Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
IMmortalis memoriae parens tuus, Vir Nobilissime, eum ingentibus sibi meritis in Rep. literaria locum quaesivit, ut flos eruditorum non solum per Germaniam,
Virorum Optime, locus est. Nihil affero, cui non fidem abunde faciant clarissimorum toto orbe Virorum literae, quorum Grotii, Vossii, Naudaei, Blondelli, Dallaei, Patini, Bignonii, Bigotii, Capellani, Justelli, Baluzii, Liceti, Severini, Castelli, Veslingii, Cottunii, Rhodii, Magliabeckii, Spanheimii, Maresii, Schockii, Bartholini, Wormii, Pauli, Forstneri, Schefferi, Boecleri, Strauchii, Lambecii, Reinesii, Sennerti, Hofmanni, Meibomii, Sebizii,
Leibnizii, Hottingeri, Wagenseilii, Bosii, Arnoldi, pluriumque his similium consecrata aeternitati nomina in illo literarum fasciculo velut in eruditi orbis panegyri convenisse cernerem. Postquam vero et ea, quae literis illis de omni reliteraria et civili gravissime simul atque elegantissime hinc et illinc acta atque disputata erant, cognovi: non epistolas, sed thesaurum mihi reperisse visus sum: cui tamen, quod tua benignitate licuisset, nolui solus incumbere, sed, ut cum pluribus communicaretur, publicique jurisfieret, optavi, auguratus fore, ut summis eruditorum studiis exciperetur, reiqueue literariae non parum lucis fructusque afferret. Quam quidem non tam de meo sensu conjecturam feci, quam certissimis et rerum argumentis ductus et temporum. Neque enim ex omni eruditionis ambitu quicquam avidius legi, magisque seculi genio arridere videbam, quam Clarorum Virorum epistolas: nec illas, quae scriniis bibliothecae Tuae paternae
Vir Amplissime, cui
Ferdinandum, liberum Baronem de Furstenberg, Musarum quondam delicium et praesidium, alterum ad Stephanum Baluzium V. Cl. Galliae suae, imo orbis eruditi decus et ornamentum, et ab his ad illustrem parentem tuum scriptas complectitur. Quas quidem, cum velut in gustum futuri operis sint praemissae, ejusmodi esse affirmare possum, ut nec reliquarum quasi his inferiorum desiderium extinguere debeant, neque tamen non reliqui operis exspectationem praeclare sustinere possint. Ut enim, quae deinceps forte prodibunt, suis quaeque dotibus placere poterunt,
Nobilissime Conringi, pro tuo in bonum publicum studio et in paternum nomen pietate haud difficulter exorari, siquidem me haud vanum fuisse augurem, vel falsum publicorum votorum interpretem cognoveris. Atque adeo ausim jam tum bonitatis Tuae fiducia polliceri publico epistolas inter Perillustrem Baronem de Boineburg Parentemque tuum per aliquot annos frequentissime missas, quae itidem in peculiare volumen hoc multo spissius proxime colligantur. Qui meminerunt (quis vero eruditorum non meminit?) Excellentissimum istum
Vir Amplissime. Dab. Helmst. X. Kal. Maji in Acad. Julia. M DCC XCIV.
VITA HERMANNI CONRINGII.
HERMANNUS CONRINGIUS natus est Anno M DCC VI. Nov. d. 9. Nordae, Frisiorum urbe, parente HERMANNO CONRINGIO, Ecclesiae ibidem Antistite, avo autem JOHANNE CONRINGIO ob religionis perseqvutionem ex Transisalania eo profecto; Matre vero GALATEA, RUDOLPHI COPINI primum in Ostsrisia, postea vero in Hollandia Delphensis Ecclesiae parochi, filiâ, foeminâ pietatis et prudentiae singularis, cujus HERMANNUS noster fuit proles nona.
Quintum aetatis cum ageret annum, pestilente morbo, illic locorum grassante, quâ sorores ejus omnes extinctae, fratre in hac Academia jam tum vivente, correptus est, ita ut sub dextra mamilla anthrax ei fuerit exurendus. Doloribus illis territus puer, bubones duos ad ingven postea exortos occultavit, quorum quidem venenum naturae bonitas et ineuntis aetatis vigor superavit, sed valetudinem tamen misere afflixit, in foedam et malignam scabiem mali reliquiis desinentibus, usque adeo, ut aliquot a morbo mensibus, vix pedibus potuerit incedere, et longo tempore vires recolligere nequierit. Hinc factum, ut non ante sextum aetatis annum elementa prima et literarum characteres
Septennium in hoc ludo literario peregit, ubi pleraqve sua sponte, non Praeceptorum industria, ita asseqvutus est, ut alii aetate ipsum et corporis proceritate multum superantes, cum subinde eos in certamine vicisset et superiore loco sedere meruisset, odio eum proseqvuti sint, ideoque integrorum mensium ferias ille agere coactus sit. Jam tum infinitae illius Historiarum notitiae initia a Bucholzeri Indice Chronologico fecit, et futuri magnificentissimi quasi aedificii fundamenta altissima jecit. Annum agens decimum quartum lusit satyra quadam in poetas coronatos, quae cum forte fortuna in manus Cornelii Martini, hujus Academiae tunc temporis philosophiae doctoris longe celeberrimi, venisset, adeo ejus lepore et elegantia captus est, ut et sibi transmitti hunc Hermannum desideraverit, et literas ea de re ad ejus parentem dederit, quibus ei persvasum ivit, ut ingenii magis magisqve in hac studiorum Universitate excolendi gratia filium sibi crederet. Venit igitur in hoc Musarum domicilium Anno M DCC XX.
