11.03.2007 Reinhard Gruhl
text typed - structural and semantic tagging completed - spell check partially performed - no orthographical standardization


image: as001

SYLLOGES EPISTOLARUM A VIRIS ILLUSTRIBUS SCRIPTARUM TOMUS III. QUO NICOLAI HEINSII, J. FR. GRONOVII, ISAACI VOSSII, JANI VLITII, ARNOLDI SLICHTENHORSTII, VINCENTII FABRICII; EZECHIELIS SPANHEMII, ET HADRIANI WALLII EPISTOLAE MAXIMAM PARTEM MUTUAE EXHIBENTUR.


image: as002

[Gap desc: blank space]


page 1, image: s001

JOHANNIS FREDERICI GRONOVII ET NICOLAI HEINSII EPISTOLAE. MUTUAE.

EPISTOLA I. J. FREDERICUS GRONOVIUS Nicolao Heinsio S.P.D. Leidam.

Desideratissimas literas tuas, o magnum maximo Parenti decus, heri tandem ab Elzeviriis accepi. His mandes licet, si quid recte curatum velis. Non traho responsum, nulla elegantia aut eruditione, haereditariis tibi, solo affectu commendabile. De Hesychio maximas ago gratias et similem, immo omnem operam, tibi spondeo: Elzeviriis [(transcriber); sic: Elzeviiris] satis faciam. Palmaria Illustrissimi viri emendatio probabilitate sua me percussit, simul domum redii, melleos sermones vestros ruminans, et complicatas mentis notiones evolvi. Recordabar cestrosphendonae mentionem apud Livum [(perhaps: Livium)] exstare, quaeque de ea et cestro (idem enim est,) annotavit Turnebus. Cui pulcherrime convenit illud turbo, pro rotatione, quae usum habuit in missione istius teli. Sic turbinem catastae dixit [Note: 1 Vid. Diatrib. Statianae Cap. XVI.] Statius noster, pro circuitione servorum in catasta, qua utebantur, dum specularentur emptores corpora. De quo ritu ex Menandro et Luciano opportune notavit Casaubonus ad Suetonium. Verba Statii sunt in Epicedio in Glauciam:

Non te barbaricae versabat turbo catastae,
Nec mixtus Phariis venalis mercibus infans,
Compositosque sales meditataque verba locutus,
Quaesisti lascivus herum tardeque parasti.

Ita sine dubio scribendum conjectaveramus, et reperimus firmatum a MS. Senensi. Romanus codex et traduces ejus Parisienses ed. turba habent. At caeteri


