06/2008 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed (the narratio especially) - no orthographical standardization - NB: hijs (regular: his)

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).


image: s001

NARRATIO DE H. EOBANO HESSO, COMPREHENdens mentionem de compluribus illius aetatis doctis et eruditis uiris, composita a Ioachimo Camerario Pabebergensi. EPISTOLAE EOBANI HESSI AD CAMERARIUM et alios quosdam, familiari in genere, cum lepidae ac facetae, tum eruditae et literatae: Cum quibusdam Camerarij et aliorum scriptis. QVORVM NIHIL ANTE hunc diem ad hunc modum editum fuit. Exprimebantur haec Norimbergae a Ioanne Montano et Vlrico Neubero, Anno salutiferi Christi Iesu partus M. D. LIII.



image: s002

SIGNVM EOBANICVM CVM ELOGIO IPSIVS.

[gap: illustration]

Nubila scandentem Lauri de stipite cygnum,
Hesso stemma suum libera Musa dedit.



image: s003

DE H. EOBANO HESSO NARRATIO IOACHIMI CAMErarij Pabebergensis, ad CL. V. Adamum Cratonem Fuldensem, amicum summum.

RECORDANTI MIHI, Adame, studia iuuentutis nostrae, quae nos singulari usu coniunctos tcnuerunt, multae suaues cogitationes excitantur animo meo, in quibus tristissimis rebus et durissimis his temporibus, interdum soleo acquiescere. Vt autem qui in febre frigidam biberunt, se nonnihil in praesentia subleuari sentiunt, mox uero grauius affliguntur: ita mihi quoque saepenumero usu uenit, ut iucunditatem illam matores molestiae excipiant. Non modo cumhanc aetatem et superiorem nostram confero, et egre fero tantam contentionem tam celeriter repressam, et ardorem istum extinctum esse: Sed cum, ut necesse est, de ijs, quae ante oculos, interque manus sunt, ut Poeta ait, coniecturam facio, quae deinceps consecutura esse uideantur. Atque sunt priorailla quidem eiusmodi, ut morsus habeant sane acerbos, hoc uero posterius non solum maximos dolores, sed ingentem etiam metum commouet, de quo quidem neque possum


image: s004

in acerrima aegritudine, neque in tanta hominum improbitate plura scribere debeo.

De altero si tecum disputem, et offensione ad plaerosque hoc cariturum esse spero, et ita aberrauerit aliquantulum mens a curis et anxietatibus, quibus cum conflictatur quoties uel in praesentis miseriae quasi tempestatem intuetur, uel futurae calamitatis naufragia prospicit. Quae quidem sola uia est declinandi impetum perturbationis: Cui si ueluti directa fronte, et ut Graeci aiunt, [gap: Greek word(s)] occurrere uelis, celeriter perculsus et euersus prosternaris. Iam de studijs nostris disserere, ut nobis dulce, ita ad alios neutiquam inuidiosum esse potest. Quis enim illa uel colit, uel admiratur, uel iam omnino respicit atque curat? Nugae hae esse ducuntur, et in uita communi [gap: Greek word(s)] tanquam lusuum puerilium. Habent enim iam homines quod expetiuerunt, summam statuendi et agendi licentiam. Nihil tam absurdum est, quin animus concipere, et lingua proferre: Nihil tam audax, quin aggredi cupiditas et manus conari ausint. Non ratio, non modus, non lex, non mos, non officium ualet, non iudicium, non existimatio ciuium, non posteritatis uerecundia, ut ait Cicero. Aperuerunt autem studia nostra iter eruditae et liberalis uitae, errorum quasi uepribus excisis, et bonis artibus atque literis consuetudine humana perculta. In hos, tanquam amoenissimos hortos, temeritas et petulantia uastatrix subito irruit. Et sunt Musarum


image: s005

secundum Poetam, floribus austri sane procellosi, et liquidis immissi fontibus apri. Sed nescio quo pacto etiam dum fugit tristia animus, nihilominus ad horum conspectum refertur. Sit igitur hic istorum finis. Ac aspiciamus iam ad illa, in quibus et laetieiae aliquid et quietis me reperire dixi, id quod et te facere mihi persuadeo, ut libenter memineris tam assiduitatis atque diligentiae discipulorum, quam Magistrorum attentionis atque scdulitatis, quam nos sumus experti, et cuius participes quoque fuimus, uel potius, quo tempore ac loco, nos etiam aliquam laudemque decusque gessimus. Sunt enim anni ferme XXXIIII. cum ego me Erphordiam contuli, ibique te florentem aetate et ingenio et fima eruditionis atque doctrinae repcri, quasique natura alter alteri conciliaretur, ita factum tum est, ut celeriter inter ignotos prius iucredibilis onimorum beneuolentia existeret, nosque in studiorum similitudine amicitia coniungeremur, et ex usu mutuae familiaritatis uterque aliquid fructus perciperet. Colebamus eas literas, sine quibus persuasum nobis erat nullam doctrinam sapientiae professionem suam tueri posse, et autores Graecae et Latinae linguae legere studebamus. In qua parte ego quanquam admodum adolescens, tamen ferebar in oculis, quia audiueram Ricardum Crocum Britannum, qui primus putabatur ita docuisse Graecam linguam in Germania, ut plane perdisci illam posse, et quid momenti ad omnem doctrinae eruditionem atque cultum,


image: s006

huius cognitio allatura esse uiderctur, nostri homines sese intelligere arbitrarentur. Nos quidem certe ita statuebamus, hanc esse uiam uirtutis atque sapientiae, et iter directum cum pietatis et religionis tum humanitatis et laudis in hac uita et in terris. Vere ne an falso non exquiram in praesentia, nos scilicet ita censebamus. Neque spem quae concipiebatur de his rationibus quantiuis tum uaenire passi fuissemus. Fuerit hoc erratum, mihi tamen profecto etiam opinio illa iucunda est, neque possum uel hodierno die animum inducere, ut aliter sentiam. [gap: Greek word(s)], aiunt. Et fuerit profecto hic error, si error sit, neque turpior neque nocentior, quam est multiplex et uarius error inter homines, ut non debeat nos huius nimium pudere, si quis illum exprobet, et impedimento fuisse perhibeat, quo minus opes, dignitatem, honores consequeremur.

Cum autem illius sanctissimae et optimae uitae consuetudinem animo meo repeto, inprimis ante oculos est EOBANVS Hessus, ad quem tu quidem me primum adduxisti. Sed ille tam cupide me complexus fuit, ut neque dulcius, neque constantius fieri quicquam potuerit. Nam et fauebat ardori, quo flagrare cernebat animum meum studiorum bonorum, et diligebat pene pueri lem simplicitatem audaciae, in ijs profitendis, quae tenere me erederem. Et probabat interdum iudicium me diocris considerationis, de ijs quae forte disserebantur,


image: s007

etiam firmitatem animi in simultatibus negligendis, et contemnendis obtrectationibus. Meminisse enim te arbitror, quorum inuidia me tum impetiuerit, cum tu me acerrime defenderes, et innocentiam meam tuereris. Erant autem aemulationes illae neque capitales, neque omnino culpandae. Alius alio uideri doctior uolebat. Dum igitur se praeferri studet caeteris, fieri non poterat, quin minus commode interdum de ijs loqueretur, quorum existimatione suam famam prcmi suspicabatur. [gap: Greek word(s)], secundum Hesiodum. Absit modo acerbitas contumeliae, et odij crudelitas. Sed haec obliuioni, quasi uentis dissipanda praebeantur.

Cum autem annis ferme quinque postea quam ego Erphordiam reliqui, prospera fortuna me denuo cum Eobano coniunxisset, et augescentibus annis in mea uita aliquid mutationis accidisset, et mihi nonnihil tristitiae obla um fuisset, ita sum hoc amico usus, ut et consilijs et consolatione ab eo saepenumero adiuuarer. Sed praecipua erat suauitas et oblectatio in studiorum communium cultura, cum uterque alteri aliquid a se in bocopere semper conferret. Nam ego nunquam dissimulaui quantopere mihi profuerit Eobani familiaritas, et ipse quo erat candore, non dubitabat interdum prae dicare quid commoditatis perciperet de mea.

Cum autem uidissem ante annos aliquot epistolas huius scriptas ad diuersos, editasque magis studiose quam prudenter, uel ne studiose quidem satis, nam exempla


image: s008

incorrecta et mendosa diuulgata sunt, et te non fugit, qualis Eobanus scriptor fuerit, qui non modo quicquid in buccam uemsset, ut dicitur, efferre, et [gap: Greek word(s)] cartis committere, scd saepe admodum in festinatione negligenter exarare literas solerct. Huius igitur epistolarum librum cum uidissem, ut non probabam talem editionem: ita factum illa occasione fuit, ut respicerem ad cartas meas, inter quas scirem Eobani epistolas ad me iacere. Inuenique tunc plures quam omnino putaram, et inter relegendum mirifice fui recordatione illorum temporum et consuetudinis nostrae delectatus. Fuit enim tum mos profecto optimus et humanissimus, et huic quo nunc uiuitur, dissimillimus: candor eximius in tribuendo cuique quod illi deberetur: summa reuerentia eorum, qui uirtute et doctrina praestare crederentur: Mira facilitas ad reconciliationem gratiae, si quid forte simultatum incidisset: In consuetudinis et familiaritatis usu nihil fucatum aut exulceratum: Discendi quod ignoraretur, inflammati studio animi, et nullus in confitendo pudor, nullum persequendi occasiones toedium, neque fastidium audiendi: Inprimis autem parata bene meritis grati animi memoria.

Sed'ut ad rem redeam, coeperam iam consilium et has epistolas adhuc delitescentes apud me edendi, de quo statim ad te perscripsi, Verum ea tempora inciderunt, quae non hoc modo turbarent, sed alias multas


image: s009

praeclaras res pessundarent. Veni tum forte ad nostrum Sturciadem Erphordiam, qui et ipse de editione eptstolarum Eobani nonnihil conquerebatur, et cum expressarum tum alta autogropha scripta Eobani mihi dedit. Sumsi tum et a Groningo nostro complura. Quae quominus hactenus, ut uolueram, in lucem prodierint, multa impedimenta fuerunt.

Etsi autem rursum is horror tempestatis se ostendit, ut quid omnino de studijs bonarum artium futurum sit ualde metuendum esse uideatur: Tamen cum nuper incidissem et in hanc congeriem epistolarum Eobani, et ea quae tu de hoc composita ad me miseras, cupido me cepit, et conscribendi de illo quae comperissem, et mihi nota essent, et emittendi in publicum epistolas EOBanicas nondum editas, cum ad me, tum alios ab illo uere familiariter scriptas. Sperabamque hoc opus, si absolueretur, et uoluptatem legentibus allaturum, et non expers etiam utilitatis futurum esse. Multa enim inerunt et liberalibus iocis quasi condita, et utilibus disputationibus de bonis literis aucta, et grauibus etiam sententijs referta. Tibi certe scio, ut mihi descriptio et elaboratio fuit iucundissima: ita lectionem gratam, et hanc operam studij mei acceptam fore.

Scripturus autem de Eobano nostro, ordiar de tuis indicationibus, ut narratio ordine quodam procedat. Fuit igitur, ut significatur, cum tuis tum, altorum, quorum opera in his perquirendis usus fuisti literis,


image: s010

Eobani patria ea pars Cattorum, quae spectat ueteres Angriuarios ad Visurgin, in finibus ditionis Hessiacae. Parentibus natus est non illis quidem opulentis, sed honestis, et integritatis ac pudoris laude inter omnes conspicuis. Mater ciuis fuit oppidi Gemundini, Pater in montibus quibus territorium Hessiacum concluditur, operam suam dedit Conuentui Heinensi. Qui religione iampridem neglecta, et disciplina corrupta, dissipatus nunc est, et mutata res, ut illo loco pauperes ali quot alantur. Quo loco uim quandam admirabilem naturae considerandam esse puto, quae in temporum, locorum, hominum, euentuum, maxima dissimilitudine, similitudinem tamen semper aliquam exprimit, ut in uarietate maxima, congruentia summa animaduertatur a diligentibus et attentis. Nam cum Eobanus eam nostra aetate et his rebus praestantiam attigerit, quam olim rebus alijs Homerus, quasi diuinam et suspiciendam omnibus absoluisset, fuerunt inter hos similia permulta.

Quemadmodum enim Herodotus tradit, in ripa fluminis Meletis partu editum fuisse Homerum: ita sub arbore in gramine mater recubans, Eobanum enisa fuit. Et ut patria Homeri ignoratur: Sic non potuit certo cognosci, quo loco in lucem editus esset Eobanus. In pago quidem uno ex eorum numero, qui attributi essent conuentui Heinensi natum illum esse satis constat, sed non eundem omttes nominant. Non


image: s011

abhorret a uero, in pago natum esse, cui est nomen Teutonicum deductum ab hirco. Nam ille aliquando iocans Tragocomensem se appellabat. Fuere et fortunae origini pares, ac toto uitae tempore non admodum ille in parte aucta, aut lueulenta re uixit. Peregrinator etiam atque oculis hebetibus, hoc uno Homero foelicior, quod uisum penitus non amisit.

Sed quamuis parentes haberet pauperculos, curae tamen illis fuit, ut Eobanus liberaliter educaretur. Nam fratrem huius natu minorem officinae statim delegarunt. Acccpimus autem natum eum fuisse, et ita credi ipse postulabat, Anno Iesu Christi 1488. Non. Ianuarij, hora post illius diei meridiem 17. id est, mane hora quinta diei Dominici, quo adscriberentur in factis Epiphania. Ad quam si describatur thema genethliacum, animaduertetur non pauca congruere cum themate Homerico, exposito a Firmico.

Puer didicit a quodam Ditmaro, qui in illo conuentu primas tum esset Ecclesiasticus, prima elementa litterarum. Verisimile est, quod celeriter omnia perciperet, et fideliter retineret, Placuisse ut litterarum studia sequeretur. Missus igitur fuit ad propinquos Gemundam, inter quos praecipuo loco et nomine unus Hartomanus Arnoldus paulo natu grandior, qui postea in sua ciuitate Magistratus praecipuos gessit, una cum illo audiuit Ludimagistrum cognatum suum, mrum grauem et fatis doctum Iohannem Mebesium, qui hoc


image: s012

studeret, ut pueri inprimis Grammaticas praeceptiones cognoscerent et intelligerent.

Hi duo postea Francopergam profecti fuerunt, ad spem doctrinae uberioris. Quod ibi ludum aperiret eruditione literarum tum celcbris Iacobus Horlaeus, cum ageret Eobanus annum decimum quartum. Hic uero magna beneuolentia complexus Eobanum, quod eluceret in eo indoles eximia, una cum paucis quibusdam alijs, impendit illi extraordinarias operas doctrinae, et tradidit praecepta Versuum factendorum. Cumque aliquantulum temporis de hac institutione consumsisset, iussit eos experiri in componendis uersibus uires suas Et proposuit sententiam illis Euangelicae narrationis, ita ut tum fere commemorabatur hanc: Ego sum lux mundi, qui sequitur me, non ambulat in tenebris. In qua statim notasse ferunt Eobanum, quod una pars numerose caderet, ita ut Pentameter Elegiacus concluderetur. Sic autem accepimus expressisse uersibus propositam sententiam, ut iam tum statim Magister admiraretur uim promti ingenis, et se profectus spem singularem de eo diceret concipere, ac arbitrari diuinitus sibi in mentem uenisse, ut illam sententiam tum proponeret, ominisque boni id loco accipere: Saepeque hortari Eobanum, pergeret quo Deus et natura ipsius eum ducerent: Non enim sibi dubium esse, quin uir magnus esset futurus.

Audiui ipse ex Eobano, aliquando sibi dormienti,


image: s013

et iacenti in quiete profunda, oblatam speciem quasi nauigij ad cursum omnibus rebus instructi, quod staret religatum ad littus. Cumque accederet, et intueretur illud solicite, incessisse se cupiditatem nauigandi, et uisum fuisse sibi, quod funem solueret, et conscensa naue proueheretur: ita precatus repente uersu composito:

Da tandem fortuna uiam, iuuat ire per altum.

Fuisse Horlaeum uirum optimum traditur, qui mirificam uoluptatem caperet de discipulorum profectu. Isque saepe postea, cum Eobani iam nomen celebrari inciperet, huius exemplo alijs ad discendum calcar cohortatione sua admouere solitus fuit. Inprimis autem placuerat illi, et spem singularis excellentiae confirmarat in Eobano assiduum studium scribendi, et cura ac solicitudo, ut scripta sua emendarentur. Cum enim esset ingenio acri et uehemente, quoties forte uersus fecisset, si minus potestas daretur conueniendi Magistrum, constat eum tum quaesiuisse alios, a quibus errata corrigi posse speraret, neque repelli se passum fuisse ullis occupationibus horum, quin operam sibi dari peteret. Saepe in coetu exhibuit frequente uersus suos, aut attulit ad conuiuium, et precibus contendit, ut illi statim recitarentur, et si quid uitij in his esset, ut demonstraretur: Negare rem moram ferre posse, Sibi alios uersus mox esse faciendos. Hac puerili et liberali importunitate multi tum delectati, et istum ardorem studij exosculati in puero Eobano fuerunt, et dicere


image: s014

inter se, fieri non posse quin illa incitatio et tam fer uens studium, admirabile nomen pariturum illi puero esset, si uita ei concederetur: Vereri enim se, ne praecox ingenium ad fructum proferendum non perueniret. Quem metum, ut Deus inaxem esse uoluit: ita opinionem ominis illos neutiquam fefellisse exitus probauit.

Cum in illo ludo mansisset Eobanus triennium, annos deinde natus sedecim, Erphordiam, quasi ad uberiorem mercatum bonarum artium profectus fuit: Operam studij sui illi nauante Magistro artium bonarum, patria Francopergensi, qui nominaretur Ludouicus cognomento Christianus, uir pius et innocens ac doctus. Habuisse etiam aliunde adiumenta putatur ad studiorum cultum, et ut in hoc ocio perdurare posset, popularium quorundam, qui facultatum copia abundarent. Erphordiae admodum tum iuuenis carmen composuit de infoelicitate amantium, et alterum Bucolicum.

Cum Erphordiae eos honores esset consecutus, qui in scholasticis communitatibus tribui solent ijs, qui doctrina alijs praestare iudicantur uisum illi fuit peregrinationi operam dare, non tam, ut ipse aiebat, consideratione, quam impetu quodam animi. Erat illis temporibus in Borussia ad Vistulam Praesul Risebergensis, gente nobili Nariscorum Iobus, uir amantissimus omnium studiosorum bonarum literarum et artium. Huic conciliatus Eobanus, qui sibi cognomentum patriae sumserat, et ante Eobani nomen Graecum


image: s015

ponere uoluerat, quo sol significaretur, ut esset appellatio tota: Helius Eobanus Hessus (reddidit autem cata sam, cur Helij nomen asciuisset, carmine quod edidit Erphordiae) Praesuli igitur Iobo conciliatus Eobanus, fuit mirum in modum gratus. Admirabatur in adolescente uir prudens uim ingenij, et simplicitatem amabat, et perpetuam sibi illius familiaritatem policebatur. Ideoque beneficijs uarijs obnoxium sibi reddere eum studebat. Scripsit tum Eobanus et alia quaedam, et ad imitationem Ouidianam Heroidas, quas postea retexuit, et nimis futiles inde fabulas exemit, ac multo meliora et grauiora fecit omnia. Est autem et primum opus niemorabile, et eo etiam nomine spectandum, quod initia complectitur facultatis Poeticae, et specimen Eobanici ingenij: Praesertim cum non incubuerit ille in compositionem, Sed, ut mihi saepe retulit, maximam partem animo suo composuerit, et absoluerit eques, dum comitaretur sorte praesulem, aut ad uenationem proueheretur, aut mandata itinera faceret.

Erat consilium Praesulis, ut Eobani opera ad Seripturas uteretur, et negotia ea quae requirunt ciuilem prudentiam, et ad obeundas legationes, si quando aliquis ad uicinos Principes mittendus esset. Curauit igitur Lipsiae comparari libros, quibus descriptum ius compraehenditur studio primum Imperatorum, deinde imitatione Pontificum Romanorum, ideoque coepit Ius ciuile et Pontificium appellari. Sumtibus etiam


image: s016

liberaliter instructum Eobanum ad hoc studium Lipsiam misit. Quo uenit cum ego in prima pueritia ibidem discipulus essem optimi et integerrimi uiri Georgij Helti Vorhemij, cum uestitu aulico, ea erat talaris uestis, ut tum consuetudo ferebat, Punicea. Ipsum eo tempore fuisse Eobanum oportet natum annos uiginti quinque, Nam incidit hoc in annum Christi Iesu M. D. XIII. Erat iuuenis ille pulcherrimus, corpore firmo et procero, et membris elegantibus, facie plane uirili et ore seuero, barbaque conspicua ac profunda genae totae uestiebantur.

Neque ego facile existimo fuisse quenquam a primo ortu, cuius habitus atque constitutio ac species cum Eobanico corpore conferri, nedum huic ut illa praeferri possent. Omnia etiam quibus exercendo corpus reddi solet cum agilius tum robustius, studio sibi habuerat, ut luctaretur, ut illos gestus dimicationum et chironomias disceret, ut saltaret, ut nataret. Neque in ullo genere facile alteri aequalium caedebat.

Est ad Risepurgum piscina spaciosa, neque ulla partesui non distat ripa una huius ab altera ter M. pass., quam etiam propter hoc quod narraturus sum, ipse cum in Borussiam aliquando uenissem, et illo in oppido pernoctassem, diligenter fui contemplatus. Solebat in ea interdum natare Eobanus, et natando etiam certare cum aequalibus.

Quodam die cum uestes reposuisset ad ripam


image: s017

quae oppidum spectaret, et demisisset se in piscinam, quod ad alteram illius ripam posse se natando procedere gloriatus inter suos fuisset, illo quidem perrexit, sed tum demum considerauit animo suo, quam longo ambitu sibi nudo ad uestes redeundum, et quod pagi etiam transeundi aliquot essent: Itaque pudore nuditatis, demersit se denuo in aquas, et continuata natatione confecit ad sexies M. passus, potius quam se ullius hominis oculis in uia nudum offerret. Erat autem in hoc ingens uerecundia, quae etiam senescentem prosecuta, ita ingenium hominis temperabat, ut moderatio illa ad augendam rem ei, ita ut fit, noceret. Cum autem non posset non sentire quantum et ingenij et corporis uiribus ualeret, et esset in eo animus excelsus, quo fieret ne alijs inferior haberi facile pateretur: non ut se ullis praeponeret, aut sua bona ostentaret, id quod ab eius summa humanitate longissime abfuit: Sed ne, non praestando quod posset, sibi ipsi contemtus autor existeret: Vnum uereor ne nimis iuueniliter et incogitanter tum non deliberauerit, Sed ausus fuerit facere, quo et ingenium debilitaretur diuinum, et excellentis corporis quasi soliditas labefieret. Putauit enim se etiam inter poculorum certamina, quae maxime tum in aulis certabantur, et a nobilitate frequentabantur, non uinci ab altero oportere. Aduehuntur in illa loca etiam uina plenissima. Sed potus coquitur cum alibi, tum maxime Gedani, is qui cerebro infestior sit fumis suis,


image: s018

quam uini cuiuscunque inurgitatio. Acest ille quidem hoc quoque consecutus, ut de palma in isto genere cum Eobano contendere uellet nemo. Sed breui tempore repletione nimia iuuenile corpus grauiter afflixit, et uires nonnihil eneruauit.

Narrabo hoc loco, et si mihires non placet, et saepe indignatus fui animo meo, hoc etiam malum corripuisse Eobanum, et communem cladem nostrorum hominum deploraui, Cum illi dicerem, ita eum seipsum oppugnasse, ut castella et arces solerent tormentis: Sed quamuis iucunda mihi mentio non sit, tamen quia scitum est, narrabo quid inter eum et gloriosum alterum potorem acciderit. Aderat forte Eobanus in conuiuio. Eodem uenit ille quoque. Et iussit intro ferri uas grande ligneum, quo apportari de puteis aqua solet, (nos situlam aut urnam, possumus, ut opinor, nominare) cuius generis minimum capit ad congios duos. Id posuit in medio repletum Gedanensi ceruisia. Ac praefatus [correction of the transcriber; in the print prafatus] quaedam, quae comperisse se diceret de strenua potatione Eobam, petijt ut ebiberet illud uas, sibique propinaret. Hoc si fecisset, praemium se iam ei tribuere annulum cum gemma preciosa, quem detractum de digito in uas illud abiecit. Eobanus nihil cunctatus, neque multa locutus, non enim solebat, arripit uas, et non longo tempore assumto euacuat bibendo, et cum euerteret, sicut fert mos compotantium, decideretque annulus in mensam, Applaudere illi omnes,


image: s019

et inprimis prouocator, et annulum donare, ac incredibile se factum cognouisse dicere. Tum Eobanus toruiore uultu, ut consueuerat in commotione, eum intuitus, Quid tu, inquit, me mercede potare censes? Ac reiecto ad illum annulo, Tuum, inquit, annulum tibi habeto, et idem quod ego feci in uasc isto euacuando, ut promisisti, facito. Tum ille ostentator inchoatam rem cum perficere non posset, ab omnibus derisus, et in conuiuio obrutus somno relictus fuit. Hoc igitur illi incommodi uel infelicitatis potius ab axe Boreo inflictum fuit.

Etsi autem me non fugiebat haec futilia uisum iri quibusdam, non etian nullis frugalioribus externorum hominum inepta, tamen ad narrandum hoc me de iuuene Eobano, cum Socratis senis exemplum, qui illum in Platonis conuiuio Psyctera poene congialem exhaurit propinatum ab Alcibiade, inuitauit: Tum promta simplicitas ad omnia, et in experiundo quiduis strenua Eobani cupiditas, hac etiam in parte declarare uisa fuit ingenij uim et corporis robur, quo utroque eum non fuisse ad ullas res malas et turpes abusum, equidem et memorabile, et ipsi gloriosum esse iudico. Sed de his statuat quisque quod uoluerit, ac nostra pergat oratio ad alia iucundiora.

Erat Gedanensis quidam aequalis ferme aetate Eobano, neque corporis specie longe inferior, inferior tamen, pariter et ingenio minor, qui patria appellatione


image: s020

se Dantiscanum nominaret. Inter hos praeclara contentio extitit ingenij et eruditionis, cum alter alterum operibus Musicis, initio sane, ut accepimus, aliquanto infestius prouocaret. Sed Dantiscanus uir prudens celeriter sensit, quam longe in hoc spacio ab Eobano relinqueretur, et ingenua confessione primas Eobano concessit, et ipse aliam laudis ac praestantiae uiam ingressus fuit. Nam Sarmatico Regi se adiunxit. Cuius nomine legationibus ad alios Reges et Principes functus, ad dignitatem et opulentiam maximam peruenit. Habuitque semper postea animo suo carum Eobanum, et nonnihil etiam fortunae suae commoditatis ad eum transtulit, cum interdum munusculis cum augeret. Eumque uicissim Eobanus coluit et ornauit scriptis suis. Hic est Dantiscanus, qui constantissime dilexit omnes bonarum artium studiosos, et ipse ad extremum usque senium easdem coluit, factus benignitate Regis Poloniae praesul Varmiensis. Erat autem homo festiuus et perfacetus. De quo aliquando mihi clarissimus uir uirtute et doctrina praestans, summus noster, Georgius Sabinus retulit, cum Regiomonte ad cum forte uenisset, fuisse se ab eo acceptum perquam humaniter et benigne.

Postquam abierant dies aliquot, et significasset, se Sabinus uelle discedere et reuerti domum, petijt Praesul, ut pranderet prius. Coeperat tum fama spargi, in pagis, qui redeunti transeundi erant, saeuire pestilentiam. Tum Praesul, Ecquod haberet contra morborum


image: s021

contagionem alexipharmacon, interrogauit. Sabinus habere se nescio quid respondit. Tum Praesul: Nihil, inquit nocuerit, a me aliquid etiam te accipere. Habeo enim praesens remedium ad permulta, quae iter facienti accidere possunt. Cumque dimitteret Sabinum, tradidit ei ita compositum quiddam, ut speciem uasculi haberet, in quo solent medicati pulueres asseruari. Ac praedicare coepit usum mirabilem, et dicere, se esse saepissime beneficium illius medicamenti expertum. Cum in manus accepisset Sabinus, statim sensit, quid medicamenti esset, pondere. Nam arte compegerat Praesul complu res argenteos, qui de ualle ubi primum percussi fuerunt, Ioachimici uocantur, quos ne magnifacere ipse donum suum uideretur, cum hac illi festiuitate obtulit. Sed exeundum nobis e Borussia est.

Lipsiae igitur ego puer et primum uidi Eobanum, et de fama admiratus fui, atque uenerans suspexi. Habebat tum Academia Lipsica doctos uiros multos. Vnum maleuolentia et odium quorundam paulo ante expulerat, qui in uicinia ad Albin postea consenuit, et obijt diem suum, uir omnibus bonis carus Ioannes Aesticamptanus. Sed aderant tum eruditionis et humanitatis principes, Io. Sturnus, Vitus Berlerus et Georgius Aubanus Franci ambo. In meo autem magistro Georgio Helto, cum neque esset ingenium infelicius, quam in quouis alio, studium uero et industria haud scio an admirabilior quam in ullo, Tamen et


image: s022

moderatione animi et metu quorundam quibus eum obnoxium reddebat institutum uitae genus, cohercebatur, ne familiariter cum ijs se coniungeret, qui politi et exculti litteris tantum uideri uolebant. Nam quod aliquando hi etiam liberius exultarent, ut fit, grandiores natu qui aliam rem et doctrinam illam esse animaduerterent, quam de qua ad dignitatem et emolumenta ipsi peruenissent, offendi, et ex his nonnulli irasci atque repugnare nouitati, quidam etiam inuenti, qui inuidia et odio extimularentur, et studijs essent iniquiores. Id quod ommbus mutationum temporibus antea accidit, et post hac euenturum est. Sed illi quos nominaui, minus curare ueluti censuram senum, ac sua studia colere, et doctrinam horum profiteri alacriter, et tum sese cum Eobano cupidissime coniungere. Ibi ille, quem natura etiam a Musis aberrare non pateretur, et horror tractationis a studio Iuris repelleret, oblitus uoluntatis ac mandatorum Praesulis sui, pecuniam confecit, et libros grandes istos Legum atque Constitutionum diuendidit, et mox Erphordiam ad incunabula doctrinae suae se retulit. Paulo post uenit Lipsiam Euricius Cordus, patria et ipse Hessiacus, natus in uiculo, cui nomen Simus, Vnde et Simusij cognomentum aliquando assumebat: Attulitque secum Bucolica sua, quae Lipsiae uolentibus audire explicuit. Eum primum uidi apud meum Magistrum Georgium Heltum. Cumque caperetur animus puerilis sermonibus eruditis illius, egregiam


image: s023

rem esse suspicari coepi Poeticam: Nam hos Poetas nominari audiebam. Hic Cordus postea Medicus factus, cum a se tum liberis egregiam laudem doctrinae posteris reliquit. Quae esset immensa, si filio huius Valerio, id absoluere, quod uterque instituerat, licuisset: Qui Romae est cum omnium luctu mortuus, et reliquit ingens desiderium non modo peritiae et doctrinae, sedetiam uirtutis et humanitatis suae. Cum patre autem mihi singularis usus necessitudinis intercessit Erphordiae. Neque illo ego quenquam cognoui magis uel uehementius potius studiosum ueritatis, et qui peius odisset mendacia et uanitatem. Erat autem natura asperior, et paulo impatientior, quaeque dissimulare, nihil fere quo offenderetur, ac ferre posset. Quod in causa fuit ut in aliquorum interdum indignationem incurreret, a quibus potuisset subleuari, si fauorem ipsorum ambiret ac retineret. Declaratur id Epigrammatis quae edidit, et hoc ipsum studium, quale dixi, tale homnis fuisse ingenium ostendit. Cordum nominarat ille se, nam editus fuerat extremo partu matris suae. Euricium autem de Henrico fecerat Cunradus Mutianus Ruffus, qui in sodalitio Ecclesiastico Gothae degebat. Et cum esset nobili familia ortus, neque non offerrentur occasiones illi amplissimorum honorum, quod et fratrem haberet in principis Cattorum aula primo loco, et ipse non modo animi ac corporis donis, sed Italica etiam disciplina commendaretur, splendori et opulentiae fortunam


image: s024

exilem, et infra mediocritatem positam Gothani collegij praetulit. Abest autem Gotha Erphordia Mil. pass. non multo amplius XII. Ad hunc primum a te Adame adductus, saepe praedicaui, ut scis, me illum cognouisse optimum et sapientia ac uirtute praestantissimum uirum. Dignitas in hocerat summa, grauitas autem ea, quae aetatem et locum quem tenebat, deceret, commista illa quidem cum comitate incredibili. Mirifice autem laetabatur, cum audiret sedulo operam dare literis iuuentutem, et quibus rebus poterat in hoc spa cio solebat incitare currentes: Superstitionibus immicus, et hospitalis in re tenui admodum: Sed erga studiosos litterarum tantum. Nam aliorum fere omnium consuetudinem fugiebat, adeo ut nimis fuisse appetens ocij studiorum et tranquillitatis hac in parte uideri ali cui possit, quam beatam praescripto aedibus titulo, se arbitrari significabat, ubi et hoc uisebatur elogium: Bonis cuncta pateant. Sed turbarunt hanc tranquillitatem ea tempora, quorum difficultas ac miseria iam inchoata, ad eam perducta est tristiciam et calamitatem, quam experitur, et cum qua conflictatur aetas nostra. Qui autem finis futurus sit, nulla coniectura humana potest prospicere. Solebat Mutianus, tum quidem canus, nam annis grauis erat, cum ad eum primum ueni, adolescentibus studiosis litterarum, qui ad se uisendum accessissent, proponere materiam quam scribendo elaborarent, et scripta postea emendare, et saepe


image: s025

non admodum digna collaudare, ut hoc pacto ad diligentiam et curam studiorum excitarentur animi illorum. Erat autem festiuiss. ingenio, et liberalibus iocis admodum delectabatur. Epistolas ad amicos scribebat libenter. Genus autem erat sententiosum orationis et incisum: Quale est Politianicum, ad quod in Italia erat assuefactus. Rhythmis etiam ludebat interdum, cum quidem uersus faceret sat bonos. Diuulgatiquidam fuerunt de improbitate simulantum religionem. Sed ipse neque edidit suorum quicquam neque reliquit (affirmante etiam hoc optimo et doctiss. uiro 10. Marcello Regiomontano, qui affuit cum moreretur, et in sua omnia illius potestate habuit) quod edi recte posset, et omninose sua publicari nolle aiebat. Ac mihi perconctanti aliquando causam, quamobrem tam pertinaciter premeret scripta sua, cum omnes arbitrarentur, et ego quoque putarem eum scriptionibus operam dare, ita fieri respondit: Quia sua sibi nunquam satis placerent, ideoque malle se frui aliorum stultitia. Erat nimirum ei persuasum, non facere sapienter illos qui sua scripta facile emitterent in lucem. Praesertim cum illis temporibus non emitterentur, sed euolarent undique omnis generis libri. Mortuus est Mutianus Gothae rebus turbulentis in Germania, in dolore, ut apparebat, amissae dignitatis et diminutae rei familiaris, Anno Christi Iesu M. D. XXVI. tertio Calen. Aprilis Vir magnus, et probitate, integritate, uirtute, sapientia, humanitate excellens,


image: s026

Decus et ornamentum eorum quibus cum uixit, et patriae, immo Germaniae totius et seculi sui.

Sed ut ad Eobanum reuertar, redijt ille Erphor diam, et tum etiam Mutiano, qui antea quoque adolescentem illum fauore prosecutus fuisset, quemque ipse in quodam carmine Eobanus formatorem studiorum suorum nominat, et de quo fecerat uersum, qui in ore erat tum plurimis:

Hesse puer sacri gloria sontis eris.

Huic igitur Erphordiam ille reuersus, non modo carus, sed admirationi quoque fuit. Saepe igitur ad eum scribebat, saepe ab eo litteras accipiebat, saepe excurrebat Gotham Eobanus, ut cum Mutiano uersaretur. Audiui tamen de Mutiano, offensum se aliquando fuisse Eobani moribus in potu, tum enim erat interdum in hilaritate ferocior: Non ut laederet quenquam, sed ut esset paulo saepe incogitantior, et minus circumspectus, atque animo remissiore. Neque quisquam tamen unquam comperit dedecus eum etiam in ista laeticia admisisse, uel dicto uel facto. Verum senescentis illius grauitas iuuenilem huius exultationem interdum non moleste quidem tulit, sed improbauit tamen. Praesertim cum in flore Eobanus aetatis et uita liberiore etiam amare coepisset. Amauit autem caste uirginem Erphordiensem Catharinam, quam postea uxorem duxit, et cum qua multis annis maritus uixit, et ex qua utriusque sexus numerosam sobolem suscepit. Ea habebat patrem honestum


image: s027

in ciuitate sua hominem (illarum aedium dominum, quas postea Georgius Sturciades emit, et Eobanus suis scriptis exornauit ac celebrauit) qui moribus aliquanto erat durior, et senecta aetate amarior. Accidit ut de hoc apud Mutianum quereretur Eobanus: Tum ille hoc modo respondit:

Si tibi nata placet, fer patris imperium.

Postea et socerum ille aequo animo tulit, et cum coniuge amanter uixit. Et docuit bonas literas Erphordiae admodum tenui stipendio. Cum neque tum rebus omnibus, quae ad uictum et cultum sunt necessariae, uilibus opus esset multo, neque ipse partem uel minimam curae impenderet faciendae rei Non ita multo post, ego annos natus octodecim, qui Iesu Christi annus fuit M. D. XVIII. Erphordiam et ipse me contuli, cum Lipsiae uixissem annis quinque, et duobus operam dedissem Ricardo Croco Britano, qui primus explicuit doctrinam Graecarum litterarum in Germania, Fuissemque etiam Mezeleri et Petri Moselani auditor. Hanc famam cum attulissem mecum Erphordiam, qui concursus ad me adolescentum optimorum complurium factus, quaque beneuolentia me plaerique omnes complexi sint, tu optime nosti Adame, omnium studiosissi mus nominis mei. Sed in meum aduentum incidit discessus Eobani, qui tum adiuncto sibi comite uno Iuuenc egregio bonarum artium Magistro Bertero, rebus atque temporibus non admodum expeditis et secundis


image: s028

iter ingressus fuit, ut Erasmum uideret, ac conueniret in Belgico tunc degentem. De scriptis enim illius, quae tum crebra prodibant, mirifica cupiditas erga hunc et ingens fauor extiterat omnium. Applaudebatur quasi in scena studiorum actori seito et artificioso. Cumque cum admirabantur et magnifaciebant et collaudabant omnes, qui a Musis alienos esse se perhiberi nollent. Tum congratulabantur sibi eam felicitatem saeculi, in quam delata esset uita ipsorum. Quod si quis ab Erasmo epistolam ad se elicere forte posset, illa uero ingens haberi gloria, et hic praeclarus triumphus agi. Si autem accideret ueluti cumulus colloquij et congressus Erasmici, et ut ad cum alicui aditus pateret: Tum demum sibi in terris, is cui hoc contigerat, beatus uideri. Credebatur enim, ut erat, politioris doctrinae ille esse princeps. Et in uno omnes contra aduersationem barbariae satis opis praesidijque esse statuebant. Itaque interpellationes aduentantium nonnihil toedij et molestiae illi obijciebant, praesertim scriptionibus diuer sis occupato: Quae tum a librarijs magnopere expetebantur, cum nulli libri libris Erasmicis magis essent uendibiles. Venit igitur ad Erasmum Eobanus apud Grudios tunc commorantem, et uersibus compositam elegantissimam epistolam ad ipsum ex diuersorio misit. Quae cum Hodoeporico quo describeretur iter illud et alijs quibusdam postea edita fuit. Erasmus quidem siue occupationibus alijs abstractus, seu propter humilitatem


image: s029

aduentus Eobanici, qui cum uno comite pedes accessisset, siue in tanta Salutantium frequentia: Non ille quidem despexit Eobanum, Sed neque tribuisse ei tantum iudicio suo, neque tam officiosus in ipsum suisse existimabatur, quam pro sua humanitate, et Eobani studio esse debuisset. Etiam postea laudauit Erasmus Eobanum remissius. Non quod iniquior illius famae esset, sed quod non arbitraretur, ut opinor, eum indigere praedicatione sua, qui per se magnus esset, atque illos potius extollendos ornandosque, qui uel nullam, uel non magnam dignitatem parare possent ipsi sibi.

Eobanus quidem et Erasmo diligenter et prolixe gratias egit, et nomen illius postea maximopere defendit, et cum a Laeo Erasmus carperetur, autor fuit, ut pro illo Erphordiani cruditi contra Laeum scriptis suis propugnarent.

Ad Eobanum de Erasmico itinere reuersum, tu me Adame, ut recordari potes, cum adduxisses, et pro me contra illum nescio quid libere tunc dicentem, de ijs quae ad eum fuerant falso delata, multa aliquanto etiam quam ipse, liberius locutus esses: Tum quidem aditum ad amicitiam ipsius, apud quem plurimum ualeres, et cui unice esses carus, mihi patefecisti, Sed cum postea meum ingenium certius perspexisset Eobanus, sua sponte me asciuit in gregem suum, et pro captu et aetate mea plus honoris habuit mihi initio statim quam deberetur, et quo diuturnior consuetudo et familiaritatis


image: s030

usus frequentior inter nos intercedebat, eo coniunctio arctior et maior necessitudo extitit, donec uerae et de inceps inuiolatae amicitiae societas in consentione et concordia et similitudine perpetua studiorum cum maxima caritate consummata fuit atque perfecta. Tam autem honorifici tunc fuere sermones Eobani de Erasmo, tam plena praedicatio, tanta amplificatio uirtutis illius, ut nullius non animus cupiditate uisendi Erasmum incenderetur, Quidam etiam ut commouerentur ad idem iter statim ingrediendum, et proficiscendum eo usque ubi conuenire possent Erasmum, qui in Belgico non uno loco maneret. Inter hos praecipui fuere iuuenes egregij et multis rebus ornati, Iustus Ionas et Caspar Schalbus. Quorum alter annis aliquot post mortuus fuit, tum etiam aetate grandior. Ionas autem ingenij bonitate et assiduitate studij, uirtute doctrinaque et humanitate excellens, ea quam sibi peperit, claritate nominis nunc etiam uiuus fruitur, ita ut indies ab illius pietate et sapientia existimationi amplissimae aliquid accedat. De quo minus dicendum nobis est, ne assentationis aliquam suspicionem incurramus. Etiam Ioannes Draco Francus ad Erasmum tum profectus fuit. Qui et ipse multis et uarijs difficultatibus exercitatus, pietate et constantia celebre nomen consecutus est, cum litterarum et artium bonarum scientia iam tum cederet nemini. Vterque horum summus amicus fuit Eobani Sed Ionas facile inter omnes amicos Eobani


image: s031

principem locum tenebat. Itaque uiuebant coniunctissime familiarissimeque: Vna crebro deambulabant, crebro domi confabulabantur, crebro etiam coenitabant. Erat familiae cuiusdam religiosae (Georgiana nuncupabatur) curator Erphordiae uir humanissimus et ualde prudens neque illiteratus, cui Henrico Vrbano nomen: Is in Eobanico grege non ferebat postremas, as saepe illum cum suis accipiebat, ut res erant ac tempora, satis prolixe: Augustinianae autem Iohannes Langus Theologus, non modo amicum habebat Eobanum, sed doctrinae atque ingenij etiam admiratorem. Huic cum more scolastico autoritas publice docendi solenniter conferretur, inuitatus ad eam festiuitatem Lipsia aduenit Petrus Mosellanus, et secum adduxit adolescentem tum suauissimis moribus, et litterarum eruditione eximia praeditum, Petrum Suauenium: Apud hos perpetuo Eobanus fuit, quam diu Erphordiae manserunt, et cum de communibus studijs disserendo, tum hilariter una uiuendo, hoc est consecutus, ut ab his ad opinionem iam de ipsius excellenti ingenio et doctrina praestante conceptam, summae humanitatis et singularis uirtutis persuasio adiungeretur. Quorum alter is uir fuit, ut nemini fere est obscurum, qui sanctitate uitae et cognitione et scientia bonarum artium et litterarum non facile ulli cederet, alter adolescens genere nobili, et quem natura fua ad magnificos conatus duceret, difficile et arduum uircutis iter ingressus ad dignitatem


image: s032

et opulentiam maximam peruenit. Cum Georgio Spalatino sanctissimo et politissimo uiro uetens necessitudinis singularis, Eobano usus intercedebat, ut et cum alijs quibusdam, de quibus mihi ignotis quae narrarem non habui. Habebat inter suos et popularem, quem ualde diligebat, 10. Ortum, integerrimum et spectatissimae fidei hominem, et perquam eruditum et festiuum iuuenem Nosenum Silesium, cum quibus libenter et multum uersabatur. Christophorus Hacus, qui Melicis carminibus faciendis praestabat aequalibus omnibus, et Valentinus Capella iuuenis ingeniosissimus et eruditiss. una cum Groningo et Eccilio asseclae erant Eobanici, et ad se saepenumero eum abducebant. Sed ex omnibus familiariss. complectebatur Martinum Hunum, ad quem medicinae encomium in uer sus de Erasmica oratione translatum, conscripsit, et affectione praecipua in prima adolescentia cognitum, constantiss. diligebat Petrcium Aperbachum Erphordiensem, iuuenem ingenij cultu et eruditione doctrinae excellentem, sed aegrum pedibus et ualetudine aduersa perpetuo laborantem, qua impeditus eo quo natura studioque impellebatur, progredi non potuit. Hunc cum per Iocum apud suos se regem faceret, Ducem ipse solebat appellare: Significans proximum locum a se qua si in gubernatione regni Musici illi deberi. Sed hoc unde natum sit, ut Regem se nominaret, et ipse ostendit carmine quodam, et ego breuiter exponam. Optimus


image: s033

et doctissimus uir Ioannes Capnio, in quadam ad ipsum Epistola, alludens ad Hessi nomen [gap: Greek word(s)] eum appellauerat, et uersum adduxerat Callimachi de loue, quem hic negat Hessena Deorum sorte esse factum, sed uirtute et praestantia sua. Ex eo in sodalitijs cum Rex Hessus uocitaretur, hoc ioco postea utebatur, ut se Regem, et alios regni proceres faceret. Nullo enim non modo cruento, sed ne dentato quidem dicto ludere Eobanus solebat. Neque reperietur inter omnia scripta ipsius, ullum quo laedatur fama, aut nomen proscindatur alterius. Nisi quod nescio quid in Laeum indignationis euomuit suae, et quendam poeticantem Theologum aliquanto immansuetius retudit elegia quadam. Cum enim Martinus Lutherus accersitus in Vangionas (ubi se coram Imperatore Carolo V. qui primum ibi conuentum habere instituisset, sistere deberet) Erphordiam illo itinere forte transiret: Eobanus, et ei cum Croto Rubiano, qui tum administrationi Academicae praeerat, alijsque compluribus honoratis uiris ac iuuenibus eruditis, obuiam processit, et biduo quo Erphordiae Lutherus mansit, cum eo suauissime uersatus fuit. Cumque placuisset illas res et actiones describi, interque elaborationem incidisset in manus ipsius libellus editus ab Emsero, quo Lutherum ille maledictis incesseret, et praepositi essent uersus scripto perridiculi et mali, commotus fuit iam incitatus Musico impetu animus Eobani, ut eum qui poeta esse uellet, theologum tum paulo


image: s034

grauius aeciperet et tractaret inclementius. Haec sunt ac praeterea nihil quae uel ioco uel serio ad alterum exagitandum scripsit aut dixit. Etiam a Philippo Melanchthone aliquando rogatus ut opt. uersuum pulcerr. opera elaboraret et componeret rem deterrimam et turpissimam, et sibi hanc operam daret, Primum mi fatus et requirens quidnam rei res illa esset: Cum audijsset calumniae descriptionem a Philippo expeti, se quidem facere non posse dixit, quin ei gratificaretur, Itaque hunc laboremse esse suscepturum, quamuis argumentum esset alienum a moribus et ingenio suo, qui neque ioco neque serio, neque monendi aut praecipiendi etiam caussa soleret insectationes aut repraehensiones usurpare. Vsque adeo a toto hoc genere inquirendi in aliquos, et uitia aliorum notandi ac exagitandi animus et uoluntas Eobani abhorrebat. Nam post multos annos cum una Norimbergae uiueremus, quid consilij agitare coeperit, cum ad se tum me defendendum, quod uterque indigne tractari uideretur a quo minime deberet, quoniam repressus conatus fuit: silentio tegam, cum nostra tum eorum ad quos illa res pertinet, causa. Sed ut redeam ad institutum: Eobanus in hoc sodalitio quod augebant Iustus Moenius, cui neque studio ueritatis et bonarum artium, neque laude officij facile reperires quem posses anteponere: Et is cum quo ego fraterno animo coniungebar, contubernalis meus Ioannes Francus, qui Portunus a nobis cognominabatur, et


image: s035

Megobachus, neque corpore neque ingenio admodum dissimilis Eobano, Item Iacobus Mycillus, et Antomus cui Musae Eobanus cognomentum fecit, uir postea in re Ecclesiastica illustris, et pueri adhue Valentinus Paceus, cuius nunc etiam pietas, doctrina, eruditio celebris est, et D. Stibarus, quo neminem cognoui unquam flagrantiorem cupiditate discendi, cum innumera bilia ad perseuerandum illi impedimenta obijcerentur, quique longius dignitate progressus, uoluntatem tamen erga studia et studiosos bonarum artium constantiss. seruat, et alij complures, quibus incensis optimarum artium studijs referta erat Erphordiana Academia: In hoc igitur coetu ille tum, uirtute, eruditione, facultate, scientia litterarum, dignitate excellens optimos autores linguae Latinae explicando operam nauabat discere uolentibus. Alliciebat autem fama nominis Eobanici inuitabatque permultos, ut in Academiam Erphordianam, uel discendi caussa migrarent, uel ad uisendum saltem Eobanum excurrerent. Inter quos uenit eo anno, quo post congressum celebrem illum Lipsicum M. Luteri et Io. Eccij (qui autore Illustriss. Principe Georgio, ad controuersandum publice Lipsiam uenerant) pestilentiae contagio Lipsiae infesta fuit) tum igitur ad nos uenit aequalis, et qui fuisset aliquando condiscipulus et contubernalis meus Sebaldus Munsterus Noricus, qui postea summos honores studiorum consecutus, Iuris publici doctrinae praesuit Vuitebergae. Cumque pietate


image: s036

et integritate et probitate, fide, uirtuteque excelleret, saepe nominis Eobanici memoriam renouare honorifica mentione, et praedicare solebat, se unum omnium illum cognouisse cum eruditione litterarum praestantiss. tum minime opinionis aliorum cupidum, tum uero ab omni fuco et simulatione remotissimum, et eum qui neminem ab usu humanitatis suae excluderet. Sed Eobani, quo tempore quasi decurrens spacium suum aetas uigebat, et incitabatur studium, eo haec studia, bonarum inquam litterarum et humanitatis malignius augebantur, horumque Magistri atque doctores negligentius subleuabantur, ab ijs quibus solis ea res tum in manibus erat. Ac Maternus quidem insignis illa tempestate Erphordiae Theologus nonmhil contulit ad culturam harum. Sed ad quem Erphordiam me primum contuli, Georgius Paetus Vorhemius, uir is de cuius pietate et praestantia si commemorare uellem, quae utrique nostrum Adame nota sunt, iam nouum argumentum oriretur, et aliud scriptum texendum esset: Ille uero tum quicquid potuit clam palamue, suis et aliorum uiribus facultatibus, gratia, authoritate facere et moliri, in eo neque labori et studio pepercit, neque inuidiam fugit, neque odium pertimuit, quo minus ea ageret, consuleret, reperiret, institueret, quibus professio optimarum litterarum atque artium undique fulciretur, atque sustentaretur. Qui si diutius uitam conseruare potuisset (dicam fortasse beneuolentia erga illum copiosius, sed uere me


image: s037

dicturum esse existimo) et staret illa schola, et dignitatem ac nomen retineret, quae quam ruinam fecerit non possum sine maximo dolore cogitare. Erat Crotus cuius paulo ante feci mentionem, ab antiquo notus Eobano, uir doctus et egregius: Sed cum ingenio uario tum mutabili sententia. Is Magistratu functus regendi Academiam, Fuldam primum concessit, et in Borussiam postea discessit. Indeque reuersus alienauit ase multorum studia, nescio qua de causa, uel nolo potius perscribere, ne quem uiuentem colui, ei mortuo obtrectare uidear. Degebat tum (ut significauimus) in familia Augustiniana cognitione utriusque linguae instructus, et uaria ac multiplice doctrina praeditus, Iohannes Langus, cui Eobanus fuit amicissimus. Hic postea in confusione omnium solus sua diligentia, studio, industria et Ecclesiasticam rem et scholasticam sustinuit Erphordiae, una cum Georgio Sturciade, usque ad annum fatalem, non modo ipsis, sed Germaniae, quo uterque sibi quidem neque praemature neque infeliciter, sed Reipub. intempestiue et luctuose decessit. Hic Georgius Sturciades singulari me amore cum primum Erphordiam ex Italiae reuersus uenisset, complexus fuit, ut a natura ipsa nos quasi copulari appareret, meque recepit in aedes suas, quas de soceri Eobani haeredibus emerat. Et multis postea beneficijs auxit, ornauitque iudicio suo, cum tantum tribueret tam ijs quae a me disputabantur, quam commendationibus et testimonijs, ut me non uereretur


image: s038

saepe grauissimarum rerum autorem nominare, et nihil unquam de altero petenti negauerit, neque si quid a me affirmaretur dubitando reddiderit incertum. Cum hoc designatus fui, et mox renunciatus decimus nonus secundo loco, ut opinor, Magister opt. artium, declarante iudicium de nobis eorum qui suffragia tulerant, Eobano Hesso: Qui tum luculentam habuit orationem, ut fert mos Academiarum. In renunciatione Sturciades non affuit, reuocatus in patriam ijs negotijs, quae in aliud tempus differri, aut negligi non deberent, neque possent. Petiuerat una hunc honorem Antonius Niger laudatiss. iuuenis, cuius nunc splendor nominis et famae claritas multis nationibus innotuit. Sed huic quorundam tum iciuna maleuolentia cum maxima ipsiue gloria obstitit, neque quicquam causae reperiebatur, quam quod bonarum artium et studiorum humanitatis auidior, et in his colendis fuisset liberior. Aliam igitur ingressus uiam, nos petitores anteuertit, et frementibus inuidis consecutus id fuit quod hi negarant, aliquanto quidem, ut ita dicam, pomposius et splendidius, quam ipsi conferre potuissent. Hic annus fuit Christi Iesu M. D. XXI. incipiens. Iunxit autem amicitiam cum Eobano Sturciades cum Erphordiam uenisset, quam postea sanctissime et fidelissime conseruauit atque coluit. Sed cum in Italiam redijt, et abduxit secum Euricium Cordum, qui adiutus a Sturciade autoritate publica ibidem Doctor Medicinae renunciatus fuit. Eo aenno et nos


image: s039

Erphordiam reliquimus, iam dissidijs et tumultatione quatefactam, et pestilentiae lue insectam. Reuersus autem ex ltalia denuo Stureiades, quem se erga Eobanum gesserit, de Eobanicis scriptis potest cognosci. Is enim erat Eobanus, qui merita aliorum non modo tegendo non obliterare, sed praedicando etiam amplificare soleret. Quamuis autem hae res fortasse exiles et paruae esse uideantur, tamen de Eobani et Sturciadae usu cum caritatis singularis, tum fidei, liberalitatis, me moriae, exempla pulcerrima relicta esse statuo.

Et si autem multis de caussis abhorret animus ab indicatione fortunae Eobanicae, quae ingenio, doctrina, uirtute, studio illius, reuocanti forte ad humanae rem intelligentiae rationes, indigna fuisse uideatur, tamen postulat fides mea, ut non praetereatur silentio, id quod cum uerum sit, tum apud prudentes diminuere existimationem uiri nequeat. Vt enim alia innumerabilia cum disputata sapienter, tum gesta praeclare, ad paupertatis gloriam et ignominiam diuitiarum, taccam: Quid Solonis (cui in procliui esset principatu ciuitatis florentis opibus ac uiris potiri, si uellet) elegia canat uideamus, de nostra quidem, si placet, conuersione. Sic igitur illc:

Diuitijs auget multos fortuna scelestos,
Atque bonos nulla commoditate leuat.
Nos tamen haud ducemus opes uirtute priores,
Haec est certa, illos sors regit instabilis.

Cum igitur Eobani eo ferme tempore admodum in angustum


image: s040

cogerentur copiae, ut ait Terentius, et publicus respectus penitus illi subtraheretur, priuati pauci (inter quos principem locum tenebat Sturciades) subleuarent hominem doctum probumque et innocentem, et quod erat caput amicum, deliberantibus his de salute propemodum, cum ipsius tum liberum, placuit quaestuosae eum arti cuipiam operam dare, non iam famae amplificandae caussa, sed ne fame laborare mox cogeretur. Atque autores illi fuere amici, ut medicinam disceret, quoniam priores conatus forenses parum successissent. Hoc, ille fretus potiss. ope et adiumentis a Sturciade, cupidissime amplexus fuit, et statim libros comparauit, et illas res studio maximo coepit cognoscere. Et si autem ad factitandam artem progressus non fuit, hoc tamen studium, quam diu uixit, coluit, et librorum de illa compositorum lectione admodum fuit delectatus. Tum igitur Eobanus cum propemodum a solo Sturciade retine retur Erphordiae, ibi haesit ut potuit, conflictatus cum multis aduersis, ad annum usque Iesu Christi 1526. Quo, autore et conciliatore Philippo Melanchthone, qui et amabat et admirabatur et magnifaciebat et uenerabatur Eob anum eximium in modum, Norimbergam uenit, ab illa ciuitate accersitus perquam benigne. In qua una cum illo ego et Micaelus Rotingus uiximus annis circiter septem, et eas litteras atque artes quas didiceramus, docuimus, sine specie quidem dignitatis, sed cum aliquo certe non uulgaris commoditatis fructu. Id quod


image: s041

ab alijs iam statui et dici par fuerit. Praesertim cum rationes nostrae quasi gestae prouinciae relatae sint, et extent. Praeerant tum Noricis ludis, omnes optimi et doctissiui utri, sed duo duobus primis, Ioannes Chezimanus natus ad puerilem institutionem, qui illi ciuitati moriens ingens sui desiderium reliquit, et Sebaldus Heidena, qui cum haec scriberemus, suo adhuc loco laudabiliter curabat. Cum his uniuersis Eobano et nobis iucundus consuetudinis usus intercedebat. Hoc tempore quo Norimhergae Eobanus mansit, multa quae ante edita fuerant, recognouit et iterum edidit, multa noua fecit carmina, quae omnia sunt in medio. Attentius etiam tum quam ante Graecos autores legere coepit. Cumque ei inprimis Theocriti Bucolica arriderent, in illa conuertenda Latine incubuit. Quem conatum omnibus ego rebus adiuuare studebam. Nam initio multa obijciebantur illi, quibus impetus animi retunderentur: Ipse uero, si quid non celeriter procedebat, haud consueuerat urgere. Nihil faciebat omnino anxie aut solicite, sed tantum sequebatur ductum naturae et ingenij incitationem. Itaque abiecta semel non fere solebat resumere, neque interr upta contexere. Neque non animaduerti a lectore attento boc facile potest, quod continuo cursu aequabiliter defluant Eobanica omnia, neque uspiam quasi ad considerationis solicitae obijces refringantur. Itaque noster Milichius dicere solebat, Eobanum solum omnium quos nouisset, simul facere uersus et


image: s042

seribere. Cum alij prius commentando modo has, modo illas partes absoluerent, et ita tandem scriberent aliquid, alij prius scriberent, et fingendo atque corrigendo demum facerent aliquid qualiumcunque uersuum. Quae cum ita se habere experirer, nonnihil negotij fiebat mihi, etiam calliditatis aliquid usurpandum erat, ne Eobanus uoluntatem perseuerandi in traductione Theocriti deponeret, neue ardor animi illtus restingueretur, ita enim profecto opus illud luculentiss. intercidisset, quod absolutum et celebrat ingenium atque facultatem Eobani, et studiosis bonarum artium ad fructum eruditionis percipiendum propositum est. In quo perficiendo et cohortationem et operam meam aliquid praestitisse laetor. Cum autem ita peractum sit illud prope septem annorum tempus, quod consumsit Norimbergae Eobanus, ut me ille ualde diligeret, et ego cum, ut par erat obseruarem: Quasi perpetuo una nos futuros esse certum esset, ita in securitate quadam postea sensi fastidium tacite obrepsisse mihi eius boni, quod haberem in manibus. Ac nunc quoque intelligo in aetatis iuuenilis leuitate, uel fuisse sensum praesentis felicitatis meum hebetiorem, uel hanc certe minoris me fecisse quam debuerim. Itaque cum iam carendum esset consuetudine Eobani, tum magis cognoui quantum iucunditatis mihi esset ereptum, quam copiam oblatae tommoditatis animaduerteram, dum frui illa concedebatur. Etsi autem non ea qua par suit cupiditate uideor


image: s043

mihi persecutus esse occasiones familiaritatis et assidui usus amicitiae Eobani, et multis in partibus fuisse negligentior: Tamen quamdiu in illa urbe simul uiximus, nihil ego sine ilto in studijs conandum moliendum ue, aut edendum duxi, nihil ipse suscepit, de quo non mecum communicaret, magis quod coniunctionis nostrae suauitate delectaretur, quam quod opera et nostra esset opus. Et si ille quidem mihi tantum tribuebat, quantum ipsius epistolae et alia scripta loquuntur. Inter quae unus totus liber carminum mihi ab illo dicatus, et relatus in Siluas eius, ostendit, et quantum me (utinam meo merito) dilexerit, et quam honorifice de me senserit, et quanti fecerit necessitudinem nostram. Habebat autem complures alios a quibus colebatur, et cum quibus hilariter uiuere, et apud quos libenter esse consueuerat. Ex quibus unus uicinus ipsius Vilhelmus Musicus assiduus comes erat Eobani, quotiescunque hoc agebat, ut uel prodeambulando, uel ad sodalitium se conferendo curis animum relaxaret, et studiorum defatigationi repararet. Thomae Venatorij consortium erat Eobano pergratum. Nam et simplex in homine libertas huic probabatur, et communitas studiorum placebat. Thomas enim et ingenio acri erat, et industria studij sui opera doctrinae edebat luculenta. Ex caeteris qui doctrinae sacrae praeerant, et uenerabatur et diligebat maxime Vincilaum Lincum, cum propter pietatem et studium ueritatis, tum humanitatem


image: s044

atque candorem, quae in illo uiro omnia erant eximia. Vincentius autem Obsopaeus non diu postquam nos uenissemus Norimbergam, discessit in uiciniam ubi munificentia Marehionis Georgij illussriss. Principis et ipse ocium in studio litterarum traducendum nactus fuit. Bilibaldo Pircamero ualetudo obstabat, quo minus crebro ad se accerseret et inuitaret Eobanum.

Hieronymus autem Bamgertnerus ex Senatoribus, ut in studijs optimarum disciplinarum et artium educatus, quam humanitatem (quae erat summa) cum natura ei contuler at tum addider at institutio, ea Eobanum complectebatur, omnium cura et respectu dignissimum, et cui subleuatione et auxilio esset interdum opus, quod neque peritus gubernationis domesticae, neque impendens ullam cogitationem rei familiari uel stabiliendae uel augendae, neque sollicitus de patrimonio constituendo, saepenumero plagam acciperet, uel ab ijs quibus fidem temere habuerat, uel interdum incircum specte cum cautis et attentis contrahendo negotia, uel etiam debitis inconsiderate sese implicando. Sed amicorum studio fiebat, ut publica liberalitate, quoties haerebat, explicaretur. Quam ipsum saepe deinde magni fice praedicasse, et nonnunquam in alijs desiderauisse comperimus. Dabat tum operam Noribergensi ciuitati Iohan. Mylius Iurisconsultus uir iusticia et prudentia nemini secundus, doctrina et uirtute, cultuque religionis multis prior: Apud hunc saepe conueniebamus,


image: s045

et de illius sententia institutum sodalitium fuit. In quo praecipui erant ipse Mylius, Michaelus Rotingus collega noster, Georgius Hopellus scriba primarius Senatus, et summi uiri Lazari Spengeleri collega, ego In orbem autem conuertebatur acceptio, quae erat potus ad uesperam cum bellarijs. Proponere autem materiam oportebat eum, cuius partes erant, ut acciperet alios, de qua tum quaereretur et disputaretur, de hac ubi uerborum satis fecisse uidebamur, tum reliquum tempus iocis et familiaribus collocutionibus, atque interdum ludicris impendebatur, dum discederemus quisque ad se. Prodeambulationes autem erant cum alijs uicinis locis, tum ad unum in Silua Norica fonticulum, ad lapidem unum ferme urbe distantem, qui Eobani uersibus non minus perenni aqua manabit, quam Athenis quondam sempiterna in arce olea uiriditatem tenere, aut palma in Delo non exarescere potuit.

Hac fere ratione, eos annos quibus Norimbergae durauit coniunctio nostra, absumsimus, praebente illa ciuitate sedem et hospitium Musis Eobanicis perbenigne et comiter: ut quamuis illius extent et pietatis praeclara opera, et beneficentiae in alios larga munera, Tamen uel hoc nomine, quae uim et atrocitatem grassationis et populationis, et saeuitiam hostium experiri tam immanem in modum debuerit, indignissima esse uideatur. De quo impedior dolore et larimis, ne plura scribam. Etiam hoc magis agendum


image: s046

esse intelligo, ut quoniam aetas nostra in hunc fatalium mutationum articulum incidit, ad ea quae acciderint ferenda potius nos paremus, quam ut tristiciam euentuum, reddere uelimus acerbiorem querelis nostris. Etsi profecto rabies saeeuli huius, et mundi furor, qui indies ingrauescit, non potest non commoucre indignationem uel moderatissimorum hominum. Sed haec quamuis moerentes, et animis conturbati omittamus, et ad Eobani mentionem reducamus narrationem.

