11.03.2007 Reinhard Gruhl
text typed - structural and semantic tagging completed - spell check partially performed - no orthographical standardization


image: as001

SYLLOGES EPISTOLARUM A VIRIS ILLUSTRIBUS SCRIPTARUM TOMUS IV. QUO NICOLAI HEINSII, JOHANNIS GEORGII GRAEVII, ET JACOBI PERIZONII EPISTOLAE MAXIMAM PARTEM MUTUAE EXHIBENTUR.


image: as002

[Gap desc: blank space]


page 1, image: s001

JOHANNIS GEORGII GRAEVII ET NICOLAI HEINSII EPISTOLAE. MUTUAE.

EPISTOLA I. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

QUAMVIS omnium eruditorum epistolis, si quae ad me adferuntur, maxime adficiar, singularem tamen et incredibilem quandam voluptatem ex tua cepi, Noilissime Heinsi, et quod occulta quadam vi a teneris Heinsianum nomen prae caeteris suspexerim et coluerim, et quod eae luculenta adfectus in me tui argumenta continerent. Quibus effecisti, ut qui publico nomine cum erudito orbe plurimum tibi hactenus debeam, jam privatim etiam obnoxius sim, et hinc nihil prius habeam, quam ut indies hunc cultum, qui nulla incrementa capere potest, tibi magis magisque probem. Nec erat, ut silentii culpae excusari velles. Non sum tam impudens, ut ad otii mei rationes responsorium tuarum vices dispungam. Sufficit mihi, si rescivero, te importunitatem meam in interpellandis curis tuis, quas bono litterario cum invidia impendis, non aegre ferre. Hinc tanto majores gratias tibi ago habeoque, quod non tantum benevole mihi respondere; sed et frivolas nugas illas excutere dignatus fueris; quibus lubens non sine pudore renuntiavi, visa tua eruditione. Sed quando illa nobis dabit desideratissimas animadversiones in Ovidium? Haec sane promulsis tantam mihi salivam movit, ut conceptissimis verbis tester, nihil esse quod ardentius desiderem. Idem clamant omnium doctorum e Germania nostra, quas subinde accipio, litterae. Quo citius nos voti damnabis, eo majorem gratiam a tota Republica litteraria inibis, quae mire tam longa destinatione torquetur, in primis hac temestate, qua ardor ille eruditi Belgii penitus refrixisse videtur, ut, si absque te et Ampliss. V.V. [Abbr.: Viris] Gronovio et Vossio esset, nihil illius gloria, qua hactenus floruit, dignum exspectandum nobis foret. Poëmata tua nunquam nisi doctior et mirabundus sepono. Quod tot viri maximi


page 2, image: s002

a renatis litteris affectaverunt, tu demum feliciter assecutus es. Fidem utique fecisti, nostri etiam seculi ingenia ad priscorum poëtarum laudem gravitatemque posse adsurgere. Sed malo haec apud alios, quam apud te, ne auribus tuis servire videar: a quo crimine ut quam longissime semper abfui, ita nunc facile me absolvet omnium eruditorum applausus, ut ne, si vellem quidem, illius suspicionem hîc incurrere possim, adeo nihil dici potest, quod non longe infra dignitatem eruditionis tuae subsidat. Jam has obsignaturus eram, nisi quod nescio, quo agnato mihi vitio, antiquum obtineam Cl. viris nugis meis obstrependi, quae in primis ad te legari gestiunt, tam comiter et tam benivole nuper exceptae. Sallustius in Catilina c. 52. ait: Postquam Caesar finem dicendi fecit, caeteri verbo, alius alii varie assentiebantur. Ita recentiores editiones. Vetus Laeti: Caeteri verbo, ejus alii. Inde fecerunt, alius alii, et nemini de mendo suboluit. Puto autem corruptam esse communem assentiendi formulam, levicula mutatione sic restituendam: P. C. d. f. f. Caeteri verbo, pedibus alii, varie assentiebantur. Liv. XXVII. c. 34. de Marco Livio: Censores eum in senatum venire, fungique aliis publicis muneribus coëgerunt; sed tunc quoque aut verbo assentiebatur, aut pedibus in sententiam ibat. Et sexcenties alibi. In Catalectis Virgilianis p. 77. edit. Scalig. legitur lusus in Priapum, non una parte, ut mihi videtur, affectus.

Parum est, MISER QUOD HIC FIXI sedem,
Agente terra per caniculam rimas,
Siticulosam sustinens diu aestatem:
Parum, quod imi perfluunt sinus imbres,
Et in capillos grandines cadunt nostros,
Rigetque dura barba juncta crystallo.

Totum locum ita rescribendum conjeci:

Parum est, misellus fixerim quod hîc sedem,
A. t. p. c. r.
S. s. die aestatem:
Parum, quod imos perpluunt sinus imbres,
Et. i. c. g. c. n.
R.d. barba vincta crystallo.

Ita ego puto, num exputaverim penes te, incomparabilis Heinsi, judicium esto, cujus auctoritas mihi instar omnium est. Verum manum de tabula, ne plane extra oleas vager. Non possum tamen non addere, quod nuper convenerim bibliopolam Batavum, qui se Politica Aristotelis cum paraphrasi [Gap desc: Greek words] parentis tui, additis observationibus Picardi sub praelum revocaturum mihi adfirmavit, rogavitque ut operam meam adjuvando illi operi, dum Amsterodami hanc aestatem sim commoraturus, accommodarem. Quam hac lege addixi, si sufflaminare praelum vellet, donec mentem tuam super hac re percepissem. Audivi enim, multis locis emendatiorem et uctiorem illam servari. Nolo quicquam absque auctoritate tua suscipere. Quamvis aegre persuaserim ipsi, quum lucro inhiet, liberque ubique tantopere desideretur, et alii insuper


page 003, image: s003

in Germania hanc curam suscepturi ferantur: persuasi tamen, et ut potissimos commentatores, (quoniam omnino Piccardi annotationes addi cupit,) utpote P. Victorium, Camerarium, Giffanium, Sepulvedam illi adjungeret, auctor fui. Enixe itaque rogo, ut paucis mentem tuam mihi aperire, qua es humanitate, digneris, num praestolari debeamus adventum tuum, vel editionem priorem exprimere et sequi. Ego fidem intemeratam et industriam indefessam sancte spondeo. Vale, seculi et omnis eruditionis decus, temeritati meae ignosce, ac porro fave nominis et eruditionis tuae admiratori et cultori devotissimo. Scripsi Amstelrodami, MCICCLIV. Kalend. April.

EPISTOLA II. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

NUllas a te accipio litteras, Vir Nobilissime, quin mirificam ex iis voluptatem capiam. At hoc tanto fuerunt gratiores, quanto insperatius magna me liberarunt sollicitudine, pluraque affectus erga me tui continebant argumenta. Equidem cum gravem mererer animadversionem, qui tantum non conturbaveram, benignam culpae veniam ab animi tui aequitate impetravi, quod imputare poteram, et nova insuper singularique ornatus sum benivolentia, ut totus jam in potestate tua sim, ac nullis in te meritis maximorum me debitorem esse noscam. Huic gaudio non leve accessit monumentum a spe desideratissimi adventus tui, quam nobis adfirmasti. Dies ille, qui nos nujus voti reos faciet, quo post tantum temporis intervallum coram te venerari, notasque audire et reddere voces licebit, sollemnis mihi erit, alboque calculo notabitur. Interea Deum supplex venerabor, ut fortunet iter tuum, ac sospitem te patrio coelo litterarumque saluti restituat. Gruteri excerpta non reliqua modo, sed et quae misi, reverso tibi tradam, non quod levem describendi laborem detrectem, qui longe plura tibi debeo, sed ut ipso potius [Gap desc: Greek words] uti, ac calami mei errores, quorum plures forsan distortae scripturae non usque adeo gnaro, ac conjectore parum sagace commissi sunt, deprehendere possis. A Rubenio expecto responsum ad litteras meas, quas cum Gronovii Livio aliisque non ita pridem ad ipsum curavi, et tum de Metamorphosi manu exarata diligentissime cum illo agam. Si id intra octiduum non apparuerit, denuo ipsum interpellabo, et omnem lapidem movebo, ut voluntati tuae satisfiat. Sed ne haec epistola a solemnibus nugis meis immunis sit, quum jam humanitatis tuae fiducia me quasi ad legitimum illarum usum animaverit, denuo frontem perfricabo, et de hoc loco Ovidii, qui me nuper legentem advertit, sententiam tuam explorare non verecundabor. Lib. 11. Trist, 211. vulgo legitur:

Altera pars superest: qua turpi erimine tactus


page 004, image: s004

Arguor obscoeni doctor adulterii.

At mihi, cum penitius locum istum inspicerem, fuccurrebat, legendum esse:

Altera pars superest, qua turpi carmine factus A. o. d. a.

Quod mihi persuaserunt illa, quae modo praecesserant, in quibus duas exilii causas edit, carmina obscoena, et errorem: Perdiderint quum me duo crimina, carmen et error etc. Alteram silentio, errorem scilicet, praeterit, alteram carmina illo et sequentibus multis versibus excusat. Praeterea animadverti, saepe ista duo vocabula crimen et carmen confundi. sic contra in carmine, quod Aethna inscribitur:

Tu quoque Athenarum carmen tam nobile sidus
Erigone.

Ubi legendum mihi videtur: T. q. A. crimen, jam nobile fidus E. Nota est fabula. Plura exempla sub manu sunt, sed pudet adscribere, ne et ipse fabula fiam, qui hisce gerris intemperanter et otio et facilitate tua abutar. sed nosti illud [Gap desc: Greek words] . Et tu quum tam propensus fis ad ignoscendum, lubens novam tibi ignoscendi materiam offero. Si modum excedo, tu vel digiti, qua apud me es auctoritate, crepitu temeritatem istam compescere potes. Vale, fidus seculi. Amsterodami prid. Non. Aug. CICICCLXV. Simul ac tuas accepi.

EPISTOLA III. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUantum me nuper rumor adfectae sanitatis tuae perculerat, Vir Nobilissime, tantum nunc exhilaravit nuncius exoptatissimi adventus tui. Qui simul ac ad meas aures accidit, Deo Opt. Max. soteria persolvi, quod te tanto viarum ac valetudinis periculo defunctum patriae tuae salvum et incolumem redonaverit. Faxit is, ut hoc gaudium solidum propriumque fit mihi ac reipublicae litterariae, cujus praecipitia fata tu cum paucissimis praecipue moraris. Advolassem ego statim, et praesens tibi cultum, sive potius pietatem meam, qua te primarium hujus seculi virum dudum suspicio, probassem, nisi me cohibuisset metus pestilentis syderis, non meus quidem, sed illorum hominum, quorum contubernio nunc asperitate meorum, quibus me amor optimarum artium invisum reddidit, uti cogor. Stat tamen etiamnum sententia ad vos, quamprimum lues desaevierit, excurrere, et nullo pacto occasionem hanc, te post tantum intervallum videndi et coram venerandi, negligere. Spero autem te hac hyeme Hagae Comitis commoraturum, quod valde scire aveo. Sin minus, certum est extemplo iter corripere, et abitum tuum occupare. Nec ullae quadrigae impetum hunc continebunt. Ingenti enim desiderio feror incredibilem illam Sermonis tui suavitatem, quam epistolae tuae hactenus


page 005, image: s005

praestiterunt, pleno ore quasi imbibere, ac audire illibatum florem populi, Suadaeque medullam. Is enim tu, nihil hîc do auribus tuis, citra controversiam es, et nemo nostra parentumque aetate, utroque orationis, solutae et pedibus adttrictae, genere a pura incorruptaque antiquitate propius abest: ita me non [Gap desc: Greek words] , sed [Gap desc: Greek words] , quando a lectione tuorum poematum recedo, quorum ubertas et dictionis infucatae nitor longe supra sortem et captum hujus seculi eminet. Sed nefas est, propter viam, quod ajunt, et paupertina oratione laudes tanti viri delibare. At quando reliqua ingenii tili monumenta, quae domi servare diceris, videbimus? quando desideratissimus Ovidius tuus apparebit? Cur tantum thesaurum, etsi pauci sint, qui intelligant, orbi invides? Sed de his plura coram. Apportabo tum mecum excerpta Gruteriana. Litteras meas novissimas, quibus tuis respondebam, spero te accepisse. A Rubenio dudum ego et Gronovius [Gap desc: Greek words] , licet non unis ab utroque sollicitatus sit, ut nesciamus an quid ei acciderit, quod omen Deus avertat, an publicae turbae metusque hostilis oblivionem officii inducant. Sunt alia, quae spe facilitatis tuae gestio in sinum tuum effundere, sed differo in beatum illum diem, quo notas audire et reddere voces licebit. Vale, eruditorumlux, et mihi, te ex animo observanti, amorem tuum serva. Amersfordiae IV. Idus Novemb. CICICCLV. Cl. Gronovio nostro jam adventum tuum indicavi, qui et ipse de valetudine tua sollicitus magno gaudio efferetur.

EPISTOLA IV. JOH. GEOR. GRAEVIUS. Nic. Heinsio. Hagam.

SErius opinione tua, Vir Amplissime, respondeo, non quod tot negotiis distrahar, ut non possim vacare scriptioni litterarum; sed quod spe adventus tui, quae per tot menses nos suspensos tenet et poene enecat, lactatus mallem coram officio isto defungi. Verum quum Leyda nunciaretur, post unam demum alteramve hebdomadem te adventurum, nolui responsionem diutius trahere, ne negligentiae aut sublestae fidei suspicionem apud te incurram. Ex Gronovio (cujus diutina mora nos valde sollicitos habet, quia ipsi tredecim dies sunt, quum ad vos abiret, et intra quatriduum se certo reversurum polliceretur; interea autem variae a Curatoribus et Professoribus Franeckeranis epistolae advenerint, qua eum sollicitant ad docendam eloquentiam) intellexisti puto falsa esse, quae de Eusebio Scaligeri audieras. Ipse Everardus lento morbo excarnificatus nescit quid librorum et quot possideat. Nullum habet catalogum, omnia in ejus bibliopolio susque deque habentur; omnia sunt indigesta, et incomposita. Excussi tamen omnes angulos, sed nullibi vel vestigium Eusebii apparuit. Affirmavit mihi se brevi omnem supellectilem suam, quia propter morbum non potest diutius venditioni librorum incumbere,


page 006, image: s006

sectioni subjecturum, et in eo esse, ut catalogus conficiatur, qui non citius prodibit, quam tu habebis. Hactenus nihil occurrit, quod oculis tuis dignum esset. Si quid videro, cave dubites me ullam occasionem gratum et tibi deditissimum animum meum testandi amissurum. Elzevirii nuper nescio ex cujus Germani bibliotheca acceperunt multos antiquos et raros, eosque optimarum editionum libros. Indices prima quaque die videbis. Jansoniani haeredes, quum Theologicos, et quos vocant Miscellaneos usque ad litteram Gvendidissent, auctionem interpellarunt, et in proximum mensem venditionem Jureconsultorum, Medicorum reliquorumque Miscellaneorum distulerunt. Reinesius, a quo nuper litteras accepi, edit selectas aliquot inscriptiones antiquas cum Commentariis, et Paralipomena historicorum Graecorum; tomus secundus variarum lectionum, et justum inscriptionum [Gap desc: Greek words] volumen brevi sequentur. Barthii Claudianum Mamertum hae nundinae ferent, proximae Gulielmum Britonem, et Terentium cum notis Boecleri. Berneggeri in Suetonii Caesarem et Augustum Commentarius auctior, si prima frons non mentitur, hisce diebus quoque in bibliopoliis nostris apparuit. In Gallia audio Cujacii opera a Fabretto praelis reddi, additis duobus novis tomis variorum tractatuum, quos hinc inde collegit. Tuum Ovidium omnium litterae, quas ex Germania subinde accipio, clamant. Quando nos votorum compotes reddes? Ego propter sordes hospitis mei, qui tenuem mercedulam minuere volebat, propediem sedes migrabo. Optarem ut mihi facultas Galliam et Italiam videndi daretur. Si quis forfan magnatis filius, aut legatus iter illuc adfectaret, velim, si commodo tuo fieri poterit, memor sis, et in gratiam me apud illum ponas, ut comitem adsciscat. Ego omnes bibliothecas, quaecunque mihi patebunt, lubens in spem gratiae tuae perscrutabor. Sin minus, ibo quo fata trahent. Maximopere aveo de adventu tuo vel tribus verbis certior fieri. Nam si is aliquanto longius producetur, certum est, antequam consilium cepero, quo me vertam, ad vos excurrere, et te, vir summe, ante discessum meum coram denuo venerari. Vale, seculi et litterarum ornamentum, et mihi devotissimo tui cultori fave. Amstelrodami VI. Kal. Mai. CICICCLVI. Nobilem Vossium, et, si apud vos etiamnum haeret, Gronovium meo nomine saluta quaeso:

EPISTOLA V. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUo certius nuper pollicebaris, Vir Amplissime, brevi hîc tui videndi amplectendique copiam futuram, eo gravior nobis hactenus ejus expectatio fuit. Nosti enim quam durum accidat, si illa, quae efflictim cupimus, trahantur, et spes, quae in propinquo est, longius producatur. Cave


page 007, image: s007

autem credas quicquam mihi optatius evenire posse, quam si illo mihi frui licuerit: cujus imago semper oculis meis obveisatur, in cujus admiratione totus defixus dies noctesque haereo, in quo colendo a multis annis paternam mihi pietatem constitui, ac cujus amoris suavi cogitatione (vides quam non loquendi licentiam fiducia facilitatis tuae mihi indulgeam) difficultates maximas, quae me dudum exercent, solor ac sustineo. Idcirco quicquid temporis intercedit, quod mea vota moratur, testudineo, ut ita dicam, gradu ire mihi videtur, nec id fallere possem, nisi jucunda hac persualione animum prae desiderio aegrum et tantum non emortuum interea jactarem, te tarditatem adventus tui longiore mora pensaturum. Faxint superi, ut post tot poenas brevi felicitatis hujus compotes solide et diu gaudeamus. Quam grandi accessione cumulabit Cl. Gronovius, qui et ipse cis paucos dies sui spem nobis in novissima epistola fecit. Ejus enim opus cras puto praela relinquet, et tum aderit, ut recte curentur exemplaria. Illius, qui tibi destinavit, mihi mittendi facultatem dedit, quod intra tres spero quatuorve dies videbis cum grandiore quodam libro e Galliis a Capello misso, quem. Morus mihi tradidit. Is aliquot diebus apud me subsedit, ut conjungerem cum pecunia vetere Gronovii, et sic eadem opera duos quasi dealbarem parietes. Vellet Gronovius quoque libros, quos in scedis notatos vides; ex [Gap desc: Greek words] Parentis tui bibliotheca per me sibi emi, quoniam decreveram illuc ire, et pro hospite meo plurimos carissimosque libros insano pretio praestinare. Persuaseram enim ipsi, ut tam commodam occasionem filiis bibliothecam instruendi occuparet, cujus copiam, si jam dimitteretur, posthac quidem se nunquam habiturum. Jam certum erat mille florenos et ultra libris emendis impendere. Sed haec consilia turbavit diaria febris, quae hospitem meum, Ultrajectum laxandi animi gratia profectum, invasit, et ita conficit, ut deposita fere ac conclamata ejus salus habeatur. Hoc qnasi praevidit Gronovius, cujus epistola sic de te pariter et emptione loquebatur: In aucitone velim possis mihi et amico gratificari, Meum pretium non addidi. Scis ultra justum non adscendere multum solere. Itaque tanto plures notavi libros, quanto pauciores me accepturum spero ob licentium insaniam. Videbis tamen ut aliquid habeam: et si primi erepti nobis fuerint, permitto tibi, ut paulo carius praestines ultimos. De nummis autem tam pro signatis in altera schedula, quam pro meis ne sis solicitus: praesto erunt, simul atque libros habebimus: quod ut citius fiat, per tabellarium, non mari mittere poteris. Ipse si non ibis, in hanc sententiam meo nomine ad Heinsium scribes, et schedulas illi mittes, a quo equidem tam longo tempore ne nihil accepisse miror: non quod aegre feram (saepe enim ille diutius expectat tneas) sed quod praeter morem ejus sit. Parui ejus voluntati, et mitto quae jussit tibi delegari. Is qui Marcum Antoninum et animadversiones sacras edidit, appellatur Thomas Gattakerus. Rubenius me pridie laetissimo nuncio exhilaravit, se explicationem duarum antiquarum gemmarum, et notas in aliquot nummos Moreto tradidisse. De Ovidio quanquam denuo admonitus silet, quia te jam, quae volebas obtinuisse credo. Ad Reinesium circa finem hujus hebdomadis litteras paro, ut Fraacofurtum cum aliis, quae ipsi adsignantur, perferantur.


page 8, image: s008

Si vel ipse illi scribere, quod nuper te facturum significabas, vel per me quidpiam scribi volueris, fac tempestive sciam, non deero officio meo. Vale, Vir Nobilissime, et in amore mei tarn diu persevera, quam diu in divinis ingenii tui dotibus ac virtutibus colendis et admirandis perstitero, hoc est, semper. Vale iterum, meum litterarumque unicum praesidium. Raptim Amsterodami XVII. Kal. April, CICICCLVI.

EPISTOLA VI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

Quo animo affectus fuerim, Vir Nobilissime, quum nuper Amsterodamo discederem, ipse existimare potes, quum tot dierum gaudia, pariterque optatissimae consuetudinis tuae, qua nihil mihi dulcius, nihil prius est et antiquius, fructus eriperetur. Sane si res, quae meae fidei commissa erat, moram tulisset, nunquam a tuo latere me dimoveri passus essem. Nunc hoc unum solatio est, brevi fore illud tempus, ad vos excurrere, et longiore mora jacturam istam resarcire dabitur. Nam a tuo congressu nunquam nisi doctior recedo. Et liquido possum affirmare, me paucis illis diebus, quibus tecum nuper esse licebat, plus profecisse, quam ex omnibus conventibus vastae urbis. Hîc nihil me juvat, praeterquam coelum molle, ruris suburbani amoenitas, ipsaque loci solitudo gratum meis Musis recessum praebens. Ex hominibus Philosopha sententia, ignava aut inutili opera, quae jucunditas mihi aut fructus potest provenire? Epistolas Casauboni nunc mitto, ut fidem, quam tibi obstrinxi, liberem. Aegre tuli titulo nominis mei frontem libri proscribi. Et id suo consilio, me invito multumque deprecante, typographum fecisse sancte testor. Non me tam impotens ambitio vexat, ut laureolam in mustaceo quaeram, et tam perverse famae studeam, ut illi ipsi labem inferam. Te enixe rogo, ne librarii culpam mihi imputes. Adjunxi catalogum librorum, qui proximo die Mercurii hastae hîc subjicientur. Si qui inter illos fuerint, quos tibi praestinari cupis, fac tribus tantum verbis de tua voluntate mihi constet. Annitar, sedulo ut tibi satisfiat. Paschalius de Coronis hîc plane ignoratur. Thomasinum de tesseris hospitalibus Utini MICCXLVII. vulgatum an vidisti? Audivi hisce diebus, qui ad coelum usque efferret, ut magna me ejus videndi cupiditas incesserit? sed quum in istius hominis judicio acquiescere non possim, neque inspiciendi copia detur, quaeso te, ut data occasione me doceas, is liber cujus sit pretii. Reinesii Antagonista diem suum obiit. Ego nihil certi temporis condixi hospiti meo. Si qua daretur occasio aut Galliam, aut Britanniam, aut Italiam videndi, omnia me consequutum putarem. Sed. nae ego sum [Gap desc: Greek words] , qui antiquum obtineo, hoc est, nugis meis te obtundo nimia facilitatis tuae fiducia. Vale et ignosce. Trajecti ad Rhenum CICICCLVI. XVII. Kal. Jul. aerae Dionys.


page 9, image: s009

EPISTOLA VII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

MItto binos indices librorum, Vir Amplissime, inquos modo incidi. Illarum auctio propediem habebitur. Bommelii quidem futuro die Lunae; Petiti vero paulo post. Pridie accepi partem suppellectilis librariae ex Germania. In illa suspectae Lectiones Scioppii, et Coleri Parerga, quae a te desiderari aliquando intellexi. Si e re tua fuerit illa inspicere, aut uti, aut frui, mecum feram. Proxima enim hebdomade ad vos excurram, et inde recta Teutoburgum. Recepi quoque inter mea duo exemplaria orationum Buchneri, quorum alterum nemini melius potero offerre, quam tibi, qui talium lectione delectaris. Totus sum in adornando itinere, et colligendis sarcinis, ut vix potuerim hisce exarandis vacare. Rogo summopere, ut festinationi ignoscas: scripsi enim quum jam jam scapha solutura esset. Vale. Ultrajecti XIII. Sept. CICICCLVI.

EPISTOLA VIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

LItterae tuae, Vir Amplissime, quae ad vesperam cum argento mihi traditae sunt, magnopere me confuderunt. Et quamvis totus essem in convasandis sarcinis, non potui tamen, quin paucis testatum facerem, te libris desideratis per me non carere. Sane publico praeconi, qui auctioni praeerat, studiose commendavi, ut invigilaret illis emendis, quos jusseram. At quum hominem in supina negligentia animadverterem, (nam ego nullum eorum accepi, quos cupiebam) postero die ipse interfui venditioni, et praestinavi Lucanum Hortensii, Patricii discussiones Peripateticas, aliosque, quos te hodie accepisse spero. Adfui quoque quum venderetur Prosodi Aegnolus Fiorenzola, sed illum Professor Ethices Imperiali licitabatur. Oro autem etiam atque etiam per omnia Musarum sacra, te eorum praesidem, ut hanc veniam des occupationibus meis, quibus jam obsideor, quod non diligentius officia, quae summa tibi debeo, praestiterim. Expiabo hanc culpam in posterum omni cura, studio et contentione, faxoque cognoscas neminem esse, qui magis te colat, observet, et beneficia, quae plurima in me non merentem contulisti, grata memoria recolat. quod rebus, quandocunque occasio affulserit, quam inanibus verbis tibi confirmare malo. Wouwerii Firmicum hoc ipso die in bibliopolio,


page 10, image: s010

ubi prostant veteres libri, cum Codri Urcei opusculis, Dissaldei animadversionibus in Plautum, Rittershusii Commentario in epistolas Plinii et Trajani (qui num in Gruteri editione reperiatur scire pervelim, est enim satis ponderosus) aliisque rarioribus libris inveni. Quia dudum te illum quaerere nuper intellexi, jam mitto. Levidense munusculum pro tot donis auro contra mihi caris. De Ovidio Tollii nihil potest sciri, nisi Catalogo inspecto. Nam hîc locorum non apponunt catalogis nomina emptorum, ut Leydae, Amsterodami, et alibi: sed cuivis auctioni liber novus paratur, cui numeros tantum inscribunt; nec in rationibus indices librorum, quos emerunt, sed numeri solum, quoti nimirum in catalogo fuerint, exhibentur. Differetur discessus meus in diem proximum Saturni. Si e re tua fuerit, potest catalogus a Junio in tantilli temporis usum impetrari per Elzevirios. Hîc frustra quaeritur. Quantum in me erit, nullum onus in spem gratiae tuae, nedum tam levem operam gravabor. Gronovius te salutat. Molitur defensionem contra maledicentissimam epistolam Salmasii olim ad Sarravium scriptam, qua indignissimis conviciis primam ejus diatriben de Sestertiis proscidit. Gravissime de hac injuria, conqueritur. Hamburgi morabitur, donec tempestas ista desaevierit. Cottidie enim etiamnum centeni Daventriae dicuntur efferri. Nunc iterum iterumque summis precibus a te, Nobilissime Heinsi, contendo, ne aliena negligentia benevolentiam tuam, qua nihil mihi carius, nihil antiquius est, imminuat. Quanta sollicitudine me levabunt, quanto gaudio afficient illae litterae, quae hoc [Gap desc: Greek words] ferent. Vale, meum litterarumque decus, et ita tecum statue, summam votorum meorum esse, ut in amore mei perseveres. Iterum vale. Ultrajecti a. d. IV. Octob. CICICCLVI.

Has heri scripseram. Sed cum ad scapham portantur, nauta nobis elapsus fuerit. Hodie supervenerunt alterae tuae cum reliquis nummis; tanto gratiores, quanto majoribus curis et doloribus priores me implicuerant. Nihil enim acerbius animo meo evenire poterat, quam propter aliorum oscitantiam tanti Viri benevolentia excidisse. Perendie Deo dante me viae dabo. Omnia me consequutum putabo, si officiorum meorum assiduitatem tibi probavero. Plura propediem Dysburgo. Haec exaravi festinanter occupatissimus. Vale Vir Summe. Ultrajccti a. d. V. Octob. CICICCLVI. Sicubi incideris in Adversaria Turnebi, decem florenis mihi empta velim. Pretium ubi cognovero statim repraesentabo.


page 11, image: s011

EPISTOLA IX. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

DEfunctus sum hoc itinere, Vir Nobilissime, et personam mihi impositam secunda omnium voluntate, nisi mihi ipse blandiar, indui. Regionis ingenium magis placet, quam incolarum. Hi enim asperi et inculti, et quorum mores propius ab illorum moribus absunt, quos lepida epistola Lipsius olim depinxit: illa vero non modo mollioris coeli apricitate, et montium, sylvarum, agrorumque, quos Rhenus pater lambit, laeta amoenitate; sed et plurimis venerandae antiquitatis ruderibus insignis est. Elegantiam Belgicam ut hîc frustra quaeras, sic aequiore animo desiderarem, qui didici me sustentare quod adest: si subinde jucundissimo complexu, eruditissimisque colloquiis tuis, quorum fructum et suavitatem carendo demum sentio, hoc desiderium meum daretur lenire. Nunc tanto acrius est, quanto majus ornamentum, majusque studiorum meorum praesidium in tua consuetudine amisi: quae et doctiorem me reddebat, et quasi facibus quibusdam animum aut inertia, aut temporum horum perversitate, refrigeratum accendebat. Jam vero inter homines omnis humanitatis expertes positus plane torpescam, nisi interdum litterae tuae jacentem desolatumque erigent ac solabuntur. Quod tamen non nisi commodo tuo fieri cupio. Facile enim existimare possum, quam parum temporis tibi vacuum fuerit a publicis occupationibus, curisque tuis, quas invidiosae illi ac desideratissimae Ovidii editioni te impensurum promisisti. Has si intempestivis iisque crebris officiis meis turbari postularem, hominum omnium essem impudentissimus et inficetissimus, mihique ipse et publico bono iniquus. Persuasissimum enim habeo, quamdiu nobis elegantissimas notas tuas invidebis, omnes interiorum litterarum cultores multa exquisitaque eruditione fraudari. Bone Deus! quos plausus tollam, quanta laetitia omnes amicos, quos cura Musarum tangit, implebo, ubi hunc nuntium accepero, non longe esse, qui nostrae spei expectationique satisfacturus sis. [Gap desc: Greek words] . In itinere incidi in L. Vallae libros quatuor contra Poggium. Hoc quoniam careo, possum et illis patienter carere, statimque mittam, si intellexo a te desiderari. Non recordor me nuper apud te vidisse Philippi Caroli Novas Lectiones, ante quindecim admodum annos Noribergae editas. Quamvis non magnae rei sint, quoniam tamen ad instruendam omnibus numeris absolutissimam bibliothecam etiam patellares istos Criticos requiris, curabo, ubi jusseris, cum aliis nonnullis libris proximis nundinis Lipsiensibus afferri. Nummi aliaque prisci aevi instrumenta hîc locorum multa variaque cottidie fere effodiuntur. Sed cuncta deferuntur vicini oppidi Meursensis consuli, homini [Gap desc: Greek words] ; sed praeter vernaculam omnium linguarum rudi, qui satis care licitatur. Hoc quum comperissem,


page 12, image: s012

tertio statim, quo huc veni, die ad illum excurri (vix enim binis lapidibus a nobis distat) et tantam veteris suppellectilis copiam varietatemque ibi reperi, quantam non memini unquam apud ullum hominem vidisse. Caesarum a Julio ad Valentinianum usque aenea, argentea, aurea, et singula saepius; nec Caesarum tantum, sed eorundem uxorum et familiarum, plurimorumque tam apud Graecos, quam Latinos illustrium virorum numismata possidet. Habet praeterea urnas, stylos, fibulas, gemmasque multas et varias, aliaque plurima, quae per temporis angustiam, quamvis aliquot horas in illis contemplandis consumpsissem, perlustrare non licebat. Smithii Pinacothecam non inspexi; sed puto hujus viri thesauris non esse aequiparandam. Cottidie auget et nitide omnia disponit, ut non antiquitatis tantum veneratio animum advertat; sed et dispositionis ordo oculos alliciat et delectet. Utinam te hîc aliquando complecti daretur! Vale, meum decus, et me ama. Duisburgi Clivorum a. d. XXIV. Octob. CICICCLVI. Litteras tuas, si Clivensis tabellarius acceperit, recte ad me perferet. si quid novi ex Italia, Gallia, Anglia ad vos pervenerit, quaeso te, ut me, si non grave est, certiorem facias. Terentium cum notis nescio cujus [Note: Francisci Guyeti.] Galli et Boecleri num hae nundinae Francofurtenses attulerunt? De Adversariis Turnebi, quando in auctione quadam apparebunt, rogo ut memineris. Non cupio ante videre, quam pretium tenueris, Iterum iterumque vale.

EPISTOLA X. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

TUis desideratissimis respondi, Vir Nobilissime, simul accepi, quae tamen mense amplius iter traxerant, culpa credo et tarditate nostrorum hominum, quibus commiseras. Mirabar nihil a te rescribi, quum tua interesse videretur. Sed nunc demum ex Mori litteris intelligo, responsum meum ad te non pervenisse. Dederam enim ad ipsum litteras, quae tibi destinatas continebant: sed neutras fe accepisse ait. Vehementer miror, ubi delitescant, aut in quas manus inciderint. Forsan interea allatae sunt. Nonnunquam enim testudineo gradu incedunt hinc in Belgium, et inde vicissim ad nos commeantes, quia interdum a via aberrant, et nostrae quidem Vesaliam incuria tabellariorum deportantur; vestrae autem frequenter Doesburgi commorantur aliquamdiu. Plerumque tamen e diverticulo in viam tandem redeunt: quod uti nam meis contigisset, ne negligentiam aut oblivionem tibi excusandam, aut [Gap desc: Greek words] deprecandam habeam. Cujus suspicionem effugere nequeo, si perierunt. Et sane ingratissimus essem, si prolixo tuo studio, quod mihi in conquirendis Turnebi Adversariis tam benigne navasti, silentium reponerem.


page 013, image: s013

Illo enim libro aegerrime carebam. Sed sancte tibi affirmo, me et beneficium agnovisse, et illico, quas potui, gratias egisse. Quod et nunc facio, idque conceptissimis verbis. Si rebus hoc aliquando mihi confirmare licuerit, senties quantum tibi pro gratissima hac opera debeam. Vellem pretium, quod pro Turnebo expendisti, addidisses. Sunt enim nonnulla, quae vehementer desidero. Sed non audeo ante tuam operam implorare, quam hoc nomen expunxero, aut minimum rescivero quanti licitatus fueris, ut prima quaque occasione argentum renumerem. P. Caroli lectiones, et alia, de quibus coram egimus, spero me propediem accepturum: sin hyems moram injecerit, vernis nundinis apparebunt. Pericula Piccarti jussi diligentissime quaeri: si reperientur, una habebis cum aliis. In novissimis meis significavi, me nuperius Meurfii excussisse bibliothecam satis instructam bonis libris, ut et non nullis manu exaratis. Inter quos est Priscianus vetustissimus, Ciceronis aliquot Philosophici libelli, quibus olim Fr. Fabricius usus est, ut et Ovidii Metamorphosis, Fasti, et, nisi memoria me fallit, carmen in Ibin. Ista Ovidiana uno volumine conprehenduntur, sed recentioris scripturae, ut vix videatur trecentorum aut quadringentorum annorum aetatem ferre. Quod tamen non ausim liquido affirmare, quum fugitivo tantum oculo illum perlustrare mihi licuerit, neque ulla arte ejus, aut cujusvis alîus codicis usum adhuc impetrare potuerim. Si tamen e re tua putas, ut conferatur cum vulgatis, sive [(reading uncertain: print faded)] id a me fieri velis, sive ipse hanc curam suscipere, nihil mihi reliquum faciam, ut expugnem stultos possesseres, qui ne quidem Latinas litteras norunt. Sed nescio quis hac perversa opinione illos imbuerit, libros, quos utendos aliis praestant, corrumpi. Optimus ille vir, qui hanc bibliothecam instruxit, ante hos tres annos diem suum obiit. Nunc ad ineptos et [Gap desc: Greek words] haeredes venit, apud quos muribus et tineis pabulum praebet. Cottidiano tamen convicio homines fatigabo, donec extorsero Ovidianum codicem, ubi jusseris, aut ad adornandam novam editionem tuam aliquid conferre credideris. Sed quando nos hoc thesauro beabis? Ille dies solemnis mihi erit, quo hunc nuncium accepero. Heros Vossius quando Pomponium suum expediet? Brito Barthii ad metam currit, quem statim excipiet Statius cum ponderosissimo commentario. Vale, decus litterarum. Duisburgi Clivorum Kal. Jan. CICICCLVII. quem faustum et felicem tibi evenire opto.

EPISTOLA XI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

VIdeo, Vir Amplissime, quantum aeris alieni apud te hac cessatione contraxerim, ut, si lege mecum agere volueris, intercedere non possim, quin judicatus nexusque ducar. Quanquam vero magnum mihi in acquitate


page 014, image: s014

animi tui praesidium est, vehementer tamen vereor, ne officium meum abs te accusetur, et negligentiae aut oblivionis nomine tibi suspectus sim. Sane fateor me non omni culpa vacare, quod tantum temporis cunctando amiserim; oblivionis tamen et negligentiae opinionem, si qua te incessit, minuas velim. Nam testor fidem Numinis, me, simul ac tuas suavissime scriptas accepi, responsionem adornasse, nihilque aegrius tulisse, quam quod per homines insulsos eam mihi ex voto expedire non fuerit integrum. Litteris jejunis, et non nisi inani verborum honore tumentibus te onerare pudor meus non sivit, licet incredibilis tua facilitas mihi hanc gratiam faciat. Major tamen tui apud me reverentia est, quam ut promiscuo hoc officio illam prostituam. Malebam rebus studium ergo te meum tibi testatum esset, ut intelligeres tam jucundam mihi nunc esse pietatem in referenda gratia, quam accepta mihi fuerunt innumerabilia beneficia, quibus me tibi dudum devinxisti. Inde omnem curam industriamque adhibui, ut voluntati tuae, tum de Manuscriptis Erphordianis, tum de aliis libris, quos e Germania exspecto, praecipue vero de Manuscripto Meursensi satisfacerem. E Germania nihildum accepi. Spero tamen Colonienses mercatores et litteras et libros Lipsia mihi apportaturos, ubi cum maxime nundinae celebrantur. Mcursenses diu frustra et litteris et coram precibus fatigavi, qui miserrima temporis propagatione, vanisque promissis, mox hujus, mox illius absentiam aut morbum excusantes, expectationem meam hactenus fefellerunt. Tandem ante hoc ipsum triduum, quum denuo hanc ob causam illuc me recepissem, interveniente fide Lamertii, Electoris nostri Consiliarii, homines difficillimos expugnavi, pactus certa mercede illius libri usum, hac tamen lege, ut intra tres aut summum quatuor hebdomades restitueretur. Domum reversus statim carmen in Ibin, et librum primum Fastorum cum editione Plantiniana Anni CICICLXXXV. commisi. nonnullibi tuam etiam adhibui. Excerpta variarum lectionum hîc vides, ex quibus poteris existimare, num e re tua sit, ut totus a capite ad calcem usque xaminetur. Si censueris, non inutilem tibi hanc operam fore, velim quam primum mihi significes. Nihil mihi contentionis reliquum faciam, ut tuae cupiditati velificer, meaque in te officia constent, qui ita de me meritus es, ut tum demum bene mecum agi putavero, quum tuis commodis invigilare, memoremque ac gratum animum tibi praestare potero. Gaudeo viros eruditos ubique gentium Musis tuis operam dare. Utinam te bene confirmasses, ac cum secunda valetudine tandem bona fide in gratiam rediisses, ut nobiscum exquisitissimum illum apparatum, qui ingenti eruditi orbis expectatione tamdiu in thesauris tuis reconditus jacet, tantasque uberrimi ingenii tui delicias nobiscum communicare queas. Nullus dubita, quin omnes ii, quibus interiores litterae cordi sunt, desiderio poene contabescant, et publicam deplorent calamitatem, quam ex adversa tua valetudine, et inde ortis moris accipiunt. Nuperius Coloniam excurri, ibique omnes officinas bibliopolarum et monasteria excussi, duce Mallinkrotio, viro tui perquam studioso, et meliore fato dignissimo, cum quo aliquot dies jucundissime transegi, ubi tu crerber


page 015, image: s015

fabulis nostris intereras. Nec utrique ullum jucundius acroama fuit, quam meritissimae tuae laudes. Promisit se propediem tibi missurum datriben suam de Summo bono, et historicis Graecis, quae tum calcem spectabat, et brevi praela relinquet. In claustris Monachorum nihil inveni mentione dignum. Bibliothecam cathedralis, ut vocant, templi, in qua Quintilîanum custodiri ex te olim intellexi, non licuit inspicere, quamvis et Mallinkrotius et ego id multis precibus homines, in quorum manu esse dicebatur, petierimus. Pervelim mihi significes, per quem aditus tibi patuerit. Constitui enim hac aestate illuc reverti. Bibliopolia non levi accessione optimorum et rarorum librorum meam supellectilem auxerunt. Tibi comparavi epistolas Philologicas Goldasti, et Tusculanas Quaestiones Fr. Fabricii, quas Vesaliam misi ad te curandas. Rottendorffius Monasterii jam aetatem degit. Mallinkrotius homini aurem vellet, ut fidem tibi datam liberet. Scaligerianorum operum curam Parisienses suscepisse laetor. Audio etiam in Josephi Eusebio post tantam frustrationem Jansonii operas occupari. Utinam moram eleganti et emendata editione pensaret, quod tamen vix sperandum de sordido illo et moroso viro. Guyeti Terentium hisce diebus vidi. Boecleri notis potuissemus aequo animo, nisi fallor, carere. Mela Vossii, et [Note: Dionysii, sed errat, quod Val. Flaccum et Censorinum adscribat eidem, cum sint Gerardi. Vid. Praefat, ad Valer. Flaccum] Fratris Caesar, Valerius Flaccus, et Censorinus quando apparebunt? Si quid novi ex Italia aut Gallia ad vos delatum fuerit, quod ad studia nostra pertinet, gratissimum erit ex te, ni grave est, rescire. Ego hîc totus sum in formandis adolescentum studiis, et omnes industriae nervos intendo, ut antiquos recte sapiendi et dicendi magistros ipsis conciliem, crassamque illam barbariem, quantum in me est, depellam. Hinc multis variisque curis distringor, ut aegre aliquid temporis supersit, quo Musis meis canere possim. Cottidie tres, nonnunquam quatuor horae publicis privatisque scholis impendendae. Nee me laborum poenitet, modo studiosae juventuti prosim. Phaedri fabulas, ut defectui exemplarium medear, decrevi typographo nostro tradere, adjectis forsan notis nonnullis, quod dudum fecissem, nisi me cohibuisset editio Gallica, quam me Faber jussit expectare in bene multis locis a se, ut ait, emendatam. Sed nihil ab illo tempore litterarum ab ipso accepi, ut nesciam an prodierit, aut quando proditura sit. Quum autem tamdiu frustra illum expectaverim, non videtur consultum esse longiore procrastinatione commoda et vota studiosorum adolescentum, qui impense has fabulas desiderant, morari. Nec spero Fabrum acgre laturum. Te quaeso, ut benignus impertias quicquid habes, quo ornari haec editio possit. In Vossiana auctione memini Phaedrum fuisse, cujus margini Scaliger varias emendationes adscripsisse dicebatur. Sed in cujus manus venerit hactenus non potui certior fieri. De Manuscripto codice Meursensi velim prima quaque occasione mentem tuam intelligam, num totus cum editis conferendus sit, nec ne. Faciam enim strenue et diligenter quodcunque jusseris, et tibi profiteor seduloque polliceor in posterum majorem officiorum assiduitatem, studiumque eximium ac singulare. Vale, Vir Summe, et me ama. Duisburgi X. Kal. Jun. CICICCLVII.


page 016, image: s016

EPISTOLA XII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

NOn est, Vir Amplissime, ut tarditatem responsionis excuses, quum ego potius diligentiam tuam officiique sedulitatem mirer, plurimumque tibi debeam, quod cessationi meae ignoveris. Merebar exempla mea pati. Non possum exputare quî fiat, quod fasciculus Vesalia ad te curandus nondum peratus sit. Commendaveram illum studioso Vesaliam contendenti. Simul ac tuas accepi, jussi de homine inquiri, mihique indicari, ubi desideat, et quid tibi destinata moretur. Spero me propediem certiorem futurum, penes quem culpa sit. Vehementer autem doleo, hactenus mihi rem fuisse cum hominibus, quorum aut asperitas, aut negligentia fidem meam suspectam tibi reddidit. Sane iratis diis natus esse videor, cui toties aliena culpa luenda est. Praeter Tusculana a Fabricio illustrata invenies in illo fasciculo epistolas Philologicas Goldasti, et Excerpta Ovidiana. Certum mihi erat, cis paucos dies ad vos excurrere, imminente Sirio, qui nostras nobis occupationes remittit, et gratiam facit aliquamdiu otium corpori, et lusum animo dandi. Sed hoc consilium turbaverunt litterae parentum aegrotantium, qui impotente mei videndi desiderio poene enecantur, et majorem in modum petunt ac contendunt, ut citato cursu patriam petam. Pietatis meae esse duco, aliis omnibus negotiis hoc itiner praevertere, et ardentissimae parentum cupiditati satisfacere. Propediem viam corripiam: praesertim quum non amittenda sit occasio insignis cum mercatoribus Coloniensibus, ad celebrandum mercatum Numburgensem abeuntibus, proficiscendi. In transitu forsan videbo Freinshemium. Spero Reinesii etiam et Buchneri conveniendi copiam fore. In reditu decrevi iter per Belgium trahere. Neque tamen quicquam certi praestare possum. Nosti incerta casuum et itinerum. Omnem itineris rationem gubernabunt comites. Erphordiani libri, aliique, quorum spem antehac feci, curae mihi erunt. Si quid praeterea vis curatum illic locorum, fac tempori sciam, et summum studium in omni officiorum genere a me expecta. Litterae tuae, si me hîc non deprehenderint, recte tamen ad me curabuntur, quibus nihil mihi erit acceptius. Vale, Vir Nobilissime, et praecipiti scriptioni ignosce. Duisburg, a. d. XXXIII. Jun. aerae Gregor, CICICCLVII.


page 017, image: s017

EPISTOLA XIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

LItterae tuae, Vir Amplissime, in patria mihi traditae sunt, quibus proxime accuratius respondebo. Has enim inter amicorum Lipsiensium complexus depropero, accinctus itineri Altenburgico ad Reinesium nostrum. In itinere, quum Erphordiam transirem, nihil mihi prius fuit, quam ut tuis desideriis satisfacerem. Simul veni, inspexi bibliothecam Collegii Portae Caeli, quam salvam nobis praestitit clemens Numen. Ovidianos codices varios ibi vidi, in primis unum Metamorphoseos satis antiquum, nisi prima frons fallit. Certum mihi est in reditu aliquot dies ibi desidere, ac in spem gratiae tuae nec sumptibus nec operae parcere, ut vel ipsos codices mecum feram, vel excerpta. Hodie invisam ad Barthium, qui nîc aetatem degit, et nihil mihi contentionis reliquum faciam, ut membranas Ovidianas, quas penes se extare asseverat, aut illarum usum impetrem. Weitzii lucubrationes hactenus nondum potui indagare. Spero tamen me apud Reinesium inventurum. Hoc velim persuasissimum habeas, me omni cura, opera et labore niti, ut studia et officia mea tibi probem. Vale, Vir summe, et festinationi meae ignosce. Lipsiae a. d. XXV. Jul. CICICCLVII. Gregor. Viris Cll. Vossio et Gronovio plurimam adscribo salutem. Vidi in Erphordiana bibliotheca antiquum codicem epistolarum Senecae, quem utinam conferre per temporis angustiam liceret. Probae notae esse testatur Promulsis Zinzerlingiana. Sed propediem hoc Gronovio ipse literis significabo.

EPISTOLA XIV. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

ANte hos tres menses, Vir Nobilissime, ex itinere in patriam domum redii, quod quum statim litteris tibi essem significaturus, cum ut amorem erga me tuum, in quo plurimum mihi et splendoris et praesidii constitutum esse puto, confirmarem, tum ut te illarum rerum, quarum significationem tibi jucundam fore intelligebam, certiorem facerem, impeditus tamen fui novae profectionis necessitate, quam mihi collegium nostrum paucis a reditu meo diebus imposuerat. Publice enim missus sum ad Principem Nassovium, Cliviae Praefectum, qui cum primis e consilio Clivensi Lipstadiae in Westphalia agebat, ut deprecarer difficultates, quibus implicitae erant res nostrae Academiae.


page 18, image: s018

Post varias dilationes, nosti enim aulae mores, paucis diebus itineris et negotiorum taedio confectus ad nostros reversus sum, tuasqne inveni litteras, gratas Jupiter! et desideratas. Accingebar statim responsioni, justo rubore suffusus, et vehementer sollicitus, qua ratione hanc tarditatem expiarem. Meum enim erat officium occupare. Litterae ipsae metuebant solae absque precatoribus te adire, ne auctoris sui culpam luerent. Erant quidem in mundo, qui allegationem non gravabantur, sed infesta peste itinera timebant, Sic et haec deliberatio, qua via ad te pervenire possent, aliquot dies abstulit. Interea, dum ista cura nos sollicitos habet, commodum advenit puer Kriwitzu~, comitatus ejus filium, cujus fidei se committere non dubitabant. Itaque viae se dederunt, utinam secundis ominibus, ae te mihi mitigarent! Vereor enim maximopere ne voluntas tua alienata sit, ingratique animi crimen subeam, quod serius debito litteris tuis, iisque amoris et benevolentiae plenissimis, rescripserim. Nec eo inficias me huic suspicioni non nihil loci dedisse: quam vellem tam studiose providissem, quam nunc omnibus modis a me cupio amotam. Ingrati quidem nomine conscientia constantis mei in te amoris et observantiae me liberare potest; sed culpam negligentiae malo deprecari, quam excusando augere. Patere tibi, Virorum indulgentissime, nunc satisfieri. Nisi et crebritate et magnitudine hanc cessationem et infrequentiam scriptionis pensavero, non intercedo, quo minus sim habearque [Gap desc: Greek words] , neque divini neque humani quicquam postea mihi credas, omnique gratia tua excidam, qua nihil mihi poterit accidere, obtestor omnes Deos, durius et amarius. Nam benevolentiam tuam ab illo tempore, quo primum praestantissima ingenii tui monumenta vidi, cupidissime appetii, votique compos instar pretiosissimi thesauri semper feci maximi, in eaque mihi omnia, et praecipuum studiorum meorum fructum positum esse putavi, quem ut ad supremum vitae diem perferam, summis opibus, officiis et studiis contendam, ut sentias neminem unum hac aetate esse, qui te majore observantia colat, tuamque amicitiam majoris aestimet. Litteras tuas avidissime expecto. Non somnus, non cibus, non dulces ante omnia Musae me ante juvabunt, quam intellexero, te in pristina tua erga me voluntate perseverare, et omne frigus, si quod animum tuum feriit, ejurasse. Molestias, quibuscum in itinere mihi conflictandum fuit, pensavit exoptatus parentum, cum quibus in gratiam bona fide redii, (nisi forsan absenti mihi de integro negotium facesset inquietum illud [Note: Theologos intelligit, qui patrem ab eo alienaverant, quia a Lutheranis ad nostras cerimonias transierat.] hominum genus, quod rixis et turbis suis Orbem miscet) et tot amicorum complexus. Praecipue vero recreatus sum suavissima Reinesii nostri consuetudine, quae tanto temporis intervallo interrupta fuit. Apud hunc aliquot dies desedi, non sine gratissima et creberrima tui mentione, nec citra verborum honorem. Quantopere laetatus fuerit salutatione, quam tuo nomine ipsi dixi, paucis expediri non potest, nec modus epistolae capit. Hoc tibi persuade, Heinsi Nobilissime, tua deqora, tuas virtutes, tuam eruditionera


page 19, image: s019

perperpetuo nobis in ore, tua poemata, tuum Claudianum assidue in manibus fuisse. Saepe conceptis verbis testatus, se tui et Gronovii esse cupidissimum, et utriusque amore nulli mortalium concedere. Nulla coena fuit, quam non grata tui memoria suaviorem reddidit; qua non ex more gentis saluti tuae laticum libavit honores, multisque aliis argumentis summum suum erga te studium declaravit. Et ante, et quum in procinctu starem, saepius jussit te amantissime salutari, ac per me certiorem fieri, quanti te, tuam doctrinam, meritaque in rem litterariam faciat, et postea per litteras denuo me admonuit. Ovidium tuum videndi desiderio flagrat. Pro notis Weytzianis, quas ex ejus bibliotheca cum his accipies, optat ut propediem expleas illam spem, quam de Ovidio dudum fecisti erudito orbi, qui diutius desiderium ferre nequit. Justum [Gap desc: Greek words] Reinesii cum Hofmanno et Ruperto volumen praelo paratum erat. Nonnullas legi plenas bonac frugis, et exquisitae eruditionis. Nisi spem nostram destituet bibliopola, qui editionem ejus in se suscepit, spero nos proximo vere id visuros. Inscriptiones antiquae, diatriba de Historicis Graecis, Variarum secundus tomus, libellus de Lingua Punica multis accessionibus auctior, ultimam limam et industrium editorem expectant. Barthius vietus, decrepitus, defectus annis et viribus sibi tantum superest, novi ab ipso nihil expectandum. Illa quidem opera, quorum indices in praefatione novissimae editionis Claudiani proscribuntur, jam dudum ultimam receperunt manum, ut illico operis tradi possint, si qui praela movere voluerint. Guil. Brito, cujus potissima pars jam profligata, umbilicum respicit. Hunc excipiet Statius cum magna Commentariorum mole, quam ipse hisce manibus versavi. Supersunt postea duo Adversariorum tomi, Paulini poemata, et historiae Palestinae scriptores, qui, si editorem invenient, statim sequentur. Te et tuum Claudianum, vere tibi dico, magnificat, optatque plura a tuo ingenio antiquitatis monumenta illustrari, quod non tantum ipse ex ejus ore accepi, sed et hujus judicii sui testes litteras teneo, quas ante sexennium hac de re, quum primum prodiisset tua editio, ad virum doctum, cum quo ei summus usus, dedit. Graviter tamen queritur omnes Belgas sibi obtrectare, ac merita sua in rem litterariam elevare Hanc opinionem ejus quamvis minuere laboraverim, tam alte tamen post publicatum a Vlitio Gratium animo ejus insedit, ut nulla ratione evelli possit. Manuscriptos Ovidianos jam pridem ait a se accepisse nobilem Danum, et Excerpta Langermannum, absque ulla recuperandi spe et facultate. Bibliothecas excussi varias, sed quae tuo servirent instituto pauca vidi, praeterquam in bibliotheca Erphordiana Amploniani Collegii, quod Porta caeli vulgo dicitur. Ea est codicibus antiquis sane quam multis ornata, sed quae blattis et tineis pabulum praebent, et custodiuntur ab hominibus barbaris, qui nec ipsi hoc thesauro uti possunt, et aliis aegre illius adspectum, nedum usum, concedunt. Ipsos decem dies mihi ibi commorandum fuit, quam hos quatuor Ovidianos codices, cum uno Senecae pro Gronovio, impetrarem. Et operam tamen et tempus perdidissem, ni incidissem in juvenem, unum eorum, qui collegio praesunt, caeteris doctiorem et humaniorem. Hunc tandem precibus,


page 20, image: s020

donis, promissis, et, si fas dicere, blanditiis expugnavi, ut clam suis collegis copiam istorum librorum ad hujus hyemis usuram mihi faceret, hac lege, ut proximo vere ad nundinas Lipsienses restituerentur, et pro singulorum usu Imperialis. Si fides nostra ipsi spectata fuerit, et libri statuto tempore salvi redibunt, recepit se et alios, quoscunque desideraturi sumus, nobis commissurum. Extant enim in illa bibliotheca, praeter quos nunc accipis, tres aut quatuor alii Ovidii codices, de Fastis, de Ponto, et Arte amandi, non spernendi; et Claudiani unus, nisi me prima frons fallit, antiquus et insignis. In altero illius urbis collegio, quod Majus appellant, vidi praestantissimum illum Ciceronis codicem, quo P. Suffridi, Dresserus et Zinzerlingius usi: sed nihil praeterea visu dignum illa bibliotheca servat. Fuldensem librariam, cujus membranas memineram viros doctos laudare, perlustrare mihi non licuit, et per comitum festinationem, et praefectorum importunitatem. Fasciculo huic, qui continet quatuor Ovidii manu exarata volumina, et Weitzii notas, adjunxi tres libellos Senftlebii, Daumii [Gap desc: Greek words] de radicibus Latinae Linguae, et Mallinkrotii diatriben de Historicis Graecis, quam auctor mihi, quum proficiscens in Germaniam Coloniae ipsum novissime convenirem, suo nomine tibi mittendam tradidit. Nunc quum ad hujus viri mentionem ventum est, lacrymas cohibere non possum. Acerbissimo enim dolore me ejus fatum afficit, ut ferre vix possim. Audivisti puto, ut brevi post profectionem, et ultimum complexum meum sollicitatus et litteris civium suorum, et spe recuperandi pristinam dignitatem Monasterium contenderit, et in via ab hostibus suis deprehensus, et in vincula conjectus fuerit. Tantas calamitates tamen, ut constans fama est, magno animo fert. Deus non sinat, ut animam pretiosam in his sordibus et squalore exhalet! At Rubenius etiam fuit? Heu quam alieno tempore! quantum praesidium omnis antiquitas, quantum decus interior eruditio, quantum fautorem omnes docti, quantum ego amisi amicum! sane moerore et lachrymis conficior, praesertim quum cogito rem litterariam, quae orba fere est, et indies magis magisque consenescit, et jam parum ab occasu et fatali ruina abest. Deus te, ejus unicum columen, servet, et mihi tuum amorem. Vale, virorum Praestantissime. Duisburgi VI. Idus Novemb. CICICCLVII. Quid Faber? venturusne Leydam? si quid novi, quod e re nostrorum studiorum sit, ex Gallia aut Italia haec aestas apportavit, rogo haut gravatim mihi indices. Quid Vossius heros! quando ejus Melam, Ptolemaeum, aliaque, quae meditatur?


page 21, image: s021

EPISTOLA XV. JOH. GEOR. GRAEVIUS. Nic. Heinsio. Amstelodamum.

Litterae tuae, Vir Amplissime, pridie Kalendas Decembris scriptae octavo demum Kal. Januarii mihi allatae sunt, ad quarum adspectum exilui. Putabam enim me ex iis intellecturum, num ad te curatus sit fasciculus, qui continebat quatuor Ovidianos codices bibliothecae Erphordianae, Weitzii notas in libros Tristium, Mallinkrotii, Senftlebii et Daumii libellos, cum longis litteris, quibus et neglecti officii veniam petebam, et itineris mei historiam prolixe edisserueram. Mense amplius est, quum haec omnia commisi puero Kriwitzii, qui filium ejus ad nos redeuntem deduxerit. Paucos abhinc dies alter filius Kriwitzii mihi significavit, se nautae Ultrajectino libros ad te perferendos tradidisse. Ego, quia ex tua epistola cognovi nihil adhuc te accepisse, angor animi, non propter meas literas, quarum jactura vilis est, et haut difficulter sarciri potest: sed propter manuscripta volumina, in quibus mea fides, et illius hominis salus, qui mihi reliquis insciis ea credidit, vertitur. Si perierunt, aut in alienas manus inciderunt, tum me: sed nolo [Gap desc: Greek words] . Quaeso te, libera me hac cura, quae me dies noctesque sollicitat. Simulac tuam responsionem videro, jubebo in quaestionem postulari nautam, qua cogatur indicare quid sibi commendato fasce actum sit, et cui tradiderit. Apparatum tuum in Ovidium subinde novis accessionibus locupletari vehementer gaudeo. Utinam brevi votorum, quae nuncupavi solvenda Musis, quamprimum desideratissima editio tua emerget in dias luminis auras, reus fierem. Hackius omnes elegantiorum litterarum studiosos insigniter demerebitur, si repraesentaverit promissa de celeberrimi Rutgerfii Venusinis lectionibus. Insta, urge hominem, ne spes nostras destituat, et elegantissimus libellus diutius privatis parietibus circumscribatur, qui olim merebatur in luce rei litterariae volitare per ora virûm. Novam Horatii editionem nondum vidi. Aveo cognoscere quid in illa praestitum sit. Wyngardenius nostrae Academiae typographus nihil novae mercis ad nos apportat, ut hîc tanquam in solis insulis aetatem agam, ignarus quid edatur aut rerum geratur, nisi ex te intelligo. Exempla epistolarum Casauboni ad Lipsium si ex Zulichemiana bibliotheca potero impetrare, multum et tibi et viro nobilissimo debebit haec nova editio illarum, quam adorno, sive prioris appendix. Habeo jam nonnullos [Gap desc: Greek words] , et spem mihi facit Mericus filius plurium, quae penes se delitescunt, a quo nuper habui litteras cum dono libelli de Enthusiasmo Anglica lingua scripti, in que aliquot Patrum loca emendat, et versiones castigat, docetque multa non protrita. Sed quando Magni Parentis tui selectis epistolis fruemur? Sane si in Belgio tecum una essem, non desisterem tundendo vel odio illas tibi extorquere, ipseque euram


page 22, image: s022

editionis, si tu huic negotio non posses vacare, susciperem. Quam ne hîc quidam detrectabo, aut ullum laborem subterfugiam, si te volente aut aliis curis impedito per me promoveri cultissimarum epistolarum editio possit. Ingens vulnus, quod ex acerba morte doctissimi Rubenii res litteraria accepit, me quoque vehementer percutit. Elegiam ejus memoriae dedicatam flagrantissime desidero. Lectione enim tuorum incomparabilium carminum, tantopere delector, ut raro e manibus deponam. Quandocunque autem evolvo [Gap desc: Greek words] . Meditabar et ipse aliquid, quo testatum facerem me summum dolorem ex insignis viri et amici excessu cepisse, et observantiam ac amorem, quo vivum prosecutus sum, nec post ejus obitum refrixisse. Sed me Musae non respiciunt. Si tamen tu, Gronovius aliique, quibus nomen eruditorum curae est, monumentum ei condere statuistis, quale olim Lipsio, Scaligero, Thuano, tuus parens aliique viri eruditi erexerunt, nec ego impigre symbolam conferam. Vale, eruditorum et patriae tuae ocelle, ac me ama. Duisburgi VII. Kal. Jan. instantis anni CICCICLVIII. qui tibi faustus felixque illucescat. Elzevirios, si non grave est, meis verbis saluta, propediem litteras a me habebunt, Has abeunte tabellario deproperavi, uti ex lituris apparet. Rogo te ut inconditae scriptioni ignoscas.

EPISTOLA XVI. JOH. GEOR. GRAEVIUS. Nic. Heinsio. Hagam.

Tantum quod acceptissimas tuas, Vir Nobilissime, acceperam, quum in Schelium incidi, Swollano itineri se accingentem, et ad comitia contendentem, quae futura hebdomade habebuntur. Negotium ejus fidei creditum sibi curae fore, coramque tecum de eo acturum recepit. Constituit enim ad vos excurrere comitiis peractis. In quibus utinam, quod omnes boni optant, viri insignis ratio habeatur. In Ovidio tuo sudare operas, et maximam partem profligasse mirifice gaudeo, et quis non, nisi qui iratis Musis et Gratiis natus est ? Ipsi Ovidio, si quis manium sensus, illa dies, qua opera ejus felici tua manu expedita, et a tantis monstris purgata in lucem prodibunt, alter erit natalis. Urge, obsecro, et insta, ut maturent typographi, neque nostra vota et desideria longius suspendant. Multa enim recondita nos ignoraturos existimo, quam diu praeclaras tuas animadversiones desideramus. Menda typographorum observavi pauca, et nullius fere momenti. Mitto nunc quae memoriae succurrunt. Notare plura memini in scida, sed quam in hoc temporis articulo invenire nullus potui, quamvis omnem fere supellectilem excusserim. Latebit, sat scio, in libro aliquo. Simul ac se obtulerit, habebis. Accuratius res meas perlustrabo: nec mihi quicquam industriae reliquum faciam, donec invenero. Nam in spem tuae gratiae nullam curam aut laborem unquam subterfugere mihi certum


page 23, image: s023

est. Neque sane possum vel minimum officium sine maximo crimine in te poraeterire, cujus tanta erga me est meritorum magnitudo, ut omnia studia et officia, quae a me proficisci possunt, illis sint leviora. Praeteriti temporis excusationem nullam affero, neque ullam afferre potero, quae maculam illam exigere queat. Ad aram, ut ita dicam, humanitatis tuae confugio. In posterum vero scriptionis assiduitate, si in hoc genere meum studium non adspernaris, et praesenti officiorum pietate, fine ulla temporis et loci exceptione, satisfaciam tibi. Elegiam in obitum Rubenii tuam nunc rccipis, si pace tua licuerit, praefigetur diatribae postumae Rubenii de lato clavo, cujus edendae curam in me recepi. Cum maxime illis pannis dispersis componendis et consuendis vaco, quantum in horis subsecivis per negotia varia, quibus mire distrahor, licet. Saxones mei tot epistolis sollicitati quasi in silentium conjurarunt. A longo tempore nihil habui litterarum. Antiqui codices num Erfurtanis traditi sint, de quo. tamen nullus dubito, etiam nunc ignoro. Nec possum exputare, cur nullum adhuc responsum tulerim. Num praefectus bibliothecae diem suum obierat, an in alia loca migrarit, an ipsa bibliotheca incendio perierit, quod Erfordiam ante aliquot menses infestasse, et magnam partem urbis depopulatum esse cognovimus, ambigo. Spero tamen mercatores, qui ex autumnali Lipsiensi panegyri redibunt, explorati quid allaturos cum [Note: Gulielmum Capoferreum se vocat, Eyserhooft Germanice, cujus animadversiones in Ovidii Metamorphoses, edito Ovidio nostra cura subjunximus.] Ferrocapi notis in Metamorphosin, et forsan reliquis libris Thuringicis, si supersunt. Interea mitto, quae olim festina manu ex Ferrocapo excerpsi. Fortunam Gudii ipsius et nostris optatis respondere laetor. Scribam ei proxime. Aveo enim scire an in Remensi bibliotheca lateant forsan antiqui codices Polyaeni. Hunc politissimum scriptorem innumeris lacunis ex codice Anglicano, cujus excerpta mecum olim communicavit doctissimus FR. Junius, dudum edidissem, si probi exemplaris ultimorum quatuor librorum, qui in Anglicano apographo desiderabantur, copia esset. Heraldus in adversariis olim ejus quoque auctoris editionem ex antiquis libris emendatam promisit. Forsan illa excerpta poterunt erui. Pretium, si quod impendendum erit, gratus statim numerabo, quibus jusserit. Tu, quaeso, in antecessum, si ad illum litteras daturus es, hominem desiderii et voluntatis meae certiorem fac, si non grave est. Anacreontis et Sapnhûs poemata a Fabro publicata impense videre cupio. Gronovium rogavi, ut illa curriculo ad me curaret, si apud Lugdunenses veneunt. Franeckerae prodierunt Longi [Gap desc: Greek words] cum nova versione et notis Professoris Graecae linguae, quae fugitivo oculo apud nostrum Schelium lustravi. In notis nihil novi deprehendi. Versio Jungermannianae multum cedit. Renati Rapini eclogas cum dissertatione de carmine pastorali puto te vidisse. Freinshemius fatis concessit, in quo viro Germania magnam fecit jacturam. Quando fidem tuam liberabis, et ad nos invises? Rogo te obsecroque, ut antequam ex nostris oris discedas, audio enim te adornare Suecicum iter, nos voti compotes reddas, et tuo bees complexu. Si non dedignaris hospitium tenue et


page 24, image: s024

rebus venies non asper egenis, desideratissimus venies meis laribus. Monstrum illud, quod te aliquamdiu exercuit, spero domitum nunc esse, et te hac sollicitudine defunctum. Plura menda in Ovidio observavi cum in hoc, tum in aliis tomis, sed memoria exciderunt. Spero tamen indiculum me inventurum. Subnectam unam atque alteram conjecturam, de quibus tua valebit existimatio. In epistola Helenae ad Paridem. vers. 105. si te vidissem, primus de mille fuisses. Non damno hanc lectionem. Si tamen manu scripti juvarent, mallem: primas de mille tulisses. Versu sequenti: Judicio veniam vir dabit ipse meo. Mallem: daret. 11. Trist. vers. 210:

Altera pars superest, qua turpi crimine tactus
Arguor obscaeni doctor adulterii.

Olim mihi persuasi legendum esse: qua turpi carmine factus. In hanc sententiam me induxit versus 208et quae sequuntur. VIII. Metamorph. 802. scabra rubigine fauces. Mihi non videtur improbanda nonnullarum editionum lectio: scabri rubigine dentes. Petron. cap. CXXIV. scabra rubigine dentes. Sueton. Octav. 79: dentes raros et exiguos et scabros. Martianus Capella. III: Protulit quoque limam ex quo scabros dentes vitiliginesque linguarum et sordes purgabat. Ibidem vers. 807: Genuumque rigebat orbis. Nee hîc rejiciendam putem vulgatam lectionem: Genuumque tumebat orbis. Hesiodo propter eundem causo Caligo fame squalida dicitur [Gap desc: Greek words] in Aspid. vers. 265. Per tumorem intelligo illum ipsum, qui auxit articulos, et fecit, ut tali extarent. Eho jam satis nugarum! Si nauseas, aut una illas litura dele, aut Vulcano trade. Tuum judicium mihi instar omnium erit. Vale, Belgii et meum decus. Daventriae a. d. XI. Octob. CICICCLX. aerae Dionysiacae.

EPISTOLA XVII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

Coloniensem Laurentiani collegii bibliothecam utriusque memoriae non succurrisse, quum Duisburgi agerem, et subinde Coloniam excurrerem, sane quam doleo. Tum sine mora vota tua repraesentandi facultas erat. Nunc difficilius id consequemur. Nam qui vel levem harum rerum usum, aut ullum litterarum gustum habeat in magna illa urbe, quae olim benigna bonarum artium et viromm eruditorum alumna fuit, novi neminem; nec facile inveniemus, etsi medio sole accensa lucerna totam lustraverimus. Ego sane huic curae unice quondam incubui, ut adjungerem mihi, si qui ibi essent viri docti. Vasta sunt omnia, barbarie, inscitia ac squalore tricarum scholasticarum omnia horrent. Non puto ullum Germaniae tractum esse, qui ab omni elegantiore doctrina longius absit. Memini saepius de tanta litterarum solitudine queri illustrem Mallinkrotium, quum ad illum Coloniae degentem frequenter


page 25, image: s025

inviserem, quo duce excussi plerasque omnes Agrippinensium bibliothecas, praeter illam, quae in Cathedrali ecclesia servatur, quam per custodum inhumanitatem nobis inspicere haut licuit. In Laurentiano autem collcgio aliquid bonae mercis reconditum latere tum non memineram, quamvis Modium et ipse aliquot annos abhinc legissem; neque Mallinkrodius ullam ejus mentionem faciebat. Nihil tamen in me desiderari patiar, ut tuae voluntati ac desiderio pro mea facultate satisfiat. Dudum imperavi mihi omnia studia mea, operam ac cogitationes tuis commodis et obsequio dedicare. Neque mihi quicquam erit antiquius, quam cultus observantia et praesenti officiorum meorum pietate id testatum facere. Simul ac tuas legi, scripsi Coloniam, ac diligentissime egi cum necessario meo, causarum patrono, sed [Gap desc: Greek words] , cui nullum cum Musis intercedit commercium, ut perlustret D. Laurentii collegium, ac studiose vetustum illum Nasonis codicem investiget, inventumque ad me curet, ac quovis pignore caveat de incolumi ejus restitutione, aut saltem exploret supersitne ne an interciderit. De hujus hominis fide et officio nullus dubito. Sed vereor ut par sit huic negotio exequendo. Nam nisi in indicibus apparuerint Fasti illi, vix ab illo reperientur. Alium vero, cui hoc negotium mandarem, in ista urbe habebam neminem. Spero illum brevi responsurum. Si hac via non processerit, alia tentabimus per amicos Noviomagenses. Codicis Meursensis ut copiam nobis faciant amici, operam dabo, si tanti fuerit. Valde enim recens est, et infra trecentorum, nisi fallor, annorum aetatem. Operarum tarditati, quae nunc demum manus admovent edendis tuis in Metamorphoses observationibus, quas profligatas esse credebam, vehementer irascor. Nam gaudium, quod animo jam praecipiebamus, spesque omnium magna humanioris literaturae jactura produci longius quis non indignetur? Quamvis tu demisse nimis ac humiliter, qua es singulari modestia, de tuis curis sentias ac loquaris, cave tamen putes te ulli persuasurum hoc esse, qui ingenium ac eruditionem tuam novit. Mihi sane ne persuadeas tute ipse auctor mihi es, cui quum novissime a te hilare ac libenter hospitio acciperer, tot divinas ostendisti emendationes. Sed illae quot erant ex tanto acervo? Paucae equidem spicae ex messe uberrima, ut inde facile existimare possim, quantus bonarum rerum thesaurus nos maneat. Ejus expectationem diutius ferre vix possum. Urge, quaeso, lentos illos homines, insta ut desideratissimum opus ad exitum tandem deducant. Quamdiu illo carebimus tardi videbuntur.

Stare dies, segnemque rotam non flectere Phaebe.

Non hoc meum solum, sed omnium politiorum hominum votum est: A Daumio eadem die, qua tuae mihi traditae sunt, accepi litteras. Eae te jubent salutare, significantque omnes tuum Ovidium anxie expectare. Barthio commentarius in Statium sub proelo est, magnamque partem confectus. Adversariorum tomos [Gap desc: Greek words] sibi abstulit quidam Mathaeus Lagius adolescens Silesius, qui moribundo Barthio adfuit. Is ipse est, qui vindicias Barthianas contra Vlitium nostrum non ita pridem edidit. In eas nuper Swollae incidi. Sed vix lectu dignae sunt. Communicavi illas cum Schelio, a quo simul recepero,


page 26, image: s026

tibi mittam, ut quum videris cum Gronovio, curentur ad Vlitium. Ille Lagius affirmat sibi a Barthio animam agente Adversaria esse donata, quod haeredes Barthii pernegant, ac restituere nolenti diem dixerunt apud Rectorem Academiae Lipsiensis, penes quem deposita servantur, donec pronuncietur, quem illorum librorum haereditatem cernere jus fasque sinat. Specimen hoc commentarii Statiani ad me misit Daumius, quod velim etiam Gronovio perlustrandum praebeas. Ovidii Codices antiquos Barthianos ad quem pervenerint ait se non potuisse explorare, nullos se habere ab eo, nisi Plauti, Statii, Lucani, Juvenalis, Horatii. Victorem Massiliensem editionis regiae ut ad se curarem descriptum denuo enixe etiam atque etiam rogat, ingens ejus desiderium testatus, ac conceptis verbis affirmans se non posse majore beneficio obstringi. Quaeso te ut illam Victoris editionem mecum communices. Locabo describendam, et ut tibi illaesa restituatur cum aliis tuis libellis, qui penes me haerent, mihi cordi erit. Nam pervelim amici desiderio obsequi. Litterae etiam ab Erfurtanis ad me perlatae sunt. Bibliotheca evasit incendium. Spem faciunt reliquorum codicum Ovidii. Praeses biblioihecae, a quo illos accepi mutuos, quibus usus es, dudum alio commigravit. Successorem ajunt difficiliorem esse. Sed sperant hominem posse expugnari. Epicedium Rubenii tuum ejus libello postumo praefigere certum est, nifi tibi displicet. Si quis manium sensus est, triumphabit, tam insigni elegia te ejus memoriam posteritati commendasse. Quae in illa emendasti fac, quaeso, ad me perscribantur. Nobilissimus Schelius ad nos nuperius revisit. Tibi jussit salutem adscribi, cupitque certior fieri de tuo in Sueciam discessu, ut antequam profectionem suscipias, te videre possit. Utinam in animum inducas per nostrum et Swollanum agrum Groningam iter facere. Nihil tuo complexu nobis gratius accideret ac optatius. Mihi per negotia nunc abesse non licet. De Polyaeno multum te amo. In Vaticana bibliotheca extare membranas istius scriptoris ex Vossio intellexi. Bigotius nos posset beare, si tantum a rebus suis otii ei sit, ut huic curae animum appellere velit. Heroidum epistolas hisce diebus non oscitanter relegi. Mendas autem typographicas observavi paucissimas. Percurram et reliqua ac diligenter annotabo, quos deprehendero, operarum errores, quod et Elzevirio promisi, qui novam editionem minorem adornat. De Trajectina provincia tu quidem amice mones. Sed non poenitet me loci hujus, quem tot annos Gronovius celebravit. Si tamen in fatis fuerit, et vos judicaveritis e re esse litteraria illam spartam mihi decerni, a vestro consilio meae rationes non discrepabunt. Sed haec [Gap desc: Greek words] . Vale, vir Nobilissime, et me ama. Daventriae a. d. XI. Febr. CICICCLXI. aerae Dionys. Nobilissimum Vossium et Junium saluta meo nomine, ac huic, si non grave est, significa, me amicos Duisburgenses et Vesalienses de cive Heidelbergense, qui fertur habuisse editionem Germanicam Willerami, appellasse saepius, sed irrito successu. Iste homo Vesaliae non potest indagari. Iterum vale, meum decus.


page 27, image: s027

EPISTOLA XVIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

Magno cum cruciatu ex tuis novissimis intellexi te, profectioni Suecicae accinctum, cis duos tresve dies in viam te daturum. Sperabam enim te,

Ambobus mihi qui carior es oculis

Ante abitum tuum me visurum, ac desideratissimo tuo complexu fruitumm, quo nihil mihi accidere potuisset gratius optatiusque. Sane nisi inserviendum esset valetudini, non possem durare, quin excurrerem ad te, etfi status condictusque cum hoste mihi dies esset. Nunc acerba fata invidere mihi hanc felicitatem fero aegerrime. Nec minus doleo patriae tuae vicem, quae non intelligit se orbari summo suo ornamento. Si saperet, si virtutes et eruditionem sua manerent praemia, te summis ornatum honoribus apud se retineret, nec pateretur a se avelli, qui, si in alio orbe degeret, magnis conditionibus ad decus suum debebat arcessi. Sed de hac temporum perversitate queri licet, emendare illam non licet. Deum ego precor, ut iter tuum provinciamque tibi decretam prosperet, teque salvum ac magnis auctum dignitatibus ac commodis nobis redonet. Victorem et Hippolytum accepi. Illum curabo ad Daumium et tibi illaesum praestabo restituendum. Exemplaria Ovidii et Claudiani Erfurtana nundinis Lipsiensium vernis ad me, spero, deferentur. Velim mihi antequam abeas significes, quid illis libris te absente faciendum, et ad quem curandae sint meae litterae, quas ad te crebro daturus sum, si studium meum non fueris aspernaturus. Intra tres quatuorve menses proficiscendum mihi erit Dusseldorpium propter possessiunculas meae uxoris. Nisi quid iter hoc impedierit, promitto me Coloniam aditurum, et Laurentiani Collegii bibliothecam diligenter excuflurum, quandoquidem amici fallunt. Nihil enim adhuc ab illis responsi accepi. Si Fastos reperero, tuis votis satisfaciam. De Polyaeno, quae narrasti, sunt mihi gratissima. Constitui ipsum Bigotium hoc nomine appellare et nostrum Gudium, modo mihi compares, ad quos mittendae sint epistolae. Respexi hisce diebus curas meas in Quintilianum. Si antiquorum librorum, quos tu in Mediolanensi ac Helvetiorum bibliothecis exstare narravisti mihi, copia fieret, omne studium meum in hoc scriptore expoliendo locarem. Interea Rubenii latum clavum et mearum Observationum unum alterumve libellum hoc vere expediam, si vivo, et valetudo melior me respexerit. Quatuor sunt hebdomades, quuum Schelius a nobis abiit. Nec scio ubi locorum haereat. Langermannum, ubi Hamburgum veneris, saluta meo nomine amantissimis verbis. Vale, Heinsi, meum decus, feliciter ambula ac redambula. Simul ac defunctus fueris itinere fac, quaeso, me ejus rei certiorem. Omnia mihi


page 028, image: s028

erunt ingrata, donec cognovero te prospero itinere esse usum. Deus te servet. Daventriae V. April. CICICCLXI.

EPISTOLA XIX. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Daventriam.

MEministi opinor, quod praeco ille olim in theatro Romano popularibus tuis elogium occentaverit. Nullam videlicet gentem fide ante Germanos esse. Gaude et gratulare tibi, mi Graevi, quod haec in tempora natus sis, ne quid tibi cum isto praeconio negotii esset, nusquam enim impune tulisses hanc colendarum amicitiarum sive oblivionem, sive negligentiam. Ego certe irascor tibi, sed quantum amantes solent. Quem totis novem mensibus, quas a patria absum, ne verbo quidem tantillo sis dignatus compellare: si scripsisti, quod Elzevirius ultimis litteris videtur velle, nescio quo fato aberrarit epistola, cum vix ullam desiderarim hactenus ex longe pluribus, quas ex patria atque aliunde accepi. Mitte igitur aprographum earum quam primum, aut si hoc non potes, relege vestigia ejus argumenti, in quo illae potissimum oc cupabantur. Hoc mihi officium longe erit acceptissimum. Audio Tanaquillum Fabrum, ex quo revixit, de me nonnihil ad te perscripsisse; id quale sit fac intelligam. In notis meis ad Nasonem quod tam multa trita occurrunt et vulgaria pudet me mei. Sed hominum inscitorum obtrectationi occurrendum fuit, quam ne sic quidem satis evasi: audio enim jam nunc castigationes nonnullis meas vellicari, quae nemini, nisi stupidissimo, displicere possunt. Quamquam non ignoro ipse errori non uni me illic obnoxium fuisse, quos ut corrigam, curis secundis jam nunc omnia percensere coepi, a quibus tamen cogitationibus nonnihil Claudianus recensendus jam nunc me avocavit. Bigotius ad suos reversus nunciat non pauca, quae tu minime invitus audias. Fraudabo tamen harum te cognitione, dum literae tuae et quidem verbosissimae appareant. Quas si impetraro, Herculi me clavam opinabor extorsisse. Rogatum iterum te velim, ut si de Rubenii postumis opusculis edendis cogitare pergis, iis addas, quae super duabus aut tribus gemmis erudite commentatus est, tum libellum Johannis Baptistae Donii de paenula, quod et exiguus admodum sit, nec venalis haberi possit. Meum exemplar nescio quomodo amisi. Apud Gronovium tamen fortassis aliud invenies. Si ne illic quidem ullum extat, suum tibi offert Bigotius. Sed non ante missurus, quam Rubeniana scripta proelo typograhico commissia esse intelliat. Vale, et de membranis Erfurtensibus quid sperandum sit mone. Exarabam manu praepropera. Holmiae Suecorum CICICCLXII. a. d. XIV. Jan. Gregor.


page 029, image: s029

EPISTOLA XX. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

TArdius promissi fidem libero, quam aut tuus in me amor, aut meum officium postulabat. Decem ipsi menses sunt, quibus silui, et tot tuis amantissime scriptis epistolis ne verbum reposui. Mihi non est tam ferreum os, ut tantam cessationem apud te excusare sustineam, malo culpam agnoscere et deprecari. Nolim tamen existimes causam intermissionis litterarum fuisse oblivionem aut voluntatem. Quî enim illius obliviscar, cujus doctrinam, ornamenta vitae, humanitatem, fidem, studium, et merita erga me in omni sermone libentissime maxima cum voluptate usurpo? nec negligentiae tribuas, quum nihil antiquius et honorificentius mihi ducam tua amicitia; sed et absentiae meae, et molestiis, quae cum in transferendis, tum in constituendis rebus meis me oppresserunt, et, quod primum est, acerbissimo dolori, quem ex optimi parentis obitu cepi. Paucis diebus postquam tu in Sueciam abieras, ego Antwerpiam profectus sum, ut haeredibus Rubenianis traderem diatriben de lato clavo, et omni poene re vestiaria Romanorum, ex indigesta mole a me magno studio et labore compositum. Ibi sex hebdomades desedi, et omnes schedas [Gap desc: Greek words] excussi, reperique duos libellos, alterum de nummo Augusti argenteo, qui est duodecimus pag. V. in tabulis a Biaeo Antwerpiae editis, alterum de Augusti natali, qui est quidem imperfectus, sed tamen auctore suo non indignus. In reditu mihi proceres Trajectini vacuam in hac Academia interpretandi veteres historias provinciam obtulerunt, quae res ancipitem mihi deliberationem attulit. Tandem illorum voluntati ac hominum amicissimorum, praesertim Gronovii nostri consiliis et cohortationibus, quae cottidiano quasi convitio ad hunc locum occupandum me impulerunt, parui. Hoc negotium, dum iter adorno, dum confecto itinere res meas compono, et stationem capesso, duos menses mihi perdidit, quibus nec publicis nec privatis officiis mihi vacare integrum fuit. Tantum quod his molestiis defunctus eram, et animam jam ad intermissum litterarum et officiorum usum instaurandum comparaveram, quum subito inopinus et luctuosissimus de parentis mei morte nuncius quasi fulmen me percussit, ut nihil aliud quam de eo cogitare possem. Nam hoc patre amisso, qui et sanctitate morum incredibilique erga me pietate, ut desiderio mei animam exhalarit, vix parem habet, non tantum conspectum hominum, sed ipsas litteras aversabar, a quibus alias levationem doloris petere solebam, quam illae haut invitae dabant. Simul ac me collegi, et redii cum Musis, quae ut tu silentii longinquitatem, sic illae diuturnum discidium mihi merito exprobrabant, in gratiam, nihil mihi prius fuit, quam pristinam litterarum consuetudinem, quam mihi tecum esse vis, revocare. In


page 030, image: s030

qua colenda tanta fide et diligentia versabor, ut et frequentia et ubertate scriptionis tibi posthac me satisfacturum recipiam. Non fallam tuam opinionem, nec meum promissum. Ovidium tuum, munus incomparabile, postquam ab Elzeviriis accepi, integrum perlegi, cujus partes antea libaveram. Summa quaevis de te sibi promiserunt dudum omnes, quibus ingenii tui ac doctrinae vis incredibilisque industria perspecta est: sed juro tibi te omnium spem et expectationem vicisse longe. Nec enim quisquam est, qui de his studiis recte possunt existimare, quos ego quidem novi, qui non divinitatem hujus editionis agnoscant, et magnopere praedicent. Rapuisti in stuporem omnes. Ne putes me inservire tuis auribus, vide, amabo, quid de illo sentiant ii, quos offensos, ac gravius, quae minus clementer in illos justissima indignatione provocatus dixeras, accepturos esse verebamur. Sed vide quantopere illi ipsi nunc lucubrationes tuas laudent et admirentur. Quid quaeris? De mea sententia sic habeto, non prodiisse a renatis litteris scriptorem, qui tot mendis obsitus ad nos pervenit, tanta cura, studio, et ingenio emaculatum, qui possit cum tuo Ovidio comparari: neque extare ullum hujus generis scriptum, quod tantum ornandis et augendis literis contulerit, quam tuae divinitus in hunc poëtam scriptae animadversiones. Qui non gratulantur rei litterariae, tantum te ei extremis his temporibus attulisse opis, quantum nemo suspicari poterat, illos ego decrevi iratis Musis et Gratiis esse natos. Plus tuae curae fere debet Ovidius, quam suo ingenio. Si enim aegrotus conclamatae valetudinis tantum beneficium a Medico, cujus opera convalescit rursus et confirmatur, accepisse creditur, quantum a parente, quem necessitas ei dedit, ingeniosissimus poëtarum non minus tibi debebit, qui salutem, colorem ac nitorem misero restituisti, quam sibi ipse; sane ille dies ei, si quis manium sensus, natali suo gratior erit, quo felices manus ejus operibus admovisti. Hanc felicitatem tuo invident Virgilius, Propertius, Lucanus, Valerius Flaccus, caeterique, qui tuam opem implorant, quam frustra ab aliis tam diu expectarunt. Nec est unde eam sperent, si tu illis adelle nolueris. Tuas animadversiones dum avide sic perlustro, hic quoque homo se principibus permixtum agnovit Achivis, sed magno cum pudore. At ubi ad illam partem veni, ubi meum nomen attextum vidi illi peplo tuo, tot praeclarissimis nostrae aetatis viris insigni, obstupui, et admiratione summi tui erga me amoris confusus, ne nunc invenio quid dicam, aut quo orationis genere tibi gratias agam. Vellem quidem pepercisses pudori meo, (scis enim quum ante hos binos annos in familiari sermone aliquid tibi de hac re excidisset, me summis precibus invidiosum hunc honorem principibus rei litterariae debitum, esse deprecatum) non possum tamen non tanto tuo in me studio mirifice delectari. Hoc enim mihi multo amplius est, quam ipsum illud pulcherrimum munus, quo me affecisti. Nam multa magna et immortalia munera interdum etiam importunissimis hominibus, qui opibus et potentia florent, tribuuntur, talis autem viri tantam benevolentiam ac voluntatem, quam ista in me hominem umbraticum, a quo praeter observantiam et gratam voluntatem quod exspectes nihil est, benignitate declarasti, nemo potest


page 031, image: s031

consequi, nisi quem virtutis ac eruditionis aliqua opinio tibi conciliavit. Non quidem tantum mihi sumo, quamtum tu mihi das: tamen esse me aliquid non quidem ego tibi credam, qui, puto, ipse me novi optime; saepe enim me domi meo metior pede, sed alii tibi credent, qui in tuo viri integerrimi ac doctissimi judicio acquiescent, quod ego etiam in aliis omnibus rebus, si ab hae discessero, facio libentissime. Equidem expertus loquor, qui testimonii et divini muneris tui fructum jamdudum cepi uberrimum, cum alibi, tum praecipue Antwerpiae ante aliquot menses apud Jacobum Wallium, hominem, ut nosti, disertissimum, qui me ignotum, simul nomen meum acceperat, tui erga me studii magnitudine incitatus, quam ex hac [Gap desc: Greek words] cognoverat, cupide complectebatur. At quas tibi nunc gratias agam pro tanto munere, quo majus, quodque plus dignitatis perpetuum mihi afferret, dare nullum potuisti? Pudet me profecto inanibus tantum verbis defungi. Neque tamen ulla excogitari possunt, quae non leviora sint summis tuis erga me studiis et meritis. Nihil video, postquam omnia circumspexi, rationesque subduxi, mihi esse relictum, quam ut, dum vivam, summis opibus nitar, omni cura, cogitatione, totaque mente in id incumbam, uti tui observantia, cultu, praesentique officiorum pietate omnes tuos amicos ac necessarios vincam, tibique probem nihil mihi aeque curae esse, quam ut tu aliique agnoscant me nulli mortalium plura ac majora debere, quam tibi, idque unice optare, ut tua beneficia tibi sint jucunda, et gaudeas illa non male esse locata. Quod nisi rebus ostendero, ipse jubeo sciscoque, ut sacer intestabilisque, ac omnium bonorum odio dignus habear. In re litteraria quid in Germania, quid hîc, quid alibi gentium geratur, vis quod scribam habeo. Indies magis obsolescunt bonae artes, et contra ea barbariei opes convalescunt. Tecum et cum paucis illis, qui dignitatem sustinetis elegantiorum studiorum, aliquando illa efferentur, quod ut sero contingat, deum veneror. Prostat in Germania magna pars commentarii Barthiani in Statium, mihi adhuc invisitati; sed nondum integer. Neque spes est fore, ut unquam reliqua lucem videant. Typographus enim, si fama non mentitur, conturbavit. Reinesius editioni paratum habet secundum tomum Variarum Lectionum, et Commentarium in Inscriptiones Gruteri, multasque ineditas, nosque propediem illa jubet sperare. Anno praeter epistolas, quas vidisti, edidit explicationem obscurissimae inscriptionis Patavinae, quam tamen ego non probo. Daumius promittit notas in Prudentium et Miscellaneorum aliquot libros. Andreas Bosius ex bibliotheca Lipsiensi molitur editionem Genesii, qui scripsit historiam Constantinopolitanam, quae inscribitur [Gap desc: Greek words] . Est [Gap desc: Greek words] , nec comparet in corpore Historiae Constantinopolitanae Lutetiae edito. Argentorati fertur sub praelo esse Polybius. Si quid novi in Catalogo Francofurtensium nundinarum, quae cum maxime celebrantur, deprehendero, faciam te certiorem. Gronovii observationum libri priores interpolati, et aucti compluribus novis emendationibus, eis paucas hebdomades extabunt. Senecam ejus Tragicum, et Martialem a Screvelio editum, sed multis insignibus Gronovianis correctionibus ornatum te vidisse puto. Livium


page 032, image: s032

ejus cum notis recensitis brevi Elzevirii dabunt. Huetium librum de recte interpretandi ratione publicasse ex Vossio accepi. Sed is nondum ad nos allatus est. Faber ad me curavit suum Apollodorum, in quo nihil novi, praeter aliquot pagellas emendationum. Bibliopolae Trajectino persuasi, ut Meursii libellum de Ceramico utroque subjiceret proelo. In paucis diebus publice legetur. Laconica ejus vidisti credo. Gerhardi Vossii Etymologicum post tantam expectationem tandem lucem adspexit. Isaaci opusculum de LXX. interpretum versione a multis impugnatur. Nonnullorum refutationes nunc Lugduni typis describuntur. Coccejus jam refellit, sed cui noster acriter rescribit. Purblicavit modo diatriben de luce, Electori Palatino dedicatam, qua omnes in se incendit Cartesianae disciplinae alumnos, aeque ac altera illa Theologos. Egit nobiscum aliquot hebdomades, et etiam nunc hîc moratur districtus calumniis litium forensium, ex quibus simul ac se expedierit, iter in Angliam et Gallias adornabit. Cottidie ipsum video. Saepe tu es in nostris sermonibus. Rubenii opus de lato clavo commisi edendum Moreto cum illis duobus, quos superius commemoravi, libellis. Fidem dedit se statim jussurum operas movere proela, sed etiam nunc moras nectit. Lentum erit negotium, quod tamen propediem se aggressurum esse promittit. Perlustravi omnes chartas Rubenii. Illa, quae in gemmas commentatus est [Gap desc: Greek words] , nusquam reperiuntur. In novissimis litteris ad me datis illius commentarii mentionem fecit. Gevartius servat explicationem ejus pervenustam grandis illius gemmae et commemorandae ex cimeliis Regis Galliarum, in qua [Gap desc: Greek words] domus Augustae exprimitur, sed quam non nisi cum suo commentario typographis committere decrevit. Hoc vero quando futurum sit nemo exputabit. Non ignoras viri ingenium, quod multa promittit ac in humeros suscipit, sero vero aut nunquam aliquid praestat. Donii libellum ipse habeo, faxo ut calci adjiciatur, nisi typographus noluerit. Mihi in tenui labor est. Hoc ver impendam animadversionum libellis expoliendis, qui indies intumescunt. Hesiodum meum, quam primum ultimae editionis exemplaria vendita fuerint, Elzevirius proelo tradet. Nuperius eum commisi cum duobus codicibus manu scriptis Vossianis, sed recentioribus, in quibus nihil nisi [Gap desc: Greek words] , operae tamen pretium tuli. Vellem [Gap desc: Greek words] , quae mendis scatet, exemplaria nancisci possem, antiquiora praesertim. Penes Langermannum extare unum satis antiquum, Lutetiae in Regia et Memmiana esse aliquot insignia Vossius narravit. Langermanni si possem impetrare, pignori meam Anthologiam a Sylburgio collatam ei dare constitui. Ad Bigotium ubi scribes, fac, quaeso, eum instituti mei admoneas, ut et excerptorum ex antiquis Polyaeni codicibus. Nuperius litteris ad Vossium datis se illa per illustrem Thuanum, ad nos revertentem, curaturum recepit, sed Vossius nihil adhuc se vidisse ait. Si Elzevirius Hesiodi editionem traxerit, praecedet Polyaenus, modo mihi illarum variarum lectionum copia fiat. Desiderius Heraldus in Adversariis promisit novam Polyaeni editionem ex multis veteribus libris emendatam. Forsan excerpta apud haeredes latent. Si pretio possint parari, non parcere argento certum est. His curis, et negotiis publicis quicquid temporis


page 033, image: s033

possum suffurari, tribuo Quintiliano. Latini Latinii emendationes utinam Bigotius praestaret! qui quae tibi nunciavit fac, quaeso, mecum communices. Tua liberalitate, simul ac animadversionibus meis ultimam manum imposuero, utar, et librum tuum, quem promittis, evolvam. Gudius Romae agit, ad quem hoc ipso nomine scribam. Utinam Urbinensem ac Mediolanensem codicem aut ipse conferre aut invenire posset, qui mercenariam operam nobis locare vellent, et, quod vix sperandum, possent. Ovidium tuum avidissime perlegi, et cum in ipsis Ovidii verbis, tum in notis deprehendi nonnullos naevos typographicos, quos tu tamen maximam partem ipse vidisti. Sed in illo ardore legendi non potui ad has minutias animum advertere. Quae scriptionem meam cohibuerunt, illa quoque obstiterunt, quo minus iteratae lectioni potuerim vacare, cui tamen neglectis rebus propediem me accingam. Claudianum et Ovidium mihi promiserunt Erfurtenses. Haec panegyris Francofurtensis aut Lipsiensis feret illos, nisi fidem denuo fefellerint. Ego saepius illos urgeo. Quamprimum adportabitur, tradam Elzevirio. Coloniam per illas domesticas curas nondum mihi licuit excurrere, quamvis et res familiaris et summa cupiditas excutiendi Laurentianum collegium propter Ovidii Fastos, et Cathedralem Ecclesiam propter Quintilianum, cottidie me ad iter illud impellant. Per scholas publicas et domesticas nondum potui abesse. Forsan proximis feriis, quum Sirius prolatis rebus curam docendi relaxaverit, illuc contendam. Memini Daumium ad me scribere, Barthium editionem suam novissimam Claudiani contulisse postea cum codice manu exarato. In cujus manus post ejus fata iste liber inciderit nondum potui rescire. Forsan in illius Silesii, qui adversus Vlitium futilissimum libellum scripsit. Is enim morienti adfuit, et adversariorum tomos ineditos omniaque ejus scripta abstulit, praefatus se illorum haeredem a Barthio esse nuncupatum. Vidua et liberi repetunt et legibus experiuntur. Videbo, si poterit ille liber aut excerpta haberi. In Valerio tuo lib. IV. 654 conjectura, ubi pro Abjecti Phaleri, legis Actaei, mihi non displicet. In illam, quam ex me aliquando audivisti, haec ratio me induxit, quod remi confecta navigatione interdum reponebantur in navem. Plautus Asinaria:

Ad loquendam et tacendum tute habes portiscuum,
Qui pol si reposivi remum, sola ego in casteria
Ubi requiesco, omnis familiae causa consistit tibi.

Quod in antiquissimis navigiis factum esse semper nullus dubito, quamvis posteriores alligaverint lateribus. In tanta autem perturbatione quis non abjecisse potius remos, quam reposuisse Argonautas credat? lib. I. vers. 520. vulgo legitur,

Profugo quin agmina Phrixo
Annuit, Inoas ultro nec venit ad aras.

Legendum puto:

Abnuit, Inoas ultor nec venit ad aras.

AEetes abnuit, noluit agmina jungere Phrixo, nec Graecos ulcisci. Vale, Vir Summe, et me, si mereor, amare perge. In posterum nemo erit tuorum


page 034, image: s034

qui scribendi assiduitate mecum audebit certare. Non impingam denuo in hunc lapidem. Iterum vale. Trajecti ad Rhenum a. d. VIII. Kal. April. CICICCLXII. Epochae Dionys.

EPISTOLA XXI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

Febri jactabar, quum priores tuae mihi traderentur, quarum lectio mirifice me relevabat, quamvis illa sic me confecerat, ut nec publicis nec privatis officiis colendis par essem. Interim dum lento pede decedit, alterae tuae supervenerunt. [Gap desc: Greek words] respondebo. Amanuensem, qualem desideras, spero me tibi reperisse. Amsterodami est adolescens [Gap desc: Greek words] , [Note: Hunc amanuesem, sed brevi tempore, habuit Heinsius, questus sibi furto quaedam scripta ab eo subducta. Vid. Epist. ad Gronov. CCCLXXXVII. et ad Voss. CVI.] Jacobus Tollius, Cornelii [Gap desc: Greek words] , Harderviceni Professoris frater, qui dein Gronovio, postea hîc Trajectinis Professoribus operam dedit, ex quibus intellexi illum et morum probitate et cupiditate discendi omnium bonorum studio esse dignissimum. Ante aliquot annos, quum parentes propter rei familiaris angustias ad usum et cultum copiose suppeditare non possent, operam suam locavit Blavio, bibliopolae Amsterodamensi, qui illo praecipue usus ad descriptiones regionum, quas Atlanti suo inseruit, Latine vertendas, et alia negotia in Austria et Germania curanda, in quibus conficiendis fidem et industriam suam ei probavit, ut aegre sit passurus eum a se digredi. Ille tamen mavult ad studia se referre, a quibus nunquam sic feriatus est, quin fubsecivi temporis aliquid cottidie eis impenderet, et in iis excolendis, et tibi in tuis lucubrationibus et epistolis describendis operam navare. Dicitur et linguam Gallicam, Italicam, Hispanicam, et Germanicam didicisse et memoria complexum. Vix puto te aptiorem huic muneri hominem esse inventurum. De [Gap desc: Greek words] ex his, quas ad me dedit, litteris ipse potes existimare. Tuum responsum expectamus. Ubi jusseris, itineri se accinget. Intellexi modo Plumerum, qui, dum haec scribo, ad me invisit, tibi commendasse Gulartium quendam, hominem Gallum. Si istum judicaveris recte has partes posse gerere, fac, quaeso, quam primum me certiorem, ne vana spe Tollium lactemus. Excerpta codicis Urbinatis Polyaeni per Elzevirium ad me curavit praestantissimus Bigotius. Videntur esse quantivis pretii. Nondum tamen per valetudinem accurate illa examinare potui. Bigotio autem plurimum me pro hoc officio et labore debere profiteor, faxoque gratum et memorem me sciat vir humanissimus et boni publici rei litterariae studiosissimus. De te vero quid dicam, cui haec omnia accepta fero, quique nullum in me ornando hominis amicissimi officium praetermittis? Indies novae meritorum accessiones fiunt, quibus ego nihil repono adhuc, nisi inania verba, quorum hercule me pudet. Sed illucescet


page 035, image: s035

spero, illa dies, qua testatum facere potero, quantis tibi obstrictus sim beneficiis. Mercatores nostros ex nundinis Lipsiensibus, nondum rediisse domum Amsterodamenses significant. Illi spero aut ipsi libros Erfurtenses, aut certi aliquid de iis referent. Non desinò praefectum bibliothecae crebris urgere litteris, ut nos votorum compotes faciat, sed nec ab ipso, nec ab aliis amicis illius tractus a longo tempore aliquid responsi tuli, neque tamen eorum negligentiam aut socordiam accusandam existimo, sed meorum, aut illorum, quibus epistolas committunt, fidem. Nam post optimi parentis fata ego multorum desideravi litteras, illos vicissim de meo silentio conqueri audio. Quod si meas recte accepissent, minime hujus culpae suspicione tenerentur, sed de his videro. Meritissimae, quas tuo tribui Ovidio, nullae sunt phalerae. Ille non tantum meo, sed omnium praeconio superior est. Posteritas, si quod fuerit eruditionis pretium, merita tua agnoscet. Ab hoc saeculo, quod bonarum rerum sensum exuit, non est ut dignum tuis laboribus praemium expectes. Omnia citato cursu ruunt in barbariem. Hîc mera solitudo eil. In tanta urbe ne unum novi, qui elegantiore doctrina vel leviter tinctus sit. Sed inanibus querelis non lubet te obtundere. Ad Gevartium, Wallium, Bollandum, quae dono misisti, Nasonis tui exemplaria perlata esse ex ipsorum sermonibus cognovi. Miror nullum horum tantum munus dignis prosecutum esse laudibus, aut saltem gratias tibi auctori egisse. Sed aetas illa fuit, qua praeclarae virorum doctorum lucubrationes plausu excipiebantur [Gap desc: Greek words] . Est et hoc inter signa pereuntium litterarum et invalescentis barbariei. Gevartius aetate et viribus confectus abdicavit se munere, cui tot annos praefuit. Spero in tam pingui otio illum tandem editurum, quae tam diu parturit. Reinesii epistolae ex his nundinis Francofurtensibus demum in nostras oras pervenerunt, cui propediem, quae de antiquis inscriptionibus Romae edendis narras, indicabo. Ex Plumero accepi Parisienses proelo subjecturos rursus familias F. Ursini. Nisi animi fallor apud mercatorem Coloniensem, cujus, olim, quum Duisburgi aetatem agerem, numismatum ingentem vidi thesaurum, est in mundo, unde haec editio egregie ornari possit. In paucis diebus ad illum de hoc negotio litteras dabo. Illustris Schelii patria tandem rationem habuit. Nuper praefectura Iselmundana (nostrates Drostschap apnellant, quae summa apud Transisalanos equestris Ordinis dignitas est) nec ambientem, nec prensantem, imo nec opinum auxit, quum alii ambitu, largitionibus, sordidis artibus ac precibus hanc provinciam affectarent. Est haec quidem inter minores et meritis ejus inferior, sed ad maximas via et patens porta. Vossius iter Gallicum et Britannicum adornat brevi instituendum. In Catalogo Francofurtensi quod te delectare posset nihil deprehendi, nisi forsan aliquid bonae frugis continuerint epistolae hoc indice proscriptae; Georgii Richteri et familiarium epistolae selectiores ad Viros Cl. datae ac redditae. Accedit I. Richten vita, II. Orationes etc. III. Mantissae sex, quarum prima epistolas continet Casp. Hofmanni ad varios, secunda Variorum ad Hofmannum, tertia Andr. Dinneri ad Varios, quarta ad Dinnerum, quinta Variorum ad Varios, sexta judicia septem, IV. Specilegium epistolarum


page 036, image: s036

illustrium, Norimbergae apud Mich. Enter. in 4. An non vadimonium deseris? Vale, meum decus, et me ama. Scripsi [Gap desc: Greek words] . Trajecti VIII. Kal. Jul. CICICCLXII.

EPISTOLA XXII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

Ante duos quasi menses copiose binis tuis respondi, tibique tradidi adolescentem optimum, Jacobum Tollium, Cornelii [Gap desc: Greek words] fratrem, cujus manu in describendis tuis lucubrationibus et epistolis utaris. Vix puto te esse inventurum, qui modestia, morum elegantia et probitate, antiqua frugalitate, praecipuarum linguarum, quibus cultior Europa nunc utitur, cognitione, litterarumque studio cum hoc possit conferri. Quin eco in hanc opinionem cum testimonio aliorum, tum meo ipsius judicio adductus persuasum habeo nemini rectius has partes mandari, tantopere se mihi liberale ejus ingenium, honestarumque artium cupiditas probavit, quae magno ipsum contubernii tui desiderio accendit. Sunt complures, qui ei conditiones deferunt non spernendas; sed cum nemine constituet, antequam tuum animum ac voluntatem perspectam habuerit. Litteras non inscite ducit, ut tute cognoscere potuisti ex epistolae ejus ad me scriptae exemplo, quod meae continebant. Recte perlatas esse illas litteras spero. Commisi eas tabellario Trajectino Hamburgum ad Romerum curandas, qui inde tibi mittat. Hac occasione tum usus sum, ut celerrime ad te pervenirent, quae vellem. Amsterodamensis nauta negligentia meorum nobis elapsus erat. Inde ad nostros homines me contuli, quorum fides in reddendo nunquam desideratur, quod nisi fecissem proximus nuntius fuisset exspectandus, et hoc forsan fuisset consultius. Nam tuum silentium et suspicionem mihi adfert non redditarum litterarum, quum negotium istud longam moram, ut tum significavi, non ferret; et sollicitum me habet, quia nemo omnis officii te est diligentior. Incerta autem ista rerum humanarum inopinis quotidie ac acerbissimis exemplis nos nostrae fragilitatis admonentia quem non commoveant, ac curis et sollicitudinibus torqueant? O fata crudelia et nullis aequa virtutibus! Audi quantum ausa sint nefas. Eripuerunt nobis pridie Nonas Julias epochae Dionysiacae illustrem Schelium, illum incomparabilem heroëm, qui unus, aut praecipue effecerat, ne superiorum temporum felicitati haec aetas invideret: quem lapsis reipublicae juxta ac sapientiae et doctrinae rebus datum ac quasi coelo missum omnes boni modo laetabantur. Tanti viri obitus me dies noctesque cruciat. Quantam jacturam in illo fecerunt omnium laudandarum artium studia! quantum praesidium amiserunt omnes docti, quantum libertatis custodem patria! Nulia dies magni viri memoriam et desiderium ex animo meo delebit. Plura vellem, sed lachrymis conficior.


page 037, image: s037

Deus te servet, Heinsi, decus meum. Trajecti a. d. XII. Kal. August. CICICCLXII. Constitui Nobilissimo Schelio parentare, si haeredes suppeditaverint, quae scire mea interest. Sollicitabo viros eruditos, ut ad manes ejus ornandos symbolas conferant. A te expecto elegiam. Velim quoque Gallos tuos incites, ad tam pium officium. Iterum vale.

EPISTOLA XXIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

Vides hîc, quem nuper tibi commendavi, Jacobum Tollium, cujus mores, spero, se tibi probabunt. Hoc tibi possum praestare, eum a pergraecatitione ac cauponis omnique intemperantia et lascivia esse valde alienum, totumque se composuisse ad antiquae frugalitatis legem, si frons, et amici, qui ipsum interius norunt, non fallunt. Modestiam in illo nunquam desiderabis, ea, qua debet, observantia te prosequetur. Procaces enim istos mores, quos licentius vivendi genus et parentum nimia indulgentia plerisque tuis popularibus affricat, pridem exuit in illis regionibus, quas peragravit. Si eam diligentiam litteris excolendis adhibuerit, quam prae se fert, (ait enim se studiorum causa spretis lautioribus conditionibus tibi suam operam addicere,) nullus dubito, quin votis tuis et opinioni nostrae sit responsurus. Mitto nunc Meursii librum de Ceramico utroque, et gemmas, quas illustravit Rubenius [Gap desc: Greek words] . De quibus prolixius in litteris, quas hemerodromis Amsterodamensibus commisi. Duos antiquos codices Virgilianos, quos Rottendorffius ad Elzevirium curavit, et Observationes Gronovii, Tollius, spero, tibi adportabit. Vale, mea lux, et me ama. Trajecti ad Rhenum V Eid. August. CICICCLXII. Dionys.

EPISTOLA XXIV. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

Quo acceptiores mihi sunt tuae, et sunt mehercules nunquam non acceptissimae, eo iniquius fero tam infrequentes ad me perferri. Nam quae Schelii [Gap desc: Greek words] mortem nunciabant, quanquam Laconicae, hoc tamen nomine nimiae videbantur, quod historiam narrabant longe funestissimam, et quam animus meminisse horret; postea nullas a te vidi. Quamvis Tollius, qui ante hosce dies octo huc advenit, testatur alias apud Plumerum se conspexisse, quae Ceramici Meursiani pagellas comitarentur. Ipsas pagellas cum ectypo gemmarum


page 038, image: s038

veterum mihi a te reddidit, literas per Plumerum tabellario esse traditas, aut saltem fore tradendas, amicum nostrum prae se tulisse asseverat. Eae si ad aedes Stryckeri fuissent perlatae, quo omnes ad me curandae deferri solent, dubium non est conspectum meum subituras fuisse, cum ex fasciculis ejus opera ad me missis nil, quod sciam, desideretur hactenus. Itaque aut oblivione Plumerum hîc peccasse suspicandum est, aut puerum, cui tuas ad Stryckerum, uti solet, ferendas dederit, officio negligentius esse perfunctum. Quapropter te rogo obsceroque, ne graveris litteris secundis iterare, si quid illae complectebantur, quod ne ignorarem mea interesse sis arbitratus. De Prudentio, cujus editionem a Daumio adornari scribebas jampridem, plenius duplici epistola jam a me actum est, quam ut hanc cramben repeti sit necesse. Non defore subsidia quantivis pretii jam satis tibi inculcatum est, si vir doctissimus serio hanc curam, quam pollicetur, moliturus operae mox se accingat. Narrat Tollius penes Witsenium, Reip. Amstelaedamensis consulem, ejusdem Poëtae codicem exstare pervetustum, cujus usum Plumerus impetrare fortassis tibi possit. Est enim ille Witzenii filio multa familiaritate conjunctus. Virgilium a me recensitum et plurimis locis castigatum jam ad Elzevirios misi. Notas etiam premo, quod membranas plures ab amicis hinc inde expectem. Certe duos codices minime contemnendos Rottendorphius proximis diebus suppeditabat, aliis sperare praeter hos jussis. Claudianum editioni secundae jam paratum moratur spes a te mihi facta de membranis Erfurtensibus. Codicem ejus minime contemnendum Bigotius mittebat nuper e Galliis. Pro pagellis Ceramici multum tibi debeo. Utinam sit apud vos, qui reliqua viri eruditissimi postuma juris publici faciat. Creten praecipue, et Rhodon et Cyprum e tenebris protrahi in lucem velim unice. Eas enim a Regiae bibliothecae custode posse obtinere non despero. Gronovii nostri observationes tamdiu sub praelo haerere impatienter fero et indignor. Totis septem aut octo mensibus vix unicam ab amico nostro habui epistolam, sed quae de libello desideratissimo mentionem faciat plane nullam. Schefferus, credo, Phaedrum mox suum typis describendum curabit. MauriciiTacticis latinitate a se donatis Typographum etiam circumspicit, nescio an inventurus, nisi sit in Belgio nostro, qui provinciam libri edendi in se suscipiat, quod negotium tuae fidei atquae curae jam nunc commendo. Schelii optimi funus inconsolabiliter lugeo, sic ut unicam sororem sub idem fere tempus creptam mihi, pluribus lacrymis non sim prosecutus. Ut parentes viro, optime de nobis litterisque merito, vehementer te adhortor. Id si serio a te agi cognoscam, addam et ego versus, pietatis meac et affectus indices. Ex Italia diu est quod literarum nihil ad me perfertur. Tacent et Galli: expecto tamen indies a Bigotio, quae illum post diuturnam absentiam Parifios ex Neustria rediisse nuncient. Vale, Graevi suavissime. Exarabam Holmiae Suecorum CICICCLXII. a. d. X. Octobr. Gregor.


page 039, image: s039

EPISTOLA XXV. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio Ultrajectum.