Caeterum, ut ad ipsum Conringium nostrum revertar, quantopere â Deo fuerit ornatus, quam capacissimum ipsi fuerit ingenium, quam acre judicium, et omnibus gratissima morum fuavitas, quâ facile cujusvis favorem, Principum gratiam et clementiam, inferiorum observantiam sibi conciliaverit, inter omnes, qui eum noverunt, constat. Accessit indefessum quidvis addiscendi et assequendi studium, non labore, non vigiliis fractus aut dejectus fuit a proposito, ut propterea honore et auctoritate undique partâ, immortale et aeternum limpidumque Germaniae, imprimis autem hujus Academiae sit decus. Et primo quidem Naturalis Philosophiae professio, non multo post quam hic con - jugio inito domicilium fixit, Serenissimi Principis et Domini Dn. Georgii Ducis Brunsvic. et Luneburg. clementissimo jussu cum Medicinae docendae munere publico permutata est; atque cum Viri undique emineret excellens plane doctrina, stipendium non vulgare aut ordinarium tantum, sed cum quartae partis augmento
Et jam nusquam non per Germaniam innotuerat ejus incomparabilis historiae et antiquitatum Germanicarum cognitio et peritia, cum in rebus ad Rempubl. pertinentibus, ad controversias inter Principes, et Urbes, Coenobia et regalia spectantibus, consilia ejus passim expeti coeperunt. Anno 1652. ad Ducatûs Bremensis Archivum inspiciendum et ordinandum tanquam interioris Consilii particeps fuit a Svecis adhibitus; Autumno vero in Frisiam de rebus summis vocatus, utrumqve negotium feliciter peregit. Similique in labore anno insequente perrexit, quo homagium a nonnullis Frisiis nomine Illustrissimae Principis viduae recepit. Ulterius emicuit ejus rerum Germanicarum singularis cognitio, cum Eminentissimi Electoris Moguntini, cui jus coronandi Imperatorem eruditissimo edito scripto asseruerat, gratiam atque clementiam meruit. Cum ann. 1658. ut alias antea saepius, in Frisia ageret, ibiqve rebus maximis deliberandis adhiberetur, Sereniss. et Potentiss. Carolus Gustavus Rex Sveciae in Holsatiam accersitum Conringium sibi Consiliarium atque Archiatrum, mille quingentorum Joachimicorum annuo salario promisso, creavit; ea conditione,
Vicariatu Imperii libellus Serenissimo Electori Palatino Carolo Ludovico, qua erat prudentiâ et aestimandorum doctrinae singularis librorum sagacitate, usqve adeo sese probavit, ut suam erga Conringium liberalitatem et clementiam donario egregio testaretur. Cum subinde negotiis Ostfrisicis occupatus teneretur, accidit ut Anno 1660. Legato Regis Galliae Domino Gravellano, in aula Serenissimi Dn. Domini AUGUSTI, Duc. Br. et Luneb. agente, ipse gloriosae memoriae Princeps Conringii praesentiam requireret: qva occasione, perspectâ Principi laudatissimo beati nunc Viri, incomparabili rerum non ad Germaniam tantum ejusqve regimen spectantium, sed etiam ad vicina regna pertinentum eorumqve statum et conditionem penitiorem respicientium notitiâ et peritiâ, in Consiliariorum suorum numerum eum adoptavit, quam etiam retinuit dignitatem usque ad beatissimum illius Principis obitum. Is enim tanqvam eruditorum aestimator et Patronus maximus ob variam eruditionem et reconditarum rerum notitiam Conringium amabat, cumque illam Augustam, nulli in toto terrarum orbe secundam Bibliothecam condidisset,
Anno itaque 1664. Ludovicus Rex Galliae doctissimis aliquot in Germania et Belgio Viris stipendia annua mille librarum numerare jubens, tantum abfuit, ut hunc in illo excellentissimorum virorum numero praeterierit, ut potius non simplum, sed cum singulari augmento, usqve ad initia belli cum Belgis suscepti, continuata Regia liberalitate, illud numerari fecerit.