Cum fere septennium confecisset Norimbergae, sollicitatus crebris litteris et magnis policitationibus Eobanus ab Erphordiensibus amicis, illo reuerti decreuit, quo retrahebatur desiderio puerilis et iuuenilis uitae, et recordatione laudis quoque ac decoris, quod aetate constantiore in illa Academia gesserat. Mores etiam ciuitatis illius admodum ei placebant. Sed haud scio an nihil impulerit illum magis ad reuersionem hanc, quam Langi et Sturciadae semper expetita coniunctio, etsi Groningo maxime et ipso delectabatur. Redijt igitur Erphordiam anno Iesu Christi M. D. XXXIII. quo postea aestas pestilens fuit, quam in uicino uico cum familia nos una cum secuta hieme transegimus. Venit autem illo cum spe eiusmodi, cui euentus non respondit: Et tamen factum est amicorum studio, et cura et diligentia, ut satis commode ibi degeret annis fere quacuor. Et ut ad illam scholam collapsam, non modo instaurandi uiam monstraret, sed rationem etiam inchoaret,


image: s047

quam tamen sequi uel noluerunt, uel non potuerunt ij, penes quos administratio esset scholae illius. Docuit illic publice priuatimque cum utilitate aliorum, et sua laude multa. Multa etiam scripsit, et de Graecis uersibus quosdam praeclare fecit Latinos. Post quadriennium inuitatus clementiss. a Philippo illustriss. Hessoa rum Principe, Marpurgum commigrauit, cum neque cum schola Erphordiana amplius liberaliter acciperet, et anni ingrauescerent, et liberi crescerent aetate et numero, et patria quoque dulcedine quadam sui insita omnibus ad sese reuocaret occultis blanditijs ciuem suum. Perfecerat autem Princeps Philippus (quod tu melius nosti Adame, non minima pars rerum illarum, quam ego) ut omni genere doctrinae celebres et spectati Marpurgi congregarentur, quo in loco consecrato pijs Musis, munificentiaque sua stipendijs non spernendis constitutis, honeste et non incommode uitam ducere possent, in studiorum bonorum cultu, et utrtutis ac sapientiae doctrina. Ibi Eobanus et reliquum aetatis breue tempus peregit, et praeclara opera multa elaborauit ingenij bonitate, et industria ingenij sui, inque primis totam Homeri Iliada conuertit in uersus Latinos. Opus autem egregium atque praeclarum autore et hor tatore Philippo Melanchthone incoare coeperat, ut ad Christianum ritum Fastorum libros conscriberet, cuius uix paucos initij uersus absoluit, et hanc decedens palmam reliquit in medio eruditis secutura aetatis, quam


image: s048

qui amico nostro Ioanni Stigelio praeipiat, persuasum mihi est, futurum esse neminen: A quo hi libri iam pridem expectantur, exituri propediem, ut speratur in lucem, et nostris temporibus et autoris famae gloriam et claritatem conciliaturi sempiternam. Sed nihil est quod in tota uita sua praestiterit maius aut melius, quam quod Psalmos Dauidicos, religiose et erudite in Latinas elegias transtalit: Primum quidem Erphordiae, sed denuo et maiore cum cura et assiduitate Marpurgi, ubi et praeclara argumenta quaternis uersibus compraehensa praeposuit singulis Psalmis, ut prodierit tum uere sacosanctum opus, omnibus, ut dicitur, numeris absolutum. Quo uir pietate insignis et casto pectore et religioso studio celebrauit aeternum Deum, et omnibus non prophanis neque uecordibus, occasionem derebus diuinis cupide et ardenter commentandi praebuit. Qui est ad Deum cultus summus, et maximus ad homines fructus. Hoc igitur opus et hic labor est, quo Eobanus sibi spem singularem gratiae ac beneuolentiae diuinae comparauit, et admirationem sui, ac caritatem reliquit posteris. Quorum nemo est nisi improbus et malus, aut imperitus et barbarus, qui non illum hoc potissimum nomine amet et ueneretur. Fuit autem non minus Principi gratus praesens Eobanus, quam studio ille habuerat, ut sibi hunc adiungeret, Iocos et seria cum ipso miscere non dubitabat. Inprimis de simplicitate et candore et studio ueritatis, amans


image: s049

Eobanum quod iudicium ipse possit facere, cum de eruditione doctrinae alijs affirmantibus crederet.

Magnopere delectabatur Eobanus latrunculorum ludo, quo ferunt saepe Principem suauiter cum Eobano lusisse, cum iracundiam illius commoueret, circumuenti et inclusi, dum in celeritate minus caute producere illas calculorum copiolas. Vere enim ludebat Eobanus, neque considerationi aliquid diligentiae impendebat, neque tempus terere cogitando sustinebat. Itaque nihil erat facilius, quam si quis calliditatis aliquid usurparet, insidijs eum uincere. Tum igitur cum cernebat se haerere, commoueri uehementer, Sed ita ut simul cum amissa uictoria illa perturbatio resideret, uel potius abiret. Sed a Iocis ad seria redeamus. Erat Eobanus magnus osor superstitionum, et ueritatem cum propter natur aesimplicitatem, tum liberalitatem institutionis amabat. Itaque uener abatur et colebat eos, qui illis temporibus Monachorum potentiae et barbariae opponere audebant confessionem et assertionem ueritatis atque bonarum artium. Cum autem his negotijs, quemadmodum fit, Principum quoque studia admista essent (nam hoc omnibus temporibus obseruatum est, Ecclesiae et Reipub. quasi fluctuationes aut commotas simul, aut non longo interuallo sese mutuo consecutas esse) Tum igitur Principibus quoque cam rem curantibus conuentus interdum habili, et necessartae deliberationes susceptae fuerunt. Cum autem Princeps Cattorum


image: s050

Philippus, illo tempore operam diligentiae impenderet stabiliendae doctrinae religiosae singularem, conuentum aliquoties harum rerum caussa fuit in oppido quod in siluis Dyringiacis situm, propter crebras illis in locis aeris ac ferri fodinas, et huius generis officinas Chalcidem solebat nominare Philippus Melanchthon. Eo igitur, anno Christi M. D. XXXVII. cum celebre concilium indictum fuisset, Eobanus quoque se cum Hessiacis contulit. Atque ibi Ioannem Stigelium, cuius paulo ante mentionem fecimus, tum admodum adolescentem, honesta familia gentis Duringiacae natum, primum familiariter cognouit, et statim incredibili amore complexus, neque obscure, neque falso uaticinatus fuit, quam ille facultatem Latini carminis consecuturus esset. Eam nimirum, ut tanquam Germana soboles, laudem ac nomen, quod Eobanus sibi ingenio et industria ac studio peperisset, Stigelius quasi haereditatem legitimam ab illo relictam, paulo post adiret atque cerneret. Itaque iam tum Eobanus non aliter quam filij appellatione uocare Stigelium, iocari cum eo suauiss. complecti illum amantiss. materiam et argumenta interdum illi uersuum faciendorum proponere: Denique ita se gerere erga adolescentem, ut diuinitus animum Senis commoueri et fauorem excitari, et dirigi iudicium appareret. Stigelius quidem quam non fefellerit praesensiones Eobanicas, Quodque ueluti soboles ingenua paternum genus reserens, in nomen quoque illius atque decus successerit,


image: s051

scripta ipsius facile declarani, neque me plura de his in praesentia uerba facere decet, uel ne amico uiuenti atque florenti assentati fuisse, uel ne ad augendam hanc narrationem omnia undique collegisse uideamur.

Hoc neque Silentio est praetere undum, neque alienum uideri poterit, eam a Stigelio gratiam relatam fuisse amori Eobani, ut impense eum ille obseruaret, et reuerentia debita patri prosequeretur, et omnibus officijs uiuo studiosiss. inseruiret, et memoriam fato suo defuncti in terris posteritati elegantissimis suis uersibus commendaret, ornatam cum Epitaphijs carminibus, ut fieri consueuit, tum accurata mentione alijs in argumentis, ubi locus esset, occasioque sese offerret honorificae commemorationis de illo, aut speciosae appellationis nominis Eobanici. De his igitur hactenus.

Ac nunc deinceps ad tristissimam narrationem ita re poscente, procedat expositio, ut ijs quae retulimus quasi Colophon addatur exitus ex hac uita, et migratio in meliorem locum Eobani, Qui suo tempore miseras et afflictas multiplici clade terras reliquit, Cum tamen adhuc rei aliquid quo ille delectaretur, et spei nonnihil quo sustentaretur esset reliquum. Eobanus itaque in patriam reuersus, cum ommbus ijs in locis in quibus fuerat, memoriam praeclaram nominis sui reliquisset, et quodam tamen, ut ita dicam, Homerico fato migrationibus exagitatus fuisset, quatuor annis et in re meliore et spe luculenta Marpurgi uixit, annoque illo


image: s052

qui mortem antecessit, correptus fuit interdum podagricis et arthricis morbis. Quibus cum sentiret se tentari initio tulit hunc casum molestius. Sed aegritudinem simul ac cruciatus die mitigante, desijt queri de hoc malo, ac incidit in diuturnum ac tabificum morbum, praeter opinionem omnium, qui fere alios metuebant. Propemodum igitur anno toto magis languoribus, quam aegrotatione confectus, tandem tertio Nonas Octobris, cum diu tacuisset, de improuiso uoce emissa, se uelle ad Dominum suum ascendere dixit. Idque ijs qui aderant approbantibus, quod arbitrarentur in animo ipsi esse congressum cum Principe, et affirmantibus principi id gratum fore: Eobanus mhil ad haec, sed paulo post placido fine conclusit uitam in terris suam, et in coelum ut significarat, hinc commigrauit ad aeternum Deum Dominum suum, cui fideliter seruierat, et cuius ministeria sedulo obierat, ea gnauitate et solertia, quam ille idem ipsi fuerat largitus.

Morte Eobani nunciata, affecti omnes tristitia fuerunt, sed Princeps inprimis indoluisse huic fertur. Qui praebuit se permunificum erga relictam coniugem Eobani foeminam lectissimam, et utriusque sexus liberos, quibus etiam locum secum esse uoluit, et munera aulica demandauit filijs, uirgines et matrem commendauit illustriss. principi coniugi suae. Itaque illi marito et patre amisso, tamen sic postea uixerunt, ut orbitatis quidem et desiderij, sed nullo alio incommodo [correction of the transcriber; in the print incommndo]


image: s053

afficerentur. Reliquerat autem Eobanus, ut hoc genus solet, nihil fere suis nisi famam excellentem et nomen celebre, et laudem ingenij doctrinae, uirtutis. Quae indies ad uictum et cultum huius uitae minus adiumenti afferre incipiebat haeredibus, nunc etiam aliquando no cere depraehenditur.

Hic est cursus quem nos cognouimus peregisse in terris Eobanum, et quem exponendum esse descriptione nostra duximus. Vixit autem annos LIII. M. [abbr.: Menses] VIII. D. [abbr.: Dies] XXVII. Statura corporis erat procera et robusta, pectus latum, facies aliquanto toruior. Vt Albertus Durerus dicere soleret: Si illum non nosset, et imaginem expressam aspiceret, suspicaturum se, illam esse bellatoris. Et erat profecto animus in homine magnus, et qui metuere nesciret. Sed uoluntas minime dimicatrix aut contentiosa. Ipse neque in cibo neque potu delicatus, aut lautitiarum appetens, neque scires quo maxime prae ceteris caperetur aut alliceretur. Salsis tamen pisciculis ac acido olere delectabatur, et in autumno iuglandes recentes incisas superfuso uino ita comedebat, et mustum sic bibebat, ut inde aliquid uoluptatis se percipere non dissimularet.

Signo quo utebatur erat olor per ramum Lauri ascendens, et attingens capite nubes. Quod cum depictum fixisset super ianua aedicularum quas conductas Norimbergae incolebat, addidit elogium horum uersuum duorum:



image: s054

Nubila scandentem Lauri de stipite cygnum,
Hesso stemma suum libera Musa dedit.

In aduersis uel quicquid forte acciderel quod molestiam afferret, pronunciare solebat, nomen patientiae. Quo se ad ferenda tristia confirmabat. Nihil minus ferre poterat, neque peius oderat, quam obtrectationes aut criminationes aliorum, quas obortas quocunque loco aut tempore etiam iracunde refutabat et cohercebat. Mendacium neque ipse dicebat, et dicto grauiter offendebatur. Insidias calliditatis neque norat neque cauebat, itaque iniquissime patiebatur se ludibrio haberi, et fidem atque simplicitatem suam malitiae deridendam exponi indignabatur. Inter iocos hunc libenter exercebat, ut pro positum uersum aliqua parte sui mutari iuberet. Veluti in hoc: Vitam quae faciunt beatiorem, quid pro ultimo nomine numerose posset reponi, ut quaereret. Ac memini saepe unam aut alteram horam talibus permutationibus inter epulas nos absumsisse. Sed in his paruis exercitatiunculis immensa uis ingenij Eobanici innotescebat. Versus etiam tum facere et ad faciendos alios inuitare statim et sine ulla animi cogitationisque adminiculo, neque cura inueniendi quid diceretur adhibita. In quo genere proferebantur ab ipso saepe complures uersus numeres et uerbis ita concinni, ut nihil fieri posse uideretur elegantius, sed sensus nullus exprimebatur. Itaque memini aliquando quosdam qui sibi arrogarent aliquid facultatis Poeticae deceptos fuisse,


image: s055

cum argumentum quoppiam explicatum esse putarent, et quid rei significaretur quaererent. Solebat et inuertere in conuiuio uoces, non enim poterat quiescere, et nihil illi, nisi quod et laederet neminem, et esset ingeniosum, placebat, et seria tamen tum non patiebatur admisceri, et ostentatoribus ingenij, siue quis sapientiae tum disputationes explicare, seu recitare aliquid scriptorum suorum, seu quocunque modo doctrinae et eruditionis suae specimen edere conaretur, admodum irascebatur, eorumque ineptias interdum repudiabat asperius. Inuertere igitur solebat uoces teutonicae inprimis linguae, quod erat factu ideo facilius, quia in hac omnia fere sunt primae originis uocabula, unius syllabae. Ad hanc usurpationem ita nos usu assuefeceramus, ut ignari negotij arbitrarentur externa lingua nos colloqui.

Haec habui Adame, quae ducerem narranda esse de Eobano nostro, cui serius quidem quam tu uoluisti, et ego debui, Sed fide et diligentia maxima hoc officium praestiti, et quasi iusta funeris persolui. Cum profecto inter praecipua bona numerem amicitiae et familiaritatis usum et uinculum, quo cum Eobano Deus me coniunctum esse uoluit. Qui quidem breue curriculum uitae suae laudabiliter et feliciter confecit, et si molestijs non caruit, praesertim rei familiaris. Et hanc uitam in terris eo momento reliquit, quo quasi de conuiuio tempestiue discedens, ita impendenten confusionem


image: s056

et turbas, denique ea ad quae nostra producitur, declinando uitauit. De quibus plura nunc scribenda, et dolori perturbationique indulgendum esse non putauimus. Eodem anno multi ingenio, dignitate, uirtute, sapientia,, doctrina praestantes uiri diem suum obierunt, ut hunc studijs bonarum artium et excellentiae humanae fatalem fuisse credi posse uideatur. E quorum numero Guilielmum Budeum hoc loco nominasse satis habuimus.

Composuit autem, ut scis, Mycillus noster elegantissimum carmen de Eobano, quo ipso pertexuit historiolam quandam uitae fortunaeque et mortis illius. Quod est in manibus omnium. Nos etiam hoc loco apponere uoluimus nostros uersus quos conscripsimus, quasi ad sepulcrum Eobani apponendos, id est, [gap: Greek word(s)].

HELIO EOBANO HESSO, VIRO OPTIMO, PRINcipi PoŽtarum, amico suauissimo, Ioachimus Camerarius Pabebergensis F.

HIC situs est Hessus, patria tellure receptus,
Quo redijt Domino se reuocante soli.
Dum circum huc illucque uagus fert seque domumque,
Quaerit et Aonio praemia digna choro.


image: s057

Nonnihil [reading uncertain: print faded] ille quidem reperit. Sed praemia Musis
Huius nulla satis digna fuere uiri.
Nec potuere dari, neque saecula nostra tulerunt
Tantum, aetas Hessum nosset ut illa, boni.
Gloria sera uenit meritis, post fata superstes,
Inque dies melior fama sepulta redit.
Et tamen ipse suae cognouit nomina laudis,
Audijt et tempus se celebrare suum,
Caepit et ingenij de fructu commoda uiuus,
Virtutisque suae crescere uidit opus.
Sed maiora ferunt insignia scilicet anni,
Viuentis caedens quos abit ante decus.
Illi etiam eximiae famae praeconia, mundus
Hesso, donec erit, splendidiora ferent.
Hoc satis est. Hessi busto sepelitur in isto
Corpus, in aetheria spiritus arce manet,
Per terras bona fama uolat, speciosaque laudis
Nomina PiŽria testificata manu.


image: s058

one line missing [reading uncertain: binding] [gap: Greek word(s)]

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]

[gap: Greek word(s)]



image: s059

IOACHIMVS CAMERARIVS PABEPERGENSIS Amplissimo V. Petro Suauenio Equ. ord. gentis Pomeranicae etc. uirtute, sapientia, dignitate praestanti, amico obseruando S. S. D.

EPISTOLAS EOBANI Hessi ad me et alios quosdam scriptas, cum emittere in lucem decreuisscm, adiunctas illas quidem ad narrationem de autore nostram, de his ipsis nunc etiam aliquid uerborum a me putaui fieri oportere. Tu uero Petre Suaueni, mihi idoneus es uisus, ad quem oratio ista dirigeretur: Itaque placuit includere mentionem hanc Epistolae ad te publice scriptae, tuaeque excellenti uirtuti ac humanitati gratum hoc studium a me futu rum, et istud officium studij mei uoluptatem tibi allaturum esse confido. Iucunda etiam spes quasi [gap: Greek word(s)], secundum Pindarum, et fouens cupiditatem meam sentiebatur animo meo, te non inuitum in ueteris nostrae necessi tudinis memoriam rediturum esse, et recordaturum libenter iuuenilem communium studiorum cursum, quo ut te, uirtutem et sapientiam tuam, ad altissimum digni tatis et honorum gradum euexisse laetor: ita non dubito,


image: s060

quin non modo non despicias quasi humilitatem litterarum atque artium nostrarum, sed has nunc quoque colere et exercere non desistas. De quibus quidem alias saepe cum nostras quasi rationes retulimus, tum querelas etiam non potuimus reprimere, neque iam ad haecrelabi rectum esse existimamus. Secutus autem persuasionem de humanitate tua et singulari beneuolentia ergame, hanc ad te Epistolam Epistolis Eobani praeponere, et quaedam quae silcntio praetereunda non putaram disserere uolui. Quae, si minus forte iam te dele ctarent, in optimam certe partem accepturus esses. Etsi igitur in his Epistolis quaedam erunt, quae fortasse ad talem modum edi non oportuisse aliquis arbitretur, nos tamen, ut opinor, ita temper auimus iudieium nostrum, et eam adhibuimus moderationem, ut prudentes, neque diligentiam desideraturi, ueque omnino consilium editionis talis, improbaturi, et cautionem nonnullam laudaturi esse uideantur. Nam quasi delectu habito, aliquas nimis famtliariter scriptas epistolas quasi ignaua nomina induximus: Rectius nos facturos esse statuentes, si aliquid omitteremus, cum honorifico de Eobano sensu, quam si omnia cum periculo opinionis alienae euulgarentur. Cum autem uniuersa, ut spero, sententiae bonorum et cordatorum condemnationem effugerint, partes deinde singulae, facile, nisi fallor, defendentur. Nam plaeraque omnia cum expressa sunt de archetypis fideliter, tum id efficiunt, quod maxime


image: s061

uolumus, ut Eobani natura atque ingenium cuiusmodi fuerit, declarent, et praedicent hac quoque aetate illius merita in rem litterariam, et celebrent nomen optimi atque praestantissimi tam uiri quam Poetae dignum memoria sempiterna. In Eobano uero quoniam erat ea simplicitas et is candor, quem de innocentia maxima et summa bonitate elucere par esset, neque consulebat ille quiqu‚m astute, neque eloquebatur solicite, neque agebat nimis accurate, ac potius tam de animo fide et uirtute pleno sermo confidenter procedebat, qu‚m omnia comiter et cum facilitate ab ipso gereban tur. Itaque et Epistolae scribebantur consentaneum in modum, iucundae ac suaues, neutiquam anxie compositae, et quod esset ingenij quasi flumen quoddam abundans, incitatum huius impetum, securus quicquid hic ueheret, minime reprimere, aut huic considerationis molestiam obsistere pati solebat. Quanquam autem sunt multi sane anni cum tu, Petre, iterum illum Erphordiae uidisti, reuertens de Vangionico itinere, tamen non dubito, quin plane reminiscaris naturae et morum huius. Neque non existimo pulcerrimam et maxime utilem esse in hac uitacuram, attentionem, circumspectionem, et ut dicam uno uerbo, diligentiam. Sed remissio quae dam et incuria quoque naturae [gap: Greek word(s)] atque liberalis qualis Eobanica erat, non minus laudabilis mihi uidetur, quam contentio et uis mentis, et acres motus, et his respondentes actiones, in hoc maxime genere scholastico,


image: s062

cuius ea plaerumque est [gap: Greek word(s)], ut derideatur illud a plurimis, qui intelligunt hoc et facultate et uoluntate defici, quo minus magnas ac memorabiles res suscipere et exequi uel ualeat uel ausit. Itaque Reipub. non magnopere prodesse scholasticos suspicantur, quia non uident neque degustant alios fructus, qui de eruditionis litterarum et bonarum artium ocio percipiuntur. Sed de his mmis fortasse multa, quapropter ad Epistolas redeamus. Has igitur ita spero opera et nonnulla industria studij mei esse elaboratas, ut neque prudentiam ullius offensurum hoc opusculam, et multorum animos oblectaturum, nullius autem expectationem frustraturum esse uideatur. Tuae certae opinioni quam seio esse praeclaram de Eobano, satis esse facturum mihi persuadeo. A quo si iste qualiscunque ueluti partus non excogitationis meae, neque ingenij, sed curae et laboris, non repudiatus neque abiectus fuerit, fiet ut a caeteris etiam, qui legerint, fauorem mihi polliceri non sim dabitaturus: Vel etiam ut negligam successus curam, neque laborem quid alij sensuri dicturiue sint, si modo accesserit ad iudicium meum sententia tua. De quo iam mihi promittens caetera, te ad lectionem Eobanicarum Epistolarum dimittam.

Ad mea autem scripta quod attinet, placuit ista quoque fortuito conseruata emittere in publicum, uel ut testarentur mediocre studium bonarum artium et bumanitatis, meum: uel ut alij exemplo hoc ad similes


image: s063

siue conatus seu publicationes excitarentur atque inuitarentur: uel quia (ut nulla esset grauis causa editionis) statuebam epistolarum Eobanicarum uolumen, et hanc accessionem libenter admissurum, et istam illud quasi appendicem non deformaturum esse. Sed hoc aliorum suffragijs decidetur. Tu si per spectam humanitatem mihi tuam, et retentam opinionem beneuolentiae erga me, significatione litterarum tuarum non tam declarare atque fulcire, quam usurpare ac conseruare studueris, feceris dignam rem sapientia et uirtute tua, et qua non modo memoria renouetur necessitudinis nostrae, sed cura etiam quacunque in re aut parte gratificandi tibi mea prouocetur. Id quanti fieri mereatur, aut quanti faciendum tu ipse credas, ipse et statues et ostendes. Vale, et ut facis me dilige. Iterum uale. Norimbergae XV. Calen. Februarij.



image: s064

EPISTOLAE DIVERSIS TEMPORIBVS AC LOCIS AD IOAchimum Camerarium, familiariter ab Eobano Hesso perscriptae.

Ioachimo Camerario suo Eobanus Hessus S. D.

QVI nunc Mercurio similis uultuque togaque,
Maior eras titulis quos Ioachime petis.
Quod mihi Lucifero nomen deducis ab ortu,
Accipe quaque probem, quaque ego parte negem
Vox Graeca egregiam nostri uim nominis explet,
In uersu dubito sit ne habitura locum.
Nam quis [gap: Greek word(s)] non dixerit haud [gap: Greek word(s)],
Vt subeat prima, syllaba longa breui.
Quod nisi me ratio Matutae fallit et [gap: Greek word(s)],
Ista breuis fieri syllaba longa potest.
Namque quod ad primam spectat discrimine nullo,
Romani uates illud et illud habent.
Docte Latinorum componere Graeca figuris,
Mole sub hac pressum me Ioachime leua.



image: s065

Ioachimo candidissimo candidato suo S.

NOn consentit mea ratio cum eorum rationibus, quos ad memorabile facinus audendum te significas instigare cohortando. Quamuis diu nullam rem tam moleste, imo aegre atque impatienter tulerim, quam casum amici istum nostri. Sed inuenietur aliqua isti malo medicina, uel consilio opeque amicorum, uel ipsius adeo uirtute. Respice te tuosque. Non enim omnium eadem est sententia. Et talia alij aliter accipiunt ac interpretantur. Nostrum etiam Paetum respice, qui nunc abest, et aliam spem primum ipse concipit ac souet, deinde alijs de te ostendit. Vt autem ille etiam probaret quod fecisses, doleret certe facto. Quare, ut dixi, non suadeo, ut obtemperes ijs, qui inducere eo te uolunt, unde uel reditus nullus, uel perdifficilis futurus sit. Habes meam sententiam, quam cupio aliquid ponderis habere apud te. Mihietiam parce, obsecro, ac noli te eripere meae scenae. Nam, si nescis, ego isti fabulae extremum actum impositurus sum. Ac scio te non arbitrari contemnendum aut negligendum tibi esse, quin tuum quoque nomen memoretur in hoc theatro nostro. Vale, et [gap: Greek word(s)]. E Regia Epiphanijs, Anno XXI.

Eobanus [gap: Greek word(s)], Ioachimo [gap: Greek word(s)].

HEVS tu Mercuri, si petas uin deposuisti, et remouisti talaria, et manus non amplius grauat


image: s066

caduceus, sique animulas tuas collocasti suo quamque loco. Denique munere si tuo perfunctus es, fac quamprimum te ad nos conferas. Hoc satis est, Iam enim non rogare, sed iubere nos decet. Aderis igitur, uel resumtis talaribus aduolabis dicto citius. Dictum satis, adesto.

IOACHIMO CAMERARIO VIRO doctiss. et strenuo Censori suo amiciss. S.

DVpliciter offendisti simplicitatem meam hesterna confabulatione, quamuis leuiter, sed offendisti tamen, quod et pecuniam in mensa me insciente reliquisti, et meum de Plinio iudicium indigne interpretatus multo peius quam oportuit, calumniabare. Verum de illo facilis iactura, facilior compensatio, de hoc non per inde. Nam rerum istarum leuium obtrudi aliquid etiam inscio possum pati fortasse. Iudicium de Latinis literis in totum adimi mihi non fero. Et quoniam tu inuictis rationibus agis omnia, peruelim scire, qua ratione non liceat mihi sentire per te, quod et sentio, et uerum esse scio, et sentio cum te doctioribus. Feres autem tu, quae tua est uirtus, dici esse aliquos te doctiores, tametsi utinam tuae eruditionis uel partem aliquam mihi liceat assequi, qui in ista mea perpetuo studiorum solitudine pene consenui. Quae igitur causa tibi fuit calumniandi luculentissimum scriptorem? Nulla, si uerum fateri potes, nisi quod ego parce et modice laud‚ram Quae res aliquo


image: s067

modo conturbabat animum meum. Videbam enim faturum, ut ea ratione quicquid ego probarem, tu statim improbares. Futurumque ut pudere me inciperet huius meae qualiscunque scolasticae professionis, quando metu tuae censurae nihil auderem, nisi munitus centum rationibus ut Briareus manibus. Sed quid agam? S [perhaps: Si] peccatum est, penes illos culpa est, qui me huc corrogarunt. Sic natura sum. Istis acribus, et quidem iniustis dissensionibus non acuis, non excitas, sed obtundis, sed terres hoc ingenium alioqui ut simplex, ita iritabile. Et mihi uidebatur, nostra mutua amicitia ac tua eruditione non indignum, si quibus in rebus, ut in plurimis soleo, caecutissem, admonere erroris amice, non agnoscentem uero crrorem contemnere, non ita statim in symposijs concitare turbulas. Nam et tu uidebas adesse, quorum ego crederem in disputationibus rationem habendam fuisse, Michaelem et Georgium, quia docti uiri sunt, nihil moror. Sicut nec tu Erasmum, cuius tamen flores, Plinianis, si dijs placet, amoenitatibus praefers. Volui duntaxat pro amicitia nostra expostulare tecum, non certare rationibus (quae certe mihi deesse non possunt, si agamus serio) quod tuas ad omnes syllabas statim paratas, inuictas rationes metuam. Quae malum ista demum ratio est, nihil audere mutire, cuius non statim, quare uel dictum uel factum sit, rationem adferas? At ille apud Gellium nimis superstitiose rationibus insistentem contemnit et exibilat. Ego uero


image: s068

quoties deinceps congressurus tecum sum, abacum aliquem et calculos ad manum habebo, ut si ita ferat ratio, rationibus tecum agam, Etsi ratiocinari parum didici, numerare multo minus. Carmine scribere non sum ausus, ne hino effugeres. Nam huiusmodi nihil te expectaturum dicebas. Miserum me si ne Epistolas quidem feres. Itaque nec ego responsum aliud expecto, quam ut scribas uel dicas potius iocatum esse te. Nam ego lubentius iocor ad tuas illas seueras rationes rudis et indoctus. Vale domi nostrae, anno aduentus in hanc urbem nostri, id est, XXVI.

Isto uero modo praestas, quod toties polliceris. Et quando [gap: Greek word(s)]? Nam libenter artificem tuo ducam sub pollice uultum. Vtinam non hesternam fabulam absterrendi mei causa susceperis.

Tuus Hessus.

ERVDITISSIMO VIRO IOachimo Camerario polyhistori suo S.

PVlchre mihi satis facis per omnes partes facetissimae Epistolae. Quarum uni tamen ex omnibus postremissimae respondeo, ubi petis si ego capiar, musto, ut permittam tibi uina uetera cordi esse. Recte hoc quidem, nec ego uolebam excludi prorsus ab amphoris, natis Manlio Cons. etsi properabam noua musta


image: s069

bibens. Nam uices muto, nec semper idem sum, nonnunquam tribulos mando, cum asinus sum, id ubi esse pertaesum est, rosis uescor: a frugibus plaerunque ad glandes redeo, rursus ab his ad illas. Quid periculi cum non minus mihi constem? Ac multo etiam magis quam Cytharedus, qui chorda semper oberret eadem. Tu si aegre fers, somno te per meum Statium, quem tu Lucium uocas, excussum, cogitabis, et me ne prandere quidem tuarum literarum importunitate quietum potuisse. Itaque quod unum potui prandere oblitus, risi. Sic me capiebant Argumenta, quibus magis iustis quam fortibus tuam causam defendis. Et ego nolebam alia, quod recte praeuidisse te quaedam ingenij non perinde cum corpore obdormientis laus est. Tu uero cum omnia male, ut scribis, facias, hoc unum facis rectissime, quod nobis secundum nostram sapientiam respondes. Quae uero inseris [gap: Greek word(s)], nisi tu doceas id quod facturum polliceris, iubesque, diem tibi ego et horam constituam ad rem eam adgrediendam, utinam non anno sit opus, et utinam tantum uno. Si nihil prohibet te hoc uesperi mecum esse, uel, si ita uideatur, tecum me, fac ut intelligam non uenturum sed uenisse te, neque affuturum domi, sed adesse. Vel, si hodie non uae cat, cras forte licebit. Vale, et iacturam iuris neglecti aliunde sarci, et carne opus est, Si satur esse uelis. Parum enim saepenumero in iure praesidij, etsi hoc in armis est. Scripsi a prandio et ipse dormitabundus. Reliqua coram.

Tuus Hessus.



image: s070

Ioachimo nostro S.

SI ipse alijs negotijs occupatus uenire ad nos non potes, mitte nobis oro carmen, quod nuper ostendisti de latrunculis, ut legens hoc saltem dum nihil ago, agam. Tametsi liberet expatiari, uel in lucum aliquem, uel quoduis suburbanum, nisi sic me haec solitudo depraehendisset, ut nolit dimittere. Et cum sint omnia muta circum me, quos maxime mutos mihi adesse uellem, eos non habeo. Vale, et saluta Longidormium tuum.

Tuus Hessus.

Ioachimo uiro doctiss. suo S.

ESt omnino, ut ais, Ioachime, labor molestus, et eo molestior est ille labor, quo me occupas, quo minus ego hunc possum uincere. Haesi et ego aliquando in his nominibus, et ne nihil agerem, adscripsi tum codici meo Horatianum hoc:

Quem sors dierum cumque dabit, lucro
Appone. etc.

De Eriphylo item Rhodio nihil, nisi quod meus liber habet Emphylum. Si hic non est inter Oratores nobis cognitos, apud [gap: Greek word(s)] quaeras censeo. Mihi talium librorum nunc ad manum nihil est, e quibus huiusmodi uenari solemus, alioqui nullum laborem omissuri


image: s071

in tuam gratiam. Cur uero torquent te tantopere isti loci? quamuis priorem et ipse uehementer requiram. De Emphylo, quoniam notus esse non uult, ne cura quidem est ulla mihi. Quid si consulas delicias Ludimagistrorum Volaterrani commentarios? rides an stomacharis? Ego uero tuo exemplo [gap: Greek word(s)] loquor, cui tamen nunc, si dijs placet, asuescis. Verum uide etiam atque etiam qualem tum uirum deriseris. Ego, si Plinius essem, sorsan istos tuos nodos dissoluissem, quos nunc inexplicatos remitto. Tu, si solutos omnino uis, ense dissecabis, etsi Gordij non sunt, nec tu Alexander Si quid tamen inuenero (sed quid inueniam, cui quaerendi campus et syluae desunt?) ad te mittam. Te hortarer, ut Plinio aequior esses; nisi et de hoc et de meis suspitionibus praeclare satisfactum mihi esset proxima Epistola tua. Si tamen non cessas [gap: Greek word(s)] sentire, sic ages, ne offendas Ciceronem, nam eum habet ille patronum, tot annis post hunc natus. Te per Musas et Gratias, immo quam magis colis, per amicitiam nostram precor, si habes emendatius Exemplar Theocriti meo, quod cuiusmodi sit nosti, ut illud mihi des utendum. Hunc enim adoriri stat sententia, sed non sine Theseo, id est, Ioachimo meo. His autem diebus [gap: Greek word(s)] prosequar. Sed uereor admodum, ne, quodcunque tibi uacabit a studijs literarum, id totum temporis alienis uel negotijs uel ocijs daturus sis, quod ne facias, mea plus quam tua interest, tametsi aliqua


image: s072

etiam ex parte tua. Vale. Impedierat me a pralectione quidam Erphordianus, domum meam mecum profectus, serius itaque respondemus. Quo uero uesperi? ego hora quarta adesse iussus sum, et eadem, tu, ut opinor, in ludo eris. Vale.

Tuus Hessus.

Ioachimo suo Eobanus Hessus.

Franciscum lyricus coctum mandebat Iesus,
Tempore quo uitulis libera mensa fuit.
Longa fere fatuus nunesomnia potat Halesus,
Tempore quo lyricis piscibus unda deest.

Nunc Sphinga consulendam
Verrem roges licebit,
Sis Oedipo uel ipso
Aenigmatum perito,
(Illo quem matri concubuisse ferunt.)
Priorque doctiorque:
Non hoc mihi explicabis
Aenigma tortuosum.
Sed tamen et uerum. Quid facies igitur?
Crepidinem praealtam
Scopuli petes marini,
Et inde praecipitem te
Dabis aequor in profundum.


image: s073

Sed hoc abominaris,
Vtres abominanda est,
Quid restat ergo agendum?
Appollinem rogabis
Aenigmatum peritum,
Vt explicet tibi illud
Aemgma tortuosum.
Sed nunc in uacuam puerum uocat hora palaestram.
Nec licet ut libuit scribere plura, uale.
Hos nocturna tamen si dices somnia uersus,
Pars fuerit sirpi maxima nota tibi.

Ioachimo Camerario [gap: Greek word(s)] suo S.

NON tam aperte noueram istam fabulam, cuius heri omnia ferme arcana patefecisti nobis Ioachime. In qua, quantum Philippi nostri integritatem, fidem, probitatem, aequitatem, denique cum eruditiss. simplicitate mixtum candorem, omnia admirabilia, admiror, ueneror, exosculor: tantum illius Thrasonis improbitatem, perfidiam, furorem detestor. Et nune uero odisse incipio, ubi uideo, ferox ingenium, quo magis mansuete tractes, eo magis efferari ac insolescere. Vtinam mihi liceat libere, non pro me tantum, sed multo magis etiam pro Philtppo, teque, cum isto monstro decertare, profecto furori suo dignum aliquem inuenerit Herculem. Non quod ualde id ego cupiam, sed quia uehementer


image: s074

doleo, illi sic impune cedere tam improbam temeritatem, ut qui, interim dum tacemus nos, eius opinionis quasi fructum praecerpat, posse uno quouis ictu se quemuis nostrum prosternere. Etsi ut intelligo, tu minime tacuisti ausus etiam lacessere Cyclopem illum. Sed quid agemus Ioachime? Recte quidem tu et sapienter consulis, et me nunc decet, quamuis natura contumeliarum sim impatientiss. sanioribus consilijs tuis acquiesce te, et ferre iniuriam potius, quam in libera et quieta ciuitate tumultuari. Sed tamen ille mordebit interim, et obliquis nos stumulis [perhaps: stimulis] configet. Quid tacemus uero?

Consulite in medium proceres Aganippidos undae
Tamfera quo fuerint monstra ferenda modo?

Vides ne eum minari pluraetiam Homero uulnera? O miserum Homerum qui in tam malum fabrum inciderit. Quis non doleat optimi Poetae uicem? quem maximi terrarum principes olim fecerunt maximi, eum igitur eo recidisse nunc fortunae uel ludibrij potius, ut ab uno fuliginoso fabro uelut captiuum mancipium in furnum rapiatur.

Huc huc picrides date flumina cuncta sorores,
Expirent ignes, non sit faber ullus Homeri.

Vtinam uero Ioachime, uel tu meum animum uel ego tuam eruditionem haberem. Profecto palam fieret, quam male ille faber tam pulchra opera pertundat. Sed tua perpetua modestia finem nullum habet. Et mea ignorantia quando tamen assequetur? id quod uehementer


image: s075

cupio. Hoc uero in te est situm. Sed de fabro coram plura. Heri ego domi non fui, alioqui misissem quaedam. Nam facere nequeo, quoniam aperte non licet, quin secreto tamen in istam petulantiam garriam, nam et ranae garrulae sunt, et utcunque coaxant, quid pro hibet uero nos cicadas esse, [gap: Greek word(s)]. Ho die ut credo, ueniet ad me necessarius noster, Verdensis, cui tuas nondum dedi, sed daturum esse heri dixi. Rogo ut interea illud quod petij [gap: Greek word(s)] mihi expedias. Omnino cogita quid faciendum uideatur de Cyclope illo, quamuis sciam te uix aliud cogitaturum, quam quod heri dixeras. Vtinam uero mutes sententiam de tuo illo plusquam Pythagorico silentio. O miseros homines qui ex frontibus iudicant. Non pudet uero discerpi a Cyclo pe Homerum, cum tu assis et uideas Musarum Vlysses? Sed uale, et ad nos si quando potes aduola, more Draconis nostri. Sed quid hoc malum miseriae est? Iam et in culinariam Homeri peruersionem incidt, de qua non potui mihi temperare quin tibi mitterem, quod qua si in cocum iocatus sum, sed tuo exemplo. Iterum uale.

Restituit quondam cupido Pisistratus orbi,
Amissum longo tempore Moeoniden.
Iussit Aristarchus peregrinas ponere plumas
Quas misero audaces imposuere manus.
Sic tandem propria redimitus corpora palla,
Iam notus domui solis utrique suit.


image: s076

Videt at hunc patriae perfusus iure culinae,
Et dixit uestem non habet iste, Cocus.
Protinus Argiui detraxit pallia cultus,
Posse putans Latiae se dare iura togae.
Veste noua cultum populus spectare Poetam
Dum properat uestis non fuit, offa fuit.

Item.

Iure Cocus miserum latio perfudit Homerum,
Dum de carne nihil quod dare possit, habet

EOBANVS HESS. IOACHIMO uiro summo, nostro S.

FAlsus hodie fui Ioachime, cum scriberem hodie non exiturum me in aucupium. Sedid tum quidem constituer am, nunc oblata occasione muto sentenliam, et exeo que uocant nostri aucupes, non illi quidem [gap: Greek word(s)] qui te uulturem faciunt et aquilam. Hoc significare tibi uisum est, ne et nunc frustra accedas [gap: Greek word(s)] Sed quid ille de quo heri consuluimus, quo nam opus facto esset, Quid igitur? constanter negat se istam cantilenam cecinisse, audisse tamen concinentes, quod ipsum quidem dignum alieui uideretur tragaedia quapiam. Nobis non perinde qui natura sumus faciliores, adeo ut etiam delinquentibus ignoscere facile soleamus, si ueniant supplices. et uidemur nobis sapienter fecisse, qui tale scriptum praemisimus, quod omnem illi in nos stomachandi ansam praeripuit. Quod si tu quoque iam laudas, euincimus [reading uncertain: print blotted] omnia quae obstatura existimabamus. Verum


image: s077

heus tu mi Ioachime, dum heri per ocium fasciculum quendam epistolarum tuarum ad me recenseo, uideo a tam blandis omnino et auspicatis initijs progressam huc usque nostram amicitiam, ut putem eam non augere quotidianis officijs sacrilegium esse, Quae tamen omnia tam etsi non omnia, bona tamen istarum pars dum hijs temporibus aliquando longius distrahimur mihi, ut uicium meum simpliciter fatear, exciderant. Solus sedebam ad sesquihoram in cubiculo inter tuas [reading uncertain: print blotted] literas et risi mirum in modum effuse, et nequaquam solus, sed tecum adsistente etiamnum nobis suauiss. Mycillo [reading uncertain: print blotted] nostro cuius carmen inueni, simul et tuum adeo blandum et amabile, ut laudare tibinon ausim Per Musas Ioachime, quae tu uocare soles propitia mihi numina, peream, si non amant istae te puellae gratiosae, et haud quaquam steriles, ne in arenis quidem his. Ac propterea quoties istaec cogito, irascor tibi, qui tam animo parum forti sis in emittendis tuis, cum uideas nos de plebe quosdam sic gestire, prodire in publicum, ut etiam uitijs nostris fauorem ambire non uereamur. Verum haec alias tecum. Cupio uidere Philippi ad te. Item. Nunquid cras in suburbanum? Vide ne obliuiscaris imminentium Iduum sacrorum magno Genio, quem nisi celebras aliquo extemporali elogio, Musis te deferemus, ut ingratitudinis reus fias apud Apollinem. Ego mox de aucupio reuersus ad uesperam, lauabo, sed non inter nocentes, tu si mecum uis ueni sed scio non uenturum, ne ad


image: s078

[correction of the transcriber; in the print tes, tu si mecum uis ueni, sed scio non uenturum, ne ad] coenam quidem. Itaque fac quod facis, maneto domi, donec exire tibi erit libitum. Ego hodie magnam permutationem regiarum diuitiarum feci.

Tuus Hessus.

Ioachimo Camerario suo S.

VTcunque tibi molesta fuerint, uel etiam uoluptati mea aenigmata, ego uehementer risi ad tuam responsionem, nequaquam, quia male mihi respondisse uideare, sic enim non riderem, sed quia supra modum delectatus sum extemporalitate ingenij tui tam multipliciter, et in quamuis occasionem paratissimi, uel autem me fallunt omnia, uel tuas solutiones non intelligo partim, partim recte assequutus es. Sed quid hoc noui nego eij, an non satis mihi cum Theocrito? tu in causa fuisti qui principium introduxisti ab aenigmatis. Examinabo tamen diligenti opera tua carmina, etsi uidebitur, et uacabit, respondebo, uerum quis non rideat, unum tantum te ex sirpis nostris adsequutum, alios tamen ingeniosissime persequi. Sed uenies ne ad nos? Spenglerus hodie mihi molestum negotium imposuit elaborandi quid dam. Vnde sane adhuc quidem abhorreo. Sed mos gerendus talibus est uiris. Iam respexi ad tuas [gap: Greek word(s)], quas quia despero me posse intelligere. Idcirco uenias oportet, mihique aperias Vale. Tuus Hessus.



image: s079

IOACHIMO CAMERARIO suo Eob. H.

AD nos cum caro uenturum nuper Hopello
Quae res diuersum te Ioachime tulit?
An quia magnificae preciosa tragemata mensae
Circumfusa mero non habiturus eras?
An quia colloquij non est ea gratia nostri,
Vt tristes animos exhilarare queat?
Siue has siue alias causas fateare fuisse,
Aspice quam nulla sint ratione probae.
Nam si uerus, ut est, amor est tuus, omnia debent
Talia uix minimae partis habere locum.
Non tamen haec dico quia te nescire putemus
Quo sit amicitiae fine colenda fides:
Sed ut ineffecti quadam te ex parte monerem,
Quod simul emendes dum potes, officij.

IOACHIMO CAMERARIO suo Eob. H.

INuictos toties oppugnature latrones
Scachidibus nymphis concubiture, ueni.
Inuenture domi ructantem carminaregem,
Martem conspicuum non habiture, ueni.
Atque ideo citius calidas aditure patellas:
O facture diu plurima, nil faciens.



image: s080

IOACHIMO.

QVam mihi scribebas hesterna nocte salutem.
Membra, pedes, oculos, adsumus ecce tibi.
Quodque melos tibi Musa recens generosa profudit,
Hunc iuuenem Nymphe nostra uidere cupit.
Quod si uobiscum nunc est et de grege uestro,
Antra cicuticines in sua panes agant.
Nan cur spreuerimus fatui conuiuia turni?
Praelegit casco Menalis ore mihi.
Sic tamen ut uolucrem mittas Ioachime libellum,
Nam tua per nebulas charta supina uolat.

Eob. R. A. O.

IOACHIMO CAMERARIO QVAEstori Regio ac praetorio praefecto, uiro Illustri suo. Eob. H.

BVdaeo nobis opus est, hunc ergo remittas,
Plutarchum retine quamlibet usque diu.
Pars nobis bona pinguis est ferinae
Quam nec debeo nec uorare possum
Solus, uos decet esse et esse mecum.
Sed uos conditione iam uocamus
Ista, ut per breue ferre quisque secum
Velit Symbolon et simul luamus
Quicquid perdiderit pater Lyaeus.
Cras hos fiet, ut ergo sis uocatus


image: s081

Etnostro comitatus huc Stibero
Mature uenias uide, nec ullo
Ausis spernere nostra iussa pacto,
Mandamus tibi, nam simul futuri,
Nobiscum quoque sunt probi improbique
Hoepellus Myliusque Mycalusque
Et Lucas bonus et bonus, quis autem?
Quis nobis bonus ille sit futurus,
Situ constituas, probabimus rem.

Quod si te nostros iuuat irritare latrones,
Pransus et armatus non nisi ad arma ueni.
Nam tibi campestri standum est in puluere, contra
Inuictos Reges Martigenasque uiros.

OEDIPODIONIO SOLVENTI aenigmata more, [gap: Greek word(s)] Ioachimo, haec littera detur Ioachimo suo Eob.

SOlutor eia gloriose aenigmatum
Maiorque quouis Oedipo,
Etipsa tortuosa Sphinge doctior,
Vtcunque sese res habet.
Siue inepta Quintia
Mensis apposuit suis
Nos, atque liberaliter


image: s082

Instruxit uitulans mirificis epulis.
Siue nos cupedijs
Suis ditauit somniorum ciuitas.
Bene cessit ista nobis expeditio,
Dumtu pro talibus offers
Nec quintiana fercula
Nec tortuosa aenigmata,
Sed gratas mensae liberioris opes.
Quas nisi misissem fatuae tibi somnia noctis,
Te rogo per Musas an ne daturus eras?
Quando igitur numeris constant tua carminamiris
Si non mirarer, [gap: Greek word(s)].
Sed neque te miror campos peragrasse pelasgum,
Quasque tenes lectas inde tulisserosas,
Hoc magis admiror nostraete aenigmata Musae
Ceunodos facili dissoluisse manu.
Scilicet hoc mea monstra uolebant
Et intricatae somniorum fabulae,
Et Musae fatuae et tenuia carmina,
Et cupidi uersus, mea cura,
Consuetudinis o Ioachime tuae.
Cras igitnr ueniemus
Quando ita tu iubes,
Cui nec debeo, nec negare possum
Quicquid iusseris, interim ualeto.
Haec tibi scribebam posita iam lance latronum,
Nabat adhuc madido pinguis in ore Ceres.


image: s083

Docte per totas uigilare noctes,
Et mero dulcem stabilisse ludum,
Serion scribis magis, an faceta
Mente iocaris?

Ioachimo Camerario S. Eobanus.

TEcta bonus largum pluat in tua Iuppiter aurum,
Non quali Inachiam polluit imbre domum,
Sed qualisolet ipse, tuo si credis Homero,
Aere pauimenti stare, sedere throni.
Vtile cuncta tibi phoebus conuertat in aurum,
Non quali stolidum perdidit arte Midam,
Sed quibus auriferae radijs coquit intimaterrae
Viscera, quas uel Arabs uel niger Indus arat.
In tua tecta precor Tagus et Pactolus et Hermus
Flumina, sed qua sunt aurea parte, fluant.
Quod Ioachime mihi pluti terrestris egenti,
Contuleris uallis munera grata tuae.

Ioachimo suo peregrinanti, S. D.

MItto tibi uersus meos de itinere tuo, quod est in manibus. Quod legens ita existimes, ueluti ex animo me scripsisse omnia. Nunc igitur ita, ut uides dimittimus te nostrum uel quaestorem uel praetorem, uel si mauis [gap: Greek word(s)]. Neque aliud iam mihi cordi est, quam


image: s084

carmen [gap: Greek word(s)], quo tibi (id quod fieri quam primum optamus) reuertenti occurramus, teque redeuntem complectamur, et redintegratam esse coniunctionem nostram nobis congratulemur. Sed crastino ne die iter ingredimini? Simanes fac resciseam. Sed siue manes siue proficisceris, praeter ea quae iam sum precatus, precor ut propitius Deus te rebus bene gestis, saluum et incolumem nobis restituat. A me quae fieri uis fient sedulo, et opere aliquid, ut spero te absente nauabitur, sed ut scias, spe maturi reditus tui. Vale, uade, uiue, ueni.

Tuus Eobanus.

IOACHIMO CAMERARIO SVO in Hispanias abeunti Eobanus Hessus Memoriae gratia [gap: Greek word(s)]

LIttoris Hesperij populos aditure, propinquis
Qua coit Herculei Gadibus undafreti
Vade bonis auibus, quoniam sic ire necesse est,
Non leuis o animi pars Ioachime mei.
Non licuit sacras tecum coluisse sorores
Nuper is exigui temporis usus erat.
Sed quae nunc rapiunt eadem te fata reducent,
Dij faciant subito sed meliore gradu.
Nobis interea mora longa uidebitur omnis,
Tristis et inuisos exiget hora dies.


image: s085

Sicut enim Aonidum comes unicus inter amores
Contigeras, nobis te caruisse graue est.
Fauerat hoc meritis forsan fortuna, sed ipsum
Cur non perpetuum, quod dedit, esse tulit
Tam pulchre coeptum cur inter rupit: et ausa est
Iniecta cursum detinuisse manu?
Vade tamen Tartesiaci pete littus Iberi,
Et quod oliuiferi Betidos unda rigat.
Inclita non iantum ueteris loca nomine famae,
Quam quia praesentes illa tulere Deos.
Praecipue qui nunc Romanum Carolus orbem
Adserit, et Reges Caesar in arma uocat.
Alter at Imperium repetit Fernandus auitum,
Quas illi poenas proditor Hunne dabis.
Regia progenies, et sanguinis Aemiliani
Optima pars, magni regna tenetis aui.
Vade igitur pete consilijs loca sacra Deorum,
Caesar ubi est quosdam quis negatesse Deos?
Vade per occidui scopulosa uolumina Rheni,
Et pete foelici Gallica rura pede.
Littora contigeris Rhodani felicia magni
Perge, locus faciles non habet ille Deos
Protinus Alpinas a laeua liqueris arces,
Alta Pyrenaei culmina scande iugi
Vlteriora leges feliciter omnia, donec
Constiteris magni Caesaris ante pedes.


image: s086

Hic mihi dum supplex Augustum numen adoras,
Aut hos aut similes concipe mente sonos.
Salue animo maior Regnis inuicte paternis,
Et quod habes uere Carole nomen habe.
Plura daturus eram tepidum mandata sub axem
Sedfugis, et mecum posse manere negas.
Vade animo laetae, iuuenum decus, auspice sortis,
Sollicitae uirtus est tibi causa uiae
Vade tuum comitentur iter seruentque frequentes,
Quicquid adhuc charitum maximus orbis habet.
Tu peregrinantes tecum Ioachime camaenas
Sic studeas nobis reddere, sicut abis,

Ioachimo Camerario Eobanus S.

SIquid agant nostri sine te Ioachime latrones,
Quaeris, operta situ desideregna colunt.
Nunc animis solitas dediscit inertibus artes,
Inuictus nuper qui tibi miles erat.
Languit errantis neglecta potentia regni,
Cassaque consilij regia tota iacet.
Regem carcer habet, sinubus Reginarecinctis
Prostat, et a proprio est milite tuta parum.
Scilicet in dominam miles lasciuit inermis,
Ocia regibus hoc desidiaeque ferunt.
Marcet auara senum prudentia, non cques audet,
Vt prius, effreni uerrere prata fuga.


image: s087

Nulla cohors peditum sternendum prodit in hostem,
Opprimit inuisaepraelia pacis amor.
Atque ita marte satum praedaeque libidine regnum
Pacis inops pacem donec habebit, erit.
Nunc age tu nobis tantorum causamalorum
Lapsuris regni suffice rebus opem.
Quod nisi quam primum facis, At non esse memento
Versificis regis lignea regna tui.

Ioachimo suo cariss. Eobanus. S.

QVid meditaris obsecro? Quid igitur quaeso moliris? Aut cur ad me cum tali petitione uenis, curue hinc sumere mauis quod domi habes, et a te luculente potes promere. Sed uideo quid agas, Rursum ignoranti decus aliquod addere paras. Non enim ego tua testimonia contemno, mi Ioachime. Sed quicquid est, age mos geratur amico. Subscripsi uersui tuo Graeco aliquoties conuersam illius sententiam. Tu eliges quae placuerit, si nulla forte placebit, indicabis mihi inertiam meam, ut tua caussa denuo experiar quid possim. Vale.

[gap: Greek word(s)],
Testem adhibe fratri arridens quaecunque loqueris.



image: s088

Aliter.

Quicquid ages sine teste nihil cum fratre loqueris,
Quanquam ridenti rideat ille tibi.

Aliter.

Quicquid ages cum fratre etiam ne teste careto,
Et blanda ridens accipe fronte uirum.

Aliter.

Sic fratri confide, ut testibus omnia firmes,
Fidere enim simul et nunquam confidere damno est.

Aliter.

Arridens sine teste loqui cum fratre caueto.
[gap: Greek word(s)]
Saepe quidem nocuit multis confidere, rursum
Attulit exitium non habuisse fidem.

Ioachimo nostro.

SIte Musarum comes unice nostra momordit
Littera, quod ludos obijcere ansa tibi est.
Non alia credas factum ratione, uelimus,
Quam quia nil aliud quod loqueretur erat.
Et tam non acidis salibus perstringere amicos,
Auriculasque iocis uellere saepe iuuat
Nunc tamen hoc gratum est, quod magni carmen Homeri
Instituis uiua tradere uoce tuis,
Sed quoniam, ut scribis, non faustum est [gap: Greek word(s)],
Non adero [gap: Greek word(s)] ne tibi commoueam.
Cur etenim ueniam si pergas [gap: Greek word(s)].
Ni dicas fictam [gap: Greek word(s)] Hess.



image: s089

Ioachimo Camerario S.

ROgo te mi Ioachime doctrinae tuae negotium quam breuissime queas, ut absoluas, nam nos ad solem non Volcanum coenabimus, habet enim exustos ignibus oculos hic, ille uidet omnia, cum sit [gap: Greek word(s)]. Aderunt Mica Aepolus, Mylius, Venator, omnes [correction of the transcriber; in the print ones] caelibes et omnes coniuges. Viue cessa, et curre. [gap: Greek word(s)], sed curre uelociter, Vale.

T. Hessus.

MYCALO ROTINGO THEOlogo suo dulcissimo animalculo S.

EX officio fecisti, opti. Mycale, qui nostrum Pindarum abiturum esse, mihi significaris, ne uirum doctiss. ad literatiss. sine litteris omnino dimitteremus, quamuis necdum ego quicquam amicis scripserim. Ipsi tamen, si cras ommno decedit, breue hoc [gap: Greek word(s)] dae re te uelim, ad salutandos amicos, si non dabis tu, curabis tamen ut accipiat. Quod si cras non abierit, et Phi Lippo scribam et fortasse alijs, Vale.

Tuus Hessus.

Ioachimo Camerario suo S.

VT moleste nuper ferebam abire te, ita nunc reditum


image: s090

hunc tibi gratulor. Patris uero, quem scribis non multum abesse a morte, uicem propter te doleo, quia dolere te existimo. Sed prudentior es, quam ut admonitione rerum talium egeas. Hoc age, si me amas, ad uesperam, sicut te facturum scribis, nos adito, una cum nostro Micalo. Sum enim tui cupidiss. et expectant te lignea nostra regna, et cartacea praelia.

Et tibi felicem Ianus pater inchoet annum,
Ad nos si cupide mi Ioachime uenis.

Socio uenire sed memento Mycalo,
Nobiscum ut hic sit tertius.

Nos hispana tibi ponemus uina rubentes
Inter coacta pampinos.
Sed mihi pro sancto nunc spirat Apolline Ianus,
Quem si uidere uis ueni.

Tuus Eoban.

Ioachimo Camerario amico summo suo S.

HAbes mi Ioachime quod petijsti iamdudum, mini me tamen elaboratum carmen. Hoc officium non tam sero praestaretur, nisi fuissem oblitus pollicitum me fuisse hoc tibi. Itaque tua culpa factum censebis, qui non


image: s091

admonueris alioqui in hoc genere lassum, et procrasti natorem maximum. Quem cum tam raro nunc adeas, ecquid metuis ne hunc tui quoque ipsius capiat obliuio. Non inquis: Et recte. Sui enim cum poterit obliuisci poterit, et tui. Si placet extemporalitas haec, bene est. Sin minus, praescribe argumentum, non grauabor tua causuel milies retractare.

Si uitam redimit uirtus post fata superstes,
Si mortem uicijs obruta uita facit,
Viuit Ioannes Schuartzpergae gloria gentis,
Cuius in hoc tumulo corporis umbra iacet.
Ille renascenti fauit pietatis honori,
Consilio atque armis maximus ille fuit.
Exuit alta senex diuturnae taedia uitae,
Coelo animam moriens, ossa remisit humo.

Ego mi Ioachime de tuis maxime sermonibus honorifioa memoria prosequor hunc heroa nostrae gentis. Sed cessat ne filius ipsius in ornando patre? An probabitur hoc illi studium nostrum. Nunquam huc uenisse audio eum ad decumbentem patrem, si non potuit, ueniam meretur. Si noluit, nihil dicam amplius, ipse uiderit. Quid uero noster Simichides, o Ioachime noster. Ecquid placent postrema ista, Dioscuri, et Erastes [gap: Greek word(s)]



image: s092

O mihi Simichides fatalia carmina Musae,
Quando ego praecipites uos in Alenta dabo?
Quando ego uos miseras in Norica flumina mergam?
Consule nunc miseris, qui Ioachime potes.

Sed consulere te et consuluisse ais, admota ut inuocem Dei auxilium manu. Ita igitur faciam, nam et mecorum pastorum unus hoc subijcit [gap: Greek word(s)] Vale.

Tuus Hessus.

EOBANVS HESS. IOACHIMO Camerario amico cariss. S. D.

NOn homo essem mi Ioachime, si non tuo iustissimo dolori ignoscerem, non amicus etiam, si non una tecum tristicia afficerer. Quo autem maior est inno centia fratris tui opt. et integerrimi, eo casus hic graui or et indignior existimandus. Ncque ego nunc hoc ad te consolandum afferam, non illi istud soli. Sed fatebor potius nullo exemplo iuris aut humanitatis circumuentum et euersum esse eum ab ijs, a quibus minime oportuit. Sed tu tamen nihilo minus, desine non mollium, sed nimis sortium tandem querelarum, nec te et nos amicos querelis exanima tuis. Nihil enim hoc illi profuerit. Erit, crede mihi exitus multo laetior, quam tu metuere uideris. Quod si aduersa fortuna etiam uos praemere pergat, Quantum in hoc esse censes? quod et ille insons


image: s093

fidelitatis suae hoc praemium fert, uim et iniuriam, et qui ita crudeles in eum sunt ac fuerunt, maiora tormenta comparant suis animis, conscientiae stimulos, quam ille patitur corpore et fortunis suis, quibus atro cissima certe plaga inflicta est. Nescio quid scribam praeterea, et omnino plura scribenda esse non arbitror. Etiam iudico spacium relinquendum tibi, quo decurso ista perturbatio aliquantulum acquiescat. Dies enim dicitur adimere aegritudinem. Impetret hoc ratio inquit Cicero tuus, immo noster. Sed ego tantum oneris tibi non impono, et molliore brachio tractare uolo tuum uulnus, et concedere tibi tempus quo dedoleas, et te confirmes, etsi spero potius id futurum esse, ut dolendi omnis occasio tibi eripiatur:

Hoc precor, hunc illum nobis aurora nitenten:
Lucriferum roseis candida portet equis.

Velim, si uideatur, ad me uenias, aut ego ad te. Ibimus prodeambulatum, ut inter gradiendum et confabulandum aberrent aliquantulum dolorificae cogitationes, neque perpetuo premant cor tuum. Sed permitto omnia arbitrio tuo. Sunt quidem de quibus tecum loqui cupio, sed me tibi parcere certum est, Vale et bonum ha be animum. Nullum est neque bonum neque malum perpetuum. Iterum uale.



image: s094

Ioachimo Camerario amico suo carissimo S.

ET te dolere, et nimis magnas ac iustas habere dolendi caussas, mi Ioachime, uehementer doleo, atque utinam possem praestare aliquid praeter doloris societatem. Quod autem neque te ita esse fractum animo scribis, quin studijs nostris nunc etiam incumbas, et si quid uelim quod tu possis perficere, iubes audacter me petere, primum laetor, et tibi gratulor hanc firmitatem animi, deinde gratias habeo, cum mihi hoc tuo durissimo tempore tamen te uacare uelle ostendis. Neque tu ad leniendum dolorem tuum quicquam reperies efficacius quam occupationes litteratas, siue legas seu scribas aliquid, seu etiam cum altero de communibus studijs colloquaris. Sed haec moneo minime ignarum te. Nunc igitur hoc restat, ut mittam ad tuam recognitionem operas studij et laboris triduani. Tu facies quod expecto, ut moneas libere, subijcias fideliter, et adiuues amanter, me ingressum hunc cursum, Ioachimo uno duce et auspice nostro, Vale.

Eobanus tuus.

Ioachimo Camerario amiciss. amico suo. S. D.

MOdo mihi indicatum fuit, te esse ad nos reuersum, et nobis omnia de te,



image: s095

Quaerere si nescis, maxima cura fuit.

Vtinam uero ita de illo conuentu sociorum desendendae Reip. redieris, ut ea persecta sint, quae maxime cupis. Hoc me igitur scire oportet. Ego ne igitur istuc accurro, uel aduolo quamuis uesperi? Ad coenam uis. inquis? Siquidem iubes. Vide quantum permittam tibi, ut potestatem faciam iubendi, immo licet imperes, facile autem est imperium in bonis, ut ait tuus Plautus. Quod si tu huc mauis ad nos in regiam uenire:

Pulpa tibi dabitur teneri de carminibus idrut [sic] [note of the transcriber: annotated by hand: turdi],
Pectora et accedent loripedis Sitana [note of the transcriber: annotated by hand: anatis].
Vinaque uicino fundam caupone petita.
Quae tibi si sordent, tu meliora feres.

Sed puto de equo modo qui descenderis, te neque ad me uenturum esse, neque ualde expetere meam salutationem. Valebis igitur in hanc uesperam, et cum tuis te oblectabis. Nos tamen cras recte te, ut opinor, conuenerimus. Vale.

T. Hessus.

H. EOBANVS HESSVS, AONIVS, Pierius, Bachicus Po. Max. Conss. innumerabiliter, Ioachimo quaestori suo S.

AVctum me titulo laetari debes. Et ut hoc facere te sciam uenire statim in regiam, ad consessum honestiss. consilij praesidum et comitum nostrorum. Bacho enim


image: s096

sumus potiti tandem, et hunc in nostrum carcerem con iecimus, quod tu uix nunquam futurum esse audebas metuere. Sed tibi ignoscimus, et participem nihilo minus successus nostri esse cupimus. Quibus autem auxilijs usus, et qua arte quaque uirtute hunc in potestatem meam redegerim, coram audies. Nunc scire te hoc tantum uolo, In tua patria totum [gap: Greek word(s)] natum, et ibi a nostris ducibus rem gestam esse. Non uolui triumphare, non enim hostem sed ciuem uiceram. Sed iocorum in literis satis, caetera igitur coram, Vale.

Eobanus Hess. Ioachimo suo S.

MAgnopere mir abiliterque et incredibilem in modum mihi placuerunt uersus, quorum nudiustertius mentionem in conuiuio fecisti. Ideoque heri nihil aliud in animo fuit, nisi istorum uersuum sententia. Praesertim cum sentirem ueram esse. Quare et tu peramanter fecisti cum descriptos hos ad me misisti, et ego nunc quoque derideo illum sobrietatis ostentatorem, qui toties aquam petebat, ut misceret non miscenda. Quantum autem illi mihi uersus, uel id potius quod commemorant, arriserit, ex eo conijcere poteris quod epigramma secundum hos statim lusimus, quod tibi mitto, non ut te delectet elegantia, sed ut intelligas quam uehementer excitarit stadium meum tuus festiuissimus iocus, et uenustas Graecorum uersuum.



image: s097

Nulla merum ponunt conuiuia, quid petis undas?
Quam daret haec caupo miscuit ante tibi.
Et cauponem etiam uector tibi micuit ante,
Fundis aquam tamen, haec iam mera fiet aqua.
At mihi pro spiciens caupo tenuique cerebro,
Crapula ne laedat debile crebra caput,
Non cupidus lucri, uinum sic uendit, ut omni
Perpetuo caream suspicione meri.
Et est ut ascribis Graecorum uersuum autor Alexis.
Iam istum Alexin plus amo, quam quondam ille
Formosum pastor Corydon ardebat Alexin.

Sed heus tu ista tibi benignitas damno futura est. Non enim desinam flagitare, ut plura talia de tuo Athe naeo nobis promas. Quem iam animaduerto ab ijs uario modo compilatum esse, qui paulo ante in maxima opinione fuerunt doctrinae, coelios istos et his similes dico. Habeo autem [gap: Greek word(s)] uersiones meas, quas quia tu tanti facis, uel certe simulas facere, ego affatim tibi obtrudam, ut tu studiosior sis in ijs communicandis quae uertere possim, et quae cupide uertere soleo. Sed de his satis. Relinquendum enim aliquid est etiam colloquijs nostris. Quando uenies autem? Hodie ne immo iamne statim? Domi sum, et ero, hoc igitur satis. Vale.

I perge, uade, curre,
Ioachimo dic salutem
Iocosa charta nostro
Statimque lecta flammis


image: s098

Peri, necesse cura
Diutius superstes.