SCripsisse me nuper et verbose, et frequenter scio, mi Graevi. Eae vero literae an ad te perlatae sint, illud est quod ignoro. De Prudentio edendo cum cogitare Daumium monuisses, huic instituto unde incrementum ac ornatus ingens sperari posset, verbis uberrimis semel itemmque jam designavi. De aliis etiam rebus tecum confabulatus sum, quas nunc iterari nihil est necesse. Majo praesertim et Quintili mensibus hinc abierunt ad te epistolae, nequid illas commemorem, quas Octobri nuper exarabam, erant enim illae admodum breves. Ultimae, quas a te habui, Sextili mense conscriptae sunt. Illas quippe diu apud se neglectas Plumerus nuper misit. Penultimae mensem Quintilem prae se ferunt. In utrisque Laconismum anxie captasti, et magis quam vellem, cum nihil sit, quod in hac solitudine me consoletur aeque ac oblectet, quam amicorum consolationes. Tollio, quem operose commendas, bene apud me fore auguror. Video enim ad praeclara ferri assiduo studio hunc juvenem. [Note: Vid. Nic. Heinsii lib. IV. Eleg. 7.] Schelio me parentasse ex hac elegia licet colligas, quam ubi legeris ad Gronovium nostrum mittas, obsecro, eum enim spectat proxime. De Observationibus amici nostri ne [Gap desc: Greek words] quidem. Excute, quaeso, si potes, hanc illi libidinem tacendi, et pertinacis silentii veternum. De Virgilio quid decreverint Elzevirii, haud dixerim. Misi certe exemplar jam pridem locis a me pluribus castigatum. Notas etiamnum premendas duco, dum adsint plura exemplaria. Quinque codices jam ad Elzevirios Antwerpia Moretus misit. Plures hinc inde expecto. Catalogus nundinarum Francofurtensium Criticos nonnullos in annum proximum nos sperare jubet. Quos inter variarum Lectionum Lotichii libros XII. Philippi Caroli (si probe memini) in Curtium. Ciceronis Epistolas, alios scriptores animadversa. Nomen hominis mihi hactenus plane ignotum fuit. Capoferrei in Nasonis Metamorphoses notata tandem sum nactus, ut de iis securum esse te nunc jubeam. Si quid ex Germania rerum novarum didicisti, communica, quaeso. Ego ex Gallia Italiaque jam pridem nihil audio; quod mirari satis non possim. Abfuit aestatem totam Lutetia Bigotius, in Neustriam evocatus. Nunc cum in eo sit, ut revertatur ad Menagium suum, cujus contubernio solet uti, frequentius scripturum esse, non est quod dubitemus. Schefferi Phaedrum jam sub praelo esse significavi. Plurimas a me conjecturas acceperat, quas tamen omnes operi inserturum esse non opinor. Est enim timidus admodum, et qui nihil mutari ferat in scriptoribus, nisi cum literae unius aut alterius res agitur. Vale. exarabam Holmiae Suecorum CICICCLXII. a. d. XXII. Novembr. Gregor.


page 040, image: s040

EPISTOLA XXVI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

HAE tertiae sunt, quas tuis novissimis repono, ut culpam tarditatis, qua antea contraxeram, nunc exuam frequentia et assiduitate scriptionis. T vero cognovisse spero meam causam, omnemque bilem expuisse, quam tib moverat mea cessatio; eam tamen non tam mihi, quam praefecto bibliothecae Erfurtensis assignandam esse perscripsi ad te antea. Istius hominis responsum post tot meas meorumque compellationes, et promissa adhuc frustra expecto. Affinem meum nihil quod ad hanc rem conficiendam pertinet praetermisisse ex hac scida, quae complectitur ejus de hoc negotio verba, cognosces. Cis paucos dies cum fratre meo, qui Lipsiae bonis artibus incumbit, agam, ut ipse Erfordiam contendat, et omnia tentet, ut tibi Claudiani et Ovidii codices, mihi veterrimum Ciceronis orationum volumen, quod ibi servatur, sed in alio collegio, impetret. Spero rem ex sententia eum gesturum. Inferias, quas Illustris Schelii manibus dedi, [Note: Numquam vivus edidit Graevius, sed ego post ejus mortem, cum inter scedas reperissem, ab haeredibus accepi, et inter reliquas orationes cum publico communicavi Anno 1617.] publicabo propediem. Expecto propinquorum jussa et nonnullorum carmina. Tua elegia digna est tui ingenii elegantia et praeclaris Sororis ac Schelii virtutibus. Illustrabit ea utriusque memoriam, et praecipue meam orationem, quam nisi pietas et tuum insigne carmen commendaret, nunquam in doctorum conspectum prodire auderet. Acerbissimum luctum, quem mihi tanti viri mors attulit, nondum concoxi. Solet dies minuere dolores et lenire, sed profecto meos accendit. Nam quo saepius et diutius mecum reputo maximas viri hujus, et supra seculi istius captum, virtutes, sanctum illum et excelsum animum, summam eruditionem, dicendi vim et gravitatem, amorem patriae et libertatis, candorem et morum suavitatem inaestimabilem, tanto vehementius tantorum bonorum desiderio crucior. Ne dicam de jactura domestica. Scis enim utrumque nostrum amisisse summum amicum. Sane qui te tuaque in rem litterariam merita fecerit pluris et praedicarit liberalius, paucos invenies. Nullus erat noster congressus, quum Daventriae agerem, quem non tanquam legitima accessio, tuae laudes, suavissimum utrique, acroama jucundiorem faciebant. Candide enim cujusvis dotes aestimabat, et laudabat benigne, ubi ferebat occasio. Quod si plures, qui eruditionis et humanitatis laude censeri volunt, hanc virtutem colerent, melius cum doctrinarum et sapientiae studiis ageretur. At perpauci in eruditorum natione hoc seculo sunt, qui non malint alienae laudis et existimationis obtrectatione nomen magnum, si diis placet, quaerere, quam consulentibus in commune applaudere, et candore ac ingenuitate


page 041, image: s041

posteris commendari. Haec est labes illa et macula hujus temporis, quae praestantissimis artibus apud barbaros, rudes, et semidoctos non solum adfert contemtum, sed et ruinam minatur, quam maturat casus: videmus enim illa columina everti, quibus doctrina et sapientiae studiorum incolumitas innitebatur. Quare, quum tanta sit plerorumque perversitas, incumbamus, per Deum immortalem, in hanc curam, ut tantarum virtutum, quae in Schetio eluxerunt, memoria in Belgii et hujus aetatis decus, et futurae exemplum, ad posteros propagetur. Utinam ad istius officii societatem et alios viros insignes, Menagium, Capellum, et tuum praecîpue Hadrianum Wallium et Vlitium sollicitare velis. [Gap desc: Greek words] scidae ac chartae servantur omnes ob Ottone Schelio, qui illas Hogersio, aut Coccio Swollano edendas committet. Narrant amici eum reliquisse confectam et ab amanuense. descriptam magnam partem tomi secundi, quem de re militari Romanorum adornabat. Saepe a vivo audivi commemorari ea omnia in adversaria jam congesta esse, et non nisi ultimam manum, et scribae ac librarii operam expectare. Annotationes suas in Auctorem dialogi de causis corruptae eloquentiae Gronovio non longe ante obitum, quum de nova istius scriptoris editione Lugduni curanda audivisset, commisit. [Note: Hunc civis et rectoris optimi, et patriatum legum amantissimi foetum edidit Theoph. Hogersius Amstel. 1666. adjecta Oratione, qua probat Caesarem Tyrannum fuisse. Sed haec Hogersii pietas fraudi ipsi postea fuit. In Germanicam linguam hunc librum vertit J. Henr. Rhonius, et Tiguri edidit Anno 1678. aeque Helvetis ac Batavis tuendam esse libertatem significans. Idem Hogersius edidit quoque Schelii libellum postumum de Pace et caussis belli Angliti primi Anno 1669. et tertium de Jure imperii Anno 1671. quae omnes illustrissimi viri lucubrationes diligenter a Batavis legi merentur, qui jura Patriae suae publica intelligere, et tueri velint, non ut ipsi dominentur in aequales, sed ut aequas omnibus leges fortiter et: fideliter exercere discant.] Libellum elegantissimum de Libertate olim legi, quem edendum curabo, simulac haeredes ejus copiam facturi fuerint. Ex Germania accipio Reinesium moliri commentarium de familiis Romanorum, Norimbergae prodire Philippi Caroli animadversiones in epistolas ad Atticum, in Gellium, in Curtium, Scipionis Gentilis Commentarium ad orationes Principum, Virdungi ad Eutropium et Paulum Warnefridum, Ruperti ad Valerium Maximum. Lotichii antiquarum lectionum libri nunquam, credo, edentur. Quis enim portentoso illi libro et nugacissimo edendo operam navet? Puto te viri ingenium nosse ex notis in Petronium, quas ex Calepinis et aliis Lexicis compilavit. Ex Galliis nuper allatus est Danielis Huetii perquam elegans et venustus Commentarius de interpretandi ratione et claris interpretibus. Hujus viri ingenium et casta dictio mini mirifice probatur. Lucretius Fabri indies expectatur: praela enim dudum reliquit. Nunc fertur esse in adornanda nova editione Dionysii Characeni. Ex Italia narratur in Dalmatia repertum esse ineditum fragmentum Petronii, et Romae doctorum virorum cura vulgari: Lamcium ejurasse mores et caerimonias patrias, et Romae se proceribus venditasse, sed fastidia omnium passum Viennam petiisse, ibique foeda ambitione curam Palatini Apollinis nactum. De operibus postumis Rubenii, de meis


page 042, image: s042

nugis, de Daumio copiose egi in prioribus. Hic in ultimis, quas modo accepi, promittit, se propediem ad me missurum emendationes et conjecturas Barthii in Ovidium, quae penes se sint. Ipse lib. I. de Tristibus IV. vers. 9. pro vulgato stridore legit stridere quod rectum est. Bibliotheca Scriveriana hastae subjicietur Amsterodami a. d. III. April. Gregor, si frons non fallit, plerique libri manu ejus sunt conscripti. Si Ovidios, Claudianos, Virgilios reperero cum Manuscriptis collatos, qui tuis inservire studiis videbuntur, et editioni illorum poëtarum, quos promittis, operam dabo ut tibi eos liciter, si per negotia publica auctioni interesse potero. Virgilium tuum quando videbimus? Quid tricantur Elzevirii? Nae tu bonis auspiciis salutares manus admovisti poëtarum principi. Ille equidem plus tibi debebit, quam tot monstrosorum commentariorum plaustris, sub quibus gemit. Phaedrum Schefferi avide expecto. Excerpsi ex observationibus meis unam atque alteram conjecturam, quas, si videbitur, cum viro doctissimo communicabis. lib. I. fab. 16.

Fraudator nomen cum locat sponsu improbo,
Non rem expedire, sed mala videre expetit.

Hunc locum in variis suis lucubrationibus mire vexavit Salmasius. Sed legendum est ex scidis Petri Danielis, mala dare expetit. Sensus est: Homo fraudulentus, qui sponsore improbo pecuniam mutuam accipit, aut emit aliquid non praesente pecunia, nunquam de debito solvendo cogitat, sed inficiari debitum, et damno creditorem afficere laudi sibi ducit. In Praefat. libri II.

Quicunque fuerit ergo narrandi locus

Legendum: narrantis jocus. lib. III. fab. 6: Et loca frenis continet spumantibus. lege: Et ora frenis continet spumantibus. Sic ora temperare lupatis apud Horat. ora coërcere frenis apud Senecam et Ovidium. Hunc poëtam male reprehendit noster amicus ad Pomp. Melam, lib. II. cap. 3. quod lib. I. Metam. in Fabulâ Jûs Inachum Epiri confuderit cum Argivo ejusdem fluvio nominis. Veteres enim poëtae crediderunt unum eundemque esse, ut Strabo ostendit lib. VI. quod quamvis commentitium sit, non magis tamen hîc perstringi meruit, quam quod scribit Alpheum in Sicilia emergere. Sed jam satis nugarum. A Tollio audio te esse abalienatum, ob nescio quas contentiones inter domesticos tuos ortas. Si quid imprudenter egit, rogo, ut hoc dones ejus adolescentiae, et omnem indignationem ex animo ejicias. Nullus dubito, quin hanc offensam omnibus studiis, cultu, et obsequio sit expiaturus. Si animi tui aequitatem novi, scio, veniam mihi in hoc dabis. Illum adhortatus sum, ut tibi satisfaciat. Vale, Vir Summe, et me ama. Trajecti ad Rhenum a. d. V. Mart. CICICCLVIII. Gregor.


page 043, image: s043

EPISTOLA XXVII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

QUa via, aut per quos curaris jam pridem litteras ad me videndum tibi est, mi Graevi. Nam ex tribus, quas recenses, non nisi unicas easque postrema accepi. Cum tamen nihil horum interciderit fasciculorum, quibus literas singulis hebdomadis ad me mittendas includit, et quasi conglutinat Strykerus. Ad illum si Amstelaedamum essent perlatae, dubium non est, quin huc inde perventurae fuerint. Si Plumeri opera es usus (nam et tuas, quas Ceramico Meursiano addideras, satis negligenter et lente curavit) Elzevirii potius opera in posterum utaris, censeo. Cujus fidei cum epistolae Gallorum atque Italorum frequentes credantur, nullam hactenus intercidisse ex mihi hactenus rescriptis recordor. Virgilio manus suprema imponetur, cum excerpta variorum codicum per Elzevirios subministranda aderunt, quae indies expecto. Interim quae ad Valerium Flaccum observavi non pauca, jam in ordinem redegi. Proximis diebus Silianas etiam animadversiones absolvam. Uterque scriptor valde etiamnum depravatus est. Omnia enim loca adfecta persanare non potui, quanquam ablatis aliquot naevorum centuriis. Siliana editio omnium pessima est, quam Dausqueïo debemus. Ad Nasonem nec pauca nec contemnenda jussit sperare Gudius, quem aestate proxima fore reducem in Belgio auguror. Ea ubi fuero nactus, ad secundas curas opera nostra convertetur. Nam Bigotius et Langermannus jam nonnulla subministrarunt haud parvae rei. In duabus amissis, si quid occurrebat, quod sciri intererat mea, id ne graveris iterare postulo. De Claudiani et Nasonis Codicibus Erfurtanis, quando custos bibliothecae tam difficilem sese praebet, ne te fatiges in posterum, obsecro. Manes Schelianos libens videbo. In Elegiacis meis versibus nonnullos corrigi ac mutari velim, sic ut mutandos esse mox monebo. a Vlitio Wallioque frustra nonnihil carminum expectes. [Note: Mirum hoc; cum Wallii et Heinsii epistolae plurimae, hoc etiam tempore scriptae supersint, et tomo tertio a me editae. inter quas Epist. VII. Wallius de carmine rogatus, subterfugit hoc onus, quod nondum cum Musis in gratiam redierat.] Cum neutro enim literarum mihi commercium intercedit. Vlitio etiam unice nunc occupato in illustranda antiquitate barbara. a Wallio versus impetrare Vossius tibi, si velit, possit. Coccium diu est quod per literas rogavi, copiam uti faceret mihi eorum, quae [Gap desc: Greek words] ad Valerium Flaccum annotarat. Sed cum rescribat nihil, parum abest quin persuadear, ut credam litteras meas non ad illum perlatas. Tu interim operam da, quaeso, ut postuma amici nostri omnia diligenter colligas, ac publico impertiaris. Reinesium de familiis Romanis edendis cogitare laetor. Fulvii


page 044, image: s044

Ursini opus plurimorum numismatum illustratum accessione, studio Caroli Patini, ex Galliis indies expecto. Huetii dialogum merito commendas. Est enim libellus iste multo lepore, multa sermonis elegantia insignis. Lucretius Fabri ex Gallia ad me missus est, sed nondum huc perlatus. Idem et Dionysium Longinum et Epistolarum Criticarum partem alteram praelo commisisse dicitur. De Petronii fragmento nihil inaudiveram, cum tamen literas Romam nuper admodum habuerim a Falconerio. Bigotius etiam horum diligens ne verbo quidem unico rem tangit. Palmaria est emendatio Nasoniana Daumii. vide quaeso quantilla saepe aciem ingenii nostri fugiant. De viro illo plura gestio doceri. Etiam quid Capoferreo sit factum, cujus animadversa in Metamorphoses Nasonianas me hîc terrarum jam nactum esse, ni fallor, proxime significavi. Catalogum bibliothecae Scriverianae Plumerus ad me misit, indice tamen codicum Manuscriptorum non addito, quem potissimum avebam perlustrare. Schefferus post Phaedrum publico datum, Mauritii Tactica, hactenus inedita, praelo jam, ut opinor, commisit. Plurimas in Phaedro conjecturas illi suggesseram, quarum partem vix alteram produxit, nimiumque brevitati studuit in multis. In loco libri I. fab. 16. Videbis Gronovio et mihi eadem venisse in mentem, sed versu secundo ut metro consulatur, videtur scribendum, malum dare expetit: praefatione libri secundi ego quoque castigaram narrantis jocus. Sed hoc, ut pleraque alia, Schefferus haud monuit: teneo tamen apographas epistolas, quibus de Phaedri locis corruptis aut obscurioribus cum illo egi. libro III. fab. 6. Ora pro lora etiam Pracchium nescio quem castigasse Schefferus monet. Libelli hujus exemplaria mox ad vos perferentur. Nam mare hactenus occlusum atque impervium est: apud nos. CICCLXIII. Mart:

EPISTOLA XXVIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

DUm diu meditor accuratam deprecationem, qua tam longinqui silentii culpam expiem, tibique merito mihi succensenti satisfaciam, nullam enim tam diu intermissi officii excusationem habere possium, nec opinum me opprimunt litterae Elzevirii, quae tibi nunciari postulant quamprimum, cui debeas Barthii Statium. Deprehenderunt me eae summopere districtum in componenda oratione funebri in excessum Henrici Moreelsii, qui olim juris Romani disciplinam doeuit in hac Academia, postea consulatu et aliis muneribus hîc cum summa prudentiae et probitatis laude est functus. Hoc onus cum maxime mihi imposuerunt nostri Proceres, ut nulli rei minus, quam litteris exarandis praecipue ad te, quem omnibus modis mihi mitigandum proposueram, vacare possim. Non tamen mihi committendum putavi ut haec, quae scire cupis, ex alio potius quam ex me resciscas. Statium Barthii dono


page 045, image: s045

tibi dat Daumius noster cum Catone. Is quoque conjecturas aliquot ad me misit in Ovidium tecum communicandas: simul his occupationibus defunctus fuero, eas accipies. Tum et ipse tecum agam de nonnullis locis ingeniosissimi poëtae. Rubenii opuscula postuma spero tibi tradita esse cum Statio. De iis quid existimas? Longe cultiora prodiissent, si ipsi auctori licuisset ultimam eis imponere manum. Nosti ex indigesta schedarum mole mihi haec omnia fuisse colligenda et componenda, praeter diatribas de Urbibus Neocoris et duabus gemmis, quas consummatas reliquit. Cis paucos dies videbis meum Hesiodum, qui longo tempore cum typographorum tarditate, aeque ac Rubenii libelli, colluctatus est. Primum folium mitto. Si dignas judicas meas curas, quae carmine a tc ornentur, maximo munere me affectum a te judicabo. Sed revoco me, et impudentiam meam agnosco, quae haec a te petere ausim: cum nihil aliud mihi cogitandum sit, quam de via et ratione, qua te placare ac bona fide in gratiam tecum redire possim, quam si deus mihi aliquis ostenderit, ipse deus ero. Neque enim alia nunc cura me aeque macerat, ac dies noctesque sollicitum habet. Fateor me in illis numerari, quos nigro sale perfricas in pulcherrimo [Note: Ante librum quartum Elegiarum pag. 89.] alloquio ad Beuningium. Dignus sum et longa graviora mereor. Sed eo me demitto, unde nullum exitum reperire possim, praesertim his temporis angustiis. In tua humanitate omnis mea spes est reposita, quae si me fallet, nullus mortalium me est miserior. Quî enim non miser sim, qui ipse mea cunctatione et negligentia unicum omnium optimum et candidissimum, a quo ornatus Sum mirifice, et posterorum memoriac commendatus, perdidi? Utinam hoc patiaris tibi persuaderi me, etsi in scribendo fuerim valde negligens, minime tamen lentum fuisse in amando. Hoc enim tibi possum ex animi sententia confirmare nullum diem abiisse, quo non cum gemitu detestatus fuerim hanc meam cunctationem. Sed nescio quae fatalis procrastinatio semper meam scribendi voluntatem retardarit. Redibo nunc in officii carceres, et dabo operam, ne in posterum ullam officium meum accusandi et excandescendi tibi praebeam causam; quod si non sancte praestitero, non impedio, quin me deinceps in eorum censum referas, qui tua amicitia sunt indigni. Hoc si mihi accideret, nihil meae infelicitati posset addi. Pro Claudiano et divinis tuis poëmatis immortales tibi ago gratias. De utroque libro propediem plura. Laudes, quas in illustrissimum Montauserium contulisti, et ejus carmen tuo honori scriptum me accenderunt cupiditate meum Hesiodum illi Heroi dedicandi, si me operae pretium facturum, et ei hoc officium haut ingratum futurum censes. Sine tuo enim consilio non ausim tantum mihi sumere. Rogo te, ut si quae tibi cura superest hominis tardi quidem in colendo litterarum officio, tui tamen studiosissimi, ut quam primum tuam sententiam mihi de hoc negotio aperias. Vix enim unum atque alterum folium restat typis describendum. In notis meis nunquam sine praeconio emendationes et expositiones maximi Parentis tui, quas probo coromemoro; si quando,


page 046, image: s046

ut in hoc scribendi genere, dissentio, semper ejus nomen silentio praeterii, quod tu, spero, non improbabis. Gevartium ante aliquot hebdomades obiisse ex aliis, credo, accepisti: cum hoc viro in illo tractu ipsum litterarum nomen elatum est. Neomagi quoque ante hos quatuordecim dies lues pestifera, quae illam Urbem graviter infestat, extinxit Joannem Schultingium, in ipso actatis flore et opere multarum praeclararum rerum. Erat vir acri ingenio et judicio. Declamationes Quintiliani et Senecae infinitis locis emendaverat. Sed quae in [Note: Ea ex scedis et liturariis descipta, beneficio Antonii Schultingii, filii, Amici et Collegae mei amicissimi, nuper in nova editione Quinctiliani publicavi. Memoriam viri eruditistissimi posteris commendavit Theologus egregius Christ. Wittichius, qui justa collegae suo persolvit.] Quintilianum et veteres Rhetores meditabatur, omnes enim Graecos et Latinos illustrandos susceperat, inchoata reliquit. In magnum me dolorem utriusque mors conjecit, sed praecipue istius, cujus aetas et ardor multa haud protrita minabatur. Ille enim annis confectus nunc otio se dederat et quieti. Gronovius etiam diu cum adversa valetudine conflictatur. Sed nunc se confirmavit. Vides quanta hîc locorum sit solitudo. Deus te servet, litterarum columen. Vale, et meae festinationi ignosce. Vix enim haec relegere licuit. Trajecti ad Rhenum Postrid. Kal. Septembris CICICCLXVI.

EPISTOLA XXIX. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

MIrum equidem videri poterat, Graevi jucundissime, tam operosum esse te in deprecanda diuturni silentii culpa, qui culpam minori longe negotio poteras non admisisse. Sed non ego is sum, qui amicis nihil indulgeam in tanto praesertim delinquentium numero. Nec tu offensas meas et simultates formidare debes, cum officia mea vix unquam bene tibi cesserint. Inter amicos Sigalionas principatum facile obtinet Vossius, Gudiusque. Tu et Gronovius secundas vobis jure vestro vindicatis. Nam alios officii negligentes moderatius fero, meque ab horum contemtu paribus armis asserere possum et ulcisci, uti facio. Moreelsii. et Schultingii mortem invitus ex tuis percepi, etsi alterum leviter notum habebam. Nam cum Schultingio arctiorem aliquanto necessitudinem intercessisse mihi, haud opinor, te fugit. Pro postumis Rubenii [Gap desc: Greek words] commentariis gratias haud quaquam vulgares me debere tibi agnosco. Plurima illic eruditionis reconditae argumenta occurrunt, et quae intempestivum auctoris funus complorare nos jubeant. Pag. 112. sigillum Romuli aeneum laudari, nec exhiberi miror. Sed ejus [Gap desc: Greek words] in scriniis [Gap desc: Greek words] oberrarit alicubi haud dubie. Nunc reliquum est, ut Lectionibus Hesiodeis me


page 047, image: s047

ingurgitem, optatissimo nectare. Nam quae inde delibanda obtulisti mirificum in modum placuerunt. Eorum copiam et Scheffero proximis diebus feci, qui vir eximius secundam Phaedri sui editionem praelo typographico jam nunc permisit. Curis etiam secundis rem nauticam insigniter adauctam propediem daturus, si typographum sibi circumspexerit. Hesiodus tuus quominus ducem Montozerium pro patrono amplectatur nil obstat, et probo vehementer consilium. Est enim vir litteraturae humanioris summe studiosus, et in re lauta constitutus. Praemium si quod tamen ex ejus arca tibi polliceris, spes istas fovere nolim, qui sciam per Gallias moris vix esse, ut istiusmodi clientelae magno venditentur. Nihil itaque temere adfirmo. Ubi exploratum habebo persisti abs te in hoc proposito, ut resciscat Montozerius, operam dabo, et qui sis, et quid meritis tuis debeatur. Carmen etiam encomiasticum a me ferres, nisi in ea nunc incidissemus tempora, quae rei Musicae inassuetum jampridem hominem ad curas molestissimas avocarent, et in publicis cogitationibus solis defixum sibi manciparent. Cl. Daumium ut pro dono egregio remuneres quodammodo, feret ille per te, aut per Elzevirium, exemplar meorum poëmatum. Majora enim nunc non sunt in promtu. Quae tu et vir ille doctissimus in Nasone meo observatis, libenter videbo, cui scriptori lucis non nihil per curas secundas hyberna tempestate foenerabor, si paulo plus otii, quam nunc adfulget, dabitur. Interea Prudentium a me flagitat Praesul Paderbornensis, quem Poëtam paene totum castigationibus, sed subitaneis et minime elaboratis, jam percensui ante paucos menses. Dierum trium quatuorve otio opus est, ut tela omnis detexatur. Vidi Schelianum de Libertate publica foetum, et miratus sum nihil tuum operi huic accessisse, quem viro summo funebri oratione parentasse acceperam. Vale, mi Graevi, et me ama. Holmiae Suecorum CICICCLXVI. a. d. V. Octobr. Gregor.

EPISTOLA XXX. JOH. GEOR. GRAEVIUS. Nic. Heinsio. Holmiam.

Ego vero non miror, sed indignor, mihique ipse succenseo, qui maluerim culpam deprecari, quam non admittere. Te vero, Heinsi omnium optime et numanissime, quid amabilius esse, quid suavius et officiosius ab ipsis G - tiarum manibus potest fingi? Tua vero haec singularis plane facilitas, ac mirifica indulgentia in dissimulandis amicorum peccatis, offensisque obliterandis, meum animum admiratione et pudore quasi defixum tenet, ac dies noctesque supinam hanc in colendis officiis, quibus absentium fovetur amor, negligentiam mihi exprobrat, nec patitur me ante mihi satisfacere, quam tibi satisfactum esse assiduitate et frequentia scriptionis intellexero, tuque testatus fueris ex eorum censu meum nomen esse expungendum, qui merito a te deserti officii ac


page 048, image: s048

cusantur. Schultingio propediem parentabitur Neomagi; ejus obitum, si tantum tibi a publicis occupationibus otii est, ut brevi carmine celebrare digneris, peto. Alii etiam amici sollicitabuntur ad hoc officium optimo et doctissimo viro praestandum. Sigillum Romuli, quod laudat [Gap desc: Greek words] Rubenius, in ejus forulis et scriniis non potuit reperiri, quamvis omnia cum pulvisculo quasi sint excussa. Nolui tamen quae de eo annotaverat inducere, si forsan in amici manum ectypon ejus incidisset, cujus studio postea revocaretur in lucem. Gevartii bibliotheca nuper Antwerpiae hastae fuit subjecta, numismata etiamnunc veneunt. Indicantur a genero sexies mille florenis. Lectiones Hesiodeas brevi videbis. Nihil enim restat subnectendum iis, quae jam edita sunt praeter notas Scaligeri, et Guieti, quas mecum communicavit Bigotius. Laetor specimen, quod miseram, tibi non displicere. Satis magnum laborum meorum fructum me cepisse existimabo, si tibi, cujus ego judicium maxime reformido, probabuntur, quae tam longe ab omni recondita doctrina et elegantia absunt, quamvis hanc tuam de his notis opinionem ex vi quadam amoris erga me tui profectam esse putem. Consilium adoptandi patronum Hesiodo meo Montoserium mihi fixum ratumque est. Non modo spe et expectatione, sed et votis majora consequar, si in tanti viri gratiam incompta haec lucubratio me fuerit positura. Non fortuna ista et splendor; sed admiratio virtutis et eruditionis ejus, quam te, Menagium omnesque viros eruditos una voce summis laudibus praedicare cognovi, et res ipsa testatur, me in hanc impulerunt cogitationem et sententiam, quam ubi tuo suffragio confimari vidi, quid animi mihi fuerit, quanto gaudio exultaverim facile per te ipse intelligis. Non solum igitur illa mei animi inductione, sed tua potissimum auctoritate fretus, et sub umbra tuae commendationis audebo ad benevolentiam Illustrissimi Ducis adrepere. Si quid aliud accesserit, quo Musis meis sit melius, sic habebo, id praeter spem evenisse, et omne in lucro deputandum esse. Sed haec inter nos: [Gap desc: Greek words] . Simul lucem adspexerit Hesiodus, curabo exemplaria aliquot ad Cl. Capellanum, a quo nuperius litteras accepi, plenas officii et humanitatis, quibus mihi pro Schelii libello et Rubenianis opusculis, quae per Bigotium ei tradideram, gratias agit. Sed interea tua ad me referetur responsio, quae Cynosurae loco mihi erit in isto negotio. Cl. Schefferi ingenium et eruditionem olim colo et suspicio. Cujus mei in eum studii argumentum extare volui in meis ad Hesiodum annotationibus. Gronovius noster ejus nomine mihi tradidit pereruditam diatribam de Philosophia Pythagorea. Pridem ei gratias egissem, nisi religioni mihi fuisset inanibus tantum verbis defungi. Expecto tempus, quo [Gap desc: Greek words] quodam, licet minime [Gap desc: Greek words] , gratiam possim referre. Evolvi et alia ejus opera, quibus de republica litteraria praeclare meritus est, praecipue quo nuperrime publicavit [Gap desc: Greek words] scriptores. Phaedri et Rei Nauticae secundam editionem avide expectamus, nulli dubitantes, quin novae accessiones, quibus locupletabuntur, egregia multa sint docturae. Te studium et industriam tuam ad percolendum et repurgandum poëtarum Christianonim elegantillimum contulisse, summo mihi gaudio


page 049, image: s049

fuit, Cupide illum videbo, et nihil mihi longius erit, quam ut spem, quam fecisti, brevi expleas: ii enim, quos antea foetus ingenii edidisti, tantum eorum, quae expectantur, desiderium commoverunt nobis, ut illi ferendo vix simus. Est penes me Prudentius Giseini, quem Salmasius contulit cum antiquissimo codice Puteaneo. Habeo et antiquiorem editionem, cujus marginibus multas conjecturas adscripsit Johannes Cauchius, ut et alias ejusdem notas et excerpta veteris libri, quae olim a Vossio habui. Horum tibi copiam faciam illico, si tuis meditationibus inservire posse existimas. Vidi ejusdem poëtae vetustissimas membranas aliquando apud consulem Amsterodamensem Witsium. Dum haec scribo, adfertur ad me catalogus librorum, quos Vossius praeconi subjiciet Leidae pridie Kalendas Decembris epochae Gregorianae. In hoc multi sunt insignes libri, cum editi et a viris eruditis collati cum priscis manuscriptis voluminibus, tum et non pauci vetustissimi membranacei codices, quorum nonnullos ante hos tres dies Hagae Comitis vidi, et inter eos Prudentius, ut index prae se fert, hunc enim non inspexi, satis antiquus. Jussi Elzevirio eum catalogum ad te perferendum curari. Ego nunc Homero recensendo manus admovi ejusque scholiis, quae sub Didymi nomine circumferuntur, quibus accedent Vossii inedita, quae Porphyrii esse creduntur, et quae olim in IX. Iliados ex bibliotheca Caselii ab Hornejo publicatae fuerunt expositiones, excerptae ex antiquo codice Florentino, quem semel iterumque laudavit Victorius in Variis. Utinam ea integra extarent! Quarum specimen Holsteinius edidit ad Porphyrium de non necandis animalibus, non videntur eae esse, quibus Victorius et Caselius est usus. Adjicientur praeterea Porphyrii Quaestiones, Heraclidis, ut vulgo vocant, Allegoriae Homericae, Plutarchus de vita Homeri, et libellus, quomodo adolescenti poëtae sint legendi. Si quid ad hanc editionem ornandam potes conferre, magnam a me Musisque omnibus inibis gratiam. Nuper aliquid succisivi temporis posui in aliquot dialogis Luciani illustrandis. In Pseudosophisten dialogum obscurissimum observationes non paucas ex schedis meis collegi, quae forsan brevi edentur. In hac Urbe nunc sub pmelo est Sueronius, cum omnibus notis Casauboni, Torrentii et Marcilii, quibus adspergetur quicquid Viri docti post hos ei illustrando et enodando prodiderunt. Textus quoque, ut loquuntur, emendationi in nonnullis locis studui. Lugduni Batavorum Palmerii Grentemenilii doctas in varios scriptores Graecos annotationes describi typis ex aliis dudum puto intellexisti. Gronovius in Gellium aliquid notarum concinnat. [Note: Hoc anno prodierunt Hagae, deinde A. 1668. Lugduni repetita, et Groning. 1669. auctiora rnultum, adjeclis etiam Prirnis Scaligeranis a Tanaq. Fabro editis. Vide Simon. Biblioth. Choisie pag. 109. et Patini Epist. 426. et 427. Marvill. Melang. d'Histoir. et de literat. t. III. pag. 148. et qui de hujus generis libris egregie commentatus est, Joh. Christ. Wolsium in praefatione ad Casauboniana, qui plurima luce haec perfudit, et de iis recte judicare mihi visus est.] Scaligeri excerpta, quae Hagae Comitis nuperius prodierunt, vidistine? Qui viri boni sunt, hujus libelli editionem execrantur, qui non solum in famam tot praeclarorum virorum, quos in


page 050, image: s050

monumentis suis, cum in vivis esset ille heros, ad coelum extulerat, injurius est, sed et in ipsum Scaligerum, cujus manes, si quis eorum sensus, non poterunt non indignitate hujus facti dolere. Nota levitatis et malignitatis indelebilis ejus nomini est inusta, si persuaderi sibi patientur homines, eum tam procacis et impotentis linguae fuisse, ut haec in omnes omnium ordinum et aetatum homines maledicta effuderit. Cui enim, sive antiquorum, sive recentium scriptorum parcit? Sed supposititia pleraque esse plurimis argumentis facile, si esset necesse, vincerem. Valeant litterae, si animum et mores non emendant; sed suos cultores reddunt immaniores quovis ex arena gladiatore, quique conviciandi libidine nullo postremae sortis scurra sint inferiores. Sed absit, ut haec de divino viro suspicemur, cujus non eruditionem solum, sed et candorem et probitatem omnis aetas mirabitur. Id potius verum est, abortus hujus parentes esse illos, quibus nihil in vita suavius est, quam omnium capitibus insultare, et qui ex nulla re majorem capiunt voluptatem, quam si alii exagitentur et acerbe traducantur. Schelii opuscula postuma nonnulla alia nunc adornantur edenda. Exempla epistolarum, quas ad te exaravit, ut cum Hogersio communices peto. Is est [Gap desc: Greek words] Videbo ut et mea oratio, qua summo Viro hîc parentavi, adjiciatur. Publica adhuc fluctuant. Ex vestro septentrione modo laetiora quaedam afferebantur. Deus faxit, ut rata sint, et brevi pax Europaeum Orbem respiciat. Vale, Vir Amplissime, et me, quod facis, ama. Trajecti ad Rhenum A. D. Kalend. Novemb. CICICCLXVI. Dionysiac. Adjecturus eram, quae de meis Daumiique, (ad quem ut recte curentur tua poëmata, si Elzevirius nondum imperio functus est, studebo) annotationibus in aliquot loca Ovidii promisi, sed cogor ea differre in proximum Iterum Vale, meum, patriae, Musarumque decus ac praesidium.

EPISTOLA XXXI. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

Breviter et paucis nunc tecum agam, quod a morbo recenti vires necdum satis sint confirmatae. Male adfectum quippe erus dextrum usum incessus omnem pene mihi eripuit, meque mensem jam fere totum lecto ac cubiculo adfixit. Melius quidem agitur nunc mecum, sed lente omnia procedunt, vitio remissi humidique coeli; cum quo diu luctamur praeter solitum hac anni tempestate. Schefferus optime tibi vult, ac perlubenter vidit, quae tu in tuis ultimis tam honorifice de se verba apud me fecisti. Quin in mandatis Curioni bibliopolae dedit, uti copiam Upsaliae veteris, nuper editae, per Elzevirios faciendam tibi curet. Unde colligas, cupere virum praestantissimum te sibi propius conciliatum. Lessum Poëticum Schultingio quod petis, scis ipse, in


page 051, image: s051

ea incidisse nos tempora, quae versibus scribendis haud quaquam sunt idonea. Meque jam piget inter istas nugas consenescere, ex quibus tantum abest emolumenti aut lucelli quicquam redundare, ut vix plausum consequaris. Poëmatum nuper mea exemplaria cum munus plurimis amicorum in Belgio sint oblata, pauci admodum testati sunt, se libellum nonnulla cum voluptate aut excepisse, aut gratum habuisse. Judicium de eo vix unus atque alter tulit, quod oc tu in penultimis me jusseras sperare. Si facultas per proceres nostros mihi dabitur excursum vere proximo ad vos moliendi, uti flagito jampridem, quae ad Prudentium et alios scriptores habeo parata, mecum feram publici juris facienda. Sed id difficillimo hoc tempore sperare atque optare possum, certo augurari non possum; praesertim cum mei neutiquam sim juris. De Homero agitare te gaudeo. Et spes est ex bibliothecis Italicis comparari nonnulla posse, quae institutum tuum egregie exornent. Qua de re et jam egi cum Dato ac Falconerio, et denuo hodie sum acturus. Florentiae in bibliotheca ducis Salviati vidisse me membranas Homeri veteres complures cum Scholiis antiquis recordor. Hos codices dux ipse jam olim, me intercedente, Reginae oblatos voluit, ad quam tamen non pervenere, nescio qua de causa. Nunc eos haud dubie sibi vindicabit Cosmus Mediceus, imperio Florentiae successor destinatus; qui et litteras amat tenerrime, et in bibliotheca instituenda nunc est totus. Dux Montoserius exhibitum sibi a te honorem acceptum haud dubie carumque est habiturus. Agam ea de re cum Capellano et Bigotio proxime, ne quid illis hujus negotii inopinatum superveniat. Ad Gellium quae Hagae-Comitum nuper sunt edita non vidi. Schelianas epistolas ad me exaratas in scriniis meis indagabo. Mitte, quaeso, quae Tu et Daumius ad Nasonem observastis. Volumen secundum epistolarum Tanaquilli Fabri, in quo et multa Nasonis tentari dicuntur, nondum videre nobis contigit. Roma accepi munus a Cardinale Barbarino Pachymeris historiam a Petro Possino editam, qui in tomo ejusdem scriptoris secundo edendo nunc occupari dicitur. Accedet hic liber pars historicis Byzantinis editionis regiae, unde fit, ut eadem forma quoque edatur. Vale, Graevi jucundissime. Holmiae Suecor. CICICCLXVI. ad XVI. Decemb. Gregor. Praepropere.

EPISTOLA XXXII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

Nullam a fortuna mihi factam esse majorem injuriam existimo, quam cum ante aliquot hebdomades tuo me fraudavit complexu, cujus cupiditas me ad illud iter faciendum exciverat. Suavitates enim ingenii sermonumque tuorum, quibus in transitu hîc apud nos tuo post tantum intervallum frui non diu licuit, penitus animo meo insederant, eique perpetuo obversabantur, ut


page 052, image: s052

tanto tui exarserim desiderio, ut illi ferendo vix essem, plusque molestiae ex tuo ceperim abitu, quam gaudii, quod ante nunquam fieri posse credidissem, ex tuo ceperam conspectu. Sane simul ac per publica Academicae rei negotia mihi licuit domo abesse, pati non potui, quin ad vos excurrerem, sperans unum alterumve diem me jucundissime tecum positurum, sic ut semper tuo lateri adhaererem, assiduusque a tuo penderem ore, satisfacere enim aliter meae aviditati tuae consuetudinis non poteram. Quatriduum ipsum te expectabam Hagae. Sed cum reditus tuus incertus esset, ego vero diutius abesse non possem, cum propter alias occupationes, quae instabant, tum propter vicinum uxoris partum, discessi perinvitus, indignansque domum reverti. Vix pedem retuleram, quin uxor clamaret, Juno Lucina. Postero die puellam enitebatur teneram et exilem, ut non videretur perennatura. Sed nec puerpera belle ab ipsa hora natali filiae se habebat, neque etiam nunc confirmata plane est valetudine. Ab illo tempore quid me retinuerit, et ne hoc iter, quod maxime volebam, repeterem, retardarit, facile per te ipse vides. Accessit aliis molestiis taedium transferendae suppellectilis m aliam domum, in qua componenda modo totus fui. Nec nihil morarum objecit tarditas illa typographorum in paucis, quae restabant, pagellis describendis, totoque Hesiodo conficiendo. Omnia enim, cum tu adesses, quae ad hanc editionem absolvendam desiderabant, eis tradebantur. Indies eam expectavi. Suppudebat autem me sine illo munusculo, cujus toties spem feceram, et conceptis verbis te intra diem unum atque alterum id visurum promiseram, aut ipsum venire, aut litteris querulis et inani expectatione te diutius ducere. Tandem ante unum atque alterum diem Elzevirius significat omnia esse profligata, et exemplar Hesiodi ad te (sic enim jusseram, ut simul ac proela reliquissent tibi, Montoserio, et Capellano exemplaria ornarentur et curarentur) missium esse, quod rogo, ut tu pro pignore meae in te observantiae, constantisque studii et amoris teneas, donec graviore aliquando auctoritatisque pleniore testimonio declarare potero, quanti ego divinum tuum ingenium et doctrinam, quantique tuam, qua me complecteris, benevolentiam faciam. Cujus quantam significationem novissimae tuae litterae dulcissimis verbis scriptae habuerunt! Tune beneficii numero habeas, quo nullum majus, certe nullum acceptius, mihi tribui potest? Tenuis fuit apparatus, quo tantum accepi hospitem, quocum tam libenter vivo, ut Regibus et omnibus beatis sua non invideam bona, si cum eo paucisque ejus similibus liceret omnem aetatem exigere; sed prolixa fuit nostra voluntas. Quae quod non contemseris benigne tu quidem fecisti, et quod bonitati liberalitatique ingenii tui est consentaneum; nos vero pro eo tibi debere plurimum existimamus. Si hanc frugalitatem municipalem non fastidis, fac quaeso, quoniam mihi propter hanc, quam gero, personam, aliasve curas integrum non est ad vos nunc contendere, tui nobis hîc copiam, ut una simus aliquot dies. Si Gronovio persuaseris, ut se comitem tibi praebeat, Deus ero. Quid enim complexu duorum hominum, quos ego superis aequo, mihi possit accidere optatius? Tibi multa narrare habeo, cum de vestro Heroë, tum de nostrae Urbis


page 53, image: s053

Proceribus, quos nuper hîc vidisti, qui paucis horis, postquam abieras, in diversorio te officii causa quaesiverunt. Falconerii dissertationem de nummo Apameensi avide videbo, cum ad nos veneris. Illi quoque et Serenissimo Principi Leopoldo, et Carolo Dato, et Chimentello (hujus enim, nisi fallor, humanitatem effusam cum non vulgari eruditione conjunctam valde praedicabat olim Gudius, nisi fuerit Cavalcantus) destinavi exemplaria. Si quos alios nosti in Italia, qui a nostris litteris non alieno sunt animo, eos quaeso mihi significa. Si non alium, hunc saltem fructum mihi, spero, feret Hesiodus, ut occasionem praebeat in notitiam et amicitiam plurimorum doctorum hominum, quorum in primis cupidus sum, irrependi. Interca a te expecto ceras tuas miniatulas in meas lectiones; quibus, si me amas, cave parcas. Quo implacabilior eris meis hallucinationibus, tanto te mei studiosiorem esse cognoscam. Plausum non est quod expectem a vobis, qui novi quam nihil hîc sit, quod vos possit delectari. Hesiodo et Graecae linguae studiosis, qui non longe in illius cognitione progressi sunt, si non nihil mea proderit opera, non periisse mihi oleum et impensam putabo. Exemplaria haec rogo ut perferri jubeas, quibus sunt inscripta, ac praenomen tui affinis et Friqueti, quem litterarum Graecarum cupidum esse cognovi, et nomina Comitis de Guiche, qui te magni facit, ut nuperius ex ejus collegi sermonibus, fac mihi quaeso significes, si forsan tuo itineri aliquod impedimentum objiceretur. Si praeter exemplar, quod habes ab Elzevirio, plura desideras, appella ipsum. Meo nomine plura tibi dabit. Proxime scribam Montoserio, Capellano et Bigotio, ad quem per Elzevirium curavi undeviginti exemplaria viris eruditis distribuenda. Reinesium [Gap desc: Greek words] obiisse ex aliis, credo, intellexisti. Cum hoc lumen litterarum in Germania extinctum est, quae nec ingenio, nec copia et varietate doctrinae nunc parem ei habet. Daumius ad me misit epicedia, quibus docti viri ejus funus decorarunt, et catalogum librorum [Gap desc: Greek words] . Alius vir doctus illius plagae mihi significat, potestatem se nostris typographis facturum Inscriptionum antiquarum cum ejus Commentario, si haeredibus praemium aliquod decernatur. Sed quis operam suam tam pretioso operi addicet? Cis unam atque alteram hebdomadem Luciani [Gap desc: Greek words] videbis; in quo aeque tricantur typographi, ac antea in Hesiodo. Utinam tibi tantum esset ab occupationibus curisque tuis otii, ut duobus tribusve versibus hanc lucubrationem meam illustrare digneris! Nihil dudum flagrantius desideravi, quam divinis tuis versibus commendari posteritati, ut immortale nomen, quod propter ingenii mei maciem consequi non possum, per te consequar, cujus carminibus nihil est ornatius, nihil praestantius, quae in pretio erunt, quam diu litterarum studia florebunt. Illis sane invideo, quos in libellis tuis carminum immortales reddidisti. Sed ineptus sum. Noli, amabo te, ambitioni meae irasci, et quicquam moliri, quod incommodo feceris. Vale, Vir Illustris, et me, quod facis, ama. Trajecti ad Rhenum Kal. Jun. CICICCLXVII.


page 54, image: s054

EPISTOLA XXXIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

LItteras, quibus de Bocharti et Fabritii obitu mecum egisse narras, nullus vidi. Eas periisse vehementer doleo. Quidquid enim a te proficiscitur, sint licet versus paucissimi, cum propter singularem et exquisitam quandam elegantiam, suavitatemque inimitabilem, tum propter meum in te amorem, mirifice me delectat. Hujus vero epistolae jacturam in primis aegre fero, quod in illo sententiam tulisse de Hesiodo meo visus fueris. Resarsisti quidem hoc damnum dudum in alteris illis tuis novissimis, sed nimium in iis dedisti tuis in me studiis et benevolentiae. Non ego tam insanus sum et suffenus, ut hoc mihi sumam, quod tu tribuis. Pro prolixa tamen hac tua erga me voluntate, liberalitateque singulari nisi operam dedero et omnibus officiis pro mea facultate effecero, ut tibi gratiam referre voluisse videar, merito mortalium omnium ingratissimus, et tua gratia benevolentiaque indignus non solum a te aliisque, sed a me ipso habebor. Auctoritatem tuam in curandis exemplaribus in Italiam et Gallias sequar, jamque id negotii Elzevirio dedi. An in comitibus legatorum Anglorum sint, quibus aliquid cum Musis sit commercii pervelim scire, ut ex iis resciscam, num supersint Mericus Casaubonus et Pearsonus, quanquam de hujus morte nonnihil videor mihi audivisse. Prudentium tuum quantocyus prodire volo cum Silio, et Valerio Flacco, ac notis in Virgilium. Nihil mihi erit longius, quam videre tam nobilia litterarum instrumenta, ex quibus tam multa praeclara et recondita hauriemus omnes. In Suspicionibus Gruteri deprehendi hinc inde aliquot hymnos Prudentii cum Palatinis codicibus collatos. Excerpam propediem singula, illorumque te compotem faciam. Nondum enim per Scholas publicas ac domesticas huic negotio vacare licuit. Perendie defungar his molestiis: tum statim ad vos excurram. Diutius enim non possum ferre desiderium tui complexus. Videbis itaque me cis duos tresve dies, si vivo et valeo. Amplissimo viro de Weede illud tuarum litterarum caput praelegi, quod ad eum spectabat. Valde tibi hac comitate tua virum Illustrem obstrinxisti. Multas dabat significationes doloris, quod tuo fraudatus sit nuper colloquio Hagae, testabaturque se te tuasque virtutes facere plurimi. Verum de his coram pluribus. Vale, meum et litterarum decus unicum, et me ama. Trajecti ad Rhenum Kal. Jul. CICICCLXVII. Secundum fastos Dionysiacos. Friqueto quaeso ut hoc exemplar tradi cures meo nomine. Addidissem litteras, sed per occupationes non licebat.


page 55, image: s055

EPISTOLA XXXIV. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

SUavitas illa tuarum epularum, tot leporibus ac salibus eruditissimisque fabulis condita, meum incendit desiderium tuae consuetudinis, doloremque hujus discidii auget indies. Quem ut leniam rus ibo, ibique me macerabo. Sed rus illud est suburbanum, ex quo, simul tu Gudiusque fidem datam liberaveritis, vestroque adventu nostrae satisfeceretis expectationi, advolabo. Litteras tuas aliorumque, si quid interea me volueris, recte curabit uxor. Suspiciones Gruteri heri excussi, sed quas in Prudentium sperabam me inventurum lectiones et excerpta codicum antiquorum, ea nullus inveni, cognovique memoriam me decepisse, nisi quod in passione S. Laurentii pro curvis unguibus, ex optimo, ut ait, Comelini libro, laudet curvis ungulis. Et alio loco. Extat apud Prudentium contra Marcionitas: Et placet esse deos sceptris socialibus aequos. ex Manuscripto scio legit: esse duos, quia deos modo praecesserit. Ibid. Transtulit objectae praescripta repagula ripae. Manuscripto objectas et ripas. quod probat. Post: Qui sub adumbrata dulcedine. Manuscripto obumbrata. Deinde: Securam rapiens medicato vulnere vitarn. Manuscripto Securam penetrans. Iterum: Rus dum per stipulas agresti oburitur aestu. Melius Manuscripto agresti amburitur aestu. Non longe a fine, Oceani fines atque ultima littora Thules Transcurrit Manuscripto transadigit. Sed haec tanti non videntur esse. Missum in hanc urbem est a Christiano Cassio Danielis Morhofii Professoris Kiloniensis carmen in obitum Vincentii Fabritii, hac lege, ut Lugduni rursus ederetur, adjecto tuo epicedio, quod credit te olim condidisse: sibi enim persuasum esse, te tanti amici funus tacitum non esse praetermissurum: aut, si non condidisses, rogare tamen se, ut illi officio, ad quod ab omnibus bonis et eruditis sollicitaris, uti vides ex Elegia, quam hîc subjeci, te statim accingas. Quid decreveris fac, quaeso, ut quam primum ex te cognoscamus. Non ante enim praelo carmen istud longum subjicietur, quam de tua nobis constet sententia, deque ea possimus Cassium facere certiorem. Loci illius Hesiodei, de quo mecum egisse narrabas in perditis litteris, memoriam velim mihi refrices. De pace certa, si fama non fallit, res est. Ne fallat deus faxit, teque diu salvum et sospitem liberumque ac solutum his, quibus nunc exerceris, molestiis servet patriae et seculi decus, et Vossium, ac Gudium, nec non Sciassium, si videris, saluta. Lucianus cis duas, credo, hebdomadas lucem videbit, sed invitus et aegerrime ferens, quod non prodeat tuo carmine ornatus. Iterum Vale. Trajecti ad Rhenum a. d. XI. Jul. CICICCLXVII. epochae Dionysiacae. De Codice Suetonii viduae Elzevirii, si quando Lugdunum excurreris, aurem velle, quaeso. Nam amici illi nostri, qui id in se receperant, non videntur de ea re esse solliciti. Ordines si tuis desideriis subscripserint, vehementer gaudebo.


page 56, image: s056

EPISTOLA XXXV. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

ANte hos decem dies litteras ad te dedi, misique carmen illud, in quo sollicitabaris ad justa persolvenda manibus Fabricii. Id subjiciebatur alii longo carmini, quod complectebatur laudes Fabricii. Typis descriptum huc miserat Christianus Cassius, hac lege, ut rursus praelis subjiceretur, simul ac tu, quod te obnixe rogat, tuum epicedion adjecisses. Sin forsan carminibus pangendis nunc vacare minus posses, deque ea re liquido nobis constaret, rogat ut id quoque significes, neque aliorum carminum editionem moreris, quae tua quasi jussa expectant. Simul ac enim aut tuum lessum miseris, aut nos saltem tuam sententiam intellexerimus, votis ac desideriis Cassii satisfaciemus. Audio comitem de Guiche nunc agere Hagae Comitis. Num vera rumor nunciet cupio per te certiorem fieri, si tantum abs re tua tibi otii est, ut possis his nugis operam dare. Tuas res spero ex voto successuras. Quod si audiero, triumphabo. Luciano meo index tantum adtexendus, et praefatio praefigenda est. Vale, Vir Illustris, et me de Cassii desiderio certiorem fac, quid jubeas velisque. Ex rure suburbano Trajectino postrid. Kal. August, CICICCLXVII. Gregorianae epochae.

EPISTOLA XXXVI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

BInis litteris te compellavi de carmine, quibus sunus Vincentii Fabricii honestari a te flagitabat Christianus Cassius, illique subjici carmini, quod huc miserat, quam primum Lugdunensibus typis describendum. Sed quoniam nihil a te responsi tulimus, sive quod negotiis curisque molestis distinearis, sive quod iter adornes in Sueciam, sive quod alias ob causas ad carmen pangendum animum nunc non possis applicare, non sustinuerunt tamen diutius expectare, quorum fidei hoc negotium fuit commissum, sed typis Hackianis hunc [Note: Legitur inter Poemata Morhofii a Muhlio collecta lib. III. Manium pag. 526. Longius vero mihi ab elegantia et structura carminis, quam quod Heinsio probati poterat et Graevio, et quam suis laudatoribus videtur, abfuisse Morhosium, existimo. Unde nec laudare illud, ut alias solebant, viros summos id magnopere deprehendes.] Morhofii lessum subjecerunt. Urgebat enim editionem Cassius. Ejus nomine nunc ad te haec mittuntur exemplaria, quae communicabis cum iis, quos nominis


page 57, image: s057

Fabriciani studiosos esse nosti. De tuis rebus, quas pulchre et ex voto provenire volo, deque tuo ad nos adventu incredibili flagro desiderio certi aliquid ex te cognoscendi. Gallica nomina Comitis de Guiche et ducis Montoserii significa quaeso, et ubi locorum hic degat. Litteris meis ad ipsum latinam inscriptionem praefixi, illasque commendavi Capellano. Velim tamen et illorum certiorem fieri, si forsan alio tempore ad illum scribendum sit. Vale, Vir Illustris, et me ama, tuoque complexu cum Gudio nostro me brevi bea. Ex rure suburbano prid. Kal. Septemb. CICICCLXVII. Secundum fastos Dionysiacos

EPIS. TOLA XXXVII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUod non contemseris exilem apparatum, rebusque veneris non asper egenis, gaudeo summopere, semperque tuam humanitatem tot documentis mihi perspectam, sed quam jam denuo luculento mihi argumemo probasti, in ore feram, et oculis. Proceres nostri invident mihi hanc felicitatem, et queruntur quod suavitate tui ingenii et sermonum iis frui non licuerit. Vide quantam mihi invidiam conflaveris, quam tamen facile discuties, si brevi redieris, et tui copiam iis in meis aedibus feceris. Illustris Weedenius et van Someren tibi plurimam adscribunt salutem. Pro nuntio a praestantissimo Bigotio tibi debeo [Gap desc: Greek words] . Si Illustrissimo Heroi studium meum, et viris eruditis opera Hesiodo praestita non improbabitur, nihil est quod votis a diis amplius ambire sustineam. Sane hoc de mea lucubratione judicium tantum mihi injecit ardorem accelerandi Homeri novam editionem, ut dies noctesque de nulla alia re cogitem. Apotheosin Homeri avide expecto. Litteras has tuae commendo fidei. Si potes ex ullo indicio, ex Bigotii aut Capellani litteris, subodorari meas, quas ante has sex septemve hebdomades per Elzevirium ad eos dedi litteras, fuisse curatas, non est ut has Lutetiam mittas. Sunt enim illarum exempla. Sin vero, quod valde suspicor, nec leves suspicandi causas habeo, in via interciderunt, fac, quaeso, ut quamprimum Bigotio, aut Capellano hae tradantur cum iis, quas ad ducem Montoserium exaravi, quibus Hesiodum ei offero. Eisque velim addas nomen urbis, in qua jam agit. Quaeso ne indigneris quod tantum mihi sumam, tantumque tibi negotii facessam. Faxo mea vicissim tibi constent officia sine ulla temporis et loci exceptione. Vale, Vir Excellentissime, et persuasissimum habe, nihil mihi posse accidere optatius, quam si pergas mihi, ut ante hac, bene velle. Trajecti ad Rhenum a. d. VIII. Sept. CICICCLXVII.


page 58, image: s058

EPISTOLA XXXVIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

CAtalogum Berckringerianum hîc vides. Bina exemplaria communicabis, si non grave est, cum amicis nostris communibus, Gudio et Sciassio, plurimaque eos salute imperties: propediem litteras ad eos dabo. Si qui in hac auctione fuerint, quos desideretis, libri, simul de voluntate vestra mihi constiterit, extabit meum studium in iis comparandis. Quae de Capellano narrasti, voluptati mihi fuerunt, praeter ea, quae de optimi et officiosissimi Bigotii adversa valetudine significas. Litteras meas priores ad Montoserium et Capellanum in itinere periisse puto. Itaque rogo ut quamprimum quas tibi commisi ad Capellanum cures. Si illae alterae recte perlatae sunt, jussi Capellanum has ad Illustrissimum Heroem conscindere. Sin intereidêre, longum profecto esset expectare Perillustris Beuningii adventum, qui, ut nunc est, trahetur opinione nostra longius. Plurimum tibi debebo, si quamprimum et ad hunc et ad Bigotium has meas epistolas miseris. Tabulae Amersfortenses cis unum alterumve diem vendentur. Vos videritis. In Ovidii Metamorphos. II. vers. 439. Unde pedem referens etc. Mallem ex duobus Bersmanni codicibus: Inde pedem referens. Et Metamorph. VIII. vers. 349. Auctor teli Pagasaeus Jason. Quid sit auctor teli non intelligo, legendum vero existimo actor teli, ut apud Stat. VIII. Theb. teli non eminet actor: Plura alias. Velim autem sic habeas, nihil mihi probari, nisi quod tibi rectum videbitur, cujus auctoritas et judicium mihi est instar omnium. Vale, Vir Excellentissime, et tibi persuade neminem esse, qui te mihi sit carior, et a quo magis velim amari. Uxor mea te amantissimis verbis salutat. Trajecti ad Rhenum praecipiti calamo a. d. XVIII. Septemb. CICICCLXVII. Secundum fastos Dionysiacos.

EPISTOLA XXXIX. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

Amico meo, qui ad vos excurrit, commisi Morbofii poemata tibi tradenda. Nolui enim hanc occasionem praetermittere fidem, quam nuper dedi, liberandi. Prudentius tuus quando tandem lucem videbit? Quousque nos patieris desiderio macerari! Vereor ut frustra Gallorum subsidia tam diu expectes? Abrumpe, quaeso, moras omnes, et nobis vota tandem nostra repraesenta. Missa quoque haec Titii carmina mihi sunt, quae ad te perferri curarem.


page 59, image: s059

Perillustri Wedio recitavi, quae nuperius de tua valetudine, per quam officium ei praestare non poteras, scripseras. Suspicit is vehementer tuam humanitatem, teque peramanter salutari jussit. In editis libris scriptorum solutae orationis multa extare exempla casuum quartorum in numero multitudinis, in quibus is pro vulgato es scriptum sit, scis me nuper affirmasse. Ex multis et infinitis apud Tacitum et alios locis haec nunc, cum quod scriberem aliud non esset, tantum adferam. Lib. I. cap. 3. Omnisque per exercitus ostendebatur. Et cap. 4. Pars multo maxima imminentis dominos variis rumoribus differebant. Cap. 36. Si auxilia et socii adversum abscedentis legiones armarentur. Cap. 23. Ni miles Nonanus preces, et adversum adspernantis, minas interjecisset. Sed ubique magna seges. En etiam leviculum quid in tuo Ovidio. 11. Metamorph. vers. 833. Legerim: sua mens infecerat illum, scilicet lapidem, non illam. Sed desino nugari, teque valere diu cupio. De tuis rebus utinam audiremus brevi quae volumus! Iterum vale, Heinsi, decus nostrum, et mihi perge bene velle. Gudium et Schiassium, si quando videris, saluta, quaeso. Nec ad hos, neque ad Florentinos potero per hos quatuor quinqueve dies scribere propter varias, quibus conflictor, molestias et occupationes. Quis Palatini Electoris negotia procurat Hagae? Per hunc enim Spanhemius ad se curari jussit, si quae illuc essent ableganda. Sed nomen mihi excidit. Iterum iterumque vale. Trajecti ad Rhenum [Gap desc: Greek words] a. d. XVIII. Octob. CICICCLXVII.

EPISTOLA XL. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

Et Illustris Herois Montoserii et utraque tua epistola, nec non fasciculus Capellani mihi recte traditus est. Serius tuis respondi, quia destinabam simul ad te curare responsumad Montoserii litteras, humanitatis et benevolentiae plenissimas: sed tot misere nunc distringor occupationibus, iis quidem non magni momenti, sed quae tamen omne meum tempus occupant, ut nondum scriptioni litterarum vacare potuerim. Fiet tamen propediem. Bigotio, ubi rescripseris, plurimam meo nomine salutem remetire, quaeso. De Scholiaste Homeri, quo Victorius usus est, memini me ante tecum agere. Utinam extaret ille! Nam praestantissimum fuisse, cum ex iis intelligere licet, quae laudantur a Victorio, tum, quae ex eo in Iliados 1. descripsit Joannes Caselius, et postea Helmstadii edidit Hornejus, quae et ipsa meae inseram editioni, quamvis maximam partem deprehenderim extare in Scholiaste Vossiano. Leguntur tamen in illis paucis foliis nonnulla cognitu dignissima, inter quae et fragmentum illud insigne, quod de Thebis Aegyptiacis ad Melam suum adfert Vossius. Sed dubito num Scholia, quae sunt apud Ducem Salviatum, sint eadem


page 60, image: s060

Victorianis. Nam gustus, quem praebuit ex illo opere Holsteimius in diatribe de vita et scriptis Porphyrii cap. VII. non videtur respondere praeclaris illis annotationibus, quas Victorius et Caselius videre. Sed hoc facile poterit cognosci ex iis, quae ex Museo Caseliano prodiere. Ex quibus specimen ad priores versus describam et ad te mittam, curandum ad Carolum Datum. Si exploratum fuerit illum codicem adhuc ibi extare, nihil mihi contentionis reliquum faciam, et quovis pretio paciscar, ut illorum scholiorum possim compos fieri. Phaedrum secundae editionis Schefferi nondum vidi. Nec etiam nunc ad eum misi meum Hesiodum. Tuum enim expectavi discessum, qui, quoniam, ut video, trahitur, aliam circumspiciam occasionem, qua commode ad eum perferatur. Ejus Pacatum, et Commentarios de Re Navali, ac Re antiquorum vehicularia avide expectamus. Nam ejus scriptis me vehementer delectari et erudiri egregie nunquam non prae me fero. Richersbergense Chronicon jam alium invenerat emptorem, cum tuae mihi redderentur. Vilissimo procul dubio pretio veniit, Inquiram in possessorem, et si potero, tibi librum illum asseram. Ex bibliotheca Graswinckelii velim mihi emi Ennodium Sirmondi, qui est numero 7. inter miscellaneos in 8. sed salubri pretio. De Servii loco, quem mihi ostendisti ad confirmandam scriptorum Codicum auctoritatem et fidem multum te amo. Nihil illo est illustrius Hoc testimonio fretus nullius metuo reprehensiones. Sunt enim, qui hoc meum consilium corrigendi veterem librariorum errorem damnent et accusent, quos nunc ego plorare jubeo. In Ovidio II Metamorph, pro si quid adhuc superest, lego: Quicquid adhuc superest. Multa enim superfuisse testatum erat omnibus. Sed hoc leve est. Mitto tibi exemplar variorum poematum Morhofii, quae nuper amicus cum epistola mihi tradidit, in ea litteras ad te Hamburgum se misisse asseverat, quas acceperis, nec ne mihi non liquet. Ex Illustrissimo Beuningio, si occasio tulerit, fac quaeso cognoscas, num Hesiodum meum Lutetiam missum acceperit, eumque meo nomine verbis amantissimis salutes. Sin minus, faxo quamprimum ad illum exemplar curetur. Wedium aliquoties quaesivi, ut quae ad eum perferri volebas, ei recitarem. Sed domo semper aberat. Operam tamen dabo, ut haec ex me resciscat. Vale, Vir Illustris, et cura valetudinem. In tuo enim capite salus litterarum et Musarum decus vertitur. Ingenti gaudio cumulabor, si accepero te nunc confirmata uti valetudine. Iterum vale, et si uxorem meam, quae te salutat, placare volueris, fac brevi te hîc complectamur in nostris aedibus. Trajecti ad Rhenum a. d. XXII. Octob. CICIXLXVII. Dionys.


page 61, image: s061

EPISTOLA XLI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

NArro tibi, Vir Per Illustris, cis paucos dies te visurum fratrem Octavii Falconerii, et Magalottum, Nobilem Florentinum, qui Magno duci in cubiculo apparet, viros natalium splendore, humanitate, doctrina, plurimisque aliis ingenii et animi dotibus praestantes. Hodie mihi attulerunt litteras Spanhemii, nunc scapham conscendunt Amsterodamum petituri. Dehinc recta ad vos contendent. Totum hunc diem eis dedi, nec memini, a quo tuo carui complexu, suavius me tempus cum ullo mortalium posuisse. Magalottus in primis habet aliquid [Gap desc: Greek words] ad alliciendas hominum voluntates. Edidit nova experimenta Philosophica, quae propediem huc afferentur. Magnam prae se ferebant cupiditatera te et Gudium nostrum videndi, quem amantissimis verbis saluto, rogoque ut cum eo haec communices. Crebri fuistis in nostris fabulis, et praecipuum earum argumentum. Spanhemius promittit se brevi missurum notas in Julianum, et varias dissertationes Gallicas, quae nostri bibliopolae luci donabunt. Tibi et Prudentio tuo gratulor, quod tam insigni accessione locupletatus sit. De Scholiaste Homeri et ipsi hi Florentini benigne pollicentur. Si quid litterarum dederis ad Carolum Datum, quaeso, ut ei significes, me per Bigotium ad illum curasse exemplar Hesiodi et Rubenianorum opusculorum, ut et ad Serenissimos Principes Cosmum et Leopoldum, nec non ad Andream Cavalcantem, Chimentellum, et Maegliabeccum, in eundum fasciculum conjecisse Hesiodi tria exemplaria. Scholia, quae in Ducis Salviati bibliotheca servantur, si mihi praestare posset, me gratum fore tantorum in Homerum meritorum praeconem. De dedicatione nolim quicquam polliceri ante tuum congressum. Illustrissimo Montoserio scribam propediem, simul ac me his, quibus nunc distringor, negotiis expediero, intra unum alterumve, ut spero, diem. Si interea per te resciverit, me litteras ejus accepisse, et aut respondisse, aut propediem responsurum, summopere me tibi obstringes. de Amplissimo Beuningio aurem vellico. Si cognovero Hesiodum, quem ei destinaveram, non fuisse traditum, quam primum faxo ad vos apportetur. De tuis rebus, quae significasti, gaudio me perfuderunt incredibili. Spero eventum nostris votis et desideriis responsurum, tandemque patriam intellecturam, quantum in te habeat, nec praecipuum suum ornamentum in ultimas terras ablegaturam, sed hîc pro meritis aucturam. Vale, Vir Excellentissime, et me perge amare. Trajecti ad Rhenum a. d. II. Novemb. CICICCLXVII.


page 62, image: s062

EPISTOLA XLII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

VIde quae me lubido incesserit Serenissimo Hetruriae Principi inscribendi unum meorum librorum, qui sub proelo nunc sunt. Nosti vero et Justinum et Luciani Soloecistam jam confectos esse, et nihil desiderari in illis, quam praefationes. Utri vero hanc praefigam nondum decrevi. Lucianus, quod nosti, pulcherrimis typis est descriptus, et ad eum quoque Illustrandum plus olei et operae impendi, quam ad Justinum, sed est exiguus libellus, et vix excedet decem, ut ajunt, philyrarum modum. In Justinum etiam non nisi paucorum foliorum extant animadversiones. Praeferrem ego Lucianum, sed argumentum Justini aptius videtur huic meo instituo. Haereo et quid sequar non extrico. Tu, quaeso, aestuantem expedi, si putas hoc officium Cosmo non ingratum futurum. Omnem rem tuo committo arbitrio. Si censes praefigendam esse hanc praefationem alterutri lucubrationum mearum, quaeso te, ut severe illam recenseas, et castiges si quid in illa deprehenderis, quod aut tuas, aut, cui scripta est, aures sit offensurum. Nullius velim gratiam facias. Sin vero existimaveris haec dona tanto Principe esse indigna, abjiciemus hoc consilium. Totus pendeo a tua auctoritate et nutu. Quicquid decreris mihi rectum videbitur. Vale, Vir Summe, et fac quaeso haec nemo ex te cognoscat, sed ut quam primum tuum recipiam responsum. Typographi enim quotidiano convitio praefationes poscunt. Iterum Vale, meum grande decus. Trajecti ad Rhenum a. d. IX. Kal. Febr. CICICCLXVIII. Dionys. Quando te hîc videbimus? Res tuas ex sententia provenire modo accepi, et iter te nunc adornare. Utinam ante profectionem cum Gudio nostro ad nos excurrere in animum inducas. Gratius hercle nihil mihi accideret.

EPISTOLA XLIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

TAntum quod tuas acceperam litteras, cum ipse Elzevirius me invisit cui illico praefationem meam dedi, utque festinaretur in ejus editione rogavi. Fidem dedit se operam daturum, ut cras aut summum perendie omnia sint confecta. Te interim rogo ut aut per te ipse, sic ferret si occasio, aut per Excellentissimum virum Maniliam via huic libello sternatur, ne Principi ignaro hujus mei propositi offeratur. Tuam potissimum auctoritatem secutus


page 63, image: s063

Luciano decrevi hanc dedicationem praefigere. Prioribus tuis in me meritis quam plurimis ingens accedet tumultus, si hanc mihi veniam dederis. Forsan te Amsterodami videbo, si Principem secutus fueris: eo enim proximo die Martis aut Mercurii me conferam. Sed quando tandem tuus nobis conspiciendus offeretur Prudentius? quas quaeso nunc, cum omnia sint profligata, moras nectis? Enecas nos desiderio, et longa expectatione. Gisbertus Cuperus, juvenis elegans et doctus, Lutetia mihi scribit, se Variarum Observationum libros propediem esse publicaturum, idque suasu virorum doctorum. Fabrum adornare novam editionem Terentii et Callimachi, et Hadrianum Vallesium notitiam Galliae. Utinam exte possem resciscere, num Amsterodamum sis excursurus. Si enim ibi te conveniendi spes fuerit, utar illo hospitio, in quod tu soles diverti. Vale, mea lux et decus. Trajecti ad Rhenum [Gap desc: Greek words] a. d. VI. Kal. Febr. CICICCLXVIII. Dionys. Viros Excellentissimos Maniliam et Monsacchium amantissimis verbis saluta, quaeso, si in illos incideris, ut et nostrum Gudium.

EPISTOLA XLIV. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

TAnta est ingenii tui suavitas, ut, cum a te post aliquot dierum consuetudinem avellor, aegre possim tui desiderium levare. Cum quo jucundius ponam tempus neminem novi. Et rata eruditione, et singulari quadam venustate ac lepore tuos condis sermones, quibus ita delinis omnium aures, ut nemo sit, qui te norit, qui non tuae consuetudinis sit cupidissimus. Quis praeter te est, qui antiquae et vernaculae festivitatis possessionem tueatur? Utinam diu nobis frui his bonis liceat, aut, si redeundum est in septentrionem, brevi cum dignitate in patriam revoceris, quae si tuas dotes et virtutes intelligeret, non ablegaret te, praecipuum ejus decus, quem tot Principes et exterae gentes admirantur et suspiciunt, in extremas terras. Sed nulli infestior est quam sibi ipsi. Tua enim doctrina et ingenii elegantia, ubicumque gentium ages, grandem tibi pandit scenam, ex qua virtutum tuarum lux per totam diffunditur Europam. Prudentium tuum diligenter domum reversus evolvi, ingeniique ac judicii tui vim, diu quidem antea mihi perspectam, hîc etiam cognovi. Nunc demum, qui deliciis his Christianis capiuntur, majore cum voluprate et fructu praestantissimum poetarum sui saeculi legent. Antea tot maculae, quibus obsitus erat, non paucos ab ejus lectione deterruerunt, saltem inter legendum molestiam et taedium creabant ingens. Si tanta diligentia et ingenio alii quoque poetae et scriptores eximii emendarentur, non longe abessent ab illa perfectione, qua scripti sunt. Tam magnum vero reliquarum lucubrationum tuarum nobis de integro nunc excitasti desiderium, ut dies noctesque


page 64, image: s064

quotidiano quasi convitio te simus fatigaturi, donec fidem datam liberes. Nihil mihi longius erit, quam ut illud nectar possim ingurgitare. Conficior, mihi crede, desiderio. In litteris ad Datum non scripsi me fasciculum ei destinatum, sicut et exemplar, quod Chimentello mitto, commendasse fidei Felicis Monsacchi, quaeso te, ut in tuis ejus rei mentionem facias. Chimentellianae dissertationis de Bisellio fac amabo copiam mihi in usum aliquot dierum, et, si quid apud te possum et valeo, operam da, ut ante abitum tuum te cum Gudio nostro hîc videam. Ei jussi tria exemplaria dialogi Lucianei per Elzevirium tradi, simul compacta fuerint accipies. Alterum Nob. Schiessio, alterum Vossio meo nomine tradat rogo. Ipse scribam simul ac Justinum misero, quem cis unum alterumve diem vos jubeo expectare. Trajecti ad Rhenum a. d. VII. Febr. CICICCLXVIII. Dionys.

EPISTOLA XLV. JOH, GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

NEscio num proximae litterae meae, quas ad te dedi, recte curatae sint. Eas commiseram convictori meo, qui ad vos Hagam excurrebat praeterito solis die. Doleo me fraudari tuo complexu, quo me Amsterodami sperabam fruiturum esse. Nunc vero ex Elzevirio intelligo te hîc frustra a nobis expectari, et Illustrissimum Beuningium cras itineri Gallico se daturum esse. Hunc rogavi, ut aliquot exemplaria tuis adjiciat Prudentii exemplaribus, quae Gallis destinasti. Sed vix haec sex potuerunt expediri, eaque madentia de praelo et incompacta. Nisi huc me heri ipse contulissem, omnia jacerent imperfecta. Tandem eo rem deduxi, ut circa vesperam exemplar possit Principi tradi. Proxime et tu et alii amici habebitis, quae vobis debentur, ubi etiam accuratius de tuo agam Prudentio Nunc quidem nil, nisi infinitas tibi ago gratias. Ex sex illis exemplaribus Luciani, unum velim tradi Illustrissimo Beuningio, reliqua quinque Capellano, qui unum sibi servabit, alterum Illustrissimo Montoserio, tertium Bigotio, duo fratribus duobus Valesiis, tradat. Ad Bigotium, Capellanum, et Montoserium cis tres quatuor dies literas dabo; ad alios amicos exemplaria, simul ac confecta fuerint, alia curabo occasione. Vale. Amsterodami a. d. x. Febr. 1668. raptissime ex Elzeviriana taberna.


page 65, image: s065

EPISTOLA XLVI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

BInis tuis, quas proxime misisti, litteris magnopere sum consternatus, ut qui te hortari debebam ac confirmare, nunc ipse alloquiis habeam opus. Tua enim jactura et aegritudo a me non potest esse aliena, qui ut pro summo meo in te amore bonis tuis incredibiliter gaudeo, sic maximum ex adversis tuis rebus capio dolorem. Miror vehementer hominum, penes quos harum rerum arbitrium est, levitatem et inconstantiam, qui intra tam paucos dies sua decreta audent rescindere, suumque beneficium tibi immerenti eripere. Videntur aucupati esse Illustris Beuningii absentiam, qui cum hîc esset, in omnibus tuis rebus acerrimum tui defensorem se praebuit. Sed postquam ille se dedit itineri, quasi facto agmine in te faciunt impetum. Utinam rursus, ut nuperius, aliquis e machina Deus haec consilia discuteret, et tuam dignitatem in tuto collocaret! Sed vereor ne urgendo et instando vincant, ut solent, qui te oppugnant. Nihil autem mihi turpius et scelestius visum est, quam impudens et, ut mollissime dicam, ingratus animus candidati hujus provinciae, qui ut suae serviat ambitioni et cupiditati, optime de se meritum amicum, qui ejus laudibus et commodis semper studuit unice, ejusque parentem publice ornavit non vulgariter, sed perquam invidiose, nititur evertere, ejusque stationem pessimis artibus invadere. Quid poterat a tanti herois filio foedius, quodque majorem suae paternaeque famae maculam inureret, designari? Te tua virtus, probitas, fides, merita in patriam vindicabunt, et in coelo locabunt, ipsaque haec hominum injuria tuam illustrabit laudem, cum omnes boni istam perfidiam, indignitatemque hujus facti sint execraturi. Nihil enim a boni viri officio est alienius, quam sui commodi causa alium, praesertim amicum, in famae et fortunarum discrimen conjicere. Sed deus, spero, nos respiciet, et patriae tuae meliorem inspirabit mentem, ut intelligat quam male de te, qui ejus bono et saluti semper invigilasti, et de se ipsa mereatur, si has partes in istum contulerit. Nunc quid factum aut futurum sit cupidissime ex te audiam. Non cibus, non somnus ante me juvabit, quam hac cura, qua dies noctesque angor, me levaveris. Apud nostros proceres si putas me tibi commodare posse, significa, quaeso, paucis. Nihil mihi curarum et contentionis reliquum faciam, ut meum tibi probem studium et voluntatem. Vale, Summe Vir, et me ama. Trajecti ad Rhenum a. d. XI. Febr. CICICCLXVIII. Dionys.


page 66, image: s066

EPISTOLA XLVII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

COmmentarium eruditissimi viri, Valerii Chimenteliii, de honore bisellii magna cum voluptate et fructu perlegi. Multa enim me docuit egregia. Compluvibus, praecipue in Gallia, magis placeret, si recisis nonnullis de vulgaribus et satis exploratis rebus dissertationibus, testimoniisque scriptorum non gravissimorum, non nisi ea exequeretur, quae minus pervulgata sunt, et is erudite observavit. Sed virtutes longe pensant si quid hîc peccatum sit. Tibi, quod ejus libri mihi copiam facere volueris, gratias ago ingentes. Prius ad te rediisset, nisi qui illum feret, abitum ad vos aliquot expectasset dies. Is vero est Paulus Stolzenbergius, Baronis a Kalenberg qui hîc in meis aedibus aliquamdiu egit, ejus vero parens primas tenet apud Electorem Saxoniae, praefectus, vir egregius, tuique et litterarum perquam studiosus. Cum maxime molitur reditum ad patrios lares: sed religio ei fuit ex his terris discedere, te, qui earum sydus et decus es, insalutato. Transibit Paderbornam, et ibi officii causa salutabit ejus Urbis Praesulem Illustrissimum. Si quid ibi curatum velis, huic manda. Praesto tibi recte curatum iri. Fides enim ejus mihi longo usu spectata est. De poetis Christianis ineditis, quos in lucem daturus est Boberius, quae narras, multum te amo. Utinam brevi illos videamus. Accipis hîc meum Justinum. Sed in illo nihil invenies oculis tuis dignum. Tibi injuriam esse factam nostri quoque Proceres fatentur. Sed de tuis rebus plura coram. Spero enim te propediem nostris desideriis satisfacturum esse et tuis promissis. Gronovius cis unum alterumve diem ad nos excurret. Si res tuae Gudiique tulerint, comites vos ei praebere possetis. Sed quandocunque veneritis, desideratissimi gratissimique venietis. Vale, Vir illustris, et me ama. Trajecti ad Rhenum Kal. Mart. CICICCLXVIII. Alterum exemplar Justini fac quaeso ad Vossium perferatur.

EPISTOLA XLVIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

Sperabam equidem me te et Gudium his feriis cum Gronovio, qui aliquot dies suavissime nobiscum egit, visurum fuisse; sed spe hac frustratus nunc magno desiderio illam expecto lucem, qua fidem, quam dedisti, es liberaturus. Non unis enim litteris recepisti te nos, antequam viae in septentrionem te dederis, invisurum,


page 67, image: s067

Cave alîus utaris hospitio, quam meo, si tenuem apparatum non fastidis. Cognosces bonum vultum, ut tuus Naso loquitur, et prolixam voluntatem. Non est enim inter homines, cujus adventus mihi magis esse possit desideratus et expectatus. Carmine tuo, cujus copiam mihi fecisti, nihil tersius, nihil rotundius, nihil divinius, ita me Musae ament, legi a longo tempore. Facile primas fert inter omnia tua epigrammata. Mallem ego ejus auctor esse, quam illam laurum meruisse, quam praedicas. Prudentium tuum credo jam Daumium accepisse. De Scheffero quae narras gratissima habeo. Phaedrus secundae editionis jam mihi traditus est. Mauricii Tactica jam olim aere meo comparavi. Sed antiquitates Upsalienses, et Philosophiam Pythagoricam, munera acceptissima, ejus nomine Gronovius mihi obtulit. Pro quibus gratias agam et simul per te ad illum curabo, si non grave fuerit, Hesiodum, Lucianum, et Justinum meum. Suetonius testudineo procedit gradu non mea, sed typographi culpa. Promittit tamen se propediem magnis passibus ad calcem properaturum. His nundinis accipiemus luculentum Freinshemii indicem, quem in hunc scriptorem olim adornavit. Schefferianis lucubrationibus de re Navali ac Vehicularia utinam possimus invenire typographum! Sane et ipse dabo operam, ut emergant in lucem, et num quem possim excitare, qui operas suas velit egregiis his scriptis commodare. Amo enim viri ingenium, et eruditionem ejus magni facio; nec parum ex ejus librorum lectione me profecisse fateor. In Ovidio tuo vide quid nuper mihi in mentem venerit. lib. 1. Am. El. 14. v. 40.

Non anus Haemonia perfida lavit aqua.

Vetus codex legit: laesit aqua. Quid sit refingas laesit acu. Nosti defixiones veterum in magicis, et quam frequens earum mentio sit apud poetas. Sed mihi non ante probabitur, quam si tibi fuerit probata haec conjectura. In aqua tamen ista Haemonia fateor mihi aquam haerere. Vale, Vir Summe, et me ama. Gudio et Sciassio salutem plurimam dico. Trajecti ad Rhenum a. d. IV. Kal. April. CICICCLXVIII. Hogersium nostrum ad consulatum fuisse evectum, ut nunc ejurata docendi provincia reipublicae animum cogatur applicare, modo accepi, idque non potui non tibi significare.

EPISTOLA XLIX. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

HAs litteras heri exaraveram, sed vitio et negligentia mei pueri tabellarius nobis erat elapsus. Hodie tuae mihi adferuntur longe gratissimae. In iis hoc unum me male habet, quod denuo tibi cum adversa valetudine fuerit conflictandum. Sed jam spero te confirmasti. Tui complexus tanto ardeo desiderio, ut ei ferendo vix sim. Quando tandem te videbimus? His feriis mihi


page 68, image: s068

abesse domo non licuit. Gratissimus enim hospes Gronovius noster, qui ipsos sex dies nobiscum posuit, me detinuit. Utinam tu quoque cum Gudio, quod sperabamus, advolasses, ut simul esse potuissemus. Fabularum nostrarum tu magna pars fuisti, et tuus Prudentius, quem evolvimus; in quo solertiam tuam et ingenii vim mirabamur. Inter alia praecipue nos capiebat palmaria emendatio in Tertulliani de pallio libello, de mari mortuo. Nihil illa certius, nihil ingeniosius. Sed de his coram propediem agemus pluribus. Illustrissimi Capellani carmina Gallica accepi, et fateor pro iis me debere etiamnunc viro praestantissimo gratias. Quando ad illum scribes? Faxo meas habeas, quas tuis inseres, proximo die Martis aut Mercurii. Gudio gratulor de hac sparta, quae ei offertur. Utinam eam ornandam velit suscipere. Ego sane, a quo Hogersius ad consulatum fuit evectus, non destiti urgere, et cotidianis convitiis stimulare Daventrienses amicos, ut nihil intentatum relinquant, ad virum illum expugnandum. Ubi invenient, qui decus litterarum possit ibi tueri, si hic alienus ab hoc loco fuerit? Vides enim quanta sit solitudo. Deum rogo, ut quicquid decrerit, approbet, utque te diu salvum et incolumem servet. Trajecti ad Rhenum a. d. III. Kal. April CICICCLXVIII.

EPISTOLA L. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

Utraeque tuae litterae magnam mihi voluptatem attulerunt, quibus tam diu non debuissem responsum, nisi te ipsum indies expectassem. Nullus enim dubito, quin promissa sis repraesentaturus, antequam in Sueciam affectaveris iter. Tuo sane complexu nihil nobis accidet optatius, praesertim hac tempestate, qua, uxore absente, solus domi servo. Gudius noster recepit nobis se comitem tibi futurum. Sunt quae in sinum tuum effundere gestio. Jampridem ad vos advolassem, nifi me retinuissent catenatae hujus dolii, quod mihi versandum est, curae. Per eas mihi etiam nondum licuit expedire quas ad Capellanum aliosque amicos Gallos constitui dare literas. Propediem tamen manum iis admovebo. De Principe Paderbornense quae narras infinita me affecerunt laetitia. Quid enim? Tanti Principis judicio et benevolentia non triumphem? Tua vero merita et officia, quibus me a multis annis devincire nunquam cessasti, ne mente quidem, nedum verbis assequi possum. Tibi enim uni debeo tot Illustrium virorum amicitiam, et famam, si quam habeo, omnem. Nihil autem mihi erit antiquius, quam ut tua beneficia, tuumque in me tuear amorem. Ad ipsum Principem cis unum atque alterum diem scribam, mittamque Justinum meum testem et praedem meae observantiae. Negotium Daventriense volo e re Gudii nostri et litterarum provenire. De loco Ovidii miror me ante non inspexisse tuas animadversiones. Plane ita se res habet, ut tu scribis. Ex adversariis meis illa excerpseram. Si quae habes ad lectionem


page 69, image: s069

vulgatam defendendam mihi significaveris, ubi ad tuos redieris libellos, nihil mihi gratius accidet. A Bosio hisce diebus litteras habui, quibus multa de Josepho suo et Nepote, uti et de duabus diatribis, quae sub praelo sunt, quarum una de epocha Josephi, laudes Christi servatoris complectente, altera de Essenis agit, scribit. Ex Catalogo Francofurtensi didici [Note: Vide Epist. Gronovii LXXXVI. et CCCLXXIII.] Schoockium moliri grande volumen contra Gronovium, hujus tamen sententia de foenore unciario sole ipso clarior est. Sed prodiit ille ex disciplina et ludo nostrorum hominum, qui quaecunque arripuerunt, pertinacissime tuentur, neque quicquam pensi habent quid dicant, quid scribant, quidve de eorum scriptis existiment docti, modo habeant quod possint reponere, etsi ne species quidem veri in illis sit. Sed de his coram pluribus, ut spero, propediem. Vale, meum et litterarum decus, et me ama. Trajecti a. d. X. April. CICICCLXVIII.

EPISTOLA LI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUi has feret Jeremias genere Graecus est, domo Constantinopolitanus, qui in patria suos cives docet artes optimas, in quibus non est vulgariter versatus. Multa mihi narravit de bibliothecis Atheniensibus, et quae in monte Athone a monachis fuerunt adornatae: ibi servari novem integros Polybii libros, et varia [Gap desc: Greek words] Appiani. Morum prae se fert integritatem, alienam a suorum popularium ingenio et fallaciis. Adolescentis quaerendi causa, quem in nostras oras ad imbibendas litteras miserat, sed qui in via periisse cum nave, quae ab Anglis suppressa est, dicitur, se contulit. Nunc domum itionem molitur, et viaticum quaerit. Commendavi eum nostris Consulibus, qui non nihil contulerunt ad itineris molestias et sumtus levandos. Nunc ad vos contendit, rogavitque, ut se tibi traderem, utque tuo sibi liceret uti consilio, quod, qua es mirifica in omnes benignitate, non aegre, spero, feres. Dedissem et ad Gudium litteras: si non intercessissent quaedam negotia, per quae mihi non licet nunc scriptioni prolixiori vacare. Tuae de Ovidii illo loco sententiae plane subscribo. Nec dubito ipsos Salmasianos amicos ejus correctionem damnaturos. Wintersoni animadversiones in Hesiodum nuper accepi; sed non sunt magnae rei. Ex canonibus recentium Grammaticorum de accentibus fere omnes conflatae sunt. Bosio rescribam propediem, et quae jussisti signisicabo. Bigotius num Lutetiam venerit aveo ex te cognoscere. Quando tandem te videbo? desiderio conficior. Schoockius ille, qui virulento libro Gronovium insectatus est denuo, paucis, postquam prodiisset, diebus fatis functus est. Vale, Vir Excellentissime, et cum Gudio nostro et Nob. Sciassio veni. Trajecti ad Rhenum a. d. XXIV. April, CICICCLXVIII.


page 70, image: s070

EPISTOLA LII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

LItterae tuae, quibus spem tui ad nos adventus omnem praecidisti, vehementer me perculerunt. Nihil magis mihi nec opinanti poterat accidere, quam iste nuncius, nihilque quod acriorem meo animo dolorem inureret. Jampridem expectatione tui complexus, cujus toties me certum esse jussisti, cogitationeque suavitatis, quam is mihi esset allaturus, unice solatus sum molestias curasque, quibus perpetuo conflictor. Nunc nescio quae fatorum malignitas meis intercedat desideriis praeter omnem spem et expectationem. Si vero haec rata sit, teque hîc videndi nulla copia fuerit, nolim enim quicquam contra tua commoda postulare, simul ac intellexero, quem diem tuo itineri dixeris, excurram, si vivo ac valeo, Amsterodamum, et ambitiosius hedera tuo inhaerebo collo. Non spero tam invenustum et infelicem me natum esse, ut et istud votum casus aliquis insperatus mihi sit intercepturus. Sed mitto [Gap desc: Greek words] . Ad Datum brevi dabo alias litteras, in quibus cum illo agam de Homero, in quo nunc totus sum. Miror ad Bigotium non perlatas esse, quas pridem ei misi. Si Tacticis inserturi fuerint Polyaenum, mea opera non nihil huic instituto ornando posset prodesse: habeo enim, ut nosti, unde longe possit emendatior, et repletis lacunis quam plurimis, cultior et integrior prodire. Sed prae Homero nunc vix illi scriptori manum possim admovere. Est et in hac Urbe Urbicius Manuscriptus, cujus copia mihi fiet brevi. Si deprehendero aliquid, quod possit Schefferi editioni excolendae inservire, id omne in spem ejus gratiae annotabo, et diligenter perscribam. Elzevirium jussi in fascem conjicere Hesiodum et Pseudosophistam meum, ut, si non grave fuerit, eos tecum feras ad Schefferum. Adjiciam etiam aliquid litterarum. Velim quoque ad Meibomium et Bartholinum hos libros meos perferri, et Lucianum ad Langermannum. Sed si tot fasciculi tuis sarcinis graves nimis futuri fuerint, aliam inveniemus viam. Regis Christianissimi numismata utinam, quod tu nuncias, describantur brevi et edantur! Vale, Vir Illustris, et tibi persuade non esse inter natos homines, qui te studiosius colat et amet, quam ego. Trajecti ad Rhenum a. d. XV. Maii CICICCLXVIII. Gregor.


page 71, image: s071

EPISTOLA LIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

Aquo a nobis abiisti, nihil de te accepimus, quod summo nobis dolori est, quamvis speremus te itinere hoc tam longinquo, et taedii molestiarumque pleno, ex sententia defunctum esse. Nihil sane nobis longius est, quam ut ea, quae volumus et optamus, de te audiamus. Utinam patria brevi te revocaret, sed auctum dignitatibus, fortunis, et commodis! Si sua nosset bona, et tuas dotes intelligeret, non pateretur praecipuum ejus decus in ultimo Septentrione consenescere. Sed, spero, fata viam invenient. Illustris Beuningius dicitur reditum adornare ad nos. Classis Anglorum, quae commeatibus et militibus indies magis magisque ornatur, multos tenet sollicitos, quo cursum fit directura. Sunt qui viciniae vestrae metuunt. Gronovius noster nondum cum pristina valetudine redit in gratiam, fertur tamen in melius ire. Andreas Brummerus, haeres Reinesii, Lutetiae de lege Cincia dissertationem edidit, quam narrant probari doctis in illa urbe viris, hîc nondum visa est. Gaasbeeckii Lugdunenses manum admoverunt edendis Ciceronis libris de officiis. Auctor eis fui, ut Victorii, Ursini, Caroli Langii, Gruteri, Francisci Fabritii et Suffridi Petri, notas integras addant, et calci subnectant Eulogium in somnium Scipionis. Nec abhorrent ab hoc consilio; sed Fabritii et Suffridi notae haberi non possunt. Si eae in tua extant bibliotheca, rogo ut eas loces describendas, eas refundemus illico, cui jusseris. Memini me quoque olim audivisse Cl. Schefferum nonnihil notarum in hos libros conscripsisse. Si eas ad nos curaverit, operam dabimus ut nunc edantur. Vide quaeso, si maturandus tibi sit reditus, ut tecum ferre possis [Gap desc: Greek words] Meursiana, quae in Regia bibliotheca Holmiae servantur, si non omnia, saltem potiora, ut de trium insularum antiquitatibus, et Regibus Lacedaemoniorum. Nihil mihi curae reliquum faciam, ut simul ac ad nos pervenerint, lucem videant. Langermanno, Bartholino, Meibomio, Scheffero recte tradita esse, quae eis destinaveram, nullus dubito. Huic proxime scribam. Habuisset nunc litteras, nisi amici interpellassent. Vale, Vir Summe, et me ama. Trajecti ad Rhenum a. d. X. Jun CICICCLXVIII. Dionys. Nobilissimo Silverkroonio salutem dico verbis amantissimis.


page 72, image: s072

EPISTOLA LIV. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

DIes agitur vicesimus, quod salvi in hanc civitatem, via feliciter decursa pervenimus. Sed, ut fit, primis salutationibus temporis non parum fuit dandum, dum Regem, Reginam matrem, Procerum potissimos compello. Fuit et lassitudo corporis, in itinere permolesto contracta, blandis amicorum alloquiis, aliisque id genus fomentis, abstergenda, mi Graevi. Inter quae magnae mihi voluptati magnoque solatio futura, oblata est tua epistola. Hanc merum coagulum et medullam intimam tenerrimi affectus jure dixeris; tanta suavitate animum mihi omnem ac sensus altissimos penitus demulsit: quale bonum ut frequenter mihi obtingat, dum alter ab altero absumus, unice exopto. De Lege Cincia Brummerianum commentarium non illaudatum in suis ad nie litteris Bigotius dimisit, cujus copiam quam primum mihi fieri velim. Gaasbeeckiorum fratrum de edendis Tullii officiis institutum collaudo: atque adeo litteras hodie ad Schefferum dabo, per quas explorem, si quid ab illo, quod ad ornamentum operis hujus faciat, sit expectandum. Suffridi in istos Ciceronis libros annotata nequicquam quaero hactenus, ut saepius tibi indicasse memini: Fabricii observationes ut possidere me scio, sic ignoro ubi in scriniis sim investigaturus; quod Bibliothecae suppellex omnis cistis sit inclusa, et transmarinae migrationi parata. Lambini interim vide ne obliviscaris, cujus animadversa in reliquorum numero non percenses, erudita ceteroquin et minime negligenda. de Meursianis [Gap desc: Greek words] agam cum Figrelio: qui olim mihi est professus, in se moram haud quaquam fore, si iis publico tradendis typographus apud nos inveniretur. Tu modo vide, ne illi, qui nunc operam offerunt, nos postea destituant ac frustrentur. Langermanno Lucianum tradidi in manus. Bartholinus Hafnia aberat, cum illac transibam; relicto per me domi ejus fasciculo. Meibomium Helsingorae vidi, summo mane et in transcursu. Videbatur is non abhorriturus a Professione bonarum artium publica, siquid tale a Foederatis Belgis offeretur. Quae Scheffero tradenda mihi consignabas, necdum huc advenere. Sed expectantur quotidie, sarcinis meis partem potissimam adhuc navigantibus. Rerum novarum cum nuntiare nunc quidem nil omnino possim, mitto versiculos in via effusos, ne opineris iter prorsus otiosum atque Illitteratum nobis fuisse. Schefferi rem navalem atque vehiculariam publici juris faciet, puto, Elzevirius, nisi conditiones aequas prorsus non admittit. Vir ille doctissimus Pacati panegyricum in lucem emisit nuper, curis ab sese secundis illustratum. Tu an pulchre tibi opera procedat in Suetonio edendo, ne mihi cela; tum ecquid praeterea nunc moliaris: quidque rerum amici agant, quorum Principes Gudius, Schazziusque. Denique significa, si quid forte ex


page 073, image: s073

Germania codicum novorum acceperis. Vale iterum iterumque. Salveant uxor et liberi. Holmiae CICICCLXVIII. Brunnerus de Plinii epistolis edendis cogitat. Schefferus libellum medii Aevi de Episcopis Ubsaliensibus luci adornat.

EPISTOLA LV. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

TE longi itineris taediis ac periculis ex sententia defunctum esse, sospitemque pervenisse Holmiam summae mihi voluptati fuit. Vehementer enim me sollicitum habuit valetudo tua, quae, cum hinc discederes, nondum erat bona fide confirmata, et vix videbatur futura ferendis molestiis tam spatiosae viae. Sed tanto majore gaudio me tuae perfuderunt litterae, quae hoc metu me liberarunt. Nunc vota pro felici tuo reditu nuncupamus, deumque quaesumus, ut patria tua te brevi non salvum modo complectatur, sed et honestum esse velit, ac statione digna tuis in se meritis, dignaque tuo ingenio et eruditione auctum retineat. Nisi culpam emendaverit, datasque tibi injurias pensarit largiter, nunquam apud posteros et cultiores gentes eluet maculam, quam inussit sibi ipsa, cum praecipuum suum decus aut ignoravit, aut parum reverenter habuit. Sed illucescet, spero, illa dies, qua et eam et fortunam iniquitatis erga te suae poenitebit. Commentarium suum de lege Cincia Brummerus ad te per Gronovium curari jussit, ut ex ipso, cum nuperius hîc curandae valetudinis causa transiret, intellexi. Spero te jam eum vidisse. Me cepit eruditio et culta hominis dictio, quamvis non ubique ei subscribam, nec probem, quorum Romani eloquii parentem arguit. Italiam nunc, ut audio, sequitur. Fabritii et Suffridi notas in Ciceronem de officiis doleo me nusquam eruere. Cl. Schefferum spero praestiturum, quae ipsum dudum illustrando huic libello congessisse fama ad nos pertulit. Meursianorum [Gap desc: Greek words] curam et editionem, qui suscepturus sit typographus, in promtu est. Sed si fidem fallat, non difficulter alium inveniemus. Tu modo videl, ut Figrelius eorum nobis copiam faciat. Nisi tu ea ante tuum abitum asserueris liberali manu, nunquam ex carcere illo erumpent. Meibomio, quem dudum colo facioque plurimi, velim in nostrarum academiarum aliqua locus daretur commodus. Nam et ei esset ornamento, et litterarum studiis praesidio. Doleo sane tam insignem virum in negotiis a suo ingenio alienis consenescere. Leidenses feruntur deliberare de arcessendo Tanaquillo in Thysii locum. Sed vix mihi persuadeo eum adduci posse ad migrandum. Utinam Meibomii habeant rationem! Sed nec est, qui cos moneat, nee si sit, audiretur. Daventrienses, cum Gudium non possent expugnare, quamvis iterum iterumque eum enixe sollicitassent, Cupero hanc spartam obtulerunt jam ex Galia reduci, meo potissimum


page 074, image: s074

suasu. Recepit se venturum. Nunc in expoliendis suis observationibus elaborat, quas ubi elimaverit edet. Pacatum Schefferi et libellum de Episcopis Upsaliensibus avide expectamus. Quos de re navali et vehicularia commentarios adornavit, ut publicet Elzevirius, frequenter urgemus. Nec videtur abhorrere ab iis edendis. Ex Germania quid allaturae sint, quae instant, nundinae Francofurtenses illico ex me cognosces. A quo abiisti, nihil ex illa plaga novi accepi in re litteraria, nisi aliquot carminum libellos a Moorhosio. Biliopolae nostrati tradendas luci commisi Baudii in Plinii Panegyricum notas. Non quidem in iis multa recondita, et ab aliis non visa, multa tamen venus et lepos, pro ingenio et elegantia viri. Gaasbeeckii fratres non solum Tullii de officiis, sed omnia ejus opera cum notis Manutii, et quas eis commendabimus alias, publici juris facere decrerunt, meque, ut consilio et ne juvarem, rogarunt. Nec renuo, si per negotia ei curae vacare potero. Si nihil aliud praestitero, (et quid in tantis temporis angustiis et occupationum aliarum mole possim aliud praestare non video) hoc saltem providebo et efficiam, ut singuli libri prodeant cum optimis, qui unquam extiterunt, commentariis veterum juxta et recentium interpretum, ne operam et sumtus perdant optimi viri. Ad hoc propositum persequendum pauca, nisi fallor, desidero, Muretum praecipue in Philippicas, et Goveanum in libros de legibus. Sed totius operis deformationem, et quos cuilibet libro destinaverim commentarios, propediem ad te mittam. Elzevirius idem institutum urget, et me hoc nomine compellavit. Sed ei auctor sum, ut sociatis operis et voluntatibus hoc negotium capessant. Schultingii notae in Senecae declamationes brevi tradentur Elzevirio. Multa in iis bona et docta. Suetonius movet quidem, sed parum promovet, non mea, sed typographi culpa. Homero expoliendo praecipuam navo operam. Alia sunt [Gap desc: Greek words] . Nonnunquam etiam observationum mearum libros respicio et augeo, sed vix antequam Homerum deposuero, iis ultimam manum potero ad movere. Gevartii commentarius in M. Antoninum jam sub proelo esset, nisi Steenbergius, nescio quibus calumniis implicitus, cum adversa conflictaretur fortuna. Sic narrarunt mihi Antwerpienses amici, cum nuper in illa urbe aliquot dies transigerem. Sed nunc creditur ex his malis se emersurus esse, discedente Praefecto Regio, qui ei et Musis semper fuit infestus. Ezechielem Spanhemium gratia sui Principis excidisse, et nunc Genevae agere magno cum dolore intellexi. Frater ejus fertur fuisse vocatus ad professionem Theologicam Franeckeram. De Plumeri tristi casu (en me [Gap desc: Greek words] ) nullus dubito, quin ab aliis sis certior factus. Nunc decidit cum creditoribus. [Gap desc: Greek words] . Ab Octavio Falcomrio, Carolo Dato, et Chimentellio litteras accepi quam gratas. Ille promittit inscriptiones a se illustratas, nummum Apameensem mihi destinatum ad te misisse scribit, et per Bigotium curavit [Gap desc: Greek words] Homeri ex antiquo marmore; et quas ediderunt dissertationes de pictoribus veteribus et honore bisellii, cum nonnullis aliis opusculis, quae Florentiae lucem adspexerunt. Ab Huetio munus accepi eximium et mihi pretiosissimum, Origenem a viro illo nobilissimo insigni commentario exornatum.


page 075, image: s075

Antehac in illo elegantiam ingenii suspexi, sed nunc miror variam abstrusamque eruditionem ejus in omni disciplinarum genere, quam Origenianae illae disputationes et notae per quam luculentae loquuntur. In Virgilianis tuis lectionibus multumne profligasti? Sic speramus equidem vovemusque omnes, qui earum desiderio conficimur. Epigrammate tuo in pacem instauratam nihil tersius, nihil argutius fingi potest. Nec elegantia, nec acumine cedit illi, quod in Burgundos subactos pangebas praeterita hyeme. Saepe hac ambrosia, quae imas animi medullas mihi permulcet, pasci opto. De reditu tuo ubi quid certi constituisti fac, quaeso, ex te cognoscam. Amerongio si quid nunciari velis, mihi manda. Vir egregius Weedius existimabit se tibi debere, si te ejus memoriam retinere cognoverit, quod facile consequeris, si salutem ei nonnunquam per me dixeris. Sed hoc tui est consilii. Vale, Vir Illustris, et me ama. Trajecti ad Rhenum postridie Kal. Septemb. CICICCLXVIII.

EPISTOLA LVI. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

EXpectabam jam pridem rescripti nonnihil ad meas, quas exaravi ultimas, praesertim, quod ex rumore cognossem, ab Amstelodamiis te evocatum, stipendio haud modico, ad obeundam ista in civitate litterarum humaniorum professionem publicam. Cujus equidem rei per te ipsum ignarus esse haud quaquam debuissem, quum alii, usu minore mihi perspecti, significare non sint gravati. Interim cum Edmundo Figrelio Gripenhelmio proximis diebus egi de ineditis Johannis Meursii operibus, quotquot in bibliotheca Regis asservantur, publico permittendis. Promisit ille hac de re se acturum esse cum Regina matre, nec praevideri abs se difficultatem in hoc negotio, praesertim si nonnihil horum voluminum Regi per te dedicetur. Potissimum quantum recordor, sunt opera, Liber commentarius, quem Bibliothecam Atticam inscripsit, ubi agitur de Atticis scriptoribus. Tum alius, de Antiquitate trium Insularum, Cypri, Cretae, et Rhodi. Nam de regibus Laconum, deque vita Thesei sunt libelli nimis grandes: quos tamen emitti in lucem publicae utilitatis intersit. Tuum nunc est sine procrastinatione bibliopolam nobis circumspicere, qui hanc provinciam suscipiat, ne Regem frustremur irritis promissis. De re litteraria, quod nuntiem ex hoc terrarum tractu, nil prorsus est in promtu. Schefferi litteras, quas per Elzevirium curabam non ita nuper, accepisse debuisti. Ejus luculentum de militia veterum Navali commentarium jam oportet esse perlatum ad Ezevirios, qui per te incitandi sunt, ne editionem operis praeclari trahant. Audio apud vos proximis diebus codices complures manu exaratos, in membrana veteri fuisse divenditos. Cujus notae istae fuerint, tum quid inde usibus tuis compararis, fac sciam. Quid Gudius? quid Schazzius?


page 076, image: s076

salveant optimi mortales, quaeso. Ex Galliis Italiaque diu est, quod nil rerum novarum ad me perfertur. Tu, qui in tanta litterarum degis luce ac bonarum artium, nobis in hoc terrarum angulo extremo constitutis non debebas invidere, quicquid bonae frugis ad te perfertur. Illustri Weedio me commendes, rogo, sed nota de meliore. Tu vale, mi Graevi; festinabam manu praepropera. Holmiae Suecorum Anno CICICCLXVIII. a. d. XVI. decemb. Julian.

De Gronovio nihil audivi, ex quo pedem extuli patria. Ajunt illum cum pertinaci valetudine luctari. Quid Pliniana ejus? promoventne multum? Quid Tacitus? Elector Saxonicus Andream Bosium rogavit, ut curam Reinesianarum inscriptionum edendarum in se recipiat. Quod ille onus a suis humeris est amolitus, cum in aliis sit occupatus.

EPISTOLA LVII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

NE meam iterum accuses fidem, en, quam ante biennium dedi, libero. Septima me prole parentem ante hos tres dies uxor fecit, enixa puerum, cui, simul ac lucem vidit, precatus sum mentem sanam in corpore sano. Nunc te rogamus, ne, quod olim recepisti, nobis officium praestare die lustrico graveris more majorum. Magno insignique beneficio et honore nos auctos existimabimus, si hanc nobis veniam dederis. Nomen ei erit Nicolao Ludovico. Partes tuas qui sustineat, dum cerimoniis fungendum erit, providebimus. Nunc ad litteras tuas, quibus pridem respondissem, nisi cum aliis occupationibus, tum varia ancipitique deliberatione de migratione valde diuque distentus fuissem, a quibus vix dum respiravi. Bis me sollicitarunt Amsterodamenses ad capiendam in urbe opulentissima provinciam docendarum litterarum elegantiorum, proposito lautissimo praemio trium millium florenorum. Nostri tamen effecerunt constituto honesto, et pro eorum copia, amplo stipendio duorum millium florenorum, quantum nunquam ullius artis et disciplinae doctori in hac Academia fuit ante decretum, ut maluerim esse Teneates, quam Corinthius. Utinam te mihi licuisset adhibere. Nihil egissem hercle nisi ex sententia tui consilii, quo nihil prudentius, fidelius, et in omnibus meis rebus amantius cognovi. Gronovium monui, ut Brummeri de lege Cincia commentarium tibi destinatum quamprimum ad te curaret. Negligentiorem, credo, [Gap desc: Greek words] reddiderat adversa valetudo, e qua cum emerserit, non patietur ullum erga te officium desiderari. Te quoque spero nunc confirmato esse corpore, et pristinae restitutum valetudinis integritati dudum, quo nihil mihi poterit afferri laetius et acceptius. In tuo enim unius capite salus fere litterarum vertitur. Cl. Schefferus quam spem fecit notarum, quas in Ciceronis


page 077, image: s077

de officiis libros scripsisse dicitur, ut et Meursianorum librorum [Gap desc: Greek words] , qui in scriniis Regiae bibliothecae apud Holmianos asservantur? Libros Schefferi de militia veterum navali longe auctiores, ut et novas curas de re Vehicularia cupidissime videbimus. Eum non spero detrectaturum laborem valde gloriosum, et qui magnum ei fructum ferat, veteres Tacticos scriptores ineditos vertendi in Latinum sermonem. Amsterodamum nunc tenet Meibomium, et in posterum, puto, tenebit. Spartam enim, quam mihi Magistratus illius Urbis obtulerant primo, et dein Gudio nostro, suscepit; sed conditionibus non optimis, quas Gudius merito respuit. Nuperius eum compellavi. Vidi etiam ibi Illustrem virum Thevenotium, qui hanc hyemem Leidae transiget, ut in lucem edat Geographum quendam Arabicum, et fruatur bibliothecae codicibus orientalibus, quibus illa, ut nosti, est instructissima. Salutem tibi plurimam dicit. In Cicerone publicando quam secuturi simus rationem inferius posui. Si quid adjiciendum omittendumve censueris, fac, quaeso, mihi tui consilii copiam. Nihil enim nobis erit antiquius, quam ut editio prodeat pulcherrima, neve interpres ullus eruditus in ea desideretur. Homeri curam cave nos abjecisse existimes. Ei insudamus unice, navamusque diligentem et assiduam operam praeter caeteros. Spanhemius in Principis Palutini gratiam, qua ferebatur excidisse, reductus est. De Steenbergio nihil audimus. Sed in quo versabatur periculo, credo decessum Praefecti nuperi eum liberasse. Excerpta codicis Coloniensis Italici Silii Modium collegisse nullus dubito. Certum me hujus rei non solum Lucretius meus jubet esse, quem vidisti; sed et Martialis, quem eadem manu cum membranis collatum nuper perlustravi. Nusquam quidem Modii legebatur nomen, sed prima pagina haec verba prae se ferebat: Contuli cum scripto libro Romae 1468. sed ex optima exemplari membranaceo, ut apparet. Wirzeburgi Kal. Maiis CICICLXXIII. mihi fuit donatus a Weidnero. Sic ille. XXXIII. vero epistola in ejus Novantiquis lectionibus, nos non sinit dubitare, quin manus Modii sit, nec alius esse possit, qui tuum Silium commisit cum antiquis libris. Eadem manu, nisi fallor, exaratae sunt variae lectiones in Propertio, quas tibi utendas dedi, quamvis Scriverius censuerit eas a Lernutio collectas esse. Emendatione tua in libro VIII. vers. 465. Silii nihil certius, nihil elegantius fingi potest. Nullum elicias sensum ex vulgata, nisi per absurdum. De significatione ista [Gap desc: Greek words] illudere nihil quidem notavi ad Justinum, nec Schefferus, si recte memini, ad Petronii fragmentum suppositium quicquam notavit. Exempla tamen aliquot in adversariis meis congesta deprehendi. Tacitus XIII. Annal. 17. Tradunt pierique illorum temporum scriptores crebris ante exitium diebus illusisse pueritiae Britannici Neronem. Idem XV. Annal. 72. C. Caesar scortorum quoque cupiens etiam matri illusit. Apul. Metamorph. I. Hic est, soror Panthia, carus Endymion, hic catamitus meus, qui diebus ac noctibus aetatulam meam illusit. Lactant. VI. Institut. 23. Nihil amplius istos appellare possum, quam impios et parricidas, quibus non sufficit sexus a deo datus, nisi et suum prophane et petulanter illudant. Illustri Weedio tradidi, quas meae fidei mandaveras, litteras. Te salutat, aitque se non ita pridem earum auctori scripsisse, et saepius ante,


page 078, image: s078

suasque litteras Hamburgum, ad quem jussisset, curasse, sperare recte perlatas esse, quanquam amici tui epistola videatur aliud prae se ferre. Mericus Casaubonus hisce mihi significavit diebus, Oxonienses moliri Polybii editionem ex illius Academiae bibliothecis et auctiorem et meliorem, quibus accessurae sint suae in praestantissimum illum scriptorem animadversiones. Queritur optimus senex, se morbis et aetate confectum aegre spiritum trahere inter assiduos et atroces cruciatus. Boeclerus quoque me certiorem fecit se notas suas in eundem auctorem proelo subjecturum Argentoratensi propediem. Nundinae Francofurtenses nihil attulerunt memoratu dignum. Gudius et Schazzius in Holsatiam ante unum alterumque diem sunt profecti. Thevenotius tibi salutem dici iterum iterumque jussit. Amsterodami nuperius in Thomam de Pinedo Hispanum incidi, qui adornat editionem Stephan de Urbibus. Versionem et notarum partem non indoctarum inspexi, quamvis interseruntur trita et vulgaria non pauca. Judaeum doctiorem nunquam vidi. Vale, Vir Summe, et me ama. Salutat te puerpera. Trajecti ad Rhenum a. d. XIII. Kal. Jan. CICICCLXIX. quem faustum tibi felicemque decurrere volo, utque is nobis ferat tuas lectiones Virgilianas, quarum incredibili desiderio flagro. Te ipsum vero si reddiderit nobis, sed auctum dignitate et commodis, summam votorum, cui accedere nihil possit, nos consecutos esse existimabimus. Iterum vale, nostrum et saeculi hujus decus.

EPISTOLA LVIII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

QUas meae fidei Schefferus proxime credebat, hîc habes, mi Graevi: eas ad te perferri sine litteris meis comitibus non sum passus, etsi per morbum diuturnum valde viribus dejectus. Quapropter expectare noli, ut multa apud te nunc verba faciam: cum ceteroquin nihil omnino mihi soleat esse majori voluprati, quam confabulari tecum, nomine multis nominibus mihi carissimo. Uxori tuae puerperium tam auspicatum gratulor: honores mihi abs te habitos ambabus ulnis sum amplexus. Sed de tota re aut coram sub aestatem, aut certe per litteras, ubi melius paulo valetudo procedet; in qua curanda etsi promoveo utcumque, plus utique promoverem, si cum verna anni tempestate negotium foret. Nunc ab hybernis nimbis et intenso frigore molestiae plus satis exhibetur. Ab Amstelodamiis honorifice te invitatum esse ex Elzevirianis litteris jam eram edoctus. Et gavisus sum haud modice, quando comperio pretium aliquod poni bonis artibus. Si ex mea sententia res gereretur, jam te Regis Christianissimi quoque munificentia auctum videremus. Sed in hisce talibus Fortuna plurimum potest: et nescio quomodo pauci ex horum numero, quibus est gratificatas magnus ille Princeps, se gratos hactenus


page 079, image: s079

praestitere, quod a pluribus nostri ordinis illum demerendis nonnihil avertit. Mittebam Decembii mense Epistolium ad te cum Epigrammate, natalitia vota, quae pro incolumitate Caioli XI. Sueconim Regis faciebam, complexo; sed quod accepisse, non videris. Per rumorem subaudiveram nonnihil de libris missis in civitate vestra venum expositis ante hos ternos quatuorve menses. Sed cum in tuis istius rei haud quaquam memineris, falsos nuncios id divulgare opinor. Quod suggessisti varia auctorum loca, per quae meam in Silio castigationem confirmatam video, est cur summo opere te amem. Praelegeras, puto, illa ipsa mihi domi tuae ex adversariis, quae ut lubricam nonnunquam experior memoriam, in tuis ad Justinum observatis videbar mihi legisse. Illustri Thevenoto salutem plurimam adscribo, utinam vestrae consuetudini tertius accedam! Nec diffido fore, ut votis optatissimis fruar, si ille reditum ad suos in aestatem proximam trahet. Amplissimi Weedii litterae ad Kellerum probe sunt curatae, ut spero, qui nunc rusticarur in Westrogothia provincia, adscitus Comitatui Illustrissimi Comitis Benedicti Oxenstiernae, cujus gratia egregie floret. Gudii et Schazzii iter Holsaticum valde clandestinum oportet fuisse, cum nihil de iis ad me Langermannus; quem si in via compellassent, nequaquam ille apud me fuisset dissunulaturus. Stephani Bysantini editionem monachus nescio quis in Galliis etiam molitur. Sed vide quo me provehat tecum colloquendi libido. Tu vale, Graevi jucundissime, et mihi, ut solebas, velle perge; Exarabam Holmiae Suecorum pridie Kal. Martias CICICCLXIX.

