de Plotho, Liber Baro in Engelmünster, ne exorto inter Hispaniae et Galliae Reges, quod adhuc quasi sub cineribus latet, belli incendio, castris praediisque suis (quorum sub utriusque Regis dominio in Provinciis Belgicis nonnulla possidet) haud parum damni ruinaeque simul inferatur. Exposuit ergo Nobis, decrevisse se, si forsitan Hispanici territorii consinia Gallicus miles invaserit, in illas tantisper ditiones suas concedere, quas sub dominio Regis Galliae sitas habet, donec belli tempestas paulo desaeviret. Ne autem iste secessus ipsi suisque sub potentia Hispanica litis castris praediisque detrimento sit, neque illa ob hanc causam confiscationi forte obnoxia fiant, ea, qua par est, submissione a Nobis rogavit, ut apud Excellentiam Vestram hac in parte pro se intercederemus. Quod quidem illi pro Nostra in eum gratia denegare noluimus, summopere contendentes, ut praedicto fideli Nostro Vasallo haud tantum in locis illis, quae sub tutela Regis Galliae possidet, liberam sine periculo confiscationis commorandi licentiam faciat, verum etiam Hispanicae superioritati subjecta illius castra, praedia, villas, pagos,


page 10, image: s0010

eorundemque subditos et incolas, ab omnibus exactionibus, rapinis, devastationibus, injuriis, caeterisque belli malis adversus arma hostilia securos praestet, quo hanc Nostram intercessionem ad protectionis Regiae Vestrique favoris effectum haut parum sibi profuisse intelligat. Hoc egregiae Excellentiae Vestrae erga se suosque voluntatis argumentum ad grata vicissim officia exhibenda arctius obstringet nominatum Nobilem Dominum de Plotho: Nos vero id ipsum magni aestimaturos, paremque vicem data occasione reddituros, serio spondemus. Dabantur in Electorali Nostra Dresda Mense Martii 1683.

DCXCV. Literae JOHANNIS III. Poloniae Regis, ad LUDOVICUM XIV. Galliarum Regem, quibus Marchionem de Vitry, ejus in Polonia Internuntium, concitandis turbis, imo criminandae Majestati sceleribusque suo characteri minime convenvientibus diligenter operam dare graviter conqueritur, eumque congrue puniri et ab aula sua confestim avocari cupit. 1683.

AB ipsis statim primordiis Regni nostri ivimus semper in eas partes et studia, quibus Majestati vestrae animum deditum, amicitiam et mutuam benevolentiam testatam exhiberemus, quin et recentissime amore augendi affectus, suscipiendas inter Caesaream et Regiam Vestram Majestatem Mediatoris partes, a memorata Caesarea


page 11, image: s0011

Majestate nobis ultro oblatas, non prius acceptavimus, donec Majestatis vestrae mentem in eo exploratam haberemus, et acceptationem hanc ore illustris Marchionis de Vitry, Legati ejusdem Majestatis Vestrae, laudatam probatamve esse videremus. Interea non sine gravi animi nostri sensu comperimus, quod idem Legatus (nescitur quo spiritu stimulove agitatus) non modo Personam et Majestatem Nostram Regiam, acriori calamo, literisque perquam injuriosis ad quasvis personas exaratis, iniquisime contra Jus aggredi et lacessere praesumpsit, verum etiam comitiis praesentibus, eorumque piis et saluberrimis consiliis ac conatibus, contra omne fas et aequum rupturam intentare, contra Nos, Domumque Nostram Regiam, non solum semina diffidentiarum inter Status et Ordines excitare, sed etiam pollicitatione Coronae nostrae animos civium sollicitare, in spes novas erigere, ausu plane inaudito non dubitavit, atque sic contravenire omnibus nostris intentionibus pro hocce Regno imo Christianitate, non alio fine susceptis, nisi, ut liberos populos, quorum suffragiis Regium accepimus diadema, ab imminenti eximeremus discrimine, Orbis Christiani conceptae de nobis responderemus aestimationi, jamque non segni conatu suscepta exequi proposita coepisset, nisi non sine providentiae Divinae ope, ea Nos postea et eos, quos ad hoc opus delegavimus, videre, legere et attrectare contigisset documenta, quae sole meridiano clariora esse censuimus. Hos itaque


page 12, image: s0012

profundissimos doloris nostri sensus in amicum Majestatis Vestrae offerimus sinum, minime ambigentes, ut superis salutem, ita Regibus communis dignitatis securitatem, praesertim vero Majestati Vestrae ejus esse et fore curam, ut non patiatur illum, qui Regio Majestatis Vestrae insignitus charactere cum omni fraterni candoris contestatione ad nos missus est, in tam atroci contra Majestatem Nostram deprehensum machinatione, sine exemplari relinquere punitione, neque permissuram, ut diutius in Aula et Regno nostro moretur; qui utramque gravissimo laeserat ausu; Et hoc est, quod per mutuae benevolentiae Jura et Sacro-Sanctae a tot seculis cultae Galliam inter et Poloniam amicitiae foedera a Majest. Vestra fraterne contendimus, maxime vero cum praefentibus in Comitiis inter alia haec quoque resolvatur sanctio, ut omnes exterorum Principum Legati inter praefixum tempus, suis defuncti Commissis, ad propria se recipiant. Quod dum a Majestate Vestra, impulsu innatae ejus bonitatis et justitiae, certo certius factum iri confidimus, Eidem optimam valetudinem cum prospero rerum successu apprecamur. Dat. Mens. Martii 1683.

DCXCVI. Literae COSMI III. Magni Etruriae Ducis, ad JOHANNEM GEORGIUM III. Saxoniae Electorem, quibus Literas ipsius a Melanio allatas sibi fuisse gratissimas, Melanium vero et quod deberet Serenissimae Familiae Saxonicae studium, perpetuo fore commendatissimum, testatur, 1683.



page 13, image: s0013

P. P.

ADventus Dominici de Melani Nobis pergratus accidit, eoque etiam gratior, quod is Dilectionis Vestrae officiosissimas literas Nobis attulisset, ex quibus Nostri memoriam non exiguam apud Dilectionem Vestram residere liquido constabat, quae quidem res Nobis fuit optatissima. Summa insuper voluptate affecit Nos praeclarum judicium ac testimonium, quod de latore suarum literarum tam honorifice expresserat Dilectio Vestra, ut non potuerit Nobis non esse acceptissimus. Quare praefatum Dominicum de Melani, cujus Nos velut ditionis Nostrae subditi meritissimi dignitate et honoris praedicatione summopere laetamur, singulari humanitate et officio prosequendum duximus, unde manifestum sit, quo apud Nos loco esse debeat Dilectionis Vestrae commendatio. Idem porro studium, eandemque erga omnes suos voluntatem, pro eximio Nostro in Dilectionem Vestram Ejusque Serenissimam Electoralem Domum cultu et amore perpetuam sumus conservaturi. Extremum est, ut omnia Dilectioni Vestrae, prout ipsi cupimus, bene feliciterque eveniant. Datae Florentiae die 8. Aprilis 1683.

DCXCVII. Responsoriae JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris, ad praeinsertas COSMI III. Magni Etruriae Ducis literas, quibus ipsi simul pro transmisso munere rarissimo gratias agit maximas, 1683.



page 14, image: s0014

P. P.

QUam propenso erga Nos Dilectio Vestra affectu perseveret, haut obscure declarat eximium illud rarissimumque munus, quod Nobis Dilectionis Vestrae nomine nuper ex Italia rediens dilectus Nobis ac fidelis dilectissimae Matris Nostrae Electorissae Viduae AEdium supremus Praefectus Domenicus de Melani, non sine prolixa depraedicatione acceptorum in aula Dilectionis Vestrae beneficiorum, haut ita pridem una cum ejusdem Literis in manus Nostras tradidit. Quemadmodum igitur illustre illud amoris in Nos monumentum, merito obligationum Nostrarum numero apponimus: ita haut parum gratae nobis erunt, quas frequentiores desideramus occasiones, unde animum Nostrum officii haud immemorem, tam in simili, quam in omnibus aliis, quae ad ornamenta Dilectionis Vestrae pertinere videbuntur, re ipsa vicissim declarare possimus. Deum interim precati, ut Dilectionem Vestram quam diutissime salvam ac incolumem servet. Dabantur in Electorali Nostra Dresda, die 12. Junii 1683.

DCXCIIX. Responsoriae COSMI III. Magni Etruriae Ducis ad praeimpressas JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris responsorias, quibus omne muneris ipsi transmissi pretium ex ejus comprobatione ortum traxisse asserit, 1683.



page 15, image: s0015

P. P.

LIteras Dilectionis Vestrae amoris et humanitatis plenas accepimus, in quibus quod Dilectio Vestra gratum sibi accidisse commemoret officium illud, quo Nos uti nuper minime sumus veriti, occasionem ad id Nobis suggerente Dominico de Melani hinc decesso; facit id quidem Dilectio Vestra pro sua innata bonitate, agnoscimusque in eo eximium Dilectionis Vestrae studium, sed nos in ea sumus opinione, tam exigui momenti rem nullam prorsus aestimationem mereri apud Dilectionem Vestram, nisi ut certe arbitramur, ab hac Dilectionis Vestrae comprobatione omne pretium dicatur accipere. Atque utinam qua in Dilectionem Vestram voluntate simus, tantum Nobis praeberet fortuna opportunitatis, ut magna aliqua in re Nostrum animum Dilectio Vestra melius perspicere posset. Hoc saltem in praesentia Dilectioni Vestrae possumus affirmare, Nos et permlagni facere spectatam Dilectionis Vestrae erga Domum hanc propensionem a Serenissimis Progenitoribus animo Dilectionis Vestrae procul dubio ingenitam, et in omnibus rebus, quae ex votis optatisque Dilectionis Vestrae fuerint, ea semper facturos esse, ex quibus Noster vicissim amor in Dilectionem Vestram ac Serenissimam Domum Ejus Electoralem summus, et singularis observantia appareat. Dominus, Deus omnia semper prospera ac felicia Dilectioni Vestrae largiatur. Dabantur Florentiae pridie Kalendarum Augusti 1683.



page 16, image: s0016

DCXCIX. Literae, quibus JOHANNES GEORGLUS III. Saxonum Elector Gubernatori Provinciarum Belgicarum, OTTONI HENRICO, MARCHIONI DE CARETTO fortunata thalami tum Arembergiae Principissa gratulatur auspicia, 1683. Johannes Georgius Tertius Elector, Salutem et benevolentiam Nostram Excellentiae Vestrae adscribimus. Excellentis sime Domine, singulariter Nobis dilecte.

DIvina Numinis Providentia Excellentiam Vestram ad celebranda propediem consummandi cum Principissa Arembergiae connubii solennia feliciter accingi, libenter cognovimus, illoque nomine Eidem animitus gratulamur, nulli dubitantes, exoptatissimis hisce Thalami auspiciis fausta omnia fortunataque eventura: quippe quae pro sincero Nostro affectu coelitus apprecamur. Quamque de caetero habitis pro tam gratae rei nuntio gratiis prospere ubique agere, diuque valere serio cupimus. Dabantur in Electorali Nostra Dresda die 15. Junii Anno 1683.

DCC. Literae JOHANNIS III. Poloniae Regis, ad SRACH SOLIMAN, Persarum Regem, quibus ipsum in belli contra Turcas suscepti societatem trahere maximopere conatur, 1683.



page 17, image: s0017

Joannes Tertius Dei gratia Rex.

SErenissimo Principi Domino Srachsolimam Persarum ac Medorum Regi, amico nostro Charissimo, salutem et amoris mutui, atque amicitiae perpetuum incrementum! Serenissime Princeps, Domine Amice Noster Charissime. Opportunum sane et bonae amicitiae congruum arbitramur, Nostros et Regni nostri successus per commercium literale deferre Serenitati Vestrae, quomodo admoniti vicinis periculis, quibus ab orientis porta amicum nobis regnum Hungariae involvitur, ne simili tempestate et Regnum nostrum immergatur, ineundum nobis eo strictius foedus cum Serenissimo Romanorum Imperatore intererat, ut communia pericula unitis viribus communique auxilio propulsentur; Siquidem laesa ex parte ejusdem Ottomanicae Portae non ita pridem Nobiscum et Regno Nostro inita pacta, avulsaeque contra expressum tenorem eorundem pactorum Dominii nostri ditiones, caeteraeque conditiones Pacis convulsae, quae ex mutuo vinculo teneri debebantur. Causa itaque melior superos jubet sperare secundos, et hanc dubiam suspectamque pacem, bello ipso saeviorem, jure meritoque negligimus. Quae omniaae potissimum ratione cognita esse volumus Serenitati Vestrae, ut et Nostram erga Suam Serenitatem intelligat propensionem, et perpensa rerum nostrarum validitate atque firmissima mutui vinculi colligatione, afflictas non ita pridem Regni Babyloniae sortes ab iniquo Domino vindicare


page 18, image: s0018

et rebus regni sui non leve momentum eddere velit. Sed quoniam bella momentis constare longa experientia edocti sumus, interest, ut a Serenitate Vestra eo celerius Nobis transmittatur responsum. Veniet tandem votiva dies et tempus acceptabile parandae immortalis gloriae nomini Serenitatis Vestrae, cujus tantam de Regno suo vere Regiam sollicitudinem sera rependet Posteritas. Hanc magnam gloriam sequentur et Magni Moschorum Duces Fratres nostri et caeteri Principes ad hocce foedus sine dubio accedent, sociatisque animis et viribus communem hostem volente Deo aggredientur; Virtute hujus tam strictae colligationis et nomine Serenissimi Imperatoris Fratris et foederati Nostri Serenitatem Vestram certam esse volumus, pericula Serenitatis Vestrae jam exinde nobiscum fore mutua, et si contigerit civilioribus remediis et conditionibus Pacis hocce bellum finiri, Serenitatem Vestram Regnumque ejus certo certius eadem amplectetur adorea, et sine consensu speciali ejus nulla belli pacisque subsequetur conclusio, dum modo Serenitas Vestra Nostras vere amicas inspirationes tempori praesenti opportunas judicare, et felix faustumque opus, felicibus utinam auspiciis! aggredi quam citissime curet. Ad quod inchoandum primum hujus operis perquam necesserium momentum est, quam diligentissima Nobiscum communicatio, quae, ut eo facilius evenire possit, interest Serenitati Vestrae ad fines Regni sui quam numerosissimos Emissarios


page 19, image: s0019

habere et Magnos Moschowiae Duces omni meliori modo convenire, ut ipsorum opera eo celerius ad fines Regni nostri omnis expeditio transmittatur. Accedit praeterea, quod diligenter a Serenitate Vestra exposcimus, ut nobilem Bogdanbeck ad latus Vestrae Serenitatis Residentem Nostrum ejusque fratrem negotiorum suorum causa in Regnum Nostrum tendentem cum bona gratia sua dimittat, et quam sufficientissime instructum, quo praesentia literarum Nostrarum contenta expedire possit. Si vero ulterior ratio belli suadebit et Serenitas Vestra a Nobis desiderabit, Residentem nostrum ad latus Serenitatis Vestrae propter fideliorem rerum communicationem, expediemus: Quam bene valere cupimus. Dabantur Varsaviae d. 17. Julii 1683. Regni nostri 10. Anno.

DCCI. Literae CAROLI LEOPOLDI Lotharingiae Ducis, ad JOHANNEM III. Poloniae Regem, cui res a Polonis fortiter contra Rebelles gestas laudando refert, ac ut copias suas properare gradum liberandae Viennae causa, jubeat, amanter suadet, 1683.

SAtisfacturus desideriis Majestatis Vestrae, referre necessum credidi, quemadmodum heri castra metatus super Marchiam circa Angerenium, ex flammis et fumo judicavi, adesse rebelles, incinerantes circumvicinos pagos. Quae cum mihi confirmata fuissent ex relatione Praefectorum, Principis Hermanni a Lichtenstein, eorumque numerum esse ad quadringentos circiter, dimisi sexcentos


page 20, image: s0020

Polonos, quatenus Rebelles ad terminum praefixum insequerentur; duobus abhinc miliaribus non quadringentos sed quatuor millia invenere. Quos, licet numero longe inferiores, aggressi sunt fortiter atque fugaverunt, liberatis Austriacis captivis, praeda a Rebellibus recuperata, eorum usque ad 300. occisis, aliquot centenis equorum Hungarorum cum decem vexillis ad castra haec Caesarea deductis. Informatus circa noctem de numero hostium accurreram cum catafracto Equite assistendi ergo Polonis, verum pugna jam finita ad castra revertentes inveni. Idque mirum fuit, quod licet a tergo et a fronte habuerint rebelles, indefessa eorum virtus talis fuit, ut numero nec cesserint nec 20. homines perdiderint, tam occisos quam vulneratos, uti latius intelliget ex Duce Lubomirski. Mihi sufficit Vestrae Majestati laudare actionem, inclytae Nationis ingenitum ardorem et in omni occasione generositatem. Intelligo ex Praefecto Posoniensis Praesidii, Tartaros, qui usque ad numerum 15000. in oppido Kitzensi castra metabantur, post centatum inutiliter ad has partes transitum per diversos in Insula Schuttensi ramos, per Altenburgum ad pontem Strigonensem descendisse. Ideoque non gravabitur Vestra Majestas, uti spero, si hesternas renovem instantias, pro praemittendis copiis Magnifici Sieniawski et accelerando motu Regio pro liberanda Vienna, et ad incrementum gloriae Majestatis Vestrae. Cui omnia prospera apprecor! Dabantur in Castris nostris die 7. Augusti Anno 1681.



page 21, image: s0021

DCCII. Litreae EMERIC, COMITIS a TECKELI, ad KARAM MUSTAPHAM, supremum Turcarum Vicarium, quibus ipsi circumstantias praelii ad Vagum commissi exponit 1683. Celsissime Princeps, Clementissime Domine.

POsteaquam cum toto exercitu Hungarico et auxiliantibus Copiis Turcicis castra metatus fuissem, non intermisi quidquam, quin vires hostium Germanorum per certos exploratores rescirem: quas ubi numerosissimas recenseri intellexissem, et Ducibus Lotharingio Lubomirschkioque cum tribus millbus auxiliaribus Polonis ex Moravia adversus Nos properare rescivissem, confestim communicatis consiliis cum Domino Ussani Basse, suasor eram, ne impares viribus hosti existentes fortunam in loco valde angusto periclitaremur, consequentius fore judicans, ut praemissis tempestive curribus et munitione ad Vagum nos reciperemus, hostemque in late patentes campos hac ratione provocaremus. Verum praedictus Dominus Bassa contraria ductus opinione, nec curatis praemonitionibus meis hosti obviam profectus est: cum suo equitatu, cui et ipse majoris securitatis ergo partem militiae meae equestris ordinis adjunxi. Hostis autem validus et commoditati loci fidens, eosdem subito strenueque aggressus est, damno tamen ex parte nostra tolerabili.



page 22, image: s0022

Fateor equidem, quod iste casus me non modice conturbavit, cum ex eo, quod Dominus Bassa opmioni et sententiae meae subscribere renuens fortunam tentare voluit, partim vero, quod speratae Copiae auxiliares non aderant, quae si completo numero et in sua perfectione praesentes adfuissent, sperassem me omnino Victoriam de hostibus reportaturum, prout etiam Celsitudinem Vestram iterato demisseque rogo, quatenus promissas easdem copias transmittere mihi dignetur, quibus praemissam actionem vindicare possim cum gloria Celsitudinis Vestrae, quam occasione omni pro parte mea ampliare conabor. Haec est vera et ingenua rei gestae narratio, quam Celsitudini Vestrae tempestive ad notitiam dare debui. Celsitudini Vestrae de caetero longaevam vitam, et rerum prosperrime gerendarum amplissima incrementa precor

Celsitudinis Vestrae

Datum ex Castris ad fluvium Vagum positis, nona Augusti Anno MDCLXXXIII.

Servus humillimus et obsequentissimus

Emericus Teckeli.

Inscriptio. Celsissimo Principi ac Domino, supremo fulgidae Ottomannicae Portae Visirio.



page 23, image: s0023

DCCIII. Literae JOHANNIS III. Regis Poloniae ad ANTHONIUM GUNTHERUM, Principem Anhaltinum, quibus animum suum ipsi addictissinium esse declarat, 1683.

Illustrissime Princeps, Grate Nobis Dilecte.

NIhil nobis jucundius ac gratius fuisset, quam humanissima Illustritatis Vestrae satiari conversatione, cujus amoenitatem vix delibari datum est. Cupiebamus equidem nostrum hac in parte adimplere desiderium, praesentemque sarcire temporis jacturam: Cum tamen et ipsamet illustritatem Vestram legalis negotiorum ratio distineat; et nobis post hostem sit properandum, spem habemus fore, ut hoc facile nobis quandoque compensari possit, stante praesertim moderna nostra cum Serenissimo Electore Brandenburgico fiducia, quam ut Illustritas Vestra foveat, cumuletque, amanter requirimus, quaesituri occasiones, quibus Nostram Illustritati Vestrae addictam probare valeamus voluntatem, cui optimam vovemus valetudinem. Datum in Castris Nostris duobus milliaribus a Vienna die 18. Mensis Septembris Anno Domini 1683. Regni vero nostri Anno 10mo.

Illustritatis Vestrae

Bonus Cognatus et Amicus

Joannes.



page 24, image: s0024

DCCIV. Literae CAROLI II. Magnae Britanniae Regis ad LEOPOLDUM, Rom. Imperatorem, cui pro candidis, quibus ipsum prosecutus erat, votis congratulatoriis gratias agit maximas, ac parem a praesentium calamitatum cumulo liberationem sincere vovet, 1683. Carolus etc. etc.

CAEsareae Vestrae Majestatis literas Passaviae 23. die Mensis Jul. proxime elapsi datas, nobis tradidit Ablegatus in Aula nostra Extraordinarius, Illustris et Magnificus Franciscus Sigismundus Comes de Thaun, Ordinis S. Joannis Hierosolymitani Eques. Maximas quidem Caesareae Majestati Vestrae gratias agimus, pro votis illis congratulatoriis, quibus nos Fratremque nostrum Charissimum, et Amicum Serenissimum Eboracensem Ducem a nuperrima conjuratione ereptos gaudet; His sane artibus a malitiosa intentione promota fuit nefaria haec conspiratio, ut effectum omnino sortita fuisset, nisi Deo Optimo Maximo summo rerum Arbitro placuisset, eandem pro sua erga nos clementia avertere. Quod vero Caesarea Vestra Majestas tam intimo hujusce casus sensu seipsam affici demonstrat, magno nobis semper argumento erit sincerae amicitiae, qua personam nostram amplectitur, et Caesaream Majestatem Vestram persvasam esse cupimus, omnes ejus res semper valde nobis cordi fore, nosque nihil magis in votis habere, quam ut ipsi sincerioris nostri


page 25, image: s0025

affectus bonaeque correspondentiae, quam cum ea semper colere decrevimus, meliora quaevis, prout occasio tulerit, exhibeam us indicia. Quod autem spectat ad ea, quae nobis idem Vester Ablegatus de praesenti rerum in Imperio statu exposuit, Majestatem Vestram non latet, quo studio Christiani orbis pacem et tranquillitatem prosecuti sumus, et maximo nobis etiam est dolori, tot tantasque clades sacro R. I. et praesertim haereditariis Serenissimae Domus Austriacae Provinciis a communi et immanissimo Christiani Nominis hoste illatas esse. Itaque prout operam nostram libentissime conferemus, quo firma et diuturna Pax inter Principes Christianos non solum coalescat, sed et stabiliatur: Ita speramus omnino Caesaream Vestram Majestatem eo omnes rationes et consilia inituram, ut optatum assequantur effectum et finem. De caetero Caesaream Vestram Majestatem Dei Opt. Max. tutamini ex animo commendamus. Dabantur in Palatio nostro de Windsor 18. Aug. Anno 1683.

DCCV. Literae JOHANNIS III. Poloniae Regis, ad JOHANNEM GEORGIUM III. Saxoniae Electorem, quibus ipsi victoriam e Turcis apud Barchanum reportatam exponit, 1683.

Serenissime Princeps, Domine Frater et Cognate Noster Charissime.

DUm grata et dulci memoria recolimus fortitudinem Serenitatis Vestrae, qua ad liberandam


page 26, image: s0026

Viennam, nec propriae parcendo Personae, universae Christianitati opitulari placuit, ita communicandum Serenitati Vestrae remur, quomodo Eundem hostem recollectis et novis auctum viribus iterum ad Barchan ad ripam Danubii Strigonio oppositam invenerimus, et cum exercitu imperatorio adorti sumus. Afflixerat Nos nonnihil dies Jovis proxime praeteritus Stratagemate hostili infestus, solatium est: Sabbathum Deiparae Virgini immaculatae Sacrum, quo et Aquilam supervolantem et in hostem intrepide ducentem et columbam albam exercitui praevolantem, sicut ad Viennam observavimus. Tumebat hostis, quem ad Barchanum adorti sumus, trium Bassarum validis copiis, quos ad alios tres Bassas Vesirius pridie submiserat, ut selectissimorum numerum fere ad viginti millia computarent. Sed dextera Domini, quae manus armat, ad praelium fecit virtutem. Commisso enim praelio, non fugati tantum, sed ad internecionem fere deleti, paucissimis fuga elapsis. In Barchan se recipere conabantur vel ponte ad vicinum e regione Strigonium salvari, qui turbam fugientium sustinere non potuit, itaque plurimos ruptus mersit. Reliqui ex octo tormentis grandine globorum disjecti vel necati. Qui se aut sponte aut metu in Danubium praecipitaverant, eodem grandine tormentorum mactati sunt, ut Danubius ad medium stadium in totum sanguine fluxerit, nulla secula ita rubentem vidêre. Alii a circumfuso per litora exercitu etiam in Danubium


page 27, image: s0027

irruentes adjunctis vel ad littus retracti et caesi vel in agris globis confixi, quive scaphis se evasisse putaverant, rapiditate Danubii ad littora appulsi vi fatorum sub ictum veniebant, sicque innumerabiles horrendum mortis spectaculum fuere. Vezirius Budensis occisus Silistrice et Alepi Bassae in captivitatem ducti universique castris, equis et fortalitio exuti, victori exercitui praeda ingenti relicta. Monstrant astra viam, docentque venire tempus, quo heluo Regnorum Europae exterminetur, modo Christianitas expergiscere velit, secus strictam Deo elapsae commoditatis redditura rationem. Gratum hoc Nuncium fore Serenitati Vestrae haud dubitamus, imo affuturam Nobis primo vere et Christiano Nomini opem laturam speramus; In qua pietate innata Serenitatis Vestrae confirmamur, quam bene valere perpetuoque florere cupimus

Serenitatis Vestrae

Dab. die 18. Sept. Anno 1683.

bonus Frater et Cognatus

Johannes.

DCCVI. Breve INNOCENTII PAPAE XI. ad RUDIGERUM ERNESTUM, COMITEM A STAHRENBERG, cui Viennam adversus crebros et ferventer Turcarum insultus mascule glorioseque defensam gratulatur, 1683.



page 28, image: s0028

Innocentius Papa XI.

DIlecte fili, Nobilis Vir, salutem et Apostolicam benedictionem. Invicta animi magni constantia ac fortitudo, qua adversus immanes potentissimi hostis conatus Viennam Austriae feliciter propugnavit Nobilitas Tua, adeo praeclarum apud fideles omnes, de quorum salute in praedictae Urbis obsessione agebatur, tibi meritum comparavit, ut effusas, qua Christiana religio floret, insigni nomini Tuo laudes publicorum beneficiorum remuneratrix fama rependat. Quia vero Nos imprimis afficiunt ingentia commoda, quae in Christianum orbem ab eximia virtute Tua derivata sunt, muneris nostri esse duximus, illustri hoc literarum nostrarum testimonio partam Tibi gloriam decorare, nullam, quae se offeret, occasionem dimissuri, reipsa declarandi, quam gratam erga Te Christianae Reipublicae causa geramus voluntatem. Fruere interim, strenue Vir, gaudiis exultantium populorum, in iisque inaestimabiles inclytorum laborum tuorum fructus agnosce, dum nos Nobilitati Tuae, benevolentiae nostrae testem, Apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud S. Mariam majorem sub Annulo Piscatoris. d. 25. Septembr. Anno 1683.

(L. S.)

Marius Spinola.

Inscriptio. Dilecto filio, Nobili Viro, Rudigero Ernesto, Comiti a Stahrenberg.



page 29, image: s0029

DCCVII. Literae JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris, ad JOHANNEM III. Poloniae Regem, cui tropaea Turcis extorta gratulatus, tranquillitatem Regni Hungariae et sedandorum in eo motuum intestinorum curam impense commendat, 1683. P. P.

AMicissimae Regiae Majestatis Vestrae literae die 16. Mensis Septembris ex Castris ad Nos exaratae, redditae Nobis propterea non nisi ante biduum fuere, quod Princeps cognatus et Generalis Vigiliarum Praefectus Noster tutiorem perferendi viam haud prius est nactus; quapropter etiam Responsum paulo tardius Regia Vestra Majestas pro innata bonitate animique sui aequitate, boni consulet. Caeterum quam maxime laetamur Eandem integra valetudine frui atque cum fortissimo suo exercitu incolumem persistere, insequendisque Christiani nominis hostibus etiamnum esse occupatam. Certe explicare satis non possumus dolorem, quo afficimur, quod comitari Majestatem Vestram in tam glorioso conatu non liceat. Nam sicut decori gloriaeque duximus et in magnam reputavimus felicitatis, partem pro nomine Christiano, pro sacra Caesarea Majestate ac pro patria denique Germania sociare arma cum Rege non minus heroicis omnibus virtutibus, quam incomparabili militari experientia claro, ita partam semel divini Numinis auxilio communem victoriam prosequi


page 30, image: s0030

communibus armis in votis utique, nec discedere de latere Ejusdem, nisi obtento feliciter contra communem hostem integro fine, constitutum Nobis fuisset. Sed cum impedimenta se varia Nobis objecerint, ac status rerum Germaniae in vicinia aliisque locis retrahere exercitum in Nostras Provincias omnino suaserit, inviti ac reluctantes exoptatam alias occasionem negligere coacti fuimus. Nulli tamen interea dubitamus, quin Regia Majestas Vestra hanc quam in castris Nobiscum contraxit, quaeque inter Reges Regnumque Poloniae atque Domum Nostram Electoralem sancta semper habita fuit, necessitudinem perpetuo, quod de singulari ejus candore speramus, sit conservatura; nec de nobis sibi aliter persuaderi patietur, quam, quod omni, quo poterimus majori studio ac honore Eandem perpetuo sincere simus prosecuturi. Qua spe freti, non possumus non Regiae Vestrae Majestati mentem Nostram de rebus Hungariae eo confidentius exponere, quo per Ejusdem Regiae plane ac sincerae amicitiae factam oblationem integram Nobis fiduciam concipere licet. Regia Vestra Majestas ad tantam, quam promeruit, gloriam, sane, quotquot, partium studiis procul habitis, communem Christianitatis causam agunt, in laudes trahet, quas immortales etiam habebit, dum non solum toti orbi testatum facit, non extulisse arma cervicibus ferarum gentium deprimendis expedita, ut sanguine, Christianorum tingerentur, sed etiam quod pro componendis honeste Hungariae rebus sesemet paratam indicare non est gravata.


page 31, image: s0031

Accessimus in partes hasce et mutua officia omnino, si coram adesse potuissemus, conjunxissemus, neque nunc tamen negligendam causam existimamus, quod Majoris partis Europae sine dubio interesse videatur, antemurale Christianitatis ab hac parte, debita submissione praevia, in eum restituere statum, quo ultimis etiamnum temporibus contra Turcicam Tyrannidem corpora armaque fervide objecit, ac toti imprimis Romano Imperio Caesareanisque exercitibus egregio fuit praesidio, fidelemque navavit operam. In causas omnes inquirere seditionum non ex re nunc esse credimus. Eradicare ex animis insitam Doctrinam vi, svetumque majoribus cultum abrogare, nunquam bene cessisse omnium temporum notant Historiae. Religio suaderi, non cogi vult. Et cum haec motuum Hungaricorum saepe extiterit causa, quibus pro suo commodo Ottomannica Porta usa est, indeque florentissimae Austriacae Hereditariae Provinciae cum adjacentibus aliis Regionibus in partem periculi sunt tractae, facile conjicere licet, nisi scaturigine, unde mala solent propullulare, probe obstructa, fata vicinae Germaniae prosperiora haud futura; potius metus belli Turcici toti Germaniae omni tempore hinc imminebit et quiete integra perfrui, nisi cum Hungariae tranquillitate, non erit sperandum. Magnum adferre pondus ad hanc conciliandam et ad tam salubre negotium perficiendum autoritas Majestatis Vestrae poterit, quae pro singulari sua prudentia optime judicabit, clementia Austriacis Principibus semper propria ac tranquillo moderamine in


page 32, image: s0032

talibus opus esse, atque amnestia, certissimum semper conciliandorum animorum fidumque retinendi obsequii remedium habitum, fortissimaque ac subjectissima simul futura Hungarorum pro Rege et Regno sunt arma, si libera fide (non plane coacte, unde sunt subiti saepe transitus rerum) nec Religionis suae cultu extorres pareant. Est sane causae Christianorum communis et in penetrandis futurorum eventibus tanta Regiae Majestati Vestrae perspicacia, ut in re, quam in amicum suum sinum effundere prolixius non dubitavimus, ad Regna Statusque Europae vicinos praeprimis pertinente, non possit non nobiscum consentire. Quod sicut omnino speramus, Eandemque pro gloria Christi ac securitate Christianorum majori obnixe rogamus, ut in supra expositum finem amica sua officia apud Caesaream Majestatem, cujus sicut inclytae Domus Austriacae, maximo perpentuoque bono, dubio procul cedet, interponere non dedignetur; ita et Nos conjungemus operam ac studia Nostra atque optima ea intentione, qua Majorum Nostrorum exemplo intercedere jam saepe apud Caesaream Majestatem non intermisimus, porro quoque in simili proposito pergere non cessabimus. Aderit coeptis Deus et largietur, quodplane confidimus, Christianis, potissimum autem Regiae Vestrae Majestatis victricibus armis majora vicroriarum incrementa, quae Eidem ex animo omnesque prosperrimos alios successus ac vitam longaevam calidissime apprecamur, promptaque Nostra atque parata ubique


page 33, image: s0033

officia Eidem prolixe deferimus. Dabantur in Electorali Nostra Dresda die 28. Septembris 1683.

DCCIIX. Literae JOHANNIS III. Regis Poloniae, ad JOH. GEORGIUM II. Principem Anhaltinum, quibus, quo in eum studio ac propensi animi affectu feratur, exponit, 1683.

Illustrissime Princeps, Grate Nobis dilecte.

INter luculenta propensi in nos animi Illustritatis Vestrae indicia, non obscurum vel in eo accepimus argumentum, quod exilem nostrae erga se voluntatis tesseram grata exceperit mente, quae utique tunc demum rectam sui sortietur aestimationem, si in ea sola propensionis Nostrae in Illustritatem Vestram perpendatur significatio. De caetero quo proni animi affectu in Illustritatem Vestram ferimur; quo studio id ipsum Illustritati Vestrae testatum esse volumus, nihil ambigimus, quin tractus temporis luculentioribus Illustritati Vestrae demonstraturus sit documentis. Quod vero superest, votivos rerum successus, unaque bonam valetudinem Illustritati Vestrae ex animo apprecamur. Datum ex Castris Nostris ad Strygonium die 2. Mensis Octobris Anno Domini 1683. Regni vero nostri anno decimo.

Illustritatis Vestrae

Bonus Amicus et Affinis

Johannes.



page 34, image: s0034

DCCIX. Literae JOANNIS III. Poloniae Regis, ad GEORGIUM WILHELMUM, Ducem Brunsvico-Luneburgensem, quibus ipsi Viennae obsidione liberatae et commissi ad Barchanum praelii victoriaeque ibi obtenae circumstantias recenset, 1683. Joannes III. Dei gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Livoniae, Volhyniae, Kyoviae, Podoliae, Podlachiae, Smolensciae, Severiae, Czernichoviaeque. Serenissimo Principi Dno. Georgio Brunsvicensi, Cellensi et Luneburgensi Duci, Cognato et Amico nostro Charissimo, Salutem et omnis felicitatis continuum incrementum.

Serenissime Princeps, Domine Cognate et Amice Noster Charissime.

FAcit arctorum Serenissimae domus Serenitatis Vestrae cum Polonia vinculorum dulcis memoria, quod liberatam obsidione Viennam, fugatum Supremum Vesirium, ejusque exercitum innumerum caesum, et capta ingentia castra, jubilum in animo Serenitatis Vestrae excitasse speremus, quam rei Christianae studiosam, Regno nostro amicam, gloriam Imperii singulariter amantem novimus; credimus et inde secundae victoriae nuncium eidem Serenitati Vestrae gratam fore. Indeque communicandum duximus, quo magis accendendam credimus ad communem rei Christianae opem fortunamque


page 35, image: s0035

promovendam. Post Victoriam Viennensem expeditiori gressu praeire Caesareanos placuerat, quo majore fuga hostis praecipitaretur, sequente nihilominus Serenissimo Principe Lotharingiae cum iisdem validissimis copiis Caesareanis. Ad Barchanum itaque in ripa Danubii e regione Strigonii jacentem hostem adorti sumus, atque septem Bassis et octavo Vesirio Budensi exercituque, cujus supra viginti millia numerum, selectissimarum Europaearum virium computarunt, validum, et quodam Stratagemate primis vigiliis pridie nostris infesto tumidum, die Sabbathi, Beatissimae Virgini sacro, quam ob singulare semper Patrocinium, ut coeli et terrae, sic in particulari Polonia Reginam suam nuncupat, ad internecionem delevimus. Insilire primo in Nostros Husari ausi, sed eodem momento rejecti fractique, tumultuarie ad oppidum, mox pontem fugere coacti, plurimis per paludes fluvii Gran palantibus, qvi per duos fere dies ex paludibus tracti necabantur. Illi vero, qui fortalii vim impleverant, clementiam precati, qui se ponti crediderant, grandine globorum ex octo tormentis disjecti, reliqvi rupto ponte mersi, qui vero se in Danubium nudi praecipitaverant, eodem grandine globorum mactati vel ab exercitu per littora effuso, et in Danubium irruente aduncis ad littora tracti et oceisi, vel natantes transfixi, ita ut Danubius nullo seculorum exemplo ad medium stadium longe lateqve sangvine fluxerit coloremque mutaverit. Insuper qui se scaphis ex rupto ponte salvos putabant,


page 36, image: s0036

rapiditate Danubii ad littus delati sub manum exercitus venere, horrendum fatorum fuit spectaculum, nullis Historiis imitatum etiam contemplationi difficile ac amarum. Binorum Bassarum inventa post cadavera. Silistriae et Aleppii Bassae capti, primarius Aga, id est locum tenens Vesirii, pluresque Beji et Agae. Ipse Vesirius Budensis, bino vulnere saucius, per cadavera rupti pontis, quae a fundo Danubium stagnabant, Strigonium delatus, utrum vitam sustineat, ignotum. Monstrant astra viam docentque adesse tempus, quo heluo Regnorum Europae exterminetur, modo Christianitas sincere velit concurrere. Quod ab autoritate Serenitatis Vestrae futurum persuasumque iri, imo eandem Nobis primo vere affuturam et opem laturam speramus ac vovemus. Quae Illustrissimus Joannes Gninsky, Palatinus Czerniechoviensis, Ablegatus noster extraordinarius, cui in ejusdem Serenitatis Aulam eo nomine deflectendi mandatum dedimus, fusius exponet. Interim Serenitatem Vestram bene valere cupimus, et Deo ter optimo Maximo commendamus. Dabantur in Castris ad Danubium Barchano Strigonioque oppositis, die X. Mensis Octobris Anno Domini MDCLXXXIII.

P. S. Praeterire non possumus particulare Nostrum illudque maximum solatium, quod ad Viennam Serenissimos Principes de Hannover, Serenitatis Vestrae nepotes, vivamque fortitudinis ejus imaginem et magnae spei indolem


page 37, image: s0037

repraesentantes, comites laborum habuerimus. Unde Serenitati Vestrae tantos surculos gratulamur, ipsis autem Dei benedictionem intime vovemus.

Ejusdem Serenitatis Vestrae

Bonus Amicus et Cognatus

Joannes.

Inscriptio. Serenissimo Principi, Domino Georgio, Brunsvicensi, Cellens. et Luneb. Duci, Cognato et Amico nostro charissimo. DCCX. Responsoriae GEORGII WILHELMI, Ducis Brunsvico-Luneburgensis, ad praeinsertas JOHANNIS III Regis Poloniarum literas, 1684. Serenissime atque Potentissime Rex, Domine conanguinee plurimum colende.

TErnas a Regia Majestate Vestra litteras Octobri et Novembri Mensibus anni superioris scriptas, Illustrissimus Joannes Gninski, Palatinus Czerniechoviensis, Ablegatus Regiae Majestatis Vestrae Extraordinarius, Nobis attulit, victoriarum Regiae Majestatis Vestrae nuncias, et singulare erga Nos studium benevolentiamque spirantes, ac proinde longe Nobis acceptissimas. Nos vero ut triumphos et tropaea Regiae Majestatis Vestrae


page 38, image: s0038

ab immani potentissimoque hoste reportata, ingenti animi laetitia cognovimus et solenni celebratione in Nostris ditionibus fumus profecuti; ita Eidem de rebus tam magnis, Imperio Romano-Germanico, imo Europae universae, tam salutaribus, tam prospere celeriterque gestis, ex animo gratulamur, et grates, quas omnes, quibus communis rei Christianae salus cordi est, Majestati Vestrae debent, summas agimus. Equidem jam antehac non vulgaribus documentis excelsa Regiae; Majestatis Vestrae virtus ac fortuna aliquoties emicuit; sed illa, quae autumno proximo ab ea. Spiritu heroico et felicitate admirabili acta sunt, supra omnis aevi laudes gloriam Regii Majestatis Vestrae Nominis provehunt, et in annalibus ac fastis aeternae gentium atque aetatum venerationi commendabuntur. Neque vero minora in futurum ab Eadem exspectamus; quin imo, cum instauret vires Turca, et ad denuo invadendos majore impetu Christianos esse praeparet, quotidiana posthac Regiae Majestati Vestrae laurearum incrementa, et finem initiis tam praeclaris dignum, Deo exercituum bene juvante, auguramur: Id unicum serio. dolentes, ipsosmet inter se dissidere Reges atque Principes Christianos, nec, tanquam ad restinguendum commune incendium, unitis animis, ut par erat, concurrere. Ad Nos quidem quod attinet, haut quaquam deessemus Regiae Majestatis Vestrae et Nostro desiderio, sed Copias Nostras cum illis, qui contra infideles pugnant, conjungeremus, nisi excitati, alieno hoc, si unquam


page 39, image: s0039

tempore, ad proximum parietem periculosi motus, ab isthoc proposito Nos retraherent. Hi si sedabuntur mature, et Nostris terris sua constabit securitas, Nos, quantum in Nobis erit, lubentes praestabimus. Interea Regiae Majestati Vestrae singulariter Nos obstrictos agnoscimus, pro favore Fratris Nostri, Domini Ernesti Augusti, Ducis Brunsvicensis et Luneburgensis, Filiis, Majestatis Vestrae fortitudinis oculatis testibus, ad Viennam exhibito et ab illis magnopere depraedicato, et illos, et Domum Nostram universam, ad omnes conservandae augendaeque cum Regia Majestate Vestra amicitiae ususque mutui rationes paratissimam, Vestrae Majestati porro commendamus; Coeleste Numen toto pectore precantes, ut, qua benignitate hactenus cum Majestate Vestra egit, eadem constanter agat, Eique vitam valetudinem, et perpetuum rerum prosperrimarum cursum propitius indulgeat. Dabamus in aula Nostra Cellis die 21. Martii Anno 1684.

Regiae Majestatis Vestrae

Frater et Cognatus ad officia paratissimus

Georgius Wilhelmus.

DCCXI. Literae CHRISTINAE, Svecorum olim Reginae, ad JOHANNEM III. Poloniae Regem, quibus ipsi victorias bina vice adeptas gratulata, prosperrimos et exoptatissimos semper adversus Turcas arm orum successus precatur, 1683.



page 40, image: s0040

P. P.

MAgnum et rarum spectaculum dedit in universum mundum Majestas Vestra memorabili illo et glorioso die succursum Viennae ferendo, pro quo tantum debet illi sancta sedes et universus orbis, ut gaudere et applaudere gloriae suae sit obligatio cujuslibet Christiani, qui suam in communi testatur laetitiam. Felici illo die monstravit se Majestas Vestra non tantum Coronae Polonicae, cui Deus eam praefecit, dignam, sed meruit Imperium mundi, si illud uni tantum Monarchae caelum destinasset. Libenter ego vellem exprimere Majestati Vestrae meos sensus super id particulares, et sum certa, si clare cognoscere posset, neminem melius me reddere Justitiam gloriae et meritis suis. Possum dicere et inde glorior, quod nemo me melius pretium victoriae hujus cognoscat, nemo valorem actionis tam insignis aestimet, nemo tam magnae victoriae a Majestate Vestra de Monarcha Asiae reportatae aestimet consequentias, cum ego plus aliis cognoverim periculum nostrum, plus timuerim ruinam et exterminium, quod nobis formidabilis illa potentia minata est, de qua voluit Deus triumphare per medium heroicae fortitudinis Majestatis Vestrae, cui imposterum omnes alii Reges, post Deum, debent conservationem Regnorum suorum. Ego vero cum amplius Regna non possideam, profiteor obligationem conservationis meae independentiae, quietis meae, quam ego supra omnia Regna


page 41, image: s0041

mundi aestimo. Interim tamen opus est, ut confitear ingratitudinem meam erga tam magnum Regem, uti est Majestas Vestra, ex eo, quod premar invidia, quae mihi eo minus tolerabilis, quo magis mihi nova ista passio. Nemini viventi invidebam unquam, sola Majestas Vestra facta est scopus invidiae meae, effecitque, ut crederem huic me obnoxiam, cujus me credidi incapacem. Velim tamen sciat Majestas Vestra, invidiam meam esse ejusmodi, quae excitat in corde aestimationem et admirationem, Majestati Vestrae debitam. Non invideo Regnum, nec thesauros et spolia, quae acquirere datum est a Deo, invideo Majestati Vestrae incommoditates et pericula. Invideo titulum liberationis Christianitatis, nec non gratiam, quod possit dici dator vitae et libertatis amicorum aeque ac inimicorum; utrisque enim vitam et libertatem in tuto locavit. Attamen invidia haec tantum gloriae incrementum Majestati Vestrae contulit, ut multum mihi deesse dicerem, si illa carerem. Quanquam certo spero me veniam et indulgentiam a Majestate Vestra impetraturam. Dominus Deus, qui est unicum meritum et praemium actionum heroicarum et gloriosarum, remuneretur Majestati Vestrae in hoc mundo et in aeternitate, quia solus est, qui potest haec omnia digne recompensare, in se ipso. Conservet et prosperam faciat Majestatem Vestram pro gloria et obsequio catholicae Ecclesiae, reddat illam semper triumphantem de omnibus ejus inimicis. interim


page 42, image: s0042

non ingrati sint sincerissimi mei et affectuosissimi sensus, cum sim

Majestati Vestrae etc.

Dabantur Romae die 23. Octobris Anno MDCLXXXIII.

DCCXII. Literae KUNICKI, Ducis Cosaccorum, ad DOMINUM POTOCKI, Castellanum Cracoviensem, de clade Tartaris, circa Budziackum illata agentes, 1683. P. P.

DEo auxiliante prosperum habuimus contrae Tartaros et Turcas progressum, nec timendum est, ut tam cito per Ucraniam debeat hostis Poloniam solitis infestare incursionibus, cum Princeps Tartarorum, circa Budziackum eximiam passus cladem, centum et aliquot millia subditorum utriusque amiserit sexus, Regioque fuerit combusta. Exercitus Valachiae, Kizenoriae, post peractam devotionem juramentum fidelitatis suae praebuit Serenissimo Regi Poloniae, et toti Reipublicae, ac utrique Exercitui Zaporoviensi, cujus jam ex Dei gratia triginta millia numerare possum; sed et Nos vicissim Valachis simile praestitimus juramentum. Itaque unito exercitu die 4. Decemb. veni Filogranum, Pagum Budziacki 5. Dec. Turcarum et Tartarorum 30. advenere millia, sub directione Hisinakam Jalapassi, quos in primo conflictu


page 43, image: s0043

strenue fugavimus magnamque fecimus cladem: Aufugientes vero per quatuor vias, cruento prosecuti Marte, per quatuor milliaria cadaveribus hostium implevimus vias. Tres periere Generales, vulgo dicti Bey Ichinenis, Ali Bey, Sphaiorum Generalis, qui 100000. Thalerorum suam redimendi vitam dabat; verum Cosacki de divisione hujus praedae certantes, ipsum mactarunt. Tertius Kaimacan Jalagassa, Generalis Tartarorum, et is occubuit, dum prae ingenti nive, aufugere non poterat. Nos vero nihil ferme ex Nostro perdidimus exercitu. Totus hostis oxercitus laesus. Valachis certo fidendum est; nam cum omni pugnarunt alacriate, habueruntque bona victoriae et praedae principia. Tartarorum Principales Colonelli, Muree nuncupati, decem in acie Martis occubuerunt. Tanta ergo ex singulari Dei gratia in illis oris facta est victoria, quantam jam aliquot annis nec habuimus, nec audivimus, pro qua Deo Optimo Maximo agendae sunt gratiae. Quibus etc. Dab. Techiniae die 7. Decembr. A. 1683.

DCCXIII. Literae JOHANNIS III. Poloniae Regis, ad LEOPOLDUM, Rom. Imperatorem, quibus ipsi, quo in loco Hungariae Poloniaeque res sint, ac quo ipse in communem Christianae Reipublicae salutem seratur animo, exponit, 1683.



page 44, image: s0044

Serenissime ac Potentissime Princeps, Domine Frater ac Vicine noster Charissime.

APparet, literas nostras ad Majestatem Vestram tardius, quam rei momenta exegerant, commeasse; Unde Comes Teckelius actus desperatione, eo firmius Otto mannicae se credidit protectioni, Nobisque hostilitatem Superior Hungaria ubique palam est professa; Qua de causa etiam Cassovia impenetrabilis, ex quo loco copiis Majestatis Vestrae Leucoviam dimissis, ipsi Epergesinum versus processimus; sed clausum, et nomine hostili objectum offendimus. Expugnare hanc Civitatem non tam attritae vires exercitus nostri, licet toties cruento Marte, ac vel maxime malis morborum imminuti, quam penuria victus et pabuli, quorum omnium in praesenti fuit spectator Magnificus Ablegatus Majestatis Vestrae, non permisit; cum incolae Regni illius, amissa spe Clementiae Majestatis Vestrae pagos suos et Villas incendio absumere maluerint, quam rebus dubiis se committere. Sibinum nihilominus, quantum loci capacitas sustinendique victus ratio permisit, milite nostro implevimus. Praesidiariis vero loci illius militaria apud Majest. Vestram promissa sunt stipendia, atque ad rationem de thesauro nostro ad manus praefati Magnifici Ablegati praenumerari fecimus; arbitrati, efficacissimum hunc esse modum, avellendi ipsos a partibus Teckelii, alliciendique alios complures, qui


page 45, image: s0045

solo defectu praedantur, ac partes illas sequuntur. Praestamus autem ea omnia in simplicitate cordis, intima erga res Christianas sinceritate, studio et zelo sopiendi vicini regni eripiendique de manibus communis hostis ac demum studio Vestrae Majestatis. Nunc primum itaque in arce nostra Lubuolensi a Reverendissimo Cardinali Bonvisio hic jam in limitibus Regni, a Majestate Vestra accepimus literas, die 1. Decembris, in quibus, licet Clementiam nomine suo Regno huic palam et approbatam velit, nihilominus hoc idem negotium ad Consilium etiam referre non intermittit. Nobis proinde non restat, nisi votis illud prosequi, quatenus Ter Optimus Maximus Deus ita succedere faciat, ut sit bono et utilitati totius Christianitatis et Majestatis Vestrae. Nos interea in viscera Regni Nostri (ut proximis Nuncium Czarorum Moscoviae in via Nos alicubi offensurum, expediamus) remeamus domum: ut ibi quam efficacissime integritati ditionum nostrarum, urgentibus hostium successibus, consultum prospectumque faciamus; Cum praecipue recentissime obvium habuerimus Nuncium, quomodo ad famam reditus Nostri, jam Dei gratia in Podolia nonnulla Turcae deseruerunt fortalitia; Ukrania integra sese subdidit Cosaccorum Praefecto et Ductori, quem illic recenter creavimus; felicissime in Bialogrod et Budciaki cesserunt expeditiones. Phalanges insuper et Copiae Tartarorum, quae Confinia Volhyniae invaserant, dissipatae, praeda et captivi sine damno vindicati, ipsi plures praecipui et


page 46, image: s0046

praestantiores capti. Quibus omnibus Majestati Vestrae fraterne communicatis, eidem optimam valetudinem et prosperos rerum successus ex animo precamur. Dabantur in oppido nostro antiquo Sandear, die 19. Decembr. 1683.

DCCXIV. Literae STEPHANI WYDZGAE, Regni Poloniae Primatis, ad Malachowskium, Episcopum Cracoviensem, de Tariffa sive Tributo a Clericis pendi solito, agentes, 1684. P. P.

QUod veteris observantiae meae memor esse volueris, uti ex gratulatione festorum agnosco; gratias tibi ago. Retorqueo venerabundus in te easdem apprecationes, optando sub auspicia novi anni ejusmodi ad multos felicitatem, qualem tibi ipse precaris. Ad Reverendum Potworowski non scribo; quia jam excessit Leopoli: literas autem non libenter perdo, ut fiant (sicut Poeta dixit) croci piperisque cuculli. Tariffam mutare meum non est: prout inveni, sic vivendum est, secundum Monachi illius doctrinam, quam juniorem docuit. Succedent tibi omnia in coenobio, tantum primo de Priore non loquaris: secundo officium tuum fac taliter qualiter: tertio sine res ire prout eunt. Servavi id semper, quem mihi Priorem dedit, veneratus sum, feci quae debebam secundum posse, mundum non reformavi. Interfui, quando piae mememoriae Primas Olszowsky congregatis Episcopis


page 47, image: s0047

constituit taxam, quae modo Tariffa vocatur: communi consensu ea statuta est, et ita eam inveni. Si quid autem me absente et luctante per mortem irrepsit, non esset charitatis: haec enim inter Nos lex sancita fuit, ut alter alterum defenderet, et vere supremum malorum esset, si unus alteri lupus foret. Haec gratiosis literis tuis cum antiqua veneratione repono apprecatus toties quoties faustissima quaeque. Lovicio die 11. Januarii Anno 1684.

DCXCV. Literae JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris, ad LUDOVICUM XIV. Galliae Regem, cui secundum Nepotem, Philippum, Ducem Andeg aviensem, e Filio primogenito natum esse amice gratulatur, 1684.

Serenissime ac Potentissime Rex, Regiae Majestati Vestrae salutem etc.

Domine ac Consanguinee Charissime.

REgiae Vestrae Majestati denuo Nepotem in spem Serenissimae Domus ex Filio primogenito, Serenissimaque Ejus Conjuge Principe Delphina feliciter natum, ex datis ad Nos Literis, non sine suavissimi gaudii sensu percepimus. Cum igitur tam laeti Nuntii significationem merito inter mutuae conjunctionis benevolentiaeque argumenta referamus, gratias inde Regiae Vestrae Majestati, pro eo, quo Eandem prosequimur, perpetuo honore ac cultu agimus ingentes, Eidemque


page 48, image: s0048

de tam felici florentissimae Domus Regnique et munimento et incremento magnopere gratulamur, atque ut ingenti olim Christianae Reipublicae bono, in Regiae Vestrae Majestatis singulare oblectamentum et in stemmatis inclyti Decus ac gloriam perenni Numinis divini benignitate feliciter indies succrescat soboles et augeatur, serio vovemus. Quibus Regiam Vestram Majestatem coelesti tutelae ad comprobanda dediti animi nostri studia nihil facturi reliquum etiam atque etiam commendamus. Dabantur in Electorali Nostra Dresda die 9. Januarii 1684.

DCCXVI. Literae SUPREMI REGNI POLONIAE CANCELLARII ad EMERICUM, COMITEM A TOECKELI, quibus ipsi serio suadet, ut tranquillandis Hungariae rebus animum protinus admoveat, suumque militem ab hostili imposterum adversus Polonos conatu abstinere jubeat, 1684.

Illustrissime ac Celsissime Princeps, Domine Colendissime.

AD binam compellationem Celsitudinis Vestrae tam per egregium Vernay, quam seorsivis Literis expressam, non est aliud, quod respondeam, praeterquam Sacram Regiam Majestatem Dominum meum clementissimum, non animo laedendi venisse in Hungariam, sed contra hostem Christian Nominis suscepisse in se paterno


page 49, image: s0049

cum affectu mediationis munus, studioque pacandae Celsitudinis Vestrae, gentisque Hungarorum institisse apud Caesaream Majestatem ea, qua par est, sollicitudine. Haec inter, cum Celsitudo Vestra alia agitaret consilia, animumque suum et facta suorum longe diversa ostenderet ab eo, quod Suae Majestati tam per literas, quam per Deputatos suos, et ultimum Egregium Vernay ablegatum, testari voluit, dum in regressu Sacrae Regiae Majestatis Domini mei clementissimi, non recusata neque renuntiata mediatione, imo Deputatis suis penes eandem Majestatem Regiam existentibus, a milite Vestrae Celsitudinis in exercitum Sacrae Regiae Majestatis irruebatur, saeviebaturque immaniter, imo super aegris et morbo afflictis mira crudelitas exercebatur) ex Fortalitiis Casgoviensi et Eperiensi grandiora tormenta ac si in hostes explodebantur: quae omnia evitata, imo et damna subsecuta plene declinata fuissent, si juxta consilium Strigoniense, exercitus suae Regiae Majestatis cum exercitibus Caesareis, promiscue locarentur, ita ut uno in loco Legio Polonica cum Caesareana; Caesareana in altera cum Polonica Legione misceretur. Sed cum Vestra Celsitudo desideraret imo peteret, ut a Polonico exercitu XIII. Comitatus occuparentur, relictis nonnullis locis pro militibus Vestrae Celsitudinis; facile et perlibenter Sua Regia Majestas annuerat. Jam vero Ipsimet Vestrae Celsitudinis Deputati omnino fateri debent, quantum Sua Regia Majestas, Dominus meus


page 50, image: s0050

Clementissimus, incendiis Villarum, quae hyeme jam rigente acciderant, affligebatur; Nam viderant et oculati testes erant, quam districte eadem fieri prohibebat, qua severitate sontes ex suis puniebat; qua solicitudine, ut defenderentur, agebat. In conspectu illorum erat, qua charitate captivos ex Hungaris dimittebat, imo sauciis, tam pro curandis vulneribus, quam viatico manu liberali et munifice subveniebat, ut ostenderet, quantum desideret, amicam sibi et Regno suo reddere Hungariam. His minime attentis, insuper Sacrae Reg. Majestatis certam peditatus portionem, non aliud, nisi iter, non pro aliquo succursu, ut praetenditur, sed versus Quartina, quae pro statione hyberna illis obtigerant, quaerentem, milites Vestrae Celsitudinis, loco iniquo, ex improviso aggresi afflixerunt, quod procul dubio haud sperabatur, similia pro bono affectu redditum iri. Proinde aliud Suae Regiae Majestati, Domino meo clementissimo, nihil restat, quam resolutio ad removendam de tabula mediationis manum; siquidem tali gratitudine res agitur. Habet interim sua Majestas Dominus meus Clementissimus, uberrima a bonitate divina solatia, quod arma sua usque ad hanc diem victricia in terris Budziacensium Bialogrodensium Tartarorum clarescant, et Valachia juramento Cosatico exercitui mutuo obligata, quicquid inter Tyram et Danubium interjacet, feliciter terruit et occupavit. Quod ideo Celsitudini Vestrae significandum censui, ut sit persvasa, suam


page 51, image: s0051

Regiam Majestatem, Dominum meum clementissimum, etiam nunc, neque prosperis adeo extolli, nec levioribus istis, quae acciderunt, in tantum commoveri, ut non optet pacatam, uti antea erat, Polonos inter et Hungaros vicinitatem; fore tamen expediens censui, et Celsitudinem Vestram interim pro meo in eandem affectu permonere ac obtestari volui, ut a persecutione et obsidione illustrissimi Comitis Humanay, unaque militum suae Regiae Majestatis in statione Hiberna ibidem existentium velit de facto cessare, nimirum quod Comes sub peculiari Serenissimi Regis Domini mei clementissimi protectione existit, nec non captivos ex Polono exercitu, variis in occasionibus ab Hungaris perperam factos, ubicunque reperti fuerint, dimittere. Alias enim nimirum quam evidens foret, Vestram Celsitudinem neglectui habere favorem et respectum Serenissimi Regis, Domini mei clementissimi atque amicitiae ejus penitus renunciare, nec non spem totius negotiationis abruptae praecidere, et apertam hostilitatem declarare velle. Quod an Vestrae Celsitudini expediat, pro usu prudentiae facile dijudicabit. Officia interim mea prompta semper parataque Celsitudini Vestrae defero ac promitto. Dab. 10. Januarii 1684.

DCCXVII. Literae EMERICI COMITIS A TOECKELI, ad JOANNEM GEORGIUM III. Saxoniae Elestorem,


page 52, image: s0052
quibus Domum Austriacam, proculcatis Hungaricae Nationis privilegiis, absoluto dominio inhiando tot tamque vehementibus intestinorum motuum per Hungariam procellis ansam dedisse demonstrare aggreditur, ac abs eo, ut sibi rebusque Hungariae gratiose patrocinari easque quoquo modo pacatas reddere dignetur, submisse conntendit, 1684.

Serenissime Princeps Elector, Domine gratiosissime.

ADversa fata, tristemque ac calamitosum Regni Hungariae Gentisque nobilissimae statum ex florentissimo ad deterrimae jugum servitutis prolapsum, quem Domus Austriacae (cujus in immensum auctam potentiam reformidant populi, experiuntur malo suo Hungari, sensuri mox, nisi Hungariae innocenti succurratur, Regna et Principatus vicini) studium absolute dominandi peperit Nobis, intuentur omnes, stupent Reges, dolent cognati Principes, deplorant Cives; at originem mali unde quibusve ex principiis promanet, vix cuiquam cura indagandi, cognitione exacta tantae conversionis paucis concessia. Hinc prout quemvis rapit huc atque illuc affectus privatus partiumque studium, praejudicia varia, immaturosque sententiarum in animis multorum progenerari foetus; hinc criminationibus mille, odiisque ac obtrectationibus foedis gentem innocentem denigrari, inde populum liberum, pro Christianitate a tot seculorum decursibus constanter,


page 53, image: s0053

animose et fortiter pugnantem, in justissima defendenda libertatis avitae, sanguine Majorum partae armisque propagatae causa deseri, et porentiorum libidini exponi, consectarium est. At vero quam immerenter haec talia Genti Hungaricae eveniant, nemini melius constabit, quam qui aureas Nationis hujus Nobilissimae libertates, a divis quondam Hungariae Regibus amplissime concessas, cum Austriacae Domus absoluto, quod meditatur in Hungaros gubernio, privationem praerogativarum, tam religiosarum in statu ecclesiastico, quam profanarum in politico diligenter contulerit. Is demum cognoscet rei controversae statum, judicabitque dextre, non sine causa, imo ex lege ipsa fundamentali Regni positivaque, arma Hungaros defensiva suscepisse, et adhuc dum gerere, adhibereque debuisse media, nempe ejusmodi, quae jus ipsum Naturae, in tali extremitatis et totalis desertionis casu admitti et usurpari dictaret excusandis per hoc coram Deo et orbe Christiano. Ut itaque innocentia armorum Hungaricorum, tentatis frustra hactenus cum Domo Austriaca componendarum rerum variis viis, lucidior evadat, cessetque omnis adversus Hungaros obtrectandi imposterum livor, sinceros nonnunquam dementans animos, quin potius Amor loco ejus et propensio Christianorum Principum ac Regum populo huic concilietur, unde tranquillitas Regno isti optato sperari possit; scripto publico seu manifesto declaratorio, causas et rationes armorum Hungaricorum justificas remonstrare,


page 54, image: s0054

obtutuique ac censurae Christianorum Principum submittere, gens haec animo firmo concepit atque statuit. Interea vero donec hoc ipsum luci publicae exponatur, Serenitatem Vestram, quam Deus gloriosum inter Principes et potestates supremas defensorem ac Patronum oppressobrum esse voluit, pro innata sua, qua semper Gentem Hungaricam dignata profecutaque est benignitate, humillimis exoro votis atque precibus, ut porro causae Nostrae gratiosissime patrocinari ac decenti ratione, pro exigentia temporis et occasionis opportunitate, eandem defendendam suscipere, et ut compositis his tam diuturnis civilium motuum turbis, gens Hungarica ad pristinae libertatis et quietis portum, per gratiosissimam Serenitatis Vestrae moderationem emergere possit, dare operam gratiosissime dignetur. Unde Serenitati Vestrae perennis gloria exsurget, propaganda ad seram Ejusdem Posteritatem. Quod superest, Serenitati Vestrae longaevam vitam, fortunatissimosque rerum gerendarum successus venerabundus apprecor. Datum Lelez die 30. Januarii Anno 1684.

Serenitatis Vestrae

Servitor humillimus

Emericus Thöckely.

DCCXIIX. Literae JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris, ad JOHANNEM et PETRUM, Czaros Moscovia, quibus Laurenium Blumentrostium,


page 55, image: s0055
Medicinae Doctorem, studiose commendat, 1684. P. P.

NOn potuit Nobis depraedicare satis, in ditionibus Nostris oriundus, et jam in Aula Czarearum Vestrarum Majestatum et Dilectionum Archiatri munere fungens, Doctor Laurentius Blumentrost, benignitatem ac clementiam, quam sub florentissimo Ruthenorum Imperio abunde expertus est per omne illud tempus, quo non solum Czareis Vestris Majestatibus ac Dilectionibus, verum etiam inclytis Majoribus suis in re medica fidelem praestitit operam. Quae quidem in illum indulgentia atque liberalitas, uti glorioso Czarearum Vestrarum Majestatum et Dilectionum regimine dignissima est, ita non minus Nobis intellectu jucunda extitit, quod ad eam obtinendam commendatitias olim a Serenissimo Parente Nostro gloriosae memoriae illius causa perscriptas haud parum ipsi profuisse audivimus. Rogamus autem Czareas Vestras Majestates et Dilectiones pro mutua illa, quam Majores Nostri cum Praedecessoribus Vestris constanter coluerunt, benevolentia, ut praefatum Doctorem Blumentrost Nostri quoque causa non tantum gratiae et protectionis suae clypeo porro complecti, et contra omnem vim atque injuriam tueri, verum etiam, si ad repetendas patriae oras animum forte adjecerit, veniam facultatemque revertendi benigne illi concedere dignentur. Hunc sane indubitatum commendationis Nostrae fructum ipse devotis obsequiis


page 56, image: s0056

promereri conabitur, Nos autem eadem gratia ac facilitate Vestrae Nationis homines vicissim prosequemur. Qui de caetero Czareis Vestris Majestatibus et Dilectionibus felicem vitam prosperosque rerum precamur successus. Dabantur in Electorali Nostra Dresda die 12. Februarii 1684.

DCCXIX. Literae JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris, ad JOHANNEM III. Poloniae Regem, quibus ab eo amice contendit, ut Dionysium Micottum, Mercatorem Varsaviensem, ad solvendum debitos Joachimo Eckolto, Mercatori Lipsiensi, 396. Imperiales confestim adigere haud gravetur, 1684.

Serenissime et Potentissime Rex. Regiae Vestrae Majestati salutem dicimus, et operam Nostram in omni officiorum genere paratissimam offerimus, Domine Amice charissime.

EXplicuit Nobis ea, qua par est, submissione subditus Noster dilectus ac fidelis Joachimus Eckoldt Mercator Lipsiensis, Dionysium Micotti, Mercatorem Warsaviensem, pro creditis acceptisque a se Mercibus sericis, debito 396. Imperialium sibi obstrictum teneri: et licet per quam humaniter ac modeste solutionem ipse hactenus flagitaverit, nihil tamen per integros septem annos se potuisse efficere vel precibus vel querelis apud surdas aures tam ingrati debitoris, solutionem


page 57, image: s0057

tantum non detrectantis. Quae res ipsum denique permovisset ad petendum submisse hasce Nostras intercessionales, futuras forsitan efficacissimum consequendae pro creditis mercibus pecuniae remedium. Quamvis itaque Regiam Vestram Majestatem ad dispensandam omnibus ex aequo justitiam, natura sua proclivem esse non ignoremus, pro eo tamen quo Nostros prosequimur amore, tanto impensius Eandem hisce rogandam duximus, ut praefati subditi Nostri causam, justam sane et aequitati convenientem, favore Regio complecti atque provehere velit, datis in eam rem ad Magistratum municipalem Warsaviensem mandatorum tabulis, qui praedictum debitorem Micotti ad praestandam sine mora solutionem necesseriis mediis adigat et compellat, nec ante desinat impertiri auxilium, quam vel nominato creditori suo Eckolto, vel Ejus Mandatario Horatio Pagnini a Posen, de debito plenissime fuerit satisfactum. Haec adhibita a Regia Vestra Majestate pro consequendo jure suo studia ipse devotis obsequiis promereri conabitur; Et nos vicissim Regiae Vestrae Majestatis subditis parem vicem, data occasione reddemus. Quam prospere et feliciter interim agere etiam atque etiam optamus. Dabantur Annaeburgi die 18. Febr. 1684.

Dei Gratia Johannes Georgius Tertius etc. etc.



page 58, image: s0058

DCCXX. Literae EMERICI COMITIS a TEKELI, ad INNOCENTIUM PAPAM XI. quibus Nationem Hungaricam nimio Domus Austriacae absolute dominandi pruritu inter malleum et incudem positam esse valde conqueritur, ac se et totius Hungariae libertates et privilegia paternae ejus tutelae humillime commendat, 1684.

VEnerabundus provolvor coram purpura Sanctitatis Vestrae, in ipso Sanctissimi limine deprecans justitiam causae, quam contra Sacratissimum Imperatorem, a tot annis defendimus, et libertates per vim protritas, quarum redintegrationem inhianti studio anhelamus, ut Sanctictas Vestra profunde cognoscat; Ideo ejusdem Paternas piissimasque pro salute Christiani Orbis curas interrumpo praesenti epistola. Nihil in me defuit per totum tempus civilis in Ungaria belli, quo Sacram Caesaream Regiamque Majestatem, mihi totique Regno reddere propitiam non anniterer. Super quo vel ipsa Sac. Regia Majestas Poloniae mihi benignum dabit testimonium. Paratus eram anno praeterito proposita mihi a Sacratissimo Imperatore per Dominum Baronem Saponaram puncta cum veneratione suscipere, unicum tantum rogabam, ut securitas retentionis sanctissimorum, h. e. Religionis per mediationem Serenissimi Regis Poloniae (qui tanquam Princeps magnanimus rem serio cum fervore egerat) mihi daretur. Verum ad justam hanc propositionem Caesarea Majestas descendere noluit,


page 59, image: s0059

aestate praeterita spe et fiducia sopiendae controversiae animatus, Turcis Viennam potenter obsidentibus ita me meo cum exercitu gessi, ut ne minimum quidem nocumentum militiae Christianae dederim: suspirabamus complanationem rerum ipso etiam Othomano in tractatum pacis consentiente; sed frustranea vota erant, labor inutilis, victoria ad Viennam difflavit omnia; nobis inter malleum et incudem positis, cum ab una parte rerum omnium, et ipsius vitae immineret periculum, ab altera nihil securitatis agnosceretur; unicam, quae superest, protectionem leviter deserere ratio status minime concessit. Scio bene plurimos esse obtrectatores, qui criminandi licentia tumidi, laesae Christianitatis coram Sanctitate Vestra me arguunt, et nescio quibus denigrant contumeliis, ut Sanctitatis Vestrae clementissimam erga me propensionem avertant. Unde erumpere tandem in defensionem meam debui, suadente hoc ipso nota per orbem Christianum Sanctitatis Vestrae benignitate; Communis enim Christianorum Pater meas quoque admittet rationes et justam excusationem. Arma pro communi libertate gerimus, non contra Religionem, neque contra interesse Christianitatis: bellum extrema nobis imposuit necessitas, destituti omni ope Christianorum Principum, et cum nulla spes appareret mihi mitigandi onerosi et praepotentis Domini, eam acceptavimus protectionem, quae nobis propior erat et contra quam sacratissimus Imperator a tot annorum revolutionibus


page 60, image: s0060

Nos defendere noluit. Rebelles nos indigno nominant vocabulo. Requiratur in scriniis consistorii S. Sedis diploma Andreae II. Regis, cognomento Hierosolymitani, et luce clarius fundamentum Nostrae libertatis et amor Justitiae apparebit. Nihil peccaveram in Sacram Caesaream Regiamque Majestatem, imo neque peccandi capax eram in aetate tenerrima constitutus; quando vi cum tot millibus Ungarorum clarissimi stemmatis ex dulcissima Patria extorris factus, bonis omnibus confiscatis et direptis in exilium cogebar migrare: post cum deesset et omni modo praescinderetur post omnem humiliationem indulgentia; cogitandum nobis erat de naturali et legitima defensione, quo Nosmet - ipsos Patriamque ab extremo exitio vindicaremus: proinde Sanctitati Vestrae demisse supplico, dignetur excusationes nostras paterne admittere et pro altissimo judicio suo paulo profundius res nostras pensitare. Nihil enim ex temeritate susceptum est, nihil agitur, nisi quod jus naturae, jus publicum rectaque nobis suasit ratio; pridem poterant tempestates istae placidioribus componi mediis, sed cupiditas libero populo absolute dominandi occasiones omnes praecludit. Querulabantur in aula Sacratissimi Imperatoris a multis annis Hungari laesas cum diplomate Regni libertates, protrita privilegia, murmura in Regno, mox nisi moderamen aliquod in Regno, malo opponatur, bellum provocatura, sed invalidae erant preces, lamentationesque, et surdis fabuia narrabatur, neque


page 61, image: s0061

conqueri amplius neque congemiscere licuit: his inducti malis Proceres Regni praecipue Veselinus Palatinus Ungariae, Comes Nadasti, Judex Curiae, Serinius Bannus Croatiae et Frangipanius aliique quam plurimi consilia inceperant: cum Imperatoris mandato rapti, deinde in judicium neque citati neque debito modo exauditi, ex norma duntaxat pertumidae potestatis a Judicibus Partialibus convicti, fatali et ferali gladio subjiciebantur, solo Palatino naturali morte defuncto et Archiepiscopo Strigoniensi, Georgio Lippas, qui ingenti asserendi libertates flagrabat zelo. Hi omnes, Beatissime Pater, erant Heroes, ideo rebelles adeoque morte digni, quod libertatem propugnabant tot privilegiis Antecessorum Caesareae Majestatis stabilitam, et quam modernus quoque Sacratissimus Imperator corporali Juramtento, antequam fuisset coronatus, Posonii 1653. confirmaverat. Trucidatis Regni Proceribus et missa in exilium proscriptaque Nobilitatis parte, vis illata Ecclesiis Evangelicis extrema, desperationem auxit; quae persecutio eo tantum fine instituta fuit, ut praetextu belli contra haereticos palliaretur injuria libertati facta, velumque et larva vi obduceretur flagitio Dominationis; ut eo citius Regnum Ungariae ex statu libero in haereditarium praecipitaretur, publicato in totum orbem classico contra justitiam causae Nostrae, quam coram Deo et orbe profitemur et ad extremam guttulam sanguinis defendemus. Quibus ita declaratis ad benignitatem Sanctitatis Vestrae recurro fiduciatiter, submisissime rogans, ut


page 62, image: s0062

de moribus nostris benigne judicet, iisque paterne patrocinetur. Testor enim Christiana et simplicissima fide, quod in praejudicium Religionis Catholicae, nihil unquam neque susceperim neque egerim, sed neque intentionem ullam habemus eam labefactandi, firmata quoque est per leges publicas Evangelica libertas. Hoc tantum requirimus, hoc ex dictamine justitiae praetendimus, quod jus publicum legesque Regni nobis concesserunt, et in quo, contra Regum diplomata, nullam unquam obtinere potuimus satis factionem; Quod superest, Sanctitati Vestrae a Deo omnipotenti longaevam vitam et felix Ecclesiae Christianae Regimen devoto ex corde desidero, ejusdemque sacratos pedes humillime exosculor. Dabantur Gasseviae 12. Aprilis Anno 1684.

DCCXXI. Literae COLLEGII ELECTORALIS ad CAROLUM II. Magnae Britanniae Regem, quibus Hagae Comitum Rom. Imperii nomine quaedam cum Rege Christianissimo de pace citra Mandatum et praescitum suum gesta esse graviter conqueruntur, seque iis minime obligatum iri decenter contestantur, 1684.

Serenissime ac Potentissime Rex, Domine Clementissime.

ELectorali Collegio ex fide dignis literis innotuit, esse, qui Hagae Comitum Romani Imperii nomine, de pace aut armistitio cum Rege Christianissimo ineundis rem agere, quin et Sacrae Regiae Majestati Vestrae jamdudum certas Coronae


page 63, image: s0063

Galliae deferendas conditiones offerre praesumpserint; Accidit id Nobis eo gravius, quando plus satis notum est ista absque Imperii Romani Mandato gesta esse, de quo Regiam Majestatem Vestram cum debita observantia certiorem reddere, et quod eidem praememoratae propositiones citra Statuum, praesertim vero Principum Electorum Imperii assensum exhibitae fuerint, atque adeo illarum nullatenus Nos participes faciamus, hisce decenter contestari necessarium duximus, Regiae Majestati Vestrae omnem felicissimi Regiminis prosperitatem ex animo comprecantes. Ratisbonae 29. Aprilis 1684.

DCCXXII. Literae JOHANNIS III. Regis Poloniae, ad JOHANNEM GEORGIUM II. Principem Anhaltinum, quibus ipsi pro praestitis Aula Electorali Brandenburgica egregiis officiis, amanter grates persolvit, et devinctissimum affectum suum semper et ubique declarandum, redhostimenti velut loco, pollicetur, 1684.

Serenissime Princeps, Grate Nobis dilecte.

DUm immarcescibilem eamque semper gratam Serenitatis Vestrae gerimus memoriam, in singulari ejusdem in Nos promptitudine confirmamur literis Coloniae ad Spream 6. Martii Anni currentis ad nos datis, tum relatione Illustris Castellani Posnaniensis Ablegati nostri, qui Nos constantis Serenitatis Vestrae studii facit securos, imo florere in Nos amorem affirmat. Credat Serenitas


page 64, image: s0064

Vestra, non oblatas tantum capessendas a nobis occasiones, sed ultro quaerendas, quibus testemur, quam singulariter Serenitatem Vestram affectumque ejus magnifaciamus: Quem cum in Tractatu, cum Sua Serenitate Electorali inito copiisque ad promovendum Sacrum hoc bellum, in rem communem praestandis a Serenitate Vestra demonstratum habeamus, devinctissimum mutuo affectum nostrum fatemur, omni loco et tempore declarandum. Caeterum Serenitatem Vestram bene valere cupimus, ac Deo optimo Maximo commendamus. Dabam Javoroviae in Russia die 3. Mensis Maji Anno Domini 1684.

Serenitatis Vestrae

Bonus Amicus et Affinis

Johannes.

DCCXXIII. Literae JOANNIS III. Poloniae Regis, ad GEOR. GIUM WILHELMUM, Ducem Brunsvico-Luneburgensem, quibus eum amice hortatur, velit animum et arma sua cum Electore Brandenburgico adversus Turcas conjungere 1684. Johannes Tertius Dei gratia Rex Poloniae Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Kyoviae, Volhyniae, Podoliae, Podlachiae, Livoniae, Smolensciae, Severiae, Czernichoviaeque, Serenissimo Principi, Domino Georgio Duci Brunsvicensi, Cellensi et Luneburgensi, Cognato et Amico nostro Charissimo, Salutem et continuum prosperitatis incrementum.



page 65, image: s0065

Serenissime Princeps, Domine Cognate et Amice Noster Charissime.

NIsi optime. persuasi essemus animum Serenitatis Vestrae capacem ingentium factorum, maxima et vix olim audita Rerum Christianarum momenta, non posse ita praeterire, quin sibi ex merito erga easdem, immortalis nominis cupiat gloriam; Nequaquam literas praesentes ad eandem exarare, momentum faceremus. Nunc quoniam perspectum habemus, imo proxime elapsa expeditione Viennensi luculenter probatum, quanto studio commodis rerum Christianarum adhaereat; eorumque usui nomen suum sacrare non intermiserit; sine cunctatione Serenitati Vestrae amorem ejusdem rei Christianae ponimus ob oculos: quatenus votivas conditiones quas Serenissimus Elector Brandenburgensis, ad conjunctionem animorum, consiliorum ac virium proponit eo admittat sensu, quem de Serenitate Vestra publica universalis boni Christiani concipit, praestolaturque expectatio. Quod dum enixis votis et desideriis Serenitati Vestrae impensius commendamus, eadem intra felices rerum Successus optime valere cupimus. Dabantur Javoroviae in Russia die IX Mensis Junii Anno Domini MDC LXXXIV. Regni nostri XI. Anno.

Serenitatis Vestrae

bonus Amicus et Cognatus

Joannes.



page 66, image: s0066

DCCXXIV. Responsoriae GEORGII WILHELMI, Ducis Brunsvico- Luneburgensis, ad praeinsertas JOANNIS III. Regis Poloniae literas, 1684.

Serenissime atque Potentissime Rex, Domine Consanguinee plurimum colende.

QUas Regia Majestas Vestra Javorovia Russiae nono hujus mensis die ad nos dedit literas, benevolentiae erga Nos, et pro Salute communi constantis curae indices, has ea mente accepimus, quae et istam porro demereri, et ad hanc ipso opere concurrere serio exoptat. Equidem, ut par est, consilia nostra atque studium omne eo hactenus direximus, ut Imperio Germanico, inque eo Circuio huic Saxonico, sua constaret tranquillitas, quo junctis viribus contra barbarum hostem ire, et cum Regia Majestate vestra hunc in finem sociare arma liceret. Ast quae honestissimo huic proposito objecta Nobis etaliis sint impedimenta, res ipsa loquitur, nec Majestas Vestra potest ignorare. Confidimus tamen, postquam omnia remisit, et in conditiones, quamvis durissimas, consensit imperium, fore, ut Pax propediem coalescat, et pars earum copiarum, quas interna Christianorum dissidia domi retinuerunt, contra Turcam educi possit. Interea dum instat gloriose coeptis Regia Majestas Vestra, dum urget Successus, continuat Victorias, perpetuum Ipsi Divini Numinis auxilum ex animo


page 67, image: s0067

precamur. Dab. in aula nostra, Cellis d. XXV. Junii Anno M DCLXXXIV.

Georg. Wilhelmus.

DCCXXV. Literae ORDINUM FOEDERATI BELGII GENERALIUM ad CAROLUM XI. Svecorum Regem, quibus ab eo obnixe contendunt velit armisititium, quod cum Christianissimo Rege a quibusdam festinanter et inconsulte nimis pepigisse, culparentur, in malam nequaquam interpretari partem, sed pensitatis gravissis rationibus suis eidem potius assentire. 1684.

Serenissime et Potentissime Rex.

PErnecessarium non modo, verum etiam utile admodum esse existimamus Regiam Majestatem Vestram certiorem facere, Nos diligenter et cum singulari cura examinato praesenti rerum intricato et periculoso statu, perpensaque sententiarum varietate, atque inde natis diversis opinionibus, quo nempe pacto simultates, quae Imperium et Galliarum Regem dividunt, et bellum, quod inter Hispaniarum et eundem Galliarum Regem exortum est funestissimum, tolli et finiri possent, coactos tandem esse cedere necessitati et judicasse tutius fore, ut per inducias e medio tollerentur discordiae, quam ut Christianus Orbis majoribus gravioribusque objiceretur calamitatibus indies, et rejectis induciis exoriretur Nubes trucis ac cruenti et magna mercede piandi licendique belli. Existimavimus toto Orbe satis spectatam esse acerrimam voluntatem Nostram ad Religiones quas ditione hoc sub sole


page 68, image: s0068

Hispaniarum Rex tenet, Urbemque Lucisburgum conservandas, illiusque praeclarissimum documentum esse missum auxilio militem; verum postquam animadvertimus Britanniarum Regem non e re sua judicasse Hispaniarum Regi suppetias ferre, Imperii Germanici Proceres non modo esse immane quantum inter se discordes, verum etiam duo illius dignitate et opibus illustria membra, Coloniensem Electorem eundemque Episcopum Monasteriensem, et Electorem Brandenburgicum alia omnia sentire, illumque aperte testatum esse, coactum sese fore rationes, quae non inservient commodo Foederatorum Belgarum Reipublicae, sequi, si propter Bellum, quod in Hispania Belgica ortum est, cum Galliarum Rege Nobis bellandum foret, alterum vero non obscure idem etiam significasse. Postquam animum advertimus insuper illustres foederatos praeclara quidem voluntate ferri ad communem causam communibus viribus strenue defendendam et conservandam Christiano Orbi tranquillitatem, sed propensum illum et benignum Majestatis Suae Caesareae animum trucis et cruenti belli Turcici procella, aliorumque foederatorum eximiam voluntatem bellicis vicinorum Regum et Principum apparatibus impediri, nec potuisse praestare, quae certissima expectabamus. Postquam animum advertimus Hispaniarum Regem ob calamitates, cum quibus conflictatur, non potuisse tempestive, et prout necessitas efflagitabat componere et ordinare res Belgarum suorum, nec opis esse nostrae, qui soli fere manus operi admovimus, resistere


page 69, image: s0069

magnae militum vi, quam Galliarum Rex coegerat, postquam tandem perpendimus Luceburgum non modo difficillime posse recipi, verum etiam periculum esse, ne quae Hispaniarum Regi in Belgio reliqua sunt, facili opera eriperentur confoederatosque una cum Nobis implicitos iri bello, cujus fortuna anceps, Mars communis, et eventus difficilis admodum et periculosae plenus aleae futurus sit, necesse habuimus tempori morem gerere, et quod ad Nos attinet condicere inducias a Galliarum Rege Regi Hispaniarum et Nobis latas. Conabimur omni via Hispaniarum Regem permovere, ut acquiescere iisdem conditionibus velit, quemadmodum ex iis, quae pacta et subscripta sunt nono et vigesimo Junii proximi die, palam fiet, et certo speramus, Majestatem Vestram consilia Nostra adjuturam et collimaturam ad eundem scopum, id quod certo futurum Nobis promittimus, si Majestas Vestra animo perpendere velit, non modo rationes in medium allatas, verum etiam Caesaream suam Majestatem in Ratisbonensi Conventu sententiae loco dixisse Hispaniarum Regem accepturum conditiones, si Lucisburgum Urbs, quam nondum constabat a Galliarum Rege occupatam esse, obsidione liberaretur, vel capta restitueretur Hispanis. Audemus Nobis persuadere Majestatem Vestram, non rejecturam Gallicas conditiones, idque eo magis, quia vel parva vel nulla spes reliqua est, urbem eam cito recuperari posse, et quia metus haud vanus Nos tenet, plura Oppida, si bellum non extinguitur, eandem fortunam subitura, miserrimi


page 70, image: s0070

temporis propagationem et proximam victoriam Instrumentum sequentis fore. Illud certe unicum Nobis in votis fuit semper, ut majori concordia inducias sancire datum fuisset, atque illae magis placuissent Majestati Vestrae, verum eo loco est sapientia, Providentissime Rex, apud Nos Tua, eo loco bonitas et modestia, ut speremus et promittamus Nobis Majestatem Vestram, praeclaris iis virtutibus in Consilium adhibitis facili opera percepturam, Nos eadem, quod ad ipsam pactionem attinet, sentire, sed non convenire plane in ratione et modo, quo illa facta fuit, nec dubitandum fore, quin et haec levis difficultas brevi sublata foret, nisi tempus Nostra duntaxat ex sententia Nos admonuisset, arreptis conditionibus a Galliarum Rege latis, prospiciendum esse commodo publico. Etsi Majestas Vestra cum cura putare velit, Caesaream Suam Majestatem censuisse, Hispaniarum Regem bene consulturum rebus suis, si acciperet conditiones toties memoratas ea lege atque omine, ut Urbs Lucisburgum in potestate ejus maneret, haud difficulter perspiciet nullam inter Caesaream suam Majestatem atque Nos relinqui disceptationem, nisi num Lucisburgum a Galliarum Rege captum induciarum tempore sit ditionis Gallicae, an vero Hispaniarum Regi restitui debeat, arbitramurque hanc opinionum diversitatem (quae certe magni momenti non est, si ipsas inducias spectamus) non debere esse impedimentum et obstaculum pactioni, quae, quantum Nos consilio assequi possumus, pernecessaria est non modo, quia ea induciarum natura est ut


page 71, image: s0071

nemo reddat alteri vel urbem vel agrum alicujus momenti, quem antequam de induciis convenisset, armis occupavit: Verum etiam, quia hoc rerum statu urbs amissa difficulter admodum vel plane recuperari non potest; recte quoque Nos facturos existimavimus, si nihil statucremus de conditionibus, quibus induciae cum Romano Imperio percuterentur, atque in illud unice incubuimus, ut idoneum Imperio tempus et opportunum satis daretur ad tollendas eadem via discordias, et ut conditiones per illud tempus a Galliarum Rege augeri et Foederati irruptionibus aliisve, quae ad belli instar sunt ausis, vexari possent: Neque etiam illud facere induxissemus animum, nisi certiores facti essemus, Electorum Collegium non modo, verum etiam Caesaream suam Majestatem et Collegium Ducum, talia sentire, quae si certe non plane spondent, attamen promittunt et sperare Nos faciunt, inducias hasce Germanico etiam Imperio placituras; Nam licet sua Caesarea Majestas tempus restrinxerit ad decem, non autem ad ipsos viginti annos, illa tamen differentia non magni facienda est, quia agitur res de faciendis induciis, quibus consilia inire dabitur de pace percutienda perpetua et aeterna, et quia non tam tempus, quam ipsa pax praecipuus induciarum scopus est, illisque finis imponitur, simulac haec fuerit sancita. Nulli igitur dubitamus, quin rebus ad eam normam examinatis, et primario opere in tantum profligatis, prae aequitate et justitia, quas in mente veluti in templo collocavit Majestas Vestra, Nos judicio suo probatos


page 72, image: s0072

et ornatos, a culpa et omni noxa absolvat, si forte omnia non ita facere potuimus, ut rei Natura et Ordo, quem alioquin hilares lubentesque observassemus, videbantur deposcere. Certum equidem eit, multis partibus melius fore, si inducias Caesarea Majestas, Imperium et Hispaniarum Rex uno eodemque tempore fecissent Nobiscum, verum nec illud negari potest, Galliarum Regem numeroso admodum et pene magno exercitu instructum promptum atque paratum fuisse ad alia armis experienda; proindeque sive spectemus Imperium Germanicum, sive Hispaniarum Regem, a ratione non alienum videri debere, maxime cum non tanta sit, si caput rei spectamus, differentia, ut de felici eventu sit desperandum, si posthabito paululum modo et via agendi compotes facti sumus rei permagnae atque egregiae, ac convenerimus Regem Galliarum illo, quod Imperio offertur, tempore, nihil vi armisque agere, nec cumulum conditionibus posse adjicere, fidem certe facere possumus, Nos laturos et Majestati Vestrae et foederatis promissa auxilia, si quisquam invadere et infestos habere eorum agros velit, piaculum existimare Majestatem Vestram et illustres foederatos, cum quibus Nobis omnia sunt communia, relinquere, consiliumque et propositum esse Reipublicae amicitias non utilitate, sed fide colere, pacta conventa persancte servare, injurias foederatis illatas repellere, et Nobis recipere induciarum Leges, quibus imperium et Galliarum Rex sese obstringent, si modo Imperium etiam praestare velit inducias, quae inter


page 73, image: s0073

Hispaniarum et Galliarum Reges, ut speramus, fient; quod si hoc obtineri continuo non possit, paratissimi sumus cum foederatis et illorum ablegatis pacisci, quae inservient omnium securitati et quieti: praestabimus ad hoc omnia, quae in fraudem percussorum foederum et damna foederatorum suscipientur, et quidem si quis praetexat sese corpori, quae inde avulsa et separata sunt, reddere, annexa quondam repetere, appendices et ea, quae exinde dependerunt, vindicare, vel quodcunque tandem nomen, quive titulus illiusmodi, aliisve adquirendi modis dari possit. Et cum perspectum habeamus, Majestatem Vestram aliosque foederatos id sedulo agere, ut sua septentrioni servetur quies, asseveramus nihil Nobis deliberatius esse, quam curare diligenter, ut finiantur exortae ibi contentiones, et iis tollendis Nos Nobis Normam et Regulam proposuisse ac foedera, quibus tenemur, si autem forte controversiae non dirimi, nec arma conditionibus poni possent; Regiae Vestrae Majestati et foederatis, quibus contra pactorum fidem damna inferrentur, auxilia promissa et debita mittemus. Atque ut clarissime pateat, Nos velle pactis conventis stare, nec ullam ob rationem communem causam relicturos, cum Majestate Vestra, in quam Nostra semper constabunt officia, et aliis foederatis, de observandis bona fide induciis in consilium ire parati sumus, ut ea via securitas et tranquillitas fundetur, Reipublicaeque Christianae et mutuae amicitiae consulatur. Caeterum, Serenissime et Potentissime Rex, Deum Optimum


page 74, image: s0074

Maximum, ut Majestatem Vestram sospitem conservet, et diu prospere ac feliciter regnare dignetur, rogamus. Datae Hagae Comitum die 3. Julii 1684.

Regiae Majestatis Vestrae

Ad quaevis officia paratissimi ac Confoederati

Ordines gener ales Foederati Belgii.

De Weede,

Ad Mandatum Eorum

H. Fagel.

DCCXXVI. Literae EMERICI COMITIS a TOECKELI, ad JOHANNEM GEORGIUM III. Saxoniae Electorem, quibus ipsi deplorandum Nationis Hungaricae statum exponenes, causam et Patrocinium Religionis in Hungaria Evangelicae submisse commendat, 1684.

Serenissime et Potentissime Princeps, Elector, Domine mihi gratiosissime.

OPpressiones Nostrae et cruenta, intolerandaque persecutio, cum a tot annis Orbi Universo innotuerint, ita coram Electorali Serenitate Vestra funestam hanc conditionem et sortem, quam divinum Numen Nobis sustinendam imposuit, evidenter constare non ambigo, imo vel ex illa nuperrima mea declaratione, quam ad Electoralem Serenitatem Vestram emisi, originem et fontem malorum, causasque et Justitiam belli, plene et Evangelica cum commiseratione cognoscere


page 75, image: s0075

potuit. Arma Nostra, Resolutionesque pro Libertatibus Patriae, adhaec protectio potentissimae Nationis truculentos impedierunt impetus, Religionique Evangelicae non exiguum procurarunt, respirium. Sed postquam fortuna belli in partem Caesareanorum versa est, novae Nobis et Evangelicae Religioni imminent afflictiones, et si furentes animi ulterioribus effervescant successibus, certissimum est, Austriacos omnem vim et impetum in Nostram perniciem et exterminium Religionis effusuros. In. his extremitatibus, dum fluctuantem vides Hungariam, Serenissimus Poloniae Rex modiationem suam ad componendos hosce motus et procurandam reconciliationem benigne obtulit, neque alienus essem ab accommodatione in rem Christianam, dum modo libertates Nobis cum securitate et bona fide restituantur, mihique pro tot damnis impendatur satisfactio. Alioquin necessitabimur in extremitatibus extrema sequi consilia si Ministri Caesarei, prouti hactenus, ita etiam imposterum tractandi normam ad rationem status et occasionum momerita direxerint. Proinde Electoralem Vestram Serenitatem demisse rogo, dignetur serio pensitare labantem rerum statum, et exorientia ex oppressione nostra in eversionem libertatum, et praesertim libertatis Evangelicae pericula, quae ut, omnibus modis praecaveantur, templisque et sacris sua permittantur Jura et leges, aequitas et Christiana conscientia efflagitant. Testor Deum, quod in hac causa hunc solum et principalem semper habuerim habeamque scopum, ut eversae contra


page 76, image: s0076

fidem et per summam vim libertates in pristinam vindicentur integritatem, Religio autem Evangelica ex fundamento legum patriarum suum consequatur vigorem. Hoc lateri meo accinxit frameam, quam a tenera aetate pro aris et focis intrepide porto, Deo judici et injuriarum mearum vindici justissimam causam committens; quod si etiam sacratissimus Imperator meam devotionem et justissimas praetensiones per contemtum transmittat et repudiet, neque sic tamen animum despondebo, vel a protectione hujus causae recedam, quantumque etiam calamitatum et periculorum sustinendum sit; tandem jusatae causae Deus solet esse protector. Si vero res ad honestam et securam compositionem deveniret, Electoralem Serenitatem Vestram meo et mihi unitorum Hungarorum nomine demisse rogo, ut si politici non urgerent respectus (qui ponderandi tamen sunt, et caute evitandum, ne Regnum Hungariae ex statu libero in haereditarium praecipitetur) moveat tamen Heroicum animum consideratio Religionis, ne (quod Clerus omnino intendit) tandem in Hungaria extremum patiatur naufragium. Interpositio Electoralis Serenitatis Vestrae aliorumque Evangelicorum Regum et Principum ad salutem et emolumentum Hungariae plurimum conferet, praesertim, si Serenissimus Rex Poloniae, tanquam Princeps vicinus et conservationi Nostrae innitens, requiratur, ad continuandam Mediationem et beingnam erga Nos propensionem. Hoc est quod ab Electorali Vestra Serenitate submisse peto; hoc tot animae


page 77, image: s0077

sub onere persecutionum suspirantes, hoc religio et erga eundem ipsa christiana obligatio deposcunt, ideoque certus sum et securus Electoralem Vestram Serenitatem zelum suum et gratiosum erga me et Nationem Hungaricam favorem salutariter conservaturam. Pro qua benignitate Electoralis Serenitas Vestra me sibi semper devotum, totum vero hocce Regnum experietur gratiosissimum. Quod superest Electoralis Serenitatis Vestrae longaevitatem et prosperos rerum successus desiderans, maneo

Electoralis Serenitatis Vestrae

Datum Bosnaviae d. 29. Julii 1684.

Servus obsequentissimus

Emericus Thoeckeli.

DCCXXVII. Literae LEOPOLDI Romanorum Imperataris ad CAROLUM XI. Sveciae Regem, quem amanter rogat, velit vicennalis armistitii cum Rege Christianissimo initi tuitionem in se recipere, 1684.

Leopoldus divina favente Clementia electus [correction of the transcriber; in the print elelectus] Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae etc. Rex, Archi-Dux Austriae, Dux Burgundiae, Styriae, Carinthiae, Carniolae et Wurtembergae, Comes Tyrolis etc. Serenissimo ac Potentissimo Principi Domino Carolo Svecorum etc. Regi Salutem cum omnis boni incremento.



page 78, image: s0078

Serenissime.

QUemadmodum hactenus omnem collocaverimus operam, ut pax et tranquillitas in Orbe Christiano redintegraretur, maxime post illatum a Turcis immane bellum, Serenitas Vestra abunde compertum habet. Hinc decima quinta mensis Augusti in Comitiis Sacri Imperii, quae Ratisbonae perdurant, arduum illud Induciarum vicennalium opus inter Nos, Sacrum Romanum Imperium et Serenissimum Franciae Regem Christianissimum coaluit; Nec minus Rex Hispaniarum Catholicus, ex quietis amore et Nostris Consiliis permotus, inducias pariter cum Christanissimo Rege in Vicennii spatium sancivit, ut Respublica Christiana universa Concordiae fructibus uteretur ac frueretur. Quapropter spem imo fiduciam concepimus maximam, fore, ut quae Christianus populus in mutua viscera pridem strinxit tela, nunc demum in perniciem Barbarorum convertat. Quoniam vero non minus solliciti sumus, ut sacra et salubris haec armistitii pactio in solidam et universalem pacem coalescat, intereaque majus adhuc robur consequatur; Nos, Sacrum Imperium, et Regem Christianissimum inter convenit, alios quoque Reges, Principes ac Respublicas ad praestationem mutuae gvarantiae invitandos esse. Certi igitur de Serenitatis Vestrae indefesso erga Pacem et Publicam salutem studio, tum propensione in res Nostras juxta arctiorem amicitiae et foederis nexum, Eandem Nostro et Sacri Romani Imperii nomine fraterne et peramanter invitamus et interpellamus,


page 79, image: s0079

dignetur Serenitas Vestra Sua quoque ad memoratam Gvarantiam accessione ipsas inducias et ab illarum Custodia pendentem Christiani Orbis securitatem firmiorem reddere, atque intra trimestre spatium, quod a die conclusionis Armistitii in hunc finem constitutum est, mentem suam declarare. Perspectum habentes Serenitatis Vestrae animum in tutelam publicae salutis omnino pronum, resolutionem expectationi Nostrae congruam Nobis pollicemur. Et prout id gratum acceptumque habituri sumus: Ita vicissim Nostro Sacrique Imperii, tum paciscentis Serenissimi Regis Catholici nomine mutuam ac reciprocam opem eidem promittimus. Caeteraque ad illustrem et Magnificum Ablegatum et Camerarium Nostrum, Sacri Imperii fidelem dilectum, Franciscum Beroa, Comitem Havarrae, Dominum in Doup et Leippa rejicimus, quem circa praesentem rerum faciem sensus Nostros coram exponere jussimus. Interea Serenitati Vestrae inconcussam valetudinem et prosperos quosque Consiliorum successus voventes. Datum in Civitate Nostra Viennae die 28. Mensis Augusti Anno 1684. Regnorum Nostrorum Romani 27. Hungarici 30. Bohemici 28.

Serenitatis Vestrae

Bonus Consanguineus et bonus Frater

LEOPOLDUS.

Leopold Wilhelm Comes in Königsegg.

Johannes Probst.



page 80, image: s0080

DCCXXIIX. Literae JOHANNIS III. Poloniae Regis, ad INNOCENTIUM PAPAM XI. quibus susceptae praesenti anno adversus Turcas expeditionis belica seriem pertexens, ejusdem paternae providentiae et liberalitati futurae momenta impense commendat, 1684.

POst oscula pedum beatorum Sanctitatis Vestrae, mei et Regni Dominiorumque meorum filialem commendationem. Postquam Sanctitatem vestram de initiis bellicarum mearum operationum, atque expugnato fortalitio Jazlovecensi certiorem reddidi, juvat eidem finem operis mei, quaeque gesta fuerint, filiola referre veneratione. Constare minime dubito Sanctitati Vestrae, quam tardo gradu complures Legiones, et cohortes exercitus mei castra subintrassent. Exemplo licet praesto adfui, Regiamque personam, ac primogenitum meum in Castra, circa medios Augusti producens, unice contenderam universum quantocius congregare militem, quoque magis allicerem, bellique tuba clarius insonaret, velut primam offam victricium armorum, memoratum fortalitium Jazlovecense, limitibus meis, Othomanica ereptum possessione restitui. Mox ad Thyram usque, qua jacet Chocimensis et Zwanecensis arx, progressus id unicum egi, quomodo collectis, nec dum bene resumtis Regni post Viennensem expeditionem viribus, fortia plus ultra contra haereditarium S. Crucis hostem proferrent arma. Eam enim exercitibus et copiis meis praeteritum in Germania et Hungaria bellum, per


page 81, image: s0081

labores, morbos, adversique coeli injurias impresserat calanutatem, ut non modo in Castris, sed ne dum in reditu meo certas legiones et cohortes offendere valuerim. Causavit non minus andem tarditatem Palatinatuum et Districtuum in solvendis contributionibus sequior praeteritorum Comitiorum interpretatio, quasi vero laudate essent, non pro duobus annis, sed duntaxat pro semi quatuor quartualibus; defectus tamen istae militiae desideratae, nequaquam mihi obstitit, quo minus praemeditata ad suum reducerem finem et ultra. Diversis locis, distinctoque tempore cura et sollicitudine omni possibili struere pontem super Thyram tentabam, sed pluviae, tempestatis, aquarumque inde exuberantior vis, ac insveta inundatio posuere obicem tam diu, donec Hanus Crimensis cum universis Tartarorum copiis, et mox Soliman Bassa Seraskierus, vulgo Generalissimus, cum octo aliis Bassis ex altera parte terrae prope Chocimum constitissent; igitur ubi acies solo divisae flumine conspicerentur, hostemque satis per copias meas ex ea parte Thyrae ad Chocimum locatas lacessitum, nequaquam in hanc ripam evocare, ipse vero prae aquarum inundatione, nullatenus ad illam transire potuerim, statueram arte aliqua provocandum; Noveram bene Tartaris tam facilem esse Thyram trajectui, quam exercitui meo vellevem rivulum aut exiguam paludem; noveram id quoque quod si cognoverint, me Camenecum versus processurum, necessario adstringendos fore, ad dandas suppetias, transeundumque memoratum


page 82, image: s0082

fluvium. Itaque deserto ponte, nec dum ob aquarum inundationem perfecto, alio vero superius instruendo de mandato, ad rupem usque et muros Camenecenses, similis expugnaturo processi. Quo viso, Tartari soliti ac sveti nandi, dum miles meus proxima quaeque Cameneco, pagos, fruges, imo prata ipsa calcat, et radicitus exstirpat, superveniunt mox et memoratus Sieraskierus sese adjunxit, fultique praesidiariis Camenecensibus, ubi quatuor Bassae et 12000. militum feruntur fuisse, tormentisque inde acceptis prodeunt in apricum. Tum demum ego partim, quo magis adjacentem regionem pessumdarem, partim quo in apertiores campos educerem hostem, alio, quam veneram tractu, versus, secundario per institutum super Thyram pontem iter feci, et quidem videbatur instare hostis, ad quemvis fluvii vel uliginis transitum, et nos per velitationes adoriebatur, semper tamen damno suo rejectus, statariam nunquam dare pugnam, imo ne quidem ex memoratis tormentis, metu ne eadem amitteret, vel unica vice explodere ausus, id unicum moliebatur, quomodo naturali suo et originali bellandi more, scilicet desultoriis praeliis, sive velitationibus, subitaneoque impetu exercitum meum ad ultimum illud, semperque infelicibus olim Reipub. vicibus contra similes impetus practicatum remedium, nempe sui circumvallationem necessitaret, quo facilius sic circumventos, seclusoque commeatu annonae, prout id ex captivis conjicere licuit, ad conditiones pacis, quae liberalissime propinata est, stringeret, seque


page 83, image: s0083

manumissum ad ferendum ocius Budae subsidium redderet; sed postquam aperto marte in liberrimos campos progrediendum cognoverit, non plus ultra 4. leucas a muris Camenecensibus excessit, mihique ad destinatum secundarii pontis locum inoffenso pertingere licuit pede; verum postquam nec ibi, nec tertio loco structi, molitique successere pontes, relictis omnibus impedimentis, curribus, ac fesso peditatu moveram rursus ultro, quaesiturus, offensurusque hostem; sed cum hic ad nuntium motus mei ad ipsas fere rupes, et muros Camenecenses sese recepisset, per quinque dies, sine igne et fumo contiguos penetravi campos, levibusque duntaxat Tartarorum copiis, quos in partem Volhyniae excurrisse fama erat, obviis dispersis et profligatis, praecipuisque eorum in captivitatem abductis ad castra redii. Interea Turcae et Tartari prius in Moldavia ad Lecoram constiterunt, antequam mihi fuisse eos compertum esset, utpote superato Thyra veloci cursu intra duos dies et noctes memorarum attigerunt locum, quo ipsorum progressu Camenecenses Praesidiarii adeo conturbati sunt, ut supplicem libellum contra Seraskierum et Hanum per suos legatos ad Portam expedire non dubitarent, querulabundi, quod non solum stratariam pugnam mihi detrectassent, verum etiam mutatione castrorum suorum ad muros fortalitii, plurimam inediae et carentiae attulissent causam, succedente tamen praemature autumno, rigidiorique coelo et frigoribus insperatis, fatalique quadam morborum subintrante lue, ac denique solenni per


page 84, image: s0084

legem comitiorum supereminente termino recedere viresque resumere necessum fuit, neque tamen dimisi, ut solitum erat, in viscera Regni pro hybernis militiam, sed eam in finibus in hostico, imo post Thyram in Moldavia, quantum per inexplicabilem illius terrae solitudinem licuit, per totum tractum, ac districtum Czernielicensem disposui, qua locatione militum fortalitia quoque Barensia, Miedzybozensia adeo stringentur, ut facile primo vere succubitura illa nemini sit dubium, ubi recentissime versus Bar Calmucenses, et Cosacci Dunenses, quos magna solicitudine conduxeram tardius ad me venientes, obvios sibi Tartaros habuerunt, atque egregia fortitudine numerosiorem hostem fuderunt, ulteriusque persecuti sunt. Quia vero angustiae locorum, ac ingens solitudo exercitum capere non potuit, propriis meis haereditariis, ultra morem et consuetudinem Patriam, non peperci, quietem in iis hybernandi militibus, indulgendo, atque artileriam Regni, ac totam rem aeneam, cum omnibus impedimentis in arce mea haereditaria Zlogoviensi collocando, quo exemplo proceres etiam nonnullos, ad eundem charitatis erga Patriam morem traxi, ne poeniteret militi ad confinia excubanti in haereditariis bonis concedere focum, cum alias non nisi ad Regalia onus hoc stativorum pertineret. Eodem motivo prospiciendorum, propulsandorumque de propinquo periculorum, tum pro facilius continuanda cum Palatino Vallachia Cacecusano mihi, ac rebus Christianis addictissimo correspondentia, qui Dei gratia hucusque Barbaras


page 85, image: s0085

suspiciones dexterrime effugit, in hisce Russiae partibus non modo ipsemet subsistere, verum et iam ventura comitia, quibus per legem Grodnae in Lithuania locus destinatus est, Leopoli indicere studium, consilium atque operam converteram; sed ubi Proceres M. D. Lith. legis pro sua gente tenacissimi, nequaquam id sibi persuadere permittant, nescio, an praesentes rerum conjuncturae medium saltem inter Leopolim et Grodnam locum scil. Varsaviae impetraturae sint. Pertinaciorem tamen sensum hunc Magni Ducatus Lithuaniae de celebrandis Grodnae comitiis elicit vel maxime recentissimum a Moschis periculum, qui notabilem tractum post fluvium Soz nuperrime limitibus Lithuaniae vi ademerunt, contra pacta tot juramentis ab utrisque firmata, licet ipsis nulla ex parte Reipubl. data sit occasio, sed totum id Deo adjuvante, ac omni meliori modo abolendi ac componendi, hocce tempore hyemali operam meam interponam, quo facilius progressibus sacri belli insistere valeam. De novissimo quoque acerbiori illorum facto Sanctitati Vestrae communicandum. Hic proinde insperatus, quem superi avertant, hostilitatis casus de confinio hocce consilium, ac personam meam retrahendi, removendi imponere videtur necessitatem. Caeterum ubique Deo auspice memorata comitia indicere conclusum fuerit, tempestive paternis erga Regnum meum Sanctitatis Vestrae gratiis ac solicitudini, maturam futuri veris providentiam humillime commendo. Pericula nulli majora, quam mihi Regnoque meo imminent; res enim mihi


page 86, image: s0086

est, non cum solis Turcis, prout meis sacri belli consociis, sed cum Tartaris etiam multitudine et ferocia gravibus ac ad vincendum difficilibus. Si enim fugiant, ventum per aera sectari est; si insequuntur, velut tempestatem et grandinem de coelis irruere conspicies. Et profecto sacratissimus Imperator hereditariis totius Imperii ac Electoralibus fulcitur viribus; Illustrissima Respublica Veneta, conterminis maritimis insistit provinciis; mihi duntaxat propriis exhausti regni armis, tot, tantosque exercitus sustinere, ac retundere, quo modo par erit? Quodque maximum, non modo par erit gerendum bellum inter solitudines locaque habitatore vacua, sed etiam ad bella per deserta eundum. Podoliae integer tractus desertus, Moldavia potior solitudinum Patria; si usspiam aliquid incolarum inveniatur, aut offensi, aut infidi in ipsa Podolia, nobilissima parte Regni mei. Videre nuper fuit non sine horrore, septuagenarios rusticos, Mahometanam ultro et benevole amplexos sectam, circumcisos, majorisque constantiae foeminas repertas, quae maritis suis contactum Mahometismi aut dissuasete, aut rursus ab eo retraxere. Quare omnem illam plebem, ne aut Mahometana sensim universi imbuerentur insicerenturque secta, aut magis Turcis, quam nostratibus favendo, alimenta Cameneco subministrarent, proditionemque aliquam molirentur in viscera regni, ex partibus illis secedere curavi. Illic itaque gesturis bellum nisi praeter solita militibus stipendia adsit annonae, omniumque necessariorum provisio, tum curruum tum victualium


page 87, image: s0087

continua suppeditatio, impossibilis fere subsistendi modus ob praetactam in iis partibus vix credibilem et imaginabilem solitudinem. His vero omnibus, an rationes Reipubl. sufficiant, optime Sanctitas Vestra novit, ac facile colligere potest, quod nisi singularioribus suis gratiis, beneficentia ac liberalitate erga Regnum hoc assistere contendat, plurima ac evidentissima pericula perhorrescenda sint. Quod dum Sanctitati Vest. filiali devotione et sinceritate expono, atque ex zelo felicis Christianarum rerum successus impensius promoveo, minime dubito, eandem rebus meis, imo potius universae Christianitati tantum affuturum, quantum necessitas, pericula, commoda Christiana, gloria crucis, S. Ecclesiae, ac fidei poscunt incrementa. Caeterum a Sanctitate Vestra paternas exoro benedictiones. Sanctitati vero Vestrae a Deo T. O. M. longaevam valetudinem, cum felici ac diuturno regimine ex amore precor. Dabantur ex Arce nostra haereditaria Zloczoviensi die 13. mensis Novembris Anno Regni nostri XI.

DCCXXIX. Literae JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris, ad JOHANNEM III. Poloniae Regem, quibus ipsi equos aliquos e Saxonia sua oriundos, in constiantis et tenerrimi amoris tesseram a se transmitti, nuntiat, 1684. P. P

EA omnino fide ac industria sanctioris illius, quae elapso jam fere biennio in Castris ante Viennam. inter Regiam Vestram Majestratem et Nos


page 88, image: s0088

coaluit, amicitiae memoriam servamus, ut quotiescunque illius Nos temporis recordatio subit, toties tacito quodam ductu simul ad aestimationem spectatae Illius fortitudinis exhibitaeque Nobis humanitatis atque officiorum rapiamur, incerti, utrum ex his magis laudare debeamus. Nec enim satis habuit Regia Vestra Majestas comitate tantum sua Nos complecti, sed testari etiam publice voluit, quam propenso in Nos affectu per severet, dum eodem tempore aliquot equorum munere Nos exornaret, tanquam certissimo constantis sui in Nos amoris benevolentiaeque pignore, quod tanto gratiori loco merito habuimus, quanto sincerior benigniorque ipse in Nos fuit donantis animus. Ut igitur liberalitatis hujus magnitudini aliquam saltem grati devinctique animi vicem reponderemus, promissioneque Regiae Vestrae Majestati in Castris facta Nos una vicissim liberaremus, visum est ad Eundem Virum Nobilem Nostri stabuli Praefectum, dilectum Nobis ac fidelem, Johannem Georgium a Wehlen cum aliquot equis, quales in Nostris hisce Provinciis procreantur et aluntur, impraesentiarum ablegare, qui, exiguum hoc munusculum, jussu et Nomine Nostro cum prolixa honoris cultusque debiti delatione, Regiae Vestrae Majestati vicissim offerat, pluribusque testetur, quantae Nos gloriae ducamus familiarioris amici titulo honorari ab illo Rege, sub cujus auspiciis Poloniae Regnum excelse adeo hactenus floruit. Cum quo sicuti indivulso semper necessitudinis vinculo vivere, serio habemus in votis, ita ad ornanda et amplianda mutuo officia


page 89, image: s0089

occasionem nullam facile imposterum sumus omissuri. Quod superest Deum precamur, ut Regia Vestra Majestas felicioribus indies successibus victricia sua arma expediat in Infideles. Dabantur in Electorali Nostra Dresda, die 26. Decembris 1684.

DCCXXX. Breve INNOCENTII PAPAE XI. ad JOANNEM III. Poloniae Regem, quo ipsum ad bellum indefesse adversus Turcas prosequendum instigat, eique Nuntium suum commendat, 1684. Innocentius Papa XI.

Charissime in Christo Fili Noster.

ETsi non dubitamus, quin strenuus zelus, quo Majestas Tua magno cum fidelium plausu rem christianam longe lateque protendere hucusque studuit, valido tibi sit incitamento futurus, ad inclytae istius Nationis constantiam, haud dubia spe victoriarum confirmandam, in magnanimo instituto Turcici belli, indefessis conatibus prosequendi, ea tamen est causae gravitas, ea ex hujusmodi constantia in Christianam Rempublicam derivari commoda possunt et incrementa, ut acriores etiam currenti solicitudinis Nostrae stimulos in id ipsum admovere duxerimus, de perspecta totque praeclaris comprobatis documentis Majestatis tuae fortitudine plane confidentes, nihil a Te praetermissum iri, quo amplam Tibi ad nova ac egregia patranda facinora viam sternas, Nostraeque de eximia Tua virtute expectationi respondeas. Caetera


page 90, image: s0090

a Venerabili Fratre Opitio, Archiepiscopo Ephesino cognosces, charissime in Christo Fili, Cui prospera cuncta a Deo impense precamur, ac Apostolicam Benedictionem Amantissime impertimur. Dat. Rom. die 30. Dec. 1684.

Inscriptio. Charissimo in Christo Filio Nostro, JOANNI, Poloniae Regi illustri. DCCXXXI. Breve INNOCENTII PAPAE XI. ad ORDINEM REGNI POLONIAE SENATORIUM, quo eum, ut in suscepo contra Turcas bello strenue et constanter pergeret paterne hortatur, 1684. Innocentius Papa XI. Dilecti Filii, Nobiles Viri.

UBi ex Apostolicae Stationis specula mentis Nostrae oculos in Poloniae Regnum convertimus, non levem ingentibus curis, quibus undique premimur, solatii materiam comparamus, animadvertentes inclytam Nationem Vestram ab omnis aevi memoria ab impensis adversus Christiani nominis hostes ac praesertim Turcas, viribus immortales sibi laudes quaesivisse. Hujusce autem intimi gaudii argumentum praecipue Nobis in praesens exhibent Nobilitates Vestrae, quae eximiis majorum vestigiis insistentes ingentem avitae gloriae cumulum adjicere strenuo contenditis, in praedictorum Turcarum exitium metuenda arma tractantes. Commendamus Nos excelsis meritisque


page 91, image: s0091

praeconiis religionem ac fortitudinem Vestram, utque in suscepto praeclaro instituto constanter permaneatis, vos vehementer hortamur, qui decora Vestra cum christianae Reipubl. ingentibus commodis conjuncta magnopere cordi habemus. Caeterum quam propensam erga Vos geramus voluntatem, et quam paratissimi in omnes occasiones, simus eandem Vobis praestantibus documentis declarandi, a Venerabili Fratre Opitio, Archi-Episcopo Ephesino fuse intelligent Nobilitates Vestrae, quibus Apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Dat. Romae d. 30. Decembr. Anno 1684.

Inscriptio. Dilectis Filiis, Nobilibus viris, Ordini Senatorio Regni Poloniae. DCCXXXII. Breve INNOCENTII PAPAE XI. ad ORDINEM EQUESTREM REGNI POLONIAE, quo depraedicata praecellenti ipsius fortitudine, eum ad majora impavidi Martis specimina Turcarum cladibus edenda stimulat, 1684. Innocentius Papa XI. Dilecti Filii.

ADeo praeclare de Vestra in rebus strenue gerendis constantia sentimus, ut uberes Nobis ab eadem in Turcarum exitium fructus plane polliceamur, perspecta enim in eosdem Turcas fortitudinis Vestrae documenta solicitudini Nostrae


page 92, image: s0092

spem indubiam faciunt, eximiis inceptis inconcusse vos extituros, nihilque intentatum relicturos, quo majora indies immanissimis hostibus damna inferatis, hos autem animi Nostri sensus Vobis aperuimus, ut magis hinc excitemini ad vestras laudes amplificandas, persuasumque habeatis, non defutura vobis hoc nomine, ubi facultas aderit, praecipua benevolentiae Nostrae testimonia, sicuti a venerabili Fratre Opitio, Archi-Episcopo Ephesino intelligetis, quibus interim apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae die 30. Decembr. Anno 1684.

Inscriptio. Dilectis Filiis Ordini Equestri Regni Poloniae. DCCXXXIII. Literae JOHANNIS III. Poloniae Regis, ad CARDINALEM ALTIERIUM, cui amanter committit, ut summo Pontifici sedulo repraesentet, ne jus Patronatus Regibus Poloniae circa conferendas Abbatias competens, a S. Sedis Dataria et Monachis quibusdam seditiosis patietur convelli, 1684.

INter bellicos armorum strepitus et Regii capitis nostri contra christiani nominis hostes discrimina non postrema nos id cura exercet, jura Patronatus nostri in Curia Romana insolenti aliquot monachorum et indignissimo ausu, accedente Datariae Apostolicae erga eosdem monachos studio, funditus convelli. Mirari profecto, et dolere satis non possumus, quod hactenus pacificum


page 93, image: s0093

et nunquam in dubium vocatum jus Patronatus Regum Poloniae nunc primum moderno Pontificatu infringatur; Abbates titulati, sine nominatione et praesentatione nostra intrudantur, nostri pro more et jure antiquissimo ad Abbatias nominati, diversis modis, litigiis, sumtibus, cum summa indignitate et praejudicio nostro vexentur, et beneficiis a nobis collatis excludantur, nostraque autoritas et commendationes Regiae frustra habeantur. Declaramus itaque firmam et constantem mentem nostram, nos minime unquam passuros, jura Patronatus nostri nobis de manibus extorqueri, neque permissuros, ut quisquam Abbatiis in Regno Poloniae sine nominatione nostra Regia praeficiatur. Accepimus simul cum sceptro eam a Deo auctoritatem, ut exemplis Regum Poloniae antecessorum nostrorum (accedente etiam capitulatione, cum ordinibus Regni, post evectionem nostram ad thronum Regium solenni juramento nostro firmata) ad manutenenda jura Patronatus Nostri contra quoscunque convulsores obstringamur. Condignum profecto esset, Monachorum ambitum in urbe non foveri, sed potius reprimi, illisque insana molientibus silentium imperari, minime dubitamus, Illustritatem vestram sensus nostros suae Sanctitati repraesentaturam, ac opportuno remedio consulturam, ut praejudiciis Nostris, exindeque secutis et secuturis inconvenientiis obiretur. De reliquo Illustritatem vestram bene valere cupimus Dabantur; Anno 1684.



page 94, image: s0094

DCCXXXIV. Literae recredentiales a GEORGIO WILHELMO Duce Brunsvico-Lune burgensi, Marchioni d' Arcy Ablegato Gallico extraordinario, ad LUDOVICUM XIV. Galliae Regem traditae 1685.

Serenissime Rex etc.

REdit ad Majestatem Vestram Ablegatus per aliquot annos apud Nos Extraordinarius, Dominus Marchio dus Arcy, atque ita redit, ut aegre a Nobis dimittatur. Sic enim ille Regiae Majestatis Vestrae negotia curavit, ac eam ubique fidem, prudentiam, integritatem animique moderationem et constantiam ostendit, ut majorem in uno quoque genere virtutem nec Majestas Vestra in Legato suo requirere, neque Nos in eodem approbare valeamus. Ac fatemur ingenue, nulli eorum, quos unquam penes Nos habuimus, exterorum Ministrorum isthaec elogia majori, quam huic a Nobis jure deberi. Confirmavit Nobis abituriens traditis Regiis mense superiori perscriptis Literis Majestatis Vestrae constantem in Nos benevolentiam, quae sicut honoratissima Nobis atque longe acceptissima est, eritque semper, ita rogavimus eundem, ut quem ipse optime perspectum habet Nostrum erga Majestatem Vestram animum, cultumque, ei referat verissimeque exponat. Quod cum facturum illum esse haud dubitemus, nihil nunc superest, nisi ut prosperrimum ejus, quem ingressi sumus anni, et plurimorum, qui sequentur,


page 95, image: s0095

decursum, atque porro vitam, dalutem, gloriam Vestrae Majestati comprecemur. Dab. in aula Nostra Cellensi die quarta Januarii, Anno Domini 1685.

Georgius Wilhelmus.

DCCXXXV. Literae quibus CAROLUS II. Mag. Brit. Rex, JOHANNI GEORGIO III. Saxoniae Electori pro amica de novo anno gratulatione, gratias, cum sinceris omnigenae felicitatis votis, reponit, 1684/5. P. P.

CElsitudinis Vestrae Electoralis Literas nono die Decembris recens elapsi scriptas, quibus novum annum Nobis felicem fore exoptat et auguratur, non sine maxima voluptate accepimus perlegimusque, utpote quas magis ex sinceritate affectus, quam ex solennitate temporis profectas esse credimus. Sicut autem Celsitudo Vestra Electoralis hanc suae erga Nos propensionis demonstrandae opportunitatem commode amplexa est, ita Nos Eandem arripuimus, ut Nostram quoque Celsitudini Vestrae Electoralis Serenissimae Domus suae amicitiam nunquam intermorituram et pro more et pro amore testificemur. Cui de caetero, ut Deus optimus maximus tum fausta praesentis anni auspicia, tum prosperam et prolixam insequentium seriem concedat, ex animo peecamur. Dabantur in Palatio Nostro de


page 96, image: s0096

Whitehall 26. die Mensis Januarii Anno Domini 1686. Regnique Nostri Trigesimo sexto.

Celsitudinis Vestrae Electoralis

Bonus Frater et Consanguineus

Carolus Rex.

DCCXXXVI. Literae JACORI II. Magnae Britanniae Regis, ad ANSELMUM FRANCISCUM, Archipraesulem et Electorem Moguntinum, cui Carolum II. Magn. Brit. Regem, fratrem suum, supremam obiisse diem nuntiat, 1684/5.

Jacobus secundus Dei gratia, Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Rex, fidei Defensor etc.

Celsissimo et Eminentissimo Principi, Domino Anshelmo Francisco Friderico, Archiepiscopo Moguntino, Sac. Rom. Imp. Archicancellario et Principi Electori, amico et Consanguineo nostro charissimo, salutem.

Celsissime et Eminentissime Princeps, Amice et consanguinee charissime.

QUum supremo Numini, cui omnes et omnia subjici necesse est, ex inscrutabili providentia sua visum fuerit Serenissimum ac Potentissimum Principem, Dominum Carolum secundum, nuper Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Regem, fidei Defensorem etc. praecharissimum fratrem Nostrum, sexta die currentis, mortali


page 97, image: s0097

hac vita privare, ingentem illum luctum, quo Nos ea propter obruimur, cum amicis et foederatis partiri voluimus, ut eo saltem modo aliqua doloris parte levari videamur. Ideoque exploratum habentes, quanto honore et affectu, Celsitudo Vestra Electoralis praefatum Dominum Regem gloriosae memoriae semper prosecuta sit, ipsam tristissimi istius eventus per praesentes certiorem facimus, satis persuasi, vix quicquam lugubrius ipsi accidere potuisse, hoc praesertim tempore, quo conturbatus Orbis Christiani status, tali prudentia ac moderatione indiget, quali nemo majorem quam supra memoratus et semper memorandus dilectissimus Frater Noster habuit et exercuit. Quod superest, quod apud Nos constituerimus, amicitiam illam, quae charissimo Fratri Nostro cum Celsitudine Vestra Electorali intercessit, sanctissime conservare, non dubitamus, quin ipsa vicissim eandem ex parte sua Nobis praestitura sit, adeoque Celsitudinem Vestram Dei O. M. tutelae ex animis commendamus. Dabantur in arce Nostra de Withehal 10. die Febr. 1685.

Celsitudinis Vestrae Electoralis

Bonus Amicus et Consanguineus

Jacobus Rex.

Middleton.

Nota. Literae ejusdem tenoris, mutatis saltem nominibus et titulis, ad reliquos etiam Electores, et nonnullos S. R. Imperii Principes exaratae fuerunt, quorum hic ex parte sequentur responsoriae.



page 98, image: s0098

DCCXXXVII. Responsoriae ANSELMI FRANCISCI, Electoris Moguntini ad praeinsertas JACOBI II. Magnae Britanniae Regis Literas, cui simul gratulatur faustissima Regiminis auspicia, 1685.

Serenissime ac Potentissime Rex,

PArem cum Regia Majestate Vestra dolorem concepimus, quando ex Ejusdem ad Nos conscriptis Literis Serenissimum Dominum Fratrem, Carolum secundum, Magnae Britanniae Regem, vita defunctum esse intelleximus, eo magis sensuum Nostrorum teneritudine compuncti, quo per indefessa Suae Majestatis studia tota Respublica Christiana Pacis commodum, Nos ipsi vero mutuae ac sincerae amicitiae solamen experti fuimus, solum itaque in communi hoc luctu levamen reliquum est, ut quam pollicetur Majestas Vestra fraternorum vestigiorum observantiam, pro culminis Regii dignitate et justitia fortiter et generose sustineat, quo fine Majestatem. Vestram supremi Numinis auspiciis felicissimis ad Thronum Regium evectam esse, toto pectore laetamur et gratulamur, spemque maximam facimus fore, ut Majestas Vestra afflatu divino, Orbis Christiani tranquillitatem deinceps potenter fovere, et Nostra simul et officiorum et servitiorum studia promptissima sibi aeque conjuncta, quam commendata habere velit, quam dignitate Regiae gloriae diutissime frui sospitem animitus percupimus. Dabantur in Urbe Nostra Moguntina 14. Martii 1685.



page 99, image: s0099

DCCXXXIIX. Responsoriae JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris, ad praecedentes JACOBI II. Magnae Britanniae Regis de obitu Serenissimi Fratris notificatorias, quibus consolatoris officio functus, prosperrimam ipsi in florentissimi Regni solium successionem gratatur, 1685. P. P.

EX quo Nobis per Regiae Vestrae Majestatis literas innotuit, supremi Numinis providentia Serenissimum quondam ac Potentissimum Principem, Dominum Carolum II. Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Regem, praecharissimum Fratrem Vestrum sexto die Februarii rebus humanis exemptum esse, graviter omnino ac moleste inclytae Domus jacturam tulimus. Ita namque affectui plane antiquo, et quae jam inde a tot annis inter Regiam Vestram et Nostram Electoralem Domum quasi consenuit amicitiae convenire videtur, ut non minore doloris sensu lugeamus mortuum, quem vivum tanto honore cultuque semper prosecuti sumus, quique inter caeteras, quae summam fortunam ornant laudes, hanc imprimis gloriam obtinuit, ut mediis seculi turbis illustre tranquillitatis publicae conservandae exemplum reliquerit, quam cum hactenus tot desolatis bello Provinciis restituere maxima diligentiae laborasset, ipse opportuna tandem morte quasi in praemium laboris feliciter invenit. Quod quidem Regiae Vestrae Majestati pro solatio suffecturum confidimus, satis gnari, non posse illam melioris


page 100, image: s0100

vitae felicitatem invidere Fratri defuncto, quem, quoad vixit, tantopere amavit. Nos interea Vestrae Regiae Majestati florentissimi Regni successionem et hanc tam insignem novae gloriae accessionem merito gratulamur, quamque illa Nobis amicitiam promptissime offert debito cultu amplectimur, nihil magis in votis habentes, quam ut subinde Nobis opportunae obveniant occasiones, quibus devincti animi Nostri affectusque sincerioris studia Eidem vicissim queamus declarare. Cui de caetoro prosperrimae felicitatis successus et incrementa precamur. Dabantur in Electorali Nostra Dresda 17. Aprilis 1685.

DCCXXXIX. Responsoriae GEORGII WILHELMI, Ducis Brunsvico-Luneburgensis, ad praeimpressas JACOBI II. Magnae Britanniae Regis de morte Serenissimi fratris sui nuntiatorias, quibus pariter ipsi fausta Imperii primordia et auspicatissimos rerum successus apprecatur, 1685.

Serenissime atque Potentissime Rex, Domine Consanguinee plurimum colende.

QUod Regia Vestra Majestas de excessu Serenissimi atque Potentissimi Principis ac Domini, Domini Caroli secundi, Magnae Britanniae, Franciae et Hyberniae Regis, Fidei Defensoris, Fratris sui unice dilecti, gloriosae memoriae, deque translato in sese regno non sola fama Nos cognoscere, sed Regia manu sua certiores facere voluerit, et honori Nobis ducimus, et singularis


page 101, image: s0101

benevolentiae minime fallax documentum interpretamur. Equidem gravissime Nos perculit tristis de obitu maximi Regis nuncius, probe gnaros, quanta ejus in publicam Orbis Christiani quietem extent merita, quanto pro illa imposterum conservanda flagraverit studio, qua denique erga Nos Nostramque Domum fuerit propensione. Verum agnoscenda simul supremi rerum omnium Gubernatoris est benignitas, quae Illum, antequam animam coelo redderet, in Vestram Majestatem, utpote successorem legitimum, composito animo transferri fasces imperii, et a Majestate Vestra eadem tranquillo auspicio fecit capessi. Quo nomine Regiae Vestrae Majestati impense gratulamur, voventes, ut idem ille Deus consilia Vestrae Majestatis propitiis oculis respiciat, actiones fortunante manu gubernet, vitamque Ei longaevam, valetudinem prosperam, ministros fideles, populum obsequentem, ac Regiae benedictionis genus omne indulgeat. Sed ista et quantopere pro praeclara Regiae in Nos voluntatis significatione Majestati Vestrae obstrictos Nos intelligamus, quamque simus parati Eandem omnibus, quibus possumus, officiis demereri, propediem is, quem ad Regiam Vestram Majestatem ablegare decrevimus, uberius declarabit. Dabamus in aula Nostra Cellis die 23. Februarii, Anno Millesimo Sexcentesimo Octogesimo quinto.

Georgius Wilhelmus.



page 102, image: s0102

DCCXL. Literae Credentiales, quas CAROLUS XI. Svetorum Rex, Gabrieli Oxenstiernae, Comiti in Cronebergk, suo versus aulam Caesaream Internuntio, ad JOHANNEM GEORGIUM III. Saxoniae Electorem tradidit, 1685. P. P.

JAm eo tempore, quo Plenipotentiarium Nostrum Illustrem Nobis sincere fidelem Gabrielem Oxenstierna, Comitem in Cronebergk, Liberum Baronem in Kymitho, Dominum in Forsa ad Aulam Caesaream ablegabamus, eidem injunximus, ut ad Celsitudinem Vestram Electoralem ex eodem itinere diverteret. Caeterum, quo minus id statim fieret, prohibuere contagionis tum per aliquot Germaniae partes grassantis pericula causamque praebuere, ut ad obeunda, quae moram pati non poterant, negotia, alium interim Ministrum Nostrum Hartmansdorfium ad Celsitudinem Vestram Electoralem mitteremus. Nunc quoniam ex Aula Imperiali ad Nos remeat dictus Plenipotentiarius Noster, priora ad eundem Mandata iteravimus de Celsitudine Vestra Electorali adeunda, idque eo cupimus vehementius, quod ad pristinas intentionis nostrae causas multa accessere, quae ad socianda cum Celsitudine Vestra Electorali consilia pro communi bono, Imperii imprimis Romano- Germanici incolumitate, tranquillitate ac salute stabilienda, nos inducunt. Quae omnia cum uberius expositurus sit memoratus noster Plenipotentiarius, a Celsitudine Vestra


page 103, image: s0103

Electorali peramice requirimus, ut eidem liberum indulgeat accessum, fidemque tribuat haut dubiam in omnibus iis, quae nostro nomine ad firmanda cum Celsitudine Vestra Electorali intimioris confidentiae vincula, prolaturus est atque deprompturus. Quam amicitiam reciprocis propensionis sincerae studiis, queis poterimus, remunerari nunquam cessabimus, Celsitudini Vestrae Electorali de reliquo a Deo Ter Optimo Maximo fausta quaevis et laeta animitus apprecantes. Dabamus in Arce Nostra Regia Holmensi, die 24. Januarii Anno 1685.

DCCXLI. Literae JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris, ad HIERONYMUM MOLINUM, Venetiarum Ducem, reliquosque ejusdem Reipublicae Senatores, quibus milites ipsis promissos itineri accinctos esse, modo his liber per Imperium transitus concedatur, nuntiat, et fidem Pflugio, ea de re plura relaturo, adhiberi rogat, 1685. P. P.

NOn defuit Nobis vel cura vel voluntas statim, post discessum nostrum impigre exequendi ea, quae nuper inter nos et inclytam Rempublicam de mittendo 3000. militum adversus Christiani nominis hostem auxilio, acta sunt. Adeoque satis illico in hanc rem traditis ad militiae nostrae Praefectos mandatorum tabulis, in ipso reditu nostro non sine quodam gaudii sensu accinctas jam fere itineri et pugnae paratas invenimus cohortes,


page 104, image: s0104

quae tam praeclaro operi paulo ante a nobis destinatae fuerant. Neque. omisimus in ipso adhuc nostro itinere, de libero et securo eorum transitu mature sollicitudinem suscipere, scriptis in eum finem ad Principes et Status Imperii, per quorum confinia et ditiones ducendus miles erat, literis, uti vocant, requisitorialibus. Quibus tamen nullus eorum, praeter Circulum Franconicum, cujus responsionem hisce nostris inserere jussimus, quicquam hactenus reposuit. Ut autem omnis, quae hac in parte timenda videtur, mora et difficultas mature amoveatur, Dilectionem Vestram et Vos pro ea, quae nostris antecessoribus ac nobis cum Dilectione et Republica Vestra multis abhinc annis intercessit familiaritate, amanter rogamus, ut operam suam officiaque cum nostris conjungere, et prout pactis inter nos legibus conventum est, suo etiam loco, apud praedictos Imperii Principes eo allaborare velint, quo contra Infideles abeunti et pro communi libertate Christiana pugnaturo militi antequam opportunum tempus effluat, innoxius et securus transitus praestetur, nos Ipsi autem impensis ac sumptibus, quibus jam motui paratus incolisque nostris quotidie gravior futurus miles alitur, liberemur. Quam quidem in rem nos Generalem assistentem Pflugium ad Dilectionem Vestram et Vos ablegare necessarium duximus, ut de his omnibus, imprimis vero de Nostro in inclytam Vestram Rempublicam propensissimo animo pluribus testetur. Cui ut in omnibus, quae Nostro Nomine referet, plenam habere fidem velint, est quod amanter


page 105, image: s0105

atque officiose rogamus. Deum interim precati, ut clarioribus subinde victoriis adversus infideles inclytae Reipublicae Vestrae potentiam magis magisque formidabilem reddat, cui prosperos rerum successus etiam atque etiam optamus. Dabantur Dresdae 1685.

DCCXLII. Responsoriae HIERONYMI MOLINI, Ducis Venetiarum ad praeimpressas JOHANNIS GEORG III. Saxoniae Electoris literas, 1685.

Serenissime ac Potentissime Princeps, Elector, Domine Clementissime.

EA est ac tanta obsequii mei vel amplitudo vel ambitio, ut nihil mihi potius sit, quam Electoralis Celsitudinis Vestrae mandatis obtemperare. Literarum Electoralis Celsitudinis Vestrae, quas 2/12 Maji accepi, humanissimos sensus Serenissimae Reipublicae Regimini exposui, ejusdemque diei confinio in id, praesertim Senatus incubuit, ut Electorali Celsitudini Vestrae Suisque votis consuleret, misso ad Legatum Nostrum Tabellario, cum iis omnibus, quae ad rem magis pertinere visa sunt. Aget nimirum cum Caesare et Ipsius Reipublicae Nomine cum Episcopo Duce Bambergensi aliisque Principibus, ne militibus Electoralis Vestrae Celsitudinis longior mora in injiciatur, negato transitu. His rite peractis additisque Electoralis Vestrae Celsitudinis cura et studio, quo meritum suum nuper auxit, faciles rerum eventus sperare non dubitamus.


page 106, image: s0106

Quanto mentis ardore Respublica copiarum adventum opperiatur, dici non potest. Novit enim bellicum Nationis ingenium et optimam militiae disciplinam, quae sub Electorali Celsitudine Vestra, Marte nempe sub suo, non fabulosis sed veraci omnium seculorum commendatione probandis dexterae monumentis inclyto, qui in Viennensi obsidione ita se gessit, ut Ottomannici Imperii terror et exitium, Christiani orbis tutela et praesidium uno populorum consensu nuncupetur. Quod autem spectat ad articulos conventionibus annectendos, Generalis Assitens Dominus Pflugius pronum Reipublicae animum referet: eademque erit publica voluntas in excipiendo, tractando, bellique stipendiis perfunctas copias dimittendo. Magna siquidem est erga Celsitudinem Vestram Electoralem existimatio, et certa beneficiorum memoria. Caeterum nulla vox est, quae meum erga Electoralem Celsitudinem Vestram cultum et venerationem assequi possit. Inter summa felicitatis argumenta optatam Electoralis Celsitudinis Vestrae mandatorum gloriam reponam. Electoralem interim Vestram Celsitudinem Deus optimus maximus quam diutissime servet incolumem ad Reipublicae Christianae incrementum et decus. Valeat! Venetiis 13. Kal. Junii 1685.

Electoralis Celsitudinis Vestrae

humillimus servus

Hieronymus Molinus.



page 107, image: s0107

DCCXLIII. Literae JOHANNIS III. Regis Poloniae ad JOH. GEORGIUM III. Saxoniae Electorem, quibus ipsi grates, ingentem simul amorem spirantes pro transmisis persolvit equis, 1685. P. P.

PErennat in Nobis viva Serenitatis Vestrae memoria, propensusque ipsius erga Nos animus toties ocurrit, quoties prospera recordatione intima ejus officia atque plena humanitatis et affectus documenta revolvimus. Ita nempe cum Serenitate Vestra notitiam contraximus, ut nunquam passi fuerimus abeffe Nobis vel desiderium uberioris demonstrandae benevolentiae vel studium augendarum mutuo amicitiarum. Addidit his recens incrementum testatus Serenitatis Vestrae amor, non minus Literis in officia exuberantibus, quam Equorum praesentatis per Virum Nobilem Johannem Georgium a Wehlen Praefectum stabuli sui muneribus. Agnoscimus profecto luculentissimum hunc Serenitatis Vestrae affectum non nisi ab intimis venire praecordiis. Ideoque tantum Regia Nostra complectimur teneritudine, quantum par sit referendae ejus propensioni. Dabit interim sufficiens charitatis Nostrae humanitatis et officiorum erga Serenitatem Vestram testimonium memoratus Vir Nobilis, stabuli Magister, quem dum humanissimo in aula Nostra exceptum commendatione eximiarum ipsius Dotum comitamur, singularesque Serenitati Vestrae pro illo contendimus gratias, ninime


page 108, image: s0108

dubitamus, quin ipsemet luculentior sit oretenus Nostrae erga Dominum suum aestimationis interpres. Quod reliquum est, Serenitati Vestrae optimam valetudinem intra prosperos rerum successus ex animo precamur. Dabantur in Regia Nostra Warsaviae die IV. Mensis Aprilis Anno Domini MDCLXXXV. Regni vero Nostri XI. Anno.

DCCXLIV. Responsoriae JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris, ad praeinsertas JOANNIS III. Poloniae Regis, quibus ipsi gratias agit, quod exiguum nuper ipsi transmissum munusculum adeo honorifice aestimaverit, seque ea humanitate ad majora imposterum offerenda incitatum esse testatur, 1685. P. P.

EX Italia Nobis haut ita pridem feliciter redeuntibus offeruntur demum, quas Regia Vestra Majestas ad Nos Venetias destinaverat, Literae, Warsaviae die zimo Martii exaratae, in quibus perlustrandis dum adhuc occupamur, alterae etiam illae per stabuli Nostri Praefectum a Wehlen non sine amplissima depraedicatione acceptorum in aula Vestra beneficiorum redduntur. Utraeque tanto nobis fuere gratiores, quanto constantiori affectu sinceriorisque in Nos animi expressione perscriptae videntur. Neque enim nisi ex abundantia quadam amoris profluxisse credimus, quod Regia Vestra Majestas honorifice adeo ac benigne aestimare exiguum illud munusculum


page 109, image: s0109

Nostrum voluit, in quo praeter sincerum devinctumque donantis animum, nihil sane eximium, nihil illustre ac tanto Rege dignum reperire est. Quo magis ad majora imposterum offerenda Nos obligatos agnosoimus, postquam nimirum levia haec Regiae Vestrae Majestati sensimus non injucunda fuisse. Sic ergo serio credere Regiam Vestram Majestatem amanter atque officiose rogamus, nihil quicquam deinceps Nobis fore antiquius, coeptam semel inter Nos in Castris ante Viennam familiarioris amicitiae conjunctionem luculentioribus subinde documentis augere, auctamque mutuis officiis magis magisque confirmare. Cui interea prospera omnia feliciaque ac florentissimo Regno digna etiam atque etiam precamur. Dabantur in Electorali Nostra Dresda, die 28. Aprilis 1685.

DCCXLV. Literae credentiales a CAROLO XI. Svecorum Rege, Justo Henrico Storri, Legationis Secretario, ad JOHANNEM GEORGIUM III. Saxoniae Electorem traditae, 1685.

Nos Carolus Dei gratia Svecorum, Gothorum, Vandalorumque Rex etc. Serenissimo et Celsissimo Principi, Consanguineo, Affini et Amico Nostro Charissimo, Domino Johanni Georgio III. Saxoniae Duci tot. tit. Salutem et prosperos rerum successus!



page 110, image: s0110

Serenissime et Celsissime Princeps, Consanguinee, Affnis et Amice Charissime.

QVandoquidem praesentium rerum et temporum intuitu status Nostri Bremensis et Vehrdensis Consiliario, Nobili et Nobis sincere fideli, Eberhardo de Graventhal munus Ablegati Nostri Extraordinarii in Utraque tam Celsitudinis Vestrae Electoralis quam Electorali Brandenburgica Aula posthac obeundum commisimus, ita tamen, ut antequam ad Celsitudinem Vestram Electoralem se conferat, certorum negotiorum causa huc ad Nos excurrat. Itaque ne quid interea, quod e re vel Nostra vel Celsitudinis Vestrae Electoralis fuerit, negligatur, non inutile Nobis visum est Secretarium Nostrum dictae Commissionis, Nobis sincere fidelem Justum Henricum Storrem in eum finem praemittere, ut praebentibus sese occasionibus, quae mutua Nostra commoda concernunt, vel aliquam hinc inde communicationem poscunt, convenienter invigilare possit. Amice proinde requirimus, velit Celsitudo Vestra Electoralis, quoties res postulaverit, benigne eum admittere plenamque iis, quae ex Nostro vel dicti Nostri Ministri jussu expositurus fuerit, fidem tribuere, tum quae necessaria visa fuerint, per eum Nobis indicare, ipsum denique, quamdiu in Celsitudinis Vestrae Electoralis Aula commorabitur, favore suo complecti, quod nec Nos, quoties res tempusque tulerit, pari benevolentiae genere compensare cessabimus. Decaetero Celsitudinem Vestram Electoralem Deo


page 111, image: s0111

Ter optimo maximo animitus commendatum cupimus. Dabantur in Arce Nostra Regia Holmensi die 10 Aprilis 1685.

DCCXLVI. Literae JOHANNIS III. Poloniae Regis ad CARDINALEM BARBARINIUM, cui quo in loco Poloniae res sint, Moscosque datam fidem in summum universae rei Christianae praejudicium fefellisse, refert, 1685.

CUm ad primam de approximante jamque sub Stephanowce loco inter Camenecum, et Jassi ad fluvium Thyras sito, degente hoste notitiam, non attenta parum firma pro tunc valetudine nostra, nec momenti dispendium passi Zolkiewia Zloczewiam moverimus, ibique revocatorias nostrae delatae notitiae repererimus, haerendum non nihil erat, quid faciendum esset; vicit tandem amor boni publici, dum sumpta una sanitati nostrae perquam necessaria medicina duorum tantum dierum interposito spatio ad Buczacz perreximus, ubi convocatis, exercitus nostri gentis utriusque Polonae, et Litvanae, jam congregati primariis Generalibus, Consilium inivimus, de ulteriori belli prosecutione, in quo quantumvis potior Senatus Nostri satis protunc numerosi pars senserit, titulo circum vallationis, vulgo Blocadae Cameneci, exercitum distribuendum, ut mature provisiones pro hyeme necessarias provideant. Nos tamen ex innato rerum nostrarum, cum gloria Christiani nominis fervore concludendum rati sumus; exstruendum quantocius sub


page 112, image: s0112

Wazylow in finibus Moldaviae in Thyra fluvio pontem, ut si hostis hanc in partem (uti fama fert) inclinaret, commodius illi occurrere, illumque in illa Thyrae parte aggredi possemus, antequam cum Camenecensi praesidio jungeretur. Interea vero antequam pons construatur, ne frustra dies effluant, Camenecum igne missili infestare. destinavimus, eoque nomine re tormentaria ex peculiari peculio nostro provisa, et instructa, filium nostrum primogenitum expedivimus, cui ut belligeranti propria consilia insinuare possemus, hic Jaczloweci in Podolia tantum octo leucis Cameneco subsistimus. Et cum hesterna die pro his, quae nobis Vienna, et Venetiis, supervenerunt, felicibus in rem Christianam rei novis, Dno. Exercituum gratias reddiderimus, inexpectatus a Moschis Nuntius, vix non oblivisci aliena, obtentu propriorum cogit, dum non tantum totam Tartarorum potentiam, sed et Cosacorum arma indies nos aggressura non ex vano vereamur, literarum enim harum a nostro Residente in castra Moschovitica vigore pactorum misso, hic tenor est: quod scilicet die 27. Junii ad Samariam usque fluvium Generalis Moschoviticus Gallicinius, cum toto exercitu composito, uti ipsimet nobis significabant, ex trecentis millibus hominum Moschis et Cosacis, milleque trecenta magna tormenta (quod fidem superat) secum portante, non viso plane hoste, nec unquam conserta cum eodem manu, redierit: videbatur quidem versus Perecopum ire, sed vix aliquatenus a Borysthene moverat, statim


page 113, image: s0113

iterum pedem, cum summo, si honor in pretio, pudore, nostrarumque rerum praejudicio retulit, cum eo tempore Crimaeam invadere promiserit, idque e re sua facere debebat, quando nos Budziakienses Tartaros aggrederemur, sed versa est in luctum cythara nostra, dum hanc aeque infaustam, quam inexpectatam accipimus de regressu eorum notitiam. Consideret Illustritas Vestra genium gentis hujus, dum literas, magnifica verba continentes, per extraordinarios Ablegatos suos nobis de bellicis suis operationitibus scribunt, hoc ipso tempore deserunt stationem, nullo vel minimo dato Nuntio, imo nec noster Residens ad castra pervenisset unquam, obstaculis interpositis, cum Generalem Gallicinium adire, et videre non nisi in reditu potuerit. Et si exercitus noster versus Budziaki movisset, nihil certius, quam quod tota illa colluvies Tartarorum omnino ex illa parte libera, nihil sperantes, et securos diversionis aggressa fuisset. Sed quod majus est, Generalem Cosacorum Samuytowicz (de cujus mala fide Legatis illorum hic praesentibus, per authentica documenta probaveramus) quod ille per suos milites levis armaturae in antecessum missos, herbas omnes exurere, obstacula ulteriori prosecutioni ponere, continuas, et secretas cum Hano Tartarorum correspondentias habere ausus fuisset, sub costodiam acceperunt, ferro pedes manusque onerarunt, alio, in locum, ejusdem farinae, et nobis parum amico, Maseppa nomine, substituto, quod gens Cosacorum aegre minus ferens, primo murmurare, post rebellionem instituere


page 114, image: s0114

prae se ferat, cujus non leve argumentum est jam de facto, cum aliquot principales officiales occiderint, aliqua propria fortalitia per tumultum vastaverint, obsessa, motus magnos, et brevi ingentem flammam minantes excitarint, qui utinam alio divertant, ne scilicet cum Tartaris, uti jam alias fecerant, cum magno Regni nostri damno componant. Nobis enim, his velut offa expositis, non leve instat periculum, cum tot hostes, et tam potentes contra nos habeamus; expostulavit Residens noster cum Gallicinio, quod datum a nobis e re Colligatorum non sequatur consilium, ut nempe in hac parte Borysthenis Oczakowiam, et quaedam a Tartaris exstructa fortalitia expugnent, cum nos Thechiniam, et Bialogrodum aggrediemur, quo per mutuam inter nos communicationem, trium enim dierum distantia esset, Tartari omnino dividerentur, nec congregari in perpetuum possent, cum nunc bis tantum vera de illis audiverimus, per nostros proprios, nam illi nunquam nobis de progressibus suis, significabant; Addidit insuper, quod contra fas, fidemque datam obliti nostri redeant. Ad quod respondit supradictus Gallicinius relinquere se in finibus potentem manum ad retinendos Tartaros, si Poloniam in vadere cogitarent, sed aperte patet, gentem hanc tam facile promittere, quam fallere fidem gnaram, omnino falsa pro veris nobis ostendere, cum Nuradyn Soltanus, Tartarorum Generalis Primarius, in hanc partem Borysthenis transiverit, quod non fecisset, si aliquod praesensisset impedimentum, imo nihil certius,


page 115, image: s0115

quod dum de vicino exercitu nostro penes Camenecum inaudiverint, more suo advolabunt, et forte citius id, quod optabamus, ut eos propius attrahere possimus, habebimus, sed non in eo, uti putabamus, numero. Omnis enim ilia multitudo, quam Moschi occupare debebant, accurreret, et nisi potens nobis manus Domini opituletur, non extra evidens periculum erimus.

Detulimus hoc Ministris Serenissimi Imperatoris, et Reipublicae Venetae ad referendum Principalibus suis, tanta scilicet, dum alii fructus colligunt, non tantum nos perferre damna, sed imminentia non ex vano subvereri pericula. Rogatam etiam Illustritatem Vestram volumus, ut Sanctitati suae Nomine nostro id deferat, pro cujus gloria Filio Nostro primogenito non parcimus, et ipsi, si occasio et conjunctura voluerit, sine ullo sanitatis parum firmae respectu Personam Nostram rei Christianae hostibus opposituri. Anno 1685.

DCCXLVII. Literae JACOB II Magnae Britanniae Regis, ad JOHANNEM GEORGIUM III. Saxoniae Electorem, quibus pro Joanne Bancks, Mercatore Londinensi, in causa pannorum levidensium negotium attinentes, intercedit, 1685. P. P.

QUidam subditus Noster Joannes Bancks melioris notae Mercator Londinensis Nobis humiliter exposuit, se commercium pannorum Levidensium (vulgo Scherges vel Cronraches) in


page 116, image: s0116

Germania per viginti plus minus annos egisse, ejusque merces tanta peritia ac probitate fabricatas esse, ut prae reliquis ejusdem generis facile emptores allicerent et praedicto subdito Nostro lucrum cum laude compararent. Quod perspicientes duo Celsitudinis Vestrae Electoralis subditi Lipsiae degentes nomine Awerback et Wincklaer, institoribus suis Londini agentibus mandarunt, ut bullas tesserasque similes iis, quas dictus Bancks mercibus suis distinctionis ergo affigere solebat, confingerent, et vilioribus pannis applicarent; qua fraude et dedecus et damnum non exiguum subdito Nostro illatum est. Sed cum praecharissimus frater noster Carolus nuper Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Rex, Fidei Defensor etc. Celsitudini Vestrae Electorali per Literas suas vigesimo tertio Junii 1683. rem istam plenius et efficacius significaverit, ne taedio simus, earundem Literarum exemplar hisce Nostris adjungi curavimus, hoc solummodo de novo rogantes, ut dicti subditi Nostri causam e Lipsianorum manibus (ubi alias tum partium favore, tum litigantium tricis perennis futura est) ad se revocare velit, et secundum clementiam justitiamque suam sine mora et molestia terminari jubeat, ea poena malae fidei negotiatoribus inflicta, quam leges postulant et delicti gravitas merebitur. Quod in gratiam praedicti subditi Nostri a Celsitudinis Vestrae Electoralis amicitia Nobis facile pollicemur, promptique semper erimus eodem vel pari vestratibus subvenire. Interea Celsitudinem Vestram Electoralem Dei Optimi Maximi tutelae ex


page 117, image: s0117

animo commendantes. Dabantur in Palatio Nostro de Whitehall 21. die Mensis Aprilis Anno Domini 1685. Regnique Nostri primo.

DCCXLIIX. Literae credentiaeles, quas JOANNES III. Poloniae Rex, ad JOHANNEM GEORGIUM III. Saxoniae Electorem, Joanni Wolfio, Soc. Jes. Presbytero, dedit, 1685. Joannes III. Dei gratia Rex Poloniae, tot. tit. Serenissimo Principi Domino Johanni Georgio, Saxoniae, Juliaci, Cliviae et Montium Duci, Sacri Romani Imperii Archimareschallo et Principi Electori, tot. tit. Fratri et Cognato Nostro charissimo, salutem et omnem prosperitatem.

Serenissime Princeps, Frater et Cognate Noster Charissime.

ADeo Nobis grata jucundaque est recordatio omnium officiorum, quaecunque hactenus Fraterno Serenitatis Vestrae erga Nos animo profecta sunt, ut contra amicitiae jura censeamus, ullam silentio praeterlabi occasionem, qua Serenitati Vestrae constantissimae voluntatis Nostrae specimen exhibere valeamus. Non ambigimus jam Serenitatem Vestram e peregrinatione sua, quam per cultissimi Orbis delicias fecerat ad proprios rediisse penates. Cum proinde Vir Nobilis Joannes Wolff S. J. Presbyter in illas iter instituat partes, Ipsamque Serenitatem Vestram decenter sit accessurus, perquam diligenter eidem


page 118, image: s0118

in commissis dedimus, ut Fraterni affectus Nostri, quo erga Serenitatem Vestram ferimur, testis sit ac Interpres. Non ambigimus, quin plenam sit habiturus fidem, ac simul cum prosperrimis rerum eventibus Serenitati Vestrae longaevam vovemus incolumitatem. Dabantur Varsaviae die 30. Mensis Aprilis Anno MDCLXXXV. Regni vero Nostri XI. Anno.

Serenitatis Vestrae

bonus frater

Johannes.

DCCXLIX. Literae JOANNIS GEORGII III. Saxonum Electoris ad COSMUM III. Magnum Etruriae Ducom, de Margaretha Salicola agentes, 1685. P. P.

COmmode ad manus meas pervenerunt Dilectionis Vestrae Literae, de statu conditioneque Margarithae Salicolae paulo curatius Me instrurentes. Inter famulas illam Dilectionis Vestrae fuisse referunt: quod ipsum tum plane ignoravi, de facili alias (prout confido) impetraturus, ut desideriis meis locus, ac Dilectione Vestra nihil renuente ipsi ad ministeria mea transeundi licentia daretur. Nec alia illam intentione ex Italia deduxi, quam ut amoenissimae vocis. suavitate, cantuumque elegantia Aulae meae Electorali ornamento foret. Serio credens, Dilectionem Vestram ad isthaec omnia non difficilem


page 119, image: s0119

futuram, sed curaturam potius enixe, ut personae ob virtutes suas adeo aestimatae, secura apud me commorandi copia sit. Mihi equidem, si quid in ditionibus meis reperire est, quod Dilectioni Vestrae aliqua sui parte se commendare possit, haud quicquam sane antiquius erit, quam id ipsum Dilectioni Vestrae in pignus reciprocae benevolentiae totum permittere, qui nihil magis in votis habeo, quam ut antiquae Illius, quae inter utramque Domum Nostram olim viguit amicitiae conservandae indies magis ac magis augendae, aliae super aliis mihi occasiones oriantur: Dilectionem Vestram interea bene feliciterque agere etiam atque etiam precatus. Dabantur Torgaviae die 2. Julii 1685.

DCCL. Literae GEORGII WILHELMI, Ducis Brunsvico-Luneburgensis, ad JACOBUM II. Magnae Britanniae Regem, cui coortas nuper in Regnis ejus turbas tam facile tamque feliciter dissipatas esse valde gratulatur, 1685.

Serenissime atque Potentissime Rex, Domine Consanguinee plurimum colende.

QUemadmdum de Regiae Majestatis Vestrae placido imperii primordio, ceu par erat, laetati mox seditiosorum quorundam molimina et infestos sceptro Ejus furores, cum displicentia et dolore accepimus; ita denuo impense gavisi sumus, cum fractas uno impetu perduellium turmas,


page 120, image: s0120

et calcatam hostium spem tam felicis victoriae fama nunciaret. Angebat merito Principes, quotquot ad publicam salutem cogitationes attollunt, Regiae Majestatis Vestrae animum, sublimem, atque ipsi fortunae metuendum, a regni sui ac Europae curis, in sedationem intestini ac feralis tumultus averti, tum seorsim Nos maxime habebat sollicitos, qui Majestati Vestrae a tot annis tenero cultu propius adstringimur.

Quando vero omnis illa velut ex insidiis undique coorta, et in viscera patriae jam grassans factio, insigni sapientia et fortitudine dissipata repente ac contusa est, rediitque Britanniae, a qua post summum Numen Majestatis Vestrae auspicio, melioris fati auxilia et securi temporis custodiam Christianus Orbis exspectat, Sua quies et tranquillitas, Nos quoque fortunae publicae ac privatae sensu, Majestati Vestrae exoptatum hoc rerum suarum firmamentum, ex animo gratulamur, Deum Opt. Max. cujus nutu et praesenti efficacia tantum opus evenisse jure credimus, obnixe venerantes, ut invicta et supra conatus mundi constituta providentia, Majestatem Vestram etiam deinceps tueatur, Ejusque inclytae Domus felicitatem et potensiam aeternum stabiliat. Interea Regiam Majestatem Vestram decenter rogamus, ut suae benevolentiae perpetuo nos habeat commendatos, qui nunquam cessabimus favori Ejus reverente studio, et obsequiosis officiis respondere. Dabantur in arce nostra Cellensi die 28. Julii, Anno Millesimo Sexcentesimo Octogesimo quinto.

Georg. Wilhelmus.



page 121, image: s0121

DCCLI. Responsoriae JACOBI II Magnae Britanniae Regis, ad praeinsertas GEORG II WILHELMI Ducis Brunsvico-Luneburgensis Literas, 1685. Jacobus Secundus Dei Gratia Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Rex, Fidei defensor etc. Serenissimo et Celsissimo Principi, Domino Georgio Guilielmo, Brunsvicensium et Luneburgensium Duci, Consanguineo et Amico Nostro Charissimo Salutem.

Serenissime et Celsissime Princeps, Consanguinee et Amice Charissime

SErenissimi Domini Principis Electoris Coloniensis Residens, Joannes Gloxin, dum apud Nos erat, Celsitudinis Vestrae literas in Arce sua Cellensi 28. die Julii superius elapsi scriptas Nobis tradi fecit, quibus ipsa tetras illas rebelliones in Regnis Nostris haud ita pridem coortas tam facile tamque feliciter dissipatas et profligatas esse amicissime gratulata est.

Successus illos plane admirabiles Dei Opt. Max. effusissimae erga Nos bonitati unice debemus, iisque tanto impensius laetamur, non solum quod Rebelles, dum Regni Nostri primordia concutere et labefactare conati sunt, potestatem Nostram firmiorem constantioremque reddiderint, sed etiam quod aliis Principibus exemplo esse possint, ut sibi ab ejusmodi pravis et inquietis hominibus caveant, quorum ingenia nulla suavitate mulceri, nulla severitate compesci queunt. Ut


page 122, image: s0122

Deus Opt. Max. tales a Celsitudine Vestra pestes procul arceat, Ipsamque diu sospitem conservet, ex animo precamur. Dab. apud Castrum Nostrum Windsor 27. die Septembris, Anno Domini Millesimo Sexcentesimo Octogesimo quinto, Regnique Nostri primo

Celsitudinis Vestrae

Consanguineus et Amicus

Jacobus Rex.

Inscriptio. Serenissimo et Celsissimo Principi, Domino Georgio Guilielmo, Brunsvicensium et Lunaeburgensium Duci, Consanguineo et Amico Nostro Charissimo. DCCLII. Literae JOANNIS GEORGII III Saxoniae Electoris ad JOANNEM III. Poloniae Regem, quibus pro Patienia Gierischa, iniquis quorundam Gedanensium artibus a capessenda ad se jure meritoque pertinente haereditate coercita, intercedit, 1685. P. P.

HUmiliter Nobis per inclusas exposuit Patientia Gierischa, Martini Gorbigii subditi quondam Nostri relicta vidua, defunctum esse paucis ab hinc annis in Civitate. Regiae Vestrae Majestatis Gedanensi fratrem suum germanum, Fridericum Gierisch, relictis sibi per Testamentum omnibus, quas diu exercitis negotiationibus satis amplas acquisiverat, facultatibus suis ac


page 123, image: s0123

bonis. Hanc igitur Haereditatem, tanquam legitimae unicae haeredi sibi alias debitam cum in hunc usque diem adipisci non potuerit curatorum testamentariorum artibus circumventa, tot impensis ac sumptibus defatigata, tandemque insecuta mariti morte confisa est intercessionalibus hisce Nostris se effecturam, ut absque difficultate aut mora longiore, quod sibi testamento fratris legitime relictum est, consequatur. Quare Regiae Vestrae Majestati praedictam hanc Gierischam diligenter commendamus, et ab illa petimus, si quis forsitan, quod tamen non speramus, eam in adeunda haereditate iniquis conditionibus gravare, vel a jure successionis repellere conetur, ut contra quoscunque insultus illam tunc regie tueri, subditisque suis mandare velit, quo citra ambages praedicta bona haereditaria cum facultate transferendi, quemadmodum apud Nos vel Nostros Regiae Vestrae Majestatis subditis hoc concedi solet, ei integra adscribant, tradantque. Hoc egregiae suae erga Nos Voluntatis documentum magni aestimaturi, datoque tempore et loco grate sumus agnituri. Dabantur in arce Nostra Electorali Dresdae die 9. Augusti 1685.

DCCLIII. Literae recredentiales a JOHANNE GEORGIO III. Saxoniae Electore, Comiti de Violardi, ad CAROLUM IV. Mantuae Ducem traditae, 1685 P. P.

EXhibuit Mihi Dilectionis Vestrae Ablegatcus, Illustris Comes de Violardi, literas quas


page 124, image: s0124

Ipsa ad me dedit, multo humanissimas, simulque prolixiorem, quo Se Mihi addictam profitetur affectu, laudabili dexteritate explicuit, adeo prudenter commissas partes administrans, ut plene per omnia satisfecerit. Enim vero quod tam desideratam me obligandi occasionem amplecti voluit Dilectio Vestra, id ipsum ex abundantia quadam civilitatis effusique in Me amoris fecisse, quid ignorem? Cui paribus humanitatis officiorum que documentis, omnibusque vicissim inserviendi studiis respondere nunquam non Mihi curae cordique erit. Qui nihil magis in desideriis habeo, quam ut declarandae mutuo amicitiae meae gratiaeque, quam debeo, referendae, subinde novas possim invenire occasiones. Dabit de his omnibus sufficiens testimonium memoratus Vir illustris, Comes de Violardi, quem humanissime in Aula mea non sine amplissima exceptum commendatione eximiarum, quas possidet, virtutum jam iterum dimitto, minime dubitans, quin Ipsimet de Mea erga Dilectionem Vestram propensione animi, summoque ostendendi vicissim benevolentis studii ardore, prolixius sit relaturus. Quibus Dilectionem Vestram. bene feliciterque agere etiam atque etiam voveo. Dabantux Colditii die 24. Augusti 1685.

DCCLIV. Literiae JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris, ad JOANNEM III. Poloniae Regem, quibus pro Friderico Massio, fratris perfidia quo ad divisionem maternae baereditatis, circumvento intercedit, 1685.



page 125, image: s0125

P. P.

EXposuit Nobis, qua par est submissione quidam subditus Noster dilectus ac fidelis Fridericus Massius, defunctam esse haud ita pridem in Civitate Gedanensi Matrem suam Agnetam Massiam, institutis se ac fratre suo, sororeque uterina per testamentum haeredibus. In hac haereditatis divisione haud parum aequis modis a fratre secum agi queritur ex eo, quod omnem ille paratam ad se pecuniam rapuisset solus, quem ea propter in jus vocare necessum omnino haberet. Sed cum Eundem non nisi coram summo Tribunali Regiae Vestrae Majestatis (Jurisdictioni enim Senatus Gedanensis, ministeriis Regiis haud ita pridem admotus, se exemit) conveniendi licentia sit, felicioris rei eventus causa intercessionales hasce nostras humiliter petiit atque obtinuit. Diligenter itaque Regiae Vestrae Majestati memorarum Massium commendamus, benevole rogantes, ut honestis subditi Nostri desideriis in prosequendo jure suo clementer adesse, eundemque ad id, quod ipsi testamento matris legitime relictum est, facilius obtinendum gratia et autoritate Regia complecti velit, quo has nostras pro se interpositas preces haud parum sibi intelligat profuisse. Hoc favoris regii genus ipse devotissime depraedicabit, Nos vero magni aestimabimus, datoque tempore ac loco benigne agnoscemus. Dabantur Dresdae, die 6. Septembr. 1685.

DCCLV. Breve INNOCENTII PAPAE XI. ad LUDOVICUM XIV. Galliae Regem, quo laudes ipsius,


page 126, image: s0126
abrogati edicti Nannetensis causa nimium quantum extollit, 1685.

Charissime in Christo Fili Noster.

CUm prae caeteris documentis, quae ingenitam Majestati Tuae pietatem abunde declarant, maxime excellat eximius ille, Regeque Christianissimo dignus zelus, quo strenue incensus faventes istius Regni haereticis constitutiones penitus abrogasti, fideique orthodoxae propagationi sapientissimis edictis decretisque egregie consuluisti, sicut nobis exposuit dilectus filius, Nobilis Vir, Dux d' Estrees, Tuus apud Nos orator, officii Nostri esse duximus, splendido ac mansuro hoc literarum Nostrarum testimonio inclytam animi tui religionem effuse commendare, quemque rebus hucusque cumulum adjecisti, impense tibi gratulari, recensebit profecto suis in fastis catholica ecclesia, tam grande tuae erga ipsam devotionis opus, nomenque tuum non interituris praeconiis prosequetur: Uberem vero imprimis a divina bonitate praestantissimi consilii retributionem polliceri tibi merito poteris, persuasumque habere, non omissuros nos enixe ad eandem bonitatem in hunc scopum vota continenter effundere. Caetera a Venerabili Angelo Archiepiscopo Farrensi cognosces, dum Majestati tuae apostolicam benedictionem amantissime impertimur. Datum Romae die 13. Nov. 1685. Pontificatus Maximi anno Decimo.

Inscriptio. Charissimo in Christo Filio Nostro Ludovico, Francorum Regi Christianissimo.



page 127, image: s0127

DCCLVI. Literae JACOBI II Magnae Britanniae Regis, ad JOHANNEM GEORGIUM III Saxoniae Electorem, cui auspicatissimas recens incepti et plurimum sequentium annorum gratulatur calendas, 1686. Jacobus II. Dei gratia Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Rex etc.

QUanquam Nostra erga Celsitudinem Vestram Electoralem amicitia ita penitus animo Nostro sedet infixa, ut ad illam testificandam neque recurrentis anni memoria, neque ulla alia insigniori occasione indigeamus, tamen ipsius Literae Torgaviae undecimo die Decembris nuperrime elapsi scriptae jucunda quadam provocatione mentem Nostram excitarunt, ut Nos etiam antiquae illi et laudabili inter Amicos consuetudini hoc tempore morem geramus. Adeoque serio et obnixe Deum optimum maximum precamur, ut cum anno jam renovato omnes praeteritorum seculorum prosperitates Celsitudini Vestrae Electorali totique Serenissimae Domui suae renovare, et cum aetate longaeva felicitates nunquam desituras in Ipsius personam et prosapiam benigne effundere dignetur. Dabantur in Palatio Nostro de Whitehall tertio die Januarii Anno 1686 Regnique Nostri primo.

DCCLVII. Literae FRIDERICI WILHELMI, Electioris Brandenburgici, ad VICTOREM AMADEUM II Sabaudiae Ducem, quibus eum, pro


page 128, image: s0128
incolis in Gallia et Vallibus Pedemontanis reformatae Religioni addictis sedulo intercedens, amanter rogat, velit ipsis adversus cruentas et immanissimas Gallorum persecutiones patrocinio esse, aut tutum saltem per ditiones suas perfugium concedere, 1686

Serenissime.

QUamvis gravia sint plerumque ex diversitate Religionum odia, antiquior tamen et sanctior est naturae lex, qua homo hominem ferre, pati, im et afflictum immerito, juvare tenetur: nec enim commercium inter gentes ullum esse aut subsistere posset, absque hoc humanae societatis vinculo, quo non tantum moratiores, sed et barbarae pleraeque gentes omni aevo inter se coaluerunt. Pervenit ad Nos, multos ex vicina Gallia, qui eandem Nobiscum profitentur Religionem, gravissimis adversus eos ibidem promulgatis edictis perculsos, et conscientiae stimulis, quibus nulli acutiores, actos in ditiones Regiae Celsitudinis Vesteae se recipere non alia mente, quam ut tutum per easdem quaerant perfugium, quo alibi transire possint, si, ut ibidem subsistant et commorentur, Celsitudo Vestra Regia pati forte nollet: quod ut iis concedatur, ne miseri exules, ad certa et atrocia supplicia iis, qui in hunc finem eosdem persequuntur, et quod fertur contagione persecutionum suarum etiam Celsitudinis Vestrae Regiae subditos, reformatae Religioni addictos, quamvis fidelissimos, nec ulla inobedientiae labe adspersos involvere satagunt,


page 129, image: s0129

extradantur, sedut Protectionis jure, quo hactenus gavisi sunt subditi Pedemontani et imposterum fruantur; hoc est, quod lex Naturae, quod humanitas, quod misericordia et clementia, congenitae magnorum Principum virtutes, Regiae Celstitudini Vestrae suadent, suggerunt, et ad quod tandem non eandem cogunt, quod Nos vero, eo quo par est affectu imo et precibus summopere ab eadem contendimus. Sane si miseri isti vel minimum perpetrassent delictum, quod eos poena et odio dignos redderet, tantum abest, ut pro iisdem intercedere induci Nos pateremur, quin potius Ipsi, absque ullo Religionis Nobiscum communis intuitu, promeritas ab iisdem exigeremus poenas; At nunc, cum nullius criminis rei, et ipsa innocentia tuti, miseri tamen extorres, inopes, exules, famelici, omnia bona, quibus aviditas humana pretium fecit, imo et carissima vitae et sanguinis pignora reliquerint et quasi a se ipsis divulsi fuerint, saltem ut conscientiis suis, quae nulla vi humana cogi possunt, et in quas solus sibi Deus reservavit imperium, consulerent. Quis non misericordia, ope, auxilio dignos eos judicaret? Equidem tantam in bonitate Celsitudinis Vestrae Regiae fiduciam reponimus, ut non veriti simus, pias has ad Eandem defarre commendationes Nostras, quamvis diversitas Religionum quas profitemur, et causa, pro qua Nos oramus, scrupulum Nobis movere potuissent; sed et Nos in ditionibus Nostris imprimis Westphalicis plurimos habemus Romano-Catholicos subditos, eos protegimus, fovemus,


page 130, image: s0130

amamus, ad honores, dignitates et munia provehimus, non secus ac caeteros, qui ejusdem Nobiscum sunt fidei: quidni igitur persuaderi Nos patiamur hujus etiam exempli rationem Celsitudinem Vestram Regiam habituram? Sane nullum Eadem Nobis gratius praestare poterit beneficium, quod non tantum grata semper recolere mente, sed et omni officiorum genere demereri firmum nobis fixumque stat. Deus Celsitudinem Vestram Regiam quam diutissime servet incolumem. Dabantur ex arce nostra Potsdamensi die 19 Mensis Januarii 1686.

DCCLIIX. Litetrae credentiales, quas JOANNES III Poloniae Rex, Francisco Galeckio, Ablegato suo, ad JOHANNEM GEORGIUM III Saxoniae Electorem dedit, 1686. Johannes III. Dei Gratia Rex Poloniae etc.

UT eo magis tenerioris affectus Nostri erga Serenitatem Vestram pateant indicia, non minus id praesentibus Literis quam vivae vocis oraculo Magnifici Francisci Galecki, Praefecti Culinae Regni, Ablegati Nostri commonstrare, et exprimere satagimus: Nihil quippe amplius mutuo amicitiae foedere connexis desiderari potest, si etiam transituris temporibus praeconcepta inter Nos Vestramque Serenitatem Jurium ac benevolentiae cultura eodem floreat vigeatque successu. Quod dum luculentius fusiusque Serenitati Vestrae Magnificus Ablegatus Noster ad coram explanabit,


page 131, image: s0131

eidem plenam in commissis fidem adhiberi enixe postulamus prosperamque a Deo valetudinem Serenitati Vestrae apprecamur. Dabantur in Russia Zotlucitiae die 27. Mensis Februarii Anno Domini 1686. Regni Nostri XII.

Serenitatis Vestrae

Bonus Frater et Cognatus

Johannes.

DCCLIX. Literae FRIDERICI WILHELMI, Electoris Brandenburgici, ad JOANNEM III. Poloniae Regem quibus eum amanter compellat, velit amico interpretari animo, quod ipsi, ab missas in Hungariam copias, justum pene exercitum efficientes, suppetias ire hac vice non possit, 1686.

Serenissime et Potentissime Rex, Domine Cognate et Frater Colendissime

EXposuit Nobis Illustris et Magnificus Franciscus Galecki Praefectus Culinae Regni, Ablegatus Regiae Majestatis Vestrae, iterata ejusdem desideria, quibus suppetias adversus truculentum Christiani Nominis hostem efflagitat: Et quae praeterea Regia Majestas Vestra ad Nos deferenda Eidem in mandatis dedit. Equidem cum eo in Regiam Vestram Majestatem feramur animo, ut non facile Eidem quid negaturi simus nisi ipsa prohibeamur necessitate, idque bis jam hoc eodem bello spontanea suppetiarum missione, sub iis conditionibus, quas non tam pactum ullum,


page 132, image: s0132

quam affectus noster expressit, comprobaverimus. Hoc Nobis vicissim ab aequanimitate Regiae Majestatis Vestrae promittimus, ut responsum, quod non ita pridem Illustrissimo Regni supremo Cancellario dedimus, et quod nunc repetere cogimur, ita sit interpretatura, ut res et ratio suadent. Testabitur ipse supradictus Ablegatus quae vidit, nimirum copias istas, quas ad sacram Caesaream Majestatem mittimus, jam in itinere esse, quae cum justum pene exercitum efficiant, et adversus Eundem, quem Regia Vestra Majestas habet hostem, adeoque pro communi causa militaturae sint, non minus in commodum Regiae Majestatis Vestrae quam ipsius Imperatoris missae censeri debent. Quae omnia cum fusius Praefato Ablegato exponi curaverimus, non dubitamus, quin eadem Regiae Vestrae Majestati ea, qua par est, fide sit relaturus. Quod superest, Deum veneramur, ut instantem Regiae Majestatis Vestrae adversus commmunem hostem expeditionem continuo victoriarum cursu beare dignetur. Dabantur in arce Nostra Potsdam die 2/12. Aprilis 1686.

DCCLX. Literae JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris, ad VICTOREM AMADEUM II Sabaudiae Ducem, quibus pro Hugenottis reformatisque Vallium Pedemont anarum incolis, inauditis et truculentis Gallorum persecutionibus mirum in modum vexatis solicite intercedit, 1686. P. P.



page 133, image: s0133

NOn sine sensu Christiani doloris accepimus persecutiones, quas incolae ac subditi Regiae Vestrae Celsitudinis in Vallibus Pedemontanis vicinisque locis patiuntur, nihil tale quicquam ullo crimine promeriti, nec aliam ob causam quam propter diversitatem Religionis invisi. Equidem duriter adeo haberi, qui praeterquam, quod cultui divino a Majoribus suis tradito firmiter inhaereant, nihil deliquerunt, id justam forte Nobis commiserationem expressit. Cum nec nativae Legi nec gentium Juri conveniens esse videatur, ut homo hominem sine merito affligat, tantumque absit, ut divina lege de vi conscientiis inferenda quicquam praeceptum reperiatur, ut potius contrarium in Evangelica Instructione apertissime appareat. Quo magis dolorem adauget, qui ad Nos non ita pridem delatus est rumor, Celsitudinem Vestram Regiam haud fere dissimili severitate persequi ex vicina Gallia ad se venientes, perque Ditiones suas fugientes Hugenottas, omnem miseris denegando in confinibus suis protectionem, nec multo mitiore Eandem animo adversus Pedemontanos suos esse, propterea quod in cultu divino a Romano-Catholicis nonnihil isti abirent. Enim vero laudata cum primis Regiae Vestrae Celsitudinis mansuetudo atque clementia, et illa per tanta temporum spatia a Majoribus suis observata, Eidemque ad imitandum proposita aequanimitas, nondum Nos patitur induci, ut isthaec omnia credamus, quae hinc inde de executionibus adversus miseros et commiseratione


page 134, image: s0134

dignos ad aures Nostras perferuntur. At quia tamen haud tantum in Imperio, sed et extra illud haec innotuerunt, et ab aliis etiam Principibus ad Nos perscripta sunt, per Nos mutuae inter utramque Domum Nostram veterisque amicitiae jura, perque pignora jam inde a Majoribus ad Nos deducti amoris, Regiam Vestram Celsitudinem oramus, atque ab Ea contendimus, ut misericordiam magis ac clementiam, quae altis erctisque animis propriae sunt virtutes, quam vel odia vel acerbitatem in innocentes, nulliusque, nisi quod ab antiqua Religione recedere detrectent, eriminis aut inobedientiae reos exercere, quin potius ab atrocissimis, quibus jam inde alias satis afflicti ad ultimam denique perniciem destinantur, suppliciis immunes illos reddere malit, quo liberam et securam, quam per tot secula in Ducatu illius hactenus retinuerunt, si non commorandi, saltem emigrandi fugiendique licentiam inveniant. Hoc naturae Gentiumque Jus et Naturalis aequitas; hoc tot animae sub onere persecutionum suspirantes; hoc ipsa erga easdem Christiana obligatio, et salus denique publica deposcunt. Nos vero id ipsum vel propter humanitatis legem permagni aestimabimus, omnique officiorum genere, quicquid Regia Vestra Celsitudo ad instantiam Nostrasque preces benigne afflictis secerit, suo tempore ac loco studebimus demereri. Quam prospere interim feliciterque agere etiam atque etiam exoptamus. Dabantur in Electorali Nostra Dresda die 6. Aprilis Anno. 1686.



page 135, image: s0135

DCCLXI. Responsoriae VICTORIS AMADEI II Sabaudiae Ducis, ad praeinsertas JOHANNIS GEORGII III Saxoniae Electoris intercessionales, 1686. P. P.

QUanta semper fuerit hujus Sabaudicae Domus in Electoralem Saxonicam devotionis affectio, innotescere Serenitati Vestrae Electorali non ambigimus, quod et ipsi studium non modo ex quodam haereditario jure a Majoribus tradito, sed ex singulari etiam animi Nostri propensione perpetuo a Nobis colendum proposuimus. Hinc fit, ut vehementer doleamus, quod gratissimas Serenitatis Vestrae Electoralis Literas datas die 6. Aprilis eo duntaxat tempore acceperimus, quo jam consecta erant, quae in Vallibus Nostris Lucernae acta sunt, quanquam nihil intentatum reliquerimus, quo haec extrema a subditis Nostris evitari possent, ad quae eorundem pertinacia malentium poenas provocare, quibus optabamus exemptos, quam facilitate et gratiis Nostris uti, Nos adegit vel invitos. Haec autem fusius explicabit Serenitatis Vestrae Electoralis Ministro Ratisbonae commoranti, Carolus Carrocius, qui jussu Nostro ibidem residet; dum interim non aliud Nobis superest, quam ut Electorali Vestrae Serenitati addictissimam nostram voluntatem omni occasione comprobandam ratam faciamus, Eandemque rogemus, ut continuati amoris sui desiderio nos


page 136, image: s0136

semper compotes velit, Deum Optimum Maximum denique exorantes, ut Serenitati Vestrae Electorali faustissima quaeque contingant. Dabantur Augustae Taurinorum die 8. Junii 1686.

Serenitatis Vestrae Electoralis

deditissimus Agnatus

Victor Amadeus.

DCCLXII. Literae JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris, ad JOANNEM III. Poloniae Regem, tenerioris, quo flagrabat in eum, amoris testes, 1686. P. P.

PErsane grata Nobis fuere expressa amantissimis Regiae Vestrae Majestatis literis, affectus in nos tenerioris indicia. Quae quidem Magnificus Dominus Ablegatus Ejus multo illustriora reddidit, non sine laudabili explicatione etiam illorum, quae Regia Vestra Majestas ipsi praeterea in mandatis dedit, adeo ut credamus, eum partibus sibi commissis abunde per omnia satisfecisse. Huic ergo vicissim haud obscuris ostendimus argumentis, Regiam Vestram Majestatem supra quam dici potest, et amari a nobis tantique fieri, quantum et excellentissima ipsius virtus et eminentior fortuna ac dignitas postulant, hoc est plurimi atque maximi. Quorum omnium


page 137, image: s0137

ipsum Dominum Legatum locupletiorem fore interpretem speramus. De caetero precamur Deum, ut victricia Regiae Vestrae Majestatis arma aliis super alias adversus infideles victoriis ornet, generosoque ipsius desiderio, Augusti nominis sui famam per praeclara facinora longe lateque extendendi, amplissime satisfaciat. Dabantur Dresdae Mense Aprilis 1686.

DCCLXIII. Literae SENATUS LIPSIENSIS AD JUDICIUM MERCATORIUM delegati, ad PRAESIDEM ET ASSESSORES JUDICII MERCATORII LUGDUNENSIS, a quibus amice contendunt, velint haud gravatim citationem praesentibus inclusam Wolfio et Cropio Civius suis rite insinuare, 1686.

Nobilissimi, Amplissimi, atque Consultissimi Domini et Amici honoratissimi.

NObilissimas Vestras Amplitudines praevia officiorum et amicitiae promtissimae oblatione in subsidium juris hisce obnixe rogamus, ut eorum jurisdictioni subjectis Civibus, Wolff et Crop, inclusam istis literis Citationem, quamprimum fieri poterit, insinuandam curare, simulque eos, ut Citationi pareant, serio admonere, nos autem de insinuatione hac rite facta facere certiores velint, id quod simili, et quovis officiorum genere paratissima


page 138, image: s0138

promtitudine demereri non intermittemus. Dabantur Lipsiae die 22. Junii Anno MDCLXXXVI.

Vestrarum Nobilissimarum Amplitudinum

Studiosissimi

Senatus Lipsiensis ad judicium mercatorium delegati.

Inscriptio. Dominis Praesidi et Assessoribus Judicii mercatorii Lugdunensis. DCCLXIV. Literae MARIAE CASIMIRAE, Reginae Poloniae, ad INNOCENTIUM PAPAM XI. quibus Serenisimum maritum suum, arma adversus Turcas fortiter et feliciter gerentem inopinatum de posthabito nominato a se ad Cardinalitiam dignitatem candidato nuntium aegerrime laturum esse conqueritur, ab eoque reverenter contendit, dignetur saltem aliquale huic malo parare remedium 1686.

POst oscula pedum Sanctitatis Vestrae, et mei, domusque meae humillimam recommendationem. Trigesimus instat prope dies, ex quo nullas a Rege meo habui literas. Ille non salutis saepius fatiscentis uti per labores continuos fessae, sed dati tantum Sanctitati Vestrae memor verbi, Me, minori familia, Patriaque tota relictis, hostes Christiani nominis in finibus Regni, dum


page 139, image: s0139

non reperit, aliquot in Sylva famosa Bukowina, et peninsula ad Pruth, dicta Peretita, noviter exstructis fortalitiis, in Moldavia, non vi et ferro, sed solo nominis sui clamore vel terrore ad obedientiam per solenne juramentum redacta, deserta et invia, ubi nunquam in hanc usque diem arma Polona visa sunt, transivit loca. Opponentem se non levem Tartarorum manum 24. Aug. per Thesaurarium Aulae suae, et locum tenentem Rzewuski fugavit, accepto de Turcis in vicinia Danubii nuntio, quaerendos potius, quam expectandos ratus, in alteram fluvii Pruth partem, ad ulterius eundem festinatione exstimulante per erectum a nostris pontem transivit. Quid ulterius factum sit, quid nunc fiat, plane ignoro, ac proinde anxia sollicitaque esse debeo. Scio enim cum Tartaris nobis rem esse, qui aggredi et fugere pariter sueti, modica quidem, sed crebra, imo continua exercitui nostro inferunt damna. Novi animum Regis mei, qui securitati minus suae quam famae, cautius quandoque consuluit. Hinc metus justaque apprehensio, quam evidentia periculi eo magis auget, quo diutius sine ulla vel minima notitia non ducere, sed trahere vitam cogor. Dabit proinde veniam filiali ad beneficum patrem confidentiae Sanctitas Vestra, si et alium animi mei angorem, cum pleno, et debito sanctae sedi ejus respectu communicavero. Praevideo magno doloris sensu Regem meum id accepturum, dum, in nupera Cardinalium promotione postpositam suam nominationem indigniusque habitam audiet. Vellem libenter,


page 140, image: s0140

ut notitia haec ad aures ejus non veniat, ne imparatum deprehendat, nam et fortes viri subitis moventur, dum dolor ejus tot curis exercitus, ubi se reclinet, non habebit. Dignetur considerare Sanctitas Vestra, cui summum judicium coeli dedere, quomodo ille alacer exercitus, quocunque res tulerit, intrepido gradu properat, quo reverentis obsequii cultu non magis ad morem, quam ad propriam inclinationem pertinente personam Sanctitatis Vestrae prosequatur. Antiquiora, quae vetustas (quanquam recte factorum verus fructus sit fecisse) jam forte abduxit, transeo, Viennam non memoro, ad quam defendendam, solo desiderii Sanctitatis Vestrae circa salutem Christianitatis solliciti adductus motivo, mei, prolis, Patriaeque oblitus, eo ipso, quo destinaverat et Sanctitati suae promiserat, venit die. Proximum personae suae, et primogeniti sui ad Barkam periculum, utinam ita in potestate mea esset, oblivisci quam tacere! Incepta feliciter in Ungaria, quae tot ulterioribus in rem Christianam beneficiis locum aperuerunt, sat nota sunt. Totum id Magno Nomini Sanctitatis Vestrae litavit, ut Pontificatum ejus supra omnes, quos antiquior et recentior aetas vidit, redderet gloriosiorem, Pontifices. Huic vero omnes curas sine cura sui, omnes conatus etiam nunc impendit, ut Sanctitas Vestra ex sacro hoc foedere, quod nutu plane ejus incepit et coalescit, quam frequentissimos videre possit fructus, dum haec, inquam fiunt, et ecce magnum non personae tantum, sed


page 141, image: s0141

in Regibus suis Regno, Sanctitate Vestra moderante terras, rebusque Christianis praesidente fieri videbit, dolebitque praejudicium. Ignoscat Sanctitas Vestra, si liberius id dico, nihil est difficilius, quam magno dolori paria reperire verba. Scio, quantum Rex meus in paterno affectu conceptam non spem modo, sed ipsius spei fiduciam semper habuerit, ideoque gravior, quo magis repentina et ex insperato haec eo veniet notitia si cum his, qui digni hac fortuna et Reverentissimus in Christo Episcopus Belluacensis, qui nominatione Regia potior erat, gratiam Sanctitatis Vestrae expertus fuisset, Rex meus non delectaretur tantum, sed gloriaretur. Innocentia dicti Episcopi post rigidum examen palam patuit, constantes et sine intermissione frequentiores ad Sanctitatem Vestram, ore per Illustrissimum Nuntium, et manu propria per literas toties expressae erant instantiae, sed eas ex causis incertis, eoque difficilioribus remediis sine cura habitas, quam ingenti animi moerore hic ferre debebit filius qui sibi se eripit, ut nutibus sanctitatis Vestrae pareat, notius est, quam ut ego ostendam. Deferendum nihilominus ad ipsas Sanctitatis Vestrae aures, cum omni debita submissione in animum induxi, ut maturius considerato eo, quod Rex meus nihil sanctius hactenus habuerit, quam ut pro asservanda autoritate Pontificia, propugnanda Ecclesia Romana, non curam duntaxat, et opes, sed vitam ipsam devoveat, si quod remedium in innata Paterna Sanctitatis Vestrae bonitate inveniri potest, ad sedandum hunc adversus


page 142, image: s0142

omne solatium contumacem dolorem adhibere et impendere velit. Benedicet Deus diebus, et plus ultra crescenti in dies Sanctitatis Vestrae fortunae, si belligeranti pro aris suis, sanguinique proprio non parcenti filio Regi, id solatii dederit, quod aestimationem ejus in orbe Christiano salvare, et eum de affectu Paterno Sanctitatis Vestrae adverso in rumore diminuto certiorem reddere, ora iniqua loquentium confundere, et ad majora pro re Christiana incipienda et agenda currenti calcar addere favore suo, et gratia non dedignabitur. His reverenter insinuatis Paternam Sanctitatis Vestrae imploro benedictionem. Dab. Samboriae 25. Sept. 1686.

DCCLXV. Literae JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris ad LUDOVICUM XIV. Galliae Regem, cui de nato denuo feliciter Nepote impense gratulatur, 1686. P. P.

MAgnae Nobis delectationi fuerunt literae, quas Regia Vestra Majestas de Nato sibi denuo feliciter Nepote usque eo benigne et suaviter ad Nos perscripsit, ut egregium et singularem plane amorem in Illis erga Nos simul expressisse videatur: De quo felici inclytae stirpis augmento tanto Nos quidem vehementius laetamur, quanto Ipsi majore cultu affectuque animi in Regiam Vestram Majestatem universamque illius Serenissimam Regiam Domum vicissim propendemus.


page 143, image: s0143

Quae cum sine dubio jam nativitate novi Principis haud leviter gaudeat, non magis Regiae Vestrae Majestati quam Augustissimae Illius familiae novum hunc quasi exortum tam auspicati Sideris gratulamur, serio voventes, ut mascula illa soboles, qua Regiae Vestrae Majestatis florentissima Domus in praesentiarum aucta denuo atque munita est, in sinu Serenissimorum Parentum suaviter adolescat, Majorumque virtutibus et Magnitudini similis, in avitum olim exsurgat decus, frequentissimaeque imposterum et Regiae Vestrae Majestati propagandi inclyti generis et Nobis Eidem saepius gratulandi occasiones obveniant. Quibus Regiam Vestram Majestatem caelesti tutelae ad comprobanda dediti animi nostri studia nihil facturi reliquum, etiam atque etiam commendamus. Dabantur Dresdae die 27. Septemb. 1686.

DCCLXVI. Literae MARIAE CASIMIRAE, Reginae Poloniae ad INNOCENTIUM PAPAM XI. quibus ipsi insignem victoriam e Tartaris per Polonos reportatam quoad potiores exponit circumstantias, 1686.

POst oscula pedum Sanctitatis Vestrae et mei, Regiaeque domus Nostrae humillimam commendationem. Quo momento die 10. Octobr. laeta accepi nuntia, de profligato uno die geminata vice insigni Tartarorum numero, eidem Sanctitati, et rem et ejus seriem defero, plena spei Sanctitati Vestrae non injucundum fore, non improsperum


page 144, image: s0144

hunc Serenissimi Domini Regis mei, et mariti contra hostes fidei successum, quem Bonitas Divina, et dextera Excelsi inter tot pericula, quibus personam indesinenter objicit, benedictionibus coelestibus non deserit. Verba Serenissimi Regis Dni. et Mariti charissimi ad me die Divo Francisco Seraphico sacra, data eo libentius hic pono, quo aequius esse censui, ut Sanctitas Vestra ab ea manu, quae victoriam operata est, genuinam valeat habere relationem. Et haec sunt, quae sequuntur: Sit Deus benedictus in saecula pro gratia et beneficio die hesterna nobis collato. Jam disparuerant Tartaricorum Exercituum nubes, quae insessis montibus et vicinis nobis locis, continuis in nostros assultibus per tot septimanas factis, creberrimis videbantur lassatae cladibus, quas a nostro, semper juvante Deo, reportabant exercitu. Tandem denuo comparuere agmina nostra, ad instar luporum ex sylva prosilientium carpendo non tam militari, quam furtivo mado; Plura illorum millia praestantioris armaturae, et roboris congregata solito more, circa trajectus fluminum et angustias locorum, insolens famulitium nostratium cum equis abducebant. Cum autem flumen Szocavam transeundo, ejusdemque nominis Civitatem ingressi fuissemus, Tartaricus Exercitus magis ac magis coadunari coepit, eo consilio, ut 3. Octobris in pervigilio Divi Francisci undequaque aggrederentur anteriorem Exercitus nostri partem, videntes, quod nobis arduum erat hostem vento velociorem, qui momento paret et disparet, insequi,


page 145, image: s0145

alia eundem methodo aggredi instituimus, denuntiari fecimus omnibus incolis, ut quicunque illorum exploraret loca, in quibus pernoctarent Tartari, habiturus sit pro tali Nuntio Ducentos Imperiales. Successit consilium, hora undecima ante mediam noctem, nuntiatum est: Tartaros in loco certo, uno milliari a castris, ut examen apum consedisse, non cunctanter ergo expeditas manus militum tribuimus Thesaurario Curiae, et Venatori Regni cum aliis Mag. Ducatus Lithuaniae Praefectis, jussimusque antecedere contra hostem. Nos ipsi cum exercitu statim secuti, sub auroram ergo hostis praeoccupatus, in paedicto loco internecione deletus, quicunque ibi erat, exceptis ad minimum trecentis captivis, quae res tam rara est, apud velocissimum hostem, ut citius, (expertis credendum) triginta millia ex alia gente capi possint, quam ex hac trecenti. Eo loco cecidit tota aula ipsius Hani Nuradini, Soltanique Filii ejus. Hanus enim liber in Crymea ab impetitione Moschorum, quam principio anni timuerat, selectam militiam huc transmiserat. Inter captivos sunt multi Murzae, seu Praefecti et nobiliores aulici, quorum ductor erat Affinis praeteriti Hanni, dictus Neszta Szoblabey, agebatque primarium Aulae praefectum apud Nuradinum. His deletis circa ortum solis supervenerunt alii ex sylvis ex condictamine antea facto, ignari eorum, quae sociis acciderant. Hos quoque aggressi fudimus multos, ceciderunt plurimi, sauciatos fuga cum reliquis abstulit. Est ergo pro quo datori omnium rerum, agamus gratias. Ex Nostratibus


page 146, image: s0146

vero vix quatuor cecidere. Hactenus Rex meus. Quod vero ex aliis literis didicimus, silentio nullatenus transeundum, ea occasione credimus, quanta Primogenitus Filius Noster Patris ad exemplum dederit, Martium ardorem spirans, imperterriti animi specimina, cum se videret per expeditos, praeviosque omissum, assumtis iis, quos alacritas stimulabat, suscepit in se munia strenui militis, sub auspiciis Paternis non contentus plurimos profligasse, nisi propria manu Murzam Tartaricum prensatum, et detentum in conspectum Serenissimi deduceret. Id vel ex ea ratione Sanctitati Vestrae deferendum esse duxi, ut videat, quomodo Rex Maritus, Princepsque Filius sine cura sui proprium pro re Christiana etiam profundere sint parati sanguinem, et si hostis occasionem conferendarum manuum tam sedulo non evitaret, nomine Dei invocato, cui, quemadmodum Rex meus omnia tribuit, six ab eo solo, uti intima cordis noscente, aequam remunerationem sperat, si, inquam, hostis pugnare vellet, potenti manu Dei per arma nostra procul dubio vinceretur. Ex captivis constat animatos esse Tartaros sparsis Nuntiis, de simili obsidionis Budensis fato, quale ante biennium fuerat, unde Serenissimus Rex nihil dolentius accepit, quam quod exitum rerum Budensium hucusque ignoret, rem tam magni, ut vix hac aetate dari potuerit, momenti. Ex iisdem captivis constat et aliud, quod Moschorum Monarcha nullam omnino diversionem nec per se, nec per Cosacos fecerit in Tauricam, quae hoc metu soluta validiora robora contra nostros


page 147, image: s0147

imo constat, quod inter Cosacos et Crymeam durant pacifica commercia. Hoc adjecto, quod Cosaci datos sibi a Polonis Moschorum Duces dedignentur, cupiantque esse Populi liberi non servi, dummodo Tartaricam habeant, assistentiam. Certum itaque est, totam Crymaeam cum Turcis incubuisse nostris exercitibus. His reverenter insinuatis Sanctitatis Vestrae pedes humili veneratione exosculans eandem summi numinis tutamini animitus commendamus. Dabantur Samboriae die 10. Octobris Anno 1686.

DCCLXVII. Literae JOHANNIS III. Poloniae Regis, ad INOCENTIUM PAPAM XI quibus susceptae a se hoc anno in Tauricam, e voto quidem, sed innumeris difficultatibus obnoxiae expeditionis seriem exhibet, et dolorem, qui sibi neglectu nominati sui ad purpuram candidati inflictus sit, omnibus, quas memorasset calamitatibus, longe graviorem esse asserit, 1686.

POst oscula pedum Sanctitatis Vestrae meique ac Regnorum meorum filialem commendationem. Tertia abhinc ex Castris redux die terminatae licet nedum integre dimissis copiis praesentis meae bellicae expeditionis, quam primum Sanctitati Vestrae pro filiali mea reverentia, reddere statui rationem. Ut enim ab ipsius paternis benedictionibus auspicatus sum, ita ad eandem, tanquam ad communem Christianae felicitatis fontem, actorum gestorumque per Exercitus Christianos redire necessum est momenta. Magnificos


page 148, image: s0148

equidem non fero triumphos, sed gestis fortium egregia militum fortitudine, casibus ac mille periculis, quae non pro una duntaxat expeditione, sed pro seculorum sufficerent historia memoranda facinora, ac diversionem hostium, pro successibus socialium adeo faustam et opportunam, pro partibus vero meis adeo duram et asperam, ut plus certo sit, me et patriam meam aliis inserviendo, consumi. Postquam enim cum primo vere ad promulgatos armorum meorum motus, Barense et Medzibolense, praesidia per Turcas deserta refici, ac muniri demandassem, Paternae Sanctitatis Vestrae voluntatis conscius, primum me ad castra contuli, mox in interiores Moldaviae Provincias, post tergum ad ostia hostilis terrae tribus recenter erectis munitionibus, relictisque ad fines Patriae copiis processi, vastissima deserta sine omni prorsus habitatore Jassios usque superavi. Ibi cum ambigua et abstrusa Christianorum fide aliquantulum luctatus, relicto, quantum permisit locus ille sine ulla neglectus fortificatione, prasidio, per magis adhuc taediosa, invia et nunquam habitata deserta progressus sum, donec in terris Budziacensibus prae foribus domuum suarum, Scythas primum, post Turcas cum Sieraskiero a Danubio supervenientes offenderim. Igitur cum iis per septem quadraginta continuos dies, non praelia, sed quotidianas acies, et certamina impendendo generalem pugnam detrectantes, crebris iisque furtivis excursionibus graves, dum vincere universos non potui, audacissimi quique ac praecipui hostium cecidere, binisque vicibus memoranda


page 149, image: s0149

post Calusienses meas victorias percussi sunt clade, ac aliquot insignium centena inter mancipia devenere. Et haec quidem homines contra homines valuimus, sed major nobis cum elementis, terrena non superandis potestate lucta fuit. Integrum prope Quadrimestre, quod castris insumpsi, ne unica pluviae gutta, ne ros quidem solitus irrigavit, hinc tam grandi perusta terra siccitate non modo usus aquarum ignotos, sed etiam famosos absorpsit fluvios, utpote Dzieza, Bachluiec. Qua aquarum penuria pressus exercitus meus, solismet fluvii Pruth incumbere debuit ripis, nec quo eundum erat, sed quo ille ducebat, tenebatur iter. Sive enim sinistrorsum, sive dextrorsum occasio vertendi poscebat, absque omni prorsus aqua quinque aut quatuor dies viae insumendi erant. Rursus contrarium ignis elementum plurimum aderat; praeter enim insolitos, militique meo insvetos calores Tartari circum circa herbas exurebant, quae tam facile ignem concipiebant, ut vix credibile, nisi vidissem, ad cujus scintillae contactum, tanquam stipula sicca incendebantur, atque ita succensae saepe saepius non leve periculum castris minabantur, compluries etiam in exustis atque carbonibus, quam terrae similioribus locis metari debuerant. Igitur cognito, quod hostes compagibus et ergastulis suis, quorsum penetrare statuoram, idem facere, quod cum herbis decreverant, magis arduum ratus cum elementis quam cum hoste bellum, tempestivam enervatae, fessae, laboribus attritae, morbis afflictae, annonaeque penuria (non enim aderat ulla,


page 150, image: s0150

ex Polonia, quae devehi poterat) plurimum laborantis militiae conservandae praehabui meditationem, tum maxime, cum Moldavorum Vallachorumque perfidiae erant non inobscura documenta, qui nescitur, quibus inducti exstimulationibus, omnium promissorum, quae spoponderant, ac religione sese obstrinxerant, prorsus obliti, timendos se magis, quam sociandos praebuerunt. Populi insuper Trans-Danubiani universi et singuli viritim ad arma convocabantur, nobis opponenda. Accessit vacua rebus spes, de diversione per magnos Moschorum duces promissia, non modo enim Crimenses ordinaria gaudebant tranquillitate, sed adeo securi fuerunt, ut, praeterquam, quod continuo inde Tartari in Moldaviam contra exercitum meum commearunt, recentissime viginti millia inde, in exitu fere meo ex Moldavia illuc venere. Velim proinde, ut Sanctitas Vestra pro paterno suo erga me, et Patriam meam affectu, seriam super his omnibus faciat reflexionem, quantas peragravi solitudines, nunquam antehac pervias Polonis, quot casuum Dei favore superavi ictus, quas elementorum sustinui inclementias, quam Turcicam, Tauricamque in mediis hostilium terrarum visceribus potentiam ea fortitudine adorsus, regessi, ut id solum ad victoriam deesset, quod se generali semper subduxissent aciei; Potuitne quisquam majoribus periculis, damnis, prout horum omnium fuere spectatores generosi, Caesarianus et Venetiarum Residentes, minore vero belligerare solatio, praeter hoc unicum, quod opportunissimam expugnationi


page 151, image: s0151

Budensi praebuerim diversionem, nisi enim hos, quos armis meis tenui hostes matura praevenissem expeditione, certo certius laboranti adfuissent Budae, toties a supremo Vezirio requisiti et vocati, sed semper suarum defensione terrarum excusati. Dum itaque tam arduam, tamque difficilem, successibusque tantum foederatorum peropportunam, mihi vero Regnoque meo nullius, ultra commune Christianorum, emolumenti feracem Sanctitati Vestrae praesento expeditionem; non dubito paternae ipsius providentiae facile subintraturum, quid tandem ulterius pro commodo proprio agendum sit, dum susceptum hoc bellum solismet Colligatorum Respublica alit commodis, suae impotens utilitatis, ob eas, quas jam olim Sanctitati Vestrae memoraveram difficultates, scilicet, quod hostis mihi petendus sit, per medias solitudines, longum iter et vastissima deserta, plane extra modum. devehendae annonae; adeoque prius necesse est vinci, antequam in conspectum veniatur; jam vero expugnationem Cameneci plane impossibilem remonstrant, tot fata, mortesque virorum in obsidione Budensi, eo enim numero hominum, qui ad Budam deperiit, vix totus meus constat exercitus, his ergo difficultatibus statueram, communicato cum Sanctitate Vestra consilio curas meas exerere, matureque consulere, quomodo sit ulterius tum propriis, tum communibus ex hoc bello invigilandum commodis. Sed ecceponit his omnibus modum dolor sine modo insperatusque, prout anterioribus meis insinuavi,


page 152, image: s0152

animi angor, ex recenti Sanctitatis Vestrae purpuratorum promotione, in qua cum mea unius praetermissa sit nominatio, omnium vero aliorum Principum commendationes etiam pro externis secum reportassent ex voto eventum, gravissimus sine solatio dolor. Liceat itaque rursus filiali devotione coram Sanctitate Vestra ingenue fateri, mihi non sic pericula, casus rerum, ingentes curas, e solicitudines laboresque castrenses, quibus pene succumbebam, graves fuisse, quam hic vel in limine domus repertus rumor. Expectatione enim me mea, pro quantiscunque in Christianitatem meritis frustrari, novisque carere gratiis non poenitet, sed prisca existimatione erga alios Reges semper aequali, Serenissimisque olim praedecessoribus meis illaesa non frui, hoc demum est delicatissimi sensus vulnus. Non curarem, quid dicat hac super re universus orbis, nisi justa timeretur suspicio, quod non sit creditura Gallia, me pro commendato meo, qua natalium, qua meritorum decoribus conspicuo, objectorum immuni, ac de innocentia sua jam securo ne tantum quidem valuisse, quantum profuisset non adhibita mea nominatio. Hunc igitur, cui impar sum, dolorem in sinum Sanctitatis Vestrae iterum iterumque repono, per illibatum Regni mei decus, quod antecessoribus servatum, per gratias, quas mereri semper studui, per vitam, quam toties ad nutus Sanctitatis Vestrae immolavi, humilibus expetens precibus, ne illum permittat ulterius serpere, sed potius eo, qui decet tantum Patrem et me obsequentem filium,


page 153, image: s0153

pro immortali dignissimi ejus Pontificatus gloria laborantem, vincula tristis animi disrumpat affectu. Quem certo praestolaturus, optimam valetudinem Sanctitati Vestrae demissa mente apprecor. Dab. in arce Stryzensi 27. Octobr. 1686.