In foribus stantes Musarum quid sit amantes,
Scribere dic nobis commemorabiliter.
Infantes nantes, titubantes ante gigantes,
Peste laborantes imme dicabiliter.
Quid sit regnantes Corybantes esse rogantes
Sed non plorantes irreparabiliter
Errantes, flantes, halantes luxuriantes,
Somnia narrantes sollicitabiliter.
In sinibus nantes, tractantes monstra fricantes,
Fulmina spirantes ossiculabiliter.
Quid faciant dantes, Incendia tanta parantes,
In te bachantes immedicabiliter?
An quia luctantes conantes belligerantes,
Sunt cauponantes insociabiliter?
Commensurantes perarantes conduplicantes.
Sunt tibi sudantes insuperabiliter
Desere nigrantes petulanter uisiculantes,
Gaudia fur antes illachrimabiliter.
Incipe uictorem mirari semper amorem.
Spargit enim rorem quem populanter apes.
Incipe nectareos confundere cum sue ceruos,
Iam sedet in uiridi blanda Megaera lacu.
Saltat ab hydropica recutitus arundine Mentor,
Quis mihi det cultros doctor Homere tuos?


image: s099

Non ego cum Phrygijs pereuntia Scamna phaselis;
Non ego degeneri pro Ioue fulmenedam.
Ah pereat crassum quicunque comedit Osirim,
Non erat in nobis tam metuendus olor
Quid si Pierides Papam populentur arenae,
Nesciat Argolicas Roma supina dapes.
Desine lactiuomas mea serra perungere lanas.
Est satis in curuos aedita flamma boues.
Iamque uale uolucris Ioachime Poeta Cylindri.
Et manda catulis somnia nostra tuis.

Ioachimo Camerario suo Eobanus Hessus S.

SIc tibi sint faciles, ut sunt in carmina Musae,
Sic Cytharae neruis caedat Apollo tuae.
Sic habeant, ut habent, Charites tua pectora nudae,
Sic tibi perpetuo constet amica Venus.
Sic tibi quicquid habet locuples fortuna bonorum,
Tandem non uaria conferat omne manu.
Si Ioachime meas non ire graueris ad aedes,
Hoc tibi et arripias quando uacabit iter.
Nec proprijs studijs meate curare relictis,
Sed peto quod uacui temporis esse potest.
Nec tam saepe domi te conuenisse decebat,
Curarum praestat iam satis illa tibi.
Et cupio et nequeo te conuenisse frequenter,
Hic animus cura fluctuat ambigua.



image: s100

*)Ewbano\j o( e(ssh/n i)wxeimw| meli/ssw|..

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]

Si tu potes uenito,
Si non potes maneto,
Immo ueni to, siue
Potes uenire, seu non.
Nullo et modo maneto.

Quod si non sapiat muliebria sceptra Michael,
Discat cum fatuis currere Theologis
Sed uenit, et cancros rapit ipsa Minerua disertos,
Dic mihi quid faciant cum Cicerone sues?
Praemia sic currunt capientes flaua Gigantes
Quid faciunt asini, quando Menechmus arat:
Testibus Muscis omnibus in regia.

Ioachimo suo Eobanus S.

TIbi placere nostrascripta non miror,
Quamuis inepta necsat elaborata
Sicut tui testes fuere Scazontes,
Heri mihi quos Ioachime misisti
Tibi cum et ipse displicere non possim


image: s101

Quamuis ineptus et parum elaboratus,
Vitaque et eruditione quae possit
Existimationibus tuis de me
Vlla satis quidem ratione fecisse.
Nunc ergo postquam cuncta nostra sic laudas,
Vt pene mireris, quid esse tu credas?
Et esse quanti rere, si quod est usquam
Ad te meorum uersuum, tuorum ad me.
Huc adde quicquid hac in urbe perscriptum
Nobis utrisque sed nec est euulgatum
Nunc colligamus atque tandem euulgemus.
Ne crescat ingens interim domi nobis
Aceruus ille, et illa turba nugarum,
Non compraehendi possitamplius, nec nos
Decet silere Seriphias uti ranas,
Et esse mutos, atque non ineptire
In hijs ineptis temporum cataclysmis.
Nunc est parata nostra mens in hoc ergo,
Labori ut instet huic, ut hocque conetur,
Quando parum expedire Simichidas Musas
Licet, quid ipse sentias, uel asscribes,
Vel nos uti deliberemus, accedes.

Ioachimo suo Eobanus S.

LIgnea sculptilium lusurus praelia regum
Regibus ut ueris congrediare ueni.


image: s102

Sed ne sorte graui non sit satis una duello
Hora, satur nondum uel modo pastus ades.

Ioachimo Camerario nostro S.

QVod heri non rogatus offerebas, hodie rogatus dabis, id autem sponte oblatum recusaui, ideo ut rogato plus deberem. Vale.

Tuus Hessus.

Ioachimo Camerario nostro S.

ECce somniator uenit. Haec uerba scribuntur originaliter Genes. 37. cap. mystice uero et intellectuali ter adte referri possunt, qui somnias nihil nisi aurea somnia, quia totus es aureus, et omnia facis aurea, qui me quoque facis aureum, Nam et Saturnus pater est au rei seculi, a cuius filio tuum somnium est, [gap: Greek word(s)]. Deliberabam extra iocum, heri tuo somnio gratulari carmine aliquo, ita arrisit modis omnibus. Sed rapiebar alio, et nunc impedior. Sed uere mi somniator somnium quod uidisti, simile est illi quod uidit Philippus de Olympiade uxore, cum iam haberet Alexandrum intra uiscera, tu dedisti aureum torquem uxori, an hic dubitare potes, quid hoc sibi uelit somnium, quaere nunc ariolos, consule tuum Aristotelem, ut aliquam tibi [gap: Greek word(s)] afferat, nihil restare uideo, nisi ut hoc aureum


image: s103

somnium post nos quoque inauretur. Itaque iam nihil amplius de somnio. Quid hoc sibi uult quod scribis nihil a te mi nus qnam tales meas literas expectasse: Quales fuerunt igitur? an non satis amicae? Credo fuisse molestas tibi, nam et tales amici quoque sumus nonnunquam, tibi tamen esse nos non debemus, praesertim tam amice scribentes, sed haec abducunt nos, unde minime uolo, de quibus qua re nihil somnias? Sane ego quo magis dormio, eo minus illa intelligo. Et quo magis te consulo, eo plus tu somniorum mihi obijcis. Recte igitur dicebam. Ecce somniator uenit, quamuis non eram occisurus te aut uenditurus in Aegyptum mi somniator. Spero enim de illis no stris rebus te mihi breui somniaturum esse, quod possim melius, quam aliquem torquem aurcum interpretari. Vale cum tua aurea coniuge, et somnia multos aureos torques, an uero oblitus es quod nos praediximus contingant uobis Pythij praediuitis umbrae? quantum abest tamen aurcus torques ab aurea Platano? Sed et haec alias.

Tuus Ioseph.

Ioachimo nostro S.

CRedo te urbano parum indigcre Ioachime, quo ne que ego ualde indigeo quia minus utor. Sed tamen si uidetur tibi e repub. regni, remitte Regi nunc etiam grammatica [gap: Greek word(s)], in ciuilem istum urbanum, Heus tu quanti putes emi posse nunc [gap: Greek word(s)]


image: s104

[gap: Greek word(s)] cum Nicandri Theriacis? Illum librum ego emi heri, etsi ab alio id pecuniae mutuare me oportuit, In hac regm nostri opulentia, uideor ne tibi in sanire qui sic emam. Piscis nostri ne obliuiscaris, sed fac ut conditum remittas uale.

T. Rex.

Ioachimo Camerario amico charissimo suo. Eobanus Hess.

FErcula non magni uisurus magna Poetae,
Huc satur a coena mi Ioachime ueni.
Nam nisi uentre uenis laeto, non laetus abibis,
Ni saturum faciant carmina, uerba, ioci,
Sed sicut pepulisse uelim ieiunia uentris,
Sic te aliquam nolim non habuisse sitim.

Ioachimo suo Eobanus.

NOndum constituo quid esse dicam,
Aut quid suspicer accidisse causae:
Quod nostras minus aduolas in aedes,
O non inter aues inauspicatas,
Aut inter numerande nidulantes
In terra, sed ad astra porrigentum
Sedes et capita arborum colentes,
An postquam tibi coniugis pudicae.


image: s105

Amplexus rediere delibati
Nudarum sale, melle gratiarum,
Nos contemnis? et incipis tuarum
Obliuiscier institutionum,
Et morum quibus ante praeualebas
Ipsarum charitum suauitati?

Ioachimo Camerario suo Eobanus S.

SAturnalitijs quid agam Ioachime diebus,
Te uere digna simplicitate rogas.
Dum totis plebea sonant spectacla theatris,
Dum Bromius tota regnat in urbe pater.
Mutua dum celebrant laeti conuiuia amici,
Dum minimum tota quisquis in urbe sapit,
Cum me nemo uocet, nemo me accedat amicus,
Cum spernant omnes, quos ego semper amo.
Quid faciam potius quam solus inertia tractem
Quae studia in uacua sunt mihi sola domo?
Nam quis ut in tali populo dignctur amicum,
Qui nimis istarum non sit amicus opum?
Quis nam tali inopem dignetur honore Poetam,
Qui nisi Musarum commoda nulla ferat?
Atque ea Musarum quis amet iam commoda quando,
Contemnunt etiam quos adamasse putes?
Haec mihi causa fuit laetis Ioachime diebus,
In uacua moestum me tenuisse domo.


image: s106

Quiscis quam soleam gaudere sodalibus illis
Qui meanon aegre libera uerba ferant.
Quanquam haec ipsa suos nouit sibi ponere fines.
Si qua mihi est animi, libera simplicitas.
Nunc tamen hoc mirum poterat Ioachime uideri,
In tanto populo posse latere aliquem.
Praecipue dum nemo latet, dum laeta laborum
Pectora laetitia concutiente strepunt.
Hoc urbs tam populosa uiris mihi tempore facta,
Desolata uiris sicut Eremus erat.

Dicerem hoc carmen ex tempore scriptum, nisi puderet me Erasmicum fieri, sed cito succedit quicquid ex animo succedit.

Ioachimo Camerario Melico suauissimo suo S.

TAnquam ego somniorum interpres sim, ita ad me decurritur, ab his quibus quicquid in mentem uenit, statim uidetur euulgandum typis publicis. Mihi ue ro nauseam fecit eius rei nuper tuus [gap: Greek word(s)], ut inepte appellem scriptorem profecto ineptum, et hic quis est depilator, et fucus semilatinus? an tu nosti? Mitto ad te eius miscellanca, ut uideas, nisi mauis iudicare. Nam ego quidem hic caput sine lingua [correction of the transcriber; in the print ligua] agere constitui, et tamen quo molestum interpellatorem executiam, hic mihi, da consilium mi Ioachime. Mihi uenit in mentem illius nostri.



image: s107

Quis ferat? utque ferat, quis iam non rideat omnes
Grammaticis plenas uilibus esse scholas?

Atqui nos nihil docemus, neque grammatice neque rhetorice neque poetice, neque historice, neque theologice, neque dialectice: In summa neque latine neque graece, ubi istis tam praeclare cedunt sua somnia, et quid opus erat accersere nos?

Cum tam praesentes habcant haec moenia diuos,
Vt queat his credit nata Minerua locis.

Non tamen haec ideo scribo, ut damnem ullo pacto diligentiam studiosi huius quisquis est. Sed quod mihi minime uideatur necesse esse iterum ac toties edi, quae iam partim uulgata sunt, partim ridicula. Tuum tamen consilium expecto,

Nunquid et hic triuijs possit nouus author haberi,
Quo sine sint nostrae somnia uana scholae
Vbi uero farcimina et [gap: Greek word(s)]? Sed uale.

Ioachimo Qu. Viro doctiss. amico summo suo S.

COnsilium a te peto Ioachime, quod ut simpliciter peto, sic rogo ut des, quia missurus Idylliae mea sum Secerio, consulas mihi, dedicem ne ea alicui, an potius nulli. Si tibi uideantur alicui dedicanda, cui? ego praeter consuetudinem horum temporum nulli uellem, si hoc simpliciter quod sentio faciendum sit. Sed quoniam dandum et nonnihil est consuetudini, serio


image: s108

rogo consulas, cui ex bonis inscribantur, Bilibaldo ne an Philippo, an tibi? Horum enim uni certo stat sententia, uel nulli inscribere, idque non epistolio ut nunc fit, sed carmine. Nihil est uero quod principem mihi hunc uel illum commemores, cum in aula nihil fere sit Musis odiosius, et Morionibus ac parasius quibusuis multo pateant faciltus principum plaerorumque regiae quam Poetis. Vides quid abs te petam, quod si expedis tuo consilio contentus, non ero deinceps molestus tibi coxsultator, in hac potiss re quae non mediocriter me solicitum tenet. Vale ex arce nostra.

Tuus Hessus.

Ioachimo uiro doctissimo suo S.

SI tu non ignoras Ioachime, quo in loco sint res fratris tui, cur heri roganti mihi quod egisses non indicabas? Fui enim certe toto hoc iniquo tuo tempore, non minus quam ipse tu de fratris tui salute propter te anxius. Si uero ignoras en tibi certum nuncium apud me domi, quo nomine sane sic ego sum gauisus, ut totus gestiam, et si conditiones et iniquas et recusandas obtrusas illi audio. Vt ut est melior est haec fortuna quam illa altera, et ego gaudeo eo te leuatum onere, ut possis tandem liberius nobiscum agere. Nunc enim ego te exercebo, non tam latrocinando, quam, si dijs placet, graecando, atque etiam ne ista nobis uita pereat,


image: s109

utque studium [gap: Greek word(s)] nostrum appareat peregrinando. Sed alias iocabimur. Si potes oro hodie nos conuenito, opus est nobis consilio tuo in re ardua, hoc est plane Regia. Vale [gap: Greek word(s)].

Elegantissimis tuis Hendecasyllabis alias respondebimus.

Tuus Hessus.

Ioachimo Camerario amico charissimo suo. S.

NOn sum nescius charissime Ioachime, nouo te dolore ex morte Chariss. patris his diebus affici, quem equidem ut ego scribendo in memoriam reuocare tibi nolim, ita cogites uelim, haec omnia quae hoc fere biennio toto parum prospera tibi acciderunt, talia esse, ut homini, quemadmodum possunt plura et peiora accidere, ita ferenda sint, praesertim erudito et mul ta humanarum calamitatum miseriarumque exempla tenenti. Itaque consolatione te non egere certo scio, cum ipse tibi pulcherrima sis consolatio, si modo tua bona noris, et ista mala quae nonnihil te premunt, ad Critolai libram expendas. Tamen ut ad nostra studia te reuocem, ista res in causa fuit, quo minus his diebus ineptias meas ad te mittere uoluerim, ueritus ne importuna diligentia alioqui propensum in me tuum animum offenderem. Nunc cum credam dolorem tibi illum nonnihil


image: s110

emollitum esse, mitto quod uides, quod quamuis tu qua moderatione es, uix fassurus esse uideare, tamen mecum tibi commune esse dicam. Idrogo, si quando ua cabit, peruideas. Non enim urgeo ut statim remittas. Ego enim interim aliud quiddam agam. Vale, et memineris uirum esse te, qui ad alia omnia animum habeas inuictum.

Tuus Hessus.

Ioachimo Camerario amicissimo suo S.

EGo uero mi Ioachime frequenter tibi molestus sum, in re tamen opinor non undiquaque pudenda, tu uero rarius mecum uersaris, quam uel sperarim ego, uel utriusque conducat studijs, qui et a mea qualicunque facultate, mhil enim dicam amplius, et doctrina medio cri tibi, et tua ope, tuaque in me incomparabili benignitate multum fructus accessurum mihi promiseram, nec id omnino falso, Sed mihi nequaquam satis fit, alterum iam annum in amicitia tua haerenti. Atque ut opinor in commoda multa sunt, quae utrunque impediant. Te praeter sortunae fratris aduersum casum, res etiam et curae domesticae, me ista quoque quae tibi ad me diuertenti parum idonea studijs uideri possunt, conclaue angustum, et numerosiores quam pro re familia circumstrepentes [correction of the transcriber; in the print circunstrepentes] in angulis liberi. Esto uero haec ita se habeant, non sum


image: s111

tam impudens, qui uel cum tuarum rerum iactura mihi inseruire, uel ad meas sordes dimittere te cupiam, aliquan tulum saltem temporis suffurari poteramus, quod communibus studijs destinaretur. Nec hoc postulabo, ut ipse me adeas (uide in hac cupiditate meaquo me demit tam) modo integrumsit mihi, et liceat in tuas aedes ingenij cultum petentem ingredi, quamuis licere nihil dubito, sed uideo circa te nonnunquam amicorum greges, cum quibus parum mihi conueniat, quod ad mores attinet et studia. Quid multa? pudet me, tantum iam temporis tali pacto nos una uersari. Qua fronte, si aliquando id contingat, Philippum aspiciemus, qui serio mandauit, ut non modo uterque nostrum alterius familiaritate, sed opera, studio, ope denique omni uteretur. Non, ut credo, te iuuenem a me pudeat discere aliquid. Me quidem minime pudebit, te habere autorem et magistrum Graeca rum litterarum. Memini enim puer cum esses, quanta cum laude et admiratione senum in huius linguae non modo studio, sed etiam doctrina uersatus sis. Mihi si ad perdiscendum occasionem ocium, tempus defuisse dicam, quis cum uera dicere cognouerit, non ueniam mihi det. Nulla est aetas ad discendum non idonea, neque ego tamen adhuc ea sum aetate, qua Catonem easdem literas didicisse legimus. Haec cura dies noctesque angit animum meum Ioachime, ne existimes haec nunc a me animi quodam uitio aut leuitate ad te scribi, ex quibus pauciss intelligere te uolo immensam esse hanc in me cupiditatem,


image: s112

quam tu tamen admodum breui indulgentia queas explere. Vale.

Tuus Hessus.

Ioachimo Camerario amico Charissimo suo S.

CRedere non potes Ioachime, quam mihi gratum feceris de ijs, quae tu utinam uere uoces meas delitias. Cum alia tamen consensio iudicij nostri, tum simili tudo rationum ac cogitationum nostrarum, ualde me delectauit. Ego nunc hoc me facturum constitui, ut huius Poetae [gap: Greek word(s)], uel ut alij appellare maluerunt, [gap: Greek word(s)] in Latinos uersus transferam [correction of the transcriber; in the print trasferam], in hoc nulli studio, nulli diligentiae parsurus sum. Ad quem conatum et laborem te socium et adiutorem assumam. Quantum enim comm nicatio sententiarum et iudicij addam etiam operae ac studij, ad laudem eruditionis momenti afferat, te non fugit. Quod et sapientissimi ueteres uiderunt, cum tantum tribuerunt recitationibus. Et noster Cicero praeclare et hoc scripsit, quae literis manden tur, ea omnium cruditorum lectione commendari decere. Cum igitur fortuna uel Deus propitius nos coniunxerit, cur ego non uterer optatiss. illa mihi et pulcherrima occasione.

Ne sine riuali meque et mea solus amarcm.

Nihil moror quorumcunque sermones. Tu modo, ut facis, te praesta constanter ad omne


image: s113

Indeclinatae munus amicitiae.

Ego tibi uicissim totis regni nostri opibus, quas te non contemnere scio, inseruire sum paratissimus. Atque etiam, si hoc expectas, sique me posse perficere existimas, meis monumentis ad posteros testata relinquam coniunctionis nostrae et amoris exempla. Vale.

Tuus Hessus.

IOACHIMO CAMERARIO AMIco charissimo suo S.

INstar libelli mihi est tuum epistolium, eritque incitabulum hoc non mediocre ad prosequendum quod eo quo possum studio nuper coepi facere. Sed caue putes te statim iam quasi pronunciata sententia functum esse partibus in iudicando de nobis studijsque nostris, tuis-Nam etsi aliena te nunc abripiunt negotia, exercebimus tamen et nos, sed non omnino intempestiuiter, ut intelligas errasse te cum talem amicum legisti. Sed haec alias, quid enim attinet ad te haec latius, cui, intus quod dicitur et extra, satis notus sum. Ne hoc uesperi ociosus sis, mitto tibi negotium bidui inter me et Obsopaeum ob Homerum conflatum, sed amicum et quod ridere possis. Quid autem ego dico ob Homerum? Sed quia mitto literas, et quas ego primumscripsi, nam studiose quod alioqui non soleo earum exemplum retinui, et quibus ipse respondit, et quae ego adhuc missurus breues


image: s114

quidem. Nolo enim illi ad omnia, uideor commouis se hominem, sed facilis erit placatio [gap: Greek word(s)]. Tibi autem quae dico, mihi ipsi [correction of the transcriber; in the print mihijpsi] dico, ideoque scripsi neminem praeter me scire ea quae scripseram, idque ut tum fuit, sic nunc quoque uerum est. Non possum uero pati, te nescire quid egerim, quem antequam scriberem, consulere uolebam, si conuenire potuissem. Habes itaque pro tuo officio erga me immortali, fabulam hancheri mihi domi meae natam, ut ea interim, ceu Morione utaris hoc uesperi. Cras uelim, si queas, me conuenias, non iubeo tamen. Video cnim parere te, etiam si tibi sit incommodum, nolim uero incommodare tibi. Casu accidisse credo, quod cam epistolam quae adhuc mittenda est, non transmiserim, quia puerum non habebam, ut prius tu legeres. Verum et de hoc satis. De Theocrito ante ad te scripsi. Bene preceris nobis, soluimus enim admodum confidenter, idque quo lon gius prouehimur studio nostro, eo magis experimur. Literas quas obsignatas mitto, resignato. Vale.

Tuus Hessus.

IOACHIMO CAMERARIO amico charissimo suo S.

ME uero multum poenitet abijsse heri in aucupium, in quo praeter crurum lassitudinem nihil aucupatus sum, meliores omnino cepissem auiculas, si domi me inuenisses, quibus ego etsi toto octiduo diligenter sum insidiatus,


image: s115

nondum tamen potior, exceptis paucis plumulis, quas auolantes quasi relinquunt istae [gap: Greek word(s)], alio qui auspicatissimae uolucres. Interim uero dum in isto aucupio ego sum, tu uelut misertus non poteras capere tam delicatas auiculas? Gallos et Menippos et omnes Lucianicas aues nobis obijcis, ut uidelicet (nisi non hic quoque uerus sum animi tui, ac nuper in somnio interpres) quia minutas istas, ac semper fugitantes capere non possum, has interim grandiusculas, et tardius uolantes consecter, si quo modo quid istarum depraehendam. Parebo rgitur officiose et utiliter monenti, et istas Lucianicas aues aggrediar, ex quibus si nullam ali am certe illum nostrum, cum [gap: Greek word(s)], capiam, qui et ipse tametsi iamdudum Sophistarum beneficio habet pennas et uolat, tamen quia quadrupes est, et frequentius in terra uersatur, quam in ae re, alicubi me spero depraehensurum uel incautum. Secerio magnas gratias et habeo et agam, cuius liberalitate hoc aucupium nobis est oblatum, per quod tota hac hye me pinguissimis auiculis uescemur. Habes de aucupio nostro, quo ut nobiscum utare, te rogo, sine te enim aues istae insipidae sunt, et non ita multum faciunt ad palatum, etsi ualde famelicus sum, sed non Femelius, qui tamen si essem, etiam istas auiculas sine te essem, ego uero malo [gap: Greek word(s)], etiam si non aureus. Hesternam tuam plusquam semigraecam Epistolam, [gap: Greek word(s)] dicam [gap: Greek word(s)], non intelligo, cui si responderi uis, mitte


image: s116

per tuum Aristotelem [gap: Greek word(s)] aliquam, sed latine scriptam. Sed opinor responderi tibi non uis, alioqui scriberes uel uernaculo nostro regio [gap: Greek word(s)], et ego rescriberem ne om nino nihil [gap: Greek word(s)] me posse existimares. Sed satis ineptiarum. Hodie non erimus in aucupio, et quia uxorem, ut existimo domi non habes, fieri ne posse putas, ut conueniamus, dicturi de hesterno aucupio, in quo plus multo copi, quam deuorare mille caenis possim. Itaque quoniam istarum auicularum tu uultures et aquila, uenies et uorabis quantum uoles, tantum uero uelle debebis, quantum quo totum me conspuas, satis esse putabis. Vale mi uultur et salue. Ex area nostri aucupij mane, cum nullam adhuc auiculam coepissem. Vigi lia ac ificatoris Genij. M. D. XXVII.

Tuus Hessus auceps.

IOACHIMO CAMERARIO, QV. amicorum summo suo S.

AGo tibi pro officio tuo gratias mi Ioachime. Sed nunquid nuper tibi dixine talibus perfugijs uterere? Nihil tibi mea opera opus. Et potes ipse omnia. Nam sit ita sane, quod haud scio an aliterse habeat, tamen quid in communicatione iudiciorum atque rationum boni sit te non fugit, quare, neque te pudeat de tuis ad me referre, neque me pudebit de meis ad te [gap: Greek word(s)]


image: s117

[gap: Greek word(s)] ut ait Theocritus noster, de quo uersionis meae foeturam tibi mitto. Ad priora quae respondisti mihi gratissima fuerunt, quo loco autem culinae meminisse iubes, statim animaduerti iterum me in illud incidisse quod anno superiore uix deprecatus fueram. Deum immortalem si iterum aliquo tali depraehendar, quantas ille nobis effuderit offas. Sed nihil est periculi, quando non tam sumus impudentes, ut ista iam cogitemus aedere quae nunc in hoc genere adhuc temcre magis quam feliciter tentamus, magis quam perficimus. Ego octiduum pene totum, sic uagor, ut nusquam consistam, et uere.

Rem peragit nullam tuus Helius incipit omnes,

Verum haec satis. Quando uero transmittitur Idylliorum dedicatio? quamuis cui inscribantur, nondum constet. Quid si sic scribamus? Cum tua non uno uirtus Bilibalde feratur, aut Spenglere, aut Ioachime, aut (sed coeptam praestat concludere chartam) Vale.

Tuus Hessus.

IOACHIMO NOSTRO.

MItto carmen hoc tibi mi Ioachime, de quo heri dicebam, hoc tu uideas et legas, indicesque quid uel probes in eo uel improbes. Interim tamen diuina hoc nomen, quod tamen adhuc incertum mihi est, in quam partem maxime te mihi uelim consulere. Cras


image: s118

ipse ad te ueniam, si domi eris ante prandium. Itaque cogita hac nocte de ista tam solenni dedicatione. Credo suadebis ut alieni episcopo, nempe pastori, pastores istos dedicem. Facerem, fortasse nisi istos plaerosque iam lupos esse quidam dicerent. Sed si nihil certi statuere poterimus, optimae matronae posteritati istas uigilias inscribemus, facile enim hoc carmen immutabimus. Vale.

Tuus Hessus.

IOACHIMO CAMERARIO amico suo, Eob. S.

AD desueta tuo monitu Ioachime reuersum
Ne studia auxilio deseruisse uelis.
Nam pungens equiti quid erat dare calear, et ipsum
Subtrabere ostensum quo ucheretur equum?
Rectius ignaui fouisses ocia, quam si
Te duce currentis nunc remorere pedes.
Nam qui deseritur, citius desperat in acto
Quam qui non aliqua parte peregit opus.

Nulla nunctibi re molestus essem,
Si scirem fieri tibi molestum,
Quem nunc mando tibi breuem laborem,
Breuem sed tibi, sed mihi laborem
Immensum sine te et laboriosum.


image: s119

Quare mi Ioachime, ne laborem
Dum subterfugis hunc, mihi laborem
Iniungas nimium laboriosum.
Vel, quod sit potius statim futurum,
Tollas quem male coepimus laborem.

IOACHIMO CAMERARIO Philosopho amico suo S.

NOn miror iam in Aristotele esse te, qui toto hoc biennio uix unquam fuisti in te ipso, itaque et [gap: Greek word(s)] hoc in gerere scribere ad cum qui uix simpli cia et plana intelligeret, multo minus mirum, cum et illud genus habeat plusquam domesticum et nos latere uelis, nisi forte teipsum nobis, commendas, ob idque usus es nouo, ut ait Cicero, literarum genere, quamuis hoc iam non est nouum, nec mihi legenti nec scribenti tibi, quanquam, si tam feliciter ego legerem quam scribis tu: Sed nos aliud agimus. In quo possim me

Tollere humo uictorque uirum uolitare per orae.

[gap: Greek word(s)] sed non sine te teste. Accipio uero uelut obuijs manibus exousationem tuam, ratum habiturus, si ipse ut facturum scribis, ueneris. Quid uero hoc de legibus ciuilibus? et ipse uocatus per Viatorem, non ueni, nihil existimans ad me pertinere quid in ea Ciuitate ageretur, in quam nondum essem adscriptus, neque enim puto hic aliquem somniando


image: s120

ciuem fieri. Quod si tu omnium nostrum nomine leges accipis, uide ut illud quod scribis sest. C. communi quoque nomine soluas, nos enim quas leges, et cuius Ciuitatis accipiamus? qui dare solemus alijs, sed rogo te quantum hic sest. C. metuo ne si recteaestimo, nimis magno nobis constet haec ciuitas, quamuis ego nondum in istas leges iurem, ne per panem quidem, nec per Iouem lapidem. Haec fere sunt quae ex tua Epistola intelligere potui, nec enim laborabam ualde ut reliqua intelligerem, suspicans frustra laboraturum me, cum scriberes in Aristotele esse te, quem penitus cognoscere ego nunquam studui, ne a Sophistis quidem, et si minime Sophistice loquantur de Aristotele. Ego uero existimo te ex Aristotelis patria ad me scripsisse, non enim domi scripsisti, ut ipse testaris. Igitur Ű mi Stagirita quando [gap: Greek word(s)] uenies, uel potius quando tuum Alexandrum uidebis, nunc Bactris colligentem exercitum, hic enim iam cum Curtio diuersamur. O miserum Theocritum qui in talem Ptolemaeum inciderit, sub quo non una morte pereundum sit. Venies igitur, et tua somnia nobis explicabis, si modo curaete istae, quibus uehementer iratus sum, non impedient. Quid autem curas istas quasi muscas inanes non abigis? an flagellum tibi deest? an tuus non habet Aristoteles? Sed Ű mi Imperator, dona me ciuitate, non hac sed Sicula, sic nos donaueris omni, neque enim hanc ambio, istam utinam emere liceat, uel iactura sanguinis. Non ego enim tam stulte in hac


image: s121

consequenda laboro, quam tu in cognoscenda Comicorum uanitate circa uersus ualde uersatiles, et pene nul lis legibus obstrictos. Etsi Plautum amo uehementer, et amaui semper Terentium, sed satis iocorum, de serijs uero coram.

Tuus Rex.

IOACHIMO CAMERARIO amico charissimo suo S.

MItto mi Ioachime [gap: Greek word(s)] a me uersam his diebus, quam rogo pro tua in me fide et beneuolentia summa excutias, mihique de hoc meo opere quid uideatur, postmodum ubi tibi bene uacabit, indices. Impudentiss. enim sim, si urgeam tam beneuolum, et ad omnia quae cupiam paratissimum. Nolo autem hoc pulchre, bene, recte. Nam Quintilius me delectat. Cui si quid recitares, corrige sodes. Hoc aiebat et hoc. Cur enim minus tibi in mea iuris permittam, quam tu mihi in tua esse uis, iubes, postulando cogis? sed de his satis. Mitto autem literas istas tibi, quas effudi mus ea fidutia, qua scio te uel signa manus nostrae cognoscere, et possum ego quoque nullius quam tuas literas melius legere, etiam ualde negligenter exaratas, hoc quoque te in meis posse nihil dubito. De Lecytho erratum meum oportune depraehendi. Itaque dupliciter mutaui uersum eum. Tu indicabis uter arrideat magis


image: s122

tuo iudicio, quia utrunque in margine adscripsi, et liceat ne mihi in latino carmine dicere Lecython dorida, et possit ne ferri, scribi hoc latinis literis, cum totum sit graecum, sed ineptio forsan, Etenim exempla multa uideo. Sed tamen aliud esse puto interpretem quam conditorem agere. Rideatur sortasse interpres, qui multa quae latine dicit possint, Graeca tamen relinquat. Qui noua ipse scribat, non rideatur, si Graecis uel uerbis uel figuris utatur. Verum ego recte an perperam sentiam, tibi mi Ioachime iudicandum relinquo, staturus perpetuo tuo iudicio, quod ut aequum et exactissimum esse uideo, ita ab animo cum mei amantissimo, tum nihilo plus amicitiae quam ueritati tribuenti, certo scio, proficisci [correction of the transcriber; in the print proficissi]. Vale ex Musaeo nostro.

Remitto tibi tuum Lucretium, non enim inuenio, quod certe putabam me inuenturum. Mulier quae in ob liquo apud cum Poetam legeretur. Sed fefellit me quod legeram in IIII. saepe muliebres, muliebria etc. Ego putabam mulierum aut huius modi legisse, uide quam delectet hoc te dixisse mihi, quod prius nunquam animaduerteram.

Tuus Hessus.

IOACHIMO CAMERARIO amico charissimo suo S.

SImul heri mihi binae reddebantur, tuae et Spalatini,


image: s123

nunc diuina, quoniam omnia sic potes, utra mihi fuerit iucundior epistola. A Spalatino raras accipio, a te frequentes et fere quotidianas, sed diuina, nihil enim dicam. Quod tibi tribuo Ioachime iudicio facio, et merito facio, quod mihi tu, non libet dubitare, quin etiam aliquo modo uerum sit, quia nefas est credere, posse aliquod a te falsum proficisci. Sed haec uiderit [gap: Greek word(s)]. Non dicam omnia quae sentio, ne tibi fiam suspectus. Nimium uero Carmen nostrum laudas, quo dedicamus [gap: Greek word(s)], sed cui? recte quidem tu consulis et amice, sed hoc ego consilium iam reieceram, sic tamen, ut possim resumere, si amicis uideatur, nam antea mihi nemo consulebat. Sed tamen etiam ibi est quod impediat alioqui propensam meam et bonam uoluntatem. Vti nam uero ille regulus, quem tu multis nominibus clarum esse dicis, etiam hoc sit clarius, quod amet literas, et intel ligat, neque enim amare posse credo, qui non intelligat. Malim uero ego multo magis placere cuiuis eruditio uel pauperrimo quam indocto etiam ditissimo, et alias clarissimo principi. Nunquam fui, per omnia iuro quae possunt esse sanctissima, supra famam literarum ambitiosut, etsi gloriae semper fuerim Cupidus, cuius quis bonus non est, ut ait Cicero, sed eam uolui semper paucorum, sed optimorum iudicio mihi contingere, non a multitudine probari. Nunc si dicam in amplissimo heri theatro me uictorem declaratum non credes, at ego interim nihilominus fructum illum meorum studiorum feram a te probari, a quo


image: s124

satis erat uel tantum non improbari. Sed quid agemus? Comasten, ut scribis, lege, et nobis candide, ut soles, indi caquid displiceat, fateor sane mihi displicere nonnulla, ut primum statim uersum, sed haec poterunt emendari, [gap: Greek word(s)] meum iudicium cum tuo congruere gaudeo. Itaque his sum ut uides usus [gap: Greek word(s)], et in hoc [gap: Greek word(s)]. et in multis alijs, itaque post hac maxime te approbante faciam, quem mihi gratulor talem esse, non dicam enim contigisse, quia uereorne superbum sit. Si potes, ut scribis, hodie ad nos accede. Salutat te Neuius non Meuius nec Bauius, cui si uoles scribere facies omnino hodie, cras enim tabellarius est abiturus. Salutant te nostri Latrones cum suo Regulo, Ego uero [gap: Greek word(s)] ex hesterna coena, quae mihi non procul a tua domo data est.

Tuus Hessus.

EOBANVS HESSVS, IOACHImo S.

Omnia qui certa ratione Aenigmata soluis,
Has praecor artifici pollice solue tricas.

Habes quod agas, si nihil est quod agas, immo ut nihil agas hoc ages, uel hoc etiam ages, ne nihil agas. Sed illud [gap: Greek word(s)] male me aliquantisper habuit. Nec adhuc sane reperio, quomodo uelari salis honeste


image: s125

possit. Sed quaeremus ea uela, per quae oculato tamen res appareat, quenadmodum quaedam mulierculae sic corporis quasdam partes tegunt, ut uideri illas cupiant. Aduerte nunc animum, mi Aristarche, et non solum amicum, sed iustum etiam censorem age.

Iudicio res hae stantque caduntque tuo.

Venit inter haec mihi in mentem, ut luderem aliquid de his studijs nostris, quod adscripsi.

Simichides magno merito concedat Homero,
Dardana nec Sicula Troia moretur oues.
Tu Ioachime tamen poteras in utrunque paratus
Armare et reges, et numerare boues.

IOACHIMO CAMERARIO AMIco charissimo suo S.

FVstuario dignus sum, qui quod sancte tibi eram pollicitus, toto fere octiduo facere sum oblitus. Itaque etsi sero, tamen mitto literas ad Petreium, quas mi Ioachime quam primum poteris ipse transmittes. Nunc rogo ut de ijs quae annotauimus sententiam nobiscum tuam communices. Non audiam illud tuum, quid opus est? Nam quo magis nobis et reiliterariae alio opus sit? quam nostra summa atque arctiss. coniunctione, ne quicquam sine altero alter inueniat, cogitet, proferat, dicat, scribat. Sed ecce [gap: Greek word(s)], quod si explicueris,

Phaebus eris nobis, et Phyllida solus habebis.


image: s126

Ego nuper diu requirebam tuum carmen de moribus elegantiss. scriptum, nescius illud te abstulisse, de quo rogo te, quid statuis, aediturus ne es? ut aedas uero uehementer rogo. Cur enim scripseris, si non sis aediturus in communem utilitatem, non tuorum tantum domesticorum? Pulchre quidem hoc conuenire uidetur, ut dum ego nunc corporum ualetudinis conseruandae praecepta trado discipulis nostris, tu animorum Medicus, illius quoque ualetudinis rationem praescribas, et maxime morum, sine quibus ille non uidetur esse sanus. Vale ex Timonio nostro.

Tuus Hessus.

IOACHIMO AMICO charissimo suo S.

CAlamistro Cicinnatis ac prorsum undequaque uorsum defecatis tuis modulis alias responsit abimus. Nunc gratiam habeo pro nauata opera, et si in hac mihi danda liberalior fuisti, quam uolui ego esse te. Mihi heri minus quam oportuit numeratum est uno flore no et octo duodenarijs, et necesse est hodie totum remittere in aerarium, nisi tu aliter faciendum consulas, nam ob hoc heri quaesitum te non inueni domi tuae, itaque quid sentis rogo? quid faceres tu? graue est mihi id damni ferre a ditiss. Repub. cui alioqui aegre id tantulum sufficit. Psalmum tuum legam. Miror autem te, qui nihil ut uideo


image: s127

relinquis intentatum, nuper Comicus, paulo post Melicus, Lyricus inde, nunc Psalmographus. Quis te ferat o Protheu? Vale.

Tuus Hessus.

IOACHIMO SVO charissimo S.

MEum quidem erratum statim ut puer tuus abijt, intellexi, uerum nunc uide, num tu peius multo erres, qui arbitraris iocos tuos me adeo non intelligere, ut quasi parum auspicato scripto etiam exagitem, quod in hos mores meos non posse cadere ipsum te testem appello, cum praesentiorem non possim, an uero et ego iocatus non sum, cum rescripsi de cicinnatis et defaecatis modulis? quod enim est hoc aliud, nisi dele ctatum uehe menter me fuisse nouo isto tuo genere scribendi? quia ui debam ioco scribi, Verum ego uolebam, si liber ad manum fuisset, ex Visiculanti respondere, uel certe ex Quintiano. Verum haec coram. Psalmum iam describis puermihi, ego legi, lectum ut iubes remittam, placet mirum in modum De consulendo Hieronymo quod scribis faciam. Ioci tui nullo non tempore mihi sunt gratissimi, quocirca nihil est quod uereare fuisse te non meo tempore hilariusculum. Bene uale. Quod iubes faciam de schedula concionatori Verdensi tradenda.

Tuus Hessus.



image: s128

IOACHIMO CAMERARIO. suo S.

OPportune se mihi puer tuus heri obtulit, a quo accepisse te existimo, quae cupiebam quam primum ad te afferri. Nunc mitto quod et ipsum heri missurus fueram, nisi oblitus essem, nescio quid rerum agens. Vides tentasse me magis haec, quam perfecisse. Id ad lucernam factum est nudiustertius. Sed mihi ad mul tas res opus est te praesente. Res durae et nouitas non regni, sed eorum quae tibi notasunt, cogunt me te aduocare, Venies igitur ad coenam talem omnino qualis nos maxime decere possit. Mittam breui alia, uel potius tibi tradam, de quibus appareat quid ego per te, et tu per me profeceris. Etenim sic existimo tibi nequaquam decedere, quod mihi per te adstruitur. Mea uero quae ut scribis te augent, ea ego me uel in primis ornare existimo. Vale.

Tuus Hessus.

IOACHIMO CAMERARIO [gap: Greek word(s)] suo S.

CApita eorum de quibus in Symposio quaereremus, ut conuenit, ad te misi, quae fortasse ideo etiam tibi placebunt, quod magis Ciceronianas, quam Pli manas partes tueantur. Ego quo diligentius his de rebus


image: s129

cogito, eo tuae mihi rationes magis probantur. Sed non ideo haec scribo, ut quemadmodum ille apud Plautum ait, Palpum tibi obtrudam, quo minus contra haec quae proponimus disputes. Nam quamuis quid tu sentias non ignorem, tamen [gap: Greek word(s)] omnia certius atque melius explicabunt. Vale et adesto in tempore, uel etiam ante tempus.

Tuus Hessus.

OMnis aetas tulit magna ingenia, uerum ea cum inter se differant plurimum, fit tamen, nescio qua ratione, ut eiusdem aetatis, ac ut ita dicam, saeculi, ita conueniant, ut eandem quasi [gap: Greek word(s)] eloquentiae ac dictionis habere uideantur, quale id fuit quo uixit Cicero sub Augusto ac paulo ante, deinde huic diuersum et quanquam non inelegans sub Traiano et Hadriano alijsque principibus paucis, nam statim ad barbariem deinceps flexit hoc saeculum, donec Gothorum illuuies foedauit omnia, et fere usque ad nostra tempora pudendam barbariem inuexit. Quam tamen quoniam aliqua ex parte exuere uidemur stultum esse existimo nouum aliquem, ut ita dicam, mollis ac delicatae et fere Asiaticae eloquentiae authorem potius, quam optimum quemque ueterum proponere imitandum.



image: s130

IOACHIMO CAMERARIO amico charissimo suo S.

QVid uero de meis annotationibus mi Ioachime? non dubito quin quod sentias libere, ut nos decet, dicturus sis, idque ut facias te rogo. Idque malim ex te coram, quam per epistolam cognoscere. Qu oniam epistolae etsi sunt liberiores qu‚m uiuae uoces, tamen uelis nolis aliquando adulatrices sunt. Quam uellem uero si quoquo modo fieri posset, libellum penitus inspiceres, non audeo molestior esse tibi, qui iam plus sum quam de beam, sed tamen credo posse [gap: Greek word(s)] hoc te et per ocium cum intermissione, citra negocium magnum facere. Verbum non addam de hoc. Syracusias utcunque absolui. Sed hoc utcunque magnum relinquit in animo meo scrupulum, quem nisi tu eximas, quo abijciam? conficiet me opinor, et tu minus uoles fortassis isto modo peri re tibi charum socium, quam eo malo, de quo nuper languentem quoniam officiose inuisisti, quid ni adijciam?

Nuper ut abstulerat tibi me punita uoluptas,
Languentem fuerat deseruisse pudor.
Nunc cum reddiderit tibi me reparata uoluptas,
Sit rogo sanatum deseruisse pudor.

Sic enim ludere non dedecet, opinor, nostram simpli citatem, quae in te et Mycalo quoniam est candidissima (feres hoc interim laudatiunculae a Poeta scilicet)


image: s131

tam sic amplector, ut Areani superbiam ne pili quidem faciam. De adnotationibus, in expedito est consilium, premere, si lucem non mereantur. Etsi in hoc ge nere ego nunquam statui quicquam operis facere publi ci tamen quoniam eo adegit me fortuna, ut hoc a me spe rari possit, et nescio an etiam requiri, uide num nulla ratione faciam quod facio? Vale.

Tuus Rex.

IOACHIMO CAMERARIO amico charissimo suo S.

HAbes [gap: Greek word(s)], cum quibus sum sane relu ctantibus aliquantulum colluctatus, sed hoc praenideramus. Pudet uero fateri me etiam fuisse interdum ab his mulierculis male mulctatum. Sed apud te quid me pudeat, si hodie poterisme accedere, monstrabo tibi poemata pulcherrima poetae, cum pictura etiam Du reriana certantis. Hoc te scire uolo, quamuis existimem iam scire te, esse nunc hic Secerij sororem, cras abituram, petereque ad Secerium ut scribamus cum hac tu et ego. Itaque si quid uoles, hodie scribes, et dabis Abbati uel mihi, ut illi dem. Nam sic ille iussit. Quid si cum hac Basileam quoque? Vale.

Tuus Hessus.



image: s132

IOACHIMO CAMERARIO ex animo amico charissimo suo S.

EGo eodem laboro uitio plane quo tu te laborare scribis, si uitium tamen est non libenter scribere. Etiam non putabam necesse esse describere quod pri mum in chartam eieceram. Mitto igitur libellum hunc, mi Ioachime, in quem et alia perscripsi primi laboris, non arbitrabar opus esse tibi pingere exquisite, cui notaessent omnes picturarum lineae, sed si omnino laborem me uitasse credes, decesserit sane labori aliquid, modo hoc ocio accedat. Cras tibi

Nos alacri dabimus perfecta Thalisia cursu.
Graiaque Romanis reddita scripta notis.

Sed de Bione quid fiet? Explebis ne etiam uel comple bis tu illa de quibus nuper tecum egi? Profecto nihil est, quod tu uereris, ne quis ausit haec repraehendere. Quid enim horum repraehensor reprehenderit, nisi diligentiae et studij nequaquam inhonesti operas? Si nihil aliud au tem [gap: Greek word(s)] liberalis profecto lusus [gap: Greek word(s)] facile defenderit, denique si quis carpere temerario ausu uoluerit, is sentiet non solum longas, sed etiam fortes et uindicatrices atque [gap: Greek word(s)], regibus esse manus. Ad illam autem plane motoriam fabulam quod attinet, acquiesco, mi Ioachime salu tari consilio tuo, et damnum hocmihiin hac necessita te satis magnum potius fero, quam interturbem iterum


image: s133

uirorum aerario praefectorum rationes. Quibus autene debetur, ijs alicunde ut satisfiat, uidebimus. Etsi enim sa tis anguste in hoc theatro sedemus, tamen in officio eri mus. Tu quoque idem facies, ut facis. Ne quis nostrafiderem tenes. Vale mi Ioachime.

Tuus Hessus.

IOACHIMO CAMERARIO amico summo suo S.

VTcunque Ioachime heri uelut impetu quodam in Theocritum relapsus, piscatores absolui. Nunc te admonendum duxi promissi, qui omnino aliquid rationis inituros nos aiebas, quo reliquias istas uel fragmenta uerius Theocriti aliquatenus adsequeremur. Itaque ro go te ut hunc [gap: Greek word(s)] diligenter inspicias, quem ego pro sua preciositate minus belle decoctum ad te mitto, ut recoquas iterum atque iterum, uel etiam torreas ad ingenij tui caminum luculentiss. Tum si iure tuo perfusus, dignus uidebitur qui hospitibus proponae tur, Rogo ut in parte Coenae me esse patiaris, nisi enim hunc condimento tuo asperseris piscem, metus omnino est, ne uenenum habeat, et esitantem perimat. Itaque constitutum mihi est, huiuscemodi edulijs sine tua auto ritate et iudicio non uesci, atque adeo odisse praesertim pisces quos ego tam in syluestribus et ignotis lacubus ceperim. Vale, si potes, rogo, ut hodie remittas hos


image: s134

piscatores, mihi cum suo aureo pisce, utriusque periculo fiet, quicquid factum fuerit. Sis igitur animo praesente. Quid autem nos contra temporum iniuriam possumus quam et hoc [gap: Greek word(s)] sensit, et alia multa? Sed Vale.

Tuus Hessus.

IOACHIMO CAMERARIO suo S.

SI iam aliquid statuisti de Idyllijs, rogo ut remittas, uel ipse potius adferas. Cupio enim et piscatores illos non minus capere, quam ipsorum quispiam piscem aureum. Prope quidem uideor iniecisse manum, et ta men nescio quo modo non teneo, credo quia lubrici sunt ab ipsis piscibus. Quod nisi tu doces, quibus hij Protei uinclis capiendi sint, metus est non paruus, ne elaban tur, et eludant iam expedientem uincula et carceres. Quid uelim, uides. Si non est molestum, et uacat, hodie rogo ad me ut uenias. Si uero domi tuae tibi uacabit, melius ipse ad te ueniam, modo illud significes. Vale.

Tuus Hessus



image: s135

IOACHIMO CAMERARIO suo S.

NOn ignoro optime Ioachime quantum tibi facessam negotij, cum Herculisco non modo deformato, sed plane lancinato, et uelut ab ipsa Hydra discerpto. Verum tu qui seruatores hominum Dioscuros seruas, qui aureos e mari pisces trahis, qui ex solidis lignis fistulas excauas, et alia magnifica opera facis, etiam hunc Herculiscum anguibus ereptum, uelut Iuppiter nobis restitues. Nec uero me ioco haec scribere existimes uelim. Nam uero agitur hoc a me serio, de his conatibus autem emendationum necessariarum in penuria meliorum librorum, quid adhuc metuis, quid te praesentire, quid praesagire animum mihi narras, Me specta uel Regem, uel Herculis ipsius uictorem. Nostra instar illa quidem Herculanae clauae penna tuebitur ambos. Aude igitur, fortes enim fortuna, sed et ratio inquit, Cicero, quae ne ipsa quidem nobis deest. Haec autem quicquid dicant, dicturiue sint Critici successibus aliorum fere inuidentes,

Quae bona Simichidae uertunt mea scripta Poetae
Carmina, iudicio stantque caduntque tus.

Tuus Hessus



image: s136

IOACHIMO NOSTRO.

PEtrus abijt, et ego ut scis, ab nupera afflictione adhuc langueo, nihil est solatij Ioachime, nisi tu uenias, ac mecum latrocinere, nam insidias tibi iam etiam animo concipio, Si potes, fac possis, ego te expecto. Homerum propter te amo, etsihoc estsatis, facio bene, qui non oderim quem tu ames. Sed quid? Draco uolat, tu non uolas, sed curre, et tecum cura adferri latrunculos.

Tuus Hessus.

IOACHIMO CAMERARIO suo S.

VEni, si uacare potest tibi, cui nunquam quicquam rogato uacat. Veni igitur si non uacat, nec enim mihi uacat rogare te nunc, sed interminari uacat ne uenias, Ne ueni igitur, sed tamen ueni, immo non ueni, et ueni. Sed intelligis quis hic affe ctus uincat. Fac igitur quod faciendum esse uides, ut placatum et beneuo lentem Regem habeas. Iam aderit Iacobus, etsi quem alium uis, dabimus operam ut habeas, dignus qui ex animi tui sententia habeas omnia. Vale a prandio Regio. Audies mira de quadam, et ut audias tua interest. Nunc hoc dicam.

Cuius in hoc uersu pudet aedere facta puellae
Vis uerum nomen dicere dic arabrab.

Tuus Hessus.



image: s137

IOACHIMO SVO.

Nunquid es ad coenam Ioachime rogatus eandem,
Quam nos? et quoniam es, uisque uenire, ueni.

Sed quid ago? uides ut non succedat quod institueram, tantum est alienis animum occupasse. Totum diem legendis nescio quibus Medicorum [gap: Greek word(s)] perdidi, atque ob id a Musis alienior factus, propositum scribendi genus non expedio. Sed nec opus ualde nunc erat. Futurus ne es in coena illa nobis etiam inter solennes numeranda? credo futurum. Itaque rogo ad me primum cum Micalo si placet, et si hac lturi estis, uenias. Vale. Tuus Hessus.

IOACHIMO VIRO doctiss. nostro.

ORote mi Ioachime, si tibi uidetur fieri posse, scribe uel unum [gap: Greek word(s)] in libellum quem hisce diebus aediturus sum de ratione conscribendorum Carminum, in quam tu uoles sententiam. Nihil autem est quod nos laudes a magnifico materiae apparatu. Pu eris ualde puerilia scripsimus, fructum et ulilitatem magis corum, quibus scripsimus quam nostram aliquam laudem qui scripsimus, aucupantes. Item si potes hoc uesperi rogo ad nos tu, ut rationem absentiae tuae tuo Regi cui debes, reddas. Nam aiunt in Pegaso quodam


image: s138

euolasse ac reuolasse te. Ostendam tibi Minoris Brascicam ad me literas hodie mihi redditas. Vale.

Tuus Hessus.

IOACHIMO CAMERARIO Qu. amico summo suo S.

CArmen quod dedisti, uehementer placet. Itaque si permittis nostro adscribam, et hos duos uersiculos tua uenia sic mutabimus:

Multaque cum praeclara tuae sint scripta Thaliae,
Hoc et in ijs aliquod nomen habere puta.

Propterea quia dictio, hoc, corripi mihi non recte uidetur, quamuis quibusdam diuersum uideri me non la teat. Sed tu nostro etiam iudicio stabis, quia nos stare tuo solemus, alioqui tuo carmine nihil elegantius, non tam quia me laudas, quam quia ex animo nostra probas. Quo tuo iudicio. Quid enim dissimulemus. Sic de lector unice, ut beatum me existimem, qui a tam laudato laudor, cuique contigerit tam exacto iudicio probari. Valc. Tuus Hessus.

IOACHIMO SVO Eobanus

PRo bene uestito Fabio, Ioachime Poetam
Mittimus inuestem nos tibi Simichidam


image: s139

Non male uestitum tamen illum Doride palla,
Sed Latia lacerum semiferumque toga.
Qui tamen hoc etiam quod de Sybaritide terra
Venerit in syluas Romulc Tybri tuas.
Parte bona debere tibi Ioachime fatetur.
Non ita nullius, cornua frontis habet
Iure igitur peregrinatus per pascua mecum
Romula, Sicaniam te duce rursus adit.

IOACHIMO SVO Eobanus S.

ANte solis ortum diei crastini carmen ad Bachium exscribendum est mihi Ioachime, rogo quia non uenis, ut remittas, nam exemplar quod habeo non respondet, aliter enim semper exscribo quam scribo. Et rogo te per fidem tuam uel unico uerbo rescribe, quid tibi uideatur, et de carmine nostro et instituto. Vale.

Tuus Hessus

IOACHIMO CAMERARIO suo amicissimo S.

Adsurgit Musae nostra Camoena tuae
Digna sunt Apolline quae concinis Poenta.
Quos mihi mittebas uates Ioachime relegi,
Versiculos dignos hic et ubique legi.



image: s140

Etsi satis hic quoque poetatum est, ne me putesludere, digna prorsus mihi uidentur ista tua poemata, quae quam primnm legantur, non tantum studia et ingenium mul tiplex, uerum etiam singularem pietatem et praesentibus hominibus, et posteris testatura. Qnare si me audis, scis puto quid cupiam, non fallo, multo minus blan dior, aede bonis auibus quod tam feliciter tibi domi tuae natum est. Et cur non aedas, cum uideas passim implumes et iam uolare, et nihil non conari inauspicatissimas uolucres? Carminis fluxum tibi non laudo, dignus quipa rumfidei sim habiturus, si tibi laudem, mihi si quis lau det, nihil fortasse praeter hoc re spondeam dignum immortalitate quicquid in hoc scriptum sit, esse opus. Verum haec alas. Nunc oro, si uacat, ad nos ucnias cum Mi caelo nostro, ucl si ille nolit solus, hoc est cum tuis Mu sis. Latrones nostri indignantur se insidijs heri a te circumuentos. Itaque diem tibi dicunt, et nisi pareas bellum denunciant. Tuus Hessus.

IOACHIMO CAMERARIO VIro doctiss. amico summo suo S.

Ergo mihi uenit pro te tua litera, sed qua
Non etiam moriens blandior esset olor.

Nam quod primum conabar scribere uersus erat, Sic huic generi totum hunc diem insumpsi, sic me immiscui, ut ne uolens quidem possim discutere, quod non quidem


image: s141

nouum nunc est ad te, ut tuum heri ad nos, et Ciceronis ad Caesa. scribendi genus, sed familiare fere nobis et congenitum. Quid igitur scripserim quaeris, per Apollinem, supra centum uersus hodie, sed utinam non Lucilianos, id est, Luculentos, quia non secus acille stans pede in uno, sed et secus quam ille de uno pedescripsi. Iam opinor intelligis. Nam omnino male habet me insolentia cuiusdam siue falsi uictoris, siue infeliciter uin centis et ex insidijs plus quam hostiliter lacessentis, sed et passim traducentis quod in uno pede carminis deliquerim, quod tu pro candore tuo amice admonebas, et erat ridiculum magis et uenia quam odiosa insectatione dignius. Dissimulaui diu satis, si homo is finem faceret insectandi leui momento appraehensum, quod cum non fieret quid mirum si exarsi et memini non semper oportere leonem esse sine unguibus, et illud nostrum, regem sine manibus. Cupio uero ut carmen ipsum uideas, si quando tibi liceat, sine cuius iudicio et consilio nihil hic aedere constitui. Vale.

Tuus Hessus.

IOACHIMO AMICO charissi. suo S.

NIhil est chariss. Ioachime quod sollicitus sis uel de fide uel officio nostro, Nam tu uix potes ullis literis diligentius commendare mihi, quam ego sim


image: s142

exequuturus omnia quae intelligam ad te pertinere. Ludum mihi commendas, facis quod te decet scilicet, utinam sim is, cui et possit, et debeat commendari, faciam tamen omnia quae facerem praesente te. Abi foeliciter, ut fa cis, mi Ioachime, tui Eobani memor, hoc erit mihi non solum pro aureis omnibus platanis et uitib us, sed etiam montibus. Vale. Tuus Hessus.

IOACHIMO CAMERARIO amico fidiss. suo S.

Rhetor maxime maximum Poetam
(Magno iudice si libet fateri
Quod non tam sumus esse quam uelimus)
Cur sic deseris, ut uenire nolis
Neglecti amplius in domum poetae,
Postquam te semel improbus Poeta,
Sed non fraude mala, tamen fefellit.
Quod te maxime Rhetor obsecramus
Per Manes Ciceronis eloquentis,
Per Demosthenis ossa gloriosi,
Velis uisere maximum Poetam,
Et non sic fugere, ut solent Poetas
Indocti rabulaeque, garrulique,
Sed citra sapientiam Sophistae.
Rhetor maxime maximo Poetae
Si das hanc ueniam, tibi Dei dent.


image: s143

Ne de Rhetore maximo et beato
Fias pauper et optimus poeta.

IOACHIMO CAMERARIO amico charissimo S.

CEltis scribit Salisburgum olim fuisse uocatum Iu uaniam, quod ego quia nusquam alibi legi existi mo sine periculo credi non posse, nec enim opinor sic apud ullum uetustum Scriptorem legi, quamuis gentis ego uocabulum quam urbis scire malim. Credo quidem Boios esse uel fortasse Rhetos, sed hi utrique patent latius, quam ut alterum huic tantum genti trib ui posse ui deatur. Item suspicor et ipsos partem esse e Noricis. Scio rem hanc satis et uetustate et recentium memoria intricatam esse, et me in uersu latino uehementer offendunt ista barbara nomina, maxime si nullum flexum uel Latinum uel Graecum admittunt. Itaque ut scias non frustra quaesisse me prius, ridiculum est quod scripsi.

Quique alias habitant partes Francinidos orae.

Sed ut scis nihil apud te pudendum mihiduco, opinor autem posse Francidos dici, quamuis Francus per se satis sit nomen tractabile, et in sua natura nul lum flexumrefugiens. Itaque de hoc facile uiderimus. Si potes rogo, ut isto qui nunc torquet scrupulo me leues. Vale. Tuus Hessus.



image: s144

IOACHIMO VIRO FORtissimo Eobanus Hessus S.

Insidiosorum lusurus bella latronum,
Si iam coenasti mi Ioachime ueni.
Interea licet ipse bonus Dormitet Homerus,
Nos exire domo iam quia relligio est.
Nam uenient nobis Athesini regna Tyrolis
Tu tua de forti scripta gigante leges,
Quod melius faciat nil Ioachimus habet.
Quod si non facies, quid Ioachime facis?
Sed ne non uenias, mi Ioachime ueni.
Saltibus in Francis sortes numerare caballos,
Par labor et uersus quos Ioachime facis.
Rex eris, ad Regem si Ioachime uenis.

IOACHIMO SVO S.

SCire uelim sis ne hodie hoc quod destinabas, auspicaturus? Deinde si hoc nolis, pati ne queatis uenire me in uestrum contubernium. Nam et Baumgartne rus ibi est futurus, quem ego conuentum uelim ea de re, quam heri copiosius exposuissem, si audire uoluisses, sed quando uos coenatis? si non grauaris facme certiorem. Vale.

Tuus Hessus.



image: s145

IOACHIMO CHARISsimo suo S.

QVod cum adesses praeterieram, nisi uenias hoc uesperi, carebis ea uoluptate oculorum, quam nunquam deinceps consequere. Quid sit non dico. Sed ut uenias, etsi possis Micalum tecum adducas, uel si hoc molestum est attrahas oro, non enim iam iubere audeo, Regem esse me oblitus, dum isti regno deturbant, qui a pedibus potius quam a manibus nos metiuntur, Vale.

Tuus Rex.

IOACHIMO SVO S.

ROgo te mi Chariss. Ioachime, literas Croti nostri remittas ad me si potes, ut earum lectione quantum possum hoc uesperi me satiem, satiari enim omnino istis legendis non possum. Cras recipies, cum reliquis quae iussisti fieri. Vale. Sequor consilium tuum in praelegendis [gap: Greek word(s)] Hesiodi. Sed haec et alia coram uale.

Tuus Hessus.

IOACHIMO CAMERARIO uiro doctiss. amico summo suo S.



image: s146

CArmen tuum uere mihi arridet, nisi quod uno atque [reading uncertain: print blotted] altero loco forsan negligentius a te scriptum a me non intelligitur, qua de re coram ubi uoles, ad ar gumentum risi, mirum in modum gauisus, hoc genere argu menti te quoque gaudere. Itaque statim conieci in chartulam, ut uides uersus super eare aliquot, quos uelim, sic ut no stram amicitiamdecet accipias, nam si tu ludis, cur non uicissim ego ludenti alludam. Quamuis quid ludas? uel potius cur non ludas: cum iste ludus te uelis nolis mane at, uel senem si inuenis contempseris? Multo uero erat copiosissimum tibi respondendi argumentum natum e tua sylua. Sed praecidere me oportuit quod alias tractaturum me esse latius constitui. Nam de huiuscemodi rebus scri bendi semper mihi fuit infinita copia, quam tamen haec aetas potest ut spero praecidere. Vade, et lude feliciter. Omnino nolo me ut aliquem te maiorem appelles. Quod sum enim huiusmodi ineptiae? sed socium esse patiare, id libenter feram. De Philippo libens accipio quod in calce apistolae ad te est adscriptum Sed de his coram.

Tuus Hessus.

IOACHIMO VIRO DISERtiss. Romuli nepotum nostro S.

VErus hodie fuisti qui praedicebas futuram pluuiam, et miror sic uerace fuisse, qui libenter et iu cunde nugari soles, etsi sic ferat ratio fallere quoque. Ergo



image: s147

Si bonus es pluuiae Graeculus author aquae,
Si quid habes ueri magne propheta, ueni.

Campus discolor ille te latronum
Expectat, uenias Propheta magne.
Et iam pransus es, et uacat uenire.
Et cur non uenias Propheta noster?
Sed ueni sic te pluuiae suaues
Obruant, sic te bona copiosi
Dulcibus mersum Cyathis inundent.
Pocula Bachi.

Tuus Hessus.

IOACHIMO VIRO doctiss. suo S

O Dulcem errorem meum, nunquam erraui liberi tius Ioachime, putaram in schola consessurum me inter communes auditores. Verum inter tales uiros De um immortalem me ne pudeat? me non potius delectet? Quare nihil addam amplius, quia rem ex sententia, id quod ne somniaram quidem, cedere uideo. Sed quis exemplar nunc expediet cupido nocturna uersare manu, uersare diurna. Vtinam queamus expiscari aliquod uel tota urbe uenale Homeri exemplar, pluris libenter emam quam ualeat, agam ego cum Baumgartnero, si possit ille forsan ea quoque in re nobis commodare. Viue ac uale. Tuus Hessus.



image: s148

Ioachimo [gap: Greek word(s)] S. Hessus.

Obuius a coena Plutarchus uenit eunti
A Plini tenebris ad Ciceronis opes.
Dum cupio iniecta properantem uoce morari,
Incoeptum fallax alea rupit opus.
I [reading uncertain: print faded] nunc nostra tuis [gap: Greek word(s)] confer [gap: Greek word(s)]
Qui tamen hoc casu ne moriantur, ades.
Quos capitella uoco, capitum capita esse uolebam
Sed si non ueniant uix rear esse pedes.

Huc Patriarchae nobiles
Huc properate Archangeli,
Huc scribae ueniant graues.
Reges omnia possident
Ludos, uina, sed aleas
In primis tibicnon graues
Iucundissime Anastasi.

IOACHIMO CAMERARIO nostro S.

QVia cras Calendae sunt Februarij, constituo mit tere qui ferant partim meriti stipendij quod significandum tibi et Micalo nostro duxi, ut quo niam in eisdem nobiscum castris militatis. uestros quoque Oratores nostris legatis, si forte placeat, adiungatis [reading uncertain: print blotted]. Deinde Ioachime quae annotata uides, ea nobis


image: s149

expedi, et Phyllida solus habeto. Vale.

Tuus Hessus.

IOACHIMO CAMERARIO Regni Musarum Qu. suo S.

ECquid mittimus hodie in Curiam pro accipiendo stipendio, qui strenue adeo militamus? dari non est dubium, cum et iussi simus in hunc diem petere. Pulchrum uidetur, ut hoc simul agamus, ut si mittas tuum Vitum, ego illi addam unum ex meis, nam et hoc com modissimum est, ne Quaestoribus istis laborem numerandi duplicemus, et nobis honestum communiter acci pere, quod communiter debetur. Quod ubi crit factum, tum de Musis cogitabimus, nam mire nunc quidem frigent, quoniam ligna ad calefaciendum hypocaustum de sunt, calescent uero ubi ad ignem accesserintplus satis. Vale.

Tuus Hessus.

IOACHIMO NOSTRO charissimo S.

MIttimus hic inclusas literas tibi Ioabhime cuiusdam ex Heluetijs, nomen excidit nobis, tibi fortasse non ignoti uiri, ut uidetur, et boni et eruditi, nam et nobis scripsit olim mihi, cum Rex essem, ut ait


image: s150

ipse, familiariter notus. Tu si quid est quod scire uel oporteat me, uel tu uoles, rogo uti ad nos nunc uenias. Nam et alia quaedam mandata nobis ad te sunt. Vale et has literas ubi perlegeris, quaeso ut earum nos parti cipes esse permittas. Videntur enim habere fructus aliquid ad nostram sterilitatem redundaturi, cum tantum in fronte floris promittant. Vale.