EPISTOLA LIX. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

BInas a te litteras accepi. Prioribus non ante respondendum duxi, quam invenissem bibliopolam, qui provinciam edendorum opusculorum Meursii in se suscipere promitteret. Plerique omnes gravabantur hanc curam, praefati a paucis appeti hujus viri recens edita scripta, quamvis sint praestantissima, quae vero non possint haberi, cupidissime magno pretio comparari. Tandem in hac urbe repertus est, qui sumtus et operas suas velit locare in publicando commentario de trium insularum antiquitatibus. Is est Petrus Elzevirius. Simul ac ad nos perlatus fuerit, movebit praela. Si Nobilissimum virum, Edmundum Figrelium Gripenhelmium videris, quem propter praeclaram eruditionem, quam insignis ejus de veterum statuis lucubratio prae se fert, dudum colo et suspicio, velim cum eo de hac re agas, ut quamprimum nunc Meursii libellum tibi curandum ad nos tradat. Non solum operam dabo, ut brevi nitidis typis descriptus in lucem prodeat, sed et ut Potentissimo Regi Sueciae dedicetur. Hoc meo nomine, si tulerit occasio, ei recipe. Nec fidem fallam;


page 080, image: s080

nec vestram expectationem. Hoc opusculum, ubi lucem viderit, forsan excipient cetera, praecipue de Regibus Laconum liber. Sane ne diutius premantur et tandem intercidant pro mea copia providebo. Bibliotheca Attica, et de Thesei vita, quae litteris consignavit, in nostrorum hominum manibus versantur. His quoque spero me reperturum, qui manus admovere velit. Carmine tuo, quo Caroli XI natalem celebrasti, nihil tersius, nihil elegantius fingi potest. Suavitas vero ejus tanta est, ut legendo satiari non possim. Perpetuo meis obversatur auribus. Neminem paullo humaniorem vidi, cui non recitaverim. Nemo fuit, qui non miratus sit ingenii tui vim, dictionis nitorem, ac Veneres, et acumen sententiarum. Utinam saepius mihi talia dona mittas, quae, mihi crede, Regum thesauris praefero. Si quid pangis, noli, quaeso, me fraudare ejus conspectu et voluptate, quam ex lectione tuorum versuum capio maximam. Elzevirium monere non cessabo, quamprimum redierit Lutetia domum, expectatur autem indies, ut dine procradtinatione pulcherrimum Cl. Schefferi de Navali re militari veterum opus praelis subjiciat. Ei recte traditum esse novi. De Gudio et Sciassio, quamdiu a nobis absunt, nihil audio. Gronovius redditus est pristinae sanitati. Notas ejus in Plinium intra paucos dies videbimus. Filius in Polybio et Macrobio edendis totus: Tacitus et meus Suetonius lente procedunt. Suetonius certe non mea, sed typographi culpa. Reinesianarum curarum postumarum editionem adornabit Brummerus, quamprimum redonabitur patrio coelo, cum maxime perlustrat Italiam: ejus dissertationem de lege Cincia puto te accepisse dudum. Adversa valetudine te conflictari, eaque diuturna et pertinace, quae vires tuas exhaurit, ubi ex novissimis tuis litteris cognovi, peream, nisi moerore poene fuerim exanimatus, a quo recreari, et ad animi aequitatem revocari non ante potero, quam te confirmatum esse audiero. Si quid apud te postum, leva me quamprimum hac cura, quae me dies noctesque cruciat. Nisi in valetudine curanda te nonnihil promovisse scripsisses inferius, plane ferendo dolori non essem. Nam et in tuo capite vertitur salus elegantiorum litterarum, quae in primis mihi cordi est, et inter mortales natos, nec proximas necessitudines excipio, nemo est, qui te mihi sit carior. Nemini plus etiam debeo, quam tibi, qui tot tantisque beneficiis a plurimis annis me affecisti, ut ne cogitanda quidem gratia illa possim unquam assequi. Nec cessas novis subinde pristina tua erga me meritis cumulare, ut natus esse videaris ad me ornandum, teque torum devovisse meis commodis augendis. Etenim cum onus tibi nuper a nobis impositum honorem interpretaris; cum tantopere mihi gratularis de honorifica vocatione Amstelodamensium, cum gaudes et triumphas fortunas meas hac occasione esse amplificatas, quid sunt, nisi nova effusissimi in me amoris, voluntatisque tuae argumenta? Quid dicam de commendatione tua in aula Regis Christianissimi, qua laborasti et me participem facere munificentiae, qua viros eruditione ac ingenio praestantes prosequitur? Fecisti tu quidem hoc abundantia amoris; sed ego me non tanto dignor honore, qui non nisi tibi, tuique similibus, summis scilicet et eruditissimis viris debetur. Non erravit Fortuna,


page 081, image: s081

cum effecit, ne tua commendatio pondus haberet. Novit enim, aeque ac ego ipsemet novi, quam curta mihi sit suppellex. Sed fortuna suas sibi res habeat, modo nihil unquam illi liceat in tuum, quo me complecteris, studium. Libri manu exarati, qui hîc ante tres quatuorve menses venditi sunt, omnes nullius erant pretii. Ne unum ex iis mihi emi. Illustrem Thevenotum, a quo Amsterodamo pedem extuli, non vidi. Agit Lugduni Batavorum, et perlegendis describendisque voluminibus Arabicis, qui in illius Academiae bibliotheca servantur, incumbit. Propediem tamen ad nos se promisit excursurum. Quae ad illum perferri voluisti faxo, ut quamprimum ex me intelligat. In re litteraria nihil bonae frugis ad nos dudum allatum est, praeter Socratem et Sozomenum ab Henrico Vallesio brevibus quidem, sed pereruditis annotationibus illustratos. Ezechielis Spanhemii dissertatio de praestantia et usu antiquorum numismatum maximam partem profligata est, quam avidissime expecto. Multa praeclara nos docebit. In Germania silent Musae. Quid hae nundinae Francofurtenses sint allaturae novi, brevi ex me rescisces. De caussa exilii Ovidii nuperius, cum loca omnia, quae de illa queruntur, accurate examinassem, nonnihil mihi in mentem venit contra vulgarem aliorum opinionem. Sed de hac re alio die. Nunc vereor ne loquacitas hujus epistolae tuas aures obtundat. Vale, Heinsi, meum decus, meumque praesidium unicum. Trajecti ad Rhenum a. d. IX. Kal. Apriles CICICCLXIX. Mea uxor salutem tibi dicit, nec non Illustris Wedius. Habes hîc indicem interpretum Ciceronis, quos illi, quam molior, editioni inseram; si quos habes his plures aut meliores, fac, quaeso, me certiorem. Utinam antiquos codices possem eruere ex bibliothecis. Epistolas ad familiares committo cum duobus non valde vetustis voluminibus, altero chartaceo, altero membranaceo, qui mei sunt. Et sane fero pretium operae. Tacticis scriptoribus in linguam Latinam vertendis quid fit? Jam me accinxeram responsioni litterarum Cl. Schefferi, sed interpellor, et cogor differre in proximum.

EPISTOLA LX. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

POst gravissimum morbum, etsi cum valetudine paulatim redeo in gratiam, processu tamen id fit plus satis lento, mi Graevi. Est quippe ea anni tempestas in hoc septentrione, ut decembri mense crudiorem vix fimus experti brumam. Mare etiamnum clausum; omnia in vicinia hujus civitatis nivibus ac glacie adstricta apparent, et plane faciem hibernam prae se ferentia; quae praesanda duxi, ne tu, qui mei flagras studio ardentissimo, mireris, tam parum a me promoveri in curanda valetudine: vires enim accisae, et caeli intemperies cubiculo focoque, lecto etiam, frequentem me affigunt. Ita fit, ut omni


page 082, image: s082

propemodum motu corporis, re, ut scis, saluberrima, prohibear atque excludar invitus. His cognitis non exspectas, sat scio, ut ubertate epistolarum aut nitore orationis tecum certem: non enim aut meditationi intentae par sum hactenus, aut proferendae continuandaeque in tempus vel brevissimum scriptioni. Quapropter missa facio haec omnia, quae in meam commendationem perlatis ad me hesterno die litteris, prodigus, si umquam, ac nimius effundis. Schefferum in iis quae tangebant, ea vir optimus, jam, puto, rescivit: discessit enim heri sud noctem tabellarius Upsaliam ex hac civitate cum mea epistola. Elzevirii properandum ad suos reditum audio libentissimus, qui videam, vix aliter rem navalem amici nostri posse urgeri. Feret praeterea, ut auguror, nonnihil secum voluminum, aut in Galliis, aut in Ttalia recens editorum, quod me non pigeat evolvisse. Gripenhelmius faxo cognoscat a me proximis diebus, invenisse te typographum, qui Meursianis trium insularum antiquitatibus manum sit admoturus. Librum ipsum, qui jam olim mihi visus molis sit magnae, cum ero nactus, ut tuto ad vos perferatur, sedulam dabo operam: usurus forsan opera Illustrissimi Grotii: is enim domum, ut hesterno die sumus edocti, ante aestatem proximam revertetur, Gallicanae destinatus Legationi: ac propterea mihi aliquanto diutius hîc fore subsistendum, quam eram auguratus, praevideo. Quod ferrem animo minus iniquo, si usus Bioliothecae meae mihi pateret, libris omnibus jam pridem in cistas sarcinasque conjectis ac transfretationi paratis. Bysantinae historiae scriptores ut pararet mihi, diu est, quod Bigotium rogare volui. Sed ille totum jam triennium Lutetia abest, valetudini obnoxius, et praeterea de nuptiis nescio quibus mihi dictus cogitare. Syncello prae ceteris mihi opus est inspecto. Hunc si tenes in scriniis tuis, ita enim videor ex te intellexisse, ut Elzevirio operam hanc nostram utrique praestante, ad me quam primum perveniat, nescio an ausim flagitare, sed audebo tamen. Tuum exemplar aut ad te hac aestate redibit integrum atque illaesum, aut, si quid illi sequius eveniat, quod nolim, per viarum. ambages, damnum omne sine procrastinatione, uti jus fasque est (me vide) resarcietur, fide optima. Erunt enim Elzevirio, quem dixi, nonnulla propediem huc mittenda, quibus Syncellus poterit adjungi. Gudium Schazziumque negat Langermannus sibi visos, quando in Holsatiam proxime contenderunt. Propositumne iis sit diu abesse, tu me omnium optime docebis. Gronovianas in Plinîum castigationes diu est quod expectatione impatientissima totas devoravi. Utinam aliquando compareant! Polybium a filio ejus recognosci sciebam, de Macrobio nihil prorsus ad me erat perlatum. Lex Cincia haeret Gothoburgi, in illum portum autumnali tempestate ejecta, unde propediem mihi exspectatur. Ciceronis tuae editioni fovebo, quantum possum. Epistolarum familiarium veterrimam editionem manu hominis eruditi passim castigatam scio me possidere, et alia quaedam usui tibi futura, Catonis Codicem pervestustum possidebam olim, quo Reginae cessi: excerpta ejus in scriniis meis latent alicubi. Mureti et Faerni in Philippicas annotata etiam possideo, et Andreae Patricii nonnulla, in Sarmatis


page 083, image: s083

edita, non tamen omnia. Goveanum dubito habeamne, an desiderem: Opera certe ejus in Bibliotheca mea exstant, quibus an libellus iste sit insertus, tuum est dispicere. Habeo et alios complures, quorum tu non meministi. Coloniae Agrippinae in Cathedrali Ciceronis membranas vetustas vidisse me recordor. Complures Viennae sibi deprehensas in Bibliotheca Caesarea monuit Langermannus. In Medicea extat epistolarum familiarium codex antiquissimus, quem Petrus Victorius jam senex exprimendum typis curavit. Eam editionem vidi Florentiae, sed vidi tantum. Epistolas ad Atticum cum membranis optimis a Casaubono, si recordor probe, aut Patricio Junio, collatas, Isaacus Vossius, cum ante annos hosce XXVI. Londini una essemus, utendas acceperat; de iis plura ex ipso cognosces. Familiarium codicem Mediceum, quem modo dicebam, excussit Gudius quoque aut totum, aut ex parte. Gerardi Vossii notas Philologicas et eruditas in Catonem aut Laelium Romae editas in urbe praestinaram, sed naufragio perierunt. Tacticis Graecis quid fiat, prorsus ignoro. nullae enim perferuntur ad me a Bigotio: alii quoque amici Galli atque Itali, tamquam ex compacto, tacent: quo acceptiores mihi sunt tuae. Nam Gronovium senectus excusat. A Falconerio tamen habui excessum Allatii nuntiantes, cui successor in Vaticana, commendante Cardinali Rospiliosio, sit datus Slusius, Canonicus Leodicensis, Vir Matheseos et Graecae Litteraturae in primis peritus. Allatum in urbem fragmentum Petronii Dalmaticum, codicem ante annos cec esse exaratum, sic statuente hominum doctorum consensu, ut suspicionibus de fraude non sit locus. Allatius scripta sua et codices MSS. Cardinali Barbarino legavit. Benedictus Mellinus, qui Reginae Bibliothecam curat, Anastasium propediem dabit. In Britannia cogitatur de edendo Johannis Antiocheni Chronico, quod lucem hactenus non vidit. Etiam de Polybio et Josepho. Ovidii exilium ad Juliam neptem Augusti referendum esse sum semper opinatus. Caussas, ni fallor, aliquando ex me intellexisti: Illustri Wedio salutem officiosam die, quaeso, meis verbis. vale, mi Graevi. Holmiae XX. April. MDCLXIX.

EPISTOLA LXI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

DUdum nihil de te audio, nisi rumore nuncio, te valere, et iter adornare in ultimam Sarmatiam reipublicae nomine. Quod si tibi ineundum est, vehementer et tuam et Musarum, et meam deploro sortem ac infelicitatem. Infinitae tibi erunt exhauriendae molestiae, tam vastas et barbaras regiones peragranti; Musae desolatae et orbae in squalore et sordibus suum desiderabunt praesidem. Nos non fructu solum consuetudinis tuae, sed et solatio litterarum carentes, in perpetuo moerore omnem exigemus aetatem. Si tamen fatorum


page 084, image: s084

dedecretis obluctari nobis non licuerit, quotidie vota pro felici tue itu et reditu nuncupabimus, nec assiduis fatigare deum precibus desistemus, ut brevi legatione defungaris bono reipublicae, salvusque Musis et nobis redeas. Litteras meas satis ponderosas ante hos duos tresve menses ad te exaratas spero te accepisse. Ex iis quid hîc et in Germania novi geratur accepisti, in primis quam spem faciat Daumius excerptorum ex antiquissimo codice Prudentii, qui in bibliotheca Rhedingeriana servatur Uratislaviae. Significavi etiam me tibi missurum Salmasii praefationem de homonymis hyles ïatricae, et judicium de Plinio Divione publicatum, cujus unum alterumve exemplum ad me missum est, si id non videris. Alia nunc non libet recoquere. Nullus enim dubito, quin epistolam meam recte curaverit Elzevirius. Ab illo tempore hîc vidimus Serenissimum Etruriae Principem, qui, cum de reditu ei in nostras regiones gratulatus essem litteris, non solum benignissime et humanissime eis respondit, sed et cum Trajectum transiret, petiturus Spadanas aquas, ad meas aedes invisere dignatus est. Magalottum gravissima febri conflictantem postea vidi Amsterodami, qui per Brabantiam contendit Parisios. Sed ardores febris videbatur aequiore animo ferre, quam tui desiderium. Dolebat enim vehementer se tuo complexu nunc non posse frui, nec non Falconerius, qui Principem comitabatur. Gudius noster adhuc abest, nec possumus rescire, ubi gentium et locorum haereat, et quas perlustret terras. Opinio mea fert illum excutere varias Germaniae bibliothecas, praecipue Caesaream; id enim non obscure prae se ferebat, cum hinc anno discederet a nobis. Dedi ad illum litteras, sed nihil responsi accepi. Ezechiel Spanhemius acidulis Swalbacensibus utitur, servitque valetudini. Aliquot menses male habuit. Me quoque febris aliquamdiu vexavit, sed nunc confirmatus ruri dego in villa suburbana Trajectini agri. Ibi me totum Ciceroni dicavi. Utinam librariam supellectilem explicare tibi liceret, ut mihi copiam posses facere, quae ad hanc editionem ornandam habes plurima. Gronovii Plinius nondum prodit. Caussas hercule ignoro, nisi forsan eae sint, quae meum morantur Suetonium, incredibilis nimirum bibliopolae tarditas. Nam et Gronovii et meae notae in hos scriptores dudum detextae sunt. Cuperi tres observationum libri jam sub praelo sudant. Appianus cis paucos dies lucem adspiciet, cujus calci nonnullas notas adjeci in aliquot loca belli Parthici corrupta. Rhotomagi eduntur a Monachio opera postuma varia [Gap desc: Greek words] Bocharti. Bosius prodidit memoriae diatriben de loco Josephi, in quo de Christo agitur: sed illam nondum vidi. Meursium de antiquitatibus trium insularum spero Illustrem Grotium secum laturum, ut praelo subjiciatur, simul ac ad nos pervenerit. Tuis lectionibus Maronianis quid fit? Desiderio contabescimus. Praesul Monasteriensis praeterita hebdomade publicavit Monasterii Academiam. Vale, Summe Virorum et Amicorum, et me ama. In agro Marsensi. a. d. XIX. Aug. CICICCLXIX. epochae Dionysiacae.


page 085, image: s085

EPISTOLA LXII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Moscuam.

NUllas a te litteras accipio, quin summae mihi sint voluptati: sed novissimis tuis, quas in ultimis Ruthenorum terris ipsis Decembribus Kalendis exaraveras, peream, si ullas optatiores unquam acceperim. Ingenti enim fui sollicitudine de hoc itinere tam longo, tam difficili, tot periculis taediisque pleno, quod per vastas solitudines, et incultissimas gentes, infirma valetudine, alienissimo anni tempore, quo plagâ illâ nihil infestius est, tibi fuit emetiendum. Hac hyeme tanta fuit hîc, ubi coelo longe fruimur clementiore, frigoris acerrimi immanitas, ut vix ejus injuria potuerit in nostris tectis vitari. Hinc facile licet existimare, quo vos loco fueritis in illo tractu, qui perpetuo frigore riget. Incredibili hac cura, per quam carebam omni delectatione, me ista relaxavit epistola, quae te Moscuam incolumem venisse nuntiat: sed omnem tamen molestiam non exhausit, nec exhaurierur antequam te reducem viderimus salvum et valentem. Sane pro reditu tuo quotidie vota facimus omnes, quibus litterarum salus est cordi. In ipso barbariei penerrali invenisse te Musarum [Gap desc: Greek words] vehementer miror, planeque in animum induco meum ab ipsis Musis tui caussa eo esse perlatum, ut esset, quo tuam oblectares solitudinem et obsidionem. Orationes Photii lucem nondum viderunt. Si a r [Gap desc: Greek words] Paisio Ligorida illas possis impetrare, faxo ut hîc edantur. Ipse hoc onus subibo, simul Ciceronem, in quo totus sum, deposuero. Utinam et alia hujus notae volumina, quorum spem facis, possis eruere. Monachus ille expugnatu, spero, non erit difficilis, praesertim si machinas istas, quas dices, adhibueris. Aveo igitur cognoscere, num votis responderit fortuna. Nullus enim dubito quin tandem libere prodeundi copia tibi facta sit. Vratislaviensis codicis Prudentii, qui servatur in Rhedigeriana bibliotheca, varias lectiones, de quibus tecum egi in epistola illa, quam intercidisse narras, (eam ut alias omnes curandas Elzevirio commiseram,) Daumius ante unam alteramve hebdomadem ad me misit, cum litteris et fasciculo tibi tradendo, qui tuum expectat reditum. Ex iis quantopere probet tuam hanc. Clementis editionem facile cognosces. Meursiana recte mihi tradita sunt, idque duabus litteris significavi Scheffero, a quo tamen nihil etiamnunc responsi retuli. Hyemis saevitia non permisit, ut praela moverentur. Sed propediem huic operi imprimendo expedientur. Occupantur nunc in Cuperi libellis observationum, qui profligati sunt ad umbilicum usque. Cum Blavio nondum agere potui de nis, quae apud illum exstare dicuntur, voluminibus. Propediem eum hoc nomine compellabo, cum Amsterodamum contendero. Gudius noster ante hos quinque menses ad nos revertit, et nunc Hagae degit cum Sciassio.


page 086, image: s086

Nuperius mihi et Illustri Thevenotio cum essemus una, fidem dedit, se animadversiones suas in Phaedrum mihi traditurum, ut eas meo arbitratu in lucem proferrem. Nunc expectamus quotidie, ut eam solvat. Pestilens febris, quae autumno superiore Lugdunum vicinam mirum in modum afflixit, et florem civitatis extinxit, Gronovii quoque domum funestavit, sublata uxore ejus, liberis omnibus miserrime habitis, et vi morbi fere confectis, praeter unicum filium. Ipse quoque quam poene vidit regna Proserpinae; sex septemve menses gravissimo et pertinacissimo morbo conflictatus, inedia, purgationibus, insomnia, doloribus consumtus vix ante paucas demum hebdomades coepit respirare, et quasi ab inferis se emergere. Ne nunc quidem plane confirmatus est. Laborat adhuc fastidio ciborum, et tumore pedum, per quem non nisi curru vehens potest prodire in publicum. Prodeundi necessitatem imponunt fasces Academici, nuperius ejus curae crediti. Indies tamen se melius habet. Animus valet Narrat enim se lecto affixum aliquot loca Taciti, Statii, Tragoediarum Senecae, Apuleji Apologiae satis belle emendasse. Deo immortales ego gratias ago, qui hunc virum nobis servavit inter tot collegarum suorum mortes. Quantum discrimen in ejus capite res omnis litteraria fuisset aditura, tu omnium minime ignoras. Inter doctores illius Academiae, quos haec lues occidit, praecipui sunt Coccejus, van Thienius, et Hornius, celebris ille Anatomes Professor. Junius quoque, qui ludo litterario praeerat ibi, eodem fato periit, cujus exquisitissimi libri cum maxime veneunt. Meibomium Amsterodamenses provincia, cui anno eum praefecerant, multavere. Ajunt eum [Note: Non tam imparem fuisse accepi a viris gravibus, qui eum noverunt Amstelaedami, erat enim satis eruditus, sed morosum et minime obsequentem desideriis Consulum: quorum unus praesertim filiorum erudiendorum caussa prius effecerat, ut Graevio offerretur haec provincia, qui cum repudiaret, itum fuit ad Meibomium, sed qui privatis Scholis nolebat Juvenes erudire, ne ipsos quidem Consulis filios, licet ampla ipsi merces et favor ostenderetur. Sed cum rustice et inhumaniter detrcelaret hanc molestiam, ut indignam doctrina sua et gloria, coactus fuic se Frofessorio munere abdicare: et morosiorem fuisse omnes sciunt, qui eum viventem noverunt. Erat enim paucorum, immo fere nullorum hominum: ita ut cum aliquamdiu Ultrajecti vixerit, ibi omnibus ignotus obierit. Ego certe vix semel eum et casu conspexi. Fastus ejus indicium est, quod scribit Heinsius Gronovio Epist. CCLXVIII eum titulo subbibliothecarii offensum deseruisse Sueciam. vide et de eo Epist. CCCLXX. et quae Vossius et Heinsius de eo scribunt Epist. LXXVI. et LXXVIII. et LXXXI. et ex multis epistolis, quae mox sequentur, patet. Ferocia etiam apparet ex Leibnitianis pag. 155. Ejus vitam et merita in rem literariam, et lucri studium enarraturum se in Cimbria literata promisit Joh. Mollerus in Hypomnematibus ad Bartholinum descriptis Danorum pag. 317.] imparem muneri docendi litteras esse. Mihi Lugdunenses bis obtulerunt eloquentiae praecepta tradendi partes cum non poenitendo stipendio. Sed fata maluerunt me Teneatem esse, quam Corinthium. Ex Galliis dudum nihil accepi. A Falconerio nuperius litteras habui, qui promittit notas Latini Latinii in Ciceronem. Chimentellius Pisis diem suum obiit, cujus morte vehementer doleo, et quia non levem in illo jacturam fecerunt humaniores artes, et quia singulari in nos erat studio ac officio, candoremque ac integritatem quandam eximiam in omnibus suis monumentis prae se ferebat. Ferrarius iniquo


page 087, image: s087

fert animo regni sui fines attrectasse Rubenium [Gap desc: Greek words] . Refutatio dissestationum de lato clavo nunc operas exercet. Rhotomagi Monachius adornat editionem opusculorum postumorum Bocharti, Bosius vero Jenae epistolarum Reinesii. Eas enim aere suo se comparasse mihi scripsit. Aliorum, quae affecta habuit, operum scidae in cujus manibus versentur, nondum potui rescire. Prodierunt quoque Reinesii nonnullae epistolae ad Nesteros patrem et filium Lipsiae, et aliae ad Johannem Vorstium Berolini. Sed has nondum vidi, illae non magnae rei sunt, nisi quod insignes in iis aliquot mendas ex Hippocrate sustulerit. Romae Nili epistolae cura Leonis Allatii sunt publicatae, et Salmurii [Gap desc: Greek words] quaedam [Note: Vid. supr. ad Epist. XXX.] Scaligeri excerpta Faber in publicum protraxit, gemina plane illis, quae Hagae lucem ante aliquot annos adspexerunt. Lugduni Batavorum Stephanus de Urbibus, cum nescio cujus commentariis, cum quo Vossium ajunt communicasse, quicquid ex Codice Salmasii excerpserit aliisque vetustis libris, quod ad illius scriptoris emendationem pertineat; ut et Historiae Augustae Scriptores cum Salmasii et Casauboni notis sub praelo sunt, nec non Victor Schotti, et Ryckius de Capitolio. Polybius cum notis nonnullis [Gap desc: Greek words] Merici Casauboni, et Jacobi Gronovii F. F. propediem extabit, ut et Appianus. Socrates et Sozomenus Valesii, Falconerii athleticae inscriptiones: Gronovii notae in Plinium omnium manibus teruntur. Vossius jam partem notarum in Catullum dedit Blavio typis describendam. Slusius, cui custodia bibliothecae Vaticanae post Allatii obitum, quod nosti, est commissa, lucubrationem emisit de Linguae Latinae praestantia contra Gallum quendam, qui sermonem patrium ante omnibus aliis linguis scripto publico praetulerat. Sed nec hoc opusculum mihi legere licuit. Epistolae Petri Martyris ab Elzevirio nuper in lucem revocatae sunt. A Seguino habui elegantissimam dissertatiode nummo regio, ex quo Alexandro Severo et Trajano Decio Romanis Imperatoribus suas vindicavit conjuges, quae inscripta est nostro Falconerio. Sed illam forsan et tu dudum vidisti. Anastasium Mellini, et Salvianum Balusii expectamus indies. Haec sunt, quae de re litteraria comperta habeo. Tu vero, qui apud hos Sarmatas non minus potes otiari, quam olim tuus Ovidius apud Scythas, quid moliris? Lectiones Virgilianas, notas in Valerium Flaccum, et Silium Italicum, curasque secundas in Ovidium num habebimus, cum redieris? Quam diu nos patieris pulcherrimarum tuarum lucubrationum desiderio macerari, carereque scientia multarum absconditarum rerum, quas tu solus nos docere poteris? Si hunc fructum nobis pepererit obsidio barbarorum excubitorum, non est ut diras eis imprecemur, modo tibi valetudinis ratio constet. De Magalotto et Serenissimo Etruriae Principe dudum nihil audio. Ad Magalottum tamen propediem scribam, tuarumque litterarum ad Heroem datarum mentionem faciam Thevenotius etiamnunc Amsterodami agit; sed nunc reditum in patriam adornat, teque amantissimis verbis salutare jussit. Narravit mihi ad se perlatum esse rumorem, mercatorem Batavum ab Imperatore Ruthenorum missum esse ante unum alterumve annum, ad explorandos


page 088, image: s088

extremos Siberiae fines, qui ignotas antehac gentes aperuerit. Quaeso te, ut si quid de hac re explorati habes, et de ipsius Siberiae, ejusque incolarum cultu, moribus et ingenio indagare poteris, ut ea ad nos perscribi cures. Plurimum pro hoc labore et officio tibi debebo. Nobilissimus Frisius per fratrem meum egit mecum, ut te suo nomine rogarem, ut lexicon linguae Ruthenorum, si quod possit haberi, emas, tecumque ejus fratris filiae, virgini doctissimae, Henriettae Catharinae Frisiae, feras, quae docta est linguam Hebraicam, Graecam, Latinam, Arabicam, Aethiopicam, Gallicam, Italicam, studiosissima omnis antiquitatis, et omnium memoriarum historiae, teque facit plurimi. Pretium renumerabitur illico. Schurmannia nostra ejuravit non modo omne litterarum studium, sed et venditis possessionibus relictaque hac Urbe, quam tot annos coluit, sectatur fanaticum quendam Gallum, cui Labadio nomen. Huic propter [Gap desc: Greek words] opinionem et synodus Gallica et magistratus Medioburgenses abdicarunt in coetu Christiano docendi munus. Fixit sedem Amsterodami, et specie mirificae cujusdam pietatis multos allicit, qui ejus disciplinae se tradunt, diesque ac noctes ab ejus ore pendent. Hi societatem quandam Pythagoream instituere dicuntur, sive consortium, ut veteres loquebantur, hercto non cito, cui et Anna Maria nostra nomen dedit. Romae comitia Pontificia in sextum jam mensem trahuntur, dissidentibus purpuratis Principibus. Vereor ne fata tristia huic reipublicae impendeant. Rex Galliamm dicitur cum excercitu numeroso propediem moturus. Sed haec te aliorum rectius docebunt epistolae. Tuis litteris serius votis meis respondeo, retardatus gravissimo casu ac domestica calamitate. Ante aliquot enim hebdomades lapis grandior tecto decidens duas filias meas natu maximas afflixit. Earum salus ab omnibus complorata habebatur. Utraque tamen mirantibus Medicis omnibus adhuc spirat; quin et altera valetudinem pristinam recuperavit; alterius lingua debilis est. Ancilla vero, quam idem lapis vulneraverat, diem obiit. Haec cura et sollicitudo me non sivit de ulla alia re cogitare. Sed vides me nunc verbositate pensare longiorem paullo litterarum intermissionem: posthac pensabo quoque crebritate et assiduitate scribendi, si quid, quod tua scire interest, intellexero. Catalogum Francofurtensem cis paucos dies expectamus. Vale, Vir Summe, et imbecillitatem valetudinis tuae in asperrimo illo tractu sustenta. Deus te firmum et valentem nobis brevi redonet, in quo nobis erunt omnia. Trajecti ad Rhenum Eid. April. CICICCLXX. Regem Galliae narrant moliri molem insanam ad instar Pyramidum Aegyptiarum, ad indagandos accuratius syderum motus. Filiolus meus, cujus arbitrium educationis tu susceperas, paucis abhinc diebus animam efflavit. Quaeso te, ut lituris ignoscas. Deproperavi enim has multis occupationibus distentus, quae mihi non permittunt illas describere. Hinc raro exempla litterarum retineo, nec illarum ullum suppetit, quae superiore aestate ad te exaratae perierunt. Iterum Vale.


page 089, image: s089

EPISTOLA LXIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

QUam causm dicam tam diuturni silentii? Quid comminiscar, Heinsi Nobilissime, quo hanc, cujus me ipse alligavi, noxam expiem? Qui prior tibi occurrere, qui officium gaudiumque meum reduci ex ultimis terris, et frigore ac barbarie intractabili plaga, probare debebam, ne tuis quidem suavissimis et amantissime scriptis litteris sollicitatus ad bonam frugem me recepi. Haereo hercle, nec exitum hujus orationis invenio, nec viam et rationem tibi satisfaciendi. Quid igitur? Ad tuae humanitatis facilitatisque aram confugio. Haec detestanti et execranti hanc suam in scribendo tarditatem patebit, spero. Solet enim ea poenitentiae manifestos, et bona fide, in quibus offenderunt, emendaturos non gravari ac rejicere. In posterum nisi cavero, ut culpa malim carere, quam eam deprecari, non impedio, quo minus amicitiae, quam mecum constitutam habes, renuncies, hoc est, vitae me renunciare cogas. Nihil enim profecto tua consuetudine mihi jucundius est et antiquius. Solenni autem meae procrastinationi accessit febricula satis molesta, et quae hebdomades aliquot me male habuit, nec passa est ulli alii rei, quam valetudini curandae operam dare. Sed simul ac meliore loco coepit esse, monuit me relictis aliis rebus veterem tecum rationem deducere. Voluptati, quam ex tuo reditu et incolumitate cepi incredibilem, verba nulla sunt quae respondeant. Maximopere nos sollicitos habuit valetudo tua non firmissima, cui atrocitas illius coeli, feritas hominum, iter per tot vastas et incultas terras, non poterunt non infesta fuisse. Deo laudes gratesque dicimus immortales, qui te salvum restituit Sueciae. Utinam patriae tandem reddat? Si hujus quoque voti damnabimus, existimabimus nos omnia assecutos esse. Paisii Ligoridae humanitatem exosculor. Benigne is promittit, et spem facit amplam orationum Photii, quas ad me descriptas se missurum ait, si earum editionem velim adornare. In me nulla erit mora. Sed de proceribus nostris non est ut quicquam nobis polliceamur. Quod pretium his mercibus statuant quis ignorat? si non alia lege hoc volumen ab eo poterit auferri, omnis spes decolavit. In litteris tamen ad me suis nec Procerum ullam facit mentionem, nisi in epigrammate, quod eis subnectitur, nec praemii. Quamprimum ei respondebo, si qua via possint illuc litterae perferri intellexero. Epistolas etiam Photii se mecum communicaturum pollicetur, si sit, cui ex vetustissimo libro et difficili lectu describendas eas possit committere; sin neminem reperire possit, se ipsum hoc onus subiturum. Sed epistolae jampridem Londini sunt publicatae. Forte plures in ejus extant membranis. Verum de his agam cum ipso Paisio. Graecos codices obsidione barbarorum si posses liberare, plurimum tibi debebit


page 090, image: s090

res litteraria, quam tot nominibus jam obstrictam habes. Isti thesauri peribunt, nisi tua servabuntur ope. Petrus Elzevirius in edendis Meursii [Gap desc: Greek words] aeque mihi sublevit os, ut ejus necessarius Cl. Scheffero. Ex me cum primum audivisset in Regiis apud vos pluteis haec Meursii scripta postuma delitescere, tantopere exardescebat, ut enixe ac quotidiano quasi convicio illorum editionem efflagitaret. Cum per te mitterentur exultabat gaudio, et simul expediisset quae tum occupabant praela, his edendis sese accincturum recipiebat. Postea frigidam suffudit [Gap desc: Greek words] Ludovicus. A quo tempore variis frustrationibus me lactare non destitit. Ante unum alterumve mensem acrius urgebam hominem, ut tandem post tam longam expectationem fidem datam liberaret. Tum indicavit se, testatus se abhorrere a libris edendis, qui tam raros inveniant emptores, saltem intra biennium se non posse huic operi manum admovere. Graviter conquerebar de ejus fide, et de foeda nota, quam et sibi et mihi in potentissimi Regis aula inureret. Sed surdo fabulam narrabam. Indignans recipere volumina Meursiana coactus sum. Alios illico sollicitavi typographos: verum in hac Urbe nulli potuit persuaderi, ut sumtum tam praeclaris operibus edendis praestare velit. Omnes Elzevirii fastidium deterrebat. Functionis autem meae occupationes assiduae, et adversa valetudo me non siverunt Urbe pedem efferre, ut Lugduni aut Amsterodami quaererem, qui magis ad suum quaestum calleret, et non invitus tam eruditi libri in se reciperet editionem. In paucis diebus cum magis me confirmavero, Amsterodamum excurram; nec dubito quin in opulentissima sit urbe futurus, qui nobis suas velit operas commodare. Illustrem Gripenhelmium ut causam doceas rogo, et omnem sublestae fidei suspicionem a me amoliaris tuamque interponas gratiam, ne moram hanc aegre ferat. Aut cum hirundine prima Regiae bibliothecae libri restituentur exarati manu Meursii, quorum usum nobis praestitit, aut proxima aestate accipiet aliquot typis descripta exemplaria, Regi Serenissimo inscripta. Eadem fide cum optimo Scheffero agit [Gap desc: Greek words] . Frequentissime compellatus a me moras semper nectebat varia caussatus. Tandem aperte detrectavit insignis lucubrationis editionem. Quid agas his hominibus, qui modo ajunt, modo negant, et ad lucelli spem metumve vela vertunt singulis fere momentis? Illae pestes optimorum commentariorum, notas variorum me intelligere nosti, in pretio folae sunt apud nostros bibliopolas. Alia omnia, etiam quantivis pretii, iis sordent, quod certissimum barbariei magis magisque convalescentis argumentum est. Hinc facile potes conjicere, quam pauca tibi narrare habeam de novis operibus. Lutetia Parisiorum ante hos sex menses accepi Francisci Vavassoris libellum de Epigrammate, quo nihil politius et doctius ipsae Musae et Gratiae concinnarint: ei subjiciuntur tres epigrammatum libri, et ipsi cultissimi. Ex eadem urbe pulcherrimus etiam Huetii libellus ad me allatus est de [Gap desc: Greek words] scriptorum origine, lingua Gallica conscriptus: quam elegans sit facile cogitabis, qui viri ingenium et eruditionem non ignoras, quam ipse Rex tanti facit, ut non ita pridem ejus disciplinae mandaverit Principem juventutis, cum qui antea praeceperat ei fato functus esset. Cadomo


page 091, image: s091

vero nuperius ad me missae sunt epistolae Philologicae Briosii, inter quas una et, nisi fallor, altera ad te quoque data legitur. In Germania Boeclerus edit varias lectiones et emendationes in Polybium ex Codice Angustano excerptas, quarum partem vidi. Andreas Bosius luce donat epistolas Reinesii, et jam quae ad Daumium scriptae sunt, prodierunt Hamburgi. Sequentur aliae plurimae. Secundus tomus Variarum lectionum, et Commentarius in Inscriptiones nondum potuit reperiri, nec in quorum manus incidit, indagari. Irreparabilem jacturam fecit respublica litteraria, si doctus hic labor intercidit. Accepi secundam partem bibliothecae Lambecii prostare, sed eam nondum vidi. Hîc prodierunt Polybius et Macrobius cum notis Jacobi Gronovii, [Gap desc: Greek words] filii natu maximi, quae virum egregium spondent. Is nunc excutit bibliothecas Anglicas, et illinc mihi misit epistolas ad Atticum cum antiquo codice ab Isaaco Casaubono collatas olim, ex cujus libro, quem cum eo communicari jussit Mericus, qui etiam nunc aegrum trahit spiritum, aetate, morbis, et gravissimis doloribus renum et articulorum confectissimus, eas varietates lectionum, excerpsit Brevi transfretabit in Gallias. In Italia Ferrarius Rubenii nostri de re vestiaria libellis rescripsit. Aveo vehementer hunc commentarium videre. Spem ejus fecit Antonius Maliabecchus, vir plenus officii et humanitatis, qui non satis benigne nonnunquam Rubenium accipi scribit. Adjecit Ferrarius dissertationem de Lucernis veterum. Theodorus Ryckius nuper ex profectione Gallica et Italica domum rediit, mihique attulit Hadriani Valesii notas in Ciceronem, publico vero Holsteinii [Gap desc: Greek words] annotationes in Stephanum, a Regina Christina, et Cardinale Barberino ei hac lege creditas, ut quam splendidissime et elegantissime ejus cura hîc ederentur. Est Lugduni Berkelius quidam mihi ignotus, qui nuper Epictetum cum notis variorum emisit in lucem, qui et ipse hujus scriptoris editionem molitur, instructus, ut ajunt, haud poenitendis subsidiis ab Isaaco Vossio. Si ex Epicteto licet conjecturam facere, nihil praeclari nobis erit expectandum. Sunt tamen qui nos jubent [Gap desc: Greek words] , et Epictetum pro abortu habent. Sustinendum igitur, donec apparuerit opus. Habes hîc litteras a Daumio, et excerpta in Prudentium, nec non encoenia bibliothecae Rhedigerianae. Gronovius lentissime convalescit. Etiam nunc conflictatur [Gap desc: Greek words] , fastidio ciborum, et pedum tumore, qui tamen indies minuitur, ut spes sit pristinam illum sanitatem recuperaturum, quod ut fiat propediem deum ego non cesso precibus fatigare. Actum esset de litteris in patria tua, si, ut nunc res est, illi aliquid acciderit. Stationem Thysii anno superiore mihi a Curatoribus illius Academiae oblatam, cum sederet hinc non movere, commiserunt Johanni Coccio, qui olim ludo litterario Swollano, postea Hagensi praefuit. Ante menses aliquot Georgius Hornius obiit, cujus cerebrum mucco et squalore fuit obsitum, ut non mirum sit mentem ei saepe non constitisse, cum in vivis esset. Tanaquillus Faber abdicavit praefecturam scholae Salmuriensis, et docendi munus in Academia, cum intellexisset fore ut eo mutaretur, propter praefationem, quam prafixerat libello Gallicode componendis controversis Christianae religionis capitibus,


page 092, image: s092

cujus auctor, qui praeconem evangelii agebat in illa Urbe, et ipse est in Caeritum tabulas relatus. Tanaquillus in villa suburbana degit, et fertur de itinere ad nos cogitare. Tu, qui cum Musis nunc rediisti in gratiam, quando Maronianas lectiones, quando Valerium Flaccum, quando silium tuum dabis? De me si quaeris, totus sum in Cicerone. Subinde nonnullas mendas inveteratas eluere mihi videor. In lib. X. ep. 8. ad Fam. in vulgatis legitur: Ipse ita sum animo paratus vel provinciam tueri, ve ire quo resp. vocet, vel tradere exercitum, auxilia, provinciamque: ut vel omnem impetum belli in me convertere non recusem, si modo etc. Si attendatur recte, hiat oratio. MSS. duo: Ipse sum animo paratus, ut vel provinciam tueri, vel ire quo resp. vocet, vel tradere exercitum, auxilia, provinciamque, vel omnem impetum belli in me convertere non recusem. In MS. Stewechiano non extat non recusem. Hinc legendum esse censeo: Ipse sum animo paratus vel provinciam tueri, vel ire quo resp. vocet, vel tradere exercitum, auxilia, provinciamque, vel omnem impetum belli in se convertere, si modo etc. In ep. XXI. ejusdem libri, sicut et in aliis Planci epistolis, restitui ex antiquis libris hoc pro huc, quod nec Comicis infrequens, neque tuo Virgilio ignoratum, ut Servius ad X. Aen. notat. Est autem Plancus mire studiosus archaismorum. Sed haec tenuiora sunt. A te aliquid [Gap desc: Greek words] ex reconditis Musarum orgiis, ad quorum [Gap desc: Greek words] tu olim, et fere solus admissus es, expecto. De incredibili tarditate et negligentia typographi, qui Suetonium meum imprimit, piget scribere. Si ullus unquam Callipides fuit, certe hic est. Vix quot mensibus unum folium detexit. Caesares tandem absoluti sunt. Restant de Illustribus Grammaticis et Rhetoribus libelli perbreves. Non ausim, nec possim operam meam jactare, perquam levem enim eam esse pulchre novi; hoc tamen praestare possum, non paucis locis hunc scriptorem nunc emendatiorem legi, quam antea lectus fuit. Episcopo Paderbornensi scis me constituisse hanc editionem inscribere, si non ingratum ei hoc officium futurum esse possem intelligere, et forte tu hunc scrupulum mihi poteris eximere. Mitto Cuperi observationes. Gudius noster cum Sciassio in Holsatiam ante duos admodum menses profectus est, circa ver rediturus. Sed tempus est manum de tabula tollere. Hoc non possum non adnectere, Affinis tui scriptores finium regendorum nunc praelum Waesbergianum exercere. Vale, meum et saeculi ac patriae tuae decus unicum. Trajecti ad Rhenum Eid. Jan. CICICCLXI. quem tibi feliciter cum plurimis secuturis volo decurrere.


page 093, image: s093

EPISTOLA LXIV. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

ANte has tres hebdomades litteras ad te dedi minime Laconicas, quibus prioribus tuis respondi, et culpam silentii deprecatus sum. Interea supervenerunt alterae tuae, quibus merito de neglecto mecum expostulas officio. Sed in posterum cautio mihi erit, ne in eundem lapidem impingam, et vulnus, quod nondum bona fide coiit, rescindam. Dolor, quem ex adversa tua valetudine capio, incredibiliter me dies noctesque excruciat, nec patitur tranquillo esse animo unquam. Te obsecro rogoque, ut totus, abjectis omnibus aliis curis, valetudini servias, eamque omni studio in pristinam reducere sedem nitaris. Deum vero assiduis precibus fatigare non cessabo, ut te patriae, litteris, nobis conservent, et sanitatern restituant tibi. Ego non ante valebo, quam te valere cognovero. Tuo in has oras adventu nihil mihi desideratius accidet, modo te firmum ac valentem hîc complectamur. Ad Paisium Ligaridem proxime litteras a me habebis, et certiora de Meursii et Schefferi scriptis. De Meursianis hoc tibi praestabo, nisi brevi invenerint hîc typographum, me curaturum, ut ante tuum abitum redeant in suos foros. Amsterodami ante hos paucos dies denuo prodiit fragmentum Petronii Tragurianum, cum codice illo, ex quo descriptus est, accurate ac diligentissime collatum, cum diserta Apologia Marini Statilii, in qua misere vapulat Wagenseilius; nec benigne accipitur Henricus Valesius; Sehefferus vero noster laudatur. Conqueruntur etiam de editoris primi Patavini audacia, et libidine plurima immutandi. Cis paucos dies videbis [Gap desc: Greek words] opusculum [Gap desc: Greek words] Schelii de jure summi Imperii, quod Hogersius edidit. Schultingii notae in declamationes Senecae praelum subierunt. Plinii Panegyricus etiam nunc cum operarum tarditate colluctatur. Aphthonium Schefferi cupide videbimus. Daumiana nuper misi. Vale, decus nostrum unicum, quantum potes cura valetudinem. Rogo ne feras aegre tam incultam et insubidam epistolam, summa festinatione deproperatam, ad te mitti. Eram occupatissimus. Trajecti ad Rhenum a. d. XXIV. Febr. CICCCLXXI.

EPISTOLA LXV. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

Incredibilem in modum me tua valetudinis cura sollicitum habet et anxium, quae ingravescit indies, quod ad binas meas nihil a te responsi acceperim,


page 094, image: s094

cum nemo te sit in hoc officii genere diligentior, nemoque in scribendo magis impiger. Te rogo vehementer etiam atque etiam, ut quamprimum hoc aestu me leves. Priores valde ponderosae fuerunt. Nam et quicquid novi in re litteiaria geri cognoveram complectebantur, et iis adjeceram Daumii litteras, et varias lectiones excerptas ex Prudentii codice Breslaviensi, quas ille ad me miserat. Spero tibi traditas eas esse. Nunc quod scriberem vix erat. Meursiano de triam Insularum antiquitatibus operi manus admovebit Waesbergius, simul ac scriptores finium regundorum, qui nunc sub praelo fervent, expedierit. Cis paucas vero hebdomades ait se hac cura defuncturum esse. Gronovii filius ex Anglia redux paucis abhinc diebus me invisit, et se quoque Prudentium cum veterrimis membranis contulisse narravit. Nicolaum LLoydium Oxfurti audio Nemesianum de natura hominis edidisse, et Thomam Gale Cantabrigiae Phornutum, Palaephatum, omneque id genus scriptorum Graecorum, qui [Gap desc: Greek words] illustrarunt. Is quoque omnium Jamblichi operum editionem adornat. Pearsonus, Anglorum Doctissimus, molitur Apologiam pro Ignatii epistolis contra Dallaeum. Agathemerum, sic enim, nisi me fallit memoria, vocatur, Geographum Graecum posterioris aetatis [Gap desc: Greek words] publicavit Tennulius, sed eum nondum vidi. Schefferi de Navali re militari commentariis nondum potuit editor inveniri, quod indignissime fero, et vix invenietur hîc, quoniam non pauca apud plerosque bibliopolas exemplaria prioris editionis etiam nunc prostant. Augustae Historiae scriptores cum integris Salmasii, Casauboni et Gruteri notis, minori forma descripti modo prodierunt. Hisce nundinis instantibus exspectatur tertius tomus bibliothecae Caesareae, Lambecii, et Patini numismatum nunquam antea vulgatorum grande opus, nec non Spanhemii praclarae de usu antiquorum nummorum dissertationes. Vale, Vir Excellentissime, et me ama, et fac ut de tua valetudine certior fiam propediem. Vossius ex Anglia nondum rediit: non ante vero redibit, ut ajunt, quam graves argento fiscos secum attulerit. Suetonius meus jam volaret per manus hominum, si Episcopo Paterbornensi hoc munus non ingratum futurum esse cognossem. Iterum Vale, decus nostrum, et si fert tuae valetudinis ratio, ecquid de Virgilio tuo, de tuo Silio, et Valerio sperandum nobis sit, et quando visuri eos simus, significa, quaeso. Trajecti ad Rhenum a. d. IV. Kal. April. CICICCLXXI.

EPISTOLA LXVI. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

DIu est, quod nil omnino de rebus tuis inaudimus, mi Graevi. Bis ante meam ex Suedia profectionem grandibus epistolis te compellavi, sed ad quas responsi nihilum in manus meas hactenus est perlatum. Credo obtusum atque enecatum verbosis litteris silentium tibimet te indixisse, ut loquacissimi


page 095, image: s095

alloquii injuriam splendide ulciscaris ista tam pertinaci taciturnitate. Quicquid sit, aveo doceri, quo loco sit tua valetudo, nam mea nequius, quam velim procedit, et tamen melius quam nuper. Hoc cum dico, non exspectas a me, sat scio, ut vela confabulationis intendam. Hospitium mihi est Hagae Comitum, quo et ante hoc triennium utebar. Quod moneo, ut si quid ad me velis, id quo mitti oporteat, ne ignores. Vale. Hagae CICICCLXXI. IV. Eid. Sextil.

EPISTOLA LXVII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

PUdet profecto tam segniter, tamque frigide leges hospitales, nuper a me adimpletas fuisse, mi Graevi, non tam tua, apud quem licere plurimum mihi nescio quo jure reor, sed reor tamen, quam uxoris tuae caussa, et alterius illius elegantissimae virginis, quas sane lautius et minus agrestem in morem exceptas oportuit. Quod nisi tu, homo disertissimus, pessimae caussae patrocinaris, jam nunc metus est, ne nomen mox meum referatur in Cyclopum ac Laestrygonum ordinem. a Principe Paderbornensi epistolium proximis diebus habui, ubi haec inter alia. Graevii Suetonium meo nomini inscripturi honor erit mihi acceptissimus, quem meis verbis salvere jubeas velim. Vides, mi Graevi, nihil tibi reliquum esse, quam ut propositam operis dedicationem absolvas. Hoc igitur age quam primum, et Vale. Hagae comitum Anno 1671. X. Kal. Octob. ad Paisium Ligaridem, si quid voles, propediem parandum erit, cum ego vix ausim responsum ad amicissimas ejus litteras diutius procrastinare.

EPISTOLA LXVIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

Singularis illa et mirifica tua comitas, apparatusque minime tenuis, quo nuperius nos excepisti, quum ad te inviseremus, nostris semper obversatur animis, nec de ulla re aut crebrius aut majore cum voluptate loquimur. Me vero meae pudet tarditatis, qui non citius officio fuerim functus, tibique gratias egerim maturius. Mei quoque hanc procrastinationem detestantur, ac nihil magis in votis habent, quam ut te propediem hîc salvum videant et incolumem, ut coram testari possint, quam gratam habeant memoriam illius prolixae voluntatis ac studii in nobis benignissime accipiendis. Rogamus itaque te et obtestamur summopere, ut, simul ac tuae valetudinis ratio fert, ad nos excurras,


page 096, image: s096

et desideratissimo tuo complexu nos bees. Coram licebit liberius de iis rebus tecum sermones caedere, de quibus hîc nostrae civitatis mores legesque explorare jussisti. Domus in suburbano agro ad Vechtam non unae proscribuntur, nec inelegantes, nec insano pretio. Celsissimum Principem Paderbornensem non dedignari officium meum incredibiliter gaudeo. Cis paucos dies accingam me praefationi illi pangendae, quam non ante typograpno tradam, quam tibi fuerit probata. Ad Paisium quoque Ligaridem meas litteras videbis propediem. Emendationibus tuis in Statio, Sallustio, Martiali nihil certius est et pulchrius. In Martialis tamen loco paullo longiusa ductu verborum et litterarum tua videtur recedere correctio, quamvis nihil ingeniosius, nihil elegantius illa fingi possit. Apud Valer. Flaccum lib. V. vers. 61. vulgo legitur: vivo frondes et cespite tellus Jggeritur, sine sensu. Scribendum censeo: vivo frondens e cespite tellus aggeritur. Apud Livium lib. XXI. cap. 44: Nullum momentum ad vincendum homini ab diis immortalibus acrius datum est. Magnum, parvum, momentum saepe leguntur in scriptis veterum; sed acre momentum insolens est et contra usum emendate scribentium. sed acre telum, quae vox in vetere legitur editione, pulcherrime conjunguntur. contemptum vero quod in Codice Puteaneo aliisque legitur, est rejiciendum, sed reformandum in Contemtu sui, totusque locus sic rescribendus: Nullum contemtu sui ad vincendum homini ab diis immortalibus acrius telum datum est. Contemtus sui, est contemtus vitae animaeque suae, ut vilitas sui apud Senecam. Livius Andronicus: Usque quaque sapere oportet, id erit telum acerrimum. Liv. IV. C. 28. necessitate, quae ultimum ac maximum telum, superiores estis. Exemplorum magna messis in mundo est. Liv. lib. I. cap. 48. Ipse prope exsanguis, quum semianimi regio comitatu domum se reciperet, pervenissetque ad summum Cypricum vicum. Hunc locum corruptum esse jam Gronovius vidit. Mihi videntur haec verba semianimi regio comitatu esse glossemata, quae irrepserunt ex margine. semianimis fuit expositio [Gap desc: Greek words] prope exsanguis, et regio comitatu, [Gap desc: Greek words] apparitorum et comitum quae praecesserant. itaque sic refingendus est hic locus: ipse prope exsangis quum pervenisset ad summum Cyprium vicum. Habes hîc pro tuis optimis et praestantissimis iisque plurimis correctionibus, paucas easque non magni momenti. Tuos observationum libros fac quaeso ut videamus brevi. Nam aliae tuae lucubrationes moras et limam, si tibi credimus, postulant, sed in his jam ita elaborasti, ut cum maximo applausu orchestrae eruditorum publicari possint. Noli, quaeso, diutius nostra morari gaudia. Ausonium Tollii puto te vidisse. Editio non est contemnenda, non solum quia raras Freberi et Accursii notas in illum scriptorem nobiscum communicat, sed et quia non pauca nec protrita ab ipso Tollio in hoc scriptore sunt animadversa. Contuli et ipse symbolam, de qua tuum judicium utinam mihi liceret cognoscere. Nunc Artemidori novam editionem Tollius molitur. Quid Francofurtensis panegyris allatura sit propediem sciemus. Mitto hîc tria orationis meae exemplaria, unum tibi, alterum Amplissimo Slinglandio, tertium Ryckio nostro: non quod in ea quicquam sit, quod vestros possit oblectare oculos; sed ne officium meum possitis accusare. Vale, meum et litterarum grande decus


page 097, image: s097

et praesidium, et me ama. Trajecti ad Rhenum a. d. VI. Kal. Octob. CICICCLXXI.

EPISTOLA LXIX. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

VAletudo tua me mirum in modum anxium habet et sollicitum, de cujus ratione certior fieri desidero. Hodie Patinum hîc vidi, qui thesaurum suum Numismatum rariorum recens editum mihi dono dedit. Cras hinc Coloniam contendit: inde repetit Argentoratum, ibi uxorem Lutetia redeuntem expectat. Ubi sedem sit fixurus adhuc incertus animi est. Sperat Oeniponte se hyemem transacturum, et primo vere Italiam secuturum. Spem ait affulgere bibliothecam et cimeliarchium Magni ducis ordinandi. Cardilem de Medicis quam primum cum valetudine, qua nunc conflictatur adversa, redierit in gratiam, hanc provinciam ei confecturum. Illustrem Capellanum nunc audio se habere meliuscule. Sed de his tu certiora. Coloniae nuper haec inscriptio eruta est, quam non postum non tecum communicare.

D. M.

C. SEVERINO VITALI VETERANO

[Note: HONESTAE] HONESE MISSIONIS EX BF. CÔS

LEG. XXXV. V. SEVERINIA SEVERINA

FILIA PATRI KARISSIMO ADSEREN

TE VITALINO HILARIONE LIBERTO

FACIUNDUM CURAVIT.

Tuum Virgilium et Observationes spero hac hyeme te ita expoliturum, ut lucem adspecturae sint cum prima hirundîne, aut etiam maturius. Me exercet Tullius. Utinam brevi te cum nostro Ryckio hîc complecti liceret. Vale, Vir Illustris, et me ama. Trajecti Kal. Octob. CICICCLXXI. Dionys. anni.

EPISTOLA LXX. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

Ecce vix tandem literas, quas parari, fateor, jam pridem oportuit, cum ad Daumium, tum ad Gebhardum, quibus utrique grates aguntur, pro excerptis


page 098, image: s098

ex Prudentio manu exarato Bibliothecae Rhedigerianae mecum communicatis, Vir amicissime. Si quid praesidii sperandum mihi a toties explorata tua ista benevolentia, auguror fore, ut ne desis mihi in iis tuto celeriterque curandis. Tum Daumio aurem peramanter leniterque uti vellas de restituendo veterum Poëtaruni Christianorum codice, quem nosti, regiae editionis. Eum enim ad me redire tandem aliquando par est, nisi quid, Trebati docter, dissentis, quod me hercules nolim. Tu vicissim fac memineris ad Paisium Ligariden esse tibi litteras parandas, quas uti paraturum te jam saepenumero es pollicitus, sic parari eas mora sine ulteriore jus fasque est. Ni mavis meas sine tuis Moscuam propediem contendere. Vix enim ausim procrastinare scriptionem de novo, quam plus nimio dilatam jam nunc agnosco, non sine plurimo ac praesentissimo pudore nostro. Apparatum, quo tu ac uxor nuper apud me excepti estis, tenuem admodum ac frugalem, quod extollis miris laudibus, quasi lautissimum, aut ludis, ac jocaris, aut non meministi, quam tu dissimilis nostri in his soleas apparere, homo splendidissimus ac mire dapsilis. Quapropter sic velim hac parte laudandus tibi ac aliis videri, ut frugalitatem meam aemulemini. Quamquam urbane hoc, ut cetera, ate factum, credo, ne ego excusando deprecandoque culpam altius desudem, quam non admitti satius omnino fuisset. Sed vos videritis, ne si iterum ad aegrotum visatis, caena ferali denuo excipiamini. De meo ad vos excursu nihil habeo quod pollicear, cum neque valetudo satis voto respondeat, nec desint in publicis privatisque hîc mihi, quae agam. Tu quidem patribus conscriptis cum me ultro accenseas, oportet recorderis tamen, non esse ex pedariis. Avolavit a me tota Pegasorum cohors jampridem, ut nec meis nec alienis pedibus ad vos venire integrum sit mihi. Auctor potius sum vobis, ut, quando dentes rursus prurient esuritionis libidine, recta ad me contendatis. Ita enim fiet, ut inanitate pleni, sicut nuper, domum revertamini. Oratio, qua collegae tuo Mansveldio parentasti, perplacuit mihi: adeo eleganter, castigate, terseque omnia illic dicuntur. Exemplaria, quae, praeter meum, mihi restabant bina, Slinglandium inter Rycquiumqne, ut jusseras, sunt divisa. Quae ad Suetonii editionem praefanda tibi proposuisti, cupio vehementer videre. Vide igitur, ne exspectationem nostram mora diuturniore teneas suspensam. Mihi quoque proximis diebus verba ad eundem Principem fuere facienda ex persona Elzevirii, quae monumentis herois nostri Paderbornensibus lumen ipsum occupent. Assentando laudandoque plurimum illic permisi mihi, plus etiam fortasse, quam par erat, sed mos fuit gerendus saeclo, quo sacra aliter haec non constare nosti, puto. Martialis locus altiorem Medicinam requirebat, ut mirum non sit, conjecturam nostram ab edita scriptura longius abire. Nam vulgatae lectioni cum nec sensus constet, nec numeri carminis (quam enim salebrosa illic omnia?) proximum fuit ad meliora confugere. Mea enim ut vera non praesto, sic ea amplector tamen pro verisimilibus, dum praestabiliora ab aliis producantur. in Valerio Flacco, Vivo frondens e cespite tellus, mihi quoque jam pridem venerat in mentem, adscripto libri tertii loco,


page 099, image: s099

Dixerat, et summas frondentibus intulit aris,
Libavitque dapes;

Auctorem illum praelo Plumeriano destinavi jam olim, nec muto sententiam, Quamquam fortunae ejus eo loco non videantur esse, ut ab iis quicquam simile possimus sperare. Promittit tamen propediem nobis sese adfore, quando agam cum illo de hac re: ut si ipse editionem auspicari non possit, alteri det locum. In Livii loco castigando feliciter versari visus es omnino nobis: mirorque amico nostro restitutionem illam non suboluisse, hariolatori cetera optimo. Ausonium editionis novae perferendum ad me curabo qnamprimum, ut videam, si omnia, quae ad Poetam non plane malum observavi, et sunt complura, illic occupata occurrunt. In hoc peccavit ejus editor novissimus, quod conquisitas per Germaniam, ubi editae perhibentur olim, Rittershusianas castigationes in Poëtam eundem publico non dederit, sunt enim rariores aliquanto inventu. Sed et in editione Aldina fragmentum recordor exstare, quod postea in aliis exemplaribus, nescio qua de causa, sit omissum, etsi alterius Poëtae Christiani foetum esse potius crediderim, quam Ausonii. Patinum Argentinam rediisse me non convento miror equidem, cui meliorem fortunam voveo. Illustris Capellanus te in suis peramanter nec semel jam salvere jussit uti et in postremis suis Bigotius, qui panegyricos veteres cum variorum notis ad exemplar Lutetianae editionis procudi apud nos vellet. At tu, ni fallor, diu est quod monebas ab Ultrajectinis id fieri Bibliopolis. Ryckius Amstelaedamum profectus est proximis diebus, interfuturus nuptiis amici, unde tamen crastini die redux exspectetur, quando tuas illi tradendas curabo. Ob inscriptionem Coloniae nuper effossam, quam mittis, plurimum te amo. Misit et nonnullas Noviomagi proxime repertas Cuperus, sed nec illas magnae rei. Ad Bigotium vero, ut revertar, saepe is a me petiit, ut si venalem alicubi invenirem Bursii Dialecticam Ciceronianam in Polonia editam, eam sibi compararem. Occurrebat liber is nuper venalis in Schulianae bibliothecae auctione, jussique ut addiceretur mihi, sed cum nunciaret Ryckius idem te jussisse, destiti confestim a proposito, cum Ciceroniani omnes libenter, quotquot sumus, tibi fasces submittamus, et quidem ultro. Quanquam non opinor isti Dialecticae locum fore in editione Ciceroniana, quam paras. Volebam pluribus, sed urget tabellarius discessum. Salutamus ego et Kellerus noster optimam uxorem tuam, ac parem illi sororem. Tu vale, jucundissime Graevi. Exarabam Hagae Comitum CICICCLXXI. XVI. Octob.


page 100, image: s100

EPISTOLA LXXI. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

SUetonio patronum cum delegeris Principem Paderbornensem, atque ego jam ante menses hosce binos ipsi principi significarem, fore propediem, ut fides tua liberetur, moneo atque adhortor te, mi Graevi, interpellator nunc ego fortassis odiosus, non immaturus tamen, ut promissorum memineris, aut saltem caussas ignorari ne a me patiaris nimiae hujus procrastinationis. Opinor, cum una proxime esseraus, ex te mihi cognitum, solam dedicationem superesse conficiendam, reliqua illius operis jam typis esse descripta. Idque principem tuis verbis edocui: qua in re ne vanus fuisse videar memo. Monumenta ejus Paderbornensia propediem videbis. In fronte operis typographi partes mihi vindicavi, ac nonnulla in laudem herois nostri sum praefatus, quae censurae tuae ante editionem permissa voluissem, sed festinabant operae. De Ausonio alias confabulabimur. Gronovium male valere audio et moleste fero. A Falconerio nuper admodum habui officiosas sane. In quibus haud perfunctorie tuam humanitatem extollit commendatque. Tum petit, nequia monere Elzevirium graver, de mittendo exemplari ad te Inscriptionum Athleticarum, idque se facturum jam Elzevirius est pollicitus. Instigandus tamen tibi ac officii admonendus, si cessare perget. Quid sperandum nobis de Seneca Schultingii. Quid de panegyricis antiquis? Vale, et nos ama. Hagae Comitum CICICCLXXI. XV. November. Proximis meis copiose satis tecum agebam.

EPISTOLA LXXII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

CErtum mihi erat non ante litteris tuis longe acceptissimis quidquam responsi reponere, quam simul cum iis tibi legendam offerrem praefationem Suetonii Principi Paderbornensi dedicatam. Sed cum aliae aliaeque cotidie intervenerint tricae et occupationes, quae adhuc me non siverunt vacare huic meditationi, cumque interea Dantisco perlatus iste ad me sit fasciculus a Titio, tibi tradendus, non potui hanc amittere occasionem eum ad te curandi. Juvenis enim optimus, Georgius Melchior, qui olim in meis aedibus aliquot annos egit, postea Cadomensi in Academia legum disciplinae simulque litteris elegantioribus attendit, nunc vero in subselliis caussidicorum apud vos


page 101, image: s101

habitat, mihi suam obtulit operam in perferendis, quae tibi destinata sunt. Is a multis annis te suspicit et colit unice. Millies enim ex me audivit, te inter paucos illos rei litterariae Principes esse praecipuum, qui dignitatem bonarum artium nunc sustinent. Non dubita, quin pro incredibili tuo in litterarum cupidos studio inter tuos cultores eum sis admissurus. Monumenta Paderbornensia expecto avidissime. Limatissima enim illa Summi Principum carmina, quae ipsae Musae et Gratiae dictasse videntur, ingens desiderium commoverunt videndi, quaecunque a tanto viro, aut ejus jussu ac auspiciis eduntur. Tuam quoque praefationem cupidissime legam. Fac ergo ut quamprimum ad me mittatur. Meae adlocutioni Suetonio praefigendae eis unum alterumve diem manus admovebo, tuaeque censuraecam submittam, simulac litteris fuerit consignata. Praeter alia me moratae sunt additiones notarum, quae calci libri jussi subjici. In illis unum atque alterum locum emendavi; sed plura servo editioni aliquando secuturae. Cum maxime molestiis domesticis distinebar. Efferenda enim hodie est filiarum minima, quae ante hoc biduum animam efflavit. Ausonius nuperus ornatior utique prodiisset, si Rittershusii epistolae non fuissent omissae. Sed eas audio frustra hîc et in Germania esse quaesitas. Inscriptiones Athleticas Falconerii politissimi mihi tradidit Elzevirius. Eruditissimo homini quam primum gratias agam. Ad Illustrem Capellanum etiam litteras primo quoque die dabo. Est enim hîc Germanus, qui propediem Lutetiam contendet. Auctorne mihi es illi mittendi orationem, qua Conlegae meo parentavi, quia Suetonius nondum lucem adspexit? Invitus has nugas magnis viris offero. Seneca Schultingii brevi comparebit in publico. In Panegyricis edendis lente procedunt. Ad eam tamen faciem, qua illos publicari vult Begotius, concinnantur. Iis notis, quas Parisienses collegerunt, adjungentur quae Baudius in Plinii, et Schefferus in Drepanii Panegyricum commentati sunt. Rutilii itinerarium hîc est qui velit praelo committere. Ei suasi ut Castalionis,Sitzmanni, et Barthii animadversiones huic libello adjiciat. Si quid aliud ei ornando habes, fac quaeso ex te cognoscam. Emendationem tuam Martialis quo magis perpendo, tanto mihi videtur ingeniosior et doctior, ut si non ita scripserit Martialis, saltem, si eam vidisset, sic scribi voluisset. Vulgata sane non est nauci. In eodem scriptore in IV. Epigr. Spect. vexatissimus est locus de delatioribus a Tito punitis:

Traducta est Gaetulis, nec cepit arena nocentes.

ita legitur in MSS. aut traducta est Caetulis: quae quoniam rationi carminis repugnant, varie viri docti correxerunt, ut nosti. Mihi videtur propius a lectione scripta abesse, si legatur: Traducta est catulis. Catulus est catena ferrea, qua vincti erant illi, qui traducebantur publice. Lucilius: Cum manicis, catulo, collarique ut fugitivum deportem. Sic etiam canis apud Plautum. Furcam et canem feras. Cum furca autem traductos esse nocentes constat, ergo et cum cane aut catulo. Apud Statium IV. Theb. vers. 357. pro moenia lassa situ, omnino legendum suspicor: moenia lapsa situ. Et in lib. III. vers. 73. Et consanguineo gestis regnare. superbus Exule: pro vulgato gliscis: nec enim quae viri


page 102, image: s102

docti ibi afferunt de vocabulo gliscere, videntur audax hoc loquendi genus posse tueri. Ad Daumium tuas curavi: poëtae quoque Christiani restitutionem urgeo. Ad Paisium Ligaridem si scripsisti, dignas mea tarditate poenas luo. Bursii Dialectica Ciceroniana conjicietur in illum tomum, in quos congeram nonnulla facientia ad Ciceronis illustrationem, quae tamen non poterunt subjici Tullii contextui. Praestantissimum Ryckium velim peramanter salutes. Habebit propediem responsum. Illustris Capellani gratiam si mihi servaveris, novus cumulus innumeris tuis erga me beneficiis accedet. Vale, lux patriae et Musarum, et meama ac meae festinationi ignosce. Trajecti ad Rhenum. a. d. XV. Kal. Dec. CICICCLXXI. Ordines Hollandiae feruntur Vossio historias scribendi provinciam eripuisse ac alii mandasse. Mentiaturne fama nec ne ex te cognoscam.

EPISTOLA LXXIII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

DIes elapsi sunt pauci admodum, quod Plumero tradebam in manus libellum, sive potius epistolam Schefferi nostri, typis Upsaliensibus descriptam, cujus tibi faceret copiam, quod auctor ipse sic voluisset. Pro Titianis, mi Graevi, gratias habeo ingentes ad me missis, ipsi etiam Titio per litteras propediem habiturus. Georgius Melchior, cum a te commendetur, non potest mihi non esse commendatissimus, accedentibus praesertim meritis ipsius viri haudquaquam contemnendis. Quod cogitare coepisti de Suetonii tui dedicatione, facis profecto rem tua meaque fide dignissimam, quam liberari utrimque nostrae apud Principem existimationis plurimum sane interest. Monumentis Paderbornensibus ad finema typographo jam perductis moram objiciunt tabulae binae aut tres Geographicae, quas aeri incidendas additamentum operi Princeps nunc parat. Haec propter copiam tibi facere haudquaquam possum earum, quae in ipso libri istius vestibulo nuper admodum sum praefatus. Auguror tamen fore, ut ante Januarias Kalendas opus omne luci publicae donetur. Filiavum agmen decrevisse tibi doleo, vel potius unam Musarum numero discessisse, patre tam ingenioso dignam. Poteram [Gap desc: Greek words] dixisse: nisi tu hunc numerum heros fecundissimus jam dudum geminatum reddidisses. Si quis precibus meis ac spei locus, sub festos dies proximos te in meis aedibus complectar, ac pro virili solabor. Nam nunc imparatus ad hoc officium accessero. Ausonianae editioni nuperae non ea tantum defuere ornamenta, quae proxime designabam, sed Commentarius quoque Francisci Silvii in Gryphos Poëtae illius editus olim Lutetiae, cujus exemplum in mea bibliotheca asservatur. Supersunt plurima autem castiganda in scriptore a librariis supinis pessime habito, de quibus alias agemus, quaeque ego suppeditasse poteram e meis scriniis, si admonitus fuissem tempestive hujus lucubrationis musteae. Capellano


page 103, image: s103

salutem a te dixi hesterno die. Funebrem Orationem quid ni munus ad illum mittas, cum majora desint mittenda? Senecae Schultingii nescio an addendas curaris Francisci Jureti notas. Fieri equidem id voluissem, quod illas in sola editione Senecae Aurelianensi recordor exstare, cum in caeteris desiderentur. Exhibebatur autem editio illa nuper admodum venalis in catalogo nescio quo Bibliothecae apud Lugdunenses subhastandae. In Rutilii Itinerario castigavi nonnulla, sed minoris rei pleraque. in Martiale diu est, quod Lipsius, puto, castigavit Traducta est titulis. Quam castigationem Salmasius, Valesius, Vossius, alii approbarunt. Nec ausim dissentire, quod meminerim, delatores aliosque noxios, qui per arenam traducerentur, pectori adfixos habuisse titulos eorum criminum, propter quae damnarentur. Apud Statium vulgatae lectioni controversiam haud movendam opinor, Maenia lassa situ; alibi idem, magnaeque Amphionis arecs jam fessum senio nudant latus; non enim jam erant lapsa, sed lapsum minabantur. Fessus senio passim occurrit apud Poetas, quod ad inanimata saepe transfertur. Apud Claudianum, Torrentes immane fremant lassisque minentur pontibus, hoc est labefactatis. Plura conferri poterant. gliscit regnare accipiebam, ut tumet ire. Et sane multum sibi permisere in hisce loquendi modis Poetae. Sed nolo tibi praefractius obniti. De Vossio ita est; ut audivisse te scribis. Sed ab amicis ejus, quos inter illustris Beuningius, remedium aliquod huic malo adhiberi, puto, poterit. De Meursianis trium insularum antiquitatibus nihil tu quidem, ex quo collocuti inter nos praesentes ea de re sumus. Velim tamen serio tandem aliquando a bibliopola id negotium agatur. Panciatichus Florentiam salvus pervenit. Habui hodie ejus rei nuntias ab ipso magno Etruriaeduce. Vale, Graevi jucundissime. Ad Ligaridem distuli hactenus scriptionem, dum praestolor tuas litteras, sine quibus tam diu non tardassem. Hagae Comitum CICICCLXXI. Pridie Nonas Decembres Gregorianas.

EPISTOLA LXXIV. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

Litterarum tuarum desiderio contabesco, quae tanti mihi sunt, ut nihil magis expetam, quippe quae solae molestias omnes, quibus subinde jactor, possunt abstergere. Perpetuo enim memoria tuarum suavitatum, amorisque, quo me complexus es homo amabilissimus, quemque ego non cum regum omnium amicitia permutem, meo pectori infixa haeret. Nihil sane, mihi crede, magis opto, quam ut quotidie tecum de communibus studiis conferre possim. Hac tamen tanta voluptate, quam ex tuis epistolis capio, me ipse fraudavi diuturno hoc ac pertinaci silentio, quod mihi ipse indixi. Pudebat enim me litteras ad te dare sine promissa praefatione ad Principem Paderbornensem. Multa vero, ne opus apparuerit adhuc, quin ne ei dedicationi condendae potuerim


page 104, image: s104

me accingere, fuerunt impedimento. Et nunc novas moras affert Patinus, qui typographo spem facit ducentorum nummorum, quos illustrando Suetonio collegisse scribit, et huc missurum se pollicetur, si leges, quas nostro dicit, possint convenire. Haec deliberatio suspensum tenet bibliopolam, ut nondum colophonem huic operi imponere velit. Certum autem mihi erat non ante ad te scribere, quam fidem tibi datam liberassem. Nec nunc mutassem, nisi Nathanael Frederus, qui ante menses aliquot nobis a Cl. Titio fasciculum, quem ad te tum curavi, attulit, has mihi quotidiano quasi convicio extorsisset. Cum hinc abiret, vehementer distringebar. Si nondum ad te invisit, propediem tamen inviset, nec dubito, quin optimum adolescentem pro tua humanitate benigne sis admissurus, cui religio est ex Batavia discedere, (adornat autem iter in Germaniam,) antequam unicum ejus decus viderit. Nuper cum Amsterodamensi Waesbergio egi, ut Schefferi commentarios de navali re Romanorum curam susciperet edendi, et perpuli hominem, ut fidem suam nobis obstringeret, si Elzevirius formas illas aeneas, quibus ornandi sunt hi libri, salubri pretio sibi velit vendere. Brevi Amsterodamum cogito, tum urgebo negotium, ut desiderio doctissimi viri satisfiat, modo ne haec procella, quae nostrac reipublicae impendet, malam scaevam objiciat denuo huic instituto. Meursianae antiquitates trium Insularum fervent sub praelis. Te rogo ut me certiorem facias, si quid ex Galliis, Germania, Italiave novi de re litteraria fuit ad te perlatum, aut potius ut ipse ad nos contendas. Valetudinem enim tuam nunc spero confirmatam esse. Tuo vero complexu nihil nobis accidere poterit desideratius. Vale, meum praesidium, et politissimum Ryckium peramanter meo nomine saluta. Trajecti ad Rhenum praecipiti calamo a. d. XVI. Mart. CICICCLXXII.

Tuis Virgilianis lectionibus et Observationibus quid fit?

EPISTOLA LXXV. NIC. HEINSIUS Joh. Georg. Graevio. Ultrajectum.

VIde quam dispari de causa contabescamus, mi Graevi, ego dedicationis tuae, quam Principi Paderbornio jam dudum debes promissum, tu mearum litterarum ingenti desiderio. Cura igitur quam primum ut valeas: hoc est, ut fidem liberes, me sponsore Principi obligatam. Hoc si praestiteris amota procraftinatione omni, faxo de silentio meo ne quid conqueraris in posterum. Nunc mihi non est integrum per litteras te compellare, nisi tecum operâ eadem expostulem, et tu tacere, credo, me mavis, quam ferocire litigando, ac contentionis funem ducendo tecum, quem laudari ob rem bene gestam satius omnino foret. Excute igitur torporem ac veternum, cujus apud Principem meminisse non possum, cum scribo, quin toties rubore praesentissimo suffundar.


page 105, image: s105

Adeo cunctationis intempestivae causas exhausi omnes, nec a te suggeruntur, quae multum patrocinentur tibi. Nam quod Patinum morae praetexis, qui nummos complures polliceatur, Suetonianas Caesarum vitas illustraturos, vide, ne is ex nummis istis nummos ac lucra captet, certissimo tuo cum detrimento conjuncta: nam si ex nummis Suetonium exemplo Torrentiano cupiebas illustratum, cur Goltzium, aliosque rei nummariae antiquae non excussisti indagatores, a quibus longe plura huc conferri potuere, quam tibi a Patino sunt expectanda? Qui ut jam possideat id genus [Gap desc: Greek words] non pauca, nec a semet ipso, nec ab aliis luce hactenus donata, suae potius gloriae, quam tuae ista vindicatum ibit. Frigebit interim ac plorare jubebitur tua inter homines litterarum amantes existimatio, quos jam nunc plus nimio taedet pigetque immensae cessationis. Ut de Cicerone nil his superaddam, qui interim negligatur est necesse. Annuum quippe tempus, ut jam festines maxime, negligitur, dum nummi isti aeri inciduntur. Tres quatuorve aeneae tabellae Monumentis Paderbornesibus addendae toto jam quadrimestri tempore typographum occupant ac morantur. Quid futurum censes in tanta nummorum copia? Quod si iis opinare lectorem haudquaquam carere posse, quin tu hunc Thesaurum omnem editioni secundae reservas; unde ornatior illa luculentiorque, post priores curas proferatur in lucem. Frederum, quem narras, non vidi. Schefferi Commentario de Militia veterum navali, si typographum inveneris, multum equidem me demerearis. Sum enim in eo, ut volumen ipsum in Sueciam deferri curem, auctori restituendum. Tabulas aeneas operi inservituras redimi posse ab Elzevirio conditionibus haud iniquis reor: sic enim ipse non semel asseveravit mihi. Si tergiversatur, impellam ipse refragrantem ac promissi admonebo. Ex Galliis Germaniaque nuntiandum nihil occurrit. Ex Italia copiam ingentem librorum exspecto, atque in his Athleticas Falconerii inscriptiones, a Carolo Dato tibi destinatas. Id exemplar si ad Ryckium nostrum pervenire patieris, facies me non invito: cum sciam ejus libri compotem jam te factum. Minimum aberat, quin Britannicis piratis codices isti in praedam cessuri fuerint; sed discrimen omne feliciter evaserunt. Vale, et a Ryckio salve: tum liberam, sed amicam, expostulationem aequi consule. Hagae Comitum CICICCLXXII. a. d. XXX. Martii.

P. S. Patini consilium si arridet, id amplectare per me licet; dummodo dedicationem promissam praestes. Ita fiet, ut nos amici tui simus credituri, penes te culpam non esse dilatae tanto tempore editionis: quibus contrarium nunc est persuasum omnino: scis agi jam annum secundae Olympiadis, ex quo liber typographiae praelo committi coeptus est.


page 106, image: s106

EPISTOLA LXXVI. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

DIu multumque dubitatum a me fateor, Graevi jucundissime, perlatis horum, quae vides, voluminum ad me exemplaribus nonnullis, ac magni Principis jussu inter homines litterarum apud nos cognitione praestantes dividendis, deberemne ego huic te numero accensere, ac vocare principilis munificentiae inpartem, an vero indonatum te atque inhonoratum praeterire: non quod aut gustum haberem nullum tuorum in rem literariam meritorum, aut minus acceptum te rerer heroi nostro, qui egregiis hisce ingenii sui monumentis saeculum ornari voluit, sed quod sine praesentissimo tuo rubore id facturus haudquaquam videbar mihi: qui Principem Virum, eumque optimum ac tui amantissimum, cassa praefatiunculae unius exspectatione totum jam ferme biennium lactasses. Nam de Suetonii ipsius editione quid ego nunc dicam? Ad procrastinationem tantam pro meritis increpandam satis, non epistolio, aut si poetam egero, epigrammatio unico, at vero Iliade ingenti opus foret Lustrum diu est, quod consumsisti, dum mora hujusce culpae a te in typographum, a typographo in te convertitur: ut nil relictum abs te nobis videamus, nisi ut Trojanae obsidionis longo decennio adaequetur Suetonius tuus: quo decurso tempore, id fortassis expectandum erit nobis, ut Odysseae quoque argumentum omne exhauriatur, aut si egeris mitissime; ut Caesaris cujuque regnum in annos singulos extendas: qua me Hercule opera Galbas, Othones, Vitellios magis demereare, quam nos, qui senescimus et lucem praecipitamus, interim, dum tu aetati tuae nostraeque ludos lentissimus facis. Quod si et a nobis nunc ludi arbitraris, verbis seriis rogo obsecroque, praestes te quam primum dissimilem tui, fidemque si non tuam, at meam certe, liberes invidia perquam ingenti. Vale, et veterni morbum excute, quod in te est. Hagae Comitum An. CICCCCLXXII. ad XXVIII. April.

EPISTOLA LXXVII. JOH. GEOR. GRAEVIUS. Nic. Heinsio. Hagam.

NOn ausus sum ante litteras ad te dare, quam simul ad te mitterem sollemnem dedicationem ad Celsissimum Principem Paderbornensem, toties et tam diu de die in diem dilatam, ut justissimam tibi moverit indignatinem. Meritus sum verbera patruae linguae, nec invenio, quî eulpam tantae


page 107, image: s107

procrastinationis expiem, labemque hanc eluam. Hoc tamen velim conceptissimis verbis tibi juranti credas, malignum quasi genium quendam meum semper retardasse consilium, ac vi quasi manuque me repressisse, quoties curae istam Praesationem scribendi volui vacare. Quoties manum admovi huic meditationi, aut curae quaedam praesentiores, aut incommoda domestica, aut amici peregre ad me invisentes, aliaeque remorae, quas recensere longum esset, intercesserunt. Praeterita tamen hebdomade, neglectis omnibus aliis negotiis curisque, me in hortos abdidi suburbanos, nec ante recessi, quam hanc telam pertexerem. Nunc tibi mitto illam recensendam et obelis tuis confodendam. Cave parcas perituris verbis. Quicquid tuis tersissimis auribus videbitur asperum, aut indignum, quicquid minus apte dictum, expunge, jugula. Gratius accidere mihi nihil potest. Inscriptio si tibi videbitur insolens et ingrata futura Principi, utemur solemni carmine, quod aliis libris illi inscriptis alii praefixerunt, nisi quod mallem pro Epifcopus diecre Pontifex, nisi quid, docte Trebati, dissentis. Itali sane, qui avorum memoria cultius scribendi genus sequebantur, non aliter fere loquuntur. Simul ac hanc praefationem recepero, paucis diebus reliqua omnia conficientur, et hac forte hebdomada. Pro carminibus et monumentis Paderbornensibus et tibi gratias ago, et Heroi Illustrissimo agam, cum Suetonium ad illum curabo. Epigrammate tuo nihil tersius legi, nihil acutius. Sed tu non potes alios versus pangere, quamvis maxime velles. Regnas enim in hoc genere. Capellanus tibi plurimam salutem dicit, a quo litteras habui paucis abhinc diebus perquam humanas, ut et ab Illustrissimo Montauserio. De re litteraria utinam novi aliquid ex te mihi liceret audire. Sed est quod tibi novi narrem non quidem de re litteraria, sed uxoria. Heri mea conjux enixa est puellam. Scito ante annos aliquot, cum filiolus ille diem obiret, pro cujus pia rectaque institutione, cum sacris aquis ablueretur, fidem tuam, ut ritus nostri ferunt, obstrinxeras, pollicitum esse, te easdem partes, si jactura haec sarciretur, iterum suscepturum. Expectavi adhuc, num puellus sit proventurus. Sed videtur vena illa, unde masculi promanant, in uxore exaruisse. Itaque licet puella fuerit tollenda, tuam tamen imploramus, fidem, ego et puerpera, rogamusque ut ei [Gap desc: Greek words] velis praestare. Propter infirmitatem vesperi salutaribus undis piabitur. Curabimus ut sit, qui tuam personam gerat, nec enim dubitamus de tua in nos voluntate. Utinam vero te ipsum liceat hoc verno tempore hîc complecti. Si litteris non potero, videbo ut brevi coram precibus te meis possim expugnare, ut aliquando tuo desideratissimo adventu nos beare in animum inducere velis. Ryckio nostro propediem aut coram, aut epistolis gratulabor novum honorem. Plausus, quo ejus fuit inauguratio excepta, hîc etiam audiebatur. Incredibiliter gaudeo [Gap desc: Greek words] Gronovio substitutum esse, qui rei litterariae dignitatem in illa celeberrima Academia possit tueri: de qua Curatores optime merebuntur, si collegam ei apposituri sunt Jacobum Gronovium, cujus ingenium magna spondet, nec dubito quin, si maturuerit, doctrina patrem sit relaturus. Vale, Heinsi, decus tui temporis, et si mecum in gratiam rediisti, fac tuas brevi videam epistolas.


page 108, image: s108

Iterum vale. Puerpera salutem tibi adscribit. Trajecti ad Rhenum Id. Maii CICICCLXXII. Dionys. [Gap desc: Greek words] . Similitudo de laureatis agricolis nescio an non reperiatur jam in aliqua dedicatione Principi sacra. Dum enim haec describo, videtur memoria me hujus rei admonere. Si tibi hoc fuerit cognitum et perspectum, velim mihi significes, ut deleantur, aut immutentur.

EPISTOLA LXXVIII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

Succensebam fateor, tibi, et quidem graviter, non tam mea causa, cujus fidem tanto tempore obstrictam teneri, nec liberari permolestum, ne quid dissimulem, erat, aut respectu illius Principis, qui ob eximias plane animi dotes, intimamque litteraturae politioris cognitionem nobis praeeipuo in cultu debebat esse; quam temet ipsum propter, aquo cum nihil non praeclari in tam opportuno appositoque argumento jure exspectarem, nescio tamen quo desidiae frigore contactum spes pariter nostras ac tuam existimationem frustrari, ne quid acerbius dicam, multo medius fidius cum dolore sentiebam. Tandem in virum te dignum, et in Graevium heroem, moribus antiquis instructissimum, evasisti. Cogor enim collaudare dedicationis tuae facundiam et leporem vel invitus. Nam etsi jam minus tibi irascar, quam diebus proximis est factum, tamen rediisse me tecum solidam ingratiam, non est quod opineris, aut prorsus rediturum speres, nisi prolato in publicum Suetonio Tranquillo,

Aeneam credam quid enim fallacibus undis,
Et coeli toties acceptus fraude serenis?

Vides, quam propemodum fides tua apud me decoxerit. Interim quod imparem me facile agnoscerem exercendae in dedicationem tuam censurae, sive quia temperata ac interquiescens bilis atrociorem aliquanto me forsan praestitisset, sive quod omnia illa supra malignam limae nostrae rasuram posita intelligebam, malui judicio doctissimi Principis tenerrimisque auribus te totum permittere, quam arrogare mihi rem arduam in primis ac perdifficilem. Ab illo igitur exspectemus necesse est, quicquid inde commodi ac gloriae in te derivabitur, quicquid promanabit reprehensionis. De titulo ipso, ne quid ignores interim, malim recepti apud omnes usus vestigiis insistere, quam novare quicquam, etsi Latinitati congruum. Pontificis nomen, quam sit apud nos odiosum haud te potest praeterire, vide igitur, ne dum nimia cura Latinus appares, Theologi nostri te pontificium esse clamitando argutent. Ubi accepero responsum a Principe, ejus te confestim faciam certiorem: noli enim timere, ne procrastinationes tuas umquam sim aemulaturus, mi Graevi. Uxori tuae Junonem Lucinam obvenisse propitiam laetor equidem atque exsulto:


page 109, image: s109

de faeminino partu, non est quod mireris tamen: nam a te cunctatore tanto quid virile masculumque potuit expectari? in co etiam injurius es, quod persuasum nobis cupis, exaruisse tua in conjuge venam illam, quae masculos erat datura. Gnaviter illa partibus suis equidem est functa, nec ultra maternos menses protraxit: tuum secuta exemplum non mense decimo, quod fecit naturae convenientissimum, sed hercule decimo anno, elephantinum in morem, peperisse debuit. Tuum sit igitur masculorum geniturae totum te dare: quod si feceris, nihil in illa morae erit, quo minus matura proferantur in lucem. Interim gaudeo honorem mihi abs te ac puerpera esse habitum, singularem plane, quo nomine vestrum utrique gratias pleniores propediem sum acturus. Vale, mi Graevi, et jocos, si felle nonnullo suffusi videbuntur, in partem aequiorem interpretare, Hagae Comit. CICICCLXXII. May. Ryckius jam Leidam est profectus. De laureatis agricolis ullibi similitudinem mihi lectam fuisse haud recordor in scriptis ad Principem destinatis.

EPISTOLA LXXIX. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

Nihil, Heinsi, te est amabilius. Tantae sunt ingenii tui suavitates, tanta vitae elegantia, ut, qui illam novit, et te non amat, ne se ipsum amare posse videatur, sane non dignus sit, qui a quoquam ametur. Nunquam a te discedo, quin illorum felicitatem praedicem, et invideam, quibus datur tua frui consuetudine. Semper meo obversantur animo eruditi illi sermones, et Attico lepore conditi, illaeque epulae plenae deliciis litteratis, quas ego Regum et Principum lautitiis antefero, et quarum desiderium vix ferre possum. Hoc tu facile posses levare, si in animum tuum induceres ad nos aliquando excurrere cum nostro Ryckio, et tuo nos optatissimo complexu beare. Facile poterit iniri ratio, qua viae molestiae minuantur. Cum N. egi de quibus, cum essemus una, sermones habebamus. Addidi nonnulla de procacitate linguae, non quasi de ea quicquam ex te audierim, sed ex aliis. Videbatur molliri, nec tamen an quicquam profecerim ausim affirmare. Habes hîc litteras a Cupero commodum mihi traditas. Lutetiae prodierunt Optatus Mile vetanus cum notis de Laubespine, et Hermianensis opera cum notis Sirmondi: Glossaria quoque Labbaei tam diu expectata propediem lucem videbunt, et in Germania Valerius Maximus Johannis Vorstii, viri non indocti. Indicem librorum Italicorum, quem nuperius apud te vidi, ut ad me perscribere velis, rogo. Perendie litteras daturus sum in Germaniam ad Frisium, cum quo velim communicare, quae in re litteraria apud Italos gerantur. Utinam et de classe aliquid addere liceat, quod sit in rem nostram. Vale, grande decus nostrum et me ama. Trajecti ad Rhenum a. d. X. Kal. Jun. CICICCLXXII. Puerpera valet et te salutat, sed filia vix videtur vitalis futura.


page 110, image: s110

EPISTOLA LXXX. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultraajectum.

Quod te boni victus oppido inanem, pravisque in optimos Latinioris aevi scriptores observationitus onustum probe, dimisi nuper ex meo contubernio, velim equidem, si liceat, quoquo modo culpam expiare, Graevi jucundissime. Certe si reverteris propediem, ut et lautius aliquando obsonemus, et ineptiarum minus tibi sit audiendum, opera a me dabitur: nam ut ego excurram ad vos, exspectare, quaeso, nolito; ne hospitam adducam mecum adversam valetudinem, cujus convictu permolesto ad satietatem diu est quod fruor. Vix digressus eras a nobis, cum supervenit Ryckius, nostrum utriusque, ut scis, studiosissimus: qui te sibi apud Leidenses suos non fuisse deprehensum, animo indigno videbatur ferre. N. nisi tuis admonitionibus ad saniora pertraxeris, est quod tibi me Hercule debituri simus. Alia omnino illi insistenda est via, si amicos paternos suis commodis solide conciliatos cupit, ac fortunis suis patrocinantes omni studio. Uni ego virtuti me vectigalem ac obnoxium praesto: hac alligarat me sibi tenacissimum in modum ejus pater; quo vivente cavi diligenter, ne officiis ab illo separarer. Si, ut debitum, ista in se derivari cupit, incipiat quoque beneficius esse necesse est, ac beneficiorum intelligentem se praestare. Ad optimum Capellanum cum scribes, fac, quaeso, ex te cognoscat, quae doceri se cupere significarat tibi, et de quibus in familiari colloquio a me actum tecum potes meminisse. Tum Wieri opera ad Illustrissimum Pomponium missa jam pridem a me addita libro inscriptione, qua manifestum fiat, ipsi Capellano fasciculum esse tradendum. Poemata Episcopi Paderbornensis cum monumentis etamnum penes me asservavi mittenda, simulatque opportunitas apparebit, qua Lutetiam tuto perferantur. Paginas omnes Glossarii Labbaei, quotquot ex illo opere lucem aspexere hactenus, mecum communicandas fore propediem Bigotius erat pollicitus. Quo beneficio mihi opus non erit, si volumen integrum post immensas procrastinationes publico donetur tandem aliquando. Valerium quoque Maximum Joannis Vorstii lubentissimus videbo. Indicem librorum Italicorum hîc habes, sed illa lege ut mox ad me revertatur, ne cum libri ipsi venerint, quos de die in diem adfore spem facit Elzevirius, ego ignorem si quid forte illorum desit numero. Ad virum perillustrem Henricum Frise tanto tempore nil litterarum me didisse piget, pudetque. Sed emendabo ac deprecabor culpam proxime apud ipsum. Tu interim in antecessum sic mihi apud illum patrocinare, ut ne cum meae aderunt litterae, durius ex merito habeantur forte ac summatis viri aditus difficiliores experiantur. A Principe Paderbornensi simulatque recepero Dedicationem tuam, ut recta sine ambagibus ad te mox


page 111, image: s111

contendat, a me curabitur. Puerperae partuique secunda quaevis apprecor. Vale, flos hominum elegantiorum; Hagae Comitum CICICCLXXII. a. d. II. Junii.

EPISTOLA LXXXI. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

Concinnam oppido disertamque Dedicationem tuam, redditam mihi jam nunc ab Heroe Furstenbergio, sine procrastinatione ulla, mi Graevi, uti par erat, ne publice diutius subtrahatur, ad te venire volui. Tuum nunc erit, ne post nimias cessationes denuo quid peccetur cunctando, providere. De ea sic Princeps ipse paucissimis, perlegi Suetonianam dedicationem Graevii eruditissimi viri) quae si tuo calculo approbatur, nobis etiam satisfaciet, quae in ea quoad titulum mones, tuo consilio poterunt mutari. Hactenus Princeps. Percensui eam ego denuo severis oculis, nec inveni quicquam, quod reprehensioni malignae pateat obnoxium expositumque: loco [Gap desc: Greek words] Furstenbergii, ubi Principem alloqueris, malebam, Celsissime Ferdinande; quod Principes Ecclesiastici nomen gentilitium ejurent quodammodo. Loco [Gap desc: Greek words] Antistes plurimum reverende, etiam quid aliud reperiri possit: cum plurimum reverendi et admodum reverendi, titulus sacerdotibus trivialis notae soleat deferri, ut potes novisse. Vides, quam rigidae, quamque petendae longe fuerint censurae, ne viderer nimis indulgenter tecum egisse. Pluribus ante triduum cum egerim, nunc temperanda est nonnihil loquacitas. De Meursianis trium Insularum antiquitatibus addidisse te nihil miror, cum, quid promotum sit eo in volumine ab operis typographicis, mea intersit scire maxime. Si alibi occupatus praefationi conficiendae vix vacas, vicarias ego partes et in me suscipiam erit necesse, cum fidem obligarim de opere isto Regi dedicando, quod non ignoras. Vale, et me ama. Salveat puerpera. Hagae Comitum CICICCLXXII. Nonis Juniis Gregorianis.

EPISTOLA LXXXII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

Utinam vero saepius sic mihi liceret obsonare, aliis non inviderem Deûm epulas. Nam victu optimo et nectareo vino corpus, observationibus vero longe pulcherrimis animum pavisti, ut mihi non Hagae, sed in Museo Alexandrino viderer coenare. Hoc unice doleo, adversam tuam valetudinem


page 112, image: s112

nobis spem diu desiderati tui complexus hac in Urbe praescindere. Sed forte aer iste salubrior illam confirmabit. Vide igitur, si me amas, num viam aliquam possis invenire te huc ferendi, ut suavissimis tuis sermonibus animum avocemus a malis, quae patriae incumbunt. Ad Illustrem Frisium et Capellanum quae mandasti, mihi curae fuerunt. Illam elegiam elegantissimam, qua perfregisti arcam Reginae occlusissimam, utinam mecum communicare digneris. Nihil enim videor audivisse venustius et ingeniosius. Judicio tuo et Celsissimi Principis de dedicatione mea triumpho, securus de aliorum sententiis, si vobis non displiceo. Quamvis vellem optaremque summopere, ut severiorem censuram in illa recognoscenda exercuisses, plane enim tuam limam desiderat. Hac hebdomade ultima manus imponetur informi partui elephantino. Sequente faxo exemplaria ad te et Heroem perferantur. Meursianarum antiquitatum trium insularum folia, quae descripta typis sunt, indies expecto. Simul ac ad me perferentur, ad te ea curabo. Dedicationis partes si tibi sumere vis, lubens eas trado, licet Scheffero fidem olim dederim, me Regi Suecorum cas inscripturum. Sed mea voluntas nunquam a tua discrepabit. Elzevirius nunc nobiscum agit, qui fasciculum librorum Italicorum nondum ad se perlatum esse significat, quamvis Texelam miserit, qui eum peteret. Panegyrici Caroli Dati exemplum ut mihi dones rogo. Videre quoque desidero vitas Pictorum, Latini Latinii opera, tum Marmora erudita Ursati, epistolas Bargaei, Gemmas veteres Leonardi Augustini, Dianam Ephesiam, Donium de restitutione agri Romani. Horum librorum lectione si tuum animum explevisti, illorum copiam ut mihi facias rogo, non omnium simul eodemque tempore, sed singulorum. Grotianas epistolas prima occasione remittam. Vale, medulla Suadae. Puerpera te salutat. Trajecti ad Rhenum a. d. VII. Jun. CICICCLXXII. Gregor.

EPISTOLA LXXXIII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

Sedere tandem consilium tibi de emittendo in lucem publicam Suetonio, Graevi jucundissime, hoc magis laetor atque exsulto, quod eam sententiam tua cum existimatione haud modica fore conjunctam praevideo minime vanus augurii. Exemplar Principi Paderbornensi offerendum cum paratum erit, omnium optime per Elzevirium, si quid hîc video, id ipsum curari poterit, cui frequentissimum cum aulicis, atque adeo cum ipso Principe litterarum commercium. Si quid exemplarium in Italiam per te destinatur, id, quaeso, resciscam quam primum: nam cis dies paucutos ad Carolum Datum dandae sunt a me litterae, quem ejusce rei nolim ignarum esse, praesertim cum et alia sint in promtu nobis Florentiam mittenda ad communem amicum, quae mari


page 113, image: s113

oporteat committti, si id licebit, per bonos Britannos, qui ne ab hac quidem dape Phinea ungues acutos abstinent. De praefatione Meursianis trium insularum antiquitatibus addenda absit ut cogitem, si tibi otium est hoc agendi. Perinde enim est, uter nostrum occupatur in re parum lucrosa, dum promissa praestentur. libros ex Italia tamdiu expectatos ubi accepero, persuaderi tibi posse spero, ut ad nos excurras, sin minus, nihil horum tuis usibus subtrahetur. Vale, cum puerpera. Hagae Comitum CICICCLXXII. a. d. X. Junii Gregor.

EPISTOLA LXXXIV. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUantum in Meursianis Antiquitatibus trium insularum profligatum sit nondum mihi licuit rescire per horum perditissimorum temporum diritatatem. Nihil enim responsi recepi, etsi litteris fuerit sollicitatus a me bibliopola. Undecim folia typis descripta menses ante tres ad me fuerunt curata. quot postea confecerint simul intellexero ex me cognosces. In dedicatione nostra Suetonii non nisi primum typorum specimen vidi, quam vis quotidie urserim typographum, ut reliqua consummaret; non potuit tamen operas inducere, ut manum operi admoveant. Urbs enim nostra et plebis seditionibus fuit jactata dies aliquot miserrimum in modum, et nunc pavore hostium appropinquantium impleta aestuat. Heri videbatur animum recepisse, cum Princeps Arausiacus in agris nostris castra metaretur. Is nunc dicitur moturus esse, quia certis fertur nunciis huc perlatum esse Neomagum et Arenacum Gallis se dedidisse. Quis non miretur vices rerum humanarum, et tam florentem rempublicam tam parvo temporis momento concidisse. Nisi deus nos respexerit, perimus. Ego istis externis, sive fortuita sint, sive, quod potius, crediderim, fatalia, non moveor vehementer, etsi me patriae ruentis cura tangat angatque, quia extra nos posita sunt. Itaque me meis libellis involvo, et decreta fatorum aequo animo expecto, ac fero haec tristia tanquam tempestates ac nimbos. In tuum complexum si aliquando mihi venire datum fuerit, beabor. Mea uxor te salutat. Litterae tuae nobis erunt solatio. Vale, decus meum, et si Cl. Ryckium videris, meo nomine verbis amantissimis eum saluta. Trajecti ad Rhenum a. d. XVI. Jun. CICICCLXXII.


page 114, image: s114

EPISTOLA LXXXV. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

FRustra es omnino, mi Graevi, qui praesidium proponas tibi petendum e meis solatiis. Adeo enim consternatos procerum nostrorum ac dejectos animos ubique offendo, qui rectius haud dubie intelligunt, quo loco sint res nostrae, quam nosmet ipsi, ut jam sinistris auguriis hinc inde me prementibus, erigere animum ac munire adversus validissimos fortunae insultus, nisi temerarius maximae praesentissimaeque calamitatis contemptor, non possim. Huc accedit, quod in aere est non leviter respublica, cui fortunas omnes et tot annorum continuos ac permolestos labores concredidi, ut bonum commune me totum, quantus sum, secum trahat atque evertat. Vaticinii laudem nequaquam mihi vindico, praesertim in rebus longe pessimis adversissimisque; testari possit nihilominus noster Ryckius, cujus in sinum hyeme proxime decursa cogitationes meas nonnunquam effudi, de statu publicae rei praesagiisse ea omnia mihi animum, quae majori nunc ex parte videmus effecta. Sed de his tutius opportuniusque coram aliquando agemus. Tu vero, vir amicissime, solatiis firmioribus non aliunde munieris obfirmaberisque adversus praesentia, quam virtute atque eruditione illa singulari: quibus ita es instructus, ut perire, ac fortunis excuti non possis, nisi universum litterarum ac bonarum artium nomen, quod abominor, intercidat. Ego etsi tristissimus, tamen minori longe sollicitudine me gravatum nunc sentio, quam pridem, cum occurri maturo consilio rebus nondum perditis potuit, debuitque. Vale, et quo loco sint res tuae ac publicae, frequenter per litteras, si me amas, doce. Apud Cl. Boeclerum si defunctus sis partibus tibi a me demandatis, rescire cupio. Hagae Comitum CICICCLXXII. a. d. 19. Junii.

EPISTOLA LXXXVI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

PLuribus tecum acturus eram, Heinsi Nobilissime, sed novus terror, qui tantum quod nobis injectus est, non sinit me longiori scriptioni vacare. Sub meridiem hanc urbem intravit Centurio Gallicus cum viginti quinque equitibus, qui missus est ut Ordinum Belgicae Foederatae legatis ad Regem euntibus sit praesidio. Modo tubicen noster, qui ad Regem fuerat amandatus, petens aditum nostrae Provinciae Ordinibus, rediit cum aliquot equitibus


page 115, image: s115

Gallicîs, et Centurione, qui eos illuc deducat. Rex ipse Doesburgum ad Salam oppugnat. Novesium et Castellum Schenckii impetus hostium etiamnunc fortiter sustinent. Amersfurtum heri manus hostilis subito oppressit et occupavit. Nostri ordines plerique omnes fuga sibi consuluerunt, aeternamque sibi inusserunt maculam. Sed non nulli paucas ante horas reverterunt. Quae ad Boeclerum mandasti recte sunt curata. Nos valemus, et te valere volumus. Deus avertat, quae nobis imminent, calamitates praesentissimas. Trajecti ad Rhenum a. d. XX. Jun. CICICCLXXII. hora Octava vespertina.

EPISTOLA LXXXVII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

AMstelaedamo reversus hodie tuas, ut sunt semper, jucundissimas, suavissimasque accepi: ex quibus certius aliquanto sum edoctus, civitatem vestram in potestatem hostis nondum devenisse, id quod Amstelaedami indubitatis, uti contendebatur, argumentis persuasum mihi tamen volebant ex hisce nonnulli, qui publicae rei negotiis admoventur. Sed in tanta rerum consternatione quis veritati aut fidis rumoribus locus! cum plerique terrore panico occaecati obliviscantur, quid patriae debeatur a bonis civibus, quantumque sanguinis olim a majoribus nostris conservandae asserendaeque libertati sit inpensum. Victi enim sumus ab ignavia nostra, domitique ante ipsum bellum, et jam dcponuntur prae degeneri timore arma, quac vix dum sumsimus. Fidem posteritatis superabit profecto haec tam abjecta socordia, nec est quod plebem incusemus, aut homines privatos, timidae in tanto rerum discrimine fluctuationis, cum ipsi, qui nobis praesunt, et quibus bonum commune se concredidit, duces sint nostri in hac inconsulta animorum trepidatione, cujus unice me spectatorem pudet. Verum enim vero haec supra nos sunt. Tu autem fac, si non optatos, continuos certe aut frequentes de te nuntios accipiamus. Amstelaedami conventus est a me is bibliopola, qui Meursianas antiquitates typis suis describendas suscepit, in quo opere nunc nihil promovetur omnino. Vale, decus litterarum. Hagae Comit. CICICCLXXII. a. d. XXII. Junii. Sub mediam noctem, dum ex Senatu sese domum proripit Johannes Wittius ille, celeberrimus Batavorum Cyneas, a quatuor armatis civibus repentino atque improviso latrocinio oppugnabatur, tribus confossus vulneribus, quae tamen pro letalibus haudquaquam habentur. unus atque alter reorum jam in vincula conjectus, reliquis fuga sibi consulentibus.


page 116, image: s116

EPISTOLA LXXXVIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nie. Heinsio. Hagam.

IN summa hac rerum omnium perturbatione nihil est, quod magis me confirmet ac erigat, quam tuae litterae. Verissimum est, quod scribis, Heinsi Nobilissime, non tam a potentissimis regibus, quos armavit in hanc rempublicam fortuna, quam a nostra ignavia nos subigi. Immodicus terror eorum praecipue, quibus summa rerum credita est, majorem nobis importavit cladem, quam ii, qui nostras invaserunt terras. Ante hanc fatalem procellam factiones, ambitus, acris avaritia, luxus aliaeque pestes nos domuerunt. Quid vero possint hi tyrones ac lepores galeati? Majores sane vestri, si quis manium sensus, ejurabunt hanc posteritatem, quae tanto sanguine maximisque laboribus eorum partam rempublicam incredibili animorum imbecillitate paucis diebus perdit ac amittit. Sed haec non sunt in manu nostra. Wittii amplissimi casus magnum dolorem bonis civibus attulit. quem exitum haec res habitura sit cupio per te, si licuerit, certior fieri. Vereor enim ne suavissimum hoc litterarum commercium nostrum interpelletur. Sub meridiem manus Gallorum hanc in urbem venit, et praesidiis portas munivit. Clementer et perquam humane in magistratus omnesque cives consulunt. Regem cis paucos dies adfuturum ajunt, et Roterodamum petiturum. Castellum Schenckii expugnatum esse, et Sutphaniam ex illis accepimus: sed Neomagum et Doesburgum etiamnunc insultus defendere a se ac deprecari. Cum Musae et leges sileant, quid miri jacere etiam Meursianas antiquitates? Ad Comitem Guichium heri litteras dedi, et in iis tuam ei adscripsi salutem. Vale, meum et litterarum decus unicum. Trajecti ad Rhenum a. d. XIII. Jun. CICICCLXXII.

EPISTOLA LXXXIX. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Utrajectum.

EXsultavi prae gaudio ingenti ad conspectum tuarum, quae sub discessum tabellarii jam nunc redduntur mihi, postquam triduum totum cunctatae substiterunt, nescio ubi in via, mi Graevi. Ad subitam rerum mutationem et provinciae vestrae catastrophen totus horreo, et mihimet ipsi rem incredibilem contemplanti vix credo. Pluribus acturus tecum, si non de publica re, de privatis saltem, ubi ero edoctus literas ultro citroque commeare tutissimum, ut ante, in modum. Aliter enim persuasum mihi voluere complures,


page 117, image: s117

nec hoc permissuros in posterum Gallos, asseverarunt. Itaque totus a tuis oraculis pendeo, et quid responsi sis daturus, aveo rescire impatienter. Patriae profecto me pudet tanta cum ignavia rem gerentis, et dignae graviore, quo prematur, jugo. Quapropter causas esse justissimas censeo, cur unice in sinu gaudeam, nullas omnino esse mihi partes in hac tragica publicae rei scena: quam ego spartam jam bis mille trecentis non expiavero. Vale, et si heroem praeclarum comitem Guichium, aut alios ex ea gente primarios viros, quibus ego homo, caetera obscurus, sim tamen cognitus, forte obvios habebis, iis de meliori nota ut me commendes, vehementer rogo. Hagae Comitum CICICCLXXII. a. d. XXVI. Juny Gregor.

EPISTOLA LXXXX. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

LItteras tuas vehementer desiderabam, quibus nihil gratius in hac rerum omnium perturbatione, istisque reipublicae ruinis mihi potest offerri. Eae enim solae a miseriis his, in quas nos stupenda nostra conjecit socordia, quae fidem apud posteros non inveniet, cogitationes meas queunt avertere. Hinc iis visis exilui. Credebam enim, silentio tuo, qui omnium in scribendo es diligentissimus, publico quoque rumore adductus, nobis iter ad vos esse praeclusum, non a Gallis, qui praedicant se nec publico nec privato commeatu commerciisque cujuscunque generis nos prohibituros, idque rebus praestant; sed a vestris magistratibus, qui de nostra deditione conqueruntur, ad quam tamen destituti a nostris copiis, desolatique cunctis praesidiis sumus compulsi. Illi retinebant nostros tabellarios ad vos missos, nostrosque homines a suis arcere velle finibus jactabant. Sane perquam inclementer in plerisque vestris urbibus nostros haberi cives audimus: nimirum hac ratione se culpam rei turpissimae a se amoliri posse falso persuadent. Qui oratores ex hac provincia missi sunt ad Regem Galliarum, heri redierunt cum aequissimis conditionibus. Inter quas et hae, omnia sacra humanaque nobis salva esse et inviolata: nihil in civili ordine reipublicaeque disciplina et constitutione immutandum, Academiam tuendam. De possessionibus, quae olim sacrorum usui fuerunt dicatae, nihil liquido fuit responsum, prolixe tamen promittitur. Principia, ut nunc est, satis ex sententia provenere: sed postprincipiorum metu angimur. Rex ipse cis paucos dies huc venturus est, et recta contendet ad vos, et vicinam Lugdunum. Metuimus ne captae provinciae vestram quoque sua involvant ruina. Neomagum etiamnunc reprimit omnem impetum vimque obsidentium. Hi ultimi dicuntur esse Batavorum, quorum ingens gloria ad ultimos usque terrarum fines diffusa nunc concidit penitus. Vix quemquam esse puto, quem non et patriae pudeat, et suae fortunae poeniteat. Sed moderatiore animo


page 118, image: s118

nobis haec ferenda sunt, quos praeclararum artium studia contra omnes fortunae injurias armarunt, quorumque vitae rationes non nisi a nobis debent esse suspensae. Comiti Guichio num meae litterae sint traditae ignoro adhuc. Qui tamen Regi est a secretis promisit, se meam epistolam ad eum missurum, Non erat in castris regiis, sed Turennii. Illustris Pomponius dicitur hîc exspectari, cum quo tibi vetus intercedit necessitudo. Si ad cum litteras dederis, ubi ad nos futurus est, faxo rectissime ei tradantur. In iis velim me quoque viro tam excellenti commendes. Si quos videro litterarum fludiosos, cave credas de ullo plures nos habituros sermones, quam de te. De sicariis num quaestio habetur, et poenae sumentur? Elegiam tuam de arca illa Regina quando habebo? illius enim te copiam mihi facturum nuperius pollicebaris. Fasciculum librorum Italicorum nullus dubito, quin acceperis. Cupio de rebus tuis certior fieri. Si per vestros licuerit, tutum erit iter litteris. Vale, decus patriae et litterarum. Trajecti ad Rhenum a. d. XIX. Jun. CICICCLXXI. statim cum tuas accepissem, quae exaratae erant XXVI. Jun.

EPISTOLA LXXXXI. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

IN credibili desiderio totus teneor de rebus tuis, mi Graevi, certiora cognoscendi: tum si praeterea quid perscribi ad nos tute posse judicabis. Nam quae significabas nuper, admodum ea sitim hanc in me excitavere potius, quam leniere. Reponebam quidem ante biduum proximum iis nonninil. Sed plane incertus, an epistolium nostrum ad te perferendum foret, id quod nec de hisce literis aut exploratum satis habemus, aut habebimus, nisi per te quamprimum edocti. Age igitur hoc, quaeso, et, si periculosae plenum aleae opus censebis, suavissimis tuis intermiscere nonnihil de republica, da saltem operam, ne quo privata domi tuae sit loco me sinas ignorare. Quin et totum te in hoc nuntio occupari velim, et quidem verbose sic satis: quod si solutam legibus orationem ejurasti, cantato saltem, ut gallum decet. Nam nos inter gallinas adhuc numerantur. Pythagoricam istam tam repentinam [Gap desc: Greek words] , Luciani profecto tui dignissimam quae sale defricetur, scenaeque bellicae catastrophen tam improvisam, vehementer, uti par est, admiramur: nec persuaderi possumus, ut credamus, hostili atque intestissimo nos animo a gente, quondam nobis conjunctissima, invadi, sed ludum potius esse, et nescio quod campestris exercitamenti genus, cujus eventum omnem in aliorum capita sese mox esse exoneraturum. De cetero salvum hinc inde inter nos atque integrum jus hospitale fore. Victores certe appellari non possunt, quibus desint, qui vincantur, cum pro victis soleant haberi, qui repugnantes succumbunt. Vapulet interim nequissima fortuna, ac malam abeat in rem, quae


page 119, image: s119

tam intempestive jocatur, nostraeque libertati, tantis opibus, tantis tot annorum, tamque copiosi sanguinis impensis constanti, atroces delicias facit. Superamur enim dormiendo somniculosos imitati glires, et aut nihil omnino, aut alia quaevis agendo, atque hac ignava socordia victori triumphum praeripimus, et maligne invidemus, supina aminorum absentia armati, nec nobiscum habitantes; crederes rem nostram non agi. Tu vero fac valeas, Graevi jucundissime, et quidquid tandem decernit de nobis fortuna, vide etiam atque etiam, me constantissimum in modum pergas amare. Exarabam Hagae Com. Anno 1672. 28. Junii. Amplissimus Hogersius parum feliciter munus publicum apud nos est auspicatus nuper admodum, captae patriae superstes, et exequias dignitati suae propediem iturus. Ego et Ryckius animo tranquillo compositoque publicam calamitatem spectamus, adeo enim non sunt nobis in promtu, quae possunt eripi, ut cum alios videamus sibique suisque passim ingemiscentes, nos uni ingemiscamus ruenti patriae, ceterorum securi, ut optimos cives decet.