DCCLXIIX. Literae JOANNIS III. Poloniae Regis ad JOANNEM GEORGIUM II. Principem Anhaltinum, amoris in eum nunquam interituri certissimi indices, 1686. Johannes Tertius Dei Gratia Rex Poloniae Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Livoniae, Kyoviae, Volhyniae, Podoliae, Podlachiae, Smolenskiae, Severiae, Czernicoviae. etc.

Serenissime Princeps, Grate Nobis dilecte.

POst tot taediosas non tantum cum hostibus, sed et cum ipsis injuriis coeli elementisque luctas ad propria reversi, id praecipui solatii loco habemus, quod a Reverendo in Christo Patre Episcopo Kyoviensi didicimus antiquioris jura amicitiae, recenti strictioris nexus vinculo, cum Domo Serenitatis Vestrae renovata, dum quaerenti Illustrissimo Georgio Principi Radzivilio, Nepoti nostro, in Domo Serenitatis Vestrae aeternum Connubii foedus, jam paterno Serenitatis Vestrae consensu firmatum, non nisi reditum ejus ab exteris expectet. Continere proinde plenam


page 154, image: s0154

animi nostri satisfactionem non possumus, quin Serenit. Vestrae palam faciamus nihil nobis optabilius accidere potuisse, quam dum Veteris nostrae in personam ingentiaque merita Vestra propensioris aestimationis, eo saepius testari poterimus Documenta, quo viciniorem et nobiliorem oculis spectare licebit arrham. In reliquo dictus Episcopus cum Serenitate Vestra conferet. Quam nos de constanti nostro nec unquam immutando affectu securam reddimus. Optimam a Deo valetudinem, et prosperrimum rerum cursum ex animo precantes. Dabantur in Arce nostra Seryens, die 28. Mensis Octobris Anno Domini 1686. Regni Nostri Anno 12.

Serenitatis Vestrae

Bonus Amius et Affinis

Joannes.

DCCLXIX. Literae JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris, ad JOHANNEM III. Poloniae Regem, quibus ipsi prosperrima exorientis denuo et plurimum aliorum annorum gratulatur auspicia, 1687. P. P.

OBsequimur antiquae illi laudabilique inter Principes consuetudini, qua ipsi exorientibus novi anni auspiciis certare votis inter se, prosperaque omnia atque felicia sibi invicem precari solent. Ita namque confidimus hanc cultus


page 155, image: s0155

pietatisque Nostrae expressionem provocationemque amicam mutui amoris non injucundam fore Regiae Vestrae Majestati. Cui ut non hae tantum Calendae, sed et plures aliae florente statu Reipublicae maximaque civium tranquillitate quam felicissime decurrant, est, quod Nos quidem non tam ex solennitate temporis quam sinceritate affectus etiam atque etiam optamus, Deum venerati, ut Regiam Vestram Majestatem universamque Illius Regiam Domum et praestet incolumem et perpetuo felicem. Dabantur in arce Nostra Torgaviensi die 11. Decembris 1686.

Nota. Pari quoque ratione ad nonnullos alios Europae Proceres scriptum fuit.

DCCLXX. Literae JOHANNIS III. Poloniae Regis, ad praeinsertas JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris de novo anno gratulatorias responscriae, 1687. P. P.

FEstivum hunc plausum, quem Nobis Serenitas Vestra prosperrimis vertentis anni auspiciis per humanissimas literas suas dare voluit, non tam receptae antiquitus consuetudini, quam fraterni affectus sinceritati constantique erga Nos voluntati tribuimus. Et est sane insigne sui erga Nos candoris experimentum, Serenitatem Vestram nullam sinere, ut ulla elabatur, occasio, qua Nos sibi Senenissimaeque Domui suae usque et usque devinctiores reddat. Quo in passu dum


page 156, image: s0156

reciproco cum Serenitate Vestra certamus affectu, cordicitus vovemus, ut cum recentibus anni primordiis, Serenitas Vestra fortunatos quosque secunda, sine offensione, incolumitate auspicetur dierum rerum successus, quorum fructus in prolixam annorum seriem prosperrime extendantur. Dabantur Leopoli, die sexta Mensis Januarii, Anno Domini 1687, Regni vero Nostri decimo tertio Anno.

DCCLXXI. Literae credentiales, quas CAROLUS XI. Sveciae Rex, Eberhardo a Grafenthal, Ablegato suo extraordinario, JOHANNI GEORGIO III. Saxoniae Electori exhibendas commisit, 1687. P. P.

QUae nobis cum Serenitate Vestra Electorali sincero semper affectu culta fuit amicitia et ad quam alendam augendamque propenso ferimur studio, Nos in eam mentem ad duxit, ut ad Eam amandandum censuerimus Ablegatum Nostrum Extraordinarium, Nobilem Nobis sincere fidelem, Eberhardum de Grafenthal, commissis ei certis negotiis coram uberius exponendis. Quocirca a Serenitate Vestra Electorali hisce amice requirimus, ne gravetur dictum Ablegatum Nostrum Extraordinarium in conspectum suum benevole admittere, eique in iis, quae Nostro nomine deprompturus est, plenam tribuere fidem. Quaecunque vero a Serenitate Vestra Electorali in nos ostendentur amicae voluntatis


page 157, image: s0157

specimina, ea nobis non modo erunt gratissima, sed et magnum offerent incitamentum ad paria affectus reciproci studia quovis loco ac tempore cupidissime testificanda. Qui de caetero Serenitati Vestrae Electorali diuturnam incolumitatem et prosperos rerum successus ex animo apprecamur. Dabantur in arce Nostra Regia Holmensi die 11. Mensis Junii 1687.

DCCLXXII. Literae JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris, ad COSMUM III. Magnum Etruriae Ducem, quibus a Melanio iter Romam versus jam institutum esse, nuntiat, et nova quotidie infucati amoris incrementa promittit, 1687. P. P.

LEctis quas multo humanissimas Dilectio Vestra ad Nos perscripsit Literis, simul quasi et intelleximus et probavimus profectionem, quam Romam versus instituit Dominicus de Melani, ob virtutes et fidelitatem semper quidem Nobis charus, quod et a Dilectione Vestra non leviter illum diligi, et ob rerum agendarum solertiam praestantiamque dignum judicari cognovimus. Cui ipsa certa quaedam negotia Romae procuranda committeret. Qua quidem in re illum Dilectionis Vestrae expectationi pulcherrimae satisfacturum non tam speramus quam confidimus. Nos interea, quos tam constanti cultu Dilectio Vestra prosequitur, aliisque super aliis benevolentiae studiis cumulare non desinit, nihil magis curae cordique habebimus, quam ad priorem veteremque


page 158, image: s0158

Nostram necessitudinem atque amorem mutuum nova quotidie incrementa adferre, et non obscuris vicissim ostendere indiciis, Dilectionem Vestram magnopere et amari a Nobis tantique fieri, quantum et eximia illius merita dignitasque postulant, hoc est plurimi atque maximi. Quam prospere interim feliciterque agere etiam atque etiam optamus. Dabantur in Electorali Nostra Dresda die 3. Septembris 1687.

DCCLXXIII. Literae JOANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris, ad CAROLUM XI. Svecorum Regem, quibus sibi curae cordique fore promittit modum controversias inter Daniae Regem Holsatiaeque Ducem exortas felici eventu finiendi, 1687. P. P.

NOn possumus satis efferre laudibus curam sollicitudinemque, quam Regia Vestra Majestas componendis illis discordiis, quae Daniae Regem inter Ducemque Holsatiae aliquot jam annis viguerunt, indefesso hactenus studio adhibuit, quamque; ipsa tanto nunc quidem luculentius ostendit, dum Nobis dicti Domini Ducis restitutionem in pristinum suum splendorem ac statum literis multo amantissimis commendat. Qua sane commendatione non videbatur esse opus, cum idem Nobis, qui Regiae Vestrae Majestati jam inde ab initio animus Voluntasque fuerit, controversias istas honestis modis finiendi, partesque inter se divulsas ad pacem amicitiamque


page 159, image: s0159

revocandi. Satis gnari, a negotii hujus felici eventu praeter utilitates caeteras quietis publicae conservationem dependere. Quae vel sola denique Nos permovit ratio, ut ad tantos qui timebantur, motus mature comprimendos periculaque avertenda adjiceremus animum, cumque Sacra Caesarea Majestate et Electore Brandenburgico officia Nostra mediatoria interponeremus. Ad quod tamen opus tanta majori cura perficiendum Nos quidem nunc Regiae Vestrae Majestatis literis magis magisque incitamur, adeo ut Regia Vestra Majestas de Nobis non tam sperare quam certo confidere possit, nihil Nos quicquam eorum in universa negotii illius tractatione facturus esse reliquum, quod vel ad commoda dignitatemque ac ornamenta Ducis Holsatiae, vel ad asserendam pactorum Borealium religionem ac fidem, ipsamque adeo tot florentissimarum Provinciarum tranquillitatem firmandam pertinere ullo modo posse videbitur. De quibus omnibus Ministrum Nostrum, quem ad Tractatus istos haud ita pridem ablegavimus, ulterius instruendi nulla in Nobis mora erit. Cui jam ante alias serio in mandatis dedimus, eo omnem suam diligentiam operamque conferre, ut inter utrasque partes offensae, odia controversiaeque omnes, quantacunque fieri potest celeritate sedentur, causisque armorum sublatis, universalis ex aequo et bono componatur, concordiaeque via finiatur. Qua in re cum eandem Regia Vestra Majestas sententiam Nobiscum foveat, merito Illi de tam amica in tranquillitatem publicam


page 160, image: s0160

voluntate gratiam habemus. Qui de caetero ad studia officiaque omnia, quibus Nostram Regiae Vestrae Majestati benevolentiam declarare poterimus, pro veteri utriusque Domus conjunctione, mutuaque necessitudine, nunquam non paratissimi sumus futuri. Quam feliciter interim agere prosperrimisque successibus perfrui exoptamus. Dabantur Dresdae die 17. Septembris 1687.

DCCLXXIV. Breve INNOCENTII PAPAE XI. ad STEPHANUM S. ROM. ECCLESIAE CARDINALEM LE CAMUM Episcopum Gratianopolit anum, quem heterodoxiae a quibusdam malevolis insimulatum eximiis laudibus mactando, ab imputato crimine absolvit, 1687. Innocentius Papa XI. P. P.

DIlecte Fili noster Salutem et Apostolicam benedictionem. Ex literis, quas vigesima quinta proxime elapsi mensis Septembris ad Nos dedisti, aperte cognovimus solicitudinem, in qua versabaris, ob ea, quae adversus Epistolam ad Parochos Dioecesis tibi commissae a te non ita pridem directam, vulgata fuerunt; De perspecta autem pietate ac sapientia tua adeo praeclare sentimus, ut pro explorato habere possis, nullius apud Nos momenti extitisse inanes insciae multitudinis criminationes. In opinione vero, quam gerebamus, magis etiam Nos magisque


page 161, image: s0161

confirmarunt, obsequentissimi sensus, quos erga sanctam hanc sedem ecclesiarum omniums Matrem ac Magistram, profiteri te, ejusdemque Judicio dicta universa, ac scripta tua subjicere paratum esse, praefatis in literis diserte declaravisti, incorruptam enim inesse tibi Religionem, inde luculenter apparet. Reliquum est, ut praestantiora indies, singularis virtutis tuae testimonia edere pergas. Dilecte Fili noster, cui Nos Apostolicam ad id Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud sanctam Mariam Majorem, sub annulo Piscatoris, die 18. Octobris 1687. Pontificatus Nostri anno duodecimo.

Marius Spinola.

Inscriptio. Dilecto Filio Nostro, Stephano, Sac. Rom. Ecclesiae Presbytero Cardinali le Camus. DCCLXXV. Literae CAROLI XI Sveciae Regis, ad JOHANNEM GEORGIUM III. Saxoniae Electorem, constitutumque inter Daniae Regem et Holsatiae Ducem mediatorem, cui causam Holsatici Ducis impense commendat, 1687. P. P.

ETsi Nobis omnino persuasum est, Negotium Ducis Schlesvico-Holsatiae Serenitati Vestrae Electorali tantopere esse curae cordique, ut de ejus optabili eventu per mediatricem Serenitatis Vestrae operam obtinendo minime dubitemus;


page 162, image: s0162

facere tamen non possumus, quin in praesentiarum in dicto jam conventu Althenoae propediem instituendo, ad componendas amicabiliter inter partes dissidentes controversias, Serenitati Vestrae Electorali omni meliori modo commen demus dicti Ducis aequissima atque justissima desideria ad recuperandum pristinum suum statum, qui Ipsi Domuique Ejus ex pactis ac pacificationibus Arctois indubie debetur et competit, praesertim cum, si aliter evenerit, vis omnis, fidesque horum pactorum fluxa futura sit, non sine pernicioso admodum generi humano exemplo et Christianae rei concussione inde facile emersuro. Quo uberior Serenitati Veitrae Electorali obveniet gloriae seges, si plenaria dicti Domini Ducis restitutione in pristinum splendorem ac statum, ejusmodi malorum metum averterit, eumque in finem Ministris suis in hocce negotio mediationis munia obituris, serio in mandatis dederit, ne quicquam admittant, quod quacunque ratione in praejudicium ac detrimentum pactorum Borealium vergere iisque quicquam derogare possit. Ita enim et justitiae satisfiet, et ad asserendum, pactorum publicorum fidem ac religionem salutare orbi prodetur exemphum. Quod ne operosius apud Serenitatem Vestram Electoralem hisce exequamur, vetat et summa Ejusdem prudentia, sua sponte rerum momenta satis secum expendens, et perfecta, quam cum Ipsa colimus, amicitia, incrementa maxima hinc quoque adeptura. Cui de caetero a Deo Ter optimo maximo prosperos rerum successus et diuturnam incolumitatem


page 163, image: s0163

ex animo vovemus. Dabantur in arce Nostra. Regia Holmensi die 20. Octobris 1687.

DCCLXXVI. Literae LEOPOLDI Romanorum Imperatoris, ad INNOCENTIUM Papam XI quibus ipsi actionem Capituli Wormatiensis in Curia Romana contra Hermannum Lotharium ab Auwach institutam diligenter commendat, 1687.

Beatissime in Christo Pater, Domine Reverendissime.

POst officiosissimam commendationem filialis observantiae, continuum incrementum. Cum Capitulum Cathedralis Ecclesiae Wormatiensis Nobis causam repraesentaret, quod sibi cum Canonico suo Hermanno Lothario ab Auwach (quem comperto defectu sufficientis Nobilitatis ad eandem Ecclesiam requisitae, a Choro et Capitulo suspendit) nunc in curia Romana intercedit, lugeretque in eadem nunc, antequam sufficienter esset instructa contra se per excommunicationes atque censuras procedi, supplicando, ut nostris ad Sanctitatem Vestram officiis in jurium statutorumque suorum conservationem subvenire sibi vellemus. Causa nobis ejusmodi visa fuit, quam neque ratione Imperatorii nostri muneris, neque ejus obligationis, quae Nobis, tanquam Advocato Ecclesiae et ex capitulatione nostra incumbit, insuper habere possemus: Requisivimus igitur Reverendissimum Dominum Cardinalem Pio, Nationis Germanicae apud Sanctitatem Vestram comprotectorem,


page 164, image: s0164

ut cum eadem de hoc negotio reverenter agat; Quam proinde filialiter hisce requirimus, velit dictum Reverendiss. Dominum Cardinalem ita audire atque exaudire, ut sua in nos et universam Nationem Germanicam propensio et praecipue in Ecclesiarum conservationem fert charitas. Quod reliquum est, Deus optimus maximus Sanctitatem Vestram omni incolumitate in Nostrum et militantis Ecclesiae solatium beet atque fortunet. Datum ex Comitiis Regni nostri Ungariae, Sopronii die 14. Mensis Novembr. 1687. Regnorum nostrorum Romani 29. Hungarici 32. Bohemici 31.

Obsequens Filius

Leopoldus.

DCCLXXVII. Literae LEOPOLDI, Rom. Imperatoris, ad INNOCENTIUM PAPAM XI quibus duas propositiones ipsi a Cardinali d' Estrees exhibitas solide refutat et qua in vicennale armistitium, et pacem, si superis libuerit, inde derivandam mente feratur, sincere declarat, 1687.

Beatissime Pater.

TRansmisit Nobis Reverendissimus Dominus Cardinalis Pio, binas Propositiones nomine Serenissimi Galliarum Regis a Cardinale d' Estrees in aula Sanctitatis Vestrae de vicennali nuper Ratisbonae inito Armistitio in Pacem perpetuam convertendo, exhibitas et simul Reverendissimus Dominus Cardinalis Bonvisi, Sanctitatis Veitrae apud


page 165, image: s0165

aulam Nostram Nuntius, pluribus coram exposuit, quae super hoc argumento a Sanctitate Vestra in mandatis habuit, ad quae, quid jam dicto Cardinali Nuntio, ex tempore oretenus responderimus, etsi non dubitemus eum Sanctitati Vestrae accurate retulisse, non possumus tamen, quin animi Nostri sensa, Sanctitati Vestrae Ipsimet sollicite aperiamus. Et quidem, uti conciliare non possumus, quod in una dictarum Propositionum ad Armistitium in pacem commutandum inclinare dicamur; in altera vero ejusdem, post confectam pacem Turcicam, infractionem meditari insimulemur, ita, quod ultimum attinet, tam luculenta, jam inde ab initio, quo ad gubernacula Imperii accessimus, sinceri Nostri in tranquillitatem publicam animi, et inviolabilis in pactorum juribus servandis fidei documenta Nos dedisse existimamus, ut, quo illud fundamento nitatur, toti Christiano Orbi, ne dum Sanctitati Vestrae non possit esse obscurum: neque enim ex vero et solido quicquam adduci poterit, quo aut pacem publicam aut pactorum religionem vel minima in re unquam temerasse arguamur. Foedus quod nuper Augustae Vindelicorum Nos inter et nonnullos Imperii Status percussum est, nihil novi, sed pactorum antehac saepius placitorum renovationem continet, nulliusque laesionem, sed innocentissimam omni jure permissam eorum, qui tam fideliter hucusque Nobis adversus infideles opitulantur, defensionem reciprocam in casum aggressionis spectat, numerusque auxiliarium in eo expressus, tam est modicus, ut vix necessariae


page 166, image: s0166

tutelae sufficiat, minusque sit, quod ab ea sinistre florentissima Corona Galliae suspicetur aut pertimescat. Nihil ab omni aevo in Imperio magis receptum, aut ejus Legibus aut Constitutionibus consonum, quam ut membra cum capite pro conservatione et securitate totius Corporis correspondeant, Status Imperii cum Imperatore suo se conjungant, eoque nomine tanto minus Nobis succensere jure potest Rex Christianissimus, quod ipse non tantum in Regno et territorio suo, pro lubitu, nemine consulto, exercitus suos disponat, praesidia augeat, armamentaria annona et commeatu impleat, foedera cum exteris pangat, sed etiam ipsosmet Imperii Principes et Status in Societatem allicere, sibi haud illicitum ducat, neque velit ex ejusmodi manifestis belli apparatibus a vicino sinistrae intentionis suspicionem capi. Contestatus est non una vice per Ministros suos ante pactas inducias, non repugnaturum se, ut post earum confectionem, Imperii securitati quovis meliori modo consuleretur, imo et in ipso Instrumento Armistitii cautum est, illud qualicunque Gvarantia roborare, ad eamque alias quoque exteras Potentias invitare; Qua ergo specie ex hoc foedere Augustano infractio aliqua Armistitii, aut ejusdem infringendi intentio evinci possit, non capimus. Sumus praeterea gravissimo adhuc dum bello contra Turcas implicati, et tametsi id ad Armistitii observationem non pertinet, attamen tantum abest, ut de eo impraesentiarum deponendo cogitaverimus, ut cum hac in re arctis nexibus cum Serenissimo Rege Poloniae


page 167, image: s0167

et Illustrissimo Domino Veneto constringamur, non solum cum illis indissolubiliter conjuncti maneamus, sed etiam de contrahenda nova cum magnis Moscorum Ducibus societate, deliberemus; Ejusque intentionis Nostrae novum praebent argumentum literae responsoriae, quas non ita pridem, per Consilii Nostri bellici Praesidem Marchionem Badensem ad Magnum Turcarum Vezirium, juxta exemplar Sanctitati Vestrae per Reverendissimum Dominum Cardinalem Bonvisum transmissum, exarari jussimus. Et quemadmodum abunde constat, hoc sumptuosissimo bello, quod pro divini nominis gloria et Christiani Orbis securitate exantlamus, Provincias Nostras haereditarias plurimum esse passas et etiamnum pati; Ita facile quivis ab affectibus remotus judicaverit, num eo finito, aliud bellum an tranquillitatem, quae Nobis alias semper chara fuit, affectaturi simus? Quod alterum concernit, nempe Nos ad induciarum leges in pacem perpetuam commutandas inclinare, non erraverit Reverendissimus Dominus Cardinalis Ranuzzi, si Nos a Tractatu eum in finem, more inter supremas Potentias usitato, et juxta sensum Pacis Westphalicae et Neomagensis instituendo non fore alienos affirmaverit; Id enim ut fiat, Armistitii legibus conforme est, neque dubitandum, S. Rom. Imperii Electores, Principes et Status ad id aeque ac Nos sincere propendere: quia vero in eodem Armistitio cautum est, ut imprimis de regundis finibus, ad quod ex parte Nostra in omne tempus parati sumus, inque locum eum in finem propositum jam


page 168, image: s0168

pridem consensimus, congressus instituatur, deinde de pace perpetua agatur, cujus autem tractandae tempus non circumscriptum termino instantis Mensis Martii, sed duraturi Armistitii, quod ipsomet Rege Christianissimo urgente, in viginti annos pacti sumus, non apparet, qua ratione illud ad paucarum hebdomadum spatium nunc arctari possit, nos certe in illud contra expressum Armistitii tenorem, tanto etiam minus consentire possumus, quod a Gallia id agatur, ut praecisa omni discussione et suppressis quibuscunque querelis, eidem omnia, quae tam post, quam quae ante Armistitium occupavit, intra instantis Mensis Martii terminum, pleno et irrevocabili jure cedantur, cum tamen testantibus actis constet, inducias non tantum eam ob causam ad viginti annos extensas esse, ut Gallia occupatis interea temporis tranquille frueretur, sed etiam, ut Imperium ab ulterioribus impetitionibus securum auxilia sua contra communem Christianitatis hostem, absque ullo aliunde orituri belli periculo libere expediret, et simul partibus interessatis spatium, jura sua utrinque examinandi, et controversias juxta causae merita amicabiliter componendi, suppeteret, ut proinde evidens plane sit in eo a Nobis, citra Electorum, Principum et Statuum Imperii consensum, nihil immutari, minus tot nobilissimas Provincias, quae sextam fere Imperii partem efficiunt, absque ullo examine uno quasi jactu, transmitti posse. Quae cum ita sint, terminus quoque a Serenissimo Rege Galliae praefixus, tam sit angustus, ut desuper eorundem foederatorum


page 169, image: s0169

et interessatorum, quorum nonnulli longe dissident, sententiam vix exquirere valeamus, non abs re quidem tam propter vanitatem et contrarietatem praetextuum, quam conditionum impossibilitatem subvereri licet, ansam novandis in Christianitate rebus et progressibus Nostris contra Turcam interrumpendis quaeri; Quia tamen de Serenissimi Regis Galliae generoso animo Nobis persuadere non possumus, eum, si ad rei circumstantias maturius reflectat, hisce Nominis sui gloriam contaminaturum, publicaeque fidei sanctimoniam temeraturum esse, nihil superest, quam ut Sanctitatem Vestram filiali fiducia obtestemur, velit omnia haec praedicto Ser. Regi, prout et Nos ablegatum Nostrum Parisiis existentem facere jussimus, repraesentare, officiaque et autoritatem suam paternam apud Eundem quam efficacissime interponere, quo tam sinistras et male fundatas suspiciones deponat, nec viginti annorum inducias, spatio vix elapsi biennii circumscribendo committat, ut Imperii Electoribus, Principibus et Statibus apprehensione vicinioris periculi ab auxilio contra infideles destinato absterritis, Turcae aeterno Christiani Nominis ludibrio unquam gloriari possint, se Christianissimi Regis beneficio, a praecipitio esse sublevatos, quin potius commissioni de limitibus dividundis cursum liberum relinquat, ac demum de pace commode ac ordine agi sinat, qui publice Imperantium Majestati et Tractatuum Imperium inter et Galliam legibus conformis sit. Ad quod sicut omnem promptitudinem, operam et facilitatem nostra


page 170, image: s0170

ex parte sincere allaturi sumus, ita Sanctitatem Vestram iterum iterumque securam reddimus, etsi quod sanctius vinculum verbo Nostro Imperiali et Regio esse potest, illo Nos ad manus Sanct. Vestrae obstringere, si idem et Galliae Regi placeat, non abnuimus, quod, sicut in animum nostrum nunquam duximus fidem pactorum temerare, juxta fixum Nobis stet, saepedictas inducias, finito non minus ac durante bello Turcico sancte et religiose observare. Quod si hoc non attento Serenissimo Regi praeter expectationem Nostram nihilominus statutum foret, declarationi suae insistere et Christianitatem novis turbis (quod Deus avertat!) minas suas exequendo involvere, indolebimus quidem pulcherrimam nobis occasionem eripi, tot fidelium animas e faucibus Barbarorum Christo vindicandi; justitia tamen causae Nostrae et conscientiae freti, speramus, altissimum Deum, qui corda scrutatur et pactorum ruptorum se ultorem contra Turcas, vel ipsis fatentibus exhibuit, Nostrae in iis servandis fidei et Religionis vindicem et autorem fututum; Ad ea vero cum mentem et intentionem Serenissimi Regis rescire plurimum Nostri intersit, Sanct. Vestram obnixe rogamus, ut ejusdem Declarationem, quantum possibile est, Reipublicae Christ. faventem quantocyus procurare non gravetur. Quod reliquum est, Sanctitatem Vestram ad nostrum Solatium et Ecclesiae Catholicae incrementum diu Sospitem incolumemque ex animo optamus. Dabantur Viennae Austriae Anno Christi 1687.



page 171, image: s0171

DCCLXXIIX. Literae JOANNIS GEORGII III. Saxoniae Electortis ad JACOBUM II. Magnae Britanniae Regem, quibus ipsi felicissimas instantis et insequentium annorum apprecatur calendas. P. P.

REnovante se iterum felicibus auspiciis anno, Nos quoque Veteris amicitiae memoriam renovandam votisque denuo pro incolumitate Regiae Vestrae Majestatis ex consuetudine nuncupatis, officio Nostro satisfaciendum duximus: Eo nimirum in Regiam Vestram Majestatem propendemus affectu, ut felicitatem Regiae Illius Domus quasi Nostram aestimemus, nihil magis in desideriis habentes, quam ut recentibus quotannis benevolentiae indiciis queamus ostendere Regiam Vestram Majestatem supra quam dici potest et amari a nobis tantique fieri, quantum eximiae illius merita postulant, hoc est, plurimi atque maximi. Ut igitur annus etiam iste novus, florente statu Imperii omnique rerum affluentia Regiae Vestrae Majestati decurrat, aliique super aliis succedant multo felicissimi, est, quod Nos etiam atque etiam exoptamus. Qui interea studiis officiisque omnibus contendemus efficere, ne quid ad cultum honoremque Regiae Vestrae Majestati exhibendum unquam quicquam in nobis merito desiderari possit. Dabantur Libenwerdae die 13tio Decembris Anno 1687.



page 172, image: s0172

DCCLXXIX. Responsoriae JACOBI II. Magnae Britanniae Regis, ad JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris de novo anno gratulatorias, 1687/8. P. P.

LIterae, quas Celsitudo Vestra Electoralis Libenwerdae die 13 Decembris recens elapsi scripsit, non solum Nos excitant ad par ineuntis anni officium erga ipsam praestandum, sed gratissimae Nos admonent perpetuae Illius amicitiae, quam absque ulla temporis distinctione Ipsa erga Nos nunquam non demonstravit, et quam Nos vicissim mente subinde recolimus, ac semper sanctissime colemus. Cum igitur Celsitudinem Vestram Electoralem sinceri affectus studiique Nostri certissimam esse confidamus, ad Deum optimum maximum vota precesque nostras convertimus, ut quemadmodum annum praeteritum felicem ipsi reddidit, ita jam incipientem (cum longa insequentium catena) tum salutis firmitate, tum inoffenso rerum prosperarum cursu, feliciorem reddere dignetur. Nos quod attinet Celsitudinis Vestrae Electoralis Personam et Serenissinam Domum suam antiquo inter antecessores utrinque Nostros nunquam deficiente amore complectimur, Ipsique praesertim omnia in posterum fausta ex animo apprecamur. Dabantur in Palatio Nostro de Whitehall octavo die Januarii Anno 1687/8. Regnique Nostri tertio.

DCCLXXX. Literae MAXIMILIANI HENRICI Electoris et Archiepiscopi Coloniensis, ad INNOCENTIUM


page 173, image: s0173
PAPAM XI. quibus ab eo reverenter contendit, dignetur se instantis extremi vitae suae diei fata placide praestolantem exoptata et summe necessaria Coadjutoris substitutione reficere, 1688.

Sanctissime Pater!

CUm jam pridem Illustrissimo Domino Sanctitatis Vestrae Nuncio momenta exposuerim, quibus adductus fui, ut in Coadjutoris postulationem consensum meum praestiterim, neque per eam, quae me jam opprimit, aegritudinem, multa mihi dicere liceat, de hisce momentis Sanctitatem Vestram iterum non gravabo, at, Sanctissime Pater, cum per morbum, quo teneor, dissolutionis dies non immerito timendus mihi veniat, antequam animam meam Deus a me repetat, devotionis meae in Sanctitatem Vestram esse duxi, ut Sedis Apostolicae benedictionis praesidio mihi consulerem, et conscientiae meae incumbere existimavi, ut ipsam instantibus valde precibus exorem, quatenus per Coadjutoris deputationem praevertere velit calamitates, quae per Sedis Coloniensis vacantiam, hanc Ecclesiam, measque oves, quae Christi sunt, infestare possent. Jam ego, Sanctissime Pater, omnibus votis optarem cunctis Ecclesiis, quibus divina providentia me praefecit, eadem ratione provisum fuisse, sed cum id sperare jam vix detur, sive summo Creatori me ad se evocare placuerit, sive meliori Sanitati clementia sua me restituere abundanti consolatione recreabor, cum saltem Ecclesiam Coloniensem, quae, ut omnium dignior est,


page 174, image: s0174

ita in majori discrimine versatur, a vacantiae periculis liberatam scivero, itaque, Sanctissime Pater, pedes Sanctitatis Vestrae amplexus, eam enixe obsecro, et per Salvatoris nostri charitatem obtestor, ut ultima me hac gratia reficere hocque ultimo forsan in Jesu Christo gaudio me perfundere amantissime velit, ut scilicet, cum Deo libuerit, dimitti possit animus meus in pace, cum oculi mei Salutare Ecclesiae meae viderint. Quae Sanctissime Pater, dum a Sanctitatis Vestrae paterna et propitia charitate spero, tranquille et placide admodum Diem Domini expectans, praeparabo illi Spiritum meum, quem interim perenni et almae Sanctitatis Vestrae Benedictioni summa cum pietate commendo. Dab. Anno 1688.

DCCLXXXI. Literae LEGATORUM STATUUM S. R. IMPERII, ad INNOCENTIUM PAPAM XI. quibus controversiam inter Hermannum Lotharium ab Auwach et Jacobum de Boville a Commissariis S. Rotae, ad Rom. Curiae cognitionem injuste pertractam, ad capitulum Wormatiense, tanquam forum competens, remitti submisse precantur, 1688.

Beatissime Pater.

SAnctitatem Vestram non immemorem credimus controversiae, quae in ejus Curia inter Capitulum Cathedralis Ecclesiae Wormatiensis et Hermannum Lotharium ab Auwach ac Jacobum de Boville jam pridem nata ac nota est. Exposuerunt


page 175, image: s0175

Nobis illam Decanus et praefatum Capitulum, significantes porro quatenus post habita suorum statutorum Privilegiorum atque consuetudinum ratione ambo illi praetendentes ad Possessionem duorum ibidem Canonicatuum, absque praevia sufficienti requisitae Nobilitatis probatione, admitti, Beatitudinis Vestrae Rotae Commissarios et Auditores per infinitas informationes eo protraxerint, ut hi non solum neglectis praememorati Capituli remonstrationibus, verum et ipsiusmet sacratissimae Caesareae Majestatis diversorumque Metropolitanorum et Cathedralium capitulorum interventionibus minime perpensis, Decanum et Capitulum Wormatiense, per vana Decreta, sub Censuris et excomunicationibus, contra Pii secundi et Clementis septimi, Summorum Pontificum, indulta et Bullas, continuamque ab aliquot seculis hactenus non interruptam observantiam condemnare et compellere fuerint conati. Quam inopinatum vero et citra omnem expectationem sacri Romani Imperii Electoribus ac Principibus Ecclesiasticis Dominis Nostris Principalibus Clementissimis, talia percipere acciderit, ex eo liquet, dum gravati Capituli in praedictis suis Statutis abunde fundatam causam justissimam perspicientes sentientesque eidem pro talium jurium Statutorumque conservatione intercessionibus Nostris subvenire non solum consultum, sed et insuper ob urgens interesse commune inevitabilis necessitatis esse, in mandatis Nobis dederunt sanctitatem Vestram, humillime rogare, dignetur clementissime


page 176, image: s0176

praememoratis Rotae commissariis serio injungere, ut pro avertendo tum irreparabili omnium Germaniae Metropolitanarum tum Cathedralium Ecclesiarum prae judicio, ac inclytae ejusdem Nobilitatis detrimento, ambos praetendentes, videlicet Hermannum Lotharium ab Auwach, et Jacobum de Boville, praebendas in Cathedrali Wormatiensi affectantes, ad praefatum Capitulum (coram eodem sufficienter et juxta statuta ac morem requisitum Nobilitatis suae probationem deducendi) remittant ac illud deinceps contra notoria sua jura, Statuta, Privilegia, Consuetudines immemoriales, Caesaream Capitulationem et concordata Germaniae amplius gravare desistant. Quod dum Beatitudinem Vestram, pro paterna sua in universam Nationem Teutonicam clementissimaque propensione, praecipue vero in Ecclesiarum et antiquissimae Nobilitatis Germaniae conservationem haud difficulter facturam confidimus, eidem humillima sanctorum pedum exosculatione omnem a Divina Benignitate incolumitatem fortunatissimosque rerum successus animitus apprecamur. Dabantur Ratisbonae die 9. Aprilis 1688.

Sanctitatis Vestrae

Devotissimi ac obedientissimi Sacri Romani Imperii Electorum ac Principum Ecclesiasticorum Deputati, Consiliarii et Legati.



page 177, image: s0177

DCCLXXXII. Literae JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris, ad MARCHIONEM DE GASTANAGA, Provinciarum Belgicarum nomine Caroli II. Hisp. Regis Praesidem, quibus ipsi, se Bruxellas, velut promiserat, venire non posse nuntiat, et pro edito bonae voluntatis egregio specimine ingentes agit gratias, 1688.

EXhibuit Nobis gratissimas Excellentiae Vestrae Literas Serenissimi et Potentissimi Hispaniarum Regis supremus tormentariae rei Praefectus Marchio de Betmar, Nobis ab Excellentia Vestra obviam missus, simulque singulare ejus nos coram videndi desiderium oretenus exposuit. Vehementer autem dolemus urgentia Nobis incidisse impedimenta, per quae propositum Nostrum Bruxellas Nos conferendi mutatum, adeoque gratissimus Excellentiae Vestrae conspectus et colloquii fructus Nobis ademptus. Occasionem igitur praesentibus denegatam, literis hisce sincerae Nostrae benevolentiae testibus voluimus compensare, immensas agentes gratias, pro concepto de adventu Nostro in has ditiones gaudio, et oblata bonae voluntatis praestatione, securamque Excellentiam Vestram reddentes, Nos in id connisuros sedulo, ut vicissim de affectu Nostro prolixissimaque grata omnia conferendi promptitudine ambigere nunquam possit. Dabantur Mechliniae die 22 Aprilis/12 Maji 1688.

DCCLXXXIII. Literae JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris,


page 178, image: s0178
ad MARCHIONEM DE GASTANAGA, Regis Hispaniae in Belgio Vicarium, quibus se Bruxellas certa sub conditione venturum esse significat, 1688. P. P.

ANimus quidem erat, ocupationum festinationem imponentium, adeoque temporis aucupandi causa itineris Nostri cursui insistere, rectaque Hollandiam via ulteriori sine mora repetere. Verum insigni illa, qua Nos Excellentia Vestra prosequitur, civilitate moti, fretique promissis tam per iteratas suas literas, quam delegatum Comitem ab Autel datis, nos sine omni ceremoniarum solennium prolixitate receptum iri, non possumus non, quin Bruxellas Nos conferamus, et deditissimum Nostrum Serenissimo Hispaniarum Regi animum devotaque studia, una cum propensissimo erga Excellentiam Vestram affectu coram profiteamur ac exponamus. Ablegamus itaque Liberum Baronem de Friesen, ut de Adventu nostro Excellentiam Vestram certiorem reddat declinetque ceremonias. Dabantur Gandavi die 3. Maji 1688.

DCCLXXXIV. Literae JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris ad MARCHIONEM DE GASTANAGA, Vices Hispaniarum Regis in Belgio sustinentem, quibus ipsi Joannem Wonsel, Scabinum Antwerpiensem, velut virum consularis dignitatis prae caeteris dignum, impense commendat, 1688.



page 179, image: s0179

P. P.

QUamvis nondum Nostro nos exsolverimus debito ex officiorum in Nos ab Excellentia Vestra collatorum multitudine contracto, non tamen veremur novum postulare beneficium, postquam Nobis innotuit, primarium Antwerpiae Consulem e scabinis propediem esse eligendum. Cum itaque Jean Wonsel, Civis Antwerpiensis, per praestita Nobis sedulo officia honestum suum satis comprobarit animum, nullique dubitemus, quin Excellentiae Vestrae integritas ejus, caeteraque merita, postquam Scabini munere non una vice functus, perspecta sint atque cognita, valde Nobis fuerit gratum, si Excellentia Vestra Ipsum ad hunc consularis dignitatis gradum promovere eidemque recommendationis nostrae fructum indulgere voluerit. Agnoscet devota mente insignem hanc benignitatem atque gratiam. Nos autem Excellentiae Vestrae prospera cuncta atque felicissimos rerum successus ex animo apprecamur. Datae Hagae Comitis die 7. Maji 1688.

DCCLXXXV. Literae JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris, ad MARCHIONEM DE GASTANAGA, Gubernatorem Belgii Hispanici, cui pro exhibito sibi ab ipso Bruxellis honore ingentes refert grates, 1688. P. P.

VAlde nos delectavit percepta ab Excellentia


page 180, image: s0180

Vestra per tempus illud, quo Bruxellis commorati sumus, bonitas ac jucunda conversatio, atque Nos ipsi devinxit, ut non solum erga Serenissimum Hispaniae Regem ingentia Excellentiae Vestrae merita simus depraedicaturi, verum etiam nihil, quo gratam ob beneficia in Nos collata declarare possimus mentem, nunquam praetermissuri. Dolentes angustiam temporis curandae valetudini Nostrae destinati non permittere Bruxellas secundum promissum propositumque Nostrum, reverti, speramus tamen Excellentiam Vestram alias Nobis suppedituram esse occasiones, quibus sincerioris nostri atque constantis affectus testimonia edere valeamus. Dabantur Trajecti ad Mosam die 10/20 Maji Anno 1688.

DCCLXXXVI. Literae JACOBI II. Magnae Britanniae Regis, ad GEORGIUM GUILIELMUM, Ducem Brunsvico-Luneburgensem, cui Principem sibi natum esse amanter refert, 1688. Jacobus Secundus Dei Gratia Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Rex, Fidei Defensor etc. Serenissimo et Celsissimo Principi Domino Georgio Guilielmo Brunsvicensium et Luneburgensium Duci, Consanguineo et Amico Nostro Charissimo Salutem.

Serenissime et Celsissime Princeps, Consanguinee et Amice Charissime.

VIsum est munifico bonorum omnium datori nos nostraque regna ac Dominia ita recipere,


page 181, image: s0181

ut Charissima Conjux Nostra, Serenissima Regina Maria hesterna die circa horam decimam matutinam Filium pepererit sanum et vita plenum, ipsa quoque divina benignitate salva atque incolumis.

Quod donum coeleste ut pectus Nostrum exuberante gaudio implere debet, ita nuntium illius Foederatis et Amicis Nostris gratissimum fore credidimus; praesertim Celsitudini Vestrae, quam prosperis rebus Nostris tam sincere affectam fuisse nunquam non perspeximus. Ideoque mirificam istam supremi Numinis benedictionem Nobis hoc tempore concessam Celsitudini Vestrae quantocius communicandam esse duximus, sperantes hoc novo ad insequentes annos pignore amicitiam Nostram cum Celsitudine Vestra posterisque suis in secula propagatam fore. Dab. in Palatio Nostro de Whithehall 11. die Junii Anno Domini 1688. Regnique Nostri quarto.

Celsitudinis Vestrae

Consanguineus et Amicus

Jacobus Rex.

Inscriptio. Serenissimo et Celsissimo Principi, Domino Georgio Guilielmo, Brunsvicensium et Luneburgensium Duci, Consanguineo et Amico Nostro Charissimo.

DCCLXXXVII. Responsoriae GEORGII WILHELMI, Ducis


page 182, image: s0182
Brunsuico-Luneburgensis, ad praeinsertas JACOBI II. Magnae Britaniae Regis Literas, quibus ipsi de recens nato gratulatur Principe, 1689.

Serenissime etc.

QUod Majestas Vestra optatissimi nuncii, de nata sibi prole mascula literis undecimo die mensis hujus datis, nos voluerit reddere participes, merito eximiae erga Nos comitatis et benevolentiae argumentum habemus, illique maximas eo nomine persolvimus gratias.

Sicuti vero hanc singularem et commemorabilem benedictiomem, hunc prosperarum rerum cumulum Majestati Vestrae ex animo gratulamur, ita simul sincera mente vovemus, ut Deus O. M. non tantum Serenissimam, Reginam pristinae sanitati brevi restituat, sed et tenellum, Principem latissimorum Regnorum spem benigne complectatur, foveat ac conservet, et Regiae Britannicae Domus posteritatem per secutura hujus universi secula omnia jubeat perpetuari. De caetero Majestatis Vestrae prolixo favori nos commendantes, Eidem vitam longaevam felicesque votorum successus officioso cultu apprecamur. Dabanrur in Aula Nostra Ducali Cellis XXVI. Jun. MDCLXXXVIII.

Georgius Wilhelmus.

DCCLXXXIIX. Literae LEOPOLDI, Romanorum Imperatoris, qua Regis Hungariae, ad STATUS ET ORDINES


page 183, image: s0183
TRANSYLVANIAE, quibus ipsis Clementiam et Protectionem suam promittens, gratiose injungit, ut jugo Barbarorum penitus excusso, bellum in Turcas strenue prosequantur, 1688. Leopoldus Divina favente Clementia Electus Romanorum Imperator semper Augustus etc.

Magnifici, Egregii, Strenui et Nobiles, Prudentes ac Circumspecti, Fideles sincere dilecti!

AMplam ad Nos dedit relationem Camerarius Noster, Equestris militiae Generalis Colonellus, et Commissarius Noster Generalis Plenipotentiarus, Fidelis Nobis dilectus, Antonius Comes Caraffa, de non minus laudabili, quam Vobismet ipsis proficua resolutione Vestra, qua excusso Barbarorum jugo, quo tot annorum serie pressi, et vix non oppressi estis, abdicataque sponte Protectione, imo intolerabili servitute Ottomannica, ad Nos tanquam legitimum Regem Vestrum avitamque devotionem postliminio cum Posteritate Vestra redire decrevistis, personis, fortunisque Vestris, protectioni Nostrae Caesareae Regiaeque subjectis. Quam egregiam, intrepidamque declarationem Vestram, operamque Nobis hactenus pro redimendis Turcarum viribus factam, et quae conatibus hostilibus longius removendis praestia a Vobis sunt subsidia clementissimo gratoque suscipientes animo, nulli parcemus labori, vigilantiae ac sollicitudini,


page 184, image: s0184

ut saluti, conservationi, securitatique Vestrae, contra quoscunque Barbarorum ausus et oppressiones, prospiciatur, eoque Protectionem Nostram paternam, actu sentiatis; neminem etiam in libertate conscientiae et Religionis in Transylvania receptae et hactenus toleratae; turbari permittemus, omni denique modo curaturi, ut fiduciae Vestrae de benignitate Nostra conceptae affectus correspondeat. Exacta quoque militari disciplina observata, seria hunc in finem militiae, Generalibusque Nostris dedimus mandata, et peracta expeditione campestri, ulterius operi huic Vobis tam salubri plane stabiliendo, manum admovebimus, Vobis desuper sensa Nostra sincere proposituri. Interim in forti Altissimi dextera, causae suae justissimae vindice, Nobiscum confidite, insistite coeptis, et de Paterna sollicitudine, tutela, gratiaque Caesarea et Regia, optime sperate, quam vobis uberrimam clementissime deferimus. Datum in Civitate Nostra Viennae die 17. Mensis Junii Anno 1688. Regnorum Nostrorum Romani 30. Hungarici 33. Bohemici vero 32.

Leopoldus

T. A. Comes de Stratmann.

Ad Mandatum Sac. Caes. Regiaeque Majestatis proprium

Stephanus Andreas de Verdenburg.



page 185, image: s0185

DCCLXXXIX. Breve eligibilitatis, ab INNOCENTIO PAPA XI. ad JOSEPHUM CLEMENTEM, Ducem Bavariae et electum Ratisbonensis ac Frisingensis Ecclesiarum Praesulem, transmissum, 1688.

Innocentius Papa XI.

DIlecte Fili, Salutem et Apostolicam benedictionem. Singularibus tuis et majorum tuorum in Nos et Apostolicam sedem fidei et devotionis promeritis abducimur, ut Apostolicae nostrae benignitatis facore te libentissime complectamur. Volentes itaque Te, qui ex illustri Ducum Bavariae prosapia, ex qua tot egregii Catholicae fidei defensores aliique clarissimi principes longa serie prodierunt, ortus, et dilecti Filii Nobilis Viri, Maximiliani Emanuelis utriusque Bavariae Ducis, Sacri Romani Imperii Principis Electoris, cujus praeclara in Ecclesiam Dei et universam Christianam Rempublicam merita omnis humanae laudis proeconium jam longe supergressa sunt, frater Germanus, ac in decimo septimo vel circiter tuae aetatis anno constitutus existis, quique Ratisbonensi et Frisingensi Ecclesiis ex concessione et dispensatione Apostolica, munere consecrationis nondum suscepto, praeesse dignosceris, ac unum et unam in Metropolitana Coloniensi, atque alterum et alteram Canonicatus et praebendas in Hildesimensi respective Ecclesiis una cum iisdem Ratisbonensi et Frisingensi Ecclesiis ex indulto seu dispensatione Sedis


page 186, image: s0186

obtines, ac ex cujus clarioribus semper, quae exhibes, egregiae ad pietatem et ad Ecclesiasticam disciplinam accommodatae indolis argumentis, prout fide dignorum testimoniis accepimus, rationabiliter conjicitur, quod quamprimum, benedicente Domino, in Virum virtutibus Catholico Principe et circumspecto Praesule, generisque tui splendore dignis insignem evadere debeas, horum intuitu amplioris favore gratiae prosequi, tequea quibusvis Excommunicationis, suspensionis et Interdicti aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis a jure vel ab homine, quavis occasione, vel causa, latis, si quibus quomodolibet innodatus existis, ad effectum praesentium duntaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutum fore censentes, motu proprio, et ex certa scientia, et matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, tecum, ut, si contingat, Venerabilem Fratrem Maximilianum Henricum, Archiepiscopum Coloniensem, Sacri Romani Imperii Principem Electorem, Regimini et Administrationi Metropolitanae Coloniensis et Hildesiensis praedictarum, et alterius Leodiensis Ecclesiarum, quibus ex simili concessione et dispensatione Apostolica etiam praeesse dignoscitur, vel earum cujuslibet cedere, vel decedere tu a dilectis filiis Capitulis et Canonicis earundem Metropolitanae Coloniensis, Hildesiensis et Leodiensis Ecclesiarum, ad quos respective, occurente ipsarum Ecclesiarum vocatione, electio personarum idonearum ipsis Ecclesiis in Archiepileopum


page 187, image: s0187

et Episcopos respective per Romanum Pontificem, pro tempore existentem, ad electionem hujusmodi praeficiendarum juxta privilegia, et indulta Apostolica seu concordata, dudum inter sedem Apostolicam et inclytam nationem Germanicam inita, aut alias canonice spectat, licet nec in aetate legitima, nec in sacris ordinibus constitutus, nec dictae Ecclesiae Leodiensis Canonicus, aut de gremio capituli ejusdem Ecclesiae Leodiensis existas, nec tam in illo, quam in aliis Metropolitanae Coloniensis, et Hildesiensis Ecclesiarum praedictarum Capitulis vocem activam et passivam habeas, neque alias debite, juxta dispositionem sacrorum canonum et constitutionum Apostolicarum et Statutorum, Ordinationum, Usuum, Indultorum et Privilegiorum, ipsarum Ecclesiarum respective qualificatus sis, ac memoratis Ecclesiis Ratisbonensi et Frisingensi praesis, nihilominus in Archiepiscopum et Episcopum respective ac Pastorem dictarum Ecclesiarum Metropolitanae Coloniensis, Hildesiensis et Leodiensis, ac illarum cujuslibet, servatis alias servandis, eligi, et sic electus, electioni hujusmodi consensum praestare libere, licite et valide possis et valeas, ita ut electio de persona Tua ad dictas Ecclesias, vel earum aliquas; seu aliquam, ut praefertur, pro tempore facta, valida et efficax existat, ac Tibi suffragetur et suffragari debeat in omnibus et per omnia, perinde, ac si in legitima ad id aetate, ac sacris Ordinibus constitutus, et de gremio Capituli dictae Ecclesiae Leodiensis, ac illius Canonicus existeres,


page 188, image: s0188

vocemque activam et passivam tam in eo, quam in aliis Metropolitanae Coloniensis et Hildesiensis Ecclesiarum praedictarum Capitulis haberes, nec non juxta illarum statuta, Ordinationes, Consuetudines, usus, Privilegia et Indulta, sacrosque canones et constitutiones Apostolicas hujusmodi, et alias debite qualificatus reperireris, nec praedictis Ratisbonensi et Frisingensi Ecclesiis praeesses, ita tamen, ut statim atque electionem, sic de persona Tua, pro tempore factam, per nos seu Romanum Pontificem, pro tempore existentem, confirmari, Teque eisdem Ecclesiis Metropolitanae Coloniensi, Hildesiensi, vel etiam earum alteri duntaxat, in Archiepiscopum vel Episcopum respective et Pastorem praefici contigerit, Ecclesiae supra dictae Ratisbonensis et Frisingensis vacent, et vacare censeantur, eo ipso autoritate Apostolica, tenore praesentium de specialis dono gratiae dispensamus, tibique concedimus et indulgemus. Decernentes, easdem praesentes literas, nullo unquam tempore aut quovis praetextu, etiam ex eo, quod capitula et canonici Ecclesiarum praedictarum, et quicunque alii interesse habentes ad praemissa vocati non fuerint, nec illis consenserint, aut alias, ex quavis causa, etiam legitima, de subreptionis aut nullitatis vitio seu intentionis nostrae, aut alio quovis defectu notari, impugnari, invalidari, retractari, aut in jus vel controversiam, quovis modo, vocari posse, sed ipsas praesentes literas firmas, validas et efficaces existere, et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri


page 189, image: s0189

obtinere, ac tibi in omnibus et per omnia plenissime suffragari; Sicque et non aliter in praemissis, per quoscunque Judices ordinarios et Delegatos etiam causarum Palatii Apostolici auditores ac Sac. Rom Eccles. Cardinales, etiam de latere Legatos et Apostolicae Sedis Nuntios, aliosve quoscunque, etiam qualibet praeeminentia et potestate fungentes, et functuros, sublata ejus et eorum, cujuslibet quavis aliter judicandi et interpretandi facultate et autoritate, judicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis autoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, non obstantibus defectu aetatis, aliisque praemissis, ac Apostolicis et in Lateranensi etiam Generali aliisve quibuslibet universalibus Provincialibusque, et Synodalibus Conciliis, editis generalibus vel specialibus Constitutionibus et Ordinationibus, nec non praedictarum Ecclesiarum aliisve quibusvis etiam juramento, confirmatione Apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus, usibus et ordinationibus, privilegiis quoque indultis et literis Apostolicis ejusdem Ecclesiis earumque Praesulibus ac Capitulis et Canonicis, ac aliis personis quibuslibet, etiam specifica et individua mentione et expressione dignis, sub quibuscunque verborum tenoribus et formis, ac quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, cum efficacissimis et insolitis clausulis, irritantibusque et aliis decretis, in genere, vel in specie, etiam motu, scientia et potestatis plenitudine, paribus, ac consistorialiter et


page 190, image: s0190

alias quomodolibet in contrarium praemissorum, concessis, confirmatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expresse, et individua, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio seu quaevis expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret, tenores hujusmodi, ac si de verbo ad verbum, nihil penitus omisso, et forma in illis tradita observata exprimerentur et insererentur, praesentibus pro plene et sufficienter expressis et insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris ad praemissorum effectum hac vice duntaxat specialiter expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscunque. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die XIX. Junii MDCLXXXVIII. Pontificatus Nostri Anno duodecimo.

J. F. Albanus.

Inscriptio. Dilecto Filio, Josepho Clementi, ex Ducibus Bavariae, Electo Ratisbonensi et Frisingensi. DCCXC. Breve INNOCENTII PAPAE XI. ad FRANCISCUM S. ROM. ECCLESIAE CARDINALEM a FURSTENBERG, quo se desideriis ejus annuere haud posse refert, 1688.



page 191, image: s0191

Innocentius Papa XI.

DIlecte Fili noster salutem et Apostolicam benedictionem. Sicuti nihil aut gratius, aut jucundius habemus opportunitatibus gratificandi tibi, declarandique indies magis, quanti perspectas virtutes ac merita tua faciamus, ita majorem in modum tristamur, ubi ea se propensae nostrae erga te voluntati objiciunt impedimenta, quae minime patiantur, Nos id praestare posse, hujusmodi autem molestiam profecto experimur in negotio, de quo, occasione obitus bonae memoriae Venerabilis Fratris, Maximiliani Henrici Archiepiscopi, dum viveret Coloniensis, ad nos scripsisti, tam multas enim gravesque in se continet difficultates, quemadmodum a nostro ad Rheni Tractum Nuncio abunde cognosces, ut nullum nobis relinquant locum satisfaciendi votis tuis. De pietate vero ac sapientia Tua adeo praeclare sentimus, ut deliberationi, quam hac in causa suscepimus, ultro te acquieturum esse, plane confidamus, tibique interim, dilecte Fili noster, Apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub annulo Piscatoris, die prima Julii 1688. Pontificatus nostri anno duodecimo.

Marius Spinola.

Inscriptio. Dilecto Filio nostro, Francisco Sac. Rom. Ecclesiae Presbytero Cardinali, Landgravio a Furstenberg.



page 192, image: s0192

DCCXCI. Breve INNOCENTII PAPAE XI. ad CAPITULUM COLONIENSE, quo illud paterne monet, ut sub ipsum electionis Archiepiscopi actum ad virum praeclaris virtutibus et vitae probitate excellentem respiciat, 1688.

Innocentius Papa XI.

DIlecti Filii, Salutem et Apostolicam benedictionem, tristati sane non parum sumus, de obitu venerabilis Fratris, Maximiliani Henrici, Archiepiscopi, dum viveret, Coloniensis, de quo literis quinta Junii proxime elapsi datis certiores nos reddidistis; perspectae enim ejusdem virtutes ac praerogativae a charitate, qua illum prosequebamur, prorsus id reposcebant, tristitiam autem nostram opportune levantes, consideratione mercedis magnae nimis, quam ipsum in aeterna beatitudine, a liberali justorum remuneratore Deo, recepisse speramus, pro sollicitudine, qua gerere debemus omnium Ecclesiarum, praesertim vero Coloniensis, vehementer vos in Domino hortamur, ut in eligendo successore augmentum Divinae gloriae unice propositum habeatis, eumque tantummodo conveniatis, quem praeclaris magnoque praesule dignis dotibus NB. insignitum ad omnes Pastoralis officii partes, laudabiliter obeundas, magis NB. inter vos, idoneum agnoveritis. Quod ut juxta pietatis, zelique vestri munus, votumque nostrum ac expectationem praestetis, Sancti Spiritus auram vobis, dilecti filii, afflantem usque precamur ac Apostolicam


page 193, image: s0193

benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud S. Maria Majorem sub annulo Piscatoris die tertia Julii MDCLXXXVIII Pontificatus nostri Anno duodecimo.

Marius Spinola.

DCCXCII. Literae CAPITULI COLONIENSIS ad INNOCENTIUM PAPAM XI. quibus S. R. Eccles. Cardinalem a Fürstenberg unanimi omnium consensu in Coadjutorem Ecclesiae suae postulatum, novaeque Electioni celebrandae decimam nonam Julii diem dicatam esse, refert, 1688.

Beatissime Pater.

QVamvis dubitare non possimus, quin ad Sanctitatis Vestrae notitiam devenerit, qualiter, Deo ita disponente, Serenissimus et Reverendissimus Princeps Elector et Archiepiscopus Coloniensis Maximilianus Henricus, utriusque Bavariae Dux, Dominus noster clementissimus viam universae carnis ingressus, die tertia currentis mensis Junii placidissime et piissime in Domino obdormierit, immarcessibilem virtutum suarum, quibus inter Praesules singulariter splendere visus est, coronam reportaturus, nihilominus pro nostra, qua erga Sanct. Vest. sanctamque sedem Apostolicam ferimur submississima devotione luctuosum hujusmodi obitum Vestrae Sanctitati humillime notificandum, simulque insinuandum fore duximus, quod maturis tractatibus praehabitis, in loco Capitulari legitime congregati, Capitulum repraesentantes,


page 194, image: s0194

ad animum revocaverimus, quanta Ecclesiis, et praesertim harum Regionum Metropolitanis, Praesulis solatio destitutis, pericula et dispendia imminere soleant, adeoque attentius perpendentes postulationem Coadjutoris Archiepiscopatus Coloniensis in personam Eminentissimi Cardinalis Landgravii de Fürstenberg etc. sub Sanctitatis Vestrae et sanctae sedis Apostolicae beneplacito, non ita pridem a nobis concorditer factam, quantum nobis constat, hactenus nec dum a Sanctitate Vestra fuisse admissam, ad occurrendum gravissimis incommodis, quae in Ecclesiam praetactam, totamque Archidioecesin Colon. ex diuturna vacatione redundare possent, in eventum, quo gratiam successionis memorato Eminentiss. Cardinali Landgravio de Fürstenberg etc. Decano nostro longe dignissimo, et de Ecclesia prae ceteris optime merito, ad humillimas nostras preces, et factam concordem postulationem a Sanctitate Vestra concessam esse, interea nobis constiterit, prout de illius concessione nihil hactenus nobis innotuit, ad Canonicam novi Archiepiscopi Electionem vel postulationem, prout de jure procedendum fore, concorditer resolverimus, et ad hujusmodi Electionem vel Postulationem canonice celebrandam, diem decimam nonam proximi Mensis Julii, cum continuatione sequentium, statuerimus, et praefixerimus, relaxata eum in finem citatione solita et opportuna. In Domino confidentes, quod Sanctitas Vestra hanc nostrae providae intentionis solertiam, pro publico Ecclesiae Coloniensis bono, benignissime sit probatura


page 195, image: s0195

et laudatura, cujus beatissimos pedes devotissime exosculamur, et ulterioris Paterni affectus erga nos, Ecclesiamque Coloniensem, continuationem humillime deprecamur, manentes semper

Sanctitatis Vestrae

Coloniae 5. Julii 1688.

Devotissimi et humillimi,

Decanus et Capitulum Ecclesiae Metropolitanae Coloniensis.

DCCXCIII. Literae JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris ad JACOBUM II. Magnae Britanniae Regem, quibus ipsi de sobole mascula nuper in firmamentum serenissimae familiae ejus nata amanter graetulatur, 1688. P. P.

SVavissimam sane ex Regiae Vestrae Majestatis Literis percepimus voluptatem, quas illa de Felici Serenissimae Conjugis partu, editaque in Domus inclytae spem ac firmamentum mascula sobole multo amantissimas ad Nos perscripsit. Ita nimirum antiquae illi mutuaeque inter utramque Domum Nostram necessitudini convenire videtur, ut rerum, quae ad Regiam Vestram Majestatem pertinent, tam jucundarum expertes esse nequeamus: adeoque etiam in publica hac laetitia tantum abest, ut auspicatissimam hanc regii stemmatis propagationem augustissimae illius familiae


page 196, image: s0196

invidere possimus, ut exortum potius ex tam felici nuntio in animo Nostro gaudium magis magisque accendi, et majorem in modum augeri sentiamus, serio voventes, ut recens natus iste filius in decus et gloriam regni inque avitas pariter paternasque virtutes feliciter adolescay, cultamque inter Majores Nostros et ab iisdem laudabili exemplo ad Nos deductam amicitiam cum posteris Nostris faciat perennare. De caetero Regiae Vestrae Majestati, ut prospera omnia feliciaque eveniant, est: quod Nos quidem ad comprobandi dediti animi studia nihil facturi reliquum etiam atque etiam optamus. Dabantur Dresdae die 10. Jul. 1688.

DCCXCIV. Literae NUNCII APOSTOLICI Coloniae subsistentis, ad CAPITULUM COLONIENSE, quod sanctae sedis nomine hortatur, ut in instanti Archipraesulis electione canonice procedat, 1688.

Illustrissimi, Perillustres ac Reverendi admodum Domini.

NOn exiguum concepit moerorem sanctissimus Dominus noster ex obitu clarae memo riae Serenissimi Electoris Coloniensis, enixisque votis a Deo supplex efflagitat, ut Ecclesiis illius morte viduatis condigne provideatur. Sanctitas sua mihi ideo injungere dignata fuit, ut Illustrissimis Dominationibus Vestris renunciarem, mentem ejus esse, quod in imminentibus electionibus ineundis, canonice procedatur, illaeque dirigantur


page 197, image: s0197

in eos, qui prudentia et virtute NB. digniores aptioresque censeantur, ad earundem Ecclesiarum Regimen laudabiliter subeundum: haec sunt vota tanto digna Pontifice, digna etiam, ut iisdem ad amussim obsequatur Illustrissimarum Dominationum Vestrarum pietas, illarumque zelus erga istam Ecclesiam, cui et ipse pro mearum virium tenuitate inservire exoptans permaneo

Illustrissimarum, Perillustrium ac Reverend. admodum Dominationum Vestrarum.

Coloniae Agrip. 13. Julii. 1688.

Ad omnia officia paratissimus

J. A. Archiepiscopus Damacenus.

Inscriptio. Illustrissimo Capitulo Metropolitanae Coloniensis. DCCXCV. Literae COSMI III. Magni Etruriae Ducis, ad JOHANNEM GEORGIUM III. Saxoniae Elestorem quibus ipsi Ferdinando, Filio suo natu majori, Violentam Beatricem, Bavariae Principem desponsatam esse nuntiat, 1688. P. P.

ARctissimus amicitiae nexus, qui mutua animorum propensione Serenissimam Vestrae Dilectionis Electoralem Domum cum Familia Nostra conjungit, jure suo poscit, ut magni Nostra


page 198, image: s0198

interesse putemus, Dilectionem Vestram certiorem facere sponsalium, quae nuper inter Serenissimam Bavariae Principem et Filium Nostrum Ferdinandum natu majorem contracta sunt. Ad hoc autem officium exhibendum Nosmet impellit, tum singularis Nostra erga Dilectionem Vestram observantia, tum etiam, ut Eandem Dilectionem Vestram in nostrarum consolationum partem adsciscamus, quippe qui jam probe noverimus, Dilectionem Vestram res omnes, quae Deo favente Nobis secundae contingunt, jucundissime semper accipere. Hae vero nuptiae erunt plane auspicatissimae, ubi eaedem Vestrae Dilectioni, uti speramus probatae acceptaeque advenerint, cujus quidem cordis Vestri consensus nullum certius argumentum capiemus, quam cum quidpiam in Mandatis Dilectio Vestra dare dignabitur. Qui Nobis honor, ut ab eadem addatur, etiam atque etiam rogamus, cum nihil antiquius habuerimus, quam animi nostri peculiare studium, promptamque Dilectioni Vestrae obsequendi voluntatem rebus ipsis ac factis testatam facere. Deus optimus maximus Dilectionem Vestram Germanarum gentium bono ac Imperii gloriae incremento incolumem servet, uti Nos ex corde votis omnibus adprecamur. Dabantur Florentiae die 31. Julii Anno 1688.

DCCXCVI. Responsoriae, quibus JOHANNES GEORGIUS III. Sax. Elector COSMO III. Magno Etruriae Duci, de auspicato Filii primogeniti cum Principe Bavarica gratulatur connubio, 1688.



page 199, image: s0199

P. P.

PErsane magno gaudii sensu affecti sumus, cum literae Dilectionis Vestrae Florentiae 31. Julii scriptae certiores Nos redderent de felici matrimonii foedere, quod nuper inter Serenissimam Bavariae Principem, et Dilectionis Vestrae filium natu majorem contractum est. Ita nimirum mutuae illi inter Nos benevolentiae convenire videtur, ut eorum, quae prospere Dilectioni Vestrae eveniunt, expertes esse nequeamus: adeoque tantum abest, ut novam hanc utriusque Serenissimae Domus conjunctionem Celsitudini Vestrae invidere existimandi simus, ut exortum potius ex tam felici nuntio in animo nostro gaudium magis magisque accendi et majorem in modum augeri sentiamus: serio voventes, ut auspicatissimum hoc connubium in contrahentium utriusque partis felicitatem, Reiquepulicae salutem cedat, ex eoque Dilectio Vestra plurimos longa serie nepotes posterosque videat, qui celeberrimae Domus familiaeque gloriam quam diutissime faciant perennare. Nos interea ad comprobanda benevolentis animi studia nihil facturi reliquum, prospera omnia feliciaque Dilectioni Vestrae etiam atque etiam exoptamus. Dabantur Annaeburgi die 24. Augusti 1688.

DCCXCVII. Literae MAXIMILIANI EMANUELIS Electoris Bavariae ad OSMANNUM Bassam Aleppinum de flagitatis Tractatibus Pacis et Liberi commeatus Tabulis pro Ablegato Sulficar Effendi transmissis agentes, 1688.



page 200, image: s0200

Nos Maximilianus Emanuel, Osmanno Bassae Aleppino Salutem.

ACcepimus eas, quas ad nos ex Campo ad Nissam transmisisti literas, quibus nobis significas, quod a tuo Imperatore ad nos una cum primario Interprete Ablegatus quidam, nomine Sulficar Effendi, ad castra nostra venire in mandatis habeat, pro quo tu securum a nobis commeatum desideras, Nos equidem non aliis modo, quam bellicis expeditionibus intenti, adventum ejus vel omnino recusare, vel rerum statu aegre laturo differre possemus, cum propositios tuas modernae Intentioni Nostrae parum conformes judicemus; Christiana tamen pietate moti, accessium tibi huc ad castra nostra concedimus, ea, quae nobis Imperator tuus referenda injunxit, benigne audituri, quem in finem et Passaportum pro securitate tua expediri, et ei qui literas tuas ad nos tulit, ad te revertenti illum tradi jussimus, mandato insuper Commentandi nostro Simandriae dato, ut te tuosque, modo eidem praescripto ac sufficienti milite secure ad castra Nostra comitetur, cui tuto confidere poteris. Dabantur ex castris nostris ante Belgradum positis 23. Augusti 1688.

DCCXCIIX. Breve INNOCENTII PAPAE XI. ad josephum Clementem, Electorem Coloniensem, quo illi ad munera collata rite et ex voto obeunda Apostolicam benedictionem amanter impertitur, 1688.



page 201, image: s0201

Innocentius Papa XI.

DIlecte Fili, nobilis Vir, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum ex Documentis ad Urbem transmissis serio ac mature perpensis aperte patuerit, Nobilitatem tuam, praeviis omnibus requisitis, in Archiepiscopum Coloniensem electam fuisse, animo sane perlibenti Electionem confirmavimus, quemadmodum ex alio brevi liquebit; praeter merita enim, quae in te derivantur ex praeclaris domesticae gloriae Titulis, iis etiam ipse praeditus es virtutibus dotibusque Ecclesiasticum Principem praecipue decentibus, ut in magnum Ecclesiae Coloniensis bonum ejusmodi Electionem cessuram plane Nobis polliceamur. Caetera de propensa Nostra erga tuam Nobilitatem voluntate, ac Dilecto Filio Abbate Scarlatto, qui Tuas hoc super negotio literas reddidit, abunde cognosces, Tibique interim Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub annulo Piscatoris, die XVIII. Septembris MDCLXXXVIII. Pontificatus Nostri anno XII.

Marius Spinola.

Et a tergo. Dilecto Filio, Nobili Viro, Josepho Clementi ex Ducibus Bavariae. DCCXCIX. Literae LEOPOLDI Rom. Imperatoris, ad CAROLUM XI. Svecorum Regem, de inopinata Gallorum in S. R. Imperium irruptione, et auxiliis


page 202, image: s0202
nummisque ab ipso quamprimum submittendis agentes, 1688. Leopoldus.

JAm Orbi patet universo, qua protervia Rex Christianissimus, vicennalis armistitii lege turpiter violata, non modo Palatinatum, sed omnes etiam Electores, Principes ac Urbes sibi obvias, sacrosancto Regis verbo in altae tranquillitatis fiduciam omnino assopitas, indicta plane contra belligerantium morem causa, repentinis armis invaserit, Moguntiam, Spiram, Wormatiam, Budorim vulgo Heidelbergam et alia loca occupaverit, ac Philippiburgum, quod itidem Regii verbi sanctuario fisum, sibi minus providerat, obsidione cinxerit, et postquam quinque millia Gallorum occubuerunt, et nongenti saucii recesserunt, duobus tantum assultibus a milite Nostro generosissime licet exceptis, ad deditionem coegerit, Franckenthalium et Manheimium, ut opinantur, aggressiurus. Quanquam igitur nulli dubitamus, quin foedum hoc rupti foederis flagitium justas olim luitura sit poenas, ejus tamen id generis est, ut inde, nisi praeveniatur, Franconicus ac Svevicus primum Circuli, ac integrum porro inundetur ac depopuletur Imperium, si non integre, saltem partim Gallico fastui subjugandum. Nos quidem eo, quod ducentis minimum inde leucis, copias militares abesse, tamque subito in occursum mitti non posse videamus, interea manifesto Gallico responderi, causaeque injustitiam ac praesentissimum libertatis Germanicae discrimen Comitiis Imperialibus proponi


page 203, image: s0203

demonstrarique fecimus, nec quicquam intermissuri, quod vel Paternus in Imperium Amor ac sollicitudo, vel coalitum inter Nos sociatosque Nostros foederis vinculum a Nobis ulla ratione desiderari possit. Verum ut id ipsum caeteri quoque prosequantur, necesse videtur. Unde quanquam certe Nobis persuademus, Serenitatem Vestram res ita jam tum disposuisse, uti vel pacis, si servari possit, ratio, vel belli occasio postulaverit, in id tamen a Serenitatis Vestrae legatione Ratisbonae una cum caeteris collaborandum existimamus, ut totius Imperii nomine Regi Christianissimo coeptorum suorum injustitia probe demonstretur, cumque eo non obstante forte copias suas ex Imperii ditionibus revocare, laesisque damna debite resarcire noluerit, nec Electores, Principes ac Status pacis tranquillitate frui siverit, ipse communi omnium statuum sententia apertus Imperii hostis declaretur. Neque minus a Serenitate Vestra peramice fraterneque contendimus, ut conventi Nos inter et Eandem foederis vigore Regem Christianissimum ab omnibus hostilitatis actibus, utpote a nullo Imperii Ordine hucusque causatis dehortari, utque laesis omnibus satisfiat, serio commonere, ac porro etiam in omnem ulterioris belli eventum copias suas militares hac adhuc hyeme, propius in ditiones suas Imperiales, unde promptius adsint, educere velit. Cumque non minoris nobis curae sit, unde tam ingentes belli quaqua versum suscipiendi sumptus, post exhausta Nostra Provinciarum Nostrarum aeraria tandem colligamus,


page 204, image: s0204

ea in Serenitatis Vestrae liberalitatem vivimus fiducia, fore ut residuam suam Mensium Romanorum ab Imperii Statibus olim concessorum partem Nobis in tanta hac necessitate Nostra exsolvi curet. Et nos, quod reliquum est, Serenitati Vestrae prosperam valetudinem, omniaque ex animo cedere vovemus. Datae in civitate nostra Viennae 5. Novembris, 1688.

Serenitatis Vestrae

Bonus Consanguineus et Frater,

Leopoldus.

Vt. Leopoldus Wilhelmus

Comes in Koenigsek.

Bertram.

DCCC. Responsoriae CAROLI XI. Svecorum Regit, ad praeinsertas LEOPOLDI, Rom. Imperatoris Literas, quibus simul Ducis Holsato-Gottorpiensis restitutionem in integrum instanter urget, 1688.

QUam plane ex improviso Imperium Romano-Germanicum, infestis Galliae Regis armis rursus impeti ceperit, variis urbibus et munimentis vel deditione vel hostili vi atque impetu jam coeptis atque occupatis, quaeque a Nobis in tanto rerum discrimine desideret requiratque Majestas Vestra, ex Ejusdem amicissimis literis Vienna die quinta hujus Mensis Novembris perscriptis, Nobisque a Majestatis Vestrae Ministro, Domino Comite a Nostiz rite exhibitis a


page 205, image: s0205

bunde percepimus. Magnopere utique dolemus, istis Gallorum inceptis non modo Imperium universum, sed prope rem omnem Christianam in casum dari, ac, quo tempore conveniebat christianos Principes et populos omnes, auspicatissima Majestatis Vestrae arma ad debellandos ac penitus contundendos communes Christiani Nominis hostes suppetiis suis firmare ac sublevare, esse, qui progressibus eximiis divinitus hactenus concessis veluti obicem ponere, ac potius Christianis ipsis pericula ac clades inferre satagunt, Quae cum Imperio Romano praeter omne meritum accidere videantur, nec existimari aliter possit, quam ea omnia contra luculentas pacificationum ac conventionum solennium, quibus Imperii Romano-Germanici salus atque incolumitas praecipue nititur, sanctiones ac leges fieri: Nemini eorum, qui quocunque vinculo Imperii Romano-Germanici compagi innexi sunt, fas esse existimamus, ad restinguendum commune incendium officio suo deesse eoque nos quoque memores, communem Nobis cum caeteris Imperii statibus in hoc negotio sortem esse, neque itermisimus, neque intermittemus, Ministro atque Ablegato Nostro in Imperii Comitiis commoranti ea mandata dare, ut tam cum Majestatis Vestrae, quam aliorum Electorum, Principum ac Statuum Imperii de re communi recte sentientium ibidem degentibus Ministris Consilia conferat, eaque ominia agat, quibus saluti ac defensioni Imperii, omni meliori modo prospici atque consuli possit, ad praestanda


page 206, image: s0206

deinde ea haud segnes futuri, quae communi Imperii consensu, pro asserenda ejusdem incolumitate poterunt decerni. Interea, prout Majestas Vestra requirit, apud Galliarum Regem instantissimis urgebimus officiis, ut ab omnibus hostilitatis actibus desistere, nec contra tot Pactorum solennium fidem, quae sanctissima et inviolabilis esse debeat, tranquillitatem publicam turbare velit. Neque praeterea solummodo de praestandis iis erimus solliciti, quae in foederis Nos inter et Majestatem Vestram conventi Tractatibus desiderari poterunt, sed et ulterius ad rei communis tuendam utilitatem, reparandamque in universum publicam tranquillitatem, una cum iis, quibus idem est animus, qua poterimus ope incumbemus, sociaturi de eo cum Majestate Vestra serio atque optima fide consilia Nostra. Cujus Imperialis Providentia cum ad omnes Imperii partes aeque respiciat, rerum momenta qualia ubique sunt, pari utique amplectetur cura, adeoque pro summa sua prudentia ultro dijudicabit, quantum communi rei objiciatur obstaculi per Daniae molimina, securitatem ac quietem Circuli Inferioris Saxonici frequentissime turbantia, quae nunc quoque maxime in causa sunt, quo minus ex locis iis laboranti patriae ad terras remotiores idonea submitti possint auxilia ab iis, qui ancipiti expositi periculo, dum aliis succurrunt, sua parum tuta a tergo relinquant. Nec vero melior rerum facies sperari in dicto circulo poterit, aut communi rei inde quicquam firmi accedere roboris, quam diu Rex Daniae ditiones


page 207, image: s0207

Ducis Schlesvico-Holsatici-Gottorpiensis detinendo vicinorum incubuerit cervicibus, non suo tantum insigni cum emolumento, sed et confoederatae Galliae, cui eadem opera, ad destinata sua contra Germaniam exequenda, via redditur expeditior ac patentior. Quocirca cum negotium Holsaticum non parum momenti ad res Imperii afferat, idque quam celerrime ad optatum finem perduci communis rei magnopere intersit, de bono publico praeclare merebitur Majestas Vestra, si gravata non fuerit cum reliquis in ista causa Mediatoribus, Dominis Electoribus Saxone et Brandenburgico eas inire rationes, quo ulteriore absque mora Dux Holsatiae pristino statui, tot pacificationibus ac solennibus conventionibus ipsi debito restituatur. Cui saluberimo scopo quantocyus obtinendo, Nos quoque una cum Dominis Ducibus Brunsvico-Luneburgicis operam simul impendemus indefessam, eo praecipue fine, ut postmodum remoto tam insigni obstaculo, liberiores Nobis illisque sint manus, ad rem communem ex urgentissimis periculis tanto efficacius alacriusque expediendam. Denique qua ratione Mensium Romanorum Majestati Vestrae a Statibus Imperii concessorum a Provinciis Nostris Germanicis debita pars exsolvenda sit, per priorem Ministrum Nostrum Comitem Gabrielem Oxensterna detegi fecimus, cum is Nobis retulerit rem omni difficultate carere, illud unice superesse videtur, ut posito utrinque calculo, et rationibus ad liquidum perductis, de summis residuis certi qui statuatur, quod peragendum


page 208, image: s0208

Plenipotentiario Nostro in aula Vestrae Majestatis Comiti de Dohna commisimus. De caetero Majestati Vestrae a Deo Opt. Max. incolumitatem diuturnam ac prospera rerum incrementa ex animo apprecamur. Dabantur in Regia Holmensi die 21. Novembr. 1688.

Carolus.

J. Polus.

DCCCI. Literae LEOPOLDI, Roman. Imperatoris, ad JOANNEM III. Poloniae Regem, cui bellum S. R. Imperio a Gallis illatum esse, et legatum ex aula Turcica proponendarum pacis conditionum causa accessisse nuntiat, utque aliquem ex suis confestim Viennam mittat, qui excipiendae Turcici legati positioni intersit, obnixe efflagitat, 1688.

NE vel quicquam ex eo, quod ad sinceram veramque amicitiae et foederis observantiam spectare possit, a nobis desiderari videretur, Serenitatem vestram de Venturo primum Viennam Legato Turcico reddi certiorem, ac porro cum adventasset per ministrum illic nostrum confidenter adventum significare jussimus, ipsumque tum de nuncianda Neo Imperatoris sui inauguratione, tum de pace tractanda, in mandatis habere. Ut nullatenus a sacrosancta jurati foederis tabula cupimus discedere, ita vicissim hac super re Serenitatis vestrae mentem requisivimus; verum nihil hucusque a Serenitate Vestra vel a Ministro nostro nobis intimatum; dum interea


page 209, image: s0209

Christianissimus Galliarum Rex vicennalis armistitii lege turpiter foedata, nonnullos Principes Imperii Statusque, ne insinuata quidem contra Principum morem, causa, repentinis invasit armis; ac urbes et emporia, Vormatiam, Spiram, Moguntiam, Heidelbergam, contra jus, fasque occupavit, nec non fortalitium Philipsburgum aliaque loca expugnavit. Nos, utpote quibus Imperatorii muneris gratia, sacri imperii Status foederatosque indefensos relinquere turpe foret, exercitibus nostris in diversa distractis, ab hoc sacro contra communem Christiani nominis hostem, bello remoraturus, unde quanquam firmus nobis animus sit, nisi eae fuerint pacis conditiones, quae unanimi foederatorum sententia, omnibus placere possint, vires nostras pro omni possibili in prosequendam belli aleam impendendi, attamen quam grave nobis quamque etiam confoederatis nostris futurum sit perniciosum, cum post exhaustas ubique aerariorum facultates, tanta belli quaqua versum suscipiendi moles, debiliore brachio sustinenda sit, cum Serenitas Vestra vel ipsamet dignoscere possit, compertumque habeat, id Juris gentium etiam rationem inprimis postulare, ut Principum Legati audiantur, debiteque porro dimittantur, atque hoc inprimis Turcicus Legatus, jam urgeat, ac omni pacis ineundae jureque jurando faciendae facultate se instructum asserat, Serenitas Vestra facile viderit, quam necessarium futurum sit, ut cum ex nobis solis, nihil tale subeundum velimus, Ministrum quendam probe instructum, huc allegare non gravetur,


page 210, image: s0210

qui cum nostris, ac foederatae Reipublicae Venetae Ministris Oratoris hujus Ottomannici propositiones auscultet, quid Serenitati Vestrae, ac Reipubl. Polonae nomine eam in rem visum suerit, una respiciat. Dabantur Viennae die 8. Novembr. Anno MDCLXXXIIX.

DCCCII. Responsoriae JOHANNIS III. Poloniae Regis, ad praeinsertas LEOPOLDI, Rom. Imperatoris literas, 1688.

NUllam in hunc usque diem, de Legatione Turcica a Majest. vestra habuimus notitiam, oretenus tantum D. Schiemanski, Majestatis Vestrae, Residens nobis innuerat, adventare Legatum, quod ipsum publica ferente fama cognoveramus. Jam vero recentibus Majestatis Vestrae literis edocemur, non modo Viennam Legatum a Sultano advenisse, verum etiam instanter sollicitare, ut propositiones, quas pro ineunda pace attulit, quantocius audiantur. Cum proinde Majestas Vestra, veluti sacris Colligationis tabulis congruum est, a nobis quempiam eo fine expediri desideret, et ut una cum Majestatis Vestrae ac colligatae Reipubl. Venetae Ministris, noster quoque ad aulam Majestatis Vestrae, hac instructus facultate pergat et audiat, quae nos Remque hanc publicam maneat satisfactio, qui non modo absque ullo fructu tanti belli sustinuimus onus, sed etiam amplissimas Moschis concessimus Provincias solo ineundae nobiscum, et cum confoederatis nostris sacrae colligationis pretio augendarumque virium


page 211, image: s0211

Christianorum intuitu. Porro veluti inter nos, magnosque Moschoviae Duces, mutuo stetit juramento, ne pars una, absque altera aliquem pacis amplectatur tractatum. Jus fasque est, ut ipsos de hoc, quid jam agatur, certiores reddamus. Interea dum Respubl. pro Comitiis jamjam instantibus congregata fuerit, uberiores dabimus resolutiones. Caeterum magno doloris sensu accipimus, valida Majestatis Vestrae distrahi arma, exorto novo in Imperio et ditionibus suis belli incendio, quod ut faventes superi, clementer sopire dignentur, apprecamur. Dabantur in arce Zolkieviensi die 20. Novemb. An. MDCLXXXIIX.

DCCCIII. Intercessionales, pro mercatoribus Lipsiensibus in causa debiti Wunneburgici, ad JOHANNEM III. Poloniae Regem, a JOH. GEORGIO III. Saxonum Electore exaratae, 1688. P. P.

SUbmisse Nobis exposuerunt quidam ex subditis Nostris et mercatoribus Civitatis Lipsiensis, tum aliqui etiam extranei, sicut ex inclusis patet, Christianum Wunneburgum Wratislaviensem amplas secum exercuisse negotiationes, et aliquot abhinc nundinis Lipsiensibus varias merces, multumque tam cambialis quam paratae pecuniae ab illis mutuo accepisse, atque hoc modo debitum plus quam duodecim millium Imperialium contraxisse: Cumque iste nundinis autumnalibus superioris anni, contra fidem, quam dederat, foro cesserit, bonis ac facultatibus suis in Poloniam


page 212, image: s0212

translatis, ibique adhuc eum latitare, omniaque in fraudem creditorum suorum dilapidare ac profundere rumor sit, intercessionales hasce Nostras pro recuperandis suis mercibus pecuniaque creditis humiliter a Nobis petierunt. Quamvis itaque nulli dubitemus, gravis, quod ex istius hominis absentia et fuga Nostri sentiunt, detrimenti, rationem tantum apud Regiam Vestram Majestatem valituram, ut praefatis subditis Nostris in repetendis rebus creditis sua sponte justitiam omnimode sit administratura: pro nostra tamen in Nostros benignitate tanto impensius Regiam Vestram Majestatem rogandam duximus, ut, quod ultro praestitura videbatur, in Nostri favorem eo libentius impertiri auxilium, supraque memoratos mercatores gratia et protectione sua complecti velit, concessa iisdem potestate ac licentia praedictum debitorem suum Wunneburgum ejusque facultates et bona, ubicunque locorum, vel sub quacunque Jurisdictione inferiore ea invenerint, arrestandi tam diuque retinendi, donec ipsis de debito satisfiat. Agnoscent illi debita veneratione adhibitum a Regia Vestra Majestate pro jure suo consequendo justitiae ardorem, Nos ipsi autem Regiae Vestrae Majestati, quam divinae protectioni serio commendamus, in simili aliisque humanitatis officiis promptitudinem Nostram vicissim sumus declaraturi. Dabantur Annaeburgi die 9. Novembr. 1688.

DCCCIV. Literae JOANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris, ad NONNULLOS EUROPAE REGES


page 213, image: s0213
ET PROCERES de novo anno gratulaoriae, 1688. P. P.

JUcundissima illa mutui inter Nos amoris recordario cultusque, quo Regiam Vestram Majestatem prosequimur, jure quodam a Nobis postulare videntur, ut inter haec recurrentis anni auspicia, ex veteri consuetudine vota denuo pro incolumitate Regiae Vestrae Majestatis faciamus, Eidemque prospera omnia feliciaque in futurum apprecemur. Hoc igitur humanitatis officium, dum per praesentes amplissime exequimur, nihil superest, quod Regiam Vestram Majestatem adhuc majorem in modum rogemus, quam ut illa serio sibi persuadere velit, nihil Nos quicquam vel hoc vel insequentibus annis, quotiescunque se dederit occasio, praetermissuros, ex quo et Nostra in Regiam Vestram Majestatem propensissima voluntas, et singulare rebus illius inserviendi studium ullo modo poterit intelligi. Qui interea, ut Regia Vestra Majestas non hunc modo annum, sed plures etiam alios tranquillo Reipublicae statu, et inoffenso rerum prosperrimarum cursu, quam felicissimos agat, etiam atque etiam exoptamus. Dabantur Dresdae Mense Decembri Anno 1688.

DCCCV. Recredentiales, quas GEORGIUS WILHELMUS, Dux Brunsvico-Luneburgensis, Domino de Beurgeauville, Legato Christianissimi Regis extraordinario, LUDOVICO XIV. Galliae Regi tradendas commisit, 1689.



page 214, image: s0214

Serenissime.

QUi ad Majestatem Vestram denuo redit, Ablegatus Ejus Extraordinarius Dominus de Bourgeauville, postquam literas duodecima die Septembris anni elapsi Versaliae datas, Nobis tradidisset, negotia sibi commissa, ea exposuit dexteritate, ea tractavit et ursit prudentia, ut muneris jam ante praeclare obiti, et meritorum suorum in aula Nostra spectatorum laudem, non renovaverit tantum, sed et adauxerit. Atque Nobis quidem nihil gratius fuisset, quam ingredi pacta, in quae Regia Majestas Vestra Ipso interprete tam benigne nos voluit invitare. Cum vero sub ejus accessum ex improviso alia sit enata rerum facies, illatumque Imperatori et Imperio bellum, Majestas Vestra aequo sperabimus interpretabitur animo, et Nostram etiam probabit fidem, quod a reliquo Germaniae corpore separari Nobis non ducamus integrum. Quod ipsum hoc parcius hic tangimus, quia supradictum ejus Ablegatum singula plenissime relaturum confidimus, Majestatem Vestram solum obnixe rogantes, velit et imposterum desiderata sua benevolentia constanter Nos dignari, qui cultum perennem, nec ullo finiendum minuendumve casu ipsi pollicemur. Deus Opt. Max. Majestatem Vestram in seros annos incolumem conservet, eamque et reliquos Christiani Orbis Principes ita disponat, quo compresso belli motu, seculo pacato fruamur et tranquillo. Dabantur in Aula Nostra Ducali d. 12. Jan. 1689.

Georgius Wilhelmus.



page 215, image: s0215

DCCCVI. Breve INNOCENTII PAPAE XI. ad LUDOVICUM XIV. Galliae Regem, quo ipsum paterne hortatur, velit pro cognito sibi vivido paterni amoris affectu, meliora de se sentire et primogenito Ecclesiae filio digna agere, 1689. Charissimo in Christo Filio Nostro Ludovinco, Francor. Regi Christianissimo.

Innocentius Papa XI.

QUam vivido paterni amoris affectu Majestatem tuam prosecuti sumus et prosequimur, novit profecto scrutator cordium Deus. Ad ipsum enim enixas pro incolumitate Tua, proque secundis Regiae Domus Tuae successibus preces effundere nunquam omittimus, nec omittemus. Ad id sedulis votis expetendum, valido nobis incitamento fuit eritque, eximius ille, ac nullis unquam praeconiis satis, commendatus zelus, quo Catholicam Religionem propagare, ac ab Haereticorum ausis strenue tueri, illustrem tibi scopum posuisti, in quem scopum Praedecessorum nostrorum vestigiis, inhaerentes, ubi opus fuerit, conspirare parati sumus. Quae cum ita sint, explicare plane nequimus molestiam, quam incessanter experimur, intelligentes, Te de propensa nostra mirum in modum erga Majestatem Tuam voluntate adversa sentire, ac propterea longe a nobis aberrantia consilia meditari. Quamobrem omnes charitatis nostrae partes expleturi, testatum Tibi hisce facimus, nihil nos antiquius habere


page 216, image: s0216

desiderio luculenter declarandi, quam arcto dilectionis inconcussae vinculo Majestatem Tuam complectamur, et quam impense cupiamus Christianae Reip. ad incrementum mutuam utrinque animorum concordiam coalescere. Age itaque, Charissime Fili, excita in Te Spiritus Ecclesiae primogenito dignos, Tuique in nobis amantissimum agnosce. Sane eam de pietate, eam de aequitate Tua opinionem gerimus, ut dubitare minime possimus, quin significationibus nostris acquiescas, et supra memorato amori, a quo illa proficiscuntur, cumulate respondeas. Dilectus Filitus noster, Cardinalis d' Estrees, cui saepe saepius diserte aperuimus sensus, quos his literis consignavimus, quique Majestati Tuae testis fidelis erit benevolentiae nostrae easdem Tibi literas mittet, dum nos Majestati Tuae Apostolicam benedictionem amantissime impertimur. Datum Romae die 15. Jan. 1689.

DCCCVII. Literae CAROLI XI. Svecorum Regis, ad LEOPOLDUM Rom. Imperatorem, quibus Declarationem Danorum, ad factam a Ministris mediatorum officio fungentibus propositionem exhibitam, Conventionibus autem arctois e diametro contrariam acerbe perstringit, et nisi Duci Holsato-Gottorpiensi, ex aequo satisfieret, armorum vim minitatur, 1689. P. P.

QUam spem conceperamus felicis successus in componendis dissidiis Dano-Gottorpicis ex Mediatione Majestatis Vestrae una cum Dominis


page 217, image: s0217

Electoribus Saxonico et Brandenburgico, in eodem negotio suscepta et hactenus continuata, eam si non plane irritam, certe valde dubiam nobis reddidit novissima propositio a Ministris eidem Mediationi adhibitis, praeter opinionem facta, utpote in qua inter varios componendae dictae controversiae modos prima fronte collocatur tale medium, cui nulla ratione locum posse esse jam ab initio justissimis ac solidis ex causis declaravit Dux Sleswico-Holsatiae Gotorpiensis, quodque cum pacificationibus septentrionalibus, directa fronte pugnet, nec nisi cum omnimoda earundem subversione admitti potest. Certe ea propositione nihil gratius atque optatius Daniae accidere potuisset, quam etiam avidissime arripuit, ac veluti ipsis Mediatorum Ministris viam ad id pandentibus, obviis ulnis amplexa est. Multum utique spirituum accessisse Ministris Danicis, satis indicat Declaratio eorundem imperiosa ac pene dictatoria, postero statim die ad eandem propositionem facta: qua postulatur, ut Dux Slesvico-Holsatiae Gottorpiensis omnibus Juribus, ex pacificationibus Aquilonaribus ipsi competentibus renunciet, pristino Vasallagii nexu se Daniae obstringat, plurimas Ditiones, quas per dictas pacificationes Arctoas obtinuit, gratis et ingratis relinquat, reliquas avitas terras, ac quas Domus Gottorpiensis ab ipsius pene primordio, liquidissimo jure possedit, aliis aequivalentibus, hinc inde sparsis ac ingenti hiatu ab invicem distantibus commutet, denique a nutu Daniae nunquam non pendeat. Indignitates


page 218, image: s0218

atque injurias, quibus ista declaratio tumet, fusius deducere non attinet, cum per se pateant. Illud mirari convenit, quod declarationem tam absurdam et memoratae pacis tabulis aperte reluctantem, Mediantes Ministri non recipere modo, sed et Duci Gottorpiensi offerre non dubitaverint, scilicet, ut injustissime afflicto Principi afflictio adderetur gravior. Nihil hic secius suspicamur de Majestatis Vestrae voluntate, utpote quam novimus prorsus abhorrere ab atrocissimis Daniae coeptis, in consanguineum Ducem patratis. Novimus sincera eam mente sollicitam esse de reparandis quantocyus fortunis innocentissimi Ducis, tum vigore foederis nobiscum initi, tum Intuitu Rescriptorum Imperialium, quibus eundem Ducem exhortata est identidem Majestas Vestra, ne quid sorte sua admitteret indignum, ne quid ex Juribus, quae Imperii Principibus sub auspiciis Majestatis Vestrae asserta sunt, quicquam pateretur, delibari, aut obtrudi sibi sineret, quod vergeret in detrimentum Imperii; Nec vero nisi constitisset Nobis de candore, deque generosa ac sincera Majestatis Vestrae mente ac propensione ad vindicias oppressi Ducis bona fide atque omni meliori modo maturanda, ad operis tam pii confectionem propiores ac promptiores haud defuissent viae, nisi omnia prius experiri consilio, quam armis statuissemus. Obversatur animo atque oculis nostris funesta Orbis Europaei facies, ac Christiani sanguinis summam esse debere parsimoniam agnoscimus aegre utique descensuri ad


page 219, image: s0219

extrema illa remedia, incendiis jam flagrantibus plus olei atque alimenti adjectura, sed quam vix evitari ea demum possit, suggerit nobis supra indigitata tam declaratio quam propositio, quae necessitatem quandam Nobis imponit, cogitandi de mediis divinitus nobis concessis, quibus pactorum publicorum religionem ac fidem tueri tenemur. Quis enim non videt nos per latus Ducis Gottorpiensis aperte peti et convulsis quibusdam Pacificationum Septentrionalium conditionibus ac legibus plane essentialibus easdem in universum aboleri atque tolli, adeoque sublatis atque subductis pacis istius fulcris, recrudescere pristina bella; ab eorum pactorum tenore, quae tanto sanguinis impendio steterunt, quae ipsius faventis coeli miraculis perfecta ac sancita sunt, ne latum quidem unguem dimoveri fixum nobis penitus atque firmum est, nec fas arbitramur, ullas obtrudi Duci Gottorpiensi conditiones, vel ipsius sorte indignas vel pacificationibus dictis contrarias admittere. Quid enim rationi, quid divino humano que Juri minus congruum, quam ut quis possessionibus suis legitimis per vim dejiciatur et ad sua alienis commutanda invitus adigatur. Quod prodi poterit exemplum perniciosius ad fas nefasque omne miscendum, et ut potentiores quaevis sibi licere in infirmiores credant? Id utique in Imperio ne fiat, vel praecipuum est Majestatis Vestrae Caesareum munus, quod cum Majestas Vestra hactenus fumma cum laude impleverit, gloriamque suam retundendis Imperii hostibus uberrime accumulet, confidimus utique


page 220, image: s0220

in protegendo Imperii Principe, cui praeter omne meritum omnia paene adempta sunt, Eam partibus suis minime defuturam, adeoque Ministris suis Mediatorum munere fungentibus in Holsatico negotio injuncturam, ut omissis ejusmodi noxiis ac supervacaneis Respectibus, rem serio agant, potiusque parti laesae ac sua repetenti, quam aliena contra pacta publica iniquissime appetenti suffragentur ac faveant, id justitiae ac aequitati consonum eo magnopere pertinebit, ut majoris mali evitetur occasio, nec res eo deducatur, ut quorum vires utilissime adhiberi poterant ad commune Germaniae incendium restinguendum, proprio impliciti periculo ulterius detineantur, et ad destituendam rem communem constringantur. Quod si Majestas Vestra pro summa sua aequanimitate, dictis modis factu haud quaquam difficilibus praestiterit, magnum inde saluti publicae momentum, magnum gloriae suae adjiciet incrementum. De caetero eidem sub divina tutela diuturnam incolumitatem et prosperos rerum successus animitus apprecamur. Dabantur in Regia Nostra Holmensi, die 30. Mensis Jan. Anno Christiano 1689.

Majestatis Vestrae

Bonus Frater Consanguineus et Amicus

CAROLUS.

T. Polus.

DCCCIIX. Literae CAROLI XI. Svecorum Regis ad JOH. GEORGIUM III. Saxoniae Electorem, ejusdem


page 221, image: s0221
cum praecedentibus argumenti et maximam partem tenoris, 1689. P. P.

QUo magis persuasi sumus de Serenitatis Vestrae Electoralis sincera ac seria mente in componendis una cum reliquis Dominis Mediatoribus dissidiis Dano-Gottorpicis ad normam aequi et justi, nec non ad Leges pacificationum solennium, quas integras ac inviolatas servari publicae salutis ac tranquillitatis magnopere interest, eo minus exspectata Nobis fuit novissima propositio, a Ministris ejusdem Mediationis vices obeuntibus, praeter opinionem, facta, utpote in qua inter varias dirimendae dictae controversiae modos prima fronte collocatur tale medium, cui nulla ratione locum esse posse, jam ab initio justissimis ac solidissimis ex causis declaravit Dux Schleswico-Holsatiae Gottorpiensis, quodque cum Pacificationibus septentrionalibus directa fronte pugnat, nec nisi cum omnimoda earundem subversione admitti potest. Certe ea propositione nihil gratius atque optatius Daniae accidere potuisset, quam etiam avidissime arripuit, ac veluti ipsis mediatorum Ministris viam ad id pandentibus, obviis ulnis amplexa est. Multum utique Spirituum inde accessisse Danicis Ministris, satis indicat declaratio Eorundem, imperiosa et pene dictatoria postero statim die ad eandem propositionem data, qua postulatur, ut Dux Schleswico-Holsatiae Gottorpiensis, omnibus juribus suis ex pacificationibus Aquilonaribus ipsi competentibus


page 222, image: s0222

renunciet, pristino Vasallagii nexu Daniae se obstringat, securitati suae nullis munimentis prospiciat, foedera nulla pangat, plurimas ditiones, quas per dictas pacificationes obtinuit, gratis et ingratis relinquat, reliquas avitas terras, ac quas Domus Gottorpiensis ab ipsius pene primordio liquidissimo jure possedit, aliis aequivalentibus hinc inde sparsis ac ingenti hiatu ab invicem distantibus commutet, denique a nutu Daniae nunquam non pendeat. Indignitates ac injurias, quibus ista declaratio tumet, fusius deducere non attinet, cum per se pateant. Illud mirari convenit, quod declarationem tam absurdam, et memoratae pacis tabulis aperte repugnantem, Mediantes Ministri non recipere modo, sed et Duci Gottorp. offerre non dubitaverint, scilicet ut injustissime afflicto Principi afflictio redderetur gravior. Ea voluntate aut jussu Serenitatis Vestrae Electoralis gesta esse minime suspicamur, quippe cui iniqua et pessimo exemplo in Ducem Gottorpiensem patrata, probari nequaquam possunt. Nec vero si non constitisset Nobis de candore, deque generosa Dominorum Mediatorum intentione, oppressi Ducis vindicias bona fide atque omni meliori modo maturandi ad operis tam pii confectionem propiores ac promptiores defuissent viae, nisi omnia prius experiri consilio quam armis statuissemus. Obversatur animo atque oculis nostris funesta orbis Europaei facies, et Christiani sanguinis summam esse debere parsimoniam agnoscimus; aegre utique descensuri ad extrema illa remedia, incendiis


page 223, image: s0223

jam flagrantibus plus olei atque alimenti adjectura, sed quam vix evitari ea demum possint, suggerit Nobis supra indigitata tam declaratio quam propositio, quae necessitatem quandam nobis imponit cogitandi de mediis divinitus Nobis concessis, quibus pactorum publicorum religionem ac fidem tueri queamus. Quis enim non videt per latus Gottorpiensis Ducis nos aperte peti, et convuldis quibusdam pacificationum septentrionalium conditionibus ac legibus plane essentialibus, easdem in universum aboleri ac tolli, adeoque sublatis ac subductis pacis istius fulcris, recrudescere pristina bella. Ab eorum pactorum tenore, quae tanto sanguinis impendio steterunt, quaeque ipsius faventis coeli miraculis perfecta ac sancita sunt, ne latum quidem unguem dimoveri fixum Nobis penitus atque firmum est, nec fas arbitramur ullas obtrudi Duci Gottorpiensi conditiones, vel ipsius sorte indignas vel pacificationibus dictis adversantes. Quid enim rationi, quid divino humanoque juri minus congruum, quam ut quis possessionibus suis legitimis per vim dejiciatur et ad sua alienis commutanda invitus adigatur? Quod prodi potest exemplum perniciosius, ad fas nefasque omne miscendum, et ut potentiores quaevis sibi licere in infirmiores credant? Quibus omnibus perpensis confidimus, Serenitatem Vestram Electoralem Ministris suis, quibus Mediationis munia in Holsatico negotio commissa sunt, in juncturam, ut omissis ejusmodi noxiis et supervacaneis respectibus, rem serio agant, potiusque parti laesae ac sua repetenti,


page 224, image: s0224

quam aliena contra pacta publica iniquissime appetenti suffragentur ac faveant. Id justitiae ac aequitati consonum, id eo pertinebit, ut majoris mali evitetur occasio, nec res eo deducatur, ut quorum vires utilissime adhiberi poterant ad commune Germaniae incendium restinguendum, propiori impliciti periculo ulterius detineantur, et ad destituendam rem communem constringantur. Quod si Vestra Serenitas Electoralis pro laudabili sua aequanimitate praestiterit, praeclare de bono publico merebitur, ac firmandae Nobiscum amicitiae non parum momenti adjiciet. Cui de caetera a Deo Ter Optimo Maximo prospeta quaevis ex animo apprecamur. Dabantur in Regia Nostra Holmensi, die 30. Mensis Januarii, Anno Christiano 1689.

DCCCIX. Literae JOHANNIS III. Poloniae Regis ad JOHANNEM GEORGIUM II. Principem Anhaltino-Dessaviensem, quibus se Principis Radzivilii immaturam mortem graviter ferre testatur, doloremque ipsius inde ortum convenienti lenire solatio satagit, 1689.

ACerba lex fatorum, quae illustrissimum Georgium Principem Radzwillium Magn. Duc. Lithuaniae Pocillatorem, nepotem meum desideratissimum, e vivis sustulit, aequo vulnere nostrum, ac Serenitatis Vestrae cor, animumque sauciavit, indeque ad consolandam Serenitatem Vestram lente festinavimus, quod contumax sit in solatia recens dolor, et quod lachrymas Serenitatis Vestrae cumulare noluerimus. Enimvero


page 225, image: s0225

veluti Serenitas Vestra illustrissimam Principem, Dilectam Filiam suam amantissimo Conjuge, se vero exoptatissimo Genero orbatum dolet; Ita nos Regiae Domus nostrae ornamentum, gentis prosapiaeque suae decus, magnam omnium expectationem, brevesque Patriae amores tam praecociter, una includi tumba, luctuose ferimus. Divinae tamen hoc in passu religiose obtemperandum est voluntati, et pro Christiana pietate imponendus lachrymis modus. Caeterum quod eandem viduatam Serenitatis Vestrae filiam, nostram vero charissimam Cognatam concernit, persuasum Serenitas Vestra sibi habeat, nihil nobis magis curae, cordique futurum, quam ut propensissimam voluntatem, affectum, respectumque nostrum aevo temporis ac occasionum momento, abunde experiatur, nostraque arctis in negotiis suis fruatur protectione. Quod superest, votiva solatiorum auctoramenta ex animo apprecamur. Dabantur die 10. Febr. Anno 1689.

DCCCX. Literae JACOBI II. Magnae Britanniae Regis, ad LEOPOLDUM, Rom. Imperatorem, quibus se a Principe Arausicano, et subditis rebellibus Regnis avitis ejectum esse exponit, ac ab eo, ut sibi Religionique Catholicae, qua Magnae Britanniae Regnum ad exitium ruenti quamprimum suppetias iret, obnixe efflagitat, 1689. Jacobus II. Dei Gratia Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Rex etc. Fidei Defensor etc. Serenissimo Potentissimo et Invictissimo,


page 226, image: s0226
Domino Leopoldo, divina favente Clementia Romanorum Imperatori semper Augusto, Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Sclavoniae, Dalmatiae Regi, Archiduci Austriae, Burgundiae, Carinthiae, Styriae, Carniolae et Silesiae Duci, Marchioni Moraviae, Comiti Tyrolis etc. Fratri, Consangvineo et Amico Nostro Charissimo, salutem in Domino sempiternam.

Serenissime, Potentissime et Invictissime Domine, Frater et Consanguinee Charissime.

PErpetuum et inviolatae Amicitiae foedus, quod inter Imperialem Vestram Majestatem Nosque semper intercessit, ejusque in nos propensa multisque argumentis probata voluntas, tum maxime oninibus notum gentibus Caesarese Majestatis Vestrae pro religione catholica studium, facile Nobis persvadent, quae ea in re Nos afficiunt, ea Vobis cordi fore, praecipue ubi negotium talis momenti agitur, qualis est Principis Arausicani hostilis haec Regnorum nostrorum invasio. Qui cum lapidem omnem frustra moverit, ut ab haereditario jure Regisque Fratris Nostri nos successione secluderet, omni ope juvando autores violentae illius persecutionis, quae regnante adhuc Fratre nostro adversus Catholicos commota est, cumque videret haec frustra fieri, Nosquo tandem cum summa Pace et tranquillitate avitum conscendisse Thronum, haereditatis expectandae impatiens, quam jam Regiae Familiae Nostrae matrimonio


page 227, image: s0227

intime conjunctus, spe devorabat, odio in Nos, religionemque Catholicam commotus, inimicos nostros subditosque perduellionis reos intime fovit, eorumque nequitia et artibus usus est, ut Nos, Imperiique Nostri Regimen calumniis famosisque libellis traduceret, quo faciliorem hinc ambitioni suae ad ejus possessionem viam sterneret Quod in dilectissimi Filii Nostri Cambrobritanniae Principis ortu manifestius patuit, quo singulari in Nos omnipotentis Dei collato beneficio, cum omni spe legitimae successionis (ex parte scilicet Filiae Nostrae natu majoris, Ejusque Uxoris) excidisset, fraude et armorum vi ea voluit regna occupare, quae nullo deinceps jure poterat expectare. Quod, ut ex voto effectum sortiretur, primum quidem specie conservandae Religionis Protestantium cum nonnullis ejusdem Religionis Principibus foedus iniit, tum diabolica plane calumnia turpissimam nomini nostro inurere notam conatus est. Namque cum ob felicem Filii Nostri nativitatem Nobis prius publica legatione gratulatus esset, illum supposititium esse ausus est omnibus postea declarare. Hinc ditiones nostras invasit, falso quidem nomine tum servandae religionis protestantium, tum etiam stabiliendae pacis tranquillitatisque nos inter et subditos Nostros, quin promittebat, ut ipsi etiam Catholici optata etiam conscientiae libertate fruerentur. Quantum ejus verba ab intimo animi sensu discreparent, quamque avide Regnis Nostris inhiaret, Religionis catholicae extirpationem cordi haberet, nunc manifestissimum est. Siquidem


page 228, image: s0228

modis omnibus incautos subditos nostros fallere conatus est, adeo, ut ab exercitibus nostris Rebellibus, imo et ab initimis et domesticis fere omnibus derelicti, et tantum non in manus ejus traditi, omnium Regnorum nostrorum defectionem passi simus. Cumque Comitem de Jeversham, legatum ad ipsum misissemus, contra Jus gentium, fidemque publicam Princeps Arausicanus eum in carcerem conjecit, nosque semoto Praesidio Nostro, arcta militum suorum custodia detinuit; quin et subito Ejus mandato Nos proprio ejecti Palatio, ut majora declinaremus pericula, quae vitae imminebant, praecipiti fuga saluti nostrae consulere, hicque praesidium subsidiumque quaerere coacti sumus. Quid mente agitaret Princeps Arausicanus, et quomodo Ejus esset consilium, cum Regna nostra dolo et armis invaderet, nemini jam dubium esse potest. Leges enim Anglicanas populique libertatem, quas se servaturum incolumes sposponderat, subvertit planeque sustulit. Cumque liberum Catholicis suae Religionis exercitium promisisset, in eos supra id, quod credi potest, inhumanus barbara crudelitate, utraque legum ipsarum severitatem, (quae in terrorem scilicet olim sancitae, raro, si unquam, contra eos executioni mandatae sunt) eos pene dilaniavit. Proceres Paresque Regni aeque ac plebeji in carcerem conjecti, magnifica eorum aedificia solo adaequata, bona omnia direpta, uxores liberique omnibus vitae subsidiis spoliati, ea ab inimicis emendicare coacti sunt, hicque non finis, sed initium malorum; Innumera


page 229, image: s0229

enim, ejus mandato, commissa in Episcopos sacerdotesque sacrilegia, qui fustibus aliisque impiae crudelitatis instrumentis excepti, rapti in carcerem, extremum ibi supplicium expectant, venerandi Christi cruci affixi effigies igni saepius commissa, sacella diruta, sacra ecclesiae ornamenta profano populi ludibrio usuique exposita. Hae aliaeque afflicti Status nostri circumstantiae Imperialis Majestatis Vestrae opem et auxilium enixe sollicitant. Res enim Caesareae Vestrae Majestatis utrinque agitur, dum Regem constanti Amicitiae foedere Ei conjunctum, Regnis suis iniquissime spoliatum, et ut saluti suae consuleret in Regiones exteras ejectum, Nosque ista omnia a confoederatis haereticis, catholicae Religionis causa duntaxat, pati manifeste agnoscit. Quae quidem singula Imperiali Majestati Vestrae facile svadebunt, non solum, ut nobis adsit, opemque ferat, qua tam legitimo et haereditario jure debita Nobis Regna recuperemus, sed etiam, ut religioni catholicae, ut sanctae ecclesiae in hac procella quodammodo periclitanti, auxilium ferat, eisque deinceps occurrat malis, quae a conjunctis haereticis Ecclesiae Christi Sponsae imminent. Nec dubia Nobis spes est, quin ubi Imperialis Majestas Vestra singulari sua prudentia ista omnia rite perpenderit, consideratoque constanti inter nos foedere, nec unquam interrupto amicitiae vinculo, eam Nobis opem eaque auxilia suppeditet, quae ad recuperanda Regna nostra maxime videbuntur necessaria, quae quidem unica modo superest via, qua ditionum nostrarum Catholici omnes ab imminenti


page 230, image: s0230

praesentique ruina possint servari. De quibus cum mimime dubitemus, ita et Deum optimum maximum precamur, ut Serenissimam Majestatem Vestram semper et ubique custodiat. Dabantur Sancti Germani, sexta Februarii, Anno Domini 1689.

Majestatis Vestrae

frater amantissimus

Jacobus Rex

Milfort.

DCCCXI. Responsoriae LEOPOLDI, Roman. Imperatoris, ad praeinsertas Jacobi II. Magnae Britanniae Regis literas, 1689.

Leopoldus etc.

LIteras Serenitatis Vestrae 6. Februarii nuperi, ex arce S. Germani ad Nos datas, ab Ejusdem in aula nostra ablegato Carlingfortio exhibitas recte accepimus, et ex iis, in quem statum redacta sit Serenitas Vestra, qualiterque ab exercitibus suis, imo et ab intimis et domesticis fere omnibus, post adventum Principis Arausionensis derelicta, praecipiti fuga saluti suae consulere, et itidem in Gallia praesidium subsidiumque quaerere coacta sit, denique a Nobis ad recuperanda Regna sua auxilium expetat, pluribus intelleximus. Serenitati Vestrae id certo confirmare possumus, quod simul atque peracerba haec rerum vicissitudo ad aures Nostras pervenit, animum etiam Nostrum non communi illo humanitatis, sed pro sincero Nostro


page 231, image: s0231

in Eandem affectu, propiore et strictiore sensu tetigerit, et intime indoluerimus, illud tandem evenisse, quod Nobis, quantumvis meliora sperantibus, animus jam dudum anxie praesagivit. Quod si enim Serenitas Vestra amicissimis Nostris, per Ablegatum Nostrum nuperum, Comitem a Kauniz, factis remonstrationibus potius, quam fraudulentis Gallorum suggestionibus, quibus id unum agebant, ut perpetuas inter Serenitatem Vestram et Ejusdem populum fovendo simultates, reliquae Europae Christianae tanto securius insultarent, fidem praebuisset, et continuis Eorum de pacifragiis et contraventionibus, quarum Vindiciae pace Neomagensi ad Eandem pertinebant, autoritate et potentia sua modum serio ponere, eumque in finem communi Nobiscum aut cum aliis recte sentientibus consilia inire placuisset, Nobis quidem nullum dubium est, quin Serenitas Vestra animos populi sui odio Religionis Nostrae jam exulceratos, multum demulsisset, etiamnum tam in Regno suo quam in Romano Imperio tranquillitas illibata staret. Nunc autem quo loco res nostrae sint, ut auxilium Serenitati Vestrae praestari possit a Nobis, qui non Turcico tantum bello impliciti, sed etiam novo insuper crudelissimo et iniquissimo, a Gallis rerum suarum, ut putabant, in Anglia securis, contra datam fidem impetiti sumus, Ipsimet Serenitati Vestrae judicandum relinquimus. Illud sane Eandem non celandum duximus, quod Religioni etiam Nostrae non ab aliis major injuria, quam ab ipsismet Gallis illata sit, quippe qui non tantum


page 232, image: s0232

in nostram et totius Orbis Christiani perniciem foedifraga arma cum juratis sanctae crucis Hostibus sociare, et susceptos a Nobis pro Dei Gloria conatus interrumpere, successusque ab omnipotenti Ejusdem manu Nobis concessos, impedire fas sibi ducunt; sed etiam in Imperio perfidiam perfidia cumulando, urbes deditione occupatas, contra datam et ipsiusmet manu Delphini signatam fidem, immensis Tributis exhaurire, exhaustas diripere, direptas funditus exscindere, aut flammis delere, Palatia Principum ab omni antiquitate, et inter saevissima bellorum incendia intacta servata exurere, templa spoliare, dedititios in servitutem, more inter Barbaros usitato, abducere: Denique passim, imprimis vero in Catholicorum ditionibus alia horrenda et ipsam Turcarum Tyrannidem superantia immanitatis et saevitiae exempla edere, pro ludo habent. Quae cum necessitatem Nobis summam imponant, non contra ipsos minus quam contra Turcas omni Nos et sacrum Romanum Imperium meliori ratione tuendi, ab ipsiusmet Serenitatis Vestrae aequanimitate certum Nobis assensum promittimus, Nobis a nemine imputari posse, si, quam hactenus per multipuces tractatus assequi non potuimus securitatem, justissimis armis asserere satagamus, eundemque in finem, cum iis, quorum interest, communes pro defensione et securitate Nostra rationes inire cogamur. De caetero Deum rogamus, ut omnia ad gloriam suam dirigat, Vestraeque Serenitati in hoc gravissimo infortunio suo vera solatia praestet, qui Eandem tenerrimo


page 233, image: s0233

fraterni animi affectu perpetuo complectimur, Viennae 9. April. 1689.

Leopoldus

C. F. Consbruck.

DCCCXI. Literae GUILIELMI III. Magnae Britanniae Regis, ad LEOPOLDUM Rom. Imperatorem, quibus ipsi, se cum Serenissima Conjuge sua, ad augustum Magnae Britanniae solium evectum esse nuntiat, 1689.

Guilielmus Dei Gratia Angliae, Scotiae, Francis et Hiberniae Rex, Fidei Defensor etc. Serenissimo, Potentissimo et Invictissimo Principi ac Domino, Domino Leopoldo, divina favente clementia Romanorum Imperatori semper Augusto, Germaniae etc. etc. Fratri, Consanguineo et Amico Nostro Charissimo, salutem perpetuamque felicitatem.

Serenissime et Imvictissime Princeps, Frater, Consanguinee et Amice Charissme.

QVum Deus Opt. Max. (qui regna juxta ac reliquas res humanas pro summo suo in Nos arbitrio mutat ac disponit) Nos una cum Serenissima Conjuge, ad augustum Angliae, Franciae et Hiberniae solium elevare dignatus sit, nulli dubitamus, quin Principes foederati Nostri, Nobisque ac Regnis Nostris arcta amicitia conjuncti, hunc Nostrum ad Regium fastigium ascensum laeto et gratulabundo animo laturi sint; Quapropter Caesaream Vestram Majestatem, quae in eo numero jure meritoque praecipuum locum obtinet, quam


page 234, image: s0234

citissime certiorem fieri volumus, dictorum Regnorum Coronam et dignitatem Regiam abdicatam prorsus ac desertam, adeoque a summis totius Angliae Ordinibus ultro oblatam, a Nobis acceptam esse. Quod ut in subditorum nostrorum commodum et ad universam Pacem per Christianum Orbem componendam stabiliendamque bene vertat, divino Numini humiliter supplicamus. De caetero Caesaream Vestram Majestatem persuasam esse cupimus, quum et ipsam et res suas omnes singulari affectu animo Nostro penitus insito diuque defixo prosequimur; Nos foedera et interioris amicitiae vincula, quae a Praedecessoribus Nostris in mutua subditorum utrinque emolumenta pacta atque inita fuere, non solum, quantum in Nobis est, sancte observaturos, sed et veterem illam necessitudinem, quae inter Imperii Status et Regna Nostra jam olim intercedit, nova sollicitudine ac novis insuper officiis adornare et augere sedulo conaturos. Quod superest Caesareae Vestrae Majestati fausta omnia precantes, Ipsam supremi Numinis tutelae ex animo commendamus. Dabantur in Palatio Nostro de Whitehal 1. die Martii Anno Domini 1688/9. Regnique Nostri primo.

Caesareae Majestati Vestrae

addictissimus Frater, Consanguineus et amicus

Guilielmus Rex.

Comes de Nothingam.

Nota. Pari quoque ratione ad alios Europae Proceres, mutatis saltem diebus et titulis, scriptum fuit.



page 235, image: s0235

DCCCXIII. Responsoriae LEOBOLDI, Rom. Imperatoris, ad praeinsertas GUILIELMI III. Magnae Britanniae Regis literas, quibus ipsi faustum fortunatumque Imperium gratulatus, Catholitos ditionis Britannicae homines impense commendat, 1689. Leopoldus etc. etc. P. P

QUod Nos Serenitas Vestra de sua et Serenissimae Conjugis suae ad Regium Magnae Britanniae Thronum elevatione per literas suas sub initium nuperi mensis Martii ad nos exaratas, certiores reddere voluerit, nova et luculenta significatio est non interruptae illius necesitudinis et benevolentiae, qua nos et res Augustae Domus nostrae hucusque incessanter persecuta est: quam cum juxta ac Serenitatis Vestrae personam et singularia in Rempublicam merita semper plurimum aestimaverimus, nunc quoque, quae a Divino Numine Eidem adjiciuntur, incrementa, ornamentaque tanto laetitiores ad animum Nostrum admittimus, Vestraeque Serenitati gratulamur, quanto ex augescente ejusdem potentia plus communi causae praesidii et auxilii accessurum esse compertum habemus. Itaque ut Serenitatis Vestrae evectio tam ad ipsius gloriam, quam ad utriusque Regnorum et Provinciarum commodum et ad tranquillitatem per orbem Christianum asserendam stabiliendamque bene vertat, sincere exoptantes, Eidem pro Amica Notificatione eas, quas par est, gratias rependimus, Vestramque


page 236, image: s0236

Serenitatem de nobis sic existimare cupimus, ut qui nihil deliberatius in animo habeamus, quam veteris nostrae erga Eandem amicissimae voluntatis et benevolentiae constantiam, novis identidem officiis declarare, et non tantum foedera interiorisque amicitiae vincula, quae Nobis et sacro Romano Imperio jam olim cum inclyto magnae Britanniae Regno intercedunt, observare et rata habere, sed etiam quicquid ad publicam Imperii et Regnorum utriusque utilitatem facere poterit, id omne Nostra ex parte promptissime diligentissimeque conferre, id quod eo sanctius nos praestituros recipimus, quo magis persuasi sumus, Serenitatem Vestram erga Catholicae Religionis Nostrae consortes, quietos, fideles, dictoque audientes ea moderatione et benignitate usuram esse, quam et ipsa tum ante hac semper in Provinciis foederati Belgii, tum nuper sub abitum suum in Angliam Nobis per literas testata est, et Nos Eidem tunc enixe commendavimus. Qua spe freti Serenitatem Vestram tutelae divinae ad prosperos rerum successus ex animo commendamus. Datum Viennae 16. Junii 1689.

DCCCXIV. Responsoriae JOSEPHI, Hungariae Regis, ad GUILIELMI III. Magnae Britanniae Regis praeimpressas de sua in Angliae Thronum elevatione, nuncias, quibus ipsi auspicatas Regiminis primitias gratulatus prosperrima quaeque precatur, 1689.

Josephus Rex Hungariae etc. etc.

NOn minori nos gaudio affecerunt Literae Majestatis Vestrae, prima Martii, anni praesentis, elevationis Ejusdem Serenissimaeque suae Conjugis, ad Angliae, Franciae et Hiberniae solium nunciae, quam accepta Nobis fuit expressio, de amicitia et foederibus ab Ejusdem Praedecessoribus in mutua subditorum emolumenta initis deinceps pariter observandis, veterique nenessitudine, quae inter Regna nostra ab antiquo jam intercedit, nova sollicitudine et novis insuper officiis excolenda augendaque: Cui declarationi pari sinceritate, side et religione semper a nobis corresponsum iri, non est, quod dubitet Majestas Vestra, quam certam de fraterno optimoque animo Nostro vicissim reddimus, quibuslibet in occasionibus actu testando, nihil magis in votis habentes, quam ut Deus ter optimus maximus Majestatem Vestram pro causae communis commodo subditorumque suorum incolumitate diu multumque felicem, sospitemque conservare dignetur; Cujus divinae protectioni eandem commendantes, prosperrima quaeque fraterne peroptamus. Viennae 16. Junii 1689.

DCCCXV. Responsoriae JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris, ad praecedentes GUILIELMI III. Magnae Britanniae Regis de obtenta Magnae Britanniae Corona significatorias, quibus ipsi auspicata aditi honoris primordia exoptatissimosque successus gratulando precatur, 1689. P. P.



page 238, image: s0238

QUo tempore primum de oblata Majestati Vestrae Serenissimaeque Illius Consorti dignitate Regia nuntius ad Nos huc pervenit, etsi statim jucundissima voluptate perfundi coepimus, multo tamen magis enatam hanc in aninio nostro laetitiam accendi, majoremque in modum augeri sensimus, postquam per amantissimas ipsius Regiae Vestrae Majestatis literas edocti sumus, Eandem cum Serenissima conjuge ad augustum Angliae solium fuisse elevatam dictorumque adeo Regnorum Coronam a summis Ordinibus ultro oblatam, a Majestatibus Vestris constanti anino acceptam esse Facere namque haud possumus pro antiqua sanguinis necessitudine, quae anno abhinc, quo nos per Belgium atque ista per loca iter facientes utraque Regia Vestra Majestas amantissime excipiebat, suavissimoque conspectu suo complectebatur, fortiori quasi inter Nos vinculo coaluit, quin partem hujus gaudii peculiari quodam jure Nobismet prae aliis vindicatum eamus; Adeoque Nos etiam tanto quidem nunc impensius de amplissimis ejusmodi argumentis, novaeque dignitatis et gloriae accessione Regiis Vestris Majestatibus praesentibus hisce gratulamur, quanto certius non tam speramus quam confidimus Easdem Dei primum immortalis ope et beneficio, sua deinde virtute ac moderatione animi, ita concredito sibi gubernio praefuturas, ut omnium bonorum opinioni et Votis, publicaeque imprimis tranquillitati plane satisfiat. Quod, ut ita eveniat Regis Vestris Majestatibus honos


page 239, image: s0239

iste ac in fastigium Regium ascensus et sempiternae laudi et nulli unquam vicissitudini obnoxiae felicitati sit, est, quod nos modis omnibus etiam atque etiam exoptamus. Quod superest Regiis Vestris Majestatibus quicquid a nobis studii honorisque atque amicitiae praestari ullo modo potest, sincero affectu perofficiose addicimus et pollicemur. Quemadmodum de hac nostra in Regias Vestras Majestates sincera animi propensione cultuque, qui has literas offeret, Liber Baro de Friesen pluribus verbis coram testabitur, quamprimum ad colloquium Regiarum Vestrarum Majestatum benevole fuerit admissus. Dabantur in Thermis Töplicensibus, die 12. April. 1689.

DCCCXVI. Literae LEOPOLDI I. Rom. Imperatoris, ad JOHANNEM III. Poloniae Regem, quibus ipsi, Gallos soedissima perfidia bellum atrox et cruentum S. R. Imperio, in sublevationem juratorum Christiani nominis hostium intulisse seque ad pacem cum Turcis inhonestas ac tutas leges ineundam summa necessitate et vindicandi S. R. Imperium ab innumeris injuriis officio cogi, nunciat, ac ut quamprimum Plenipotentiarios suos Viennam mittat, amanter suadet, 1689. Leopoldus. etc etc.

QUam foede nuper et injuste, violatis Pacis Westphalicae et Neomagensis, nec non vicennalis armistitii, paucis abhinc annis inniti, legibus,


page 240, image: s0240

Nos et Romanum Imperium, nihil minus opinantes, Corona Galliae, quasi ex insidiis adorta sit, nulli dubitamus, quin Serenitas Vestra ex superioribus nostris Literis abunde perspexerit. Excrevit vero in immensum hujus facinoris magnitudo et enormitas, ex nefanda illa crudelitate et perfidia, quae hucusque in occupata primo impetu loca, horrendum debacchatur ac furit, dum integras urbes et ditiones, quae incolumitatem pactae certis sese conditionibus dederant, et tributa imperata exsolverant, contra datam et ipsiusmet Regis aut Delphini subscriptione roboratam fidem diripi, direptas aut deleri incendiis, aut moeniis ipsisque aedificiis ex imo fundamento dirutis, solo aequari, subditos, more inter barbaros usitato, vinctos in servitutem trahi, et ad sequendam in aliis oris Gallicam militiam cum interminatione laquei impelli, Principum Domos et Palatia, per secula, in cruentissimis etiam bellis servata, exscindi, nec ab ipsis templorum tectis impias manus abstineri, pluraque alia tam horrenda irarum, invidiae et immanitatis exempla passim patrari jubet, qualia raro a Turcis admissa, certe a Christianis in Religionis suae consortes unquam exercita fuisse, vix in ulla plurium seculorum reperitur historia. Quae uti merito totius Christianae gentis odium in Galiam excitat, imprimis autem Nobis, prout Serenitati Vestrae nuper significavimus, summam necessitudinem imponunt, commissi nobis Romani Imperii saluti prospiciendi, illudque ab ejusmodi violentiis et inauditis oppressionibus


page 241, image: s0241

omni ope liberandi; ita etiam omnes Imperii Electores, Principes et Status Ratisbonae per Deputatos suos congregati unanimibus suffragiis a Nobis decenter contenderunt, ut, decreto justo, adversus Galliam, bello, pacem non modo quantocyus cum Turcis honestam conficiamus, sed etiam amicos et confoederatos Reges et Respublicas in societatem armorum, et continuationem fidae cum Imperio vicinitatis et amicitiae invitemus, tum vero etiam apud eosdem intensas Gallorum aut hisce adhaerentium machinationes, quibus haud dubie contra nos et sacrum Romanum Imperium, aut unum alterumve ejusdem Statum foederatum aut socium, diversionem sive molestiam suscitare satagent, tempestive amoliamur et reddamus irritas. Quocirca uti quantum ad pacem Turcicam, eandemque quantum fieri potest, aequis conditionibus promptissime sanciendam attinet, Serenitati Vestrae mentem nostram praefatis literis confidenter aperuimus, Ejusdemque Legatum Plenipotentiarium propediem adfuturum, libenter intelleximus: ita nunc quoque hasce juxta memoratam S. R. Imperii Electorum, Principum ac Statuum instantiam ad Serenitatem Vestram pro fraterna Nostra in Eandem fiducia exarandas duximus, non quod in mentem nobis veniat, Serenitatem Vestram ullo indigere hortatu ad praeponendam porro Gallicis machinationibus amicitiam a tot seculis inter Nos, Imperium Romanum et Rempublicam Polonam integre et absque corruptione continuatam, aut induci Eam posse, ut postquam contra


page 242, image: s0242

Christiani Nominis hostes tam gloriose decertavit, nunc eorundem instigatoribus, fautoribus et foederatis (quidni enim tales appellemus, qui Turcis foedus offensivum etiamnum offerunt) Gallis videlicet suffragetur, aut eorum conatus directe vel indirecte adjuvet, detestandaeque eorum perfidiaese consortem faciat: id enim a Serenitatis Vestrae pietate, integritate et prudentia, quippe moliminum Gallicorum paucos abhinc annos satis superque edocta, alienissimam esse persuasi sumus; Sed ut eandem nostro et totius Imperii nomine, prout facimus, amice fraterneque requiramus, ut ea porro inire velit consilia idque cum universa Republica statuere, quo unitis animis et viribus tam immanis perfidia liberius vindicari et secura demum stabilisque tranquillitas in Christiano orbe sperari queant. Quod ut Nobis a Serenitate Vestra inclytoque Poloniae Regno tanto firmius polliceamur, facit indubitata illa et incontestabilis veritas, publicam connexamque Nostram seu Germaniae et Poloniae causam in eo verti, et ad inclyti ejusdem Regni injuriam spectare, quicquid contra nos et concreditum Nobis Imperium, durante imprimis contra Turcas foedere offensivo, in eorundem favorem et modo dicti foederis detrimentum tam indigne patiatur a Gallis, iisque solis attribuendum esse, quod una Nobiscum tam Serenitas Vestra et Respublica Poloniae, quam Illustrissimum Dominium Venetum, pro honore Dei et incremento Christianitatis speratis Sacri foederis et victoriarum frustrentur successibus.


page 243, image: s0243

Nulli itaque dubitamus, quin Serenitas Vestra eam Nobis Declarationem datura sit, quam mutuo amicitiae nexui, fidaeque Vicinitatis Legibus, nostraeque non minus quam supradictorum Electorum, Principum ac Statuum Imperii expectationi respondeant. Quod sicuti Serenitati Vestrae et Reipublicae Poloniae non apud Nos tantum et Imperium Romanum, sed universum Christianum orbem recte sentientem in verae laudis encomium gratamque memoriam cessurum est: ita Nos et saepedictos Electores, Principes et Status Imperii ad paria sibi Regnoque Poloniae studia et auxilia referenda in similes occasiones arctissime devinciet. Qui quod reliquum est, Serenitati Vestrae prosperrimos rerum successus animitus exoptamus. Viennae 18. Martii Anno 1689.

DCCCXVII. Literae JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris, ad COSMUM III. Magnum Etruriae Ducem, quibus ipsi Domenicum Melanium studiose commendat, 1689. P. P.

EXhibuit Nobis gratissimas Dilectionis Vestrae Literas, Dilectissimae Conjugis Nostrae aedium Mareschallus et Minister Noster in Italia, Dominicus Melani, deque propensissima Illius in Nos Voluntate ac benevolentia perquam honorifice Nobiscum locutus est. Cui Nos quidem vicissim haud obscuris ostendimus argumentis Dilectionem Vestram et amari a Nobis summopere et fieri sane plurimi. Quapropter praedictum Melanium


page 244, image: s0244

tanto nunc quidem libentius a Nobis iterum dimittimus, quanto Illius reditum Dilectioni Vestrae gratiorem fore ex allatis Ejus ad Nos Literis non obscure conjicimus: adeoque abiturientem, etsi jam ante alias Dilectioni Vestrae satis commendatum acceptumque, intuitu tamen ipsius egregiae Virtutis praestitorumque Nobis officiorum, praesentibus hisce magis magisque. commendamus, illud tantummodo adhuc enixe rogantes, ut quamprimum id sine incommodo Dilectionis Vestrae fieri poterit, revertendi iterum ad Nos licentia Melanio indulgeatur. Cui de caetero diligentissime injunximus, ut de sinceri animi Nostri constantia ac inserviendi studio Ipse coram pluribus Nostris verbis Dilectionem Vestram certiorem reddat. Quam prospere perperuo, feliciterque agere etiam atque etiam exoptamus. Dabantur in Thermis Töplicensibus die 20. Aprilis 1689.

DCCCXIIX. Literae MARCHIONIS DE CASTANOGA, supremi Regis Hispaniarum per Belgium Vicarii, ad JOHANNEM GEORGIUM III. Saxoniae Electorem, cui Gallos Regi suo bellum futili et absurdo quodam manifesto indixisse nuntiat, 1689.

Serenissime Princeps, Elector, ac Domine.

QVandoquidem Regiae Suae Majestati Domino meo clementissimo Rex Christianissimus bellum indixit, prout Serenitas Vestra Electoralis ex


page 245, image: s0245

adjuncto manifesti Gallici, nulli prorsus validae rationi nec justitiae umbrae innixi Exemplari (contra quod responsionem quantocyus evulgari curabo) fusius percipiet; Pro singulari mea in Serenitatem Electoralem Vestram observantia ac fiducia intermittere non potui, quin Eandem ea de re absque mora edocerem, simulque significarem, inviolabilem illam, qua altissime memorata Majestas Sua, rejectis quibusvis propositionibus contrariis, sacro Romano Imperio et confoederatis suis firmiter adhaerere statuit, constantiam, praefatae resolutioni Gallicae unice ansam praebuisse. Et quemadmodum plane persuasum habeo, Serenitatem Vestram Electoralem idem mecum sentire; ita indubitata spe nitor, Eandem (prout et Egomet nomine Regio non deero) omnia quae ad conservationem incrementumque causae communis, nec non ad deprimendam intolerabilem Gallicam ambitionem ullo modo facere possunt, lubentissime collaturam, quatenus tota Europa a servitutis vinculis, sibi a Corona Galliae jam dudum praeparatis, praeservetur. Interea summopere desidero, ut communes hae rationes exoptatam mihi dent occasionem, qua felici armorum conjunctione sub glorioso Serenitatis Vestrae Electoralis ductu et Imperio, ad Ejusdem gloriam cooperari, et re ipsa comprobare valeam me in Ipsius veneratione omnes antecellere. Cui de caetero diuturnam valetudinem prosperrimosque armorum pro boni publici commodo successus a summo Numine enixe voveo. Bruxellis 24. Aprilis 1689.



page 246, image: s0246

DCCCXIX. Literae JOANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris, ad MARIAM ANNAM, Philippi IV. Hispaniarum Regis viduam, quibus ipsam ob luctuosam Serenissmae nurus solatur mortem, 1689. P. P.

NOn sine aegritudine animi ex perscriptis ad Nos Regiae Majestatis Vestrae Literis intelleximus Serenissimae Hispaniarum Reginae, Dominae Mariae Aloysiae, Filiae suae desideratissimae obitum inopinum: quem tamen tanto aequiore animo Majestatem Vestram laturam confidimus, quanto feliciori sorte beatae memoriae Princeps jam credenda est, omnibus, qui hanc mortalem vitam turbant, molestiis liberata. Nos interea facti per Majestatis Vestrae literas doloris participes, Deum precamur, ut gravem hanc perculsae Regiae Domus jacturam laetioribus posthac rerum incrementis compenset. Ad cujus ornamenta provehenda comprobandaque dediti animi Nostri studia nihil facturi reliquum, Regiam Vestram Majestatem divinae protectioni benevole commendamus. Dabantur Lipsiae die 1. Maji 1689.

DCCCXX. Literae PROCERUM SAC. Rom. Imperii, ad JOANNEM III. Poloniae Regem, quibus ipsi foedus offensivum adversus Galliae Regem, pangendum modeste offerunt, 1689.


page 247, image: s0247
Serenissimo et Potentissimo Principi, ac Domino, Domino Johanni Tertio, Regi Pololoniae, Magno Duci Lithuaniae etc. etc. Domino nostro clementissimo.

Serenissime ac Potentissime Rex, Domine Clementissime.

PErtulit haud dubie ad Regiam Vestram Majestatem constans aliquot retroactorum annorum fama, quam continuis, sub specioso, ast vano ac rapaci Reunionum commento, a Noviomamagensi Pace invasionibus, Urbium ac Regionum occupationibus et devastationibus, infinitisque injuriis lacessitum a Gallis Romanum Imperium tandem anno 1684. in durissimas non minus quam iniquissimas armistitii leges, cum supremi Juris in aliquot Provincias ad tempus facta renunciatione, descendere coactum fuerit. Imperabat tum temporis eandem subeundi necesitatem publicae rei Turcico bello intentae status, ut et tuendae Christianae fidei ac patriae studium, nec defuit omnino prosper rerum successus, et virebat maxime, etiam majora peragendi, Vestraeque Majestati et Poloniae Regno quietem ac securitatem procurandi grata firmaque spes, dum posthabitis Westphalicae ac Noviomagensis pacis, sanctisque vicennalis armistitii legibus, Christianorum victoriis invidens, et (quod compertum est) Turcarum et Tartarorum commodis savens, horumque cladibus reparandis studens Galliarum Rex, nulla denunciatione, nulla gravaminum aut querelarum saltem commemoratione praevia


page 248, image: s0248

sacratissimum Imperatorem et Imperium Romanum Turcico bello implicatos, ac nihil minus cogitantes, a tergo foede et perfide, hostili impetu, aggreditur, nudata sub pacis fiducia sufficientibus praesidiis ad Rhenum praeprimis sita propugnacula, vel immani ferocia ac vi, vel diris minis ac comminationibus, aut fallacibus blanditiis capit; Confluentiam citra ullam occupandi spem, ob praestitam Caesari et Imperio ab Eminentissimo Electore Trevirensi fidelitatem, sola nocendi rabie, globis pyreis similibusque inventis exurit, provincias depopulatur, incautos et insontes Imperii subditos undequaque opprimit, omnibus fortunis exuit; imprimis divino Ministerio praepositos in captivitatem, barbaro more trahit, caeterisque alimenta vitae sustentandae necessaria surripiendo, vel ea disperdendo, alios fame, alios ferro necat. Horret animus meminisse solum, quam nefarie a Caesaribus fundatam Electoralem et inter montana castra totius Europae fere principem sedem Heidelbergam, sub immunitatis pactis, a Delphino confirmatis ac subscriptis, spontanea deditione. acceptam, perfida gens, jussu regio, flammis funditus deleverit; Manhemium nitidissimum illius districtus Emporium ac fortalitium post aliquot dierum oppugnationem proficuis conditionibus traditum, fracta turpiter fide data, non solo tantum aequaverit, sed et privatas sacrasque AEdes etiam Catholicae Religionis exercitio deservientes, submisso fundamento pyreo pulvere penitus everterit, Archivum Palatinum abstulerit, Acta ac


page 249, image: s0249

documenta supremi Camerae Imperialis Judicii in retrogestis bellis quibusvis, etiam hostibus curae habita, diripiendo, cum multorum millium litigantium irreparabili damno, sacrae justitiae administrationem exstirparit, et quicquid etiam saevissimi hostes, multis retro seculis delendis ad internecionem Regionibus scelerum et flagitiorum comminisci potuere, illud in uberrimo simul et pulcherrimo Germaniae tractu ab improbissima ac nefaria hac gente exercitum esse, foedata ruinis fidem faciat Provincia: adeo quidem, ut sacratissimus Imperator et Romani Imperii Electores, Principes et: Status tam perfidis vastationibus ac latrociniis (neque enim belli nomen merentur) provocati, ac toties iteratarum crudelitatum pertaesi, tam etiam commissae sibi a Deo, Imperii et subditorum tutelae, officiique sui memores, bellum in Gallos declaraverint, et milite (magno Christianorum damno) partim a turcica expeditione accito, partim aliunde adducto et conscripto, iniquissimum hunc impetum primum sistere, justissimaeque causae fiducia, nec non divino auxilio freti, reparandis tam atrocibus injuriis damnisque illatis, junctis indissolubili nexu consiliis viribusque, arma in hosticum provehere, perennemque securitatem ac tranquillitatem Imperio procurare decreverint; prout Majestati Vestrae uberius ex unanimi Statuum placito a Caesarea Majestate clementissime approbato (cujus exemplum una cum translato hisce addimus) constabit. Praeterea non ignari, quam pudendis saepe regioque nomine indignis technis


page 250, image: s0250

ac fallaciis Galliae Rex a Se provocatos, suaequo defensioni intentos, mutuis aemulationibus ac discordiis involvere consueverit, prout sub diverso religionis mentito praetextu, id jam pridem infeliciter tentatum est, et etiamnum urgetur, primum quidem e re, quin imo necessarium fore duxere, omnia neutralitate, ut vocant, penitus eliminata, quicquid divina providentia Caesari et Imperio virium largita est, id unanimiter conferre, tela forti et constanti animo in hostem vertere, nec ab hujus prosecutione ante tot acerbissimorum malorum sufficientem (quam a Deo speramus) reparationem, ut et cautionem in futurum desistere, quin etiam illum vel illos, aut quenquam eorum, etiam extra Imperii fines invasionibus aut depraedationibus lacessere, armave Imperii aut foederatorum in favorem Galliae distrahere tentaverint, hostes etiam Imperii declarare, nec non sanctioris fidei coronas ac Respublicas, contra profligatae fidei hostem, in auxilium et societatem vocare. Cumque, Serenissime Rex, inveterata ac firma, quae Caesaribus et Imperio cum Poloniae Regno intercessit amicitia, quamque non ita pridem Viennam socia manu ab infidelium obsidione liberando (quod beneficium etiamnum grato animo agnoscitur et a posteritate in perpetuum agnoscetur) Majestas Vestra Regia cum Republica Poloniae luculenter probavit, tum etiam nefando hoc Gallorum latrocinio, quod victricium in Servia et Bosnia copiarum magnam partem inde revocare jubet, confoederati Poloniae Regni latus non leviter petatur, ejusque securitas


page 251, image: s0251

dubia reddatur; praecipue autem, quod Majestatem Vestram atrocissimam hanc irruptionem valde detestari, nullatenus dubitandum; haec omnia spem fecere, fore, ut Majestas vestra ad reprimendam adeo immanem et nocivam, ac cuivis pro lubitu insultantem potentiam (quae toti Europae se bellum intulisse gloriatur, quemadmodum novissime catholico Regi, contra armistitii cum eo initi tabulas, in Imperialibus cum Gallo induciis, pro verbotenus insertis habitas ac confirmatas publica declaratione ex causis frivolis bellum indixit) Caesaris et Imperii, sua Reipublicaeque consilia et arma jungat, ideo Majestatem Vestram speciali Dominorum Nostrorum Mandato instructi, ut initum cum Augustissimo Caesare foedus contra novum hunc, omni fide destitutum, eoque magis periculosum hostem extendere, vel alias separatim convenire libeat, qua par est, submissione rogamus, et quae hanc in rem ab Invictissimo Imperatore Majestati Vestrae exposita esse novimus, huc repetendo, Eandem ad arctiorem confoederationem invitamus, Quod si tamen fervente adhuc cum Turcis bello, auxiliatricem manum a Majestate Vestra et Republica Poloniae praeter spem obtinere nec dum liceat, certi saltem confidimus, omni cura easdem ac sollicitudine prospecturas, ne Gallicis instigationibus aliisve malignis artibus, coactis in unum militaribus turmis in Caesareis et Statuum vel cujuscunque confoederati in vel extra Imperii fines, suis Provinciis terrisque praedae agantur, horumque subditi quocunque loco


page 252, image: s0252

invasionibus ac direptionibus vexentur, et sin (quod Deus avertat) quid secius eveniat, in persequendis et extirpandis istiusmodi invasoribus arma sua nostris jungendo, prono animo concursuras. Rogamus Deum Ter Optimum Maximum, ut Majestati Vestrae digna Christiano Principe consilia inspiret, quibus repressa hostium superbia, Europae perpetua pax et tranquillitas concilietur, cui quod reliquum est, felices rerum successus ac prosperos eventus in Regimine, aliisque Christiano orbi salutaribus coeptis, ex animo apprecamur. Ratisbonae ex Comitiis 4. Maji 1689.

Regiae Majestatis Vestrae

humillimi

Sacri Romani Imperii Electorum, Principum ac Statuum Consiliarii et Legati ibidem congregati.

DCCCXXI. Literae COLLEGII CARDINALIUM, ad LEOPOLDUM Rom. Imperatorem, quibus ipsi Innocentium Papam XI. placide in Domino obdormivisse nuntiat, et pacatas Imperii res perpetuamque adversus Turcas victoriarum seriem precatur, 1689. Serenissimo Principi Leopoldo, Romanorum Regi, in Imperatorem electo semper Augusto. Miseratione divina Episcopi, Presbyteri et Diaconi, S. R. E. Cardinales.



page 253, image: s0253

Serenissime Caesar, Salutem et sinceram in Domino charitatem.

CUm superioribus diebus Majestatis Vestrae de communi hoste victorias audiremus, tunc repletum est gaudio os Nostrum et lingua Nostra exultatione. Sed brevi temporis intervallo defecit gaudium cordis nostri, cecidit corona capitis nostri; siquidem summus Pontifex Innocentius XI. cum maxime vivere illum oportebat, hesterna die cessit e vita, cujus equidem Patris amantissimi interitus, si nos acriter non moveret, publicae jacturae ratio profecto tangeret efficeretque, ut quotidie cibaremus Nos pane lachrymarum, etenim omnia quae his miseris afflictisque temporibus a summo Pontifice desiderari poterant pro Christianae Reipublicae incolumitate et Catholicae Religionis incremento, in eo cumulate adesse videbantur; omnes namque suas cogitationes, omnia consilia, omnes opes, omnem denique autoritatem et potentiam suam ad salutem Dominici gregis contulit. Sed plura hujus generis de eo dicere supervacaneum est, praesertim apud Majestatem Vestram, quae haec omnia et novit optima et feliciter experta est. Quare, quod hujus temporis est proprium, convertamur unanimiter ad Deum totius consolationis, ut consoletur Nos in tribulatione nostra, et exaudiat preces in excelso solio gloriae. Et quidem nos peracto novendiali funere conclave ingrediemur, in quo primum Deum orabimus, ut nobis quam citissime largiatur Pastorem alterum, qui et propter sanctitatem


page 254, image: s0254

apud Deum et propter autoritatem apud Ecclesiae filios Christianorum Principum dissidia non tantum e medio tollat, verum etiam sacro foedere eos conjungat, et ab illorum manibus excussa arma contra Turcas convertat, ita ut publicae libertatis vindice a Majestate Vestra Christiani nominis perpetui hostes ad nihilum deveniant tanquam aqua decurrens, et sicut deficit fumus, deficiant. Adsit interim nobis propitius Deus, ac duplici gaudio fidelem populum cumulet, visibile scilicet Caput Ecclesiae suae tribuendo, Majestatique Vestrae victoriarum incrementum. Datum Romae in Palatio Apostolico et Congregatione nostra generali, sub sigillo trium Nostrum in ordine Priorum, die 13. Augusti, 1689. Apostolica sede vacante.

DCCCXXII. Literae COLLEGII CARDINALITII, ad JOSEPHUM, Hungariae Regem, cui Innocentium Papam XI. vitam solvisse refert, et virtutum Serenissimi sui Parentis complexum, velut absolutissimam vitae cum laude vivendae normam sedulo commendat, 1689. Serenissimo Principi, Josepho Hungariae Regi. Miseratione divina Episcopi Presbyteri et Diaconi S. R. E. Cardinales.

Serenissime Rex, salutem et sinceram in Domino charitatem.

CUm primum ad Majestatem Vestram literas damus, aegre ferimus, quod cogamur tristioris


page 255, image: s0255

nuncii eam participem facere, sed quando ita Domino placuit, cujus judicia multa abyssus, Innocentium XI. Pontificem Maximum hesterna die nobis eripere, ut laborum suorum praemia reciperet in perpetuas aeternitates, non possumus hoc literarum officium praetermittere, praesertim cum eo Rege, in quo Augustissimae Domus pietas ac Religio, atque omnium Christianarum virtutum semina in tam tenera aetate conspiciuntur. Quare non dubitamus, quin Majestas Vestra aliquo sui cordis questu hanc communem jacturam una nobiscum sit prosecutura. Regnum istud, olim Turcarum tyrannide oppressum, quod Deus Optimus Maximus Majestati Vestrae diu fortunet, non tam bellica vestrorum militum fortitudine, quam demortui Pontificis consiliis, ejusque assiduis ad Deum precibus in libertatem assertum existimamus. Itaque Caesareae invictae Majestatis, Patris Vestri gressibus inhaerens in timore Dei eruditus, illud a Dei pietate et a sanctae Romanae Euclesiae cultu atque observantia auspicari dignetur Majestas vestra; Ita enim fore speramus, ut non minus Religione quam corporis viribus succrescens, tandem Majestas Vestra dissipet gentes, quae bella volunt, et in Deo faciens virtutem, ad nihilum deducat Christiani nominis hostes. Interim vero quo facilius viduitati Ecclesiae consulamus, in innocentia cordis sui preces coram Domino effundere haud desistat Majestas Vestra; iis enim adjuti confidimus, quod in Apostolico conclavi, post novendialia inclusis, revelabit Deus per spiritum suum, qui dignissimus sit Petri locum et


page 256, image: s0256

Apostolatum accipere. Nos enim inter multiplices curas hac praecipue sollicitamur, ut ille suscitetur Pastor, qui Christianam Rempublicam tot bellis distractam in unum congreget, et ad catholicae Religionis fines propagandos, Austriacae domus exemplo, Christianorum Principum arma convertat. Datum Romae in Palatio Apostolico et Congregatione Nostra generali, sub sigillo trium nostrum in ordine priorum, die 13. Augusti, 1689, Apostolica Sede vacante.

DCCCXXIII. Literae COLLEGII CARDINALITII, ad CAROLUM II. Hispaniarum Regem, quibus ipsi Innocentium Papam XI. placida morte vitam finiisse significat 1689. Serenissimo Principi CAROLO II. Hispaniarum Regi Catholico. Miseratione divina Episcopi, Presbyteri et Diaconi S. R. E. Cardinales.

Serenissme Rex salutem et sinceram in Domino charitatem.

INnocentius XI. hesterna die acerbo Christianae Reipublicae et bonis omnibus vulnere sublatus, maximum nobis sui desiderium reliquit. Ipso enim regnante omnia fausta, omnia ubique felicia ad majorem Dei gloriam et fidei catholicae incrementum fluere videbantur. Angimur itaque animo, cum


page 257, image: s0257

alter in ejus locum sufficiendus est, qui et moerorem ex hujus sanctissimi Pontificis morte conceptum sedare possit, et autoritate ac prudentia, longo maximarum rerum usu collecta aptissimus sit ad ea perficienda, quae ob illius obitum adhuc imperfecta manserunt. Haec sunt, Serenissime Rex, quae hoc sedis vacationis tempore sacrum Nostrum collegium assidue sollicitant; Ex iis namque tranquillitas temporum et salus totius Christianae Reipublicae pendet. Quamobrem dum gravissimo hoc negotio ita urgemur, ut cum fiducia ad thronum gratiae Nobis adeundum esse existimemus, Majestatem Vestram vehementer rogamus, sua suorumque subditorum vota Altissimo reddat, ut per Spiritum suum suggerat Nobis, qui dignissimus inter Nos sit Petri locum et Apostolatum accipere. Ita enim adjuti in Comitiorum conclavi, quod propediem ingrediemur, pro certo credimus, quod cuncta Nostra operatio a Deo incipiet, et per illum coepta ad universalis Ecclesiae bonum omnium nostrum laetitia quam citissime finietur. Datum Romae in Palatio Apostolico et congregatione nostra generali sub sigillo trium Nostrum in Ordine Priorum, die 13. Augusti; 1689. Apostolica sede vacante.

DCCCXXIV. Liteae COLLEGII CARDINALITII ad LUDOVICUM XIV. Galliae Regem, cui Innocentium Papam XI. expleto mortalitatis stadio, ad beatiores coelitum sedes evectum esse nunciat, 1689.



page 258, image: s0258

Serenissimo Principi, LUDOVICO XIV. Francorum Regi Christianissimo. Miseratione divina, Episcopi, Presbyteri et Diaconi S. R. E. Cardinales:

Serenissime Rex Christianissime, salutem et sinceram in Domino charitatem.

UNiversa Christiana Respublica magno in luctu ac moerore versatur. Sanctissimus enim Pontifex et Pater amantissimus Innocentius XI. expleta mortalitate hesterna die nos orphanos reliquit. Hoc acerbissimum nuncium, magis ex animo, quam ex veteri consuetudine primogenito Ecclesiae filio deferimus, ut matris suae erga se benevolentiam existimationemque cognoscens, studio pari ac pietate respondere dignetur. Dum enim omni tempore erga hanc sanctam Romanam Ecclesiam plurima atque maxima Christianissimorum Regum officia extiterunt, non dubitamus, quin Majestas Vestra, quae tot refulget virtutum insignibus, hoc sedis vacationis tempore eadem amoris pietarisque plenissima sit praestitura. Hac itaque spe excitati, Majestatem Vestram enixe rogamus suis, gentiumque sibi subjectarum piis precibus ac supplicationibus Deum exoret, ut illuminet vultum suum super Nos, et prudentem constituat Dominus super familiam suam. Nos vero novendiali funere peracto et Spiritus sancti gratia solemni ritu invocata, una omnes in conclave secedemus, ut concordibus suffragiis ille inter Nos delegatur, in quo demortuorum Pontificum virtutes et laudes non tantum non desiderentur


page 259, image: s0259

sed singulae in uno revixisse videantur. Datum Romae in Palatio Apostolico, et congregatione Nostra generali sub sigillo trium Nostrum in Ordine Priorum, die 13. Augusti, Anno 1689. Apostolica sede vacante.

DCCCXXV. Literae COLLEGII CARDINALITII, ad JACOBUM II. Magnae Britanniae Regem, terris suis extorrem, quibus ipsi Innocentium Papam XI. vita pie functum esse significat, et malum, quod ei obtigerit, extra remedium esse, se aegre ferre testatur, 1689. Serenissimo Principi JACOBO II. Magnae Britanniae Regi. Miseratione divina Episcopi, Presbyteri et Diaconi S. R. E. Cardinales,

Serenissime Rex salutem et sinceram in Domino charitatem.

TAmetsi Sacro Nostro Collegio nihil in votis fuit antiquius, quam ut Nostri erga Majestatem Vestram studii declarandi aliqua sese offerret occasio, summo tamen dolore afficimur, nunc primum eam consecutam esse, in qua Majestatem Vestram certiorem facere debemus de obitu summi Pontificis Innocentii XI. qui heri post diuturnam corporis infirmitatem, invicta animi patientia perpessam, ad illam caelestem Hierusalem pervenit, in qua justus et misericors Dominus,


page 260, image: s0260

qui laborem et dolorem considerat, hujus vitae cursum feliciter emensis, aeternam quietem et refugium praestat. Ad tantam de militantis sponsae intempestiva viduitate moestitiam alter accedit gravissimus animi nostri moeror. Audita namque jam pridem factiosorum hominum a Majestate Vestra defectione, tribulationes cordis Nostri multiplicatae sunt, dum enim Catholicam Religionem, quam istis in Regnis restituere ferventissimo zelo Majestas Vestra jam ceperat, in contemtum haberi, omniaque divina et humana misceri et turbari intelleximus, maximo dolore affecti sumus. Quare immolavimus Deo sacrificium laudis, illum enixe rogando, ut salvum faciat Regem, et ad nihilum deducat inimicos Vestros, et quia optimorum Regum corda et securitas in manu Dei sunt, ponat Majestas Vestra in Domino Deo spem suam; Quoniam si Rex sperat in Domino, in misericordia Altissimi non commovebitur: Conjunctis quoque Nobiscum votis patrem Luminum exorare nunc dignetur Majestas Vestra, ut Nobis post peractum novendiale funus conclave ingressuris Paracletum de coelis mittat, qui mentes Nostras visitet et ad Pontificem quam citissime renunciandum corda Nostra igne sui amoris accendat. Ita enim fore speramus, ut ille suscitetur Pastor, qui ad dirigendos Christianorum Principum pedes in viam pacis perpetuam sollicitudinem habeat, universamque Christianam Rempublicam tot tantisque bellis distractam in pristinam concordiam reducere possit et valeat. Datum Romae in Palatio Apostolico


page 261, image: s0261

et congregatione Nostra generali, sub sigillo trium nostrum in ordine Priorum, die 13. Augusti 1689. Apostolica sede vacante.

DCCCXXVI. Literae COLLEGII CARDINALITII, ad PETRUM Portugalliae Regem, cui Innocentium Papam XI. vita functum esse referunt, 1689. Serenissimo Principi, Petro, Portugalliae Regi. Miseratione divina, Episcopi, Presbyteri et Diaconi S. R. E. Cardinales.

Serenissime Rex, salutem et sinceram in Domino charitatem.

QUanquam Nobis optandum esset, praeterquam hoc casu, quo gravissime affligimur, aliquas ad Majestatem Vestram literas dandi sese offerri opportunitatem, nempe mutuae charitatis vinculis sumus in Domino adstricti, licet tot locorum intervallo disjuncti; magna tamen in praesens, animorum nostrorum acerbitate hoc officium literarum persolvimus, quibus literis Majestati Vestrae nunciandus est obitus sanctissimi Pontificis Innocentii XI. qui heri expleta mortalitate transivit, (ut pie in Dominum speramus) in locum tabernaculi admirabilis usque ad Domum Dei. Hunc itaque nuncium more institutoque Majorum Majestati Vestrae deferimus, ut cum amantissimo Ecclesiae filio dolorem Nostrum communicemus, ab ejusque pietate et in Sanctam


page 262, image: s0262

Apostolicam Sedem observantia huic bonis omnibus inflicto vulneri remedia postulemus. Quamobrem Majestatis Vestrae partes erunt, primum demortui Pontificis animae aeterna gaudia precari, deinde suis populorumque suorum consociatis precibus adire ad thronum gratiae, ibique votis omnibus a Deo expetere, ut det nobis secundum divitias gloriae suae virtutem corroborare per Spiritum ejus, quo concordibus suffragiis dignissimum inter nos deligamus, cui terreni simul et coelestis Imperii jura committamus. Nos enim peracto novendiali funere ad hoc maximum negotium conficiendum in conclave secedemus, vestrisque orationibus adjuti non dubitamus, quin viduatae Ecclesiae visibilem Sponsum et universo Christiano gregi Pastorem alterum quam citissime simus declaraturi. Datum Romae in Palatio Apostolico et congregatione Nostra generali sub sigillo trium Nostrum in Ordine Priorum, die 13. Augusti 1689. Apostolica Sede vacante.

DCCCXXVII. Literae COLLEGII CARDINALITH, ad JOANNEM III. Poloniae Regem, quibus ipsi Innocentium Papam XI. naturae solvisse debitum nuntiat, 1689. Serenisimo Principi, JOANNI III. Poloniae Regi. Miseratione divina Episcopi, presbyteri et Diaconi S. R. E. Cardinales.

Serenissime Rex, salutem et sinceram in Domino charitatem.



page 263, image: s0263

SUmma amoris ac pene incredibilis officiorum omnium cum Sanctae memoriae Innocentio XI. Majestatisque Vestrae conjunctio abunde Nos admonet, quo intimo cordis affectu atque acerbo doloris sensu has Nostras literas, quibus sanctissimi Pontificis obitum nunciamus, Majestas Vestra sit acceptura; Humana enim imbecillitas, quae carnis curam facit in desideriis, non satis aequo animo judicia Dei interpretatur, quandoquidem illum amisisse videmur, cum maxime in humanis esse oportebat, tot namque victorias contra immanissimos Christiani nominis hostes, ab invicta Majestatis Vestrae caeterorumque foederatorum Principum fortitudine partas, demortui Pontificis consiliis ejusque assiduis ad Deum precibus acceptas referebamus, talique rectore ad clavum sedente, tutissime res nostras fluere existimabamus, verum haud ita pridem exorta procella venimus in altitudinem maris et pene tempestas demersit Nos; Tamen quia ita Domino placuit, cujus judicia abyssus multa, ideo in ejus sane conquiescere debemus voluntate, quod utique Majestatem Vestram, pro sua prudentia facturam non dubitamus, neque Nos cum Majestate Vestra alio consolationis genere uti possumus, cum tali tantoque Pontifice orbati magis ipsi aliorum consolatione indigere, quam cuiquam nostrum officium praestare posse videamur. Itaque peractis ad exspirationem illius sanctissimae animae novendialibus exequiis, cum Vaticana Comitia ingredi debeamus de novo eligendo Pontifice decreturi, Majestatem Vestram


page 264, image: s0264

etiam atque etiam rogamus, piis vestris orationibus, vestrorumque subditorum precibus hoc Nostrum propositum sane gravissimum sublevare studeat. Quamobrem fore speramus, ut quam citissime remunciemus Pastorem alterum, qui cum moerorem ex hujus Sanctissimi Pontificis morte conceptum delere, tum vitae sanctimonia, fidei propagandae zelo, atque effusa in omnes gentes charitate et beneficientia Christianam jacentem Rempublicam erigere possit et valeat. Datum Romae in Palatio Apostolico et congregatione Nostra generali, sub sigillo trium Nostrum in Ordine priorum, die 13. Augusti 1689. Apostolica sede vacante.

DCCCXXIIX. Literae COLLEGII CARDINALITII, ad CARDINALES INTRA ITALIAM SUBSISTENTES, quibus ipsis, mutatis mutandis, Innocentium Papam XI. mortuum esse indicant, eosque, ut quantocyus ad urbem de eligendo Pontifice novo solliciti accedant, fraterne invitat, 1689. Miseratione divina etc.

Reverendissime in Christo Pater et Domine, collega et Frater Noster Charissime, salutem et sinceram in Domino charitatem.

DOmina gentium, sancta scilicet ecclesia mater nostra facta quasi vidua magna in tristitia sedet; siquidem visibilis ejus sponsus et Pater Noster sanctissimus Innocentius XI. expleta mortalitate


page 265, image: s0265

heri ad aeterna praemia evolavit. In funere tam luctuoso, quae sit sacri nostri Collegii sollicitudo, quis animorum moeror, Dominatio Vestra Reverendissima facile intelliget, si praeclara ipsius Pontificis opera in mentem revocare voluerit. Gregem Dominicum pavit semper in inocentia cordis sui: Inexplebili religionis tuendae ac propagandae studio, effusa liberalitate, laboranti christianae Reipublicae opportune suppetias attulit, ex qua animi magnitudine, illae postmodum contra communem hostem victoriae sunt consecutae omnium gentium praedicatione celebrandae. Postremo, ut se immaculatum praeberet, atque publici aerarii subveniret inopiae, raro virtutis exemplo ita despexit decorem domus suae, ut non dives factus fuerit, nec multiplicata gloria domus ejus. Quapropter cum de successore eligendo negotium singulari quadam miserantis Dei ope indigere videatur, Dominationem Vestram Reverendissimam in Domino hortamur, conjunctis precibus patrem luminum exoret, ut det Nobis sedium suarum assistricem, sapientiam, qua directi Christi in terris Vicarium brevissimis Comitiis designare possimus. Ad hanc igitur orbis terrarum Principem Ecclesiam et matrem suan charissimam Dominatio Vestra Reverendissima, quam primum poterit, accedat; Suo enim consilio, authoritate atque prudentia in hac re omnium gravissima adjuti confidimus, sacrum hoc nostrum Collegium concordibus suffragiis Pontificem maximum, in quo demortui virtutes et laudes non desiderentur, quamprimum renunciaturum.


page 266, image: s0266

Datum Romae in Palatio Apostolico et Congregatione generali, sub sigillo trium Nostrum in ordine Priorum, die 13. Aug. 1689. Apostolica sede vacante.

DCCCXXIX. Literae Collegii Cardinalitii, ad CARDINALES IN ITALIA LEGATORUM MUNERE FUNGENTES, quibus ipsorum singulo, mutatis nominibus, Innocentium P. P. XI. supremum obisse diem referunt, eosque, ut rebus suis rite constitutis, Roman confestim adeuntes Sacris comitiis de eligendo novo Pontifice habendis intersint, amice hortantur, 1689. Miseratione divina etc.

Reverendissime in Christo Pater et Domine Collega, ut et frater noster charissime, salutem et sinceram in Domino charitatem.

QUanta nos molestia affecerit sanctissimi Pontificis Innocentii XI. obitus, qui heri meritorum magis, quam dierum plenus, ad aeterna gaudia migravit, nobis etiam tacentibus profecto intelliget Dominatio Vestra Reverendissima. Quoniam vero alienissimo Christianae Reipublicae tempore et cum maxime illum in humanis esse oportebat, cessit e vita, exitus aquarum deduxerunt oculi Nostri, ita ut omnino vix consolabilis sit dolor, quo gravissime affligimur. Sanctissimi enim hujus Pontificis sapientiae et liberalitati tribuendam putamus totius Christianae Reipublicae salutem et libertatem; Ipse namque


page 267, image: s0267

suis consiliis, suis opibus foedera sancivit, arma contra immanissimum hostem convertit, et ne vinca Domini in direptionem abiret, adivit cum fiducia ad Thronum gratiae, et misericordiam invenit in tempore opportuno Quare cum ejusdem tam maxima, tam incredibilia sint in Ecclesiam Catholicam merita, non poterit Dominatio Vestra Reverendissima, nisi nobiscum aeque dolere hunc a Nobis discessum, ejusque sanctissimae animae requiem apud Deum precari paternam, sicut per novendium nos sumus facturi, quo expleto incruento missae sacrificio vota nostra altissimo reddemus, ut sit splendor Domini Dei nostri super Nos, quo certius in Comitiis conclavis videre possimus, quem Paracletus constituit Dominum domus suae et Principem omnis possessionis suae. Haec omnia more institutoque majorum Dominationi Vestrae Reverendissimae significamus, ut constitutis, quae ad istius legationis quietem hoc sedis vacationis tempore praecipue spectant, urbem adeat, Magnum enim pondus addet adnovum renunciandum Pontificem, judicium et consilium Dominationis Vestrae Reverendissimae. Interim suis precibus Deum propitiari nobis jugiter perseveret, ut quae eo auctore facienda cognovimus, Spiritus sancti gratia operante quam citissime impleamus. Datum Romae in Palatio Apostolico etc. die 13. Augusti 1689. Apostolica sede vacante.

DCCCXXX. Literae ejusdem cum praeinsertis argumenti, a COLLEGIO CARDINALITIO, ad CARDINALES


page 268, image: s0268
EXTRA ITALIAM VIVENTES, mutatis saltem mutandis, exaratae, 1689. Miseratione divina etc.

Reverendissime in Christo Pater ac Domine Collega et frater noster charissime, salutem et sinceram in Domino charitatem.

DEfecit gaudium cordis nostri, cecidit Corona capitis Nostri, Sanctissimus scilicet Pontifex et Pater amantissimus Innocentius XI. licet e vinculis ac tenebris corporis in lucem libertatemque productus aeternae vitae haereditatem, ut in Domino confidimus, hesterna die adeptus sit, nihilominus, cum Nos orphanos reliquerit omnemque spem, quam de ejus propagandae fidei zelo ac dissipandarum gentium, quae bella gerunt, praecipuo perpetuoque ardore concepimus, ob ejus a nobis discessum amiserimus, nostro, seu potius publico incommodo detrimentoque dolemus, quod etiam Dominatio Vestra Reverendissima, pro sua erga Nos benevolentia atque mutuae charitatis vinculis facturam non dubitamus. Quia tamen bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? Dominus enim dedit, Dominus abstulit, divinae non est resistendum voluntati, quin imo sacrificium laudis Patri totius consolationis immolandum, quoniam magnificavit Dominus facere nobiscum, dum nos ad summo proximum honoris, gradum provexit, in quo constitutis declarandum atque decernendum reliquit, quisquis Petri Cathedram conscendere ac Pastores ipsos pascere debeat. Ad hoc itaque maximum


page 269, image: s0269

negotium conficiendum Dominationem Vestram Reverendissimam adesse cupimus, ut una simul hoc nobis impositum negotium pro ea, quam gerit summa cum laude Cardinalis persona, facilius sustinere valeamus. Quod si longo itinerum intervallo, vel aliis gravissimis negotiis implicitae Dominationi Vestrae Reverendissimae ad nos accedere non licebit, saltem conjunctis precibus adeamus ad thronum gratiae, ut auxilium inveniamus in tempore opportuno; Nos enim interim per novendium demortui Pontificis animae justa persolvemus, mox in Conclavis angustiis includemur, ut Spiritus sancti gratia adjuvante, Pastorem alterum Dominico gregi statuamus, qui tribulationes cordis nostri praeveniat in benedictionibus dulcedinis, ita ut in illa die, quam fecerit Dominus, exultemus et laetemur in ea. Datum Romae etc. die 13. Augusti 1689. Apostolica sede vacante.

DCCCXXXI. Literae COLLEGII CARDINALITII, ad CARDINALES EXTRA ITALIAM IN AULIS IMPERATORIS ET REGUM VERSANTES, quibus ipsis obitum Innocentii Papae XI optione tamen, num ad Urbem eligendi novi Pontificis causa venire, aut in praesenti commorationis loco manere velint, relicta, significat, 1689. Miseratione etc.

Reverendissime in Christo Pater et Domine Collega et frater noster charissime, salutem et sinceram in Domino charitatem.



page 270, image: s0270

TRiste quidem atque acerbum scribendi argumentum hesterna dies attulit, qua Sanctissimus Dominus noster Innocentius XI mortem. obiit, quanto Nostro cum moerore et lachrymis, ex suo proprio doloris sensu Dominatio Vestra Reverendissima facile conjicere poterit, cum enim ipsa tanquam Patrem amantissimum, a qua charissimi Filii loco est habita et in nostrum sacrum collegium cooptata, semper illum observaverit ac coluerit, pari dolore affectam existimamus tanquam paternis solatiis sit destituta Verum et si vos privatae rationes tangunt, publicae tamen jacturae causa acrius nos angit, vel porius excruciat. Alienissimo siquidem Christianae Reipublicae tempore eo Principe privamur, cui profecto multi libertatem, plurimi vitam, omnes certe salutem et securitatem acceptam referre debemus. Quod si Sanctissimi Pontificis assiduis exoratus precibus Deus non effudisset iram suam in gentes, quae eum non cognoverunt, et in Regna, quae nomen suum non invocaverunt, nulla reliqua spes erat, perpetuum atque immanissimum hostem a nostris finibus arceri posse. Hujus itaque acerbissimi casus nuncias ad Caesaream Majestatem literas damus, quarum exemplum hic habebit Dignitas Vestra Reverendissima, quam rogamus, ut Majestati suae reddat eaque loquatur, quae huic argumento magis convenire existimabit. Quoniam vero difficillimum de eligendo summo Pontifice Negotium nobis incumbit, utique gratissimum foret Dignitati Vestrae, suoque Reverendissimo coram complecti consilio


page 271, image: s0271

ac prudentia in hac re omnium gravissima juvati, tamen cum pro comperto habeamus, Dignitatem Vestram Reverendissimam in hac temporum difficultate ad communem causam tuendam, istuc maximo usui esse posse, ejus prudentiae ac pietati, quae istarum rerum monumenta propius intuetur, decernendum relinquimus, an ad Nos accedere seu potius istic morari velit. Quodcunque enim consilium capiet Dignitas Vestra Reverendissima, id a Nobis maxime probabitur. Interim Nos peractis novendialibus exequiis Apostolicum conclave ingrediemur, ut Sac. Rom. Ecclesiae viduitati consulamus. Utinam quam citissime Nobis revelet Deus per Spiritum suum Sacerdotem illum magnum, qui bonitate velit, sapientia sciat, autoritare possit summum Apostolatus munus pro dignitate administrare. Quod ut feliciter eveniat, erit Dignitatis Vestrae Reverendissimae adire cum fiducia ad thronum misericordiae, ut gratiam invenia mus in auxilio opportuno. Datum Romae in Palatio Apostolico et Congregatione Nostra generali sub sigillo trium Nostrum in ordine priorum, die 13. Augusti 1680. Apostolica sede vacante.

DCCCXXXII. Literae COLLEGII CARDINALITII, ad FRANCISCUM MAUROCENUM, Venetiarum Ducem, cui et universo Senatui, Innocentium Papam XI. fatis cessisse refert, 1689.



page 272, image: s0272

Serenissimo Principi, Francisco Mauroceno, Venetiarum Duci. Miseratione divina Episcopi, Presbyteri et Diaconi Sac. Rom. Ecclesiae, Cardinales.

Serenissime Princeps, salutem et sinceram in Domino charitatem.

QUem maximum hesterna die ex obitu Sanctissimi Pontificis Innocentii XI. moerorem animo cepimus, aliqua ex parte Nobis exhauriri posse putamus, si amoris ac pietatis officia in Nos conferre Serenitas Vestra non dedignabitur, quod sane pro veteri ac constanti istius clarissimi Senatus in Apostolicam sedem observantia, Serenitatem. Vestram praestrituram non dubitamus, quam plurimae et quidem gravissimae hujus Nostri seu potius publici moeroris exstant causae, cum talem tantumque Pontificem amiserimus, quem cum dextera excelsi ad Petri sedem elevasset, jam tum futurae integritatis et Apostolicae charitatis indicia praebuit, qui post aurum non abiit, sed pecuniae thesauros ad tuendam et quoquo versum propagandam Christianam Religionem erogavit, qui ad domus suae gloriam nihil, ad Dei gloriam omnia perpetuo retulit, adeo ut minime dubitandum esset, quin ex sacro foedere, quod, ipso autore, sancitum est, Vobis Christianis Principibus adjutoribus, ea victoriarum incrementa fluerent, quibus Orientis Imperium et Dominici sepulchri possessio ab infidelibus vindicaretur. Verum acerba haec demortui


page 273, image: s0273

Pontificis in universam Christianam Rempublicam meritorum recordatio potius nobis animum exulcerat, quam a molestia liberat. Quare fatctus est nobis Dominus in refugium et Deus in adjutorium spei Nostrae. Posuimus enim corda Nostra in virtute ejus, a quo Pastorem alterum, secundum cor suum, brevissimis comitiis expectamus. Interim vero Serenitatem Vestram non modo hortamur, verum et plurimum in Domino requirimus, ut suis senatusque Vestri effusis precibus ac populorum sibi subjectorum piis supplicationibus propositum hoc nostrum de Pontifice eligendo sane gravissimum, a quo omnium salus et securitas pendet pro virili adjuvare velit. Ita tandem fore confidimus, ut cui Dominus sedem suam paraverit, quam citissime Spiritus Sancti graria adjuvante simus declaraturi, Datum Romae in Palatio Apostolico et congregatione nostra generali sub sigillo trium Nostrum in ordine priorum, die 13. Augusti 1689. Apostolica sede vacante.

DCCCXXXIII. Literae COLLEGII CARDINALITII, ad VICTOREM AMADEUM II. Sabaudiae Ducem, quibus ipsi Innocentium Papam XI. mortem cum vita commutasse nuntiat, 1689. Miseratione divina Episcopi, Presbyteri et Diaconi S. Rom. Ecclesiae Cardinales. Dilectissime Nobis in Christo, salutem et sinceram in Domino charitatem.



page 274, image: s0274

ETsi ex aliorum literis sanctissimi Domini et Patris Nostri Innocentii XI. qui heri in Domino obdormivit, et gravem morbum atque obi tum Nobilitatem Vestram intellexisse arbitramur, tamen quia non minus ex animo, quam ex consuetudine, huic officii Nostri rationi satisfacere cupimus, ad ipsam etiam hujus rei nuncium a Nobis duximus perferendum. Etenim ob Nobilitatis Vestrae in demortuum Pontificem filialem observantiam nostro in luctu, perinde ac in proprio affectum moerentemque existimamus, tanquam Nobilitas Vestra, paternis etiam esset solatiis de stituta. Quem itaque Patrem amantissimum, si, dum vixit, omni officiorum genere Nobilitas Vestra est prosecuta, non dubitamus quin extremo hoc tempore ejus sanctissimae animae aeternam in coelis requiem sit procuratura, quandoquidem per novendium ab exequiis praescriptum nos idem praestituri sumus; quibus expletis Misericordiarum Patrem votis omnibus exorabimus, ut Spiritum rectum innovet in visceribus Nostris, quo Duce, Pontificem alterum secundum cor suum, deligamus. Hanc igitur sollicitudinem Nostram non modo gentium sibi subditarum, verum et propriis supplicationibus sublevet Nobilitas Vestra ut Christianus Populus, quem elegit Dominus in haereditatem sibi, Patre sanctissimo ac summo Pontifice diutius non destituatur. Datum Romae etc. Die 13. Augusti 1689. Sede Apostolica vacante.

Nota. Ejusdem tenoris literae ad Magnum quoque Florentiae, Mantuae, Mutinae, Parmae et Placentiae Duces exaratae fuere.



page 275, image: s0275

DCCCXXXIV. Literae COLLEGII CARDINALITII, ad COMITEM S. STEPHANI, Pro-Regem Neapolis quibus ipsi Innocentium Papam XI. vitam finivisse refert ac ut exules et perditos homines, durantibus intra Conclave Comitiis, ab Urbe coercere haud gravetur, amanter injungit, 1689. Dilectissimo Nobis in Christo Nobili Viro, Comiti S. Stephani, Pro-Regi Neapolis. Miseratione divina Episcopi, Presbyteri et Diaconi S. R. Ecclesiae Cardinales.

Dilectissime Nobis in Christo, salutem et sinceram in Domino charitatem.

ETsi Nobis gratissimum esset, Nostrae erga Nobilitatem Vestram voluntatis testificandae aliquam sese dari occasionem, nihilominus tamen eam nunc se dedisse maxime dolemus, in qua de obitu summi Pontificis Innocentii XI. qui heri, ut pie speramus, intravit in gaudia Domini sui, Nobilitatem Vestram more, institutoque majorum certiorem facere debemus. Hoc itaque officium hisce literis explemus, et quia Nobilitatis Vestrae semper fuit in demortuum Pontificem singularis pietas et cultus, non dubitamus, quin dolorem Nostrum ex ejusdem morte conceptum Nobilitas Vestra nobiscum aeque doleat. Quoniam vero ita Domino placuit, qui dat Nobis auxilium in tribulatione, ideo effundimus coram illo corda nostra, et supplices votis omnibus obtestamur,


page 276, image: s0276

ut ovibus pascuae suae adesse velit, suscitans super eas Pastorem unum, qui pascat eas in benedictionibus dulcedinis. Itaque novendialibus exequiis peractis, ad renunciandum Pontificem alterum, conclave ingrediemur: quo circa enixe petimus a Nobilitate Vestra primum, ut hoc Nostrum propositum apud Deum piis orationibus adjuvet, deinde ut exules et perditos homines, qui hoc maxime tempore isthinc Romam petere et publicam quietem turbare audent, ne ab hac cura sane gravissima Nos distrahant, modis omnibus coerceat; gratius enim Nobis facere nihil poterit Nobilitas Vestra, cui Nostris offic iis, quoties sese offeret opportunitas, cumulate respondere curabimus. Datum Romae in Palatio Apostolico et congregatione Nostra generali, sub sigillo trium Nostrum in Ordine Priorum, die 13. Augusti 1689. Apostolica sede vacante.

DCCCXXXV. Literae COLLEGII CARDINALITII, ad QVADRAGINTA VIROS CIVITATIS BONONIAE, quibus ipsis Innocentium Papam XI. vita excessisse significat, eosque, ut Patriae suae tranquillitati, durante sedis vacatione, omni cura prospiciant, hortatur 1689. Dilectis Nobis in Christo, fidelibus Ecclesiae filiis, Quadraginta Viris Civitatis Nostrae Bononiae. Miseratione divina Episcopi, Presbyteri et Diaconi Sac. Rom. Eccl. Cardinales. Dilecti


page 277, image: s0277
in Christo fideles Ecclesiae Filii, salutem in Domino.

VErba Nostra dolore sunt plena, quia sagittae Domini in Nos sunt: hesterna siquidem die felicis recordationis Innocentius XI. suo Nos interitu moerentes desolatosque reliquit, et quo tempore omnia praeclara, omnia fausta et felicia Christianae Reipublicae ominabamur, firmissimo publicae securitatis praesidio spoliati in lachrymis luctuque jacere cogimur, et licet in bellica virtute ac incredibili Christianorum Principum fortitudine multum praesidii situm fuerit, ejus tamen curae in eo potissimum defixae erant, ut in Deo faciens virtutem, ad nihilum deduceret inimicos Nostros, hinc eius interitum non possumus non moleste ferre, et quidem Vos amantissimos Ecclesiae filios, pro Vestra in hanc sedem pietate ac cultu praesenti dolori Nostro vim lachrymarum praebituros non dubitamus. Quoniam vero, ut de dignissimo Successore renunciando decernamus, post novendiales exequias conclave ingrediemur, et praeter caetera hoc unum Nos maxime sollicitat, ut ubique concordia et publica quies constituatur, et praesertim in ista florentissima civirate, quam plurimum in Domino diligimus, ideo vobis mandamus, ut omni cura et vigilantia Patriae Vestrae tranquillitati consulatis; quod facile consequi poteritis, si ad Reverendissimi Collegae et fratris Nostri charissimi, Cardinalis Legati Vestri mandata et monita praesto eritis: iis enim artibus cum Nostram in vos benevolentiam et


page 278, image: s0278

amorem, tum futuri Pontificis gratiam promerebimini. Datum Romae etc. die 13. Augusti 1689. Apostolica sede vacante.

DCCCXXXVI. Literae COLLEGII CARDINALITII, ad NUNTIORUM APOSTOLICORUM SINGULOS in aulis Regum residentes, quibus ipsis Innocentium Papam XI. mortem obiisse refert, et ut praesenti sedis vacationis tempore officiis suis rite fungantur, hortatur, 1689. Miseratione divina Episcopi, Presbyteri et Diaconi S. R. E. Cardinales. Venerabilis Frater salutem in Domino.

EX obitu sanctissimi Pontificis Innocentii XI. qui heri diem suum clausit extremum, magnam animo molestiam cepimus; omnem enim spem, quam in ejus Domus Dei tuendae zelo et Catholicae religionis propagandae studio Christiana Respublica collocaverat, hoc coelestibus restituto, amisimus. Cum itaque de hoc communi jactura more institutoque majorum illos certiores facere debeamus, quos de sancta Apostolica sede semper optime meritos, pari molestia affectos et Nostro dolore moerentes existimamus, adjunctas literas hujus Nostri moeroris testes, quarum hic habes, Majestati Regis dedimus, cui quamprimum reddet fraternitas Tua, eaque afferet de suo, quae pro argumenti dignitate magis expedire videbuntur. Interim vero tuum istud Nuncii Apostolici munus hoc sedis vacationis


page 279, image: s0279

tempore ea, qua soles diligentia ac gravitate sustinere, autoritate Nostra ne desistas, quo et futuri Pontificis gratiam promerearis et Nobis, qui virtutem tuam plurimi facimus, sis quam gratissimus. Datum Romae in Palatio nostro Apostolico et Congregatione Nostra generali, sub sigillo trium nostrum in ordine priorum, die 13. Augusti, 1689. Apostolica Sede vacante.

DCCCXXXVII. Literae COLLEGII CARDINALITII, ad INQVISITOREM MELITENSEM, cui Innocentium Papam XI. extremum vitae diem clausisse nuntiat, ac preces pro auspicata novi Pontificis electione instituendas sedulo commendat, 1689. Miseratione divina etc. Venerabilis Frater, salutem in Domino.

MAximum animo hesterna die dolorem cepimus, qua sanctissimus Pontifex Innocentius XI. in Domino obdormivit; tali namque Pastore amisso, universa Christiana Respublica sibi illam spem ereptam luget, quam in ejus sanctimonia ac fidei zelo collocaverat; quandoquidem nihil aliud vigilantissimus Pontifex dies noctesque cogitabat, quam ut imminens cervicibus Christianis miserandae servitutis jugum averteret et Catholicae Religionis fines longe lateque propagaret. Quod cum ei ex voto obtigisset, ac majora ad Dei gloriam semper meditaretur, non possumus ob ejus a Nobis discessum praecipuo quodam


page 280, image: s0280

dolore non angi. Quamobrem cum propediem peracto novendiali funere, ac Spiritus Sancti gratia invocata, Conclave ingressuri, Fraternitati Tuae mandamus, ut Episcopos ac Clerum, populumque horteris admoncasque, piis precibus ac supplicationibus Patrem luminum exorent, ut Nobis ostendat, quem elegerit, summum hunc Apostolatum et regale sacerdotium accipere. Interim vero Fraternitas tua in isto munere obeundo, quemadmodum Sanctae sedis Apostolicae ministrum decet, pergat diligentissime. Nos enim apud futurum Pontificem tuis suffragantibus meritis in Te ornando nunquam deerimus. Datum Romae etc. die 13. Augusti 1689. Apostolica sede vacante.

DCCCXXXVIII. Literae COLLEGII CARDINALITII, ad GUBERNATORES PROVINCIARUM ET VICE - LEGATOS, quibus ipsis, mutatis mutandis, significat Innocentium Papam XI. e vita discessisse, eosque, durante Sedis vacationis spatio, omnia in Proviniis sibi demandatis bene administrare jubet, 1689. Miseratione divina etc. Reverende perquam, frater, salutem in Domino.

CHristiana Respublica suo sibi Patre amantissimo ac summo Pontifice Innocentio XI. hesterna die morte sublato in sqvalore luctuque versatur ac gemitibus inenarrabilibus postulat a Nobis dari sibi pastorem animarum suarum. Cum


page 281, image: s0281

igitur Spiritus Sancti gratia adjuvante Nobis declarandus sit, qui Petri locum et Apostolatum accipere debeat, ne ab hoc maximo et gravissimo negotio distrahamur, cuncta ubique quieta in ditione Nostra Ecclesiastica esse cupimus. Quare licet hortatore non egeas (ipse namque tua sponte de hac Sancta Apostolica Sede optime mereri maxime exardes) tamen ut toto animo ac studio omni in eam rationem, qua adhuc in ipsa provincia administranda usus es, hoc sedis vacationis tempore praecipue incumbas, has ad te literas dedimus. Itaque autoritate Nostra munus tuum exerce quam diligentissime, ut a Novo Pontifice, qui inter Nos est, bene navatae operae fructum ferre possis uberrimum. Datum Romae etc. die 13. Augusti Anno 1689. Apostolia Sede vacante.

DCCCXXXIX. Literae ejusdem cum praeinsertis argumenti a COLLEGIO CARDINALITIO, ad GUBERNATORES CIVITATUM exaratae, 1689. Miseratione divina etc. Reverende Nobis in Christo dilecte, salutem in Domino.

EX obitu Sanctissimae memoriae Innocentii XI. qui heri plenus meritorum ad eum migravit, cujus vices summa cum gloria gessit in terris, maxime commovemur, et vota Nostra ad Deum totius consolationis convertimus, ut consoletur nos in omni tribulatione nostra. Itaque cum


page 282, image: s0282

propediem conclave ingressuri simus, atque singulari quodam et extraordinario studio in hac re nobis incumbendum sit, nempe, ut cui tradendi sint claves Regni coelorum, quam citissime deligamus, tranquilla ubique et quieta inditione Ecclesiastica esse cupimus et praecipue in ista Civitate, quam plurimum in Domino diligimus. Ideo tibi mandamus, ut omnem tuam mentem, curam et cogitationem adhibeas, ne istic publica quies hoc sedis vacationis tempore interturbetur, sed autoritate Nostra munus istud tuum prosequendo ita te praebeas, ut hac opportunitate suscepta de sancta Apostolica sede te plurimum promereri velle omnes intelligant. Datum Romae etc. die 13. Augusti 1689. Apostolica sede vacante.

DCCCXL. Literae ejusdem cum praecedentibus argumenti, a COLLEGIO CARDINALITIO, ad GUBERNATORES ALIOS in Patrimonio Petri, datae, 1689. Miseratione divina etc. Dilecte Nobis in Christo salutem in Domino.

SAnctissimae memoriae Innocentio XI. acerbo Christianae Reipubiicae vuinere sublato vacat Apostolica sedes. Cum itaque Nobis incumbat, in ditione Ecclesiastica publicae quieti ac securitati consulere, per praesentes tibi mandamus, autoritate Nostra munus istic tibi demandatum exercere pergas, majori tamen cura ac vigilantia, quo et temporis hujus rationi et nostrae de te


page 283, image: s0283

conceptae expectationi ita satisfacias, ut nostram et futuri Pontificis gratiam promerearis. Datum Romae. in Palatio Apostolico, et congregatione Nostra generali, sub sigillo trium Nostrum in ordine Priorum, die 13. Augusti 1689. Apostolica. sede vacante.

DCCCXLI. Literae pari cum praeimpressis tenore conspicuae, a COLLEGIO CARDINALIUM, ad CASTELLANOS ARCIUM scriptae, 1689. Miseratione divina etc, Dilecte Nobis in Christo salutem.

DIligentia studiumque tuum, quod in arce ista custodienda adhibere consvevisti, licet Nobis abunde polliceatur, non tantum te tui similem futurum in praesens, dum vacat apostolica sedes, verum etiam hoc difficiliori tempore acriori cura et vigilantia te usurum: Mandamus tamen per praesentes literas, ut officii tui munus autoritate nostra prosequendo ita te praebeas, sicut virtutis et fidei in Nos tuae exspectatio postulat, adeoque nostrum et futuri Pontificis Patrocinium merearis. Datum Romae in Palatio Apostolico etc. die 13. Augusti 1689. Apostolica sede vacante.

DCCCXLII. Literae COLLEGII CARDINALIUM, ad ALOTSIUM JACOBELLUM, quem jubent, ut literas his inclusas Venetiarum Duci rite exhibeat, 1689.



page 284, image: s0284

Miseratione divina etc. Dilecte Nobis in Christo, salutem.

SAnctissimae memoriae Innocentio XI. ad aeterna praemia profecto vacat Apostolica sedes. Hujus gravissimi casus, pro veteri Sacri Nostri Collegii consuetudine ad Serenissimum Ducem literas damus, quarum exemplum hic habes. Has itaque Senatui reddas et ea loqueris, quae hujus argumenti magnitudini magis conveniunt. Interea si quid istic nobis opus erit, tua diligentia et dexteritate libentissime utemur, ut a Nobis et a futuro Pontifice, qui inter Nos est, bene navatae operae fructum percipere possis. Datum Romae etc. die. 13. Augusti 1689. Apostolica sede vacante.

Inscriptio. Aloysio Jacobello

Venetias.

DCCCXLIII. Literae COLLEGII CARDINALITII, ad REMPUBLICAM JANUENSEM, quibus Innocentium P. P. XI. supremum diem peregisse refert, 1689. Miseratione divina etc. Magnifici in Christo Nobis dilectissimi, salutem et sinceram in Domino charitatem.

ET vetus consvetudo et summus Nobilitatum Vestrarum in hanc sedem cultus ac pietas plane postulant, ut vobiscum moerorem Nostrum ex summi Pontificis Innocentii XI. morte conceptum


page 285, image: s0285

amantissime communicemus; neque enim dubitamus, quin ob amplissima demortui Pontificis in universam Christianam Rempublicam et in vos merita Nobilitates Vestrae hanc maximam jacturam nobiscum aeque doleant. Amisimus enim hesterna die in hoc optimo ac praestantissimo Principe, quicquid spei in ejus vitae sanctimonia ac zelo Domus Dei collocavimus, ut non tam privato quam publico vulnere commoveri videamur. Quoniam vero solet Deus juxta esse iis, qui tribulato sunt corde, ideo precibus omnibus illum obtestamur primum, ut animae illius donet locum indulgentiae, deinde nobiscum ita agi permittat, ut quam citissime novum renunciemus Pontificem. Itaque Nobilitates Vestras etiam atque etiam in Domino hortamur, ut privatis ac publicis supplicationibus Deum exorent, eam nobis mentem atque animum inspiret, quo concordibus suffragiis illum deligamus Pontificem, qui sit sanctus, innocens, impollutus, ac hujusmodi, ut tandem efficiat, ne nimis saepe nimisque acriter demortuum desiderare cogamur. Datum Romae in Palatio Apostolico et congregatione Nostra generali, sub sigillo trium Nostrum in ordine Priorum die 13. Augusti 1689. Apostolica sede vacante.

Nota. Pari modo scriptum quoque ad Rempublicam Lucensem fuit.

DCCCXLIV. Literae SACRI COLLEGII, ad LIVIUM ODESALCUM, Cerae Ducem, quibus ipsi supremi


page 286, image: s0286
totius S. R. Eccles. militiae Praefecti munus offerunt, 1689. Dilectissimo Nobis in Christo, Nobili Viro, Livio Odisalco, Cerae Duci, totius militiae Sac. Rom. Ecclesiae Gubernatori Generali. Miseratione divina etc.

Dilectissime Nobis in Christo, salutem et sinceram in Domino charitatem.

CUm in elapsis S. Sedis Apostolicae vacationibus totius militiae Sac. Rom. Eccl. Gubernator generalis a Nostro sacro Collegio semper fuerit confirmatus (hoc enim praecipue tempore enitendum est pro securitate et tutela totius Ecclesiae status et signanter hujus almae urbis, in qua comitia conclavis habentur) cumque etiam in praesens praefatae militiae gubernator Generalis nullus existat; quare volentes hoc Apostolicae sedis per obitum felicis recordationis Innocentii, PP. XI vacationis tempore pro Nostra debita cura et sollicitudine ad hujusmodi electionem devenire, atque animo reputantes, quae et quanta sint in universam Christianam Rempublicam demortui Pontificis merita, qui ad catholicae Religionis incrementum, omnes suas opes et cogitationes convertit, ideoque ad domus suae nihil, ad Dei gloriam omnia perpetuo retulit: Hinc est quod Nobis cupientibus etiam post illius obitum Nostri in illum cultus aliquod extare monumentum, statim nobilitas tua occurrit, qui ejusdem Pontificis


page 287, image: s0287

familiae atque unicus, ex fratre Nepos, et non tam sanguine quam pietate eidem conjunctus existit. Itaque maximo omnium Nostrum consensu et approbatione Nobilitatem tuam in praefatum totius militiae S. R. Ecclesiae Gubernatorem Generalem, in Dei nomine et ad ejus sanctae Ecclesiae defensionem deputavimus, cum omnibus et singulis autoritatibus, Jurisdictionibus, facultatibus, caeterisque honoribus et oneribus. Nobilitas Tua igitur omni studio et contentione efficiat, ut judicio et expectationi de te Nostrae respondeas, tuique muneris officium, sicut praesentium temporum ratio expetit, quam diligentissime et fidelissime exsequaris, ut a nobis et a futuro Pontifice non solum commendari, sed ornari possis et debeas. Datum Romae in Palatio Apostolico etc. die 15 Augusti, 1689. Apostolica sede vacante.

DCCCXLV. Literae COLLEGII CARDINALITII, ad LEOPOLDUM Rom. Imperatorem, quibus ipsi Marchionem Octavium Nigrellum impense commendat, 1689. Serenissimo Principi Leopoldo, Romanorum Regi in Imperatorem Electo, semper Augusto. Miseratione divina etc.

Serenissime Caesar, salutem et sinceram in Domino charitatem.

AD Marchionis Octavii Negrelli in Nos et hanc Sanctam Sedem Apostolicam merita magnus profecto cumulus accessit, dum Majestati Vestrae


page 288, image: s0288

obtemperando, multo suo incommodo superioribus mensibus Romam se contulit, ut si opus esset, pro hujus sanctae sedis incolumitate vitam ipsam profundere non dubitaret, cujus in rei militaris peritia et in rebus agendis dexteritate felicis recordationis Innocentius Papa XI. plurimum conquiescebat. Sed cum nuper sanctissimus Pontifex sit coelestibus restitutus, nobisque praecipue incumbat de hac sancta Apostolica sede, dum eadem vacat, omni, qua possumus ope, bene meritos fovere: Cumque ea ornamenta, quae praedicti Marchionis virtutibus debentur, per nos praestare non possimus, ad Majestatis Vestrae munificentiam alacri animo confugimus, optima spe freti, ut sicut illum plurimis maxim isque muneribus adhuc honestavit, deinceps, nobis intercedentibus, novis semper honoribus cumulare non desistat; quod quidem pro Majestatis Vestrae in Nos benevolentia facturam non dubitamus: summopere enim cupimus, ut Marchio intelligat, iter suum ad Nos nihil erga se Majestatis Vestrae gratiae detraxisse, quinimo commendationem hanc Nostram sane accuratissimam maximo sibi apud Majestatem Vestram usui fuisse, nobisque tam gratum fecerit, ut Nos a Majestate in eo beneficium accepisse simus existimaturi. Interim vero Majestati Vestrae pro Catholicae Religionis incremento omnia fausta et felicia a Domino precamur. Datum Romae in Palatio Apostolico et congregatione Nostra generali, sub sigillo trium Nostrum in Ordine Priorum, die 15. Augusti, 1689. Apostolica Sede vacante.



page 289, image: s0289

DCCCXLVI. Literae COLLEGII SACRI, ad COMITEM ANTONIUM CARAFFAM, supremum Sac. Caes. Majestatis Commissarium, quibus ipsi, Octavium Nigrellum, Marchionem, invictissimo Imperatori impense commendandum, sedulo commendat, 1689. Dilectissimo nobis in Christo Viro, Nobili, Comiti Antonio Caraffae Maresciallo et supremo Generali Commissario apud Caesaream Majestatem. Miseratione divina etc.

Dilectissime Nobis in Christo, Nobilis Vir, salutem et sinceram in Domino charitatem.

ETsi propter singularem Marchionis Octavii Negrelli erga Nos et hanc sanctam sedem apostolicam observantiam et cultum, eum cuperemus diutius apud Nos versari, praesertim hoc sedis vacationis tempore; Illius enim fides, prudentia ac spectata in re militari peritia quam plurimaeque aliae virtutes, ubi opus esset, maximo Nobis usui esse possent. Verum cum praefatus Marchio ad iter in Germaniam se paret, quo munus sibi a Caesarea Majestate demandatum omni sedulitate praesens obire possit, Nos praeclarum ejus consilium prosequi volentes, non usitata quidem sed singulari quadam, planeque accuratissima commendatione Majestatem suam precati sumus, ut omnia in illum ornamenta conferre


page 290, image: s0290

velit, neque patiatur, quod Marchionis absentia (quandoquidem Caesareo jussui obtemperando, magno suo cum incommodo tam diu hic moratus est) aliquo sibi impedimento sit, quo minus Majestatem suam demereri possit. Cumque facilius ab invictissimo Caesare id impetraturos speremus, si Nostrae commendationi a Nobilitatis tuae patrocinio pondus accesserit, hinc est, quod Nobilitati tuae praesentes literas dedimus, optima spe freti, Te nullam occasionem praetermissurum, nobis morem gerendi, et qua sese opportunitas dederit, omnem operam ac diligentiam adhibiturum, ut facile a tam clementi et tam ab illo culto Imperatore, quae praefatus Marchio optat, per se consequi possit, neque irritam apud Nobilitatem tuam commendationem hanc Nostram dubitamus. Cum enim hujus amplissimi Ordinis Nostri dignitas non semel nobilissimae familiae tuae praeclarissimos Viros ornaverit, et in praesens ornet, eadem profecto efficiet, ut Nostro perspecto desiderio alacrior omnem curam, consilium, animique sui vires Nobilitas Tua intendat, ut Marchio intelligat, quidquid sua sponte Nobilitas Tua praestitura esset, hortatu nostro libentius praestiturum; idque si fecerit, majorum tuorum et Nobilitatis Tuae erga Nos propensum et devinctum animum palam faciet, Nobisque ita gratum erit, ut non modo habendam, sed quo feret occasio, parem referendam gratiam esse existimabimus. Datum Romae etc. die 21. Augusti 1689. Apostolica sede vacante.



page 291, image: s0291

DCCCXLVII. Literae COLLEGII CARDINALITII, ad MAGISTRATUM et CONCILIUM CIVITATIS FERRARIENSIS, quibus ipsorum erga S. R. Sedem obedientiam et fidem eximiis mactat laudibus, 1689. Dilectis Nobis in Christo Magistratui et Concilio Civitatis Nostrae Ferrariensis. Miseratione divina etc. Dilecti Nobis in Christo, salutem in Domino.