Tuus Hessus.

IOACHIMO CHARISmo suo S.

EGo uero risi, cum tu scribcres sperare satisfacere te posse indignanti mihi quia non ueneris, scilicet, ego possum indignari tibi Ioachime? sed ad rem: Chalcographo hac hora tradidi ista ommaquae uidisti, si modo quod optabam, hoc postremum per occupatio nes tuas tibi licuit perlegere. Cur uero non aedam? an patiar istos tam libere ac friuole mihi insultare, quod ni hit in ipsos quidem, sed in me magis deliquerim. Quam uis quid deliquerim, et tu sic soles excusare, quod utinam posses tollere, erratum nostrum. Quod si illi quicunque demum sunt, quicquam haberent tui simile, haud quaquam mihi facesserent hoc negotij. In fronte libelli si uidetur sic scribemus:

Hic oculis opus est iterum tibi liuide, si qua
Dentibus occurrat praeda parata tuis.


image: s151

Sed puto [reading uncertain: print faded] ni rodas tua pectora, ut ante solebas,
Hic miser extrema conficiere fame.

Non audeo abs te petere, ut in partes uenias, nea uelim inuidia grauari te, uel apud ipsam, inuidiam, et ego ab istiusmodi contentionibus natura semper abhorrui.

Tuus Hessus.

IOACHIMO CAMERARIO nostro S.

ET hoc nunc [gap: Greek word(s)] deuoratum est Ioachime. Mit temus igitur centum oratores augusta ad moenia regum. Quorum principes erunt Cyneas tuus et noster Diogenes. Mihi quidem ut scis, ualde molestum est accusari apud [gap: Greek word(s)] istos. Causam enim nunquam dixi. Iccirco committes inter caetera legatos, ut actionis statum habeant. Nec posse, nec consuesse Poetas causam dicere, esseque etiamnum Iudicibus formidabiles coram quibus accusentur. Itaque satius esse uel toto aerario redi mere unam talem etiam leuissimam causam. Haec tu illis sic scripta consignabis, sunt enim Oratores nostri obliuiosi, et praeterea capita sine linguis. Vale et uola cum [reading uncertain: print blotted] tuo Cupidine fortiter et feliciter. Ex Regia.

IOACHIMO CAMERARIO uiro summo charissimo amico S.

DIxi nuper tibi Ioachime, si sorte meministi, de


image: s152

quodam carmine, quod absente te luseram, statimque missurus eram, si mature, et quod optabamus argumentum, immo occasionem tuus aduentus intercepisset. De scripsi tamen et impleui hodie, nam ultimi uersus 14. de erant, tibique misi, ut et uideas absentem te nobiscum fuisse, etsi uidetur adhuc transmitti posse, id tuo consilio fiat, ut quod aduentus tuus de argumento detraxit, consilium rursus adstruat. Sed obtestor et adiuro per Musas te, ut omnino me scripsisse sentias, mihi quidem satis testium est, mea conscientia. Vale.

Tuus Hessus.

Eob. Hess. Ioachimo S.

Ne desit quod agas, quod rideat Angur Apollo,
Ludendi praebes tu mihi materiam.
Sed quid agam? uersus peruersos ordine uerso
Dum lego nil facio, et multa simul facio.
Nunc ut tu uenias pono Ioachime tabellam,
Siue iterum uinces, seu mihi uictus eris.

Patriarchis et Angelis nostris S.

Ecquid uacat uobis amici, ut uel uos huc, uel nos isto. Nam

Festa luce domi tota qui desidet illi
An ne aliquid uiui sanguinis esse putas?



image: s153

Veto te contristari Ioachime. Nam in Angelos nullum cadit [gap: Greek word(s)], quanquam o, sed

Viuit adhuc nobis uicturus longa Philippus
Tempora, tam saeuos quis putet esse Deos,
Vttalem rapiant iuuenem, qui uiuere uita
Nunc primum potuit commodiore tibi?
Sed charta plena est.

Ioachimo Camerario nostro S.

REmitto quidem tibi ut iubes, et ut tu uocas, nugas [reading uncertain: print blotted] uere si nugae sunt, Pulcherrimas. Sed uide ne dum has tam diligenter repetis minime accipias. Nam ego quidem descriptas habeo, ne putes hic indiligentem fuisse me. Vale.

Tuus Hessus.

Ioachimo nostro S.

SI nihil est quod agas Ioachime, hoc age si potes, uenito ad nos, ut simul fortunam amici ut iubes, deploremus. Sed quid deploremus? immo ut consolemur nos mutuo de bona fortuna quam aduersam nos interpretamur fortasse maligne satis. Sed iam si potes, ueni. Ego redij ex aucupio, cui hunc diem dedi. Idem Micaelo quod tibi scribimus.

Tuus Hessus.



image: s154

Etiam Epithaphia mitto, de quibus eligetis quod maxime probaueritis, caetera, si uidebitur, abijcietis.

IOANNI SEILERO PABEbergensi uiro opti.

Quo tumulo Seilere iaces rarissima tecum
Hoc iacet et probitas et generosa fides.

Aliud.

Non prius occubuit fato Seilerus acerbo,
Quam foret ille annis et pietate grauis.

Aliud.

Qui plenam grauibus uirtutem miscuit annis.
Seileri reliquum continet urna breuis.

Aliud.

Si uirtus spectanda foret post fata superstes,
Seileri caperet tam breuis urna nihil.

Aliud.

Fallitur angusta qui te Seilere sub urna,
Qua tegeris, totum posse latere putat.

Aliud.

Vnde animum corpusque datum Seylerus habebat
Hanc coelo moriens reddidit, illud humo.

Sed qui possum uirtutem, pietatem, sapientiam, fidem notam nobis uno disticho pro dignitate celebrare, et tam paucis uersibus comprehendere?



image: s155

Haec iam culpa igitur nostro debetur Hopello,
Disticha qui tantum scribere nos uoluit.

EOBANVS HESSVS IOAchimo Quaestori Regio. S. D.

Ego [correction of the transcriber; in the print EEgo] quidem quantum in aerario sit nescio, et accipiendi sunt hospites, non ad illam cotidianam nostram consuetudinem, sed singularem et magnificum in modum. Tu uero, ut audio Quaestor noster, domi iam reptas uel potius decumbis, neque prodis exira aedes. At nune uel max. opus erat praesentia et opera tua. Videbis ut argentum nobis ad coenam quo una mensa instruatur, praesto sit, purum celatumue, nil moror. Vasa modo sint quibus potemus nos. Iam enim coci occuparunt culinam. Omnia attulerunt illi quae coquant. Vasa tantum a meis petunt. Apparatur conuiuium opipare iubente et curante Satrapa Regni. Aduenit enim modo, si nescis, Dantiscus, qui mecum esse uult, et de ponere interea praesulis personam. Ille igitur tantus hospes intr are angustas non dedignabitur aedes, Regalemque hilari fronte subire casam. Etiam uinum missum est, quantum conuiuis Tricongijs omnibus satis esse possit. Nihil igitur iam aerarium moror, Vasa modo pro mi uolo. Haec igitur a te afferat tuus Scirtus, quibus utamur, et quae [correction of the transcriber; in the print que] reponantur apud te, postquam usi fuerimus.


image: s156

Sed te non esse nobiscum posse malum est. Et requiretur profecto praesentia tua. Hoc uero est necessitudinis ueteris non obliuisci, cum ille tanto splendore nominis, tanto dignitatis gradu, hac opulentia, ultro ad me accedere potius uult, quam accersere me ad se. Vtrum uero tu doctrinam hanc illi huma nitatem, an consuetudinem externorum addidisse existi mas? Hoc [gap: Greek word(s)] dignum est consideratione tua. Sed de his coram. Nunc, ut dixi, scyphos mittes non [gap: Greek word(s)]. Quicquid erit gratum erit, sed grandiora pocula mallem. Bibemus enim ut opinor, homines elegantes et docti Graeco more. Vale conualescens quam primum, et te nobis confirmatum siste. Ex Regia.

IOACHIMO CAMERARIO nostro S.

ORo, perscribe mihi ex tuo Herodoto, quod nuper ostendebas, quot [gap: Greek word(s)] in Graeciam duxerit ille Xerxes. Nam mihi tuas rationes cognoscere et considerare libet. Vale.

Tuus Hessus.

IOACHIMO CAMERARIO suo charissimo S.



image: s157

SI ullo modo potes maxime te rogo Ioachime, ut uenias ad nos, simulque uti roges nostro nomine illum mirabilem et satyricum Mycalum, ut et ipse ueniat hospes cum uxore sua peruenusta. Simul Ioachime sunt quae te uelim, et quaescire te oporteat. Vale.

Adducetis una uestras, si uidebitur, nam nobiscum est hospes coniunx.

Tuus Eob. Hessus.

IOACHIMO CAMERARIO uiro doctiss. amico summo suo S.

HOc uulgare est, sicut tu soles dicere Ioachime, ta bellarius properabat, non uacabat, eram occupae tus, Et si quid est talium. Sed hoc plane regium, scribebam a prandio statim, imo in ipso adhuc prandio nostri Stur tiadae, et tu non ignoras quid ego sole am in prandijs Mi Ioachime, quod tu potiss imum a me exigis, ego praestare nunc minime possum, non quia non possim omnino per uertere istum Clypeum, sed quia uacare nunquam potest, ita obruor pene Erphurdiensibus delicijs ferme quotidie, et tamen non eo usque ut tui obliuiscar. Mi Ioachi me uelim mihi significes, sicut etiam proximis ad te lite ris scribebam, num patiare tecum agi de conditione aliqua, qua huc possis pertrahi? D. Sturciades iussit asscri bere me, ut si oleum [gap: Greek word(s)] iam habere possis pa ratum, ad se quam primum transmittas: Et ob eam rem


image: s158

transmittit duos tibi cognomines, si quid praeterea ex posueris, libentissime et hoc transmissurus. Qui tu uales anime mi? Quid tuum crus? Quid Norinberga de nobis? nihil? nihil amo hoc tempore magis quam tuas literas, quae sunt mihi instar omnium aliarum. Si me amas, ut certe facis, scribe ad me soepius. Habes enim, et potes habere frequenter ad nos tabellarios, et haud dubie frequentiores multo, quam nos hinc ad te. Emitte obsecro librum tuum sine Clipeo, haud dubie defensum satis suo ipsius gladio, sic ut Clipeo non indigeat. Sed heus tu, iam et alij mihi oc currunt Clipei, Eurypyli uidelicet apud Calabrum, ut uideo ex quorundam Commentarijs. Cuius descriptionem habeo quidem, sed uerum archetypon, id est, ipsum Calabrum non habeo, nec habere hic possum, tamen constitui uertere, et Agamennonis apud illum no strum, et quaeram alios quoque.

Te rogo, ut si quos noris, qui in hoc genere nosti omnia, mihi indices, Salutat te ualde reuerenter D. Sturciades cum tota domo. Saluto et ego te qui scripsi epistolam, in Domino. Saluta chariss. nostrum D. Georgium Hopellum et MicaŽlum unice carum et Mylium et alios omnes subortum Caniculae.

M. D. XXXIII.

Tuus Hessus.



image: s159

ERVDITISSIMO VIRO DOMIno Ioachimo Camerario amico chariss. suo S.

FAteor mi Ioachime, iam diu nihil ad te scribo, non quia non semper cupierim, sed quia uel cum maxime uellem, defuit oportunitas, uel cum ea etiam adesset, ipse alio distrahebar. Quorum tamen si nihil accipis, superest ut culpam agnoscam, et peccatum fatear tibi, quocunque modo uoles plectendi sontem iure relicto. Et tu non ignoras meam inscribendo negligentiam, quae ut natura est mihi insita, ita in colenda amicitia multo quam scribendis literis semper uideri uolui esse diligentior, quod haud dubie tu quoque ipse iudicabis, si ante actam nostram utriusque consuetudinem recte animo perpenderis. Sed quorsum haec nunc argutari attinet mi Io achime amicorum omnium longe charissime, uix credis quam tum me nuntius Hoepelli mortis perturbauerit, quem ex tuis literis accepi peregre mortuum, sed non libet refricare cicatricem istam, quid enim profuerit? Quod ad nostras res attinet, ego quidem uideor non temere condi tionem mutasse, nec dum enim penituit, quanquam dulce erat Noribergae uiuere, et praesertim propter te et nostrum chariss. Baumgartnerum scis qualem amicum. Tuum Clype um toto hoc ferme anno quo absum perdideram, nuper casureperit uxor in scriniolo quopiam inter mundum mu liebrem, nam scilicet et illum exornant Clypei. Itaque da bo operam, ut si ita utique uis, ut quam primum absoluatur.



image: s160

Sed quis erit hic Aristarchus mihi te absente? ego erum, ut istius linguae sum tuo quidem iudicio magis quam meo non prorsus rudis, ita natura in audendo ali quid tale meticulosus. In Macrone ut uideo, nihil prorsus est praesidij, de quo ante hoc tempus longe fuit prae clarior existinatio mea, sed et nunc egregia est, uerum ille alias res agit. Nuper uerti, o facinus audax, Coluthi raptum Helenes PoŽtae non admodum obscuri, nisi quod uereor aliquot locis deprauati. De quo mi Ioachi me tuum iudicium expectabo, missurus etiam breui ad te meam uersionem, et misissem cum hoc Verdensi tabellario, nisi tempus mihi ad describendum defuisset. Interim te rogo mihi explices, quomodo mihi locus quem inserit de sepulcro Phyllidis sit accipiendus, cum temporanon conueniant, et profectio in Graeciam Paridis ante Troianum bellum facta sit. Phyllis demum bello perfecto se su spenderit. Haec rogo mi Ioachime mea caussa facere ne grauere. Et quam primum possis ad has literas mihi respondeas. Deinde item de tuis rebus omnibus, deque tuis consilijs plane et aperte omnia sig nifices. Ego bona spe sum, fore ut honesto premio huc, si modo uoles, perducaris. Nam ea nunc parumper, qui escentibus alijs negotijs et tumultibus, causa agi potest, et agi nuper etiam, sed lenius quam uellem, coepta est. Scis morem nostrorum hominum. Consilia nobis non desunt, animi ad consilia exequenda desunt. Ita fit ut lente, et quasi persomnum agantur in hac ciuitate omnia.


image: s161

Sed nos erimus eo diligentiores in urgendo, quo sunt illi tardiores in perficierdo. Ausi sunt quidam nuper quaerere a me, posses ne huc perduci salario annuo octuaginta aureorum? ego constanter adserui non posse minoris te, quam ego conductus essem conduci. Et cum ostendissem quantus esses in Latinis et Graecis lite ris, facile omnes in meam sententiam perduxi. Itaque ea nunc tantum est deliberatio, unde tantum pecuniae sine detrimento fisci publici contrahant, quod tibi pen datur. Quare mi Ioachime rescribe quam primum potes, possis ne annuis centum contentus esse, et cum tuis omnibus in hanc ciuitatem demigrare. Quod utinam uelis Ioachime, posse enim nihil dubito, et forte ne tu quidem dubitas, qui et mores huius populi et ciuita tis conditionem satis nosti. Saluta mihi uxorem tuam, saluta dominos et amicos chariss. nostros. Et Baumgartnerum, Ioannem Mylium, Vincelaum Lincum, Io annem Magebucchium, et in primis optimum uiram D. Georgium Geuderum, qui me argenteo donauit po culo, et ego pro illius in me liberalitate ingratus non ero, D. Sebastianum Magnum, et quos nosti reliquos amicos. Pene exciderat mihi optime de me semper meritus singulari uir pietate, Dominus Lazarus Spengle rus, hunc ut reuerenter meo nomine salutes te rogo.

Quam dolet Ioachime inter tot salutandos Hopellum non posse ascribere. Haec scribenti testis mihi est Deus, pene exciderant Lachrimae. Vale mi chariss. Ioachime,


image: s162

et mihi quam primum potes rescribe, et si quas in me uirtutes esse unquam iudicasti, rogo ut hoc uitium meum n scribendis literis ne imiteris, sed mihi potius ignoscens, a naturae tuae bonitate non discedas. Salutat te et uxo rem tuam mea Regina amanter quidem, sed ut solet, Thuringice. Nos ualemus perbelle omnes, cura ut ualeas. Erphurdiae Id. Martij M. D. XXXIIII.

Non licuit relegere, siquid requires in eo sequeris coniecturas tuas.

Tuus Eob. Hessus.

IOACHIMO CAMERARIO uiro doctissimo amico summo suo S.

QVod ad tot meas ad te liter as Ioachime, nihil responde as, neque fero moleste, neque miror ual de, cum sciam in scribendo tardum, in amicitia tamen colenda diligentem esse et fuisse semper. Quod uero cum hoc nuntio nihil omnino literarum, cum prae sertim Sturtiadae nostro scriberes, ad me dederis, mecum tacitus indignor. Atque etiam pene tibi fuissem subiratus, nisi leuiter mei in literis ad Sturtiadem meminisses, ubi iubes ut Coluthum tibi mittam, quem ut uides, mitto qualemcunque, neque enim alium uel potui uel habui, nisi eum, quem tu talem effecisses. Hactenus haec. De alijs nunc. Ego si nunc PoŽta essem, dicerem omnino in Seripho habitare uos Ranas Noribergenses. Itasunt omnia muta


image: s163

et a uobis et apud uos, ut audio, qui etiam prohibeatis de praesentibus rebus uoces esse liberas. Quid istuc? quia scilicet, ut suspicamur, uos estis in partibus. Scis quib. de rebus loquar, et nisi me fallunt omnia, sciet breui et tua patria et aliorum fortassis, quod tamen auertant superi. Quod ad nos attinet et nostra studia, magna hic contentione agitur, de recipiendis in hanc (ut uocant) facultatem duobus Vittebergensibus uiris dostis, bonis tamen multo magis, qua in re nostri quidem pauci sed pessimi homines summa ui nituntur contra. Verentur enim sicut non dissimulant uererise, ne si hosreceperint, alios deinde plures Vuitenbergenses recipere cogantur, et totam scholam Vuitenbergensem ad nos demigratu ram palam fremunt, quod utinam fiat breui. Ego quan tum priuatim, et ut ita dicam, furtim facere potui, eo rem adiuui et promoui, ut iam pro confecto habeatur, nisi in felicissimus ille Fulgurius optimae nostrae uoluntati unus obstiterit. Spero tame fore, ut res pro nostra senten tia breui sortiatur exitum, ego in quorundam ob eam rem inuidia sum, sed dissimulant, et fateri non audent, metuem tes uidelicet Maiestatem Regiam. O quam te cupiunt, quibus te uotis optant, mi Ioachime, et tamen nihil earum rerum praestant. Cum haec scriberem superuenit tabellarius, et impedierat me Papa noster, qui mecum garrie bat, alioqui plura scripsissem. Rogo te ut diligenter de omnibus tuis rebus ad me perscribas. De Colutho rescribe oro quid sentias. Vale. Saluta nomine meo


image: s164

et Reginae uxorem, et totam domum tuam. Vale ite rum Erphurdiae.

Tuus Eobanus Hessus.

DOCTISSIMO VIRO IOAchimo Camerario amico chariss. suo S.

FAcile credo mi Ioachime non posse te irasci mihi, etiam si cessator sim, hoc est, naturam sequar meam. Gaudeo uero gratas tibi meas literas esse, idque sum mae uoluptati est a te probari quales cunque meas. Si ue ro nunc ego me excusem de breuitate harum literarum, uix credas circumuentum me temporis angustia, non quia magnae res fuerint quae urgerent, sed quia indignae, de quibus ad te perscriberem. De conditione tibi proposita quod scribis optime Ioachime, iudico te sapientissime statuere, si non accipias, nam quid te talem uirum, et ut tu non dissimulas, Musis uere natum, in id pistrinum conijcias, unde euadere, deinde non ita fa cile, nisi magno cum tuo malo possis? Ciuitatis nobilis simae in te amorem iam dudum non ignoro, sedtu uide ne isti amori nimium obsequaris, potes alioqui bona et te digna conditione in ciuitate tui amantissima uiuere, etiam si nunc id aetatis, scriba non fias. Conditio quidem inquis honesta, fateor. Sed te indigna, et tu illa indignus, quia maior es quam ut eo te demitttas. Quid plura? ex animo mi Ioachime optime consultum tibi uelim,


image: s165

qui ipse mihi consulere bene non possum. Rogo ut illas deas, de quibus tam amice scribis ne deseras, quod si facies, non solum istam tibi oblatam conditionem, sed etiam omnem aliam quantumuis splendidam fortunam contemnes. Gratissimum fuit mihi, quod interrogatis quibusdam meis respondisti, gratius multo quod libellum tibi mitti iussisti, quem et mitto ut uides, quaesoque ut quam primum possis huc remittas. Nam haec prima foetura est, et exemplum nullum aliud superest, et ego suspicabar mendosa esse exemplaria. Quare mi Io achime hic quoque fac quod fecisti saepe, et de nostris nobiscum libere disputa. Nunc sicut iubes pro Clypeo Coluthum mitto, quem bene colatum mihi, mi Ioachime, remittes quam primum poteris, ego dabo operam, ut et Clypeum mittam breui. Tesaluo labores nostri non periclitabuntur. Saluta nostrum carissimum Micalum et Mylium, et Spenglerum, et nostros omnes. Vale.

Tuus Eobanus.

D. IOACHIMO CAMERARIO uiro doctissimo amico summo suo S.

HAbeo tibi gratias mi Ioachime de Colutho nobis diligenter explicato, quod etiam credo me antea tibi significasse. Vtinamque coram tecurr. saepe talia meditari liceat, nunc quam uellem longius abes, et ita nos fortuna distraxit, ut tua dulcissima consuetudine priuatus


image: s166

semper doleam te mihi non adesse, semper optem tecum esse, Gratulor tibi, quod studijs tuis molestiss. conditione te leuaueris, uel potius, quod molestissimam conditi onem quantumuis splendidam non acceperis. Videbam enim futurum, ut si accepisses, prorsus et tibi tu et ami cis omnibus nobis eriperere. Rogo te quonam non licuit nunc copiose, nec etiam potui scribere, significes mihi ecquid amicorum adhuc istic nostrorum? Nondum enim sa tis scire possum, qui uel perierint nobis, uel seruati sint. Post Hoepelli enim mortem uix quicquam accepi de Mi lio, de Baumgartnero. Scripsit quidem ad me D. Sebastianus Magnus, sedde se tantum, scripsit item Vincelaus, sed de nostris fabulis, D. Baumgartnerum cui omnia, D. Milium cui plurimum debeo, rogo diligenter saluta. Scri bam breui utrique. Valde enim metuo, ne tanti amici ingratum me esse suspicentur, quia nihil scribam. Item sig nifica uelis ne nunc quoque atque an possis ciuitatem istam deserere, quanquam hoc postremum uelim clam habeas. Nolim enim Ciuitatem optime de me meritam ullo pacto offensam, saluta cariss. nostrum Rotingum, saluta uxorem et totam domum tuam, saluta Guielmum Ludimagistrum Aegidianum, saluta reuerenter D. Lazarum Spenglerum uirum optimum. Sed uide ne rideas, cum tot salutibus chartam oppleri uideas, quid enim scriberem aliud? Tuas literas auidiss. expectabo. Vide ne aliquis tabellarius sine tuis huc ueniat. Vale mi Ioachime. Erphurdiae 14. Maij M. D. XXXIIII. Tuus Eob. Hessus.



image: s167

Si quid istic noui habes rogo nobis ut communices, omnia apud nos incertissima et non minus uaria sunt, quam est ipse populus. De Hesso uelim scire quid istic sentiatur.

IOACHIMO CAMERARIO Quest. uiro doctissimo, amico summo suo S.

QVae tu mihi somnia ueteris regni narras? Cum ego aliud somniare non possim, nisi tenues et inanes epistolas, quod si tibi sic libet appellare omnia quae scribimus, quid scribemus amplius nisi nunc etiam literas famelicas et esurientes? excusaui me de capro et erat uerum. Quod uero nunc excusem tempus? at hoc nullum erat, et ego pridie huius diei in publica promotione, sic uocant enim, bene biberam, et postridie male scribebam. Vt igitur sint literae steriles et inanes, tamen habebis regias, et hoc satis est. Hactcnus de literis. Tuus libellus unice me delectauit, quem in consessu publico ostendi omnibus, etiam quibusdan: doctis uiris Lypsensibus. Quid uero tu ad ista? uis fieri Medi cus? Vide ne idem cueniat quod mihi, et ne nimium se ro Camelus saltet, sed mi Ioachime isto studio, studium dico non [gap: Greek word(s)] secundum Hippocratem, nullum ali ud est nec utilius nec amoenius, quo ego pro mea mediocritate delector uehementer. De nostro Colutho


image: s168

quod nihil alud scribis, nisi accepisse te, et factum iuris publici, atque hoc ipsum te non expectasse, nescio quomodo intelligendum mihi sit, utcunque uero tu sentias, hoc dicam, et fatebor semper quicquid est huiusmodi ineptiarum a me profectum, quicquid etiam dein ceps proficiscetur te authore et profectum est, et pro ficiscetur. Nunc ego ad Psalmos relabor. De nostris re bus scholasticis nostro more omnia, id est, male. Haec ci uitas est ipsa discordia, speramus tamen meliora. De te egotantopere uetante, tamen non desino, et efficiam haud dubie, nisi me fallunt omnia, reliqua tu intelligis, utes ualde sagax. De Hesso quid argutaris? quid ego tuae patriae minatus sum? an quoniam unus Hessus putat esse ius in armis, ideo tibi omnes Hessi suspecti sunt? non credo, nam me nouisti satis regem quidem esse, sed nequaquam sanguinarium. Iste uero Alexander non uidetur quieturus. Et quid tum Ioachime etiamsi, sed non ego scribam nunc plura, scripturus breui steriles et inanes quidem epistolas, sed tamen copiosius quam uideo te tam foecundas et uberes scribere, sed quae in ipso partu uelut deficiant, et euanescant, hoc est, desinant, ubi erat incipiendum. Habes talionem. I nunc, et dic inanes esse literas regias an nescis plenas regibus esse manus? Sed desino. De Colutho rogo te, ut diligentius mihi scribas. Saluta Micalum cui responsum debeo, sa luta carissimum Mylium. Hopelli memoria mihi tenacissima est, saluta D. Lazarum Spenglerum uirum


image: s169

optime de me meritum, saluta D. Scbastianum Magnum, Saluta Guilielmum ludimagistrum, cum omnibus suis mihi amicissimis, saluta uxorem et familiam tuam totam, et uale in Christo. Erphurdiae 6. Iulij M. D. XXXIIII.

Tuus Hessus.

ERVDITISSIMO VIRO DOMIno Ioachimo Camerario Qu. amico carissimo suo S.

QVid ultimis tuis literis ad me scripseris cariss. 10 achime plane oblitus sum, tamdiu enim nihil scribis, ut mirum tibi uideri non debeat, si prio rum obliuisear, et non uacabat nunc scrinia reuolucre. Hoc memini de Clypeo, non quiescere te, faciam igitur quod uis, sed non sine Theseo te, scis enim aliter me non solere. Ego inscribendo poŽmate de Hessi uictoria sum occupatus, iubente atque cogente Philippo, non Hesso, sed illo nostro. Vbi erit absolutum ad te mittam. Scio satis iratum te mihi esse, quod rariusscribam, et breuius etiam quam uelles. Nunc autem si unquam breuiter maxime breuiter scribendum mihi fuit, quod in prandio ha biturus eram hospites, qui deuorarent mecum allium, an seres, et gallinas, et auiculas alias, et cogebam tabel larium assidere mihi dum scriberem, fere semper ita accidit, ut occupatum me hic tabellarius inueniat, et ego


image: s170

semper scripturus, raro tamen ut uides scribo, quod tu pro tua in me benignitate boni consules, dum modo sci as de amieitta atque de amore nostro nihil imminui posse. Te enim quantopere amem habes infinita argumenta. De scolae nostrae rebus in praesentia scribere nihil possum, quod omnia adhuc sint in certissima Sturtiades et ego facimus frequentem tui mentionem, sed ultra uota honestissima transcendere non possumus. Acce pi nuper a Thoma literas, cui respondebo breui, minus occupatus. Ne uero metuat, ne Regem amittat, qui uos aliquando istic iuuiset, et Regno suo prouidebit aliquo modo. Viue ac uale mi Ioachime, et ignosce huic festinationi ineptissimae, emendabo banc negligentiam breui aliqua diligentia. Nam animus est cum omnibus semel istic amicis, praecipue D. Hieronymo Baumgart. ac My lio tibique mi Ioachime copiose scribere, quos omnes et nostrum cariss. Micalum, cum uxoribus salutabis diligen ter. Iterum uale. Erphurdiae 20. Sept. M. D. XXXIIII.

Tuus Eob. Hessus.

DOCTISSIMO VIRO IOACHIMO Camerario Qu. amico immortali suo S.

IGnosce mi Ioachime, et da ueniam non tam negligentiae meae, quae in colenda nostra amicitia certe nulla potest esse, quam naturae in hoc ualde uiciosae, quod ad scribendas literas est multo quam debuit esse ignauior.


image: s171

Parabam statim superiori tuae epistolae elegantissimae respondere, et aliquid, si possem, tuo iustissimo dolori consolationis adhibere scripto, quod postulare uidebaris epicedio. Sed abierat citius quam existimaram abiturum tabellarius, et interim huc reuersus me non adijt, sed me abijt ignorante, fortassis quia nihil erat illi apud me negotij, quod a te ut suspicor, mihi subirascente literarum nihil attulisset. Ita factum est, ut scribendi Epicedij laborem semper, ut soleo, differrem in crastinum, et scribebam mandato Philippi de Philippo, quem ad te mitto quo in libello non credo inesse uersum aliquem [gap: Greek word(s)], cum tamen multos inesse sciam pessimos, et qui Onomasto, et multis alijs, addo etiam tuo Puniceo ualde sint displicituri, de quo uiro mi Ioachime cur quaeris? an tanti facis, ut dignum ducas quo cum rixere? nunquid ego saepe tibi dixi solere hoc silicerinium pessime iudicare saepe de optimis? Quid tuare fert si uetulum canem angit tua fama et inclita eruditio? an tibi aequo animo cedat qui nulli cedit? ne expectes. Quanquam uero et ego iniquissimo animo patiar istas de te improbissimas calumnias confingi, tamen sapientius nos facturos existimo, si feramus quam si ex postulemus cum ista larua quicquid hoc iniuriarum est, nec enim et mihi satis aequus est, ut scis et ipsius [gap: Greek word(s)] satis produnt, floret enim nunc, si dijs placet, qui quotidie moritur et contabescit. Ne committas mi Ioachime ut a pulcherrimis tuis et utiliss. studijs te absterreat homo iam [reading uncertain: print faded] nulli utilis. Ellum autem cui tuae Lacunae displice at, quid


image: s172

tum? quid item mirum? at placent alijs, imo placent bonis et doctis omnibus, an nostra studia pendent ex isto Aristarcho? haud equidem existimo, nam et nos etiam sine hoc aliquod nomenque decusque gessimus, nec tues adeo informis. nuper te in littore uidi. O formose puer, cur tantum credis Erythro? Quin hoc agimus, ridebimus etiam Clitellarium, quid enim fecerimus rectius? ni si enim rideamus, uereor ne irascamur forte et scribamus Tragaedias.

Dij prohibete minas, Dij talem auertite pestem,
Ne noceat nobis Deus ille inuictus Erythri.
Nobilis ille Deus, sed tamen ille lapis.
Saxeus iste Deus, Luridus iste senex.
Sic ego ridebam fatui ludibria fusct.
Cum mihi Spengleri fata dolenda forent.

Sed consolabor alias et commodius te in tan to luctu, qui communis nobis esse merito debet, fuit enim utrique amicissimus, quanquam in talibus casibus quid noui patimur, cum idem simus passi in Hopello amisso? Super est ut Deum oremus, ut quam diutissime nobis conseruet Hieronymum Baumgartnerum, ut nostrae li terae aliquem istic patronum habeant, quanquam habent et alios, sed hoc neminem, neque doctiorem, neque ueriorem, non enim sum oblitus optimorum uirorum Coleri, Magni, Gauderi, quos omnes rogo meo nomine officiose salutes. Et D. Ioannem Mylium, et Vincelaum Nicodemum meum. De meo libello rogo te, rescribe


image: s173

quid sentias. Rogo ut mihi mittas aliquid speculorum, quibus nos, ut scis super naso collocatis, ut quae absunt longius [reading uncertain: print faded] conspicere possimus, saepe risum mouemus Lynceis istis, hic reperiri nequeunt. Vale mi Ioachime Cariss. et ignosce hijs ineptijs, tecum enim libenterineptio, non enim possum aliter, et facile facio, quod semper facio. Quid agit noster Micalus? admoneto optimum uirum, ne suspicetur me Papistam fieri, etiam si Papistica uina bibam. Iterum uale cum tuis omnibus. Erphurdiae postridie omnium sanctorum M. D. XXXIIII.

Tuus Eob. Hessus.

D. IOACHIMO CAMERARIO uiro doctissimo amico summo suo S.

Non potui heri ualde occupatus conuenire Sturti aden nostrum sicut constitueram, nam ipse per li teras significauerat mihi accepisse a te literas nescio quas, aut per quem Nam ad me non uenit siue ille Ver densis, siue alius quispiam est tabellarius, et tamen cum hic Typographi Haganoensis Statius esset nobiscum, et hodie mane abiturus, scribebam, quanquam heri be ne potus, ante lucem ne nihil scriberem. Quid est uerŰ aduersae tibi ualetudinis mi Ioachime? ita enim heriscri psit ad me Sturtiades. An adhuc isto cruris malo labores, an aliud quiddam acciderit ualde scire cupio, non enim secus aduersis tuis doleo, quam laetor secundis-Redde igitur obsecro me de hijs rebus certiorem. Habeo


image: s174

tibi magnam gratiam pro missis ad me speculis, quae tu, ut uideo meo uocabulo apellas [gap: Greek word(s)] satis tamen pudice, Quia Graece. Quid uero istic nuncde schola uestra? an adhuc est aliqua, mortuis tot iam bonis uiris eam olim souentibus? Quid noster Mica lus? Valde gaudeo uxorem tuam filiolum tibi esse enixam. Si quid aduersae est ualetudinis tibi ualde doleo. Nobiscumsalua sunt omnia, nisi quod resp. male, ut scis admi nistratur, et disceptatio ciuitati est cum Moguntino Episcopo, quam ob causam aliquot iam hebdomadas hic agunt duo commissarij Caesaris, quem finem sit haec res habitura non nideo, nisi quod aiunt maxima pars eo rem duci, ut omnia iura Episcopi quae habet in hac ciuitate uendantur principibus Saxoniae et Hessiae: quod si fiet, habebimus amissa libertate multos dominos, id quod nuper Molhusio quoque accidit. Philippus nuper nobiscum erat ad Hessum proficiscens, et inde rediens comitatus optimis uiris qui Reginam meam ho norifice donarunt, sicut et ipse Philippus, tui ualde amanter meminit. Nihil habui quod noui ad te scriberem. De rege Monasteriensium, et tota illa abominabili secta credo uosscire omnia. Saluta amicos omnes. Scripsi festinanter, cum proper arem etiam ad lectionem publicam. Scribam alias plura. Vale mi Ioachime et nos ama. Erphurdie 13. Ianuarij M. D. XXXV.

Tuus Eob. Hessus.



image: s175

DOCTISSIMO VIRO D. IOAchimo Camerario amico longo charissimo suo S.

NIhil mirum, nihil etiam nouum facis mi Ioachime, si nulla malignitate, sed tantum doloris sensu ad monente inuides nobis Philippi ad nos itiones et reditiones. Sic enim scribis, quanquam non ita multum dole re te oportuit, qui nisi quod corpore non aderas nobis totus nobiscum uersabaris, totas coenas, tota conuiuia nobiscum peragebas. Sed interim ille non redijt, sicut promittebat breui se rediturum, conijcio uero Saturna lia ipsius reditum ad nossuisse demorata, atque etiam nuptias Pontani nuper apud Genam celebratas cum nescio qua uirgine, quibus et ipsum Philippum et Lu therum interfuisse dicunt. Gaudeo ualde meliore te ualetudine esse, quam fueris hactenus, spero sicut scripse ram superioribus literis, illud malum in pede desiturum esse, cum eousque descenderit, unde iam amplius descen dere, nisi prsum euanescat, nequeat, et nuhi pergratum est, quod nostraiudicia conueniunt, de cura Xylina. De caldaria sicut scribis, deliberabis amplius, nam et ipsa haud dubie uehemens est. Sturtiades et ego hijs Saturnalitijs diebus una fuimus, sed et tu nobiscum, quando enim tui mentionem non fecimus? uel quando non facere possumu, tuae salutis magis quam nostrae solliciti? Rescribe praeterea nobis quibus nunc istic familiarissimis


image: s176

utare, et qui homines in loca amicissimorum nostrorum Spengleri, et Hopelli successerint, et quid de schola uestra fiat. Nostra mediocri in spe est, et haud dubie peruentura ad florem aliquem, si homines praeessent sapientes et amantes patriae, qui nunc nulli omnino sunt, atque adeo nulli, ut obsint potius quam prosint, qui prodesse rebus afflictis, et debuerant, et poterant plurimum. Tempus [gap: Greek word(s)] nostrae, quod habere omnino te uelle cum summa mea uoluptate scri bis, talecerto certius est, quale his inclusum mitto per iuniorem Herosbachium explicatum, de quo tu iudica bis rectius cum nostro Schoenero simodo ille dignabi tur nobis hac in re dare operam, id quod tua magis caussa quam meaipsum facturum confido, [gap: Greek word(s)] haec remitte precor cum tuo iudicio, saluta amicos omnes, Baumgartnerum, Mylium, Micalum, Vincelaum. Erphurdiae postridie Saturnalium M. D. XXXV.

Tuus Eob. Hessus.

DOCTISSIMO VIRO IOAchimo Camerario amico summo suo S.

AD decimum quintum diem Iunij, accepi tuas literas mi Ioachime, eo ipso momento pene quo Sturciades noster proficiscebatur ad montem Annaeltaque statim communicaui cum eodem quae scribebas


image: s177

de oblatis tibi conditionibus ab Ducibus Vuirtenbergensibus et Saxonicis, quae res nobis et placuit et displicuit, hoc placuit quod de Saxon bus scribis, de Vuirtenbergensibus non placuit, neque nobis faciendum uidetur, ut illis te locis, resque tuas committas, recederes enim a nobis, quod minime nolim, longius, nam alia quae nos mouent, quae tibi in mentem uenire puto, non scribam. Omnino Ioachime si animus tibiest conditionem mutare, conferes te multo rectius et sapientius nostro iudicio, in Saxonas quam in Sueuos. In illis enim et eris nobis uicinior, et cum notis melius uersaberis, et me fortassis habebis socium, nam et ego inuitor, sicut non ignoras, inuitatum etiam ante esse. Haereo quidem hic pertinaciter magis ac libenter quam, sicut audire te scribis commode satis, quanquam etiam, ut uerum fa tear, non incommode, nisi quod non stant promissis omnes, et bona ex parte uiuendum est mihi cumidiotis homi nibus, et nostri parum amantibus. Sturtiades et ego aegerrime ferimus nulla ratione nos efficere potuisse, ut huc te adduceremus, et ob hoc ipsum libentius multo pateretur te redire in Saxonas, quam abire in Sueuos, inhos enim nullo pacto, in illos aliqua ratione te sequi possem. Spero fore ut iterum aliqua nos sortuna coniungat, modo Sueuis ne obsequaris. De me diuum pater atque hominum rex uiderit, dum modo te recipiamus, saluum et incolumen siue in Saxoniam, siue in Thyringiam, quae sub uno principe sunt, et quam tu


image: s178

malles terram, et an tibi gratior ulla sit, quam quae magnanimum tibi continet ora Philippum? Habes sen tentiam tui amantissimorum hominum Sturtiadae et Eobani. Nam sic scribere me abiens Sturtiades iussit si mul significare tibi ipsum abijsse in montana, cupereque scire, num Malhematicus pecuniam nuper missam acceperit. Valde cupimus dare te operam ualitudini curandae, et ut quam rectissime ualeas, affligimur enim et nos non minus quam tu ipse, si quid aduersi eueniat tibi. Quas thermas spectas? Si BoŽmicas illas, scito Sturtiaden uenturum ad te, et me quoque fortassis, sed tu de optimis cogitabis. Vale mi Ioachime, et rescribe quam primum ecquid tibi nostra consilia placeant? 15. lunij M. D. XXXV.

Tuus Eob. Hessus.

OPTIMO VIRO IOACHIMO Camerario, amico Cariss. suo S.

CVm iam esset abiturus tabellarius, multo tamen serius quam ego existimaueram, misit ad me Stur tiades tuam ad se scriptam epistolam, qua lecta intellexi mi Ioachime, laborare adhuc te malo ueteri, atque id non modo non minui, sed augerietiam atque nunc in pe des, ac talos descendere, teque cogitare de uiolento aliquo remedio, quod consilium tuum ut non improbo, sic de Guaiaco ualde suadeo ne experiaris, quanquam enim nondum


image: s179

sum collocutus cum Sturciade, tamenscio uiolentam ualde esse medicinam eius ligni, quam uix ferant etiam robusta corpora, cum tuum sit paulo tenuius. Thermas feras sor te facilius et leuius, Memini quosdam dicere Huttenum diutius potuisse uiuere, si ligno illi non credidisset nimium. Vtere omnino consilijs doctiss. Medicorum, quicquid statues mi Ioachime. Sturtiades et ego dabo operam ut peruistigemns omnia, quae putauerimus tibi posse conducere. Sed quoniam hoc malum in pedem tandem defluxit, quid si per pedem abeat, cum iam amplius quo defluat non habebit? Mihi bona spes fit, ita ut ego conijcio futurum. Da operam ut te nobis con serues optime Ioachime, et conseruabit te nobis Deus cui credimus. Tenuit me hic Tabellarius, ne Sturtiadem accederem, aderant et alij aliquot boni uiri, et statuo etiam nunc prandere apud Sturtiaden, quicquid collo quemur ad te perscribam, prima quauis occasione. Haec scribebam inter pocula antemeridiana, Sic enim meaffecerant tuae literae, ut etiam semipotus semilatinas literas scriberem. Nisi nunc tot Sturtiadarum [gap: Greek word(s)] esses occupatus, grauarem, et ego te mea. Iam enim certus sum quo anno, quo die, qua hora natus sim, qua rum omnium cum tecum essem, eram incertus, et tamen tuis conie cturis multa etiam hic respondent, Sed de hoc alias. Saluta D Mylium, cuius frater Georgius nuper ad me scripsit, missurum se huc, si ego probem,


image: s180

ad me filios suos quatuor, quod ego illi rescripsi ut audacter faciat, hoc dices nostro Mylio. Saluta optimum uirum Baumgartnerum, cui et uobis omnibus breui scribam. Quid accidit obsecro Mathematico, an idem quod mihi anno superiori? Vale.

Tuus Hessus.

DOCTISSIMO VIRO DOMIno Ioachimo Camerario Qu. Bombergen. amico nostro chariss. ac incomparabili S.

POssumus idem quod tu queri noster Ioachime, ta bellarium illum, quem solum, ut scribis, tu ad nos, et nos ad te habere possumus, serius ad nos uenisse. Sed hoc tamen nos in te multo rectius et uerius retorquemus, tibi scilicet occasionem scribendi nullo fere momento potuisse deesse ex tam celebri urbe, innumeris pene quottidie in uniuersum orbem discurrentibus, cum ex hac nostra Babylone perpauci et raro ad uos com meent. Haec igitur si recte consideres, desines, opinor mirari, quÓfiat, ut iam aliquot diebus nullas ad te dede rimus. Sed ista uana omittimus libenter. Nos ut uoluptate magna afficiunt tuae literae, sic etiam perturbat, si quid insit aduersi, quod te angat, quale nunc significas de tua ualetudine nondum satis, ut ualde inuiti intelligimus, curata. Quid uero molestiae in lectulum


image: s181

reiectus pertulisti? Scribis enim subobscure, quo modo res ad solitum redijt? nihil ne melius? ad solitum enim non libenter audimus. Istud uero tuum [gap: Greek word(s)] edo, scribo, conuerto, insanio, affecit nos singulari uoluptate et tamen non potuimus non ridere cum scri beres insanirete, hoc enim quid esset, uix uidebamur intelligere posse, nisi quod suspicabamur te poetari nonnunquam, hoc enim certe insanire est, hoc maxime tempore, quo totus mundus uel insanit, uel malos uersus facit, Sed tamen perge sic insanire noster Ioachime, pa riet aliquam haud dubie utilitatem tua istaec insania no bis, libet enim nobis quoque sed cum Virgilio nostro insanire, hoc modo quo tu, quanquam hoc modo non possumus. Oro te, hoc enim peculiariter ad me pertine re existimo, quid conuertis nunc, nam insanire tuum sa tis arridet, quid conuertis? Vtinam quae ego maxime uellem, et tuo isti non displicerent, nesemper ille haberet quod diceret, explere te lacunas in Theocrito, nam de Hesiodo ualde gloriose mentitus est, sed desino nugari. Meae [gap: Greek word(s)] utinam talem non essem expertus anno superiore, qualem tu hoc futuram significas. Arbitror enim scire te quali casu pene uitam amiserim. Potest enim fieri, ut uno ego anno sim iunior, quam esse me existimaram, hocper Dei gratiam adhuc nihil mihi aduersi accidit, futura in manu Dei sunt. Velim tamen diligentius ubi ociosior fueris, ut facturum scribis, eam rem nobis consideres ac peruestiges. Haec ad


image: s182

me D. Sturciades noster rogat ut [gap: Greek word(s)] fratris germani ipsius MichaŽlis Sturtiadae maturet Schonerus, habiturus eius laboris et curae et se et cura ista dignam mercedem. Vides certe ut ipsius et meo nomine haec ad te scribam, tuum scilicet exemplum imitatus, et illo sic uolente, cui parere scis quam suaue nobis sit, cum nihil molestum imperet. Nihil aeque ac tuam dulcis simam praesentiam et conuictum optamus, sed uota tan tum haec sunt.

Quaesi contingant nobis, iam nostra uoluptas
Quae sine te nulla est, plena futura siet.
Atque utinam posses Pegnesida deserere urbem,
Pulchraque Thyringae rura uidere plagae.
Saltem ut te sineret, melior fortuna sodales,
Visere amicitiae pignora chara tuae.

Vides ut a natura non possim recedere cum tecum fabulor. Mitte obsecro aliquid tuarum ad nos eclogarum, nam id quod misisti perdidi, et hoc ipsum uehementer rursum uidere cupio. Guilielmus bene mecum est cum quatuor nobilibus discipulis, quorum unus est nostro Stibaro consanguineus, quem et ille huc misit, de alijs nihil attinet scribere. Te scio Huttenos et Truch sesios omnes fere nosse. Quales accersat Musicos Vuir tebergensis, etiam si tales qualem illum esse aiunt, accersat, quid, ad nos? [gap: Greek word(s)] libenter utimur, eodem scilicet morbo laborantes Vuilhelmus et ego. Sed iam tibi molesti non erimus aliquanto


image: s183

tempore, nos uicissim aliquid aliquando mittemus, cum ditiores erimus. Saluta amicos omnes nostros meo no mine. D. Baumgartnerum inprimis, cui unimortalium tantum debeo, quantum persoluere non opis est nostrae.

Dij illi si qua pios respectant numina, si quis
Vsquam iustitiae locus est, et praemia recti
Praemia digna ferant.

Sed cogitabo tamen ut intelligat uir optimus non esse me ingratum, quod unum crimen semper odi cane peius et angue. Micalum charissimum amicum nostrum, et Mylium saluta ualde reuerenter, cuius fratris filios quotidie expecto, quos se ternis literis missurum ad mescripsit. Saluta Dominum Sebastianum Mag num arcis uestrae praefectum, amicum chariss. Thomam Lapum Florentinum, et D. Georgium Geuderum uiros de me optime meritos meo nomine, ubi per occasionem licebit mi Ioachime, reuerenter saluta Vincelaum item et Venatorium, nostros breuiter omnes quos scis mihi carissimos esse. Saluta uxorem tuam meo et Reginae nomine. Petebam proximis literis, ut quis in locum Spengleri et Hoepeli nostri successisset mihi significares, sed aut oblitum te, aut non uacasse ti bi conijcio, quare reddes me de his rebus alias certiorem. Velim item scire quo in statu scola uestra sit, et an omnino adhuc aliquam habeatis, quae me abeunte pene nulla fuit. Nouarum rerum nihil hic habemus, nisi ea quae tibi sunt notissima, nam in isto orbis theatro quid


image: s184

nesciri quaeso potest? De meis studijs si quaeris, scito me factum tam esse Psalmographum. Statui enim semel to tum absoluere Psalterium, qualicunque modo possim, ut isti cariss. quidem, sed tamen molesti admonitores perpe tuo mihi molesti esse desinant. Scripsi haec cum essem iam cum Sturtiade pransus, paulo post etiam cum eo caenaturus, sed tamen non post fanum putre uacunae, ut ille ait, sed in regia ueteri et noua. Vale noster Ioachime, et cura ut ualeas, nihil enim tam optamus, quam ut tu quam rectiss. ualeas. Rescribe diligenter nobis de rebus omnibus tuis et alienis, quae tamen existimes ad nos posse pertinere. Erphurdiae postridie Martij M. D. XXXV.

Georgius Sturtiades.

Vere tui

et Eobanus Hessus.

DOCTISSIMO VIRO IOACHImo Camerario [correction of the transcriber; in the print Camererio] Qu. amico longe carissimo suo S.

ACcepi tuas literas in conuiuio celebri, quae hoc ipsum reddiderunt multo celebrius, quoniam omnibus qui aderant legendas dedi, et tamen contristarunt nonnihil me, quod uidebam te nobis inuitis ualde et nolentibus arripi Tubingam, amantiores enim tui [reading uncertain: print faded] Sturtiade et me non potes habere alios, probemus


image: s185

igitur necesse est, ut tu quoque scribis, quod factum in fectum fieri iam nequit. Verum breuitati tuae subirascor, quod non significaris omnia ut suspicor, nam hac hora qua haec scribo literas accepi Vuiteberga, Thomam Venatorium tecum demigrare, adeo prius scitur Vuitebergae quam Erphurdiae, quid instituas. Librum tuum nondum satis potui perlegere, aspexi tamen et risi, quod tanta tibi res cum aliorum erratis sit. Vide ne in Melampygum incidas. Deinde quod uersus facis, uide ne aliquis clamitet, plus curae te quam naturae habere. Rides aut indignaris? Mihi certe tua cura multipliciter multorum natura potior fuit, est et erit. Haec igitur tu nihil prorsus cures censeo. Ego mi Ioachime, ex animo primum tibi fortunam istam splendidam sane his temporibus, sed nequaquam quantum tu mereris gratulor? imo gratulamur Sturtiades et ego numeris omnibus, precamurque Deum, ut id consilium tuum tibi tuisque omnibus quam felicissime cedat, et pulcherrime uotis tuis omnibus respondeat, quanquam maluissemus Vuitebergam potius quam Tubingam, Saxonas quam Sueuos elegisses, potuisti nobis fieri uicinior, carior non potuisti. Sed quoniam iacta est haec alea, quid optare possumus, nisi ut quam felicissime cadat tibi nobisque? Ego nunc in transponendo Psalterio totus sum, et omnia quae possum ad eam rem perficiendam, (quae quanta sit non ignoras) Vndique conquiro auxilia. Vidi olim Norinbergae libellum Psalmorum, a quodam, ut opinor,


image: s186

Gallo, Carmine Elegiaco scriptum, quem hic reperire non possum, eum si tu Norinbergae aut alibi repertum mittere ad me posses, faceres mihi rem longe gratissimam [correction of the transcriber; in the print gratisŖimam]. Vuitebergae pestis incipit grassari, schola trans fertur Ihenam. Princeps Elector, senex uita tandem defunctus est. Sturtiades cum suis omnibus recte ualet, et quotidie coemit noua praedia, et parat multa Latifundia, et tamen manet noster, te salutat et omnes tuos ualde amanter. Scripsissem plura, nisi languissem ab hesterna defatigatione meo more. Non enim tibi ignotus sum. Deinceps ad nos scribes, ecquid tibi cum fortuna mutata, et cum tuis Sueuis conueniat. Vale. Erphurdiae, postridiae Alexij. M. D. XXXV.

Tuus Eob. Hessus.

DOCTISSIMO ATQVE OPTImo uiro D. Ioachimo Camerario apud Inclytam Tubingam amico carissimo suo S.

NOn possum non fateri negligentiam meam cariss. Ioachime, qui tot, tamque elegantibus, addo etiam amiciss Epistolis et carminibus tuis uel parum, uel ra rius quam debebam responderim, nam omnino nihil me scripsisse tibi manifestae calumniae est, nisi forte meae tibi non sunt redditae, et erat iamdudum animus hodieque estele gantissimo tuo Carmini, si non pari, aliquo, tamen


image: s187

tali offitiose respondere, idque breui, nam nunc non licuit, cum tabellarius festinaret, miror uero qui factum sit, ut Carmen hoc serius mihi quam oportuit redderetur, quanquam hoc si mirer fortasse sit improbum: tanta inter nos locorum interueniente distantia, sed tamen cum a te mense de cembri fuisset scriptum ante Februarium, utique ad nos peruenire potuisset. Quid tum mi Ioachime, ne quaeso per humanitatem et eximiam eruditionem tuam, ne quaeso permittas tibi ullo pacto, de me quicquam suspica ri, quod amicitiae nostrae diu iam sanctissimeque semper cultae, ullam possit maculam aspergere. In proximo siquidem epistolio sic scribebas, Te siue nos ut quondam ames, siue sorte nobis irascare, ualere cupio. Deum immortalem quid audio? ego te non amem Ioachime, quem etiam grauissime laesus odisse nequeam? Irascar uero? qua de caussa praecor? quod unquam argumentum, quod factum meum, quod scriptum intermissae amicitiae depraehendi sti. Sic rarius ad te scribo, mea id nonnunquam culpa fieri aliquando Tabellariorum, tu qui et uitia et uirtutes (si quae sunt) meas penitus nosti existimare debes, et dare ueniam uere et candide simpliciterque te amanti. Vidisse te iam credo libros Syluarum nostrarum, quos Petrus Secerij gener Haganoae excudebat, et proximis superioribus Nundinis per totam euulgauit Germaniam. Illos libros dum aspicis, si forte aspitis, rogo te per Musas, potes credere eum qui


image: s188

sic, ut ego de te scribat, tui posse obliuisci? Tibi o mi Io achime quam mihi istuc uerbum (quod plane abominor) odiosum facis, irasci? Ego si in iudicium, ut interim meo more tecum iocer, me adduxeris, sic innumer abilibus te stibus conuincam, improbe te mecum agere, ut non so lum causam me uicisse pronunciaturus ipse sis, sed etiam te ipsum graui poena dignum fateare Vrbs ea in qua nunc uiuis non capiet eos testes quos ego mecum adducturus sum. Qua igitur fronte? qua impudentia, audes me reum facere uiolatae amicitiae, qui non solum non accusandus sed etiam laudandus sim, quod omnibus gentibus sorte etiam saeculis clarum fecerim, summo amore, summa fide, summa te constantia semper a me cultum et obseruatum. Possum cuiusuis criminis citius fieri reus, quam praeuae ricatae amicitiae, hanc culpam quantum quidem ad te atti net, nec ferre possum, nec agnoscere. Vides igitur quam periculosum sit de PoŽtis, praecipue, de Eobano sic sen tire, quod caue deinceps facias, alioquisi pergis, mittam laqucum tibi ut suspendas te. Sed quia iam satis tibi me purgatum esse, et te poenitere falsae de me opinionis puto: uenio ad alia. Epigrammata tua, sicut iubes, ro gari enim abs tenon sustineo, latina faciam quam primum fuerit ocium, quod erit iam quoque et alias quando cunque licebit, et fortasse etiam ea quae tu non signasti reddam ut potero, reposito interim Dauide meo, in cu ius Lyricis uertendis in Latina carmina, tam Luthero et Philippo impulsoribus totus adeo sum, ut uix aliquid


image: s189

aliud scribere libeat, et iam centum et aliquot Psalmi absoluti sunt, sed in tuam gratiam quiescet aliquot die bus ille Lyricus, ut tibi delirem interim, transmittam quam primum potero, nam et ego ut scis, eiusmodi ar gumentis ualde delector. Sed quod tu petis ad Calend. Aprilis tibi remitti, qui potest fieri, cum hodie nuhi qui est dies post Calerdas Aprilis quintus, primum red ditus sit libellus, continens ea Epigrammata ab Cursore Norico, quem nosti Henricho? Hactenus de Epigram matis. De me rebusque meis si quaeris mi Ioachime, et ego conditionem hanc Erphordiensem mutaturus sum breui, et forte hoc anno: Vocatus ab Hesso nostro libe rali, ut ipse princeps pollicetur stipendio, nondum tamen certus, quanto, sciturus breui a Paschalibus ferijs. hoc meum consilium Philippus non improbat, nam hu ius scolae restituendae nulla spes est, ita per summam no strorum ignauiam, ne dicam stultitiam atque improbita tem res ista negligitur, quanquam sunt qui sperare audent posse me retineri, quod fieri nunc accepta pene conditione quanquam de salario, et alijs nondum conuenimus, non potest. Ipsius principis inter alia fuerunt et haec, omnino nossecum esse, neque in eo ut nobis po tiatur ullis sumptibus parcere uelle. Haec tibi non ingra ta esse, certo scio. Propterea ut de amico gaudeas scri bo ad te. Philippus nuper ad me scripsit longam et uerbosam epistolam, in qua fuerunt et haec uerba. Heri accepi literas a Ioachimo, satis hilariter scriptas,


image: s190

ad quem, eum ut constitui prosiciscar, te quoque una duca, non enim puto te ualde repugnaturum esset et iam iter ingrederer, nisi me adhuc retinerent Anglicae disputationes Vides igitur Ioachime fieri posse ut Tubingae quoque quod uix sperasses, me sis uisurus. Noui nihil nobiscum est, quod scriptione ualde dignum sit, nisi hoc dignum existimas, quod scirete referat. Vina apud nos esse uili precio, quorum optima tribus nummulis nostra tibus uenaeunt, plaeraque duobus, nosti autem mensuras nostras. mihi nihil iam dolet quam quod uina Thuringica relinquenda sunt, ea enim his annis aliquot Rhenensibus praefero. Scio hic ridebis, cum uidebis meam me caussam agere, mihi certe multum Psalmis meis, et reliquis lubricationibus detrahunt, sed meos iocos nosti Tibi faxit Deus, omnia sicut scribis sperare te, ut uoles, eueniant. Breui plura scribam, saluta meo nomi ne doctiss. Virum D. Bart. Amantium mihi non ignotum, et tuum Appianum fama eruditionis eximiae tan tum cognitum, et quoscunque habes istic amicos nostra salutatione dignos. Saluta Vxorem et totam domum tuam meo et Reginae nomine, et Vale 5. Aprilis. M. D. XXXVI.

Tuus Eob. Hessus.

OPTIMO VIRO D. IOACHIMO Camerario Amico incomparabili suo S.



image: s191

TAmetsi dubitabam mi Ioachime an hic Bernars dus noster ad te esset peruenturus, cum proficisce retur a Philippo ad Philippum, quod quomodo tibi sit accipicndum, haud ambigue intelligis, tamen dabam illi has ad te sane perbreues, sic enim cogcbat temporis ratio. Scripsi nuper Cariss. Ioachime de mea ad Hes sum uocatione, quae lam res adeo certa est, ut sperare etiam audeant, ubi me attraxerint, te quoque posse addu ci, ut aucto salario deficias ad Hessos ab Sueuis tuis Sed Haecres [gap: Greek word(s)] scilicet posita est, ego tibi optimam istam conditionem ualde gratulor mi Ioachime, tuos uersiculos nondum conuerti, ucrsurus bre ui relicto interim Dauide meo. Nos nunc ego et Capella Hessiam spectamus. Tibi optamus omnia ut ex animi tui sententia eueniant. Saluta omnes tuos et nostros, Bartolomeum Amantium, uxorem et totam domum tuam, etiam Reginae me ae nomine. Vale mi Cariss. Io achime et nos ama. Erphurdiae 24. Aprilis M. D. XXXVI. Reliqua tibi coram si sorte ad te peruenerit Bernhardus, omnia narrabit. Iterum uale.

Philippus iam iterum ad me scripsit, breui fore, ut ad te ipse ueniat, et ut ego quoque interim ad eam pro fectionem me parem. Nam omnino mesccum ducturum scribit. Iterum Vale.

Vere tuus

Eobanus Hessus



image: s192

DOCTISSIMO VIRO D. IOAchimo Camerario amico Incomparabili suo S.

EGo uero mi charissime Ioachime tam agnoscerem libenter culpam, quam tu obijcis, si in hac optima erga te uoluntate ullam inesse culpam intelligere possem-Nam mihi ad te scribendi occasio uel nulla offertur, uel tam angusta, ut scribere non liceat. Scripsi Erphurdiae bis ad te, sicut tu ipse fateris in quadam ad me cpistola, cuius nunc uideris omnino oblitus, adeo apertc accusas nihilme scribere, donec Tubingae agas, quod quam ob causam facias, suspicari non possum, nisi forte ratione ista citius te literas a me extorturum existimas, quod tamen quam non sit difficile a me impetrare teipsum testem appellare possum, quem etiam tunc cum una uiue res tantum non occidi quotidianis ineptijs. Vidisse te opinor libros Syluarum. In quibus mi Ioachime nunquid uiuit uigetque ac etiam spirat nescio quos praecipuos affectus amor in te noster? adeo ut in istis sex libris nemo quicquam magis admiretur quam fidem utri usque toto quinto libro, qui etiam si non esset tibi nomi natim inscriptus, nemo tamen tantum esse dubitare potuisset, expressus adeo ibi, non dico totus, sed solus est Ioachmus. Quae cum ita se habeant, quibus obsecro alijs eges testimonijs meaeerga te perpetuae ac constantissimae amicitiae, et fidei summae. Scd mitto haec, malo


image: s193

enim uideri nocens esse tibi, quam culpam ut tu uis semel agnitam deprecari. Qui has tibi literas reddidit Ű Ioachime noster, homo est propter eruditionem eximiam et uirtutes alias quibus abunde praeditus est, amicitia tua dignissimus Casparus Rudolphus, in ea terra in qua nunc uiuis natus, sicut ex ipso intelliges. Huic Scolae Mart burgensi nobiscum prafectus, hoc ego uiro sic familiariter utor, ut me ipso altero, ut fratre cariss. usurusque sum quam diu Deus una nos esse permiserit. Ab eo plurimum me amari non obscure intelliges, tam sum certus ipsius erga me fidei, hic tui uidendi cum esset cupidissimus, et in patriam proficisce retur, has illi ad te dedi, ne eam bonam occasionem prae termisisse me tu posses stomachari, sicut soles, lanquam uera amicitia non alijs constet, quam mutuis tantum scribendarum literarum offitijs, cum ego iamdudum quantum quidem in me fuit, effecerim, ut amicitia nostra non modo omnibus esset notissima, sed etiam immortalis. Quare uide ne pudere te debeat obliuionis, qui totics mihi neglectam amicitiam obijcias, tanquam animum loco aut conditione mutarim, quod de me ne suspicari quidem unquam debuisti, qui tam noris me quam te ipsum. Relabor imprudens ad ea quae paulo ante omittenda esse dixi. Tu noster Ioachime qucties ad nos scribis, nullam mentionem de tua ualetudime facis, de qua tamen ego praecipue sum sollicitus et anxius, et audire nihil malim, quam ualere te quam rectissime,


image: s194

et fortuna esse optima, et cum optima coniuge acliberis cariss. Literae quas ad Adamum nostrum dedisti, non placent, et spero interea te conualuisse, de quo diligenter ad me scribes, et significabis per Caspa rum nostrum, nam is breui ad nos redibit. Spero omnia laeta de te allaturum. Quod ad me attinet, ex Caspa ro melius audies, quam me scribente possis intelligere. Hijs sane diebus iam aliquot sum occupatissimus in adornando Psalterio, ut iterum et emendatius excudatur cum deprauatiss. ut uides, sit aeditum. Argumenta adiect in singulos Psalmos singula tetrasticha, hoc est, uer sus D C. Et Homeri libros quinque priores Iliados, quos scis Norinbergae me latinos fecisse, excudendos dabo, quos nunc describo, ut ad nundinas, ad quas pro fectur us sum deferam. Bucolica item nostra, quae Norinbergae, ut meministi, homini nescio an probanti studium nostrum inscripsimus, hic opinor excudentur alij inscribenda. Miserunt nuper ad me amici nostri Vuitebergenses in Psalterium o Ioachime si uideas clarissima testimonia, Lutherus, Philippus, Ionas, Spalatinus, addidit etiam suum hic noster Draconites, quanquam non rogatus. Erat enim satis praefatio num, etiam sine illo. Sed ego amiciss. homini ac doctissnon sustineo resistere, iussit idem plurimam tibi salutem me ascribere, nam tui amantissimus est. Valde me diligit, et quibus etiam potest officijs, prosequitur,


image: s195

gratum feceris, si illi uel breuissime scripseris, quo intelligere possit me diligenter, et ad te scripsisse, et se a te amari. Tu uero Ioachime quid noui? nihil ne nobis peperisti an adhuc parturis? non potes quiescere satis scio, et ingenium illud tuum diuinum situ obduci non sinis, sicut nec debes, mitte si quid habes noui. Vicissim et ego mittam ubi aliquid meorum prodierit. Saluta Barptolemaum Amantium nostrum optimum, ac doctissimum, et reliquos si qui me norunt, nescio enim, et scire peruelim quibus istic amicis utare, saluta uxorem tuam meo et Reginae nomine, sum enim et hic Rex, non enim possum tam speciosum regnum derelinquere. Nos hic perbelle ualemus omnes. Vtinam et in hoc nobis respon deas. Ego in omni sortuna idem sum, eundem animum gero, sed nosti me honesta et mediocri hic fortuna uti, quae tamen ut speramus adnitentibus amicis, et praecipue hoc nostro Casparo breui augebitur. Itame omnes hic amant, ut cupiant honor atissimum uidere, quem tam pium Regem agnoscuut, et experiuntur. Aiunt enim se Regem non laturos Irum, sed Vlyssem potius, si utique sub Rege se esse oporteat. Sed haec ioco. Reliqua Casparus de me rebusque meis omnibus omnia copiose, ut est eloquens, exponet. Sturtiades noster diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis. Is nunc pene solus apud miseram


image: s196

infelicem Erphurdiam medicus relictus est. Cum Ambrosius noster, dolor est meminisse, et item Rembertus nuper uita functi sint, sicut et Melosingus. Langus decumbit, misereque uexatur podagricis doloribus, qui nobis Ambrosium eripuerunt. Quid amicorum nobis ea in urbe superesse putas, nisi Sturciadem? Admo dum metuo ut diu nobis supersit Langus. Henricus Aperbacchius, quanquam de hoc, quid ad te? misere ua letudinarius est, et ipse nunquam non podagricus. Vti nam nobiscum uiuere posses in his salubcrrimis monti bus, equidem sperarem citius te quam uspiam alibi conualiturum, si modo adhuc quod nolim aeger es. Noua si qua istic habetis oro adnos perscribe. Princeps noster quietus est, modo per uenationes liceat, et pacis etiam externorum regnorum ac principum studiosissimus, de quibus rebus melius omnia tibi noster Cariss. Casparus, quem ubi audies meipsum te audire existima to, ita toli conformati, et quasi in eundem animum fusi et conglutinati sumus, in quem quicquid humanitatis contuleris in me collatum putato, nihil uero conferes nisi animi tantum, et bonae uoluntatis erga me et illam significationem. hortare, ut si quos istic habes amicos do ctos, et qui me sua amicitia non indignum iudicent, ut ad me scribant atque ea ratione amicitiae consuetudinem mecum au spicentur, ego dabo operam, ut si non eruditione, tamen in colenda bona fide amicitia hijs uel respondeam, uel si possim sim superior, Vale mi cariss.


image: s197

Ioachime, et me, quod facis, ama Non sum oblitus tui ad nos elegantissimi Carmims, cui aliquando responde bimus. Nobis rescribe cum Casparo, et Draconitae si potes. Daium Martiburgi in Hessis die decollati Bae ptistae. M.D.XXXVII.