Anno 1667. Coloniensis ad Rhenum liberae Civitatis Senatus de controversiis, quas habet illa urbs cum suo Archi-Episcopo et Electore, consilium expetivit Conringii, cumqueve ipsius praesentia requireretur, accersitum honorificentissimeque ibi tractatum amplissimis munerationibus ornatum remisit.
Anno 1669. Serenissimus Rex Daniae eum Consiliarium status sibi esse clementissime voluit, quam dignitatem permittentibus Serenissimis Ducibus Brunsv. et Luneburg. accepit.
Acres illae inter Lindaviensem ad lacum Brigantinum sitam rempubl. et Coenobium illius loci, passim notae lites et controversiae, inter alia niti videbantur diplomate a Ludovico Imperatore Coenobio illi dato;
Censura sua Anno 1672. toti erudito orbi falsitatem ejus diplomatis demonstravit.
Denique et ipsa Imperialis aula de opere aeterno de Finibus Imperii tam sensit magnifice, ut sua interesse summopere existimaverit illius libri secundam editionem, suoque modo auctiorem prodire; jussit igitur ante biennium hunc laborem ut resumeret, quod quidem ille agere coepit, sed hisce difficillimis temporibus et dubiis rebus, non sine animi quadam aegritudine, donec extremus vitae dies finem labori attulit. Quid praeterea summus vir in totius Germaniae commodum scripserit et laboraverit, quia in omnium recentissimâ versatur memoria, hic recensere supersedemus. Unicum tantum est, quod praeteriri non potest. Cum Anno 1648. librum sub nomine Irenaei Eubuli edidisset, pacis faciendae rationes ita proposuit, ut Legatis et Deputatis ad Germaniae tranqvillitatem restaurandam congregatis magni aestimatus et quantivis pretii habitus, et ad Germaniae tranqvillitatem reducendam non parum effecisse existimatus sit. Quid in aliis ardui negotii et ad summam Germaniae Imperii pertinentibus rebus consulendo et scribendo effecerit, silentio hîc involvitur. Tandem in Academiae hujus Juliae non solum defensionem, contra calumnias malevolorum, quoties necessitas flagitavit, calamum strinxit, sed etiam, ad totius Ecclesiae nostrae et veritatis defensionem Vitum Erbermannum Apostatam, Fratres Wallenburchios aliosque purioris doctrinae Christianae hostes
Bibliotheca vivens, et Museum ambulans ex re et vero dici meruerit. Sed non hiclocus est ejus laudandiaut elogium scribendi, cujus vitae nudam historiam haec pagina capere non potuit. Corporis fuit in juventute quasi morbidi, postea vero sic satis firmi, nisi quod calculo subinde tentaretur. Sensus, auditum et visum imprimis, vegetos et firmosusque ad extremum retinuit vitae diem, ut minutum characterem, cui scribendo insueverat, legere semper potuerit. Staturam vix mediocrem benignissima natura vastissimo ingenio, memoria fidissima, judicio limpidissimo compensaverat. Et sane, uttenue corpusculum ferendis majoribus laboribus non erat aptum natum, ita illis quae studia requirunt liberalia, vigiliis, lucubrationibus et assiduitati scribendi satis robustum videbatur, ut, nisi quaedam domestica aegritudo, nisi animus subinde turbatus, nisi denique ex publica totius Germaniae non adeo laeta facie aliquid traxisset molestiarum, forsan beati parentis sui qui XCII Itio aetatis anno decessit, longaevitatem haud difficulter consequi potuisset. Verum Deo Opt. Max. aliter visum. Cum enim Natalem suum septuagesimum quintum non sine moerore animi et lachrymis peregisset: ipse virium indies lapsantium infirmitatem sentiens et observans, non procul abesse vitae finem, auguratus est, quod eventus comprobavit. Die enim mensis Decembris tertio cum decumbere coepisset, ejusd. mens, d. 12. Anni M DC LXXXI. pie placidissimeque acquievit Vir immortalitate dignissimus.
HOC TVMVLO CLAVDITVR REGVM PRINCIPVMQVE CONSILIARIVS JURIS NATURALIS GENTIUM PVBLICI DOCTOR PHILOSOPHIAE OMNIS PERITISSIMUS PRACTICAE ET THEORETICAE PHILOLOGUS INSIGNIS ORATOR POETA HISTORICUS MEDICUS THEOLOGUS MULTOS PUTAS HIC CONDITOS? UNUS EST. HERMANNVS CONRINGIVS SECULI MIRACULUM.
posuit
HENRICUS MEIBOMIUS.
1. ANimadversiones in Muhlmannum de Purgatorio. Adjecta sunt Conringii Programmata sacra, et Mulmannni ipsius assertiones. Helmst. 1651. in 4to.
2. Defensio Ecclesiae Protestantium adversum duo Pontificiorum argumenta, petita a successione Episcoporum ac Presbyterorum ab Apostolis usque derivata. ib. 1654.