QUanquam Vestra in Nos et hanc sanctam sedem Apostolicam observantia et cultus multo ante Nobis perspecta sit et cognita, eae tamen literae, quas Rev. Nobis in Christo, Dilectus Carolus Montecatinus nuper reddidit, multo maxime gratae et jucundae acciderunt. In iis enim cum incredibilem in funere praedefuncti Pontificis Innocentii XI. moerorem Vestrum, tum nunquam interituram in Nos fidem et obedientiam agnovimus. Quapropter Vos scire volumus Vestras ac totius de Sancta Apostolica sede optime meritae Civitatis res, maxime Nobis nunc curae esse et semper fore. Caeterum quod praesentis temporis ratio postulat, hortamur Vos et in Domino mandamus, ut Deum consolationis, qui consolatur Nos in omni tribulatione Nostra, assiduis exoretis precibus, quo facilius super oves pascuae suae alter suscitetur Pastor sanctus, innocens, impollutus ac hujusmodi, ut demortuorum Pontificum virtutes et laudes in uno reviviscere videantur. Ita enim et Vestra in Nos merita cumulabitis,


page 292, image: s0292

et futuri Pontificis, qui inter nos est, gratiam et patrocinium vobis conciliabitis. Datum Romae etc. die 27. Augusti 1689. Apostolica Sede vacante.

DCCCXLIIX. Literae COLLEGII CARDINALITII, ad FRANCISCUM TUCCIUM, Nuntiaturae Germanicae Auditorem, quem quantocyus Augustam Vindelicorum ire, ac ibidem ea, quae e re S. R. Ecclesiae sint, diligenter observare curareque jubet, 1689. Miseratione divina etc. Dilecte Nobis in Christo, salutem in Domino.

ILlud est omnium Nostrum constans de tua dexteritate, ac rerum gerendarum peritia judicium, ut sacrum hoc nostrum Collegium te prae caeteris delegerit, ut praesenti maximoque negotio praeficiendus esse videreris. Scias itaque, nobis in Apestolico conclavi inclusis, ut rei omnium gravissimae incumbamus, quae est de summo Pontifice eligendo, nihil magis cordi esse, quam ut hoc interregni tempore sanctae hujus Apostolicae sedis et Christianae Reipublicae res nullum patiantur discrimen et immunitatem sanctae Romanae Ecclesiae, Imperiique Romani jura modis omnibus tueamur. Neque enim te fugere existimamus, quod non unis literis, Reverendissimus Pater et D. Frater et Collega noster charissimus, Franciscus Cardinalis Bonvisius, ad Reverendissimum Patrem et Dominum Fratrem et Collegam nostrum carissimum, Alderanum Cardinalem Cybo datis significavit,


page 293, image: s0293

in proximis Comitiis, quae propediem Augustae habenda sunt, animadvertendum esse, ne contra catholicam Religionem immunitatemque Ecclesiasticam haereticorum artibus aliquid statuatur: mandamus itaque, ut te illuc quamprimum conferas, et sicut istius nunciaturae Auditoris munus exerces, ita illud prosequendo, singulari tamen et extraordinaria vigilantia animadvertas, ne quid tale ibi decernatur, quod jura hujus S. Apostolicae sedis imminuere, seu convellere possit, et praecipue circa Episcopatus Osnabrugensem et Hildesiensem, quos, ut sibi vindicent Brunsvicenses, tentaturos esse non dubitatur; Neque hoc Tibi difficile profecto erit: perspecta enim tot Principum ecclesiasticorum, qui coetum illum constituunt, et praecipue Caesareae Majestaris pietas et in sanctam Apostolicam sedem atque sacrum Ordinem nostrum observantia nobis pollicentur, Caesarem nullo pacto permissurum labefactari Catholicam Religionem Ipsiusque jura convelli, quam usque adeo totis viribus ac tam insigni expeditione undequaque propagare contendit. Tuae igitur partes erunt, cum iis praecipue agere, qui apud Majestatem, suam plurimum pollent, et huic sanctae sedi magis addicti sunt: Omnia enim, quae ad divinae Majestatis gloriam et Sacrae Romanae Ecclesiae dignitatem pertinent, a piissimo Imperatore et ab Ecclesiae Advocato et defensore expectanda esse existimamus. Volumus itaque, ut quantum in te erit, sedulitate, labore, dexteritate ac studio denique omni in hanc rem unice incumbas, nihilque


page 294, image: s0294

quod ad tuenda Apostolicae sedis jura et dignitatem pertinet, intactum inexpertumque praetermittas. Fusius autem ex adjuncto folio, quid Tibi agendum sit, intelliges, Id, si confeceris, et tibi ipsi honorem paries, et nos operam dabimus, ut tu labores ullos nostra causa suscepisse nunquam non gaudeas. Datum Romae etc. die 3. Septembris 1689. Apostolica Sede vacante.

Inscriptio. Francisco Tuccio, Auditori Nunciaturae Germanicae.

Viennam.

DCCCXLIX. Literae credentiales, quas SACRUM CARDINALIUM COLLEGIUM, Francisco Tuccio, Nunciaturae Germanicae Auditori, ad LEOPOLDUM, Rom. Imperatorem tradidit, 1689. Miseratione divina etc.

Serenissime Caesar, salutem et sinceram in Domino charitatem.

IN Apostolico conclavi inclusi, ut quam citissime viduatae Ecclesiae visibilem sponsum et universae Christianae Reipublicae caput constituamus, toto animo incumbimus; Nec dubitamus in Domino, qui benedictionibus replet fratres habitantes in unum, quin de vultu ejus judicium nostrum prodeat; cum nobis propositum sit, quaerere non quae nostra sunt, sed quae Jesu Christi. Non tamen inter multiplices curas obliviscimur,


page 295, image: s0295

quae ad hujus Sanctae sedis dignitatem Sacrique Imperii Romani incolumitatem pertinent; et licet Nobis verendum non sit, ne idem Majestas Vestra, tanquam Sac. Rom. Eccles. Advocatus et defensor sit praestitura: Id namque insignis sua non semel huic S. Sedi perspecta Religio et pietas abunde pollicentur; tamen Majestati Vestrae gratius futurum existimamus, si omnium Nostrum quoque ferventissimae preces accesserint. Itaque cum propediem Augustae Comitia habenda sint, in iisque advertendum sit, ne aliquid ab hac Sac. Rom. Ecclesia alienum statuatur; Ideo mandavimus Dilecto Nobis in Christo, Francisco Tuccio, istius Nuntiaturae auditori, ut isthuc se conferat, in eamque rem unice incumbat, quae est, ne in istis Comitiis S. Sedis Imperique Romani jura ullum patiantur discrimen, ut fusius ab ipso intelliget, cui, ut fidem habeat, Majestatem Vestram enixe rogamus. Nec pluribus apud Majestatem Vestram agimus, cum nefas esset dubitare, quin Majestas Vestra, quae praecipua Austriacae domus ornamenta optime novit, ab egregiis in catholicam religionem et in Apostolicam sedem meritis profecta fuisse, et totis viribus, cum opus erit, Romanae et Christianae Reipublicae opitulatura sit. Interim, quae Nostrae partes sunt, Deum rogabimus, ut omnia ad omnipotentis gloriam ejusque sanctae Ecclesiae incrementum Majestati Vestrae ex sententia fluant. Datum Romae etc. die 10. Septembr. 1689. Apostolica sede vacante.



page 296, image: s0296

DCCCL. Literae COLLEGII CARDINALITII, ad ANSELMUM FRANCISCUM, Electorem Moguntinum, quibus eum amice hortatur, velit omni praecavere cura, ne in Comitiis Augustae Vindelicorum proxime instituendis aliquid in praejudicium S. R. Ecclesiae suscipiatur aut permittatur, 1689. Reverendissimo in Christo Patri et Domino, Dn. Archiepiscopo Moguntino Fratri Nostro Charissimo, Sac. Rom. Imperii Principi Electori. Miseratione divina etc.

Reverendissime Pater et Dn. Frater charissime, salutem et sinceram in Domino charitatem.

IN proximis Comitiis, quae Augustae habenda sunt, non sine animorum Nostrorum perturbatione intelleximus, verendum esse, ne qui divina et humana miscere cupiunt, aliquid moliantur, quod Sac. Rom. Ecclesiae Sacrique Romani Imperii jura et praerogativas imminuere possit. Nos vero, quibus hoc, praecipue vero interregni tempore, excubandum est, ne Ecclesia Dei, Jesu Christi sanguine acquisita, quam futuro summo Pontifici, non habentem maculam aut rugam, sed sicut sponsam ornatam viro suo tradere cupimus, aliquod detrimentum patiatur, aut quoquo modo labefactetur: Cupientes his imminentibus malis toto animo obviam ire, Domin. Vestram Reverendissimam pro persona, quam gerit, et dignitatem quam sustinet, hortamur,


page 297, image: s0297

ut omnem suam operam, studium atque diligentiam conferre velit, quo S. R. E. sacrique Romani Imperii jura illibata conserventur. Fusius haec a Dilecto Nobis in Christo, Francisco Tuccio, Nunciaturae Auditore, Domin. Vestra Reverendissima intelliget, qui has nostras literas reddet, et cui nostro nomine loquenti fidem habere poterit. Pluribus fortasse haec ad Dom. Vestram Reverendissimam scribimus; sponte enim, pro sua pietate ac zelo, domus Dei communem causam suscepturam credimus; libentius tamen operam suam posituram esse putavimus, si Nobis etiam in hoc negotio morem gerendi Dom. Vestram Reverendissimam occasionem sibi arripuisse videretur. Caeterum rogabimus Deum, qui dives est in omnibus, qui invocant illum, ut eam, pro Ecclesiae suae tam insigni beneficio, Dom. Vestrae Reverendissimae mercedem constituat, quam repromisit diligentibus se. Datum Romae in Palatio Apostolico et congregatione Nostra generali, sub sigillo trium Nostrum in Ordine priorum, die 10. Septembr. 1689. Apostolica sede vacante.

DCCCLI. Literae COLLEGII CARDINALITII, ad JOHANNEM HUGONEM, Electorem Trevirensem, cui Franciscum Tuccium, Nuntiaturae Germanicae Auditorem commendando injungit, ut maximopere contendat, ne quid in Comitiis Augustanis in detrimentum S. Rom. concludatur Ecclesiae, 1689.



page 298, image: s0298

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, Dn. Archiepiscopo Trevirensi, Fratri nostro charissimo, Sac. Rom. Imperii Principi Electori. Miseratione divina etc.

Reverendissime Pater et Domine Frater Noster charissime, salutem et sinceram in Domino charitatem.

ETsi Dominationem Vestr. Reverendissimam, pro persona, quam gerit, et singulari in S. Rom. Ecclesiam pietate et cultu, sponte sua, quod a nobis petitur, toto animo obituram existimamus; gratius tamen Dominationi Vestrae Reverendissimae futurum putavimus, si etiam nostrarum literarum officium accesserit. Sciet itaque, quod defuncto sanctissimo Pontifice et Patre nostro amantissimo Innocentio XI. quasi Pupilli sumus absque Patre. Factus est tamen nobis Dominus in refugium et Deus in adjutorium spei nostrae, Pastorem alterum propediem Spiritus sancti gratia expectantibus; Quod ut feliciter eveniat, in Apostolico conclavi inclusi jugiter elaboramus. Verum multiplicarentur tribulationes cordis nostri, si Dei Ecclesia, quam non habentem maculam aut rugam novo sponso tradere cupimus, aliquid detrimenti hoc interregni tempore accipiet. Intelleximus siquidem in proximis Augustanis et comitiis tentari posse ab aliquibus, qui nova semper concupiscunt, hujus S. Sedis dignitati et Catholicae Religionis incolumitati repugnantia.


page 299, image: s0299

Quare istuc ablegavimus dilectum nobis in Christo, Franciscum Tuccium, Nunciaturae Auditorem, ut autoritate Dom. Vestrae Reverendissimae suffultus, omni, qua potest, contentione animadvertat, ne contra ecclesialticam immunitatem et Sac. Rom. Ecclesiae, Sacrique Imperii Romani jura aliquid statuatur. Nihil a nobis aequius, ac pietati Dominationis Vestrae Reverendissimae congruentius peti posse putamus. Quare cum Dominatione Vestra Reverendissima pluribus non agemus; Illud tantum addimus, quod si negotium ex sententia explicabitur, et sibi Dom. Vestra Reverendissima gloriam pariet sempiternam, et Nos et summum futurum Pontificem sibi maxime devinciet, gratiam, cum fese occasio dederit, promptissime relaturos. Darum Romae in Palatio Apostolico etc. die 10. Sept. 1689. Apostolica sede vacante.

DCCCLII. Literae COLLEGII CARDINALITII, ad JOSEPHUM CLEMENTEM, Electorem Coloniensem, idem quod praeinsertae, argumentum continentes, 1689. Reverendissimo in Christo Patri et Domino Dn. Clementi, ex Ducibus Bavariae electo Archiepiscopo Coloniensi, Fratri Nostro charissimo, S. R. Imperii Principi Electori. Miseratione divina etc.

Reverendissime Pater et Domine Frater charissime, salutem et sinceram in Domino charitatem.



page 300, image: s0300

EA est Dilectionis Vestrae Reverendissimae in sanctam Apostolicam Sedem et sacrum Ordinem Nostrum observantia et pietas, ut minime dubitandum sit, quin praesenti maximoque negotio propensae suae erga nos voluntatis argumenta proferre velit. In proximis Comitiis Augustae habendis verendum est, ne ab iis, qui novis rebus semper inhiant, aliquid tentetur contra hujus sanctae sedis jura, quod immunitatem Ecclesiasticam et catholicam religionem imminuere possit. His malis toto animo obviam ire cupientes, mandavimus dilecto Nobis in Christo, Francisco Tuccio, istius Nunciaturae Auditori, qui has nostras literas Dom, Vest. Reverendissimae reddet et cui fidem habere poterit, ut Augustam petat, ibique modis omnibus animadvertat, ne quid tale statuatur, quod hujus sedis dignitatem ac S. Rom. Ecclesiae et S. Rom. Imperii jura et praerogativas, Catholicamque Religionem labefactare possit. In muneris adeo religiosi partem Dom. Vestr. Reverendissimam vocamus, ut auctoritate, qua pollet, huic Nostro desiderio satisfacere velit. Cum enim Dominatio Vestra Reverendissima ab hac S. Apostolica Sede et a praedefuncto sanctissimo Pontifice Innocentio XI. paterni amoris non semel indicia habuerit, speramus pari pietate in hanc S. R. Ecclesiam, matrem suam charissimam Dom. Vestr. Reverendissimam suis officiis responsuram esse. Plurima hac de re ad Dom. Vestram Reverendissimam, scribere fortasse res ipsa postulat; sed dignitas, quam ista sustinet, sed Dei ejusque S.


page 301, image: s0301

R. Eccl. causa, ac Catholicae Religionis incolumitas, pro qua rogamus, sed pietas Dom. Vest. Reverendissimae plane non postulat. Itaque Deum interim orabimus, ut Domin. Vestram Reverendissimam diu incolumem servet ad majus Ecclesiae suae bonum atque incrementum. Datum Romae in Palatio Apostolico et Congregatione nostra generali sub sigillo trium nostrum in Ordine priorum, die X. Septembr. 1689. Apostolica sede vacante.

DCCCLIII. Literae paris cum praeimpressis commatis a COLLEGIO CARDINALITIO ad MAXIMILIANUM EMANUELEM, Electorem Bavariae scriptae, 1689. Dilectissimo Nobis in Christo, Emanueli Mariae utriusque Bavariae Duci, S. Rom. Imperii Principi Electori. Miseratione divina, etc.

Dilectissime Nobis in Christo, salutem et sinceram in Domino charitatem.

NObilitas Vestra (quae militiae labores a victoriis contra Christiani nominis hostes auspicata, et ut Dei causam tueretur ac Catholicam Religionem propagaret, abiit in longinquam regionem, accipere sibi Regnum, non utique terrenum sed coeleste, in quo scilicet accipiet coronam gloriae, quam Deus exercituum repromisit diligentibus se) non dubitamus, cum in praesens


page 302, image: s0302

sese offert occasio de S. R. E. et de nobis omnibus bene merendi, quin eam libentissime arripiat. Etenim cum in conclavi Apostolico degentibus nobis declarandus sit universalis viduatae Ecclesiae visibilis sponsus, maximo Nos affectos beneficio existimabimus, si Nobilitas Vestra, auctoritate qua pollet, praesens negotium nostrum ex sententia confecerit. Cum itaque in comitiis Augustanis advertendum sit, ne S. Apost. Sedes et S. R. Imperium ab iis, qui novis rebus semper inhiant, detrimentum accipiat, isthuc ablegavimus dilectum nobis in Christo Franciscum Tuccium, Nunciaturae Auditorem, ut omni vigilantia animadvertat, quod S. Rom. Eccles. et Sac. Rom. Imperii jura ubique sarta tecta et integra conserventur, ut ab eo clarius intelliget, cui nostro nomine loquenti fidem habere poterit Nobilitas Vestra. Juventuti ergo suae triumphis assvetae Nobilitas Vestra hanc quoque adjiciat laudem, ut nobis, qui multiplices virtutes vestras admiramur morem gerens, non minus propagatae, quam servatae catholicae Religionis aeternum sibi trophaeum parasse videatur. Interim vero Deum precabimur, ut quod per nos non licebit, ille qui laborem considerat, Nobilitati Vestrae decupla mensura retribuat. Datum Romae etc. die X. Septembris 1689. Apostolica sede vacante.

DCCCLIV. Literae COLLEGII CARDINALITII, ad PHILIPPUM GUILIELMUM, Electorem Palatinum,


page 303, image: s0303
quibus ipsum impense rogant, ut omni seduliate et vigilantia animadvertat, ne Sac. Rom. Sedis jura aliquod in Comitiis Augustanis discrimen patiantur, 1689. Dilectissimo Nobis in Christo filio, Philippo Guilielmo, Comiti Palatino Rheni, S. R. Imperii Principi Electori. Miseratione divina etc.

Dilectissime Nobis in Christo, salutem et sinceram in Domino charitatem.

VIduata universalis Ecclesia, Innocentio XI. nuper in perpetuas aeternitates translato, dari sibi sponsum postulat a nobis gemitibus inenarrabilibus; nosque in Apostolico conclavi nihil magis elaboramus, quam ut ejus viduitati consulturis incerta et occulta sapientiae suae quam citissime Deus manifestare dignetur. Non tamen huic negotio maxime intenti, ita Ecclesiae suae sponsae obliviscimur, ut jugiter non diligamus decorem domus suae, eamque modis omnibus tueamur. Quapropter nobis enitendum esse putamus, ne hoc sanctae Apostolicae sedis vacationis tempore Sanctae Romanae Ecclesiae dignitas et Immunitas labefactetur. Id enim ab aliquibus, qui divina et humana miscere contendunt, in proximis Comitiis Augustanis tentari posse intelleximus. Huic malo, quantum in nobis est, obviam ire volentes, mandavimus dilecto nobis in Christo Francisco Tuccio, Nunciaturae Auditori, istuc se conferat, ut vestrorum catholicorum


page 304, image: s0304

Principum Patrocinio suffultus omni sedulitate et vigilantia animadvertat, ne S. Apost. Sedis et Sac. Rom. Imperii jura aliquod ibi patiantur discrimen; Nobilitati vero Vestrae imprimis duximus commendandum, ut cum has nostras literas reddet, consilio et auctoritate sua illum in omnibus, ubi opus erit, juvare dignetur. Tanta est enim Nobilitatis Vestrae filiorumque suorum in hanc sanctam sedem et in nos omnes observantia et pietas, et vicisim tam singulare est omnium nostrum erga nobilitatem vestram totamque domum suam studium atque amor, ut minime dubitemus, quin a piissimo Principe, quid pro hujus sacrae Rom. Eccles. et Catholicae Religionis incolumitate enixe petimus, feliciter consequamur. Caeterum immolabimus Deo sacrificium laudis, ut ad sui gloriam ejusque Ecclesiae incrementum nobilitatem Vestram usque in senectam et senium incolumem perducere velit. Datum Romae in Palatio Apostolico et congregatione nostra generali sub sigillo trium Nostrum in Ordine Priorum, die X. Septembr. 1689. Apostolica sede vacante.

DCCCLV. Literae COLLEGII CARDINALITII, ad JOANNEM ERNESTUM, Archiepiscopum Salisburgensem, idem cum praeinsertis Argumentum tractantes, 1689. Episcopis Germaniae in Comitiis Augustanis.



page 305, image: s0305

Miseratione divina Episcopi, Presbyteri et Diaconi S. R. E. Cardinales, Venerabilis frater, salutem in Domino.

CUm omnium, quas hoc S. Apostolicae sedis vacationis tempore, pro eligendo Summo Pontifice curas gerimus, ea non postrema sit, ut S. R. Eccl. Jura tueamur, summopere commoti sumus, ubi intelleximus, in proximis Comitiis Augustanis ab iis, qui divina et humana miscere cupiunt, verendum esse, ne aliquid tentetur, quod Ecclesiasticam immunitatem et hujus sanctae Apostolicae sedis dignitatem imminuere possit, et licet non dubitemus in tot Principum Catholicorum, qui coetum illum componunt, constantia atque aequitate, tamen, quo officiis Fraternitatis Vestrae occasio detur, ut toto animo ac studio omni ea conferre velit, ab ipsa etiam atque etiam petimus. Hac de re uberius scripsimus ad dilectum Nobis in Christo, Franciscum Tuccium, Nunciaturae Auditorem, quem isthuc ablegavimus, ut in hac re unice incumbat, cui Nostro nomine loquendi fidem habere poterit. Nihil itaque fraternitatis Vestrae pietate congruentius a nobis peti posse putamus. Agitur enim Dei causa ejusque Ecclesiae, Jesu Christi sanguine acquisitae, ex qua sanctae Apostolicae Sedis Sacrique Romani Imperii incolumitas pendet. Illud tantum addimus, quod si Fraternitas Vestra huic rei omnem suam operam studiumque navabit, et Nos omnes et summumfuturum Pontificem, qui inter Nos est, ita devinciet, ut non tantum


page 306, image: s0306

gratiam habendam, sed, cum sese opportunitas dederit, etiam referendam esse simus existimaturi. Datum Romae in Palatio Apostolico, et congregatione Nostra generali sub sigillo trium Nostrum in Ordine Priorum, die X. Sept. 1689. Apostolica sede vacante.

Nota. Pari etiam modo ad reliquos Germaniae Episcopos scriptum fuit.

DCCCLVI. Literae SACRI COLLEGII, intra conclave congregati, ad LEOPOLDUM, Rom. Imperatorem, quibus redditas sibi ipsius esse literas iisque insertam hortationem curae cordique fore testatur, 1689. Imperatori Electo. Miseratione divina Episcopi, Presbyteri et Diaconi S. R. E. Cardinales,

Serenissime Caesar, salutem et sinceram in Domino charitatem.

MAjestatis Vestrae humanissime scriptae litterae, quas Nobilis Vir, Antonius de Lichtenstein, Sacri Imperii Princeps, Nobis proxime reddidit, et quae Majestatis Vestrae nomine idem Ablegatus tam apte amantissimeque locutus est, ita nos recrearunt, ut moerorem, qui ob sanctissimi Pontificis Innocentii XI. mortem altius animis nostris insederat, pene deleverit. Quod vero Majestas Vestra a nobis tam enixe petit, ut sanctae Matris Ecclesiae viduitati quam citissime consulamus, stimulos profecto currentibus addit. Nihil enim ardentius a Patre luminum quotidie flagitamus,


page 307, image: s0307

quam ut dirigat Nos in semitam rectam, in qua non secundum carnem ambulantes, sed secundum Spiritum facilius assequi possimus, quem elegerit Dominus, ut constituat in caput gentium. Haec sunt, serenissime Caesar, quae hoc sedis vacationis tempore a nobis praestanda sunt, quapropter Majestatis Vestrae ad Deum precibus adjuti non dubitamus, quin propediem dabitur nobis, quid loquamur; ad renunciandum enim Christi in terris Vicarium, Nos non loquimur, sed Spiritus Patris est, qui loquitur in Nobis. Caeterum Majestati Vestrae innumeras agimus gratias pro sua tam propensa erga nos voluntate ac benevolentia, Majestatique Vestrae ad Catholicae Religionis incrementum omnia fausta ac felicia ab auctore Deo precamur. Dat. Romae 1. Octobr. 1689. Apostolica sede vacante.

DCCCLVII. Literae GUILIELMI III. Magnae Britanniae Regis, ad FRIDERICUM III. Electorem Brandenburgicum, quibus ipsum in socium Ordinis, cui a periscelide nomen, electum, et dicti jam Ordinis insignia ei transmissa esse, nuntiat, 1690. Guilielmus Tertius, Dei etc. Magister, Serenissimo Principi Domino Friderico etc. Amico nostro charissimo salutem.

Serenissime Princeps, Frater, Cognate, Affinis et Amice Charissime.

QUomodo Celsitudo Vestra non ita multo post in praefati Nostri Ordinis Capitulo, ad hoc expresse convocato, fuerit electa, et commilito ejus


page 308, image: s0308

pronunciata, non vos latet; atque hoc, ut confidimus, Celsitudo Vestra non ingratis audiet, tum propter ejusdem Ordinis claritatem, tum ob illius erga Vos affectus specimen, quod in eo conferendo Nostri putavimus dare; de quo ut certior fiat, et quam nobis sit cordi curaeque, ut quae adhuc restant ad hoc tam gratum opus absolvendum, quam cito perimpleantur, integrum amictum cum subligaculo, caeterisque Insignibus Ordinis, prima data occasione, ab Electione Vestra, ad Vos curavimus transferenda tradendaque in manus dilectorum et fidelium nostrorum, Nobilis scilicet Viri Domini Jacobi Johnson Nostri ad Vestram Celsitudinem Ablegati Extraordinarii, et spectabilis item Viri, Domini Gregorii King, e Fecialibus nostris Primariis unius, Oratorum, et ad hoc Commissiariorum Nostrorum, a quibus, ut ea amanter accipiat, illis indui se sinat, fidemque adhibeat praefatis nostris Oratoribus, Legatis et Deputatis, in omnibus ad illud negotium spectantibus, amice rogamus. Dabantur in Palatio nostro Albae aulae primo die Februarii 1690/89.

Celsitudinis Vestrae Electoralis

Bonus Frater et Consanguineus,

Guilielmus Rex.

Ad mandatum supremi Gi. Sarum. Cancel.

DCCCLIIX. Responsoriae FRIDERICI III. Electoris Brandenburgici, ad praeinsertas GUILIELMI III. Magnae Britanniae Regis literas, 1690.



page 309, image: s0309

Serenissime et Potentissime Rex, Domine Cognate ac Frater colendissime.

SIcuti Nos affectum amicitiamque Regiae Vestrae Majestatis semper et illo etiam tempore, antequam summus reum Arbiter Deus, Eandem in illud, quod nunc tenet, Angliae solium collocaret, maximi fecimus; Ita facile conjiciet Regia Majestas Vestra, quam grata quamque suavia Nobis sint illa, quae ab Eadem maximorum Europae Regum nunc facile Principe, in praesentiarum in nos proficiscuntur benevolentiae suae Documenta, inter quae vix aliquid erit, quod aut Regiae Vestrae Majestati, aut temporum, in quibus vivimus, rationi, aut nostro denique in Regiam Vestram Majestatem studio magis conveniat, quam illa, quam Regia Majestas Vestra Nobis deferre voluit inclyti Georgiani Ordinis societas. A Majestate enim Vestra, quae rerum bello armisque gestarum gloria nunquam intermorituram sibi famam peperit, inter commilitones praedicti Ordinis adscribi, in illo quidem tempore, ubi et Regiae Vestrae Majestati et nobis, pro Ecclesiae tutela Europaeque salute contra communem hostem bellandum est, gratissimum nobis profecto esse debet, praeprimis cum omnia, quotquot sunt, vinculorum nexuumque genera, quae quidem cum Regia Majestate Vestra nobis intercedere possunt, alia aliis superaddere maximopere et unice quasi exoptemus. Eaque de causa nos nunc Regiae Vestrae Majestati de hoc exhibito Nobis honore debitas persolvimus gratias, hoc unicum Eandem certum esse cupientes, nos inter omnes illos, quotquot unquam dignitate,


page 310, image: s0310

hac a Regia Vestra Majestate insigniri contigerit, fide, studio et observantia in Eandem concessuros nemini. Id quod nos Oratoribus, Legatis ac Deputatis, quos Regia Vestra Majestas ad peragendam nostram in praefatum Ordinem receptionem, ad Nos ablegare voluit, Nobili scilicet Viro, Domino Jacobo Johnston, Regiae Vestrae Majestatis ad nos ablegato Extraordinario, et spectabili item Viro, Domino Gregorio King, e Fecialibus Regiae Vestrae Maj. primariis uni, qui hocce a Regia Vestra Majestate iisdem demandato officio summa cum fide et decore perfuncti sunt, oretenus uberius testati sumus, iique ad Regiam Vestram Majestatem redeuntes clarius relaturi sunt, quam supremum longissime sospitem servet ac incolumem Numen. Dabantur in Electorali nostra, quae est Coloniae ad Svevum die 9/19. Junii 1690.

Regiae Vestrae Majestatis

Cognatus et Frater studiosissimus

Fridericus Elector.

DCCCLIX. Literae LEOPOLDI, Roman. Imperatoris, ad FRANCISCUM MARIAM, Sac. Rom. Ecclesiae Cardinalem de Medices, cui candide exponit, se animo valde excruciari denominato a se ad Cardinalitiam dignitatem candidato a summo Pontifice, Bellovisium Gallum, in opprobrium Nationis Germanicae praelatum fuisse, modum vero explicat, quo adhibito, sibi aliqua saltem ex parte satisfieri possit, 1690.



page 311, image: s0311

DIlectionis Vestrae de nova Cardinalium promotione nuperrime ad nos datas literas recte accepimus, e quibus, ex nostris aut ex Natione Germanica neminem, Bellovisium vero Gallum non obstantibus praegnantissimis remonstrationibus nostris in ea comprehensum esse, fusius intelleximus. Quam ea res merito animum nostrum graviter commoveat, Dilectio Vestra in literis suis sese praesentire non obscure insinuat. Et vero celare tandem non possumus, quod uti a Sanctitatis suae prudentia omnino Nobis persuaseramus, praecipuam illius hoc tempore curam fore, ut communem Patrem et in utramque se partem aequaliter saltem propensum ostenderet, nihil Nobis inexpectatius et molestius accidere potuisse, tam partiali promotione, quae sive Galliarum Regis intuitu, sive, ut ex ore sanctitatis suae scribit Dilectio Vestra, ex particulari in Bellovisium propensione, facta sit, non potest non esse cum summa Dignitatis et personae nostrae injuria conjuncta. Si enim apud Sanctitatem suam tantum valuit Galliarum Regis respectus, ut Gallum ad Collegium Cardinalatium assumeret, postulabat non minus et antiquus in Ecclesiae mos et justi decor, ut par saltem nostri ratio haberetur, neque qui dignitate et (absit jactantia) meritis in Ecclesiam sanctamque sedem priores sumus, tam indigne postponemur aliis. Si veto ea promotio particulari suae sanctitatis in Beilovisii personam affectui adscribi debet, nonne nos merito acerbius pungit tam exiguo nos esse apud Sanctitatem suam in pretio, ut


page 312, image: s0312

hominem non privatum tantum, sed inimicum Domus nostrae et Rebellium quondam nostrorum fautorem incensoremque, consequenter Turcicae invasionis et Provinciarum nostrarum desolationis Ministrum, imo et sacri foederis, sub auspiciis sanctissimi nuper defuncti Papae, pro defensione Christianae Reipublicae initi et ipsius denique autoritatis Pontificiae oppugnatorem acerrimum Nobis praehabeat, nemoque in imperio Romano-Germanico, aut Provinciis nostris hereditariis reperiatur, qui aeque ac ille Pontificia propensione dignus sit. Mirari licet, unde illa subita Sanctitatis suae in Bellovisium, nunquam visum, tam singularis propensio orta sit, ut postquam non multis ante mensibus Cardinalis quidam pie defuncto Pontifici, cum omnium applausu autor fuerat, ne Beauvaisium, tot nominibus in Apostolicam sedem reum, Cardinalitia dignitate, tametsi tunc ad eam a Serenissimo Domino Poloniae Rege nominatum, ornaret, nunc etsi ipse Poloniae Rex, referente Domino Cardinale Cantelmi, ejusdem commendationi non amplius institerit, cum praeteritione aliarum Nationum, et imprimis Germaniae, Praelatorumque tota vita in Ecclesia optime meritorum, ceu omnibus eminentiorum aut certe amicorum, nulla nostri habita ratione, ultro praeferat; causam justam cum nemo divinare possit, ipsi Galli tandem effutiunt, quam, utpote Sanctitati suae imprimis injuriosam et omnibus Scandalosam vix sine horrore audire potuimus, adeoque nec credere volumus; interim tamen stupent boni et derident


page 313, image: s0313

mali hunc esse praecipue nostri erga Sanctam sedem studii et observ antiae fructum, ut nobis pro lubitu quasi et sine ulla haesitatione qualiscunque injuria irrogari, imo jam publica nominis et dignitatis nostrae prostitutione ambitioni hostium nostrorum litari velit. Viderit Dilectio Vestra ex adjuncta literarum Oratoris Gallici de Chaunes, ad Legatum Gallicum in Helvetia, Amelot, copia (quarum int ercepta Autographa Ablegato nostro, Principi Lichtensteinio, transmisimus) quam scenam se Romae lusisse Galli jactent, quantopere summi Pontificis hac in promotione erga Regem suum partialitatem depraedicent glorienturque, quod nullum nobis aut Corona Hispanica aequivalens concessum sit. Quae cum nos a cerbissime mordeant, et aequo animo toleranda esse nemo justus rerum aestimator concernere possit, Nobis quidem vitio verti nullo modo posset, si aliorum exemplo, quos juvat, levissimas etiam offensas acerrime prosequi, tam gravis immeritaeque laesionis et injuriae reparationem sine mora et praesentibus repressaliis exigere luberet. Attamen cum pro innata nostra erga sedem Apostolicam observantia nos eandem svaviori prius via petere et exspectare malimus, quam asperioribus mediis extorquere, aut commercium omne cum sua sanctitate rumpere; visum fuit, per Dilectionem Vestram prius tentare, an absque strepitu satisfactio quaedam pro nobis impetrari possit, quae quo facilior suas Sanctitati sit, in eo saltem consistere cupimus, ut galerum Cardinalitium primo vacaturum pro arbitrio


page 314, image: s0314

nostro, sive ad nostram commendationem sine praejudicio futurae nominationis, confestim concedendum promittat. Id ab eadem minus denegandum confidimus, quod ex supra allegatis Legati Gallici literis pateat, ipsosmet hostes nostros, dum nullum nobis in nupera promotione aequivalens datum esse jactant, agnoscere id nobis debitum fuisse, nec non, quod, ut caetera praetereamus, ad ipsius S. Sanctitatis autoritatem Reique publicae Christianae utilitatem plurimum sane intersit non confirmari a S. Sanctitate nimiae suae erga Galliam studiositatis suspicionem, neque eandem, ad componenda aliquando officiis suis Christianorum Principum dissidia, aditum sibi ipsi omnino praecludere. Quare a Dilectione Vestra amice postulamus, ut haec omnia suae Sanctitati in animum serio revocare, et adhibita omni diligentia efficaciaque nihil intentatum relinquere velit, ut si quae apud eandem nostri consideratio superest, haec satisfactio praestitu facillima, et a solo suae sanctitatis dependens arbitrio, nobis sine dilatione obveniat. Quod si enim praeter spem contingat, Nos hac etiam frustrari, et alium, quisquis is sit, ad vacaturam primo Cardinalitiam dignitatem destinari, tum vero id haud aliter quam in luculentissimum signum extremae animi Pontificii a nobis alienationis et personalis contemtus interpretari possumus, nobisque necessitas imponetur publice testatum faciendi, curam nobis esse praeeminentiae et honoris nostri observantiaeque erga sanctitatem suam nostrae argumenta Pontificiae benevolentiae demonstrationibus commensurandi.


page 315, image: s0315

Quo circa quae casu insperatae denegationis, intentio nostra sit, praefatus Ablegatus noster plenius edoctus est. Quod deinde concessionem subsidii et contributionis quingenti mille florenorum in causam belli Turcici super bonis Ecclesiasticis in ditionibus nostris haereditariis attinet, illam, quia publicum et totius Christianitatis commodum spectat, cum hac nostra particulari causa confundere nobis animus non est, adeoque quantumvis Clerus noster se praecedentibus contributionibus plus satis gravatum queratur, tamen postquam a Sanctitate sua ad Dilectionis Vestrae aedes transmissa est, congrua gratiarum actione acceptandam potius quam recusandam censemus, dummodo tamen illa in vicem satisfactionis nostrae non reputetur. Quemadmodum enim non ita nati et constituti sumus, ut ejusmodi sensibilem in juriam et publicum Nostri vilipendium pretio seu pecunia aestimemus, ita subsidium illud eo minus apud nos valere potest, quod etiam Regi Galliae majores aut aequipollentes super bonis Ecclesiasticis et ipsamet Ecclesiarum sacram supellectilem concessiones, quibus non contra Turcas, sed in usum coepti contra Nos impie belli, utitur, impertitas et partim usurpatas esse intelligimus, et absque eo Clerus noster juxta proportionem bonorum suorum inter Status Provinciales collectari et contribuere solet. Id quod Dilectioni Vestrae ad literas suas solita fiducia reponere voluimus, cui de caetero pro suscepta in se, in praesato tam promotionis quam contributionis negotio molestia et ostenfo zelo gratias, quas par est, amioe referimus, et Benevolentiae Nostrae Caesareae affectum


page 316, image: s0316

propense confirmamus. Datum Viennae 4. April. 1690.

DCCCLX. Literae LEOPOLDI, Rom. Imperatoris ad FRANCISCUM MARIAM, Cardinalem de Medices, quibus denuo instanter urget, velit omni curae efficere, ut sibi de nupera praeteritione fiat satis, et tum demum de nuntio Viennam mittendo tractetur, 1690. P. P.

QUantum ex literis Dilectionis Vestrae de nova Nuntii ad Aulam nostram destinatione ad Consiliarium Nostrum intimum et Aulae Cancellarium, Comitem de Stratmann, datis, colligimus, volupe est Aulae Romanae illatam Nobis injuriam novis injuriis cumulare; quo enim id alio instinctu fiat, quam ut illusis praegnantissimis rationibus, a Dilectione Vestra et Reverendissimo Cardinale de Goes, nec non Principe Antonio de Liechtenstein luculenter demonstratis, nullus in ea re ad autoritatem nostram et voluntatem, nec ille quidem, qui erga alias Coronas et Principes, nobis inferiores, adhiberi quotidie solet, respectus servetur, non capimus. Sane priora exempla diligenter investigantibus occurret dissimulasse quidem aliquando Romanorum Imperatorem, ex superabundanti quodam erga summum Pontificem observantiae studio aliave ratione ejusmodi nominationem Nuntii absque praevia approbatione publicatam, saepe tamen etiam eandem non admisisse, et tametsi alia exempla deessent, sufficeret quotidiana erga alias


page 317, image: s0317

coronas et inferiores Principes praxis et evidentissima ratio, in exemplum videlicet abire non debere, ut vel invito, vel contradicente Imperatore magis, quam aliis coronis et Principibus minoribus non dicemus Legati, sed Nuncii, jurisdictionem quandam exercentes, obtrudantur, nosque illis publico vilipendio postponamur. Quare, etsi jam Dilectio Vestra ex literis memorati nostri Cancellarii aulici intellexerit uti gravissimam illam offensam persenserimus, tamen ut animi nostri hac super re determinatam et penitus fixam constantiam ulterius agnoscere possit, confirmare illa omnia per praesentes visum fuit, atque Dilectionem Vestram benevole hortari, ut pro prudentia sua una cum Reverendissimo Cardinale de Goes et Ablegato nostro, eo omnes officiorum suorum vires intendant, ut primo quidem nobis de nupera promotione fiat satis, deinde vero de Nuncio quemadmodum decet tractetur. Fieri hoc quidem svaviter et praeter strepitum, si potest, optamus. Caeterum id ipsum fieri oportet omnino, si commercium nobiscum Aula Romana integrum cupit. Interim Dilectionem Vestram constanti benevolentiae nostrae Caesareae affectu incessanter complectimur. Vienna 28. April. 1690.

DCCCLXI. Literae JOHANNIS GEORGII III Saxoniae Electoris, ad RAINUTIUM FARNESIUM, Parmae Ducem, cui de exoptato Filii primogeniti matrimonio gratulatur, 1690.



page 318, image: s0318

Celsissime Princeps, Domine et Amice charissime.

QUod inter Dilectionis Vestrae Filium primogenitum et Serenissimam Principem Palatinam, Dorotheam Sophiam, haud ita pridem sancitum est matrimonii foedus, id maluisse Dilectionem Vestram suis literis amantissimis, quam vulgata fama nos intelligere, et summae benevolentiae, et maximi amoris argumentum esse ducimus. Hanc itaque auspicatissimam conjunctionem, quae Celsissimae Domus Vestrae fortunam non facile sine successoribus interire permittet, pro eo, quo vicissim in Dilectionem Vestram propendemus affectu, etiam atque etiam gratulamur, nihil magis in votis habentes, quam ut mutui inter se amoris suavitatem, non permanere solum, sed in dies etiam augescere novi Nupti sentiant, prosperaque ac fortunata omnia ex tam felici connubio Dilectioni Vestrae Celsissimaeque illius familiae oriantur. Quam felicioribus quotidie incrementis augeri, rebusque semper florentissimis perfrui, modis omnibus exoptamus. Dabantur Dresdae die septima Maji 1690.

DCCCLXII. Literae JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris ad CAROLUM II. Hispaniarum Regem, cui felix, faustum ac foecundum cum Principe Palatina Maria Anna, gratatur conjugium, 1690. P. P.

QUae de peractis inter Regiam Vestram Majestatem et Serenissimi Electoris Palatinis fliam


page 319, image: s0319

dilectissimam Principem Mariam Annam nuptiarum solennibus deque felici sponsae Serenissimae in Hispaniam adventu jam pridem per publicam famam ad nos perlata sunt, ea cum sint merito gratissima, tum Regia Vestra Majestas, quae per literas suas amantissimas imprimis haec nos cognoscere voluit, ut essent Nobis aliquanto gratiora atque jucundiora, singularis suae in nos benevolentiae expressione effecit. Cum enim omnia, quae Regiae Vestrae Majestati prospere feliciterque eveniunt, permagno Nos plane gaudio ac voluptate afficiant, haec certe auspicatissima conjunctio uberiorem laetandi materiam Nobis attulit, quanto certiori fiducia in spem venimus, multo hoc matrimonium altero illo futurum esse foecundius us, ex eoque Regiae Vestrae Majestati nascituros longa serie nepotes posterosque, qui per tot secula florentissimae Domus fortunam gloriamque nunquam sine successore certo permittent interire. Hanc itaque Hispaniae Regno novam felicitatis accessionem, hoc ad tranquillitatem illius conservandam contractum matrimonii foedus etiam atque etiam gratulamur, idque ut Regiae Vestrae Majestati, et amplissimae Hispaniarum genti, ut toti denique rei Christianae bonum, faustum anspicatumque sit, (quod et bonis omnibus maxime in votis esse, quis ambigat) junctis precibus Deum oramus. Quod superest, Regiae Vestrae Majestati quicquid a Nobis officii, honorisque et amicitiae praestari ullo modo potest, sincero affectu perofficiose addicimus ac pollicemur. Dabantur Lipsiae die 18 Maji 1690.



page 320, image: s0320

DCCCLXIII. Literae JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris, ad VICTOREM AMADEUM II. Sabaudiae Ducem, cujus generose coeptum pro libertate sua tuenda et conservanda consilium eximiis mactat Laudibus, sibique res ejus semper curae cordique fore, pollicetur, 1690. P. P.

EX literis Regiae Vestrae Celsitudinis in castris prope Moncallitium die 4. Julii datis coortum illi cum vicino potentissimo dissidium, tentatamque a Galliarum Rege Sabaudicae libertatis oppsessionem majore cum indignatione cognovimus, quanto aequiore animo Regiam Vestram Celsitudinem illatas sibi ab hoste tam superbo injurias hactenus pertulisse non ignoramus. Recto igitur consilio pro libertate sua tuenda et conservanda, Regiam Vestram Celsitudinem arma sumsisse, omnino arbitramur, spe certa confisi, Deum justae Ipsius causae Defensionique adfuturum auxilio, iniquisque tam potentis inimici conatibus finem tandem impositurum esse. Nos certe, qui cum Regia Vestra Celsitudine non amicitiae tantum mutuae, sed et cognati sanguinis nexu tam arcte conjungimur, nihil quicquam intermittemus eorum, quae ad conservationem status sui incrementumque causae communis ullo modo facere videbuntur. Regiae Vestrae Celsitudini interea fausta omnia feliciaque, aliasque super aliis adversus hostes suos victorias, etiam atque etiam exoptantes. Dabantur in Castis prope Lors die 5. Sept. 1690.



page 321, image: s0321

DCCCLXIV. Literae GUILIELMI III. Magnae Britanniae Regis, ad JOHANNEM GEORGIUM III. Saxoniae Electorem, quibus ipsi bellum sibi in Hibernia ex voto succedere nuntiat, 1690. Guilielmus III. etc.

CUm Deo Optimo Maximo visum fuerit, pro sua benignitate Nos ab instantibus mortis periculis defendere, et in expeditione illa, quam in Hyberniam suscepimus, magnos et insperatos successus Nobis largiri, adeo, ut non tantum Dublinum, totius Regni caput, nostrae fidei sese permiserit, sed et plurimi amplissimique Insulae Comitatus partim armis subacti, partim (quod maximi facimus) officii sui ratione moti, ad nos confugerint, ardentissimis cum votis profitentes, se addictissimos Nobis et ad omnia fidelitatis munera paratissimos, nec levibus de causis speremus, caeteros omnes felicitate, qua sub Imperio Nostro illis frui liceat, allectos, aut turbarum et miseriarum, quibus quotidie vexantur, in juriarumque, quas Galli specie amicitiae et auxilii ubivis illis inferunt, pertaesos, ad officium suum redituros. Nostrarum esse partium duximus, prosperum hunc statum nostrarum in Hybernia rerum Celsitudini Vestrae Electorali annuntiare, ut pro amicitia ea foederisque nexu, quibus invicem conjungimur, particeps fiat hujus nostrae laetitiae, quae eo major est, quod res nostras hac ratione eo in loco futuras confidimus, ut foederatis nostris auxiliari melius valeamus. De caetero Celsitudinem Vestram


page 322, image: s0322

Electoralem Dei Optimi Maximi tutelae ex animo commendamus. Dabantur in Palatio nostro de Whitehall 18. die Septembr. Anno Domini 1690. Regnique Nostri secundo.

Celsitudinis Vestrae Electoralis

bonus Frater, et Consanguineus

Guilielmus Rex.

Comes de Nottingham.

DCCCLXV. Literae ANSELMI FRANCISCI, Electoris Moguntini, ad CAROLUM XI. Svecorum Regem, quibus ipsi transitum a militibus Svecicis per ditiones suas Ordine laudabili et disciplina militari exacte observata factum esse, refert, 1690.

Serenissime etc.

DUm nuper Majestatis Vest. Generalis Mellinius auxiliares Ejusdem copias per hanc regionem Heidelbergam versus in stradam Montanam contra hostium insultus defendendam conduceret, factum id est ordine adeo laudabiliter singulari, ac tam exacte observata ibidem disciplinae militaris ratio, ut Generalis praememorati exinde vel maxime demonstrata aequanimitas et prudentia quemlibet in summam traxerit admirationem votumque, ut et aliorum confoederatorum cohortes, quae antecedenter ibi quoque substiterant, usi fuissent circumspectione non absimili! Factum utique inde absque dubio foret, ut et reliquis in futurum eo adventantibus necessaria ad sustentationem


page 323, image: s0323

media non deficerent, ob quam inopiam modo aditus istos hosti pervios relinquere necesse est. Nunc ob eam, quam hic in terris meis a Majestatis Vestrae militibus subditi mei ex prudenti directione dicti Majestatis Vestrae sagacissimi Generalis experti sunt bonitatem, non possum, quin Majestati Vestrae gratias eo majores referam, quod Ea, sicut non modo ex ejusdem superius experto erga me benignissimo affectu, certo concipio, sed et ex saepe dicti Generalis contestatione percepi, speciali Majestatis Vestrae mandato principaliter mihi contigerit, et proinde luculentissimum Regiae ejusdem erga me benevolentiae pateat argumentum, pro qua denuo, uti obligatissimum me agnosco, ita simul enixe obtestor, quatenus Majestas Vestra me meam que Archi-Dioecesin affectibus benignitatis suae ulterioribus beare non cesset, simul occasiones plures mihi suggerere Eidem placeat, in quibus devinctum animum meum debita servitiorum promptitudine saepius testari valeam, quod prout ad exhibenda reciprocae intimae amicitiae officia ardenter desidero; ita quod reliquum est Majestatem Vestram totamque Ejus Domum Regiam ad prospera quaecunque divinae protectioni animitus commendo, et in aeternum permaneo etc. Moguntiae 6. Novembr. 1690.

DCCCLXVI. Responsoriae CAROLI XI. Sveciae Regis, ad praeinsertas ANSELMI FRANCISCI, Electoris Moguntini Literas, 1690.



page 324, image: s0324

Nos Carolus etc. etc.

PErlatae ad Nos hisce diebus literae Dilectionis Vestrae die 6. Novembris nuper elapsi Moguntiae datae, quae praetersat uberem sinceri erga Nos affectus declarationem etiam eo nomine perquam gratae fuerunt, quod Generalem Nostrum Excubiarum praefectum, Georgium de Mellin, cujus ductui auxiliares copias Nostras versus Rhenum destinatas commisimus, observatam in transitu Dilectionis Vestrae ditionum exacti ordinis et disciplinae militaris rationem tam egregio testimonio decorandum censuerit. Etsi vero Nobis haud ita singulare quid praedictus Generalis Excubiarum praefectus praestitisse videatur, cum et jussui nostro obtemperantem esse oportuerit, et quae egisse perhibetur, recepto apud Nos castrensi more (cui ut veteranus ille dudum assvevit) plane fuerint consentanea: plurimi tamen facimus, quod applausum Dilectionis Vestrae ille, et quas ducendas habuit suppetiae, mereri potuerint, cum duriora alicubi (licet haudquaquam reformidanda) judicia effugere nequiverint, adversus quae, cum satis Nobis praesidii in propositi Nostri sinceritate et recte factorum conscientia sit, non mediocriter etiam firmamur, dum Dilectionem Vestram tam generose et praeclare de his, quae ad Nos pertinent, sentire cernimus. Certe cum fide optima foedera colere Nobis jam pridem in consuetudinem cesserit, nihil majore sollicitudine providendum existimamus, quam ne quos auxiliatores sociis Nostris submittere in animum induximus,


page 325, image: s0325

cujuscunque generis incommodorum et molestiarum autores essent. Itaque severe praecepimus, ut quaqua versus incederent, omnibus licentiosae militiae actibus abstinerent, nec quicquam, quod justas excitare posset querelas committerent. Quo uti in universum nulli foederatorum Nostrorum graves esse voluimus, ita ne quid damni aut detrimenti Regionibus Dilectioni Vestrae subditis inferretur, pariter cavimus, utpote cujus tam intuitu arctioris, qua invicem jungimur, amicitiae, quam ejus, quo inter Proceres Imperii Romani Germanici Dilectio Vestra eminet, loci imprimis habendam esse rationem duximus. Id ipsum cum Dilectioni Vestrae placuerit honorifica interpretatione pro aliquo Nostro in se merito accipere, pro solita sua civilitate agit; nec possumus nos e diverso, quae saepe memoratus Generalis Noster Excubiarum Praefectus, quique Ei attributi fuere Tribuni et Ordinum Ductores alii, omniumque eorum nomine, Mauriritius Vellingkius summis laudibus evehunt, Dilectionis Vestrae ipsis exhibita variae humanitatis officia silentio hic transmittere, sed eadem ut indubia pronae voluntatis et singularis erga Nos studii argumenta agnoscere. Digna proinde aestimatione illa semper metiemur, et omnes avide arripiemus occasiones, quae reciprocae benevolentiae Nostrae, tam Dilectioni Vestrae, quam Archidioecesi suae, testandae suppeditari possunt. Divinae eandem tutelae interea cum fido omnigenae felicitatis et optatae inter has saevientis Bellonae minas tranquillitatis Voto commendantes. Dabantur


page 326, image: s0326

in Regia Vestra Holmensi die 17/27. Decembris 1690.

Carolus

F. Dergenhielm.

DCCCLXVII. Literae JOHANNIS III. Poloniae Regis, ad LEOPOLDUM, Rom. Imperatorem, quibus ipsi, diem 25. Februarii, anni futuri, nuptiarum filii primogeniti solennibus dicatam esse indicat, ac ut eas ardentibus votis prosequatur, modeste ab eo contendit, 1690. P. P.

OPus hoc, quod Majestas Vestra in sacris connubialibus Serenissimi Principis Domini Jacobi, Primogeniti Nostri Charissimi, cum Serenissima Electorali Principe Domina Neoburgica jungendis foederibus efficax esse voluit, singularique interpositione plenum voto suo reddidit, ita demum apud Nos perfectum est, ut subscriptis per Commissarios Nostros conclusi tractatus tabulis, receptaque universali praesentis Senatus hac super re congratulatione et applausu solenni huic actui celebrando in Civitate Nostra Regni Metropolitana Varsaviensi diem 25. Februarii anni proximi, dixerimus, proque Serenissima Neo-Sponsa Neoburgo, omni, quo par est, decore ad locum et terminum proximum deducenda, nec non pro commutandis praedictis tabulis ac aliis rite exequendis Legatos Nostros destinaverimus. De quibus omnibus dum Majestatem Vestram certiorem


page 327, image: s0327

reddimus, nihil superesse videtur, nisi ut Majestas Vestra benevolentissimo suo, erga nos Domumque Nostram Serenissimam ulteriori affectu iisque perpetuo continuandis, junctarum sacro nexu amicitiarum, insistere velit terminis, qui sine termino communia Majestati Vestrae ac Nobis totique Christianitati exhibeant solatia. Haec dum plenis exopto votis, Majestati Vestrae longaevam aetatem, ac prosperrimos rerum successus ex animo precor. Dabantur Zolkieviae die 29. Mensis Novembris, Anno 1690.

DCCCLXIIX. Literae JOHANNIS III. Poloniae Regis ad ELEONORAM MAGDALENAM, Rom. Imperatricem, quibus ipsi diem 25. Februarii, anni proximi, solenni nuptiarum filii sui primogeniti, actui sacratam esse nuntiat, 1690. P. P.

COnclusum volente ac juvante divina voluntate negotium contracti matrimonii Serenissimi Principis, Domini Jacobi, Primogeniti Nostri Charissimi, cum Serenissima Elcetorali Principe Elisabetha, Sorore Majestatis Vestrae Germana, tam gratam Majestati Vestrae de suo successu debet recordationem, quam validis desideriis ac singulari affectu in id ipsum incumbere dignata est; confidimus omnino, ulterioribus adhuc Nostris Majestatem Vestram astituram gratiis, tam in deducenda Serenissima Neo-Sponsa, pro qua decentem Nostram expedivimus legationem, quam in actu ipso solenniter die 25. mensis Februarii, anni proximi


page 328, image: s0328

in civitate Nostra metropolitana Varsaviensi celebrando; apparebit in eo potissimum sororius Majestatis Vestrae affectus, si ita Serenissimam Sororem suam ex penetralibus paternis dimissam velit, ut nunquam eandem intimis suis charitatibus avulsam patiatur. Haec certo Nobis pollicentes Majestati Vestrae optimam valetudinem ac prosperos rerum successus ex animo precamur. Dabantur Zolkieviae die 29. Novemb. Anno 1690.

DCCCLXIX. Literae MARIAE CASIMIRAE LOUISAE, Reginae Poloniae, ad ELEONORAM MAGDALENAM, Rom. Imperatricem, a qua amanter contendit, velit solennem nuptiarum Filii sui primogeniti cum sorore ejus germana actum, votiva congratulatione, et tenerrimi affectus plausu haut gravatim prosequi, 1690. P. P.

SOlatia haec, quae in Serenissimam Domum nostram ex contracto recentissime feliciterque conclusio Matrimonio Serenissimi Principis, Domini Jacobi, Primogeniti Charissimi, cum Serenissima Electorali Principe, Domina Elisabetha, Sorore Majestatis Vestrae Germana, promanatura auspicamur, ad quem potius pertinere debent, quam ad Majestatem Vestram, non solum quod Sororis affectu, uti confidimus, cupiat ea esse quam maxima, sed etiam quod intima et praecipua sua propensione eadem omni experto felici eventu coronanda contenderit. Respondeat superum favore benevolentissimis Majestatis Vestrae


page 329, image: s0329

gratiis res ipsa, atque ita secundissimi negotii istius successus expleant Majestatis Vestrae desideria, quo modo et Nostrae maternae, immensae erga Serenissimos Neo-sponsos satisfacient expectationi. Quod reliquum est Majestas Vestra ipsi solenni actui juxta designatum tempus celebrando, tam eximiis favoribus suis assistere dignabitur, quam solidos nobis ac universae Domui Nostrae nunquam interrumpendos cum eadem pollicemur nexus. Quibus Majestatem Vestram diu sospitem felicem ac longaevam interesse ex animo precamur. Dabantur Zolkieviae die 29. Novembr. Anno 1690.

DCCCLXX. Literae JOHANNIS III. Poloniae Regis, ad LUDOVICUM XIV. Galliae Regem, cui 25. diem Februarii, anni futuri celebrandis filii sui primogenti nuptiis dicatam esse refert, 1690.

GRavissimis permoti rationibus tum praecipuae sanctae sedis Apostolicae impulsu nondum emortua ex animis Reipubl. memoria veteris nexus Serenissimorum Regum Poloniae cum Serenissima Domo Neoburgica, aliisque tam domi, quam foris ac in usum rei Christianae salutaribus de causis Serenissimum Principem Dn. Jacobum, Primogenitum Nostrum Charissimum cum Serenissima Principe Electorali Neoburgica, Elisabetha, connubiali jungendum foedere, quaedam fuit necessitas. Eoque nomine, postquam hic recentissime signatas per Commissarios nostros contracti Matrimonii, cum praefixione termini


page 330, image: s0330

actus celebrandi in civitate nostra Metropolitana Varsaviae, die 25. Februarii, anni proximi, tabulas universas, qui praesens adfuit Senatus pleno animorum plausu congratularetur; Restat, ut Majestati Vestrae solatia haec Serenissimae Domus nostrae communicata reddamus. Confidimus enim, Majestatem Vestram, ex uberiori animi sensu, complexuram conclusum hoc negotium, quo propiori agnationum vinculo eisdem se ingerat foederibus, ac quo arctioribus cum Majestate Vestra insistere amicitiis, integra nobis semper cura, ac studium fuit. Augebit proinde Majestas Vestra gaudia nostra, si tantum memorato actui praestantissimi sui affectus communicare velit, quantum et cognata jura et nostrae intimae erga eandem exposcunt propensiones, quas, dum Regio constanti retinemus animo Majestatem Vestram semper felicem, prosperrimisque gaudentem successibus diu valere cupimus. Dabantur Zolkieviae, die 29. Novembr. Anno 1690.

DCCCLXXI. Literae JOHANNIS III. Poloniae Regis, ad JOHANNEM WILHELMUM, Electorem Palatinum, cui terminum perficiendis filii sui primogeniti cum sorore ejus germana nuptiis constitutum, diem 25. Februarii, anno proximo venturi esse, refert, 1690.

JUnctarum olim Connubiali nexu cum Serenissima Domo Neoburgica, Serenissimorum Regum Poloniae amicitiarum non ingratam revocamus memoriam, dum recentissimi contracti Matrimonii


page 331, image: s0331

Serenissimi Principis Dni Jacobi Primogeniti nostri charissimi, cum Serenissima Electorali Principe Elisabetha Sorore Germana Serenitatis Vestrae consignatas tabulas iisdem actui solenni terminum diem 25. Mensis Februarii anni proximi Varsaviae designatum, universus, qui nobis adfuit, praesens Senatus tam profuso animorum applausu congratulatus est, quam sincerum erga nomen, et Domum Serenitatis Vestrae reddit affectum. Ut proinde pro termino praefixo Serenissimam Neo Sponsam faustis sub penetralibus nostris tenerrimo quam primum consalutare contingat animo, quantocius Legatis nostris cum plena ad id potestate, ac ad permutandas mentionatas tabulas destinamus et expedimus. Restabit, ut Serenitas Vestra e fraternis complexibus ita dimissam velit, quomodo junctus et perennis amor dissitis quidem locis, animis, et charitatibus nunquam distet, nobisque ac Serenissimae Domui nostrae eo ipso semper optatarum inferat benedictionum solatia. Quae dum Paterno auspicamur corde, Serenitati Vestrae similes, id est laetos, ac prosperos rerum cum optima valetudine precamur successus. Dabantur Zolkieviae die 29. Novembris, Anno 1690.

DCCCLXXII. Literae JOHANNIS III. Poloniae Regis, ad ELISABETHAM AMALIAM, Electricem Palatinam viduam, idem, quod praeinsertae, argumentum exhibentes, 1690.

COnclusum ac signatum per Commissiarios nostros contracti Matrimonii Serenissimi Principis


page 332, image: s0332

Jacobi, Primogeniti nostri Charissimi cum Serenissima Principe, Elisabetha, filia Serenitatis Vestrae negotium, dictusque actui solenni terminus dies 25. Februarii, anni proximi, Varsaviae in civitate nostra Metropolitana, nulli dubitamus, quin maternis Serenitatis Vestrae votis ea adferant solatia, quae paria sint ejusdem excitandis, largiendisque uberrimis benedictionibus ad dimittendam pro memorato termino Serenissimam Neosponsam. Pro qua, omni quo par est, honore, deducenda Legatos nostros destinavimus; dimissam vero e maternis ulnis et complexibus eandem Serenissimam filiam suam confidat Serenitas Vest. reperturam tantum mutuarum ac tenerrimarum caritatum, quantum sufficiant in Patris et Matris vices. Bonis itaque ac faustis ominibus gratisimam quantocyus expectantes hospitem, longaevam Serenitati Vestrae valetudinem, ac semper prosperrimos precamur successus. Datae Zolikieviae die 29. Novembris, Anno 1690.

DCCCLXXIII. Literae JOHANNIS III. Poloniae Regis, ad JOHANNEM GEORGIUM III. Saxoniae Electorem, quibus ipsi diem 25. Februarii anni instantis, celebrandis Filii sui primogeniti nuptiis consecratam esse indicat, 1690. P. P.

SAcrum matrimonialis consortii foedus inter Serenissimum Principem Dominum Jacobum, Filium Nostrum charissimum natu majorem, et


page 333, image: s0333

Serenissimam Principem Elisabetham, Serenissimi olim Principis Neoburgici Electoris Palatini filiam, Serenissimae Imperatricis Sororem, accedente Caesarearum Majestatum consensu, pactum pleneque conclusum esse, ad notitiam Serenitatis Vestrae potissimum spectare arbitramur. Cui, veluti cum eadem Serenissima Domo Palatina, propinqua sanguinis jura intercedere probe novimus; ita Nos cum regia Domo Nostra in communionem tantae cognationis venire apprime exhilaramur. Faxit supremum Numen, ut connubialis hic actus, nobis omnibusque propinquis sit auspicatissimus, rei vero Christianae ac praesertim sacrae colligationi maxime proficutus. Porro cum celebrando connubiali actui diem vigesimum quintum Februarii proxime imminentem in arce nostra Warsaviensi edixerimus, minime ambigimus, quin ibidem Serenitati Vestrae placeat plausum laetis dare hymaeneis. Quod veluti Nobis ab humanitate Serenitatis Vestrae certo pollicemur, ita eidem faustissima quaeque ex animo precamur. Datae Zollikoviae die 29. Mensis Novembris Anno Domini 1690. Regni vero Nostri 17.

DCCCLXXIV. Responsoriae JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris, ad praeimpressas JOANNIS III. Poloniae Regis literas, 1690. P. P.

NOn sine magna animi laetitia ex amantissimis Regiae Vestrae Majestatis Litesis die 29.


page 334, image: s0334

Novembris ad Nos perscriptis intelleximus, pactum haud ita pridem inter Regiae Vestrae Majestatis Serenissimum Filium primogenitum, et Serenissimam Principem Palatinam Elisabetham pleneque conclusum matrimonii foedus. Qui sane nuntius cum sit merito per se gratissimus, tum Regia Vestra Majestas, ut multo Nobis esset adhuc gratior jucundiorque singularis suae in Nos benevolentiae humanitatisque expressione effecit. Hoc itaque auspicatissimum connubium, quod novo Nos necessitudinis vinculo cum Regia Vestra Majestate conjungit pro sincero Nostro in Eandem amore cultuque etiam atque etiam gratulamur, nihil magis in votis habentes, quam ut ex hac felicissima conjunctione, prospera fortunataque omnia novo nuptorum pari, Celsissimisque illorum Familiis oriantur, quas felicioribus indies incrementis augeri, rebusque semper florentissimis perfrui modis omnibus exoptamus. Quod superest Regiae Vestrae Majestati quicquid a Nobis officii honorisque praestari ullo modo potest, sincero affectu perofficiose addicimus et pollicemur. Dabantur in Electorali Nostra Dresda die 19. Decembr. Anno 1690.

DCCCLXXV. Literiae COSMI III. Magni Etruriae Ducis, ad JOHANNEM GEORGIUM III. Saxoniae Eleclorem, quibus pro fratribus Mezneriis, Vitrici iniquitate diu in foro vexatis, modeste inter cedit, 1690.



page 335, image: s0335

Serenissime Princeps, Domine Amice charissime.

GErmani Fratres Johannes Jacobus ac Gottfridus Mezzener, quibus propitio fato contigit, ut in amplissima ac felicissima Dilectionis Vestrae ditione nascerentur, quorum etiam alter in catafractorum militum Nostri corporis custodum cohorte stipendia cum laude meret, cum gravissima dispendia diutius patiantur in lite civili, quam contra Staz Fridericum von Gullen ipsorum vitricum agere coacti sunt atque ob auctoritatem, quam eidem insignia, quae exercet munia maximam conciliant, causae longiori comperendinatione trahatur, Nobis apud Vestram Dilectionem intercedentibus sperat fore, ut eadem Vestra Dilectio justa erga eosdemmet fratres pietate moveatur, jubeatque Judices causam tandem prout de jure decidere, cum nihil ipsis fratribus magis in votis sit, quam tot dispendiis ac sollicitudinibus, rei familiari animoque obnoxiis finem imponere. Hanc sibi gratiam, rogantibus Nobis, ab integerrima ac ubique gentium celebrata Vestrae Dilectionis Justitia augurantur. Hinc cum iteratis eorundem precibus nostra officia, in re quae justitiam attinet, negare nisi injuste possumus, fratrum supplicationes deferimus, quos enixius etiam commendamus. Hac opportuna quoque occasione arrepta, Nostram erga Dilectionem Vestram nec non Serenissimam Electoralem Domum, veram ac multis etiam titulis devinctam observantiam contestamur, prosperosque


page 336, image: s0336

vestrae Dilectioni eventus a bonorum omnium largitore Deo auguramur

Dilectioni Vestrae

deditissimus

Dabantur Florentiae 16. Decembris 1690.

Cosmus Magnus Dux Etruriae.

DCCCLXXVI. Literae LEOPOLDI, Rom. Imperatoris, ad JOANNEM III. Poloniae Regem, cui restare adhuc quaedam, quibus ante discessum Serenissimae Sponsae satisfieri cuperet Elector Palatinus, significat, et amanter injungit, ut ea quamprimum expedire velit, 1690.

ACcurrit hisce diebus ad Aulam nostram, citatis equis, Jacobus ab Hamilstron, Serenissimi Electoris Palatini supremus Camerarius a Sua Dilectione eum in finem, ad nos missius, ut exponeret certa quaedam desideria, quibus Dilectio sua, a Regia Serenitate Vestra, pro solita et innata sua magnanimitate et benevolentia, ante satis cupit fieri, quam Regia legatio Neoburgum perveniat ad celebrandum ibidem matrimonium ratum, et Serenissima Neosponsa deinde abducenda. Et ut brevis eorum tenor ex adjecta pagina succincte patet, ita plane confidimus, Regiam Serenitatem vestram quicquid curae et solicitudinis Serenissimus Elector hac in re sedulo


page 337, image: s0337

praefert, fraternae in sororem propensioni, et filiali in praedefunctum Serenissimum Parentem, qui negotium istud matrimoniale, hunc in modum expediri ultimis in votis habuit, pientissimo obsequio facile condonaturam esse. Est proinde cur ad id enixissime rogati Serenitatem Vestram Regiam fraterne et officiosissime requirendam duximus. Dignetur communi domus solatio, quod ex isto sibi matrimonio pollicetur, uberrimum id unicum superaddere, ut antequam ex amplexu fraterno discedat Neosponsa, Serernissimus Elector et sibi blandiri possit, ultimis paterni affectus desideriis, qui dubio procul omne aliud vincit, ex asse satisfactum esse. Quae causa est, cur minime nobis persvadeamus, id quod pietas svasit, a Regia Serenitate Vestra in argumentum diffidentium in ejusdem generositatem animorum sequius trahendum esse cuivis; Equidem Regiae fidei, tuto prorsus acquiescimus, nisi patris auxiliis orbata Neosponsa, ob accedentem aetatis imbecillitatem plus fraternae sollicitudinis a nobis exigeret. Habet Regia Serenitas Vestra primam prae manibus suis occasionem Serenissimam Neo-Sponsam paterno suo affectu, e propinquo amplectendi, si quae desiderantur pactis declarationes et assecurationes, sine mora curet expediri, easque legato suo citatis equis submittere dignetur. Quem usque dum hoc fiat, Serenissimus Elector parumper subsistere literis monuit, quamvis credamus, eundem sine mora itineris sui, facile per cursorem deprehendi


page 338, image: s0338

posse, si res, ut facilis et aequa videtur, pari facilitate acceleretur. Nos equidem id quod nobis incumbit, parati sumus efficere, dum Camerae nostrae Silesiensi, mandata nostra jamjam injunximus, assignandi certos reditus ex aliquo Principatu ad pensiones 500000. florenorum, summa capitali, annuatim sufficientes, et sicut par est, juxta pacta, 5. pro centum computentur, simul et ordinavimus, ut Serenitatis Vestrae officialis, pro libitu constituendus congruam annuam pensionem ex reditibus Principatus determinandi, sine ambagibus, in casum minimae morae, ipsemet exigere et percipere possit. Caeterum etc. Dabantur Vienna 31. Decembris Anno 1690.

DCCCLXXVII. Literae JOHANNIS GEORGII III. Saxoniae Electoris, ad CAROLUM II. Hispaniarum Regem, de novo anno gratulatoriae, 1690. P. P.

VIdemur Nobis ex ratione prorsus officii Nostri amicitiaeque facturi, si inter nova haec recurrentis anni auspicia, nova etiam rerum felicissimorumque successuum incrementa Regiae Vestrae Majestati ex veteri consuetudine exoptemus. Cumque pace ac tranquillitate publica non major Regnis contiagere possit felicitas, nihil


page 339, image: s0339

est, quod Nos quidem, inter hos, qui Christianum orbem denuo concutiunt, belli motus, magis in votis habeamus, quam ut armis inter se concertantium Principum animi propediem iterum in mutuam concordiam amice conspirent, Regiaeque Vestrae Majestatis in sui ipsius, Reipublicaeque administratione, prospere omnia atque feliciter ex animo eveniant! Nos interea Regiae Vestrae Majestati studia officiaque omnia, quae ad illius honorem et ornamenta quicquam conferre posse videbuntur sincero affectu perofficiose addicimus et pollicemur. Dabantur Dresdae Mense Decembri Anno 1690.

Nota. Ejusdem tenoris literae ad Magnae Britanniae, Poloniae, Daniae, Sveciaeque Reges etiam exaratae fuere.

DCCCLXXIIX. Literae credentiales, quas JOHANNES GEORGIUS III. Saxoniae Elector, Christiano ab Haxthausen, Ablegato suo extraordinario, ad GUILIELMUM III. Magnae Britanniae Regem tradidit, 1691. P. P.

NOn dubitamus, quin Regia Vestra Majestas ex literis Nostris ad Eandem haud ita pridem officiosissime perscriptis, quanto Nos illam amore cultuque prosequamur, quove studio pro


page 340, image: s0340

conservanda rei communis utilitate cum Eadem solliciti simus, satis superque perspexerit, posteaquam igitur intelleximus, Regiam Vestram Majestatem tam salutari Consilio Hagam Comitum propediem venturam, conventumque ibidem institutum augusta sua praesentia illustraturam esse, omnino officii Nostri esse duximus, praesentium exhibitorem Virum Nobilem, dilectum nobis ac fidelem nostrum in re militari consiliarium intimum, Christianum Augustum ab Haxthausen, tanquam Ablegatum Extraordinarium isthuc loci amandare, qui et Regiae Vestrae Majestati de felici in istas Provincias adventu, ea, qua par est observantia, Nostro nomine gratuletur, deque rebus commodum publicum concernentibus, aut aliquam inter Nos communicationem postulantibus, cum Regia Vestra Majestate Ejusdemque Ministris convenienter agat. Majorem itaque in modum rogamus, ut Regia Vestra Majestas praedictum Nostrum Consiliarium, quotiescunque res postulaverit, benigne admittere, plenamque in omnibus, quae ipsi dedimus in mandatis, habere fidem; ac pro favore suo, quae necessaria visa fuerint, per eundem Nobis indicare velit. Credat autem Regia Vestra Majestas Nos pro tam luculentis benevolentiae indiciis haud parum ipsi obstrictos fore, seduloque operam daturos, ne unquam vel suis vel communis rei commodis deesse videamur: ad quos Nos jam inde alias, tum necessitudinis inter nos mutuae vinculum, tum ipsa publica salus, praesensque rerum


page 341, image: s0341

status non immerito obstringunt. Quod superest Regiae Vestrae Majestati nova quotidie felicitatis incrementa prosperrimosque rerum successus a Deo Optimo Maximo etiam atque etiam exoptamus. Dresdae die 19. Januarii 1691.

DCCCLXXIX. Literae UNIVERSORUM EVANGELICORUM Liberae ac Regiae Civitatis Posoniensis, ad CHRISTOPHORUM Episcopum Neostadien sem de Conciliatione Religionum Pontificiae et Evangelicae agentes 1691.

Illustrissime et Reverendissime Domine, Domine Nobis gratiosissime. Servitiorum Nostrorum humillimorum demissam commendationem.

LIteras ejusdem Dominationis Vestrae Illustrissimae et Reverendissimae de Dato 16. currentis Mensis Junii, una cum inclusis benignissimis Caesareae Regiaeque Majestatis salvi conductus tabulis debita cum reverentia accepimus: quibus lectis et intellectis sanctam ejusdem Dominationis Vestrae Illustrissimae et Reverendissimae Intentionem circa Reunionem Religionis et Paris Ecclesiasticae conciliationem sincere suscepimus, Deum intimis cordis suspiriis orantes, ut hunc Dominationis Vestrae Illustrissimae et Reverendissimae laborem clementer secundare et ad Nominis sui gloriam Ecclesiaeque suae incrementum


page 342, image: s0342

dirigere velit. Quantum porro ad certos e medio Nostri ad diem 25. specificati Mensis hujus Kismartonium Deputandos attinet, eatenus Nos libenter gratiosae Illustrissimae et Reverendissimae Dominationis Vestrae Intentioni accommodassemus. Quia vero haec res alioquin perardua, magnique momenti, conferentiam cum aliis vicinarum Civitatum Evangelicis requirit, impossibile autem erat sub hoc brevioris termini tempore hanc instituere Conferentiam, confidinius Illustrissimam et Reverendissimam Dominationem Vestram, hanc Nostram rationabilem excusationem gratiose interpretaturam, non omissuri hanc piam ejusdem intentionem cum Praelatis vicinarum Civitatum Evangelicis quamprimum conferre, et sic conimunibus votis nosmet desuper resolvere, manentes

Illustrissimae et Reverendissimae Dominationis Vestrae

Sub Dato Posonii 22. Junii 1691.

humillimi Servi

Universi Evangelici liberae ac Regiae Civitatis Posoniensis.

(L. S.) (L. S.) (L. S.) (L. S.) (L. S.) (L. S.) (L. S.)

Inscriptio. Illustrissimo ac Reverendissimo Domino, Domino Christophoro, Episcopo Neostadiensi etc. Domino Domino Nobis gratiosissimo.



page 343, image: s0343

DCCCLXXX. Literae LEOPOLDI, Rom. Imperatoris, ad CONFOEDERATOS SUOS, quibus ipsis victoriam per suos, Ludovico, Marchione Badensi Duce, e Turcis reportatam nuntiat, 1691. Leopoldus etc. etc.

Amici et Confoederati Charissimi.

NOn possumus non vos utpote foederatos Nostros charissimos, reddere participes insignis Victoriae, quam fortissima Dei dextra exercitui Nostro in Hungaria, Duce Serenissimo Marchione Ludovico Badensi, contra Turcas decima nona praesentis Mensis elargita est, dum hi dictum exercitum Nostrum, ob defectum aquae paulisper recedentem, insecuti, imo antevertentes, castraque metati eadem in momento ita muniverant, ut non nisi ex una parte aditus pateret, quo alacriter, non obstante acerrima resistentia, impetito, post cruentum dubiumque, aliquod horarum conflictum hostis in confusionem actus et caesus, terga tandem ingenti suorum clade turpiter vertere, ipsumque exercitum nostrum praeliando transire coactus est, duodecim circiter millies suorum in acie trucidatis, pluribusque sauciis. Castra, tormenta et commeatus omnis Nostris in praedam cesserunt, quibus tamen nec incruenta fuit victoriae gloria, quippe ultra tria millia eorum pariter et inter hos non pauci officiales


page 344, image: s0344

tum primi, tum secundi ordinis occubuere. Speramus fore, ut vos communem Nobiscum de hocce fortunato eventu sentiatis laetitiam, et divinum Numen exoretis, ut pluribus ejusmodi Triumphis in depressionem Turcarum beare Nos continuet, dum vicissim Vobis non minores contra hostem pariter communem Nostrum progressus ex corde peroptamus. Datum in Civitate Nostra Viennae die 25. Augusti 1691.

DCCCLXXXI. Literae JOHANNIS GEORGII IV. Saxoniae Electoris, ad CAROLUM II. Hispaniarum Regem, cui Johannem Georgium III. Parentem suum desideratissimum ad beatiores Coelitum sedes translatum esse, nuntiat, 1691. P. P.

QUo firmiorem de Regiae Vestrae Majestatis erga Nos affectu spem concepimus, eo prolixiore fiducia in sinum illius jam effundimus dolorem, quo nos graviter affligimur ex inopino obitu Serenissimi Principis, Domini Johannis Georgii III. Ducis Saxoniae tot. tit. Domini Parentis Nostri honoratissimi die 12. hujus Mensis Tubingae, quo paulo ante e castris curandae Valetudinis causa concesserat, constanti in salvatorem suum fide exspirantis. Qui quidem ex tam sensibili vulnere conceptus dolor tanto nobis acerbior accidisse credendus est, quanto Nos ipsi


page 345, image: s0345

impensius amavimus pie defunctum, quantoque publicae rei magis intererat ipsum adhuc in vivis esse, hoc praesertim tempore, quo Sacri Romani Imperii libertas atque securitas tam immani violentia oppugnatur: cujus fortiter defendendae curam fortassis hactenus nemo majorem quam supra memoratus et semper memorandus honoratissimus Dominus Parens Noster habuit et exercuit. Verum enim vero, cum visum fuerit supremo Numini, post tot, quae certe in hac mortalitate Nemo evadit incommoda, in ea illum loca transferre, ubi vita sine mortis metu, gaudium sine moeroris mixtura est, non possumus sane hanc pie defuncto beatitudinem invidere, tantumque adeo abest, ut dolendum amplius esse credamus, ut gratulemur potius ei, tanquam ad communia vota praeeunti. Existimavimus tamen interea Nostro in Regiam Vestram Majestatem amori cultuique convenire, hisce Eandem acceptae hujus domesticae cladis participem reddere, quod bene novimus, ab illa pie defunctum aestimatum semper fuisse affectu plane singulari. Quem ut Regia Vestra Majestas tanto nunc cumulatius in Nos derivare, eademque, qua pie defuncto Nostro Parenti praestitit, benevolentia Nos quoque complecti velit, est quod modis illam omnibus non tam rogamus quam contendimus. Quod superest Deum Optimum Maximum veneramur, ut ejusmodi infelices eventus tristiaque omnia a Regia Vestra Majestate totaque illius Augustissima Domo quam


page 346, image: s0346

longissime avertat, Eamque ab omni lugendi occasione incolumem semper praestet ac perpetuo felicem. Dabantur Hailbron die 14. Septembris 1691.

Nota. Literae ejusdem argumenti scriptae quoque ad Imperatorem, Magnae Britanniae, Poloniae, Daniae Sveciaeque Reges, nec non ad alios Europae Proceres fuere.

DCCCLXXXII. Responsoriae CAROLI II. Hispaniarum Regis ad praeinsertas JOHANNIS GEORGII IV. Saxoniae Electoris, de obitu Serenissimi Parentis sui nuntiatorias, 1691. Carolus etc. etc.

LIterae Dilectionis Vestrae 14. Septembris datae luctuosum Serenissimi Principis Johannis Georgii, Dilectionis Vestrae Parentis desideratissimi obitum nuntiantes, eo, quem hisce praesertim turbatis temporibus, tam gravis exigit jactura, moerore Nos affecerunt: cui profecto leniendo nulla omnino par est consolatio, nisi quod Dilectio Vestra Paternarum imprimis Virturum haeres, in Electorales ditiones, et immortalia majorum suorum decora successerit. Ideo sine mora delegimus Generalem Vigiliarum Praefectum Johannem Franciscum Manrique, qui Dilectionem Vestram adeat, conceptumque ex lugubri


page 347, image: s0347

fato Principis Nobis et Augustae Nostrae Domui amicitia conjunctissimi, acerbum dolorem nomine Nostro aperiat: simul etiam sublimem Electoralis muneris Dignitatem gratuletur: Denique viva voce testetur Dilectioni Vestrae, nihil nobis accidere posse gratius, quam ut perpetuata cum Dilectione Vestra, ea quae nobis cum Ejusdem praeclarissimae memoriae Genitore intercessit necessitudo, majora adhuc indies capiat incrementa. Quod uti Dilectio etiam Vestra gratum sibi fore significat, ita et Nos nullam praetermittemus occasionem, eandem prorsus animorum quemadmodum et mutuarum rerum conjunctionem, propensissimae in Dilectionem Vestram Voluntatis argumentis arctius stringendi. Haud igitur dubitamus, quin Dilectio Vestra Praefatum Johannem Franciscum Manrique, pro innata humanitate, tanquam Ministrum Nostrum, benevole admittat, atque omnimodam fidem habeat iis, quae ex Nobis Dilectioni Vestrae plurimis indicaverit. Sic Deus optimus Maximus Dilectionem Vestram servet incolumem. Dabantur Madriti 14. Nov 1691.

DCCCLXXXIII. Literae JOHANNIS GEORGII IV. Saxoniae Electoris, ad GUILIELMUM III. Magnae Britanniae Regem, quibus ab eo obnixe contendit, velit Johanni Friderico, Lib. Bar. ab Eck, si quid suo imposterum proferret nomine, omnimodam adhibere fidem, 1691.



page 348, image: s0348

P. P.

PArens noster charissimus ac venerandus, nunc in Deo beatus, cujus obitum adhuc acerbe lugemus, ad Majestatem Vestram misit cubicularium suum Johannem Friedericum Baronem ab Eck, ut sicuti Majestas Vestra ablegatione Baronis a Friesen Parentem nostrum honoraverat, is rursus tam insigne. studium ac benevolae voluntatis certissimum testimonium quodammodo pensaret. Nos cum ejus vestigiis insistamus, et jam diu occasionem quaesiverimus deditissimum Nostrum erga Majestatem Vestram animum testificandi, hanc inter Principes firmandae amicitiae consvetudinem ambabus manibus amplectimur et Baroni ab Eck apud Majestatem Vestram delatum honorem continuamus, nulli dubitantes hoc Majestati Vestrae gratum fore, speramusque similem liberam admissionem ac fidem apud Eandem habiturum. Quibus Majestatem Vestram divinae protectioni commendamus, et prosperrimos ubique successus florentissimis ejusdem rebus apprecamur. Datum Sweigeriae die 15. Septembris 1691.

DCCCLXXXIV. Literae GUILIELMI III. Magnae Britanniae Regis, ad JOHANNEM GEORGIUM IV. Saxonae Electorem, quibus ipsi Limericae, urbis munitissimae, expugnatione Hiberniae res in totum tranquillatas esse notificat, 1691.



page 349, image: s0349

Guilielmus III. etc.

CUm voluntate ac nutu summi rerum omnium moderatoris Dei optimi maximi factum sit, ut Limerica, Urbs ista totius Regni Nostri Hiberniae munitissima, situque loci ad magis strenuam occupationem opportuna, tertia die Mensis jam labentis in potestatem Nostram facilem per pactionem venerit; eaque ratione rebellatoribus Hibernicis omni praesidio spoliatis copiis eorum deletis undique et depressis Rebellio ista quasi capite truncata sit, totumque Regnum sub Imperio Nostro jam ab armis conquieverit, pro ea, quae nobis cum Celsitudine vestra Electorali diu intercessit necessitudine, eoque quo nunc invicem foederis nexu conjungimur, Ipsum ea de re certiorem esse faciendum imprimis duximus; certa spe freti prosperum hunc rerum nostrarum statum (quarum tamen successibus non ita sumus elati, quin hanc supremi Numinis in Nos benignitatem gratissimis quantum possumus animis agnoscamus) Celsitudini Vestrae Electorali idem quod et Nobis gaudium esse allaturum. Licet enim fatendum sit, gratissimum nobis hunc fuisse nuntium; in nullo tamen magis laetamur, quam quod capta hac urbe, eo in loco res nostrae collocantur, ut confoederatis Nostris contra infestos Galliae impetus (quibus tota undique Europa multis jam ab annis graviter ingemuit) majori esse adjumento atque usui possumus. Quocirca (nihil enim nobis magis cordi est) ad omnem


page 350, image: s0350

occasionem intenti, nonnulli, quae ad nos adtinet, Deo juvante aderimus. Et Deus iste Celsitudinem Vestram Electoralem incolumem, nostramque amicitiam firmissimam communi orbis Christiani bono quam diutissime conservet. Dabantur in Palatio Nostro de Whitehall 28. die Octobris Anno Domini 1691. Regnique Nostri tertio.

Celsitudinis Vestrae Electoralis

Bonus Frater et Consanguineus,

Guilielmus Rex.

Vice Comes Sydneus.

DCCCLXXXV. Responsoriae JOHANNIS GEORGII IV. Saxoniae Electoris, ad praeimpressas GUILIELMI III. Magnae Britanniae Regis literas, quibus ipsi de Hibernia sub potestatem suam in totum redacta amice gratulatur, 1691. P. P.

GRatissime Nobis fuerunt Literae, quibus Regia Vestra Majestas de redacta in potestatem suam totius propemodum Hiberniae munitissima urbe, Limerica, certiores Nos ac tam


page 351, image: s0351

ingentis gaudii participes reddere voluit. Tametsi enim omnia, quae Regiae Vestrae Majestati prospere feliciterque eveniunt, perquam libenter audiamus; nihil est tamen, quod in praesenti Nobis intellectu jucundius accidere potuisset, quam per felicem hunc armorum successum fractis hostium viribus, omnique imposterum praesidio spoliatis totam tandem Hiberniam sub Regiae Majestatis Vestrae Imperium venisse. Quo magis Eidem nunc novam hanc amplissimi Regni accessionem, reportatamque de hostibus suis victoriam gratulamur: qua non ad Regiae Majestatis tantummodo, verum etiam ad totius propemodum Europae respirationem permagnum allatum esse momentum non frustra forte credimus: Spe certa confisi Regiam Vestram Majestatem, quod Literis suis sincere promittit, confoederatae sibi Germaniae contra communem hostem tanto majori imposterum auxilio adfuturam. Qua tam laudabili in re nos certe Regiae Vestrae Majestatis exemplum strenue sequemur, nihil quicquam intermissuri, quod vel ad utilitatem publicam promovendam, vel ad firmandam inter nos magisque indies adaugendam amicitiam (cujus honorem persane maximi facimus) conducere ullo modo posse videbitur. Qui interea Regiae Majestati Vestrae prospera omnia feliciaque etiam atque etiam exoptamus. Dabantur Dresdae die 14. Nov. 1691.



page 352, image: s0352

DCCCLXXXVI. Breve INNOCENTII PAPAE XII. ad LEOPOLDUM Rom. Imperatorem, quem vehementer hortatur, velit sedulo operam dare, ut pristina quamprimum Europae restituatur tranquillitas, 1691. Innocentius Papa XII. Charissime in Christo Fili Noster, Salutem et Apostolicam Benedictionem.

DUm ex hac coelo proxima stationis Apostolicae specula, in qua immerentes licet, collocati sumus, demandatos late pastorali curae Nostrae fideles populos vigili mente lustramus, pro intimae justitiae sensu, ob immanes calamitates, in quibus feralibus undequaque saevientibus bellis, eosdem fideles constitutos esse animadvertimus, pene deficimus. Ingentibus itaque ac quam maxime luctuosis pereuntium clamoribus excitati, Majestati Tuae, de cujus Religione, deque propensa erga Christianae Reipublicae commoda voluntate praeclaram gerimus opinionem, illas admovere preces decrevimus, quas ad misericordiae patrem continenter effundimus, ut tot tantorumque exuberantium malorum tempestatem disperdat, eamque vertat in auram exoptatae tranquillitatis, firmam profecto


page 353, image: s0353

in spem venientes, fore, ut attenta praefatae justitiae nostrae magnitudine perpensisque inopum miseriis, et gemitibus interfectorum, paratum jam ad pacem amplectendam animum magis etiam in id inflammes atque confirmes. Equidem effrenem, ubi militum licentiam, sacrorum conculcationem, totque animarum, ut verendum est jacturam, quarum rerum consideratio, supra quam explicari queat, nos tangit, Tecum ipse reputaveris, dubitare minime possumus, quin ingenitae Tibi pietati indulgens, profligatarum gentium incolumitati, divini cultus reparationi, animarumque saluti prospicere statuas; aequiores sane bonorum omnium largitori Deo pro beneficiis, quibus augustam Majestatis Tuae personam abunde locupletavit, grati animi vices persolvere nequaquam poteris, illius haereditatis restitutione, quam rediturus in coelum Christus Dominus Ecclesiae suae testamento legavit. Age igitur, charissime fili, Christianae Reipublicae aerumnas, quantum in te erit, levare contende, earumque Tibi assecutionem laudum propone, quas redundaturae ex pace in ipsammet Rempublicam inexplicabilis felicitatis autoribus non interituris praeconiis rependet reviviscentium plausus populorum. Quod ad Nos attinet, nullum accuratae sollicitudinis intentatum relinquemus experimentum, quo amplam Majestati Tuae caeterisque Christianis Principibus ad tam salutare opus conficiendum viam sternamus. Tibique interim benevolentiae, qua te impense prosequimur, pignus, Apostolicam benedictionem amantissime


page 354, image: s0354

impertimur. Datum Romae apud Sanctam Mariam majorem sub annulo Piscatoris, die octava Decembris Anno 1691. Pontificatus Nostri anno primo.

DCCCLXXXVII. Responsoriae LEOPOLDI, Rom. Imperatoris, ad praeinsertum INNOCENTII PAPAE XII. breve, 1692.

Beatissime Pater.

QUantopere excrucient animum Sanctitatis Vestrae immanes bellorum undique saevientium calamitates, quibus populus Christianus premitur, et quanta sollicitudine id agat, ut exulceratos Christianorum Principum animos ad pacem concordiamque revocet, ex literis ejus die 8. elapsi proxime Mensis ad Nos datis prolixius percepimus. Et vero non minus Nos, quam paternum Sanctitatis Vestrae pestus affligunt mala illa, quae ex bello nuper non sine summo scelere excogitato, Christianae Reipublicae quotidie majora incumbunt; sed id vero Nobis solatii est, quod Deo et conscientia teste, ab omnium eorum culpa immunes simus, quippe qui arma non nisi lacessiti, pro Imperii Populique Nobis commissi necessaria defensione suscepimus. Et imprimis Sanctitati Vestrae penitiores cordis Nostri sensus longa olim consvetudine, ita perspecti sunt, ut sancte intelligat, nihil Nobis gravius accidere, quam gratum Nobis pacis tranquillitatisque publicae studium, novi semper imprimis


page 355, image: s0355

Galliae, sive ambitionis sive invidiae impulsibus irritari. Neque enim pactorum ulla et fidei publicae religio apud Coronam hanc adeo hactenus valuit, ut non toties violata fuerint ac inita. Nam ut alia praetereamus, ingemiscit profecto Christianus orbis, et detestabitur Posteritas, quod Christianissimus Rex eo se abduci passus sit, ut interrupto nuper pleno victoriarum nostrarum contra infideles cursu, Nobis amicitiae paulo ante cum ipso renovatae fiducia incautis, infesta iterum prius arma intulerit, et caedibus, rapinis, incendiis omnia repleverit, quam ullam armorum causam aut offensionem denunciarit. Conculcanda scilicet erant potius divina humanaque omnia quam aut occasio Galliae proferendorum ad Rhenum limitum omittenda, aut Nobis et Christianitati belli contra Turcas feliciter conficiendi, firmandorumque finium facultas permittenda. Obligavit proinde Nos supremi muneris Nostri ratio, conspirantibus Christianissimi Regis et Christiani nominis hostium contra nos armis, socios nobis et foederatos, pro nostra populique nostri defensione, adversus eundem adjungere, quorum foederum ea praecipua lex est, ut nihil de tractatibus pacis nisi communicato cum ipsis consilio, statuere valeamus. Cum vero de eorum voluntate id polliceri possimus, illos non minus ac Nos eam semper votis suis pacem complecti, qua universus Christianus Orbis, juxta Pyrenaeae et Westphalicae Pacificationis violatas a Gallia Leges, ad tranquillitatem pristinam componatur, ita in hoc


page 356, image: s0356

praecipuus vertetur cardo, ut sanctitas Vestra eo imprimis apud Christianissimum Galliae Regem, utpote belli autorem, paterna sua officia quam efficacissime convertat, ut ad utriusque hujus Pacificationis tractatus, quos ipse rupit restaurandos commoveatur. Quod si ab ipso Sanctictas Vestra pro causae justitia impetraverit, non deerimus sane partibus nostris, ut sanctam Beatitudinis Vestrae pro Christianitatis bono, intentionem, Ejusdemque oblatam paternam operam et conciliationis officia, nobis certe gratissima etiam reliquis foederatis nostris accepta reddamus, nec effectu caritura. Quod Sanctitati Vestrae pro nostro erga eandem observantiae studio ad amantissimas suas Literas reponendum duximus, divinam bonitatem orantes, ut Sanctitatem Vestram diutissime Ecclesiae et nobis sospitem praestet. Viennae die 20. Januarii 1692.

DCCCLXXXIIX. Literae, quibus JOHANNES GEORGIUS IV. Saxonum Elector GUILIELMO III. Magnae Britanniae Regi, causas exponit, cur copias suas ex stativis ad Rhenum habitis in terras reduxerit haereditarias, simulque Eum rogat, ut sibi in recuperando Ducatu Lauenburgensi auxiliatrices praebeat manus, 1691. P. P.

NOn possumus satis efferre laudibus curam sollicitudinemque, quam Regia Vestra Majestas se pro salute publica gerere, literis die 10.


page 357, image: s0357

Novembris multo amantissime ad nos perscriptis ostendit, perquam amice a nobis contendens, ut in iis negotiis; quae exercitus nostri hyberna et subsidiarias pecunias spectant, conditionibus illis, quae a Serenissimo Romanorum Imperatore oblatae sint, assensum nostrum praebere, commodaque nostra bono publico posthabere velimus; cum nihil hoc tempore Reipublicae Christianae magis interesse videatur, quam ut Principes omnes praesenti bello contra communem hostem conjuncti, unanimi consensu consilia viresque suas contra Gallicas insidias copiasque conferant. Quem sane Regiae Vestrae Majestatis pro conservatione rei communis vere Regium ardorem, tanto nos quidem impensius aestimamus, quanto Ipsimet majori studio contentioneque, jam inde ab initio hujus belli laboravimus, mala et pericula omnibus universim inde metuenda facili et matura praecautione avertere. Neque enim Regiae Vestrae Majestati incognitum esse potest, (praeter operam indefessam, quam contra communem Christianitatis hostem, Sacrae Caesareae Majestatis sedem Viennam ab obsidione, adducto celeriter exercitu Nostro, liberare Budamque veterem Hungariae Regiam ex Turcarum faucibus eripere juvando impendimus) nos ipsos fuisse primos inter Germaniae Principes, qui ad sistenda cruentissimi novi hostis arma communeque incendium restinguendum, praevio conventu Magdeburgensi, quanta feri potuit celeritate copias nostras eduximus, cumque paucis Luneburgicis Hassiacisque conjunctas,


page 358, image: s0358

communi opposuimus periculo, tam felici sane eventu, ut primus hostium impetus haud parum hoc modo coerceretur, qui alias non Germaniae tantum nostrae, tunc sane cum prima irruptio fieret, per bellum Hungaricum milite fere omni, praesertim ad superioris et medii Rheni ripam, destitutae; sed ipsi etiam Angliae Hispaniaeque imminere, imprimis autem confoederatis Belgii Provinciis devastationem mimeroso exercitu videbantur minari. Nec ignorare Regiam Vestram Majestatem arbitramur, quam et hoc et superiore anno vel in obsidione Moguntina, vel in nuperrima cum Electore Bavariae peracta denuo expeditione, nihil quicquam intermiserimus eorum, quae ad reprimendos tam potentis inimici conatus, ejusdemque vires infringendas ullo modo facere posse videbantur. Qua quidem ex re non vicinis tantum et confoederatis Nostris, sed exteris etiam regionibus, quae periculo proximae erant, multum utilitatis provenisse, satis pro sua prudentia agnoscere Regiam Vestram Majestatem, credimus. Tanto igitur majore doloris sensu nos affici credendum est, quod, dum ipsi contra hostem communem non sine maximis impensis cum exercitu Nostro adhuc in castris versamur, omniaque Nostra publicae salutis causa, parum tuta quasi a tergo relinquimus, facta nobis consequendorum Hybernorum certissima spe, quae copiis nostris locis opportunis assignari, ipsius publicae rei fortassis intererat; hac tamen frustrari nos plane, militique nostro non ut reficeretur, sed ut perpetuas


page 329, image: s0359

quasi excubias ageret (quod ad irreparabile ejus damnum aut ad interitum, cum, quae necessaria de praesenti requirebantur, non aderant, nec postmodum victus advehi posse possibile videbatur, omnino vergere debebat) loca prorsus remota, atque hostilibus incendiis, rapinis ac devastationibus jam dudum desolata offerri videmus. Quae sane res tandem necessitatem, fatente ipsa Caesarea Majestate nobis imposuit, copias nostras tredecim fere millia veteranorum militum explentes, quas alias idoneis locis, prohibendis per hanc hyemem novis inimici irruptionibus, subsistere jusseramus, domum revocandi non sine maximo nostro et Regiomum nostrarum damno reique pecuniariae detrimento. Necessitatem hujus facti nostri fusius deducere non attinet, cum per se pateat, atque ex adjunctis Literarum copiis, quas ad ordines foederatarum Provinciarum in hac ipsa materia nuper admodum exaravimus, clarius adhuc possit intelligi. Facileque pro sua prudentia Regiam Vestram Majestatem credimus perspecturam, nisi damna ac detrimenta superioribus expeditionibus acrepta quodammodo sarciantur, Nos tot taediis sumptibusque exhaustos, ad ulteriora auxilia ferenda habiles, onerique sustinendo diutius pares esse vix posse. Qui tamen alias si necessariis adjuti fuerimus, quicquid ad bellum commune proferendum potest conducere, prompte et absque omni mora praestabimus, maximaque contentione et diligentia, ad rei communis utilitatem tuendam, una cum iis quibus idem est animus,


page 360, image: s0360

incumbemus, sociaturi de eo cum Regia Vestra Majestate serio atque optima fide consilia Nostra. Quae cum pro sua ingenii sagacitate omnia rerum momenta prudenter expendat, defacili etiam judicabit, quantum communi rei objiciatur obstaculi, per illicitas illas oppressiones, quibus nos Duces Luneburgenses in possessione nostra Ducatus Lauenburgici vi armata turbare, loci opportunitate adjuti adeo non desistunt, ut potius Nobis in nupera expeditione aestiva, Reipublicae causa absentibus, rem novis denuo attentatis, exstructioneque imprimis novorum fortalitiorum magis magisque vulneraverint: Cum tamen nos expeditionem illam nonnisi hac conditione fuerimus adgresi, ut mandatis Caesareis Duces Luneburgenses ad restitutionem omnium, in statum, quo ante invasionem fuerant, adigerentur, Quae sane res cum pessimi omnino exempli esse, facileque alios ad similia, in summam rei communis perniciem patranda, incitare posse videatur, eam omnino in Regiae Vestrae Majestatis prudentia et aequanimitate fiduciam ponimus, ut plane speremus Eandem, quae hactenus in praejudicium legitimae apprehensae possessionis Nostrae patrata sunt, tanquam inique facta minime probaturam; quin potius aequissima desideria Nostra ad recuperandam, quae per vim dejecti sumus dicti Ducatus possessionem, omni favore prosecuturam, curaturamque enixe, ut, cum negotium hoc ad normam legibus Imperii conformen quam celerrime finiri, communis rei magnopere intersit, Nos absque


page 361, image: s0361

ulteriori mora pristino statui atque possessioni ante omnia restituamur. Id aequitati naturali, id Imperii Nostri constitutionibus, id divino gentiumque juri congruum est, eoque pertinebit, ut boni publici promovendi major imposterum etiam a nobis possit haberi ratio: cum si res aliter eveniret, metuendum forte fuerit, ne plus inde detrimenti publica res, quam alio quovis modo capiat, praesertim cum de sancitis jam jam cum Rege Sveciae pro defendenda illa injusta occupatione foederibus, publica haud ita pridem ad nos fama pervenerit. Quae omnia si avertere Regia Majestas Vestram operam dederit, praeclare de bono publico merebitur, Nosque infinitis modis sibi vicissim obligatos habebit, qui nihil quicquam praetermittemus, quod conservando fortiusque obligando inter Regiam Vestram Majestatem atque Nos mutuae Intelligentiae et amicitiae vinculo inservire posse videbitur. Cui interea prosperrimos rerum eventus etiam atque etiam exoptamus. Dabantur Dresdae die 20 Decembris 1691.

DCCCLXXXIX. Literae JOHANNIS GEORGII IV. Saxoniae Electoris, ad CAROLUM II. Hispaniarum Regem, cui auspicatas cum omnigenae felicitatis incremento gratulatur instantis novi anni calendas. 1691. P. P.

INhaeremus Majorum nostrorum vestigiis interque prima et Regiminis nostri et novi hujus


page 362, image: s0362

anni auspicia, votis pro incolumitate Regiae Vestrae Majestatis veteri more nuncupatis, hanc quasi opportunam firmandae inter nos amicitiae ambabus manibus complectimur, spe certa consisi, non ingrata fore haec in Regiam Majestatem Vestram dediti animi testimonia, quibus et officio nostro omni ex parte satisfacere, clarissimeque ostendere cupimus, nihil nos fore in Regia Vestra Majestate officiosissime colenda segniores, quam ipsa ad praestanda nobis mutuae vicissim benevolentiae officia proniorem benignioremque se exhibuit. Ut igitur non iste tantum, quem proxime de novo inchoabimus, sed plures etiam alii, qui imposterum succedent anni, florente Regni statu, Regiae Vestrae Majestati quam felicissime decurrant, est quod nos etiam atque etiam exoptamus. Dabantur Dresdae Mense Decembri, Anno 1691.

Nota. Ejusdem tenoris literae ad alios etiam Europae Proceres exaratae hac vice fuerunt.

DCCCXC. Literae JOHANNIS GEORGII IV. Saxoniae Electoris, ad JOHANNEM III. Poloniae Regem, quibus pro filiabus Gierischianis, bonis testamentario jure ad eas devolutis quidem, sed iisdem a Brauero, Cive Gedanensi inique privatis, sollicite intercedit, 1692. P. P.

PErmagnas ad Nos querelas detulerunt Patitientiae Gierischiae relictae filiae, de vi atque


page 363, image: s0363

injuriis sibi illatis ab Henrico quodam Brauero, cive et Mercatore Gedanensi, circa restitutionem haereditatis ex Testamente Friderici Gierischii, ad ipsas post obitum Matris tanquam proximas et legitimas haeredes devolutae. Cujus consequendae gratia cum tot hactenus frustra sumptus atque impensas fecerint, aliis super alias ambagibus circumductae, diuturnoque processu tantum non defatigatae, confisae tandem sunt precibus Nostris interpositis se effecturas, ut bona ista haereditaria a dicto Brauero hactenus detenta, vi Regii mandati ipsis, tanquam jure debita restituantur. Cum igitur hominis istius inique facta, vel non omnino, vel secus, quam res se habet ad vestrae Majestatis notitiam pervenisse existimemus, visum est Nobis, ipsas supplicantium querelas ad Regiam Vestram Majestatem una transmittere, neutiquam dubitantes Regiam Vestram Majestatem cum intercessionalibus Nostris, tum etiam ipsius justitiae amori hoc daturam, suisque praecepturam, ut ab iniquis illis Nostrarum vexationibns abstineant, et per tot annos in foro jactatis, in re tam justa et aequitati prorsus conveniente, per executionem Decreti Regii plenissime satisfaciant, bonaque jure testamentario debita praenominatis haeredibus Gierischianis tandem absque mora restituant tradantque. Praestitum hoc a Regia Vestra Majestate insigne beneficium gratissimo supplices agnoscent animo; Nos vero illud oblata occasione pari benevolentia, mutuisque officiis compensare


page 364, image: s0364

studebimus. Dabantur Dresdae die 21. Januarii 1692.

DCCCXCI. Literae LEOPOLDI Romanorum Imperatoris ad JOHANNEM III. Poloniae Regem, de expeditione contra Turcas simultaneo tempore suscipienda agentes, 1692. P. P.

REddimur quotidie certiores, et quidem undiquue ita praevaluisse apud Turcas nequissima quorundam officia consiliaque, ut non modo constanter ab omni studio pacis animos suos retorserint, sed freti ope audacissima felicium omnino successuum, ad fortissimum et atrocissimum bellum in Hungariam praecipue referendum anhelent, viresque universas intendant, ut Nostras quascunque futuras et praeoccupatas illorum celeritare maximo robore obrutas experturi denique simus. Licet autem nos juvet in Domino Deo exercituum, uti solemus, confidere; Nihil tamen quod attinet humanae providentiae partes vel omittere vel negligere volumus. Itaque Serenitatem Vestram potissimum et enixe requirimus, ut pro zelo, quo fertur in communem hanc atque publicam sacri foederis rem, si unquam alias, nunc certe in summum adducta discrimen, magnanimos exerat spiritus, quibus adeo pollet, festinetque obicem ponere juratis hostibus, praesertim Tartaris, quem validissimum


page 365, image: s0365

queat, ne facile in unum evalescant, sed prematur sejunctim effrenis eorum immanitas. Coronabit profecto necessaria hujusmodi sedulitate strenuitateque tum Serenitas Vestra tum inclyta Polonica gens antiquam Nominum gloriam, et Patriae securitatem tuebuntur, qua manu arcuerint vel fregerint minacem illam in Nos virulentam barbariem. Porro consultum aeque ac gratissimum Nobis interea esset, si Serenitas Vestra (quod amice expetimus) significaret, quo numero, quo loco ac tempore Regios exercitus suos in campum educere cogitet; sic enim utrinque opportunius expeditiones procederent, firmiore consilio dispositae ad plenam spem debellandi. Et Nos quod reliquum est Serenitati Vestrae a Deo optimo maximo incolumitatem diuturnam, ac res florentissimas ex animo apprecamur. Viennae 20 Februarii 1692.

DCCCXCII. Recredentiales, quas JOHANNES GEORGIUS IV. Saxoniae Elector, Johanni Francisco Manrique, legato Regis Catholici extraordinario, CAROLO II. Hispaniarum Regi exhibendas commisit, 1692. P. P.

QUod Regia Vestra Majestas dolorem suum, quem ex obitu Serenissimi quondam Parentis Nostri se percepisse affirmat, illustri missa ablegatione non tantum testatiorem reddere, verum


page 366, image: s0366

etiam de nostro ad Electoralem Dignitatem adventu, novaeque gloriae accessione amanter adeo Nobis gratulari voluit; id sane ad Nostrum haud mediocre solatium laudemque ac ornamentum pertinere, quam maxime existimamus. Ingrati itaque simus, nisi Regiae Vestrae Majestati pro eo, ac ipsa de Nobis merita est, gratias et ageremus et haberemus tanto quidem majores, quanto luculentioribus argumentis Regiae Vestrae Majestatis erga Nos benevolentiam studiumque mutuo colendae nobiscum amicitiae nobis aperuit illius ad nos Ablegatus Johannnes Franciscus Manrique. Huic igitur commissis sibi partibus laudabiliter apud nos perfuncto, non obscuris vicissim ostendimus indiciis, eadem veteris amicitiae, commercii atque necessitudinis, quae inter Augustam Regiae Vestrae Majestatis et Nostram Electoralem Domum per tot retro annos quasi consenuit, novissimoque illius matrimonio magis adhuc exaucta est, continuandae et conservandae studia, quae in Regia Vestra Majestate sunt in nobis quoque experiri illasque nobis occasiones semper fore gratissimas, quae ad promovenda Regiae Vestrae Majestatis commoda ac ornamenta quam frequentissimae nobis offerentur. De quibus omnibus ad Regiam Vestram Majestatem praedictum Illius Ministrum eadem dexteritate relaturum considimus, quam in explicandis negotiis sibi commissis satis superque nobis approbavit. Is ergo cum et Regiae Vestrae Majestatis nomine, quod jure apud Nos plurimi


page 367, image: s0367

esse debet, tum suo etiam merito Nobis longe fuerit charissimus, non sine laude egregiarum suarum virtutum ad Regiam Vestram Majestatem a nobis jam dimittitur. Quibus interea nihil aeque in votis est, quam ut Regiae Vestrae Majestati prospera omnia feliciaque augusto Illius Imperio digna contingant. Dabantur Dresdae die 28. Februarii 1692.

DCCCXCIII. Literae JOHANNIS III. Poloniae Regis, ad GUILIELMUM III. Magnae Britanniae Regem, cui coronam Magnae Britanniae nuper adeptam gratulatur, 1692. Johannes Tertius Dei Gratia Rex Poloniae Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Livoniae, Kyoviae, Volhyniae, Podoliae, Podlachiae, Smolenskiae, Severiae, Czernicoviaeque, Serenissimo ac Potentissimo Principi, Domino Guilielmo III. eadem gratia, Angliae, Franciae et Hyberniae Regi, fidei defensori, Consanguineo et Amico nostro charissimo salutem.

Serenissime ac Potentissime Princeps, Frater, Consanguinee et Amice Charissime.

LIteras Majestatis Vestrae, quibus se in solium Magnae Britanniae evectum nunciare Nobis


page 368, image: s0368

voluit, die 1. Martii 1689. exaratas, nunc primum die 18. Februarii 1692. accepimus, eo sane animo, quem effusum et laetum magnis et excelsis Dei operibus mirificandis adhibere consuevimus. Quemadmodum ex hac Regia Capiti Majestatis Vestrae imposita inclyti Regni Corona adoramus nutum et benignitatem ejus, per quem Reges regnant, ita non possumus ex communicato nuncio exundantes in gaudia non sumere sensus ac ominari, derivanda fore in universam Christianitatem solatia: Et speramus enim, et unice optamus, ut coronatas Majestatis Vestrae virtutis afflictissimi Orbis Christiani Pax, tranquillitas felicitasque sequatur. Nos porro foederum, Amicitiarumque juribus, quae Praedecessores Nostros inter et Magnae Britanniae Reges sacra erant, nihil deesse ex parte nostra patiemur, quin in uno nec eodem retinere modo, sed augere avidi, nullam sinemus elabi occasionem, reciprocum erga Majestatem Vestram ejusque Regna amorem validis comprobandi argumentis: quod reliquum est, Majestati Vestrae prosperum ac felix cum bona valetudine regimen ex animo precamur. Dabantur in Russia, Leopoli, die septimo Mensis Martii, Anno 1692. Reg. nostri 18.

Majestatis Vestrae

Bonus Frater

Johannes.



page 369, image: s0369

DCCCXCIV. [correction of the transcriber; in the print CCCCXCIV.] Literae JOHANNIS III. Poloniae Regis, ad INNOCENTIUM PAPAM XII quibus ab eo obnixe contendit, velit Henricum de la Grange, Marchionem d' Arquien, socerum suum quam primum car dinalitio redimire galero, 1692.

POst oscula pedum beatorum Sanctitatis Vestrae et mei Regnorumque meorum humillimam commendationem. Ad eam, quam Sanctitas Vestra in gratiam Regnorum et Coronarum brevi (ut non dubito) Deo volente, auspicatura est, promotionem Cardinalium, non possum pro aequalitate ejusdem gratiae et juris Coronae meae digniorem exhibere personam, quam Illustrissimum Henricum de la Grange, Marchionem d' Arquien, Serenissimae Reginae Dominae Consortis nostrae charissimae, Parentem dignissimum, vetustissimis adhuc a Ludovico VI. Galliarum Rege, sanguinis Regii affinitatibus et cognationibus darum et insignem, probitatis denique ac rectitudinis unicum Exemplar. Gratia quam illi Sanctitas Vestra praestabit, nulla mihi carior et pretiosior esse potest, utpote quae vota mea et desideria immensa pro tam amabili Socero et Parente meo coronabit. Quod si adhuc placuerit Sanctitati Vestrae, quod humillime opto, non expectata praedicta Regiarum Coronarum promotione Illum purpurato Ecclesiae Senatui quantocyus admovere, tum demum exprimet Sanctitas Vestra praecipuam ac veram aestimationem indignorum meorum pro Christianitate susceptorum meritorum, imponet


page 370, image: s0370

vero suscipiendorum vinculum tamdiu, donec vita suppetat. Nulla certe corona poterit inde invidiam sumere, cum nulla potest Sanctitati Vestrae praesentare Parentem ut Ego; Igitur profundissima veneratione advolutus pedibus Sanctitatius Vestrae hanc expecto gratiam, quae et mihi grande Solatium et Sanctitati Vestrae non postremam gloriae relictura est portionem; Cui de reliquo prosperum ac diuturnum cum optimo valetudinis usu Rerum Christianorum moderamen ex animo precamur. Dabantur in Russia Javeroviae Anno 1692.

DCCCXCV. Literae, quibus JOHANNES GEORGIUS IV. Saxoniae Elector, GUILIELMO III. Magnae Britanniae Regi de felici in Hollandiam gratulatur adventu, prosperrimosque susceptae expeditionis precatur successus, 1692. P. P.

FElicem Regiae Vestrae Majestatis in Hollandiam adventum tanto majori cum laetitia ex amantissimis Regiae Majestatis Vestrae die 19. hujus mensis ad Nos scriptis intelligimus, quanto et publicae utilitati efficaciora emolumenta, et hostibus incommoda haud exigua eandem esse allaturam speramus. Nos certe, quem Regia Vestra Majestas nova hac expeditione sua ostendit ardorem, procurationi amplificationique publicae salutis, quam cupiat non deesse, non possumus non sane gratissimum habere, occasionibus certe omnibus intenti, si quas Deus obtulerit, quibus ipsimet etiam


page 371, image: s0371

causae communi esse adjumento aliquo atque usui possumus. Id quod Regia Majestas Vestra persuadere sibi poterit, quemadmodum et de singulari Nostro erga se studio atque affectu, quo prosperos rerum omnium successus Regiae Vestrae Majestati apprecamur, et ut ipsius incoepta omnia atque conatus, quibus tot oppressarum bello Provinciarum vindicandae libertati tam laudabiliter studet, felicem exitum sortiantur, etiam atque etiam exoptamus. Dabantur Dresdae die 19. Martii 1692.

DCCCXCVI. Literae, quibus JOHANNES GEORGIUS IV. Elector Saxonum, JOHANNI III. Poloniarum Regi, causam Fritschianorum haeredum studiose commendat, 1692. P. P

OStenderunt Nobis per libellum supplicem subditus Noster Johannes Georgius Schlosser et Sybilla nata Schlosseria, Valentini Wagneri Secretarii Nostri Uxor, defunctum esse haud ita pridem Regiomontii sine conjuge atque liberis, sororis suae Catharinae Buxbaumiae, quem ex priore conjugio unicum illa habuit filium, Petrum Paulum Fritschium, Warsaviae hactenus in Aula Regiae Vestrae Majestatis aurifabrorum numero habitum. Cujus haereditatem ad se tanquam proximos et legitimos haeredes successionis jure pertinentem tanto feliciori eventu se consecuturos sperant, si Nostra hac in parte commendatio apud Regiam Vestram


page 372, image: s0372

Majestatem ipsis venerit auxilio. Etiamsi itaque neutiquam dubitemus, quin Regia Vestra Majestas aequitate ac justitia causae potius, quam Nostro rogatu adducta, honesto supplicantium desiderio facilem se praebitura sit, confidimus tamen, illam nostris etiam precibus aliquid hac in re esse daturam, suisque mandaturam, ut praedictos subditos Nostros haereditatis illius Fritschianae, successionis jure ad ipsos devolutae, sine mora faciant participes. Pro ea namque Regiae Vestrae Majestati se devotissime Nostri agnoscent obstrictos: Nos vero has Nostras apud Regiam Vestram Majestatem haud parum illis profuisse, magnopere gaudebimus. Cui fausta omnia feliciaque a Deo optimo maximo etiam atque etiam exoptamus. Dabantur Dresdae die 8. Apr. 1692.

DCCCXCVII. Literae JOHANNIS GEORGII IV. Saxoniae Electoris, ad CAROLUM II. Hispaniarum Regem, quibus ipsi contractum nuper se inter et Marchionissam Brandenburgicam matrimonium significat, 1692.

COnsummato his proxime diebus feliciter matrimonio, quod nuper admodum cum serenissima Principe, Domina Eleonora Erdmuth Louysia, Marchionissa Brandenburgiae, nata Duce Saxoniae etc. divinis auspiciis contraximus, rituque nuptiarum septima decima die hujus Mensis Lipsiae peracto, nullam amplius interponendam esse moram statuimus, quin Regiam Vestram Majestatem ea de re primo quoque tempore certiorem


page 373, image: s0373

faceremus. Videmur namque Nobis ex ratione amicitiae Nostrae facturi, si quod ex tam felici conjunctione Nobis accidit voluptatis, ad laetitiam mutuam communicemus, Regiamque Majestatem Vestram in consortium gaudii Nostri quasi assumamus, de cujus in Nos benevolentia singulari tot sumus clarissimis indiciis persuasi, ut plane speremus, Regiam Vestram Majestatem eandem omnino Nobiscum pro felicitate foecunditateque novi hujus Nostri conjugii ad Deum esse votum facturam. De Nobis sane Regia Vestra Majestas certo sibi persuadere poterit, Nos, quotiescunque vel sibimetipsi vel florentissimae illius familiae prospere aliquid feliciterque evenerit, id non minore laetitia esse intellecturos, et ad reddenda ejusmodi mutua officia gratulationesque semper fore promptissimos. Qui novas persaepe laetandi sibi occasiones rerumque prosperrimarum affluentiam Regiae Vestrae Majestati etiam atque etiam ex animo exoptamus. Dabantur Torgaviae 24. Aprilis 1692.

DCCCXCVIII. Literae JOHANNIS GEORGII IV. Saxonum Electoris, ad GUILIELMUM III. Magnae Britanniae Regem, quibus ipsum de abducto in captivitatem ab armata militum Caesareanorum manu Generali Schoeningio reddit certiorem, et ut sua interpositione liberationem dicti Generalis in Aula caesarea procurare haud gravetur, amice rogat, 1692.



page 374, image: s0374

P. P.

NOn possum non Regiam Vestram Majestatem praesentibus hisce certiorem reddere, me hoc ipso propemodum temporis articulo nuncium accepisse, Generalem universae meae militiae Praefectum de Schoening in thermis Töplicensibus, quo haud ita pridem ille curandae valetudinis causa concesserat, ab armata militum Caesareanorum manu nocte oppressum, captivumque Pragam deductum fuisse. Quam graviter ista praeter meritum mihi illata injuria animum meum affligat, satis pro sua prudentia agnoscere Regiam Majestatem Vestram credo. Hoc enim tam violento modo cum ministris meis agi, hoc praesertim tam turbulento jam inde alias Europae statu, tanto minus videtur convenire, quanto clarioribus Ego indiciis jam inde ab initio mei Regiminis, per Ministros meos in Aula Caesarea, non magis devotissimum meum Imperatori animum, quam indefessum pro bono publico ardorem declaratum feci, acquiescens propemodum conditionibus omnibus, prout illae hactenus mihi praescriptae fuerunt, quemadmodum ex adjuncta scheda pluribus videri potest. Quo quidem altius dolorem hunc in animum meum penetrasse credendum est. Neque enim sperare ullo modo poteram, pro tot meritis atque officiis, quae ab honoratissimo quondam parente meo Sacrae Caesareae Majestati atque Imperio cum ipso etiam vitae periculo praestita sunt (cujus Ego vestigiis constanter hactenus fortiterque inhaesi) tale me praemium esse reportaturum. In hoc ergo rerum articulo constitutum Regiam Vestram Majestatem,


page 375, image: s0375

pro jure mutuae Illius inter Nos amicitiae, rogatum venio, ut pro sua, qua valet auctoritate atque prudentia, penes sacram Caesaream Majestatem eo rem dirigere velit, quo ante omnia supramemorato Generali militiae meae Praefecto in libertatem restituto, sine mora ad me redeundi licentia detur. Qui sane, si quid in Sacram Caesaream Majestatem deliquisse sufficientibus argumentis aut indiciis convictus fuerit, dignas coram me, Domino suo, poenas luet. Dabit hoc Regia Vestra Majestas precibus meis; dabit hoc conservationi dignitatis Electoralis Principumque Imperii ac eorum Ministrorum securitati; dabit denique utilitati publicae, quam modis omnibus promovere etiam atque etiam allaborabo, siquidem novo hoc quasi objecto obice non fuero impeditus. Quod superest Regiae Vestrae Majestati prospera omnia feliciaque ex animo exopto. Dabantur Dresdae die 24. Junii 1692.

DCCCXCIX. Literae LEGATORUM PRINCIPUM S. ROM. IMPERII ECCLESIASTICORUM, ad NUNCIUM APOSTOLICUM, in Aula Caesarea commorantem, de nono Electoratu Duci Brusuicensi conferendo agentes, 1692.

Reverendissime et Illustrissime Domine.

REverendissimam et Illustrissimam Dominationem Vestram in eo, quo ex mandato Sanctissimi Domini Nostri, pro salute et incolumitate Ecclesiae,


page 376, image: s0376

munere vigilat, credimus non ignorare, quam periculo sum Ordini Ecclesiastico et rei catholicae pergrave in Germania Nostra nuper innotuerit desiderium Serenissimi Principis, Domini Ernesti Augusti, Brunsvigae et Luneburgi Ducis, quo ad dignitatem Sncri Romani Imperii Electorum Principum praemature et intempestive aspirare suaeque causae tot jam dum et tanti nominis Patronos et adstipulatores habere creditur, ut in summa sacrae Caesareae Majestatis aequanimitas (uti confidimus) et illa ipsimet Serenissimo Duci, de forma Reipublicae, non innovanda, non minus, quam aliis omnibus incumbens obligatio dimoveant a proposito, suam Serenitatem Ordinis et honoris Electoris investituram citius adipisci posse non immerito vereamur, magno sane tranquillitatis Germaniae, boni publici et ipsiusmet orthodoxae fidei dispendio. Plerique Sacri Romani Imperii Principes futurorum anxii non praetermittunt equidem omnem movere lapidem, ut praepostera haec petitio effectu careat, timendarumque exinde novationum procella tempestive dissipetur; ideoque illorum jussu sacratissimae Majestati Caesareae devotissime in illum finem scriptis et ore supplicavimus, et ex Ecclesiasticorum Principum Dominorum Nostrorum clementissimorum voluntate singulis Imperii Principibus et Electoribus Catholicis maximum illud, quod catholicae Religioni interest momentum, per separatas literas, humilissime proposuimus; sed quoniam non leve justitiae Nostrae pondus adjici posse credimus, si illa insuper decenti Reverendissimae et Illustrissimae Dominationis Vestrae recommendatione


page 377, image: s0377

et adminiculo locis congruis promoverentur; hinc est, quod eidem dictas literas, quas in his adjectis communicare, illamque ea, qua par est fiducia instanter implorare audeamus, quatenus nostrum, quod supradicto desiderio Brunsvicensi in discrimen adducitur interesse Religionis, imo non tam nostrum, quam simul et principaliter Ecclesiae matris nostrae amplecti et tam efficaciter urgere dignetur, ne quid Respulica Catholica et Ecclesiastica detrimenti pateretur, si alte memoratus Serenissimus Brunsvigae et Luneburgi Dux confessioni, quam vocant, Augustanae addictus in numerum Electorum, alias a primaeva sua institutione inter Principes Ecclesiasticos et seculares, omnes Catholicos aequaliter distributum et lege fundamentali Imperii in Aurea bulla roboratum, juxtaque sanctiones illas pragmaticas nunquam augendum, sine ulla necessitate publica, adscisceretur. De reliquo Reverendissimam et Illustrissimam Dominationem Vestram, et nos ejusdem favoribus obnixe commendamus. Dabantur Ratisbonae die - Augusti Anno 1692.

Reverendissimae et Illustrissimae Dominationis Vestrae

ad quavis officia, paratissimi

Plerorumque Ecclesiasticorum S. Rom. Imperii Principum ad Comitia universalia Consiliarii et Legati.

DCCCC. Intercessionales iteratae a JOH. GEORGIO IV. Saxoniae Electore, in causa Gierischianae haereditatis,


page 378, image: s0378
ad JOHANNEM III. Poloniae Regem exaratae, 1692. P. P.

QUod Regia Vestra Majestas Literis Nostris, quas 21. Januarii anni currentis pro haeredibus Gierischianis, in causa haereditatis Friderici Gierischii ad ipsos devolutae, interposuimus, tam facilem se praebere voluit, id grato Nos equidem imprimis animo agnoscimus. Verum enim vero cum praedicti haeredes non immerito subvereantur, ne per interventum inopinae mortis Mandatarii sui, Johannis Benedicti Gormanni, res ista haereditaria, quam propemodum ad executionem jam perductam esse memorant, novis denuo difficultatibus implicetur, visum est ipsis; qui praesentes perfert, Sigismundum Ferberum, Jurisperitum in defuncti locum sufficere, negotiique istius conficiendi gratia sufficienti mandato instructum ad Senatum Gedanensem ablegare. Humillime igitur Regiam Vestram Majestatem per Nos implorant, ut eodem ipsis, quo hactenus auxilio circa praedictam haereditatis restitutionem, contra adversarium suum, Henricum Brauerum, porro subvenire, eoque rem Autoritate Regia apud Senatum Gedanensem dirigere velit, quo, quae jure ad ipsos pertinet haereditas, per tot jam annos in foro jactatis, sine ulteriori tandem mora restituatur, justitiaeque variis artibus tam diu protractae hoc demum modo satisfiat. Pro tam insigni beneficio Regiae Vestrae Majestati supplices se devotissime obligatos agnoscent. Nos vero Eandem prospere feliciterque valere etiam atque etiam exoptamus. Dabantur Dresdae die 28. Sept. 1692.



page 379, image: s0379

DCCCCI. Literae STATUUM PER S. R. IMPERIUM CATHOLICORUM, ad INNOCENTIUM PP. XII. a quo submisse efflagitant, velit summa, qua valeret autorimte impedire, quo minus Domus Luneburgica, in praejudicium Romanae Ecclesiae, electorali mactaretur honore, 1692.

Beatissime Pater.

COnstans illa et universalis sollicitudo, qua Sanctitas Vestra Romanae Ecclesiae emolumento et incremento indefesse intenta malis praesentibus paterne mederi, et futura provide amoliri solet, nos servos Ejusdem devotissimos ac obedientissimos eo usque animat, ut ad Sanctitatis Vestrae pedes provoluti periculosum rei Christianae in Germanico Imperio statum et impendens S. R. Ecclesiae detrimentum non leve humiliter exponere audeamus. Aspirat Serenissimus Princeps Ernestus Angustus, Brunsvigae et Luneburgi Dux, Confessioni, ut vocant, Angustanae addictus, non modo ad dignitatem Imperii Electorum Principum, sed et hoc suum desiderium eo jam promovit, ut in aula Caesarea de proxime obtinenda desuper investitura seu infeudatione habeat, quod speret, Imperii vero Principes, quod metuant et vereantur, nisi bonae causae optimum Sanctitatis Vestrae in tempore impetrent patrocinium; Stat equidem pro Principibus jam ultra tria secula firma Regula ac Lex Imperii pragmatica, a Carolo felicissimae memoriae IV. cum omnium Sac. Rom. Imperii Ordinum consensu et placito sancita, qua juxta aureae ejusdem Bullae


page 380, image: s0380

prooemium Electorum numerus Septenarius in unitate septiformis Spiritus mysticus, institutus constanter viguit, donec summa Imperii tricenale fere bellum finiendi necessitas anno 1647. omnium itidem Statuum libero suffragio et consensu, ut constat, octavum adjunxit, deficiente tamen linea Guilhelmina Bavarica Masculina iterum prorsus expungendum. Verum summa Ter optimi maximi Dei bonitas ac providentia Catholicam hanc Lineam non solum hucusque propagavit, et ulterius, quod orandum propagabit, sed etiam exspiratae septem ab hinc annis Electorali Heterodoxae Palatinae stirpi devotissimam Neoburgicam, majori Catholicae Religionis incremento substituit; adeo ut inter octo Electores Principes modo, velut candelabra in vera ecclesia, Pastorali Sanctitatis Vestrae sub cura effulgeant. Quis itaque e gremio matris Ecclesiae non magis accessionem reliquorum duorum ad eandem omnibus votis exoptet, quam illos loco nec vacante, nec publica Patriae salute id exigente, minus ulla necessitate urgente, novo augmento corroborare, eo ipso vere caeteros infirmare cogitet: nedum studeat ac laboret? Quis e Germana Republica status non magis omnium vires et animos salubri legum nexu convinctos suspiciat, quam earum exitiosa infractione dissolvendos velit. At versamur, proh dolor! in hac periculosissima periodo, prout illam Sanctitatis Vestrae ad Sacram Caesaream Majestatem Nuncio jam ante bimestre juxta acclusum Apographum decenter significavimus, resque eo devenit, ut Archi - Praesul et Elector Moguntinus,


page 381, image: s0381

qua in Imperii Comitiis Ratisbonensibus Director per Legatum suum hic existentem decima tertia praeteriti Octobris in solo Electorali Collegio, posthabita ratione antiquissimi et a seculis receptissimi usus seu formae, imo et multo conatu in cassum venientibus Trevirensi, Coloniensi et Palatino Electoribus, aliisque Sacri Romani Imperii Principibus de praefato Serenissimo Duce in Electorum numerum cooptando non tam solemnem propositionem facere, quam aliis tribus in affirmativam euntibus Electoribus, Bavaro nempe, Saxone et Brandenburgo, voto suo suffragari, sicque accedendo ad has partes Duci jam addictas, pendentibus alias in aequilibrio sex Electorum votis, pari numero contrariis, bilancem, contra illa tria mere catholicorum vota, in favorem Acatholici Ducis inclinare, et exinde conclusum adjacentis translati tenoris per majora ex omni parte illegale et vitiosum jusserit, publicare. Praevidebit facile Sanctitas Vestra imminentia mala, dum post hunc, et quem timemus subsecuturum eventum, animorum armorumque dissidia ac motuum intestinorum murmura jamjam audiuntur, verum Eadem perpendet penetranti judicio, quam sit gravissimi sane momenti et maximae conscientiae, nec communia tantum Principum Imperii jura siccine infringere legesque fundamentales subvertere, sed et praefatam velle Dei providentiam spontanea assumptione novi Electoris Acatholici quasi iterum destruere, ipsam etiam veram Ecclesiam tanto exponere discrimini, ut in Collegio Electorali, deficientibus Bavarica ac Palatino-Neoburgica Lineis, quod


page 382, image: s0382

Deus quidem avertat! non modo paritas, sed et pluralitas votorum in omnibus extra casum Electionis Regis Romanorum, Imperii negotiis, Acatholicis accidere posset ac deberet fatalis, quos sane casus et maxime causas catholica nunquam satis defleret posteritas. Posuimus adeoque haec omnia ob oculos tam ipsimet sacrae Caesareae Majestati, quam ejusdem in hisce Comitiis spectabilissimae Commissioni, repetitis demissime literis, cum tamen sistendo torrenti vires Nostrae majori robore indigere videantur, ex speciali Principum Nostrorum clementissimorum mandato supremum Sanctitatis Vestrae Patrocinium invocamus; humillime supplicantes, ut magnarum quas haec Collegii Electoralis auctio Germaniae, imo et ipsi Ecclesiae minitatur, calamitatum miserta, Moguntino Archi-Praesuli ac aliis ad illam inclinantibus, potius dicamus declinantibus altiori trutina perpendendum dare dignetur, quid Ecclesiae sanctae, Matri suae, quid Religioni, quid Saluti Imperii publicae, et quid demum sibimetipsis debeant, utque primitus sua apud Caesaream Majestatem officia perquam amica eoque effiaciora pro Salute et Imperii et Ecclesiae interponere clementissime placeat: Et sicut hanc gratiam de Sanctitatis Vestrae justitia et zelo, quo in sanctae Matris Ecclesiae incolumitatem communemque tranquillitatem conservandam fertur, laudatissimo Nobis promittimus; Ita et Eandem divino Numini pro universalis Ecclesiae felici et diuturno regimine devotissime commen damus. Ratisbonae, die 10. Novembris Anno Domini 1692.



page 383, image: s0383

DCCCCII. Breve INNOCENTII PAPAE XII. ad MICHAELEM RADZIEJOVIUM, Regni Poloniae Primatem, de Causa P. Caroli Mauritii Votae, e Societate Jesu, agentes, 1692. Innocentius Papa XII.

DIlecte fili noster. Salutem et Apostolicam benedictionem. Quamvis in causa de juribus Patronatus, quam sedulo promovere contendit Religiosus vir Pater Carolus Mauritius Vota, e Societate Jesu, gravissima sese opponant impedimenta, quo minus votis Regiis annuamus. Quia tamen effuso quodam Paternae charitatis affectu Regem ipsum, ob eximia ejusdem in Christianitatem promerita prosequimur, in mandatis dedimus Venerabili Fratri Andreae Archiepiscopo Seleucensi, ut controversiam componere studeat. De hujusmodi autem deliberatione, certiorem te reddimus, quo operam quoque tuam in eo impendas, minime dubitantes, quin pro consilio, quo praestas, et autoritate qua polles, viam nobis aperias ad supremum tanto negotio manum ingenti cum animi nostri gaudio imponendam. Tibi vero interim, Dilecte Fili noster, Apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die 25. Novembris, MDCXCII.

DCCCIII. Literae CAROLI II. Hispaniarum Regis, ad JOHANNEM GVILIELMUM, Electorem Palatinum, quibus sibi constans haerere propositum asserit,


page 384, image: s0384
nullas unquam admittendi pacis propositiones a Rege Christianissimo factas, e quibus vel levissimum dignitati suae possit oriri praejudicium, 1693. Carolus, Dei gratia, Hispaniarum Rex.

Serenissime Princeps, Domine JOHANNES GVILHELME, Comes Palatine, Sacri Romani Imperii Archithesaurarie, Princeps, Elector, Frater et Consangvinee noster charissime.

FRanciscus Bernardus a Quiros, Extraordinarius noster, ad Generales Foederatarum in Belgio Provinciarum Ordines ablegatus, misit ad nos simul cum nuperrimis Literis I. hujus mensis datis, exemplar Pacis Generalis a Rege Christianissimo, Sveciae ac Daniae Regibus, ad eandem jam inductis propositae, et Literarum, quas idem Rex Christianissimus ad Legatum suum Hafniae degentem, dedit, tum etiam Libelli, quem ablegatus Regis Daniae Lente 21. Decembr. in hunc finem praefatis Ordinibus Generalibus exhibuit. Accepimus quoque ab Ablegato Nostro Extraordinario Lisabonae commorante, aliam Galliae Declarationem Nuntio Pontificio in Lusitania degenti factam; et insuper nobis allata est summa Epistolae ab administro Ordinum Generalium in Aula Sveciae Residente Holmiae 2. Decembris exaratae, quorum omnium documentorum Pacis negotium spectantium transumta hisce annecti jussimus. Et licet huic propositioni nec aures dederimus nec nunquam absque


page 385, image: s0385

mutuo foederatorum Consilio daturi simus, tum ut pactam omnibus et singulis fidem, ut par est, sancte servemus, tum quod dilucide pateat, praesenti rerum Gallicarum statui, nihil inde aliud evenire posse, nisi ut segregatis viribus nostris, facilius omnes foederatorum ditiones ad iniquam redigantur servitutem; praesertim tamen, cum in apertum jam producatur ambitiosissima mens Regis Galliae, hujus Monarchiae vel partium haereditati intemperanter inhiantis, et si profecto reliquae iniquissimae conditiones deessent, solummodo propter hanc aeque probrosam ac execrandam nunquam certe ullas admitteremus, nec admittemus propositiones, quae de hac re vel levissimam mentionem inducant, etiamsi omnes foederati nostri simul, vel sejunctim pacem inirent, et nobis omni sociali auxilio destitutis tota belli moles esset incubitara. Nam ingenti fiducia etiamnum a divina benignitate expectamus, nos subditosque Nostros tandem Regia ex Nobis Prole tot votis expetita beandos. Visum igitur Nobis fuit Dilectionem Vestram, ut unum ex Foederatis Nostris certiorem reddere, omnino Nobis esse decretum, nullatenus tam temerariae atque insidiosae conditioni assentiri, imo longe magis congruum atque laudabile ducere, ut bellum ulterius protrahatur. Licet enim Galliarum Rex faustos hactenus armorum successus nactus fuerit, haud levi spe nitimur, fore, ut si maxime omnium conatu adhuc imposterum res agatur, quemadmodum et Nos ad proximae expeditionis apparatus, qua possumus aura atque opera incumbimus, communis causa meliori prorsus se loco


page 386, image: s0386

habeat. Denique Dilectioni Vestrae notum testatumque esse cupimus, ratum Nobis firmiterque statutum, tametsi caeteri omnes (quod Deus avertat) paciscerentur, Nosque omnino desererent, ad extremam usque omnium ditionum Nostrarum jacturam constanter bellum sustinere; quod sane et nunc Regiae Dignitatis Decori et Nomini apud posteros gloriose commendando magis fore consentaneum censemus, quam ad ignominiosam adeo conditionem accedere. Caeterum Deus optimus maximus Dilectionem Vestram servet incolumem. Dabantur 23. Januarii 1693.

DCCCCIV. Literae LEGATORUM AC DEPUTATORUM CIRCULI SVEVICI ad GVILIELMUM III. Magnae Britanniae Regem, a quo submisse contendunt, velit haud gravatim apud Caesaream Majestatem et Electorem Bavariae intercedere, ut Circulus suus tot belli atrocissmi calamitabus vexatus et proprii militis sustentatione exhaustus, a stativis et hybernis alieni liberetur militis, 1693.

Serenissime ac Potentissime Rex, Domine Clementissime.

INsignis illa sollicitudo, ac vere Regia cura, quam Sacra Regia Majestas Vestra in justissimo hoc, contra hostem bello, pro sustinenda causa publica, juvandisque foederatorum rebus non sine immortali nominis sui gloria et consilio et opere tam luculenter hactenus demonstravit, et quotidie ad huc dum passim ostendit, eam in animis Nostris excitavit fiduciam, ut et nos, quibus necessitatibus


page 387, image: s0387

circuli Svevici Principes ac Status, Domini ac superiores Nostri, eorumque ditiones praesentissime urgeantur, quidve futura aestate amplius, vel metuendum vel sperandum habeant, Regiae Vestrae Majestati decenter exponere, ejusdemque certissimum auxilium humillime implorare fuerimus ausi: Et initio quidem Regiam Majestatem Vestram non latebit, quam ingentia et prorsus irreparabilia sint damna ista, quae exorto, priusquam denuntiabatur, bello isthoc funestissimo, Circuli hujus Status non minus ac caeteri vicini Rheni accolae innoxii aeque, ac inopinantes acceperunt, de quibus tot per incendia saevissima, et plus quam barbaras devastationes prostrati Principatus, nobilissimae Urbes solo aequatae, lateque patentes Regiones, direptionibus ac reliqua militum libidine ad incitas fere redactae luculenter satis possunt testari. Non defuerunt tamen altememorati Principes ac Status hujus Circuli suo officio, nec in hello publice decreto quiescere propriis quoque Circuli sumptibus, per aliquot annos cogitarunt, sed potius, pro omni reliquarum virium suarum extremitate, defensionem Patriae adjuvare sustinuerunt, veterano suo milite, postquam ex Hungaria, ubi inter auxilia Caesarea adversus Turcas militabat, rediit, per novarum Legionum accessiones, annuaque supplementa ita exaucto, ut ad numerum 12000. hominum denique surrexerit, quem uti propriis suis sumptibus, citra ulla aliunde accepta subsidia, hactenus aluerunt, eduxeruntque adversus hostem, ita deinceps quoque conservare audebunt, si modo per grandia ista onera, qualia ex alienis stativis non minus


page 388, image: s0388

ac hybernis, regionibus hisce hactenus obveniunt, praetereaque propter situs infelicitatem, et caeteram laxioris militaris disciplinae incommoditatem, ulterius licuerit; eo enim perventum est, ut quicquid copiarum foederatarum pro securitate, non huic tantum Svevico Circulo, sed vicinis quoque adjacentibus Ditionibus, per hyemem in finibus Nostris disponi ratio militaris jubet, a solius fere Circuli hujus Statibus eorumque subditis sustentationem suam postulet, quale quid cum proprii militis sustentatione diutius consistere non potest; et sane nisi onera bellica, inter omnes communis Reipublicae unius totiusque Imperii consortes majori aequabilitate et proportione juste deinceps dispertiantur, remotioresque Principes ac Status illis, qui magis expositi vim hostis proxime sustinere coguntur, non milite tantum, sed pecunia quoque in tempore succurrant, metuendum est, ne virium defectu hi proximi concidant, ac illi, quibus praeter Ordinis beneficium parum superest, non sine gravissimo omnium foederatorum detrimento, paulatim subsequantur. Quemadmodum vero curavimus, ut Sacrae Caesareae Majestati, Domino Nostro Clementisimo, per ablegatum expressum isthaec omnia Circuli hujus nomine exponerentur, remediumque huic malo promptissimum quaereretur; ita Sac. Regiae Majestati Vestrae, praesentibus hisce literis, uti apud Serenissimum Electorem Bavariae quoque fecimus, eandem rem humillime recommendare voluimus, ut pro ea, quae cum Sacra Caesarea Majestate eidem intercedit, Consiliorum necessitudine, proque autoritare, qua


page 389, image: s0389

inter foederatos pollet summa, ubi de rationibus futurarum expeditionum contra hostem communem feliciter suscipiendis consultabitur, suam quoque operam haud gravate eo impendere velit, quo observata deinceps justiore onerum bellicorum distributione, tales ac tantae copiae cum commeatu suo et reliquo apparatu necessario, in tempore ad superiorem Rheni tractum in auxilium sub mittantur, quibus hostiles impetus sufficienter repelli, gravissimaeque minae istae, earumque executiones, quae regionibus hisce nimirum nunc intentantur, feliciter praeverti possint, Pertinebit id ad augendam Regiae Majestatis Vestrae gloriam, ut et ad publica non minus foederatorum commoda, quam finium horum ulteriorem custodiam, proque gratia isthac Principes et Status hujus Circuli se obligatissimos semper agnoscent. Interea supremum Numen devotissime imploramus, ut Regiam Majestatem Vestram omni felicitate cumulare, eidemque prosperrimos rerum successus largiri velit, Ulmae d. 23. Januarii 1693.

Sacrae Reg. Majestatis Vestrae

Hamillimi

Principum ac Statuum Circuli Svevici Consiliarii, Legati ac Deputati, in conventu generali congregati.

Inscriptio. Serenissimo ac Potentissimo Principi ac Domino, Domino Guilielmo III. Angliae, Scotiae, Franciae atque Hyberniae Regi, Fidei Defensori etc. Domino Nostro clementissimo.



page 390, image: s0390

DCCCCV. Responsoriae GUILIELMI III. Magnae Britanniae Regis, ad praeinsertas LEGATORUM et DEPUTATORUM CIRCULI SVEVICI, literas, 1693. Guilielmus III. Dei gratia Angliae, Franciae et Hyberniae Rex, Fidei Defensor etc. Amplissimis, Nobilibus ac Magnificis Viris, Principum ac Statuum Circuli Svevici Consiliariis, Legatis ac Deputatis in Conventu generali congregatis, Amicis Nostris charissimis salutem.

Amplissimi, Nobiles ac Magnifici viri, Amici Nostri charissimi.

CUm ante acceptas Literas Vestras 13/23 die Mensis jam currentis datas, tum ex iisdem attente perlectis, quanta mole belli circulus iste Svevicus prematur, quemadmodum decuit, pro rei gravitate affecti intelleximus, ac ut exorto hello, Vos tot calamitatibus inopino perculsos et afflictos fuisse, dolenter tulimus. Ita pro repellendis injuriis et amoliendo bello ab occisis et exhaustis Provinciis tam strenuas partes edi et usque proferri, non sine summa tantae virtutis constantiaeque commendatione accepimus. Quibus quidem laboribus et consiliis in justissima causa ac pro salute publica susceptis divinam opem non desuturam speramus, nec dubitamus, quin justissima postulata Vestra apud suam Caesaream Majestatem et Serenissimum Bavariae Electorem vim suam habitura sint, in quibus etiam, quantum in Nobis est, adjuvandis operam Nostram omnimodo libenter impendi


page 391, image: s0391

voluimus, vosque maxime persuasos esse, quod nihil Nobis magis in votis sit, quam ut hostiles impetus totis viribus refraenare, tum amicorum foederatorumque et praesertim circuli Svevici commoda aut allevamenta omni officiorum et conatuum genere promovere valeamus. De caetero Vos omnes supremo Numini ex animo commendamus. Dabantur in Aula Nostra de Witehal, 31. die Januarii Anno 1693. Regni Nostri IV.

Vester bonus Amicus

Guilielmus Rex.

Inscriptio. Amplissimis, Nobilibus ac Magnificis Viris Principum ac Statuum Circuli Svevici Consiliariis, Legatis ac Deputatis in Conventu Generali congregatis, amicis Nostris charissimis. DCCCCVI. Literae, quibus JOHANNES GEORGIUS III. Saxoniae Elector, GUILIELMO III. Magnae Britanniae Regi, gratias agit, quod se in societatem Ordinis a periscelide nuncupati receperit, fidemque Lib. Bar. a Frisen, in iis, quae suo nomine relaturus sit, plenam haberi petit, 1693. P. P.

NOn poterat Regia Vestra Majestas cum Serenissima Regia sua Consorte clarioribus indiciis amorem suum erga Nos ostendere, quam recipiendo Nos illustris capituli suffragio, in societatem Nobilissimam Ordinis Gartierii cujus jam inde ab origine sua tot magni per orbem Reges ac


page 392, image: s0392

Principes socii sodalesque extitere. Pro quo oblato Nobis insigni ornamento cum Regiae Vestrae Majestati plurimum Nos debere merito profiteamur, Nostrarum omnino partium esse duximus, testandae vicissim gratitudinis Nostrae causa, aliquem ex praecipuis Nostris, virum videlicet generosum, dilectum Nobis ac fidelem generalem Militiae Nostrae Vigiliarum Praefectum, Dominum Henricum, Liberum Baronem a Friesen, ad Regiam Vestram Majestatem ablegare, qui haud tantum de singulari Nostra in Regiam Majestatem Vestram observantia atque animo virtutibus suis vehementer dedito, verum etiam de rebus salutem publicam concernentibus, aut aliquam inter Nos postulantibus communicationem, cum Regia Vestra Majestate ejusdemque Ministris, convenientibus modis agat. Huic ergo benevole admisso, ut Regia Vestra Majestas plenam in omnibus, quae commissa sibi a Nobis et mandata esse, ostendet, habere fidem velit, est, quod Nos etiam atque etiam praesentibus hisce rogamus. Regiae Vestrae Majestati de caetero prospera omnia, feliciaque ex animo exoptantes. Dabantur Dresdae die 22. Martii 1693.

DCCCCVII. Responsoriae GVILIELMI III. Magnae Britanniae Regis, ad praeinsertas JOHANNIS GEORGII IV. Saxoniae Electoris literas, 1693. Guilielmus III. Dei gratia Angliae, Scotiae, Franciae et Hiberniae Rex.

ILlustrissimus Vir Dominus Henricus Comes a Friesen Generalis Militiae Vestrae Vigiliarum praefectus,


page 393, image: s0393

quem ad Nos Celsitudo Vestra Electoralis ablegavit, gratum Ipsius animum pro delato Gartierio luculenter exposuit, simulque de iis omnibus, quae in salutis publicae rationes potissimum cadunt, fideliter et pro more suo perspectissime cum Nobis egit: Et cum sensus Nostri de negotio ei commisso et omni fere, qui accidere potest, eventu certior factus ad Celsitudinem Vestram Electoralem jam regrediatur, Ipsam adeo rogatam volumus, ut fidem, quam a Nobis facile impetravit, in referendis omnibus, quae bonum commune spectant, ei integram vicissim concedat, et praecipue in iis, quae de sincero Nostro erga Ipsam affectu et ad Amicitiam inter Nos magis magisque colendam fervida propensione testabitur. Caeterum Dei optimi maximi tutelae Celsitudinem Vestram Electoralem ex animo commendatam habemus. Dabantur in Aula Nostra apud Loo die 30. April. 10. Martii Anno Domini 1693. Regnique Nostri quinto.

Celsitudinis Vestrae Electoralis

bonus frater et Cognatus

GUILIELMUS REX.

G. Blathwayt.

DCCCCVIII. Literae, quibus GUILIELMUS III. Magnae Britanniae Rex, JOHANNI GEORGIO IV. Saxoniae Electori, suum in Hollandiam reditum notificat, 1693.



page 394, image: s0394

GUILIELMUS III. Dei gratia Angliae, Scotiae, Franciae et Hiberniae Rex etc. etc.

CUm in Hollandiam Deo Auspice feliciter reduces simus, atque hostem communem pro re nata oppugnaturi, id hisce Celsitudini Vestrae Electorali notum facere propediem voluimus. Ipsamque simul adhortamur, ut uno quasi et opportuno Impetu vires suas quantocyus pro bono publico identidem intendat, nulli dubitantes, quin divino favore et armorum foederatorum concordia et perseverantia ad eum denique statum res facile redeant, ut pristina et diuturna quiete fruatur orbis Christianus. Quod non solum ex animo exoptamus, sed etiam quantum in Nobis est, omni meliori modo promovere conabimur. De caetero Celsitudinem Vestram Electoralem supremi Numinis tutelae valde commendamus. Quae dabantur Hagae Comitis die 5/15. Aprilis Anno 1693. Regnique Nostri quinto.

DCCCCIX. Responsoriae JOHANNIS GEORGII IV. Saxoniae Electoris, ad praeinsertas GUILIELMI III. Angliae Regis literas, 1693. P. P.

DE Felici Regiae Vestrae Majestatis in Hollandiam reditu, cujus Nos amantissimae Illius literae die 5/15. Aprilis certiores reddidere, non possumus, quin et Regiae Vestrae Majestati et omnibus pro causa communi confoederatis etiam atque etiam gratulemur: spe certa confisi, praesentiam fortitudinemque Regiae Vestrae Majestatis haud parum


page 395, image: s0395

rebus gerendis ponderis addituram, magnoque saluti publicae futuram emolumento. Cujus fortiter defendendae curam sollicitudinemque cum Nos quoque non minorem habeamus, certo Regia Vestra Majestas sibi persuadere poterit, nihil nos quicquam omissuros, quod vel ulterioribus hostium progressibus impediendis, vel ab alio quovis modo infringendis eorum viribus opportunum atque utile esse posse videbitur. De quo quidem singulari Nostro bonum publicum promovendi desiderio Generalem Militiae Nostrae Vigiliarum Praefectum L. B. de Frisen plurima apud Regiam Vestram Majestatem jam Nostro nomine verba fecisse, sicuti non dubitamus; ita plane confidimus, ipsum Regiae Vestrae Majestatis jam in Aula Nostra commorantem Ablegatum Extraordinarium de Colt eadem fide testaturum, paratas jam ingrediendo itineri, castrisque versus Rhenum movendis copias Nostras esse, modo ne de innoxio Ipsarum transitu intempestivae nunc demum a Circulo Franconico moverentur lites; quibus, uti speramus, propediem ad normam aequi finitis, nullam amplius in Nobis moram fore promittimus, conveniente loco ac tempore impigre exequendi ea, quae publicae utilitati conducere videbuntur, Regiae Vestrae Majestati interea felices rerum successus armaque in hostes victricia ex animo exoptantes. Dabantur Dresdae die 18. Aprilis 1693.

DCCCCX. Literae JOHANNIS GEORGII IV. Saxoniae Electoris, ad COSMUM III. Magnum


page 396, image: s0396
Etruriae Ducem mutui amoris et mentis ipsi addictissimae candidi testes, 1693. P. P.

NOn sine Nostris ad Dilectionem Vestram dimittendum duximus e Camerae Nostrae Nobilibus Antonium Bruni Italum. Nullam quippe temere occasionem praetermittendam esse existimamus, quam ostendendae Nostrae in Dilectionem Vestram propensissimae voluntati firmandaeque illi mutuo inter Nos Florentiae paucis ab hinc annis contractae necessitudini aptam invenimus. Cujus honorem cum Nos sane plurimi fecerimus, certo sibi persuadere Dilectio Vestra poterit, omnes Nobis quotiescunque usus venerit, commodis suis inserviendi rationes in medium allatas, identidem fore acceptissimas, spe certa confisis, Dilectionem Vestram iisdem mutuo officiis Nobiscum peramanter certaturam. Cui Nos interea, ut prospere omnia, quae publico bono gerit et administrat, feliciterque eveniant, etiam atque etiam exoptamus, Dabantur Dresdae Mense Aprili 1693.

DCCCCXI. Literae JOHANNIS GEORGII IV. Saxoniae Electoris, ad COSMUM III. Magnum Etruriae Ducem, quibus ipsi Dominicum Melanium studiose commendat, 1693. P. P.

SIngulari Italiam iterum videndi desiderio flagrat, qui has Nostras ad Dilectionem Vestram perfert literas, honoratissimae Dominae Matris Nostrae


page 397, image: s0397

Aedium Mareschalcus et Residens Noster Florentiae Dominicus de Melani. Quem cum Nos propter eximias suas virtutes, veteremque Domui Nostrae Electorali praestitam fidelitatem multo certe charissimum habeamus, non sine commendatione exhibitorum Nobis officiorum aegre tandem ad Dilectionem Vestram dimittimus. Sed etiam tamen in spem venientes, fore ut Dilectio Vestra, si quando illius opera Nobis iterum necessaria fuerit ad Nos redeundi Licentiam dicto Melanio haud gravatim indulgeat. Interea Dilectioni Vestrae non injucundum fore speramus, ex Ipsius relatione pluribus intelligere, quanto in pretio et honore Dilectionis Vestrae apud Nos memoria habeatur, quantaque Nos cupiditate ac desiderio ardeamus aliis super aliis officiis indies magis exaugendae inter Nos amicitiae, neutiquam dubitantes, eadem benevolentis animi studia, quae paucis abhinc annis, cum apud Illam Florentiae ageremus, haud obscuris indiciis erga Nos ostendit, constanter in Dilectione Vestra vicissim esse perseveratura. Cui prosperos rerum successus, feliciaque omnia ex animo vovemus. Dabantur Dresdae die 1. Maji 1693.

DCCCCXII. Literae recredentiales, quas JOHANNES GEORGIUS IV. Saxoniae Elector, Dultoni Colt, Ablegato Anglicano extraordinario, ad GUILIELMUM III. Magnae Britanniae Regem perferendas tradidit, 1693.



page 398, image: s0398

P. P.

QUam prono Nos simus ad ea animo, quae vel ad contrahendam arctiorem inter Nos amicitiam, vel ad salutem publicam promovendam conducere aliquid posse videntur, satis Regiam Vestram Majestaten, cum ex Literis Nostris, tum ex relatione Generalis militiae Nostrae Vigiliarum Praefecti Liberi Baronis de Friesen intellexisse confidimus. Dedimusque insuper constantis hujus desiderii Nostri haud obscura indicia Regiae Vestrae Majestatis Ablegato Extraordinario Guilielmo Dultoni Colt. Quem legatione sua apud Nos egregie perfunctum non sine debita laude ad Regiam Vestram Majestatem jam iterum dimittimus, spe certa confisi, non injucundum fore Regiae Vestrae Majestati exipsius ore pluribus audire, quanto in honore virtutem Illius memoriamque habeamus, quantoque Nos studio cum Eadem cupimus allaborare, ut cuncta, quae ad salutem publicam pertinent, prospere ubique succedant. Quod ut propediem victricibus Regiae Vestrae Majestatis et confoederatorum omnium armis feliciter efficiatur, etiam atque etiam vovemus. Dabantur Lipsiae die 11. Maji 1693.

DCCCCXIII. Literae credentiales a JOHANNE GEORGIO IV. Saxoniae Electore, Henrico Comiti de Reus, Ablegato suo extraordinario, ad GUILIELMUM III. Magnae Britanniae Regem traditae, 1693.



page 399, image: s0399

P. P.

ETpraesens rerum status et mutuae inter Nos amicitiae ratio omnino exigere videntur, ut ad Regiam Vestram Majestatem denuo aliquem ex Ministris Nostris ablegemus. Cumque has partes Generali Militiae Nostrae locum tenenti, Domino Henrico Comiti de Reus committere visum fuerit, Regiam Vestram Majestatem praesentibus hisce majorem in modum rogamus, ut haud tantum praedictum Comitem benevole audire, inque omnibus iis, quae Ipsi dedimus in mandatis, plenam habere fidem: verum quicquid etiam de rebus per hanc expeditionem aestivam a se gestis vel gerendis, vel aliis ad statum publicum in hac causa communi pertinentibus ad notitiam Nostram pervenire necessarium fuerit, per eundem Nobis communicare, certissimeque sibi persuadere velit, nihil Nos quicquam vicissim ex parte Nostra praetermissuros esse, quod hostium viribus infringendis aptum atque utile a Nobis Nostroque quem contra hostem communem ducimus, exercitu expectari poterit. Interea Regiae Vestrae Majestati felicem armorum cursum, prosperrimosque successus ex animo apprecamur. Dabantur Lipsiae die 13. Maji 1693.

DCCCCXIV. Responsoriae GUILIELMI III. Magnae Britaniae Regis, ad praeinsertas JOHANNIS GEORGII IV. Saxoniae Electoris credentiales, quibus ipsi simul Studium communis causae fortiter continuandum sedulo commendat, 1693.



page 400, image: s0400

P. P.

PRaeter literas illas creditivas, quas Generalis Militiae Vestrae Locumtenens de Reuß Nobis obtulit, alias etiam a Celsitudine Vestra Electorali quindecimo die Mensis praeteriti datas simul accepimus, quibus facile, ut Celsitudinis Vestrae Electoralis erga causam communem propensissimum affectum, sic etiam praesentem in partibus illis Germaniae Rerum publicarum statum cognovimus. Neque Nos latet, quanta incommoda conjunctae Delphini et Mareschalli a Lorge et tam numerosa potentia utrinque afferre poterunt, et quam opportune fortis militum ab Exercitu Nostro subducta cohors, si fieri poterit, Celsitudini Vestrae, Landgravio Hassiae vel Marchioni de Baaden missa adveniret. Sed cum Ipsa Nos hic quasi in hostium stare praesentia perpenderit, haud gravatim feret, ut Copiae Brandenburgicae nunc solummodo aliaeque, quibus praeest Mareschallus de Flemming cum cohortibus palatinis Delphini Exercitum observarent, et versus Rhenum properarent, jam Nos autores esse. Caeterum id maxime dolemus, in aula Caesaris nondum Vobis de Imperii Exercitu satisfactum esse, cum pro ratione temporis et rerum et subita hostium appropinquatione nihil magis intempestivum, nihil quidem publicae saluti, quam controversiae istae damnosius esse poterit, quas tamen pro instante periculo et cognita Celsitudinis Vestrae Electoralis prudentia, et innato Patriae amore, quodammodo amovendas non dubitavimus, neque in causa fore, cur exercituum conjunctio, ubi e re esse videbitur, sine dilatione et publicae


page 401, image: s0401

utilitatis detrimento non fiat. De reliquo promptitudinem istam, quam testata est Celsitudo Vestra Electoralis in conferendis consiliis, et in Nostro affectu et benevolentia fiduciam, valde acceptas habemus, atque itidem Ablegato Nostro Extraordinario Guilielmo Colt, ut ad Celsitudinem Vestram Electoralem properet, et ipsi pro occasione adsit, in mandatis dedimus. Adeoque Celsitudini Vestrae Electorali perpetuam incolumitatem et de hostibus triumphum exoptantes, Ipsam Dei Optimi Maximi tutelae ex animo commendamus. Dabantur in castris Nostris prope Lovanium 3tio die Mensis Julii Anno 1693. Regnique Nostri quinto.

DCCCCXV. Literae LUDOVICI XIV. Galliarum Regis, ad ARCHIEPISCOPUM PARISIENSEM, cui Rosam Urbem in Hispania munitissimam a copiis suis occupatam esse nuntiat et ut in primario Urbis Parisiensis templo, Hymnum eucharisticum cantare jubeat, injungit, 1693.

Consanguinee Charissime,

INgens hostium meorum, gloriaeque meae invidorum numerus me quidem obligat, ad dividendum hinc inde exercitum; ast simul novas ansas et occasiones suppeditat ubicunque eum ablego, fines Regni mei ampliandi; Heydelbergam victricibus armis meis in Germania debellatam, subsequitur felix expugnatio Rose in finibus Hispaniae; Consanguineus meus Marescallus Dux Noallius terra et Comes d' Estreus Vice-Talassus meus mari


page 402, image: s0402

eam obsedit, urbsque in potestatem meam cessit, post octiduum a formali obsidione; Rosa igitur Mihi Hispanica hoc tempore verno e paludibus inundatis per cursorem missia est, quam tamen omnium florum fasculis praefero: In initio Regni mei jam Caput Regium Rosa ista occupata coronabam, sed mox libens reddidi eam Hispanorum Regi ad facilitandos Pacis Pyreneae Tractatus; Idem, quo flagro desiderium, populo meo pacem et quietem restaurandi, suasit, ut Rosam jam reciperem, videns hostes meos ad Pacem ineundam non posse induci, quam crebris Urbium amissionibus et cladibus, quae non aliam ob causam, quam intuitu Pacis restituendae, animum meum mirum in modum exhilarant; Cum vero me gratum esse deceat erga Illum, cui soli victorias meas adscribo, volo, ut TE Deum, Deo O. M in Ecclesia Principe Parisiensi denuo canatur, jamque supremo Ceremoniarum praefecto mandavi, ut Senatum summum, aliasque Curias illuc convocaret. Vale et salve a Rege Tui amantissimo

Datae Rocrors, 16. Jun. 1693.

Ludovico M.

DCCCCXVI. Literae DEPUTATORUM SENATUS LIPSIENSIS ad JUDICIUM MERCATORIUM, ad FRANCISCUM MOROSINI, Venetiarum Ducem, quibus ab eo submisse contendunt, velit Tomasium Tomadellum jubere, ut librum mercatorium in foro suo ad recognoscendum, stato die exhibeat, 1693.



page 403, image: s0403

Serenissime Dux, Domine Clementis.

SErenitati Vestrae, quam possumus maximo cultu debitas agimus gratias, quod ad preces nostras in causa coram nobis litigantium Tomasii Tomadelli, Actoris, mercatoris Veneti et Judaei Jacobi Baerii Rei, Domino Livio Janudo et aliis mandaverit, ut diem constituerent dicto Tomasio Tomadello, in quo librum suum mercatorium, (ad quem in actione sua provocaverat) jure jurando firmaret: Quoniam vero ex usu et forma fori nostri id non sufficit, sed praeterea necessarium est, ut actor librum, ex quo jus suum probare nititur, reo inspiciundum in Judicio proponat, quo is videre possit, recte ne se habeatille Liber, nec ne, et an quid sit, quod fidem ejus suspectam facere possit, id quod ex formula judiciorum nostratium Recognoscere vocamus, et quem jam diximus, Reus a nobis petiit, ut huic negotio conficiundo dies dicatur, maximis adeo precibus a Serenitate Vestra contendimus, ut Dominus Livius Janudus aliive, quibus id facere moris est, jubeantur certum diem Litigantibus dicere, in quibus uterque in jure compareat, actorque librum suum ipsi inspiciendum et recognoscendum proponat; quo vero hic dies reo significari possit, rogamus, ut ii, quibus hoc negotii mandatum fuerit, nos in tempore de eo certiores faciant; Hanc Serenitatis Vestrae gratiam perpetuo venerabimur cultu, nosque semper erimus

Serenitatis Vestrae

Dat. Lipsiae d. 10. Aug. 1693.

obedientissimi

Senatus Lipsiensis Deputati ad Judicium mercatorium.



page 404, image: s0404

Inscriptio. Serenissimo Duci ac Domino, Domino Francisco Morosini, Duci Venetiarum, Domino Nostro Clementissimo.

DCCCCXVII. Literae Fiduciariae, quas GUILIELMUS III. Magnae Britanniae Rex, Ablegato Suo Georgio de Stepney, ad JOH. GEORGIUM IV. Saxoniae Electorem dedit, 1693. P. P.

GUilielmus III. Dei gratia Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Rex etc. Cum dilectus Nobis ac Fidelis Guilielmus Colt, Eques auratus et nuper ad Celsitudinem Vestram Electoralem Ablegatus Extraordinarius in Castris Vestris morbo extinctus sit, quod non sine maximo dolore ob demortui probitatem et merita intelleximus, alium extemplo virum, qui Ipsius vices apud Celsitudinem Vestram Electoralem suppleat, et qui negotiis, quae reliquit imperfecta, ulteriorem manum adhibeat, magisque propter vicinitatem expeditum designare haud potuimus, quam dilectum ac fidelem Nobis Georgium Stepncy, Armigerum, res Nostras in Aula Caesarea agentem, utpote qui non solummodo Rationum Germanicarum haud ignarus sit, sed, propter arctius cum defuncto commercium, earum etiam, quae inter Nos et Celsitudinem Vestram Electoralem intercedunt, non mediocriter peritus existit. Eundem igitut tanquam Commissarium et Deputatum ad Celsitudinem Vestram Electoralem mittendum duxmus,


page 405, image: s0405

ut ipsi quaedam, quae ad commune bonum in praesenti rerum statu multum conducere poterint, coram proponat, et quae ipsa ibidem propositura sit, in acta, quantum in illo est, redigat. Adeoque Celsitudinem Vestram Electoralem rogatam volumus, dicto Commissario Nostro et Deputato, integram in iis omnibus fidem habere velit, quae nomine Nostro Ipsi expositurus aut facturus sit, et praesertim ubi sincerum Nostrum erga Celsitudinem Vestram affectum et propensissimum animum testabitur. Cujus quidem meliora quaevis exhibere specimina parati semper erimus. Caeterum fausta omnia Celsitudini Vestrae Electorali voventes, Ipsam Dei Optimi Maximi tutelae animitus commendatam cupimus. Quae dabantur in Aula Nostra apud Loo 22. die Mensis Septembris st. v. anno 1693. Regnique Nostri quinto.

DCCCCXIIX. Literae JOHANNIS GEORGII IV. Saxoniae Electoris, ad GUILIELMUM III Magnae Britanniae Regem, quibus ab eo amice efflagitat, velit omnia sua interponendo officia gnavam dare operam, ut in possessionem Ducatus Saxo-Lauenburgici, qua per violentas Ducum Brunsvico-Luneburgensium machinationes illegitime detrusus esset, quam primum restituatur, 1693. P. P.

NOndum excidisse Regiae Majestatis Vestrae memoria existimamus, quae inter Nos Domumque


page 406, image: s0406

nunc Electoralem ac Ducalem, Luneburgensem circa possessionem Ducatus Saxo-Lauenburgici secundum Leges Imperii a Nobis rite apprehensam, jam ante quadriennium non aliam ob causam obortae sunt Lites, quam quod praedicta Domus, opportunam ex vicinitate occasionem arripiens, Serenissimi Parentis Nostri Consiliarios, Officiales atque praesidiarios, qui ipsi jurejurando adstricti, tam Ratzeburgi, quam per caeteras Ducatus Regiones, illius nomine, Regimen administra bant, vi armata expulerat, eo ipso tempore, quo ille cum exercitu suo post obsidionem Moguntinam feliciter finitam, cum Serenissimo Electore Bavariae adversus communem Imperii hostem in castris prope Heilbron versabatur, prout haec omnia Serenissimus Parens Noster per peculiarem ablegationem sui in re militari Consiliarii intimi ab Haxthausen explicare fusius Regiae Vestrae Majestati non cessavit. Ac licet statim ab honoratissimo Parente Nostro, nec ita multo post a Nobismet ipsis, ut hac in parte Nobis satisfieret, Regiae Vestrae Majestatis imploratum fuerit auxilium, ea tamen negotii hujus in hunc usque diem fuit quasi fatalis conditio, ut amicabili illa, cujus Nobis subinde quidem spes facta est, compositione, vel alio modo rationibus Nostris satis conveniente, finiri hactenus neutiquam potuerit. Quanta autem moderatione animi jam inde ab initio Nostri Regiminis, Nos ipsi negotium hoc tractaverimus, quamque plurimas commodo Nostro hac in parte peropportunas occasiones, solius boni publici amore, consulto quasi, neglexerimus, satis


page 407, image: s0407

superque cognitum esse Regiae Vestrae Majestati existimamus. Quo graviore quidem doloris sensu Nos affici credendum est, quod per illicitas quotidie usurpationes adversae partis in tam justa Nostra possessione Ducatus Lauenburgici, Nos quasi de novo turbatos videre cogimur. Postquam nimirum fama ad Nos perlatum est, haud ita pridem circa demolitionem fortalitionum Ratzeburgensium exortas inter Coronam Daniae illamque Domum contentiones, mediatorio Regiae Vestrae Majestatis Dominorumque Ordinum Generalium Belgii Officio per peculiarem transactionem tandem consopitas esse: nulla prorsus restitutionis Nostrae (de qua ipsa tamen Sacra Caesarea Majestas peculiari decreto Nobis jam dudum prospicere, aequum judicavit) habita ratione, etiamsi Nos maturo satis tempore et re adhuc integra Regiae Vestrae Majestatis Ministros per Residentem Nostrum Hamburgi (cum Nosmetipsi eodem tempore, non secus quam ante triennium Parens Noster honoratissimus in Castris ad Heilbronn tam longe dissitis versaremur) de juris Nostri statu legitimaeque possessionis ratione plenissime informaverimus, ac ne quid in praejudicium Nostrum hac in parte circa conclusionem dictae transactionis admitteretur, majorem in modum rogaverimus. Sed quoniam tamen Regiae Vestrae Majestati Jus Nostrum, quod in praedictum Ducatum Lauenburgicum non tam praetendimus, quam inviolatum retinere laboramus, plus satis cognitum est, eam omnino in Regiae Vestrae Majestatis prudentia et aequanimitate fiduciam ponimus,


page 408, image: s0408

ut plane speremus, Eandem, quae hactenus in praejudicium legitimae apprehensae possessionis Nostrae a dictis Ducibus Luneburgicis patrata sunt, neutiquam probaturam, nec, quae in praedicto Tractatu sub nomine possessionis continentur, pro confirmanda adversae partis illicita usurpatione, aut violenta detentione interpretaturam, multo minus Garantiam suam ad ejusmodi similia, in praejudicium manifesti Juris Nostri applicari et extendi passuram, quin potius sufficiente declaratione Juri utilitatique Domus Nostrae Electoralis pro eo, quo Nos complectitur affectu benigne prospecturam, aequissimaque desideria Nostra ad recuperandam, qua per vim hactenus dejecti sumus, dicti Ducatus possessionem, omni favore prosecuturam, curaturamque enixe, ut cum negotium hoc quam celerrime finiri, communis commodi magnopere intersit, Nos absque ulteriore mora pristino statui atque possessioni ante omnia restituamur, cum leges Imperii non permittant, ut de eadem vi dejectus prius respondere in judicio petitorio teneatur, quam ipsi in possessorio plenissime suerit satisfactum. Quod si Regia Vestra Majestas pro laudabili sua aequanimitate praestiterit, praeclare sane de Nobis merebitur, Nosque vicissim omnes avide arripiemus occasiones, quae reciprocae benevolentiae Nostrae ostendendae convenientes Nobis offerentur. Qui de caetero Regiam Vestram Majestatem felicissime, usque valere ex animo precamur, atque iis florere successibus, quibus publico


page 409, image: s0409

bono frui ac gloriari longum possit. Dabantur Dresdae Anno 1693.

DCCCCXIX. Literae JOHANNIS GEORGII IV. Saxoniae Electoris, ad CAROLUM II. Hispaniarum Regem de novo anno gratutatoriae, 1693. P. P.

VIdetur omnino officii Nostri cultusque quo Regiam Vestram Majestatem prosequimur ratio postulare, ut inter haec recurrentis anni auspicia felices rerum eventus prosperaque omnia Regiae Vestrae Majestati ex consuetudine apprecemur. Hoc igitur dum per praesentes cumulatissime facimus, nihil est, quod ad declarandam Nostram observantiam Regiam Vestram Majestatem amplius rogare possumus, quam ut illa certo sibi persuadere velit, nullam Nos ullo tempore omissuros occasionem, qua propensissimam Nostram erga Eandem voluntatem vel singulare tranquillitatis publicae recuperandae studium clarissimis indiciis valeamus ostendere. Cui interea ut non iste modo annus, quem propediem inchoabimus, sed complures etiam insequentes alii per quam feliciter decurrant, etiam atque etiam exoptamus. Dabantur Dresdae Die 13. Decembris Anno 1693.

Nota:

Ejusdem tenoris literae etiam ad alios quosdam Europae Proceres scriptae fuere.



page 410, image: s0410

DCCCCXX. Responsoriae GUILIELMI III. Magnae Britanniae Regis, ad praeimpressas JOHANNIS GEORGII IV. Saxoniae Electoris, de nova anno gratulatorias, 169 3/4. Guilielmus III. Dei gratia Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Rex.

QUum Literae Vestrae decimo tertio Die Decembris datae, serius Nobis et non nisi intra paucisismos dies redditae fuere, non potuimus citius ad easdem responsorias dare. Aegre enim aliter vel tantillum morae interponi pateremur, quin gratissima officia, quibus Nos coli sentimus, pari Nos affectu remuneremus. Consuetae votorum solennitates, mutuae quidem benevolentiae indicia prae se ferunt, sed quam non fucata sunt ex studiorum conjunctione et in idem consentiente maxime voluntate elucescit, Quum itaque Celsitudo Vestra Electoralis eandem nobiscum Libertatis causam tuendam suscepit, in eaque non minus utilem quam gnavam operam intendit, oportet prorsus, ut alter de alterius felicitate revera solliciti simus, Nobisque invicem exoptemus, ut res utrinque ex destinato publicae tranquillitatis reducendae proposito succedant, et ita volvantur anni, ut proximi semper superioribus auspicatius procedant. Adeoque Celsitudinem Vestram Electoralem Supremi Numinis tutelae ex animo commendamus. Dabantur in aula Nostra de Whitehall die 20. Februarii Anno 169 3/4. Regnique Nostri sexto.



page 411, image: s0411

DCCCCXXI. Literae JOHANNIS GEORGII IV. Saxoniae Electoris, ad COSMUM III. Magnum Etruriae Ducem, quibus Antonio Bruni, in omnibus, quae suo nomine relaturus sit, fidem haberi summam, amice rogat, 1694. P. P.

INter alias causas, proprer quas Melanii obitum aegro adhuc animo ferimus, Nos hanc vel praecipuo numerare Dilectio Vestra certo sibi persuadere poterit, quod post illius mortem quodammodo interruptam hactenus occasionem fuisse vidimus, ostendendae Nostrae in Dilectionem Vestram benevolae voluntatis, cujus tam fidum semper penes Dilectionem Vestram interpretem fuisse Melanium cognovimus, quotiescunque ille vel ex hac Nostra ad Dilectionis Vestrae aulam abeundi, vel inde vicissim ad Nos revertendi veniam impetravit. Nos igitur defuncto Melanio idoneum successorem quaerentes, qui in illius vicem negotia Nostra in Italia procuret, praecipue Antonium istum Bruni ab Ipso quondam Melanio Nobis commendatum delegimus, Dilectionem Vestram majorem in modum rogantes, ut pari Eundem protectione ac gratia sua complecti, serioque sibi persuadere velit, Nos facili semper ac prono ad omnia illa animo futuros, quae ad conservandam magisque indies exaugendam mutuo inter Nos amicitiam, ullo modo conducere aliquid posse videbuntur. Quam prospere semper atque ex voto valere etiam atque etiam exoptamus. Dabantur Dresdae Mense Jan. 1694.



page 412, image: s0412

DCCCCXXII. Literae JOHANNIS GEORGII IV. Saxoniae Electoris, ad GVILIELMUM III. Magnae Britanniae Regem, quibus ipsi et displicuisse sibi suspectas Regis Christianissimi pacis conditiones, et constans haerere propositum Germaniae libertatem ulterius strenue propugnandi declarat, 1694. P. P.

HOnoratissimas Regiae Vestrae Majestaris Literas 23. Januarii ad Nos perscriptas, una cum adjunctis exemplis Pacis Generalis a Rege Christianissimo, Sveciae, Daniaeque Regibus compositae, nonnullisque aliis idem pacis negotium spectantibus documentis, eo, quo par est, honoris cultu accepimus eoque animi perlegimus affectu, quem res illic propositae non temere merebantur. Nec possumus sane sat dignis efferre laudibus, magnitudinem animi, quam Regia Vestra Majestas vere Regiam ostendit, in recipiendis illis pacis conditionibus, quas insidiosae cujusdam ambitionis, occultique artificii adeo suspectas habet, ut se ad servandam, quam semel pro urgendo adversus coronam Galliae bello, foederatis suis dedit fidem, de novo quasi obliget, solaque potius, etiamsi ab omni sociali auxilio destituatur, vel cum extremo ditionum suarum jacturae periculo, molem belli sustinere, quam ignominiosam adeo nomini suo pacem inire, certo sibi proposuerit. Quam sane Regiae Vestrae Majestatis dignissimam laude constantiam ardoremque invicti animi confoederatis omnibus exemplo


page 413, image: s0413

futurum confidimus, ut et Ipsi continuando ulterius bello, de novis quotidie modis inveniendis cum Regia Vestra Majestate cogitent, quibus infringi porro tanti hostis vires, immensaque illius cupiditas quasi injecto freno tandem compesci possit. Non equidem diffiteri possumus certas quoque Pacis Gallicae propositiones, per Regem Daniae Nobis haud ita pridem fuisse communicatas, sed cum ejusdem illae propemodum fuerint argumenti, rem arbitrio Nostro majorem parumque securam esse judicavimus, proindeque Eidem Regi respondimus, in causa tanti ponderis atque momenti, et totum non modo sacrum Romanum Imperium, verum exteros etiam Reges ac Principes, omnesque in universum foederatos concernente ex parte Nostra, sine consensu caeterorum, certi aliquid statuere, aut de pangenda pace particulari seorsim rationes atque consilia agitare nunquam Nos in animum inducturos. Ex quibus omnibus Regia Vestra Majestas Eandem Nobis cum Ipsa sententiam esse haud difficile existimare, certoque sibi persuadere poterit, cum ea Ipsi prae caeteris placeant consilia, quae ad propugnandam libertatem Germaniae, utilitatemque publicam promovendam imprimis facere videntur, Nos quoque eadem amplecti cum alacritate paratos esse, pronoque semper ad omnia animo futuros, quae vel ad exaugendam mutuo inter Nos amicitiam, vel ad illius commoda atque incrementa indies ampliora reddenda quicquam conducere ullo modo possunt. Cujus Regia Domus, ut certo tandem atque tot votis hactenus expedito successore atque haerede per foecunditatem


page 414, image: s0414

Serenissimae Conjugis exhilaretur, est quod cum Regia Vestra Majestate Nos vel praecipue Deum contendimus. Quam prospere usque valere, felicissimisque semper florere successibus, etiam atque etiam exoptamus. Dabantur Dresdae Mense Februario, Anno 1694.

DCCCCXXIII. Literae MICHAELIS RADZIEJOVII, Regni Poloniae Primatis, ad CONSTANTINUM CASIMIRUM BRZOSTOVIUM, Episcopum Vilnensem quibus se aegerrima mente ferre testatur, quod Palatinum Vilnensem, neglectis quae adhiberi debuissent, moder atioribus et sanioribus consiliis, intempestive excommunicaverit, 1694.

NItebar huc usque certa spe Illustrissimam Excell. Vestram forte non condemnaturam rationes et reflexiones meas literaliter et oretenus toties repetitas, et mitiora cogitaturam erga Illustrissimum Dominum Palatinum Vilnensem, praecipue cum status rerum plurimaeque circumstantiae, id non tantum modo subjecerunt trutinae, verum etiam facilitas Illustrissimi Domini Palatini declaratae mediationis ab utraque parte acceptae, conditionesque sufficientes ad honestam concordiam in rem Excell. Vestrae concessae potuissent mitigare passionem. Ast cum percipio, quod Excellentia Vestra jam ejecerit fulmen, obstupui super inconsiderata ista resolutione. Quicunque talia Excellentiae Vestrae consuluit, ignarus rerum sit oportet, quae per prudentiam tractari solent, neque intelligere


page 415, image: s0415

videtur rerum Excell. Vestrae interesse. Neque enim Excell. Vestra in praetensionibus suis quicquam lucrata est, sed et majora odia et inimicitias sibi causavit, et quod publicum attinet, addidit calamitatem patriae, ex quo Exercitus Mag. Duc. Lithuaniae, quem Illustrissimus Dominus Palatinus modis particularibus, deficientibus hucusque publicis contributionibus, sublevavit, ignominia Ducis sui haec publicae rationis causa perferentis, offensu, in campum educi recusabit; cum tamen ad praesens valde sit necessarius, ex quo adventus Hani cum omnibus Tartaris saevam minatur procellam. Quid quod de futuris Comitiis, de quolibet in publicum consilio exacerbationem istam totaliter desperandum erit. Hucusque res erant medicabiles, amicorum intetpositione terminari poterant, intercessisset et Autoritas Majestatis, cum tali moderamine, ut Excellentia Vestra et sarisfactionem et gloriam pro zelo obtinuisset. Jam vero quis tanto vulneri manum apponere possit non video, ostendenda non emittenda erant jacula, secundum sensum meum, ipsa urbs licet supremam habeat potestatem, nunquam tamen in ejusmodi Excommunicationibus praecipitanter procedit, quae status evertere possint, considerat quippe et perpendit, ne Medicina sit pejor ipso morbo. Extant Historiae variorum temporum, quod summi Pontifices, cum hoc fulmine non adeo prompti fuerint, dissimulando, mollificando et spatium poenitendi concedendo, nec prius fulminabant, nisi cum omnis spes correctionis evanuisset Excellentia Vestra non secuta est modestiam et


page 416, image: s0416

patientiam Ecclesiae, quae ab initio sanguine crevit non aemulatione, obstinatumque et potentem humili precatione et patientia ad dulce Christi jugum perduxit: Zelus forte Excell. Vestram in ea induxit, sed neque omni Spiritui credendum, neque Excellentia Vestra potuit sine conferentia cum toto Collegio Episcopali hunc zelum effectuare. Excommunicare enim Supremum Exercitus Ducem aliud est, quam excommunicare qualemcunque Dioecesanum, et quidem ob publicas rationes, ubi alia cognitio et auctoritas, quam Excell. Vestrae requirebatur. Quicquid itaque Excell. Vestra inconsulto toto Collegio attentavit, totum Statum Ecclesiasticum involvit, et Deus scit, in quales consequentias. Proinde non possum non tantummodo Excell. Vestram laudare, quin potius dolore tractus sum super inconsiderata Excell. Vestrae praecipitantia et rejectione considerationum mearum, si enim nobis principia et arcana politica non essent nota, ad minimum tamen latere nos non deberet, quod Magnanimitas inter fructus Spiritus sit collocata. Et cui bono patientia, quam Excell. Vestra toties gloriata est, quando in mediis adversitatibus, et tum cum fructus et solatia ex illa colligere debebat, cessavit. Ego interea, cui in hac statione propiori pignore solicitudo publicae rei incumbit, prout omnem impendi operam, quatenus simultates illae moderarentur, ab utraque parte neque Rempublicam involverent, ita et post hoc attentatum non possum deserere publicum, sed adhibere, Autoritatem ad avertendas damnosas


page 417, image: s0417

consequentias, hoc est, ex quo Illustrissimus Dominus Palatinus ab ista Excommunicatione ad me interposuit interpellationem, ut tanquam Primas, legatus Natus et Metropolitanus jussi ex Cancellaria mea remedia debita extradere, ne saepe memoratus Illustrissimus Dominus Palatinus aut totaliter contribuletur, aut quod Deus avertat repulsa Justitiae scandalisetur, in quo etiam varios effectus salutares praeterea considero. De quo Excellentiam Vestram adductis supra ac citatis remonstrationibus advertendam esse duxi. Permanens etc. etc. Dabantur Skernievizii, die 26. Aprilis, Anno 1694.

DCCCCXXIV. Literae MICHAELIS RADZIEJOVII, Regni Poloniae Primatis, ad LEONEM CASIMIRUM SAPIEHAM, Palatinum Vilnensem, quem amanter rogat, ut brutum excommunicationis fulmen moderatiori animo excipere velit, quam Episcopus Vilnensis evibraverit, 1694.

SI quando opinio mea me fefellit, certe nunc cum de aequanimitate et prudentia Domini Episopi Vilnensis: meliora cogitando, quod scilicet ad haec extrema non properaret, summo cum dolore percipio, quod eadem praecipitarit, ejiciendo cum strepitu magis quam gloria hoc fulmen, quod characteri nostro non ita late concreditum, ut in obvios ac sanabiles casus dirigatur. Nemo certe illi dabit applausum, neque haec inconsulta actio Excellentiae Vestrae confusionem pariet, ne proinde animi perturbet quietem. Ego prout


page 418, image: s0418

semper tam violenti consilio obstiti, ita et nunc non moror in extradendis ex cancellaria mea remediis, quae Excell. Vestrae celeri passu transmitto. Scribo etiam ad Dominum Episcopum pro gradu et veritate, qui se recolliget amaritudine fumi ex incendio isto gustata: Non extendo dolorem meum, quem ex hoc casu Excell. Vestrae sentio, hoc tantummodo obtestor, ut Excellent. Vestra hanc quam Dominus Episcopus exuit, induat moderationem, dolorem vero suum dividat inter hos, qui et compati et mederi potuerunt, de me autem persvasa sit, quod ut in prosperis, sic etiam in adversis ero etc. etc. Dabantur Skernivizii, die 26. Aprilis, Anno 1694.

DCCCCXXV. Literae FRIDERICI AUGUSTI, Saxoniae Electoris, ad CAROLUM II. Hispaniarum Regem, quibus ipsi, Johannem Georgium IV. fratrem suum supremum obiisse diem nuntiat, 1694.

NOn dubitamus, Regiam Vestram Majestatem sat validis argumentis edoctam esse, quam constans fuerit et firma a multis retro seculis inter Regiae Vestrae Majestatis et Nostram Electoralem Domum Saxonicam amicitia. Quae cum in adversis maxime elucere soleat, intermittere sane non possumus, quin Regiae Vestrae Majestati exponamus, in quem gravissimum luctum Nos hisce proxime diebus inciderimus, dum Serenissimum Principem, Dominum Johannem Georgium IV. Saxoniae Electorem etc. etc. Fratrem Nostrum charissimum morte heu nimis praematura amisimus


page 419, image: s0419

(ad Angliae vero Regem hoc modo: Quae cum in adversis maxime elucere soleat, non possumus sane non pro mutua illa inter utramque Domum Nostram amicitia Regiae Vestrae Majestati exponere gravissimum dolorem, in quem his proxime diebus incidimus, per obitum heu nimis praematurum Serenissimi Principis, Domini Johannis Georgii IV. tot. tit. Fratris Nostri chirissimi) Cujus Dilectio vicesima septima Die hujus Mensis in Christo salvatore suo adeo placide obdormivit, ut plane non sit dubitandum, illam in aeternae quietis ac beatitudinis societatem a Deo Optimo Maximo jam receptam esse. Nos vero quanto jam versemur in luctu, de facili judicaturam Regiam Vestram Majestatem existimamus. De qua cum omnino persvasum habeamus, eam pro sua in Nos Fratremque Nostrum pie defunctum propensione non parum hoc tristi nuntio affectum iri; Regiam Vestram Majestatem etiam atque etiam praesentibus hisce rogatam cupimus, ut mutuam illam inter Utramque Domum Nostram conjunctionem deinceps etiam conservare et antiquam Praedecessorum Nostrorum benevolentiam eadem voluntate parique studio in Nos quoque derivate, nec intermittat. De Nobis sane Regia Vestra Majestas certo sibi persvadere poterit, Nos adeo illam officiis Nostris prosecuturos, ut intelligi possit, Nos non solum Majorum Nostrorum vestigiis strenue insistere, sed eorum quoque observantiam et studium erga Regiam Vestram Majestatem nova accessione adaugere paratos esse. Cui perpetuam valetudinis integritatem, et rerum omnium successus laetissimos exanimo


page 420, image: s0420

precamur. Dabantur Dresdae die 28. Aprilis 1694.

Nota. Pari ratione etiam ad Magnae Britanniae, Daniae, Sveciae et Poloniae Reges, nec non ad Sabaudiae. Magnum Etruriae aliosque intra Europam Duces scriptum fuit.

DCCCCXXVI. Responsoriae GVILIELMI III. Magnae Britanniae Regis, ad praeinsertas FRIDERICI AUGUSTI, Electoris Saxoniae, de morte Serenissimi fratris sui nuntiatorias, 1694. Gvilielmus III. Dei gratia Angliae, Scotiae, Franciae et Hiberniae Rex etc. etc.

NOn sine maximo dolore per literas Celsitudinis Vestrae Electoralis 28. die praeteriti Mensis datas de obitu boni Fratris Nostri, Domini Johannis Georgii, Antecessoris Charissimique Fratris Vestri certiores jam facti sumus, quippe cujus propter luculentum pro causa communi zelum et florentissimum animi et corporis vigorem non solum patria, sed et Respublica difficillmis hisce temporibus opus habuit. Insigne quidem pietatis specimen, se tam placide et patienter Deo Optimo Maximo resignasse. In tanto autem luctu majorem in modum Nobis solamini est, Celsitudinem Vestram Electoralem ejusdem dignitatis successione frui, summum Vestrum ardorem contra hostem communem satis jam expertis, sicut haud dubitamus, quin Celsitudo Vestra Electoralis vestigia et virtutes Praedecessorum secutura, eosque etiam longo


page 421, image: s0421

intervallo antevertere contendat, praesertim, ubi sacrum Romanum Imperium et publica Liberias in tam aperto, ut nunc, versabitur discrimine. De caetero Celsitudinem Vestram Eiectoralem hisce persvasam cupimus, Nos in omni eventu sive adverso sive prospero, qui personam Vestram vel Domum Electoralem attingat, in maximam tristitiae vel gaudii partem pro ea, quae Nobis cum Celsitudine Vestra Electorali intercedit, et magis auctam speramus, amicitia, semper venire, ut sane nihil magis cordi habeamus, quam ut ipsi omnia deinceps, cum diuturna vita ex voto succedant. Quam itidem Divini Numinis tutamini serio commendatam volumus. Dabantur in aula Nostra apud Loo 14 die Maji Anno Domini 1694. Regnique Nostri sexto.

DCCCCXXVII. Breve INNOCENTII PAPAE XII. ad CONSTANTINUM CASIMIRUM BRZOSTOVIUM, Episcopum Vilnensem, cujus in tuendis Ecclesiae juribus praeposterum zelum, velut rem laude dignam elogio mactat 1694. Innocentius Papa XII.

VEnerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem. Tristati plane majorem in modum sumus, intelligentes ex Literis Fratemitatis Tuae angustias. in quibus una cum demandata tibi Vilnensi Ecclesia constitutus eras, nos enim ipsos feriunt vulnera, quae Ecclesiarum juribus inferuntur. Commendamus autem meritisque laudibus efferimus zelum, quem de iis omni studio tuendis


page 422, image: s0422

propugnan disque geris. Nostraeque erga te hoc nomine benevolentiae testem, Apostolicam Benedictionem Fraternitati Tuae pe amanter impertimur. Datum Romae apud S. Mariam Majorem, sub Annulo Piscatoris, die 1. Maji An. MDCXCIV. Pontificatus nostri Anno I.

Marius Spinola.

DCCCCXXIIX. Literae credentiales quas GUILIELMUS III. Magnae Britanniae Rex, ad FRIDERICUM AUGUSTUM, Electorem Saxoniae Georgio Stepneyo dedit, 1694. Gvilielmus III. Dei gratia Angliae, Scotiae, Franciae et Hiberniae Rex, Fidei Defensor etc. Serenissimo et Celsissimo Principi, Domino Friderico, Augusto, Saxoniae, Juliaci, Cliviae et Montium, Duci, Sacri Romani Imperii Marescallo et Principi Electori etc. etc. Fratri, Consanguineo et Amico Nostro charissimo salutem.

Serenissime Princeps, Frater Consanguinec et Amice charissime.

CUm Deo Ter Optimo maximo charissimum Fratrem Vestrum et Serenissimum Antecessorem e vivis tollere, ac Celsitudinem Vestram Electoralem pro bono publico in ipsius locum sufficere visum sit, aliquem, qui apud Vos agat, quantocyus designare e re putavimus, cumque dilectus Nobis et Fidelis Georgius Stepney Armiger, Interioris Cubiculi Nostri Aulicus jam negotia Nostra Dresdae per aliquod tempus approbe curaverit,


page 423, image: s0423

nullum adeo huic operi magis idoneum existimantes, Eundem itaque tanquam Commissarium Nostrum et Deputatum designandum duximus, qui Celsitudini Vestrae Electorali quicquid ad commune bonum in praesenti rerum statu conducere poterit, coram proponat, et pro facultate a Nobis data transigat. Quare Celsitudinem Vestram Electoralem hisce rogatam cupimus, ut dicto Commissario Nostro et Deputato integram in iis omnibus fidem habere velit, quae nomine Nostro ipsi expositurus sit, et praesertim cum antiquae amicitiae et necessitudinis Nostrae, quae cum Serenisima Domo Vestra hactenus intercessit, nexum strictiorem reddere, et propensissimi Nostri, pro data occasione erga ipsum studii et affectus argumenta omni meliori modo testari conabitur. Quam saustissimis semper rerum successibus beare divinam Majestatem animitus flagitantes, Ejusdem auspicatissimo tutamini commendatam serio volumus. Dabantur in Aula Nostra Bredae 24to die Mensis Maji Anno Domini 1694. Regnique Nostri sexto.

Celsitudinis Vestrae Electoralis

bonus Frater et Consanguineus

GUILIELMUS REX.

G. Blathwayt.

DCCCCXXIX. Literae credentiales, a FRIDERICO AUGUSTO, Saxoniae Electore Lib. Baroni a Frisen, ablegato suo, ad GIULIELMUM III. Magnae Britanniae Regem traditae, 1694.



page 424, image: s0424

P. P.

CUm inter initium Electoralis Nostri Regiminis nihil magis curae Nobis cordique sit, quam omnes avide amplecti occasiones, quas vel declarandae Nostrae in Regiam Vestram Majestatem propensissimae voluntati, vel restaurandae saluti publicae aptas utilesque deprehendimus, Nostrarum omnino partium esse existimavimus, ea de causa aliquem ex Nostris, Generalem videlicet Militiae Nostrae Vigiliarum Praefectum, Liberum Baronem a Frisen ad Regiam Vestram Majestatem ablegare. Praesentibus hisce Eandem etiam atque etiam rogantes, ut modo dictum Lib. Baronem haud tantum benevole audire, plenamque in omnibus, quae ipsi a Nobis commissa sunt, habere fidem, verum etiam, quaecunque durantibus adhuc communis belli motibus, aliquam inter Nos communicationem postulabunt, per Eundem Nobis communicare, certoque sipi persvadere velit, facili Nos semper pro noque ad omnia animo futuros, quae et promerendo publico bono et exaugendae magis magisque mutuae inter Nos amicitiae conducere quicquam posse videbuntur. Regiae Vestrae Majestati interea arma semper et ubique victricia prosperrimosque successius ex animo exoptantes. Dabantur Dresdae Mense Junio 1694.

DCCCCXXX. Literae FRIDERICI AUGUSTI Saxoniae Electoris, ad GUILIELMUM III. Magnae Britanniae Regem, quibus ipsi nuntiat, Lib. Bar. a Frisen, Insignia Ordinis a periscelide nominati olim Johanni Georgio IV. transmissa eum in finem tradita esse, ut


page 425, image: s0425
illa ex more retepto Ordinis capitulo restitueret, 1694.

INter tot ornamenta amoris atque amicitiae, quibus Regia Vestra Majestas, Serenissimum quondam Principem, Dominum Johannem Georgium IVtum fratrem Nostrum charissimum honoravit, vel praecipuo loco numerandum esse existimamus, oblatum ipsi a Regia Vestra Majestate Nobilissimi Ordinis Gartierii decus. Cujus quidem insignia a Fratre Nostro pie defuncto magno semper inpretio atque honore habita, ex more jam et consvetudine, postquam nimirum ille haud ita pridem fatis concessit, Regiae Majestati Vestrae per praesentium exhibitorem, Generalem militiae Nostrae Vigiliarum praefectum, Lib. Baronem a Frisen, ea, qua par est, observantia iterum remittere, Nostrarum omnino partium esse duximus. Spe certa confisi, modo nominatum Lib. Baronem a Frisen pluribus Nostris verbis Regiae Vestrae Majestati clarissime explicaturum, quanti Nos amicitiae benevolentiaeque illius Regiae honorem faciamus, quantopereque cupiamus arctiorem illam, quae Regiam Vestram Majestatem inter Fratrem que ac honoratissimum olim Parentem Nostrum viguit, necessitudinem, ex parte etiam Nostra non tam redintegrare, quam novis etiam incrementis magis magisque exaugere. Qua quidem in re, ut Regia Vestra Majestas plenam ipsi fidem habeat, est quod Nos Eandem praesentibus hisce majorem in modum rogamus. Quam prospere semper valere felicissimisque semper perfrui succeslibus, etiam atque etiam exoptamus. Dabantut Dresdae die 27. Junii 1694.



page 426, image: s0426

DCCCCXXXI. Breve INNOCENTII PAPAE XII. ad JOANNEM III. Poloniae Regem, quem paterne hortatur, ut nihil intentatum relinquat, quo Christianae Reipublicae salus cum summo immanissimi Christianitatis hostis detrimento promoveri possit, 1694. Charissimo in Christo filio nostro, Joanni, Poloniae Regi illustri.

IMmanes calamitates, quibus demandata nobis licet immeritis a Pontifice sempiterno Christiana Respublica undequaque premitur, quiescere nos in apostolica statione non sinunt. Pastorali autem sollicitudini nostrae omni ex parte, in quantum possumus, responsuri intentatum profecto nihil relinquimus, quo gravissimis ejusdem Reipublicae malis consulamus. Quia vero a Christianorum Principum inter se dimicantium concordia tam salutaris rei assecutio unice pendet, ad ipsam conciliandam Majestatem tuam in consortium studiorum nostrorum advocamus, firmam in spem venientes, fore ut pro zelo quo flagras, et sapientia qua praestas, amplam votis nostris viam sternas. Propensam jam erga te, ob insignia in praefatam Rempublicam merita tua, voluntatem nostram, magis tibi magisque hoc praeclaro facto devincies, Charissime in Christo Fili, cujus interim Majestati prospera cuncta a Deo impense precamur ac Apostolicam benedictionem amantissime impertimur. Datum Romae die 24. Julii 1694.

DCCCCXXXII. Berve INNOCENTII PAPEA XII. ad MICHAELEM


page 427, image: s0427
RADZIEJOVIUM, Regni Poloniae Primatem, quo ipsi, se Palatino Vilnensi tantum indulsisse, quantum potuerit, refert, ejusdem causae ulteriorem curam commendat, 1694. Dilecto Filio Nostro Michaeli S. Rom. Ecclesiae Cardinali Radzieiowski nuncupato. Innocentius Papa XII.

DIlecte fili Noster, salutem et Apostolicam benedictionem. Ingenti cum intimae tristitiae sensu intelleximus ea, quae adversus immunitatem ecclesiasticam, a Magno Generali Lituaniae perpetrata sunt: Quia vero idem Generalis filiali cum fiducia ad Nos confugit, habita etiam peculiari ratione officiorum tuorum, indulgere ipsi in quantum potuimus non omisimus, quemadmodum a venerabili fratre Andrea Archiepiscopo Seleucensi cognosces. Caeterum firmam in spem venimus, te pro zelo quo flagras, et dignitate qua fulges, tota animi contentione curaturum, ut praefatus Generalis illata supra memoratae immunitati praejudicia de medio tollat, ejusdemque jura in pristinum restituat, tibique interim, Dilecte Fili Noster, Apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae 7. Augusti 1694.

DCCCCXXXIII. Breve INNOCENTII PAPAE XII. ad CONSTANTINUM CASIMIRUM BRZOSTOVIUM, Episcopum Vilnensem, quo sibi Ecclesiarum immunitates curae cordique esse exponit, quo ad reliqua vero se ad Archiepiscopi Seleucensis relationem refert, 1694.



page 428, image: s0428

Venerabili Fratri Constantino Casimiro Brzostowski, Episcopo Vilnensi. Innocentius Papa XII.

VEnerabilis Frater salutem et Apostolicam Benedictionem. Cum muneris Nostri sit, Ecclesiasticam immunitatem sartam tectam servare, inque ejusdem reparationem omni ope studioque incumbere pro explorato habere poteris, non omissuros Nos praesto tibi esse in eis, quae demandatae Pastorali curae tuae Ecclesiae Vilnensi contingunt. Quid vero sentiamus de censuris et interdicto, quod edidisti, mentem Nostram, a Venerabili Fratre Andrea Archiepiscopo Seleucensi cognosces Venerabilis frater. Cui interim Apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctam Mariam majorem sub annulo Piscatoris 7. Augusti, 1694.

DCCCCXXXIV. Breve INNOCENTII PAPAE XII. ad BENEDICTUM, Comitem Sapieham, supremum Magni Ducatus Lithuaniae Thesaurarium, quo ei nuntiat, se Archiepiscopo Seleucensi in commissis dedisse, ut fratrem ipsius Germanum a censura ecclesiastica ad certum temporis absolvat spatium, 1694. Dilecto Filio Nobili Viro, Benedicto Comiti Sapiehae, Thesaurario supremo Magni Ducatus Lithuaniae. Innocentius Papa XII.

DIlecte Fili Nobilis Vir, salutem et Apostolicam benedictionem. Attenis meritis, quae apud


page 429, image: s0429

Christianam Rempublicam abunde sibi comparavit supremus Exercituum Magni Ducatus Lithuaniae Praefectus, Germanus frater Nobilitatis tuae, ob praeclara invictae fortitudinis documenta, quibus praefatam Rempublicam adversus immanissimum ejusdem hostem tutatus est, admisimus appellationem ad hanc sacram sedem ab ipso interpositam; mandantes Venerabili Fratri Andreae Archiepiscopo Seleucensi, Nuntio Nostro, ut suspendat censuras pro toto decurrentis anni tempore, quo magni istius Ducatus exercitibus imperaturus, vitae discrimen subire debet, minime dubitantes, quin acriores hinc stimulos capiat ad illustria gesta patranda, animumque convertat non tantum ad reparanda damna, quae Ecclesiasticis in praedicto Magno Ducatu existentibus illata sunt, sed ad sedulam etiam operam impendendam, ne ullum in posterum detrimentum patiantur, quemadmodum ad idem praestandum, Dilectum quoque filium nostrum, Michaelem Radziejowski vehementer incitavimus. Reliquum est, ut studiis in hunc scopum tuis accurate incumbas, persuasumque habeas non defutura tibi, ubi id agas, praecipua benevolentiae Nostrae testimonia, Nobilitati vero interim tuae Apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae 7. Aug. 1694.

DCCCCXXXV. Literae MICHAELIS RADZIEJOVII. Regni Poloniae Primatis, ad INNOCENTIUM PAPAM XII. quibus ipsi controversiam Episcopum et Palatinum Vilnenses inter ferventem ferme extra remedium positam esse nuntiat, cum causae Palatini maxima


page 430, image: s0430
Reipublicae pars patrocinetur, Episcopus autem valde contentiosus suaeque sententiae tenacissimus sit, 1654.