page 2, image: s002

a Politiano verna. Quod ne sensum quidem habet. Et puto voluisse Politianum versabant, verna catastae. Ut verna sit ipse Glaucia. Sed nihil opus tricari. Cestus semper putavi scribendum esse, nec dubito illud caestus ab imperitis magistris esse, qui superioribus seculis in latinam linguam jure suo impotenter atque impudenter usi sunt. Etiam alibi in [Note: 2 Diatrib. Cap. XXV.] Statianis postris cum reverentia reprehendarum lapsum summi viri, qui primaevam [Gap desc: Greek words] Castigo notionem esse putat loro vel cesto caedere. Verum est, [Gap desc: Greek words] , quo utebantur Dores pro [Gap desc: Greek words] , Castigo deduci, sed ut natura prior lori usus ad cingendum, quam ad puniendum; ita et significatio [Gap desc: Greek words] Castigo prior pro vincire, stringere, quam verberare. Retinuit proprietatem illam divinus Statius noster, cum ait: nodis et castigata jubarum Libertas. Eidem tori castigati nihil aliud, quam Tacito, ni fallor, in Germania sua, stricti artus. Unde egregium Martialis locum explicavimus, in quo frustra fuerunt interpretes. Sed non vacat nunc Diatriben nostram describere. Tu videbis aliquando publice, aut apud nos privatim, si honore visitationis nos dignaberis. Hesychii locus omnino etiam suspectus mihi; sed dolui te hoc asserere, qui docere nos potueras, quae facile erat haurire ex tripode, quam domi habes. Illum locum: [Note: 3 Vid. Diatrib. Cap. XIV.] Et quas percoquit Ebosia cannas: eodem modo, quo Scaliger, emendat Gevartius: sed si tu vera videre vis, inspice Plinianas exercitationes [Gap desc: Greek words] Salmasii, qui felicissime in illum locum incidit. Gruteri notas ad Sylvas habeo omnes, et cum lubet, copiam tibi inspiciendi faciam, ut ipse judices. Nam nos nihil dignum illo viro ibi deprehendimus. Thomsoni non vidi, neque scio illum quicquam egisse in Papinio, nisi quod judicium suum de unico loco cum Cl. Scrivero communicavit, isque cum Gevartio: ubi nos tamen in alia omnia imus. Verba sunt in Kalendis Decembribus; dum refero diem beatum Laeti Caesaris ebriamque partem. Inspice Gevartium et vide, an invenias ibi, quod placeat. Alia ejus si habes, est tuae comitatis, nos eorum non habere ignaros, et simplicitatis nostrae est agnoscere et laudare beneficium tuum. Excerpta Codicis Florentini, cujus Wouwerius in epist. ad Scaligerum meminit, curiosissima habemus ab A. V. Lindenbrogio transmissa. Habes epistolam indignam elegantia tua Charisinque, sed dignam festinatione et jejunitate nostra; a qua nihil placiturum tibi sperabis. [Gap desc: Greek words] enim sumus, et fortunae iniquitate, furta potius sunt, quae profecimus, si quid profecimus, quam labores. Parentem tuum, incomparabilem virum, submisse officioseque saluto, et ne nostri obliviscatur aut promissi, te [Gap desc: Greek words] constituo. De Fabricio grata fuere, quae tu amanter. Si quod ad eum literarum daturus, ne time nobis committere, qui utrique haec et majora officia lubentes debemus. Sciverium, Boxhornium, Bodecherum, illa urbis et Academiae vestrae primaria lumina, salvere iubeo. Tibi me totum devoveo, et oro obsecroque, ut identidem de tuo amore suavissimis literis tuis me commonefacias, excitesque languorem nostrum doctrina et nitore tuo. Vale; charissimum pectus


page 3, image: s003

et bene age. Ampliss. Graswinkelius secessum rurestrem petiit. Grotium simul videro, mandatum peragam. Iterum vale, decus nostrum. Hagae Prid. Eid. Octobr. Anno CICICCXXXVI.

Ad Cl. Golium nuper literas misi, quas crediderat mihi Caecil. Puteanus. Eae an curatae sint, inquire, nisi molestum est, et praestantissimum virum a me saluta. Ambitiosis titulis abstine, quaeso, cum rescripseris. An non sussicit amicum appellasse? Nomen cum scripseris, omnia scripseris. Certe vos Gallique ridere soletis Germanos, qui pinguedine linguae nostrae et ambitione Latinam conspurcant.

EPISTOLA II. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

STRAATENIUM, cujus doctrinam rarissimasque dotes Fama, quae istiusmodi nihil in occulto esse patitur, jampridem mihi commendaverat, quod amicitiis nostis adnexuisti, immensas tibi gratias scribo, mi Heinsi. Et si scivissem ibi agere, occupassem eum, tibique ultro id muneris injunxissem, ut tantum ingenium mihi conciliares. Sunt enim majora, ob quae juvenum istum admiror, quam quae tu in eo laudas, studium Criticum. Si enim Criticum esse (videor intelligere illud vestrum tam subtile) est emendationes malle, quam lepores captare, pro eruditione morbum et insaniam contrahere, male sentis de amicis tuis, quos Criticos judicas, aut certe ego nolim hac mercede Criticus esse. Nec tibi, puto, amicis opus est, qui Anticyra indigent. De correctiuncularum captatoribus judico tecum; atque in consensu nostro laetor. Ego a prima aetate in lectione veterum id potissimum habui, ut mei mores emendarentur, non ut apices et puncta librorum. Si interim frequenter legendo eo profecimus, ut genium capere Scriptoris, ipsumque sua mente et stilo donare possem, in lucro deputavi. Barbari sunt, qui non puram aquam atque ingenuam, quam turbidam sordibusque permixtam bibere malunt. Sed ninil infelicius magistris, qui in literis et syllabis consenuerunt, pulicum saltus metiuntur, et ut punctum vel lineam visu comprehendant, quod negant fieri posse Mathematici, operam perdunt. Philosophia est, illa antiqua et mascula, quae Philosophum virum bonum putabat, (quales ex hodiernis moribus ubi fient?) historia, civilis prudentia: quare veteres, et intelligere eos, et recte de illis judicare amamus: hae mihi literae sunt, in quibus quam parum hactenus profecerimus, nemo modestius, quam ipsi agnoscimus: neque enim eruditus sum, neque ut habear, laboro, qui non didici primariam artem nostrorum hominum, verba dare seculo et famae illudere. Sed illic omiseram poene juris Caesarei studium, cui et olim initiati sumus, et quod nunc toti repetimus,