3. Concussio fundamentorum fidei Pontificiae ib. 1654.
4. Responsio ad Valerianum Magnum pro sua concussione. Adjectus est ipse Valeriani libellus. ib. 1654.
5. Animadversiones in Christophori Haunoldi libellum Concussion. fidei Pontificiae oppositum. Adjectus est libellus ipse bid. 1654.
6. Responsio altera pro sua Concussione ad Valeriani Magni epistolam nuperrimam, quae calci opusculi subjungitur ibid. 1654.
7. Epistola de Electione Alexandri VII. Papae, opposita appendici Examinis Erbermanniani. Accessit appendix ipsa. Helmst. 1655.
8. Animadversiones in fratrum Walenburgiorum Conringii laudati et correcti partem priorem de vocatione extraordinaria primorum Ecclesiae Reformatorum. Quibus etiam sua Concussio Fundam. fid. Pont. ab iniquo contra Evangelicos abusu vindicatur. ib. 1663.
9. Animadversio in Novenam Sancti Antonii de Padua. ibid. 1675.
10. Discussio eorum, quae opposuit suae animadversioni in Novenam Antonianam Dionysius Werlensis. ib. 1677.
Alieno nomine aut ab aliis edita
Pietas Academiae Juliae programmate publico adversus calumnias cum aliorum tum Aegid. Strauchii asserta. Helmst. 1668.
Dissertationes de sudore Christi sanguineo et aliis passionem Christi illustr antibus editae, ab Joh. in fine Hildes. 1674. in 12.
1. DE Origine Formarum Disput. Lugd. Batav. 1629.
2. Laudatio Aristotelis orationes duae. Helmst. 1633.
3. Introductio in Natur alem Philosophiam, ac Natur alium Institutionum liber unus, Helmst. 1638.
4. Exercitationes de Fermentatione ad Billichii Anatomen Fermentationis Platonicae. Francf. 1643. et Lugd. Bat. 1646. in 8. ad calcem libri de generatione et motu sanguinis.
5. De sanguinis generatione et motu naturali. Helmst. 1643. in 4t. et Lugd. Bat. 1646. in 8.
6. De Germanicorum corporum habitu antiquo et novo. Helmst. 1646. edit. II. aucta. ibid. 1652. et tertia auctior. ib. 1666. in 4t.
7. De calido innato sive igne animali liber unus. Helmst. 1647. in 4t.
8. De Hermetica Aegyptiorum vetere et nova Paracelsicorum Medicina. Helmst. 1648. Edit. II. infinitis locis emendatior et auctior. Helmst. 1669.
9. Introductio in Artem Medicam. Helmst. 1654. et altero tanto auctior cura et studio Gunth. Christ. Schelhammeri. Helmestadi 1687.
1. DE Origine Juris Germanici. Helmst. 1643. Editio altera cum opusculis hactenus non editis ib. 1649. Editio III. prioribus auctior, cum opusculis quibusdam novis. ibid. 1665. in 4t.
2. De Imperio Germanorum Romano liber unus. Helmst. 1644. Propediem nova hujus libelli editio prodibit, e MSto Auctoris auctior.
3. De Asiae et Aegypti antiquissimis dynastiis adversaria Chronologica. Helmst. 1648.
4. De finibus Imperii Germanici libr. duo. Helmst. 1654. edit. alter a libro 3tio aucta. Lips. 1680. in 4t.
5. Assertio juris Moguntini in coronandis Regibus Romanorum. Prodiit (1) sine nomine autoris Moguntiae 1655. et statim eod. anno cum nomine Auctoris Francof. sed (2) auctior et emendatior. Helmst. 1656. et (3) ibid. 1664.
6. Iterata dissertatio de jure coronandi pro Electore Moguntino contra Colonienses vindicias Mogunt. 1656.
7. Iteratarum vindiciarum juris coronandi pro Archidioecesi Coloniensi Examen. Francof. 1656. et praefixo Auctoris nomine emendat. Helmst. 1664.
8. Castigatio libelli; cui titulus; Anti-Conringiana defensio juris Coloniensis in coronandis Romanorum Regibus. Francof. 1656. et cum Auctoris nomine emendatior auctiorque. Helmst. 1664.
9. De Pace perpetua inter Imperii Germanici ordines religione dissidentes servanda libri duo, quorum prior ficto Irenaei Eubuli nomine cura Lampadii prodierat 1648. Helmst. 1657. Edit. II altero tanto auctior prodiit. Lips. 1677. in 4t.
10. De civili prudentia liber unus. Helmst. 1662.
11. Propolitica seu brevis introductio in civilem Philosophiam cum adject. nonnullis ejusdem et Hopperi de varia et vera Jurisprudentia. Helmst. 1663.
12. De antiquissimo statu Helmstadii et viciniae. ibid. 1665.
13. Censura diplomatis, quod Ludovico Imp. fert acceptum Coenobium Lindaviense, qua simul res imperii et regni Francorum, seculi cumprimis Carolingici, illustrantur. Helmst. 1672.