EPISTOLA LXXXXII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

GAlli nos in hac urbe sine injuria quidem habent et maleficio, strepitus tamen armorum, hominum, jumentorum in tanta vicinitate castrorum Regis, animum non siverunt his cogitationibus curisque vacare, in quibus acquiescit maxime. Aliam caussam si credis tarditatis meae, cum litteris tuis jucundissimis, si quid jucundum esse potest miseris his temporibus, serius respondeo, potes etiam credere, me amisisse non solum, quod [Gap desc: Greek words] hominibus auferre Homerus canit, sed ipsam sanam mentem. Voluptatibus indulgere qui nunc possit, cum tam tristes ac saevos ludos ludat de nostro corio fortuna, civem esse non puto. Verebar quoque ne quid scriberem, quod vos, quibus hostium numero sumus, magis in insontes accenderet. Nec enim aequis auribus accipere videmini justissimas querelas nostrorum civium, qui proditos se dolent. Verum est quod vir amplissimus tibi dixit, hujus incolas sive pavore, qui omnes alios tum ceperat, perculsos, sive furore potius quodam agitatos, noluisse praesidium recipere, cum id maxime urgerent oratores Batavi, et in ea sententia unum alterumve diem obstinate perstitisse. Sed neque id inficiari possunt vel illi ipsi Oratores, vel quibus ex ordinibus credita erat summa rerum, hos nostros cives ad Principis Arausionensis adventum statim rediisse ad sanitatem et officium, magistrarusque recepisse, se in fide mansuros, et cum republica futuros, opesque et sanguinem laboranti impensuros, si firmetur haec urbs praesidio, et castra hîc ponerentur ad vim deprecandam. quae benigne illo die promittebantur, ut cuncti pleni essent spei et


page 120, image: s120

animorum. Postera die credebantur milites, operaeque summo mane et studio festinaturae esse in castris et Urbe permunienda. Sed cum nemo manum operi admoveret, mirabantur omnes. A meridie litterae nostris ordinibus ostendebantur Haga publice scriptae, quibus jubebatur Princeps Arausionensis longius hinc cum copiis suis in Hollandiam se subducere. Nostri deûm hominumque fidem testabantur, se prodi, idque ne fieret summopere precabantur, ad quos haec cura pertinebat, tantum non ad eorum accidentes genua. Cum nihil efficerent, id saltem sibi concedi postulabant, ut praesidio huic urbi duae legiones, quas illa suo tuetur aere, quaeque dum in agro suburbano considebant, relinquerentur; sed surdis fabula narrabatur. Sequente dîe movebat exercitus, ne uno milite in vindictam hujus provinciae usquam collocato. Quae igitur destitutis a sociis, nec ingenio loci, nec operibus munitis via salutis alia dabatur, quam ea, quam iniimus: cum negligeremur ab amicis, fides hostium fuit imploranda. Rectiusne nos fuisse facturos existi mant, qui fuga salutem sibi quaesiverunt, si stulta obstinatione diem ultimum nobis arcessiissemus, infinitis contumeliis, stupris, direptionibus, incendiis periissemus, funditusque fuissemus eradicati, quam cum desolati dederimus nos genti, quae nobiscum agit non inhumane nec inclementer. Agrestes quidem conqueruntur de gravi damno frumentatoribus spem anni intercipientibus. Sed haec mala fert bellum, nec parcebant copiae Belgicae. Nostri magistratus maxime indignabantur tantas impensas a se factas in tutelam classis, et exercitus pedestris, et tam prompte semper quicquid foederati e re sua fieri postulabant, et sine ulla mora semper praestitum, tum se deseri et omni praesidio nudari, cum maxime ejus egerent, et praesentissimum instaret periculum. Accipis hîc exemplum litterarum, hoc nomine datarum a nostris Proceribus ad consessum ordinum Foederatorum, in quibus nihil fictum est et compositum. Sed plura praeterierunt, ut tempori parerent, quae concinne potuissent annecti. Praeterito die solis ritu cerimoniisque Romanis sacra facta sunt in Basilica maxima hujus urbis, quam iis rite celebrandis. lustravit Cardinalis Bulliottius. Eodem dic Rex signa, quae plus decem diebus fixa fuerunt in vicino agro Seistiano, convertit in Geldriam, satisque magnam eorum partem, si credere licet ejus militibus non ultimorum ordinum, Lutetiam refert. Illustrem Pomponium in castris bis frustra quaesivi. Nec de Comite Guichio quicquam potui rescire, quam quod in Condei castris agat. Neomagum decursa die Veneris pacta salutem, ut ajunt, civium, et commeatum praefecto ac centurionibus, portas aperuit Gallis. Hi Woerda et Aqua Vetere sua deduxerunt praesidia. Copiis, quae in conspectu urbis hujus metantur, pracest dux Luxemburgius. Vobis cum lethargum, qui nos vicinosque perdidit, absterserunt rustici, ut inertiam, in qua tam diu jacuistis, exueretis, bene est. Sed non tam facile recipi possunt, quum amissa sunt loca munitissima, nisi forte sub Arausionensis Principis auspiciis magis propitiis diis usuri fueritis. De copiis auxiliariis Electoris Brandeburgici hîc quoque multa disseminantur, sed sine capite et auctore. quin littera, quae ex illa aula in hanc urbem a certis


page 121, image: s121

hominibus, iisque nostris, ante paucos dies fuerunt missae, non videntur famae fidem firmare. Aerdenburgensium et Neomagensium virtus est digna, quae praemiis decoretur, et immortalibus consignetur litteris. De classe Belgica subducta verane sunt quae jactantur? Pax cum Anglis num conveniet? Albini partes dicuntur hîc mandatae esse Fagelio. Sed de nis Superi viderint. Quoniam interdiu cum Marte nobis res est, noctu non nunquam in Musarum castra divertor. Nuper cum insomnia laborarem, Virgilii Eclogas evolvebam. In quinta vers. 68. legendum esse nullus dubito: Craterasque duo statuam, non duos. et propter sibili concursum asperrimum, et quia veteres codices hanc lectionem prae se ferunt, ut et Servius, qui id monuit non modo ad hunc locum, sed et ad Eclog. VI, vers. 18. Non uni loco Ciceronis hos accusativos restitui ex MSS. codicibus ante fecerat Victorius. In Ecloga VI, vers. 42. mallem cum Servio scribere Promethi, et vers. 78. Teri, pro Promethei, Therei. Sic Achilli et Ulyssi, quae non dubito quin ab [Gap desc: Greek words] sint formata, veteresque dixisse Achilleus, Achillus, et Achilles, Ulysseus, Ulyssus, et Ulysses. Sed haec levia sunt. De Persarum continentia, de qua nuper agebamus, insignis locus Varronis est apud Nonium: Persae propter exercitationes pueriles modicas, eam sunt consecuti corporis siccitatem, ut neque spuerent, neque emungerentur, sufflatoque corpore essent. Vale Vir Illustris, tibique persuade, te mihi meis oculis cariorem esse, licet nunc cum popularibus tuis in nos accingaris. Cl. Ryckio, ubi eum videris, salutem quaeso dicito. Trajecti ad Rhenum Kal. Jul. CICICCLXXII. Dionys.

EPISTOLA LXXXXIII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

ADeo vobis praereptam non esse victis libertatem, mi Graevi, ut integrum atque tutum relinquatur etiamnum amicos, diversas partes secutos, per literas convenire, nec pristinarum necessitudinum nodos penitus abrumpere, est sane quod gaudeam vehementer atque exsultem. Nihil itaque impediet atque interveniet, spero, quo minus permaneamus in officio utrimque, et amicitiam illam veterem, illam sanctissimam, mutuis alloquiis hinc inde foveamus porro atque nutriamus. Ego quidem voluptate non levi rae perfusum sentio, edoctus per te, quo sint loco res vestrae, ex quo in potestatem Gallicanam transivistis versipelles: foris nimirum dominus quaerendus atque invitandus fuit, quem in vobismet ipsis nullum habebatis, postquam pertaesi libertatis optimae Dearum ac mitissimae luxui atque ambitioni spes totas donavistis, in effraenem effusi licentiam. Video quae desiderantur abs te concinne satis super hac subitanea scenae Ultrajectinae catastrophe: Sed si quid Slingelando heroi credendum aliisque, qui a foederatis


page 122, image: s122

Belgis oratores ad vos fuere missi, priusquam libertatem ejurastis, adeo dejecerat vobis excusseratque mentis caeca atque inconsulta trepidatio, ut ad saniora vosmet revocari fidissimis consiliis haudquaquam pateremini, per viros rerum vestrarum abunde intelligentes atque studiosos. Sed hanc ego litem non facio meam, quam alieno nunc in foro disceptandam mihi propronis. Quin, ut amicum decet, excusare apud me malo, quidquid a vobis peocatum argutantur auctores magni, quia soli non peccavistis, sed publicae in consternationis concessistis fata, nolentes, credo, et in meliora temporum servandi: quos adversa jam in tutum collocarunt forsan. Nos in praesentissimo rerum incertarum aestu adhuc fluctuamus, discordiis intestinis agitati immane quantum, quasi hostis potentissimi armis victricibus nos objici atque exponi satis non esset. A Dordraco seditionis auspicium reliquis provinciae nostrae civitatibus est captum. Insecutae Roterodamum, Gouda, Delphi, Schiedamum: omnes certatim belli regiminisque civilis summam principi Arausionensium deposcentes. Quae quem exitum sint habitura, si quid augurii laude pollerem, enuntiarem jam nunc atque in tacito sinu hominis amicissimi deponerem concredita sat tuto, ni fallor. Sed taedet, pigetque vatem malorum nimis veracem me fuisse multo jampridem tempore, dum frustra cantanti ventura, quae nunc evenere, non creditur. Itaque Apollo meus cum Marte civium nostrorum fatis urgentibus concessere, atque a nobis emigrarunt. Ajunt adfuturum propedum Electorem Brandeburgicum, auxiliatorem nobis, cum manu validissima. Sed quando praesidii nihil est in nobismet ipsis, frustra circumspicimus apud exteros, atque aliunde expectamus, quod domi habebamus in promtu, si viri essemus. De sicariis, qui in Albini caput conjuravere, sic habe, reliquis fuga elapsis, unus horum nudius quartus capite multatus est. Ferunt supplicium quoque sumendum mox, aut jam sumtum esse de centurionibus, ac majoris in militia ordinis nonnullis, qui adversus hostem perfide ignaviterque rem gessere. Ex Galliis ipsis quod nuntiare possum de re literaria studiisque communibus, nihil omnino nunc occurrit, omni commercio epistolarum post exorta bella per me istos in tractus terrarum abrupto penitus ac neglecto. Codices Italos nondum, quod mireris, accepi. Aerdenburgum oppidulum in Flandriae Zelandiaeque collimitio leviter munitum opere, propugnarunt foeminae fortissimum in modum, multis hostium aut caesis aut captis. Vide, quam praepostere victores rem gerant: qui viros jam subegere in hac expeditione, nondum feminis subactis. Vale, mi Graevi, et nuntios frequentes oppido de rerum tuarum statu ad nos mitte. Hagae Com. Kal. Julii Gregor. 1672. Illustrissimi Pomponii luculenta in me extare merita profiteor ultro: sed horum memorem pulcherrime animum ut testari nunc apud virum ingentem aut ausim, aut debeam non sinunt tempora.


page 123, image: s123

EPISTOLA LXXXXIV. NIC HEINSIUS Joh. Geor. Graevio, Hostium Amicissimo. Ultrajectum.

EN haec promissa fides est? sub exitum mensis proxime decursi per literas semel iterumque compellatus obnixe taces: quasi post perditas Amyclas in silentio spem salutis collocatam haberes, quam in armis habere noluistis. Cum nullae omnino adventabant Ultrajecto huc literae, haudquaquam impetrare abs te potuisti, ut taceres: nunc nos fastidis jactura libertatis amissae superbior, quantum apparet, factus Quibus tu deliciis fruare per me licet, dum ne quid obmutescas, ac pristinae necessitatis fas omne jusque sacrosanctum abrumpas, ranis Seriphiis taciturnior. Praefectura provinciarum, quotquot ex naufragio bellico supersunt, ad Arausionis Principem diebus proximis est iterum devoluta. Auctores nobis rustici fuere nostri, ut tandem saperemus, utinam ne sero, cum priscis Phrygibus! An sub istis nunc paedagogis melius omnia apud nos sint processura, equidem ignoro. Spes est tamen sic fore. Itaque magnis animis ad bellum paramur, e somno vix tandem excitati. quondam etiam victis redit in praecordia virtus. Sed nostrum non est, sententias loqui post rem pessime gestam. Tu vale, Graevi jucundissime, et scribe, nisi in hoc quoque certamine te superari non pudet. Hagae Comit. 1672. 9. Quint.

EPISTOLA LXXXXV. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

EXacuit mihi bilem poeticam ignavia ista tam imbellis meorum popularium, quam nulla oblitterabit aetas. Itaque e re mea esse existimavi, ut suspicionem consortii foedissimi a me apud posteritatem amolirer, si memoria fortasse nostri nominis eo pertingit aliquando, mi Graevi. expiare dedecus summum versibus elegiacis aggressus sum, nescio an satis aptis ad gerendum hoc bellum. possum tamen excusare factum auctoritate eorundem popularium, quos ad arma non minus inidoneos nuper sumus experti. Si pergam insanire, et tuctari cum ignavis, ipsi versus post detextam telam musicam ad te fortasse venient. Interim pacem mox adfuturam jubemur sperare, et quidem ea lege, et pro multis heris, quorum auspicio misere vapulavimus, unum simus habituri posthac. Si procedent vota nostra et optatos exitus sortientur, in alternos


page 124, image: s124

complexus tu et ego propediem ruemus. Eris tu quidem hospes mihi exoptatissimus longe, et cujus in sinum effusas velim indignationis reliquias, quascunque Musae meae frustrabuntur, et praeteribunt forte. Videamus licet invicem; quando miles iste cavit pulcherrime, si dis placet, ne quid funeris lugendum sit nobis, praeter amissam et proditam a nobismet ipsis tam foede libertatem. Ad haec aerarium publicum nequiter rem gerendo ignaviterque prorsus exhaustum; ut cantare nobis nunc vacet cum Maroniano pastore,

Nec spes libertatis erat, nec cura peculî.

Ego certe facultates omnes reipublicae impensas fero, an unquam emersurae ex aere hoc meo tam ingenti. Sed ne sic quidem obstat quicquam, quo minus cantemus vacui coram latrone. Quae proceres vestri pro caussa sua arbitrati sunt in publicum proferenda, iis tanto magis ignoscimus, quod non solis hisce occaecavit mentem timor. Nam et nos fortasse nihilo fortiora essemus moliti, si armorum torrens iste eodem decursu nos involvisset consternatos. Nunc animum adversus tam subitanea paratiorem recollegimus nonnihil. Classis certe omnibus necessariis instructa altum adhuc tenet, concursura etiam cum hoste, si urgebit necessitas, ac victor inimicus irruptionem in nos mari tentabit. Albinus ex vulneribus tardus domi etiamnunc desidet, nec conspectus est in publico, ex quo sicarios ignaviter sibi insidiantes evasit. In Marone crateras duo jam occupavit editio mea, ut et Ecloga VI. vers. 18. spe carminis ambo luserat. monuimus nos jam nonnulla ad Nasonem Metamorph. VII, 79. et plura ad Maronem his locis addemus. Georg. XV, 88. recte etiam scripti. Verum ubi ductores acie revocaveris ambo. Quod Promethi et Theri, pro Promethei et Therei mavis apud eundem, dubito. Nam Achillei et Vlixei apud Horatium quadrasyllabum occurrit, quomodo apud Ausonium Musa Simonidei, pro Simonidae, a Simonideus pro SIMONIDES. certe in diphtongum contraxit Orphei Maro et ex trisyllabo dissyllabum fecit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo. Ad locum Petroniani fragmenti illustrandum egregie facit Varro apud Nonium de Persis, teque vehementer amo, quod ista tam apposita suggessisti. Libros Italicos nondum accepi, sed exspecto cis dies paucos. tandem enim fasciculum sui juris nunc esse factum, testatus mihi est coram ante biduum Elzevirius. Vale, Graevi mellitissime. Hagae Comit. Anno 1672. a. d. 18. Julii.

EPISTOLA LXXXXVI. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

NE conqueraris temere fuisse, quod de nugis meis nescio quid pollicebar nuper, mi Graevi, adfuturus mox tibi, ecce elegiam satis verbosam. Tu vapulantibus fave: et si quid in posterum ad me voles, ad Elzevirium cura perferendum. Molior enim excursum in viciniam, abfuturus ab hac civitate


page 125, image: s125

dies fortasse, nonnullos, et mutaturus larem. Quamquam de profectione illa nihil penitus adhuc decretum est mihi, sed consilium erit in arena, quod ajunt, capiendum. Vale. Hagae Com. 1672. a. d. XXVI. Quintil. Gregor.

EPISTOLA LXXXXVII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

CUm has essem exaraturus, tua, quam videre vehementer desiderabam, mihi traditur elegia, qua patriae tristissima fata, et libertatis interitum, deploras, militisque nostri incredibilem inertiam detestaris. Nihil illa tersius emendatius, nihil huic tempori accommodatum magis a te pangi potuit. Non praertantissimi solum poëtae, cujus laudis summam dudum tibi tribuit orbis eruditus; sed et optimi civis partes in hoc carmine scribendo implevisti. Utinam vero res inclinatas, ac prope perditas restituat is, cujus auspicia defuisse nobis canis. Quotidie de novis vulneribus nuncii huc perferuntur, quae pristinas cicatrices coire non patiuntur. Paris spes quoque perexigua est, quantum audio. Qui splendide promittunt auxiliares vobis copias, vereor ne deludant hiantes. Sed futurorum curam Deo comittamus, qui patriam laborantem respiciet. Firmitudinem gravitatemque animi tui, quae ex tuis elucet litteris et pulcherrimis elegis, admirari satis non possum, quem vis tanta malorum ac tempestatum, quae cum fortunarum tuarum naufragio est conjuncta, frangere non potest, et abducere ab illarum artium studio, quae non possunt coli, nisi animo tranquillo ac defaecato. Quanta, dii boni! Musae suis cultoribus praemia persolvunt? dum alii jacent abjecti, et jactura suarum facultatum, aut metu illarum amittendarum dies noctesque cruciantur, tu, quem prae aliis insignis perculit injuria, tu ad litteras tuas te confers, et in illarum beato sinu, tanquam in tutissimo portu, aut amoeno secessu, suaviter conquiescis, ridesque vulgi curas et labores. Tuo maxime incitatus exemplo meas aures obduravi ad clangorem tubarum, et armorum strepitum, easque non nisi divino Musarum cantui patere jussi, ac praecipue Parentis eloquentiae Romanae voci. Suetonius tandem est detextus totus. Quamprimum tuto licuerit habebis exemplum. Sed quî nunc perferri possint ad Celsissimum Principem Paderbornensem, quae ei destinavi exemplaria, vix video. Tu, si quam viam nosti, quaeso te ut mihi indices. In Galliam quae destinavi, spero me inventurum, qua recte possint curari. Gronovius ante hebdomades aliquot transiit Lutetiam, et a Valesio ineditum Polybii fragmentum accepit, et in Seguiriana bibliotheca manuscriptum codicem reperit, etsi recentiorem, quo tamen per festinationem uti non potuit. Sed quando tecum mihi licebit esse Heinsi? Ita omnium votorum reus fiam, ut nullius rei majore teneor cupiditate, quam te videndi, tecumque de communibus nostris studiis sermones


page 126, image: s126

caedendi: mallem paucas horas tecum transigere, quam annum cum iis, cum quibus mihi necessario vivenduni. Si caussae aliae pacis expetendae essent mihi nullae, vel haec una ejus maximum in me accenderet desiderium. Tacitum Gronovii [Gap desc: Greek words] audio prodiisse, nec non Senecam, sed eos nondum vidi. Tuum Virgilium utinam accelerarent operae. Nam multo correctiorem futuram hanc editionem prioribus tuis tua prae se fert epistola. In Synalaepha Terei et Ulyssei tuae subscribo sententiae. Vale, decus saeculi et meum praesidium. Trajecti ad Rhenum a. d. XXVII. Jul. CICICCLXXII. Gregor. Albini aedes feruntur apud vos excubiis militaribus obsideri, et de fratris capite comitia haberi: quorum criminum compellentur liquido non constat. Si quid explorati perscribere licet, rogo te ut tribus verbis mihi significes. Larum mutationem, si ea sedet, deum volo fortunare. Ubi eos Amsterodamum transtuleris, quaeso te, ut non nunquam urgeas librarium, ut Meursianas antiquitates emittat in lucem, et si quae imperfecta jacent, in iis absolvendis strenue pergat. Italicos libros tandem te accepisse spero. Ryckius noster num cogitat de Holstenii in Stephanum annotationibus prodendis, si otium aliquando nos recreaverit? Sane respublica litteraria tanto Thesauro, talem enim eum commentarium pro ingenio, doctrina, rerumque Geographicarum peritia [Gap desc: Greek words] esse auguror, diutius carere non poterit sine maximo detrimento: ut et tuis observationibus in Virgilium, et variis illis lectionibus. In Valerio Flacco edendo num procedunt hac tempestare? En novam calamitatem, quae post tantas moras, Suetonium meum urget. Nullae hîc membranae possunt parari, quibus involvatur: nec a vobis eas ad nos perferre licet. Sed huic malo brevi remedebitur forsan. Iterum vale [Gap desc: Greek words]

EPISTOLA LXXXXVIII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

CUm hodie perlatae ad me sunt tuae jucundiffimae atque amabilissimae, aderat noster Ryckius, Leida digressus hesterno die, ut hoc feriarum Academicarum tempore ad me viseret, mi Graevi: monendum enim id duxi, ne interpellante tam festivo capite exspectes fortassis prolixos nunc a me sermones, quos in tempus opportunum magis praestat rejiciamus. Suetonium, tuum publici juris tandem aliquando factum gaudeo vehementer. Cumque cis biduum triduumve amicus non nemo cogitet ad Principem Paderbornium recta, auctor omnino sum tibi illam ne quid occasionem negligas, sed operis istius exemplaria bina aut trina, quanta fieri poterit festinatione, Amstelodamum mittas Elzevirio, atque illa quidem (unum certe ex illis) eo instruenda ornatu, quo solent id genus litteraria munusculla viris principibus offerri. Velim et unum ex hisce nullo indui tegumento, ut si urgendus sit amico discessus,


page 127, image: s127

nondum parato voluminum ornatu, quem dixi, id certe offerri ab amico poffit Principi, reliquis codicibus post secuturis alia occasione arrepta, quae deesse ante autumnum vix poterit. Sistet autem amicus ille, uti prae se fert, die Mercurii proximo sese Elzevirio, quem fortassis et ipse comitabor. Vixque est, ut moram apud Amstelaedamios sit tracturus: fac igitur, ut apud Elzevirium fascieulus sit praesto in tempore. De rebus publicis quod addam nihil habeo. Proximis diebus nihil calamitatis novae nuntiatum est nobis. Monbasius Grotiusque rei uterque Majestatis, sed nondum convicti fuga sibi consuluerunt. Albinorum fratrum natu major haeret etiamnum in laqueis, accusatus conjurasse in caput Principis, quem exitum lis ista sit habitura adhuc ignoratur. Vale, suavissime et amicissime mortalium. exarabantur Hagae Comit. CICICCLXXII. a. d. XXXI. Julii mensis.

EPISTOLA LXXXXIX. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUas pridie Kalendas Sextiles ad me dedisti, Kalendis sub vesperam mihi traditae sunt, ad quorum conspectum exilui. Nihil enim cum aliis temporibus, tum praecipue his miseris, mihi afferri potest jucundius tuis litteris, quae mentem meam ab omnibus molestiis abducunt. Rytkio nostro si possim invidere, hanc sane felicitatem inviderem, cui licet frui doctissimis illis et suavissimis tuis sermonibus. Quem fructum eripuit mihi calamitas haec publica, non nisi pace finienda. Quae utinam brevi conveniret! Sed nondum videntur Regum animi ad otium et benevolentiam esse conversi. Bibliopolam statim conveni, ut aliquot exemplaria mihi traderet: nondum enim ullum potui lentissimo triconum extorquere. Caussatur enim se nondum posse per hanc rerum omnium perturbationem animum adjicere ad colligendos fasces mire disjectos, ab omnibus famulis destitutum. Perpuli tamen hominem, ut illico concinnandis aliquot exemplaribus manus admoveret. Unum jam misit, cras mane duo triave se adjecturum huic recepit. Consui hîc et membranis involvi, ut nuperius scripsi, hîc non postunt. Nunc opera datur a me ut Amsterodamum mittantur ad Elzevirium, et ibi ornentur. Sed maxima rursus difficultas hîc objicitur mihi eo hos libros curandi. Fasces enim non nisi per amicos et certos homines, et quidem aegerrime, possunt perferri, aditus omnes obsidentibus custodibus cum regis, tum Batavorum. Cras tamen eo se conferent quidam cives nostri, longo usu mihi conjunctissimi: a quibus videbo, ut possim impetrare, ut aliquot secum ferant exemplaria Elzevirio tradenda. Tuus amicus, qui ad Principem Paderbornensem viam affectat, urbemne hanc transibit? Utinam coram cum illo mihi liceat agere? sed haec quoniam incerta sunt faxo ut litterae meae ad Celsissimum principem proximo


page 128, image: s128

die Mercurii apud Elzevirium sint praesto. Te quaeso, ut mihi subservias, et coeptum beneficium tuearis. De rebus publicis quod scribam nunc nihil occurrit. Manu bis mille peditum aucta sunt hodie praesidia hujus provinciae et urbis. De Magni Hugonis filio quae fama pertulit ad nos, et tuae nunciarunt litterae, vehementer meum animum perculerunt. Credidi enim civem illum esse bonum, et patriae studiosum. Heu nusquam tuta fides! Deus te servet, patriae decus, et litterarum columen. Trajecti ad Rhenum Kal. August. CICICCLXXII. Gregor. Gronovius Bajona litteras dedit ad fratrem: Ryckio elegantissimo salutem velim dicas meo nomine.

EPISTOLA C. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

BInas mihi abs te epistolas Amstelaedamum advenienti tradidit die hesterno Elzevirius. Tradidit et Suetonii exemplar jam ornatu omni instructum, quod tuo nomine Principi Paderbornio sit offerendum. Hoc ego in Frisiam orientalem mecum fero, quo sub noctem vela sum facturus, si non hodie, cras saltem. Nec despero occasionem defuturam, qua aut recta mittatur ad ipsum principem, aut certe ad Torckium principi conjunctissimum, qui Mindae, ut nosti, domicilium facit in vicinia civitatis Paderborniae. De me autem sic habe: vix fore, ut ante mensem proximum sim rediturus ad meos, quod si in ipso itinere tuis longe suavissimis alloquiis beatum me atque exhilaratum cupis, Elzevirio committe, quidquid ad me voles, erit enim illi curae, ut litterae istae in manus meas festinato itineris decursu perferantur quam primum. Eidem committe, si quae Suetonii tui exemplaria ad Italos cupis perlata. Relinquo quippe apud illum fasciculi nonnihil, Florentiam occasione captata Dato nostro mittendum. Vale. Amstel. CICICCLXXII. VII. August.

EPISTOLA CI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

TUum in Frisiam Orientalem iter magnam mihi sollicitudinem attulit, qua non ante levabor, quam te salvum nobis et incolumem restituerit deus, quem pro itu et reditu tuo auspicato supplex precor. Cura, quam suscepisti in mittendo Suetonio ad Celsissimum Principem Paderbornensem, accessione magna tot tua in me merita, quorum nullam partem assequi unquam


page 129, image: s129

potero, cumulavit. Commisi quoque duo alia exemplaria, pro hujus urbis facultate ornata, perquam Reverendo Neercasselio ad Principem curanda cum epistola satis verbosa, quae, spero, recte perferentur. Fidem enim dedit Vir Excellentissimus, se certis hominibus per Transisalaniam et Monasteriensem [Gap desc: Greek words] illa deportanda crediturum. Ab Illustrissimo domino Montoserio litteras hodie accepi, plenas amoris et humanitatis, quibus et alias addidit ad ducem Lucemburgium, hanc provinciam pro legato regis ordinantem, quibus me measque res ejus fidei tradit ac commendat. Litteras tamen meas, quas Argentoratensi via miseram, non videtur accepisse. Nullam sane illarum mentionem facit. Vereor ne interciderint cum iis, quas ad Capellanum et Boeclerum exaraveram. Pellisonium, elegantissimi ingenii hominem, qui magistri supplicum libellorum partibus fungitur apud Regem Galliarum, et cui mandata est provincia res ejus gestas litteris et memoriae prodendi, in hac Urbe nuperius fuisse paucis demum diebus, post quam abierat, accepi. Doleo sane fortunam mihi invidisse hanc, quam diu desideraveram, occasionem officium praestandi viro tam eximio. Heri aliquot odas Horatianas commisi cum pervetustis membranis meis, et in carm. 22. lib. 1. deprehendi confirmari lectionem, quam tu in duobus codicibus antiquis repertam merito probasti:

Quale portentum neque militaris
Daunias latis alit esculentis

Eram et de nonnullis aliis hujus poetae, ut et Tullii locis tecum acturus, sed haec differam in tuum reditum. Apud nos pro temporum horum ratione recte est. Te nuncios optatos allaturum speramus. Vale, sidus nostrum. Trajecti ad Rhenum a. d. VIII. Aug. CICICCLXXII. Dionys. De exemplaribus, quae Florentiam curari pervelim, rogavi Elzevirium, ut me quamprimum certiorem faceret de tempore, quo hinc ableganda fuerint, ut et de occasione, qua possint mitti Amsterodamum. Hîc enim difficulter poterit illa inveniri, omnes aditus obsidentibus tam Batavis, quam Gallis praesidiariis.

EPISTOLA CII. NIC HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

COnfectis negotiis, quae peragenda apud Frisios Orientales, atque adeo Bremana ac Mindana in civitatibus habebam, ad Principem nostrum in viciniam excursum feci, cum ut venerarer coram desideratissimum caput, tum ut profectione eadem valetudini dubiae consulerem, ac medicatos fontes, quorum fecunda in primis ea regio, in potum adhiberem. Stimulabat me praeterea ad hoc iter, quod dubitabam haudquaquam ipsi principi adventum meum fore perquam acceptum, qui eruditissimis tuis in Suetonium observationibus venirem comitatus, in quibus plurimum mihi fiduciae deberet


page 130, image: s130

esse. Nec fefellit exspectatio. Ita enim sum acceptus, ut benignius ac hospitalius non possem. Tuo autem muneri, quantum pretii ponat Princeps, ipse apud te propediem, credo; testabitur. Interim hasce, mi Graevi, ad te curandas duxi, ut scires curatum a me, quod mandaras, curandum. Videor enim aliquantisper moram tracturus hisce in regionibus, dum September mensis ad metam decurrat. Nam aquarum potus iste nequiter nimis procedit mihi, adeo turbantur fontes ab imbribus continuis, ac odiosum plane in modum vitiantur. Quasi invidiosum sit lympham puram potare illi, qui ne vinum quidem solcat diluere. Ceterum quod narras te recentes habuisse a Duce Montoserio, habui et ego. Cujus ad ducem Lucemburgicum litteras Capellanum nostrum nobis obtinuisse arbitror, etsi beneficium tale non flagitantibus: ad ipsum Capellanum, quia periisse ultimae tuae videntur, alias tibi exarandas suadeo. Velim enim is doceatur per te, quod uti doceretur, memini me abs te contendisse, cum scripturum te illis significares proxime. Gronovii nostri Tacitum nuperae editionis in comitatum adscivi mihi hoc itinere; et jam video observasse nonnulla tuo fortassis calculo non improbanda. quale illud libro VI. Annal. cap. 25. Sed Agrippina aequi impatiens, dominandi avida, virilibus curis feminarum vitia exuerat. Mirifice cum laudetur ob pudicitiam, egregiamque in maritum Germanicum pietatem, ac alias ob virtutes exquisitas, a Tacito alibi passim haec femina (nisi quod regios animos prae se tulisse dicitur nonnunquam, si id crimini dandum tamen) non video cur hîc aequi impatientem faciat noster. quod probrosum utique. Quid? quod aequitati nullus hîc locus, cum ex superioribus satis ac super manifestum fiat, inique omnino in plurimis a Tiberio habitam ac atrocissimis adfectam injuriis. Scribo igitur Obsequii impatiens. Tyrannidem Tiberianam ferre non poterat mulier animosa. Hinc lib. IV. cap. 52. illi objicit idem Tiberius, Ideo laedi, quod non regnaret. eodem lib. cap. 12. Hanc ipsam Tiberiani accusabant, superba jam fecunditate subnixam inhiare dominationi, popularibus studiis, sic enim malo, quam superbiam. obsequii autem impatiens, ut violenta et luctus tolerandi nescia eadem describitur initio lib. Ann. III. et mox lib. IV. cap. 52. Agrippina semper atrox, tum et periculo propinquae accensa. ubi atrox nihil aliud est quam animosa: cuncta terrarum subacta praeter atrocem animum Catonis Horatio. Annalium XII. cap. 64. truci contra ac minaci Agrippina, quae tolerare imperitantem nequiret. ubi denuo describitur obsequii impatiens. fortassis et corrigendum, truci contra ac contumaci, ut lib. IV. cap. 12. Igitur contumaciam Agrippinae insectari. Et haec quidem hactenus. Plura fortassis, si te provocari hisce patieris ad proferenda ea, quorum spem faciant postremae tuae. Vale, Graevi jucundissime. Paderbornae CICICCLXXII. VII. Kal. Septemb. de loco illo minaci Agrippina amplius deliberandum. agitur enim illic de altera Agrippina Neronis Matre.


page 131, image: s131

EPISTOLA CIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Neuhusium ad Paderam.

NUllas abs te litteras accipio, quae non singulari quodam gaudio me perfundant. Sunt enim omnes plenae suavitatis et officii. Sed ad conspectum novissimarum, quae VII. Kal. Septemb. Paderbornae sunt scriptae, mihi vero III. Idus Septemb. redditae, exilui delibutus omnibus laetitiis. Nam hoc tuum iter infestum latrociniis et excursionibus me dies noctesque sollicitabat. Nunc his curis et angoribus, quibus conficiebar, levatus gaudeo his procellis, quibus nos miserrime jactamur, te subduxisse, et in Celsissimi Principis sinu, tanquam portu tranquillissimo, valetudini operam dare, cui nunc, si nos salvos esse cupis, unice fac servias, abjectis omnibus aliis negotiis et sollicitudinibus: nec reditui te ante accinges, quam confirmatam sanitatem tecum retuleris, et cum ea rerum optimam Pacem. Hîc etiam nunc totis turbatur agris. Intestinae discordiae, quibus vicinae civitates mirum in modum vexantur, nondum sunt compositae. In urbe tua patria cunctis [Gap desc: Greek words] magistratus a civibus abrogatus, et jam ipsos dies undecim ibi fuit [Gap desc: Greek words] . Vix meliore loco res sunt in proximis ei urbibus. Quem exitum hi tumultus habituri sint explorato sciri non potest. Divine tu: Sarcina libertas. nosti cetera. Caligae, quae non longe a vestris finibus dicuntur considere, forte negotium hoc impeditissimum sunt explicaturae. Sed audio cives tuos vereri, ne spes illorum destituatur. Abesse sane vix potest, quin in hanc opinionem discedamus, cum tu in tuis ne [Gap desc: Greek words] de illis in tanta vicinitate. Sed haec viderint, qui ad clavum sedent. Te quid fieri potest venustius et fortunatius, qui nunc remotus ab his malis, quae quotidie videmus et audimus magno cum dolore, in ipso quasi Musarum contubernio suaviter aetatem agis, ad salutares fontes, pulcherrimis carminibus non minus, quam Grajorum Hippocrene et Aganippe, celebratos. Athenis Atticis, si florerent, non posses majore voluptate frui, quam ubi nunc degis, dum quotidie pasceris doctissimis sermonibus sapientissimi Principis. Nae ego vestram unam collocutionem praetulerim non solum illorum, quibus cum vivo necessario, [Gap desc: Greek words] , sed et omnium, qui nunc laude doctrinae florent, ambitiosis scholis, et fucatis disputationibus. Inviderem tibi hanc felicitatem, si possem. Sed non possum. Tuis enim bonis aeque laetor ac meis. Quanti vero me putas aestimare quod nuncias, nonnullo numero meas esse lucubrationes apud tantum Principem. Non potui fructum uberiorem meorum laborum non dicam referre, sed ne optare quidem. Tibi multis quidem nominibus a longo tempore sum astrictus, sed quamtum tibi debeam, quod aditum mihi ad Optimi Principis gratiam patefeceris, aliquando, si vivo, cognosces, quamvis nunquam illius officii ullam partem, cujus religione tibi


page 132, image: s132

sum devinctus, potero dependere. Bina exemplaria, quae Reverendissimus Nedercassellius curanda per Monasteriensem tractum recepit ante quatuor aut quinque hebdomades, spero ad vos esse perlata. Litterarum, quas eis adjeceram, exemplum nunc his inclusi, ut si forte libri subsederint alicubi, hae interca fungantur officio, donec aut illi vobis tradantur, aut, si interciderunt, alii submittantur. Sin vero ad Principem jam pervenerunt illa, quae hinc curata sunt, exemplaria, velim hanc epistolam conscindas. Ad Capellanum ante hos decem dies litteras misi minime Laconicas, in quibus copiose satis egi denuo cum eo de istis, quae illum scire tua interest. De Taciti loco me beasti, cum tuam mihi sententiam ostendisti. Nihil est tua correctione ingeniosius. Nondum tamen possum a me impetrare, ut vulgatam scripturam damnem. Aequi impatiens dicitur Agrippina, quod non posset aequali cum ceteris statu contenta esse, quod cuperet dominari: sic in secundo Annali de Archelao: Sed angore, simul fessus senio, et quia regibus aequa, nedum infima insolita sunt, finem vitae sponte cum fato implevit. hoc est, quia Reges non possunt ferre, ut aliis aequentur, nedum ut illis subjiciantur. Sic aequae leges apud Phaedrum: Athenae cum florerent aequis legibus, hoc est cum libertate fruerentur, ut omnes essent aequali conditione, nemo supra alios ita emineret potentia, ut non posset legibus coerceri. Graecis est [Gap desc: Greek words] . Aequus saepe est aequalis. Mela libro III. de Aethiopibus: pulchri forma, aequi corporis, hoc est, aequalis sunt proceritatis. quem locum perperam Salmasius, Schottus, aliique sollicitarunt. Sic aequum hic est aequalitas. Hoc autem ingenio fuisse Agrippinam loca, quae apposite tu attulisti, declarant. Apud Tacitum Historiarum libro secundo cap. 64 de Sextilia matre Vitelliorum legitur vulgo: Nec ullis postea fortunae illecebris, aut ambitu civitatis in gaudium evecla. Evehi in gaudium non dixisse Latinos existimo; sed Tacitum scripsisse, in gaudium evicta. Ut Annali XI. c. 38. quae florenti filiae haud concors supremis ejus necessitatibus ad miserationem evicta erat. Et XVI. Ann. c. 64. Deinde oblata mitiore spe blandimentis vitae evictam. Subjicerem plures conjecturas in alia hujus scriptoris loca, ut tuas elicerem: sed sustinendum est, donec mihi licuerit inspicere novam hanc editionem, quae per istas, quibus conflictamur, temporum miserias nondum potuit ad me deferri, ne quae alii jam praeceperunt ingeram. forte et hanc emendationem Gronovius [Gap desc: Greek words] , qua erat ingenii praestantia, occupavit. De locis Horatianis alias. Nunc vereor ne loquacitatem meam reprehendas. Sed mihi licet apud te hallucinari. Vide, quaeso, ut tecum aliquando feras Valerium Maximum Joannis Vorstii, qui in Germania dicitur prodiisse, ut et ejus opuscula de Latinitate male et recte suspecta, et quae alia proximis annis edidit. Ejus Philologus sacer mihi probatur. In vicinia tua procul dubio membranae antiquae voluminum Ciceronis reperientur, si sit, qui illas velit ex tenebris eruere. Fuldae sane fuerunt olim vetustissimae. Vale, virorum Excellentissime, et beneficium tuum tuere, gratiam illam dico, in quam me posuisti apud Principem singularis exempli, cui nihil par viget et secundum. Trajecti ad Rhenum prid. Id. Sept. CICICCLXXII.


page 133, image: s133

De libris Florentiam mittendis nondum potui ullum responsum extorquere Danielio nostro, quamvis iterum iterumque fuerit a me compellatus. Gronovius Madriti agit, conqueritur de magnis molestiis, quas in hoc itinere exhauserit sine ullo fructu: neque enim libros ullos, nee homines vidisse, qui litteras norint aut ament. Iterum vale, meum decus. Si vis litteras tuas in posterum mihi reddi, fac curentur per Colonienses nuncios. Amsterodamo nulla ad nos ab aliquot diebus sunt delata; hinc tarnen eo possunt adhuc mitti. Si amas me, da operam ne suavissimo tuarum litterarum alloquio, in quo unice miseris his temporibus conquiesco, caream. CICICCLXXII. a. d. XI. Sept.

EPISTOLA CIV. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

DIdicisse jam debes ex iis, quas non ita nuper ad te dabam, Suetonium tuum Celsissimo Principi et traditum a me, et perquam acceptum fuisse. Post Heros idem incomparabilis munus consignatum mihi credidit ad te perferendum, addiditque, parandas abs sese sub discessum meum litteras fore, per quas ipse sit testaturus tibi, cultum sui nominis haud tenuem, quem dedicatio ista tua prae se ferat, nequaquam sibi displicuisse. Ceterum de binis Suetonii exemplaribus, quae per nescio quem huc mittenda te curasse scribis, nihil omnino compertum rei hactenus habemus: etsi ea huc perlata esse pridem oportuit, si aut Vesaliam, aut Bremam, aut denique aliam quameunque per viam fuissent missa, uti curae sibi imprimis fore amicus ille vester erat pollicitus. Ego autem, etsi reditum ad paternos lares ob privatas caussas maturandum mihi intelligo, tamen propter transitus militis, qua Caesariani, qua Brandenburgici per Paderbornam Dioecesin hac tempestate continuos, ac itinerum omnia minime tuta, differendam profectionem in tempus magis opportunum sum ratus, quod adfore propediem augurari nobis licet. Sed et spem facit Princeps optimus, post iratum nobis haud modice Jovem atque imbres istos quotidianos tanto tempore continuatos, benigniorem Phoebum aliquando adfuturum nobis, et sereniores dies esse haud dubie exspectandos, qui vim medicatis fontibus nativam soleant conciliare. At ego Phoebum Musasque omnes propter hoc ipsum infensas experiri me reor, quod ad castra aquae potorum transfugerim ignavus, atque ordini poetico plane pudendus homuncio. Interim Tacitum amici nostri jam totum percurri, ad Suetonii tui lectionem transiturus hodie; tu autem de Schultingii ad Senecam patrem observatis mihi promissis vide etiam atque etiam bonum nomen uti sies. Litteras abs te impatienter prorsus exspecto: habet enim jam in mandatis Elzevirius, ut cum suas, tum amicorum litteras in posterum, quas perferri ad me volet, Bremam mittendas curet. Itaque non est, quod tuas tibi perituras opinere, sive pedem


page 134, image: s134

hinc cis dies paucos movero, sive apud Celsissimum hospitem, quem favere praesenti mihi non minus, quam absenti solebat, laetatus equidem agnosco, diurnandum erit; quod ut nolim mea de caussa, sic caute agamus par est, ne munificentia Principis intercipiatur tibi ab hisce, quibus neutiquam est destinata; latronibus, inquam, et militibus male feriatis. Quo sint loco res tuae et quomodo conveniat tibi cum hospitibus novis cupio doceri. Equidem ego aliena quadra victitare malo, quam hospitalem tuo exemplo me praebere insulsissimis mortalibus, atque hoc fungorum genus, olentes unguenta de meo, quotidiana exsecratione mussitando insectari, ac diris occultis devovere. Quamquam sperare possumus, etiam apud illos tales praesidii nonnihil fore tibi in tuis musis, ne plebejo more habearis. Vale, mi jucundissime, et mihi velle ex animo perge. Neuhusii Paderbornensium CICICCLXXII. XXIII. Septemb.

EPISTOLA CV. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

QUartus agitur nunc dies, quando per litteras certiorem te feci, vir Clarissime, principalis munificentiae, quae in tuum proxime redundavit caput, me non nolente. Ceterum quod hactenus vix mihi relinquatur integrum per illos, quorum a nutu pendeo, domum reverti: atque adeo fieri possit, quod nolim tamen, ut diutius mihi in hocce terrarum tractu sit haerendum, quam res meae privatim ferunt; doceas me velim, quid ipsi muneri factum cupias. Nummi aurei sunt monetae Hispanicae, quos tabellariis hoc turbatissimo rerum statu nescio an caute ac prudenter sane sim permissurus: nihil enim te inconsulio hac super re statuere fixum est mihi. Quod si magis id fore e re tua persuasum habes ut credas, potest in mandatis Elzevirio a me dari, ut de meo parem summam argenti refundat tibi. Habet enim quo praestari id possit. Et haec quidem, si in Germania, ut dicebam, subsistendum sit hoc anno mihi. Sin reditum ad meos mox impetravero, uti spes est, meis in loculis tibi feram, quicquid id est muneris, nam nec ipse hactenus inspexi obsignatum. Francofurtum cogito, si jubeor hibernare apud populares tuos. Atque illa occasione excutiendum propono mihi, si quid veterum membranarum forte in vicinia illius delitescit civitatis. Sed quod paucis illic sim notus, ne successus desideriis meis parum respondeat, subverendum videtur: tuas omnium tutissime Elzevirio credideris interim, dum certiora de rebus meis docearis. Quas ad Principem dedisti, eas a me hesterno die accepit, ac legendas inter coenam tradidit, non sine addita facundiae tuae meritissima commendatione, poculoque saluti tuae libato. Credo ipsum gratias pro dedicatione Suetonii tui, in quo auctore perlegendo nunc sum totus, propediem acturum; sic promisit


page 135, image: s135

certe, uti nuper significabarn. Nedercasselius iste, quem tu jure tuo vocas Reverendissimum, quis sit aterne an albus, haudquaquam in comperto a nobis habetur. Hoc nuntiare possum tibi, nec libros illius fidei abs te concreditos, nec e pistolam tuam Principi hactenus visos esse, aut sciri, quando aut unde sint adfuturi. Optimo Capellano quod mei memoriam, et illorum, de quibus coram a me proxime agebatur tecum, refricare non es gravatus, exosculor, medius fidius, hinc tuam in me demerendo tam promtam expositamque sedulitatem; Montoserio duci gratias, quantas potero, pro rerum mearum singulari cura, agam propediem. De loco Taciti contentionis funem cave opineris me tecum nunc pertinacius esse ducturum: quare paucis me expediam. Agrippinam Germanici magno animo feminam fuisse, et quae se neptem Divi Augusti probe meminisset, ac talem a Tacito describi, cetera laudatissimam, concedo; sed et idem Tacitus ubique nos docet, contumeliose satis a Tiberio habitam eandem, tantum abest, ut aequali cum Livia Drusi aliisque apud illum loco fuerit. videndus Suetonii Tiberius cap. 52. 53. Incendebant illi ac coquebant generosum pectus assidue cum mors conjugis optimi violenta, tum alienior abs se animus soceri, quo et ipso suspiciones de mariti morte conceptae ejus in animo gliscebant magis ac magis: non videbam igitur quis aequo, utcunque interpreteris, hîc locus est sat commodus: ac cogitabam aliquando, sequi impatiens. Non enim satis dissimulabat injurias, aut obsequentem sese atrocissimo Tiberio praebebat; sequi autem pro obsequi alias etiam Tacito usurpatum. Sed, ut profitebar modo, tibi et hoc omne, et quicquid praeterea incogitantius mihi solet provenire, quod fit frequentissime, meliora docenti largior libentissimus. Erant complura in locis deficilioribus ac tantum non conclamatis; de quibus aliquando agemus coram. Historiarum lib. II cap. 64. de Sextilia Gronovius evicta curavit edendum: sic enim scripti codices quod Rhenanus, Muretus, Piehena perperam immutarunt. Sed Acidalius recte tuetur. Paulo ante de eadem Sextilia, non immitis tristibus: ante legebatur, non minax. unde, minis tristibus idem, Rhenanus, Danesius, Ursinus. At Codex M. S. Florentinus, non inmix tristibus, unde Pichena, non nimia tristibus, vel non immitis. Colerus, non minima ex tristibus, sed quid proclivius, quam insistendo optimi codicis vestigiis, non immixta tristibus refingere? tristia enim pro crudelitate Vitellii ponitur, qua significatione et alibi Tacitus eodem usus vocabulo. Vidit veram scripturam Gronovius, sed dubitanter: cum nullus dubitationi locus supersit. et haec quidem hactenus. De Vorstii libris videbo. Tu jubeto, si quid praeterea curatum velis. De N. nil miror. Metuo ne ille juvenilius aliquanto eruditionis suae fiducia efferatur ac luxuriet, tenaciusque agat cum Monachis atque avarius, quam quod oculatae illorum manus capiant atque intelligant. Musis omnibus comitatum Homerum foras abire jussum a puellis, quod nihil adtulisset, memimsti. Vale, jucundissime amicorum. Nieuhusii Paderanorum CICICCLXXII. Septemb. proxime mittam versus, quibus fontem celebravi Dryburganum.

P. S. exaratis hisce, denuo mihi sermones fuerunt cum celsissimo Principe


page 136, image: s136

de te, rebusque tuis. Multus ille est in te amando: atque hunc effectum denuo testari voluit per poculum, Genio elegantiae atque eruditionis Graevianae solemniter libatum. Dedit et in mandatis Plettenbergio, sororis suae filio, qui praefatus est ad poemata nuper edita, et Suetonium, et si quid Ciceronis lateret in antiquis membranis apud Rottendorphii haeredes, tibi seponendum hac hieme curaret, quando is Monasterium excurret. Habes hîc non nihil nugarum mearum.

P. S. Ne [Gap desc: Greek words] discedam; ad Tiber, cap. 21. mones stomachorum, pro stomachos in Memmiano, sive ut tu mavis Salmasiano legi. est autem scribendum, stomachosum. Ita Cicero sane nonnumquam tuus, ut de Claris Oratoribus: quod erat in reprehendendis verbis versutum et solers, sed saepe stomachosum, nonnunquam frigidum. et de Oratore lib. II. Me quidem hercule valde illa movent stomachosa. Sed et Stomachari passim apud eundem, uti et Horatium aliosque; eques Stomachosus eidem Flacco. Stomachos aut Stomachorum pluralis numeri haud recordor mihi lectum apud scriptores bonos. In eadem Tiberii Vita cap. 46. omnino recte vetustiores libri: Unde mora in Atellanico exodio proximis ludis assensu maximo excepta percrebuit. Nisi forte mavis, morae excepta. ut dictum vel versus subintelligatur: studet enim brevitati Suetonius ubique. Atellana exodia risui movendo praecipue inserta ludis, eamque ob rem constabant potissimum ex morionibus sive moris, qua viris, qua feminis. Talis ille Mucius: nec mirum in Atellanis adhibitum Graecum vocabulum, cum Campani omnes fere bilingues, utpote Graeciae majori adscripti. Hinc Capuanus ille Trimalchio in fragmento Petronii Tragurino Graeca frequenter intermiscet latinis. Aliter [Gap desc: Greek words] mora Turnebus capiebat. In dicto Augusti de Tiberio: cap. 21. Miserum populum, qui sub tam lentis maxillis erit, opinabar, perit. locutus de futuris Augustus, tanquam de praesentibus, uti vaticinantes fere semper apud poetas; et allusum videtur ad Cyclopem Homericum, qui socios Ulissis manducabat. nam illud erit friget mirifice. Uti et in Augusto Antonianum illud in cap. 4. farina tibi materna est. Quare suspicabar estur eo revocandum. quasi frages consumere natum subinnuat acerbe, quod non intellexere boni librarii, sed jam sum nimius. In Suetonio mentionem abs te fieri non video eorum, quae Gudius ex Politiani Scholiis Florentiae exerpserat. His jam exaratis hesternam super coenam consilium cepi subitaneum, de excursu cis triduum quatriduumve adornando ad nundinas Francofurtenses. Quod si Bibliothecas ea in urbe, aut in urbis vicinia compertas habes membranis antiquis instructas: proposito huic meo ut ope tua succenturieris rogo. Responsum tuum Francofurti praestolabor, quod commendari possit D. Malepertio Ministro DD ordinum: quamquam ne id quidem necesse. Iterum vale.


page 137, image: s137

EPISTOLA CVI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Francofurtum.

INcredibili laetitia tuae me perfundunt litterae, cujuscunque sint argumenti, et quia te colo amoque unice, et quia illae plenae sunt omnes amoris, Atticoque quodam sale respersae. Binas vero tuas novissimas, Nihusii Paderbornensium exaratas, quantum mihi credis attulisse gaudium. Nisi corrumperetur tristissimo hoc patriae statu, qui me vehementer agit, nihil ei potuisset accedere. Quid enim optabilius eveniret mihi, quam tanti ac tam eruditi Principis, quem spectant omnes, cujus ob os Graii ora obvertunt sua, gratiam mereri, quam tibi tamen praecipue acceptam refero? Quid ad commendationem nominis mei poterit amplius fieri, quam tam honesto Herois incomparabilis ornari judicio? De munere vero, quod tanquam luculentum benignitatis ac voluntatis suae erga me pignus adjecit verborum honori, quid dicam non invenio. Haec non meam spem tantum et expectationem, sed et vota superant. Gratias agam Celsissimo Principi, quantas potero, quamprimum ex te de litteris ejus, quarum spem facis, certior fuero factus. Si tibi tradita sunt, fac, quaeso, per Colonienses hemerodromos ut ad me perveniant. Viis tamen infestis nec illas, nec munus consignatum et tuae fidei creditum velim committi, ne ab istis harpyis, quae tractum hunc omnem ad Rhenum infestant, intercipiatur. Tutius in tua custodietur arca, donec aut tu tecum attuleris, aut, si nimis longum esset, commode poterint permutari hi nummi. Rogo tamen illos resignes et inspicias, mihique significes, propter incerta casuum humanorum, quantum in accepti tabulas mihi fuerit referendum. Si brevi reditum acceleraveris, praestabit forte uti permutatione propter viarum pericula: Sed hoc totum tuo permitto consilio, qui illic rectius omnia videbis. Bina exemplaria Suetonii, quae Reverendissimus Nedercasselius susceperat curanda, commendavit pastori Swollano, ut ea mitteret per Monaisteriensem agrum Paderbornam. Nunc opera datur ut resciscatur, cui ille pastor hos libros dederit ferendos. Si interciderunt alias illuc mittam, quam priraum facultas fuerit. Nedercasselius est, [Note: Puto Vicarium fuisse, ut sunt fere in his haereticorum, ut curia Romana vocat, partibus Episcopi; qui titulis longe remotarum urbium insignes, veteris Archiepiscopatus Ultrajectini jura usurpant, sed nomine abstinent, ut tuto in Belgio morari possint. Joannes Neercasselius vero fuit Gornichemius, Episcopus Castoriensis, et per foederatum Belgium Vicarius Apostolicus, cujus vitam descripsit auctor Bataviae Sacrae part II. pag. 477. Hugo Franciscus Heussenius, qui fuis assiduus ejus comes et socius, ut ipse saepe testatur.] Nuntius Apostolicus, ut vocant, et Episcopus Castoriensis, nunc vero palam agit Episcopum Ultrajectinum,


page 138, image: s138

quamvis nondum id nomen sibi vindicet, vir multis animi ingeniique ornamentis excellens. Tu nunc judica, quo jure Reverendissimum appellaverim. Ex Galliis miror nihil prorsus litterarum afferri ad tot meas, quibus Capellanum et alios amicos sollicitavi. Impatienter eas expecto. Francofurti si hyemaveris, poterit excuti Fuldensis bibliotheca, quae in vicinia est. nec dubito quin apud Moguntinos lateant veteres membranae. Modius sane et Palmerius eas laudant. Aditum vero tibi faciet ad omnes illustrissimus Boineburgius, qui Francofurti agit, ut et Amplissimus Leibnizius, qui Electori Moguntino est a consiliis, longo usu mihi junctissimus. Uterque, cum sint pleni officiorum, te complectentur mirifice. Te enim jam olim amant, et tuum admirantur ingenium. Ad utrumque mittam Suetonium, si copia dabitur mittendi. Utrique, praesertim Illustrissimo Boineburgio, salutem meo nomine velim dicas verbis officiosissimis. Longe plura volebam. Sed interpellor ab amico. Differo in proximum. Si me vis valere, fac saepe tuas litteras accipiam, ubicunque fueris. Tuas emendationes in Suetonium omnes probo laudoque. Ornabunt aliquando secundam editionem. Vale. Trajecti ad Rhenum a. d. XX. Oct. CICICCLXXII. Publicae res nondum ex sententia tuorum popularium fluunt. Pace nobis et otio est opus, nisi funditus velimus perire.

EPISTOLA CVII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Oltrajectum.

MOlestiam ac curam omnem omitte, quam ex silentio tuo videor colligere, etsi minime divinus. Hactenus enim salvi sunt tibi apud me nummi tui, probeque ac pudice servantur, mi Graevi. Atque adeo auguror, etsi iter faciendum mihi per medias Harpyarum rapacium manus, eodem successu sospites in posterum ac intactos tibi fore; per me saltem, si per Gallos tuos licebit, quos in illo sterquilinio nimium curiosos experiri nolim. De Taciti loco assentior tibi, vulgatam lectionem defendi posse, nec male Agrippinam aequi impatientem dici. In Suetonio etiam metus est, ne augurium omni ex parte propitium sim expertus. Tueri enim possis, sub tam lentis maxillis eris, ut esse sub ictu. Sed ne sic quidem vulgata satis arridet. et mora eripi mihi non patior. novisti illud Suetonii tui morari prima syllaba producta, de Claudio. Sed et amat Graeca vocabula Latio vindicare is ipse scriptor. Sic pallacas recordaris, puto, alibi occurrere pro pellicibus. In hanc civitatem serus post nundinas accessi. Peream male, si quicquam jejunius offendi tota vita bibliopoliis Francofurtensibus. In quibus nec Cornelius Nepos Bosii ex postrema editione, nec Reinesii anecdotae epistolae potuerint haberi. Val. Maximum tamen, et eundem Nepotem ac Sulpitium Severum Johannis Vorstii cum paucis aliis libellis oppido vulgaribus, inde abstuli: quibus, etsi sarcina satis onerosa,


page 139, image: s139

minus periculi tamen ab hoste incumbit, quam tuis nummis. Baronem Boineburgium hîc vidi, eruditum hominem, praeterea neminem. Vale. [Gap desc: Greek words] . Boeclerus abiit ad plures. Abierunt Tanaquillus Faber et Guido Patinus in Galliis, Coloniam nunc cogito, sed Moguntiam prius. Francof. ad. Moenum 1672. 27. Octob: In cathedrali urbis hujus ecclesia codices scripti nonnulli dicebantur asservari, sed Decano extra urbem profecto, admitti ad conspectum eorum haud potui.

EPISTOLA CVIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Francofurtum.

SAepe caussa silentii apud te mihi dicenda fuit, nunc mea me liberat assiduitas ab hac culpa. Binis tuis ultimis, quas Nihusii Paderbornensium scripseras, quaeque eodem fere tempore mihi redditae sunt, nulla interposita mora respondi; easque litteras ad Elzevirium misi, non per tabellarios, quorum et fides fallax, et sarcinae nonnunquam excutiuntur; sed per ipsius Elzevirii servum, qui tum commodum de rebus domesticis ablegatus ad nos remigrabat Amsterodamum a. d. XVII. Octobris. Tuae, quas nuperrime Francofurto accepi, a. d. XXVII. ejusdem mensis sunt exaratae, ut meae potuerint ad te pervenisse antequam tuae isthinc mitterentur. Sed his temporibus non exigenua sunt omnia ad pristinae disciplinae leges. In tanta rerum omnium confusione non mirum est cursum publicum quoque claudicare. Interea tamen recte curatas eas spero. In iis te rogaveram, ut mihi significares, num epistolam Herois Paderbornensis, cujus spem feceras, tecum ferres, utque, si haberes, ad me quamprimum eam mitteres, aut earum exemplum, si ipsam mittere parum tutum duceres. Nollem enim tantum [Gap desc: Greek words] mihi perire, aut in gratiis persolvendis meam fidem officiumque desiderari. Munus quoque, quod mihi opportas, et tam caste et pudice tenellae virginis instar diligentius nigris uvis asservas, petii ut inspicias propter dubios, quibus mortales obnoxii sumus, casus, et quantum nummoram arcae meae sit inferendum significes. Vehementer me sollicitum habet tuum iter, quod moliris ad Ubios, non tam argenti, quam tui caussa. Omnem enim illam ripam ad Confluentes usque dicuntur infestam habere turmae Gallicae, in quas vide ne incidas. si tamen huic viae te dare sedet, permutarentur credo nummi tutius Francofurti. Sed tu videbis, quid e re mea et tua sit. A Capellano responsum tandem habui; sed ad meas ultimas; priores non accepit, sicut nec perlatae sunt, quas ad ducem Montoserium, Thevenothum, aliosque scripsi. Nunc exempla, quae interciderunt, epistolarum mitto, in quibus de iis, quae mihi mandaveras, egi diligenter. De te quae Capellanus perquam amanter scripsit, calci harum litterarum subjeci, Obitus hominum eruditissimorum Patini, Boecleri, Fabri


page 140, image: s140

dolorem et molestiam, quam ex fatali reipublicae pernicie et peste traxi maximam, vehementer auxit. Vulnera, quae rei litterariae istorum obitu sunt imposita, non video ut in tanta solitudine sanari possint. Vereor ut his, iisque, qui non ante multos annos occiderunt, luminibus extinctis, Reinesio, Gronovio, Freinshemio, Buchnero, aeterna nox omni liberali doctrinae offundatur, tam crassae tenebrae, coecaeque nubes obducuntur undique. Faxit Deus, ut qui nunc succrescunt, Ryckius, et, qui ei collega nuperius datus est, Jacobus Gronovius, nec non Francius noster, ut maturescant, et dignitatem litterarum tueantur. Me diebus hisce Nobilissimus Spanhemius invitavit ad docendam humanitatem in Academia Heidelbergensi. Tecum utinam diem liceret ponere! Tuum enim consilium plenum fidei, amoris, prudentiae desidero. Pulcherrimum de medicatis aquis carmen tuum testatur sane te non vulgares fontes potasse; sed meram Aganippen, et Hippocrenen, volentibus Musis et Gratiis. Apollinem vero cum vultum avertisse scribis, veritum credo, ne omnes ejus artes solus exhaurires, ut quod aliis impertiret postea non haberet. Mora Suetonio per quam venuste et ingeniose restitutum est. Blanditur quoque sub maxillis lentis perit, quamvis vulgatae nondum ausim renunciare, ut tu quoque in postremis mones: videtur esse idiotismus. Rogo te, ut alia, quae in Suetonio et Tacito correxisti et notasti, mecum communices. Repono nunc tuas conjecturas in Virgilianis. [Gap desc: Greek words] . In Culice legitur de serpente sine sensu:

Mersus ut in limo magno subsideret aestu

scribendum:

Mersus ut in limo magno sub sideris aestu.

In Ciri non capio quid sibi velint:

Impia prodigiis ut quondam exercita amoris
Scylla, novosque avium sublimis in aere coetus
Viderit.

Illane ante non viderat aves? quae sunt illae novae aves, quas tum demum vidit? Ipsa nova erat avis. legendum existimo:

Novosque avium sublimis in aere coetus Auxerit.

Joannis Vorstii Nepos non est illius Johannis Vorstii, qui Valerium Maximum edidit, sed hominis ineptissimi e faece litteriorum, si is est, quem Lipsiae vidi olim editum. Fertur quoque Casparis Sagittarii prodisse de Ciceronis editionibus et interpretibus libellus, de quo quamvis nihil mihi promittam praeclari, vellem tamen vidisse. Rupertus in Justinum hîc nondum conspectus est, nec Vorstii libellus de Latinitate vulgo neglecta, nec Lambecii postremi tomi de bibliotheca Caesarea: nec ipse novissimae panegyreos catalogus. Petrus Lotichius, Petronii ille Asiaticus interpres, qui ante annos aliquot promisit Variarum lectionem editionem, Francofurti habitat. Moguntiae Leibnizium videbis, hominum doctum et officii plenum, cui pridem litteras debeo, sed officio fungar propediem. Vale, meum decus et praesidium unum. Trajecti ad Rhenum Kal. Novemb. CICICCLXXII. Dionysiacorum fastorum. Haec


page 141, image: s141

Capellanus de te in litteris Lutetiae datis XII. Octob. 1672. Nostre cher M. Heinsius est mieux a Paderborn qu' a la Haye, et il luy doit estre bien doux dans sa retraitte d'y vivre en tranquillite a Pabri et sous la protection de ce genereux et docte Prelat. qui est pour nostre Ami dormir en surete pendant cette tempeste entre le bras de Muses, de ces Muses l' honneur de l Allemagne, qui contubueront autant, ou plus que les eaux medicinales de ces quartiers la, a luy rendre sa sante ancienne. Si vous luy escrives, je vous prie de le bien assurer de mon service et inviolable voeu de mon amitie. Si quid ad amicum volueris praeter quae olim jussisti, mone quamprimum. Has litteras misi Coloniam ad Spanhemium, rogavique, ut, si ibi non esses, eas curaret Francofurtum. De tuo itinere valetudine et rebus certior quamprimum fieri cupio. Vale iterum, mea lux. Poematis tui de aquis salutaribus fac aliud ad me perferatur exemplum. Hoc amici interceperunt.

EPISTOLA CIX. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

PErlatas ad te binas hasce, quas Paderbornensi ex agro postremas deproperabam, haudquaquam sane invitus ex tuis suavissimis, nuper admodum in hanc reversus civitatem, ubi illae me praestolabantur, dum brevem molior excursum Wormatiam, Spiram, atque Heidelbergam versus, Mi Graevi, sum edoctus; ut dubitem nullus, cum iisdem literis meis traditam fuisse elegiam quoque, qua fontem medicatum tractus Paderani laudandum susceperam. Heidelbergae cognovi post sublatum e vivis Tanaquillum Fabrum, serenissimum Electorem de te in Academiam illam evocando consilium fovere, idque ipse Spanhemius etiam noster per literas est testatus. Sed cum Ludovicum Fabricium coram monuissem de stipendio satis lauto, quod ab Trajectinis tibi numeratur annuum, perculsus isto nuntio, visus est mihi subdubitare, an Principis aerarium munificientiae isti par esset. Rebatur tamen vel sic per ipsam temporum horum calamitatem, perque statum Academiae vestrae praesentem, in equile Gallicanum tantum non conversae, moveri haud difficulter te posse, ut conditionem minime poenitendam ulnis ambabus amplectare. Tu vero etiam atque etiam tecum delibera, quid tibi sit agendum; ne praecipiti consilio temet in angustias des irretitum, unde regressus volenti exire non pateat. Nam sive pax optata propediem affulgebit, praeferendam tibi sedem, cui nunc inhaeres, mecum, ut opinor, arbitraris; sive bella diuturna incumbunt, quod abominor, Palatinatum horum immunem fore, patentem expositumque tractum bellicis insultibus, nihil omnino caussae est in promtu, cur censeamus aut speremus; sed ut haec tam tristia abigantur penitus, tibique res tuas curandas relinquam, qui consultoris non eges. De bibliothecis in hac vicinia vetustioribus opinionem conceptam quodammodo in


page 142, image: s142

vanum cecidisse agnosco. Moguntinam cathedralis ecclesiae, quam vocant, perlustravi totam: sive potius reliquias Suecanae expilationis. Theologorum scripta pervetusta complura sese obtulerunt quidem mihi, in quibus evolvendis haerere haud multum vacabat: ceterum pauca admodum, quae studiis nostris ornandis viderentur conductura. Horatium et Prudentium et Macrobii in Somnium Scipionis commentarios satis antiquae manus contigit videre: tum Suetonium, sed notae recentis. Francofurti in ecclesia metropolitana nihilo plura. Sola Nasonis opera et commentarius Boethii in Ciceronis Topica, cum Aratore et Prosperi epigrammatio illic a me inspecta. Wormatiae bibliothecam non vidi, quod abesset custos. ferebant tamen et codices illic asservari antiquos. At Spirae totum in bibliotheca exegi diem; quamquam autem desiderabantur complures ex libris, quos catalogus promittebat, atque in his Saturnalia Macrobii, orationes aliaque Ciceronis, atque in eas Pedianus Asconius, Florus, Antonini itinerarium, cum pervetusto Metamorphoseôn Nasonianarum exemplari, quod Langermannus ante octennium inspexit, occurrebant tamen haud pauca minime contemnenda, de quibus coram. Officiorum Ciceronis tria, ni fallor, exemplaria satis vetusta, Rhetoricorum duo, aliaque Tullii tui manus inciderunt meas. Nam Epistolae aetatem non nisi annorum. CCC prae se ferebant. Et haec quidem hactenus. Coloniam cum cogitem propediem, doceri cupior, cuinam in ea civitate bibliothecae a Francisco Modio in Novantiquis adscribatur codex Fastorum Ovidianorum pervetustus, cujus ille opera locos istius poematis complures castigavit; nam nec liber is in mira codicum bonorum inopia per hasce bibliothecas est ad manum, et cadem de re jam olim egisse tecum recordor. Homines etiam eruditi oppido hîc rari. Leibnizius in Gallias profectus dicitur. Boinebergium vidi semel iterumque: sed ille in politicis totus, nec studia nostra videtur satis aestimare, et praeterea Gallicanae partes, quibus ille se totum dicitur devovisse, minus familiarem mihi praestant hominem, cetera fautorem artium bonarum insignem sane. Nedercasselium istum, quem tu reverendissimum recte nuncupabas, jam quis sit, tuo beneficio sum edoctus. Ignosce vero acquus, mi Graevi, stupori huic nostro atque ignorantiae. cum adeo recte nos Batavi a vobis obsideamur, ut nuntiis istis Apostolicis aditum vix ipsa fama ad nos indulgeat. Ipse etiam Princeps Paderbornensis negabat hominem sese novisse, quo levius inscitiae meae tu irascaris velim. Interim auctor sum tibi, ut si quid curatum velis ad nos in posterum, Sileni potius vectorem quemcumque advoces ad partes, quam nuntios Apostolicos illos, plane testudineo gradu procedentes. Si Torkio Monasterii fasciculus fuisset traditus, aut alteri cuiquam ex Principis necessariis, quos habet illic plurimos, non incusassem medius fidius suspectam Apostolici illius nuntii fidem. Ego, qui pro nuntio Apostolico me venditavi aut gessi nunquam, et cui cum pedibus sic convenit, ut pejus vix possit, Achilles tamen fuissem cum hoc Apostolico comparatus nuntio, si mihi curam istius libri ad Principem perferendi credidisses; metuo equidem, ne vacillet apud nos vosque fides Apostolica, si tam lentis pedibus inniti perget, et


page 143, image: s143

nuntiis uti, Plautini Sosiae, quam Mercurii, alati illius Dei, similioribus. Laudo interim modestiam viri, qui pro nuntio se palam non gerat, sed tibi in aurem quidquid illustrium id genus titulorum possidet, concrediderit. Si me audit, non quidem Romam revertetur, unde male feriatum extulit magno nostro cum malo pedem, sed [Note: Respicit hîc Heinsius Ladam illum, a Catullo memoratum, carm. LVI. Sed male videtur Cretensem facere. Ita enim Catullus. Non custos si ego fingar ille Cretum;
Non Ladas si ego, pennipesve Perseus. etc.
Ubi custos ille Cretum, diversus a Lada est. Non vero Daedalus, ut perperam plerique interpretes, sed Talus, ut recte Vossius et diu ante eum Moursius notavit, de Creta lib. IV. cap, 14. intelligi debet. reliqua de Lada collegit Raderus ad Martial x. Ep. ICO.]
Cretam recta contendet, ut a 1. Lada festinare cursum discat aliquanto inpensius. Esto equidem ille vir multis animi ornamentis instructus (nam credo hîc tibi,) dum ne aut fidem ejus, aut pedes in majus extollas, si vis me in castra tua transire. Sed omissa jocandi licentia, quia non ingrata habuisti, quae ad Suetonium tuum annotavi, doceas me, rogo, an lib. IV. cap. 10. historiarum Taciti quod legitur, proditor corruptorque amici, id ipsum aliae quoque editiones agnoscant, cum verisimile vix videatur, a tot hominibus doctis non animadverfum scribi oportere, correptorque amici: corripere enim Tacito est, deferre, accusare in Senatu. idque rei gestae congruit, cujus et apud Juvenalem Satyr, IV. 8. mentio, apud quem loco vexatissimo pariter castigandum, Nemo malus felix, minime correptor, et idem Incestus, ubi perperam editi et scripti corruptor. Sed libri non sunt in promtu. Vale, amicorum praestantissime cum tuis, et me ama. Moguntiae 1672. a. d. 6. Novemb. Nummos a Principe destinatos tibi non resignabo, nisi testes adsint, qui numerum juxta mecum arbitrentur. Coloniae fortassis Spanhemio praesente id fiet, si itinera minus tuta videbuntur. Iterum, Iterumque vale.

EPISTOLA CX. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Francofurtum.

LItteras, quas ante has tres hebdomades per Elzevirium ad te misi, nec non quas praeterita hebdomade curavi ad Spanhemium Coloniam, nullus dubito quin acceperis, ex iisque intellexeris officium in me accusari non posse. Nunc quidem quod scriberem nihil erat. Tuas expecto cupidissime, ut, simul ac didicero, quae de litteris Celsissimi Principis doceri velim, gratiarum munus Heroi persolvam. De argento rectiusne permutetur, an perferatur ad nos, tuum consilium est, cui res meae aeque cordi sunt ac tuae, quod exploratissimum habeo. De tuo itinere, num propediem ad Batavos sis reversurus, an vero Francofurti aut Coloniae hac hyeme subsidere decreris, nec non quo loco tua


page 144, image: s144

valetudo sit, certior fieri vehementer desidero. O dies, quando illucesces, quo mihi licebit in tuum desideratissimum complexum venire! O pax, quando mihi haec gaudia repraesentabis? Ejus spem nunc faciunt nostri hospites, sed tui cives ab illa videntur alieniore animo esse. Faxit Deus, ne tristiora fata maneant eos, si frigus acrius aquas constrinxerit, neve nimia virium auxilio, rumve fiducia eos perdat. Conditionibus res inclinatae sunt restituendae, armis vix video ut recreari possint, nisi quid [Gap desc: Greek words] : Triginta navium classis dicitur a tuis popularibus deducta esse, quo consilio et eventu dies docebit. Me invitare Palatinum Electorem ad humanitatem docendam in Academia Heidelbergensi ex nuperrimis meis, quas Spanhemio commisi, cognovisti. Si quae spes hîc est rebus communibus, intelligis per te ipse, quae mihi stet sententia. Sin, quod deus avertat, haec mala fixa sunt, praestat quovis gentium abire, ubi nec Pelopidarum nomen, quam hîc perpetuis conflictari miseriis, exhausto aerario, vectigalibus perditis, stipendio nullo. Tui consilii copiam, quae mihi pro tuo erga me studio deesse non potest, utinam facere nunc velis. Omnia facilius potero ferre, quaecunque fatorum necessitas imposuerit, quam hoc nostrum discidium, si tam longe a tua consuetudine et complexu dimovear, quo nihil mihi in rebus humanis gratius est et jucundius. Tui carminis de medicatis fontibus Paderbornensibus vide ut aliud ad me perferatur exemplum, hoc amici abstulerunt. Eram tecum de nonnullis Ciceronis locis acturus, sed differam in aliud tempus, cum tuum responsum nactus fuero. Quae Capellanus optimus de te nuperrime ad me scripserit habes in iis, quas Spanhemius tibi reddet. A Cupero litteras accepi, qui Perizonium, Theologiae doctorem celebrem et eraditum, mihique amicissimum, Daventriae diem suum obiisse narrat. Sic funera funeribus cumulantur. Paucisque annis fere omnes amisi, quos litterarum studium mihi junxerat. Deus te servet, qui mihi es instar omnium. Trajecti ad Rhenum a. d. XVI. Novemb. CICICCLXXII. Gregor. De nummorum summa nullus dubito, quin brevi sim ex te intellecturus, quod a te in meis prioribus petii. Cuperus nunc est in Luciano emendando.

EPISTOLA CXI. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Utrajectum.

DIes agitur decimus, si recordor probe, quando postremum te per literas compellavi, vir amicissime. Nunc ad me perferuntur nobilissimi Spanhemii beneficio tuae, quas illi curandas nuper admodum permisisti. iis e vestigio respondendum duxi, non quod sint in promtu, quae nuperis meis superaddam, sed ut eliciam abs te nonnihil, cujus compellationes quo, frequentiores obtingunt mihi, eo plus voluptatis ferunt. In candorem animi tuum,


page 145, image: s145

camque, qua me complecteris jampridem singulari prorsus, benevolentiam cum plurimum permittam mihi, ausus sum ultimis meis nonnulla liberius effutire, in reverendissimum nuntii illius Apostolici caput, cui tu, tanquam fidei articulos, Suetonii tui exemplaria in Germaniam perferenda tradidisti. Sed adeo libri isti post tantum temporis intervalium non comparent, ut mirum sit, ni praepostero itinere Romam sese contulerit, cum in Germaniam deberet, tuus ille Suetonius, atque illic aut in Collegio de propaganda fide, aut in indice expurgatorio vapulet pro meritis ac defricetur, cui ego mehercules tergum meum vicarium non praestabo. Nimium certe meminisse mihi visus est Apostolicus ille nuntius (tuum enim non appellabo, Suetonianum multo minus) haereticis fidem praestari haudquaqam oportere, adeo ille Caesaribus Romanis non dedit, quae erant Caesarum, nec tibi, quae erant tua. Caeterum postremae meae jam te docuisse potuerunt objectum me praeter expectationem militi male feriato, nec studiis vacare posse, nec valetudini. Cras tamen cum illi vasa jam colligant, ad thermas vicinas excurram, crure tenus iis immergendus, unde si celeripes emersero, vae illi nuntio, qui ni in posterum clitellas suas excutiat, scazonte non uno erit stimulandus ac fulciendus. Sed heus! unde frigus illud repentinum, quo arma Gallicana nunc adstringuntur? Qui tanto impetu nobis fugientibus insultabant nuper, cur insultantes fugiunt! si pergent a semet ipsis desciscere, jam habeo, qui Petronianum locum de Gallicanae hyemis intenso frigorc interpretentur, ipsos nimirum Gallos hieme Gallicana frigidiores. De nummis tuis quod addam non habeo, praeter id unum, me resignatos illos non cupere, nisi vel Spanhemio, vel alio quocumque ex amicis communibus praesente, cujus eos fidei suspiciendos committam. De Cornelio Nepote Vorstii recte omnino mones. Est enim editus is liber Lipsiae, non Berolini, et tamen ille, qui Valerium Maximum nuper dedit, si recordor bene, indicem Cornelii Nepotis a se locupletatum laudat. Opus Lambecianum de bibliotheca Caesarea excrescet, ut audio, in tomos XXIV. cujus volumina V. jam prodierunt. in bibliothecis excutiendis nihil ferme emolumenti ad me redundavit. Sed nec Leibnizium apud Moguntinos inveni. Inveni Ericum Mauritium Spirae, hominem prorsus officiosum, et in paucis eruditum. Si in thermis moram traxero, agam tecum propediem non de locis tantum, quos ex Culice et Ciri excutiendos mihi proponis, sed de aliis quoque: nam nunc festino. Ad optimum Capellanum cum scribes, de cultus mei constantia per te certior fiat vir ille, quem in oculis et in pectore assiduus indivulsum circumfero. Vale, Graevi mellitissime, et tuis beare me, sed frequentibus, in posterum perge. Mogunt: a. d. XIII. Novembr. Scripturum sese tibi ac gratias acturum pro Suetonio promisit Princeps Paderbornensis, quando ego de repetendo lare paterno essem cogitaturus. Videbatur autem velle, ut ad sese recurrerem; sin minus, instituti mei ignarum sese ne paterer esse flagitabat, quo literae illae aut Coloniam, aut alio quocunque tempestive ad me perferri possent. Cum in eo ero, ut festinem domum, audebo Principem admonere promissi. Hoc volebam nescius ne esses. Elegiae etiam meae


page 146, image: s146

exemplar non unum tibi servatur: quod ex loco proximiore propediem feras. Iterum vale.

EPISTOLA CXII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

RErum tuarum status, mi Graevi, valde sollicitum me habet, quas et meliore loco videre vehementer exopto, nec tamen imponi iis necessitatem: emigrandi alio, cum sis praecipuum, unicum ferme dixeram, artium apud nos bonarum ornamentum: quae si praesidio tuo hac tam calamitosa tempestate privantur, vix video quî sese tueri possint adversus atrocem barbariae incumbentis vi tota assultum. Qua propter, si unquam, nunc certe salubribus consiliis fluctuantem fulcire pervelim, et animo dejectum erigere, mihimet ipsi immane quantum hoc officio gratificaturus, cui fore peracerbum praesentio, si tua consuetudine, capitis amabilissimi, et in cujus ego sinum cogitationes meas liberrime effundo, etsi ineptus et nugax sic satis confabulator quandoque, sit carendum in vicinia. Heidelbergae ex Ludovico Fabritio jam eram edoctus agitari consilia a Serenissimo Electore de te in Academiam suam evocando, priusquam tuae mox supervenientes litterae id ipsum quoque nuntîaverunt. Properato igitur epistolio auctor tibi fui, quantum recordor, ne temet praecipitares in illices istos ac blandientes laqueos, sed responsum traheres procrastinando, non quidem belli hujusce eventum praestolaturus, sed anni jam exspirantis decursum. Posse enim maximas rerum mutationes adfulgere propediem, armis Gallicanis post mirificos successus nutantibus quodammodo, atque interim numero illorum, qui nimiae victoris potentiae occurrendum mature reantur, magis magisque in diem accrescente. Cujus argumenti complura possem subtexere, si tutum id arbitrarer. Quod si in proximam aestatem proferentur arma, quae vos gravissimum in modum nunc premunt, vix erit, ut illorum praestet immunem sese is, in cujus sinum meditaris fugam; irritato Caesare reliquisque foederatis haud leviter, si rumori credimus, ob pacta cum imperii Romani hostibus clam inita. Eaque propter jam nunc me inexspectante Manhemium se subduxit Heidelberga Princeps, diffisus viribus loci illius! quid si tota tempestas bellica Palatinatum invadat? omnia aperta illic ac patentia militari incursui, si unum alterumque oppidum excipiuntur: Praeter Manhemium certe Franckendaliamque nihil illic, quod assultum qualemcunque substineat in dies paucissimos. Haec brevius jam ante tibi ob oculos posita a me, denuo nunc iteranda duxi, ut cunctando potius tibi consulas, quam festinanter amplectendo, atque inconsiderate, cujus te sero poenitere, quod nolim, possit. Munus Furstenbergium tui quod juris nondum est factum, permoleste equidem me habet. Auguror tamen fore, ut ante Januarias Kalendas de reditu in


page 147, image: s147

patriam a me cogitetur. Tuas si aliquando tempestivius accepissem, quae testantur non ingratum tibi fore, si pro nummis ipsis parem pecuniae summam per negotiatores nostros annumerandam tibi curem, jam desideriis tuis subscriptum a me esset. Francofurti enim, dum haerebam, fieri id oportuerat, ubi et arbitros ex nostratibus nonnullos advocasse poteram, qui munus obsignatum inspecturo mihi adfuissent, de nummorum numero testimonio perhibituri. Sed Francofurto Moguntiam jam eram profectus, cum tuae mihi tradebantur: nec quaesitum illic Leibnitium inveni, aut alios quoscunque, in partem negotii hujusce adhibendos ex numero aut familiarium tuorum, aut meorum popularium. Coloniam si iter hinc fecero, est illic Spanhemius noster, huic a me rei destinatus. Sin iter istud minus opportunum videbitur, aut securum, Francofurtum recurram: ubi spes tuas potero implere. Nam sine arbitris ut resignetur a me fasciculus, haudquaquam obtinebis. Interim ne magnos illic thesauros latere opineris, aut Croesi divitias, omnia modica proponas tibi suadeo. Si Florenos ccc nostrates munus exaequet, est quod tibi gratulere. Et haec quidem hactenus. Index Cornelio Nepoti nuper attextus, quem tu akerum, nescio quem, Vorstium auctorem prae se ferre contendebas, est ejusdem Vorstii labor, qui Valerium Maximum et Sulpicium Severum nobis dedit. Ne dubites, laudat in praefatione indicis commentarium de Latinitate falso suspecta, ut suum. Sed et in animadversis ad Valerium auctorem sese indicis illius profitetur. Capellano et Cupero cum scribes, et hunc et illum de constantia affectus mei securos redde. Cuperus in Apotheosi Homerica illustranda conatus suos exercere quidnam intermisit? Rogaveram per litteras Falconerium id in stitutum ope sua ne fovere gravaretur; sed responsi nihil ab illo ad me perlatum est. Nunc audio Falconerium ipsum dignitate internuntii ex aula Romana ablegatum Bruxellis propediem exspectari. Habebit itaque collegam tuus Nedercasselius, sed ut spero, minus supinum in demerendis amicis. Quamquam isti nuntii Apostolici altum nimis mihi videntur sperare, atque adeo toti esse in contemplatione rerum sublimium, ut terrena haec studia nostra tanquam humilia prae suis istis negligant ac contemnant: uti magno suo cum malo Suetonius tuus nuper admodum est expertus. Proinde, mi Graevi, si quid tuarum rerum diligenter in posterum fideliterquo voles curatum, minorum gentium nuntios adhibeto. Apostolicis istis an Romani carere possint, ipsi viderint: nos, puto, carere possumus. De Ponte Argentinensi, a Gallis exusto, jam rumores inaudivisti credo. Hoccine facinus illorum, qui se Pontificiae religioni sacramentum dixisse prac se ferunt? si sic pergent odiosos se praebere etiam iis, a quibus laesi non sunt, vae pontibus pontificibusque! Sed ut omissis pontifragis foedifragisque ad Musas nostras revertamur, Francofurtum adveniens ante hos duos menses, Boeclerum, quem in vivis credebam adhuc esse, conveni per litteras, nec tamen prorsus id mihi periisse officium postea intellexi, etfi de excessu ejus factus per amicos certior. Rescripsit enim ad eas litteras elegantem oppido atque perhumanum in modum Ulricus Obrechtus, qui sese generum fert [Gap desc: Greek words] , spemque fecit, sibi curae fore, ut quae a


page 148, image: s148

socero suo mihi pollicebar, sua opera nanciscar excerpta codicis catalectorum Virgilianorum, quem Basileae inbibliotheca publica vidisse me recordor, recentem quidem atque in charta exaratum, hoc tamen nomine non aspernandum, quod et Cirin et alia nonnulla complectitur, quorum nec Scaligero, nec mihi ullae se membranae obtulerunt. Nam Culicis codices pervetustos inveniri, etsi rariores quoque illos, minime te fugit. In quo poematio complura castigavi, pauciora in Ciri, exemplaribus antiquis destitutus. Succurrit tamen ad utrumque locum abs te mihi propositum annotasse me nonnihil, quale tamen id sit haud equidem recordor. Scies, cum domum ero reversus, in Culice membranas exhibere subsideris aestu et subsiderit, uti et priscas editiones, redeo in memoriam. in Ciri pro novis avium coetibus reponi posse leves coetus opinor. Sed ne indonatus interim a me abeas, en locum in eadem Ciri, quem magnus Scaliger, Barthius, Reinesius, parum feliciter tentarunt. Ac hujus quidem epistolas, credo, habes ad Daumium scriptas. quarum pagina 333 locus expenditur

Omnia me potius digna atque indigna laborum
Millia visuram, quam te tam tristibus istis
Sordibus et scoria patiar tabescere tali.

Pudet me profecto insignium eruditione virorum, qui tamquam ex compacto nihil hîc loci agunt, reponentes scabie, carie, foria: cum Lucilio illis rem esse diceres. At quanto simplicius et ipso poematii nitore dignius dedissent, et cura. cura pro amore. apud ipsum divinum Poetam, curae non ipsa in morte relinquunt. Tum regina gravi jam dudum saucia cura. Nihil magis obvium apud Poetas. tabescere cura ut apud Nasonem Trist, v. Eleg. 1. Nolumus assiduis animum tabescere curis. Sed sunt et alia, quae me morentur ac offendant in istis versibus a summis hominibus haud deprehensa. nam ista omnia laborum millia quam frigent: deinde et visuram languidiusculum est. experturam voluisse nutrix aut tentaturam, non spectaturam. uti primo quidem illud milia, sic enim scribebant Veteres, quantilli sit negotii, si mutetur in filia. filiae vocabantur a nutricibus alumnae, et nutrices ab hisce matres. quorum plenae sunt tragoediae, qua Graecae, qua Latinae. apud Nasonem. Met. X. diu est, quod ex membranis vetustioribus castigabam in fabula Myrrhae id ipsum, ubi Nutrix ad alumnam:

Atque ita complectens infirmis, Nata, lacertis,
Sensimus, inquit, amas: ubi antea legebatur, infirmis membra lacertis.

Videtur vetus scriptura fuisse, Filiaturam, cum geminari debuissent posteriores litterae in filia, Filia laturam. posses et passuram. Tale certe quod desideratur.

Omnia me potius digna atque indigna laborum,
Filia, laturam: quam te tam tristibus istis.
Sordibus, et cura patiar tabescere tali.

tristes sordes pro tristitia. Sunt enim et moerentibus suae sordes, uti reis: vide Reinesium, et mirare foricariasnugas. Vir ille cetera summus consenuit in tractandis


page 149, image: s149

medii infimique aevi scriptoribus; quae sordes adeo illi adhaesere, ut ad nitorem elegantium auctorum capiendum vix potuerit assurgere. Video in iis epistolis frequenter me laudari, et quidem supra meritum, nonnunquam et reprehendi. Nescio autem, quid sibi Daumius velit, dum dicam mihi dicit, quod Epigramma Claudiani, quo Christianos ludibrio videtur habere, ad Jacobum Magistrum equitum, non expunxerim. An expungerem ego, quod omnes ante meam editiones praeferebant, quod in scriptis exemplaribus ad unum omnibus, quotquot quidem Idyllia et epigrammata Claudiani exhibeant, agnoscunt? quod denique ipsius Claudiani genuinum censebam? infensum enim Christianis fuisse ex Augustino, Orosio, aliis antiquorum discimus. At exstant et Christiani argumenti nonnulla sub ejus nomine. Esto. Nondum enim liquet nobis genuina illa esse. Quamquam quid vetat, Claudianum sub extremam aetatem Christianismo se addixisse. Vivo enim adhuc Claudiano Augustinus et Orosius ejus tamquam ethnici pervicacis meminere. Sed profecto Daumius in multis cavillatur, quo nomine non semel vapulat Reinesio haud immeritus. Dedi litteras ad illum Francofurto benevolentiae testes, quas tamen an acceperit, haud scio. Lipsiam illae recta sunt curatae; qua in civitate nisi sedem figit, perierint puto. Nam a Barone Frisio, ad quem sub eandem tempestatem scribebam, jam responsum habui. De Tacito proxime agemus, cujus vetustum codicem apud amicum vidi, et propediem exspecto, qui Rudolphi Agricolae fuerat. Elegiam meam de medicato fonte Driburgico locis nonnullis ad secundas curas revocatam accipies a me ex vicinia, cum ad meos ero reversus. Libellos, quos recenses, Sagittarii de Ciceroronis interpretibus, Justinum Ruperti, Vorstii de Latinitate vulgo neglecta nondum vidi, nec scirem [Note: Neque etiam tunc prodiit: promittit illum Vorstius ad Valer. Max. 1. 1. 14. Sed nunc demum ante paucos annos, Berolini edidit Christ. Frider. Bodenburg. Gymnasii Berolinensis rector Anno 1718. titulo, de Latinitate selecta et vulgo fere neglecta.] prodiisse in publicum, nisi tu moneres. In officinis bibliopolarum Francofurtensium summam bonorum librorum esse penuriam jam puto significavi. Reinesii nihil illic repertum mihi praeter epistolas ad Daumium et ad Nesteros scriptas. Audio et prodiisse scriptas ad Vorstium et Hofmannum, de quibus tu me doce. Lambecii de bibliotheca Caesarea tomos v. me opinor vidisse. Lotichius jam pridem abiit ad plures. Vale, Graevi jucundissime, et adversis animum fortem ac te dignum oppone. Wisbadae in agro Moguntino. CICICCLXXII. a. d. x. Decemb. Greg.

P. S. In Ciri verius est, scribi oportere Filia versuram, pro versaturam. sic apud Valerium Flaccum initio Lib. VII. Vertere tunc varios per longa insomnia questus. stimulos sub pectore vertit Apollo Aeneidos VI. Cora pro cura in veterrimis membranis apud alios scriptores exaratum non semel offendi.


page 150, image: s150

EPISTOLA CXIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

Tabescebam desiderio tuarum litterarum, non solum hoc nomine, quod illae molestias, quae concoquendae sunt, minuunt; sed et quod me sollicitum haberet tuum iter, quod moliris hyberno sydere, non confirmata plane valetudine, viis omnibus insessis a latronibus et hostilibus copiis. Vide, quaeso, etiam atque etiam, ne tam carum Musis caput periculis objicias praesentissimis. Noli te viae dare, nisi exploratum habueris, te tuto eam et sine injuria affectare posse. Ex iis, quas ad te dedi non unas, video tantum illas, quas Paderbornam misi, tibi redditas esse, cum tuas novissimas, quas accepi, scriberes. Scriptae vero sunt a. d. XVI. Novembris Gregoriani anni. Sed spero et quas post illud tempus exaravi, minimum tres, ad te perlatas esse, praesertim quas per Spanhemium curavi. De negotio Heidelbergensi tuum consilium plenum fidei, amoris, et prudentiae, probo summopere. Ab eo mea non discrepat sententia. Non rejeci quidem in litteris ad Spanhemium ante mensem datis Serenissimi Electoris invitationem, aut potius invitandi voluntatem, illamque mihi longe gratissimam esse sum testatus, nondum enim invitabar, sed de hac re deliberandi spatium petii, quoniam quo hoc bellum erupturum sit ignoramus, videaturque id illi tractui ad Rhenum impendere. Quomodo hoc responsum accepturi sint Heidelbergae aveo cognoscere. Mihi quidem sedet hinc non movere, quamdiu isthic pati potero. Sed vereor ut, si pax hac hyeme non fiat, collationibus, quae imperantur, pendendis tuendaeque familiae simus suturi pares, fraudati omni stipendio. Ideo deliberando, si potero, mensem unum atque alteram eximam, donec licuerit videre, num haec atrox tempestas hîc sit desaevitura, an vero terras in alias se latura. Sane si hîc bellum ducetur, praestabit quemvis nidulum alibi locorum quaerere, quam hîc omnium rerum penuria confici. Fertur nunc induciarum pacisque spes affulgere, si hospitibus nostris fides. sed vicini ab illa, ut audio, abhorrent. Verum haec tibi in aurem. Recipio spondeoque me nihil, nisi de tui consilii sententia, facturum. Nolim omnem adventus mei spem praecidas Palatinis, si in quos ineideris. Bibliothecas illius plagae non respondere tuac, quam de iis conceperas, opinioni credo equidem. Veterum membranarum apud istos homines vilis est annona. Miror tamen te Fuldensem bibliothecam, quae omnium habita est praestantissima, et antiquissimis libris fuit referta, non excussisse in tanta vicinia. quamvis metuendum sit, ut et ea sit deflorata. De Ciceronis libris, quos in Spirensi bibliotheca vidisti, agam propediem cum amico, qui in illa urbe degit. Ovidiani Fasti, quos Modius evolvit, olim apud sodales Laurentianos extabant Coloniae: sed ante annos aliquot


page 151, image: s151

eorum magister mihi affirmavit, codicem illum a se non posse reperiri. Ipsam tamen bibliothecam tum mihi perlustrare non licuit, nescio quas ob caussas, quas praetexebat. Nec cathedralis, ut vocant, Ecclesiae bibliothecae inspiciendae potestas dum mihi facta est, in qua Quintiliani et Ciceronis orationum pervetustum codicem asservari audio. Expecto quid sentias de duabus emendationibus Virgilianis, de quibus tecum egi in epistola, quam ad Spanhemium misi, Francofurtum deportanda, si te Coloniae non deprehenderet. Cum hisce diebus apud tuum Nasonem legerem epistolam Penelopes, vitium mihi haerere videbatur in illo disticho:

Respice Laerten, ut jam sua lumina condas:
Extremum fati sustinet ille diem.

Legendum vero distinguendumque puto:

Respice Laerten, ut tu sua lumina condas
Extremum fati sustinet ille diem.

Laertes te expectat, et fata quasi moratur, ut ejus oculos claudas. Gronovianam Taciti editionem nondum, quae nostra nunc est infelicitas, vidi. Hinc locum istum, de quo scribis, invenire non potui. Nullus autem dubito quin recte a te sit emendatus. Sed in Juvenalis versu non ausim tibi subscribere. Corruptores enim dicebantur alienorum matrimoniorum subsessores, quod tu non ignoras. Ille noster nuntium Apostolicum palam agit, sed non Episcopum Ultrajectinum. Si duo ista Suetonii exemplaria ne nunc quidem pervenerunt ad Celsissimum Principem Paderbornensem, alia, quamprimum dabitur occasio, submittam. Pudet mei, cum nondum gratiarum officio functus sum apud illum Heroem. Sed illius epistolae, cujus spem faciebas, expectatic me retinet. De nummis consilium tuum est, sive tecum eos ferre volueris, sive permutatione Amsterodamum curare, quod mihi in tanta latrociniorum licentia tutissimum videbatur, ne corriperentur ab iis, ad quos minime pertinebant. Sed tu agito quicquid e re nostra tibi videbitur esse. Id unum mirabar, te sine arbitris eos nolle resignare. Tune potuisti in animum tuum inducere, me hominem esse tarn suspicacem, qui tuam fidem in dubium vocet et integritatem. Indignabar cum haec legerem. Nescis quanti apud me sis, qui non solum tuam eruditionem admiror, et in coelum fero, sed et tuam probitatem suspicio, qui te unum esse illorum antiquorum hominum existimem, cum quo in tenebris micare liceat: qui uni tibi, hoc quicquid lucelli est, aeeeptum fero. Videris injurius fuisse in nostram amicitiam. Sed verbum non addo, cum forte ipse nimia cautione in prioribus litteris meis hunc scrupulum injecerim tibi, maleque de meo in te animo suspicandi ansam praebuerim. Tu quicquid egeris mihi probabitur. Vale, o et praesidium et dulce decus meum. Trajecti ad Rhenum a. d. XVI. Decemb. CICICCLXXII. Carminis tui in laudes fontis medicati aliud exemplum peto, cum hoc abstulerint amici, Francofurti degit Spehnerus verbi divini praeco, cujus doctrinam multi mihi laudarunt amici. Lugduni Batavorum mortuus est celebris Medicinae Professor


page 152, image: s152

Sylvius. Apud Horatium lib. II. Carm. 1. non intelligo qui nam sint illi modi, de quibus canit Poeta:

Motum ex Metello consule civicum,
Bellique caussas et vitia, et modos
Ludumque fortunae. et quae sequuntur.

Hujus vocis in isto loco intelligentiam tuam ut mihi ostendas sententiam rogo. Memini aliquando ex te audire complures Latinas voces oblitteratas, quas ex codicibus antiquis revocasti in lucem; sed eas fugitiva oblivio meae subduxit memoriae. Si quando per otium eae tibi succurrunt, quaeso te ut in chartam illas conjicias, mecumque communices. Iterum iterumque vale.

EPISTOLA CXIV. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Francofurtum.

ANte hos tres dies litteras ad te dedi. Et has, et quas ante misi unas atque alteras, verbosas omnes, recte spero ad te perlatas esse. Nunc quod scriberem vix erat, nisi me et a Justello et Bullialdo litteras accepisse. Hie de te: Elegantissimo Heinsio valetudinem meliorem precor. Ille significat tertium tomum Historiae Ecclesiasticae Henrici Valesii edi, fratrem vero Adrianum in notitia Galliae concinnanda elaborare. Exitum belli putabamus appropinquare, sed nunc audimus spem pacis evanescere. Carolinum Regium fertur obsideri. Me communium temporum respectus sollicitum habet, et nescio quî magis adversos eventus metuam, quam secundos sperem. Medicinam malomm nullam invenio, nisi in litterarum cultu, et tuis epistolis. Quamdiu his bonis mihi frui licuerit, desperationem in consilium non adhibeo. Fac, quaeso, ut crebro de te ac tua valetudine certior fiam ex tuis litteris, si me salvum esse cupis. Nostrae miseriae indies ingravescunt. Deum veneror, ut pax aequis conditionibus redintegretur, utque incolumis nobis redeas, tecumque dearum optimam reducas, aut nos perimus. Vale, virorum et amicorum excellentissime. Nostri omnes te salutant. Trajecti ad Rhenum a. d. X. Dec. CICICCLXXII.


page 153, image: s153

EPISTOLA CXV. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Grarvio. Ultrajectum.

Plurimum sane molestiarum ac sollicitudinis mihi demserunt perlatae ad me hesterno die suavissimae tuae, mi Graevi: metuebam enim ne te subiratiorem experirer, certe ne fuissem gravis atque odiosus, dum Amicum illum tuum Reverendissimum, ut pro meritis fortasse, quia nequiter ac supine res tuas agentem, sic tamen liberius juveniliusque incurso atque exagito, quam aut meae aetati conveniebat, aut tuis, ut nunc sunt, fortunis. Caeterum, cum hoc me liberavit metu peramicum ac mire benignum epistolium tuum, auctor tibi sum, atque adeo impulsor, ut toto nuntiorum grege jusso valere, recta inposterum ad me eas, ubi apud exteros habebis, quae confici sine praecrastinatione oporteat. Nam etsi pedibus aeger debilisque, ut nosti, Mercurios tamen hosce barbatos multis parasangis praeverto cursu: cum domi habeam non quidem Sphingem (haud enim magis sum Oedipus, quam nuntius Apostolicus) sed Pegasum volatilem, cui mandes in posterum licet, ac tuto concredas, quicquid curatum ubicumque terrarum voles. Scripturus proxime ad Principem, non intermittam percunctari an acceperit reliqua bina Suetonii exemplaria: si negabit se accepisse, poterit jactura per te resarciri nova liberalitate. De negotio Heidelbergico non improbari tibi consilium meum, est quod laeter. Egi de eodem iterata scriptione mense, quantum recordari licet, Decembri. Nam in iis, quas ante hebdomadas quinas Spanhemio curandas permisi, rem istam intactam praetermisi, quarum tibi copiam nondum fuisse factam, cnm ultimas exarabas, equidem miror, ipso etiam tacente Spanhemius, ut fasciculum interedisse in via minimum absit, quin persuadear, ut credam. Idem Spanhemius offerebat primo, curaturum sese, si vellem, ut diplomate Gallicano munirer, adversus omnem latrocinii insultum, Coloniensi via ad paternum larem rediturus. Postquam conditionem sum amplexatus, mire diligentem in modum tacet. Nisi missae sunt ab illo litterae, ut et alias factum, Moguntiam per Boinebergium curandae; cum ipse Boinebergius, dum ego thermis Wisbadensibus pedes adfectos immergo, ad plures abierit nuper admodum. Heidelbergae Serenissimum Electorem salutavi, sed in transcursu; Quod is ipse eo die Manhemium profectionem instituebat, meque uti sese comitarer, invitabat. Sed quia comites in via habiturus dicebatur Oratorem Gallicanum aliosque ex nobilitate gentis ejusdem, mihi haud quaquam ignotos, ne calumniatores spargerent fortasse, me cum hostibus patriae quid clandestini consilii esse molitum, haud e re mea sum arbitratus parere Principalibus jussis. quod ille in partem haud optimam mihi visus est interpretari: ipsum ejus Capitolium a Senonibus, non, ut Romanum olim, obsessum, sed vero insessum


page 154, image: s154

penitus vidi et miratus sum, iisdem nempe ab hospitibus, qui de vestro corio nunc ludunt. De te illuc evocando cogitari Ludovicus Fabricius significavit mihi. Sed cum laute te haberi ab Ultrajectinis monuissem, ac percunctanti rationes stipendii aperuissem tui, videbatur haerere quodammodo ac dubitare, an summae isti aequandae Princeps par esset. Si protrahentur in aestatem proximam bella, per occultos cuniculos effectum dari fortasse possit, ut clam Lugdunum inviteris, et poteris frustrari hospites tuos, si iter in Germaniam ad Paternum larem esse tibi instituendum prae te feras. Sed tota hac de re melius e vicinia. Nummorum tuorum onere incommodo me sublevatum vehementer velim: si Francofurtum recurram, qua de re ante Februarias Kalendas proximas deliberati nonnihil statuendum erit, facile invenietur via, qua uterque voti compotes reddamur. quod resignare fasciculum nefas censeam, datum id a me non tam tibi, apud quem licere mihi plurimum non ignoro, quam ipsi Principi, cui reverentiam integram ac sacrosanctam devovi. Jamque me conjecissem in pedes patriam repetiturus, nisi spes haud vana esset suborta, thermarum fomento debilitatem pedum permolestam, si non profligari penitus, in melius certe nonnihil converti posse. De Spehnero nihil inaudiveram. Vivis ereptum jam pridem Lotichium, ingentesque ejus commentarios in Petronium ab haeredibus asservari significatum a me tibi opinor. Elegiam meam in fontem Driburgicum medicatum accipies brevi ex propinquo a me, et quidem multis locis castigatiorem. Nam alteram illam de apibus nostris rege viduatis Elzevirum me absente typis descripsisse denuo, curis secundis a me passim emendatam, audio. De Bibliothecis Germanicis jam indicavi nullam a me visam hactenus codicibus manu exaratis instructam, praeter Spirensem unam, ut mirari subeat, Janum Gruterum tot scriptoribus antiquis editis, nusquam ejus tam vicinae meminisse. Usum illorum codicum nisi procuret tibi nonnemo apud Episcopum, qui Electori Moguntino datus nuper est Coadjutor, ut vocant, vix impetraveris. Ego quidem illa in civitate homines eruditos vix inveni, praeter unum Mauricium elegantis ingenii virum, sed tricis forensibus mire districtum. Fuldam ut excurrerem e re mea non fuit, perdifficili, ut ajunt, itinere, et a latronibus hac rerum facie passim insesso. Quid quod Theodoricus Christianus Plettenbergius, Juvenis non ineruditus, ex Furstenbergia Principis nostri sorore natus, habitasse sese eo in oppido mihi asseveravit, nec quicquam veterum librorum in Abbatia superesse, etsi Gudius noster contrarium mihi jam olim persuasum voluerit. De Erfurtanis codicibus Ciceronis, ut gratificaretur tibi, Boinebergium monebam Francofurti ante hosce binos menses, sed frigidius respondebat, testatus te etiam per litteras eadem de re secum egisse. Sed vir ille, ut mihi est visus, nihil praeter studia politica tractabat, ceterorum aut osor aut negligens. Ad amicos Gallicanos si scribis nonnunquam, velim illustrissimo Montoserio cures significandum, me in angulo Germaniae remotioris constitutum accepisse litteras ejus omnibus officiis cumulatas, quas responso suo fraudaturus non sim, ad meos ubi revertar, propediem. Tum inquiras velim an Glossaria Labbaei prostent typis


page 155, image: s155

descripta, quae tot annos sub praelo typographico haesere. Certe proditura mox ea Catalogus nundinarum vernalium Francofurtanus spondebat proxime. Sed hoc autumno nihil librorum ex Galliis eo advectum. Revocasse me in jus civitatis Latinae complura vocabula, quae hîc illic in schedis meis latent dispersa, verum est: Salmasiumque ea in re videri mihi versatum satis infeliciter plerumque, qui gloriatus sit, se linguam Latinam trecentis et pluribus vocabulis adauxisse. Quale est, quod praefatione libri de Modo usurarum atque alibi in Arnobio contendit restituendum ex vetusto codice, de Vesta ubi agitur, si probe memini, in penetralibus coliginis pro vulgato coeligenis, idque ceu unionem quantivis pretii ambitiose saepius ostentat: mihi autem suborta aliquando suspicio Arnobium reliquisse in penetralibus Trojugenis hoc est Trojanis. nam Trojanum numen Vesta. Ignem Trojanum vocat Lucanus.

Ignem Trojanum et Vestam colit Alba minorem.

Hoc non intellexerunt boni Monachi, qui Arnobium nobis descripserunt. In Horatio modos intelligebam, quibus bellum civicum istud sit gestum, sed mihi sine libris agenti nimium arrogem me hercules ego, si tanquam ex tripode ad quaestiones tuas erudiras respondeam. Locus Taciti de correptore amici est Hist. IV. cap. X. Celer professus sapientiam, dein testis in Baream, proditor correptorque amici. corripere passim Tacito est, delationem instituere. Tangit hanc ipsam rem et Juvenalis alibi: Stoicus occidit Baream, delator amicum, Discipulumque senex. credidi in eadem narratione apud Juvenalem occurrere, Nemo malus felix, minime corruptor: itaque correptor reponebam, cum meminissem varie tentatum locum. sed si de Celere non agit is locus, ipse conjecturam damno. Vides quam familiariter tecum agam, qui nihil illorum premam, quae in buccam veniunt dum confabulationi argumentum qualecunque praestetur. Litteras tuas, in quibus locum unum alterumque mihi ex Culice Maronis proponis enodandum, Moguntiae reliqui. Nec Virgilius est ad manum. illud fideris aestu in editionibus nonnullis exhiberi reor. Hagam reversus sententiam meam ne ignores operam dabo. In Epistola Penelopes, quod reponis tu pro jam, optime ad sensum facit, sed abit longius a vulgata lectione. Cogitabam aliquando exaratum primo fuisse, ut jansia lumina claudas, vel condas, nam utrumque est in scriptis: unde jam sua promanarit: cum reponi debuisset hiantia lumina, et hiare hac significatione Nasoni locis compluribus, Propertio, Statio, Tacito, aliis restitui. iare legitur passim sine aspiratione in vetustis exemplaribus: umbra Cynthiae apud Propertium. lib. IV.

At mihi non oculos quisquam inclinavit hiantes. ubi nunc euntes perperam. Vellem plura subjungere, sed jam epistolae limites excessi. De Daumio te nuper sum percunctatus, an is Lipsiae sedem fixerit. Habuit Barthius vetustam catalectorum editionem, quae multum a libris nostris discrepabat. Hanc erui posse vehementer velim. Vale, mi jucundissime, Wisbadae in agro Moguntino CICICCLXXIII. VII. Janu. Gregor.

De Jacobo Gronovio ad successionem cathedrae paternae Leidam evocato falsos esse rumores amici monent. Schultingianarum in Senecam patrem notarum


page 156, image: s156

exemplar fore, ut mihi seponeres, eras pollicitus jam pridem. Si promissi es oblitus, Elzevirius erit rogandus, ut tuas vices hîc praestet nobis.

EPISTOLA CXVI. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

Ante hoc octiduum verbose sic satis tecum agebam, Vir Clarissime. Egeram et Novembris XXVII. die, missis ad Ezechielem Spanhemium litteris, quas tibi traditas jam pridem oportuit, uti et illas, quae die X. Decembris non minus copiosae a me sunt exaratae, demandata illarum curarum sparta nostro Elzevirio. Si neutrae harum in manus tuas pervenere, pensare id qualecunque jacturae est, sedulus conabor. Opinor enim a famulo utramque esse descriptam, etsi nihil complectebantur, praeter confabulatiunculas haud magnae rei, sed quibus aurem non praebere fortasse malis alibi utilius occupatam. Hoc monendum duxi in antecessum, cum Laconico epistolio a. d. X. Decembris exarato teneri te desiderio mearum impense testeris. De rebus tuis privatis denuo ubertim postremis meis egi, ne nunc exspectes, ut recoctam hanc cramben rursus tibi apponam. Ego propediem hinc pedem movebo, Coloniensi, ut reor, via ad vos rediturus. Calamitas patriae nostrae plurimum me adfligit, de qua nunquam cogito, cum cogitem tantum non assiduus, quin tu oculis meis animoque obverseris. Vale, suavissime amicorum. Wisbadae in agro Moguntino. a. d. IV. Janu. Anni CICICCLXXIII. quem tibi mihique fortunatiorem precor illo, quem proxime damnosissimum exegimus. Video Lipsium aliosque Rudolphi Agricolae observationes in Tacitum ad partes frequenter vocare; quaenam sint illa observata doceas me velim, et ubi edita. quas illi conjecturas Agricolae esse opinantur, illae sunt vetusti codicis lectiones.

EPISTOLA CXVII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Francofurtum.

Respiro, cum tuas video litteras. Nam quamvis animo non sim infirmo et abjecto, quem dudum composui ad omnes injurias fortunae moderate ferendas, non possum tamen non florentissimae hujus reipublicae maximis calamitatibus, quae indies magis magisque exacerbantur, dolere. Expectatione pacis sustentor, quae sola istis acerbitatibus mederi potest, et jacentem patriam recreare, cujus incundae consilia utinam susciperent [Gap desc: Greek words] , ne funditus


page 157, image: s157

pereamus. Armis ut expediri salus possit non video: haec nisi ponentur, poni autem posse conditionibus non iniquissimis multa sunt quae fidem mihi faciunt, nihil nobis promitto, nisi propagationem miserrimi temporis, et majorem malorum cumulum. Faxit deus, ut vanus vates sim, et hoc metu defungamur. Tuis epistolis erigor et confirmor mirifice. Nam in tuo consilio et prudentia, maxime vero in tuo amore sunt mihi omnia. De Heidelbergensibus rebus jam ante saepius tibi scripsi. Spero litteras illas tibi redditas esse, ex quibus cognovisti, puto, meam rationem a tuo consilio non discrepare. Scripleram in eandem sententiam Spanhemio, antequam primae tuae de hoc negotio ad me perferrentur, quod trahendum duco. Hinc enim me non commovebo, quamdiu durare poterimus, et nos tueri. Nihil poterit acerbius mihi accidere, quam si dulcia haec arva mihi essent linquenda, et praesertim si tam longe removerer a te, quo nemo mihi carior est, et in cujus benevolentia et fide praecipuum praesidium mihi positum esse decrevi. O deus ne diem illum videam! De munere Herois Paderbornensis ad me perferendo quicquid statueris mihi probabitur. Maximum quoque mihi erit, quicquid est, quod a tanto Principe datur. Tu modo, qui in ejus gratiam me posuisti, fac ne in ingrati animi suspicionem incurram. Gratias autem quî sapientissimo antistiti possim agere non video, ante quam ejus epistolam, cujus olim spem fecisti, et quae omni auro mihi carior erit, habuero. De Falconerii dignitate quae narras tanto me gaudio affecerunt, quantum me ex ulla re aut nuncio in tanta rerum perturbatione capere potuisse nunquam mihi passus essem persuaderi. Nam a multis annis ingenium ejus admiror, amoque unice. Jampridem Suctonium et ipse et alii amici Florentini haberent, si per hanc belli tempestatem ullum potuisset efferri: ne Parisios quidem, quod mireris, mittendi quibus volebam facultatem potui adhuc invenire. Commisi quidem nobili cuidam superiore aestate tria exemplaria Illustrissimo Duci Montoserio (cui plurimum debeo, quod paucos ante dies denuo ille duci Luxemburgio me commendaverit,) tradenda, sed is initinere decessit, libri vero perierunt. Quamprimum maria, fluvii, itinera nobis aperientur, ne officium meum desiderari aut accusari possit operam dabo. Te quaeso, ut Falconerium, si quando ei scripseris, mei erga eum studii voluntatisque certum esse jubeas. Boecleri gratulor manibus de tam elegante genero, quem ex tuis litteris cognovi. Capellanus et Cuperus, quae per me tibi significari jusserint inferius subjeci. Istius Vorstii indicem Cornelianum nunquam vidi, quem vero videre olim memini, alterius, credo, Vorstii erat, et non magnae rei. Nec Sulpitium Severum, nec Valerium Maximum Vorstii illius potui nancisci. Nec mirum: his mercibus enim hîc nullum nunc pretium, sed bellorum apparatui. In Ciri Virgiliana, cura patiar tabescere tali, nihil pulchrius, nihil certius potuit excogitari. [Gap desc: Greek words] . altera quoqne emendatione filia versuram nihil ingeniosius, quanquam tam veram eam praestare non ausim, quam priorem. Vulgata sane scriptura: millia visuram ferri non potest. Locum Taciti tandem inveni. nullus interpretum, quos ego vidi, tuam emendationem occupavit. Recte autem te


page 158, image: s158

vidisse scribendum esse correptor pro corruptor censeo. In codem libro Histor capite 64. legitur: Nec militum animus in gaudium ac formidinem permotus, bellum volvebat. Reges bellum volvunt seu meditantur, non milites. Alias rationes mitto, quibus haec vulgata lectio potest exagitari. Credo Taciti manum fuisse: Nec militum animus in gaudium ac formidinem permotus. Bellum volebant. In Annali XV, c. 14. Iocus est vexatus ab interpretibus, uti ex Gronovii editione videre licet. Sic vulgatus: Adjecisse deos dignum Arfacidarum. corrigendum existimo: Adjecisse deos dignam Arfacida rem. Codicis Rodulphi Agricolae ubi copia facta fuerit, spero te non paucas mendas illius ope ex praestantissimo scriptore deleturum. Apud Tullium in epistolis ad Atticum lib. III. 15. editur constanter: Nolo commemorare quibus rebus sim spoliatus, non solum quia non ignoras, sed et tam ne scindam ipse dolorem meum. exponunt interpretes, ne exasperem, adducto Lucretii loco, qui dixit curas scindete animum, quod plane [Gap desc: Greek words] Emendavi, ne rescindam dolorem meum, ut rescindere vulnus. A Daniele Huetio habeo litteras plenas suavitatis et amoris, a Francio vero elegiam pulcherrimam de communibus his patriae temporibus, quae tibi non poterit non placere. Typis autem, si Plumerus vera narrat, mandabitur propediem, et faxo ut ad te perferatur. Quae de Reinesio scripsisti verissima sunt. In Latinis melioris aetatis scriptoribus pauca praestitit digna tanti viri eruditione. In iis diligentissime observavit, quae pertinent ad cognitionem hominum, temporum et locorum: sed interioris linguae delicias et reconditam elegantiam nunquam perspexit. Sed [Gap desc: Greek words] Redemit hanc ignorantiam multarum rerum et inprimis omnium saeculorum historiae et morum ac rituum, nec non Graecae linguae exquisitissima notitia. Miratus sum Daumium passum esse prodire illas epistolas, in quibus miserrime vapulat. Eadem perversitas est Nesterorum. illorum ruditas, cavillationes, pueriles errores corripiuntur asperrime: Haec omnia tamen ipsi publicarunt, pulchrum ducentes a tanto viro aeterna nominibus suis stigmata esse inusta. Nihil autem in illis epistolis, nisi quod pertineat ad [Gap desc: Greek words] . ea quoque non multa sunt. Sed justum volumen est earum, quas ad Hofmannum et Rupertum scripsit, plenum variae reconditaeque eruditioms, quod tu summa cum voluptate leges. Bosius aliquot tomis ad varios datas [Gap desc: Greek words] litteras edet, quos cupide expecto. Misi nonnullas etiam, quas ad me scripsit, nimirum, in quibus fuit aliquid dignum lectu. Dresdae apud Frisium feruntur inscriptiones ejus antiquae et alia upera postuma. servari, quae non sine demmento rei publicac in tenebris jacent. Lambecii de Caesarea bibliotheca non nisi romum 1. habeo, reliquos videbo, ubi pax nos respexerit, ut spero. Indicis librorum, quos superiore anno ex Italia accepisti, si penes te est, fac quaeso ejus mihi copiam. Nam meus periit mihi in istis turbis. Cras internuncius noster Nedercasselius contendit Lutetiam, cui commisi duo Suetonii exemplaria, tradenda Illustrissimo, duci Montoserio. Vale, amicorum Princeps, et me ama. Trajecti ad Rhenum a. d. XVI. Jun. CICICCLXXIII. quem tibi feliciter volo decurrere. Daumius non Lipsiae agit, sed Cygneae, sive Zwiccaviae.


page 159, image: s159

Capellanus in litteris D. XX. Dec. CICICCLXXII.