EX dissidiis inter Reverendissimum Episcopum Vilnensem et Magnum Generalem Lithuaniae continuatis, duplex me tenet angustia, una quod Paternum Sanctitatis Vestrae pectus super injuria immunitatis Ecclesiasticae gravatur, altera, quod studia et conatus mei, quos meque ipsum huic negotio evacuando, et tot motibus exinde exortis leniendis, prope trimestri spatio Varsaviae moratus, impendi, sine fructu decesserunt. Puto quod Sanctitati vel ex literis et relationibus Illustrissimi Domini Nuntii innotuit, quam arduum hoc negotium ad tractandum, in quo scilicet non tantum res Ecclesiastica, sed etiam rationes status Politici concurrunt. Utroque autem tangi delicatum est. Exindeque est, quod praeterita comitia per turbas, differentias et animositates evanuerunt, discessumque est magis acerbatis animis, nullo pro publicis necessitatibus maxime de stipendiis militaribus tam diu retentis exsolvendis, et periculis belli avertendis consilio, imo nec effectu quidem. Ita ejecti sumus discretioni fatorum, quicquid tandem eveniat Nobis. Suspendimur expectatione, nec vanae erant apprehensiones meae, quas in exordio horum dissidiorum, Eminentissimis PP. Cardinalibus Sanctitatis Vestrae in Urbe Ministis annotavi. Ex ingenio enim libertatis et gentis (quae nec regnat, nec regitur) consequentias, quas jam videmus, praevidi; Quod autem Sanctitas Vestra dignatur me exhortari, ut nihilominus insistam operi Pacificationis,


page 431, image: s0431

quoadusque negotium hoc, cum Ecclesiasticae immunitatis reparatione absolvatur. Fateor et confiteor etiam Sanctitati Vestrae non tam parvi momenti esse, desolatam in Regno hoc Rempubl. ut non totus anxius sollicitusque sim de redintegratione status, quem causa haec confudit et allisit. Totis itaque viribus et curis incumbo, moderandae et evacuandae illi, quantum scilicet ex me est, non enim a dignitate vel existimatione mea quantacunque fuerit, ut eventus rerum, hujus loci totaliter et principaliter, sed saltem mediate dependeat. Hoc tamen in tractatu hujus negotii comperi, quod Generalis Lituaniae, maxime in puncto honoris sensibilis et difficilis sit. Credit enim se vacare a culpa violatae immunitatis, in vigore legum regni de stativis militaribus latarum, tota quoque Nobilitas Lituanica ac etiam plurimi ex Provincia Polona Proceres et Nobiles Generalem defendentes, non illius, sed suam et Reipubl. esse arbitrantur. Ita ut res in his circumstantiis positas remedia aliqua non facile sopire possent. Mediis potius instandum est, quod ego ulterius improbo etiam labore arguendo et observando facere non cessabo. Sed supplico humillime Sanctitati Vestrae, dignetur Sanctitas Vestra Episcopum quoque Vilnensem Paterna et Apostolica autoritate admonere, ut et ipse amaritudines, qua publice qua privatim demonstratas in sanitatem commutet, et animum ad concordias sincere inclinatum exhibeat, independenter a quovis fomento. Frustra enim de mediis, priusquam partes ad ea dispositae erunt. Hoc autem fiet, dum ab exacerbationibus utrinque cessabitur, et honeste


page 432, image: s0432

animis designabuntur. In ea sollicitudinis meae intensione quem divinam et Paternam Sanctitatis Vestrae benedictionem ac protectionem humillime implorans, beatissimos pedes reverenter exosculor. Dabantur, Anno 1694.

DCCCCXXXIV. Literae SUPREMORUM PER POLONIAM ET LITHUANIAM BELLI DUCUM, ad INNOCENTIUM PAPAM XII. a quo submisse contendunt, velit pro summo in Poloniam amore efficere, ut Palatinus Vilnensis Romae Ecclesiam experiatur matrem, quam hucusque Vilnae sensisset novercam, 1694.

Sanctissime Pater.

AD oscula Beatissimorum pedum advolvimur, ut vel in pedibus benevolas aures in causa Illustrissimi Palatini Vilnensis circa censuram, a qua magis eum sua absolvit conscientia, offendamus. Compatitur infelicitanti Senatoris Ducisque fato universa Respubl. sed nemo magis, quam noster Triumviratus, quem ei Collegam ducalis honor voluit. Occasionem latae censurae dedit violata (ut praetenditur) bonorum Ecclesiasticorum immunitas, quando nimirum Palatinus in bonis Ecclesiae duas cohortes locavit. Atqui id factum autoritate universorum Reipubl. Ordinum; quae id juris Exercituum Ducibus sancito Comitiorum decreto esse, voluit etiam Infulato non reclamante Senatu. Quod si ultra jusque fasque militaris sibi permisit licentia; id contra mentem Ducis factum


page 433, image: s0433

evincit plusquam Manlianus rigor: quia ad primam requisitionem sontes datis cervicibus, noxam sanguine eluerunt, damna vero ex asse refusa, sed proh fatum! dum Palatinus pro justitia vindicativa gratias exspecta, gladius spiritualis in illum stringitur, et quidem ad altius subsellium Metropolitanae, imo Vaticanae sedis provocantem. Svadebant equidem Sapiehanae Domus semper in Ecclesiasticos beneficae, imo et Palatini merita (qui dum singulis annis in gratiam sacri foederis Exercitum Litvaniae per ducenta facile milliaria in hosticum educit, fortunas utique suas et sanguinem Ecclesiae litat) ut in tam gravi negotio laneis saltem pedibus procederetur; si plumbeis utendum manibus zelus (utinam secundum scientiam) imperabat. Sed praevaluerunt violenta consilia, ne turbatus passione animus ea videret incommoda, quae jam sentire incipit Polonia. Quis enim in dicendis proxime Comitiis bene ominetur, stante hoc infelici litigio? et tamen a Comitiorum decursu felices seu pacis seu armorum progressus Christiana praestolatur Respubl. Quis satis explicet, quantum exinde Ecclesiastico Ordini conflacum sit odium? quam numerosae Patrimonio Christi immineant Harpyiae? quas in turbido piscari gestientes nulla rationum momenta coercere valeant. Sed haec satis innuisse esto: quia prece, non rationibus agimus apud Paternum pectus Sanctitatis Vestrae. At vero si factis majus, quam verbis pondus inesse creditur; inveniet (ut speramus) gratiae locum apud communem Christianitatis Parentem de haereditario Christianae Reipubl. hoste insignis nuperrime relata victoria; cujus


page 434, image: s0434

non minima pars debetur Palatino Lithuanisque Copiis. Auspice namque Deo et sanctis indigetibus sexta praesentis, altero vero a Cameneco milliari, superato Tyra, non modo Sultanum Sabas Gerei, Hani regnantis filium pluribus Scytharum Turcarumque millibus nobis infestum campo victum ad integram Leucam vindice ferro insecuti sumus, ad internecionem utique delendum; nisi nox praelium dirimens fugae spatium concessisset; Verum etiam continuata se quente die victoria, cartaginem Caminecum inducendam, quae facile quatuor millia curruum, annona et mercibus gravium censebat, ita nostri juris fecimus; ut superstes hostes cladi, nihil nisi vulnera dedecusque domum reportarit. Quantum vero per hanc Scytharum diversionem clademque sacro foederi accesserit incrementi, quantum desperationis Camenecensibus tam pingui offae inhiantibus, tempus docebit. Interim Victor exercitus pro coronide coelitus sibi indulti solatii unicum paterni affectus autoramentum a Sanctitate Vestra expectat: Ut nempe Palatinus Vilnensis Romae Ecclesiam experiatur matrem, quam Vilnae hactenus sensit novercam; Licet pro Ecclesia una nobiscum propitio bella Domini praelietur. Ita e voto Poloni Lithuanique Exercitus supplicamus. Ex Castris ad Tyram fluvium 10. Octobris Anno 1694.

Sanctitatis Vestrae

humillimi servi

Stanislaus Johannes Jablonowsky, Castellanus Cracoviensis, supremus Exercituum Regni Dux.



page 435, image: s0435

Felicianus Casimirus Potoki, Palatinus Cracoviensis, Campi-Dux Exercituum Regni.

Josephus Boguslaus Sluszka, Castellanus Vilnensis, Campi-Dux Exercituum. M. D. L.

DCCCCXXXVII. Literae JOHANNIS III. Poloniae Regis, ad FRIDERICUM III. Electorem Brandenburgicum, quibus ipsi ingentes pro honorifica filiae suae, Electricis Bavariae, exceptione grates persovit, mutuaque conjunctisimi imo devinctissimi animi officia, quavis data occasione exhibenda, pollicetur, 1694.

Serenissime Princeps Elector, Frater et Cognate charissime.

EXpressit in transmissis suis ad Nos Brandenburgo literis Serenissima Princeps Electrix Bavariae filia nostra charissima, et praestiti sibi studii et demonstratae humanitatis per Serenitatem Vestram luculentissima documenta, quae a sincero et optimo ejusdem affectu erga Nos Domumque Nostram processisse nullidubitamus. Adeoque gratissimo animi nostri sensu recolentes, exhibitam Serenitatis Vestrae propensionem, dum non modo obvio cultu, cum Serenissimis Principibus Electrice consorte filia, et germanis fratribus suis totaque Electorali domo adventatem exceperit hospitem, sed etiam per totum Ditionum suarum tractum omnem facilitatem commodumque itineranti transitum pollicta


page 436, image: s0436

sit, obligamur ex mutuo paria benevolentiae specimina Sanctitati Vestrae, quavis occasione rependere, tantumque in Serenissimam Domum Electoralem intimae Voluntatis Nostrae contestari, quantum manifestissimo indicio licuit nobis nostroque sanguini apud Serenitatem Vestram omnes gratae vicinitatatis ac optimae correspondentiae experiri demonstrationes. In reliquo prosperos rerum Successus cum diuturna incolumitate Serenitati Vestrae ex animo precamur. Dabantur die 24. Octobris Anno 1694.

DCCCCXXXIIX. Literae, quibus LEGATI AC DEPUTATI PRINCIPUM PER SACRUM ROM. IMPERIUM CATHOLICORUM, Ratisbonae in Comitiis congregati, INNOCENTIUM PAPAM XII. submisse rogant, velit omni, quo valeret animi conatu et commissae potestatis autoritate impedire, quo minus Dux Hannoveranus, Augustanae Confessioni addictissimus, noni Electoratus honore, in summum Ecclesiae Romanae praejudicium, ornetur, 1694.

Sanctissime Pater,

AD Sanctitatis Vestrae Pedes, quos osculo humillime veneramur, eo majori fiducia supplices interum confugimus, quo certius paternis Ejusdem curis et fere ante biennium interpositis apud Augustissimum Imperatorem Nostrum officiis impeditum esse comperimus, quod Serenissimus Dux Hannoveranus, inconsultis plane Principibus et Statibus Imperii non sine summo Religionis Catholicae


page 437, image: s0437

discrimine in Collegium Electorale hucusque non irruperit. Insigni vero huic et vere pastorali Sanctitatis Vestrae zelo quantum debeatur, Principes ac Domini Nostri prae aliis devotissime agnoscunt, eaque de causa literis hisce Nostris immortales Sanctitati Vestrae gratias humillime agere simulque testari voluerunt, soli Eidem tribuendum esse, quod religiosissimus Caesar agnito catholicae rei periculo justissimas Principum querelas petitioni Hannoveranae posthabere voluerit, quibus dum etiam Imperii Principibus scripto clementissime declarari mandarit, arduum hoc praetensi novi Electoratus negotium in publicas totius Imperii deliberationes deductum et nonnisi cum Statuum omnium satisfactione finitum iri; cui quidem aequissimae Caesaris declarationi acquiescere, et ut in perquirendo hoc negotio fundamentales Imperii constitutiones observarentur, expectare poterant Catholici Principes, si quiescere etiam interea Hannoverani et cessare ab injusto labore voluissent. At postquam indefessis eorum machinationibus continuo urgeri Caesarem, et posthabita supradicta declaratione Imperatoria, introductionem in Electorale collegium, quam sibi promissam ajunt, non modo importune flagitari, verum etiam de componendo hoc negotio periculosa consilia denuo agitari manifesto constat: hinc Sanctitati Vestrae tanquam vigilantissimo Ecclesiae Capiti, qua par est animi devotione accuratius exponendum esse duxerunt, quam in ancipiti fluctuet Catholicorum securitas, non dubitantes Eandem hasce ardentissimas preces benigne suscipere, et periclitanti


page 438, image: s0438

fere in Germania Orthodoxae Religioni paterna sollicitudine mature subvenire non dedignaturam. Et primum quidem quod variis diversorum studiis animisque suggestam amicabilem compositionem attinet, Scrutatorem cordium Deum contestamur, Nos a consiliis pacificis nunquam abhorruisse, si modo in medium afferri queant, quae sine Religionis Catholicae discrimine, Reipublicae et sundamentalium ab antiquo legum eversione ac depressione Principum admitti posse, boni publici ratio et aequitas suadent. At quam male his omnibus prospiciant, qui per propositam solam admissionem Regis Bohemiae ad Ordinarias Collegii deliberationes, Religioni et reipublicae satis consultum putant, Sanctitas Vestra, pro ea, qua pollet prudentia, facile agnoscet. Quanquam enim Augustissimo Caesari, Bohemiae Regi, hanc autoritatis et suffragii accessionem Catholicorum nemo invideat, aequipollere tamen illum novi Electoratui acatholici Principis, sincere nullus dixerit, nisi qui Germaniae Principibus, praesertim Catholicis, illudere in animo habeat. Pleno enim jure coeligendi summum Imperii Caput (cui ardentissime Acatholici una cum Hannoverano inhiare videntur) Bohemiae Rex jam ab ipsis Aureae Bullae temporibus sine ullius contradictione gaudet, cui adjici in Ordinariis Electorum deliberationibus suffragium quantillum est, si ad praetensum nonum Electoratum respiciatur? Quo vero animo hoc imaginarium aequivalens obtrudatur Catholicis, literae a saepe memorato Duce Hannoverano ad Saxoniae Electorem exaratae, quarum exemplar in latinum versum


page 439, image: s0439

hisce Literis Nostris propterea adjungitur, testatum faciunt, quibus circumveniri hac ratione Catholicos et imponi illis posse non obscure profitetur. Eadem sinceritate ab ipsis praetensionis suae incunabulis, quinque ab hinc annis erga Electores Augustae Vindelicorum, eligendi Romanorum Regis causa tunc congregatos usus est, cum per Legatum suum extraordinarium, Comitem a Platen, de tribuendo Catholicis vero et satis pingui aequivalente magnifice praefatus, alternativum Jus suum in Episcopatum Osnabrugensem, retento tantum ad vitam usufructu Catholicis plenissime cessurum esse, scripto publice declaravit, At inanes has fuisse illecebras illis facile suboluit, qui paucis abhinc annis a saepe dicto Duce in conventu Noviomagensi memorati Episcopatus Osnabrugensis extensionem summo ardore flagitatam esse recordabuntur. Caeterum quam exiguum Catholicis aequivalens erga praetensum novum et nonum Electoratum concessuri sint Protestantes, ex eo vel maxime elucet, quod ne huic quidem admissione Bohemiae Regis et Electoris ad Ordinarias deliberationes Electoralis Collegii Electorum acatholicorum alter, nisi extortis per nuperam conventionem ab augustissimo Caesare sat duris conditionibus assentiri voluerit, alter adhuc ardentissime contradicat, neque assensum daturus sit, nisi forsan novum inde lytrum et conditiones Imperio Catholicisque graves reportet. Altiorem rerum catholicarum curam habere illi videntur, qui fluxam mortalitatis seriem soliicite expendentes familiam et Electoratum eadem fatorum invidia ad


page 440, image: s0440

Svecorum Regem dev olvi posse non abs re extimescunt, impendenti tam gravi periculo per publicam Imperii constitutionem, qua stabiliatur in utrumque casum novum Electoratum Catholicum instituendum esse, occurrendum existimant. Quorum quidem prudentissima sollicitudo quamvis laudem non exiguam mereatur, imparem tamen esse tanto malo Sanctitas Vestra facile deprehendet, ubi Principum acatholicorum animos viresque et res a seculo gestas accuratius inspicere dignata fuerit. Primo enim assensum ad dictos Electoratus catholicos de novo instituendos sperare quis ausit ab illis, qui modo Regem Bohemiae Electorem ad ordinarias deliberationes Collegii Electoralis admitti neutiquam debere tam fervide clamant? Deinde nimium sibi de Svecorum Rege, Saxonico ac Brandenburgico Electoribus ac Duce Hannoverano polliceri videntur, qui supposita etiam modo dicta constitutione, et evenientibus supradictis casibus novi Electoratus catholici erectionem, eosdem quiete spectaturos esse arbitrantur, quam pluralitate imprimis votorum in Electorali Collegio et suscitatis studio litigiis, mox conjuncto armorum robore, et reliquorum Acatholicorum pertractatis ad se viribus facile amoliri, aut fatali saltem et catholicis exitiali forte bello Germaniam involvere possent. At ponamus, concessuros hanc Electorum constitutionem acatholicos, et quod sperare vix licet, eveniente casu, potentiam atque arma sua intra Jus et pactorum fidem cohibituros; duo tamen sunt, Beatissime Pater, quae remedium


page 441, image: s0441

hoc inutile et malo, quod ab institutione noni Electoratus Catholicae Religioni imminet, plane inadaequatum esse demonstrant. Vix enim habebit Germania inter seculares catholicos Principes, qui tantae dignitati et splendori sustinendo pares sint, maximis quibusque et validissimis principatibus vel Augustissimae Domus Austriacae Patrimonio innexis vel haereditati Electoralium familiarum adhaerentibus, ex quibus Electores noviter instituendos adsciscere e re Germanorum esse neutiquam videtur, cum ipsemet adeo Dux Hannoveranus in literis suis supradictis signanter asserat, duos Electoratus non in una familia et minus in una eademque persona subsistere posse. Deinde valde disparia sunt, novum Electoratum acatholicum de praesenti instituere et casibus Catholicorum deficientium, quos divina clementia facile evertere potest, in futurum prospicere. Manet enim semper antiquus Catholicorum numerus, et crescit numerus acatholicorum, quorum augmento quod catholicis aequivalere possit, nihil in omnibus his compositionis consiliis reperitur. Quamobrem indignum esse clementissimi Principes ac Domini Nostri existimant, tam insignem et praecipuam Catholicae Religionis praerogativam, absque ulla necessitate prodigere, et cum divina providentia catholicos Electores sex, acatholicos autem duos tantum esse voluerit, posteriorem numerum adjecto serenissimo Hannoverano in eam potentiam evehere, cui si deficiente, quod Deus avertat, Palatino, Svecorum Rex accedat precariam quasi fore Catholicorum autoritatem libertatemque facile


page 442, image: s0442

perspicient, qui res a sesqui seculo in Germania gestas memoria revolvere voluerint. Illud denique in Sanctitatis Vestrae paterna sollicitudine expendi humillime rogamus, si vergere in illum casum Rempublicam fata voluerint, quid Catholicis a supradictis quatuor Principibus, praesertim in electione Regis Romanorum expectandum vel timendum sit, quorum vastissimae ditissimaeque Provinciae oceano, marique vicinae, fluviis Europae maximis munitae, sibi invicem concatenatae, Regum vicinorum foederibus, connubiis, auxilio roboratae, tres fertilissimos Imperii circulos, et quicquid fere inter Mare Balticum Rhenumque terrarum est, complectuntur, et qui accedentibus Regum vicinorum ac reliquorum Acatholicorum in Germania viribus, illos dejicere facile atque opprimere possunt, priusquam modo exhaustis quatuor Rheni Electoribus et reliquis pene in faucibus Prorestantium sitis Principatibus a tam longe dissitis Austriacorum et Bavarorum ditionibus suppetiae ferri possint. Quid vero ausuri sint, habitae superiore anno in urbe Dresda inter Daniae Oratorem et Commissarios Electorales Saxonicos conferentiae Protocollum, cujus exemplar latinis verbis adjungimus, ut et ultima Ducis Hannoverani cum Wilhelmo Angliae Rege et Uniti Belgii Ordinibus de Episcopatu Osnabrugensi extinguendo pacta, in latinum itidem quoad passum concernentem versa et copialiter hic adjuncta foedera sat demonstrant. Quae omnia si cum deperditis tot olim Archi-Episcopatibus et Abbatiis conferantur, nihil aliud


page 443, image: s0443

quam ultimum catholicae Religionis excidium et acatholicorum in Germania Imperium spirare videntur. Inter haec undique imminentia mala una est paterna et nunquam satis laudanda Sanctitatis Vestrae vigilantia, quae Principum ac Dominorum Nostrorum sollicitos animos in illam spem erexit, non commissum iri, ut sub felici Ejusdem et auspicatissimo Ecclesiae Regimine per infaustam hanc et ominosam Ducis Hannoverani ambitionem Catholica Religio in Germania tot casibus et periculis absque ulla necessitate objiciatur, quibus tandem aliquando ad ultimam perniciem deduci posset. Quamobrem Sanctitatem Vestram saepedicti Principes ac Domini Nostri humillime implorant, ut periclitantem in Germania commissum sibi gregem paternis oculis mature respicere et potentissimis penes Imperatoriam Majestatem officiis seriisque apud alios Electores et Principes tam Ecclesiasticos quam seculares admonitionibus eo dirigere rem dignetur, ut huic negotio tam exitiali sese, qua par est animi constantia, opponant. Sacra vero Caesarea Majestas ponderatis, pro rei gravitate ingentibus malis, quibus Germaniam nonus ille Electoratus inundaturus esset, immodicam et intempestivam Ducis Hannoverani praetensionem quiescere in perpetuum jubeat; asserta vero Ejusdem merita ad temporum meliorum deliberationem rejiciat, quibus affirmari ex asse queant, an nulla alia quam Electorali laurea recompensari Dux idem possit, quod Imperio eique vicino Hungariae Regno, non nisi in extrema necessitate constitutis, auxilia durissimis ac vix ferendis


page 444, image: s0444

conditionibus pene vendiderit, et cum dicta tertia factione consilium exequi et bello intestino in Patriae viscera grassari noluerit. Quae si tantis praemiis ornare fas esse videbitur, multis certe laureis Electoralibus coronari Principes Catholicos oportebit, qui suas subditorumque opes, militem, arma, annonam, pecuniamque pro Caesare et Imperio majori fidelitate et zelo non venali profuderunt. At vero si religione promoveri Caesaris animus ad abjiciendas de novo Electoratu Cogitationes nullo modo possit, aut inevitabilis quaedam Reipublicae necessitas, quae tamen nullatenus apparet, Electorum multiplicationem exigere videatur, ut Sanctitas Vestra Paternas suas curas illuc intendere velit, humillime precamur, ut primum in compensatione secularis octavi, Nonus Ecclesiasticus Eadem, qua ille lege decisus, cum Hannoverano seculari decimo simul et eodem actu undecimus creetur ecclesiasticus, amboque pariter in collegium Electorale introducantur, et firmae interim conditiones stabiliantur a Reverendissimis et respective serenissimis Electoribus catholicis proposita, de duobus Electoribus Catholicis in supradictos casus extinctionis aut devolutionis substituendis. Cedat etiam, ut obtulit, alternativo suo jure in Episcopatum Osnabrugensem Serenissimus Dux Hannoveranus, simulque Rex Bohemiae ad Ordinarias Electorum deliberationes admittatur. Non permittit insignis et Orbi universo notus Sanctitatis Vestrae zelus, ut justissimas has et humillimas Principum ac Dominorum Nostrorum preces, quas ad Ejusdem sacratos


page 445, image: s0445

pedes ex speciali Illorum jussu filiali fiducia deponimus, exaudiendas esse dubitemus, aut sub Ejusdem laudatissimo Pontificatu Ecclesiam Dei tam ingens detrimentum pati posse credamus, quin potius omnino confidimus, quod Sanctitas Vestra periculosum hoc noni Electoratus negotium a Germania aut plane avertat, aut supradictas saltem aequissimas, et religioni orthodoxae conservandae necessarias conditiones paterna autoritate et sollicitudine sua ad essectum deducat. Qua insignem sibi apud Deum gratiam et Pontificatui suo immortalem in Ecclesia omnique posteritate laudem conciliabit. Principes vero Nostri interea pro Spiritus sancti assistentia et prospero rerum successu largiendo precibus ardentissimis Deum Ter Optimum maximum interpellare non desistent. Cui Sanctitatem Vestram pro diuturno et felici universalis Ecclesiae regimine, Nos vero paternae ejusdem benedictioni quam devotissime commendamus. Ratisbonae in Comitiis 4. Nov. 1694.

DCCCCXXXIX. Literae FRIDERICI AUGUSTI, Electoris Saxoniae, ad JOHANNEM III. Poloniae Regem, quibus fratrem Christiani Ulrici de Harstall per biennium injuste incarceratum dimitti liberum rogat, 1694. P. P

EXposuit Nobis per libellum supplicem Regiae Majestatis Daniae stabuli Magister Christianus Ulricus de Harstall Fratrem suum Regiae Maj. Vestrae ob militarem peritiam operamque in diversis


page 446, image: s0446

praeliis praesertim in Moldavia strenue navatam, fortasse non incognitum, a quibusdam inimicis suis diversorum criminum accusatum quidem, sed neutiquam convictum, per supremum Regni Polonici Campi Marescallum, primo vitae et capitis damnatum, postea vero, apparente aliquantisper illius innocentia, in carcerem et vincula conjectum fuisse, ibidemque diris in hunc diem haberi modis. Ab hac igitur captivitate Fratrem suum liberare, cum toties hactenus frustra laboraverit, confisus est tandem precibus Nostris, pro ipso apud Regiam Vestram Majestatem interpositis se effecturum, ut per biennium jam incarcerato exoptata iterum indulgeatur libertas. Quandoquidem igitur quae modo dicto ab Harstall pro recuperanda libertate fratris sui spes restat, eam in sola Regiae Vestrae Majestatis aequanimitate et clementia repositam esse videamus, ea ne desit homini peregrino atque inimicorum suorum fortasse odio et invidia magis quam sua culpa infortunato etiam atque etiam Regiam Vestram Majestatem praesentibus hisce rogamus. Quod ipsum tandem si impetraverimus, ab insita Regiae Vestrae Majestati mansuetudine potius, quam intercessionalibus Nostris profluxisse existimabimus. Quam prospere semper atque ex animo valere votis omnibus exoptamus. Dabantur Dresdae die 9. Nov. 1694.

DCCCCXL. Literae ANDREAE CHRYSOSTOMI ZALUSKII, Episcopi Plocensis, ad GEORGIUM WILHELMUM, Ducem Brunsuico-Luneburgensem, quibus


page 447, image: s0447
tutum pro Electrice Bavariae, ejusque Aulico famulitio per ditiones ejus exposcit transitum, 1694.

Serenissime Princeps.

SI Rex Dominus meus scivisset, quod iter absolventi Serenissimae Principi Electrici Bavariae Regiae Principi Filiae suae ad serenissimum Principem Dominum Electorem Bavariae, Maritum suum contingeret oras et ditiones Serenitatis Vestrae praetergredi, compellasset certe eandem liberum per terras suas amice requirendo passum. Sed cum necessitas hujus officii praevideri non potuit, utor ea libertate ego, Legatum Majestatis suae agens, precorque Nomine Regio, ut cum omni suo comitatu Aula et famulitio, tum insimul quam post subsequenti plena securitate ac inoffenso pede transire valeat. Quidquid vero in terris Serenitatis Vestrae benevolentiae ac officiorum experta fuerit, suam Majestatem vicissim omni occasione relaturam sibi Serenitas Vestra certo sciat et confidat. Cui pro particulari meo devotissima mea defero obsequia, et ex Mandato Serenissimae Electricis unum ex praecipua Nobilitate Polona Aulam suam subsequente Magnificum et Generosum Lubienski ad id officii praestandum mitto maneoque

Serenitatis Vestrae

ad omnia obsequia paratissimus

Episcopus Plocensis.

DCCCCXLI. Responsoriae GEORGII WILHELMI, Ducis Brunsuico-Luneburgensis, ad praeinsortas ANDREAE


page 448, image: s0448
CHRVSOSTOMI ZALUSKII, Episcopi Plocensis, literas, 1694.

Reverendissime et Illustrissime Domine.

QUas a Reverendissima Dignitate Vestra, ad aulae Nostrae ordinariam sedem, Generosus Dominus Lubinsky detulit literas, eas absentes hic in arce provinciali accepimus, atque ex iis perspeximus, quid de Serenisimae Electricis Bavariae, Consanguineae Nostrae honoratissimae Dilectionis per has oras transitu, Nobis significare voluerit. Sicuti vero alte memoratae Dilectioni Ejus, de itinere e Regno patrio hucusque feliciter peracto animitus gratulamur, ita pro singulari Nostro erga Regiam Majestatem Poloniae et Ipsius Serenissimae Electricis Dilectionem cultu et affectu, nihil nobis gratius foret, quam Eam in ditionibus Nostris decenti humanitare excipere, atque eidem cum Illustri Comitatu, tum praecipue Reverendissimae Dignitati Vestrae lauta honoris exhibere officia. Quando autem Dilectionem Ejus ad limites Nostros non deventuram, hactenus constanter Nobis nunciatum est, dolemus sane imparatos esse officiales Nostros Ipsi, qua iter per Ducatum Nostrum erit, dignis modis ministrare, nec desperantes tamen, acceptum et gratum fore quicquid per temporis brevitatem poterit praestari. Interim Camerarium Nostrum Wernerum de Luneburg, in occursum et salutationem ad eam ablegavimus, gaudium de felici adventu, vota Nostra, et propensa voluntatis officia prolixe testatum; qui eodem interprete


page 449, image: s0449

benevolentiam Nostram Reverendissimae Dignitati Vestrae deferimus. Dabantur in Arce Nostra Harburgi 3. Dec. 1694.

Georgius Wilhelmus.

DCCCCXLII. Literae ORATORUM STATUUM PER S. R. IMP. CATHOLICORUM, in Comitiis Ratisbonensibus congregatorum, ad INNOCENTIUM PAPAM XII. quibus ipsum submisse precantur, velit omni diligentia et possibili conatu impedire, quominus praesulatus Passaviensis in Archiepiscopatum cum probrosa et exitiali totius Ordinis hierarchici convulsione erigatur, 1694.

Beatissime Pater.

SAnctitatis Vestrae sacris pedibus advoluti humillimi oratores ad Comitia Ratisbonensia Ablegati nomine clementissimorum Dominorum Nostrorum Principalium Germanicae Nationis Episoporum et Principum, supplici prece repraesentamus, qualiter tam ex parte Domini Archiepiscopi Salisburgensis, quam ex parte Domini Episcopi Passaviensis nostris Dominis Principalibus significatum fuerit, quod Sacra Caesarea Majestas Episcopatum Passaviensem in Archiepiscopatum erigi desideret, et in hunc finem Consiliarium Aulico-Imperialem Tuccium, olim Viennensis Nunciaturae auditorem, jamdum Romam ablegaverit. Et quamvis praefatus Dominus Episcopus Passeviensis, memoratis Nostris Dominis Principalibus constanter polliceatur, neque Augustissimum, neque se per


page 450, image: s0450

hanc erectionem, ullum Statibus Imperii in suis juribus aut praecedentia illaturum praejudicium, nihilominus rem penitius intuentibus variae ac inevitabiles se objiciunt difficultates, quas saepe memorati Domini Nostri Principales, vi muneris et debiti, quo Sedi Apostolicae, Augustissimo Caesari, suaeque Ecclesiae et dignitati se obstrictos profitentur, ad avertendam hujusmodi novitatem Vestrae Beatitudini humillime proponere compelluntur, solennissime tamen protestantes, nolle se ullatenus supremae Pontificiae Autoritati, quam velut filii obsequiosissimi profundissime venerantur, modum ponere, quin potius suo filiali zelo, quo erga Beatitudinem Vestram, ejusque sedem sacram feruntur, bene de eadem ulterius promereri sperant, si Sanctitati Vestrae fideliter detegant, quam magna, et Ordini Hierarchico periculosa ex Passaviensis Ecclesiae exaltatione, seu colorata Laureacensis Archiepiscopatus resuscitatione, inconvenientia, relicto justitiae cursu, possent enasci. Et quidem cum notorium sit, litem in puncto juris Metropolitici, a multis retro annis inter Celsissimos ac Reverendissimos Dominum Archiepiscopum Salisburgensem et Dominum Episcopum Passaviensem, in S. Rota, velut in competenti judicio, non solum verti, sed in favorem Salisburgensis Ecclesiae duas decisiones uti et sententiam emanasse, quae Dominum Episcopum Passaviensem simul in expensas condemnavit, et per hoc ejus causam temerariae litis nota laborare ostendit; hinc justitia ipsa supremum Romanum Tribunal convitiis proscindere ac velut delusorium reclamare videtur,


page 451, image: s0451

ne pars, cui hucusque adstitit, absque ullo demerito, id per viam gratiae amittat, quod ipsa justitia favente ipsi tributum fuerat. Ex eo enim, quod sancta sedes, contra proprium suum judicatum definitum, converso more, partem victam in ipsas adeo litis expensas in via justitiae condemnatam, per viam gratiae, quae tamen semper justitiae inniti debet, exaltare et eximere vellet, facile sinistra hominibus imprimeretur opinio, quasi vero, Romae pars majoribus rationum ponderibus munita, causam ac sumptuosas expensas perdere, quae autem his praerogativis destituitur, vincere ac triumphare posset, adeo multi alias bonam causam habentes, metu perdendi id, quod jure sibi debetur, perculsi supremum Tribunal declinare et juri suo statim renunciare mallent, de cujus jactura etiam post immensos sumptus exhaustos periclitarentur. Et quid tandem sinistri judicii et consequentiarum, praesertim apud heterodoxos, odiosissimum vilipendium, quas despectuosas glossas, contemtus, quas ignominiosas scripturas et peculiares infames Tractatus et traductiones causatura, porro, quae inde oritura scandala, aversiones, abominationes, quae impedimenta in via conversionis existentibus, indeque maxima damna universae Ecclesiae Catholicae, cum tot animarum dispendio, quae heterodoxis ex tali eventu subministrarentur argumenta optatissima, venenum mente praelibatum, adversus summae sedis autoritatem et Sanctitatem fidei, hiantibus faucibus, sub irrefragabili veritatis specie longe lateque seminandi, et tantis quidem zizaniis, ut vix secula evellendis


page 452, image: s0452

dis suffectura essent, maxime, si Domini Nostri Principales cum rationibus subsequentibus, pro praerogativis, praeeminentiis, et tot seculis possessis Principum juribus, simul reclamare obligarentur, exemplo plane sine exemplo, simul per se reluctaturis infallibiliter Principibus Protestantibus, et nunquam in aeternum concessuris, ut tot seculis suffragio suo posterior Episcopus Passaviensis, reliquos Episcopos praecedentia pollentes, per Archiepiscopatum transcenderet, secutura collisione evidenti totius compagis Status Romani Imperii. Haec omnia et singula tam justae, quam pientissimae ac paternae Sanctitatis Vestrae considerationi, humillima submissione substernimus. Pessimam sane talis erectio causaret convulsionem toti Ordini hierarchico, in cujus tamen antiquo Systemate et concordi harmonia potissimum stat Res et Religio catholica, ideo quod universo Imperio, totique hierarchiae Ecclesiasticae ignota semper fuerit praetensa identitas Ecclesiae Passaviensis cum Laureacensi, prout et habitualis a Domino Episcopo Passaviensi nominata Archiepiscopalis in ea dignitas, neque ullum ejus in actis comitialibus aut Recessibus reperibile vestigium, quod praedecessores Episcopi hanc sibi dignitatem arrogaverint, quin potius, citra ullam protestationem, infra alios Episcopos in Comitiis et aliis, tam publicis, quam privatis conventibus sederint, contra vero exploratum sit, quod Salisburgensis Ecclesia eodem fere tempore sub Carolo magno, una cum nascente Imperio Romano-Germanico, in metropolium erecta fuerit, ac continua


page 453, image: s0453

possessione dignitatis suae adoleverit, et insuper ex praelatione Status prae aliis, ad exemplum scamni Principum secularium, etiam in Ecclesiastico inevitabiles nascerentur altercationes super sessiones, quarum vestigia in Recessibus Imperii adhuc supersunt, et singulis fere comitiis novarum litium clamoribus atria et subsellia personant, propter quas dispares inter status oriuntur affectus, vota in consiliis minuuntur, comitia protrahuntur, expeditiones publicarum rerum impediuntur, ac nonnisi differentiae et animorum aversiones inter status catholicos, non absque notabili Religionis detrimento exsurgunt. Et quamvis Dominus Episcopus Passaviensis religiose spondeat, se, in propriam demissionem, aliis Dominis Episcopis Imperii Principibus, prout hactenus, imposterum loco cessurum; Haec tamen renunciatio velut universali hierarchico Ordini probrosa, justum etiam Dominis Nostris Principalibus excuti metum, ordinem hucusque in Ecclesiastico scamno tam sancte servatum, periculosa novitate quandoque immutari posse. Esto enim, saepe memoratus Dominus modernus Episcopus Passaviensis dignitati novae in sessionibus comitialibus derogare non posset et vellet, nollet tamen id praestare in locis et congressionibus aliis, imo prudenter existimandum, quod Successores Passavienses eo modo, quo modernus Dominus Episcopus Archiepiscopatum impetrare satagit, in occupandis, data opportunitate, primis subselliis sibi invigilaturi essent. His tam summae sedi, Beatissime


page 454, image: s0454

pater, quam universo nationis Germanicae Ordini Ecclesiastico pertimescendis probris ac praejudiciis, nulla praeponderant aut necessitatis, aut evidentis utilitatis motiva, quae tum in dismembrandis, tum metropoliticis Provinciis, tum Episcopalibus Dioecesibus, Sancta sedes religiose semper observavit. Et quidem quod nulla necessitas hujus dismembrationis adsit, patet ex eo, quod Passaviensis Ecclesia hucusque per nullam novam Evangelii prorogationem fines suos adeo extenderit, ut in novos Episcopatus necessatio discerpi debeat, neque etiam ab acatholicis ita coangustatur, ut iis retundendis, suisque oviculis conservandis, novorum Pastorum ope indigeat, neque ejus vastitas post erectas Viennensem et Neostadiensem Episcopatus impedit, quo minus gregem suum commode pascere valeat, aut si huic pascendo impar foret, fortassis Dominus Archiepiscopus Salisburgensis in reverentiam suae Caesarea Majestatis animum induceret, ut tantus his duabus Salisburgensibus angustis dioecesibus adderetur districtus ex dioecesi Passaviensi, qui et Dominum Episcopum Passaviensem nimio sublevaret onere, illius autem Archidioecesin ampliori condecoraret jurisdictione; Neque apparet, quod Metropolitana Salisburgensis Potestas ullum Provinciae Austriacae possit gravamen infere, cum sit pure spiritualis, nonnisi in salutem animarum instituta, eo fere modo, quo hucusque illa in Provincias Styriae, Carinthiae et Tyrolis, ubi sine contradictione exercetur, nullum damnum


page 455, image: s0455

invexit, imo nec ipsi Austriae, in quam partem suae Ordinariae jurisdictionis, (quae magis statum afficit) exerit, gravis unquam fuisse deprehenditur, idque ex ea potissimum ratione, quod illius Ecclesiae Praesules Principes sint Imperii, Augustissimae domui addictissimi, et communiter ex haereditariis Provinciis electi. Quin et ipse Galliarum Rex flagrantibus bellis exercitium hujusmodi jurisdictionis Domino Electori Trevirensi in proprio Regno non interdixit, timendum veso, ne per talem novitatem exemplum arriperet subtrahendi praedicto Domino Electori ejusque Metropoli venerantes Episcopos. Ex quibus porro convincitur, nullam esse quoque utilitatem, qualem S. Bernhardus de Consid. Libr. III. Cap. 4. suadet, communem videlicet, non propriam; nam si propria in hac dismembratione sufficeret, plures in Imperio, tum amplitudine dioecesis ac flatus, tum meritis conspicuos, et quidem ordine priores inveniri; qui suam dioecesin in Archiepiscopatum exaltari potiori jure praetendere possent, nisi eos amor pacis et optata Patriae Principum harmonia contineret. Caeterum laudabilis est Sacrae Caesarea Majestatis intentio, eo collimans, ut lis inter duos Dominos Praesules tollatur, difficile vero perceptu alio, quam suavi justitiae collo ad optatam metam curri posse, siquidem haec fine strepitu aut justa indignatione suum cuique tribuit, gratia vero laesi animum exulcerat, ac in spem erigit, quandoque reddendi, quod non subduxit. Unde non tam finis, quam prolixitas


page 456, image: s0456

litis, animorumque dissensio pullulat, nec dubitandum, quod haec controversia per judicialem sententiam jam tum finem sortita fuisset, si Dominus Episcopus Passaviensis ac Dominus Archiepiscopus Salisburgensis ad finem hunc promovendum assistentiam Augustissimi implorassent. Quandoquidem igitur, Beatissime Pater, hujusmodi erectio, velut nova, maxima post se trahat inconvenientia, ipsam Sanctam sedem aeque ac hierarchiam Germanicam offendat, harmoniam ordinis ecclesiastici convellat, discordiet, et animorum exacerbationes pariat, nulla vero urgeat necessitas, aut evidens utilitas, ob quarum, ut et consensus Metropolitani defectum, magnus ille felicissimae recordationis Innocentius III. Pragensem Ecclesiam in Archiepiscopalem evehere renuit; hinc Domini Nostri Principales sibi promittunt, Sanctitatem Vestram ad imitationem tanti Pontificis, cujus gloriosum nomen simul cum meritis Christiano orbi restituit, pro paterna sua in Germanicam Ecclesiam sollicitudine et pacis amore, in hoc perturbato Christianae Reipublicae statu eo collimaturam, ne termini, quos posuerunt Patres, innoventur, neve saepe fatis Nostris Dominis Principalibus, quos novitas haec non leviter tangit et affligit, inauditis in tam arduo negotio procedatur. Hoc modo Sanctitas Vestra amatam Deo justitiam proteget, Germanicam hierarchiam in optata harmonia conservabit, exuberantem suum zelum Orbi universo magis commendabit, nostros Dominos Principales fortiori


page 457, image: s0457

obligationis nexu sibi sedique Apostolicae, pro cujus gloria proprium sanguinem sacrificare parati sunt, aeternum devinciet. Quam Deo Ter Optimo Maximo, pro felici et diuturno universalis Ecclesiae Regimine, Nosmet ipsos vero sanctae et paternae Beatitudini, cum humillimo beatissimorum pedum osculo, devotissime commendamus. Dabantur Ratisbonae, Anno 1694.

DCCCCXLIII. Literae GVILIELMI III. Magnae Britanniae Regis, ad PRAECIPUOS CANTONUM HELVETIAE EV ANGELICORUM ORDINES, quibus ipsis, Mariam conjugem suam desider atissimam sibi praematura morte ereptam esse moeste refert, 1694. Wilhelmus III. Dei gratia, Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Rex, fidei Defensor etc. Illustribus atque amplissimis Dominis Consulibus, Scultetis, Landamannis et Senatoribus Cantonum Helvetiae Evangelicorum Tiguri, Bernae, Glaronae, Basileae, Schafhusi. Abbaticellae et St. Galli, Amicis Nostris charissimis salutem! Illustres atque amplissimi Domini, Amici charissimi.

IN medio moerore, quo Serenissimae Principis Dominae Mariae, Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Reginae, fidei Defensoris etc. Charissimae Conjugis Nostrae praepropera et inopina morte pene obruimur, a gravissimis luctibus tantisper vacationem petimus, dum ad Vos (utpote malis Nostris non immotos) tristissimum Nuntium per


page 458, image: s0458

feramus, Ipsosque ex amicitiae officio edoceamus, quod pulcherrimum omnium, quae Principem foeminam ornant Virtutum exemplar, productissimae vitae dignissimum, in florente aetate variolorum morbo, eorumque insidiosissimo genere correptum (humana ope contra irrevocabilia Supremi Numinis Decreta nihil valitura) intra octiduum vicesimo octavo scilicet die mensis currentis, purissimam animam coelo reddidit, nobisque tantum moestissimam quidem suam, sed et animo nostro nunquam delendam imaginem reliquit. Divinae Voluntati Nostram in omnibus accommodari par est, eiquo etiam (caducae mortalium conditionis memores) Nos Nostraque venerabunde committimus, Deum optimum Maximum enixissime obtestantes, ut quoniam Nos (quod minime optabamus) superstites esse voluit, tanto casu perculsos sustinere et sublevare dignetur, tum ut ab amicis Nostris, nobisque benevolentibus, praesertim a Vobis (quibus omnia felicia ac prospera ex animo vovemus) eadem et minora quaeque infortunia pro sua summa clementia avertat et longissime amoveat. Dabantur in Palatio nostro de Kensington, 30. die Mensis Decembris, Anno Domini 1694. Regnique Nostri sexto.

Nota Pari quoque ratione ad nonnullos alios Europae Proceres scriptae fuerunt literae.

DCCCCXLIV. Responsoriae a PRAECIPUIS CANTONUM HELVETIAE EV ANGELICORUM ORDINIBUS.


page 459, image: s0459
ad praeimpressas GVILIELM III. de morte lectissimae Conjugis suae nuntiatorias, 1694.

Serenissime ac Potentissime Rex, Domine clementissime.

QUanto Nos moerore adfecerint Majestatis Vestrae sub 30. Mensis Decembris, anni proxime clapsi ad Nos exaratae gratiosissimae Literae, quibus tristis obitus Serenissimae Reginae Mariae, lectissimaeque Conjugis certiores Nos facere dignata est (ob quod demissias gratias agimus) verbis haud facile exprimi poterit. Fatemur enim cum omnibus bonis et solidae virtutis aestimatoribus, quos saltem aliqua publicae salutis cura tangit, perdidisse in hac incomparabili Regina Majest. Vestram prudentissimam Regiminis sociam, Ecclesiam firmum columen, populum Britannicum suas Delicias et seculum Nostrum admirationis objectum ipsa immortalitate dignum. Verum, quum ita divinae providentiae decreta, quorum necessitatem morari in humanis consiliis non est, tulerint, ferenda patienter sunt, quae Deus inflixit vulnera. Nostrum interea erit Majestati Vestrae hisce contestari, quas in publico hujusce mali sensu et Nos partes sumamus, et quam desiderio tantae Heroinae una cum Majestate Vestra ingemiscamus. Deum optimum Maximum proin suppliciter venerantes, ut vulnus, quod Majestati Vestrae inflixit, balsamo coelestis solaminis permulcere ac sanare, orbitatemque suam novis prosperae fortunae auspiciis victoriisque exhilarare clementissime velit. Majestatis interea Vestrae erit (siquidem et haec Nobis rogantibus dicendi libertas


page 460, image: s0460

fuerit) justo quidem dolori non adeo indulgere, ut exinde Majestatis Vestrae valetudo, quam seros in annos integram servari et libertatis publicae, et Magnae Britanniae, cujus regnandi onus in Ipsam solum jam devolutum est, quam plurimum interest, quid detrimenti capiat. Tandem ardentissimis ad coelum pro Majestatis Vestrae suorumque Regnorum perenni incolumitate votis hasce finimus, ac Nos Nostramque sanctae reformatae Ecclesiae addictam Rempublicam Regiae Majestatis Vestrae erga Nos benevolentiae porro ea, qua par est, devotione recommendamus, dum ei Nostra omnia paratisima officia demissi offerimus. Datae et communi Nostrum Nomine Sigillo foederatae Nobis Civitatis Tigurinae munitae die 9. Febr. 1695.

Majestatis Vestrae

Observantissimi et ad omnia officia paratissimi

Consules, Sculteti, Landammanni et Senatores Cantonum Helvetiae Evangelicorum, Tiguri, Bernae etc.

DCCCCXLV. Responsoriae FRIDERICI AUGUSTI, Saxoniae Electoris, ad praeinsertas GVILIELMI III. Magnae Britanniae Regis, de praematura Serenissimae conjugis suae notificatorias, 1965. P. P.

NOn sine sensu doloris ex Regiae Vestrae Majestatis literis 30. Decembris, quem haud ita


page 461, image: s0461

pridem finivimus anni, ad Nos perscriptis intelleximus Serenissimae Principis, Dominae Mariae, Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Reginae etc. etc. Charissimae suae Conjugis obitum inopinum: qui tanto Nobis acerbior extitit, quanto Nos Ipsi impensius amavimus pie defunctam, omnibus quae summam fortunam ornant, virtutibus eminentissimam. Multo igitur altius jacturam hanc in animum Regiae Vestrae Majestaris penetrasse, facile, ut credamus, inducimur. Confidimus tamen, Regiam Vestram Majestatem eo aequiore animo domesticam hanc cladem esse laturam, quo feliciori sorte beatae memoriae Princeps jam fungi credenda est omnibus, quae hanc mortalem vitam turbant, molestiis liberata, particepsque jam facta aeternae illius ac ineffandae felicitatis, quam nos illi cum invidere neutiquam debeamus, nihil superest, quod praesentibus hisce majorem in modum Deum optimum maximum oremus, quam ut tristes ejusmodi lugendi occasiones imposterum a Regia Vestra Majestate quam longissime avertat, augustissimamque Illius personam incolumem semper praestert ac perpetuo felicem. Dabantur Dresdae die 1. Februarii 1695.

DCCCCXLVI. Responsoriae PRINCIPIS CUJUSDAM SAC. ROM. IMP. ad praecedentes GVILIELMI III. Magnae Britanniae Regis literas, 1695.



page 462, image: s0462

Serenissime et Potentissime Rex, Domine Cognate observandissime.

GRavissimus animi dolor atque luctus, quem quidem nos cum iis pariter omnibus, quibus publicae rei salus prosperitasque curae est; ex Serenissimae Principis, Dominae Mariae, Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Reginae, Fidei Defensoris, Majestatis Vestrae charissimae Conjugis flebili et praematuro excessu, posteaquam ille publica fama innotuit, hausimus, lectis Majestatis Vestrae literis, planctu undique et moerote repletis recruduit plane atque majorem in modum adauctus est. Iis qui dignoscere norunt Excellentiam Dotium, quibus Deus unum prae altero, in hoc mortalium coetu pro divinae suae sapientiae modo exornavit, abunde constat, quod, quemadmodum perfectissima bona omnium maxime expleant animum atque exhilarent; sic aeque inopinata et praematura istorum jactura gravissime quoque affligat eundem et contristetur. Quibus excellentissimis animi juxta corporisque dotibus beatissima Princeps prae aliis, non sui tantum sexus, sed et mortalibus fere quibuscumque instructa fuerit, norunt omnes sane et agnoscunt, neque hostibus id ipsis diffitentibus. Enimvero quo fortunatior adeo Majesatis Vestrae in conjugali incomparabilis hujus Conjugis suae possessione intimaque ejus consuetudine extitit; hoc magis etiam eidem fuerit ignoscendum, quod, dum derepente et praeter expectationem haec felicitas, quae quidem in hominem potest cadere summa, ablata est, Ipsa Majestas


page 463, image: s0463

Vestra conceptum inde acerbissimum dolorem suum undique testetur, sed et hoc magis pariter in gravissimi hujus luctus societatem trahuntur, quicunque gaudent honore Majestati Vestrae cognationis et amicitiae studiis addici, quique praeterea gloriosa officia, quae Deus hactenus per eandem Reipublicae praestitit, grata recordatione venerantur. Et quandoquidem jam pridem inter hos Nomem quoque Nostrum professi sumus, Vestra etiam Majestas, quod gaudemus sane, nos inde amore suo et favore dignos judicavit, contestamur hoc ipso adeo intimum moerorem, quem ex ista a Deo immissa quasi publica clade cepimus. Quoniam juxta tamen illius bonitas Majestatem Vestram in hac calamitate summa non omnino oppressam, in certum publicae rei Christianae solatium servavit, amor etiam et affectus Vester in hanc talis est, ut, quae inde profecta sunt auxilia et officia Eidem, quatenus Deo sic visum, perlibenter diuturna et constantia esse velit. Hinc officiosissime rogamus Majestatem Vestram, id indicium infucati Nostri affectus interpretari dignetur, quando ex sincero amore, quo in ipsum juxta et publicum commodum ferimur, ab eo petimus, ut tristitiam suam ex obitu Serenissimae Reginae conceptam sic moderari annitatur, ne inaestimabilem voluntatem suam ita debilitet, sed, quod est in votis omnium bonorum. Majestas Vestra in solamen et tutelam communis Christianae patriae sarta tecta quam diutissime servetur. Quantum in Nobis est, oramus Deum, ut in summo hoc luctu Majestati Vestrae ad levandum afflictissimum animum et superandum intensissimum


page 464, image: s0464

dolorem coelesti favore suo adsistat. Gratias juxta agimus pro testata sua in Nos benigna voluntate et fiducia, quam ex ipso luctuoso nuntio, literis nempe Vestris exuberanter cognovimus hisce Majestati Vestrae et Regio fastigio cognatos cum Ejusdem regnis et provinciis tristissimo hoc casu undiquaque perculsis tutelae divinae ad omnigenam prosperitatem, Nosque ipsos, ut ea, qua coepit gratia et deinceps complectatur, etiam atque etiam rogamus. Et cum de caetero hanc Sympathiam Nostram et vota praecipua pro incolumitate Majestatis Vestrae Nomine Nostro luculentius exponenda N. N. commiserimus, quippe quem ea de causa ad eandem ablegavimus, petimus identidem, dignetur Majestas Vestra eum benigne admittere, eique fidem adhibere, et praeterea firmiter sibi habere persuasum, nos ad quaecunque officia Ipsi perseveraturos, prout debemus, promptissimos atque paratissimos. Dabantur Bruxellis, Anno 1695.

Majestatis Vestrae

Cognaus servusque deditissimus.

N. Dux N.

DCCCCXLVII. Literae FRIDERICI AUGUSTI, Saxoniae Electoris, ad JOANNEM III. Poloniae Regem, quibus pro mercatoribus Lipsiensibus in causa debiti Turneriani intercedit, 1965.



page 465, image: s0465

P. P.

EXposuerunt Nobis Literis supplicibus quidam subditi Nostri ac mercatores Lipsienses, in adjuncta scheda nominati, Johannem Turnerum, mercatorem Polonum civitatis Przemisse pro venditis sibi creditisque mercibus 15000. Imperialium apud illos debitum contraxisse. Pro cujus solutione a mortui jam debitoris haeredibus partim merces, partim nomina a defuncto relicta ipsis cessa ac tantum non obtrusa fuissent. Quum igitur Nominum istorum debitores sub Regiae Vestrae Majestatis Regno diveriis in locis domicilia sua habeant, nec nisi cum ingenti jactura temporis atque sumtuum coram Magistratu quisque suo conveniri possit, submisse per has Nostras intercessionales Regiam Vestram Majestatem implorant Nostri, ut generali Decreto vel Rescripto Regio ad omnes, quorum Jurisdictioni dicti Turneri debitores subjecti sunt, Magistratus, directo, pro faciliore administratione justitiae ipsis subveniatur. Quamvis itaque Regiam Vestram Majestatem ad dispensandam omnibus ex aequo justitiam natura sua proclivem esse non ignoremus, pro eo tamen, quo Nostrorum commoda promovere contendimus, studio, tanto impensius Regiam Vestram Majestatem rogandam duximus, ut praefatorum subditorum Nostrorum causam, justam sane et aequitati convenientem, savore regio complecti atque provehere, suisque juri reddendo Praefectis serio injungere velit, debitores dictorum Nominum mercatoribus Nostris cessorum ad solutionen mandatariis suis has Nostras praeferentibus, Roberto nimirum


page 466, image: s0466

et Arturo Forbesen sine mora praestandam adigant et compellant, quo intelligere possint Nostri, has apud Regiam Vestram Majestatem pro ipsis interpositas preces Nostras haud parum sibi profuisse. Quod sane a Regia Vestra Majestate praestitum praedictis mercatoribus auxilium, non tantum promovendis mutuo commerciis magnam utilitatem afferet, Nostrosque imposterum ad res subditis suis amplius credendas magis magisque excitabit, verum Nos ipsi etiam vicissim Regiae Vestrae Majestatis Civibus atque subjectis parem vicem, oblata occasione, rependemus. Dabantur Dresdae die 15. Febr. 1695.

DCCCCXLVIII. Breve INNOCENTII PAPAE XII. ad JOANNEM III. Poloniae Regem, quo eum hortatur, ut litem Episcopum et Palatinum Vilnenses inter ferventem juxta aequitatis normam compnat, 1695. Charissimo in Christo Filio Nostro Joanni, Poloniae Regi Illustri Innocentius Papa XII.

CHarissime in Christo Fili noster salutem et Apostolicam Benedictionem. Excedit omnem disertam qaamvis explicationem molestia, quam in Nobis excitarunt exorta inter Episcopum Vilnensem et magnum Generalem Lithuaniae dissidia, quae hactenus non fuerunt sopita. Lenimus tamen non parum amaritudinem animi nostri, perpendentes operam, qua eadem componere sedulo curat


page 467, image: s0467

Majestas tua; Adeo praeclaram enim de zelo, quo Ecclesiae jura Regia autoritate hactenus sustinuisti, gerimus opinionem, ut firmam in spem veniamus, in hoc negotio, Tui similem te futurum, nihilque praetermissurum, quod expectationem Nostram omni ex parte impleat, uberes interim Tibi, hujusmodi de causa, laudes tribuimus, ac Majestati Tuae cuncta faustaque a Deo precantes, Apostolicam benedictionem amantissime impertimur. Datum Romae 23. Aprilis. Anno 1695.

DCCCCXLIX. Breve INNOCENTII PAPAE XII. ad MICHAELEM RADZIEJOVIUM, Regni Polonae Primatem, idem, quod praeinsertum, argumentum exhibens, 1695. Dilecto filio Nostro Michaeli tit. S. Maris de Pace S. R. E. Presbytero Cardinali Radziejowski. Innocentius Papa XII.

DIlecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. Quo magis soliciti esse debemus de Ecclesiasticae immunitatis indemnitate, eo magis dolemus videntes exoptatum nondum eventum sortita fuisse studia, quae ad componenda dissidia inter Episcopum Vilnensem et Magnum Generalem Lituaniae exorta hactenus impensa sunt. Quamobrem pro dignitate, qua insigniris, ac pro existimatione, quam apud praedictum Generalem obtines, animadvertes, quae officia inire debeas,


page 468, image: s0468

quoad usque negotium, de quo agitur, omnimoda cum Ecclesiasticae immunitatis reparatione absolvatur, Nobisque adimas necessitatem adhibendi ea remedia, quae a Pastorali providentia Nostra rei gravitas reposceret. Hac spe freti Tibi, Dilecte Fili Noster, Apostolicam benedictionem impertimur. Dat. Romae 23. April, Anno 1695.

DCCCCL. Literae MARIAE CASIMIRAE, Reginae Poloniae, ad INNOCENTIUM PAPAM XII. quibus ipsi, quam difficile reconciliationis inter Episcopum et Palatinum Vilnenses negotium, propter obstinatam Cleri pertinaciam et superbam imprimis dicti Episcopi morositatem procedat, animo perturbato recenset, 1695.

POst oscula Sanctissimorum pedum, meique Domusque meae humillimam recommendationem. Innotuit jam Sanctitati Vestrae, quomodo ex parvis initiis (quibus aliter occurri potuit, nisi violentiora consilia majorem forsan injuria vindictam sibi proposuissent) perturbata nimium sit, et vix non suis mota cardinibus Respublica. Ingemiscit optimus quisque et boni publici amantior super afflictissimam (ut nunquam) sortem nostram, nullus dolorem hunc delicatius sentit prae Serenissimo Rege Marito meo desideratissimo, meque, cum ad nos bona juxta ac mala imprimis pertinere videantur. Quid ultimis Generalibus Comitiis gestum sit, non major dolor, quam pudor est memorare, idcirco praevidendo, ne quid simile in proxime


page 469, image: s0469

indicendis ex publici boni, et sacri belli rationibus fiat, Rex meus operae pretium duxit, ante omnia convocare partes inter se differentes Varsaviam, et Senatum tam Ecclesiasticum, quam secularem, qui per mediationem (felicem alias in similibus) impellente in tranquillitatem publicam voto, in spem rei prospere transigendae a me acceptam, vocata in consortium laboris secunda a thronis purpura Illustrissimo Cardinali Primate Regni, tanti momenti negotium componeret, atque ita futura Comitia Generalia facilitaret. Conatu ergo maximo, quamvis fructu minimo, per duas amplius septimanas sudatum est: Prima autem nobis omnibus, et potissima fuit immunitatis Ecclesiasticae cura, ut si eam non liceret sartam tectamque in integro conservare, prout esse debet; saltem ita manu tenere, ne vestigium aliquod extaret violatae; ventus quando directus non est, captatur obliquus; admittendaque mala minora, ut propellantur majora. Adinveniebantur possibilia satisfactionis pro praeterito et securitatis in posterum media proponebantur; ut se exercituum Dux ex Privilegio Ministerii, necessitate sacri belli, ex ratione status et honoris sui hic et nunc ex toto Bona Spiritualia milite non posset evacuare; hoc amore pio interim Patriae Reverendus in Christo Pater Episcopus benevole vellet, titulo subsidii charitativi offerre, quod alias per rationem status evincere, vindicareque non poterat; Appromittebat coram Rege meo, me, Senatuque Palatinus Vilnensis non se unquam aggravaturum bona Ecclesiastica, statimque majorem militiae partem ex Bonis mensae Episcopalis,


page 470, image: s0470

et Capituli educebat. In reliquo postquam concordia coalesceret, spondebat ingenue omnem facilitatem in favorem bonorum spiritualium, dum non coactive et extorsive cum illo ageretur. Ad haec pollicebatur notabilem per triennium, aut quadriennium hybernalis contributionis diminutionem, quem Episcopi in Polonia pendunt, quotannis. Condicta insuper in satisfactionem Episcopo quadraginta ex nunc, septuaginta altero, post finita feliciter Comitia, die florenorum millia, quibus contentus videbatur. Ex alters parte laesionem honoris Domus Sapiehanae, et per Ex communicationem vix unquam usitato modo fulminatam, objectionemque criminis laesae Majestatis et perduellionis cum summa in posteritatem nominis tanti ignominia ita accommodare studuimus, ut primam cum toto effectu ad Sanctitatem Vestram vocatam in Paterno ejus sinu relinqueremus, de secundaria vero quietatio solennis a parte actorea more Patrio daretur. Restabat mutua partium reconciliatio, salvo utriusque honore, et post haec publica tranquillitas, et laetior Reipublicae facilius sibi consulturae facies stipendia militi providenda, bellique sacri prosequendi rationes ineundae. In summa; nihil prorsus intermissum, tentata omnia, ut pacatam videre liceret Rempublicam, sed infeliciter aeque magno Reipubl. periculo ac damno jacta alea, et portu fracta navis in suo est; Tantus in asserenda concordia, sopiendis in perniciem Patriae ituris odiis incassum abiit labor, opusque nobile sors iniquior pene in manibus destruxit. Quis sit in causa, Deus ipse novit, nec expedit exaggerare; satis


page 471, image: s0471

est quod secularis potestas exemplo modestiae, et omnis facilitatis praeluxerit, nihilque negaverit, quidquid, salvo honore, rationibus status, et praerogativa Ministerii concedi potuit. Quin etiam Palatinus Vilnensis (cum id, quod ex omnium consensu transigi debet, necensse sit in unum convenire omnes) efficacem in proximis Comitiis operam suam pollicebatur, ut ad normam Cleri Poloni, titulo subsidii charitativi, consistentias, aut stativa apud se militaria Lithuaniae Clerus posset redimere, quod infallibiliter conclusum fuisset, cum id per se suosque evicturum solenniter in facie regis mei, et Procerum Regni appromissurum declaraverit. Dum igitur spes non dubia felicis eventus affulgeret, et pene res tota in manibus esset; interim tamen dilationibus laborari adverteret Palatinus, imo praecautus esset, negotium non fore determinandum, in alteram Vistulae partem transfretavit. Secutae sunt eum postliminio flagrantissimae meae literae, rediret adhuc, quandoquidem ultra mutuum amplexum cum Episcopo, nihil amplius desiderari videbatur. Detulit libenter et reverenter desiderio Bonorum, et redire se paratum promisit. Sed adventare interim Episcopum Samogitiae nuntiatum est, propter quem praefatae concordiae differri praetendebatur conclusio. Advertens ergo toties se elusum, cum negotium Episcopi Samogitiae non fuerit in propositione et libello concordiae Vilnensis (quamvis id praeter bonum ex integra causa certo certius, posita in Ecclesia Vilnensi Concordia, pari zelo meo, Collegiique Episcopalis cura compositum fuisset) reditum


page 472, image: s0472

suum Varsaviam civilissime excusavit, iterque in Lithuaniam prosequitur, relicto bonis omnibus imperfecti operis dolore, et spe remota reassumendi ulterioris tractatus; cum quidvis citius dissolvi possit, quam rursus refici. Has non simplices curas, reique gestae seriem, procul omni affectu, non minore fidelitate, quam animi angore Sanctitati Vestrae defero. Cui, ut principia causae, motiva modi agendi, nec ipsi, qui fecere, sine laude et quid demum sit haec oppressio, non quid vocetur, vellem ex fundamento compendiaria, eaque vera nec affectata cognitione innotescant, pateantque. Indolebit non dubito Beatitudo Vestra ex Paterno eoque in Regnum hoc particulari, et inveterato affectu miserrimae ejusdem sorti, cum verendum sit, ne propter unam (cujus defensores ne inconstantes videantur, nimio pertinaces sunt) omnes Ecclesiae patiantur. Vix jam (cum plus futurum semper sit, quod obstet, quam quod succedat integrum aut possibile Comitia Regni celebrare, quae si celebrarentur in tanta contra Ecclesiasticos animorum Civilium exacerbatione, vel grande praejudicium Ecclesiae Polonae adferre, vel nullatenus bene concludi possent; verendumque, ne Dn. Episcopus, cum plura sint, quae terrent, quam quae premunt, Sacra, paulo tardius convincatur ratione. Est via, quae videtur homini bona, et novissima illius ducunt ad perditionem; Miles enim absques stipendiis et eorum spe relictus, non tantum sacrum bellum non prosequetur, sed etiam, quod Deus optimus avertat, excutiet debitam Regi Ducibusque obedientiam, et ritu licentiosorum Bona spiritualia occupabit,


page 473, image: s0473

gemetque similiter ab armis Ecclesiae in Polonia universa, prout gemuit praesenti tempore Sanctitatis Vestrae sub confoederato milite, et tamen ad similia fulmina, quamvis non de erat in Ecclesia Dei zelus, deventum non est. Post simplex idque fidele veritati testimonium perhibitum iterum, pedes Sanctitatis Vestrae similiter et reverenter exosculor. Dabantur Varsaviae Anno 1695.

DCCCCLI. Breve INNOCENTII PAPAE XII, quo ad praeinsertas MARIAE CASIMMAE, Polonae Reginae literas respondet, 1696. Charissimae in Christo filiae Nostrae, Mariae Casimirae, Poloniae Reginae Illustri. Innocentius Papa XII.

CHarissima in Christo filia nostra. Cum ex litetis Majestatis Tuae abunde cognoverimus, quantum operae ac studii impenderis pro componenda controversia, inter Episcopum et Palatinum Vilnensem pendente, uberrimas Tibi de eo laudes tribuimus, firmam in spem venientes fore, ut quamvis exoptatum exitum assecuta non fueris, acriores nihil ominus hinc stimulos capias ad constanter persistendum in exoptata concordia promovenda, inque Ecclesiastica immunitate, quae magnopere nobis cordi et curae est, et esse debet, in tuto ponenda. Incredibili enim dolore afficimur, perpendentes praejudicia, quae in regno de Catholica religione optime merito, quodque Nos majorem in modum diligimus, praedictae immunitati inferuntur,


page 474, image: s0474

solicitudini autem Nostrae Majestatem Tuam apprime reponsuram pro explorato habentes, effusam Pontificiae benevolentiae retributionem tibi, charissima in Christo filia, pollicemur, atque interim amplificam benedictionem amantissime impertimur. Datum Romae 21. Jan. 1696.

DCCCCLII. Recredentiales a FRIDERICO AUGUSTO, Saxoniae Electore Georgio Stepney, ad GUILIELMUM III. Magnae Britanniae Regem traditae, 1695. P. P.

REddidit Nobis Regiae Vestrae Majestatis Commissarius et Deputatus Georgius Stepney etc. concreditas sibi literas 24. die Mensis Maji anni superioiis ad Nos perscriptas, multisque amantissimis simul verbis explicuit tum Regiae Vestrae Majestatis propensiorem in Nos affectum, tum generosam Illius ac vere Regiam mentem, de rebus pro praesenti quidem statu ad incolumitatem publicam spectantibus. Quam cum Nos etiam ex parte Nostra modis omnibus promovere jam inde ab initio Regiminis Nostri animum induxerimus, id sane sedulo dabimus operam, ne unquam vel publicae rei, vel imprimis Regiae Vestrae Majestatis commodis deesse velle videamur, ad quod Nos tam mutuae necessitudinis vinculum, quam magni Illius foederis nexus non immerito obstringunt. De quo constanti Nostro promovendi boni publici ardore, praefatum Regiae Vestrae Majestatis Commissarium ac Deputatum eadem dexteritate relaturum


page 475, image: s0475

confidimus, qua in tractandis apud Nos negotiis a Regia Vestra Majest. sibi commissis pulcherrime Nobis satisfecit. Hunc itaque partibus suis laudabiliter perfunctum, ad Regiam Vestram Majetem non sine commendatione jam iterum a Nobis contra communem hostem pro salute publica in castra jam abeuntibus, ipso sic cupiente, dimittendum censuimus. Deum O. M. etiam atque etiam rogantes, ut Regiae Vestrae Majestati prospera omnia feliciaque florentissimi Regni sui statui evenire sinat. Dabantur Dresdae die 1. Maji 1695.

DCCCCLIII. Literae FRIDERICI III. Electoris Brandenburgici, ad CAROLUM XI. Svecorum Regem, de simultanea investitura Ducatus Pomeraniae suis cum Legatis recipiendo agentes, 1695.

Serenissime et Potentissime Rex, Domine Cognate colendissime.

Cum a Sacra Caesarea Majestate Investituram de Feudis Nostris Imperii quam primum recipere decreverimus, et negotio huic peragendo Consiliarius Noster Status intimus, Supremus Aulae Camerarius, Exercituum Nostrorum Locumtenens Generalis et Capitaneus Memmilensis, Fridericus Comes a Dönhoff, cum Consiliario Nostro intimo ac in Aula Caesarea Ablegato Extraordinario, ut et rerum Cameralium in Ducatu Magdeburgensi Praeside, Nicolao Bartholomaeo a Danckelmann, Plenipotentiarii nominati sint, ille etiam ea propter, quam primum iter Viennam ingressurus sit,


page 476, image: s0476

hic vero ibidem mandatis nostris ea de re instructus jam dum commoretur, ex Instrumento Pacis vero constet, Regiam Vestram Majestatem Ducatus nostri Pomeranici simultanea investitura, atque ita spe successionis gaudere debere; Ideo haec omnia Eidem significanda duximus, ut et ipsa rationibus suis circa negotium hoc investiturae consulere possit. Quam de caetero divinae tutelae toto corde commendamus. Dabantur Coloniae ad Spream die 20/30 Maji 1695.

Regiae Majestatis Vestrae

Cognatus studiosissimus

Fridericus Elector.

DCCCCLIV. Literae GUILIELMI III. Magnae Britanniae Regis, ad FRIDERICUM AUGUSTUM, Saxoniae Electorem, de felici suo in Bataviam reditu nunciae, 1695. Guilielmus III. Dei gratia Angliae, Scotiae, Franciae et Hiberniae Rex etc. etc.

INdulgente Nobis bona Dei optimi maximi providentia faustum felicemque in Bataviam reditum, quo melius communis hostis molitiones et vires repellere irritasque reddere valeamus, visum est de eo Celsitudinem Vestram Electoralem istius per praesentes certiorem facere. Neque ipsam insuper excitare opus erit, omnibus modis publico ut prospiciat commodo, omnesque suos in communem salutem, ut satis in animo habet, nervos intendat.


page 477, image: s0477

Interim non dubitamus, quin fortunante Deo optimo maximo unitus foederatorum conatus prospere omnes et feliciter Reipublicae succedant Christianae, Ipsique firma demum et secura restituatur quies. Cum hoc Nos vehementer et ex animo cupiamus, tum pro Viribus Nostris effectui ut detur, summa ope contendemus. Quod reliquum est oramus supremum Dei Numen, Celsitudini Vestrae Electorali ut invigilet, ipsamque tutam semper et incolumem conservet. Dabantur in Aula Nostra Hagae Comitis vicesimo sexto Maji, Anno Domini 1695. Regnique Nostri septimo.

DCCCCLV. Responsoriae FRIDERICI AUGUSTI, Saxoniae Electoris, ad praeinsertas GUILIELMI III. Magnae Britanniae Regis literas, 1695. P. P.

EX literis Regiae Majestatis Vestrae admodum jucundum Nobis fuit cognoscere, Illam ex Anglia reducem Belgium denuo feliciter repetiisse, et in eo fortissimo sane conatu perseverare, quo ipsa notissimi et communis hostis vires et consilia inania reddat. Egregie vero Regia Vestra Majestas de Republica restituenda laborat, suoque exemplo tum alios, tum Nos praecipue incitat, ut virtutem Ejus imitemur. In Hungariam nunc iter Nostrum instituimus, certo militum numero Imperatori concesso, inque eo sumus, ut brevi et ipsi sequamur. Nullum enim est dubium, si hujus hostis vires fortiter aut retineantur aut frangantur, ex eo tranquillitatem et pacem exoptatissimam


page 478, image: s0478

Europae redituram, Faveat modo Deus coeptis, secundetque arma Nostra, ut in omni in salutis publicae incrementum felicissime cedant. Quod sicut Nos unice vovemus, ita praeptimis, ut Regia Vestra Majestas diu sospes et incolumis publico servetur, etiam atque etiam exoptamus. De caetero Eam divinae protectioni commendantes, Eidem ad omnia officia prompti atque parati existimus. Dabantur in Thermis Carolinis 5. Junii 1695.

DCCCCLVI. Literae FRIDERICI AUGUSTI, Saxoniae Electoris, ad COSMUM III. Magnum Etruriae Ducem, quibus Brunoni Antonio de Bruni Residentis in Aula ipsius munia a se collata esse nuntiat, 1695. P. P.

ACcepimus fratrem Nostrum admodum honorandum, nunc pie defunctum e Camerae suae nobilibus Brunoni Antonio de Bruni negotium dedisse, ut post obitum Dominici de Melani Residentis munia in Aula Dilectionis Vestrae expleret, ad id procul dubio ea ex ratione motus, quod multis a Dilectione Vestra Florentiae honoribus exceptus, arctioris cum eadem contrahendae amicitiae occasionem nactus, de valetudine ac quae eidem contingunt sive prospera sive adversa, subinde tamen certus esse voluerit. Idem et Nos quoque instigat, Serenissime Princeps, ut amicitiam tam charam, tam pretiosam Nobis ab Antecessoribus inchoatam, sancte observemus perpetuoque,


page 479, image: s0479

cum ad id eadem humanitate et honoris officiis, quibus et Frater Noster honoratus est, a Dilectione Vestra Florentiae cumulati fuerimus, provocemur. Ideo Residentem de Bruni Nostrum e Nostris quoque Camerae Nobilibus ad Nos paucis ab hinc diebus ex Italia reversum, ad Eandem hisce literis, ut id Ipsum amplioribus significet verbis, remittendum duximus, et quam gratum Nobis sit, si Eam cum serenissima familia florere et valere nuntius adferatur, cui utpote ex animo omnia fausta et felicia apprecamur. Datum in Thermis Carolinis die 31. Maji 1695.

DCCCCLVII. Literae MICHAEIS RADZIEJOVII, Regni Poloniae Primatis, ad ANDREAM EPISCOPUM SELEUCENSEM, Nuntium in Poloniae Apostolicum, quem candide monet, ut imposterum de se locuturus modestioribus utatur terminis, sibique propter minime toleranda in se nuper effutita dicteria confestim satisfaciat, 1695.

SCribitur mihi Varsavia a consideratione et fide dignis personis, Dominationem Vestram Illustrissimam in praesentia Majestatis et aliorum Magnatum prorupisse in verba parum decentia, et plane respectui mihi debito contraria dicendo, me esse contra Ecclesiam. Super quo plus quam persuasus sum; cognoscens utpote naturale suum similibus levitatibus subjectum. Neque ullatenus mirum id mihi videtur, cum et aliis viribus id sim expertus. Si de differentiis agitur, quae super Immunitatem Ecclesiasticam acta sunt, dicere


page 480, image: s0480

possum, ultimum me fuisse, qui, quae in hac materia fierent, nesciverim, nihilominus statim ac mihi indicata fuerunt, quantum potui, me impendi et scribendo ad D. M. Mareschalcum et veniendo in Persona Villanovam, ad tractandum super isto negotio, eique temperamenta quaerendo, quae una et juribus Ecclesiae et publicis convenientiis satisfacere possent. Nec etiam D. Mareschalcus suis partibus hoc in passu defuit, consentiens propagationi executionis sententiae per tres successive terminos, inter quos competentia media ad salvandam immunitatem proposita fuerunt. Punctum rei est, (ut optime innotuit) quod praetextu immunitatis ipsius Salus Reipub. laederetur, cujus execrabile et enorme delictum, et ab omnibus pro tali habitum, nullo modo impune transire debuit: alias enim periculo quies et tranquillitas publica exponerentur. Unde, non ego argui, (qui provectioris aetatis, prudentiae et dignitatis, quam in hoc Regno sustineo, incapax sum tales errores committere, qui jura Reipublicae nostrae confundere et subvertere valeant) sed potius in se ipsum culpa cadere debet, qui uti in hoc, sic in aliis omnibus negotiis, se semper pauca cum moderatione et circumspectione regulaverir. Ignoscat mihi Vestra Illustrissima Dominatio, profecto tali illa me tractare modo non deberet, qui non merui, nec convenientia exposcit. cum insuper nulli ego actionum mearum reddere rationem tenear. Sciat ergo, si hac in parte mihi debitas non dederit satisfactiones, reperiam ego modos, per quos mihi exacte reddantur recurrendo et ad S. sedem


page 481, image: s0481

Apostolicam et si opus fuerit, Reipub. autoritatem. Interim illustrissimae Dominationis exosculor manus. Dab. 29. Junii Anno 1691. in Radziejovice.

DCCCCLVIII. Literae GUILIELMI III. Magnae Britanniae Regis, ad FRIDERICUM III. Electorem Brandenburgicum, quibus Namurcum die secunda Augusti maximam partem militum ipsius virtute occupatum esse, nuntiat, 1695. Guilielmus III. Dei Gratia Rex Angliae etc. Friderico III. Marchioni Brandenburgensi etc. salutem.

FRequentes prosperique adeo Foederatarum Copiarum in Urbem Namurcensem aggressus praesidiarios Ipsius milites in tantas conjecerunt angustias, ut die secundo Mensis currentis albo Vexillo moenibus affixo de urbe dedenda transigere postularent, commutatis itaque obsidibus ad pactiones venimus, quibus, concesso militibus in arcem sese recipientibus horarum quadraginta et octo spatio, de Urbis deditione conclusum est. Celsitudinem Vestram Electoralem succeus tam felicis gaudiique nostri exinde profluentis quamprimum participes volumus, Ipsamque insuper certiorem facere, faustissimum hunc eventum Nos Ducibus Vestris militibusque majorem in modum acceptum referre, quarum virtuti et constantiae nulli hostium conatus, nulla munitionum robora obstare valuerunt, qui ubicunque operam suam contulerint, difficultates maximas majore animo,


page 482, image: s0482

nunquam non superaverunt. Tam faustis adjutiauspiciis non moramur, quin easdem, quibus tam feliciter usi sumus, in arcem intendamus vires, nulli dubitantes, quin favente Deo optimo maximo unitis Foederatorum armis arx ipsa eadem utatur fortuna et militum praesertim Vestrorum cum opere crescat gloria. De caetero Celsitudinem Vestram Electoralem supremi Numinis Clementiae commendamus, ipsam supplicantes, ut perpetuo rerum secundarum cursu Celsitudinem Vestram Electoralem communemque Christiani Orbis causam fortunare, coeptumque hoc Nostrum tam feliciter inchoatum ad faustum exitum perducere dignetur. Dabantur in Castris Nostris prope Namurcum sexto die Augusti 1695. Anno Regni Nostri septimo.

DCCCCLIX. Literae COSMI III. Magni Etruriae Ducis, ad FRIDERICUM AUGUSTUM, Saxoniae Electorem, cui se Joanni Smidtio Residentis in Aula ipsius munus commisisse significat, 1695.

Serenissime Princeps, Domine et Amice charissime.

COnstitueramus isthuc, cum in vivis esset Serenissimus Dominus Elector Dilectionis Vestrae Frater Nostri amantissimus, Joannem Smidt, qui non solum negotia Nostra curaret, si quae interdum emergerent, verum (quod caput est) et adesset testis assiduus observantiae illius et amoris, quo Serenissimam Eectoralem Domum istam ex instituto


page 483, image: s0483

a Majoribus Nostris suscepto semper hucusque fuimus prosecuti. Cujus Consilii causae tantum nunc abest, ut post obitum ipsius Domini Principis nuper defuncti Nobis imminutae esse ullo modo videantur, ut eas potius aliqua ex parte auctas esse, prorsus existimemus. Facit enim humanitas Dilectionis Vestrae et benevolentia erga Nos singularis, ut nihil magis habeamus in votis, quam ut amicitiam illam veterem in Utrumque Nostrum a Majoribus derivatum, studiis officiisque omnibus, quantum consequi possumus, excolamus. Quamobrem et Ipsum Smidtium apud Dilectionem Vestram in eodem munere statuimus confirmandum, et illi nunc rursus praecipue committendum, ut quo Nos animo erga Dilectionem Vestram affecti simus, non solum officiis patefaciat suis, verum Nostro etiam nomine satis copiose luculenterque declaret. Ex cujus igitur sermonibus intelliget Dilectio Vestra, quantum et quale sit obsequium Nostrum et studium in Dignitatem Vestam Electoralem sincerum, quod re ipsa a Nobis protinus ostendetur, cum Dilectioni Vestrae placuerit opera Nostra uti. Quod ut quam saepissime velit, vehementer tum cupimus, tum rogamus, Eique intertm laeta ac felicia omnia precamur. Florentiae die 9. Augusti 1695.

Dilectionis Vestrae

deditissimus

Cosmus, Magnus Dux Etruriae.

DCCCCLX. Breve INNOCENTII P. P. XII. ad JOANNEM III. Poloniae Regem, quo ipsi cognitionem


page 484, image: s0484
causae inter Episcopum et Palatinum Vilnenses agitatae Congregationi immunitatis concreditam esse refert, 1695. Charissimo in Christo Filio Nostro Joanni, Poloniae Regi illustri. Innocentius Papa XII.

CHarissime in Christo Fili noster salutem. Ut primum innotuerunt Nobis discrepantiae, quae inter Episcopum Vilnensem et magnum Lithuaniae Generalem exortae fuerant, ob violatam ab ipsomet generali in dioecesi ejusdem Episcopi immunitatem Ecclesiasticam pro charitate, qua inclytum ac de Christiana Republica optime meritum Poloniae Regnum singulariter prosequimur, et avertendos turbines, qui exinde derivari poterant, praedictas controversias amicabiliter componere in animum induximus. Dilecto itaque filio Nostro, Michaeli Cardinali Radziejowski, nec non venerabili fratri, Andreae Episcopo Seleucensi, Nostro apud Majestatem tuam Nuncio, accurate injunximus, ut omni solicitudine ac studio in ejusmodi opus perficiendum incumberent, suspensis ad quatuor menses censuris a memorato Episcopo adversus praedictum Generalem evulgatis; avocata etiam ad nos causa absque ulla censurarum limitatione postquam ad hanc S. Sedem appellavit. Quia vero expectationi usque adhuc nostrae idem Generalis non respondit, ne pastoralis officii nostri partes praetermittamus, instantibus praesertim Episcopo et Clero Vilnensi, cognitionem praedictae causae congregationi immunitatis


page 485, image: s0485

juridice examinandam commisimus, Nostroque Nuncio mandavimus, ut praescribat eidem Generali tempus exponendi cidem congregationi Rationes, quas sibi competere existimabit. Minime autem dubitantes, quin Majestas tua, Regia autoritate emanaturis Decretis praesto sit futura, tibi, Charissime in Christo fili Noster, prospera cuncta impense precamur atque Amplificam benedictionem amantissime impertimur. Datum Romae d. 22. Octobris 1695.

DCCCCLXI. Breve INNOCENTII PAPAE XII. ad MICHAELEM RADZIEJOVIUM, Regni Poloniae Primatem, ejusdem cum praeinserto argumenti, 1695. Dilecto filio Nostro, Michaeli Tituli sanctae Mariae de Pace S. R. E. Presbyteri Cardinali Radziejowski etc. Innocentius Papa XII.

DIlecte fili noster salutem. Quantopere hucusque nobis cordi fuerit, ut controversiae inter Episcopum Vilnensem et Magnum Lithuaniae Generalem intercedentes, ob laesam majorem in modum ab ipsomet Generali in Dioecesi ejusdem Episcopi Immunitatem Ecclesiasticam, blande componerentur, satis superque notum exploratumque tibi est, cujus imprimis dexteritati ac prudentiae tanti momenti negotium demandavimus. Cum autem exoptatum hactenus exitum sortita non sit sollicitudo Nostra, hujusmodi causam congregationi immunitatis juridice examinandam commisimus,


page 486, image: s0486

et Nostro illic Nuncio in mandatis dedimus, ut praescribat praedicto Generali tempus deducendi ad eandem congregationem rationes, quas sibi conducere censebit. A pietate itaque zeloque tuo petimus, ut pro loco, quem merito obtines, suscipiendam ab eadem congregatione deliberationem constanter tueri velis, ubi id agas, quemadmodum dubio procul confidimus, propensam jam erga Te voluntatem nostram magis etiam magisque tibi devincies, Dilecte fili noster, cui interim amplificam benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae d. 22. Oct. 1695.

DCCCCLXII. Literae CIRCULI SVEVICI, ad MAGISTRATUM CIVITATIS GENEVENSIS, quibus ipsi, a Caesarea Majestate aequissima eaque publica sanctione constitutum esse, ne imposterum merces e filis ex auro argentoque deductis fabricatae in, Imperio tollerentur, nisi earum internus valor ad integram marcam argenti puri etc. ascendat, refert, 1695. P. P.

MUtuus ille commerciorum usus, qui inclyti Svevici Circuli, Principum ac Statuum subditis cum amplissima Genevensium Civitate intercedit, necessitatem Nobis imponit, ne ignorare Ipsam patiamur, quae ad excludendas illorum fraudes, qui auro argentoque in laminas ac tenuia fila, ad elegantiorem Vestium pompam diducto, multum de interno suo valore detrahere consueverunt, Sacra Caesarea


page 487, image: s0487

Majestas aequissima pariter ac maxime necessaria sanctione praeterlapso, anni decurrentis, Aprili constituit. Postquam enim verita illa esset, ne auri argentique rariore in dies usu, dum signatum aeque ac rude talibus efficiendis adhiberi, multaque subdole fieri deprehendisset, commercia ad ultimum plane conciderent, non aliud convenientius judicavit remedium, quam in omnes illius generis merces, quarum internus valor, non ad integram marcam argenti puri, aut ad minimum quindecim semiuncias cum tribus quadrantibus ascenderet, severe animadvertere, fiscoque illas addicere, omni inter artifices distinctione, indigenae illi sint, an exteri, penitus sublata. Proinde quum ignotum Nobis haud sit, in praedicta Civitate non exiguum illorum esse numerum, qui hujus generis opificio victum quaerere, quique quas conferre merces in Germaniam quoque ad primaria Circuli hujus Emporia transmittere soleant, officii Nostri esse duximus, de promulgata in his etiam ditionibus, ac a primo statim instantis anni ingressu valitura Augustissimi Imperatoris Constitutione certas Dominatianes Vestras eum in finem facere, quo Mercatoribus suis, quibus in hisce partibus negotiari moris est, quid in illos, qui Edicto huic obsequi forte detrectabunt, decretum sit, in tempore significare, illosque, ut mercibus suis publicum valorem ipsorum, Edicto Imperatoris statutum comprobent, et signum appendi curent, hortari valeant, ne quis illorum immeritas, non compertae prohibitionis poenas deinceps luat. Quod reliquum est, Dominationibus Vestris divini Numinis tutelae commendatis


page 488, image: s0488

felicia quaevis ex animo apprecamur. Dabantur Ulmae in Comitiis generalibus 27. Octobris, 6. Novembr. 1695.

DCCCCLXIII. Breve INNOCENTII PAPAE XII. ad JOANNEM III. Poloniae Regem, quo ipsum de indicto ase univer sali jubileo certiorem reddit, 1695. Innocentius P. P. XII.

CHarissime in Christo Fili Noster, salutem! Ex quo visum fuit divinae bonitati, supremum Ecclesiae suae Regimen imbecillitati Nostrae demandare, nihil antiquius habuimus, quam ut inter Christianos Principes pax, juvandis tot fidelium Populorum vulneribus, a diuturno aevoque bello inflictis et Christianae Reipublicae a Barbarorum vi atque insidiis tuendae tam necesseria, quam primum componeretur, et quidem hujusmodi negotio promovendo nulli Nos labori vel industriae pepercisse, opportune, importune praedictos Principes hortando ad eandem Pacem stabiliendam, satis superque notum exploratumque Majestati Tuae esse arbitramur. Quia vero inscrutabili Dei judicio nulla adhuc firma apparet Ipsius Pacisspes, eoque interim devenere scandala et flagitia, quae bellum consequi solent, ut ea deflere facilius sit, quam explicare, muneris esse Nostri duximus, pro tanta re ad exitum, perducenda, officia precesque Nostras majori, qua possumus contentione apud memoratos Principes per literas perque nuntios iterare, ad quod imprimis animum Nostrum impellit validus adversus Christianas Provincias Turcarum apparatus. Post effusas


page 489, image: s0489

itaque ad Dominum, in cujus manu sunt omnium Potestates, humillimas preces, ut conatibus Nostris propitius esse dignetur, indictoque praesertim ad Ejusmodi Clementiam implorandam universali Jubileo, Te de hoc certiorem reddimus, minime dubitantes, quin tanti momenti opus junctis Nobiscum studiis, totis viribus promoturus sis, ut ad immanes praefatorum Turcarum impetus restringendos fortior evadere valeas. Reliqua a Venerabili Fratre Andrea, Archiepiscopo Seleuciensi fusius cognoscet Majestas Tua, cui interim laeta cuncta faustaque a Deo impense precamur, ac Apostolicam Benedictionem amantissime impertimur. Datum Romae die 10. Dec. Anno 1695.

DCCCCLXIV. Literae GUILIELMI III. Magnae Britanniae Regis, ad CIRCULI SVEVICI CONSILIARIOS, LEGATOS AC DEPUT ATOS. quibus generosum Principalium eorum propositum bellum adversus Gallos strenue continuandi, decentibus mactat laudibus, 1695. Guilielmus Tertius, Dei gratia, Angliae, Scotiae, Franciae atque Hiberniae Rex, fidei Defensor etc. Magnificis ac Nobilissimis Principum ac Statuum Circuli Svevici Consiliariis, Legatis ac Deputatis salutem. Magnifici ac Nobilissimi Viri.

LIteras Vestras Ulmae 31. Octobris datas ut anteriores accepimus, quae quidem Nobis fuerunt pergratae, quippe in iis videre est, magnam illam infractamque animorum Vestrorum constantiam,


page 490, image: s0490

qua Circuli Vestri saluti etiamnum prospicere, et ingruentes ferocissimi hostis impetus propulsare statuistis nec tum lacessere. Vos certe latere non potest, quam ingentibus nos impensis, quam numeroso milite, quam assidua diligentia, quanto denique Nostrorum cum periculo contra communis hostis pertinaciam omni tempore contendimus, neque quidem de instituto Nostro aliquid permutavimus, sed Europae libertatem, Germaniae salutem, Circulique Svevici incolumitatem, pro viri bus Nostris, summaque, uti fecimus, ope prosequi decrevimus, et eas speramus initas fore rationes, quibus effectum sit, ut Vestrae ditiones a molestiis infensissimi hostis bellique luctuosi denuo liberentur, et mutatis militum stationibus eo hostium redeat fortuna, ut suarum ipsi Provinciarum limitibus claudantur. Efficiemus, quantum persuasu et inductu Nostro valemus, ut Sacra Caesarea Majestas Exercitui, in Germania militanti Serenissimum Badensium Principem, sub cujus auspiciis tam faustis usus est successibus, sequente etiam Anno praeficiat: Volumus enim nihil deesse votis, quae tanti Ducis virtute et fortitudine expleri possint. De caetero Nos luculenter ex literis Nostris intelleximus, statuisse Vos a foederatorum Consiliis minime discedere: Eorum autem legibus Hagae Comitis nuper sancitis, misso in eum finem Ablegato subscribere, quam quidem fidem Vestram Collegatorum Armis, Circuloque Svevico prospere et feliciter successuram auguramur. Adeoque supremo Vos Dei Optimi Maximi Numini ex animo commendamus, ut vobis saluberrima


page 491, image: s0491

quaevis elargiatur, et diuturnum bellum firma demum et secura Pace commutare dignetut. Dabantur in Palatio Nostro de Kensingthon 14. die Decembris, Anno Domini 1695. Regnique Nostri septimo.

Vester bonus Amicus

GVILIELMUS Rex

G. Blathwayt.

DCCCCLXV. Literae FRIDERICI AUGUSTI, Saxonia Electoris, ad CAROLUM II Hispaniarum Regem, cui prosperrima instantis novi anni gratulatur auspicia, 1695. P. P.

ET receptae antiquitus consuctudini et Nostrae, qua Regiam Vestram Majestatem colimus, observantiae convenire existimamus, exorientibus iterum novi anni auspiciis, novis haud tantum Regiam Vestram Majestatem votis et gratulationibus, sed recentibus etiam officiis deditique animi studiis honorare. Quod utrumque dum per praesentes amplissime facere intendimus, nihil est, quod Deum optimum maximum majorem in modum rogemus, quam ut gloriosas Regiae Vestrae Majestatis actione felicissimis semper successibus provehere, armaque Illius pro defensione Patriae communisque Libertatis sumpta, novis subinde victoriis feliciora reddere, ac prosperis denique Illam Omnibus, florente Regnorum suorum (Regni Sui) statu, aliis super alias imposterum seliciter decurrentibus annis ab omni


page 492, image: s0492

parte cumulare ac tantum non obruere velit. Dabantur Dresdae die 16. Decembris, 1695.

Nota. Eodem modo ad alios etiam Europae proceres exaracae fuerunt literae.

DCCCCLXVI. Responsoriae GVILIELMI III. Magnae Britanniae Regis ad praeinsertas FRIDERICI AUGUSTI, Saxoniae Electoris de novo anno gratulatorias 1695/6. Guilielmus III. Dei gratia Magnae Britanniae, Franciae et Hyberniae Rex etc.

LIteras Celsitudinis Vestrae Electoralis decimo sexto die Mensis proxime elapsi Dresdae datas, quibus Novum hunc annum novis successibus Nobis insignem optat et auguratur, gratissimas accepimus, sunt enim officii et benevolentiae in Nos et in causam communem studii plenissimae, et utroque nomine gratiis, quas Celsitudini Vestrae Electorali merito referimus, dignissimae, atque uti ad felices hujusce anni successus plurimum conferre in potestate Vestra situm esse videtur, ita de optima Celsitudinis Vestr. Electoralis voluntate nequaquam dubitamus, nec minus confidimus, Nos conjunctis opibus, copiis et consiliis pro defensione Patriae, adversus communis libertatis oppugnatorem rem strenue gerentes favore divini Numinis Eundem ad rationem redacturos, adeoque Celsitudinem Vestram Electoralem Ejusque consilia divini Numinis tutelae et Regimini ex animo commendamus. Dabantur


page 493, image: s0493

in Aula Nostra apud Kensington die 14 Mensis Januarii Anno Domini 1695/6 Regnique Nostri septimo.

DCCCCLXVII. Literae MICHAELIS RADZEJOVII, Regni Poloniae Primatis, ad INNOCENTIUM PAPAM XII. quibus ipsi difficillimum inter Episcopum et Palatinum Vilnensis reconciliationis negotium ad optatum tandem multo labore finem perductum esse ac ad illius perfectinem nihil, nisi S. Apostolicae sedis confirmationem restare refert, 1696.

POst oscula etc. negotium Illustrissimi Episcopi Vilnensis cum supremo Exercituum M. D. Litvaniae Duce, si quando alias, nunc profecto, in tam afflicto rerum Nostrarum Statu non modo totam Rempublicam, sed immunitates quoque ecclesiasticas tempore Convocationis mirum in modum perturbavit. Quando pro honore Illustrissimi Palatini Vilnensis, inita Confoederatione Magnus Ducatus Lituaniae inaudito hactenus motu civili Constitutionem, quae vim legis habet, quae Jurisdictionem imprimis ecclesiasticam impugnabat, gravissime obtinere in iisdem Comitiis regni pertinacissime contendebat. Tam fortibus, quia armatis M. D. Lituaniae postulatis resistere non licuit, nisi abruptis violentissime Consiliis publicis, quod ordini Ecclesiastico ex multis rationibus, sed praecipue ob quorundam Illustrissimorum Episcoporum errores novissimo publicae tunc invidiae obnoxio non expediebat. Cum ergo prorsus neminem, ex utroque Senatu Nuntiisque


page 494, image: s0494

terrestribus Episcopus Vilnensis habuisset sui nominis honorisque Defensorem, precibus illius causam tueri coacti sumus. Ego vero pro illa autoritate confidentiali, quam cum Domo Sapichana semper integerrime colui, conservoque, impetravi, ut legi publicae parceretur. Sed dilationem totius negotii examinandi et ultimate a Republica decidendi in Electionis Regiae Comitiis nulla ratione potui impedire. Mitto Sanctitati Vestrae processus publici copiam una cum exemplari literarum: quae mihi nomine publico porrectae fuerunt, adscribendum. Tandem ruptis verius quam actis Comitiis versabatur ante oculos, quantum praecesserit, quantumque sequeretur, tam negotio huic Vilnensis Episcopi, quam toti Clero et Ecclesiae, si ab armata, et mirum in modum exacerbata, judidicaretur decidereturque Nobilitate Polona, sub tempus Electionis Regiae, providendum censui, et in animum induxi reassumere Concordiam anno proxime evoluto tentatam, potius quam aperto discrimini totam causam objicere. Successit Conatus felicissime incomparabili dexteritate illustrissimi Nuntii Sanctitatis suae et seria applicatione Illustrissimi Plocensis Episcopi. Accommodatae sunt enim partes certis conditionibus, quarum sensum mittit Sanctitati Vestrae Illustrissimus Nuntius. Non restat ergo, nisi ut Sanctitati Vestrae humillime supplicemus, quatenus tam difficilis negotii compositionem approbare dignetur, animumque Illustrissimi Vilnensis Episcopi ad complectendam hanc concordiam flectere, ne majores deterioresque motus nascantur, qui nulla ratione declinari vitarique


page 495, image: s0495

possint. Praesertim cum alii quoque Episcopi hujus regni, et M. D. Litvaniae in similia impegerunt; odiaque accederunt populorum et Senatus. In futurum demum consultum ducerem rei et securitati Ecclesiasticae, ac publicae quieti concihandae, si Sanctitas Vestra expediri mandet Bullam, ne ex hac occasione similia fulmina timeantur imposterum etquidquam demum pro solatio publico expedire videbitur. Confidimus universi, quia Sanctitas Vestra pro paterno suo in Poloniam affectu reddet nobis tranquillitatem exoptatam per impositionem silentii. Alias timendum est, ne iterum iisdem, quibus perinde est stare atque cadere, Rempubl. totam novis procellis exagitent et immunitates Eccesiasticas penitus evertant. Quod ne nobis contingat supremam Sanctitatis Vestrae manum expectamus. Dab. Anno 1696.

DCCCCLXVIII. Literae CAPITULI ECCLESIAE METROPOLITANAE MOGUNTINAE, ad INNOCENTIUM PAPAM XII. quibus scandalum, quod per collatam in Ecclesia Constantiensi Lib. Baroni a Berleps, enormi corporis vitio laboranti canonicalem praebendam, datum fuit, confestim aboleri, humillime petunt, 1696.

Sanctissime Pater,

DEvenerunt proculdubio ad manus Sanctitatis Vestrae supplices Episcopi et Capituli Cathedralis Ecclesiae Constantiensis literae, quibus humillime supplicant provisionem super Canonicali praebenda in eorum Ecclesia vacante, Baroni de Berleps


page 496, image: s0496

factam, uti viro propter enormem ejus corporis vitiositatem juxta antiquissima eorum statuta, et alias emergentes rationes, inhabili, aboleri, et alii subjecto capaci desuper provideri; Cum autem et nos, quatenus apud Sanctitatem Vestram desuper intercessionales preces nostras humillime interponeremus, debite requisierint, non potuimus aequissimae hujusmodi eorundem petitioni eo minus non annuere, quo Sanctitatis Vestrae animum ad augmentum decoris Ecclesiastici, et conservationem majorum Germaniae Ecclesiarum, praesertim inter Acatholicos sitarum, privilegiorum et rationabilium statutorum paterne propensam esse novimus. Supplicamus igitur Sanctitati Vestrae quam possumus submississime, ut praegnantissimas a dicto Constantiensi Episcopo et Capitulo hac in causa adductas rationes paternis oculis intueri et non permittere, sed potius mandare gratiosissime dignetur, ne hujus viri admissione propter publicum inde emergens scandalum aggraventur. Deus Ter Optimus Maximus Sanctitatem Vestram pro universalis Ecclesiae incremento diu conservet incolumem. Moguntinae die 16. Febr. Anno 1696.

DCCCCLXIX. Literae GVILIELMI III. Magnae Britanniae Regis, ad CONSULES ET SENATORES CIVITATIS GENEVENSIS, quibus ipsis, pro exhibito deditissimae mentis specimine, quo sibi, quod ex insidiis nuper a Gallicis sicariis sibi structis feliciter evasisset, gratulati erant, gratias amanter reponit, 1696.



page 497, image: s0497

Guilielmus III. Dei gratia, Magnae Britanniae, Franciae et Hyberniae Rex, Fidei defensor etc. Amplissimis Consulibus et Senatoribus Civitatis Genevensis, Amicis Nostris perdilectis, Salutem!

Amici Nostri perdilecti,

GRatissimae certe fuere Literae, quibus Nos ex insidiis, quae per sicarios e Gallia nuper emissos nobis parabantur, salvos evasisse, gratulamini, et salutem Nostram ita Vobis curae esse optamus, ut vos et Rempublicam Vestram veris affectibus prosequimur. Benigni Numinis adorandam providentiam, vobiscum pia mente recolimus, quae non solum innocentiam Nostram praesidio suo munivit, sed jam palam etiam facere voluit, quibus furiis incitati conjurati latrones in tantum scelus proruerunt. Avertat Deus nefaria cujuscunque consilia, tam quae in singulos, quam quae in universos sive Principes, sive status subdolis artibus et occulta fraude machinantur, cumque ab illius tutela omnium nostrorum salus unice pendeat, eidem Vos et res Vestras ex animo commendamus. Dabantur in Palatio nostro de Kensington die 12. April Anno 1696. Regnique nostri octavo.

Vester

Bonus Amicus

GVILIELMUS Rex,

Dux de Schrewsbury.

Inscriptio. Amplissimis Consulibus ac Senatoribus Civitatis Genevensis, Amicis Nostris perdilectis.



page 498, image: s0498

DCCCCLXX. Literae GVILIELMI III. Magnae Britanniae Regis, ad FRIDERICUM AUGUSTUM, Saxoniae Electorem, quibus ipsi selicem suum, post detectum structi in semaledicti parricidii facinus, in Hollandiam reditum notificat, 1696. Guilielmus III. Dei gratia Angliae, Scotiae, Franciae et Hiberniae Rex.

SIngulari quadam Dei Optimi Maximi providentia ex insidiis hominum facinorosorum Parricidium Nostrum Regnique eversionem, et simul Reipublicae Christianae meditantium erepti, confecimus tandem negotia, quae Nostro in hasce terras reditui aliquantum morae attulerunt, et in easdem die Maji instantis decimo septimo, Deo auspice, feliciter appulimus. Adventus deinceps hujusce Nostri Celsitudinem Vestram Electoralem certiorem facere visum est. Ipsamque per praesentes persuasam volumus, nullo Nos tempore foederatorum armis et causae defuturos, ubi contra communem hostem contendendum sit. Celsitudinem Vestram Electoralem excitare non opus est, uti bono publico summa ope prospicere perseveret, neque quidem dubitamus, quin unita Foederatorum consilia et arma fortunare pergat Deus, donec diuturnum et luctuosum bellum pristina pace et secura tranquillitate commutaverit. Cum hoc Nobis cordi semper fuerit, tum ea omnia, quae foederatorum commodis inservire poterint, pro viribus Nostris animoque paratissimo prosequi decrevimus. De caetero Celsitudini Vestrae Electorali fausta omnia, et


page 499, image: s0499

felicia apprecantes Ipsam divinae tutelae et clementiae serio commendamus. Dabantur Hagae Comitis die Maji decimo octavo. Anno Domini 1696. Regnique Nostri octavo.

DCCCCLXXI. Responsoriae FRIDERICI AUGUSTI, Saxoniae Electoris, ad praeinsertas GVILIELMI III. Magnae Britanniae Regis literas, 1696. P. P.

HAud parum Nobis gaudii attulerunt Regiae Vestrae Majestatis Literae, quibus illa Nos non tantum de prospero suo in Hollandiam adventu, verum etiam de detectis feliciter per singularem Dei providentiam insidiis, a facinorosis hominibus in Caput Illius comparatis, certiores reddere voluit. De qua insigni Numinis benignitate tanto Nos quidem et Regiae Vestrae Majestati et universae Reipublicae Christianae majorem in modum gratulamur, quanto certius ab incolumitate Regiae Vestrae Majestatis, hoc turbulento rerum statu salus publica dependere videtur, quam Regia Vestra Majestas non sine magno vitae suae periculo contra tot potentissimi hostis machinas fortissimo et vere Regio animo hactenus defendere non intermisit. Ut Illa igitur in praesenti etiam expeditione, non minori prosperitate victricia sua arma adversus hostem communem expediat, feliciterque Ipsi omnia et secundum vota fluant, est quod Nos etiam atque etiam vovemus. Qui sane Ipsimet ex parte Nostra nihil quicquam in Nobis patiemur desiderari, quod ad infringendas hostium vires restituendamque Orbi


page 500, image: s0500

Christiano tranquillitatem conducere posse videbitur. De caetero Regiam Vestram Majestatem ad comprobanda dediti animi Nostri studia nihil facturi reliquum divinae tutelae ex animo commendamus. Dabantur in Castris prope Illes die 1/11. Junii 1696.

DCCCCLXXII. Literae PRINCIPUM PER S. R. IMPERIUM ECCLESIASTICORUM nomine, ad Innocentium Papam XII. scriptae, quibus Canonicatum Lib. Baroni a Berleps, monstroso corporis defectu informi, in Ecclesia cathedrali Constantiensi provisionaliter, ast summo cum Ecclesia scandalo et Concordatorum Nationis Germanicae praejudicio collatum, alii cuidam capaciori conferri submisse precantur, 1696.

Sanctissime Pater.

SAnctitati Vestrae ea, qua par est submissione supplices exponimus, quanto cum dolore Ecclesiasticis Sacri Rom. Imperii Electoribus et Principibus Dominis nostris Principalibus, ejusdem Imperii Princeps Dominus Episcopus et Capitulum Cathedralis Ecclesiae Constantiensis non ita pridem aperuerint, quod Anno 1694. post obitum Sebastiani Peregrini, liberi Baronis Zweyer ab Evenbach, modo dictae cathedralis Ecclesiae Canonici capitularis, ejusdem in mense Pontificio vacans praebenda, cuidam Petro Philippo libero Baroni de Berleps, per provisionem Apostolicam clementissime quidem collata fuerit. Cum vero eidem


page 501, image: s0501

possessio juxta insinuatam Bullam provisionis petita, ex eo capite denegata fuisset, quod Episcopus et capitulum hunc ipsum provisum, cum Decreto Capitulari satisfacturus se personaliter sisteret, ita corpore vitiatum, et ob dextrum pedem ex nervorum contractione incurvatum tam deformiter laborantem reperierint, ut non nisi cruci ferreae, cui sic incurvatus ac pendulus pes deformi et ad palmum evidenter alto calceo artificiose alligatus est, unoque baculo, quem manu tenet, innixus incederet, et his licet duobus fulcris sustentus, tamen turpissime totus enervis claudicaret; Ideoque ob hanc suam et quidem incurabilem, deformitatem et inhabilitatem, praesertim quod omnes istius cathedralis Ecclesiae Canonici ac Praebendati non tantum in majoribus ordinibus constituti sint, sed in illis etiam ordinibus, per intervalla publice et quidem in summo Altari ministrare ac cultui divino personaliter deservire obligentur, quorum nec unicum actum et ne quidem Acolyti, nedum majorum ordinum munus ullo modo exercere potest, admitti nequeat, is ipse ad sacram sedem denuo recurrerit, et mediantibus ardentissimis reiteratisque, uti dicitur, a Serenissima Hispaniarum Regina per matrem ipsius in Aula Hispanica commorantem, et Principali munere apud eandem sungentem impetratis propria manu exaratis recommendatitiis dispensationem desuper emanatam suppressa haud dubie aut minus fideliter detecta rei veritate exemplo in hac Cathedrali Ecclesia plane hactenus inaudito, obtinuerit. Cum autem hoc ipsum tam sacris canonibus et initis inter Sacram sedem et inclytam


page 502, image: s0502

nationem Germanicam concordatis, quam Ecclesiae Statutis ac laudabilissimis consuetudinibus super corpore vitiato, non assumendis omnino repugnet, proindeque divini cultus, ut et istius cathedralis decor et splendor a tot retro seculis per habilium solummodo personarum admissionem illibate conservatus, non leviter imminueretur, ac obfuscaretur, dum ipsi etiam Acatholici, qui in urbe quotidiani sunt, homines ita corpore vitiatos ad sua Ministeria et Collegia recipere sibi opprobrio ducunt, neque dubitandum, quin ipsa Hispaniarum Regina, Germano Serenissimorum Comitum Palatinorum ac Ducum sanguine orta, commendato Berlepsio, si sacros Canones, Germaniae concordata, atque ipsa Statuta capitularia, eaque antiquissima et in hunc usque diem inviolabiliter observata hoc tempore obstare scivisset, hanc suam Regiam commendationem nunquam impertitura, sed alio medio ac modo eidem, licet jam antea duplicirer (ut asseritur) in Ecclesiis, quae personalem Residentiam et Ministerium altaris publicum non requirunt, abunde proviso clementissime gratificatura fuisset. Hinc alte fati Domini nostri Principales a saepe memorato Domino Episcopo Constantiensi, ejusdemque Capitulo instantissime requisiti ac rogati, ut ad praecavendum non tantum istius, sed etiam omnium aliarum Germaniae Metropolicarum ac Cathedralium interesse et irreparabile praejudicium, interposita apud Sanctitatem Vestram intercessione sua, eidem assistere velint, qui negotii hujus gravitatem sollicite perpendentes ac aequissimae illorum petitioni omnino deferendum


page 503, image: s0503

censentes, pro mutua et in hujusmodi casibus solita assistentia, nec non proprio jurium et Privilegiorum Ecclesiasticorum tuendorum zelo nobis serio mandarunt, ut Sanctitati Vestrae eorum nomine (quod praesentibus eo, quo decet, demisissimo respectu exequimur, humillime supplicaremus, quatenus ex innata, totique Orbi Christiano luculentissime perspecta paterna sollicitudine et cura, emanatam in favorem saepe fati Berlepsii provisionem immutare, Ecclesiae Constantiensi de alio habili subjecto providere, et Capitula Germaniae contra preces inhabilium tutari clementissime dignetur, praestitura per hoc omnipotenti Deo eligenti sibi sacerdotes absque macula rem gratissimam, Juri Canonico et Germaniae concordatis omnino consonam, indeque praeprimis Augustissimo Imperatori nostro Leopoldo, utpote, qui harum defensionem non minus quam gloriosissimi Antecessores sui juxta tenorem Capitulationem sub solenni juramento suscepit desideratissimam, ipsisque denique Ecclesiis Metropoliticis et Cathedralibus, quibus integritas ac nitor suus prae caeteris cordi est, saluberrimam, imo pro avertendo scandalo et totius status Clericalis vilipendio apud Acatholicos, praesertim illis in partibus cum Catholicis mixtim viventes, alias inevitabili, summe necessariam. Et ea propter nullatenus dubitamus, quin Sanctitati Vestrae tam justissimae quam submississimae petitioni nostrae clementissime annuendo, resultans catholicae religionis bonum et incrementum laudabilissime promovere paterne placuerit. Cui longam annorum seriem pro felicissimo universalis Ecclesiae


page 504, image: s0504

Regimine cum dernississimo sacrorum pedum osculo humillime apprecamur. Dabantur Ratisbonae die 5. Junii 1696.

DCCCCLXXIII. Literae MARIAE CASIMIRAE, Reginae Poloniae, ad ELEONORAM MAGDALENAM THERESIAM, Rom. Imperatricem, quibus ipsi Johannem III. Poloniae Regem, maritum suum desideratissimum, fatis concessisse moestissimo animo refert, 1696. Serenissimae ac Potentissimae Principi Dominae Dominae Eleonorae Magdalenae Theresiae, Dei gratia Romanorum Imperatrici semper Augustae, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae Reginae, Archiducissae Austriae, Ducissae Burgundiae, Styriae, Carinthiae et Carniolae, Vittembergae, Comitissae Tyrolis, Sorori, Cognatae et Vicinae Nostrae charissimae, Maria Casimira eadem gratia Regina Poloniae etc. Salutem ac mutui affectus continuum incrementum.

Serenissima et Potentissima Princeps, Cognata et Vicina charissima.

IMmensus dolor ex inopinato de hac vita decessu, Serenissimi Regis, Domini Conjugis Nostri dilectissimi, ipsa etiam Nobis verba eripit, quibus Majestati Vestrae, praeconcepti doloris magnitudinem deferre ac repraesentare possimus, vim tamen quantumvis dolentissimo inferentes pectori, ut luctus in


page 505, image: s0505

plura divisus corda minuatur, illum Majestati Vestrae sine gravissima novi doloris amaritudine communicamus, certam spem habentes, quod in partem permissae a Supremo Numine orbitatis benigne accedere, rebusque Nostris, partim ex jure viciniae, partim ex affectus sui consuetudine, toties erga Nos demonstrati favere Majestas Vestra non gravabitur. Quod Nobis procul dubio inter recentes illosque molestissimos sauciati animi Nostri angores a Majestate Vestra pollicentes, eidem prosperiores rerum successus, quam Nobis frui liceat, diuturnamve a Deo Optimo Maximo incolumitatem impense apprecamur. Dabantur Varsaviae die 20. Mensis Junii Anno 1696.

PCCCCLXXIV. Literae MARIAE CASIMIRAE, Reginae Poloniae, ad MARIAM ANNAM Hispaniarum Reginam, quibus ipsi Johannem III. Poloniae Regem, maritum suum dilectissimum diem obiisse supremum ingenti cum luctu nuntiat, 1696. Serenissimae ac Potentissimae Principi, Dominae Mariae Annae, Dei gratia Hispaniarum, utriusque Siciliae, Castellae, Legionis, Arragonum, Hierusalem, Portugalliae, Navarrae, Indiarumque Reginae Catholicae, Sorori et Cognatae Nostrae charissimae salutem ac mutui affectus perpetuum incrementum!

REcens luctus, quo Nos dextera Domini tetigit, per moestissimum Regis, Domini Mariti


page 506, image: s0506

Nostri Dilectissimi ex hac vita exitum non permittit, ut Majestati Vestrae totam doloris Nostri magnitudinem explicemus. Verum quia Majestatem Vestram, quemadmodum humanae vicissitudinis optime memorem esse non dubitamus, ita certa erigimur fiducia, eandem ad compassionem praesertim Status Nostri facile accessuram, ut eo lenius tanti doloris moles ferri possit. In reliquum faustiores rerum eventus, prosperamque valetudinem a supremo Regnorum moderatore Deo Majestati Vestrae animitus vovemus, Dabantur Varsaviae die 20. Mensis Junii Anno 1696.

DCCCCLXXV. Literae MARIAE CASIMIRAE, Reginae Poloniae, ad CHARLOTTAM AMALIAM, Daniae Reginam, quibus ipsi Johannem III. Poloniae Regem conjugem suum charissimum ad beatiores coelitum sedes translatum esse significat, 1696. Serenissimae ac Potentissimae Principi Dominae Charlottae Amaliae, Dei gratia Daniae, Norwegiae, Vandalorum, Gothorumque Reginae, Duci Slesvicii, Holsatiae, Stormariae et Ditmarsiae, Comiti in Oldenburg et Delmenhorst, Sorori ac Vicinae Nostrae charissimae.

LUctuosissimus ex hac vita decessus Serenissimi Regis, Domini Mariti Nostri charissimi, tanta doloris magnitudine intimas cordis Nostri fibras pervasit et concussit, ut nisi Majestati Vestrae eundem pro aliquo tantisper animi Nostri levamento communicaremus, vix humanis viribus tam tristis


page 507, image: s0507

vicissitudinis orbitatem et Regni cladem ferre possemus. Hoc proinde calamitatis Nostrae exemplo permota Majestas Vestra non gravabitur pro singulari sua erga Nos propensione in partem doloris accedere, atque eo ferri studio, quo sors tam profundi doloris Nostri valeat temperari. Caeterum in luctuosissimo hoc statu divina manu positae, feliciores Majestati Vestrae rerum cursus, cum longaeva a Deo incolumitate sincere constanterque precamur. Dabantur Varsaviae die 20. Mensis Junii, Anno 1696.

DCCCCLXXVI. Literae MARIAE CASIMIRAE, Poloniae Reginae, ad HEDWIGAM ELEONORAM, Svecorum Reginam, cui conjugem suum amantissimum sibi inopinata morte ereptum esse dolenter significat, 1696. Serenissimae ac Potentissimae Principi Dominae Hedwigae Eleonorae, Dei Gratia Svecorum, Gothorum, Vandalorumque Reginae, Magnae Principi Finlandiae, Duci Scaniae, Esthoniae, Livoniae, Careliae, Verdae, Stetini, Pomeraniae, Cassubiae, et Vandaliae, Principi Rugiae et Vismariae, nec non Comiti Palatinae Rheni, Bavariae, Juliaci, Cliviae, Montiumque Duci, Sorori, Amicae et vicinae Nostrae salutem, et mutuum continui affectus incrementum.

QUae cuncta communi mortalitatis lege versat et immutat vicissitudo, eadem Nos quoque ingenti moerore per insperatum de hoc vitae theatro


page 508, image: s0508

decessum Serenissimi Regis, Domini Nostri Conjugis Dilectissimi, gravissime affecit. Ille quidem ex Arbitrio Supremi Numinis suis perfunctus fatis, Nobis vero vix ferendum dolorem et lachrymas in miserae orbitatis solatium pro sui reliquit memoria. Quae propter praesentem mariti Nostri excessum e vivis communicantes minime ambigimus, eandem ad lenienda dolentissimi cordis Nostri vulnera pro solito eoque Christiano erga Nos affectu allaboraturam, ut tam intimus profundi animi sensus fida ac sincera Majestatis Vestrae compassione leniri componique tantisper possit. Nostra vero intererit pro hac benevolentiae mutua contestatione Majestati Vestrae prosperos rerum successus diuturnamque a superis incolumitatem ex animo precari. Dabantur Varsaviae. die 20. Mensis Junii 1696.

DCCCCLXXVII. Literae MARIAE CASIMIRAE, Reginae Poloniae, ad MARIAM ANNAM LUDOVICAM, Electricem Palatinam Rheni, quibus ipsi Johannem III. Poloniae Regem, dulcissimum tori sui consortem, pie defunctum esse nuntiat, 1696. Serenissimae Principi Dominae, Mariae Annae Ludovicae, Comiti Palatinae Rheni, Romani Imperii Archithesaurariae et Electrici, Bavariae, Neoburgi, Juliae, Cliviae, Montium Duci, Comiti in Veldenz, Sponheimb, Ravensberg, Dominae in Ravenstein, Sorori et Cognatae Nostrae charissimae, salutem ac continui affectus mutuum incrementum.



page 509, image: s0509

EAm esse humanae vicissitudinis sortem nullis unquam seculis violatam, ut in fausta prosperis, laeta tristibus frequenter permiscendo jus suum non sine gravissimo mortalium sensu et communi calamitate exerceat; Idipsum a moestissimo de hac vita Serenissimi Regis Domini Conjugis Nostri dilectissimi discessu, plusquam in Nobis ipsis sentientes, nullatenus ferre possumus, quin Serenitati Vestrae tristissimum hunc de tam insperato obitu feramus nuntium. Ingens hic et prope vix ferendus animi Nostri moeror, quod in amico pectore, a solita erga Nos benevolentia Serenitatis Vestrae justam inventurus sit compassionem, sicut nullatenus dubitamus, ita optatos eventus cum integerrima valetudine Serenitati Vestrae apprecamur. Dabantur Varsaviae die 20. Mensis Junii, Anno 1696.

DCCCCLXXVIII. Literae ANDREAE CHRYSOSTOMI ZALUSKII, Episcopi Plocensis, ad CAROLUM BARBERINUM, S. R. Ecclesiae Cardinalem, Regnique Poloniae Protectorem, quibus elegans Johannis III. Poloniae Regis encomium ac vera Principum ipsius desciptio, eorumque ingenua commendatio continetur, 1696.

CUm nullibi melius se dolor Noster inclinare queat, quam in sinu Tuo, communico eum cum omni veneratione, tanquam et Regni Nostri Protectori et meo singulari Patrono. Veniebas saepius, Eminentissime Princeps, in consortium


page 510, image: s0510

felicitatis Nostrae, idcirco in eam fiduciam bonitas Tua Nos erigit, quod quasi spectans mala fessae et pene collapsae Nostrae Reipubl. post praematura Serenissimi Regis fata solatium columenque suppeditabis. Ruens quippe fortuna Regni in sinum paternum Sanctitatis suae per validam tuam promotionem sese inclinat. Amisimus 17. currentis Regem non nobis modo, verum toti orbi regendo rite suffecturum. Grata posteritas virtutum non ignara miratrix priscis Heroibus nomen ejus adscribet, et medium inter orbis vindices ponet. Nec immerito sane, an enim huic Regi defuere uni, quae in multis collecta miramur, aut desiderata dolemus? Genus illi avitum et Polonae nobilitati coaevum, si altiora initia spectemus, Lescorum sanguini conterminum. Victoriis ante et post acquisitum regnum clarissimus, primus laedi posse, primus vinci docuit Turcam. Ingentibus praeliis Kalussiensi, Chocimensi, Zoraviensi ac demum Viennensi, Orienti confessionem extorsit, maxime se Polonae succumbere virtuti. Tandem humanae vicissitudine sortis in summo molimine rerum vivere desiit. Non retexo hic (epistola non potest multa complecti brevis) moerorum et malorum, quorum non est numerus, narrationem, quae ex hac morte certo certius eventura, non ex vano timentur ab his, qui vident et longe fines prospectant videndi. Polonia Nostra sedi Apostolicae firmiter adhaeret, sincere favet, humiliter paret, verum Petri successorem fideliter recognoscit. Facias proinde


page 511, image: s0511

nobis, Eminentissime Princeps, aures Pontificis benignas, ad preces nostras, ut in tutelam adeo sublimem recipiamur. Poterimus certe miserrimum aerumnae nomen amittere, et in sinu Paterno crescent spes Nostrae non humiles, si animorum unitatem per Illustrissimum Nuncium procurare dignabitur; Nam per hoc unitati consilia, consiliis rationem, rationi addet pondus. Augebis amplitudinis Tuae incrementa, et erit hoc inconcussum Polonae rei utique labentis columen, si id ab optimo Patre pro non malis filiis eviceris. Permittet interim innata benignitas Tua, ut verum rerum nostrarum statum, sub quovis ac praecipue hoc interregno paulo fusius, quod purus in Patriam suggerit amor, pro necessaria adjungam informatione. Scis imprimis, quae fuerunt merita defuncti Regis, et quam justus sit dolor extincto. Primus, si quis unquam Regum, languida manu regnavit, nullius subditorum per vindictam ac poenas legum sanguine suso. Vastissimo ingenio exoticas linguas, patrias externasque leges, cursus siderum, terrarum fluminumque tractus, et omne literarum arcanum absorpsit, servantissimus aequi, fidem sancte coluit ac protexit. Schismata ad unionem orthodoxae Ecclesiae alia in totum reduxit, aliis reducendis immortuus. Merita haec et tanta virtutis defectae opera omnem de successore adimere deberent dubitationem, nec locum alicui relinquere disputationi, sed rem arduam, quanquam gloriosam sortiri videntur Poloni, liberum scilicet eligendi Regis arbitrium,


page 512, image: s0512

quod toties miraculi obtinet vicem, quoties in tot Electorum millibus in unum votum coalescit. Caeteris gentibus caeca sorte nascendi proveniunt Reges, nobis Polonis in arcto labor est, quoties eliguntur, nam si is, qui eligitur, amicum virtutibus animum habet, Patriae felicitatem; si in probra vitiaque proclivem, casum ruinamque portendit. Ita sane bono meliorem, meliore optimum Deoque simillimum Principem labor instat legendi, utpote penes quos sola eligendi gloria relinquitur, vel dedecus et ignominia et post perpetua infelicitas subsecutura. Qui vero nunc sit Regalis genius ille, quibus lateat locus, nostro ne an alieno debitus coelo. Quis tandem in sortem pulcherrimi terrarum Imperii voce concordi vocabitur, in Dei manibus situm est. Ut vero arenam istam multi antehac externorum Principum aut obtinuerunt per palmam, aut deseruerunt repulsa; sic nec modo ambigendum admisso certamine in dubiam aleam nomina daturos, aderunt certe, qui eorum agonem, voto, voce, plausuque juvabunt. Quanquam inter Principes Nostros Regios certe invenimus, si veris coloribus virtutes judicare velimus, qui bellaces exterorum spiritus, prudentiam domi, felicitatem in armis, non tantum exaequare, sed etiam superare possunt. Haec demum magni Johannis raritatem sapit felicitas, ita ortum fuisse, ut non occidat; ut virtutis suae non degeneres, ita et dignitatis reliquerit capaces. In aliis bona non nisi fortunae in legitimam filiorum transeunt possessionem; virtutes


page 513, image: s0513

et merita non semper successiva in filios gaudent descendere haereditate, in quibus saepius quandoque paternus annihilatur ad magna animus, non quod injurius Parens plenum successori non cedat genus, sed quod a recta linea Paternorum morum aberrantes filii se ad eandem ipso facto inhabilitent. Nostrorum vero Principum animis inest Patrii candoris et virtutum imago; Et cum non annorum ordo in Electione nostra spectetur, cum transcendat hanc eligendi libertas, illa conciliantibus fatis quemcunque communi complecteretur amore, ultro ac etiam ingratiis faciet Regni Poloni parentem.

JACOBUM PRINCIPEM ut inter fratres maximum gradu aetatis, primum publicae famae objicit, quae arbitrio aurae popularis in diversa studiis acta jam illum saepe praefert, saepe aequat, saepe etiam posthabet Regni candidatis. Est ille certe aestimantibus recte, aetate et ingenio sceptri non incapax, copiosus linguarum, experientia rerum non modicus, favore potentium validus, conjugio claro subnixus, indeque multis, sed immerito formidolosus. Patri in praeliis adfuit multis, vultus illi blandus, liberalitas promta, et multa alia, quae Principem decent. Si quosdam ejus errores in tempus, quosdam in fortunam, reliqua in pravam consulentium solertiam derivare velimus, pauca, quae corrigantur, manebunt, imo plura, quae ultro sceptrum invitabunt.

ALEXANDER PRINCEPS decora facie, proceritate venusta, ignotis etiam oculis incutit


page 514, image: s0514

Majestatem vultu propius Matri admotus, vastitatem ingenii, et in consilio pondus mutuatus a Patre, calamo et ore disertus, ubi ex proposito res tractanda venit, linguarum et scientiarum non inops. Liberalitas in promiscuum adstricta ex merito et laxa, arcana scrutantibus clausus, in aequitatem maxime propensus, sobriis sensibus vigil, nec ultra naturale desiderium in potum cibumque projectus, juvenis manu et consilio alacer, flagrans belli laborum, nondum matrimonio sibi aut in publicum gravis, nec ejus voti nimium praecox.

CONSTANTINUS PRINCEPS quoad os humerosque similis Patri et vera virtutum ejus imago. Nihil humile unquam puer adhuc promisit, vultu incessuque gravis, animo senex, responsis argutus, fortunae, in quam editus est, inrer infantiles etiam lusus semper manifestus. Fructum jam non spem in herba ostentat, affatu blandus, aditu facilis, in omne humanitatis effusus officium, ad oblivionem sui liberalis, natural ingenio felix, artibus egregiis, et usu linguarum variarum suffultus. Sed quid prodest Regem felicem, Patrem faecundum, ipsum denique Deum in publica munera nostra abunde largum fuisse, si tot tantique principes egregiis dotibus suis jam quorundam obliquam sentiunt invidiam. Habes, eminentissime Princeps, veram Principum nostrorum imaginem, ut vero eum affectum, quem vivo Patri palam testatus es, Filiis conserves, ego pro meo singulari affectu, tanquam tot nominibus obstrictus humiliter


page 515, image: s0515

peto. Meretur id rerum nostrarum, fortunae Christianae stator, ne imaginem quoque Regalem in posteris perdat, cui non tantum Roma, non tantum Vienna, sad Barbarum etiam Bizantium statuas ponere deberet laureatas. Timeo ego (quanquam hactenus nullus in theatro patet) ex multis circumstantiis, ne ipsius Regiae domus sive culpa sive fato ad aliquem exterum Respubl. Nostra desciscat, sed tristi fato suo, absit omen! a novitate praeluderet, et ab avito libertatis gradu ad insuetam servitutem procul omni dubio devolveretur: Nec ratio quidem, nec consuetudo hoc habet. A conditore Lecho ad memotiam Nostram extremaque tempora ita sancto usurpatum eligendi jus est, ut posteritas Regum, servato libere eligendi jure, successerit in Regno, quae fugitiva etiam in Casimiro Primo, invita in Casimiro tertio, pervicacibus Polonorum studiis ad Thronum quaerebatur, trahebaturque. Ut ergo, novas in praecordiis Polonorum erigas Tibi aras, Princeps Eminentissime, ope operaque Tua calamitates nostras subleva, et ut opportuna media mandato Sanctissimi Domini Nostri instructus Illustrissimus Nuntius ineat et arripiat, procures: Unde semper honos, nomenque Tuum, laudesque manebunt, et ego Sacram Purpuram, veniam liberiori et longiori stylo deprecatus, reverenter exosculor. Dab. 23. Junii 1696.

DCCCCLXXIX. Literae JACOBI LUDOVICI, Johannis III. Poloniae Regis Principis filii natu majoris, ad MICHAELEM


page 516, image: s0516
CHAELEM RADZIEJOVIUM. Regni Poloniae Primatem, quibus se resque suas ipsius patrocinio commendat, 1696. P. P.

INexplicabili circumventus dolore, post luctuosum ex hac vita decessum Serenissimi Parentis mei, in tam dolenda orbitate, tremula ad Eminentiam Vestram manu praesentes exarare cogor, enarrando fatalem hunc ictum, quem Divina manus Domui Nostrae inflixit, adeo, ut ad exquisitae infelicitatis cumulum, nihil praeterea addi possit, cogitarique. Mihi praecipue, cui geminata imminet calamitas, ex occasione infensae nonnihil Serenissimae matris meae, de cujus affectu in me quantumvis Eminentiae Vestrae abunde alias constare potest, clarius tamen coram quam per literas decet exprimere. Sufficiat interim Eminentiae Vestrae nosse, quod hucusque ea usus sim moderatione, quam et filialis observantia et profunda submissio requirebat. Non vanam spem pono fortunae meae in Eminentiae Vestrae autoritate, quod ubi Varsaviam attigerit totam hanc procellam et motos componet fluctus, mihi vero paterno suo affectu adesse et laboranti patrocinari causae dignabitur. Quod ubi praestiterit, implebit leges aequitatis, et afflictum depressumque statum Nostrum eriget, quem iterum iterumque tutelae Eminentia Vestrae, ac protectioni impensissime commendo aeternum obligatus. Dabantur Mense Junio Anno 1696.

Jacobus Ludovicus,

Primas etc. mpp.



page 517, image: s0517

DCCCCLXXX. Responsoriae MICHAELIS RADZIEJOVII, Regni Poloniae Primatis, ad praeinsertas JACOBI LUDOVICI, Principis Regii literas, 1696. P. P

PRaemisi nuper Serenitati Vestrae per Reverendissimum Nominatum Chelmensem vivi doloris mei sensum supra tam luctuosum Serenissimi Regis Nostri et Vestrae Majestatis Parentis fatum, qui non modo Serenissimam Domum suam, sed totam Rempublicam gravissimo calamitatis vulnere sauciavit. Quod Serenitatis Vestrae attinet privatum Interesse, explicui meam mentem eidem Reverendissimo nominato, commendavique diligentissime, ut securam redderet, de antiqua mea inclinatione, nec non obligatione et recenti in tanta orbitate compassione. Confirmabo praesentibus documentis, ubi primum venero Varsaviam, et qua promptitudine omnia Serenitatis Vestrae mandata recipio, ea facilitate, diligentiaque exequi contendam. Insuper solatia desuper precatus omni cultu et veneratione testor quam sim

Serenitatis Vestrae

Dabantur Anno 1696.

studiosissimus

Michaelis Radziejowski,

Primas etc. mpp.



page 518, image: s0518

DCCCCLXXXI. Literae ALEXANRI ET CONSTANTINI, Principum Johannis III. Regorum, ad MICHAELEM RADZIEJOVIUM, Regni Poloniae Primatem, cujus sibi suaeque Serenissimae familiae Patrocimum modesse exposcunt, 1696. P. P.

AD quem in tam fatali naufragio post tristissimum Serenissimi Parentis et benefactoris Nostri obitum, ad quem, inquam, portum securius vertere proram possumus, quam ad sinum probatae toties erga Nos Eminentiae Vestrae benevolentiae, quam Nobis proximi sanguinis necessitudo tam intimo nexu illigavit; quod interea temporis tanto fiducialius testamur, quanto sumus certiores, quod ultra sanguinis jura gravissima orbitas Nostra omnia consuetae erga Nos inclinationis conciliabit facile et disponet officia. Vota deinde Nostra mutua brevis sunt mensurae, quia unum hoc intendimus omnes, ut Serenissima Parens Nostra in juribus et praerogativis personam suam concernentibus secura conservetur, cui Nos ex praecepto divino et mandato pie defuncti Serenissimi Genitoris et ex obligatione pro beneficiis plusquam maternis assistendo, sic speramus, quod Eminentia Vestra, pro Inter- Regis officio coronatam illius dignitatem, et nostrum simul honorem tueri protegereque dignabitur. Nos pariter


page 519, image: s0519

jurata unione pollicemur Eminentiae Vestrae aeternam grati animi memoriam.

Dabantur Mense Junio, Anno 1696.

Alexander Princeps.

Constantinus Princeps.

DCCCCLXXXII. Responsoria MICHAELIS RADZIEJOVII, Regni Poloniae Primatis, ad praeimpressas ALEXANDRI et CONTANTINI, Principum Regiorum, literas, 1696. P. P

EXduro marmore corillud sit, necesse est, quod tam publica orbitas in lacrymas non refolveret, et ad debitam compassionem supra deplorandam Regiae Domus sortem et tenerioris aetatis dolendam fortunam non provocaret. Omnes vires conatusque impendam, ut primam hanc scintillam domesticae dissensionis quamprimum extinguam, ne in publicum erumpat incendium. Quoties enim hoc profundius recogito, omnes in me passiones concentrantur. Et quia me sors nascendi in eo gradu sanguinis, et gratia Serenissimi Parentis Serenitatum Vestrarum, eoque autoritatis disnitatisque loco posuit, sentio me obligatum, et jure gratitudinis erga Serenissimam Reginam ex titulo conscientiae, ne tantum scandalum innotescat; domi vero concors harmonia innati affectus tam inter Fratres, quam filiorum


page 520, image: s0520

erga Matrem praecidatur. Omnes proinde impendam curas et studia eo vertam, ut non verbis sterilibus, sed opere, obsequio et applicatione testari possim, quam sim

Serenitatum Vestrarum

Dabantur Anno 1696.

Studiosissimus

Michael Radziejowski,

Primas, mpp.

DCCCCLXXXIII. Literae CANTONUM HELVETIAE EV ANGELICORUM, ad GUILIELMUM III. Magnae Britanniae Regem, quibus se pacis instantis Tractatui nominatim includi precantur, 1696.

Serenissime ac Potentissime Rex, et Domine clementissime.

FAma ad Nos perlatum est, fieri posse, ut divina ita disponente Clementia tumultus bellici universam hactenus Europam concutientes, laeta metamorphosi propediem in communem Pacem transmutentur. Cum igitur perspectum Nobis sit Regiam Vestram Majestatem huic Negotio summum addere pondus, gloriosissimum cum primis atque ardentissimum Regiae Majestatis Vestrae zelum, pro Ecclesiae Evangelicae prosperitate, diurna nocturnaque contentione excubare; Non possumus non exoptata Nobis hac occasione oblata, incumbente Nobis praecipue pro Patriae Nostrae salute


page 521, image: s0521

sollicitudine, Regiam Vestram Majestatem humillimo cum respectu denuo flagitare, ut si quando Pacis negotiatio optatum habuerit eventum, eadem et Nos nominatim Reformatae Helvetiae Cantones, ipsorumque Confoederatos, atque in specie Religionis Nobis foedere junctas Civitates Mulhusium, Biennam, Genevam, cum Urbe, comitatuque Neocomensi comprehendi et includi, jubere, ut omnia et singula, de quibus Regia Vestra Majestas publicae prosperitatis Nostrae promovendae gratia jam informata est, et informari porro posset, Regiae curae suae commendatissima habere dignetur. Quod si benignissime Regia Vestra Majestas annuerit, fiet adid, quo ei jam obstrictissimi sumus vinculo, ingens accessio, nec unquam altissimo Numini pro sacratae Regiae Majestatis Vestrae personae conservatione et faustissimo omnium institutorum et coeptorum ejus successu humillima vota facere cessamus. Datae, et communi nomine nostro foederatae Nobis Civitatis Tigurinae Sigillo munitae. Pridie Calendarum Augusti Anno 1696.

Majestatis Vestrae

Observantissimi et ad omnia paratissimi,

Consules, Sculteti, Landmanni et Senatores Cantonum Helvetiae Evangel. Tiguri, Bernae, Glaronae, Basileae, Schaffhusii, Abbatis Cellae et sancti Galli etc.



page 522, image: s0522

DCCCCLXXXIV. Responsoriae GVILIELMI III. Magnae Britanniae Regis, ad praeinsertas CANTONUM HELVETIAE EV ANGELICORUM literas, 1696. Gvilielmus III. Dei gratia, Angliae, Scotiae, Franciae et Hiberniae Rex Fidei Defensor etc. Illustribus atque amplissimis Dominis Consulibus, Scultetis, Landmannis et Senatoribus Cantonum Helvetiae Evangelicorum Tiguri, Bernae, Glaronae, Basileae, Schaffhusi, Abbatis-cellae et Sancti- Galli, Amicis Nostris charissimis salutem!

Illustres et amplissimi Domini,

LIteras Vestras, pridie Calendis Augusti datas, Reformatos Helvetiae Cantones curae Nostrae commendantes, gratissime accepimus, lubenter enim quamlibet arripiemus occasionem, qua possumus testari, quanta Nos benevolentia et affectu commoda Vestra, et Confoederatorum Vestrorum, quamque propenso studio Ecclesiae Evangelicae felicitatem prosequimur. Cumque id Nobis in proposito semper fuerit, ut diuturno bello, quod pro communi salute suscepimus, honesta demum et secura Christiano Orbi quaeratur tranquillitas, tum certe, quantum in Nobis sit, efficiemus, ut ubi supremo rerum arbitro Europae exoptatam diu pacem annuere placuerit, Vos et confoederati Vestri Eadem includantur, Reipublicae Vestrae ea habita ratione, qua Nobis semper cordi est. Neque


page 523, image: s0523

dubitamus, quin Vos etiam ea omnia pro causa communi intendere non desinetis, quae ex debito et pro bono publico fieri debent. Adeoque Vobis rebusque omnibus Vestris, quaevis prospera et fortunata apprecantes divinae Vos benignitati et tutelae ex animo commendamus. Dabantur in Aula Nostra apud Lopo, die Septembris 10. Anno Domini 1696. Regnique Nostri octavo.

Vester

bonus Amicus

Gvilielmus Rex

G. B. Lathwayt.

Inscriptio. Illustribus atque amplissimis Dominis Consulibus, Scultetis, Landmannis et Senatoribus Cantonum Helvetiae Evangelicorum Tiguri, Bernae, Glaronae, Basileae, Schasshusi, Abbatis-cellae et Sancti Galli, Amicis Nostris charissimis.

DCCCCLXXXV. Literae a CONSILIARIIS PRINCIPUM ET STATUUM CIRCULI SVEVICI ad CAROLUM XI. Svecerum Regem exaratae, quibus ab eo obnixe contendunt, velit in praesenti Pacis tractatu aequissimorum postulatorum Circuli sui justam habere rationem, 1696.

Serenissime, Potentissimeque Rex, Domine Clementissime.

INvoluto atrocissimi belli molestiis per integros octo annos et quod excurrit, Christiano Orbi,


page 524, image: s0524

non exiguum praebuit solatium, Illustris illa sollicitudo, qua sacra Regia Majestas Vestra reducendae tandem aliquando communi tranquillitati, in hoc usque tempus invigilavit. Postquam enim illa acerrimo mentis suae lumine perspexisset, in hoc concussi terrarum Orbis motu Europaearum Gentium res absque ferali illarum exitio stare diutius haud posse, in id potissimum Sacra Regia Majestas Vestra laudanda prorsus cura incubuit, ut quam alii armis parare niterentur quietem, ipsa consiliis, adhortauonibus, officiis denique indefessis produceret. Factum inde, ut non in sui magis decus, quam insigne eorum emolumentum, quos saevissimus hujus belli turbo perculit Sacra Regia Majestas Vestra operam suam offerret, qua in componendis, tanta animorum pariter ac vitium contentione agitatis controversiis, ii uterentur, quibus non ferro penitus, sed amica magis conventione tandem transigere esset propositum. Ac licet divinam in ultionem potius quam securitatem Nostram intentum Numen, egregiis hisce destinatis successus, quos illa merentur, nondum plene tribuit, ambigendum tamen non videtur, tot piorum precibus ac desideriis fatigatum et ultimum illis benedicturum dolendamque hactenus tarditatem diuturniore prosperitate compensaturum. Proinde cum inclyti Circuli Svevici Principibus et Stantibus Dominis et Superioribus Nostris omnia in eo stent consilia, esse suae etiam partis, quantum licebit providere, ut exitialis hujus belli turbis, in quod sola tuendae avitae libertatis ratione, procul habita omni aliena invadendi libidine, illos impulit,


page 525, image: s0525

aliquando exsolvantur, ruptaque nullo illorum sive consilio sive merito, Pax quantocyus coalescat, in mandatis Nobis dederunt, praesentibus hisce Majestatem Vestram venerari, devotissimisque ipsi gratiis, pro maximo hoc augendis publicis commodis oblato beneficio, illorum nomine actis, ulterius a Majestate Vestra Regia rogatu nostro contendere, ne ab ea, quam tanta Nominis sui gloria ingressa est, via prius deflectere velit, quam arduum hoc et sola animi sui magnitudine dignum restaurandae Pacis opus, ad finem perduxerit exoptatum. Et quoniam tot a Sacra Regia Majestate Vestra exhibita excelsae bonitatis suae documenta, abunde Nobis persuadent, eo maxime ipsam fore intentam, ut, quam suo labore Christiano Orbi conciliare suscepit, concordia iis statuenda sit fundamentis, quae ad Justitiae praescriptum sua quibusvis tribuant, omnesque futurarum Dissensionum causas, graviore alioquin procella deinde erupturas, radicitus tollant, neutiquam veremur, quae futura Pace concedi Nobis postulabimus, aequissimo Majestatis Vestrae Regiae arbitrio, sive mediatione, quam ex Mandato speciali, post alias Potentias. Nostrorum quoque Principalium et committentium nomine quam decentissime requirimus, vel ob eam solum rationem committere, quod nihil illorum sit, cui non omni luce clarior sua constet Justitia. Neque grave foret, Regiae Majestati Vestrae praesentes ante oculos ponere, quam iniqua, ab exorto hoc nefandissimo bello, simus perpessi, quam saevissimis incendiis ac direptionibus, etiam contra apertam Pactorum fidem, amoenissimae Regionis


page 526, image: s0526

hujus vastatae sint Provinciae, quamque dira citra ullam belli rationem, fertilissimis illarum agris inducta sit solitudo, nisi verendum Nobis esset, ne nimii videremur commemorandis in ipso instantis Tractationis limine, iis, quae omnium exposita conspectui, superflua haud indigent relatione. Interim, ne diutiore cunctatione saluberrima haec Pacis consilia evanescant, ipsumque quod tanto utrinque ardore paratur bellum sub futuram expeditionem, rem omnem ad extrema, vix ulla deinceps humana ope sanabilia deducat, nulli dubitamus, quin Sacra Regia Majestas Vestra, pro summa, qua pollet potentia, eo sit allaboratura, ut rejectis, quae moram hucusque negotio huic injecere, impedimentis, partibus militantibus omnibus persuadeat, ut illi inchoando brevi coeant, nec prosuo in Christianam rem studio prius dessitura, quam gravissimis hisce belli laboribus, magnum sincerae, justae ac perennis Pacis diem imposuerit. Ultimum, quod literis hisce adjicere convenit, est, ut summi numinis tutelae sacram Regiam Majestatem Vestram ad peragenda quaevis felicia precibus commendemus ardentissimis. Dabantur Ulmae die 4. Novembris, Anno 1696.

Sacrae Regiae Majestatis Vestrae

humillimi

Principum et Statuum Circuli Svevici Consiliarii.



page 527, image: s0527

DCCCCLXXXVI. Literae a CONSILIARIIS ET LEGATIS VI. AD RHENUM CIRCULORUM, Francofurti ad Moenum congregatis, ad GVILIELMUM III. Magnae Britaniae Regem, quibus ipsi, quam grave sibi, post compositam Regem Christianissimum inter et Sabaudiae Ducem pacem particularem, invasionis a Gallis ingenti numero auctis immineat periculum, clare exponunt, et suae defensionis omnimodam curam impense commendant, 1696. P. P.

SAcram Regiam Majestatem Vestram latere nullo modo potest, quam insigne emolumentum Corona Galliae per pacem in Italia nuper factam rebus suis acquisiverit, et quam grande damnum ex adverso communi foederatorum causae, praesertim Sacro Romano Imperio, ejusque securitati praejudicium, per eandem, propter vicinitatem Regionum illatum sit, videmus jamjam periculi exinde provenientis praeludia, ex quo Galliarum Rex, quascunque in Italia habuerat copias, in confines superioris Germaniae Provincias transtulit, atque in Hyberna ibidem longe lateque dispersit, quarum numerus, quemadmodum certo indicio novimus, jam ad centum et duodecim millia militum assurgit. Satis agnoscunt Serenissimi Electores et Principes VI. Circulorum Imperii Germanici, Rheno, ideoque etiam periculo proximorum, utpote Electoralis Rheni, Franconici, Bavarici, Svevici, Superioris Rhenani et Westphalici Directores,


page 528, image: s0528

Domini Nostri Principales, quam facile sit hosti, sive adhuc ipsa hyeme, sive sub initium proximi veris, gravissimam irruptionem in Nostras viciniores sibi Provincias suscipere, qualis, si ex voto eidem succederet, ob separationem virium exinde metuendam, spem omnem futuri sucessus apud foederatos intervertere valeret. Unde altememorati Electores et Principes moti fuerunt, ut divertendis pro communi defensione inter Status horum VI. Circulorum per arctius aliquod foedus mutuis consiliis, Conventum hinc Francofurti ad Moenum instituerent. Quantum ex rationibus susceptarum Consultationum colligere licet, dubium non est decreta haec iri, quae in salutem Patriae Nostrae non minus, quam in communes foederatorum utilitates praesentes aeque ac futuras pertinere ac evalescere possint. Quoniam vero in praesenti periculo solae vires horum Circulorum fortasse non sufficiunt, sed supplemento ulteriori, quo a foederatis luculenter augeantur, opus habent, ideo non solum Sacrae Caesareae Majestari rem omnem per Literas, quarum copia hic adjuncta est, amplissime exposuimus, supetiasque humillime petivimus, sed Nostrum quoque duximus, ad sacram Regiam Majestatem Vestram causam hanc ulterius ablegare, quam propterea etiam nomine Congressus nostri humillime imploramus, ut pro ea, quae cum Sacra Caesarea Majestate Eidem intercedit Consiliorum necessitudine, proque autoritate, qua inter foederatos pollet summa, ubi de rationibus futurae expeditionis contra hostem communem feliciter instituendae consultabitur,


page 529, image: s0529

suam quoque operam haud gravate eo impendere velit, ut periculi, quod hisce Germaniae Provinciis nunc imminet, gravissimi sufficiens habeatur ratio, utque tales in tempore Nobis mittantur suppetiae, quae sub uno aliquo, atque indiviso Imperio militari in his et illis partibus, quas hostis aggressurus est, minas intentatas prudenter eludere, vimque omnem fortiter repellere valeant: pertinebit hoc ad augendam Sacrae Regiae Majestatis Vestrae gloriam, qua immortalitatem in his terris sibi parabit, proque beneficio isthoc, quibuscunque aliis deinceps demerendo Electores et Principes Circulorum horum Domini nostri Principales se valde obstrictos agnoscent. Interea supremum Numen devotissimis precibus oramus, ut Sacram Regiam Majestatem Vestram ab omni periculo potenter custodire, eidemque prosperrimos rerum successus largiter impertiri velit. Dabantur in Congressu Nostro Francofurti ad Moenum die 30. Decembris Anno 1696

Sacrae Regiae Majestatis Vestrae

humillimi

Electorum ac Principum VI. Circulorum, Electoralis Rhenani, Franconici, Bavarici, Svevici, Rhenani superioris et Westphalici Directorum Consiliarii et Legati in Congressu Francofurtensi congregati.



page 530, image: s0530

DCCCCLXXXVII. Responsoriae GVILIELMI III. Magnae Britanniae Regis ad praeinsertas CONSILIARIORUM ET LEGATORUM a VI. AD RHENUM CIRCULIS Francofurtum ad Moenum missorum literas, 1697. Gvilielmus Tertius Dei gratia, Magnae Britanniae, Franciae et Hyberniae Rex, Fidei Defensor, Illustribus et Magnificis Viris, Electorum ac Principum sex Circulorum, Electoralis Rhenani, Franconici, Bavarici, Svevici, superioris Rhenani et Westphalici Directorum Consiliariis et Legatis in Congressu Francofurtensi congregatis Salutem!

Illustres ac Magnifici Viri.

LIteras a Concilio Vestro Francofurti ad Moenum, die 30. Mensis Decembris ultimi ad Nos datas, gratissimas accepimus; ex iis etenim summam et salutarem concordiam Vestram non cum laude solum, sed etiam cum voluptate perspeximus, cum adeo conjunctis animis, copiisque paratos Vos, ut omnes hostium communium conatus ad Patriam invadendam, reprimatis, videmus, cujus consilii non virtutem magis, quam prudentiam suscipimus, et felicitatis futura auguria haud dubie inde sumimus, nihil enim iis defuturum videtur, qui sibi non desunt et qui animos ad iis opitulandum acrius incendunt. Nec dubitare Nos volumus, quin res Vestrae Nobis, utpar est, curae cordique sint, et quin virorum tam fortium, tamque egregie de Nobis


page 531, image: s0531

causaque communi meritorum, a nobis ratio meliori, quo fieri poterit, modo habeatur; Quod Vobis hisce Literis a dilecto Nobis fideli Georgio Stepney, Armigero, Ablegato Nostro Extraordinario, reddendis significandum censuimus. Macti igitur et dignum aliquid Vobis, dignum Nomine Germanico, Deo bene adjuvante, praestetis; Cujus tutelae Vos Vestraque omnia, quamplurimum commendamus. Dabantur in Aula Nostra Kensington 14. die Mensis Februarii 1697. Regnique Nostri nono.

Vestrum

amicissimus

Gvilielmus Rex.

Gvilielmus Trumbales.

DCCCCLXXXVIII. Literae CONSILIARIORUM ET LEGATORUM nomine VI. Circulorum Francofurti ad Moenum congregatorum ad GENERALES FOEDERATI BELGII ORDINES, quibus ipsis, quid Germaniae a Gallicis opiis adversus Sabaudiae Ducem nuper adhibitis, mirum ad numerum auctis, metuendum sit, explicant, ac eis, a Principalibus suis ideo foedus defensivum arctius conclusum esse, referunt, illosque auxiliis et consiliis ipsorum sublevari petunt, 1696. Celsi ac Praepotentes Foederatarum Belgii Provinciarum Domini Ordines Generales.

EX quo Sabaudiae Dux, causa Foederatorum relicta, primum ad Castra hostium transiit, ac exmplo


page 532, image: s0532

nunquam fere audito una eademque aestate, duarum adversarum partium invicem militantium Exercitibus cum Imperio militari summo praefuit, illudque exercuit, postea vero, urgentibus fatis, bellum in Italia universa omne penitus finitum, singularisque denique Pax secuta est, non desiit Galliarum Rex illico, quascunque habuerat ibidem copias in confines Germaniae superioris Provincias transferre, suumque exinde Exercitum, qualem hisce maxime Regionibus opposuit, ita adjungere, ut jam ad numerum centum et duodecim millia militum ascendat, cum quo minatur vel hac adhuc hyeme, vel sub initium proximi Veris, priusquam foederatorum Miles in expeditionem iverit, Germaniam, et in hac et in illa parte invadere, eo consilio, ut unum et alterum foederatorum immensa vi armata penitus obrueret depelleretque atque ita vires nostras ulterius divideret, quo tandem in divisione omnibus imperare ac leges Pacis pro lubitu ponere solus posset. Quemadmodum vero tela provisa minus nocere solent, ita etiam Reverendissimi et Serenissimi Electores et Principes VI. Circulorum, utpote Electoralis Rhenani, Franconici, Bavarici, Svevici, Rhenani superioris et Westphalici Directores, Domini Nostri Clementissimi, pro suo in Rempublicam communem studio singulari curarunt, ut in conventu hic Francofurti, propterea instituto, ejusmodi consilia formarentur, excogitarenturque remedia salutaria, quibus pericula imminentia gravissima quadantenus divertere Remque publicam Nostram omni possibili modo salvare liceret; Annuit divinum Numen coeptis


page 533, image: s0533

honestissimis, et conclusum jam est inter hos VI. Circulos arctius quoddam foedus in tempora belli aeque ac pacis pro defensione mutua perpetuandum, cujus virtute Electores, Principes et Status in eo comprehensi, ad instruendum exercitum 60000. Militum bene exercitatorum, quo proxima aestate, tuendae Patriae uterentur, sese invicem obligarunt. Quoniam autem vires hostiles, quales quotidie in immensum excrescere audimus, quibusque ut ex apparatu, qui passim adornatur insigni, non absque ratione colligere licet, intentando hic aut illic gravissimo ictu nos pervertere studebunt, adeo numero se et jam amplius ita augere possunt, ut horum Circulorum solae Copiae iisdem non sufficiant; ideo per literas submisissime scriptas, quod adjunctae Copiae docent, apud Sacram Caesaream Majestatem non minus, quam Sacram Regiam Majestatem Angliae, aliosque Reges, Electores ac Principes foederatos, ut sufficentia ad Rhenum auxilia, et quidem justo tempore, primoque, quantum fieri poterit Vere Nobis submittantur, sollicite quaesivimus, ea spe freti, fore, ut per ejusmodi Foederati militis conjunctionem sub uno Imperio Militari summo bene institutam, non tantum Germaniae fines contra hostiles invasiones quascunque defendere, sed et data occasione fortiter adversus pugnare, atque ita armis quoque horum Circulorum Pacis tam diu exoptatae, honestisque conditionibus adornandae, conclusionem aliquando promovere valeremus. Cumque satis constet, quod egregie res foederatorum communes Vobis, Celsi ac Praepotentes Domini Ordines


page 534, image: s0534

Generales, curae, cordique sint, idcirco Electorum et Principum VI. Circulorum Directorum, Dominorum Nostrorum Clementissimorum nomine, vestro quoque studio haecce desiderio quam maximo commendare, Vestramque simul operam obtinendo huic fini valde commodam, decentissime hisce implorare voluimus. Agnoscent Reverendissimi et Serenissimi Domini Nostri Principales isthoc officium Amicum cum debita gratia, idque deinceps quavis occasione, studiis quoque suis demereri connitentur. De caetero, precamur, ut Vos foederatasque Provincias divinum Numen hoc non minus, quem auspicamur, anno, quam in omne futurum aevum, omni facilitate largiter cumulare dignetur; Dabantur in Congressu nostro Francofurti ad Moenum die 3. Januarii 1697. 24. Decembr. 1696.

Vobis, Celsi ac Praepotentes Foederatarum Belgii Provinciarum Domini Ordines Generales,

Ad quaevis officiorum genera paratissimi

Electorum et Principum VI. Circulorum Electoralis Rhenani, Franconici, Bavarici, Svevici, Rhenani superioris et Westphalici Directorum Consiliarii et Legati in congressu Francofurtensi congrogati.



page 535, image: s0535

DCCCCLXXXIX. Literae FRIDERICI AUGUSTI, Saxoniae Electoris, ad CAROLUM II. Hispaniarum Regem, cui exoptatissimas proximi et futurorum annorum gratulatur calendas, 1697. P. P.

ET temporis hactenus feliciter exacti memoria et novi jam approperantis Anni solennitas Nostri Nos admonere officii videntur, ut pro antiquo ritu Regiae Vestrae Majestati prospera ac fortunata omnia Regioque suo digna fastigio votis omnibus exoptemus. Quod dum praesentibus hisce cumulatissime facimus, illud Regia Majestas Vestra nobis adhuc magnopere roganda est, certo sibi ut persuaderi patiatur, nihil a Nobis quicquam vel nunc vel imposterum, aliis super alios decurrentibus annis, omissum iri, ex quo animi Nostri Regiae Majestati Vestrae dediti ardor et singularis libertatis publicae defendendae, pacisque tandem universalis honestis conditionibus recuperandae, studium ullo modo poterit intelligi: In quam eandem curam cum et Regiam Vestram Majestatem maxime omnium incumbere videamus, novas Illi subinde infracti animi corporisque vires ac salutari tandem operi perficiendo successus etiam atque etiam apprecamur. Dabantur Dresdae Mense Decembri 1696.

Nota. Ejusdem commatis literae scriptae quoque ad alios Europae Proceres fuere.

DCCCCXC. Literae MICHAELIS RADZIEJOVII, Regni Poloniae Primatis, ad MARIAM CASIMIRAM, Poloniae


page 536, image: s0536
Reginam, cui modeste suadet, velit se sub instantis consilii tempus, Varsaviam relinquendo de malevolorum quorundam intempestivo livore subducere, 1697.

JAm ad aures S. Reginalis Majestatis Vestrae pervenisse credo, Commissionum Leopoliensium dolendum exitum, appropinquans Patriae periculum, ex resolutione militiae confoederatae invasurae penitius Patriam, Matrem scilicet, visceraque ejus dilaniaturae. Impietas ista magna et crudelitas, sed his gravior audacia et praesumtio, dum auream libertatem, antecessorum nostrorum sanguine partam, hucusque conservatam liberam Electionem privatae cujusquam sacrificare intendit ambitioni. Recurrunt utraeque Leopolienses Commissiones ad praesens Consilium, ut inde contra imminentem patriae ruinam provideatur remedium. Cogito itaque futuro die Martis magnum consilium indicere, sed metuo, ne occasio residentiae S. Reginalis Vestrae Majestatis Varsaviae, aliquas Consilio nostro subministret difficultates; siquidem de abitu Vestrae Majestatis Reginalis, oretenus et per literas certificatum, ac per me Palatinatibus in responsis ad legationes publicatum. Sumo proinde audaciam, quam submisissima Veneratione S. Reginali Majestati Vestrae insinuare et reflexioni maturae proponere, ut ea inire dignetur media, quae amorem et venerationem personae Sac. Reg. Majestatis Vestrae et Serenissimae domui possint conciliare. Plus in hoc Consumatissima S. R. Majestatis Vestrae prudentia potest assequi, quam calamus meus exprimere.


page 537, image: s0537

Finio in debita Veneratione etc. Dab. Varsaviae die 24. Martii Anno 1697.

DCCCCXCI. Responsoriae MARIAE CASIMIRAE, Poloniae Regina, ad praeinsertas MICHAELIS RADZIEJOVII, Regni Poloniae Primatis, literas, 1697.

INtime viscera nostra penetrat inanis Reipubl. conatus, et sine fructu circa dissolutionem confoederationis utriusque Commissionis impensus labor, ptaesertim dum sub istius licentiae jugo primariae fortunae nostrae, et pauperes subditi supra mensuram pressi gemunt; ad ultimamque jam collabuntur ruinam. Patriae hujus amor extimulavit nos ad omnem circa pacificationem Reipubl. applicationem impendiumque, sed notabilis sumptus in ipso portu fecit naufragium. Causam Deo dicet et Reipubl. quicunque tam impiis mediis intentiones suas erigere conatur: Sicut vero Illustritatis Vestrae laudabilis est intentio, quod hoc in casu praesens ad se congregare velit consilium, ita occasionem nullam scire prorsus, nec divinare possumus, cuinam quieta nostra penes mortales exuvias piae memoriae Serenissimi Regis Conjugis nostri desideratissimi obesse posset residentia? testatum reddidimus in Convocatione praeterita, in quo publica felicitas semper nobis sit respectu, dum ad instantiam aliquorum generosorum Nuntiorum Varsavia moveremus citra omnem legem contra nostram personam, non tuendo nos quacunque consuetudine, nec defendendo nos manifesta aequitate per vestrammet Illustritatem repraesentata.


page 538, image: s0538

Nihilominus tamen non sine gravi doloris sensu, experimur incessantes contra personam nostram invisae mentis stimulos, Denuntiabamus jam alias illustritati Vestrae intentionem abitus nostri in terras Russiae, ad quas nos contractus et alia domestica nostra vocabant interesse, remorabatur autem nos addicta bonorum amicorum reflexio, super agitatas Leopoli Commissiones, ne cuiquam vel minima daretur occasio ad sinistram personae nostrae interpretationem, quae attigit innocentiam Serenissimi Principis Jacobi filii nostri Dilectissimi, licet quiete et longe hic a Varsavia residentis. Persuasio Illustritatis vestrae, an tam subito in effectum deduci possit, subjicimus alto ipsiusmet judicio, ea cum fiducia, quod Illustritas Vestra nos adigere non intendat, ut imminentem sacram hebdomadam, et ipsa appropinquantia Festorum solennia, in itinere alicubi peragamus, imo speramus, quod ex innato affectu Illustritatis Vestrae innocentiam potius nostram, et manifestam de Lithuana Confoederatione irrogatam nobis calumniam in hocce consilio justificare non dedignabitur. Non fraudabimus certe autoritatem Illustritatis Vestrae, et promissum, quod nostro et suo nomine intuitu abitus nostri, et absentiae in futura (prosperet Deus) felici electione dignata est Palatinatibus dare. Quod perspicaci Illustritatis Vestrae trutinae dum proponimus, fortunatos simul futuri consilii successus, et optimam sanitatem Illustritati Vestrae ex animo vovemus. Datum Varsaviae 25. Martii 1697.



page 539, image: s0539

DCCCCXCII. Literae commendatitiae, ab Electore Saxoniae, FRIDERICO AUGUSTO, Locumtenenti Joh. Philippo Jaegero, ad REMPUBLICAM VENETORUM datae, 1697. P. P.

Humillime Nobis exposuit suum, quo flagrat, sub auspiciis inclytae Vestrae Reipublicae militandi, valoremque animi sui per praeclara facinora magis magisque excitandi desiderium, qui has ad Dilectionem Vestram et Vos perfert Literas Locumtenens, Johannes Philippus Jaegerus, multisque a Nobis precibus efflagitavit, ut ipsi commendatitiis Nostris, quibus ad militare aliquod munus tanto facilius se aspiraturum confidit, subvenire vellemus. Qua in parte cum deesse supplici et ad ulteriora in re militari intento neutiquam cupiamus, Dilectionem Vestram et Vos pro mutua illa, quae Nobis et Antecessoribus Nostris cum Inclyta Vestra Republica jam dudum intercessit, etiam atque etiam praesentibus hisce rogamus, ut ea benignitate Clientem hunc ad commoda et desideria ejus provehenda, velint complecti, quo possit intelligere has in favorem illius perscriptas a Nobis literas haud parum profuisse. Quod superest praeclara Vestra consilia remque Venetam terra marique uti pergat fortunare Deus ex animo optamus. Dabantur Dresdae 1697.

DCCCCXCIII. Literae CAROLI XII. Svecorum Regis, ad FRIDERICUM AUGUSTUM, Saxoniae Electorem,


page 540, image: s0540
quibus ipsi, Carolum XI. Parentem suum charissimum praematura morte extinctum esse nuntiat, ac se ad continuanda mutuae necessitudinis cum ipso officia paratissimum esse asseverat, 1697. Nos Carolus, Dei gratia Svecorum, Gothorum, Vandalorumque Rex etc. Serenissimo Principi, Consanguineo et Amico nostro charissimo, Domino Friderico Augusto, Saxoniae Duci etc. etc. salutem et prosperos rerum successus!

Serenissime Princeps, Consanguinee et Amice Charissime.

IN summo animi moerore constituti, Serenitati Vestrae Electorali peramice significandum duximus, quemadmodum supremo rerum humanarum arbitro, ac fatorum Moderatori Deo Ter optimo Maximo pro inperscrutabili consilii ac voluntatis suae beneplacito visum sit die Mensis hujus labentis, hora circiter decima vespertina Divum Parentem nostrum gloriosissimae memoriae, Potentissimum quondam Principem ac Dominum, Dominum Carolum XI. Svecorum, Gothorum, Vandalorumque Regem etc. post valetudinem ejus gravi morbo affectam, sed inconcusso animo et tolerantia Christiano Principe digna sustentatam, mente in Deum et Redemptorem Nostrum penitus defixa, vitae hujus miseriis beata morte eximere, adeo, ut fluxam hanc et caducam, quam immortali cum laude felicissime gesserat, rebus pace et bello gloriose confectis, Regni terrestris coronam coelestis et aeternae beatitudinis gloria commutaverit; Nobis


page 541, image: s0541

vero Domuique Regiae ac universo huic Regno, quantum quamque grave vulnus, praematuro excessu tanti Regis ac Herois in ipso aetatis virilis vigore ac susceptorum pro communi bono et universae Christianae rei salute pulcherrimorum operum cursu extincti, ex inopinato inflictum sit, promptius fuerit Serenitati Vestrae Electorali judicii sui perspicacissimi genio assequi, quam Nobis id verbis exaequare. Hinc minime dubitamus, quin Serenitas Vestra Etectoralis pro sincero illo fidae amicitiae cultu, qui inter optimum Parentem Nostrum et Serenitatem Vestram Electoralem viguit, tristem hunc et luctuosum casum latura sit. Sed et insimul confidimus, Serenitatem Vestram Electoralem eundem benevolentiae affectum in Nos, jam nunc avitum paternumque socium, divina providentia et legitimo haereditario successionis jure, sub tutela et administratione, Potentissimae Reginae, honoratissimae Aviae Nostrae et quinque Regiorum Senatorum, secundum propriam divi Parentis Nostri factam Dispositionem ad id constitutorum conscendentes omni meliori modo derivatum velle; Cum utique fixum firmumque Nobis sit, paternorum consiliorum ad publicam salutem collimantium vestigiis tanto alacrius mustere. Quod idem Divus Parens Noster inter ultima Elogia, ad sollicite amplectendam boni publici curam ac praesentium foederum ab Ipso initorum vim fidemque, ubicunque casus tulerit, integre praestandam etiam atque etiam cohortatus est, provisis quoque et relictis idoneis praesidiis ac viribus, quibus voluntati suae tantopere Nobis


page 542, image: s0542

commendatae obsequi in proclivi foret. Hoc animo et proposito sub auspiciis nostris, fortunante Deo, procedent consilia in divini nominis gloriam ac Christiani Orbis redintegrandam incolumitatem et tranquillitatem potissimum conferenda. De caetero benignisimum numen ardentibus imploramus precibus, ut Serenitatis Vestrae Electoralis inclytam Domum, ab omni tristioris fati incursu quam diutissime jubeat esse immunem. Cui etiam ab Ejusdem clementia firmam valetudinem et prospera quaeque ex animo apprecamur. Dabantur in arce nostra Regia Holmensi, die 7. Aprilis 1697.

Nomine altissime memoratae Sacrae Regiae Majestatis, Domini Nepotis Nostri Charissimi, ut et Regis ac Domini nostri clementissimi.

HEDWIG ELEONORA

Reg. Sveciae.

Benedictus Oxenstiern.

G. F. Guldenstiern.

Fabian Wrede.

Nicolaus Güldenstolp.

L. Wallenstedt.

DCCCCXCIV. Responsoriae FRIDERICI AUGUSTI, Saxoniae Electoris, ad praeimpressas CAROLI XII. Svecorum Regis literas, 1697. P. P.

POstquam per Regiae Vestrae Majestatis literas die 7. Aprilis ad Nos perscriptas de honoratissimi


page 543, image: s0543

Illius Parentis, Serenissimi et potentissimi quondam Principis, Domini Caroli XI. Svecorum, Gothorum, Vandalorum Regis etc. etc. praematura morte certiores facti sumus, multis quidem gravibusque de causis magnum sensimus dolorem, sed inde praecipue, quod nosmetipsi et Principem Consanguineum egregia singularique virtute spectatum et amicum multis nominibus longe Nobis charissimum, in ipso aetatis animique flore, medioque pulcherrimorum operum cursu extinctum amisimus. Cujus prudentia atque praesidio sinceroque pro causa communi zelo, non solum Patria, sed universa propemodum Respublica Christiana, si unquam alias, his sane difficillimis temporibus opus habere praecipue videbatur. Sed quoniam ea Dei Optimi Maximi voluntas fuit, inter medias seculi turbas Heroem hunc ad sese tanquam de terrarum aestu et fluctibus in portum vocare, tantaeque Ejus Virtutes tamque egregiae extiterunt, ut memoriam Ejus nominis omnibus seculis conservaturae videantur. Plane Nos quidem in eam sententiam adducimur, ut bene cum illo actum esse statuamus, qui hoc tempore mortem cum vita adeo gloriose commutavit, ut aliis exemplo foret, quomodo rebus mortalibus sit excedendum. Hancque omnino cogitationem Regia Vestrae Majestatis moerorem quodammodo levaturam esse tanto certiori fiducia speramus, quanto firmiore spe confidimus, non posse Regiam Majestatem Vestram melioris vitae felicitatem invidere tam glorioso exitu rebus humanis exempto Parenti, quem, quoad vuit, tantopere amavit. Nos


page 544, image: s0544

interea Regiae Vestrae Majestati, ad quam legitimo haereditariae successionis jure amplissimi Regni possessio jam devoluta est, hanc dignitatis Regiae novae gloriae accessionem, tanquam paternarum Virtutum aemulo atque Haeredi merito debitam etiam atque etiam gratulamur, nihil magis in votis habentes, quam ut Regiae Vestrae Majestati optimi Parentis exemplo, consiliisque inhaerenti, curamque boni publici ex illius praecepto sollicite amplectenti, prospere omnia feliciterque ad redintegrandam Reipublicae Christianae tranquillitatem succedant. Quod superest, Regiam Vestram Majestatem, certo sibi ut persuadere velit, rogamus, Nos veteris illius amicitiae, commercii, atque necessitudinis, quae inter majores Nostros tot retro annis floruit, tam continuandae, quam novis subinde accessionibus et incrementis augendae, semper fore studiosissimos, illasque prae caeteris magis avide capturos esse occasiones, quae Nostro in Regiam Majestatem Vestram amori, cultuique declarando quam frequentissime Nobis offerentur. Cui interea perpetuam valetudinis integritatem et rerum omnium successus felicissimos ex animo apprecamur. Dab. Viennae Mense Maji 1697.

DCCCCXCV. Literae GUILIELMI III. Magnae Britanniae Regis, ad FRIDERICUM AUGUSTUM, Saxoniae Eleclorem, quibus ipsi se iterum favente divino numine feliciter in Hollandiam appulisse refert, et causae communis indefatigatam curam amanter commendat, 1697.



page 545, image: s0545

Guilielmus III. Dei gratia Angliae, Scotiae, Franciae et Hiberniae Rex etc. etc.

CUm nihil Nobis antiquius aut magis cordi sit, quam ut saluti publicae et quieti in Orbe Christiano retintegrandae inservire possit, e Regno Nostro in Hollandiam iterum favente Deo feliciter appulimus, eo fine, ut foederatis Nostris, bellique sociis non desit, quicquid illorum commodo afferre possit Nostra in hisce partibus praesentia, adventum deinceps Nostrum Celsitudini Vestrae Electorali propediem notum facere voluimus, Ipsamque insuper adhortari, ut vires ibidem suas pro bono publico intendere non desinat, neque dubitandum est, quin unita foederatorum arma et consilia Deus optimus maximus iis tandem fortunet successibus, qui calamitosis Europae motibus finem addere, Ipsique honestam et securam tranquillitatem restituere valeant, quam quidem, Nos quod attinet, non solum ex animo optamus, sed summis etiam viribus et indefesso semper conatu prosequemur. De caetero Celsitudini Vestrae Electorali omnigenam felicitatem et rerum incrementum apprecantes, Ipsam divini Numinis tutelae commendavimus. Quae dabantur in Aula Nostra Hagae Comitis 28. Aprilis 8. Maji Anno Domini 1697. Regnique Nostri nono.

DCCCCXCVI. Responsoriae FRIDERICI AUGUSTI, Saxoniae Electoris, ad GUILIELMI III. Magnae Britanniae Regis praeinsertas literas, 1697.



page 546, image: s0546

P. P.

DE felici Regiae Vestrae Majestatis in Provincias Belgicas reditu, per literas Ejusdem die 8. Maji 28. Aprilis ad Nos exaratas certiores facti, spem sane non vanam concipimus, hostem communem, et illustri Regiae Majestatis Vestrae praesentia et fortitudine validissimi exercitus, sub auspiciis Illius denuo militaturi permotum iri, ut multo tandem ad amplectenda pacis consilia tractatusque maturandos se praebeat faciliorem, quam quidem ille hactenus se exhibuisse visus est. Ad tam praeclarum igitur, tamque salutare negotium majori felicitate perficiendum, recuperandamque honestis tandem conditionibus Christianae Reipublicae tranquillitatem, seu belli, seu pacis artibus opus fuerit, ut Regiae Vestrae Majestati confoederatisque Principibus, prospere omnia et secundum vota succedant est, quod Nos etiam atque etiam exoptamus. Et cum potissima sane cura habenda, ut in praesentibus pacis negotiis ecclesiastica in illum statum, qui tempore conclusae pacis Westphalicae fuit, et quae ad Religionem Evangelicam pertinent, ad Ejus normam plenarie restituantur; eam omnino in spectata Regiae Vestrae Majestatis pietate ac prudentia spem reponimus, Illam Nobiscum et cum aliis hujus Religionis Electoribus, Principibus ac Statibus Imperii sua sponte in id enixe elaboraturam, ut ulteriori commendatione hac in parte non futurum sit opus. De caetero Regiam Vestram Majestatem serio persuasam cupimus, Nos in Eandem cum illa boni publici promovendi curam incumbere, Illiusque quam, maxime


page 547, image: s0547

exemplo atque vestigiis inhaerere velle, ut appareat nullis nos occasionibus defuturos. Quam bene ac prospere interim valere ex animo vovemus. Dabantur Viennae die 21/31. Maji 1697.

DCCCCXCVII. Literae FRIDERICI AUGUSTI, Saxoniae Electoris, ad DUCEM SENATUMQUE REIPUBL. VENETAE, quibus pro Colonello d' Aalbentel, caedis in Vincentio de Wisenburg patratae causa pro scripto, sollicite intercedit, 1697. P. P.

QUibus rationibus et argumentis Colonellus d' Aalbentel, circa exortas nupero anno Venetiis inter Locumtenentes de Münchhausen et Rumpelium magno animorum ardore contentiones, quae perpetrato tandem homicidio Vicentii de Wisenbourg occasionem dedere, innocentiam suam probare, imputatasque sibi criminationes repellere laboret; id forte Dilectioni Vestrae et Vobis non omnino molestum erit, ex inclusis paulo fusius intelligere. Quae quidem ejus innocentiae Documenta, quamvis per se apud Dilectionem Vestram et Vos, ad modo nominati Colonelli salutem et securitatem haud parum valitura esse non dubitemus: noluimus tamen etiam ex parte supplicis, quam in intercessionalibus hisce Nostris repositam habet, vel spei vel fiduciae deesse, Dilectionem Vestram et Vos peramanter hisce rogantes, ut praefatum Colonellum d' Aalbentel, rebus ita sese habentibus, non modo a decreta adversus ipsum proscriptionis sive banni poena absolvere, inque


page 548, image: s0548

gratiam atque protectionem inclytae Vestrae Reipublicae recipere, sed omni etiam meliori modo providere atque efficere velitis, ne quid violenti in cum, si quando in ditiones Vestras redierit, sive clam sive palam committatur. Qua quidem Vestra benevolentia hominem strenuum magnopere Vobis devincietis, Nobis vero pergratum erit intelligere has Nostras, pro illo interpositas preces non omnino infructuosas aut plane irritas fuisse. Dabantur die 12. Junii Dresdae 1697.

DCCCCXCVIII. Literae MAGISTRATUS CIVITATIS GEDANENSIS, ad Dn. ABBATEM de POLIGNAC, Regis Christianissimi in Poloniam Legatum, cui nuntiant, Cives urbis suae, ob naves suas a Gallicae Classis Praefecto detentas, ingentes excitasse turbas, omnesque mercatorum Gallicae Nationis merces custodiae mandasse, ne loco moveantur, donec naves sibi fuerint in integrum restitutae, 1697.

NOn speraveramus post nuperam Illustrissimae Excellentiae Vestrae cum Domino Praeside civitatis hujus, collega nostro perdilecto, habitam Conferentiam ad tales deventurum actus, quales nunc cum summa, non tantum nostra, sed et universae Civitatis experimur consternatione. Securos nos reddiderat innocentia nostra, optimae conscientiae fulta testimonio, qua freti non tantum certo nobis persuasum erat, nos omne id, quicquid in occasionem offensatum ex parte Illustrissimae Excellentiae Vestrae acceptum fuerat apud Christianissimum Gulliarum Regem exaratis eam in rem, pro


page 549, image: s0549

exculpandis actionibus nostris, humillimis literis facillime excusaturos, sed et apud Illustrissimam Excellentiam Vestram rationes a Domino Praeside allatas tantum ponderis habituras esse, ut eandem pro avertendis potius, quam effectui dandis, ejusmodi damnosis attentatis, quae nihil nisi hostile spirant, laboraturam crederemus. At vero dum aliud placuit, et naves civium nostrorum ex improviso in statione navium maritima jussu Praefecti Classis Gallicae ibidem commorantis, violenter occupatas videmus, non potuimus, quin sedandis perturbatorum, et summe commotorum civium animis, de remediis, quibus malo exinde resultanti obviam iretur, tempestive cogitaremus, indeque instantissime eorundem solicitationi id tribuendum fuit, ut non tantum portas civitatis omnes occludi, sed et omnia bona ad mercatores Gallicae nationis pertinentia, ubicunque in civitate deprehendi possunt, arresto innodari, obsignari, et pro majori eorundem securitate, ne a populo concitato in praedam rapiantur, constitutis ad aedes, ubi reperiantur illa, excubiis custodiri faceremus. Considerantibus igitur nobis, quantis porro motibus agitanda sit civitas haec, et quam periculosae exinde oriturae sint sequelae, ni mature componatur negotium illud, et malum, antequam altiores agat radices, tollatur, per praesentes querelas nostras eo nomine ad illustrissimam Excellentiam Vestram deferendas esse duximus, id ab aequanimitate ejusdem sperantes, ac enixissime rogantes, ut perpensa nostra erga nationem Gallicam observanda, quam nunc quoque, quamdiu Classis Gallica


page 550, image: s0550

in vicinia nostra stetit, quantum status rerum praesentium permisit, erga eandem abunde testatam dedimus, eum gratiofissime inire modum velit, quo non solum restitutis et libertati suae relictis navibus civium nostrorum nunc violenter occupatis, libera iisdem in mari maneat navigandi facultas, sed et apud Christianissimam Galliarum Majestatem civitati huic pristinam gratiam, qua huc usque semper gavisa est, intercessione sua gratiosissime conservare dignetur, quod dum nobis indubii ab Illustrissima Excellentia Vestra pollicemur, nos quoque eidem quam semper erga Illustrissimam Excellentiam Vestram testati sumus, observantia porro non deerimus, non dubitantes, optato nos ab eadem exhilarandos fore responso. Dabantur Anno 1697.

DCCCCXCIX. Responsoriae D. ABBATIS de POLIGNAC, ad praeinsertas MAGISTRATUS CIVITATIS GEDANENSIS literas, nil nisi minas et Gallici fastus et indicia continentes, 1697.

QUando Magnificum Civitatis Vestrae Praesidentem conveni nuper, statim ipsi significaveram instinctu pristini amoris, quo semper in civitatem vestram ferebar, et quem in promovenda saepius navium interceptarum restitutione, vel saltem aliqua, uti ex ministerio potui, compensatione testatus sum, quantum errorem admisisset Magistratus alioqui prudens et in orbe celebratus, dum excessus innumeros et infames nullibi unquam auditos, nedum intentatos adversus Potentissimi


page 551, image: s0551

et Christianissimi Galliarum Regis, Domini mei clementissimi subditos, Officiales, Nautas, Vexillum, et omnia sacrum et formidandum Majestatis suae Nomen quovis modo repraesentantia, vel imperavit civibus suis, militibus ac servis, vel certe cognitos et benigna per me ipsum expostulatione delatos toleravit et continuari fecit. Exposui quid tanta facinora, et in iis contumax perseverantia finalisque impoenitentia malorum in civitatem vestram attraherent, jam attraxissent, et in posterum, ni per solidum et competens remedium obviaretur, essent attractura. Monui jam ex primis petulantiis Gedanensium indignationem Christianissimi commotam, et ab eo exiisse edictum, ut in omnibus Galliae portubus interciperentur naves, quotquot reperirentur; Gedanenses homines sub arctiori custodia detinerentur, imo ut Gallicarum navium Praefecti omnes in mari, quotquot Gedanenses caperent fisco addicendas sine intermissione, donec plena et adaequata per Magistratum Civitatis Vestrae fieret ex integro de omnibus et singulis excessibus praedictis, quos recensui pridem et nuper, satisfactio, et submissio, ipsa quoque verba, quo ad rem hanc, in literis Christianissimi 14. Octobris ad me datis contenta, recitavi, quae quidem omnia ex affectu meo amicissime denunciata, resipiscentiam suaderent, tam exigui apud vos fuerunt valoris, ut ipsa illa die, qua civitatem vestram ingressus, et Magnificum atque Illustrem consilii vestri Praesidentem allocutus sum, scriba navis Praefecti in vestra civitate detentus per horas quinque incarceratus,


page 552, image: s0552

et contumeliosissime affectus fuerit. Quid ergo potuit minus facere Illustrissimus Eques Dominus Barth, classis Regiae Praefectus, officii sui peritissimus, quam laesae per septimanas sex integras patientiae tandem facere satis, et quod ab initio potuisset ac ipse tantum melioris ex parte vestra processus tamdiu suspenderat, exequi tandem, ubi nulla vos ad officium admonitione sive adhortatione flecti posse intellexit. Sed haec sunt minima, majora vobis imminent, et exempla potentium Civitatum, si prae oculis non habetis, capitibus certe vestris habetis timenda. Per vestras utique Magnificas et Illustres Dominationes incepta hostilitas, et ignem accendistis, quomodo extinguetis? ipsi videritis. Miror autem, vos me uti vestrum apud Christianissimam Regis mei Majestatem advocatum, et intercessorem rogare, atque impotentem vestram vindictam in solos mercatores Gallicae nationis sub praetextu majoris praecustoditionis, ab aliquo tumultu plebis exercitam scribere, dum res ipsas meas, domesticos, equos et currus, contra jus gentium et fas omne detinere praesumpsistis, et adhuc praesumitis, unde vos existimo contra solitam literarum vestrarum observantiam, quae verbis, non factis commonstratur, asperius velle ac magis in dies insanabile fieri vulnus. Sic ergo ultimato respondeo, ut primum ante omnia quidquid meum est, liberum in instanti faciaris cum legitima et violati juris gentium et characteris mei excusatione. Quantum vero spectat ad naves vestras, quae justissima de causa detentae sunt, hoc cum Illustrissimo Equite, Domino Barth tractare


page 553, image: s0553

poteritis, ista enim ad officium ejus, non ad meum pertinent, Maneo etc. Dabantur Anno 1697.

M. Literae MICHAELIS RADZIEJOVII, Regni Poloniae Primatis, ad LEOPOLBUM Rom. Imperatorem, quibus ipsi Principem de Conti, in Regem Poloniae, non obstantibus Serenissimo Electori Saxoniae datis suffragiis, unanimi potioris partis consensu electum esse nuntiat, 1697. Sacra Caesarea, Regiaque Majestas.

INnotuisset Sacrae Caesareae Regiaeque Majestati Vestrae eo ipso die, quo facta est, de Electione Nostra. Officii enim mei ducerem, felicem nuntium Ejusdem Sacrae Caesareae Regiaeque Majestati Vestrae quantocyus ferre, ad quam non tantum ex bonae vicinitatis, sed etiam ex strictioris contra Christiani nominis hostem colligationis nexu, bona malaque nostra pertinere videntur. Continuum tamen per aliquot dies calamum duxi, spem aliquam habens, scissa divisaque Civium studia, ad sananda libertatis laesae vulnera, ad pacificandam Rempublicam inclinatura. Sed cum exiguus legum Patriarum respectus, quae non nisi Primatiali Dignitati Jus nominandi concedunt, in his, qui perdere alios quam periclitati ipsi malunt, si non spem, saltem spei fiduciam adimat, differre diutius nequeo, quin nomine publico hujus Reipublicae partis, apud quam summa ratio Libertatis, deferam Sacrae Caesareae Regiaeque Majestati Vestrae constanti suffragiorum consensu, Serenissimum Franciscum Ludovicum


page 554, image: s0554

Pricipem de Conti die 27. Junii Regem Poloniae in campo Electorali nominatum et renuntiatum. Inventi sunt quidem nonnulii Senatores, qui cum pertracta circumventaque obliquis artibus credulae Nobilitatis parte Serenissimo Electori Saxoniae adhaeserunt; Sed nec hic, qui nominavit, per leges jus nominandi valide et licite habuit, nec hic, qui nominatus, per eosdem nominari potuit. Gloriatur pars ilia, quod Militiae Ducum autoritate sit suffulta, quae quidem, invalido alias pro tunc legum auxilio, formidanda esset, nisi exercitus Noster ex nobilitate compositus foret; ideoque firmandae potius libertati, quam juvandae suorum Ducum passioni pronior et promptior. Erigit Nos in eam spem fumma Sacrae Caesareae Majestatis Vestrae pietas tot argumentis comprobata, perspectaque in Regni Nostri tranquillitatem propensio, quod penitius profundiusque expensis rationibus, consilium futurorum ex praeteritis sumens, prudentissimo consilio suo occurret, ne hi, qui obvio obsequio privatas spes sine publica cura agitant, praevaleant, ne Serenissimus Elector, cui plura semper erunt, quae oberunt, quam quae legibus Regni convulsis succedent, aperto discrimini Regnum Nostrum bello civili objiciatur, cum haec pars privilegio libertatum fulta, adversae fortunae objici mallet, et privatae potius nocere quam publicae deesse. Si quando nunc profecto vertitur et Sacrae Caesareae Majestatis Vestrae et totius Christianitatis alea, ex motu enim hoc nihil sperandum praeter metum, si Polonia divisa decertare pro factis suis, quomodo sacri foederis Religio contra


page 555, image: s0555

communem Romanae fidei hostem Nobis hucusque integra servari stareque poterit? Arma enim illa, quae contra Turcas Tartarosque in prosequendo ulterius foedere agere deberent, intra cognatas acies discinderentur. Non moveat vero adversum Sacrae Caesareae Majestatis Vestrae suspicionem, neque ullam politici metus obtendat umbram, quod Consanguineum aemulae Domus Principem in Regem Nostrum elegerimus; inter Reges enim et Regna, praesertim vero libera, ubi agitur de corona et Majestate, semper major est ratio vicinitatis quam sanguinis, magisque formidabilis est libertati electus suisque armis et proxima vicinorum colligatione praepotens, quam ille, qui omnem suam potentiam in solo civium affectu sitam habet. Possumus vero integra fide Sacrae Caesareae Majestati Vestrae polliceri spondereque, quod Serenissimus Electus Noster sacrosancte sit omnia servaturus ea, quaecunque Sacram inter Vestram Majestatem et Rempublicam Nostram intercesserunt, praesertim, cum Principi in Regno libero nihil omnino in viciniam liceat sine omnium Ordinum Consensu, a quo omnis pendet potentia, imo audacter promittere possumus, quod languidam illam in provectiori aetate Serenissimi ultimi Regnantis in prosequendo bello Turcico curam, mens ad bella nata Serenissimi praesentis, pro solatio Christianitatis, pro diversione Majestati Vestrae fortiori compensabit. Non ambigimus igitur, illudque enixo postulamus, quod Sacra Caesarea Regiaque Majejestas Serenissimum Electorem Saxoniae sapientissimo suo inducere dignabitur consilio, ne praepropera


page 556, image: s0556

festinatione Sua illam in Regno Nostro flammam excitet, quam secula multa civium sanguine non sine evidenti Christianitatis (stante cum infidelibus bello) periculo non valeant extinguere. Quod fusius magnificus et generosus Petrus Tworziansky ad Comitia nostra ex Palatinatu Cracoviensi Nuntius Sacrae Caesareae Regiaeque Majestati Vestrae deferet, ut eo nomine ad Eandem a Nobis Ablegatus. Cui uti benevolam aurem et integram fidem concedere dignetur, petimus, paratissima semper officia Nostra Eidem sacrae Caesareae Regiaeque Majestati Vestrae devoventes, manemus

Sacrae Caesareae Regiaeque Majestatis Vestrae

Dabantur Warsaviae 9. Julii 1697.

ad officia paratissmi, meo et aliorum nomine

M. Cardinalis Radzieiowsky, Primas.

MI. Responsoriae LEOPOLDI Romani Imperatoris, ad praeinsertas MICHAELIS RADZIEJOVII, Regni Poloniae Primatis, Literas, quibus ipsi serio suadet, ut partes Serenissmi Electoris Saxoniae, a quibus maximam Nobilitatis partem stare inaudivisset, absque mora amplectatur, 1697.



page 557, image: s0557

Leopoldus etc.

ACcepimus Literas Reverendissimae Paternitatis Vestrae die nona hujus Mensis ad Nos datas, eo stylo et scriptionis genere ab iis, quae Reipublicae nomine antehac ad Nos exaratae sunt, distinctas, ut illas ex privata Reverendissimae Paternnitatis Vestrae, ega nos confidentia unice profectas esse existimemus: et vel ideo missium ad Nos Generosum Petrum Tworzyanski ad aures nostras tanto libentius admiserimus. Etsi autem sensa Reverendissimae Paternitatis Vestrae magnum semper apud Nos pondus habeant, quantumque iis tribuere soleamus, omni loco et occasione testaturi simus: Postquam tamen Serenissimum Saxoniae Electorem longe majori suffragiorum numero in ipso campo Electorali Regem renunciatum esse, constanti omnium, neutri etiam parti addictorum relatione asseritur, celare Reverendissimam paternitatem vestram non possumus, graviter Nos affligi, quod Eandem cum minori Reipublicae parte huic Electioni tam acriter obniti intelligamus. Illud vero Nos solatur praecipue, quod sicuti ingentia ex ejusmodi dissensione in Rempublicam Christianam universam, et imprimis Polonam redundatura mala Reverendissima Paternitas Vestra prudenter dignoscit: ita et nullo aut facillimo negotio illa avertere in manu et potestate sua habeat: Adeoque dubitare fas non sit, quin perpensis rerum temporumque circumstantiis tam ipsamet Reverendissima Paternitas Vestra praedictae Electioni, a qua etiam ante non alienam se fore monstravit, accessura,


page 558, image: s0558

quam consilia, et autoritatem, qua pollet, apud reliquos adhuc refragantes impensura sit: ut et hi plurium pro Serenissimo Saxone stantium suffragiis, consensionem suam adjungant, neque pertinaciter nimis discrepando Inclytum Regnum in apertum Belli civilis discrimen, et innumeras, quae illud comitari solent, calamitates conjiciant. Hoc pro sincero Nostro in Rempublicam, cujus salutem et libertatem antiquissimam semper habemus, affectu a Reverendissima Paternitate Vestra enixe contendimus Hoc ab ejusdem animi aequitate, sapientia, et in Patriam pietate certo expectamus. Etsi quid praeterea ad conciliandam inter Serenissimum Neo-Electum Regem, et Reverendissimam Paternitatem Vestram pleniorem fiduciam officia Nostra posse videntur, ea amice offerimus Reverendissimae Paternitati Vestrae: quod superest Benevolentiae Nostrae Caesarea affectum pro solito conservantes. Viennae 30. Julii Anno 1697.

MII. Literae varii argumenti a F. HENRICO CARDINALE NORISIO ad ABBATEM NICASIUM Parisiis degentem exaratae, 1697.

Illustrissime Domine

LIteras, quas ad me V. Kal. Jun. dederas, postrema ejus Mensis accepi, eisque Kal. Juliis, aut, si forte Pompejanus es, Quinctilibus respondeo, ad lucernulam, hora post mediam noctem tertia. Hui, inquies, tam diluculo Purpuratus operam ponit? Ita plane impacta mihi purpura somnum


page 559, image: s0559

abrumpit, ac ad pluteos invitum trahit. Non literarum amor, sed agasonum importunitas vel invitum viglare cogit: Illi enim antediem equos estabulo reducunt in arcam, quos cum serrea strigile curant, quatiunt illi ungula subjectos lapides, eoque rumore Purpurato Domino somnum excutiunt. Scis olim Themistoclem solitum dictitare: Miltiadis trophaeum non patitur me dormire; at equi me dormire non sinunt eorumque solliciti curatores has mihi vigilias procurant, id est, tempus mihi redimunt, quo tibi possum rescribere. Nam paulo post sacra peragenda sunt, statimque ad sacrum Consistorium hodie mane indictum, in quo Ecclesiae Rossanensis Archiepiscopum proponere jussus sum, cras interero Congregationi Judicis, in quo Tomi magni P. Papebrochii a Carmelitis accusati discutientur. Die 3tia erit Congregatio ad B. Mariae supra Minervam; Quarta sedebo coram summo Pontifice in Congregatione Inquisitionis, vulgo S. Officii; die 5ta fiet Congregatio, in qua de tricis Regularium judicabitur, die 6ta et Sabbatho adero Congregationi Concilii, in quo caetera inter jussi sumus deliberare, an expediat usum exigendi a reis juramenti, antequam interrogentur de criminibus, quorum accusati sunt, a summo Pontifice abrogari, Haec me negotia tota hac hebdomade exercebunt, hae menstruae curae, hae annuae occupationes me manent. Viden', uti priorem paginam, quamvis nihil dicens implevi. At pejus est, non tantum nihil dicere, sed nihil prorsus facere. Quid enim auribus vestris dignum agere possum, tot subinde sibi succedentibus occupationibus districtus?


page 560, image: s0560

Itaque pridie Idus Decembr. Anno 1695. creatus Cardinalis, vitae meae terminum imposui, mortuus meis libellis, unde et Musae mihi lessum fecere. Nisi molesta tibi possum significare, Nam intra eandem hebdomadam duos insignes Purpuratos amisimus: Joannem Casimirum Denhof, et tui meique amantissimum, Gregorium Barbadicum Patavinum Antistitem, virum sanctissimum, eumque doctissimum, qui ditissimi Episcopatus reditus, ex aequo pietati et literis sanctioribus excolendis et promovendis insumsit. Insigne seminarium abs se instructum haeredem reliquit, annulo tantum Fratri ac Nepotibus legato, quo idem a Magno Duce Etruriae donatus fuerat. Typographiam insignem exstruxerat, variarum linguarum characteribus locupletatam impensis in eandem 70. aureorum millibus. In sinu tuo magni viri jacturam comploro, meoque dolore tuum etiam intendam. Antistites Cameracensis ac Mechlinensis suos Romam libros miserunt, ac doctorum hominum judicia expetunt, ac expectant, privatas etiam ad me literas destinarunt, qui tamen nondum in partes abii, sed judicium sustineo. Haec nova concertatio rumores e lectione libri Cardinalis Sfondrati exortos suppressisse videtur in Galliis, uti etiam Romae deferbuere, ubi nova subinde ingruentia negotia priora statim antiquant. Hanc alteram paginam altera die facio, nempe VI. Non. Jul. Heri in Consistorio gratias retuli tuo nomine Eminentissimo Albano, ob tibi dono missas Vaticanas Rafaelis Urbinatis picturas, a P. Bellorio tuo explicatas. Respondit: plurimum laetari se, quod tam parvo munere


page 561, image: s0561

tuo desiderio satisfecerit. P. Bonjoranum nondum vidi, ut illi epistolam tuam traderem; ille in praesentia volumen scribit de AEgyptiorum Dynastiis, et quidem ingeniosissime, rem praesertim, chronologicam exequitur, ut annorum supputationem asserat, in vulgatis Bibliis descriptam, contra majorem LXX. Interpretum numerum. Is sane juvenis totus est antiquarius, obsoleta inquirit, ac miro studio vetusta nomina juxta diversarum gentium idiomata inflectit, ut quandoque stuporem, imo etiam risum excutiat; eo genio ductus ingenium vexat, in rebus ab hominum memoria remotissimis. D. Fabrettus editionem Vett. Inscriptionum promovet, jamque 28. folia typis excusa sunt. Prodiit in urbe nuperrime volumen cum titulo: Istoria universale provata con Monumenti e figurata consimboli degli Antichi. Autor est Franciscus Blanchinus Veronensis, e Bibliotheca Cardinalis Ottoboni. Est juvenis omnium scientiarum peritus, in quo modestia cum eruditione decertat. Putasne Morellium ex miris illis visionibus quidpiam luminis nancisci posse, quo vetera numismata illustret? Finem scripturiendi facio, salutem tibi deprecatus. Doleo, quod calculorum dolore macereris: at calculi me quoque premunt, dum expensae superant reditus nec paria faciunt. Non sum tamen in aere alieno, licet in aere tuo sim, cui solvendo nunquam ero. Rideas, per melicet, modo valeas. Romae die 11 Jullii 1697.

Tui amantissimus

Fr. Henricus Cardinalis Noris.



page 562, image: s0562

MIII. Literae AUGUSTI II. Poloniarum Regis, ad LEOPOLDUM Rom. Imperatorem, quibus ipsi se in Poloniae Regem electum esse nuntiat, 1697. Serenissimo et Potentissimo Principi, Domino Leopoldo, Dei gratia Electo Romanorum Imperatori tot. tit. Fratri, Cognato et vicino Nostro Charissimo etc. Augustus secundus, eadem gratia Electus Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae (tot. tit.) salutem ac mutui affectus incrementum.

Serenissime ac Potentissime Princeps, Frater, Cognate et vicine charissime.

QUibus officiis et amoris studiis Majestatem vestram prosequamur, quo minus Eandem latet, eo magis id ipsum, ut pluribus argumentis comprobemus, Nos omnibus stimulis invitat; Proinde occasionem diu exoptatam, quam maxime opportunam ambabus manibus amplectimur, quod in Regem Poloniae suffragiis Reipublicae hujus legitimis electi simus, adeo ut nunc solenni Nobis destinata legatione in eadem Electione confirmati Diadema Regni accipere properemus. Est et illud, quod non solummodo Majestati Vestrae hisce notum facere contendimus, verum ut Ipsi promitteremus, Nos in iisdem pactis foederibus, religione, vicinitatis et amicitiae juribus perstituros esse, quae Nostri Serenissimi antecessores perpetuo servarunt, et Nobis ex singulari erga Majestatem Vestram necessitudinis vinculo, continuanda majorem


page 563, image: s0563

in modum competunt. De caetero Majestati Vestrae omnem incolumitatem in Christiani Orbis solatium ex animo apprecantes. Dabantur Tarnowicii die 15/25, Julii 1697.

Majestatis Vestrae

bonus Frater, Cognatus et Vicinus,

AUGUST US, Electus Rex Poloniae.

MIV. Responsoriae LEOPOLDI, Rom. Imperatoris, ad praeinsertas AUGUSTI II. Poloniarum Regis literas, 1697. Leopoldus Dei gratia Romanorum Imperator semper Angustus etc. Serenissimo et Potentissimo Principi, Domino Augusto II. Electo Regi Poloniae etc. etc. Sacri Romani Imperii Archimarschalco, Electori, Consanguineo, Fratri ac vicino Nostro charissimo, salutem ac mutuam benevolentiam,

Serenissime ac Potentissime Princeps, Consanguinee, Frater et vicine charissime.

Singulare solatium, quod ex praenuntia fama et Legati Consiliariique Nostri arcani, Venerabilis Johannis Philippi, Sacri Imperii Principis et Episcopi Passaviensis, devoti Nobis dilecti, relatione de Serenitatis Vestrae ad Regium Thronum inclyti Regni Poloniae et Magni Ducatus Lithuaniae


page 564, image: s0564

evectione hauseramus, mirifice adauxerunt Ejusdem Literae de 25. Mensis Julii noviter elapsi, per Comitem a Zinzendorff Nobis traditae, quibus Serenitas Vestra non solum peramice Nobis si gnificat, se post obtentam Electionis Suae legitimis Illius Reipublicae suffragiis factae confirmationem ad accipiendum dicti Regni Diadema properare, sed et praeterea sincerae amicitiae et vicinitatis foederumque et pactorum sua ex parte religiose servandorum studium Nobis offert. Dum itaque Serenitati Vestrae hanc eximiam Dignitatis accessionem praemiumque virtute et meritis suis dignissimum ex animo gratulamur, idque ut Serenitati Vestrae inclytoque Regno, reique toti Christianae felix atque faustum, tum inauguratio laetissima sit, enixe vovemus, Serenitatemque Vestram simul certam esse cupimus, quod sicuti propensam Ipsius in colendis amicitiae et foederum olim et recens initorum juribus voluntatem, eo, quo par est, mutuae benevolentiae affectu accipimus, et in iis, quae inter majores Nostros et Serenitatis Vestrae ante cessores a seculis utriusque partis bono sempec viguerunt, in Nobis nihil unquam desiderari passi sumus ita nec imposterum erga Serenitatem Vestram et inclitum illud Regnum quicquam desiderari patiemur, prout ea praedictum Legatum Nostrum coram fusius prosequi jussimus. Quapropter ad ipsum Nos referentes, Serenitati Vestrae longaevam incolumitatem, ac secundos rerum consiliorumque eventus sincero affectu apprecamur. Dabantur in Civitate Nostra Viennae die prima Augusti anno 1697. Regnorumque Nostrorum Romani


page 565, image: s0565

quadragesimo, Hungarici quadragesimo tertio, Bohemici vero quadragesimo primo

Serenitatis Vestrae

Bonus Consanguineus, Frater et Vicinus

LEOPOLDUS etc.

V. Sebastianus Wunibaldus Comes a Zeyhl Lutzo Dolberg.

MV. Literae AUGUSTI II. Poloniae Regis, ad ORDINES REGNI POLONIAE MAGNIQUE DUCATUS LITHUANIAE, quibus ipsis pro collata sibi unanimi consensu Regia dignitate amantissimas agit et habet grates, seque privilegia et libertatem eorum sancte et cum vita etiam dispendio tuiturum pollicetur, 1697. Augustus secundus Dei gratia Rex Poloniae electus, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae etc. etc. etc. Elector etc. etc. etc.

Magnifici, generosi, sincere et fideliter Nobis dilecti.