page 4, image: s004

postquam destertuimus esse, quos vocas, Critici, et lepores (ita dicis quidem: sed, pace tua erras: cuniculi erant vel gallinagines) captare, quam emendationes maluimus. Haec patria tua, postquam in eam tot nostrae naufragiis ejecti sumus, mutare me rationem studiorum coegit, dum inani ambitione doctos, quos colebam, devincire satago. Nunc aetas et dies me monent, uti, quam hactenus munivi viam, pleno gradu carpam. Haec poene graviora epistola: sed duxit me eo filum tuum, quod sequor et relego: tum cupio a te, adolescente mei amantissimo, quemque ex merito diligo, et quem cito praecipuis luminibus hujus aetatis per vestigia paterna aemulum certis notis auguror, cum forte fastidies, quem nunc, ut scribis, dicere amicum vereris (quod tamen abominor) propius nosci. Ob catalogum bibliothecae valde te amo. Ne metue, ut aliquando ad vos excurramus, bruma imminente. Nec enim, sive aestus, sive rigor nos impedit, quo minus simus officiosi: et cum per ocium indicem illum perlustraverimus (quod nunc nondum licuit) ita forte accendetur eupido nostra, ut carere vestra nequeamus. Risi sane, ut frontem ferirem, in illis, quae narras de nobilissima gente, quam sic fua sacinora decent. Illud apud Statium: et flexae Balearicus actor habenae, miror te mirari. Virgilius, Silius, Lucanus ita loquuntur. Et ratio in manifesto est. Ne dicam, habenam simpliciter pro loro apud Latinos legi. Guntherus poeta est primus, quos scimus Germanorum ex Helicone perenni fronde coronam retulisse. Editus est una cum Othone Frisingensi et Radewico a P. Pithoeo Basileae an MDLIXIX. Etiam inter Germanicarum rerum scriptores a I. Reubero Hanov. 1619. cum notis J. Spigelii. C. Ritters husius cum notis Tubingae ante quadraginta fere annos eundem publicavit. Constitueram ego quoque aliquando in honorem nostrae gentis, tum, quod etsi vitia sui aevi non effugit, apparet tamen in eo et vis ingenii et imitatio optimorum Poetarum: ne dicam de historia, in quam cum Othone Frisingensi et Radewico ille unicus est: ne dicam, quod artes aulae Papalis prodit pulcherrime, Caesarisque majestatem et jus asserit, ut non intersit boni publici istum scriptorem perire. Est autem corruptissimus adhuc, et plurima jam notaveramus, anno praecipue, cum Amsterodami ejus mihi copia esset. Sed bonum factum, quod consilium illud abjeci: quae enim de hoc scriptore nostraque opera judiciorum ludibria fuissent apud eos, quibus Silius Statiusque, quostquam nos illis non male fecimus, eviluerunt. Isthoc precio omnibus omnino manus abstineamus, he cum illos recensuerimus, ut recenseantur jure habeantur indigni. Decem autem libros scripsit Guntherus, sub nomine Ligurini, quia res Frederici I. Imp. in Liguria gestas canit. Bodecheri poemata avide exspecto. Ampliss. Graswinkelius a vobis reversus, et suis Gratiis plenus, et vestris inebriatus, ingratiis me in Heliconem traxit, et non satis habens male tornatos versiculos expressisse, absente me et inscio ad Bodecherum misit. Ego hîc me non jacto, nec poeta [Gap desc: Greek words] . Perinde ergo est mihi, sive placuerint optimo amico nostra propter affectum, sivededignetur purpurae suae centonem hunc adjungere. Metus est, ne contagione ipsius chartae nostras ad piper tusque sequantur, aut doctissimorum vacum