Si quelque ehose me Pa adouci, cest Monsieur Hensius, de la sante du quel jestois en peine, et due je suppose bonne, puisque vous ne me la rendes pas douteuse par vostre letre. Si vous luy escrives, je vous conjure de la bien assurer de ma constante et ardente affection, et de luy dire, que le Gouverneur de Mons. Oxenstrern me vint bien rendre sa lettere, mais me met de sa part entre les mains. Ses divers vovages a et que je voy luy auront produit une grande moisson de matieres exquises a illustrer ses Observations, et encore les vostres, jel' en felicite et auec luy la republique de lettres. Dites luy aussi, que coe que j'avois preueu de la Gratification de 1671. est arrive par les obstacles principalement, que sa facon de la recevoir y a apporte. Il s'en consolera aisement, comme d'un petit interest. perdu.

Gisbertus Cuperus Daventria Non. Januar. CICICCLXXIII.

Commentarius in Apotheosin Homeri ad umbilicum perductus est, et, ni diritas acerbitasque temporis obstaret, jam typis describeretur. Multa illi, ut a te discessi, quae rem vestiariam, nummos et marmora illustrant, addita sunt, de quibus singulatim nunc agere non vacat. Ab Italis, quos symbolos collaturos Clarissimus Heinsius (quem rogo nomine meo salutes) et Panciatici fecerunt spem, nihil recepi. Editioni tamen moram non facient, si modo pax cum Gallis aliisque fundata sit. Non enim vereor, ne viris eruditis opera illa non placitura sit, tot praesertim observationibus ditata.

EPISTOLA EXVIII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

COloniam Ubiorum ut perveni, nihil habui prius, quam praesente Spanhemio nostro, resignare fasciculum, cui nummos tibi destinatos Princeps Celsissimus incluserat. Invenimus autem Philippos Hispanicos XXV. quorum singuli senis Joachimicis sive thaleris vestratibus aestimantur. Scribo igitur hisce nunc ad Elzevirium, ut si qua possit via, Joachimicos annumerandos tibi curet quamprimum ex illa pecunia, quam meo nomine nuper a praefecto aerarii Amstelaedami accepit. Sin quid improvisae difficultatis offeretur, ne res ista procedat tua ex sententia, vel aliunde pecuniam annumeratam tibi mavis, ejus rei certiorem me facito quaeso quamprimum. Possunt nihilominus mitti litterae ad Elzevirium, cum sit in iis, quod scrie ipsum oporteat. Ad tuas vero longe jucundissimas propediem curatius rescribam. Nunc fatigatum de itinere et dubiae valetudinis, quas intempestum ac crudum coelum in via nonnihil adflixit, quieti me totum permitto: substiturus per dies nonnullos in hac civitate, dum respirem nonnihil, et clementiora coelum in Brabantos mos cogitanti promittat. Excutiam officinas librariorum ac veteres bibliothecas


page 160, image: s160

ante meam hac ex urbe digressionem, si quid inde fortassis eruditae supellectilis in ususmeos corradi possit. Velim et Manuscriptos codices aere meo paratos, si qui venales occurrent. Possis tu, credo, consilium hoc meum fovere, si indicaveris, unde sis nactus tuos illos, quos ab Amico apud Ubios olim coemptos tibi memini te significare. Sed vix est ut ultra octavum abhinc diem hîc subsistam, nisi aut atrocitas hiberni coeli, aut valetudo nolentem hisce sedibus aliquanto diutius me adfigant. Antwerpiae viros eruditione praestantes si quos nosti, quibus compellatis operae pretium me reare facturum, eos quoque nominatos per te ac descriptos mihi velim. Boinebergium ad plures abiisse jam intellexisti, credo, ex meis: quarum nullas periisse in via existimo, praeter unas Spanhemianae fidei concreditas. Video enim illum non satis meminisse cas an acceperit, cum tamen sibi redditas fuisse ad me perscripserit Index in Cornelium Nepotem, quem vidisse te ais, est ejusdem Vorstii, qui Valerium Maximum, commentarios de Latinitate falso suspecta aliasque non dissimilis argumenti dissertationes nobis dedit. Est autem ante hoc decennium Lipsiae editus. Valerium Maximum ejus tibi destinatum mecum sero, sed inter alios libros Moguntiae relictos, dum ego in thermis Wisbadensibus haereo, inclementer satis habitus a muribus: poterit etiam, credo, resarciri damnum. Codicibus Valerii vetustis non nisi duobus est usus ex bibliotheca sereniss. Electoris depromtis: Vorstius tamen plura castigavit eo in scriptore, quara Pighius, Lipsius ac Carolus simul. ad Daumium exaratae a me litterae perierunt quantum video. Francofurto enim Lipsiam sunt missae: ubi inter tabellariorum manus haerere pergunt. De inscriptionibus antiquis Reinesii, inter manus doctissimae Virginis Christianae Frisiae sibi visis in Saxonia, sum edoctus ex animadversis Axenii in Phaedrum. Ultimis igitur litteris virum illustrem Henricum Frisium sum adhortatus, ut et illas, et si quae alia possidet Reinesiana, necdum typis descripta, ea publico ne invideat. Videbo quid sit responsurus. Tollium nescio quibus de causis motum loco a Gaudanis, Ryckius ad me perscribit. Illustri Capellano officia, quaeso, mea et cultum constantissimum perscribe. Quod proceres Lutetiae iniquius ferant, me ad Regis munificentiam manus habuisse minus faciles, concoquendum mihi erit, ut aliae horum temporum molestiae. Nesciunt illi, quibus cum ingeniis apud nos sit conflictandum. Grotium videremus fortasse etiamnum in re florente, nisi suspectum atque invisum sese is reddisset nimio partium Gallicanarum studio, intempestive prorsus, quibus ego artibus perire nolim. Vale, Mortalium jucundissime, et propediem prolixiores a me expecta. Coloniae Ubiorum pridie Kal. Febru. Greg. Anno CICICCLXXXIII. Epistolam Principis Paderbornensis tibi promissam necdum recepi. Omnis Paderanus tractus insidetur a Caesariano milite, quod ille licet ferat iniquissime, tamen confirmet animum oportet adversus hosce fortunae saevientis insultus. Monui illum ante hosce XII dies promisserum, sed nihildum responsi ad me perlatum est hactenus.


page 161, image: s161

EPISTOLA CXIX. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Coloniam.

Omnes tuas accepi, praeter eas, quas ad Nobilissimum Spanhemium misisti. Novissimae tuae prid. Kalendas Februarii Coloniae exaratae mihi reddebantur, cum noster tabellarius ad vos iturus itineri esset accinctus, ut vix hos paucos versus mihi liceat expedire. Proxime pluribus tecum agam, si quo litterae curandae fuerint cognovero. De argento multum te amo. Scribam ad Elzevirium, ud id certis numeret hominibus, simulque tuam epistolam mittam cum primum tutissime potuero; ante proximam Solis vix erit, cui recte dare possim. De tua valetudine, quae me mirum in modum sollicitum habet, velim certior fieri, et in primis num illae thermae Wisbadenses debilitatem pedum sustulerint, minuerintve, quod spero voveoque. Antiquos codices Coloniae propositos inveni in taberna vilissima, quae est ad portam Pontificum, (Psaffen port) proxima Kalcovii typographi non ignobilis aedes. Ponderantur ibi membranae, non aestimantur. Libra duodecim aut tredecim, nisi fallor, obolis est. Antwerpiae, qui in censum cruditorum hominum referri possit, nunc neminem novi, nisi Patres Societatis Henschenium et Papenbroeckium, quos velim peramanter meo nomine salutes. Apud generam Gevartii videbis nummorum antiquorum non poenitendam copiam. Ex illo cognosces, quid fiat soceri Antonino, cujus edendi curam in se susceperat Steenbergius, et cujus primum folium ante complures annos jam vidi typis consignatum. [Note: Vide ad Lipsii Epist. DCLXXXVIII.] Bibliotheca Chistetiana, et inprimis Plinius ille vetustissimus, ad quos pervenerit, spero me ex te intellecturum. Si in Tullianos antiquos codices Coloniae incideris, aut etiam Suetonii, fac, quaeso, resciscam, ut et num Quintilianus ille antiquissimus in bibliotheca cathedralis Ecclesiae, cujus mihi nunquam inspiciendae copia facta est, eriam nunc reperiatur. Jactura duorum exemplarium Suetonii, quae noster Antistes curanda susceperat, sarciam simul ac per temporum iniquitatem licuerit. O beatissima Dearum pax quando nos respicies? Vereor ut pertinaces in sua mala sint tui cives. Nostri Galatae nunc novae se expeditioni accingunt, ad quam eos hoc hibernum sydus invitat. Sed haec mittamus. Tu vale, nostrum decus unicum, et si me salvum vis, cave te viae des cum periculo valetudinis, non tui saltem causa et litterarum, quarum salus in tuo capite his certe in terris vertitur, sed et mei et omnium, quos amas. Iterum vale. Trajecti ad Rhenum a. d. III. Febr. CICICCLXXIII. Nobilissimo Spanhemio velim salutem plurimam dicas. Heidelbergense negotium video refrixisse. Epistolae tuae, quae intercidit, exemplum fac habeam. Omnes enim tuae mirifice me recreant. Sed non licet plura. Haec scripsi [Gap desc: Greek words] .


page 162, image: s162

EPISTOLA CXX. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

DE meo in Ubios adventu certiorem te feci. Vir Clarissime, ante paucos dies. Ceterorum cubiculo quod haeream hactenus adfixus, nondum licuit excutere librariorum officinas aut scrinia bibliothecarum veterum, sed fiet quamprimum frigus hoc valetudini meae inimicum plus satis desinet saevire. Meas omnes opinor tibi redditas esse: dubito tamen de iis, quas Moguntiae Novembri mense per Spanhemium ad te curaram. Nec ipse satis Spanhemius recordari visus est, quid iis sit factum. Istius epistolae apographum superesse penes me reor: quod ad te mitti poterit, si ipsam epistolam non accepisti: locum ex Culice Maroniano a te mihi propositum inspexi: videoque sideris, quod conjeceras, in editionibus nonnullis exstare. Annotasse et me nonnihil ad eundem recordor locum, sed quid annotarim meminisse non possum: nisi quod puto visum oportere scribi, magnos sub sideris aestus, ut vitetur ingratus auribus concursus vocabulorum in eandem terminationem desinentium, limo magno, quod a tersioribus scriptis exterminari solet. Etiam in Ciris loco, utpote mendoso, aquam hasisse mihi jam olim scio, nec expertem conjecturae a me relictum: sive leves coetus reposui pro novis, sive novo aere. nam illud Auxerit etiam mihi tum in mentem, venisse suecurrit. Hagam Comitum reversus, ubi relicti sunt a me codices Maroniani, quod fiet propediem, plura et certiora faciam ut cognoscas. Et haec quidem ad litteras tuas, quas Moguntiae acceperam: venio nunc ad postremas. In iis approbari abs te illud in Ciri Maroniana restitutum cura pro scoria, laetor. Illud filia haud minus verum esse censeo, dum quid melius proferatur aut a te, qui mihi instar multosum es unus, aut ab aliis: nam quod propius ad vulgatam accedat scripturam non invenietur, puto, nihil. visuram friget omnino, nec exprimit, quod hîc a Charme dici poeta voluit. versuram habet suam elegantiam. sed quis sine veterum librorum adminiculo veritatem feliciter indaget? ubi saepe nobis cum figmentis ac larvis monachorum est luctandum. Emendavi etiam complura in hoc poematio, etsi membranis destitutus, quae cum apud me vidisset [Note: Jacobus Tollius, olim Heinsio a manu.] Ausonianus editor, pro jure familiaritatis, quae inter nos fuit, ex parte sibi ea vindicanda duxit. quale illud vers. 132. ab initio. O nimium cupidis, si non inhiassent ocellis. ubi in Ausonio suo in Profess. 1. reponit Minoem inhiasset. uti margo codicis mei, quem utendum acceperat a multis jam annis prae se tulit. sed de his alias. De correptore apud Tacitum si ambigis (quem delatorem Bareae Sorani Juvenalis III. Sat. 116. vocat, quod tantumdem est) vide quaeso cundem Tacitum Ann. III. c. 49. C. Lutorium Priscum. corripuit delator


page 163, image: s163

etc. ubi plura ad rem cap. 66. Silanum Mamercus Scaurus, Junius Otho, Brutidius Niger simul corripiunt, objectantque etc. lib. IV. c. 19. Hos corripi, dilato ad tempus Sabino, placitum. c. 66. accusatorum major in dies vis corripuerat Varum Quintilium. Lib. VI. c. 40. AEmilia Lepida a delatoribus corripitur Lib. XII. c. 42. Vitellius accusatione corripitur deferente Junio Lupo. Hist. 11. c. 84. passim delationes, et locupletissimus quisque in praedam correpti. Hist. 1. c. 64. omnino rectius est, quod reponis addita distinctione, bellum volebant: vide tamen ne bellum volvebant defendi possit, quod et Annalium 111. c. 38. sic sit locutus. et Hist. 1. c. 54. liber scriptus, quo sum usus, mox eadem acrius volvebant, non vulebant. Eodem capite 64. lib. primi locus est foede depravatus, non quidem in bello, sed pro pace tendebantur. Monachum aliquem illepidum insubidumque hîc agnosco, non argutissimum Tacitum: sed tu videris. Annal. XV. c. 14. Adjecisse Deos dignum Arsacidarum haud dubie corruptum est. et dignus a Nasone nonnunquam jungitur cum secundo casu ad exemplum Graecorum, uti annotatis ad illum ex codicibus vetustis monui hîc illic, a Tacito nunquam. corrigebam ego, Adjecisse Deos dignum vi Arsacidarum simul et de legionibus Romanis statuere: vi enim omisere librarii festinantes, ac aliis apud nostrum locis, quod illi pro potentia usitatum passim; eamque conjecturam fulciebam altero loco Annal. 11. c. 3. Ejus filius Artaxias, memoria patris nobis infensus, Arsacidarum vi seque regnumque tutatus est. Nihil familiarius apud Cornelium hoc loquendi modo. sed MS. codex hîc vehementer turbat, in quo: sed opperiendos sibi fratres Pacorum ac Tiridatem rescripsit, locum illis (recte, non illum) tempusque consilio destinatum, quo de Armenia cernerent. quod se fastigioque dignum Arsacidarum simul et de legionibus R. statuerat. satis quidem concinna haec, modo ne interpolata a manu non Corneliana. Abit enim nonnunquam longius a vulgatis libris hic codex, etsi scripturam ut plurimum congruam solet exhibere. certe scribendum, illis locum tempuaque, non illum cum vulgatis exemplaribus est mihi in comperto, et dignum Arsacidarum magis placeret, si Vologeses ageret de se solo, sed cum fratres quoque suos complectatur hac oratione, Arsacidae non videntur movendi loco. Digna nihilominus sagacissimo ingenio tuo conjectura. Altera autem illa in Cicerone verissima, si quid video, de rescindendo dolore. obductos annis rescindere luclus restitui ego in Nasone ex antiquis libris. Ceterum, ut me pascas in posterum hisce deliciis unice inhiantem, ecce locum unum alterumque ex maxime mendosis apud Cornelium, quales ego complures non infeliciter mihi sum visus in integrum restituisse. Hist. 11. c. 21. In eo certamine pulcherrimum amphitheatri opus situm extra muros conflagravit, sive ab oppugnatoribus incensum, dum faces et glandes ac missilem ignem in obsessos jaculantur, sive ab obsessis, dum per tormenta regerunt. postrema longe aliter in scriptis codicibus concipiuntur. Rhenani codex et Florent. Pichenae, dum reportans gerunt. Noster autem, dum in hostes ingerunt. per torta contracte fuit exaratum pro per tormenta. sic hosta pro honesta, omnis pro communis, taliaque complura, quae passim apud nostrum peccantur ab antiqua manu. Tormentis autem faces et hastae ardentes excutiebantur. MS. Jacobi Gronovii,


page 164, image: s164

per portas egerunt, quae et ipsam conjecturam nostram confirmant. En simillimum locum Annal. 11. c. 81. erigi scalas jussit: alios tormentis faces et hastas incutere. Hist. c. 23. adactae tormentis ardentes hastae. sed ad alia transeamus. De moribus Germanorum. c. 31. Jamque canent insignes, et hostibus simul suisque monstrati. locus vexatissimus. Vide interpretes, et quae illi de canis capillis. Interim scribe meo periculo: jamque cani, ut insignes, et hostibus simul suisque monstrari. cani pro canuntur: monstrari pro monstrantur. De hoc Germanorum more supra Cap. 2. hujus libelli: fuisse apud eos et Herculem memorant, primumque omnium virorum fortium ituri in praelia canunt. Plura illic apposite ad rem praesentem. De Batavis: Hist. IV. c. 18. ut virorum cantu feminarum ululatu sonuit acies. Hist. V. c. 15. de Germanis: Nox apud Barbaros cantu aut clamore, nostris per iram et minas acta, quae lucem foenerantur ex superioribus, uti et illa Ann. 1. c. 65. Nox inquies, cum barbari laeto cantu subjecta vallium complerent. Ann. IV. c. 47. de Thracibus, simul in ferocissimos, qui ante vallum more gentis cum carminibus et tripudiis persultabant, mittit delectos sagittariorum: sunt enim isti cantus, quibus gesta virorum fortium celebrabant. de Arminio sub finem Ann. 11. praeliis ambiguus, bello non victus, caniturque adhuc barbaras apud gentes. Tetigit et ritum Valerius Flaccus Lib. VI. vers. 96. de Corallis:

Praelia nec rauco curant incendere cornu:
Indigenas sed rite duces et prisca suorum
Facta canunt, veterumque viris hortamina laudes.

Sequentia etiam depravata, quid enim sibi vult, haec prima semper acies usu nova? Nisi fallor, visu obvia. oculis hostilibus exposita. Ex praecedentibus patet, hosti monstratos fuisse. atqui non poterant monstrari, nisi acie in prima collocati. sunt infinita alia. sed obtundi te nolim hisce quisquiliis. proxime oblitus sum te rogare, ut scripturus ad Illustrem Capellanum, ne graveris percunctari virum optimum, an acceperit Wieri opera, quae ego ante hosce decem menses ad illum misi, opera Bernartii illius usus, qui Regis Christianissimi res apud foederatos Belgas tum agebat. Francii oppido elegantem Elegiam typis Plumerianis descriptam vidi, unum illic amico nostro excidit aliud agenti, quod emendatum velim. Meam ejusdem argumenti ex secunda editione si non vidisti multo castigatiorem, ut videas operam dabo. Reinesium maximi facio, si non in omnibus, in plerisque tamen. Meae ad Daumium Lipsiam missae perierint haud dubie, nisi is amicos habet ea in civitate, qui litteras ad illum curent perferendas. Falconerius nondum videtur satis deliberasse super aula Romana; plura volebam, etsi verbosus jam plus satis, sed urget tabellarius. Tu vale, mellitissime amicorum. Exarabam apud Agrippinenses Colonos. CICICCLXXIII. a. d. 111. Februar. Proxime excidit monere, si quas hac ad me velles, eas ut inscriberes heredibus Johannis Baptistae Colpini. De munere Principis Paderbornii tum agebam: quam crambem nunc recoctam tibi non appono. Hasce jam exararam, cum Spanhemius ad me mittit epistolam, quam vides: causatus eam aberrasse nescio quo fato ac neglectam haesisse tanto tempore suis in scriniis. Hunc quoque igitur nuntiis Apostolicis annumeremus licet.


page 165, image: s165

EPISTOLA CXXI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Coloniam.

LItteris, quas pridie Kal. Februarii apud Ubios exarasti, e vestigio respondi; certioremque te feci qua in taberna veneant veteres membranae. Nunc expecto numquid inveneris tibi nobisque profuturum. Non longe post binas tuas accepi, unas a. d. 111. Februarii, [Note: Has nos suo loco reposuimus n. CXI.] alteras XXIII. Novembris scriptas, suaves omnes, salsas, conditasque omni genere elegantiae ac doctrinae. Ita mihi amor tuus sit proprius, ut illae me mihi reddiderunt, animumque a sensu malorum, quo cruciatur acerrime propter res perditissimas patriae communis, et praecipue hujus urbis, quae indies fiunt deteriores, ut sisti vix possit, non solum avocarunt, sed et exhilararunt mirifice. Eram his nunc responsurus verbosius, et optimis tuis elegantissimisque observationibus repositurus tenues quasdam vilesque, quas fert meus agellus: sed interpellabar ab adventoribus Gallis, ut vix nis paucis expediendis vacare possem. Proxime videbis uberiores. Jam ista habe, quae scire tua interest. Nummos numeravit Elzevirius cui jussi. Principi primo quoque die gratias agam, et ad te mittam, si etiamnum te Coloniae sedere cognovero. Auctor vero tibi sum, ut clementiorem aerem ibi expectes; ne tanta coeli injuria dubiam tuam valetudinem gravius affligat. Capellanus in litteris, quas hodie accepi, haec de te scripsit amantissimis verbis: La foiblesse des jambes, que M. Heinsius retient a ces Bains d'aupres Mayence, me met en peine; mais ne me surprend pas. Son voyage de Moscoue ordonne avec asses d' inhumanite pour un corps aussi languisant et maladif, que le sien, m' avoit fait craindre pis, et j' admire quil en soit revenu quitte a si bon marche. Puisque vous luy pouues escrire, tesmoignes luy, je vous conjure l' inquietude ou je suis de son estat present, et l' indignation, que j'ay de ce qui ce passa Pannee derniere de deca sur son sujet, faute d'auoir entre dans mon sentiment. Qui l' guerisse a cela, et quil jouuisse doucement de la haute reputation. Haec optimus utriusque nostrum amicus, cui praecipue mea domus debet hoc otium, quod ei fecit commendatio Illustrissimi Ducis Montoserii; ut instar illius Pindaricae eximia praecipue quadam fortuna fruatur. Sed cogor abrumpere perquam invitus. Vale, Amicorum et omnis elegantiae Princeps. Nobilissimo Spanhemio salutem plurimam meis verbis dic, quaeso. De patria tua civitate quae mones, firmant animum meum, si modo res facultatem sit habitura. Gallica arma in Germania minime dicuntur frigere, sed in oculis Brandeburgensis exercitus aliquot oppidula expugnasse.


page 166, image: s166

EPISTOLA CXXII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

ACcepisse te munus ab Elzevirio, quod Princeps optimus per me tibi voluit oblatum, laetor impense, mi Graevi. Reliquum nunc est, ut et gratiarum tu defungaris actione, et resciscat ex te Princeps non tantum de perlato ad te munere rem omnem, sed ipsam quoque muneris summam uti apud illum ne dissimules, quo securitati meae consulatur. Tibi interim hanc qualemcunque munificentiam gratulor quae nisi opportune admodum in te redundasset, vix speranda nunc foret, ut sunt tempora. Nactus enim hospites Princeps prorsus, Cyclopios, per quos miserrimum in modum facultates ejus atteruntur: vix relictum sibi videt unde sustentetur ipse, ne dum quod amicis bene merentibus largiatur in posterum. Nimis vicinum nempe se sentit Mantuanus noster miserae Cremonae, hoc est Monasteriensibus ac Ubiis, unde fons omnis malorum in nos sese exoneravit. Provocatus meis litteris jam tertium quartumque Princeps idem, cetera mire officiosus, pertinacem in modum tacet, totus, ut reor, in contemplatu calamitatis suae. Inde meis solatiis quia avellendum despero, ipse quoque silentium indixi mihi, dum benignior fortuna respiciat rempublicam. Totum jam poene mensem haesi in Ubiis plane otiosus, immo nil agens. Nam neque codicum manu exaratorum quicquam venale offendi, sive in locis ab te designatis, sive alibi per hanc civitatem, nec incidi in bibliothecas; unde tale quid eruendum se mihi praeberet. Ad scrinia cathedralis ecclefiae cum aditum frustra per varios amicos tentarim, vix tandem spes nunc ante triduum est facta voti consequendi, sed lenta admodum, quaeque de die in diem protrahatur, ac proinde inter res dubias numeranda. In Laurentiano Gymnasio libros variis locis jacere dispersos audio, esse tamen in iis codices quosdam vetusta manu descriptos in membranis non inficiatus est ille, qui bibliothecae catalogum aliquando se concinnasse nobis narrabat, sed in quem volumina, quae dixi, scripta non essent relata, ut hîc quoque frustra fuerim. Libros tamen editos non exiguo numero corrasi in bibliopoliis, et sum praestinatus. Frigus hoc continuum et valetudini meae prorsus inimicum non permisit hactenus, ut reditum ad vos promoverem, quo mire infestatus fui, dum secundo Rheno devehor ad Ubios, cum thermas Wisbadenses satis benignas, sic ut viderer prorsus convaluisse, expertus essem paulo ante. Sed non potest tam male mecum agi, ut non agatur multo pejus cum republica, unde fit, ut ipsa valetudo me futuri securum praestet quodammodo, cum et vitae diuturnioris per illam sim incertus, et quicquid facultatum accisarum ex publico hoc naufragio in tutum subduci a me potuit, responsurum sperem decurrendo tam exili stadio. Da igitur effectum, quaeso,


page 167, image: s167

pro virili, ne optimus Capellanus, cujus ego viri longe integerrimi sanctissimam fidem meique studium incomparabile assiduus fero in oculis, intempestivis curis mea de causa exedatur. Regis munificentia cum toto decennio potuerim uti, utpote patente ac oblata quotannis, non tamen usum me scit ille unus omnium optime; ac solo honore contentum vixisse: ipsam liberalitatem dilatam, dum emersus ex privatis litibus ac assertu haereditate paterna nuntium mitterem publicis negotiis, quod unice optavi semper, meque totum mihimet ac Musis vindicarem. Ex quo aula Gallicana foederatos Belgas odisse coepit, ac bella in illos meditari, si et ego istic frigere coepi, non est, quod fectam mihi injuriam querar. Crediderunt enim inter bonos cives me numerandum, idque haud immerito, Regii Ministri, ut pro insigni sit elogio, nullo apud illos loco esse; qui patriae meae jugulum nunc petunt. Praeteritorum uti mihi grata semper erit memoria, ita praesentium ut facile obliviscar status cum popularium meorum minime felix facit, tum alia adversa, quorum haudquaquam ignarus aut expers hactenus vivo. Involavere primae necessitudinis consanguinei atque intervertere mihi, quae mea erant ipso naturae beneficio, eamque injuriam animo satis tranquillo ac composito tuli: tuli absentem me publicae rei causa damnari iniquissima super lite, cum ego interim in ultimo septentrione diesque et noctes communi bono promovendo me macerarem: ut dissimilem immane quantum me factum nune mei esse oporteat, si ea mihi indigner eripi, in quae nil juris unquam habui, et quibus benefacta mea imputare non possum. Salveat interim vir ille eximius, et doceatur per te velim, inventam hîc a me Terentii Christiani partem tertiam, quam aliquando inquirendam mihi demandarat. De Wieri etiam operibus jam missis memorem fore te confido. Ad Ducem Montoserium ex hac urbe iitterarum nonnihil dedi, addito exemplari utriusque Elegiae, quas apud illum, si sunt tanti, illustris Capelianus inspiciendas facile impetrabit. Quod Galatae vestri gloriantur de expugnatis in Westphalia compluribus oppidis, in eo vobis imponunt. Unicum cepere oppidulum minime munitum, cum prius majori ex parte conflagrasset. Vidi litteras a centurione quodam e castris Gallicanis exaratas, quibus is maximum in modum miratur, potuisse hunc vicum quatriduo refistere tantis assilientium copiis. At nobis hîc constat, Turennium detrectasse nuper pugnam, cum Caesariani ac Brandenburgici ejus facerent potestatem, an postea mutaverit consilium, auctis copiis, propediem sciemus. Dum Moguntia huc contendo, numerum satis ingentem Gallicani militis hisce hîc illic oculis in via sum contemplatus, quibus, peream, si quid magis aridum frigidumque, adde et jejunum et febriculosum usurpari oculis possit. Horum nonnulli totos sese fascibus stramineis involverant, dum mumuntur adversum frigus, ridiculo me hercule spectaculo. Hasce tamen famelicas larvas insultantes nobis patimur mortales ignavissimi, fateor. Sed non ultra patiemur, ut augurari licet; quondam etiam victis. Novisti reliqua. Litteras tuas sive huc miseris ad haeredes Colpini, ut coepisti, sive Antverpiam ad Moretum, tradendas mihi fore ne dubita. Quid agunt inquilini urbis illius, in qua regnabat


page 168, image: s168

olim Pythagorae cognata, nunc Galatae regnant? Salveant ibi, ter Borchius, Hogersius, Cuperus. Nobilissimus Spanhemius te resalutat peramanter, miraturque de cathedra Heidelbergica negotium refrixisse, idque tua, ut opinatur, culpa. Wormatiae in cathedrali, quam vocant, ecclesia latere codices vetustos complures et Spirae, jam eram edoctus ex Barone Dalborgio, et hîc id ipsum Walburgius confirmavit mihi postea. Nam ipsam Bibliothecam perlustrare non est mihi datum, absente ejus custode, cum illac transirem. Tu cum frequentiam mearum litterarum flagites, ipse mittis brevissimas. Vale, flos amicorum cum tuis. In Ubiis CICICCLXXIII. a. d. XXIV. Februar. Gregor.

EPISTOLA CXXIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Coloniam.

FRequentes quidem, sed non uberes, fateor, a me nuperius habuisti litteras, aliis aliisque intervenientibus, quae copiosissime scripturo manus injecerunt. Tu antiquum obtines, et non crebras tantum, sed et prolixas mittis epistolas, quas tamen prolixiores reddit saepius repetita illarum lectio, et prolixa tua in me voluntas. Obliviscor non solum omnium calamitatum, quae augentur quotidie, ut iis ferendis non sint praecipui cives, et homines nobilissimi, quorum complures nuper admodum fuga salutem quaesiverunt, sed et singulari quadam voluptate perfundor, cum tecum fabulas serere videor de nostris litteris. Hoc vero mihi praestant tuae epistolae, cum fatales hae reipublicae miseriae tuam mihi invideant consuetudinem. Celsissimo Principi Paderbornensi gratias agam quas possium pro insigni munificentia, qua nihil oportunius potuit fieri in tantis pecuniae publicae angustiis, propediem, simul ac te rediisse salvum ad patrios lares, quod futurum esse brevi auguror, intellexero. Alium enim, cui recte meas litteras committam, non habeo, nisi aut Elzevirium aut Spanhemium eas bona fide curaturum existimas. Tuum expectabo responsum. Habebis tu exemplum hujus epistolae, quam ad Mecoenatem Summumdabo, cuicunque tandem credetur mittenda. Tibi enim, Heinsi, omne hoc munus acceptum fero. Tu fortunarum mearum amplificatarum inventor, inceptor et perfector es. Absque te fuisset non solum ignorarer homo obscurus a tanto Principe, nec meus liber ad ejus pervenisset manus, et si serius venisset, caput, ut nunc res eunt, non unctius retulissem. Tu tam multis et tam illustribus argumentis testatum fecisti res meas omnes magis tibi curae esse, quam tuae tibi sunt. Hinc semper a tuo nutu et consilio pendebo, nec migrandi hinc consilium ante capiam, quam tibi id probavero. Si pax fiet, qua una servari puto posse reliquias et parietinas hujus reipublicae, non dimovebor Attalicis conditionibus, ut has terras aliis permutem. Sin haec mala fixa fueriut, beatum me existimabo, si in patria tua sedes figendi dabitur


page 169, image: s169

facultas. Sed de his deus viderit. Spem tuam eruendorum antiquorum codicum apud Ubios te frustratam esse doleo. Nunquam ego hanc Urbem invisi, quin auctior membranis minime contemnendis redierim. Ad Bibliothecam tamen cathedralis ecclesiae, et Gymnasii Laurentiani aditus mihi quoque semper fuit occlusus, nec ulla ratione potui eum patefacere mihi, sive donis, sive amicorum opera, quam satis gnavam ante hos quindecim annos mihi navabat [Gap desc: Greek words] Mallincrotius. Excutienda igitur alia quercus. Tuam ego virtutem in perferendis tot malis, quae tot annos te immeritum exercuerunt, et etiamnum exercent, magis hercle mirarer, nisi mihi perspecta esset animi tui consiliique magnitudo, quae nullis adversis casibus frangitur aut se submittit, sed semper major et illustrior existit. Pudebit tandem fortunam injuriarum, quibus te vexat, sedatisque his procellis, quibus te obrui non posse cognovit, laetam sui faciem faventemque in posterum tibi, sic spero voveoque, ostendet. Sin antiquum ludum ludet, quae semper saevo laeta est negotio, tu animum virtutum robore munitum, ut solitus es, ei oppones, nec te de gradu dejici, quod exploratissimum habeo, patieris. Ad Capellanum hodie perscripli, quae eum scire tua interest. De Wieri operibus per Bernartium anno superiore curatis semel iterumque antea eum monui, et nunc denuo aurem vello. Wormatiae cum fuisti, an non inspexisti bibliothecam Freinshemii, in qua est antiquissimus codex Thucydidis, et nonnulla alia, quae mererentur emi? Valerium Maximum Vorstii cupide videbo. De ejus Sulpitio Severo et indice Corneliano nihil ante tuas litteras audiveram. Dissertationes ejus Academicas vidi, in quibus pleraque ad sacram historiam illustrandam pertinent. De Reinesianis inscriptionibus et operibus postumis quid sit responsurus Henricus Frisius avidissime expecto. Tollium involvit ruina sui [Note: Florentii Cant, consulis Urbis Gaudae, cujus ludum literarium regebat Tollius.] Patroni, cui dedicavit Ausonium: dicitur tamen male de diversarum partium hominibus, qui nunc rerum potiuntur, existimasse, et ferocius, quam sui ordinis hominem decet. Habui litteras ab illo non unas plenas querelarum. Nunc degit Nordvici, in erudiendis aliquot adolescentibus et in medicina facienda suam aetatem occupans, et horas subsicivas impendens adornandae novae editioni Artemidori. Compilasse illum tua scrinia in veterum poetarum collectaneis, quae olim edere decrerat, invitus audio. Nam faveo ejus ingenio, sed non his fraudibus grassandum ad famam, nec alieni laboris fructus sunt intercipiendi, praesertim eorum, qui nos modis omnibus ornatos voluerunt. De amicis Daventriensibus dudum nihil accepi, et id quidem mea culpa, qui illorum litteris responsum debeo jam aliquot hebdomades. Conflictabantur tum iisdem malis, quibus nos jactamur, quamvis cum illis dicatur mitius agere Coloniensis Episcopus, cujus ditioni cesserant. Nam praesidium ibi longe pauciorum cohortium est collocatum quam hîc, nec tantis tamque acerbis collationibus atteruntur civium facultates quam nostrorum; quamvis gravissima quoque tributa iis sint imperata. Terras juris Paderbornensis insideri et vastari a copiis militaribus Caesarianis


page 170, image: s170

incredibili cum dolore intellexi. Sic vicinia hominum, qui novarum rerum sunt studiosi, saepe trahit ac perdit insontes. Ad tantum incendium extinguendum tota concurrere debebat Europa. Rudolphi Agricolae animadversiones in Tacicum nunquam vidi. Utor editionibus satis antiquis, inter quas est Basileensis B. Rhenani, in quam compegit quicquid tum annotationum extabat in hunc scriptorem. sed Agricolae nec vola, nec vestigium in illa extat, ut nesciam unde Lipsius ea hauserit, forte ex Agricolae epistolis, Coloniae olim editis, sed quas ego nunquam vidi. Codicem illum veterem te composuisse cum editis gaudeo; tulisse te hujus labori pretium hae testantur litterae, in quibus tam multa loca tam egregie sanasti, quorum salus erat deplorata. De correptore nunquam ambigendum putavi. Certa haec est emendatio, et verissima; nec minus certa, ac pulchra est illius loci ex libello de moribus Germanorum: Jamque cani ut insignes, et hostibus simul suisque monstrari. Haec prima semper acies visa obvia. Nihil viderunt interpretes. Tibi debebunt in posterum omnes studiosi Taciti, ut hic obscurissimus locus recte legatur et intelligatur. Sed de restitutione illius [Gap desc: Greek words] , quae est II. Hist. c. 21. ampliandum duco, et agam de illa alias tecum pluribus. In Annali XV. magis mihi tuum vi Arsarcidarum, quam mea conjectura placet, tibique contra me lubens meritoque faveo. Te quaeso per omnes Musas, nostramque amicitiam, ut deliciis talibus me saepe recrees. Pro tot tuis palmariis emendationibus en tibi unam conjecturam, quam velim examines, et si non est ad palatum refutes. In libro IV ad Atticum epistola tertia legitur in editionibus: Ille omnium. vocibus cum se non ad judicium, sed ad supplicium praesens trudi videret, omnes Catilinas, Acidinos postea reddidit. In nullo codice vetusto, quos Victorius, Manutius, Lambinus consulerunt, nec in iis, quorum excerpta penes me sunt [Gap desc: Greek words] trudi conspicitur, sed pro illo scribitur constanter videri. quod cum nullam sententiam commodam efficeret, illo ejecto intruserunt hoc trudi. Vide an non Tullius scripserit: ad supplicium praesens vadari videret. Cic. III. Verr. Cum Apronius de Leontino usque Lilybaeum aliquem vadaretur ex miseris aratoribus. Orat. pro Quint. se jum neque vadari amplius neque vadimonium promittere. Horat. et casu dum respondere vadato debebat. Habebis alias plura, sed nunc abrumpendum est. Nob. Spanhemio per puerum Elzevirii, ad panegyrin Francofurtensem contendentem, misi meum Suetonium. cui salutem dico plurimum. proxime scribam quoque. Quae spes de ejus Juliano, et Urbium Asiaticarum primatu? Antwerpiam cum veneris spero te exploraturum quid fiat M. Antonino Gevartii, cujus editionem concinnandam susceperat Steenbergius. Vale, princeps amicorum et ingeniorum, et me ama. Trajecti ad Rhenuma. d. II. Mart. CICICCLXXIII. Hammonam expugnatam esse a Turennio jactatur. Si quid ibi novarum rerum sit, si me docueris plurimum tibi debebo. Galatae nostri minime sunt larvae male vivae, sed nitent omnes et bene habiti, nil nisi caedem et sanguinem spirant. Ubi domum redieris, velim Illustri viro, Hugenio parenti, et Amplissimo Slingelando, confirmes me Suetonios eis missurum meos simul ac licuerit.


page 171, image: s171

EPISTOLA CXXIV. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

SEnones vestri quae spargebant nuper de suis prosperis, praematura omnino et plus nimio tempestiva, ea mihi sparsisse visi sunt, praesaga quadam elati fiducia continuorum successuum Evenere enim paulo post, quae votorum festini evenisse persuasa vobis cupiebant. Tunc quippe praeter Unnam unicam, nec ingenio loci nec opere munitam, Turennius expugnaverat nihil oppidorum hostilium, mox Hammam et Soestam non vi quidem cepit aut ditione, sed desertas suo praesidio occupavit, retrocedente foederatorum exercitu nescio quas ob causas, cum pugnae se paratos adversario detrectanti obtulissent. Plerique suspicantur de summa rei haud temere decertaturos Brandenburgicos, aut martis aleam praelio permissuros, nisi indicto palam per Hispanos Senonibus hello, quod aut propediem fore, aut nunquam apud multos pro constanti est receptum opinione. Larvalem hospites vestros exuisse maciem, et nitere prorsus haudquaquam miror, cum in cute curanda ac caedenda sagina sint toti. At ego vos nitere mallem, quorum unguenta illi redolent, vere Cyclopei hospites, et de vestro nequiter nimis ludentes corio. Nisi Ulysses nonnemo mox advolat ex vicina Batavia, aegre abigetis a mensis ac convictu vestro importunas volucres, et perfrictissimae frontis parasitos, prae quibus Alcinoi omnes et Antinoi Eurymachique Homerici meram modestiam spirant. De Nuntio Apostolico, Lu tetiam cum novis Suetonii tui exemplaribus jampridem profecto, ne [Gap desc: Greek words] quidem in postremis tuis addidisti. Exspecto igitur ut ille sui simillimus pergat esse, utque tu, mi Graeve, cum Saguntinis nimiae fidei des poenas, uti immerentes, sie minime improvisas. De altero Nuntio, hoc est de Falconerio nostro, qui Bruxellis Româ exspectetur, jam egisse me tecum opinor. nunc audio, adfuturum in ejusdem comitatu cum alios viros insignes ex Italia, tum Laurentium Magalottum, utrique nostrum faventem jam olim, ut potes meminisse. Perfringere claustra bibliothecae in ecclesia Metropolitana Ubiorum nullis artibus possum, ludificante nos insigni illorum malitia, qui gratificari hîc nobis cum abunde queant, tamen officio promisse desunt, spemque frustrantur temere conceptam. horum ego agellos, ne serant impune barbariem, militi nostro depraedandos facile objecero reversus domum, quando benignitatem, quam in nobis experiuntur hactenus, nec remunerantur nec intelligunt. De codicibus manu exaratis pretio redimendis omnem quoque lapidem movi nequicquam, cum apud illos, quos hac merce instrui solere significasti, tum apud alios: nisi quod apud Bibliopolam nonneminem Gregorii Nysseni opera Graeca, et Eucherii in Psalmos commentarium sum nactus, cum editis compluribus, quorum messem uberriinam hîc illic per


page 172, image: s172

officinas librarias collegi. Eucherius an typis sit descriptus tu omnium optime me docebis. Interpreres Ciceronis haud paucos etiam comparari, parum obvios, forte nec visos tibi hactenus. Non eram equidem opinatus tantam copiam voluminum rariorum in hac civitate delitescere, cum ista spe apud Francofurtanos excidissem, occlusis ferme bibliopolarum omnibus illic tabernis, quod serius post exactas nundinas eo essem delatus. A Cupero nuper habui suavissimas, ad quas rescribam proxime. Cum valetudo nunc sit aliquanto confirmatior in pedes me conjiciam, cis senos aut septenos dies, viam ingressurus reducem ad meos. Antwerpiae si tuis beabor, multum alacritatis accesserit mihi ad reliquum itineris decurrendum. Tuae Moreto commendari possunt ad me perferendae. Res meas privatas quod attinet, sunt illae satis commodae ac florentes, profligatis e publico et ad institas redactis adversariis meis, si qui fuerunt olim, ferme omnibus, ac restitutis in integrum necessitudinum primarum plerisque: quin et ipsum [Gap desc: Greek words] satis experior mei studiosum, ut fortunis in majus augendis locus esset perquam opportunus, si aut corpore valerem magis, aut jacentis patriae imago funesta minus me premeret, affligeretque. Reversus domum explorare omni ope enitar, sedeatne Academiae curatoribus Ryckio nostro collegam superaddere; sed id occulte; cum tua meaque intersit, ne res promanet in publicum. Tu interim fac ex te cognoscam, sisne amplexurus conditionem, si offeratur. Nam ultro citroque verba commutare super hac re frequentius, periculo expositum non levi videtur, cum litterae intercipi possunt, et in illorum deferri manus, ad quos arcana nostra non pertinent. Principi Paderbornio vide gratias via quacumque quamprimum agas pro munere per me curato. Nactus est is hospites non minus odiosos ac voraces illis, qui vos nunc exedunt. Ab illis dum dentium operam minime inertem sibi locatam stupet atque admiratur, facile obliviscitur mei, quem in ventribus quotidianis numerat, credo, ac proinde responso non dignatur superbus: Wormatiae intellexi Freinshemianum haeredem, amissa uxore viduum, peregrinationem suscepisse cum nescio quo adolescente Dano. Nil igitur tentavi de bibliotheca [Gap desc: Greek words] inspicienda, praesertim cum neque ad publicas possem admitti, et rheda sese opportune offerret, qua veherer Spiram eodem die. Ab illustri Frisio responsum non accepi: iterabo scriptionem mihi et patriae redditus. De scriniis meis [Note: Jacobo Tollio.] a fele libraria compilatis tibi in aurem narratum esto; neque enim haec tanti sunt, ut aut me movere debeant, aut illis Lavernis possint iter ad famam sternere. Ostendam tamen aliquando tibi insigne istius rei monumentum. linguam ni continere discit, majus inde periculum illi imminere, quam a piperatis manibus, non nunc primum praevideo, et ipsum saepius monui. [Gap desc: Greek words] vadari, quod restitutum is in epistolis Ciceronis ad Atticum, vehementer arridet. Sed neque liber est ad manum, ut locus consuli a me possit, etsi esset maxime, non anderem te pluribus in os laudare, ne viderer tuas tibi blanditias reponere, qui nimius es in meis conjecturis extollendis. De vadibus et praedibus complura alibi notavi in vetustis scriptoribus


page 173, image: s173

castiganda. sic apud Tacitum Hist. III. c. 65. de Flavio Sabino scribendum puto: Et credebatur affectam ejus fidem praes juvisse, domo agrisque pignori acceptis. Sed hoc leve. Majoris momenti illud Agricolae vita sub finem c. 46. nosque etc. ad contemplationem virtutum tuarum voces. admiratione te potius, te immortalibus laudibus (sic bene Lipsius) et si natura suppeditat, militum decoramus. Postrema nihili sunt. Resingebam ego; tu vide an feliciter; et si natura suppeditat, aemulatu decoremus. aemulatu, hoc est imitando virtutes tuas. Hist. 1. e. 87. curam navium Oscus libertus retinebat, ad observandam honestiorum fidem invitatus. Scripti codices constantissime, immutatus, non invitatus. Aut fallor aut voluit Tacitus, ad observandam honestiorum fidem imputatus. Tamquam beneficium esset, quod contumeliosum erat, plus deferri a Principe fidei hominis liberti, quam optimo in republica loco natorum. Invidiose Cornelius passim exagitat nimiam libertorum potentiam, quod et hîc oblique ab illo factum. Imputandi verbum hac notione apud illum frequenter sumi possim exemplis compluribus palam facere, si sit necesse; infinita adhuc id genus alia apud optimum scriptorem in mendis cubant, partim a me restituta. Vale. Dum resumo forte in manus epistolam, qua proxime te compellabam, ab anagnoste descriptam, vidi illic perperam effluxisse mihi praestinatus sum, pro praestinavi, tum antistare cum quarto casu: sive illius illa, sive mea est culpa. Ea tu in aliis non nunquam occupato, et tamen agere per litteras tecum frequenter gestienti, donabis, quae est tua singularis indulgentia. Ampliss. Spanhemius te peramanter salutat, tuumque Suetonium exspectat avidissimus. Ego sarcinas jam colligo. Tu herum iterumque vale. In Ubiis. CICICCLXXIII. XIII. Martii. Gregor.

EPISTOLA CXXV. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Francofurtum.

ITa sane res se habent. Senones de nobis corpus faciunt, laute et opipare se invitantes, dum nobis alliato fungendum est, ut brevi omnes simus ossa et pellis futuri. Ulysses, quem nostri frustra diu expectarunt, parum videtur de hisce hominibus sollicitus esse, aut saltem nescio cum qua Calypso suam aetatem oblectare, aut apud Lotophagos desidere, nostri immemor. Sed quae haec mira sunt? Ad lemurum et larvarum conspectum praesidiis nudari loca munita, pavere et terga dare tantum et tam acrem populum, pacemque aut inducias humiliter satis deprecari ejus ducem? Haec enim litterae Lutetia allatae semel iterumque narrant; usum illum esse interprete Sueco legato, qui dum in ejus castris agebat, apud [Gap desc: Greek words] , ad duorum mensium inducias exorandas, et cum is nihil, efficeret, allegatos fuisse hoc nomine quoque Antistitem Paderbornensem,


page 174, image: s174

et Ducem Neuburgicum, qui motos compescerent fluctus blanda precum vi, et cum et hi ne hilum proficerent, missum esse ad ipsum Regem, qui aut pacem, aut inducias offerret, illumque jam Lutetiam venisse. Vera sint nec ne vos potestis nosse. De exemplaribus, quac Lutetiam misi per, quos audisti, homines, propediem nuncios expecto. Falconerium et Magalottum faxit Deus ut liceat hîc, restituta pace, complecti. Quando sint adventuri tu me docere poteris. Reverendum Patrem Henschenium et Papenbroeckium ut peramanter meo nomine salutes, ut et Balthasarem Moretum, ac generum [Gap desc: Greek words] Gevartii rogo. Hujus Marco Antonino et Manlio quid fiat facile nunc intelliges. Miror barbariem Ubiorum, qui draconum instar thesauris incubant, quos aut negligunt, et aliis quoque fructum eorum invident. Eucherii in Psalmos commencarius nunquam lucem adspexit. Sed vereor ne titulum mentiatur, sicut alia, quae ejus nomine prodierunt opera, excepta unica epistola Paraenaetica, quam olim publicavit Alardus Amsterodamensis. In Gregorii Nysseni operibus num quae sint [Gap desc: Greek words] domum reversus videbis, et ad me, si non grave fuerit, perscribes, ut et quos raros Ciceronis interpretes inveneris. Magna latet bonorum librorum in illa urbe copia. Nunquam illam transii, quin multis minime obviis codicibus instructior redierim. Et te firmiorem, et res tuas domesticas laetiores facilioresque esse, ipsumque [Gap desc: Greek words] tua erga patriam merita agnoscere, tibique maxime cupere, gaudeo hercule incredibiliter, voloque haec bona tibi propria esse, pulchrisque indies cumulari accessionibus, ut laborum, quos rei publicae caussa cepisti plurimos, hac ingravescente aetate, fructus capias, qui tibi debentur. Conditionem, si mihi offeretur, accipiam sane, si modo responderit non nihil hujus, quem nunc tenco, loci stipendio, quod annuum est: bis mille centum triginta florenorum, praeter ducentos, qui filio numerantur ad vigesimum quintum aetatis annum, et uxori, si quid mihi humanitus acciderit, promissi sunt quadringenti floreni annui. Ante hos tres annos Curatores Lugdunensis Academiae mihi jusserunt deferri mille octingentos florenos, quos tum contemnebam, non solum quia hîc luculentiore fruebar vectigali, sed quia in primis uxori nolebant cavere de argento, quod nostri ei destinarant, si me fatum occuparet. Hujus rei si posset iniri ratio, in reliquis me facilem obsequentemque habebunt. Audio Maresium nunc vocatum esse ad docendam Theologiam, et deliberari quoque de arcessendo Stephano Monachio viro doctissimo, et mei perquam studioso. Noli dubitare, quin negotium, de quo agimus, sim celatuius; Nam mea maxime interest ut celetur. Emendatione tua in libro III. Hist. cap. 65. fidem praes invisse nihil certius. Illam quoque, qua in vita Agricolae pro militum legis aemulatu, facile aliorum conjecturis praetulerim, eique videtur suffragari vetus codex Ursini, in quo scribebatur: admiratione potius, quam aemulatione decaremur. Nam haec corruptio nata est ex vestigiis verae scripturae, quam tu deprehendisti sollertissime. Lib. 1. Hist. c. 87. invitatus non potest ferri. Sed nec [Gap desc: Greek words] imputatus ad hunc locum mihi videtur accommodari posse. Non obscura est haec notio [Gap desc: Greek words] imputari apud Senecam, Plinium, Tacitum aliosque


page 175, image: s175

temporum horum scriptores. Sed huc quid faciat non video. Quae enim haec argutia; Osco mandata est praefectura classis, et pro beneficio voluit haben, illi liberto observandos datos esse honestiores, et explorandos qua fide essent. Mihi frigent haec. Mallem legere incitatus, aut cum Faerno: initio datus. In libro II. Hist. c. 21. pervenuste videris reposuisse per tormenta ingerunt, secutus ductum antiquorum codicum. In hujus loci emendatione, ut et in illius vexatissimi, qui est in libello de moribus Germanorum: Jamque cani ut insignes, et hostibus simul suisque monstrari, nullus dubito quin omnis eruditorum orchestra tuo sit applausura ingenio. Haec in libro 1. Histor. cap. 65. quaeque alia placamenta hostilis irae non equidem in hello, sed pro pace tendebantur, sie semper intelligenda esse credidi, infulas illos et velamenta praetulisse supplices ad placandam hostilem iram, quamvis nullum esset bellum, ne tamen urbem suam hostiliter ingrederentur et diriperent. Sic seq. cap. 66. Cum haut ignari discriminis sui Viennenses, velamenta et infulas praeferentes ubi agmen incesserat, arma, genua, vestigia prehensando flexere militum animos. Virg. VIII. AEn.

Cui me fortuna precari,
Et vitta comtos voluit praetendere ramos.

In Annali XV. c. 14. adjecisse deos dignam Arsacida rem, est dignam Rege Parthorum, ut possit cum fratribus suis de Romanis legionibus statuere pro arbitrio. Apud Nasonem libro 1. Trist. eleg. 7. utilem operam in corrigendis his versibus.

At mala nostra minus, quam nunc, aliena putasses,
Duritiaeque mihi non agerere reus,

posuisti tu et Tanaquillus, [Gap desc: Greek words] , ut spero. Verum nondum videtur mihi locus persanatus esse, nam que in secundo versu, si pensius consideraris, locum nullum habet. Scribendum autem: Duritiae mihi nunc non agerere reus. In praecedente elegia pro non ignava legentem otia delectant, legendum: non ignava legentum otia delectent. Sed haec sunt minoris momenti. nec tu alia a me expectas. Nobilissimus Thevenothus in suis novissimis haec de te:

J'ai esté fort aise d'apprendre des nouvelles de Monsieur Heinsius, je souhaite quil ait trouuè a Paderborn la Santè, et le repos quil y est allé chercher: si vous avez quelque commerce de lettres avec luy, je vous prie, Monsieur, de lui faire quelque commemoration de moy', et de mon impatience d'apprendre de ses nouvelles: faite le souvenir - - - aussi je vos prie, quil ma promis la relation d'un voyage. Pour ces esperances quil avoit de trouer de MSS grecs a Mosco, je ne vous en parle point: car je croy quil n'en attend plus rien.
Quid ei responderi velis proxime ex te audiam. Vale mea lux et praesidium unicum. Trajecti ad Rhenum ad XXI. Mart. CICICCLXXIII.


page 176, image: s176

EPISTOLA CXXVI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

Iai leu auec beaucoup de satisfaclion l' Extrait de la lettre de Mons. Heinsius, et quoi que cela n'eust pas reschauffé mon amitié, qui a tousjours esté tres ardente pour luy, cela n'a pas laissé de la consoler de la privation forcée de nostre ancien commerce. Il n'y a rien de si noble, que ce quil vous mande sur le suject de la Gratification supprimée, et es sentemens la dessus sont dignes de sa raison, de son equité, et de son courage. Obliges moy de le luy mander et de luy dire, que quand elle n'auroit pas cessé l'annee passée par la raison quil scait, elle n'auroit pas continué cellecy par le trouble, que la turbulente Bellone à pris aux sources des bienfaits, absorbant toutes choses pour nourrir ce Monstre devorant, qui les a fait tarir non seulement pour les Estrangers, mais pour les Naturels et pour ceux, qui sembloient a couuert de touts retranchements sur nostre Parnasse: et cette foudre est tombé sur moy mesme, qui auois esté assé heureux paur seruir a l'establissement de ces graces, et qui m'en prevalois fort honorablement et fort utilement. Mais il a l'ame trop eleuee et trop desinteressé pour auoir besoin d'un semblable advertissement. Faites luy scauoir aussi que ces Oeures de Wier quil m'avoit recouurees, ne sont point venues en nies mains, et quelles sont peut estre encore en celles de celuy, quil en auoit chargè, que la grosseur au volume aura peu empescher de me le pouuoir envoyer. Quil sache si vous plaist aussi, que je suis bien aise qu'il ait trouué a Cologne le troisiesme Volume du Terentius Christianus, et quil me fera faveur de me le bien garder, jusqu'a quil y ait une seure occasion de le faire venir icy.

Haec amicus communis tibi nunciari jussit. Si quid ei et Thevenotho volueris per me respondere, fac propediem sciam. Litteras, quas ad te a. d. XXIV. Martii dedi, et Antwerpiam ad Moretum curavi, recte spero tibi redditas esse. Nunc quod scribam vix erat, nisi me magno efferri gaudio nunciis, qui heri ex Batavis allati sunt. Captam nimirum esse Coloniam, ubi conveniant legati Galli, Angli, Batavi de pace deliberaturi. Faxit Deus ut brevi male auspicatum bellum finiatur, ne contra fortunam pugnando et hae reipublicae quasi reliquiae percant. Servandae eae sunt in meliora tempora. Praestat decidere cum iis, quorum vela nunc fortuna implet, hisce partibus perquam ubique adversa, amissione unius alteriusve urbis, exemplo Hispanorum, Caesaris, Danorum, qui pacem coacti sunt nuper redimere jactura non exigua tractuum sui juris, quam totam perdere rempublicam. Ne plane steriles sint meae litterae, en tibi locum Flori, quem omnes interpretes praeterierunt tanquam sanum. Extat lib. 1. cap. 1. Ab his Amulius jam bis septima sobole regnabat, fratre pulso Numitore. Nostine tu quid Latinis sit, septima sobole regnare? legendum addita una litterula; Ab his Amulius, jam bis septima soboles, regnabat, fratre pulso


page 177, image: s177

Numitore. Pro hac levi tuas expecto capitales, et simul indies de propinquo belli exitu latiores nuntios, ut tui desideratissimi complexus compos siam. Quem diem si videro, mea officia et studia sic exequar, ut iis tuam etiam vincam opinionem. Vale, mea lux. Trajecti. ad Rhenum a. d. XXIV. Mart. CICICCLXXIII.

EPISTOLA CXXVII. JOH. GEOE. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

LItteras tuas perbreves, sed oppido gratas, postridie quam eas exaraveras, accepi. Silentium enim tuum solito longius, qui omnes homines assiduitate scribendi vincis, magnam mihi sollicitudinem attulerat de tua valetudine, verenti ne nondum confirmatam plane hoc iter permolestum afflixerit rursus, et novam tibi plagam imposuerit. Sed nunc recreor his tuis litteris, ex quibus video te salvum et incolumem domum rediisse, postquam multis magnisque defunctus es molestiis, alienissimo anni tempore. Spero patriam tuum in se studium et merita agnituram, dignamque tuis labonbus, quos pro ea exhausisti plurimos per annos, gratiam relaturam. De rebus Musicis apud Brabantos quid narraturus sis avidissime expecto. Quid agat Marcus Antoninus Gevartii, quid alii, si qui sunt, moliantur: vivat ne Wallius, venerint ne Falconerius et Magalottus, et quibus ille nominibus in fronte litterarum sit compellandus. Daventrienses amici Terborchius, Hogersius, Cuperus valent. Reipublicae formam immutavit Elector Coloniensis, aliumque statum ei imposuit. Octo consulibus nostrarum partium magistratus est abrogatus, suffectis aliis octo, qui Romana sacra colunt. Praefecturae quaesturaeque omnes eorundem symbylorum hominibus mandatae sunt, nostris remotis. Octo tamen consulibus, qui nostram sectam sequuntur, magistratus est propagatus. Tribunorum plebei numerus auctus est sedecim Romanae religionis. Inter eos, qui nunc ad clavum sedent, est Schriekius et Hogersius. Sed tantis turbinibus reipublicae, tantoque animorum aestu, quo et haec nostra et illa jactatur urbs, praestat exhaurire sentinam, quam in puppi navem gubernare. Amicus Parisiensis mihi significavit Barrovium commentarium edere in Apollonium Pergaeum, Archimedem, et Theodosium: Bernardum vero varios antiquos Mathematicos, qui latuerunt inediti in bibliothecis Anglorum. In Anglia publicaturi quoque sunt vitas omnium Mathematicorum, qui ab hominum memoria ad hoc usque tempus floruerunt, litteris consignatas a Baldo Italo, plenas, ut ajunt, bonae frugis et reconditarum remm. In illo regno Johannes Marshamius, cujus eruditam diatriben Chronologicam, quae multos ante annos lucem adspexit, credo te vidisse, prodidit quoque Chronicum canonem Aegyptiacum, Hebraicum, Graecum, cum disquisitionibus, quas sane videre cupio. Roma ad


page 178, image: s178

se scribi narrat etiam noster puellam, quae virginem vestalem egerit duos annos, sexum exuisse, missaque ad se esse testimonia de hac Meramonphosi medicorum et obstetricum. Tuus Valerius Flaccus, qui tamdiu quasi sopitus jacuit, nunc te reduce veternum, spero, excutiet et festinabit rupto carcere in publico volitare. Negotium Academicum curae tibi esse gaudeo. Sed vereor ut tuis nostrisque votis sit responsurum. Athenaeum enim illud dicitur tanta doctorum omnis generis multitudine instructum esse, quanta nunquam antehac fuerit. In animum inducere vix possum in tanta pecuniae publicae penuria, Curatores posse perpelli ad magistros novos arcessendos. Forte magis ex sententia Amsterodami res succedet, si sit qui Ill. Beuningio et Falconerio faces subdat. Sunt qui mihi persuadere velint esse in urbe illa maxima Proceres nonnullos mei studiosos, et qui de me vocando cogitent etiam nunc. Wolzogius enim sacram historiam sive Ecclesiasticam exponit. Alter, cui nostrarum litterarum docendarum provincia est credita, non magîs eas novit ac sus occisa: ne per nebulam carum umbram unquam vidit. Si offerrent mihi, quas ante triennium deferebant, conditiones, illico eas amplecterer, nostris non repugnantibus, quorum res ad tansas angustias redactae sunt, ut ne multorum annorum otio possint recreari. Argentum [Gap desc: Greek words] , nec spes ulla stipendii, quamvis hinc fuerint amoti, qui illud intercipiunt. Sed hanc rem Superorum curae et tuo in me studio committo. Exemplum epistolae, quam ad Celsissimum Principem Paderbornensem misi, proxime habebis. nunc per festinationem non licebat eam describere. Vale, lux tui temporis et patriae, et me ama. Trajecti ad Rhenum a. d. XIII. April. CICICCLXXIII. Gregor. De pace si quid firmius est quod speremus, quod plerique omnes faciunt, ne quaeso graveris ad me perscribere. Quod si etiam per negotia tua tibi licuerit adnectere nonnulla corollaria ex Tacito, qualia bellissima mihi a te non pauca missa sunt, Sublimi feriam. nosti caetera. Ignosce quaeso praecipiti scriptioni, et tot lituris. Meministine me nuper te rogasse ut Illustribus Viris Hugenio, Slinglanlio, Beuningio, si dabitur occasio, significes cum salute plurima, me Suetonios eis missuros, quam primum licuerit? Nobilissimo et Amplissimo Beuningio velim quoque, ubi videris, salutem meo nomine dicas, recipiasque Suetonii exemplar me ei missurum, quamprimum pax vestras terra nobis aperuerit. Chimentellii de bisellio exemplar mihi missum scis te servare, et Caroli Dati Panegyricum. Ego operam dabo, ut Schultingii in Senecam notae tibi tradantur. Nunc expecto quid novi ex Brabantia feras. Nihil ne de Vossio auditur? Num consenescet in insula?


page 179, image: s179

EPISTOLA CXXVIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

EX ultimis terris et remotissimis gentibus crebras a te litteras habui. Nunc vero in ista vicinia me hoc unico solatio privari diserucior. Occupationibus tuis, si scriptionis intermissae caussa sunt, ignosco. Sin valetudo te retardat, nihil me fieri potest miserius, qui in tua amicitia unice conquiesco. Quid enim aliud cogitem nescio, qui omnium in scribendo es impigerrimus. Amsterodamense, de quo practerita hebdomade scripsi, et Leidense negotium, si voluptati, quam ex tuis litteris capio, officit, valeat. Nam si hac non succedit, alia via mihi erit invenienda, (praesertim si pax non convenerit,) quam nunquam nisi te auctore inibo, aut saltem apum te complexus fuero. Hodie ad nos perlatum est Electorem Brandeburgicum decidisse cum Rege Christianissimo: inter leges pacis esse, ut Lipstadium teneat praesidium tam Luneburgensis, quam Neoburgensis ducis, donec totum bellum conficiatur. Principem Condaeum hîc indies expectant hospites nostri. Deus vos servet, et faxit ut pax desideratissima nobis restituatur. Vale, virorum praestantissime. Trajecti ad Rhenum a. d. XXI. April. CICICCLXXIII. Magalottum audio nos invisurum, quo nihil mihi nunc accidere poterit optatius. Eum, si videris, quaeso ut meo nomine peramanter salutes.

EPISTOLA CXXIX. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUae pridie de Brandeburgensi pace scripsi, quae illo die ad nos nunciis litterisque, ut ajebant, certis perferebantur, falsa esse et ficta Coloniensium epistolae, quas heri accepimus, docuerunt. Verissimum est non tantum qui cito judicant, sed et qui cito credunt ad poenitendum properare. Tuas litteras vehementer desidero. Notas Schultingii in Senecam ut ad te curaret Elzevirius operam dedi, isque recepit, se tibi, quae desideras, folia missurum. Nunc te quaeso, ut mihi cures describi indiculum librorum, quos ex Italia superiore anno accepisti. Meus enim mihi periit in hac rerum confusione. Plurimum tibi debebo pro hoc officio. Chimentelli de bisellio Commentarium et Caroli Dati Panegyricum, si ad Elzevirium miseris, videbimus an huc deportandi viam invenire possimus Habet enim penes se alia, quae mihi debentur. Capellanus amantissimis verbis te salutat. De Wieri operibus agam cum Bernartio, qui hîc degit. Vale. Traj. ad Rhenum XXIV. April. CICICCLXXIII.


page 180, image: s180

EPISPISTOLA CXXX. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

LItterae tuae perquam expectatae me mihi restituerunt, quem abstulerant curae tristissimae derepublica, miseriisque, quibus urgemun Eas cumulabat silentium tuum diuturnum, qui mortalium omnium in scribendo es impigerrimus. Angebar metu tuae valetudinis, ne forsitan in itinere vexata coeli intemperie vergere coepisset in pejus. Ad conspectum tuarum haec quidem sollicitudo consedit, sed illa de pubucis malis non leviter aucta est, cum exiguam spem pacis ostendas. Sed haec aestas eam, spero, nobis reddet, quamvis belli nunc apparatu perstrepant omnia. Princeps Condeus pridie venit in hanc urbem, non ut hîc desideat otiosus, sed, ut prae se ferunt omnes, res gerat. Quae loca et quas terras infestaturus sit, quove eventu, in dei manu est, quem precor ut vos servet. De pace Brandeburgica quo modo se res habeat diu non poterimus ignorare. Nostri hospites ferunt exploratissimum sibi esse, sancitam eam esse. Sed aularum arcana nos neque scrutamur, quibus obsequii sola gloria relicta est, neque libet, etsi esset copia, scrutari. Princeps Paderbornensis et Neoburgicus dicebantur implorati fuisse ad pacem deprecandam non ab Ordinibus, sed ab Electore, cum ejus cohortes terga darent Visurgi penetrato. Hoc erat, nisi me fallit conjectura, quod ad te perscripsi. Pro cura, quam sustines, ut meis consulas commodis et Saluti, quas laudes et grates tibi dicam? Quemcunque res exitum sit habitura, tibi tantum debeo, quantum vix cogitatione, nedum verbis possum assequi. Idus Majae si secundae mihi illuxerint, tibi uni adscribendum est; si non responderint tuis meisque votis, fortunae temporumque injuriae adsignabimus. Uxoris modo, si quid decernetur in rem meam, ratio si habeatur, propter incerta casuum humanorum, de qua re in litteris Antwerpiam missis pluribus tecum egi, non laborabimus. Certum est mihi non refigere sedes, hoc est, in Germaniam transferre hac aestate, quemcunque negotium, quod tu urges, exitum sit habiturum. Spe pacis me sustentabo. Nobilissimo Magalotto, si venerit ad vos, plurimam, quaeso, meo nomine salutem dicas, magnaque cupiditate complexus ejus, cujus spem nobis fecit Nedercasselius, teneri significes. Hîc satis grandis fasciculus exemplarium Suetonii, quae Florentinis amicis destinavi, illius adventum expectat. Wieri opera credo periisse. Bernartius ait, se, si recte meminerit, illum librum commisisse perferendum Nobili Gallo, cujus nomen exciderit sibi, ad Bullialdum. Quod ex me jam inteliexit amicus noster. Sed quoniam is tantum quae de praestigiis daemonum prodidit Wierus, desiderat, possum hanc jacturam sarcire. Vossii de Musica veterum diatriben aveo videre: potestne apud vos haberi? Editionem Antonii Gevartii promittebat olim Moretus,


page 181, image: s181

apad quem primum folium typis descriptum vidi. Tui complectendi desiderium ferre diutius non possum, praecipue cum novam profectionem adornes. Si faculatem ad nos libere redcundi potero consequi, cis paucos dies ad vos advolabo. Nam commeatum hinc proficiscendi spero me per amicos hîc acceptumm. Tu modo reditum mihi confice. Si me amas, et in tua est potestate, fac me hujus voti compotem. Ardeo cupiditate fabulas tecum serendi de communibus rebus et studiis. Si non longas, fac saltem crebras a te litteras habeam. Tuam inprimis responsionem de hoc meo ad vos excursu propediem expecto. Vale, decus et Princeps amicorum. Trajecti ad Rhenum III. Maji CICICCLXXIII. Amplissimum Blyenburgium si videris, saluta verbis amantissimis et [Gap desc: Greek words] Beuningium.

EPISTOLA CXXXI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

BIna Suetonii, quae penes te sunt, exemplaria, Cottono et Vossio, si quae dabitur facultas in Angliam ea ferendi, velim tradi. Illa tuae fidei mando, donec reperiantur, quibus recte possint dari, certi homines. Nobilissimus Magalottus, qui meditatur iter in illam insulam, hanc sibi provinciam mandari non detrectabit, credo, qua est humanitate, si profectionem istam non praecipitaverit. Proxime litteras ad illum dabo, et hoc nomine, et ne possit officium meum, quod ejus debeo suavissimis litteris, accusari. Amplissimus quoque Blyenburgius ne meum desideret diu respqusum, ad quam ab eo accepi verbis amantissimis scriptam epistolam plenamque humanitatis et officii, operam dabo. Schultingianarum animadversionum in Senceam paginas, quas nondum vidisti, nullus dubito quin ab Elzevirio, qui hanc olim dedit fidem, sis habiturus. De Ceramici fronte securum esse te jubebo. Proxime tibi mittetur. Nunc forulos meos excutere mihi non licebat. Excellentissimo Hugenio, cui omnium consensus in omni politioris elegantiae genere principem tribuit locum, et tanto parente dignissimo filio, si primo quoque tempore ostenderis, nihil mihi antiquius esse, quam ut meam eis probem observantiam et studium singulare, maximam accessionem mirificis tuis infinitisque in me meritis factam esse putabo. Si quando Illustrissimi Montoserii litteris tibi reponere non nihil vacabit, faxo ut bona fide curetur. Jacobum Gronovium monebo, ne hanc occasionem augendae suppellectilis eruditae amittat, tibique, quicqaid in eam parandam erogavit, expensum ferat, si aut suae diffidit arcae, aut vectius se majore compendio alibi suos posse locari nummos existimavit. Hodie mihi Salmasii filius, qui recens ex Galliis venerat, ut in castris Regis tyrocinii rudimenta ponat, ad sagi enim gloriam adspirat, (quem tamen ipse non vidi, domo enim aberam) litteras attulit a Philiberto Lamario, cum ejus epistolae de vita


page 182, image: s182

Philandri Castilionii, quam memoriae mandavit, duobus exemplaribus, quorum altemm tibi dono mittam, quam primum potero: narrat se multum pro fligasse in Salmasiana vita prodenda. Capellanus et Cuperus tibi salutem dicunt plurimam. Ab utroque litteras habui minime Laconicas. Iste in Luciano ilustrando et emendando aetatem occupat, cujus operae pulchra nuper ad me misit specimina. De Harlemensi Silii codice memorem mones. Propediem certiora ex me de illo cognosces. Ad Daumium quoque brevi nonnihil exarabo, tuaque, ubi quaerenda sit epistola, si cam non acceperit, significabo. Marii Victoris opuscula cum Garnerii notis amplissimis et dissertationibus in folio, ut loquuntur, Parisiis edita, et Concilium Illiberitanum hisce diebus amicus mihi ex Galliis attulit. Quaeso te, ut Bruxellensem editionem tuam inspicias, meque certiorem facias, numquid Mario quicquam accesserit in illa, quod in editione Parisiensi frustra quaeras. In epistola Scaligeri mentio sit peregrinationis Cereris, Claudiano, nisi fallor, Claveriano adjectae, eam num videris, et quo loco apud te sit aveo scire. De exitu nayalis praelii nuperi est sane quod vobis gratulemini. Discussa enim sunt consilia invadendi oras maritimas. Si postprincipia responderint principiis, respublica in vado erit. Nunc cum classis Anglica teneat altum, nondumque subducta sit in portus, nondum videmini omni metu esse defuncti. Cum primum aliquid decernetur fac, quaeso, statim ex te cognoscam. Trajecti obsidionem urgeri non credo nunc dubium apud vos esse. Vereor ut diu sustinere possit impetum oppugnantium, si vera sunt quae de praesidii militaris exiguitate hîc sparguntur, non incertis, ut videtur, auctoribus. Sacra species est apud Senecam imperatoria dignitas, ut apud Claudianum IV. Cons. Honor.

Amissa specie, raptisque insignibus ambo
In vultus rediere suos.

hoc est amissa imperatoria dignitate. et apud Horat. I. Epig. 6.

Si fortunatum species et gratia praestat.

hoc est Magistratus consularis aut praetoria dignitas. Tacit. IV. Ann. 6. Sua consulibus, sua praetoribus, species. Cic. I. ad fam. 9. Hic meae vitae cursus offendit eos fortasse qui splendorem et speciem hujus vitae intuentur, sollicitudinem autem et laborem perspicere non possunt. Illud: par judicium patrum est, extra omnem dubitationis aleam pono: sed ilii conjecturae renatus Equitis accensus favor nondum possum suffragari. Editam tamen scripturam nullius rei non inficias eo. Sed quomodo huic vulneri sit medendum nondum exploratum habeo. Vale, Virorum et amicorum praestantissime, et festinatae scriptioni ignosce, a. d. XVII. Jun.


page 183, image: s183

EPISTOLA CXXXII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

LAureatis vestris quid occinant Gam cognosces ex his illorum nationibus, quibus utriusque conflictus navalis victoriam sibi vindicant. Sed eas si rerum refutant testimonia, non inique credo fertis, si et sibi ipsi et aliis dant verba. Num tamen huic epistolae quid reponendum sit, vos videritis. Hoc saltem pro explorato habetur Tamesin non obsideri, ut apud vos jactabatur. [Gap desc: Greek words] vasa et brevi conclamaturum esse; nondum nobis constat, nec ulla profectionis hujus signa se nobis offerunt, quamvis et hîc sint, apud quos rumores isti fidem inveniant. Amplissimum Blyenburgium, paternarum virtutum et laudum, quas [Gap desc: Greek words] Parens tuus immortali posterorum memorae consecravit, haeredem ac propagatorem, quasque insignibus novorum decorum accessionibus amplificavit mirifice, cum a plurimis annis colam unice, et observem tanquam praecipuum patriae decus, facile potes existimare, quo gaudio exilierim, cum ejus mihi traderentur litterae, testes effusi ejus in me studii et voluntatis, quibus etiam nunc responsum debeo perinvitus. Nescio quid necopini intercesserit adhuc illis diebus, quibus litterae sunt ad vos exarandae, quae me non siverunt scriptioni vacare. Proxime tamen hoc officium persolvam. Tu pro tuo erga me amore fac, ne hoc silentium longius accipiat sinisterius. Meministin' te Suetonii exemplar missurum esse ad Falconerium Bruxellas? Puto ex duobus, quae penes te sunt, exemplaribus, alterum ei destinatum esse. Sed haec deleo. Jam enim recordor per Magalottum ad Falconerium curatum esse, quod ei dari volebam. Vossianum nescio num in Angliam sit mittendum, forte rectius tradetur Junio. sed utrumque rogo serves exemplar, donec quid deliberatum mihi sit explorarius perscripsero. Magalottus non fuisset praetermittendus, fateor, praesertim cum suam offerret operam ad perferenda, quae Cottono voluerim reddi. Forte per Falconerium haec poterit sarciri jactura. Quae ad Danmium et Thevenotum mandasti probe curabuntur. Illiberitanum Concilium editum est Lugduni cum Apologia Ferdinandi de Mendoza, et notis Emanuelis Guadisalvi anno LXV. hujus seculi. In Octavia, [Gap desc: Greek words] castris perplacet. Sed ut ille versus: Senatus equitis accensus favor pessime se habet: sic nondum videtur remedium invenisse viros doctos, quo hoc vulnus curetur. Nam de frigusculo, quod inter hunc ordinem fuerit et Neronem, nullum est apud veteres vestigium. Sed nec accensus favor videtur locum hîc habere, amplius deliberandum cenfeo. Nunc nihil mihi occurrebat: sed pro deposita [Gap desc: Greek words] etiamnunc haec habeo. Forte tamen, si quae ad tuam emendationem firmandam collegisti videro, tibi suffragabor. Nunc nondum possum, qui meus stupor est, videre ulcus hoc sanatum esse. Tu nunc vide an in Juvenale corrigendo mihi faveant Musae. Notissimus est locus Satyrae 1.


page 184, image: s184

Tyrias humero revocante lacernas
Ventilet aestivum digitis sudantibus aurum.

Quis unquam audivit ventilari aurum ? Tyriae lacernae ventilabantut, digitis sudantibus annulorum pondere. Itaque legendum puto: ventilet aestivo digitis sudantibus auro. Perurbane reprehendit Crispinum, quod ut sardonychatam manum ostendat, assidue ventilarit togam seu sublevarit teneris illis digitis, ut vel minimo illo pondere aestivali sudarent. Sed haec conjectura mihi non ante probabitur, quam tuum tulerit punctum. Garnerius de Bruxellensis editoris Mercatoris injuria conqueritur vehementer. Polemonis a Possino publicati declamationes si quo in bibliopolio poterint reperiri Antwerpiae me docueris, videbo an possim invenire, qui mihi comparet. Flagro enim desiderio eas habendi. Editionem tuarum observationum et notarum in Valerium Flaccum noli, si non tuis irasceris lucubrationibus pulcherrimis, et nos exquisitissimarum rerum cognitione defraudare, et desiderio illarum cruciari miserrimum in modura non vis, fac quaeso ne diutius differas. Venusinae lectiones Rutgersii ubi latent? Vale, Virorum et amicorum summe. Salutat te mea Caja. Trajecti ad Rhenum 29. Jun. CICICCLXXIII.

EPISTOLA CXXXIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

Nihil, Heinsi, te suavius, nihil tuis epulis est conditius, quae non solum mihi, qui monogrammus et male vivus ad te veneram, valetudinem, sed et corpus et colorem reddiderunt, ut redux probe curasse cuticulam, et totus nitere videar omnibus. Nee id mirum, qui non solum bene coctis cibis, sed et bonis dictis plurimis tuos hospites accipis tam laute, ut quocum melius esse possint inveniant neminem. Vide vero ne hac prolixa tua benignitate tuo penori pestem ac perniciem arcessas, ne saepius, quam tu velles, tibi condicant tales hospites non multi joci, sed multi cibi, quippe qui jejunitatis pleni nusquam se possunt in saginam conjicere unctiorem, quam apud hunc Regem. Si hoc resciscat famelicum illud genus, quod hîc omnia depascitur, ne Neptunus ipse cum omnibus suis undis id a tua culina poterit arcere. Ego vero, dum non licet ventrem, animum saltem assidue pasco memoria suavissimarum tuarum coenarum, ac eruditarum fabularum, quas, peream, si non regiis praefero deliciis. A Spanheimio nihil recipio litterarum, ut nesciam num meas ad Celsissimum Principem Paderbornensem litteras curarit. pro diplomate Celsissimi Principis et tibi et Nobilissimo Zelemio gratias debeo maximas, habeboque si vivo, et candidiores soles nobis illucescent. Nam quamvis serius ad me perlatum sit, vestram tamen de me curam ac sollicitudinem declarat luculentissime. De Illustrissimi Zulichemii benevolentia erga me cum me certiorem


page 185, image: s185

facis, cave credas quicquam a te potuisse mihi nunciari laetius et acceptius. Nam a teneris annis admiror et suspicio tanti viri virtutes, et doctrinam, et tot tamque praeclaros ingenii foetus, quos in tanta mole rerum edidit, ut vix quisquam sit, qui in otio et litteris omnem aetatem exegit, qui ei possit conferri. Maximus cumulus infinitis tuis erga me meritis accedet, si hujus Herois gratiam mihi conciliaveris, qua nihil mihi antiquius esse ipse propediem testatum faciam. Habes hîc litteras a duce Montoserio, quas in eas, quas ad me humanissimum in modum scripsit, conjecerat. Si quid responsi molieris, curabitur id a me diligenter. De loco poetae, in quo species tibi suspectum est, quaeso ut me moneas, nam et memoria excidit, et schedula periit. Emendationes quo plures ad me perscripseris, tanto magis me ad cultum nostrarum artium excitabis; alioqui non audebo tibi nugas meas occinere. De obsessione Trajecti ad Mosam, et de conflictu classium hîc rumores circumferuntur incerti. Deus vos servet. Vale, Vir Summe, et tibi persuade, me, quaecunque me fortuna manebit, et tuorum beneficiorum memorem, et tui semper studiosissimum et amantissimum futurum. Uxor te salutat. Trajecti ad Rhenum [Gap desc: Greek words] . Kal. Jul. CICICCLXXIII. epocha Dionysiaca. Princeps Condeus valet, et bellum instruit.

EPISTOLA CXXXIV. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

LItteras meas novissimas tibi traditas esse nullus dubito. Nunc quidem quod scriberem vix erat, nisi quod pro tuis [Gap desc: Greek words] tibi feram res non laetissimas de obsidione Trajectina. Quanquam norim ingratum esse [Gap desc: Greek words] , non potui tamen quin ad te mitterem epistolam, quae heri ad Principem Condeum fuit ex castris missa per certum hominem, huc ablegatum ad istos nuncios perferendos, qui gaudium vestrum de successu rerum maritimarum nonnihil videntur obfuscare. Quid litterae, quae hodie expectantur, sint allaturae brevi cognoscemus. Adjeci versus hos Lutetiae publicatos, quos velim communices cum Illustriss. Hugeniis patre ac filio, salutemque iis meo nomine dicas amantissimis verbis. Proxime habebis aliud ejusdem argumenti. Nunc per temporis angustias id describere mihi non licuit. Memini apud Gudium videre libros aliquos rariores Insulis editos, sed quorum nomina mihi exciderunt. Eos si tu poteris mihi in memoriam revocare, gratissimum feceris. Est enim nunc in illa urbe meus amicus, qui in illis emendis operam suam mihi navabit. Amplissimo Blyenburgio me nondum officium tamdiu debitum persolvere posse indignor. Sed, crede mihi, jam calamum arripientem interpellaverunt nec opinae remorae. Proxime tamen hoc nomen expungam, et ad Schefferum quoque litteras dabo. Ryckium nostrum, sicubi videris, saluta quaeso. Vale flos


page 186, image: s186

virorum. Trajecti ad Rhenum postrid. Kal. Quintiles CICICCLXXIII. Litteras Jacobi Gronovii ex Hispaniis scriptas aut in tuis, aut in Gronovianis, aedibus amisi; inquire, quaeso, aum a tuis forte fuerint inventae. Has litteras praeterito die Solis exaraveram: sed cum serius a meis familiaribus perferentur ad nuncios jam elapsos, non potuerunt tum ad vos mitti. Paucis horis postquam illas obsignaveram, accepimus Trajectum ad Mosam praeterito die Saturnise humanaque omnia ac divina dedidisse Regi Galliarum. Hinc plurima lactitiae argumenta illa vespera in hac urbe a praesidiariis fuerunt edita. Tympanorum ac bombardarum majorum minorumque strepitu tota personabat civitas vicinusque ager. Sequenti die a meridie hora quarta ad omnia pulvinaria in basilica majore ritu Romano hujus victoriae nomine supplicatum est. De classe si quid adfertur certi, ubi per te cognovero, multum te amabo. Vale, o decus nostrum, et Ryckium meum saluta. Te quando hîc complectemur? O dies illucesce. De pace quid? estne quod speremus? En tibi litteras ad Nobilissimum Blyenburgium.

EPISTOLA CXXXV. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

SYllogen illam novarum rerum, quam ante hebdomadem unam atque alteram tibi miseram, videntur nunc ipsi damnare, qui eam publicarant. Herbam enim jam porrigunt, nec de victoria novissimi conflictus marini ambigendum amplius existimant, effusi in laudes Reuteri, cujus virtutem et prudentiam in ordinanda classe, ac quamcunque in partem incitasset gubernanda, et quasi habenis flectenda agendaque, in coelum tollunt, non faex caligatorum, sed [Gap desc: Greek words] . Nunc blanda spes pacis nos coepit afflare, quam si non eluserit de transverso incurrens fortuna, nondum omnes adytis nostris excessisse deos putabimus. Sin vero is fuerit rerum temporumque cursus, ut haec acerbitas diutius nos pressura sit, neque de ulla mutatione nobis explorati quicquam poterimus polliceri, circumspiciendus erit aliquis abditus sinus, in quem ante hyemem nos recipiamus, ne inedia et miseriis conficiamur. Praeterito Solis die litteras habui ab Heidelbergensibus et Spanhemio, qui me denuo sollicitant, et quibus conditionibus adduci possim, ut eo sedes meas transferam, rogant. Sustinebo tamen parumper, neque fidem meam obstringam, iis, antequam de exitu Coloniensis conventus cognoverimus aliquid certi. Quod brevi, quantum multis ex rebus licet providere, futurum est. Nihil autem te inconsulto constituam, cujus auctoritas quantum apud me valeat, mihi ipse testis sum, nec tu ignoras. Principem Condeum hinc discessisse Gravam nostis, opinor. Semel iterumque perquam honorifica tui mentio apud eum facta. Vidit elegiam de apibus et laudavit. Hoc quoque ajebat abiturus,


page 187, image: s187

non longe post se rediturum. [Gap desc: Greek words] . Suetonii duo, quae penes te sunt, exemplaria quoniam difficulter in Angliam nunc poterunt deferri, invenient forte alios dominos brevi, si non grave fuerit tibi ea custodire. In Octavia pulchre tu quidem conjicis et erudite pro tui ingenii sollertia et elegantia, sed nondum tamen istum locum perpurgatum esse reor, quamvis in illius maculis eluendis summa se exercuerint ingenia. Castris perplacet. Sed renatus equitis acensi favor vereor ut aliis possis persuadere. Nam translatio [Gap desc: Greek words] accensi videtur perquam aspera esse, et aliena a confuetudine scriptorum politiorum. Vide num, quod mihi hunc locum consideranti nunc accuratius in mentem inciderit, tibi probetur. Sic eum non male constitui posse putabam:

Invidia castris victa consensu pio
Cessit. secutus equitis accensus favor
Plebisque votis atque judicio patrum.

Secutus est consensum castrorum seu militum praetorianorum favor equitum, accensus tam plebis votis quam judicio patrum. Accensis militaribus hîc non videtur locus esse. Quid enim illi ad ordinem equestrem, praesertim illa tempestate. [Gap desc: Greek words] casum quartum familiarem esse, ad Claudianum et Prudentium bene docuisti. Recte dicuntur favi sudare mella, et pervenuste sudare triumphum, pro multo sudore victoriam consequi. Aliud quoque est sudare proelia nimirum magno sudore committere, sicut apud eumdem Poetam sudata bella, sudore confecta. Sed apud Juvenalem aliter se rem habere, si animum advertamus, certum est: digiti enim non sudant aurum, ut quercus aut favus mella, sed sudabant illi nimio aureorum annulorum pondere. Putasne hîc dici posse sudatum digitis aurum, ut ibi sudata proelia, sudati triumphi, sudata mella. Hinc nondum a sententia priore, qua legendum censui, aestivo digitis sudantibus auro, dimoveri possum. Si tamen tu dissentis, non repugnabo. Apud Cornelium Tacitum XV. Annali longe praeferenda esset scriptura codicis Agricolae, in quo fuit exaratum, quod se fastigioque dignum Arsacidarum, vulgato dignum Arsacidarum, et utriusque nostrum conjecturae, si haberemus exploratum illum librum non esse interpolatum, cujus vestigia te deprehendisse non pauca in lectionibus longe recedentibus ab aliorum librorum manu, olim, nisi fallor, significabas. Bellum innovarent pro juvarent certissimum est, et sine controversia verum. Sed imputatus Historiarum lib. 1. cap. 87. non aeque mihi arridet. Sane sensus loci respuit. Imputari potuisse Oscum honestioribus, tanquam honor illis hoc ipso fuisset habitus ab Imperatore, ut ais, liberto parere jussis, tibi do. Nota est non protrita notio [Gap desc: Greek words] imputare apud Tacitum, Senecam, et alios horum temporum scriptores. Sed quid sit imputare ad observandam fidem fateor me ignorare. Aliud quid latet nondum cognitum, quod forte felicior hora deteget. Nam lectionem, quae nunc circumfertur, vitiosam esse dubitari non potest. Libro 1. Histor. cap. 64. scabra sunt verba: [Note: forte, nota pridem bello, insolita pace, protendebantur. haec Heinsius margini adscripserat] non quidem


page 188, image: s188

in bello, sed pro pace. non tamen inepta est Lipsii expositio, quae adhuc mihi satisfecit. Non quidem bellum erat, sed tantus pavor Gallos invaserat, ut supplices et velati occurrerent, ac si hostiles copiae irruerent, ferro flammaque grassaturae, itaque ad pacem retinendam, et mala, quae metuebant, deprecanda, velamenta praetendebant, tanquam bellum esset. Te audiam lubens, si quid rectius habes quod impertias. Historiarum 111. 25. locus ingeniosissime a te restitutus est. Omnis eruditorum natio hîc tibi applaudet, ut et in Statii Genethliaci emendatione. Nasonis verba non sollicito ulterius. In tuam lubens discedo sententiam. Num res provenerit melius in Juvenale vide quaeso. In Satyra VI. vers. 171. scribitur.

Parce precor, Paean, et tu depone sagittas,
Nil pueri faciunt.

Quis ille tu? scribendum: Et tu dea pone sagittas, nimirum Diana. Polemonem ut Antwerpiae quaerant amicos rogavi: Valerio Flacco consummando te propediem incubiturum vehementer gaudeo. Fac interea, ut tuis emendationibus, quos te missurum promittis, ejus desideriurn leniatur. Utinam et Virgilianis lectionibus et Adversariorum, libellis perpoliendis operam dares quamprimum. Qua ratione melius poteris animum avocare a cogitatione et memoria praesentium, quibus urgemur, malorum, quam si eum occupatum habueris in pulcherrimis artibus illustrandis? Versiculos tuos de tertio bello Punico cupide videbo. Amicis Parisiensibus jamdiu debeo responsum: nec non ipsi duci Montozerio. Proxima tamen hebdomade mittam, quae reponenda sunt. Tuas, si ad me perferentur, diligenter curabo. Thevenothus quoque ut ex me resciscat, quorum certiorem eum fieri cupis, Amplissimo Blyenburgio, nec non Nobilissimis Hugeniis, si quando videris, et Vander Wallio ac Ryckenio nostro salutem dico. Trajecti ad Rhenum a. d. XIX. Jul. CICICCLXXIII. Nuperius scripsi de libris rarioribus Insulis editis. Coloniae quoque habeo, qui suam mihi operam navabit in conquirendis libris. Si quid ibi curatum velis, mone.

EPISTOLA CXXXVI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

HEndceasyllaborum, quos nuperius mittebam, auctor nec Menagius est nec Rapinus, ut vos suspicabamini, sed [Note: Credo Joan. Commirium intelligi, qui fabulis sibi nomen peperit, quae inter Poemata ejus leguntur pag. 134. et seq. quae ut et pleraque ejus carmina, acerba in Batavos opprobria, et foedae erga Regem adulationis monumenta exhibent. hos tamen Hendecasyllabos non reperi inter ejus carmina, nisi sint inter postuma, quae non sunt ad manum. sed quia nescio an editi sint, hîc legi volui.] Pater societatis a Lojola institutae


page 189, image: s189

Rhotomagensis, qui fabulas aliquot Latinas edidit elegantissimas, ad exemplum Phaedri compositas, quarum unam vobis non ita pridem, cum vobiscum essem, legendam offerebam. Nomen ejus excidit memoria. Sed et hoc brevi cognosces. Accipis hîc alium ejusdem ingenii foetum. Habebis propediem alterius Gallici poetae carmen heroicum perpulchrum, licet argumentum nos non possit oblectare, si quae tu cecinisti, mihique promisisti, ante videro. Sic enim habeo, tam diu me summae voluptatis, quam ex tuis poematibus capio, fructu carere, quamdiu pollicitationis tuae torqueor expectatione. Nam cum ingenii tui vim et elegantiam dudum admirer et suspiciam unice, nihil impensius expeto, quam, quae tu pangis carmina, cedro digna et omnium seculorum memoria. Si quae te cura tangit hominis tui tuarumque lucubrationum cupidissimi, fique ei non invides praecipuam quandam in hac temporum tristitia jucunditatem, noli, quaeso, me defraudare longius usura rei desideratissimae. Jubeo te metum omnem deponere, si quid forte in tuis versibus interpositum fuerit, quod ullius hospitum nostrorum animos possit offendere. A nemine, si volueris legetur, nisi a me. De congressione navali ego quoque novissimis in litteris copiose scripsi. Si matre Magna tam propitia uteremini quam Amphitrite, non laboraremus. Sed frustra hujus gratiam jactatis, si illa irata vestrisque consiliis inimica de sui juris possessionibus vos deturbat, et tam pulchras sedes aliis cultoribus adsignat. Sed omen despuo. Quae manus Condaei sit icta superiore anno ne dubites in posterum. en tibi epigramma tinum atque alterum Vavassoris, quae modo mihi misit. Torpedo ista meretur aurea poni a vobis, et immortalibus honoribus celebrari, cui vestram vos debetis salutem. Sed vereor ne frustra vos servarit, si ipsi pacem detrectantes nolueritis servari. Nam sunt, qui metuunt, ne denuo phaleratis dictis, et splendidis, sed inanibus promissis ducamini, uti decurso proxime anno, ab iis, qui id student, ut propagatione miserrimi temporis nostri impendentem suis capitibus procellam avertant quam diu possunt: valde quidem imprudenter, nam haec, quae nos urgent, mala in eorum tandem redundabunt interitum. Sed si serio rem vestram agerent, aliam longe viam ingressi essent dudum. Cadmea Daventriensium amicorum proelia dolorem augent, quem communia tempora mihi infligunt. Nemo profecto satis hanc insaniam miretur, quod gladiatoria desperatione etiam nunc concurrant, quorum jugulis insidet hostilis gladius. Interneciva haec odia vix poterunt extingui sine alterutrius, aut forte partis utriusque exitio. Hogersii poemata nondum vidi, ne litteras quidem a longissimo tempore. Amplissimum Terborchium, si reversum videris, saluta quaeso meo nomine, ut et Schefferum, si quando litteras ad eum dederis. Tuas ad Ducem Montoserium expecto. Deliberatio de statione Heidelbergensi me nunc suspensum habet et anxium, praecipue si spes pacis evanuerit. Ea mihi videtur extenuari. Quia multa sunt, unde conjecturam facio pacem non futuram, quamvis aliter sentiant, quotquot hîc cives sunt et hospites. Vestro colloquio et complexu nihil quidem mihi posset accidere optatius, praesertim hoc tempore, quo tui consilii copiam desidero, sed multa sunt, quae me retinent,


page 190, image: s190

nec sinunt ad vos excurrere denuo. Optimi Pluymeri decessum non spero tui Valerii editionem retardaturum. Operam quaeso da, ut propediem exeat. Sunt hîc, ne plane Musarum commercium refrixisse existimes in hac urbe, qui triumviros amorum cum variorum notis decrerunt typis describere. Iis auctor sum, ut Dousae editionem exprimant, illique subjiciant potius integras Scaligeri, Mureti, et Achillis Statii notas, quam mutilatas aliorum. Terentium Rostochii editum nullus vidi. Sed habeo minorem editionem Francofurti publicatam anno nonagesimo quarto superioris seculi cum notis Christoferi Coleri. In eam sicubi incidero, tuorum desideriorum memorem me cognosces. Pulchrum Blyenburgii vulnus spero brevi coiturum. Deum veneror ut tanto parente dignus filius patriae et suis servetur. Patrem ejus perillustrem saluta, ut et Illustriss. Beuningium et Slingelandium. Trajecti ad Rhenum a. d. XXVII. Jul. CICICCLXXIII.

AD SERENISSIMUM PRINCIPEM CONDAEUM RHENI LIBELLUS SUPPLEX.

INvictissime BORBONÎ nepotum,
Seu tu Gallicus Hercules vocaris,
Seu Mars Franciadum, Arbiterque belli:
RHENUS Teutonicique Gallicique,
Quondam limitis imperîque custos;
Nunc ripam per utramque Liliorum,
Auratosque rigans colensque flores,
Ultro fert tibi supplicem libellum,
Hostili modo sanguine exaratum.
Cui subscribere non stylo, sed ense
Ut CONDAEE tuo velis, preecatur.
Ac ne te morer, illa summa voti est:
Indignos dominos jugumque turpe,
Et quicquid reliquum est adhuc Batavi
Nobis servitii eximas; nec ultra
Captivam ire sinas sub aequore undam:
Non injusta peto. Sicamber oras
Has enim Pharamundus obtinebat,
Cum pulsis Aquilis ad arma gentes,
Franco nomine, liberas vocaret.
Ad priscos liceat redire cives,
Sub priscas liceat redire leges.
Sic Natum videas Pater triumphos
Exaequare tuos, Avus Nepotem.
Nec longa est opus expeditione:
Restant oppida pauca, quae minaces
Non ferent oculos, manuque forti
Vix impulsa solo dabunt ruinam.
Certe dum legitur tibi hic libellus,
Jam fere poteras patrasse bellum.

adjecta etiam erant Epigrammata Vavassoris, sed quia illa edita sunt lib. IV. Epigram. 15. 16. et 17. hîc ea omisi.


page 191, image: s191

CONDAEUS PISCATOR.

QUis hoc ferre potest, quis intueri?
Ille Maximus Imperator, ille
Alcide melior, Deoque belli,
Condaeus, Batavis repente in oris
Piscator memoratur esse factus:
Nec jam celsus equo fremente, circum
Armatas acies, obire, ut olim
Castrorum immemor, immemorque campi;
Sed alno vada sutilique pinu
Scrutari lacuum humidos recessus,
Remum pro gladio manu capessens.
Huc illum furor hostium coegit,
Dum mergunt patriam suam sub undis;
Atque diluvie hinc, et hinc refusa,
Eheu! naufragio petunt salutem.
Nunc ergo unicus ille Victor, ille,
Tot palmis decoratus ac triumphis,
Piscatu assiduo fatigat amnes;
Et sua Batavum aemulatur arte.
Quanquam retia piscibus minutis
Fugit tendere, squameumque vulgus,
Sestari illicibus recusat hamis:
Dignos Principe captat ille pisces,
Et quos apposuisse Ludovico
Ingratum haut fuerit vel indecorum;
Arces scilicet atque civitates,
Immersas maris obrutasque fluctu.
O praedam egregiam atque delicatam!
At vos aequorei timete cives!
Piscator meus haud quiescet, Hagam
Donec ceperit, Amstelodamumque.

AD AVITUM.

Illice Condaeus quod cautius utitur hamo;
Piscator; ratio est: ictus, Avite, sapit.
N. H.

EPISTOLA CXXXVII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUas ante hos octo dies litteris tuis recentissimis reposui, nullus dubito quin acceperis. Nunc cum ad vos contendat Thomas Peinuis, Ultrajectinus, juvenis eximius, qui virum spondet egregium, praecipue in litteratura sacra, cui excolendae se totum dedit, non potui quin has ei perferendas committerem, obsecutus ejus praecipue desiderio te, quem dudum admiratur et colit, videndi. Nec dubito, quin qua es humanitate benigne illum sis admissurus. Accipis hîc etiam vitam Philandri a Philiberto de Lamare litteris proditam, quam nuperius tibi promittebam, et syllogen homiliarum antiquae ecclesiae doctorum in Epipnaniam a Daumio collectam: adjecissem etiam ejus Palponistam, sed exemplum, quod tibi destinaram, non erat ad manum, uti et frons Ceramici Meursiani. Habebis illa proxime. Tuam epistolam ad Illustrissimum Montoserium expecto. Heidelbergensibus nondum respondi; incertus pacificationis exitus auget curas, quibus me angi nosti, et dubium animi ac consilii reddit magis magisque. A tuis consiliis fidei et prudentiae plenis mea nunquam discrepabunt, nisi jnevitabilis necessitatis lex nos coegerit invitos


page 192, image: s192

aliud sequi. Tuas itaque litteras expecto cupidissime propediem. Regum classes refectas et auctas altum tenere fama fert. De qua ut et de pace si quid explorati habes, quodque sine ullo discrimine nobiscum communicare tibi licet, nullus dubito, quin meam cupiditatem sis expleturus. Vale, lux patriae. Traj. III. Aug. CICICCLXXIII.

EPISTOLA CXXXVIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Trancofurtum.

GAllinaceorum convitium parum moramur: modo illa infesta rostra, hamatosque unges, quibus vitalia nostra petunt, anobis abstineant. Id unum vereor, ne qui spem vobis eos abigendi faciunt, impune nostrum corium lacerari sinant, dummodo a suis illos capitibus, quamdiu nobis illudunt, arceant. Videntur enim in temporum inclinationibus omnem praesidii sui spem collocare. Faxit deus ut irritum sit meum augurium, neve tam verus vates lim, quam fui superiore anno. Meministi enim, credo, quae de copiis auxiliaribus canebam, quamvis fidem non invenirent, eventum comprobasse maximo rei publicae malo. De firmo ligneorum murorum munimento vobis gratulamur, idque salvum esse volumus et invictum. Huic enim salutem non minus debetis, quam olim Athenae. Maximo metu, quem rumores non vani nobis incusserant, nunc sumus defuncti fere, speramusque propediem omnem sollicitudinem reliquam, quae nos urit insidiarum, quas strui velleri aureo Indorum multi verentur, demturas vestras litteras. De pace votis omnium expetenda, et conditionibus, etiam non aequissimis, nisi volumus perire, ineunda nolo crambem toties recoctam tibi reponere. Fatorum imperia aequo animo excipiemus. Ante mensis hujus decursum, tuam potissimum secutus auctoritatem, nihil de Palatinis rebus statuam, quamvis tertiae modo litterae ad me perlatae sint. Illustri Blyenburgio immortales ago gratias, referam quoque pro mea copia, si vivo, quaecunque sors me manserit. Elegia tua plena pietatis et elegantiae erit in sinu meo, donec per tempora reipublicae licuerit eam iis occinere, qui nunc cantu suo nos enecant. Tuis Blyenburgiique rationibus obstant hae calamitates publicae, quibus, neglectis aliis rebus et honestis artibus, tantum de horrido milite cogitatur. Suetonii duo exemplaria ut mittantur Florentiam, si quae datur occasio, alterumque tradatur ipsi Magno duci, alterum Carolo Dato, volo sane cupioque vehementer. Compingi si poterunt, sumtus ilico refundam. Litteras quoque proxime tibi mittam ad utrumque. Tu interea Dato, si non grave fuerit, significabis, plura exemplaria nunc hinc efferni non potuisse: sed me aliis quoque amicis missurum, simul per temporis injuriam licuerit. Pro hoc officio tibi plurimum debebo. Bernartio, Coloniae nunc agenti, denuo aurem velli de libris tuis ad Capellanum missis. Respondit


page 193, image: s193

sibi quoque videri cum horologio, quod Illustrissimi Pomponii Uxori destinabatur, Parisios eos esse perlatos: fidem dat se quaesiturum, num forte in Pomponianis aedibus lateant, illincque possint erui. Silium Italicum, quem olim apud Munckerum videram, nune Gronovii filii tenent. Ejus enim parenti illum librum se donasse olim Munckerus hoc nomine ame compellatus rescripsit. Theodoricus non difficilem, credo, tuis desideriis se dabit. Nuperius per Peinium, meae disciplinae alumnum, tibi misi vitam Philandri a Philiberto Lamario memoriae proditam, et syllogen homiliarum a Daumio publicatam. Spero hunc fasciculum tibi traditum esse. De illo loco vexato in Octavia, nec non de imputatus ad observandam fidem, nolo tibi diutius repugnare, quam vis nondum, si verum fateri licet, persanata videntur esse ulcera haec, quibus foedantur. Nota pridem bello, insolita pace protendebantur, vehementer arriderent, si non longius abirent a codibus. Sed illa emendatio tua in Satyra prima Juvenalis mirificum in modum mihi placet. Rem ipsam acu tetigisti. Nihil verius tripodes Delphici cecinerunt. De illa veterum opinione, qua crediderunt in hanc lucem reverti manes suis natalibus, nihil nunc succurrebat. Eam si mihi probaris, non invitua tuae subscribo sententiae in restitutione carminis Papiniani. Apud Juvenalem in Satyra V. vers. 10. Vide quaeso num recte distinxerim:

Tam jejuna fames? quin poscis? Honestius illic
Et tremere et sordes farris mordere canini?

Vulgo male hic locus interpungitur, et exponitur. Hic vero ejus est sensus: Quin mendicas in ponte aut crepidine. Honestius est illic frigere, et sordido pane vesci, quam in mensa divitum pati tam indigna. In Satyra X. 116. legitur:

Quisquis adhuc uno partam colit asse Minervam.

Quid quaeso parta Minerva? Puto scribendum: quisquis adhuc uno parcam colit asse Minervam. loquitur de elementariis et primis tyronibus, quibus adhuc parce suas copias praebet Minerva. Valerium Flaccum urge, quaeso. Terburchio amplissimo, et communibus amicis, in primis Illustribus Hugeniis plurimara salutem dico verbis amantissimis. De dissertatione de pendulis multa mihi narrarunt amici, quae miram ejus videndi cupiditatem excitarunt; sed expectandum est donec Parisiis huc perlata in nostris prostet officinis. De Statio, Propertio aliisque propediem plura. Nunc te quaeso, ut saepe a te litteras habeam, quibus unice conquiesco. Vale, Vir Summe, et me ama. Trajecti ad Rhenum a. d. XIII. Aug. CICICCLXXIII. De Anglorum classe utinam inposterum quoque audiremus, quae volumus. Isaaci de Musica veterum dissertatio nondumne potest haberi?


page 194, image: s194

EPISTOLA CXXXIX. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

LItteris tuis omni leporum venustatumque genere refertis, peream, si quid jucundius gratiusque habui omni hoc tempore, quo nos urget vis tanta malorum. Eas omnibus aliis tuis longe jucundiores reddidit magna spes pacis, quam ostendunt. Illam augent hospites nostri, qui quovis sacramento contendere volunt, eam in paucis diebus futuram aequis conditionibus. In hoc Nobilissimorum uxores ex Galiis arcessuntur, ut inita pace perlustrent vestras terras, et cum suis maritis domum redeant. Principem Condeum ajunt in Flandria tanquam in specula, Turennium autem ad Moeni ripas excubare ad continendos, qui pacificationem retardaturi aut turbaturi veniant. In Apellea Venere numeris omnibus absoluta nihil me posse reperire, quod reprehendam mirum est te mirari, cum ne Momus, quod in illa vituperet, habeat. Blandum me non esse satis meae litterae testatum faciunt toties tibi adversantes, opinionesque mihi non probatas rejicientes, ac damnantes liberius, quam ferre, qua te prosequor, observantia videtur. Magna licet loquantur Angli Pyrgopolinicae, modo vestri Imperatores magna facere pergant, ac quae illi crepant, refutent rebus praeclaris, reprimantque illas rapacissimas manus, ne praedae opulentae, quam jam spe devorarunt, potiantur: sed Thrasones perjuros cogant irritos votorum, sed plenos probrorum ac dedecoris refugere ad suos portus. Litteras igitur vestras laureatas propediem expectamus. In caussam Palatinam non me demittam, vestram secutus anctoritatem, antequam de pace quid decernatur, cognitum et perspectum habuero. Amsterodamum ubi excurres Elzevirium, quaeso, ut jubeas sic meis sumptibus haec adornare exemplaria bina Suetonii Florentiam mittenda, ut commode possint offerri Magno Duci et Dato. Nullus dubito, quin brevi per Falconerium alia via possint mitti in Italiam. Silium Italicum, quem olim vidi apud Munckerum, non ausim praestare Romae editum. Si eum aliquando videro, potero, nisi fallor, indicare tibi ipse an sit, nec ne. Notas, si. recte memini, Erasmianae bibliothecae prae se ferebat. Parcam Minervam tibi quoque in mentem venisse olim apud Juvenalem gaudeo Hercle, lubensque tibi nujus emendationis laudem transscribo, sed de discipulo supplicante Minervae, ut disertus fiat, non de magistro Satyricum loqui sequens versus docet clarissime:

Quem sequitur custos angustae vernula capsae.

Capsarium intelllgit, de quo Sueton. Ner. 36. Tuas emendationes in Phaedro pulcherrimas et verissimas miror neglexisse nostrum amicum. In sabula LII. non longe a tua Gudiana correctio abit. Sic enim ex vestigiis libri Rhemensis scribendum censebat Marquardus:


page 195, image: s195

Tunc lata litem sustulit sententia.

In praefatione libri secundi scribendum: Quicunque fuerit narrantis jocus. pro narrandi locus. Jocus jam occupavit Rittershusius. Apud Propertium lib. I. el. 3. vers. 34.

Sic ait in molli nixa toro cubitum.

scribendum censeo, pro vulgato fixa. Eleg. VIII. vers. 15. corruptissime et sine sensu legitur:

Atque ego non videam tales subsidere ventos,
Cum tibi provectas anferet unda rates.

Nonne sic refingi possint haec commode:

Atque ego non videam tali sub sidere ventos,
Queis tibi provectas auferet unda rates.

Per sidus Vergilias intelligit, quibus orientibus solebant vela dare. In eleg. X. O jucunda quies legitur. Sed legendum videtur: O jucunda dies. Amplissimo Terburchio salutem dico, nec non Illutri Blyenburgio, communibusque amicis aliis. Utinam ille per nostras terras reditum moliatur, ut coram amicissimi viri complexu frui nobis liceat post tanti temporis intervallum. Magnum me sane tenet ejus desiderium videndi. Si vobiscum etiamnum est, sique decrerit hanc urbem transire, roga eum meo nomine, ut, cum huc venerit, recta in meas se conferat aedes, si potest tenuem pati apparatum, sed quem reddet ampliorem prolixa voluntas. Et Falconerius et Beverningius dignus est, qui hanc spartam, quae decessu Vallensis est vacua, ornet, quibus si mandabitur, bene se habebit Academia. Sed in nullius humeris, quam Nobilissimi et Eruditissimi Blyenburgii melius sederet hoc munus. Epistolas Gedanenses remittam tibi prima, quae se offeret, occasione. Peinius optimus et praeclarae spei adolescens in villa Hollandiae septentrionalis aliquot dies transiget. Nullus dubito, quin fasciculum sibi creditum ad te sit aut ipse laturus propediem, aut curaturus, si quid ejus ad vos itineri obscaevarit. Vale, Vir Summe. Trajecti ad Rhenum a. d. XX. Aug. CICICCLXXIII. De praelio navali jam narrarunt nonnihil litterae Amsterodamensium amicorum, sed de exitu nihil adhuc explorati habemus, quem secundum reipublicae futurum auguramur. Coloniae si quos libros emptos velis, quod nuperius visus sum intelligere ex te, fac ad me perscribatur. Habeo ibi, qui rem hanc curatam dabit. De Cicerone in auctione Gronoviana nescio quo nuperius mihi significabas: sed haec plane exciderant ex mea memoria. Fasciculum Peinio traditum tandem ad te pervenisse nullus dubito. Iterum iterumque vale, et laetissimis nunciis de victoria et pace nos bea.


page 196, image: s196

EPISTOLA CXL. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

LAetissimi vestrarum litterarum nuncii de tertia victoria fidem apud nostros hospites non inveniunt, summum aequo Marte pugnatum esse contendentes, quia nulla major navis a nostris sit capta, una tantum depressa. Multas utriusque classis laceratas et pessime habitas. Anglos et Gallos non in fugam actos terga dedisse, sed venti secundi captandi caussa altius in mare provectos, et paullo longius a sua statione. id satis liquere ex Praetorum, in primis Reuteri litteris. Si constiterit Anglos se subduxisse in suos portus, tum demum exploratam futuram victoriam, quae nunc jactetur. Illos vero etiam nunc oberrare littoribus et oris, et ut ante insidiari velleri aureo Indicano, cujus nunc partem teneant non exiguam, instauraturos quoque praelium, cum oportunum suis rebus tempus id suaserit. Haec se colligere ex litteris publico datis apud vos: sed se alias expectare ex Anglia, quae eventum hujus praelii et consilium Imperatorum sint docturae. quae cum perferentur, habebis tu quid sint traditurae. Virtutem tamen classis Batavicae, in primis Reuteri prudentiam rerum navalium in coelum tollunt, et Imperatorem maritimum ei hac memoria parem nusquam gentium inveniri fatentur, comparantes eum cum ducibus suis, qui terrestribus copiis praesunt, Condeo, et Turennio. Pacis spem evanescere et ipsi non negant, sed culpam conferunt in nostros legatos, quos ajunt ferocire incitatos ab Hispanis, a quorum pendeant consiliis toti, et ideo respuere conditiones, quas etiam arbitri tulerint aequissimas, et offerre, quae parum grata Regi esse ipsi noverint, antequam offerant, tantum ut longis procrastinationibus producant frustra tempus et conterant, spe auxiliorum Germanicorum se sustentantes. Nifi alia ineatur ratio, brevi fore, ut abrumpatur pacificatio, et quidem ante decursum mensis Septembris. Moenum jam ponte junctum, obviam iturum Turennium iis, quae dicantur signa movere, copiis. Sed forte tamen de ista victoria nuncii lenient animos valde exacerbatos. Faxit deus, ut utrimque descendant ad pacis cogitationes, quae si ante hanc hyemem non coierit, actum est de hac pulcherrima urbe, et nobis omnibus pedum via videnda est. Libros tandem ad te perlatos esse spero. Peinius noster destitutus a comitibus suis Hagam non vidit, fasciculum autem tibi tradendum reliquit Amsterodami, qui si nondum curatus est, reddetur Elzevirio. Nuperrimas meas litteras, in quibus de uno atque altero loco Propertii tecum agebam, spero te accepisse. Nunc quod adderem nihil erat. Tu quaeso perge me creberrimis tuis litteris beare, in quibus unice conquiesco. Ex Gallia et Germania dudum nihil habeo. Si quid perferetur, illico ex me cognosces. Vale, meum decus et praesidium. Trajecti ad Rhenum a. d. XXVII. Aug. CICICCLXXIII.


page 197, image: s197

EPISTOLA CXLI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

NAe tu homo es immitis et violentus, qui sale marino nuperius tam misere defrictos nunc nigriore sale et acriore defricas, post acceptam tantam plagam. De batrachomyomachia nihil bellius unquam audivi. Sed st. nobis mutire piaculum est. Interea sollicite Eidus Septembres expectabimus, quae utinam illucescant nobis felices ac secundae, et in gratiam nobiscum reducant beatissimam divarum. Amici sane Amsterodamenses in novissimis litteris, quae cum tuis mihi traditae sunt, significant pacis negotium, post acceptum de victoria nupera nuncium, recaluisse, et cum maxime fervere, ut brevi optatissimum exitum sit habiturum. Hospites tamen nostri, primores praecipue, pernegant sic se rem habere, explosas enim et rejectas fuisse conditiones oblatas a legatis reipublicae, tanquam valde viles et contemnendas, ad tres illas provincias, quas velint nostri sibi restitui. Nisi ad alia descendatur nunquam pacem coituram. Ab Ubiis tamen nullae litterae nuperrime sunt in hanc urbem allatae. Quid, quae hodie expectantur, sint nunciaturae, aut proximae vestrae, avidissime expectamus. Quicquid sit, obdurare certum est, dum et hae Eidus defluxerint. Sed Rusticus expectat. nosti caetera. Ad summam tamen nuperrimo proelio multum profectum esse persuasissimum habeo. Si vero Austriacus et Hispanus arma ceperint, actum est de pace. Nostrae tamen reipublicae nescio an non consultius esset quavis conditione deeidere, quam diutius conflictari cum Rege, a pecunia et militibus paratissimo. Sed haec viderint qui ad clavum sedent. In caussa Palatina nihil statuam te inconsulto: cujus auctoritas et consilium semper mihi erit oraculi numero. Suetonius offerendus Magno Etruriae duci ornabitur ab Elzevirio, et qua via jusseris, tum curabitur. Quod Carolo Dato destinatum est, per me licet ad Falconerium Bruxellas perferatur. Ad Daumium quae mandas, curae mihi erunt. Nasonis locum in Il Fastorum egregie a te restitutum esse, post tot praestantium virorum conatus, nemo paullo humanior poterit inficias ire, nisi forte cujus animus in te sit malevolentia suffusus. Perquam apposite quoque ad obscurissimum locum illustrandum affers insignia ex Tertulliano. Sed Juvenalis versus ut accipi possint de magistro non video sane. Loquitur enim de tyronibus, qui eloquentiam optant, et qui colunt Minervam, sed propter aetatem teneram, uno tantum asse supplicant. Eos sequitur apud magistrum suas horas obeuntes Capsarius. Paedagogi enim et capsarii servi erant, et comites puerorum, non magistrorum. Suet. Ner. 36. Damnatorum liberi Urbe pulsi, enectique veneno aut fame. Constat quosdam cum paedagogis et capsariis uno prandio pariter vecatos. Praeterea magistri illi viliores, qui discipulorum aedes circumibant, non optabant eloquentiam,


page 198, image: s198

sed pueri ad magnam fortunam adspirantes vota faciebant Minervae, ingeniumque ac os magna sonaturum precabantur. In Propertio nixa toro tu sane ad Metamorphoses occupasti. In meis adversariis jam eam emendationem expunxi, quamvis nuperius, cum Propertium relegerem, illa mihi in mentem venerit cum nonnullis aliis. Passeratium desidero, ut et Dausqueum ad Silium et Raderum ad Martialem. In Elegia VIII. ingeniose tu quidem velis subsidere ventos, si modo poteris ostendere hoc loquenai genus non abhorrere a genio prisci Latii. Subsidere undae dicuntur recte, sed residere venti. Exemplum sane nunc alterius, quae tibi probatur, locutionis nunc non occurrit. In Phaedro praestat omnino scribi. Tunc illa litem sustulit sententia, aut cum Gudio, tunc lata litem sustulit sententia. In fabula LIV. cur pro age porro scisset malis, face porro scisset, non exputo. Sollemnis enim formula in talibus disputationibus, age porro, frequens quoque Tullio. scisset est pro si scisset vel etsi scivisset. In fabula LXXVIII. pulchre vidisti: mercede pacta, pro mercede accepta. Apud Propert lib. I. El. 12. annon inepte legitur?