CUi attribuendum? nisi supremo Numini, per quod Reges regnant, Nos vocatione divina, non ullo illicito ambitu, ad thronum Regium liberis suffragiis Sinceritatum et Fidelitatum Vestrarum evectos et collocatos esse, quando die 29. Junii, Anni praesentis, communi et generali


page 566, image: s0566

omnium gentium consensu, Rex Poloniae et Magnus Dux Lithuaniae aliarumque Provinciarum annexarum per reverendum in Christo Patrem, Dominum Episcopum Uladislaum etc. nominati sumus, non possunt Nobis nisi tales erga Personam Nostram affectus esse grati, qui in Campo Electorali juxta sonoram nominis Nostri Praeconisationem nobis evenerunt, jamque Nobis pro tanto affectu nihil restat, quam desudare, circa conservationem boni publici, ut unio, pax et tranquillitas publica inter Status et Ordines coalescant, quibus conatus et curas nostras Regias impendemus, nihil aliud prae oculis habentes, solummodo, ut bene sit Patriae Conservationem Libertatum et jurium, post assumptum et impositum in Nos Patris Patriae nomen; Appromittentes Nobis ex alto, quod is, qui Nos in hoc solio collocavit, feret et ultra opera in amore et affectibus Populi Electoris, sincere et fideliter dilecti; et quia publicata et relata Nobis denunciatio felicis Electionis Nostrae per Reverendos Magnificos, ac Generosos Legatos ex Senatu et Equestri Ordine utriusque gentis, quam pleno cordis excepimus affectu, primariam explevimus Legem, facta Professione Orthodoxa Romanae fidei, in praesentia Reverendorum Episcoporum et Legatorum ex Senatu et Equestri Ordine; juramento etiam approbavimus Pacta conventa, non transcendendo Limites Regni, ergo praesenti amore et votis Popurum, ex voluntate Reipublicae, quae Nos invitavit ad capessendum thronum progredimur prope Cracoviam, propter commoditatem Residentiae


page 567, image: s0567

Nostrae, auscultatum a Republica determinatum tempus, non tam assistenti militiae Nostrae affidentes, quam amori et propensioni Sinceritatum et Fidelitatum Vestrarum, quam nobis in fulcimentum Electionis statim in crastino vovistis et spopondistis. Certi estote, Sinceri et Fideles, quod ea omnia, quae per magnificum Baronem Flemming, Ablegatum Nostrum Extraordinarium et Plenipotentiarium proposita, promissa et subscripta ac in Pactis conventis constituta, tum juramento illius nomine Nostro, nunc vero in Persona Nostra vivae vocis oraculo roborata, sacrosancte manutenebimus. Ut autem Munificentia Nostra Regia ex amore erga hanc inclytam Rempublicam jam Nobis communem Sinceritatibus et Fidelitatibus Vestris pateat, illos decem milliones, in exolutionem deservitae mercedis Exercitui utriusque gentis, duas Partes Regni, terium vero Magn. Duc. Lithuaniae, in quantum Nobis et Reipublicae obedientiam praestiterint, numerare Nostris Commissariis mandabimus, expedita Leopolim jam ea summa, quae exexcitui Regni, pro tempore praefato, juxta compactata cum Magnifico Ablegato Nostro, appromissa est, idque in allevationem aggravati Populi per tam diuturnum bellum Turcicum, ad rationem militiae retentorum stipendiorum. Non intermitteremus etiam praesentem Campagniam, citiusque expugnationem Cameneci praestaremus, quam coronationem, nisi maguae Intentioni Nostrae poneret obicem disunio, quae in hac Republica, sub modernis conjuncturis, exfactione Gallica in hoc Regno, in perniciem Reipublicae accumulata,


page 568, image: s0568

impedivisset conatus Nostros, nihil tamen desiderabilius Nobis pro futura campagnia eveniet, quam praestare id, quod cum gloria et honore tum Reipublicae, tum Nostro conjunctum erit; hoc super omnes convertemus vires, non parcendo sanguini Nostro Regio et Impensis pro bono publico et Pace: superato enim Cameneco certum erit, nihil intentatum relinquemus in pacificanda Republica tam foris quam intra, adversansque pars ut bonis modis et mediis ad unionem reducatur, desiderantes ad Sinceritates et Fidelitates Vestras, ut in praesenti Conventu persuasione fraterna ad id allicere velint, ne arma, quae parant in cognata pectora Personae Nostrae in hac libera Electione, contra Nos, sed potius in hostem S. Crucis convertant. Nos autem veluti imus vocati libenter in hunc thronum, gratificando affectibus et votis Sinceritatum et Fidelitatum Vestrarum, declaramus, quod usque ad mortem circa tuitionem omnium immunitatum, libertatumque Patriae et Personarum Sinceritatum et Fidelitatum Vestrarum Nobis adhaerentium vicissim desudabimus, quibus praevia testificatione gratiae et munificentiae Nostrae Regiae optimam a Deo precamur valetudinem. Dabantur Tarnowicii, die - Julii, Anno 1697.

Augustus II. Rex.

MVI. Literae AUGUSTI II. Poloniae Regis, ad CHRISTIANUM V. Daniae Regem, cui se unanimi Reipublicae Polonae, exceptis saltem quibusdam


page 569, image: s0569
refractariis, applausu in viduatum Poloniae solium evectum esse refert, 1697. Augustus II. Divina favente clementia Electus Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae etc. etc. Serenissimo et Potentissimo Principi, Christiano V. Daniae et Norwegiae Regi etc. etc. Salutem ac mutui affectus incrementum!

Serenissime et potentissime Princeps etc.

SUpremae id Dei optimi maximi adscribendum providentiae, ut, qui certantium pro nomine suo victoriosis redimit tempora laureis, etiam Regnorum decoret coronis. Nil aliud hoc anno, ut et praeteritis magis desideravimus, quam ut nostris viribus junctis exercitui Serenissimi Romanorum Imperatoris in Hungaria bella Domini gereremus, contra omnes Tauricanae potentiae impetus nos opponentes; sed dum praelia meditamur, ad triumphum non jam hostium, sed animorum nostris partibus faventium Civium Poloniae invitamur, ubi liberis illorum suffragiis ad destinatum coelitus evocamur thronum. Non renuendum inclytae illius gentis censuimus votis, majorem certandi contra communem Christiani nominis hostem habituri commoditatem, in perenne Orbi documentum, quod nihil magis ambiamus, quam ut vitam fortunasque Nostras majoris gloriae Dei augmento, Christiani nominis propagationi immolemus. Invitati itaque ab Oratoribus Regni hujus, ingressi sumus Regiam Cracoviae arcem, in


page 570, image: s0570

frequentti qua praesentis Senatus, qua Nobilitatis Comitatu, praefixam Coronationi Nostrae XV. Septembris expectantes diem. Quam ipsam honoris Nostri Regii inaugurationem denunciandam Serenitati Vestrae hujus illigatae vinculo censuimus, sollicite poscentes, ut Nostris favere studiis, adversumque Nobis Galliae aemulationem ejusque asseclarum molimina justo insectari odio dignetur. Profecto Nos amicae Serenitatis Vestrae propensioni pares reponemus vices, omne colligationis et viciniae bonae impleturi officium. Valeat Serenitas Vestra aeque incolumis ac fortunata, id ei a supremo vovemus Numine. Dabantur in arce Nostra Cracoviensi die - Augusti, Anno 1697.

MVII. Literae AUGUSTI II. Poloniae Regis, ad CAROLUM XII. Svecorum Regem, quibus ipsi se concordibus maximam partem qua Procerum qua Nobilitatis Poloniae suffragiis in Regem Poloniae electum esse nuntiat, 1697. Augustus II. divina favente clementia Electus Poloniae Rex, Magnus Dux Lithuaniae etc. etc. Serenissimo et Potentissimo Principi Carolo XII. Svecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi et Principi Haereditario, Magno Duci Finlandiae etc. etc. Fratri, Consanguineo et vicino Nostro charissimo, salutem et mutui affectus incrementum!



page 571, image: s0571

Serenissime et potentissime Princeps, Frater, Consanguinee et vicine charissime.

SI quorum divina bonitas, profecto certantium pro gloria sua praevenit vota et desideria. Progressi sumus extra limites Saxoniae, contra communem Christiani nominis in Hungaria decertaturi hostem, sed dum ad certamina paramus dexteram, eam loco ducalis clavae sceptris impleri sentimus, dum ex acie ad thronum, a casside ad coronam liberis inclytae Poloniae votis evocamur, jamque ab oratoribus Regni hujus invitati, ingressi Regiam Cracoviae arcem destinatum Coronationi Nostrae 15. Sept. labentis anni opperimur diem. Hoc unicum ad complementum sortis Nostrae desideramus, ut Serenitas Vestra rebus Nostris bene voveat, amicisque studiis Nos ita prosequatur, ut adversantem Nobis Galliae aemulationem justo insectetur odio. Quicquid hoc in passu benevolentiae Serenitatis Vestrae experiemur, in stimulum mutuae propensionis derivabimus, magnum amicitiae ex eo habituri documentum etc. Dabantur in arce Nostra Regia Cracoviae die - Augusti, Anno 1697.

Serenitatis Vestrae

bonus Frater, Consanguineus et vicinus

Augustus II. Electus Rex Poloniae.

MVIII. Literae CAROLI XII. Svecorum Regis, ad CORPUS PER SAC. ROM. IMPERIUM EVANGELICUM,


page 572, image: s0572
quibus se incolumitati Religionis Evangelicae in praesenti Pacis tractatu sollicite prospecturum pollicetur, 1697. Carolus Dei gratia, Svecorum, Gothorum, Vandalorumque Rex, Magnus Princeps Finlandiae, Dux Scaniae, Esthoniae, Livoniae, Careliae, Bremae, Verdae, Stetini, Pomeraniae, Cassubiae et Vandaliae, Princeps Rugiae, Dominus Ingriae et Wismariae, nec non Comes Palatinus Rheni, Bavariae, Juliaci, Cliviae et Montium Dux, Salutem ac Propensionem nostram singularem! Admodum Reverendi Illustres, Generosi, Magnifici, Nobiles et Spectabiles, Nobis sincere dilecti.

PErvenerunt ad Nos Literae Vestrae die 31. Maji, Anni currentis, quibus nomine Dominorum ac Superiorum Vestrorum Augustanae Confessioni addictorum requiritis a Nobis, ut circa Pacis Tractatum, sub mediatione Nostra coeptum, Evangelicae quoque rei, varia et gravia hactenus incommoda ac damna contra pacta publica perpessae, ita prospiciatur ac consulatur, quo in rebus ecclesiasticis ac universo Religionis Evangelicae negotio, omnia et singula in eum, qui tempore publicatae Pacis Westphalicae erat, aut esse certe debebat, statum, restituantur, quem in finem iisdem literis Vestris quaedam Nobis exhibentur, quae Domini ac superiores Vestri conceptis Verbis pacis futurae Tabulis inseri desiderant. Grata Nobis est, maximeque laudanda haec illorum sollicitudo de Religionis salutiferae incolumitate tuenda, quae et Nobis


page 573, image: s0573

tanto magis curae cordique est, quod gloriosissimi Majores Nostri, Regnique antecessores divinae veritatis reverentia et amore adducti, eidem asserendae non opes modo suas, et immensos labores, sed et vitam sanguinemque impenderunt, donec Pacis Westphalicae beneficio Augustanae Confessionis Consortibus ea constituta sunt securitatis munimenta ac praesidia, quae sine publicae salutis eversione convelli ac rescindi non possunt. Memores igitur muneris a Divis Praedecessoribus Nostris Nobis traditi, quo Pacis Westphalicae sponsores sumus ac vindices, non modo Legationi Nostrae in concilianda Pace partes Nostras nunc obeunti, in mandatis damus, ut quatenus id pertinet ad pacificationis praesentis negotium, et rerum nunc pertractandarum indolem, Evangelicae rei condigna habeatur ratio, sed et operam porro dabimus, ut quae in detrimentum Ejusdem per injuriam temporum hactenus irrepserunt noxae, a Pace Westphalica deviae, ad normam formamque Ejus resarciantur, quaeque ex legibus Ejus nondum debitum sortita sunt effectum, omni meliori modo praestentur et explicantur, freti divino auxilio et pactorum publicorum non temeranda fide, constanti praeterea et magnanima cooperatione Dominorum Electorum, Principum ac Statuum Imperii, quorum aeque ac Nostra interest, ne quid res Evangelica detrimenti capiat. De caetero Vobis propensione ac benevolentia Regia manemus faventissimi, Divinae tutelae Vos etiam atque etiam commendantes. Dabantur in Carlberg die 17. Mensis Augusti, Anno


page 574, image: s0574

Christiano 1697. Nomine altissime memoratae Sacrae Regiae Majestatis respective Domini Nepotis nostri charissimi, ut et Regis et Domini Nostri clementissimi

HEDWIG ELEONORA, Regina Sveciae.

Benedictus Oxenstiern.

G. F. Güldenstiern.

Fabian Wrede.

Nicolaus Güldenstolp.

L. Wallenstedt.

MIX. Literae MICHAELIS RADZIEJOVII, Regni Poloniae Primatis, ad FRIDERICUM III. Electorem Brandenburgicum, quibus candidi legum patriarum et libertatis vindicis speciem prae se ferens obnixe ab eo contendit, velit Regno Polonae ad summum exitum ruenti confestim suppetias ire, 1697.

Serenissime Princeps Elector.

DOlendum acerbumque Nobis accidit, quod praeclari conatus Serenitatis Vestrae in concilianda Regni Nostri tranquillitate non illum sint effectum sortiti, quem optabamus universi. Nam per calcata omnia Cardinalia Libertatum Nostrarum jura, Serenissimus Elector Saxoniae et praecipiti magis, quam prudenti consilio concivium Nostrorum, spreta mediatione et facta declaratione


page 575, image: s0575

per Plenipotentiarios, neque tamen postea servata, ad Regni solium die 15ta praesentis evasit, Coronamque Regiam effracto arcis Cracoviensis Thesauro insolita praxi usurpavit, ideoque totum boni publici tractatum vel confudit vel abrupit. Omnium enim animos, quos jam praecipuus Serenitatis Vestrae respectus per suum Legatum ad Concordiae media reflexerat, ita praecipitata nuper coronatio irritavit, ut tota quanta Nobilitas ubique fremere, et nil nisi vindicias ultionemque spirare videatur. Nobis in tam acerbo rerum articulo et belli civilis conspiratione aperta illud occurrit imprimis, quod in omnium Regnorum quotidiano usu versatur, ut ad Serenitatem Vestram tanquam praecipuum, imo unicum Mediatorem recurramus, ut Nobis Serenitas Vestra et ex jure susceptae mediationis, et ex constantissima semper in hanc Rempublicam benevolentia dignetur assistere, ut totam gloriam pacificati Regni Nostri non alteri, nisi Serenitati Vestrae omnium retro temporum debeat recordatio. Non potest Serenitas Vestra gloriosius vires suas impendere, quam si nostram simul suam securitatem illaesam, integram servarent. Profecto enim dum proximus ardet Ucalegon, plerumque vicinis aedibus discrimen solet imminere. Nolumus exaggerare, per quos gradus oppressae Libertatis ad Regnum penetraverit Serenissimus Elector Saxoniae. Jam enim haec Serenitati Vestrae constant, quae tamen novissime contigerunt et totam Nobilitatem ad arma accinxerunt, silere non possumus.


page 576, image: s0576

Nimirum parum fuit Serenissimo Electori Saxoniae contra Jura Regnotum, fines Poloniae armata vi supergredi, parum Cracoviensem Regiam violenter occupate, parum Mediationem Serenitatis Vestrae et Nostram ad concordiae media inclinationem spernere, adjecit majora violentae oppressionis documenta, quando Thesaurum Regni, in quo Corona et sceptrum servabatur, contra jus et fas effregit, aliquot millia armatorum Proszeviciorum, ubi in Palatinatu Cracoviensi concurrentis ex praecepto legum nobilitatis consilia peragebantur, subordinari voluit, ad opprimendam vocem eorum liberam, qui ad comitiola confluxerunt. Gravissimum hoc et nulla ratione ferendum vulnus Nobilitati Polonae videtur, quae se meminit hucusque majoris potentiae jugum excussisse. Nos tamen, quibus ex officio incumbit moderari Rempublicam et procellas tempestive praevidere, iterum iterumque Serenitatem Vestram precamur, tanquam Mediatorem praecipuum, ut dignetur Nobis in tam difificili et insperato casu opem suam ferre, quod fusius generosus Petrus Zworziansky, uti oculatus spectator et actor (Mareschallum enim horum egit, qui soli avitae student libertati) Serenitati Vestrae nomine Nostro referet, suppetiasque cadenti et plane emorienti libertati petet. Cui ut benevolam aurem plenamque fidem Serenitas Vestra dare velit, enixe petimus, plurimum confidentes Serenitatis Vestrae benevolentiae, pronoque ad salvandam libertatem animo, cui prosperrima quaeque


page 577, image: s0577

precantes manemus etc. Dabantur Warsaviae 19. Sept. 1697.

Michael Cardinalis Primas Radziejowski, et Marescallus Ordinis Equestris.

MX. Breve INNOCENTII PAP AE XII. ad AUGUSTUM II. Poloniae Regem, quo se nuntium, quod repudiatis Augustanae Confessionis dogmatibus sacra Catholicorum amplexus sit, effusissima in gaudium mente accepisse refert, 1697. Charissimo in Christo filio nostro, Augusto II. Poloniae Regi. Innocentius Papa XII.

CHarissime in Christo Fili noster. Paterno Apostolicae charitatis incensi zelo atque animo exultantes occurrimus in amplexum Majestatis Tuae, quae superno lumine ducta, in portum se recepit salutis, nec sane lacrymas cohibere possumus, cogitantes aetatem nostram ab Autore bonorum omnium Deo usque adeo protractam, ut viderent oculi nostri semitas Veritatis tenentem, adeoque Pontificiae nostrae dilectionis in sinum merito excipere valeremus. Cum enim accedat quodcunque terrenae dignitatis fastigium, haereditas praeclara nimis, quam constituit Deus inquirentibus se, inde potissimum ducendum esse arbitramur sincerae nostrae gratulationis


page 578, image: s0578

officium; unde tibi factum esse agnoscimus verae ac terrenae felicitatis auspicium. Satis proinde assequi verbis non possumus, quo gaudio affecti fuimus, ubi primum vel ipso rumore publico nunciante accepimus, te ejuratis Haereticae pravitatis erroribus Orthodoxae fidei professionem in manibus Venerabilis Fratris Christiani Augusti Episcopi Jaurinensis, Consanguinei tui, cujus jam pridem zelum catholico Antistite dignum, prope agnoverimus, emisisse, quam quidem laetitiam ea dein de plene cumularunt, quae ad voluntatis tuae in eodem proposito firmitatem magis magisque significandam a te peracta fuisse intelleximus. Addiderunt luculentum hujus rei testimomum, literae a Dilecto Filio Barone de Lege nobis redditae, ac pro ea, qua pollet in rebus agendis, prudentia, explicatae, in quibus nihil omittit, quod ad declarandam filialem tuam erga hanc sanctam Sedem, nosque ipsos observantiam ac devotionem pertincat, ex quibus omnibus certam in spem adducimur, splendidissimam Polonici Regni coronam, aeternae sapientiae consilio tuo capiti ideo fuisse impositam, ut tu Catholicae fidei, cujus modo professor agnosceris, non multo post vindex, et assertor egregius evaderes. Age igitur, Charissime in Christo Fili noster, opportunitatem benemerendi de re Christiana ita arripe, ut spectata dudum bello virtus tua strenuis ac fidelibus populis incitamento sit, et exemplo ad profligandum immanissimum Christiani nominis hostem, ac proinde ad comparandos nomini tuo triumphos in terris, qui sunt


page 579, image: s0579

additamentum eorum, quos in coelis ob reportatam de te ipso victoriam te jam esse assecutum in Domino confidimus, Interim, ut laeta tibi, ac prospera cuncta contingant, enixis a Deo Optimo Maximo precibus exposcimus, ac Majestatis Tuae Apostolicam benedictionem amantissime impertimur. Dabantur Romae Anno 1697.

MXI. Literae AUGUSTI II Poloniae Regis, ad INNOCENTIUM PAPAM XII. quibus ipsi impositum sibi suetis Ceremoniis Regni Poloniae Coronam esse nuntiat, suumque ad S. Sedem Legatum, ut personam omni fide dignam sedulo commendat, 1697.

Beatissime Pater.

PRioribus meis, statim ac legitime evocatus ful ad hujus Poloniae Regni fastigium, nunciavi hoc idem pro meo debito Beatitudini Vestrae, de cujus Paterna benevolentia mihi polliceor, ut quae de primo eodemque successu gavisa est, pari clementia exceptura sit praesens hoc meum officium, quo Sanctitatem Vestram certiorem facio de tradita mihi, suscepto prius per manus venerabilis Episcopi Cracoviensis Confirmationis sacramento, ejusdem Regni Corona solenni ritu in Ecclesia Cathedrali hujus Civitatis, servatis omnibus sacris et politicis Ceremoniis, quae ad praescriptum legum politicarum, pro inauguratione hujusmodi celebranda adimpleri consueverunt. Testabitur haec meo nomine Sanctitati Vestrae Illustrissimus et Reverendissimus


page 580, image: s0580

Dominus Cardinalis Barberinus, hujus Regni mei Protector, ad quem me refero, ratione proxime hinc discessuri Comitis Dirduzicki, Starostae in Zydaczewo, qui expresse ablegatus a me Romam in hunc finem, ad Beatitudinem Vestram de filiali meo erga Ipsam et sanctam sedem Apostolicam obsequio informet, certamque reddat, nunquam me partibus meis defuturum, in his praesertim, quae verae Religionis conservationem et incrementum concernunt, praeeunte salutaribus suis monitis vestra Beatitudine, quam, ut eundem ablegatum meum benigne excipere et audire dignetur, praevia requisitione efflagito, Ejusque pedibus provolutus prospera quaeque in seros annos ex animo voveo. Datum in Civitate Nostra Cracoviensi 29. Sept. Anno 1697.

Sanctitatis Vestrae

obsequentissimus Filius

AUGUSTUS REX.

MXII. Breve INNOCENTII PAPAE XII. quo ad praeinsertas AUGUSTI II. Poloniae Regis, literas respondet, 1698. Charissimo in Christo Filio Nostro Augusto Poloniae Regi Illustri. Innocentius Papa XII.

CHarissime in Christo Fili Noster salutem et Apostolicam benedictionem. Ex iis, quae dilectus Filius Nobilis vir, Comes Georgius Dirduszicki,


page 581, image: s0581

Ablegatus Majestatis Tuae, dum tuas Nobis literas redderet, deque solenniter imposito Regio Capiti tuo Polonici Regni diademate certiores faceret, viva voce diserte ac luculenter exposuit, gaudium profecto Nostrum, cujus tu pridem auctor fuisti, usque adeo exuberavit, ut nequaquam liberum Nobis fuerit ejus magnitudinem intra praecordia Nostra concludere. Palam itaque earundem literarum testimonia in exultatione vocis annunciavimus, misericordias Domini, qui mentem tuam charitatis ardore ita incendit, ut jam in catholicae fidei agnitione iis omnibus, quibus autoritare praeficeris, tuo exemplo prodesse exoptes. Ut autem tam eximio pioque voto, in quod unum quam maxime desideria Nostra conspirant, annuat Deus, cujus bonitatis non est finis, ipsum humiliter deprecari nunquam intermittemus. Dum interim laetum faustumque istius Regni Dominium ac Regimen, prosperos demum pro re Christiana eventus auspicamur, Majestati Tuae, Apostolicam benedictionem amantissime impertimur. Datum Romae die 22. Febr. Anno 1698.

MXIII. Literae AUGUSTI II. Poloniarum Regis, ad CASIMIRUM SAPIEHAM, Palatinum Vilnensem, quem eximiis mactat laudibus, quod sera quidem, ast seria promptitudine in partes suas transiverit, 1697.

Publicis circa actum felicis inaugurationis nostrae perfuncti votis, singularem laetitiae accessum ex


page 582, image: s0582

literis Sinceritatis Vestrae percepimus, quibus prout fidelem devotionis suae erga nos cultum pro exemplo caeteris imitando Sinceritas Vestra ductu suo monstrare videtur, ita resolutum ejusdem animum, tanquam boni Nuntii prodromum, reliquos pari studio secuturos minime ambigimus, adeoque pergratum nobis accidit, haec a fido pectore Sinceritatis Vestrae processisse, de cujus integritate et probara semper in Principes fide rectoque erga nosmet ipsos benevolentiae sensu nequaquam dubitavimus, sera quidem non tamen minus seria ad ministeria publica promptitudine, coadunatis in fundamento legum Patriarum civium aliorum animis Sinceritatem Vestram tanto magis accedere gaudemus; quanto diligentiori cura pacificum ingressum nostrum exhibere, antiquas Regni hujus libertates augere, et optatam inter proceres concordiam sub regimine nostro promovere contendimus. Proinde persuasum sibi habeat Sinceritas Vestra nos tam illam ipsam, quam omnes ejusdem sequaces non dissimili recepturos affectu, quo gratam liberrimae gentis voluntatem collatorumque in nos suffragiorum, momenta perpetua recordatione aestimare possimus, totas vires, ubicunque belli rationes postulaverint, in Conservationem inclytae hujus Reipubl. ornamentumque benemeritorum Civium libenter profusuri. Id Sinceritati Vestrae, id reliquis, bono constantique animo pollicentes, eidem faustam optamus valetudinem. Dabantur Cracoviae die 26. Dec. Anno 1697.



page 583, image: s0583

MXIV. Literae credentiales, quas LOTHARIUS FRANCISCUS, Elector Moguntinus, Johanni Philippo Lib. Bar. a Schonborn, Ablegato suo extraordinario ad LUDOVICUM XIV. Galliarum Regem dedit, 1697.

Serenissime ac Potentissime Rex, Christianissime Domine et Amice observantissime.

QUandoquidem sancita nunc inter Christiani orbis Potentias pace universali, mihi incumbat Regiae Majestati non tantum desuper, sed et ob Primogeniti Regii sui Nepotis Serenissimi Burgundiae Ducis cum moderni Sabaudiae Ducis Serenissima filia matrimonium nuper contractum, pro ea, qua in Regiam Majestatem Vestram feror observantia, plurimum et animitus gratulari. Hinc omnino necessarium duxi, sinceram animi mei declarationem per Illustrissimum Johannem Philippum liberum Baronem de Schonborn, Dominum in Reichelsberg, Ecclesiarum Metropolitanae hujus meae et Cathedralis Herbipolensis Canonicum uberius explicare: Regiam Majestatem Vestram impense rogans, ut benignas Ipsi aures praebere, fidemque plenam in his, quae meo nomine exponet, potissimum autem dum Regiam Majestatem Vestram de promptissimis meis in Eandem obsequiorum studiis certiorem fecerit, adhibere dignari velit; Cujus me benignissimo affectui commendo et maneo etc. Dabantur Moguntiae, Anno 1697.



page 584, image: s0584

MXV. Literae AUGUSTI II, Poloniae Regis, ad MICHAELEM RADZIEJOVIUM, Regni Poloniae Primatem, quibus valde sibi gratum fuisse nuntium de prona ipsius ad reconciliationem mente asserit, fidemque Episcopo Jaurinensi, in omnibus quae suo nomine prolaturus sit, haberi amanter desiderat, 1698. Augustus Secundus, Dei gratia Rex Poloniae Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Kyoviae, Volhyniae, Podoliae, Podlachiae, Livoniae, Schmolensciae, Severiae, Czernichoviaeque etc. Haereditarius Dux Saxoniae, Princeps et Elector etc. etc. Illustrissimo et Reverendissimo in Christo Patri, Domino Michaeli, Sacrae Rom. Ecc. Cardinali Radziejowski, Archiepiscopo Gnesnensi, Legato Nato, Regni Nostri Primati, primoque Principi, Cognato Nostro Charissimo et honorando, salutem felicitatisque incrementum.

Illustrissime et Reverendissime in Christo Pater, Cognate Noster Charissime et Honorande!

NIhil obtigit carius Nuntio, quem Nobis illustris Magnificus Overbeck, Serenissimi Electoris Brandenburgici Legatus detulit, eo Illustritatis Vestrae omnes niti curas et studia, ut omnia internis motibus fessa, in exoptata reponi valeant quiete. Exortam hinc solatii nostri tacere nequimus copiam,


page 585, image: s0585

quin eam cum obligatione Nostrae propensionis, et optimi in Illustritatem Vestram studii exprimamus, cujus ut manifestiora illustritas Vestra in aperto habeat documenta, commisimus Illustrissimo Principi Episcopo Jaurinensi, Consanguineo Nostro, ut Nostram in eum reconditam hactenus intra praecordia animi Nostri fusius ore exprimeret inclinationem. Quod dum eo libentius facimus, quo ferventius commodis Regni hujus prospicere intendimus, ab Illustritate Vestra poscendum duximus, ut per amorem Patriae, et quicquid in ea eorum esse potest, ita studia sua Illustritas Vestra moderari velit, ut publica omnibus salus et quies redeat, ingens praesentibus et successuris aetatibus additura momentum: optimam interim Illustritati Vestrae vovemus incolumitatem, vel maximo exaestuantes obtutu ejus fruendi desiderio. Dabantur in Arce Nostra Warsaviensi, die 22. Mensis Januarii, Anno 1698. Regni Nostri I.

Augustus II.

MXVI. Responsoriae MICHAELIS RADZIEJOVII, Regni Poloniae Primatis, ad praeinsertas AUGUSTI II. Regis Poloniae literas, 1698.

Sacra Regia Majestas, etc.

HOc idem, quod Serenissimi Electoris Brandenburgici Legatus Majestati Vestrae detulerat, proximus sanguis, Serenissimus ac Reverendissimus Princeps Jaurensis Episcopus, confidentius confirmavit: summum Pacis ac tranquilitatis publicae


page 586, image: s0586

desiderium erga Majestatem Vestram illam venerationem, ac obsequium, quod non ducalibus modo, sed et Imperialibus Coronis decoro Nomini, ab orbe unverso jure merito exigitur, sed ut illud distinctius a me, uti Primate Gentis, quae hunc solum, quem liberis suffragiis genuit, adorare consuevit, spectetur, in eo omne studium meum, nec impigri erunt conatus, ut nec ego ad osculum manus Majestatis Vestrae praecociter accedens, corrigendum aliquid in juribus ac libertatibus relinquam, nec Majestas Vestra aliquid adhuc post accessum desiderari ad integram quietem suspiret. Explorabuntur propediem Nobilitatis sensus, in unum labium coadunandi, ad quem finem una cum consilio indicemus congressum Generalem Lovicii die 18. Februarii, ad quem Majestas vestra Commissarios suos expedire non dedignetur, eo vel maxime, ut, quod praeceps obsequium, ad scandalum confudit, victrix patientia ad gloriam restauret. Humillima interim Majestati Vestrae inclinor veneratione. Dabantur Squiernieciis die 24. Januarii Anno 1698.

MXVII. Breve INNOCENTII PAPAE XII. ad MICHAELEM RADZIEJOVIUM, Regni Poloniae Primatem, quibus ipsi ob confirmandam Poloniae tranquillitatem, quae sibi semper curae cordique esset, Nuntium a se extraordinarium illuc missum esse refert, 1698. Innocentius Papa XII.

DIlecte in Christo fili Noster salutem et Apostolicam benedictionem. Pontificiae sollicitudinis,


page 587, image: s0587

cui profecto de esse non possumus, partes esse ducimus, non modo omnimodo inclytae istius Regni tranquillitati prospicere, sed ea potissimum sedulo curare, quae ad tuendum atque amplificandum Catholicae Religionis cultum opportuna aut necessaria in praesenti rerum statu arbitramur. Quo vero clarius innotescat, id a Nobis tota animi Nostri contentione exoptari, extraordinarium etiam isthuc Nuntium ablegandum esse decrevimus, quod munus Venerabili Fratri Fabricio Episcopo Ferrariensi ob perspectas generis ac virtutum dotes demandavimus. Haec autem omnia, multa cum Paternae Nostrae benevolentiae significatione ad te deferimus, non tam ad explicandum tibi in finceritate cordis consilium nostrum, quam ut inde quasi stimulos perspectae tuae pietati eximioque zelo adderemus, ad conferenda in hunc scopum studia, opemque tuam, cum praecipue eidem Venerabili Fratri injunxerimus, ut in iis, quae aget, negotiis debitam semper dignitatis ac Jurium tuorum rationem habere non omittat. Quanta autem laudis accessio eximiae tuae prudentiae proventura sit, ubi compositis tuo etiam studio, si quae forte supersunt, dissidiis, cogitationes omnes ac vires strenuae istius Nationis in communem causam conspirent, cum satis compertum esse sciamus, pluribus exponere, supersedemus, dum tibi, dilecte fili Noster, Apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud S. Mariam Majorem, sub annulo pisca toris die 22. Januarii Anno 1698. Pontificatus Nostri anno septimo.



page 588, image: s0588

MXVIII. Literae GVILIELMI III. Magnae Britanniae Regis, ad CAROLUM XII. Sveciae Regem, cui magnopere gratulatur, quod avita sceptra manu sua regenda ipse susceperit, 1698. Gvilielmus III. Dei gratia, Angliae, Scotiae, Franciae et Hyberniae Rex, fidei Defensor etc. Serenissimo ac Potentissimo Principi Domino Carolo, eadem gratia, Svecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, Fratri consanguineo, et Amico nostro Charissimo salutem.

Serenissime ac Potentissime Princeps, Frater Consanguinee et Amice Charissime,

HAud mediocri voluptate Nos affecere literae Majestatis Vestrae, die primo Mensis Decembris ultimi Stockholmiae datae, cum ex iis intelleximus non solum unanimi Ordinum Regni consensu, sed et summo subditorum omnium gaudio et applausu publico, avita sceptra manu sua regenda ipsam suscepisse, quod testimonium praeclarum ingenii illa aetate sublimis et ad Imperium non nati tantum, sed et facti Majestati Vestrae magnopere gratulamur, et ut felix faustumque sit, tam ipsi quam populo Svecico exoptamus. Amicitiam integerrimam, arctamque necessitudinem Nos inter et Majestatis Vestrae Patrem felicissimae memoriae Principem, quam magni semper fecimus, Majestatem Vestram probe intelligere gaudemus, nec minor est, quam cum ipsa habituros nos speramus;


page 589, image: s0589

Cum illa, quam cum Patre habuimus, in ipsam jure quodam haereditario derivata, addito etiam Majestatis Vestrae in nos benevolentiae cumulo, plurimum aucta ex parte nostra creverit, unde omnia sinceri affectus officia et optimae voluntatis effectus, prout res tempusque postulaverint, a nobis expectare sibique spondere debebit Majestas Vestra, quibus ipsam pro aequitate et prudentia sua responsuram non dubitamus. Quod superest Majestatem Vestram divini Numinis Tutelae ex animo commendamus. Dabantur in Aula Nostra Kensingthon die 23. Jan. 1698. Regni nostri nono.

Majestatis Vestrae

Bonus Frater, Consanguineus et Amicus

GVILIELMUS Rex.

James. Vernon.

MXIX. Breve INNOCENTII PAPAE XII. ad EPISCOPUM CUJAVIENSEM, quo ipsi gaudium de compositis Regem et quosdam refractarios inter dissidiis conceptum testatur, et Nuntium suum quamprimum in Polonia adfore refert, 1698. Innocentius Papa XII.

VEnerabilis frater salutem et apostolicam benedictionem. Gravi ac molestae curae, qua nonnulla ante, pro injuncto Nobis munere premebamur, metuentes, ne detrimentum aliquod ex dissidiis, quae isthic suboriri videbantur, occasione


page 590, image: s0590

inaugurandi novi Regis Catholicae Religioni obveniret, spes sane laeta successit, ubi intelleximus charissimum in Christo Filium Nostrum Augustum Poloniae Regem Illustrem ejusdem Catholicae Religionis, cui ejuratis pridem haereticae pravitatis erroribus solenni professione se obstrinxerat, zelum ubique inditum perhibere, Nos itaque prout Fraternitati tuae jam innotuerit, non modo Regis literis filiali prorsus in hanc Sacram Sedem, Nosque ipsos observantia refertis Paternae Nostrae benevolentiae responsione effusique gaudii significatione mutua officia exhibuimus, sed quo splendidiora Pontificiae charitatis ipsi Regi praeberemus argumenta; Extraordinarium quoque Nuntium, qui indies aderit, isthuc duximus ablegandum. Caeterum eam de tuae pietatis praestantia gerimus opinionem, ut Nobis plane polliceamur, te consilio et ope tua in iis, quae divini cultus istis in Regionibus incrementum respicient, nullatenus esse defuturum, dum Fraternitati tuae Apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud S. Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die 8. Februarii Anno 1698.

MXX. Breve INNOCENTII PAPAE XII. ad CHRISTIANUM AUGUSTUM, Episcopum Jaurinensem, quibus infucatam ipsius erga S. Rom. Sedem obedientiam multis laudibus extollit, eumque Nuntio suo proxime in Poloniam venturo adjumento esse petit, 1698.



page 591, image: s0591

Venerabili Fratri Christiano Augusto, Episcopo Jaurinensi. INNOCENTIUS Papa XII.

VEnerabilis Frater. Cum ea, quae Fraternitas Tua indefesso catholicae religionis et constanti pietate egit, atque in praesens agere non omittit, cognita admodum Nobis, ac per se tam praeclara sint, ut nec ab animo Nostro, nec a piorum hominum memoria facile excidere possint, merito confidimus nullas etiam de caetero occasiones tibi oblatas in filialis tuae erga Sacram Sedem observantiae declarationem, quin eas protinus et alacri, prout soles, animo amplectaris. Ad obeundum itaque Extraordinarii Nuntii munus apud Charissimum in Christo filium Nostrum Augustum Poloniae Regem, cum isthuc a Nobis allegetur Venerabilis Frater Fabricius Episcopus Ferrariensis, quem non modo generis praestantia, sed eximia virtutum decora spectabilem reddunt, eidem injunximus, ut explicata tibi Paternae Nostrae Charitatis magnitudine, prudentiae tuae, ubi opus fuerit, consilio potissimum innitatur, merito confidentes, te spei, quam in tua probitate constituimus, nullatenus defutunum esse, ac tibi venerabilis Frater, Apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae die 8. Febr. Anno 1698.

MXXI. Breve INNOCENTII PAPAE XII. ad AUGUSTUM II. Poloniae Regem, quibus Fabricio, Episcopo Ferrariensi, Nuncio suo extraordinario, fidem in omnibus, quae suo nomine prolaturus sit, adhiberi petit, 1698.



page 592, image: s0592

Charissimo in Christo Filio Nostro Augusto Poloniae Regi illustri INNOCENTIUS Papa XII.

CHarissime in Christo Fili Noster. Praeclarum adeo Pontificiae Nostrae charitati augmentum laetitiae fuit felix Majestatis tuae ad Regale Poloniae solium evectio, simulque praestita per Te Apostolicae huic sedi, Nobisque ipsis filialis observantia, ut quamvis ingens gaudium, quod inde hausimus congruis significationibus testatum tibi facere non omiserimus, illud ipsum tamen per Venerabilem Fratrem Fabricium Episcopum Ferrariensem, cui ob eximias generis et animi dotes extraordinarii ad Te Nuntii munus demandavimus, luculentius declarandum Tibi esse duximus; ab illo itaque fusius intelliges non modo Paternae Nostrae benevolentiae magnitudinem, sed ulterius quam firmam in Deo spem constituamus, fore ut constans et egregium tuum de Catholica Religione benemerendi propositum indies magis augeatur. Caetera diserte explicabit memoratus Venerabilis Frater, cui Nostro nomine, quae in mandatis habet exponenti, faciles ac benignas aures te praebiturum esse plane Nobis pollicemur. Interim Majestati tuae felices rerum eventus jugibus precibus a Deo precamur et Apostolicam benedictionem amantissime impertimur. Datum Romae Anno 1698.

MXXII. Literae GVILIELMI III. Magnae Britanniae Regis, ad LEOPOLDUM, Rom. Imperatorem,


page 593, image: s0593
quibus ipsi Turcas ad pacem, quod ex adjectis liqueret conditionibus, valde pronos esse refert, suamque eo in negotio mediationem offert, 1698. Gvilielmus III. Dei gratia Magnae Britanniae, Franciae et Hyberniae Rex, Fidei Defensor, Serenissimo, Potentissimo et invictissimo Principi et Domino Domino LEOPOLDO, Divina favente clementia electo Romanorum Imperatori, semper Augusto, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae Croatiae, Sclavoniae Regi, Archi-Duci Austriae, Duci Burgundiae, Brabantiae, Styriae, Carinthiae, Carniolae et Virtembergae, Marchioni Moraviae, Duci Lucemburgiae, superioris et inferioris Silesiae, Comiti Habsburgi et Tyrolis. Fratri consanguineo et amico Nostro charissimo salutem perpetuamque felicitatem.

Serenissime, Potentissime ac Invictissime Princeps, Frater, consanguinee et amice charissime.

CUm omnes sincerum animi Nostri in Majestatem Vestram Caesaream affectum et in commoda Imperii Germanici studium singulare testandi occasiones accipere cupiamus, omnibusque ad eadem procuranda et promovenda officiis Nostris uti parati sumus, cumque pace aequis conditionibus cum Turcis ineunda tam honori et incolumitati Caesareae Majestatis Vestrae, quam Imperii emolumentis consultum iri existimemus, ea mente mediationem Nostram aliquo abhinc tempore per


page 594, image: s0594

Nobilissimum virum Dominum de Paget, Legatum Nostrum Constantinopoli Residentem, aulae illi obtulimus, quam illis gratam et acceptam esse tam ex literis Legati Nostri praedicti die 23. Mensis Januarii proxime elapsi Adrianopoli datis, quam ex aliis ab ipso Vizirio ad Nos scriptis, una cum pacis conditionibus ex parte Turcarum propositis, cum Manifestum sit literarum istarum et conditionum exemplaria nondum innotuisse ad Majestatem Vestram Caesaream per Legati Nostri praedicti Secretarium, qui chartas ipsas ad Nos pertulit, quantocius transmittenda duximus. Et cum pacis conditiones a Turcis propositae, et quae per colloquium per Legatum Nostrum et Vezirum ea de re ventilata sunt, quibus quantum a quibusdam ipsorum postulatis, quo melius Majestati Vestrae Caesareae satisfiet, recedere tandem Turcas posse autumat Legatus Noster, explicatum est, sub oculos Majestatis Vestrae Caesareae simul et semel posita sunt, ipsa uno quasi intuitu perspiciat et perpendat, utrum illa animorum Turcicorum ad Tractatum pacis cum Majestate Vestra Caesarea ipsiusque foederatis inchoandum propensione, quae sinceritatis speciem prae se fert, hoc tempore utendum sit, et in incepto procedendum, et si ea Majestatis Vestrae mens sit et mediatione Nostra in eum finem uti eum visum fuerit, haud abs re fore ducimus, ut Majestas Vestra Caesarea Legatum Nostrum praedictum, ac etiam Legatum Dominorum Ordinum Generalium unitarum Provinciarum facultatibus et mandatis suis quantocius instruat, ut in hoc opere cum Turci sine mora pergatur,


page 595, image: s0595

dum anni tempus negotiis transigendis, quam actionibus militaribus magis opportunum sit, quibus tamen se accingunt Turcae, si pro pace conatus minus bene successerit. Nos mandatum in hac re Legato Nostro praedicto dedimus, et Dominos Ordines Generales eadem suos daturos non dubitamus, ut junctis consiliis opus hoc modis, quos Majestas Vestra Caesarea praescripserit, prosequantur. Quod superest Majestatem Vestram Caesaream Divini Numinis Tutelae ex animo remittimus. Dabantur in Aula nostra Kensington 12. Martii Anno Regni Nostri decimo.

Caesareae Majestatis Vestrae

Amantissimus frater et consanguineus.

Gvilielmus Rex.

MXXIII. Literae GENERALIUM FOEDERATI BELGII ORDINUM ad LEOPOLDUM, Rom. Imperatorem, quibus Turcarum ad pacata consilia proclives animos esse nuntiant, ipsique operam suam et mediationem modeste commendant, 1698. P. P.

QUemadmodum maximi semper fecimus Caesareae Majestatis Vestrae amicitiam et propensam erga nos et Rempubl. nostram voluntatem, quam saepius experti sumus, sic etiam quacunquo data occasione documenta dare conati sumus, quanto Studio Caesaream Majestaten Vestram prosequamur,


page 596, image: s0596

et quantopere res ejus nobis cordi sint, haec etiam causa est, cur aliquot abhinc annis una cum Serenissimo ac Potentissimo M. Britanniae Rege Caesareae Majestati Vestrae officia et mediationem nostram obtulerimus ad componendum Turcicum bellum, quod miseranda cum populorum strage et agrorum devastatione longo nimis tempore gestum est, et etiamnum geritur. Non licuit quidem nobis esse tam beatis hactenus, ut exaudita sint, quae pro reconciliatione, pace et concordia maximorum Imperatorum, et plurimarum, quibus imperant, gentium votis irritis, quae simul attuleramus nostris conatibus, non tamen hanc curam abjecimus, et spes etiam iterum aliqua affulget, sopitum hoc per aliquod tempus pacificationis negotium reviviscere posse, et, si fa veat Numen, ad optatum finem perduci. Communicavit etiam Serenissimus M. Britanniae Rex pro amicitia, quae inter nos intercedit, et pro conjunctione, quae causam hanc nobis communem facit, literas, quas tam a Legate suo apud aulam Turcicam degente, quam ab ipso Viziro accepit, atque pacis conditiones, quae ab ea parte proponuntur, de quibus ad Majestatem Vestram Caesaream plura scribere supersedemus, quoniam scimus Caesareae Majestati Vestrae harum omnium a Rege M. Britanniae copiam factam esse per eundem Secretarium, qui literas has nostras perferet. Gloriosum revera non minus, quam jucundum nobis foret si nobis cum Serenissimo Britanniarum Rege conciliantibus, pax inter tantos Imperatores, eorumque foederatos conciliaretur, itaque non potuimus hoc rerum statu non rogare


page 597, image: s0597

Caesaream Majestatem Vestram, ut pro summa sua prudentia cogitet atque perpendat, quatenus occasione, quae ut nobis videtur, favet, dum ad pacem proclives sunt Turcarum animi, utendum putet, et si placuerit Caesareae Majestati, denuo experiri, an opus tam salutare ad optatum finem perduci queat, operaque et mediatione nostra pridem non ingrata iterum uti, judicio Caesareae Majestatis Vestrae relinquimus, an non e re futurum sit, Legatos apud Portam tam nostrum, quam Regis M. Britanniae quantocius reddi de voluntate Majestatis Vestrae Caesareae certiores, eosque mandatis et sacultatibus necessariis muniri, ut absque mora cum Turcarum Imperatoris Ministris opus hoc peragant, ne tempus interpositum eductique, qui adhuc in hybernis stant, Exercitus, consilia mutandi ansam praebeant. Interim nos Legato nostro mandata damus, quemadmodum Serenissimus et Potentissimus Magnae Britanniae Rex se Legato suo dedisse nobis indicavit, ut junctis consiliis opus hoc prosequantur, eo modo quem Caesarea Vestra Majestas praescripserit. Caeterum, Serenissime, Potentissime atque Invictissime Imperator, Deum opt. Maximum rogamus, ut Caesaream Majestatem Vestram diu sospitem conservare et prospere ac feliciter regnare sinat. Dabantur Hagae Comitum die 31. Martii, Anno 1698.

MXXIV. Literae LEOPOLDI, Rom. Imperatoris, ad AUGUSTUM II. Poloniae Regem, quibus ipsi tolerabiles a Turcis propositas esse pacis conditiones


page 598, image: s0598
recenset, eique serio suadet, ut hac vice secum tentare aggrediatur, num quid eis proficere et ulteriorem humani sanguinis profusionem sistere possint, 1698. LEOPOLDUS (tot. tit.)

POstulat a Nobis arctus, quo Serenitati Vestrae et inclytae Polonorum Reipublicae juncti sumus, sacri foederis nexus, ut eandem nihil celemus eorum, quae Sanctam illius observationem quocunque modo spectare queant, unde cum Nobis Serenissimus et Potentissimus Magnae Britanniae Rex communicavit literas, sibi tam a legato suo in Turcia, quam ab ipso supremo Vesirio scriptas, ut et propositionem tractandae pacis a dicto Vesirio factam, nihil prius Nobis faciendum duximus, quam ut de iis omnibus, ut et de literis a Serenissimo Magnae Britanniae Rege ac Ordinibus Generalibus foederati Belgii hac de re ad Nos exaratis Serenitatem Vestram, per Ablegatum Nostrum Extraordinarium, Illustrem et Magnificum, Carolum Julium Siedelnicki, Comitem ac Dominum in Choltiz, confidenter certiorem redderemus. Et quamvis ista propositio non sit ejusmodi, ut pacem desuper completam, et undequaque convenientem sperare liceat, pro eo tamen, ac ex aliis praemissis sperandum est, Turcas postulatis suis haut firmiter inhaesuros, sed aequioribus in tractando conditionibus locum daturos esse; Grave sine dubio et vixa culpa alienum Serenitati Vestrae aeque ac Nobis fore videbitur, oblatam hanc occasionem tentandae amicabilis compositionis et sistendi


page 599, image: s0599

profusionem humani sanguinis omnino rejicere. Quamobrem sicuti per Nostrum Supremum Cancellarium Comitem Kinski praedicti Serenissimi magnae Britanniae Regis Legato mentem Nostram praevie exposuimus, prout ex illarum literarum exemplo pariter exhibendo patet; sic Serenitatem Vestram peramanter requirimus, ut et ipsa Nobis hoc super negotio sensus suos candide non tantum exponere, sed et suo inclytaeque Reipublicae nomine Commissarios deputare non gravetur, qui, accepta ulteriori a Turcis declaratione, una cum Nostris, et Venetorum Reipublicae ministris, loco congruo, de pace cum Turcis agere et Deo Ter Optimo Maximo annuente, negotium tam salutare, ad optatum finem perducere unanimiter tentent. Qui de caetero Serenitati Vestrae vitam longaevam et felicissimos rerum successus fraterno affectu apprecamur. Dab. Viennae 23. Aprlis, 1698.

MXXV. Literae ejusdem cum praeinsertis argumenti a LEOPOLDO, Rom Imperatorem, ad PETRUM Czaarem et magnum Ducem Moscoviae exaratae, 1698. Leopoldus etc.

QUo sinceriori in Serenitatem Vestram ferimur affectu, quoque magis cupimus constantem cum eadem amicitiam colere, eo proniores etiam sumus id re ipsa praestare, ad quod ex foederis nexu, obstringimur. Confidenter itaque Serenitati Vestrae significamus, qualiter Serenissimus et Potentissimus Magnae Britanniae Rex nobis communicaverit


page 600, image: s0600

literas sibi tam a Legato suo in Turcia, quam ab ipso Veziro supremo subscriptas, ut et propositionem tractandae pacis a dicto Veziro factam. Quae tametsi non sit ejusmodi, ut pacem conficere queat, nobis tamen visum fuit ea Serenitati Vestrae pariter ac reliquis foederatis nostris, una cum literis, a dicto Serenissimo M. Britanniae Rege, ac Ordinibus generalibus foederati Belgii, hac de re, ad nos exaratis, communicare, simulque superaddere, quae per (tit.) supremum nostrum Bohemiae Cancellarium, Comitem Kinski, eo, quod in ista propositione nulla Serenitatis Vestrae mentio facta sit, praedicti Serenissimi Regis Legati de Serenitate Vestra insinuavimus: prout ea omnia per extraordinarium Ablegatum nostrum in Polonia, illustrem ac Magnificum, Carolum Julium Siedlnicki, Comitem ac Dominum a Choltiz, Serenitatis Vestrae ibidem existenti Ministro, exhibere jussimus, omnino confidentes eandem Serenitatem Vestram non tantum ad experiendam per universales tractatus amicabilis compositionis viam et sistendam humani sanguinis effusionem, si aequae conditiones offerantur, pronam, sed suos etiam Commissarios deputaturam esse, ut accepta a Turcis ulteriore declaratione, una cum nostris reliquorumque foederatorum nostrorum Ministris, loco congruo, de pace cum Turcis et Tartaris agant, et Deo T. O. M. annuente, negotium tam salutare, ad optatum sinem conjunctim perducere tentent. Qui de cetero Serenitati Vestrae vitam longaevam et felicissimos rerum successus fraterno affectu apprecamur. Dat. Viennae die 23. April, Anno 1698.



page 601, image: s0601

MXXVI. Literae ULRICI COMITIS A KINSKI, ad GUILIELMUM PAGET, Magnae Britanniae Regis in Aula Turcica Internuntium, quibus Caesareae Majestati arridere quidem ex parte factam a Turcis propositionem, minime tamen placere, quod magni Ducis Moscoviae communis confoederati nulla in ea fiat mentio, declarat, 1698.

Illustrissime ac Excellentissime Legate, Domine colendissime.

VIdit sacra Caesarea et Regia Majestas, Dominus meus Clementissimus, ea, quae Excellentiae Vestrae humanissimis suis literis 22. Januarii nuperi Adrianopoli datis fusius perscribere visum fuit. Abinde etiam vidit ea, quae Serenissimo et Potentissimo Magnae Britanniae Regi ab Excellentia Vestra transmissa pariter communicare et Londino remittere similiter, datis ad sacram Caesaream et Regiam Majestatem literis foederati Belgii Ordinibus generalibus comitari placuit. Sacra Caesarea Regiaque Majestas, Dominus meus Clementissimus, amicissimi Regis et praememoratorum foederati Belgii Ordinum Generalium paci reducendae destinata officia, et per Excellentiam Vestram tum huc ad aulam Caesaream notificata, cum etiam apud excelsam Portam Ottomannicam interposita obstricto recipit et agnoscit animo, pari etiam affectu et aestimatione considerat Excellentiae Vestrae huic praedicto fini adhibitas industrias et defatigationes utrisque gratam vicem semper repositura. Et quo minus cum apud Deum, tum apud mundum


page 602, image: s0602

de rejecta aut neglecta pace, et non cohibita humani sanguinis effusione sibi et suis Serenissimis foederatis quid responsi accersetur, aut etiam opprobrii conciliet. Jussit Sacra Caesarea et Regia Majestas Dominus Clementissimus, Excellentiae Vestrae praesentissimis significare, quod, postquam pro S. Caesarea et Regia Majestate ejusque serenissimis foederatis, Rege scilicet et Republ. Polona et Republ. Veneta stabilita, et reciproce sine omni limitatione, exceptione aut etiam reservatione a Porta Ottomannica acceptata fuerit, illa inter Imperatores Romanos, eorumque gloriosissimos Antecessores, ex una et Turcarum Imperatores, eorumque gloriosos Antecessores ex altera parte, haud interrupta observantia, recepta et usitata Regula, uti Possidetis, ita porro possideatis. Tum sacram Caesaream Regiamque Majestatem cum serenissima Republ. Veneta promptam esse venire ad Tractatus et congressum, in quibus salva per omnia dicti, uti Possidetis, ita possideatis, basi, tractari poterit de iis omnibus, quae vel confinia concernere, vel etiam citra obligationem, et solius communis convenientiae causa per evacuationem, aut demolitionem reciprocam quorundam minorum locorum in Hungaria, aut alias stabiliendae et assecurandae paci tum stipulatae deservire poterunt, convenire juxta ea, quae in commune commodum tum fieri posse judicabuntur. Et quia pro hic et nunc nemo ministrorum Regis Poloniae in hac aula Caesarea existit, ideo citatis et expressis Cursonbus Serenissimo Regi et Reipublicae Polonae facta est propositionis Ottomannicae communicatio, a quibus responsa,


page 603, image: s0603

ubi primum appulerint, Excellentiae Vestrae per expressum, sine mora, communicata transmittentur, nec dubitat Sacra Caesarea et Regia Majestas alte praefatum Serenissimum Regem et Rempublicam se cum aequitati tum etiam amicorum sensui, laudabili moderatione accommodaturos, sed reliquum est pacis sanciendae obstaculum ex eo natum, quod altissime praememoratae Sacrae Caes. et Regiae Majestati, praetactisque suis Serenissimis Foederatis commune sit cum magno Czaro Moschoviae Duce foedus, cujus cum nulla sit in Ottomannica Propositione facta mentio, instanter Excellentiam Vestram rogo, ut modo dictum impedimentum ministerio Ottomannico insinuare, eique removendo se applicare non gravetur, quod si favente Deo sub Serenissimi et Potentissimi Magnae Britanniae Regis nec non foederati Belgii Statuum Generalium auspiciis, ductu et directione Excellentiae Vestrae pax honesta et secura cum Porta Ottomannica concludi poterit, non dubito, reductione quietis populorum, et interrupta sanguinis humani profusione Excellentiam Vestram rem Deo gratissimam, toti Christianitati proficuam, Regi suo gloriosissimam et sibi apud omnes summe meritoriam, praestituram. Cui dum prosperum successum sincero corde apprecor, ejusdem favoribus impense me commendans, maneo.

Illustrissimae Excellentiae Vestrae

Dabantur Viennae die 4. Aprilis, 1698.

deditissimus

Comes Kinski.



page 604, image: s0604

MXXVII. Literae FERDINANDI, Ducis Sagaensis, Principis de Lobkowiz, ad LUDOVICUM XIV. Galliarum Regem, quibus ipsi curae cordique sibi ea semper fore, quae ad stringendam arctius Caesareae Majestatis cum ipso amicitiam facere aliquid possint, reverenter pollicetur, 1698.

Sacra Regia Majestas.

EX perbenignis Regiae Majestatis Vestrae literis 19. Martii ad me datis, maxima cum animi voluptate perspexi, quis Majestatis Vestrae Regiae circa exequendam et servandam pacem nuper cum Sacra Caesarea Majestate et Romano Imperio initam sensus sit, quidque eum in finem suo ad haec imperii Comitia misso Plenipotentiario, Domino de Chamoy, commiserit, quem, uti ea de causa tanto diligentius audire nunquam non patatus ero; ita summae mihi gloriae semper ducam, si juxta eandem Sac. Caes. Majestatis, cujus hic vice fungor, mentem mihi penitus exploratam aliquid conferre queam, quod ad stabiliendam et arctius stringendam fraternam illus totiusque adeo Sacri Romani Imperii cum Regia Majestate Vestra amicitiam facere possit, non minori studio omnes sollicitus occasiones exquiram, quo ubivis constet, quanta sim reverentia et cultu

Sacrae Regiae Majestatis Vestrae

Ratisbonae d. 25. Maji 1698.

Humillimus Servus

Ferdinandus Dux Saganensis, Princeps de Lobkowiz.



page 605, image: s0605

MXXVIII. Literae AUGUSTI II Poloniarum Regis, ad INNOCENTIUM PAPAM XII. quibus ipsirefert aegre sibi perceptu fuisse, quod Caesarea Majestas axioma: Uti possideris, ita possideatis, in basin instantis cum Turcapacis, statuerit, eumque velut sacri foederis vindicem instanter rogat, ut aequiores suarum rerum rationes haberi curet, 1698.

POst oscula beatorum pedum Sanctitatis Vestrae, et mei Regnorumque meorum humillimam commendationem! Quam primum communicatum est mihi Seren. Imperatorem Christianorum ac Inclytam Rempubl. Venetam suo atque Colligatorum suorum nomine convenisse in pacis cum Porta Ottomannica conciliandae fundamentum, uti Possidetis, ita Possidete, venit necessitas insuperabilis querulandi coram Sanctitate vestra, uti Guarante (Vindice) sacri hujus contra Turcam foederis. Posito enim tali fundamento ad tractatum futurum palam est res ac rationes Regni mei nunquam pejores fieri posse, quam ex sacro hoc foedere. Cum etenim Polonia distincta tot ab hostium terris, continuis tum Butziacensium, tum Crimensium Tartarorum excursionibus, nullas praeter exiguos in Moldaviam loculos ad fundamentum pacis tale, uti Possidetis prare sibi potuit acquisitiones, quam redintegrationem pro deletis fundis, Provinciis, pro redditis trans Borysthenem terris, tribusque latissimis Ducatibus Kijoviae, Smolensciae, Czernichoviae in gratiam sacrae Colligationis ad pertrahendum Magnum Ducem Moschoviae, pacis ex praesidio, motu foederis a Sereniss. Imperatore speratura


page 606, image: s0606

est, si tam facile illi, non viso in manibus Christianorum Cameneco, clavi Regni hujus, ne dicam totius Europae decore, fuit fundamentum pacis, uti Possidetis, quam difficile patriae isti portionem suam ac haereditatem seculorum Camenecum nempe in secura sua possessione non videre, nec ea nunc per Dei gratiam ardua foret, ubi jam eousque progressi sumus, cum tot millibus propriarum nostrarum Copiarum, praeter Regni ac Magn. Duc. Lith. Exercitus, nisi tam praecipitatus ac prope condictus Tractatus totam Dei causam, ac negotium Christianum de manibus eriperet, spem animumque insolito suo casu, cum summa injuria Regni mei, praecidendo, haec non alio fine, quam profundissime Sanctitati Vestrae insinuata esse cupio, nisi, ut cognitis malis, Patriae hujus, cui divina bonitas me infelici tempore hoc praeesse voluit, forti ac virili nisu, tanquam communis Christianorum Pater atque sacri foederis contra Crucis hostem Guarrans et Protector partes meas ac Regni mei ita suscipere velit, ut non fida tantum ac honesta, sed utilis pro damnis Reip. pax haberi valeat. Quod ni futurum sit, opportune coram Sanctitate Vestra manifesto Regnum meum non posse aliquando non quaerere infelicitatis suae ac damnorum Autorem; non patietur itaque Sanctitas vestra tractatu hoc in fundamento, uti Possidetis, solas miserias, calamitates, ac vastissimas solitudines factas gratia foederis sacri in lucro ac Possessione Regni hujus relinqui, nec permittet ex simultanea colligatione aequalia commoda ac damna supponente alios gaudere, reliquos flere, sed, quantum


page 607, image: s0607

est in manu ac potestate sua, omni meliori modo statui rationibusque Regni mei circa tractatum praesentem assistere dignabitur. Ita justitiam non modo Sanctitas Vestra exercebit, sed erga me singularis paternae gratiae, atque integram hanc Rempubl. documenta dabit, quae filiali semper relaturus gratitudine, nunc felicissimum rerum Christianarum, ac ipsis imminentis hujus tractatus arbitrium cum longaeva valetudine animitus precamur. Dabantur Leopoli die 21. Aug. Anno 1698.

MXXIX. Literae AUGUSTI II. Poloniae Regis, ad LEOPOLDUM, Roman. Imperatorem, idem, quod praeimpressae argumentum continentes, 1698.

Ex literis atque communicatis a Majestate Vestra de acceptato cum Porta Ottomannica pacis fundamento, UTI POSSIDETIS, ita possidere licebit, accedit animo nostro, universorumque Procerum Regni hujus mentibus tantum doloris, quantum periculi pro honeste, secure, ac utiliter pace in rem Reipubl. concludenda. Quid enim UTI POSSIDETIS, emolumenti afflictae patriae hujus ac prope perditae sacro foedere accessurum est, reparandis impensis, damnis unius alteriusve Palancae aggregatione in Moldavia? Quae honestas aut securitas pacis? si antemurale Christianitatis, Camenecum, avitum tot seculorum decus Regni hujus, non meruit tantum depurati ab interesse respectus, ut singularis atque clara remittendi illius integre in proprias manus Christianas caveretur exceptio. Pax talis non pax, sed fomes, atque


page 608, image: s0608

ignis mox resuscitandi perpetuoque alendi belli contra Regnum hoc, modicis nimis sopiretur cineribus. Haec et quae inde secutura sunt quemadmodum celare Majestatem Vestram non potuimus, ita eandem peramanter. ac vi sacri foederis utilitatisque simultaneae requirimus; quatenus per Justitiam, quam Majestas Vestra unice colit, et qua Regna perdurant, ita demum in tractatu hoc res atque statum Reipubl. hujus pensare, ac manutenere contendat, ne ullus locus poenitentiae sacri foederis, atque succursus dati relinquatur, perpetuaque illa, ac Vetus Reipublicae non in Christianorum tantum, sed in propriae utilitatis usum cum Majestate Vestra foederata offendatur amicitia. Quod utilitatis, ut ex aequitate ipsa atque singulari erga nos Majestatis Vestrae affectu, et Regnum hoc inviolabili semper amicitiae, futurum fore confidimus, ita eidem felicissimos rerum eventus cum plena valetudine animi precamur. Dabantur in suburbiis Leopolis die 21. Aug. Anno 1698.

MXXX. [correction of the transcriber; in the print MXXXI.] Literae FRIDERICI III. Electoris Brandenburgici, ad AUGUSTUM II. Poloniae Regem, quibus captam a suis Elbingam tam diu a se hypothecario jure possessum iri, donec sibi juxta foederis Bydgostiensis leges plene fuerit satisfactum, nuntiat, 1698.

Serenissime et Potentissime Rex, Domine Cognate et Frater colendissime.

NOn potest latere Regiam Majestatem Vestram, quibus olim conditionibus coaluerint sacri et


page 609, image: s0609

aeterni foederis Pacta, Velaviae atque Bydgostiae, Serenissimum Poloniae Regnum inter et Nos confecta, nec ita pridem a Regia Majestate Vestra more solito renovata ac confirmata, quas inter praecipua est, ut pro praestita fideli opera et sociatis armis, quibus inclyta Respublica ab interitu vindicata, ac in pristinum statum et libertatem restituta, Urbs Elbinga Nobis traderetur. Quadraginta, et quod excurrit annis, longum patientiae documentum dedimus, expectantes, ut justissima ista adimpleretur conditio. Sed cum post tot inanes preces ac sollicitationes ne spes quidem Nobis reliqua esset, traditionem istam sponte, et ex praescripto Pactorum subsecuturam, facimus tandem, quod optimo Nobis dudum licuit jure; et quae Nobis hactenus indebite negata fuit possessio istius urbis, quamvis justissime et ex fide jurata debita, eam ipsi citra animum hostilem, imo etiam citra vim, si fieri potest, apprehendere conabimur. Sed ne Reg. Majestatem Vestram tot ac tantis gravioribus intentam rebus, longa juris ac facti enarratione distineamus, rogatam eandem volumus, ut quo jure, quave Justitia Urbis dictae possessionem arripere statuerimus, et quae sit mens atque intentio nostra, ex scripto, literis hisce adjecto, perspicere sustineat; De cujus veritate ut liquidius constet, non veremur paucis heic repetere, quae de mente ac destinatione nostra ibi habentur, et coram Regia Majest. Vestra sancte testari, Nos foedus istudaeternum nuper renovatum, quod cum Regia Maj. Vestra et inclyta Republica Nobis intercedit, inviolabiliter servaturos, et ex eodem praestanda praestituros; Privilegia et jura Urbis Elbingensis ex praescripto


page 610, image: s0610

Pactorum religiose conservaturos; ne ex eadem Urbe, quamdiu praesidio nostro insidebitur, quies ac securitas Reipublicae, imprimis Vicinorum turbetur, aut vel minimum iisdem periculum etiam ab hoste externo inde creetur, summa ope curaturos; nec alia denique titulo Urbem nos possessuros nisi pignoratitio aut hypothecario et cum Nobis de eo quod juste debetur, satisfactum fuerit, statim et absque ulla mora urbem Regiae Majestati Vestrae atque inclytae Reipublicae juxta pactum conventum Nos restituturos. De caetero veneramur Deum, ut Regiam Majestatem Vestram omni felicitatis incremento quam diutissime servet incolumem ac florentem. Dabantur ex Arce nostra, Coloniae ad Spream die 7/17. Oct. 1698.

Praem. Pr.

Fridericus Elector.

MXXXI. Responsoriae AUGUSTI II. Poloniarum Regis, ad praeinsertas FRIDERICI III. Electoris Brandenburgici Literas, 1698. P. P.

LIterae Serenitatis Vestrae die 17. elapsi datae, et multo magis nunquam sperata Civitatis nostrae Regiae Elbingensis aggressio, merebantur, antequam responderemus, Senatus-Consultum, quo illico huc convocato, atque intra hosce dies expedito, quid aliud respondere possumus, quam quod universi stupeant, Serenitatem Vestram rem attentasse etiam Posteritati non credendam. Fateri et ipsam quadraginta et ultra annorum resuscitasse emortuam, imo tot tantisque Reipublicae


page 611, image: s0611

praetensionibus sepultam hypothecam, tam crudis prius insidiis, mox apertis armis, et quasi nunquam, pro remisso Vasallagio, concessum, habuisset Foedus, hostium loco suorum hostes Reipublicae reputaturum, ipsa infestas copias innocuae admovit, eandemque vi in suam ditionem coegit. Jus hoc, quod Serenitas Vestra scripto suo typis vulgato solenne vult facere, utique melius natum, fuisse gloriosae memoriae magno Parenti suo, tanquam primo quaesitori, et tamen nunquam ausum quicquam simile praesenti casui, imo maluisse illum Brunsbergam et Travensburgam, loco non traditae Elbingae, uti praetenderat, ex pactis Velaviensibus possessae, eva cuare ac restituere in manus Reipublicae, quam primo illi actui, qui procul dubio magis suberat protestantium in Republica difficultatibus, tradendae sibi in Prussiam supremitati derogare. Fuisse posthaec toties ab eodem et Serenitate Vestra supra memoratis pactis repetita juramenta, ac quidem aequa ex parte Reipublicae, nolente Michaele, recusante ultima vice per aliquot dies Johanne III. Serenissimis divae memoriae praedecessoribus Nostris, ob validas atque gravissimas Reipublicae praetensiones. Et cur non eo potius tempore suspensis juramentis opponenda erat ista praetensio? Cur non saltem aliqua ante immediatum nuper a Nobis, super iisdem factum juramentum, injecta mentio? Praesertim cum Ministri a Nobis designati, distincte satis ad praetensiones quasdam in scripto desiderarent responsum, nec obtinuerant a Ministris Serenitatis Vestrae. Nam quis crederet, dum Respublica cum hoste Christianorum communi cruento implicita ac distenta Bello, turbari illam ac vexari


page 612, image: s0612

a tali Principe, qui bona malaque ejus pro suis propriis habere aeterno foedere, ac jurejurando obligatus erat? Denique, si omnes circumstantiae acerbissimae rei gestae anteriores revocandae forent, factum hoc nemini placitum iri, nisi hostibus, cum quibus bellum tam atrox gerimus. Hanc etiam turbatam ac violatam Reipublicae a foederato Principe securitatem, illis solis gaudio futuram, qui Nos undique et Patriam angustiatam cuperent. Haec non alio fine Serenitati Vestrae omni fiducia insinuanda censuimus, quam ut intelligere velit, illam excessisse metam debiti sui erga Rempublicam hanc, cujus summa semper in Domum ejus, universo teste Orbe, extitere beneficia; Impegisse contra perpetui foederis Pacta, jureque suo ex eis cecidisse, taleque ausum, non modo ad intima usque hujus Patriae penetrasse, sed nostrum quoque honorem, ac prima Regni auspicia, sine omni praemissa amicabili requisitione, extreme impugnasse; adeoque cunctos desiderare, ut casum istum summopere Reipublicae ac praeprimis Nobis gravem, Serenitas Vestra quantocyus redintegrandum, immediatumque Statum civitati restituendum curet, et annitatur, vel id si minime libuerit, saltem nullius offensae ac hostilitatis loco sit acceptum, si justa laesionis tantae reparatio quaeri, ac ministrari non intermittatur. De reliquo Seren. Vestrae bonam Valetudinem intra prosperos foederum amicitiarumque successus precamur. Dabantur in Regia Varsaviae Anno 1698. die 17. Nov. Regni Nostri secundo.

MXXXII. Literae FRIDERICI III. Electoris Brandenburgici,


page 613, image: s0613
ad MICHAELEM RADZIEJOVIUM, Regni Poloniae Primatem, ejusdem cum praeinsertis commatis, 1698. P. P.

EOdem anno, quo in lucem editi sumus, aeter num etiam foedus istud, quod cum Serenissima Republica indissolubili Nos conjungit vinculo, Velaviae ac Bydgostiae confectum est; ita dispensante rem tanti momenti divina providentia, ut non prius diei, quo vitae usuram accepimus, quam foederis istius, et eorum, quae ex eo utrinque debentur, memoriam deponere queamus. Et quidem, quanta cura ac sollicitudine tum Divus Parens noster, tum Nosmet ipsi foederis istius leges, quae quidem ad nos spectant, expleverimus; quodnam juvandae Reipublicae fuerit studium, quae pro salute ac conservatione ejusdem opera ac fides intemerata, nemo rerum gnarus gestarum ignorare potest. Nec et inclyta Respublica aliud a se desiderari passa est, nisi quod praecipuam Foederis conditionem, qua urbs Elbinga Nobis debetur, ac tradi debebat, hactenus, quo maligno nesciamus fato, inexpletam reliquerit. Non potest latere Dilectionem Vestram (Illustrissimam et Reverendissimam Dominationem Vestram, vel Illustrissimam Dominatio nem Vestram) tum clarissima circa eandem urbem pactorum dispositio, tum frustrata per quadraginta et quod excurrit, annos, divi Parentis ac nostra expectatio et patientia; aut si forte, quid ea de re gestum sit, memoria exciderit, subjectum literis, hisce scriptum, quod fide actorum publica nitir ur, eandem id luce meridiana clarius docebit.


page 614, image: s0614

Sed cum ne quidem spes Nobis relicta esset, Urbem sponte et ex praescripto Pactorum traditum iri, facimus tandem, quamvis inviti ac reluctantes, quod jura divina ac humana non tantum permittunt, sed et jubent: Ut nimirum possessionem Urbis ex aeterno ac jurato Foedere Nobis debitam, sed tanto temporis spatio negatam ac frustra petitam, Ipsimet, intendo [reading uncertain: print faded] jure nostro, apprehendamus. Quid superest, quam ut pietatem, fidem ac aequitatem Dilectionis Vestrae (Illustriss. ac Reverendiss. Dominationis Vestrae, vel Illustrissimae Dominationis Vestrae) appellemus, quibus freti, non dubitamus, quin ipsamet factum sit approbatura, quo Serenissimus Rex ac inclyta Respublica a dedecore fidei non praestitae, ac aeterni et jurati foederis violati, liberantur. Quod quidem eo libentius Dilectionem Vestram (etc. etc.) facturam speramus, quo certius de mente ac intentione Nostra edocta fuerit, quae nimirum haec est; Quod aeternum istud cum inclyta Republica pactum foedus, sancte ac inviolabiliter servare, quae nobis ex eodem praestanda incumbunt, religiose praestare, Privilegia ac jura Urbis Elbingensis integra conservare, securitati optimae Reipublicae, quam diu urbs in Nostra potestate erit, ex eadem prospicere, nec alio eandem possidere titulo aut jure velimus, quam hypothecario aut pignoratitio, ex quo consequitur, ut si de eo, quod juste nobis debetur, satisfactum Nobis fuerit; Urbs illa statim et sine mora ex lege conventa restitui debeat, quod et: sancte spondemus; Qui de caetero Dilectioni Vestrae (etc. etc.) prosperrima quaevis ex animo apprecamur.


page 615, image: s0615

Dabantur ex Arce nostra Coloniae ad Spream, die 7/17. Oct. 1698.

P. P.

Fridericus Elector.

Nota: Ejusdem tenoris literae, mutatis saltem mutandis, etiam ad Senatores Regni Poloniae scriptae fuerunt.

MXXXIII. Literae GUILIEL MI III. Magnae Britanniae Regis, ad GEORGIUM WILHELMUM, Ducem Brunsuico-Luneburgensem, quibus ab eo obnixe contendit, velit miseros homines, ob Religionem Reformatam Gallia ejectos Patrocinio suo beare, ac eorum inopiam omnibus beneficiis et imprimis re numaria sublavare, 1698. Guilielmus Tertius, Dei Gratia Angliae, Scotiae, Franciae et Hiberniae Rex, Fidei defensor etc. Serenissimo et Celsissimo Principi, Domino Georgio Wilhelmo, Duci Brunsuicensium et Luneburgensium, Consanguineo et Amico Nostro Charissimo, salutem!

Serenissime et Celsissime.

DUrissima illa Fortuna, qua per aliquot annos conflictati sunt innumerabiles fere e Gallia in exilium depulsi Protestantes, Celsitudinem Vestram non latuit, neque quenquam esse arbitramur adeo ab humanitate alienum, qui tantis hominum calamitatibus non magnopere commoveatur: prae ceteris vero in miseriis angustiisque versari maxime videntur, quos locorum vicinitas in Helvetiae oras ingentiori numero evocavit. Cumque istius Regionis


page 616, image: s0616

ratio vix sufficit diutius capiendae sustentandaeque tantae hominum frequentiae, neque aliud ipsis restat solatium, nisi quod a Principibus, Fratribusque Christiana charitate incensis proventurum est, Celsitudinem vestram hisce obnixe rogamus, quae per manus Domini Jacobi de Bariac, Marchionis de Rochegude, et Domini Friderici de Loriot de la Grevilliere oblatae erunt, velit Ipsa, pro celeberrima sua pietate, et in miseros benevolentia, Genti Religionis causa afflictae languentique dextram porrigere, quotquot saevissima persecutionis tempestas in ditiones Ipsius adegerit, suffugium praebere, quot vero passim alibi per Europam jactantur, benignitate sua complecti, velit denique autoritate sua et cohortationibus apud subditos vicinosque efficere, ut publicis pecuniarum collectionibus, et alio quoque modo, eam, quam possint extrema patientibus consolationem impertiri non graventur, quod Nos unitique Belgii Ordines pro facultatibus etiam nostris facturi sumus. Celsitudinem Vestram rem Deo Opt. Max. gratissimam et inter homines laudatissimam sedulo promoturam neutiquam dubitantes Ipsam supremi Numinis tutelae ex animo commendamus. Dabantur in Aula nostra Haga Comitis Decimo quinto die Novembris Anno Domini 1698. Regnique nostri Decimo.

Celsitudinis Vestrae

Consanguineus et Amicus

GUILIELMUS REX.

G. Blachwagt.



page 617, image: s0617

Inscriptio. Serenissimo et Celsissimo Principi Domino Georgio Wilhelmo, Duci Brunsuicensium et Luneburgensium, Consanguineo et Amico Nostro Charissimo.

MXXXIV. Responsoriae GEORGII WILHELMI, Ducis Brunsuico-Luneburgensis, ad praeinsertas GVILIELMI III Magnae Britanniae Regis literas, 1699.

Serenissime etc.

QUas Regia Majestas Vestra in gratiam protestantium e Gallia pulsorum, praecipue eorum, qui in Helvetiam migrarunt, solum iterum vertere coactorum, 15. die Novembris anni proxime elapsi Haga Comitis ad Nos dedit literas, eas Dominus Jacobus de Bariac Marchio de Rochegude, his modo diebus nobis obtulit. Equidem innocentium animarum asperae persecutioni dudum indolentes, aliquot familias huc refugas lubenter recepimus, ac iis officiis, quae Christiana commendat charitas, sumus prosecuti. Neque minus tamen quando Regia Majestas Vestra eo nomine tam benigne Nos compellare voluit, etiam aliquibus ex eorum numero, quos necessitas Helvetia exire et Sedes alibi quaerere compellit, hospitium et levamen praebebimus, iis scilicet, qui quantum ratio Nostrae Regionis permittet, in ea habitatum venient, laturi opem et subsidia quocunque modo tum ipsi, tum e publicis pecuniarum collectionibus exhibituri. Qua quidem in re tanto faciliores erimus, quo magis miserorum calamitate commovemur, et Majestatis Vestrae laudatissimo exemplo


page 618, image: s0618

ac benevolo monitu, ad Pium et Deo hominibus que gratissimum opus incitamur. Deus Majestatam Vestram longum servet, cui nos et Domum Nostram perofficiose commodamus. Dabantur in aula Nostra, Cellis 9. Mart. 1699.

Georgius Wilhelmus.

MXXXV. Literae STANISLAI MALACHOVII, Palatini Posnaniensis et Regni Poloniae ad Carolovicenses tractatus Plenipotentiarii, ad WOLFGANGUM COMITEM AB OETTING et LEOPOLDUM COMITEM A SCHLICK, Caesareos ad idem negotium Plenipotentiarios, quibus clariorem tertii in projecto articuli explicationem, et quousque tractatus Turcas et ipsos inter processerint, distinctam redationem postudat, 1698.

CErtus sum meminisse Excellentias Vestras promissae mihi explicationis tertii puncti in projectis ad facilitandas congressus conferentias mihi per illustrissimum D. Secretarium Tiel nomine Excellentissimorum DD. Mediatorum exhibitis, ut ego quoque consensum meum illis praeberem. Quod quidem praedictum punctum tertium, cum aliquid in se obscuri involvat, praecavi mihi primo apud eundem Illustrissimum D. Secrerarium, deinde apud Excellentias Vestras in tantum super hoc punctum consentire, in quantum mihi pro favoribus ejus dabitur explicatio et securitas, Scilicet nequaquam Excellentias Vestras in animo habere voluntatem conficiendi et conscribendi ullo modo tractatus cum Turcis, donec etiam nos in praetensionibus


page 619, image: s0619

et tractatu nostro contenti reddamur. Quod si vero Turcae confectis cum Excellentiis Vestris punctis ejusdem tractatus, satisfacere praetensionibus nostris abnuerent, non deserturas nos Excellentias Vestras, neque pacem suscepturas, et subscripturas, sed tamdiu nobiscum in societate permansuras, secundum expressam conventionem sacri foederis, donec etiam nobis Foederatis satisfiat. Atque praesentibus Excellentias Vestras rogo, quatenus in responso ad me dando promissis suis stare dignentur. Hodierna die sperabam aliquam notitiam, prout Illustrissimus D. Secretarius promiserat, eorum, quae die hesterna cum Turcis in conferentia pacta. Rogo itaque, ut tam hesterni, quam hodierni tractatus possim esse particeps. Indoleo valde novos iterum Excellentissimum D. Moschoviae Legatum struere obices de praecedentia tractandi, cum ab illust, D. Secretario assecuratus fuissem, quod prout quisque ad sacrum foedus accessit, eo etiam ordine inire deberet; nunc quid novi evenerit, quod haec tempestas rursum mota, penitus ignoro, rem mihi sane jocosam heri Illust. D. Generalis Nehm super definienda hac lite alearum lusu proposuit, ast aliud medium, nempe ut scripto declararetur, nullam hic praecedentiam aut in tempore tractandi intelligi debere, servatis servandis acceptavi, sed miror, quod per ipsum nullum hac super re ab Excellentiis Vestris responsum acceperim, mo, cum ad illum pro accipiendo misi fato jam abivisse mihi nunciatum est; Nunc super his omnibus ab Excellentiis Vestris responsum, et significationem obnixe rogo, prout etiamsi Excellentiae


page 620, image: s0620

Vestrae prout idem ipse mihi retulit, habeant in destinatis ex campo intra moenia civitatis hujus migrandi, et Turcis propter commoditatem domos suas relinquendi, quorum omnium notitiam cum summo desiderio ab Excellentiis Vestris praestolans optimam eisdem valetudinem et prosperos rerum successus ex animo exopto. Dabantur Peterwaradini die 14. Novembris 1698.

MXXXV. Literae FRIDERICI III. Electoris Brandenburgici, ad AUGUSTUM II. Poloniae Regem, quibus ad acerbas et immeritas exprobrationes, ab atrae bilis homine profectas et in universalibus stylo Polonico scriptis publicata, modeste respondet, 1698.

Serenissime ac Potentissime Rex, Domine cognate et Frater colendissime.

NIsi generosum ac magnum Regiae Majestatis Vestrae animum probe cognitum haberemus, esset, quod cum Eadem conquereremur de insolito scribendi genere, quod conspicitur in literis, quas vocant, Universalibus, die 15. Nov. ad Nobilitatem Polonam exaratis; sed tantum abest, ut easdem ex mente Reg. Maj. Vestrae confectas esse vel suspicari saltem nobis liceat, quin potius sole meridiano clarius constet, Scriptorem earundem abuti voluisse nomine Regio, ut virus odii aclivoris intra viscera conceptum, nec tantum contra Nos, sed et contra Reg. Maj. Vestram ac inclytam Rempublicam saeviens, sub tanto clypeo, tutius ignoto adhuc evomeret stylo. Privatorum est, convitiis ac maledictis certare, Reges ac Principes vile istiusmodi atque


page 621, image: s0621

abjectum scribendi genus abhorrent, et infra dignitatem suam putant esse, nec immerito, cum Principum injuriae Principibus debeant esse cordi, nec fieri aliter possit, quin unius honor laesus in alterum redundet. Quod adeo verum, ut et illi, qui hostes aperti ac declarati bello invicem sese prosequuntur, indecorum tamen putent, convitiis sese proscindere. Sed nec injuriis tantum scatent istae literae, ipsa etiam veritatis lux et factorum evidentia apertissime iisdem impugnatur. Asseritur bellum nos intulisse Reipublicae. At nos publicis declaravimus scriptis, quod aeternum istud cum Republ. inclyta pactum foedus sancte ac inviolabiliter servare, et quae nobis ex eadem praestanda incumbunt, religiose praestare velimus. Nec verbis tantum hoc, sed et ipso jam declaratum facto, nam statim atque hypothecam, pacto jurato adeoque divino ac humano jure Nobis debitam, consecuti sumus, ab omni abstinuimus vi, quin et ex ipsis deditionis legibus patet, ultra hypothecarium istud jus nihil Nos prosequi, cum urbs ipsa adhuc in fide ac sub juramento Reg. Maj. Vestrae maneat, et jura, quae eandem Reipubl. alligant corpori, sarta tecta ipsi servata sint. Quod deinceps Scriptor istarum literarum ipsum foedus aeternum ac juratum Bydgostiense invidiose perstringere ac nobis ingratitudinis notam inurere satagat, in eo facit rem se uno tantum dignam. Expendantur saltem verba ac mens istius foederis, et constabit luce meridiana clarius, reciprocam in eodem spectari utilitatem; nec Prussiae supremum Dominium nec Elbingam, nec coetera, quae in eodem Nobis constituta


page 622, image: s0622

commoda, absque gravissimis atque justissimis causis a Serenissima Republ. Nobis cessa esse. Non placet beneficia ad mensuram et pondus exigere aut aequare, sed actorum fides docebit utilitatem, quam Serenissima Resp. ex isto percepit foedere, tantum excedere eam, quae ad Nos inde redundavit, quantum restitutio ac redintegratio totius corporis Reipubl. praestat juribus ac incrementis quibusdam, quae ad Nos inde pro venerunt. Risu potius quam responsione dignum est, quod Autor per foedus istrud Nos ex Illustrissimo Serenissimum esse factum asserat, quasi vero non toti terrarum Orbi constet, Electores Brandenburgicos Serenissimorum titulo jam multo ante gavisos fuisse. Qui vero hic quadret, arrogans obsidionis Viennensis ante septendecim annos facta mentio, aliis examinandum relinquimus. Jura Gentium imo et divina laesa fuisse per negatam Nobis traditionem Elbingae, adeo luculenter scriptis Nostris demonstratum, ut soli praeferre facem videremus, si iis hic immemoraremur, quod quidem Nos ab omni contraria imputatione, quam Scriptor literarum Nobis affingere et Nos ex jurato Amico insidiosum hostem Reipubl, factum esse, impudenter non minus, quam calumniose asserere nititur, liberat. Porro si ob id, quod jus nostrum et fidem pactorum juratam exegimus, vix christiano nomine Nos dignos pronuntiare nitatur Scriptor iste, non reperimus, quo nomine illum compellemus, qui omnem decoxisse videtur pudorem, nec minus fidem per falsissimam Regii tituli a nobis usurpati imputationem. Ab vero pacta volunt, ut prius Commissarii constituantur aut mediatores moneantur, quam ad arma alterutra


page 623, image: s0623

Partium progredi possit, sed ne in animum quidem induximus armis aggredi Remp. et deinceps eadem pacta volunt, ut quamprimum recuperata fuerit Elbinga, nemini quam Electori Brandenburgico vacua illius possessio tradi debeat, NB, Citra ullas praetensiones vel dilationes. Recuperata fuit Elbinga, traditionem Serenissimus Parens noster ex pactis per totum Quinquennium continuum literis, legationibus, Internuntiis, petiit et in secutis temporibus repetivit, sed frustra: Pacta clara ac liquida sunt, eorum executio petebatur, quid opus erat commissario aut Mediatore, ut id, quod pacto apertissime constitutum erat, ad effectum deduceretur. Nec non mediatoris erat cognoscere, an pacta ac promissa servari ac praestari deberent, ad res dubias ac controversas Mediatores aut Commissarii adhiberi debent, quod etiam pactorum tenori consentaneum est, non ad res claras et liquidas. Quae sane apertissima fuit mens Paciscentium, ut patet ex verbis dispositivis. Quod Elbinga citra ullas praetensiones ac dilationes tradi debeat. Et certe, si inclyta Respublica praetensilonum quid contra nos habeat, non defugiemus, nec mediatores, nec Commissarios, coram quibus longe graviores ac liquidiores, et quae nobis competunt, discuti debent, quin et oblatam a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore Romano Mediationem jam acceptavimus. Praestabit utique de Elbingae restitutione unica tractatione juxta pactorum tenorem agere, quam dubiam armorum sortem sed pericula ac damna certa experiri: Scriptor quidem literarum jam classicum, jam arma virosque canit, jam ad bellum et caedes provocat,


page 624, image: s0624

sed quo in Reg. Majestatem Vestram, quo in inclytam Rempubl. animo, Deo optimo Maximo, qui intima cordium scrutatur, notum est; an adeo leve ipsi videtur, amicas vicinas ac aeterno foedere junctas gentes in mutuam lanienam et ruinam propellere, ut nimirum mutuis attriti viribus tertio cuidam praeda fiant. Utcunque res cadat, si ad bellum deveniatur, excitium atque excidium utrique genti certum est, nec aliud victorum praemium manebit, quam ut lugeat Victoriam. An publicus Patriae hostis exitiosius quid suadere ac machinari posset? Nos quidem certi sumus non tantum Reg. Maj. Vestram, sed et omnes probos ac fidei amantes viros, qui Patriam ac Rempubl. amant, ab infaustis ejusmodi consiliis abhorrere. Quae mens nobis sit, ex scriptis, quae vulgavimus, patet. Reg. Majestatem Vestram colimus et amamus, inclytam Remp. aeterno amicitiae ac foederis vinculo stringimus ac complectimur, foederis aeterni, quod nos invicem jungit, observatio religiosa semper nobis curae cordique erit; quod si praeter spem et praeter jus fasque, sed juxta mentem ac votum Scriptoris, bellum nobis inferre animus sit, inviti quidem ac reluctantes adversus amicissimam ac foederatam gentem descendemus in arenam, sed freti justitia causae nostrae, et auxilio Dei, Vindicis violatae fidei, injustam vim justa vi repellere nitemur; Sed meliora nobis a Generosa ac justa mente Reg. Majest. Vestrae promittimus, quam sospitem ac florentem ac sanam ex animo cupimus. Dabantur ex arce nostra Coloniae ad Svevum die 22. Novembris 1698.

FRIDERICUS ELECTOR.



page 625, image: s0625

MXXXVII. Literae AUGUSTI II. Poloniae Regis, ad LEOPOLDUM Rom. Imperatorem, cui, quid ab Electore Brandenburgico Poloniae contra pacta Velaviensia intentatum sit, significat, ejusque in eo negotio mediationem interponi cupit, 1698.

EO ipso tempore, quo ex Senatus Consulto Majestati Vestrae, vi atque armis Seren. Electoris Brandenburgici obsessam Civitatem nostram Elbingensem, ac post deditionem coactam significare, tantoque vulneri medelam tanquam a mediatore foederis perpetui Velaviensis quaerere debueramus, accepimus literas ejusdem, quibus pro sua incomparabili aequitate insolens hoc factum et attentatum non damnare modo, sed et seorsiva Epistola Serenitatem Electoralem Brandenburgicam commonere voluit, ut ab inceptis abstineret. Jure merito tam aequa mens Majestatis Vestrae debitas sibi gratiarum repetit vices, easque tanto solenniores referimus, quanto gravior ac minus sperata injuria non in animis tantum civium hujus patriae, ac praeprimis nostro, sed alienis etiam justam movet acerbitatem. Igitur tum literis Majestatis Vestrae provocati, tum tabulis praedicti foederis insistentes enormem hanc atque hostilem Reip. laesionem eidem tanquam vicino Principi et tanquam mediatori manifestamus. Palam est obliteratam hanc, an verius praesuperatam tot justissimis Reip. indultis praetensionem excessisse contra pacta, quibus utique, si quid contra ea resultaret, amicabiliter non vi transigere cautum est; sacrum etiam foedus, dum


page 626, image: s0626

maxime juvari debuerat, debilitasse, sociis in se conversis armis; Foederis denique perpetui Velaviensis, pro Vasallagio, ut sonat Articulus, permisso, amaram ac vix ferendam cunctorum cordibus poenitentiam injecisse. Haec omnia ubi profundius Majestas Vestra pensata esse voluerit, consulere tum suae autoritati, tum nostrae ac reipublicae indemnitati, et violatae securitati omni meliori modo non intermittet. Quod ferventissimis commendantes desideriis Majestati Vestrae optimam valetudinem ac faustissimos precamur successus. Dabantur Varsavia 17. Novemb. 1698.

MXXXVIII. Responsoriae LEOPOLDI, Rom. Imperatoris ad praeinsertas AUGUST II. Poloniae Regis literas, quibus Vratis laviam velut locum congressui habendo idoneum proponit, eumque ut durantibus tractatibus Polonos a vi et hostili irruptione abstinere jubeat, amanter hortatur, 1699.

LIteras responsorias Serenitatis Vestrae in causa Elbingensi die 17. Nov. nuperi datas, quibus ut suae, et Reip. Polonae indemnitati, securitatique consulamus, autoritatem nostram mediatricem interpellat; paulo quidem tardius accepimus, eas tamen sic interpretari sumus, ut cum aliis quibus cunque durioribus mediis concordiae et amicae transactionis tentamen praetermittere aequum et Christianum sit, Ser. Vestrae non ingrata sore officia existimemus, quae eidem, ut et Serenissimo Electori Brandenburgico hunc in finem, optima intentione, obtulimus, quemadmodum


page 627, image: s0627

et praedictum Electorem illa prompte amplexum esse Serenitas Vestra ex Ablegato nostro Comite Siedlnicki jam tum uberius intellexerit, quandoquidem igitur publice interest, hujus tam salutaris operis quantocius fieri initium, visum nobis est Serenitati Vestrae non tantum pro loco amicabilis congressus urbem nostram Vratislaviam, qua vix commodior, omnibusque partibus opportunior dabitur, proponere, sed etiam ab eadem fraterne contendere, ut unum vel plures Plenipotentiarios suos illuc circa diem 14. vel 15. instantis Mensis Martii non gravetur ablepare, siquidem et nostrum eodem tempore ibi adesse jubebimus, et Brandenburgicum Similiter esse ibidem futurum non dubitamus, admissuri etiam libenter sociatam amicorum operam, si qui forte vigore pactorum Bydgostiensium, vel a Serenitate Vestra requisiti vel proprio animi motu addicti in initio aut progressu negotii illuc Ministros suos submiserint. Sed et illud a Serenitate Vestra petimus, ut, sicuti praedictus Elector ad hanc rem ex aequo et bono amicabiliter terminandam omnem facilitatem, quae quidem ab ipso desiderari possit, se allaturum pollicetur, exitumque pacate sine ulla armorum ostentatione praestolaturum; ita vicissim Serenitas Vestra ex sua et inclytae Reipublicae parte omnes hostiles et repressaliorum actus inhibere, et, quidquid memorato Serenissimo Electori justae defensionis praetextum suppeditare posset, id prudenter avertere et amoliri velit, quo tanto facilius et sine interruptione procedat officium, et ad optatum nobis perducatur


page 628, image: s0628

effectum. Quod sicut a Serenitatis Vestrae prudentia, et aequitate, perspectoque in publicam tranquillitatem studio nos haud difficulter consecuturos, confidimus; ita eidem optimam valetudinem, et laetissimos rerum et consiliorum successus animitus apprecamur. Dabantur Viennae 22. Januarii Anno 1699.

MXXXIX. Literae AUGUSTI II. Poloniae Regis ad LUDOVICUM XIV. Galliae Regem, quibus ipsi Electorem Brandenburgicum Elbingam, contra expressum Pactorum Velaviensium tenorem, vi occupasse nuntiat, eique amanter injungit, velit tanquam primarius Pacis Olivensis Protector et vindex Poloniae rationibus hoc in casu candide consulere, 1698.

PErtulisse jam famam ipsam Majestati Vestrae violentum Sereniss. Electoris Brandenburgici attentatum, armis nuper tractae in deditionem suam civitatis Elbingensis, minime dubitamus, quo tamen clarius constet eidem summus noster ac Reipubl. ex nunquam sperato tali casu dolor, necessarium censuimus expressis hisce Majestati Vestrae, uti pactorum Olivensium, Rempublicam inter ac Sveciae Regem Seren, initorum, Velaviensia vero cum seren. Electore Brandenburgico pacta vel implicite tangentium mediatori et Guaranti palam facere. Factum hoc nequaquam convenire cum tabulis foederis perpetui, quibus valide cautum erat, ne parti contra partem praetendenti, vel, si quidpiam exequendum restaret,


page 629, image: s0629

aliter procedere licitum esset, quam per mediatorum requisitionem. Eam itaque apertam foederis perpetui pro Vasallagio Reipublicae debito in gratiam domus Brandenburgicae concessi, violentiam, ac securitatis publicae laesionem, dum Majestati Vestrae communicamus, certi sumus non aliter suscepturam, quam mente aequa et justa, qua, ut provideatur fidei pactorum omni possibili modo, nullatenus intermittet. Quod nos proxime experturos sperantes Deum Ter Optimum Maximum precamur, ut Majestati Vestrae longaevam ac diuturnam vitam in bona valetudine, ac felici rerum usu concedere velit. Dabantur Varsaviae die 17. Novembris Anno 1698.

Nota. Literae ad Regem Angliae datae ejusdem erant tenoris, paucis saltem mutatis.

MXL. Responsoriae GUILIELMI III. Magnae Britanniae Regis, ad praecedentes AUGUSTI II. Poloniarum Regis literas, 1699.

EX literis Majestatis Vestrae die 17. mensis Novemb. ultimis ad nos datis, quam graviter ferat urbem Elbingensem ab Electore Brandenburgico in potestatem suam esse redactam, non absque decenti mentis motu percepimus, ortam etenim esse occasionem aliquam arctae illius amicitiae benevolentiaeque, quae inter Principes tanta inter se necessitudine, et nobiscum conjunctos, et quae ad pacem in illis orbis partibus conservandam adeo necessaria est, perturbandae, quam


page 630, image: s0630

tamen tempestivo amicorum communium interventu bonisque officiis propediem rursus coalituram speramus, nec quidquam, quod in nobis situm est, et quod ad opus tam pium ac salutare facere possit, omittemus. Quod superest Majestatem Vestram Divini Numinis tutelae ex animo commendamus. Dabantur in Aula apud Kensington die 10. Januarii Anno 1699.

MXLI. Literae AUGUSTI II. Paloniae Regis, ad CHRISTIANUM V. Daniae Regem, de dissidio Elbingae causa se et Electorem Brandenburgicum inter exorto agentes et Comiti Galeckio fidem adstruentes, 1698.

PErtinet ad Majestatem Vestram rei atque causae apprehensio, in quam Nos et Rempublicam istam, nihil simile sperantes, Serenissimus Elector Brandenburgicus conjecit, civitate nostra Elbingensi vi et armis nuper in deditionem suam coacta. Cum enim pactis Velaviensibus, quibus loco Vasallagii Regibus Poloniae et Reipublicae debiti Electores Brandenburgici in perpetuum foedus cum eadem cooptati sunt, securitas conclusorum ibidem ad Majestatem Vestram relara, nec quidquam parti contra partem se judice et interprete, multo minus armorum ostentatione permissum, sed totum, quidquid ex iis exequendum vel praetensum resultaret per mutuam commissionem, ac, si haec non sufficeret, per autoritatem mediatorum, signanter Majestatis Vestrae, sopiendum cautum sit, minime dubitavimus, quantocius


page 631, image: s0631

de tam atroci et insperato casu Majestatem Vestram informare. Quo fine ad eandem delegavimus Senatorem Regni illustrem et Magnificum Franciscum Comitem in Krotoszyn Galecki Palatinum Junivladislaviensem. Huic itaque praemissa uberius exposituro velit Majestas Vestra plenam fidem tribuere atque faciles concedere, quoties nomine nostro poposcerit, accessus. Nos interim eidem optimam valetudinem intra felicissimos rerum successus ex animo precamur. Dabantur Varsaviae die 17. Novembris Anno 1698.

Nota. Ejusdem tenoris Literae scriptae etiam ad Generales foederati Belgii Ordines, mutatis saltem mutandis, fuere.

MXLII. Responsoriae CHRISTIANI V. Danniae Regis ad praeinsertas AUGUSTI II. Poloniarum Regis literas, quibus ipsi, ut mitior a media omnia in removendis gliscentibus cum Electore Brandenburgico dissidiis adhibeat, sedulus suasor est, 1699.

QUo arctior est ea, quae nobis cum Majestate Vestra, uti et cum Sereniss. Electore Brandenburgico intercedit sanguinis foederisque necessitudo, eo major subit animum nostrum solicitudo, dum intelleximus adeo graves inter Majestatem Vestram ac dictum Electorem, occasione civitatis Elbingae, huic per pacta Velaviensia, et Bydgostiensia, jure hypothecae concessae, subortas simultates, ut verendum sit, ne res ad extrema


page 632, image: s0632

decurrant, et bellum, quod auxiliante divina gratia non ita pridem in orbe Christiano extinctum fuit, denuo in oriente exardescat. Quum vero nobis persuadere non possimus Majestatem Vestram cum inclyta Republica Poloniae, pro sua in bonum publicum pietate et cura passuram, multo minus causam daturam, ut ejusdem arma, quibus summa cum gloria hactenus Christiani nominis hostes propulsavit, in viscera Christianorum convertantur; Idcirco facere non potuimus, quin pro fraterno et amicissimo, quo Majestatem Vestram, ac inclytam Rempublicam Poloniae complectimur affectu, hisce ab eadem contendamus, ne ob offensam, si quam ex occupata supradicta civitate putet accepisse, protinus ad arma, tanquam ad extrema, et quae facilius capiuntur, quam deponuntur, prosiliatur; sed prius ex praescripto ante memoratorum pactorum Velaviensium et Bydgostiensium amicae compositioni locus relinquatur. Eo Serenissimum Electorem Brandenburgicum quoque propendere non dubitamus, certaque nobis spes est, Principes et Status, quorum officio mediatorio saepius dicta pacta Velaviensia et Bydgostiensia conclusa fuerunt, eam inituros viam et rationem, ut orta dissidia aequis et honestis conditionibus utrinque componantur. Ad quod promovendum et perficiendum nostram pariter operam et officia sincere conferemus. Dabit hoc ipso Majest. Vest. cum tota inclyta Republ. Poloniae summe laudabile, et nunquam apud posteros intermoriturum aequitatis ac moderationis exemplum. Nos vero habebimus, quod nobis


page 633, image: s0633

et orbi Christiano gratulemur, nullam de caetero intermissuri occasionem Majestati Vestrae inclytaeque Reipubl. Polonae promptissima nostra studia, et propensam voluntatem re ipsa comprobandi. Quod superest Majest. Vestram divinae clientelae ad longaevam incolumitatem, et omnium votorum felicissimos successus animitus commendamus. Dabantur in Regia Hafniae die 6. Decemb. 1699.

MXLIII. Literae AUGUSTI II. Poloniarum Regis, ad CAROLUM XII. Sveciae Regem, quibus ipsi Elbingam ab Electore Brandenburgico vi captam esse refert, et Franciscum Comitem in Krotoszyn Galecki, Legatum suum impense commendat, 1698.

GRavissimus, quo nos ac Rempublicam Serenissimus Elector Brandenburgicus affecit, dolor, dum recentissime Civitatem nostram Regiam Elbingensem, vi in deditionem suam adegit, coram Majestate Vestra uti vicino et amico Regni hujus Principe nec celari debet, nec potest. Turbata enim tam amici, tamque vicini Regni quiete et tranquillitate, adhuc dum stante bello Turcico, mala atque incommoda inde secutura existimamus Majestatem Vestram pro sua in foedera religione ad se derivaturam. Super qua, ut uberius Majestati Vestrae mens nostra ac Reipublicae constare valeat, ablegavimus ex Senatus consulto Illustrissimum et Magnificum Franciscum Comitem in Krotoszyn Galecki Palatinum


page 634, image: s0634

Juniuladislaviensem Regni Senatorem. Ille, quicquid nomine nostro expositurus est, Majest. Vest. benevole acceptura atque plenam fidem adhibitura est. Nos mutuam semper in omni occasione spondentes benevolentiam, inter prosperos rerum successus Majestati Vestrae optimam valetudinem animitus precamur. Dabantur Varsaviae die 17. Novembris Anno 1698.

MXLIV. Responsoriae CAROLI XII. Svecorum Regis ad proxime praecedentes AUGUSTI II. Poloniae Regis literas, quibus pariter ad dissidium quam primum conficiendum mediationem suam offert 1699.

TAnta est sinceri nostri affectus erga Majestatem Vestram tamque solide fundata integritas, ut nihil nobis sit optatius, quam si evidentiori aliquo documento studia nostra voluntatibus et utilitatibus Majest. Vestrae plane addicta eidem comprobare valeamus, id quod ne hac quidem occasione permittendum censuimus, postquam crebris nobis innotuit nuntiis, aliquid dissensionis cum Sereniss. Electore Brandenburgico ex negotio Elbingensi obortum esse, facile majorum malorum inde emersura segete, nisi Divina ope ac mediis inter Christianos Principes, ejusmodi in casibus adhiberi solitis praeveniatur. Nec dubitamus Majestatis Vestrae generosam et magnanimam mentem conservandae in orbe Christiano quietis et tranquillitatis, tanto fore cupidiorem, quanto plus gloriae ex bellis adversus


page 635, image: s0635

Christiani nominis hostes fortiter, feliciterque gestis hactenus consecuta est. Ea fiducia, ac in Majestatis Vestrae amicitia firma spe reposita non minus, quam sollicita publicae salutis cura commoti et impulsi intermittere non potuimus, quin Majestati Vestrae offeramus operam nostram mediatricem pro redintegranda cum Seren. Electore Brandenburgico pristina concordia, avertendisque motibus, quibus vicinae, et foederum eximia fide hactenus gavisae gentes collidi, mutuoque atteri possent, praesertim cum utrinque incolumitati ac prosperitati quam optime cupiamus consultum. Confidimus igitur Majestatem Vestram pro summa sua aequanimitate, et tanto fastigio digna haud aegre nostra admissuram ex optima et Majestatis Vestrae emolumentis faventissima intentione, oblata officia, quibus, si quid ulterius adjicere poterimus testandae intimiori benevolentiae, id omissuri neutiquam sumus. De caetero Majestatem Vestram ad diuturnam incolumitatem et prosperos rerum fuccessus Deo Ter optimo maximo ex animo commendamus. Dabantur in Palatio Regio Holmensi die 7. Januarii Anno 1699.

MXLV. Literae MARIAE CASIMIRAE, Reginae Poloniae viduae, ad ORDINES REGNI POLONIAE, quibus graviter conqueritur falsos contra se suamque Domum a quibusdam malevolis sparsos esse rumores, 1698.



page 636, image: s0636

Maria Casimira, Regina Poloniae etc.

Illustrissimi, Reverendissimi, Perillustres, Illustres ac Magnifici sincere Nobis dilecti.

INter caetera mala, quibus Nos dextra Domini tetigit, partim orbitate gravissima et nunquam satis deplorabili, partim coacto (sine exemplo) Varsovia discessu nostro, illud gravissimum ac intolerabile fuit sparsa contra Nos Domumque Nostram Serenissimam falsitatis fama. Sub hac enim evanuere et periere tam intra, quam extra aequalitatem, gloriosissima merita per aliquot annos vita et salute defuncti Serenissimi Regis Domini Mariti Nostri desideratissimi comparata. Haec mutavit veterem celeberrimorum Polonorum erga Dominos suos domosque eorum memoriam in Vatinianum odium; Haec serenissimos Principes filios Nostros dilectissimos effecit hostes Patriae, qui in amore erga illam nemini palmam sibi praeripiendam permittent, vestigiis gloriosissimorum Majorum suorum procedendo. Unica Nobis exinde superstes relicta consolatio, quod veritas possit premi, non opprimi, qua ipse Dominus orphanos solatur, nihilque tam occultum, quod non reveletur, prout jam perfectus rerum investigator tempus exhibet. Ubi illae Confoederationes, quae filios nostros inthronizare debuerunt? Ubi Tartarorum, Cosaccorum, Valachorumque exercitus, qui liberam electionem, pro parte eorum cogendam promiserunt? Quis illos in mente habuerit,


page 637, image: s0637

eorumque opera uti intenderit, aut cujus nomine? Anne Nos cum domo Nostra ad eos recurrerimus vel minimo praetextu? Nolumus quenquam, quod Deus avertat, arguere, neque causam calamitatis Nostrae ulli imputare totum deponentes in illas manus, quae lachrymas viduarum, omniumque orphanorum abstergunt, singulariterque oblivioni tradendo, ipsum quoque characterem et unctionem personae Nostrae Reginalis. Rogamus per amorem ipsius, qui uti propter omnes, ita praecipue propter Viduas Regnorum Statibus minatur, quatenus dignentur sinceritates Vestrae, puris oculis rectae considerationis intueri ac investigare, utrum ad Nos Domumque Nostram omnes istae objectiones referri potuerint, id concedentes statui Nostro pro singulari consolatione conservabimus, reddere anhelamus, uti illuc, quo aspiramus cum voluntate et facultate eorum progrediamur ad limina Sanctorum Apostolorum stipatis persona et fortuna, et salvis juribus Nostris decore et auctoritate publica, libere et tute ab omnibus iniquis objectionibus ac suspicionibus. Supplicabimus igitur omnipotenti Deo, quatenus dignetur clementissimam huic patriae largiri benedictionem, bonamque Dispositionem ultimis diebus vitae Nostrae ita instituendam, pro ut ejus sanctissima voluntas exegerit, a quo et nunc Sinceritatibus et fidelitatibus Vestris prosperos successus et bonam valetudinem precamur, Anno 1698.



page 638, image: s0638

MXLVI. Literae PETRI, Czaari et Magni Ducis Moscoviae, ad CAROLUM XII. Sveciae Regem, quibus pro transmissis sibi tormentis in excidium Turcarum adhibendis gratias agit, ac Novogardiae Gubernatori dari veniam petit, nautas et homines rei maritimae peritos in ipsius ditionibus conducendi, 1698.

CUm Vestra Regia Majestate sinceram amicitiam fidamque vicinitatem colere Nos, magnus Dominus, Nostra Czarea Majestas, ex toto animo cupimus, optantes, ut mutuis officiis amicitia nostra indies crescat majoraque capiat incrementa: quod omni loco ac tempore Nos quaeremus. Sicut autem optamus, ut tormenda bellica, quae nobis missa sunt, in perniciem et excidium Mahumedanorum, Christiani nominis hostium, feliciter convertantur, ita Vestrae Regiae Majestati, amico Nostro ac vicino optimo et dilectissimo, pro tam insigni dono gratias agimus summas atque promittimus, Nos qualibet occasione operam daturos, ut hoc beneficium demereri possimus. Ultimo Nos magnus Dominus, Nostra Czarea Majestas, Regiae Vestrae Majestati voluimus indicare, nos nostro praefecto et gubernatori magnae Novogardiae in mandatis dedisse, ut in Vestrae Regiae Majestatis Regnum atque ad urbes viciniores, Revaliam, Narvam aliasque nobiles aliquot viros mitteret, qui in usum atque commodum Nostrum, inque expeditionem navalem, quam animo agitamus, capitaneos, navarchas, gubernatores atque nautas rei


page 639, image: s0639

nauticae peritos conducerent. Et proinde Regiam Vestram Majestatem, carissimum Nostrum amicum et vicinum, maximopere rogamus, ut tam illis, qui a praefectis nostris mercede conducantur, quam aliis, qui sponte nomina sua profiteantur, venia concedatur, ad militiam Nostram transeundi. Quod auxilium, tum ad commune rei Christianae commodum pertinet, tum ad augendam stabiliendamque mutuam inter nos amicitiam et charitatem apprime faciet. Dab. Moscuae die 1. Decembris anno 1698.

MXLVII. Literae GUILIELMI III. Magnae Britanniae Regis, ad PHILIPPUM REINHARDUM Comitem Hanoviae, quibus ab eo amice contendit, velit Reformatae Religionis asseclis Gallia pulsis auxilio et sublevamini esse, eosque benigne sub tutelam suam recipere, 1699. Guilielmus Tertius, Dei Gratia, Magnae Britanniae, Franciae et Hyberniae Rex, Fidei defensor etc. Illustrissimo Domino, Domino Philippo Reinhardo, Comiti Hannoviae, Reinecciae et Biponti, Domino Munzenbergae, Lichtenbergae, et Ochtensteinii, Mareschallo Haereditario et supremo Praefecto Episcopatus Argentinensis, Consanguineo et amico nostro Charissimo, salutem!

Illustrissime Domine, Consanguinee et amice charissime.

CUm Evangelicae veritatis antiqui Professores Vallenses, multa et gravia jam diu ea de causa


page 640, image: s0640

perpessi, et graviora merito timentes, solum mutare quam Fidem maluerint, et Sedibus Patriis relictis in exilio voluntario vivere decreverint, ut conscientiae libertate frui potuerint, nos pro fraterna illa Religionis necessitudine, qua illi nobiscum conjuncti sunt, Populi afflictissimi miseriis permoti, officii non solum nostri, sed et omnium Reformatam Religionem pariter amplectentium esse duximus acerbissimas eorum Calamitates, omni, qua possunt ope sublevare, Excellentiam itaque vestram ut eos in terras suas, et Clientelam suam recipiendos rebusque ad vitam necessariis pro Christiana Charitate juvandos esse jubeat, plurimum rogatam volumus, quo rem nobis gratissimam, eximia sua in Deum pietate dignissimam et ad famam nominis sui praeclarissimam faciet. Quod superest, Excellentiam vestram Divini Numinis Tutelae ex animo commendamus. Dabantur in Aula nostra apud Kensington die 9. Mensis Februarii anno Domini 1699. Regnique nostri Decimo.

Excellentiae Vestrae

Bonus Consanguineus,

Guilielmus Rex.

Inscriptio. Illustrissimo Domino, Domino Philippo Reinhardo, Comiti Hannoviae, Reinecciae et Biponti, Domino Munzenbergae, Lichtenbergae et Ochtensteinii, Mareschallo Haereditario et supremo Praefecto Episcopatus Argentinensis, Consanguineo et Amico nostro Charissimo.



page 641, image: s0641

MXLVIII. Literae ALEXANDRI MAUROCORDATI, Plenipotentiarii Turcici ad PALATINUM MARIAEBURGENSEM, quibus Tartarorum officiales, ob irruptionem praeter mandatum et praescitum supremi Vicarii in Poloniam factam sat duras poenas daturos esse, captivosque omnes et singulos confestim restitutum iri pollicetur, 1697.

Illustrissime et Excellentissime Domine, Domine colendissime.

PLaceat Excellentiae Vestrae recordari, quanta solicitudine institimus et enixi sumus, ut Excellentissimus D. Plenipotentiarius Polonus quantocius subscriberet suis tractatibus, quo omnes hostilitates opportune amoverentur. Semper enim Tartarorum occasionibus attenta insolentia suspicionem nobis praebebat, et curam nostram eliciebat ad compescendum illorum impetum, et nescio quo fato Dominus Legatus Venetus praelaudatum Dominum Plenipotentiarium Polonum sibi fecit obnoxium, et diu multumque subscriptionem ejusdem protraxit. Interea vero temporis Casigerejus cum turmis Bassiacensium Tartarorum incursionem instituit ante terminum temporis a subscriptione tractatus statutum, quam mandata Imperatoria statim sub severissimis poenis edita praevenire non poterant, etiamsi vero nullam de exitu istius excursionis habemus notitiam, tamen satis indolere non possumus, quod delatio terminationis subscriptionis tractatus tale quidpiam detrimentum afferre possit. Notum tamen atque


page 642, image: s0642

compertum habeat Excellentia Vestra illico atque accessum ad fulgidam Portam maxima sollicitudine Nos procurasse restitutionem quorumcunque captivorum, quos Tartari poterant interea temporis abducere atque praeterea animadversionem in officiales, qui sine expressa facultate fulgidae Portae ausi fuerint, sese contra Dominos Polonos invehere. Et sane excelsus supremus Vezirius hac occasione voluit argumenta praebere suae benignitatis, quod nondum conclusam pacem enixe protegendam susceperit subinde et per se, et per celeberrimum recentem Hanum hic modo praesentem, tanta acerbitate contra insolentes istos invasores procedere sese resolvit, ut nihil ulterius possit optari, cujus rei certiorem voluimus facere Excellentiam Vestram, ut iis, quorum interest, non tam faciat hac de re mentionem alte memorati supremi Veziri, qui nec in posterum desinet severissime animadvertere in illos, qui consimiles excursiones ausi fuerint perpetrare. Interim si quid de hac re ex Polonia scire contingeret, rogo, nos informare ne gravetur.

Excellentiae Vestrae

Datum Adrianopoli die 25. Febr. 1699.

addictissimus Servtor et benevolus

Alexander Maurocordato.



page 643, image: s0643

MXLIX. Literae recredentiales a LEOPOLDO, Rom. Imperatore, Gabrieli Comiti ab Oxenstiern, Internuntio Svecico, ad CAROLUM XII. Svecorum Regem traditae, 1699. Leopoldus etc.

VIsum esse Serenitati Vestrae, suum apud Nos Plenipotentiarium Illustrem et Magnificum, sincere Nobis dilectum, Comitem Gabrielem Oxenstierna, ad Ducatus Bipontini administrationem ex Aula Nostra avocare, ex Literis Serenitatis Vestrae paucis abhinc diebus Nobis traditis perspeximus. Promeruit sane Ministri hujus exercitata longo usu prudentia, et in rebus agendis dexteritas, ut ad amplissima quaeque munia a Serenitate Vestra admoveatur, atque uti illum, vel ideo minus inviti dimittimus, quod eam, quam nactus est spartam ipsi majori honori et utilitati praemiumque quoddam laborum hactenus pro Republica exantlatorum fore speremus, ita et benevolentiam Nostram sibi tot nominibus conciliavit, ut quicquid ei gratiae et benevolentiae a Serenitate Vestra ulterius praestitum fuerit, id illum abunde meritum esse existimemus. Quod de caetero in Ejus locum Serenitas Vestra propediem alium ad Nos Ministrum colendae amicitiae mutuae submissura sit, Nobis peroptatum accidit, neque Nos paribus officiis respondere intermittemus: Secundos interim successus jugemque incolumitatem Serenitati Vestrae ex animo apprecantes.


page 644, image: s0644

Dabantur in urbe Nostra Viennae, die quarta Martii, 1699.

ML. Literae LEOPOLDI, Rom. Imperatoris, ad MICHAELEM RADZIEJOVIUM, Regni Poloniae Primatem, a quo amantissime contendit, ut quicquid apud populum gratiae et autoritatis haberet, id omne ad tollendum funditus suspicionum et dissensionum fomitem, et confirmandum inter Regem populumque amorem, fiduciam et obsequium conferre haud gravetur, 1699. Leopoldus. (tot. tit)

INter praecipuas, quibus circa res exteras sollicitamur curas, nulla pene Nobis antiquior, quam ut vicinum conjunctumque Nobis multifariis nexibus Regnum Poloniae salvum sit et incolume, idque tam Noster erga inclytam gentem affectus, quam provinciarum Nostrarum rationes a Nobis videntur postulare. Haec profecto causa est, cur ab ultima praesertim novi Regis Electione omni studio in id incubuerimus et incumbamus adhucdum, ut dissidentes in Regno animorum motus penitus componantur, et firma integraque inter Regem et Proceres, universamque adeo Rempublicam stabiliatur concordia, mutuaque fiducia. Quod tamen non usque eo videmur esse assecuti, quin adhuc aliqua, uti dolenter advertimus, apud quosdam Reipublicae Cives supersint suspicionum et dissidiorum indicia, quae nisi communi studio et opera tempestive


page 645, image: s0645

removeantur, in magnam aliquando Regni perniciem ingravescere posse perspicimus. Etsi igitur in praesentibus pacificationum Comitiis neminem fore speremus Patriae suae ita parum amantem, qui rei tam salutari consilia et operam suam pro virili gravetur impendere, non nescii tamen sumus, nullum id majori autoritate et fructu, quam Reverendissimam Paternitatem Vestram posse praestare, adeoque cum de Serenissimi Regis voluntate ita simus persvasi, fore, ut nihil a se patiatur desiderari, quo de sincero suo juxta pacta conventa tuenda libertatis, firmandaeque mutuae fiduciae animo enixoque studio, cunctas nationes reddere securas queat, in Reverendissimam Paternitatem Vestram potissimam solicitudinis Nostrae partem transfundentes, amice ab eadem requirimus, ut quidquid habet apud Proceres et populum gratiae et autoritatis, id omne ad tollendum funditus dissensionum et suspicionum fomitem, et solicitandum inter Regem et subditos amorem, fiduciam et obsequium conferre non recuset. Erit hoc opus insitae ejusdem pietati congruum, quo tam Nos haud minus devinctos fore statuemus, ac si id non tam sponte sua, quam rogatu nostro praestitisset. Qui, quod reliquum est, Reverendissimae Paternitati Vestrae jugem valetudinem exoptamus, et constantem benevolentiae Nostrae affectum addicimus. Dabantur Viennae Anno 1699.

MLI. Literae recredentiales quas HEDWIGIS ELEONORA, Sveciae Regina, Comiti d' Avaux, Oratori


page 646, image: s0646
Gallico, ad LUDOVICUM XIV. Galliae Regem tradidit, 1699. Nos Hedwigis Eleonora etc.

REddidit Nobis Majestatis Vestrae honoratissimas literas ad Fontem Bellaqueum die 9. Octobr. anno praeterito datas, ejusdem legatus Extraord. Dn. d' A vauxius, idemque faciendo simul alloquio testatus est, constantem ac benignum Majestatis Vestrae egregiae erga nos voluntatis affectum, ante discenssum suum apud Nos relicturos. Non possumus non gaudere, tam frequentibus nos Majestatis Vestrae amicitiae testimoniis ornari eoque nomine Majestatis Vestrae Legatus Extraordinarius eidem sit relaturus, quanto in pretio ac honore apud nos sit Majestatis Vestrae declarata toties erga nos benevolentia, et quam nobis curae cordique sint, quae Majestati Vestrae prospera laetaque obveniunt. Nec hic dissimulare possumus, quam se dignum tanto Rege Minsitrum praestiterit, Dominus Comes d' Avauxius in hac Aula, toto quo apud nos vixit tempore, in cujus favorem, quidquid adjecerimus, meritis ejus minus erit. Itaque fusiore verborum ambage supersedentes Majestatem Vestram divinae tutelae ad longaevam incolumitatem ac gloriosos rerum successus ex animo commendamus. Dab. in Palatio Regio Holmensi Apr. 12/22. 1699.

Majestatis Vestrae

Hedwigis Eleonora,

Regina Sveciae.

Th. Polus.



page 647, image: s0647

MLII. Literae recredentiales, quas CAROLUS XII. Svecorum Rex, Comiti d' Avaux, Internuntio ad Aulam suam Regis Christianissimi, LUDOVICO XIV. Galliae Regi exhibendas commisit, 1699. Nos Carolus, Dei Gratia etc. Serenissimo ac Potentissimo Principi, Domino Ludovico XIV.

INter illustria Documenta, quibus sincerum amicitiae suae affectum testatum perspectumque nobis reddere Majestas Vestra voluit, non ultimo loco reponendum censemus, quod Majestas Vestra per Legatum suum Extraord. Illustr. atque Magnificum nobis sincere dilectum Dn. Comitem d' Avauxium, utpote Ministrum eximiis animi dotibus, et in tractandis arduis negotiis singulari prudentiae et dexteritatis laude jam pridem celebrem, ea apud nos jecerit fundamenta strictioris conjunctionis ac nexus, quae tum ad salutem et tranquillitatem Orbis Christiani asserendam, tum ad redintegrandam antiquam illam animorum et consiliorum unionem, inter Reges regnaque Sveciae et Galliae gloriose sustentandam plurimum momenti adferre possint. Hunc igitur Majestatis Vestrae Legatum Extraordinarium munere suo jam aliquot per annos apud nos praeclare et feliciter perfunctum nobisque ob conciliata nos inter et Majestatem Vestram mutuae benevolentiae et intimioris confidentiae augmenta summopere gratum, non sine testimonio nostrae erga


page 648, image: s0648

eum singularis propensionis, dimittendum censuimus, amplioribus condecorandum elogiis, nisi Majestati Vestrae notiora ejus essent merita, quam ut aliena commendatione indigeant. Id saltem quin significemus praeterire non possumus, eum sedulitate ac solertia sua in exponendo Majestatis Vestrae erga nos affectu id effecisse, ut confidamus illum eadem integritate de nostra vicissim in Majestatem Vestram sincera et enixa voluntate firmoque nostro proposito cum Majestate Vestra amicitiam solidam ac indissolubilem alendi atque augendi fidum ac locupletem testem fore. De caetero Majestati Vestrae secundos et gloriosos rerum successus, jugemque incolumitatem, ex animo apprecamur. Dabantur in Palatio nostro Regio Holmensi die 27/17. April. 1699.

Carolus.

MLIII. Literae GUILIELMI PAGIET, Plenipotentiarii a Magnae Britannia Rege ad Carolovicenses tractatus missi, ad STANISLAUM MALACHOCHOVIUM, Palatinum Posnaniensem et in ante memorato congressu Regni Poloniae Plenipotentiarium [correction of the transcriber; in the print Pleninipotentiarium], quibus Turcicos Plenipotentiarios, omni sedulitate eo anniti asserit, ut Regno Poloniae ob irruptionem a Tartaris nuper factam plenarie satisfiat, 1699.

Illustrissime et Excellentissime Domine, Domine Colendissime.

CUm Excellentissimi Domini Plenipotentiarii Ottomannici fulgidam Portam ingressi


page 649, image: s0649

de quadam Tartarorum in Poloniae limites invasione, quamvis ante notificationem pacis instituta, rumorem accepssent, protinus adhibita ad malum hoc inhibendum sedulitate per suas literas mihi nuntium participarunt, has autem prout modo facio, Excellentiae Vestrae transmittere, haud abs re fore duxi, illud animo revolvens aliter tam Excellentiae Vestrae, quam Dominis Ottomannicis Plenipotentiariis satisfactionis corresponaoriis videri. Dabitur Excellentiae Vestrae occasio inspiciendi, quanto religionis ardore alte memorati Domini pacis nuper conclusae integritatem sibi tuendam assumpserint. Ad hoc autem officium lubens devenio, cum inde commoda occasio suppeditetur mihi, ut Excellentiae Vestrae obsequia mea deferre, eandemque de candidi cordis non languescente affectu certiorem facere possim. Id velim sibi persuasum habeat Excellentia Vestra, me, prout in Carloviciensi congressu sincera cibi devotione addictum cognovit, sic etiam ubicunque eodem tenore firmissime permansurum. Tales enim enitent in persona Excellentiae Vestrae animi dotes, ut semel illis in perpetuum me profiteri velim et opto

Excellentiae Vestrae

Datum Belgradi die 18 Martii anno 1699.

Humillim um et addictissimum servum

Guil. Pagiet.



page 650, image: s0650

MLIV. Literae GUILIELMI III. Magnae Britanniae Regis, ad JOHANNEM WILHELMUM, Electorem Palatinum ad Rhenum, quibus ipsum modeste hortatur, ut Serenissimi Parentis sui mitissimae clementiae, legumac statutorum S. R. Imperii Christianaeque charitatis memor subditos Augustanae confessioni per Palatinatum addictos propitiori fortuna ac inturbata conscientiarum tranquillitate frui gratiose permittat, 1699. Guilielmus Tertius, Dei gratia Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Rex, Fidei defensor etc. Serenissimo Principi, Domino Joanni Wilhelmo, Comiti Palatino ad Rhenum, Sacri Romani Imperii Archi-Thesaurario et Principi Electori, Duci Bavariae, Fratri Consanguineo et Amico nostro charissimo Salutem!

Serenissime Princeps, Frater, Consanguinee, et Amice Charissme.

CUm ex Literis Celsitudinis Vestrae Electoralis die 16. Decembr. ultimi nobis abunde constet, ipsi persuasum esse, Catholicos Romanos, quorum magnus numerus non in Hibernia tantum, sed et in aliis nostris regnis residet, nequaquam, ut rumor erat, male habitos esse, aut ullas Religionis suae causa molestias pati, quod non solum verum est, sed eadem libertate, eodem legum praesidio, iisdemque in illo regno privilegiis ac caeteri subditi nostri fruuntur, ita ut publicorum onerum immunes, conditione commodiore


page 651, image: s0651

esse quam reliqui videantur. Quod cum ita sit, datam inde justissimam ansam et argumentum existimamus parem gratiam libertatemque in Palatinatu Rheni, Religionem reformatam profitentibus, petendi et impetrandi, quorum conditionem nunc temporis afflictissimam, ecclesiis ablatis, pulsis Pastoribus, et aliis varii generis molestiis affectorum, non sine multo dolore intelligimus, ut qui bello nuper cum aliis miseri, pace autem pacta, nullo suo merito miserrimi facti sint, cum id solum iis crimini vertatur, quod fidem suam arbitrio alieno mancipare recusaverint; Nec enim possibile videtur cuiquam id credere, quod aliis credendum propasuerit aut injunxerit, et cum eultus norma, in qua nati, eruditique sunt, adeo altas radices egerit, ut nisi cum vita simul evelli nequeat, patriam deserere, et in exilio cum libertate mentis, quam domi sub iniquo animi jngo vivere praeoptaverint. Quare Patris Celsitudinis Vestrae Electoralis ingenio excellenti et eximia prudentia Principis exemplum ipsi ante oculos ponendum erit, cujus in omnes suos subditos indulgentiae et benignitatis felicissimam ejus memoriam seculis omnibus consecravere. Praeterea pactorum Svevico-Hallensium meminerit Celsitudo Vestra Electoralis, de quibus ante aliquot annos de statu Ecclesiae et Academiae in Palatinatu praedicto conventum erat, monenda insuper videtur, nulla re magis quam mansvetudine et in omnes homines charitate praecipuam religionis Christianae vim consistere; Quare Celsitudinem Vestram Electoralem,


page 652, image: s0652

ut subditos suos, eodem cultus vinculo nobiscum conjunctos, more magis tenero magisque Christianis congruente tractari jubeat, etiam atque etiam rogamus. Quod superest Celsitudinem. Vestram Electoralem Divini Numinis tutelae ex animo commendamus. Dabantur in aula nostra apud Kensington die 9. Mensis Aprilis Anno 1699. regni nostri undecimo.

Celsitudinis Vestrae

bonus Frater, et Consanguineus et Amicus

Guilielmus Rex.

J. Vernon.

MLV. Literae LEGATORUM ET DEPUTATORUM Statuum per S. R. Imp. Augustanae Confessioni addictorum, ad CAROLUM XII. Svecorum Regem, quibus ipsi Principales suos quandam Calendarii reformationem meditari nuntiant, eumque ut sibi, qua ad eam mente feratur confestim renunciet, submisse precantur, 1699

Serenissime ac Potentissime Rex, Domine Clementissime!

REgiae Majestati Vestrae constare nulli dubitamus, quanta incommoda, circa Calendarium, Julianum et Gregorianum, praesertim ex diversa dierum numeratione, de quibus superiora tempora et nunc passim querelae publicae testantur


page 653, image: s0653

in Germania hucusque sint oborta, eaque propter tum Patrum nostrorum, tum nostra memoria de concilian dis habita fuisse consilia. Cum vero haec successu caruerunt, intereaque gliscere non desinant lites, in nonnullis Imperii locis etiam, maxime ubi Catholici et Evangelici mixtim habitant, in magnum scandalum erupturae; nunc ab omnibus et singulis Electoribus Principibus et Statibus Aug. Confessioni addictis, Dominis nostris Clementissimis, Superioribus et Committentibus de tollenda omni dierum praedicta differentia denuo cogitatur. Quae Weigelius Mathematicus Caesareus et Saxonicus, nuper defunctus, hanc in rem attulit, eorum fere haec summa est: Neque breviori neque tutiori via Julianum Calendarium ad Solaris cursus rationem, a qua, nimia illa quarto quovis anno facta intercalatione recessit, reduci posse, quam si decem dies ante finem anni vergentis eximantur, neque sequenti millesimo septingentesimo anno dies intercaletur, vel quod perinde est, si dicto anno supra millesimum septingentesimum, ante vigesimum quartum Februarii undecim dies una elidantur. Prout ex dicti Weigelii scripto hic adjuncto videre est. Haec sua se facilitate et commoditate Electoribus, Principibus et Statibus Imperii Aug. Confessioni addictis prae aliis omnibus in medium allatis, adeo commendant, ut in eam sententiam rem quam primum confici optent. Neque hoc erit, a Majorum, qui Fastos Gregorianos Superiori Seculo detrectarunt, instituto deficere, nisi, accedere propius ad cursum solis, Gregorianum


page 654, image: s0654

sit; aut intercalatio centesimo quovis trium seculorum anno facienda, desinat esse inventum Mathematicum aut Calendarium Gregorianum sola dierum numeratione absolvatur, et copia festorum non exigua nullam ejus partem constituat; aut demum res haec a Romano Pontifice, nunc quoque, ut olim, inconsulto Caesare et non requisito Imperii statuum atque Ordinum consensu suscepta sit, ut adeo cavendum sit, ne Calendarii emen dandi praetextu ei nova in Imperium jurisdictio et potestas quaeratur. Nam non tam de re ipsa, quam de rei peragendae modo disceptationem tunc fuisse, Acta testantur. Nunc vero, cum manifestissimum sit, rem aliter se habere, neminem esse, qui Calendarium pro Imperio obtrudat, qui spectasse autoritatem alienam, quippe non sponte egisse, vel non pro suo jure, pro ea, quae Statibus Evangelicis competit, libertate statuisse, credi queat, non apparet nobis, quid huic instituto periculi subesse vel potius, quid Juri Evangelicorum Principum circa Sacra et profana ostendenda, magis aptum ratumque esse possit; praecipue cum Status Augustanae Confessioni addicti id operam daturi sint, ut causae, quibus moti saluberrimae rei sese accinxerint, Posteritati constent, ipsisque Edictis publicis hac de re promulgandis inserantur. At objiciat quis porro: Calendario ad hunc modum adornato quidpiam ad perfectionem defuturum esse. Sed non erit, cur a proposito recedatur,


page 655, image: s0655

nisi incerta pro certis, speciosa dictu pro necessariis atque utilibus, longinqua difficiliaque pro expeditis promtisque captari placeat. Nequicquam enim Calendarium perfectissimum praedicet vel polliceatur, qui non id tale esse, mox universae Europae persuascrit, ac illud ubique gentium illico receptum iri, spondere possit, nisi Calendaria multiplicari et tertium nunc quoque duobus, quibus utuntur Christiani, adjici praeter rationem putet conducere. Est aliquid propius abesse a perfecto et viam munivisse, qua ad illud perveniri queat; Quod futurum aliquando Collegium Artium Mathematicarum sperare jubet. Nihil itaque moratur Electores, Principes et Status Imperii Augustanae Confessioni addictos Dominos ac Superiores nostros, quam quod nesciant, quid Regia Majestas Vestra, cujus prudentissima aeque ac saluberrima consilia semper ut in quavis re, ita et in hac plurimi faciunt, de anni sic emendandi ratione sentiat, et in Regnis suis Provinciisque Germanicis fieri velit. Regiam ergo Majestatem Vestram ea, qua par est, submissione rogamus, ne animi sui sensa hoc de negotio clementissime explicare, deque iis, quam primum fieri poterit, certiores nos reddere dedignetur, praesertim cum tempus urgeat, et ea Evangelicorum Statuum Imperii mens sit, ut quidquam in hac re, nisi unanimi omnium consensu statuere nolint. De caetero Regiae Majestati Vestrae quaevis fausta atque felicia ex animo apprecantes, ejusdem gratiae nos submississime commendamus.


page 656, image: s0656

Ratisbonae ex Comitiis die 17/27 Maji 1699.

Regiae Majestatis Vestrae

humillimi

Sacri Romani Imperii Electorum, Principum ac Statuum Augustanae Confessioni addictorum Consiliarii et Legati ibidem Congregati.

Inscriptio. Serenissimo, Potentissimoque Principi ac Domino, Domino Carolo XII. Svecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi ac Principi Haereditario, Magno Principi Finlandiae, Duci Scaniae, Esthoniae, Livoniae, Careliae, Bremae, Verdae Principi, Pomeraniae, Cassubiae et Vandaliae, Principi Rugiae, Domino Ingriae et Wismariae, ut et Comiti Palatino Rheni, Bavariae, Juliaci, Cliviae et Montium Duci, etc. Domino nostro Clementissimo.

MLVI. Responsoriae CAROLI XII. Svecorum Regis, ad praeinsertas LEGATORUM ET DEPUTATORUM Statuum per S. R. Imperium Augustanam Confessionem amplectentium literas, 1699. Carolus, Dei gratia, Svecorum, Gothorum, Vandalorumque Rex, Magnus Princeps Finlandiae, Dux Scaniae, Esthoniae, Careliae, Bremae, Verdae, Stettini, Pomeraniae, Cassubiae


page 657, image: s0657
et Vandaliae Princeps Rugiae, Dominus Ingriae et Wismariae; Nec non Comes Palatinus Rheni, Bavariae, Juliaci, Cliviae et Montium Dux, etc. salutem ac propensionem nostram singularem.

Illustres, Generosi Magnifici, Nobile et Spectabiles, Nobis sincere Dilecti.

QUam gravibus de causis ab omnibus et singulis Electoribus Principibus, et Statibus Imperii Romano-Germanici Augustanae Confessioni addictis de tollendis incommodis circa Calendaria, Julianum et Gregorianum, ex diversa dierum numeratione obortis, litibusque exinde in Germania, maxime ubi Catholici et Evangelici mixtim habitant, indies gliscentibus, cogitatio curaque suscepta sit, et quemadmodum ex illorum mandato ac autoritate, industria ac solertia Vestra, collatis invicem Consiliis Ratisbonae, pro obtinendo tam salutari scopo, certae quaedam repertae initaeque sint rationes, ex literis vestris die 17/27. Maji anni currentis datis latius uberiusque percepimus; Cumque iisdem visum sit, Nostram desuper exquirere sententiam, et quid in Regnis Nostris Provinciisque Germanicis fieri velimus, non potuit non perquam grata et accepta Nobis accidere ista Vestra communicatio, atque inde elucescens singularis, tum Dominorum Vestrorum, tum Vestra in nobis collocata fiducia et de sollicitis Nostris in rem Evangelicam studiis accepta persvasio, ad reciprocae propensionis et confidentiae firmitudinem haud parum valitura. Fuit equidem


page 658, image: s0658

dicti negotii ita ad nos delati ea indoles ac natura, ut nisi exploratis Nostratium Mathematicorum judiciis, quicquam de eo statuere in promptu non fuerit. Cumque illi diversis in locis degentes mutuam de hoc inter se communicationem fovere necessum duxerint, enata inde mora apud vos, utpote aequos rerum judices, excusationem aut veniam facile inveniet. Caeterum ex monitis illorum hic adjunctis non obscure patebit, quam et illi sentiant emendationem Fastorum necessariam esse, eamque in utroque Calendario desiderandam existiment, quo defectibus utrinque deprehensis, communi consensu idonea afferri medela, et imprimis ad normam calculi Mathematici veram ac solidam temporum supputatio redigi ac stabiliri possit, cum parti non magis uni quam alteri indecorum futurum sit, ex erroneis principiis natas hinc inde difficultates corrigere ac vim veritatis aliis omnibus praeferre considerationum momentis ac partium studiis. Sed si ad exactioris harmoniae compositiorem statum rem convalescere temporum ratio vetet, ac rationes politicae potius suadeant qualemcunque Calendarii utriusque conciliationem amplecti, reliquorum Dominorum Electorum, Principum ac Statuum Evangelicae Religioni addictorum destinatis neutiquam refragabimur, eorumque hac in re consulta et decreta nostris quoque in Germania provinciis accommodari facile patiemur; Ulteriori apud Nos deliberatione dispecturi, qua Regni nostri rationibus, utpote a Germaniae statu longe diversis congruere ac convenire possint;


page 659, image: s0659

Quod, ut responsi loco ad literas vestras impertiendum vobis censuimus, ita de caetero benevola propensione vobis addicti permanemus. Dabantur in Palatio Nostro Regio Holmensi die 19. Mensis Augusti Anno 1699.

Vester

benevolus

CAROLUS

T. Polus.

Inscriptio. Illustribus, Generosis, Magnificis, Nobilibus ac Spectabilibus Nobis sincere dilectis Electorum, Principum ac Statuum Sacri Romani Imperii Augustanae Confessioni addictorum ad Comitia Ratisbonensia Consiliariis et Legatis.

MLVII. Literae recredentiales nomine CIRCULI FRANCONICI Domino de Chamoy Christianissimi Regis Plenipotentiario, ad LUDOVICUM XIV. Galliae Regem traditae, 1699.

Serenissime, Potentissime ac Christianissime Rex, Domine Clementissime.

Non solum ex literis Regiae Vestrae Majestatis die 13. Mensis Maji nuperi Versalliis ad Principes et Status Circuli Franconici, sive ad Conventum, eorum nomine hic Norimbergae congregatum, expeditis licuit cognoscere, quam ea constanter et avide conservationem tranquillitatis publicae per tractatus Pacis Ryswicensis tandem restabilitae


page 660, image: s0660

intendat, sed id ipsum oretenus Dominus de Chamoy, Regiae Vestrae Majestatis apud Comitia Imperii Germanici Plenipotentiarius uberius nobis exposuit, et quemadmodum confidimus, illum pari dexteritate, qua tam aequissimos Regii animi sensus expressit, ac nos ad summam Regiae benignitatis venerationem adegit eidem relaturum, quam serio et ardenti studio praememorati Principes ac Status inclyti hujus Circuli, quantum in ipsis est, ad eundem saluberrimum scopum colliment, seque semper Regiae Vestrae Majestatis propensioni et gratiae commendatos desiderent; Ita Deum Ter Optimum Maximum enixe precamur, ut eandem omni prosperitatum genere affluentem diu sanam conservet, atque incolumem. Dabantur Norimbergae die 1/11. Junii 1699.

Vestrae Regiae Majestatis Christianissimae

humillimi

Principum ac Statuum Circuli Franconici Consiliarii, Legati et Deputati in Conventu generali congregati.

Inscriptio. Serenissimo ac Potentissimo Principi ac Domino, Domino Ludovico XIV. Franciae et Navarrae Regi Christianissimo, Domino Nostro Clementissimo.

MLVIII. Literae a DEPUTATIS ELECTORUM PRINCIPUM ET STATUUM S. R. Imp. Coloniae congregatis, ad LUDOVICUM XIV. Galliarum


page 661, image: s0661
Regem exaratae et, quibus ipsi neminem inter si super iis, quae a Legato ipsius inopinantibus proposita fuerint, instructum fuisse referunt, seque illius gratiae humillime commendant, 1699.

Serenissime ac Potentissime Rex, Domine Clementissime.

EX literis, quae a Regiae Vestrae Majestatis Extraordinario in Germaniam ablegato, Domino Philippeaux exhibitae, et a nobis cum submissa veneratione perlectae fuerunt, propensam ejusdem pro conservatione stabilitae pacis intentionem pluribus intelleximus, et prout in commisso Nobis negotio non fuerunt praevisa, quae a Christianissimae Majestatis Vestrae Ablegato Nobis proposita sunt, nec alia, quam rem oeconomicam concernentia in praesentiarum pertractata sint, nemo Nostrum super iis instructus fuit, quae ad Regiae Vestrae Majestatis proposita responderi possent, sic condecentes et omnimode submissas, pro tam singulari in bonum tranquillitatis publicae collimante affectu et benevolentia agimus gratias, Christianissimam Majestatem Vestram protection divinae, Nos autem perenni ejusdem gratiae omni, qua decet veneratione humillime commendantes. Coloniae die Junii 1699.

Vestrae Regiae Majestatis Christianissimae

humillimi

Electorum, Principum ac Statuum hic congregati Deputati.



page 662, image: s0662

MLIX. Literae JOHANNIS HUGONIS, Electoris Trevirensis, ad INNOCENTIUM PAPAM XII. quibus ab ipso reverenter contendit, velit Jacobum de Boville canonicatum in Cathedrali Wormatiensi Ecclesia affectantem eo adigere, ut pro obtinendo gratiae sibi a sede Apostolica factae effectu, deductionem Nobilitatis suae memoratae Ecclesiae statutis conformem quamprimum exhibeat, 1699. Post debitam obedientiam et devota sanctorum pedum oscula. Beatissime in Christo Pater, Domine Clementissime.

Quod Sanctitatem Vestram congruo erga eandem respectu praesentibus interpello, urget me Capitulum Cathedralis Ecclesiae Wormatiensis, gravi cum querela exponendo, qualiter ad importunas instantias Jacobi de Boville, de Canonicatu ibidem per sedem Apostolicam provisi, sumptuosa aliquot annorum lite ac emanatis censuris eo sub praetextu summopere praegravetur, quasi ejusdem admissionem absque legitima causa in contemptum altefatae sedis contumaciter detrectet, cum e contrario nihil antiquius habuerit, ac etiamnum habeat, quam, uti novissime patet, per debitam paritionem et citationem ipsi de Boville legaliter insinuatam, Apostolicis mandatis, quoad omnia morem gerere, dummodo ea praestet, quae juxta perantiquam statutorum observantiam de probanda legitima Nobilitate, sicut in aliis


page 663, image: s0663

Germaniae Metropolitanis Cathedralibus Ecclesiis, ita et in ipsa Wormatiensi hactenus inviolabiliter receptam, eidem praevia incumbunt; Nihil enim funestius posse Capitulo accidere, quam post illatum nupero bello totale excidium, reliqua adhuc jura et statutorum suorum privilegia, cum Pontificum, Imperatorum et Regum Indultis confirmata, ab aliquot seculis intacta, nunc prius labefactari: Cum itaque praefatum Capitulum hac in causa simul officia mea apud Sanctitatem Vestram interponi instanter efflagitaverit, atque ego de ferventissimae Justitiae zelo omnino persuasus non intendere ac minus velle Sanctitatem Vestram tanti momenti praejudicio praedictae ac consequenter aliis Cathedralibus Germaniae Ecclesiis, totique Equestri ordini in gratiam istius provisi, origine extranei, derogari: Hinc ejusmodi precibus commotus Sanctitatem Vestram humillime supplico, ut pro sua paterna erga inclytam nationem ac conservandis summarum ejusdem Ecclesiarum, nec non antiquae Nobilitatis juribus ac praerogativis hactenus gloriose testata propensione clementissime statuere dignetur, quatenus, praevia intentati processus et censurarum ejusmodi collatione, praetensus Actor, pro obtinendo gratiae sibi factae Apostolicae effectu, ad edendam Nobilitatis suae deductionem memorati Capituli statutis conformem et ab aliis Canonicis hucusque factam, remittatur; Quem justitiae actum tam Cathedralis Wormatiensis Ecclesia, quam omnes Ecclesiastici Germaniae Status, profundissimo submissionis ac gratitudinis cultu semper


page 664, image: s0664

agnoscent; Ego vero speciali filialis observantiae debito aeternum permanebo

Sanctitatis Vestrae

Dab Ehrenbreitensteinii die 7. Junii 1699.

Devotissimus et obedientissimus filius

Johann Hugo, Archiepiscopus Elector Trevirensis.

MLX. Literae LOTHARII FRANCISCI Electoris Moguntini, ad INNOCENTIUM PAPAM XII. de actione a Jacobo Boville illiusque fautoribus Capitulo Wormatiensi injuste intentata agentes, ejusdemque plenariam abrogationem urgentes, 1699. Post debitam obedientiam et devota sanctorum Pedum oscula.

DEcisio in causa beneficiali ad instantiam Jacobi de Boville contra Capitulum Cathedrale Ecclesiae Wormatiensis a Domino Bennicusa 12. Julii 1691. emanata secutumque post eandem mandatum de exequendo, in eas conscientiae angustias conjecit dictum Capitulum, ut dictae decisioni pareat, semper reatum perjurii perhorrescat. Agnoscunt enim Canonici singuli se ad juratam Sanctitati Vestrae obedientiam obligari non minus, sicut jurasse se observantiam statutorum Ecclesiae suae, vi quorum admittere


page 665, image: s0665

non possunt ad possessionem Canonicatuum et Praebendarum, nisi eos, qui se vere esse Nobiles Germanos, mediantibus juramentis, quatuor virorum, itidem Nobilium Germanorum, coram Capitulo probaverint, quod Jacobus de Boville hactenus non praestitit, quem tamen sub excommunicationis et interdicti poena recipere jussi sunt, quibus literis et jussionibus si pareant, perjurio se polluunt, dum ab observantia statutorum jurata recedunt; si non pareant, ne transgrediatur juramentum obedientiae Sanctitati Vestrae in professione fidei emissia praestitum, pertimescunt, vel si obedientia Sanctitati Vestrae jurata, ad negotia judicialia non extendatur, praecipue in casu praesenti, dum excommunicatio, reliquaeque censurae non a Sanctitate Vestra, seda Domino Bennecusa fulminata sunt, tanto fortius ad juris jurandi de servandis statutis, Religionem tenentur, quam ne violent per admissionem dicti Jacobi de Boville, donec Nobilitatem suam Germanicam modo supra dicto probet, et Theologorum doctrina potius ad excommunicationem, quae ad peccandum non obligat, humiliter in foro externo sustinendam et propria conscientia urgenter. Haec sola ratio fuit, et est, ex qua Capitulum praedictum, se literis Domini Bennecusae parere hactenus non potuisse, nec, donec Jacobus de Boville se rite qualificatum doceat, posse, existimavit et adhuc existimat. Quae cum in Germania sint notoria, nationibus vero exteris non alias cognita, hinc mandatum Domini Bennecusae nemo Germanorum Principum, salva


page 666, image: s0666

conscientia, exequi se posse censuit; quod tamen nuper quidam Fabri, Prior Molmundariensis, non Germanus, non Justitiae zelo, sed carne et sanguine, utpote affinis Jacobi de Boville, permotus, facere conatus fuit, exemplo Germanis, uti hactenus vix audito, ita propter exequendi modum admodum odioso et forte Sanctae sedi Apostolicae non satis honorifico; Is enim in fulminatione suarum censurarum et aggravationum tumultuosa totam Germaniam (solo excepto Imperatore) involvit certo modo, homo peregrinus in favorem affinis itidem peregrini, jura Ecclesiarum et Privilegia Nobilitatis perrumpere conantis, quae res nationi huic adeo inconsveta est, ut quotquot rei gnari sunt, indignabundi et scandalizati, unice in executionem deduci, id quod Rex Romanorum juravit, officia sua interposituram se, ut causae Ecclesiasticae omnes a viris doctis et Status Patriae hujus peritis exemplo Galliarum Statuum, Veneti, Genuensis et aliorum in Germania discutiantur, et fine debito terminentur. In Germania non nisi Germani ad Ecclesias Cathedrales, iique ex praecipua nobilitate (ubi gradus in Theologia vel jure pro nobilitate non compuratur) admitti possunt, ex eo inter alia, quod ex Gremiis harum Ecclesiarum eligantur Episcopi et Sacri Romani Imperii Principes, cujus dignitatis exteri non sunt capaces, quale Privilegium cum apud varias alias nationes approbante Sancta Sede Apostolica, reperiatur etiam hoc in Germania Sanctitas Vestra minime extingui desiderabit; Gognitio autem an! et


page 667, image: s0667

quis vere Nobilis Germanus censendus sit, utpote de re publica Imperatori aliisque Germanis competit nulli alterius nationis, ne janua aperiatur, per similia judicia, qua exteri in Privilegia, Ecclesias, Episcopatus et Principatus ingrediantur, cum totius Imperii convulsione. Ignoscendum est Domino Bennecusae, quod hunc Germania Statum ignoraverit, qui ipse utique non volet intelligi decisionem suam contra statuta et consuetudines Ecclesiae Wormatiensis a Sancta Sede Apostolica approbata et a nemine hactenus abrogata. Cum ipsi summi Pontifices se declarant in Capitulo primo de constitut. n. 6. quod constitutiones novae non debeant derogare particularium locorum statutis, utpote quae facti sunt et in facto non in jure consistunt, quod Vicarius Christi semper habet in scrinio pectoris, facta non item. Sane his aliisque rationibus a sacra Caesarea Majestate aliisque Imperii Principibus ad Sanctitatem Vestram perscriptis, eadem hactenus acquievit, donec saepedictus Fabri, sine novis mandatis Apostolicis conscientias Canonicorum Wormatiensium iterum angustiis implicat, Privilegia Ecclesiarum tollere, Haereticis calumniandi Tribunalia Catholicis tristitiam et in causis similibus a Decretis Romanis, instar Gallorum, libertatis desideria excitare attentat; Quod cum a Sanctitatis Vestrae paterna mente, tenerrima conscientia et erga Nationem Germanicam benevolentia longissime abesse mihi constet; hinc ex filiali observantia, ut Sacri Romani Imperii Archi-Cancellarius, cui protectio privilegiorum


page 668, image: s0668

Germaniae, et praecipue Nobilitatis incumbit, haec omnia exponere, ac humillime prout his facio, rogare volui, ut Sanctitas Vestra Processus a dicto Fabri fabricatos cassare, excommunicationes et aggravationes ejus tollere, ne ulterius procedat, inhibere, ac Canonicatum Wormatiensem alteri cuidam ex Nobilitate Germaniae conferre clementissime dignetur. Qui praeterea Sanctitati Vestrae me measque Ecclesias quam humillime commendo. Bambergae 10. Julii 1699.

Sanctitatis Vestrae.

Devotissimus et obedientissimus

Lotharius Franciscus, Archiepiscopus Elector Moguntinus.

MLXI. Literae GUILIELMI III. Magnae Britanniae Regis ad FRIDERICUM IV. Ducem Holsato-Gottorpiensem, quibus ipsum amanter hortatur, ne hostile quid Danis intentet aut per suos attentare permittat, sed curam dissidii, quod se inter Daniaeque Regem ferveat, componendi, arbitrio Sponsorum pacis Altonaviensis prorsus permittat, 1699. Guilielmus III. Etc.

Serenissime,

CUm de benevola illa animi nostri propensione et sincera voluntate, qua in Celsitudinem Vestram semper fuimus, et Domus Vestrae felicitatem


page 669, image: s0669

tranquillamque jurium suorum possessionem conciliare elaboravimus, Celsitudinem Vestram nunquam dubitasse arbitramur, non possumus hisce non agnoscere, Celsitudinis Vestrae literas 19. die mensis Augusti ad nos perscriptas eo nomine fuisse gratissimas, quod exinde intelligere est, nihil impedire, quae nuperrime suscepta sunt, quo minus Celsitudo Vestra publicae studendae tranquillitatis certo animo atque confirmato etiam nunc permaneat, cumque Celsitudo Vestra proferendae a Tractatus Altonaviensis Mediatoribus et Sponsoribus de aequa controversiarum compositione et justa jurium suorum decisione sententiae atque explicationi sese referre non abnuat, Ministro nostro Hamburgi commoranti in mandatis dedimus, ut institutum Pinnebergi pro terminandis litibus et contestationibus inter Seren. Majestatem Daniae et Celsitudinem Vestram exortis, conventum redintegrare enitatur, eaque omninia pro virili propaget, quibus diruptus diu tractatus ad felicem exitum producatur, cui si, quod maxime optandum est, praefixum aliquod statuatur tempus, id denique efficiet, quod de interpositis hucusque moris omnis conquerendi praecidatur occasio. Dato hoc interim spatio speramus et Celsitudinem Vestram amicissime obtestamur, ut neque suscipere, neque jussu suo suscipi quidquam velit, quo praebeatur iis, quibuscum controversia est, Celsitud. Vestrae aggressionis casum tribuendi ansae. Neque dubitamus, quin Celsitudo Vestra declarationis a nobis et Foederatis Belgii Ordinibus factae


page 670, image: s0670

habita ratione, nec non constantis illius affectus, quo res suae curae nobis cordique semper fuerunt, eo omnia intendat studia, ut non modo turbatae publicae quietis causa Celsitudini Vestrae omnino non imputetur, sed et palam omnibus fiat nihil sibi esse antiquius, quam Septentrionis atque inferioris Saxoniae Circuli pacem illibatam conservare. Quod a nobis eo ardentius exoptatur, quo manifestius Celsitudinis Vestrae utilitatibus constare videtur. Quod reliquum est, Celsitudo Vestra certissima mentis persuasione sibi, volumus, polliceatur, quo commodis suis prodesse et favere possumus, nihil unquam a nobis fuisse praetermissum, adeoque Celsitudinem Vestram, cui prospera omnia vovemus, benignae divi Numinis tutelae valde commendamus. Quae dabantur in Aula nostra apud Loo die 11/22 Mensis Septembris anno Christi 1699. Regnique nostri XI.

Celsitudinis Vestrae

Consanguineus, et Amicus

Guilielmus Rex.

MLXII. Literae PROCOPII BEGDANOVIZ VOSNIZIN, Plenipotentiarii Moscovitici, ad STANISLAUM MALACHOVIUM, Regni Poloniae ad Tractatus Carolovicenses Plenipotentiarium, quibus ipsi, quae sibi difficultates circa pacis conclusionem a Turcis objiciantur, sedulo refert, 1699.



page 671, image: s0671

Illustrissime et Excellentissime Plenipotentiarie, Legate, Domine mi colendissime.

SIgnificandum mihi est cum querela Excellentiae Vestrae, Domino meo, Legatos, nescio qua erga suam Czaream Majestatem propensione contra stabilitum fundamentum pacis praetendere a me firmiterque huic adhaerere, nec alias nobiscum foedus inire velle, quam recuperatis illis arcibus supra Boristhenem sitis Kazikiermen, Tavar, Schingierey, Athlam dictis; quae magno impendio ab iisdem ereptae, et hactenus non semel ab invasione Turcicarum et Tartaricarum virium cum copiosa sanguinis effusione defensae et eliberatae sunt, quas mihi nedum cedere, sed ne quidem de cessione cogitare fas est, quemadmodum enim operose sunt occupatae, ita ingens ab iis Christianitatis pendet emolumentum, et possunt denominari Suae Czareae Majestatis, nec non Regiae Majestatis Polonae propugnaculum contra Tartaros, qui, quamdiu illas arces Turcae possidebant, quotiescunque illis libuit, Boristhenem trajiciebant, et improvisis excursionibus illa Dominia invadendo ingentes rapinas et devastationes patrabant, hodie vero illis arcibus hoc iter ipsis praeclusum et absolute abreptum est; Praeterea in proxima conferentia mihi a Turcicis Legatis clare dictum, quod Sua Czarea Majestas per aliquos Confoederatos a pace secludetur; quo ego audito, et multum admiratus sum, super quo Excellentiam Vestram requiro, dignetur disjudicare, quod etiam


page 672, image: s0672

unusquisque sancte animadvertere potest, me nihil ex parte Turcica praetendere sed solummodo meo proprio insistere, in quo nec coram Deo, nec coram universo mundo Dominus meus, Sua Czarea Majestas in sua justitia condemnari potest, qua ejusdem justitia visa oportet Vestram Excellentiam huic Turcicae partis praetensioni, qualis a nullo confoederatorum peti visa est, ex debito pacis perpetuae et confoederatae obligationis, potissimum vero ob Suae Regiae Majestatis, cum Sua Czarea Majestate firmiorem, nec unquam interrumpendam amicitiam et conjunctionem contravenire, et huic firmiter, unanimiterque adhaerendo, nec suos praevie Tractatus finire, idque Suae Regiae Majestati et Reipublicae intimare. Quandoquidem ex tractatu perpetuae pacis et foederis constitutum est, ut si Turcicus Soltanus aut Hanus Tartaricus pacem postulaverint, ab alterutro magnorum Dominorum nostrorum tum unum sine altero nullos Tractatus celebrare pacemque cum iis concludere oporteat, sed fiat id communi consensu et determinatione. Ego vero pariter Suae Czareae Majestati Domino meo sincere referre obligabor, ad quam meam ablegationem non citius, quam intra decem septimanas adfuturum mihi mandatum spero, quod et simpliciter mihi praestolandum est, super quo a Vestra Excellentia quoque, Domino meo, posco convenienter resolutionem. Quod si vero Excelientiae Vestrae intervenirent ex eadem parte nonnullae difficultates, ratione quarum aliquod tempus impendendum foret, tum ego etiam ignarus meae


page 673, image: s0673

ab iis futurae contentationis sine communi consensu nullatenus ad finiendam pacem accedere vellem: His maneo humillimus servus. Dabantur 15. Dec. 1699.

MLXIII. Responsoriae STANISLAI MALACHOVII, Plenipotentiarii Polonici, ad praeinsertas PROCOPII BEGDANOVIZ VOSNIZIN, Plenipotentiarii Moscovitici literas, 1699.

LIcet atrocissima injuria, qua hic ab Exccllentia Vestra non modo contra jura et leges stricte observatae in Serenissimum Regem Dominum meum Clementissimum, et Serenissimum Moschoviae Czarum amicitiae, sed etiam contra omne fas petitus sum, omne inter nos bonae correspondentiae abruperit commercium, meritoque etiam nunc nondum obducta tanti vulneris cicatrice evitanda haberem amica cum Excellentia Vestra colloquia, attamen, ut re ipsa demonstrarem, sanctiorem esse apud me observantiam et religionem mandatorum Sacrae Regiae Majestatis Domini mei Clementissimi, quam apud Excellentiam Vestram, eorum quibus instructum esse scio, ut scilicet strictissimam in hoc congressu coleret rationem et confidentiam, amice respondeo, ad literas Excellentiae Vestrae heri ad me datas, praecipue cum memoratam gravissimam, in persona mea Sacra Regiae Majestatis et Reipublicae laesionem in manus suae Majestatis et Reipublicae remisissem, quae laeso ejusmodi honori suo certo


page 674, image: s0674

certius providebit. Indolere tamen satis non possum, praecipiti illo impetu Excellentiam Vestram abreptam inconsulto fuisse, qui, cum nihil ad rem certe principalis sui profuisset, locorum enim prioritas indistincta omnium nostrum et ipsius Excellentiae Vestrae consensu acceptata et declarata fuit, plurimum tamen communibus negotiis nostris concorditer promovendis obicem posuit. Multa namque in principio statim unito corde et labio pro partibus utriusque nostrum promovenda, stabilienda, et firmanda erant, quae quam difficile erat male cohaerentibus animis constituere, satis nunc etiam forsitan Excell. Vestra intelligit. Sed ut ad praesentem casum et literariam Excell. Vestrae compellationem presse respondeam, compatior doloribus Excell. Vestrae, quod Turcae tam pertinaciter et velut immobiles circa restitutionem fortalitiorum ad Boristhenem sitorum armis Moscoviticis possessorum persistant, in quo commune nostrum omnium, ac praecipue vicinae Poloniae negotium versari quis ambigit, sed ex adverso minime miror, fixum in iis immotumque sedisse animum, cum Excell. Vestra jam semel cum illis hoc in puncto concorditer transegerit, scilicet ut haec difficultas Constantinopoli per Extraordinarium Legatum illuc mittendum definiretur; Quod ipsum et ego pro summo argumento recepi, ut rem de tormentis pluribus quam mille Cameneci relinquendis ad Portam itidem remiserim; quod cum ita sit, non mirum, si semel placitis omnino resistere praetendant, remque


page 675, image: s0675

constitutam nulli mutationi obnoxiam esse velint; quod cum Excell. Vestra secum ipsa perpenderit, inveniet non aliunde inextricabilem hanc difficultatem, quam a se ipsa ortam esse et promanasse. Nobis certe omnibus foederatis commune studium est, et esse debet, ut omnes quam optimos ex hoc tractatu fructus reportemus, unumque alteri in eo casu mutuo adesse oportet. Sed scit Excell. Vestra, quid Articulus II stabilitae ab Excell. Mediatoribus, a nobis vero communiter acceptatae ordinationis sonet, quod semel constituta amplius nullo modo mutari debeant; itaque per suum hunc agendi modum, efficacia succurrendi sibi Excell. Vestra nobis ademit media, cum, si eorum, quae ab Excellentia Vestra semel statuta sunt, destructionem promoveamus, per id ipsum eorum, super quibus cum Turcis pro parte nostra transegerimus, securitatem tollamus; Tempus 10. septimanarum, quod Excell. Vestra pro habendo a Seren. Principali suo super hanc controversiam responso posuit, non videtur mihi ullo modo nobis omnibus salutare, imo perniciosum illo tempore operationes bellicae activitatem suam reassument, nos vero inter bellum et pacem incerti neque quidquam provisum adversus hostem habentes, neque satis accincti inter consilia pacis elusi, Deus avertat, deprehenderemur. Sed et Turcarum animus respiciendus esset, utrum tamdiu tractatus protrahendi votum habeant, sed ante omnia mature perpendendum est, et pensato nostrum omnium. statu


page 676, image: s0676

bene discutiendum, sitne ex re Christianitatis propter parvum horum fortalitiorum discrimen, de quorum difficultate jam Excell. Vestra convenerat, deinde nulla totaliter obtinendorum spe, a conventione resiliit, tractatum tam necessariae pacis abrumpere, et rem Christianam post tot gloriosos succesus et triumphos tali modo in discrimen dare; quod cum maturae Excell. Vestrae reflexioni et prudentiae in considerationem insinuo, me ejus favoribus recommendo. Dabantur Anno 1699.

MLXIV. Literae CONSILIARIORUM ET LEGATORUM Statuum per S. R. Imp. Augustanae Confessioni ab dictorum ad GENERALES FOEDERATI BELGII ORDINES, quibus ipsis Calendarium Juliano-Gregoriaman inveteratis erroribus sedulo purgatum, et ab universis per Germaniam Evangelicis receptum impense commendant, 1699.

Excelsi ac Praepotentes Domini.

QUam prolixis amicitiae officiis mutuaeque benevolentiae documentis omni tempore se devinxerint Electores, Principes et Status Evangelicae Religioni addicti et excelsa ac praepotens foederati Belgii Respublica, tot annorum abunde docuit experientia. Hac ipsa necessitudinis arctissimae fiducia impulsi Domini Nostri Clementissimi, Superiores ac Committentes nobis mandarunt, ut eorum nomine excelso ac praepotenti


page 677, image: s0677

Ordini vestro id aperiremus, quod non levem tum religionis tranquillo exercitio, tum commerciorum incremento commoditatem pollicetur. Testantur scilicet querelae per totum hocce seculum passim locorum effusae, quantum incommodi hactenus habuerit diversa dierum in Calendariis Juliano et Gregoriano numeratio, cumque frustra saepius tentata sit conciliatio, nec consiliis iis locus fuerit, quae utriusque Calendarii defectibus ex aequo consulere potuissent; interim vero crescent, iis praesertim in locis, ubi Evangelici Romanoque Catholici mixtim degant, incommoditates ac simultates, augendae etiam cum dierum majori dissidio, quod anno proxime sequente contingeret; Placuit Dominis nostris Clementissimis, Superioribus ac Committentibus undecim dierum ejectione post 18. Februarii die styl. vet. anni proximi 1700. civilem Juliani Calendarii annum ad eam anni Astronomici rationem, quae Consilii Nicaeni tempore obtinuit, reduci; Paschatis vero tempus, unde festa mobilia pendent, non ad Cycli fallacem periodum, sed ad Calculi Astronomici normam imposterum determinari. Quo facto id obtinebitur, ut per integrum seculum nulla sit futura Evangelicis et Romano-Catholicis dierum, nulla festorum immobilium differentia, festa quoque mobilia sint eundem habitura diem unico solum excepto casu, quamquam rarissime contingente, quo Gregorianus Cyclus Romano-Catholicorum Pascha Judaeorum Paschati sociaverit, ubi emendatum Evangelicorum Calendarium


page 678, image: s0678

Julianum, festum Paschatis ad octiduum vi Calculi sui Astronomici, ut Concilii Nicaeni placitis ex asse satisfiat, removebit. Futurorum autem seculorum consensui in re Calendarii Mathematicorum facile prospiciet solertia, publicis sumptibus ad id in Germania apud Evangelicos excitanda ac fovenda. Proinde vos, Excelsi ac Praepotentes Domini, nomine et jussu Dominorum Nostrorum Clementissimorum, Superiorum et Committentium ad recipiendum per ommes foederati Belgii Provincias Calendarium hoc Evangelicorum Julianum emendatum, sicut in quibusdam Provinciis Gregorianum cum hoc emendato Juliano praedicto modo conveniens, jam receptum esse novimus, qua par est observantia invitamus. Praeit Vobis, Excelsi ac Praepotentes Domini, exemplo suo non universum tantum per Germaniam diffusum Corpus Evangelicum, sed ipse etiam Serenissimus Potentissimus Daniae et Norwegiae Rex, qui per omnes Regnorum et Provinciarum, quae Majestati Suae obsunt, partes idem Calendarium propediem introducendum decrevit. Vestrae certe Reipublicae, cui cum Germania nostra aliisque populis finitimis plurimum est commercii, perpetuaque communicationis occasio et necessitas, non poterit non perquam commoda accidere et grata concordans haec dierum festorumque ratio. Quapropter totum hoc negotium prolixius hic commendare superfluum esse arbitramur. De caetero Vobis, Vestraeque Reipublicae omnem felicitatem, rerumque prosperos successus apprecamur,


page 679, image: s0679

Nosque benevolentiae Vestrae commendamus.

Excelsorum et Praepotentium Dominorum

Ratisbonae ex Comitis die 30. Dec. st. v. 1699.

Ad quaevis officia paratissimi

S. R. I Electorum, Principum et Statuum August. Confessioni addictorum Consiliarii et Legati ibidem congregati.

Inscriptio. Excelsis et Praepotentibus foederatarum Belgii Provinciarum Dominis Ordinibus Generalibus etc.

MLXV. Literae ejusdem cum praeinsertis argumenti a CONSILIARIIS ET LEGATIS STATUUM PERS. R. IMP. AUGUSTANAE CONFESSIONI ADDICTORUM, ad GUILIELMUM III. Magnae Britanniae Regem exaratae, 1699.

Serenissime ac Potentissime Rex, Domine Clementissime.

EA emicuit hactenus Regiae Majestatis Vestrae, inter tot heroica et immortali laude dignissima facta in rem Evangelicam cura ac propensio, tamque obvia fovendis ornandisque ejus commodis humanitas, ut non vereamur quamvis curis aliis gravissimis districtam hisce literis humillime adire. Quippe cum annorum plurium experientia


page 680, image: s0680

Dominos nostros Clementissimos, Superiores ac Committentes docuerit, quantum incommodi Germaniae hactenus creaverit diversa dierum numeratio in Calendariis, quantusque molestiarum cumulus undiquaque premat, tum commerciorum aliarumque communicationum cursum, tum ipsius etiam religionis, iis praecipue in locis, ubi Evangelici Romano-Catholici mixtim degunt, exercitium, de tollenda hac dierum differentia conciliandisque Calendariis jam serio coeperunt cogitare. Et quamvis potissima pars Evangelicorum Calendarium Gregorianum tum ob ingratum promulgandi modum, tum ob deprehensos ab Astronomis in eo defectus merito repudiaverit, id tamen fatentur omnes eam esse Calendarii Juliani sive veteris conditionem, ut correctione indigeat. Cum nimia illa quarto quovis anno facta intercalatio civilis anni periodum ab anni Astronomici termino longius subinde removeat: Nec Dionysianus Cyclus, quem veteres Paschati dederunt directorium ac cynosuram, cum lunae revolutionibus conveniat. Quare visum est; Dominis Nostris Clementissimis, Superioribus ac Committentibus utrique huic incommodo ita mederi, ut omissis anno proxime sequente 1700. post 18. Februar. styl. vet. reliquis hujus Mensis diebus intercalationis excessus inde a Concilii Nicaeni tempore coacervatus una vice tollatur; Paschalis autem terminus, imposterum non ad fallacis Cycli periodum, sed ad Astronomici calculi leges definiatur. Ita tum Julianum hoc Calendarium emendatum tum Gregorianum


page 681, image: s0681

eosdem per integrum seculum dies numerabit. Ita Paschatis festum destinatae a Concilio Nicaeno sedi restituetur a Romano-Catholicorum Paschate non nisi rarissimo in casu, quod ad Judaeorum Pascha illi Cycli sui vitio dilabuntur, per octiduum sejungendum. Hoc emendatum Julianum Calendarium cum non tantum omnes et singuli Imperii Electores, Principes et Status Evangelici in suis ditionibus propediem sint introducturi, sed ipse etiam Serenissimus ac Potentissimus Daniae et Norwegiae Rex in omnibus suis regnis et regionibus se assumpturum esse solenni declaratione sit pollicitus; Serenissimus ac Potentissimus Rex Sveciae autem, ut idem Calendarium, quo terris suis Teutonicis accommodandum jam consensit, in omnibusque reliquis Regni Svecici Provinciis recipi patiatur per literas nomine Dominorum Nostrorum Clementissimorum, Superiorum ac Committentium jam sit invitandus, Regiam Majestatem Vestram ut praedictum Calendarium Julianum emendatum in Regnis quoque suis admittere, et Praepotentibus Foederati Belgii Ordinibus idem faciendi auctor esse velit, nomine Dominorum Nostrorum Clementissimorum, Superiorum ac Committentium instantissime rogamus. Hac enim ratione, ope et consilio Regiae Majestatis Vest. omnes Europae populi in unitatem temporis tam commodam negotiis publicis, tamque necessariam commerciis, grata innoxiaque via concedent, nec amicas conjunctissimasque Germaniae Nostrae gentes fastorum imposterum disjunget varietas. Futura secula,


page 682, image: s0682

incoepta semel temporis concordia, facile servaverit Mathematicorum cura et industria publico nomine et sumptu ad id negotii in Germania ab Evangelicis exacuenda. Deus Regiam Majestatem Vest. in totius Rei Evangelicae commodum et incrementum diuturna vita recreet, omni Regia felicitate ornet, perpetuaque gloria cumulet

Regiae Majestatis Vestrae

Ratisbonae ex Comitiis die 30. Dec. st. v. 1699.

humillimi

S. R. I. Electorum, Principum et Statuum August. Confess. addictorum Consiliarii et Legati ibidem congregati.

Inscriptio. Serenissimo ac Potentissimo Domino, Domino Guilielmo III. Magnae Britanniae, Franciae et Hyberniae Regi etc.

MLXVI. Literae CORPORIS EVANGELICI, ad CAROLUM XII. Svecorum Regem, quibus ipsi Calendarium emendatum per universas Regni ejus ditiones introducendum enixissime commendant, 1699.

Serenissime ac Potentissime Rex, Domine Clementissime.

REgiae Majestatis Vestrae literas, Holmiae 19. Augusti datas, quibus ad Nostras jussu Dominorum


page 683, image: s0683

nostrorum clementissimorum superiorum, et Committentium in causa emendandi Calendarii, elapso Mense Majo perscriptas respondere clementissime dignata est, per Regiae Majestatis Vestrae in Comitiis Imperii Legatum accepimus, ut et insigne Regiae humanitatis Testimonium curaeque in promovendis publicae rei commodis propensissimae illustre documentum, qua docet submississima gratiarum actione veneramur. Desiderium quod Regia Majestas Vestra fovet, ut defectibus in utroque Calendario deprehensis, idonea ac vera medela adhiberi, temporumque supputatio ad normam calculi Mathematici veram ac solidam redigi ac stabiliri queat, equidem commune ipsi est cum Dominis nostris Clementissimis Superioribus ac Committentibus. Nulli enim consilio libentius subscriberent, quam quod veritati Mathematicae unice insistens, utrique dissidentium parti ex aequo consuleret, et natas ex erroneis principiis difficultates unanimi conatu tolleret et emendaret. Verum impatiens melioris consilii et correctionis pars altera, eam de perfectione instituti Gregoriani induit persuasionem, quae emendationis plena et exactioris harmoniae rationem per omnia futura secula duraturam utrique Calendario vix polliceatur. Proinde constitutum est Dominis nostris clementissimis Superioribus et Committentibus praesertim non renuente, ut apparet, Regia Majestate Vestra, qualemcunque potius admittere, quam nullam temporum concordiam. Cumque omissione undecim dierum, ante primum


page 684, image: s0684

Martii anni proxime futuri 1700 diversa dierum numeratio una vice sit exspiratura, confusioni evitandae aptius existimarunt medium hoc, ac si successiva dierum ejectione id, quod nimia intercalatione a Concilii Nicaeni tempore additum est, subtraheretur. Idem conciliationis compendium una cum Paschatis determinatione Astronomica omnibus quoque Regni Svecici Provinciis accommodatum vehementer optarent. Praesertim cum Serenissimus ac Potentissimus Daniae ac Norwegiae Rex non in Holsatia solum, sed omnibus, quae Majestati suae subsunt regnis, ditionibusque eandem, quam Corpus Evangelicum probaverit Calendarii rationem se introducturum per suum in Comitiis Imperii Legatum hisce diebus declaraverit. Si idem universa Svecia amplecteretur, potissimae partis Evangelicorum in Europa fasti in eandem temporis unitatem coalescerent. Ita Anglia quoque et Hollandia tantis exemplis invitata svasionibus nostris, nomine et jussu Dominorum nostrorum Clementissimorum, Superiorum et Committentium, ad Serenissimum ac Potentissimum Magnae Britanniae Regem, ut et Excelsos ac Praepotentes foederati Belgii Ordines propediem expediendis, forte eo promptius se darent et ad uniendum hac in parte universum Orbem Evangelicum concurrerent. Cum itaque hoc emendatum Calendarium Julianum commoditati commerciorum aliisque multis usibus haud parum sit profuturum; Regiae Majestati Vestrae per universas ejus Regni ditiones introducendum, qua par est, humillima


page 685, image: s0685

submissione, enixissime commendamus. Et de caetero Deum calidissimis votis imploramus, ut Regiam Majestatem Vestram suae divinae gloriae, rei Evangelicae incrementis, Regnique Sveciae commodis ac saluti diu servet, omnique Regia prosperitate beet

Regiae Majestatis Vestrae

Ratisbonae ex Comitiis die 30. Dec. st. v. 1699.

humillimi

S. R. I. Electorum Principum et Statuum August. Confessioni addictorum Consiliarii et Legati ibidem congregati.

Inscriptio. Serenissimo, Potentissimoque Principi ac Domino, Domino Carolo XII. Svecorum, Gothorum Vandalorumque Regi, ac Principi Haereditario, Magno Principi Finlandiae, Duci Scaniae, Esthoniae, Livoniae, Careliae, Bremae, Verdae, Stetini, Pomeraniae, Cassubiae et Vandaliae, Principi Rugiae, Domino Ingriae et Wismariae, ut et Comiti Palatino Rheni, Bavariae, Juliaci, Cliviae et Montium Duci, Domino nostro Clementissimo.

MLXVII. Literae LEOPOLDI Rom. Imperatoris, ad CAROLUM Archiducem, filium suum, quibus se libenter a Praefecto ejus intellexisse testatur,


page 686, image: s0686
ipsum brevi a morbo, quo decumberet, liberatum iri, 1699. Chare Carole.

A Praefecto tuo Principe a Lichtenstein libenter sane intelligo, te pro statu tui morbi sat bene valere, et in omnibus patientem et obedientem esse, quod multum juvabit, ut hoc morbo superato, molestias, quas nunc patienter perfers, variis recreationibus recompensare potueris, majori vero solatio mihi erit ab eodem percipere, quod in elapsa nocte Sacra Nativitatis Domini tuam confessionem et communionem tam devote peregeris quod sane in me maximam spem excitat, Te ab hoc molesto sane morbo brevi liberatum iri, et vera postea fruiturum valetudine, quod dum tibi a recens nato Jesulo, cui Te totum commendo, affectu paterno cordicitus apprecor, semper permaneo

Tui amantissimus Pater

Dabantur Viennae die 26. Decembr. anno 1699.

Leopoldus.

MLXIIX. Literae AUGUSTI II. Poloniae Regis, ad MICHAELEM RADZEJOVIUM, Regni Poloniae Primatem, quibus Elbingam tam accurata et exacta Commissariorum suorum et praeprimis ejus diligentia restitutam esse gratulatur, et a se tractatum retraditae et urbis ratificatum jam remissum Varsaviam esse nuntiat, 1700.



page 687, image: s0687

LIteras Illustritatis V. hisce diebus ad nos transmissas, inclusumque in eisdem retraditae Elbingae tractatum cum singulari animi nostri voluptate accepimus, perlegimusque. Meretur profecto non minorem apud nos laudem quam apud totam Rempublicam applausum tam accurata exactaque omnium nostrorum et Reipubl. ex consilio Lege Publica designato, Commissariorum, Plenipotentiariorum, praesertim vero Illustritatis Vestrae in concludendo tractatu hoc cum commodo et dignitate Regni nostri diligentia et applicatio. Cum itaque libenti animo, et non invita manu Ratificatorios ejusdem tractatus subscripsimus, eos ad manus Illustritatis Vestrae per Generosum Franciscum Szembek, Capitaneum Bochnensem, Camerarium nostrum, transmittimus, nulli dubitantes, quin ille citissimis passibus Varsaviam sit perventurus, praedictamque expeditionem Illustritati Vestrae consignaturus, Cui nos optimam a Deo optimo Maximo precamur valetudinem. Dab. 9. Jan. 1700.

MLXIX. Literae LEGATORUM STATUUM S. R. Imp. CATHOLICORUM ad INNOCENTIUM PAPAM XII. quibus pro Capitulo Wormatiensi injusta Jacobi de Boville causa diu multumque vexato submisse intercedunt, 1700.

Beatissime Pater.

EXposuerunt nobis Decanus et Capitulum Cathedralis Ecclesiae Wormatiensis, se per interdicta et Censuras gravissimas ad Jacobi de


page 688, image: s0688

Boville, nobilitate quidem praediti, sed Germanae et ad Ecclesias Metropolitanas vel Cathedrales requisitae eminentioris ac vetustae Nobilitatis gradu aliisque necessariis destituti Receptionem omnino cogi, neque ulla prorsus ratione exaudire velle, quidquid demum multa jam annorum serie contra emanatas in hacce causa decisiones solidissimis fundamentis circa observantiam, consuetudines et Privilegia ab ipsismet Summis Pontificibus solennissime et cum Clausulis quarumcunque contrariarum dispositionum irritatoriis et annullatoriis confirmata hactenus demonstratum fuerit; Quin potius solo praetextu contumaciae et contemptus sanctae sedis Apostolicae, sublata omni contra ejusmodi obtrectationes defensione Monasterii Malmandariensis Prior, Remaclus Fabri, praefati de Boville Consobrinus non abstinuerit, Decanum et Capitulum memoratae Cathedralis Ecclesiae novis censurarum declaratoriis, earumque aggravatoriis et Reaggravatoriis non absque notabili totius Patriae scandalo plane innocentes implicare, cum tamen ex parte Capituli nulla mora multoque minus ulla culpa intervenerit, quin praefatus de Boville ad possessionem praebendae sibi collatae praestitis praestandis admissus, sed potius eum in finem peremptorie citatus fuerit; Inhabilitatis autem suae gnarus contumaciter emanserit.

Multipliciter sane illustri et perantiquissimae huic Ecclesiae praeterito bello tot miseriis et afflictionibus exhaustae compatimur, et quamvis de immerito ac insolito hoc procedendi modo


page 689, image: s0689

(ex quo non minus, Reliquorum inclytae nationis Germaniae apud Ecclesias metropolitanas et cathedrales receptorum jurium, privilegiorum, statutorum, et consvetudinum infractio et suppressio intendi perspicue colligitur) praefatum Capitulum non indoluisset, inevitabilis tamen necessitatis fuisset, dolendas hasce innocentis Capituli vices propter inseparabilem omnium aliarum Germaniae Ecclesiarum cum illustri hac Wormatiensi causa connexitatem, privilegiorumque statutorum ac consuetudinum identitatem ad animum revocare. Justissimae hujus causae merita Sanctitatem Vestram eo minus latere possunt, quo magis urgentissimae desuper querimoniae, quibus manifesta sua constat aequitas, totam undique Germaniam impleverunt, nihilque adeo deplorandum, quam ex pervicacium quorundam hominum genio et indole praedictarum Ecclesiarum Privilegia, Statuta et immemoriales Consvetudines prostratum iri, indeque timendum esse, ne adversarum Religionum asseclis scandalum et contra sanctae sedis Apostolicae tribunalia exclamandi ansa praebeatur, proindeque communi Catholicorum praejudicio et ingrato aliorum Regnorum ac Rerumpublicarum in similibus exemplo majora mala enascantur. Quemadmodum ergo Capitulo Wormatiensi minime succensendum, dum humillima sua obsequia sanctae sedi Apostolicae devotissime profitetur, et simul Eccl. Suae Consvetudines et statuta (ad quorum strictam observantiam vigore ipsorum sanctionum Apostolicarum solenni juramento divinctum est) illibata permanere contendat,


page 690, image: s0690

et cognitio super habilitate et praestatione praestandorum ad ipsummet Capitulum spectare dignoscitur, liceat et nobis per paternam Sanctitatis Vestrae Clementiam non magis illustris Capituli Wormatiensis, quam propriae et communis caeterarum Metropolitanarum et Cathedralium Ecclesiarum imo totius nobilitatis Germaniae causae patrocinium ac defensionem suscipere, unaque non levia sanctae sedi nascitura fastidia sollicite antevertere, justisque praegravati Capituli intentionibus ac votis tanta efficacia adstipulari, qua impetrare mereamur, ut sublatis ipso jure quidem nullis censuris, quibus innocentes impediuntur, nec illud, nec illae ulla via porro graventur. Quod dum a justitia et aequitate Paterna Sanctitatis Vestrae jussu et nomine clementissimorum Dominorum nostrorum instantissime petentes impetrare plane confidimus, eidem diuturnam valetudinem et quaevis prospera animitus exoptamus atque post devotissima sanctorum pedum oscula permanemus

Sanctitatis Vestrae

Ratisbonae die 10. Martii 1700.

humillimi et obedientissimi filii

S. R. I. Electorum, Principum et Statuum Catholicorum Consiliarii et Legati Plenipotentiarii.

MLXX. Literae MICHAELIS RADZEJOVII, Regni Poloniae Primatis, ad FRIDERICUM III. Electorem


page 691, image: s0691
Brandenburgicum, quibus ipsum blande compellat, velit Svecis irruptionem e Pomerania in Poloniam meditantibus transitu per suas ditiones interdicere, ac in foedere et amicitia erga Poloniam constanter perseverare, 1700.

Serenissime.

QUod jam volitans per orbem fama sparsit, ceu prospera, ceu adversa partium in Livonia, taediosus forem, si ca, quae distinctius aliunde Serenitati Vestrae patent, repeterem. Bellumne hoc, an levius viciniae dissidium appellem? Quicquid sit, solicitudinem tamen, curam ac vigilantiam meam provocat, ne quid ex inopinato adversi Reipublicae eveniat; et hinc fidae ac amicae compellationis meae occasio. Non vanus rumor, Svecos per Pomeraniam hostilia arma in ditiones majoris Poloniae meditari. Id metuere, stante valido Serenitatis Vestrae Electoralis robore et, quod validius, stante foedere ac tot constantis in Rempublicam amicitiae documentis, idem esset, quod de ejusdem affectu dubitare. Si tamen vel vi, vel tractatu aliquo illac a Svecis transitus aliquis tentaretur, id Serenitatem Vestram Electoralem non modo impedituram, imo opportune Rempublicam praemonituram nullus dubito. Secus si quae auxiliares copiae in subsidium Reipublicae vocatae transitum per ditiones Serenitatis Vestrae Electoralis expeterent, mutuo pactorum foedere non denegaturam; Et in his omnem viciniae illius securitatem locans Serenitatem Electoralem obnixe rogo, ut candoris fui


page 692, image: s0692

in Rempublicam continuati documenta Orbi producat. Dabantur die 24. April. Anno 1700.

MLXXI. Literae PETRI, Czari et Magni Ducis Moscoviae ad CAROLUM XII. Svecorum Regem, cui legationem suam jam in procinctu esse in Sveciam proficiscendi nuntiat, ac unum ex legatis Residentis munia in aula ipsius imposterum obiturum, velut Virum indubia fide dignum sedulo commendat, 1700.

NOs Dei gratia Magnus Dominus Czarus ac Magnus Princeps, Petrus Alexii filius (tot. tit.) Vobis, Potentissime ac Serenissime Princeps, Domine Carole, Rex Svecorum etc. (tot. tit.) Regia Vestrae Majestati salutem deferimus. Placuit Nobis Nostraeque Czaricae Majestati ad Regiam Vestram Majestatem mittere Nostrum intimioris admissionis cubicularium et Knosium, Andream Chilcovium, ut indicaret adventum Nostrorum magnorum et plena potentia instructorum Legatorum, quos Nos magnus Dominus Nostra Czarica Majestas, vigore perpetuae pacis, adque eandem porro confirmandam, ad Vestram Regiam Majestatem destinavimus, quorum adventum coram Vestrae Regiae Majestatis magnis et plenipotentiariis Legatis, per Nostrae Czaricae Majestatis Senatores in colloquio Moscuae habito jam tum significavimus, nulli Nos magnus Dominus Nostraque Czarea Majestas dubitantes, quin Vestra Regia Majestas curet, ut iidem Nostri magni Legati, juxta tenorem aeternae pacis pro dignitate


page 693, image: s0693

excipiantur in Vestris finibus, et ad Regiam Vestram Sedem debito modo deducantur. Eidem autem Nostro Ablegato Nos magnus Dominus, Nostra Czarica Majestas, in mandatis dedimus, ut postquam Nostrorum magnorum et plenipotentiariorum Legatorum adventum significaverit, ad aulam Vestrae Regiae Majestatis postmodo ut Residens permaneat, secundum conventionem Moscuae inter Regiae Vestrae Majestatis magnos et plenipotentiarios Legatos Nostrosque intimos Consiliarios factam. Quare Nos magnus Dominus desideramus, ut ratione amicitiae vicinae mutuique amoris, velit Vestra Regia Majestas hunc modo nominatum Residentem ad suam Regiam admittere, atque cum debito honore ibidem commorari sinere, et praeterea jubere suos subditos, ne ipsi faciant impedimenta in communicandis Nobiscum omnibus, quae scire Nostra interest. Denique Nos magnus Dominus, Nostra Czarea Majestas optamus Vestrae Regiae Majestati multorum annorum salutem et incolumitatem, atque in Vestro Regno felicissimum Imperium. Scriptum in Nostro Regno atque Regia, in magna Czarica urbe, Moscua, anno post nativitatem Salvatoris Nostri Jesu Christi 1700. die 24. Aprilis, Imperii Nostri anno decimo octavo.

MLXXII. Literae AUGUSTI II. Poloniae Regis, ad FRIDERICUM III. Electorem Brandenburgicum, quibus sibi debitam tenore foederum militum manum in auxilium adversus Svecos submitti petit, 1700.



page 694, image: s0694

Augustus Dei Gratia Rex Poloniae etc. Serenissimo Principi, Domino Friderico III. Marchioni Brandenburgensi etc. Salutem!

QUemadmodum non dubitamus, Serenitatem Vestram inita nostra et Reipubl. cum eadem pacta et foedera indissolubili vinculo manutenturam esse, ita, ut in contingenti Svecorum molimina, si forte quicquam contra nos et Regnum nostrum Poloniae attentaverint et excurrere in Poloniam et ex Pomerania per ditiones Serenitatis Vestrae praesumpserint, pro nexu eorundem pactorum obstituram, omnemque hostilem impetum, pro virili impedituram, firmissime nobis pollicemur. Cum vero laesiones Regni nostri et illatae a Svecis injuriae, orbi universo sint manifestae, ad quas repellendas cum tempus et rerum momenta favent, auxiliares Serenitatis Vestrae copias, vigore praedictorum pactorum, ipsa postulet necessitas, fraterne Serenitatem Vestram convenimus, quatenus mille et quingentos armatos in subsidium nostrum et Reipublicae ut praesto adsint, disponere velit, quibus post acceptam super id a Serenitate Vestra declarationem ad limites Livoniae deducendis Commissarios nostros destinabimus, Porro et ex Saxonia certam militiae nostrae partem, pro tuitione et securitate limitum Regni nostri designare proposuimus, cui, cum, per territoria Serenitatis Vestrae recta pateat transitus, facile et in hoc ipsam consensuram speramus Serenitatem Vestram, dum vicissim per Provincias regni


page 695, image: s0695

nostri suum quandoque Serenitas Vestra exercitum transire ex pactis licitum habeat, etc. Dabantur Varsaviae die --- Mensis Maji 1700.

Serenitatis Vestrae etc.

MLXXIII. Literae AUGUSTI II. Poloniae Regis, ad FRIDERICUM III. Electorem Brandenburgicum, quibus praeproperatum militum suorum ex Saxonia per ditiones ejus transitum modeste excusat, 1700. Augustus Dei Gratia Rex Poloniae, etc. etc.

QUo fine in antecessum literis ad Serenitatem Vestram exaratis eandem peramanter rogaverimus, ut in transitum militiae nostrae, qui hostium impetus per ditiones Serenitatis Vestra vigore pactorum nostrorum et Reipubl. cum Serenitate Vestra initorum assentire velit: Et ecce! diuturna in uno eodemque loco subsistentia pertaesus miles noster anticipavit desiderabiles Serenitatis Vestrae responsorias, ut jam omnino Dominia Serenitatis Vestrae ingrederetur, et ad destinatum sibi locum tenderet, ne itaque citra transeundum sibi locum tenderet, nec circa transeuntem eandem militiam nostram aliquis apud Serenitatem Vestram moveatur scrupulus, aut quaepiam exoriatur difficultas, repetitis literis apud eandem necessitatem praesentem excusari cupimus, praecipue, cum saepe contingat, exercitum Serenitatis Vestrae praevia sola denunciatione per Provincias regni nostri transgredi: Optima interim etc. Varsav. die 8. Maj. 1700.



page 696, image: s0696

MLXXIV. Literae LEOPOLDI, Rom. Imperatoris, ad CAROLUM XII. Svecorum Regem, quibus se famam de exorto inter eum Regemque Poloniae bello perturbato excepisse animo, sibique vindictam pactorum Olivensium curae cordique fore testatur, 1700. Leopoldus.

EXhibuit Nobis Literas Serenitatis Vestrae 14. mensis Martii nuper elapsi scriptas ejusdem in Aula nostra ablegatus extraordinarius, quibus de Copiarum Saxonicarum, quae sub ductu Generalis Flemmingii circa Polangiae oram ab aliquo jam tempore substiterant, inopinata in Livoniam irruptione et quorundam munimentorum expugnatione aliisque hostilibus coeptis, certiores reddimur, atque ad praestandam contra inimicos hujusmodi insultus opem congruam vigore Pactorum Olivensium amice interpellamur. Feriit profecto graviter animum Nostrum inauspicatus adeo et repentinus nuntius, et dum partam non ita pridem tanto sanguinis et auri impendio Christiano orbi quietem universalem firmam et perennem fore, spe blanda fruebamur, non potuimus non summo commoveri dolore, duos tum Nobis, tum inter se conjunctos Potentissimos Principes infestis invicem armis collidi, de quorum dissensione aut sinistra voluntate nihil contigerat antea inaudiri: facile quippe cum Serenitate Vestra prospicimus et sollicite consideramus, fore ut malum hoc, nisi tempestive opportunis


page 697, image: s0697

sistatur mediis, grassetur latius et tranquillitatem communem in pristinas perturbationes conjiciat. Proinde non modo statim ac primum ejus initium praecurrente fama percepimus, Serenissimum Poloniae Regem enixissime hortari et sollicitare non intermisimus, quicquid id est, quod habere se putat offensionis, omissis armis, reductoque ex Serenitatis Vestrae Provinciis milite, amicabili via sopiri patiatur, sed et nunc acceptis Serentatis Vestrae literis eundem in finem alium iterum ministrum ad dicti Regis Serenitatem specialiter ablegamus, et tam ipsam, quam caeteros, qui ejus rationibus videntur impliciti, ab ulteriore vi et hostilitate retinere omni possibili modo annitimur, nec porro quicquam relinquemus inexpertum, quo, si fieri potest, absque majore sanguinis Christiani effusione pristina, pax et amicitia extemplo reducatur, siquidem et pium Serenitatis Vestrae animum ab hoc proposito haud alienum fore jure merito confidimus. Interim quod pacificationis Olivensis garantiam et evictionem concernit, cum illa ad plures ejusdem pacis consortes pertineat, parati sumus, nostra cum iis conferre consilia, et quemadmodum id eo magis necessarium esse ipsamet Serenitas Vetra sine dubio judicatura est, quo clarius nunc liquet, non consistere intra Livoniam motus, sed cum illis, qui nuperrime etiam in Saxoniae inferioris finibus suborti sunt, vix non indissolubili vinculo esse connexos, ideoque tam late sese diffundente bello, mutuae simul Imperii et Provinciarum Nostrarum saluti et securitati adversus subditos


page 698, image: s0698

et incertos casus prospiciendum esse; Ita et hac et omni alia occasione quam simus et pactorum religiose servandorum, et foederatae amicitiae jugiter colendae studiosi, operam dabimus, ut Serenitas Vestra re ipsa cognoscat, cui interea a Deo optimo maximo diuturnam incolumitatem prosperosque rerum et consiliorum successus animitus vovemus. Laxenburgi 13. Maji Anno 1700.

MLXXV. Literae PETRI, Czari et Magni Ducis Moscoviae, ad AUGUSTUM II Poloniae Regem de bello Livoniae inferendo agentes, 1700.

Frater dilectissime et Domine Vicine.

NOn dubium esse debet, quin propositum Nostrum res arduae hactenus moratae sint: quoniam tamen nunc, auxiliante Deo, pax cum Turcis triginta annorum sancita est, et quidem conditionibus non poenitendis, jam toti in eo sumus, ut quam primum bellum Regi Sveciae inferatur, et facta in hostiles fines irruptione, loca opportuna occupentur. Quem in finem legiones Nostras, quanta possumus festinatione, praemissas, ipsi circa finem hujus mensis insequi cogitamus, pleni spe et Dei auxilio confidentes. Speramus igitur Vestrae Dilectionis Votis abunde satisfactum iri. Dab. Moscuae die 9. Augusti 1700.

Vestrae Majestatis

Bonus Frater

Petrus.



page 699, image: s0699

MLXXVI. Literae FRIDERICI IV. Ducis Holsato-Gottorpiensis, ad LUDOVICUM XIV. Galliae Regem, a quo obnixe contendit, velit pacis Travendhaliensis capitibus, adjecta gvarantia sua majus addere pondus et robur, 1700.

Serenissime ac Potentissime Rex.

QUod novissimis in his oris motibus, qui Regiam Majestatem Daniae Meque inter fata temporum suborti, Septentrionis quietem per integrum fere quadriennium dubiam reddiderant, publicaeque non ita pridem restitutae tranquillitati interitum minari videbantur, Regia Vestra Majestas pro affectu suo erga me Domumque Gottorpiensem conciliato accedere, suamque operam et autoritatem per varios Ministros eo impertiri non dedignata sit, donec 18. Augusti die Pax Travendhaliae feliciter conclusa, et quo invitabat propinqua Sanguinis necessitudo solida animorum conjunctio subsecuta sit, hoc utpote eximium, quo Regia Vestra Majestas me amplectitur, Benevolentiae argumentum grato animo veneror, perpetuaque commemoratione celebrabo. Cum igitur pace tandem restabilita omnia vota mea eo jam conspirent, ne novis turbarum tempestatibus concussa tanquillitas amplius corruere, sed potius restaurata amicitia inviolata imposterum propagari possit. Idcirco Regiam Vestram Majestatem ea, qua par est, et quam negotii gravitas requirit, observantia et opera enixissime rogatam volo, ut quemadmodum ejus autoritate Tractatus Fontebellaquensis


page 700, image: s0700

quondam initus est, ita controversiis tam exinde quam ex Altonaviensi Recessu natis finem tandem imponentem opeque Regiae Majestat. Vestrae conciliatum et in commune orbis emolumentum vergentem Pacem Travendhalensem Gvarantia et autoritate sua munire, mihique desuper consvetam formulam impertiri non dedignetur, quo solito aequitatis et justitiae fundamento subnixa illa Travendhalensis Pax subjecto adhuc tam potenti fulcro ad posteros intemerata transmitti queat. Faciet eo ipso Reg. Vest. Majest. non tantum quod justitiae gloriaeque ipsius et amori pro salute publica conveniens est, sed etiam hoc nunquam intermorituro Benevolentiae suae argumento me Domumque meam in aeternum sibi devinciet, qui ceterum Regiam Vestram Majestatem in longam annorum seriem gloriaeque incrementum Divini Numinis curae et tutelae commendo. Dabantur Hamburgi die 17. Septemb. 1700.

Fridericus Dei gratia Haeres Norwegiae, Dux Slesvici, Holsatiae, Stormariae et Ditmarsiae, Comes in Oldenburg et Delmenhorst.

Regiae Vestrae Majestati

ad quaevis officia paratissimus

Fridericus Dux Slesv. et Holsat.

Inscriptio. Serenissimo ac Potentissimo Principi, Domino Ludovico Decimo quarto, Galliarum et Navarrae Regi Christianissimo, Domino Consanguineo nostro Charissimo.



page 701, image: s0701

MLXXVII. Literae GUILIELMI III. Magnae Britanniae Regis, ad PETRUM, Czarum et Magnum Ducem Moscoviae, cui sancitas cum Turcis summa cum laude et emolumento inducias gratulatur, et mediatoris officia, belli inter eum Regemque Sveciae exorti compositioni adhibenda, modeste offert, 1700. Guilielmus Tertius, Dei Gratia, Magnae Britanniae, Franciae et Hyberniae Rex, Fidei defensor etc. Altissimo, et Potentissimo et Illustrissimo magno Domino Petro Alexiewitso Czaro et Magno Duci etc. Potentissime, Charissime et

Dilectissime Frater.

SIngularis observantia, personalisque nostra erga Vestram Czaricam Majestatem amicitia nos ad omnes Vestrae Czaricae Majestatis res et utilitates curandi et promovendi occasiones captandas impulit, omneque quod Vestrae secundum nos quieti et satisfactioni favere potest, faciendi, ardensque nostrum pro generali Europae tranquillitate studium, uti de optabilissima possibili re, non sinit nos obvias ullas rejicere occasiones, nostra efficaciora impendendi officia in occurrendo publicae Pacis turbationi, aut ad illam, si concussa aut fracta, tempestive restaurandam. Talia nos ad Czaricae Majestatis Vestrae res ut proprias assumendi in Tractatu Carlowizensi induxerunt, semperque in tali manentes proposito inque eadem propensione,


page 702, image: s0702

Vestram Czaream Majestatem ejusque subditos pace, sicuti et alios nunc Christiani Orbis Principes, frui videndi, ad primam desiderii Vestri significationem Vestras cum Turcico Imperatore inducias protrahendi, et quod Legatus noster Extraordinarius ad Aulam Ottomannicam Vestrae Czaareae Majestatis Ministris consiliis et bonis officiis ad illas obtinendas praesto esset, sine mora consentientes immediatos misimus Legato nostro Constantinopolim ordines, ut secundum Vestrae Czareae Majestatis desideria ageret, qua negotiatione longis conclusa induciis, ex toto corde Vestrae Czareae Majestati de hoc felici gratulamur successu, ut de re, quae ullo absque dubio Vestrae Czareae Majestati ejusque subjectis et regionibus omnem promittet prosperitatem. Et obviam habentes haud ita pridem occasionem nostrarum bellicarum Navium classem in Balticum mare mittendi, stricta Architalasso aliisque ductoribus nostris mandata dedimus, ut omnes Vestrae Czareae Majestatis naves, quas obvias haberent, distinguerent, ergaque illas omni cum urbanitate, intimoque amoris sensu se gererent. Et in ulterius nostrae erga Vestram Czaream Majestatem observantiae affectusque argumentum, a Legato Vestrae Czareae Majestatis apud confoederatarum Provinciarum Generales Status, audientes Vestram Czaream Majestatem valde a Corona Svecia alienatam esse injuriarum, ab aliquibus illius coronae subjectis Vestrae Czareae Majestatis Legatis ac Plenipotentiariis in transitu per Livoniam illatarum, causa et responsionis, querimoniis


page 703, image: s0703

Svecicae Legationi ad Aulam Vestram factis procrastinatione Vestrae Czareae Majestati nostram offerimus Mediationem, melioraque officia ad omnes amicabiliter componendum contentiones, quae inter Vestram Czaream Majestatem insurgere potuerunt, et Regem Sveciae, erga quem Tractatuum et confoederationum antiquarum et recentium inter nostram et vecicam coronas causa magnam habemus observantiam, nihilque penitus dubitamus, quin nostris velit persuasionibus et admonitionibus aures praebere et Vestrae Czareae Majestati rationalem dare satisfactionem. Quapropter Vestram Czaream Majestatem enixe rogamus, ut velit ex sua parte compositioni indulgere dignari, et ut tali intentione de loco ad omnes terminandas modo amicabili discordias, absque aperta Pacis disruptione conveniatur, utque Vestra Czarea Majestas eodem velit tempore omnes hostiles suspendere actus. Spe ducimur, discordias in illarum examine fore tales, ut media ad illas componendas invenire arduum non erit. Et tam magnum de Vestrae Czareae Majestatis justitia, aequitate et honore judicium habemus, ut cum causa credimus, se nostris studiis et amicabilibus obviam ire, et fore paratam, debitam excipere a Corona Svecica satisfactionem potius, quam bellum suscipere, quod quando aliae viae nullo cum successu se habent, extremum est remedium, et ut Vestra Czarea Majestas sua velit humanitate, suis taliter prospicere subjectis, ut possint fructus colligere pacis, quam illis Vestra Czarea Majestas postremo curavit, et


page 704, image: s0704

beneficio frui commercii tam feliciter stabiliti et postremo inter ipsos et nostros aliorumque vicinorum populorum subditos aucti, et quod, pacis continuatione excultum, florescens reddet Vestrae Czareae Majestatis Imperium, et nomen Vestrum magna sua moderatione fama celeberrimum, publicam tranquillitatem omnibus aliis praeponendo respectibus. Sic longum et felix Majestatis Vestr. Czareae Regnum augurantes eandem omnipotentis protectioni commendamus. Datum Hagae Comitis die 23. Octobris Anno Domini 1700. Regnique nostri duodecimo.

affectionissimus Frater

Guilielmus Rex.

MLXXVIII. Literae LEOPOLDI Rom. Imperatoris, ad FRANCISCUM LUDOVICUM, supremum Ordinis Teutonici per Germaniam Magistrum, quem amice hortatur, ut imposterum Commendas in Germania vacantes Nobilibus Natione tantum et vere Germanis conferat, 1700. Leopoldus etc.