page 5, image: s005

dehonestentur cantus; quem belle praeveniet, si tardipedi deo illas delegabit. Ad Fabricium cum scripseritis, tuto ad me mittite. De Casauboni ad Polyandrum epistolis, etsi eas jam haberemus, exosculor curam tuam. Mallem in iis ad Scriverium hoc faceres: quas quod ille dixit penes Elzeverium esse, negat Elzevirius se quicquam illarum rerum scire. Sed moror te, mi Heinsi Vale et me ama. [Gap desc: Greek words] Parentem tuum a me officiosissime saluta. Hagae a. d. XIV. Kal. Decembr. Anno CICICCXXXVI.

EPISTOLA III. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

NObilissime et elegantissime Heinsi, non constitueram prius ad te aliquid literarum dare, quam adjungere possem ad incomparabilem parentemtuum, quibus et habitum animi mei post incredibilem vestram erga me comitatem et prothymiam contestarer, et de promissa ad Statium meum dissertatiuncula modeste eum monerem. Id quod non licebit, nisi cum deferbuerint paullum sedaverintque negociola, quae me undique circumstrepunt, quamquam adhuc usque dum reversus fui, totos dies nihil agendo, aut nesciendo potius quid egerim, comsumpserim. Sed rupit destinationem meam fasciculus Fabricii nostri, qui nudius tertius mihi redditus est, ille ipse, quem epistola, quam apud vos resignabam, minata fuerat. Descripseram ipsi verba epistolae tuae, ubi de ipso loquebaris, ut hoc velut condimento temperarem horribilem nuncium, quem sui pertinacis silentii hie precium tulerat. En redhostimentum; has inclusas una cum poematio. Accessere dein tuae quoque humanissimae, una cum excerptis Claudiani MS. hem strenuitatem! At ego ignavus adhuc ne cogitare quidem potui de solvendis promissis. Ita distineor. Et jam ad alterum illum operam tuam (ut jocatur Comicus) velocem, non corbitam promittis. Quid dicam, mi Heinsi, meus ocellus, meum corculum: amo te, amplector te, si recludere posses secreta pectoris mei, aut si tantisper, specularis materia ei obducta esset, ut intimas fibras introspicere posses, videres immani incendio amoris erga te nos ardere: in quo equidem conflagrare et absumi cupio. Sed quid attinet verbis uti, quae tanta reperire non possum, quantopere me uris. Spectemur itaque agendo. Epistolam Dn. Pontani avide desidero. Mone itaque praestantiss. Boxhornium, et salvere jube. Comelinum rogo ut adeas, et sermonem injicias de Poematibus, Satiraque in Poetas Fabricii, et quid responderit, ad me perscribas. Velim quoque ut in Suida quaeras, si faciat mentionem. Meleagri istius, cujus epigrammata Graeca exstant, ut sciri possit, qua aetate vixerit. Nam cum totam Anthologiam percurrerimnon inveni epigramma,


page 6, image: s006

inde argumentum instituere possem ejus rei, Aut quaere potiusex Parente tuo, qui certior nobis autor sexcentis Suidis. Invenio in scidis MS. duo epigrammata, in quibus eodem in argumento eorumdem prorsus sensoum verbis cum Statio meo utitur, quae fortasse inferam chartis meis De Claudiano cunctationi ignosce, quam tot caussae caussantur. Propediem tamen faxo promissa appareant. Gevartii ad Rutgersium epistolam, quam describere constitueram, inter sarcinulas meas inveni, quod nesciebam, an scires: volebam autem ut scires bene custodiri, et ad te remissum iri, simul descripsero. Divinum Parentem tuum, verendam amitam, dulcissimam sororem officiosiss. saluto. Nobilissimos item Ploosium et Stratenium; tum Seriverium, Bodecherum, cujus poemata videre gestio. Omnium erga me, dum istic fui, humanitas manet alta mente reposta. Vale et me ama, amor meus et ad

[Gap desc: Greek words]
Te pater Aeneas et avunculus excitet Hector.