Quod faciat nobis conscia Roma moram?

Ecquam Roma faciebat moram? Num illa tam longe erat ab ejus lecto divisa? Nugae. Scribendum videtur:

Quod faciat nobis Cynthia nostra moram.

Eod. lib. el. 15. vers. 9.

At non sic Ithaci digressu immota Calypso,
Desertis olim fleverat aequoribus.

Sic refinxi. vulgo mota. Non sic, inquit, immota fuit Calypso, cum Ulysses discederet, ut tu es meo durissimo tempore. Elegia sequente. vers. 37.

Te non ulla meae laesit petulantiae linguae,
Quae solet irato dicere tuta loco.

Tibine sensus liquidus in secundo versu? Mihi tenebrae hîc sunt, nisi corrigas, Quae solet ingrato dicere multa loco. Terent. Mala ingeram multa. Et paullo post an non commodius tibi videtur et rectius si legamus: Osculaque impressis fixa dedi gradibus, pro vulgato nixa. Haec omnia mihi tum demum placebunt, cum tibi placuerint. Sin, damno et abjicio. Praeterito die lunae spero te accepisse primum Ceramici Meursiani folium, quod desiderabas. alterum quoque fasciculum recte curatum esse, qui creditus erat discipulo meo, nullus dubito. Vale, Heinsi meum decus, et Nobilissimum Zelemium, ut et Zulichemium Parentem peramanter saluta, cum eos videris, meo nomine, nec non Perillustrem Beuningium. Trajecti ad Rhenum prid. Kal. Septemb. Gregor. CICICCLXXIII. Has litteras praeterito die Jovis exaraveram, sed meorum culpa tardius perlatae sunt ad nuncium, qui jam elapsus nobis erat. Relatas resigno. et nuncio totis hîc turbari agris. Sed haec vos melius. Qui cursus, qui eventus rerum futurus sit, avide expectamus. Nullae ad nos pervenere litterae pridie abruptis commerciis, nec scio an sis has visurus. Si tuarum litterarum alloquio diu mihi carendum est, vita mihi inter tot mala longe acerbior erit. postr. Kal. Sept. Magalottus numquid Coloniae nunc agit, agetque diu?


page 199, image: s199

EPISTOLA CXLII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

DE vestris laureis man terraque partis, quae superioris anni infamiam expiaverunt, est quod vobis gratulentur amici, propriamque hanc fortunam esse velint. In easdem terras contendunt turmae cohortesque, quae in agro hujus provinciae collocatae fuerunt aliquot hebdomades, et cum pulvisculo quicquid reliquiarum in illo supererat, exhauserunt, ut jam mera sit solitudo littore quovis inanior et infrequentior, quo vester miles sua transfert signa. Vester Hispano, hic Principi Condeo subsidio venturus. In Germania nec ex sententia satis et voto res nostris hospitibus eunt, nec tamen nimis adversae fluunt. Annona Wertheimi expugnata, et aliquot concisae sunt centuriae: Turennius cessim eundo sibi cavit loco. Spes nostra de pace decolavit, malis interim nostris indies ingravescentibus. Ab aestivis hybernisque confectissima provincia nunc exigitur tanta vis pecuniae, quae conferri non potest. Goyerum bis terque quaesivi, ut de pretio Byzantini corporis cum illo agerem, et de Diogene Menagii, indiceque aliorum. Sed nunquam hominem domi offendo. Spero tamen propediem coram me de his aliisque rebus tecum locuturum. Constitui enim, nisi me uxoris male se habentis valetudo, aut vis major retinuerit, ad vos proxima hebdomade excurrere, et te octavo aut nono ab hoc die complecti. Hoc in antecessum. In illis voluminibus non haberi Pachymerum: omnes tomos arrosisse mures praeter quatuor: pergamenta tamen sola, quae in his terris confecta sunt, corruperunt, illibatis chartis. Mures illi male pereant, qui nec nostris fiscis, nec penori, nec ipsis libris parcunt. Vereor ne ad Abderitaram exemplum hae bestiae nequam nos solum vertere cogant. Sed haec in nostrum differamus sermonem, cum coram confabulari de his otiosius licebit. Nunc distinebar occupationibus. Vale, Vir Illustris, et me ama. Trajecti ad Rhenum a. d. V. Septemb. CICICCLXXIII.

EPISTOLA CXLIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

TOt tuis jucundissimis litteris, quas mense Septembri ad me datas omnes accepi, cum nihil repono, velim id non meae cessationi assignes aut negligentiae, sed iis, qui apud vos abruperant commercium, quod inter nos intercedebat,


page 200, image: s200

idque summo jure. Nunc restituto cursu publico nihil mihi antiquius est, quam ut mutuae commeent inter nos litterae quam creberrime. Nam nihil est quod majorem mihi levationem affert in hac malorum, quae nos urgent, ingravescuntque indies, Iliade, quam tuae epistolae, plenae amoris, fidei, ac leporum, quibus incredibiliter delector. Ego vero ubi ad te scribo, videor mihi desiderium tui levius posse ferre. Nam me ipse quasi fallendo te mihi praesentem effingo, tecumque de nostris, quibus dediti sumus, artibus confabulari mihi videor. Quod cum ago, tanta me perfundi voluptate sentio, quantam capiebam ex tuo sermone, cum frui illo mini daretur, quo nihil mihi poterit accidere desideratius. Angebar vehementer hoc solatio me privari. Nunc ista sollicitudine liberatus frequens ero in officio colendo, nec committam, ut de eo tu possis conqueri, aut ut ipse mihi invideam fructum suavissimae voluptatis. De publicis per me licet in posterum ut silentium nobis ipsi indicemus, si tibi hoc rectius videbitur et consultius. Quid tamen obstat, quo minus aspergamus, quae nota sunt et tuto scribere licet, sine utrorumque offensione? Classem apud vos subductam esse, duasque naves de cataplo Indica incolumes evasisse manus infestas Autolycorum Anglorum hîc audimus. Pacificatio Coloniensis tenui pendet filo, si non abrupta jam est. Turennii exercitum nostri hospites ajunt firmissimum esse a ducibus et militibus veteranis, nec numero Caesarianis legionibus inferiorem, pugnandique cupidissimum. Eidus Septembres jam praeterierunt: instant octobres Kalendae. nec Hispani signa movent infesta, nec pax fit. Nobis nihil hîc perditius, nihil miserius. Omnia sunt exhaustissima, ut, cum mala haec fixa fuerint, cogitandum sit de receptu. Sed haec mittamus, ne gaudia vestra tristissimarum rerum commemoratione contaminentur. Antequam decrevero, quid mihi sit agendum, in tuum complexum venire desidero, et forte cis paucos dies, si res publica et uxoris valetudo me non morabitur. Qui Ciceronem Stephani emit, est ex alumnis meae disciplinae, mihi optime notus, qui facile hujus libri usum mihi praestabit. De Suetoniis ad Carolum Datum, et ipsum Magnum ducem Etruriae curatis, multum te amo. Reliquias bibliothecae Goyerianae perlustravi, luculentas sane. Sed index nullus adhuc confectus est, nec de auctione quicquam constitutum habent. Byzantinae historiae sunt viginti quatuor volumina, cum uno minore, in quarta, ut loquntur, forma. Ea licent ducentis viginti florenis. Nonnullorum exteriorem cultum arroserunt et nonnihil corruperunt mures. Sed reliqua omnia, in primis ipsi libri, sunt nitidissimi ac optime habiti. Si stat tibi sententia illud opus emendi, fac ex te cognoscam, quod illi pretium statuas. Opera mea tibi a me prompta erit. Audio esse apud vos Vicefortium, cui mandata sit provincia hoc bellum memoriae raandandi. Rogo te vehementer, ut id mihi significes. Spero illum veriora de hac urbe et provincia traditurum, ut in Galorum ditionem pervenerit, quam nonnulli libri Belgica lingua consignati, [Note: Inter illos familiam ducit quidam Valckenrius, qui Eurapae Confusae titulo librum edidit plenum mendaciis et calumniis in amantissimos et justissimos Patriae rectores; ut placeret novis dominatoribus, a quibus praemium linguae venalis deinde accepit. Huic secundas egit vilissimus scriptor Sylvius, et deinde alii ejus sectae, quos egregie refutavit et mendaciorum convicit Bernardus Costerus, qui ex tristi patriae nostrae calamitate bonorum damna retulit, et in vitae cum patre periculum conjectus, pleraque Anno 1672. et 1673. acta, quae ipse fere vidit, scripto consignavit, et Ultrajecti Anno 1707. edidit. Vir integer vitae, scelerisque purus, et si quis alius patriae amantissimus, mihi vero per affinitatem et dulcem longi temporis consuetudinem conjunctissimus.] mendacissimi. Ex Gallia et Germania nihil habeo


page 201, image: s201

de re litteraria quod tibi narrem. Videtur ubique frigere. Tuus Valerius Flaccus quando prodibit? Otio nunc abundas: nec est quod metuatis hostiles incursus. Auctorne mihi es ad vos excurrendi; et tuto me posse hoc itinere defungi (scis quos metuam) existimas? Tua valebit apud me auctoritas. Vale, meum ac saeculi tui decus. Trajecti ad Rhenum a. d. XXVII. Septemb. Gregor. CICICCLXXIII. Ducem Montozerium tuas litteras accepisse nullus dubito, quamvis nihil responsi tulerim. Curatae saltem a me sunt probe. Carmen elegans Francii de victoria tertia navali legi magna cum voluptate.

EPISTOLA CXLIV. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

VErba non invenio, quibus gratias agam tibi pro iis, quibus me praesentem nuperius cumulasti, officiis. Non frustra tanto tui congressus desiderio flagravi dudum: longe enim ejus suavitas fructusque, quem ex illo cepi, superat meam expectationem. Nunquam a te discedo, quin Timothei de Platonis coena dictum mihi obversetur, nimirum Platonis epulas, non illo solum die, quo instruebantur, convivis jucundas, sed et postero multum suavitatis afferre. Quod sane de tuo apparatu longe rectius dici potest, qui non modo nitide ac honorifice me domo atque hospitio tuo accepisti, sed et animum meum tam doctis et omni elegantiae ac venustatis genere condîtis fabulis oblectasti, ut suavius se unquam pasci vix meminerit: quae suavitas non modo postridie, sed plurimis, ut spero, secuturis annis mihi longe jucundissima futura est. Voluptate vero, quam ex tua capio consuetudine incredibilem, ne plane priver, tuae spero epistolae, quibus mirum in modum capior, efficient, qua me carere pro prolixo tuo in me animo non patieris. Vix reversum uxor undecima prole parentem fecit, filium praeterita solis die enixa, cui nato mentem sanam in corpore sano sum precatus. Tibi vero nunc testimonium denuncio ex condicto, cum sacris iste puellus abluetur undis. Nomen ei erit Nicolao, aut potius jam est. Heri enim hac caerimonia defuncti sumus, gerente tuas partes homine probitatis spectatae. Sed de his pluribus non est ut agam, qui hoc onus ipse succollasti. Corpus historiae Byzantinae centum quadraginta florenis tibi licitatus sum, sed hac lege, si tibi haec emptio


page 202, image: s202

probaretur. Catalogum proxime, spero, videbis. promisit enim Goyerus se mihi illum esse missurum. Quae ad Propertium notasti, vehementer placent. In eod lib. I. El. 17. vers. 3. legitur:

Nec mihi Cassiope solito visura carinam.

Unde pendet solito? Putabam: Nec mihi Cassiope ex solito visura carinam. Et inferius in ead eleg. vers. 20. malim pro vulgato:

Ultimus et posito staret amore lapis.

scribere: Ultimus exposito staret amore lapis. hoc est in lapide amor esset enarratus. Idem vocabulum velim etiam restitui paullo ante vers. II. An poteris siccis mea fata exponere ocellis? Nam quid sit reponere fata fateor me non intelligere, sed tu facem allucebis. Publica quomodo se apud vos habent? Dux Luxemburgius ante paucos dies ex Geldria redux nunc se discessui accingit, et itineri ad copias in finibus Clivensium collocatas, alii tamen ajunt in Cataloniam eum contendere, ut ibi res gerat. Ejus praefectura hîc mandata est Comiti Stabuli De Humieres, qui ex Flandria expectatur. Sic enim eum appellari puto. Bommeliae et Crepicordii muri ac valla destruentur, addunt alii et Thielae. Sed de hac urbe nihil ausim affirmare liquido: de duarum vero illarum munimentis evertendis res est certa. De vestris copiis propediem, credo, audiemus, num in ripis Rheni signa fixerint, an vero ad Mosam ea transtulerint. Amici Amsterodamenses nunciant Anglos videri ad pacem esse propensos, quae utinam Europae restituatur. Legatus Gallicus in Suecia scripsit nuperrime filio suo hîc degenti, de praecipuo capite, propter quod legatio sit suscepta, se transegisse ex sententia sui Regis: nimirum foedus initum cum Gallis ante aliquot annos servaturos Suecos, et illis subsidio missuros copias firmissimas, quas propediem sint contracturi, quae et numero et robore pares sint futurae Caesarianis, nisi pax brevi conveniat. Haec pro certis nunciis hîc venditantur, non fictis rumoribus, quae ad te scribenda duxi, quoniam videris rerum novarum nunciis delectari. Plura nunc non licet. Puerpera te salutat. Perillustri Beuningio et Zulichemio salutem dico plurimam et officiosissimam. Vale, meum decus. Trajecti ad Rhenum postridie Kal. Novemb. Gregor. CICICCLXXIII. Tantum abest, ut de deserenda hac Urbe cogitent, qui eam tenent, ut indies major annonae copia huc importetur.

EPISTOLA CXLV. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

MAgnum ego cepi dolorem ex istis, quibus indignissime vexaris, litium calumniis, fecique fortunae convicium, quod sine ullo delectu furens, nec tibi pepercerit, qui ab omnibus contentionibus alienissimus otium et tranquillitatem a primis annis es sectatus, omnemque aetatem in iis artibus consumsisti,


page 203, image: s203

quae a forensibus tricis abhorrent maxime. Sed quoniam spes est ex his molestiis brevi emergendi, nullus dubito, quin hos inpotentis fortunae ludos sis moderate laturus. Non poteris melius illam ulcisci, et providere, ut eam erroris poeniteat, et injuriam tibi illatam emendet. Puerpera valet, ut et Nicolaus, nihilque magis optat, quam ut tua vota rata sint, ut brevi mutata rerum facie te hîc liceat complecti. Complures quotidie cohortes hinc discedunt, sed vix pedem porta extulerunt, quin novi adveniant hospites, et nescio ex quibus terrarum angulis isti terrae filii prodeuntes abeuntium loca occupent. Hodie Dux Luxemburgius hinc proficiscitur ad copias, quos contrahit in Clivensium et Geldrorum finibus perrecturus inde Novesium, quo etiam contendent equestres copiae, quae Trajecti ad Mosam coeunt. Pro certo mihi affirmarunt, qui cum Duce hinc migrant legati, in agro Coloniensi brevi tempore exercitum viginti septem millium sub signis futurum, et cum Caesare et Arausiaco manus conserturum, quamprimum eis sint occursuri: Turennium Philipsburgi Rhenum trajecisse, et nunc secunda ripa descendere. Haec illi. Woerdam, Bomeliam, Crepicordium destructa esse et deserta verissimum est. Laetas res vestras ne ulla calamitas interpellet deum veneramur. Nos hîc etiamnum jactamur saevissimis procellis. Sed redeo ad res privatas. De aliis quidem tecum eram confabulaturus, sed alii aliique intervenerunt, qui scribenti moras injecerunt, ut quae de Huetii et Thevenothi litteris, quas nuper accepi, tibi habeam narranda, nunc cogar differre in proximum. Corpus Byzantinac historiae mittet Goyerus ad Danielem Elzevirium, quod procul dubio tuae respondebit expectationi. Nummos rogat ut eidem Elzevirio custodiendos mandes, donec mittat, cui suo nomine numerentur. Forsan qui libros feret, simul pecuniam petet. Hac autem hebdomade, credo, curabuntur, sane quamprimum poterit. Habes et catalogum reliquorum. Si quos desideras, velim id mihi significes, et pretium, quo licitari velis, adjicias. Nec Musica Vossii, nec Chronologica Marshamii vidi. De utroque agam cum Elzevirio, tecum propediem de Propertii et Ciceronis locis. Nunc cogebar abrumpere. Vale, Vir et Amice Summe, saluta Francium et Wolzogium, si eos et Elzevirium videris. Trajecti ad Rhenum a. d. IX. Nob. CICICCLXXIII. Mea bibliotheca si vobiscum esset nunc, non laborarem, ac curis et sollicitudinibus angerer. Has ad Trelsium epistolas, quaeso, ut Elzevirio curandas des.

EPISTOLA CXLVI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

VEre tu, tanquam ex tripode Pythio, cecinisti, brevi nos ex servili indignitate exemtos libertati, non, ut tu ais, perperam excussae, sed injuria temporum desolatis et omni praesidio nudatis ereptae, restituendos esse. Hospites


page 204, image: s204

nostri jam sarcinis collectis discessum adornant, cis paucos dies in Germaniam profecturi. Heri ferali denunciatione nos poene exanimarunt, dum ordinibus et Senatui significarunt jussu Regis hanc urbem caeterasque hujus provinciae, omnemque ejus agrum ferro igneque delenda esse, idque propter tantam hominum male de Rege opinantium, et cum hoste in eorum exitium conspirantium multitudinem. Nihil etiamnunc preces profecere. Hodie dabitur opera, num argenteis hastis haec vis a nostris tectis et capitibus possit arceri. Et spero rem successuram. Nam Woerda aliaeque vicinae urbes excidium redemerunt. Sin gravius in nos consulent, ferendae erunt, quaecunque acerbitates fatorum decreto in nos congerentur. Tu fac, ne interea tuarum litterarum solatio careamus. Catalogum reliquiarum Goyerianae bibliothecae, quem ad te misi praeterito die Jovis, spero te accepisse. Hodie credo, aut summum cras, videbis Byzantinos historicos. Argenti videtur perquam cupidus esse venditor. Huetius significat se gravissima febri conflictatum vix respirare; indies tamen magis magisque confirmari. Plurimis quoque verbis agit de instituto veterum Latinorum scriptorum nova ratione explanandorum, idque in gratiam potissimum Delphini. Datum est fere singulis in Gallia doctis viris pensum aliquem priscorum Latinae linguae exponendi, ad eam legem, quam auspiciis Illustrissimi Ducis Montoserii praescripserunt. Mihi quoque provinciam mandarunt, cui num ornandae par sim futurus equidem ignoro. Sed de his proxime plura. Nunc mihi properandum est instante tabellarii discessu. Thevenothus nihil sibi gratius futurum scribit relatione itineris Serici, longe tamen cupidius se visurum narrationem profectionis, quam nomine Ducis Russorum tribunus cohortis milliariae Hollandorum, sive ut ille loquitur Colonellus, instituerit in interiora Tartariae, Europaeis vix cognita, ex qua ita pridem demum redierit. Hanc si ei praestare possemus, magno beneficio virum eximium nobis obstringeremus. Te quaeso, ut in hanc curam incumbas, mihique proxime significes, quid de hoc itinere sperandum sit, ut et in quibus Italiae bibliothecis, aut alibi quoque videris antiquissimos illos Columellae vel Palladii, nisi fallor, codices manu exaratos, de quibus olim verba te facere memini. Vale, meum decus, et me ama. Elzevirio salutem dico. Non erat quod ejus litteris reponerem. Nam quae hîc gerantur, ex te, puto, cognoscet. Roga tamen eum meo nomine, ut si quid ex Anglia afferatur novi, aut quod fidem faciat eorum, quae nunc jactantur, ad me perscribere ne gravetur. Salutat te puerpera cum Nicolao tenello, qui bene se habet. Wolzogio et Francio, si eos videris, salutem imperti. Trajecti ad Rhenum a. d. XII. Nov. CICICCLXXIII. De Propertii et Tullianis locis ad te scribam, cum Hagam redieris.


page 205, image: s205

EPISTOLA CXLVII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

ILluxit tandem desideratissima dies. Hodie mane, qui nos tamdiu miserrimos habuerunt, excesserunt omnes ex hac urbe, bene saginati et lautissimo viatico instructi, secum ducentes obsides octo, praeter illos quatuordecim, quos ante dies aliquot Resam Clivorum ablegarant. Hi non ante dimittentur, quam reliqua fuerint expedita. Tuum nunc est fidem datam liberare quamprimum. Advola, si nos amas, sive solitudinis taedium levaturus, sive nobiscum nostra gaudia gavisurus, quae propria nobis deus esse velit. Hospites nostri fuerunt quidem homines non multi joci, sed plurimi cibi, et tam improbi oris, ut fere nos vivos videntesque confecerint omnes; tantas tamen reliquias habemus, quae tuis dentibus, licet maxime pruriant, modo non sint superbi, facile suppeditent. Fac igitur, ut quamtocyus tuo nos bees complexu. Nihil responsi a me auferes ad tuas ultimas, quae mihi traditae sunt sero, et illa tempestate, cum commercium litterarum per aliquot dies interruptum jaceret. Omnia differo in tuum adventum, quo nihil nobis accidere poterit optatius. Tum agemus de nostris Orestis, tum etiam de instituto Montoseriano, litteris Daumianis, libris Goyeri, qui nondum potuerunt ad vos perferri. Mitto tamen hanc schedulam, ex qua potes cognoscere, quo pretio veneant. Sed praestat, ut ipse hos libros inspicias. Praesente pecunia nullus dubito, quin melius eos sis emturus. Sed verbum non addo. Tecum forte, si commode poteris, Latini Latinii epistolas, Vossii Musica, et Marshamii chronologica. Ultimorum pretium illico tibi renumerabo. Vale, Amicorum Princeps, et veni. quosque tecum adduxeris, sive Wolzogius fuerit, sive Ryckius, sive Francius, sive omnes simul, omnes venietis grati et desiderati mihi et uxori, quae tibi salutem dicit plurimam. Trajecti ad Rhenum a. d. XXIII. Novemb. Gregor. CICICCLXXIII.

EPISTOLA CXLVIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

NEscio quas per terras circum agantur utriusque nostrum litterae, et ubi tamdiu multumque jactentur, antequam ad nos perveniant. a. d. XXIII. Novemb. hoc est illo ipso die, quo de finibus nostris decesserunt Gallicae copiae, rei laetissimae te certiorem feci, sperans te primum optatissimum hoc


page 206, image: s206

nuncium ex me accepturum. Sed XXVII. Novemb. nondum eas tibi redditas esse litteras ex his intellexi, quas tum exaratas a te accepi Kalendis demum Decembris. Sed tandem tamen et illas, quas periisse existimabam, cum tuas legerem, recte curatas docuit me Hartmannus, qui a Bosio litteras et fasciculum eruditarum dissertationum ad me pertulit, de quibus agam proxime. Nunc enim distineor in allocutione contexenda, qua Principem Arausiacum Academiae nomine de tam magnis et praeclarissime gestis rebus sum gratulaturus. Te rogo et obtestor, ut mihi quamprimum significes, quando huc pedem Magnus ille Princeps sit laturus, quod et ex Nobilissimo Selemio facile intellexeris, quem officiosissime meis verbis ut salutes precor. Dicitur hodie apud vos esse futurus. Nos hîc nudati magistratibus agimus. Utinam siqui sint ordine movendi, non tales sufficiantur, qui Pontificalem nostrorum auctoritatem confirmaturi, et nobis et vobis gravissimi paullo post sint futuri. Velthusius homo perquam elegantis ingenii, cui ingentem apud populum invidiam conflarunt illi tribunicii concionatores, hoc uno nomine, quod jus magistratuum acriter tueatur contra illorum insultus, nam alia, quae de illo jactant, merae nugae sunt et mendacia crassissima, si posset servari, non male de nostra ageretur urbe. Gratia et auctoritas Illustrissimi Beuningii plurimum in hac re valebit. Si cum illo agere volueris de isto negotio, plurimum tibi debebo. Nam Velthusius longo multorum annorum usu et consuetudine mihi est conjunctissimus; eumque propter ingenii excellentiam, morum integritatem et suavitatem, amorem patriae, unice diligo. Vellem de his coram nobis agere liceret. Sed vides ut nunc distringar. Habeo alia non pauca tibi narranda de communibus studiis, quae cogor differre in proximum. Tui complexus desiderium ferre vix possum. Fac ut, quam primum poteris, fidem datam liberes. Hoc tamen in antecessum. Corpus Byzantinum jam apud Elzevirios haerere; Orosium nullius esse pretii, et alios codices exaratos manu praeter Virgilium, qui olim Terharii fuit. is videtur quingentorum annorum aetatem ferre. Emendationem tuam Petronianam palmariam esse, utinam loca, quibus eam firmes, ad me perscribere digneris. Sed nunc hoc cura, si quid apud te valeo, ut amicum meum, qui tamen ignorat haec a me scribi, serves, si potes, utque expisceris, quando Princeps huc sit profecturus. Nobilissimo Selemio, si Principem comitaturus est, et municipalem tenuitatem non aspernabitur, aetatem ero obstrictus, si meis in aedibus voluerit diversari. Vale, decus meum, et praecipiti scriptioni ignosce. Vix relegere has litteras mihi licuit. Quamprimum tuum responsum expecto. Credo nunc singulis diebus occasionem mittendi litteras non defuturam. Trajecti ad Rhenum III. Decemb. CICICCLXXIII. Vide ne suspiciosissimo hoc tempore hae litterae mihi fraudi sint, nec cum ullo communicentur, quam cum Illustrissimo Beuningio, cui satis scio horum hominum factionem, qui Ecclesiastici juris titulo potestatem quandam dictatoriam in omnes sibi vindicant, invisam esse. Quantum ex his, quae nunc aguntur, conjicere de suturis licet, regnabunt hîc, et illa, quae tantopere ante hos quindecim annos omnes boni detestabantur, instaurabunt et mirifice


page 207, image: s207

propagabunt. quae non poterunt non maximas turbas et in hac civitate, et omnibus vicinis dare. Iterum, iterumque vale.

EPISTOLA CXLIX. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

Hoc mane litteras ad te dedi, quibus te sum obtestatus, ut caussam optimi Velthusii apud excellentissimum Beuningium orares, quem in hanc, qua flagrat, invidiam adduxerunt praecipue moderatores Ecclesiarum, qui fines imperii sui attrectari clamant, cum auctoritatem magistratuum, tribunitios spiritus reprimentium, quis tuetur, quod noster libellis editis pulcherrime fecisse creditur. Si nosses hominis ingenium, probitatem, candorem, amorem quoque non perfunctorium ergo nostras litteras, et erga te omnesque, qui illas colimus, sat scio nihil tibi industriae reliquum faceres, ut illi adesses. Nec dubito quin Amplissimus Beuningius ejus caussa valde velit. Rogavi quoque ut mihi quamprimum significares Principis Arausiaci ad vos reditum, et, si posses explorare, quando ad nos sit constituendae reipublicae caussa profecturus. Mihi enim mandata est provincia oratione gratulatoria Magni Principis adventum excipiendi, cui tamen manus nondum admovi. Potest hoc commode fieri, quia singulis diebus nunc restituta vehiculatione commeare ad nos litterae vestrae queunt. Hanc epistolam tibi tradet Hartmannus, civis meus, qui fasciculum litterarum et librorum ex Saxonia mihi apportavit, et in has terras excolendi ingenii caussa se contulit. In iis nihil se vidisse existimat, nisi te magnum ejus decus viderit, quem ut benigne admittas, non est quod a te petam, qui tanta es morum facilitate et humanitate, ut in ea omnibus, qui te adeunt, et salutant, plurimum sibi praesidii constitutum esse sentiant, et uno ore praedicent. Jacobus Servaesius quoque salutem tibi dicit plurimam, rogatque, ut pro se apud Illustrem Beuningium, pro ea, qua apud Heroem hunc vales, gratia, intercedas, ut aut in Senatorum curiae Provincialis nostrae numerum adscribatur, nam tria defunctorum loca sunt supplenda, aut qui ordinibus est a secretis Ewichio, si is forte loco moveatur, ut rumor fert, sufficiatur. Sperat se facile votorum compotem futurum, si ab Amplissimo Beuningio, quem cognatione tangit, et hoc ipso de negotio compellavit, credo, Principi commendetur. Dignus omnino est, qui propter elegantiam ingenii, facundiam, variarum linguarum exactam cognitionem, peritiam legum, et natalium splendorem, nam plerisque proceribus, qui ad clavum urbis Amsterodamensis sedent, necessitudine conjunctissimus est, hîc vero ante plurimos annos sedem fixit, ad locum in republica, quem ejus virtus meretur, evehatur. Gratum et memorem se tibi semper praestabit. Ego non potui hoc officium ei pro illa, quae inter nos a multis annis intercessit, necessitudine debere. Plura nunc non licet. Byzantinos


page 208, image: s208

scriptores ad Elzevirium jam esse perlatos nosti: de aliis alias. Vale, Virorum et amicorum Princeps. Illustribus viris Hugeniis patri et filio plurimam dico salutem. Trajecti [Gap desc: Greek words] a. d. III. Decemb. Greg. CICICCLXXIII. Novi si quid ad vos, in primis ex Anglia et Gallia, aut Germania, si per te resciero, nihil gratius mihi poterit accidere. Quaecunque de Velthusio scripsi, velim mihi conceptissimis verbis juranti credas, me mea sponte, ipso inscio scripsisse, qui recte dictorum factorumque conscientia omnes fortunae injurias, quo est animi robore, solabitur. Sed me movet et bonum publicum, cui insudabat in primis egregie, et Academia, cujus patronum ille agebat strenuum, et meus erga eum amor, quia amico certiore in hac urbe non utor. Quaecunque de clavibus traditis ab ipso sparguntur, sunt falsissima: sicut et alia infinita mendacia in illum evomuntur. Si quid cum Gallis egit, egit id jussu et auctoritate suorum collegarum, hoc est totius Senatus, quae curam illi saepius imposuit de multis hujus urbis negotiis adeundi Gubernatores et Procuratores Regios, quia illam linguam aut solus intelligit, aut saltem prompte loquitur. Hinc calumniarum ampla seges enata. Vale. De Goyerianis libris quid fieri velis, iis scilicet, quorum pretium tibi volebas indicari, proxime credo docebis, si non ipse quamprimum advolaveris. Passeratius jam alium possessorem invenerat. Tuis tamen faxo inserviat commodis.

EPISTOLA CL. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

TRibus tuis acceptissimis cum tam sero respondeo, velim tribuas rumoribus, qui quotidie Principis expectationem hîc commovebant, ut omnes curas defigerem in contexenda, qua Servatorem nostrum veneraturus eram, adlocutione. Scis vero me eo natum esse ingenio, ut non facile quid expediam, nisi urgeat imminens necessitas. Nunc vero audio nos rejectos esse in aliud tempus: Heroem reditum adornare in castra. Sed haec demum ad me perferuntur, cum jam jam nuncius esset avolaturus. Itaque perendie te jubeo prolixiores expectare litteras. Nunc te rogo ut fidem dictis facias, et quamprimum aut res proferentur, aut cum forensibus litibus decideris, tui optatissimi complexus nos compotes facias. De Velthusiano negotio, quod tibi curae fuisse ostendis, multum te amo. Faxo gratos nos et memores cognoscas. Praeclare de publico et viro insigni mereberis, si is suam dignitatem per te obtinebit. Byzantinum corpus emit Goyerus a Pluymero plures ante annos. Cinnamus tum nondum prodierat, nec prodiisse illum scriptorem ante hunc diem in Galliis audieram. Nec de orientali Chronico memini te ante monuisse. Si conditio displicet, jube per Elzevirium illos libros remitti. De tuis conjecturis aliisque proxime plura. De Serenissimi Principis itinere si certiora


page 209, image: s209

fueris expiscatus, fac, ne ea ignorem. Vale, Heinsi, Amicorum Princeps, Trajecti ad Rhenum a. d. XI. Decemb. CICICCLXXIII. Perillustri Beuningio salutem plurimam dico. Num scriptorum Rei Rusticae veteres codices in bibliothecis Italicis aliisve videris, rogo ut me doceas. Novesio Gallos excessisse, nudatumque praesidio deseruisse certis litteris Dusseldorpio ad me perfertur. Utinam res provinciae nostrae tandem ordinarentur.

EPISTOLA CLI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

DE Byzantinis Historicis heri tecum egi. Cinnamum et Chronicon Orientale tum temporis nondum lucem vidisse, cum hos a Plumero praestinaret libros [Gap desc: Greek words] , certa res est, si per chronicon Orientale intelligis illud, quod Alexandrinum dicunt, in Germania publicatum olim a Radero. Audieramus in his duobus scriptoribus recudendis versari Parisienses, sed editos esse ignorabamus, ante quam tuae haec nos docuerunt litterae. Nam si quam olim Chronici mentionem fecisti, fateor plane eam ex mea effluxisse memoria. Tu tamen stipulatus es licitationem meam ratam futuram, si nihil in hoc corpore desideretur, praeter unum Pachymerum. Tui consilii nunc est hos libros an retinere velis, an vero remittere. nec videtur venditoris interesse magni, utrum malis, quia persuasum habet Amsterodami majori pretio illos venire posse. Spem adventus Celsissimi Principis decolasse nobis dolemus vehementer, quem res nostrae provinciae et urbis compositurum indies putabamus. Nisi brevi nobis magistratus reddentur et judicia, multis magnisque conflictabimur incommodis, ut facile per te intelligis. Nunc enim quasi justitio indicto silent omnia. Doleo vicem obsidum, de quibus redimendis agi non potest antea, quam res nostra publica fuerit constituta. Sed haec fatis committemus. Velthusii dignitatis tuendae curam suscepisse Perillustrem Beuningium incredibiliter gaudeo, nec dubito quin tanti viri auctoritas et gratia plurimum valitura sit ad reprimendos, qui eum oppugnant, homines, quod nolit illorum majestatem adorare. De publicis nihil audiebamus, nisi quod Galli Novesio emigrantes ripam Rheni legant in superiorem contendentes Germaniam cum aliis copiis, quibus praeest Dux Luxemburgius. Num Monasteriensis Antistes transierit in partes Caesarianas, ut rumor pervulgatus fert, et Galli Campis quoque cesserint, ex vobis resciscemus. Haec de publicis. Expecto quid Daumianae litterae et fasciculi tibi attulerint. Miror non perlatas esse meas litteras, in quas tuas ad illum et Gebhardum conjeceram, quas ante duos admodum annos certis, ut rebar, hominibus curandas credideram. Scripsi hoc nomine nuperius in patriam, simul ac responsi quicquam accepero, intelligemus quid illis litteris sit factum. Hartmannus inter alia mihi apportavit Joannis Strauchii, Jurisconsultorum


page 210, image: s210

Germaniae nunc Principis, pereruditas exercitationes, in quibus multa Juris Canonici loca emendat, de multis disputat ritibus et rebus illorum temporum et hominum accurate. Nunc edit amoenitates juris ejusdem argumenti. Bosius misit dissertationem de scriptoribus Ecclesiasticis. Narrat se Ciceronis Philippicas in membranis descriptas habere, easque in meam gratiam cum editis commissurum. Josephi editionem nihil morari, nisi quod ad posteriores decem [Gap desc: Greek words] nondum integrum codicem nancisci potuerit, qui tamen omnium sint corruptissimi: sed ad hos desiderare Vossianorum librorum excerpta. Nepotem ejus secundis curis expolitum propediem lucem adspecturum publicam, nunc in indice occupari operas. varia quoque ejus opuscula, diversis temporibus scripta, juncta jam prodire, ut et Reinesii ad Bernh. Bertramium Cancellarium Altenburgicum epistolas plurimas, quas excepturae sint ad exteros datae. Lipsiae Thomasium edidisse de plagio litterario dissertationem refertam multa eruditione. Se producturum Chronologiam Nicephori, e MS suo auctiorem et correctiorem, quam a Scaligero et Goare data sit. se quoque parare novam editionem Syncelli et Theophanis e MS. Augustanis futuram emendatiorem, cui continuationem Genesii pridem promissam sit adjecturus. Schefferi Archiepiscopos Upsalienses nondum vidi. Eum quaeso ut meo nomine peramanter salutes, si quando litteras ad eum exaraveris. Quando ejus Lapponia comparebit? Locum Petronii de jecore anserino ingeniosissime et verissime restituisti, ut nullus ulli dubitationi locus supersit. Fescennia jocatio apud Catullum mirum quoque in modum mihi probatur. Nec possum tibi adversari in crimina jacta apud Tibullum Lib. 4. El. 14. quamvis vulgatam tueri velit Scaliger illo Propertiano Lib. 1. El. 12. vers. 1.

Quod mihi desidiae non cessas fingere crimen.

Sed hic fingere accipitur pro affingere. Semihiante labello jam vidit Scaliger. Ancique gentem meliores quoque Dusae, Sealigeri, Passeratii editiones prae se ferunt. Elegia VIII, libri 1. Propertii, vers. 13. in qua uterque sudavimus, est plena mendarum, et sudabimus, credo, satis diu, antequam cultissimo scriptori suus nitor restituetur. Non displicet tua emendatio.

Ne me defixum vacua patiaris in ora,
Crudelem infesta saepe notare manu.

Quamvis non ausim praestare scripsisse Poetam notare. Vulgata tamen commode vix potest exponi. mox Praevecta Ceraunia corruptissimum est. Passeratii et nonnullae editiones aliae legunt: Ut te felici vectam per caerula remo. Sed procul dubio haec ex ingenio audacis correctoris, qui veterum librorum scripturam cum non intelligeret, ut sensum aliquem daret, hanc est commentus, sunt profecta. Quomodo vero constitui hic locus possit nondum deliberatum mihi est. Vincere Ceraunia pro superare num usquam legitur? In Elegia XVII. etiamnum haeret mihi aqua in illo: Nec mihi Cassiope solito visura carinam, quamvis ferri possit, si mihi solito licet explicare; ut ante solita est mihi se conspiciendam praebere. In mea fata reponere tibi subscribo, et pristinam repudio sententiam. Tibi quoque suffragatur Passeratius, reponere ut componere


page 211, image: s211

usurpatum existimans, et mea fata pro me mortuum. In Plauti Truculento varie conjectores hariolati sunt. Acidalius plane interbitem. Palmerius: plane eviter. In editionibus obtinet Lambinianum: plane inteream. Tum plane Irus siem, non videtur huic loco appositum. Magis arridet: plane orci siem. Simplicissimum tamen mihi esse videtur, si scribatur: plane perissem. non longe enim a scriptura veterum codicum recedit, et ludit in voce pereo. invidere cum casu quarto Cicero usus est in eodem libro III. Tusculanarum quaestionum, ubi reprehendit. Accium sic loquentem: Ut nobis optimam naturam invidisse videantur, qui nihil melius populari gloria judicarunt. Aliud in Cicerone exemplum non succurrit, sed apud Virgilium: Jam pridem nobis coeli te regia, Caesar, Invidet. et Horatium: ego cur, acquirere pauca Si possum, invideor. Nunc quod patrocinium Parenti eloquentiae sis praestiturus expecto. In lib. 1. ad Att. ep. 3. in fine legitur: In se expertus est illum esse minus exorabilem, meum studium nec tibi defuisse. Codex Britannicus: meum studium tibi nec defuisse. Quidam editi: meum studium nec sibi defuisse. Videtur Cicero scripsisse: meum studium nec tibi nec sibi defuisse. Vale, ingeniorum et amicorum Princeps, et fer tecum epistolas Latinii, si Gedanenses vis recuperare, et, quod commodo facere poteris, Vossii Musica et Marshamii Chronologica. Pro mercibus Anglicanis ego tibi bellaria apponam Gallica et Germanica. Manuscriptorum, qui de Re Rustica sunt commentati, velim memineris. A Magalotto litteras habui. Iterum vale. Trajecti a. d. XII. Decemb. CICICCLXXIII. Audio quoque in Anglia exiisse defensionem litterarum Ignatii contra Dallaeum, Salmasium, et Blondellum. Auctor credo hujus defensionis est doctus ille Pearsonus. Vidistine?

EPISTOLA CLII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

NIhil laeti praesagit animus, cum nec te, ut sperabam, nec tuas viderem litteras, qui non committis, ut unquam possis aut de fide promissorum, aut de litterarum intermissione accusari. Calumniis forensis controversiae, quae te nunc exercet, putabam te retardari a suscepto itinere diem unum alterumve. Sed simul ac ex tuis cognovi adversa te valetudine teneri, quo minus ad constitutum praesto fueris, poene fui exanimatus. nec hic dolor mihi ullius jucundae rei lenocinio poterit eripi, ante quam te firmum esse valentemque intellexero. Levor quidem, cum significas meliuscule nunc esse, sed sollicitudine de te, quae me habet anxium, non carebo, ante quam tuo desideratissimo recreabor complexu. Interim rogo ut quam saepissime per tuum amanuensem, si ipse per infirmitatem corporis, quod deus non sinit, hoc scriptionis munus obire non posses, me certiorem reddas, quomodo te habeas. Nullum praetermittes diem, nisi me volueris aegritudine enecari. Has scribo statim cum


page 212, image: s212

tuas legi. Ne plane sint inanes, neve cum solis articulorum doloribus tibi sit luctandum, en tibi unam atque alteram conjecturam, quae vereor ne molestias tuas augeat. Apud Cicer. VIII. ad Attic. ep. 15. locus est vexatissimus, in quo corrigendo tot sunt sententiae, quot interpretes. In altera epistola video te scire ita esse, et quemadmodum redeuntem excipiam Caesarem, quem omnino vitare cogito, et aut Haemonis fugam tendis, commutationemque vitae tuae, quod tibi puto esse faciendum. pro et aut Haemonis fugam tendis, nonnulli codices: et tu ad Haemonis fugam intendis, alii, et haut haec mois fugam intendis. Credo Ciceronem scripsisse: et an tu ad Chaoniam fugam intendas. Cicero repetit capita litterarum ab Attico scriptarum, in quibus unum erat de consilio Ciceronis, ex quo quaesierat, quid sibi auctor sit, num in illis tumultibus se recipere debeat in Epirum, et vitam urbanam commutare provinciali. Chaonia est pars Epiri, in qua erant praedia Attici. vide libri VI. ep. 3. In epistola praecedente mire quoque sategerunt viri docti in hac [Gap desc: Greek words] . De Domitio varia audimus, modo esse in Tiburti aut Lepidi, quo cum Lepidus accessisset ad urbem. pro aut Lepidi liber Gallicanus a Simeone Bosio laudatus haut lepide, quod Bosius recepit. pro accessisset fere omnes antiqui, etiam quorum excerpta variarum lectionum penes me sunt, accessisse. scribe: De Domitio varia audimus, modo esse in Tiburti haut lepide: quocum Lepidum accessisse ad Urbem. scilicet audimus. statim sequitur: Ait enim Lepidus eum nescio quo penetrasse itineribus, occultandi sui caussa, an maris apiscendi ne id quidem scit. Quid sit penetrare itineribus non intelligo. F. Ursin: scribit itineris. Sed mutanda sola est interpunctio: cum nescio quo penetrasse, itineribus occultandi sui caussa, an etc. itineribus se occultare est per devias et occultas vias, ne cognoscaris, iter facere. Sic creta et vestitu se occultare apud Plautum. Plura adderem, nisi metuerem ne dum doloribus pedum vexaris, hae nugae tibi bilem in nasum cieant. Commentaria selecta virorum doctorum in Ciceronis orationes edita sunt Coloniae Agrippinae apud Anton. Hierart 1621. Plura vellem, sed tempore excludor. Vale, Vir Summe, et negotii Velthusiani fac te memorem praebeas, cum valetudo tulerit. Amplissimum Servaesium, qui nunc in tuis, credo, agit aedibus, saluto. Trajecti ad Rhenum a. d. XVII. Decemb. CICICCLXXIII.

EPISTOLA CLIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

AD conspectum litterarum tuarum exilui gaudio, cum tua manu cognoscerem illas esse scriptas. Certissimum enim argumentum erat mihi valetudinis tuae in melius conversae, quam nunc restitutam plane tibi esse spero, ut propediem te hîc firmum valentemque visurus sim. Nam et prolatio rerum, et clementia coeli, et ingens tui desiderium, et fides ipsa,


page 213, image: s213

quam mihi obstrinxisti, non patietur te diutius moras nectere. Thevenotho et Bosio propediem significabo, quae illos scire vis per me. Amplissimo Beuningio ut caussa Velthusiana sit commendatissima non dubito quin sis elaboraturus. Quartum tomum peregrinationum a Thevenotho collectarum non audio prodiisse, sed tantum illud iter ad Seras, quod anno superiore nobiscum communicavit Vir excellens. In Propertio:

Crudelem infesta saepe vocare manu.

Videtur tolerari posse. Tu sane belle illum locum exponis. Plurimum quoque tibi debeo pro rara significatione [Gap desc: Greek words] vincere, quam me docuisti. In Tullii loco nondum possum tibi assentiri, nisi priscorum codicum auctoritate tua muniatur sententia. Sed de his cogitabimus accuratius. Castigationem Plautinam, ubi recte mones pro accentet senem, legendum esse occentet senem, occupavit S. Pistorius, quod Taubmanni collectanea ostendunt. Apud Propert. lib. 1. el. 14.

Illa neque Arabium metuit transcendere limen,

Non capio quid sit limen Arabium. Cogitabam Propertium scripsisse limen atratum, h. e. funestum, prae se ferens cupressum. Nec illis parcit amor, qui in moerore sunt et luctu propter mortem amicorum, nec qui deliciis affluunt. Plura volebam subtexere: sed interpellabar. Galli reditum in patriam suam molientes dicuntur a nostris in agro Juliacensi circumsessi. Vale, Vir Summe. Trajecti a. d. XXI. Decemb. CICICCLXXIII.

EPISTOLA CLIV. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

VIx moram istam, quam nobis tua infirmitas objicit, ferre possum, tanto tui flagro desiderio. Servi, quaeso, valetudini et da operam ut quam primum bona fide tecum in gratiam redeat, ne diutius tanta voluptate, quam animo praecepi, defrauder. Si Pluymerus esset in vivis, hoc Chronicon Orientale ei erat dependendum. Sed quî poterunt orbi nunc parentis culpam praestare post tantum intervallum? Aequiores tamen se praebere vobis debebant in vendendo hoc libro, qui satis intelligunt Goyero esse impositum. Illustris Beuningius cum ad vos reverterit, spero te promissorum memorem futurum. Princeps utinam brevi redeat, ut res nostras lapsas, ac indies magis magisque pessumeuntes, restituat. Nam altero die, a quo signa nostrae intulerunt urbi socii, primo a Comite Hornano magistratus urbani, deinde ab iis, qui ablegati erant ab Ordinibus Foederatis ad res nostras inspiciendas, cum hi ipsi, tum omnes nostrae provinciae ordines ac judices exceptis duumviris capitalibus, submoti sunt a reipublicae et suae functionis procuratione tamdiu, donec ex sententia sociorum ordinaretur provincia. Hoc tempore sine magistratibus sumus, et


page 214, image: s214

sine judiciis, cum magno hujus provinciae detrimento. Nec possunt obsides redimi, quos hostes abduxerunt, quia nudatis rectoribus nulla fides est. Supplex libellus a quinquaginta circiter civibus oblatus fuit Comiti Hornano, quorum multi dicuntur esse [Gap desc: Greek words] . De qua re questi sunt nondum nobis constat. Sed de his coram brevi plura. Ducem Luxemburgium citato itinere cum suis copiis contendisse in Galliam litterae Trajectensium ad Mosam hodie nobis nunciarunt. Suecum ajunt in partes Gallorum pertractum, nec Coloniensem nec Monasteriensem ejurare velle, quam sequuntur sectam. De Celsissimi Principis Arausiaci successibus propediem speramus audire, quae volumus. De cujus adventu si quid certi cognoveris, fac quaeso statim resciscam. Invidere aliqua re nullus dubito quin veteres dixerint. Integra locutio est invidere de re aliqua: sed et dixisse invidere rem aliquam extra controversiam est. Ovid. Troades invideo. Itaque invitis libris nihil ausim in Tullio refingere. In Ceiri rescripsit jam ante Barthius: Infestumque Sinis, idque recepit Taubmannus. quod placet, ut in X. Aen.

Mincius infesta ducebat in aequore pinu.

Quamvis tua conjectura insessum Sini sit perquam elegans. In Apulejo scribendum videtur: En orba et saeva et iniqua fortuna! Tui desiderii, cum bibliothecae proponentur, memorem me cognosces. Cis paucas hebdomades habebis quosdam catalogos. In Propertio Auratum exosculor. Ad Magnum ducem Etruriae ut litterae exarentur propediem operam dabo. Vale, mea lux. Raptissime Trajecti ad Rhenum a. d. XXII. Dec. CICICCLXXIII.

EPISTOLA CLV. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUae pridie de Appulei loco. En orba et saeva, et iniqua fortuna, scripsi, damno et oblitero. Festinanti et praecipitanti, quae in solum veniebant, vere tu possis occinere, sane mihi ipse occino: Qui cito judicat ad poenitendum properat. Nunc censeo legendum: En acerba, et saeva, et iniqua fortuna! Scriptum fuit ab oscitante librario omissis duabus litteris arba, inde ex vocabulo nihili fecerunt orba. Non longe post in eadem sororum oratione legitur in omnibus editionibus: Enimvero ego nequeo sustinere ulterius tam beatam fortunam collapsam indigne. Non erat collapsa Psyches fortuna, sed florebat tum maxime, urebatque sorores. legendum: Fortunam collatam indigne. quae abutatur tam splendida fortuna. sequentia hoc clare ostendunt. Uxor men heri excurrit Harlemum ad patruum suum ibi Romano ritu operantem. Proximo die Jovis se conferet Lugdunum Batavorum, credo, ut die Veneris recurrat ad nos. Forte te comitem habebit. Nam tum istud octiduum decursum erit, quod valetudini firmandae tibi impendendum censebas, antequam pedem efferres


page 215, image: s215

domo. Cura valetudinem diligenter, ne diutius fructu desideratissimae tuae consuetudinis nobis carendum sit. Si forte te viae dederis sub uxoris reditum, illam invenies in aedibus Gronovianis. Vale, Heinsi, mea lux et decus unicum. Trajecti ad Rhenum a. d. XXIV. Dec. CICICCLXXIII.

EPISTOLA CLVI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

CUm tuae, quas XXV. Decembris Gregoriani exaravaras, redderentur, aecinxi me itineri Amsterodamensi, ad repetendam uxorem, quia ex iis intellexeram te ante Nonas vestras Jan. non venturum. Redii pridie. Nonae nunc instant. Fac ego, si valetudo, ut spero, tulerit, ut quamprimum te complectamur. Desiderium tui ferre diutius non possum. Gaudeo incredibiliter te molestiis tricarum forensium, ex sententia tandem expeditum esse, voloque, Deum fortunare tibi maternorum bonorum possessionem, quae corripuerant, qui maxime ea salva tibi praestare debebant, et ab aliorum injuria intacta. Sed quam pauci sunt, quos non illa sacra fames auri transversos agit et praecipites in omne scelus. Verum de his coram melius. De fortuna rea si quae in promtu sunt exempla, velim ea mecum communices. Nam mihi nulla succurrunt. Plinii locus ab Elmenhorstio allatus parum videtur ad rem facere. In illo enim tantum legitur, fortunam ab omnibus ream agi. De Principis serenissimi adventu si quid habes explorati, fac quamprimum ex te resciscam, ut et num vera sint, quae de Nobilissimi Seleemii morte fama sparsit. Blavium, bibliopolam illum celebrem, diem suum obiisse jam ex aliis, credo, accepisti. Galli feruntur a nostris et foederatis exercitibus circumsideri, et omni commeatu interclusi esse. Ad Parisienses amicos nihil adhuc litterarum dedi. Via tamen Coloniensi videbo num possit commercium hoc insons exerceri. Solinum Salmasii et alios, quos cupiebas libros, Goyerum audio vendidisse Plumero, qui Solinum tibi eo, quo licitatus est, pretio redimendum dabit. Apud Illustrem Beuningium, si ad vos rediit, ut Velthusii nostri caussam agas, ut nuperius recepisti, vehementer te etiam atque etiam rogo. Vale, Vir Summe, et veni. Trajecti ad Rhenum a. d. XXIII. Decembris CICICCLXXIII. Dionys.


page 216, image: s216

EPISTOLA CLVII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

Excruciat me lentum valetudinis tuae negotium, quod gaudia nostra moratur, nec sinit nos tecum hos feriatos dies hilares sumere, ac suavissimis tuis, omni eruditionis ac leporum genere condîtis fabulis, non quidem longos condere soles, sed noctium spatiosissimarum taedia lenire. Recte tu quidem facis, cum istam infirmam valetudinem nec animi nec corporis molestiis vexas, nec ante te viae das, quam bene firmus sis ac valens. Nam Euripideum illud, quod et Cicero suo Tyroni inculcabat, [Gap desc: Greek words] , non potest non te deterrere a cogitato itinere, quamvis haec coeli benignitas videatur nostrae spei ac votis satis respondere. Sed nos deum venerabimur, uti omnes morbi reliquias penitus exhauriat, teque totum tibi restituat, et non solum hunc, quem modo iniistis, annum, sed et complures secuturos tibi det decurrere inoffensa valetudine, florenti dignitate ac iis ornamentis, quae tuae virtuti meritisque in patriam ac rem litterariam debentur: utique otium tibi praestet ad praeclaros illos ingenii tui foetus in lucem proferendos, Publica res nostra fluctuat etiamnunc, nec ante fundabitur, quam in suam sedem reduxerit eam stator ille nostrae reipublicae, Princeps Arausionensis, quem deus nobis reddat salvum et incolumem. Galli dicuntur copias undique contrahere, ut viam sibi et reditum aperiant in patriam, et Bellefontius non spernenda manu circumsessis subsidio proficisci. Sed cum omnes aditus a nostris teneantur, spero robur hoc Gallicanorum exercituum posse conteri, quo nihil in summam belli accideret optatius. His enim veteranorum legionibus concisis, tyrones, qui conscribentur, non magnam bello moram facient aestate proxima, ut in spem veniam pacis in leges nostras conficiendae propediem, si ex voto haec successerint. Velthusii caussam illustres quosdam et potentes in aula viros oraturos certum habeo. Magnum pondus accedet, si et Illustris Beuningius optimi viri dignitatem tuendam susceperit. Non dubito, quin memorem sis moniturus, si quando virum amplissimum videris. Gaudeo Nobilissimum Selemium vivere et valere. Goyeri levitas est accusanda, qui Plumero ignoranti istas merces venales obtulit, de quibus jam tecum constituerit. Sed nec Plumero traditi sunt hi, quos utrique vestrum vendidit, libri, quamvis jam transegerit cum illo. Verum de hujus hominis inconstantia quid dicam non habeo. Blavii filios spero parentis famam in edendis libris elegantioribus propagaturos, et nobis daturos Gevartii commentarium in Antoninum, quem ignorabam in nostras oras esse delatum. Hephaestionem desidero. Si quando in auctione apud vos salubri pretio venierit, vide ne mihi elabatur, ut et Nobilii Flaminii dissertationes. Vossiusne in Angliam ad patruum profectus est? Hujus de vi


page 217, image: s217

Rythmices libellum nondum videtur potui: nisi forte tuum iter in longius, quod nolim, tempus rejiceretur propter infirmitatis incommoda, fac, quaeso, mihi ejus copiam ad diem unum et alterum, ut et Marshamii canonis Aegyptii, et Pearsoni defensionis epistolarum Ignatii. Hae feriae mihipotestatem faciunt hos libros evolvendi. Commodum poterunt mitti aut per nautas vestrates, qui singulis hebdomadibus ultro citroque commeant, aut per Leidenses, operam dabo, ut brevi eos recipias. Malim tamen a te illos perferri. Cura te diligenter, ut quamprimum, omni expugnato torpore, nostro, quo contabescimus, desiderio te videndi satisfacias. Sic enim habeo, mihi a te omnia esse data, si te firmum hîc valentemque complexus fuero. Ingeniose sane et oppido venuste apud Juvenalem Fortunam ream scribendum esse censes. potuit ita scripsse Juvenalis: sed quia tamen de Numine Prudentia praecedit, videtur vulgata lectio non hîc esse sollicitanda. Deam Fortunam, quam stultitia hominum finxit, opponit verae deae Prudentiae, quae instar aliarum dearum omnium est. In schedas tuas si incideris, cupide videbo, quae de fortuna rea, et de illa apud scriptores deteriorum aetatum significatione [Gap desc: Greek words] reus observasti: Invidere sepultura recte vindicasti apud Tacitum. nec potest dubitari, quin aeque cum sexto ac quarto casu conjunctum hoc verbum reperiatur. Hoc Gronovius bene vidit, Accium a Tullio reprehendi, quod dixerit invidere aliquem, non vero invidere aliquid. quod rectum est, perinde ut invidere aliqua re per ellipsin, pro invidere alicui de aliqua re. Latine dicitur invideo tibi fortunam, et invideo tibi fortuna, non vero invideo te fortuna, aut fortunam. Aliud est apud Virgilium: te invidet coelum nobis. Male scriberetur: Nos coelum invidet te. et hoc est quod in Accio castigat parens eloquentiae. In [Gap desc: Greek words] Petroniana de muliere Ephesina deest omnino aliquid, ut dudum etiam animadvertit Hadrianus Junius. Pars quidem in Priapeiis et ipso Petronio non semel pro natura muliebri accipitur, et nonnunquam pro virili. Sed, ne hanc quidem partem, desiderant aliquid, quod excidit, nec a me divinatione ulla potuit revocari, Epigrammati in Priapeiis, Velle quid hac dicas, suum nitorem et argutiam sagacissime restituisti. Nihil insulsius est vulgata lectone; nihil lepidius, nihil argutius si, ut tu refinxisti, scribatur. Et sic scripsisse auctorem epigrammatis quovis sacramento contenderim, nisi quod haeream in credite dici. Mallem: credite docto, scilicet mihi, qui toties id expertus et usu longo doctus sum nihil aliud sibi velle oscula rudis hastae. Apud Propertium lib. IV. in elegia pulcherrima Corneliae ad Paullum, vide num tibi probetur haec emendatio mea:

Nam si quis posita judex sedet Aeacus urna,
In me sortitus vindicet ossa pia.

Vulgo scribitur sine sensu:

Aut si quis posita judex sedet Aeacus urna,
In mea sortita judicet ossa pila.

Nihil dicam de toties iterata prima vocali. quid quaeso est sortita pila? Firmae conjecturam hanc Seneca Hercule Furente vers. 731.


page 218, image: s218

Non unus alta sede quaesitor sedens
Judicia trepidis sera sortitur reis.

Vindicet habent veteres quidam libri, ut viri docti annotarunt, et ita excerpta Modii, quae olim tecum communicavi, ostendunt. Non longe post malim quoque:

Victa Numantini regna loquuntur avi.

Numantini avi, sunt Numantinorum imagines et statuae. In editis: Vera Numantinos regna loquuntur avos. quorum quis sensus sit ego, qui meus stupor est, non video. Ad Amplissimum Naeldwyckii dominum litteras eram daturus eadem opera, sed interveniebant amici. Cras igitur hoc officio defungar, nec diutius differam responsum ad Viri Nobilissimi litteras plenas amoris et officii. Vale, Heinsi, decus nostrum. Trajecti ad Rhenum a. d. XXVIII. Decemb. CICICCLXXIII. Dionys.

EPISTOLA CLVIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

MUltum te amo, qui me certiorem fecisti de Serenissimi Principis adventu. De ejus excursu ad nos, ut et de Gallis, num etiamnum in iis sedeant locis in Leodicensi tractu, in quibus castra posuerant; num vero fugam explicuerint sibi viis parum vestigio humano tritis, ut rumor fert, si quid acceperis certi, velim a te doceri. Goyerum hodie habui obvium, egique cum eo de Soliniano Commentario Salmasii, ut tibi eum addiceret eo pretio, quod petierat, nimirum viginti quinque florenorum. Annuit, et illos quoque libros, nimirum Ovidium cum variorum animadversionibus Francofurti publicatum, Diodorum Siculum, et nescio quem tertium, qui haereant in taberna Elzeviriana, se tibi vendere illo pretio, quod tibi per me significavit. Si tuis igitur usibus vis vindicari hos libros, auctor tibi sum, ut quamprimum pecuniam Goyero jubeas numerari ab Elzevirio, ne rursus ab hac sententia; quo est ingenio desultorio, discedat, novosque emtores inveniat. Aut si non omnes, eos saltem, quos maxime desideras, celerrime tibi jube praestinari. Exercitationes Plinianae ut ad te perferantur mihi curae erit, si jusseris. Sed si ipse ad nos te conferres, momento temporis omnia ex tua sententia transigerentur. Quin tu hanc arripis occasionem, et cum aula huc advolas. Nobilissimo Selemio, si eum videris, salutem dico plurimam. Trajecti ad Rhenum prid. Kal. Jan. CICICCLXXIV. Dionys. A Cupero litteras habui, qui in expoliendo Luciano totus est, et suo commentario, in quo explicat [Gap desc: Greek words] Homeri.


page 219, image: s219

EPISTOLA CLIX. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

HIc dies duplex gaudium mihi attulit, tuas litteras, quibus nihil acceptius mihi semper potest offerri, et conspectum Wolzogii et Francii, quos ego sane quam libenter vidi. Utinam te quoque cum illis hîc complecti nunc detur, ut de communibus studiis fabulas simul serere possemus! Sed quia languor et lassitudo nondum sinunt te pedem efferre domo, feremus etiam paucorum dierum, quas fovendae valetudini impendes, moras. Feriae nostrae protrahuntur in proximum Februarium secundum Academiae nostrae leges ac disciplinam. Quapropter non est, ut de occupationibus Academicis sis sollicitus. Advola modo: tibi vacabo totos dies. Plura nunc addere per amicos, quibus opera danda, non licet. Propediem tuis suavissimis et copiosissimis litteris uberius respondebo. Interea si quid explorati aut de Serenissimi Principis Arausiaci, aut Comitis Waldeckii excursu ad nos cognoveris, noli quaeso me hoc ignorare. Vale, Vir Excellentissime et me ama. Trajecti ad Rhenum a. d. XII. Jan. CICICCLXXIV. Amplissimo Naeldvicio rogo ut hanc epistolam, quam tuae adjeci, tradendam cures.

EPISTOLA CLX. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

HAec quoque hebdomas effluxit, nec tamen promissorum fides apparet. Ante hos tres dies inclementia coeli videbatur tuum iter velle retardare, sed nunc cum benignius fieri nihil possit hoc brumali tempore, quid cunctaris? Nam te ex nupero morbo plane convaluisse, omnique residuo languore levatum esse tuae mihi litterae fidem faciunt. Num refugis miserorum consuetudinem? Nam nostra civitate nihil est perditius, in qua nunc improbi regnant, et impune optimum quemque maledicentissimis libris, et mendaciis impudentissimis incessunt. De vectigalium imminutione, infinitisque aliis incommodis, quibus nos conflictamur tam diuturno justitio, non libet nunc queri. Enectae provinciae vix potuit gravior tempestas incumbere, postquam illa detonuit atrocissima procella, quam quod tamdiu sine magistratibus et judiciis est. Sed et tuum ingenium longissime dissidet ab hujus vulgi moribus, qui non fide, sed utilitate amicitiam: et nos in nostrum nos abdemus Museum, ubi nec nomen Pelopidarum audiemus, nec facta.


page 220, image: s220

Propediem igitur te hîc expecto. Nec est quod in serenissimi Principis Arausionensis adventum profectionem tuam differas. Eum enim praesentiora negotia morantur, ut nihil comperti de ejus excursu interiores etiam amici illius nobis promittant. Tu, qui olim fidem meam solebas accusare, vide ne condemneris eodem crimine. Spem pacis, quam Britanni videntur facere, firmabat ante hoc triduum adolescens Amsterodamensis ex cohorte nostrorum Oratorum, qui Coloniae nunc pacificationis caussa degunt, et recens dum ex illa urbe ad nos venerat. Ajebat ex Beverningii ore se, cum discederet, accepisse, spem certam affulgere in paucis diebus cum Anglis decidendi. Duas restare conditiones, quae nondum convenerint. Alia jam esse composita. Sed vereor ne Rex et nobis et Proceribus sui regni os sublinat. Eventus comitiorum, quae nunc habentur Londini, brevi docebit, conditionibusne an armis velint transigere. Prudentiores existimant a societate Gallica Regem deduci vix posse, Senatumque et Populum Anglicum speciosis nominibus in partes pertractum esse. Non facile Regem coacturum fuisse Senatum, nisi nosset eum in potestate sua futurum. Sed haec dies explicabit. Principem Arausiacum cum dies aliquot non optima usum valetudine audivimus, toto corpore cohorruimus. In Ejus capite nostra omnium salus et vita agitur. Deus hunc Heroem conservet, nisi exosus nostra vitia nos velit perire. Velthusii temporibus cum deesse noluisti, plurimum tibi sum obstrictus. Goyerus promittebat hisce diebus mihi, se Salmasianas Exercitationes in Plinium in meas aedes perlaturum, ut ibi serventur in tuum adventum, sed eas nondum vidi. Jacobum Gronovium suae profectionis Italicae magnum capere fructum, et in paternae virtutis, doctrinae, ac celebritatis decus eniti gaudeo incredibiliter. Magnus Etruriae dux fertur ei provinciam Chimentelli in Pisana Academia litteras elegantiores docendi detulisse. Nihilne de hac re Dati litterae? In Appulejo proxime ad scripturam codicum accedit tua conjectura, torva Fortuna. Petroniani loci emendationem iis licet accenseas, quae a te pulcherrime et ingeniosissime sunt restituta. Quid tu curas iram mulieris hujus, quae et aversa et adversa prurit, cum tibi applaudant

Veneres Cupidinesque,
Et quantum est hominum venustiorum?

Huic correctioni videbatur primo obstare, quod nulla concubitus ante mentione facta parum esset verisimile praeposterae Veneris prius illum meminisse, quam legitimae. Sed plane haec conveniunt ingenio et petulantiae Petronii. Nihil salsius. Non poterat lascivia foeminae castitatem maxime simulantis et levitas depingi lepidius. Nam quae ab hac parte dat, quam facilis fuerit in dando ab altera, nemo non intelligit, et quam projecta in libidinem. Mea sententia rem acu tetigisti. In Propertii versu nondum damnare possum meam conjecturam. Nam ponamus reos etiam sortitos esse, de qua tamen sorte nihil mihi succurrit: Praetor sortiebatur judices, accusator et reus rejiciebant ex illo numero, quos suspectos habebant, et tum praetor subsortiebatur. Sed ponamus reos etiam sortitos esse, non tamen capio, qui sit sensus horum verborum:


page 221, image: s221

In mea sortita vindicet ossa pira, sive umbra rogali sortiente vindicet in mea ossa. Vindicare in libertatem quid sit novi. sed vindicare in ossa quid sibi velit, fateor me ignorare. Recte vero dicitur, vindicet ossa pia tanquam judex, quia pia scilicet esse ossa vindicat sua sententia, et pronunciat ea esse a poenis sontium immunia. Umbrosos pro herbosos paullo ante jam meliores editiones habent. Afra Scaligeri certum est. Mox non sollicitem lectionem editionis Scaligerianae: Filia tu specimen censurae nacta paternae. Sensus est, filia, quae nacta es me, specimen censurae paternae, quae ita vixi, ut legum censoriarum parentis omnes numeros impleverim. Hinc praecessit: me neque censurae legem mollisse. In versu ultimo vide num per honoratos equos intelligi possit carpentum, sive thensa, in qua suam velit in pompa Circensi traduci imaginem. quia integritate vitae coelum sit merita, se quoque dicit mereri, ut in terra inter divarum imagines circumferatur in ludis sollemnibus, quem honorem imperatores suis parentibus, sororibus et uxoribus deerevisse te non fugit. Vide Sueton. in Calig. c. 15. ut alios omittam. Sed ampliandum censeo. De heroibus in deorum numerum adscriptis non satis commode haec videntur posse capi, cum lacrymae Divis tribui non belle queant, praecipue propter mortem sanctissimae matronae, quae moribus coelum merita esse creditur. In Plinii epistola: Gaditanam laudo vehementer proboque. Gaditanorum echinos nemo veterum praedicat, quamvis Catanaeus ad hunc locum annotet passim legi Gaditanos echinos. Ipse malit Gaditana, et exponit cantica, quae a Gaditanis puellis canebantur. Sed omnino scribendum, ut tu recte vidisti, Gaditanam, alioqui claudicaret comparatio. Apud Tullium IX. ad Att. ep. 6. locus est depositus, de quo sanando desperant Victorius et Manutius; Me adhuc haec duo fefellerunt, initio spes compositionis, qua facta volebam ut populari, ut ea sollicitudine senectutem nostram liberari, S. Bosius ex MS. restituit. Me adhuc haec duo fefellerunt, initio spes compositionis, qua facta volebam uti populari vita sollicitudine senectam nostram liberanti. Uti et vita placent. sed tum interserenda copula et, servandumque liberari, quod et excerpta codicum duorum, quae penes me sunt, cum omnibus priscis editionibus retinent. et periit in ut ea. Sic omnia mihi videntur ad liquidum perducta. Vale, et veni. Trajecti ad Rhenum a. d. XI. Jan. CICICCLXXIV. Litterarum Daumii non immemorem te spero futurum, cum ad nos te contuleris, et librorum ex Anglia nuper allatorum.

EPISTOLA CLXI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUas die Solis praeterito litteras ad te dedi, nullus dubito quin acceperis. Interea quas tu eadem die exaraveras, mihi sunt redditae. Nihil potuit


page 222, image: s222

amantius a te fieri, quam quod Nobilissimo Seleemio meas aedes obtulisti, in quas diverteret, ubi cum Principe res nostras restituturo huc venerit. Quantum tibi pro hoc officio debeam aliquando intelliges. Fidem, quam dedit in significando tempore excursus ad nos, spero illum liberaturum. Valetudinem tuam tam belle procedere laetor summopere. Patinae nostrae malum, quod iis denuncias, non deprecantur. Non enim sibi metuunt ab hominibus factiosis lingua, inertibus opera. Nihil metuunt nisi dentes superbos. Eos quod irritet, non apponunt, quae non solent apris, rurdis, leporibus, aliisque lautis et dapsilibus epulis, ac unctis pulmentis, sed olusculis suos pascere et effercire convivas, aut alliato defungi. Non magis igitur tuis minis terrentur, ac vacui viatores latronum occursu. Tu modo veni. Sed hoc tibi praedico, ne erres, stomachus obfirmandus tibi est ad has jejunas et aridas coenas, nisi volueris esurire. Nec aliud quicquam, credo, tam diu institutum tuum ad nos iter retardat, quam metus esurialium feriarum, quae tibi hîc erunt residendae, dum vereris, ne corpus, quod fecisti domi, hîc amittas. Sed tenuem apparatum pensabit prolixa voluntas, si modo ventre, qui auribus et oculis caret, et bona verba nihili facit, placato licuerit uti. Aequiorem se forte praebebit, si tu illi imperaveris, ut ejuret Hagienses delicias, et muniatur ad patientiam frugalitatis municipalis. Hanc nisi ferre potuerit, veniet modo, si venerit tandem, ut abeat. De pace si quid firmius est, quod speremus, et de nostris si quid decernetur magistratibus, obsecro, te, ut quam primum me certiorem facias. Galli dicuntur hyberno hoc sidere aliquid moliri apud Eunapios, ipseque Rex huic expeditioni accingi. In illa ultima elegia Propertii pro.

In lapide hoc uni nupta fuisse legar,

scribendum videtur, ne hiet oratio,

Ut lapide hoc uni nupta fuisse legar.

Deinde:

Mî natura dedit leges et sanguine dictas:
Nec possum melior judicis esse metu.

In editis circumfertur leges a sanguine ductas. Leges ducere a sanguine nemo dixerit. Dicere leges tritum est. pro ne possim reposui nec possum, sensu, nisi fallor, meliore. potest tamen ne possim tolerari. Inferius, quid est Credere somnia in faciem? Credo ego Propertii esse.

Somniaque in faciem reddita saepe meam.

Reddita pro data, ut alibi. Paullo post lego:

Prole mea Paulum sic juvet esse senem,

Non juvat, ut in vulgatis extat. Hanc scripturam firmant excerpta Modii. In versu ultimo certior erit expositio mea, quam nuperrime tibi ostendi, si pro Ossa refingas ora, ut significetur ejus imago, quae in thensa vehatur in circensibus. Sed haec levia sunt, quae hoc uno nomine mitto, ut tuas eliciant pulchras et eruditas observationes et emendationes. Vale. Trajecti a. d. XXIV. Jan. CICICCLXXIV. Gregor.


page 223, image: s223

In Ovidii loco nihil extrico. Tua expecto, qui soles dare irreprehensa populo responsa roganti. Iterum vale meum decus. Vossius Matthaei Filius profectusne est ad patruum in Britanniam? Latinii epistolas etiamnunc conditas in cista servari puto.

EPISTOLA CLXII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

TUm demum mihi vivere visus sum, cum tuo mihi liceret frui suavissimo complexu, et eruditissimis colloquiis, quae si non tanti facerem, quanti id, quod maxime in vita est optandum, nae ego intelligere non viderer, quid magni sit ducendum. Regibus non invideo suam felicitatem, si mihi tales multi proveniant dies, quales tecum mihi ponere datum fuit. Praeter vultus bonos, et propensam voluntatem nihil est, quod gratiae nobis possit apponi. Sed si recte ineatur ratio, non modo pro gratia non est annumerandum, quod sine summo flagitio nequit omitti; sed tibi potius plurimum debeo, qui in functione officii, cujus tibi sum religione obstrictus, nec minimam tamen partem persolvere potui, pro re, animi studio fuisti contentus. Adde quod tuus congressus mihi fuit perquam honorificus, quem homines aliquid putabunt esse, qui ab eo saluter, et invisar, cui omnium consensus Principem assignat locum in omni politioris elegantiae et praeclararum artium genere. Nihil dicam de illo eximio, quo meum ornasti filiolum, dono. Velim igitur tibi persuasissimum sit, hujus temporis, quo tantus cumulus maximis tuis erga me meritis accessit, memoriam ex meo nunquam effluxuram esse animo. Nuncios optatissimos ex Britannia venire, resque nostras faciliores indies fieri ac meliores mirifice gaudeo, voloque hanc laetitiam perpetuam nobis esse, et rerum exitu comprobari. De Serenissimi Principis, quem rerum graviorum cura retinet, profectione ad hos si quid audieris, non dubito, quin illico sis nunciaturus. Cupio quoque certior fieri de Francisci Junii, senis eruditissimi, valetudine. Ejus morbo vehementer dolui. Nam quamvis aetate sit longissime provectus, ut octogesimum, nisi fallor, annum excesserit, jacturam tamen in eo faceret res litteraria, cum nec vires corporis, nec ingenii exhauserit tam gravis senectus; sed assiduus sit a summo mane ad vesperam in excolendis majorum nostrorum, vicinarumque gentium veteribus linguis et monumentis, aliisque operibus egregiis, quae lucem vellem adspicerent, inprimis quae de pictoribus aliisque artificibus excellentibus, et eorum tabulis et signis congessit, antequam diem suum obiret. Ad Jacobum Gronovium scribam propediem, eumque monebo, ut talem se praebeat, ne partam gentis cultissimae gratiam effundat. Suaresius ille, qui triumphalem arcum Septimii Severi suscepit illustrandum, quisnam est? Nam ille, qui de Praenestina Urbe et Fortuna commentarium


page 224, image: s224

edidit, jam dudum est fato functus. Quaeso te ut proxime mihi significes, quid et alii moliantur homines docti in Italia. Nam quae nuper mihi narrabas ad te perscripta esse, exciderunt memoria. Ad Magnum Ducem quoque habebis litteras propediem a me. Goyerum nondum potui videre. Cras denuo eum compellabo, si domi fuerit, ut catalogos et libellos desideratos ei extorqueam. In Propertio tibi assentior non sollicitanda esse: Ne possim melior judicis esse metu. Satis quoque placet explicatio tua illius loci: somniaque credita, quamvis insolentius sit loquendi genus somnia in faciem meam credita. In Codice Commeliniano legitur: tradita pro credita, quod videtur meae conjecturae favere. vers. 21. rectissime reponis:

Assideant fratres juxta Minoida sellam.

sed versu sequente, quid est intento foro? cogitabam:

Eumenidum intendat turba severa foro.

In praecedente disticho nondum possum in tuam discedere sententiam, quamvis perquam invitus ab ea dissentiam. Mihi videtur multis mendis inquinatum esse, quae difficulter vi ingenii eluentur. Quid sibi vult illud Aut? Vindicare in aliquem pro animadvertere pervulgatum est. Sed quem hîc sensum efficiat commodum non video. Rei si sortiebantur, de poena sortiebantur, quibus luenda esset, quive immunes deberent esse, cujus rei testimonia quaedam in veterum memoriis occurrunt. Sed quid haec sors ad umbras? Quaelibet suam caussam fingitur orare apud Aeacum, ut in multis prodidit Lucianus dialogis, de aliarum poenis et immunitate parum sollicita; nec damnatis licebat sorte declinare malum fatum. Nec immutem si quis in si quid. Nihil nunc mihi diu de hoc loco cogitanti succurrit rectius, quam si scribatur:

At si quis posita judex sedet Aeacus urna,
In me sortitus judicet ossa pia,
Assideant fratres juxta Minoida sellam, et
Eumenidum intendat turba severa foro.

Si Aeacus, inquit, sortitus fuerit quaestionem de me, et de meis, qui pii sunt, manibus judicaverit, per me licet ipsi quoque assideant fratres ejus, et Eumenides intersint huic judicio attentae maxime, et nihil, quod in me reprehendi possit, praetermittentes. In sequente versa praestat scriptura librorum Italicorum vulgata: Cessent Ixionis orbes. nisi sequeretur paullo post jaceant, hîc reposuissem id verbum pro taceant, crederemque cessent alterius esse expositionem a magistris adscriptam, quae in contextum irrepsit postea. Vehementer arridet:

Tantaleo corripere ore liquor.

Statim: loquar pro me ipse quoque videram. nihil certius. vers. 39. proavo stimulatum pectus Achille non improbem, si membranae suffragentur. Sin, caussae nihil est, cur a libris recedamus. Praestat autem in sequente versu proavus tollere, quam in hoc. Ingeniose tu et eleganter: Quique suo fretas fregit Achille domos. Ita tamen scripsisse Propertium non ausim praestare. vers. 63. scripserim.


page 225, image: s225

Tu Lepide, et tu Paulle, meum post fata levamen.

scilicet, est pro

Te Lepide, et te Paulle, meum post fata levamen.

Sed, si Scaligeri distinctio admittitur, vulgata lectio potest ferri. Nunc reliqua tua in hanc contaminatissimam Elegiam expecto. In X. ad Attic. ep. 5. rescripsi stomachosius, legitur in Manutii, Bruti, Bosii, Gruteri, aliisque melioribus editionibus. Uxor mea te salutat. Vale, o et praesidium et dulce decus meum. Trajecti ad Rhenum a. d. v. Febr. CICICCLXXIV. In Taciti Agricola si quaedam emendasti loca, pervelim ea mecum communicari. Nunc quin fragmento Traguriano emendando et describendis animadversionibus in Valerium Flaccum vaces nullus dubito. Rogo te obtestorque per communia Musarum sacra, ut hac cura defungaris, antequam iter Aquisgranense suscipias. Iterum vale. Delata Principi Praefectura haereditaria maturabit, spero, pacem, illi vero, qui bona sua non potuerunt pati, malum. Nae tu verus fuisti vates. Si forte insomni tibi excideret epigramma, quo mea ornaretur oratio, si typis fuerit describenda, magnum illi decus accederet. Sed nihil audeo a te petere.

EPISTOLA CLXIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

VErum utique vetus dictum est, aquilam non captare muscas: Nihil quoque verius sententia Phaedri:

Quicunque amisit dignitatem pristinam
Amicis quoque jocus est in casu gravi.

Nam qui miseros respiciant, et in melioris fortunae spem erigant, ut attritas opes possint recolligere, pauci sunt. Sed

Si dii immortales nos voluerunt hanc aerumnam exequi,
Decet id aequo animo pati.

Nos sane jam ad omnium acerbitatum patientiam obfirmavimus animum, si post tantas tenebras lux nobis quaedam affulserit, in lucro deputandum id existimabimus. Verum haec fatis committimus. Tuam in Nicolaum nostrum liberalitatem cum verbis extenuas, nostrum auges laborem in excogitanda ratione, qua gratiam tibi pro hac tua munificentia referamus. Nimirum tu, quae est animi tui magnitudo, non putas beneficium recte posuisse, nisi omnem gratae voluntatis declarandae facultatem iis, quos beneficiis tuis complexus es, praecidas, ut in sola bene merendi voluptate sine spe gratiae te conquiescere testatum facias. Tanto autem major tibi debetur gratia, quanto minorem tibi haberi vis, cum maximam sis meritus. Strockelium, si vera sunt, quae de illo circumferuntur, tempestive fata subduxerunt impendentibus calamitatibus.


page 226, image: s226

Junium, qui pene furvae regna Proserpinae viderat, revixisse, et pristinae restitutum valetudini vehementer laetor, optoque ut senectutem sine gravibus istius aetatis incommodis transigat suavissime, ut, in quibus elaborandis studii tantum laboris posuit, lucem adspiciant. Rogo ut senem eruditissimum, si quando eum videris, et juniorem Vossium meo nomine salutes. N. monui, ut circumspectissime loquatur et agat cum gente gravissima, ne partam effundat gratiam, et reditum sibi in patriam, si ejus desiderio tangatur aliquando, praecludat. Joannem Mariam Suaresium in vivis esse ignorabam. In Strauchli observationibus ad Jus Canonicum legi laudari ejus Notitiam Basilicorum, quem libellum nunquam vidi. De Italornm novis lucubrationibus, quae mecum communicasti, gratissima habeo. Vellem addidisses, quaenam sint civitates, quarum antiquitates proditae sunt litteris, et qui earum auctores. Goyerus vanis promissis me de die in diem ducit. Illum conveni semel iterumque, ipse quoque in meis aedibus pridie mihi praesto fuit, fide data, se paucas post horas mihi bibliothecae Hemskerckianae catalogum traditurum, et perlustrandi reliquias suae bibliothecae copiam facturum. Sed eum ab illo tempore non vidi. Cras denuo hominem compellabo. Varronem tamen et Nonium non puto in illa suppellectile haberi. Varro extat apud Ribbium bibliopolam in illis libris, quos vidisti, quos nunc mutato consilio in sua taberna vendere constituit, in quam jam magnam partem venalem proposuit. Ex his si quos tuis usibus addictos velis, fac tempore significes. Jam nonnulli nobis subtracti sunt. intento foro apud Propertium retinendum esse tibi erudite illud explicanti consentio. Vellem aeque tibi possem adstipulari in illo vexato loco, sortita pyra. Sed ignosces tu meo stupori, si sensum, quem ex illis verbis efficis, ego deprehendere non possum. Nam sive sortita passive, ut loquuntur, sive active accipiatur, non video quem locum hîc inveniat. Sortitus in notione passiva nihil est aliud, quam sorte datus, si usquam legitur. Et sic intelligendum in Elegia VII:

Nam gemina est sedes turpem sortita per amnem.

Est tibi sedes gemina sorte sive fato assignata. Sed, si locus ille scribitur emendate, sic potius eum exponendum censuerim. Nam gemina turba sortita est sedes, scilicet diversas, per turpem amnem, et omnis illa turba remigat diversas undas. Libri veteres, uti constat ex excerptis Modii; pro sortita habent quaesita. Nonnulli editi partita, quod mihi verissimum videtur. Est gemina sive duplex sedes, piorum nimirum et impiorum, partita sive discreta per turpem amnem, Cocytum nimirum, sive Stygen. ut apud Horatium sedes discreta piorum lib. I. Carm. 13. In altero autem illo, num vindicet in mea ossa sortita pyra, est inquirat in meam vitam, postquam mortua sum? Posset forsan ferri, si scripsisset in mea sortitae vindicet ossa pyram. vindicet in mea ossa sortitae pyram esset, in me mortuam vindicet. Sed vindicare in aliquem est punire. Nondum possum dimoveri ab hac opinione, rectius scribi:

In me sortitus vindicet ossa pia.


page 227, image: s227

Si Aeacus sedet in me judicium sortitus, vindicet meam piam umbram a poena, rectam ferendo sententiam de meae vitae sanctitate. Pyra pro mortuo poni, ut tibi dem, non tamen video quid sibi velit sortita pyra? in vers. 39. recte vetus Codex Achilli. placet quoque cum simulantem tueris contra Lipsianum stimulantem, quod tamen excerpta quoque Modii prae se ferunt. Versum sequentem non ausim quidem praestare sic scriptum fuisse a Propertio, ut a te emendatur, magnam tamen veri simulitudinem tua prae se fert. Nam editionum scriptura, et propter Achille, ut recte mones, et propter repetitionem [Gap desc: Greek words] proavus non potest tolerari. In vers. 49. pulchre vidisti pro quaelibet scribendum, quamlibet. In sequente ex Modiano probandum, At prior, quod exempla, quae subjiciuntur, ostendunt. Examinent judices severissimi meam vitam, nulla mihi erit castitate praeferenda. Sed in a censu haereo. nec tamen quid commode substitui possit succurrit. Census parum apposite mihi videtur cum urnis judiciis conjungi. vers. 52. perplacet cara ministra. nec improbem defensa. Sed vers. 61. si testis legatur, quid sibi vult Et tamen? quae hujus connexionis ratio, et quomodo cohaeret cum sequente versu? Intelligenda itaque vestis, quae tribuebatur foecundis matronis illustrioribus, ut recte sentit Turnebus in Adversariis. de sterili domo non repudiem. ejusdem enim sensus est, quam sterilis torus. ut [Gap desc: Greek words] apud Hesiodum. Istud:

Consule quo facto tempore rapta soror.

Sic interpretabar, quo Consule facto tempestive nupsit soror. Tempore et tempori pro tempestive pervulgatum est. Raptas fuisse sponsas ex sinu matrum tu non ignoras. Quid si nupta legamus pro rapta? vers. 64. venustissime pro sina rescribis manu. nihil verius. vers. 69. scribendum videtur.

Et serie fulcito genus, mihi cymba volenti
Solvitur, aucturis non mea fata malis.

Tu filia fulcito meam domum probis liberis, qui meam fortunam ornent. Commodius aliquid nunc non expedio. vers. 81. Sat tibi sint noctes jam Dusae prae se fert editio. vers. 94. ne vacet bene refingis. Mirifice blanditur mihi tua correctio in Eleg. 3. libri III. arvisque assueta colendis, nisi quod malim agrisque assueta colendis. Nam arva colere num dixerint, qui locuti sunt emendate, dubito. De Kalendis foemineis quae ad hunc locum viri docti afferunt, sunt merae nugae. Cassiopen in illa [Gap desc: Greek words] , quam olim examinabamus, portum esse, non signum coeleste praeclare doces. Vale, omnis doctrinae et elegantiae Princeps, et me ama. Trajecti ad Rhenum a. d. XIII. Febr. CICICCLXXIV. Uxor et Velthusius te salutant. Bynaeus has litteras mihi tradidit ad te mittendas. Laetos ex Anglia nuncios perferri rumor est. Utinam pax optata conveniat tandem. Fragmentum Petronii quando subibit praelum, et tuae in Valerium Flaccum animadversiones?


page 228, image: s228

EPISTOLA CLXIV. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

NOn tuos ego jocos accusabam in novissimis litteris meis, quibus nihil venustius, nihilque insontius; quibusque mirifice capior, sed nostrae deplorabam provinciae fata, quae cum perfunctam se malis credebat, postquam hostili colluvie est liberata, in novas incidit calamitates, quae a sociis infligantur, a quibus maxime levari sperabat. Frisii sane non habent quod jactent. Quid enim ab illis fortiter et praeclare gestum sit in hoc bello, non memini audire. Groninganis et suae urbis strenue defensae, et Coeverdae recuperatae laus debetur. Equidem si digni sumus, in quos severius consulatur, Frisii tamen indigni sunt, qui nos tam male habeant, et injuria hostium exhaustos enecent plane. Nam quantum detrimenti huic urbi et agro attulerit hoc tempus, quo magistratibus et judiciis caremus, vix dici potest. Non cogitant quos infestos experimur, omnibus perire, quod singuli amittunt: Quantum virium attritarum potuisset recolligi, si statim res nostra fuisset composita. Nunc agri, ut alia taceam, ab ipsis agrestibus ad paupertatem redactis villaeque et arbores exscinduntur, ac vastantur magis quam nuper ab hostibus, quia nemo est, qui illos coërceat. Impune quidvis faciunt. Vectigalia, sine quibus sumtus pace belloque faciendi non possunt ferri, abjiciuntur, et ab iis, qui exercent ea, conducuntur minimo. Annona contra ingravescit. Omnis spes levationis nobis in Serenissimi Principis adventu posita est, qui res lapsas restituat. Britanni videntur ad sanitatem redire tandem, et callidissimi hostis tam nostri, quam ipsorum artes intelligere, qui illos argento, nos armis oppugnat, ut utrosque sub jugum mittat. Si quae modo nunciata sunt ex illa insula dies confirmaverit, pacem spero non tautum nos, sed totam Europam habituram ante aestatem adultam. De Principis Wilhelmi Furstenbergii captivicate litterae modo Colonia sunt ad me perlatae. [Gap desc: Greek words] . Poenas nunc dabit in vinculis praecipuus hujus exitiosi belli concitor, qui nulla injuria irritatus nos servituti, terras vero has vastitati addixerat. Cum per domesticas occupationes, et calumnias litium tibi non licet esse otioso animo, quem Musarum sacra poscunt, expectemus meliora tempora, cum liber fueris et solutus, non quod a te laudari merear; sed quod tanti viri judicio ornari honestum mihi ducam et perquam amplum. Petronium tamen speramus te in manibus habiturum, ut tua cura perpolitus, et a tot interpretum et librariorum, depravationibus vindicatus, cum prima hirundine in publico versetur, nec non tuae in Valerium Flaccum animadversiones, quarum incredibili desiderio tenemur. Laetor Petronii Cujaciani a Scaligero descripti tibi copiam factam. Opinionem Vallesiorum fratrum de cultissimi scriptoris aetate explosam


page 229, image: s229

esse credebam pridem, et a Ryckio quoque nostro, meliora docto a te, dudum repudiatam. Statilius sane visus mihi est illam jugulasse. Si nondum manus dedit amicus, cogetur tamen brevi victus argumentorum tuorum vi et numero discedere ab illa, quam in Galliis imbibit, sententia. Tu modo vide ne longius, quam animo praecepimus, nostram expectationem suspensam teneas, neve diutius fructu, quem ex tuarum lucubrationum lectione nobis spondemus, careamus. Multis in Germania et Gallia spem feci tuarum in Tragurianum fragmentum annotationum. Tu facile fidem meam liberabis, ne vanis pollicitationibus eos lactasse arguar. Librorum, quos requiris, usum tibi aut mea aut aliorum amicorum bibliothecae praestabunt. Videbo tamen ut aliunde tibi eos possim eruere. Apud Ribbium sane Varro prostat editionis Amsterodamensis, sed quae eadem est Dordracena, quem indicat Philippeo. De aliis proxime. Hanc enim aeris inclementiam ait obstare, ne in iis conquirendis et digerendis possit operam ponere. Indicem eorum, quos tuis studiis servire putabo, conficiam, simul ac frigoris saevitia solvetur. Apud Propertium probo, ut nuper quoque probavi, in Elegia illa, quae nos aliquamdiu exercitos habuit, intento foro. apposite ex Statio affers erigere forum, quod minime mutandum in erigere toros. Alterum elegantissimum, alterum Sidonio potius ac Ennodio dignum aut Corippo, quam Papinio. In [Gap desc: Greek words] arva colere. me decepit memoria parum fida custos eorum, quae olim ei credita sunt. In scrtita pira, non tam pira me offendit, quum sortita, et ipsum loquendi genus abhorrens ab elegantia Propertiana, ipso Latinae linguae genio, ac hujus loci sententia. Sensus est, ut recte ais, Pluto me nullius delicti consciam molliter habeat, aut si judicium subeundum est cum aliis umbris, per me licet ipse Aeacus in me sedeat, et puniat mea ossa, hoc est me mortuam sortita pira, sive rogo. Si hanc locutionem admitteret Latina lingua, quid tamen, quaeso, diceret aliud Propertius, quam vindicet in me mortuam, postquam mortua sum. Nam sortita pira nihil est, quam postquam pira est sortita, aut sorte mihi data et assignata. Sic autem scripsisse Propertium, eruditissimum et tersissimum Latinorum poëtarum mihi ego persuadere non possum. Meam emendationem pro vera non venditare ausim, saltem pro probabili habeam, donec certior eruatur Tibi tamen assentior elegantius scribi in mea ossa piae. vers. 39. simulantem optima ratione tueris, et recte deprehendisti vitium in versu sequente, et ingeniose sustulisti. Facile crediderim pluribus exemplis notionem [Gap desc: Greek words] strictior pro severior asseri posse: sed At prior propius accedit ad aliorum codicum scripturam, qui turpior prae se ferunt, et sententia inde nascitur, ut mihi quidem videtur, commodior. De vers. 61. amplius deliberandum censeo, quamvis emendatio tua mihi valde arrideat. vers. 66. Si de morte constaret sororis, nihil certius, nihil elegantius fingi posset, quam quod tu cogitabas: Consule quo fati crimine rapta soror. Damno quaecunque nuper de explicatione hujus versus scripsi non praestem tamen ea Propertii esseverba quae tu substituenda putas. Vulgata nihil insulsius. vers. 68. Fulcito etiamnum legendum censeo. ostendit hoc copula Et, quae nunc versum cum praecedente connectit,


page 230, image: s230

tu filia sis uno viro contenta et propaga genus, sis foecunda. Mihi cymha volenti solvitur elegantissimum est et mutari non debet, si quid video. In sequentibus haereo. Probabilis tamen maxime videtur illorum codicum lectio, qui haut ullis scribunt, pro aucturis: Sic itaque refinxerim hoc distichon:

Et serie fulcito genus, mihi cymba volenti
Solvitur, haut ullis post mea fata malis.

Fulcito genus post meam mortem, cum fueris nupta, sed haut ullis malis, hoc est probis liberis et bonis, qui generis nostri decus propagent, qui non dehonestamenta sint nostrae domui. Subnectam nunc Propertio locum Tullii ex libro IX. ad Atticum epistola 13. Adde imbecillitatem bonorum virorum, qui quidem quod illum sibi merito iratum putant, Oderunt, ut hi scribis ludum, ae vellem, scribis, quisnam hic significasset. Vides inepte bis repeti scribis, et sensum in verbis ultimis esse nullum. Bosius emendat significasse te. sed nec haec lectio tollit mendas, quae hunc locum deturpant, sed potius auget. Helmst. MSS. quisnam mihi significasset. Ciceronis verba fuisse videntur: ac vellem quinam tu significasses. Multi, inquit, optimates oderunt hunc, qui ludendus erit, ludum, ut tu scribis propter Martem belli communem, et quoniam jure metuunt sibi a Caesare irato. Sed vellem significasses, qui nam sint hi optimates, qui hunc ludum oderunt. Constitueram et alium locum subjicere ex eadem epistola, quem non infeliciter emendasse mihi videbar, sed interpellor. Tuae quo crebriores fuerint et prolixiores., eo gratiores futurae sunt. Vale, ingeniorum et amicorum Princeps. Trajecti a. d. XX. Febr. CICICCLXXIV.

EPISTOLA CLXV. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

NUperrimis tuis ante hoc triduum respondi. Nunc tibi narro, me heri mane cubantem in lecto stertentemque deprehendisse Goyerum, cum eum frustra quaesivissem saepius. Catalogos ait se jam reperisse, et tibi seposuisse, mihique quamprimum illos allaturum. Ciceronem Manutii sexaginta florenis licetur, praefatus quadraginta quinque sibi jam oblatos esse ab aliis. Credo quinquaginta florenis, aut quinquaginta quinque hunc librum posse haberi. Geoponica se nondum potuisse invenire. Habes hîc catalogum novem librorum in octava forma, ut loquuntur, ex libris Ribbii, cum constituto illis pretio. Videntur mihi esse cariores. Nonios nondum vidisse se ait. Antonini itinerarium nobis praeripuit Diemerbroeckius, cum Ciacconii bello Dalmatico, et aliis nonnullis tertio, postquam hinc discesseras, die. Spero alios me tibi eruturum. Vidi inter hos etiam Paullinum editionis Antwerpianae. Apud Plinium lib. III. ep. 5. in recentioribus libris legitur: Erat sane somni parcissimi, non nunquam etiam inter studia instantis et deserentis. Vetus codex Britannicus: Erat


page 231, image: s231

sane somni paratissimi: non nunquam etiam inter studia instantis et ipsa differentis. Et sic omnino legendum. paratissimi habent quoque veteres editiones. Amat hoc vocabulum Plinius. In libro II. ep. 17. quocunque loco moveris humum obvius et paratus humor occurit. In lib. VII. ep. 25. Recepit se in agros suos, paratisque honoribus tranquillissimum otium praetulit. Plin. Paneg. 88. Paratum id quidem et in medio positum. Sed et ipse sensus hujus loci hanc emendationem adstruit. Quomodo enim ista cohaerent, erat parcus somni, qui inter studia saepe instabat et obrepebat? Mox legendum: dum destringitur tergiturque, audiebat aliquid et dictabat. male vulgo distringitur. Plura alias. Nunc cogor abrumpere. Illustrissimo Beuningio ajunt mandatam esse provinciam in Angliam trajiciendi, pacis sanciendae caussa. Si fama nos non fallit, fac quaeso ut id ex te sciam, utque te interprete mihi liceat in ejus sarcinas conjicere fasciculum librorum Illustri Cottono tradendorum. Princeps Arausionensis fertur proxima hebdomade nos respecturus, et fessas res refecturus esse constitutis magistratibus et judiciis. De Anglis audimus, quae volumus. Vale. Trajecti ad Rhenum [Gap desc: Greek words] . a. d. XXIII. Febr. CICICCLXXIV.

EPISTOLA CLXVI. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

DE serenissimi Principis ad vos itinere instituendo omnia non minus incerta pergunt esse, quam hactenus fuerunt. Frisiorum indolem si satis habeo perspectam, aegerrime desistent illi a proposito, cujus nunquam non tenaciores aequo solebant esse, gens contumaciae notâ jam pridem insignis prae reliqua Belgarum foederatorum cohorte. Vestram interim calamitatem, mi Graevi, tacitus mecum, nullamque ad ostentationem compositus, deploro. Ceterum de Britannis quis exspectasset, inhiantes tam acerbe hactenus nostris vitalibus animos potuisse mitigari, et ad aequa descendere. Nunc reliquum est, ut et Galli, quos inanis nimium quantum armavit in nos gloria atque instigavit, ad frugem revertantur et ad benigniora consilia. Nam Antistites duos infulatos, ni resipiscunt, in ordinem haud magno posse redigi negotio, mihi facile assentieris, credo. Praesertim exstincta face et carceris tenebris jam nunc damnata, per quam in nos exarsere pridem hae Furiae. Petronium Scaligeri sua operâ ad me mittendum fore pollicebatur nuper noster Ryckius: Sed liber ipse hactenus non comparet. Idem spondebat, sed frustra, quantum video, de Catullo Falcoburgii Spanhemius. Si persistet in pauxillos dies hoc gelu, ipse Lugdunum excurram, ac codicem utrumque mecum huc feram: quorum compos factus, Petronio manum confestim admovebo, sed in meos privatim usus, cum e re atque existimatione non sit mea, crudas et hesternas observationes in publicum protrudere. Quid quod Catonum prosapiam omnem


page 232, image: s232

exasperaturus immane quantum videar mihi, si Venereum hunc Nepotulum, quem legi debere pernegant, ac tenebris censent damnandum, ausim manibus lotis attrectare. Interim ejurare nolo omnem licentiam communicandi tecum haec frivola, teque consulendi super locis nonnullis, inquibus fore ut aqua mihi sit haesura, jam nunc praevideo. Sed noli, quaeso, Germanis Gallisque spem facere earum lucubrationum, quae cum nondum sint inchoatae, vix est, ut ad finem mox perducantur. De libris Ribbianis vide sodes memineris. Varronem facile invenis: et est jam penes me editio Stephanica. De Antonino Suritae magis esse te sollicitum velim, quem illic recordor mihi inspectum. Est autem is, uti nosti, in officinis librariorum parum obvius. Sed quid Goyerus. an ille frustrari te ac similis esse pergit! Nil certe tu de illo in tuis ultimis: subiratum fortassis hominem experior, quod pertendi Orientale Chronicon ceteris Byzantinae historiae scriptoribus addi debuisse; cum pactus fuerim, etiam te teste, quod negabat ille, sed immerito tamen, omnia pretio oblato esse praestanda ejusdem argumenti, quae Lutetiae regiis typis prodiissent descripta, in publicum. Erigere forum quin elegantissime sit dictum non debemus dubitare, sed toties repetitum vocabulum fori, ut remPapinio insolitam, vix possum approbare. In Propertii loco, si scripseris, sortito minus recesseris a vulgata lectione.

In mea sortita vindicet ossa piae.

Videamus an reliqua persanari possint in illo disticho

Quamlibet austeras de me ferat, urna tabellas,
Turpior assensu non erit ulla meo.

ita enim codices nostri, vel ascensu, Colotiani duo accessu: tum et Tristior Italici nonnulli. Lipsius quoque in Vaticanis membranis invenerat, Tristior assessu. assessu praeterea est in editione Raphelengii, idque et Gujetus sibi in scriptis inventum asseverabat, ad oram sui codicis. strictior vix audebam damnare prae illo at prior, quod et plurium codicum auctoritate fulciretur illi proximum Tristior, et alterum nimis gloriosum possit videri, si nullam sibi faeminam omni virtute pateretur anteferri Cornelia, cum strictior ad solam pudicitiam sit referendum: tu videto tamen. lib. II. El. XXIII. Astrictum patrem habes in nostro. Sed ibi pro avaro ac tenace sumitur.

Astrictus ploret saepe dedisse pater.

ubi magnus Scaliger in margine codicis sui castigabat, Ah strictus, quod tantundem est. Plinius magis ad rem Nat. Hist. lib. XXXIII. cap. XII. Argentum succedit aliquando et auro, luxu feminarum plebis, compedes ex eo facientium, quas induere aureas mos strictior vetat. sic scribe: mos tristior est in membranis, in Vulgatis tritior; unde alii mos patriciorum, vel mos Quiritium. Tacitus lib. III. An. sed praecipuus astricti moris auctor Vespasianus fuit. victus astrictior Seneca Ep. CXXIII. aura strictior in Ecloga de Rosis apud Ausonium.

Strictior Eoos praecesserat aura Jugales

Vide Salmasium ad Hist. Aug. p. 271. sed hisce omissis praecipuum difficultatis amovendum restat assessu. hanc quippe scripturam verae proximam esse opinor.


page 233, image: s233

Neque enim te praetexit in codicibus veterrimis geminum s, quandoque et simplex, exhiberi pro littera x, ut in Ulysse pro Ulyxe, misto pro mixto et similibus, sustum pro xustum, sive xystum in Traguriano Petronio, seniorum pro xeniorum in Symmacho: quid si dederis igitur Propertius.

Quamlibet austeras de me ferat urna tabellas,
Strictior (vel at prior) e sexu non erit ulla meo.

e sessu prius exaratum fuerat, hinc postea factum a sessu, assessu, accessu, accessu, at censu. illud quod sequitur de fati crimine nec ipse vendito ut verum. tale tamen quid voluit Propertius. vers. 94. solvi navem eleganter scio dici, sed quid sequentibus proxime vocabulis fiet? quae parum hisce cohaerent. nam quod ullis excerpta Italica prae se ferunt, ego iis timide soleo accedere, cum ex Pontani, aliorumque schedis sunt corrasa, qui plurimum sibi promisere in Propertio interpolando. In Catullo certe totos Pontani versus exhiberi quis nescit? solvitur uncturis vetustae editiones habent constanter et scripti plerique: Unde aliquid edolandum, quod sensum reddat commodum. Tuae in Ciceronem castigationi subscribo. vers. 23. in Propertio vere opinor me restituisse Fallax Tantaleo corripere ore liquor. similis est locus lib. II. El. XVII. Vel tu Tantalea moveare ad flumina sorte, Ut liquor arentum fallat ab ore sitim. Sed ut mea quoque caedam vineta in illis, Gaudia turritae rara ministra deae, nil censeo immutandum, rara ministra, rarioris notae ministra. Sic lib. I. El. VIII. Cynthia rara mea est. El. XVII. Quamvis dura, tamen rara puella fuit. apud Nasonem: Rara quidem facie, sed rarior arte canendi. Quod hodie in exarandis litteris praeter solitum distractus fuerim, cogor differre in proximam occasionem, quas tibi debeo, litteras ad duos elegantis Juvenes ingenii: salveant illi cum lectissima uxore tua, Velthusioque ac Burmanno. Vale, meum corculum. Exarabam Hagae Com. CICICCLXXIV. XXIII. Febr.

EPISTOLA CLXVII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

IMplacabilis fortunae nobis infestae saevitia nondum, ut ex tuis intelligo litteris, nostris malis mitigata est, sed pergit ex iis sibi ipsa ludum facere, incensis in nos nihil tale meritos sociis, quibus aequioribus nos uti par erat. Ad mendicitatem nos redegerunt Galli, ad inediam nos brevi redigent Frisiones, stulta [Gap desc: Greek words] contentione. Sed gaudeo hanc injuriam emendasse fortunam in molliendis atrocibus Britannorum animis odioque, quod conceperant in hanc Belgicam foederatam, extinguendo. Omnia enim jam composita esse, pacique ipsum Regem subscripsisse hodie nobis nunciatur. Nunc quin Gallos etiam poeniteat belli innoxiae genti illati nullus dubito. Invenietur spero via brevi, cum istis quoque hostibus decidendi, mediis Britannis et Suecis. Petronium


page 234, image: s234

si propter tristes illos Curiorum simulatores edere non sustines, fac modo ut Tragurianum fragmentum a te emendatum et pulcherrime illustratum lucem adspiciat publicam, antequam te des itineri, quod meditaris, et animadversiones in Valerium Flaccum. Animadversiones in reliquias Petronii olim editas potes in Observationum Variarum libros sine ulla invidia conjicere. Non desinam quotidianum tibi convicium facere, donec has lucubrationes tuas extudero. In tua manu est, ne reprehendar a Gallis et civibus meis, quod vana illos spe lactaverim. Goyerus pergit sibi similis esse. Nuper stertentem, ut in proximis significabam, oppressi. Benigne promittebat, ut semper; sed nondum verbis respondent res. Propediem tamen iterum faces admovebo homini promissorum immemori. Ribbius nondum permisit mihi suam excutere tabernam, praefatus se suam suppellectilem ante recte compositurum, quod nunc, cum solvitur acris hyems, propediem futurum existimo. In Propertio pervenuste tu, pro turpior assensu, emendas, strictior e sexu. Elegans utique notio est [Gap desc: Greek words] strictior, nec longe recedit a tristior, quod nonnulli codices prae se ferunt. Sed cur id ipsum non retineamus, caussam nullam video. Tristes enim Latinis sunt homines severi, ab amoribus et deliciis voluptuariorum alieni. Nosti Deos non tristes apud tuum Nasonem. Index tristis et integer apud Cic. II. Verr. Sic, nisi memoria me fallit, legi apud Horatium, aut alium melioris aetatis poëtam tristes Sabinas, hoc est castas. Capitolinus de Maximo: Ad rem veneream nimis rarus, domi forisque semper severus, ita ut et tristis cognomen acciperet. nec aliter Plinius, apud quem bene in membranis mos tristior, pro severior scribitur. Si ex Vaticano et Modiano codicibus at prior magis arridet, quod propius accedit ad vulgatum Turpior, idem erit sensus. Nulla erit foemina me prior castitate nimirum et integritate morum, ut ostendunt sequentia. De illo altero Solvitur uncturis amplius cogitandum. Mihi nunc nihil succurrit commodius eo, quod nuper tibi misi. Rara ministra, pulchre tueris. In Ceiri non longe ab initio scis legi:

Si me jam summa sapientia pangeret arce,
Quatuor antiquis quae heredibus est data consors.

Haec cum hisce diebus perpenderem accuratius, perquam inepte haeredum hîc mentionem fieri videbam, non addito, cujus sint haeredes. Si Socrates aut Pythagoras haeredes dicerentur, illi quatuor sectarum Philosophicarum Principes et auctores, nemo posset hanc lectionem improbare. Nunc quatuor antiquos haeredes dici simpliciter, qui quatuor sectas condiderunt, mihi nemo persuaserit. Leyi altern unius litterulae mutatione sensus huic lopo restituetur suus, si pro haeredibus scribatur haeresibus, [Gap desc: Greek words] . Haereses enim dici sectas Philosophorum tam Graecis quam Latinis nemo paullo humanior ignorat. Vale, Vir Summe, et me ama. Pro his nugis thesaurum expecto observationum eruditarum. Velthusius tibi salutem dicit. Ejus, si quando se dabit occasio, ut memineris rogo. Trajecti ad Rhenum. a. d. XXVI. Febr. CICICCLXXIV.


page 235, image: s235

EPISTOLA CLXVIII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

PUdet me jampridem molestiarum, quae tibi perquam frequentes exhibentur a me, praesertim in Goyeriano negotio. Stertat ille somnietque quantum libet, dum procul a Parnasso, in quem si semel erepserit, metus profecto sit, ne ipsum quoque Homerum dormitantem faciat ac glire quovis somniculosiorem Endymionis successor. De Cicerone Manutii Zelemius mecum egerat, sed in transcursu. Florenis quadraginta venalem credidi. Videbo propediem, si constet is sibi, metuo tamen ne frugalior jam sit factus, ex quo prole mascula primigenia donatus est nuper ab uxore. De Ribbianis recte censes, esse illos aliquanto cariores, quod miror, cum sint saporis non publici: Paulinum habeo, et in officinis librariorum paene omnibus apud Ubios venalem memini prostare. Antoninum, fateor, mihi assertum optassem, quod in Geographicis frequenter is sit consulendus. Posteriorum temporum scriptores nec magni facio, nec lego, nisi rarissimus. Faciunt tamen ad instruendam bibliothecam, si salubri pretio venales occurrant. Absit enim, ut circa mercem tam sordidam ac impolitam velim insanire, praesertim cum multos illorum jam teneam, quos tamen, quales sint majori ex parte, non satis recordor. Ubi deferbuerit nonnihil primus ille licitatorum impetus, ad aequiora Ribbius ille haud dubie descendet, apud quem tamen, ejusdemque farinae alios institores, si quid pro me tentandum putabis, satius fore reor, ut nomen meum dissimuletur. Mense proximo tres quatuorve bibliothecae apud nos venales exponentur, quae sitim in me hanc sedare utcunque possint. Frisones in vestro negotio sui similes esse pergunt. Rumor pervagatur hanc civitatem nonnullos a cura reipublicae amovendos fore, atque in his Slingelandium nostrum. Causam per te facili conjectura assequerîs. Sed hoc tu tibi soli dictum existima, spero enim falso haec jactari, de quibus certiora proxime ex me cognosces. Plinii locus lib. III. Ep. V. in Aldina editione, quam ex veterrimis membranis scis expressam esse, sic habetur: Erat sanê somni paratissimi, nonnunquam etiam inter studia instantis et deferendis. Nec variat Mediceus antiquissimus, nisi quod deserentis in illo exhibetur. Editio Claudii Minois in margine ex scriptis codicibus refert etiam paratissimi et deserentis. ipsa non agnoscit. In annotatis enim Minos ex membranis adstruit somni paratissimi. Quid si legamus, et se offerentis, vel, se referentis. mox, destringitur Aldinus ac Mediceus. In Propertio illud Tristior minus ad gustum meum faciebat, quod viderer observasse, vocabulum illud semper aliquid nimium, ac vitio quam virtuti proximum designare. Sic in Capitolino tristis cognomen, accipio pro cognomine ad crudelitatem severitate nimia vergentis. Certe tristis ibi plus, quam severum denotat. triste lupus stabulis apud


page 236, image: s236

Maronem; etiam apud Nasonem, Dî non tristes sunt non nimium severi, tristes Sabinae sunt rigidae, atque asperae. Sic Naso Aspera si visa est rigidasque imitata Sabinas: et sane ubique apud poëtas tristes vapulant Sabinae, tanquam rusticitatis plenae et prorsus inelegantes: sic auctor Dialogi de causis corruptae eloquentiae, antiquitatem tristem et impexam vocavit. Ita incultae et immundae Sabinae Nasoni alibi. Cicero lib. IV. de finibus, tristitiam cum asperitate et acerbitate conjungit. Naso de Augusto Pont. II. El. II. qui cum triste aliquid statuit, sit tristis et ipse, ubi triste aliquid pro valde severo ponitur, ut apud Tacitum, triste aliquid patrare, et facinus triste alicubi apud eundem Nasonem; Triste paro facinus, quantumque injuria possit Femineusque dolor, jagulata pellice testor. apud Virg. Aen. II. tristia facta pro crudelibus aut immitibus ponuntur. Videntur ad rem facere nonnihil, quae Nonius adducit ex libris Ciceronis de republ. gravitatis suae reliquit illum tristem et plenum dignitatis sonum, et Plinii in Panegyrico: qui fronte gravi et tristi supercilio utilitatibus fisci contumaciter adessent. tum iliud Tullii pro Caelio: Cum tristibus severe, cum remissis jucunde vivere. atqui Cornelia non tam severitatem illam horridam in se commendare debuit, quam laetam castitatem et amabilem, quae feminas maritis potissimum conciliat. strictam majori jure semet potuit appellare, hoc est non solute viventem, nihil permittentem sibi licentioris vitae: quod matronali verecundiae conveniens omnino. et strictum morem in Vespasiano Tacitus commendat. Locum Plinii in naturali historia si curatius perpendimus, liquebit illic agi de luxu impensarum superfluo, cui strictum morem opponit. Sed hac de re non contendemus, quando negas tibi displicere [Gap desc: Greek words] sexu, pro assessu. In Ciri Virgiliana, non peccat tantum versus posterior ex iis, quos profers, sed prior quoque. Quid enim sibi volunt ista, si me jam summa sapientia pangeret arce: Pangere plantas proprie dicimus; atque hinc pangere etiam carmina. pangere, figere est apud Festum, unde clavum pangere. Livio, et Plauto osculum pangere. In Maronis loco [Gap desc: Greek words] pangere eo significatu parum concoquo: quare scribendum opinor, si mihi jam summam sapientia panderet arcem, vel, summas arces. mox pro heredibus quod reponis haeresibus ingeniose quidem, et parum licenter excogitatum, vereor tamen ne lex metri id respuat, cum [Gap desc: Greek words] non [Gap desc: Greek words] , scribatur. Praeterea nullus veterum Poëtarum, de Latinis loquor, hoc usus est vocabulo, quod sciam, praeter Christianos atque in his Prudentium, qui tamen syllabam secundam in haeresis amant corripere. haereseon vesana furens exinde charybdis. Tutius igitur sit reponi heroibus, pro heredibus, ut designet auctores quatuor in philosophia sectarum, sed et illud quae cum versum faciat paulo duriorem, irrepsisse censeo in contextum et interlineari interpretamento.