DEmisse Nobis exposuerunt Equites Prioratus Allemannici, qualiter Devotio Vestra super quibusdam dicti Prioratus commendis nonnullas pensiones certis exteris Fratribus, Capellanis et Servientibus per Brevia Apostolica ad id praetense qualificatis nuperrime contulerit. Licet nunc nostra mens nullatenus sit Devotioni Vestrae


page 705, image: s0705

hac in parte quicquam praescribere, quia vero Commendae praefati Prioratus Allemannici non solum ad promovendum modo dicti Ordinis sui laudabile institutum et finem, sed etiam et maxime ad majorem conservationem et sustentationem Nobilitatis totiusque Nationis Germanicae ad instar omnium Cathedralium et Collegiatarum Ecclesiarum a Praedecessoribus Nostris, aliisque Germanis fundatae dignoscuntur, adeo etiam, ut obstantibus expresse concordatis Apostolicis cum dicta nostra natione initis ipsimet summo Pontifici super Germaniae Canonicatibus et Beneficiis Ecclesiasticis, (inter quae Commendae censentur) pensiones exteris conferre non sit integrum. Devotio Vestra facile arbitrabitur, ejusmodi collationem pensionum super Commendis Prioratus Allemanniae toti Nationi Germanicae tantopere damnosam et Nobis displicere, praesertim cum in Germania copiosissima sit Nobilitas Catholica, maxima vero pars Commendarum ab Acatholicis adhuc dum detineatur, et paucae, quae supersunt, per novissimum bellum Gallicum non exiguum damnum passae sint. Quapropter a Devotione Vestra benevole poscimus, ut pensiones exteris collatas revocare, easque Equitibus vere Nationalibus conferre, ac praeterea litem, si quae desuper inorta est, sopire, sicque praedictos Equites ulterioribus expensis ad eam prosequendam necessariis liberare velit. Erit id Nobis apprime gratum et illos ad perpetuae observantiae studia arctiore nexu Devotioni Vestrae devinciet, cui gratis et benevolentiae Nostrae Caesareae affectums


page 706, image: s0706

perpetim confirmamus. Viennae 15. Decembris 1700.

MLXXIX. Literae FRIDERICI I. Borussiae Regis, ad MICHAELEM RADZIEJOVIUM, Regni Poloniae Primatem, quibus ipsi suam in Regem Septentrionalis Borussiae inaugurationem et coronationem nuper Regiomonti factam esse nuntiat, 1701. P. P.

NOn dubito, quin hilari et grato animo Dilectio Vestra, pro ea qua erga Nos pollet singulari benevolentia intellectura sit, nostram, quae nuper Regiomonti contigit in Regem Prussiae septentrionalis, quam suprema potestate possidemus, inaugurationem et coronationem. Primatem quippe Regni potentissimi et Serenissimae Reipublicae Praesulem, illumque tanta rerum ex perientia, peritiaque sapientissimum latere minime potest, tantundem inclytae Polonae genti decoris et gloriae accedere, quantum amicissimo Principi Regique provenit ex avito ditionis suae jam feliciter restaurato regalis fastigii ornamento. Novum sane dignitatis decus idcirco et praesertim acceptabile nobis fuit, eritque ut clarius omnium oculis exponatur inconcussa Nostra in celeberrimam toto Orbe Polonicam Nobilitatem, devinctissimaque voluntas, et clariora pateant nostri erga illam amoris argumenta. Superest, ut Dilectio Vestra, quam excelsus, quem in Republica tenet locus; ast multo magis insignia illustrant merita, crebras nobis suppeditet occasiones, nostrae erga se


page 707, image: s0707

et semper paratae propensionis luculenta specimina exhibendi, quae omnia dum illustrissimus supremus Prussiae hujus Nostrae Consiliarius et Mareschalcus, Ablegatus Noster extraordinarius, sincere Nobis fidelis atque dilectus Christophorus Comes a Wallenrod, Dilectloni Vestrae uberius exponet, eidem plenam et eandem, quam nobis ipsis stipulamur fidem. Dat. Regiomonto die 27. Januarii, Anno MDCCI. Regni vero Nostri primo.

MLXXX. Responsoriae MICHAELIS RADZIEJOVII, Regni Poloniae Primatis, ad praeinsertas FRIDERCI I. Borussiae Regis literas, quibus ipsi de Regia, quam nuper consecutus erat, devote gratulatur dignitate, 1701. P. P.

NOn jam ex rumore, sed ex distincta Majestatis Vestrae recordatione, dum de peracta nuper Regiomonti Regali Majestatis Vestrae inauguratione ac coronatione Nuntium accipio, non possum non laetari, affectum in contextu ejusdem literarum legens, Septentrionalis Borussiae temporum oblivione sepultum Regale nomen primaevae luci a Majestate Vestra restitutum, in majus vicinae Poloniae decus, amicitiae ac inconcussi cum Republica foederis firmius gluten a Majestate Vestra assumptum. Optassem equidem, ut gloriosa haec priscae dignitatis exhumatio a congregata in unum Republica voto ac plausu publico celebraretur, sed cum temporis fors rationes


page 708, image: s0708

differre eandem non permiserint, privati saltem obsequii, ac devotionis meae cultu festivum hunc diem celebrari Majestas Vestra patiatur. Uberius haec deferet Majestati Vestrae Illustrissimus Comes Ablegatus ejusdem extraordinarius, dum ipse prospera aeque ac gloriosa exoptans humillima Majestati Vestrae inclinor veneratione. Dabantur Varsaviae die 12. Februarii, Anno 1701.

MLXXXI. Litereae AUGUSTI II. Poloniae Regis, ad FRIDERICUM I. Borussiae Regem, quibus ipsum pro Rege Borussiae agnoscit, et de assumta dignitate Regia amanter gratulatur, 1701. P. P.

POst notitiam nobis a Majestate Vestra de assumpta Regia Dignitate in Prussia datam, et actu coronationis die 18. hujus mensis feliciter expedito, factamque per Ablegatum Majestatis Vestrae in Aula nostra degentem Extraordinarium, Liberum Baronem ab Hoverbek, certiorationem, per inaugurationem hanc et Regii nominis decus juribus ac praerogativis Nobis Regnoque Nostro tam in Prussia, quam alibi competentibus, nullatenus praejudicium atque damnum futurum, sed potius ea omnia sarta tecta, illaesaque, ut antehac, ita et imposterum, semper mansura esse, ambigendum Nobis haud esse duximus, quin amicam propensamque erga eandem voluntatem Nostram indeque pullulans gaudium, quo vere sincereque perfundimur, testaremur. Majestatem


page 709, image: s0709

itaque vigore praesentium pro Rege in Prussia agnoscentes, de hac Regia dignitate, qua nunc Majestas Vestra coruscat, ex intimo cordis affectu eidem gratulamur; Deum Optimum Maximum rogantes, ut hoc regale fastigium Majestati Vestrae Serenissimaeque Domui Suae perpetim gloriosum, subditis prosperum, Amicis foederatisque proficuum esse, atque adeo ad infinitam Posterorum seriem cum omnigenae felicitatis incremento transmittere velit. Et sicuti alia animi nostri erga Majestatem Vestram Documenta in recenti adhuc memoria apud eandem versari confidimus; Ita quoque nulli dubitamus, hanc animi Nostri Declarationem tanquam cumulum et insigne augmentum praeteritorum officiorum gratanter acceptum atque adeo quaevis reciproci amoris amicitiaeque signa a Majestate Vestra uti jam saepius testata est, occasione ferente, perlubenti animo Nobis exhibitum iri. Generosus Toviansky, Ablegatus noster, sinceri animi nostri sensa Majestati Vestrae uberius explicabit, cui utut plenam undiquaque fidem adhibere velit, etiam atque etiam rogamus. Quod reliquum est, valetudinem Majestati Vestrae quam optimam inter prosperos rerum successus serio apprecamur. Dabantur Varsaviae die 28. Mensis Januarii Anno 1701. Regni nostri quarto.

MLXXXII. Responsoriae FRIDERICI I. Borussiae Regis ad praeinsertas AUGUSTI II. Poloniae Regis gratulatorias, 1701.



page 710, image: s0710

LIteras Regiae Vestrae Majestatis die 28. mensis Januarii ad nos datas ejusdem ad nos Ablegatus extraordinarius Illustris et Magnisicus Towianski rite nobis exhibuit, et de Regia, qua nunc gaudemus dignitate, amplissimis verbis gratulatus est, quod cum non poterit nobis non esse non gratissimum Regiae Majestatis Vestrae in Nos benevolentiae argumentum, merito de eo eidem maximas persolvimus gratias, Regiamque Vestram Majestatem certissimam esse volumus, nos si aliquid Nostro in eandem affectui, et res commodaque ejusdem promovendi studio superaddi potest, id nos una cum diademate Nostro assumpsisse et omni loco, tempore occasioneque ita re et facto palam facturos esse, ut Regia Majestas Vestra, quod in Nobis, qui tot ac tantis jam olim eidem alligamur vinculis, desideret, profecto habitura non sit. Praedictus Regiae Majestatis Vestrae Ablegatus extraordinarius ea de re mentem Nostram eidem uberius exponet, adeoque nihil Nobis superest, nisi ut Regiae Majestati Vestrae optimam valetudinem et optatos ubicunque Rerum successus toto corde apprecemur. Dabantur Regiomonti 21. Februarii, Anno 1701. Regnique nostri primo.

MLXXXIII. Literae LEOPOLDI Rom. Imperatoris, ad CLEMENTEM PAPAM XI. quibus se legitimum defuncti nuper Caroli II. Regis Hispaniarum in Regno Neopolit ano successorem esse concinne et evidenter deducit, seque eodem investiri reverenter petit, 1701.



page 711, image: s0711

Beatissime Pater.

TRistis et fatalis casus mortis Serenissimi et Potentissimi Hispaniarum Regis Caroli II. proximo sanguinis, tam Agnationis, quam Cognationis vinculo Nobis conjuncti, piissimae memoriae, Europae universae jam innotuit, per quem ejus relicta Regna, Provinciae et feuda, legitimo successionis titulo et modo ex naturali Gentium et civili Jure August Domui Austriacae nostrae devoluta sunt, ut non nisi per injustitiam et violentiam ab aliis occupari et jura nostra inquietari possint. Cumque inter alia Regna sic nobis aperta, et ad nos nostramque domum pertinentia numeretur etiam regnum Neapolitanum, cujus dominium directum ad Sanctitatem Vestram sanctamque sedem Apostolicam pertinet, investitura autem jam ab ejusdem Praedecessoribus in Pontificatu, nempe felicis recordationis Papa Julio II. Anno 1510, Imperatoris Caroli V. Patri, eo, quod Regnum Neapolitanum ad avum Ferdinandum Regem Catholicum, et postea ipsimet Imperatori Carolo V. eo quod regnum Siciliae haereditario jure ad ipsum pervenerit, pro ipso ipsiusque in Regno Arragoniae haeredibus et successoribus tam masculis, quam foeminis, ita ut masculi foeminis et natu majores minoribus in eodem Regno praeferantur, a Papa Leone X. Anno 1521. collata, et deinceps ab omnibus subsequentibus Sanctae sedis Pontificibus, Praedecessoribus Sanctitatis Vesitrae, haeredibus et successoribus Ferdinandi Catholici, usque ad Regem ultimo defunctum confirmata est; Evidens plane est, post hujus


page 712, image: s0712

e vivis discessium dicti quoque Regni Neapolitani successionem una cum aliis defuncti Regis, Regnis, Provinciis, Ditionibus et feudis ad nos et domum nostram Austriacam, utpote Philippi I. et Joannae Hispaniarum Regum, qui ejusdem Regni Neapolitani variis antea turbis, bellis et vicissitudinibus agitati tranquillam possessionem legitimo successionis titulo subsequentibus Hispaniae Regibus, usque ad ultimum defunctum reliquerunt, legitimos haeredes et successores, e Vasallis antea investitis recta serie descendentes omni jure, sine ullo vel minimo dubio pertinere, neque ullo rationabili modo impediri posse; Quamvis enim apud Imperatoris Caroli V. investituram haec olim mota fuerit difficultas, quod in antiquis et novis Regni Neapolitani Investituris lege expressa et a Regibus jurata caverint Romani Pontifices, ne Rex Neapolitanus, vel Rex Siciliae citra Pharum sibi Imperium vel Regnum Romanorum, Tusciamve aut Lombardiam deferri procuraret, aut delata acciperet, sub poena amittendi Regni Neapolitani, tamen Pontifex Leo X. dispensavit, juramentique relaxationem Imperatori Carolo V. impertitus est, novasque citra praejudicium Jurium Ferdinandi Catholici, et ex eo Genitorum leges et Census imposuit, qua relaxatione, si pro Nobis denuo opus fuerit, eandem et nos a Sanctitate Vestra obtinendam speramus, et pro Investitura Sanctitatem Vestram omni meliori modo et forma requirimus et imploramus. Neque etiam illi ullo modo obstare potest, quod saepe memoratus Rex Carolus II. sorori


page 713, image: s0713

suae Mariae Theresiae, conjugis modo regnantis Regis Galliarum, Ludovici XIV. filium Delphinum et ex eo Nepotes Ludovicum Ducem Burgundiae, Philippum Ducem Andegavensem, et Carolum Ducem de Berry, praetensos, si intestatus decessisset, haeredes ab intestato reliquerit, insuper vero modo-dictum Philippum Andegavensem cum substitutione ejus Fratris Ducis de Berry, et tandem filii nostro charissimi, Archiducis Caroli testamento suo quovis modo ab agonizante procurato successores Regnorum, Provinciarum et Feudorum scripserit et declaraverit. Notum quippe est, quod, quantum ad Successionem ab intestato attinet, omnia jura divina naturalia, et civilia, eam nobis, Domuique nostrae Austriacae Germanicae, utpote directe descendentibus ex linea masculina primorum acquirentium deferant; Extincta enim linea masculina primogeniti ex Philippo I. et Joanna Regibus Hispaniarum filii per mortem ultimi Regis Caroli II. Successio Regni Neapolitani lineae secundogeniti, scilicet fratri Imperatoris Caroli V. Ferdinando I Imperatori felicissimae memoriae et ejus legitimis successoribus, inter quos nemo praeter nos Nostrosque charissimos filios connumerari potest, omni jure ipsoque ibidem semper usitato succedendi ordine debetur: Nullus hic patet aditus filiis vel nepotibus, ex sorore postremo defuncti Regis prognatis, cum non solum ipsa casum mortis non supravixerit, sed et a fratre successore fuerit exclusa, imo si qualiscunque respectus in hoc negotio haberi potest, nobis et nostrae Domui ex


page 714, image: s0714

parte matris Nostrae dilectissimae felicissimae recordationis, Mariae, filiae Philippi III. Hispaniarum Regis, sicque ex primogeniali linea indubia prae Delphino Galliarum ejusque filiis competit Successio, atque ex hoc argumento etiam illud concidit, quasi non possit fieri transitus ad lineam secundogeniti, quamdiu aliqua persona, etiamsi foemina ex linea primogeniti superest, quia foeminam seu filiam Rex Carolus II. non reliquit, et ut modo dictum, etiam Mater Nostra dilectissima, Maria, et per eam Nos et filii Nostri descendimus, ex linea primogeniti filio et Nepotibus Mariae Theresiae, filiae Regis Hispaniarum Philippi IV. multis passibus eoque magis anteferendi, quod non tantum pactis matrimonialibus inter Ludovicum XIII. Franciae Regem et Annam Austriacam, Philippi III. primogenitam praesente Legato Pontificio initis, renunciatio in omnia et singula Hispaniae eidem connexa. Regna et Provincias, pro se, et omnibus Descendentibus, tam foeminis quam masculis, in infinitum expresse inserta, et post consummatum matrimonium ab utroque jurisjurandi (vinculi sane inter mortales et imprimis supremos Principes fortissimi) religione roborata, nec non inter leges Hispaniae Galliaeque sempiternas relata, E contra vero ejusdem Philippi III. filiae secundogenitae Matri Nostrae charissimae pro se et haeredibus suis per ejusmodi pacta connubialia cum Divo genitore Nostro Ferdinando III. sancita, jus succedendi integrum servatum sit, sed etiam simlis renunciatio a moderno Galliarum Rege


page 715, image: s0715

ejusdemque piissime defuncta conjuge Maria Theresia per actum non privatum, sed publicum coram Deo juratum, fundatum super legibus Regnorum renunciatorum fundamentalibus, pro eorum conservatione et pace facta, et per tabulas pacificationis Pyreneae a sede Apostolica ardentissime promotae, atque ab eodem Rege Christianissimo ratihabitae, velut praecipua ejusdem pars confirmata fuerit, et sine qua renunciatione matrimonium non fuisset conclusum, ut taceamus, quod Reges Galliarum nullius Principissae ex Hispanicis aut Archiducibus Austriae nuptae filios ad Regni Franciae successionem admittant, ideoque et ipsi jure talionis seu retorsionis omnibus Gentibus approbato, a successione Regnorum Austriacorum vicissim arceri possint et debeant. Existimamus proinde omnes istas breviter deductas rationes ita stabilitas, solideque fundatas esse, ut ex iis ipsa Justitia pro Nobis Nostraque Augusta Domo primo sententiam victoriamque pronunciet, nullatenus his omnibus obstantibus testamento sive Codicillo a Rege Carolo II jam agonizante, ut fertur, condito, et in eo institutione Successorum, praeterquam enim quod in dicto Testamento perperam asseratur, causam supratactarum renunciationum cessare in Duce Andegavensi, cum tam ex tenore et verbis earundem, quam ex testamentis Philipp III. et IV. quae iis innituntur, charissime pateat, non modo primogenitos, eorumque descendentes, imo et filias (in quibus certa illa praetensa renunciationis causa, seu Regni Galliae, cujus foeminae


page 716, image: s0716

incapaces sunt, cum Hispaniae et connexis Regnis conjunctio timeri non poterat) a Successione in sempiternum excludi. Notissimi profecto juris est, quod si ultimus de Majoratu testetur, tanquam si Successio Agnatorum finita esset, institutus possessionem petens impediri et removeri possit per Agnatos de jure suo docentes; Et hinc omnes ordinationes ultimi possessoris nullius sunt momenti, ubi in praejudicium successorum Regna deferuntur, ad secundogenitos proximiores, neque enim Rex testari potest in praejudicium eorum, ad quos Regnum pertinet jure sanguinis, et in illis succedunt primis Regibus, qui Regnum habuerunt, non autem ultimo moriente, qui proinde in praejudicium successorum nihil disponere potest, prout hoc ipsum etiam in omni materia feudali ubivis locorum observatur, ut proinde contra Nos et Domum nostram, nullum validum argumentum ex testamento ultimi defuncti Regis Caroli II. nulla ratione extrui et deduci possit, praesertim contra plus quam bis centum annorum quietam possessionem, qua Domus Nostra in Regno Neapolitano quiet gavisa est, et hucusque conservata fuit; Cum vero in dubium vix vocari possit, quin Rex Galliarum et Philippus Dux Andegavensis sub praetextu suprafati testamenti sive Codicilli aliarumque conglobatarum rationum Sanctitatem Vestram instantissime pro Investitura regni Neapolitani, rogaturi, et omnia in eum finem tentaturi sint, hinc intermittere non potuimus, hac brevi informatione Sanctitati Vestrae


page 717, image: s0717

jura nostra aliquatenus repraesentare, eamque amanter et filialiter requirere et eventualiter protestari, ut contra jura nobis et Domui nostrae tam evidenter competentia nihil ad alienas preces et in praejudicium nostrum resolvere vel ordinare, prout nunquam de Sanctitate Vestra nobis persuadere possumus, verum omnia obiter supra deducta argumenta considerate ponderare, et ulterius deducenda expectare velit, Nobisque investituram competentem impertiri, prout de rectitudine et justitia Sanctitatis Vestrae in hoc plane confidimus et speramus, Deum precantes, ut Sanctitatem Vestram ad Ecclesiae suae et Nostrum solatium quam diutissime servet incolumem. Vinae 29. Januar. Anno 1701.

Leopoldus.

MLXXXIV. Literae GUILIELMI III. Magnae Britanniae Regis ad FRIDERICUM I. Borussiae Regem, quibus ipsi assumptum nuper Regiae Majestatis nomen et splendorem et animo gratulatur, 1701. Guilielmus Tertius, Dei Gratia, Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Rex, Fidei Defensor etc. Serenissimo et Potentissimo Principi, Domino Friderico, eadem gratia Regi Borussiae, Marggravio Brandenburgensi, Sacri Romani Imperii Archi Camerario et Principi Electori Magdeburgi etc. tot. tit. Fratri Cognato, Affini et Amico Nostro Charissimo, Salutem.



page 718, image: s0718

Serenissime et Potentissime Princeps, Frater, Cognate, Affinis, et Amice Charissime.

CUm ex literis Majestatis Vestrae die (8) 19. mensis hujus, Regiomonti Borussorum scriptis, intelligamus, ipsam Regis nomen et insignia sumpsisse, Titulo et Honore, quibus ante plura secula Ducalis Prussia fulgebat, resuscitatis, quum ipsam Regiis virtutibus abunde ornatam, summoque illi fastigio parem et maturam jam dudum noveramus, quin illa nobis significatio fuerit gratissima pro sanguinis propinquitate, pro egregio nostro in Majestatem Vestram Ejusque Domum, studio, proque amicitia erga ipsam intemerata dubitare nequaquam debet; quibus effectum est, ut quae Majestati Vestrae feliciter eveniunt, eadem nos singulari voluptate perfundant, neque parum incrementi huic gaudio Nostro accedit, quod ipsa hunc dignitatis gradum ut proximiores, ita con junctiores Nos redditurum in ipso limine regalis Majestatis spondet, cui praeclarae benevolentiae mutuo respondere parati semper erimus, atque eidem nihil arctissima animorum et consiliorum communione tempestivius difficillimo hoc tempore, aut Nostris utrinque, aut publicis rationibus magis necessarium potest accidere; Superest ut optemus, ut in Septentrione ceu Sydus novum effulgeat Majestas Vestra, et regionem benigno lumine illustret, quod ut auctius diutiusque fiat, Eandem Divini Numinis tutelae ex animo commendamus. Dabantur in Palatio Nostro apud


page 719, image: s0719

Kensington die 31. mensis Januarii, Anno Domini 1701. Regnique Nostri duodecimo.

Majestatis Vestrae

Bonus Frater, Cognatus, et Amicus

Guilielmus Rex.

MLXXXV. Literae GEORGII TOWIANSKII, Palatini Lanciciensis, ad FRIDERICUM I. Borussiae Regem, quibus ab eo submisse contendit, velit omni cura ac opera impedire, quo minus Svecis quaesitus per ditiones ejus in Poloniam pateat transitus, 1701.

PAtiatur benigne Sacra Regia Majestas Vestra humillimam interpellationem meam tam ex vi muneris mei Generalis Majoris Poloniae, Palatinatibus debitam, quam etiam ex praeterito nuper Conventu mihi recommendatam, ut nomine Palatinatuum assecuratam erga rempublicam in literis ad me clementer nuper datis experiar benevolentiam magisque Palatinatus Nostri confirmentur, Regium Sacrae Majestatis Vestrae sceptrum esse legum, libertatum et securitatis reipublicae fulcrum. Percrebuit per Palatinatus fama, novum extraneum exercitum per ditiones Sacrae Regiae Majestatis Vestrae velle in majorem Poloniam quaerere transitum, quod etiamsi non metuam, tam ex parte optimi Principis, Sacrae Regiae Majestatis Domini mei Clementissimi, quam etiam ex tenerrima Majestatis Vestrae erga Rempublicam


page 720, image: s0720

expressione, ut transitum permittat, gratulor tamen ipsi, quod hic etiam, ut credo, rumor cedat in obligationem Reipublicae erga Sacram Regiam Majestatem Vestram, nihilque respublica ex evectione in solium Majestatis Vestrae habeat, quod observet, sed tantum, quod revereatur. Expecto igitur profundissimo respectu benignum Sacrae Regiae Majestatis Vestrae responsum, cum plena optimi eventus fiducia, quae majora dabit argumenta testificandi, ut sim

Sacrae Regiae Majestatis Vestrae

Dabantur Varsaviae die 4. Martii anno 1701.

humillimus et obsequentissimus Servus.

MLXXXVI. Responsoriae FRIDERIGI I. Regis Borussiae ad praeinsertas GEORGII TOWIANSKII Palatini Lanoiciensis literas, 1701.

FIdeliter Nobis redditae sunt literae Illustrissimae Dominationis Vestrae die 4. Martii ad nos datae, quibus de novo extraneo exercitu per ditiones nostras in Majorem Poloniam transituro ad Nos perscribere voluit; quod cum certissimum nobis sit documentum Illustrissimam Dominationem Vestram non minorem pro Reipublicae salute gerere curam, quam de nostro in eandem studio concepisse fiduciam. Non est quod dubitet Illustrissima Dominatio Vestra, quin, si aliquod immineat Poloniae periculum, Nos probe


page 721, image: s0721

conscii eorum, quae inter eandem et nos intercedunt, foederum, omnem simus moturi lapidem, ne quidquam Respublica detrimenti capiat, sed integra et illibata stet securitas et libertas. Illustrissimae Dominationi Vestrae interea hisce significandum esse duximus, spargi passim rumores, quasi Serenissimus et Potentissimus Poloniae Rex majores in Poloniam evocare copias necessum habeat, ut contra motus ibidem non aliam propter rationem, quam ob initam Regiam Nostram dignitatem excitatos, melius faciliusque se tueatur, eaque propter certi sumus, Illustrissimam Dominationem Vestram cum reliquis Regni Senatoribus, Magnatibusque operam daturam esse sedulam, ut hoc, quicquid est suspicionis, quamprimum penitusque tollatur. Quod dum ab Illustrissima Dominatione Vestra etiam atque etiam contendimus, ei fausta et felicia quaevis toto corde apprecamur. Dab. Regiomonto 8. Martii, Anno 1701.

MLXXXVII. Literae JACOBI, Principis defuncti nuper Poloniae Regis natu majoris, ad NUNTIOS et DEPUTATOS in Comitiolis, per Palatinatus majoris Poloniae institutis congregatos, quibus eos amanter requirit, velint sedulo operam dare, ut sibi suaeque Serenissimae Familiae debita Regis et Reipublicae nomine pecuniae confestim restituatur summa, 1701.

PUpillae domui nostrae post fata piae memoriae Regis quid esse potest solatio? nisi hoc solum et unicum, quod in protectione et tutela hujus inclytae,


page 722, image: s0722

ex qua incrementa sumsit, Reipublicae spem reponat. Exulat illa quidem extra limites Patriae constituta, at animo jugiter eidem praesens aeque bona ac mala sentit, quae huic dilectae eveniunt Patriae, gaudetque prosperis, ac pro conservatione libertatis eam, quam hausit in illa, vitam et sanguinem fundere vovet. Vicissim hac spe erigitur, Rempubl. sua non defuturam ope, seu prospera seu adversa acciderint. Nec enim quidquam in tantum ambit, ac posse gloriari, quod totius Reipublicae inumbretur protectione, quam generosa cavium pectora minime recusare volent. Cesserunt in hypothecam Divo Parenti Nostro per Constitutiones Regni Oeconomiae Szaulensis, Novodisorseicana, et Pacensis, cautumque sub tempus Electionis in pactis conventis erat, ut a Sereniss. Rege summae nobis debitae solverentur. Illatae quidem diversae in hac materia protestationes fuere; verum nec in minimo Rex ejusmodi contrarius fuit redimibilitati. At modo contrarium cernimus: oeconomia Szaulensis per stativa exotici militis primum ad incitas redacta, deinde per instrumentum Commissionis Regiae nec praesentata, nedum realiter praestita satisfactione tam originalis summae, quam etiam censuum partim antiquatorum, partim non ad plenum receptorum sexennio, ob interregnum, tum consistentiam biennio Saxonum, demum sexto anno ob imperatam negationem proventuum postpositis Regni legibus, per Commissarios mihi est adempta, et in alienas manus resignata. Idem Capitaneatui Pucensi minantur exitium.


page 723, image: s0723

Omnibus Orphana domus nostra contendit modis, qua mediationem Primatis et aliorum, qua autoritatem Caesaris adhibendo; ut potuisset capitalem summam et retentam Provisionem censusque ac proventus vindicare. Sed irrita fuere omnia. Praetensio autem haec est, inprimis summa Capitalis in hypothecam pro oeconomia Szaulensi data et lege publica assecurata centum millia imperialium sunt, census triennio retenti, anno scilicet ante fata divae memoriae Regis uno, duobus aliis post fata ad annum 1697. computando igitur in singulos annos pro censu viginti millia imperialium, consurget summa millia sexaginta, item ab anno 1697. ad annum 1700. consistente Saxonico milite in praedicta oeconomia, aegre tertia pars proventuum persoluta: restant igitur ad complementum quadraginta duo millia imperialium. Idem residuum retardatorum censuum vivente adhuc Parente nostro ab anno 1681. ad An. 1689. liquidarum, et a Scultetis oeconomiae Szaulensis recognitum, subscriptum que facit summam 45815. imperialium. Huc pertinent expensa ex occasione impedimentorum collectionis censuum 20000. imperialium: summa summarum excurrit ad 273815. imperialium. In tantis igitur injuriis alio recursus esse nequit, nisi ad inclytam Rempubl. Deponendo hunc dolorem in pientissima vestrum omnium pectora, ea fiducia, quod excitaturus sit, sinceram erga nos compassionem et zelosum in tam manifesta aggravatione affectum, quo justam in recensita praetensione obtineamus compensationem, quorum protectioni


page 724, image: s0724

me commendans maneo. etc. Dabantur Olaviae 1701. d. 5. April.

MLXXXVIII. Breve CLEMENTIS PAPAE XI. ad LUDOVICUM XIV. Galliae Regem, quem paterne precatur, ne Friderico I. Borussiae Regi, Regiae dignitatis tribuat honores, 1701. Clemens Papa XI. Charissime in Christo Fili Noster, Salutem et Apostolicam benedictionem.

ETsi Nobis persuasum sit Majestatem tuam nullo modo probare consilium deterrimo in Christiana Republica exemplo, a Friderico Marchione Brandenburgensi susceptum, dum regium nomen publice usurpare praesumit, in eo tamen, quod factum hujusmodi Apostolicarum Sanctionum dispositioni contrarium, et hujus Sanctae sedis autoritati injuriosum esse dignoscitur, ex quo scil. Sacrae Regalis Dignitatis honores ab Acatholico homine non sine Ecclesiae contemptu assumuntur. Et idem Marchio se Regem dicere non dubitat ejus partis Prussiae, quae ad militarem Teutonicum Ordinem antiquo jure pertinet; Nos rem silentio praeterire non possumus, ne muneri nostro deesse videamur. Quod itaque a perspecta animi tui magnitudine alienum esse, satis superque cognoscimus, ab hoc ut nostro quoque hortatu temperare velis expetimus, ut videlicet Regios honores illi tribuas, qui illorum numero nimis incaute se junxit, quos increpat simul et reprobat


page 725, image: s0725

sermo ille divinus: Ipsi regnaverunt, et non ex me, Principes extiterunt et non cognovi. Sensus autem super hac re noster venerabilis frater Philippus Antonius, Archiepiscopus Athenarum, nostro nomine fusius exponet Majestati Tuae, cui felicitatum uberem copiam a Deo precamur et Apostolicam benedictionem amantissime impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die 16. April. 1701. Pontificatus nostri anno primo.

Ulisses Jose.

MLXXXIX. Breve CLEMENTIS PAPAE XI. ad MICHAELEM RADZIEJOVIUM, Regni Poloniae Primatem, quo eum serio monet, ut Marchioni Brandenburgico Regium titulum et dignitatem usurpanti competentes Majestati Regiae honores nec ipse tribuat, nec ab aliis tribui permittat, 1701. Clemens Papa XI.

Dilecte Fili Noster Salutem et Apostolicam benedictionem.

ETsi dignam sublimitate gradus, quem in Apostolico senatu obtines, de te opinionem gerentes arbitremur, te probe intelligere, in magnum catholicae Religionis dedecus verti indebitos honores, qui Acatholicis Principibus deferuntur, cum eorum, qui a vera fide dissident, consortium frequentare, ne dum ambitum fovere ab ecclesiasticae disciplinae legibus districte prohibeatur: Tibi


page 726, image: s0726

tamen reticere nequaquam debemus, quod coram ipso Cardinalium Collegio in proxime habito secreto Consistorio, Pontificia vigilantia nos admonente, duximus esse explicandum. Nos videlicet pro muneris Nostri ratione dissimulare nequaquam posse illud, quod publice attentatum fuerat a Friderico Marchione Brandenburgensi, qui se Regem Prussiae dicere, tantaeque dignitatis, quae ut singulare Dei munus agnosci, veraeque columen Religionis atque ornamentum esse debet, nomen et insignia assumere, atque usurpare praesumpserat. Dein vero, prout rei momentum exposcebat, late prosecuti sumus, quanta inde Orthodoxi nominis et Apostolicae Sedis dignitati illata fuisset injuria. Quae omnia in praesens satis esse arbitramur spectatae tuae prudentiae indicare, ut illos, qui significationes honoris erga alios Reges adhiberi consuetas eidem Marchioni deferre vellent, ab incoeptis ea autoritate, quam tibi in Regno isto eximia tua decora conciliant, retrahas, quemadmodum fusius a Venerabili Fratre Archiepiscopo Tarentino Nuntio isthic Nostro percipies, dum Tibi cum multae felicitatis auspicio Apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae sub annulo Piscatoris die 23. Aprilis Anno Christi 1701. Pontificatus Nostri vero primo.

Ulysses Josephus Archiepiscopus Theodosiensis.

MXC. Breve CLEMENTIS PAPAE XI. ad MICHAELEM


page 727, image: s0727
RADZEJOVIUM, Regni Poloniae Primatem, a quo serio contendit, velit pro muneris sibi concrediti autoritate impedire, quominus acatholici Principis Ministro, Varsaviae Residenti, suae Religionis sacris vacare permittatur, 1701. Clemens Papa XI.

Dilecte Fili Noster Salutem et Apostolicam Benedictionem.

EOusque processit, ut accepimus, nonnullorum hominum haereticae pravitati adhaerentium in istis Regionibus audacia, ut Varsaviae apud acatholici Principis Administrum publice conventus suos agere, ac Lutheranae sectae exercitiis operam palam dare non vereantur. Quae res paternae Nostrae charitatis viscera, ut par erat, commovit ac perculit, cum indignum esse arbitremur, quod impietas suos veluti triumphos agere in ipso Catholicae veritatis conspectu praesumat. Perspectam itaque pietatem tuam in praesidium Nostrae vigilantiae adhibemus, ac vehementer a te petimus, ut omni studio Nobiscum contendas, ut hujusmodi licentia omnino coerceatur. Pluribus autem ea in re supersedemus, cum sensus nostros uberius sis percepturus a Venerabili Fratre Francisco Archiepiscopo Tarentino, cui injunximus, ut prudentiae ac zelo tuo, in promovendo memorati scandali remedio admodum innitatur; dum Tibi Dilecte Fili Noster Apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo


page 728, image: s0728

Piscatoris die 12. Maji anno Christi 1701. Pontificatus autem Nostri I.

Ulysses Josephus, Archi-Episcopus Theodosiensis.

MXCI. Breve CLEMENTIS PAPAE XI. ad FRANCISCUM LUDOVICUM supremum per Germaniam Ordinis Teutonici Magistrum de assumta a Friderico I. Rege Borussiae, Regia dignitate agentes, 1701. Clemens Papa XI.

DIlecte fili, Nobilis vir, Salutem et Apostolicam benedictionem. Paterna illa Charitate, qua Nobilitatem tuam et militarem Teutonicorum Ordinem, cui praees, unice prosequimur, nos admonente ac prope impellente, ubi certo nobis innotuit, Marchionem Brandenburgicum, Regis Borussiae nomen publice ac solenniter usurpasse, quasi praesumeret, speciosa hujus tituli accessione jura legitimae autoritatis acquirere, in ea provincia, quam memoratus Ordo ab infidelium manibus strenua virtute olim receptam, tanquam firmissimum murum pro Domo Israel, quae est Dei Ecclesia, contra ejusdem perpetuos hostes opponere statuerat. Dedimus ad orthodoxos Reges accuratas literas, quibus ipsos vehementer adhortati sumus, ne ulla Regii honoris significatione Acatholici hominis ambitum fovere vellent, ac rejecto prorsus erga eundem omni officiorum consortio propriae dignitati


page 729, image: s0729

ac religioni prospicerent, mox autem coram venerabilium Fratrum Sacrae Romanae Ecclesiae Cardinalium Collegio libera ac Sacerdotali voce factum ejusdem improbavimus, ac late prosecuti sumus, quando Ecclesiae Dei contemptu infectus haeretica labe Princeps, reclamante Apostolicarum Sanctionum autoritate, Regiae dignitatis insignia profano ritu occupata praeferret, quam etiam incaute eorum numero se junxisset, quos increpat simul ac reprobat, sermo ille divinus: Ipsi regnaverunt et non ex me, Principes extiterunt, et non cognovi. Imprimis autem ob oculos omnibus posuimus laesae militiae vestrae jura, quod in magnum universae Christianae Reipublicae dedecus vertebatur. Ex quibus omnibus confidimus, te pro spectata tua prudentia facile intellecturum esse, nos, quantum in nobis erat, tantae obstitisse licentiae, ac Pontificia vigilantia adfuisse, nec defuturos esse imposterum, ubi e re fore arbitrabimur, piae, aequae ac justae causae, quam merito omni studio tueri curat Nobilitas tua, cui in multae felicitatis auspicium Apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud St. Petrum sub annulo Piscatoris, die 14. Maji M. DCCI. Pontificatus nostri anno primo.

Ulysses. Joh. Archiepisc. Theodoriens.

Inscriptio. Dilecto filio, Nobili Viro, Francisco Ludovico, Comiti Palatino Rheni, Administratori Ecclesiae


page 730, image: s0730

Uratislaviensis, Ordinis Teutonici Magno Magistro.

MXCII. Literae LEOPOLDI, Rom. Imperatoris ad COsmum III. Magnum Etruriae Ducem, quibus de commisso a Duce Mantuano feloniae crimine graviter conqueritur, eumque ad constantem erga S. R. Imp. fidem clementer hortatur, 1701. Leopoldus divina favente clementia electus Romanorum Imperator, semper Augustus.

Serenissime, Princeps Charissime.

NUlli sane dubitamus, quin Dilectio Vestra haud fieri potuisse Nobiscum existimaverit, ut Mantuae Dux Ferdinandus Carolus rejecto, quod Sua Sanctias ipsi promiserat, auxilio militari, bellique nervo ac spretis salutaribus monitis et rationibus ipsi per Ablegatum illic Nostrum uberius saepiusque demonstratis, atque Exercitu Nostro jam tum illuc properante, et eo ipso quidem tempore, quo se sine praescitu, Consensuve Nostro ne vel quicquam facturum, permissurumve jurato asseruerat, de tradenda Mantuae feudi Nostri Imperialis urbe et Castello cum Gallis et Andegavensibus tractaret, imo nulla suadente ratione, ac ne unico quidem hostilis tormenti globo petitus illam re ipsa dederet. Verum cum aliter acciderit, isque omnis fidei Nobis sacroque Romano Imperio juratae immemor prae sola auri Gallici Suae ipsiusmet Patriae totiusque Italiae saluti praepositi cupiditate, tam nefanda


page 731, image: s0731

et Principe plane indigna feloniae labe se contaminare, ac in laesae Majestatis Nostrae Caesareae et rebellionis crimen praecipitare non erubuerit; profecto non potuimus, quin pro supremo, quo fungimur, officii Nostri Caesarei munere, ea quam tum communes Vasallagii leges tum sacri Imperii Constitutiones Nobis praescribunt, severitate in eundem illiusque Consiliarios, imprimis autem N. Berettum et N. Fianum animadverteremus, eosque ad audiendum et videndum bona sua respective caduca et Fisco Imperiali delata esse, Fisco Nostro Imperiali ad id una officii sui monito citaremus subditosque obedientiae juramento absolveremus, prout etiam hocdierna die tum et illos ita citavimus, tum et hos ita absolvimus. Quemadmodum igitur persuasi sumus, Dilectionem Vestram justissimae ordinationi huic Nostrae Imperiali facile assensuram, ita etiam Nobis certo pollicemur fore, ut et ipsa pro noto Nobis alias ac debito suo fidei intemeratae zelo, proque jurisjurandi, quo Nobis et Sacro Imperio obstringitur, religione Nobis immota adhaerescat, neque Gallicis vel Andegavensibus, Hispanicisque Copiis Militaribus Ducatum Mediolanensem aliaque feuda Nostra Imperialia contra fas et nefas usurpantibus ac depopulantibus vel minimo adminiculo assistat, quin illos potius a se terrisque ac finibus suis vi et armis avertat et propulset; Exercitus vero nostros omni benevolentia, hospitalitate atque Adjumento prosequatur. Cedet hoc ad majorem Dilectionis vestrae gloriam et commune Imperii Rom. praesertim vero viciniae suae totiusque


page 732, image: s0732

Italiae restaurationem et incrementum, utpote quod et Nos, qua possumus ac debemus, sollicitudine et opera indefesse promovere divina, qua confidimus, sub ope, non intermittemus. Qui quod reliquum est, gratiae et benevolentiae Nostrae Caesareae affectu eandem com plectimur, Laxemburgi 20. Maji. 1701.

Nota. Pari ratione etiam ad Parmae, Mutinae, Chastallae et Mirandulae Duces scriptum est.

MXCIII. Breve CLEMENTIS PAPAE XI. ad MICHAELEM RADZEIJOVIUM, Regni Poloniae Primatem, quem serio monet, ut Reipublicae Polonae Proceres graviter hortetur, ne Svecis discordiarum semina spargere satagentibus aures praebeant, sed potius Regi suo legitimo in rebus ad Catholicae Ecclesiae incrementum facientibus libenter pareant, 1701. Clemens Papa XI.

Dilecte fili noster salutem et Apostolicam benedictionem.

INtellexerit intimi assiduique Nostri moeroris causas, quicunque serio perpenderit, quot et quam graves nunc temporis Christianae Reipublicae impendeant calamitates, inter quas non postremo loco ob oculos Nostros versantur insidiae, quibus florentissimum Poloniae Regnum appetitur, dum haereticorum hominum audacia duplex forte edem bellum inferre parat, unum quidem palam vi et armis, quod certe minus timendum est, inspecta


page 733, image: s0733

eorum bellica virtute, quibus Rempublicam istam tueri tam facile erit, quam familiare eisdem profecto semper fuit triumphis propriam libertatem asserere, alterum eo periculosius, quo magis occultum novimus, siquidem ab eisdem haereticis, immitti in nonnullorum animos secretas discordiarum faces, quae in proxime habendis Comitiis in publicum incendium quod difficulter extingui possit, erumpant; Excogitari id sine multa sollicitudine a paterna nustra charitate non potest, cum agi de Reipublicae istius salute atque incolumitate, tum etiam de catholicae Religionis integritate videmus: dum itaque divinam opem enixis precibus, quatenus ejusmodi pericula amoveantur, indesinenter expetimus, te amoris. Nostri magnitudine complexi, quo majori possumus studio, hortamur, ut eo, quo par est, zelo incensus hostium fidei conatibus et publica tranquillitatis discrimini tempestive occurras, ac Dei causam fortiter propugnes, quod te feliciter assecutum esse confidimus, si pro ea, qua apud omnes praestas autoritate, singulis periculum, in quo sacrae res ac humanae versantur, detexeris eosque serio monueris, caelestem iram ac spiritualium anathematum fulmina in caput suum evocare illos, qui haereticorum hominum vocibus aures praebere, nedum consiliis adhaerere praesumpserint. Erit etiam perspectae prudentiae tuae, inclyti istius Senatus suffragia in eam sententiam adducere, ut Charissimi in Christo filii Nostri Augusti Poloniae Regis studia ac desideria in iis omnibus, quae


page 734, image: s0734

ad amplificandos catholicae veritatis fines pertinent, promoveantur, ut inde etiam celeberrimae Reipublicae istius splendor et gloria augeatur. Prolixius autem de hac re sane gravi disserentem Venerabilem Fratrem Franciscum Archiepiscopum Tarentinum, Nuntium isthic Nostrum ut libenter audias, eique, tuo praesidio adesse velis, cupimus; dum Tibi, Dilecte Fili noster, Apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Datum ad Sanct. Petrum sub annulo piscatoris, 28. Maji Pontificatus Nostri Anno I.

Ulysses Josephus, Archiepiscopus Theodosiensis.

MXCIV. Breve CLEMENTIS PAPAE XI. ad ANDREAM CHRYSOSTOMUM ZALUSKIUM, Episcopum Plocensem, ejusdem cum praeinserto argumenti, 1701. Clemens Papa XI. Venerabilis Frater salutem et Apostolicam Benedictionem.

QUo majori zelo pro Catholicae Religionis integritate, ac communi tranquillitate custodienda flagrant illi, quibus administrandae inclytae istius Reipublicae cura demandata est, eo audacius insurgunt Religionis et Regni ipsius hostes, et insidiis atque dolis publicam divini cultus observantiam, ac animorum unionem evertere meditantur. Propugnabit tamen, ut confidimus, fidei et Patriae causam Fraternitas tua, cujus


page 735, image: s0735

infula erit galea salutis ad propulsandos eorum conatus, quos exercere posse sibi pollicentur in proxime celebrandis Comitiis, dum maligno discordiarum gladio ad scindendum in diversa studia Senatum accinguntur. Cumulabis itaque tuas laudes, ubi nedum molimina eximiae tuae prudentiae usu deteges, sed alios etiam admonebis, ut a pravis haereticorum consiliis, imo ab omni cum eisdem commercio juxta sacrarum legum autoritatem prorsus abstineant. Quin etiam ad amplificandam Reipublicae istius gloriam opportunum fore ducimus, ut omnes exemplo et unanimi consensu promoveant. De quibus omnibus Venerabilis Frater Franciscus Archiepiscopus Tarentinus fusius disseret cum Fraternitate tua, cui Apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die 28. Maji Pontificatus Nostri Anno I.

Ulysses Josephus, Archiepiscopus Theodosiensis.

MXCV. Responsoriae ANDREAE CHRYSOSTOMI ZALUSKII, ad praeimpressum CLEMENTIS PAPAE XI. Breve, 1701. Clementi XI. Pontifici Maximo. Post oscula beatissimorum pedum.

BEnedictus sit Deus, quod secundum magnitudinem misericordiae suae eo tempore Sanctitatem Vestram Ecclesiae sponsae suae douo quodam


page 736, image: s0736

providentiae praefecerit, quo vix alius par tanto oneri ferendo inveniri posset. Non tantum nunc Roma Roma major sed et dissita tot terris patria mea felicitate ipsa felicior, dum cura et solicitudo paterna totum implens Christianum Orbem, et a fine usque ad finem intensissima diligentia pertingens suaviter etiam ad illam extenditur tam ferventer. Docet cum aliis et me Sanctitas Vestra facere voluntatem suam, in benignissimo brevi ultimis Maji exarato, et nuper mihi cum expressione desiderii ab Illustrissimo Domino Nuntio tradito. Exosculor cum omni, qua par est, veneratione supremum nutum, quem exequi, non interpretari debiti mei duco. Et ut hactenus testimonium mihi reddente conscientia memor potius officii, quam dignitatis, quaerebam non quae mea, sed quae Jesu Christi; sic dum ab Optimo Patre currenti additur calcar a via mandatorum ejus non declinabo, eoque dirigam ex gradu magis, quam merito consilia mea, quo me Sanctitatis Vestrae ducit voluntas non invitum. Deum patientiae et solatii cum miserrima nunc Dioecesi mea precabor, ut cum non possit esse immortale, diutissimum et felicissimum reddat ad gloriam nominis sui et bonum Ecclesiae Sanctitatis Vestrae Imperium. Spem interim meam in salvante nos, et privatum desiderium in diligente Nos, repono, et ut super mea quoque anima Paterna, dans vitam et Benedictionem, superabundet gratia de genu humillime supplico et paternis advolvor


page 737, image: s0737

pedibus. Dabantur Varsaviae 30. Augusti Anno 1701.

MXCVII. Literae PETRI, Czari et Magni Ducis Moscoviae, ad GENERALES FOEDERATI BELGII ORDINES, quibus se a pace cum Sveciae Rege, interventu eorum ineunda, minime alienum esse, dummodo sibi ob injurias Legationi suae Rigae illatas plene satisfiat, 1701. P. P.

EX literis Celsarum ac Praepotentium Dominationum Vestrarum Hagae Comitis die 29. Sept. Anno 1700. datis intelleximus nos, Magnus Dominus, nostra Czarea Majestas, quod Vobis, Celsis ac Praepotentibus Dominis, nostra duplex confirmatio tam per Legatum Nostrum Hagae Comitum Residentem, quam etiam per Residentem Vestrum, Dominum van der Hulst, ad aulam nostrae Czareae Majestatis degentem, de conservatione pacis ac foederis cum corona Svecica auditu jucunda fuerit, ob commune foedus, quod vestris Celsis ac Praepotentibus Dominationibus tam cum nostra Czarea Majestate, quam cum Regia Majestate Sveciae intercedit, et quomodo deinde Legatus Noster in colloquiis cum quibusdam Dominis Statibus ex congregatione Vestra oretenus, ac deinde in scripto, declaraverit nostrae Czareae Majestatis bonam intentionem in superiori propositione ac in violatione pacis cum praefata corona Svecica; sed paulo post etiam, quemadmodum ipsae reminisci velint, cum hac conditione, ut nostrae Czareae Majestati in factis injuriis, praesertim


page 738, image: s0738

Anno 1699. superioris nostrae solennis legationis in Livonia per Vestram mediationem a Rege Sveciae satisfactio praestetur, quod Vestrae Celsae ac Praepotentes Dominationes benigne accepgritis, atque de his, secundum scriptum Legati nostri vobis traditum, Regiae Majest. Sveciae notificaveritis, nunc quoque responsum Regiae Majest. Sveciae in illud adepti, cum hasce ad nostram Czaream Majestatem transmittatis, in quibus praefata Regia Majestas declarat, se prono ac propenso ferri animo ad conservandam bonam fidamque amicitiam atque vicinitatem cum Nostra Czarea Majestate, nec ipsi in mentem unquam venisse justitiae, in querelis inter utriusque ministros nostros exortis, multo vero minus in iis ad honorem nostrae Czarcae Majestatis pertinentibus, deesse; Adhaec quod praefatae Suae Regiae Majest. mandatum transmissum sit apud vos commoranti Legato ejus Domino de Lilienroot, ut ille cum Deputatis Vestris de illo conferret et secundum possibilitatem omnia reconciliare anniteretur; nec Vestras Celsas ac Praepotentes Dominationes dubitare, quin nos, Magnus Dominus, Nostra Czarea Majestas, vestrum arbitrium in negotio accipiamus, de quo Nos Vobis antea in scriptis demonstravimus, quod etiam Vestra Celsarum ac Praepotent. Dominat. officia in hoc nostrae Czareae Majestati haud injucundum foret, ideoque rogetis, ut sicuti sua Regia Majestas Sveciae plenam dederit potestatem Legato suo apud Vos commoranti, ita etiam nostro Legato apud Vos degenti plenaria daretur potestas, de his gravaminibus cum Dominis Vestris


page 739, image: s0739

Deputatis conferre, quo Vos illam inconvenientiam pacificare possitis, cum affirmatione, quod omnia, quae fieri possunt, huic negotio contribuere velitis, nec Vobis dubium est, quin nostra Czarea Majestas, aeque ac sua Regia Majestas Sveciae, ad haec propenso feratur animo, Praeterea Vestrae Celsae ac Praepotentes Dominationes indicatis, quod Suae Regiae Majestatis Poloniae Minister Vobis copiam literarum nostrarum ad Regem ipsius datarum tradiderit de declaratione bellica nobis atque demissione exercitus adversus coronam Svecicam, quod vobis summopere mutabile visum sit, ac iterum nos rogatis, ut hanc rem perpendamus, quot gravium eventuum et devastationum terrarum atque hominum ex bello exoriantur, ac quam moleste inceptum bellum iterum terminetur, atque ut nostra Czarea Majestas, nostra aequitate et amore pacis cum Porta Ottomannica jam pridem exhibitis, nihil, quo transactio pacis contraveniri aut infringi possit, conaremur, sed si quaedam gravamina inter Nos ac Regem Sveciae exorta essent, haec potius medio amicabilis compositionis quam armis complanare velimus, ad quod Vos, Celsi ac Praepotentes Domini, Vestra officia ac munera conferre promittatis, ad quod etiam Vos nihil aliud, nisi amor pacis ac communis quietis induxerit, ac praeoptetis, ne ulla inter Nostram Czaream Majestatem, interque Regiam Majestatem Sveciae controversia, multoque minus bellum, exoriatur, ideo quod Vobiscum utrique nostrum bona amicitia intercedit, atque hac in re a Nobis bonam inclinationem


page 740, image: s0740

expectaturi sitis. Et quoniam Vestrae Celsae ac Praepotentes Dominationes in literis Vestris nobis, Magno Domino, nostrae Czareae Majestati indicatis dubium Vestrum ex his duabus rebus: primum, quod duabus vicibus a Nobis securi redditi in amicitia cum corona Sveciae, nunc etiam declarationem belli cum ista corona, de quo nos, Magnus Dominus, nostra Czarea Majestas, Vestris Celsis ac Praepotentibus Dominationibus notificamus, quod haec nostra confirmatio non adeo injusta fuerit. Legati enim Regiae Majestatis Sveciae Nos in hoc valde securos reddiderunt, ut in nostris injuriis, multoque magis in eo, quod Rigae nobis contigit, Sua Regia Majestas plenariam praestaret satisfactionem, confestim, ex quo nos, Magnus Dominus, Nostra Czarea Majestas, securi redditi, illam quoque expectavimus per quosdam menses; sed cum post longiorem expectationem loco gratae ac amicabilis satisfactionis nos, Magnus Dominus, Nostra Czarea Majestas, responsum Regia manu subscriptum accepimus per Commissarium svecicum Kniperum, in quo non quaedam satisfactio exhibita, sed potius justificatio autoribus illarum injuriarum, sive gravamina ista transmutata sunt in virtutem. Quamobrem Nos Magnus Dominus, nostra Czarea Majestas, in hoc aliter procedere atque injuriam cum injuria vindi care coacti fuimus; Attamen Christianam non detrectamus pacem sufficientem, et vestrum constans arbitrium, sed absque tali conditione et violentia, quae exhibita fuit parti Danicae in negotio Holsatico. Insuper Vestrae Celsae ac Praepotentes


page 741, image: s0741

Dominationes recordamini Nos, de vehementibus eventibus belli atque de insperatis finibus ejusdem, sed hi adversus aequitatem nihil sunt; Siquidem quoque eventus non adeo pridem factus ostendere potest in Pace cum Porta, quomodo nos, Magnus Dominus, Nostra Czarea Majestas, relicti fuimus ab omnibus, attamen auxilio summi ac Christianae intentionis non insalubrius, quam reliqui adepti sumus, maxime autem Vestrarum Celsarum ac Praepotentium Dominationum petitionem, utpote antiquitus amicabilius, Nos, Magnus Dominus, Nostra Czarea Majestas, contemnere non possumus, optantes, ut per Vestrum arbitrium pax felix cum Corona Sveciae reparetur. Quamobrem nos instanter Legates Vestros expectabimus. Dabantur Anno 1701.

MXCIIX. Literae PETRI, Czari et Magni Ducis Moscoviae, ad GENERALES FOEDERATI BELGII ORDINES, de pacis se et Regem Sveciae inter conficiendae negotio agentes, 1701. P. P.

NObis, magno Domino, nostrae Czareae Majestati, Vestrarum Celse-potentum Dominationum literis consignatum responsum secundum desiderium mediationis vestrorum celse-potentum Statuum, de compositione praesentis belli inter Nos et Coronam Svecicam, allatum est, in quo autem declaratis Nobis, magno Domino, inclinationem Vestram, quod Vestrae Celsepotentes


page 742, image: s0742

Dominationes, cum Corona Sveciae in defensivo foedere sitis, de tempore belli, quod non putastis, quod inter utramque partem nunc instat, doleatis, cujus autem ad compressionem ante susceptum illud Mediatores in conciliatione utriusque partis esse non valeatis, sed desideretis, et polliceamini variis vestris studiis nobis, magno Domino, Nostrae Czareae Majestati, ad restitutionem felicis pacis ex sua parte, juxta aliorum mediationem, ad satisfactionem intentionis nostrae apud contrariam partem, quoniam Vos illorum confoederati estis, consilio atque auxilio succurrere; ob quam etiam intentionem Vestrae Celsae ac Praepotentes Dominationes extraordinarium suum Ablegatum Saltenum in Poloniam et Livoniam miseritis, ut propius negotio interesset omnesque occasiones observaret; de quo etiam Residenti Vestro van der Hulst, apud Aulam nostram commoranti, nobis magno Domino deferre jussistis, assecurantes firmiter, quod Vestrae Celiae ac Praepotentes Dominationes, pro Vestra erga nos desideranda inclinatione ad tollendum bellum, et componendam decentem atque proficuam pacem in satisfactionem nostrae partis, quoad in viribus Vestris positum est, vestra accepta studia praestare promittatis. Qua de re etiam Residens vester van der Hulst desiderium vestrum ad avertendum praesens bellum cum satisfactione nostra nobis, magno Domino, nostrae Czareae Majestati, retulit et nos magnus Dominus, nostra Czarea Majestas, illum vestrum, Celsarum ac Praepotentum Dominationum desideratum favorem et Residentis


page 743, image: s0743

Vestri van der Hulst relationem benevole accepimus, et peramice Vobis antea demonstravimus et demonstramus, quod secundum obligationem communis Foederis cum fratre nostro, magno Domino, sua Regia Majestate Poloniae, secundum desiderandam propositionem Vestram, ad compositionem illius pacis cum corona sveciae ad communem nostram utilitatem, utrisque nostris magnis regnis convenientem et ad tollendum bellum nos, magni Domini, sufficientem pacem more Christiano antea, et nunc non recusemus, et ad mediationem Vestras Celsas et Praepotentes Dominationes jam pridem accepimus, quemadmodum quoque antea declaravimus in nostris, Czareae Majestatis, ad Vos datis literis, et desideramus, ut Vestrae Celsae ac Praepotentes Dominationes, secundum suam erga nos assecurationem, sicuti nobis promisistis, coronam Svecicam nobis, magnis Dominis, propter consilia et officia vestra ibi confoederata et nobis peramica, ob multas nobis illatas ab illis injurias, in omni re justa satisfactionem praestituram esse. Ob illam nostram satisfactionem atque acceptam a Vobis Mediationem designaretur ad congressus idoneus locus, ibi omnes controversiae in consilio Vestro et in praesentia communium Plenipotentiariorum et nostrorum, ex utraque parte benevolorum, felici sufficienti pace cum Corona Svecica definiantur, confidentes in Vestra perconstanti ad hoc mediatione absque aliis adjiciendis cuilibet parti quibusdam adjuvandi gratia ad bellum; quandoquidem secundum acceptionem mediationis nunquam juste


page 744, image: s0744

haec esse possunt; de quo et Residenti Vestro secundum acceptationem Vestrarum Celsarum ac Praepotentum Dominationum, secundum nostram Vobis propositionem peramicum responsum, etc Livonia per extraordinarium Ablegatum Vestrum de praesenti progressu communicationem et Residentis Vestri relationem nobis semper expectavimus et expectamus. Ex nostra autem parte ad designatum idoneum ad hoc locum Plenipotentiarios nostros ad compositionem pacis mittere sicut de hoc nobis indicaturi sint, vel Vos Nobis significabitis. Nos, Magnus Dominus, nostra Czarea Majestas, volumus et confidimus, ut Vestrae Celsae ac Praepotentes Dominationes, secundum acceptionem mediationis suae, insuper apud alios Mediatores erga nos in conciliatione pacis, quemadmodum ex parte nostra in felicitate ad satisfactionem promittitis, benevolentiam vestram exhibeatis, ipsaque veritate impleatis. Dab. Moscoviae die 19. Mens. Augusti styl. vet. 1701.

MXCIX. [correction of the transcriber; in the print MXCIIX.] Literae FRANCISCI MENEGATI, Sac. Caes. Majestatis Confessionari, ad CAROLUM Hassiae Landgravium, quibus Caesaream Majestatem nihil unquam mali de ipso suspicatam esse exponit, eumque gratiae Caesareae securum esse jubet, 1701.

Serenissime Princeps, Domine Clementissime.

QUae Serenitati Vestrae ad me 5 to labentis scribere placuit; debita Reverentia excepi, et accepta pari fide Augusto Caesari exposui; qui mihi respondit, nullam unquam vel minimam


page 745, image: s0745

suspicionem de Serenitatis Vestrae fide habuisse, nec de conjuratione Ragoziana ipsam participem aut consciam fuisse, cogitasse: Neminemque de hac re unquam mentionem fecisse, cui tam luculento Augusti testimonio nihil quod addam habeo, quam ut Serenitatem Vestram rogem, ne similibus male fundatis rumoribus ullam fidem adhibeat, sed de Augusti Caesaris gratia securus in ejusdem fide, uti hactenus perstitit, etiam imposterum perseveret. His me Serenitatis Vestrae favori demississime commendo. Viennae 6. Julii 1701.

Serenitatis Vestrae

servus minimus

Franciscus Menegati.

MC. Literae GUILIELMI III. Magnae Britanniae Regis, ad S. R. IMP. ELECTORES, PRINCIPES ET STATUS, quibus ipsis imminentia a Galliae Regno Hispanica potentia aucto pericula diligenter exponit, eosque ut ad foedus Sac. Caes. Majestatem, se et Generales foederati Belgii Ordines inter initum prompte accedant, amanter hortatur, 1701 Guilielmus Tertius, Dei Gratia, Magnae Britanniae, Franciae et Hyberniae Rex, Fidei defensor etc. Reverendissimis, Serenissimis Celsissimis, Illustrissimis, Reverendis, Illustribus, Magnificis, Generosis et Spectabilibus Romani Imperii Electoribus, Principibus et Statibus respective Consanguineis et Amicis Nostris Charissimis, ut et nobis sincere grateque dilectis salutem et prosperos rerum successus!



page 746, image: s0746

Reverendissimi, Serenissimi, Celsissimi, Illustrissimi, Reverendi, Illustres Magnifici, Generosi et Spectabiles Romani Imperii Electores, Principes et Status respective Consanguinei et Amici Charissimi ut et sincere grateque dilecti.

CUm Sacri Romani Imperii commodis et utilitatibus peculiari semper studio faverimus, eaque omnia, quae membrorum ejusdem Statuumque emolumentum spectare videbantur, promoverimus, tum certe per annorum aliquot decursum rationes ipsius a nostris non modo non discrepantes, sed et communes easdemque omnino esse duximus. Non potuimus itaque Celsitudines Vestras Electorales, Dilectiones Vestras, et Vos, animum nostrum de praesenti, in quo versamur omnes, discrimine celare; neque dubitamus, quin pro summa vestra solitaque prudentia periculi, Principibus omnibus Statibusque et speciatim Sacro Romano Imperio ejusque membris imminentis gravitatem serio perpendatis, atque omnibus modis enitamini, quibus ingruenti malo tempestive occurratur. Perspicaci Vestrae prudentiae notius est, quam ut enarrando immoremur, quo pacto Rex Christianissimus post obitum Majestatis suae Catholicae integram Monarchiam Hispanicam, Regna ejus ditionesque occupaverit, spreto, neglectoque Sacrae Caesareae Majestatis Domusque suae Augustae in Successionem illam jure, spreta insuper illa, qua solenni assensu data sese adstrinxerat fide; Belgium


page 747, image: s0747

universum Hispanicae ditionis, contra fidem tractatus, quo foederato Belgio repagulum sive propugnaculum constitutum est, armata vi invasit; Ducatu denique Mediolanensi aliisque Imperii feudis armis itidem potitus est; Quod Sacri Rom. Imper. quanti interest, summam qua polletis, prudentiam non fugit. Sperabamus, postquam a Majestatis suae Catholicae decessu Rex Christianissimus eo sese animo in possessionem Monarchiae Hispanicae venisse professus est, ut publicam Europae tranquillitatem intemeratam conservaret, ad optatum istum scopum amicabili via et compositione pervenire potuisse, quam quidem spem majorem fecit a Rege Christianissimo Legatus suus, Comes d' Avaux, eo nomine Hagam, uti ferebatur, missus, ut de bono publico et pacis in Europa conservatione ageret. Verum enim vero res longe aliter evasit, dejecitque nos de brevi ista spe revocatus subito idem Legatus. Interim videre est, Regnum Galliae cum Hispania intimiore in dies nexu conjunctum, et uno eodemque Dominatu et consilio duo regna regi atque gubernari; ita ut si Caesareae suae Majestatis in Monarchiae Hispanicae successionem jus penitus eludi contigerit, non sit dubitandum, quin Gallorum potentia Hispanica aucta, eousque demum crescat, ut brevi tempore Dominationi suae reliquam Europam facile subjiciat, ipsiusque Principibus, Statibus et vicinis praeprimis certum portendat excidium, quod artibus, quibus Galli Imperium suum proferre atque dilatare semper sategerunt, nequaquam est incongruens. His


page 748, image: s0748

itaque rationibus et Circumstantiis adducti; Nos Celsique ac Praepotentes foederati Belgii Ordines summe necessarium duximus, tam publici Europae commodi et praesertim Sacri Romani Imperii, quam propriae securitatis intuitu Caesareae suae Majestatis ad partes tandem venire, et sociale cum eadem foedus sancire, quod post mutatas utrinque ratificationes cum Sacro Rom. Imperio, cujus periculoso hoc rerum concursu tanti interest, communicandum duximus; Dicti itaque foederis exemplar hisce adjungi fecimus, spem certam alentes singula dicti Sacri Romani Imperii membra, quibus publica Europae salus cordi est, nutantem non solum et labefactum Imperii sed et Universae Europae statum, impendensque certum ab immensa Gallorum potentia cum Hispanica conjuncta periculum, aequa judicii lance perpensura, ingravescent malo uno nobiscum consensu obviam itura, eaque omnia cum efficacia promotura, quibus firma et secura in Europa quies redintegrari atque stabiliri possit. Cum eo unico consilio foedus istud a nobis conclusum sit, in eandem porro sententiam promptis atque alacribus animis ventura. Amice itaque Celsitudines Vestras Electorales, Dilectiones Vestras, et vos rogamus atque invitamus, juxta articulum dicti foederis decimum tertium, ut in istius societatem accedere et accessione Vestra robur eidem et firmitatem addere velitis. Quo facto adjungetis Vos Caesareae Sacrae Majestati, Sacri Rom. Imperii capiti Ordinibus foederati Belgii, boni publici studiosissimis, et nobis denique, qui in eo semper pro


page 749, image: s0749

viribus nostris elaboravimus, quo communem Europae causam et libertatem a vasta illa Gallorum veram orbitam omnemque modum excedente potentia defendere atque vindicare possemus. Non est igitur, quare dubitemus, quin sinceros nostros pro bono publico et avertendo impendenti periculo conatus, benigna Dei Opt. Max. Providentia, optato eventu, secundet. Quid interea a Celsitudinibus Vestris Electoralibus, Dilectionibus Vestris et Vobis statutum fuerit, expectantes, Celsitudines Vestras Electorales, Dilectiones et Vos supremae divini Numinis tutelae ex animo commendamus. Quae dabantur in Aula nostra apud Loo in Geldria 13. die Mensis Oct. Anno Dom. 1701. Regnique nostri 13.

Celsit. Vestr. Electoralium, Dilelectionum Vestrarum et Vestrum

Bonus Consanguineus et Amicus

Guilielmus Rex.

Inscriptio. Reverendissimis, Serenissimis, Celsissimis, Illustrissimis, Reverendis, Illustribus, Magnificis, Generosis et Spectabilibus Romani Imperii Electoribus, Principibus et Statibus, respective Consanguineis et Amicis nostris Charissimis, ut et nobis sincere grateque dilectis.

MCI. Literae CONSILIARIORUM ET LEGATORUM CIRCULI FRANCONICI, ad LUDOVICUM


page 750, image: s0750
XIV. Galliae Regem, quibus serium cum ipso retinendae pacis studium contestantur, 1701.

Serenissime, Potentissime ac Christianissime Rex. Domine Domine Clementissime.

VEre Regium et constantem Regiae Vest. Majestatis animum de sincere colenda cum Sacro Romano Imperio, ejusque incorporatis Provinciis, amicitia et pace, per tractatus Ryswicenses, non ita pridem recuperata, maximopere autem cum inclyti Circuli Franconici Principibus et Statibus, quorum nomine in Conventu generali hic congregati fuimus, firmiter custodienda ac propaganda, denuo non solum ex literis de Fontebellaqueo, vigesima nona mensis proxime elapsi huc emanatis, et qua par est reverentia a nobis acceptis, sed insuper per ea quae Regiae Vestrae Majestatis apud comitia Ratisbonae Plenipotentiarius Dominus de Chamoy, oretenus heri exposuit, abundantissime cognovimus, et quemadmodum pristini honoris affectus et gratiae, quibus Regiae Vestrae Majestati hunc conventum in eadem materia, jam ante hac dignari complacuit, non sumus immemores, sic eandem quam tunc pro pariter serio retinendae pacis studio contestati sumus mentis sinceritatem hisce repetimus, et Regiam Vest. Majest. persuasam esse enixe precamur, non fore ex praefatis Principibus et Statibus hujus Circuli quempiam, qui hanc, de qua modo diximus, Ryswicensem Pacem quocunque modo turbatam vel violatam velit, sed potius


page 751, image: s0751

quantum in iis est, omnem operam et curam eo intendi, ne ea, prout exoptata venit, ad calamitatem subditorum in dispendiosum degeneret bellum, prout praedictus Regiae Veit. Majestatis Plenipotentiarius, Dominus de Chamoy, pluribus indubie referet, et quae hactenus hic locorum pro communi defensione Circulorum associatorum vel adhuc associandorum vel acta vel suscepta sunt, pro integritate sua explicabit uberius, ad quem nos, ne Reg. Vest. Majestati longa serie molesti simus, causa brevitatis remittimus. Deum ter Opt. Max. strenue rogantes, ut Reg. Vestram Maj. diu sanam sinat esse ac incolumen, cujus Regio Clementissimo favori et gratiae nos humillime devovemus et sumus

Regiae Vestrae Majestatis Christianissimae

Dab. Norimb. die 23. Oct. 1701.

humillimi

Principum ac Statuum S. R. I. Circuli Franconici Consiliarii ac Legati in Conventu Generali congregati.

MCII. Literae CONSILIARIORUM ET LEGATORUM CIRCULI SVEVICI, ad LUDOVICUM XIV. Galliae Regem, quibus ab eo submisse contendunt, velit omni studio allaborare, ut restituta per Pacem Rysvicensem quies et concordia in Imperio sarta tectaque servetur, 1701.



page 752, image: s0752

LIterae Regiae Majestatis Vestrae die 11. Augusti anni currentis ad nos clementissime exaratae, ab ipsius Ablegato extraordinario Domino de Gergy, nobis in conventu Deputatorum, ut vocant, ordinariorum, non vero omnium singulorumque Principum ac Statuum hujus Circuli hic congregatorum, fuere exhibitae, et a nobis ea, qua decet, veneratione acceptae, exindeque constantem Regiae Majestatis Vest. animum, pacem cum Imperio et hoc Circulo, ut et cum in et adjacentibus terris Austriacis conservandi, uberius perspeximus; nec deerimus, clementissimis ac gratiosis Dominis Principalibus et Committentibus nostris rationem de iisdem eo magis reddere, quo non dubitemus, ipsis haec pergrata acceptaque fore, nullique haereamus, ex satis nobis cognita illorum intentione et animo sinceras istas declarationes, quae memorato Regiae Majestatis Vest. Ministro iteratis vicibus ore et calamo fuerunt factae, vicissim et hic repetere, insimulque de eductione militis circularis versus confinia Rheni desideratam explicationem ei dare, illam unice ad defensionem Circuli et conservationem tranquillitatis publicae spectare, tabulisque pacis Ryswicensis et ejus Articulo 54. omnino conformem esse. Quapropter plane nobis persuasum est, sequiorem interpretationem id haud admittere, quod a Regia Majestate Vestra proprio Exemplo in altera Rheni parte nulla hactenus a Sac. Caesarea Majest. et Imperio facta interpellatione quotidie comprobatur, certa spe freti, Regiam Majestatem Vestram omni studio eo allaboraturam,


page 753, image: s0753

ut restituta per supradictam Pacem Ryswicensem, quies et concordia constans et perpetua esse et permanere possit, Principesque et Status hujus Circuli Regiae propensioni et gratiae sibi semper commendatos habituram. Quo ut officia sua conferat, Regiae Majestatis Vestrae Ablegatum Extraordinarium pluribus requisivimus, et pro perenni Regiae Majestatis Vestrae incolumitate devotas ad Deum Optimum Maximum preces fundere nunquam intermittemus. Dabantur Heilbronnae die 9. Sept. Anno 1701.

Regiae Majestatis Vestrae Christianissimae

humillimi

Principum ac Statuum Sac. Rom. Imperii Circuli Svevici Consiliarii et Legati in Conventu Deputatorum ordinariorum hic congregati.

MCIII. Literae AUGUSTI II. Poloniae Regis, ad GENERALES FOEDERATI BELGII ORDINES, quibus ipsis detestanda et inter Christianas gentes minime usitata consilia Regis Sveciae exponit, eorumque auxilia contra vasta ipsius destinata modeste efflagitat, 1701. Nos Augustus II. Dei Gratia Poloniae Rex, Dux Lithuaniae, Prussiae etc. Dux Saxoniae, Cliviae, Juliae, Montium, Angriae et Westphaliae, Sacri Imperii Romani Archi-Mareschallus et Elector etc. Celsis et Praepotentibus Dominis


page 754, image: s0754
Generalibus Ordinibus Provinciarum Foederati Belgii Amicis nostris charissimis, salutem. Celsi et praepotentes Domini nostri charissimi.

CElsitudines Vestras latere non volumus, Nos contra Regem Sveciae animo et intentione arma cepisse, ut tam in favorem Regis Daniae vi initi foederis, vires Svecicas per diversionem distraheremus, quam patratas contra sanctam pacem Olivensem injurias vindicaremus, et quamvis victricia nostra arma ulterius proferre, optatosque Nobis exinde polliceri potuissemus successus, id tamen Instantiae Mediatorum dedimus, ut paci amicitiaeque pristinae cum Rege Sveciae restituendae praeterlapso jam anno promptissimos Nos declaraverimus, eumque in finem a devastatione Urbis Rigae per injectionem ignis, quorsum jam omnia parata erant, aliisque hostilitatibus cessare, ad promovendam reconciliationem evitandamque majorem animorum exacerbationem, operationes bellicas defensive saltem prosecuti fuerimus, adeoque sedulam ubique paci reducendae adhibuerimus operam, quae vero e contrario Rex Sveciae animo volverit, et quam longe ejusdem intentio ab aequa ineunda pace remota sit, exinde manifestum est, quod non solum omnium Exterorum Principum Ablegatis, more plane hactenus inusitato, aditum et audientiam denegaverit, et hoc ipso istorum vilipendium palam testatus sit, sed et alia inhonesta summisque Principibus indecentia excogitaverit media, adeo, ut


page 755, image: s0755

postquam e Cancellariis Svecicis totus fere Orbis libellis famosis, quos hactenus contemptu vindicandos esse duximus, jam tum repletus sit, eo quoque processerit, ut literis hisce in copia junctis, ad Cardinalem Regni nostri Primatem transmissis imputationibus, seditiones in regno nostro concitare non erubuerit. Nec dubitandum est, ea quae ratione absoluti alicujus a Nobis praetensi Dominii contra Nos a Rege Sveciae finguntur, e dogmatibus sui parentis Antecessorumque praeceptis ortum traxisse, quorum tyrannica principia non adeo longo abhinc tempore in istis Regionibus executioni mandata, omnium adhuc memoriae infixa haerent, cum e contrario Nos etiamsi optima forte occasione deducendi talia ad effectum exoptatum haud destituti fuerimus, nihilominus exponendo propriam salutem, nostrasque fortunas perennem Reipublicae hujus felicitatem indefesse quaesiverimus, libertatisque subinde rigorem modis omnibus foverimus, quorum scopus foret, facta et actiones in testimonium vocare, et reliqua Regis Sveciae figmenta leviter spernere possemus, nisi eousque impudentiae progressus fuisset, ut quod apud Barbaras Gentes turpe et inhonestum, apud Christianos vero Principes inauditum est, deturbationem Nostrae personae de solio sollicitare, horumque contra nos attentatorum praemium constituere non abstinuerit; Nos equidem Dei omnipotentis auxilio freti, et de Polonorum Nostrorum fide erga Reges suos singulari securi, haec et alia tanti non curamus, et si opus fuerit, malo isti remedia sufficientia


page 756, image: s0756

inveniemus; Cum tamen insidiosi hi conatus cum omni societate humana, et communi Gentium Jure e diametro pugnent, ita prudentissimo aliorum Principum judicio illos subjiciendo, spem fovemus certissimam, fore, ut graves hasce machinationes tanquam communem causam et pullulantes exinde cuilibet Regimini summe nocivas consequentias, facile consideraturi, cum non sit dubitandum, in quolibet Regno inveniri refractarios et perfidos subditos, qui talismodi criminum protectorem amplectendo, omne genus malitiae explere non intentatum relinquent. Et cum certo confidimus, Celsitudines Vestras praeprimis hancce Regis Sveciae intentionem detestaturas, et ut quies hisce Regionibus reddatur, nec incendium illud, quod jam proprias Celsitudinum Vestrarum invasit oras, latissimas undique flammas, deinceps nonnisi maximo cum periculo extingvendas concipiat allaboraturas, insimulque ex indigna et inconvenienti exceptione Ablegati Celsitudinum Vestrarum vilipendium ingratumque Regis Sveciae animum pro praestitis hactenus officiis, satis perspectum habituras, indeque facile judicaturas esse, quid de vasto illius destinato et tumida spe, nisi in ipso ortu suffocetur, imposterum expectandum sit, tum Celsitudines Vestras pro ea, quae hactenus cum iisdem nobiscum intercessit, amicitia, enixe requirimus, ut suis hac parte consiliis, et benevola, si opus esset, assistentia Nobis haud deesse velint, ne alias ad ejusmodi media, quibus tamen hactenus abstinuimus, contra Regem Sveciae, ejusque


page 757, image: s0757

personam procedere cogamur, quae quaevis occasio Nobis subministrabit, quae ad securitatem personae et Regni Nostri ab omni vi injusta conservandam, idonea et justa judicabimus. Quibus Celsitudines Vestras Divinae Protectioni commendamus, et prospera quaevis animitus apprecamur. Dabantur in arce Nostra Varsaviensi die 9. Sept. Anno 1701.

Celsitudinum Vestrarum

Bonus Amicus

Augustus Rex.

MCIV. Breve CLEMENTIS PAPAE XI. ad MICHAELEM RADZIEJOVIUM, Regni Poloniae Primatem, quo eum serio hortatur, ne turbulentis Svecorum consiliis aures praebeat, sed ea potius, aliis in laudabilem imitationis normam, generose rejiciat, 1701. Clemens Papa XI.

Dilecte Fili Noster Salutem et Apostolicam benedictionem.

ETsi persuasum plane habemus, irritos semper fore eorum conatus, qui spectatam, invictamque animi tui constantiam, in his, qui ad nominis Tui famam pertinent, subdolis promissis, aut inani terrore oppugnare ausi fuerint, aut expugnare temere praesumpserint, quos tu veros publicae regni istius tranquillitatis esse hostes vel ex eo facile cognosces, quia fidem, quam Deo per verum cultum exhibere


page 758, image: s0758

negligunt, effuse nimium hominibus pollicentur, zelo tamen charitatis, quo flagrare nos oportet, incensi, ac de religionis causa, quae ea in re involvitur, solliciti, volumus compellere et currentem, ut ajunt, incitare, teque hortari, ut non parva hujusmodi consilia excludas, id enim te sponte facturum esse confidimus, sed ut tam nefarios ausus ita compescas, ut exemplo tuo omnes istius Regni Ordines intelligant, in sola animorum concordia ac mutuo membrorum cum capite consensu, salutem Reipubl. contineri. Nec ambigimus, quin pro spectata tua prudentia intelligas referre haec ad ea, quae audacter nimium a Svecorum Rege adversus charissimum in Christo filium nostrum Augustum Poloniae Regem ad te perscripta fuisse dicuntur, quaeque a te fortiter rejecta fuisse non dubitamus, atque ita plane congruebat tui muneris amplitudini, tuaeque fidei inconcusso zelo, praesertim vero ad hoc, ut confunderentur in cogitationibus suis illi, qui parvi pendi posse a Polon. Regni Proceribus tum jusjurandum, tum Regii honoris dignitatem, tum etiam sacrorum Canonum leges, severa anathematum interminatione fidelibus indictas, opinantur. Fusius interim sensus nostros et spem, quam in tua virtute constituimus, tibi nomine nostro explicabit, Venerabilis Frater, Franciscus Archiep. Tarentinus, Nuncius Apostolicus, dum nos tibi, dilecte Fili noster, Apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud S. Mariam Maj. sub annulo Piscatoris d. 15. Nov. 1701. Pontificatus nostri, anno primo.



page 759, image: s0759

MCVI. [sic] Breve CLEMENTIS PAPAE XI. ad ORDINES PAGORUM PER HELVETIAM CATHOLICORUM, quo ipsos serio hortatur, velint omni secum sollicitudine contendere, ut pristina Italiae pax et tranquillitas quam primum restituatur, 1701. Clemens Papa XI.

Dilecti filii salutem et Apostolicam benedictionem.

FLagravit desiderio publicae pacis cor Nostrum, ab eo usque die, quo Pontificium solium trepidantes equidem, sed Deo obsequentes conscendimus, et tunc quidem, ad eam continendam, quam fluctuare in Christianorum Principum animis satis constabat, Paternis Nostris officiis sumus eos magnopere hortati, ut impendentium dissidiorum causas communis salutis atque tranquillitatis studio posthaberent, easque amice componerent. Metuebamus enim ea, quae non multo post (facientibus Christiani populi peccatis) evenerunt, ne scilicet exitiale bellum aliquando illos etiam, qui earum rationum aut impii aut certe innoxii sunt, absumeret; nunc autem cum undique afflictae Italiae calamitates ad Nos continenter perlatae, Paterna Nostra viscera discrucient, ad Pontificiam vigilantiam pertinere duximus, deligere Extraordinarios Nostros et sanctae sedis Nuntios, qui hoc ipsum Pacis negotium apud supremos Principes nostro nomine promoveant, quod munus eximiis pietate atque integritate,


page 760, image: s0760

nec non praeclaris genere Praesulibus demandavimus. Id quod Vobis hoc praesertim intuitu significamus, ut sollicitudini Nostrae studia Vestra, et ubi in rem erit consilia, quae ad pacem conciliandam tendant, jungatis, quod Vos pro spectata vestra pietate sedulo facturos esse confidimus. Sensus Nostros a venerabili Fratre Julio, Archiepiscopo Rhodiensi, Nuncio isthic nostro fusius percipietis, Dilecti Fili, quibus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud sanctam Mariam majorem, sub Annulo Piscatoris, die 26. Novembr. 1701. Pontificatus Nostri anno primo.

Ulysses Josephus, Archi-Episcopus Theodor.

MCVI. Literae LEOPOLDI, Rom. Imperatoris, ad CAPITULUM LEODIENSE, quibus ejusdem membra constanti fortique animo in praesenti bellorum tempestate et gratiae suae securos esse jubet, 1701. Leopoldus.

REdditae nobis sunt literae vestrae, quibus de ingressu copiarum Gallicarum in urbem et arcem Leodiensem jussu Episcopi et Principis Vestri a Gubernatore Berlo, reluctantibus vobis, et prohibentibus admissarum nos certiores facitis. Ingratae illae quidem et molestae ob rei narratae turpitudinem et infelicis patriae miserandam sortem, gratae tamen vel eo nomine, quod tam foedi perniciosique


page 761, image: s0761

facti nullatenus vos fuisse participes ex eis cognoverimus. Committenda autem Deo et tempori, quae nec infecta fieri, nec confestim emendari queunt, neque desperandae meliores rerum vicissitudines, et diversae recte maleque factorum mercedes. Vos sane manebit tanta intemeratae fidei gloria, quanta alios violati officii ignominia, et proinde in praesenti calamitate constanti fortique animo vos esse jubemus, nihil omissuri, quo et oppressos sublevare, et vos omnes ac singulos pristinae libertati juribusque restituere valeamus, quin interea vobis gratiam nostram Caesaream benigne confirmamus. Viennae 12. Decembr. 1701.

MCVII. Literae LEOPOLDI, Rom. Imperatoris, ad CAPITULUM LEODIENSE, quibus se abominandum Episcopi Leodiensis factum valde detestari asserit, illudque ad inconcussam fidem sibi Sacroque Rom. Imperio semper praestandam serio hortatur, 1702. Leopoldus etc.

NObis relatae sunt literae Vestrae, quibus ingressum Gallicarum copiarum in Civitatem et Fortalitium Leodiense, sub nomine militis Burgundici, per fortalitii superioris Gubernatorem Berlo, eodem, quo scripsistis, mane, ex improviso et clandestine per Portam contiguam ac militari ipsius praesidio commissam introductarum Nobis significastis, contestantes, vos rei illius


page 762, image: s0762

nullatenus participes fuisse, imo potius reluctantibus et prohibentibus Vobis, Magistratuque Civico contigisse, eoque casu vos ita perculsos fuisse, ut dolorem Vestrum satis exprimere ac testari non valueritis. Certe quam gratum hoc fidei et obsequii Nobis sacroque Imperio debiti signum fuerit, vel ex eo satis intelligitis, quod praeter benignas, quas ea de re vobis reddimus gratias, Vos quoque de constanti benignitatis nostrae Caesareae affectu atque omni, quam possumus et debemus adjuvandi et succurrendi promptitudine certos esse cupiamus, utpote qui nihil omissuri sumus, quod eam in rem juris justitiaeque ratio et paterna sollicitudo nostra in fidelium Vasallorum ac subditorum nostrorum Imperialium solatium et sublevamen nobis, pro officii nostri Caesarei munere dictaverit. Neque defuimus, quin statim attentatum hoc consilio nostro Imperiali Aulico probe matureque considerandum committeremus. Quod itaque cum illud omnibus Imperii legibus et constitutionibus, ac fidei nobis sacroque Imperio a memorato Episcopo et Principe per sacrosanctum jurisjurandi sacramentum tam religiose promissae turpissime adversari compererit, justissimam quidem contra eundem ejusque consiliarios ad coepta ejusmodi detestanda cohortantes, graviora statuendi causam haberemus, prout resolveramus, pro eo tamen ad mitiora semper inclinamus, solummodo mandatum de abducendo milite abdicandoque cum Gallis et Andegavensibus foedere hodierna die decrevimus, neque minus omnes belli officiales


page 763, image: s0763

ac milites inde avocavimus, ac omnibus porro etiam ditionum Leodiensium Magistratibus et subditis, ne quicquam eo contribuant, nec obedientiam ullam praestent, quin nostris potius jussionibus obtemperent, gravi sub poena praecepimus, prout ex annexis Mandatorum et Patentium exemplaribus uberius intelligetis. Quod itaque, tametsi non dubitemus, quin vos ipsimet officiis vestris et debito fidei et obsequii studio sitis, prosecuturi, non potuimus tamen non et nostros quoque stimulos addere, benigne confisi, certo fore, ut qua coepistis erga nos fidelitatis et fiduciae via deinceps pergatis, dicto autem Episcopo eatenus et donec resipuerit allegatoque Mandato nostro paruerit, nec obedientiam respectumve exhibeatis, nec operam nec consilium, nec pecuniam commeatumve suppeditetis, nec ab ullo Leodiensium ditionum subdito suppeditari patiamini, sed nobis potius nostrisque officialibus confoederatisve omnem opem et adminiculum praestetis facturi in eo seriam voluntatem ac jussionem nostram Caesaream. Viennae 9. Jan. 1702.

MCIIX. Literae AUGUSTI II Poloniae Regis, ad DOMINOS SAPIEHAS, quibus eos amanter honatur, velint novercantis fortunae infelices impetus patienter ferre, sibique rerum suarum omnimodam curam ea, qua deceat fiducia, committere, 1702.

IN tam gravi innumerae infelicitatis casu et durante domestici ignis in Lithuania flamma vix


page 764, image: s0764

Paternum nostrum non fatiscit cor, vix sufficit caput inter tot fastidia laborum et alterationum, quae vires nostras exhauriunt. Dies et horas Regni nostri tristibus his possemus distinguere curis. Si vobis gravis et insupportabilis esse debet haec novercantis fortunae adversitas, atque suos patientia questus exonerat, certe et nos sensibiliter ingemiscimus, penitius considerando, quod per hanc ad intra disunionem non tantum Majestas nostra in opprobrio est hostibus, sed decora, immunitates et gloria gentium nostrarum in derisu est et contemtu exteris, ita ut dicere queamus: Fine quo stabunt mala! Et hinc ab initio infelicium harum collisionum, quae utinam nunquam apud nos fuissent, occurrebamus omnimoda applicatione illis, faciebamus ea omnia, quae tantum humanitus fieri poterant, omnia media et gradus possibiles, et in libera gente practicabiles pertentavimus. Nihil intentatum omisimus, quae huic melius nota patent, qui profunda cordium nostrorum penetrat. Et nunc in eo desudant omnes curae et sollicitudines nostrae, conjunctis studiis cum Senatu et conclavi Nuntiorum, ad eum finem maximis collimamus conatibus, quatenus hanc molem salutiferi operis ad ultimam reducamus determinationem. Non dubiam spem, in Dei bonitate habentes, quod benedicet operi sancto, et concordem voluntatem, unanime cor, et felicem animorum combinationem in defensionem Patriae largiatur. Agnoscant tantum ita vere, ut est sincera applicatio nostra, recedant sinistrae interpretationes, necessariam in nos non evertant


page 765, image: s0765

confidentiam, quia haec solita infelicitas innocenter actiones nostras sub alio palliat colore, et rectissimas intentiones semper carpere solet, monstrando in persona nostra duo difficillima Principatus, prodesse Reipublic et placere. Verbo igitur Regio Sinceritates Vestras securas reddimus, de firmissima manutentione hujus concordiae sanctae, hoc unicum desideramus, ut quan tocius sine mora ulla huc acceleretis, ubi cuivis ex publico jure ad latus nostrum omnimoda provisa Securitas. Et dum veneritis, spes et vota omnium adimpleturos nos non dubitamus. Dabantur A. 1702. d. 1. Januar.

MCIX. Literae GUILIELMI III. Magnae Britanniae Regis, ad CIRCULI SVEVICI CONSILIARIOS ET LEGATOS, Ulmae congregatos, quibus eos, exposito ipsis imminente ab immoderato Gallorum fastu subjugationis periculo, sedulo hortatur, ut Principes et commitentes illorum foederi Sac. Caesaream Majestatem, Se, et Generales foederati Belgii Ordines inter sancito volentes lubentesque subscribant, 1701. Guilielmus Tertius, Dei Gratia, Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Rex, Fidei defensor etc. Ilustribus et Magnificis Viris, inclyti Circuli Svevici Principum ac Statuum Consiliaris, Legatis ac Deputatis, in Conventu generali Ulmae congregatis, salutem.



page 766, image: s0766

Illustres et Magnifici Viri,

CUm in communibus illis curis, quas in hoc periculosissimo rerum concursu pro totius Europae et libertate et salute constanter gerimus, plurimum Nobis cordi sunt, inclyti Circuli Vestri commoda, non potuimus, quin ad Vos ea de re animi Nostri sensu perscriberemus, pro certo et indubitato habentes, Vos, quae Vestra est summa prudentia, serio perpensuros discriminis magnitudinem Christiano Orbi impendentis, speciatim vero Sacro Romano Imperio ejusque membris et nervis omnibus, ac in eo diligentes connisuros, ut mala ingruentia tempestivis remediis depelli possint; Notoria sunt, quam ut iis prolixe enarrandis immoremur, quae Rex Gallicus post obitum nuperae Majestatis suae, Catholicae perpetravit, quaeque ambitose moliatur incepta, conculcata foederum fides, spretum Jus Caesareum in Successionem Hispanicam; Nepos suus in Solio Hispanico collocatus, armis occupatae Provinciae Hispano-Belgicae, armis itidem obsessus Ducatus Mediolanensis, ac etiam ipsa Imperii propugnacula vi et fraude usurpata, satis demonstrant, quam gravis hostis omnium cerviribus immineat, quasque in angustias non pax modo et tranquillitas, sed etiam libertas pubica redacta sit; Cum vero videamus, Galliae Regnum cum Hispanico intimiore in dies nexu conjungi, et uno eodemque consilio et arbitrio utrumque regi ac gubernari non est dubium, quin cunctando Caesareae sacrae Majestatis jus in Monarchiae Hispanicae successionem penitus eludatur,


page 767, image: s0767

Gallorumque Potentia Hispanica aucta eo usque demum crescat, ut brevi tempore Dominationi suae reliquam Europam facile subjiciat et Principibus ipsius statibusque praecipue autem circum vicinis, certum importet exitium, quod Vestram sane perspicaciam nequit latere, cui adeo cognitae sunt Gallorum insidiae, et quibus artibus imperium suum proferre et dilatare semper sategerunt. Nos itaque et Celsi et praepotentes Foederati Belgii Ordines Generales, quo tam publico Europae commodo, quam propriae securitati in tantis periculis; quam optime prospectum foret necessarium duximus, Caesareae Sacrae Majestatis ad partes venire, et sociale cum eadem foedus sancire, quod vobiscum etiam, quorum tanti interest, quosque praesentia mala propius spectare videntur, communicandum censuimus, spem certissimam habentes, singula Sacri Romani Imperii membra promptis et alacribus animis ea omnia efficaciter promotura, quibus ambitiosae Gallorum molitiones reprimantur, atque eo pacto firma et secura in Europa quies redintegrari stabilirique possit; Amice igitur vos rogamus atque invitamus, juxta articulum dicti Foederis 13. ut in ejus societatem accedere et accessione vestra robur eidem et firmitatem addere velitis. Quo facto vosmet adjungetis Caesareae Sacrae Majestati, Ordinibusque Foederati Belgii boni publici studiosissimis, Nobisque insuper, qui in eo semper omnes curas opesque impendimus, ut communem Europae libertatem ab immodica Gallorum potentia vindicare possemus; Nulli itaque


page 768, image: s0768

ambigentes, quin consilia vestra publicis rationibus, et difficili huic temporum constitutioni libenter accommodaturi sitis; Vos Vestraque omnia supremi Numinis tutelae ex animo commendamus. Dabantur in Aula nostra apud Kensingthon 20. die mensis Febr. Anno Domini 1702. Regnique nostri decimo quarto.

Vester bonus Amicus

Guilielmus Rex.

Jacob Vernon.

Inscriptio. Illustribus, et Magnificis Viris, Inclyti Circuli Svevici Principum ac Statuum Consiliariis Legatis et Deputatis in Conventu Generali Ulmae congregatis.

MCX. Literae Recredentiales, Domino de Ricourt Ablegato Gallico Extraordinario a CIRCULI FRANCONICI CONSILIARIIS ET LEGATIS, ad LUDOVICUM XIV. Galliae Regem traditae, 1702.

Serenissime, Potentissime, ac Christianissime Rex, Domine Clementissime.

EX quibus causis Regia Vestra Majestas a nobis contenderit, ut Principum ac Statuum Circuli hujus Franconici mentem declararemus, an iis, quae ab aliquo tempore ad turbandam pacem Ryswicensem et tranquillitatem publicam


page 769, image: s0769

alicubi locorum vel suscipi vel geri visa sunt, approbationem vel assensum suum praebeant, non solum ex literis de die 20. Jan. nuper exacti, nobis in conventu generali, quo hic congregati sumus, per legatum suum Extraordinarium ad partes Germaniae, Dominum de Ricourt, traditis, sed etiam exinde abundantissime cognovimus, quae modo dictus Dominus de Ricourt insuper ore latius exposuit. Fatentur equidem praememorati Principes et Status, Regiae Vestrae Majestati pro denuo nobis proposito continuandae pacis sincerae studio gratias et laudem deberi, cum et ipsi votis suis hactenus ad id unice collimarint, et adhuc nil magis exoptent, quam ut, quae vix apparuit, et nuper modo tam caro venit pax, constans permaneat ac inviolata; sibi autem (dum ea, quae Regiae Vestrae Majestatis patientiam vel defatigare, vel laedere, dicuntur, ipsi Imperatori imputari, eundemque a praedicto Domino Ablegato pro turbatore et contraventore pacis aperte denunciatum esse intellexerunt) falcem suam in alienam messem ponere, et declarando sensum suum super actionibus supremi Imperii Germanici Capitis, cui potius omnem debitum respectum exhibere devincti sunt, quasi judicium ferre, nec convenire, nec licere existimant, donec saltem communicatio vel cum toto Imperio, vel cum circulis iis praecesserit, qui cum Franconico associationis foedere juncti et mox jungendi sunt, nisi inconsiderate et nimis praepropere peracti, adeoque non excusandi operis notam velint incurrere, de Regiae Vestrae Majestatis Clementia omnino persuasi,


page 770, image: s0770

se incommoda et damna, quae in casum sequiorem huic Circulo facile possint contingere, non desideraturam, sed potius pro ipsius salute et incolumitate semper allaboraturam, et pro Regia sua in toto Orbe depraedicata prudentia allegatas in praesenti rerum facie excusationis causas benignissime interpretaturam esse, prout pariter saepe nominato Regiae Majestatis Vestrae Ablegato easdem fusius remonstrari curavimus, non dubitantes, quin ad Regiam Vestram Majestatem desuper relaturus sit, dum eandem continuis beari felicitatibus ex intimis precamur, suoque Regio clementissimo favori et gratiae nos humillime devovemus, et sumus

Sacrae Regiae Majestatis Vestrae Christianissimae

Dabantur Noribergae die 4. Martii, 1702.

humillimi

Principum ac Statuum Sacri Romani Imperii Circuli Franconici Consiliarii ac Legati in Conventu generali congregati.

MCXI. Literae ANNAE, Magnae Britanniae Reginae, ad LEOPOLDUM, Rom. Imperatorem, cui Guilielmum III. Magnae Britanniae nuper Regem supremam obiisse diem nuntiat, inconcussumque in foederibus et amicitia conservandis constantiam sincere pollicetur, 1702.



page 771, image: s0771

Serenissime, Potentissime et Invictissime Princeps, Frater Consanguinee et Amice Charissime.

MOeste admodum literas hasce damus ad Caesaream Vestram Majestatem, nuncias scilicet mortis luctuosissimae Fratris nostri charissimi, Serenissimi Principis Domini Guilielmi III. Dei Gratia Magnae Britanniae etc. Regis, fidei defensoris etc. qui paucorum dierum morbo consumtus 8. hujus mensis, supremo rerum omnium Dominatore ita volente, ex hac vita mortali ad aeternam emigravit; Haud nos latet, quantum Caesareae Vestrae Majestati, quantumque universo penes orbi Christiano sui desiderium relinquat, ut regiarum omnium virtutum splendore ornatissimus et boni publici propugnator indefessus. Verum cum nobis Imperii Britannici Gubernacula obvenerint, enitimur etenim usque nervis omnibus, ut non tam subductum quam mutatum causae communis columen confoederatorum quisque persentiscat, imprimis vero Caesaream Vestram Majestatem certam esse cupimus de amicitiae nostrae prosperitate stabili et perennata, quam bonis omnibus testatissimam ipsi facere non cessabimus. Illa enim nobis stat sententia, stabitque immota foederum quorumcunque leges et conditiones omnes ab Antecessore nostro cum Caesarea Vestra Majestate initas et conclusas sancte inviolateque praestare. Huc tendunt omnes cogitationes nostrae, huc curas penitus convertimus, et ne minimus dubitandi locus supersit, quin studium opesque


page 772, image: s0772

nostras constantissime collaturae simus ad provehendam causam illam publicam a nuper fratre nostro charissimo tam praeclare inchoatam perducendamque ad finem exoptatum, quo Europae salus et libertas in tuto sint, Gallorumque potentia enormis intra debitos cancellos circumscribatur. Quod superest, Caesaream Vestram Majestatem divini Numinis Tutelae ex animo commendamus. Dabantur in Palatio nostro Divi Jacobi, 10. Martii Anno 1702. Regnique nostri primo.

Caesareae Vestrae Majestatis

Amantissima Soror et Consanguinea

Anna Regina.

J. Vernon.

MCXII. Literae ANNAE, Magnae Britanniae Reginae, ad PAGOS HELVETIORUM EVANGELICOS, quibus ipsis Guilielmum III. Magnae nuper Britanniae Regem Naturae debitum solvisse, seque in locum ejus successisse exponit, 1702. Anna Dei Gratia, Magnae Britanniae, Franciae, et Hiberniae Regina, Fidei defensor etc. Illustribus atque Amplissimis Dominis Consulibus, Scultetis, Landmannis et Senatoribus Cantonum Helvetiae Confoederatorum, amicis nostris charissimis, Salutem!

Illustres et Amplissimi Domini, Amici nostri Charissimi.

CUm summo rerum omnium moderatori visum fuerit, die octavo mensis hujus, maximo


page 773, image: s0773

nostro cum dolore, vi febris, ex hac vita tollere Serenissimum et Potentissimum Principem, Guilielmum Tertium gloriosissimae memoriae Regem, cumque Nos in Imperialem horum Regnorum Coronam Dei benignitate successerimus, eventuum horum notitiam primo quoque tempore vobis dandam censuimus, simulque occafionem primam arripere voluimus certiores vos reddendi, nos Praedecessoris nostri, principis prudentissimi, vestigiis insistere, et ejusdem consilia pro communi Europae Bono, prosequi in animo habere, adeoque amicitiam, quae inter Illum et vos vigebat, non solum colere instituimus, sed eandem augere conabimur, nec ullam occasionem, quae quanti vos faciamus, manifestum reddat, praetermittere decrevimus. Quod reliquum est, vos ac res vestras divino numini ex animo commendamus. Dabantur in Palatio nostro a Sancto Jacobo nominato die 13. mensis Martii Anno Domini 1702. Regnique nostri primo.

Vestra

bona amica

Anna Regina.

Comes de Manchester.

Inscriptio. Illustribus atque Amplissimis Dominis Consulibus, Scultetis, Landmannis, et Senatoribus Cantonum Helvetiae Confoederatorum, amicis nostris Charissimis.

MCXIII. Responsoriae CANTONUM HELVETIAE EVANGELICORUM


page 774, image: s0774
ad praeinsertas ANNAE, Magnae Britanniae Reginae, literas, 1702.

Serenissima ac Potentissima Regina, Princeps et Domina Clementissima.

QUod summo rerum omnium moderatori pro sanctissima Ipsius, nobisque imperscrutabili voluntate visum fuerit, Serenissimum potentissimumque Principem Guilielmum III. gloriosissimae memoriae Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Regem, strenuissimumque Fidei Defensorem ex hac vita praemature tollere; maximo animi moerore, universa cum Reformata Ecclesia percepimus, ardentissima ad Deum mittentes vota, ut intimos pectorum exaudiat gemitus, dolorem leniat, animos consolationum divinarum rore circumfundat, atque salutari sancti Spiritus gratia erigat: Dein ex Serenissimae Vestrae Majestatis gratiosissimis ad nos exaratis literis debita cum reverentia, atque incredibili animorum laetitia intelleximus, Eam, (quae ineffabilis est Dei benignitas) in Imperialem Britannicorum Regnorum Coronam successisse, Praedecessoris quoque Principis, dum viveret, prudentissimi et felicissimi consilia in commune totius Europae emolumentum prosequi in animum induxisse, quin etiam amicitiam quae inter gloriosissimae memoriae principem et nos vigebat et colere et omni occasione augere decrevisse; Quo laetissimo nuncio summam percipientes animi voluptatem, pro clementissima et propensissima, quam erga Nos testatam facit benevolentia, humillimam gratiarum actionem, ac veram et sinceram congratulationem offerimus,


page 775, image: s0775

faustissimaque Regni auspicia apprecamur, Deum Ter Opt. Max. flagitantes, ut Serenissimam personam Regiae Majestatis Vestrae longa annorum felicissimorum serie beet, constanter tueatur, consilia exoptato semper successu secundet, quo inde et venerationem praesens et admirationem futura aetas concipiat, et confiteatur, Regem Regum Britanniae Magnae Principes cura singulari fovere, quum in Regia Majestate Vestra non aninium, non gloriam, sed personam duntaxat Regis Guilielmi mutatam conspiciat. Quod reliquum est, nos nostrasque Respublicas pro arctissimo Religionis communis vinculo, post Deum, curae atque sollicitudini Sereniss. Majestati Vestrae etiam atque etiam commendamus, vicissim omnia nostra officia, studia, curas, quae ad Regiae Majest. Vestrae gloriam pertinebunt, candide pollicemur; Datae et Communi Nostrum nomine sigillo foederatae Nobis Civitatis Tigurinae munitae die 20. Maji, Anno 1702.

Majestatis Vestrae

observantissimi et ad omnia officia paratissimi

Consules, Sculteti, Landamanni et Senatores Cantonum Helvetiae Evangelicorum, Tiguri, Bernae, Glaronae, Basileae, Schaffusii, Abbatiscellae, St. Galli, Müllhusii et Biennae.

Inscriptio. Serenissimae et Potentissimae Principi ac Dominae, Dom. Annae, Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Reginae, Fidei Defensori, Dominae nostrae clementissimae.



page 776, image: s0776

MCXIV. Literae ANNAE, Magnae Britanniae Reginae, ad GEORGIUM WILHELMUM, Ducem Brunsvico-Luneburgensem, quibus ipsi Guilielmum III. magnum Magnae Britanniae nuper Regem fato functum, seque in orbatum ipso solium evectam esse refert, 1701/2. Anna Dei Gratia, Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Regina, Fidei defensor etc. Serenissimo et Celsissimo Principi, Domino Georgio Wilhelmo, Duci Brunsvicensi et Luneburgensi, Avunculo et Amico Nostro Charissimo, Salutem.

Serenissime et Celsissime Princeps, Avuncule et Amice Charissime.

MOestae admodum et invitae Celsitudinem Vestram nuncio acerbitatis plenissimo per literas interpellamus; sed Supremus Regum Dominator, cujus Decretis opes humanae omnes frustra renituntur, pro Divino suo Arbitrio ita voluit jussitque, ut Frater Noster Charissimus, Serenissimus et Potentissimus Princeps Dominus Guilielmus Tertius, Dei Gratia Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Rex, Fidei defensor etc. Octavo hujus Mensis aestu Febrili intra Dies paucissimos consumptus ex hac vita mortali ad sempiternam in Coelis excederet. Omnes procul dubio ubique Causae publicae studiosi casu tam funesto plurimum commovebuntur, cum lumen Europae Clarissimum in mediis illis, quas pro salute communi susceperat, curis extinctum sit;


page 777, image: s0777

Celsitudinem autem Vestram etiam teneriores affectus transfodient, quippe qui et ardore et vetustate amoris invicem fuistis charissimi. Nos vero jam in solium Britannicum evectae, ita in easdem curas cogitationesque incubiturae sumus, ut licet amissum Principem amicissimum merito defleat Celsitudo Vestra, tamen quod ad Boni Publici propugnationem attinet, Foederumque fidem, in Nobis velut redivivum existimet, operamque constanter dabimus, ut Celsitudini Vestrae imprimis perspectissimum sit, etiam in nos a nupero Fratre Nostro Charissimo abunde derivatam esse singularem illam studii amicitiaeque propensitatem, qua ipsam ferventissime prosecutus est. Quod superest autem Celsitudinem Vestram supremi numinis tutelae ex animo commendamus. Dabantur in Palatio nostro Divi Jacobi, 10. die. Mensis Martii Anno Domini 1701/2. Regnique Nostri Primo.

Celsitudinis Vestrae

amantissima Neptis

ANNA Regina.

Ja. Vernon.

Inscriptio. Serenissimo et Celsissimo Principi Domino Georgio Wilhelmo, Duci Brunsvicensi et Luneburgensi, Avunculo et Amico Nostro Charissimo.

MCXV. Responsoriae GEORGII WILHELMI, Ducis Brunsvico-


page 778, image: s0778
Luneburgensis, ad praeinsertas ANNAE, Magnae Britanniae Reginae literas, 1702.

Serenissima etc.

REgiae Majestatis Vestrae literas honoratissimas die 10. Martii nuperi ad nos perscriptas reddidit nobis Ablegatus Ipsius Extraordinarius Dominus Cresset. Aperuere nobis eaedem casum funestum, mortem sc. praematuram Serenissimi ac Potentissimi Principis, Domini Guilielmi Tertii, Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae, gloriosissimae memoriae Regis, Fidei Defensoris etc. Domini cognati Nostri summe colendi. Deplorabunt sane jacturam hanc non solum quotquot regna et ditiones Britannicas incolunt, sed et in societatem luctus abripiet maximam Europae partem, cui indefessae tanti Principis pro publico impensae curae aeque saluti fuerunt; Quantus noster de casu hoc luctus sit, exprimere non permittit dolor, qui tanto nobis est acerbior, quod praeter opinionem eo tempore accidit, cum de recuperanda mox valetudine non ambigua spes esset; Et facillimum nobis est judicare tristitiam, quae in Regiam Majestatem Vestram exinde redundavit, et cui merito ex animo condolemus; Singularem vero Dei O. M. in hoc afficto rerum Statu agnoscimus providentiam et simul benignitatem, dum in solatium tot acerbissimo hoc casu afflictorum voluit Regiam Majestatem Vestram in Britannicum evehi solium, nec solum Angliae populo, sed et Europaeo reliquo orbi spem dare, fore, ut quae sub auspiciis Magni Wilhelmi pro


page 779, image: s0779

bono publico feliciter coepta sunt, sub Regimine Majestatis Vestrae ex voto terminentur, quibus ut summum Coeli Numen annuat, est quod intimo cordis affectu precamur, simul voventes, ut Regiae Majestatis Vestrae regimen omnigena prosperitate et ad posteros transeunte gestorum gloria illustretur; Et quoniam Regiae Majestati Vestrae, cujus singularem in nos benignitatem merito veneramur, placuit, iisdem literis nos reddere certiores de proposito, quod velit foederibus inhaerere, et suo nomine rata habere, quae inter gloriosissimae memoriae Regem Wilhelmum, et Nos Domumque nostram pacta inita sunt; nos itidem hisce reciproce pollicemur, nihil nobis pactorum fide antiquius et inter praecipuas curas fore, ut Regiae Majestati Vestrae animum addictissimum semper comprobemus. Deus O. M. Regiam Majestatem Vestram servet incolumem. Dabantur in oppido Nostro Burgdorff die 3 April, 1702.

Georg. Wilhelmus.

MCXVI. Literae GEORGII LUDOVICI, Electoris Hannoverani, ad ANNAM Magnae Britanniae Reginam, quibus gravem animi sui dolorem ex praematuri Guilielmi III. gloriofissimae memoriae obitus Nuncio conceptum testatur, eique habenas rerum Britannicarum animitus gratulatur, 1702.



page 780, image: s0780

Serenissima atque Potentissima Regina, Domina Cognata et Soror plurimum colenda.

TAm graves universalis in Europa luctus causas praebet insperatus obitus Serenissimi atque Potentissimi Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Regis, Guilielmi III. gloriosissimae memoriae, quam universalis fuit ejus, dum viveret, heroicarum virtutum et sublimium animi perfectionum, meritorum insuper erga publicam salutem, et libertatem, ultra avitam famam sese porrigentium honos atque admiratio. Quam acerbe funestus hic casus afficiat Regiam Majestatem Vestram, facile judicatu est, et sicuti quidquid secundi vel adversi Regiae Majestati Vestrae evenit, ad nos etiam pertinere, diversae rationes postulant, ita sincere testamur, praesentis Regiae Majestatis Vestrae doloris sensum, maxime et nostro se insinuasse animo, et auxisse vehementiam propriae et particularis nostrae afflictionis ob jacturam Regis perceptae, qui nos Domumque nostram amore plane paterno complexus est, et illustribus decoravit beneficiis, quorum grata recordatio in nobis et posteris nostris nunquam intermorietur. Non satis autem venerari possumus Sacro-Sanctam divini Numinis providentiam, quae per inexhaustam suam bonitatem, malo, quod irreparabile primo intuitu videri poterat, tam mirificum paravit atque applicuit remedium, ut luctui immenso aequale subito succedere videamus gaudium et solatium dum solium Magnae Britanniae vacans per


page 781, image: s0781

mortem optimi Principis conscendit optima Princeps. Nos acclamationibus et gratulationibus festivis ad Regiam Majestatem Vestram undique affluentibus minime differendum censuimus jungere etiam nostras, ex imis cordis penetralibus depromptas, Deum O. M. supplices orantes, ut Regiam Majestatem Vestram sospitem quam diutissime servet atque incolumem, et tam prosperis successibus ornet magnanimas et vere Regias, qua pro salute publica promovenda jam publice declaravit, intentiones, ut hoc aere perennius eam maneat gloriae monumentum: se arduum a Magno suo Praedecessore feliciter coeptum et Solido fundamento superstructum opus libertatem et salutem publicam vindicandi, et res in Europa ad justum ae quilibrium redigendi pari fortuna non continuasse solum, sed et absolvisse. Quod reliquum est, longe majores sunt quam verbis exprimere possumus, gratiae, quas Regiae Majestati Vestrae habemus, pro generosis et benevolentissimis erga Nos, Domumque nostram inclinationibus, quas dignata est explicare Ablegato nostro extraordinario Baroni de Schüz.

Hoc solum promittere possumus, et sancte promittimus, quod qvemadmodum nostri erga Regiam Majestatem Vestram devoti animi affectu nihil perfectius; ita si quid in nostra potestate erit, quod vel pro publico et Regnorum cumprimis Regiae Majestatis Vestrae inclytaeque Nationis Britannicae commodo et securitate fieri, vel Regiae Majestati Vestrae ullo alio modo acceptum esse possit, nos ad id arripiendum et pro


page 782, image: s0782

viribus exequendum semper fore promptissimos atque paratissimos.

Supradictus Noster Ablegatus in mandatis habet, argumento harum literarum plura coram addere, ad quae nos referimus, et Regiam Majestatem Vestram almo Dei O. M. patrocinio toto ex animo commendamus. Dabantur in oppido Burgtorff die 31. Mart. 1702.

Regiae Majestatis Vestrae

GEORG. LUDOV. Elector.

MCXVII. Literae Credentiales, quas GEORGIUS LUDOVICUS, Elector Brunsvico-Luneburgensis, Lib. Bar. a Schüz, Internuntio suo Extraordinario, ANNAE, Magnae Britanniae Reginae exhibendas transmisit, 1702.

Serenissima etc. etc.

QUandoquidem visum nobis fuerit Illustrem fidelem nobis ac Dilectum Ludovicum Justum Sinold Baronem de Schüz, Serenissimi Patrui nostri Dni. Georgii Wilhelmi Ducis Brunsvicensis et Luneburgensis Consiliarium Status, qui apud Serenissimum ac Potentissimum Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Regem nuper defunctum gloriosissimae memoriae vices Ablegati Nostri Extraordinarii gessit, in eadem qualitate apud Regiam Majestatem Vestram tanquam fidum et perpetuum nostri erga eam studii interpretem habere, Regiam Majestatem Vestram officiosissime rogamus, dignetur, quae hic noster Ablegatus


page 783, image: s0783

Extraordinarius, dum in aula Regiae Majestatis Vestrae commorabitur, nostro nomine proferet, benignis auribus excipere et omnimodam iis fidem impertiri, praesertim quoties sermo ipsi erit de zelo nostro et desiderio ardentissimo, Regiae Majestati Vestrae comprobandi, quam reverente eam cultu prosequimur et prosequi nunquam cessabimus, Sacro Sancto divini numinis patrocinio eam devoto animo commendantes. Dabantur in oppido Burgtorff die 31. Martii 1702.

Regiae Majestatis Vestrae

Georg. Lud. Elector.

MCXVIII. Literae GEORGII LUDOVICI, Electoris Brunsvico-Luneburgici, ad ANNAM, Magnae Britaniae Reginam, quibus ipsi ingentes gratias persolvit, quod Jacobum de Cresset, virum ob summam probitatem ac consummatam prudentiam sibi charissimum, Ablegati in Aula sua extraordinarii munere ornare dignata sit, 1702.

Serenissima etc.

SIngulariter jucundae nobis fuerunt literae, quibus Regiae Majestati Vestrae placuit, nobis significare, se illarum exhibitorem Nobilem Dominum Jacobum Cresset Armigerum constituisse, ut Regiae Majestatis Vestrae apud Nos Ablegati Extraordinarii munere fungatur, qui, quum multorum annorum usu experiri nobis licuerit solidam ejus in rebus agendis prudentiam et dexteritatem in promovendo bono publico et rite


page 784, image: s0784

exequendis negotiis ipsi mandatis candorem et zelum, ut et erga nos optime affectum animum, magno suo merito nostrum penitus in se derivavit amorem et aestimationem. Gratias igitur Regiae Majestati Vestrae agimus, quod virum adeo nobis charum honoratissimae Regiae Majestatis Vestrae in nos benevolentiae nobis dare voluerit fidum internuncium, qui semper nos deprehendet devotissimos Regiae Majestatis Vestrae Cultores et vigilahtissimos omnium occasionum observatores ad faciendum ea, quae Regiae Majestati Vestrae grata et accepta esse possunt, quam almae divini numinis tutelae ex intimo corde commendamus. Dabantur in oppido Burgtorff die 3. Aprilis. 1702.

Georg. Lud. Elector.

MCXIX. Literae credentiales, quas ANNA, Magnae Britanniae Regina, Georgio Stepney, Ablegato suo, ad LEOPOLDUM Rom. Imperatorem dedit, 1702. Anna, Dei Gratia, Magnae Britanniae, Franciae et Hyberniae Regina etc. Serenissimo, Potentissimo et Invictissimo Principi et Domino, Domino Leopoldo, divina favente Clementia electo Romanorum Imperatori semper Augusto etc. Fratri Consanguineo, et Amico nostro charissimo salutem et perpetuum felicitatis incrementum.



page 785, image: s0785

Serenissime, Potentissime et Invictisissime Princeps, Frater, Consanguinee et Amice charissime.

CUm visum fuerit, divino Numini, Fratrem nostrum charissimum, Serenissimum et Potentissimum Principem Dominum Guilielmum III. Dei gratia Magnae Britanniae, Franciae et Hyberniae gloriosissimae memoriae Regem et fidei defensorem ad se se ex hac vita evocare, nobisque Imperii Britannici sceptrum in manus tradere, inter primas regnandi curas nihil firmum magis magis que fixum habuimus, quam foedera, consilia et rationes omnes cum Caesarea Vestra Majestate ab Antecessore nostro in publicum Europae commodum institutas summa fide observare, constantiaque indefesse persequi, ideoque nobilem, fidelem et dilectum nobis Georgium Stepney, armigerum, qui Ablegati Extraordinarii partes apud Caesaream Majestatem Vestram feliciter et cum laude sustinuit, jam nostra etiam autoritate praeditum in munere eodem obeundo pari diligentia pergere jussimus, atque ei in mandatis dedimus, ut nulla non occasione arrepta operam suam sedulo impendat amicitiae confoederationique inter nos sancitae nexibus intimioribus constringendae, nihilque praetermittat, quod consiliis pro salute et tranquillitate communi susceptis efficaciter ex nostra parte promovendis animandisque conducere possit.

Rogamus enixe Caesaream Vestram Majestatem, ut dicto nostro Ablegato Extraordinario


page 786, image: s0786

benignum expeditumque, uti ante hac, aditum indulgere velit auribusque pronis et fide integra excipere, quicquid nostro nomine cum ipsa communicet, maxime vero ubi studii nostri erga Caesaream Vestram Majestatem resque suas universas summi documenti proferat, atque ipsam faciat certiorem nos foederum conventionumque tenacissimas esse, atque in iisdem constanter permansuras. Quod superest Majestatem Vestram Caesaream Dei optimi maximi tutelae ex animo commendamus. Dabantur in Palatio nostro Divi Jacobi die 18. Mensis Martii Anno Domini nostri 1702. Regnique nostri primo.

Majestatis Vestrae Caesareae

Amantissima Soror et Consanguinea

Anna Regina

J. Vernon.

MCXX. Literae CONSILIARIORUM ET LEGATORUM Circulorum Franconici et Svevici ad Congressum Nordlingensem deputatorum ad LUDOVICUM XIV. Galliae Regem, quibus Principibus et Dominis suis constans quidem haerere propositum, pacem Ryswicensem strenue conservandi, sed nec minimum etiam in praejudicium libertatis Germanicae admittendi, 1702.

Serenissime, Potentissime et Christianissime Rex, Domine Clementissime.

LIteras Regiae Majestatis Vestrae die prima mensis currentis ex loco Meuden exaratas et ad


page 787, image: s0787

nos Circulorum Franconici et Svevici nomine cum aliis Circulorum invitatorum Deputatis, modo hic Nordlingae congregatos Directores datas exhibuit Nobis Regiae Vestrae Majestatis ad partes Germaniae Ablegatus Extraordinarius Dominus de Gergy, et exposuit: Postquam easdem humillimo (prout par est) respectu recepimus et perlegimus tam ore quam scriptis latius, quae ipsi a Regia Majestate Vestra de sincere continuanda pace Ryswicensi, et de indaganda praedictorum Circulorum intentione ac pariter in id ipsum pro moderna rerum observanda cura commissa sunt. Nobis quemadmodum Regia Vestra Majestas innata sua perspicuitate facile dignoscet, in negotio tam arduo a Principibus nostris et Committentibus in praesenti congressu non instructis respondere quidem est difficillimum, dum in id solum operam nostram intendimus, quae Nobis hic gerenda ex praescripto demandata sunt. Quantum tamen de praefatorum Principum ac Statuum mente tam ab iis, quae a longo jam tempore actitata vel suscepta sunt, vel adhuc indies aguntur, nobis constat, nil magis exoptant ipsi, quam ut quae vix apparuit, et nuper modo tam caro vendita pax constans permaneat ac inviolata, et ut eae, quae adhuc hinc et inde pro diversitate negotiorum subesse dissensionis causae videntur, si possibile est, amicabili compositionis remedio venient assopiendae, quae ratio fuit, quod hactenus summa cum industria solummodo suae securitati prospicere judicaverint. Quod si autem per generalia Imperii Comitia vel necessitas conservandae


page 788, image: s0788

Patriae libertatis vel alia causa sufficiens aliud consilium pro futuris temporibus svaderent, credimus iis a communi Imperii sensu recedere, nec fas esse, nec indultum iri, prout jam ante hac ipsos se erga Regiae Vestrae Majestatis Ablegatos iteratis vicibus declarasse meminimus, caeteroquin certi, nullum ex iisdem a debito Regiae Vestrae Majestatis respectu, aut a publica tranquillitatis, ac securitatis via velle deflectere. Nos vero nihilominus in reditu abhinc, quam nunc meditamur, ad praememoratos Principes et Comminittentes nostros de Regiae Vestrae Majestatis vere Regio sensu et continuandae pacis sincero animo fideliter referemus, et de eo, quod super hoc oretenus prolatum est, praefatum Dominum de Gergy non minus fideliter relaturum esse confidimus; Regiam Vestram Majestatem supremi Numinis protectioni ex intimis committentes, Nos vero Regio suo Clementissimo favori et gratiae humillime devoventes.

Regiae Vestrae Majestatis Christianissimae

Dabantur Nordlingaed. 23. Martii Anno 1720.

humillimi

Principum ac Statuum Sacri Romani Imperii Franconici et Svevici ad Congressum Nordlingensem Deputati Consiliarii ac Legati.

MCXXI. Literae JOSEPHI CLEMENTIS, Electoris Coloniensis, ad CAROLUM XII. Svecorum Regem,


page 789, image: s0789
quibus ab ipso obnixe contendit, velit supremus pacis Rysvicensis vindex et assertor, ea, qua valeret autoritate quosdam ejusdem studiosissimos turbatores eo adigere, ut pacatiora. bellicis praeferant consiliis, 1702.

Serenissime ac Potentissime Rex, Domine et Consanguinee Charissime.

ITa recens Majestatis Vestrae per pacificationem Ryswicensem collatum Sacro Romano Imperio, imo orbi universo, beneficium, ut nunquam satis digna memoria celebrari queat, meritoque boni omnes in ejusdem conservationem conspirent. Cumque fructus inde in Germaniam derivatus periclitari posse videretur, si Electores, Principes et Ordines Imperii se Hispanicae Successioni immiscerent, nisi quatenus ad id obstringerentur ex sui muneris debito, si quid fortassis a Successore nuper Regis Catholici circa reliquias Circuli Burgundici vel circa Ducatum Mediolanensem juribus Sacro Romano Imperio damnosum gori contingeret: Ego tam ante quam post praefati Regis obitum sinceram hanc intentionem meam, Partibus eam hinc inde explorantibus integerrime patefeci, et ad hujus desiderii adeo justi luculentius testimonium toti Europae perhibendum, cum Circulis et Statibus ad eundem retinendae tranquillitatis publica saltem in Germania scopum tendentibus jungi per socialem Tractatum optavi, explosis jugiter eorum conatibus, qui alio me deflectere nisi sunt: Quemadmodum constat ex iis, quae primo Lohnsteinii secreto cum Eminentissimis Dominis Electoribus


page 790, image: s0790

Moguntino et Trevirensi, tum coram Imperii facie Francoforti et Heilbronnae palam acta fuerunt, ea fiducia fretus, fore, ut hac etiam ratione ac via ditiones meas in his Imperii finibus periculo graviori expositas imminenti novorum motuum tempestati subducerem, et prout fidelem Imperii Ephorum decet, pro viribus concurrerem ad publicam Germaniae quietem, et securitatem conservandam. At cum id studiis eorum, qui sibi ac suis ampliorem e bello proventum, quam a prosecutione pacis vix dum degustatae promittunt, nequaquam congrueret, Majestas Vestra ex adjecta literarum ad Augustissimum Imperatorem novissime a me scriptarum copia dispicere non gravabitur, quibus cuniculis, mediis atque, modis id tum a vicinis Potentiis (annitentibus eo potissimum Serenissimo Domino Electore Palatino et Episcopo Javarinensi ex Hungariae Regno in, hujus Patriae malum consulto ad nos misso) ardentissime procratum fuerit, ut posthabitis Electorum, Principum et Ordinum imperii Juribus, per Pacis Westphalicae, Noviomagensis et Ryswicensis operosissimos Tractatus feliciter qua restitutis qua corroboratis, unius Serenissimae Domus, junctique eidem confoederati Belgii commodis, caeterorum Imperii Statuum, vellent, nollent, ita consecrarentur, ut qui in id placitum coire renuerent, tuendisque rebus suis per vim ad sibi competentes animos admoverent, dum vel maxime paci servandae intendunt, perturbatores publicae salutis Imperii, quod tamen hactenus ea de re ne quidem auditum fuit, a Consilio Imperiali Aulico


page 791, image: s0791

facultatum suarum sphaeram indies magis ac magis transgrediente declararentur, quod an tabulis et menti tertio firmatae pacis conveniat, Majestas Vestra, tanquam ejusdem Consors, Assertor et Vindex pro aequanimitate sua ad trutinam revocare maximique ponderis partes suas, me ipsam enixe rogante, eatenus interponere dignetur, ut sua constet tam proficuae pacis integritas, nec ad privatos quorundam fines aliorum pro ejus conservatione laborantium studia opprimantur. Augebitur per hoc Majestatis Vestrae gloria, universumque Imperium, cujus plurimi interest, propensissimam Majestatis Vestrae pro manutenendis ejus Ordinum praerogativis ac juribus ad normam Westphalicae pacis, caeterarumque fundamentalium Germaniae Legum voluntatem grata, ut non dubito, mente agnoscet. Ego autem meis erga Majestatem Vestram officiis demereri non desinam. Bonnae 6. Aprilis 1702.

MCXXII. Literae ANNAE, Magnae Britanniae Reginae, ad S. R. IMPERII PROCERES, per delegatos in Comitiis Ratisbonensibus congregatos, quibus eos, obnixe rogat, ut in foederis inter Sac. Caesar. Majestatem, se et foederati Belgii Ordines initi societatem accedere, eidemque sua accessione robur addere velint, 1702. Anna Dei Gratia, Magnae Britanniae, Franciae et Hyberniae Regina, Fidei Defensor etc. Amplissimis et Consultissimis Viris Electorum, Principum Statuumque Sacri Romani Imperii Consiliariis


page 792, image: s0792
et Legatis ad Comitia Ratisbonensia Deputatis ibidemque Congregatis, Amicis nostris perdilectis Salutem.

Amplissimi et Consultissimi Viri, Amici perdilecti.

CUm morte funestissima nuperi fratris nostri Guilielmi III. gloriosissimae memoriae, Magnae Britanniae Regis etc. in nostras jam manus ex voluntate divina tradita sint Regnorum ditionum que Britannicarum gubernacula, statim atque imprimis toto penitus animo in id incubuimus, ut tam gravem tamque improvisam jacturam communis Europae causae studiosi quam minime sentirent. Fuit certe acerrimus boni publici Propugnator; fuit ingens libertatis Christiani orbis periclitantis Columen, firmissimumque confoederationum omnium vinculum. Nos vero in eodem solio jam collocatae, ita commodis Europae sustentandis, ita consiliis suis tam praeclare inchoatis etiam strenue provehendis, factionumque quarumlibet legibus sanctissime praestandis, operam omnem studiumque addicturae sumus, ut, cum curas illas molitionesque egregias antecessoris nostri in nostris quasi redivivas cernant Amici nostri foederatique, non tam defleant amissum Principem fortissimum, quam mutatum salutis publicae praesidium cogitent. Cumque perillustre adeo exemplar quotidie ob oculos habentes sedulo nobis effingendum proposuerimus, nulla tamen in parte idem accuratius imitari conabimur, quam in sollicita illa vigilantia, qua velut


page 793, image: s0793

excubabat usque pro Sacro Romano Imperio suus sibi splendor et Augulla dignitas constarent, ac jura quaevis sarta tecta conservarentur. Nos igitur multum serioque in animo expendentes magnitudinem periculorum, quibus Europa quidem universa, maximeque Sacri Romani Imperii Principes ac Status prae nimia Gallorum potentia tanquam circumsepti jam tenentur, nequivimus sane, quin de iis perscriberemus ad amplissimum, Vestrum consessum, et prudentissimis Vestris consiliis sententiae nostrae momentum adjiceremus. Supervacaneum esset, apud vos prolixe commemorare Regis Gallici insitam atque effraenatam dominandi libidinem, percensere veteres injurias, atque artes et insidias omnes enumerare, quibus Imperii sui fines proferre irrequietus usque moliebatur. Haec olim pertractata ita commoverunt Europae Principes, ut non nisi consociaris viribus ambitioni Gallicae occurrendum esse existimarent, Nuperrime vero Dominus Burboniae Nepos in Solium Hispanicum ingestus; Spreta juris Caesarei in illam successionem toties et tam sancte confirmata aequitas, foederum fides conculcata; armis occupatae Provinciae Hispano- Belgicae; armis itidem obsessus Ducatus Mediolanensis; ac etiam ipsa Imperii propugnacula vi et fraude usurpata, tantum et potentiae Gallorum et injuriis cumulum adjecere, ut non jam pax et tranquillitas, sed ipsa libertas publica periclitari videatur. Quippe cum Galliae regnum Hispani cumque magis magisque indies veluti coalescant, et unius plane consilio atque arbitrio utrumque


page 794, image: s0794

jam gubernetur, palam omnibus esse putamus, cunctando fore, ut non solum Caesareae Suae Majestatis jus in successionem Hispanicam penitus cludatur; Sed Gallorum immodica jam potentia eo fastigii porro evadat, ut in Europae totius dominationem, cui tam diu inhiaverunt, demum involare non dubitent, atque adeo Sacri Romani Imperii Principibus, Statibusque funestissimum prae caeteris importent exitium. Quo autem calamitosissimis hisce Galliae conatibus quam optime matureque foret prospectum, nuperus frater noster charissimus Ordinesque uniti Belgii Generales pernecessarium duxere, Caesareae Suae Majestatis ad partes venire, et sociale cum eadem foedus sancire. Quod nos quidem pro ea fide, religione, constantiaque indefessa, qua foederis tam salutaris conditiones quaslibetcunque et tueri ipsae, tuendasque ab aliis curare statuimus, Vobiscum (quorum tanti interest, quique pro salute Germaniae tanquam in excubiis positi esse videmini) communicandum censuimus, spem habentes certissimam, cuncta Sacri Romani Imperii membra promptis et alacribus animis eas penitus rationes susceptura et strenue efficaciterque promotura, quibus Imperii ipsius honor et securitas conserventur, Gallorum ambitiosae molitiones reprimantur, atque eo pacto quies firma et perennatura in Europa redintegretur, stabiliaturque. Rogamus itaque Vos atque invitamus amicissime, juxta articulum dicti foederis decimum tertium, ut in ejus societatem accedere et accessione Vestra robur eidem, et firmitatem maximam addere velitis. Quo


page 795, image: s0795

facto Vosmet adjungetis Imperatori Vestro Augustissimo, Ordinibusque foederati Belgii summis, boni publici studiosissimis, nobisque insuper, quae eo jam curas unice intendimus, nervisque omnibus annisurae sumus, ut labentem Christiani Orbis libertatem sustinere, et a perniciosis Gallorum inceptis vindicare possimus. Nullatenus itaque ambigentes, quin suffragia vestra publicis Europae votis, et periculosissimae huic temporum constitutioni parate fortiterque accommodaturi sitis, Vos et Consiliorum Vestrorum felices exitus supremi Numinis curae ac moderamini enixe commendamus. Dabantur in Palatio nostro Divi Jacobi 10. die Mensis Aprilis Anno Domini 1702. Regnique nostri primo.

Vestra

bona amica

ANNA Regina

Ja. Vemon.

MCXXIII. Lititerae credentiales, quas ANNA, Magnae Britanniae Regina, Carolo Whitworth, Ablegato suo extraordmario, ad PROCERES S. R. IMP. per Delegatos in Comitiis Ratisbonensibus congregatos dedit, 1702. Anna Dei gratia, Magnae Britanniae, Franciae et Hyberniae Regina, Fidei defensor etc Amplissimis et Consultissimis Viris Electorum, Principum, statuumque Sacri Romani Impetii Consiliariis et Legatis ad Comitia Ratisbonensia


page 796, image: s0796
nensia Deputatis ibidemque congregatis, Amicis nostris perdilectis salutem.

Amplissimi et Consultissimi Viri Amici perdilecti.

CUm oculi non Germaniae solummodo, sed totius etiam orbis Christiani in Amplissimum vestrum Conventum jam conversi sint, utpote ubi res maximi momenti agitandae, radonesque ineundae, quibus turbidissima hac tempestate Sacro Romano Imperio aequalibus serenitas reducatur, cumque Comitia Vestra Ratisbonensia, tanquam Sacri Romani Imperii compendium habeantur, nequivimus, quominus in statione tam opportuna, virum aliquem prudentia, et fide nobis probatum collocaremus, qui prout sese tulerint occasiones, Vos adeoque quasi summatim Electores, Principes ac status Imperii cunctos, certissimos redderet, quam promptae parataeque simus ad amplectendas ejusmodi rationes, quae assequendae firmandaeque Europae vacillantis. quieti ac libertati potissimum conducere poterint: Constituimus itaque fidelem et dilectum nobis Carolum Whitworth, Armigerum, qui Ratisbonae Residentis nostri charactere ornatus, commoretur, et tum Sacri Romani Imperii tum nostris junctim curationibus inserviat; Rogamusque amice omnes et singulos Consiliarios et Legatos ibidem congregatos, ut tanquam Residentem nostrum accipiant tractentque, auresque ei accommodent benignas, fidemque integram impertiantur, quoties adeat communicetque


page 797, image: s0797

cum ipsis, quicquid nostro nomine communicandum habuerit. Atque eo pacto nobis gratissimum facient, et benevolentiam nostram singularem sibi suisque demerebitur, quam data opportunitate testatiorem exhibere conabimur. De caetero autem supremum rerum Moderatorem ex animo precamur, ut vobis adesse et consilia vestra in publicum Christiani orbis emolumentum secundare velit. Dabantur in Palatio nostro divi Jacobi 14. die Mensis Aprilis, Anno Domini 1702. Regnique nostri primo.

Vestra

bona amica

Anna Regina.

Inscriptio. Amplissimis, et Consultissimis Viris, Electorum Principum Statuumque Sacri Romani Imperii Consiliariis et Legatis ad Comitia Ratisbonensia Deputatis ibidemque congregatis, Amicis nostris perdilectis.

MCXXIV. Breve CLEMENTIS PAPAE. XI ad LUDOVICUM XIV. Galliae Regem, quem paterne et graviter hortatur, ut Ecclesiae et sine mora pristinas libertates et laesa jura in integrum restituat, 1702. Clemens Papa XI.

DIlecte Fili nobilis Vir Salutem.

Apostolicae servitutis sarcinam sua satis mole onerosam et spiculorum plenam, graviorem certe, et molestiorem


page 798, image: s0798

statim ac ad supremum hoc catholicae Ecclesiae culmen evocati fuimus, nobis effecetunt, quae ab aliquot annis adversus Ecclesiae juta in quibusdam Nobilitati tuae subjectis locis a seculari potestate perpetrata fuisse deprehendimus. Cum enim Te atque inclytam Domum tuam eximiis in orthodoxam religionem et in hanc S. sedem meritis praeditam et illustrem praecipuo quodam Paterni amoris sensu complecteremur, plurimum doluimus eo nos rem adductam comperiisse, ut gravissima Ecclesiae autoritati a Magistratibus tuis inflicta vulnera non levi jam nec lenta manu tractare cogeremur. Vicit nihilominus sensus et vivida vis accensae nostrae erga Te Charitatis, qua svadente aequum profecto, atque a Pontificia lenitate non alienum duximus de his primum omnibus cum Nobilitatis tuae apud nos Administro pluries agere, singulis quoque ei violatarum Ecclesiasticarum legum capitibus scripto traditis: quin etiam dilectum filium nostrum Card. Sperellum, qui eundem administrum id rogantem prolixius audiret, deputare non recusavimus; ut tandem tota re ad No, bilitatem tuam delata, ex ipsa qua praestas animi aequitate ac magnitudine omnium perperam gestorum emendationem assequeremur. Verum concepta spe, non sine maximo cordis nostri dolore frustrari nos vidimus; quodque aegrius ac plene acerbius tulimus nova interim et gravia ab iisdem aliisque Magistratibus tuis adversus Ecclesiasticam libertatem, Dei ordinatione, et canonicis sanctionibus constitutam, debitamque huic


page 799, image: s0799

S. sedi observantiam attentata esse, atque indies attentari cognovimus: quemadmodum ex iis, quae tibi nuper per dilectum filium nostrum Card. Barberinum significari curavimus; si rem serio tecum ipse pro tua singulari prudentia reputaveris, facile conjicies. Quamobrem, dilecte fili, cum tot tantaque mala, quibus ecclesiae autoritas laeditur, sacrorum canonum norma contemnitur, haec ipsa Beati Petri sedes injuria afficitur, traditaeque a Domino Ecclesiae claves (quod nefas est) impetuntur, diutius absqueanimae nostrae periculo divinaeque indignationis incursu dissimulare nequeamus, illaque pro viribus implere statuimus, quae pastoralis officii ratio postulat, quaeque enixis precibus imploratum coelestis gratiae lumen ostenderit; Nobilitatem tuam paternis hisce literis prius admonendam, hortandam rogandam obsecrandamque judicavimus, per egregiam illam, qua ad magna quaeque et praeclara propensam sortitus es animi indolem, peruberem erga Te Domumque tuam divinae beneficentiae fontem, per veterem denique et constantem. nostram in te voluntatem; cupidissimam laudum atque ornamentorum tuorum ut auferas malum de domo Israel omnique mora postposita, quae injuste acta sunt sceleri ac magnanima retractatione revoces Ecclesiae pristinas dignitates et laesa jura restituas, nosque ipsos a tam gravi qua angimur, sollicitudine liberes. Ausculta igitur Fili sermones nostros, Patris videlicet tui amantissimi, veram solidamque gloriam ac felicitatem tuam summopere exoptantis, ejusque voces illorum suggestionibus antepone, qui amplificandae


page 800, image: s0800

temporalis tuae dignitatis obtentu aeternam tibi perniciem parare non dubitant. Laeta nobis laeta Ecclesiae Tibique ipsi decora et salutaria consilia amplectere. Haec pollicetur causae justitia, tuaque pietas et religio fida custos et tutela dominorum. Haec nos, qui in tantae rei curam dies noctesque incumbimus, a Patre misericordiarum accurata prece flagitare illique eas omnes lacrimas, quas praesens Christianae Reipublicae perturbatio nobis reliquas facit adjungere non desinemus: dum Nobilitati tuae Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae die 15. Maji. 1702.

MCXXV. Literae CAROLI XII. Sveciae Regis, ad ANNAM Magnae Britanniae. Reginam, quibus se praematuram Serenissimi Antecessoris ejus mortem animo moerore ferme confesto accepise nuntiat, animitusque precatur, ut ipsi rerum Britannicarum moder amen e voto et cum gloria semper succedat, 1702. Nos Carolus etc.

QUanto, pluris amicitiam et heroicas prorsus virtutes Serenissimi ac Potentissimi Principis, Fratris consanguinei, Amici et foederati Nostri Charissimi, Domini Guilielmi Tertii, Dei gratia, Magnae Britanniae, Franciae et Hyberniae Regis et fidei defensoris, semper fecimus, tanto graviori percussi sumus dolore, cum primum ex fama publica, nuper etiam ex literis Majestatis Vestrae in Palatio divi Jacobi die 10. Martii exaratis


page 801, image: s0801

luctuosum tanti principis obitum percepissemus. Equidem ille, qui Orbem fama rerum gestarum dudum impleverat, potuerit videri satis gloriae assecutus esse, satis etiam vixisse sibi. Cum tamen ad turbidum Europae statum respiciamus, cui pacando non feliciter minus, quam sapienter ingens illa anima totam se impenderat, tum etiam foederatum magnae Britanniae Regnum intueamur, quod ornamento tanto et praesidio divinitus sibi commodato spoliatum est, hoc praesertim tempore, cum illius quam maxime videbatur indigere, non possumus mortem illius, ex cujus spiritu tot hominum salus dependebat, non acerbam nimis sentire, nobis simul ereptum esse amicum, qualem raro admodum exemplo imperantibus datur experiri, quemque ob integerrima in nos studia obque singularem plane animi propensionem Fratris loco et amavimus et suspeximus, vehementer indolemus. Esset haec jactura eo intolerabilior, nisi supremi Numinis arbitrio, quod humana cuncta impenetrabili nobis consilio regit et gubernat, pie obtemperandum cogitaremus, atque simul auspiciis Majestatis Vestrae, quam non Regiae minus virtutes, quam nascendi sors in avito solio collocarunt, in meliorem paulatim spem erigeremur. Quae sicut facit, ut aegritudinem hanc moderatius ferre possimus, ita Majestati Vestrae supremos hos fortunae auctus eo impensius gratulamur, quo persvasiores sumus, non tam amicitiam in morte Guilielmi Regis esse mutatam, quam personam, quae vetustissimam inter Regna Sveciae et Britanniae animorum conjunctionem,


page 802, image: s0802

nec ulla rerum vicissitudine in hoc usque tempus interruptam, pari sinceritate ac ardore conservatura sit. Optamus Majestati Vestrae prosperrimos rerum successus, ut Britannia, quae per foeminei Sexus Principes immensum viguit, in Majestate Vestra apicem felicitatis suae attingat, utque perfici videat illa, quae praematura Antecessoris mors destituit, ut uberiorem gloriae materiam Majestas Vestra haberet. Nos cunctis modis allaborabimus, ut necessitudo, quae Nobis cum Antecessore Vestrae Majestatis erat arctissima, non modo non relaxari, sed fortiori potius nexu in posterum adstringi Majestas Vestra sentiat. Quam Dei omnipotentis tutelae commendatam quam diutissime sospitem et florentem esse ex animo vovemus. In stativis nostris ad Wasaviam, die 19. Maji 1702.

Majestatis Vestrae

Bonus Frater, Nepos, Amicus et Foederatus

Carolus.

MCXXVI. Literae PAULIESTERHASII, Palatini Hungariae, ad VICE-COMITEM COMITATUS VESPRIMIENSIS datae, quibus vetat, sublato ex Urbe Papa praesidio, Exercitium Reformatae Religionis aut aliquem verbi divini ministrum ibidem amplius tolerari, 1702. Generose Domine et Nobis observande. Salutem et Nostram benevolentiam.

CUm per Suam Majestatem, Dominum, Dominum


page 803, image: s0803

Nostrum Clementissimum praesidia jam sublata sint, consequenter etiam Papense praesidium sublatum est. In hoc autem Praesidio concessit tantisper sua Majestas Exercitium Religionis Haereticorum, donec praesidium staret: hoc autem jam sublato, exercitium quoque eorum tolli debeat; Quamobrem voluimus Dominationi Vestrae autoritate Nostra Palatinali, serio mandare, quatenus correspondendo, cum Domino Archiepiscopo Vralockensi, virtute praescriptae rationis Calvinistas Praedicantes amoveat, ita quidem, ut nulla eorum permansio, et exercitium Papae amplius fieri possit: Scripsimus hoc in passu Domino Antonio Esterhasi Fratrueli Nostro, ut mandet suis officialibus, quatenus hanc Nostram intentionem secundent. Ipsi autem Radonay noluimus scribere, quia et ipse Haereticus est. Interim tamen Dominatio Vestra has Nostras literas Dominationi suae poterit ostendere, quod secundum hoc debet fieri. Sua quoque Dominatio his se accommodare non intermittat. In hoc autem Vestra Dominatio secus non faciat, dantes eatenus Dominationi Vestrae quasi Vice-Comiti plenariam potestatem. Desiderantes in reliquo, ut Deus conservet Dominationem Vestram in bona salute

Generosae Dominationis Vestrae

Datum Kismartonii die 16. Junii Anno 1702.

benevolus

Paulus Esterhasi Palatinus.



page 804, image: s0804

MCXXVII. Literae AUGUSTI II. Poloniae Regis, ad MICHAELEM RADZIEJOVIUM, Regni Poloniae Primatem, cui potiores cladis exercitui suo a Svecis ad Pinczovam illatae circumstantias exponit, eumque blande compellat, ut convocata totius Regni nobilitate Poloniam ab excidio vindicet, 1702. P. P.

EXistimo jam per famam publicam innotuisse meam cum exercitu Svecico infelicem transactionem. Clades quidem non tanta (nam qua caesorum qua captivorum et vulneratorum non nisi mille ducentos amisimus, praetereaque mille pedites) sed sequelae longe majores, ut ex relatione latoris plenius informaberis. Sincere dicendo, culpa tota in sinceritate et metu Panico meae dexterae alae causato per insperatam desertionem exercitus. Poloni, qui primi ignis et impetus hostilis impatiens opinione citius de statione recessit, timentibus interim meis magis desertores, quam hostes; quod putarent se a tergo circumveniendos: unde non tam ante se existentem inimicum respiciebant, quam post sua terga. Poloni vero ajunt, sibi persuasum fuisse, ac si Sveci et Saxones ex condicto perniciem illis inferre simul et semel voluissent. Haec diffidentia mutua utriusque partis praedictam causavit cladem; in qua maximum est, nos omnia mobilia et tormenta bellica amisisse, ob vada et tesqua, quae illis transitum negabant. Modo iterum legiones nostras colligimus, quae duplici via sibi consulere nolentes dissipatae fuerant, versusque


page 805, image: s0805

communem motum iter intenderant. Generalis Rubren cum octo novis legionibus approximat Cracoviae. Interea existimo, si te interposueris, juncta manu cum tota nobilitate communi motu convocata citius hoc incendium extingui posse, antequam universa Respubl. in suo sanguine naufraget. Persuasi sumus, te honesti rationem eam habiturum, ut debiliorem non deseras et oppressum, et innixi tibi expectamus eam ab activitate tua efficaciam, qualem aestimatione nostra praeconcepimus.

Dabantur Anno 1702. die 18. Julii.

Augustus Rex.

MCXXIIX. Literae PROCERUM S. R I. CATHOLICORUM per Plenipotentiarios in diaeta Ratisbonensi congregatorum ad CLEMENTEM P. P. XI. quem submisse precantur, ne Lib. Baronem a Nesselrode speciali Apostolicae sedis gratia sub- et obreptitie emendicata provisum, Lib. Baroni a Plettenberg, communi Capituli consensu in Praepositum Ecclesiae Monasteriensis canonice electo praeferendo, concordata Nationis Germaniae, summo cum omnium Ecclesiarum detrimento et praejudicio, patiatur convelli, 1702.

Beatissime Pater, Domine Clementissime etc.

DEcanus et Capitulum Cathedralis Ecclesiae Monasteriensis, quae a primaeva fidei orthodoxae, felicibus auspiciis per regiones Westphaliae


page 806, image: s0806

facta propagatione, in suscepta religione erga sanctam sedem Apostolicam inter quascunque praeteritorum Archi-Episcopatibus et Dioecesibus funestorum temporum injurias et fluctuantes procellas, prae caeteris Dioecesin et Ecclesiam Monasteriensem graviter saepe concutientes, inconcussa et fidelissima ac obedientissima filia semper perstitit, et in pari fidelitatis et obedientiae constantia ad extremum usque, Deo propitio, persistere jugiter allaborat, non sine gravi moerore et molestia Dominis Principalibus nostris Sacri Romani Imperii Electoribus, Principibus et Statibus exposuerunt, quod licet ipsi eorumque Antecessores a pluribus retro seculis, ante dignitatum et Beneficiorum Ecclesiasticorum reservationes Sede Apostolica in Gallis Avinioni collocata, introductas, quin imo etiam subsequenter post Sanctam sedem ad Urbem Romanam Ecclesiae universalis augustam Metropolim per Gregorium Papam II. feliciter postliminio jure reductam, et post subsecuta inter eandem Sanctam Sedem ex una, ac inclitam Nationem Germanicam ex altera partibus Concordata, tempore Eugenii Papae IV. per Augustissimum Imperatorem Fridericum Austriacum, ac Sacri Romani Imperii Electores et Principes, reliquosque Status eundem Eugenium post Consilium Basilieense denuo recognoscentes et ipsi obedientiam solemni legatione deferentes inita ac subsequenter Eugenio e vivis praemature sublato, per ejus Successorem Nicolaum V. Sanctae memoriae, Pontificem Maximum, pro pace, unione et tranquillitate inter


page 807, image: s0807

Sanctam Sedem, dictamque Nationem Germanicam perpetuo solidandis et conservandis Anno 1447. laudata et approbata in continua a prima fundatione nunquam interrupta possessione ac consuetudine ad Praeposituram Cathedralis Ecclesiae, unum ex gremio Canonicorum Capitularium actu Praebendatorum eligendi, absque ullo Apostolicarum reservationum obstaculo hactenus semper exstiterint. Et licet etiam Sanctae memoriae Paulus V. Pontifex Maximus, exposita sibi per Decanum et Capitulum tali consuetudine immemoriali Anno 1618. per speciale indultum hujusmodi possessionem et consuetudinem immemorialem, dum ea illo tempore per provisionem Apostolicam sub- et obreptitie obtentam, absque tamen effectu turbari intentaretur, de Apostolica benignitate non solum approbaverit, et perpetuae firmitatis robore confirmaverit, sed insuper, ne memorati Decanus et Capitulum in dicta sua tranquilla possessione et consuetudine libere eligendi Praepositum, sub praetextu Concordatorum, constitutionum Apostolicarum vel regularum Cancellariae Apostolicae, aut quarumlibet reservationum Apostolicarum imposterum perturbarentur, et ne deinceps ullo unquam tempore lites et controversias occasione provisionum Apostolicarum, quae in reservationibus Apostolicis fundari possent, sustinere denuo cogerentur, et ut gravia quae exinde pullulare possent incommoda, jurgia, dissidia et scandala, in maximum tam Ecclesiae Cathedralis, quam ipsius Praepositurae, earumque status detrimentum, et dispendium, etiam cum seditionis


page 808, image: s0808

periculo tam in Civitate, quam in Principatu Monasteriensi redundantia, in perpetuum evitarentur, et de medio radicitus exstirparentur, expresse voluerit ac statuerit, et tanquam omnium sibi subditarum Ecclesiarum ac fidelium, quarumlibet personarum communis pater suprema dispositione constitutus, provida solicitudine, mediante speciali et perpetuo ex tam praegnantibus inibi expressis rationibus, concesso indulto ordinaverit, ut vacatione dictae Praepositurae in quibuscunque mensibus per dicta Concordata, aut quascunque Constitutiones Apostolicas, vel Cancellariae regulas Sedi Apostolicae reservatis, ex cujuscunque Persona extra Romanam Curiam eveniente, et quandocunque et deinceps quovis modo occurrente, ipsi Decanus et Capitulum personam habilem et idoneam ex Canonicis Capitularibus aut actu praebendatis, intra tempus inibi in favorem Sedis Apostolicae restrictum et definitum, Canonice eligere libere et licite valeant, a Sancta Sede Apostolica et non amplius a Dioecesano Monasteriensi, uti a prima fundatione absque interruptione factum, benignissime confirmandam; et licet etiam praedictus Paulus sanctae memoriae Papa V. in eodem indulto specialiter ulterius statuerit et decreverit, quascunque collationes, provisiones et dispositiones de eadem Praepositura, praeter et contra formam ac tenorem suae concessionis, indulti statuti, ordinationis hujusmodi, etiam cum illorum speciali et expressa derogatione, deinceps quibusvis personis autoritate Apostolica faciendas, cum inde fecutis quibuscunque, nullas et invalidas,


page 809, image: s0809

nulliusque noboris et momenti fore et esse, ac pro nullis et infectis haberi et censeri, nullumque per eas jus vel possidendi titulum cuiquam tribuere neque personis ad ipsam Praeposituram Canonice infra tempus praescriptum electis, ullum omnino praejudicium adferre posse aut debere, irritumque et inane futurum, quidquid secus a quoquam quavis autoritate judicari aut definiri, vel scienter aut ignoranter contigerit attentari, et quamvis etiam praetacti Decanus et Capitulum in sequelam et conformitatem praetacti indulti Apostolici continuatam suam, tam ante quam post inita Germaniae Concordata, eligendi possessionem et consuetudinem, citra ullam interruptionem, turbationem aut molestiam, in quocunque demum vacationis casu, qui extra Curiam Romanam ex cujuscunque Persona contigit, hactenus in summa tranquillitate continuaverint, ac novissime Wilhelmo Barone a Furstenberg, olim sub sanctae memoriae Alexandro VII. et Clemente IX. Pontificibus, Camerario, abinde vero post cessans ultra triginta annos actuale officium et familiaritatem in mense Apostolico extra Romanam Curiam Salisburgi in solita Decanatus sui residentia, diem extremum claudente, alium suae Ecclesiae Canonicum Capitularem, condictum Baronem a Vehlen in Praepositum Canonice elegerint, ac illius confirmationem a Sancta Sede humillime petierint, illo autem praemature e vivis sublato, alium pariter Canonicum Capitularem, magnae rerum Ecclesiasticarum et Publicarum Imperii experientia multis modis commendatum, variisque Legationibus ad


page 810, image: s0810

Imperatorem, ad Reges, Electores, et Principes Imperii, ac denique ad Tractatus Pacis Generalis Riswicensis Catholicorum Statuum Imperii delegatione clarum, Ferdinandum Baronem a Plettenberg, ad praetactam ante et post Concordata inconcussam et per indultum Paulinum Canonizatam eligendi possessionem et consuetudinem continuanda ac justitia suffragante in antea conservandam canonice pariter elegerint, ac pro ejusdem Apostolica confirmatione humillime supplicaverint. Nihilominus tamen, non sine ipsorum Decani et Capituli acerbo moerore, illius confirmatio hactenus dilata manserit, et quidem sub praetextu provisionis Apostolicae per alium dictae Ecclesiae Canonicum Capitularem Baronem a Nesselrode parum conservationi Jurium et Privilegiorum Ecclesiae intentum, ad sinistra narrata sub- et obreptitie a Sanctitatis Vestrae immediato Praedecessore felicis recordationis Innocentio XII. nulliter impetratae, in qua pro fundamento gratiae cum evidenti et perpetuo inclytae nationis Germanicae, omniumque sub ea comprehensorum Cathedralium Capitulorum, aliorumque ordinariorum collatorum, vel jus eligendi et praesentandi ex jure communi, aut speciali consvetudine habentium, irreparabili praejudicio perperam expositum fuisse perhibetur, quod Praepositura post Pontificalem prima, vigore Concordatorum, aliaeque dignitates et beneficia quaecunque Ecclesiastica per summorum Pontisficum Officiales familiares et veros Commensales aliquando possessa, etiamsi ab ipso officio et actuali familiaritate recessissent, in


page 811, image: s0811

quibuscunque locis decedentes, ubicunque vacantia, solius summi Pontificis collationi et dispositioni in omni mense reservata essent, imo dicta Praepositura Cathedralis Ecclesiae Monasteriensis, ex eo potissimum motivo, quod illius ultimus a Capitulo, in vim praetactae immemorialis per indultum Paulinum agnitae et confirmatae possessionis ante hac electus Wilhelmus Baro a Fürstenberg, Alexandri VII. et Clementis IX. Sanctitatis Vestrae Praedecessorum sanctae memoriae, Camerarius familiaris et continuus Commensalis olim extitisset ac propterea praepositura praetacta, non obstante, quod ab omni servitio, familiaritate et vera commensalitate jam pridem recessisset et extra Romanam Curiam de Mense Majo 1699. in loco, ubi concordata vigent, diem extremum clausisset, pro hac vice reservata permanserit. Cum autem, Beatissime Pater, hujusmodi narrativa, quod dignitates et beneficia quaecunque Ecclesiastica per obitum olim familiarium, etiamfi ab officio, familiaritate aut vera commensalitate recesserint, et tempore obitus in ea amplius non exstiterint, in locis, ubi concordata Germaniae vigent, in quocunque mense vacantia, solius Sanctae Sedis Apostolicae provisioni et dispositioni reservata esse debeant, nimis illimitata ac toti Nationi Germanicae, omniumque sub ea Natione comprehensorum Collatorum vel jus eligendi vel praesentandi habentium, nimium quantum dispendiosa existat Convulsio, totalemque concordatorum praetactorum subversionem et destructionem involvat, probe considerato, quod in §. 3. Concordatorum hujusmodi


page 812, image: s0812

reservationes personales modificatae sint, adeoque expresse ac diserte quasi generali regula et pacto perpetuo cautum fuerit, quod eae solae duntaxat Officialium, familiarium et verorum Commensalium dignitates et beneficia Ecclesiastica absque ulla distinctione in Imperio in quibuscunque mensibus ubique extra Romanam Curiam vacantia, Sanctae Sedis Apostolicae dispositioni reservata esse debeant, quae obtinebuntur ab iis, qui tempore sui obitus adhuc in actuali officio, servitio aut vera commensalitate extiterint, non vero illorum, qui ab officio, familiaritate aut vera commensalitate ante obitum jam pridem recesserunt, et familiares esse desierunt, uti in casu praesenti memoratus Wilhelmus ultra 30. annos ante obitum ab omni officio, vera commensalitate et familiaritate recessit, et extra Roman. Curiam intra Imperii Romano-Germanici viscera Salisburgi in humanis esse desiit, adeoque citra laesionem et subversionem Concordatorum ex ejus persona et illius jamdudum ante triginta vel plures annos cessante actuali officio, familiaritate et vera commensalitate, aliquod gratiae et provisionis Apostolicae fundamentum in imperio nullatenus desumi potuerit, praesertim cum omnes Sanctitatis Vestrae Praedecessores, quotquot a tempore erectorum Concordatorum summi Pontificatus thronum conscenderunt, in diversis Bullis et Declarationibus expresse contestati fuerint, sese per nullas omnino reservationes, gratias aut dispositiones sub quocunque praetextu, verborum forma vel tenore expeditas, vel expediendas, ullo unquam tempore


page 813, image: s0813

impedire velle, quo minus ordinarii intra Nationem Germanicam suo jure libere fruantur, semperque declaraverint, quod provisiones vel gratiae contra vel praeter tenorem Concordatorum, etiam cum eorundem specifica et individuali derogatione (qualis tamen derogatio in praesenti casu facta non fuit) obtentae vel obtinendae pro mere sub-et obreptitiis contra mentem Summorum Pontificum impetratis, adeoque pro nullis, invalidis et infectis reputari nec executioni demandari deberent; Et cum insuper ad tollendam omnem in praesenti casu dubitandi occasionem sanctissimae et gloriosissimae memoriae Paulus V. Pontifex expresse voluerit, provide decreverit et perpetuo statuerit, quod memorati Decanus et Capitulum ex quacunque vacatione ex cujuscunque persona extra Romanam Curiam in quibuscunque mensibus non obstantibus regulis Cancellariae, Concordatis, quibuscunque aliis Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, deinceps quandocunque seu quovis alias modo eveniente ex gremio Canonicorum liberam Praepositi Electionem, sublatis quibuscunque reservationibus, sive ex qualitate Praepositurae, uti majoris post Pontificalem dignitatis, sive ex alternativa mensium sive ex cujuscunque Personae (cujus dignitates et beneficia possessa alias dispositioni reservata et affecta essent) extra Romanam Curiam decedentis vacatione resultantibus, habere deberent, excepta sola et unica duntaxat reservatione per obitum apud ipsam Sanctam Sedem contingente, utpote quae in Corpore Juris clausa, et ab omni


page 814, image: s0814

indulto regulariter exempta censetur, adeoque ex ipsa Indulti Paulini lectura et verbis ejus perspicuis, quae otiosa esse non possunt, nec debent, evidentissime appareat, solum et unicum reservationis ex obitu apud Sedem in corpore Juris clausae casum ab indulto exclusum, reliquas vero reservationes omnes qualescunque, sive ex alternativa temporis et mensium, sive ex qualitate dignitatis sive ex familiaritate Personarum, in omni casu vacationis omnino sublatas esse, et verba indulto inserta, ex cujuscunque persona extra Romanam Curiam, quae clausula in rescriptis brevibus seu Indultis Apostolicis frustranea dici non potest, sed effectum necessario operari debet, nihil aliud indicare posse, quam reservationes personales ex quibuscunque Constitutionibus Apostolicis vel Cancellariae regulis, aut alias undique resultantes, omnino sublatas existere, et omne obstaculum Apostolicarum reservationum tam realium, quam personalium, in omni mense remotum fuisse, dictosque Decanum et Capitulum in primaevo jure eligendi, quod ante originem Apostolicarum reservationum et ante Concordatorum praetactorum, pro pace et unione Ecclesiae, Concilium Basileense solenniter initorum, erectionem, ac etiam post concordata per immemorialem possessionem et consuetudinem a Paulo V. Canonizatam obtinebant, plenarie et illimitate manutentos fuisse, prout indultorum ordinariis Collatoribus Electoribus vel Patronis a sancta Sede Apostolica concessorum ea natura est, ut omnia ommium reservationum, tam realium quam personalium


page 815, image: s0815

obstacula tollant, et beneficia etiam duplici reservatione affecta comprehendant, ac jus ordinariorum Collatorum, Electorum ac Patronorum ad primaevum statum, qui fuit ante exortas reservationes Apostolicas, integraliter reducant, sola et unica reservatione in Corpore Juris clausa excepta, quae firmat regulam in casibus non exceptis, proinde exiguo judicio nostro, nihil toti Nationi Germanicae, nec non tam illustri ac de religione singulariter bene merito Capitulo praetactis acerbius accidere posse videatur, quam si, tali indulto perpetuo postposito, contra illius clarum et disertum tenorem, sub praetextu reservationum personalium per Concordata abolitarum aut modificatarum, et per ipsummet indultum specialiter et perpetuo sublatarum, in possessione sua immemoriali, per Paulum Pontificem summum, in quocunque vacationis casu et modo, specialiter confirmata, absque ulla necessitate vel utilitate Ecclesiae aut boni publici perturbarentur, sine ullo demerito innocentes Sanctae Romanae Ecclesiae devoti et obedientes filii, tam amare praegravarentur, et id ipsum, quod ad tollendum omnem litium, discordiarum, dispendiorum, scandalorum et seditionum fomitem, tam salutari Pauli V. intentione, voluntate et paterna provida ordinatione tunc perpetuo sublatum fuit, nunc ad unius particularis Canonici memorati Baronis a Nesselrode ab Eccelesia se separantis, et perperam supplicantis favorem, in totius Germanicae Nationis et omnium ordinariorum Collatorum perpetuum gravamen, dictique indulti Paulini totalem abolitionem,


page 816, image: s0816

personem, atque in Cathedralis Ecclesiae Monasteriensis, ejusque Praepositurae dispendiosam convulsionem, animorum quoque exulcerationem, nec non ad novarum litium et contentionum ac scandalorum perpetuum fomentum sinistre torqueretur: Cum autem Domini principales nostri Sacri Romani Imperii Electores, Principes et Status, Sanctae Romanae Ecclesiae obedientissimi filii, omnino sibi polliceantur, quod Sanctitas Vestra provisionem Apostolicam ad talem erroneam narrativam, toti Germanica Nationi adeo exitialem et funestam, imo in Imperio inexequibilem, cum totali non tantum jurisdictae Ecclesiae et in perpetuam ejus confirmationem dati Paulini Indulti, sed et ipsorummet Concordatorum subversione, executioni nunquam patietur demandari, neque etiam indulgere intendet, ut dicto impetranti per gratiosam sub et obreptitie, dolose in praejudicium Capituli suppresseum, nihil transeat, duobus ultra mensibus post obitum Electi de Vehlen, obtentam subrogationem in nudo possessorio summarissimo, cum suspensione petitorii, ullatenus subveniatur, constito et probe considerato, quod haec lis omnino calumniosa et frivola non super titulo beneficiali inter duos a Sede Apostolica provisos, aut a Capitulo in discordia electos contestata, sed tantum super executione provisionis Apostolicae agitata fuerit, et sola duntaxat vertatur principalis quaestio de conservanda immemoriali et hactenus nunquam interrupta possessione et consuetudine, Praepositum in omni mense, sublatis omnium tam realium quam


page 817, image: s0817

personalium reservationum et alternative mensium aut aliis obstaculis, eligendi, per Indultum Paulinum canonizata, ad cujus et Concordatorum eversionem subrogationum gratiosarum, in quantum illae concordatis conformes non sunt, regulae nullo modo procedunt, cum contra easdem memorati Decanus et Capitulum, pro conservando jure et possessione sua, legitimi Contradictores et ad hanc litem citati Principales Collitigantes esse dignoscantur, ita ut neque per executionem gratiae principalis sub-et obreptitie impetratae, neque per subsidiariam gratiosae subrogationis viam, hoc in casu inapplicabilem, dictus impetrator, Baro de Nesselrode, audiri possit, praeterquam quod indistincta introductio talium subrogationum, non attenta provisionis in subsistentia et frivola lite, contra Capitulum, super Juris eligendi pertinentia et possessione immemoriali indulto canonizata, Collitigans pendente, ad surrogationem penitus inqualificata, magis toti Nationi Germanicae, et omnibus Collatoribus, quam principalis quaestio familiaritatis et praetensarum perpetuarum reservationum personalium praejudicaret, et infinitis fraudibus, litibus et scandalis in praejudicium Concordatorum et omnium ordinariorum Collatorum januam aperiret, nec unquam securi, sed semper periculo expositi essent, nec ex erronea narrativa et sub-et obreptitie beneficia impetrantes absque ulla justificatione gratiae legitime electis aut provisis eo fine tantum litem moverent, ut, casu vacationis per mortem vel alio quovis modo eveniente,


page 818, image: s0818

in jura eorum surrogarentur, et hac via ordinarii Collitigantes suo jure conferendi aut eligendi privarentur, novusque hic reservandi modus introduceretur. Idcirco ad Sanctitatis Vestrae pedes Beatissimos ea, qua par est, filiali fiducia provoluti, supplices rogamus, quatenus Sanctitas Vestra gravissimis, quae ex hac provisione, utpote concordatis et perpetuo Indulto contraria, toti inclytae Nationi Germanicae, contra intentionem paciscentium, adeo praejudiciali pullulabunt dissidiis, contentionibus, scandalis, et plurium malorum sequelis opportune et paterne providere et hujusmodi provisione, per sub-et obreptionem notorie impetrata ac subsecuta in locum defuncti electi Baronis de Vehlen, praetensa gratiosa subrogatione, motu proprio penitus sublata, electionem praetactorum Decani et Capituli de Persona memorati Ferdinandi Baronis a Plettenberg, de religione, ac de Monasteriensi, Paderbornensi et aliis vicinis Episcopatibus optime meriti, tribus septimanis ante sub-et obreptive impetratam subrogationem canonice celebratam, Apostolica autoritare confirmare, et hac in parte aequissimis et devotissimis Dominorum Nostrorum Principalium, Sacri Romani Imperii Electorum, Principum et Statuum Catholicorum votis et desideriis in justitia et aequitate undequaque fundatis, clementissime annuere, et ulteriorum litium ac contentionum anfractus Apostolica benignitate et paterna sua providentia mature praescindere, atque inclytam Germaniae Nationem, non minus ac caeteras Nationes, ab omni gravamine exonerare, et hoc


page 819, image: s0819

modo benigne consolari non dedignetur; insuper, sibi spondent futurum, ut si per spontaneum cessum vel decessum ultimo electi, dicta Praepositura denuo vacaret, Sanctitas Vestra non aegre ferat, si pro conservandis concordatis et continuanda indubitati juris sui possessione, dicti Decanus et Capitulum ad novam Electionem, usque dum inter sacram Sedem Apostolicam et inclytam Nationem Germanicam, tanquam partes ipsas compaciscentes, juxta clarum concordatorum tenorem, in Concilio generali aliter conventum fuerit, Canonice progrediantur. Justitiam hanc et gratiam demereri non desinent omnes, quotquot sunt, Domini Principales nostri, quorum nomine cum devotissimo sacrorum Pedum osculo perpetuo permanemus

Sanctitatis Vestrae

Ratisbonae die 28. Julii 1702.

humillimi et obedientissimi filii

S. R. I. Electorum, Principum et Statuum Catholicorum ad Comitia Ratisbonae Consiliarii, Legati et Plenipotentiarii.

MCXXIX. Literae PROCERUM S. R. IMP. CATHOLICORUM per Plenipotentiarios in Comitiis Ratisbonensibus congregatorum, ad FABRITIUM PAOLUZZI, S. R. E. Cardinalem, quibus ipsi, ut


page 820, image: s0820
praeinsertis literis, sua commendatione, et rei gestae distincta enarratione pondus apud summum Pontificem addere dignetur, amanter injungunt, 1702.

Eminentissime Domine etc.

VEstrae Eminentiae jam aliunde satis constare non dubitamus, qualiter vacante anno 1698. per obitum Domini Wilhelmi de Furstenberg etc. Cathedralis Ecclesiae Monasteriensis Praepositura de eadem sanctae memoriae Pontifex Innocentius XII. Baronem de Nesselrode dictae Ecclesiae Canonicum et Thesaurarium, ad ejusdem erronea, tum ex concordatis Germaniae, tum ex Regulis Cancellariae, aliisque reservationibus Apostolicis, sinistra sane interpretatione detorta narrata, atque per meram sub-et obreptionem apostolice providerit, eo autem non obstante, Decanum et Capitulum Monasteriense, fundantes se in immemoriali et nunquam interrupta consuetudine ac possessione juris eligendi, speciali insuper Indulto Pontificio Pauli V. cum amplissima derogatione quorumcunque obstantium (prout ex tenore adjuncti exemplaris luculenter apparet) firmissime roborata et munita, intra tempus Indulti, ad novam electionem processerint, utendoque jure suo de gremio Capitularium primo Dominum Baronem de Vehlen, dein hoc etiam die 3. Octobris Anno 1700. e vivis sublato, Dominum Baronem de Plettenberg, Decanum Paderbornensem, virum maxime habilem et idoneum, in Praepositum Canonice elegerint. Cumque proinde hisce concurrentibus, isthic nimirum Apostolice proviso, hic canonice electo,


page 821, image: s0821

graves lites et controversiae suboriantur, dum ille executionem literarum apostolicarum provisionis et subsecutae surrogationis sub-et obreptitie ad erronea narrata impetratarum incessanter urget, atque ita contra juramentum suum canonicale, jura et Privilegia suae Ecclesiae impugnare et omnino evertere annititur, Decanus vero et Capitulum Monasteriense se et Ecclesiam vi juramenti, quo eidem se astrictos sciunt, in antiquissimo et nunquam hactenus interrupto suo jure et possessione immemoriali conservare merito et laudabiliter satagant, eumque in finem electionis suae confirmationem Apostolicam impetrare contendant; Hinc Domini Nostri Principales, acceptis desuper justissimis gravaminibus Capituli Monasteriensis, pro parte ejusdem causae justitiam et aequitatem moderno sanctissimo Domino nostro summo Pontifici, per nostras in copia adjunctas humillimas literas decenter remonstrari necessarium esse judicarunt, ne sub praetextu ejusmodi reservationum Apostolicarum eadem mala, dissidia, scandala et seditionis pericula, quae gloriosissimae memoriae Pontifex Paulus V. praetacto amplissimo suo indulto, tam paterna sollicitudine avertere voluit, ibidem resuscitentur, et in unius privati favorem tam illustri Capitulo et integro coetui, tanto zelo et constantia de fide et religione, adeoque de ipsa sede Apostolica per tot secula optime merito, antiquissima sua jura, Privilegia et Indulta, in summum ejusdem Monasteriensis, omniumque aliorum Capitulorum Cathedralium, totiusque inclytae nationis Germanicae praejudicium adimantur


page 822, image: s0822

atque ita quies et tranquillitas publica, quae tamen omnibus privatorum commodis mille passibus est praeferenda, absque omni necessitate aut utilitate Religionis et boni publici, imo potius in summum ejusdem detrimentum interturbetur: et hoc quidem sub solo praetextu concordatorum et reservationum Apostolicarum, attamen contra omnem verum et genuinum earundem sensum: cum per concordata Germaniae nulla beneficia officialium Pontificiorum in Imperio absque ulla distinctione, nisi illa officia actualiter teneant, sanctae sedi reserventur, neque per regulas Cancellariae, aliasque reservationes Apostolicas concordatis, in terris, ubi ea vigent, summum Pontificem derogare velle praesumatur. Proinde etiam de speciali nostrorum Principalium mandato Eminentiam Vestram enixe rogamus, ut ad avertendum ejusmodi incommoda et graviora, quae alias facile exinde consequi possent mala, in hoc negotio suam autoritatem interponere et apud sanctissimum Dominum nostrum eo efficaciter contribuere velit, quatenus sua Sanctitas dignetur hanc ex parte Capituli Monasteriensis, vigore antiquissimi sui juris et amplissimi Indulti Pontificii nunquam hactenus revocati et abrogati, de persona Domini Baronis de Plettenberg canonice factam electionem, pro paterna sua benignitate, confirmare, istam vero provisionem et surrogationem Apostolicam Domini Baronis de Nesselrode ad notorie erronea narrata contra verum et proprium sensum Germaniae concordatorum, aliarumque reservationum Apostolicarum, pro nulla et infecta aut saltem


page 823, image: s0823

pro tali habere, quae executionem non mereatur, et ita quies et tranquillitas publica, praesertim hisce periculosis et temporum et Statuum conjuncturis, pro Catholicae Religionis bono, ac pro majore sanctae Sedis Apostolicae gloria conservetur, altememorati nostri Domini Principales plurimum confidunt in circumspecta Eminentiae Vestrae prudentia, summa autoritate et aequanimitate. Et nos eidem a divina bonitate omnia felicissima apprecantes, ejusdemque favori nos officiosissimo recommendantes semper permanemus

Eminentiae Vestrae

Ratisbonae die 2. Octobr. 1702.

obsequiosissimi

Sacri Romani Imperii Electorum, Principum et Statuum Catholicorum ad Comitia Ratisbonae Consiliarii, Legati et Plenipotentiarii.

Nota. Ejusdem tenoris literae etiam ad Cardinalem Sacripanti exaratae fuerunt.

MCXXX. Breve CLEMENTIS PAPAE XI. ad ARCHIEPISCOPOS et EPISCOPOS REGNI POLONIAE, quibus eos serio hortatur, ut infucata in Deum pietate et inconcussa in Regem suum fide animabus conscientiis suis concreditis in laudabile exemplum praeeant, 1702.



page 824, image: s0824

Venerabiles Fratres salutem et Apostolicam Benedictionem.

AFflictum inclytae hujus Reipubl. Statum, et parata adversus eundem, ut vide re est, divinae irae flagella paternis oculis, non sine intimo dolore spectantes, expendentesque, quanto olim zelo fidelium istorum, praesertim vero Ecclesiasticorum, corda incenderentur, ubi vel hi in minimum discrimen cum Patriae tranquillitate Catholicae Religionis cultum adduci viderent; perpendentes vero vicissim, quam in praesens eorundem charitas in communi isto ac gravissimo periculo refrigescere videatur, postquam diu multumque praesentium malorum causas nobiscum perscrutati sumus, fateri coacti sumus, diem tandem advenisse, quo Deus statuit visitare in verberibus peccata populorum, eo, quod dereliquerint legem ejus, et mandata ipsius non custodierint. Porro licet haec ipsa cogitatio amaritudinem animae nostrae supra modum cumularet, de misericordia tamen illius, qui propitiabilis est super malitia hominum, merito confisi vigilantiam ac zelum vestrum, venerabiles fratres, adjungere solicitudini nostrae decrevimus, quatenus fideles curae nostrae crediti, Pastorali vestra voce, admoniti intelligant adeundum sibi thronum omnipotentis Clementiae, ad exorandam inprimis peccatorum veniam, mox etiam ad implorandam Regni istius necessitatibus coelestem opem, sine qua frustra semper consilia humana laborant; verum quia nemo magis hortatione sua prosicit, fructumque


page 825, image: s0825

uberiorem colligit, quam qui caeteris suo exemplo praeire non renuit, pertinet inprimis ad uniuscujusque vestrum officium ad eam morum pietatem atque integritatem vos ipsos confirmare, quae eos, qui autoritati vestrae subsunt, vel solo intuitu erudire, et per viam salutis post ipsa vestra vestigia, facile perducere possit. Quodsi hac occasione omnes zeli vestri partes implere non sategetis, earum calamitatum, quibus regnum istud in praesens tam vehementer impetitur, illarumque etiam, quae impendere eidem facile possent, Autores quodammodo dicimini, multo acrius multoque aequius hanc notam subituri, ubi quis vestrum (quod Deus perpetuo avertat) zizania superseminantibus adstipulari quoquo modo videretur. Quod ne cogitare quidem de ullo eorum, qui venerabili isti ordini adscribuntur, patitur virtus vestra et charitas, qua Fraternitates vestras in Domino complectimur, sed imo commune bonum singulis cordi fore confidimus, et vos insimul curaturos esse, ut in hunc scopum populorum omnium studia, preces ac vota dirigantur. Hinc ad incendendos eo magis eosdem Regni Poloniae, et Mag. Duc. Lith. populos, ad conquirendam per salutarem poenitentiam opportuna in his urgentissimis necessitatibus Divina ejus remedia coelestium gratiarum dispositioni nostrae divinitus creditarum Thesauris larga manu proferre decrevimus, quemadmodum ex alio diplomate, quod expedire jussimus, agnoscent Fraternitates Vestrae, quarum interim partes erunt, greges sibi commissos hortari, ut hujusmodi Thesauros lucrandi


page 826, image: s0826

occasionem non dimittant; nosque idem a Deo humiliter assiduis precibus expostulabimus, et Fraternitatibus Vestris Apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Dabantur Romae 28. Octobr.

(L. S.) Annulus Piscatoris.

Fr. Oliverius.

MCXXXI. Literae PROCERUM S. R. IMP. AUGUSTANAE CONFESSIONI ADDICTORUM, per Ablegatos in Comitiis Ratisbonensibus praesentium, ad ANNAM, Magnae Britanniae Reginam, cui quo in arcto res Evangelicorum per Germanium et imprimis in ditionibus Palatinis sint statu, diligenter referunt, eorumque sublevationem sollicite commendant, 1702.

Serenissima ac Potentissima Regina, Domina Clementissima.

CUm Regiae Majestati Vestrae de Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Throni ascensione, submisse gratulamur, Divinumque Numen invocamus, ut Regiam Majestatem Vestram pro boni publici commodo subditorumque suorum incolumitate felicissimam sospitemque diutissime conservare velit, simul et nobis gratulamur cum ex augescente Regiae Majestatis Vestrae gloria atque potentia communi causae, imprimis autem Religioni nostrae, magnum praesidium atque auxilium accrescere compertum habeamus. Caeterum ut universo orbi jam innotuit, ita et dubio


page 827, image: s0827

procul constat Regiae Majestati Vestrae, quibus undique calamitatibus res nostrae religionis praesertim in Palatinatu Rheni Electorali premuntur. Ex juncta tamen informatione ad amussim vero conformi speciatim patet, quomodo Serenissimus Elector Palatinus paucis abhinc annis sibi sumserit statum Palatinatus Ecclesiasticum tanta majorum prudentia, tantaque Christiani Sanguinis effusione constitutum intervertere, et ex necessario precarium efficere. Hinc est, quod usus inibi quorundam templorum Nostratibus plane interdicatur, concesso illo solis Romano-Catholicis, quibusdam quidem relinquatur, ast sub specioso concordiae praetextu, communis esse jubeatur. Sacra inde turbantur, aditus ad illa praecluditur, Collegia Antistitum Evangelicorum, quibus Ecclesiarum cura et redituum commissa, impediuntur vel abrogantur, numerus Pastorum minuitur, plurimis Salaria acciduntur, reditus Ecclesiastici contra majorum instituta cum Catholicis communicantur: Idem est de Ludimagistris et caeteris Ecclesiarum Administratoribus Seminariisque. Hinc officia vacant, Scholae clauduntur, cum adultis efferatur juventus, et haec tanto impetu, ut clamori oppressorum nullus detur locus. Manifesta haec nec ullo tempore excusabilis oppressio Religionis nostrae in Palatinatu Rheni, cum ad aures Statuum Imperii Evangelicorum non potuerit non pervenire, omnis lapis a nostris equidem motus est, Serenissimo Electori Palatino tam per ablegationes et literas, quam per Legatum Serenitatis Electoralis suae in Comitiis


page 828, image: s0828

degentem mitiora persuadere. sed frustra. Confugimus inde ad Sacram Caesaream Majestatem, vellet malis his mederi, eoque conferre curam et autoritatem, quo Serenissimus Elector Palatinus a tam inauditis hucusque innovationibus desisteret, et innovata jam ad normam in Imperio praescriptam restitueret, sed et hic preces, licet saepius reiteratae hactenus effectu caruerunt. Praeter haec, Serenissima ac Potentissima Regina, adhuc alia sunt, quae Status Evangelicos sollicitos tenent. Nam, ut taceamus, quae in Hungaria aguntur, Regiae Majestati Vestrae satis nota, res sane Evangelicorum in Silesia adeo afflictae sunt, ut curam nostram singulariter excitent. Nolumus ampliori et specifico malorum recensu, quibus premuntur, molesti esse Regiae Majestati Vestrae, res ipsa loquitur, de illis brevi actum fore, nisi Evangelicorum intercessionibus ad normam Instrumenti Pacis Westphalicae locus detur. Quid nobis factum sit, cum pax Ryswicensis conficeretur, et qua ratione, quibusve artibus clausula illa articulo 4. tabularum pacis contra omnem expectationem inserta fuerit, ejus rei memores illi maxime adhuc sunt, quorum oculos et vigilantiam istae machinationes non effugere. Quantopere in Circulo Rhenano Superiori e Statibus utriusque religionis mixto Catholici hactenus Condirectorio Evangelico, quod tanta ratione postulatur, adversentur, id vel ipsae in dicto Circulo contentiones inde exortae satis demonstrant. Urbs Wormatiensis, Civitas Imperii antiquissima, in cineribus suis vix respirans, multis modis,


page 829, image: s0829

imprimis per insolitas contraque privilegia Civitatis manifesta illimitate praetensas, ceu nominant, processiones angitur. Abbas Campidunensis non ita pridem subditis suis Reformatis integrum templum supra sesqui seculum, sine ulla interruptione, etiam mediis Germanici belli temporibus, possessum, manifesta Westphalicae Pacis violatione extorsit; Princeps Swarzenburgicus exercitium Religionis Catholicae in templa quaedam Evangelicorum in Franconia pari injuria introducere non veretur. Quin imo nec ipsae executiones Pacis Westphalicae autoritate Circulorum publica et ad praescriptum mandatorum executorialium factae a vafris assultibus hominum, quibus restituendum aliquid ex illa pace fuerat, tutae satis munitaeque sunt. Testis est causa inter Comitem Lippiacum et Jesuitas Paderbornenses, de dimidietate Coenobii Falckenhagen vertens, cujus possessionem manifesta pacis dispositione praedicto Comiti restitutam, ut patres illi auxilio Judicii Imperialis Aulici indebite recuperarent, omnia hactenus tentarunt, cum lis haec coram Deputatis ad punctum restituendorum diu instructa, salvis Imperii legibus avocari ad aliud tribunal nulla ratione possit. Haec sane multaque alia gravia et indigna omnes Westphalicae Pacis sponsores atque Consortes procul dubio ad animum revocabunt, quorum interest his dubiis temporibus, cum ingens belli decretorii metus omnes circumstat, pacatam praestare Germaniam solidamque inter Status Imperii utriusque religionis firmari amicitiam; Quod ne sperandum


page 830, image: s0830

quidem, ni propere extinguantur odia illa et tranquillentur studia partium nimium quantum incensa per intentatam tot locis religioni nostrae vim, praetextu illius juris reformandi, quo nunc Catholici per omnem fere Germaniam miro quodam consensu et assiduitate abutantur. Humillime itaque Regiam Majestatem Vestram ex speciali mandato compellamus, ne pro innata sua pietate, et quae cum Caesare et Electore Palatino ipsi intercedit amicitia, nobis desit, sed eo nobiscum laboret, Caesaremque permoveat, ut enumeratis malis, quibus nostrae Religioni addicti in Palatinatu aliisque Imperii terris premuntur et opprimuntur, obex ponatur, turbati aut quocunque modo destituti sine ulla exceptione ad normam Instrumenti Pacis ubique plenarie restituantur. Neque dubitamus, quando Regia Vestra Majestas dignabitur in causa hac Dei precibus his nostris annuere, serioque rem agere, omnia ex votis cessura. Regiam Majestatem Vestram Divinae tutelae commendantes omnigenam felicitatem apprecamur.

Regiae Majestatis Vestrae

Ratisbonae ex Comitiis die 18. Nov. 1702.

humillimi

Sacri Romani Imperii Electorum, Principum et Statuum Augustanae Confessioni addictorum Consiliarii et Legati ibidem congregati.



page 831, image: s0831

Inscriptio. Serenissimae ac Potentissimae Principi ac Dominae Annae, Magnae Britanniae et Hiberniae Reginae Fidei Defensori, Dominae nostrae Clementissimae.

MCXXXII. Literae LEGATORUM REGUM ET REIPUBLICAE EV ANGELICAM RELIGIONEM PROFITENTIUM, in Aula CAESAREA commorantium, ad LEOPOLDUM Rom. Imperatorem, a quo supplices contendunt, velit pro commisso sibi a Deo supremi honoris munere in id sedulo eniti, ut incolis per S. R. Imperium, Silesiam et Hungariam Aug. Confessioni addictis, Religionis suae Sacra, juxta genuinum Pacis Westphalicae sensum, tuto et libere exercere liceat, 1702.

Serenissime, Potentissime atque Invictissime Caesar, Imperator semper Auguste!

QUantopere depressus ille afflictissimusque rerum Status, in quo tum in Imperio Romano-Germanico, tum in haereditariis Sacrae Caesareae Majestatis Vestrae terris constituti deprehenduntur, qui Evangelicae sese Confessioni addictos profitentur, jam etiam pridem sensus ipsos animosque Potentissimorum Europae Regum, nec non foederati Belgii Ordinum, qui eadem Sacra sequuntur, perstrinxerit pariter, atque tot acerbissimorum casuum eventu intime contristarit, vel inde manifestum est, quod iidem, pietate et miseratione


page 832, image: s0832

ducti a longo jam tempore mitiora quaeque consilia solicite circumspexerint, quibus et radix tam late serpentis mali, quod hinc nasciturum videbatur, tolli, et infaustae offensionis lapis, ad quem mutua illa prorsusque necessaria voluntatum et studiorum consensio toties ab utriusque Religionis partibus allisa est, eo semoveri successu denique posset, quominus dehinc aeterni imperii et Archi-Ducalis Domus Austriacae hostes ex tricis illis dissidiisque, quae isthinc progenerata subinde fuerant asperrimis perpetuisque sua sibi commoda ulterius comparare, ne dum id consequi valerent, ut quod unice dederunt hactenus operam, postremo non iis duntaxat, qui maxime fuere afflicti, quam et caeteris, qui afflixere, jam suis, quod dicitur, jumentis perniciem adducerent, certissimumque exitium determinarent. Equidem consultum huc usque visum haud fuit, Caesaream Majestatem Vestram uno velut Regum, communique Dominorum Statuum, quos cum submissa honoris praefatione nominavimus, nostrorum ore animoque ea de causa compellare, dum spe subinde ampliori subnixi, nullatenus utique dubitaverimus, quin Caesarea Majestas Vestra pro divina, qua inter mortales excellit, clementia, propitias aures praebitura sit desideriis, precibus ac obtestationibus flagrantissimis, consociatis intercessionum studiis, nec minore juxta pietatem et reverentiam, quibus convenit, factis expositis, crebroque repetitis! Atque ideo magis quoque futurum existimavimus, quo luculentius deinceps non tantum universo humano generi,


page 833, image: s0833

sed imprimis compendio Orbis, Imperio Romano-Germanico, haereditariisque Caesareae Majestatis Vestrae regnis ac provinciis, hoc etiam tam illustri experimento planum fieret, atque testatum, nullum unquam Principem excelso Imperio praeditum extitisse, qui vel majori ad justitiam et clementiam amore vel aliis quibuscunque virtutibus summis et maximis, quales a supremo harum conditore in rectores terrarum conferri solent, exsplenduisse, parique cultu et gratia easdem exercuisse visus sit? Atque consignatae hae in animis hominum notiones ejus etiam fiduciae fructum, quem nemo non spe votoque jam praeceperat, usum indulsissent, nisi sinistriore tunc fato ex eorum numero, qui alioquin Principum aures oculique et oracula dici consveverunt, et cum quorum ministerio, ubique locorum praesente, illi etiam summi et omnia gubernantis Numinis immensitatem et omnipraesentiam in terris referre creduntur, aliunde intervenissent, ac coeco quodam impetu zelove abrepti, luci veritatis fulgentissimae velum tenebrosum obduxissent, eoque obfuscare eandem deteriorem in modum sategissent. Quaproprer, Augustissime Caesar ac Domine, nobis omnibus ac singulis, qui Regum Europae Evangelicam Religionem profitentium et foederati Belgii Ablegati hic sumus, et eo munere fungimur, id negotii datum gravissimisque verbis injunctum est, ut excelso throno Caesareae Majestatis Vestrae, obtutu venerabundo admoti ea, qua par est, subjectione devotissima Eorum nomine exponeremus, quod, quemadmodum commemoratae


page 834, image: s0834

suae Majestatis Regiae partim Vades et Compaciscentes Pacis fuerint Westphalicae, ita, easdem pariter ac Praepotentes Belgii Status Generales firmissima spe ac fiducia teneri, fore, ut omnino Caesarea Vestra Majestas laudatum illud Instrumentum Pacis, velut Palladium quoddam, quo convulso simul patriae salus convellatur necesse est, respiciat, nec vel ullo istud modo actuumque contravenientium injuria lacessi, multoque minus infringi vel labefactari sinat. Quin potius apparet juxta praesumtam hanc ipsam de Caesarea Majestate Vestra aequissimae mentis optimam voluntatem, quam Deus velit esse perpetuam, validissimum videri fundamentum, cui sincera illa et integerrima fide culta amicitia, foederaque bono publico promovendo cum ipsa subinde inita sint undiquaque superstructa. Quid? quod et Clementissimi Reges et Domini nostri se plane habeant persvasos, id convenire inter Caesaream Majestatem Vestram et ipsos, conspirantibus pridem sententiis, solam nimirum illam pactionem Westphalicam esse, quae pro basi caeterarum pacificationum subsecutarum omnium haberi retinerique debeat, atque sic digne et ex merito suo aestimari. Sane in Neomagensi pro tali, et, quod magis, pro regula ipsa cujuscunque pacificationis et stabilimenti tranquillitatis publicae clarissimis agnoscitur verbis. Quare dolendum vehementer est, tantam ab ea secessionem per infestam clausulam, quae Articulo quarto Pacis Ryswicensis subnexa est, et de Religionis negotio agit, factum esse, ut quemadmodum ista tunc


page 835, image: s0835

ipsis Caesareae Majestatis Vestrae Legatis inauspicata et importuna novitate sua foecunda litium materia visa, et cujus uno vitio tot bona alia deformata aliquando apparitura sint; sic iidem defugere ejusdem autoritatem ac contractae inde culpae invidiaeque dedecus a se amoliri atque declinare maluerint, quam, quod ex consensu eventurum ominabantur, hujus praesentis ac futurae aetatis opprobriis sese onerare: Etenim neque Gallicani, quod nemo non novit, alio eam fine condiderunt, atque velut quoddam Eridos pomum in medium projecerunt, nisi ut hoc pacto prorsus subdolo, discordi cum membris capite colliso, compages utrinque soluta pessum iret, et post multa denique ingruentia rerum discrimina penitus subversa concideret. Sicut autem facilius est apta dissolvere, quam dissipata connectere, ita ex plurimorum voto deliberatum ab eo jam tempore fuit, quo potissimum modo imminenti huic periculo a dissonis sermone et corde gentibus oblato excitatoque, et ex quo, velut a radice sua, infinita propullulatura mala forent, mature posset occurri resistique? Sed in ipso multiplicis consultationis aestu praevaluit ultimo ratio servanda clausulae, eo obtento argumento futurum alias esse, ut sicuti vel maxime etiam ista, considerata nempe morali sui impossibilitate, ne dicamus, turpitudine, qua inquinata est, expugnatur, Gallus, qui praetextuum subinde fingendorum ac inveniendorum mirus ac famosissimus architectus sit, arrepta inde occasione, nova Imperio negotia licentius facessere et publicam turbare


page 836, image: s0836

rem pergat. Enim vero postquam belli flamma undique jam succensa exarsit, metus utique ille evanescit, et Gallia, quae una ejus et praecipua causa extitit, jure, quod pace sibi Ryswicensi acquisitum deputat, excisit, simulque eo se frustrata ipsa est, ut taceamus, novissimam pacis pactionem nequaquam Monasteriensi, ex quo illa a semi seculo inde pro lege Imperii fundamentali, quam appellant, habita est, derogare posse aut praejudicare. Constat praeterea, et undiquaque in recenti hominum memoria omnium versatur, quotquot civilium notitia actorum sunt imbuti, quo violento impulsu et suasionum studio illa saepius dicta clausula, quasi quaedam Herculi clava, sit extorta, et tametsi jure ex gentium consensu orto, in pactis publicis metus, qui etiam in constantem cadit, consensum non semper excludat, quia nunquam pax aliqua censetur facta, in qua non vel ex una vel ex altera belligerantium parte, vel ex utraque etiam simul, metus adfuerit urseritque; tamen illud non de metu injusto, qui causam promisso dedit, et quem jus Gentium improbat, intelligi debet, qualis est, qui turpitudinem involvit, et pactum honestati haud consentaneum producit. Atqui vero nihil minus licitum fasque est, quam spondere ac conventione certa, eaque turpi, addicere illud, quod sacrosancta et in se prorsus in dissolubilia vincula, quibuscum et patriae communis, et capitis ejus atque membrorum structura in universum pulcherrime invicem colligata cernitur, disecare ac perrumpere potis sit. Jus Gentium ad talem metum suam vim non porrigit


page 837, image: s0837

et praebet, sed verius est rem constritutam esse intra jus naturale. Quod si ergo Gallia ex funesta illa clausula jus nullum capere quaesitum potest, id minus certe Status Imperii poterunt Catholici, quorum tantum interest, quantum Evangelicorum, ut pax Monasteriensis, qua utrique Religioni de sua cavetur securitate liberoque exercitii usu, eousque integra conservetur et illibata, quousque Imperium Romano-Germanicum ex Decreto Dei, hactenus abscondito nec sensibus obvio, duraturum in Orbe est. Quapropter quod submissima devotissimi cultus veneratione facere par est, uno jam animo (posteaquam singulatim id efficere nobis non licuit) ac eodem concordique verborum tenore majorem in modum a Caesarea Majestate Vestra petimus, rogamus ac contendimus, dignetur denique ipsa apud Status Catholicos Augustam suam interponere autoritatem, atque efficacissimo identidem studio pertendere, ut praedicti Status rem tanti momenti, imisque repositam sensibus, pari, id est, severa aestimatione expendant, sicque eadem ratione operave vaferrimae illae artes, quibus tot simultatum ac diffidentiae semina hinc inde sunt inspersa, ornatu suo adscititio nudatae prostituantur, detestabilique odio exterminentur. Quod si vero praeter spem ac expectationem omnem impetrari nequeat, ut Status Catholici et Evangelici tali animorum consensione et voluntatum conspiratione coalescant, qua nempe et communibus consiliis et unitis virium facultatibus nixi suffultique impendentibus nunc ac minitantibus periculis superandis sufficere, iisque


page 838, image: s0838

singulis laetabundo ac forti spiritu obviam ire possint, reliquum est, idque necessarium quoque, ut Caesarea Majestas Vestra ad tranquillandos Evangelicorum motus animosque, re et sententiis clementissimis quantocyus declaret, neque se posthac unquam, neque posteros etiam suos in Imperio successores vel in aeternum permissuros esse, ut in ejusmodi Tractatibus Pacis, qui futuri sunt deinceps aut sequentur, quicquam inseratur, addaturve, quod cum Monasteriensi pugnaturum aut contrariam in partem constitutum videatur, neque adeo Caesaream Majestatem Vestram vel interim, vel deinde comprobaturam aut admissuram quodcunque, quod iis sit adversum, actum et transactum, vel stipulatum et contractum, quocunque modo visum, dictumque fuerit, aut videri etiamnum, dicique possit, debeatve, atque ideo eandem eodem nomine ac titulo pro nullo nihiloque omnia illa declarare ac pronunciare, quaecunque hujus generis sint, ac ejusdem vel naturae vel qualitatis censeantur, et tam constanti quidem id ac tenaci proposito, ut quae pace Westphalica conclusa et statui Anni 1624. conformia sunt, Caesarea Majestas Vestra incorrupte observata velit, nec porro, quod praecipuum est, unquam patiatur concedatve horum in praejudicium clausulam istam articulo IV. Pacis Ryswicensis adjectam obverti, vel quidquam ejus allegari posse aut debere. Quin imo, quae hucusque contra Statum anni 1624. in rebus ad Religionem pertinentibus innovata fuerant, potius jam rescindantur. Quod dum fiat peculiari interim constitutione cum Caesareae Majest. Vestrae consensu


page 839, image: s0839

inter status Imperii promulgata cavendum, idque sub poena fractae pacis publicae, ne quidquam posthac in rebus de religione immutetur, donec delatis hactenus gravaminibus eo modo atque ratione, quae sigillatim instrumento pacis est definita, medela sit juste et ex ordine undique pariter facta. Atque ejusmodi declarationem literis consignatam a Caesarea Majestate Vestra anxio desiderio et humillima mente expectamus, quam deinceps identidem Reges etiam nostri ac Domini Clementissimi, tum in Comitiis Ratisbonensibus, quantum ad Corpus Evangelicum attinet, tum in reliquis Principum, quos vocant, Protestantium Germaniae Aulis tam rite exponi et depraedicari curabunt, ut Caesarea Majestas Vestra amplissimum ejusdem usum fructusque uberrimos etiam atque etiam re ipsa sentire et cum voluptate regustare queat, Catholicorum declarationem ejusdem vel similis forte contextus ac tenoris postmodum eo facilius expectare licebit, et committimus interea Nos curae Caesareae Majestatis Vestrae, qua fas est, devotione sanctissima, gravamina Ratisbona eidem jam nuper submissa, quae sicut typis publice exscripta et ex veritate cum circumstantiis suis probe sunt exposita, ita eadem pietate, qua intaminatum Dei cultum prosequimur, religiose nunc obtestamur, velit Caesarea Majestas Vestra sententiam super istis suam, uti saepius et ante biennium fere in solenni Tractatu Borussiae Regi illud promisit, clementissime nobis impertire et gratiam tanto Caesare dignam iisdem commodare. De tantum non oppressa fere Religione nostra in Silesiae


page 840, image: s0840

Ducatibus, quae Civium ibi ac Municipum et subditorum Caesareae Majestatis Vestrae omni fide, candore et obsequiis addictissimorum querimoniae, et plenae lamentorum voces sint, ex apposito sub Lit. A. patescit, in quo post exposita gravamina a Nobis hinc et inde ac de die in diem congesta, desideria eorundem ardentissima et supplicia omnium vota maxima, longa serie contenta exhibentur. Nihil autem prorsus in iis reperitur, quod paci Pragensi et §. Silesiae autem Principes nec non sequentibus §. §. Instrumento Pacis Westphalicae, in quo singulariter Religioni prospectum est, quin imo et ipsis declarationibus Caesareis, quae iteratis postmodum vicibus prodierunt, non in universum conforme sit et adaequatum. Verum enim vero id jam unice tantum et omni, ceu apparet, contentione agitur, ut commemoratae scilicet leges et declarationes non secundum mentem accipientium, sed solummodo secundum mentem proferentium explicentur, vix advertentibus qui sic statuunt, hoc ipso propriae securitatis munimenta convelli, et ansam adeo praeberi, ut pax, quae olim tanto iis impendio constitit, perimatur undique et obfuscetur. Ne dicamus, quod, quoad §. Silesiae autem Principes, Ferdinandus III. in literis, ad Electorem Saxoniae die 7. Maji 1654. datis, declaraverit, mentem suam haud esse, ac si §. ille restringendus vel aliter interpretandus sit, quam cum pacificatione ipse Pragensi conveniat. Et sane inane est effugium, si, quod fit, ab aliquibus opponatur, summam paragraphi: Silesiae autem


page 841, image: s0841

Principes etc. id indigitare duntaxat, quod ex gratia nempe Caesarea et Regia concesum erat, atque ita non diutius valere eundem, quam ipsa gratia Caesarea et Regia duret; At vero manifestum est, quod quicquid Caesarea Majestas Vestra Vasallis suis ac subditis ex gratia concessit, vel etiamnum concedit, id intuitu Compaciscentium pro irrevocabili pacto sine dubio habendum esse, Caesarea Majestas Vestra tot tantisque curis ac negotiis gravissimis undique involuta et quasi circumsepta est, ut propterea omnino jam mallemus, non minus a percensendis, ac etiam confutandis istis technis et sophismatibus, in quibus quidem effingendis illud hominum genus sibi mirifice placet, hic abstinere prorsus, nisi Clementissimi Reges ac etiam Domini Nostri, quorum quod diximus, aliqui vades et compaciscentes Pacis Westphlicae fuere, Christiano amore impulsi, se quodam nexu crederent obstrictos, ut fructus pariter illius ad eos, qui ejusdem secum fidei consortes sunt, ipso perinde usu pervenire facerent atque traduci, validissime persuasi insuper, Caesaream Majestatem Vestram, pro perpetuo sincerissimo eorum animi affectu officiorumque assiduitate, qua ipsi constanter eandem prosequuntur, facile hanc iis gratiam vicissim impertituram, ut pro solita clementia sua patiatur, per Nos, illorum Ablegatos, talia Caesareae Majestati Vestrae intercedendo proponi ac commendari, quae quocunque modo ad referendam animorum tranquillitatem, hinc majorem conscientiarum libertatem anxie


page 842, image: s0842

admodum crebrisque hactenus intercisam gemitibus anhelantium, inde novas earundem oppressiones, inter tot et tanta formidinum prodigia magis magisque extimescentium, quicquam conferre posse videntur. Nec vero quisquam est, qui propterea Caesareae Majestatis Vestrae jura circa Sacra vel infringere, vel, quod identidem a Nobis alienum, diminuere saltem in animum inducat, quemadmodum neque ista vel minimo etiam modo dici poterant infracta aut diminuta, per sanctiora illa decreta et orbi publicata, quae antehac et Caesareae Maj. Vestrae Divi Majores (quorum memoria in benedictione sempiterna viget) et ipsa quoque, tum alibi, tum in constitutionibus Pacis Pragensis atque Westphalicae, pro liberali Sacrorum usu cultuque et horum exercitio innoxio ac perpetuo sanciverunt, suaque sponte et liberrima voluntate subditis suis benignissime indulserunt. Quae cum ita se habeant, utique duriter videtur factum, Caesareae Majestatis Vestrae subditos, ab Evangelii disciplina cognominatos in crimen vocari, quotiescunque a Clementissimis Regibus, ut et Dominis nostris, supplicibus hactenus libellis impetrarunt, ut ipsi deprecationes suas, ex vero amicitiae studio profectas, pro eorum tutela ac religionis suae immunitate, exigente sic flagitantium necessitate, interponerent. Quas tamen ipsas (quod ex veritate testari possumus) quum hoc jam tempore petere, aut quaerendo exambire non sint ausi, idcirco Clementissimi Reges, ut et Domini Nostri motu proprio et tot casuum funestissimorum documentis, quae nec


page 843, image: s0843

mediocrem conscientiis vim inferre videbantur, excitati, uno velut mentis et vocum consensu decreverunt, vexatissimae causae patrocinium denuo suscipere, ejusque impositam sibi necessitatem Caesareae Majestati Vestrae pio affectu et innocuo zelo repraesentare, quemadmodum etiam eorum aliqui in Instrumento Pacis Westphalicae facultatem interveniendi disertis sibi verbis reservarunt. Et si vel maxime haec, de qua nunc sermo est, reservatio Instrumento Pacis non fuisset inserta, non tamen apparet, quomodo Caesareae Majestatis Vestrae subditis id velut cujusdam delicti nomine imputari queat, si quando in tot, quae se circumstant, angustiis, ad Caesareae Majestatis Vestrae amicos praecipuos eosque conjunctissimos se vertant; ut propitias horum advocationes in auxilium allegent, utpote quas ex merito suo tale omnino pondus apud Caesaream Majestatem Vestram habituras sperant, quale ab aequitate et justitia, quibus praestant, expectare fas est. Alioquin enim, si secus, quam confidunt, accidat, ut illac nimirum intercessiones iisdem ac deprecationes (hoc enim vero flebile emigrandi beneficium supremum quasi ex naufragio tabulare) deinceps omnimode sustollantur, sine dubio miseri mortales ad ultimam inde desperationem ab osoribtus suis perducti, nesciant denique, ubinam in suo consistant, Etenim ex una dehinc parte infinitis calamitatibus et terriculamentis abyssum conspicient quandam ab offensionibus suis ipsis inevitabilem; dicimus inevitabliem, quia


page 844, image: s0844

existimamus, vix unquam futurum esse, ut homo, quam ille libenter alias etiam, quamque constanter et severo voluntatis proposito id agat, tantum a se impetrare possit, ut quicquam credat aut sibi persuaderi vi precariove patiatur, quod longe aliter eidem praecognitum est, et cujus adversantem sententiam neque capere vult neque comprehendere potis est. Unde praestat etiam, haec talia unius Dei digito relinquere in solidum, quippe qui solus hominum pectora novit inflectere. Ex altera autem parte viam sibi et occlusam animadvertunt, et obsessam, qua per patientiam et fugam, unica alias remedia licita, reluctari ejusmodi malis et quomodocunque infestam propitiari fortunam licet. Fuga equidem remedium est, quod divinae et humanae, quin et Sacri Romani Imperii leges omnimode permittunt, comprobantque. Matthaei cap. X. aeternum pronuntiat verbum: si vos prosequuntur in una civitate, fugite in aliam. Tam praeclara multa a S. S. patribus imprimis Athanasio in Apologia sua de fuga, nec minus a juris naturae Scriptoribus de jure emigrandi, et, quod hinc profluxit, jure recipiendi exules fidei socios annotata sunt, ut Caesareae Majestatis Vestrae Principis, omni doctrinarum lumine mirifice illustrati, patientia videremur abuti, si recensendis istis has implere chartas vellemus. Quantum autem ad Leges Sacri Romani Imperii attinet, haud necessarium arbitramur, recentiores adducere, nempe art. 5. §. 39. Instrum. Pacis Westphalicae et quae


page 845, image: s0845

Recessui Pragensi subjunctae sunt, in quibus jus emigrandi et venditio bonorum liberalissime concoduntur; sed insistere potius decet sanctioni Pacis religiosae, quae ipsa jus reformandi subditos hoc minus restrinxit, quo magis in eadem caputque ac membra tam arctis adeo vinculis se se mutuo obstrinxere, ut jam integrum illis aut liberum haud sit amplius, subditis suis, qui religionem eorum amplecti detrectaverint, emigrandi licentiam cohibere, aut penitus eam sublatam iri. Rudolphus II. imperator in Republica sua ad Principes ac Status Silesiae Anno 1604. facta profitetur, se non solum Imperii Electorem, sed et NB. Statum, et quod Silesia etiam inter membra Imperii, quae pari cum caeteris jure gaudeat, sit referenda. Jam autem ex pace Religiosa inter Status Imperii civilis circa Religionem et imprimis circa emigrationem intercedit. obligatio, et sic non modo per naturalem, sed etiam per civilem obligationem flebile illud, quod diximus, emigrandi beneficium stabilitur et firmatur, et cavillatio est, istud beneficium saltem tunc concedi, cum propter religionem patiantur subditi in Silesia autem illos nihil pari, adeoque nec illud iis indulgendem esse? Quis autem (cum exceptio haec facto sit contraria) non percipit dulce esse solum patriae, ubi primum hausimus aerem, ubi primos edidimus ejulatus, et quis unquam credere potest, illos, si non dira cogat necessitas, patriam, lares, propinquos et amicos suos deserere velle. Caeterum hisce omnibus quae generatim huc usque


page 846, image: s0846

Caesareae Majestati Vestrae de Silesia proposita sunt, ego, Ablegatus Prussicus, singularem mihi veniam peto, adjungendi submissim preces pro Svibuisii incolis, ut iis scilicet ademptum tenuique ornatu exaedificatum templum suum tum ex gratia Caesareae Majestatis Vestrae tum ex voto et existimatione Regis etiam mei clementissime restituatur, quippe qui in reddendo districtu Svibuisiensi hoc libentius est gratificatus, quo magis eidem complacuit, aedem ibi Sacram, quam indigitavi, ex sui nominis appellatione Fridericianam dictam, atque eo titulo Evangelicis aliquot per annos relictam fuisse. Quod superest, non possumus denique non Statum quoque Evangelicorum in Regno Hungariae hic attingere. Principio quidem leviculam exceptionem suo loco repositam volumus, qua nempe asseritur, Instrumentum Pacis Westphalicae nequaquam ad res, Sacra Regni Hungarici respicientes, exporrigi posse, illato hinc argumento, quod in Instrumento Pacis Westphalicae de illis Regnis et Provinciis Suae Sacrae Caesareae Majestatis et Domus Austriacae solummodo sermo sit, in quibus eidem ita dictum jus reformandi non minus, quam aliis Regibus et Principibus competebat: Quo jure autem in Regno Hungariae eo tempore Ferdinandus III. felicissimae memoriae, haud voluerit uti, ita prohibente pace, anno 1647. cum Ragozio erecta, quae pacem Osnabrugensem unico tantum anno antecessit, omnemque Religionis libertatem, templis restitutis, omnique reformatione


page 847, image: s0847

seclusa, per diplomata publicatam fecit: Quae ergo tum, ut textus Instrumenti Pacis Westphalicae ait de majori Religionis libertate, ejusque exercitio in reliquis suse Majestatis et Domus Austriacae Regnis ac Provinciis agitata fuerunt, nullo modo ad Regnum Hungariae applicari posse, ubi tunc temporis major Religionis libertas nec peti nec sperari poterat, summa ibidem tum libertate existente et vigente. Sed quod hujusmodi conscientiarum libertas, hac maxime tempestate ibi non amplius exstet, emineatque, documento sunt subnata inde gravamina plurima, quorum ex praecipuis liberae Civitatis Gunziensis indicantur, de cujus querelishaud ita pridem Caes. Majest. Vest. libellum supplicem cum summa reverentia animi exhibuimus, et cujus descriptum exemplum sub Lit. B. insignioris notae causa denuo apposuimus, sub Lit. C. multa alia gravamina enarrata sunt, et ex articulis Soproniensibus luculenter demonstratum est, quam aegre, maligne et injuriose nimium quantum Evangelicis in Hungaria fiat. Fons autem horum malorum, quae inde derivata, omnium putantur, illi sic dicti Domini terrestres, qui jus, quod vocant, reformandi, sibi maxime vendicant; Quod autem verba art. Soproniens. 25. Salvo tamen jure Dominorum terrestrium etc. huic opinioni eo usque faveant, ut iis etiam praeter jura alia, quae Dominis terrestribus censentur propria, jus reformandi sacra constitutum credi et subintelligi debeat, nemo, ceu existimamus, facile adduci potest, ut assentiatur, nisi qui ex perverso ingenio patriae rebus male cupiat


page 848, image: s0848

Siquidem ipsa compages, cui tranquillitas patriae salusque ejus praecipua innititur, uno velut concussu subruitur, si illa indecora non minus quam ex iniqua praetextus formula praevaleat, Dominorum scilicet terrestrium sic nominatorum, potestatem tam arctis in Hungariae cancellis nequaquam esse conclusam, ut diplomata Regia aliaeque ordinationes hinc profectae, modum iisdem praescribere, aut limites certos ponnere queant: Quod vero huic sententiae maximopere est contrarium, id manifestum fit ex clausulis diversis, quae in Extractu articulorum, typis expresso, quem sub Lit. D. adjunximus, continentur: Dicitur ibi, haud obstare debere, vel contradictiones Dominorum Clericor. vel aliorum quorumvis secularium Catholicorum etc. et sive sint confinarii sive oppidani sive Villani, in quorumcunque Dominorum terrestrium, et fisci bonis commorantes in libero suae Religionis exercitio ac usu modoque a sua Majestate Regia vel ejusdem Ministris aut Dominis suis terrestribus quovis modo, aut quovis sub praetextu non turbentur, aut impediantur. Qui hactenus autem impediti, coacti et turbati sint, liberum Religionis ipsorum usum reassumere, exercere et continuare permittantur. Quae omnia Imperator Ferdinandus III. in pacificatione cum Principe Georgio Ragozy inita, non solum promittit, sed securos jubet esse, praefatum Transylvaniae Principem, eique adhaerentes, ac etiam universos et singulos inclytae Regni Hungariae Status in verbo suo Regio et bona fide Christiana, quod eos omnes et singulos articulos, in


page 849, image: s0849

omnibus eorum punctis et clausulis tam ipsemet sancte et inviolabiliter observaturus, quam etiam per alios omnes subditos suos, quorum interest, vel intererit, cujuscunque status ac. conditionis fuerint, observari facturus sit. Quae vero tam deliberato animo gravissimisque verbis expresse statuuntur, nonnisi expresse paribusque argumentis revocantur, et clausula, quae salva vult jura Dominorum terrestrium, non tollit jura aliis quaesita, uti superius indicatum. Sane etiam tam dissona ratione congruerent illa, quam alienum a Regia Majestate foret, dicere aut statuere, plus Dominum terrestrem in Hungaria, quam ipsum ejusdem Regem posse. Illi Domini terrestres, hoc non contenti, sibi arrogant, quae Deus sibi uni reservata vult, quippe qui solus est, qui conscientiis imperat et moderatur. Hinc scriptura sacra longe alia nobis et praecepta suppeditat et exempla ostendit, quibus vel secundum quae homines rite convertere deceat, qualia equidem, cum dominis terrestribus ad scopum, quem propositum sibi habent, minus existimentur conducentia, apparet utique, omnia ea, quae ex adverso fiant, instruanturque atrocibus et acerbissimis persecutionibus Gallicis, vel non omnino dissimilia, vel talia certe videri et judicari debere, quibus nihil aliud profectum hactenus sit, nisi quod homines magis pervertant, et in extremam denique perniciem animas eorundem detrudant; si enim suffecerit Velites vel Dragones et Husaros ad obeunda et exequenda Apostolorum munia abegaffe, sane haud amplius illud Christi locum habebit:


page 850, image: s0850

mitto vos uti agnos inter lupos, ita isti haud sunt piscatores animarum. Qui enim animam ratione praeditam contulit, vult pariter, ut et illa eadem regatur, et si qua in re assensum praebere suum debeat, argumentis persuadeatur oportet ac convincatur, minime omnium vero violento impulsu, velut fidicola, adducatur, ut cultu externo rituve id testetur et ore profiteatur, quod in animo nec credidit unquam nec deinceps credere constituit: Cleri omnino inconsultae suasiones, suggestiones et obtestationes Dominos terrestres ad talia impellunt, et quemadmodum olim Themistocles Andriis minabatur duobus se Diis comitatum venire, Suada nempe et violentia, Clerus militibus stipatus, plus certe illis ad finem suum, quam rationibus, a prudentia, justitia et aequanimitate mutuo sumtis, utitur, atque sic non operantur in vinea Domini, sed regna et provincias Sacrae Caesareae Majestatis Vestrae his insultibus devastat ac depopulatur, nec meminit, eos, quos exturbat inde, tametsi religionis formulis ab aliis discrepantes, Christianos tamen eoque nomine proximos suos, quin imo liberos identidem homines esse et suae religionis asseclas in idem discrimen una eademque opera conjicere; Si enim res in nervum erumpat, et istae temporum incidant conversiones, cum Clerum poenitere deinceps possit, se eo Evangelicos Reges et Principes vi et facti acerbitate adegisse, et in viam quasi, deduxisse, ubi his aequabile in Catholicos jus exercere, et iis, qui sub potestate eorundem degunt, par pari referre liceat, erit in propatulo,


page 851, image: s0851

istum certe non spiritu persecutionis odiique fuisse ductum hactenus et exstimulatum. Nos subscripti Ablegati Extraordinarii haud raro advertimus Caesareae Majestati Vestrae ipsiusque Ministris nefarias ejusmodi persecutiones subinde vehementer fuisse improbatas, interjectis in hanc sententiam graviorum etiam verborum asseverationibus, quibus fidem obligabant suam, de iis quantocyus severa in harum autores animadversione abolendis dummodo indubitatis prius experimentis clarum testatumque esset factum, tales perinde atrocitates pati ac sufferre, qui in haereditariis Caes. Majestatis Vest. regnis ac provinciis Evangelicorum nomen et doctrinam sustinent atque sequuntur. Sicut autem in his argumentis convenimus, ita id unum jam reliqvum videtur esse, ut facinora illa, quae tot querelas voces totque lamentationes miseras excitarunt, aequabili juris justitiaeque norma discutiantur examinenturque. Enimvero quoties hoc animi proposito ad eos, qui Caes. Majestati Vest. a Sanctioribus intimisque Status Consiliis sunt, nosmet convertimus, toties illi ad Hungaricas et Bohemicas Cancellarias, quas vocant, nos remittunt, hae autem obtendunt sui rem arbitrii haud esse, ut in eo negotio quidquam nobiscum agant, aut consultationem suscipiant, nisi id expresso Caes. Majestatis Vest. mandato indictum sit; Quo utique modo nos in gyro quasi circumagi fateamur necesse est. Quare, si gravaminibus istis seria tandem medela quocunque modo fieri, aut in speciem saltem effingi debeat, minime omnium illis declinationibus, quas nunc


page 852, image: s0852

diximus effugia, quae fine careant, quaeri, consequens est, idque prorsus necessarium, ut Caes. Vest. Majestas ex ordine secretioris sui Consilii Commissionem clementissime designet, ad quam quotiescunque Hungariae aut Silesiae gravamina fuerint proposita, et super quibus colloquia nobiscum miscere aeqvum justumque visum sit, semper eo unus alterve ex Cancellaria vel Hungarica vel Bohemica una advocetur, ut ista ratione praedicta Commissio Caes. Majestati Vest. rem, quemadmodum ex veritate gesta est, decenti veneratione proponat, et latam super ea sententiam suam et aestimationem Clementissimam nobis consignatam literis notam faciat atque testatam, quae, quod ab eadem sperare fas est, afflictis denique in tutelae et securitatis locum succedere, eosdemque in incorrupta erga Caesaream Maj. Vest. obsequii fide confirmare et ad omnia servitiorum genera, quae quidem in ingenuos cadunt, subeunda promptos ac expeditos magis magisque reddere, sed et porro nostros quoque Reges Clementissimos, ut et praepotentes Dominos ad paria et mutua officiorum studia, qualia pro horum remuneratione ullo modo ab iis praestari aut exoptari poterunt, obstringere atque obligare queat. In quo bonae spei omine finem libello facimus, et Dei omnipotentis tutelae Caes. Majestatem Vestr. devotissimis votis ac precibus commendamus, obtestati maxime, ut idem propitium Numen Caes. Maj. Vestram, sicut hactenus svevit, porro undique victoriis et tempora sua lauris viridissimis circumdet, vitaeque suae annos ultra mensuram et numerum Majorum


page 853, image: s0853

suorum gloriosissimorum productos aliis felicitatum argumentis laetissimis extollat, atque ita in tantum eandem ad firmamentum Imperii suorumque subditorum, sins discrimine omnium conservet, in quantum et ipsa certissimum ac inaestimabile divinae benedictionis pignus ab omni mortalium genere merito sospicitur ac colitur, et quamquam nihil in terris duraturum perpetuo est, tamen recordatio exoptatissimi Caesaris, qui non delicium minus, quam solatium humani generis extitit, in fama rerum et temporum memoria, nunquam intermorituris laudibus vigebit. Quibus expositis Caes. Majestatis Vest. gratiae eo, quo par est, cultu religioso studiisque et obsequiis devotissimis obstricti, nullo non tempore futuri sumus

Sacrae Caes. Majestatis Vestrae

Dabantur Viennae Anno Domini 1702.

humillimi

Regum Evangelicam Religionen profitentium, ut et Dominorum Statuum Generalium Foederati Belgii, Ablegati Extraordinarii, quotquot in hac Aula commorantur.