Scripsi [Gap desc: Greek words] , Hagae a. d. X. Kal. Febr. Anno CICICCXXXVII.

Manilio Susii Scaliger jam usus est. Vide in Comm. pag. 106. MS. liber non fuit alius, quam Gemblacensis. Sed generosus animus, qui tantumdo cebat nos, quae nemo poterat alius, multa minuta praetermisit. Discrucior mihi proprium librum deesse: duplicatur enim, labor, si in aliam chartam et Manilii verba, et MS. lectionem, et Scaligeri notam conjicere debeam. Tibi tamen gratias ago, quod, ut petieram, licet frustra, apud illum librorum scrutarium (ignosce [Gap desc: Greek words] ) inquirere voluisti.

EPISTOLA IV. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

A Mantissime frater: Quae ad Martialem observasti, sane quam grata fuerunt. Profecto non est cujusvis emendare veteres autores; minime vero omnium, qui haec studia comtemnunt, aut pro levibus, et quae aliud agendo tractantur, habent: [Gap desc: Greek words] , ut in alia re eleganter dixit Thucydides. Quare vides ex sensus infirmitate, aut imperitia, aut denique securitate et nimia opinione sui, quae plerumque elegantia ingenia corrumpit, hujuscemodi judicia proficisci. Quae ferimus lubentes, et censemus maximum praemium nostrorum laborum esse, quod aliter censemus. Tu vero perge, corculum nostrum, cum haereditario tibi genii vigore diligentiam conjungere. Exinde enim praeclarum illud et insigne, quod in magnis viris admiramur, existit. Lib. III. ep. pen. ludere procul dubio rectum est, ut vidisti. Agnoscis tamen in illo laedere indicem vetustae scripturae, quae loedere erat,