Tuus Eob. Hessus.

OPTIMO AC DOCTISSIMO uiro D. Ioachimo Camerario amico ac fratri carissimo suo S.

REddidit mihi literas suauissimas tuas Mycillus noster his nundinis Francofurti in suis aedibus, quibus cum uehementer cuperem respondere, uix dubatur tantillum otij, ut ea quae cogitaram animo, re exequerer. Quod quereris mi cariss. Ioachime nihille literarum iam annis aliquot a me accepisse, quomodo excusem, nec ipse inuenio, nec a negotijs nostris quibus alioqui multis, sed nunc plurimis, et quam maximis distinemur, mutuari possum. Superest, ut te rogem, mihi et isti meae naturali negligentiae propter amicitiam nostram sanctissimam ignoscas, futuro in posterum diligentiori. Quod de statu, conditione ac tota uita nostra quaeris, scito mi Ioachime bene ualere me, atque etiam memore qui scis qualis sit, uiuere. Apud Principem huius terrae, gratiosum esse magis, quam pecuniosum, quanquam ne eo quidem nomune est, quod ualde querar. Stipendium


image: s198

datur quotannis tantum quantum Norinberge olim, sed promissionibus quibus aulae abundant quotidie ditescimus. Vtinam sicut scribis, una nobis es se tibi liberet, quod si tu uoles, et Sueuiam cum Hassia commutare posses, ego facillime curarem ut fieret. Et nisi me fallunt omnia, quanto tu uoles stipendio. De hoc igitnr si uidetur, mihi significabis. Habes breuiter ad ea de quibus scribis tibi responsum, quanquam quod postremo de Homero scribis, scito Iliada totam me uertisse latino carmine, ae dedisse excudendam uostro Opo rino Qua de re opinor Mycillum ad te scribere, tuos in Iliados [gap: Greek word(s)] commentarios uidi et legi, atque etiam nunc cum domi sum, summa cum uoluptate lego. In ss nihil uideo. Vtinam omnes libros sic absoluas, ut absoluisti primum. Vtinamque non solum tibi uidere, sed et mihi colloqui tecum de audacia mea in uertendo Homero liceat. Quod spero dabitur aliquando. Te rogo de his rebus, de quibus ego nunc coactus ad te scripsi breuiter, copiosi us ipse mihi per occasionem respondeas. Saluto amicos, si qui istic norunt Eobanum, et uxorem tuam nostri uxor et libcri. Item de tua ualetudine cupio fieri certior. Francofurti ad Menum in Nundinis M. D. XXXIX.

Tuus Eobanus

Hessus.



image: s199

ERVDITISSIMO VIRO IOACHImo Camerario amico non secus ac fratri cariss. suo S.

REddidit coram mihi literas tuas longe suauissimas Mycillus noster, mi cariss. Ioachime cum ad nundi nas descendissem, altero pede ex podagra laboranti, adeo ut exire in publicum nullo pacto possem, nam iste morbus nos principes ita affligere solet, iocum agnoscis. Di deaeque perdant istam ueneficam et molestiss. bestiam, quae me nunc torquere incipit quo tempore minime omnium debuisset. Itaque gratiam habeotibi, quod bonam sortunam nobis optas, qua, quod quidem ad ualitudinem attinet, nunc egemus maxime. Et ego mi Ioachime ualde doleo nos a fortuna sic distrahi ut inuicem scribere quoties libet, non liceat, sed ut omnia desint, bis tamen annis singulis litteras ultro citroque mittere possumus, hoc est, nundinis, ad quas etiamsi non omnes forte uenturus deinceps sim, tamen hoc efficere facile possum, ut literae e nundinis ad te deferantur Explicationes tuas [gap: Greek word(s)] nondum uidi, gratiss. et haec sicut omnia tua habiturus, nam ea quae scripsisti [gap: Greek word(s)] sancte custodio. Vtinam pergas eodem modo in reliquos quoque libros (id quod nemo te melius facere poterit) quos mea opera conuersos iam, sed nondum editos, non falso tibi dixerunt, quicunque dixerunt, isque liber non credis Ioachime quam ingens mihi


image: s200

factus esse uideatur. Edetur hoc semestri praeterito non editus, quod sine priuilegio, quo carebamus, emitti non deberet. Quod scribis te huius anni non opt. fortuna usum esse, sic interpretor, ut de ualetudinis tuae ueteri malo, potius quam aliqua noua calamitate libeat intel ligere. Sed haec ferenda nobis aequo animo sunt. Vides enim et me eadem fere ratione affligi, atque utinam ha ctenus. Ego iam ad scribendos Fastos non impellente solum, sed etiam urgente Philippo nostro accingar. Vi eissim salutabis a me uxorem, liberos, et omnes tuos, amantissime, et ualebis Ioachime, mihi mortalium omnium carissime. Amicos quos iubes officiose salutabo tuo nomine, ubi Areopyrgum nostrum rediero. Iterum uale Francoforti ad Moenum. 20. Martij Anno M.D.XL.

EOBANVS HESSVS IOACHImo Camerario charissimo amicorum omnium suorum S. D.

INcredibili desiderio afficior saepissime consuetudinis nostrae, tantum ualet usus longus. Hic sunt Ioachime doctissimi uiri, sunt etiam humanissimi. Noster Crato, quid enim aliorum tibi texam catalogum? Sed tuam praesentiam quoties requiro? tam ad ioca, quam seria. Quin etiam latrunculi nostri in aula grassantur modo, sed quanto maiore uoluptate mea te illi olim [gap: Greek word(s)] habuerunt? Caetera quid reseram? Studiorum suauissimam communitatem, In consilijs dandis


image: s201

cum prudentiam tum fidem. Non igitur soluminodo lon ginquitas usus te mihi, mi Ioachime commendauit, sed eiam natura tua, sed etiam eximtum studium erga me tuum. Me Podagricum factum iam dudum nosti scilicet, non enim te celauimus. Cur autem rident ad hunc quae so in alijs morbum, homines? Ego nihil quod ridiculum sit experior. Verum enim, ut scis, didici dicere. Sed nescio quae iam tacite, surrepit etiam alia aegritudo, magnam enim defectionem omnium uirium corpo ris sentio, ut uitae metuere iam incipiam. Sed non metuo. Nam et apud aeternum Deum saluam hanc perpe tuo sore confido, et inter homines diu superstitem. Iam igitur quod restat minus sollicite curo. Principis est uoluntas ergame egregia. Ab hoc etiam meis bene spero. Sed cur praeter consuetudinem haec ad te hoc modo? Tuas argumentationes in literis tuis semper lego libenter. Neque me clam est, immo scio iampridem, te esse rationum artificem, uel nostro Mylio optimo ul ro hoc quondam narrante, et testificante. Inuictas igi tur rationes tuas cupide semper cognosco. Quod autem ad affectionem amoris attinet, facile tibi indulgeo, tantum abest ut obsistendum esse putem. Sed quid audio? Etiam ne istinc? Rescisco aliunde multa, quae aequius erat tuo indicio. Noui tamen quam tu sis cautus. Facies tamen credo me certiorem, si non quid consulueris, at quid aegeris? Vt si non liceat defendere consilium, factum tamen non ignorem, et si uideatur, probem, quanquam


image: s202

mihi probare quicquid a te fiat, ut tibi quicquid a me, necesse est. De mea Iliade nihil ne obsecro ad mescribes? Sed scio iam quid scripturus sis laudabis, ut solitus semper fuisti mea, admirari te dices. Satis igitur horum. Ego uero requiram alia quoque a te. Sed tum de his scribam plura cum librum te accepisse et legisse cognouero. Thermae si profuerunt tibi optimum est. Sedsi non profuerunt, saepe repetendas non esse iudico. Nam nostri Medici Thermarum curationem de centro procedere scribunt. Hoc igitur singularem industriam expetit. Scis enim tu qui cum Euclide alia quid negotij contraxisti, quid centrum in circulo, et quam non cuiusuis sit illud dcsignare. Ignosces mihi si tua caussa nimis esse sollicitus uidear, qui mea et fuerim et sim parum. Vel enim mihi me ipso tu es charior, uel certe non multo minus. Sed haec omittamus. Debent enim alij loqui non nos, et loquuntur mi Ioachime, atque etiam ut spero, loquentur. Volmario etiam salutem a me dictam esse scribis, uiro optimo, eru ditione literarum praestanti, [gap: Greek word(s)], et quaepraeterea addis. Hunc igitur Volmarium cur ego nondum noui, nisi si forte poÍta non est? Nam ut scis, Hessum nulla diu Musalatere potest. Iam igitur hunc nostro, nam meus est hic quoque, si tuus est, salutem dices a me nominatim, et singilatim, non ut ante pronuscue et communiter. Salutabis et caeteros amicos. Te etiam nostri hinc, salutabis totam domum tuam a


image: s203

me et tota domo mea. Regina ualet. Cum Regijs liberis non male agitur principis liberalitate. Vale, Abdonisenae memoriae consecrato die. XL.

EPISTOLAE EOBANICAE AD ALIOS.

EOBANVS HESSVS IOanni Groningo suo S.

ADeo uobis nihil reddo, ut ne pulueres quidem re mittam. Sed uos egregie qui et pecuniam, quam tamen ea conditione accipio, ut ipsi adsitis quamprimum, eam consumpturi, alioqui et ipse pulueribus uos conspergam. Sed hactenus felicicer, dum quod Virgilius fecit, aurum de stercore, nos argentum de puluere. Pluribus nunc non ineptio: Vos adeste ad horam duntaxat unam. Nam nos secunda garriemus quippiam, sed adeste, alioqui re mitto pecuniam, et uultis opinor remitti. Quod probabimus. Ex Regia.

EOBAN. HESS. IOANNI GROningo uiro pulcherrimo et uocaliss. sed puluerulento suo eleganti capitulo S.

QVas uero tu eantilenas somnias? an Musicos Reges existimas? Mitto uersiculos quos heri inter


image: s204

prandendum effutiui quam scripsi uerius, iocatus in uestros pulueres. Videbatur enim uehementer ridiculum, pecuniam condire pulueribus, quo tamen obsonio non erat opus, ut ingluutem regiam expleres. Itaque nec dum deglutiuimus, in uestros oculos rer spersuri uestrum puluerem, si uel ipsi ad me hodie uel ipse ad uos. Quorum utrum consultius uideatur ipse consulito. Ego certo lauabo hachora, sed hoc praemoneo in Regia coena parum esse puluerum satis, si tubetis itaque habetis paren tem Regem. Si huc uultis, facetum magis quamliberalem hospitem. Liberalem tamensed pulueribus, uestro exemplo. Habes animum Regium. De Cantilenis nihil quidem conijcere possum? Vale et salue, aue et gaude, ede et bibe, sta, curre, sede, surge, iace, tace, dic, due fac, trahe me. Caetera coram.

EOBAN. HESS. IOANNI GROningo Theologo eruditissimo amico summo suo S.

INuito te Groninge cum nostro Eccilio ad balineas Regias, et magnifice (si quid Ghaerae magnificum inest) instructas. Sed ita ut statim a secunda adsis inui to, simul et legem pono, ne quouis modo liceat tibi coniradicere aut contraire Regio imperio quod firmum et inuiolatum obseruari non a te solum, sed ab omnibus etiam alijs Regno nostro subiectis uolumus. Venies


image: s205

igitur eum nostro Iurisconsulto o Theologe coenam hae biturus a balineis plane Theologicam, hoc est, tenuem et parcam. Sed tamen nequaquam sordidam. In summa, talem qualem et tua et nostra crumena ministrauerit. Vides ut laute uos accepturus sim? Sed mbil me tue, bene spera. Regia tibinon deerit liberalitas. Ea dum potes fruaris censeo. Aderit et Hunus, et prae terea nemo praeter locos, fabulas, risus, Musas, gratias, ac Veneres. Vale.

EOBANVS HESS. GROningo et Eccilio suo S.

QVid uetat quo minus ad nos ueniatis? cum sitis domi et soli et ociosi. Cupio fabulari, et fabulatores desunt. Venite igitur o Aesopi, immo o fabulae, et afferte uobiscum multas fabulosas fabulas. Sed coenati uenite, edaces enim cum sitis, uereor ne ingluuiem uestram non expleam. Eccilij praecipue uen trem multorum Suum capacem. Valete. Ex aedibus Hu nianis alieno calamo, aliena papyro, alieno animo, sed non aliena manu.

EOB. HESS. GRONINgo uel Eccilio. S.

SI, ut heri dicebatur, prandere apud Cononiam libet


image: s206

significabitis per hunc, et ego rursus illis significabo ut culinam instruant futuris tantis hospitibus forte aderit et Dux, et erit nihil isto quaternione hilarius, quamuis Eccilio iratus sim, quod heri se alieno ludo in nostram ignominiam immiscuit. Sed ipse dicet [gap: Greek word(s)], et uere, namego uixdum etiam nunc memini quidheri dixerim Itaque breuiter quid Reges uelint uidetis.

EOBANVS HESS. MAGNIfico uiro D. Ioanm Groningo Academiae principi suo carissimo S.

QVare dicebas mi Rector et princeps optime, nonesse id in Plutarcho, de quo quaerebamus morem, genus mortis, inferias, et impensa fune brium Hephestionis? Vide nunc tuum Plutarchum ad fi nem uitae Alexandri, et inuenies crudelitatem simul et prodigalitatem furiosi Regis, qui in funus unius ho minis impendere ausus sit talenta decem, hoc est secundum Budaei computationem sexagies centena milia Co ronatorum. Abeo nunc ad Curiam patrum conscripto rum, acturus nequaquam meam, sed affinis mei causam, deinde cum optimo et nostri amantissimo Aperbaccho iturus in [gap: Greek word(s)] nostram itidem ad uiros omnino optimos. In quam societatem et te uocamus, mno rogamus ut nobiscum uenias, nam nos te in tuis


image: s207

aedibus conueniemus. Ales noster heri ualde fuit hetero clitus, uellem finem tandem insaniendi faceret. Sed illum nihil moror, mirarer tamen minus, si Poeta esset, sicenim aut insaniret, aut uersus faceret. Vale breui te cum erimus.

EOBANVS HESSVS IOANni Groningo

An nisi nota tibi manus haec Groninge fuisset,
Nescires Hessum sorsan adesse tuum.
Venimus, emensi termilia dena uiarum.
Vel minus, ecquid adhuc quaeritis Hessus ubi est.
Aliger hic ubi Sturciacas notat Angelus ades
Huc age, si quid adhuc nos ueneraris, ades.

EOB. HESSVS OPTIMO GROningo amico Sinceriss. suo S.

VTinam ueroego nunc lupos habuissem, ita aegre canem expuli. Sed nulli aderunt lupi, ne metuas, ne etiam raucissa, etiamsi te lupi uiderint priores, ueni. Hunus aderit, iam nunc abijt rediturus, Capellam amisimus. Credo lupos rapuisse, habeo hospitem Hessum quendam, qui hac hora ex itinere ad me diuertit, uirum omnino simplicem, et tibi notum opinor. Isneque iocis neque locis nostris quicquam oberit. Tu ueni, sed coenae nihil


image: s208

est, praeter nescio quid. Igitur si potes esse nescio quid, ueni, ut satieris nescio quid, nam nescio quid coenabi mus et ridebimus. Sic cum Cerbero nunc, luctatus sum, ut manus scribenti tremant.

Ergo, tibi nostrae non uenit littera dextrae, Et quod scribebam sola litura fuit.

EOBANVS HESSVS GROningo Algaesino amico ac fratri cariss. suo S.

SVades ut ueniam tibique obsequar. Cupio id quidem et non cupio. Quid enim tuo nomine non cupiam? quid meo non cupiam non? Cupio et tibi obsequi, et cum illo familiariter esse, et mihi obsequi. Quid igitur faciam? uolo et nolo. Vides ut unica litera uolunta tem meam distrahat, nam quantum differunt uolo et nolo? Consule si quid habes quod e re esse nostra putes, hora siquidem prope est, qua quod facis faciendum sit. Vale scripsi cum aliquantum obdormissem. Viue.

Ex Regia.

EOBANVS HESSVS IOANNI Groningo uiro humanissimo amico perpetuo nostro S.

ROgat Vuolphius a Tenstadijs ut hodie secum


image: s209

prandeas, et rogat impense ne neges, sed mecum statim ab hora X. uenias ad Sacram anchoram, quod eius do mus insigne est. Conueniet tecum de filiolo in tuam dis ciplinam quasi emancipando. Itaque mi Groninge uenies ad nos sub X. ut simul ueniamus ad compaterm meum, uirum tui et bonorum omnium amantissimum, nunc etiam consularem. Bene uale, ex Regia, [gap: Greek word(s)].

EOBANVS HESSVS GROningo Canonicorum Marianorum principi suo S.

ROgo te mi Groninge ut si a prandio, quemadmodum heri constituisti, ad nos in secessum nostrum uoles, ne Eccilium tecum adducas, sed potius tuum fratrem uirum uere bonum, uel D. Andream uel utrunque, uel Michaelem Dulcem, uel aliquem eius generis, id est, bonorum uirorum. Si uero mecum uoles, id esset gratissimum, uel a prandio. Vrbanum credo mecum iturum, Vale.

EOBANVS HESSVS IO. GROningo uiro humanissimo Amico incomparabilis fidei cariss. suo S.

ALias epistolae tuae proximae ad nos et eleganti et suauissimi candoris plenissimae respondebo.


image: s210

Iamdudum enim id const tuo. Nunc quod instat expleto numerum, ut integrum tibi uictoriatum florinum de beamus, si potes, potes uero, Mercurijet Diuae Copiae gratia. Nosti rem, pluribus itaque opus non est. Praefecti aerario nescio quod tempus sibi obseruare in suis commentarijs necesse esse aiunt. Ego uero quid possum contra? praesertim qui diem neglexerim. Rem intelligis, peream si non regiafide ago, hoc est, summa. Haec satis. Vesperi si quomodo potes mi Groninge, mi charum caput, mecum esto, aderit Valentinus Capella et Hunus, nec uereare quenquam, qui tibi ingratus sit adfuturus. Nam quos tu oderis amare ego uix possum, tametsi, quae tua uirtus est, neminem oderis, sed a quorundam familiaritate caueris fortasse. Sed quid haec? nihil ad Bacchum. Nunc apud D. Ambrosium epulabimur. Vale, et antequam uenias sub uesperam, rescribe, capior enim et delector tuis tam literatis literis quasi maxime cupitis cupedijs.

Ex Regia.

EOBANVS HESSVS CANDOre et eruditione spectabili Ioanni Groningo suo carissimo S.

TRiascribam et petam a te una in epistola. Primum ut Reginae acetum mittas, quo pisciculos a nobis in hodiernum prandium coemptos condiat. Deinde


image: s211

ut si queas, id quod egimus nunc praestes, si id tuo com modo queas, si non queas, tamen quod tertium erat, in prandio nobis adsis cum Eccilio, si is queat suos Mo nachos relinquere, si non queat tu uenias, aderit enim et Hunus, pisciculos habemus delicatissimos, quibus soli uesci necdebemus nec possumus. Rem tenes, acetum mitte, ipse ubi tempus erit ueni, hoc est sub XI. Sunt et quae tecum expostulare nos oportet. Vale ex Regia.

EOBANVS HESSVS IOANNI Groningo amico perpetuo suo S.

NOn intellexi tuas heri literas mi carissime Groninge, iocum interpretatus quod tu scribebas ex animo. Deum immortalem cuiusmodi est ista amicorum consuetudo? quae conuersatio? uel quae digladiatio potius? O rem factu non improbam modo, sed et foedam dictu. Quis talibus utetur deinceps amicis? et ego non absque periculo sum ad tales mores factus cautior, noui enim centauros istos, sed imbelles, si in quem incidant Herculem. De his alias, fortunae meae gratulor quae id temporis alio me (uelut mihi consulto parceret) abstulit. Vestram utriusque uicem doleo, qui a quo minime omnium timueratis iniuriam aecepistis et contumeliam. Non possum non indignari, quid fiet enim si sic inter nos tam paucos digladiabimur?


image: s212

ludibrio erimus omnibus male nobis uolentibus. Plura coram. Interim meum consilium est, ut quantum maxime queamus occultemus, ac inter nos deuoremus tam in signem iniuriam, ne ridendi ansam inimicis praebeamus, culpa enim caruisse pulcrum est, et nemo dolet nec uerius nec grauius, quam qui conscientia teste dolet.

MARTINO HVNIADAE suo cariss. S.

VEni Martine. talia audies noua, qualia nec tu cogitas, nec somniare queas. Sed quae prorsus im mutare possint haec tempora. Accerse oro per tuum Bal thasarem Groningum. Eo enim conuento, mihi et Vrba no opus est. Tu ueni. Ecce noua omnia, o noua, o coelum et o terra. Vale et curre.

Eobanus Hessus.

EOBANVS HESSVS OPTIMO Viro Ioanni Groningo amico perpetuo suo S.

PAreo mandatis dulcis amice tuis. Conabar epistolam scribere, sed quod conabar dicere uersus erat. Itaque quos ego sim adducturus umbras non uideo, nisi forte unum aliquem Graeculum uocarem in tuam coenam nisi apud Longinum diuerteretur, unde euocare


image: s213

homines idem est, quod ab orco mortuos. Igitur si quem, mecum adducam Aristotelem. Ridebam ubi alienis uersibus te poetari uidi, uidebare enim cornicula mihi quaedam Aesopica. Sed haec ad Petasonem nostrum, ibi enim si non Musarum tamen opinor gratiarum numerum explebimus, uel etiam excedemus. Bene uale, et sub Quintam nos expecta. Ex Regia.

Groningo nostro S.

ANoblitus es quid heri promiseris? O lingua, qui lingua multum potes, ubi tua lingua? nunquid donum linguae non habes? Cum sis tam linguax, ut lin gua alias linguas queas elingues facere, Lingua nobilis ore fulminator, an etiam nunc linguam habes? ego quidem quia linguam non habeo, lingua nihil possum nisi linguam miseris. Vale.

Rex elinguis.

EOBANVS HESSVS GROningo uiro modis omnibus summo S.

ADesto cum tuis omnibus in Regia o amice noster optime maxime, sed mature adesto. Nam famem stomachus noster non fert, et semper latrat ad meridiem. Quamuis nec epulas sumptuosas, nec poculenta preciosa penuria nostra depromant. Sed erunt


image: s214

pro epulis fabulae iocique ac sales qualibus tu abundas. Igitur ne sit longior epistola, quam statui, abrumpam filum ut uenias quamprimum (ut dixi) cum tuis omnibus, praecipue Rotendorphio nostro, et umbris si quas habes. Caetera coram. Viue, uale, et si quid nouisti rectius istis, candidus imperti, si non, his utere mecum, et ueni.

NOSTRO VNICO IOanni Groningo.

Si bene potastis, bene curritis inter amicos,
Nil mihi rescribas, tu tamen ipse ueni.
Sed tamen haec alias cum uenerit ipse canemus,
Nunc uel acetosas [gap: Greek word(s)]
Te rogo per Venerem charissime frater et omnes
Musarum coetus, ut uenias propere.
Nam propere scripsi, iam doctus stertit Homerus
Et nisi tu uenias non erit anser olor.

Rex.

Cytra iocum ueni, sunt nobis pisciculi quidam. Si Iu risconsultum nostrum Eccilium tecum potes adducere, facies nobis rem gratissimam.

NOSTRO CARISSIMO Groningo S.



image: s215

EN habes quantum properanter nunc adnotare potui in Cydippen amici nostri, quodin Hodiernum laborem sufficere existimo, sub uesperum remitte libellum et adijciemus reliqua, uel ipse adferto potius. Vale.

Eobanus tuus.

EOBANVS HESSVS SVO CAriss. Ioanni Groningo petasato petasonum Domino S.

REgina paulo ante domo abierat, cum tuus a pedibus me maximis rebus intentum, atque in libros fronte animoque pronum magno post tergum petasone adoritur. Heus inquit. Eobane petasunculum tibi hunc praeceptor. Tum ego (ut qui his diebus minime cum peta sonibus assueuerim.) Quid est inquam, nae homo ille impense delirat qui tot hanc domum beneficijs onerat, ut iam uix ferat? Extra iocum ego Reginae munus tuum (quod dum animum tuum specto, maximum est, quan tumuis tu extenues) offeram, et mea commendatione aliquanto reddo preciosius. Sed quod iubes totum hoc quatriduum ualere me, male accepissem, nisi inuitares incrastinam coenam Petrinorum, quo et ueniemus et tecum expostulabimus, et de Petasone consultabimus. Vale [gap: Greek word(s)] ex Regia.



image: s216

IOANNI GRONINGO. optimo amicissimo suo S.

ETsi (ut intellexisse te uideo) laboro ex cruribus, tamen non potui non ridere ad tuam tam ridiculam epistolam, cum te ipsum sexcentis pene morbis obrutum scribas, idque a me postules, ut medicus te curem, quod ea quidem lege facturum me polliceor, si probaris prius istis te captum imbecillitatibus. Nam ego tibi qui credam, cum iam iterum ad philosophos comessatum compotatumque abisse sciam? Quare si uoles ueni et uide tumorem Regiorum crurum, ipsumque Regem pene miserabiliter multa scabie exulceratum, non decumbentem quidem, sed tamen desidentem, et nihil agentem, praeter quam de cura instaurandae ualetudinis cogitantem. Vale et si poteris aditonos cum Eccilio, quamuis, ut opinor, illi non uacet abesse ab istis suis censuris.

Tuus Rex [gap: Greek word(s)].

D. IOANNI GRONINGO VIRO bono amico summo suo S.

NVllus argento color est auaris, abdito terrris, nosti quae sequuntur. Quare neque nos argentum terris abdere debemus, sed in usus potius necessarios promere. Quod quorsum nunc dictum accipiendum tibi


image: s217

sit, mi Groninge non ignoras, ego de reliqua sententia ut nunc quidem dicere supersedeo, ita tecum ut spero his paschalibus ferijs liberius colloquar et confabulabor. Vale, cum tota domo tua. Ex insula ueteri, sed noua Regia.

Tuus [gap: Greek word(s)].

IOANNI GRONINGO ERVditione et probitate florenti ceu in uere perpetuo.

TRes auiculas coepi, sed hamo Argenteo, qui si fuisset laxior, cepissem utique plures, nunc contrahendum aucupium pro ratione retium est. Speraram hodie abiturum me a quaestoribus publicis ditiorem, sed non respondit uoto expectatio. Itaque eadem spe in crastinum rediturus domi nunc lateo, et te interim fallo sed inuitus, quamuis te fortasse non inuitum. Sed hoc me consolatur, quod cum litigioso exactore res nondum est. Igitur ad aucupium te nostrum inuitamus, aderit enim et Huniades noster, tum adduces Iccilium una teeum. Ego spectator caenulaeero. Nam ita mihi imperant labia, quae conclusasunt, ut praeter iuscula et cremores [gap: Greek word(s)] haud quaquam alia admittant. Ride re tamen possum, et ineptijs saturos facere, bibero quo que: sed potare non audeo, aiunt enim Aesculapij nostri nescio a quibus [gap: Greek word(s)] esse id malum.


image: s218

Quod si uerum est, ut suspicari libet, tum ego Iouem precabor, ut ne pluat amplius, ne tam garrulos poetas tacere quoque cogat. Satis ineptiarum. Adesto uolueris ad uolucres, auis ad aues cumaue Iccilio. Sed quam primum, Vale. Ex Regia.

Tuus Hessus.

GRONINGO ET ECCILIO VIris summis S.

HVnus et ego sumus una in Regia neque coenantes neque potantes quicquam, Sed dulcissimam uestram praesentiam expectantes. Quid rogamus? nihil est aliud negotij aduolate.

Hunus et Hessus.

GRONINGO ET ECCILIO suis et nostris S.

QVamprimum adeste adiuro uos, non potamus, non pergraecamur. Sed sobrij sumus, et habemus cancros maximos instar asinorum et oui um, an similitudo haec non placet? Quinigitur uenitis et hoc audetis dicere. Quod si non ueneritis, non addam caetera. Breuiter. Venite.

Hessus et Hunus.



image: s219

EOBANVS HESSVS GROningo et Eccilio uiris optimis S.

NIhil tam dolet quam hoc quod uobiscum sum temporis, non et habitare et uiuere uobiscum quotidie. Itaque nullum tempus est, quin de uobis cogitem. Quod si uos quoque de uestro Eobano aliquid tale sentitis, uenite nunc ut hoc diei reliquum fabulis mutuis transigamus, quia paulo post abfuturisumus, ut scitis longius. Te uero Groninge conuenire quodam nomine habeo, quod ipsum, ut spero, et in rem tuam erit. Valete, et uiuite, et uenite. Ieiunium ut scia tis sacrum est, tamen curabimus ut non desint bellaria. Ex Regia.

GRONINGO ET ECCILIO uiris et clarissimis et optimis nostris S.

ROgo uos et inuito ad coenam uiri amabiles, ad quam ut ueniatis nunc statimdum lucem habetis rogo, ne dum ambuletis in tenebris, uexemini a negocio perambulante in tenebris. Venite.

Vester [gap: Greek word(s)].

EOB. HESSVS GRONINGO et Eccilio nostris chariss. S.



image: s220

VEnite si uiuitis, si ualetis, quid enim impedit, quominus hoc quod coepimus, semper faciamus? Nobiscum sunt Hunus et Crucibergius, uos desidera mus ut quos maxime. Adducite Marcum, cui nos hodie descripsimus bellissimum carmen.

Ex Regia.

IOANNIBVS DVOBVS GROningo et Octacilio nostris Chariss. capitibus.

Vrbis gericolae reduci pede tecta subimus
Longas emensi difficilesque uias
Vix etiam trahimus languentia crura grauati,
Quis credat molles Regibus esse pedes?

Reliqua non adfluebant, et nihil sperabant itinere defessae Camenae, ut quae Pegasum nullum habuerint. Recte et officiose facietis si salutatum nos uenietis, simul ut suauissimis confabulamentis uestris taedium animi, corporis languorem sentientis leuetis. Diu enim et nescio quot anni sunt, quod uos non uideo. Si nihil impedimento est ueniatis oro. Narrabo uobis cursum peregrinationis regiae maioris et longioris aliquanto Vlyssaeae. Viuite et adeste, sed coenati. Nam Regina non expectabat uos. Itaque praeter auiculas paucas nihil parauit obsonij quod coenaremus. Ex Regia.

Hessus.



image: s221

GRONINGO ET ECCILIO uiris sanctis, et amabilibus nostris S.

SAluere uos iubemns, sed et uenire. Quod si imperium non accipitis, uenite ut excusetis uoluntatem tam improbam. Hunus mecum. Heri fuimus scilicet negligentiores Nunc ualde sumus famelici, et esurimus nescio quid humidi, nam sicca parum tam delicatis stomachis conueniunt. Venite in temporc, nam si extra tempus ueneritis, periculum est, ne mundo excidatis. Marcum uobiscum ducite, et quos uoletis praeter hunc.

Aduolate amici et regio imperio parete, audituri noua multa et mirabilia

Hessus et Hunus.

GRONINGO ET ECCILIO uiris et amicis opt max. nostris S.

IEiunant hodie Philosophi omnes, qui adeo seueris sunt moribus, ut ne Timoni quidem ulli cesserint. Vos autem natura laetiores, uegetiores etiam ingenio, perso nam pro loco et tempore potestis sumere atque horarum omnium homines pulchre agere. Itaque uos rogo ad me consolatum hoc uesperi neniatis (nam potare mihi nunc religio est) Deinde itidem rogo aliquid uestrorum olusculorum, sed conditorum ad nos cum his duobus


image: s222

Regulo et puellula transmittatis, huiuscemodi enim uoluptas est, hoc uesperi deuorare, opinor propter adhaerentem aegritudinem. Valete.

Vester Hessus.

DVOBVS IOANNIBVS ALGEsino et Eccilio nostris cariss. S.

SI estis adhuc inter homines, putabitis et hoc humanum esse, ut rogari uos patiamini, quantumuis tandem sitis tetrici, quantumuis [gap: Greek word(s)], tamen hoc uestro Regi credo non negabitis, ut secum ad Meridiem prandeatis, quod ut faciatis, quid rogem? qui imperare possum? Venite igitur, sed statim X. Valete.

Hessus.

GRONINGO ET OCTACILIO uiris fortibus et bonis amicis ueris et magnis suis S.

QVamdiuest, quod uos non uideo? et quamdiu hoc perferam? liberatus diurnis laboribus ad noctem solatiolum quero. Quod sine uobis uix potest integrum contingere. Laboribus et corporis et animi uere fessus sum, et datum est uix respirandi tempusculum, quod ut mecum esse uelitis, oro amici carissimi,


image: s223

etsi non sunt nobis mitia poma, crunt fortasse molles castaneae et obsonij quiddam et pulmentarij non infirmi pollinis. A deste modo Groninge noster, et Octacili quamprimum adeste plumei non plumbei per Mercurium et Aesculapium. En uobis literas ab eo quem dicere nolo, ut ait Iuuenalis. Scripsi manibus adhuc udis ab argilla qua fenestras afflixi. Birum non ui num bibcmus. Nam mihi dolent omnino dentes isti [gap: Greek word(s)], et enim carne opus est, si satur esse uelis. Valete, et uenite actutum, sic uolumus sic iubemus. Comite tur uos, si uidetur Schryndisius noster, non ut umbra, sed ut unus de columnis maioribus, quales et uos estis. Hessus.

HESSVS GRONINGO suo S.

HEri nihil actum putabimus, nisi redeatis hodie, quid in causa? satiari non possum praesentia uestra, hoc ne satis? sed reliquiarum parum est, quicquid tamen hoc est, esse uolumus. Quod si languctis ex capi tibus, consulite nostrum capitulum, et habebitis melius. Inuitaui hodie Chunratum tuum Groninge, si potes hunc tecum adducito, et si placet etiam Guilielmum, nam omnes qui tibi etiam nobis carisunt. Eccilius et Marcus nos spero non deserent.

Hessus.



image: s224

EOBANVS HESSVS IOANNI Groningo uiro et singularis humanitatis et singulariter cariss. suo S.

SCripseram heri literas ad te, quibus petebam uti statim Eccilio comite uenires in Regiam, neque solos nos et quasi desertos esse patereris, haeae literae cum hodie sint amissae, nec ullo pacto possint reperiri. Idem nunc peto, ut quoniam heri non licuit, quia abijsse uos diceb atur, hodie uenias ad X. nunc statim, tecumque ad ducas nostrum Iurisconsultissimum Eccilium, ut hunc sacrum ternionem impleamus, nihil ad prandium praeter coxam uitulinam assam habituri. Quod si uos pleni ut soletis, portionum estis, iubete uobiscum ueniant. Mirum est quam uos uidere cupiam, nupernon eratis laeti. Nunc uero Diuo populorum Victori sacra faciemus, ut et erganos liberal habeamus, qui pauperculae nupturienti tantum auri dedisse narratur, quantum ad reliquam degendam uitam abunde sufficiebat. Vale mi Groninge, et uide ne excusationem aliquam praetendas, quia nullam accipio. Idem dices Eccilio. Hora X. uos opperiemur. Ex Regia. Pridie Nicolai.

INDECLINABILI VIRO Ioanni Groningo carissimo suo pectori S.



image: s225

AD coenam hesternam nec ueni nec potui, quoniam utrunque nobis [gap: Greek word(s)]. Quid uero o Poeta Virgiliane, si nunc ad prandium ego, quia neglexi coe nam? times, non uenio. Sed cras ero tecum, quia sine me esse non potes. Tuum focum, tuos plurimos ignes, tuas taedas, tuas pinus, tuos hortos, tuas syluas et reliquum tuum gregem saluere plurimum iubco. Heri subduxerant montes me, et post carecta latebam. Sed desino, quia plura non possum. Vale.

Saluta doctissimum Iurisconsultum Eccilium et do na illi pro munere Regio Homerum a principe principem. Caetera addes ut uoles. Tuus Hessus.

IOANNI GRONINGO AMIcorum Gemmae suo S.

ET Nicolaus nosternunc abest et tu ades, et ego breui abfuturus sum, nunquam tamen minus fuisti mecum quam nunc es. Quare si quid adhuc ueterem et fidum respicis amicum, ueni ad hodiernum prandium una cum cariss. Eccilio non ut laute prandeas, sed ut li beraliter rideas Scis enim simul cum sumus, quam pror [gap: Greek word(s)] non possimus. Vale e Regia.

Tuus Hessus.

IOANNI GRONINGO uiro optimo S.



image: s226

BAlineae instituuntur in regia, si lauare nobiscum uultis adeste ab hora tertia, Coenae uero prater holuscula et caseolos parum est, nisi quid prouideamus. Rem tenes. Quod tibi, idem Eccilio seriptum puta mi Groninge. Vale et ueni si potes. Festinanter. Ex Regia. Hessus.

GRONINGO ET ECCILIO VIris et optimis et cariss. nostris S.

VT breuissime, et quod ex animo sentio uobiscum agam fratres carissimi, uos rogamus uti hoc uesperi nobiscum sitis, aderit et Dux, et erimus hilares. Hoc est quales uix ipsae optarent gratiae. Rogamus uero, ut si quo modo queatis, ne alio concedatis quam ad uestrum Regem. Hessus.

Nostro cariss. Groningo S.

AVdimus te optime Groninge literas habere Georgij ducis ad Lutherum. Quod si uerum est, ro gamus te per Musas ego et Megabachus cum quo iam dudum in gratiam uerete redijsse et ipse iurat et nos scimus, ad nos ut in Regiam hoc uesperi uenias, tecumque eas literas si habeas feras, si non habeas ipse tamen uenias una cum nostro Eccilio ex nobis noua au dituri. Optimam et frugiferam Cererem pro Venere


image: s227

habebimus inter couiuas. Vale, Versus quos uoluisti, mitto. Iterum uale, et mox ueni.

Tuus Hessus.

Quicunque prima liberatus coniuge
Sese alligauit ad secundas nuptias,
Miser laborat in charybdi pessima
Et errat naufragus in profundo maximo.

[gap: Greek word(s)]

OPTIMO IOANNI GRONINgo amico indeclinabili S.

HActenus non fui soluendo, quamuis si animum spectes, iamdudum exolui, uolui enim et cupiui semper, sed non potui Nunc cum dederint ist, non quod uolebam, sed quod uolebant ipsi, tibi mi cariss. Gronin ge, pro tua in me summa liberalitate gratiam primum ago, deinde quod aequum est reddo, rogoque ut ne feras aegre, diutius fortasse me quam oportuit rem distulisse. Quandoquidem id nequaquam mea sponte factum est. Fac oro si potes una cum nostro iurisconsulto Eccilio conueniamus uel hodie. Valo, ex Regia die Matthiae. M. D. XXV. Tuus Eob.

EOBANVS HESSVS IOANNI Groningo uiro humaniss. et uere liberali amico immortali suo S.



image: s228

QVid uero agamus mi cariss. Groninge, nifi plane impij et manifestissimae ueritati uelimus esse contrarij, nihil deinceps lecto hoc libro dabimus uirium Libro arbitrio. Ego non credebam mihi persuasum iri nullum omnino esse liberum ad Deum ar bitrium, sed forte sic Deo uisum est, ut inde unde minime speraram, uel illa non minima salutis pars effulge ret. Constanter credo, et Erasmum ipsum in eadem fu turum opinione, si modo, ut illi rogant, respectum per sonarum ponet. Tibi gratias ago immortales, per quem et cuius beneficio, mihi contigit in caussa capitali chri stianismi erudiri, et melius sapere. Haec ingenue et ex animo tibi scribo, etsi credo iam idem sentire te. Nam ite rum mi Groninge, quid agamus? quo confugiamus? qus bus nos tutemur argumentis? cum illa in hunc librum congesta sint longe clariora, quam quae a quibusuis tenebris possint obscurari, sortiora quam a quouis Achille destrui, si hoc modo res Theologicae agantur, iam in portu pacis, et salutis erimus, nec bella, nec seditiones ullas, extimescemus. Vide oro te quam sua tribuant Erasmo omnia illi quicunque et qualescunque sunt, dum illum magnum dotibus omnibus a Deo ornatum usque ad miraculum faciunt, bene hoc quidem et nequaquam incommode, fateri quidem per quem profeceris, et cui multum caeterarum rerum debeas, caussae uero tam iustae possessione non caedere ne unguem quidem latumid ego laudo uehementer, modo stili acrimoniam, plerisque


image: s229

in locis temperassent. Possis itaque apud istos mode stiam citius quam eruditionem desyderare. Sed nihil est ex omni parte beatum. Honesta commutatio est, si pauca uicia multis uirtutibus compensentur, feret hoc, quae est modestia, ipse Erasmus, et parebit, spero, meliorae docentibus, Vides ut in suam sententiam me rapuerit, non quidem Lutherus, sed ipsa ueritas qui est Christus. Sic tamen ut Erasmo me nequaquam abstulerit, sedmae gis etiam adiunxerit, qui primus causam tam necessariam mouit et aggressus est. Agerem tibi pro tuo petasone gratias, si mihi dedisses quam Reginae potius, tamen quia coepulonem esse uoluisti agam aliquando, nunc non ago, quia insanire mihi uideris, qui hoc tempore istud edulium. Verum quia bene salitum est, asseruari aliquantisper poterit. Nos tamen de tota re tecum deliberabimus, ut constituatur, et quando et ubi et cum quibus [gap: Greek word(s)].

Tuus Hessus.

IOANNI GRONINGO SVO multis nominibus cariss. S.

QVis sapiens fortunae lusus et ludibria resque hu manas mille casibus obnoxias, magnopere admiretur? qui uideat et consideret ea nos lege ea que conditione natos, ut inter utriusque fortunae tempestates, nunc laeto, nunc aduerso cursu feramur, iactemurque,


image: s230

non secus ac in immenso quodam pelago, caelo terraque destituti, naufragio semper proximi. Quorsum isthaec? Renunciarunt, si forte nescis, Huno nostro collegium ui ri in suam ipsorum perniciem, non dico improbi, sed sem per uigiles et intenti. Quorum id culpa acciderit equi dem ignoro, nec fuspicari libet, tametsi coniecturae, et multae et magnae sint, a proximo quodam Ioue istud ful men proficisci Fert istum casum, eam fortunae iniuriolam uir utriusque nostrum amantissimus, fractiore quam uetim animo, nempe talibus ludibrijs haud quaquam assuetus. Quanquam uero ipse quae potui, praesens adhibui animo parum forti remedia, tamen existimo bonam istius doloris partem leuatum iri, si tua quoque et Eccilij uox confirmatioque accesserit. Quae ideo ad te scribo, quod ti meam, ne homo imbecilli (ut scripsi) animo, plus aequo dolori indulgens, parum sibi ipsi bene consulat, etsisa tis ipse nouit ab istiusmodi animi conflictationibus plus satis etiam suo ipsius corpusculo aegritudinis et accessisse, et accedere posse, cum quia, ut ipse testis es, uehementer et merito uirum istum amo, tum quia nolim ex istius consternatione, inimieis, si qui sunt, materiam dare, unde gaudeant, sibique (ut est malorum semper maximus numerus) adstructum putent, quicquid illi decesserit? Quamuis quid decedere amico nostro potuit? si illud exiguum est ereptum, cuius nunquam satis cerius esse potuit, quod in aliena manu, ab alijs acceptum temporaneum non perpetuum beneficium erat, quamuis


image: s231

quid beneficium dico, qui scruitutem dicere ut potui itae debui? Non enim benificium censendum est quicquid ex sortunae pendet arbitrio. Animi dotes qui habet, is de mum maxima et habet ipse, et in alios conferre potest beneficia. Quare nihil est, quod Hunus noster, ma gnopere perturbetur, ob illum leuissimum fortunae nonnihil nouercantis reflatum. Reliquum est, ut tu quoque confirmes illum tibi non minus quam mihi charum et obnoxium animum. Ego quidem, quod unum et supremum mearum opum meae facultatis est, auxilium Musarum implorabo, Orpheicytharam sumam. Syluas et saxae mouebo, animum natura forsan molliorem poeticis Syre nibus sic permulcebo, imo confirmabo potius ut uidcat se de leuissimus rebus fuisse perturbatum minimoque in malo doluisse. Vale mi cariss. Groninge, meque sio ut facis ama. Ex Roscto nostro Prid. Nonn. Octob. M. D. XXV. Tuus Eob. Hessus.

CARISS. NOSTRO IOANni Groningo S.

REmitto tibi mi Groninge, heri abs te commodatum mihi, gratiamque ago longe maximam, cui plus etiam quam maximas debeo, relaturus olim certe aliquas. Heri te uocaram, idem coram redditurus. Sed tu nescio quid causatus, Regias literas contempsisti. Quod si uicium putabisesse, dabis operam ut emendes.


image: s232

Vale. ex Regia, pridie Victricium palmarum triumphantis Christi. M. D. XXVI.

Tuus Hessus.

IOANNI GRONINGO VIRO optimo amico incomparabili suo S.

EGo ate digrediens herimi chariss. Groninge, uix a lachrimis temperare potui, ea fuit caussa cur pau cis tecum agcrem, idem apud ducem chariss. contigit, aegre reliqui Erphurdiam, aegrius multo amicos, taceo de uxore et liberis, quos breui mecum futuros spero-Saluta Eccilium meum. Melosingum item et Faemilium omnesque quos mihi chariss. esse non ignoras. Scripsi ex Arnstadio cum pridie pessima tempestate conflictatus, matutinum iter iam meditarer. Scribam e Norimber ga Deo uolente plura et breui ut spero. Commendo tibi uxorem chariss. et liberos dulciss. Expedite mihi apud Melchiorem qnod heri mandaram, et Vale mi dies cariss. Groninge, Arnstadij postridie Diuorum Philippi et Iacobi. M. D. XXVI.

Tuus Eobanus.

ERVDITIONE ET HVMANITAcc praeclaro uiro D. Ioanni Groningo Amico suo suauissimo S.



image: s233

PErueni Norinbergam charissime Groninge saluus et incolumis, exceptus etiam honorifice, excipiendus honorificentius breui ab ipso urbis huius senatu, cum quo conuenturus sum, ita enim deliberatum esse ab isto ordine aiunt. Ego uero urbem hanc ingressus sum die Lunae ante Ascensionis Christi, et ad huc ser me lateo. Sed multi nos inuisunt, et inuitamur passim et uina optima propinantur. Sed heus mi Groninge, non credes mihi quam hic ad tantas uoluptates factus sim continens ac pene stupidus, quasique ab omnibus semper fuerim alienissimus. Noli existimare ioco haec me scribere. Vera sunt quae scribo omnia, ab eo die quo a uobis digressus sum continenter uiuo et sobrie. Tui memoria et Eccilij nostri, ut est mihi omnium iucundissima, ita extingui nullis unquam tempestatibus poterit. Scripsi Reginae et tabellarius mire festinat. Igitur ex Reginae literis reliqua intelliges, et breui scribam ego copiosius cum Philippo, qui isthacibit, et ego Ludouicum mittam, pro adducendis reliquijs domus Regiae. Ad ducem nostrum [gap: Greek word(s)] scripsi, quod mittere duabus de causis, et non potui, et non uolui. Non potui, quia festinabat (ut dixi) tabellarius, non uolui quia sciebam Ducem abisse, et noniam esse uobiscum, mittam ubi resciero ubi nam gentium agat, com mendo tibi totam domum Regiam, hoc est, uxorem et libe ros. Saluta D. Henricum Aperbacchum cum uxore et liberis, Xenia mittam cum parumper hic inualuero.


image: s234

Saluta Eccilium, Faemelium, Huxarium, Melosingum nostros amicissimos, dicitoque rogare me impense, ut ne de fide mealiberanda quicquam dubitent, D. Vuolphio a Tenstadijs scripsi, ut uidebis, apud quem ego te in lo cum meum familiaritatis surrogo. Vale Nurimbergae postridie Ascensionis Christi. M. D. XXVI.

Tuus Eobanus Hessus.

M. IOANNI GRONINGO VIRO eruditissimo amico perpetuo suo S.

SCripsi superioribus diebus uenisse me in Noricos, nihil uero adhuc a senatu nobiscum actum est. Nunc tertiam [gap: Greek word(s)] hic agens idem scribere non possum. Nam et humanissime acceptus, ultroque citroque color, inuitor a primoribus. Nec uidear unquam conditione meliore fuisse, nisi quod uxor et liberi absunt, pro qui bus adducendis Ludouicum misi cum pauxillo pecuniae, quantum quidem nunc habere potui, constitutum enim a senatu est stipendia nostrasoluenda quadrantibus sum ma totius ad singulos anni quoque quadrantes. Itaque sin gulis anni partib. mea portio fit, xxxvij. semis. florini, et hij quidem aurei, sic enim exoluunt isti quod antea non credideram. Rogo igitur te, solutionem eius pecuniae quam opt. uiro Ioanni Conerro debco, differas paulo diutius, a festo Diui Iacobi statim transmittam, id enim est primae solutionis constitutum tempus. Interim ego nihil egeo,


image: s235

amicorum quos optimos hic et inueni, et cotidie nouos paro et inuenio, liberalitate, satis opulenter uiuo, et non desunt qui parati sunt, uel centum aureos meo nomine pernumer are. Vides ut mutar im conditionem. Vtinam adesse mihi posses, quod futurum omnino non despero, etsi nondum sciam satis, nec dum enim audeo quicquam uelle cupere in re adhuc quasi feruente. Itaque dices et amicis nostris qui fidem interposuerunt nihil eos debere solli. citos esse. Nam fidem meam ante id tempus quod statutum est, si uiuam, redimam. Feceris rem longe gratissimam mihi, si Reginae in conducenda uectura adfueris. Quidsi auxilio nostri carissimi Eccilij a uicinis uestris uiris et optimis et mei amantissimis, currum impetra ris, quo huc deuehantur Vxor et liberi. Age si tibi uidetur, adito uiros optimos, roga meo nomine, si tamen opus erit. Si uero uector idoneus contigerit, currus opi nor non deerit. Breuius scripsi, quod obrutus eram scri bendis pluribus literis. Ex his quae ad te mitto rationem et ordinem instituti nostri cognosces. Ego Virgilium do ceo et uersus facere. Cum Philippo qui breui isibas tran sibit, plura scribam, et scribam semper, semper enim adsunt tabellarij. Tu uero nec dum scribis. Saluta Eccilium dulciss et cariss. caput, Melosingum, Huxarium, Fae melium, Philippum Scganum amicos carissimos. Petrum nostrum Vorhemium, et Megabachum. O Gro ninge quanta ego hic continentid uiuo, quam sobrie, finis agendi Erphurdiae, finem potandi mihi secit, et


image: s236

uiuo mensa liberaliss. et uere magnifica sumptibus, publicis, idque quamdiu Regina aberit. Vale Nurinbergae die Trinitatis. M. D. XXVI.

Tuus Eobanus Hessus

IOANNI GR ONINGO LITErarum Magistro omnium chariss. suo S.

NVnquam Erphurdiam scribo, quin tu primus occurras ad quem scribendum putem, et tamen scri bo rarius, quod sciam amicitiam nostram firmiorem esse, quam quae ullis literarum adminiculis fulciri, uel debeat uel possit, et cupio semper ad te mittere quidpiam, sed ut fit, ea semper elabitur occasio, sed apprehendetur spero breui. Interim mi cariss. Groninge ut uales? du dum est quod nihil a te literarum accipio. Vtinam sis to tus aureus. Si Erphurdia te non fert, demigra ad nos, atque utinam adesses uel nunc, forsitan inuenerimus aliquam te non indignam fortunam, quamuis forsan istius quoque te non debeat poenitere. Eobanus Procus iamdu dum apud me est, expectans, si qua se ostentet mutandae sortunae occasio. Sed hactenus frustratur, nullius tamen rei egens me hospite, praeterquam quod ab Erphurdiensibus mulierculis abest. Eccilio dic, ut Iuri bus suis fortiter studeat, et aliquando dicere quoque inci piat, sed in foro, id est, ut fiat rabula, alioqui quantum cunque Iuriserit prudens, nihil efficiet, rem non augebit


image: s237

boc quidem tempore, nisi sperat uicturum se annos Ne storis. Plura scripturum prohibebant ho spites, eadem hora imo momento eodem aduentantes cum haec scribe rem. Mi Groninge bene uale, et ad me quamprimum po tes scribe, ante biduum ad Vuolphium nostrum Tensta dium scripsi, nunquam scribo sine mentione tui, ut ut tu existimes, ex animo hoc non potes elabi, tantum existima fore te immortalem, ex eo die quo coepisti amare Eobanum. Ego multa nunc molior, de quibus iudicabunt posteri. Bene ualeo, utinam tibi quam rectissime cedant omnia. Mi Groninge iterum atque iterum rogo te ut scribas ad me, quam saepissime et ne expectes, sed quae ras et rapias occasionem qualemcunque. Saluta amabilem Eccilium et Carionem cum uxore, breuiter nostros omnes. Nurimbergae IIII. Nonn. Sept. M. D. XXVI.

Non potui relegere, si quid ommissum est tu suppleto.

Tuus Hessus.

CARISSIMO IOANNI Groningo amico suo S.

PRo literis remitto tibi Vorchemium chariss. mifra ter, et libellum item mitto, quem his diebus emisi. In quo uidebis me repuerascere. Sic enim nunc opus est, sic me fortuna uolutat. Vin scire uero quid caussae sit, cur tibi scribam rarius? Semper cogito mittere literas aureas, et semper incidit quod eam rem procrastinet,


image: s238

et ego tamen sum aureus, igitur et breui uos inaurabo [reading uncertain: print blotted]. Bellissime ludis in imaginem nostram, amabo te mi Groninge, quando desines tam facetus esse, an tu non agnosces nostrum supercilium? reliqua agnoscis? quid igitur? tales eram cum ille Apelles me pingeret, tu adscri bito, sic oculos sic ille manus sic ora ferabat, ego dieam talis eram cum primam aciem Praeneste sub ipsa straui. Tu uero optime uir literas a me longis longiores expectas, et ego uix breuibus breuiores expedio, ita nec mihi nec tibi fiet satis. Saluta cariss. Eccilium, et sic ut facit tubeto cum musculis ludat, circum labia decurrentibus. Tu ueroda operam mi Groninge, fac quod facis, sustine et abstine. Scio tibi mores quorundam hominum molestos esse. Sed quid agas? utinam posses mecum esse. Sed perfer et obdura, post modo melius erit, eupio plura tecum, sed nec possum nec licet, Salutat te Ioachimus qui haec scribenti adsedit. Vale mi cariss. Ex Noricis IIII. Id. Septembr. M. D. XXVI.

Tuus Hessus.

IOANNI GRONINGO ALGEsino uiro eruditissimo amico ac fratri unice carissimo suo S.

RArius ad tescribo fortasse quam uel postulat uel permittit amicitiae no strae consuetudo mi earist-Groninge, cuius rei causam tu putabis nullam aliam,


image: s239

quam raritatem tabellariorum, hinc ad uos commeantium [reading uncertain: print blotted] maxime idoneorum. Sunt enim plerique tales, ut his ne dare quidem ullas uelim, uerum ut sit illa uulgaris excusatio, firmior est, et esse debet nostra amicitia, quam quae ullis literarum fulcturis aut suffragijs egeat, sed est tamen nescio quomodo, inter amicos liter arum quaedam insanabilis cupiditas, quibus non tam augetur, quam quasi quodam uitali succo alitur nec sine illarum uicissitudine crebraque missitatione possit ullo modo recte in suo officio consistere, non magis quam corpus aliquod uiuum si sanguinem detrahas. Itaque tum Eobanus Procus totam pene hanc aestatem mihi domesticus frustra hic aliquam conditionem uenatus, ad uos redire statuisset, dedi has illi iam abituro, scis enim omnia istiusmodi sic solere differre me, ut diutius non possim, itaque nunquam fere quiete, et cogitate, semper tumul tuose s cribere. Quorsum igitur haec? ut uide as quam solli eite tibi purgari cupiam de literarum infrequentia, et ne ex istimes ab officio me discedere, dum rarius scribo. Quid uero agis? quo instatu res tuaesunt, mi fr ater? Siposses aut uelles abesse Erphurdia, quam uellem te huc concedere, habiturum me qualem tu non dubitas hospitem, atque his meis qualibuscunque rebus, non secus ac tuis usurum, Quod si uoles ad tempus certum, ut ad anni dimidium aut certe menses aliquot, solum inspiciendae huius urbis gratialuertere, potes audacter ad mediuerti. Vtinamque non ad haec rideas, sed tam uelis, quam ego toto animo


image: s240

eupio. Iam quod ad res nostras attinet, scriptum ad me est domum nostram esse diuenditam, debeo, ut scis, Mel chiori Lottero bibliopolae Lipsensi, et id primum dissolui debitum uolo, de reliquo iussi, ut ex Proco intelli ges, communitati de me optimae meritae publice, tibique ae caeteris quibusdam priuatim satisfieri, quod ita futurum spero, sin minus, tamen facultati fiet satis meo nomine, idque ego curabo ut fiat per D. Georgium Tenstedt, cuius, ut scis, filium mecum habeo, sed nondum tamen tan tundem debet, breui debiturus quantum satis est ad fidem meam liberandam. Quod rogo ut D. Melosingo, item Huxariensi, et reliquis amicis, qui pro me spoponderunt dicas, quibus tamen nactus occasionem aliam breui scribam, Eadem omnia quae tibi scribo nostro Ec cilio scripta sunto, cum enim nihil sitis seiuncti animis, eur literis uos seiungam ego? Quod ad me mearumque re rum statum attinet, rectissime ualeo, et amtcis utor sa tis quidem commodis, et magnis, sed infrequentioribus. Itaque ad uos, te dico et Eccilium saepe respicio, quos si mecum babeam, beatus foelixque sim. Stipendio se natus huius urbis liberali utor, utscis, Quid igitur non mittis (inquis) inde unde nobis satisfacias? dicam uno uerbo, uerum est quod Melosingus mihi iam abituro dicebat, adeo multa sunt hoc primo anno mihi in usum domesticum coemenda partim earum rerum, quarum permultas Erphurdia demigrans uendidi, partim earum quas et haec requirit conditionis mutatio, et huius populi


image: s241

consuetudo, ut taceam sumptus quotidianae men sae, qua quali utar malo tibi Procus exponat, quama me intelligas. Verum commodior multo crit haec sortuna, ubi hanc hyemem euicero. Magno stetit illa demigratio mihi qua res meas uxoremque et liberos huc con tuli, et eius pecuniae partem adhuc uobis debeo, hacte nus etiam alijs debui, debeoque etiam nunc. Quam pecu niam hic accipio, eam, ut nuper uidit Procus, acceptam statim eijcio, partim in macellum, partim in pistrinum, partim in tabernam uinariam, nam omnia mihi concreduntur liberalissime, quam fidem, danda est omnino ope ra ne amittam. Ad futuram aestatem locum habitationis mutabo, et domum conducam cum tribus conclauibus, multo studijs et rebus meis futuram commodiorem. Nam ea in qua nunc sum non nisi unum habet conclaue, et mihi futuri sunt domestici plures ingenui adolescentes. Nam hactenus ab illis, qui filios suos huc missuri erant cessatum est, propter multas causas, maxime [reading uncertain: print blotted] eam, quia timebant homines huic urbi nescio quans ob res imminuere dir as, bella, fulmina, cum tamen ipsa haud quaquam quenquam lacessat. O Groninge poten tem et abundantem populum. Sed nulla est hic sine di uitijs uita. Vrbis situs, pulchritudo, amoemtas, splendor, humanitas demum, omnia sic perplacuere, ut nuper [gap: Greek word(s)] scripserim, quod uidebis aestate futura, si ue uam, una cum Idylijs nostris, quae hic exprimentur, utinam uel paucos dies queas esse mecum, Nam admodum


image: s242

metuo ne non possis, ne item non uelis Erphurdiam, id est, confusioncm istam relinquere. Mitto libellum tibi, nuper hic editum de ratione scholae, ut uideas et hic obtrectatorem me inuenisse, nec immerito fortasse, qui sic incautus fuerim, in re tam facili quam quae mihi sit omnium longe facilima. Verum ut uides, satis ferociter, repressi calumniatorem. Sed haec satis. Mihi uero, ut hoc quoque scribam, mi carissime frater, conniuendum hic ad multa est, ad quae alias etsi liber sum, nolim. Opinor intelligere te quid dicam. Sed tamen si quicquam mihi credis, malis huius populi mores et studia quam miserrimae Erphurdiae imitari. Hic enim summa concordia firmat, apud uos discordia destruit omnia. Sed et haec hactenus. Ego constitui sicut antea quoque tibi scripsi, uenire ad uos ad Cal. Aprilis proxime futuras. Saluta unice familiariter optimum Eccilium, illique dia to mures circum ora nostra repentes indies magis ac magis luxuriare, et quaerere tam bellum collusorem ac con trectatorem. Saluta Nicolaum fratrem Germanum tuum et D. Andream meo nomine reuerenter, et admone simul, imo manda ne a Regno deficiant. Longius euexit me memoria dulcissimarum nostrarum consuetudinum. Ita que ne iocis quidem ut uides abstinere possum. Saluta D. Melosingum, et Faemelium, et Huxariensem, et uale foeliciss. Ex urbe Norica Id. Nou. M. D. XXVI.

Commendo uobis Procum dignum nostra amicitia, et hoc ut facerem ipse rogabat, cupiens uti consuetudine


image: s243

nostra, fierique familiarior, quos audiebat toties a me praedicari. Rescribe diligenier ad me de rebus tuis omnibus Item de statu scholae uestrae, nunquid sit aliqua spes instaurandi. Expectabo uerbosiorem etiam hae epistola abs te. Iterum uale uiueque ac salue milies mi cariss. Groninge, teque scito sic amari a me ut neminem ma gis. Iamque circum spicere me quo argumento te immortalitati tradam. Sed uale.

Non relegi, itaque siqua desunt parumrefert.

Tuus Eob. Hessus.

D. IOANNI ALGESHEMIO GROningo [correction of the transcriber; in the print GROnningo] uiro erudito amico cariss. suo S.

EGo uero tardius ad tescribo mi chariss. Groninge quam uel tu uolebas, uel officium tam sanctae nostrae amicitiae postulabat, sateor, sed quaeso te ut ne ex officiorum tarditate amicitiae nostrae modum metiaris, quae firmior est, quam quae ullis negligentijs, infringi, maior quam quae ullis officijs possit augeri. Sed haec iamdudum uulgata inter nos. Quid uero si ego quoque dicam te rarius quam oportebat scribere. Non su stinebis opinor in hoc ius uocari te, quo si me accuses, non minus ipse reus sis, et pariter cum accusato pericli teris. Sed iterum dico istorum satis, et non eget istiusmodi lenocinijs in perpetuum confirmata amicitia. Quid agis igitur mi frater? ut sese res tuae habent? bona


image: s244

fide, crede mihi nunquam non de te cogito, et anxijs uotis opto dari aliquam occasionem mihi qua animum meum erga te non uerbis aut epistolis (quod antiquum iam et uetus est) Sed exemplo aliquo insigni queam ostendere. Es enim omnium mortalium mihi merito longe cariss. qua de re si dubitare te ullo pacto crederem, deplorarem infelicitatem meam, qui tam aperti pe ctoris fidem tibi nullam facerem. Sed sic est qui amant ipsi sibi somnia fingunt, etsi enimscio amari me quoque abs te, non possum tamen non esse sollicitus, ne aliqua te ratio auertat. Mi Groninge, fac quod facis, et ferto patienter tumultus horum temporum, In quibus bono uiro multa dissimulare opus est, multa etiam ferre, quae si nulla cogat necessitas, quis ferat? Ergo te uelim quam maxime queas habere rationem et temporum et hominum, sicque cogitare, dum ut uelis non possis uiuere, ut possis uelis. Quid de me exist mas mi Groninge? nihil dico, Recordare sermonum et confabulationum nostrarum, et ex illis me depinge tibi magis uera imagine quam sit ea, quam et misi olim et nunc mitto. Sed copiose ut in amicos distribuas. Spero autem breui me liorem me ipsum tibi mittam, Vrbis quoque Noricae [gap: Greek word(s)], si dijs placet, hic aedidi, quod et ipsum mi si. Sed quid tu cogita, quanto me donarint praemio ob hoc scriptum, magno sane. Nam ego laudari magni muneris loco duco. Non erit tamen hoc excmplum, con temptorum studiorum in ea urbe in qua potissimum


image: s245

nunc et uere honorata sunt. Etsi scripsit olim Erasmus noster, Laudare norunt nostri principes, numerare non norunt. Sed mihi nuper, uelut, expostulanti Martialis dixit: Quae nondum data sunt stulte negita putas? Verum de hoc satis. Ego Dei benignitate nuper auctus sum filiolo, qui quod ipso Resurrectionis Domi nicae die natus esset, nomen Anastasij inuenit. Caetera bene ualeo et uiuo, non admodum ut fortasse uos creditis luxuriose. Vix enim pro tanta familia alenda, et hoc statu apud hos homines conseruando satis est hoc etsi amplum stipendium, nihil superfluit, nisi quod in uestimenta, sed non nisi necessaria, et libros expenditur. Vtinam tuae res patiantur te aliquando me muisere. Abiturus a uobis nuper Melchiori Saxae dixi pecu niam tibi pro me expensam reddere meo nomine, quod si nondum fecit, admone meo nomine. De accepta ex di uendita Regia pecunia, tibi et alijs (qua de re ualde sol licitus sum) satis faciat quamprimum potest. Saluta chae rissimum Eccilium, Megabachum, Vorchemium. Maxi meque tuos collegas in senatu literario. D. Iacobum Hornensem, D. Ludouicum Melosingum, M. Ioannem Faemilium aliosque, et uale foelicissime mi chariss. Cursim. Haec scribebam sub aurorae ortum, mane hora quinta, cum sexta docendum in scola esset mihi. Idibus Iunij. M. D. XXVII.