MCXXXIII. Literae AUGUSTI II. Poloniae Regis, ad HIERONYMUM LUBOMIRIUM, Supremum Exercituum Regni Poloniae Ducem, quem serio, et amanter monet, ne se a partibus suis et fide sibi data ullis unquam artibus patiatur avelli, 1702.



page 854, image: s0854

P. P.

AD probatum tuum fiducialiter recurrimus affectum in praesentibus conjuncturis, in quibus non solum innati in Patriam amoris, verum etiam constantis erga Nos fidelitatis dare poteris documenta. Nunc certe, ut nunquam magis quisque cernit, coelum hoc non posse unius humeris inniti, ideoque cum nihil ex parte nostra omittamus, quicquid ad integritatem et conservationem publicam utile esse judicamus, nihil quoque magis optaremus, quam omnes sincere suam amantes Patriam ad efficacem applicationem, seriamque circa bonum ejus cogitationem excitare. Agimus Nos quicquid videtur in praesenti statu prosicuum et necessarium, verum occulta quaedam nequitia sperantibus hactenus meliora, non assecutas optimas turbat intentiones, omnesque pro bono publico meditationes parum amica manu et animo impedit vel corrumpit. In hodierna ergo devotione humiliati Neonato Deo, dolore nostro et injuriis illi tanquam innocentiae Protectori et vindici commissis, et sincere alta inter suspiria precati, ut tandem aliquando obscuras has et tenebris dignas malevolorum nequitias in lucem producat, occultos et pro feritate, et consuetudine, revelet latratus, ostendatque Polono Orbi integerrimas intentiones et actiones Nostras, qui nunquam egimus, nec agere intendimus, nisi quod utilitatem afferret bono publico: firmam in Deo moderatore Regnorum habemus fiduciam, qui liberabit timentes gratis ab eo metu, quo Nos pertinax iniquitas,


page 855, image: s0855

varia publicando commenta percellit, quae nec in cor nostrum unquam ascenderunt. Manifestabit etiam illos autores et fomentatores, qui rebellionem Cosaticam in perniciem Patriae vel concitarunt, vel hactenus fovent, cui nos nec directe, nec indirecte unquam sumus cooperati, imo nihil intermisimus, quod suffocandae exsurgenti flammae utile videbatur. Expedivimus ad Czarum Moschoviae cum ardenti postulatione, quatenus pro potestate sua hos ausus cohiberet, nec ipsi gravaremur in persona Nostra, quam libenter pro. defensione hujus Reipublicae omnibus opponimus periculis, etiam in illas. excurrere partes, optando, si fieri posset etiam per replicationem in omni eo loco esse et agere, in quo exigit necessitas, et quo nos promptitudo ad defensionem omnium et singulorum trahit. Indolemus sincere gemitibus pauperum querelisque auxiliaris Nostri exercitus, quem antea in spem inveniendae domesticae defensionis libenter remiseramus, sed hac per malevolos, deficiente, iterum ex senatus consiliis et indispensabili necessitate induximus, severas dando ordinationes, ut quam arctissime militaris disciplina servaretur, nihilque magis nobis in votis est, quam ut pauperes promptam a pressura habeant liberationem, Regnumque hoc diu optata fruatur pace, et nisi occultae machinationes, factionesque in causa essent, jam pridem occasio et radix gemituum et querelarum tolleretur. In hoc quoque assecuramus omnes et singulos, quod ubi Deus optatam. pacem Regno huic contulerit, nemini


page 856, image: s0856

ullum amplius milites Nostri facturi sint incommodum. Quo fiducialiter delato ad probatum tuum iterum iterumque recurrimus affectum, ut in omni occurrente occasione, honorem nostrum et interesse tueri velis, osque loquentium iniqua obstruere, Nos quoque qui a nemine superari Nos affectu patimur, nostrum tibi in omnibus Occurrentiis, domuique tuae respectum promittimus, cui omnia bona, a bonorum largitore Deo precamur. Dabantur die 25. Decembris, Anno 1702.

Nota. Ejusdem tenoris literae etiam ad reliquos. Regni Poloniae et Magni Ducatus Lithuaniae Senatores scriptae fuerunt.

MCXXXIV. Literae FRANCISCI HONORII, COMITIS DE TRAUTMANSDORF, Legati in Helvetiam Caesarei, ad NUNTIUM APOSTOLICUM ibidem commorantem, quibus ipsi vamum esse rumorem, quod Sac. Caes. Majestas consilia arcana de Successione Neocomensi cum Bernatibus agitaverit explicat, idemque justitiae servor ut circa Successionis Hispanicae causam in urbe adhibeatur optat et suasor est, 1703.

Illustrissime, et Reverendissime Domine, Patrone Colendissime.

DUm novus et difficilis me corripuit morbus pergratas tuas secundo hujus mensis ad me exaratas accepi literas, ex quibus non sine admiratione intellexi rumores de arcanis quibusdam


page 857, image: s0857

Caesarem inter et Bernates de decidenda Neocomensi successione agitatis consiliis Romae percrebuisse; profecto vanus est, vagus et sine fide rumor. Etenim Augustissimus Imperator non solum neminem suorum, cum hac de re deliberaretur olim Neocomum misit, sed pro innata genti Austriacae aequanimitate, nihil sibi prius, nihil antiquius habuit, quam ut omnibus, ita et haereditatis Neocomensis legitimo praetendenti, jura sua salva et illibata servarentur; Non hujus me commenti vera latet origo, tanti mihi visum suit semper, ut responsum super hac re ne familiarissimis quidem dederim, rumor est, quem peperit immoderata Gallorum regnandi cupiditas, et ut imprudentum animos captarent tanto facilius, religionis colore res tingi debuit, cum tamen ut improba fame lupi ovibus, isti regioni inhient Est ergo cur nomine Augustissimi Imperatoris te, Illustrissime et Reverendissime Domine, rogem enixius, id operam huic locorum etiam des sedulo, ut cum Roma suum cuique tribuendum esse clamitat, Helvetiae Pagi Catholicae Religioni addicti Serenissimae Domus Austriacae jura in Monarchiam Hispanicam, non meo solum, sed multorum docto adumbrata penicillo, et evidentissimis asserta argumentis cognoscant serio, Justitiam discant moniti, nec gliscente saevo inter Europae Principes bello partium studium temere sequantur, id Sacra sedes Apostolica curae sibi corlique deberet habere sollicitius, cum ipsae renunciationes in Hispaniae regna et ditiones solenniter factae et jurejurando sancitae, Pontificia autoritate


page 858, image: s0858

sint confirmatae, impunitas illecebre peccandi et Pontificis est coercere errantes, secus verendum est, fore, ut Gallorum animos licentia pridem efferatos Capitolium oppugnandi cupido denuo incessat, et ni sint, qui anserum vigilantiam imitati ab interitu periclitantem Pontificiam potestatem a Gallis temere tantoties violatam vindicent, sedi Apostolicae non nisi flebile beneficium Polyphemi relinquatur, sic fides Germanica et libertatis amor eum scribere cogunt, qui se tibi, Reverendissime et illustrissime Domine, etiam atque etiam commendat, quique dum vivit, erit

Illustrissimae et Reverendissimae Dominationis Vestrae

Badenae Helvetiorum 8. Idus Januarii 1703.

Obsequentissimus et Paratissimus Servus

Franciscus Honorius, Comes de Trauttmansdorff

MCXXXV. Literae PETRI, Czari et Magni Ducis Moscoviae ad AUGUSTUM II. Poloniae Regem, quibus firmam fixamque sibi stare sententiam, pacem perpetuam eo cum et Republica Polona initam sancte servandi seque suae ditionis Cosacis severe interdixisse asserit, ne se Rebellibus in Polonia Cosacis adjungant, 1703.



page 859, image: s0859

Post titulos utriusque Monarchae.

HOc praesente anno 1703. die 12. Januarii nobis magno Domino, nostrae Czareae Majestati, a Fratre nostro magno Domino, Vestra Regia Maj. reddidit gratiosas literas ablegatus Ludovicus Dafecki, in quibus scriptum, Rempubl considerantem diversas circumstantias in difficultatibus suis confidentiale colloquium cum Legato nostrae Czareae Majest. ad aulam Vest. Reg. Maj. existente habuisse, quodque vos Frater noster consiliariis et officialibus vestris ad latus Vestrum existentibus cum nostro eodem Legato imperastis conferentiam, et id postulastis, ut si accessus pateret ad conficiendum tractatum pacis, praefato Legato nostro plenipotentiam concederemus. Quod vero proclamatum fuit, quasi nostri Zaporovienses Cosaci perduellem Samussium eique adhaerentes contra Rempubl. adjuvissent; haec delatio falsa est; uti et illa, ac si per nostram indulgentiam id contigisset, cui quod Vest Regia Maj. fidem non adhibeat, aliosque ab ejusmodi sensu abducat, praeclare facit. Nec enim id vel cogitare potuimus, ut conclusae paci in aevum duraturae cum Vest. Majestate et tota Republ. contrarium aliquid attentare vellemus, aut cuipiam alteri indulgere quid simile faciendum suum et ideo instanter Vest. Reg. Majestas me fratrem suum obligat, ut non tantum Cosacos nostros, si forsan huic rebellioni cooperati sunt, coerceamus, sed etiam operam et auxilium compescendis rebellibus opportunam submittere velimus. Additum fuit in praedictis literis Ablegatum


page 860, image: s0860

Dafecki oretenus susius de Palejo relaturum, cui ut fidem demus, rogamur: Nos ergo Magnus Dominus, Nostra Czarea Majestas, vobis Fratri nostro desideratum reddimus responsum: nos Vobiscum et Republ. juxta tractatum perpetuae pacis in amicitia et affectu perseveraturos constantissime, sine ulla labefactatione, quod nos unice optamus. Quod vero ad illud attinet, quod vos Frater noster Senatoribus et officialibus Reipubl. ad latus Vest. Majestatis existentibus commendastis, ut cum Legato nostro ad Aulam Vest. Majestatis. residente conferrent, de faciendo tractatu pacis plurimum gratias agimus; jamque plenariam potestatem Legato nostro in hac materia dedimus, habentes firmam spem Vestram Majestatem pro fraterno erga nos amore cum Senatoribus et Republ. Polona Lithuanaque, Ecclesiasticis. et secularibus contra communem hostem Svecum, amium et socium in hac conferentia se probaturam et juxta contractam per colligationis nexum Obligationem, ubi et quando nobis opus fuerit, secundum affectationem per Legatum nostrum ad contentationem nobis declaraturam. Quod vero ad aulam Vestrae Majestatis delatum est de Cosacis Zaporoviensibus, quod ex parte nostra seu potius indulto Rebellibus contra Rempub. et Samussio sese adjunxerint; nos candide fatemur, nobis hanc rem cordifuisse, missaque a nobis severa mandata esse ad Ducem exercituum Zoporoviensium, Joannem Mazeppa imperando, ut ad Borysthenem in omnibus locis in quibus appareret


page 861, image: s0861

opportunitas ad trajiciendum, firmas et frequentes custodias constitueret, inhiberetque, ne ullo modo ex nostra parte ad Samussium transirent Cosaci perduellibus adjutorio futuri, nec illis aggregarentur, quo ita tractatus perpetuae pacis inviolatus conservaretur. Mandavimus insuper, ut hanc voluntatem nostram sub poena Capitis omnibus manifestaret, nec non, quamvis nec Palejus nec Samussius ad me attinerent, eo quod sint Subditi Vestrae Majestatis et Reipub. expedivimus nihilominus mandata nostra etiam ad eos Cosacos, ut ab ea rebellione desistant. Ad delationem vero oretenus factam, qua Palejus insimulatus fuit, vicissim oretenus praedicto Ablegato responsum amplum satis cum magna contentatione reddidimus. Quod ille Vestrae Majestati totum, non dubito, referet. Ad haec precamur Vest. Regiae Majestati a Deo longaevam sanitatem felicemque per ditiones vestras dominationem. Datum in Metropoli nostra Czarea urbe Moscuae die 12. Jan. Anno 1703.

MCXXXVI. Breve CLEMENTIS PAPAE XI. ad ANDREAM CHRYSOSTOMUM ZALUSKIUM, Principem et Episcopum Varmiensem, Supremumque Regni Poloniae Cancellarium, quo ipsi de Suprema Cancellariatus dignitate nuper obtenta gratulatur, 1703.



page 862, image: s0862

Clemens Papa XI. Venerabilis Frater salutem et Apostolicam Benedictionem.

COntigit fraternitati tuae insignis occasio explicandi propriam virtutem, et zelum publici boni atque Salutis supremi in Regno Poloniae Cancellarii, quod tibi Regia benignitate collatum fuisse nobis significasti; Nos certe qui de incolumitate et tranquillitate istius Reipublicae vehementer solliciti sumus, Deum enixe precamur, ut ea quae tuae pietatis atque prudentiae consilio, egeris, tam feliciter tibi cedant, ut praeter cumulatum apud Deum meritum laudem quoque praecipuam perpetuamque apud homines assequaris, atque his auspiciis respondemus iis, quae recurrente Dominici Natalis solemnitate obsequenter ad Nos detulisti, Tibique, venerabilis Frater, Apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die 13. Januarii, Pontificatus Nostri anno tertio.

MCXXXVII. Literae AUGUSTI II. Regis Poloniae, ad FRIDERICUM IV. Daniae Regem, a quo amanter efflagitat, velit ea secum et Republica Polona amplecti consilia, quibus Rex Sveciae ad sanciendum aequae et honestae pacis leges quam primum obligari possit, 1703. Augustus II. etc. Serenissimo et Potentissimo Principi, Domino Friderico IV. eadem gratia


page 863, image: s0863
Daniae, Norvegiae, Vandalorum, Gothorumque Regi etc. salutem etc.

Serenissime, et Potentissime Princeps etc.

IN quo ad praesens rerum statu versemur, tam bene cognitum Majestati Vestrae existimamus, quo minus eandem latet, quam impensis conatibus coelo et orbe testibus ad restabiliendam tranquillitatem et ineundam honestam ac securam pacem cum Rege Sveciae in hunc usque diem allaboraverimus. Ast videntes in irritum cadere omnes sollicitas curas et applicationes Nostras, mature colligimus, quod optimae intentiones Nostrae exoptato sint cariturae effectu, nec spes jam foederis aut pacis extet. Hinc omni meliori modo prospecturi saluti publicae nuperrimo tempore magnum consilium ex omnibus Provinciis integre coadunatis congregavimus ad providenda media, expurgandi hostibus Poloniam, et hisce periculis liberandi. In quo consilio magno tandem post maturas deliberationes ad attingendum hunc scopum nihil expeditius visum fuit, quam si conjunctis viribus arma et studia cum vicinis Principibus sociarentur taliterque conclusum et determinatum est, nemine contradicente, ut eo nomine externas potestates sine mora invitaremus, cum iisdemque medio tractatus conveniremus, qualiter Rex Svec. obligari possit ad amplectendam pacem et restituendam publicam quietem. Porro cum serenissimis Antecessoribus nostris totique Reipubl. Sanctae semper fuerunt leges amicitiae et vetustissima foedera ex communi interesse, quod nos


page 864, image: s0864

naturaliter connectit ad mutuam utilitatem, commodum et securitatem sincere procurandam et promovendam; in hac itaque optima fiducia minime dubitamus, quin et anteriorum temporum memoranda exempla, et singularis Serenissimorum Majestatis Vestrae Antecessorum pro integra Reipublicae hujus conservatione attendentia, et ita conjuncta ab omni aevo communis habita causa, quae inter utraque Regna intercedit, et Majestatem Vestram inclinatura sit, ut ipsamet opportunis remediis succurrere et obviare velit, ne Corona Sveciae vasta destinata sua, quae altius, quam par est, intendit, perducat ad effectum. Commoveant pectus Majestatis Vestrae et praeteritae reflexiones et praesentissima Nobis impendentia pericula, ut tales tempestive adinveniat rationes, quomodo conjunctim nobiscum ac Republica Majestas Vestra hunc torrentem malorum sistere possit. Indicatura Nobis sine mora intentiones et dispositiones suas, quarum communicatio in his circumstantiis hullam moram patitur. Augebit perinde Majestas Vestra tanto magis Jura amicitiae, cumulabit gratas obligationes, quas omni tempore debito cultu et affectu haec recognoscet Respublica, quae et anteacta subsidia sibi a Corona Daniae exhibita tristi illorum tempotum fato, quo jam conclamatum erat Poloniae exitium, perenni recolit memoria, nihilque deesse patietur; quod ad demonstrandam mutuis officiorum testimoniis gratitudinem necesse fuerit. Praestolabimur igitur avidissime indilatam


page 865, image: s0865

a Majestate Vestra certitudinis notitiam. Cui de caetero bonam valetudinem et prosperrima quaeque a Deo precamur. Dabantur Thorunii die 27. Januarii, Anno 1703.

MCXXXIIX. Responsoriae Friderici IV. Daniae Regit, ad praeinsertas AUGUSTI II. Poloniae Regis literas, 1703. Fridericus IV. Dei Gratia Rex Daniae etc.

Serenissime et Potentissime Princeps, Domine Frater, Consanguinee, et Vicine Noster Charissime.

TRaditae sunt nobis literae die 27. praeteriti mensis Majestatis Vestrae et Reipublicae nomine ad nos exaratae, Sigilloque majori Reipublicae munitae, ex quibus haud absque animi moerore intelleximus, mala Regno Poloniae per aliquod tempus jam sat gravia indies gravescere, nec ullam fere spem superesse eadem firma et aequa pace cum Serenissimo Rege Sveciae sublatum iri, ita ut Consilio magno Majestatis Vestrae ex omnibus provinciis integre coadunatis congregato e re visum fuerit, externas potestates desperatis rebus ad auxilium ferendum sine mora invitare, cum iisdemque, mediante tractatu, convenire, quomodo Rex Sveciae induci possit ad amplectendam pacem et restituendam publicam quietem. Haud equidem dubitamus, Majestatem Vestram et Proceres Reipublicae ex ante actis satis superque persuasos esse, nos pacem illam et quietem


page 866, image: s0866

publicam sincero animo reduces optare, cum in eo non solum universae Europae jam sat faris afflictae, sed et specialis Majestatis Vestrae conjunctissimi nobis sanguinis et amicitiae nexu Regis salus versetur, ipsaque Respubl. et Generosissimi Proceres Regni Poloniae omnes et singuli tanta semper nos et Reges Praedecessiores nostros coluerint observantia, ut malis eorundem non nisi summopere afflicti esse queamus, nihilque in iis optandum nobis relictum sit, quam ut sepositis contentionibus privatis, unitis et animis et consiliis utilitati publicae consulere velint. Non sinit nos de eo desperare solita eorum prudentia et innatus amor Patriae. Hinc si missis cum sufficienti mandato Majestatis Vestrae et Reipubl. Legatis, de commodis tranquillitatis mediis nobiscum consulere, ut mediante tractatu eodem, quo cum aliis externis potestatibus modo convenire volent, quo simul tempore antiqua foedera nos inter et inclytam Rempubl. Poloniae renovari poterunt; omni studio allaborabimus, ut plene Majestati Vestrae et Reip. constet, nullius rei in nobis esse moram, quae ad salutarem hunc finem perducere possit. Majestati Vestrae de caetero bonam valetudinem et prosperrima quaeque a Deo precamur. Dabanturin arce Nostra Regia Hafniae 3. die Martii 1703.

Majestatis Vestrae

Bonus Frater Consanguineus et vicinus

Fridericus Rex.



page 867, image: s0867

MCXXXIX. Literae LEGATORUM a PROCERIBUS EUROPAE AD AULAM CAESAREAM MISSORUM, ad LEOPOLDUM, Rom. Imperatorem quibus iteratis precibus, pro Incolis Augustanae Consesioni per Provincias ipsius haereditarias addictis sollicite intercedunt, 1703.

Sacra Caesarea Regiaque Majestas Domine Clementissime,

REcordabitur procul dubio Caesarea Regiaque Majestas Vestra in infra subscriptos Regum Augustanae et Helvetiae Confessioni addictorum, nec non foederati Belgii Statuum Ablegatos Sacrae Caesareae Majestatis Vestrae afflictissimam illam ac deplorandam conditionem eorum, qui in Sacrae Caesareae Majestatis Vestrae Regnis et Provinciis haereditariis, praecipue vero in Hungaria Evangelicorum nomen ac doctrinam profitentur, demississime exposuisse, atque simul eo, quo maxime conveniret, modo, nomine altissime et alte memoratorum Dominorum Principalium nostrorum enixissime rogasse, ut Sacra Caesarea Majestas Vestra miserorum ipsorum statum altius ad animum suum admittere atque eorundem afflictioni remedia prompta clementissime adhibere velit. Equidem arbitrati sunt Domini nostri Clementissimi, Sacr. Caesar. Majest. Vest. aequissimo huic ipsorum petito benignas aures praebituram facileque assensuram, ut in miseros illos homines ex nimio quodam et intempestivo


page 868, image: s0868

Religionis zelo eorum, qui potestate aliqua in Re Ecclesiastica pollent, variis et inauditis atrocitatum generibus expositos, fructus quidem impensissime hujus intercessionis redundaret. Verum praeter spem atque omnem expectationem Domini nostri Clementissimi non sine animi dolore perceperunt, sacram Caesaream Majestatem Vestram nos ne quidem hactenus responso aliquo dignatam esse; Testantur quotidianae lamentationes, loco sperati et efficacis remedii gravamina et querulabundas voces indies augeri, Communitatibus non paucis, templis et Scholis orbatis, diversa Sacra obtrudi, atque exercitium Evangelici cultus variis modis violari atque infringi. Certe neque sincerae illi amicitiae, quam cum Sacra Caesarea Majestate Vestra Domini nostri Clementissimi colunt, neque foederibus, quibus cum eadem Majestate Vestra arcto nexu junguntur, minime vero illorum dignitati convenit intercessiones ipsorum adeo parvi ac neglectui haberi, ut ne quidem responsione quadam, nedum vel minima cura adhibendae medelae dignae sint visae. Ipsi sane altissime et alte memorati Domini nostri Clementissimi nullam e manibus suis elabi passi sunt occasionem, qua Sacr. Caesareae Majestat. Vestrae optima sua studia non approbarent atque ostenderent, quam curae cordique ipsis sit, non modo communis boni salutem et emolumentum, sed etiam prae caeteris singularia commoda et incrementa Caesareae Vest. Majest. procurare ac firmare. Hac ergo ipsorum intentione


page 869, image: s0869

confisi Domini nostri Clementissimi in mandatis nobis dederunt, Sacr. Caesareae Majestatis Vestr. fastigium adire, atque eandem nomine ipsorum eo, quo decet, modo rogare, ut patiatur sibi ea a nobis iterata vice instantius intercedendo proponi atque commendari, quae ad refovendam animorum tranquillitatem et conscientiarum libertatem Sacr. Caesar. Majestatis Vestrae subditorum anxie gementium quicquam conferre posse videntur; De quo quidem dubitare nefas foret, cum manifestum sit, id saltem expedi, quo Sac. Caesar. Majest. Vest. pro benignissima sua erga subditos et indefessos Maj. Vest. Cultores humillimos propensione animi sponte fert divina sua, qua inter mortales excellit, clementia. Hisce, Augustissime Caesar, humillime addere necesse visum fuit, Dominum Cardinalem Collonitsch Praedicanti cuidam Helvetica Confessioni addicto, olim Ecclesiae Vestrae Premiensis in Hungaria Pastori, Samuel Hodosy nominato, postquam Albae Regalis ac Strigonii per integrum fere anni spatium in durissima captivitate detentus fuit, jam supplicio ad triremes comminari adeo, ut si has miserias effugere malit, flebile beneficium emigrandi eligere, et relictis omnibus bonis suis, solum natale vertere atque in exilio salutem quaerere debeat. Commovit ergo Clementissimos cum pietas, tum Religionis, quae ipsis cum dicto verbi divini ministro intercedit communio, ut hocce pietatis officium pro Salute ejus efficaciter intercedendo susciperent,


page 870, image: s0870

jusserunt nos Ablegatos suos, ut nomine ipsorum Sacram Caesaream Majestatem Vestram enixe obtestemur, ut commissionem illam tam quoad totum negotium Religionis benignissime promissam, quam quoad detegendam hujus viri innocentiam tandem clementissime decernere dignetur, quo, causa cognita, dictus Samuel Hodosy ex carceris squalore tandem relaxetur, et pristinae libertati restituatur, firmiter persuasi Sacram Caesaream Majestatem Vestram pro innato illo vere Caesareo amore Justitiae, si forte ipsi in veteri quondam Parochio Vest. Premiensi commorandi locus ob causas urgentes denegandus foret, facile, consensuram, ut bona sua qualiacunque illic locorum sita plus licitanti prius vendere, atque in alium quietae suae mansionis locum tuto migrare possit. Caeterum Sac. Caes. Majest. Vest. gloriosae erga subditos suos clementiae tum imprimis luculenta benevolentiae et amicitiae cum Dominis nostris Principalibus Clementissimis arctiori nexu adstringendae edita signa dubitare nos non sinunt, quin Sacr. Caesar. Majest. Vest. subditorum suorum devota et fideli subjectione sceptra ejus venerantium votis ac lacrymis propitias aures praebere, atque huic nostrae, nomine altissime et alte memoratorum Dominorum nostrorum Principalium, susceptae intercessioni gratificari libentissime velit. Nos vero Dei omnipotentis tutelae Sacram Caes. Majestatem Vestram devotissimis verbis ac precibus commendamus, et ut Reip. bono longe diuque salva et


page 871, image: s0871

incolumis vivat, religiosissime vovemus et optamus.

Sac. Caesar. Regiaeque Majest. Vestrae.

Dab. Viennae d. 8. Mens. Febr. 1703.

Regum Europae Augustanae et Helveticae Confessionis nec non foederati Belgii Ablegati Extraordinarii.

MCXL. Literae AUGUSTI II. Poloniae Regis, ad MICHAELEM RADZIEJOVIUM, Regni Poloniae Primatem, quibus eum ad generale consilium Mariaeburgi habendum invitat, 1703.

QUamvis post tot, studio an fato inversos, ad fundamentalem Reipub. tranquillitatem conatus, applicationes et curas nostras, nolumus nihilominus, de sorte Patriae hujus desperare, quam exterae gentes, coacto quantumvis respectu, invictam et nullis casibus superabilem semper colebant. Non diminuet certo laudabilem hanc famam quaerens exitium sui hostilitas, quae usque dum terret, ne paveat, ubi pertimuerit, contemnetur, et auxilio Dei, ad nitorem gladiorum Polonicorum extingui poterit, et animos cadere in pedes, praegravante fortuna. Si saniora stabiliendae Pacis non acceptabunt consilia, et ulterius specie rerum nos decipere volent. Quae quoniam tu alissimo tuo ingenio concipere,


page 872, image: s0872

et rerum exitus prudentia tuo metiri, et immediatas et ultimas intelligere potuisti intentiones perfrequentes conferentias et communicationes; ita te hisce compellamus, et non tantum pro informatione nostra et statuum in consilio futuro congregatorum, sed etiam in partem curarum, circa conservationem integritatis boni publici, conformando se ad sensus Palatinatuum Majoris Poloniae Siradiensis et aliorum pro proxime imminenti 16. Martii Magno consilio, hic Mariaeburgum invitamus, ut felicius et efficacius pereuntem Patriam tecum, cui sub manu consilium nascitur, sociatis animis et studiis juvare queamus. Expectamus proinde avidissime praesentiam tuam. Dabantur Mariaeburgi A. 1703. d. 25. Februar.

MCXLI. Responsoriae, MICHAELIS RADZIEJOVII, Regni Poloniae Primatis, ad praeimpressas AUGUSTI II. Poloniae Regis literas, 1703.

GRatias refero Majestati Vestrae pro hac dignatione, quod me ad destinatum 16. praesentis invitare dignetur consilium Mariaeburgum, nunquam neglexi ad classicum publicae Salutis canere, nulla intermisi comitia, consilium, ad quod vocatus eram, nunquam neglexi, et quod in ultimo Varsaviensi infirmitate pressus non adfuerim, satis dolere nequeo: Supplicassem enim Majestati Vest. ut circa Regiam Varsaviensem mansisset, quae propter absentiam ejus Majestate


page 873, image: s0873

vacua aemulam Majestatem eo citius attraxit. Commodior fuisset et celerior in publico praesenti motu concursus, frequentiores curules et efficaciora consilia. Quanquam a tam longo itinere deberet me brevitas temporis excusare, resolutio et incommoditas in mense Martio, res familiaris post tribulationem angustior. Superaret hoc nihilominus promptitudo mea, ad obsequia Majestatis Vest. semper parata. Sed quomodo ego Varsaviam deserere possum sine periculo Varsaviae, quomodo defensiones Ecclesiarum pro quibus laboro, quomodo hosce Palatinatus et districtus relinquere, qui publicis instrumentis et legationibus haec a me exigunt, ne stationem deseram, tanquam nidum meum proprium, discretioni manus militaris relinquam custode remoto. Ad extremum, quomodo inceptum opus salutis publicae, obsequio Majestatis Vest. projicerem, quod quamvis Cancellaria Majest. Vestrae conventiculi nomine baptizavit, tempus rerum magister monstrabit, quod dignius vocabulum togata Majestas, aliumque plausum conatus nostri merebantur. Placuerat praesenti Senatorio consilio, deferre toti Reipubl. et omnibus Palatinatibus id, quod sub tempus consilii a Rege Sveciae venerat, celerrimam tranquillitatem optante, intererat ut ceremoniale abbreviaretur, et uno eodemque tractu ac consilium convocaretur. Palatinatus more comitiorum ad distinctionem tribunalis, in quo ex Palatinatibus tantum Deputati, et pluralitate res deciduntur. Deferre Majestati Vest. conclusum Senatus non intermisisset debita observantia, sed


page 874, image: s0874

tempus immnientium comitiorum non permisit, quia nec in aliquibus locis pervenire poterant, tempestive missi, sufficit, quod antequam expeditio missa fuisset, habuit ejus copiam, et Nuntius Apostolicus et Legatus Caesareus, vigiles pro interesse Majestatis Vestrae custodes.

Sive hoc in majori sive in minori choro fiat, modo symphonia sit consona, auribus grata, falsus conatus omnium aures laedit. Sciunt novi recentesque Catones aliorum censurare facta, et tamen nihil adhuc ipsi praestiterunt, seu laudabile seu imitandum. Pacem exoptant quae abundantiam et divitias affert, et tamen devastatiemem et pauperiem canunt, queri etiam non permittunt, eripiunt lacrymas, non consolando, sed minando; fulgor armorum Polonicorum erat terribilis hostibus, sed illo tempore, dum illum implebat confidentia, amor, zelus, gloria; sed quando edax livor rubiginem inducit, citrus lingua quam armis agimus, ex vagina gladius acutus linguae eorum. Desperandum tamen non est, summa calamitas prosperitatis indicium. Duae res adferre possunt malaciam, minor Majestatis Vest. confidentia ad nonnullos, minor diffidentia ad alios, pronior ad solida, quam ad fabulas auris. Quod ad me pertinet, quanquam non habeam nisi ad querelas occasionem, memor characteris charitate cuncta operio, quicquid salva conscientia, salvis juribus humanitus practicari potest, ad pondus et mensuram adimplere conor. Regis Sveciae experiri possum aestimationem, sed arcana ejus, dubito, an alicui etiam viciniori sint manifesta.


page 875, image: s0875

Literis ultimis, quae mihi scripsit, credere debeo, non habendo rationem, ut ipsis diffidam, cum hactenus nullam notam duplicitatis, omnem vero firmitatis in eo advertam, quando post primas de Busk adhuc datas, hanc primam recipio, in qua mitiora loquitur. Si proinde in hoc loco facere aliquid possum, laborem, curam et obsequium meum offero. Loquere Domine, cui humillima inclinor veneratione. Dabantur Varsaviae die --- Martii Anno 1703.

MCXLII. Literae PETRI, Czari et Magni Ducis Moscoviae, ad REMPUBLICAM POLONIAE, quibus eam serio hortatur, ut Regem suum legitimum, contra nefanda quorundam publicae quietis turbatorum molimina defendere, refractariosque et errantes ad saniora perducere consilia contendat, 1703. Nos Petrus Dei gratia Imperator ac magnus Dux Moscoviae, totius Magnae, Parvae et Albae Russiae Autocrator, quin et multarum aliarum Orientalium, Occidentalium et Septentrionalium Provinciarum atque Regionum antiquus Haeres, Dominus atque Monarcha etc.

PErcrebuit quidem ab aliquo tempore per universam fere Europam constans fama, esse in Serenissima Republica Vestra non paucos, qui ex inveterato odio omnes cogitationes in id defigunt, ut Regia sua Majeitas Poloniae, dilectus nobis sanctiorique foedere junctus Frater amicus


page 876, image: s0876

et Vicinus noster, Throno dejiciatur, ipsique eo melius, quae mente conceperunt, perficere, ac res novas moliri possint; Ea tamen nostra semper fuit de aequanimitate, fide atque prudentia eorum, quos tanquam hujus consilii fautores publica fama haud obscure designavit, opinio ac judicium, ut fidem his rumoribus adhibere vix potuerimus. Existimavimus enim, etsi hujusmodi perversa Consilia inter Ordines Seren. Reipubl. Vestrae gliscerent, bonos cives, ac Religiosos officii erga Deum ac Patriam observatores, malevolos, qui partium privatique quod sibi fingunt commodi studio excoecati omnia miscere cupiunt, neque quid agant, aut coeptorum finem respiciunt, et autoritate et numero longe superare, nobisque persuasimus, hos quorundam conatus domi etiam sine interventu Potentiae exterae facile extingui posse. Postquam vero pro certo cognovinius malum hoc indies latius serpere, prae omnibus aliis Principibus, qui hac re merito commoveri deberent, officii nostri esse putavimus partes nostras interponere ac publice testari, nos intellectis iis, quae ad hoc propositum gentibus Christianis indecens tendunt, valde conturbatos penitius omnem hanc rem examinasse tandemque decrevisse interveniendo id agere, quod et Deum et honestos quoscunque probaturos existimamus; Excitati ad id imprimis vi officii, quod in terris gerimus, et obligatione illa generali, qua quilibet Christianus Princeps, Deo totique Societati humanae est adstrictus ad coercendam vim et injustitiam, aliaque prava consilia refraenanda, quibus jura et vincula


page 877, image: s0877

societatis humanae convelluntur, et publica Christianitatis pax turbatur, ut ita jus et justitia ubivis rite administretur, innocentes protegantur, inprimis vero causa Principum communis Regumque jura integra conserventur, ne in locum honestae ac legibus Divinis humanisque concessae libertatis, qua gentes liberae jure meritoque gaudent, Regum Principumque contemptus invalescat, majestas coronatorum Capitum, quae immediate a solo Deo est, pedibus quasi conculcetur, unctique Domini turbulentorum libidini, qui res novas cupiunt, exponantur, leges denique fundamentales, quas ipsa natura ad conservationem societatis humanae sancivit, convellantur, homines vero ad Dei imaginem formati in belluas, quae sine legibus vivunt, degenerent. Verum alia adhuc est ratio particularis, quae nos movet, ut huic negotio Nos immisceamus, Pax videlicet cum Regno Poloniae an. 1686. inita, qua expressis verbis cautum est, uti ex adjuncto sub Lit. A. apparet, ut inter Nos et Seren. Regem Poloniae Art. 1. Fraternus amor et inviolabilis Pax colatur, Art. 5. quilibet alterius commoda et utilitatem curet, ac tanquam Fratres sibi invicem auxilia praestent, denique Art. 23. ambae Majestates ab una et altera parte, uti fratres inter se omnia humanitatis, amicitiae ac Fraternae benevolentiae officia, quaeque ad commoda utriusque spectare possunt, sibi invicem praestent, efficiantque, ne inimicitia vel aliqua occasio violandae Pacis, multo minus bellum inferendi, sanguinem humanum effundendi, terras utriusque devastandi


page 878, image: s0878

suboriatur, quin potius omni studio haec omnia declinent, atque impediant, omnem, quae Christianos Principes decet, curam adhibentes, ut Pax integra conservetur, neque ob quamcunvis emergentem causam nova bella ac dissensiones suscitentur. Quae omnia solenni juramento in Sacro-Sanctum Evangelium praestito utrinque corroborata vim indissolubilem obligandi Successores quoscunque in utrisque Regnis acceperunt. His fundamentis praecipue nixi foedere arctiori cum moderno Serenissimo et Potentissimo Poloniarum Rege anno 1699. cuso statim in primo articulo sub lit. B. hic adjecto Nos Nobismet invicem fidem dedimus, quod, quamdiu supremo Numini placuerit nos in Regnis nostris, quae Deus fausta esse jubeat, conservare, sinceram amicitiam ac omnia vicinitatis jura sancte ac constanter inter Nos colere, nunquam illa violare, verum potius contra quoscunque hostes nostros Nosmet invicem juvare defendereque velimus. Auget vero hanc obligationem praesenti Vestro negotio Nos immiscendi cura, quae Nobis incumbit, pacem ac securitatem terris Nostris ad Limites Poloniae sitis, quovis meliori modo praestandi. Quamdiu enim hic ignis inter Vos gliscit, et proximus ardet Ucalegon, Nostram quoque rem agi existimare vererique debemus, ne flamma ad terras usque Nostrae ditionis serpat, illaeque commodis priventur, quibus, Polonia pacata, gaudere solent. Denique non ignoramus, quid nonnulli e medio Vestrum monstri in sinu contra Nos alant, eosque non dubitasse tam nefaria


page 879, image: s0879

consilia suscipere ac palam fere profiteri, quod, obtento adversus sacratissimam Personam Regiae Poloniarum Majestatis proposito, se cum hoste nostro conjungere Nosque hostilibus armis aggredi velint. Quod supra memoratae aeternae Paci tanta cum sanguinis humani effusione partae expresse repugnat, ubi Art. 23. disertis verbis Regia sua Majestas ejusque Successores, vel post eandem electi Reges et Magni Duces Lithuaniae, imo universa Respublica Coronae Poloniae Magnique Ducatus Lituaniae, tam Ecclesiastici quam seculares utriusque Nationis ordines, promittunt nolle se, nec ipsos, nec per alios subordinatos, hostes Nostros, vel apertos vel tectos fovere, commercium cum illis habere, vel denique hostile quid illis permittere. Sic facile quisque videt, quanti Nostra intersit, ut ignes hi cineri doloso suppositi, antequam in flammas erumpant, tempestive supprimantur. Quoniam ita ex adductis jus nostrum negotio vestro interveniendi coram facie totius mundi satis superque evictum esse credimus, ad Seren. Rempublicam Polonam ante omnia Nos convertere eandemque amice requirere voluimus, dignetur in hoc frangenti illos, qui tam exitiosa ac bonis omnibus detestanda consilia agitant, monere, ut ad saniorem mentem redeuntes cogitent, quid moliantur, et quantis perticulis non se, honorem atque existimationem, verum etiam totius Patriae salutem exponant. Causae enim, quas habere putant legitime electum et ab omnibus etiam infensissimis hostibus agnitum Regem solio deturbandi, tam frivolae minusque legales


page 880, image: s0880

cuivis a studio partium alieno videntur, ut artifices hujus consilii nomen Perduellium ac Perfidorum, quod a propriis eorum fratribus in diversis et laudis et conclusis ipsis imponitur, effugere impedireque nequeant, quo minus omnes Christiani Principes, inprimis illi, quibus vel per foedera, vel ex aliis causis politicis, Regiae Poloniarum Majestati suppetias ferre incumbit, ne in locum ejus Rex alius bono publico adversus subsequatur, ad negotium hoc omnibus viribus accedant, ac impia haec consilia infringant. Neque enim perturbatores isti cogitant S. Regiae Maj. tanquam Electori Saxoniae tot vires superesse, ut inimicos hosce facile confundere, bonamque causam et jus semel quaesitum tueri possit, inprimis, quia major Seren. Reipubl. pars officii sui et jurisjurandi memor pro Rege sanguinem libenter effundere, omniaque pro defensione ejus immolare paratam se esse gloriose admodum declaravit. Cum haec ita sint, quid ex perversis, de quibus egimus, inceptis provenire poterit aliud, quam quod Patria Vestra Theatrum belli futura maximo periculo ac Vicinorum depraedationi exponetur, Authores vero hujus propositi eorundemque fautores meritas poenas luent, sibi ac posteris indelebilem notam inurent, ac exitium proprium poenitentia nimis sera deplorabunt? Sed demus, unum alterumque ex gremio Vestro, (probe enim scimus non omnem Seren. Rempubl. haec consilia suscepisse, potiorem vero ac saniorem ejus partem Regi optime velle) causas aliquot querendi habere; illud tamen certum est, etiam Jovem


page 881, image: s0881

ipsum, optimosque ac prudentissimos Principes non omnibus aeque placere posse; reprehensiones vero ac gravamina quorundam privatis affectibus, qui voces calamumque dirigere solent, et studio partium privatique commodi ortum suum debere. Demus etiam querelas aliquas justas esse, quales quidem hic nondum videmus; illud tamen considerandum foret, morbos hos politicos Reipublicae tantum detrimenti non inferre, quam solent remedia, quae in praesenti casu adhibere quidam nituntur, quaeque Legibus divinis et humanis repugnant, dum neglectis viis amicabilibus ac lenioribus, quas tamen leges Poloniae fundamentales laesis praescribunt, statim ad extrema eaque violenta proceditur. Sed etsi tandem isti novarum rerum studiosi, providentia Dei propter causas occultas ita volente, (cujus rei non desunt exempla) propositum ad finem perduxerint, quid quaeso lucrabuntur, nisi quod tardius ocyus poenas privatas luent, ac maculam, quam sibi totique genti adspergent, diluere nunquam poterunt? Videtur quidem spes auxilii cujusdam externi Principis animum calcarque eis addere, verum exitus acta redarguet tempusque docebit, in arena eos aedificasse, ac fundamentum, cui aedificium tam vastum superstruere conati, nimis debile fuisse, arundini tantum eos innixos talem causae suae Patronum elegisse, qui ad mercedem navatae operae sumptusque repetendos jus sibi ipse cum Internecione Patriae dicturus erit. Pluribus hac de re tot periculis plena hic agere supervacaneum esse judicamus, confidimusque


page 882, image: s0882

illos, qui Seren. Rempublicam salvare cupiunt, inter quos multi prudentes Senatores bonique cives existunt, sua sponte id acturos, ut fratres seducti ac errantes prudenti commonstratione alioque meliori modo et dexteritate in rectam viam reducantur. In praesens illud tantum declarabimus, quomodo ac in quantum Officia Nostra interponere decrevimus, ut non tantum boni Cives, qui Regem salvum esse cupiunt, sed etiam illi, qui officii Deo Regique debiti immemores perversa fronte Regiae Majestati adversantur, omnemque lapidem movent, ad proposita perficienda, mentem ac intentionem Nostram cognoscant. Notum ergo sit, Nos ex sincero animo ad sopiendas querelas ac dissensiones, si quae inter S. R. Majestatem et Serenissimam Rempubl. subortae, tanquam a studio partium alienum respective fratrem, amicum ac bonum vicinum, omnia bona officia offerre, Nobisque persuasissimum habere, Nos, Deo juvante, aliisque, si visum fuerit, amicis ac foederatis Nostris, quos haec res tangere potest, cooperantibus, ad beneplacitum et satisfactionem utriusque partis, et ad commoda Regni Poloniae Magnique Ducatus Lithuaniae internam concordiam, pacem ac tranquillitatem reducere posse. Neque dubitamus, quin haec Nostra e sincero animo profecta officiorum oblatio eadem sinceritate sine suspicione insidiarum accipiatur. Prout enim S. R. Majestas Poloniae de Amicitia Nostra ac fraterno amore abunde certa est, sic serenissima Respublica hanc non fucatam intentionem nostram, qua libertatem ejus sartam tectam ob ante allegatos


page 883, image: s0883

ex pace aeterno articulos propriumque nostrum nostrorumque statuum interesse servare studebimus, sibi promittere potest. Desideramus igitur, ut, quamprimum fieri potest, responsum categoricum Nobis mittatur, an haec oblatio eodem affectu, pacis amore et tranquillitatis in Regno Poloniae et Magni Ducatus Lituaniae restituendae desiderio acceptabitur, quo a nobis, (Deus testis sit) in praesenti facta est. Interim non intermittemus omnes eos apparatus facere, quibus, si adversarii in proposito persistant, S. R. Majestatem in solio, quod legitime occupat, contra quoscunque tueri ac confirmare valeamus. Eos quidem, qui partes Serenissimi Regis sequuntur, vel tempestive ad officium redeunt, tam singulari gratia ac benevolentia complectemur, ac si Nobis ipsis nostrisque propriis commodis gratificati essent, neque deerimus omni ope et auxilio ad sedandos hos motus illis adesse. Eos vero, qui Serenissimo Poloniarum Regi obnituntur, neque ab exitioso proposito resilire volunt, pro hostibus Nostris, quos una cum iis, qui eorum partes sequuntur, flamma, ferroque ubivis aggrediemur, declaramus, neque cessabimus hostilia quaevis in eos exercere, donec hi pacis publicae perturbatores et hostes Patriae (quae nomina eis in laudis ac decretis praesentium motuum occasione factis ab ipsis eorundem Fratribus imponuntur,) in exemplum aliorum dignis poenis affecti e Regno Poloniae et Magni Ducatus Lituaniae, quorum tranquillitas curae cordique Nobis est, Zizaniae instar extirpentur, Nostraque vicinia a similibus exitiosis


page 884, image: s0884

hominibus purgetur. Ut vero eo major vis hisce literis Nostris insit, et non solum Serenissimae Reipublicae, sed universo terrarum orbi innotescat, hanc esse seriam voluntatem Nostram, praesentem declarationem cum omnibus, qui causae nostrae favent, Principibus communicabimus, ut extet passim eventualis eorum, quae gesturi sumus, justificatio. Vicinos vero, quibus causae eaeque justissimae sunt hanc rem tanquam communem Nobiscum considerandi, ad conjunctionem et consiliorum et virium invitabimus, nihil caeterum intermissuri, quod ad dignitatem et defensionem S. R. Majestatis Poloniarum, cujus causam Nostram facimus, quovis modo spectare poterit. Quod superest, omnibus illis, qui Serenissmae Reipublicae Vest. commodis ac integritati conservandae student, gratiam ac benedictionem Omnipotentis, utque consilia, quae suscipient, in gloriam Dei, tutelam Regis, Patriaeque decus et emolumentum feliciter cedant, ex animo optamus, eosque bene valere cupimus. Datum Slosburgi in Ingria 12. April. Anno 1703.

Serenissimae Reipublicae

bonus ac benevolus Amicus

Petrus.

MCXLIII. Literae AUGUSTI II. Regis Poloniae, ad MICHAELEM RADZIEJOVIUM, Regni Poloniae Primatem, cui amanter injungit, ut exoptatissimum, cui manus admovisset, pacis opus, ad finem perducere sedulo conetur, 1703.



page 885, image: s0885

JAm tibi innotuerunt rationes, propter quas consilium more Comitiali intimatum placere nobis, et praesenti consilio nullatenus potuit. Tractatus vero pacis, sicuti apud nos inter prima desideria et vota, ita nullus, nec inveniri potest, qui tam pio et desiderabili operi possit aut velit contrarius esse, tanto minus impedire, et invertere optimas pro pace intentiones, quinimo omnes ad hunc finem modos et media adhibemus, et in eo fundamento praesentibus te compellare visum est, ut cum Commissariis ad Tractatum cum Corona Svecica a Republ. destinatis tecum secundum Instructionen sibi datam consilia juncturis, quibus ut auxilio adsis, ferventissime desideramus, obtestando per communem amorem universi, ut exoptatum hocce opus omni meliori modo in rem Patriae continuare, et perficere velis, ut et nos particularem obligationem et Patriae debitam pro bene operato gratitudinem et posteritas memorem nomini tuo rependat recordationem; a quo sicuti optatum optimorum intentionum nostrarum exitum praestolamur, ita optimam ex animo precamur valetudinem. Dabantur Mariaeburgi 1703. die 18. April.

MCXLIV. Literae ANNAE, Magnae Britanniae Reginae, ad PROCERES S. R. IMPERII, per Delegatos in Comitiis Ratisbonensibus subsistentes, quibus ipsis valde exprobrat a Statibus S. R. Imp. praestanda hactenus non fuisse praestita, eosque ad majorem imposterum rerum suarum curam amice hortatur, 1703.



page 886, image: s0886

Anna, Dei Gratia, Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Regina, Fidei defensor etc. Amplissimis et Consultissimis Viris Electorum, Principum, Statuumque Sac. Romani Imperii Consiliariis et Legatis ad Comitia Ratisbonensia Deputatis, ibidemque congregatis; Amicis nostris perdilectis, salutem.

Amplissimi et Consultissimi Viri, Amici perdilecti.

UT e strenuo consilio vestro de delectu centum viginti mille hominum in praesidium Imperii habendo multam animo voluptatem percepimus; ita non absque magno dolore quam parum inde commodi profectum sit, propterea, quod ad effectum modo debito perductum non sit, observavimus, et licet e circulis quidam, qui hosti propiores sunt, suum militum numerum contulerint, alii tamen, qui se a periculo remotiores existimant, eo minus tangi videntur, quasi non imperium totum semper et hac tempestate Foederati omnes unum corpus essent, adeo ut si unum aliquod ex iis membrum incommodi quid patiatur, reliqua cuncta serius aut citius dolore et damno pariter afficiantur, necesse sit. Munimenti Kehlensis a Gallis expugnatio et universum per Imperium trepidatio ex illo infortunio nata, tam curam quam vires defuisse, recens et locupletissimum testimonium exhibent, et cujusvis partis neglectae detrimentum acceptum ad caeterarum incommodum pertinere demonstrant, ac si plus curae in contrahendo formandoque Imperii


page 887, image: s0887

exercitu serio adhibeatur, nihil aliud cum ratione expectari queat, quam ut hostis industrius et rebus omnibus instructus ulteriores in Imperio mox progressus faciat, et loca alia deinde alia capiendo totius demum, antequam bellum hoc finitum sit, potiatur, neque fieri potest, ut nos aliique in hac causa socii, qui ad immodicam Galliae potentiam minuendam, et ad conservandam Europae libertatem bellum suscepimus, fines illos praeclaros assequamur, nisi omnes, quorum res agitur, praecipue autem grande Imperii corpus, junctis animis opibusque, ad propriam publicamque salutem procurandam vehementer conspirent. Nos una cum Dominis Ordinibus Generalibus uniti Belgii pro nostro in bonum publicum studio copias nostras in Belgio militantes numero, viginti mille hominum adjecto auximus, ita ut exercitum illic quinquaginta mille militum constantem impensis propriis nunc alamus. Praeterea classem numerosam ingenti duorum millionum librarum monetae nostrae dispendio annuo instructam tenemus, quae jam vela facere parata est, ad damnum hosti, ubi dolorem maxime sentire possit, inferendum. Caesaream suam Majestatem rogandam duximus, ut exercitus suos in Italia et alibi locorum militibus, aliisque rebus necessariis suppleri quam primum juberet, ita, ut graviter agendi facultatem habeant, verum quod ad exercitum ab Imperio conscribendum attinet, cum ea res vestri arbitrii sit, a vobis, qui totius Imperii Majestatem repraesentatis, postulandum judicavimus, id quod otiam atque etiam facimus, ut


page 888, image: s0888

animos vobis et egregia, quam defenditis, causa dignos sumatis, easque rationes ineatis, quibus singula Imperii membra suam quotque hominum commeatuum et armorum portionem quam primum et absque ulteriori temporis jactura, re ipsa conferre inducantur, cum anni tempus, ut hae copiae in campum deducantur, et consiliis et progressibus hostis communis obviam eant, omnino flagitet. Quod superest, vos et Consiliorum vestrorum felices exitus Divini Numinis curae ac benignitati plurimum commendamus. Dabantur in Palatio Nostro a Sancto Jacobo nominato die 7. Mensis Maji, Anno Domini 1703. Regnique nostri secundo.

Vestra

bona amica

ANNA Regina

E. Hedges.

Inscriptio. Amplissimis et Consultissimis Viris Electorum Principum Statuumque Sacri Romani Imperii Consiliariis et Legatis ad Comitia Ratisbonensia Deputatis, ibidemque Congregatis, Amicis nostris perdilectis.

MCXLV. Literae Dn. SPANHEIMII, Legati Generalium foederati Belgii Ordinum, ad PROCERUM S. R. IMPERII LEGATOS, in Diaeta Ratisbonensi subsistentes, quos serio hortatur, ut Hannibale h. e. Gallis jam intra portas existentibus,


page 889, image: s0889
eas sedulo rationes ineant, quibus S. R. Imperium ab imminente Gallicae servitutis jugo vindicari possit, 1703.

Reverendissimi, Illustrissimi, Nobilissimi, Amplissimi, Doctissimique Sacri Rom. Imperii Electorum, Principum ac Statuum Legati, Consiliarii ac Deputati, Domini plurimum honorandi.

PErsuasum quidem omnino habuerant Celsi ac praepotentes Belgii foederati Ordines, fore ut Sacri Romani Dominis Electoribus, Principibus, Statibusque, si non urgens jam antea atque atrox periculum, certe nupera Gallicorum cum Bavaricis armorum cis sylvam Hircyniam perpetrata conjunctio in visceribus totius Germaniae, ad praestiturum in his Comitiis a Sacra Caesarea Majestate Imperioque militum numerum propere contrahentium, moram omnem tolleret. Spes fuerat, sic saltem promota jam in ipsa Germaniae viscera hostili exsuperante vi alte memoratorum Dominorum Ordinum foederatorum precibus atque obtestationibus libello, quem infra scriptus eorundem ad haec Imperii Comitia Ablegatus Ordinarius sub initium Mensis Aprilis nuperi via solita exhibuerat, eique adjuncto Dominorum Ordinum Consulto comprehensis attentionis, quod pro rei gravitate ac ultima propemodum necessitate par esset, accessurum.

Eo acerbiore autem cum animi sensu ac dolore re ipsa atque evidentia monstrante didicerunt, tam sincero affectui suo, justaeque sollicitudini


page 890, image: s0890

tot suis ac foederatae Magnae Britanniae operosissimis atque orbi notis praestationibus nec infeliciter hactenus comprobatae nequaquam pari aut connixu, aut celeritate, ex parte Imperii tum responsum hactenus esse, tum etiamnum responderi, nec tamen manum a cura avertendi communis exitii retrahentes consultum iterato duxerunt, Ministris suis, cum alibi, tum hic Ratisbonae residentibus eam mandatis dare, quae adjunctum folium ex vernacula lingua in Germanicam Superiorem fideliter translata, fusius exhibebit. Tametsi vero Hannibal jam non ante portam, sed intra ipsa moenia svasor ipse et Consul et ursor, quid sub hac rerum periclitantium mole agendum sit, abunde clamet; Noluit tamen infra scriptus Ablegatus Ordinarius committere, quin suas etiam preces adjiceret, velint, jubeant et Sacra Caesarea Majestas et Sacri Romani Imperii Proceres atque Ordines per Dominos Legatos ac Ministros suos in hisce Comitiis congregati nec deesse Dominorum Ordinum foederatorum tam fido consilio, tam justae petitioni, nec omittere eorum quicquam, quae in rem praesentem in hoc tam ancipiti causae communis articulo ad avertendum, quam e proximo totius Germaniae, tam deinde universae Europae jugum ac servitutem ultima jam postulat necessitas, praecipue autem, ut miles Imperii numero bene magno alicubi adhuc residens quanta maxima festinatione necessariis omnibus bellicis instructus atque itineri commissus, vires Germaniae, ubi maxime urgens est periculum, tandem integret, memores, et calvam


page 891, image: s0891

a tergo occasionem esse, et post rem actam singulatim jam pugnantibus, universim deinde victis, remedium sero venturum. Datum Ratisbonae die 3. Mensis Junii 1703.

Reverendissimorum, Illustrissimorum, Nobilissimorum, Amplissimorum, Doctissimorumque Sacri Romani Imperii Electorum Principum ac Statuum Legatorum, Consiliariorum ac Deputatorum Dominorum honoratissimorum. Ad quaevis Officia paratissimus

Spanheim.

MCXLVI. Literae Commissariorum Reipubl. Polonae ad CAROLUM XII. Sveciae Regem, quibus se ad pacem ipsocum in honestas et justas leges ineundam Regis et Reipublicae nomine deputatos esse nuntiant, 1703.

Sacra Regia Majestas.

REmpublicam nostram etiam in Comitiis generalibus felici nuper exitu rationem habuisse et naturalis defensionis amplectendae, nihil tamen magis desiderare, quam cum Sacra Regia Majestate Vestra Regnoque Sveciae honestam firmam et stabilem pacem restaurandi, manifestum faciunt et evincunt, tum obtentum solenne diploma a Sacra Regia Majestate, Domino nostro Clementissimo, illam nunquam imposterum et in aevum sine consensu Reipublicae ullum bellum


page 892, image: s0892

inchoaturam et renovanda conclusaque foedera sacrosancte servaturam, tum nullius Principis Vicini accepta armorum societas, denique iterata nostrorum jam antea designatorum ad tractatum Pacis Commissariorum approbatio. Spem itaque animis nostris concipimus certam, motus hos, quibus Provinciae nostrae concutiuntur, monstrata hacce securitatis via brevi sedari posse, tanto fiducius, quanto uberiorem in ultimis Sacrae Regiae Majestatis Vestrae habeamus declarationem, eam nimirum pacem ac tranquillitatem harum Regionum vindicta quavis potiorem ducere, et Reipublicae nostrae aequa postulata Regio animo judicasse. Recurrimus igitur ad Sacram Regiam Majestatem summopere exoptantes, quando citius pietatis justitiae populorumque Votis expeditum negotium per Commissarios a Sacra Regia Majestate Vestra, ad mutuum congressum nominandos, inchoari et divina cooperante gratia concludi posse, d. 18. Julii 1703.

Sacrae Regiae Majestati Vestrae

Obsequentissimi et ad Servitia paratissimi

Stanislaus Morsztin, Palatinus Masoviae nomine reliquorum.

MCXLVII. [correction of the transcriber; in the print MCXVII.] Literae ejusdem cum praeinsertis argumenti a COMMISSARIIS REIP. POLONAE, ad COMITEM A PIPER, Supremum Regis Sveciae Cancellarium exaratae, 1703.



page 893, image: s0893

AD ultimas Sacrae Regiae Majestatis literas debita cum veneratione perpensas Respublica nostra in Comitiis generalibus super conclusis respondere gratissimam nobis imposuit necessitatem, quam libenti animo exsolvendo Excellentiae Vestrae enixe obtestari volumus, quatenus circa indicatam praesentiam eidem Sac. Reg. Majest. redditionem sinceram statuum Reipublicae nostrae intentionem pacisque studium solito eloquio ad ea, quae pacis sunt, inclinatione insinuare non dedignetur. Securitati et tranquillitati utriusque regni foederati satis provisum esse constat, cum Diploma a Sacra Regia Majestate Domino nostro Clementissimo ne similia in futurum eveniant, in manus ordinum Regni in latiori forma datum est, nec ulla armorum cum Vicinis Principibus inita societas. Caeteris ad ipsum negotii tractatum reservatis minime dubitamus, Excellentiam Vestram studiis suis ad conficiendum hoc salutis opus non defuturam allaboraturamque, ut universi negotii successus Magni nominis ejus cedat gloriae. Dab. die 18. Julii 1703.

Illustrissimae Excellentiae Vestrae

Addictissimi et ad obsequia paratissimi

Stanislaus Morsztin, Palatinus Masoviae. nomine reliquorum.

MCXLIIX. Literae HASZAN BASSAE, Supremi Turcarum Imperatoris Vicarii, ad AUGUSTUM II. Poloniae


page 894, image: s0894
Regem, quibus ipsi Achmedem III. in solium Turcicum successisse, pacisque, quam cum antecessore ipsius fecerat, confirmandae cupidissimum esse nuntiat, 1703.

IN praeclara Christiana gente religionis Christi Custodi Nostro Amico valde nobis Dilecto, Serenissimo Regi Poloniae, Ducatus Lituaniae, et Ruthenarum Regionum Monarchae, immutabilem valetudinem omniumque sublimium fortunarum Successus, et semper optata solatia a Domino DEO, amicitia nostra optantes sciendum deferimus. Gratia summi DEI illius, qui omnia Dominia et Monarchias distribuit, anno 1115. (scilicet 1703.) mense Rebigilachyr, die 9na (scilicet mediis diebus Augusti) Majestatis Caesareae, Coronaeque ejus Serenissimae, potentissimae, fortissimae, Dominus meus, magnificentia amplae Monarchiae Praecelsus Caesar, Sultan Achmet Rex (cujus incolumitatem et Dominia et in felicitate Dominus DEUS quam diutissime conservet) corona, omnibusque ab altitudine Divina promanantibus benedictionibus, dignitatibus, divitiis totius Monarchiae Imperio privilegiatus Dominus et Haeres factus, rem dignam esse judicavit ut omnes Tractatus, qui intervenerunt ante Imperium ejus cum Porta Otthomannica et variis Nationibus, sub tempus Imperii ejus approbarentur. Quapropter cum tali declaratione ad Vestram Regiam Majestatem cum literis Majestatis suae Caesareae, in officio magnae autoritatis existentem antea Nobis fideliter dilectum Hrabin, Agam, mittit, per quem etiam nos, testantes nostram


page 895, image: s0895

Vestrae Regiae Majestati specialem amicitiam, simul literas mittimus: DEUS ipse id efficiet, ut omnia juste constituta pacta, in nullo labefactentur, quin imo approbationem firmam, solidamque obtineant, quamdiu ex parte Vestrae Regiae Majestatis contra Tractatum non delinquetur ex hac quoque Imperii Turcici parte, non habendo ullam rumpendi Suppositionem, nec eam apprehendendo, in omni reverentia et arcta pacis amicitia juxta circumscriptionem Tractatus et punctorum ejus colentur. Erit id tam toti Dominio Vestrae Regiae Majestatis, quam Incolis ejus, non sine quiete et non sine fructu assecuramus. Opto interim valetudinem a Domino Deo et fortunam immutabilem et feliciter efficacem. Datum Constantinopoli Anno 1115. h. e. mediis diebus Augusti Anno Christi 1703.

Hasan Basza, Magnus Vezyr Imperii Turcici.

MCXLIX. Literae ACHMEDIS III. Turcarum Imperatoris, ad AUGUSTUM II. Poloniae Regem, cui se nuper in avitum solium evectum esse refert, suumque Legatum pacis confirmandae bonaeque vicinitatis stabiliendae ergo ad eum missum impense commendat, 1703. Sultanus Achmed Chan, Filius Sultani Mechmet Chan, semper Victor. In praeclara natione Christiana et inclyta religione pie degenti, summe Nobis fideli et sincere dilecto Regi POLONIAE, Domino Lituaniae, totiusque Russiae, aliorumque


page 896, image: s0896
omnium pertinentium ad eorum Dominia Monarchae, AUGUSTO II. incolumitatem, ejusque successus optans, hisce meae Caesareae praecelsae Majestatis defero sciendum literis.

TOtius Orbis Supremus Dominus, Haeres aeternus, qui moderatur coelum, terram et fortunam, eamque largitur juxta suum beneplacitum, cui et quomodo vult de liberali clementique dextera sua, primo tritam viam et vestigium dilecti sui, magni et ultimi Prophetae Mahomet Mustaffi contemplatione et miraculis beati, postquam me fecerit imitari, in sublimis Monarchiae thronum evexit et Imperii late dominia extendentis diademate decoravit, Anno 1115. Mense Rebigilachyr die 9. feria quarta: Sit Deus benedictus, quod me extulerit ad tam sublimiter Magnificum thronum, qui orbis est prima maximaque columna, usque ad admirationem; quod factum non sine speciali praedestinatione divina, ubi obtenta ab omnibus fidelibus Adoratoribus Turcis oratione et benedictione ex ambone publice in omnium devotionum fanis, nominis mei coram Deo commendationem consecutus, moneta ea, quae in quavis Monarchia sub nomine sui Domini est et esse debet, sub meo titulo et nomine, propter contentationem omnium Statuum, cudi jussa, solitaque ejus in ditionibus meis, coaequatione ordinata injuriis omnibus et dissensionibus in Monarchia mea sublatis, provisa ubique in Regionibus meis, non suspecta justitia, ubi velut sol inter splendores remansissem Serenissimus, placuit mihi,


page 897, image: s0897

ut omnes Tractatus Nationum quicunque cum Serenissima Porta mea de recenti sunt conclusi juxta conditiones circumscriptorum pactorum, more antiquo a Majestate Monarchiae meae, non tantum conservarentur, verum etiam approbarentur. Quapropter post felicem coronationem Imperii in Monarchia mea, cum hujusmodi notitia et declaratione ad Regnum tuum a latere Majestatis meae, Tersanu Emirri (scilicet Commissarium Navis Turcicae) nominis magni et existimationis apud me, valde dignum virum Hrabinum, et cum eo literas mitto, quibus feliciter redditis, et honorifice acceptatis, intelliges, quod, ut debitae nobiscum, summeque omnibus necessariae pacis constitutus Tractatus fideliter, sine ulla violentia in infallibili integritate, sacrosancte manuteneatur et observetur, approbando, Regno tuo, Ministris, uti et Officialibus omnibus, dominii tui, denuntio strictae inter Nos amicitiae pacem, quae recenter ante Imperium meum stetit, et jurata est, ut tempore Monarchiae meae, in nullo quo ad omnes conditiones laedatur, imo omni solidaque integritate et amore sacrosancte colatur et approbetur, cum hac declaratione protestor, quamdiu ex parte Regni Tractatus in observatione erit, tamdiu ab Imperio meo, nullam dando rumpendi occasionem, debitae pacis affectus solita amicitia exhibebuntur. Hujus pacis et tractatus approbatio adfert securitatem, et subditis sine omni suspicione quietem. Opto interea felicem successum et optatum a Deo finem. Datum Adrianopoli, Mense Rebigilachyr mediis diebus 1115. in Palatio


page 898, image: s0898

Caesareo Adrianopolitano, id est ultimis Septembris 1703.

Titulus a tergo conspicuus.

Serenissimo in Natione Christiana, et Potenti ex Principibus in Religione Jesu, Amico mihi Fideli, Regi Poloniae, AUGUSTO II. ut feliciter reddantur literae Caesareatus Nostri.

MCL. Literae credentiales, quas AUGUSTUS II. Poloniae Rex, Stanislao Antonio a Szczuka, Legato suo, ad FRIDERICUM I. Borussia Regem, tradidit, 1703. Augustus II. Post Tit.

POsteaquam nobis, ac universae Reip. cognitum esse potuit Majestatem Vestram non ideo nuper Regium in Prussia assumpsisse titulum, ut veteribus atque recentibus cum Serenissimis Praedecessoribus nostris Regibus Poloniae atque Retpubl. demptum aliquid imminutumque foederibus queri possit, quin potius, ut auctus hic Regius Splendor uberiorem in vicina, foederataque Regna ac provincias nostras utilitatis commodorumque explicet sphaeram, positis demum qui hucusque liberam Remp. fatigavere scrupulis, quo firmiori nexu vetera et recentia constabiliantur Pacta, obortaeque difficultates omni meliori modo assopiantur, atque contra communem olim hostem, nunc Regni nostri sub fucato amico nomine gravissimum vastatorem, mutuis viribus desiderata


page 899, image: s0899

securitas, promptaque periculi propulsandi media pro nexu foederati perpetuo Principis adinveniri, et exequi valeat, extraordinarium Legatum nostrum magnum et Plenipotentiarium sufficienter instructum, Illustrissimum Stanislaum Antonium in Szczuczyn et Radzin Szczuka Procancellarium M. D. Lithuaniae, Castrensem, Lublinensem et Vechensem Gubernatorem, ad Majestatem Vestram designari fecimus. Huic itaque tam publice quam privatim eandem accedenti, quatenus benignas et faciles concedere admissioces, plenamque, quicquid nomine nostro et Reipubl. proposuerit, fidem tribuere velit, quemadmodum a Majestate Vestra enixe contendimus, ita eidem a nobis vicissim redhibitum iri omni occasione pollicemur, ac interim faustissimos auspicati regiminis cum longaeva valetudine a Deo T. O. Maximo animitus precamur successus. Dab. Varsaviae die mensis Octobris 1703.

MCLI. Literae AUGUSTI II. Poloniae Regis, ad PETRUM Czarum et Magnum Ducem Moscoviae, a quo enixe contendit, velit Oratori suo in Polonia degenti plenam impertiri potestatem, quo cujuscunque generis tractatus tute cum ipso concludi possint, sibique contra seditiosos Cosacos auxilio adesse, 1703. Post titulos utriusque Monarchae.

COnsiderans tota Respubl. varias in his difficillimis temporibus circumstantias cum Legato tuo sub tempus praesentis Consilii, conferentiam


page 900, image: s0900

habuit, et ulterius conferendi ad latus nostrum existentibus Ministris licentiam dedit. Quapropter libenter haberemus, ut dicto legato tuo in aula nostra existenti plena potestas, ne quid desit, si ad concludendum aliquem accesserimus tractatum, mitti possit. Publica fama tulit, quod Cosaci Zaporovienses ex dominiis tuis se immiscuerint rebellioni Samusii, aliorumque rebellium contra hanc Rempubl. sinistre publicando, quod hoc fiat cum plena notitia tua, imo et permissu. Non adhibemus unquam rei huic fidem, imo similes impressiones a quovis amovemus, quia nunquam hoc fieri posse credimus, ut tu aeternam pacem nobiscum et cum hac Republ. habens, contraria facere, aut permittere velles. Diligenter proinde et ferventissime te compellamus, precamurque, ut non tantum Cosacos tuos, si in ea inveniuntur rebellione, revocare, sed etiam ad puniendam rebellionem, auxilio nobis velis adesse. Dab. die 13. Dec. Anno 1703.

MCLII. Literae ANNAE, Magnae Britanniae Reginae, ad GEORGIUM WILHELMUM, Ducem Brunsvico-Luneburgensem, cui sedulo injungit, ut quosdam Sac. Rom. Imperii Principes Calamitatis Patriae nimis incurios graviter hortetur, quo majori imposterum solicitudine communis causae utilitati prospiciant, 1704. Anna Dei gratia, Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Regina, Fidei defensor etc. Serenissimo et Celsissimo Principi, Domino Georgio


page 901, image: s0901
Wilhelmo, Duci Brunsvicensi et Luneb. Avunculo et Amico nostro charissimo salutem.

Serenissime et Celsissime Princeps, Avuncule et Amice Charissime.

FOedus, quo cum Celsitudine Vestra, aliisque Imperii Principibus et Statibus, ad tuendam Europae libertatem adversus unitam Galliae et Hispaniae Potentiam, conjunctae sumus, facit, ut Imperii Statum pro Nostro proprio habeamus, adeoque res ibi tam infelici conditione esse, reperientes, haud mediocriter dolemus, ut cum merito exspectare possemus, adeo grande et validum corpus summis viribus hostem communem propugnaturum, ille majores ibi magisque pernitiosos, majori etiam cum facilitate et celeritate, quam in alia quacunque parte, progressus fecerit, quod malum nulli magis causae tribuere possumus, quam desidiae, et supinae quorundam Principum et Statuum in Imperio incuriae, qui a periculo, ut ipsi putant, cum remotiores sint, ita parum moventur, ac si discrimen ad ipsos pervenire non posset, et quasi illi, qui belli calamitate, et miseria premuntur, non ejusdem, cum ipsis, Imperii pars essent, cum omnes qui patiuntur, Germani nominis et gentis sint, qui fraterna charitate et miseratione mutua commoveri deberent, seque conatu plusquam ordinario exerere, cum videant exterorum exercitum in ipsis Patriae suae visceribus Hyberna constituisse, diversas urbes magni momenti, et bene munitas, uno vere expugnatas et captas, atque Imperii copias omnibus in locis


page 902, image: s0902

aut profligatas, aut ita oppugnatas, ut nullam rem memoria dignam, toto hoc anno praestiterint, quod quidem adeo tristem rerum in posterum faciem Nobis videtur exhibere, ut nisi consilia majori cum cura capiantur, et strenue magis executioni mandentur, quin Sacr. Rom. Imperium armis Gallicis funditus evertatur, nullo modo vitari posse, Nobis videtur. Illi interim Principes extra Imperium, qui vi rationis, et proprii commodi argumentis ducti, causae communi favent, eaeque se adjunxerunt, ut Lusitaniae Rex, et Sabaudiae Dux, inauspicato rerum in Imperio ductu, et infausto exinde successu, haud mediocriter commoventur. Nos igitur modo vehementissimo a Celsitudine Vestra contendimus, uti ipsi videatur, sese hoc tempore, cum omnia in ultimum discrimen adducantur, erigere, ac alios adhortari, id quod Nos facimus, ut eo animi conatu, iisque viribus agant, ut nos caeterique Foederati, aliquid serio tandem praestari gaudeamus, et speremus, annuente divino numine, praeclaros illos fines libertatis et tranquillitatis assecuturos, quos propositos nobis ante oculos habuimus, cum hoc bellum susciperemus, in quo nihil, quantumvis onerosum omisimus, quod Nostro, aut Foederatorum Nostrorum judicio, posset, vel delectu militum habendo, vel subsidia largiter suppeditando, vel classem numerosam instruendo, ad finem promptum et felicem huic bello imponendum facere. Cum igitur Nos tanto studio ac diligentia usi simus, tanto magis fas esse Nobis alios Principes et Status ad idem studium excitare, et adhortari tam privati


page 903, image: s0903

cujusque commodi, quam causae communis gratia, persuasum prorsus habemus. Quod superest, Celsitudinem Vest. divini numinis tutelae ex animo commendamus; Dabantur in Palatio Nostro a Sancto Jacobo nominato, 14. die Mensis Januarii Anno Domini 1704. Regnique Nostri secundo.

Celsitudinis Vestrae

amantissima Neptis

ANNA Regina.

MCLIII. Literae MICHAELIS RADZIEJOVII, Regni Poloniae Primatis, ad SENATUM CIVITATIS GEDANENSIS, quibus eum ad confoederationem Varsaviensem invitat, 1704. P. P.

FIdem Dominationum Vestrarum, quam in prosperis et adversis aeque constanter experiri consvevit haec Respublica, nunc vel maxime solicitat, cum de vindicandis libertatibus, et reinducendo pristinae tranquillitatis statu agitur, ad quem scopum unice collimare Generalem confoederationem nostram nemini non notum aut rarum, nisi quos turbo, vel privatorum studia delectant. Quid enim hucusque fuisse Rempublicam nisi appellationem tantum sine corpore et specie cuncta, civilibus discordiis concussa, jura eversa, calcata, bellorum incommoda, populi gementis lachrymas, nihilque propius ad perniciem liberae gentis accidere, quam mutationem Status antiqui et figuram novi. Quapropter adimendo amplius saevientibus


page 904, image: s0904

malis intumescendi licentiam, confoederationem eandem, typis impressam authentice communicandam censui et communico; obligando teneritudines earundem ad statum hunc, ad quem se determinarunt Palatinatus et terrae confoederatae, etiam Dominationes Vestrae suscipere non abnuant, conformique ad intentiones Nostras sensu nexibus confoederationis satisfaciant, et ab aliis satisfieri curent; quibus ex gradu Primatiali meo delatis circa votum prosperrimorum successuum maneo,

Dominationum Vestrarum

Varsaviae Mens. Maji--1704.

MCLIV. Literae PETRI, Portugalliae Regis, ad FRIDERICUM I. Borussiae Regem, cui de Regio, quo ante triennium ornatus est, gratulatur honore, 1704. Petrus, Dei Gratia Rex Portugalliae et Algarbiorum citra et ultra mare in Africa, Dominus Guincae, Conquisitionis, Navigationis et Commercii AEthiopiae, Arabiae, Persiae, Indiaeque etc. Serenissimo ac Potentissimo Principi Frideco, eadem Gratia Dei, Regi Borussiae, Marchioni Brandenburgensi tot. tit. Fratri et Consanguineo nostro charissimo, salutem ac felicitatem.



page 905, image: s0905

Serenissime ac Potentissime Princeps, Frater et Consanguinee Charissme.

PEr literas XIV. Calend. Februarii anno millesimo septingentesimo primo a Majestate Vestra datas intellexi, ipsam gravibus adductam causis ratione Ducalis Borussiae, cujus jam olim Principes Regio titulo claruere, regium sibi nomen ac stemma asseruisse; Idque probantibus ac plaudentibus nonnullis Regum, Principum ac Rerumpublicarum fecisse. Qui quidem nuntius pergrartus mihi accidit, caeterorumque principum plausui libentissime accedo, quod mutuus inter nos animus, arctaeque necessitudines suo quasi jure postulant, ut Majestatem Vestram omnibus fortunae bonis auctam cupiam. Voveo autem et spero, ut Majestas Vestra in communi causa acriter tuenda ita de tota Europa bene mereatur, ut regium nomen ac dignitatem post longam annorum seriem ad posteros transmittat, insigni gloria cumulatam. Interim si quid erit, in quo Majestati Vestrae gratum facere possim, diligenter curabo, ut intelligat, nihil mihi jucundius aut optabilius accidere posse, quam si ei saepissime gratincari possim. Deus Optimus Maximus Majestatem Vestram diutissime sospitet, ac fortunet. Datum Olyssippi postridie Idus Jun. anno Domini MDCCIV.

MCLV. Literae LEOPOLDI, Rom. Imperatoris, ad JOHANNEM MARLBOROUGHIUM, Supremum copiarum Anglicarum Ducem, quibus mirum


page 906, image: s0906
ipsius ardorem et constantiam in conflictu cum Gallis ad Donawerdam habito ostensam, praecellenti mactat elogio, eumque ut victoriam strenue fortiterque obtentam, pari alacritate prosequatur, amanter instigat, 1704.

Illustris, sincere dilecte,

MUlta sunt et eximia Vestra in me, Domumque meam et rem communem merita, interque ea non postremo loco censenda, singulare studium, cura et diligentia, quae in promovendo festinandoque validissimo auxilio a Serenissima et Potentissima Magnae Britanniae Regina, et Generalibus Foederati Belgii Ordinibus mihi ad Danubium submisso testati estis. Nullum vero adhuc dum illustrius, quam quod illico post exercitus vestri cum meo conjunctionem in celeberrima fortissimaque castrorum hostilium ad Donawerdam aggressione expugnationeque die hujus labentis mensis secunda vobis comparastis; hujus enim successus, quo mihi vix gratius, atque hoc quidem tempore opportunius quidquam accidere potuit, potissimam partem consilio, prudentiae et executioni vestrae, nec non copiarum sub ductu vestro militantium miro ardori, et constantiae deberi, ipsimet belli Duces mei et Ministri asserunt; praeterquam igitur tam praeclara fortium et egregiorum virorum testimonia aque ipsa adeo publicorum factorum remuneratrix fama nomini Vestro laudes rependat amplissimas, me quoque, quem commoda ex illa victoria in publicam rem profluentia imprimis afficiunt, id vobis deberi existimavi, ut hoc


page 907, image: s0907

literarum mearum calculo partam vobis gloriam condecorarem, simulque certos vos redderem, nullam me demissurum occasionem re ipsa vobis declarandi, quam gratam et propensam voluntatem erga Vos geram. Vos interim, ut quae tam strenue fortiterque coepistis, pari alacritate et industria persequamini, omnique animi et virium impetu una cum Supremo meo Locumtenente Generali Marchione Badensi, aliisque belli Ducibus meis in id incumbatis, quo contexatis extrema cum primis, bellumque hoc in visceribus Germaniae a Bavaro seditiose excitatum quam celerrime conficiatis, non tam vos hortor, quam certo expecto. In hoc enim summam laudem esse, idque et ipsimet Serenissimae Reginae Vestrae in Superiori Germania, ubi post hominum memoriam victricia Anglicani nominis arma visa haud sunt, sempiterni instar trophaei fore abunde agnoscetis. Quod superest, Deum precor, ut consilia aususque vestros secundis eventibus beet, et propensissimum animi mei affectum vobis iterum iterumque confirmo. Dabam in urbe mea. Viennae 12. Julii 1704.

Leopoldus.

MCLVI. Literae CAROLI XII. Svecorum Regis, quibus STANISLAO LESCZINIO, a malevolis quibusdam Senatoribus et seditiosa nobilitatis faece in Regem Poloniae illegitime electo regios gratulatur honores, 1704.



page 908, image: s0908

Serenissime ac Potentissime Princeps, Frater, amice, et Vicine charissime.

QUo propensiori Personam Majestatis Vestrae semper amplexi sumus voluntate, eo sincerius ex epistola Majestatis Vestrae gaudium nos cepisse fatemur, qua intelleximus, eam ad illud fastigium, quod summae ejus Virtutes meruerant, communibus foederatae Nobilitatis suffragiis esse evectam: Nec dubitamus, quin Majestas Vestra persuasa omnino sit, nos ex animo fortunae huic favere: et cum unice Nobis propositum habeamus vetus cum Republica Polona amicitiae foedus perpetuo observare, eidem gratulamur, eum obtigisse Regem, cujus virtute ac prudentia collapsas restaurare res poterit, et nobis talem vicinum, cujus fidem cognovimus esse illaesam, et benevolentiam erga nos habemus quam perspectissimam; proinde Numen exposcimus Divinum, ut Deus hoc inter humana summum Majestati Vestrae quam diutissime servet, atque ita novi regni auspicia prosperet, ut Republica, quam turbatam jam accepit, pacata ac stabilita, aeternam, caramque sui memoriam Majestas Vestra gratae Posteritati relinquat.

Majestatis Vestrae

Dabantur in Castris nostris ad Bloniam die 13. Julii 1704.

Bonus Frater, Amicus et Vicinus

Carolus



page 909, image: s0909

MCLVII. Literae STATUUM REGNI POLONIAE, arctissimo confoederationis Sandomiriensis nexu conjunctissimorum, ad LEOPOLDUM, Rom. Imperatorem, quibus eum submisse regant, velit illegitimam Stanislai Lesczinii in Regem Polonniae electionem improbare, eamque velut foedissimum venerandae Majestatis protibulum in integrum rejicere, 1704.

ETsi non ambigimus, Sacram Caesaream Regiamque Majestatem Vestram ex publica jam accepisse fama, quousque temeritatis privatus quorundam nostrorum, instigante Rege Sveciae, provectus sit ambitus. Existimamus nihilominus zelo nostro, quem a Majoribus acceptum erga Religionem, Reges, legesque nostras conservamus integerrimum, omnino convenire, ut degenerem isthanc ab avita Polonorum integritate actionem singularibus literis exaratis, Sacrae Caesareae Regiaeque Majestati Vestrae significaremus. Mirantur exteri, indignantur indigenae, attonita suspensaque praesens haeret aetas, stupebit posteritas, decem vel paulo plures personas, ob ambitionem propriam non suae aut sanae mentis, ob potentiam externam non sui juris, liberam liberi ac innumerabilis propemodum populi electionem usurpare ausas esse, atque Stanislaum Lenczinsky, Serenissimi Regis Augusti II. Domini Nostri Clementissimi gratia Palatinum Posnaniae, regnante legitime electo coronatoque eodem suo Domino, in praetensum Regem Poloniae publice, sub favore armorum Svevicorum,


page 910, image: s0910

nihil veritas proclamare contra patriae humana divinaque jura. Judicet jam nunc Sacra Caesarea Regiaque Majestas Vestra ac pro aequanimitate sua simulatam amicitiam Regis Sveciae paulo intentius consideret, qui sub specioso Protectoris libertatum nostrarum praetextu Regnum Poloniae ingressus an invaserit, cum nemo, ne templa quidem et Divum Arae rapaces ejus manus evaserint; spoliato misere Regno atque omni rerum agendarum nervo erepto, id unicum egit, ut nobis, priusquam egrederetur, nihil libere agendum relinqueret, sed obtruso suae creationis praetenso electo, seu potius invasore, nos illius illum suae servituti manciparet. Verum enim vero fallitur Rex Svecicus, et falletur, auxiliante Deo, existimans Rempublicam nostram tam cito opprimi, quam premi, tam facile capi, quam decipi, tam prompte vinci posse, quam dividi potuit; Unita illa et firmissimae nuper confoederationis, in tuitionem Majestatis libertatumque vinculo sibi versus Sendomiriam reddita, ostendet probe, vindice Deo justo, quod non adeo omnis extincta gloria Teucrum, ut cineres ejus Danais adhuc formidabiles esse nequeant. Haec igitur nostra generalis Statuum Regni et Magni Ducatus Lithuaniae confoederatio in defensionem Serenissimi Regis Augusti II. Domini nostri, et libertatum nostrarum firmata, dum etiam per externa amicorum Principum foedera foedus suum comprobandum secundandumque non dubitat, singulariter de Sacrae Caesareae Regiaeque Majestatis Vestrae amicitia bene persuasa confidit. Eandem


page 911, image: s0911

exorbitantiam a patriis Gentiumque legibus et nulliter attentatam electionem merito improbaturam, et impositum seu intrusum vi et potentia Svecica novum electum pro Rebelli perduelli satius, quam pro Rege cum asseclis habituram, Cumque communis Regum in eo versatur causa, ne privatus ambitus tantum sibi in coronata capita licere praesumat, Serenissimo Nostro Augusto IIdo amico studio operaque nunquam defuturam, Sacram Caesaream Regiamque Majestatem Vestram nobis certo appromittimus, imo ut vigore Gvarantiae Pactorum Olivensium contra partem excedentem consurgere, validisque auxiliis Serenissimum Regem nostrum et Rempublicam secundare Sacra Caesarea Regiaque Majestas Vestra dignetur, enixe rogamus. Interim vero Sacrae Caesareae Regiaeque Majestati Vestrae longam vitam, tranquillum imperium et prosperrimam in regnando successuum seriem ex animo vovemus. Dabantur Jaroslaviae Mense Septembri 1704.

MCLIIX. Literae ANNAE, Magnae Britanniae Reginae, ad FRIDERICUM I. Borussiae Regem et GEORGIUM WILHELMUM Ducem Brunsvico-Luneburgensem, tanquam Circuli Saxonici inferioris Directores, quibus eos blande compellat, ut quam primum in dicto Circulo conventum indicere, et in eo de mittendis confestim ad Exercitum Imperii contingenti militum parte numisque eis alendis sufficientibus deliberare satagant, 1704. Anna Dei gratia Magnae Britanniae etc. Regina


page 912, image: s0912
Serenissimo et Potentissimo, Principi, Domino Friderico eadem Gratia Regi Borussiae etc. (tot. tit.) Fratri, Consanguineo et Amico nostro Charissimo; nec non Serenissimo et Celsissimo Principi Domino Georgio Wilhelmo, Duci Brunsvicensi et Luneburgensi Avunculo et Amico nostro Charissimo, tanquam Circuli Saxonici inferioris Directoribus, Salutem.

Serenissime et Potentissime Princeps, Consanguinee et Amice charissime, nec non

Serenissime et Celsisime Princeps Avuncule et Amice Charissime.

PErspectum satis est, quanti momenti sit, ad Successus bellicos, ut exercitus primo anni tempore in campum educatur, iis omnibus rebus instructus, quibus opus sit ad ea peragenda, quae e re communi visum fuerit. Tantum enim abest, ut aliquid eorum, quae usus belli postulat, perficere valeamus, si imparati in hybernis milites delitescant', ut inimicis etiam occasionem eo modo porrigamus Nos opprimendi. Nos igitur curavimus diligenti praeparatione, ut nihil desit incunte Vere copiis nostris; Foederatosque nostros, ut idem faciant, eo magis exhortandos duximus, quod tanta sit inimicorum nostrorum et tam indefessa sedulitas, ut summo nobis dedecori futurum sit, si diligentia vinci nos ab iis patiamur, quibus Justitia causae Militumque numero et Virtute longe superiores sumus. Legiones ipsorum semper paratae sunt, nec tempus anni aut inclementia Coeli obstat, quo minus imperatum iter


page 913, image: s0913

prosequantur, quippe frumentum illis et Instrumenta bellica affatim suppetunt, Cellis ubique et Apothecis extructis; nihil opus est, ut his recensendis diutius immoremur; omnia haec perse satis nota sunt, nec Majestatem Vestram et Celsitudinem Vestram latere potest, quid commodi ex praeparatione rite instituta, quid incommodi ex eadem neglecta aut dilata expectandum sit, persuasae in hac causa pro libertate Europae asserenda, et bono publico tuenda, animatas esse, ut nihil praetermittere velint, quod ad hos sines consequendos pertineat. Praesertim cum Romani Imperii dignitas et incolumitas Germanique nominis decus totiusque Circuli Saxonici inferioris salus id a Majestate Vest. et Celsitudine Vestra postulare videantur. His itaque rationibus et Serenissimi Romanorum Regis exemplo incitatae (qui suas itidem literas ad Majestatem Vestram dedit) omni studio a Majestate Vest. et Celsitudine Vestra petimus, et pro mutua amicitia et foedere (quo invicem connexi sumus) contendimus, ut Convetum Circuli Saxonici inferioris quamprimum convocent, easque rationes ineant, quo Circulus Sax. inferior, sine ulla procrastinatione praebeat contingentem ipsi ex Decreto Imperii, undecimo die Martii emisso, secundum Matriculam Imperii, partem, tam eam, quae ad milites, rem tormentariam pecuniamque spectat, quam eam, quae Cellis et Apothecis condendis sufficiat. Speramus Majestatem Vestram et Celsitudinem Vest. ita existimaturos esse, Nos haec postulata facere non solum aequitate rei permotas, sed etiam necessitate


page 914, image: s0914

quodammodo compulsas post tanta incommoda et detrimenta Reipubl. illata ex lentis nimium et tardis consiliis et neglecta, aut dilata numeratione pecuniae militumque profectione. Quorum memoria felicissime deleri possit prompta et alacri imposterum praeparatione. Nullae dubitamus, quin eandem adhibere velint Majestas Vestra et Celsitudo Vest. non solum propter utilitates, quae exinde secuturae sunt; sed etiam pro amore suo et studio erga bonum publicum, quod hac ratione optime demonstrari potest, et toti mundo innotescere. De caetero Majest. Vestram et Celsitudinem Vest. Dei Opt. Max. tutelae ex animo commendamus. Dabantur in Palatio Nostro Divi Jacobi die Mensis Novembris tertio. Anno Domini 1704. Regnique Nostri tertio.

Majestatis Vestrae Celsitudinis Vestrae

Bona Soror et Consanguinea et Amantissima Neptis

ANNA R. Rob. Harley.

Nota. Ejusdem tenoris literae etiam ad Lotharium Franciscum, et Christianum, Marchionem Brandenb. Circuli Franconici Directores exaratae fuerunt.

MCLIX. Literae ANNAE, Magnae Britanniae Reginae, ad CANTONES HELVETIAE EVANGELICOS, quibus ipsis Legatum suum apud ipsos commorantem


page 915, image: s0915
proxime avocatum, alium vero in locum ejus substitutum iri significat, 1705. Anna, Dei Gratia Magnae Britanniae, Franciae et Hyberniae Regina, Fidei defensor etc. Illustribus atque amplissimis Dominis Consulibus, Scultetis, Landmannis et Senatoribus Cantonum Helvetiae Confoederatorum, Amicis nostris Charissimis salutem.

Illustres et Amplissimi Domini, Amici Charissimi.

CUm Gvilielmum Aglionby, Armigerum Nostrum, Ablegatum extraordinarium apud vos revocare statuerimus, hujus Consilii Nostri participes vos quam primum fieri par esse judicavimus, et simul certiores faciendos ne desit, qui amicitiae benevolentiaeque, quae inter nos viget, colendae et firmandae inservire possit, nos alium Ministrum idoneum in ejus locum propediem substituere in animo habere. De caetero vos, ac res Vestras Divini Numinis tutelae ex animo commendamus. Dabantur in Palatio Nostro a Sancto Jacobo nominato die 19. Mensis Februar. Anno Domini 1705. Regnique Nostri tertio.

Vestra

bona Amica

ANNA Regina.

Hedges.

MCLX. Literae AUGUSTI II. Poloniae Regis, ad CLEMENTEM PAPAM XI. quibus reverenter ab eo


page 916, image: s0916
efflagitat, dignetur in Episcopum Posnaniensem sibi ratio nibusque suis infensissimum severe animadvertere, 1705.

POst oscula Pedum, mei et Regni mei humillimam commendationem. Supremum in terris S. Sedis Apostolicae regimen sorte nascendi alii, ego lumine tactus ab alto libere recognovi, libenter et fide ad ultimum invicta veneror. Singularem vero Sanctitatis Vestrae observantiam, quae semper fuit, eandem esse, constanterque futuram re magis quam verbis testor. Notum bene est Sanctitati Vestrae, quomodo Dn. Episcopus Posnaniensis, qui accommodans privatae libidini publicam autoritatem, velamen malitiae habens libertatem, audentius, quam consultius ea patravit, quae nisi facta fuissent, fieri non crederet orbis inter hostes haereticos, quibus ope, consilio, et adjumento fuit, armis nostris captus ob respectum immunitatis Ecclesiasticae, et imprimis autoritatis Sanctitatis Vest. communicato statim consilio cum Reverendissimo Sanctitatis Vestrae Nuntio est detentus, et usque nunc sub manuductione Venerabilis Abbatis Morenda a Reverendissimo Domino Nuntio ad hoc destinati rarae activitatis et dexteritatis vir, nulla interposita mora Romam, uti voluntas dirigentis est, ad reddendam facti rationem, et recipiendam pro culpa poenam, unde metus incutiatur aliis, transfertur. Sane lentus in dolore meo a natura esse soleo, libenterque morbos tollendo, non aegros, universis ignoscerem, ne singulis irascar, sed Reipubl. in eversionem Status, tam graves inflictas injurias


page 917, image: s0917

praeterire, vel dissimulare non possum, neque, si possem, debeo. Opinari proinde et plane ominari licet, quod Sanctitas Vestra, cui Summus Deus in terris judicium dedit, in dictum D. Episeopum animadvertet, neque uti spero, imo et credo Roma dimittet, ne janua aperiatur ad res novas, et pejora prioribus, quorum est capacissimus, audeat. Quod reliquum est, illum, qui omnia potest, precor, ut Sanctitati Vestrae firmam, in qua meae salutis partes positas scio, det valetudinem; mihi vero ejusdem Sanctitatis Vestrae amorem paternum demisse deposco, et pedes sanctissimos reverenter exosculor. Dabantur Dresdae die 22. Februar. 1705.

MCLXI. Literae AUGUSTI II. Regis Poloniae, ad CLEMENTEM PAPAM XI. quibus ipsi gratias ingentes persolvit, quod sui rerumque suarum gnavam adeo curam habeat, 1705.

POst oscula Sanctissimorum pedum, et Regni mei humillimam recommendationem. Nunc vere scio, videoque signa non obscura nec dubia paternae in me voluntatis. Securitas mea quoquo modo diligentissime procuratur. Casus exactissime pro mensura periculi praevidentur, et casibus opportunissime providetur. Obviam futuris malis, jactum anchorae antevertendo, non minus a maximo, quam ab optimo Patre itur. Reverendissimo in Christo Patri Nuntio dignissimo omnis anim adversio injuncta, utrum scilicet aliquis ex Episc opis in Regno inveniatur, qui ante solis occasum


page 918, image: s0918

Orientem adorare velit? Num sit aliquis, qui audax unius inceptum prosequi, et ad coronationem accedere praesumat, quam jam malitia inimicorum meorum, si tot modos, quot conatus haberet, perfecisset. Casu quo reperietur aliquis, ut comminatione fulminis vaticani abducatur et detineatur. Omnia ergo Sanctitati Vest. cum me debere profitear quid ei amplius jam debere possum? Tantum jam obstrictus, obligatus, et devinctus sum, quantum persolvere in mea amplius non est potestate. Unicum mihi illud restat, ut pro hac cautione, quae ubi quid timetur multum prodest, et pro hac immensa et plusquam Paterna sollicitudine de genu agam, quas referre nequeo gratias. Cura una et unicum id studium mihi erit, ne moriar Sanctitati Vest. ingratus. Accedit et alius recens, sed non minor Sanctitatis Vest. favor, cum id, quod optavi, supplexque petii, obtineo. Quod scilicet Reverendissimus Nuntius Spada, non tam ob tituli munerisque dignitatem, quam ob insignes, magnoque Praesule, et tanti Pontificis Ministro dignas virtutes, quae illum aeque ac honor characteris, quem portat, illustrant, mihi desideratus, et omnibus exoptatus ex beneplacito Sanctitatis Vestrae manebit meo in Regno, donec tanquam melius sciens negotia incepta cum Illustrissimo Cardinale Primate, et Reverend. in Christo Episcopo Posnaniensi ad finem per duxerit perfectum. Et haec sunt beneficia Sanctitatis Vest. Paternae, quae me in adversis sustentare solent, et pro quibus acclinis profundissima cum veneratione, quam mihi, nisi mors adimet, nemo, debitas gratias,


page 919, image: s0919

quarum nullus esse debet finis, humiliter iterum reddo, Deumque in omni corde, et in omni anima mea precor, ut det Sanctitati Vest. longaevam vitam, mihique filialis, quam unice in votis habeo, obsequii gloriam. Cujus pedes Sanctissime exosculor. Dabantur Dresdae die 27. Martii, Anno 1705.

MCLXII. Literae LEOPOLDI, CARDINALIS A KOLONITSCH, Regni Hungariae Primatis, ad ORDINUM SACRORUM PER HUNGARIAM GENERALEM PROVINCIALEM, quibus ipsi serio injungit, ut per totum Hungariae Regnum pro anima pie defuncti Imperatoris Leopoldi missas haberi, omnesque subditos pro Salute Serenissimi Successoris ipsius ardenter orare jubeat, 1703

Reverendissime Pater.

CUm inscrutabilis Divinae Majestatis Dispositio Augustissimum quondam Imperatorem et Hungariae Regem, felicissimae recordationis Leopoldum Primum e viventium numero, cum maximo fidelium subditorum luctu quinta currentis mensis Maji evocaverit, mearum partium esse duxi, tam acerbam luctus materiam praetitulatae Paternitati Vestrae intimare, idque eo potissimum fine, ut pro communi in pientissimum Imperatorem et Regem nostrum defunctum obligatione pro aeterna ejus animae salute, precibus et Sacrificiis Divinam Majestatem exorandam esse admonerem.



page 920, image: s0920

Et cum pientissimae reminiscentiae Progenitori non minor Parente Filius, Augustissimus Josephus, hujus nominis primus, Dominus noster clementissimus, ut in Romani Imperii aliarumque Coronarum ac Provinciarum, sic etiam in Apostolici Hungariae regni gubernationem ac Regimen successerit; altera precum publicarum et sacrificiorum nostrorum materia esse debebit, ut illi longaevitatem, felix ac tranquillum pro subditi sui populi solatio Regimen, uberrimam denique de coelo benedictionem impetrare laboremus, qui ad Deum per preces et caetera pietatis opera recursus hoc potissimum tempore necessarius esse in aperto agnoscitur, cum afflictissima Patria nostra tam funesto, tamque diuturno belli incendio, et intestinis motibus, tam misere agitatur, de quibus tanta Christiani et cognati sanguinis effusio, Regni devastatio, Civium ruina, Ecclesiarum Dei expilatio, et quod non sine ingenti scribo gemitu Catholicae Religionis gravissima sane damna indies promanant. Hortor proinde, quam possum efficacissime, imo pro pastorali, paternaque in singulos cura etiam moneo, ut praetitulata paternitas vestra in singulis Ecclesiis sibi subjectis, primo quidem pro Augustissimi quondam Imperatoris et Regis nostri Leopoldi pientissime defuncti anima, tum pro Augustissimi pariter Imperatoris et Apostolici Regis Josephi Primi, Domini nostri clementissimi felici Regimine, demum pro communi Pace et tranquillitate Regni hujus publica ipsa Deum orare, reliquis


page 921, image: s0921

autem Sacerdotibus Sacrificia Missae, fideli populi autem preces, aliasque pro temporis et loci circumstantia, Devotiones publicas indicere et instituere velit, ut Divina Bonitas, quae sola dare potest pacem, precibus nostris placata, publicum hoc belli flagellum ab Hungaria avertere, eorum corda per quos stat, quo minus charissimae Patriae Pax, civibus securitas, et a bonis omnibus optata tranquillitas redeat, movere clementissime dignetur. Ad quod ipsum praetitulata paternitas Vestra suos primum curae suae subjectos, omnes denique alios pariter hac occasione, maxime hortari poterit, cum Augustissimus Imperator et Rex, ac Dominus noster Clementissimus Josephus Primus, quam primum post charissimi Genitoris sui mortem Regni gubernationem inchoavit, in verbo regio benignissime resolverit, ac omnibus Regnicolis innotescere voluerit, quod omnia ea, quaecunque in postrema Posoniensi Diaeta, occasione sui in Regem Hungariae coronationis Regno per Diploma suum Regium promisit, ac jure jurando confirmavit, illibate conservare, et per suos servari facere velit, quod ipsum ex proprio ore suae Majestatis audivi. De qua tam paterna pollicitatione et oblatione tam certa non est, quod ultra desideremus, quam ut eandem ambabus ulnis amplectamur, sicque desiderata Patriae Pax postliminio restituatur; secus non est, nisi quod justissimam Dei iram et tristissimum Patriae suae fortunarumque excidium tumultuantes expectent. Caeterum praetitulatam Paternitatem


page 922, image: s0922

Vestram diu feliciter valere percupiens, maneo

Reverend. Paternitatis Vestrae

Viennae d. 14. Maji 1705.

Servas et Parens

Leopoldus, Cardinalis Kolloniz.

MCLXIII. Literae CAROLI XII. Svecorum Regis, ad JOSEPHUM, Rom. Imperatorem, quibus ipsi, se graviter molesteque tulisse acerbum de morte gloriosissimi Parentis ejus nuntium, refert, et exoptatissima Regiminis auspicia, felicesque succesjus amanter gratulatur, 1705.

Serenissime ac Potentissime Imperator, Domine Frater, Consanguinee et Amice charissime.

CUm ex literis Majestatis Vestrae die sexta hujus Mensis Viennae datis, diem suum obiisse, percepissemus Serenissimum ac Potentissimum Prinicipem, Dominum Leopoldum Romanorum divina favente Clementia, quondam electum Imperatorem, nec non Germaniae, Hungariae, Bohemiaeque Regem et Archiducem Austriae, Majestatis Vestrae Genitorem, nostrum vero Fratrem, Consanguineum, et Amicum Charissimum pro eo, ac debuimus, dolore maxime commoti casum hunc graviter molesteque tulimus. Sive enim nosmet ipsos respiciebamus, memoriae occurrebat, tam praeclara semper Majestatem suam erga nos fuisse voluntate, tamque sinecro ac inconcusso


page 923, image: s0923

in Foederibus servandis animo, ut obitus ejus non potuerit non accidisse Nobis acerbus, quem vivum, ob amorem nostri integerrimum, raramque morum Sanctitatem summopere, et dileximus et coluimus. Sive turbatum Europae Statum intuebamur, ceu pacando pari cura ac successu se impenderat, dolebamus mortem illius in ea tempora incidisse, quae prudentissimi, felicissimique Principis ope quam maxime indigerent. Equidem potuerit Majestas sua videri, satis sibi, satis etiam Gloriae suae vixisse, quae aetatem attigerat plenam annorum, rerumque gestarum magnitudine, et prosperorum eventuum veritate ad posteros, memorabilem justa tamen causa nobis visa est, qua re nos diuturniorem ejus vitam, si superis ita placuisset, et exoptassemus, et hoc verum columen terris ereptum esse vehementer jam condoleamus. Quin etiam jacturam hanc longe graviorem duceremus, nisi summi numinis arbitrio, quod humana cuncta consilio Nobis impenetrabili regit ac gubernat, pie acquiescendum cogitaremus, subeunte praesertim locum divi Parentis Majestate Vestra, quam emicantes hactenus sub paterna claritudine dotes non vanae ostenderant, sanandis iis, quae casu hoc concuterentur natam esse, quam etiam incoeptam erga nos amicitiam non minori cura ac sinceritate, quam beatus Parens, continuare velle summa cum voluptate ex Literis ejusdem nuperis, intelleximus. Quae omnia sicuti animum Nostrum a solicitudine paulatim abdueunt, ita supremum


page 924, image: s0924

hoc Fortunae incrementum Majestati Vestrae impense gratulamur: prosperosque optamus successus ad ea perficienda, quae praematura Antecessoris morte destituta sunt, ut Majestas Vestra tanto uberiorem parandae gloriae materiem nancisceretur. Nos vicissim pro virili annitemur, ut conjunctionem, quae nobis cum Imperatrici Domo hactenus fuerat arctissima, Majestas Vestra non modo non relaxari unquam intelligat, verum fortiori magis imposterum nexu adstringi. Quam etiam nunc Divinae Gratiae commendatam esse volumus. Dabantur Ravitziae in Majori Polonia die 24. Maji Anno millesimo septingentesimo quinto.

Majestatis Vestrae

Bonus Frater, Consanguineus et Amicus

CAROLUS.

MCLXIV. Breve CLEMENTIS PAPAE XI. ad EPISCOPOS ET PROCERES REGNI POLONIAE, quibus eos sub poena Banni hortatur ut Serenissimo Augusto II. Legitimo Regi suo fideliter adhaereant, et novi Regis perperam electi partes plane deserant, 1705. Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis et Episcopis Regni Poloniae, Clemens Papa XI.



page 925, image: s0925

Venerabiles Fratres salutem et Apostolicam Benedictionem.

ETsi praeclara ac constans, quam de prudentia, fide ac religione vestra habemus, opinio certam nobis spem faciat, vos memores eorum, quae per alias nostras in simili forma brevis literas, pro restituenda Reipublicae Vest. tranquillitate, tuendaque adversus invasores haereticos Catholicae religionis, et Clarissimi in Christo filii nostri Augsti Poloniae Regis illustris causa, ad vos scripsimus, nihil unquam adversus eundem Augustum Regem admissuros, sed debitae erga eum reverentiae argumenta daturos esse, ut omnibus palam fiat, sacros ecclesiarum Antistites non turbandae, sed tuendae juvandaeque Reipublicae allaborare; Nihilominus, cum nonnullorum audaciam eo progressam fuisse compertum sit, ut contemptis omnibus Dei et Patriae legibus, legitimoque Rege postposito, novum eligere Acatholicorum viribus potissimum adstipulantibus, non erubuerint, timerique merito possit, ne mala malis addendo ad pejora in dies consilia, ac non nisi in extremam totius Regni perniciem cessura prolabantur. Hinc est, quod nos considerantes, quam turpe esset et Episcopali Ordini indecorum, Ecclesiasticam potestatem tam aperte legitimi Regis injuriae patrocinari, quod sane cavere vos maxime tam justitia ipsa, ac leges vestrae, quam universi regni pax et tranquillitas, quin et Catholica religionis ratio omnino postulant; ac proinde pro paterna, quam erga Rempublicam vestram ac vos ipsos gerimus, benevolentia


page 926, image: s0926

quibuscunque gravioribus eventuris malis, quantum cum Domino possumus, mature occurrere cupientes, motu proprio ac ex certa scientia, et matura deliberatione, deque Apostolicae potestatis plenitudine, Vobis et Vestrum singulis, tenore praesentium districte praecipimus atque inhibemus, ne Coronationi praedicti, nulliter et perperam electi Regis, quae quoquo modo tentari posset, vos ullatenus ingeratis, sub poenis suspensionis ab exercitio Pontificalium, et interdicti ab ingressu Ecclesiae, ipso, facto, et absque alia declaratione incurrendis. Non obstantibus Apostolicis, ac in Universalibus, Provincialibusque et Synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, nec non quibusvis, etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque, Indultis, et literis Apostolicis, in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, et de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum hac vice duntaxat, specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscunque. Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die X. Junii MDCCV. Pontificatus nostri anno quinto.

(L. S.)

Fr. Oliverius.



page 927, image: s0927

MCLXV. Literae FRIDERICI I. Borussiae Regis, ad MICHAELEM RADZIEJOVIUM, Regni Poloniae Primatem, quibus ipsi valde exprobrat, quod in universalibus nuper suo nomine publicatis adseruerit, se Posnaniensem Palatinum pro legitimo Polaniae Rege agnovisse, eaque de causa cum Sveciae Rege foedus sanxisse, 1705.

VIdi universales literas, quas publicari fecit Eminentia Vestra in Polonia pro Convocatione Nobilitatis, et fateor mirari me super ea, quae dicta sunt de me, hoc est, quod cum Rege Sveciae novos inierim Tractatus ad Poloniam pertinentes, et quod recognoverim Palatinum Posnaniae pro Rege per legationem publicam, et per plures alias demonstrationes. Apparet male eam informatam esse de iis, quae in hac occasione gesta fuerunt. Sicut ergo multum mea interest, ut sit melius informata, libenter eidem dicam, quod in hanc usque horam nullatenus recognovi dictum Palatinum pro Rege, et quod nullus ex meis Ministris in mandatis habuerit ad id faciendum. Idem intelligendum est de Tractatu cum Rege Sveciae, cum quo nullus intercessit ab anno 1703. qui nullatenus pertinet ad praesentem rerum statum Regni Poloniae, et in quo nulla mentio nec de dethronisatione Regis AUGUSTI, nec de elevatione Palatini Posnaniensis. Et sicut clare video, quod si Orbis in hac manserit opinione, in quam ejusdem universales literae inducunt, non bonos inde oriri posse effectus. Excusabit proinde, quod aliter hac in re informem non tantum


page 928, image: s0928

Poloniam, sed et alias Nationes. Spem non dubiam habens confisus in prudentia ejusdem ordinaria, quod in similibus occasionibus, quae cum tempore accidere poterunt, nihil tale dicet ad personam meam pertinens sine seria animadversione super verum rerum statum, et sine necessaria mecum communicatione. Precor interim Deum, mi Cognate, ut eandem in bona sanitate et digna custodia sua conservet. Dab. Colonirae ad Spream die 16. Junii, Anno 1705.

MCLXVI. Literae AUGUSTI II. Poloniae Regis ad JOSEPHUM, Rom. Imperatorem, de liberatione Principis Jacobi, custodiae in Saxonia demandati agentes, 1705.

EX literis Majestatis Vestrae die 2. currentis, ad me amice et fraterne emanatis fusius legi, quid eam ratione finalis eliberationis Principis Poloni Jacobi repetendo idem, quod Majestas pie defuncti D. Patris ejusdem, tanquam amicus, frater et vicinus dediderabat, a me iterum requirendi moverit cum fiducia, et spe indubitata, quod ego praefatum Principem ex nunc pristinae libertati restituere ultra non cunctarer, ac ipso facto demonstrare vellem, ut sua Majestas in concepta erga me fiducia non erraret, imo ego ex corde dolerem, si Majestas Vestra ex dilata hucusque non sine incommodo meo pacta eliberatione supra memorati Principis Poloni aliter cogitaret, aut conceptam erga me fiduciam diminueret, cum ego omni possibili modo eam manutenere, ac constantissime


page 929, image: s0929

fovere unice studeam, nec enim stante vita Suae Caesareae Majestatis piissimae memoriae D. Patris sui aequissimis ejusmodi desideriis annuere intermisissem, nec modo reale documentum animi mei Majestati Vestrae deditissimi exhibere differrem, si de Securitate mea, quam Justissime a me praetendi, nemo dubitare potest, sufficienter prospectum esset, cum Majestati Vestrae ignotum non sit, quatenus ex parte Caesareae Majestatis D. Parentis sui, secundum solidas remonstrationes, rationum mearum guarrantia et cautio appromissa fuit, quod Praefatus Princeps Jacobus sub sollicita inspectione ex cautela Graecium, alii autem duo Fratres Principes Alexander et Constantinus Romam pergere deberent, subsecuto etiam, quod concernit ultimos duos suae Sanctitatis assensu. Cum autem hucusque nulla realis declaratio subsecuta sit, nec ego ullam certitudinem habuerim, an et quomodo Majestas Vestra coeptae in hoc passe negotiationi inhaerere et ad effectum deducere intendat. Inde Majestas Vestra innato sibi lumine evidentissime perspiciet, quod ego stante, indiesque accrescente Regni mei tempestate ac confusione ad executionem conceptae, praesupposita tamen supramemorata guarrantia eliberationis, sine magno mei ipsius periculo me determinare non valeam. Interim Majestas Vestra in consideratione adductae a me, ac ipsi sufficientissime notae circumstantiae hocce responsum meum non eo sensu recipere velit, quasi ego votis ejus in hocce passu annuere nolim, quinimo certiorem esse cupio, quod ego


page 930, image: s0930

ut in omnibus aliis occasionibus, ita in hac potissimum recedendo etiam ab occurrentibus usque modo obicem ponentibus praecautionibus, desideriis Majestatis Vestrae confirmari non desistam, ac insuper propositionibus Majestatis Vestrae per D. Legatum ejus, Comitem Stratman in charactere suo confirmatum toties, quoties mihi factis, ita respondebo, ut ex iis constans desiderium meum conservandi amicitiae ac vicinitatis jura evidenter patere possit, utpote exoptans etc. Datae in Caesareis Carolinis Thermis 17. Jun. 1705.

MCLXVII. Literae FRIDERICI I. Borussiae Regis, ad AUGUSTUM II. Poloniae Regem, quibus ipsum commenta illa esse, quae in universalibus Primatis Regni contineantur, nimirum quod Palatinum Posnaniensem pro legitimo Poloniae Rege agnoverit, edocet, constantisque et inconcussae amicitiae suae securum esse jubet, 1705. Fridericus, Dei Gratia Rex in Prussia etc. Regi Poloniae Augusto II. etc.

ACcepimus literas a Majestate Vestra die 21. Junii ad nos datas, atque ex iis perspeximus, quae ratione universalium a Cardinale Radziciowski in Regno Poloniae haud ita pridem promulgatorum ipsa a nobis desideret. Primum quidem non vulgatum animi dolorem ex eo capimus, quod motus illi, quibus res Polonica inde ab aliquot annis concussa dilaceratur, nec dum cessare, quin potius latius serpere, et majora indies sumere malorum incrementa videantur, adeoque


page 931, image: s0931

nihil nobis antiquius, et magis in votis est, quam ut in Regno hoc aeternae amicitiae arctiorisque foederis nexu nobis conjuncto ad conciliandam firmandamque pacem quidquam conferre, ac saluti ejus consulere queamus. Cui restituendae uti hactenus omnia, quae in potestate nostra sue runt, etiamsi scopum, quem intenderamus, non assecuti simus, re ipsa ac libenti animo contulimus, ita imposterum conferre nullo modo deerimus. Quod vero universalia in Regno Poloniae a Cardinale publicata, et imprimis id caput, ac si Palatinum Posnaniensem publica legatione ac aliis externis demonstrationibus pro Rege Poloniae agnovissemus, concernit, id non minus nobis, quam sibi maxime mirum videri Majestas Vestra persuasissima esse potest. Quaqropter etiam eam ob rem nulla interposita mora ad Cardinalem literas dedimus, et de commentis hisce graviter conquesti sumus; ad quae ipse Cardinalis literis missis nobis respondit, sibi nunquam in mentem venisse talia de nobis in vulgus spargere, atque verba supra nominata non de nobis, sed de Seren. Sveciae Rege, utpote qui nihil, quod ad Palatinum Posuaniensem ad solium Poloniae evehendum, in eoque firmandum, quocunque modo pertinere potest, hactenus intermiserit, interpretanda esse.

Quibus ita se habentibus, et quem Majestati Vestrae affirmare non dubitemus, eundem Palatinum neque a nobismetipsis, neque a quopiam Ministrorum Officialiumque nostrorum nostro nomine unquam pro Rege agnitum fuisse;


page 932, image: s0932

certi sumus Majestatem Vestram, quae nostrum in eandem affectum toties hactenus experta est, verbo huic nostro Regio integram adhibituram esse fidem, et eadem porro erga nos amicitia, sinceritateque usuram, qua nos in eandem semper usi sumus.

Caeterum Deum Opt. Max. rogamus, ut Majestatem Vestram optima corporis valetudine incolumem, ac prospero rerum successu florentem esse velit

Majestatis Vestrae

Dab. Coloniae ad Spream, die 27. Junii 1705.

Bonus Frater, et Cognatus

Fridericus Rex.

MCLXIIX. Literae JOSEPHI, Rom. Imperatoris, ad JOHANNEM MARLBOROUGHUIM, S. R. Imp. Principem, et supremum exercitus Anglici Ducem, quibus ipsum amanter compellat, velit Viennam haud gravatim accedere, ut secum de futurae expeditionis bellicae momentis mature deliberare possit, 1705.

Illustrissime Consanguinee et Princeps Charissime.

ETsi Dilectionem Vest. mentem meam secum hic coram de re communi deliberandi, praesertim vero consilia nostra pro futura expeditione militari conferendi ex prioribus meis probe perspexisse, nullus dubitem, ea tamen est hujus instituti gravitas, reique propositae monnentum, ut ab ea


page 933, image: s0933

ceu cardine totam belli sortem dependere, magnamque partem tum consolationis meae, tum spei Foederatorum in praesentia Dilectionis Vestrae sitam esse, se latere nolim, Serenissimam quidem Reginam vestram tanti Viri praesentia quanto-ocius opus habere omnino assentior: at eandem hoc paucillum, quod in hoc iter absumeretur, tempus, mihi causaeque communi libenter fore condonaturam, Generosus Ejus fortisque animus dubitare me nullatenus sinit. Compensabitur ea, quae intercedet, mora utilitate consiliorum, quae Dilectio Vestra coram egregia sua, qua pollet, prudentia, rerumque agendarum dexteritate hic promovebit. Proinde Dilectionem Vestram denuo benigne requiro, hoc in se iter ut ut fastidiosum ad me suscipere, atque occasionem amplecti velit, qua nomini suo per orbem jam clarissimo novum fulgorem addere, suaque erga Augustam Domum meam foederatorumque causam copiosa merita novo cumulo adaugere potest. Quibus Dilectioni Vestrae benevolentissimum animi mei affectum constanter confirmo. Datum in Civitate mea Viennae 27. Septembr. 1705.

Josephus.

P. S. Je me remets pour le surplus ac e, que le Comte de Wratislau vous ecrira de ma part, n' ayant pas trouve a propos, de le faire inserer dans cette Lettre, j' ay voulu donc par ces lignes vous renouveller mon amitie et estime, et vous marquer, combien vous m' obligerez, si vous venezicy, sans quoy le concert de la Campagne prochaine ne peut estre bon.



page 934, image: s0934

MCLXIX. Literae ANNAE, Magnae Britanniae Reginae, ad FRIDERICUM IV. Daniae Regem, quibus maximam partem victoriae e Gallis ad Ramelin reportatae miro copiarum Danicarum ardori et infractae fortitudini deberi profitetur, easque ipsi impense commendat et gratulatur, 1706. Anna, Dei Gratia, Magnae Britanniae, Franciae et Hyberniae Regina, Fidei defensor etc. Friderico IV eadem gratia Daniae, Norwegiae, Gothorum, Vandalorumque Regi, Comiti in Oldenburg et Delmenhorst, Fratri, Nepoti et Amico nostro charissimo, salutem!

Serenissime et Potentissime Frater, Nepos et Amice Charissime.

JAmdudum licet Majestati Vestrae nunciaverit fama, quanta strage duodecimo die Mensis elapsi juxta Ramelin fusae sunt conjunctae Hispaniarum et Galliarum copiae, quantamque ibi gloriam sibi acquisiverint legiones Danicae; Nostri tamen esse duximus, hisce literis Majestati Vestrae notum facere, quantum auxilia ista invictissima de nobis foederatisque nostris meruerint. AEquum enim est, ut qui sub vexillis nostris tam fortiter dimicarunt, debita laude a nobis cumulentur. Non satis quidem mirari possumus, quod milites, tam longo itinere prope confecti, tanto ardore in aciem irruerint: sed conspectus hostis novas dedit vires, nec citius illum viderunt, quam fugarunt. Sensit tandem Gallus bellicosis Angliae, Daniae et Bataviae populis longe sese imparem, tutiusque sibi,


page 935, image: s0935

propugnaculis, pro suo more latere quam aperto Marte contendere. Vix crederent posteri duarum Monarchiarum exercitus Europae ruinam minitantes, minori manu, et tam ingenti clade penitus deletos, nisi egregia spolia, locupletissimae urbes captae, magnaeque Provinciae subducta magnitudinem testarentur. Quid superest, nisi ut Majestati Vestrae fortissimos illos Viros, qui has res gesserunt, commendemus, minime dubitantes, quin pro solita vestra benignitate, et ut alii ad virtutem incitentur, illos approbare dignemini, utpote qui non minus honoris sibi totique genti Danicae conciliarunt quam utilitatis Europae: De caetero Deum optimum Max. precamur, ut Majestatem Vestram in sua tutela habeat. Dabantur in arce nostra Vindsorae decimo sexto die Junii Anno Domini 1706. Regnique nostri quinto.

Majestatis Vestrae

amamissima Soror et Amica

ANNA Regina.

MCLXX. Responsoriae FRIDERICI IV. Daniae Regis, ad praeinsertas ANNAE, Magnae Britanniae Regis literas, 1706. Fridericus IV. etc.

MAjestati Vestrae, de maxima illa, pulcherrimaque ad Romeliam nuper reportata Victoria lubentissime gratulamur. Et sicuti ingenti cum gaudio ex vestris percepimus literis, laetum adeo eventum sagacia Majestatis Vestrae sequi consilia,


page 936, image: s0936

sic non minus acceptum Nobis fuit, pariter nosse; quod in eadem ista pugna bene se gesserint nostrae, quae sub Vexillis Vestris dimicant, Legiones. Sane virtutem et felicitatem Majestatis Vestrae totus jam nunc suspicit Orbis. Fatentur omnes, vestris consiliis, opibusque ac auxiliis, restitutam rem sociis esse et in secula ibit, regnasse Britannis Annam, cui tot Regna, tot populi salutem suam ac libertarem unice debebant. Magna certe gloria! cui et hoc accedit, quod in exteris virtutem ita aestimet benignitas Vestra, ut iis, quae ipsi misimus, auxiliis, victoriam ex parte adscribere non dubitet. Ad laudem nostrorum militum quam maxime pertinet, tantae Reginae judiciis exornari, majoremque ex. laboribus suis et periculis percipere nunquam potuissent fructum. Proinde nec mirum, si pro tanto, quod animis praeceperant, praemio, alacres se, indefessos impavidosque praestiterint. Credere fas est, non tam conspectum hostem, novas ipsis dedisse vires, quam quia videbant, venisse jam diem, quo in acie promerenda ista erat gratia; Et non poterant non vincere, qui pro tali Castrorum Matre, tantaque, quae huic placuit, causa mori pulchrum putabant. Nihil ergo est, quod a Majestate Vestra mandari Nobis gratius possit, quam ut eorum singulis sua in tempora referamus decora. Et alii, quo similiter commendentur, amabunt virtutem, et laetum nobismet ipsis erit, in nostris gloriari vestro posse judicio. De caetero etc. Dab. Jägersburgi d. 23. Julii Anno 1706



page 937, image: s0937

MCLXXI. Literae GENERALIUM FOEDERATI BELGII ORDINUM ad JOSEPHUM, Rom. Imperatorem, quibus graviter conqueruntur Episcopo Paderbornensi ab ipso, quoad Electionem Monasteriensem exclusivam datam esse, ejusque in Episcopum Monasteriensem electionem fibi suisque rationibus summopere proficuam fore exponunt, dictique Episcopi confirmationem obnixe postulant, 1706.

Serenissime etc.

DUm omnium oculi intenti sunt in electionem Episcopi Monasteriensis, et dum cum aliis Nuntium expectamus, quis liberis Capituli votis in novum Episcopum Electus fuerit, praeter spem et expectationem omnino nobis affertur dilatam in mensem proximum esse electionem; Non magni equidem momenti foret brevis temporis jactura, nisi illam comitarentur graves quaedam circumstantiae suffragiorum libertatem prorsus labefactantes, si non evertentes; Intelligimus enim datam in pleno Capitulo a Ministris Caesareae Majestatis Vestrae Reverendissimo Paderbornensi Episcopo exclusivam, quam vocant, quo nomine Caesareae Majestatis Vestrae ab Episcopatu Monasteriensi tanquam inidoneus prohibetur; Haec res, cum etiam ad Nos pertineat, non potuimus non mentem Nostram de ea Caesareae Majestati explicare, confisi majorem Nos apud Caesaream Majestatem Vestram in audiendis rationibus nostris, quam apud Ministros suos aequitatem reperturos.


page 938, image: s0938

Rem autem hanc ad nos pertinere, nec a Caesarea Majestate Vestra nec a quoquam in dubium vocari credimus, cum planum et apertum sit, vicinitate (quae tanta est, ut vix certo limite quibusdam in locis terrae distinguantur) et multis necessitatibus Rempublicam Nostram cum Principatu Monasteriensi conjungi, adeoque si ullius, certe Nostri plurimum referre, Episcopum et Principem ibidem eligi et habere, de cujus propensa erga Rempublicam Nostram voluntate, non minus quam de ejus erga bonum publicum studio absque omni haesitatione omnino constet. Nondum enim memoria excidisse potuit, quanta Respublica Nostra et ipsa quoque Germania mala perpessa sit ab Episcopo et Principe Monasteriensi, qui animo per se inquieto in contraria semper studia ferebatur. Quam itaque extra omnem controversiam positum sit Nostra quam maxime interesse, bonum et Nobis amicum habere Vicinum, nemo Nobis, ut putamus vitio vertet, si statim post mortem Episcopi postremo defuncti (qui nobiscum tam sinceram fidem et constantem amicitiam coluit, ut ejus memoria Nobis semper clara futura sit, cujusque studium pro publica salute satis laudari nequit) partium Nostrarum esse duxerimus evigilare et animadvertere, quorsum capitularium animi electionem novi Episcopi potissimum se inclinarent, ut si in Virum vergerent, quomodo diximus, in publicum et erga Nos propenso affectu praeditum, illius electionem officiis et commendatione nostra salva votorum libertate juvare potis essemus;


page 939, image: s0939

Quietem enim et tranquillitatem Reipublicae Nostrae ab ingenio et affectu tanti Vicini multum pendere res ipsa clamat, ipsa quoque Caesarea Majestas Vestra commendando Nobis Reverendissimum Episcopum et Principem Osnabrugensem satis superque ostendit et Nos docuit, Caesaream Majestatem Vestram Nobiscum sentire, Nobis non perinde esse debere, quis in Episcopum Monasteriensem eligeretur? Lubentes autem omni studio et favore propensam Nostram in Episcopum Osnabrugensem voluntatem hoc in negotio ostendissemus, si sola virtus ejus atque Caesareae Majestatis Vestrae commendatio tantum consideranda fuissent; Verum quoniam ad alia quoque attendere necesse fuerit, et praecipue ratio iniri debuerit, quam in partem potissimum Capitularium animi flecterentur, nec obscure Nobis appareat, longe pauciores Osnabrugensi, plurimos autem Paderbornensi favere, hunc in quem majorem capituli partem inclinare videbamus, Nobis, si eligeretur, gratum et acceptum futurum, declarandum Nobis esse judicavimus, idque tanto magis, quod Nobis persuasissimum semper fuisse, et imposterum futurum, eumque studio rei bene gerendi atque amore patriae nemini cedere, atque adeo Monasteriensem Episcopum et Principem optimum, Nos vicinum publicae salutis, nostrique amantissimum, per ejus electionem habituros; Nunquam enim in animum inducere potuimus, nec etiamnum possumus, fieri posse, ut Princeps Imperii, qui omni observantia Caesaream Majestatem Vestram semper coluit,


page 940, image: s0940

atque ejus Imperii et publici commodi studiosissimus fuit, Caesareae Majestati Vestrae displiceat; Quapropter cum tot tantisque rationibus adducti nos atque alterius injuria vel praejudicio pro Paderbornensi Episcopo declaraverimus, tanquam pro Principe nobis grato et accepto, quem et caeteris quoque vicinis gratum et acceptum fore certi sumus, praeter omnem omnino expectationem, ne quid gravius dicamus, comperimus, Caesareae Majestatis Vestrae Ministros sese non tantum electioni Episcopi Paderbornensis in Episcopum Monasteriensem summo nisu opposuisse, sed minas addidisse, se, nomine Caesareae Majestatis Vestrae exclusionem ejus denunciaturos, ni desisteret, nec intra minas substitisse, verum re ipsa in pleno Capitulo non addita ulla ratione, eundem nomine Caesareae Majestatis Vestrae, quantum ad ipsos attinet, seclusisse, posthabitis et spretis omnibus rationibus, quibuscum eos a tam invidiae pleno procedendi modo retinere sategimus. Aliis equidem, ad quos haec propius spectant, ostendendum, et quod minime difficile existimamus, probandum relinquimus, quam illegitima et ipso jure nulla sit talis exclusio, quam libertati electionum et Instrumento Pac. Westphalicae contraria, quam etiam in futurum periculosa et noxia omnibus et singulis Ecclesiasticis Imperii Statibus, sed quatenus ad nos pertinet, quorum maxime interest, quietem et tranquillitatem in vicinia nostra conservari. Celare Caesar. Majest. Vestram nolumus viam, quam Caesar. Maj. Vestrae Ministri hac in causa inierunt, Nobis


page 941, image: s0941

duram et spinis refertam videri, modum procedendi tam inconsuetum facile graves simultates et motus excitaturum. Qverimur etiam quod Reipublicae et amicitiae Nostrae, quae tamen nec publico nec Caesareae Maj. Veitrae prorsus inutilis est, rationes omnino neglectae sint, quod immerito Nobis obtigisse dolemus, nec dissimulare possumus, cum tam propenso studio erga Caesaream Majestatem Vestram semper affecti simus, ejusque commodis addicti, cum tanto etiam super vires conatu, tanta cum opum sudoris et sanguinis Nostratium profusione causam communem promoveamus, fructusque sane non spernendos inde Domus Augusta Austriaca capiat, plures etiam et majores expectet, spem Nobis concepisse et confisos fuisse, si in negotio, in quo tam liquido commoda nostra versantur, ex parte Caesareae Majestatis Vestrae desideria nostra, tam solidis, ut ante demonstratum est, fundamentis innixa, saltem Ministros Caesareae Majestatis Vestrae, si contrariam partem tenerent, non tam duris et inusitatis mediis usuros fuisse, majorem equidem, ut ante diximus, a Caesarea Majestate Vestra aequanimitatem et benevolentiam expectamus, et propterea non minus omni cum observantia et quam amicissime rogamus, quam etiam ardentissime petimus et stagitamus, ne Caesarea Majestas Vestra exclusioni jam factae inhaerere, sed ut eam revocare, et Capitulo Ecclesiae Monasteriensis plenam Episcopum, quem velint, eligendi libertatem et facultatem relinquere velit, utique item Capitulum hujus revocationis


page 942, image: s0942

quam ocyssime certius reddat, quo lapis hic offensionis tollatur, atque sequelis, quas noxias et plurimas praevidere haud difficile est, occurratur, ne plures inde difficultates emergant Caesaream autem Majestatem Vestram huic justae petitioni protinus annuituram certo confidimus, secus enim non facturam, Caesareae Majestatis Vestrae nobiscum amicitia et aequitas spondent, quam enim opinionem, si aliter, praeter expectationem fieret, concipere inde possemus, quam apud Caesaream Majestatem Vestram nullam Reipublicae commodorumque Nostrorum rationem haberi, studiumque Nostrorum pro publica causae communis utilitate, meritaque nostra erga Caesaream Majestatem Vestram, Domumque Austriacam a Caesarea Majestate Vestra plus una vice laudata, flocci pendi, quod quam acerbum nobis caderet, quamque parum nobis stimulum adderet, ad pergendum eodem cum ardore in eadem via judicatu facile est; Verum enim vero Nobis persuademus, Caesarcam Majestatem Vestram maturius considerata et causae et postulati Nostri aequitate exclusionem factam illico revocaturam, ne dum communibus armis pro tuenda et vindicanda omnium libertate pugnamus, ansa praebeatur querendi ipsam illam libertatem, pro qua pugnamus, cujusque liberae electionis potestas in Imperii capitulis pars non exigua est, infri ngi et opprimi, quam ansam ne Caes. Majestas Vestra praebeat, sed potius, ut libertarem votorum tueatur, iterum iterumque rogamus: Et quod superest Deum etc. Dab. Hagae Comitum, die 4. Augusti, Anno 1706.



page 943, image: s0943

MCLXXII. Responsoriae JOSEPHI, Rom. Imperatoris, ad praeinsertas GENERALIUM FOEDERATI BELGII ORDINUM literas, quibus sibi nec conjectura assequi unquam licuisse conqueritur, quod amicitiam sancte secum hactenus cultam et communis causae emolumenta, privatis Episcopi Paderbornensis rationibus sint postposituri, 1706. Josephus etc.

ACcepimus literas Vestras die 4. labentis mensis ad nos datas, quibus nos incusatis graviter a Nobis in negotio Electionis Episcopalis Monasteriensis contra Reipubl. Vestrae et amicitiae mutuae rationes peccatum esse, quod Ministri illic nostri non modo desideria Vestra in favorem Episcopi Paderbornensis declarata non juverint, sed etiam contra illum exclusivam, ut vocant, in Capitulo denunciarint, eamque exclusionem a nobis revocari tanta contentione postulatis, ut ni id obtinueritis, Reipubl. Vestrae commoda studiumque pro causa communi uti et merita erga nos Vestra flocci a Nobis pendi opinaturi sitis. Inexpectatae Nobis fuerunt tam acerbae, tamque a solita moderatione et aequanimitate Vestra alienae opprobrationes, quas nulla Nos ratione commeritos esse, et multo meliore jure in Vos retorqueri posse ostenderem, si di ad rem faeret, aut amicitiae mutuae conveniret. Hoc unicum non taceamus, Nos comprehendere nullatenus posse, quo pacto Episcopum Paderbornensem a Nobis adjuvandum fuisse praetendatis, qui


page 944, image: s0944

neque ab ipso requisiti, neque unquam a Vobis de vestra in illum voluntate edocti fuimus. Vobis in recenti haeret memoria, quod non tantum Augustissimus Dominus Parens noster, felicissimae recordationis, cum defuncti nuper Episcopi Monasteriensis fata instare ex frequentibus ejusdem infirmitatibus conjiceret, sed et Nos statim post illius obitum iteratis vicibus Nostra Vobis circa Novam Electionem consilia amice considenterque communicaverimus ad Reipubl. Vestrae non minus, quam Imperii et ipsius Episcopatus utilitatem directa, nullum autem responsum aut indicium retulerimus, Osnabrugensem Episcopum Vobis ingratum aut Paderbornensem vel alium quemvis gratiorem fore. Cui adjungitis, quod Ablegatus Vester, qui Monasterii fuit, ad ultimos usque dies constanter pernegarit, neque prius Vestram pro illo intentionem patefecerit, quam de ejusdem exclusione agi cerneret; Vestro judicio permittimus, si quid eo usque contra mutuam amicitiam peccatum est, utri id parti imputandum sit. Nunc quod exclusionem attinet, nimis quam verum est, quod Ablegatus Vester ab ejusdem denuntiatione Legatum nostrum retinere enixe et eo quidem modo sategerit, quo vix indecentius quicquam aut Imperiali Autoritati magis in juriosum esse poterat, quod proinde a Vobis illi non mandatum, sed ab Episcopo Paderbornensi suggestum esse sat certo persuasi sumus. Quemadmodum autem ad eam exclusionem justis de causis ipsi Episcopo non incognitis devenire necesse fuit, ita ab illa nunc recedere


page 945, image: s0945

ejus momenti et sequelae est, ut, tametsi in rebus etiam difficillimis, quantum Vobis tribuamus, ostendere cupidissimi fimus, tamen hoc a Nobis, si dignitatis nostrae aliam rationem habetis, desiderare non posse videamini, ejus quidem justitiam, cujus quaestionem ad vos non pertinere, ipsimet probe fatemini, tueri difficile non erit apud eos, qui verum honestumque amant, et Imperatorem non ludificandum, sed bonam fidem reverentiamque ei servandam sentiant. Libertas Capitulorum Germaniae in eligendis Praesulibus nobis prae aliis vi officii nostri curae esse debet, et est, ita ut vix credamus Capitula hac in parte opem et praesidium vestrum requisitura esse, non etiam iis libertas illa unius alteriusve personae probabili exclusione, cujus exempla non omnino insolita sunt; adimitur, quandoquidem illis inter plurimos eilgibiles liberrimum optandi arbitrium relinquitur, adeoque multo minus ex ea motus et simultates, nisi aliunde excitentur et fovearitur, timenda sunt. Quod autem Reipubl. Vestrae rations concernit, si eas cum nostris perpetuo neque conjunctas esse debere, prout non dubitamus, statueritis, facile animadvertetis, nullo modo illis convenire posse in Monasteriensem Episcopum et primum simul Circuli Westphalici Directorem talem eligi, de quo non vana suspicio esse potest, ne odio alioque affectu ductus ad contrarias aliquando partes declinet. Quae cum ita sint, a prudentia, aequanimitate et amicitiae studio vestrae nobis spondemus fore, ut Consiliis vestris in hoc Electionis negotio coeptis non inhaereatis, neque ex eo, quod vobis


page 946, image: s0946

hac in parte cum gravissima digntatis nostrae jactura assentiri non possimus, nostrum de vestris studiis meritisque in Nos et causam communem, sensum et aestimationem mensuretis, sed officia et operam vestram, si eis hic locum esse credatis, potius eo conferatis, ut Capitulares, qui adhuc a Paderbornensi Episcopo stant, in saniorem Nostrisque votis conformem sententiam eant, vel si id vobis integrum non esse putetis, cum saltem in hac nostra causa modum teneatis, quem a nobis in rebus ad Rempubl. vestram ejusque administrationem spectantibus, teneri aequam censetis, et sic testatum faciatis, tanti apud vos non esse Episcopum Paderbornensem aut Electionem Monasteriensem, ut illius gratia vestrum in promovendo publico bono ardorem imminutum, et jus, autoritatemque nostram imperialem (quae hic non leviter tangitur) nostro vestroque, nec non public causae praejudicio adhuc magis labefactum, si non eversum velitis; si enim secus egeritis, vobis foederatae amicitiae neglectum et rationum mutuarum vilipendium multo fundatius quam Nobis objici posse, nemo inficias ibit. Quod commissuros Vos non esse confisi, Vobis et Reipubl. Vestrae perpetuam incolumitatem et continuam prosperorum successuum seriem benevolo animo apprecamur. Viennae 16. Augusti 1706.

MCLXXIII. Responsoriae GENERALIUM FOEDERATI BELGII ORDINUM ad praeimpressas JOSEPHI Rom. Imperat. responsorias, iteratas preces et Intercessionem pro Episcopo Paderbornensi continentes, 1706.



page 947, image: s0947

Serenissime etc.

REdditae sunt nobis Caesareae Majestatis Vestrae literae, die sexto decimo mensis proxime praeterlapsi ad nos datae, quibus acriter increpamur, tanquam si in negotio Electionis Episcopalis Monasteriensis a Caesurea Majestate Vestra dissentientes aequitatis et moderationis terminos transgressi simus, quando a Caesarea Majestate Vestra serio petivimus, ne Paderbornensem Episcopum ab Episcopatu Monasteriensi prohiberet, sed Capitulo hunc aeque ac alium quenquam eligendi, et jure suo utendi facultatem permitteret. Dolemus graviter, quod cum Caesarea Majestate Vestra in hoc negotio non idem sentiamus, et infelices nos praedicamus hac in parte, qui multam responsionis duritiem experimur immeriti, quam Caesareae Majestati Vestrae tribuere nolumus, sed Consiliis illorum, qui Reipublicae Nostrae et communi causae minimum favere videntur, et nihil quaerere quam simultates et dissidia inter foedere junctos, nec contenti, quod Hungaricis motibus copias Caesareae Majestatis Vestrae districtas videant, plures alibi turbas excitare contendunt, ut nostras et sociorum vires a communi utilitate abstrahant, vel avocent. Sed a sapientia Caesareae Majestatis Vestrae firmiter nobis promittimus, denegandas imposterum aures talibus consiliis. Et cum multi apud Nos ponderis sit Caesareae Majestatis Vestrae amicitia, acrimoniam styli silentio transibimus, spe ducti Caesaream Majestatem Vestram Paderbornensi Episcopo nunc in Monanasteriensem


page 948, image: s0948

electo se non amplius opposituram. Quod rem ipsam attinet, praecedentibus literis nostris luculenter exponimus, quantum nostra intersit, dignitatem hanc in virum propitium nobis et communi causae, conferri, quae cum in Paderbornensi Episcopo concurrant, non est, quod putemus injuriam illatam alicui commendatione nostra permittentes integram eligendi libertatem Capitulo, ut pro arbitrio, vel alium praeferret, quare praeter opinionem evenire nobis debuit, quod culpemur tanquam si rei alienae nos immiscuissemus, cum Caesarea Majestas Vestra ipsa hoc ante a nobis exegerit, cum quies tam in vicinia quam Republica Nostra tantopere inde pendeat, cumque res ad totius Europae salutem spectantes a rationibus nostris non prorsus alienae nec curis nostris indignae judicentur, et quod cum pace Caesareae Majestatis Vestrae dictum sit, ab sitque invidia dicto, forsitan res Caesareae Majestatis Vestrae et Imperii quo nunc est loco, non fuissent, si illas a nobis alienas judicavissemus. Modum autem non excessisse facile ex eo apparet, quod in hac electione non ultra qvam rogantium officio functi sumus, et siluimus, et nulli praejudicavimus tam diu, usque dum perspeximus plurimorum Canonicorum vota in Episcopum Paderbornensem inclinare: Quod autem tempestive satis testatum fecerimus, nobis minus liberum fore cum Osnabruggensi Episcopo hac in causa facere, patebit ex memoriali prima die mensis Julii elapsi a Comite de Hoefen nobis oblato, quo declarat per literas se indicasse Caesareae Majestati Vestrae, quam exiguam,


page 949, image: s0949

hac vice juvandi Osnabruggenis spem in nostris fuerit expertus, quod qua ratione conciliari possint cum iis, quae de silentio nostro dicuntur, non facile comprehendimus. Interim quanta existimatione prosequamur Osnabruggensem Episcopum, ejus virtutem et Lotharingiae Domus merita, deinceps probabimus amplius, ubi melior occasio se obtulerit, quae hoc tempore nobis intercidit, nostra etiam commendatio Paderbornensis Episcopi libertatem Capitulo minime ademit eligendi Osnabruggensem, nec hujus electioni Nos opposuimus, sed duris et insolitis remediis, quibus Caesareae Majestatis Vestrae Ministri Paderbornensem arcere conati sunt, et Capitulum privare facultate illum eligendi. Qualis agendi ratio, praesertim contra bene meritum Imperii Principem, non nisi dura videri potest, nec consistere cum juribus et privilegiis Capitulorum praesertim Germaniae, electionem liberam desiderantibus. Quod ipsum Paderbornensem Episcopum attinet, credimus sinistram, quam de illo Caesarea Majestas Vestra opinionem concepisse videtur, non aliunde quam ex male illi volentium suggillationibus impressam esse, et confidimus, si Caesarea Majestas Vestra in memoriam revocet zelum, quo rem communem prosecutus est semper, et reverentiam, qua Caesaream Majestatem Vestram veneratus est et coluit, rediturum in pristinam gratiam et eundem amorem, quem expertus est, antequam Episcopatus Monasteriensis Candidatum se profiteretur. Nec est, quod ullatenus dubitemus, quin constanter concursurus sit ad omne id, quod Caesareae


page 950, image: s0950

Majestati Vestrae, Imperio et causae communi proficuum judicabitur, quin et plane persuasi sumus, per electionem hanc dignitatem et autoritatem Caesareae Majestatis Vestrae nullo modo imminutum sed auctum iri, Caesarea Majest. Vestra non obnunciante electioni Canonicorum, licet non unanimi, tamen plurimorum votis legitime et secundum jura Capituli paratae: Hinc enim constabit de candido Caesareae Majestatis Vestrae proposito et studio servandi et tuendi jura et Privilegia membrorum Imperii, qua ratione alia nulla validior excogitari potest, stabiliendi solido in fundamento gloriam, dignitatem et autoritatem Caesareae Majest. Vestrae tam in Germania, quam apud exteros. De rationibus autem Reipublicae Nostrae sentimus, easdem cum Caes. Majestatis Vest. conjunctas esse, ut nullo modo sine utriusque dispendio dis jungi possint, et utinam, quemadmodum Nobis conscii sumus, quod sincere et constanter commodis et emolumentis Caes. Majestatis Vestrae et Domus Austriacae hactenus consuluimus, quod quantum vires ferunt, et plus quam ferunt, operam dedimus, ut iis prodessemus, et quod studium nostrum hac in re argumentis testatum fecimus, ut a nullo in dubium vocari putemus, sic etiam Caes. Majestas Vestra ad rationes et commoda Reipubl. Nostrae attendere dignaretur. Hoc si ulla unquam in causa nobis expectandum, in hac, quam nunc agimus, a Caes. Majestatis Vest. aequitate et benevolentia expectabimus, tantopere haec Nobis cordi est, ut si quid valet apud Caes. Vestram Majest. amicitia quam cum honore colimus, si quid ardor quocum fortunas et


page 951, image: s0951

vitam subditorum in usum communem profundimus; Si quid merita in Caesaream Majest. Vest. et Domum Austriacam collata, et deinceps lubenti animo conferenda, per haec omnia Caes. Majestatem Vestram rogamus et obsecramus, ne se hac in causa difficilem praebeat, sed benigne nobis petentibus et intercedentibus, Episcopo Paderbornensi pristinum favorem reddat, electionem factam absque remora effectum sortiri patiatur, quin et Romanorum Pontifici autor sit confirmationis. Quo pacto non tantum levi opera plurima incommoda et molestias avertere poterit, et praecavere, ne quid in vicinia nostra cum maximo nostro et foederatorum omnium detrimento turbetur, sed etiam nos, ut et procul dubio omnes Principes et Status, quibus quies Circuli Westphalici cordi est, sibi arctius Caesarea Majestas Vestra devinciet. Quapropter Caesar. Majestatem Vestram hoc aequitatis nobis, mutuae amicitiae et tranquillitati et utilitati publicae daturam certo confidimus: Quod superest etc. Dat. Hagae Comitum die - Septembr. Anno 1706.

MCLXXIV. Literae GABRIELIS PHILIPPUCII, ad CLEMENTEM PAPAM XI. quibus Cardinalitios, quibus ipsum ornare decreverat, submisse recusat honores, 1706. P. P.

INvaluit rumor Sanctitatem Vestram inter Cardinalitia dignitate decorandos me quoque adscribere deliberasse. Fateor ingenue me hujusmodi rumorem non modo vanum prorsus et inanem,


page 952, image: s0952

sed etiam summae prudentiae Sanctitatis Vestrae injuriosum semper habuisse et adhuc habere, cum revera me nulla ex iis qualitatibus praeditum agnoscam, quibus ad tantae dignitatis culmen paratur adscensus. Verum quia summa et innata bonitas, quae in Sanctitate Vestra residet, his omnibus posthabitis vere adhuc efficere posset, quae falso, ut dixi, a fama nuntiata fuisse existimavi: idcirco in hoc casu humillime provolutus ad pedes Sanctitatis Vestrae, majori, qua possum, submissione, aliis quam plurimis rationibus omissis, pono ante ejus clementissimos oculos gravem meam aetatem, quae in hisce postremis diebus omnino indiget pace et quiete, non autem agitationibus, quas secum ferunt negotia eidem dignitati necessario annexa. Spero itaque, Sanctitatem Vestram benigne admissuram esse eam, quam post diuturnas ad Deum fusas preces sponte, libere et matura praevia deliberatione nunc facio, et in qua, Deo dante, constantissime, quoad vixero, perseverabo, recusationem vel potius non acceptationem, seu etiam, si opus fuerit, repudiationem aut renunciationem Cardinalatus. Cum praeventiva tamen facultate quatenus opus sit, si ita placeat summae bonitati Sanctitatis Vestrae, retinendi pro mea honesta sustentatione Canonicatum, quem nunc obtineo in Ecclesia S. Joannis in Laterano cum pensionibus, una scilicet super altero Canonicatu ejusdem Ecclesiae, alia super Canonicatu Basilico S. Petri, et reliqua super dignitate Cathedralis Alsinae, nec non alia officia, quae modo similiter obtineo. Venerabundus deosculor pedes Sanctitatis


page 953, image: s0953

Vestrae, deprecans ei a Deo Optimo Maximo omne bonum.

Dab. Romae Anno Domini 1706.

humillimus et obsequentissimus subditus

Gabriel Philippucius.

MCLXXV. Literae, quibus GENERALES FOEDERATI BELGII ORDINES CAROLO XII. Svecorum Regi bellum, quod Saxoniae inferre parabat, graviter dissvadent, 1706.

Serenissime et Potentissime Rex.

QUamvis credibile Nobis vix videatur Regiam Majestatem Vestram de invadenda armis Saxonia, aliisque Terris Regi Polonorum in Germania parentibus quidquam constituisse, tamen hac de re tam crebra ubique fama est, et tot nuncii undique afferuntur, Regiam Majestatem Vestram tale quid meditari, ut quid de his credendum sit, incerti fere haereamus, praesertim cum non tantum Senatus, cui absente Principe Saxoniae administrandae cura commissa est, sed alii quoque Principes Imperii sollicitudinem suam Nobis aperuerint, quam illis adventus Copiarum prope limites Saxoniae et Silesiae cum publicis rumoribus conjunctus incussit. Quapropter proximum et tutissimum existimavimus remedium, ipsam Regiam Majestatem Vestram adire, in cujus amicitiam maximam semper fiduciam reposuimus,


page 954, image: s0954

certo confisi, Regiam Majestatem Vestram, quemadmodum hactenus votis et rationibus Nostris et foederatorum dedit, ut Saxoniam terrasque Imperii bello intactas reliquerit et benignis responsis suis spem fecit, imposterum quoque, ob easdem rationes, intactas fore, sic etiam nunc minime animum induxisse, vel inducturam, ut sedem belli mutet, et in Germaniam transferat, quod Nobis et omnibus, qui hoc tempore pro communi Europae salute et libertate conjunctis viribus dimicamus, gravius detrimentum, quam Regi Poloniae ejusve rebus afferret, quoniam hoc insperato casu maximis auxiliis privaremur non tantum Regi Poloniae militem suum nunc ad Rhenum stantem, et ad defensionem Imperii debitum revocaturo, sed idem quoque facturis aliis Principibus et Statibus, qui vel vi pactorum defendendae sibi Saxoniae necessitatem impositam putabunt, vel excitata in Germania nova belli flamma, denuoque vicinia ardente rem suam agi credent, et sibi cavendum esse, ne, dum una parte publicis commodis intenti sunt, aliunde privatum damnum patiantur. Ex quibus liquido patet, quam magna pars virium foederatarum a bello Gallico distraheretur, inferente praeter omnem opinionem infesta signa in Saxoniam Regiae Majestatis Vestrae Exercitu, atque facile concipi potest, quam foret hoc proficuum Gallis, toti Europae servitutem intendentibus, quam detrimentosum Nobis et foederatis communem libertatem strenue defendentibus. Simul in memoriam revocamus, quam enixe Regia Vestra Majestas causae


page 955, image: s0955

foederatorum semper favit, nullo unquam mutatae voluntatis indicio facto, praeterea, quam arctis foederum vinculis cum Regia Majestate Vestra conjuncti simus, quorum virtute hoc in bello Gallico ope et auxiliis certissimis juvaremur, si non ipsa alio bello distineretur. Omnino Nobis persuasum esse nequit Regiam Majestatem Vestram Nobis et aliis, qui quamdiu nobis manus liberae fuerunt, in principio illius belli, in quo Regia Majestas Vestra tot victoriis inclaruit, et immortalem gloriam adepta est, tam alacriter cum auxiliis Nostris praesto fuimus, et fidelem nec infructuosam operam navavimus, expeditionem utilitati Nostrae et communi adeo adversam et contrariam suscepturam, et per hanc summum Nobis praejudicium allaturam. Nihilominus tamen Regiam Majestatem Vestram rogandam esse duximus, velit in hac causa amicorum et foederatorum rationes et commoda, pro consueta sua aequanimitate et propenso erga ipsos adfectu, attendere, nullumque de invadenda Saxonia consilium inire, initumve dimittere, quod certissime nobis et absque dubio omnibus belli Gallici sociis gratissimum erit. Si quid autem Regia Majestas Vestra de finiendo Polonico et Russico bello cogitandum sibi putat, omni tempore officiae Nostra huc conferre paratos Nos inveniet, quem in finem Ablegatum Nostrum, Dominum de Hacfoelte, Dantisci commorari fecimus, si ejus opera Regiae Majestati Vestrae grata fore cognoverimus. Caeterum quacunque oblata occasione Regiae Majestati Vestrae, sinceri affectus et summe


page 956, image: s0956

existimationis Nostrae documenta daturi, vicissim Nos et Rempublicam Nostram ejus amicitiae commendamus. Quod restat etc. Dat. Hagae Comitum, die VII. Sept. 1706.

MCLXXVI. Literae recredentiales, quas CAROLUS XII. Svecorum Rex, Joanni Wenceslao, Comiti a Wratislau, Ablegato Caesareo, ad JOSEPHUM, Rom. Imperatorem tradidit, 1706.

Serenissime etc.

PRo indubio benevolentiae, qua Majestas Vestra Nos prosequitur, documento reputamus, quod Illustrem ac Magnificum consiliarium suum intimum, Camerarium et Regni Bohemiae Cancellarium, Joannem Wenceslaum Comitem a Wratislau, virum undequaque solertissimum, optimeque amatum, ad Nos mittere voluerit. A quo sicut de illibato amore Majestatis Vestrae erga Nos certiores sumus facti; ita non existimamus Majestati Vest. Statibusque Imperii Germanici sinistre de Nostra intentione suspicandi ansam Nos unquam suppeditasse. Quo super negotio cum dictus Comes mentem Nostram liquidius perceperit, quod non ambigimus, quin redux pro erecto solidoque animo, quem in ipso situm esse perspeximus, integerrimum Nostrum in Majestatem Vestram studium constansque propositum conservandae veteris cum Germanico Imperio amicitiae ac conjunctionis, Majestati Vestrae candide expositurus sit. Quam diutissime sospitem regnare optamus, remque ex animi sententia gerere. Dab.


page 957, image: s0957

in pago Alt - Ransteda prope Lipsiam die 10/20 Octobr. Anno supra millesimum septingentesimo et sexto.

Majestatis Vestrae

Bonus Frater, Consanguineus et Amicus

Carolus.

MCLXXVII. Breve CLEMENTIS PAPAE XI. ad JOSEPHUM, Rom. Imperatorem, quibus libere graviterque conqueritur, milites ejus in ditionibus Patrimonio Petri subjectis hyberna occupatum venisse, eos vero, nisi confestim iisdem excedant, vi expulsum iri miniatur, 1707. Charissimo in Christo Filio nostro, Josepho, Hungariae et Bohemiae Regi illustri, in Romanorum Imperatorem Electo. Clemens Papa XI. Charissime in Christo Fili noster, Salutem etc.

QUae diebus elapsis Ferraria nobis nunciata sunt de inopinata Germanorum militum irruptione in nostram Ecclesiasticam ditionem, adeo animum nostrum commoverunt, ut statim ad nos dilectum filium nostrum, Vincentium, S. R. E. Cardinalem Grimanum advocaverimus, cum eo de illata nobis atque Apostolicae sedi injuria graviter expostulantes, ipsique injungentes, ut sedulis officiis suis apud dilectum filium, Nobilem Virum Principem Eugenium a Sabaudia supremum exercitus


page 958, image: s0958

tui in Italia moderatorem, ageret, quo nos ex praesentibus malis eximeremur, et quae majora per hybernas, quas fama ponendas vulgaverat, militum Stationes imminere poterant, evaderemus. Nostras etiam ea de re Apostolicas literas ad eundem Principem Eugenium adjecimus, quibus acerbum animi nostri sensum de hujusmodi a Ducibus Catholicis in Ecclesiae contemtum aeque ac detrimentum attentatis serio expressimus. Verum emendationis loco, quam petebamus, redditis nuperrime nobis ejusdem Eugenii Principis literis, inutilia verborum officia et varias prorsus excusationes accepimus, necessitatem quandam seu potius praetextum propulsandorum Majestatis tuae hostium obtendentes. Misso enim, quod nullus modo Gallorum militum in terris nostris versetur aut facile rediturus timeatur, quaenam tandem necessitas esse aut fingi potest aliena rapiendi, insontibus nocendi, amicos vexandi, supremam ac liberam Pontificiam jurisdictionem perturbandi, uno verbo in Deum et Ecclesiam peccandi. Iteratis interea nuntiis quotidie admonemur, et illata subditis nostris a cohortibus tuis damna invalescere, et quod prorsus intolerandum et hactenus inauditum est, quorundam Ducum eo usque audaciam processisse, ut et hyberna militum hospitia, et menstruas pro iisdem alendis pecuniarum praestationes ab ipsis Legatis nostris, Ferrariensi et Bononiensi, impudenter expetere, quin etiam integras jam Legiones finibus nostris eo consilio


page 959, image: s0959

immittere, non sine gravissimo pauperum illorum, et multis recentibus malis afflictorum incolarum, detrimento et exitio, ausi fuerint; Perinde ac si cum aperto hoste, non cum amico Principe, amantissimoque Parente (quales nos erga Majestatem tuam esse scimus et Deus ipse, qui Secreta cordium scrutatur, agnoscit) ac subditis populis ageretur. Quare nos amplius tacere non volentes, aut nostrorum etiam quoad temporalia subditorum necessariam tuitionem ultra differre, ne apud Deum et homines proditae turpiter Ecclesiasticae libertatis rei efficiamur, ea quamprimum adhibere remedia constituimus, quae traditae nobis divinitus potestati competunt, quaeque in tam gravi negotio sine maxima neglecti nostri muneris culpa omittere non possumus. Absit enim, ut foedum adeo inferamus crimen gloriae nostrae, qua tamen non in nobis (gloria enim nostra nihil est) sed in Domino gloriari volumus et debemus. Erit profecto adjutorium nostrum in nomine Domini, qui sperantes in se confundi non patitur, fidenterque cum Propheta clamabimus: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Hi in curribus, et in equis, nos autem in nomine Domini. Insimul tamen ad ipsam Majestatem tuam, cujus perspecta nobis insignis pietas, et avita, quam a clarissimis Progenitoribus cum sanguine hausisti, erga hanc sanctam sedem Religio plenam nobis fiduciam parit, querelas nostras paterne quidem, sed ea nihilominus, quae summum, licet immeritum Dei Sacerdotem decet, libertate deferre statuimus, hortantes Te, atque unigeniti Filii


page 960, image: s0960

Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi nomine, cujus vices in terris gerimus, enixius requirentes, ut Ecclesiasticam ditionem, quae Sacrum B. Petri Apostolorum Principis patrimonium existit, inviolatam esse omnino sinas, et S. R. E. quae non ancilla, sed libera est, jura atque immunitatem a militibus tuis ullo pacto temerari permittas. Longe siquidem a piissima Majestatis tuae mente absona esse arbitramur tam iniqua militum tuorum facinora atque etiam iniquiora consilia, quae proinde et indignatus audies, et protinus, ut omnis justitia exigit, emendare juvabis. Quis enim credat passuram aliquando Majestatem tuam arma praecipui Rom. Ecclesiae defensoris, quo titulo non minus, quam ipsa Imperii administratione gloriaris, contra Romanam ipsam Ecclesiam violenta ejus perturbatione converti, iisdemque sedi Apostolicae subjectis populis hostili manu exspoliandis adhiberi, qui paucos ante annos suis ipsis opibus orbavisse aequo animo tulerunt, ut amplissima augustissimae domui tuae Turcico bello vexatae subsidia pararentur? Quod quidem ut ipsa per se Majestas tua liquido agnoscit, absque ingenti inclyti nominis tui dedecore, atque universae Dei Ecclesiae scandalo, sed et ipsius Imperii tui, Deo ulciscente, damno, animaeque tandem verenda pernicie fieri omnino non posset. Speramus itaque ac certo nobis pollicemur, Majestatem tuam agnita causae, quam sustinemus, justitia, nos gravissimis hisce angustiis illico liberaturam, Sanctaeque Ecclesiae non laedendae, non onerandae, non affligendae, sed tuendae potius, fovendae,


page 961, image: s0961

atque omni beneficiorum genere amplificandae, studia et cogitationes tuas omnes impensuram. Haec conservandi, haec stabiliendi, haec augendi feliciter Imperii tui tutissima erit ratio, si scilicet, ut sapienter olim praedecessorem quendam tuum sanctissimi Episcopi monuerunt, ita de sanctae matris Ecclesiae memineris filium ut ejus paci atque tranquillitati prodesse tuum facias principatum. Magis enim Christianum regitur atque propagatur Imperium, dum Ecclesiastico statui consulitur, quam ut in parte quacunque terrarum pro temporali securitate pugnetur. Et Apostolicam benedictionem Majestati tuae, charissime Fili noster, amantissime impartimur. Datum Romae die 4. Januarii 1707.

MCLXXVIII. Literae ANNAE, Magnae Britanniae Reginae, ad LOTHARIUM FRANCISCUM, Electorem Moguntinum, quem blande requirit, velit, ut supremus Circuli Electoralis Rhenani Director, dicti Circuli constatus confestim convocare, ac de ea militum manu, quae ex lege Imperii expediri deberet, nummisque eidem alendae necessariis mature deliberare, 1707. Anna, Dei Gratia Magnae Britanniae, Franciae et Hyberniae Regina, Fidei defensor etc. Celsissimo et Eminentissimo Principi, Domino Lothario Francisco, Archiepiscopo Moguntino, sacri Rom. Imperii per Germaniam Archi-Cancellario, ac Principi Electori, Episcopo Bambergensi, Amico et Consanguineo nostro charissimo,


page 962, image: s0962
Circuli Electoralis Rhenani Directori, Salutem.

Celsissime et Eminentissime Princeps, Amice et Consanguinee Charissime!

MUltum licet Nostrorum Regnorum negotiis impeditae jam simus, ea tamen nostra est erga confoederatos amicitia, ut nullum fugiamus laborem, quo publicae utilitati inserviamus; Hac mente singulos Germaniae Principes benevole monemus, quanta illis immineant pericula et vehementer simul adhortamur, ut, dum res et tempus sinunt, praecaveatur malum. Vix dubium est, quin vere ineunte Gallus Bavaro junctus in Imperii viscera bellum transferre meditetur, quanta hic nobis omnibus evenient incommoda, dum nostri in Hybernis usque delitescunt, praecipue vero si Bavariae populus in hostem se deferat, nimis luculenter constat, et vel cogitatione ipsa miseriarum omnium, quibus tunc laborabit Germania, horret nobis animus, nihil opus est, ut illis recensendis immoremur, sed cum, quae futura sunt, tam aperte prospiciamus, sagaci cura irrita reddamus hostium consilia, et cum ad arma recurrendum est, solita virtute eorum copias propulsemus, opprobrio nobis erit, tam apud gentes exteras, quam posteros nostros, si hostes virtutem nostram, cui nunquam se pares gesserunt, artibus tamen superarint. Hoc unice restat, ut quod solennibus Ratisbonae Comitiis tam auspicato decretum est, pari diligentia perficiatur, scilicet ut promissae copiae quantocius parentur, et ad omnes belli sumtus et apparatus


page 963, image: s0963

ministretur pecunia. Celsitudo Vest. Eminentissima, quae communi causae nulla occasione unquam defuit, convocabit speramus Circuli Electoralis Rhenani conventum, ut sine mora suum praebeat contingentem, eoque modo universum commodum promoveatur. De caetero Celsitudinem Vest. Eminentissimam Dei O. M. tutelae ex animo commendamus. Dabantur in Palatio nostro de Kensington 21. die mensis Febr. Anno 1707. Regnique nostri quinto.

Celsitudinis Vestrae Eminentissimae

bona Consanguinea

ANNA Regina.

MCLXXIX. Literae CAROLI XII. Svecorum Regis, ad SENATUM CIVITATIS BERNENSIS, quibus ab eo obnixe contendit, velit pro ea, qua apud Comitatus Neocomensis Ordines valeret et autoritate et gratia, diligenter operam dare, ut juris, quod Rex Borussiae in dictum habere Comitatum assereret, summam haberet rationem, 1707. Carolus Dei Gratia Svecorum, Gothorum, Vandalorumque Rex etc.

CUm publica innotuisset fama, defuncta Duce Nemorii varias de Comitatu Neocomensi, quem tenuerat, ortas esse contentiones, certiores quoque Nos fecit Serenissimus Rex Prussiae, perspicua haereditatis derivatione eundem ad se pertinere, rogavitque simul, ut apud Civitat. Vestram, quae propiori sibi Neocomenses foedere habet innexos,


page 964, image: s0964

et proinde multum apud easdem valere autoritate non immerito reputatur, ad jus suum consequendum officia nostra interponeremus. Nos igitur, quamvis non dubitemus, quin pro antiqua morum integritate ea statuatis, sociaeque suadeatis Civitati, quae aequa, justa ac salutaria videbuntur; non possumus tamen amici Regis, cum quo arctissimam habemus conjunctionem, desideriis deesse, quin vobis significaremus, nos, cum alioquin commodis illius lubentissime studeamus, hac tamen in re tanto laetiorem illi optare successum, quod Religionis securitati hoc pacto non parum istis in locis prospectum iri confidimus. Gratum igitur Nobis erit, si nostram commendationem ad justam, quam habere Serenissimus Rex Prussiae se exisitimat, causam tuendam ponderis quicquam attulisse comperiamus, qui vos Vestramque Rempublicam omni prosequimur benevolentia divinaeque tutelae jam commendamus. Datum in Castris Randstadiensibus die 15/25. Augusti, 1707.

CAROLUS

C. Piper.

MCLXXX. Breve CLEMENTIS P. P. XI. ad PETRUM, Czarum et Magnum Ducem Moscoviae, quo ipsi pro factis sibi per Ablegatum suum, virum praeclara prudentia et morum integritate praecellentissimum, egregiis promissis, gratias resert maximas, 1707. Illustri ac Potentissimo Magno Domino Czaro, et Magno Duci PETRO, universae Magnae,


page 965, image: s0965
Parvae, et Albae Russiae Autocratori, et magnorum Dominiorum Orientalium, Occidentalium, et Septentrionalium Paterno, avitoque Haeredi, Successori, Domino et Dominatori. Clemens Papa XI. Illustris ac Potentissime Czare, salutem et lument Divinae Gratiae.

NOn facile explicare possumus, quo gaudio Nos affecerit Nobilis Vir Dux Boritius Kurakinus, quem sublimis Tua amplitudo suis ad Nos literis in fidem eorum, quae tuo nomine expositurus erat, ante aliquos Menses Romae allegavit, dum uberrima Nobis testimonia Tuae erga Nos voluntatis egregiae, ac praeclarae, sed praesertim gratae ob rationem, quam a nobis in rebus Regni Poloniae semel initam semper hactenus servavimus, et adhuc quidem retinemus. Solatium vero longe majus ab eodem nobis allatum est, ubi certiores nos fecit, constitutum tibi esse liberum, ac publicum Catholicae Romanae Religionis exercitium in universa tua amplissima ditione permittere, imo jam annuisse, ut in Civitate Tua Moscua nedum fundetur Conventus Ordinis Fratrum minorum S. Francisci Capucinorum nuncupatorum; sed etiam ut erigatur Ecclesia et Domus pro Religiosis Viris Societatis Jesu, una cum Gymnasiis ad erudiendam bonis literis et ad instruendam Christianis moribus juventutem. Quod consilium magnum profecto tuis populis utilitatem est allaturum. Cumulus tandem laetitiae nostrae adjectus est, cum ille is tuo nomine nobis pollicitus est, apertum deinde tutum


page 966, image: s0966

ac liberum fore transitum per ipsas tuas ditiones Missionariis, ad annuntiandum Christi Evangelium ab hac sancta Sede ad Chinarum Imperium, et ad alia Regna Orientalia immittendis. Profitemur itaque post gratias Deo humiliter actas haec omnia, cor nostrum Tibi, Excelse et Potentissime Czare, magnopere obstrinxisse, ac excitasse in nobis desiderium declarandi publicis ac congruis significationibus plenitudinem gaudii nostri, quod tunc forte erit, cum documenta eorum, quae is Dux a Te omnino speranda ac expectanda affirmavit, ad manus nostras pervenerint. Caeterum omnis aequitas postulat, ut Tibi testemur, ipsum Ducem magnam probitatis, ac prudentiae laudem, morum suorum integritate, ac gravitate hic ab omnibus retulisse, ac animum nostrum sibi singulari modo conciliasse. Quod superest Deum Patrem luminum impense rogamus, ut lucis suae radios Tuae menti propitius infundat, ac perfecta charitate nobis ac Catholicae Ecclesiae conjungat. Datum Romae in Octobri sub annulo Piscatoris. Pontificatus Nostri Anno VII.

MCLXXXI. Literae CAROLI XII. Svecorum Regis, ad FRIDERICUM I. Prussiae Regem, quibus Libero Religionis exercitio hominum per Silesiam Reformatae Religioni addictorum Tractatu Altranstadiensi prospectum suisse expresse asserit, 1707.

Serenissime ac Potentissime Princeps, Frater, Consanguinee et Foederate Charissime.

LIteras Majestatis Vestrae, quibus curam salutemque


page 967, image: s0967

eorum, qui Reformatae in Silesia Religionis sunt, Nobis commendare voluit, recte recepimus. Et cum iisdem juxta tabulas pacis Westphalicae ea jura ac privilegia competere, quae Augustanae Confessioni addictis sunt attributa, satis edocti sumus. Ita, licet nupera, quam cum Caesare inivimus, conventione nominatim non comprehenderentur, quod tunc quidem vestigia ejus Pacificationi presse sequi constituissemus, praesertim cum hoc pacto Juribus Reformatorum nihil detractum foret, Ablegato tamen Nostro Baroni de Stralenheim postea in mandatis dedimus, ut in exequenda conventione supra nominata jura ac privilegia, quae solemnibus pactis concessa, iis ceperiuntur, summa diligentia suffulciret. Quod licet impigre facturum eum confidimus, tamen, ut Majestas Vestra intelligat, Nos pronos esse ad velificandum desideriis ipsius, quae jam dudum quoque praeveneramus, ad eundem Ablegatum mandata nostra renovare non grave ducemus. Qui de caetero Majestati Vestrae longam incolumitatem, prosperosque rerum successus ex animo precamur. Dabantur in Visnicia ad Prestiam Cujaviae die 30. Nov. MDCCVII.

CAROLUS

Piper.

MCLXXXII. Literae JOSEPHI, Rom. Imperatoris, ad ORDINES REGNI HUNG ARIAE, quibus eos ad Diaetam generalem proxime Posonii habendam clementissime invitat, 1707.



page 968, image: s0968

Josephus Dei Gratia, Electus Romanorum Imperator, semper Augustus, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniaeque etc. Rex, Archi-Dux Austriae, Dux Burgundiae, Brabantiae, Styriae, Carinthiae, Carnioliae, Marchio Moraviae, Comes Habspurgi, Tyrolis et Goritiae, etc.

Reverendi, Honorabiles, Spectabiles ac Magnifici, Magnifici item, et egregii Fideles Nobis dilecti.

QUemadmodum nos inde a felicis inaugurationis Nostrae tempore, sed vel maxime ab ipso statim suscepti Regiminis nostri initio, inclytum hoc, et olim florentissimum Regnum Nostrum Hungariae, tot retroactis calamitatibus, et malis pressum, ac novissimis propriorum etiam Patriae filiorum, ante quadriennium, et quod excurrit, suscitatis intestinis, et perniciosis motibus, in praesens usque cruente durantibus, turbatum, exagitatum et divulsum, commiserativo Animi Nostri Regii sensu respicientes, Nostras inter regnandi curas, nil prius, vel antiquius habuimus, quam ut idem Regnum Nostrum cumprimis charum, ad optatum tranquillitatis et quietis statum reducere, ac reponere potuissemus, eumque in finem pro innata nobis pietate et clementia, publicae saluti consulere cupientes, diversa ad componendos praeattactos motus gratiae et benignitatis media adhibere non intermisimus; Ac saepius pro exigentia etiam Regni Legum his malis per generalem Diaetam (quam tamen


page 969, image: s0969

vicissitudo et injuria temporis celebrandam differre nos coegit) salubrem adferre medelam intendebamus. Ita nunc commodioris temporis occasionem nacti, Regali nostro muneri, et legibus Regni deesse nolentes, ac optatam Pacem, et communem subditorum nostrorum tranquillitatem, caeteris omnibus praeferentes, tantamque Christiani sanguinis effusionem miserati, sistere cupientes, hoc Diaetale demum medium non intentatum relinquere decrevimus; benigne Nobis persuasum habentes, generalem regni Diaetam, non solum ad componendos motus, restituendamque patriae quietem, verum ad authoritatis Nostrae Regiae debitam manutentionem, simul, et Regni libertatum, immunitatum ac legum conservationem, ut plurimum profuturam, Quapropter universis et singulis praementionati Regni Nostri Hungariae et Partium eidem annexarum Statibus, ac Ordinibus generalem Conventum seu Diaetam, ad Feriam quartam post Dominicam Invocavit, hoc est, Diem 29. affuturi Mensis Februarii, imminentis anni 1708. in liberam Regiamque Civitatem Nostram Posoniensem clementer indicendam et promulgandam esse duximus; cui, Deo propitio, in propria Persona Nostra, ne quid ea quoque in parte desiderari possit, praeesse statuimus.

Quocirca vobis harum serie firmiter praecipientes benigne committimus, et mandamus, quatenus ad praespecificatum diem et locum certos duos, uti moris est, e medio vestri delectos et deputatos Nuncios, viros quippe idoneos, ac pacis


page 970, image: s0970

et publici Boni studiosos citra omnem moram et excusationem mittere, atque expedire debeatis, qui illic una cum reliquis Dominis Praelatis, Baronibus et Nobilibus praelibatisque dicti Regni nostri Hungariae, et Partium eidem annexarum statibus et ordinibus de iis omnibus, quae ad praemissum finem necessaria videbuntur, tractare, et in medium consulere, ac denique ea singula facilitare, et admaturare noverint. Curandum autem erit vobis diligenter, ut praerepetiti Nuncii vestri ad praescriptum Terminum ibidem certe et infallibiliter compareant, neque ulterius sese absentare, aut ultra diem praefixum diutius emanere praesumant, secus sub poena in Generali Regni Decreto superinde expressa non facturi. Gratia in reliquo Nostra Caesareo-Regia vobis benigne propensi manentes. Dabantur in civitate Nostra Vienna Austriae die 23 Mensis Decembris An. Domini 1707.

Josephus.

Comes Nicolaus Illeshazy

Ladislaus Hunyady.

MCLXXXIII. Breve CLEMENTIS PAPAE XI. ad JOSEPHUM, Rom. Imperatorem, quo graviter in eum invehitur, ob loca quaedam sub Jurisdictione Ecclesiastica a militibus ejus occupata, 1708.



page 971, image: s0971

Charissimo in Christo Filio Nostro Josepho, Hungariae et Bohemiae Regi, Illustrissimo in Romanorum Imperatorem electo. Clemens Papa XI. Charissime in Christo Fili Noster, Salutem!

VIX simile vero videtur, copias ilias (quae stipendia faciunt sub vexillis Majestatis tuae in Italia, post tot et tantas molestias et gravissima damna frequenti earum transitu per ditionem Ecclesiasticam populis Nostris illata, derepente nulla facta belli indictione) intentasse hostile aliquid adversus eandem ditionem, nisi actu reque ipsa ex his, quae ad Nos nuper allata sunt, nimium compertum esset, id plane evenisse; easdem copias loca quaedam jurisdictionis nostrae paulo ante occupasse, ibique constituto praesidio Tuisque signis explicatis insedisse, animo, ut apparet, majore aggrediendi, ubi novis militiis, quae mox affuturae dicuntur, augeantur. Vides, Caesar, haec contra omnem aequitatem ac rationem, contra debitam Nobis et Apostolicae sedi reverentiam, contra jura et rationes Ecclesiae per abusum Tui nominis admissa, divinis humanisque legibus repugnare, recteque opponi titulo defensoris Ecclesiae, quo maxime gloriati sunt Imperatores inclyti, Majores Tui. Non ignoras quam graviter Sacri Canones et Apostolicae Constitutiones decernant adversus eos, qui vim rebus et juribus Ecclesiae inferunt. Exinde itaque quousque Te abripuerint, si modo id te jubente et conscio admissum est, quod nefas esse videtur de Tuo animo


page 972, image: s0972

existimare) prava et iniqua eorum consilia, qui Te ad provocandam tam graviter et manifeste Dei iram impulerunt, cogita et pedem nulla mora inde refer, unde certa animae tuae pernicies, nedum perpetua tuo nomini labes consecutura est. Interim vero de Nobis sic existima, Nos de divina ope, quam humiliter et enixe implorare non cessabimus, confisos ea animi firmitate hanc causam et ea omnia, quae tutelae Nostrae commissa sunt, complexuros esse, ut nemo unquam Nobis succensere possit, Nos muneris nostri partibus defuisse, aut mediis sive spiritualibus sive temporalibus non usos fuisse, etiamsi hoc cujuscunque rei jactura et vitae nostrae dispendio faciendum sit, non enim animam nostram pretiosiorem facimus, quam nos, dummodo consummemus cursum Nostrum, commissumque Nobis coelitus Ministerium usque ad mortem fideliter impleamus: Memores siquidem sumus, quemadmodum Te etiam esse oportet, omnes homines, quacunque demum dignitate praestantes, constituendos esse aliquando ante tremendum illud Tribunal, coram quo, qui fecerint opus suum negligenter, tum qui tradita sibi potestate abusi fuerint, justi judicis iram non evadent, declinantes in obligatione adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Haec cogitatio Nos, Deo juvante, impigros in obeundo munere nostro efficiet. Consulat et sibi Majestas Tua. Noli, Charissime Fili Noster, nomine nostri Iesu Christi, cujus vices indigne gerimus, postremo Te alloquimur,


page 973, image: s0973

noli primitias ferventis aetatis Tuae totius Christiani populi scandalo maculare et ab Ecclesiae, quae Christi sponsa est, Apostolorumque ejus injuria imperii Tui primordia auspicari. Quod quidem ut plane intelligas, et meliora, Deo favente, sapias, Apostolicam benedictionem amantissime impertimur. Datum Romae die 2. Junii, 1708.

MCLXXXIV. Breve CLEMENTIS PAPAE XI. ad JOSEPHUM Rom. Imperatorem, quo ipsum graviter hortatur, velit omni violentia hostili abstinere, et ad pacata consilia mentem convertere, aut re secus eveniente, vim vi oppositam durumque excommunicationis fulmen praestolari, 1708. Clemens Papa XI.

HActenus lenitatis et patientiae dedimus grande documentum, cum a Te, Caesar, saepe lacessiti, ac tuis armis etiam vulnerati non modo nos ultionis cupiditas non excitavit, sed culpam patienter dissimulavimus, nec graviter descenderimus ad poenam. Egimus semper erga Te caeterosque Principes veluti bonus Pater erga suos Filios, qui singulos cum amantissime diligat, non patitur quenquam inter illos amoris sui principalem locum occupare, neque per Te licuit, de benevolentia erga Te nostra dubitare. Oblivisci non potes cum Imperii Regimen suscepisti, quanto eam Tibi caeterisque Imperii Ordinibus luculenter satis ostendimus. Dolebamus, Te primum Regnis imperare, cum inter Te Gallumque Regem vehementissimum


page 974, image: s0974

bellum arderet. Diu multumque studuimus tranquillitati Tuae, ac tale dissidium authoritate nostra componere enixe conati sumus. Verum sic alte vulnus erat impressum, ut indies recrudesceret magis, ac cujuscunque manum respueret. Verum tamen etsi pacem habere non licuit, studia pacis nunquam omisimus. Curavimus igitur semper paternam quandam indifferentiam, et ut ad id magis idonei essemus, conjunctionem armorum, quae nobis offerebatur, ut exteris Legionibus Italia liberaretur, constanter rejecimus. Ne locus esset suspicioni, accepimus milites tuos, ac detrimenta, quae ab iis dominii nostri pars melior accepit, pene negleximus, nec ad aures tuas jussimus querelas nostras deferri. Neapolitana expeditio a nobis initium habuit et incrementum, et quod nec vi, nec armis consequi potuisset, ultro concessimus, ut commodis et profectibus favere Nos magis quam nostrae felicitati videremur. Cum vero lenitas ac tanta patientia non modo in Ecclesiam debitum obsequium non confirmaverit, sed illi ruinas ac damna inferendi consilium dedisse videatur, Nos quoque omissa lenitate ac patientia severissime munus nostrum implebimus. Opinamur conscientiam tuam Tibi ipsi denunciaturam fore, Te irretitum teneri, cum Ecclesiastici dominii partem non ita exiguam hostiliter depraedatus es, et pensiones ac beneficia, quae Ministris Ecclesiae conferebantur, Tibi adjudicaveris executione violenta. Accedit etiam, sic enim ex literis tuis accepimus, quod causam Christi Domini nostri ejusque in


page 975, image: s0975

terris Vicarii Tu ipse velis judicare. Desiste, Fili, et ad reverentiam Ecclesiae animum tuum fidelem revoca. Obliviscemur Nos injuriam, ac Te tanquam Primogenitum Filium diligemus. Sed si perstabis in tanta intemperantia consilii, abjiciemus Patris clementiam, et in Te tanquam in rebellem Filium excommunicatione et armis etiam, si opus fuerit, animadvertemus, neque vero timebimus, quicquid etiam eveniet. Christi Domini ejusque Ecclesiae causam defendimus. Christus ipse vires dabit, ut vincamus, et si Te non pudet Ecclesiam et Deum ipsum oppugnare, et ab avita pietate Austriaca et praecipue patris Tui Leopoldi sanctae sedi addictissimi declinare, idem ipse Deus, qui regna confert, Regna disperdet. Dab. Romae die 16. Junii, Anno 1708.

MCLXXXV. Literae EPISCOPORUM REGNI POLONIAE, ad NUNTIUM APOSTOLICUM in Polonia existentem, quibus eum blande compellant, dignetur summo Pontifici, pro ea, qua polleret apud illum gratia, svadere, ut palantes Reipublicae suae filios confirmare, errantes vero in viam paterne reducere haud gravetur, 1708.

VIdimus Dominum, et jam reducem in viscera Regni veneramur beati, quod talem habeamus, beatiores quod metuerimus. Spem enim conceptae felicitatis vel ex eo arripimus, quod omnes subditos, etiamsi sufficientes vires contra eos, qui volunt, sibi mala non desint, Paterno potius, quam ferreo in votis habeat stringere


page 976, image: s0976

amplexu. Ad quod ut Sacer Senatus vel maxime contribuat, non minus postulat, quam exigit, obligatque tanquam intermedii nostri ordinis officium, quod gerimus, ut nempe in id certatim incumbamus, in quo bonum verum ac solidum Religionis Sanctae consistit, neque cunctationi est locus in eo consilio, quod non potest laudari, nisi peractum. Convenire proinde toi day unahimiter, sinus pectorum nostrorum aperire, Illustriss. Excell. Vram tanquam capitis nostri dignissimum Ministrum confidenter compellare, eique ante oculos rem hanc non injustam ponere visum est. Jacturam Religionis ex his continuatis motibus et publica ruina, pericula characteri nostro imminentia et proxima illenon videt, qui se contra manifestam obdurat veritatem. Ad capita infortuniorum nostrorum non descendimus, quia palam sunt et collatione praeteritorum quisque divinare facile potest Ventura, ex quibus non nisi per ipsas difficultates exeundum erit. Non aliunde itaque finis malorum sperari potest, nisi a Paterno sanctitatis suae in devotam S. sedi semper gentem nostram affectu, cujus humillimis nostris precibus in praesens sensum, in futurum movere desideramus providentiam, atque amplius non tardet, ut pro autoritate et potestate confirmet dubios, convertat ad Dominum devios, reducat errantes ab inaudita hac ad libertatem via, cessare faciat de die in diem majores gementis populi afflictiones, supplices de genu petimus. Modus autem, ut aspera haec in vias redeant planas, non


page 977, image: s0977

est alius, nisi ut se Illustrissimam Excell. Vestram viciniorem nobis reddere, et tandem post mutuam eamque confidentialem inter nos conferentiam, per interpositionem autoritatis Apostolicae miseris finem imponere, requiem fessis praebere velit. Ita hic praesentes omnes et qui sunt corpore absentes, sentimus, quia aliter sentire non possumus, et si efficaeiter perficere id dignabitur, certa esse debet, quod, quantum in nos emolumenti, tantum in Personam suam gloriae demanabit, et nobilitati generis addet splendorem virtu is et meritorum. Haec ex sensu aliorum etiam confratrum nostrorum et pro vero in religionem et libertatem, quae credimus indivisibilia, zelo cum veneratione proponimus, illud addentes, quod id ipsum intelligere nos oportet ac scribere, quod omnino non sit tuta mora. Quicquid Seren. Dominus Noster pro grege suo per operam et curam Illustrissimae Excell. Vestrae hic egerit, Deus Opt. Max. certe rependet, quem precabimur continuo, ut Sanctitati suae, et per se generi humano prospera orania, id est, digna Seculo suo contingant; manus interim Excell. Vestrae reverenter exosculamur. Dabantur Mariaeburgi d. 17. Julii Anno 1708.

MCLXXXVI. Literae COLLEGII CARDINALIUM, ad JOSEPHUM, Rom. Imperatorem, quibus eum submisse rogat, velit, remota proculomni vi et diffidentia, in id sedulo incumbere, ut pristinae fiduciae et mutuae necessitudinis S. R. I. et Apostolic, sedem inter vinculum solidius indies coarctetur, 1708.



page 978, image: s0978

Miseratione divina Episcopi, Presbyteri et Diaconi S. R. E. Cardinales, Serenissimo Caesari Salutem et sinceram in Domino Charitatem.

LIteris unius Exempli Nobis a Majestate Vestra Caesarea conscriptis, qua par est reverentia, communi hac epistola, singularis obsequii nostri teste, rescribere satius duximus, ut unus omnium Nostrum sensus eidem facilius et expeditius innotesceret. Vestrae itaque Majestati Caesareae certo affirmare possumus, quae primo loco legimus, velle scilicet Majestatem Vestr. vestigia sui in victissimi Genitoris sectando, omni filiali observantia summum Pontificem prosequi, ea nos summo gaudio affecisse, quod tamen gaudium non parum perturbavit a Majestate Vestra Caesar de ipso Summo Pontifice praeconcepta opinio, qua eum ab Augustissimae Domus Austriaca: rationibus alienum arbitratur, cum longe aliter persvasum sit nobis, animum illius propius spectantibus, sancte constanterque testati valentibus suam Sanctitatem amore prorsus Paterno erga Majestatem Vestram teneri, quod non indicio tantum et side nostra, sed et praeteritarum et praesentium rerum experimento facile esset comprobare, et quidem Caesarea quoque Majestas Vestra Nobiscum haud aegre consentiret, nisi. abruptum jam diu et quidem importune nimis inter utramque aulam commercium eo rem adduxisset, ut interdicto ipsis prorsus officiis adhuc omnis inde apud Majestatem Vest. veritati obumbrandae locus factus esset, relictus eidem revelandae pene nullus. Nos sane quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, si qui vero aliter


page 979, image: s0979

Majestati Vestrae forte suadere contendunt, illi quidem non satis Nostrarum rerum conscii, animove praeoccupato ac parum aequo esse deprehendentur, et ex his demum esse videntut, a quibus cavendum esse Sacrae Literae admonent: A Consiliario serva animam tuam, et Consiliarius sit tibi unus de mille. Jam veroquod attinet declarationem nuliitatis concordiae initae super hybernis stetionibus, quas nuper Caesarei milites in Dncatu Parmensi locarunt, Majestatem Vestram Caesaream obsecramus, ne credat summum Pontificem, cum eam concordiam annullaret de laedendis violandisve ullo pacto Imperialibus Juribus cogitasse, ea enim Jura ad Parmae et Placentae Ditionem minime extendi pro comperto habuit ac habere debuit, cum satis constet tribus abhinc seculis Ducatum illum jure optimo possideri ab Apostolica Sede, directoque summi Pontificis Dominio jam diu subesse tum quidem antea, tum vero postquam Jure feudi Farnesiis Principibus obvenit, quo nomine ad haec usque tempora census annuus Camerae Apostolicae ab iisdem libere ac publice penditur. Hinc est, quod Augustae memoriae Leopoldus Majestatis Vestrae Parens datis die 14. Decembr. 1691. ad S. Memoriae Innocentium XII. Literis aperte declaravit, Parmae et Placentiae Ducem Vasallagio Sanctae Sedi adstrictum esse, ac rursus scilicet die 27. Julii 1697. solenni Consilii Aulici Caesarei decreto professus est, eundem Ducem pauca tantum feuda a Sacra Caes. Majestate et sacro Romano Imperio recognoscere. Mirum propterea videri potest, cur haec omnia ad Majestatis Vestrae Caes. notitiam deducta


page 980, image: s0980

non fuerint, nisi et forte consilio elata sint, ut Majestas Vestra a juribus Sacrae Romanae Ecclesiae hac etiam in parte tuendis abstraheretur, atque interim locus daretur, malis Consiliariis, Theologis et Canonistis ea praebendi consilia, quae in adjuncto Literis suis typis impresso libello vulgata sunt. Eum quidem libellum, Augustissime Caesar, non sine intimo cordis dolore omnes, aliqui etiam Nostrum non sine lacrymis legere valuimus. Siquidem Majestas Vestra aequo et pacato animo expendere velit, quousque abripi se passi fuerint ejusdem libelli autores, quibusve dicendi formulis usi sint, cum de supremo Catholicae Ecclesiae Pastore, Christi in terris Vicario, eique ab eodem Christo traditis coeli clavibus, caeterisque Dei Ministris ac sacris Ecclesiae juribus agatur, minime dubitamus, quin ipsa Majestas Vestra probe agnitura sit, non immerito animos nostros tam vehementer esse commotos, ut pro insita sibi eximia ac vere Austriaca pietate et Religione ea omnia sit facile improbatura. Atque inde ansam forte arripuerunt Majestatis Vest. Caes milites, quibus non ita pridem non semel Ditionem Ecclesiasticam pertranseuntibus viaticum a subditis Pontificiis liberaliter suppeditatum fuit, inermem atque rebus omnibus imparatam Comaciensem civitatem in Ducatu Ferariensi inopinato occupandi, eamque operibus muniendi, de quo manifesto Apostolicae sedis gravamine removendo non cogitari videmus. Quae cum naturali et gentium Juri adversentur, et a Majorum tuorum, Caesar, virtute ac pietate dissentiant, nullo modo credimus ab aequitate et recta


page 981, image: s0981

voluntate Majestatis Vestrae Caesareae processisse; imo speramus pro vindice, qualem eam esse agnoscimus, sanctae Romanae Ecclesiae se gesturam, ut quae erepta sunt eidem Apostolicae sedi, red dantur, utpote, quae tot Romanorum Imperatorum declarationibus, ac tam longa temporis possessione in Ecclesiae Romanae Dominium transiisse probantur. Nam nisi longa possessio et antiqua et repetita pacta et publica Documenta, Jura ac rationes Ecclesiae et Pontificis muniant atque consolident, qui demum Principatus, aut quae Regna consistent, utpote quae non alio certe jure, quam quo ditio Ecclesiae, nempe diuturnitate temporis, et publicis foederibus stabilita sunt? lisdem exemplis nixa plane videtur prohibitio illa adhuc inaudita, qua tum in Ducatu Mediolanensi, tum in Regno Neapolitano Ecclesiasticis absentibus interdicuntur proventus beneficii aut Pensionis titulo debiti, et pristinum fere commercium cum subditis Pontificiis, cumque ipsis Romanae curiae incolis tollitur, quam tamen prohibitionem benigna validaque Majestatis Vestrae intercessione et autoritate quamprimum sublatum iri confidimus. Sed de his quidem fusius et liberius loquimur forsan, quam opus est apud Principem recte et pro Justitia sentientem, sed ad id nos admonet officii purpura, immaculati agni sanguine conspersa, quam cum induimus solenni jurejurando Nos obstrinximus fidem et obedientiam Nos praestituros esse beato Petro et Successoribus Ecclesiae Romanae Pontificibus eisque praesto futuros, ut Papatum Romanum et Regalia Sancti Petri retineant, defendant et recuperent,


page 982, image: s0982

ut proinde minus candidi erga Majestatem Vestram haberemur, nisi intimos sensus Nostros perinde ac Deo scrutatori cordium Majestati Vestrae Caesareae panderemus, qua ex ratione hisce etiam ad extremum adde re cogimur, quod cum Majestas Vest. Caesarca Christianae Religionis commodis et concordiae Sacerdotium inter et Imperium conciliandae summopere studeat, eoque tam pie Nos provocet, velit Caesarea Majestas Vestra Summo Pontifici aures animumque iterum patefacere, simulque rogamus Majestatem Vestram Caesaream, ut sicut potentia ac felicitate Majores suos inclytos aequat ac superat, ita eosdem valido Ecclesiae Jurium Patrocinio una cum Imperio suscepto vincere contendat, ita ut Nos pristinae tranquillitati reddamur, nec tam ad repellenda arma, sed ad fundenda pro Imperii sui diuturnitate ad Deum precibus, quod magis Nostrum est, secura libertate attenti, ac Majestati Veistrae Caesar. assidua gloriae incrementa ex animo augurari queamus. Datum Romae die 12. Augusti 1708.