page 7, image: s007

ut moerus pro murus. Lib. IX. 71. Res est magna cacare Mathon, memini etiam me in optimo Pirkaimeri codice invenisse. Et putabam tunc scripsisse Martialem: vacare. Hoc est, quietum esse, nec ejusmodi recitationis aut alius operis avocatione fugere sensum morbi. Alludit enim ad Tranquillitatem mentis, quam perpetuo in ore habent e porticu Philosophi, qui dolorem esse malum summum negant: aut quietem, quam jactant magistri illius ex hortulo discipuli. Quare totam illam Philosophiam quietis magisterium appellat Tertullianus, quod imprudenter in pnicis magisterium, quamvis docte, mutavit illustris Scaliger, uti legisti in Rutgersii variis. lib. v. cap. 1. Lib. v. Ep. 20. Flammaris togae non dubito recte conjecisse, Scriverium, ut palmaris, pegmaris. Nec semel observavi in vet. lib. [Gap desc: Greek words] L et R confufa. Sic promiscue Latiaris et Latialis invenies. Lib v. Ep. 61. Procuratorem vultu qui praeferat aequo, vehementer movet salivam. Aequo est prorsus simili, respondenti. Non tam a procuratore requiritur, ut aequus sit, quam ut diligens et acriter nitatur pro eo, cujus res agit. Lib. VI. Ep. 41. Qui recitat lauro fauces et tempora vinctus. erat etiam in cod. Pirkaimeri. Sed non capio [Gap desc: Greek words] Lauro. Lanâ siquidem manifestum est focale intelligi. Quaerendum. Lib. VI. Ep. 85. Praemia quinta haut dubie Martialis est. Quas ad Fabricium habes, ad me mitte: sed per amicum, ut circumcidamus sumptus. Notarem tibi, ubi Christenius habi taret, sed non est onerandus vir humanissimus hoc munere, qui nec Fabricium familiarem habuit, nec scit, quo destinare eas Hamburgi debeat. Ego vero rationes cum ipso habeo et eorum numulorum, quos expendit pro iis, quac ad me mittuntur, et pro iis, quae ego ad ipsum: Gaudeo, et ejus nomine maximas tibi gratias ago, quod Elzevirium permovistis, ut non negaret Fabricio operas suas: et curabo, quantum in me est, ne Fabricius sibi desit. Levium monebo de libris MSS. Ubi videro. Sed jocone an serio dicam? Non duco in hoc censu Thebaidem Statii, quam ego semper habui, et qua adhuc utor; is liber pro opera, quam nos publico impendimus, et pro liberalitate atque amicitia Bodecheri nostri meus debebat esse. Sed tibi, charissime, nihil invidebo. Itaque ubi contulero, si voles, tibi tradam. Est autem liber non valde magni pretii: recens quippe et chartaceus, nec ex optimo descriptus. Apud Claudianum nihil mutandum, non bene judicas. Sed ea, quae defendendi ejus loci caussâ dicere poteramus, require in Bernartii notis ad lib. 1. Thebaid ibi: si me de matre cadentem Fovistigremio. Et adde L. Quod certatum est. 3. Cod. de posthumis haered. instituen. ubi haec verba: sancimus, si vivus perfecte natus est, licet illico, postquam in terram cecidit, vel in manibus obstetricis decessit etc. Ritus vulgatissimus est, et observatus millies. Incomparabilem patrem tuum, Scriverium, Bodecherum, Boxhornium, Stratenium, Plosium item, et totam dornum vestram officiose saluto. Salve dimidium animae meae, locum Dionysii Longini [Gap desc: Greek words] , quem mutilum Scaliger allegat ad Propertium, integrum a te mihi describi petieram. Fac quaeso, quando est opum. Vale. Hagae Prid. Non Februar. Anno CICICCXXXVII.


page 8, image: s008

EPISTOLA. V. J. FR. GRONOVIUS Jano Bodechero Banningio. Leidam.

ECce tibi, Cl. et amicissime Bodechere, epistolam ad Fabricium meam, illasque, quas Heinsius ad me heri misit. Boxhornii librum penes me retinui, donec per amicum mittere possim. Duplo erit majus vecturae pretium, si tabellario is liber commendetur, quam quo Hamburgi emitur. Quare sic mittere esset magis cogere Fabricium, ut librum emat, quam gratificari ei librum. Interim in meis commendavi ipsi affectum Cl. Boxhornii, et indicavi penes me illud munus adservari, donec commode et sine immodico ejus sumptu hinc mitti possit. Plura alias. Vale. Hagae VI. Id. Febr. Anno CICICCXXXVII.

Nic. Heinsio.

Propediem tuis respondebo diligenter. Nunc scito locum Dionysii [Gap desc: Greek words] citari a Scaligero p. 284. edit. Comelin. Ad Elegiam, quae incipit: Disce quid Exquilias, ad versum: Nanus et ipse suos breviter curvatus. Mutilum citat Scaliger, integrum vellem cum praeced. et seq. periodo describi. ! Inspice etiam sodes Electa Gevartii postremis illis capitibus, in quibus Cruceum exagitat, an agat de loco in Epiced. Glauciae: Et nunc heu! vittis et frontis honore soluto. Ubi Cruceus scribit: frondis. Puto notare hoc Gevartium, nec tamen satis reminiscor. Si facit, sensum verborum ejus quaeso perscribe. Vale carissimum caput, et propediem meas accuratas exspecta. Saluto omnes nostros.