Si mihi jam summas sapientia panderet arces,
Quattuor antiquis heroibus addita consors.

arces est in Basileensi codice. Festinans librarius ultimam litteram [Gap desc: Greek words] summas omiserat, ob eandem proxime subsequentem. Agebam tecum coram, memini, de loco mendosissimo Petronii sub finem fragmenti Traguriani: ubiTrimalchioni Graeculus mathematicus inter alia, Tu latifundia possides, tu viperas sub


page 237, image: s237

ala nutricas: quibus subjungit stolidissimus homo: Et quod, (lege quo) vobis non dixerim, et nunc mi restare vitae annos triginta et menses quatuor, et dies duos: Apuliae jungere satis vivus pervenero: interim, dum Mercurius vigilat, aedificavi hanc domum. etc. Postrema. sic videntur constituenda, quid si contigerit fundos Apuliae jungere si a, id est ad, HS. M. vivus pervenero. exciderat numerus sestertiûm imperitiâ librarii: ex satis facio, si at HS. at pro ad saepe occurit in antiquis marmoribus, sic inscriptio Hispanica apud Schottum p. 248. Observationum humanarum: Ex quorum usuris semissibus edi volo quodannis spectac: pugilum. die IV. Iduum Junii usque at XCCL. Videbar tum legisse locum persimilem nescio ubi. Postea inveni in ipso Petronio: qui sic se habet. et ne bonam quidem mentem aut bonam valetudinem petunt; sed statim antequam limen Capitolii tangunt, alius domum promittit, si propinquum divitem extulerit, alius si thesaurum effoderit, alius si ad trecenties HS. salvus pervenerit. Vale, mi Graevi. Schonavium, Reinswoudii filium audio in Britannias abiturum. Sed nec deërunt aliae commoditates, quibus utamur. De Suetonio Salmasii vide quaeso memineris. Iterum vale. Hagae Com. pridie Kal. Martii Gregor. CICICCLXXIV.

EPISTOLA CLXIX. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

NIhil tu mihi negotii facessis, sed doleo me nondum tuo posse desiderio satisfacere, qui mei demerendi nullam praetermittis occasionem. Goyerus antiquum obtinet, irritis pollicitationibus nobis illudit. Liber de scriptoribus Umbriae est etiamnunc penes me. Reliquos nondum potui ex ejus manibus reglutinare. Antoninum ubi, mihi Ennodium Sirmondi praeripuit Diemerbroeckius. Alios spero salubriori pretio nos habituros, apud Ribbium cum refrixerit illa licitationis insania, et spes tam care has merces protrudendi minuetur tempore, cum tam animosos earum emtores hîc nullos sit inventurus. De Cicerone Manutii vestra jussa expecto, quamvis nec de illo quicquam ausim vobis liquido promittere. Audio paucis diebus insignem bibliothecam apud vos propositum iri in auctione, cujus catalogum velim videre. Laurentius Magalottus indies hîc expectatur, Suecos et ultimum septentrionem per nostras terras petiturus. Frisiis admonitis officii a Serenissimo Principe spero nos usuros aequioribus propediem. Rumor de quibusdam Nobilissimis viris a republica dimovendis in nostra percrebuerat urbe, antequam tuae mihi traderentur. Et is etiamnunc calet, sine capite tamen et certo auctore. Si vir ille amplissimus, et utrique nostrum amicissimus, hac quoque invidia conflagraverit, vehementer ejus vicem doleo ac deploro. Sed spero superos ab ejus capite hanc acerbitatem amolituros. Exitum hujus negotii ex te cognoscere cupio. Plinii locum lib. III. ep. 5. sic, ut tu innuis, legi in veteribus editionibus, quas tu commemoras, verum est, quibus etiam suffragatur optima Sichardi, qui ex


page 238, image: s238

Rudolphi Agricolae libro se eam emendasse testatur, et castigasse in plurimis locis, et Aldinam multarum depravationum incusat. Sed eam lectionem damnaverant recentiores editores Stephanus, Casaubonus, Gruterus, Buchnerus, alii, ideoque, eam vindicandam censui. In his novissimis, quos dixi, libris ipsa non habetur, et cum veteres codices prae se ferant et deferentis, putabam non incommode hîc legi posse: ipsa differentis. Sed de his non ausim tecum contendere. Forte commodius aliquid alio die exsculpsero. Posses etiam cogitare Plinium scripsisse: deterentis, scilicet tempus studiorum, ut deterere laudes et conterere tempus. Sed haec in medio relinquamus. In epistola prima ejusdem libri legitur: Si adsunt amici, honestissimi sermones explicantur. Veteres libri manu et typis exarati: Si adsunt amici, honestissimi sermones conferuntur. Videtur scribendum: conseruntur. In libro proximo epistola 2. hic verborum ordo est in novis editionibus: Nec possum dicere aliud tum mihi, quam Deos adfuisse. In antiquis autem: Nec possum dicere tum mihi aliud quam deos adfuisse, cum genius linguae postulet, ut sic componantur: Non possum dicere aliud, quam tum mihi Deos adfuisse. Sed haec levia sunt. Claudii Minois editionem nunquam vidi. Tristitiam plerumque poni pro severitate, quae modum excedit, verissimum est. Sic et apud Plin. lib. I. ep. 10. Nullus horror in cultu, nulla tristitia, multum severitatis. Hinc et tristis pro irato apud Tibullum lib. IV. El. 4. vers. 20.

Lacrymis erit aptius uti,
Si quando fuerit tristior illa tibi.

Et Seneca Consolat. ad Marc. 3. Cum memoriam alterius nemo posset retinere ac frequentare, quin illam tristem sibi redderet. Sed laudi etiam datam esse hanc vocem exemplis ostendam alias. Non tamen tibi repugno, si strictior magis accommodatum huic loco videtur. In Ciri vehementer arridet, quod tu excogitasti:

Si mihi jam summas sapientia panderet arces,
Quattuor antiquis heroibus addita consors.

Haeresibus inductum et oblitteratum volo. Leges metri non in consilium adhibueram, cum ista effunderem. In versu XI. istius poëmatii, quis est ille blandus mos, quem vult deponere? An non legendum?

Et leviter blandum liceat deponere amorem,

Illum nimirum laudis amorem, de quo in primo versu queritur. In Petroniano fragmento, certissimam habeo Medicinam et praesentissimam, quam desperato loco adhibuisti: si ad HS. vivus pervenero. Nihil potest venustius fingi. at pro ad in aliis quoque veteribus inscriptionibus, ut et in antiquis libris set pro sed saepe reperiri memini. Simul naves deducentur, Suetonium, si tibi placuerit, ad te mittam, ut cum illum haeredibus Elzevirianis tradideris, auferas Arnobium. Sin rectius tibi videatur recta Lugdimum hunc librum perferri, tuae voluntati morem geram. Vale, et salve ab uxore et Velthusio. Trajecti ad Rhenum a. d. V. Kal. Mart. CICICCLXXIV. Dionysiaci anni. Petron. Sed ne quid tristius exspectarem, comitatus faciebat. tres enim erant mulierculae. mox. Rogo, Domina, si quid tristius paras, celeriter confice.


page 239, image: s239

EPISTOLA CLXX. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

ECce Catalogum, quem, puto, videre desiderabas, nescio tamen an responsurum expectationi tuae, Vir Clarissimer: Alterum illum Hemmianae bibliothecae oppido insignem jam vidi, et miratus sum copia librorum tanta armarium privatum instrui potuisse. De Slingelandio nostro aliisque Albiniana castra jampridem secutis, vera non esse gaudeo, tantum ne fiant aliquando vera. Sed Principis indoles erecta victorias spirat magis, quam vindictam. Selemium super Cicerone Manutianae editionis convenire nondum potui. Nam et illum assidue distrahunt occupationes, et tricae forenses me pergunt sibi totum vindicare. Suetonium, qui viduae Johannis Elzevirii debetur, recta ad me licet mittas. Nam si per me restituetur liber, quo mea potissimum opera fraudatam se querebatur, Arnobium fortassis impetravero. Habebis forsan aliud quid eidem fasciculo inserendum, si discesserint Oratores nostri in Britannias, qua tamen de re nihil explorati habetur hactenus. Jacobo Gronovio stipendium annuum Magnus Etruriae Dux assignatum voluit Joachimicos plus minus quingentos praeter alia munera, quibus jam est honoratus, quaeque Antonius Magliabechus facunde in suis ad me litteris extollit. Nam Jacobus ipse nihil jam pridem mihi scripsit. Utinam huic fortunae par sit! Me interim mirifice adfligit excessus e vivis Johannis Capellani, cujus memoria semper in hoc pectore erit sanctissima. Amisi sane amicum incomparabilem. Sed tantum virum exornare laudibus meritissimis non est hujus loci. Non displicuisse curas tibi nostras in Virgilii ac Petronii locis, est profecto quod gratuler mihi. Sestertiûm numerus exciderat, quod fieri ab imperito potuit librario. Sic certe designari sestertia per notam HS in Petronianis solere codicibus scriptoris ejusdem loca complura fidem faciunt. Ecce nunc alterum ejusdem, et quidem vexatissimum in descriptione lupanaris: Video quosdam inter titulos nudasque meretrices furtim conspatiantes. ita scripti nonnulli, etiam Tragurianus. quod homines eruditi jam pridem sunt amplexi, et trahunt ad titulos, qui cellis meretriciis praefigebantur, scorti nomen et stupri pretium exhibentes. Atqui, quos hîc designat Petronius, non ambulabant in cellis, sed in area aut loco communi lupanaris. Nunquam potuit mihi arridere, fateor, istaec scriptura: quid, quod variant membranae. Alter Scaligeri codex, inter nuculos, alter, quem Cujacianum puto, in testiculos. Utrumque etiam Patissonius annotavit e scriptis, et alterum hoc ex Bituricensi libro. Alii alia sunt commenti. Legebam ego minima mutatione, inter striculos nudasque meretrices. sive hystriculos. pusio striculus est apud Arnobium puto, et apud Tertullianum de Pallio, sed non satis memini, quae illo Salmasius congesserit. Designat autem Cinaedos


page 240, image: s240

exoletos et jam horripilantes, ut verbo utar Apulejano. Alias pluribus agetur tecum. vale, jucundissime rerum. Hagae Comitum Anno CICICCLXXIV. VIII. Martii. Apud Plinium libr. III. Ep. I. Florentinus codex consentit cum Aldina editione, sermones explicantur. conferuntur ex suis profert Claudius Minos. sed certus sum nullos illum vidisse Florentino pares. Idem consensus duorum codicum lib. I. Ep. V. non possum dicere aliud tum mihi. sed recte tu.

EPISTOLA CLXXI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

INcredibile est quanto me dolore mors Capellani affecerit, quam ex te primum intelligo. Amisit Gallia insigne gentis suae decus. Magnam jacturam in eo fecit res litteraria, cujus commodis ille perpetuo invigilabat, unus omnium candidissimus ingeniorum aestimator, quae ad optimarum artium dignitatem augendam ubique gentium et plausu et praemiis incitabat, ipse ingenio, doctrina, gravitate vitaeque sanctitate in primis conspicuus, ut illius memoriae et meritis erga doctrinae politionis cultores omnis aetas perpetuo sit debitura. Ego vero privatus sum amico summo, cujus memoriam et desideriurn nulla temporis longinquitas apud me oblitterabit. Vides in hoc quoque tristissimo casu societatem aegritudinis mihi tecum esse. Suetonium habebis, cumprimum ad vos mittendi certa se dederit occasio. Jacobo Gronovio de honorifica hac sparta, et tam lauto stipendio gratulor, speroque illum hanc fortunam, postquam deferbuerit ille ardor juvenilis, bene laturum. Audivi modo Goyerum illum omnes reliquias suae bibliothecae nescio cui bibliopolae hujus urbis vendidisse. Eum ubi indagavero, excutiam studiosissime quicquid superest, num, quos tu desideras, possim reperiri. In Petronio turpissimam mendam sollertissime et pulcherrime delevisti, dum Musis Gratiisque applaudentibus pro vulgato inter titulos, quod mirum est probare potuisse viros doctos, aut veterum codicum inter nuculos, aut in testiculos, tu reponis inter hystriculos. Nam striculos, quamvis propius accedat ad scripti codicis lectionem, non videtur in Petronio ferendum. Arnobio facile hanc [Gap desc: Greek words] largiar, cujus aetati familiare fuit Spaniam dicere pro Hispaniam, strionem pro histrionem. sed Petronii temporibus haec ignorabantur. Plura hujus notae a te expecto cupidissime. Catalogum, quem te mittere significas, nullus vidi, sed quoniam non magnae rei est, potero facile co carere. Num in Ceiri blandum amorem pro blandum morem probes nuperrimis in litteris, silentio praeteriisti. In Lucano lib. I. 587. in vulgatis circumfertur:

Aruns incoluit desertae maenia Lunae,
Fulminis edoctus motus, venasque calentes


page 241, image: s241

Fibrarum, et monitus volitantis in aëre pennae.

Sed motus, et monitus sedibus suis nativis deturbata esse, et aliena loca occupasse persuasum habeo, sicque revocanda in natale solum:

Fulminis edoctus monius, venasque calentes
Fibrarum, et motus volitantis in aëre pennae.

Monitus sunt praesignificationes, cujus notionis exempla passim sunt obvia. Haec raptim, simul ac tuae mihi fuerunt redditae, ut crebriores a te eliciam. Frisios ajunt Serenissimi Principis litteris monitos censuisse statum hujus provinciae esse ordinandum, sed controversiam de [Gap desc: Greek words] arbitris committendam. Hinc speramus fore ut ex his miseriis brevi emergamus. Vale, Princeps Amicorum et ingeniorum. Trajecti a. d. III. Kal. Mart. CICICCLXXIV.

EPISTOLA CLXXII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

NOn oblivione factum est aut supinitate mea, quod catalogum tibi promissum litteris, quas proxime ad te dabam, additum non invenisti. Nolui expensis parum necessariis te oneratum: praesertim quod spes adfulgeret, mox fore, ut acerbum hoc gelu remitteret, fluviosque nautis praestaret pervios, ne tabellariorum opera nobis esset imploranda sumptuosior. Quae exspectatio cum me frustetur, mitto catalogum per tabellarios, non quod ille complectatur quicquam exquisiti, sed ne fides mea videri possit claudicasse, aut ego defuisse desideriis tuis, quae fovenda constantissime mihi propono. Ob diem festum, ac solemnem intervenientem, auctio non procedet ante decimum quintum hujusce mensis. Ut, si quid ex catalogo delibandum censes, tuaeque bibliothecae addendum, id tempestive satis ad me possis perscribere. Capellani mortem fero quam credas inconsolabilius: quamquam ambiguus vitae jam menses paene tres quatuorve totos haeserat, et ad id pervenerat aetatis, quod paucis omnino mortalium obtingere videas. Goyerus splendide nobis, quantum video, imposuit. Heemstedianum catalogum, et reliquos ejusdem argumenti libellos in perditis numeremus licet. Convenerat, ut scis, nobis de pretio corporis Byzantinae historiae, si nihil illic desideraretur, praeter Pachymerum, At ille hanc a te conditionem sibi propositam negavit, sed falso, ut opinor. Hinc fortassis querelarum causas captaverit. Sed tanti ille non est, quem curare multum debeamus, temere praesertim irascentem, et nulla adfectum injuria. Habui denuo litteras Florentia, de quibus alias. In Petronio pergam, simulatque Vossianus codex ad me perferetur, quem negant in scriniis Isaaci comparere, pollsciti tamen diligentius sese librum denuo investigaturos Junius et Vossius minor. Ne plane tamen sim [Gap desc: Greek words] , en locum ejus vexatissimum, variisque tentatum conjecturis, qui in melioribus scriptis etiam Cujaciano


page 242, image: s242

Scaligeri sic exhibetur cap. 88. Itaque hercula omnium herbarum succos Democritus expressit, et ne lapidum virgulatorumque vis lateret, aetatem inter experimenta consumsit. recentiores libri hercule habent. Schoppius argilla, alii alia. hercula pro percula, hoc est pergula dedit, puto, aberrans librarii manus: legebam igitur, Itaque in pergula omnium herbarum succos Democritus pressit. Laertius Diogenes in vita Democriti editionis Menagianae p. 246, hanc pergulam vocat, [Gap desc: Greek words] , in qua habitaverit aliquamdiu Democritus, ac horto contiguam fuisse tradit, nec causam tamen addit, quae hoc ex Petrortii loco sit manifesta, et cur illic habitans [Gap desc: Greek words] dicatur Democritus. Pergulam aedibus, hoc est magnae domui, Petronius etiam opponit in fragmento Traguriano, ubi Trimalcio de deliciis suis, sive puero delicato: Hic qui in pergula natus est, aedes non somniatur. hoc est contentus sua sorte vivit, et suis natalibus. Alioquin pergulae etiam in hortis, quas et trichilas appellabant. De striculo addidi, non quod sic scripsisse ipsum Petronium sim opinatus; sed quod exemplar vetustissimum, unde profluxerunt fragmenta, quae nostris manibus nunc teruntur, sic videatur exhibuisse. In Glossis Stephani Histriculus est. blandum amorem in Ciri Virgiliana reposui et ego, addito Lucretii loco.

--- Cor acri
Percussit thyrso laudis spes magna, simulque
Incussit, suavem musarum in pectus amorem.

Praecedentia etiam sic constituebam

Nunc mea fert Erato dignum tibi quaerere carmen,
Longe aliud studium atque alios accincta labores,
Altius ad magni suspendi sidera mundi,
Et placitum paucis ausa est ascendere callem

Sed alio vocor. Lucani locum feliciter mihi visus es restituisse, quem tamen expendam accuratius. Certus eram Musarum sacris non admovere manum, nisi terminata lite, quod videbar sine successu id moliturus. Interim supervenere Lugduno preces imperiosae, et tantum non minaces, quibus repugnare frontis non fuit meae. Tu autem scis, ne deos quidem ipsos Theologis impune quicquam negaturos esse, id si ausint. Vale, mi Graevi. Hagae Com. A. CICICCLXXIV. XII. Martii.

EPISTOLA CLXXIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

IN catalogo, quem misisti, complura sunt Miraei opuscula, quae desidero: sed angustiae hujus temporis non sinunt meo desiderio morem gerere. Differemus igitur in aliud tempus, cum stipendia nostra nobis numerabuntur. Hemmianum catalogum videndi magna teneor cupiditate. Elzevirius eum mihi


page 243, image: s243

curabit, spero. In Goyerum incidi praeterito die Saturni in via publica, denuoque eum appellavi. Promisit sancte se proximo lunae die catalogos tibi debitos mihi traditurum, sed hominem fallacissimum ab illo tempore non vidi. In certam tamen spem veni, eos tibi praestandi per bibliopolam, qui reliquias hujus bibliothecae emit; is fidem dedit, se omnes hos indices librorum sibi redditos mihi, ut ad te mittantur, donaturum, simul ac per frigoris asperitatem excutere sibi et persorutari suos libros liceat. Ciceronem Manutii nondum habet domi suae bibliopola, sed cum acceperit, mihi id significaturum se pollicebatur, nec ulli traditurum, ante quam de vestra sententia, velitisne vobis istum librum addictum, certior sit per me factus. Aeque bene poterit ab isto homine comparari, ac ab antiquo ejus possessore. Goyerus non stomachatur, sed supina negligentia peccat, praeter propter vitam vivens, et nihil nisi de cuticula curanda cogitans dies noctesque. In Anglia audio prodiisse Aratum, et Justinum, expectari in paucis mensibus Antiquitates Oxonienses, Archimedem et Apollonium, et catalogum Bodleianae bibliothecae. Tennulius Frontini strategematon libellos cum multis antiquis libris compositos praelis jam describendos commisit. Expecto propediem, quid litterae Florentinae novissimae nobis narrent. Scribit ad me ex Hispania Rulaeus, juvenis elegantis ingenii, et pereruditus, qui legato nostro fuit a sacris, se domum itionem moliri per Vascones, Autrigones, Tectosagas, Allobroges, Helvetios et Germanos. Rogat, si quid in istis locis curandum habeam, et si quos ibi viros eruditos nossem, ut id ei significarem, eumque illis commendarem ac traderem. Neminem novi nisi Bernardum Tolosensem. Tu si quos alios cognitos habes istic, aut, quid monendum, quod velis tuo nomine perfici, fac quamprimum resciscam; recte curabuntur omnia. Sed cis tres quatuorve dies litterae sunt mittendae. Si quem unquam locum pulchre feliciterque sanasti, is est ille Petronii, de quo nuperrime scripsisti. In pergulis enim eruditi studiis, quibus dediti erant, invigilabant. Sueton Augusto cap. 94. In secessu Apolloniae Theogenis Mathematici pergulam comite Agrippa adscenderat. Idem de illustribus Grammaticis. cap. 18. Hic initio circa scenam versatus est, dum mimographos adjuvat; deinde in pergula docuit, donec commentario Smyrnae edito adeo inclaruit. Ubi veteres libri percula. Male autem ibi Achilles Statius, pergulam accipit pro pulpito. Emendationes istae praeclarae tantopere augent desiderium videndi tuas in Petronium notas, ut ferre id aegerrime possim. Diris devoveo illorum capita, qui calumniis litium te avocant ab his egregiis meditationibus, quae tantam lucem nostris afferrent artibus. Rogo te per omnia Musarum sacra, ut quascunque potes horas tibi vindices, et quae in fragmentum Tragurianum et Valerium Flaccum parata jam habes, elimes, ac publico des, antequam pedem domo efferas in Germaniam profecturus. Correctionem istorum versuum in Ceiri, Nunc mea fert Erato, jam olim mihi probasti. Gaudeo in [Gap desc: Greek words] blandum amorem te mecum consentire, et jam olim id vidisse. Carmen tuum ornabit orationem istam, quamvis fuerit disertissima. Habes pro politissimis tuis elegis phaleucos pessimos, qui modo in gratiam amici mihi, qui nunquam


page 244, image: s244

somniavi in bicipiti Parnasso, fuerunt pangendi. Nunc coger abrumpere. Vale, Heinsi [Gap desc: Greek words] , et me ama. Trajecti ad Rhenum a. d XV. Mart. CICICCLXXIV.

EPISTOLA CLXXIV. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

VLtimae tuae pollicebantur nescio quos phaleucos tuos, Vir Clarissime, sed promisses non praestiterunt. Praestabunt tamen proxime, ut spero, ne mihi inter mala nomina sis habendus in posterum. Ceterum cum prosequaris immensa laude meas in Petronium observatiunculas, minimum nunc aberat, quin denuo tibi frivolis iisdem obstreperem; cujus messis post tot tantosque interpretes contextus satyricon Petronianorum uberrimum praebet nobis splcilegium. Sunt enim omnia adhuc inquinatissima: sed avocat me a proposito Laurentius Magalottus, quîcum plusculos dies suaviter exegi. Is hanc vesperam mihi addixit, quando crastini die Amstelaedamum cogitat, ubi festum Paschale cum exegerit, de itinere Suecico videtur cogitaturus. Opinor autem fore, ut et ego ante decursum hujusce mensis ob res privatas, quae mihi illic agendae incumbunt, ad Amstelaedamios eosdem iter sim institurus. Quando proxime ad te scribam, alibi occupabar, unde tunc factum est, ut exciderint mihi nonnulla, de quibus te monendum mihi proposueram. quale est illud, quod in versibus tum prolatis naevum quoque alterum expungi convenit. sunt enim sic, ni fallor, constituendi.

In quo rure meas utinam requiescere Musas,
Et leviter blandum liceat deponere amorem.

rus vocant hortum Epicuri, qui extra urbem Athenas, ut nosti. Amorem quoque dixerat ipso poëmatii hujus in principio. ubi dubitare possis, an non rectius simus scripturi, vano lactatum laudis amore. et habeo, quibus haec adstruatur conjectura. Sed ut hoc in medio relinquamus, alterum illud meum spero probabis prae Scaligerano, Nunc mea quit Erato. qua correctione Syllabam natura brevem producit. fert Erato, ut fert animus. Quod Poëtis usitatissimum. Messalam enim alloquitur, ut ex proxime subsecutis versibus apparet. qui cum non tantum prodigiose corrupit in scriptis occurrant exempiaribus, sed mutili quoque, vix est, ut medicinam illis felicem adhibeamus. De Propertii loco quod censebam, [Gap desc: Greek words] Tristior in pejorem plerumque partem solere sumi, et nimium quid designare, id illo Claudiani loco opportuit confirmatum. IV. Cons. Honorii. 403. Triste rigor nimius: Torquati despue mores: De pergulae usu ac significatione Salmasium commentario ad Historiam Augustam complura memini observare. Sic et pergula pictorum apud Lucilium. At vero quod dicebam modo, elegantissimum cetera seriptorem Petronium, ac mire Latinum, esse


page 245, image: s245

compluribus locis interpolatum, ac barbarorum hominum ore, non scio, loquentem nobis exhiberi, vel uno nunc exemplo faciam manifestum. Non longe a fine cap. 140. opusculi haec habentur. Itaque ut constaret mendacio fides, puellam quidem exoravit, ut sederet supra commendatam bonitatem: Coraci autem imperavit, ut lectum, in quo ipse jacebat, subiret. Insulsum plane mihi visum, semper illud, sedere supra commendatam bonitatem. commendata erat puella a matre Eumolpo, sive bonitati Eumolpi: sed ipsa Eumolpi bonitas nusquam commendatur in praecedentibus, nisi quod mater puellae fingebat se de bonitate Eumolpi bene sentire, cui liberos concrederet. Praeterea ex ipsa narrationis serie, et quod laxatis sive solutis se fingebat esse lumbis Eumolpus, satis fit manifestus ipse concumbentium habitus ac modus. Primum librarii manus aberrans dederat sederet, pro se daret, vel se crederet. omissa una syllaba, quod frequentissime contigit in hoc opusculo, hinc reliqua postea sunt conturbata ab hominibus elegantiarum ac latinitatis inexpertis. Legendum itaque opinor, ut se crederet suae commendatam bonitati: repetit nequissimus senex ipsa verba commendationis maternae. Supra enim de matre habuimus, quae et ipsa sic videntur castiganda. Ea ergo apud Eumolpum venire; ei commendare liberos suos; ejus prudentiae bonitatique credere se spes et vota sua. Exciderat [Gap desc: Greek words] spes. Qualia complura passim in Petronio alibrariis oscitantibus sunt admissa, praesertim inTraguriano fragmento. Non semet ipsam credebat Eumolpo Philomela, cum jam esset floris extincti, sed spes et vota sua, hoc est liberos. Qui loquendi mos est usitatissimus apud optimos scriptores. Sunt et alia mendosa in eadem narratione; de quibus tempore forsan magis opportuno. Habes et illic de pygiacis sacris, quae adstruunt nonnihil alteram meam conjecturam de puerili parte mulieris Ephesinae. Si pergula in altero illo Petronii loco parum satisfacit, possis etiam torculo vel torculari reponere. torcularis enim exprimendis herbarum succis usus requiritur. Tolosae notum habeo Bernardum Medonium Senatorem. Burdigalae neminem. Proxime a me accipies indiculum librorum, qui nuper apud Italos prodierunt. Vale, mi Graevi. Hagae Com. Anno CICICCLXXIV. 19. Martii.

EPISTOLA CLXXV. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

Phaleuci, quos nuper promiseram, diu detrectarunt in tuum venire conspectum, cui se probare desperabant. Reprehendi fugitivos, jussique eos dependere, quod pollicitus eram, et non pro poena, sed magni beneficii numero habere, si tuis configantur obelis, ac magni Aeneae dextra jugulentur. Eruditas tuas et sane quam ingeniosas emendationes in Petronio qui non laudat


page 246, image: s246

et admiratur, nae is iratis Musis et Gratiis natus est. Perge, obsecro te, me his deliciis beare saepius, quae omnem sensum incommodorum, nunc nobis Aetnae instar incumbentium, si non extinguant, leniant saltem et mirifice minuant. Illustris Magalotti consuetudinem et suavitates aliis invideo, tibi quî possim, qui tuis bonis non secus laetor, ac si mihi evenissent. Sperabam ante discessum ejus in Sueciam nos quoque desideratissimo praestantissimi viri complexu fruituros; sed vereor ne et hujus gaudii usuram iniquitas fortunae intercipiat. In Ceiri secundo Phoebo restituisti: In quo rure meas utinam requiescere Musas. Nihil verius unquam Pythia cecinit. Frigidum est, imo insulsum, quod in editionibus circumfertur: In quo jure meas utinam requiescere Musas. Belle quoque rescribis, Nunc mea fert Erato. Scaligerianum commentum: Nunc mea quit Erato, leges versus respuunt. Sed in ipso initio jactatum non ausim refingere in lactatum. Sententia enim mihi videtur esse pulcherrima, ad quam expri mendam non poterat efficacior vox inveniri. Qui adhuc cupiditate laudis variae et miris modis jactatus fui, tanquam quibusdam fluctibus, hoc est, qui multum laboravi, ut celebritatem nominis consequerer, multaque molitus sum, nunc conquiesco in sapientiae studiis, quae hoc insanum laudis desiderium extînguunt. Cic. in epistolis ad Q. Fratrem: Forensi labore jactor. Catullus:

Qualiler incensam jactastis mente puellam
Fluctibus.

Sed exemplorum magna messis ubidue. Perquam venuste igitur poëta. Me jactatum vario laudis amore nunc complectitur Sophia, et quasi, in tutum quendam portum collocat, ut contemnam laudes et praeconia hominum, tranquillitati animi, neglecto vulgi plausu, quem variis modis captavi, inhians. Torculo vel torculari valde sordet in Petronio, prae illa, de qua nuper monebas, pergula. Certissimum mihi est Petronium scripsisse pergula. Loca, quae ad hanc tuam firmandam correctionem ex Suetonio afferebam, video quoque a Salmasio produci ad Scriptores Historiae Augustae, quos inspexi tua permotus epistola, quamvis tunc illius annotationis non meminissem, cum haec exempla in eam conjicerem epistolam. In Petronii altero loco recte vidisti non posse tolerari, ut sederet supra commendatam bonitatem. Mihi quoque videris [Gap desc: Greek words] reposuisse: se crederet suae commendatam bonitati. Sic et superius locutus est Arbiter: Cum omnis vector nihil prius quaerat, quam cujus se diligentiae credat. Ac etiam rem tetigisti, cum in commendatione matris emendas: credere se spes et vota sua. In eadem narratione videtur scribendum: Ille lente parebat imperio, puellaque artificium pari motu remunerabat. Non enim imperium erat lentum, nec de puellae artificio mentio facta. Sed illa Coracis artificium, lumbos domini sub lecto moventis, pari motu remunerabat. In Ceiri ubi legitur:

Infamem tali meritorum fuisse
Docta Palaephatia testatur voce papyrus;

Quis est meritorum mos? Castigandum est:

Infamem tali merito rumore fuisse


page 247, image: s247

Docta Palaephatia testatur voce papyrus.

Rectene castigaverim hunc locum tu judicabis. Tua valebit existimatio. Indiculum librorum, qui apud Italos prodierunt, expecto proxime. Vale, mea lux. Trajecti ad Rhenum a. d. XXIV. Mart. CICICCLXXIV. Ludovicum Fabricium Franeckeranis suam operam addixisse audio. Nihilne de Isaaci Vossii reditu ex Anglia, postquam haec offensarum odia detumuerunt, accepisti? Franciscum Junium de Vossium minorem nec non Nobilissimum Seleemiam ut meo nomine salutes, si quando videris, rogo. Tibi Velthusius, Burmannus, et mea uxor salutem dicunt. Perfertur ad nos ex Germania piscem apud vos mirificum et ante invisitati ab hominibus generis captum spectaculo esse. Rogant ut quid de hac re sit perscribam. Si vidisti, aut aliquid de hoc monstro audivisti, velim significes.

Veseli, patriae decus, medulla
Suaedae, quem Themis in suos recessus
Abstrusos, populoque non videndos,
Admisit, reserans sacrata legum
Illa aenigmata, Scaevolaeque nodos
Solvens, ut celebrent tuam domum omnes,
Quos lites agitant calumniaeque.
Quas tu discutis optime, furores
Inter Martis atrociter frementis,
Insanoque timore territantis
Cunctos, attonitos metu ruinae
Totius patriae, gravique cura
Exesos, cruciatuumque plagis,
Quas inflixerat hostium proterva, et
Audax colluvies ferociorum.
Tu pacis meditatus es beatae
Victurum innumeris opus diebus,
Quod semper manibus terent patroni,
Laudesque ingenii ferent ad astra
Tui, quo tenebris facem intulisti
Illustrem, et patrii tot expedisti
Tricas juris ita apte et eleganter.
Sed quos foedere junxit auspicato
Juno, conjugii Deum precantur,
Per te sollicitudinis carentes
Morsu, laetus agas ut omne tempus
Cutis liber acerbitatibusque.

Joh. Geor. Graevius

EPISTOLA CLXXVI. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

NOn habeo, quod scribam; ne defraudem tamen memet ipsum singulari illa voluptate, qua teneor semper colloquendi tecum, ecce provolo ad commercium litterarium, quantumvis imparatus ab omni scriptionis argumento Cave enim arbitreris Petronium ad partes denuo vocandum nunc fore. Metum omnem omitte, quaeso; abstinebo manum ab ista scabie. Quanquam, si daretur optio tibi, damnari fortasse malles lectioni insulsarum observationum, quam malorum versuum censurae, quam ego crambem recoctam, velis nolis, iterum tibi appono. Convicia amicorum, qui ignaviam exprobrabant mihi, quod tacerem solus in publica omnium acclamatione, tantum apud me


page 248, image: s248

potuere, ut plura etiam scripserim, quam rogatus cram. Tu, si non gravaberis censoris partes tibi arrogare, ac me monere de iis, quae perperam videbuntur dicta, haud prorsus operam videbor lusisse, nec infeliciter omnino versatus esse in argumento longe pulcherrimo, ad quod ingenii mei imbecillitas et torpor non satis adsurgunt. Laurentium Magalottum apud Amstelaedamios etiamnum haerere opinor. Perculerat is me de morte Thevenothi perquam infausto nuntio, quam ex Oratoribus Gallicanis apud Ubios intellectam sibi asseverabat, quid nobis sit credendum hac de re, cognoseam certius propediem Lutetia, unde litteras ab amico, quem super hisce rumoribus sum percunctatus, exspecto. Interim ecce tibi indiculum librorum, quos Magliabecchus designabat proxime. Francius noster, post recitatum publice carmen super Pace Britannica, eo cum applausu est auditus a Consulibus Amstelaedamiis, ut Professionem illi Eloquentiae publicam censuerint deferendam. Vale, cum uxore, parvo Nicolao, ac amicis omnibus. Hagae Com. Anno CICICCLXXIV. XXIV. Martii. Orationi tuae quid fit? typisne descriptam mox videbimus?

EPISTOLA CLXXVII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

MIrifice me cepit elegia tua numeris omnibus absoluta, in qua ne Aristarchus quidem, quod culpet, invenire possit. Quanta in illa gravitas, quam mira dulcedine et suavitate temperata! Nihil potuit in tanta brevitate pro dignitate argumenti dici magnificentius. Sed non ego partes mihi sumo laudes ingenii tui decantandi, cui jamdudum principatum in hoc genere judicium consentientis Europae assignavit. Saepe temporibus nostris gratulor, re iis contigisse, propter quem priorum felicitati non possimus invidere; saepe patriae tuae, quae praestantium poetarum fuit feracissima, quam laudem tu solus fere tueris, saepe Maximo viro, parenti tuo, qui filium reliquit paterni decoris propagatorem et amplificatorem; sed et mihi saepe gratulor, et inter ea, quae optatissima mihi acciderunt, praecipuum duco, quod tanto viro mihi datum sit tam familiariter uti. Indignor vero, cum cogito non constitui tuis meritis et virtutibus debitum praemium, magisque stomacharer, nisi scirem antiquum esse, virtutem laudari et algere. Te vero beatum, qui felicitatis tuae rationes non suspensas habes afortuna, sed a tua virtute, conscientia praeclarae voluntatis in patriam, fructuque, quem capis ex optimarum artium studiis, quibus semper deditus fuisti. Francio nostro mandatam esse provinciam tradendi eloquentiam in Athenaeo patrio gaudeo me hercule summopere. Faveo enim mirum in modum laudi surgentium ingeniorum, et triumpho, cum producuntur ex tenebris in lucem hominum. Nullus dubito quin


page 249, image: s249

spartam hanc egregie sit ornaturus. Utinam hanc laetitiam non minuisset inauspicatus nuncius de praestantissimi Thevenothi morte, quo nemo mei in illa gente post Capellanum fuit studiosior. Sed spero falsos esse rumores hos, et pro Capellano subjectum Thevenothum. Tu quamprimum certior fueris factus hujus rei, da operam ut resciscam. Quatuor liberos meos nunc adfligit adversa valetudo. Unius filiolarum, quam in primis temere semper amavi, salus paene conclamata habetur. Christus [Gap desc: Greek words] ejus misereatur. Carolus Patinus Venetiis, ubi nunc agit, scribit se plus quam mille antiqua numismata in Musaeis illius urbis descripsisse, pleraque Graeca, et antiquariis adhuc incognita. Vidistine Q. Marii Mattii libros tres opinionum, et Benedicti Blancuccii Miscellaneas observationes? Vale, [Gap desc: Greek words] et me ama. Trajecti Batavorum a. d. XXIX. Mart. CICICCLXXIV.

EPISTOLA CLXXVIII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

SUb noctem hesternam Amstelaedamo redux, quo concesseram nudius quintus Magalotto nostro valedicturus, geminam abs te epistolam sum nactus, mellitam plane utramque, atque adeo sic de urbanitatis ac nitoris palmâ certantes inter sese, ut nescias, utri harum plus sit deferendum ea in palaestra. In ipso itinere adversa omnia sese mihi ingesserunt. Ut enim Leidam perveni, significatum est per patres aurigarum conscriptos, quos ego semper aves inauspicatas, et vates malorum nuntios sum expertus, non patere navibus iter Harlemianum, quod impacta in semet vi ventorum glacies per canalem vias obstruxisset omnes, tanto crustarum concursu conglobata, ut divelli ac perfringi nullo labore possent. Currui si me commissum vellem, alterum tantum esse pro vectura persolvendum, quam numerari soleat. Par fatum Ryckium quoque oppressit, qui eodem mane Amstelaedamum profectus, dum navigat hoc Symplegadum concursu deprehensus, ac diu luctatus nequicquam adversus victricem glaciei contumaciam, pedibus salutem sibi quaesivit, tandem vellet nollet, e Cartesiana schola ad castra Peripateticorum transgressus. Ego autem, cui tam veloci non licebat esse, coactus sum manum invitam dare horrendi carminis legi, quam nebulones aurigae satis pro imperio longe iniquissimam praescribebant. Dum recurro domum hesterno die, non nisi plurimo. cum sudore per eandem glaciem enisi vix tandem sumus. Magalottus die, ut opinor, crastino iter in Septentrionem auspicabitur, te salvere plurimum jusso. Sed de Goyero, et iis, quae ab illo debentur mihi, cur addidisti nihil, amice jucundissime; an melius me vindicari non posse ab illo homine es arbitratus, quem litterarum oblivionem recte dixeris, quam si ejus tu quoque oblivisceris. Cujus ut obliviscaris per me equidem tibi licet, dum memineris


page 250, image: s250

mei, et Catalogorum ac Geoponicôn. Hendecasyllabi tui oppido venusti mihi sunt visi, qui fluunt tibi provenientes: si huic ludo te et frequenter incluseris, posthac plura essent huc congerenda, si corum elegantiam veris laudibus adaequatam vellem. Sed tu tam profusa praedicatione Elegos meos excepisti, ut jure metuam, ne par pari retulisse videar, si debito quamvis praeconio te reddam exornatum. In Ciri Maroniana initium ipsum non nisi dubius sollicitabam, ac plane ambiguus, utri scripturae accederem; nam lactari amore Terentio aliisque optimae Latinitatis auctoribus in usu sciebam esse; contra non recordabar honores, unde vulgi plausus captaretur, ambitos a Marone, eaque propter illum amorem laudis ad solam Poesin referebam, cui nuntium nunc mitteret, quodaramodo Philosophiae uni adfixus. Sed tibi facile assentior locum non esse solicitandum. Altero illo loco diu est, quod ego quoque in ora codicis mei castigabam, Infamem tali merito rumore fuisse; sed vidi postea eandem conjecturam a Scaligero acceptam referri Jacobo Cujacio. Sic et olim ad Claudianum 1. in Eutrop. vers. 274. corrigebam. Nulla colum nevit. nollem maximus Scaliger ibi refinxisset nubit. Sed ad Petronium convertamur. Gaudeo te assentire mihi pro sederet reponenti se crederet, quomodo Arbitro loqui in deliciis: sic alibi, postero die cum poneremus consilium, cui nos regioni crederemus, et, crediderat oculos suos concilio frequentioris turbae. Apud Nasonem Rem. Am. vers. 65. monui scribendum ex conjectura, Crede Parin nobis, sanandum videlicet, cum peperam legatur redde: ad quem locum curis secundis non pauca congessi. inter ea et Apuleji locum ipso Metamorphoseon initio: Hymettos Attica et Isthmos Ephyrea, et Tenedos Spariaca; glebae felices aeternum libris felicioribus creditae. sic scripti, et priscae editiones, quod fugit tot eruditos interpretes: cum conditae perperam nunc circumferatur. Praeterea legendum ibidem loci, Taenaros Spartiatica; Tres nobilissimas Graeciae totius regiones, conjungit. Perperam prolegomenis ad Solinum Salmasius, Tenedon Sporadicam subtituit? de cujus: fertilitate, simul ac celebritate nos docere, quae nescimus, debuerat. Silius Italicus libro XVII vers. 14.

Hic prisca ducens Clausorum ab origine nomen,
Claudia non aequae populi male credita famae,

Sic scribe, non recte Barthius in Adversariis, mala credita. vulgati, non aequa fama male: credita non aequae populi famae Claudia, quia immerito male audiebat. Propertius lib. 2. Ep XXXII.

Sed te non debes inimicae credere linguae.

ut recte Scaliger. Sed tu vulgati perperam. Apud eundem Silium XVI 651. puero male credita bella. libr. XIII. Creditus ante annos Marti. libro IV. tenerae jam praelia dextrae Qui credit puer. Paulinus carmine V. Natalis. Felicis, ubi magna poena vulgo,

Et promissa Dei, magnae non credita poenae,
Implet certa fides, et natus comprebat infans.

Memini et castigatum a me Sidonii Appllinaris locum. Sed haec in infinitum abirent. Lente parebat apud eundum Petronium scribi debere, pro lento imperio


page 251, image: s251

recte vidisti, et id quoque in schedis meis annotaram. sequentia id verum pervincunt de spissato officio, legebam praeterea, puellaeque artificium pari motu renumerabat. Alternis se commovebant puer et puella itaque per alternas motuum vices puellae motus sui a puero renumerabantur. Plura de hoc loquendi modo in Adversariis. Renumerandi verbum etiam mendosum in commentariis Caesaris circumfertur. Paullo ante post illa, credere se spes et vota sua, quod sequitur, frigere visum est non nihil, illum esse solum in toto terrarum orbe, qui praeceptis etiam salubribus instruere juvenes quotidie posset: Nam quid opus [Gap desc: Greek words] etiam? an ad vitam? Sed hoc longius abit. Denuo pauxillae litterae videntur excidisse ob cognationem sequentium, qui error est librariis perquam familiaris, ut nosti. Erigetur certe sententia, si sic constituuntur: Illum esse solum in toto terrarum orbe, qui praeceptis se etiam salubribus instruere, ut juvenes quotidie posset. Se etiam, nedum pueros suos, ab illo praeceptis salubribus posse instrui. Innumeris propemodum locis ita peccatum in Petronio. sic ubi fragmentum Tragurianum inducit uxorem Trimalchionis a rixante marito vocari amasiunculam; coram significavi scribendum esse Amazoniunculam. Carmine de bello civili vers. II. hinc Numidae crustas, illinc nova vellera Seres. Hiulca est oratio, et aliquid desiderari liquet, quod tamen Scaligeri conjecturae debetur, qui crustas illas loco alieno hîc invexit. Scripti enim et priscae editiones, accusant, ut ipsae Scaligeri membranae. Biturig. accusat. editio prima et liber Sambuci, accusatus. fragm. Trag. accusatur. alii codd. accurant. Accurant et accusant, natum ex acculant pro accumulant. Ita nihil desiderabitur, contra quam rebatur Scaliger qui locum asteriscis additis designarat mutilum. Destringit luxum Romanum per partes Petronius, de marmore et aedificatione luxuriosa, cui nunc non est locus; hîc de vestitu agit, versus subsequens de unguentis et odoribus, accumulant Numidae et Seres nova vellera, de serico aut lino cape, quod arboribus depectebatur, non apud Indos tantum, sed in Mauritania quoque, uti scriptores testantur, sub. Atlante monte. Ecce mendum simillimum in Fragmento Traguriensi: Parum illi bona lana nascebatur, arietes a Tarento emit, et eos cumulavit in gregem. sic puto. fragmentum ipsum culavit. Fors et dederit; Parum in ovili illi bonae lanae nascebatur. nam sequitur, mel Attitum ut domi nasceretur. potest et tolli [Gap desc: Greek words] illi. In carmine cujus initium, Non Indum fulgebat ebur.

Hinc mollis stillare farvus de caudice lento.
Vimineae lancis, cumulataque testa Lyaeo.

Ita versus prodigiosum in modum corrupti videntur constituendi: nam maculari testa vino non poterat, cum et ipsa esset rubra: ex terra enim rubente testae fingebantur et calices: cumulata vino testa est vino repleta. De stillante favo, eoque conviviis pauperum, quandoque et lautiorum hominum epulis, ut e caena Trimalchionis liquet, adhibito, plura erant subjungenda, si non essem jam nimius, De Ludovico Fubricio nihil istius, quam narras, rei inaudiveram hactenus. Resciscam proximo ex Bilderbecio, a quo frequentes soleo accipere. De Thevenotho omnia adhuc incerta. Patinum in Etruria exspectari Magliabechius


page 252 , image: s252

sighificabat proxime. Liberûm tuorum valetudo me mirifice angit. Q. Marii Mattii libellos duos criticos diversa editos forma possideo. Benedicti Blancuccii Miscellaneas observationes nec videre memini, nec ubi terrarum in lucem sint emissae sat scio. Habui tandem a Scheffero epistolam, diuturnum silentium suum valetudini pertinacissimae adscribendum monet, teque plurima salute impertit. Habui et a genero ejus Johanne Columbo poetices Professore. Vale, flos Virorum Hagae. Com. Anno CICICCLXXIV. Kal. April. His jam exaratis tertias a te accipio, cum Suetonii Salmasiani codice. Sarcinas meas ex Suecia huc transferendas propediem curabo. Eam in rem flagito a proceribus nostris, si non id omne, quod debetur, pecuniae, saltem quod sufficiat vecturae, aliisque rebus huc pertinentibus: quamprimum aliquid accepero, de te cogitabo. Malo enim egere ipse, quam tecum inopia videre conflictantem. Vale iterum.

EPISTOLA CLXXIX. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

INquietor mirifice rerum tuarum statu, quod si per occupationes tuas Academicas conceditur tibi excursum brevem ad nos moliri, id ut facias quamprimum consulo. Sin minus, quando Leidae sis futurus fac sciam, ut illic occurram tibi. Si enim desideriis tuis in solidum gratificari non possum, dabo tamen operam, ut majori ex parte iis satisfiat. Ne procrastina sodes rescriptionem: nam et mihi ob res privatas cis quatriduum erit excurrendum ad Amstelaedamios, ubi sunt, quae urgeant praesentiam meam. Ampl. Beuningius diu multumque reluctatus legationem Britannicam admisit tandem. Vale, Graevi jucundissime. Hagae Comitum CICICCLXXIV. VI. April.

EPISTOLA CLXXX. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

DEcursum iter abs te feliciter, mi Graevi, auguror votis omnibus, etsi post illas, quas Lugduno in via ad me dedisti litteras, nihil de te sit intellectum mihi, unde id augurari liceat aut conjectura assequi. Serenissimum interim Arausionis Principem iter ad vos moliri; atque hinc esse discessurum perendie nuntio. Tu Orationem para, et togam jam nunc compone: debes enim hîc nobis totum Graevium. Suetonius jam a me restitutus est viduae Johannis Elzevirii. Prudentia, quam revocas in Cirin Virgilianam vers. 90. mihi plane


page 253, image: s253

blanditur, et vers. 239. ne sinat. In Appuleji loco a me restituto nolim te offendat, quod ubertas frugum Laconicae regioni assignetur, quam alii sterilem velint. Multis enim locis illa infoecunda fateor, sed tamen et laeta quandoque. Quid? an non de solo Attico, quod Spartae hîc conjungit Appulejus, paria scriptores? Meministi illorum Senecae ipso Hyppoliti initio. Qui versus sic sunt constituendi, post irritas hominum praestantissimorum conjecturas.

Suppar gracili lenis Ilissus
Ubi Maeandro super aequales
Labitur agros piger, et steriles
Amne maligno radit arenas.

In Paulino nihil esse mutandum vere mones. Neque enim mihi erat ad manumis auctor, quando conjecturam infelicem proponebam tibi. In Petronio, Puella artificium renumerabat admitto. In altero ejusdem loco ut juvenes, pro sic ut juvenes, non video cur te debeat aut possit ostendere, est enim ea locutio optimis auctoribus in usu. etiam cumulare in gregem rectc videtur dictum, hoc est assidue augere: sunt istius verbi notiones nonnullae ut elegantes, sic ab usu plebis remotae. sic cumulare se pro replere se, apud Nasonem Remediis amoris.

Dum bene te cumules, et copia tollat amorem;
E fastidita ne juvet ire domo.

cumulata Lyaeo testa apud eundem Petronium dictum puto, ut illud sive Tibulli, sive Martialis: non enim satis memini, quo sit referendum,

Dum cumulant plenos annua musta lacus.

Nuper admodum Suetonium tuum excutiens in illum ineidebam locum cap. 84. Julii Caesaris vita, Quicquid praeterea ad donum aderat. ubi haesisse non tantum Casaubonum ex animadversis ejus apparebat, sed Salmasium quoque, qui linea transversa locum induxerat. Putern ego scribi debere, quicquid praeterea idoneum aderat, fovendo nimirum igni rogali. Breviter hoc et pro suo more Suetonius. InTiberio cap. 46. quam non amicorum, sed gratorum appellabat. Sic enim Turnebus testatur in veterrimis libris se invenisse, etsi Memmianus aliique a Casaubono inspecti, Graecorum. Sed de Graecis Tiberii comitibus agetur postea, nec solet Suetonius eadem bis inculcare: amicos appellabant comites suos viri Principes, qui popularitati studebant. At Tiberius hîc contemptim illos videtur habuisse pro caetera superbia sua. quid si legamus igitur, Gnathonum? sic apud Symmachum libro IX. Ep. II. cum codices omnes, qua editi, qua scripti, gratorum foeda decreta exhibeant, illic quoque Gnathones sunt revocandi, sed id Juretus jam occupavit. plura alias. Scheffero jam significavi, quae volebas nuntiata. Vale, Graevi Jucundissime. Hagae Com. A. CICICCLXXIV. XXI. April.


page 254, image: s254

EPISTOLA CLXXXI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsi. Hagam.

SI tu dicam [Gap desc: Greek words] mihi scripseris, qui tam comiter tam benigne et amice a te acceptus, tantaque novorum meritorum accessione cumulatus, nondum ullam gratiarum significationem dedi, vix invenio, quo possim hoc crimen a me amoliri. Omnis spes veniae in te ipso mihi posita est, persuoso [Gap desc: Greek words] . Retardavit tamen me scripturum non nihil nuncius amici, qui significabat te abesse domo. Accedebant rumores assidui de Serenissimi Principis adventu, qui ab aliarum rerum cura nos avocabant. Haec tamdiu desiderata felicitas, cujus tandem sumus potiti, vix quenquam civium nostrorum de ullo alio cogitare negotio, quam de hujus gaudii usura. Heri noster Ordo gratulatus est Magno Principi de Ejus adventu, ostenditque mihi partes esse impositas orationis publicae munere defungendi. Testabatur Prihc'eps honorem, quem ei haberemus, Sibi esse acceptissimum, Scque diem ac horam huic Academicae [Gap desc: Greek words] dicturum, quamprimum ei vacare posset. Nunc expectamus Herois jussa. Nos interea revertamur ad suavissimas de re litteraria confabulationes nostras epistolares. In Ceiri Virgiliana et Petronio tibi probari corretiones, quas nuperius miseram, laetor. In Appulei loco herbam tibi porrigo, tuis victus argumentis. Nam certissimum est Atticam aeque sterilitatis incusari ac Laconicam, unde illa [Gap desc: Greek words] dicta est a Pindaro, quod aspera sit et sterilis. Nec adversor tibi diutius in locis Petronianis ut juvenes, quamvis duricusulum sit, et cumulata testa Lyaeo. Apud Suetonium in vita Julii Caesaris ingeniose refingis: quicquid praeterea idoneum aderat. Munera dici inferius paullo ante ostendit: donum simpliciter ita poni vix crediderim. Casaubonus tamen hanc lectionem restituit a Beroaldo damnatam, qui reposuerat ad manum, offensus insolentia locutionis; sed tua conjectura perquam est apposita. In Tiberio vero capite 46. nondum possum contemnere veterem conjecturam, pro Gratorum scribendum esse Grajorum, non solum quia libris in veteribus saepe depvavate legitur Gratorum pro Grajorum, ut tu ipse multis doces ad v. Fast. Nasonis, vers. 8. et carmen de Phoenice vers. 70. sed et quia Graeculos illos convictores non dignatus esse amicorum nomine videtur. Meminit quidem illorum alio loco in illa vita Suetonius, sed et alia occasione. Nunc in classibus amicorum aon erant praetereundi, quibus vehementer delectabatur, et quos assiduos circa se habebat. Romani autem plerique contemtim habebant Graecos, nec faciebant magni, quamvis eorum consuetudine caperentur, qui eruditionis laudem captabant, quod tu non ignoras. In Minucio perpendi illum locum, de quo coram agebamus, accuratius: nisi quod vos et totos asinos in stabulis cum vestra Epona consecratis. Sed emendationem illam, quae tantopere


page 255, image: s255

tum mihi arridebat, nunc probare non audeo, quia nunquam Vestam in stabulis, ut Eponam, consecratam fuisse memini. Vestae sacros asinos fuisse certissimis testimoniis ostendisti luculente. Sed ea colebatur in focis, non in stabulis, quae Eponae erant sacraria. Diversitatem scripturae inde originem existimo traxisse, quod in ajliis libris exaratum fuerit, cum vestra Epona, in aliis cum sua Epona, inde pro varia lectione a nonnemine adscriptum fuit, cum legeretur cum sua vel vestra Epona. Scripsisse autem Minucium existimo cum sua Epona, quod a sciolo cum vos praecessisset, mutatum fuit in cum vestra Epona. Plura vellem, sed interpellor a variis amicis, qui in hanc urbem confluxerunt. Pridie has litteras scripseram, sed me tum, nec heri ab iis, qui me invisebant, impeditus eas mittere potui. Heri exauctorati sunt magistratus omnes hujus provinciae. Hodie novi sunt constituti quamplurimis remotis a republica ex omni ordinum genere, inter quos Weedius, Sandenburgius, Hamelius, Velthusius. Haec est rerum humanarum vicissitudo. Vere Thracius Orpheus,

[Gap desc: Greek words] ,

[Gap desc: Greek words]

[Gap desc: Greek words] ,

[Gap desc: Greek words] .

Vale, meum praesidium et me, quod facis, ama. Trajecti ad Rhenum a. d. XXVI. April, CICICCLXXIV. Nondum hora dicta est panegyri nostrae, et vix puto Principem, si cras reditum molitur, nobis aurium operam daturum. Forte fuit qiu et mihi propter amicitiam, quam colui cum iis, quibus est magistratus abrogatus, frigidam suffudit. Sed haec tibi in aurem.

EPISTOLA CLXXXII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

CUm horam mihi condixerint Wolsogius Franciusque jam nunc imminentem, qua ad me visant, paucis agendum erit, mi Graevi, quas hîc a Scheffero vides, nisi tribus comitarer verbis, piaculo obnoxium fore me sum arbitratus. Quae nuntias de virorum tot praestantium apud vos fortunis adflictis, invitus quidem audivi. Sunt enim inter illos, quibus jure optimo favebam. Horum plerique cum egregium in modum a praeceptis sapientiae animum gerant instructum, non possunt non censeri, fortuna licet frendente, a propriis virtutibus. Aveo doceri, quid orationi tuae sit factum. Si temporum angustiae, quibus adstrictus Serenissimus Arausionis Princeps non potuit vacare tibi, et aurem praebere, inviderunt auditoribus elegantiarum studiosis hoc pulcherrimum acroama, tu tamen non invidebis publico orationem, te omnino dignam, meritamque per universum terrarum orbem attente ab omnibus legi. Hoc age igitur, et nostris precibus quamprimum gratificare. In Suetonii


page 256, image: s256

loco idoneum pro ad donum, quod reponebam, tibi non displicere laetor. In altero ejusdem loco, quando Gnathones non satis supparasitantur tibi, nec se probant, alio erit confugiendum. Videbo per majus otium, si quid excudi inde possit quod magis tibi arrideat. Nam Graeci, Gratique parum satisfaciunt hactenus mihi. Vestam in Minucio nondum damnare possum. Scias auctorem illum uni codici, qui exstet in bibliotheca Regia Lutetiae, deberi. At quomodo illic legatur nos docuit Rigaltius: nam Gelenius aliique complura post interpolavere in Arnobio Minucioque, Unius litterae negotium est tota emendatio nostra. Vestae in equilibus non fuisse locum, fuisse Eponae fateor. At hîc, cum de stabulis asinorum agat Minucius, non de equilibus, non potuit illis aliena esse Vesta, cujus in tutela asinos fuisse liquido demonstrabam. Plura propediem. Vale, decus et ornamentum litterarum. Salveat Velthusius cum caeteris amicis, intelligatque ex te, quaeso, ingemuisse me adversis ejus. [Gap desc: Greek words] . Hagae Com. Anno CICICCLXXIV. XXVIII. April.

EPISTOLA CLXXXIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

RUmores illi, qui hîc de me jactantur, de quibus heri ad te scripsi, verine sint nec ne non possum liquido affirmare. Sane ut nunc sunt res hujus dioeceseos, omnia tuta sunt timenda. Fiunt enim plurima, quae fieri posse nemo sibi persuaserat. Plena sunt omnia calumniarum, mendaciorum, delationum, quae multos afflixerunt, qui nunquam steterunt a partibus Principi Serenissimo adversis. Mea sollicitudo ingravescit, quia mihi non bene velle dicuntur, qui plurimum apud Serenissimum Principem Arausiacum possunt, Landmannus et Maresius, praecones verbi divini. Ille quidem, quod persuasus sit me non esse addictum caussae presbyterorum, sive Ecclesiasticorum, ut hîc loquuntur, propter amicitiam, quam colui cum Velthusio et ejus amicis: hic vero, quod libelli aliquot prodierint ante annos aliquot contra parentem ejus de Cartesiana Philosophia, nomine Petriab Andlo, quos profectos esse credidit ex illo coetu, de quo heri tecum egi. Possum ego quovis sacramento contendere inscio plane illo Collegio hos libros publicatos esse. Auctorem forte conjectura nos posse assequi, sed certum non constare liquido illi coetui. Haec opinio, quam de ista societate, quae olim conveniebat, habet, si possit evelli Viro Reverendo, gratissimum sane haberem. Nam et [Gap desc: Greek words] parentem ejus semper tanquam Principem Theologorum in hac Belgica foederata colui, et nullius unquam iram aut odium ullo dicto factove, quod sciam, prudens provocavi, qui nihil nisi otium litteratum a teneris annis appetii, procul ab omni turba negotiorum, quod te, cui meum ingenium perspectissimum est, non fugit. Dedi litteras quoque ad Nobilissimum Selemium, qui


page 257, image: s257

cum hîc nobiscum esses, suum erga me studium multis magnisque declaravit argumentis. Te quaeso, ut ex illo expisceris, quid hi rumores, qui per omnia compita hîc circumferuntur, sibi velint. Si quod instat meo capiti periculum, illi avertendo non dubito, et Selemium et disertissimum Vollenhovium omnem lapidem moturum, si certior factus fuerit de hac re, quod si tibi e re videbitur, ut facias, rogo. Amplissimo Beuningio tot curis negotiisque distento non ausim tantum negotii facessere. Hoc mihi persuasissimum est, nihil curae contentionisque pro tuo erga me studio reliquum facturum, ut non salus sola, sed et dignitas mea servetur illibata. Haec de isto negotio, de quo invitus scribo ad te: sed tamen his temporibus in hac civitare omnia providenda sunt. De rebus ad rem litterariam pertinentibus significat Bullialdus ad poetas in usum serenissimi Principis Delfini perpetuis notis perspicuis et facilibus explicandos doctos plures mercede conductos esse, illisque florenorum nostrorum decies quatuor millia expendi. Menagium in edendis Variorum virorum, Provinciae Andium patriae suae vitis occupatum esse, se opus Mathematicum Infinitorum Arithmeticam spectans paratum habere. Capellanum testamentum omnium judicio, etiam ipsi amicissimorum, ridiculum scripsisse condidisseque, legatis scrutis amicorum aliquot, scirpeaque, haec sunt ejus verba, supellectile, non secus ac pretiosissimis cimeliis. Ut famae ipsius consuleretur illud suppressum oportuisse. Vides ut pelluceat aerugo. Quaeso ut festinationi meae ignoscas, et praecipiti stylo. Ero alias accuratior. Vale, meum


page 258, image: s258

praesidium et dulce decus. Trajecti a. d. XXX. April. CICICCLXXIV. Litteras ad Hugenium mitto apertas, ut simul ac legisti occludas. De collegio illo, si res exegerit, tu, quae tibi significavi, heri hodieque eum haud gravate monebis. Si quae nobis acerbitas impendet, nemo Amplissimo Beuningio, qui tot cives servavit, ut merito ei civica debeatur, melius meam caussam posset agere, si hoc ausim ab eo petere. Iterum vale. Moneni litteras quoque mitto apertas, ut illas ei tradendas cures, si consultum videbitur tibi.

EPISTOLA CLXXXIV. NIC HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

VAlde me percellit nuntius de rebus tuis. Tanquam calamitatis parum esset erepta e vivis filia vobis, paterni ingenii ex asse haeres. Audio perquam invitus, non deesse, post nuperam in re publica mutationem, qui fortunis tuis insidias struant. Sed non est, cur magno opere hosce incurus reformides, qui ut ornamentum singulare es, et prorsus invidendum Trajectinis civibus, ita, si quid illi, quod abominor, iniquius in te statuant, haudquaquam defuturi sunt alii, qui te assertum eant, et Academiae suac lumen futurum adsciscant. Ego de toto negotio non paucis hodie cum illustri Beuningio egi. Tentavi et aditum ad Hugenios patrem filiumque, post reditum Principis in hoc oppidum, sed neuter domi a me est deprehensus. Auctor erat Beuningius, ut datis ad Principem litteris, periculum, aut certe invidiam, quae conflatur, a tuo capite amoliri nitereris, sin minus id scripto apud Zulichemium Zelemiumve posse confieri. Ego haud scio, an in hat palaestra tam acriter tibi sit desudandum. Jam enim emergimus paulatim ex hoc rerum adversarum immenso pelago: adeo ut ante decursum mensis hujus provinciae ad unum omnes ab hostili praefidio vacuae fore videantur. Quod is sit, de restituendis in integrum studiis, Gymnasiisque horum altricibus, certatim a compluribus cogitabitur civitatibus per foederatum Belgium. Interim persuasus esto, ut credas, me tuis commodis non minus invigilaturum, ac si mea res ageretur. Ad Clar. Bullialdum tum litterarum nonnihil dabis, meis, quaeso, verbis vir optimus et inter vetustiores amicos numerandus mihi, salveat. Hunc simul sciscitare, si Glossaria illa Labbaei, quae tanto tempore sub praelo exercentur typographico, jam prolata sint in lucem. Tunc ubi. Bigotius noster aetatem agat. Vossium luculenta auctum haereditate jam nosti. Ruri aedes possidet adeo spatiosas, ut illustri Beuningio, ejusque collegis Oratoribus, ut scis, in aulam Britannicam destinatis, omnique horum comitatui habitandas eas offerat. Vale, et vircutibus tuis securus indormi. Hagae, Com. Anno CICICCLXXIV. XXX.


page 259, image: s259

EPISTOLA CLXXXV. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

MIrifica tua erga me pietas omni ex parte in iis elucet litteris, quas ad me proxime dedisti, fidei benevolentiae et consilii plenas. Multa in iis collegisti sapienter, quae ad me confirmandum, si fortunae iratae insidiis peterer, valent plurimum, et ad incredibilem tuum in me amorem testificandum, perspectum mihi quidem antea plurimis maximisque argumentis, dulcem tamen et perquam optatum. Rumores, qui superiore calebant hebdomade, de me nonnullisque collegis meis disseminati, nunc raucescunt hîc quidem. Apud vos etiam spero illos consilescere aut nunquam fuisse auditos. Habui hodie illam orationem, cui Serenissimus Princeps aurem praebere non potuit negotiis infinitis obsessus, in magno ordinum Senatorumque concursu, auctoritate Consulum, ut a nostris nihil mihi sit metuendum, si secundiores modo ab aula flaverint venti, quod ex Nobilissimo Zelemio spero te cogniturum. In Gymnasiis Belgicis omnia loca, quae meam personam decerent, sunt occupata, ut si quae tempestas ingrueret, alia praesidia essent circumspicienda in aliis terris. Sed quae subrostrani quidem sparserunt, sint eorum capiti. Ex te tamen propediem spero me certiorem futurum, quomodo se res nostrae apud vos habeant. Ad Cl. Bullialdum cras litteras dabo, non immemor tuorum jusserum. Vossium speramus fortunam suam moderate laturum, et in tanto otio praeclari aliquid editurum. De me velim sic existimes, me angi nulla re. vaco enim culpa, et sustineor conscientia meorum consiliorum, quae nihil aliud spectarunt unquam, quam litterarum laudem et dignitatem. Si quid nihil merito accidet, me natum hominem esse omnibus fortunae injuriis obnoxium cogitabo. Litterae autem nostrae me docuerunt non infirmo animo ferendos esse casos, quos vitare nullo consilio potuimus. Si tamen praecaveri possint, nihil esse studii et diligentiae praetermittendum. Proxime ex tuis thesauris illis Musicis aliquid expecto. In Minutio tuae applauderem conjecturae, si vel in equilibus, vel in stabulis asinorum illam Deam consecratam fuisse legamus, ut legimus de Epona. Nam quamvis sacri fuerint asini Vestae, non tamen inde. conficitur, in asinorum stabulis eam fuisse dedicatam, sicut nec Junonem in anserum stetisse [Gap desc: Greek words] , quia anseres hujus in Deae tutela erant. Isidi quoque sacri habebantur asini, sed quia Isis non colebatur in stabulis, ideo aliter de Iside, aliter de Epona loquitur in eodem loco Minutius. Nisi quod vos, inquit, et totos asinos in stabulis cum vestra Epona consecratis, et eosdem asinos cum Iside religiose devotatis. In editione Romana prima omnium, quam haben, est, nisi cum vestra vel Epona. et pro devotatis in illa ut et Basileensi Gelenii, divotatis. Unde Rigastius emendavit decoratis. quod non improbem.


page 260, image: s260

Sed forte scripsit adoratis. Vale, Vir perillustris, grande litterarum et mearum rerum columen. Trajecti ad Rhenum a. d. XXIII. April. CICICCLXXIV. Dionys. Heri hac transiit Hogersius. Audio et Vander Borchium apud vos esse. Rogo ut virum amplissimum meo nomine peramanter salutes, si illum videris. Utinam possent in concordiam reduci viri praeclari. Uterque multis mihi nominibus est perquam carus. Nihil posset mihi accidere gratius, quam si audiam tuo studio et opera illos rediisse in concordiam, quorum animos eorundem studiorum societas debebat conglutinare arctissime. Ille Marcianus, quem editurus est Schefferus, est ne Marcianus Heracleota? Iterum vale, [Gap desc: Greek words] . Non habeo haereseologiam Basileensem, sed Antidotum contra diversas omnium fere seculorum haereses, quod prodiit Anno 1527. In illo libro habentur Justini Philosophi et Martyris annotationes adversus gentes. Athanasii libri XI. De Trinitate. Marii Victorini de Trinitate libri III, cum ejusdem hymnis et carmine de Maccabaeis. Hilarius de patris et filii unitate. Ambrosius de Resurrectione. Theophili libri Paschales IV. Idacius adversus Varimadum. Cyrillus adversus Nestorium, cum nonnullis aliis ejusdem scriptoris libellis. Proclus ad Armenios. Timotheus ad Ecclesiam Catholicam libri IV. Vincentius Linensis contra novationes. Prosper Aquitanicus de libero Arbitrio, Victoris fidei ratio. Cerealis adversus Maximum. Gelasius de duabus naturis in Christo adversus Eutychianistas. Joannes de duabus naturis in Christo. Fausti fidei ratio. Antonini Constantiensis ad Arcadium exulem consolatoria. Agnelli ad Arminium de ratione fidei. Rustici Diaconi adversus Acephalos. Sunt ne in haereseologia praeter hos alii ?

EPISTOLA CLXXXVI. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

NUdius tertius cum in eo essem, ut Leidam summo excurrerem mane, tuae tradebantur mihi, Graevi jucundissime. Voluit Fortuna, ut ante ipsam profectionem Hugenium Patrem super rerum tuarum statu compellarem: nam filius circumventus a salutatoribus matutinis ac obsessus vacare mihi non poterat: cui tamen pater, et litteras tuas sese traditurum promisit, et tuis commodis invigilandum sibi filioque prae se tulit, ut cujus eruditioni, ac egregiis animi dotibus uterque plurimum deferrent. addidit denuo, quod et alias significarat, velle sese tibi innotescere. Filius me bis terve domi meae ex illo quaesivit frustra, eodem successu et a me quaesitus ipse non semel. Hodie per famulum significavit fore, ut sub vesperam adesset mihi. Si adest ante tabellarii discessum, quid effectum dederit in negotio commendato, faciam ut scias. Promisit et Vollenhovius, in quem incidebam nudius tertius post salutatum Hugenium, cum illustri Fagelio acturum sese de te, eo ipso die, ne quid procrastinando


page 261, image: s261

forte peccaretur. Postea, ut scis, res fuit nobis cum duobus continuis festis diebus, ist nec illum, nec Marezium compellare sit datum. Conveniendus tamen uterque crastino mihi erit mane. Nam Beuningium Heroem, satis per se faventem tibi, bis terve instigavi tamen, et currenti, quod ajunt, calcar addidi. De ceteris auctor sum tibi, ne quid rumoribus senum severiorum terrearis, nec famosis libellorum ineptiis des manum. Ista omnia unius assis aestimanda tibi propone. Borchium Daventria huc advenisse audio, sed quem videre nondum contigit, dum Hugenium exspecto. Illius res, quantum conjectura assequor, optimo sunt loco. Utinam certe Hogersianae tam bono! qua servari possit Vir ille, praesentissimo; discrimini expositus, rationem vix apparere fateor invitus. Vale, rerum suavissime. Hagae Com. CICICCLXXIV. IV. May.

EPISTOLA CLXXXVII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

IN novissimis litteris, quas a. d. IV. Maii exaraveras, fidem dabas te mihi significaturum, quae a Nobilissimo Seleemio accepisses de rebus nostris. Nescio secundumne omen accipiam tuum silentium, an quid adverfr promittat. Hîc locorum non male nobiscum, ut nunc est, agitur. Senatus decrevit orationem illam, quam nuper habui, et tu olim legisti, nonnullis auctam accessionibus typis publicis vulgandam esse, nec stipendium minuendum, nisi aliorum omnium propter angustias aerarii recidatur. Apud vos numquid moliantur malevoli homines, alienis commodis dolentes, ex te rescire pervelim. Ita enim ratio hujus civitatis comparata est hoc tempore, ut nusquam tuta sit fides; sed inveniantur quam plurimi, qui aliorum insidientur fortunis. Si aut vera perferuntur ad Serenissimum Principem, aut criminationes, si quae in hoc caput sunt congestae, diluendi datur locus, non est quod laborem, aut solliciter. Quicquid sit, impavidum ferient ruinae, quia nullius culpae mihi sum conscius, qui omnes partes et factiones tam in republica, quam scholis et Academiis fugi cane pejus et angue, meis me involvens libellis. Tuas propediem expecto, teque, dulce decus meum, valere, tuumque mihi amorem illibatum servari volo. Trajecti Rheni [Gap desc: Greek words] a. d. XXVI. Aprilis CICICCLXXIV. Dionys.


page 262, image: s262

EPISTOLA CLXXXVIII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

SI quid, aut ornamenti aut commodi virtutibus tuis a mea commendatione posset accedere, equidem haud defuturus mihimet ipsi hîc eram, quem res tuae sic tangunt, ut ne tibi quidem majore cura incumbant aut foveantur promovendae. Egi nontantum cum Beuningio, Maresio, Vollenbovio, et patre Hugenio, sed cum filio quoque repetitis vicibus hesterno die, qui cum ipso Principe sibi de negotio omni fore agendum, arrepta occasione, propediem pollicitus est sancte. Ter Borchus. quoque, cujus, ut sunt tempora, auctoritas est nonnulla apud Aulicos et Principem, operam hîc suam addixit mihi. quamquam constanter hi omnes negant, aut rumores de te sinistros, quos narras, esse sibi compertos, aut si sint, quicquam iis esse deferendum. Addebat Seleemius, pluris esse te unum, quam quicquid fungorum tempestas nupera subnatum civitati vestrae edidisset: iisque verbis jam sese usum in nupero Maresii congressu. Deterge igitur omnem animo nubem, et tranquillis meditationibus te totum trade, mi Graevi. Ex Italia litteras complures habui proxime. Salurat te peramanter Magliabechus, petitque, uti Gronovium paucis Magno Etruriae Duci commendem. Is codices scriptos, et in hisce Plinium illum optimum, ut reor, quamquam non nominatur, Falconerii opera Bruxellis nuper comparavit ex armario Chiffletiano. In Minutii loco, quando Vestam ibi non admittendam censes, vide an vetus olim scriptura fuerit, cum vestra bell aepona, pro vestra bella Epona. In aliis enim nunc occupor, evocatus Amstelaedamum, sed unde crastino die huc sum rediturus. Adest nunc nobis Parichellius, qui Colonia. Ubiorum cum Britannicis Oratoribus huc se contulit. Vidi et Hogersium, sed in transcursu. Ex Italia nuntiant sepulchrum perantiquum in via Flaminia esse recens detectum, cujus descriptionem en tibi, quam tamen ut restituas mox mihi, curae tuae nolim excidat. De Marciano Schefferi nil dixerim certi, sed percunctabor ipsum. Haereseologia non est mihi ad manum; ut quaestioni tuae nunc nihil responderi a me possit. Vale Graevi Suavissume. Hagae Com. Anno CICICCLXXIV. VI. May.


page 263, image: s263

EPISTOLA CLXXXIX. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

AMsterodamensi itinere feliciter te spero defunctum esse, et nunc tuis laribus redditum ac tuis Musis, a quarum consortio perquam aegre divelli te pateris. Saepe irascor fortunae tibi tam iniquae, cum te tot casibus jactatum non passa est in suavi Musarum complexu aetatem, ut maxime desiderabas, agere, et ne nunc quidem, cum portum tibi tua virtute meritisque in patriam patefecisses tranquillum, te tuo sinit. animo morem gerere, sed calumniis forensibus molestissimis implicitum tenet, quo nihil potest a tuo ingenio esse alienius. Sed non dubito, quin superi tandem pietatem tuam sint respecturi, et vindicaturi eorum injurias, qui te indignis modis exagitant, teque his tricis expedituros victorem, ac in otium illud optatum te asserturos, ut quae olim commentatus es in rei litterariae decus et incrementum, lucem tandem adspiciant. Sollicitudo tua de meis commodis et ornamentis, studiumque eorum tuendorum et augendorum mirificum, quod in tuis litteris prae te fers, et rebus multis fecisti, non quidem effecit, ut magis te amem, sed ut dies noctesque cogitem, qua significatione declarare possim, tuorum in me meritorum memoriam perpetuo meo obversari animo. Nam ut gratias dignas tibî persolvam non est opis meae, qui hoc assequi non possum, quamvis omnes nervos et vires contenderem. Cum me jubes onmem detergere nubem animo, nihil est, in quo facilius tibi possim obtemperare, qui nunquam me tristitiae dedi ac moerori, ac contra omnes iratae fortunae impetus dudum me armavi, nec quicqam; praeter culpam, qua vaco, praestandum mihi existimavi semper. Effraeni tamen malevolorum libidini ne pateat nudum nostrum latus, cum illad peti omnium sermonibus jactaretur, providendum mihi duxi, tuoque inprimis consilio, quod nunquam mihi defuit, utendum, Vel quod nunc mihi dedisti, quam plenum fidei fuit et prudentiae? Rumores hi quidem refrigerati hîc sunt, qui tum calebant, et gaudeo apud vos nunquam eos fuisse auditos. Nobilissimus tamen Manmacherus, qui primi Ordinis Patribus est modo adscriptus, et mea caussa omnia vult, eamque egit apud gratiosissimos aulicos, auctor mihi est, ut ad vos contendam ipse, ne quid mihi exitiosum clam furtimque moliri possint, qui multos alios afflixerunt, quique etiam nunc Hagam se contulisse dicuntur, ut nescio quid quibusve misceant: praecavendos esse fatales ictus. Si semel [Gap desc: Greek words] persuaso et inducto calumniis hominum, quorum fidem minime suspectam habet, [Gap desc: Greek words] , esse id [Gap desc: Greek words] . Sed non ante constitui ad vos excurrere, quam oratio mea praela reliquerit. Interea vide num ex Nobilissimo Zelemio possis expiscari quodnam responsum tulerit a Serenissimo Principe, meam caussam


page 264, image: s264

orans, quod, ut tu mihi significas, facturum se promiserat, ut et quid Vollenhovius retulerit tibi, postquam hoc nomine compellavit Syndicum Batavum. Emendatio tua in Minucio cum vestra bella Epona bellissima est, eamque ego amplector cupidissime. Magliabecchum quaeso ut salutes peramanter. Addam et ipse epistolam, si non nimis festinaris. Sepulchri in via Flaminia inventi descriptionem nullus vidi. spem tamen illius faciebas. Fac, quaeso, ut videam. Remittam quam primum. Si quid aliud Italorum litterae novi narant, noli ejus fructu me defraudare. Vale, decus meum et saeculi grande. Trajecti [Gap desc: Greek words] a. d. IX. May CICICCLXXIV. Amplissimo. Terborchio salutem plurimam dico. Nobilissimo Pacichellio me ut commendes rogo.

EPISTOLA CLXXXX. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

VEllem describi typis aliquando tempestivius tua potuisset Oratio, et Principis ad castra profectionem, quae in vesperam adornatur hodiernam, praevertere. Nihil tamen impedit, quo minus ad nos excurras, hospes mihi longe gratissimus adfuturus, mi Graevi. Immo vel hoc jucundior, quod mihi dedisse excursum hunc poteris videri, absente Principe; quem ipsi Principi alioquin eras daturus. Seleemio res tuas commendavi denuo, et quidem calide sie satis: qui cum impense studeat tibi, dubitare non debes, quin tua causa nihil non velit, et quantum velit, reapse sit demonstraturus. Nisi te exspectarem apud nos, mitterem nunc, mi Graevi, Mylianae bibliothecae catalogum; cujus auctio in finem mensis hujusce est rejecta. Pacichellius jam discessit a nobis, crastino die, ut opinor transfretaturus Brila in Britanniam. Magalottus Hamburgo scribit, cum dubia valetudine se luctari, atque hinc moram Suecico itineri utcumque esse injectam. Vollenbovius, qui cum syndico Fagelio sese acturum de tuis commodis in se receperat, nunc Terborchio rem omnem curae fore ex promisso et fide obligata prac se fert. Mallem tamen ipse polliciti fidem plenam praestitisset: cum Terborchius in sua re satis ac super occupetur. adest et nobis Hogersius, cui misere metuo, cum adversarii palam circumferant ac ostentent omnibus, quae ille nimio libertatis amore ac deceptus scripto hîc illic consignavit olim, ut quod res est dicam, incautiora aliquanto: nitor simultates inter utrumque exortas sepire, sed nimis excanduerunt odia. In Minucio Octavio tandem hariolatorem me tibi visum non malum gaudeo sane. Descriptionem sepulchri in via Flaminea reperti en tibi. Vale, mi Graevi, et suaviter rem gere. Hagae Com. Anno CICICCLXXIV. XI. May.


page 265, image: s265

EPISTOLA CLXXXXI. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

DE tuis rebus diu est quod nil prorsus intelligo: nec intermitto tamen iis pro virili advigilare; Vollenhovius et Terborchius jam hinc discessere; in Britannias alter cum Oratoribus nostris, alter ad suos. Uterque dum occurrunt mihi nudius quartus, ad Fagelium una contendentes, denuo mihi promisere, non neglecturos sese hac occasione rerum tuarum commendationem: quod maturius fecissent mallem. Domino Amerongio quod diceretur palam asseverasse, se passurum potius suis commodis quid detrahi, quam tuis; gratias egi compellato domi suae, atque adeo virum insignem multis extuli laudibus od dictum pulcherrimum, utque hoc in proposito perseveraret sum non paucis adhortatus. Vollenhovius inter alia testabatur, de te sibi actum cum Landmanno, eumque jam edoctum sua opera, quis et quantus tu esses, quem videbatur ignorare, aut non capere. Dedisse tamen manum saluberrimae admonitioni. Ad Seleemium cum litterarum nonnihil ac rescriptionis hodie sit parandum mihi, memoriam pollicitationis omnem denuo illi refricabo; ne quid intermittat res tuas commendare Principi. Nec deesse poterit tempus opportunum huic rei, ubi prodibit in publicum tua Oratio. Antonius Magliabechius te salutat perofficiosum in modum. Habes hîc Mylianae bibliothecae Catalogum. Vale, Graevi jucundissime. Hagae Com. Anno CICICCLXXIV. XX. May.

EPISTOLA CLXXXXII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

MIrificam rerum mearum curam omnes tuae prae se ferunt litterae, ut primas in amore me apud te ferre mihi sit testatissimum. Tot enim argumentis pro meorum temporum varietate et sollicitudines et laetitias tuas mihi probasti, ut si de tui fratris aut filii commodis ageretur, nihil posset a te fieri amabilius. Tantis tuis officiis respondere quidem nunquam potero; cum indies meritorum tuorum fiant accessiones plurimae, sed tu voluntatem meam, pietatemque erga te in accepti tabulas ut referas rogo, qua spero me tua beneficia tibi jucunda facturum. Apud Amerongium et Selemium quod caussam meam egeris, multum te amo. Iter meum ad vos ut et litteras meas retardavit triconum omnium lentissimus typographus, qui ne nunc quidem hanc oratiunculam


page 266 , image: s266

expediit. Cras tamen aut perendie ultima manus ei imponetur. Sed quoniam Serenissimus Princeps jam signa infert hostili solo, constitui profectionem meam differre in ferias Pentecostes. Velim interea ex te doceri, quidnam responsi tulerint a Fagelio Terborchius et Vollenhovius. Ille enim nunc fere solus et ad loquendum et ad tacendum habet portisculum. Illustrissimo Amerongio ipse propediem gratias agam. De commodis meis imminuendis etiam nunc comitia hîc habentur. Si aequis legibus aliquid propter angustias aerarii meae aliorumque collegarum detrahetur mercedi, non est ut conquerat. Nam praecipuam fortunam nunquam postulavi. De quibus sequente hebdomade certius aliquid ad te perscribere potero. In bibliotheca Myliana si inter Miscellaneos in Q. n. 309. Roberti Titii pro suis locis controversis assertio, et in Oct. 95. Goffredi Abbatis opuscula, si fuerit Sirmondi editio, uti et Ennodius Sirmondi, quem, nisi fallor, in ista quoque auctione prostare legi, salubri pretio possint haberi, rogo ut istos mihi libros jubeas emi. De tuo Petronio dudum nihil audio. Apud Ciceronem lib. X. ad Art. ep. 8. locus est mire vexatus, cum in editis, tum in manu exaratis libris. Olassibus adversabimur igitur? quod malum majus scilicet tantum? denique quid turpius? Bosius edidit, quod Mallius scilicet tantum? Franc. Junius. quod majus scelus, aut tantum? Nonnulli libri: quod malum scilicet tantum? alii: quod majus scilicet tantum? Mihi videntur scilicet tantum esse adscita a librariis aut imperitis correctoribus, cum majus in eorum libris desideraretur absorptum propter similitudinem litterarum a praecedente vocula malum. Sic omnia mihi videntur liquida et Cicerone digna, nisi tu quid, docte Trebati, dissentis. Conjecturas tuas in vitam Agricolae videre pervelim. Clarissimum Magliabecchium ut officiosissime meo salutes nomine, cum rescripseris, rogo. Vellem plura, sed properat nuncius. Vale, meum decus et praesidium. Trajecti a. d. XXIII. May CICICCLXXIV.

EPISTOLA CLXXXXIII. NIC. HENSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

DE te mereri bene, mi Graevi, potest nemo, quin virtutem artesque ingenuas idem demereatur, quarum tu praesidium ac decus singulare es censendus. Omitte igitur invidiosa commendatione prosequi vulgaris notae officia, quae tuis commodis majori voluntate, quam successu, a me praestantur hactenus. Optata prorsus responsa a Fagelio tuam in rem se tulisse Terborchius mihi proxime significabat. Quod si quid nihilominus detrimenti machinantur in caput tuum nomines bonis artibus insenfi, certus esto nobis omnibus litterarum ac virtutis studiosis id facturos esse invitis ac nolentibus, ac publicam indignationem incurfuros. De libellis, quos in auctione Mylianae bibliothecae cupis coemptos, cum tempestivum erit, a me cogitabitur: ad Bynaeum,


page 267, image: s267

quando scribebam proxime, opera plane tumultuaria animoque alibi occupato res a me gerebatur. Unde factum est, ut de Spondeo in secundam sedem carminis Jambici non admittendo imprudenter ac perperam quaedam mihi exciderent. Illud volui dicere, non admitti a versu Jambico nisi syllabam brevem initio secundi pedis. Tullii ad Atticum epistolas non esse mihi in promptu equidem moleste. fero, perpensurus alioquin cum cura castigationem tuam omnem. Petronium vix inspexi toto jam mense. De illo tamen ac Taciti Agricola per majus agam otium, post finitam auctionem, quam aliud agenti mihi nolim elabi. Antoninum Liberalem Herckelii jam, erodo, vidisti. Idem sub praelo habet fragmentum Stephani Byzantii et periplum Hannonis. Perlata sunt nonnulla exemplaria e Britanniis ad nos Palaephati aliorumque mythologorum: quibus Philosophos nonnullos minoris notae, ut Sallustium puta, et Secundum cum Heliodori Opticis conjunxere. Praela typographica post pacem majori ex parte jam restitutam nobis calebunt denuo propediem, ut auguror. Vale. Hagae Com. Anno CICICCLXXIV. XXV. May. Orationem tuam quando videbimus?

EPISTOLA CLXXXXIV. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

JAm dudum tuis amantissime scriptis litteris non nihil reposuissem, nisi iter meum ad vos de die in diem distulissem variis interpellatus negotiis, teque distineri cum maxime scirem. Constitueram ipse ad vos perferre orationes meas, ne hanc bellam occasionem compellandi nonnullos procerum praetermitterem, sed nunc morbus quidam insolitus, qui filiolam meam omnium suavissimam ante hebdomades tres corripuit, caput manus pedesque saepius indies miris motibus et tremoribus concutiens, salva tamen mente sensibusque, ut Herculei morbi nullum argumentum adhuc ostendat, jubet me Amsterodamensem profectionem vestrae praevertere. Ibi enim celebris Medicus de Dieu fertur praesenti remedio hujus mali vim posse minuere et tollere. Inde ad vos excurram, ut de omni mea ratione tecum agam coram, in cujus unius sinum omnia soleo effundere, quae me uruat. Multi sunt, et quidem e primariis viris, qui novas nobis sollicitudines affundant, permoti litteris Serenissimi Principis ad Ordines hujus Provinciae datis nuperrime, quibus significat sui juris esse omnia munera, quibus nondum ipse dederit praefectos, eaque pro vacuis habenda, His etiam accensendas provincias esse Academicas mulu sunt, qui existimant. Sed nolo te querelis meis obtundere. Mitto hîc duodecim orationis meae exemplaria. Sex velim ad ipsum Serenissimum Principem curari, tibi unum, Zulichemio et Selemio duo, Fageliis Syndico et Fatri, qui Ordinibus est a secretis, duo, et Naelvicio unum assigno exemplum. Habes


page 268, image: s268

duo alia minus comta, Kinschotio Senatori Curiae Hollandiae, et Slinglandio destinata. Ad Fagelios tamen ne mittas, quaeso, illis adscriptas orationes. Ipse eas tradam illis. Reliqua si per puerum tuum, quibus dixi, reddi jusseris, per mihi gratum accidet. Britannicas merces Musicas nondum vidi. Ad Zulichemium et Selemium litteras dabo propediem. Nunc nauta solvebat roram. Vale, Vir Illustris. Trajecti ad Rhenum postridie Kal. Jun. CICICCLXXIV. Gregor. epochae.

EPISTOLA CLXXXXV. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

MYlianae bibliothecae auctio totos sex dies habuit me occupatum; nec absolvetur, puto, ante Veneris proximum, interveniente praesertim die, ut scis, festo. Tridui certe videtur superesse opus, ut suprema manus imponatur subhastationi. Cur assiduus praeter solitum interfuerim ei, rationes tibi haudquam improbandae, cum plenius exponentur, me perpulere. Nam praeterquam quod amicis compluribus, qui selectos hinc inde e catalogo codices sibi cupiebant comparatos, sum gratificatus, nonnihil etiam mihimet ipsi dandum existimavi, maxime postquam libris ipsis curioso perlustratis oculo deprehendi, plura in iis contineri, quam index typis descriptus, et a te perlectus, pollicetur. Sed de his ut coram inter nos agatur praestat. Ego quidem occasionem tam opportunam bibliothecae instruendae libris minus obviis, et nequicquam saepius a me quaesitis, non negligendam esse sum ratus. Quos tu comparatos cupiebas, eorum nullum hastae subjectum esse hactenus scito: cras tamen perendieque id fiet haud dubie. Ceterum ut ad alia convertatur sermo, misere subveritum jam pridem esse me potes meminisse, ne quid N. simultatum aut jurgiorum sibi conflaret. Eamque ob causam te eram exhortatus, quod nonnihil apud illum, plus certe quam ego, videris posse, tempestivis consiliis ut periclitanti adesses. Nunc audio perquam invitus, hunc linguae incontinentis fructum ab illo ferri, ut Professoribus artium bonarum, Legum Romanarum interpretibus praesertim, dum in hos et illos, sed in hos maxime; multa contemptim et contumeliose jactat parum circumspectus, sit invisus. Quod si salvum ac discrimini fortunarum famaeque tempestivius ereptum cupis, ut cupere te sum certus; ne cunctare, quaeso, totam eloquentiae tuae vim ad partes vocare, si ad saniora fortassis permoveri juvenis inconsultus possit salubribus praeceptis. Illud tamen iterum iterumque abs te peto, nequid me in scaenam tragoediae hujus producas, qui latere illum hoc in negotio vehementer ac celari velim. De antiquitatis porro monumentis; in agro suburbano recens repertis, quae perscribunt ex Italia amici, tempus erit confabulandi inter nos uberius, quando tute ad nos vises. Vale, rerum jucundissime. Hagae Com. Anno CICICCLXXIV. 3. Junii mensis.


page 269, image: s269

Hasce mihi obsignaturo tuae musteae traduntur, una cum fasce Orationis a praelo typographico recentis: quam votis omnibus perlectam totus jam devoravi, oculis alibi occupatus usurpare eam nondum licuit. Exemplaria, quibus jussisti, jam nunc distribuenda curabo. Valetudo tua mirifice anxium suspensumque animi me habet, quare excurre huc quam primum, ut valere te mihi credam et meis oculis, quando tibi absenti haudquaquam possum. Amorem in rebus dubiis augurem esse pessimum minime ignoras. Si fortunae tuae pendent a nutu Serenissimi Principis, est quod de iis sis securus. Scribam interim die crastini ad Selemium denuo, ac tibi ut invigilet tuisque apud herum commodis hominem optime volentem tibi monebo. Si intra proximum triduum non potes adesse, quando tandem sis exspectandus mihi, fac, verbis vel tribus ex te intelligam. Iterum iterumque vale. E re tua sit fortassis exemplar Orationis ad Magnum Etruriae Ducem mitti per tabellarios. Si mecum id consultum reris, jube Elzevirio, ut in diem Jovis proximum Guasconio, res Ducis apud Amstelaedamios curanti, tradat exemplar. Ejus ego, tanquam a te missi, in litteris tunc exarandis meminero.

EPISTOLA CLXXXXVI. NIC. HEINSIUS Nic. Heinsio. Hagam.

NEc rebus possum nec verbis respondere prolixae tuae benignitati, qua nes effusissime nuperius cumulasti, cum te cum uxore et filiola inviseremus. Tanta est benefici ingenu tui liberalitas, ut nisi novis subinde accessionibus tuorum meritorum, quae in nos contulisti maxima et plurima, numerum augeas, antiqua te perdidisse putes. Eo sane nos redegisti, ut, licet in nexum nos tibi daremus, nulla tamen ratione usuras, nedum fortem possemus unquam expungere. Nihil nobis reliquum est, quam ut omnes gratae voluntatis testificandae captemus occasiones, ac perpetua observantia et pietate in te tua beneficia tibi gratiora reddere studeamus. Quod, spero, consequemur. Pridie demum nostros vidi lares. Retinuit me Amsterodami cum filiae valetudo, quae vehementer infestabatur in scapha, qua Lugduno Harlemum subvehebatur, et dein Amsterodamum, tum litterae Trelschii nostri, qui rogabat, ut ei in urbe opulentissima die Jovis aut Veneris occurrerem Hamburgo reversuro. Eum expectavi ad Saturni diei vesperam. Vereor ut in itinere alicubi infirmitate retardetur. Villas aliquot ad Vechtae ripas peropportunas bibliothecae componendae audio proscribi. Rogo ut ad nos exurrere, easque inspicere ipse velis. Feres viae pretium. Prostant enim in taberna Ribbiana libri, vili credo pretio comparandi, quibus tua bibliotheca egregie ornabitur. Amstelodami vidi libros aliquot musteos ex Anglia allatos, Elenchum antiquitatum Albionensium Danielis Langhornii, et epistolas quatuor de moribus ac institutis


page 270, image: s270

Turcarum, et septem Asiae Ecclesiis Thomae Smithi, in quibus non nullae Graecae Latinaeque inscriptiones, quas tamen [Gap desc: Greek words] esse non ausim praestare: nec enim per temporis angustias mihi licuit eas accuratius examinare; ut et Spenceri dissertationem de Urim et Thumim, cum nonnullis aliis pertinentibus ad doctrinam rerum naturalium et moralium. Elzevirius mihi ostendit specimen animadversionum Blondelli in Baronium; sed in eo tantam vim errorum a descriptore profectorum, qui homo videtur est omnis historiac tum ecclesiasticae, tum [Gap desc: Greek words] rudis, deprehendi, ut, nisi doctum invenerit virum, qui illas emendet et digerat, ordinetque, operam sit lusurus. Huic provinciae qui par sit Amsterodami neminem novi, nisi Meihominum, a qujus tamen asperitate videbatur abhorrere Elzevirius. Vidi, et varios fermones cum eo conserui. Ajebat se longe meliorem versionem Polybii posse dare, quam dedit Casaubonus, infinitas hallucinationes ejus annotasse: habere quoque paratas animadversiones in totum Livium, prae quibus et Sigonianae et Gronovianae non magni sint faciendae. His nonnihil deberi, et ideo non esse contemnendas, quod manu exaratos codices composuerit [Gap desc: Greek words] cum editis, et ex veteribus libris nonnulla restituerit non pessime. Suas sibi non venales esse octo millibus florenorum. Se nec Salmasio nec Casaubono cedere: caetera differo in nostrum congressum. Spero enim me brevi hîc te complexurum. Si ex Nobilissimo Selemio accepisti orationem meam Serenissimo Arausionum Principi esse redditam, velim id mihi significes, ut et num serena fronte sit excepta, ac numquid de rebus nostris ad te perscripsexit, numve consultum esse censeas, ut ad ipium et Naeldvicium litteras dem. Sed quando redibimus ad Petronium, aut Agricolam Taciti ? Bosii obicus magno me affecit dolore. Nam amisi amicorum, quos in Germania habui, vetustissimum, nec parvam jacturam in eo fecerunt elegantiores litterae. Non solum ejus curae in Josephum, sed et epistolae Reinesianae, aliaque opuscula ejus [Gap desc: Greek words] , quae typis mandare constituerat, vereor ut unquam lucem adspiciant. Sane is unus erat in Germania, Reinesio, Buchnero, Freinshemio, Boeclero mortuis, qui dignitatem litterarum sustinebat. Saepe quidem eruditi conquesti sunt de politioris eruditionis contemtu; sed nunc in paucorum capitibus ejus salus vertitur. Te, optimarum artium et mearum rerum grande columen, Deus diu salvum praestet et incolumem. Mea uxor te salutat, tibique summas agit gratias. Trajecti ad Rhenum a. d. XVIII. Jun. CICICCLXXIV.

Habui litteras ex Italia a Rulaeo, qui nunc Romae degit. Is narrat in Hispania cognovisse Marchionem Acropolis, e praecipuis Proceribus illius, regni, virum Latine, Graece, Hebraice et Arabice pereruditum, et conio sissima bibliotheca instructum, qui librum adornet de primis Hispaniae cultoribus. Indicem capitum primi libri in Linguam translatorum Latinam misit, quae variam spirant eruditionem. Illorum ut tibi copia fiat videbo. Iterum vale.


page 271, image: s271

EPISTOLA CLXXXXVII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

OPerose equidem et meditate mihi tecum foret nunc agendum, Graevi suavissime, si contenderem aequare officiosam illam elegantiam, quam perlatae ad me sub noctem hesternam, dum Amstelodamo domum revertor, tuae litterne prae se ferunt. Hac quo facilius libentiusque palma nunc tibi cedam, facit successus negotii, Zeelhemio nostro litteris frequentibus per me non ita nuper commendati. Suscepit ille patrocinium ruae causae, quod ultimis suis testatur, apud Principem; obtinuitque diploma ab herili benignitate, quo et munus professorium et stipendium sarta tecta tibi praestantur. Ipsum diploma mihi nondum est exhibitum, sed exhibendum propediem. Quod ignorare te nolui, ut, si quid interea forte, quod abominor, in te moliantur iniquius tui adversarii, cognoscas tribunal, ad quod provocando jubeas illos plorare, et omnem livoris machinam eludas non magno conatu. Nunc Dordracum evocor, sed domo non nisi triduum aut quatriduum abfuturus. Ita fit, ne te convenire nunc non possim, aut ad vos excursum moliri: Tu interim servato mihi integros scriptores, si quos custodit officina Ribbiana minus obvios alibi, aut meae bibliothecae nondum assertos, praesertim illos, quos in publicum emisit Tengnagelius. Quod ideo moneo, ne intercipi hanc messem mihi patiaris a Plumero, qui libros rariores conquisiturus ad vos adfectat viam, aut ab alio quocunque hisce araneis insidiante, quas mihi cupiam relinqui illibatas. Intellecto Trelschii tui apud Amstelodamios adventu per Elzevirium, frustraque adito ejus hospitio, quod decumbentem matutinis horis opprimere in lecto non sustinerem, irritus voti ex illa urbe me recepi. Librorum illic, quos ex Britannia narras allatos modo, nihil prorsus mini est oblatum. Sed nundinarum Francofurtensium catalogum vidi, qui Boziana complura pollicetur, nunquam forte in publicum proferenda post funus immaturum hominis doctissimi. Ad Petronium et Taciti Agricolam provolabo, simulatque calumniae forenses me mihi reddent. De Oratione tua, Principine sit reddita, an ne nunc quidem, altum in Zeelhemianis silentium. Redditam tamen opinor, illaque occasione arrepta negotium tuum in aula promotum. Vale cum lectissima conjuge, mi Graevi. Apud Leidenses te et comitem tuum indulsisse Genio nonnihil audio, nec miror, quos arida pumice siccos magis a me dimiserim. Laudo igitur, quod lente festinando domum, injuriam vobis a me factam in aliis, etsi immerentibus forsan, praeclare ulti estis. Iterum vale, flos Amicorum. Hagae Comitum CICICCLXXIV. XXIII. Junii. De villa coram agemus, quam instituto meo non inopportunam velim inveniri.


page 272, image: s272

EPISTOLA CLXXXXVIII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

ASsecutum est me in ipsa via jam digressum domo, hoc auod vides, Principis Serenissimi diploma. Id nisi res tuas collocet in solido tutoque, non video, quid praeterea in commodum tuum a me conferri possit. Sed aut fallor, aut abunde tibi hoc ipso jam prospectum est. Poteram id apud me servasse, dum redirem ad domesticum larem, quod eis biduum triduumve fiet, sed omni sollicitudine liberatum te videre malui. Fac igitur quamprimum ex te intelligam, si diploma per tabellarios recte sit curatum. Vale, mi Graevi, et mihi velle perge. Bredae, manu tumultuaria. Anno CICICCLXXIV. XXVI. Junii.

EPISTOLA CLXXXXIX. NIC. HEINSIUS Nic. Heinsio. Hagam.

ET diploma Serenissimi Principis, et vimineus fiscus librorum plenus, sartus tectusque mihi redditus est, qui a me cum illo altero, quem superiore hyeme hîc reliquisti, diligenter custodietur, donec jusseris curari, quo volueris. Adventu tuo nihil mihi accidere poterit desideratius. Certissimum enim mihi pignus immortalitatis est tuo frui complexu, et suavissimis sermonibus. Quare rogo te, ne hujus voluptatis usuram mihi invideas diu. Sequente hebdomade res Academicae proferentur, et scholasticae functionis operae cessabunt. Quamvis non est, ut ferias has expectes. Satis mihi otii est tecum confabulandi. Trelschius quoque noster vix fert desiderium tui. Dolet incredibiliter sibi hanc voluptatem te videndi et complectendi nuper sua somnolentia elapsam esse. Mihi crede, nihil illo viro candidius est suavius. Te permagni facit, et in prima felicitatis suae parte numerabit, si suum tibi probare poterit studium et amorem. Libri in Ribbiana taberna tuum expectant ad nos excursum. Plumerus nihil intercepit, nec illos, quos tu venaris, novit. Nec credo interea venturum, qui has delicias sit delibaturus, et illam suppellectilem defloraturus. Comites spero te tecum adducturum Petronium tuum et Agricolam Cornelianum. Indices quoque illos librorum, quos Itali petunt, videre pervelim, et si quid de novis antiquitaribus erutis perscripserunt. Tu videbis apud me, quid doctus ille Hispanus ediderit et moliatur: Gratias, quas tibi debeo, quod in mea dignitate tuenda nihil tibi curae contentionisque reliquum


page 273, image: s273

fecisti, nunqunm potero referre, ne verbis quidem assequi, etsi in hac una re omnes vires nervosque contenderem. Jampridem effecisti, ut ingrato mihi sit moriendum, et tuus sim Solduriorum lege. Ad Nobilissimum Zeelhetnium ipse quoque propediem scribam. Utinam possem rescire, quodnam praemium debeatur scribis. Plura vellem; sed tabellarii hora instat. Cum manum admovissem his litteris exarandis, interpellabar a Nobilissimo Dusa, qui tibi salutem dicit, ut et Trelschius, et Maarsebroekius. Vale, meum praesidium unicum. Trajecti [Gap desc: Greek words] III. Julii Gregor.

EPISTOLA CC. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

SIve meritorum tuorum ratio a nobis est habenda, mi Graevi, sive benevolentiae, quam tibi non vulgarem exhibebat illustris Zeelhemius nuper, dum fortunis tuis in tuto collocandis apud Principem ivit consultum, nihili esse, quicquid a me in rem tuam hîc est collatum, mecum facile intelliges. Quapropter vide, ne, dum tu officia hîc mea nimium extollis, occentari a nobis tibi possit antiquum illud, Nescis qui vir sies. Nihil interim praeter ordinem feceris, si testeris per litteras apud ipsum Zeelhemium, operam ejus hîc et gratam et utilem fuisse tibi: sed memorem moneo. De excursu ad vos meo nihil dum est, quod spondere possim, ante res in foro proferendas, quod fiet sub Augustas Kalendas proximas. Interim fores judicum tantum non assiduus obsideo, si fortassis victi hac importunitate, omnem litis diuturnae calumniam dent profligatam, meque mihi ac Musis restitutum velint. Sed Proteus meus in omnes sese convertit formas, ut me cunctando solitum in modum ludificari frastarique pergat. Libri, quos in transcursu nuper apud Brabantos sum venatus, et opera tumultuaria in massam illam vimineam conjeci, quod tuae committantur fidei, rogo ne quid sequius interpreteris, aut molestam esse tibi eorum custodiam patiaris. Liberaberis enim quamprimum hoc fasce. Discedunt jam nunc a me Raesveldius, Twickelius, et Hogersius noster. Raesveldius desiderium haud vulgare te propius cognoscendi prae se ferebat. Viros nobilissimos Dousam, Trelschium, Maerschebrouckium resalutes a me velim. De filiolae valetudine quo sit loco, nihil a te miror additum. Nos hîc athletice valemus. De re litteraria, deque publicis negotiis quod nuntiem, nihil omnino nunc est in promptu. Meursianae trium insularum antiquitates cum colophonem a typographo propediem expectent, tuum erit, de dedicatione paranda quamprimum cogitare. Vale, mi Graevi, Hagae Com. Anno CICICCLXXIV. VI. Julii.


page 274, image: s274

EPISTOLA CCI. NIC HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

NImium juris silentio jampridem alterno in nos permittitur, quod abrumpendum censeo, mi Graevi, utcumque desit omne scriptionis argumentum. Nam sive res vocatur ad partes litterarias, de illa nuntiandum occurrit prorsus nihil, nisi id unum fortasse, Octavium Ferrarium apud Patavinos publico dedisse nuper partem Prolusionum tertiana: sive cogitatione convertor ad id, quod nostri in procinctu nunc moliuntur armata manu, hinc quoque mutuari nequicquam coner narrationem auribus tuis dignam. Sparguntur quidem rumores, sed incerti plane, de infestato a nostris Gallicano littore, rem totam tabellarius crastinus, qui inde expcctatur, ut nos haud dubie est edocturus, ita nunc famae lubricae ac vacillanti fidem derogemus praestat, quam intempestivae ac temeraviae credulitatis convincamur. Sunt qui persuasum mihi cupiant, ut credam Andream Bosium, qui nuper vivis subductus ferebatur, cum graviter decubuisset, luci restitutum esse, ac nobis omnibus. Tu inquire in rem diligentius, quaeso, et quid statuendum sit, edoce quamprimum. Ego hactenus in ancipiti versor, simne ante ferias, Kalendis Sextilibus proximis auspicandas, finem visurus litis molestissimae, an torquendus ultra sim in hoc equuleo, cujus nomen vel ipsum exsecror ac detestor cum maxime. Descriptionem monumenti sepulchralis, cujus copia non ita nuper a me tibi facta est, restitutam mihi oportuit: nisi tu illam in excursum meum adhaerere tibi mavis, quo magis urgeam ipse, quod sum pollicitus. A Duce Montozerio habui suavissimas, omnique officiorum genere perquam cumulatas nuper. T'hevenotus, uti audio, apud alios conqueritur, nihil a te reponi ad ultimas suas, cum ipse meis non respondeat Vale, mortalium jucundissime. Hagae Comit. Anno CICICCLXXIV. XVI. Julii Gregor.

EPISTOLA CCII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

NImis diu cessavi, fateor, in persolvendo hoc litterarum officio, quod tuis binis jucundissimis debetur. Cave tamen putes longinquioris hujus silentii caussam aut in mea negligentia, aut tui oblivione positam esse. Nam memoria


page 275, image: s275

tuorum beneficiorum ita meo infixa est animo, ut mei mihi facilius sit, quam tui oblivisci. Litterae vero tuae, cujuscunque sint argumenti, omnes me incredibili laetitia perfundunt, ut exultem, quotiescunque a te mihi redduntur, non solum quia omni suavitatis, elegantiae et amoris sale sunt delibutae, sed et quod tecum mihi loqui videar de communibus studiis, cujus sermones omnibus voluptatibus antepono. Hinc tantopere tuas litteras expeto, ut si ad me quotidie scribas, ne ita quidem explere meam sitim possis. Itaque mihi ipse maximam invidi voluptatem procrastinatione mea, dum expecto indies aliquid objectum iri, quod dignum sit tuis auribus. Sed ne sic quidem possum me absolvere culpa nimiae intermissionis litterarum. Nam etsi deesset aliunde argumentum, id pervulgatum tamen deesse non poterat, argumentum scribendi a me nullum reperiri, ut inde potuisses cognoscere, in hac cura meam omnem mentem defixam esse, ut id agam contendamque, quod tibi gratum jucundumque fore intelligam. Quid aliud igitur mihi ipse occinam, quam me merito plecti? Utinam, quae de Bosio gravissimi morbi periculis functo narras, vera sint! Spero brevi me hujus rei certiorem futurum. Classem nostram expositam in Venetica insula militum manum recepisse, et in altum vela dedisse plurium litteris ad Maersebroeckium Lutetia datis confirmatur. Serenissimus Princeps Arausiacus fertur castra movisse, ut et Dux copiarum Caesarearum, infesta signa in hostili solo fixuri. In Germania hostium venti valde sunt secundi. Doleo vicem Palatini, qui desolatus videtur cum Rege, medio genero, transacturus esse. Sed de his superi viderint. Tui ego complexus spe nunc me mirifice oblecto. Nihil mihi longius est Kalendis Sextilibus, quae utinam tibi et mihi felices illucescant, ut omnibus curis et sollicit udinibus liberum et solutum te hîc videre nobis liceat, hilaresque tecum aliguot dies sumere. Recipis hîc descriptionem monumenti sepulchralis in Italia nuperius eruti. Mitto quoque vitam S. Severini a Velsero editam, quam nuperius tibi promittebam. Burmannus jussit ad te curari hanc orationem, plurimamque tibi impertit salutem. Fasciculum hunc rogo, ut ad aedes Fagelii per ferendum mandes, tradendumque Monenio, et epistolam, quam adjeci, Pelsio, quem nosti. Filiola nondum est confirmata: sed ab aliquot hebdomadis pejus habuit. Nunc Amsterodami de Dieu fidei eam commisi, ubi uxor quoque mea jam duas agit hebdomades. Cogitabo propediem de praefatione, quae Meursii trium insularum antiquitatibus praefigatur. Vale, Heinsi, mea lux et praesidium unicum. Trajecti Batavorum a. d. XXI. Jul. CICICCLXXIV.


page 276, image: s276

EPISTOLA CCIII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

ADerat hîc nobis noster Ryckius diebus proximis, et ad te minabatur excursum, invitatus, uti prae se ferebat, tuis litteris, aut si mavis promissis, auspicata omnia spondentibus super re magna, quam volvit animo jam pridem atque imis sensibus, et quidem hortatu tuo, mi Graevi. Herculem in Oeta videre te putasses: adeo flagrabat totus, et in Hebes suae complexum ruere gestiebat miser, etsi vultu plane Stoico sensa mentis Epicurea dissimularet utcumque. Nihil illo inquietius; tantum abhorrebat ac mutabat ab illo Hectore, qui frigus merum assimilabat nuper puellarum omnium foco. Qui sic ardet in nondum visa, quid huic futurum censemus, quando radio propiore solis suit adflatus: liquescet modis miserrimis, nive Gallicana frigidior ille nuper; sed vos videritis. Nam mihi huic ludo interesse non licet per Polyphemum meum, sub cujus maxillis lentissimis etiamnum teror. Quanquam judex jam fatigatus quodammodo meis precibus spem facit, cis proximum sextiduum supremam liti ingratae manum posse imponi. Intelligis jam, credo, quam intersit mea, ne interea temporis hinc moveam pedem, aut quoquam avertar. Nam si Prometheus unquam, aut alumnus ille Terrae omniparentis alitem voracissimum suis a visceribus abactum optaverit, habeo equidem causas longe justissimas, quod ab illa sanguisuga insatiabili liberatum me videre percupiam. Quicquid sit, ante decursum proximi octidui res in foro proferentur: quod tempus aut pacem solidam, aut certe inducias pollicetur mihi: mox ad vos provolabo, Ryckio quovis concitatius, etsi nihil depereo, praeter te unicum, in vestra civitate. Jam parabam litteras, quae silentium tuum verbis asperrimis increparent: sed tu commodum hanc tempestatis nubem a capite tuo amolitus es ac deprecatus longe suavissima epistola, cujus auctori si quid porro succenseam, barbaro Potitio sim equidem insulsior. Nauta litteras tuas nudas ad me tulit sine fasciculo, cujus tu meministi tamen. Jam misi ad aedes ejus exploratum, si quid illic residui a te haereret, sed domo aberat in publicum progressus. Filiolae tuae valetudo adversa aegre, sic ut nil magis, me habet. Allocutio tua ad Regem vide sodes parata sit, ante meam ad vos profectionem. Tu memineris velim de Meursianorum operum indice, quem a me utendum nuper accepisti. De publicis haec habe: Heros Arausionis Trajectum Mosae obsidione cincturus creditur. Nam Graviam nostri quotidie magis ac magis urgent. Ruterus diu est, quod se classi nostrae subduxit, aditurus Indias, navibus XVIII. bellicis primae magnitudinis instructus, quibus praeter caeteram manum nauticam cohortes LV. militum nostrorum impositas ferunt. Vale, mi oculissime, cum nostro Ryckio. Hagae Comitum Anno CICICCLXXIV. XXII. Julii.


page 277, image: s277

EPIEPISTOLA CCIV. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

EN tibi litteras a Spanhemio, ut opinor, quae ante triduum ad aedes meas sunt perlatae ab Medico, nescio quo, Hibernae gentis, cum ante menses binos quaternosve curatas esse oportuisset. De praefatione Meursianis antiquitatibus addenda serio ac properanter tibi cogitandura est, nisi opportunitatem elapsam mavis, qua liber in Sueciam propediem per Rumpsium, foederatorum Belgarum nomine illam in aulam mox hinc discessurum, perferatur. Quam ego occasionem unice tibi amplectendam esse censeo. Egeram et tecum coram de Oratione tua nupera ad magnum Etruriae ducem mittenda: quod te facturum ipsi ego Duci jam pridem sum pollicitus, cum tu interea, mi Graevi, fidem a me obstrictam religiose liberes haudquaquam. Vides quam morosus officiorum ego sum exactor. Ryckius noster, qui magnis itineribus ad vos festinabat, nunc infecta re, ut audio, pedem retulit ad suos, dum nescio quibus suspicionibus, plus aequo fortassis, indulget. Sed hac de re in congressu nostro opportunius, puto, agemus, quem procrastinare cogor ob lirem, quam nosti. Ea ut sese expediat quamprimum, adversario meo injunctum est a judice, idque se facturum recepit [Gap desc: Greek words] , cum videret serio rem agi: cui sextiduum a me praescriptum est. Nam judex inter privatos parietes sententiam super hac re omnem jam denuntiavit nobis. Grande, mi Graevi, pretium laturus es tantae procrastinationis, si animo vacuo et tranquillo tibi assiliam, quod agendum mihi unice intelligo. Vale, et scribe. Hagae Comitum CICICCLXXIV. XXIII. Julii.

EPISTOLA CCV. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

AMico nostro communi non adspirasse [Gap desc: Greek words] non possum non vehementer dolere. Nescio quae sinistrae suspiciones subito tanquam noxium fidus ejus adflabant animum, et tam alte insidebant, ut avelli nullo modo possent, sed illico eum ab hac conditione deterrerent ac alienarent. Non fuisse plane inanes inficiari non possum, sed justo gravius tamen eas auxit sive metus, five [Gap desc: Greek words] . Verum de his coram propediem, cum tui desideratissimi complexus me compotem reddideris. Sextiduum enim illud, quod adversario tuo praescriptum est liti finiendae, jam effluxisse puto, speroque te defoecato


page 278, image: s278

animo nobiscum futurum, et dies aliquot nobiscum laetos positurum. Vehementer enim, si unquam, tuam nunc desidero consuetudinem, ut suavissimis tuis alloquiis leniam vim doloris, quem capio cum maxime ex novo vulnere eoque inopino mihi inflicto. Praeterito enim die Saturni filiolam decem annos natam corripuit febris, eamque sequente die extinxit, constantia et pietate supra sexum et aetatem mortem expetentem. Sollicitum quoque mirifice me habent duae filiolae Amsterodami valetudini operam dantes, quae tamen dicitur in melius ire. Sed nunc earum desiderium, cum valentem tam subita vis oppressit, vix ferre possum. Ideoque ut eas videam proximo die Veneris, si deus dederit, excurram Amsterodamum die Lunae, summum Martis reversurus. Vellem ita posses iter tuum instituere, ut in magna illa Urbe congrederemur, et te comite domum repeterem. Sin ratio tua non tulerit, futuro Martis te hîc expectabo. Salvus tibi est index Meursianorum librorum, et descriptio monumenti in via Flaminia eruti. Recipies omnia cum te videro. Tum quoque de allocutione ad Regem Sueciac et litteris ad Magnum Etruriae ducem, coram colloquemur. Jam defunctus essem hac cura, nisi ab illa me avocasset plaga domestica. Dum has litteras exaro, saevissima exoritur tempestas, quae innumeras aedes afflixit et basilicam maximam sive Dominicam cum nonnullis aliis evertit, ut ajunt, funditus. Maxima clades in hac Urbe data est. Deus cuncta mala deprecetur. Vale, ingeniorum et amicorum Princeps. Scripsi [Gap desc: Greek words] . Trajecti a. d. XXII. Jul. CICICCLXXIV. Dionys. Has litteras, quas in istas vides conjectas, heri exaraveram, sed vis asperrimae tempestatis, quae nostram urbem mirifice deformavit, eversis templis, turribus, nemoribus amoenis, multorumque aedibus laceratis, non sivit eas perferri ad hemerodromum. Cras Amsterodamum excurro. Si te ibi die Lunae non videro, die Martis hîc te complexurum me spero. Sunt enim, quae in tuum sinum effundere gestio. Vale, Patriae decus.