14. Exercitationes Academicae de Rep. Imperii Germanici, infinitis locis mutatae et auctae, inque unum volumen redactae. Helmst. 1674. Ed. II. cui accessit dissert. de capitulatione Caesarea. Lips. 1677.
1652. in 4t.
16. Cyriaci Thrasymachi Epistola de jusiitia armorum Svecicorum in Polonos. Helmst. 1655.
17. Vicariatus Imperii Palatinus defensus. 1658.
NB. Consulto hic omissae sunt editiones et scripta, quae Auctor pro suis non agnovit, nec haeredes agnoscunt. Veluti Discursus novi de Imperatore Romano Germanico. 1642. de finibus Imperii et imperio Romano Germanico in 8t. quae Lugduni et Floridi Martini nomen mentitur, et quae nuper
Lipsiae prodiit ao. 1692. in 4t. De Imperii Romano Germanici Rep. Acroamata sex historico-politica cum tractatu ejusd. de Imperio Romano Germanico. Ebroduni 1654. Thesaurus Rerumpubl. Genevensis in 8. contra quem extat Admonitio Conringii 1675. in 4t. aut si qui alii inscio Autore sunt editi, aut inposterum insciis haeredibus, quibus perpetuo S. R. I. Vicariorum privilegio cautum est, excudentur.
1. LEssus seu Carmen Heroicum funebre in obitum Dorotheae Principis. Helmst. 1635.
2. De Antiquitatibus Academicis dissertationes sex. Helmestad. 1651. Eaedem plurimis locis emendatae et insigni supplemento auctae. ibid. 1674.
3. Dissertatio ad leg. 1. Cod. Theod. de studiis liberalibus urbis Romae et Constantinopoleos. Helmst. 1655. Edit. II. aucta dissertatione de iis, quae in studioso quovis requiruntur, qui in Academia velit studiorum fructum capere. ibid. 1674.
4. De Bibliotheca Augusta, quae est in arce Wolffenbuttelensi Epistola, qua simul de omni re bibliothecaria disseritur. Helmst. 1661. Edit. II. cura filii e MSto paterno auctior. ibid. 1684.
5. Epistolae hactenus sparsim editae, nunc uno volumine comprehensae, de varia doctrina. Helmst. 1666.
6. Epistola Gratulatoria ad Ducem Augustum, qua simul pium Principis institutum de nova S. Scripturae versione a sinistris suspicionibus ac susurris vindicatur. Helmst. 1666.
7. Vindicatio suorum in Epist. Gratulatoria ad Augustum Ducem Brunsvic. d S. Ebraeo Codice dictorum, ab iniquissimis calumniis Matthiae Wasmuthi. Helmst. 1667.
8. Paradoxa de nummis Hebraeorum Exercit. Academica de Republica Hebraeorum, et commentariolus de initio anni Sabbatici et messis Ebraeorum. 1675.
1. JAcobus Berengarius Carpus de fractura Cranii cum praefatione Conringii, sed nomine ipsius dissimulato. Lugdun. Batav. 1629.
2. Tacitus de moribus Germanorum, cum ampla Conringii praefatione de usu historiae et Reipubl. Germanicae notitia Helmst. 1635. Edit. II. cum notis criticis et excerptis monumentorum priscorum de rebus Germaniae antiquae. ib. 1652. Edit. III. multo auctior. ibid. 1678.
3. Aristotelis Politica latine ex interpretatione Giphanii, cum praefat. Conringii. Helmst. 1637 in 8t. Eadem Graece et latine cum ejusdem introductione. ibid. 1657. in 4t.
4. Leonis III. Papae Epistolae ad Carolum M. primum editae et notis illustratae ab H. Conringio. Helmst. 1647. Edit. II. auctior et emendatior. ibid. 1655.
5. Philippi Salmuthi observationes medicae cum H. Conringii praefatione de doctrina pathologica. Accedit Rolandi Capelluti libellus de peste. Brunsv. 1648.
5. Thomae Fieni Chirurgici libr. XII. primum editi cura H. Conringii. Francf. 1649.
6. Georgii Wicelii Via Regia. Accessere varia, quibus cum alia multa docentur, tum necessitas Reformationis Ecclesiae Romanae simulque Concilii Tridentini iniquitas ostenditur. H. Conringius in unum volumen redegit, et in singula praefatus est. Helmst. 1650.
8. Cassandri et Wicelii de sacris nostri temporis controversiis libri duo. Editio emendatior et auctior additis simul eo pertinentibus aliis cura H. Conringii. Helmst. 1659.
9. De Electione Urbani VIII. et Innocentii X. Pontificum commentarii Historici. Adj. sunt nonnulla alia ejusd. argumenti cum H. Conringii prooemio. Helmst. 1651.