EPISTOLA VI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

NObilissime juvenum, Tuas et Stratenii literas Amsterodamo redux domimeae reperi, utrasque gratissimas. De autore de Somniis et prodigiis, somnio visa mihi similia quae scribis: adeo miror, et quid judicem adhuc mecum disputo. Tu accuratius me docebis, ubi evolveris, et invenies hominem doceri facilem. De meis quid dixerit aut finxerit Zuerius, nescio. Certe unas perbreves Lamairio dederam tibi perferendas, atque is curatas mihi retulit: easque te hactenus desiderasse video. Sed jactura est levis, et quae ibi


page 9, image: s009

perstrinxeram, tam parvi momenti sunt, ut ipse, quae fuerint, curare desierim, itaque nec memoria revocem. Probasse me censuram tuam in poematio Fabricii recordor. Et [Gap desc: Greek words] Thyrsida ipse quoque notaveram: alterum non animadverteram. Judicium Herculis tui Magusani, et Parisiensis magistri eodem loco haberi debere addideram, nempe inter eos, qui non debent inter seria nominari. Luxus tamen in Statio recte defendit alter contra Lipsium. De loco Dionysii immensas tibi gratias scribo. Et opportune tuas accepi, cum eopse momento chartae, in quibus allegaveram eum, typographo repraesentandae essent. Nec minus, quod de Statii loco in Electis inquisivisti, tibi debeo. Quod incidis spem meam de dissertatione epistolica tui parentis, id dolori, an pudori mihi fuerit, nescio. Ego, mi Heinsi, nunquam ita frontem perfricarem, ut peterem tantam nostri rationem haberi. Hoc tu et ille optime nostis, siquidem tanti sum visus vobis, ut mores meos inspicere volueritis. Sed cum ille ultro id obtulisset, non tam in meum, quam ampliss. Graswinkelii honorem, cupide accepi, atque postea per te, per amicos alios, qui propiore apud eum gradu, quam nos, merito sunt, monere atque instare non desii, ut eo magis me devinciri quoque ostenderem. Sed numquam adeo fui insipiens, ut non a gravissimis ejus curis hujus promissi fidei male metuerem; aut Suffenus, ut me dignum arbitrarer, adversum quem tantum affectus incomparabilis viri testimonium publice exstaret. Nos, si quisquam mortalium, semper pede nostro nos mensi, satis habemus fructuum ex amicitia magnorum virorum, si discere ab ipsis possimus: id consecuti gaudemus in sinu, nec magnas cogitationes concipimus. Honorem et plausum accipiant illi, qui vestigia ipsorum de proximo adoraturi, locumque eorum apud jam nascentem posteritatem tuituri sperantur. Quare et ultro peto, ne maximus pater tuis ullas leves curas gravissimis istis occupationibus, quarum fructus non unus vaniloquus, et parum Latinus poeta, non ineptus, ineruditusque Gronovius; sed totum Christianum nomen maximos exspectat, praevertat, aut interponat: neve doctissimas meditationes suas cum affaniis nostris, quae velut solstitialis herba decident, nec ad postumi aevi curam pertinebunt, perire velit. Ego is sum, qui semper: qui de nemine sentiat humilius, quam se ipso: qui majora non affectet, quam meretur, aut consequi dignus sit: qui a simulatione, ambitioneque alienissimus: qui in sola virtute decus quaerat: qui tui patris divina scripta, velut oraculorum volumen, cum horrore et religione semper legit; ipsum quod videre, quod amicitia complecti potuit, ob hoc unum in hoc exosissimum alias ob calamitates et flagitia publica seculum incidisse testatus est: qui denique te magnis passibus ad arduam illam gloriam exilientem suspicere et amare toto pectore coepit. Talem si redamare vel extrema linea potestis, abunde gloriae erit: aliis, qui majoribus dotibus affectum vestrum pignerant, grandius praemium non invideo, nec vos distinguere amicos prohibeo. Pulcherrimum tuum epigramma sic mihi mentem pertentavit, ut memoriae commendaverim. Omnia praeclara, arguta, erudita. Unum illud, post Cypridis actum, emendari a te velim, Etsi enim Latinum non negem: tamen triviale est, et in