Tuus Eob. Hessus.



image: s246

M. IOANNI GRONINGO uiro ornatissimo amico unice carissimo suo S.

FAcile crcdo, uel iniurato tibi mi cariss. Groninge quantum et me ames, et meis literis delecteris, sed et uicissim id paciscor, uti et tu mihi credas non iuran ti amari te a nobis quantum alium neminem Itaque dabis ueniam temeritati an amori meo dicam nescio, qui ex media negotiorum quibus distringeris turba te euocem, sicut nuper feci, quibusdam in literis. Dabitur fortasse breui aliqua nobis occasio congrediendi tecum et suauiss. Eccilio, et nostra illa dulcissima consuetudine ad tempus perbreue fruendi. Quod scribis studia istic bona non modo non renasci, sed mori etiam indies magis magisque, dolens gemensque audio, quanquam nec illa clae des ucstra propria est, uel nobis habet quicquam auditu nouum. Itaque ferendum aequo animo est, quod muta ri non potest, donec ipsa quae nune saeuiunt fata fiant mitiora. Saepe tibi dixi et credo meminisse te, perielita ri posse bonas literas, perire omnino et intermori non posse. Iaceant quantumuis grauiter, facillime resurgent ubi desaeuierit parumper haec maligna Nemesis, quae nullis magis est quam bonis iniqua, in nullos quam in malos pacatior placatiorque. Eobano Proco negotium dedi, curaret, ut quod istic et publice et priuatim debeo exolusretur, poste aquam casula sit diuendita,


image: s247

quod ipsum, id est, uenditionem, aiunt quidam Cononem confecisse, alij Melchiarem Saxam, ututse illa res habet, uelim et tu cures, uel apud Cononem, uel Melchiarcm, uti satis faciat uobis omnibus qui pro me fi dem uestram interposuistis. Miror uero uehementer super ea re nihil mihi a quouis scribi. Ioach imus hinc nuper cum Comite Mansfeldino abijt profecturus in Hispanias, scholae nostrae maxima pars in me incumbit, sed aucto etiam stipendio dum ille abest, dubitatur quando rediturus sit, equidem mihi abesse minime om nium licebit quamdiu ille aberit. Constituo quidem ego Erphurdiam, sed nisi ille redierit, uenire non licebit, id uero futurum speramus statim a Pasehate. De Faemelio miror quod Hebraeus esse coeperit, et nuper aiunt sacris quoque iniciatum. Inquietum hominem, et nunquam cessantem, eum salutes officiose meo nomine et Melosingum, et rescribe, quid de pecunia uobis meo nomine restituenda, uel expeditum sit uel expediriposse credas. Item, si quid librorum (quorum hic magna copia est) tibi mitti uoles significato. Saluta omnes nostros Nicolaum fratrem et Andream. Item Megabacchum et Vorhemium, non possum simul omnibus, scribam tamen singulis alias. Vale Nurin bergae. XIII. Calend. Ianuarij M. D. XXVII.

Tuus Eob. Hessus.



image: s248

ERVDITISSIMO AC HVMANISsimo uiro M. Ioanni Groningo amico prorsus incomparabili suo S.

QVid uero mi Groninge, quid rerum agis? uiuis ne ut solebas uere hilariter et libere, an uiuendo nunc moreris? sic enim suspicari me cogit, illud tuum plusquam diuturnum silentium. An ue ro oblitus tui Eobani es, quem tantum nuper amab as, quemque tanti faciebas, ut nullum amicorum praeferres, ut etiam cumulares magnis (ut tum res erant) beneficijs? an obliuisci me putas posse illius nostrae iucundissi mae consuetudinis? amicitiae fidelissimae ab utroque cultae? morum ac studiorum omni ratione consentientium ac similium? Non ita me Christus seruet mi cariss. Groninge tui obliuisci queam, si in ultimas terrarum partes deferar, qui nunc ne extra Germaniam quidem sum, et in eadem fere gente tecum habito. Itaque quamuis omnino nihil amicitiae nostrae auspicatissimis initijs coeptae decedere ex quantumuis longo silentio certo stiam, tamen exist mo nequaquam committendum, ut uel suspiciones inter nos oboriantur ex odioso, et nos minmie decenti silentio, quorum ut est, ex literarum commertio nata amicitia, sic etiam illis ipsis quibus pro dijt exordijs est confouenda. Vt enim cibo corpus, ita li teris animi amicorum in his uersantium pascuntur. Vides itaque leniter uellicari te ut ad officium redeas, quod


image: s249

intermissum abs te esse nemo mihi sane persuaserit, tan tum interpolatum temporum, uel hominum incuria possum suspicari, ac etiam pro meo in te amore non fer re moleste. Superest nunc Groninge noster, Groninge mi, ut te mihi per liter as expurges, hoc est, tuo regi satis facias, quoquo modo queas, etsi possis etiam hanc in termissi officij culpam in me ipsum retorque as, qui si tu accuses, non diffitebor et me in parte criminis huius esse, et iure a te reum agi, tantum abest ut causa uideri uelim superior. Futurum sperabam ut te aliquam do huc elicerem, et in hoc celebcrrimum Germaniae theatrum uelut ad spectaculum pertraherem, quod quoniam fieri posse de spero, constituo ego uos ad futuras uestras nundinas inuisere, tum enim commode uideor posse multis ex hoc Emporio in istam ciuitatem eo tempore mercimoniorum gratia commigrantibus. Itaque nisi intra illud tempus quam creberrimas a te accepero episto las, ubi uenero praehendi te per uiatorem, et in uincu la duci iubebo, non enim sum oblitus regem esse mc, cui in omnes tam opulento regno subiectos saeuire etiam cum libeat liceat Quam tu saeuitiam regiam protua sin gulari prudentia sapienter euitabis, et scribendis tan tum literis clementiam potius natura huicregi insitam, quam crudelitatem non nisi magnis ob caussis oborten tem experieris. Bene ac foeliciter uale mi cariss. Groninge, et saluta meis uerbis honorificentissime opt. ac eruditissimum uirum M. Ioannem Eccilium [gap: Greek word(s)]


image: s250

tuum et congerronem suauissimum. Deinde item Megabacchum, et Vorhemium, quos eorum etiam quae ad te, nunc scripsi admonebis, et ut meminerint longas Regibus esse manus, ne absentiae nostrae fiducia tantum nihil scribendo peccent. In tempore enim adero et poe nas exigam. Saluta item M. Nicolaum fratrem germanum tuum, et Andream Nutthenum uiros ex ipsis gratijs natos. Item totam domum collegij Saxonum, nominatim uero M. Piscatorem Decanum, M. Bertholdum, M. Iacobum, M. Henricum [gap: Greek word(s)] olm [perhaps: olim] nostros iucundiss. Saluta etiam reuerenter meo nomine. D. Ludouicum Placentam Melosingum Theologum uirum et eruditione, et humanitate rarum, et iterumtu Vale, meque quod facis ama. Nurembergae V I. Idus Februarias. M. D. XXVIII.

Tuus Eob. Hessus.

Nihil ad te libellorum mittere potui, quod ad manum nihil erat, omnia enim a Bibliopolis distracta sunt, [gap: Greek word(s)] nostra accipies a nundinis Francophurdianis proximis. Ego Theocriti Graeca ad xx. ferme uerti Latinis uersibus, tantum audacia accreuit, Latinis Musis, ut in ista externa egredi nunc audeant. Id autem quicquid profectum in Graecarum literarum a mc studio est Ioachimo debemus, quem hoc fere biennio ur gere non cesso, et uideor sane nonnihil fructus repor tasse ex sero quidem, sed non desperato studio. Tum


image: s251

exibunt breui nostrae in Virgilij Bucoliea et Georgica adnotationes, quae quoniam hic excudentur, ad te mit temus. Te rogo ut diligenter de rebus tuis, et scholae uestrae statu ac spe. Item de fortuna urbis ad me perscri bas. Vale foelicissime, Salutat te Regina nostra reuerenter.

ERVDITISSIMO VIRO D. IOanni Groningo amico carissimo suo S.

SAlue mi carissime Groninge. Quamdiu uero nihil inter nos literarum? quam diuturnum erit hoc silentium amicitiae nostrae minime conueniens? Forte quia utrinque nobis desunt tabellarij, mallem equidem cam quam ullam aliam subesse caussam, uerum cum sit istiusmodi amicitiae nostrae fides, ut nullis uel leuium officiorum intermissionibus uel temporum interuallis labe factari possit, missas faciemus mutuas istas expostu latiunculas, et quotiescunque alterutri erit commodum hanc salutando per epistolas consuetudinem non sinemus inter nos intermori aut aboleri. Nunc te rogo mi Groninge quam primum queas mihi significes quo in statu tuae, deinde scholae uestrae res sint. Tenstadius Georgius ad me scribit cupere scire se ecquid si Schola ista restituatur, sim passurus agi mecum


image: s252

ut retrahar Erphurdiam? Ad hanc uocem, si te recte noui, gaudio totus exilies, uideor enim uidere iam mihi quam hic gestias, quam cursites ad Eccilium nostrum atque illi hoc statim in sinum effundas, ac uelut [gap: Greek word(s)] ipsum quoque exhilares, scio enim quam sitis uterque mei cupidissimi. Cupis ne igitur scire quid responderim. Respondi ambigue quidem, non tamen omnino [gap: Greek word(s)], sic ut incertum esse nonpossit quid facturus sim, si uobis fortuna non fuerit perpetuo irata. Reliqua potes commode si uoles ex ipso sciscitari. Sed horum nunc satis. Credo adnotationes me as in Vir gilium ad uos peruenisse, nam hic a Bibliopolis omnibus uenduntur, paucissima Secerius ad me misit exemplaria, quae hic amicis distribui, misissem tamen ad uos quoque, nisi et crederem iam habere et nuncium graua re non libuisset, alioqui grauatum satis. Itaque mitto (quod ipsum tamen antea quoque misisse me existimo) poema de moribus et tumultibus horum temporum. Quod si per omnia non satis facit uobis, et in quibusdam locis displicebit, crede mi Groninge cum ueritati tum nonnihil etiam (quid enim apud te dissimulem) his ce cum quibus nunc uiuo hominibus me tribuisse. De quo, quid sentias oro te ut rescribas quam primum queas. Distribues autem secundum titulos quibus inscri psi. Nouarum rerum apud nos adeo plena sunt omnia, ut satius sit ea tacere, quam scribere. Bene uale mi carissi me frater Groninge, sabbato Cantate M. D. XXIX.


image: s253

Salutat te Regina cum suo nuper nato Heliodoro.

Tuus Hessus.

OPTIMO ET ERVDITISSIMO uiro Ioanni Groningo amico ac fratri carissino suo S.

NVncium nostri Eccilij mi cariss. Groninge, modls omnibus, ut debui, et accepi et adiuui in ea cau sa quam tu mihi studiose commendaras. Nam et ego ipse reddidi literas ad senatum nostrum scriptas a uestris, et curaui diligentissime, ut si qua fieri potuisset, non sine responso nuncius ad uos reuerteretur. Sed cum res ut egere uidebatur, procrastinaretur, ego ne per illos quidem qui maxime possent perficere, potui ut negotium Eccilij conficeretur toto triduo, quo nihil aliud quam hoc agebam, et uidetur adhuc uix octiduo integro posse absolui. Itaque nuncium dimisi, arbitratus non esse necesse, eum diutius detineri, maxime cum causa non expediretur, de qua tamen nostrum Eccilium quam optime sperare iubebis, non enim erit hoc negotum infectum per hunc aequissimum et prudentissimum sena tum Verum ut uides quia dilationem patitur, ego proximo nuncio fideli et Idoneo curabo, ut quod cupitis ad uos perueniat, nam tales nuncios hic quotidie fere ha bemus, qui sine uestris impensis isthaec ad uos perferunt. Nuncium apud me detinui quibus potui officijs prosequutus,


image: s254

naem me sciente nihil prorsus Eccilio impensarum fecit, ad triduum mecum moratus est, quarto die dimissus, si quid insumpsisse se dicet non credetis. Sunt enim hoc genus hominum satis fallaces. Eccilij causam ualde diligenter curabo, imo iam sic curata est, ut credam perfectam, modo dilationem istam feramus aequo animo, cui mederi ego non potui. Intra octiduum uel decem dies spero me ad uos missurum quod uultis ab hoc Seuatu. Mi Groninge ualebis quam optime, et salutabis amicos communes meo nomine. In primis Eccilium et nostrum charissimum Petreium, de quo uelim scire quam maxime qui ualeat, nam hic nuncius dicebat nescire quidem se, sed tamen suspicari non omnia recte apud eum agi. Itaque rogo te, ut mihi significes quomodo ualeat amicus carissimus. Nobiscum omnia salua, tuta et firma sunt, atque adeo ne Turcam quidem metuimus. Ad aestatem ad uos ueniam, si uiuam. Vale in Christo. Prima Ianuarij. M. D XXXI.

Eobanus Hessus.

D. IOANNI GRONINGO uiro optimo ac amico perpetuo suo S.

IAmdudum tibi de Eccilij nostri negotio significassem carissime Groninge, nisi tabellarij nulli fuissent. Ego quicquid potui diligentiae in expedienda illa re


image: s255

feci et abhibui, et ipsos etiam primores Senatus adij, petens enixe, ut negotium hoc conficerent. Verum illi to to senatu super ea re deliberantes re sponderunt tandem, non posse se quod peteretur in praesentia facere. Non im pedire se uero quo minus huic uel illi concedatur quicquid uisum sit alijs. Habes mi Groninge totamrem. Vestrum nunc erit Eccilio per uos consulere. Quid uero tu tam anxie petis, ut si quid exponendum sit, ego exponam? mi Groninge, ac si de fide mea dubitare nune incipias. hoc habeto tanquam oraculum, si decem aurei tuo et Eccilij nomine fuissent expendendi, eos ego alicunde sumtos mutuo libentissime expendissem, nunc hoc dolebat expendi pro uohis nihil posse. Eram cum haec scriberem grauissimo capitis fluxu adeo consterna tus, ut uix literas agnoscerem. Nam hic regnat ea pestis nunc post [gap: Greek word(s)] quae mihi nunquam fuit infestior. Hoc dolet Petreum laborare aduersa ualetudine et tu non significasti qua, incommode sane, cumego scire cuperem quo nam afficeretur morbo. Miserum me qui illi nec adesse nec mederi possum, cum in eo si quid (quod Christus prohibeat) aduersi acciderit, dimi dium mei periclitetur, sicut et in te. Spero ad aestatem proximam me uos uisurum. Vale et Eccilium bono animo esse iubeto. Norimberge, Die Chrysostomi M. D. XXXI.

Tuus Hessus.



image: s256

OPTIMO ET ERVDITISSIMO uiro Ioanni Groningo fratricarissimo S.

TV uero mi cariss. Groninge etiam si dijs placet uereri audes ne tui obliuiscatur Eobanus? in qua tamen re, quoniam teipsum uelut excusas, do uentam ti bi, qui intelligas probe nostram amicitiam talibus iactam et constitutam fundamentis, ut nulla possitiniuria labe factari. Itaque sic habeto mi Groninge Eobanum non tantum hocseculo futurum tuum, quum te ex animo et uere diligam ut neminem alium. Othoni Begmanno respondi libere, et ut sentio regie, quod tu quoque ubi le ges, intelliges me scripsisse serio, nec posse sentire uel scribere aliter. Mi Groninge quam tibi libenter uocanti obsequerer, si ulla ratione possem, et si uos ullam ratio nem me dignam proponeretis. Sed uideo satis ex uestra pusilanimitate rem istam, quam sortasse uos priuatim meditamini perfici non posse, nam crede mihi maioribus opus est, et animis et stipendijs, sexaginta floreni istas ruinas non subleuabunt, date centum, ac tum cir cun spicite ubi sint qui uel accipiant, uel acceptis satisfaciant. Sic ridicule senper egerunt nostri Erphurdienses. Cur non retinuerunt quod absque negotio potuerunt retinere? Cur nunc quod temere est amissum sic ridicule et quasi per iocum instaurare conantur? Vereor, ue reor mi Groninge atque iterum, atque iterum uereor, ne uobis in ista parte iam consuli non possit, qui quod habuistis


image: s257

uestra maxime culpa de manibus emisistis. Non tam facile hijs temporibus scholae eriguntur, quam paulo ante saeuientibus literarum hostibus sunt deiectae. Deinde uide mi Groninge, quanta sit stultitia uele nunc Eobanum emere LX. florenis quem retinere licuerat uel paucioribus, non quia tantum ego ualeamsed quia nunc uideam ad eam uos dementiam peruenisse, ut putetis persuaderi mihi posse, ut relicta honestissi ma conditione, rursum me istis angustijs inferam, e qui bus Dei beneuolentia euasi semel. Cuperem tamen ut me seruet Christus optimo uiro Othoni ac tibi, si ut di xi, ulla ratione possem, obsequi, sed quid me impediatuides. Multa sunt praeterea in ista uestra uocatione sicfrigida, ut etiam uolentem absterrere possent. Videlicet, quis uocat me? Otho? Groningus? penes hos scilicet summum ius istius ciuitatis, atque istius scholae erigendae est? hoc ut sit, quis Eobano sponsor erit meliorem foreistam conditionem quam sit haec praesens? non muto certa incertis, non bona deterioribus. Sic huic ciuitati nunc insertus sum, ut non facile queam dimitti, quanquam cogi et nolim et neque am, si saltem data fuisset uobis eamens ut uocaretis conditione tolerabili, nam istam quam uos offertis, ne discipulus quidem aliquis meus hoc tempore acceperit. Scio uos facile inuenturos, qui uel minus accipiant, sed qui satis facere isti uestro proposito possint uel nullos uel paucos. Itaque credo futurum tandem ut sentiatis, quid in Eobano amiseritis. Huic ciuitati


image: s258

iam prodesse incipio, ut modeste loquar, uestrae profui (ut arroganter hoc dicam) multis annis, et cum prodesse max. possem, tunc ferre me non potuistis. Itaque meo ma ximo commodo, et rerum et studiorum factum est, ut uos mei poenitere incoeperit, tum cum uobis maxime usui esse debueram. Sic ad te scribo mi Groninge, mi frater carissime, tanquam cum ciuitate agam, et quasi te ciuitatis personam sustinentem fingo. Sed quid non li ceat apud Groningum Eobano? nisi mihi carissimus es ses, non sic omnia mea consilia tibi detegerem. Verum ut eo rede am unde sum paulo ante digressus, nulli haec quae nunc ad te scribo communicabis nisi amiciss. nostris. Non enim dubito quin (ut tu quoque scribis) plures sint in ista ciuitate mei amantissimi. Istis omnibus di ces posse quidem fieri ut redeat Erphurdiam Eobanus, uerum isto modo atque ista conditione nec posse illum nec uelle nec etiam debere. Tu si quid aliud est quod significandum mihi putes, ea rescribes. Idem dices Othoni, et ijs in quorum gratiam nihil non sum facturus quod possim. Sed heus tu iam uenit in mentem mihi, si quoque uobis possit in animum descendere, ut serio rem ageretis, non grauarer autumno proximo uenire ad uos, uestris tamen impensis, Si certo aliquo modo mecum agere fortasse uolueritis. En latam uobis benignam satis meo iudicio conditionem. Sed haec in aurem tibi communicabis tantum cum Othone uiro optimo, et meo amantissimo. Saluta


image: s259

carissimum Ioannem Eccilium, cui beneficium gratules ab alijs denegatum, ab alijs concessum. Credo te uidisse Theocritum a me latimtate donatum. Iam Homeri bonam partem conuerti Latinis uersibus, atque in eo nunc sum, ut praeelaro opere hanc ciuitatem illustriorem faciam. Vale mi carissime Groninge, et persuade tibi non esse alium te mihi cariorem. Salutat te Regina mea. Scripsi festinanter Nurimbergae VII. Id. Augusti M. D. XXXI.

Tuus Eob. Hessus.

PRAESTANTI ERVDITIONE et humanitate praedito M. Ioanni Groningo fratri carissimo suo S.

EX tuis literis proxime ad me datis intellexi carissime mi Groninge quotidie quaerere uestros sicut tu uocas Philosophos de meo ad uos aduentu, atque certos potius esse uelle quam sic pendere animis. Ego mi Groninge sicut tibi Rati spona abeunti receperam facturum, iamdudum uenissem, nisi fuissem occupatissimus in hoc etiam principum Noribergae conuentu propter meos Hessos potissimum, qui et ipsi mecum egerunteadem de re, qua et tu mecum agis, proposita conditione honestiss, hoc est, tanta quanta hic nunc mereo, sed ego nihil con dixi, et mallem omnino si qua fieri queat Erphurdiam, quam in meam redire patriam. Miror autem uehementer


image: s260

si senatus cupit instaur atam scholam istam, ne illum quiequam scribere nec de eo uel a uobis ullum fieri uerbum. An scilicet existimatis me inuito Senatu redire uel posse uel debere Erphurdiam? an uos soli hoc agetis quod ad clarissimum ordinem inprimis pertinebat? Itaque factu optimum censco ut ab hijs qui nunc gubernandae apud uos Reip. praefecti sunt, quorum uterque mihi amicissimus est, alter inprimis, quoquo modo sciscitemini uelint iubeant me redire. De conditione con stituenda iam uiderimus, eum ipse uenero, mea enim pa rum refert siue conuenerit, siue parum conuenerit, quan do mihi certa cum incertis mutare non est animus. Quod si Senatus hac in re uoluntatem significaueritis, continuo uobis adero. Quod scribis alios quoque do ctos esse, qui istam prouinciam ambiant, cum uoluptate accipio etiam in hac deploratione temporum aliquid doctorum superesse, et nihil impedio quo minus non solum ambiant, sed etiam assequantur. Vtinamque mea ad id quod agitis opera non indigeretis. Habes quod certi collegio Senatus Philosophici uiris mihi amicissimis ac carissimis renunciare possis. Verum ut hoc quoque ouius me uelut mendacij arguis tibi excusem: Scito a tuo abitu Ratisponae quattuor me hebdomadis substitisse, retinente et nectente semper morarum causas. D. Dantisco, scis quali uiro, a quo cum tandem ui me auulsissem, excepit me Noribergae, alter conuentus principum, quorum aulici, ac familiares adeo me distrahebant, ut


image: s261

usque ad ipsorum abitum nunquam meus esse potuerim. Nunc mihi redditus, uereor, ne si uenero inuitis quibus dam uenero, de uestro imo de nostro ordine non loquor. tu quos designem intelligere potes. In summa, si uno uer bulo aliquos e senatu uelle mihi rescripseritis, continuo sicut dixi adero. De Turca quod quaeris, certa haec habemus, quod adhucmaneat ad traiectum Danubij h. e. ad Albam Graecam plus centum millibus a Vienna distante neque uidetur temere inde moturus. Caesar maximo exercitu contra illum profecturus est cum fratre Ferdinando. Iam undique confluunt auxilia, omnia armis perstrepunt. Noriberga nostra cotidie armatis plena est, aiunt conuenturum exercitum centum milium. Si Turca Viennam non uenerit oppugnatum, nostri illum oppugnaturi sunt, et fortunam certaminis tentatis ri, ubicunque sors tulerit. Nunquam dicunt nostros fuisse in Turcam, uel paratiores, uel animosiores. Haec ita nunc fiunt postquam hic Noribergae de pace inter Caesarem et status Imperij conuenit, ex eo enim tota res pendebat: quae omnia, quia per Dei benignitatem optatum fi nem sortitasunt, bona spes est in omnium animis fore, ut tota Vngaria immanissimus hostis pellatur. Praeter haec Transyluani auxiliantibus finitimis xxx. millia Turcarum, qui cum comite Cepusiensi quem Vidam uocant militarunt, armis fortiter aggressi fuderunt, dele uerunt, ac armis prorsus exuerunt. Haec nobis certa et per nostros Veredarios comperta sunt. Faxit Deus


image: s262

ut hoc tam felix tamque faustum praeludium laetior etiam uictoria consequatur. Habes de Turca. Reliqua item si quae se offerent habiturus uel ex literis uel ex meipso coram relaturo. Saluta totum collegium facultatis uestrae, cui tam absens quam praesens perpetua fide obliga tus et esse debeo, et esse uolo. Saluta Cariss. Eccilium. Saluta D. Andream huius Baiuli fratrem. Saluta M. Nicolaum fratrem tuum. Saluta bonos omnes meo nomine, et uale feliciter mi suauiss. Groninge. Valde cele riter scripsi Norimbergae prima Augusti. M. D. XXXII. Tuus Eob. Hessus.

HVMANISSIMO VIRO D. IOanni Groningo Magistro et Canonico Erphurdiensi etc. amico et fratri cariss. suo S.

QVid agis o carum caput anime mi, numne aliquam do conceptam de me suspicionem depones? nam itasuspicaris, satis nouite. Ecce poeta ille ualde poetice, h. e. mala ac mendaci fide nobiscum agit, deci pit nos, fallit, mentitur, facile facit, quod semper facit. Quin tu desinis ista cogitare, dum uides et honestis me excusari rationibus, et constanter stare promissis, adeo etiam ut principes uestri respectu contemnam, sicut ad Eobanum Draconem scripsi, a quo tu requires eam fabulam, quam ob hoc non est opus ut iter um hic recenseam.


image: s263

Vides te inique de me suspicatum esse? an quid desideras amplius? Quin potius tu omissis tandem suspicionibus curabis una cum alijs dominis et amicis nostris, ut et hinc expediar et de domo habitanda mihi prouideatur. Siuos mihi non defueritis, imo si scolam uestram uere ama bitis ante Pascha uobiscum ero. Nam hinc possum, Mutis debitis quandocunque uoluerim demigrare, hoc quando fieri uelitis in uestra potestate situm est. Qui sunt nunc istic in senatu principes, admodum uereor ne istius ordinis consilia nuper calida nunc frigere incipiant. Vos utemini uobis et nobis omnibus beneuoli. Rogo uero, ut quod facere destinatis quam primum faciatis, tempus enim appetit, quod fere nullam ferre possit dilationem. Si quem ad me missuri estis, mittite Stephanum Spalatinum quem uobis fidelem esse existimo. Vale mi Groninge, et me sic ut facis ama. Saluta amicos communes omnes, D. Vdalrichum, et D. Leonhardum uicinos tuoslterum uale. Salutat te Regina ualde regie. Noribergae postridie Natalis Christi, hoc est, die Stephani M. D. XXXII. T. Eob. Hessus.

ERVDITISSIMO VIRO D. IOANni Groningo Decano fac. art. Erphurd. amico non secus ac fratri cariss. suo S.

EGo uero ignorabam te Decanum esse mi Groninge. Ideoque scribebam ad Eobanum et Melosingum, et


image: s264

Sturtiaden ueteres et constantissimos amicos, tui non immemor frater carissime. Sed parcebam interim et occupationibas tuis, et dignitati ne tibi dominanti in summa arce negotium facesserem quod offenderet. Sed iterum Decurionatus oblitus in iocos, quod tu fieri ueias relabor. Nihil igitur nugabor amplius hijs quidem literis, nam in posterum, ut spero, et saepius, et liberius Gratissimae mihi fuerunt literae tuae mi Groninge, quas quoniam (ut intelligebam) nomine facultatis nostra scripseras familiarissime, nihil dubitabam unquam de fide aut pietate erga me uestra, quae uicissim erga uo; mea tanta est, ut nullo pacto, nulla ui labefactari possit. Quod iam exemplo clarum esse scitis, nam ego ad uos perscripsi diligenter tentatum fuisse me a Principe Electore Saxoniae. Sed ad rem, non dubitaui, ut dicebam paulo ante, quin praestituri essetis quod ego rogabam, sed quod Serius hoc quam ego existimaram quamque ferebat mearum rerum necessitas, mirabar equi dem, hodieque miror quid in caussa sit, quod cum seme! pecuniam mittere statueritis, illud ipsum quod facturi alioqui estis, tam diu differatis, Etenim si misissetis in tempore, multo commodius omnibus rebus meis fuissit prospectum ac consultum oportunius, mihi enim in animo erat nihil hinc rerum aut librorum ad uos mittere, nisi accepta prius pecuniola illa, unde creditoribus partim satisfacerem, partim spem facerem de reliquo quod non dissoluissem non desperandi. Sed haec spero pro sapientia


image: s265

et probitate uestra proque singulari uestrae in me pietate, iam uos ita ut cupio diligenter curaturos. Ad reliquas partes literarum tuarum mi Groninge uenio. Quod de domo et conducenda et emenda communi nomine facultatis uestrae scribis, gratissimum est, atque eares sicut alia de pecunia paulo ante deijciebat, animum mihi erigit, esse uos de me sollicitos utique et non negligere, quem omnino rebus communibus collapsis profuturum confidatis, sicut et ego confido, uideor enim posse [gap: Greek word(s)]. Sed de hoc in po sterum, et cum ad uos uenero melius consultabimus, neque enim sortasse ero uobis caput sine lingua, et adfe ram etiam consilij aliquid in lingua. Interim tu mifrater cariss. cura sicut scribis, ut adueniens Rex talibus accipiatur muneribus qualibus tuscribis accipiendum, nam illa sunt regia, quae tu minime regia esse existimas, Suilla, frumentacea, Bacchica enim non moror, qui nihil nisi aquam bibo, quia dithyrambus non sum. Quan quam ille uetustissimus [gap: Greek word(s)], feras enim nugas quoque et iocos, etiamsi Decanus es, ne existimes plane potestatem te habere regibus pro tuo libitu imperandi. Reliquum est mi Groninge, ut Danieli [gap: Greek word(s)] dicas ut paret nobis in terim spondam lecti Regij. Item mensam et alia quae uos iudicabitis esse aduenienti necessaria, nam istorum operum ego nihil mecum affcro, et utique multorum ta lium nobis erit opus, Libros et alia quae misero interim


image: s266

obsecro cures, ut Eccilius noster ad se recipiat, nam id commodissimum iudico et ad meum aduentum diligenter seruet. De illo Sycophanta risi et dolui, risi quia resleuis est, dolui uicem optimi uiri Melosingi cui in hoc, ut in alijs fortassis Christiana pictas damno fuit, credidit nimis cito bonus uir, et deceptus est. Sed ego satis scio ipsum quoque se ridere quod tam egregie passus sit sibi imponi a mendacissimo nebulone, dicito inte rim optimo uiro et praeceptori carissimo meo, ut mihi ignoscat si rideam, quod Noribergenses etiam ficti tam fa cile Erphurdienses ueros possint fallere. Vale mi frater in Christo longe cariss. et caussam nostram cura quam primum potes, ut effectam habeamus, a Paschate statim ero uobiscum, et nisi uos in culpa fucritis etiam ante Calend. Maij. Tuas literas serius accepi, quae scriptae fuerant pri die. Nonn. Martij, hocest, 6. die Martij, quas ego accepi eiusdem mensis die demum 23. Iterum uale. Cal. Apr. M. D. XXXII. Vere T. Eob. Hessus.

Salutat te Regina amantiss. sed et Eccilium, ipsa enim scribenti adsidebat. Saluta fratrem Germanum tuum M. Nicolaum et Andream Hutthenum uiros optimos, et amicos cariss. nostros.

VERA VIRTVTE INSIGNI VIRO D. Ioanni Groningo Decano facultatis art. scholae Erphur. amico incomparabili suo S.



image: s267

REspondi nuper adtuas proximas literas Gronin ge mi carissime, quae literae si tibi redditae sunt, nihil dubito quin uoluntatem meam intellexeritis omnes quorum ut imprimis interest, et scripser am antea D. Melosingo et D. Eob. et Sturtiadae de mittenda pecunia, quam nondum tamen accepi, et (ut uideo) ne con uitijs quidem extorquere a uobis possum, tametsi missuros polliciamini, quid refert igitur cito ansero mittatis? Ego omnibus dixi, ita me ambiunt Erphurdienses, ut et pecuniam missuri sunt, quotidie interrogor, ecquid miserunttui Erphurdienses, ego quod respondeam non habeo, nisi hoc polliciti sunt se missuros, et boni uiri sunt, mittent haud dubie. Quid igitur me tamdiu frustramini, non cum pudore et ignominia solum mea, sed etiam iactura et detrimento non mediocri. An ignoratis bis dare qui cito dat? Hic multa sunt expedienda quae uos ignoratis et in eam pecuniolae spem, multa distuli, quae nunc uel omittereuel cum iactura prosequi coactus sum. Quid multa? pene irascor simplicitati mcae, quae me semper naribus circumducit, ut bubulum. Cunctationi uestrae obsecro ut tande aliquem finem imponatis, mitto nunc uasa duo quorum maius plenum libris est minus parte suppellectilis domesticae, ea mi Groninge uel ad te reci pito, uel Eccilio nostro dato custodienda in aduentum me um, et uectoribus exoluite pro singulis centenarijs sin gulos octonos Niuenses, reliqua mittam ubiuos pecuniam miseritis, quod ne facere diutius differatis pro fidem uestram


image: s268

uos obsecro et obtestor, egeo quidem multo maiore quam uos mittitis pecunia, sed erit et illa quaedam istius cumuli accessio. Hic ego iam periculum uestri faciam. Nam hoc me habuit in tuis literis nonnihil male, quod scribebas frigere solere quae pluribus committantur. Quid si ego uni tibi committam omnia? quia Decanus es instar omnium, et quot demum uestrum sunt? quattuor opinor aut quinque. Sed quid ago. Da operam ut uectoribus his statim precium uecturae exoluatur, nam illi ad me redibunt, et plura uehent, modo uos non tardaueritis de pecunia mittenda, quam omnino confido nunc esse in itinere, quod si nondum est, Deum immortalem quomodo non accusabo fidem uestram. Statim a Paschate adero, si mittetis. Oro ne differatis quod et faciendum est, et dilatum tam uobis quam mihi est nociturum. Vale mi frater in domino carissime Norimbergae.

Tuus Eobanus Hessus.

ORNATISTIMO VIRO DOMIno Ioanni Groningo, Decano fac. art. Erphurd. amico ac fratri carissimo suo.

SAlue mi Groninge. Mitto iterum partem suppellectilis regiae, ut omnino cognoscatis regem certo futurum


image: s269

uobiscum breui. Pecuniam accepi, de qua mihil queror amplius, si potero curabo, ut omnium bona uoluntate discedam, quanquam adhuc metuo quorundam insolentiam, ut hic sunt ualde uehementes quidam in ijs quae ad pecuniariam rem attinent. Scribebam haec Prid. Paschatos inter turbulentissima negotia, ac multis ab omni parte obstrepentibus Itaque mi carissime frater boni consules et curabis, ut et hijs uectoribus fiat satis pro singulis centenarijs pactus sum singulos nouem Niuenses grossos. Est enim hoc temporc ualde preciosa ue ctura, et ego cogor utique reculas meas transmittere quarum optimam partem libros iam habetis, reliquorum parum superest, nisi quae nos nobiscum afferemus. Quicquid exponetis uectoribus de mea summa decedet, et defalcabitur, si alia uianon potuerimus exequi, nam et de senatu quidam bonam spem fecerunt. Ego uobis inseruire et prodesse, et etiam promissis meis cupio satisfacere, sed interim conijcior in turbulentissima negotia e quibus utinam sim explicatus. nemo uestrum credit quantum sit molestiae et impendiorum ex una regione demigrare in aliam cum uxore, liberis, ac dome sticis omnibus, et nisi sperarem rediturum me in portum apud tam fidos amicos poteram in hac urbe diutius consistere, et uiuere salario neutiquam poenitendo. In summa mi Groninge cura, ut res meae recte curentur, sicut te confido facturum sedulo. Sed heus tu qua nam in parte ciuitatis ea domus quam scribis mihi


image: s270

uos conduxisse sita est? Scire peruelim ubi habitaturus sim. Sed nunc uale, ac uiue frater mi unice cariss. et salu ta D. Melosingum et Eccilium nostros amiciss. Ex Norico. M. D. XXXIII.

Tuus Eobanus Hessus.

SVO CARISSIMO D. IOANNI Groningo amico immortali etc.

Detrahit assuetis opulentia moribus omne
Quod cultu dignum simpliciore fuit.
Doneceras de plebe aliquis non magna ferentis
Nomina, non ficto pectore noster eras.
Sic ego ludebam lusurum plura, Camoenae
Sunt uisae celeri deseruisse fuga.
Ipse manu calamos iratus fregit Apollo
Iussit et insani carminis esse modum.

Quid faciam igitur? postquam omnis in te saeuiendi materia ablata est, uides tantum queri forte de te possum, irasci tibi non possum, alioqui sicut coeperammor daci te perluissem aceto. Nunc quia fauentem habes Apollinem, etiam tutus es ab hac Poetica iracundia, Quid quaeris amplius? Irascor hijs uindemiarum diebus totum te nobis subtrahentibus. Quoties enim domi tuae nobis quaesitus hoc quatriduo nunquam inuentus es? Sed uindemiae cur irascor cum



image: s271

Iudicet ipse suo dignum me munere Bacchus
Quo mihi non alius carior esse potest.
Quo duce tot Cyathos labris sitientibas hausi
Quo domino totics pocula plena bibi.

Verum tum tecum esse mihi non licebit semper, ero tamen quo possum modo tecum uelis nolis, et tu nunc quoque

Nam si non hoc est tecum Groninge fuisse
Qua tibi sim propior conditione doae.
Nam sic ineptas missitare literas
Quid esse te rogo potest uir optime
Nisi Poetam tecum ineptum uiuere?

Vides ut relabor in prohibitam, et interdictam pau lo ante mihi materiam, a quo genere adeo non desino, ut ineptiam potius ineptissime, qui nisi ineptire nihil didici, et tam ineptus sum, ut nisi tecum ineptiam, credam me adeo ineptum esse, ut ne dignus quidem habear qui inter ineptos ab ineptioribus dicar ineptissimus. Sed in eptiarum nunc satis, ero alias ineptior. Nuncscribendae sunt Noribergam literae quas tamen nunc etiam ante prandium expediam. Vale ac uiue cum tuis omnibus et da operam, ut etiam inter illam suspectam nobis opulentiam fortiter ineptias, Exregia ruinosa. Die Vrsulae M. D. XXXIII.

Tuus Hessus.



image: s272

ORNATISSIMO D. M. IOanni Groningo amico suauissimo suo Eobanus Hessus.

PVra uides uerni splendescunt lumina solis,
Blanda serenatum temperat aura iubar.
Iamque nouo reduces turgescunt germine syluae,
Et tener aestiuas parturit annus opes.
Quam labefecit hyems reparat natura uigorem,
Plena sinu uario germine turget humus.
Et nunc ipsa suas ut opes natura resumit,
Nostra etiam melior corpora sanguis habet.
Qui quia temperie motus reparatur, et exit
Durior, at requie desidiaque perit.
Iam noua cum Musis ineunda piacula, postquam
Ver aperit Musis gaudia, plectra, diem.
Nunc age non frustra nostris Groninge Camaenis
Cognite, promissis mitibus adde fidem.
Adde fidem dictis non unquam fallere doctis
Pulpitaque elarga redde petita manu.
Cras si forte uoles, nec uerna fefellerit aura.
Vna ad apricantes expatiemur aquas.
Verna quidem, sed adhuc non torrida rura petemus
Sunt etiam fessis frigora grata, Vale.



image: s273

DOMINO IOANNI PROcancelario etc. amico suo S.

NOn libenter occupatum te nunc rebus honestiss. mi Groninge impedio, sed tamen existimo te liben ter hanc quoque curam pro tuo Eobano suscipere, ut re uoces in memoriam ea de quibus proximis literis ad te perscripseram. Ea uero cuiusmodi sint, et ipse scis, et nunc ego peto ut praestes. Heri tecum esse, utinam po tuissem, sed tamen secundum tuum praescriptum domum satis bene potus redij. Vale.

Tuus Eobanus.

MAGNIFICO VIRO DOMINO Ioanni Groningo Academiae Rectori principi etc. suo amicissimo S.

DE tesseris panarijs quod nuper dixi, et petebam, ut si commode, et aliqua occasione posses, mihi perficeres, optime Groninge, iterum peto, ut si queas unicam tantum expedias. Non gratuitam peto, sed mea pecunia pensandam. Nihilenim superest in regia farris aut Siliginis, et apud publicos artocopos emere durum, et dispendiosum est, ego intra octiduum dissoluam accepta a conuiuis meis pecunia, etiam si duo, etiamsi tres fuerint tesserae, si fidem tuam pro me interponere non grauatus fueris, et meminisse debes hic et


image: s274

similibus officijs amico te ut amicus inseruire, non ut Re ctor gymnasij subditum tibi de spicere, et negligere. Ego hodie a prandio extra urbem me proditurum esse constitui, tametsi solus Georgius domi nunc est detentus aduersa ualetudine, quam ex casu ridiculo et supra modum mirabili contraxit, sed minime periculosam. Ridebis mir abiliter ubi audies, et ego haec scribens prae ri su, uix potui tantum scribere, Si uoles ueniam ad te, et exponam coram. Vale.

Tuus Hessus.

CANDIDISS. VIRO M. IOANni Groningo amico immortali suo S.

CRedo iam aliquatenus explicitum te ab istis hilarita bus, et compotationibus nostris. Quare mi Gronin ge etiam atque etiam rogo, ut hodie, si qua fieri queat, mecum prandeas, adduces tecum Henricum nostrum, bona fide, nihil praeter unum anserculum habiturus, atque etiam bibiturus, quid quantumque uoles, domumque tuam mature rediturus. Nam et ego constitui aliquan do esse sobrius, propter explicanda ea, quae dixi nuper tibi in manus me sumpsisse. Et propter uos duos, ac eti am tertium Eccilium (si modo ille nos non contemnet) nemo alius quisquam aderit. Differam prandium usque ad horam undecimam, si uoles forte tuos conuiuas ante quam huc descendas expedire. Si igitur nihil est,


image: s275

quod te impediat, rogo te nobis, hoc est, tuo regi exorabilem praebeas. Puero iube dari acetum quo de nuper dedisti, et ego oblitus eram, nisi tu heri admonuis ses. Vale ex Regia. Die conceptionis Mariae. M.D. XXXIII. Tuus Hessus.

OPTIMO VIRO D. M. IOANni Groningo Vicecancellario etc. amico summo suo S.

QVam nulla fides sit in etiam magnis illis quibusdam et tu sentire potes Groninge, et ego sentio. Si aurum mihi essent polliciti illi, me miserum, qui me illis credidissem, qui ne ligna quidem praestant. Sed ego quidem hoc tempore facilius esurire, quam frige re possum. Itaque rogo te, id et tu agas, et cum reliquis amicis nostris constituas, ut in proximam sextam feriam ligna nobis coemantur, uel pecuniam pares, ut ipse coemam, nam ubi ego nimium friguero, frigebunt omnia quoque circum me. Vale.

Tuus Hessus.

SVOIO ANNI GRONINGO VIro cordatiss. Eobanus salutem D.

SI te non alio populosa negotia raptant,
Et potes esse uacans, et potes esse domi,


image: s276

Ipse tuas ueniam conuiua iniussus ad aedes
Cum decimam tanget splendida uirga notam.
Cornigeros macta propere Groninge iuuencos
Pone Palatinas, fercula sancta, dapes.
Quanquam si dederis uel holuscula sola, negari
Conditum stomacho gratius esse meo.
Nam nec Aristippi sequor anxia fercula Regum
Diogenis doctus iuscula tuta sequi.
Et sunt insinuanda tuas mandata per aures
Publica, de nostrae cond tione domus.
Nunc opus est Groninge tuum, nos redderere certos
Siue manere domi, siue uemre uoles.
Viue igitur, nostrum uocat hora propinqua Maronem
Qui nunc Regicolas uix bene pascit aues.

Quinta Februarij

M. D. XXXIII.

Vade salutiferae post inclita tectae puellae.
Littera, Groningi limina quaere mei.

SVO GRONINGO AC ADEMIAE Principi uere magnifico Eobanus S. D.

SYmbola (Pythagorae sed non referentia Mensas
In quibus est fragilis gloria nulla Fabae.)


image: s277

Sed quae [gap: Greek word(s)] bonus Cerealia dixit Homerus,
[gap: Greek word(s)] Musas dixeris esse licet:
Si potes haec igitur, uel ab agro mitte paterno,
Aut hoc si nequeas, consule [gap: Greek word(s)] op, emet.
Sic tibi sint saluae, tua per sceptra inclyta leges
Quas hesterna dies te referente tulit.
Sic tibi sint faciles quae praestant iura sorores,
Gratia ut alternis rebus inesse queat.
Sic tua lanificae remorentur fata puellae
Donec sponte uoles illa subire. Vale.
[gap: Greek word(s)] ergo benigne
Si facies aliquid fac cito, [gap: Greek word(s)].

XXI. Iunij sub exortum Orionis.

Erphord. M. D. XXXV.

ERVDITIONE ET HVMANItate summis praedito D. Ioanni Groningo Erphurdiano amico carissimo suo S.

SEmel ad te scripsi Groninge carissime ab eo tempo re, quo Erphurdia discedens, Martiburgum perue ni, tibique significaui quo in statu, quaque in conditione nunc essent res meae, post hoc tempus fateor nec seripsi quicquam, nec satis idoneus oblatus est tabellarius quo cum scriberem, aut si oblatus etiam semel fuit, non satis commode tamen potui, ad te praesertim cui quam accuratissime


image: s278

scribendum, semper existimaui, nunc uero cum Agnes nostra Erphurdiam reuerti constituisset, dedi has illi ad te, quibus rogo, ut illi, si officium tuum requisie rit, quantum possis prosis, si modo istic mansura sit, quod se tamen nondum dicit constituisse, a me nulla alia causa discedit, nisi quod et mores Hessorum fortass: non fert, et ad patriam respirat, nec immerito, tam enim quintum annum propter me uelut in exilio circumuagata est. Quod ad me attinet cariss. mi Groninge debes omnino existimarc dulcissimam tuae consuetudinis men o riam, nullo ne momento quidem ex animo mihi posse excidere, adeo ut quotiescunque de Erphurdia aliquidio qui contingat, tu in primis occurras, cuius quam possum honorificam mentionem faciam. Sed de hijs, et huiuscemodi, te nihil dubitare certo scio. Tu quid agas, quomodoque tibi cum tuis Synaulis conueniat, scire uelim, rogoque ut id mihi quamprimum possis significes. Nuper mecum fuit hic Barbarossa Spangebergius, qui dixit te habere mandatum, a nostro Cariss. D. Iodoco Hesso, de caseolis nescio quibus mihi transmittendis, quod si est uerum, uelim eam rem nobis conficias quam primum queas. Si quid est, quod ego uicissim tibi hic inseruire queam, iuhe, manda, impera, habes Regem non amantissimum solum tui, sed etiam tibi obsequentis simum. Vtinam uel unahorula confabulari tecum liceat. Quam ego mi Groninge bene uolui isti ciuitati, quae fuit erga me ingratissima, quam bene scholae, quam


image: s279

dolco collapsam, et ut non audio solum, sed et uideo funditus interijsse. O Erphurdia miseram, et in fe licem tc, quae tua bona non intelligis. Sed reprimo offe ctus, non enim hoc nunc eram acturus, nisise sua sponte locus obtulisset, de Erphurdia nihil queror amplius, quando quid istic agatur, ad me deinceps nibil pertinet-Ego hic in mca patria, et dulciter uiuo, et ut spero consenescam, quando iam senescere incipio, bene mi Gro ninge, et recte per Deum ualeo, splendidissime habito, diuitijs non abundo sicut nosti, tamctsi Decanatu nuper et mediocribus reditibus auctus liberalitate principis optime de me, et sentientis et merentis, cuius etiam be nignitate breui me auctiorem fore spero. Alia omnia recte nobiscum sunt. De uobis uehementer maximeque de te tuisque rebus omnibus scire cupio. Fac breui intelli gam quÓualeas, nam id meascire interest, et refert plu rimum, cum sis amicorum nulli secundus. Scripsinuper Epicedion in mortem Erasmi, quod uidisse te existimo, mitto tamen, in eodem leniter perstringo ciuitatis uestrae erga me ingratitudinem, quodsiabi uidebitur indicabis nostro Lupo Tenstadio, quem salutabis re uerenter cum uxore, et liberis meo nomine, saluta et carissimum amicum, et uirum plane optimum D. Hein ricum Naccum [gap: Greek word(s)], et carissimum amicum fratremque, non tam tuum quam meum. M. Nicolaum Algeshemium, et Andream Nuttenum cum uxorcula blandula et amicula. Sed et tuam nostram


image: s280

conterraneam ne obliuiscare meo nomine plurimum sa lutare. Saluta et D. Vuolphtum Miluitium congerronem olim nostrum suauissimum et Dominos utrunque Heresbachtum Baltasarem, et loannem cum filio. Ec cilio nostro dices, ut professoris uestri, et successoris mei mores Olpij Dolpij bene et patienter ferat. Saluta mihi portenses omnes praecipue D. Cornelium et Iaco bum. Scire peruelim ecquid agat noster Aperbacchus Medicus Regius, ecquid illi cum filio et nuru conuemat. Salutatte Reginamea ualde amanter. Si potero ad autumnum uos inuisam, non enim ita discessi Erphurdia, ut nunquam sim rediturus, tum sortassis octiduum uobiscum pergraecabor. Reliqua tibi Agnes nostra quam tibi commendo, ut adiuues pauperculam. Vale. D. Iodocum Hessum in primis et ante omnes alios plurima salute meo nomine imperti, qui utinam quam rectissime ualeat, et dij deaeque omnes illam molestissimam podagram ad inferos detrudant, ipsum nobis superstitem relinquant, et incolumen, quo uno ut me Deus amet, uirum non uidi meliorem, nec inter cius ordinis homines doctiorem. Salutabis et ipsum Oeconomum D. Georgium carissimum mihi olim com bibonem, horum ego uirorum memoriam propter summa, et plurima in me collata beneficia nunquam panar extingui. Iterum uale e purgo Martis, hoc est, [gap: Greek word(s)]. XVII. Iunij M. D. XXXVII.

Tuus Eobanus Hessus.



image: s281

OPTIMO ET HVMANISSIMO uiro D. Magistro Ioanni Groningo amico uere carissimo suo S.D.

GRatiam et pacem tibi per Christum opto carissime mi Groninge, qui siue scribas, siue non scribas, at ipse fratris semper tamen, et perpetuo tui similis es, hoc est Eobanum tuum amare non desinis, nec desiturus unquam es. Patrono et amico nostro D. Iodoco simpliciter quid cogitem, scripsi sicut uidebis, non enim celabit te talem ac tam fidum amicum, et profecto hac occasione, quae tamen utinam data non esset, cognoscet optimus uir, qualem amicum Eobanum habeat, qui non ad quamuis auram, ut multi, sit mutabilis, sed cuius et uerba et fides consentiant. Sed hoc ut spero reipsa comprobabitur, nam de tota caussa Ringlebiana, et ego optime spero, et uos sperare uelim. Profecto mihi turpe fuerit eum pagum non posse bonis uiris adserere, et restituere, quem ego iam carminibus celebratum toti orbi commendarim, quod ut uerum esse intelligatis, mitto cum hoc uobis Domino Iodoco, et tibi farragines meas nuper excussas, ut dum in possessione pagum illum non habetis, saltem in libro habeatis, ego curabo quod reliquum est, ut in possessionem quoque redeat. Quod omniae magno pretio uenire Erphurdiae scribis, etsi ualde miror,


image: s282

tamen magis doleo istam miseram ciuitatem sic sua ipsius culpa affligi, ut sua commoda non intelligat. Quae enim possit esse caussa alia tantae calamitatis, quam perpetua ordinum discordia, et inter se dissentientes magistratus. Ego quod de nostrorum concordia scripsi, de quo gaudere te scribis, uerum est, ut breui ipso exitu omnibus declarabitur. Te rogo mi Gro ninge, ut quam frequentissime amicum nostrum Iodocum adeas et consoleris, ne de amisso nimium se afflictet, restituetur iure haud dubie, quod iniuria est ablatum. Ego ut spero breui uobiscum ero laetissima uobis nuncia allaturus. Saluta uicissim meo nomine opt. et amicissimum uirum D. Ioannem Eccilium, et Nicolaum fratrem tuum, et lupcs omneis, et in primis Heinricum Naccum. Item D Andream Nutthenum, et alios amicos nostros omnes. Dcus te seruet fortunatum et incolumem mi Groninge. Salutat te Regina amanter. Datum Marpurgi Postridie octidui Paschatos. M. D. XXXIX.

Tuus Eobanus Hessus.

OPTIMO ATQVE HVMANISSImo uiro Domino M. Ioanni Groningo Canonico Erphurdiano etc. amico non secus ac fratri carissimo suo S.



image: s283

LIteras tuas mi Groninge Mense Septembri scritas nuper accepi principio Mensis Augusti, quar: non potes, etiam si maxime uelles, succensere mihi, qui tibi petita Epitaphia non transmiserim [correction of the transcriber; in the print trasmiserim], libentissime transmissurus, si in tempore mihi tuae literae redditae fuissent. Miror uehementer te istis asinis literas reddendas committere, qui ut nos oderunt semper, ita facile negligunt, deinceps cum ad me scribes, eris cautior, et certis tabellarijs literas dabis. Nunc uero quod petebas scriptum mittere tam sero non audebam, ueritus illos uersiculos quos misisti uestri professoris iamdudum fuisse adscriptos, et tamen significabis cum hoc nostro Capella, quid uelis me facere, si adhuc sit locus mittentur quam primum, meliore ut opinor forma, et indole quam habeant Vlpianici, tametsi hominem nec uidi unquam nec odi, scripserat enim nuper humaniter satis ad me, sed demiror tantum sui, ut audio, admiratorem nihil habere naturae melioris, quam quod sic ineptiat, neque credo istos, te etiam scio, non esse tam stupidos, ut illos uersiculos publice probandos duxerint, quanquam sunt tui ordinis maxima pars, perquam stupidi, et mirabiliter indocti. Quid agit noster Eccilius? Iurisconsultum ne? qualem solet sub tilem quidem, sed Pythagoricum, hoc est, perpetuo tacentem, uelut in Scripho ista sua ranam quod huic ordini atque ei professioni minime omnium esse faciendum


image: s284

nemo non u det nisi qui nihil uidet. Saluta carissimum Eccilium mihi milies, et praebibe meo nomine aliquid uilli optimi, et hortare, ut aliquid tandem ad nos scribat. Ego in uertendo Homero occupatissimus sum, et iam circa medium. Iliados uersor. Reliqua ex Capella nostro haud dubio audies omnia, utinam hic me splendidissime habitantem uideas, non poteris haec uidens non trasci sordibus Erphurdiensibus. Breui habiturus aedes proprias sum, et ut spero elegantissi mas liberalitate principis opt. Vos me ne in sordibus quidem habitantem pati potuistis. Ad mortem corum om nium, de quibus scribis praecipue uero Aperbacchi nostri satis ingemui. Vtinam patronus, et amicus noster D. Iodocus Hessus omnium suiordinis, quos unquam uiderim doctissimus, et non solum ingerio, sed etiam humanitate princeps, quam rectissime ualeat, et cum istasua tyrannide pedum pulcherrimam pacem obtineat. Quem salutabis quam primum, et quam potes reue renter meo et Reginae meae nomine, et dices podagram nostram ipso hortante sic a me acceptam uagari passim iam per Germaniam, et conqueri de me, qui eam accusarim nunquam quicquam de me male meritam, itaque scribendum alium libellum esse, quo iram eius deprecer, uidetur enim et mihi minarise talionem ex me reposcituram. Videat igitur D. Iodocus in quae pericula me sua temeritate coniecerit. Quanquam et ad eundem ipsum scribam, cum hoc etiam capella, tamen


image: s285

uolui et tibi accusationem illius adeundi praebere, ut ita rescriberes, si ille fortasse non posset. Credo emm tibi daturum hoc negotij, quae ille responderit, uel si quid ad me demandei. Saluta D. Vlpium, cui non uacab at nunc scribere. M. Iacobum, et Cornelium Episcopos portenses amicos cariss. nostros. Saluta nem opti mos uiros aulae Moguntiacensi praefectos D. Michaelem praefectum culinae, ut uocant, uirum optimum, et D. Doctorem Matthiam Sigilliferum. In primis dominum et compatrem meum cariss. M. Henricum Vrbanum, cui scribam si potero, et nunc felicissime fac ualeas mi carissime Groninge, et cum hoc amico nostro omnino rescribe, et de omnibus Martiburgi XI. Aug. M. D. XXXVIII. Salutat te regina ualde amanter.

Tuus Eobanus Hessus.

OPTIMO AC HVMANISSIMO VIro Domino Ioanni Groningo Canonico etc. amico carissimo suo S.

MItto tandem tibi toties petita epigrammata, nul lam aliam ob rem Groninge mi carissime, nisi ut tibi toties instanti tali amico morem utique gererem, et gratum facerem. Nam quanti me hoc munusculum fa cere existimas quod missuros istos scribis. Sed tamen


image: s286

nosti mores, et consuetudinem meam. De caseolis uelim diligenter procures, et reuerentia summa salutes uirum opt. patrem suauissimum Iodocum Hessum, cui scribere non uacabat. Scribam autem breui, multa enim sunt, quae illi uiro, et tibi significanda ducerem tum de meis studijs, tum quibusdam alijs de rebus. Versuum credo, non penitebit uos, pauciores pro ea sentententia fieri non potuerunt Tu inuentes aliquem, cui caseolos tuto committere queas. Non uacat pluribus. Salutae optimos uiros et carissimos amicos nostros, Nico laum fratrem tuum, Eccilium, Andream Nuttenum, praecipue nostrum carissimum compatrem. D. Vuolphium illum, ut aliarum rerum parcum et plane Euclionem, ita uini liber alissimum. Et uale quam feliciss. frater carissime mi Groninge. Ex Martis pyrgo. Noui nihil est, quod breuiter tibi significari possit, nisi quod ex Anglia mihiscribitur, ibi quoque me haberi Poetam horum temporum summum. Sed plura breui, ut spero, reliqua ex Mathia. Haec enim scribens adhuc ex dolore dentium laborabam. Iterum uale XXIII. Nouembris M. D. XXXVIII.

Vnice tuus Eob. Hessus.

HVMANISSIMO VIRO DOMINO M. Ioanni Groningo Erphordiano etc. amico longe carissimo suo S.



image: s287

SCripsi nuper cum Mathia, cursore publico ciuitatis uestrae, et misi dudum a uobis desiderata Epigrammata Groninge mi carissime, pro quibus si munusculi aliquid missurus ad me fuisti, da id Hieronymo meo quem cum fratre Iulio ad uos remitto, nam metu pestis illius quae prorsus hic nulla est, sed rumor uanissimus coortus scholam nonmhil perturbauit. Itaque cum et alij quidamin Thuringiam hinc abirent, rogarunt, et hij mei, ut una ipsis proficisci permitterem. Quod eo feci libentius, quod alioqui Hieronymum, qui hic ante biennium Bacularius effe ctus est, ad proximum uernum tempus missurus sum Vuittebergam ad Philippum, Iulium in Aulam ad Cancellarium Hessiae. Hijs rogo benignum te praebeas, et existimes certissime te ipsi tuo Eobano facere quicquid hijs benefeceris, cui etiam beneficia in filios collata multo sunt gratiora, quam si in seipsum conferantur. Scripsi Magistro Henrico Vrbano compatri meo carissimo cui Iulium patrinum commendaui, et commendatum sore confido, certa spe optimum uirum facturum quae possit in communem filium Iulium Vrbanum, nam ut ex me natus, ita per illum in Christo renatus est, Hieronymus opinor a Domino Sturtiade non repelletur. Vtrun que tamen tibi mi Groninge summopere commendo. Rogoque ut optimo uiro patri ac principi Carthusianorum eos ita commendes, ut si unquam Eobanum siaut certe fecit facitque, uere amauit, in hijs ostendat


image: s288

fidem et amicitiam erga me suam. Vtinam optimus uir optime, sicut dignus est, ualeat, nam de ualitudine ipsius ut incertus sum, ita per tuas literas cupio quamprimum fieri certior. Saluta Oeconomum, et dispensae torem ipsius D. Georgium, et dicito magnum me ipsi calicem propinare cui istic satisfaciat. Breui mittam Psalterum nouum et alia quaedam. Reliqua ex filijs, saluta fratrem tuum uirum optimum M. Nicolaum D. Andream Nuttenum et bonosomnes. De caseolis nihil remitto uobis. Si potero scribam, et domino Iodoco Hesso Caribusiano cognomim meo. Fac sentiam filios te habuisse commendatos, saluta Eccilium carissimum, et impelle, imo coge, ut scribat aliquando ad nos. Martiburgt Dominica post Luciae M. D. XXXVIII.

Tuus Eobanus Hessus.

HOmerus meus strenue procedit, et iam finem spectat, proximis nundinis spero dabitur Typographis excudendus, ut et Eobanicum Homerum habeant, qui Smyrnaeum non intelligunt. Noua ex filijs au dies de Turca profligato et barbarossa maritimo prelio uicto, et nouo quodam Deo etc. De mea ualetudi ne ijdem te certiorem reddent. Ex crure ualde mirabili casu pene confracto adhuc decumbo, alias bene ualeo. Stipendium habeo C L. aureorum annuum. Idque nuper liberalitate principis mei consecutus, quod tibi grae tissimum esse scio. Iterum uale.



image: s289

D. Henningo etc.

Henningo Goedo grati posuere minores
Per sacra qui nostris Scaeuola iura fuit.
Ille scholae sacrum templi tulit huius honorem
Albidos ad ripas ossa sepulta iacent.
Ter quinque exierant a nato saecula Christo
Ter septem messes adijce, quando perit.

D. Mathiae etc.

Vlraque Maiero deberent iura Mathiae
Nunc quoque ni magnis mors inimica foret.
Praefuit huic templo magna pietate Decanus
Mors Neopyrgiaco condidit ossa solo.
Mille anni, et quingenti ierant ter et ordine deni
Cum tanti pietas desijt esse uiri.

D. Ioanni Fabro.

Mille et quingentis ter denos tresque bis annos
Adijce, ut a Christo est nostra redempta salus,
Cassus Ioannes Faber est uitalibus auris
Maiero et famulus qui tibi Goede fuit.
Illius impensis praesens tibi picta tabella est
Qui spectare libens talia facta soles.

HVMANISS. VIRO D. M. IOANni Groningo amico ac fratri carissimo suo.



image: s290

SAlue per Christum Groninge mi carissime. Quod filijs nostris hac hyeme benefeceris, eosque liberaliter habueris, loco erit mihi beneficij immortalis, quicquid enim in eos contulisti, plane in me collatum esse de bes iudicare, atque etiam plus quam in me collatum. Ego non ero ingratus, pro isthoc tuo merito, ex quo faclle agnosco, non fictum esse amorem quo tuum Eobanum prosequeris. Scripsi optimo patri et amico carissimo utriusque nostrum D. Iodoco de praedio Ringlebiano nuper ui illis ablato, quid constituam, quid spcrem impetrare me, per meum principem posse, modo is conualescat, ut iam conualescit, de ea aegritudine quaiam inte grumfere mensem in medijs comitijs Francosorti decubuit. Terogo, ut D. Iodocum patronum nostrum adeas, atque ex eo perquiras, quid faciendum ipsi uideatur, et, si opus sit, faciat me cum hoc Sebastiano, quem nosti uel suis uel tuis literis certiorem. De conuentu nihil noui ha bemus, adeo ut ipse Melanchthon ad me scribens, dicat mhil dum ne se quidem scire, quid istuc parturiatur, adeo tacita et occulta esse omnia, bona tamen spes est pacem et tranquillitatem ubiuis gentium esse futuram, praecipue uero concordiam inter partes, id quod summo cum gaudio nobis omnibus est accipiendum, et gratiae agen dae Deo immortali, qui tandem istas perniciosissimas dissensiones finire, et componere sit dignatus, nam ita certo institutum est, ut a tribus utrinque tota res in unum consensum componatur, ad hoc dictus est locus Noriberga


image: s291

nostra. Tu mi Groninge uale et rescribe, cum hoc nostro Salutat te Regina. Caseolos perpaucos acce pi, ut ante scripsi. Iterum uale. Marpurgt festinanter. Prima Aprilis. M. D. XXXIX.

Tuus Eob. Hessus.

HVMANISSIMO VIRO DOMIno Magistro Ioanni Algeshemio Groningo amico ac fratri carissimo suo S.

SCripturo ad te carissime mi Groninge, uix dabatur tantillum spatij, ut luteras, uel scriptas complicarem ne dum scriberem, quare dabis ueniam huic breuitati nostrae, uel eam ob causam, quod prolixitate nimia saepe fulsti offensus. Ego nunc adorno me, et multa mecum ad proximas imo iam coeptas nundinas, ad quod iter cras accingar Deo uolente. Omnia precor mi Groninge tibi succedant ex animo, nec secus ac uis eueniant, de meis fortunis meoque statu ac rebus omnibus ex hoc nostro Capella intelliges omnia melius, quam ego scribere queam. Breuis esse laboro, obscurus fio. Quid agit noster Eccilius? quamdiu sic eleganter, ac munde Rhetoricabitur, ac iurisconsultum interim aget elinguem, hoc est, caput iurisconsulti sine lingua? cum maxime hoc tempore eius generis hominibus opus sit lingua, adeo ut etiam inutili saepe utantur. Saluta nostrum optimum


image: s292

(Eccilium dico) meo nomine suauiss. Vtinam mihi uersa ri uobiscum uel uno die liceat, sed hoc quia denegatum hoc tempore nobis est, consolemur nos, quod unum re stat, mutuis literarum uel ineptijs, si apte nihil possumus, nam has ego ineptias mirum in modum amaui semper. Saluta fratrem Germanum tuum Nicolaum. D. Andream, et uirum uere bonum et mei amantissimum D. Michaelem praefectum aulae Moguntiacensi. Item M. Bertholdum etc, et uale bellissime. Marpurgi XV. Marcij. M. D. XL.

Vere Tuus Eobanus Hessus.

Commendo tibi Capellam quam possum diligenter.
Quicquid huic praestiteris, mihi praestitum puta.

HVMANISSIMO VIRO MAGIstro Ioanni Groningo amico non secus ac fratri carissimo suo S.

TE mi Groninge frater carissime recte ualere nihil dubito in ista tua beata (si recte utaris) et te digna tranquillitate, tametsi enim tibi uiuendum est, cum multis alijs tam uita quam moribus tibi dissimilibus, tamen si a consuetudine, hoc est, a natura tua non recedas, quod facere te non posse scio, fieri non potest, ut non quam suauissime ocio, et negotijs tuis utare, modo ueritatis conscientiam ne abieceris. De Capella


image: s293

nostro eui has ad te dedi, dubitabam, cum haec scribe rem, an ad uos ipse esset peruenturus, siue igitur ipse hasce rediderit tibi, siue per alios reddi curauerit, rogo cau sam amici communis, et uiri optimi tibi commendatam esse patiare. Non credo esse opus multis haec uerbis disserere, cum tu caussae seriem totam noris optime, prae sertim uero petimus, ut apud uicinum tuum uirum humaniss. D. Ioannem Mengerhusium illi adsis in adsequenda parte debiti, quo ipse Hermanus uxoris frater obligatus est, quo ipsi nunc uehementer opus est, tum ad coemendos libros tum ad caetera, ad ipsius professio nem spectantia, ut latius ad D. Mengerhusium perscri bemus, quam et obsecro quam officiosissime meo nomine possis, salutes. Ego sane mi frater, scis enim hoc nomine ab opt. uiro donatos, iocari tecum perpetuo malim, quam serijs agere. Quare scito nos hic perbelle uiuere habitare amoenissime, esse in summa gratia apud principem, ut etiam plerunque me accersitum familiarissime habeat. Stipendium dat quotannis centum quinquaginta florenates, et frumentum, et domum propriam, et haereditariam breui daturus est, et indies plura et meliora spero, haec sunt quae me patriae nunc obligant, sic ut uix uidear, hinc alio discessurus. Quan quam Lipsiam quidem cogitaram, quod offenderer mirum in modum moribus patriae, si caschola (ut bona et quasi certa spes est refloresceret) nunc uero et moribus horum hominum aliquatenus assueui, et


image: s294

longe alia est uoluntas principis, qui abire me hinc non sint, quantumuis magno retinendum, ego interm non desino meo more uiuere, qua ex consuetudine etiam si nunc senescens morbos contraham, ut nuper podagram infestissimam, et tussim, qua adhuc laboro, tamen non discedo. Sed ne charta nimium excrescat finem ineptiendi faciam teque rogabo si libeat modo, tu quoque mihi perscribas de toto statu, ac omnibus rebus tuis, et salutes meo nomine Lupos nostros tres, scis quos dicam, et quam rectissime per Christum ualeas cum tuis omnibus. Martiburgi. XXV. lunij.