Sub Sigillis trium Nostrum in Ordine priorum, sede plena.

(L. S.) Cardinalis Marascotti.

(L. S.) Cardinalis Carpegna.

(L. S.) Cardinalis Pamphilii.

Gvido Passioneus, Secretarius.

Inscriptio. Serenissimo Principi Josepho Romanorum Regi in Imperatorem Electo semper Augusto.



page 983, image: s0983

MCLXXXVII. Literae PETRI, Czari et Magni Ducis Moscoviae, ad ANNAM, Magnae Britann. Reginam, quibus eam obnixe rogat, ut facinoris inauditi, Londini in persona Legati sui perpetrati Autores et Ministros, durissimas gravesque poenas dare jubeat, 1708. P. P.

NOn potuimus praeterire, quin Majestati Vestrae notificaremus, quanta animi cum aegritudine et horrore ex submissa Andreae de Matveof, Legati nostri, ad Aulam vestram nonnullis importantibus instructi commissionibus, relatione insperatam unquam percepimus notitiam, quomodo illum Legatum, postquam valedictoriam a Majestate Vestra obtinuisset Audientiam, Londini in urbe Residentiae Vestrae in platea publica, praemeditata ex malitia, consultoque (uti apparet,) nonnulli justitiae famuli, per quendam vice Comitem (vulgo Sherif) immissi, more latronum contra publica Gentium jura et cum inaudita exemploque carente, eorundem violatione aggressi, dispersis ipsius famulis, Rhedam ejus vi barbara infringendo, eundemque gladio, canna, pileo spoliando, vestimenta lacerando tanta ignominia affecere, quam non solum ejus characteris Ministro extraneo, ne quidem Plebejo ex politioribus gentibus quispiam attentare auderet, nisi rigorosissime puniendus et quod maxime abominabile est, dum dictus noster Legatus clamore auxilii contra violentiam et latrocinium,


page 984, image: s0984

nonnullos homines attraxisset, animo habentes, eundem manibus compilatorum liberare, cumque hi eo fine Rhedam detinentes, et causam rei scire cupientes illum in proximam duxissent cauponam, effrontes malefici jussum Magistratus Mercatorum ad detentionem dicti Legati pro 50. libris (vulgo Pondt Sterl) ab illo, ac si nonnullis Mercatoribus debitis emanatum produxere, et cum accurrentes re explorata iterum migrarent, continuo Rhedae conductitiae vi imposita in quandam infamem domum, Blakreveen nuncupatam, detinendum tradidere. Et quamvis dictus Legatus noster hoc inauditum et atrox opprobrium Status Secretario notificaverat, tamen hic quasi reperiri non poterat et tantum Secretarius Walpohle dictam domum accesserat, non pro liberando eo, sed (uti evidentissime constat) ut ocularis fuisset testis hujus unius sub sole ferocis tractationis, multo minus Legato nostro levamen aliquod, uti publici juris gentium, quod ab omnibus insultibus Characterem Legati protegit, peritus, ei offerens, recessit, adeo ut praedictus Legatus noster omnis juvaminis expers ac derelictus compulsus fuerit, se detentionis domo redimere, ac post magnum temporis intervallum sibi libertatem procurare. Quoniam itaque ausum hoc patrataque in persona Legati ignominia in toto terrarum orbe impracticata, et nullibi, multo minus inter clariores audita populos, jura Gentium non solummodo profanans, sed et omnino destruens, nostram quoque laedit Majestatem, ea propter nos cogimur a Regia Vestra Majestate


page 985, image: s0985

expetere, ut in persona Legati nostri nobis attentatae cum aversione juris Gentium, injuriae, praevia dicti vice-Comitis, uti totius mali materiae primae, pro eo, quod adeo contumeliosum nefas patrare ac detentionem Legati nostri pro re nanci resolvere tum et latronum, qui opprobrio eundem Legatum modo supra fato in via publica afficere praesumpserunt, non alias nisi pessimorum Nostrimet compilatorum et juris Gentium destructorum ad proportionem reatus illorum, tum et mercatorum detentionis dictae auctorum, uti apparet ex protervo instinctu intendentium veterem amicitiam inter nos nostraque Imperia labefacere causarum una et aliorum hujus sceleris complicum inquisitione, inflicto juxta rigorem jurium ultimo mortis supplicio iis omnibus aut castigatione, ad proportionem contumeliae, qua unusquisque Legatum nostrum afficiebat, caeteris ad exemplum, reparationem praebere annuat. Quo super idem Legatus, vigore datorum sibi expressorum mandatorum, Majestati Vestrae desiderium nostrum fusius exponet, Majestatis Vestrae ministro in Aula nostra degentiper nostros declaratum.

Nos speramus ab aequanimitate Majestatis Vestrae intolerabilis hujus ignominiae talem satisfactionem, eo magis, quo propius Majestati Vestrae honor totiusque Britannicae gentis reputatio hoc modo ab oblique resonante vindicari poterit Echo, nobisque vera assecuratio continuaturae Vestrae erga nos immutabilis amicitiae porrigetur documentum, cunctique adversae opinionis


page 986, image: s0986

effectus inde emanati exterminabuntur, et ne in defectu dignae honorique aequivalentis satisfactionis adigamur, eandem nobismet reciproco procurare modo, quod nobis particularis aestimationis, qua nos Majestatis Vestrae amicitiam prosequimur, ratione admodum displiceret. De caetero Nos Magnus Dominus nostra Czarea Majestas a supremo Numine Majestati Vestrae diuturnam valetudinem, faustumque Regnorum regimen precamur. Dabantur in expeditione nostra bellica ad vicum Sowolewo appellatum, Anno a Nativitate Christi 1708. die 17. Sept. St. v. Imperii nostri 27.

Vestrae Regiae Majestatis

propensus Frater PETRUS.

Comte de Golofkin. Petrus Scapfirof, Secretarius intimi Consilii.

MCLXXXIIX. Literae STANISLAI A SCZEMBECK, Regni Poloniae Primatis ad CLEMENTEM PAPAM XI. quibus ipsi indesatigatam Reipublicae Polonae, tot tantisque calamitatibus vix non consumtae, suaeque Archidioeceseos imprimis curam sedulo et reverenter commendat, 1708.

POst oscula Beatorum pedum Sanctitatis Vestrae humillimam Ecclesiae meae ac mei commendationem. Paterna cura et Apostolica solicitudo Sanctitatis Vestrae de universo grege Christi fidelium, ac non minor de nostra afflicta Republica


page 987, image: s0987

Polona svasit Proceribus ex Senatu et Equestri Ordine, ut ad Sanctitatem Vestram, tanquam ad communem Orbis Christiani, nostrumque Patrem cum plena fiducia una mecum recurrerent, ac omne suum postulatum uti fundamento juris Patrii et verae justitiae innixum, quod istis literis appono ad aram Sanctitatis Vestrae et lancem judicii ejus proferrent, illudque benigne admitti humillime supplicarent. Erat quidem hoc commune omnium votum et meum particulare ut jam tandem exoptatam de unione et tranquillitate Reipublicae notitiam Sanctitati Vestrae possemus ferre ad consolandum ejus cor paternum, quod ob continuas totius Christiani Orbis turbas graviter affligi compertum habemus, testis et mihi est supremus ille, qui omnia videt, oculus, quod non orabam tantum, sed et laborabam, quantum in me erat, pro instauranda publica tranquillitate, pro conservanda fide Catholica et asserenda patria libertate non ideo tantum, ut hoc facerem quod erat, et est muneris mei Primatialis, sed etiam ut pro modulo meo tanquam humillima creatura Sanctitatis Vestrae aliquod levamen Apostolico ejus dolori et moerori subministrare valeam. Cum autem ob delicta gentis nostrae non sumus adhuc digni propitiatione divina, et optata felicitate, propterea cogor in amaritudine animae tristem ad haec tempora afflictae et luctuosae Reipublicae faciem remonstrare ante oculos Sanctitatis Vestrae bellum ab annis octo et ultra coeptum, quod Regnum Nostrum vehementer fatigat, nunc jam fere totaliter vastavit,


page 988, image: s0988

ubique induxit ingentem abominationem desolationis, causavit extremam pauperiem et observatam in multis locis famem, ac nullibi reliquit angulum ad quietem, aut ad securitatem. Ad tristes vero causas has et effectus belli accessit pestifera lues, et haec dum valde saevit miserias afflictae Patriae in immensum auget et producit, super omnia autem mala morbus interni dissidii inter nos tantopere invaluit, ut vix videatur esse curabilis, nisi Dominus Deus, a quo est omnis salus speciali dono curationis suae eam curare et sanare velit; inexplicabile hoc est, quam sit difficile ad pacis et charitatis leges reducere et componere, quod praecedentibus annis inaudita ambitio, inordinatus valde privati commodi et emolumenti respectus, ingens vindictae sumendae appetitus, ac demum saeva civilium odiorum rabies dissolvit, detraxit et destruxit, quomodo omnia jura, omnes libertates et omnes antiquas consvetudines evertit, pessundedit, conculcavit, et quod adhuc magis mirandum, horrendum et dolendum est, plerique filii afflictae matris suae Patriae exoticis persvasionibus et pollicitationibus suis aut passionibus inducti, capti et quasi illaqueati post tot praejudiciosos imo perniciosos actus contra Religionem et libertarem attentatos hucusque seu non volunt, seu non possunt praeter nimiam a nutibus externae potentiae dependentiam animum et manum admovere ad usitata alioquin a majoribus in casu scissionum media unionis et pacis ineundae, quae anteriores et recentiores manifeste ad oculum indigitant revolutiones


page 989, image: s0989

et exempla, imo quotidie magis ac magis in altitudinem illius procellosi maris, quod navigatur, et novos ipsius fluctus se ipsos et Rempublicam protrudunt et impellunt per inusitatos in libertate agendi procedendique modos. Quod autem ita se res habeat, ut profertur annoxa manifestatio, quam cum demississimo cultu ad Sanctitatem Vestram transmitto, plenius informabit. Discernet exinde facile benigne Sanctitas Vestra pro sua summa sapientia et summa justitia manifestationem istam in fundamento legum et consuetudinum antiquarum amore Religionis et favore libertatis esse factam. Adinveniet ex tam laudabili resolutione et intentione vota et desideria publica eidem annexa, quae in Paternum sinum Sanctitatis Vestrae effundimus esse recta, justa et Pontificia consideratione, admissione, ac benedictione digna. Quam benedictionem Apostolicam et gratiam cum nomine omnium et singulorum, quos sub nexu Confoederationis Generalis Sendomiriensis, ipsa ratio, rectitudo et purus tuendae ac defendendae libertatis Patriae zelus firmavit, et nunc in eodem immotos tenet, a Sanctitate Vestra demississime imploro, non temere cum magna animi fiducia Sanctitatem Vestram de hoc velle persvasam esse supplex rogo, quod sicut per annos praecedentes Confoederatio Nostra nec in minimo puncto potest argui contra Sanctitatem Vestram et Sanctam Sedem Apostolicam ac ejus jura ac immunitates deliquisse, ita quod Nobis vere jucundum sit et erit dare Nos imo immolare. Nos omnes in obsequium ejusdem S.


page 990, image: s0990

Sedis Apostolicae, non solum, ut sic debitum nostrum ex vinculo fidei faciamus, sed etiam, ut particulari obligatione, cultu ac memorando ad posteritatem amore Sanctitati Vestrae obedientes addictos et adstrictos Nos esse exhibeamus. Loquuntur etiam Nobis taciti sensus Sanctitatis Vestrae, et hoc ipso magnam ejus de bonis Reipublicae curam et summam providentiam testatam faciunt; quod ab Apostolica ipsa specula omnia licet e longinquo perspicaciter de notitiis Status Nostri considerentur; nihil autem etiam in resolvendo ad importunas preces et factiosos ac urgentes conatus praecipitetur. Spero in Domino Deo quod beatum illud sidus Sanctitatis Vestrae, quod pretiosis undis et sacro ternioni montium est pro corona, nobis erit pro cynosura in omnitempestate, imo erit sol, qui tenebras et omnes turbas pellat nostras, et post hos nimbos in portu desideratae tranquillitatis fessam et vix jam non concussam navim totius Reipublicae constituat. His omnibus nomine publico ex munere meo Primatiali praemissis addo ex debito personae meae humillimam et nullo apparatu verborum satis explicandam gratiarum actionem pro omni valida protectione et benefica gratia Ecclesiae meae Primatiali Gnesnensi et mihi ipsi hactenus praestita adversus potestates tenebrarum harum, quas paulo ante ingens schisma produxit, inter suprema beneficia, quae mihi Deus contulit, hoc recensebo semper, quod a Vicario ejus promanavit. Recommendo demississime eidem ulteriori protectioni et gratiae Sanctit. Vest. Ecclesiam hanc


page 991, image: s0991

meam, ac me ipsum, et supplicando Majestati divinae, ut Sanctitarem Vestram ad annos plurimos servet incolumem, ejusque S. Sedem Apostolicam Ecclesiae suae tuitionem et gubernationem prosperet omni die, omni momento recognosco me esse semper quam diu vivo,

Sanctitatis Vestrae

Dabantur Olomucii die 7. Octobris, Anno 1708.

MCLXXXIX. Literae. ANNAE, Magnae Britanniae Reginae, ad JOSEPHUM Rom. Impetatorem, quibus ipsum amanter requirit, ut pristinam Religionis libertatem, Lutheranis feliciter in Silesia restitutam, Reformatis etiam praestitam ratamque faciat, 1708.

CUm Caesarea Vestra Majestas, cum Serenissimo et Potentissimo Svecorum Rege, ad dissidia quaedam inter vos oritura penitus dirimenda, et ad antiquam utrinque necessitudinem conciliandam, de quibusdam articulis Altranstadiae pactis convenerit; Ut universis Silesiae Protestantibus, liberum divini cultus exercitium pristinaque suae Religiohis jura, Pace olim Westphalicae concessa restituerentur. Cumque Nos veteris amicitiae duorum Potentissimorum Principum promovendae, et communis omnium Potestantium rei consulendae studio eidem conventioni sponsionem Nostram dederimus, non possumus sine summo dolore animadvertere Caesaream. Vestram


page 992, image: s0992

Majestatem, nescio qua distinctione Nominum obtenta, stipulatam Lutheranis quidem indulgere Libertatem, Reformatis vero eandem ex aequo bonoque vindicantibus denegare, nec Autoritatem ipsius Tractatus nec Sponsionem Nostram nuper memoratam, a Nobili Nobis dilecto et Fideli, Philippo Medows, Equite Aurato etc. etc. Ablegato Nostro Extraordinario in aula Vestra commorante, pro Reformatis Vestrum favorem deprecante, quicquam apud ipsam potuisse, ut hi non minus ampla Pactorum mente comprehensi et pari cum illis pactorum emolumentis fruerentur; Quasi vero quicquam magis perspicuum esset, quam Pacem Osnabruggensem, universam sine ullo discrimine Protestantium communionem voluisse nec vi tractatus Altransta diensis eos, qui addicti Augustanae Confessioni vocantur, ita praetendi posse, ut Reformati ficta hac verborum specie a Lutheranis secreti, antiquis Juribus et exercendae Religionis libertate privarentur. Cum vero nos non aequitatis modo, sponsionisque superioribus articulis promissae, sed etiam fraternae necessitudinis, qua sumus Religionem Reformatam profitentibus conjunctissima, ratiorem habeamus, non possumus neque Charitati Christianae, neque Nostro erga Deum officio, nec animo fidem fallere nescienti, satisfacere, nisi ad recuperanda eorum Jura operam quam studiosissime conferamus. Quapropter a Vestra Caesarea Majestate enixe petimus, ut pristinam Libertatem, quam Lutherani feliciter sibi restitutam sentiunt, Reformatis etiam praestitam


page 993, image: s0993

et ratam faciat, nec sinat, ut hi cum haud adeo multi sint, et eadem beneficia, Justitiae norma pactorumque vigore merentes, nec minus dicto Majestatis Vestrae audientes, se miserrimos omnium subjectorum lugeant, ut indigni aequitate, indigni Caesarea clementia, soli videantur. Quod si Caesarea Majestas Vestra nostris annuerit votis, ab omnibus Reformatis, quotquot Reformatam Religionem colunt, gratiam adhuc majorem inibit, a Nobis vero potissimum, quae Vestram in benignitatem et indulgentiam, Nostrae amicitiae et apud ipsam autoritatis tanquam fructum habebimus, et ad omnes officiorum vices reddendas muneraque inter Nos necessitudinis auctiora (si id possit fieri) praestanda, semper erimus paratissima. De caetero Caesaream Vestram Majestatem supremi Numinis Tutelae ex animo commendamus. Dabantur in Palatio Nostro divi Jacobi. 7 die Mensis Januarii, Anno Domini 1709. Styl. vet. Regnique Nostri septimo.

Caesareae Majestatis Vestrae

Amanissima Soror, Consanguinea et Amica ANNA

Regina. H. Boyle.

MCXC. Breve CLEMENTIS P. P. XI ad JOANNEM BAPTISTAM, Archiepiscopum Tarsensem, et Sedis Apostolicae ad Tractum Rheni Nuntium cui severe injungit, ne quid in praejudicium Catholicae


page 994, image: s0994
Religionis Coloniae Agrippinae fieri patiatur, 1709 Clemens Papa XI. Venerabili Fratri johanni Baptistae, Archiepiscopo Tarsensi, nostro, et Apostolicae Sedis ad Tractum Rheni Nuntio. Venerabilis Frater salutem et Apostolicam Benedictionem.

SPerandum omnino nobis esse videbatur, Magistratum ipsius Civitatis Coloniensis veteris pietatis memorem, et nostris etiam paternis officiis ac Fraternitatis tuae vocibus admonitum ac confirmatum, nihil unquam remissurum esse de ea constantia, qua primum obstitera petitionibus Acatholici Principis, magno studio contendentis novum ac inauditum exemplum, favore suae sectae istuc inducere. Verum non sine multa animi nostri molestia audivimus, eundem Magistratum, inito demum Tractatu, delectisque Arbitris existimasse, satis consultum esse incolumitati orthodoxae fidei, si damnata haereticorum exercitia ab ipsa civitate in praesens excluderentur, caeterum consensisse in aliquam conditionem, per quam differri potius quam adimi Catholicae religions periculum videatur. Quam ob rem aequum omnino fuit, ut Fraternitas tua pro demandato sibi a nobis munere statim, imsurgeret, ac palam declararet, non licuisse Magistratui seculari causam fidei cultum et integritatem directere respicientem at tingere, nec in Concordia, quae dicitur inter partes inita, praeservare asserta jura Acatholici Principis.


page 995, image: s0995

Ut autem omnibus perspectum sit, nedum sperata nobis extitisse, sed rata a nobis haberi ea, quae pro indemnitate catholici cultus, inhaerendo facultatibus tibi a nobis traditis, opportune ac necessario hac occasione praestitisti, Nos declarationem a te editam, in qua omnia et singula obtentu ineundae concordiae in eo Tractatu contenta, cum omnibus inde secutis ac secuturis, quatenus directe vel indirecte Catholicae Religioni praejudicium inferant, aut inferre aliquando possint, sub amplissima forma nulla, ac irrita denunciasti, ac pro revocatis, cassatis, nullis, invalidis, abolitis, viribusque executione et effectu penitus ac omnino vacuis haberi voluisti, per omnia approbamus, et Apostolica nostra Autoritate confirmamus; Tibi insuper injungentes, ut ejusmodi approbationem ac confirmationem nostram notam omnibus reddi cures et facias. Interim vero ut pergas in officio sedulus esse et vigilantiam tuam nobis semper magis comprobare, Apostolicam Benedictionem Fraternitati tuae peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die 16. Februar. Anno 1709. Pontificatus. nostri anno nono.

Ulysses Josephus, Archi-Episc. Theodosiensis.

MCXCI. Literae GENERALIUM FOEDERATI BELGII ORIMNUM, ad JOSEPHUM, Rom. Imperatorem, quibus pro incolis per Silesiam reformatae Religioni addictis, ut nimirum iisdem


page 996, image: s0996
sacris suis publice et sene metu vacare liceat, sedulo intercedum, 1709.

Serenissime, Potentissime, atque invictissime Imperator.

CUm Caesareae Majestatis Vestrae subditi in Silesia, qui Reformati dicuntur, eandem, quam Nos fidem profiteantur, nullumque societatis humanae vinculum, fortius mortalium animos inter se constringat, quam Religio, eorundemque Sacrorum communio, unde et fratres vocamus, et fraterno amore diligimus, qui Deum Nobiscum eodem ritu pure colunt; haec ratio, etiamsi sola foret, plus quam efficax esset, cur, si quid meritis, amicitia vel gratia, apud Caesaream Majeslatem Vestram valeamus, illud omne impen deremus quo illos pristinorum et per injuriam temporum ablatorum beneficiorum restitutionem liberamque pro incolumitate Regiae Majestatis Vestrae et incremento Domus Augustae, more nostro vota faciendi, facultatem rogantes in causa, non aequa tantum, sed et pia, officiis et intercessione Nostra adjuvemus. Non autem unica haec ratio Nos impulit, ad implorandam pro iisdem Reformatis saepius per Ministros nunc iterum li eris, Caesareae Majestatis Vestrae justitiam et bonitatem. Suscepimus enim rogati, una cum aliis Principibus pactorum Altranstadiensium sponsionem, quibus cautum est, Confessioni Augustanae addictis Jura et Privilegia, Pace Westphalica olim concessa restitutum iri. Manifestum autem est et certissimis argumentis evincitur, tam in Silesia,


page 997, image: s0997

quam in Germania Reformatos etiam sub nomine addictorum Confessioni Augustanae comprehendi: atque expressis verbis ipsae Pacis Westphalicae tabulae statuunt, quicquid Juris aut beneficii Augustanae Confessioni addictis tributum est, id etiam iis, qui inter illos Reformati vocantur, competere. Hac certe et non alia mente, Tractatus Altransta dienfis fidejussores Nos constituimus. Quandoquidem autem Caesarea Majestas Vestra, restituendo Lutheranis in Silesia, Templa aliaque Jura et Privilegia, praeclarum documentum dedit, pronae et sincerae voluntatis suae et sanctimoniae in adimplendis pactorum legibus, atque illam partem, quae ad Lutheranos spectat, jam praestitit, hinc Nobis emergit fiducia, quam non inanem fore speramus, Caesaream Majestatem Vestram alteram quoque partem, quae ad Reformatos pertinet, brevi eadem voluntate impleturam. Quod si non tam clare illorum in integrum restitutionem pacta flagitarent, tamen Caesaream Majestatem Vestram, hanc, ipsorum submississimis precibus, nostrisque et aliorum Principum amicitia, foedere, multisque necessitudinibus cum Caesarea Majestate Vestra conjunctorum, ardentibus desideriis, pro benignitate sua concessuram, lubenter Nobis persvademus, praesertim cum nihil aliud petamus, quam ut Silesii Reformati, in rebus temporalibus dicto audientes, fidem, quam Deus animis ipsorum indidit, publice et absque metu profiteri, Deum more suo invocare, caeteraque pietatis munia obire, sub Clementissimo Caesarea Majestatis Vestrae Imperio,


page 998, image: s0998

queant. Hoc pro studio et observantia erga Caesaream Majestatem Vestram nostra, quae summa est, enixe rogamus; annuente autem Caesarea Majestate Vestra, maximum Nos beneficium adeptos agnoscemus, et quantum cunque commodi aut emolumenti in Silesios fidei Nostrae Consortes, a Caesarea Maj. collatum fuerit, tanquam in Nos collatum foret, grata mente reputabimus, nullam unquam, gratum animum testandi, occasionem praetermissuri. Quod superest Caesaream Majestatem Vestram divino tutamini devote commendamus. Dabantur Hagae Comitum 20. Martii, 1709.

MCXCII. Literae ANNAE, Magnae Britanniae Reginae, ad LOTHARIUM FRANCISCUM, Electorem Moguntinum, quibus enixe ab eo contendit, velit sibi res Germaniae sedulo habere commendatas caeterosque S. R. Imperii principes exemplo, autoritate et hortatu suo ad paria studia excitare, 1709. P. P.

CUm placuerit supremo rerum humanarum moderatori, divino suo auxilio confoederatorum inceptis praesentibus indies adspirare, cumque variis et insignibus favoris sui indiciis, terra, marique anno proxime praeterlapso causae nostrae communis aequitatem approbare, et singularem in modum adjuvare, dignatus fuerit, Nos coelestem illam benignitatem suppliciter primum veneratae, consilia inivimus cum celsis et


page 999, image: s0999

praepotentibus Dominis Ordinibus Generalibus uniti Belgii de secundando enixissimis nostris conatibus favorabiles hosce annuentis Providentiae eventus, quos nobis largitur, ad stabiliendam denuo Christiani orbis in columitatem et reducendam illam pacem, quam unice votis armisque petimus, aequam, honestam et in seros nepotes duraturam, quod non alio modo efficacius fieri posse videtur, quam si copias nostras novo militum firmamento auctiores reddamus, et numero delectuque cohortium ita undique hostem publicum urgeamus, ut frangatur tandem immodica illius potentia, quae tamdiu Europae totius libertati minaciter imminuit. Cumque nobis eadem cum Imperio Germanico belli, pacisque alea sit, vestrique circuli Principes ac Status eorundem periculorum socii sint iidemque rei feliciter gestae fructus participare debeant, e nostro officio esse duximus, Celsitudinem Vestram Eminentissimam, tanquam circuli Electoralis Rhenani Directorem serio exhortari, ut occasionem hanc secundissimam et a Deo propitio omnibus confoederatis oblatam, fortiter cum circuli vestri membris arripiat, et non modo curet, ut decretam jam diu solenniter copiarum pecuniaeque vim pro rata cujusque parte accurate singuli Status exhibeant, sed etiam, ut viros fortes fidosque socios decet, vires adaugendo, nervosque omnes conjunctim impendendo, quasi uno ictu viam certissimam ad salutem, ad pacem, ad gloriam copiarum classiumque instructissimarum numero, ductu, vigilantia, immensis denique


page 1000, image: s1000

undiquaque sumtibus caeteris exemplo praeire, pro communi omnium bono ullo unquam tempore recusavimus, etiam nuperrime magnum nostrum magnae Britanniae Consilium in Parlamento convocatum, mature perpensis, tum augendarum copiarum necessitate, tum insignibus emolumentis inde orituris, licet gravi hujusce belli onere nimio nimis jam premantur subditi nostri, ingentem tamen pecuniarum summam eo conferendam judicavit; Interea vero sine summo dolore non possumus animadvertere, quam secure et quam jactanter inveteratus Germaniae libertatis hostis, exercitum apparatusque bellicos Sacri Romani Imperii contemnere videatur, ut Rheni ripam finiumque suorum propugnacula ab illa parte militum praesidiis pene denudet, viresque glomeratas alio effundat, tanquam crederet, vel haud infestos esse Germanos, vel saltem minime metuendos. Ad Celsitudinem Vestram Eminentissimam itaque spectat praecipue, tanquam Circuli Electoralis Rhenani Directorem, ut exemplo, autoritate, hortatu caeteros Principes, Statusque excitet, quo memores gloriae, foederis, fideique socialis, eum Ducem Auctorem sequantur, et vires augendo, animosque mutuo stimulando, faciant tandem, ut videat Gallus, sese non impune laturum, quod Nomen Germanicum, tam formidabile olim, et jam copiis opibusque (modo depromerentur) adeo validum, despicatui habuerit; Nos enim vero a nostra parte vestris conatibus non deerimus, et cum juncto fortique opere undiquaque


page 1001, image: s1001

connitamur, ita demum divinae dextrae auxilio, ad finem laborum omnium feliciter perveniemus, ut diuturni et languidi belli miserias finiamus, pacemque exoptatissimam aequis tutisque conditionibus gloriose assequamur. De caetero Celsitudinem Vestram Eminentissimam Dei optimi maximi tutelae ex animo commendamus. Dabantur in Palatio nostro divi Jacobi septimo die Mensis Januarii Anno Domini 1709. Regnique nostri septimo.

Eminentissimae Celsitudinis Vestrae

Bona Consanguinea et Amica

ANNA Regina.

MCXCIII. [correction of the transcriber; in the print MCXCIIII.] Literae PROCERUM S. R. IMPERII, foedere Nordlingensi comprehensorum, ad ANNAM, Magnae Britanniae Reginam, quibus ab ea amanter efflagitant, dignetur haud gravatim in instani cum corona Galliae pacis negotio S. R Imperii praet caeteris condignam habere rationem, 1709.

Serenissima ac Potentissima Regina,

SI novis undequaque occurrentibus credere liceat, hostilis Coronae Gallicae vires, eo adspirante divina gratia, Dominorum Confoederatorum, et praesertim Regiae Majestatis Vestrae praepotentibus armis redactae dicuntur, ut ab ipsa propositionem cum certis conditionibus pacis exoratam atque Hagae Comitum per Deputatum quendam


page 1002, image: s1002

Gallicum factam, nec non Sacrae Caesareae ac Regiae Majestatis Vestrae, sicut et Celsorum ac Praepotentum Dominorum Ordinum Generalium uniti Belgii Ministris porrectam et ad praeliminaria pacis admissam esse feratur. Quibus circumstantiis et rebus in hoc cardine tractandorum, imo ut communi fama profertur, vix non conclusorum praeliminarium pacis versantibus Regiae Majestatis Vestrae placeat gloriosissime recordari foederis illius Nordlingensis etiam ab ipsa praeter alte memoratam Caesaream Majestatem ad laudatos ordines generales cum Associatis et ad supra dictae hostilis Coronae Gallicae declarandum bellum specialiter invitatis inclytis circulis nominatim Rhenano Electorali, Franconico, Svevico et Rhenano Superiori initi, praesertim autem articulorum sive conditionum, quarum actualem praestationem Circuli mox memorati sibi tum stipulabantur, atque etiam subsecuta desuper Regiae Majestatis Vestrae expressa ratificatione impetrarunt, et scilicet inter alia praeprimis etiam redintegrationis superiorum Imperii Circulorum mediante restitutione tot ab iis avulsorum Commembrorum, Civitatum terrarumque in pristinum statum et jure quo ante avulsionem ab Imperio gavisi sunt, cura ratioque haberetur, nullumque mediorum ad eam obtinendam conducentium omitteretur, praetereaque etiam nulli unquam foederatorum cum hoste tractatus, separatos inire fas esset, sed ut de pace conjunctim tractaretur, eaque non aliter, nisi obtenta prius in quantum possibile redintegratione supra memoratorum


page 1003, image: s1003

Circulorum, et donec ad minimum securitati associatorum Circulorum omni meliori, quo fieri possit, et tutiori quam hactenus, modo, satis superque prospectum fuerit, concluderetur; Et quamvis de Regiae Majestatis Vestrae aequitate et justitia vix aliter sperare liceat, quam quod ipsam conjunctim cum Dominis reliquis confoederatis ultro fide et sollicitudine non minus ac pro muneris nostri ratione, sicut et speciali mandato gratiosissimorum, dominorum Principalium Regiam Majestatem Vestram, ad assistendum summis, quibus ea pollet viribus decenter et instantissime rogamus, ut non solum praedictum foedus et pactum illud Nordlingense, quoad restitutionem omnium ab Imperio per hostilem illam Coronam Galliae tam ante quam per et post pacem Monasteriensem avulsorum locorum plenarie in effectum redigatur, sed etiam ad domandam firmiter et refrenandam illam universae Europae libertati invidam tantoque tempore minaciter insultantem potentiam dictae Coronae repagulum quoddam per ejusmodi restituenda Imperio loca inclusum a Lotharingia ad Saarum et Mosellam usque descendens tractumque Mosae comprehendo per alterius adjacentes et intermedias terras Belgii Hispanici ad maris littus excurrens objiciatur, continuandisve, communis auxilii foedere firmetur, quis namque scopus et quae intentio Gallica huc usque fuerit, publica literarum et rerum nunquam intermoritura loquuntur funesta monumenta, testisque experientia est, Regem Galliae per paces quotquot ab eo initas


page 1004, image: s1004

nullatenus tranquillitatem publicam, sed novum semper litigium intentasse, easque ad nutum et voluntatem suam secundum proprium interesse, confisum vi armorum suorum interpretatum fuisse, cujus rei manifestum documentum praebent, vulgo sic dictae Reuniones a Camera Metensi inventae, quae praetextu Dominii directi, quod Episcopis Metensi, Tulensi et Verodunensi in quasdam a diversis Imperii Statibus possessas ditiones olim competerat, eosdem in subditorum suorum numerum violenter referre praesumpserit, et si forte sinistro et inopinato eventu Episcopatus isti pleno postliminii jure Romano Imperio non restituerentur, frustrata ejusmodi spe saltem praetensus ille nexus feudalis sublata omni vocis ambiguitate ac obscuritate disertis verbis aboleatur: Reuniones enim in tabulis pacis Rysvicensis annullatae, non de ipso juris feudalis nexu, sed ejusdem solummodo extensione et abusu pro genio Gallorum minus apte interpretari et captata temporis occasione possent resuscitari: adeo ut sine praememorata plenaria restitutione et repagulo atque obice ejusmodi pacifragae et ad aliena semper hianti intentioni semper obtrudendo pacem modo ineundam jam novis discordiis Gallicis debilitari, tranquillitatem publicam interturbari, resumptis paulisper viribus terras vicinas hostiliter aggredi et conquassari, aliasque adjacentes non tantum, sed etiam remotiores non nisi beneficium ordinis providentes et utinam viribus in tempore pares et unitas novo bello implicari, testimonio tam frequentium funestorum


page 1005, image: s1005

et plus quam barbarorum exemplorum certo certius continget; quibus malis ita surrecturis obviam tendendi et pacem firmam, bonam et constantem stabiliendi, quilibet cordatus praesentem occasionem, quam divina Clementia armis Dominorum Confoederatorum, justitiam causae foventibus, benigniter elargiri dignita est, vix unquam redituram agnoscet. Et hinc Regiae Majestatis Vestrae aequanimitas, justitia et in salutem ac incolumitatem publicam semper propensa voluntas, habita praesertim foederis Nordlingensis consideratione, nobis pollicetur Eam saepius memoratorum Circulorum desideriis adeo justis et non tantum propriis commodis sed etiam tranquillitati et felicitati publicae suffragantibus praesertim in recompensationem etiam auxixilii in obligationem promissorum indefesse praestiti atque in consolationem earundem terrarum vix non consumptarum praepotentem suam assistentiam non denegaturam, sed summum hocce negotium exoptatae firmae pacis conjunctis Dominorum Confoederatorum viribus consiliisve promoveri curaturam, adeoque mandaturam, ut Regiae Majestatis Vestrae Ministri, quibus dictum negotium pacis ab ipsa gratiosissime commissum est, illud praesertim in praeliminaribus indesinenter ad supra memoratae plenariae Restitutionis et redintegrationis Circulorum, atque opponendi repaguli intentionem dirigant, nec ab hoc inevitabili securae pacis objecto desistant, sed id ipsum, pro conditione sine qua non firmiter teneant, atque etiam Ministris nomine saepedictorum


page 1006, image: s1006

associatorum Circulorum ad locum tractandae pacis ablegatis, et adhuc ablegandis fideli in hoc puncto communicatione, auxiliares manus omnimode praebeant. Praesertim autem de securitate eadem, in quo Domini Confoederati tempore formandarum, sub favore fortasse armistitii, conditionum pacis per evacuationem et realem ab hoste faciendam cessionem hujus vel alterius fortalitii sine dubio in partibus Belgii sibi providebunt, etiam saepius laudatis Circulis virtute mentionati foederis Nordlingensis, utpote omne consilium commune ipsis promittentis certo prospiciant: Idem, quod tanquam universalem totius Christiani orbis tranquillitatem et quietem stabiliens Regiae Majestati Vestrae cum caeteris Dominis Confoederatis in aeternam gloriam verget. Cui omnia fausta et salutaria apprecamur et nos ea, qua par est, veneratione et reverentia commendamus. Dabantur Hailbronnae die 13. Maji 1709.

MCXCIV. Literae ANNAE, Magnae Britanniae Reginae, ad PROCERUM S. R. IMPERII Legatos in Comitiis Ratisbonensibus existentes, quibus ipsis, quam versatilis Galliae Rex circa ratisicationem confectorum nuper pacis Praeliminarium sit, cordate exponit eosque serio hortatur, ut nervos omnes intendant, quo hostium obstinata ferocia penitus frangi queat, 1709. Anna, Dei Gratia Magnae Britanniae, Franciae et Hyberniae Regina, Fidei defensor, etc. Amplissimis


page 1007, image: s1007
et Consultissimis Viris Electorum, Principum Statuumque Sacri Romani Imperii Consiliariis et Legatis ad Comitia Ratisbonensia Deputatis, ibidemque congregatis, Amicis nostris perdilectis salutem.

Amplissimi et Consultissimi Viri, Amici perdilecti.

HAud latet vos, quanto cum apparatu pacem nuper ambire hostis prae se tulerit, et quam solenni modo articuli quidam praeliminares, qui futuro pacificationis negotio fundamenti loco essent, Hagae-Comitum confecti conclusique fuerint, quos cum Ministri Gallici atque e primariis ad id missi assensu suo comprobassent, Rex tamen Christianissimus eosdem acceptos ratosque habere recusavit, atque ita fidem, authoritatem dignitatemque Confoederatorum omnium parum honeste ludificatus est. Perspicietis facile, ex tam lubrica agendi ratione, quo voto demum constringendus sit hostis adeo versatilis. Pervulgatae sunt veteres ejus artes, et cum rebus suis belli calamitatibus jam fractis afflictisque non nequit ad ingenium illud insidiosum reverti, quid non ab eo expectandum nobis foret, si a malis praesentibus paulisper respiraverit, et vel pacis vel induciarum beneficio vires animosque refecerit. Cum igitur satis apparet, tranquillitatem Europae, licet solennissime sancitam, nullo alio modo in tuto esse posse, quam, si Gallorum potentia ita undique praecidatur, iisque circumscribatur cancellis, ut ne minimam, vel vi, vel dolo,


page 1008, image: s1008

ipsam perturbandi facultatem habeant, res quidem ipsae loquuntur, tempusque poscit, ut omni tergiversatione posita confoederati junctim undiquaque summis viribus hostem communem adoriantur, atque eam pacem armis invito extorqueant, quam congressibus et colloquiis lenioribus nunquam adepturi sunt. Nobis quidem stat sententia, nervos omnes intendere, ut frangatur penitus obstinata hostium ferocia, speramusque socios ad unum omnes eodem animo nobiscum in re tam necessaria connisuros, ut sentiant demum hostes, sese cum maximo suo malo Confoederatorum nomini illusisse. Et cum conventus Vester celeberrimus pro Imperii Germanici gloria, dignitate, salute imprimis excubet, opportunum esse duximus, Vos etiam in tanto belli pacisque momento hortationibus Nostris sedulo incitare, ut studia vestra in causam communem usquequaque maxima omni ope, atque autoritate summa intendatis. Videtis utique, quantum publicae utilitatis intersit, ut Exercitus Germanicus ad Rhenum Superiorem et copiis et commeatu ad bellum necessario quam firmissimus reddatur. Videtis, quam idonea adsit, occasio, amplitudinem Romani Imperii et avulsas olim Provincias ab hoste recuperandi, modo ne ipsi vobismet ipsis defueritis. Confidimus itaque, Vos tam Decretis saluberrimis, quam conatibus enixissimis adlaboraturos esse, ut ex parte Electorum, Principum statuumque Imperii Romano-Germanici militum copiae, pecuniaeque et caetera quae ad bellum strenue feliciterque prosequendum opus sunt, abunde


page 1009, image: s1009

ac sine mora suppeditentur. De caetero autem supremum rerum moderatorem ex animo precamur, ut vobis adesse et consilia vestra in publicum Christiani orbis emolumentum secundare velit. Dabantur in Palatio nostro apud Windsohr tertia die Julii Anno Domini 1709. Regnique octavo.

Vestra

bona Amica

ANNA Regina.

Inscriptio. Amplissimis et Consultissimis Viris, Electorum, Principum, Statuumque Sacri Romani Imperii Consiliariis et Legatis ad Comitia Ratisbonensia, Deputatis ibidemque congregatis, Amicis nostris perdilectis.

MCXCV. Responsoriae LEGATIS PROCERUM S. R. IMPERII, in Diaeta Ratisbonensi degentibus, ad praeinsertas ANNAE, Magnae Britanniae Reginae datae, 1709.

Serenissima et Potentissima Regina, Domina Clementissima.

LIteras Regiae Majestatis Vestrae ex Palatio Regio Windsohr tertia nuperi Julii datas ea, qua par est, veneratione tertia Augusti accepimus, et ex iis, quod praeliminares pacis futurae Articulos Hagae Comitum confectos Gallorum Rex, denegata praeter omnem spem ratihabitione et ad maximum contemtum et ignominiosam confoederatorum


page 1010, image: s1010

ludificationem penitus abruperit, in id autem unice intentus fuerit, ut induciarum hocce beneficio vires suas recolligeret, easque novo cum animo resumeret insuperque percepimus, quam aegre Regia Majestas Vestra hanc Galliae Regis illusionem tulerit, qualique vere Regia generositate ad comparandam sibi totique Nationi magnae Britanniae immortalem gloriam eam vindicare, hostis arrogantiam reprimere, junctaque virtute confoederatorum eundem subigere intendat, et quas eum in finem ad conventum hunc generalem Sacri Imperii Romani miserit, excitatorias, ut omni possibili modo quaevis ad devolvendam hanc gravissimam praesentis belli molem et consequendum faustissimum ejus eventum necessaria media promtissime adhibeantur, nec quippiam praetermittatur, quo publicae utilitati consuleretur, sed opportuna occasio avulsas olim provincias ab hoste recuperandi, tranquillitatem introducendi et introductam in Europa conservandi consideretur; Et quemadmodum Regiae Vestrae Majestati summus attribuendus est honor, et immortalis gloria, quod durante calamitoso hoc belli tumultu singulari opera indefessoque studio pacem constantem et tranquillitatem perpetuam Europae recuperandi hucuque sapientissime invigilaverit, et periculosum hujus belli initium tam potenti auxilio quam sedulis adhortationibus incitando confoederatorum animos inhibuerit, ita patriae, causae communis et confoederatorum Status nunc felicior Regiae Majestatis Vestrae sum mae solicitudini utplurimum adscribendus;


page 1011, image: s1011

Hinc maxime e re est, ut Foederati et belligerantes omnes vi foederis initi et belli declarati unitis consiliis et auxiliis pari cura constantem et laudabilissimam Majestatis Vest. Regiae intentionem promoveant, et quidquid virium divina clementia possident, adhibeant, nec ante sufficientem tot acerbissimorum malorum reparationem et avulsorum restitutionem arma sua in ipsum alacri animo convertere desistant; Hac intentione non minus in salutem patriae quam in communes Foederatorum praesentes aeque ac futuras utilitates non defuere Electores, Principes et Status Imperii nostri Principales, per nova conclusa Imperii, a Caesarea Majestate confirmata, sese hic Ratisbonae invicem excitare et adhortari, ut ad instructum Imperii exercitum in superiore parte Rheni omnia quaecunque ad alacriter et fortiter impugnandum hostem opus esse, res ipsa clamat, res sine temporis dispendio pro nunc et in futurum praestent. Hunc in finem etiam Sacra Caesarea Majestas et quidam potentiores Imperii Status ad bellum eo melius et fortius prosequendum, et ad Confoederatorum expeditiones militem suum Imperio debitum aut integrum aut magna ex parte in Belgium miserunt, qua ex decentissima informatione haud dubitatur, quin Regia Vestra Majestas sufficienter colligere dignatura sit, quam avide et cum summa virtutis constantia Electores, Principes et Status Imperii Romani pro repellendis hostium injuriis et amoliendo bello ab exhaustis provinciis et ditionibus suas strenuas partes ulterius praecipue ad Regia Majestatis Vestrae promovendam


page 1012, image: s1012

gloriosam intentionem conferre desiderent, sperantes, divinam opem justissima in causa ac pro salute publica susceptis consiliis, laboribus, conjunctis viribus et auxiliis non defuturam, nec dubitantes, quin justissima intentionis causa et postulata Caesaris et Confoederatorum vim et faustum eventum pacis honestae et constantis habitura sint, in quibus adjuvandis operam suam Electores, Principes et Status Imperii omni modo impendere conabuntur; Regiam vero Majestatem Vestram maxime persvasam putant, quod ipsis nil magis in votis et cordi sit, quam hostiles impetus totis viribus refraenare et confoederatorum commoda omni conatu promovere valeant; De caetero certi sumus, Regiam Majestatem Vestram pro summa prudentia sua et aestimatione futuri ex praeteritis nobiscum sic judicaturam, omnium Foederatorum salutem in eo vertere, ne ad ipsos pacis tractatus posthac descendatur, nisi Galliarum Rex in ipso limine actionis promiserit, restitutum a se iri non modo universam Alsatiam cum urbe Argentoratensi decemque civitatibus unitis in dicta Alsatia sitis, totaque Sundgovia et Brisgovia Praefectura quoque Provinciali Hagenoensi (ubi Romanum Imperium et domus Austriaca illam possedit vel possidere potuerit pagis et juribus, a modo dicta Praefectura dependentibus, omnibusque locis et fortaliciis a Basilea ad Mosam usque cis et trans Rhenum sitis, nominatim utroque fortalitio Brisacensi, cum munimento vulgo le Mortier dicto item Kehl, Fort-Louis, Hunningen, Landcron,


page 1013, image: s1013

Befort, Hombourg, Bitsch et Pfaltzbourg cum omnibus munimentis, Armamentariis omnique apparatu bellico, ex quibus praedictis aliisque hic non nominatis locis illa maxime in finibus Helvetiae demolienda erunt, quae Caesari et Imperio destruenda videbuntur, sed et Comitatum Burgundiae, vulgo Franche-Comte dictum, Ducatum itidem Bovilionensem et Sedanensem, nec non Episcopatus Argentinensem, Metensem, Tullensem et Virodunensem et eorum districtus urbesque cognomines, etiam cum earum districtibus, nominatum Mojenvicum cum suis territoriis et juribus, uti et omnes alias Provincias, loca, jura, Magni Ordinis Teutonici et Ordinis S. Joannis Commendas, ditiones earumque jura et feuda Imperii ab Helvetia usque in Belgium sita, cum nexu feudalitatis tum ad Caesarem et Imperium, tum ad quoscunque in Alsatia et extra eam sitos Electores, Principes, praesertim Principem Mompeliardensem, caeterosque Imperii Status, comprehensa immediata Imperii Nobilitate, spectantia, denique utrumque Lotharingiae et Barri Ducatum, illum quidem in eo, quo Henricus III. Lotharingiae Dux illum quondam possederat Statu, hunc vero sublato feudalitatis nexu, ab Henrico Barri Comite non sine gravi jurium Imperialium dispendio vi metuque extorto, una cum omnibus et singulis ditionibus, terris et fortalitiis aliisque juribus, quae Lotharingiae Duces post pacis Pyrenaeae tempora Gallorum praepotentiae cedere coacti fuere, fortalitiis, insuper Theodonis villa


page 1014, image: s1014

et Saar-Louis Imperio restituendis, factaque a Rege solenni abdicatione omnium jurium et titulorum in quascunque Imperii terras, ditiones et Provincias, ex quibuscunque tractatibus anterioribus acquisitorum, vel etiam postea seu reunionis seu alio quocunque titulo injuste praetensorum aut usurpatorum, eo modo et ordine, quo de singulis inter ipsos tractatus cum Gallis postea convenietur. Quae omnia ut Regia Majestas Vestra sicuti et plenariam damnorum illatorum ab hoste praestandam restitutionem et aequissimam satisfactionem sibi cordi esse et in resumendo pacis negotio quam maxime commendata habere velit, est, quod Regiam Majestatem Vestram ea, qua par est, observantia, demississime petimus et obsecramus. Dabantur Ratisbonae ex Comitiis 20. Novemb. 1709.

Regiae Majestatis Vestrae

humillmi

Sacri Romani Imperii Electorum, Principum et Statuum Consiliarii et Legati ibidem congregati.

MCXCVI. Literae AUGUSTI II. Poloniae Regis, ad LUDOVICUM XIV. Galliarum Regem, quibus ipsum de reditu suo in Poloniam certiorem reddit, 1709.



page 1015, image: s1015

Serenissimo ac Potentissimo Principi Domino, Domino Ludovico XIV. Dei Gratia Christianissimo Galliarum, et Navarrae Regi, Fratri Nostro Charissimo. Augustus II. Dei Gratia Rex Poloniae etc.

ARctissima illa Nos inter et Rempublicam Polonam intercedentia sacri jurisjurandi vincula non permittunt nos ulterius publica progressu nostro in Poloniam morari vota. Quapropter juribus nostris innixi, dum felicem nostrum in illud Regnum Divinae bonitatis gratia concordibus liberrimi populi suffragiis, universalique totius Reipublicae assensu pridem nobis concreditum apparamus ingressum; Partium nostrarum esse censuimus Majestatem Vestram de eodem reditu certam et participem facere, confidentes plane Majestatem Vestram hancce immutabilis, firmissimaeque voluntatis nostrae significationem pergrate accepturam, justisque conatibus nostris tranquillando Reipublicae Statui necessariis pro congenita animi sui magnitudine votis suis affuturam. De reliquo Majestati Vestrae prosperrimos successus cum optima valetudine ex animo precamur. Dabantur in Arce Nostra Dresdensi die XII. Augusti, Anno 1709.

MCXCVII. Literae ANDREAE DE MATUEOF, Legati in Belgio Moscovitici, ad GENERALES FOEDERATI BELGII ORDINES, quibus ipsis, nomine Principalis sui, potiores vix sub Arctoo


page 1016, image: s1016
auditae unquam victoriae ad Poltavam a Svecis reportatae circumstantias recenset, 1709.

Celsi ac Praepotentes Domini,

IMmensa altissimi justorum armorum tutelaris potentia, ambitiosae vero aggressorum temeritatis vindex postquam malevolorum ausuum transgressi fuerunt metam, uti protegere prima, confundere postrema nunquam tardavit; ita recenter septentrionalis belli super theatro accedens vicissitudo, ejusdem concursu moderata fuisse emicavit. Contrivit nempe fastuosas longe lateque oberrantes Svecorum copias, quae expilata Polonia, exhausta Saxonia, Imperio demum Magnae Russiae deterrimum meditabantur exitium. Dies erat 27. Junii/8. Junii anni praesentis, dum frustra oppugnato in Ucrania Poltaviae oppido, Exercitum Sacerrimae Caesareae Majestatis, Magnae Russiae Imperatoris, Domini mei citatis passibus truculenterque, ac si obtutu solo deleturae essent, aggressae, longe diverso, minimeque exorbitanti menti consono successu; Etenim a defendente sese et signa conferente Exercitu, mox profligatae et in fugam conversae et usque ad proximum rejectae nemus, dantibus continuo hostium cervicibus qua gladio qua catapultis victorum nefandi propositi poenam, et nec quidem aciem restaurare Svecis audentibus; adeo, ut haec unica clades adaequatae perfectaeque victoriae titulo suffecisset, nisi Omnipotentis aequitas immanitatem hostilem pluries saevientem justa rependens bilance, residuum quoque fugitivum militem


page 1017, image: s1017

ad Ostia Boristhenis Sacrae Caesareae Majestatis victricibus armis in captivitatem bellicam, die 30/11. ejusdem ad oppidum Pereloczowna abducere concessisset. Quod cum sua altememorata Majestas nil tam cari habeat nec integri possideat, quin vera et sincera amicitia prosequentes se Celsas ac Praepotentes Dominationes Vest. impertiat, consulto cursorem, Capitaneum Michaelem Ostraharden tam praelii, quam et deditionis hostilis ocularem testem, mandatis ad me legatum suum, relationeque exacta omnium supra scriptorum, instructum mittere, decernens, non potuit praeterire, ut illas de his Sacrae Caesareae Majestatis sudoribus, et sub auspiciis ejusdem partis trophaeis nomine suo, in verae propensionis tesseram certiores redderem. Ea propter officio meo deesse non potui adjunctasque relationes debita cum aestimatione illis porrigo, vigore specialis mandati, quod teneo, Celsas ac Praepotentes Dominationes Vestras assecurans de Sacrae Caesareae Majestatis non tantum ad excolendam pristinam firmeque vigentem fidam amicitiam cum illis, sed ad reddendas easdem participes cunctorum emolumentorum, quae ex subsecutura, faventibus coelis, quiete percipi possunt, proclivitate, utpote omni bono, quod suis amicis communicari nequeat, penitus carentis, omninoque sperantis, celsas ac praepotentes Dominationes Vestras de prosperis successibus, candidae sinceritatis gratia sibi gavisuras pariter ac Sacra Caesarea Majestas cunctis earundem felicitatibus penitus favet. Caeterum prout decennalis fere temporis


page 1018, image: s1018

spatio reciprocae inter Sacram Caesaream Majestatem et Celsas ac praepotentes Dominationes Vestras amicitiae conservandae, quinimo et augmentandae indefessa opera mihi erat, et de ipsis bene merendi desiderium, ita et perenne manebit; qui omnia prosperitatum genera prono apprecans animo, continuo adsum

Celsarum ac Praepotentum Dominationum Vestrarum

Dab. Hagae Comitum die 17/28. Augusti, Anno 1709.

ad quaevis officia paratissimus

Andreas de Matueof.

MCXCIIX. Literae PROCERUM AUG. CONFESSIONI PER S. R. IMPERIUM ADDICTORUM nomine, ad ANNAM, Magnae Britanniae Reginam, quibus ab ea sollicite contendunt, dignetur in futurae pacis tractatu omnes intendere nervos, ut infesta rebus Evangelicis in Pacis Ryswicensis Art. IV. contenta clausula radicitus aboleatur exstirpeturque, 1709.

Serenissima ac Potentissima Regina Domina Clementis sima.

REgia Majestas Vestra per suum Ministrum, Carolum de Whitworth, aliquot abhinc annis hic commorantem, ad nostras ad Regiam


page 1019, image: s1019

Majestatem Vestram anno 1702. humillime exaratas literas ita certos de benevolo suo erga rem Evangelicam animo (prout ex juncto hic patet) nos reddidit, ut luculento hoc testimonio confisi Regiam Majestatem Vestram iterum adire audeamus. Jam enim praesentissima adest occasio, ubi Regia Majestas Vestra desideriis Evangelicorum quam optime consulere poterit. Instat nimirum forte tempus pangendae pacis cum Gallia. Cumque nuperrimae pacis hujus praeliminaria parum solaminis in causa Religionis nobis attulerint, idcirco Regiam Majestatem Vestram ea, qua par est observantia rogamus, velit una cum praepotentibus Foederati Belgii ordinibus, quos et simul hac super re decenter compellamus, jam jam rei nostrae eo magis firmo atque efficaci adjumento esse, quo minor spes est, quicquam aequi aut justi a Romano-Catholicae Religioni addictis constatibus, moto licet omni lapide desuper impetratum iri. Non dedignabitur ergo Regia Majestas Vestra eo curas suas convertere, ne de Praeliminaribus pacis conveniatur, nisi de restitutione omnium tam in locis jam recuperatis quam restituendis in Ecclesiasticis et Politicis, quae intuitu eorum mutata fuerunt, ad statum pacis Westphalicae in Imperio expressis verbis cautum sit. Imprimis vero commendamus Regiae Majestati Vestrae abolitionem clausulae Articuli IV. Pacis Ryswic. a Statibus Evangelicis non nisi respectu Galliae agnitae. Reliqua gravamina in Ecclesiasticis vero quod attinet, facile passuri sumus, ut ad Deputationem Imperii remittantur,


page 1020, image: s1020

modo haec omnia, de quibus ita per Praeliminaria conventum fuerit, executioni mandentur, et de modo exequendi pacem statuatur. Nulli dubitamus, Regiam Majestatem Vestram justissimis hisce desideriis nostris locum relicturam: Quo facto in honorem divini Nominis vergente Regia Majestas Vestra gloriam sui nominis plurimum augebit, et sibi Dominos nostros Clementissimos et Committentes magnopere devinciet. Nos autem divinam bonitatem insuper ardenter invocamus, ut Regiam Majestatem Vestram communi causae reique Evangelicae sospitem atque incolumem quam diutissime conservet. Dabantur Ratisbonae ex Comitiis die 11. Sept. 1709.

Regiae Majestatis Vestrae

humillimi

Sacri Romani Imp. Electorum, Principum et Statuum Augustanae Confessioni addictorum Consiliarii et Legati ibidem congregati.

Inscriptio. Serenissimae ac Potentissimae Principi ac Dominae, Dominae Annae, Magnae Britanniae, Franciae et Hyberniae Reginae, Fidei Defensori, Dominae nostrae Clementissimae.

MCXCIX. Breve CLEMENTIS PAPAE XI. ad ORDINES REGNI POLONIAE, quo eos paterne hortatur, ut fracto tandem per Dei gratiam


page 1021, image: s1021
infausto obice et Rege legitimo denuo ad clavum Reipublicae sedente, omnes discordiarum et diffidentiae fontes obstruant, et concordi animorum nexu exhaustam atque vix non oppressam Patriam sublevent, 1709. Venerabilibus Fratribus, Archiepiscopis et Episcopis ac Filiis Nobilibus Viris Ordinis Senatorii et Ordinis Equestris in Consiliis generalibus Regni Poloniae, et M. D. L. congregatis. Clemens Papa XI. Venerabiles Fratres ac Dilecti Filii Salutem et Apostolicam benedictionem.

QUod Vobis significandum inprimis a Nobis hoc tempore videretur: Summam scilicet esse charitatem illam, qua Rempublicam Vestram tot nominibus inclytam, et universum istud Regnum amplam ac praeclaram Christiani orbis partem, ac magnum Romanae Ecclesiae praesidium ac ornamentum ex animo prosequimur, hoc supervacaneum esse ducimus in praesens commemorare, quandoquidem ex assiduis ac indubiis Paterni nostri amoris documentis, quae tum praesertim ad vos perferri curavimus, cum res vestrae in magna nuper perturbatione essent, ac in summum discrimen adducerentur, Pontificiae nostrae erga Vos benevolentiae magnitudinem Vobis innotuisse existimamus. Nam quae duo potissimum esse in rem Vestram agnovimus, ea nos per iterata officia Nostra ad singulos Reipubl. Vest. ordines


page 1022, image: s1022

directa, et per Nostros isthic pro tempore residentes Apostolicos Nuntios, qua privatim, qua publice monitis, ac consiliis nostris Vobis significare, eademque hortatu ac precibus nostris apud vos urgere non praetermisimus. Quorum quidem illud primum semper fuit, ut integritatem et incolumitatem Catholicae Religionis tueremini; Alterum vero, ut conciliandae ac stabiliendae inter vos tranquillitati ac paci serio incumberetis. Cum enim in utroque ejusmodi bono, tanquam in duplici firmissimo cardine veram Patriae Vestrae salutem versari intelligeremus, nullo praeclariori testimonio solicitudinem, quam de rebus vestris gerimus, explicare vobis posse arbitrati sumus, quam si utriusque desiderio animos vestros incenderemus. Conciliaturi autem Vobis inter tot calamitates atque pericula coelestem opem, sine qua humana consilia prorsus deficiunt, continenter ac enixe efflagitavimus ab eo, qui potens est facere procellam in auram, ut subsidere justis aestuantibus istic dissidiorum et bellorum fluctibus optatam tandem Serenitatem Regno redderet, stabilemque inter vos firmaret concordiam, quatenus liberis mentibus sociatisque ea consilia, quae communi saluti magis expedirent, susciperetis. Et sane advenisse nunc tempus speramus, quo Deus velit Vota Nostra misericorditer solari et se propitium rebus vestris praebere, si modo oblatam vobis occasionem irritam non dimiseritis; jam enim submotis gravioribus difficultatibus, ac reduce ad Vos charissimo in Christo Filio Nostro AUGUSTO


page 1023, image: s1023

Poloniae Rege illustri, spes non obscura ineundae quam primum istic Pacis affulgere videtur. Agite itaque Venerabiles Fratres ac Dilecti Filii, proferte zelum vestrum, et seposito quocunque privato studio, indemnitatem Catholicae fidei et publicam Regni tranquillitatem constanter asserite, ac certi, vos hanc sine illa assequi non posse, id inprimis curate, ut quaecunque abominationes aut pravae consvetudines a Lutheri Sectatoribus aut ab aliis forsan haereticis in Partes vel clam, vel palam ad evertendum verae Religionis cultum invectae fuerint, isthinc quamprimum eliminentur; hoc enim Pietatis studio et fervore ac talibus hostiis conciliabitis vobis divinam opem, quam praeterea desideriis vestris affuturam et perennem nomini vestro laudem accessuram esse certe vobis pollicemur; dum, Venerabiles Fratres ac Dilecti Filii, Vobis Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud S. Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die 21. Sept. 1709. Pontificatus Nostri Anno IX.

Ulysses Josephus, Card. Gozzadinus.

MCC. Literae AUGUSTI II. Regis Poloniae, ad GENERALES FOEDERATI BELGII ORDINES, a quibus amanter efflagitant, velint Regem Sveciae eo diligenter inducere, ut neminem e summis in Arctoo Confoederatis imposterum e Provinciis suis


page 1024, image: s1024
Germanicis hello lacessitum iri sancte promittat, vel si id recuset, irruptionem in eas merito vereatur, 1709. Augustus II. Dei Gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, etc. Celsis, Praepotentibus Dominis Generalibus Ordinibus Provinciarum Foederati Belgii, amicis nostris charissimis salutem et omnis felicitatis augmentum! Celsi, Praepotentes Domini, Amici Nostri Charissimi.

POsteaquam ad vota populorum cum ingenti certatim accurrentium tam utriusque Ordinis Senatorum, quam ex Equestri Ordine obviorum plausu in visceribus Regnorum nostrorum comparuerimus; postquam junctis nostris viribus cum auxiliaribus Serenissimi Magni Moschorum Ducis Colligati nostri copiis, et redeunte ad obedientiam Lithuani, firmiter constanterque in ea perseverante Polono cum Ducibus suis exercitu, hostis, qui hactenus periniquo jure et summa cum injuria, quidquid liberet, pro licito judicavit, non tantum ultra nihil tentare ausus est, sed etiam cum ultima, eaque nobis multo inferiori manu Regno nostro cedere, et ex improviso in Pomeraniam citis passibus movere debuit. Hinc, cum belli conjuncturae nullum majus discrimen, quam ex negligentia occasionum intervenientium pati soleant et Serenissimi Moschoviae Czari arbitrio et Generalium Ducum nostrorum


page 1025, image: s1025

suffragiis, militumque ardentibus votis, nec non omnium constantibus impulsorum causis judicio res ad consilium delata, comprobataque fuisset, ut scilicet non parcendo illis, qui nostra pene destruxerunt, id faceremus, quod facile nostris faciendum supererat viribus, et non labescente vestigio, hosti non dubia, sed certa spe summae utilitatis insisteremus, ac per id mature praeveniremus, ne ea praesumptione amplius uteretur, et ut sibi solus, quod hactenus fecit, plus quam caeteris omnibus in posterum tribueret, authoritatis. Metus in futurum, ne ex illa parte invasio aliqua, vel impeditio fiat et ex metu consilium, et omnium votorum summa erat, cum nihil commodius visum fuisset, ut id ageretur, quod monebat communis Colligatorum nostrorum utilitas, et ut Generalem Krassau cum Svedico exercitu in Pomeraniam ingressum persequeremur, ne Sveci, nunc jam satis attriti, reassumptis, si id fieri poterit, viribus amplius nos ex illa parte aggredi audeant. Arduum nobis erat tot consilia pro salute Reipublicae et communi Colligatorum utilitate in contrariam sententiam vertere; evicit tamen et pronior semper, quam affectus movet, in commoda, altae colligationis inclinatio, et Regiae nostrae recordatio declarationis de non interturbando Romani Imperii quiete et nulii dissidio danda occasione, et ut per hanc nostram seriam applicationem et Celsitudines Vestras, et omnes earum Colligatos certius atque certius semper de constanti, eaque firma, nec immutanda unquam amicitia


page 1026, image: s1026

convinceremus? Persvasimus proinde et Serenissimo Moschorum Duci, et Regnorum Nostrorum exercitui, ut id, quod sors obtulerat, et quod optimo idoneoque tempore fieri poterat, agere differant, omnes in ea fiducia confirmantes, quod Celsitudines Vestrae cum omnibus ma gnae Colligationis Capitibus (de quorum justitia omnia non speramus, sed credimus) ad eum finem res disponent et omnimodam securitatem, securitatisque Gvarrantiam dabunt, quod ex Provinciis Svedicis nulla in Ditiones nostras et Serenissimorum colligatorum nostrorum, in Polonia, Saxonia, Dania et Magni Moscoviae Ducis Ditionibus, in quantum status illorum in proximo situati sunt, timenda veniat irrruptio, ex parte Svedicae Pomeraniae, neque Sveci novum militem in Imperio conscribere, neque conscripto exercitum suum in Provinciis suis augere permittentur, cum ex antiquis foederibus non liceat etiam Coronae Svedicae in Ditionibus suis, quae in Imperio reperiuntur, plures milites fovere, ultra defensionis necessitatem et praesidia solita. Maxime ambigimus, quod Celsitudines Vestrae hanc pro commodis altae colligationis, quam nunc cognitam facimus, amplificationem nostram grate accipient et quam celerius poterit nobis, Regnoque nostro, Serenissimisque Colligatis nostris facient securitatem, nostramque hac in parte in fiducia non deneganda evincent assecurationem; si vero id a Celsitudinibus Vestris ex alta colligatione provisum non fuerit, quae ratio supererit, quae nos colligatosque nostros impedire deberet


page 1027, image: s1027

ab evellendo radice ejus potentiae, quae reddita indies formidabilior posset olim nocere nobis. Non domare hostem, cum possis, est permittere, ut fortiorem se reddat. Si autem Nos, Regnumque nostrum hunc aequitatis et justitiae (quod minime credimus) habere non possemus gradum in illo casu nos, Regnumque nostrum, et Magnus Moschoviae Dux armis eam securitatem quaerere cogemur, quae prompta, parata, militumque nostrorum alacritate fulta in ditionibus inimici quaeri et inveniri poterit. Quod, dum Celsitudinibus Vestris deferimus, ne olim arguamur, non sufficientem nos fecisse praecautionem, nec Generalem Krassau ad incitas reduxisse, sicuti nunc fieri poterat, multo inferioribus illius viribus, et in miserabili statu existentibus. Pluribus de hac re non agimus cum Celsitudinibus Vestris, res enim ipsa pro nobis loquitur, quibus optimam a Deo valetudinem, omnemque prosperitatem, ex animo precamur. Dabantur Thorunii die 9. Novemb. 1709.

MCCI. Literae AUGUSTI II. Poloniae Regis, ad STANISLAUM A SCZEMBECK, Regni Poloniae Primatem, cui habenas Reipublicae, se absente, prudenter regendas, amanter committit, 1709.

Reverendissime in Christo Pater, et Domine sincere Nobis Dilecte.

DEbitas divinae Majestati referimus gratias, quod cum reditu Nostro ad hanc inclytam Rempublicam omnia aspera converrit in vias


page 1028, image: s1028

planas, numerosam plane ab omnibus Palatinatibus et Terris accepimus benevolentiae et fidelitatis contestationem, habuimus relationem a Tribunali Regni per inclytos ejus Deputatos, ab Exercitu utriusque Gentis per Duces et publicam legationem fidei et zeli honoris nostri expressionem. Gavisi sumus, copiosamque ex utroque sacro ac seculari Senatus ordine frequentiam suscepimus patenti clementiae nostrae sinu, et ad Nos confugientes, exortas inter cives et familias Magni Ducatus Lithuaniae differentias ex parte sopivimus. Legatum ab Hano Tartarico habuimus, et post datam ei audientiam, agnita in conferentiis verae amicitiae contestatione convenienter expedivimus, Nobilem Bakowski cum literis ad Portam Ottomannicam cum contestatione constantis amicitiae nostrae et Reipublicae expedivimus. Generale consilium pro 4. Febr. Anni sequentis cum assignatione comitiorum pro 7. Febr. conformando Nos publicae expectationi ad sananda hujus Reipublicae vulnera, et integram ejus pacationem indiximus. Inclytum exercitui utriusque Gentis laudabili zelo honorem nostrum sub directione suorum Ducum tuenti, ad addendos animos, eo quod distributiva justitia manibus nostris concredidit, satisfecimus, omnem dispositionem cum exercitu utriusque Gentis una cum Ducibus fecimus, ac prorsus nihil intermisimus, quod ad vota publica, et satisfactionem ex parte nostra pro tunc desiderari et exspectari poterat, et cum in hac inclyta Republica


page 1029, image: s1029

quieti vacare vellemus, disponentes Nos pro curis et laboribus imminentis congressus, deferuntur ad Nos gravia haereditariorum nostrorum Dominiorum negotia, propter quae, utpote cum commodo hujus Reipublicae ob personam nostram correlationem habentia, necessitate coacti ad breve tempus illuc nos transferimus. Quod primario Excellentiae Vestrae, de cujus felici in charam Patriam reditu et datis innotescentiis specialem habuimus satisfactionem, significamus, multumque desideramus, ut Excellentia Vestra per hoc tempus elongationis nostrae vigilem habeat oculum in omnes partes, et nobiscum vel per dispositos Postarios vel per expressos verhedarios in omnibus negotiis publicis pro gradu suo in Republica conferre dignetur; Scripsimus speciales ad Duces utriusque Gentis, intimantes eis abitum nostrum. Assecuramus autem Excellentiam Vestram, quod compositis Dominorum nostrorum negotiis, in tempore ante terminum sequentis consilii reditum nostrum maturabimus. In reliquo Excellentiae Vestrae bonam a Deo valetudinem et fortunatum successum optamus. Datum Thorunii 19. Novembr. Anno Domini 1709. Regni Nostri XIII.

MCCII. Literae AUGUSTI II. Poloniae Regis, ad ACHMEDEM III. Turcarum Imperatorem, quibus ipsise communi gentis Sarmaticae plausu in Poloniniam rediisse nuntiat, ac Legationis proxime


page 1030, image: s1030
ad aulam ejus mittendae praecursorem impense commendat, 1709. Serenissimo ac Potentissimo Principi Domino Imperatori Constantinopolitano, atque in Asia, Africa et Europae, Arabum Syriaeque, AEgypti Domino, Amico et Vicino Nostro, auspicati Regiminis, ac bonae veraeque amicitiae incrementa, felicitatem et mutuam benevolentiam!

Serenissime et Potentissime Princeps, Amice et Vicine Noster.

POsteaquam ad vota fidelium Polonorum, liberi et Electoris Populi, auspice supremo numine, applaudente Senatu, et tota Republica effusa in festiva gaudia et sonoras exultationes, reditum nostrum ad rehabendam Possessionem Regni hujus postliminio maturavimus, jamque Thronus noster et Majestas Regia velut depulsa tempestate clarius resplendescit, quippe omnes suum Regem agnoscunt, ac prona animorum venerantur devotione, et quemadmodum nos semel legitime elegerunt et proxime retroactis temporibus concordi et unanimi consensu ac demum solennibus vinculis et Sacramentis praestiti juris jurandi in Solio Regali firmarunt et roborarunt, ita a Nobis regi et gubernari volunt, a Natura formato liberrimae Gentis ingenio parere semper legitimo Regi, servire nunquam. Nihil itaque prius in animo habuimus, quam de


page 1031, image: s1031

ea Nos divina benignitate ac totius Reipublicae celebri fide, zelo et affectu Serenitatem Vestram sine mora certiorem reddere, eidemque haec omnia per Generosam Bakowski Secretarium Nostrum et Praecursorem futurae Ablegationis ex proxime incidenti Magno consilio ad Fulgidam Portam ordinandae communicare testificantes constantem Nostram bonae voluntatis et propensionis erga Serenitatem Vest. et Excelsum Imperium Ottomannicum firmitudinem, tum offerentes Nos solidam ex parte Nostra et Reipubl. amicitiam, juxta tabulas perpetuae Pacis non modo conservare, sed omni meliori modo augere et ampliare velle; Enimvero ita denique firma, et stabilia sunt terrarum orbis imperia, si foedera semel inita et coram pro rerum omnium Domino, per quem Reges regnant, sancte jurata serventur, et salva ac inviolata fide manuteneantur. Quod, dum Nos reipsa comprobare, complere et observare omni meliori modo desideramus, vicissim nobis de Serenitate Vestra promittimus, quod reciprocae sinceritatis, benevolentiae ac mutuae amicitiae documenta Nobis et Reipubl. sit datura, et exhibitura. De reliquo Serenitatem Vestram inter prosperrimos rerum successus bene ac diu sospitem vivere precamur. Dabantur Thorun. die---Novembr. Anno a Nativitate Dei, et Salvatoris Nostri JESU Christi MDCCIX. Regni vero Nostri Anno XIII.



page 1032, image: s1032

MCCIII. Literae ejusdem cum praeinsertis argumenti, ab AUGUSTO II. POLONIARUM REGE ad SUPREMUM TURCARUM IMPERATORIS VICARIUM exaratae, 1709.

ETsi publica Europae totius fama felicem reditum nostrum tot votis inclytae et liberrimae Gentis Polonae expetitum pro rehabenda possessione Regalis throni constare Vestrae Illustritati minime dubitamus, quo tamen intimiora amicitiae nostrae, et sincerae benevolentiae erga Excelsum Imperium Ottomannicum exhibeamus documenta, hoc ipsum per Generosum Bakowski Secretarium Nostrum, et Praecursorem futurae Ablegationis notificandum esse duximus, antequam ex futuro magno consilio proxime Varsaviae congregando et celebrando Ablegatus Nostro et Reipubl. nomine ad Fulgidam Portam expedietur, pro confirmandis perpetuandisque aeternae pacis incrementis; optimum enim Regnorum fundamentum existimamus esse sanctam et inviolatam foederum et bonae vicinitatis conservationem et observantiam, in quem finem, quantum Illustritas Vestra aequis suis bonisque studiis facere curabit, tum quicquid latori praesentium humanitatis et facilitatis ad obtinendam suam expeditionem praestiterit, Nos certe tantundem luculentis Regiae benevolentiae Nostrae documentis semper reddituri sumus, qui etiamnum Illustritati Vestrae prosperos rerum eventus


page 1033, image: s1033

cum bona valetudine exoptamus. Datum Thorunio die---Novembr. Anno 1709.

MCCIV. Literae ASSESSORUM QUORUNDAM JUDICII LEODIENSIS, ad PROCERUM S. R. IMP. LEGATOS, Ratisbonae congregatos, quibus submisse ab eis efflagitant, velint sedulo in id incumbere, ut judicium Camerae Imperialis quam primum integre restituatur, 1709.

IMperatoriam Majestatem non solum armis oportere decoratam, sed et Legibus esse armatam, admodum prudenter edixit Imperator Justinianus, bene gnarus sine justitia, utpote virtutum caeterarum parente et altrice, secundum illud Ciceronis, nec domum ullam, nec civitatem nec gentem nec hominum universum genus, nec rerum naturam, nec ipsum denique mundum, vel puncto temporis stare posse: Quemadmodum enim dominante justitia exulant fraudes et doli, Reipublicae salus conservatur, et privatorum fovetur quies atque tranquillitas, sic exule justitia, fraudes et dolos ac quicquid caeterorum est vitiorum dominari, ordinem reipublicae turbari, populique pacem et tranquillitatem in jurgia aliaque pessimae consequentiae scandala resolvi, necessum est. Exulem nunc ab integro quinquennio et amplius dolentissime experimur, Excellentissimi, Amplissimi et Consultissimi Domini, Domini, summam, quae hactenus


page 1034, image: s1034

Wezlariae resedit in Sacro Imperio Roman. Justitiam, Hujus ocius revocandae, restaurandae et infirmandae negotium Dominis Visitatoribus Deputatis Imperii laudabilissime commisit, cum universis Imperii Statibus gloriosissime nunc regnant, Sacra Caesarea Majestas in hoc Praedecessorum Suorum, Maximiliani I. Caroli V. aliorumque Imperatorum gloriosissimae memoriae piissimis insistens vestigiis, ut quemadmodum illi praeter judicium suum Aulicum Caesareum, pro majori salute et tranquillitate Imperii nec non Provinciarum remotarum solatio aliud supremum in meditullio Imperii Justitiae Dicasterium sub nomine Camerae suae Imperialis laudabilissime constituerunt, Legibus et ordinationibus illustrarunt, et conservarunt, sic et ipsum praememoratum tribunal per interna quaedam fata nunc extra Sphaeram activitatis redactum, et quadantenus (an majori jure quam injuria, sub judice lis est) labefactam rearare pristinisque restituere deceret incunabulis. Quantae porro paternum atque piissimum hoc institutum ab eo praesertim tempore, quo tot candidos, selectissimos, et eruditissimos, in hunc finem Wezlariae convenisse novimus Justitiae Architectos atque Ministros in patria Leodiensi, nec non circumvicinis aliisque Imperii ditionibus apud miseros litigantes, quorum vel causae judicio Imperialis Camerae irretractabiliter affectae, vel quibus tam ob distantiam loci quam immodicos sumtus aliasque incommoditates Aulam Caesaream adire vix licet, causa fuerit consolationis et gaudii, id ipsum sanguineae super


page 1035, image: s1035

moderno fatali justitiae casu fusae lacrymae, ejulationes, et suspiria, tot numero viduarum, pupillorum aliarumque miserabilium personarum, quae nunc tandem reviviscente justitia sese contra iniquas adversariorum suorum tergiversationes et spoliationes defendendas, executiones judicatorum suorum maturandas, aut respective praemature et attentatorie decretas aut realiter factas retractandas esse sperabant, comprobare melius quam hic ipse calamus exarare poterit. Quandoquidem vero (quod summe dolendum) fama communis praeter omnem spem et opinionem modo ferat, saluberrimum hoc redintegrandae justitiae negotium nunc denuo dum finis putaretur proximus, novas et adhuc longas velle pati moras, ideoque extrema antea gaudii, nunc luctus occupavit, interim autem tot justi patientur et innocentes, sanguis clamavit viduarum et pupillorum, fraudes et technae in tuto collocatae manebant, crescet effrenis debitorum et calumniosorum litigatorum protervia, multiplicabuntur et fovebuntur non infrequentes per se alias in hisce partibus jurisdictionum Ecclesiasticarum cum secularibus collisiones.

Hinc ad Excellentissimas et Amplissimas Dominationes vestras ea qua par est, submissione recurrere non inconsultum duximus, humillime supplicantes, quatenus hunc lamentabilem justitiae Statum aequa lance ponderare, et nunc tandem, si et quantum possibile restaurationem summae Cameralis Justitiae maturare, tot litigantium


page 1036, image: s1036

sublevare et per hoc tam Reipublicae quam privatorum necessitatibus subvenire non dedignentur.

Excellentissimarum, Illustrissimarum, Reverendissimarum, Ferillustrium, Generosarum, Magnificarum, Nobilissimarum, Amplissimarum et Consultissimarum Dominationum Vestrarum

Humillimi atque devotissmi

W. D. Masinel. J. C. supremae Feudalis Justitiae in Patria Leodiensi Vice-Praeses et Primarii Ordinis ejusd. Patriae et Comitatus Lossensis Secretarius.

Du Chauteau J. C. Civitatis Leod. Consil. perpetuus Primarius, ordinum Patriae Leod. et Comitatus Lossensis Assessor nec non ordinis Equestris ejusd. Patriae et Comitatus Secretarius.

Du Moulin J. C. Exconsul Leod. ejusd. Civitatis Supremus Graphiarius, nec non tertii Ordinis Patriae Leodiensis ac Comitatus Lossensis Secretarius.



page 1037, image: s1037

MCCV. Literae CAROLI XII. Svecorum Regis, ad JOSEPHUM, Rom. Imperatorem, quibus ipsi gratias persolvit maximas, quod Altranstadenae conventionis capita non modo omnimoda executione adimpleri curaverit, sed etiam generoso prorsus animo sex nova templa in solatium August. Conf. addictorum aedificare permiserit, 1710. Nos Carolus Dei gratia Svecorum, Gothorum Vandalorumque Rex, etc.

EX relationibus ad Nos transmissis a Ministro et Ablegato nostro extraordinario ad Aulam Majestatis Vestrae laetis auribus percepimus, religionis negotium in Silesia conventione Altranstadena cautum et ordinatum tam prosperos habuisse successus, ut non modo omnia ac singula ejus capita jam sint adimpleta atque omnimodae executioni mandata, sed Majestatem quoque Vestram generoso prorsus animo et ad posteritatem commendando exemplo id dedisse amicae intercessioni Nostrae, ut 6. nova templa in usum et solatium Aug. Confessioni addictorum subditorum suorum aedificari permiserit, confecto super hisce omnibus publico instrumento seu recessu, ut vocant formali, atque edito ad supremum Silesiae Magistratum severissimo mandalo, ne, quae ita solenniter, sancte et religiose utrinque promissa atque in vim legis perpetuae jam sancita sunt, quisquam ausit temerario conatu labefactare


page 1038, image: s1038

aut in dubium unquam revocare. Quemadmodum autem haec omnia insignem Majestatis Vestrae aequitatem et moderationem animi arguunt, atque Nobis cum primis luculentum praebuit documentum studii et amoris, quo Majestas Vestra Nos prosequitur; ita non possunt non ea Nobis esse pergrata atque rata a Nobis semper haberi, utpote qui amicitiam quoque Majestatis Vestrae semper magni facimus, eamque sincero studio et affectu colere parati sumus. De caetero Majestatem Vestram divinae commendamus tutelae, atque fausta et felicia quaevis ex animo eidem adprecamur. Dab. ad urbem Benderam die 21. Martii 1710.

CAROLUS

H. G. v. Müllern.

MCCVI. Literae ACHMEDIS III. Turcarum Imperatoris, ad PETRUM, Czarum et Magnum Ducem Moscoviae, quibus pacem se et ipsum inter renovatam ad 30. Annorum spatium, sancte observandam, protractam esse nuntiat, 1710. Sultanus Achmetes Chanus, Filius Sultani Mechmetis Chani, semper Triumphator.

GLoriosissimo et Excellentisdimo inter Altissimos Principes, qui credunt in Jesum, in Messina Gente Regnantium supremorum Dynastrarum Supremo Dynastae, summorum negotiorum


page 1039, image: s1039

Christianae gentis arbitro, Principi praestantissima virtute, splendore, honore, fama, et veneratione illi praestita conspicuo, Czaro Moschoviae, Imperatori totius Russiae, pluriumque ei incorporatarum terrarum Monarchae, Petro Alexiadae (cujus exitus prosper faustusque esto, et ad viam salutis collimet!) postquam hae Nostrae traditae fuerint Imperatoriae literae innotescat. Missae quatuor literae illius ad suum in nostra felici Porta commorantem Legatum, celeberrimum Messinae gentis inter magnates, Petrum Andreiadam a Tolstoy (cujus exitus prosper esto) ut Nostrae Imperatoriae insinuarentur Majestati, nonnullaeque commissiones a Vestra Majestate eidem de negotiis exponendis directae pervenere; illeque Legatus in fausta Nostra porta, antiquo Ottomanni Imperii Nostri more de his cunctis Vices-gerenti Nostro Vizirio, Ali Basse (cujus famam et robur altissimus in secula augeat) oretenus retulit; Nosque per eundem, Legato Vestro, ut in fulgidissima, felicissima et faustissima Nostra Porta praevia demissa veneratione, antiquo more, comparens, has literas Nobis insinuaret, significari jussimus. Deinde superius nominati Viziri interpretationes, nec non legati Vestri propositiones in nostra potentissima Imperatoria Aula productae erant. Primae charissimae Vestrae literae continebant, quomodo feliciter regnante beatae memoriae fratre Nostro Sultano Mustapha Chano, (quem Deus in meditullio Paradisi constituit) anno ab obitu Mahometis


page 1040, image: s1040

(quem benedictio Dei coronet) 1112 (id est Christiano more 1701) 26. die mensis Muharem/Julii inter Celsissimam Portam in secula usque duraturam, et Vestrum Imperium pro 30. annis sequentibus conclusa est pax et in hunc diem parte ab utraque sancita ejusdem servata et illibate observata sunt; nunc vero Majestas Vestra bonum esse duxit, exponique jussit, ut eadem pax renovetur. Nostra Imperatoria Majestas ex quo in fausto celsoque Imperio collocata et coronata est throno, etiamsi negotium hoc nonnullorum obstaculorum causa protractum erat, idem sentiebat. Et quoniam Vestra mens Candida esse exploratur, Vestroque Legato plena potestas collata, confirmationis, constitutionisque amicitiae et perfectae pacis officio fungi; Nostrae quoque Imperatoriae Majestatis ex parte amicitiam Vestram puram excolere et salutationem excipere resolutum est, pro tempore Imperatoriis literis pactionis, beatae memoria fratris Nostri, designato scilicet tricennii: prout de facto cunctos, Nostris Imperatoriis literis comprehensos articulos, omnesque Pacis leges ac conventionum decreta, Nostra Imperatoria ex parte renovavimus, et coram Nostrae Imperatoriae Majestatis sereno vultu Legato Vestro tradi mandavimus; et ad mentem pactionis, ejusque efficaciter roborandae gratia Chano Crimensi, et caeteris in confiniis ad ripas Boristhenis armorum Praefectis, quocumque debito ibi terrarum res tractantur, executionem, uti necesse fuit, et serio praecepimus;


page 1041, image: s1041

Majestas quoque Vestra in locis convenientibus Exercitus sui Ducibus eandem observantiam praescribat, laude dignam rem actura, si id palam fiet. Quantum vero desiderium illius, sancti sepulchri Hierosolymorum ratione attinet, negotium hoc in discussione vertitur, ut parti utrique commodum sit. Quo super cum Legato ipsius deliberare tempus adhuc non vacabat, ast dum deliberatum erit, responsum per eundem transmittetur. Aliarum Epistolarum trium de argumentis cum dicto Legato fusius, abundiusque colloquia instituere mandatum est et haec effectum assequentur. Caeterum, quae ad mutuo excolendam amicitiam parte ab utraque requiruntur, constabit illi ex relatis superius nominati Legati et innotescet. Pax itaque sit super ambulante per viam salutis. Actum Anno 1121. (i. e. Christianorum more 1710.) primis diebus mensis Zilcade/Maji in Imperante Constantinopolitana urbe, in Nostra Excelsa Sultanea Aula.

MCCIIX. [sic] Literae ACHMEDIS III. Turcarum Imperatoris, quibus pacem cum PETRO, Czaro et Magno Duce Moscoviae denuo initam et per 30. annorum spatium sancte imposterum servandam confirmat, 1710. Omnium bonorum Creatoris, Omnipotentis, in aeternum perennaturi, inaccessibilis, invisibilis, semper laudandi, continuo


page 1042, image: s1042
glorificandi Unius DEI et Domini ope et misericordia, Prophetarumque praecipui, utriusque orbis celeberrimi Mahometis Mustaphae (super quo benedictio DEI requiescat) multorum magnorumque miraculorum abundantia, sit pax cunctis, et benedictio. Sultanus Achmetes Chanus, Filius Sultani Mehemetis Chani, semper Triumphator.

NOs honoratissimarum et benedictarum Urbium, venerandarum aedium, Sanctorumque locorum, ubi cunctus populus sese inclinat, honoratae a Deo Mechae, sancte fulgidae Mediae, senctaeque Urbis Hierosolymorum Minister et Dominator, Monarchicarum, desiderandarumque, trium Magnarum Urbium, Constantinopolis, Adrianopolis, Pruziaeque Imperator, Babilonis et Damasci, paradisi odore perfusi, hodiernoque tempore incomparabilis AEgypti, totius Arabiae, Alepi, Antiochiae, Arabiae Chaldaeacae, Persiae, Achsiae, Dalsiae, Riciae, Mesopotamiae, Parthorum Provinciae, Vaniae, Culiciae, Georgiensis, et Militensis Terrarum, Magna Armeniae, Sibasaetnae, Caramaniae, Barbariae, AEthiopiae, Arcierae, Trablosi, Insularum Rhodos, Cipri, et Candiae, Albi, Nigrique Maris, Indularumque Isibachiae, Anatoliae id est minoris Asiae, et Provinciarum Rumeliae; praecipue vero Tartarorum Provinciarum, Cipcaiensium Desertorum, Provinciae Caphae cum pertinentiis, Provinciarum Bosniae, Temesvari, Albaegraecae cum dependentibus


page 1043, image: s1043

Urbibus, et propugnaculis; Moldaviae, et Valachiae: pluriumque celebrium, laudandorum, et declaratione dignorum locorum, Urbium, et justorum thesaurorum Imperator, Imperatorum Imperator, Clementissimus et Potentissimus Sultanus, Filius Sultani, Monarcha, Monarchaeque Filius, Sultanus Achmetes Chanus, Filius Sultani Mehemetis Chani, Filii Sultani Ibrahimi Chani.

Quandoquidem post inaugurationem Nostrae Sultaneae Majestatis, excelsum, felicem, plurimumque laudandum Imperatorium, Monarchicum, Sultaneum, accedente confirmatione conscendendo Thronum, jam antea fortunatis diebus beatae memoriae introducti a Deo in gaudium aeternum Fratris Nostri Sultani Mustaphae (cui Deus propitius, et absolutor esto) cum Gloriosissimo et Excellentissimo inter Altissimos Principes qui credunt in Jesum, in Messina Gente Regnantium Supremorum Dynastarum, Supremo. Dynasta, Summorum Christianae Gentis negotiorum Arbitro, Principe splendore, praestantissima virtute, honore, fama, et veneratione illi praestita conspicuo, Czaro Moschoviae, Imperatore totius Russiae, pluriumque ei incorporatarum terrarum Monarcha Petro Alexiada (cujus exitus prosper faustusque esto, et ad viam salutis collimet) pacem pro 30. sequentibus annis conclusam, ratificationisque Imperatorium pactorum tabulas extraditas fuisse rescivimus; Nunc vero alte memorati Czaris ex parte ob firmiorem ejus roborationem celeberrimo Messinae Gentis inter


page 1044, image: s1044

Magnates, Dapifero, et Alatoriensi Gubernatori ad Nostram Fulgidam Portam commoranti Legato Petro Andreiadae a Tolstoy, (cujus exitus prosper esto) data est plena facultas, ejusdemque Czaris multum amandae Literae pervenere, cum desiderio, quo illae ratificatoriae Pactorum Imperatoriae tabulae confirmentur, et renoventur; tum etiam Primus Noster Minister, et selectisimus Vices-gerens Celsissimus Vizirus Ali Basse (cujus Famam et robur Altissimus in aeternum augeat) coram Nostro Imperatorio splendescente vultu proposita haec exposuit. Nos quoque Illustris Majestatis Nostrae nomine, cum supra fato Csare condignam amicitiam, et concordiam optamus, Ea propter harum honoratissimarum, potentiaque pollentium Imperatoriarum litterarum instrumento, pacis Tractatum, leges, et sancita, memoratis ratificationis Tabulis comprehensa de verbo ad verbum, ipsasque praeclaras, et praecelebres ratificationis Tabulas, et 14. pactorum capita, quae etiam in Nostris Nobilissimis, Augustissimisque ratificatoriis tabulis extant, singulatim renovamus, et confirmata esse declaramus, id est, constitutos regnante supradicto piae memoriae Fratre Nostro anno 1112. mensis Muharem 26. die, pro completo spatio 30. annorum, pacis articulos nihilo immutato, Nos quoque, honeste confirmamus, Invocantes Creatoris Coeli et Terrae gloriosissimum et Sanctissimum Nomen DEI, et novissimi omnium Prophetarum Mahometis Mustaphae (super quo pax, benedictio, et salvatio Dei esto;) intuituque


page 1045, image: s1045

ejus plurium miraculorum, Verbi Nostri, quod Imperatoris diademate redimiti est, fidem, pacis articulorum, et decretorum tenorem, quoad parte ab altera contraventio defuerit servare vovemus.

Praeterea mandatum erit a Nostra Imperatoria Majestate, quo, ad praesens autorisati, et in posterum autorisandi Praecelsi Gubernatores Provinciarum, caeterique Nostro nomine constituti et constituendi Generosi Praefecti totius nostri triumphantis Exercitus, cunctique honorati Ministri, et subditi superius dictis nil contra, aut praeter agant. Actum Anno 1121. (scilicet 1710.) primis diebus Mensis Cheval (Turcis nuncupati,) in Imperante Constantinopolitana Urbe, Nostraque Excelsa Sultanea Aula.

MCCIX. Literae REGIMINIS SVECICI, Sveciae res, absente Rege, moderantis, ad JOSEPHUM, Rom. Imperatorem, victoriam apud Helsigoburgum a Danis reportatam recensentes, 1710.

Serenissime atque Potentissime Imperator ac Domine.

VIsum est propitio Numini, bonam causam victricem reddere, dum Suae Regiae Majestatis, Domini nostri Clementissimi, arma tam prospero auxit successu, ut exercitus Suae Regiae Majestatis in Scania die 20. mensis proxime praeterlapsi insignem plane prope Helsinburgum a Danis


page 1046, image: s1046

reportant victoriam, hostibus cum amissione machinarum; bellicarum, omnisque supellectilis castrensis justa acie fusis, profligatis, fugatis, exemplo vindicis providentiae hoc magis memorabili, quo evidentiori praesenti Numinis beneficio factum, ut veteranus miles numero omnique praesidio bellico loco etiam superior militi tyroni adhuc et ante hoc trimestre operi cuivis alii, quam armis tractandis assveto, concedere tandem visus est. Nos adeo manum Dei ac Domini exerciturum agnoscentes, dum benignitatem Numinis aeternis pro immenso beneficio laudum praeconiis laetabundi veneramur, nostrarum omnino partium judicamus, Sacram Caesaream Majestatem Vestram tam prosperi eventus, qua par est, veneratione certiorem facere; certo persvasi, Majestatem Vestram Caesaream, pro solito erga suam Regiam Majestatem, Regem atque Dominum nostrum Clementissimum, amico affectu vel partem inde aliquam ad se rationesque suas publicas etiam pertinere existimaturam, eoque proniori voluntate promptiorique ope curas suas pro Sveciae incolumitate intensuram esse, quo majoribus viribus hostes nostros tanto beneficio irritatos classibus et agminibus suis in nostram perniciem undique connixuros esse, certum plane est. Constabit sane Majestati Vestrae Caesareae, quicquid in rem Svecanam admodum periclitantem et curarum et opis contulerit, illud recte collocatum, quin pro publica impensum causa, cujus emolumenito cum novis subinde laetissimorum eventuum


page 1047, image: s1047

adeoque et gloriae incrementis Deus Majestatem Vestram Caesaream longum sospitem servet, conservet. Dab. Holmiae die 7. Mensis Maji Anno Chr. 1710.

Sacrae Caesareae Majestati Vestrae

ad humillima obsequia dicatissimi

A. J. de la Gardie, T. v. Vrede.

G. E. Gallenstierna.

G. Falckenberg.

C. G. Frolich. K. Posse.

A. Horn.

F. G. Ehrenstrahl.

MCCX. [correction of the transcriber; in the print MCCIX.] Literae PETRI, Czari et Magni Ducis Moscoviae, ad ACHMETEM III. Turcarum Imperatorem quibus facta verbis ipstus minime convenire eumque Svecorum infestis Machinationibus plus justo indulgere graviter conqueritur, 1710. P. P.

DUm recens ex ratihabitis Pacis tabulis, et Vestrae Sultaneae Majestatis ad Nos magnum Dominum transmissis Literis, ipsum ante aliquot rursus annos, inter Nos et Sultani Mustaphae Fratris ejus Majestatem conclusam tricennalem pacem ommimode confirmasse, qua tenore


page 1048, image: s1048

memoratarum, qua jurejurando obfirmasse, deque illibate servanda Nos certiores reddere voluisse intelleximus; Nos Magnus Dominus, Nostra Czarea Majestas, ea grato animo et cum omnigena satisfactione excepimus, imo deesse non potuimus, quin Vestram Sultaneam Majestatem, Nostro nomine, de firmiter colenda hac sancta tranquillitate assecuraremus. Equidem ejusdem renovatae pacis non alios fructus fore, quam Illam omnis Ansae, suspicionisque ad violationem pacis vergentis, filum praescindendo etiam infensissimum hostem Nostrum, Regem Sveciae, qui una cum asseclis suis, rebellibus nostris subditis Cosacis, diremptioni mutuae amicitiae Nostrae, continuo vigilique allaborat studio, Chanumque Crimensem et Tartaros forsitan jam allectu munerum in suas trahit partes, ex Ditionibus suis dimissuram, alios propulsaturam esse sperabamus; eo certius, quo Legatus Noster in Aula Majestatis Vestrae degens, et ad mandata nostra, non abs praejudicio Nobis dicto Regis Sveciae in gratiam Sultaneae Majestatis Vestrae, et ad postulata ejus, liberum meatumper exercitus Nostros, totamque Poloniam, cum stipatorio Turcico quingentorum Virorum praesidio, proposuit, tametsi Jure Gentium et Belli cuilibet hostem suum perquirere et insequi fas sit; et juste praetensae rebellium nobis subditorum extraditionis loco, promissae, nomine Sultaneae Majestatis Vestrae expulsioni illorum ex ditionibus ejusdem acquieverimus. Majora dicemus:


page 1049, image: s1049

cum horrore exploratum est Nobis, non modo Regem Sveciae cum assignato praesidiariorum numero Bendera non excessisse, et rebelles Cosacos Territorio Majestatis Vestrae non ejectos esse, at praeter expectationem plurimas Ottomannorum, Tartarorumque copias juxta nominatum propugnaculum congregari inter dictum hostem nostrum, Chanum Crimensem Jusuphum Seraskierum Bassam Silystriensem, denique et nonnullos Delegatos ab Aula Vestra consilia iniri; rumores ex literis praetacti hostis Nostri ubique percrebescere, ac si Majestas Vestra, illi favendo, renovatam et hoc instanti Vere ratihabitam Nobiscum Magno Domino pacem spernere, bellumque Nostrae Csareae Majestati gerere intenderet; data interea licentia a Chano Tartarorum, Mazepae complicibus Tanaisque ab unda nomenclatis Cosacis, et praecipue seditioso Necrassovio, in Dominia Nostra irrumpere, eadem devastare, incolas captivitati addicere, imo et in tutelam receptos: simili facultate gaudentibus Crimensibus Cubanensibusque Tartaris, tanquam priorum facinoris sociis et adjunctis. Non praeterit Nos, quomodo turba haec Sumscianae legionis irruens inagrum, bina oppida Nerub aicam, Targoviciumque, tum et Vicinam Lebedino Makievam expilavit, devastavit, plurimos civium abduxit. Minime subticemus collatam autoritatem tumultuariis Cosacis eligendi e medio sui, ejusdem farinae nequam, Orlik, quasi in ducem subditi Nobis Zaporoviensis Exercitus, scandalo


page 1050, image: s1050

caeterorum ejusdem Nationis, qui fidelitatem Nobis religiose servant. Quid sibi vult declaratio, quam jussu Sultaneae Majestatis Vestrae summus Vizirius, Ulman Bassa, Legato Nostro ad Aulam Vestram commoranti exhibuit, quod Sultanea Majestas Vestra Regi Sveciae per Poloniam transituro, 40. millium militis comitatum addere constituerit, utque Exercitus Nostri eodem Regno discedant, requisivit. Gravem in modum miramur, ejusmodi tractatui pacis obnoxia contrahi postulata, cum jam per Legatum Nostrum in Aula Majestatis Vestrae significatum sit, quod si Rex Sveciae adeo grandi Turcarum Tartarorumque circumdatus manu in Poloniam accesserit, actum hunc nobis, Foederatisque Nostris, Regi Poloniae et Reipublicae evidenti pacis violatae signo fore. Explicamus itaque mentem Nostram Sultaneae Majestati Vestrae, unius sancte initae ac obfirmatae pacis et amicitiae illius intuitu; probe expendat, nonne, si Regi Sveciae, spargendorum inter Nostram Vestram et Regis Poloniae Majestates dissensionis zizaniorum abesset conatus, ut quid liberum transitum sibi per Poloniam apud Vestram ambiret Majestatem quoniam tot commodae illi patent; viae, aequora superando, aut Hungariam et Germaniam ad suas ditiones usque, nullo periculo ibi ex hostium offensione, pervadendo. Si Vestra Sultanea Majestas Regem Sveciae transversum Nostri Polonicique Exercituum acies in vado conductum esse desiderat, quingentorum stipatoriorum


page 1051, image: s1051

jam praefixorum numerum etiam ad tria millia Turcici, nullo modo vero Tartarici militis (cujus vehemens dirimendae pacis cupiditas, ne ad missionem ejus condescendamus, arcet) extendere, dictusque Rex cum hoc praesidio a Nostris, Polonicis et Saxonicis Exercitibus securus, totam Poloniam peragrare poterit, et ubi illi visum erit, in Pomeraniam, Silesiam, vel Hungariam dimittetur. Plenae rei hujus executionis curam suscipimus, quamvis Jure gentium hosti Nostro ejusmodi officia gerere non teneamur, ut Vestrae Sultaneae Majestati gratificemur: sin minus, et pollicitationem Nostrae Czareae Majestatis in facie totius Orbis Majestati Vestrae oblatam non convenire, Illamque declarationi per Vizirium Legato Nostro intimatae, de Rege Sveciae, tanta, ut supra, stipato caterva, in Poloniam ducendo, persistere experiemur, inviti una cum Foederatis nostris, pro pacis violatione id suscepturi sumus, et omnis exitii ac sanguinis insontium effusionis culpa coram Deo et gentibus exsolvendi. Nusquam deficiemus a necessitudune Suae Regiae Poloniae Majestatis et Reipublicae, tanquam fidelis foederatus et quos in deteriori periculo, vigente adhuc Svecorum potentia, juvimus, multo minus ad praesens in mediis fortunatis mutuo Nostri emolumento progressibus, et hostili Svecorum robore ad occasum pendente, ope et unione destituemus. Arctioris foederis cum sua Regia Poloniae Majestate et Republica nexu, cum


page 1052, image: s1052

30. circiter millibus militis ad usum illorum in Polonia praesto esse, in summa etiam temporum angustia, etiam totum exercitum Nostrum, contra quemlibet hostem in suppetias ducere Nobis incumbit: pari vinculo ad similem casum illi quoque Nobis auxilio esse obstricti sunt. Cuncta haec Sultaneae Majestatis Vestrae attentae deliberationi commendamus, non diffidentes, quin illa (uti Pacis Tutorem justiaeque Cultorem decet) iniqua Regis Sveciae artificia, perplexae nimium sequelae, vitare annuat. Praestolabimur Sultaneae Majestatis Vestrae dilucidam desuper responsionem, et superius exaratorum postulatorum benevolam adimpletionem. Quod super est ad fusiorem Legati Nostri expositionem remittimus. Dabantur Petropoli 17/28 Julii die, Anno a Nativitate Christi Salvatoris Nostri 1710. Regni vero Nostri Imperatorii 29.

MCCXI. Literae recredentiales, quas JOSEPHUS, Rom. Imperator Henningio, Lib. Baron. de Stralenheim, ad CAROLUM XII Svecorum Rengem, tradidit, 1712. Josephus. P. P.

CUm annis abhinc quinque et quod excedit Romani Imperii habenas moderandas suscepimus, visum fuit Serenitati Vestrae Ministrum


page 1053, image: s1053

Suum Baronem Henningium de Stralenheimb in Suo, quod ad Aulam Angusti Domini Genitoris nostri inclytae memoriae complures jam annos gesserat, Ablegati extraordinarii munere confirmare, eo, quod maxime idoneum illum studiosumque conservandae et adaugendae Nos inter et se intimioris amicitiae fore existimaret Sategit ille hac in re sedulo partium suarum toto, quo apud nos versatus est, tempore, suaque diligentia, studio et dexteritate non tantum judicio et expectationi Serenitatis Vestrae exacte respondit, sed et Nobis ita se probavit, ut eo nomine nobis pergratus semper fuerit, optaverimusque illum apud nos adhuc diutius potuisse commorari. Quandoquidem quidem placuerit Serenitati Vestrae, illum ad altiora dignaque meritis suis munia destinare, Nos vel ideo minus inviti illum dimittimus, quod post suum etiam abitum apud Serenitatem Vestram, si non coram, saltem per Literas et Relationes suas sinceri et Fraterni Nostri erga eandem affectus immotaeque mentis colendi cum eadem perpetim arctiorem amicitiam locupletem et forte etiam minus suspectum testem fore confidamus. Discedentem itaque hisce Nostris Literis prosequi, Vestraeque Serenitati declarare peramanter volumus, quis Noster sit de illius Ministri sui integritate aliisque qualitatibus sensus, quod ut illi ad majus gratiae, favoris et munificentiae Regiae incrementum cedat, vehementer cupimus, et quod superest Serenitati Vestrae longaevam


page 1054, image: s1054

incolumitatem omniaque a Deo prospera animitus vovemus. Viennae die 4. Septembris Anno 1710.

MCCXI. Literae PETRI, Czari et Magni Ducis Moscovae, ad ACHMEDEM III Turcarum Imperatorem, quibus ipsum instanter requirit, velit sibi categorice respondere, num pacem nuper renovatam sancte servare, et vigore ejusdem Sveciae Regem e ditionibus suis dimittere aut incertam belli subi aleam subire mallet, 1710. P. P.

JAm aliquot elapsi sunt menses, ex quo Nos Magnus Dominus Vestrae Sultaneae Majestati literas, per Legatum Nostrum illi tradendas exaravimus, et in apricum tulimus, quantopere Nos iniquies pertentet, quod ratihabitae per Vestram Sultaneam Majestatem in utriusque Nostrum Imperia constitutae, et a Nobis in hunc usque diem religiose servatae pacis ac condignae amicitiae invicem, plurimae ex mora hostis Nostri, Regis Sveciae asseclarumque ejus nobis rebellium subditorum, in Ditionibus Vestris, pacis dictae violationi gliscant lites. Distincte tunc pollicitabamur, quem in modum abs ulla paci noxa Rex Sveciae excedere posset, in comitatu scilicet stipatoriorum quingentorum virorum prouti Legato Nostro in Aula Vestrae Sultaneae Majestatis degenti cum summo Vizirio conventum


page 1055, image: s1055

erat: Sin vero numerus hic insufficiens crederetur, usque ad tria millia adaugendo adquiescebamus; dictoque hosti et comitatui liberum transitum per Poloniam (si aliud quodvis respueret iter) apud Foederati Nostri Poloniae Regis Majestatem et Rempublicam efficere in Nos susceperamus; exindeque propensum hunc animum in amicitiam Sultaneae Majestatis Vestrae, libenter excipiendam, hostem autem nostrum una vel alia via ad suas dimittendum Regiones expectabamus. At hodie praeter spem negotium hoc penitus retrogradi, quinimo eidem hosti Nostro citra priorem hospitalitatem, persolutione insignis pecuniariae summae, apparatu ad bellum, nec non confinia ditionum Nostrarum aggrediendi, data facultate apertam inimicitiam Nobis obtendi advertimus. Quamobrem Delegato eo solo nomine expedito praesentes ad Sultaneam Majestatem Vestram committere boni esse duximus, verum propositum illius rescire cupientes, lubet ne ipsi religiose Nobiscum initam, ratihabitam jureque jurando assertam firmiter servare pacem? Si Vestra Majestas consentit, desideramus, ut Rex Sveciae supradicto modo, mediocri cum praesidio, per Poloniam, nobis assecurantibus, vel alia quavis securiori via (quarum ingens copia extat) e Ditionibus illius illico dimittatur, et cuncti, qui ad suspicionem amicitiae provocant praescindantur incessus. Nos vice versa Majestatem Vestram de observantia ejusdem Tractatus, nunc et in aevum duratura, certiorem esse volumus. Sin vero assentiri


page 1056, image: s1056

recusaverit, Regem Sveciae ultra vernam tempestatem in Regione sua foverit, ad bellum sese instruxerit, hostique Nostro qua nervo rerum gerendarum, qua armis, ut etiam auxilium ferre voluerit, non dissimili cum fervore, indicet Nobis abs temporis dispendio, exposcimus. Quo casu aequi bonique consulet, dum Nos quoque impulsi, securitati Nostrae prospiciendo Exercitus Nostros ad confinia ducemus, bellicis rebus una cum Foederato Nostro Rege Poloniae Augusto totaque illi morigera Republica vacabimus, et cuncta studia confundendis adversus Nos hostilibus machinationibus impendemus. Uti enim altissimo teste pacem cum Vestra Majestate illibatam colere intendimus, ita et confidimus, quod si nulla ex parte Nostra accedente ansa Vestra Majestas leges has transgredietur, Dominum Exercituum Adjutorem justae causae Nostrae habebimus. Responsum quantocyus in scriptis ad haec per eundem delegatum a Vestra Majestate Nobis transmitti etiam atque etiam efflagitamus, ut eidem consone Nos geramus: Taedet enim Nos amplius tanta incertitudine intricari. Caeterum Majestati Vestrae longaevam valetudinem, faustum Imperii Regimen et cuncta prospera ab omnipotente exoptamus. Dabantur Petropoli Octobris 18/29. die, Anno a Nativitate Christi Salvatoris Nostri 1710. Regni vero Nostri Imperatorii 29.



page 1057, image: s1057

MCCXII. Literae, quibus LEOPOLDUS MATTHIAS, Landgravius Leuchtenburgicus, S. R. I. Princeps de Lamberg, Conjugis suae obitum EXTERIS PRINCIPIBUS notum, facit, 1712.

IN medio maerore, quo de Illustrissimae Principis Dominae Claudiae Felicitatis Landgraviae Leuchtenburgicae Principis de Lamberg, ex gente Comitum de Kunigl oriundae Conjugis nostrae praepropera morte pene obruimur, a gravissimis luctibus vacationem tantisper petimus, dum ad Celsitudinem vestram tristissimum nuncium, ipsamque ex amicitiae officio edoceamus: Quod pulcherrimum omnium, quae Principem foeminam ornant, virtutum exemplar, in florente aetate, in partus doloribus, quinto currentis mensis die, purissimam animam reddidit Coelo, nobis filiolam spiritu vitali carentem reliquit. Sed divinae voluntati nostram in omnibus accommodari par est, eique etiam nos nostraque venerabundi submittimus, D. O. M. enixissime obtestantes, ut a Celsitudine vestra (cui felicia omnia atque prospera ex animo vovemus) singula quaeque infortunia pro summa clementia sua avertat, et longissime amovear. Viennae-Decembr. Anno 1710.

MCCXIII. Literae PETRI, Czari et Magni Ducis Moscoviae, ad ACHMEDEM III. Turcarum Imperatorem, quibus vehementer conqueritur, sibi ad binas nuper transmissas non esse responsum; sin autem vim


page 1058, image: s1058
sibi inferre, prout ex apparatu constaret, meditaretur, vi istam repulsum iri nuntiat, 1711. P. P.

QVametsi binas jam literas Vestrae Sultaneae Majestati, Julii 17/28 et Octobris 18/29 anni immediate praeterlapsi perscripserimus, et ob diuturnam Regis Sueciae cum Asseclis, Nobis vero Perduellibus subditis Cosacis, nec non foederati Nostri Poloniae Regis Majestatis proditoribus Palatino Kijoviensi et aliis, in Imperio Majestatis Vestrae moram, inquietudinem Nostram fusius exposuerimus, cum annexo desiderio, quo idem Suecorum Rex a territorio Ottomanno, quacunque via, tractatu pacis omnimode salvo, in Regnum suum sese conferret; tum etiam proposuerimus, quod si Majestas Vestra per Poloniam eum reverti velle persisteret, Nos Majestatis Vestrae ergo liberum gressum ei, et praesidiariis Turcicis ad numerum trium millium, per Exercitum Nostrum admitteremus, et per Legatum Nostrum deinde, stipatorium militem etiam quinque millium virorum agmen adaequare posse declarari jusserimus; Suae Regiae Poloniae Majestatis et Reipublicae consensum ad id procurare promiserimus; Regem Sueciae sospitem transiturum esse sposponderimus: simul et declaraverimus, casu quo Majestas Vestra institutum suum de demissione Regis Sueciae, ingenti ac majori cum turba, ac conventum est, perpetuaret, et sic evidenter paci cum Nostra Csarea Majestate, et Sua Regia Poloniae Majestate, violentiam infligeret, Nos ea minime perpessuros, et


page 1059, image: s1059

invicem Nobis ope et auxilio, vigore foederis, quod Nobis intercedit, non defuturos esse; ab omni pacis contraventione (quam Nostra ex parte sancte servandam promittimus) exemptos, et effusionem sanguinis aggressori imputandam fore probaverimus: Quoniam Regi Sueciae abs Polonia tot securae prostant viae, et transitus ejus cum tanto exercitu per dictum Regnum penitus non aliter, nisi ad discordias et pacis violationem dirigitur. Nihilominus non modo nullum responsum obtinuimus, ast nec quidem a Legato Nostro vel alio quovis modo percipimus, utrum hae literae ad manus illius pervenere, et Vestrae Sultaneae Majestati traditae fuere nec ne. Econtrario satis superque ab extraneis locis, Legatum Nostrum custodiae traditum, Constantinopoli proclamatione, in caeteris vero Regionibus mandatis, quo exercitus ad confinia properent, intimatum esse, pro certo comperimus. Non latet Nos, Tartaris etiam, ut ad expeditionem bellicam sese praeparent, injunctum esse; Majestatis Vestrae propositum de Rege Sueciae vi per Poloniam transducendo, Nostraeque Csareae Majestati bello inferendo constat Nobis. Itaque necesse esse credidimus semel adhuc his Nostris Majestatem Vestram Sultaneam compellare, et tam ad priores, quam ad praesentes responsum, et mentis ipsius declarationem superflue fere requirere voluimus. Essetne illi constitutum tricennalem pacem Nobiscum proxime exacto anno renovatam, juramentoque ipsius coram Deo, justo judice, confirmatam servare, aut abs ulla Nostra ex parte interveniente causa violare?


page 1060, image: s1060

Testamur simul, quod si ad praesentes nullam decisivam responsionem receperimus; de intacta pacis observantia a Vestra Majestate assecurati non erimus; de apparatu illius ad bellum, (prouti nunc fit) et Regis Sueciae decreta violenta per Poloniam ductione non cessaverint rumores: id tanquam evidentem pacis praescissionem respicere cogemur, nec ullis tergiversationibus seducemur, sed invocato supremo numine causae Nostrae consulemus, et cuivis hostili assultui praeveniemus. Jam exercitus Nostros ad confinia discedere jussimus, de violatione pacis et sanguinis effusione coram Deo et honesto mundo non accusandi, quia ad haec extrema (supremus arbiter cernit) compellimur, qui uti humani scrutator cordis nec minimam violandae Pacis mentem Nobis fuisse, vel esse, sed firmiter servandae desiderium novit. Ideoque confidimus justitiam causae Nostrae ab omnibus Pacis violatoribus et perjuris violatoribus sartam tectamque fore. Sin autem responsum Sultaneae Majestatis Vestrae, positiva assecuratione de religiose observanda pace, de Rege Sueciae abs violatione ejusdem perducendo, nec non cunctorum discriminum resolutione instructum acceperimus, exercitus Nostri quantumvis in omnem eventum confiniis vicini, nequaquam hostiliter se gerent, et sublato periculo, nulla hostilitate patrata, rursus recedent. Interea vero situatio eorundem pro pacis violatione reputari nequit. Denique Majestati Vestrae Sultaneae bonam valetudinem vovemus. Dabantur Petropoli Januarii 6/17 die, Anno a Nativitate


page 1061, image: s1061

Christi Salvatoris Nostri 1711. Regni vero Nostri Imperatorii 29.

MCCXIV. Responsoriae EUGENII FRANCISCI, Ducis Sabaudiae, ad literas MEHEMED PASCHAE Supremi Turcarum Imperatoris Vicarii, quibus ipsi Serenissimo Rom. Imperatori intemerata, pacis Carolovicensis observatione nihil unquam sanctius nihilque antiquius fore declarat, 1711.

Illustrissime et Excellentissime Domine, Amice nobis honorande!

SAlute et integerrimi affectus nostri, ac quorumvis amicorum officiorum nostrorum oblatione praemissa. Quam ardenter nobis Pax publica et Romani Ottomannique Imperii consensio cordi est, tam accepta jucundaque accidit constituta ad nos per Excellentiam vestram Ablegatio, egregium nimirum ad fovendam hanc mutuam animorum conspirationem instrumentum. Avocabant Nos in Belgium nec pauca et maximi momenti negotia, ac ipsa praesentis expeditionis ad compescendam amplius Gallorum ambitionem necessitas. Ne tamen optimis coeptis deessemus, plurium heb domadarum moram dilato itinere, Viennae traximus. Ea, quae tum eximiis Excellentiae Vestrae literis perscripta, tum ab Ablegato Seifulah Aga plenius exposita, non minori nobis oblectamento fuere. Animadvertimus ex iis optima integritatis, amicitiae ac prudentiae amplissimae principia, quibus Excellentia Vestra in rebus gerendis nititur, ac in nos simul agitur duciturque: neque hoc


page 1062, image: s1062

novum quidquam, cum alioquin exploratum nobis sit, Excellentiam Vestram, uti principem dignitatis locum apud praefulgidam portam tenet, ita prae caeteris in tam vasto Imperio singularibus animi corporisque dotibus exornatam. Certe a talis perspicaciae talisque animi viro nihil est, quod sinistrum suspicemur. Quod nostras partes attinet, vestram vicissim Excellentiam certam securamque volumus, nihil Serenissimo ac Potentissimo Romanorum Imperatori, Domino nostro clementissimo, fore sanctius ac antiquius, quam ut ne latum quidem unguem a juratis pacis Carloviciensis pactis discedatur: nos quoque conatus nostros omnes ac officia ad excolendam magis stabiliendamque hanc utriusque Imperii harmoniam pro viribus conferemus, eo usque dum pari candore a praefulgida Porta nobis respondeatur, ac dictae Pacis articuli in omnibus illibate persistant. Injunximus limitaneis nostris Gubernatoribus, ut ad nostra sensa et ipsi se accommodent, amicitiae studia factis ipsis undique prae se ferant, si quae offendicula litesque limitaneorum se oggesserint, privata opera, citra Aulae alterutrius molestiam, mox consopiant, et excedentes forsan nostrates sub ditos, re sic comperta, debitis poenis coerceant, Socios ipso exemplo a pari crimine deterrendo; Et spes nobis est, aequalibus mandatis fuos quoque Praefectos ab Excellentia Vestra instructum iri. Quod praefulgidae Portae nonnullae cum Serenissimo Czaro controversiae intercesserint, et eo prope perventum, ut pax conclusa abrumpatur, a sua Caesarea Regiaque Majestate non sine animi dolore


page 1063, image: s1063

intellectum est. Reputavimus sedulo atque accurate, quas Excellentia Vestra tam candide et amice ad nos exaravit Moscovitici belli rationes, iisque probe perpensis constituimus, locum adhuc dum compositioni superesse, nec instaurandae concordiae media omnia absumta. Moscoviae Czarus sequestri ac mediatoris partes Augustissimo Imperatori nostro prolixe, atque, ut species est, minime fucate detulit, neque sua Caesarea Majestas defugit onus, si eandem praefulgidae Portae, eandem Serenissimo Sueciae Regi mentem fore, ac iis in hoc munere complacere se posse, intellexerit. Praestolamur hac super re amicam coeptae resolutionis notitiam ab Excellentia Vestra, ut quae aliunde se declaravit, bellum hoc non tam proferendorum finium, quam tuendi Imperii causa susceptum, id quod aequis conditionibus et accommodatis ad utriusque Regni securitatem pactis haud aegre obtineri valet. Parcetur hac ratione ingenti sanguinis humani prosusioni, immani regionum ac populorum devastationi, malis, quae e bello ejusque sinistro saepius eventu promanant, innumeris. Nos certe pro virili allaborabimus, uc intentatum relinquatur nihil, quod ad publicam quietem ac amicitiam seu sarciendam, seu alendam, conferre possit: Nec dubitare nobis licet, quin Serenissima Magnae Britanniae Regina et Praecelsi Uniti Belgii Ordines ad idem mediatorium munus suspiciendum simul requisiti pari cum sua Caesarea Majestate studio, sicuti integerrima eidem amicitia in omnibus adhaerent, ad tam laudabile pacis restabiliendae opus indefesse concurrant.


page 1064, image: s1064

Coeterum non satis dilaudare possumus, Seifulah Agae egregiam commonstratam omnibus in rebus prudentiam ac comitatem, ut adeo auguremur, hanc ei ablegationem ad ampliores honores gradum fore. D. O. M. Excellentiae Vestrae longaevam aetatem ac felicem impertiatur! Viennae d. 15. Aprilis 1711.

Illustrissimae ac Excellentissimae Dominationis Vestrae

Sacrae Caesareae Regiaeque Majestatis Consiliarius intimus, Consilii Aulae bellici praeses, Generalis locum tenens, Campi Mareschallus, et unius Regiminis Desultoriorum Constitutus Tribunus, aurei Velleris Eques

ad officia paratissimus

Eugenius de Sabaudia.

Inscriptio. Illustrissimo et Excellentissimo Domino, Domino Mehemed Pascha, Serenissimi Turcarum Imperatoris Supremo Vizirio, amico nobis honorando.

MCCXV. Literae ELEONORAE MAGDALENAE THERESIAE, Rom. Imperatricis, invictissimi Leopoldi, gloriosissimae memoriae, viduae, ad CAROLUM XII. Suecorum Regem, quibus ipsi, Josephum, Rom. Imperatorem, praematura morte extinctum esse, nuntiat, 1711. Eleonora etc. etc.

OMnem dicendi vim supergreditur extremus


page 1065, image: s1065

dolor, quo intime transfixae praesentes ad Serenitatem Vestram Literas damus acerbissimi facti nuncias. Quem enim in hac mortali vita quam diutissime nobis futuram sperabamus, ardentissimeque optabamus superstitem, dilectissimum nempe Filium nostrum primogenitum, Serenissimum, Potentissimum, ac invictissimum Imperatorem, eum heri nobis, postquam nonum in diem variolarum aestu laborasset, mors inopina et immatura abstulit, inflicto maternis praecordiis nostris altissimo et immedicabili vulnere. Etsi autem omnipotentis manum, a qua pendet vita et mors, quaeque percutit et sanat, devota mente veneremur, ejusdemque sanctissimae et immotae voluntati pie acquiescendum esse sedulo nobiscum perpendamus; Pro eo tamen, qui inter praefatum filium nostrum defunctum et Serenitatem Vestram intercessit cognati sanguinis et sincerioris amicitiae nexus, ut communicata cum Serenitate Vestra tristitiae nostrae magnitudine ex fraterna ejusdem commiseratione levaminis non nihil captemus, persuasae siquidem omnino sumus, Serenitatem Vestram fatali hocce casu eo sensibilius tactum iri, quod et ipsa amicum amiserit, quo paucos vel nullos forsitan habuerit sui amantiores studiosioresque, cedet vero etiam in non mediocrem solatii nostri partem, si, cum longinqua alterius filii nostri, nunc unici, Caroli III. Hispaniarum Regis absentia nobis, ut matris suae, onus imponat in gubernandis Regnis Hungariae et Bohemiae, aliisque Provinciis Austriacis, haereditario jure ad ipsum devolutis vices ejus tantisper obeundi, occasiones nobis complures offerantur


page 1066, image: s1066

quibus quanti tum nos, tum alle Serenitatis Vestrae personam et amicitiam facimus, quamque adeo diligenter pacatum illius et felicem in propria Regna reditum promovere cupiamus, testatum reddere possimus. Eas itaque dum praestolamur Serenitati Vestrae perpetuam incolumitatem animitus vovemus, Deumque rogamus, ut ejusdem consilia ad Christiani orbis bonum dirigere clementer velit. Viennae die 18. April. 1711.

MCCXVI. Responsoriae CAROLI XII. Svecorum Regis, ad praeinsertas ELEONORAE MAGDALENAE THERESIAE, Rom. Imperatricis, literas, 1711. Nos CAROLUS, Dei gratia Svecorum, Gothorum, Vandalorumque Rex, Magnus Princeps Finlandiae, Dux Scaniae, Esthoniae, Livoniae, Careliae, Bremiae, Vehrdae, Stettini, Pomeraniae, Cassubiae et Vandaliae, Princeps Rugiae, Dominus Ingriae et Wismariae, nec non Comes Palatinus Rheni, Bavariae, Juliaci, Cliviae et Montium Dux etc. etc. Serenissimae ac Potentissimae Principi, Dominae Eleonorae Magdalenae Theresiae, Viduae, Romanorum Imperatrici, Hungariae, Bohemiae Reginae, Archi-Ducissae Austriae, natae Palatinae ad Rhenum, Ducissae Bavariae, Comitissae in Veldenz et Sponheim etc. etc. Salutem et Amicitiae officia quaevis.

Serenissima et Potentissima Princeps, Consanguinea et Soror nostra Charissima.

EX Literis Majestatis Vestrae die 18. April. ad Nos datis Viennae, non sine maximo doloris sensu


page 1067, image: s1067

percepimus, Serenissimum ac Potentissimum Principem, Dominum JOSEPHUM, electum Romanorum Imperatorem semper Augustum, Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniaeque Regem, Archi-Ducem Austriae, Ducem Burgundiae, Styriae, Carinthiae, Carniolae et Würtembergae, Comitem Habspurgi, Tyrolis et Goritiae etc. etc. praematuro fato rebus humanis ereptum esse. Accidit hic mortis casus Nobis tanto acerbior, quod per eundem Christianus orbis summi, ob excelsas ac Imperatoriae Dignitati pares, quibus exornatus fuerat, virtutes, Nos vero necessitudinis atque sincerioris amicitiae nexu Nobis conjunctissimi Principis jacturam fecerimus; Quem equidem, si res Nostri voti fuisset, quam diutissime bono publico superstitem fore optaremus. Majestati autem Vestrae hanc orbitatem ac triste desiderium dilectissimi filii, quo par est affectu condolemus, atque ut supremus rerum humanarum Arbiter, Deus, alios ejusmodi funestos casus vel infortunia a Serenissima Domo Austriaca imposterum avertere velit, ex animo vovemus, in perpetuum sincerae amicitiae Documentum accipientes ea omnia, quae Majestas Vestra porro in literis suis de prolixa sua benevolentia et prona erga Nos voluntate testificari voluit. Quam de caetero Divinae tutelae commendatam bene valere jugiter optamus. Dabantur ad urbem Benderam die quinta Junii Annii 1711.

Majestatis Vestrae

Bonus Cosanguineus et Frater, CAROLUS.

H. G. von Müllern.



page 1068, image: s1068

MCCXVII. Literae ANNAE, Magnae Britanniae Reginae, ad JOHANNEM WILHELMUM, Electorem Palatinum, quibus ipsi Carolum III. Regem Catholicum, ut in Imperatorem eligatur, sedulo commendat, 1711. ANNA Dei gratia Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Regina, Fidei Defensor etc. Serenissimo Principi Domino Joanni Wilhelmo, Comiti Palatino ad Rhenum, Sacri Romani Imperii Archi-Dapifero et Principi Electori, Duci Bavariae etc. Fratri, Consanguineo et Amico nostro Charissimo, Salutem.

Serenissime Princeps Frater, Consanguinee et Amice Charissime.

CUm pro arbitrio Divini Numinis Serenissimus, Potentissimus, ac Invictissimus Princeps Dominus Josephus Romanorum Imperator etc. ex hac vita decesserit, atque Sacrum Romanum Imperium eo facto inter difficillimos hosce temporum concursus Capite suo orbatum fuerit, necesse admodum est, ut mature, sapienter fortiterque artificiis Hostium eludendis concordiaeque inter Principes Electores firmandae prospiciatur, ne variis implicati Consiliis Sententiisque distracti causam Confoederatorum omnium communem impensis laboribus et sanguinis profusione immensa hucusque feliciter sustentatam, atque adeo totius Europae libertatem in maximas angustias conjiciant, vel etiam funditus labefactent. Novit optime Celsitudo Vestra Electoralis, qua cura,


page 1069, image: s1069

quave sollicitudine res Imperii semper velut nostras complexae sumus, nihil amplius in votis habentes, quam ut tranquillitatem ipsius firmis et perennibus fundamentis innixam, sartam tectam ad Posteros transmittamus. Eadem jam anxietas nos majorem in modum afficit, quo majus magisque calamitosum vobis nobisque simul hoc in rerum cardinale impendit periculum. Cum igitur Cogitationes nostras in omnes partes versaverimus, quo pacto res praesentes in melius collocari possint, nullam tutiorem, nullam honorabiliorem, et magis omnium utilitatibus consentaneam viam invenire potuimus, quam ut dignitas Imperatoria quae in Augustissima Domo Austriaca per tot Secula jam dudum floruit, in eadem porro conservetur. Procul enim dubio est hostem communem omni arte atque industria enixurum, ut Domum Austriacam ab hac Electione excludat. Adeoque maximi momenti esse censemus, ut omnes, qui foederis praesentis societate conjuncti sunt, etiam in eligendo Rege Catholico curam operamque conjungant, nos sane, hac mente tanquam consultissima freta, Serenissimum ac Potentissimum Principem Dominum Carolum Tertium Hispaniarum Regem, Archiducem Austriae etc. unicumque stirpis istius fulcrum Celsitudini Vestrae Electorali summopere commendatum esse volumus, ut in Romanorum Imperatorem eligatur. Speramusque officia haec nostra apud Celsitudinem Vestram Electoralem pondus suum habitura esse, et quod Socios Electorales in eandem Sententiam perducere conabitur, cum vota bonorum omnium utilitas


page 1070, image: s1070

publica, splendor Imperii et spei hostilis de discordia alenda frustratio in hanc Electionem consentire videantur. De caetero Celsitudinem Vestram Electoralem Dei optimi Maximi Tutelae ex animo commendamus. Dabantur in Palatio nostro Divi Jacobi 18. Aprilis Anno Domini 1711. Regni nostri decimo.

Celsitud. Vestrae Elect.

Bona Soror, consanguinea et Amica

ANNA R.

W. John.

MCCXIIX. Literae WILHELMINAE AMALIAE. Imperatricis, viduae Josephi Imperatoris nuper desfuncti florentissimae memoriae ad CAROLUM XII. Svecorum Regem, quibus ipsi praefatum Imperatorem, maritum suum praecharissimum, sibi praematura morte ereptum esse, tristi ac perturbato animo refert, 1711. Wilhelmina Amalia, Dei gratia Romanorum Imperatrix etc. etc. nata Dux Brunsuico-Luneburgensis. Serenissimo et Potentissimo Domino, Carolo, Svecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi etc. etc. Consanguineo et Fratri Nostro charissimo salutem cum omnis boni incremento.



page 1071, image: s1071

Serenissime et Potentissime Princeps, Consanguinee et Frater charissime.

NOn sine gravissimo animi nostri sensu et ineffabili cordis moerore Serenitati Vestrae notificandum duximus Imperatoris Josephi, dilectissimi Domini Conjugis Nostri Majestatem, post adversam novam dierum valetudinem 17. hujus, horam inter 10. et 11. matutinam, piissima quidem, sed pro dolor! praematura nimis morte nimirum in aetate annorum suorum triginta trium obiisse. Sane casus hic funestus, inexpectatus atque fatalis surripuit consolationibus Nostris, quidquid primus in orbe homo ejusque quod tenuit Imperium, virtus ac Diadema dare poterat, nec alia quam in Deo omnis veri boni supremo fautore atque largitore nobis spes remansit. Serenitatem Vestram autem ab hujusmodi acerbis moestisque casibus quam diutissime praeservatam cupimus, imo ut bona diuturnaque fruatur valetudine ac prosperis gaudeat rerum suarum successibus, ex intimo precamur. Datum Viennae 29. Aprilis Anno 1711.

Serenitatis Vestrae

Bona Consanguinea et soror

Amalia.

MCCXIX. Breve CLEMENTIS P. P. XI. ad ELEONO: RAM MAGDALENAM THERESIAM, Rom. Imperatricem, quo cordi suo cruentum vulnus inopino de morte Josephi Rom. Imperatoris nuntio incussum esse testatur, eamque amantissime solatur, 1711.



page 1072, image: s1072

Charissimae in Christo Filiae nostrae, Eleonorae Magdalenae Theresiae, Hungariae et Bohemiae Reginae, illustri in Romanorum Imperatricem Electae. CLEMENS P. P. XI.

CHarissimae in Christo Filiae nostrae salutem etc. Summo cum intimo dolore correptum, ac veluti repentino ac inopinato ictu percussum fuit cor nostrum, accepto funestissimo Nuncio deplorandi sane obitus clarae memoriae JOSEPHI, Romanorum, dum viveret, Regis in Imperatorem electi, inclyti filii Majestatis Tuae; Statim enim moerentes respeximus perturbatissimum totius Christiani Orbis statum, deinde vero majori sollicitudine pericula Catholicae Religionis tanto praesidio destitutae, hoc ipso prorsus alieno tempore, quo multi acuisse iras suas, atque adversus veram fidem in unum convenisse ac conspirasse videntur. Non vero exiguam moeroris nostri partem faciebat, pro magnitudine paternae nostrae in Te charitatis, commiseratio tui doloris in tanta jactura: sed, quod vim ac robur Tuae virtutis in ea fortiter perferer da suspeximus, ita quoque aequam et pronam voluntatem divinisque paratam obsequi ac acquiescere mandatis in ipso incursu acerbissimi casus exhibeas. Caeterum, quando DEO volente ita contingat, ut ad electionem Successoris convertenda sint consilia, nos in ea plane sententia sumus, de qua, ut credimus, inter omnes, qui vere sentiunt, convenit, nihil tam expedire universae Christianae Reipublicae, quam quod Austriaca Domus, de ea plurimis titulis bene


page 1073, image: s1073

merita, pergat Imperialis Majestatis fastigium tenere, et quod charissimus in Christo filius noster, CAROLUS, Hispaniarum Catholicus, et Hungariae et Bohemiae Rex Illustris, ad eam dignitatem liberis Electorum suffragiis evehatur, quod nos quidem, ut eveniat, quo majori possimus studio curabimus, quatenus ille Majorum suorum inclytae memoriae Regum et Imperatorum exemplo et ingenitae pietatis instinctu ac singularis prudentiae suae monitu ita temporalia Imperii administret, ut, quod ad Orthodoxae Religionis bonum ac verum DEI cultum pertineat, promoveat, et Advocati Sanctae Matris Ecclesiae munus in solenni inauguratione dignitatis Ei demandandum non minori alacritate suscipiat, quam zelo et fortitudine tueatur. Porro quod attinet ad ea jura, quibus Ecclesia ipsa et Apostolica sedes redintegrani, vehementer postulat, confidimus, Teque paternis nostris permotam officiis et precibus, quae magna Tui nominis laude huic causae continenter adfuisti, omnino curaturam, et tua autoritate effecturam esse, ut, quod defunctus in votis habuit, ac serio constituit, sed morte praeventus, ut res humanae sunt, efficere non potuit, id actum quamprimum compleatur: Tum quidem, ut ejus animae necessaria ope consultum sit, tum hoc justitiae ac pietatis documentum praeludat felicis successoris Imperio, ejusque capiti coelestes benedictiones et cum incolumitate diuturnum Regimen et caetera bona, quae in terris, cum iis, quae in coelis longe majoris pretii expectari possunt, conciliet; Et haec quidem sunt vota nostra, conjuncta ferventibus precibus,


page 1074, image: s1074

quibus apud aras a misericordiarum patre aeternam pacem defuncti animae precari non cessamus. Justa subinde solenni ritu in Pontificio Nostro sacello publice de more persoluturi. Quod superest, persuasum esse cupimus, Majestati Tuae, quod, quaecunque a Pontificia nostra Autoritate in animi tui levamen, ac quoquo modo Tibi grata congrue praestari poterunt, et quantum facultas erit, paratissima fore Majestati Tuae, cui Apostolicam benedictionem amantissime impertimur. Datum Romae 3. Maji 1711. Pontificatus nostri XI.

MCCXX. Literae PETRI, Czari et Magni Ducis Moscoviae, ad ELEONORAM MAGDALENAM THERESIAM, Rom. Imperatricem, quibus animum ipsius, ob praematuram Josephi, Rom. Imperatoris, filii sui desideratissimi mortem doloris imitamentis demuclet, 1711. Divina favente Clementia Nos Serenissimus ac Potentissimus Magnus Dominus Czaar et Magnus Dux Petrus Alexowiz, totius magnae, parvae et albae Russiae Avtocrator, Moscoviae, Kioviae, Waldimiriae, Novogardiae, Czaar Casani, Czaar Astrachani, Czaar Siberiae, Dominus Plescoviae et Magnus Dux Smolensci, Tuariae, Ingoviae, Permiae, Viatiae, Polgariae et aliorum, Dominus et Magnus Dux Novogardiae, inferioris terrae Tzernigoviae, Resaniae, Rostoriae, Jaroslaviae, Belosseriae, Kioviae, Obdoviae, Condiniae nec non totius septentrionalis orae Imperator et Dominus Iveriensis Terrae, Cartalinensium et Grasiniensium Czaarum et Gabardinensis


page 1075, image: s1075
Terrae, Czercassorum ac Montanorum Ducum, nec non aliorum multorum Dominorum ac Terrarum orientalium, occidentalium et septentrionalium paternus avitusque haeres, successor, Dominus ac Dominator etc. Serenissimae ac Potentissimae Eleonorae Magdalenae Theresiae, Viduae Rom. Imperatrici nunc regnanti, Hungariae, Bohemiaeque Reginae, Archiducissae Austriae, natae Palatinae ad Rhenum, Ducissae Bavariae, Comitissae in Veldenz et Sponheim, Amicae et Sorori Nostrae charissimae salutem et amicitiam nostram, cum omnis boni incremento;

Serenissima et Potentissima Princeps, Amica et soror charissima.

JAmdum advolaverat nuntius de inexpectato et luctuosissimo decessu Serenissimi olim et Potentissimi et Augustissimi Principis et Domini Josephi, Electi Romanorum Imperatoris, charissimi Amici et fratris Nostri, cum literae Serenitatis Vestrae Nobis traderentur, quae illum confirmarent, afflixit Nos sane inopinatus et tristis hic casus eo magis, quanto majori amicitia et studio semper Majestatem suam beatae et gloriosissimae memoriae prosecuti sumus, ut et praesentia quoque tempora diuturniorem vitam Serenissimi defuncti postulavere. Nullum etiam est dubium, quin Serenitatem Vestram, praematura tanti filii jactura graviter afficiat, quare etiam animitus illam vobis condolemus, precantes Deum T. O. M., ut non solum tristes similes cunctos casus a Serenitatis Vestrae Augustae Domo imposterum diuturnius benigne


page 1076, image: s1076

avertat, verum etiam Serenitatis Vestrae hinc conceptum dolorem gaudiis laetitiisque aliis lenire, oblivionique tradere velit. Nos equidem, quantum in Nobis, in eo, quo semper amico et prono in Serenissimam Domum Austriacam ducti fuimus animo, constanter perseverabimus, licet de nonnullorum Serenissimae defunctae Caesareae Majestatis Ministrorum Nobis maxime noxiis his temporibus commissis actionibus querelas agendi ansam habeamus, sed Nos illos hic commemorare supersedemus. Serenissimum ac Potentissimum Hispaniarum Regem Carolum Nobis in rebus nostris favere, omnia in melius itura promittentes. Interim Nostro Imperiali Consiliario Aulico Urbich certas Nos et res Nostras concernentes propositiones Serenitani Vestrae facere in mandatis dedimus, quas, ut non solum benevole audire, verum etiam tali resolutione, qualem pro Nostra semper in Serenissimae Domus Austriacae Ejusque foederatorum res testata amicitia speramus, providere velit, Serenitatem Vestram obnixe rogamus, Eidemque longaevam salutem, fausta prosperaque omnia apprecamur. Dat. Jaroslaviae, Maji 23. die 1711.

Serenitatis Vestrae

Bonus Frater,

PETRUS.

Comes Golovkin.

Nota: Literae hae ab Imperatrice Regnante, ob omissam Majestatis denominationem, cum protestatione et spe futurae emendationis acceptae sunt.



page 1077, image: s1077

MCCXXI. Literae GEORGII LUDOVICI, Electoris Brunsuico-Luneburgensis, ad CAROLUM III. Hispaniarum Regem, quibus sibi causam communem curae semper cordique fore declarat, 1711.

Serenissime ac Potentissime Rex, Domine Frater ac Consanguinee plurimum colende.

REgiae Majestati Vestrae quam acerbissimum esse de Serenissimi, Potentissimi et Invictissimi Principis, Domini Josephi, Romanorum Imperatoris etc. etc. Majestatis Vestrae charissimi, nunc beati Domini Fratris praepropera et inopinata morte scribere facile existimare possumus. Propterea pro luculenta testificatione Regia Majestatis Vestrae singularis erga nos benevolentiae merito accipimus, quod in summo moerore ac luctu de hoc casu gravissimo per honoratissimas suas die 23. mensis praeteriti ad Nos scriptas literas inter primos nobiscum communicare dignata sit, Ipsique eo nomine maximas agimus gratias. Cum nihil Majestati Vestrae aut secundi aut adversi evenire possit, quin pro sincero nostro erga Ipsam studio et cultu id ad nos quoque pertinere existimemus, haud difficulter arbitrabitur, quam valde lugubris de isthoc obitu perlatus nuntius nos contristaverit. Et vero quis bonus non lugeat Imperatorem, perfectum optimi Principis exemplar, cujus virtutes et merita subditi et exteri, amici et foederati, inprimis etiam sacri Romani Imperii status et populus coluerunt, quique adeo productissima vita dignus


page 1078, image: s1078

fuit, tam praematuro et insperato exitu in ipso flore aetatis occubuisse. Quo magis autem sincerus noster et tenerior affectus nos compellit Regiae Majestati Vestrae in acerbissimo hoc funere condolere; eo minus intuentes in sapientiam Ejus necessarium credimus Ipsam consolari, cum forti et excelso Ipsius animo ea argumenta non desint, quae tam gravem jacturam possint allevare. Satis igitur nobis erit dolorem nostrum, quem literis die 30. Aprilis ad Regiam Majestatem Vestram exaratis significavimus, denuo testari, simulque iterasse preces et vota, quibus Deum adoramus, ut Majestatem Vestram divinae suae gratiae consolatione magis magisque recreet, et Ipsi, cujus in vita et incolumitate orbi Christiano tantum positum est, eo longiorem det aetatem, justa magni foederis, et in eo Majestatis Vestrae arma prosperet, et ipsi quaquaversum exoptatos consiliorum exitus et felicitatis continuae incrementum largiatur. De reliquo ad dictas literas nostras nos referimus, et Regiae Majestatis Vestrae constanti favori nos officiosissime commendantes, Ipsi nostra officia quavis occasione promtissima pollicemur. Dabantur Hannoverae die 30. Junii 1711.

Georgius Ludovicus Dei gratia Dux Brunsuicensis et Luneburgensis Sacri Romani Imperii Archi Thesaurarius et Elector etc.

Regiae Majestatis Vestrae

ad quaevis officia paratissimus

Georgius Ludovicus Elector.

Hattors.



page 1079, image: s1079

Inscriptio. Serenissimo ac Potentissimo Principi, Domino Carolo III. Regi Castellae, Legionis, Arragonum, utriusque Siciliae, Hierusalem, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Navarrae, Granatae, Toleti, Valentiae, Galliciae, Majoricarum, Hispalis, Sardiniae, Cordubae, Corsicae, Murciae, Giennis, Algarbii, Algecirae, Gibraltaris, Insularum Canariae nec non Indiarum orientalium et occidentalium, Insularum et terrae firmae Maris Oceani etc. Archi-Duci Austriae, Duci Burgundiae, Brabantiae, Mediolani, Styriae, Carinthiae, Carniolae, Luxemburgi, Wurtenbergae, superioris et inferioris Silesiae, Athenarum et Neopatriae, Principi Sueviae, Marchioni Sacri Rom. Imp. Burgoviae, Moraviae, superioris et inferioris Lusatiae, Comiti Habsburgii, Flandriae, Tyrolis, Barcinonae, Ferretis, Kiburgi, Goritiae, Rossilionis et Ceritaniae, Landgravio Alsatiae, Marchioni Oristani, Comiti Gorceani, Domino Marchiae, Sclavoniae, Portus Naonis, Biscaiae, Molinae, Salinarum, Tripolis et Mechliniae etc. Domino Fratri et Consanguineo Nostro plurimum colendo etc. etc. MCCXXII. Literae ANNAE, Magnae Britanniae Reginae, ad PROCERES S. R. IMP. per Delegatos in Comitiis Ratisbonensibus congregatos, quibus ipsis Ultrajectum ad Rhenum congressui de pace habendo dicatum esse significat, ac tu Plenipotentiarios, designata die eo mittere haud cunctentur, amanter suadet, 1711.



page 1080, image: s1080

CUm Rex Christianissimus Nobis testatum fecerit, quo teneatur desiderio, Tranquillitatem Europae Pace tuta et tam Nobis, quam Confoederatis nostris universis honesta, restitutam videndi; Cumque capita quaedam Conditionum proposuerit, quibus Nos ad initium colloquiis eum in finem habendis dandum inducere voluit. Ea vero capita ita Nobis oblata Confoederatis omnibus jamjam communicata fuerint. Cumque insuper celsi ac praepotentes Domini Ordines Generales Uniti Belgii declaraverint, sese propensos paratosque esse ad instituendam negotiationem Pacis bonae generalisque, et ad se Nobiscum conjungendum in compellandis Principibus Statibusque, qui una praesenti hocce bello implicati sunt, quo Ministros Plenipotentiariosque suos ad Conventum mittant; cujus quidem celebrandi, quum locus tempusque cum Ministro dictorum Dominorum Ordinum Generalium pacta constitutaque fuerint, necessum esse duximus, Vobis sine mora significare, Nos insimul consensisse, ut dicti Conventus initium a duodecimo die Mensis Januarii proxime venturi Styl. nov. in Urbe Ultrajectina ad Rhenum capiendum sit. Quum vero nihil aliud hoc in negotio ob oculos habeamus, quam ut finis bello imponatur Pace solida, in qua Confoederatorum quisque satisfactionem rationi consentaneam adipisci possit, nullatenus ambigimus, quin Vos perinde Nobiscum proclives Vos exhibeatis ad opus tam pium tamque salutare sedulo promovendum. Rogamus itaque Vos, ut Ministros, quos eun in finem nominare placuerit, quam primum expedire


page 1081, image: s1081

velitis, quo ad dictam Urbem Ultrajectinam tompore supra constituto sese conferre queant. Praeterea e re esse judicamus, Vobis notum facere, Nos una cum dictis Dominis Ordinibus Generalibus statuisse, Ministros nostros, Ministrorum Plenipotentiariorum nomine solummodo insignitos, ad Conventum mittere, quodque Legatorum characterem in se haud sumpturi sint, nisi eo die, quo pax signanda erit, ut eo pacto, quantum potis est, vitentur operosae ceremoniarum molestiae et morae, procrastinationesque exinde oriturae. Datum apud Hamptoncourt die 21. Nov. 1711.

MCCXXII. Responsoriae a CIRCULI FRANCONICI DIRECTORIBUS, ad praeinsertas ANNAE Magnae Britanniae Reginae literas datae, 1711. Serenissima et Potentissima Regina, Domina, Amica et Consanguinea Observantissima.

SI confoederationis Nördlingensis inter regiam Majestatem, et superiores Circulos Imperii initae fructum unquam sperare licuit, nunc licebit, dum Regiae Majestati Vestrae per invitatorias literas 211 praeterlapsi mensis Novembris datas placuit, Nobis significare, prae foribus esse ad assensum Dominorum Ordinum Generalium uniti Belgii praeliminares Tractatus Pacis, cum Rege Galliae in Urbe Ultrajectina tentandos, unaque, simul testatum facere, quod Regia Majestas Vestra nihil aliud hoc in negotio ob oculos habeat, quam ut finis


page 1082, image: s1082

bello imponatur pace solida, in qua Confoederatorum quisque satisfactionem, rationi consentaneam, adipisci possit. Ad quas invitatorias, sicut partium nostrarum est, Regiae Majestati Vestrae hisce praeprimis debitas rependere grates; ita etiam de caetero curavimus, ut circuli Franconici Dominis Con-Statibus nostris hoc grave negotium ad exquirendam, pro more, Eorum mentem, mature innotescat. In quo quidem nihil aliud superesse judicamus, quam ut praefati Domini Con-Status una Nobiscum se uniformiter ad coronatum nuper supremum Imperii Caput, Sacram Caesaream Majestatem, ea, qua par est, decentia convertant, ac paternos sensus expectent, quo fieri possit, ut unitis consiliis et viribus pacem solidam et satissactionem aequam, ac rationi magnoque illi Nördlingensi Foederi convenientem consequi liceat, quod, ut eo felicius eveniat, Deum imploramus, cujus tutelae Regiam Majestatem Vestram, et commune Confoederatorum Interesse enixe commendamus, ac indesinenter permanemus.

Regiae Majestatis Vestrae

Dabantur die 30. Decemb. 1711.

Paratissimi et Officiosissimi etc.

MCCXXIV. [sic] Responsoriae ANTONII ULRICI, Ducis Brunsuico - Luneburgensis, ad praeimpressas ANNAE, Magnae Britanniae Reginae, literas, 1712.



page 1083, image: s1083

Serenissima ac Potentissima Regina etc.

LIteras, quas Regia Majestas Vestra ex Palatio suo Hamtoncourt die 21. Novembr. A. C. ad Nos dedit, rite accepimus, et ex iis, quem in modum voluntatem suam de restauranda pace generali ad desiderium Regis Christianissimi nobis explicare, et ut ad Conventum in Urbe Ultrajectina ad Rhenum proxime habendum Ministros nostros hunc in finem nominatos ablegaremus, a Nobis desiderare ipsi placuerit, pluribus intelleximus. Laudanda certe est Regiae Majestatis Vestrae sollicitudo, qua quo magis belli fructibus atque procellis agitari Europam videt, eo ardentius in id serio incumbit, ut sedato ac sopito bello pax firma ac diuturna restituatur. Non possumus non, quin et nos hanc optimae mentis Regiae significationem dubia hac rerum facie singulari in pretio habeamus, desuperque laetemur. Sed quando foederis inter Sacram Caesaream Majestatem, Magnae Britanniae Regem Wilhelmum III. gloriosissimae memoriae, ac Ordines foederati Belgii generales die 7. Septembris 1701. initi, et a nobis quoque subscripti Nos subit recordatio, quo cautum, quod suscepto semel bello nulli belligerantium fas esse debeat de pace cum hoste tractare, nisi conjunctim et communicatis cum caeteris foederatis consiliis, Regiam Majestatem Vestram tempus aliquod, quo ante missionem nostrorum Deputatorum Sacrae Caesareae Majestatis ac reliquorum Imperii ordinum mentem super hoc negotio explorare possimus nobis concessuram confidimus. Quamprimum horum voluntas Nobis erit nota, non decrimus, quendam ex


page 1084, image: s1084

nostris Ministris, et quidem juxta Regiae Majestatis Vestrae intentionem sub Charactere solummodo Ministri Plenipotentiarii ad Pacis tractandae Conventus mittere, reapseque testari, quam dulce Nobis nomen et quod nil nobis prius magisque cordi sit, quam ut honesta ac secura quies totius Christiani orbis quantocius reducatur. Quod reliquum est Deum T. O. M. precamur, ut Regiae Majestatis Vestrae Consiliis felicissimis successibus annuere pergat, ipsamque salvam ac incolumem quam diutissime servet, quo ipsius perenni favore amplius perfrui queamus qui studia et observantiam nostram pollicemur quam sanctissime. Dabantur in Aula nostra Guelferbytana die 2. Jan. 1712.

Antonius Ulricus, Dux

Brunsw. et Lüneb.

APPENDIX.

I. Literae ELISABETHAE, Reginae Angliae, ad JOHANNEM FRIDERICUM II. Ducem Saxoniae, quibus Religionis curam a se semper habitum iri spondet, minime autem, a quo semper aliena fuisset, matrimonii, 1559.

ELisabeth Dei gratia Regina Angliae, Franciae et Hyberniae, fidei Defensor etc. Illustrissimo Principi, Joanni Friderico secundo Duci Saxoniae, Landgravio Thuringiae, Marchioni Misniae, consanguineo Nostro charissimo salutem! Magnifici viri, Dominus Comes a Mansfeld et Franciscus Burcardus, Legati Excellentiae Vestrae, praeter literas Vestras


page 1085, image: s1085

Nobis charisfimas, duo quaedam negotia genere diversa, diversis temporibus, Vestro nomine, communicarunt. Ad causam Religionis, quae pro dignitate primum locum obtinet, quam sit Excellentia Vestra addicta, facile ex Vestris consiliis apparet, eaque ita probamus, ut quanquam eadem prius sumus secutae, non minus tamen dabimus operam post ista vestra consilia, ut videatur vestra Excellentia non frustra hanc tam piam operam collocasse. De altera autem, nempe Conjugii ratione, quanquam revera ab ea semper alieno hactenus fuerimus animo, tamen fatemur Nos multum Excellentiae Vestrae debere, quod tam amanter velit Nos nomine Illustrissimi fratris Vestri tentare eumque lubenter intelligimus ab omnibus tum foris, tum domi collaudari, optimeque illi optamus, neque quicquam vobis, excepta hac matrimonii actione, amicitiae nomine volumus negare: quod quidem aperte testatae sumus Oratoribus Vestris, qui fusius animum Nostrum Excellentiae Vestrae exponent. Porro quod ad continuandam illam amicitiam, quae tempore celeberrimae memoriae Patris Nostri clementissimi, cum patre et patruo nostro radices cepit erga Vestram Familiam; Spondemus Nos nullo modo quicquam praetermissuras, quod eandem fovere et augere indies possit, atqueidem etiam speramus Vestram Excellentiam sedulo observaturam fratresque Vestros nunquam neglecturos. Deus Excellentiam Vestram omnemque familiam Vestram diu conservet, ad nominis sui gloriam in Germania propagandam. E Regia


page 1086, image: s1086

Nostra Westmonasteriensi die 10. Octobris Anno Regni Nostri primo et Domini 1559.

Vestrae Excellentiae

consanguinea Elizabeth R.

Inscriptio. Illustrissimo Principi, Joanni Friderico secundo, Duci Saxoniae, Landgravio Thuringiae, Marchioni Misniae, consanguineo Nostro charissimo.

II. Literae ERICI XIV. Sveciae Regis ad ELISABETHAM, Angliae Reginam, quibus se valde conturbatum fuisse, quod matrimonium a se oblatum repudiasset, neque tamen omni planespe excidisse testatur, 1563.

ERicus decimus quartus Dei gratia Svecorum, Gothorum, Wandalorumque etc. Rex. Illustrissimae Potentissimaeque Principi ac Dominae, Dominae Elizabethae, Angliae, Francis et Hyberniae Reginae, fidei defensori, consanguincae Nostrae charissimae salutem, prosperitatem et omne bonum.

Graviter conturbatus sum, Serenissima, Illustrissima, potentissimaque Regina, cum ante annum elapsum per Nuntium meum Benedictum Teil, Tuae Serenitatis accepi literas, quae omnem mihi fere spem visae sunt abscindere amoris et benevolentiae tuae Serenitatis. Etenim non modo omnem occasionem, quo negotium connubiale confici


page 1087, image: s1087

posset, abstulerunt, sed etiam quam vilissimas alias petitiones bona communicationis negaverunt: Quare autem Tua Serenitas erga me tunc temporis ita fuerit offensa, existimo causam delatores praebuisse, qui forte retulerunt, me aliud connubium sectari, et non in animo habere, quae Serenitati Tuae per literas significarem, quod quidem Tua Serenitas longe aliter experietur, si adhuc animum ad petitum negotium inclinare velit: Nam quam falsum sit, quod illi jam dudum de Reginae Scotiae connubio mecum futuro sunt obloquuti, ipsi Scoti non negabunt, cum solummodo pro meo fratre Reginam illam sollicitaverim et non mea de causa. Sicut et illud, quod de Filia Landgravii (ut audio) Tuae Serenitati dixerunt, non magis veritati est consentaneum, cum ego illud magis feci experiendi animi Serenitatis Tuae erga me constantiam, quam ulla alia de causa. Multum etiam effecit falsa quaedam zelotipia ob Robertum concepta, quam ego simulationem vice versa per filiam Landgravii volui recompensare. Sed quemadmodum illud procul dubio falsum est, quod de praedicto Roberto dixerunt, ita etiam se habet, quod de filia Langravii sunt oblocuti. Dii perdant tales seminatores rumorum, longe enim jam aliud audio de Tua Serenitate praedicari, ita ut summopere admirer Serenitatis Tuae constantiam et benevolentiam erga me et nunquam credidissem, aliquam in mundo virginem futuram, quae tam diu ob meam causam vellet in coelibatu vivere, praecipue cum Serenitas tua in literis confessa esset, se velle tandem propter preces Subditorum nubere, quod indicium est Serenitatem tuam a natura


page 1088, image: s1088

non abhorrere connubium (ut multi dixerunt.) Sed cum penitius apud me considero, quare tamdio absque responso suspensus mansi, cogor fateri me aliqua ex parte esse in causa, qui tam credulus fui, eo quod existimarem Tuae Serenitatis amorem a me facile posse alienari, et quod inconvenientibus rationibus Tuam Serenitatem mihi volebam conciliare. Verum quemadmodum dici solet, ex incommodo fiunt homines circumspectiores, sic etiam posthac omnibus ita facile fidem non adhibebo, qui negotium hoc interturbare conantur, sed potius quicquid possum, quod ad promovendum negotium spectat, dabo operam, ut in mea bona voluntate nihil desit. Atque iterum quam amantissime expeto a Tua Serenitate aliud quam pristinum responsum, nempe ut Serenitas Tua in connubium a me petitum et toties optatum consentire velit, et mihi literas salvi conductus novissime petita forma mittere, spero namque tuam Serenitatem non poenituram. Serenissima Regina, nolui praetermittere Tuae Serenitati haec scribere, cum occasionem per hunc Tabellarium tam commodam habuerim, existimo enim Tuam Serenitatem cum ex sincero animo fiat, non aegre laturam. Commendans Serenitatem Tuam his in custodiam ommipotentis Dei ad summam tranquillitatem et felicitatem in perpetuum. Datum in Gisleveden in Smalandia, die 15. Octobris An. 1563.

Tuae Serenitatis

Frater et Consanguineus amantissimus

Ericus XIV.



page 1089, image: s1089

Inscriptio. Serenissimae, Potentissimaeque Principi ac Dominae, Dominae Elisabethae, Angliae, Franciae et Hiberniae Reginae, fidei defensori, consanguineae nostrae charissimae.

III. Literae ELISABETAE, Angliae Reginae, ad RUDOLPHUM II. Rom. Imperatorem, quibus a se Hansianis Civitatibus omnes immunitates ac Privilegia restitutum iri promittit, modo ipsae Commissarios ad se ablegare, et forum, ad quod causa ista pertineret, non pertinaciter detrectent, 1583. Elisabetha Angliae, Franciae et Hyberniae Regina, Fidei defensatrix etc. Serenissimo Principi ac Domino Rudolpho II. etc. Fratri et consanguineo nostro charissimo salutem et rerum felicissimarum incrementum.

Invictissime Caesar, Frater et Consanguinee charissime.

REfert Nobis mandatarius noster Georgius Gilpinus a suo reditu a Comitiis Imperialibus modum, quem secuti sunt Ordines in causa Hansiana, tota autem disceptatio suscepta et instituta a nobis videtur, de praetenso monopolio Societatis adventurariae, de praetensis autem Hansianis Privilegiis, verbum fere nullum, saltem ad defensiones ab oratore nostro propositas, parcius, quam in tanta causa par erat, responsum. Subinde tamen ad decretum recensum est contra subditos Nostros,


page 1090, image: s1090

cujus vi et sententia ex universo Imperio ejiciuntur, ni maturius Hansianae Civitates in praetensa sua privilegia reponantur, vehemens sane decretum et satis praeceps, saltem nulla habita rationum nostrarum cognitione. AEquior tamen erat prior sententia, quae legationem ad Nos decrevit; sic enim in arduis causis et cum Principibus agi solet; contra autem, vicisse paucorum mercatorum conspirationem, nobilesque pertraxisse ad tantam maculam Majestati nostrae Regiae inurendam non mediocriter miramur, et quo animo ferre debeamus, tacitis bonorum Principum suffragiis judicandum relinquimus. Errant saltem Hansiani Homines, si praecipiti suo decreto cogi nos posse putant, ad ea concedenda, quae in benevolentia noltra ponuntur, illis vero debentur nullo jure. Neque enim eae sumus, quae cogi possumus aut volumus, utcumque Nos proscindant virulentis suis linguis, quas in Comitiis saltem et pleniori Principum consessu frenare debuissent. Si prior sententia placet, ut decreta ad nos Legatione per Commissarios utrinque dandos res tractari definirique possent, Nos, quod nostrarum partium est, faciemus, et cum Nostros agunt, forum nostrum sequentur, haudquaquam nos ipsorum. Quicquid enim obtendunt de Caesareae Majestatis Vestrae laesione, quae vertitur quaestio, nequaquam inter Majestatem Vestram est, sed Nobis cum paucis Mercatoribus instituitur, quos aequum ne sit, ad quod velint, nos forum protrahere, praesertim actores cum sint, Caesareae Majestatis Vestrae prudentiae judicandum relinquimus. Quicquid sit, certum deliberatumque


page 1091, image: s1091

habemus, extra regnum nostrum Commissarios nostros non ablegare, suos ad Nos mittant, quos velint, nullos refugimus, amicissime accipientur benigneque audientur, quorumque rationes praeponderabunt, in eorum ibimus sententiam. Interea, dum ista parantur et fiunt, Caesaream Majestatem. Vestram rogamus, velit mandatum suum revocare Comitique Embdiano, honesto Principi et Nobis amico Caes. Vestr. Maj. autoritate cavere, ne quae subditis honesta officia praestat, illi damnosa sint ullo modo, Nos summi beneficii loco reponemus et habebimus gratum. Hic autem, ne incerto haereremus, operae pretium fore putavimus, Nobilem hunc Wilhelmum Waad, plurimum Nobis acceptum, ad Caesaream Vestram Majestatem ablegare, summopere ab eadem contendentes, velit ei responsum in scriptis ad has literas Nostras dare, ut quid sibi animi sit, ad rem nobis faciendam in hac causa gratam plenius et brevius intelligamus: Quod dum attentius expectamus, Deum Opt. Max. precamur, velit Caes. Vestr. Majestatem diutissime salvam et incolumem conservare. Datae e Regia Nostra Grenvici, 10. Cal. Maji, Anno Christi 1583.

IV. Responsoriae RUDOLPHI II Rom. Imperatoris ad praeinsertas ELISABETHAE, Angliae Reginae, literas, 1583. Rudolphus etc. Serenissimae Principi, Dominae Elisabethae, Reginae Arigliae et Franciae, Dominae


page 1092, image: s1092
Hyberniae, sorori et Consanguineae nostrae charissimae, salutem cum omnis boni incremento!

Serenissima Princeps, Soror et Consanguinea Charissima.

NObilis ille Wilhelmus Waad, quem Seren. Vestra ad Nos ablegavit, literas ejusdem red didit, eaque, quae in mandatis habuit, diligenter exposuit, ad quae quidem gravatim non modo responderemus, nisi causa haec, (uti Serenitati Vestrae ante hac expositum est) pertineret ad omnes status Imperii Germanici, quam, sicut etiam ea, quae iterum Hanseatici de ademptis Privilegiis, nec non et injuria et monopoliis Adventurariorum prolixe apud Nos conquesti sunt, Electoribus Sacri Imperii communicabimus, reque deliberata, postmodo quod aequum visum fuerit, Serenitati Vestrae respondebimus, quam interim prosperrime semper valere exoptamus. Datum in Arce Nostra Ebersdorfii, die 7. Junii, Anno 1583.

V. Literae RUDOLPHI II. Rom. Imperatoris, ad SIGISMUNDUM III. Polomiae Regem, quibus ipsi Johannem Gentilottum, virum rei militaris experientia clarum manuque fortissimum sedulo commendat, 1592. Rudolphus Secundus divina favente clementia electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae,



page 1093, image: s1093

Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae etc. Rex, Archi-Dux Austriae, Dux Burgundiae, Stiriae, Carinthiae, Carniolae et Wirtembergae, Comes Tyrolis etc. Serenissimo Principi Domino Sigismundo Tertio, Regi Poloniae, Magno Duci Lituaniae, ac Russiae, Prussiae, Massoviae Samogitiaeque, nec non Regni Sueciae proximo haeredi ac futuro Regi, Cognato, Vicino et amico nostro carissimo salutem ac mutuam benevolentiam.

Serenissime Princeps, Cognate, Vicine et Amice Carissime.

ROgarunt nos humiliter ministri quidam nostri, nobis ob fidelia multorum annorum obsequia cari, ut Serenitati Vestrae commendare Joannem Gentilottum, Tridentinum, non gravaremur: quem cum plurimos jam annos etiam in Polonia militasse, fortiterque ac strenue se gesisse, ut rei militaris Praefecturam non sine laude obierit, intelligamus, a Serenitate Vestra per amicitiam Nostram mutuam petimus, ut nostra causa Joannem illum Gentilottum gratia sua ita complecti velit, ut in stipendiorum solutione, et in aliis, quem ministri hi nostri sperant, harum literarum ille fructum sentiat. Quod nobis gratum fuisse quibuscumque officiis testari conabimur, Serenitatem Vestram de cetero quam optime ac diutissime valere optantes. Datum in Arce Nostra Regia Pragae die ultima mensis Maji, anno Domini millesimo quingentesimo nonagesimo secundo. Regnorum Nostrorum, Romani decimo


page 1094, image: s1094

septimo, Hungariei vigesimo et: Bohemici itidem decimo septimo.

RUDOLPHUS,

Jacobus Curtius a Senfrenau.

Joannes Barvitius.

VI. Literae PHILIPPI III. Hispaniarum Regis, ad MARCUM SITTICUM, Archiepiscopum Salisburgen sem, quibus se decessum Imperatoris Matthiae valde affecisse testatur, ac ut Religionis et futurae Imperatoris electionis, gnavam curam habeat amanter rogat, 1619. Philippus III. Hispaniarum Rex, Marco Sittico, Archiepiscopo et Principi Salzeburgensi.

FAcile Dilectio Vestra intelligere poterit, quantis me dolore et moerore Imperatoris avunculi mei, cui Deus gloriam largiatur aeternam, affecerit decessus; tum ob insignem, quam eo casu Domus Austriaca fecit jacturam, tum ob Christianae Religionis difficilibus ita temporibus publicam. Dilectionem Vestram, quo est in Sanctissimae Religionis Nostrae res, et publicum bonum studio, ac zelo, certo scio, omnibus modis, rationibusque curaturam, ut captum instaurandae confoederationis negotium perficiatur (quandoquidem tanti momenti ea res est) simulque operam suam omnem collaturam, ut Imperatoris electio quam


page 1095, image: s1095

citissime fieri possit, finem accipiat, eaque dignitate Vir ex Austriaca Domo exornetur. Quod quidem Ego faciam maximi, uti exactius ad Dilectionem Vestram a me referet Comes de Ognate Legatus meus. Deus opt. max. Dilectionem Vestram servet incolumem. Datum die 23. mensis Aprilis, 1619.

VII. Literae PHILIPPI III. Hispaniarum Regis, ad PARIDEM, Archiepiscopum Salisburgensem, quibus se Patri ejus desideratum ab ipso stipendium libenter contulisse asserit, 1620. Philippus III. Hispaniarum Rex, Paridi archiepiscopo et Principi Salzeburgensi.

A Comite de Ognate Oratore Nostro literas Vestrae Dilectionis missas, 26. Septembris anni hujus conscriptas accepimus, quibus nobis intimare videtur, quam sibi cordi futurum sit, si Comiti Nicolao de Lodrone Patri Vestro stipendium conferatur, quod ad illum tanquam ad nostrum pedestrium copiarum interim Praesectum spectat. Id quod nos eo libentius praestirimus, quo amplius in rebus omnibus Dilect. Vestrae gratificari discupimus, quantique Vos inprimis, Vestramque domum faciamus, re ipsa comprobare. Nec vero de hoc Nostro proposito atque judicio dubitare praesumat, quin pro explorato habeat non aliter, quam nos certissima mente sumus, V. Dilectionem omnibus, quae ad nos isthic pertinebunt, ea propen


page 1096, image: s1096

animi, quam Nostra benevolentia meretur, minime defuturam; sicuti Nostro nomine fusius idem Comes de Ognate, cui hoc officium injunximus, explicabit. Deus opt. max. Dilectionem Vestram servet incolumem. Datum in Regia Pardi die 24. Novembris, 1620.

VIII. Literae PHILIPPI IV. Hispaniarum Regis, ad PARIDEM, Archi-Episcopum Salisburgensem, quibus sibi gratam deditissimi ipsius animi promptitudiuem esse declarat, 1622. Philippus IV. Hispaniarum Rex, Paridi Archi-Episcopo et Principi Salzeburgensi.

QUaecumque Literis quinto Idus Maji anni proxime praeteriti conscriptis Dilectio Vestra commemorat de acri doloris sensu, quo Regis Domini mei, ac patris obitum graviter, molesteque tulit, cum benevolentia Suae Majestatis erga Vestram Dilectionem, amploque de Vestra persona judicio recte concordant. Quoniam vero ipsa illa rationum momenta concurrunt, ut haec eadem aestimationis argumenta in me continuata perseverent; poterit Dilectio Vestra in animum suum inducere, nobis fore gratissimum, si promptum hoc animi Nostri desiderium in omnibus rerum occasionibus ostendamus; dum, quantum fieri potest, satisfacere vobis pergimus; ut ipsa operis testificatio, ipsa officiotum experimenta comprobabunt. Deus Optimus Maximus


page 1097, image: s1097

Dilectionem Vestram servet incolumem. Datum Matriti, die 17. Mensis Februarii, 1622.

IX. Literae PHILIPPI IV. Hispaniarum Regis, ad PARIDEM Archi-Episcopum Salisburgensem, quibus se Praefecturam Tribunatus sui Germanici ad commendationem ipsius, Joanni Baptistae Lodronio consanguineo ejus contulisse refert, 1622. Philippus IV. Hispaniarum Rex, Paridi Archiepiscopo et Principi Salzeburgensi.

LIteras Vestrae Dilectionis tertia die Martii conscriptas accepimus, quibus de obitu Comitis Patris Sui, cui graviter, ut par erat, indoluimus, Nos plane certiores reddit, ac praeterea subjungit, quantae sibi laetitiae futurum sit, si Tribunatus Nostri Praefectura, quae morte illius vacare visa est, Comiti Joanni Baptistae Lodronio consanguineo suo conferretur. Nos igitur cum in omnibus rerum opportunitatibus Vestrae Dilectionis desidederio satisfacere percupiamus, et rebus ipsis ostendere, quanti personam suam et familiam aestimemus, decrevimus, ac pro bono habuimus, ut dicto Joanni Baptistae Tribunatus Nostri Germanorum Diploma, sine stipendio, quemadmodum Comes Nicolaus initio habuit, concedatur. Quam vero libenter id praestiterimus Dilectio Vestra sibi persuadeat omnibus suis commodis Nos semper affuturos et curaturos ex animo, ut,


page 1098, image: s1098

quantum fieri possit, illas omni studio, atque officio promoveamus. Sicuti ex Comite de Ognate Oratore Nostro, qui has Nostras Literas ad se remittet, longius ac fusius Dilectio Vestra cognoscet. Deus Opt. Max. Dilectionem Vestram servet incolumem. Datum Matriti, die 4. mensis Julii, 1622.

X. Literae credentiales, quas PHILIPPUS IV. Hispaniarum Rex, Ossonae Comiti ad PARIDEM, Archi-Episcopum Salisburgensem dedit, 1623. Philippus IV. Hispaniarum Rex, Paridi Archi-Episcopo et Principi Salzeburgensi.

QUod Comiti de Ognate redeunti ad Nos potestatem fecimus, in locum ejus Ossonae Comitem delegavimus; cum ejusdem industria, fides, atque prudentia nobis maxime probaretur. Adhuc illum mittimus sperantes oppido fore, ut in omnibus, quae ad Nos pertinere cernantur, mutuam illam refracti amoris benevolentiam in Vestra Dilectione reperiat, quam olim experti sumus, et amor noster suo jure postulare videtur. Dilectio Vestra fiduciam hanc nostram quam maxime certam efficiat, et his, quae Nostro nomine Comes dixerit, aut scripserit, fidem omnem adhibeat. Deus Opt. Max. Dilectionem Vestram servet incolumem. Matriti die VI. mensis Decembris, MDCXXIII.



page 1099, image: s1099

XI. Literae GUSTAVI ADOLPHI, Suecorum Regis, ad GENERALES FOEDERATI BELGII ORDINES, pro Wilhelmo Wsselinx commendatitiae, 1629. Gustavus Adolphus, Dei Gratia Suecorum, Gothorum et Vandalorum Rex, Magnus Princeps Finlandiae, Dux Esthoniae et Careliae, Dominus Ingriae. etc. Illustres et potentes boni Amici et Foederati.

INsignis illa ab hoste Hispano parta victoria, qua Vos et Societatem Navigationis Americanae ante menses aliquot in Indiis beare Deo visum est, facit, ut serio vobis gratulemur; et pro ea, qua semper felicitatis Vestrae fovemus progressus, affectione, praesentium Vobis exhibitorem, prudentem, Nobis sincere fidelem, Wilhelmum Wsselinx diligenter commendemus: quippe de cujus in rebus et regionibus Indicis peritia et Nobis satis perspecta solertia nihil ambigimus, quin ad ulteriores in istas oras expeditiones magnum Vobis allatura sit emolumentum. Amiciterque a Vobis requirimus, ut dictum Wsselings benigne suscipiatis, et quae super ejusmodi expeditionibus allaturus fuerit consilia et rationes, non modo libenter audiatis, sed etiam quantum in Vobis est ope et auxilio promoveatis, indubii; quaecunque movet et molitur, si apud Vos locum invenerit, tum


page 1100, image: s1100

in Vestrum, tum in totius oppressae Christianitatis commodum et utilitatem evidenter sint cessura. Atque hisce Vos Deo commendamus. Datum in Arce Nostra Stockholm, die 27. Januarii, Anno M. DC. XXIX.

Gustavus Adolphus.

Nota: Literae ejusdem tenoris, mutatis saltem quoad personalia mutandis, ad Fridericum Henricum, Principem Auriacum, scriptae fuere.

XII. Literae PHILIPPI IV. Hispaniarum Regis, ad GVIDORALDUM, Archi-Episcopum Salisburgensem, quibus peculiarem ipsius erga se Domumque Austriacam affectum multis exornat laudibus, 1656. Philippus IV. Hispaniarum Rex, Guidobaldo Archi Episcopo et Principi Salzeburgensi.

EX literis Marchionis dela Fuente, Oratoris Nostri Ordinarii apud Majestatem Serenissimi Imperatoris Fratris Nostri Charissimi, illam perspeximus generositatem, qua Dilectio Vestra transitum per suas ditiones Imperialibus concesserat copiis, ab Ipso Imperatore in Italiam missis, simulque percepimus, Vestrae Dilectionis peculiarem affectum erga Nos, et Augustissimam Domum, quod cum plurimi habuerimus magnamque Nobis gratificationem attulerit, minime praetermittendum


page 1101, image: s1101

duximus, quin hoc ipsum per hasce Vestrae Dilect. innotesceret, quantamque adhibere possit fidem bonae animi Nostri voluntati ad ea, quae Vestrae Dilectionis rebus intuentur, uti par est. Deus Opt. Max. Dilectionem Vestram servet incolumem. Datae Madriti die 4. Novembris, MDCLVI.

XIII. Literae PHILIPPI IV. Hispaniarum Regis, ad GVIDOBALDUM, Archi-Episcopum Salisburgensem, quibus se Marchioni de Mancera, suo ad Aulam Caesaream, Internuntio in mandatis dedisse refert, ut rerum ipsius singularem plane habeat curam, 1662. Philippus IV. Hispaniarum Rex, Guidobaldo Archi-Episcopo et Principi Salzeburgensi.

CUm decreverimus Marchionem de la Fuente, qui Nuntium agebat in Caesarca Curia Oratorem, in Galliam pergere, ut in Comitis de Fuensaldan locum suffectus idemmet munus obeat, jussimus Marchionem de Mancera Viennam se conferre, legationis a Nobis ipsi commissae exequendae causa, qua perfuncturus est apud Serenissimum Imperatorem Nostra ex sorore filium. Et quamquam praefato Marchioni de Mancera satis innotescit summis in optatis Nobis esse eum accurate consulere omnibus, quaecumque Dilectionis Vestrae intererunt (uti sibi jure vindicat maxima existimatio nobis insita, qua Dilectionem Vestram ejusque


page 1102, image: s1102

Domum omnino prosequimur) peculiari tamen mandato praedicto Marchioni injunximus nostrum hunc animum, exhibita ad id solerti cura, quotiescunque sese dederit occasio, contestari; simulque Regiam Nostram voluntatem, propensionem erga Dilectionem Vestram addictissimam, quae utique Dilectioni Vestrae experimento erit, quandocumque occurrerint, quae ad suarum rerum incrementum attineant. Hujusce ergo benevoli affectus Dilectionem Vestram participem fieri voluimus, ut penes ipsam integram fidem assequantur, quae praedictus Marchio de Mancera Nostro nomine retulerit. Deus Opt. Max. Dilectionem Vestram servet incolumem. Dabantur Madriti die I. mensis Februarii, 1662.

XIV. Breve ALEXANDRI PAPAE VII. ad ANTONIUM BARBERINUM, S. R. Ecclesiae Cardinalem, quo ipsum hortatur, ut Christianum, Ducem Megapolitanum, ejuratis prius Lutheranae Religionis dogmatibus more et ritibus consuetis, in Ecclesiae Rom. gremium recipiat, 1663. Alexander P. P. VII.

VEnerabilis Frater salutem et Apostolicam benedictionem. Cum non sine spirituali animi laetitia Nobis relatum fuit, quod Nobilis Vir Christianus, Dux Megapolitanus, ex Parentibus haereticis natus, et in haeresi Lutherana educatus, divinae gratiae lumine illustratus, viaque virtutis agnita, Lutheranam et alias quascunque haereses


page 1103, image: s1103

abjurare et omnino deserere, ac ad gremium sacrae Romanae Ecclesiae, benedicente Domino, adire decreverit: Nos, qui pro pastorali munere id unum praecipue curare tenemur, ut si quae oves a veritatis semita aberrent, in viam salutis revocentur, de tua singulari pietate, prudentia, ac Religionis catholicae et honoris Domus Dei zelo, plurimum in Domino confisii, circumspectioni Tuae eundem Christianum Ducem, praevia abjuratione, judiciali et extrajudiciali, Lutheranae, et aliarum quarumlibet haeresium hujusmodi, per Eum in manibus tuis facienda, ac recepta ab illo Professione catholicae fidei, juxta articulos dudum a sede Apostolica propositos, ab iisdem haeresibus ac quibusvis excommunicationis et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, per Eum propter praemissa, quomodolibet incursis, injuncta ei aliqua poenitentia salutari, aliisque injungendis, prout ejusdem Christiani Ducis animae saluti expedire cognoveris, in utroque foro, autoritate Nostra Apostolica absolvendi, ipsumque Christianum Ducem in gremium ejusdem S. R. E. recipiendi ac reconciliandi, adhibitis ad actus praedictos aliquo Notario publico et testibus, dicta autoritare, tenore praesentium liberam et amplam facultatem tribuimus et impertimur, non obstantibus Apostolicis ac in universalibus, provincialibus et Synodalibus conciliis, Edictis, generalibus et specialibus Constitutionibus ac Ordinationibus nec non decretis, ausu et stylo tribunalis officii sanctae ac universalis inquisitionis caeterisque contrariis quibuscunque: Datum Romae apud Sanctam


page 1104, image: s1104

Mariam Majorem, sub annulo Piscatoris, die sexta Augusti, anno 1663. Pontificatus Nostri anno IX.

S. Ugolinus, etc.

Inscriptio. Venerabili Fratri Nostro, Antonio Barberino, Episcopo Praenestinensi, Cardinali Antonio nuncupato S. R. E. Camerario.

XV. Breve ALEXANDRI, Papae VII. ad ANTONIUM BARBERINUM, S. R. Ecclesiae Cardinalem, quo ei injungit, ut Christianum, Ducem Megapolitanum, a matrimonii, quod cum Principissa, Reformatorum sacris addicta iniisset, absolvat, ipsique aliam, eamque Catholicam ducendi libertatem, Ecclesiae Rom. nomine impertiatur, 1663. Alexander P. P. VII.

VEnerabilis frater, salutem et Apostolicam Benedictionem. Quum Nobis non sine spirituali animi Nostri laetitia relatum sit, quod Nobilis Vir Christianus Dux Mecklenburgensis, ex Parentibus haereticis procreatus, ac in haeresi Lutherana educatus, divinae gratiae lumine illustratus, viaque veritatis agnita, Lutheranam et alias quascunque haereses abjurare et omnino deserere, ac ad gremium S. R. E. benedicente Domino, redire decreverit, circumspectioni Tuae Eundem Christianum Ducem, praevia abjuratione judiciali et extrajudiciali, Lutheranae et aliarum quarumlibet haeresium


page 1105, image: s1105

hujusmodi, per eum in manibus tuis facienda, ac recepta ab illo professione Catholicae fidei, juxta articulos dudum a sede Apostolica propositos, ab Eisdem et quibusvis excommunicationis et Interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, per eum, propter praemissa, quomodolibet incursis, in utroque foro autoritate Nostra apostolica absolvendi ipsumque Christianum Ducem, in gremium ejusdem S. R. E. recipiendi et reconciliandi facultatem, per alias Nostras in simili forma Brevis literas, quarum tenorem praesentibus haberi volumus pro expresso, sub certis modo et forma ibidem expressis tribuerimus et impertiti simus: Et sicut Nobis pariter relatum fuit, memoratum Ducem Christianum ante aliquot annos in Civicate Hamburgensi matrimonium cum quadam muliere Calviniana haeresi infecta, secundo Consanguinitatis gradu sibi conjuncta, nulla praevia super impedimento secundi gradus consanguinitatis hujusmodi Apostolica dispensatione, quae nec petita fuit, nec haereticis contrahentibus a sede Apostolica concedi solet, nulliter et de facto contraxisse et carnali copula consummasse: reperitur nunc vero ipse Christianus Dux matrimonio hujusmodi nulliter et invalide contracto, ad alia vota cum muliere catholica transire sibi licitum esse, autoritare Apostolica declarari plurimum desiderat. Hinc est quod Nos de eximia tua fide, prudentia, pietate et integritate plenam in Domino fiduciam habentes, circumspectionique Tuae per praesentes committimus et mandamus, ut


page 1106, image: s1106

postquam eundem Christianum Ducem, abjuratis per eum haeresibus, a censuris et poenis Ecclesiasticis praedictis absolveris, Eumque in gremium S. R. E. receperis et reconciliaveris, ipsum Christianum Ducem, si id a Te humiliter petierit, ab incestus reatu, ac censuris et poenis Ecclesiasticis, per Eum, ob contractum et consummatum, absque dispensatione Apostolica, matrimonium praenarratum, quovis modo incursis, imposita Ei arbitrio tuo aliqua poenitentia salutari, in utroque pariter foro, dicta autoritate absolvas et plenarie liberes. Praeterea constituto tibi, quod praedictum matrimonium propter impedimentum dicti secundi gradus Consanguinitatis, nulla sedis Apostolicae dispensatione sublatum, nulliter, ut praefertur, contractum fuerit matrimonium, ipsum nullum penitus et invalidum fuisse et esse, ac propterea dictum Christianum Ducem illius vinculo minime teneri, et ipsi Christiano Duci aliud matrimonium cum aliqua Principissa, muliere Catholica tamen, nec ullo tamen sibi jure prohibitum, publice servata forma Concilii solemnisare, et in eo postmodum permanere licere, autoritate praedicta declarare, prolem exinde suscipiendam legitimam nuntiando. Nos enim plenam liberam et amplam praemissorum facultatem Tibi, authoritate praedicta pariter tribuimus et impertimur non obstantibus Apostolicis ac universalibus, Provincialibusque ac Synodalibus Conciliis, Edictis, generalibus et specialibus, Constitutionibus ac Ordinationibus, caeterisque


page 1107, image: s1107

contrariis quibuscunque. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem, sub Annulo Piscatoris, die sexta Augusti. Anno Domini 1663. Pontificatus Nostri anno Nono.

S. Ugolinus.

Inscriptio. Venerabili Fratri Nostro, Antonio Barberino, Episcopo Praenestinensi, Cardinali Antonio nuncupato, S. R. E. Camerario.

XVI. Literae credentiales a CAROLO EMANUELE II. Sabaudiae Duce, Dn. Malletto Internuntio suo, ad GUIDOBALDUM, Archi-Praesulem Salisburgensem, traditae, 1664. Carolus Emanuel, Dux Sabaudiae, Guidobaldo, Archiepiscopo et Principi Salzeburgensi.

IN personam Celsitudinis Vestrae Reverendissimae quam justi aequique amantem summa non minus prudentia, quam auctoritate pollere novimus, rerum nostrarum fiduciam ac tutelam committere ea ratione decrevimus, qua Principem optime semper de Nobis, et rebus Nostris meritum omni studio, et observantia deinde prosequemur. Cum vero non dubitavimus, quin Celsitudo Vestra Reverendissima justitiam causae meae luce clariorem amplecti, et efficacibus officiis


page 1108, image: s1108

fovere pro sua humanitate dignaretur, circaque eam disserentem Malletum Vasallum, et Plenipotentiatium nostrum benigne audire, eidemque quam rogamus, fidem adhibere. Caeterum persuasam summopere copimus Celsitudinem Vestram Reverendissimam nos eidem pergrato animo, necnon sincera et enixa excolendi sui in nos amoris voluntati nusquam non ad futuros felicissimos ei eventus et prospera quaeque augurantes. Augustae Taurinorum 29. Aug. 1664.

XVII. Literae LEGATORUM PRINCIPUM CIRCULI SAXONICI SUPERIORIS, ad LUDOVICUM XIV. Galliae Regem, de Erfurto vi occupato, et pangendis inde in certas conditiones pacis et mutuae amicitiae inter Electorem Moguntinum et Serenissimos Duces Saxoniae restituendae legibus agentes, 1665.

Serenissime ac Potentissime Rex, Domine Clementissime.

MAjestati Vestrae procul dubio in recenti memoria adhuc versabitur, quid Mense Septembri et Octobri superioris anni Urbi Erfurtensi acciderit; et quid tam a Majestatis Vestrae foederatis quam a reliquis protestantibus cum Excellentissimo Legato Gallico, Ratisbonae verborum scriptionisque ministerio de illa causa actum fuerit. Quorum repetitione Majestatis Vestrae regias occupationes nos nunc interpellare nolumus. Dolemus tantum asperioris fati vi eo extremitatis rem venisse,


page 1109, image: s1109

ut tanto apparatu tantisque sumtibus Reverendissimus Dominus Archi-Episcopus et Elector Moguntinus urbem illam cogendam susceperit, cum alia remedia, minus tamen violenta superfuerint, plebem frenandi et in ordinem redigendi: vel si ipsa universitas, causa cognita, Bannum Imperiale meruisse visa fuisset, secundum leges Imperii, quae in tali casu exequendi rationem plenissime ostendunt, a nemine nisi ab hoc Circulo, in quo haec urbs manifeste sita est, executio peragenda fuisset, ita ut copias suas e tam remotis oris in Imperium mittere, Majestas Vestra opus non habuisset. De Majestate quidem Vestra, quam Pacis universalis, et uniuscujusque Jurium conservandorum praeclare studiosam esse constat, nos persuasum habemus eam neque Imperii neque hujus Circuli Legibus, neque cujusquam Juribus missione auxilii Gallici praejudicare, aut eum in exemplum trahere, sed potius unicuique prisca sua Jura, secundum Constitutiones Imperii et Instrum entum Pacis sarta tecta conservare voluisse. Fact um tamen fuit, ut urbe occupata supradictus Reverendissimus Dominus Elector ultra Executionem rerum judicatarum fortalitium novum in dicta Urbe moliretur, a Civibus juramentum subjectionis antehac inusitatum exigeret, Urbem ipsam valido praesidio teneret, et alia nova ibi institueret, ex quibus hujus Circuli ordines futuris temporibus periculum: Vicini vero praesertim Serenissimi Duces Saxoniae, qui praeter Protectionis Jus, multa ex summis Juribus, tam intra urbem, quam in illius


page 1110, image: s1110

ditione possident, gravissimum damnum metuere necesse habent. Cum igitur Serenissimorum Dominorum Principum et Clementissimorum Dominorum nostrorum jussu et mandato super negotii hujus Circuli deliberattuiri convenissemus, nihil prius neque potius nobis visum fuit, quam ut securitatis et tranquillitatis publicae primam curam haberemus, et ne quid detrimenti res publica hujus Circuli pateretur, et antequam malum ex ipsa neglectione viribus sumtis serperet latius, et nimio sui augmento olim contemneret remedia, summo studio provideremus. Fuerunt autem plerique in ea sententia, causae Erffurtensis non minimam rationem habendam, quo crescentibus in dies suspicionibus, et magis magisque erumpenti diffidentiae obviam iretur, et uniuscujusque partis jura in tuto et certo constituerentur. Eam ob rem optima occasio visa fuit, amicabiles tractatus inter Reverendissimum Dominum Electorem et Serenissimam Domum Saxonicam dudum propositos, assumtis in uberiorem compositionis spem praecipuis nonnullis hujus Circuli Ordinibus promovere et enixe id agere, quo mutua amicitia et Concordiae vinculum, inter Reverendissimum Electorem et hujus Circuli ordines conservetur. Id vero Majestati Vestrae reverenter significandum duximus, et sicuti non dubitamus, Majestatem Vestram pacificum ejusmodi consilium, firmandaeque Concordiae studium libenti animo intellecturam, ita eandem ea, qua decet humillima animi submissione rogamus, ut dictos amicabiles tractatus Regio


page 1111, image: s1111

suo favore prosequi, et pro summa, qua apud Reverendissimum Electorem pollet, autoritate, Reverendissimi Electoris animum disponere dignetur, quo aequis utrinque conditionibus mature perficiantur, sperantes, sicuti armis Majestatis Vestrae Urbs supradicta subacta fuit, ita non minus Consilia illius ad felicem tractatuum successum, et tollendas omnes sollicitudinum causas proficua futura. Quod sicuti Majestati Vestrae gloriosum, ita Serenissimis Principibus ac Clementissimis Dominis nostris imprimis gratum acceptumque erit, idque datis occasionibus omni officiorum genere convenienter mereri studebunt. Hisce Divinae tutelae Regiam Vestram Majestatem committimus, Eidemque omnem simul prosperitatem Regiam a Deo Optimo Maximo adprecantes, humillima nostra servitia devotissimo animo offerimus atque sistimus. Dabantur Lipsiae, die 18. Febr. Anno 1665.

XVIII. Literae MARIAE ANNAE, Reginae et Gubernatricis Hispaniae, ad GUIDOBALDUM, Archi-Episcopum Salisburgensem, quibus ipsi se mortuo Serenissimo conjuge suo, in Caroli II. Regis adhuc minorennis, filii sui charissimi Tutricem et Regnorum ipsius Gubernatricem constitutam esse significat, 1665. Maria Anna Caroli II. Hispaniarum Regis Parens, Tutrix, Curatrix ac Regnorum Gubernatrix, Guidobaldo Archi-Episcopo et Principi Salisburgensi.



page 1112, image: s1112

REpetita saepius a Dilectione Vestra addictissimi erga Serenissimum ac Potentissimum quondam Regem Philippum, Dominum ac conjugem nostrum dilectissimum, observantissimumque animi luculenta percepimus extitisse testimonia. Quae quidem ipsam in gravissimi summique, quo ex illius deplorabili e vivis decessu premimur, doloris partem venturam certo nos jubent sperare. In quo sane incomparabilis conflictu moeroris, unicum illud nec exiguum reperimus levamen, quod de hujus temporalis vitae peregrinatione conjugem nostrum charissimum ad illustriorem, eamque non perituram in coelesti patria coronam excipiendam, quasi certis emigrasse confidamus indiciis. At quum ultima ipsius voluntate Tutricem nos ac curatricem Serenissimi ac Potentissimi Regis Caroli secundi, charissimi filii communis, ac proinde omnium ejus Regnorum ac Ditionum absolutam Gubernatricem constituerit, sinceram illam atque firmam, quam cum praefato Rege Domino nostro colendisimo exercuit amicitiamt, ut simili constantia ac duratione in Dilectionis Vestrae persona ejusque Illustrissima gente universa perpetuo vigeat, in optatis habemus. Illico enim de nobis debemus praedicare, nos in iis occasionibus, ubi de ejus commodis agetur, a Dilectione Vestra ad dictissimas semper reperiendas. Deus Opt. Max. Dilectionem Vestram servet incolumem. Madriti die 3. Octobris 1665.

XIX. Literae credentiales, quas MARIA ANNA, Hispaniarum


page 1113, image: s1113
Regina et Gubernatrix, DOMINO PAULO SPINOLAE DORIAE, suo ad Aulam Caesaream Oratori, ad MAXIMILIANUM GANDOLPHUM, Archiepiscopum Salisburgensem, dedit, 1670. Maria Anna Caroli II. Hispaniarum Regis Parens, Tutrix, Curatrix ac Regnorum Gubernatrix, Maximiliano Gandolpho, Archiepiscopo et Principi Salzburgensi.

DOminum Paulum Spinolam Doriam, Marchionem de los Baluases, selegimus, ut munus Legati Ordinarii apud Majestatem Imperatoris fratris Nostri obeat. Ad quod nos impulerunt, tum ipsius merita, et praeclara Nobilitas, tum reditus in Hispaniam, quem ex Nostra facultate parat Comes de Castellar, qui eodem fungebatur officio. Praefato ergo Marchioni in mandatis dedimus, ut Dilectioni Vestrae notum faciat, quam parato simus animo ad ea omnia peragenda, quae grata, utiliaque Dilectioni Vestrae noverimus. Quamobrem Dilectio Vestra eidem pleniorem fidem tribuet in iis, quae Nostro nomine exposuerit, simulque accipiet, quidquid repraesentandum conveniens visum fuerit, nec dubitamus hunc nostrum administrum id favoris, et gratiae apud Dilectionem Vestram obtenturum esse, quod par est nostro stemmate, et praeclaris dotibus conspicuo. Deus Opt. Maximus Dilectionem Vestram quam diutissime servet incolumem. Datum Madriti die 25. Mensis Julii 1670.



page 1114, image: s1114

XX. Literae CAROLI II. Hispaniarum Regis, ad MAXIMILIANUM GANDOLPHUM, Archiepiscopum Salisburgensem, quibus ipsi refert, se, expleto decimo quarto aetatis suae anno, clavum Regiminis propria manu regendum suscepisse, 1676. Carolus II. Hispaniarum Rex, Maximiliano Gandolpho, Archiepiscopo et Principi Salzburgensi.

CUm quartum decimum nostrae aetatis annum (Deo auspice) compleverimus; atque adeo cum nostrorum Regnorum, Dominiorumque Regimen jam teneamus, prout a Rege Patre nostro et Domino (qui meliori vita potitur) fuit stabilitum, ad nos spectare autumavimus Vestram Dilectionem illico de hac re certiorem reddere; nec non indicare, quam pronum semper nostrum experietur animum, ad studium nunquam intermittendi magnam cum Vestra Dilectione amicitiam, atque arctam, ac mutuam officiorum vicissitudinem, quae cum Vestra Dilectione nostris intercessit Praedecessoribus. Insuper autem nihil Nobis antiquius, aestimabiliusque erit, quam si plurima sese offerat occasio, unde Vestra Dilectio experimentum faciat in votis nobis esse eidem placere, suamque apud nos personam, et domum maximae esse aestimationis. Deus Opt. Maximus Dilectionem Vestram servet incolumem. Dabantur Madriti die 1. Dec. Anno Domini 1675.



page 1115, image: s1115

XXI. Literae CAROLI II. Hispaniarum Regis ad MAXIMILIANUM GANDOLPHUM, Archiepiscopum Salisburgensem, quibus sibi commoda ipsius curae semper cordique fore spondet, 1676. Carolus II. Hispaniarum Rex, Maximiliano Gandolpho, Archiepiscopo et Principi Salzburgensi.

EX Dilectionis Vestrae Litteris 24. Novembris proxime elapsi subscripris, per quas fausta nobis Christi Domini natalitia auspicatur, nec non aperta documenta praebet percepti animo suo gaudii ex eo, quod Regnorum nostrorum gubernacula capesserimus, aperte cognovimus peculiarem Dilectionis Vestrae affectum, quo Augustissimam nostram Domum prosequitur; quem utique magni facimus. Illud ergo pro comperto Dilectioni Vestrae esse concupimus, hujuscemodi suam erga nos propensionem animo nostro inhaerentem perstituram, quatenus Ipsi omnino despondeamus in rebus omnibus ad Dilectionis Vestrae commoda attinentibus. Deus Opt. Max. Dilectionem Vestram servet incolumem. Dabantur Madriti, die 30. Januarii 1676.

XXII. Literae CAROLI II. Hispaniarum Regis, ad MAXIMILIANUM GANDOLPHUM, Archipraesulem Salisburgensem, quibus ipsi se in throni


page 1116, image: s1116
torique sui sociam, Mariam Antoniam, Austriae Archiducissam elegisse nuntiat, 1676. Carolus II. Hispaniarum Rex Maximiliano Gandolpho, Archiepiscopo et Principi Salzburgensi.

CUm eos jam (favente caelesti Numine) adimpleverimus annos, qui Statui ineundo pares sint; atque adeo esse solatio Nostris regnis invigilemus Nostram fulcitam sobolem, atque propagatam videre innato studio exoptantibus, deliberavimus, ac in hunc scopum collimantes elegimus Archiducissam Mariam Antoniam nostram ex Sorore Neptem pro perspicuis meritis, praeclarisque quibus perfulget dotibus apud Nos in maxima aestimatione. habitis. Id autem palam fieri ex nunc boni consuluimus. At nostrae vero amicitiae vinculis inspectis, quam integram incolumemque erga Vestram Dilectionem servamus, ac vicissim experimur, operae pretium duximus de hoc nuntio certiorem Ipsam reddere, quippe qui existimamus id fore eidem magnae laetitiae pro indubitato Vestrae Dilectioni pollicentes haut aliter Nobis eventurum, si plurima sese offerat occasio Vestrae Dilectionis commodis voluptatique inserviens. Deus Optimus maximus Dilectionem Vestram servet incolumem. Dab. in Regio Coenobio Nostro Sancti Laurentii die 30. Septembris 1676.

XXIII. Literae CAROLI II. Hispaniarum Regis, ad MAXIMILIANUM GANDOLPHUM, Arehiepiscopum Salisburgensem, quibus ipsi


page 1117, image: s1117
faustos Christi Domini nascentis gratulatur dies, 1677. Carolus II. Hispaniarum Rex Maximiliano Gandolpho, Archiepiscopo et Principi Salzeburgensi.

EX Dilectionis Vestrae literis 5. Novembris elapsi subscriptis Nobis innotuit addictum sui animi studium, quo faustos Christi Domini nascentis dies auspicatur. Et vicissim pro comperto asserere possumus, pari affectu eosdemmet Ipsi felicissimos deprecari, desiderantes itidem plurimam sese occasionem offerre, quod Dilectionis Vestrae menti firmiter inhaereat, in qua attestari experimento possimus, inprimis optatis nobis esse Ipsi consulere suisque Votis omnino satisfacere. Deus Opt. Max. Dilectionem Vestram servet incolumem. Dabantur Madriti, die 5. Februarii 1677.

XXIV. Literae ejusdem cum praeinsertis argumenti, a CAROLO II. Hispaniarum Rege, ad MAXIMILIANUM GANDOLPHUM, Archiepiscopum Salisburgensem scriptae, 1678. Carolus II. Hispaniarum Rex, Maximiliano Gandolpho, Archiepiscopo et Principi Salzeburgensi.

DIlectionis Vestrae Epistolam quarta elapsi Novembris datam valde grate accepimus; qua Nobis festivos Domini Natalitius dies faustos annuntiavit: quod cum Dilectionis Vestrae erga res


page 1118, image: s1118

Augustissimae Domus, affectus sit tessera, illum animitus aestimavimus: ac vicissim his Dilectionem Vestram scire voluimus, nos aequali desiderio, ipsosmet illi dies, laetos ac felices optasse, tum ut cuncta ejus votis consona eveniant, simul ac D. O. M. Dilectionem Vestram servet incolumem. Dabantur Madriti, die Februarii Anno 1678.

XXV. Literae CAROLI II. Hispaniarum Regis, ad ERNESTUM, Archiepiscopum Salisburgensem, quibus ipsi de adepta Archipraesulari dignitate animitus gratulatur, 1688. Carolus II. Hispaniarum Rex Joanni Ernesto Archiepiscopo et Principi Salzeburgensi.

ACceptissimae Nobis fuerunt literae Dilectionis Vestrae 22. Aprilis datae, cum non solum Nos de dignissima Dilectionis Vestrae ad Archiepiscopatum Principatumque Salzeburgensem electione et confirmatione reddant certiores, sed indubia etiam Dilectionis Vestrae erga nos affectus praebeant argumenta; Iis igitur, qua par est benevolentia respondentes, primo Dilectioni Vestrae de adepta nova hac Dignitate ex animo gratulamur, tum Dilectioni Vestrae maxime persuasum esse optamus, quo crebriores, eo semper Nobis gratiores fore occasiones propensissimum erga Dilectionem Vestram animum re ipsa testandi, quo


page 1119, image: s1119

simul Dilectioni Vestrae magis perspectum reddamus, quam alte etiamnum memoriae Nostrae insideant praeclara Domus vestrae erga Augustissimam merita. Caeterum Deus Opt. Max. Dilectionem Vestram servet incolumem. Dabantur Matriti 12. Augusti 1688.

XXVI. Literae CAROLI XII. Svecorum Regis, ad MICHAELEM RADZIEJOVIUM, Regni Poloniae Primatem, quibus ipsi clare exponit, se pacem cum Republica Polona minime inire posse, nisi ipsa novo sit praedita capite, 1702. Nos Carolus Dei Gratia Svecorum etc Illustrissimo ac Reverendissimo etc.

Illustrissime ac Reverendissime Domine Cardinalis, Archi-Episcope ac Primas, amice Nobis sincere dilecte.

QUibus causis permoti, cum exercitu nostro Varsaviam usque accederemus, confidimus Eminentiam Vestram tanto minus latere posse, quanto pluribus antea documentis intentionem nostram exposuimus. Jam autem Nobis quanquam nihil magis in votis est, quam ut maturari possint illa consilia, quae ad Salutem Vestri Poloniae Regni stabiliendam pertineant. Cum tamen videamus, hunc scopum non posse attingi, sed


page 1120, image: s1120

instabile ac imperfectum opus fore, quam diu absque capite Respublica gubernetur, quod foedere inter nos renovando non possit comprehendi; Ideo desideramus, ut convocata Republica liberis suffragiis quantocyus Rex eligatur, cum quo simul atque universis Regni Ordinibus pristinam redintegrare amicitiam possimus, et de iis rebus tractare, unde uberrima in utrumque regnum commoda esse redundatura certi sumus. De qua re Eminentiae Vestrae responsum quamprimum praestolamur, ut consilia deinceps tempori accommodata possint capi. Interea Eminentiam Vestram divinae gratiae commendatam quam prosperrime vivere optamus. Dabantur Pragae ad Varsaviam die 24. Maji 1702.

Eminentiae Vestrae

Benevolus amicus

CAROLUS

C. Piper.