10. Historia Electionis Alexandri VII. Papae. Adj. sunt opuscula varia ejusdem argumenti cura Hermanni Conringii. Helmst. 1657.
11. Naamanis Bensenii Exercitatio Politica de summae potestatis subjecto vindicata a Joh. Figlovii aliorumque ineptiis et calumniis, quas parturit liber de imperio absolute et relate considerato, oppositus V. Cl. Hermanno Conringio. Praemissa est ejusdem Conringii Epistola de hoc ipso negotio. Helmestadi 1651.
12. Archiep. Mechliniensis Rationes, cur abstinuerit a promulgatione Bullae Papalis in Jansenium, recusae cum praefatione Conringii. Helmst. 1654.
13. Starovolsci Polonia, cum praef. Conring. Wolffenb. 1656.
14. Hopperi Seduardus, seu de vera Jurisprudentia lib. 12. cura Herm. Conringii. Brunsv. 1656.
15. Machiavelli Princeps cum aliis nonnullis ex Italico partim nunc demum versis partim castigatis, curante Herm. Conringio. Helmst. 1660.
16. Animadversiones in Machiavelli Principem. ibid. 1661. Utraque, curante filio, nonnullis locis auctiora prodiere. 1686.
17. Scioppii Paediae Politices et Naudaei Bibliographia Politica, ut et ejusdem argumenti alia, cura Hermanni Conringii. Helmst. 1663.
18. De bello contra Turcas gerendo libri varii selecti et uno volumine editi cura Hermanni Conringii. Helmestadi 1664.
19. Scipionis Claramontii de conjectandis cujusque moribus et latitantibus animi affectibus libri X. cura H. Conringii. Helmst. 1665.
20. Lampadius de Republ. Romano-Germanica cum annotatis Herm. Conringii ad partes priores duas ac tertiae capita VII. Helmst. 1671.
21. Joh. Bodini responsio ad paradoxa Malestretti de caritate rerum ejusque remediis. Acc. ejusd. dissertationes de aerario et re nummaria, ut et quae Hopperus docuit de bonorum Caesareorum secundum LL. Justinian. curatione. Helmst. 1671.
22. Jani Dubravii de Piscinis libri 5. cum excerptis ejusd. argumenti aliis, cura H. Conringii et cum ejusd praefationibus. Helmst. 1671.
Mittimus disputationes longe plurimas quâ Medicas quâ Politicas, ex quibus octo volumina confici possunt: partim ue justo prolixiores simus, partim quod multae illarum Respondentes auctores habeant.
ORatorem te praestitisti egregium, Conringi doctissime, cum in Sapientum Principis laudes vim eloquentiae intendisti: nec minus Philosophum, cum ita temperasti laudes Aristotelis, ut posteris non adimeres spem quaedam ipsi ignota discendi, aut temporis magisterio immutandi in melius, si quid felicissimi ingenii, humani tamen, conjectura a vero deflexerat. Plane ita est, ut dicis:
Quantum poetica facundia valeas, Conringi doctissime, ostendit Lessus, felix Claudiani imitatio: quanta autem in te sit cognitio rerum naturalium, ac praecipue excellentissimi inter corpora humani, et eorum, quae id perpeti natum est, docent theses Medicae, quas ad me misisti, praeter ea, quae antehac tua mihi videre summa cum voluptate atque utilitate mea mihi contigit. Ego vero sicut omnium eruditorum amicitiam feci semper maximi; ita expetivi imprimis illos nosse, illis nosci, quos generosi animi impetus ad scandenda artium culmina, unde vulgus longe despiciatur, impellit. Quare dubitare noli, quin tuo merito tuus sim etc.
VIR DOCTISSIME
- - - - Gratias tibi ago ac debere me profiteor summas, quod exactae diligentiae limatissimique judicii opus de Germanicis urbibus meo inscripseris nomine. Proquo honore mihi habito, si quid vicissim possim facere, quod tibi sit svave, id facturus sim et libenter et tuo merito. Legi libellum: planeque censeo, quae ibi scribuntur, esse vera, et historiis, tum illis, quae ibi nominantur, tum minus cognitis aliis, quas vidi, congruentia etc.
Id jus (in urbem Romam) cum adhuc hodie durare ostenderit doctissimus Conringius libro, quem in hoc argumento excellenter laudatum volumus, de Germanorum Imperio Romano, et in opere de finibus Imperii C. IX. et X. Romani imperii titulum non absurde sibi vindicat, cui Roma subest.
Verum nec potuisse vel Rudolphi vel Alberti vel Caroli IV. aut ullorum Caesarum donationibus alienari ea, quae sunt imperii, neque non reservatum esse summum jus Imperii in Romanos ostendit, et nobis disputationem ampliorem lucrifecit doctissimus Conringius in praecellenti de Finibus opere C. XX. et XXI.
Addatur de legibus Caroli M. et constitutionibus civilibus et Ecclesiasticis Melchior Goldastus in tomis constitutionum, et Cl. Hermannus Conringius, de Origine Juris Germanici c. 7. 10. 12. 13. et 14.