M. D. XL.

Vere tuus Eob.

Hessus.



image: s295

EPISTOLAE IOACHIMI CAMERARII.

EOBANO HESSO PRINcipi Poetarum S. D.

ECquam audiuisti aut cognouisti unquam ulli iniuriam factam indigniorem quam est amico nostro Nigrino? Me autem si persequor petitionem, ne conqueri quidem, de hac concedetur, neque declarare dolorem in amici aduersis. Itaque quidam, nequaquam infimae conditionis homines mihi autores sunt pulcherrimi facinoris faciendi, sed audacis. Mihi uero cum multa animo obuersentur, poene sola Poeti mei absentis me consideratio retundit. Cupio tamen et tuam sententiam cognoscere, de qua fortassis, et consilij aliquid excepero. Vale. Nostra [gap: Greek word(s)] procedit. Instruitur res quibus copijs in hac nostra inopia potest. Vestes corrogantur. Alia a nobis parantur. Estque puerorum imprimis Stibari nostri magna sedulitas, et industria etiam nonnulla. Videbis igitur breui [gap: Greek word(s)], Tu scilicet [gap: Greek word(s)], id est, Iuppiter meus, et Poetarum Rex. Vale e nostro Museo Paetiano.

Ioach.



image: s296

EXIMO VIRO AC POETAE PHILIPPO ENGENTINO S.

HVmaniss. [correction of the transcriber; in the print HVumaniss.] quod fuere, quot sunt,
Et quot saecula proferent futura,
Inter Renigenas decus Philippe.
Magnas hac tibi gratias papiro
Reddit pro meritis tuis amicus,
Quo nemo leuiorque uiliorque est,
Vati quo grauior priorque nemo est:
Quod uestras ubi nuper attigisset
Terras, tuque tuusque Bederotus,
O quam splendida corda, quamque fida,
Mansuetudine, liberalitate,
Cunctis officijs benignitatis
Fouistis uarioque recreastis
Sermone illius ex diei aquarum
Totum se bene copia madentem,
Hic uester mihi candor est fidesque
Spectata, integritas, amor, uoluntas.
Gratus pro quibus hoc ego repono,
Quod possum mea quodque dat facultas,
Vt non praeteream silenter ista
Quae nostri studiosi amici honoris
In nos meque meosque contulistis


image: s297

Dilectos Comites, quibus disertum
Nobiscum placuit uidere Erasmum,
Cuius gloria quantus orbis hic est
Et forsan patet amplius, superque
Digna sidera laudc subuolauit.
Quo magno prius Herculi, Iouisque
Sescentis alijs datum est uenire
Natis atque nepotibus, suarum
Virtutum preciumque praemiumque
Quin uiuo quoque filius Philippi
Diumos sibi postulare honores
In terris fuit ausus, exhiberi.
Te uirtus tua rectius beabit,
Vel nunc, uel tua posteaquam in alta
Coelorum atria uita commigrarit,
Obstat si quid adhuc, Erasme, uiuo
Quod plane uetet esse te beatum,
Vt multum solet inuidere praesens
Aetas, atque superstiti nocere,
Scmper posteritate iustiore.
Sed quo iam feror? unde nunc aberro
Extra septa uagus? redire praestat
Rursum illuc prius unde sum digressus.
Ergo quod licet id tibi rependo,
Et grates ago non potis referre.
Ac amicitiam manere coeptam
Tam fausta atque bona auspicatione


image: s298

Nos inter peto, semper indiremtam,
Et muos uerear nimis grauari,
Iam nune et tua postulem uicissim
Et cari mihi scripta Bederoti.
Qui tu pieridum ut tenes Philippe
Primas ueriticibusque fontibusque,
Campis, uallibus, amnibus Latinis,
Sie Graio facile inter ore princeps
Omnes eminet unus, inque tanta
Turba Cecropiae emicat Mineruae.

Argentinae Id. Iunij Anno 1524.

IOACHIMVS CAMERAR. SODAlibus suis Vuittenbergae.

O Mihi dum licuit gratiss turbasodales,
Atque animo egregie nunc quoque caramco
Quam legitis uobis hinc scriptam mitto salutem,
Quo Deus e socio tussit abire choro.
Namsi me uestrum coetum liquisse putatis,
Et patria arbitrio rura petisse meo:
Me miserum cuius fortunae iniuria tanta est,
Vt uos quoe non sunt credere facta iuuet.
Sic tamen et quod ago cedat feliciter, et me
Vrgenti eripiant numina sancta malo,
Sic mihi postremo non sit uisa Albidos unda,
Dentque Philippeos fata redire lares,


image: s299

Sinon ut maneam, nam tantum nolo precari,
Ne non sint uoti uerba modesta mei:
Dum modo praesentes praesens complectar amicos,
Atque iterum moestum demque feramque uale:
Vt cessi inuitus sede urbe priore paterna,
Deseruique dolens dulce sodalitium.
Communes Musas studiorum Iuraque testor,
Fineque sic careat tam bene coeptus amor:
Vt postquam crebri uos unanimesque secuti,
Velletis uestras quisque redire domos,
Porrigeretque mihi pro consuetudine dextram
Quisque suam, mea me mens prope destituit.
Vos ipsi largis abeuntis denique nostras
Vidistis lacrimis immaduisse genas.
Albiaci uidere sinus, siluaeque Diboae,
Inque Erphurdiaco Gera lutosasolo.
Ipse pater Moenus gemitus miratus obortos,
Credidit ob matris fata dolere meae,
Et luctum patriauisa tellure nouatum,
Annos deducti funeris ante duos:
Et quem qua Reni uiridantes exit in undas
Laetum, atque in Francis uiderat ante iugis,
Nunc tristem esse dolet, secum caussasque requirit,
At desiderium caussa doloris crat.
Me pater ac innupta soror cum coniuge fratris,
Egre, quod fugiam seque suosque ferunt.


image: s300

Grandaeuus, mihi saepe tuo senium, pater inquit,
Obsequio, ut graue sit, perfice nate, minus.
Da ueniam longaeue pater, qui nescio fiat,
Vt restent animo gaudia nulla meo.
Ergo mihi iratus consortia uestra negauit,
Inque relegauit rura paterna, Deus?
O me felicem. si uestra cupido, sodales,
Respondet curae uestraque cura meae
Si sum uobiscum ueteri numeroque locoque
Praesensque absentis uultus, et oramanent.
Tunc me non frangent, quae multa aduersa fatigant,
Quae ne uos cogam flere, tacere libet.
Ah iuuat et dulce est absentum nomina mecum
Dicere, non nihil hac arte leuatur amor.
Vt Iuuenis carae nomen secum ille puellae
Reppetit, Idalio quem domatigne Venus.
Hic mihi, quem Iuuenem puero olim Lipsia iunxit,
Qui tenuit fidus semper amicitiam,
Cogito, dilectumque animo compello Sebaldum,
Munsteria genitum Noride et urbe, domo.
At de te studijs mihi conuictissime Caspar,
Quanta animum lacerat sollicitudo meum?
Francisci et Iani comitum uisentis Erasmum,
Atque simul potero non meminisse mei.
Ballorhode o dilecte uale in quo libera uirtus
Cum generis certat nobilitate sui.


image: s301

Chilianum, Francumque cquitem, Musamque diserti
Pachnolithi luctu saepe requiro nouo.
At tu ciuilis iuris studiose Capella,
Qui quondam scriptis officiosus eras,
Si cesset pro te nobis tua littera mitti,
Quem non odisti, ne uideare, caue.
Te Syre, te Maior, teque o Spicere rogamus,
Me memore absentes pectore diligere.
lanc ministerio magni spectate Philippi,
Care mihi, et ualeas care minister hero.
Te ne ego praeteream, Vada Francica, cui patria urbs
Et de Iustino nomina ducta manent, (est,
Quae quondam Rex ille habuit qui nobile legum
Collectum ueterum condidit autor opus.
Heu mihi heu Nessene Iaces miserande, nec ad te
Hinc iam missa potest nostra uenire salus.
Te tamen et deesset lugubri uoce camena,
Infixumque sibi mens mea semper habet.
Pindare quis altus nobiscum saepe dedisti,
Quos exercitium posceret ingenuum:
Vosque alij quorum si nomina sola referrem,
Multiplici carta scilicet esset opus:
Vos mihi dilecti, saluete, ualete sodales
Vitaque uestra omni candida lite uacet.
Et quoniam semper me tam constanter amastis,
Deinde uoluntatem quisque teneto bonam.


image: s302

Esse prius flammis aduersus desinet humor,
Et guttas arens respuet imbris humus,
Et stabunt liquidi splendentia sidera mundi,
Terraque erit giris mobilis alma nouis,
Anleque in Antiquam cunfundet cuncta ruinam
Illa prius de quo nata fuere, chaos:
Quam uestri ferat ulla dies obliuia nobis,
O animae socij portio magna meae.

Pabepergae Anno 1524. Cal. Octob.

H. Eobano Hesso.

QVod quaecunque hucusque tibi a me littera uenit.
Officij et sensus fida ministra mei,
Non nisi lege carens et uerbis scripta solutis,
Missa tibi uatum est Hesse Poeta, decus:
Dicere si me uera iubes pudet, et tamen ille,
Non malus ut sit, res non facit una pudor.
Nam tanto qua fronte darem carmen rude uati?
Cuius ad arbitrium Musa uocata uenit.
Cumque totarua serant Heliconis piguia sacri,
Vberior nulli quam tibi cultus adest.
Ista probant quae scripta fluunt tam diuite uena,
Luxuriansque animus fertilitate sua,
Quodque liquet nomen quando tua stamina neuit,
Fatali lachesin prouoluisse colo.


image: s303

Seu te quod Regem facit ut placuisse uidemus,
Qui uicto laudes Hostrato ab hoste tulit.
Siue quod a Graeca coelum dat origine, quanquam
Hoc Hessum certum est imposuisse patrem.
Hoc igitur quid erat, quam qui mare, flumina, fontes
Procreat Oceano mittere munus aquas.
Hereiniaeque nouas frondes superaddere siluae,
Vernantique uirens subdere gramen humo,
Bellatrici oleum quis donet habere Mineruae,
Aut Cereri fruges uinaue Bache tibi?
Cui noua decutiunt enata ex arbore poma,
Phaeacum regi nemo dat Alcinoo.
Me quoque, si unquam habui praesentia numina uatum
Omma nunc celeri deseruere fuga.
Scilicet boc coelum nonfert haec terra disertos
Quosque, pireneos, aspicis, esse putes.
Antiphatas saeuos interque Cyclopia Saxa
Quis sit honos studijs praemia quaeue bonis?
Plura etiam quam quot diuino carmine Chius
Monstracanit uates, tempora nostra uident.
Haec uitam ingenuas, si qui excoluere per artes,
Perdere si possint quomodocunque student.
Ignoscas Eobane uelim mihi uera fatenti,
Me nostri studij poene meique pudet,
Desertasque domos Musarum et Apollinis arces,
Incolere ahquales te quoque credo piget.


image: s304

Vt taceam quanta immineant discrimina, habenti
Quae loca turba premit saeua inimica manu.
Ipse igitur dictum meditor uetus, et sapienter,
Qui latuit, uitam hunc instituisse reor.
Praesentique utor fortuna, et quo mea uertit
Vela, sequor, uasto uentus et unda mari.
Necsector spretas doctorum numina Musas,
Iam uersat nullos dextera ut ante libros,
Quaque solebamus ludendo scribere uersus,
Ducitur ignaua littera nulla manu.
Nam cur unde nihil redeat me littus ar are
Cur, steriliue iuuet condere farra solo?
Nemo hac cui recitem tota reperitur in urbe
Scilicet aeternos scripta premenda dies.
Ac uelut aegri oculi solis spendore grauantur,
Sic est ad studij mens mea lumen hebes.
Et fugit infestas ueluti latronibus oras,
Aonios campos Aoniumque nemus.
Et quia non studijs placet infelicia perdi
Ocia uitae olim mos erat ille meae:
Nunc ego seu posito uino, seu tempora ludo
Surripio, et misera conditione tero.
Haec etiam, quaecunque uides, tibi misimus Hesse,
Plane desueta carmina facta manu.
Sed tu, pieridum melius qui tendis in arua,
Hunc cursum studij, quod bene cedat, ama.


image: s305

Musarum cole sacra libens, nos quodque legamus,
Ingenij pulcrum mitte uigentis opus.

Pabepergae Id. Ianuarij Anno 1525.

Ioach. amicis S.

QVam legitis patria fugitiuam mitto salutem,
Qua prope iam restat non magis ulla domo.
Non mihi quod morbo deiectum corpus acerbo
Comminuat uires, aegraque membra trahat,
Seu flammaque geluque alternis fessus anhelem,
Seu casu acta rotet triste grauedo caput,
Ipsa suum, si quis pertentet, uena tenorem
Seruat et imposito rite sub ungue salit.
Sed quas delicias uos appellare soletis,
Heu mihi me quanto pene dolore necant.
Sic pereo quoniam curis consumor amaris,
Et uestram superant iam mala nostra fidem.
Saepe uocant magni nos ad conuiuia amici
Et ponunt tellus quicquid et aura uehit.
Et qui pegnesso, qui glauci flumine Moeni,
Et riuis Pisces qui lacubusque natant,
Sed stupidum, et torpens contemnit cuncta palatum,
Nilque ibi quod nobis esuriatur adest.
Addunt quae biberent Diui pro nectare uina,
Seu puer haec Phrygius siue Iuuenta daret:


image: s306

Quae faciunt gustu nobis fastidia primo,
Nec uereor puri poscere fontis aquam.
Opto, perpetuo non uos, sed talibus illum
Delicijs, has si quis putat esse, frui.
Iam corpus qui non minus ac alimenta putatur,
Nutrire, est lecti pondus inane, sopor.
Non quod ego uigilem, sed quod uigilante labore,
Haud ulla somnus membra quiete leuet.
Quodque solent alij ceu portum optare malorum,
Quorum corda graui fessa dolore labant,
Nos quoniam crescunt illo fatalia damna,
Tam celeri querimur tempus adesse pede.
Omnia sic intus turbis saeuoque tumultu
Collidit strepitu turba diurna nouo.
Et mea fortunam miserandam experta diei.
Mens, instaurato nocte dolore, pauet.
Nunc eat et miserum me aliquis neget, et mihi poenas
Infligi offensi numinis arbitrio.
Oego si possim curarum auertere fluctus
Vt sint placato corda quieta Deo,
Non uerear latices dulces uitare lyaei,
Scilicet et hausto pellere fonte sitim.
Non epulas uentri subducere et ocia uitae,
Non mihi suspecta nolle quiete frui.
Aut, quoniam non perdurat sine uita quiete,
Sustine am dura ponere corpus humo.


image: s307

Verum hic non reddit felicia numina cultus,
Obsequia a nobis nec petit ista Deus,
Ergo alia est animi uitium, mentisque fuganda
Anxietas isto quam diuturna, modo.
Hanc nisi iam pro fratre mihi tu Mica leuares,
Iam non tristitiae mens mea ferret onus.
Tu naui es seuis agitatae fluctibus in quem
Et qua se referat, portus et aura meae.
Cognatusque tuus fracto undis firma faselo
Terra est auxilio consilijsque suis.
Ferte precor mihi semper opem quia semper egebo,
Dum culpae poenas exiget ira Dei.
Qui meritas nobis minuat nisi tollere malit,
Quam poterit uestra quisque rogato prece.

Prid. Nonn. Martij Anno Christi 1525.

IOACH. CAMER. EOBAno Hesso.

HAnce Vindelicis socius tibi mitto salutem,
Pierij felix agminis Hesse decus.
Scilicet autoris necdum scis nomine lecto,
Vnde sit, et cuius carta notata manu.
Vel quia consuetam puto te bene noscere dextram,
Vel quia nulla Hessum Musa latere potest.
Nostrum igitur miraris iter, caussamque requiris,
Otia caussa mihi sunt inamoena uiae.


image: s308

Quid facerem dum me responsa manenda morantur,
Cousiliumque mihi iudiciumque silet.
Heu mihi nulla fides, quae si foret ulla relicta,
Iam staret portu nostra carina suo.
Nullus erat tota incundus in urbe sodalis,
Longi reddebant omnia longa dies.
Ipse etiam spacioque, et ui sudoris Apollo
Moresuo fessis lentior ibat equis.
Ergo ego suscepi quod taedia fallere posset,
Quasua Vinda Lyco flumina miscet, iter.
Vinda parum a propria deducto nomine uoce,
Si proprium quod nunc Vincla uocatur habet.
At tua si scirem quo sit Montane colore,
Quo sit dixissem uersibus unda, Lyce.
Nam neque quod uiridis nimium est, bene glauca uidetur,
Nec uiridi satis est, nam nimis albet, aqua.
Quae neglecta tamen uiridans situs occupat aera,
Is facit hanc aliquo dicere posse modo.
Quoque magis noscas de sontis origine disce,
Per iuga de liquida nam uenit alta niue.
Haec, quam praecludunt duo flumina, uenimus urbem,
Iam medium phaebo perficiente diem.
Quid quaeris? non est opis, huius dicere, nostrae
Diuitias, positus, moenia, templa, domos.
Tu quoque Pegnessi laudes qua littore muros,
Huius ea debes concinuisse, Lyra.


image: s309

Romanum agnosco nomen uiresque Latinas.
Hic igitur ciues Roma fuere tui.
Non tamen et caesas Germano marte cohortes,
Hoc Auguste tuas arbitror esse loco.
Quod quidam pictumque dedit scriptumque reliquit,
Serius huc uenit copia, Roma, tua.
Vcrum propositi non sunt haec seria nostri,
Incoeptum teneat nostra Thalia suum.
Hesse mihi studij communibus addite sacris,
Quam miseri indigna conditione sumus?
In tanta tam culta opibus rebusque potente
Quis tamen et nostris artibus urbe fauet?
Attamen eductas coelo prosternere moles
Saepe solet, nullo concutiente, dies.
Vrit uastatrix auratum flamma Lacunar,
Callidus effossa fur rapit aera domo:
Robore fulta suo est sola immortalis honestas,
Sola haec diuini seminis instar habet.
Quae, quia nostrae artes huius cultura peritis,
Heu mihi quo nostro corruet illa malo.
Quae sero, et plagis docti aredemus. at illa
Cognitio diri caussa doloris erit.
Quo rapior quasi equo indomito cum frena momordit,
Curriculum teneat nostra camena suum.
Attamen Hesse dolet, propiorsed me dolor urgel,
Quem lenit studio Calliopca suo.


image: s310

Hos etiam scripsi nostri solatia questus,
Quae ueluti debes consule scripta boni.
Quod superest, haec est uotorum summa meorum,
Vosque statim ut liceat uosque uidere diu.

Augustae Vindel C L. Iunij. Anno Christi. 1527.

IOACH. CAMER. H. EObano Hesso.

MAgne uir et nostro uatum clarissime saeclo,
Praecipua et nobis Hesse colende, fide.
Quaeris quid tibi uenturo mandemus in illud,
Quo data prima mihi sunt alimenta, solo.
Dulce alijs hoc dulce mihi est, si uera fatendum,
Hoc mihi caussa tamen tempore, moesticiae.
Tempus erit melius fortasse et nubibus actis,
Adueniet grata luce serena dies.
Nam neque perpetua nigrum est caligine coelum,
Nec semper longo Iuppiter imbre pluit.
Saepe etiam aetbereum lumen solesque reducit,
Et Zephyros leni murmure flare iubet.
Quam spem multa mihi faciunt, et maxima quaedam,
Sed quae nunc tacito sint retinenda sinu.
Sed tu si patriae continges oppida nostrae,
Infesta, at nullo crimine laesa meo,


image: s311

Testor et ipsius contraria numina nobis,
Cum non esse etiam nulla benigna putem:
Quicquid, id est sortis, quae nos inimica fatigat,
Immeritum nullo perdere iure caput.
Ergo ubi non altis munitam moenibus urbem,
Videris et nostrae tecta paterna domus,
Indignante uicem nostram me mente requirens,
Dicito cur mihi non es Ioachime Comes?
Adijce eris sed forte breui, si uota benignum,
Spes bona quod spondet, sunt habitura Deum
Ac iam magnifici superaris limina Pauli,
Qui decus est generis qui patriaeque suae,
Qui quoniam colit hoc despectas tempore Musas,
Se modice cultam Pieris esse negat.
Nunc etiam steriles nos exercere camoenas,
Aruaque spe nulla conseruisse iuuat.
Exemploque labos pulcerrimus esse probatur,
Quis fugienda sibi quae facit ille putet?
Illius intra igitur postquam penetraueris aedes,
Aoniam praesens contigerisque manum,
Dixeris et gratae, ut consueuit, uerba salutis,
De quoque sit nobis dicere cura tibi,
Quid quaeris dicenda tibi? notissima quae sunt,
Et me scis semper de quibus Hesse queri.
Summa tamen quaedam tibi commendabitur, illuns
Propugnare uelut meque meosque roga.


image: s312

Sed de me quamuis studium curamque remittat,
Ne modo subuersos deserat ille meos,
Indigna in luctu atque situ ratione iacentes,
Non ulla culpa commeritoue suo.
Hoc sat erit. Verum quam possit ferre petenti
Me melius praesens ipse uidebit, opem.
Vtse cuncta dabunt, occasio ut accidet ulla
Sic nostri rogites ut meminisse uelit.
Haec tu si Musas spirante peregeris ore,
Ipse uiae tulero pramia magna tuae.
Quodque mihi possis facere istic hoc erit omne,
Vtque uelis, nostri mutua cura iubet.
Quod nisi quam coelo deiecit Iuppiter olim,
Nunc premeret nostram pestis acerba domum,
Me quoque non praesente tibi nonnullus haberi
Gentis honor poter at sedulitate meae,
Nunc cura officij moerore repellitur omnis,
Ipsasua et tractat uulnera sola manus.
Restat ut a magno mox Hesse reuersus amico
Hic cuncta anobis experiare, Vale.

Norimbergae aequinoctio antumnall Anno 1527.

IOACH. CAMERA. GEORgio Sabino S.

CVm tua pieridum contingant nomina laudem
Quaeque facis celebris carmina fama uehat,


image: s313

Et studij quantum huc operae puer usque dedisti,
Praemia, dostorum, dignasequantur, amor:
Quam mihi misisti cur non sit littera, miror,
Scripta per alternos officiosa modos.
Venerit ac potius numeris et lege soluta,
Grata quidem, et tamen hoc nomine grata minus.
Me memini ingenium quamuis rude saepe probare,
Et tua non notis pectora plena Deis,
Cumque, quod indicium successus esse putabam,
Tam puer excellens aggredereris opus.
Risimus ad quaedam studij primordia grandis,
Conatum uires exuperante tuas.
Et fuerat noster risus tibi caussa pudoris,
Fallor an et lacrimis immaduere genae.
Quid mirum si quae caruit structura Magistro,
Principio multis est uitiosa locis?
Omnibus accessit decor arte et tempore rebus.
Humanus potuit quas dare cunque labor.
Quae madidas emersa comas ex aequore siceat.
Haud temere ex petra scilicet exiluit.
Quae nitel in rutilo facies expressa metallo,
Seu tua rex Macedum siue Darie tua.
Haec altis fuit ante metallica massa cauernis,
Aut in arenosae littore segmen aquae.
Perfecit simul atque simul natura creauit,
Terrarum cernis quicquid in orbe, nihil.


image: s314

Tu quoque cuius erant operum primordia nuper
Talia, Pegasidum gloria fontis eris.
Hanc faciunt mihi scripta fidem tua carmina certam,
Illa tuis annis grandius instar habent.
Argumenta tenet sed quod non una, decebat
Hortatoremetiam carmem adire suum.
Inter ego te sum multos hortatus ut esse
Quantus es inciperes, post modo quantus eris.
Si mihi quos legerem inuidisti mittere uersus,
Inuidia haec sceleris non leue crimen habet.
Quid dicam esse aliud caussae? tua quando feruntur
Vndique doctorum scripta per ora uirŻm.
Nunc tamen haec fuerit forte inquisisse malignum,
Hac igitur ueniam nos tibi lege damus,
Si mihi post quoties poteris quotiesque licebit,
Imparibus mittes scripta notata modis.
Ipse etiam quoties potero quotiesque licebit,
In respondendo non taciturnus ero.
Caetera quae missa legi mandata papiro,
Nostra effecta tibisedulitate dabo.
Quod superest dilecte mihi, stirps inclita phaebi,
Hoc agito ut fructus, quos pollicere, feras.
Et mea scripta animo non indignante Sabine
Accipe scripta tui plena fauore, Vale.

Norimbergae Nonn. Decembr. Anno 1528.



image: s315

H. EOBANO HESSO Ioachimus.

QVis tibi uisus heri qui nobiscum fuit hospes
Hesse, uetustorum qui fert monumenta librorum,
Quos sese Italicis nactum memorabat in oris?
Nostrum an ad exemplum tibi moribus esse uidetur?
An magis e Latio se fingere? qua studiorum
Fama tu censes? anne egregia ueluti nos?
Nam bene de nostrts sermonem rebus habere
Nouit, si quid ego scio uera notare, disertus.
Nobiscum te igitur confido fuisse libenter.
Non quod amatoris tibi frustrata usque adeo spes
Et noua fiebat quae fabula prisca, placeret:
Sed quod quem audieras laudari, noscere uelles.
Scilicet est alpes aliquid transisse niuosas,
Perque Apenini quondam penetrasse cauernas,
Aut mare per salsum perreptasse extera regna.
Hoc uenit et uirtus et gloria nomine. Quam nos
Infausti Dij producti in luminis auras
Hesse sumus fato? quibus unica flumina Maeni
Atque Gerae, et Pegnessi, Norica qui rigat arua
Degustare dedit, Magnis fortuna negatis.
Nam quod Sarmatici regniper stagna natasti
Te quoque credo piget madidum, sine re sine fama.
Me tamen haud nimium uitae huius poenitet Hesse,
Forte quia alterius potior non contigit usus.


image: s316

Vt uulpes, cuius caudam praeciderat arcus
Falx herba latitans, narratur callida quondam
Integris truncare suas suasisse, quod essent
Pondus iners [correction of the transcriber; in the print ineers] et inutile. Nos quoque quando maligna
Sic uoluit fortuna genus leue degere uitae,
Grandia dicendo non esse sequenda probamus.
Et tamen hac uere nisi fallor parte beati
Hesse sumus, quod nec quod habemus habere dolemus
Nec quod abest auidi petimus sine fine modoque

Norimbergae Cal. Febr. Anno 1529.

IOANNI SEILERO VIRO opti. Ioachim.

SI potes in paruis cum multis aedibus esse,
Optime, reque ipsanobis bene cognite, cuique
Nos sumus in dubijs perspecti rebus, amico
Scilere, hoc ad nos uenias fac luce suprema,
Cum sol occiduas fuerit prope lapsus in undas,
Nec multum ad noctem super umbraplus erit una.
Ille etiam astrorum promisit in arte peritus,
Qui docet Phoebi cursus lunaeque meatus,
Et quo sint positu per uastum sidera coelum,
Exortu quorum pluuiae uentique cientur,
Aera purgatum quae reddant nube serenum.
Ille docet fatis hominum consistere uitam.
Quaeue sitegresso in lucem bona stella nocensue:


image: s317

Quae ridet noster stridenti Mica cachinno.
Praeterea ueniet scribarum gloria Hopellus,
Doctus auellanas nucibus deducere braccas.
Et ueniet Cynici laudator Mica pudoris.
Qui non ut librum Roffensis pellegat unum,
Adduci poterit tunicaque togaque nouella.
Sediam conuiuas qua inuitem lege requiris?
Acria Renano de littore uina bibetis.
Ni melius tecum attuleris Namque haud mea condit
Multorum generum laudatos cella liquores.
Fercula carnis erunt donatae prima ferinae.
Proxima, perdices simili mercede paratas
Obijeientque gulae, uentrem angninaque replebunt.
Atque aliqua haec inter risus fabella mouebit,
Tristitiamque hilari cunctam de corde fugabit.
Nam sicyae hesternae nobis suxere cruorem
Moestificum, quime prope tum demiserat orco,
Afflictum capitis morbo atque graui pituita.
Caenatis ueniet nobis etiam super Hessus,
Ille nouenarum, laus, gloria, fama sororum.
A nostra abducunt quem certa negotia caena.
Impertire uolo tamen et tibi seria, nanque
Accersitus eo iam rus, ubi Nucelius nunc
Se reficit, curasque urbanas deccquit omnes,
Ac urbis reparat se ad publica munera nostrae.
Haec siccis tamen ante dapes et pocula agentur.
Nam placet hanc totam securum degere noctem,


image: s318

Non latium miserantes, non Hierona timentes.
Quare age mensa uocat nisi te magis uncta uenito.

Norimbergae Id. Martij 1529.

Eidem Ioach.

IAm sol octipedis peragrato sidere Cancri,
Pergit ad Herculei feruentia terga Leonis
Falcigeraque manu spoliatus floribus aret
Campus, et aeria pallescunt arbore frondes,
Nec uelut ante suum deesset Philomela pudorem,
Et uolucres etiam fugientia lumina Phoebi
Percellunt, totis se uiribus exerit aestus,
Corpora desiccans, aciem ingenijque retundens.
Scilicet haec inter nos tristi pectore nulla
Laeticia curas animi sedante fruemur?
Est mihi saepe tuae sapientia cognita mentis,
Rem iuuat ergo istam Seilere exquirere tecum.
Et uersare stilo ueterum monumenta Sophorum
Gaudia qui fugienda bonis dicuntue negantue.
Et iam porticibus procedit plurima turba,
Virtutemque suam memorat durosque labores,
Et planum in summo uictis iter esse salebris.
Laudat et Alcidae clauam, et patientis Vlyssis.
Errores. Quae mi Deus oro auertere felix
Dignetur. Quis enim demens sibi damna malumque
Sponte sua accersat, Velut excusa ipse sibi crus


image: s319

Compede si religet. nisi erant non damna malumque
Ditis obire domos uiuos, iugulareque natos
Illum, hunc insidias soboli uxorique struentes,
Et nusquam tutos consistere, cuncta timere.
Non igitur uirtus nisi carnificina putanda est?
Quanto Epicure tuis (neque si quod numina ledit
Dogma probo diuina tuum, neque caeteralaudo
Quae ueram perhibent rationem euertere) sed tu
Quanto Epicure tuis melius requiescis in hortis,
Et merori fugam monstras excellere uitam.
Quae mala nulla sequi, sed nec trepidare futuris,
Necpraesentia ferre, uelit, firmo male corde.
Inclamas uitia, et celebras uirtutis honorem.
Suauia commendas, non ut meliora professus
Sardanapalei laudes epigramma sepulcri,
Es, bibe, sectator Venerem, nam caetera bustum
Includit. Miser est qui sic rem sentit habere.
Atte delectat moderata et sanauoluptas,
Quae neque delicijs animum eneruet, neque prauis
Instituat pectus documentis, quaeque ab obeso
Ventre uetet sensus subtiles gignier. Ergo
Hac mihi plus Zenone places parte. Haud ego honesti
Fines excessisse probo, est et honesta uoluptas.
Nelongum faciam, cuius tibi talia causa
Scribere sim aggressus nune accipe. Candida turba
Concordes animae, delecta caterua, sodales
Constituere animos fessos reparare labori.


image: s320

Dulci colloquio, et conuiuia laeta agitare
Cum pare quisque sua. Si quaeris nomina, dicam.
Primus es Aonidum qui sceptra tenes Eobane,
Gloria Apollinei gregis et tutela Eobane.
Hunc consulte Myli comitabere iuris et aequi.
Et tuus hos ueniens Mica inter utrosque latebit,
Vxores uxore sed exuperante utriusque.
Ecce suas noster iamcartas ponit Hopellus,
Festinatque prius quam fumet adesse culina.
His ego te studeo Seilere adiungere. Solum
Mene uocas, inquis? Sane decimus, licet assis,
Dum modo nos facias certos amplus locus est in
Hortis Pegnessi ad uicinas moenibus undas.
Symbola quemque manent sua. Sed tu quem tamen esse
Nobiscum optabis nostris sit moribus aptus,
Vobis me socium adiung am, quondamque sororis
Defunctae inuitabo uirum nostrae. atque utinam ne
Coniuge in hac turba parili spectare carentem
Cogerer, et te utinam. Sed adhuc mihi uota supersunt
Nescio quae, sed sunt quaedam tamen, hunc quib. et te
Destino connubijs. Illum non absque dolore
Germanae amissae, te laetius. Haec ego magno
Nunc committo Deo. Tu prima, si uacat, hora
Nos hodie expectato domi, ut tecum omnia praesens
Constituam tempusque diemque. Haec grata uoluptas
Demum est, unanimes inter quae constat amicos.

Norimbergae XI. CL. VIL.



image: s321

EIDEM IOACH.

AD rem seruandam iubeo saluere paratum,
Ad rem perdendam non aequo numine natus.
Hoc modo non similes, fratres ad caetera mente
Ingenique pari. quibus una, si qua probantur,
Vna, si qua minus, trutina expenduntur utrisque.
Tu laudas si quis Catus auxit foenore nummos.
Extruxitque suis cistis solidi aeris aceruos,
Aurum et ferratis cui fuluum splendet in arcis.
Ac te compactum, sic, ut si copia detur
Tollendi, nequeas, nisi fixum cuspide carpas,
Vnum de tanta summa tibi praehendere nummum.
Me iuuat in tenuis pallere uolumine libri,
Atque oculos priscis obtusos perdere cartis.
Seu lego Moeonidae Laertia carmina uatis,
Aut diuum Iliacis rixas et praelia campis,
Seu per Socraticos lentus circumuagor agros
Et praecepta bonae studeo cognoscere uitae.
Iamque ubi Sol rutilos subduxit gentibus ignes,
Membra leuem capiant quam delassata quietem,
Fabula nos mores hominum docet ante latina.
Mane quoque exortam ante sopor non uertere lucem
Consueuit. ualeat pallentis cura metalli.
Quis uideor? nonne optata mage sorte beatus
Quam qui mercatus omnes percurrit, et audet
Propter diuitias animam exposuisse periclis,
Dumque iter Herciniae facit ardua per iuga syluae


image: s322

Arboreos stupet ad truncos, et murmura frondis,
Et tremit ad fissiconspecta cacumina ligni.
Aut qui despoliat Germanas mercibus oras
Improbus externis, frumentaque subuehit hosti
Caesareo. o peream, quam talia crimina nostram
Contemerent famam, satis est ueterum ante malorum
Sed mihi dum pistor male credit, dum male caupo,
Illis praesentes dispensant omnia nummi.
At mihi nec fraudis nec mens sibi conscialaesae
In somnis fidei mittit phantasmata, nec mi
Sollicitudinibus languescit uita diurnis.
Assa mihi in parua patina sine ponit oliua
Coniunx, et carnes ouium seu forte bouillas
Non condit calamo, neque limphata usque petitis
Miscet ab extremis mihi iura saporibus Indis,
Sed nos hac inter non ringit cura peculij,
Artibus infandis meditantes publica damna.
Quid faciam? maior capit haud fortuna minorem.
At poteras, inquis, ciuiles discere caussas,
Et calcare forum transuersis gressibus, inter
Iudicia, et pullae caueata sedilia turbae.
Carmine, tu caeci, uatis nunquam facies rem.
Consilium agnosco, uerum mala nomina Iuris
Formido procerum, penitus metuenda sonantum.
Vt taceam laceras leges et dimidiata
Scripta insinceri uario cum codice Iuris.
Et quod, ut antiquus queritur grandi Ennius ore,


image: s323

Non ex iure manu consertum, sed mage ferro
Rem repetunt, regnumque petunt, uadunt solida ui.
Quid quod ad audaces citius uictoria migrat
Quam doctos? Nullus nunc est cum fronte disertus.
Testis Falcidius, testis Gela, testis Alauda,
Ac acies rubeo semper Mucronia uultu.
Sed, nam correctos ultra alpes nactus adesse
Narratur libros, et linquere Caesar Iberos
Dicitur, ut terras componat iure paternas,
Forte tuis monitis accedet nostra uoluntas.
Interea neque qui recte in lare paupere degam
Negligo, libratuis cui nummis bina redemta
Nuper ab affine est. bonus esse uolo atque fidelis,
Et tibi qua posces omni ratione caueri,
Quandoquidem noster tandem est iam scriba reuersus.
Crede mihi uideo quantum sit habere necesse
In sumtus, olerum, panis, salis. Ecce farinam
Vxor nascenti puero cum lacte requirit,
Et coctus bibitur plus uno gutture Bachus,
Iamque domus cura nobis est aucta leuata,
Venit enim germana soror pedibus prope claudis
Dum fugit irati sinc caussa, iussa Hieronis.
Omnia sed sorti facilis permitto secundae,
Quod fieri amissa tantum non Cancer ait Re.
Praeterea de dimus quaedam mandata ministro,
Quod petet hic. facies, ut caetera, corde lubente.

Norimbergae, Anno 1529.



image: s324

IOANNI MYLIO IVRISconsulto. Ioach.

SEctator lautae Iurisconsulte culinae,
Nulla Myli si te conditior esca moratur,
Saltem hodie paruo lare mecum et paupere mensa
Vtere contentus, nam nummo ditior uno
Caussa nemo tua fiet piscator et auceps.
Mappae uile tegent acer albae, pocula limphis
Munda feret, calices uitreos phialamque paternam,
Tum patinas orbesque dabit de iure relotos
Hesterno, leue et ponet cum pane salillum
Candidulo, uitae coniunx aptissima nostrae.
Ipsa penus solitisque cibis nos pascet, et undae
Funderis Bache impatiens. Sed libera fandi
Copia de nostris, et erit locus, omnia rebus
Dicere, quae dicenda aliquis sibi cumque putarit.
Nec quisquam quae forte uolet, tunc ore loquetur
Astricto, neque erit magnos sermone necesse
Ad struices linguam tibi composuisse proteruam.
Hoc etiam inde boni capies, onerabere nulla
Immodica uariaque dape. Et si nausea crudum
Forte tenet, medica te nostra ope mensa iuuabit.
Sed fac mox uenias, quartam aes nam nunciat horam
Publicum, et indicit ciuilibus ocia rixis.
Nec mihi, quod me ad caenam posse uenire negaui,
(Nam famulus tuus haecscribentem inuitat, et addit


image: s325

Ipse sui, ut credo, studij quiddam) esse uelim te
Iratum nobis, neque enim temere esse putabis
Quod tibi, difficilisque negem quod tale petenti.
Sed mihi, si uenies, ignosces ipse, nec ultra
Ad tua de nostris duces conuiuia rebus.
Vtque adeo coram possis rem noscere totam,
Iudicioque tuo praesens decidere litem,
Optime uir simul et Iurisconsulte uenito.

Norimbergae Amo, 1529.

IOANNI MYLIO IOACH.

VT ueniam ad tua care Myli uis prandia, utrique
Hoc facile est. Etenim satur et distentus hebesque
Hesternis ueniam dapibus coenaque Rubellij,
Collucebat ubi structo angulus omnis ab auro,
Et patina ex albo splendebat ducta metallo,
Ordinibusque epulas famulus bis quinque ferebat.
Non ibi iure aberat perfusa ferina nigello,
Non aberant Istri pisces fugientis alumni.
Sanguineos cancros argentea uasa tegebant.
Gnauorum memorem quid condimenta cocorum?
Quid? quot non generum scio, delectissima uina,
Quod rapidum ad Renum liquidum quod Neccara creuit,
Rupibus Heluetijsque et duri Franconis aruis.
Verum haec conuiuae superabant omnia laeti,
Falcidiusque Midasque et Publius, atque Sacranus,


image: s326

Caluusque Albinusque et Symphorianus et Aulus.
Attila, uulturius, Catulus, Mucronius, Vrsus.
Innumerique alij, quos uix potuere tabellae
Tres iunctae accipere, et non possent, ni Catulus se
Transuersum inferret, gremioque sedere Sacranum
Poene suo impositum, carum pateretnr amicum.
Et iam cum scurris fidicen ueniebat, at illos
Non admiserunt clamores, quos puto uinum
Largiter epotum crebros exciuerat udis.
Nunc age Musa tuo mea pectora numine comple,
Plane ut ibi auditos sermones promere possim.
Principio laudes equitum Sacranus et Aulus
Et Caluus cum Vulturio pleno ore canebant.
Publius hos sociusque Midas culpabat, et esse
Praedonum turmas dicebat, quis neque iustam
Militiam neque bella sequi mos segnibus esset,
Sed mercatorum tantum decerpere saccos.
Flagitijs clarum maculent qui nomen auorum.
At sunt praesidium, nam quis negat? omnibus isti
Principibus, quibus absque soret iam nemo teneret
Pacatum regnum: Sed quod castigat equestris
Ordo suis homines fraudantem mercibus orbem,
Haud repraehendo, Albinus ait, quis quaeso superbos
Elatosque animis ferat? Institor ille igitur me
Vanus despiciat? quia Publius inquit in eodem
Antro habitas, et grata quoque est tibi portio praedae.
Cui Caluus, nimirum hoc est nos duere uulpes.


image: s327

Publius arridens, nisi mauis esse Lupum te,
Esto inquit uulpes. Sed uena in flata Sacrano
Cerula per rubrum ducebat retia uultum.
Forsan et in rixas studio certaminis ijssent,
Falcidius, litem nisi decidisset, et inter
Se medium ponens legem sanxisset, ut omne
Diluere iratum dictum calices duo possent.
Iamne tuas leges ait, auscultabimus, Aulus.
Palcidius spectans sulcato hunc ore, quid inquit,
Quaeso afferssacro Musarum ex agmine nobis?
Nunc adeo Aonij ueniens de uertice montis.
Quid? nisi quod monuit me scilicet unasororum,
Falcidia ut nunquam paterer me lege teneri,
Et fugerem inflatas fauces oculosque suillos.
Hunc insultantem cunctisue feremus inertem?
Falcidius clamabat. at Aulus pax ait esto.
Coenae sacra inter, quem laudans protinus Vrsus.
Insignem pateram gemmis auroque propinat.
Iamque epulae et tenues sublatae marmora mappae
Nudabant, quae Vindelicis mittuntur ab oris
In tabulas quadris incidunturque figuris:
Cum fert succinctus leuia ilia, uina minister,
Stantibus eque manu protendit poculautraque,
Laeua gerebat enim rubrum, album dextra liquorem.
Dumque bibunt Albinus et Attila, Symphorianum
Nescio qui, praese latum Mucronius aegre
Dum patitur fierique dolet sua stemmata parui,


image: s328

Non ualedicto abijt festinans hospite primus.
Iamque nigrescebant submerso Sole plateae,
Omnis quisque suas aedes cum turba secuta est.

Norimbergae Anno Christi 1530.

IOANNI MYLIO IVRISconsulto. Ioach.

IRasci nolim tibi nec possim. male sed me
Iuris habet consulte Myli, quod caetera doctus
Virque bonus, ueras artes contemnere, quam sit
Infandum scelus ignoras, nisi sorte uideri
Contemtor cupis, et nobis imponere quaeris.
Sed mihi iam dices, ueras contemnere ne artes
Sustineam illarum professor? tu mihi nugas
Artis componis uestitu et nomine uerae.
Non mihi, crede Myli imponis, sed falleris ipse.
Nam non diuinis maior sapientia Musis
Vlla fuit, non ulla priorsapientia fiet.
Te tamen et sacros ego quondam hausisse liquores
Accipio, et iuga Parnassi tentasse. Quid ergo
Esse mali dicam?. Quod enim superare potestas
Non data sit fatis succenses? Esse uirum te
Non tali leuitate Myli cognouimus. Ergo
Erras. Nec tu errare Myli cum sis homo supra
Turpe modum natus ducas, erratur ubique,
Sed tolerabiliter ratione ubi uincitur error.


image: s329

Tu ne putas, uulgi fert sicut opinio, uanae
Sacra uoluptatis diuorum carmina uatum
Materiam esse, nihilque nisi quod uoce titillet
Blanda animos hominum faciles compraehendere Musas?
Haud ut credo putas uir talis. siue tamen tu
Sic statuis, seu commemoras quid turba loquatur
Expers doctrinae et studiorum inimica bonorum.
Quid ratio tamen euincat uideamus uterque
Toto et perspectum teneamus pectore, nobis
Haud populo haec, quoniam non uult audire, canentes,
Ergo quid est? nunquid nihili et res parua Poeta,
Aut nihil utilitatis habet memorabile carmen?
Esse aliter uix eximio persuasero Croeso,
Cui prior est Phoebo Musis prior alea uictrix,
Sed ratio diuersamea est, credo et tua, sed sic
Nunc ago tanquam habeat te scilicet ille patronum.
Si non est igitur studium componere uersus
Praeclarum, quid ego hos paruos memorare Poetas
Sustineam? nihil est diuini carmen Homeri,
Atque opere in tanto ille operam uir perdidit omnem.
At uetus hunc habuit Spartae qui legibus urbem
Et uirtuti fero fundauit iure, magistrum.
Quid spectamus adhuc facilis temeraria uulgi
Iudicia, arbitrioque animos componimus huius?
Nam quando doctrinae aut artibus illud amicum
Quando fuit cordi huic uitae cultura seuerae?
Et tamen est, inquis, prudentia, seque suosque.


image: s330

Respicere, aetatisque suae communibus uti
Moribus ac studijs, et inutile linquerc nomen,
Ingenij, Musisque operatas spernere cartas,
Atque ea quae uel nemo colit uel percipit alter,
Non aliquem exercere sine fructu et sine laude.
Immo aliquis restat Musis non prorsus iniquus
Quique amet ingenuas simul ac intelligat artes,
Et non Aonio consedit cespite nemo,
Gorgoneo aut fusos gustauit fonte liquores:
Hos igitur par est motam decidere litem.
Horribilis quondam fertur sibi cauda Draconis
Primas, et ius ducendi petijsse uicissim,
Tempore nam longo sese caput esse secutam.
Quod postquam obtinuit, sic tum praecessit, ut omne
Corpus per uepres, dumos, spineta, salebras
Afflictum raperetur, et ipsa offenderet una
Pars caeca et uecors. Sic si uulgare iubes me
Iudicium ante sequi cedens, male praecipis, et me
Seducis, consulte Myli carissime Iuris,
Non modo ciuilis quo controuersia saepe
Finitur ciues inter, sed copula uerae
Per quod amicitiae iucundi iungitur usus.
Sed neque tupraecepta Mylidas talia, nec me
Decipis, ac potius quaeris cognoscere nostram
Hac de re rationem, atque hanc augere benigne
Suffragante tuo studio mihi. Sed licet ut mox
Hae de re coram, de alijs uelut ante, loquamur.


image: s331

PETRO PABEPERGENSI, amico S.

CVm tua de nobis Petre tam praeclara uoluntas
Iudicij, celebret nostrum per carmina nomen.
Meque Melanchthoniae dignetur iungere laudi:
Sim prauus, si non, ut non agnoscere possim,
Pro meritis studcam gratusque bonusque uideri.
Non sapiens ego sum, neque de Zenonis alumnis,
Vt non uel falsis delecter laudibus, idem
Terrear infamante, nihil mihi conscius, ore.
Nunc ad te redeo, cuius me scripta Poetam
Poene iterum fecerunt post longa ocia. Meque
Sopitas excire nouem iussere sorores,
Quae mihi deserta iamdudum in parte iacebant
Nam mihi nec studiosos postremo inter, opinor,
Nec contemnendo penitus, tamen experienti
Vires, displicui ipse, quia ut ne nomina dicam
Virgilijque, Albijque, Lyramque tenentis Horatij,
Non facerem uersus nostri similes Eobani
Versibus. Vtque magis uerum tamen hic tibi dicam,
Quod spretae obscura Musae sub nocte iacerent,
Scribere taedebat sine laude et carmina fructu,
Spernere quae possent mediocres, carpere docti.
Inter cum tamen ista uagabundus fere et errans
Aufidia incerto pede littora lentus obijssem,
Mintiadosque usurpassem mihi arundinis usum,


image: s332

Tentassem et Nasonis opus priscique Catulli,
Omnia non cum re magna peragens sed amore,
Antiquae uirtutis et istorum studiorum.
Ne faciens nihil hoc aliquid facerem. Hoc aliquid si est
Sed recte ostendis non nos debere moueri
Iniusta uulgi censura, ipsamque tuentes
Virtutis speciem stultam contemnere plebem.
Deque bonis bene sperare, atque ita pectore firmo
Vrgere Aonidum studia, optatissima rerum.
Saepe ego, crede mihi, cepi, sum saepe repulsus
Diuerso mentis motu, ceu fluctibus. Illuc
Huc agitur uento saepe aduersante carina.
Sed, puto, constituis iam cum sine nomine uelle
Viuere decreui, uanis nec honoribus auctus
Re sine, contentus modico, non notus, egenus.
Vt neque me multi esse sciant natum, ut quoque fato
Defunctus fallam reliquos, me defleat una
Sicut nunc uno me turba domestica gaudet.
Longum erat huc contendentem mihi crede uenire,
Magnus et ut sit ibi sedes quoque firma labos est.
Nunc igitur, quod me soletur, cuncta uidentem
Vexari rabie, misceri sacra profanis
Iura nihil legesque ualere, fidem esse sepultam,
Vi peragi res iniusta omnes, bella uigere,
Aut in Aristocle as me totum implico cartas,
Aut quo perpetuam meruisti carmine famam,
Cace lego erroresque tuos et praelia uates.


image: s333

Haec longa irati stomachus quae fecit Achillis,
Illos bis decimo anno quos finiuit Vlysses.
Deinde horum admir atores adiungo Latinos,
Arpini decus et famam, Musamque Maronis.
Quos ego suspiciens merito uirtutis utrosque,
Tanquam ad lusciniae concentus rana coaxans,
Te quoque nunc, ut nemo legat reprobetue, monente
Germanos latio pennas agitauero ductu,
Atque modis aliquod scriptum perarauero Graijs.
Namque tuum mihi pro monitis studium esse putabo.
Atque ita qui humanis iactant in rebus, opesue
Viresue aut titulos, regno imperijsque potentes,
Aequi, quod mihi sors dederit nil tale, bonique
Despiciam faciens. Me iudice Petre beatus.

Norimbergae Idus Aprilis, Anno 1530.

IOACHIM. CAMER. DANIElo Stibaro S.

HAnc e Vindelico mitto tibi rure salutem,
O animae maior pars Daniele meae.
Quid dubitans cartam uertis nomenque requiris,
Debuit autorem significare manus.
Miraris tamen haec, quod de tot milibus a me.
Littera pierijs uenerit una modis,
Desine mirari, requies mihi sola petita est,
Quid facerem melius puluerulentus eques?


image: s334

Saepe etiam raucus religatus compede sossor,
Cantat arcnosae per loca Sarmatiae.
Nec quia lusciniae nihil est uocalius ore,
Non gemit aerijs turtur ab arboribus.
Ipse ego quantumuis agresti carmine sensi
Taedia longa meae facta minora uiae.
Haec Heliconiades praebent solatia diuae,
Suntque; domi fidae sunt sociaeque foris.
Nostra igitur languorifero dum membra calore
Desuper igne micans urit Apollo suo,
Calce excitus equi puluis simul obruit infra,
Pistrini tenui polline sparsa putes:
Ipse neque ignotum penitus, penitus neque uotum,
Exequor huc illuc incomitatus iter:
Consolorque uiae errores aestumque diei,
Quaratione mihi fit, uia longa, breuis.
Consolor studij repetens consortia nostri,
Quique est, quique fuit, semper et usus erit.
Nam prius a uestra spacioso flumine Maenus
Montis in Abiegni refluet urbe, caput,
Illeque iam uertex unde Egra, Nabis, Sala, Maenus,
Manat Iache tuis frondibus auctus erit:
Mutua quam nobis ucniant obliuia nostri,
Aut aliquid sanctam laedat amicitiam.
Haec meditans numerisque includens carmina pango,
Carmina disparibus qualiacumque modis.


image: s335

Saepeque quam sensi studia inter talia nobis.
Pars prius est longae magna peracta uiae.
Atque ego nunc residens Augusta lentus in urbc.
Imperij dubias res ubi Caesar agit,
Sicut eram commentatus descripta repente,
Marcello tibi qui mitteret ista dedi.
Marcello quo non uno studiosior alter,
Tota mente mei est, est Daniele tui.
Ille etiam te mox nobiscum hic affore narrat,
Hunc ferat optatum Memnonis orta diem.
Interea fueris Daniele ubicunque ualeto,
Vtque tui est mihi, sit sic tibi cura mei.

Augustae Vindel. Idus VII. Anno, 1530.

THOMAE VENATORIO IOACH.

SAepe mihi multis iucundus cognite Thomae
Rebus, amicitiae perspectus Iure fidelis:
Si quid agam quaeris, sicut puto quaerere, seite
Esse loco nostras in eo res, ut tolerari
Posse putem, indignas lacrimis durisque querells.
Interdum (nam quae caret omni uita labore
Diuinam mereat famam) neque tristia desunt
Siue recens tanquam hospitij nos cura fatigat,
Seu muita accisam sumtu quibus indiget usus
Rem minuunt, seu nota diu et consueta retardant
Incurata pedis mala, sollicitique laborei.


image: s336

Insumma tum est nil cur me conditionis,
Consilij pigeat certi caeptae ratione,
Quamuis nec res ut uellemus publica prorsus
Procedat, quaedamque bonum fortuna retardet
Successum nostri studij fructumque laboris.
At spes non fragili fulcit tibicine mentem
Et meliora iubet nos expectare futura.
Quam non mox iacto surgant de semine fruges,
Herbaque a cuminibus quod pinguibus emicet agris
Ante uides Cereris quam donis area pregnet.
Illa etiam quaesunt praecocia germina, quadam
Sese arte in lucem subito proferre coacta,
Vt quondam memorat quos Graecus, Adonidos horti,
Tamfacile intereunt quam sunt producta repente.
Illietiam foetus subitus quos edidit ortus,
Aut nullans aut ducunt infirmo corpore uitam.
At contra illa seges octauo prodita mense
Matura uotis respondet fruge coloni:
Atque Elephas decimo tantus uix gignitur anno.
His ego, si qua, uelut fit, non satis expediuntur,
Consolorque moram, ac animum confirmo labantem.
Sed mihi cur, qui uos certe non sponte reliqui,
Et non sum temere Sueuos delatus in agros
Diuinum inprimis nutum arbitriumque secutus:
Cur mihi praecipue sit curae res in utrunque
Euentum? quin quod tulerit diuina uoluntas
Nos animo, quod et ille dabit, praesente feramus,


image: s337

Nostra opera est nosterque labor, fortuna utriusque
Hinc ueniet totis ueniunt unde omnia terris.
Sed teneat nostra hunc tandem sapientia finem.
Ne uidear Thoma mihi te discenda docere,
Atque tuas tibi uelle scolas exponere. quanquam
Quid scribam [correction of the transcriber; in the print scrbam]? nisi quod res subijcit. At tua foelix
Perpetua urbs rerum quales nouitate uolenti
Scribere materias tibi dictatura uidetur?
Vel nunc quos ludos dederit magna, Itala pubes
Conducta, ut fertur, mercede. quid illius ergŰ
Vicini instructum pompae sit, quando remota
Africa, Caesareique silet modo fama triumphi.
Haec tamen aut alij scribent, aut te mihi Thoma
Scribere nil refert, consuetas postulo cartas,
De nostris studijs, consensu, rebus, amicis.
De quibus ire frequens huc debet Epistola. Tuque
Quo pluris facis, hoc cupide magis illa capesses.

Tubingae, Anno 1535.

GILIELMO BIGOTIO Gallo Ioach.

CVm tibi desertas placeat, doctissime, quondam
Maioris cura studij potiore camenas
Bigoti ablato, poscente, reuisere, sic re,
Me quoque amor numeris habet ad te scribere iunctis,
His leuibus numeris, quorum est sermonis imago.


image: s338

Nam neque mens alijs subtilibus est satis, et nune
De uitio extremo quae sunt etiam intima languent.
Si tibi tantisper cultor uetus ille Lycei
Indulget, neque te sensus auertere paulum
A se, nec certo prohibet decedere tractu,
Accipe quae in mentem ueniunt hoc tempore nobis.
Non Neoclideo ratio sermone probatur
Declarata mihi, qua uirtutem ille in amoenos
Hortos, et praecepta bonae omnia contulit artis
In dubium et sensus quos saepe leuissima fallunt,
Sustulit et directam animo rationis amussim.
Sed mihi et aduersis in rebus uita beata
Inque dolorifico tactu remanere uidetur,
Et praecepta bonas concludere sentio certo
Iudicij tanquam praeseripto limitis, artes.
Regula nec mihi naturae fit opinio rerum.
Idem ego credo tamen iucundum suauiter usum
Carpendum uitae, et breuis huius temporis aeui
Quam minime spacium, quasi rugis esse seuerum
Cogendum ad rugidum ductis tristemque tenorem.
Et similem intento naturae cognitioni
Concedo, ac ueri uestigia rara sequenti
Libertatem animo, nec se ut non explicet unquam
Quaerendi curis, sed plurima praeter inertem
Ire probo, patiorque uagum per aperta priorum
Atque notata pedum signis incedere crebris
Prata, sub Aonidum liquido uiridantia fonte.


image: s339

Nec quasi semotos calles indago uiarum
Per quas ingressisque fatigatisque labore
Ardua uix conspecta acri est sapientÓa paucis
Lumine, quam me hebetem tam crassa posse minerua.
Assequi ego quia desperaui, Sic facio nunc
Vt fecisse olim quaedam uulpecula fertur,
Quaequam non posset saltu contingere uitem,
Illius esse uuas gustu clamaret acerbas.
Non tamen haec animo est innata superbia nostro,
Vt quae forte mihi bona, sors aduersa negauit
Vsibus inconcessa meis, contemnere tanquam
Ponderis haud soleam magni, neque deesse laborem.
Sed magis inque alijs admiror et illa potitos
Suspicio magnique puto doleoque carere,
Damna ferendo tamen fati consolor iniqui.
Rebus in humanis stabilis perspectio ueri
Primas iure tenet. Cui totam intendere cordis
Vim cupide uestigando curamque sagacis,
Diuinum est opus et uulgi de fece remotum.
Sed paucis, quorum uigor et celestibus alae
Spiritibus motae mentem euexere sub ipsas
Aetheris in puro radiantes lumine sedes,
Haec data fortunae foelicis copia, sese
Tollere humo atque poli petere ardua templa uolatu,
Multa animae ui pennigero latae impete sursum,
Nec magis inclusae quasi carcere corporis. At me
Lux offusa micans oculis tam clara fatigat.


image: s340

Ergo peto gelidos lucos, et anhela sub umbra
Antra sequor, frondes subterque supinus opacas,
Nil sublime animo spectans requiesco, nec ipsas
Nunquam uoce cio genitas Ioue patre sorores,
Dicite quaeiuga Parnassi uicina tenetis
Rupis Apollineae, quae lautae Aganippidos unda
Ducitis Aoniae per florida prata choreas,
Quo mancat cultu in terris me uita beata?
Sic ego, de numero sic reddidit una noueno.
Viue tua, o bone, contentus re. Nec ubi laedat
Alterius fortuna oculos. Nec si tibi praestat
Robore carniuorum immanis natura ferarum,
Nec si quo uolucres poteris pertingere nunquam,
Iccirco te hominem natum patiare moleste.
Inuidia careat, proprijs mens, qualiacumque
Sint ea, laeta bonis. fac et illustrem magis ut te
Reddat quam premat alterius spectabilis usu
Splendor amicitiae, quam suscuet illius a te
Assiduo simplex grata obseruatio cultu.
Haec Erato siue Vranie. Quae, quippe probantur
Bigoti mihi, si possim praestare laboro.
Atque ita te similesque tui mihi iungere conor
Officio quocunque licet, quod pro tenui re
Tate quidem ut pudeat nos illius, esse fatemur.
Sed tibi si nostra est, ut spero, nota uoluntas,
Aut reuerentis erit te pectoris, aut ego fallor,
A nobis acceptus honor tibi. Sed neque fallor,


image: s341

Nec meriti studium tibi non arridet amoris
Doctrina eximia meriti. Sed si placet haec ut
Pluribus inter nos agitetur mentio uerbis,
Crastina quo iuga demere equis properabit Apollo,
Ad nostram uentas Bigoti tempore coenam.
Siue alijs tibi sermonem de rebus habere
Gratius est de istis placitumque tacere futurum,
Seu quodcunque; loqui libet ac facere, ut tamen assis,
Nostro a te dabitur studioque pedisque dolori.
Ne tamen hoc tibi non praedictum forte queraris,
Ad mensam tu me iuxta accumbente sedebis,
Iamque uale, et te siste nobis qua diximus hora.

Tubingae bruma, Anni 1535.

IOACHIM CAMER. BARTOlomaeo Amantio Iurisconsulto.

VEnimus, id uotis quod Amanti saepe petisti,
Pectoris haec cupidi mentio semper erat.
Venimus huc uestram quo tendebamus ad urbem,
Vector et emeritis iam iuga demit equis,
Hoc ut rescires e nostris primus amicis,
Certior Aonio redderis indicio.
Nam neque te studio monstrandi, si qua requiram,
Nec quis quam officium uincet amore tuum.
Qu eris uti ualeam? nam non minus, ac pariter, uel
Nostra tibi magis est quam mihi cara salus.


image: s342

Omnia ab unius iam nunc quoque membra dolore
Et uitio languent debilitata, pedis.
Nec tibi si cupiam plane perscribere possim,
Quam bene sim firmo corpore, quamue male.
Me desiderium tamen excellentis amici,
Cuius Appollineum nomina nomen habent,
Cuius et indocto posuit sapientia sedem,
Inque; artes habitat corde iuuante bonas,
Cuius honestatis succensa cupidine flagrant,
Candida sincera pectora plena fide:
Illius ergo facit amor me posse ualere,
Neue esset fuerat qui dolor ante dolor.
An nos Gryneum pateremur, abire parantem,
A nobis nostra languiditate, rapt?
Non ita quantumuis natura factus iniqua,
Pectus in afflicto corpore molle gero.
Hunc ego cum tantum conuenero laetus amicum,
Quod tulit, hinc rursum digrediemur iter.
Vel si, quo nil sit mihi tristius, ille recessit,
Id quoque sed moesti, regrediemur iter.
Ad nos interea properes accedere Amanti,
Consequar ut studio quae uolo cumque tuo.
Paulis perque tuae posito uirtutis honore,
Officij socia fungere parte tui.
Cumque fori et rixis suspenderis apta creandis,
Legis amicitiae dulcia Iura coles.


image: s343

Quod superest cu nos iam pransum conuocet hosper
Ne sit opus uerbis pluribus, ipse ueni.
Ipse ueni, ut dape nobiscum uescare parata,
Colloquio fessos exhilaresque tuo.
Gratius hoc fuerit, quam si quae Neccar et ista
Munera dant uestri ditia rura soli,
Apponat mensis ad quem diuertimus hospes,
Sed tu, namque ambos his moror, ipse ueni,

Tubingae IIII. Cal. VLis. Anno 1535.

IOACH. CAMER. BARTOlomaeo Amantio S.

DOcte fori et legum sanciti Iuris Amanti,
Docte magis sanctae Iuris amicitiae.
Si te, quod cupio, morbi mala deseruerunt,
Maxima sunt animo gaudia parta meo.
Sed si nunc etiam morbus, quod abominor, urget,
Hoc uno possit tristius esse nihil.
Cum tamen inter heri te nos uidisse recordor,
Concio qui fuimus docte Sicharde tua,
Esse tibi melius spero quam nuper habebas,
Cum labor e lecto surgere tantus erat.
Qua propter nisi me spes haec gratissima fallit,
Omnia letitia tristia pulsa cadunt.
Nec tibi iam rerum nostrarum imponere curam,
Nec dubito studium sollicitare tuum.


image: s344

Quid uerbis opus est? non magna negotia quae me
Ad miserum exercent, sunt tibi nota, modum,
Consilij horum utinam tandem decisio uestri,
Parlem in nostrae aliquam commoditatis eat.
Hoc ut agas non te rogo, Sed tamen hoc age Amanti,
Vtque tui ratio sit tibi sitque mei.
Nil peto quod possit mihi post concessa negari,
Quo minus est aliquem par superesse metum.
Si tamen obstiterit quicquam, Tu scilicet illud
Reijcies operae sedulitate tuae.
Omnibus ut semel expositis planeque peractis,
Nulla sit addendae caussa deinde morae.
Praeterea Tulli nobis fac scripta diserti
Mittere, caussarum prodita scripta uelis.
Quaeque in ea Asconi uelut enarrata feruntur,
Tempore in hoc quaesunt inspicienda mihi.
Inter tot tamque innumeros tua nam quoque certe
Continet hos ingens Bibliotheca libros.
At nostros uel adhuc paucos uectura moratur,
Vel nondum certis sarcina rebus habet.

Tubingae IX Septembris, Anno 1535.