EPISTOLA CCVI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

NEgotium argentarium, quod tot te retinuit dies, nunc spero ex sententia expeditum esse, Jovisque illum imbrem laetius in tuam arcam, quam olim in Danaes sinum defluxisse: ut nunc omni procrastinatione praecisa, solutus omnibus curis et occupationibus ad nos sis properaturus. Sic enim sperare nos jubet data fides, quam tu nunquam soles fallere. Sunt etiamnunc in taberna, quibus insidiaris, libri, quos vereor, ne quis, si diutius hoc iter di stuleris, intercipiat. Aliud, quod nunc scriberem non erat, nisi nos tui complexus esse cupidissimos. Vale, Virorum et Amicorum Princeps et veni. Trajecti Batavorum a. d. XIII. August. CICICCLXXIV.


page 279, image: s279

EPISTOLA CCVII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

PErquam invitus equidem a te divellor hactenus, mi Graevi, et acriter irascor iis, per quos non licet mihi promissis stare. Sed adeo turbatae res sunt, et continuis occupationibus involutae apud illos, quibus publici aerarii cura incumbit, cum ob conventum Ordinum provinciae hujus, tum nuntios propter e castris recens allatos de praelio cruentissimo, Principes inter Condaeum ac Arausionensem commisso proximis diebus, ut ignoscam quodammodo iis, qui difficillimis patriae temporibus, mei rationem non habent, qualem velim. Cras, puto, Proceves nostri suam quisque revertentur domum: tum licebit mihi propositum denuo urgere, sin eventus non respondebit votis, fortunam minus obsequentem jubebo plorare in complexus tuos, qui mihi tanto es, et eris amicior, confestim properaturus. Aut si quid improvisae denuo supervenerit procrastinationis, ejus a te causas haudquaquam patiar ignorari. Potes recordari, quam petulanter anno Dux Luxenburgicus aliique Gallicae gentis illuferint conatibus atque armis Principis nostri ob immaturam bello, uti prae se ferebant, ejus juventutem. At nunc vides, quantis tragoediis scena illa comica desaeviat in horum capita, qui magno suo malo a ludis sunt exorsi, ut in funestos ejulatus desinerent. Florem enim nobilitatis Gallicanae hac in pugna cecidisse, etsi nec nostris incruenta, ipsi histriones fatentur. Sed de hisce melius coram. In Polonia vir eruditus nonnemo, et mathematum scientia probe instructus, arbitratur motus perpetui rationem abs se inventam esse. Communica quaeso hanc ejus epistolam viris, apud vos horum studiorum curiosis, sed ita, ut salvam incolumemque mox praestes ac restituas ad te venturo. Aliter enim haec sacra non constant. Vale, medulla suadae, Graevi jucundissime. Hagae Comitum CICICCLXXIV. XVI I. Aug. Gregor.

Primo incursu, qui Gallis semper est acerrimus, turbati ordines nostrorum (restituente mox eos Principe Arausionis feliciter adventu suo) ac impedimenta partem maximam ab hoste direpta sunt. Ajunt Naeldvicium nostrum cum hisce in potestatem hostis, quod nolim, devenisse. Quam hîc vides, eam Kellerus ad me misit, multis obtestatus, diligenter curandam fore uti in rae reciperem. Cum agi illic videatur de pecuniario negotio, festinatione opus est. Tu igitur, quamprimum curetur, vide.


page 280, image: s280

EPISTOLA CCVIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

NUnquam putavi fore, ut litterae tuae plenae omnes incredibilis suavitalis et amoris, quibus tantopere capior, ut expleri, quamvis plures singulis diebus mittas, non possim, eorumque adspectu curis et aegritudine, quae in tantis vitae hujus incommodis animum nonnunquam urunt, lever illico, mihi sint ingratae futurae. Binas tamen tuas novissimas, quod nemo mihi persuasisset, etsi futurorum praesensione ipsum superasset Apollinem Pythium, vidi perquam invitus. Non enim litteras, sed te ipsum expectabam. Itaque indignabar fortunam semper mihi infestam hîc quoque me ludificari, et tamdiu defraudare fructu summae illius, quam pridem animo praeceperam, voluptatis, quam tuus mihi complexus est allaturus. Non sum, cui facile stomachum moveat iniquitas fortunae: occallui dudum, et injurias ejus lentissime fero. Sed hoc quî ferre possum, gaudia mea tam miris et inopinis ludibriis differri? Modo calumnias litium, modo tricas argentarias objicit, quae nostris obsistunt votis. Expugnavit sane meam moderationem. Faciamus convicium deae levissimae, quae delicias facit, cum nobis exhibet molestias. Tu illam iube suas habere res, et vel ejus ingratiis omnes moras praesecans ad nos advola, ne quicquam in nos, qui sapientiae studiis volumus censeri, ei licere in posterum intelligat. Gallis licet insultet, qui omnium capitibus impune se insultare posse credebant, et insolentium hominum ferociam indies magis magisque compescat. Serenissimi Principis Arausiaci virtus in nupero proelio in Nerviis uno omnium gentium ore, et ipsorum hostium praeconio in coelum tollitur. Nisi is turbatos ordines restituisset, et impetum hostium magna vi virtuteque ipsas tredecim horas sustinuisset, fusi profligatique fuissemus foedissime. Impedimentorum magnam partem, quam invaserunt Galli, receptam audio a nostris sociis, sed quam, tanquam spolium hostile, sibi vindicarint avidae praedae militum manus. Naeldvicium et pecuniam publicam servasse Superos, ne in hostium pervenirent potestatem, laetor summopere. Alteri nunc praelio dicuntur nostri se accingere, utinam secundo, quo debelletur, et optata pax nobis reddatur. Kelleri epistolam statim jussi perferri ad aedes illius civis, ad quem exarata erat. Sed is in castris ad Graviam obsidendam positis agit. Filiae fuit tradita, quae nihil certi de patris reditu nobis poterat polliceri. Misi praeterita hebdomade Leidensi via fasciculum ad Illustrem Zulichemium, cum litteris ad ipsum et Selemium datis. Si quando forte eum videris, fac quaeso explores, num recte curata sint. Nihilne novi in re litteraria? Hîc certe nihil. A Cupero longas habui litteras, plenas bonae frugis. Elzevirius in Angliam propediem trajiciet. Vale, Ingeniorum Princeps. Trajecti in Batavis a. d. XXIV. Aug. CICICCLXXIV.


page 281, image: s281

Nostri nulla habita ratione diplomatis Principis de meo stipendio deducere non exiguam portionem constituere. Nihil tamen de hac re in litteris nuperrimis ad Seleeminm scripsi, quoniam tum omnia erant incerta. Sed nunc certa res est. Nos cum arcessemur, videbimus num diploma sint rejecturi. Quod si fecerint, faciam hujus rei certiorem Nobilissimum Seleemium. Vellem tuo hîc uti possem consilio. Nam hanc rationem inire decrevi, ut non nihil cedam temporibus ad levandas aerarii angustias, sed sic tamen, ne Principis beneficium et gratiam effundam, neve nimis etiam nostros irritem. Verum de his coram forte pluribus. Iterum iterumque vale.

EPISTOLA CCIX. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

PArum benigniter votis meis adspirare pergunt septentrionis filii, unde fit, ut exoptatissimos portus tuos non possim hactenus, cum velim maxime, subire. Cis triduum quatriduumve proximum ipsi nobis aderunt tricones argentarii: quando validissimis catapultis fiscos illorum aggrediemur. Interea, quod indignor vehementer, sufflaminandus est impetus, quo ferebar in complexus tuos. Tanti non est, quicquid est in rerum natura, splendentis luti, ut invitus tam longo tempore abs te divellerer. Vale, mi Graevi, et scribe. Hagae Comitum CICICCLXXIV. XXIII. August.

EPISTOLA CCX. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

SI tuismet apud me meritis est locus, intelligis a me deberi gratiarum actionem longe amplissimam uberrimamque pro incredibili hospitalitate, mi Graevi, qua cum oculos animumque, tum ventrem mihi usque adeo pavisti, ac implesti omnibus deliciis, ut plane saturatum dimiseris. Quam ego stomachi cruditatem ut expugnem, longa frugalitate erit opus, et totius quatridui feriis esurialibus, quas mihi jam nunc inductas scito. Quanquam boni isti vultus, quibus tu et tua uxorcula me mirifice cumulastis, adeo me satiatum non reddiderunt, ut sine iis agere aetatem permolestum mihi sit futurum, vel si sedem insulis in fortunatis fixero omni voluptatum genere adfluentem. Certe hesternum diem tanta cum religione exegi, ut ne apud Ryckium quidem nostrum, quem in transcursu salutabam, omnia utcunque offerentem, edulii quicquam vel summis delibaverim labellis. Praeferebat noster ille vultum ad


page 282, image: s282

gravitatem unice compositum: scires amasiunculis omnibus et puellaribus ineptiis nuntium ab illo fide jam optima esse missum. Urebat praeter haec horrendi lex carminis a Curatoribus Academiae severum plus satis in modum lata nuperrime in perniciem feriarum: quos boni Professores Lycurgos, nimis imperiose atque inclementer medius fidius pro arbitrio saevientes, nobilitate Spartana non concoquunt, et res suas sibi habere, atque alibi occupatos esse malint. Reversus domum complures amicorum litteras inveni aqud hospitam, sed quarum nullae ad studia communia spectarent: inter has epistolam ab illustri Beuningio unam, valde benevolam et amicam, pro ingenio Viri. Repetit ille veterem inter alias historiam, de luculenta hereditate Vossio nuper oblata: qua tamen frui haudquaquam ispossit, nisi sede apud Britannos in perpetuum fixa, sive durante ejus exilio, ut tabulae supremae loquuntur. Qui interversam illi hereditatem volunt, spontaneum exilium pro exilio non habendum coram judice contenderunt, ut audio; sed cecidere causa. Sic ut cis menses pauculos omnem dubiae hereditatis scrupulum ab illo profligari posse spes non vana adfulgeat. De loco Gratii, nequid promissis desit, paucis habe. Is in Cynegeticis est vers. 508. ubi agitur de equis praestantioribus:

Nec saevos miratur equos terrena Syene,
Scilicet et Parthis inter sua mollia rura
Mansit honos.

Samuel Bocchartus Hierozoici libro XI. cap. IX. externam Syenem hîc supponebat, et propter sua mollia crura. secundo versu. Neutrum bene, ut coram significare memini. Perperam et Vlitius locum optime sese habentem tentavit, ut potes videre, et jam vidisti. Terrenam, planam ac campestrem regionem, qualis Syene, et tota fere Aegyptus, Parthorum campis saxosis et montanis opponit locis, quod sequentia satis evincunt. Pari modo et Plinius naturalis historiae lib. V. cap. 6. Pingues terrenique colles (neque enim facile usquam saxum, etiamsi quaeratur, occurrit) plenissimis campis fertilitate non cedunt. Non poterat dilucide magis explicari Gratii nostri terrena quid sibi vellet. Habes et in Caligula Suetonii tui, aggerem terrenum, ex terra factum. Nec aliter Graeci. Est nunc in promptu locus Oribasii libello de agris, Romae jam olim edito: ubi habes [Gap desc: Greek words] . Plura possem subtexere, sed haec sufficiunt, eredo. Sed nec mollia rura convenit mutari in crura. Respexit enim Gratius Nysaeos Mediae campos, praestantium equorum gregibus adeo abundantes, ut Parthorum Regibus uno eodemque tempore ad millia CLX nutrierint aliquando. De quibus campis Herodotus, Strabo, Oppianus, Synesius, Suidas, Ammianus, alii. Scio apud Maronem mollia crura in equis commendarit, cui ab Aeliano, aliisque auctoribus Graecis ac Latinis, subscribatur. Sed hic de ingenio agitur locorum a Gratio, in quibus celebriores equi gignuntur Mollio igitur rura terrena et glebosa. Audi Senecam epist. II. Quamlibet viam jumienta patiuntur, quorum durata in aspero ungula est: in molli palastrique pascuo saginata cito subteruntur. Vides molle ac palustre pascuum denuo locis asperis ac saxosis opponi. Plinius alter lib. I. Ep. XVI. Adjacet gestationi


page 283, image: s283

vinea teuera et umbrosa, nudisque etiam pedibus mollis et. cedens. Quomodo is ipse quoque in epigrammate quodam ceram mollem et cedentem dixit. Haec adhuc recens, ac quodammodo fatigatus ab itinere. Pro saevis equis, quid sit respondendum, si saevi displicent, tu videbis. Certe equos aspero in loco genitos huc loci revocandos contendo, ac proinde fultos solidis ungulis. Loco Senecae, jam supra producto, adde et Varronem R. R. libro II. cap. VIII. Si muli exacti sunt aestiva tempore in montes (quod fit in agro Reatino) darissimis ungulis fiunt. Vale. Lectissimae conjugi tuae, tum nobilissimis atque officiosissimis Viris, quorum cognitionem tibi refero acceptam, Cattendicio, inquam, Sandenhurgio, Maersenbrouckio, Servasio, Trelschio, ac reliquis convictoribus nostris me, quaeso, commendare nota de meliore perge. Hagae Comitum CICICCLXXIV. VI. Sept. De villa vide, sodes, memineris.

EPISTOLA CCXI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

TU vero mihi debeas, Heinsi Nobilissime, qui suavissima tua dierum aliquot consuetudine me beasti, ut tum demum mihi vivere viderer, cum tuo complexu, quo nihil mihi potest honestius esse, tuisque sermonibus omni doctrina, lepore et elegantia conditis, frui darum est mihi. Nae ego nunquam beatiores soles mihi illuxisse puto, quam quos mecum condere voluisti disserendo de multis praeclaris rebus, ut mea domus Musarum et Gratiarum delubrum videretur esse, ac prae hac vita, Regum et beatorum hominum deliciae, mors sit ducenda. Corpus cum non hîc amisisti, est quod amicis communibus debeam, apud quos laetius nos invitavimus. Nostrae coenae tam fuerunt frugales, pro temporum rerumque angustiis, ut vix placando ventri, nedum irritando palato suppeditarint, nihilque in iis tibi potuerit probari, quam boni vultus, et perquam prolixa voluntas, quam si tibi pro re ac lauto apparatu pateris esse, nusquam benignius et dapsilius es acceptus. Nemo enim est eorum, qui vel proxima cognatione vel longo usu tibi sunt conjunctissimi, qui te magis colat et amet, quam tota mea domus. Quod si a te impetro, ut saepius nos invisere digneris, omnium fortunas supero, et moderate feram legem horrendi carminis, quam nostri ante hoc triduum tulerunt non tam in perniciem feriarum, quam nostrorum stipendiorum. Sed et haec jactura temporis injuriae est adsignanda, et magno animo concoquenda. Fidem dederant, se anno proximo, cum Urbs recreata fuerit et levata, nostra vectigalia, quae nunc imminuerunt, resarturos. Necessitati ergo manus dandae fuerunt. De Vossii haereditate, quae narras, laetus accepi. Spero et te et illum calumniis litium, quibus vexabamini, jam esse defunctos. Ryckius noster, si hac, qua laborat, charybdi salvus emersit, vehementer gaudebo. Gratii locum egregie


page 284, image: s284

a doctissimorum hominum corruptelis vindicasti. Nihil certius et verius tua expositione. In eodem poeta vers. 57. Vulgo scribitur:

Idcirco et primas linorum tangere messes
Ante vetant, quam maturis accenderit annus
Ignibus, et claro Pleias se promserit ortu.

Sed legendum est, quam maturis accenderit annum Ignibus.

Levis menda in Flori libro I. cap. I. omnes editiones obsidet: Ab his Amulius jam bis septima subole regnabat. quid est bis septima subole regnare? scribendum: bis septima suboles regnabat. In lib. IV. cap. I. in vulgaris libris sic editur: Sed non amplius profectum, quam ut hostis evaderet, seque palam professo incendium suum restincturum ruina minaretur. Professo, si usquam legitur sic positum, nam ex professo, et de professo, trita sunt, nihil aliud est, quam palam. quae [Gap desc: Greek words] ab elegantia Flori est valde aliena. Mihi videtur haec vox de suo esse deturbata loco, et commodissime, leviter immutata, hac ratione reponi: Sed non amplius profectum, quam ut hostis evaderet professus, seque palam incendium suum restincturum ruina minaretur. Justinus VIII. vers. 4. Crudescente ira Thessali Boeotique orant, ut professum adversus Phocenses ducem Graeciae exhibeat. Phaedrus lib. IV.

Nec ad professae mortis audacem viam
Fabricasset Argus ope Palladio ratem.

Sententia loci omnino hanc lectionem flagitat. An non antequam a Cicerone accusabatur, hostis erat? Sed tum hostilem animum dissimulaverat. Postquam autem in eum invectus est oratione gravissima Cicero, professum hostem egit. Tibi haec arbitranda permitto. Tua valebit existimatio. Villas suburbanas hîc lustravi. Duas solas inveni, quae nondum sint occupatae. Alteram, de qua coram agebamus, egregiam et explicandae bibliothecae perquam accommodatam. Spaciosis enim est instructa cubiculis contabulatis, et amoeno horto proxime ripam fluvii. Sed minoris non potest conduci in usum horum septem mensium, ad Kalendas nimirum Majas sequentis anni, quam centum florenis. Altera sexaginta aut septuaginta summum florenis locabitur in hoc spatium temporis; sed paullo remotior a ripa est, quamvis lintribus commode possunt eo devehi quaecunque merces. Cubicula quoque nec tot, nec tam ampla, nec foris, sed lateribus coctis strata habet, quibus tamen subjectae sunt cellae, ut ab noxii humoris vitio dicantur esse munita. Tu videbis quid e re tua sit. Mea tibi semper officia erunt praesto. Vale, amicorum maxime, ingeniorum decus, et me ama. Trajecti ad Rhenum a. d. XIII. Sept. CICICCLXXIV. Uxor, et nostri convictores, praecipue meus Trelschius, tui studiosissimus, te peramanter salutat. De Scopionibus quae apud Catullum, Plautum, et Columellam observasti, ut mecum communices, et quae in Taciti Agricola emendasti rogo.


page 285, image: s285

EPISTOLA CCXII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

NOn displicuisse tibi, quae super defensione vulgata apud Cynegeticon Auctorem scripturae chartis illinebam proxime, est quod studiis meis gratuler. Es enim, mi Graevi, tantus in hac litteratura, ut mea omnia tibi aeque cupiam probata. Miram medius fidius prae se fert elegantiam et suavitatem Gratius; ut continere jam olim me non potuerim, quin familiarem mihi redderem hunc poetam, et ab ejus ore frequenter penderem. Sed infinitis adhuc locis circumfertur depravatus, etiam post repetitas Vlitii nostri lucubrationes. Recte tu illo loco, quam maturis accenderit annus ignibus, reposuisti annum. Ego olim agros. Sed totus locus sic videtur constituendus;

Idcirco et primas linorum tangere messes
Ante vetant, quam maturis accenderit annum
Ignibus, et claro Plejas se promserit ortu.
Imbibere, (ut tanto responset longior usus)
Magnum opus. vel (et tanto respondet longior usus)

Magnum opus est imbibere ignes ac calores aestivos lina. Post opinor, corrigi debere,

Nonne vides veterum, quos prodit fabula rerum,
Semideos; illi aggeribus tentare superbis
Aethera, tum matres ausi tractare deorum.

De Gigantibus manifeste agit: mox scribe, occiditque suis Ancaeus in armis, arma Ancaei bipennis. Ipse Arcas domo cum esset, in Aetolia occubuit, ab agro Calydonio occisus, non ergo occidit suis in arvis. Paulo ante corrigendum, Crassaeque malum fecere paludes. Nemesianus in Cynegetico sub finem.

Dant quae fluminibus, crassisque paludibus errant.

Vers. 164. scribe,

Tunc et mansuetis tuto ferus errat adulter
In stabulis, uteroque gravi succedere tigrim
Ausa canis.

De canum cum tigribus coitu agit: ultro, quo minus hîc ferri possit; jam praecesserat paullo ante id ipsum vocabulum. Vers. 183. Acyrusque Phereque et clandestinus Acarnan. Nihili est Acyrus. opinor veterem scripturam exhibuisse Arcinus. h. e. Argivus. Argivi, seu Lacones canes laudatissimi. vers. 192. praestiterit,

Idcirco variis misceto gentibus usum.

Vers. 211. locus occurrit perdifficilis:

Ad vestrum non vile genus, non patria vulgo
Sparta suos, et Creta suos promittit alumnos.


page 286, image: s286

Gratius, quod mireris, nunquam Arcadicos canes commendat, quos tamen inter praestantiores fuisse, omnes Cynegetici scriptores consentiunt. Vide igitur, ne illi hoc loco sint inculcandi:

Par vestro, non vile genus, Nonacria vulgo,
Sparta suos, et Creta suos promittit alumnos.

Nonacria non vile genus, pares Spartano et Cretensi vulgo, h. e. canibus, promittit suos alumnos. Sed ohe jam ineptiarum est satis. In Floro quod castigas Amulius bis septima soboles, amplector omnino, alter locus lib. 4. cap. I. est admodum perplexus. Videbatur mihi aliquando [Gap desc: Greek words] seque. proximum subsequens vocabulum ob cognationem litterarum ab orpsisse. quod fuerit, scelere, seque scelere palamprofesso. sic culpa professa apud Nasonem. Amor. lib. 3. Eleg. 14, Solaque famosam culpa professa facit: vel quod propius accedit, speque palam professa. nempe, quam agitabat mente de evertendo imperio. idque verum arbitror. Observavi et alias excidisse voces apud Florum, ut cap. V. lib. 4. Antonii pessimum ingenium Fulvia, gladio cincta virilis militiae, uxor agitabat Putabam, virilis militiae aemulatu uxor agitabat. Ubi par litterarum in utroque vocabulo numerus, quanquam et vulgatum illic defendi utcunque possit. Sed quid est apud eundem Florum cap. I. lib. IV. per Fulviam emersit vilissimum scorsum, sed patricii innocens? Consule lectiones scriptorum codicum. Nam mihi praeter Freinshemianam editionem nulla est in promptu. Patricii nomns, hoc est, nominis, vel tale quid videtur latere. De Scopione schedas meas circumspiciam. Fac sodes interim sciam quamprimum, si misero, qui aedes inspiciat, qua innuis, quomodo is admitti possit, aut ubi et per quem. Id monere verbis vel tribus ne gravare, quaeso. Habui a duce Montozerio et a Conrado proxime, de Thevenoto nihil. Vale, Graevi Jucundissime. Hagae Comitum CICICCLXXIV. XIII. Septemb.

EPISTOLA CCXIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

JUbe, cui mandabis curam inspiciendarum aedium, quae in hoc agro suburbano proscribuntur, Maersensem aedituum adire, quem pagani magistrum vocant, ut ei ostendat villam Brounii, quam nuperius ille mecum lustravit, et alteram Senatoris Gruteri, quae Cygnea vulgo appellatur. Non longe ab hac et alia visitur non indecens villa, cujus possessor vocatur van Royen, quae et ipsa salubri, credo, pretio poterit conduci. Si quod horum praediorum tuis usibus et cultui aptum fuerit, me conveniat, quem huc mittes, ut eum deducam, cum quibus de mercede semestri constituere possit. Ii enim omnes in hac urbe degunt. Loca Gratii non pauca felicissime restituisti, quae cum mecum communicas, non possum non tibi debere plurimum. Illud poema cultissimum


page 287, image: s287

multis soedissimis muculis deturpatum etiamnunc circumfertur, quae ingenii tui sollertiam et opem desiderant. Versus 60. et sequens graviter affecti sunt, nec qui sanari possint adhuc video. Tuae sententiae nondum possum suffragari. Duriora enim sunt, ut tanto responset longior usus, quam poetae hujus fert genius. Adde responsare in deteriorem partem accipi, quantum memini, semper. Praeterea sequentia verba non bene cum his cohaerent: et tangi nisi cura vincitur impar. Barthium recte vidisse censeo, qui hîc nonnulla desiderari prodidit, ut frustra in illis corrigendis et prioribus annectendis nos laborare credam. vers. 64. aggeribus tentare superbis cethera praecepit Grotius [Gap desc: Greek words] . Mox: ceciditque suis Ancaeus in armis divine restituisti, ut jam pridem egregie monueras in animadversionibus ad VIII. Metamorphoseon. vers. 57. crassaeque paludes, et vers. 192. misceto usum, nemo improbabit, nisi qui Musis iratis natus est. Sed in vers. 164. et 211. aqua mihi haeret, nec potui animum inducere, ut secundum te dem. Nam si canis jam erat utero gravi, hoc est uterum ferebat, non erat ut cum tigride coiret. Non movebo, succedere tigrim pro coire cum tigri, quam bene et quam Latine dicatur. Mihi haec consideranti succurrebat scripsisse Gratium,

Tunc et mansuetis tuto ferus errat adulter
In stabulis, lustroque gravi succedere tigris
Ausa canis.

Tum temporis sine noxa et maleficio tigrides Hyrcanae in stabulis versantur, et canes eoitus cupidae in lustris infestis, hoc est sylvis. Mallem tamen gravis, scilicet canis, hoc est, quae non metuit tigrim, aut gravis tigris, ut gravis leo apud Avienum, nisi offenderer crebro nimis sibilo. In loco par vestro, et Nonacria ingeniosissime quidem a te sunt excogitata, sed in secundo versu ferri non potest Creta suos et Sparta suos, quia Nonacria promittit suos alumnos, non Creta, et Sparta. De hoc ergo loco ampliandum censeo. In versus 310. et 311. interpolando nimium sibi indulsit doctissimus Vlitius, [Gap desc: Greek words] , uti et in complusculis aliis locis. Omnes enim editiones ante Vlitianam prae se ferunt:

Nec mirum: humanos non est magis altera sensus,
Tollit se ratio et vitiis adeuntibus obstat.

Quomodo haec in recentissimis libris sint immutata vides. Sed pessime. in secundo levissime tantum rescribendum:

Tollit ni ratio et vitiis adeuntibus obstat.

Est sensus, est, exedit, perdit. Apud Florum lib. IV. vers. I. non improbo scelere palam professo. Sed, spe palam professa non videtur Flori stylo respondere. Ut tamen ingenue tecum agam, magis mihi etiamnunc mea blanditur emendatio. Nam sententia loci omnino requirit aliquid quod addatur [Gap desc: Greek words] hostis, manifestus scilicet, aut fimile quid. hoc vero est professus. Excidit hoc suo loco, deinde vitiatum est. Non potuit autem Florus efficacius exprimere quod voluit, quam cum scripsit: sed non amplius profectum, quam ut hostis evaderet professus, seque palam incendio et quae sequuntur. Paullo ante recte mihi videntur emendasse,


page 288, image: s288

qui in suis editionbus scribunt: vilissimum scortum, sed parricidii innocens. MSS. quidem patriciis innocens, et Nazar. patricius innocens. Est et vetus editio, in qua legitur: patricii nominis. vide Freinshemium. In capite quinto ejusdem libri [Gap desc: Greek words] tu quoque, virilis militiae aemulatu. Ego cogitabam: virilis audaciae. Sed tuam ego praefero conjecturam. Vulgata certe, utcunque possit defendi, sordet, sordebitque omnibus, qui in Flori lectione non negligenter fuerint versati. Vale, Heinsi Nobilissime, grande meum decus et praesidium. Trajecti ad Rhenum. a. d. XV. Sep. CICICCLXXIV. Si commoda dabitur occasio curandi aliquid in Angliam, quaeso ut mihi significes. Vellem enim eo mitti fasciculum. A Jacobo Gronovio habui valde [Gap desc: Greek words]

EPISTOLA CCXIV. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

PEramanter et opportune admodum est abs te factum, quod omni amota procrastinationis ambage, de villis consultus illico rescripsisti: Appulisse enim ventos ferentes navem, quae sarcinas meas Holmia vehebat, ad portum Amstelodamensem, non sine tacita animi exsultatione intelligo. Itaque quantocius res meae ex ipsa navi tollendae erunt, et liberiori caelo exponendae, ut si quid adsperginis ab aqua marina contraxerint (ita enim subverendum videtur) mature isti malo obviam eatur. Totum negotium commisi huic faeminae, quae a multis jam annis operam suam mihi addicit. De locis Flori et Gratii ignosce, si quid praeter rem chartis est illitum, ac totum id festinationi adscribe, tantum non inconsultae praecipitique, per quam non licuit ad examen singula vocare. De hoste professo statues, ut lubet, apud Florum. De altero ejusdem loco non est datum schedas meas excutere. Ex occasione tamen non dissimilis loci apud Tacitum a me castigati, videor correxisse, virilis aemula militiae. Vides multum cognationis in posterioribus duobus vocabulis, unde factum, ut alterum horum sit absorptum ab altero. Apud Gratium vers. 60. potest rescribi:

Imbiberint: tanto respondet longior usus,
Magnum opus, et tangi, nisi cura vincitur impar.

Vel, se spondet longior usus. Imbiberint fac, inquit, lina aestivos colores, h. e. probe maturescant: sic cutis imbibit solem. Breviter, ut passim assolet noster. Id opus, subjunxit, magni momenti est putandum, et nisi multa cura superatur, par est non tangi. Mirus, fateor, loquendi modus, impar tangi. Nec satis me hinc expedio. vers. 64. Aethera vidisse Grotium agnosco, Sed longius abit, quod reponit idem, matronasque, pro tum matres. Putabam aliquando Aetheraque matresque. Post succedere Tigrim, quod subsidere dixit Horatius in re simili. Epod. XVI. Juvet ut Tigres subsidere cervis. succelere enim quarto casu, Tacitus


page 289, image: s289

aliique jungunt, nisi et hîc subsidere tigrim malumus. nam et verbum cum hoc quoque casu jungitur. Gravi utero, postquam jam ex cane concepit, aut coivit cum cane. Rem tangit Plinius lib. VIII. cap. 40. De canibus, Etigribus eos Indi volunt concipi, et ob id in silvis coitus tempore alligant foeminas. Lustro minus potest ferri, quia de silvis jam praecessit. Possit etiam, Uteroque gravem succedere tigrim. ut Gravis sit incommodus, valde onerosus. Sic Graves Persas Horatius dixit. Hoc est imperio Romano graves. vers. 201. Nonacriam ex mea castigatione posuit, pro cane Arcadio. ut supra vers. 182. Athamania et Pherae, pro Phereis et Epirotis canibus. Nec difficultatis quicquam habet constructio O Creta, et O Sparta, par vestro vulgo Nonacria, sive Arcadia, alumnos suos, genus non vile, promittit: vulgum pro canibus, quomodo plebem pro apibus Maro, uti nos ex optimis Membranis in Georgicis restituimus, ubi plura ad rem. Hoc vult, canes Arcades bonitate et morum similitudine cum Cretensibus et Spartanis certare. Noster infra vers. 369. Inde emissa lues, et per contagia morbi Venere in vulgum. Ita illic Vlitius, at scripti, morbus; cur non morbus saevire in vulgum, vel, se serere. Ipso poematis initio scripti, quos inter Ambrosianus a me inspectus, meliusque profectu, non profecti. Quid si profecto. vers. 100. pro Maenalus auctor, putemus altor. ut apud Nasonem.

Idaque altrice relicla
Ignotis errare locis.

In Culice etiam Maronis pag. 12. videtur pari modo castigandum:

Phoebus erit nostri princeps et carminis auctor,
Te recinente lyra; sive altrix educat illum,
Alma Chimaeraeo Xanthus perfusa cruore.

Nam quam inepta illa [Gap desc: Greek words] in vulgatis, auctor, fautor? Deinde quid est liquor Chimaeraeus? Atqui in Lycia Chimaeram a Bellerophonte interfectam constat. Nos plura ad illum locum. Xanthus certe Lyciae oppidum, quomodo disertim longe vetustissimus Bembi codex. Qui Xanthi liquore reposuere, agi sunt opinati de flumine. Potest et auctor pro auctore natalium sumi. Sed alterum praestat. vers. 309. Est recte capis pro edit. Idque mihi quoque sic video annotatum in meo codice. vers. 247.

In partem praedae veniat comes, et sua norit
Praemia.

admisit in contextum Gronovianam Vlitius conjecturam, ante legebatur naris. possis non majore negotio, par est. Vers. 287. Vix oneri super illa suo, an super pro superest, et quid hoc? forte, vix suppar oneri illa suo, quod vocabulum et Nasoni in Tristibus et Senecae Hippolyti initio restitutum a me memini. Sed non dissimiliter paulo ante positum videri possit,

Quod magnos capiat motus magnisque super sit.

Plura poterant sublegi, nisi avocarer. Et jam inaniarum est plus satis. In Britannias si quid perlatum cupis, matura quod voles: transeunt enim et praeterfluunt opportunitates nonnunquam, priusquam sese ostentant. Vale, rerum jucundissime. Hagae Comitum CICICCLXXIV. XV. Septemb.


page 290, image: s290

EPISTOL A CCXV. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

A Butor nimis quam secure et confidenter te lectore, mi Graevi, dum ea chartis a me illinuntur aliud agente nonnunquam, quae ad maturum revocata mox examen mihimet ipsi sic improbantur, ut tibi magis haud possint. Adeo pleraque horum, quae proximis litteris sum complexus, ad Gratium observata, nunc damno juguloque. Sed de hisce alius erit dicendi locus. Amstelodamum ante hoc quatriduum profectus, ut sarcinis meis consulerem, ex Oeconoma mea cognovi, inspectas quidem abs illa villas suburbanas, sed tecum ob angustias temporis agi non potuisse. Postea quid factum sit, haudquaquam scio. Nam me postero die inde avocarunt privata negotia, illam sarcinae alio transferendae. Quod si ne nunc quidem te convenit super aedibus proscriptis, confici negotium erit necesse. Sarcinas enim ad Marsensem pagum secum nudius quartus avexit; quo salva omnia pervenisse jam nuntiavit Elzevirius. Quapropter est, ut confidam, Brounianas ab illa aedes esse occupatas, quod sic jussissem coram, cum ipsa nescio quas Praetoris pagani aedes videretur praeferre. Me negotium pecuniarium exercet hactenus, exercebitque proximo octiduo, ne illi aut consilio, aut alia ope nunc possim adesse. Interim hasce, quas vides, mittendas, quo destinantur, quaeso per tuos curato. Apud Nonium locus est Varronis ex Sexagesi, vocabulo proboscis, quem satis perplexum enodare sum coratus in Petronianis, ex occasione castigati apud illum loci de hystriculis. Hunc ita edidit Mercerus, cujus unam editionem habeo ad manus. Invenisse se, cum dormire coepisset tam glaber, quam Soerates, calvum esse factum ericium e pilis albis cum proboscide. Postrema satis evincunt locum esse subobscurum, qui de pube ephebo nescio cui repente enata agat. Sed cur Socrates glaber, quem non minus barbatum fuisse, quam Philosophos alios est in confesso. Deinde quid sibi volunt pili albi? scribebam, Invenisse se, cum dormire coepisset tam glaber, quam Socratis calva, esse factum ericium prae pili vallis, cum prohoscide. Socrates calvus, quia senex est mortuus. Vides Hystriculum describi, quem simili notione vocat. Ericium. Vallum pili, ut de simili Calydonio apud Nasonem, Setae Stantque velut vallum velut alta hastilia. possis et prae pilis falli, vel phalli. Et haec quidem hactenus, tu, cui sunt in promptu aliae Marcelli editiones, facile advertes, si quid ab hominibus eruditis, ac Criticorum natione ad hunc locum probabilius adducitur. Nam Mercerius tacet. Vale, rui Graevi, et me ama. Hagae Comitum CICICCLXXIV. XXII. Septemb.


page 291, image: s291

EPISTOLA CCXVI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

TUis prioribus respondissem dudum, nisi persuasum mihi fuisset te tuis sarcinis explicandis distringi. Nisi hoc mane alteras tuas accepissem, Maersenium me contulissem, spe tui optatissimi complexus. Nunc tibi narro, praeterito die Jovis, cum ad me venisset magister ludi Maersensis, meque docuisset instrumentum Musicum tuum perlatum eo die esse in villam Brounianam, me de illa decidisse statim cum quibus ea cura erat mandata, eamque conduxisse cum horto ad Kalendas Majas anni secuturi centum florenis. Minore summa non potui cum illis constituere, quamvis forte decem aut viginti Floreni potuissent recidi, si, antequam suppellex esset invecta, leges habitationis convenissent. Praetoris villa mihi cognita erat, sed ea non nisi in anni unius pluriumve spatium locatur. Tuas litteras curavi ad aedituum Maersensem. Plura volebam, in primis de loco Varronis ad Nonium, et aliquot Gratii. Sed interpellbar ab amicis. Gras pluribus tecum agam. Vale, meum decus. Trajecti a. d. XXIII. Septemb. CICICCLXXIV. Gregov. [Gap desc: Greek words] . Tabellas locationis proxime mittam.

EPISTOLA CCXVII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

HAbes hîc responsum ad tuas, quas pridie curandas a te accepi. Si quid porro illuc velis, fac mihi tradatur. Negotium argentarium ex sententia te confecisse spero, ut et quod cum tricone illo lentissimo, qui tot annos te habuit exercitum, tibi intercedit. Ad Nonii locum nihil annotatum est a viris doctis. excussi editiones, Gothofredi, Junii, Parisiensem anni MDXXCIII. eruditorum annorationibus et vaviis lectionibus ex manu exaratis codicibus excerptis instructam. In hoc tamen variarum lectionum libello notatur, pro calvum esse factum ericium legi, grillum esse factum ericium. Et sic hic locus in eadem editione descriptus est inserius in voce ericium, ubi itidem reperitur. Sed in Gothofredi et Junii: gallum esse factum ericium. Excerpta veteris Venetae, quae penes me sunt; galbum esse factum ericium. Praeterea [Gap desc: Greek words] e in omnibus editionibus in ericium omittitur, excepta Merceriana, et in Excerptis Venetis, in quibus corrupte: exitium e pilis albis. Calva, quod tu restituisti, certissimum habeo. Socrates enim calvus erat, ut et gemmae a Chifletio editae ostendunt,


page 292, image: s292

et Lucianus, apud quem calvities ei semel iterumque exprobratur. Pro pilis albis cum proboscide mallem: et pilis vallatam proboscidem. Plura vellem, in primis de Gratii locis; sed cum manum saepius admoverem scriptioni, alii aliique supervenerunt, qui me avocabant ab hac cura. Nunc tempus instat, quo tabellarii avolant. Praeterea expectabo, donec ex te intellexero, quasnam ex tuis conjecturis obelo configas. Ex Anglia narrant Marmora Arundelliana longe auctiom prodiisse. Uxor Amsterodamum contendit filias reductura domum. Sed majorem natu lecto affixit febricula, quac si ingravescit, mihi quoque illuc erit excurrendum. Vale, Vir Nobilissime et me ama. Trajecti Batavorum a. d. XXIV. Septemb. Gregor. CICICCLXXIV.

EPISTOLA CCXVIII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

NEgotium meum de villa suburbana quod tam gnaviter curasti, laudo diligentiam tuam et fidem, vir amicissime. Nunc in eo sum, ut ad Hollandos Boreales excurram Amstelodamensi via, tricones istos argentarios expugnaturus, si possum. Inde me conferam, puto, ad villam, ut omnia illic ex sententia mea ordinentur, idque transcurrendo tantum; quod necesse sit, uti me paucos dies denuo hîc sistam, ne liti diuturnae ac permolestae profligandae desim ipse; cum hereditatis quod herciscundum restat, me inter meumque adversarium ex decreto judicum, dividi nunc tandem oporteat, quamquam metuo, ne quid novae denuo figurae induat Proteus noster, quo me more solito frustretur. De Varronis loco conjecturam meam tibi non displicere laetor. De Socratis calva agnoscis Menippei Varronis Genium satyricum. Illud quoque de pili vallis proxime scriptam accedit lectionem. De Apro Calydonio locum Nasonis non dissimilem jam produxi; habe nunc et Ciceronis alterum, qui magis fortasse ad rem facit. Is exstat lib. I. De deorum natura: Munitae sunt palpebrae tanquam vallo pilorum. quod Apulejo est Horripilare. Fruticantem pilum Juvenalis dixit. Sed haec ad ipsum Petronium pluribus illustravi. de Gratii locis quid scripserim, non satis memini: nisi quod ista non videntur sollicitanda, lues et morbus venere in vulgum. Nec quicquam causae erat, cur Vlitius insuper habita membranarum fide, morbum in morbos mutaret. Tu mone, quaeso, me de singulis, haec enim in procinctu a me exarantur, ut integrum vix sit, intendere cogitationem ad ea, quae festinanti nuper excidebant. Interim ut me expedias in loco Petronii haerentem te rogo. Saepius monui in versibus operi satyrico passim interspersis vix quicquam sani apparere, quod vel ex istis abunde liquet Cap. CXXXVI.

Tales Herculea Stymphalidas arte coactas
Ad coelum fugisse reor, sanieque fluentes


page 293, image: s293

Harpyas, cum Phyneo maduere veneno
Fallaces epulae.

Scripti, peneque fluentes, Alterum ex conjectura nescio quorum in contextum Petronii malo exemplo irrepsit. quid si? Poenamque luentes Harpyjas? Sed quod praecipue me vexat, est Phitteum venenum, quod quale sit prorsus ignoro. Vale, optime, et jucundissime Amicorum. Lugd. Batav. CICICCLXXIV. XXV. Septemb.

EPISTOLA CCXIX. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUas in istas conjeci litteras cum accepissem heri, mihi inscriptas, non perlecto indice relevi. Sed culpam statim agnovi, et a lectione oculos averti, quod velim tibi persuasissimum sit. Meum enim non est cujuscunque, nedum amicorum negotia rimari, quae ad me non pertinent. et tibi, credo, mea fides et simplicitas satis est spectata. In Petronii [Gap desc: Greek words] poenasque luentes alii praecepere, ut variarum lectionum libellus testatum facit. Mox mallem:

Cum Phinei maduere veneno

Fallaces epulae. Videtur autem aliam de fugatis Harpyis narrationem secutus esse, quam quae in nostrorum Mythologorum monumentis habetur. Apud Gratium vers. 165. nondum possum animum inducere, ut herbam porrigam. Canis enim utero gravi, est quae jam concepit. Sed illa tum non appetit coitum tigridis, sed potius cum libidinis oestro percita fertur, ut impleat uterum. Quo magis hunc locum considero, tanto magis blanditur mihi conjectura illa, quae nuperius mihi ad te scribenti succurrebat:

Lustroque gravis succedere Tigris

Ausa canis.

Hyrcanae inquit canes rabiem petunt e sylvis, cum Tigribus mistae, quo coitus tempore sine noxa cum illis versantur. Tum et tigres in stabula veniunt, et impune canes in illarum lustra. Utrumque solus Gratius tradidit ex iis scriptoribus, quos injuria temporum nobis superstites reliquit. vers. 210. tuae correctioni applauderem, si non suos bis repeteretur sine ullo sensu. Vide an possit ferri, O Greta et Sparta par vestro vulgo Nonacria suos, suos alumnos, non vile genus promittit. Suos enim bis repetitum refertur ad Nonacriam et Spartam, si tuam sequimur emendationem. Suspicabar:

At vestrum non vile genus Nonacria, et acres
Sparta suos et Creta suos promittit alnmnos.

Aut, si malis:


page 294, image: s294

Ad nostras non vile genas Nonacria, et, acres,
Sparta suos, et Creta suos promittit alumnos.

Et non suo loco positum ut vers. 172. utinam. Post: et per contagia morbus recte tueris. placet quoque vers. 5. profecto. nisi profecti, sit postquam melius profecissent. Optime quoque vers. 100. reponis Maenalus altor. Nam quamvis auctor saepe sit parens, ut augere apud Lucretium pro generare, non tamen videtur monti convenire. In Culice Maroniano nihil certius est tua emendatione: Alma Chimaeraeo Xanthus perfusa cruore. Sed in iltrix nondum possum in tuam opinionem descendere, quia statim alma eadem Xanthus appellatur. Nec puto Virgilium scripsisse Alma altrix Xanthus. Nam almus aeque ab alendo ac altrix. vers. 309. est vidit quoque Barthius, immerito reprehensus a Vlitio. sequens versus laborat prava interpunctione, et aliis maculis, quas sic putabam posse purgari, si scribatur,

Tollit ni ratio et vitiis adeuntibus obstat.

Vers. 247. non male conjicis: et sua par est praemia. Sed nec Gronovii emendatio a ductu litterarum longe recedit.

Foros librarios Goyerus olim aliis addixit. Nunc alia quercus est excutienda. et tamen apei non nihil est, me tibi aliquid inventurum. Quellenburgius nondum domum rediit. Simul ac revertetur urgebo, ut domus reficiatur. Vale, decus praesidiumque nostrum. Trajecti a. d. II. Septemb. CICICCLXXIV. Gregor. Has litteras heri exaraveram: sed tempus mittendi effluxerat. Hodie ad me perfertur epistola Thevenothi, sed in qua nihil novi. Instat Varronem de Re Rustica deproperem. Ad quem si quid habes ex libris veteribus annotatum, te quaeso, ut mecum communices.

EPISTOLA CCXX. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

QUod alibi occupatus, litteras mihi inscriptas resignasti, in eo nihil omnino, mi Graevi, abs te est peccatum. Nam neque quicquam majoris rei complect ebantur, et si complexae essent, non tu is eras, quem ab arcanis meis secludam arceamque, cum nec Phoebus ipse mysteriis suis initiatum, et quidem pulcherrime intimeque, te noluerit, Musarum corculum. Obsidio Graviana anxium me vehementer habet. Quod negotium nisi ex sententia confectum propediem videmus, de libris meis in ordinem redigendis vix ausim cogitare. De pluteis tamen rem tibi curae sinito esse, quando Ryckiana, promissa hîc me sunt frustrata nolentem. Ego nunc totus sum in lite profliganda; ut frustra sis, qui edocumentum nonnihil observationis litterariae a me promittas tibi. Alio enim mentem habeo divisam. quod facile persuadebunt tibi, ut credas, futilissima illa, quae bis ter proxime chartis illinebam. Ea


page 294, image: s295

propter differenda sunt id genus animadversa, dum otio majore perpendi curatius a memet ipso poffint. In Petronii loco cum Phineum Venenum nullius sit rei, cogitabam somnians, si quid forte librarius inscitus dedisset olim Veleno, unde Venenum esset subnatum. Atqui a ductu litterarum non abibit longe, si reponimus cum Phineam pavere Celaeno Fallaces epulae. Fallaces epulae, quae Phineos ori subducebantur ab Harpyis. Scis illud Propertianum,

Fallax Tantaleo corripere ore liquor.

Phinei trisyllabum, et quidem media producta, non admitto, nisi adjectivum. Aliud agebam quando ad Cretam et Spartam Nonacriam dirigi Gratianam allocutionem nuper perscribebam. Sed de his alibi erit dicendi locus. Nunc urget discessum tabellarius. De filioli tui valetudine miror, nil abs te esse additum. Vale. Hagae Comitum CICICCLXXIV. V. Octobris.

EPISTOLA CCXXI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

IStae litterae, quas nunc mitto, heri mihi sunt redditae: tuas recte curavi. Obsidionis Gravianae exitus me quoque miris modis sollicitum habet, praesertim coelo hoc pluvio. Praeterea circumsessis subsidio dicitur missa non exigua manus esse. Sane non auctor tibi sim componendae suppellectilis librariae, antequam de hujus negotii eventu simus certi. De pluteis res mihi erit curae. Sed nondum potui quicquam expiscari. Quellenburgius nondum rediit domum. Ipse tamen aedium dominus nunc dicitur venisse, et in domo, quae tuae proxima est, subsidere. Mathisius caussarum patronus, quem heri in Quellenburgii aedibus inveni, exeursurus est ab Brounium. Is a me rogatus fidem dedit se tuo nomine Brounium moniturum, ut rectum reficiendum curet, et si quae alia vitium fecerant, aut corrupta sunt a Gallis. In Petronio perplacet tua emendatio, cum Phineam pavere Celaeno. In Gratio vers. 413.

At si deformi lacerum dulcedine corpus
Persequitur scabies, langi via pessima lethi.

Quae ista dulcedo scabiei? Mihi videtur legendum: lacerum porrigine corpus. Juvenalis Sat. VI.

grex totus in agris
Unius scabie cadit, et porrigine porci.

Plura de hac voce notavi ad Justini XXXVI. cap. 2. Columclla lib. VII. cap. 5. de eadem re, de qua Gratius: Nam subest aspera cutis ac velut quaedam porrigo. sic legendum, vulgo, prurigo. Excerpta codicis veteris Columellae, cum in tuas inciderint manus, rogo ut mecum communices. Scopionum quoque velim memineris, ubi a litis molestissimae calumniis tibi licebit respirare. Quando


page 296, image: s296

ea tandem finietur? Nicolaus noster convaluit, et uxor filiolas firmas domum reduxit, quae tibi plurimam adscribit salutem. Vale, Heinsi Nobilissime, et me ama. Trajecti Batavorum ad. XXVII. Septemb. CICICCLXXIV. Dionyf.

EPISTOLA CCXXII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

MIre equidem officiosus es, qui litteras ultro citroque tibi concreditas, tam diligenter curas, mi Graevi. Auguror hujus incommodi finem propediem fore; certe dies lunae proximus Amstelodamum me evocat, quando et ad villam fortassis excurram. Te tamen non videbo, nisi defunctus in solidum omnibus molestiis, quae hîc mihi incumbunt admodum Trequentes. In Petronii loco male adfecto non displicere, quae conjectura ductus annotabam, est, ut gaudeam. Phinea Caeleno videtur dicta, quando Pallas Caesariana apud Martialem, Alcmaeoniae Furiae apud Propertium et mille talia. De veneno Phineo nugae sunt, nisi ita dictam volumus merdam, quam Phinei epulis aspergebant harpyae. Fabulam hanc inter alios eleganter nobis dedere descriptam Apollonius Rhodius, et Valerius Flaccus. De dulcedine videor observasse, ita porriginem aut scabiem nonnunquam dictam, ex nescio quo Scholiasta Juvenalis opinor, Quare sustineamus praestat, dum dubitandi locus relinquitur. Porriginem in Columella etiam vetusta agnoscunt exemplaria. apud Propertium. lib. 3. Eleg. V.

Illum turgentis ranae portenta rubetae,
Et lecta ex sectis anguibus ossa trabunt.

Lanpuet prior versus ob concursum tot spondaeorum. Praeterea rana rubeta nihil poeticum sapit, nam ranam subintelligi malunt Poetae, quam exprimi ac nominari, quoties rubetae meminerunt. Error est inveteratus haud dubie; sed tamen Propertium dedisse nobis opinor, turgentis sanie portenta rubetae. Sic et saniem serpentibus passim dant poetae, hoc est, venenum. Pentametrum quoque ut corruptum censeam, mira facit codicum discrepantia. Ex factis Cod. Modii. exectis, exactis, exsatis, alii. Unus etiam leta pro lecta. putabam aliquando.

Et letta a seris ignibus ossa trahunt.

Seri et extremi ignes, pro rogali igne, passim Poetis, sagas autem ossa e bustis legisse in adminiculum artis, quis nescit? Sequentia confirmant, in quibus et malim,

Vinctaque funestae lanea vitta pyrae.

Aras et rogos vitta liciisque solitos circumdari, nil opus, ut fuse demonstrem ac doctum doceam. Possis etiam. Et secta e foetis anguibus exta. Nam Scaligeri vetustus codex


page 297, image: s297

pro diversa lectione, exta Ovid. Extaque fumosis secta dedere focis. ib. IV. Eleg. I. vers. 79.

Me creat Archytae soboles Babylonius Horos:
Horos et a proavo ducta Conone domus.

Scripti plerique et editiones primae Horon in pentametro, et sane repetitio hîc prorsus videtur intempestiva ac subfrigida. Quid si refingimus,

Me creat Archytae soboles Babylonius Horos.
Heroum a proavo ducta Conone domus.

tum, Di mihi sunt testes non degenerasse propinquos, non propinquis, cum optimo codice Neapolitano. vera lectio est, Horon at; at Horon creat domus a Canone ducta. Haec sunt, quae hodie mihi venere in mentem. e catalogo Zyliano paucos enotavi libros, ut vides, quos comparatos velim, sed salubriter per fidum hominem, quem nosti. Nam tibi esse alia, quae agas utilius, haud ignoro. Vale, mi optime. Hagae Comitum CICICCLXXIV. VIII. Octobris. De Nicolao tuo me beasti. Omitto igitur male ominari, et antiquum illud occentare, O puer, ut sis vitalis metuo.

EPISTOLA CCXXIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

TUaene mihi litterae ultro citroque curandae incommodum afferant, quibus visis omnis malorum, quae nobis in hac vitae perturbatione objiciuntur, sensus sopitur? Quae enim a te veniunt, nisi [Gap desc: Greek words] scriptae, ac multa doctrina refertae? quanta in illis amoris perspecti mihi quidem, sed tamen dulcis et optati, significatio. Sed etsi ninil eorum in tuis litteris esset, quae tanta illarum cupiditate nos incendunt, ut expleri nunquam possit, tanta tamen tua sunt in me merita, ut nullis studiis ac officiis ea possim unquam assequi. Itaque dudum mihi in te colendo constitui eam religionem, qua patriam aut parentes prosequimur; quam sane violem, nisi, ubicunque se dat occasio, testatum faciam tuas res omnes mihi magis curae esse, quam mihi meae sunt. Ex forensibus molestiis spero te tandem emersurum, oc judicum patientiam expugnaturam adversarii incredibilem importunitatem. In loco Propertii lib. III. El. 4. vers. 27. tua emendatio perplaeet:

Illum turgentis sanie portenta rubetae
Et secta e foetis anguibus exta trahunt.

Quamvis et ossa ferri possit. Certissimum quoque est lib. IV. El. I.

Horon at a proavo ducta Conone domus.

Horon editio Gebhardi legit. probo quoque non degenerasse propinquos: Sed in Eleg. 4. lib. 3.

Cinctaque funesto lanea vitta viro


page 298, image: s298

non mutem, sed cum Scaligero interpreter [Gap desc: Greek words] . Omnia enim feralia sagarum instrumentum est. Vittis vero mortuos fuisse involutos et saccrae litterae et [Gap desc: Greek words] docent. Dulcedinem pro scabie poni si mihi ostenderis, et quae olim de Scopionibus promisisti, laetabor, et hoc quoque in accepti tabulas referam. Pro tuis pulcherrimis et ingeniosissimis emendationibus, en tibi leves quasdam et non magnae rei. Apud Florum lib. IV. cap. 2. in recentioribus legitur libris: At Mariana quidem Cinnanaque rabies intra Urbem praeluserat, quasi experiretur. Editiones vetustiores: intra Urbem se praecluserat, quasi experiretur: Scribo: intra Urbem proluserat, quasi se experiretur. Mox omnes editi: si locum et spatium ubi commissum est, intra Italiam; inde se in Galliam Hispaniamque deflexit. Hîc ubi expungendum censeo, quod ex praecedentium syllabarum repetitione natum, ac sic interpungendum. Si locum et spatium; commissum est intra Italiam; inde se in Galliam deflexit. Non longe post: Hic dolor transversum egit. Alii: Hinc dolor transversum egit. Scribendum: Hunc dolor transversum egit, nimirum Pompejum. Cum hodie scholam haberem de tectoriis veterum, et hunc quoque locum Persii exponerem pictae tectoria linguae, succurrebat mihi scribendum, fictae tectoria linguae. Ficta lingua et ficti homines qui dicantur Latinis tu non es docendus. Quid autem picta lingua sibi vellet non exputabam. Sed quoniam tectoria Persius usurpaverat, eis quoque pictam linguam convenire crediderunt interpolatores Cum litterae tuae mihi traderentur, minores libri in auctione Zyliana venditi erunt. Drusius in Jobum et Prophetas minores triginta obolis, et totidem Buxtorfii historicae dissertationes de Arca foederis; viginti octo vero Saxonis Grammatici historia tibi est comparata. Vale, meum decus. Trajecti Kal. Octob. CICICCLXXIV. Dionys. Gravae obsidio nunc magis fervebit, ut in ejus potiundae spem adducamur, propter adventum Serenissimi Principis Arausionensis, et cohortes, quas secum adduxit. Pluteos spero me tibi praestinaturum non paucos. Petrus Elzevirius omnes tabernae suae libros praeconi subjiciet, cum ipsis foris. Sed de his proxime certiora.

EPISTOLA CCXXIV. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio Ultrajectum.

MOdo Florentia litterae perferuntur ad nos, quae docent Jacobum Gronovium jam inde profectum esse, addidisse sese illi comitem Rulaeum, quos expectare jubemur ante Kalendas Decembris, litteratis haud dubie spolüs veterum Bibliothecarum magis, quam aere instructos. Ego, mi Graevi, Amstelodamum cogito cis biduum, atque inde in provinciam vestram, ut Pluteos ac foros bibliothecae disponendos locem, quanta potero festinatione. Interest mea enim, ut rebus in foro compositis, et si quid praeterea rationum cum Proceribus nostris subducendum restat, otio me tradam, ac privatis in


page 299, image: s299

sinu Musarum lucubrationibus, post devoratas incredibiles molestias, quas debeo malignitati perquam iniquae horum, qui et consultos aequi et adfines meos sese jactitant, sed falso. In Propertii loco lib. XI. Eleg. 5. nondum persuadeor, ut accedam illorum sententiae, qui virum funestum pro cadavere capiunt, etsi commentatores nunc quidem non sunt ad manus: Funestae domus et ferales, in qua mortui lugentur. Funestus vir qui uxorem effert. Sed ut vir funestus pro ipso mortuo capiatur, nescio an Latinitatis permittat ratio: et ut permittat, quid opus est viro? Nihil enim, puto, intererat, ad exercendas artes Magicas, utrum vitta detraheretur foeminae mortuae, an mortuo viro; deinde ut haec missa faciamus, vitta non cingebatur viro; sed vir cingebatur vitta: ut non videam, quomodo vitta cincta viro hîc commode satis possit admitti. Codex certe meus, non e pessimis, habet, Junctaque. Quare nondum prioris poenitet conjecturae, aut, si quid immutandum, scripserim,

Vinctaque funesto lanea vitta toro.

Idque verius nunc opinor. Funestus torus est lectus funebris. Apud Nasonem in vetustis exemplaribus millies viros et toros alternis confundi videas. Etiam apud ipsum Propertium non semel. lib. IV. Eleg. 1. vers. 75.

Accersis lacrimis cantus, aversus Apollo;
Poscis ab invita verba pigenda lyra.

Nihil variant scripti in loco mendosissimo: nisi quod Vossianus, Poscit et invita. Tum priore versu Scaligeri codex, accersis lacrinis charites. Sed exaratum antiquis fuisse, Accersis Charitis cantus. Cantus pro cantas et vers. 11. in Longobardica scriptum passim confunditur. Charitis pro Charisin: legendus igitur totus locus,

Aversis Charisin cantas: aversus Apollo
Poscitur invita verba pigendalyra.

Degenerasse propinquos scripti veteres paene omnes exhibent. Et sic loquebantur illo aevo, quod et Nasonis Membranae faciunt testatum. In Floro et Persio quae castigas, omnia se commendant mîhi. Flori locum sic tentabam olim, intra urbem proluserat, qua se experiretur. De dulcedine et Scopione cogitabo. Hesterno die Hyginus Schefferi Hamburgo ad me est allatus, quem vir optimus, ut video, non sine rubore mihi inscriptum ivit. Ob libros in auctione nupera comparatos mihi plurimum te amo. Hoc officio et me simul demeruisti et Falconerium. De Petri Elzevirii libris venalibus, videri poterit suo tempore, si quid illa in merce frugis haud contemnendae sese offeret. Hodie nuntius est apud nos perlatus de ingenti praelio, Germanos inter vestros et Gallos Argentinam prope commisso: et quanquam rumor Gallis ominatur male, tamen alios expectandos tabellarios reor, qui eventum pugnae omnem nos certius edoceant. Vale, Graevi jucundissime. Hagae Comitum CICICCLXXIV. XII. Octobris.


page 300, image: s300

EPISTOLA CCXXV. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

HEri sub vespertinum tempus in hanc villam perveni. Sed plane festinus, et sic, ut inde mane crastino Hagam denuo sum recursurus, Si tamen valetudo, quam nutantem lubricamque nunc experior, huic proposito satis respondebit. Permolestum est cetera, conspectu tuo, in tanta utriusque nostrum vicinia, non posse me frui. Sed quicquid est hujus incommodi, tempestas hiberna, quod licet augurari, abunde mox pensabat. Libros apud te pridem depositos non sine plurima molestia tua, ut tandem auferat, ancillam nunc ecce mitto, cui permittantur huc deferendi licet. Vale, mi Graevi, cum conjuge lectissima, et ceteris amicis. Vredenhoevii CICICCLXXIV. XVII Octobris.

EPISTOLA CCXXVI. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

ANte meam e villa profectionem grates debebam egisse haud perfunctorias, pro libris tum ad me tam diligenter curatis, sed praecipitatus abitus vix permisit, ut officii partes explerem, mi Graevi. Interim mandavi meis ut, quod in Zyliana debetur auctione, expungant quamprimum, tum ut de pluteis ac foris Elzevirianis rem curent diligenter. Quod si vix fiat, ut venales illi ante Kalendas Novembres Julianas proponentur, inspici interea temporis, quod malim, a memet ipso poterunt ante emptionem: sub illud enim tempus, ad villam redire statui. Sin res procrastinationem non fert, monendi erunt tempestive mei, ut venditione pluteorum se praesentes sistant, cum venum exponentur, indicem librorum venalium si quem apud vos nancisceris, ejus copiam ut facias mihi, vehementer te rogo. Vale, mi Graevi suavissime, cum tuis omnibus. Hagae Comitum CICICCLXXIV. XXV. Octobris Gregor.


page 301, image: s301

EPISTOLA CCXXVII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

QUas tu mihi gratias debeas sane ignoro. Sacer est et intestabilis, qui suae fidei credita, etiam peregrinorum, nedum tanti amici, non servat aeque ac sua. Id equidem doleo te adversa valetudine conflictatum esse, ac tui videndi facultatem mihi fortunam invidisse. Hoc tamen solatio est te nunc confirmatum (sic me jubent augurari tuae novissimae, in quibus nullam valetudinis mentionem facis) brevi reversurum esse in vicinam villam, et longiore suavissimae consuetudinis tuae usura hanc jacturam pensaturum. Grava dedita licet tibi nunc tuto tuam explicare suppellectilem Musicam, praesertim ubi res forenses fuerint ex sententia compositae. Spero calumniarum omnes sinus tandem excussos esse, ut optati otii copiam in Musarum contubernio sis hac hyeme habiturus. Elzevirianam auctionem non est ut expectes in pluteis emendis. Illi jam veneunt, et primo licitatori addicentur. Non tamen emtorem invenient facile in tantis angustiis pecuniae. Si cui tuorum mandaveris has partes illos comparandi, dabimus operam ut salubriter tibi vindicentur. Indices librorum ut ad te mittantur, si qui prodibunt, mihi erit curae. Ante hos tres dies me invisit Caroli Frisii filius, cujus soror ingenii et eruditionis laude floret. Ille ducit ordines inter nostros. Hodie summo mane vidi Nobilem Holsatum, qui ante menses aliquot Lutetia venerat huc nos salutatum. Nunc eo remigrat comitem secum abducens Konings-marckii filium, illius, qui in Bonnensi obsidione cecidit. Sed ante Gravam excurrendum sibi statuit. Cis paucos dies revertetur. Tum ad vos contendet tui in primis videndi caussa, et ut a te auferat filiae Tanaquilli Fabri [Gap desc: Greek words] , quae ad Dictyn Cretensem emendandum ex antiquis codicibus excerpsisti. Proximo die Jovis, aut summum Veneris erit praesto, si te Hagae invenerit. Sin, in villa tibi occurret, quod ex me se sperat intellecturum, ubi fuerit ad nos reversurus. Is mihi narravit Meibomium nunc in Anglia degere, tentaturum num illi genti suas possit vendere triremes, cum nostrorum stupor tantum bonum non intellligat. Apud Propertium lib. III. El. 5. manum do, et huic conjecturae tuae.

Vinctaque funesto lanea vitta toro.

Applaudo. Rectissime animadvertisti funestum virum pro mortuo adversari recte Latine loquentium consuetudini. Arridet quoque mirifice lib. IV. El. 1.

Aversis Charisin cantas: aversus Apollo
Poscitur invita verba pigenda lyra.

Cantas firmat Palatinus posterior. Prior vero corrupte cartas. et Commelini codex: Accersis lacrymis Charitas. Beroaldus volebat: Adversis Musis cantas. In


page 302, image: s302

secundo tamen versu posset etiam rescribi: Poscis et invita verba pigenda lyra. In eodem poetae lib. I. El. 20. scribitur in vulgatis:

Hunc tu sive leges umbrosae flumina silvae.

et quae sequuntur dein:

Nympharum cupida semper defende rapina.

Nonnulli libri cupidas rapinas. legendum censeo:

Huic tu, sive leges umbrosae flumina silvae.
Nympharum cupidas semper defende rapinas.

Ut apud Virgilium:

Solst itium pecori defendite.

Mox vers. 27. mallem:

Oscula suspensis instabant carpere pennis,

Vulgo palmis inscite. In versu 29. haeret mihi aqua. Cogitabam quidem:

Ille sed extremum intendens subducitur illis,
Et volucrum ramo submovet insidias.

Sed mihi non satisfacio. Tuum responsum expecto. Hyginum Schefferi nondum vidi. Spero fore, ut propediem ad nos perferatur. Aveo enim illum evolvere. [Gap desc: Greek words] Origenis libellos, quos [Gap desc: Greek words] Basileae publicavit, credo jam te legisse. Gallos in Germania pedem referre retro, instantibus Caesarianis cum foederatorum auxiliaribus copiis, ad nos perfertur. Vale, Princeps Amicorum et ingeniorum. Trajecti ad Rhenum XVIII. Octobris CICICCLXXIV. Dionys. Trelschius noster tibi salutem dicit plurimam.

EPISTOLA CCXXVIII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

CUm per se longe mihi semper sint gratissimae tuae epistolae, tum nunquam non aut nuntii aliquid amoenioris, aut eruditae disquisitionis secum trahunt, mi Graevi, quo pretium earum non sit unum, ac numerosa me adficiunt oblectatione. Malim equidem has elegantias ex ipso fonte, hoc est, e tuo praesentis ore a me hauriri, sed adeo accrescunt aliae ex aliis superveniuntque nolenti forenses tricae, ut quando sim futurus meus, cum velim unice, ne spe quidem satis possim adsequi, aut voto praesumere. Accedit aliud oneris ac molestiae a valetudine, quae in ipso nuper itinere perfidum plane in modum me aggressa, nondum penitus intermittit. De pluteis Elzevirianis fortassis coram videbo, quando lentum id est negotium. Caroli Frisii filium, quem militare sub signis foederatorum Belgarum asseveras, conciliatum mihi velim, vel propter patruum, quem a teneris amo et observo, parenti meo longe carissimum, et virum profecto insignem. De Funesto toro sententiam meam tuo approbari calculo est cur laeter. Tum alterum illud, aversis Charisin cantare. Elegia fabulam


page 303, image: s303

Hylae complexa lib. I. 20. jam puto in observationibus Gronovius occupavit monere scribendum, Huic defende cupidas rapinas. Sed, et Silae umbrosae, non silvae, illic castigandum, nisi id ab aliis jam monitum. vers. 27.

Oscula suspensis instabant carpere pennis.

Gujetus quoque corrigebat. At ego nil temere immutarim. Vix enim oscula sumuntur, nisi addito amplexu, Apud hunc ipsum libri I. Eleg. 111.

Osculaque admota sumere carpta manu.

Ita enim locum longe vexatissimum puto esse constituendum. Aliter amicus noster Observat lib. IV. cap. 6. Posses et, sumere rapta. Sed et apud Nasonem: Non super incubui, non oscula frigida carpsi. Si velis referre ad jactationem basiorum, quod fiebat ori admota manu, ut in theatris, longius id a vero fortassis abeat. vers. 29. locus mire me vexavit aliquando, sed nil proximius vero potui eruere, quam quod hîc propano,

Ille, sed extrema pendentes ludit in ala,
Et volucres ramo submovet insidias.

Volucres insidias posuit pro fratrum volucrium insidias. Hylas sub arboris propinquae ramos se recipiebat, ut tutus esset ab insidiatorum volucrium osculis, quos ita ludebat. Pendere in ala, ut pendere in novacula apud Phaedrum. Amiciri in alis apud Nasonem Metam. v. vers. 546.

Ille sibi ablatus fulvis amicitur in alis.

Sed de his alibi plura. Nunc pendent extremis in alis, quibus Palmas suspensas paulo ante videmus datas, mox scribendum,

Jam Pandioniae cessant genus Orithyiae,

vel certe, cessit. Quod est in Modiano Codice. Cessant tamen malim, quia agitur de duobus. Jam cessant instare. genus, pro liberis. Ita frequenter Maro; Plura erant, sed jam sum nimius. Hanc elegiam ex professo emendare sunt aggressi, ut scis, Lipsius, Rutgersius, Gronovius, sed ingens spicilegium messores optimi nobis reliquere. Trelschium et caeteros amicos plurimum jubeo salvere. Vale. Hagac Comitum CICICCLXXIV. XXX. Octobris.

EPISTOLA CCXXIX. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

EN tibi responsum, ad quas heri a te accepi. Mihi non licet esse tam beato, ut quod tuis acceptissimis debeo responsum, possim expedire. Accinctus enim itineri Amsterodamensi vix haec tria verba effundendi otium habeo. Cis duos tresve dies videbis Walterum, juvenem egregium, Rectorem morumComitis Konigs-marckii, per Angliam Parisios contendentem, cui fasciculum ad Ducem Montoserium commisi, et nonnullos amicos. Ejus fidei et tu tuto eredes, si quid curatum volueris. Vale, Heinsi Nobilissime et tuam cura


page 304, image: s304

valetudinem diligenter, ut propediem te hîc salvum complectamur et incolumem. Trajecti ad Rhenum a. d. XXII. Octobris CICICCLXXIV. Dionys.

EPISTOLA CCXXX. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

ADfuit hodie ipso mane mihi Walterus tuus, quem haud temere laudabas, mi Graevi, adeo mihi visus est, non modo omnes tuae commendationis numeros implere, sed multo plus praestare, quam aut tu pollicebaris, aut ego exspectabam. Quando in suburbanum vestrum hinc emigraturus sum, non tibi potest minus exploratum esse, quam est mihi. Triconem certe meum, nullis conviciis, nullis pipulis, quîs palam hîc a me differtur per circulos, excitare possum, ut aut sui obliviscatur, aut meminerit mei. Tam lente haec sanguisuga visceribus meis inhaeret, ut obsurdescat plane ad omnes rumoris sinistri strepitus, omnemque senum severiorum, atque adeo ipsorum judicum, criminationem assis aestimet unius. Rogo has solemnem in modum perferendas cures, quo destinantur: tum amicos communes ut salutare a me ne graveris. Hagae Comitum CICICCLXXIV. VIII. Novembris. Senecio Junius, oblata sua a vobis negligi et transmitti silentio, ut mihi visus est non semel, fert perquam indigne, et stomachatur. Ad Amstelodamenses itaque ibitur, quando videt sua munera obtrudi vobis haud posse. Tu vero, mi Graevi, ad Meursianas trium Insularum antiquitates quando praefaberis?

EPISTOLA CCXXXI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

NAE tu homo es infelix, cui conflictandum est cum ingenio tali, cujus frons obduruit ad judicum minas, et aures obsorduerunt ad omnium criminationes, ut non nisi legibus possit expugnari et cogi ad officium faciendum. Sed spero tandem consumtum esse, quicquid calumniarum in foecundo litium pectore reconditum latuit, et propediem tibi optati otii, nobis tuae perquam desideratae consuetudinis, copiam futuram in vicino secessu. Litteras tuas illico curavi per nautas Amsterodamenses. Nam die Veneris nulli ex vicinis pagis ad nos veniunt. De locis Propertii propediem pluribus agam. Nunc in antecessum. In omnibus, quae notasti in litteris novissimis, videris rem acu tetigisse, nisi quod nondum videam, quid sit pendere in extrema ala. Pendere in ala venuste dicitur et pereleganter, ut pendere in novacula; sed pendere in extrema


page 305, image: s305

ala non capio. Sed de his alias. Nunc mihi properandum. Pridie vidi Cuperum nostrum, qui secum perferebat [Gap desc: Greek words] Homeri eleganter illustratam, ut et explicationem icunculae antiquae, quae visitur in Musaeo [Gap desc: Greek words] Smetii Neomagensis. Uterque liber offeretur Amsterodamensibus bibliopolis edendus. Mihi quoque reliquit perlegendos Observationum libros duos ineditos bonae frugis plenos, in quibus multa numismata antiqua, et in primis rem vestiariam Romanorum luce perfundit clarissima. In tuum quoque veniet complexum brevi. Lutetia litteras habui a Justello, quae nuntiant Glossaria Labbaei nondum esse detexta negligentia bibliopolae. Bochardi quaedam opuscula postuma esse editioni parata, sed Stephanum Monachium, cui mandata sit cura illorum, in vinculis esse, quod credatur auctor fuisse virgini nostrorum sacrorum, ut fuga sibi consuleret, ne a parente, qui sacramentum mutaverat, elocaretur sponso Romanensium caerimoniis addicto, aut saltem consiliorum particeps. Ejus vicem dolent quicquid in Gallia est eruditorum. Adnectit, aegre illum Ecclesias Gallicanas dimissuras, ut Lugdunensem provinciam suscipiat ornandam, quamvis libertati fuerit redditus. Lutetiae prodire librum de numismatis antiquis, a viro conscriptum peritissimo harum artium: ut et vitas Episcoporum Aurelianensium, dissertationem de Trisagii origine, epistolas Paulli Servitae, de progressu, et cultu virginis Mariae in Ecclesia, vitas Basilii, et Gregorii Nyssenii et Savanarolae, narrationem rerum a Chanuto in Suecia gestarum. Ad Junium ut hac hebdomade scribatur operam dabo. Quaeso te, ut hunc fasciculum tradendum cures Waltero, si vobiscum etiam nunc est. Sin jam discessit, fac ut ad me per nautas vestros referatur. Vale, Heinsi Nobilissime, et me ama. Trajecti Batavorum postrid. Kal. Novemb. CICICCLXXIV. Dionys. Si videris Hugenios Patrem et filium, quaeso ut eis salutem dicas officiosissimam meis verbis. Ad filium brevi litteras dabo. Huetius veritatem religionis Christianae novis fertur argumentis tueri, et nunc totus in his meditationibus esse, de quibus praeclara sibi spondeant, quicunque viri ingenium et doctrinam perspectam habeant.

EPISTOLA CCXXXII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

PRo magno rei litterariae thesauro fuerunt mihi litterae tuae, affatim agentes, mi Graevi, de iis, quae luci parantur nunc in Galliis opera praestantium virorum. Cum odia alternis detumescant magis ac magis, fore praevideo, ut liberior in posterum locus detur litterario commercio, quanquam ipsam ego pacem restitutam solidum in modum videre malim. Jam ante hoc triennium a Bigotio sum edoctus, Carcarium occupari in regiis numismatis publici juris faciendis, idque ipsum Spanhemius post mihi affirmavit, ut id fortasse sit


page 306, image: s306

epus, de quo Justellus proxime agebat. Sin ille alium designavit Commentarium hujus argumenti, fateor auctorem mihi esse ignotum. quod tuum erit explorare, quando rescribes. De Glossariis Labbaeanis bilem mihi incitavit lentissimus typographus, et expectationi nostrae tot jam annos nequiter profecto nimis illudens; cum opus illud diutius non premi, publicae utilitatis multum intersit. Quapropter et illa in lucem prolata gestio videre, quae plurimo sane cum labore Franciscus Junius hinc inde e Bibliothecis priscis collegit. Nam quamquam ea potissimum conducunt linguis Francicae atque Anglo Saxonicae, aliisque id genus barbaris illustrandis, erui tamen horum adminiculo posse vocabula Latina non pauca, quae vulgaribus in Lexicis desiderantur, hactenus habeo persuasum, ut credam. Recte fecerit itaque, ac praeclare consuluerit Bootius amplissimus, si senem extrema jam cogitantem exhortetur, ut aut proferat in lucem, quae hujus argumenti in unum congessit complura, aut, si id morte praeventus haudquaquam effectum dare poterit, lucubrationibus hisce per legatum prospiciat, ne dispergantur intercidantque multo rei litterariae cum dispendio. Jam memini significare, adhibitum me et Conradum Burchium, hunc, inquam, qui foederatis Belgis est a publico aerario, in consilium a sene nostro, super scriniis suis, quae cum ille Amstelodamensi Bibliothecae asserenda suaserit, ego, ut ad vos iretur, auctor fueram, jamque pervenissent, quod volebat Burchius, et id cunctatione vestra; nisi ego persuasissem hodie, animum fluctuantem sustineret adhuc in dies pauculos vir optimus, dum a vobis litterae adessent, unde constaret, et me officio functum esse, nec vos fastidire oblata. Tu igitur etiam atque etiam vide, quid vobis hîc sit faciendum. Quas ad Walterum missas voluisti, eae utinam tempestivius fuissent mihi traditae: etenim dominico die hinc Roterodamum discessit, ubi tamen nudius tertius etiamnum haerebat. Si discessisse illum inde cognovero, operam dabo, ut fasciculus ad te revertatur. Apud Propertium in extrema ala pendere sic capiebam, ut extremam alam posuerit pro parte extrema alae ac corpori vicina. Id si durius videtur tibi, aliud quid excogitandum erit. Extentam alam fortassis dederit Propertius. Sed hoc in transcursu. Neque enim libri nunc sunt ad manum, quos ad unum omnes nudius tertius ego hinc in villam curavi deferendos. Quaesivit me heri Cuperus, sed frustra, cum domo prodiissem, crastino, ut ferunt, die huc rediturus, relictam interim meis in aedibus [Gap desc: Greek words] Homericam oculis usurpo plurima cum oblectatione, tam multa ibi occurrunt arcanae eruditionis specimina. Zeelhemius, quîcum sermones modo de te serebam, plurima salute te impertit. Vale, Flos Amicorum. Hagae Comitum CICICCLXXIV. XVI. Novemb. Super litteris curandis denuo molestiam tibi exhibere cogor perquam invitus. Nescio significarim Octavium Falconerium Bruxellis in Patriam profectum. Ichnographiam Romae veteris misit quidem jam ad me per bibliopolam nescio quem, sed nondum huc perlatam.


page 307, image: s307

EPISTOLA CCXXXIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

VIx haec tria verba mihi licet expedire, et quia mihi partes parentandi Diemerbroeckio, qui fatis concessit, sunt impositae, et quia subinde veniunt amici, quorum consuetudine et sermonibus mihi gratissimis avocor a negotiis, quae instant. Hanc diem dedi doctissimo Cupero. Modo vidi Gronovium ex Italia reducem, opimis Laurentianae bibliothecae spoliis onustum. Plerosque Graecos historiarum conditores cum veterrimis codicibus composuit, quorum subsidio non modo loca corrupta plurima correxit, sed et lacunas editionum insignes sarcit et complet. Manethonem, Graecum poetam antiquum, qui Ptolemaeorum tempore vixit, descripsit. Tacitum cum membranis, quibus usus Pichena, contulit accuratissime. Sed de his aliisque pluribus agemus, cum tui desideratissimi complexus copia nobis fiet. Habes hîc litteras Bootii viri consularis ad Franciscum Junium, quibus fidem dat lucubrationes ejus sancte hîc custoditum iri, et lucem visuras, ut jusserit. Ad quod officium meam quoque operam defero. Quod studium navavi postumis Rubenii operibus, id ejus quoque curis praeclaris me praestiturum in me recipio. Quaeso ut virum venerandum meo nomine salutes peramanter et perquam officiose. Miror te de tuis litteris curandis esse tam sollicitum, cum nulla re magis laetor, quam si tibi probare possim observantiam. Hoc vero quantillum est, quod curari jubes? Fac periculum, si me amas. Quicquid mihi mandaveris pro mea copia et facultate tibi curatum dabo. Vale, meum decus et praesidium. [Gap desc: Greek words] Trajecti Batavorum XI. Novemb. CICICCLXXIV. Dionys.

EPISTOLA CCXXXIV. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

LItteras tuas, quae serius huc erant perlatae, quam ut Waltero in Galliam abeunti tradi potuerint, a Kellero accepisse jam debes, mi Graevi. Eas certe ille ad te perferendas suscepit, propediem huc recursurus, ut spero. De te, diu est, quod nihil omnino nuntiorum ad nos pervenit. Nam ad ultimas tuas rescripsi pridem, quibus quod super addam nihil nunc est in promtu. A Mathematico Sarmata ecce alias hîc litteras, quae hominibus apud vos horum studiorum peritis exhibeantur licet, ac deinceps una cum prioribus,


page 308, image: s308

restituantur mihi, quod tibi curae esse in primis velim. Pergit sibi blandire, ut vides, vir minime malus super novo invento. A secessu villico me tanto tempore avelli permoleste fero, quando Bibliothecam omnem eo perferendam jam curavi, ut prorsus libris omnibus sim destitutus. Hasce tuae fidei commendo. Vale. Hagae Comitum XXI. Novemb. CICICCLXXIV.

EPISTOLA CCXXXV. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

NE nunc quidem licet mihi meo morem gerere animo, et tuis copiosius respondere. Cras mihi verba facienda sunt pro concione de vita Diemerbroeckii, qua cura cum fuero defunctus, me tibi probabo cultorem officii non negligentem. Cum Bootio Consule egi de Viri summi Francisci Junii habitatione, quam hîc quaerit. Invenimus chirurgum non longe remotas aedes a bibliotheca publica habentem, qui fidem dedit se locaturum cubiculum satis amplum, si qui conducturus erit, sit spectatae probitatis. Poterit interea si sedet quamprimum migrare, Venerandus senex suas sarcinas in meas aedes ferendas curare, donec ille locum habitationis inspexerit. Mihi nihil erit antiquius, quam tantum hospitem accipere. Bootius quoque laetitia efferebatur, cum acciperet ex tuis litteris, tantum thesaurum et ornamentum nostrae bibliothecae accessurum esse, et hîc sedem fixurum, cum quo de patriis antiquitatibus fabulas serere, et de obscuris rebus, quae nonnunquam scrupulum ei figerent et crucem, agere possit, hoc est, quod sit habiturus oraculum, quod possit consulere. Meis quoque studiis multum emolumenti promitto ex [Gap desc: Greek words] Viri consuetudine et sermonibus. In officio enim praestando nihil studii in me patiar desiderari. Vale. [Gap desc: Greek words] Trajecti a. d. XXVI. Nov. CICICCLXXIV.

EPISTOLA CCXXXVI. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

ADfuit mihi hoc ipso die, et mecum pransus est Jacobus Gronovius, ex Italia nuper ad nos redux: primo congressu multus erat in querelis congerundis eam in epistolam, quam ad Magliabechium dedi. Sed edoctus nec a me id factum animo maligno, nec ab illis, quos auctores eram secutus, qui


page 309, image: s309

maluissemus decursum illi studiorum, omnem inoffensum obtigisse apud Etruscos, ac omni ex parte cum bono publico conjunctum, remisit ab iracundia nonnihil, sic ut placatior sit visus mihi discessisse, quam venerat. Reliqua istius rei ut differantur in congressum nostrum satius omnino reor. Francisco Junio epistola Amplissimi Bootii per me tradita est hesterno die sub vesperam, quam senex optimus animo ac vultu hilari accepit legitque me praesente. Nec minore laetitia est adfectus, quando subindicavi, quod tu eadem de re ad me perscripsisses. Hodierno mane, ut ostenderet negotium omne serio abs se agitari, ultro me convenit, ita animatus, ut ante tempestatem hibernam castra sarcinasque ad vos translaturus videretur, cum pulvisculo omni Antiquitatum Francicarum atque Anglo Saxonicarum. Praesertim vero gavisus est, per litteras Bootianas edoceri nondum vestratibus excidisse memoriam illarum rerum, quas in commodum concordiamque Ecclesiae pater suus ante finem seculi proxime decursi effectum dedisset vestra in civitate. Agebat porro mecum de conducendo sibi apud vos cubiculo, certe de loco habitationi opportuno circumspiciendo, quem optare se agebat, nec remotum a bibliotheca publica, et, si confici id posset, in chirurgi alicujus aedibus: idque, ut opinor, ob herniam, quam molestam nonnunquam solet experiri. Ostendebat praeterea Vossii Junioris litteras Londino recens ad se perlatas, quae narrabant Patrui casum, ab illa matrona, quicum litigat super Brouniana hereditate, circumventi proxime, et in carcerem conjecti, dum a rure redux civitatem ipsam sui securus intrabat. Emigrasse tamen vix ex ista colonia, Beuningii herois interventu, post praedes datos. Vides, mi Graevi, quantum molestiarum opes importunae secum trahant. Diogenem sane accepimus, pera sua contentum, nullis omnino huic contumeliae similes injurias a matronis quibuscumque perpessum esse. Amicus noster jam aetate confectus si vitae suae tutelam Priapo nonnemini melius peculiato concrederet, poterat fortasse matronas rapaces suo a capite abigere, suoque a rure. Nunc metuo ne impune illi hae pergant insultare, expectato judicum non nimis tristium favore per aetatis florem, ad quem noster ille quovis Achille pridem valentior, tunc funeratus plane, et sensu carens communi, non obriguit quidem, quod me Hercules mallet, sed angue lentior submisit fasces dejectos. Verum nae ego longe nugacissimus sum, qui, dum nihil habeo, quod ad te perscribam, hasce ad ineptias decurro male feriatus! Tu ignosce lusibus intempestivis, et vale, Graevi suavissime. Hagae Comitum CICICCLXXIV. XXIII. Novemb.


page 310, image: s310

EPISTOLA CCXXXVII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

MOdo perferuntur ad me tuae, e quibus sum edoctus Junianas res curae vobis fuisse, mi Graevi. Faxo Senex noster id ex me intelligat, die crastino: nam hodie ne conveniri a nie possit, tricae faciunt forenses. Interim negotium omne clam habeatur rogo. idque compluribus de causis, quas ut coram ex me cognoscas, satius duco. Putabam me defunctum esse jam pridem mandatis omnibus apud domesticos meos, sed semper aliquid novi subnascitur, quod prioribus mandatis sit addendum. Quare veniam rursus peto tot molestiis, quibus te indesinentur obtundo. Vollenhovius signisicavit mihi Suetonium tuum, quem Cottono volebas oblatum, eo die sibi esse traditum, quo discessum ex urbe Londini est molitus: curam itaque exemplaris perferendi in se recepisse Gerardum Vossium. Vale. Hagae Comitum CICICCLXXIV. XXIX. Novembris.

EPISTOLA CCXXXVIII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

HOdie me denuo convenit optimus senex, quem nosti, deque maturanda ad vos ante brumam profectione consilium mihi suum aperuit. In aedibus Chirurgi a te jam designatis, si locus est habitationi non incommodus, poterit super cubiculo locando transigi per temet ipsum, sed ea lege, ut senex noster de pactis habendis ratis servet sibi integra omnia, quod tutissimum esse arbitror et illi et tibi, ne, cum ad vos venerit, si locus forte displiceat, aut aliud quid minus approbandum offeratur, resiliri non possit a pactis. Auguror interim curae tibi fore, ut hospites, ad quos devertetur, nec inofficiosi sint, nec improbi. Si Chirurgi aedes parum respondent, excipiendo commodum in modum nostro seni, poterit in vicinia Chirurgi cubiculum circumspici, quod aedibus ejus sit propinquum. Videtur praeterea oculis uti ad vespertinum lumen infirmis ac caligantibus: quare cupiat puerum aut adolescentulum esse in eisdem aedibus, quem anagnostae loco interdum habeat, Latini sermonis non imperitum omnino. Sed talis puer ut aegre, puto, occurret, ita si occurret, sub disciplina senis profectus in studiis nonnullos inter praelegendum sperare sibi utcumque possit. Ego de hisce omnibus te compellandum a me fore sum pollicitus. Marmora Arundeliana, quae curis Seldeni secundis auctiora


page 311, image: s311

prodiisse rebaris, nulla prodierunt apud Britannos. Sed operam Seldenianorum, quod praelo nondum committi coepere, partem constituent nonnullam. Scholiasten tamen Arati ibidem terrarum luce donatum publica, qui ante cum tineis sit luctatus, audio et exspecto. Suaresius Episcopus ex Arcu Triumphali Septimii Severi emblemata exquisitiora collegit, typisque describenda in urbe ac observationibus suis illustranda mox fore promittit. Sueci nescio quid turbarum minantur nobis, aut, cujus per latus petendi sumus, Electori Brandeburgico: hos ad saniora consilia Proceres nostri contendunt revocare. Vale, mi Graevi. CICICCLXXIV. III. Decembris.

EPISTOLA CCXXXIX. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

CUm chirurgo transegi, hac lege, ut [Gap desc: Greek words] Junio integra sint omnia. Pro annua habitationis mercede quinquaginta florenos, si secum tulerit lectum et stragula, sin minus, sexaginta pendet. Locus non videtur esse incommodus, nisi quod scalae, per quas in cubiculum illud adscenditur, sint paullo tenebricosiores. Chirurgum non novi: mihi eum commendavit amplissimus Bootius. Uxor ejus est soror bibliopolae nostri Dreunii, quae dicitur esse plena officii et spectatae probitatis ac integritatis. Ajunt in aedibus esse puerum, qui possit anagnostae partibus fungi. Si non respondebunt votis Nobilissimi Viri hae aedes, alias facile inveniemus. Cubicula enim proscribuntur plurima undique. Sed non possumus de hac re decidere, nisi ipse coram omnia fuerit arbitratus. Mihi summae curae erit, ut tantus vir locetur quantum potest commodissime. Quaeso te ut salutem ei meis verbis dicas amantissime, deque meo studio, et obsequio ac officiis, cum ad nos se receperit, eum certum esse jubeas. Quae de marmoribus Arundellianis, et aliis Seldenianis operibus propediem publicandis, ut et Scholiaste Arati narras inedito, nec non de Suaresii lucubrationibus magna accepi cum voluptate. Utinam propediem ad nos perferantur. Henricus Valesius adornat editionem non nullorum Mechanicorum Graecorum scriptorum [Gap desc: Greek words] . Columna Antoniniana et Trajana jam lucem vidit. [Note: Vid. Epistol. ad Weizium XLIX. et XCII. et Tentzelii dissert. VIII. de Baptismo Constantini M. pag. 315. et nova literar. German. 1703. pag. 238.] Bosianam bibliothecam perquam copiosam, et rarissimis libris refertam sibi vindicat Academia Jenensis, cum haeredibus pacta, ne aliis emptoribus addicatur. Opuscula nonnulla postuma luci donabuntur publicae. Reverendus Burmannus noster salutem tibi dicit plurimam et officiosissimam. Pessimis modis accipitur a [Gap desc: Greek words] . In stipendio ejus recidendo


page 312, image: s312

nec [Note: Bis vocatus in Academiam Batavam, et conditione illa non usus, accessione insigni annuorum fuerat auctus; sed cum ab omnium professorum stipendiis propter aerarii angustias aliquid recideretur, hanc praecipuam expertus est injuriam, ut duplicem imminutionem pateretur, et primum, quod praecipuum prae aliis Collegis habebat, adimeretur, deinde communi omnibus sorte, aliam reliqui stipendii jacturam faceret; et licet Graevio, et forte aliis, illud damnum postea resarciretur, Parentis tamen, nec heredum ejus, licet saepe efflagitaverint, nulla ratio haberetur; certe non ejus partis, quae prae aliis ipsi detracta fuerat: sed quid speraret ab illis, qui jam ante tempestatem illam Franciam calumniis et vexationibus vitam ipsi acerbam fecerant, et jam impotenter dominabantur, nec ullam aequi aut meritorum ejus rationem habebant?] pactorum, nec meritorum, quibus devinxit sibi hanc Academiam, et etiamnunc devincit, habetur ratio. Nam ejus scholae celebrantur magno concursu studiosorum, cum ejus collegarum fere Ulubris sint infrequentiores. Itaque te rogat et obtestatur, ut per Nobilissimum Zeleemium ei procures diploma Principis Serenissimi, quo et statio et stipendium ejus in tuto collocetur, et hominum ei adversantium iniquitas comprimatur. Non difficilem spero se praebebit Nobilissimus Zeleemius, qui novit mollia fandi tempora. Aget Burmanni caussam quoque Reinswoudius, et ejus filius ex Anglia redux, qui ei mirifice favent. Tu tibi perpetuo beneficio obstringes hominem eruditissimum et tui studiosissimum, nec non ejus socerum, senem optimum, qui et te magni facit, et Parentem tuum [Gap desc: Greek words] , cui longo usu et consuetudine conjunctissimus fuit, in coelum fert. Quicquid in illum contuleris, in me collatum existimabo. Vale, Vir Nobilissime, et me ama. Trajecti Batavorum Kal. Decemb. CICICCLXXIV. De Suecorum expeditione, aut spe pacis si quid certi habueritis, velim ex te intelligere. Quando tandem te hîc sumus visuri? [Gap desc: Greek words] . Nobilissimo Zeleemio ut salutem dicas plurimam rogo, nec non Reverendo Vollenhovio, si eum videris. In schedula hac caussam suam vos docet ipse Burmannus.

EPISTOLA CCXXXX. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

DUm forte proximis diebus ad Leidenses meos excurro, Theodoro Ryckie perorare jusso, super rebus ab Arausionis Principe adversus hostem nuper praeclare gestis, aurem commodaturus, a morbo in ipsa via sum deprehensus: unde aeger relatus domum graviter decumbo hactenus, mi Graevi. Sic tamen, ut majore valetudinis incommodo periculoque jam nunc defunctus vires haud modice dejectas erigam paulatim atque instaurem, in villam me recepturus e turbis aulicis forensibusque, ubi primum id licuerit per attenuati corporis compagem, plane fractam ac solutam. Ipsa illa hora, qua postremae tuae ad me perferebantur, compellatorem habui Junium, super illa, quam scis, ad vos emigratione sua: quo in proposito sic confirmatus videbatur post tuas


page 313, image: s313

perlectas, ut tanquam sarcinas complicaturus a cubiculo meo discederet domum. Reversus tamen post meridiem caussari coepit praeter alia, de quibus agetur inter nos coram, hibernae tempestatis incommoda, iter facturis, praesertim senibus, formidanda jure optimo. Auctores itaque amicos sibi fuisse (Burchium convenerat credo) ut in vernum tempus profectionem rejiceret, mitiori certe coelo institutum illud reservaret. Quid consilii sit porro capturus, minime compertum habeo: sed laetor nos illi non defuisse. Te interim Amplissimumque Bootium salvere jussit peramantem in modum. Nobilissimus Zeelhemius, etsi ad me visat haud rarus, tamen de Burmanniano negotio ante hesternum diem cum illo serere sermones non est datum, supervenientibus semper post alios aliis amicis, quorum nihil intererat scire justissimae indignationis caussas. Pridie tamen, vix uno praesente Wallio, multi fuimus in illo sermone: sic ut et ille videretur amico nostro haud parum favere, et irasci tam proterve insultantibus ejus capiti ac fortunis. Eram autem jam ante edoctus per amicos aulicos, Principem, etsi suffragari Patribus Theologorum conscriptis mira diligentia solitum, tamen intellecta horum impotentia, atque intemperie, qua magistratui in concionibus apud populum plus nimio sint graves, palam nuper professum, id vehementer sibi displicere, datis etiam Nellesteinio consuli vestro super hac re mandatis; tum Landmanno jusso id ad illos perscribere, ac lascivientes, nec sibi temperantes, seriis verbis commonere, ne quid tale committant in posterum: sed ut ad Zeelhemium revertamur, auctorem ille me habuit, ut consilium cum Renswoudio patre communicaret, illique praeeunti apud Principem amici nostri fortunis sedulus succenturiaretur. Nam de diplomate impetrando rem fore cum difficultate conjunctam praemetuebat. Si cessabit aut cunctabitur in officio, urgere hominem non desinam. Amicos communes jubeo salvere. Vale, flos amicorum. Hagae Comitum CICICCLXXIV. XIX. Decembris.

EPISTOLA CCXLI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

SAepe detestatus sum lites forenses, quibus distineris, ut nec pulcherrimis tuis lucubrationibus perpoliendis vacare possis, nec nobis desideratissimae tuae consuetudinis fructum repraesentare. Illis non possumus carere sine multarum bellissimarum rerum, quas vi et sollertia ingenii tui cruisti e tenebris, ignoratione: tui vero desiderio tanto flagramus, ut id ferre vix queamus. Has molestias mirum in modum auget incredibilis dolor, quem ex tuis nuperrimis litteris cepi, quibus significas te denuo correptum valetudine adversa jacere. Male sit huic importuno morbo, qui toties te invadit et vexat, et tuum corpus et meum animum conficit. Resipuit quidem nonnihil, cum periculo te


page 314, image: s314

defunctum significas, et vires recolligere, sed non potero tamen moerore animi hoc liberari ante, quam te salvum et valentem esse intellexero; qui dudum decrevi in tua salute meam verti et litterarum, quarum decus praesidiumque es hac tempestate unicum, et amicus mihi ac natronus certissimus. Christum servatorem veneror, ut tibi praesens ac propitius decumbenti adsit, mihique adeo, cui sine te vita esset acerbissima, et invisa. Te vero rogo et obtestor, ut abjectis aliis omnibus curis te foveas summo studio, et hoc unum agas, ut recuperes pristinam valetudinem. Omnia me consecutum esse putabo, si te firmum videro. Hoc brevi futurum praesagit animus tuis confirmatus litteris, tam nitide et ornate scriptis, ut fidem mihi faciant animum vigere, et corpus confirmari, utque vulnus, quod inflixerunt, prope sanarint. Sollicitudinem omnem, quae me nunc etiam angit, proximas litteras tuas spero exemturas, quas avide expecto. Quicquid venerando seni placebit, nobis quoque probabitur. Nam licet nihil nobis longius sit, quam ut tanti viri sermonibus eruditissimis possimus frui, et huic urbi accedat tantum ornamentum, summam tamen voluptatem, quam ejus nobis adventus allaturus est, ne minimo illius incommodo velimus redemtam. Itaque sustinebimus, donec per aeris clementiam ei licuerit sine molestia sedem suam huc transferre. Si eum videris, quaeso ut salutem ei verbis amantissimis meo amplissimique Bootii nomine impertias plurimam. Burmannus tibi et Nobilissimo Zeelemio gratias agit apud me summas, pro studio amoreque, quo illum prosequimini: nec dubitat Zeelemium occasionem inventurum ejus caussam agendi apud optimum Principem. Si diploma non poterit auferri, alia ineunda erit ratio ejus fortunas fundandi, si modo Principis adspiraverit gratia. Speramus quoque Reinswoudium, qui ejus caussa omnia velle prae se fert, facilem se praebiturum in optimi viri dignitate et fortunis tuendis. Tu, quod te facturum esse promisisti, Nobilissimo Seleemio nonnunquam aurem velles, ne animo tot negotiis distracto haec cura effluat, donec omnia transigantur ex sententia. Eum officiosissime salvere jubeo. Vale, o decus nostrum. Trajecti Batavorum a. d. XI. Decemb. CICICCLXXIV. Communes amici te salutant, praecipue Trelschius tui admirator et amator summus.

EPISTOLA CCXXXXII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Hagam.

VAletudo tua mirum in modum anxium me habet et sollicitum. Nam quamvis tibi esse meliuscule nuper scripseras, quia tamen nec te, quem hîc indies expectabamus, nec tuas vidi litteras, incredibili sum sollicitudine, ut omni caream delectatione, nec in ulla re conquiescere possim, donec certior factus fuero, quomodo te habeas. Spero te nihil non diligentiae adhibiturum,


page 315, image: s315

ut propediem te firmum et valentem hîc complectamur. Deum obsecro, ut te nobis servet, ac rei litterariae, cujus tu unicum es columem. Si me magna molestia vis levari, fac ut quamprimum intelligam, ut valeas. Omnia me consecutum putabo, si te nobis incolumem praestiteris. Nunc quod scriberem, aliud non erat, nec si esset quicquam, liceret id mihi per hanc aegritudinem, quam tua infirmitas mihi attulit, expromere. Remitto has epistolas. Nostri Mathematici commentum istud explodunt, et pro vano habent. Nobilissimo Seleemio, quaeso, tit salutem dicas meo nomine amantissime, et aurem vellas de negotio Burmanniano. Si Serenissimus Princeps de injuria viro optimo illata certior redderetur, et Burmanno via quasi muniretur ad ejus gratiam, ipse, cum Princeps per hanc urbem ad Sicambros se conferet, aucupabitur occasionem caussam suam orandi. Vale, decus unicum litterarum. Trajecti [Gap desc: Greek words] a. d. XVII. Decembris CICICCLXXIV.

EPISTOLA CCXXXXIII. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum

TEntabam modo, si vires ferrent, ut hoc ipso die iter ad vos in villam certe, capesserem, mi Graevi: quas cum explorassem levi inambulatione, non respondere coeptis poene serus intellexi: tanta inambulantem lassitudo excepit. Rejicienda igitur fuerunt haec cogitata in diem perendinum, quando nocturna navis denuo hinc ad vos abitura dicitur. Te ut in via compellem vix erit virum mearum: quid, quod res meae flagitant, ut maturem iter. Post diem alterumque quieti in villa datos, aut ad vos advolabo, aut ut mihi te sistas hospitem, eris prece summa rogandus, cum ille, ad quem jure proprietario villa, pertinet, ejus locatae pretium altera parte post Majum mensem velit adauctum: per hanc iniquitatem fiet haud dubie, ut vicinia nostra interpelletur. Quanquam in agro vestro complures villas, nec minus commodas, pretio minore occupari posse facile persuadeor ut credam. Nobilissimum Seelhemium per dies festos non vidi, etsi solebat frequentius ad decumbentem nuper visere, si ante profectionem mean aderit, super Burmanniano negotio auris illi denuo erit vellenda. Velim enim res viri optimi in tuto collocatas videre, sic ut nihil libentius. Quas ad domesticos meos curandas tuae fidei nuperius commendabam, eae per nautarum vestratium supinitatem curatae non sunt. Mirabuntur illi haud dubie, quod non veniam, cum jussi sint me expectare in diem hodiernum Qui scrupulus ut anxiis eximatur, moneo per hasce, quas vides, differendum iter fuisse ob causas sonticas. Vale, mi Graevi. Hagae Comitum CICICCLXXIV. Decembris XXVII. Ryckius noster puto nuptias suas hesterno die celebravit. Decantavi haec solemnia, ac simul oratorium amici hominis munus, quod in Academia palam nuper adornabat, versibus febriculosis,


page 316, image: s316

sed jussus, ne deesse excusationem male rem gerenti scias. Iterum vale. Discedit jam a me Amplissimus Naeldvicius, qui ut plurima te impetirem salute suo nomine, vehementer obsecravit.

EPISTOLA CCXLIV. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Vredenhoevium in agro Maersensi.

TAnta est exquisitae comitatis tuae, qua nos accepisti, magnitudo, ut verbis eam laudibusque nostris aequare non sit opis nostrae. Memoria tamen semper eam tenebimus, et in oculis te ac ore feremus. Nihil posset accedere voluptati, quam capimus ex recordatione temporis hujus, quod suavissime tecum transegimus, si cum valetudine pristina rediisses in gratiam. Nunc imbecillitas tua cunctarum suavium rerum sensum extinguit: nihil enim ante nos poterit oblectare, quam te plane confirmatum cognoverimus. Novi hîc nihil ex Germania. Sueci sedent etiamnum, utinamque sederent aetatem. Sed in Triboccis res fervent, videnturque in propinquum discrimen esse adductae. Ad Trelschium nostrum, qui te verbis amantissimis salutat, perfertur ex Cimbrica Chersoneso, Gudium ad Regem Daniae missum fuisse a Principe, cui suam addixit operam. Apud Virgilium pulchre restituisti ex Servio, sanieque exspersa natarent Limina, quam scripturam quoque prae se fert Roberti Stephani editio, quae cum Servii Scholiis prodiit et castigationibus Pierii 1532. Pierius tamen affirmat, se in omnibus suis libris invenisse adspersa. In Lucretio autem longe alio sensu haec vox accipitur, quam apud Virgilium. Illi enim exspergere est extra spargere, non vero madefacere, ut Virgilio. Apud Petron. Ipse Paris dearum libidinantium judex, si hanc in comparatione vidisset, tam petulantibus oculis et Helenen huic donasset et Deas. In comparatione delendum censeo, quod profectum a magistello, qui praecedentibus verbis istud adscripserat interpretationis loco. Praecessit autem: Quid contra hanc Helene, quid Venus posset? Ibi attextum fuit aut margini adscriptum, quod deinde in contextum irrepsit, in comparatione: deinde pro deas malim deam, nimirum Venerem, cujus et ante meminerat. Sed tua valeat existimatio. Genapum dici Seneffam nullius idonei scriptoris auctoritate nititur. Genabi meminit Caesar aliique, quae urbs erat Galliae ad Ligerim sitae, sed nihil illa pertinet ad istum pagum. Leidensis tamen orator nuperus hanc appellationem illi areae, tot praestantium virorum caede nobili, imposuit, cujus fide ipse viderit. Vale, vir Illustris, et cura valetudinem. Trajecti ad Rhenum XIX. Decembris CICICCLXXIV. Nobilissimo Seelemio ut aurem vellas de negotio, de quo nuperius egimus, rogo, idque simul significes, invito et reluctante utroque consule hanc optimo viro plagam impositam esse.


page 317, image: s317

EPISTOLA CCXLV. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

VIdemini ad vos convolare, tu et uxor tua, ut vestri desiderium excitetis et adaugeatis meo in pectore, adeo festinantes praecipitesque digressum a me molimini, priusquam adventastis. Hoc iterum ne fiat, operam date, quaeso, in posterum, mi Graevi. Hesterno demum die ab Elzevirio accepi Ichnographiam Romae veteris, Octavii Falconerii manu. Dolendum est lapides tam eruditos, tam mutilos, ad nos pervenisse. Accepi et a Langermanno Epistolium, sed quod nil frugis exquisitae complectatur. De loco Virgiliano, sanie exspersi liminis, melius agemus coram, quando praesto erunt meae ad Maronem animadversiones, quae nunc erui e cista non possunt. Diversa significatione id verbum occurrere apud Lucretium memineram, e quo constat tamen, id ipsum verbum et probum esse et antiquum. In Petronio recte vidisti [Gap desc: Greek words] comparatione interpretamentum esse. Deas tamen immutari nolim. Deae libididinantes istae multum negotii exhibuerunt mihi, neque enim video, quid ad rem hîc faciant. Contentio illis erat de formae praestantia, quod arrogantiae potius erat, quam libidinis. Lividmantium et Lividantium puto in scriptis exemplaribus occurrit. Possis Velitantium. Sed puto verbo satyrico usum Petronium dedisse Vitilitigantium. hoc est, ut Cato apud Plinium interpretatur, de vitio litigantium: vitia enim formae sibi invicem exprobrabant. Tu cogitato, ego totus adhuc langueo. Vale, mi Graevi, cum tuis omnibus. In villa agri Trajectini. Anno CICICCLXXV. X. Januarii, quem ego annum tibi tuisque auspicatum voveo et precor.

EPISTOLA CCXLVI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Vredenhoevium.

INcredibiliter me tua valetudo sollicitum habet. Sed quoniam nullos de illa nuncios accipio, spero illam esse meliore loco. Novi quod scriberem vix erat, nisi quod rumores de clade Germanorum indies convalescant. Certum tamen illius proelii exitum hodiernae ferent litterae. Te eis biduum triduumve videbo, si valeo. Heri hac transiit Jacobus Gronovius cum sorore natu minima. Multas mihi recitavit epistolas Maliabechii, in quibus et erant, quae de te conquerebantur. Vellem sane omnes querelarum caussas utrimque am putari


page 318, image: s318

Habui litteras a Cupero, qui tibi salutem dicit plurimam verbis amantissimis. Mantuae, nisi fallor, prodit ingens volumen reprehensionum adversus Titum Livium. Habes hîc orationem Bynaei, qui te quoque jussit salutare officiosissime. Plura coram. Vale, Vir Nobilissime, aut si non vales, da operem, ut convalescas. Trajecti ad Rhenum a. d. VII. Januarii CICICCLXXV. quem annum tibi firmo valentique volo felicem decurrere, cum pluribus secuturis.

EPISTOLA CCXLVII . JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Vredenhoevium.

PRo summae humanitatis officiis, quibus nuperrime denuo me es complexus, tantas tibi gratias debeo, quantas exsolvere, non possum. Corporis tui imbecillitas me excruciat, quamvis sperem te nunc valentiorem esse. Novi quod scriberem nunc non erat. Spe pacis sustentamur, quamvis sint, qui male de illa ominentur, post rem foedissime in Germania gestam. Victoria enim ista tollet hostium animos. In Rutilio jungere visu perplacet. In eodem poeta non longe ab initio non capio sensum hujus versus:

Ordinis imperio, collegarumque fruuntur.

Quod nam est imperium collegarum, et qui et quorum sunt collegae? Existimo Rutilium reliquisse:

Ordinis imperio collegatuque fruuntur.

hoc est, consortio. In Agricola non possum non probare: Rapuerunt virtutes spatium exemplorum. Sed in illo altero: Ludos et inania honoris modo rationis et abundantiae duxit, uti longe a luxuria, ita famae propior, haeret aqua mihi, quamvis sic exponi non incommode possit. Ludos aestimavit modo rationis et abundantiae, sive tantum impendit et tribuit ludis, quantum et ratio praescribebat, et res familiaris patiebatur, ne excederet sumtus, et ne deficeret providebat. Dandum erat consuetudini, ut ludi splendide ederentur, idque rationi erat consentaneum, sed ne impensae affligerent ejus fortunas. Hunc modum Tacitus, quia ratio ex facultatum nostrarum statu definit, vocat modum rationis et abundantiae. Ducere modo videtur dictum esse, ut metiri modulo apud Horatium. In capite IX. nullis in hoc suis sermonibus, est, non quod de se tale quid ipse jactaverit, et sparserit in vulgus, sed quod ejus virtus ac prudentia hos rumores et opinionem hominum, hanc ei provinciam despondentium, excitaverit. De reliquis propediem, ut spero, coram. Egi nuperius cum viro Amplissimo, cui potestas data hanc villam proscribendi. Credo ducentis quinquaginta florenis illam posse conduci. Etiam atque etiam cura ut convalescas. Trajecti a. d. XIX. Jannuar. CICICCLXXV. Uxor te tuosque familiares


page 319, image: s319

salutat. Quaeso te, ut, qui tibi est a manu, describi jubeas elegiam Lotichii, Meursii Catalogum, et Inscriptionem ex veteris Romae monumentis, in qua fit mentio veruum. Amalthaeorum carmina extant in deliciis poetarum. Sed Flaminii ille liber poematum nusquam reperitur, exceptis paucissimis quibusdam.

EPISTOLA CCXLVIII. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Vredenhoevium.

NOvissimas quin acceperis, quas ad te dedi, nullus dubito. Nunc non possum, quin te certiorem faciam, Serenissimum Principem Arausiacum omnibus foederatis Belgis misisse consilium Sicambrorum ducatum sibi deferendi, conditionesque, quas ad id dignitatis fastigium evectus praestare debeat, rogans, ut censeant, e re ne sit reipublicae et sua accipiendi hunc honorem his legibus, nec ne. Hodie conscripti Patres hujus civitatis de hac re deliberabunt. De exitu nemo dubitat, quin auctores sint futuri, ne delatos honores contemnat. Novi praeterea nihil erat. Auguror ego pacem nobis hoc anno affulsuram. Multa sunt alia signa, de quibus aliquando coram, quae hanc spem mihi faciunt, sed hoc est praecipuum, bellum nec terra nec mari, ut anno superiore hac anni tempestate, instrui, nec milites scribi novos, post millium caedem, quot aestas et expeditio nupera confecit, nec tyrones campestribus meditationibus exerceri. Tui complexus spero brevi nos compotes futuros. Inscriptionis de verubus et catalogi Meursiani ut memineris rogo. Vide quaeso si in tua bibliotheca reperiantur. Faernus in Philippicas, Goveanus in orationem in Vatinium, Majoragius in Partitiones Oratorias, Morellius in libros de finibus. Aurem quoque tibi vello de Scopionibus, et rapere spatium. Vale, vir Summe, et me ama. Trajecti a. d. XXVIII. Januarii CICICCLXXV. Amico communi graviter laboranti, si fama non mentitur, succurrendum, ne gravius opinione malum sibi arcessat. Passim nunc in omnibus circulis de hac re loquuntur. Miror illum non tecum aut amicis cum suis agere de hoc negotio, ut de illorum sententia huic calamitati medeatur. Rogo quoque ut mihi significes, in quas Ciceronis orationes Patricius notas scripserit. Ea enim memoria effluxerunt.


page 320, image: s320

EPISTOLA CCXLIX. NIC. HEINSIUS Joh. Geor. Graevio. Ultrajectum.

DE amico nostro, quae sparguntur, plus quam vera esse etiam Elzevirius ad me perscribit: etsi agnatus ejus, si meministi, jam profligatum esse discrimen omne cupiebat nobis persuasum. Periclitari res ejus quam maxime sunt, qui ferant. Sed quando ipse quoque in suis confidit rem sine adjumento meo explicari posse, cur male ominemur? Accedit hic cumulus aliis molestiis, quae me premunt ac circumstant, et quibus animum tranquillum opponi sit necesse, si valetudini meae bene velim consultum. Interim cogitandum erit propediem, mi Graevi, de emigratione ex hac villa in aulam, si licebit utcunque per valetudinem nequissimam. Per urbem vestram simne suscepturus iter, nondum satis deliberavi, cum ex usu meo sit, ut pedibus quantum potero parcam. In Agricolae vita, de modo rationis et suis sermonibus. amplius erit cogitandum. Illud Ludos, ut inania honoris, verum existimo. Plura subjungerem, si schedae meae nunc ad manum essent. Hactenus me bibliotheca disponenda tenet occupatum, quominus profecerim ex sententia eo in negotio, per languores assiduos scis factum, ut quod rei hîc gerendae superest, sit differendum omne in reditum meum. De Flaminio velim memineris. A manu qui mihi est totus bibliothecae meae vacat. Opera tamen dabitur, ut Lotichii elegiam et caetera auferas, quae per te postulantur. De Collegatu inspiciam Rutilii locum. Habui a Pastorio duplicem epistolam. Vir ille doctissimus typographum operibus suis describendis circumspicit hîc terrarum, quem indagari mea opera cupit. Tu, si quid hîc potes, confer, quaeso, Symbolam. Vale, cum amicis omnibus, mi Graevi, dabam in villa CICICCLXXV. VII. Februarii Gregor. Hisce jam exaratis tuae ad me perferuntur. Patricius Andreas annotata dedit in Orationes pro Rabirio Postumo, pro Marcello, pro Ligario, et Dejotaro: quae penes me asservantur. Uti et Faerni observationes in Philippicas, aliasque binas Tullii Orationes. Morellium in libros de finibus habui olim, et fortassis nunc habeo. Nondum enim id genus libellos in ordinem redegi. De Majoragio et Goveano etiam videbitur. Alias plura, Vale iterum.


page 321, image: s321

EPISTOLA CCL. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. Heinsio. Vredenhoevium.

TAntus tuis in me meritis cumulus accedit quotidie, ut licet uberrimus verborum fons esset, quibus tibi gratias agerem, dudum tamen illum tua exhausisset benignitas et liberalitas erga me singularis. Te vero quo saepius video, tanto tui desiderio flagrantius incendor. Nunquam enim me dimittis, nisi onustum non solum xeniis, sed et bonis dictis, quibus et melior et doctior redeo. Has litteras Perizonius mihi misit ad te curandas, ferent epistolam tibi Cuperi. His ubi rescripseris, si mihi id mandaveris, recte ut tradatur operam dabo. Novi nihil ex iis, qui me viderunt. Ipse nondum prodii. Quae de communi amico rumor disseminavit, sunt verissima. Ejus vicem vehementer doleo. Velim nunc te Hagae eum posse juvare. Sic enim comparatum est, ut maxime desiderandus sit, qui tueatur ejus existimationem. Remitto hîc Lutheri sermones convivales, Pearsoni vindicias Ignatii, et Scriveneri Apologiam. Vossii dissertationem de vi Rhythmi communicaveram cum Trelschio, a quo eam repetam, et ut proxime habeas curabo. Novi foederis usum rogo, ut mihi indulgeas, donec Haga reverteris. Si tamen eo carere non potes diutius, verbo velim id mihi significes. Absit enim, ut in ulla re, nedum in hac, tuae adverser voluntati. Vale, decus et praesidium meum. Trajecti [Gap desc: Greek words] a. d. XXVI. Januarii. CICICCLXXV.

EPISTOLA CCLI. JOH. GEOR. GRAEVIUS Nic. H