Qualia fuerint sub Carolo M. judicia, idem Conringius de rebus Germanicis praeclare meritus singulari dissertatione de judiciis Reip. Germanicae disquisivit.
Variatum est in sequentibus temporibus, creditumque vulgo, hoc jus coronandi ad Coloniensem non consvetudine tantum sed lege prorsus transivisse. Sedexorta nuper controversia Moguntinus iterum vicit. Quae occasio fuit conquirendi
Assertio juris Moguntini in coronandis Regibus Romanorum a Clar. Conringio scripta.
Fridericus I. Aquisgranensibus privilegium a Carolo M. concessum, ut ajebant (vel ut fingebant, quod Cl. Conringius in assertione juris Moguntini monuit) super hoc negotio confirmavit.
Imperii Romani et Imperatoris Romani nomen, qui restrinxerunt ad urbem Romam, quaeque ejus ditionis sunt, exclusis omnibus aliis, ipsoque Regno Longobardico, ceu, ut postea dici coepit, Italiae; satis magna ratione motos dixeris, ad distinguendum, quae in hac disputatione plerumque confusius agitantur. Id quod incomparabili dexteritate praestitit Cl. Conringius in libro de Germanorum Imperio Romano. Sed ea diligentia in Historicis frustra forte quaeritur.
Laudat Conringii ista verba ex introductione in Aristotelis Politica: Civitate significari totum quid sicut anima significat totam substantiam animatam, et addit: Libenter utor verbis doctissimi Conringii: quorum veritas tum ex infinitis Aristotelis locis, tum ex hac ipsa disputatione, quae primum libri 3tii caput constituit, demonstrari potest.
Creditum hactenus vulgo fuit, Lotharium Imperatorem Romanas leges in Germaniam introduxisse: at quam longe
Ita sensisse reperio virum inter Germanos doctissimum Hermannum Conringium in libro de origine juris Germanici c. 19. ubi et verba quaedam Conringii ex eo libro laudantur.
Verum recte admonuit Herman. Conringius, falsam esse eorum sententiam, qui collectionem jussu Concilii Meldensis factam putant. In margine citatur lib. de origine juris German. c. 15. et 17.
Hic tamen Eclipsis erroneam illam relationem perstringi a Conringio. Eruditus certe est viri hujus rerum Germanicarum periti tractatus, quem nobis de Origine juris exhibuit.
Ad potestatem legislatoriam pergimus. Ea cui competat, planius adparebit, si intelligamus, quali jure et unde introducto Germania utatur. Ubi facem nobis praetulit Hermannus Conringius erud. tractatu de origine juris Germanici, quem hic fere sequimur.
Berolino me digressum aula Ducis Brunsvicensis excepit. Ubi praeter caetera gratissimum fuit miscere sermones
Singulae gentes suum habent idque peculiare jus publicum etc. Quod et more suo accurate observat H. Conringius in MStis notis ad Lampadium in praefatione.
Qua de re operae pretium est afferre integrum et elegantem H. Conringii locum, excerptum ex praefatione, quam Cornelii Taciti de Moribus Germanorum libello prolixam praemisit, cujus postrema se nobis valde probant. Apparet, (verba ipsius sunt) cuivis vel leviter in hanc juris publici scientiam intuenti etc.
Altera de Vicariatu controversia hodieque durat, dum illam ad se pertinere utraque domus, abnuente altera, perhibet. Palatinus causae suae patronos inter alios esse voluit Viros celeberrimos Hermannum Conringium (is enim autor est libri anonymi, qui inscribitur Vicariatus Imperii Palatinus defensus) Joh. Freinsheimium etc.
De causis habitus corporum Germanorum, non est meae professionis agere. Videant et videantur Medicorum filii, et qui peculiarem huic rei dedit non ita pridem tractatum H. Conringius Medicus et Historico-Politicus Excellentissimus.
Ab hac sicera sequior aetas siceratores dixit, non sicerae tantum sed aliorum potuum confectores. Carolus M. Imp. in capitulari de villis, edito â Clariss. et amicissimo nobis Hermanno Conringio etc.
Quibus (scriptoribus cervisiae usum et commoda praedicantibus) adde eruditissimum H. Conringium, amicum nostrum singulari libro de Germanicorum corporum habitu antiquo etc.
Leonis III. ad Carolum M. decem epistolas ex membranis Helmstadii ante aliquot annos reconditioris eruditionis vir Hermannus Conringius edidit.
Imo non desunt viri docti magnique judicii, qui Hermetem istum Mercurium Aegyptium, et omnia quae de ipso feruntur, esse fabulose conficta asserunt: ut videre est apud Conringium virum doctissimum lib. de Hermetica Medicina c. 7.