CASPARI VOLANDO VIRO doctissimo Scribae Senatorio, Tubingae.



image: s345

TE studiorum artisque bonae doctissime, quantum
Vtrique, ignotum, est dedecus, esse mihi?
Culpa quidem nostra est, neque enim licetesse negare,
Sed tamen ex quadam est haec quoque parte tua.
Nam me contemtas colere isto tempore diuas,
Et sub Apollinea fronde quiete frui,
Ante et uilia ferre opibus leuis ocia uitae,
Ignotum possit scilicet esse tibi?
At tu qui fora quique negotia publica curas,
Iudicij et fida colligis acta manu,
Te ne ego si scirem studia haec quondam coluisse,
Illis nunc etiam posse uacare putem?
An piget, et quibus omnis abest honor, illa uideri
Cordi nuda tibi credo fuisse pudet.
Nam cur dissimules te numen habere benignum?
Cui iuga Cirreo sunt sacra iuncta solo.
Cur ue nouenarum turbae placuisse sororum?
Edita de summo quae patre turba Ioue est.
Non hominum, rerum natur as inquinat error,
Quodque bonum est redditnemo putando malum.
Nec quia non retur studium esse hoc utile uulgus,
Nos sacra pieridum non coluisse iuuet.
Sic loquor Aonij quasi sit mihi semita collis,
Et sit Castaliae fons mihi notus aquae.
Si tamen interdum pro re laudata uoluntas
Et solum in magnis est uoluisse satis:


image: s346

Diuarum diear quae circum Aganippidas undas
Inque petra ludunt Delphide, cultor ego.
Nunc uenio ad missos a te doctissime uersus,
Ad mihi mirificum qui placuerc modum.
Qui numero pauci, multi bonitate probarunt,
In genere hoc uires ingeniumque tuum.
Nunc mihi amore tuae mens consuetudinis ardet.
Nunc uideor primum te mihi nosse parum.
Atque ita me cupio tecum coniungere totum,
Vt possit iunctis arctius esse nihil.
Haec studia a teneris semper dileximus annis,
Sunt mihi qui fatis conciliata putent.
Inque meo inueniunt signa horum tempore cultus,
Quod mea natalis luminis hora notat.
Siue quidem hoc uerum, seu falsum est, sicut opinor,
Haec tamen est animo fabula grata meo.
Nil moror aut magno prodire insignis honore
Inuigilet miserae diues auaritiae.
Non opibus non et caussis delector agendis,
Sitque frequens alijs, cura lucrosa, cliens.
Seu natura quidem sic est, seu nostra uoluntas,
Sunt studia haec animo mollta grata meo.
Sentio et esse mihi Musarum inuenta necesse,
Musarum cupidos et coluisse uiros.
Quem mihi si tecum bonitas tua iunxerit usum,
Omnis erit uoti summa peracta mei.


image: s347

Quod tibi iura petis transmitti Noridos urbis,
Iudicio nuper Iura probata meo,
Hanc modo fer, dum sit quem mox confido futurum,
Tradita ibi, nobis qui ferat illa, moram.
Nos curae et fidei nihil obmittemus, ut omni
Nos studio fiat te coluisse, palam.
Carmina nunc tibi quae possent nouitate placere
Caesareae misi carmina laudis opus.
Quae legisse uoles nisi fallor, sed tamen illa
Atque haecscripta precor consule nostra boni:
Nostra quidem studio et calami properante labore,
Pleno scripta animo sollicitudinibus.
Quae, nisi turbarent optatam multa quietem,
Et sero acciperes et mala forte minus.

Anno Christi Iesu, 1536.

GILIELMO PHYLLOBRYO.

HAnc tibi Iochimus mitto Gilielme salutem
Hinc ubi uitifero Sueuia monte patet,
Vicinisque tribus trino de uallibus amne,
Auctior ad Reni flumina Neccar abit.
Arx ubi stat priscae complectens nomina famae,
Nobilis in patrio structa Tubinga solo.
Quae tibi nam uox ignotae peregrina Camoenae
Obstrepat insueto carmine forte roges?


image: s348

Versibus et nostro cum primis nomine lecto
Miratus dicas, iste poeta fuit?
Vidicgo qui penna temere ducente minutas
Pingeret in libri margine saepe manus,
Inque lito interdum uariaret multa colore,
Nec tamen hic posses dicere pictor erat.
Et nos in cartas nonnunquam carmina uiles
Pierio uacua mente furore damus.
Siue ita fert quaedam nulla ratione uoluptas,
Siue quis indoctum poscit amicus opus.
Non nunc cassa quidem nostros ratione uoluptas,
Curarum tenuit mole graues animos,
Sed quod ego nollem facere, et nescire faterer,
Vt facerem noster fecit amicus, opus.
Inter praecipuos qui nobis primus amicos,
Consonum habet sanctae nomen amicitiae,
Quo tua magnificae uirtutis gloria teste,
Templa per aetheriae iam uolat alta domus,
Ille fori et iuris consultus Amantius, Idem
Ornatus doctum Delphide fronde caput.
Nosigitur summis impulsos uiribus ille
Aegit ad Aoniae plectra mouenda Lyrae.
Nil ego cui possim quicquam Gilielme negare
Impetrare illum passus et istafui
Legibus et uersus ad te componere iussus,
Dextera amicitiae morigerante, dedi.


image: s349

Non quibus aut celebrare tuum genus aut tua facta,
Aut uellem ingenij candida dona boni,
Stemmata decantent alij uirtutis auttae,
Decantentque tuae fortia facta manus:
Atque ornent dotes uerborum mentis honore,
Aeternae dignas laudis honore uehi,
Vt te Castalidum cultorem postera, et artis
Ingenuae primum secla fuisse sciant.
Non nostrum illud opus spacium decurrere, frenis
Arctior adductis contineatur equus
Haec, ut dixi, alijsque canent, et Amantius inter
Arguto primos barbiton ungue ciens
Cum positis curis consopitoque dolore,
Laeta tegent pexas serta recepta comas,
Qui nunc ah moerens et flens iacet infinitis
Ah miser oppressus sollicitudinibus.
Te Raimonda uocans lacrimis gemituque frequente
Non responsurum te Raimonda uocans.
Qui nuper multis heu flebilis occubuisti,
Dextera saepe quibus larga tulisset opem.
Sed quanquam innumeris hic flebilis occidit, Vni
Praecipue est flendus Bartolomaec tibi.
Et fletur nimis ah fletur, teneat tamen iste
Fletus in hac ingens anxietate modum.
Non certe ille tuis lacrimis gemituque resurget,
Te facere hoc etiam mortuus ipse uetat.


image: s350

Nunc tibi finito resonet Lyra carmina luctu
Viuorum ad pulcrum carmina facta decus.
In primis Gilielmeas deducere laudes,
Materia numeris conueniente, uelis.
Ad quem dum nostros extorques tu prece uersus,
Quanto iam dederis rectius ipse tuos?
Sed nostra ad te nunc redeat Gilielme camoena,
In certo ac tandem desinat ire pede.
Scilicet an cum nil esset quod scribere possem,
Atque aliquid cuperem scribere, scribo nihil.
Viderit hoc noster, cui nunc operamur, amicus
Imperij casum praestet et ille sui.
Ipse quidem quod agam tecum Gilielme quaternis,
Perscriptum inferius uersibus omne leges.
Quo tibi mos cunctis dare te cultoribus artis
Ingenuae, hoc mihi da te Gilielme modo.
Nos ne non isto digni inueniamur amore,
Efficiam studij sedulitate mei.
Quod superest, quasi pieridum parnaside frondes
Quod decerptae augent nomina rupe tibi,
Non ideo mea despicias Gilielme, sed ista
Qualiacunque boni consule scripta. Vale.

Tubingae CL. Ianu. Anno 1536.

IOACH. CAMER. BARtolomaeo Amantio S.



image: s351

NOn tantas tibi ago uestro pro munere grates,
Quas tamen ingentes, sicut oportet ago,
Quanta promissos expecto cupidine uersus,
Pieridos donum Bartolomeae tuae.
Non ita totius sudore aestuque diei
Dum calidas lauguens gurgitor inter aquas,
Aridulae gelido fauces de fonte requirunt,
Larga uel ampulla flumina fusa graui,
Nec cum qui medicis densus uapor exit ab undis,
Feruentem nudo torret in ore cutem,
Grata ita frigida uis inspirans molliter aurae,
Arctooue cadens flamen ab axe uenit:
Quam tua Bartolomaee mihi doctissime cordi
Carmina sunt, clarae carmina mentis opus.
Haec, nos quo desiderium tibi notius esset,
Et studium Musae Bartolomaee tuae,
Fumantes mersi latices dictauimus intra
Pectore debilibus deficiente sonis,
Ergo mala haec et non multa, ut prius, accipe scripta,
Quae proferre mihi difficile ipsa fuit.
At tu redde mihi multa et bona carmina, quorum
Suauibus exultet mens recreata modis.
Sed ne maxima sit tamen haec ita magna uoluptas,
Aut sequere, aut uersus tu comitare tuos.

In thermis Blasianis Mense Iunio, Anno 1536.



image: s352

GEORGIO SABINO POLItissimo adolescenti S.

SIc ubi mater abest solus uiridi agnus in herba
Ora requirenti pectore nota gemit,
Sic quondam amissum Minois Thesea siccis
Nondum etiam penitus sentit abesse, genis.
Ipsa Phrygum attonito prospectat lumine classem,
Sidonis Iliada uela parante uiro.
Nec quia conficior frustra absumorque dolendo,
Fit desiderij mollior ille dolor.
Atque ita Neccaridas residens heu tristis ad undas,
Te cupida auectun [perhaps: auectum] mente Philippe sequor.
Nec uacat in lacrimas animus, nec lumina fletus
De perturbato fundere corde ualent.
Qui mox quam largis manabit fluctibus amnis?
Aemulus ille tuis limpide Neccar aquis,
Tum dolor in stabili postquam quasi sede quierit,
Certior et sensus caeperit esse mali.
Interea mea damna leui, quo possumus uno
Consolor uersu, care Sabine, modo.
Te generum nostra compellans uoce Philippi,
O Socero tanto digne reperte gener.
Quem modo (quod mirum, cum non sit amantior alter,
Teque magis cupidus nemo Sabine mei.)
Tristia delectant aduerso tempore nostra,
Quae neque tu dici uera Sabine neges.


image: s353

Certe magna tibi est nos deseruisse uoluptas
Seque suis socerum restituisse tuum.
Non facis hoc quod tu nos oderis, Est tibi facti
Iusta Sabine tui notaque caussa mihi.
Nos te, si placide ferres, pateremur inique
Longam hac ferre minus posse Sabine moram.
Quodque oculo tibi desponsam cupiente puellam
Aspiciens, uelles non meminisse patris.
Cuius in aduentum cum gaudia uestra referri
Constet amoriferum laeticiaeque diem,
Si cito me, socerum cupias redijsse, relicto,
Debita nulla tuis ira cupidinibus.
Forte tibi cum mox tradetur Epistola nostra,
In thalamos fuerit ducta puella tuos,
Illa mea persaepe manu gestata puella,
Paruulaque in nostrum saepe recepta sinum.
O quoties dapibus posito mihi ab orbe petitis
Visa sibi pasci suauius illa fuit?
O quoties blaesa cum mecum luderet infans
Laeticiae nobis Annula uoce fuit.
Quae nunc aequales inter pulcerrima cunctas,
Alte formosum fert tua sponsa caput.
Vel noua, quod faustum ac foelix sit, nupta Sabini,
Optima nupta haud cum deteriore uiro.
Ad quodcunque igitur ueniet mea littera tempus,
Haec ueniat uoti nuntia fida mei.


image: s354

Multos nos tibi foelices optare Sabine
Illustris reditus ad sua signa Dei,
Inque omnes illo iucundas tempore luces,
Quas tribuas cultis Pieridum studijs.
Inque omnes illo mellitas tempore noctes,
Curarum in uacuo tristitiaeque toro.
Quae tibi cum precor atque uolo contingere, Nuptae
Haec eadem cupio cuncta uenire tuae.
An tibi dulce sine hac, uel si huius gaudia cessent
Esse quid aut fieri posse Sabine putem?
Aut illam credam tecum mutare quod usquam est,
Esseque, si detur, te sine uelle Deam?
Non uellet. neque penelopes castissimus ignis
Gaudia Telemachi praetulit ulla patri.
Nec, memor uxoris dux diua ab Atlantide laetus
Nericius lata conditione fuit.
Nunc animis igitur pueri concordibus ambo
Ite agite aeterna sub iuga blanda fide.
Pulcra quidem in tota res est concordia uita,
Semper et humanas seruat et auget opes,
Sed generi in primis huic nexus debita sancti,
Quo fit quae fuerant iam duo, corpus idem.
Nec melius quicquam esse potest optabiliusue,
Nec fieri in terris uita beata magis,
Vnanimis quam si teneant bene mentibus apti
Foedera legitimi foemina uirque tori.


image: s355

Non ratione aliquis magis hostes laeserit ulla,
Gaudia non possit conciliare suis.
At fama interea praeclaro nomine crescit,
Praecipuaque horum laude celebris honor.
Viuite deuincto cum corpore mente be ati,
Mutuus aeterna quod face tangat amor.
Viuite o dilectae animae, uestrumque parentem,
Quo toto hoc nemo est carior orbe mihi,
Quamprimum pulcro genito exhilarate nepote,
Et facite hunc soboles uestra salutet auum.
Quem uobis sit cura uirum colere atque uereri,
Vestra sit huic pietas officiosa uiro.
Recreet a uobis ut consuetudinis usus,
Illius in magnis anxia corda malis.
Cuius praesentem cultum fortuna negauit,
In primis ista parte maligna, mihi.
Hunc tamen absentem semper uenerabor amicum,
Illabefactatam persoluamque fidem.
Quod superest, tu nunc castis complexibis Annam
Nominc nostro etiam iunge Sabine tibi.
Tu quoque nunc nostra, blandis comprehende lacertis
Pulcra tuum, caussa, suauiter Anna uirum,
Et bene cumque patre et uestra cum matre ualete,
O mihi non leuius quam mea, cara domus.

Tubingae Mense Nouembris. Anno 1539.



image: s356

IOACH. H. EOBANO Hesso.

HAec Eobane nouem decus immortale sororum,
De tibi Sueuorum littera rure uenit.
Qua tibi quondam inter Ioachimus mitto salutem,
Praecipua primos iunctus amicitia.
Hinc ubi diuersas ternis de uallibus, uno
Poene loco cunctas Neccar inundat aquas.
Quarum quae media trepidantes urbe feruntur.
Nomen habent quod habet Doride uoce dies.
Delabihas saxis concluso ubi cernimus alueo,
Aonium Solem tam procul esse, queror.
Quid queror? esse procul minus intolerabile certe est,
Quam credi officij non meminisse sui
Heu mihi si spacium facit haec obliuia tantum,
Quodque decem creuit milibus atque decem.
Et potuit noster quo Noride cessimus urbe,
Caedere tantillo tempore pulsus amor.
Namque ego qua de alia tam longa silentia caussa,
Velle tuas Musas Hesse tenere putem?
Non nimium taciti Musas quas nouimus oris,
Quasque iritauit littera saepe mea.
Postquam etenim audacis iuga uidimus alta Sueui,
Hessiacae uisa est litera nulla manus.
Atnos per francos per Norica mittimus arua
Nostra parum cordi scripta futura tibi.


image: s357

Omnia sint igitur nobis aduersa, premamur
Vndique congesti mole grauante mali:
Si subit et nostri neglectio nominis Hesso,
Cura nec absentis iam super ullu mei.
Quem facere ante, quid ah facere hunc uoluisse putandum,
Mc tamen ante alijs pluribus ille tulit.
Scilicet haec dico quasi quodam tempore notus,
Esseque quem, qui sum, mentio nostra monet.
Et nisi carta uetus memoraret nomen, ad illud
Parte sui nulla mens tua respiceret.
Ergo ubi diuini laudatio carminis illa?
Per mea quam mortem fama subire nequit.
Illa manent ubi magnifici praeconia uersus?
Facta quibus magnis par meauita Deis.
Haec et in aeternum, nostrum decus, Hesse legentur.
Et sunt uersi animi probra futura tui.
Probra animi nullo nostro de crimine uersi,
Namque omni culpae mens mea labe caret.
Non ego forte tuo, fateor, sum dignus amore,
Dignus eram uisus quo tamen ante tibi.
Ergo mea ut leuitas fuerit spernenda, subesse
Iudicio pondus debuit Hesse tuo.
Forte mihi nocitura etiam est confessio ueri,
Noster eritque tibi gaudia magna, dolor.
Dissimulare tamen nequeo, quam pectora grandi
Pieridos flagrent Hessidos igne, mea.


image: s358

Quae quoniam mihi iam loquitur nihil, omnia circum
Cunctis quaque locis muta iacere puto.
Omnia iam feci iam per sum cuncta secutus,
Scripta tibi hinc iterum misi iterumque mea,
Nunc etiam quodam quasi tactus corda furore
Haec insueta malis uersibus apta dedi.
Aut operatae alia nos Musis nobile nulla,
Aut hac arte manus eliciemus opus.
Quae siquidem nil proficient, quod abominor, ad te
Hamera erit luctus nostra querelanoui.
Tunc ego consistens lapidosae ad flumina ripae
Non radios nostri Solis abesse querar,
Sed se illum a nobis totum auertisse dolebo,
Vos nitidae lacrimas inuoluetis aquae.
Atque has uobiscum Neccar mox hauriet una,
Rene tibique suo defluus amne feret.
Ante tamen praeter cum labens uiderit urbem,
Cuius de montis nomina uoce cadunt,
Moesticiam prodet nostram maiore Micyllo
Murmure quam fluitans currere forte solet.
Hic quamcunque suam tractabit ut assolet artem,
Increpita planget tum mala nostra, Lyra.
Ipse quidem dubiam spem sollicitante timore,
Perpetiar firmo pectorequicquid erit.
Tu ne sit falso mihi spes concepta uideto,
Quodque mihi incertum nunc facis Hesse, Vale.

Tubingae Anno Christi Iesu, 1530.



image: s359

IOACH. CAMERARIVS Iacobo Micillo S.

QVam legis e medica tibi mitto Micylle salutem,
Quascaturit tepidis ualle Bacaenis, aquis.
Hanc mihi, sorte tibi noti persuasit adire
Dira senescentis carnificina mali.
In qua tanta iterum nuper tormenta doloris
Vix sonti infligat qualia lictor, erant.
Quae perferre diu cum me non posse putarem,
Sum pridem ostensam deinde secutus opem.
Quid faciam si quaeris? adhuc me scito ualere,
Speque pati finis taedia multa boni.
Dum totos prope per spicuis demergor in undis,
Et laticosa sedens attero saxa, dies.
Nec quisquam est qui cum grato sermone loquelas
Consummatrices temporis huius, agam.
Ergo premo tacitus lapidosa sedilia et horas,
Deputo quam multas praeterijsse putem.
Vt quot de praefinito mihi tempore restent,
Quanque sciam longae sit medicina morae.
O placeat modo sancte tibi pater o uaga giros
Cuius in aeternos sidera dextra rotat.
Qui mare terrarum circumdas sedibus imis,
Et medio mundi figis in orbe solum.


image: s360

Qui misisti hominum generi, miseratus ab alto
Depromtam e proprio corde salutis opem.
Vnigena portante tuo, sanctissime, nato,
Qui statuit uicta morte Trophaea Deus.
O placeat sit ut haec nostri medicina laboris,
Aut placeat nobis quod tibi cunque placet.
Non tamen omnino est mihi nulla relicta uoluptas
Hisque locis aliquid quo recreamur, inest.
Dum tremulae spectans argentea flumina limphae,
Cognita in illustri dignaque multa lacu.
Quoque modo fontes medijs oriantur arenis,
Quoque loco insurgens murmuret unda, noto.
Deinde metallifera uenarum rupe lapillos
Exiliens si quos deterit unda, lego.
Tum uarias animo caussas dubitante uoluto,
Naturaeque uagum quaero latentis iter.
Quae uis possit aquae duras pertundere petras,
Ipse mouens ortum spiritus unde trahat.
Enascens tepidum qua flumen origine manet,
Quae ratio subter temperet illud humum.
Iam quoque, dum calidam quid pandat cogito uenam
Iuxta alius gelidae riuulus exit, aquae.
Quae nos siue quid efficiat reperisse uidemur,
Non sunt parua animo gaudia parta meo.
Seu minus inuenio, tamen admiratio tempus
Vt breue sit quod sit non breue saepe facit.


image: s361

Nec magis obseruata frequens elabitur hora,
Signaque iam modici temporis aera canunt.
Quin etiam studium memori tum mente retracto
Pieridum, et tenerum molior artis opus.
Atque haec de uitreo, commentans carmina, fontis
Extab am nitidi gurgite fauce tenus.
Gratia calliopea tibi, tu nos comitata
In Solis solos non sinis esse locis.
Nec tantum auxilio depulsa molestia cessat,
Sed labor aut non est, aut leuis ipse, tuo.
Quod superest scripta haec placeant tibi nostra Micylle
Atque boni uersus consule quaeso malos
Et tua quae quondam nos est complexa uoluntas,
Perfice ut aeterno duret amore, Vale.

In thermis Hercinijs mense Aprili, Anno 1536.

OPTIMO ADOLESCENTI Chiliano Sinapio S.

TAlia saecla igitur quae tu Chiliane facundo
Anni commemor as ore futura noui,
Talia saecla suos iubeat decurrere fusos,
Fatifera torquet quae Dea fila colu.
Antiquo tua iam recrudescente dolore,
Reddita non firmo scripta fuere mihi.


image: s362

Quae simul ut legi, simul ut plenssima uidi,
Omine foelici saluificaque prece,
Nescio qua subito sensi mea corda moueri
Et sibi spe faustos conciliare dies.
Gaudia fecerunt certe ne dira uetusti
Sic foret ut fuerat carnificina mali.
Macte animo et uirtute mihi patriaeque tibique,
Atque tuae gentis forte tuere decus.
Perfacile est rebus non desperare secundis,
Fortiter et placida stante quiete loqui.
Vndique sed circum turba instaurante malorun
Sanguine polluta praelia saeua, manu:
Dum trepidant castris, Tuba dum canit horrida signum,
Vere, quisquis eris, tum mihi fortis eris.
Ergo ita fortuna bene te confidere tristi,
Et posito clar am spem retinere metu,
Praesentis Chiliane animi est. Nam flebilis omni
Nostrum a parte lues impetit ecce caput.
Hinc rabies toto Martis furit impia mundo,
Armaque per terras und que mota sonant.
Illinc tellurem pelagusque fatigat auarus,
Et petit ignotas quas habet orbis opes.
Interea miserae extorres spretaeque camoenae
Flebilibus celebrant tristia fata modis.
Respondent querulam uocem syluaeque lacusque,
Et gelida e dura quae scatet undae petra.


image: s363

Pennigerae applaudunt uiridi de fronde uolucres,
Exultant cantu laetificante ferae.
Ipsae urbes, dictu indignum, fugitant hominesque
Insueti aetherios participare sonos.
Nec satis, exagitant spoliatas laude, sorasque
Nudatas omni proijciunt decore.
Non sua tam ualde tamen has iniuria tangit
Nec proprio moerent tantopere exilio:
Terrarum misera quam conditione mouentur
Infinita hominum stultitiaque dolent.
O miserum mortale genus, canit una sororum
Que pulcrum a coeli nomine nomen habet,
Vestra igitur nullo stabit uesania fine?
Scilicet improbitas et caritura modo est?
Quam sinitis praeter foelicia tempora labi,
Quam plenos quanta prosperitate dies.
Quid uia uirtutis, studij quid semita recti,
Quid iuuat ingenuae quod patet artis iter?
Cum uix inuenias qui nunc in tramite laudis,
Heu mihi de multis milibus unus eat.
Interea huc abit ille, alius diuertitur istuc.
Quo furor hunc, alium foeda libido trahit.
Denique ad interitum qui deferat omnis apertus,
Quae se tota terant agmina, callis habet.
Sic hominum stultos miseranti uoce labores,
Strata super uiuo cespite, Musa canit.


image: s364

Ipse chorus modico reliquus circum ordine fusus
Tristia prosequitur tristibus orsa modis.
Pierio densum resonat nemus undique luctu,
Concutit arboreas tanta querela comas.
De uulgo has hominum quisquam si forte querelas,
Nescio quis, quisquam si tamen audierit,
Coelestes surda praeter monitus abit aure
Eque his quod moueat se nihil esse sinit.
Sed paucosque bonosque Deas audire uidemus.
Pieriamque sequi non dubitare uiam.
Inter quos Chiliane patent uestigia paucos
Crebra tua Aonio conspicienda solo.
Qui nihil a stulta uulgi improbitate moueris
Quin studium addicas artibus omne bonis.
Teque sinis potius fraternae tangere laudis
Quaesita ingenio nomina clara suo.
Nam celebris tibi sunt exempla domestica uitae,
Et consanguineos quos imiteris habes.
Atque utinam illa dies, fratrem nobisque tibique,
Incolumen Sueuae quae bona reddat humo
Linquentem Ausoniae gratam praediuitis oram,
Aurea mox roseis orta uehatur equis.
Atque haec tam longo tibi debita tempore tandem,
Dissimili uemunt carmina facta stilo.
Quae partim in calidis dudum exudauimus undis,
Peruigili partim mens uaga nocte dedit.


image: s365

Quae tibi amici scripta boni non esse Poetae
Grata uelim, et te aequo pectore ferre moram.
Quod superest sicut facis, o Iuuenis mihi bino,
Et proprio et fratris nomine care tui,
Ne breue rectorum studiorum neglige tempus,
Et tua sit uirtus maxima cura, Vale.

Anno Christi lesu, 1537.

GVIELMO [perhaps: GVILIELMO] BIGOTIO Ioach.

CVm mihi te aeternum quodam policerer amicum
Tempore, Bigoti, non me spes illa fefellit,
Sed tamen auspicio est eadem progressa sinistro.
Namque quod in te esset, tua nobis summa uoluntas
Et praesto studium fuit et condignus utrique
Cultus amicitiae. Sed uiperasaeua uencnum
Aspuit in coeptis foelicibus, ore nefando,
Quo te noster amor quoque nunc absente laborat.
Sanguineo truculenta tibi quid uipera rictu,
Quid tibi pro tanto scelere et furialibus ausis
Imprecer? huc ades o quodcunque est carminis usquam,
Vt crepet incantata sacrae sub murmure uocis,
Et medio iaceat tabo spoliata uiarum
Tramite cum uila, pueris mox arida pellis,
Ludibrium, atque inter clamores syrma futurum.
Eueniet dextro ex oculi magis orbe refulgens


image: s366

Quam solet emicuit iubar. ergo ego nocte silente
Te iugulaturos paragam mala uipera cantus,
Teque peremturas uoces tacito eloquar ore. Et
Verba, ueneni uomas quae fauces interstringant.
Sed quid te sapientem hominem Gilielme putabo
Mouisse, ut potius cuiquam ac tibi credere uelles
De nobis? Cum praesertim me noscere totum
Et posses et deberes. Illis neque ut essem
Notus ego, res aut tempus tulerat, neque ut essem,
Quippe fatebor, erat quaesita occasio Certe
Ille fuit noster tecum sic usus apertus,
Omnia ut in clara sunt Phoebi luce sereni.
Nulla uoluntatis caligo, nulla latebra
Sermonum. Acnocuit forte haec mihi tanta meorum
Simplicitas morum, nocuit mihi rustica gentis
Natura et manifesta meae, ob quam scilicet esse
Ponendi in nullo numeroque locoque uidemur.
Nonego, quod clamat me ressane ipsa tacente,
Sum Laertiades qui calliditate dolosa,
Omnibus antecam mortalibus, ut mea fama
Sparsa per immensi uolet aetheris ardua templa,
Vtcanit ipse suas laudes salebrosae Ithacae Rex.
Verum idem didici doctos colere atque uereri,
Obseruare bonos, uti constanter amicis.
Vera loqui, ad nullas linguam conuertere fraudes.
Custodire fidem, pietatem, relligionem.


image: s367

Quae tibi nobiscum non sunt obscura, frequenter
Versato. Ergo aliquid potuit me laedere apud te?
Quid mihi confidam posthac quid credere cuiquam
Non dubitem? mutata tuo si corde uoluntas
Nunc aliena ab eo est quem pridem ornare solebat.
Sed neque mutata esse mihi tua pectora constat,
Nec puto dilectum a praesente quod oderis absens.
Hoc est. lingua profecto bonam tentat mala mentem.
Quam contra ut nautae quondam ne dulce noceret
Sirenum carmem Cephalenes, obline ceram,
Non hanc flammiuomo quae Solis ab igne liquescat,
Sed ratio et doctrina tibi quam subijciat, ne
Aduersus temere insontem mendacia amicum
Credulus admittas. Hoc si Gilielme petenti
Concedes mihi, quod dignum sit praestiteris te,
Acfuerit res haec animo gratiŖima nostro.

Tubingae, Anno Christi Iesu, 1538.

CLARISSIMO VIRO CArolo Adamo. Ioach. Camer. Pab.

NOn tua, nam liceat quae sentio uera fateri,
Magna quidem, tantisunt benefacta mihi,
Me Carole adiutum et quibus ornatum uoluisti,
Debercm ut meritis omnia summa tuis.


image: s368

Quanti est ille tuus, quo nos complexus amore,
Poene loco ut me sit nemo priore facis.
Et quod me in primis iuuat, huius opinio, caussa est
Pieridum ac artis nomina pulcra bonae.
Nunc libet abiectam fidente requirere corde
Nec spem prorsum animo deseruisse meo,
Huius uicturas in tanta peste camoenas
Temporis, inuenta, quae medeatur, ope.
Nunc licet, ingenuis studijs spondere salutem,
Credere et haec fatum uincere posse suum.
Sed ueniet fortasse alio mea tempore grati
Pectoris interpres littera missa tibi.
Nunc memorem subito quaedam testantia mentem
Paruula dona meo parta labore damus.
Quae Carole accipies, ut primo forte repertae
Vere datum florem purpureum uiolae,
Festinante aliquis quem laetum carpserit ungue,
Non re sed studio gratificante suo.
Haec admitte lubens. Sic aram laurea quondam
Auget Apollo tuam grataque uirga tibi est.
Post modo successum sors si aspirauerit, et si
Copia prouentus uberioris erit,
Munera plena tibi congesta fruge feremus,
Paupere nec dabimus paucula carpta manu.
Etsi non foecundus ager nostrique benignum
Ingenij non est fertilitate solum:


image: s369

Nostra malam tamen impigritas, attentio, cura.
Conseret ad fructus spem melioris humum,
Vnde metam mox quae confidam posse probari,
Aequa mente quidem suscipienda tibi.
Viderit hoe sortuna. At tu Carole haec mea quaeso.
Scripta placere tibi qualiacunque sinas.
Atque tuum erga me conserua firmus amorem,
O decus o priscae nobilitatis honos.
Compositas longo qui maiorum ordine, doctae
Virtutis ceras uincis imaginibus:
Quanque potes studijs communibus addito laudem,
Et clarij antistes sacra tuere Dei.
Gorgoneique a fonte feri et parnasside lauro,
Pulsa metu fugiat turba profana tui.
Quod facis, ut facias moneo, laudoque monendo.
Officiumque mea comprobo uoce tuum.
Hoc olim acclamare modo consueuimus acri
Saepeque currenti subdere calcar equo.
Viue ualeque nouem decus immortale sororum,
Sint Carole et fati candida fila tui.

Tubingae, Anno Christi Iesu, 1539.

MAGNIFICO VIRO GEORgio Loxano, Ioach. Camer. Pab.



image: s370

HAnc etiam primis Musarum cultor ab annis.
Castalij et liquidae sontis amator aquae,
Inclusam numeris mittit Loxane salutem,
Commenaatque simul se studiumque, tibi.
Idem a quo sermone data est uerbis que solutis
Littera dudum, alijs quam tibi lecta prius.
Te tamen ut uidisse etiam sperare liceret,
Scripta sua hinc a se secit ut acciperes.
Addidit et uersus his carmina pauca Latini,
Grata futura tibi sic ratus illa magis.
Cui tua Pieridum nota esset gloria, fama
Inclita, et hoc misero tempore certa fides.
Qui, cum ferme alij studiorum prodere caussam.
Et soleant nudas deseruisse Deas,
Ipse Heliconiadum nomenque decusque tueris,
Saeculi et has pressas improbitate leuas.
Haec tua, crede mihi, uel enim tu crede tibi, istum
Quippe tui sensum pectoris esse liquet:
Haec tua laus igitur maior, Loxane, futura est
Maior et ingenuae posteritatis honor,
Afferet hoc meliora bonae praeconia famae,
Altius et uestram tollet in astra domum,
Quam uel uirtutis memorabile nomen auitae,
Et celebri antiquum nobilitate genus.
Vel regum fauor, et splendoris culmina summi,
Vel dubia incertae munera sortis, opes.


image: s371

An quia non sunt haec quae dixi maxima? certe
Maxima, nec nisi qui desipit esse negat.
Parua tamen grandi ceu gemmarenidet in auro,
Nescio quo illa magis sunt preciosa modo.
Hoc sortasse putant multi secus esse, sed illi
Non etiam dubitant turpe putare, bonum:
Ac ferri poterant spernentia saecula Musas,
His nisi et interitum pernitiemque parent.
Heu mihi quae nostram labefactant tempora uitam,
Quamque retro celeri spes bona calce fugit.
Gramina sic segetis passim exorientia laetae,
Quaeque racemiferauite propago uiret:
Aut nitidos tenera nascentes arbore ramos,
Impete uentorum concita grando necat.
Non male prodierant pululantes germine pulcro,
Quae studia humanum mitia nomen habent.
Iamque uidebantur radice uirescere firma,
Crescere et in robur caeperat herba suum,
Cum subito horribilis furor et uis barbara cultum
Vt ferus Aonidum rus populatur aper.
Diffugiunt mox agricolae, et sibi quisque salutem
Quaerit, habent nullam quae colat [reading uncertain: print blotted] arua manum:
Arua biceps quae parnassus subiecta tuetur,
Praeter et inde fluens pegasis unda rigat.
Hos tu disiectos Loxane recolligis, et spem
Euentus prohibes deposuisse boni.


image: s372

Teque ipsis socium in studijs communibus addis,
Nec sinis exemplo deserere illa tuo.
Macte uoluntatis, uir praestantissime, talis
Et decus hoc laudi iungere perge tuae.
Nec tibi quas nectunt hederas contemne camoenae,
Cingant ut doctum Musica serta caput.
Aetas aspiciat quae nulla arescere, quae nec
Conficiat structi flamma suprema rogi.
Nosque fer, in multis, augere haec floribus illis
Quos cupida inuentos dextera sorte tulit.
Namque alij casiam et te suaue rubentem Hiacynthe,
Albaque purpureis lilia mista rosis
Decerpent, Violas nos et crispantis anethi,
Aut etiam ad tritam gramina nata uiam.
Qualia nunc auidis manibus congessimus, inque
Misimus angusto fasce ligata tibi.
Condita quae rerum studiosa mente tuarum
Seu bona seu mala sint consule quaeso boni.
De tamen est scripto si dicendum amplius isto,
Materia est meritis non aliena tuis.
Qua studium de re nostrum dissertat equestri,
Atque aliquam eximiae curam animantis agit:
Qui uetus a longa serie procedis auorum,
Silesiae celebri nomine gentis eques.
Cuius imaginibus penetralia picta refulgent,
Stantque insigniferae scuta super galeae.


image: s373

Quod si tam bona sint quam conuenientia scripta,
Iam mea non etiam gloria nulla foret.
Nec tibi doctrinam praeceptaque tradere rerum
Notarum ante tibi nos uoluisse, putes.
Sed tibi cum primis cupijsse placere perito,
Stareque iudicio nostra reperta tuo.
Sic et Achaemenidis, quorum cura esset in uno,
Nati rite suis ut ueherentur equis,
Talia miserit, aut aliquis fortasse Pericli,
Haec docuit sob olem qui prope sola suam.
Ergo etiam pedibus rectis insistere dorso,
Ferreque cursuram sic potuere, feri.
Vtque alia adducam, quo sint pomaria cultu
Augenda antiquo scripserit Alcinoo.
Aut opus extructum prisco monstrarit Epeo,
Murigradum crebra qui trabe fecit equum.
Non quoniam illorum perhiberi, credo, Magister
Vellet et ingenij uincere laude sui,
Sed potius censuram operae sibi quaereret, ut te
Censorem nostri quaerimus esse libri.
Quod superest placida haec admittas mente precamur,
Vtque iuues artes et tueare bonas,
Vtque nouem timidas recrees Loxane sorores,
Inque tuis cures me numerare, Vale.

Tubingae Anno Cllristi Iesu, 540.



image: s374

EPISTOLAE IOACH. CAMERARIVS Iacobo Scheggio S.

AD nos uisere quod Iacobe raro
Et tecum esse soles domi libenter,
Vt uerum fatear, sapis profecto,
Sinec scita bonae reperta mentis
Vis dimittere, nec uenire in illa
Festinas loca ubi molestiarum
Plus quam laeticiae scias futurum
Sed sane sapere ut tibi sit ipsi
In primis licitum, lacobe, debes
Nonnunquam tamen et uacare amicis,
Atque officiolo benignus esse.
Nunc te, sponte tua quia usque cessas,
Si possim prece commouere blanda,
Ad coenam uenias Iacobe nostram
Per Musas rogo gratiasque, et ullum
Si numen facile atque liberale est,
De toto numero omnium Deorum
Quem tot uersibus et libro frequente
Caeci utrumque opus explicat Poetae.
Nos una dabimus tibi uetustam
Re coenam, appositam ad tabellam ut ipsi
Porrecti in latus accumbemus unum.
Quod si non fieri oportere dicis,


image: s375

Tecum sentio, sed neoessitate
Quod nollem facere atque ferre cogor.
Verum quicquid id est eritque, mecum
Hoc tempus breue ne Iacobe coenae
Inpartem accipias malam rogamus.
Quod si uersibus arbitraris esse
Ad nos te, uelut es, malis uocatum
Quam nunc sit male cogitato nobis,
Atque hanc da ueniam, et ueni libenter.

EXIMIE ERVDITO VIRO Doctori Meliori Volmaro S.

MVsica me quaedam hoc exercet tempore cura.
Musica cura mea est, ars est tua Volmare, quid ni
Musica cura tuam sibi nunc nostra aduocet artem.
Non pudet, ut quosdam, quaedam nescire fateri
Discere nectaedet, neque ego persoluere nolo,
Vel precio ut par est uel grata mente Minerual.
Reddere quid possim quaeris? si quid dederis tu.
Non quae sorte probes uestris collatae, sed illa
Perse non despero tamen tibi posse placere,
Qui quid per se sit laudabile, quid minus, ut de
Aequa perspectum suspendis lance. Sed ad rem
Nunc uenio prae qua nimium sum multa locutus.
Essent conniuae cum quodam tempore mecum


image: s376

Atque unus citharam in potu sibi posceret, alter
Nescio quis, cantans uocali alluderet ore.
Noster forte, quid esse, iocans ibi Amantius inquit,
Dicam? quod tu (me signans) bonus esse Poeta
Dicere, nec possis tamen hac testudine carmen
Pangere, nec socius nostris in cantibus esse,
Et, si quis rogitet, nequeas exponcre, quid sit
In cantu prauum aut rectum. Sic dixerat ille
Cumque alij dictum hoc importunum esse putarent,
Non mouit stomachum mihi, namque id dixerat ille
Res quod erat, soleat quamuis offendere uerum.
Sed posthac studui cognoscere certius illa,
Quae mihi propter ego repraehensus iure uidebar,
Cum tandem in nostras quidam haud malus incidit autor
Forte manus, psellum qui se perscriberet, atque is
Balbutire tamen mihi non est, Volmare, uisus.
Explicat ille etenim, nisi fallor, gnauiter artem
Doctrinae et caussas declarat Volmare, uestrae.
Sed tanquam salebras mca mens quasdam inter adhaeret,
Nonnullis ignara locis rationis et usus,
In quibus ut praeclara scientia nos tua captos
Expediat, da quaeso mihi tempusque locumque,
Quo te non tibi sit me conuenisse molestum,
Obstent et nostris tua nulla negocia rebus.
Nec turpem nobis hanc duxeris esse Palaestram.
In similem uenit ludum quoque Socrates olim,


image: s377

Musicum ut audiret grauiore aetate magistrumloach.

THOMAE VENATORIO S.

OPtime nostrorum tibi quod conspectus amice
Tam gratus fuit agnosco mentemque animumque
Exploratum in amicitia firmum atque fidelem.
Cum tamen et numeris ueterem testaris amorem,
Hac fit forma etam multo speciosior ille,
Fulgida ceu rutilo quae gemma includitur auro.
Quid dicam data sunt nostra quae munera natae?
Pro quibus omnibus ipse tibi quid reddere possiin
Vt non inuenio, cupio sic reddere, Thoma,
Multa tibi, et memori conseruo debita mente.
Interea quamuis disiungant nos iuga et amnes,
Alliget irruptis concordia pectora nodis
Musarum cultura tamen, pietasque fidesque,
Barbariaeque odium, uitij fuga, cura bonorum.
Idque futurum a me tibi ego promittere possum,
A te nec minus expecto speroque uicissim.
Quod tamen haud uerbis sed factis praestet uterque,
Quae res a ueris falsos distinguit amicos.
Viue uale, puerique tui simul, et bona coniunx.
Et si nota tibi magis ac mihi publica resest,
Vt puto, Vangionum de coetu quid sit, utrum sit


image: s378

Dehoc aliquid, quos ille dies hinc congreget atque hinc,
Imperij num sit conuentus deinde futurus
Regini ut memorant antiqua ad moenia Pyrgi.
Copia nam celebris nobis nisi uestra quod affert,
Nocte fugit multa nos et caligine tectum.

Ioach.

AMICO [gap: Greek word(s)] IOACH. Camerarius S.

QVam mea amicitiae capiant obliuia nostrae
Pectora, et officium fallat omissa fides,
O longo eximio iuncte usu tempore, Cuius
Nomen in hoc uersu ponere nolo, mihi,
Purpureae citius duris in sentibus uuae,
Nascenturque hirtis mellea pomarubis.
Ante hiemes placido gelidae stringentur ab austro
Nec Boreas rigido fundet ab axe niues.
Quaque uenit coeli Sol per conuexa supremi,
Ibunt correpta tempora rara die.
Quod si quae obstiterint conatibus undique nostris,
Non dubitem et caussas exposuisse morae,
Quidque opus incaeptum iam perturbauerit olim,
Prolixi haec fiat temporis historia.
Sed quamuis sero, studijque operaeque fidelis,
Aequi nunc faciens haec tamen atque boni


image: s379

Accipe de ueterum praeceptis signa notata,
Quae sit in hac nati uita futura die,
Quam tuo ab indicio perscripsimus, et rationis
Principium nostrae fecimus atque uiae.
Quae tu, ut spero leges, studiose facta libenter,
Cumque aliqua forte haec utilitate leges.
Nil moror ut praedicta probetres omnia, cum sit
Haec uia nullius sub pede trita prius.
Et nos in tenebris tanquam palpare profundis,
Quaerere et ignotum nocte solemus iter.
Quod cum cura magis doctorum pandet, et ipse
Cognitione mea forte secutus ero,
Vaticinae tum obscura minus praedictio cartae
Et sors iudicij est certa futura magis.
Nam qnod ad hanc quam nunc facimus nos attinet artem.
Haec animo constant indubitata meo:
Stellifero fati quas fixit in aethere leges,
Dicit et in terris quae sua Iura, Deus,
Nosse quod et iubeat. Nam cur quae prodidit ipse,
Incompraehensa hominum cognitione uelit.
Sunt tamen ipsius super omnia sidera uires,
Naturamque sua continet ipse manu,
Quem sibi deuinxit si quis pietate fideque,
Astra super Domini fit comes ille sui.

IOACHIM. CAMERARIVS, Iohanni Hospiniano S.



image: s380

CVi deriuatum formam dedit hospes ad illam
Qua sibi quondam alius fecit de cuspide nomen,
Quique fores primum si nunc mihi sorte uocandus,
Hospitianus eras: scriptam tibi mitto salutem.
Hinc Ioachimus, ubi calidis medicamen ab undis
Vndique terrarum petitur mortalibus, omnis
Ordinis, aetatis, sexus. Pueri atque puellae,
Quoque senes et anus ueniunt, ubi rusticus atque
Nobilis immergit sua membra salutis egena,
Et mento tenus illustris de gurgite limphae
Extat, arenosis incumbens sedibus, inter
Multiplices uenas rimosa in rupe patentes,
De quibus erumpens tepidae restagnat aquae uis.
In quas forte malum notum tibi, me quoque misit
Intolerabilibus nuper cruciatibus actum
Sperantem auxilium inter sperantes tot et ipsum.
Hic ego dum prima solus de luce madesco,
Multa animo uersans, sicut fit, quaeque peregi
Non facienda domi aut facienda infecta reliqui,
Haec inter neglecta subit responsio mentem
Ad mihi transmissos quodam a te tempore uersus.
Debita iam nono nec adhuc, puto, mense soluta.
Quod si tam facile as alienum soluere possem,
Quam facile est tales nobis componere uersus,
Qualesnunc factos sine numine mitto Thaliae,
Scilicet expensi iampridem haud debitor ullus.


image: s381

In tabulis nostrum perscriptum nomen haberet.
At tamen officium facere est pro parte uirili
Rectum quemque suum. Dis ipsis sacra docebat
Sic etiam facienda Heliconidos incola uallis,
Ille quidem pastor quondam sed munere factus
Formosae uates mox munere Mnemosynines.
Nec mihi, cum multi faciant operae atque laborum
Versibus edendis precium memorabile, duco
Turpe, leui uiles scripturae impendere cartas.
Scu cupio hanc alijs animi perferre fideli
Sensa ministerio nostri, seu fallere tempus
Grata quaero mora, quod nunc conamur utrumque
Quod si nemo nisi pecudum qui sanguine centum
Humectare Deum caesarum altaria possit,
Audeat esse sacris augusta operatus in aede,
Coelicolum raro nasi tangantur odore
Exticremis ueniat qui de carbonibus. At iam
Agno uno aut capra, quin et iam ture litatur.
Sed redeo ad tua missa mihi gratissima quondam
Carmina, quae studiumque tuum ingeniumque probarunt.
Ergo ego currentem quanquam incito te tamen hortor,
Quodque licet spretas misero hoc ut tempore diuas
Sectere et tueare rogo, nec sic tibi quicquam
Praeclarum uita ac magnum uideatur in ista,
Qua uarius furor et regnat uesania, Nec te
Aut lucri aut falsi species peruertat honoris,


image: s382

Vt tibi Parnassi colles et castalis unda
Sordeat. haec, fateor, non ornant commoda uulgi
Vana nec attollit populari gloria uento,
Sed coelestis in his uera oblectatio mentis,
Sed uirtutis inest decus, et constantia sanctae.
Denique quicquid in humanis laudabile rebus
(Vnde suo humanum studium hoc quoque nomine fertur,
Hoc urgebis et haec uenerabere numina semper,
Quod facis. Hic quid agam, quae lux opis eniteat. Si
Forte rogas. Nunc sane etiam me scito ualere,
Hasque salutiferas undas sperare futuras
Spes formosa Dea est, eadem est lentissima. Quam ne
Per terras uaga ferretur, sed semper adesset
Humanis infixa animis, oppressit in imo
Vasis morbiferi fundo uecors Epimetheus.
Spes alit extorres. Pendentem etiam in cruce uix spes
Deserit. Haec eadem solatur nos quoque, sed sic
Nostra Deo in solo ut spes haereat, utque mihi omnem
Ex ipso euentum prorsus credan esse, nihilque
Vtilius melius ue ac quod uelit ipse futurum.
Quod superest nostris dices uerbis Iacobo,
Si tamen est etiam nunc uobiscum ille, salutem.
Concordtque animo studijs communibus ambo
Et uirtuti operam nostram nauabitis omnem.
Haec tibi per uitrei meditati flumina fontis
Postmodo non accurato calamo perarata
Misimus. In meliorem haec partem pone. Valeque.


image: s383

CASPARI VOLANDO IVRISC. compatri S. Ioach.

DVm mecum instabilis reputo discrimina uitae,
Et uarios hominum casus, incertaque fati
Tempora, dum dubios euentus consiliorum,
Quae bene caepta diuque animo uersata fuere,
Tunc ego, compater, interdum sic cogito, uero
Antiquum, quicunque est autor, uincere uerbum,
Non nasci bonitate homini primum esse, secundum,
Quod perhibet, celeri, si lucem morte relinquat.
Cum uero et quondam nobis iuuenilibus annis
Qui saepe obiectus fuerit dementibus error,
Quique agitet non sana etiam num corda frequenter.
Intra se reminiscendo mens conscia uersat,
Tum uixisse dolet, tum me piget et pudet aeui.
Ergo precor mortem. Nunc ergo occumbere uellem?
Non puto. namque uelut mea coti illisa resultat
Oblata facie exitij interitusque uoluntas.
Vt quem prisca refert pressum sub fasce maligno,
Fabula uoce senem lacrimante orasse supremam
Mortis opem. uenit illa ecquidque uelit rogat, iste
Territus ut sibi onus petit attollendo leuaret.
Ergo ut ab Astraeis mare fratribus exagitatum,
Sic animi uitae nostri iactantur in undis.
Quis portus tamen, an portus proponitur allus!


image: s384

In dominum curas coeli terraeque reponi
Iesaidae suadent coelestia carmina uatis.
Cuius natus et ipse, eadem clarissima proles.
Nos monet, ut partis dapibus, uescamur, et intra
Legitimos hilares carpamus gaudia lectos,
Quippe placere Deo studiumque operamque fidelem.
Quorsum haec tandem, inquis, quidue ista petita sibi uult
Mentio tam longe? Volui carissime tecum,
Compater, intima sensa meae communia mentis,
(Quae te sperarem facturum aequique bonique)
Nunc facere, et releuare simul mea pectora curis
In cartam eiectis ad fidum prorsus amicum.
Sed quia iam meliore refulgens lumine phaebus,
Festiferum retulit tempus laetabilis ocij,
Haec melius coram mox disseruisse licebit.
Et tu care, mihi, si uis, pater addite, mecum
Non caenare male, hunc uenies quam quinque repulsa
Acra sonent prius, atque feres satiabile tecum
Pectus, et appositas epulas potumque uelit quod
Consuluisse bon. Medicus Leonartus ibidem
Alter et ille aderit quem uos dimittere dicunt
Cum retinere foret melius fortasse. Sed aio
Fortasse, hac falli quia possum compater in re.
Optime nil rerum, scio compater utile quid sit
Quiduesecus. Quin nota etiam iam nescio, id unum
Scimus adhuc tamen, et posthac quoque scire uolemus


image: s385

Fidum animum praestare quibusque in rebus, amicis.

Ioach.

CASPARI VOLANDO COMpatri S. Ioach.

NOte mihi longo cariss. compater usu
Dulcis amicitiae, et fidei spectamine rarae,
Istic rixarum dum tu fora plena frequentas,
Legitimae exaequans lites examine normae,
Nos hic Herciniae laticosa ualle sedemus
Et morbi in tepidis medicamina quaerimus undis.
Scire cupis quid opis sit adhuc mihi forte repertum?
Re modicum sed me spes consolatur, et audet
Tristibus euentum multis promittere laetum
Quid faciam? inuisas fugerent cum numina terras
Et mala cum totum uolitarent sparsa per orbem
Vna doloriferi labris haec uasis inhaesit.
Hanc sequor, hanc tenco, hanc elabi non sino, nec quod
Me saepe est frustrata, ideo illam auersor et odi
Et tamen euentus me iam minus ac minus angit,
Decurso aetatis spatio maiore, uidentem
Quaesit uita hominum, subeant quae tempora, quae res,
Quod uulgi studium, quae regum pectora curae
Sollicitent. Laudi ac uirtuti quis locus? aut quis
Iam lucro decus, utilibus praeponit honesta?
Ipsos in mores uitia inuasere nefanda.
Turpe putat nemo fraudare ac fallere fretum,


image: s386

Pollicitis, uerum simulare. Deumque hominesque
Spernere, quid gestus dicam ornatusque pudendos?
Quid rabiem uetitam ludorum legibus olim,
Deformes memorem quid ab ebrietate furores?
His rebus grandes passim magnique tenentur,
Has teneri discunt paruique imitantur. Ego ne
Quod faciunt reges populum uitare iubebo?
Non exempla sequi debere domestica natos?
Nil disciplinae est reliquum, confusa profanis
Suut sacra, barbaries et uis dominatur iniqua
Interijt cultus uitae, temere omnia fiunt
Vt quondam unocula cyclopum in gente. Sed huius
Vnus tam miserae cladis, si quaerimus est fons,
Vna et origo mali reperitur prisca recentis,
De qua flumina non cessant manare laborum,
Relligio peruersa nocente superstitione,
Diuinique alijs adiuncti rebus honores,
Ambitioque leuis regnandi et dira libido
In caetu tibi Christe sacro. heu mihi qualia monstra
Quanta aluit portenta tuo quaesita cruore
Pars hominum, quod seruitium quae uincula sensit
Sancta Dei natio, gens haeres regia coeli,
Quae nuper patefacta graues peperere tumultus,
Et laqueis falsae iam libera relligionis
Corda exultarunt nimium gauisa, bonamque
Corruperunt nonnullo peccamine caussam.
Quis tamen haec inter, posito certamine, uel Rex


image: s387

Vel Praesul, Princepsue pericula maxima cernens
Impendere iuo de nomine Christe uocato
Communi populo, studuit depellere pestem?
Nunc foeda est laceris miseranda Ecclesia membris
Deque sua cernas pugnare cupidine, deque
Viribus augendis quacunque tyrannidos arte,
Atque suis huius factis praetexere curam
Omnes quique sacri perhibentur quique profani.
Nos consolari tamen hoc debetque potestque
Quod nube errorum pulsa falsisque retectis
In ueri claro uersantur lumine mentes,
Nam doctrina quidem nobis integra sacrorum
Contigit, et ueterum peccata grauissima damnat.
Quique Deo placeant cultus ostendit et omnes
Conatus se fretorum conuellit inanes.
Quid sit non dubium est uerum. Quid iam petat ille
Quid fugiat, quid agat rerum hic, quid non agat iste
Cur ego in hac recti et ueri iam luce laborem?
Sed miserum est nostrum plenisque laboribus aeuum
Nec quod te iuuet inuenias. nam ferrea certe haec
Tempora sunt ferro uel si qua nocentior est res.
Non ego communis tolerando incommoda sortis
Aequa mente feram compensans tristia laetis?
An malim in placida quondam uixisse quiete?
Socraticoque uelut prisco iacuisse sub antro,
Prorebus quaedam rerum simulacra secutus?
Non ita. nam uero nihil est optabilius, nil.


image: s388

Quod praeferre uelit non sanae mentis egenus
Tu quoque Christe tuos uoluisti degere talem
In terris uitam cupidos excedere, ne quid
Quod remoraretur tendentes afforet ad te.
Nunc igitur fidens animis fultusque bona spe
Nil infelicem metuo hanc amittere lucem
Nec me terribilis nigris et dira tenebris
Mors terret, pallens seui formidine ditis.
Et tamen est multis factis polluta nefandis
Multis flagitijs temerata est uita, recordor
Heu quot praesentis, quot et heu delicta prioris
Temporis. O maculas faedas iuenilibus annis
Aspersas. O matura peccata peracta
Atque aetate graui, pariunt sane illa dolorem
Non tamen et captam me spem deponere cogunt.
Gratia Christe tibi, tu nostro robora cordi
Attribuis, tantumque iubes tibi fidere. Tu me
Non ideo quia criminibus uitijsque tenemur
Innumeris, pateris corde spondere, docesque
A patre sperandam per te solum esse salutem,
Cuius late obeat totas miseratio terras
Et Pelagus transcendat et aethera compleat altum.
Hac et ego pressis animis super ipse quiesco.
Semper enim fuit incertis diuersa uoluntas
Consilijs, uarioque uagans sententia serpsit
Proposito humanis in mentibus, hic modo pulcra
Visa sibi, culpauit, hic ante repraehensa probauit.


image: s389

Haec alij placuit uia, at haec alij omnia deorsum
Quippe hoc mortali ac sursum iactantur in orbe,
Et rapido cursu ceu qui praeterfluit amnis
Instabili in mundo subito reuoluta feruntur,
Nil firmum ac fixum est rerum. Tua sola Deus uox
Cuncta regens cunctis tribuens uitam atque salutem
Immutabilibus conseruatur rata uerbis.
Hac freti sumus hac confidimus, haec tibi mecum
Conueniunt si dilectissime compater, aude
Vti ijsdem. Si dissentis meliora doceto
Atque boni fac quaeso malos per balneauersus.
Compositos medicis madidi dum namus in undis
Nec praesumtum animo tempus discedimus ante.

Tubingae Anno 1539.

D. MELIORI VOLMARIO S. D. Ioach.

VOlmare pieridum et clariae pars magna cateruae,
Ad te, quae mandata habeam quaeso accipe, sed me
Praenarrare etiam quiddam patiare libenter.
A nostrae nuper dum consuetudine uitae
Torpentem studeo paulum deducere mentem,
Languida et assumto membra excercere labore:
Harderum inuiso, quo non uir fortior alter
Nec melior, fidei nec conseruantior, et quod
Nunc rarum est, animi niueo candore renidens,


image: s390

Dicere quique ausit uerbis, quod pectore sentit,
Quodque minus sentit simulatum dicere nolit.
Sed tibi quid memorem? quae sunt notissima. ad illum
Perspectum nobis animi constantis amicum,
Compatris excurro sociusque comesque Volandi,
Stiggelus accedit nactus sudore caballum
Vix multo tandem, magna expectatio laeti
Quo recreemur habet nos inter temporis illam
Quam sermone uiam terimus cursuque uagante,
Sicut fit curis dum libera corda remissis,
Nil quod agant meditantur, eunt huc rursus et illuc
Allucinabundi portantes tarda caballi
Corpora, et impressi subsultans pondus ephippij
Ambulat et uaria in uarijs oratio rebus.
Iamque tuas Hereburga procul uix contuor arces,
Deque sinu promtis oculis contemplor, ibique
Quam sit adhuc lento uia facta intelligo gressu.
Ergo hortor comites properent, properantibus illis
Cantharius sonipes offendit compatris, ut per
Crebra uiam salebra extabat. ridemus, et horam
Oppida uix umbra decimam signante, subimus.
Hic caupo triplici uino nos excipit, utque
Gustabamus et hoc atque illud rursus, et istud,
Extremus sapor aut erat, aut referebat acetum.
Hinc cito fert animus discedere. uenimus ergo
Hortorum quo uilla loco tua nomine dicta
Visitur antiquae specimen uirtutis, et huius


image: s391

Hardere aetatis decus. O quam suscipit ille
Nos cupide hospitio? quanto coniungere dextram
Festinat studio? ad prima ostia prosilit ipse
Et famulos curare iubet iumenta. Venite
Vos, ait, o carissima turba. It prae, sequimur nos.
Quam bene tractarit nos si fortasse requiris,
Singula posse modis, me scito exponere nullis,
Non mihi si linguae centum sint oraque centum,
Omnia sed dicam simul. Haud melius fuit usquam.
Hic ille, heus ubi uos, inquit, liquisse uoracem
Doctoremque meum dicam mensaeque magistrum
Volmarium, medicumque Lupum? Tibi nunc Ioachime
Ille igitur labor esto, ambos adducere tecum,
Tuque Volande et tu facito istum Stiggele coetum
Concelebretis. Io iuuat omnes ponere curas,
Cumque bonis bene, dum Deus hoc permittit, amicis
Viuere. Quid nam aliud sit uiuere? Sic erit, inquam,
Atque operam dabimus curentur ut omnia recte.
Sed quam mox praesto esse iubes? post quattuor, inquit
Ille, dies. nequit hoc fieri, inquam. crgo adijcit octo.
Iamque dies coelo decesserat, almaque curru
Noctiuago phoebe medium pulsabat Olympum,
Harderus, neque enim uina inter dulcia et inter
Iucundus sopor est garritus cordi, age prome
Si quid adest potus quo fiat gratior, inquit.
Inferrique iubet raphanos. ego primus in illos
Inijcioque manus et crebros deuoro, nec quam


image: s392

Sedula tunc auide multos demiserit aluo
Dextra nimis, facile est numerabile, dumque iocantes
Potantesque simul, plaudentes et tibi Clausse
Arcu uictori, paruae tua praemia uestis
Efferimus uerbis, tandem nox humida coelo
Praecipitans suadent et plurima poculasomnum.
Heu mihi quam totis nihil est durabile terris
Quod iuuet, heu quam non est unqua longa uoluptas.
Ecce sopor placidus iam sole abscesserat orto,
Erigo me sperans stulta noua gaudia mente,
Cum stringi pectus, corque inturgescere, et ipsa
Linquere me magno coepit mens aegra dolore.
In lectum uix me refero. Tunc omnia luctu
Omnia tristitia plena et taciturna uideres.
Hic ego, quanta illis nostrae esset cura salutis.
Perspexi. Deus, ut grates gaudentibus opto,
Successum aspiret dignas dependere possim,
Non opis est etenim nostrae, et praeclara uoluntas,
Viribus inferior. Sed quid te demoror? aut cur
Sollicitis onero te mecum Volmare uerbis?
Quin data nunc potius perago mandata, paroque
Me ipse ad iter? Quare dictam, quae tertia mensis
Sextilis nonas anteit cognoscito, nobis
Volmare docte diem, quem tu medicusque uoletis.
Sic studiose ut nos cupide ille expectat obire.
Non dubito facietis, et hoc quod tantopere illum,
Et nostros uersus uelle atque rogare uidetis.


image: s393

Sin detrectaritis, at acri carmen iambo
Non magis Aufidio deductum a flumine curret,
Plura his adijcerem, nisi carta hic deficeret me.

Tubingae V. Cal. VIL. Anno 1540 [reading uncertain: print faded]

IOANNES STIGELIVS IOACHImo Camerario Neapoli ocium cum Musis agenti, amico cariss. S. D.

DOmo abfui hoc octiduum. Reuerso uero redditum mihi fuit scriptum de Eobano tuum, quod perlegi auidissime. Ac mirum est quantopere me delectarit, non modo historia illorum temporum, sed etiam genus dicendi tuum, purum ac elegans, et ad res quas exprimit, accommodatissimum. Sed quia idem mihi accidit, quod sitientibus solet, qui festinabundi primo impetu, oblata frigida ingurgitantes sese, uelut abutuntur, mox cum paulatim degustant, maiorem uoluptatem ex sensu saporis capiunt. Sic ego non remittam hoc scriptum priusquam eius iucundissima lectione sim cum intimae delectationis sensu ita exatiatus, ut alijs quoque inde commemorare, quae meminerim, possim. Quod cupis a me adijci, si quid mihi de illis temporibus cognitum sit, plane tu quidem ex lapide argentum. Quid enim sciam ego? qui admodum adolescens in notitiam Eobani iam senis perueni. Mutiani nomen celebre tam puer sum admiratus unice, de quo quidem audiui


image: s394

permulta, cognitu atque imitatione digna, quae successu temporis publica perturbatio mihi exemit e memoria, aut ita peruertit, ut res quidem aliquas commemorare possim, ordinem tamen et modum amiserim. Memini me puerum Epitaphio complexum fuisse eius laudem, id subscripsi, ut legeres, meumque desiderium, quale iam tum fuerit, istorum hominum, quos audiebam Poetas salutari, agnosceres.

HAc tumulatus humo, Rufus post fata quiesco,
Ardua qui clarum nomen ad astra tuli
Prima mihi tenerae dedit incunabula uitae
Hessta, fertilibus terra recincta iugis
Cum mihi adhuc uiridi uernaret flore iuuentus,
Nec tegeret flauas hispida barba genas,
Ingenuas colui Musis ducentibus artes,
Deditus et studijs nocte deque fui.
Hinc didici rerum uarias cognoscere causas,
Quasque parit miras terra fretumque uices.
Interdum uersus, et blanda poemata finxi,
Qualia Virgilium nemo probasse neget.
Cumque mihi uires prouectior adderet aetas,
Cura mihi leges noscere Iuris erat.
Sed mihi cum Musis et caris uiuere amicis,
Plus placuit trepida quam fora lite sequi,
Omnia nam quoniam stulte transire uidebam,
Non sitij tituli nomina magna mei.


image: s395

Aulas praecipue fugi, quia fulmen ab Aulis,
Et fortuna pijs saepe sinistra, uenit.
Aurea me blandi souit clementia coeli,
Qua iacet uberibus Gotha beata iugis.
Hic ego traduxi tranquillae tempora pacis,
Hic mihi pax uere uita beata fuit,
Inuidame donec caro mors abstulit aeuo
Etmea sub uiridi condidit ossasolo.
Quam bene nunc recubo florentibus obsitus herbis.
Hoc mihi perpetui nominis omen erit.

ET quoniam haec scribo stans in pro cinctu ad signum horae datum recta iturus ad auditorium meum, finem Epistolae faciam. Scribamuero proxime copiosius, et mittam carmen de Spiritu sancto. Optime uale in aeternum. Ienae 19. Septem.

Anno LI.

Esromum saluto amanter et officiose.

IOACH. CAMER. PHILIPPO Bechio opt. artium Magistro, amico S.

EN tibi tandem operas scripturae tuae expressione perfectas, id quod et tu quidem saepe fieri optauisti, et ego non nolui, fortuna autem hactenus multiplice et uaria aduersatione quasi ex composito editionem hanc impediuit. Et nisi nuper ego, et Ioachimus meus


image: s396

discedentes Lipsia (facta, ut scis, potestate Magistris scholasticis, ut abesse istinc aliquantisper liceret) sorte simul has cartas abstulissemus, quis scit quando, uel an unquam euenisset, ut hic libellus in publicum prodiret. Nunc enim mihi hic residenti, et ocij tantum, et ea occa sio fuit, ut studium editioni huic, id quod admodum cupiebam, impendere tandem concederetur. Etsi enim tua descriptione plaeraque omnia satis luculente erant exara ta, tamen et nostrorum quaedam scriptorum, et Eobanicarum epistolarum ad alios, quas postea nacti fuimus, explicatio atque distinctio, nostram recognitionem desiderabat. Quae nisi opportunitas tanta et temporis et elaborationis fuisset oblata, haud scio an nunquam huic editioni opera a me fuisset impensa. De qua etsi me non fugit, quin alij aliorum sermones sint futuri, Non dubito tamen bonos et bonarum artium amantes ex lectione huius libelli uoluptatem esse percepturos singularem, et aliquos fructum quoque, ut ne eos quidem defuturos esse confidam, a quibus gratiae agantur nobis, quorum diligentia ac assiduitate effectum fuerit, ut in publicum ista prodirent. Mihi certe iucundiss. est memoria temporum illorum, quorum in his scriptis mentio fit, quam hoc pacto renouari sentio, cum suauiss. rerum memorabilium, et uirorum uirtute et pietate atque doctrina praestantium, et in literis actae uitae et dulciss. societatis quasi negotiorum Musicorum. Itaque letor istas cartas, inter tot meas migrationes, et


image: s397

harum tam uariam et interdum dubiam fortunam, esse conseruatas, alijs amissis, quae forte a plerisque multo fierent atque aestimarentur carius. Quanquam autem nunc quoque inter cartas nostras iacere non pauca crederem, quibus haec editio cum augeri tum ornari posset, non duxi tamen negligendam hanc commoditatem, diuulgandi ea quae penes me modo essent, et quorum ego elabo rationem mea praesentia adtuuare possem. Mitto autem tibi hunc libellum, mi Philippe, non tam ut legendis his te oblectes, quam ut scias defendendi huius facti tibi etiam onus esse unpositum, qui ad hoc mihi hortator et instigator fueris, ut, quicquid a me sit actum, id tibi quoque praestandum esse non ignores. Sed facilis, ut opinor, causa erit ad bonos. Malos neque ego moror, neque tu cures censeo. Quidtamen deinceps ad augendum huiusmodi mercib. tabernulas librarias, animi nobis esse debeat, de euentu huius editionis poterimus decernere. Si enim haec non ma lam in partem accipi intellexerimus, erimus ad alia promenda alacriores, adque illa etiam cum componenda tum disponenda, tua, ut spero, opera utemur. Vbi esses hoc tempore nesciebamus. Quod Lipsiam tamen te redijsse arbitraremur, mandata dare cogitabamus illic ut libellus iste tibi traderetur. Vale. Norimbergae Calend. Februarij.

FINIS.



image: s398

[gap: errata list]