Omnem hunc literarum hieroglyphicarum thesaurum, speciosam illam Bembinam tabulam, et quicquid praeterea passim superest, ne per Oedipum solidae quicquam suppeditare doctrinae judicat incomparabilis Conringius lib. 1. de Hermet. Medic. c. 14.
Unde eruditus Conringius in suo de Hermetica Medicina insigni sane libro recte refert: Paracelsus, quantumvis acuti fuerit ingenii etc.
Venio ad alteram dissertationis meae partem de Antiquitate hujus artis et autoribus, per quos illa tradita est et propagata. Quo in argumento cum dudum summo ingenio ac industria versati fuerint Viri praeclarissimi: Conringius libro de Medicina Hermetica, Reinesius in defens. Chymiatriae Borrichius libro de ortu et progressu Chemiae, quid opus est cramben illam a nobis recoqui?
Quod advertit naturae consultissimus Hermannus Conringius in Academia Julia Professor et scriptor absolutissimus in libro de generatione et motu sanguinis. c. 17.
Post Leidenses Medicos nuper in lucem prodiit liber Hermanni Conringii Professoris in Academia Julia doctissimi,
Ab hoc (Caspare Hoffmanno) si quis inter Germanos antiquitati est deditus et veterum gnarus: certe est Hermannus Conringius Phil. et Medicus Excellens. Hic vero in epistola an. 1640. ad me scripta fatetur, venerari se
Post prima prioris editionis lineamenta, alii non inglorii in hac luce se exercuerunt Hermannus Conringius seculi ornamentum in igne animali etc.
Irenaei Eubuli Theologi Austriaci de pace perpetua Protestantibus danda Consultatio Catholica Frideb. 1648. publicata, doctissima ac omnibus a rerum usu publico juxtaque religionis ac eruditionis cura non omnino remotis innotuit non minus ac Illustris et Excellentissimus egregii hujus scripti auctor HERMANNUS CONRINGIUS, postquam in suis de pace perpetua libellis Helmst. an. 1657. in 4. excusis publice partum suum quasi postliminio genuinum ipsus agnovit ac probavit. Atque utinam omnes alii Pseudonymitam consulte feliciterque nominis occultationem adhibuissent. Hoc siquidem scriptum, non modicum ad promovendam inaestimabilem pacem Osnabrugensem momenti
Sed quorsum me abripit agonizantis patriae amor? Vos qui mox rebus et consiliis interesse laboratis, Commilitones, de his unicum civilis prudentiae superstitem Auctorem Hermannum Conringium, cujus scripta omnia merito admiremini, in aureo de Pace civili libro disserentem auscultate.
Sed circa haec sufficiat amandasse Monachum ad Amplissimi et doctissimi Viri D. Hermanni Conringii Concussionem fundamentorum Fidei Pontificiae, cui Valerianus solidam responsionem debet, et debebit aeternum.
Conclusiones ejusd. concussionis vocat invincibiles.
Contendantur modo invicem ea, quae
Multi varias sparsim regulas, ubi de singulari instrumento agebatur, tradiderunt; inprimis Leo Allatius in animadversionibus ad fragmenta Antiquitatum Etruscarum, et Hermannus Conringius in Censura Diplomatis Ludoviciani pro coenobio Lindaviensi: at nullus ad hoc usque tempus peculiari tractatione rem aggressus etc.
Illis tamen, ac in universum caeterae tractationi Lampadianae imperfectiori egregie subvenerunt Annotata ab Hermanno Conringio V. Cl. aliquando addita, quorum pars publice extat, reliqua manu scripta in Eruditorum manibus versatur.
De civilis prudentiae studio hic professa opera nihil traditur, - - - cujus alias solidior cognitio unde et quomodo comparari possit ac debeat, praeter eos, qui consilia hanc in rem fecerunt, qualia in Belgio conjunctim edita, ac denuo cura Hermanni Conringii Helmestadii recusa extant, hujus libellus de prudentia civili et Propolitica per partes demonstraverunt. Addenda est ejusd. introductio in Aristotel. Politica.
Omnino autem praetereunda non sunt jam laudati Conringii duo opuscula quorum unum de prudentia Civili, alterum Propoliticorum indice praefixo, in publicum vulgavit, a quorum lectione studium hoc felicissime auspicamur. Sunt enim Conringii in hoc disciplinae genere labores fere incomparabiles.
Ad historiam literariam pertinent et illi, qui de Academiis scripsere. Hic primo loco merito poni debet HERMANNUS CONRINGIUS Vir Antiquitatibus Academicis librum singularem scripsit. Ejus postrema editio multa habet additamenta, quae pene altero tanto superant editionem priorem. Liber est doctus, et in hoc argumento fere unicus.
Martinus Schoockius Conringius en Allemagne sont en cette façon de science et d' ecrire le plus sçavans hommes de l'Europe.
Coronidem his judiciis imponat Epigramma Graecum, quod exornando huic operi insigne
FRID. BENEDICTUS CARPZOVIUS.