page 10, image: s010

ore omnibus etiam barbaris, instita pannuciâ potius, quam tam culta purpura digna. Vides quam ingenuus sim, quam blandiri nolim. Et tamen, si tu aliter censebis, me quoque ita censuisse negabo. Quae ad Martialem notas, alias excutere ocium erit. Laudo interim diligentiam tuam. Operae in opusculo nostro gnaviter pergunt. Sed dum Amsterodami fui, tria folia, quae interea excusa sunt, tot sunt conspurcata mendis, ut totius editionis me immane quantum poeniteat. Sed nolo luctari contra fortunam meam. Donati verba sunt in prologo Adelphorum, In dividendis actibus fabulae identidem meminenerimus: primo paginarum dinumerationem, neque Graecos, neque Latinos servasse, quum ejus distributio est. Sic ea citantur ab autore quodam. Velim eam periodum cum sequenti mihi describas, si sic satis intelligi posse videtur. Ignosce autem, quod tantopere abutor comitate tua, ut semper novam aliam operam tibi imponam. Quoties hoc audeo, toties novo tibi chirographo me obsignasse illud jus puta, quod semel in me meaque tibi dedi omnia. Vale, dulcissimum pectus, et me solito amore complectere. Nobilissimo Stratenio propediem respondebo. Salveant omnes nostri. Hagae a. d. VII. Kal. Mart. Anno CICICCXXXVII.

EPISTOLA VII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

CHarissimum pectus, quamvis ultimus in scribendo fuerim, et sic merito tuas exspectem, tamen cum haec occasio incideret, et pagellae quaedam superfluae in manibus mihi essent nugarum mearum, quae eduntur, non potui omittere, quin tibi eas velut praecocem quendam fructum offerrem, atque ante omnes alios vel orexim earum concirem, vel fastidium moverem. Quod posterius nimio magis metuo, quam spero prius, qui applausum ingenii mei non pejus, quam Eumolpus ille, cui pro carminis recitatione jactus lapidum rependebantur, novi. Quod in prioribus dixeram, tria folia absente nobis foedum in morem, vel sine more potius, mendis conspurcata esse, ejus exemplum hîc vides. Interim ut, qua poteram, tanto malo mederer, duas pagellas resecandas curavi, quae caeteras turpitudine antistabant, sic ut nec vola nec vestigium sani sensus appareret. Unum monere in summa festinatione debeo, nolle me, ut judicium Criticum in Ouidii locum, qui p. 81. citatur, exerceas. Nescio, quid mihi in mente fuerit, quum eum adjeci. Etsi enim is sensus, qui in vulgata est, ab homine pertinaci possit defendi, ut subintelligatur ad primum versum verbum substantivum; tamen [Gap desc: Greek words] Gerebant multo rotundiorem sensum reddit. Caetera quocumque loco habueris, ciccum haud interduim, dummodo me ames, et hanc festinationem affectus nostri boni consulas. Sive


page 11, image: s011

enim placebunt tibi, volui imprimis placere ei, quem sine pari amo: sive damnabuntur, facile patior mea redargui ab eo, qui me et multimodis errantem vel ideo ab affectu suo non excludet, ut tueatur judicium, quod de me habuit, antequam in conscientiam imperitiae meae ruditatisque veniret. Vale, mi Heinsi. Maximum parentem tuum, vestrosque, et omnes, quos noscis, sine fuco et fallaciis amare, a me saluta. Raptissime, adstante nobilissimo adolescente illo, qui has feret, atque ad vos jam proficiscitur. Hagae v. Kal. Mart Anno CICICCXXXVII.

Nolim te has pagellas ostendere Cl. Scriverio. Satis mature ille viderit, cum totus liber editus fuerit. Cum perlegeris, quod commodo tuo fiat, remitte. Poteris epistolam tradere in aedes Mairii, neque enim tanti sunt hae chartae, ut propemodum duplicetur laturae pretium, si per tabellarium mittantur. Vides me discere Batavam parsimoniam.

EPISTOLA VIII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

QUas nuper, praesente Pavio, subito expedieram, ipsique commendaveram, pridem redditas tibi existimo. Eo ipso die tua ultima mihi tradebatur. Sed quia jam non modo vespera erat, et serum diei, sed plane ad concubiam, ipseque prima luce posteri se abiturum fuerat minatus, non potui repetere illas, et una fidelia duos parietes incrustare. Me a vobis defideratum esse laetor, tantum, quantum modo desideratum esse doleo. Vellem autem, o voluptas mea, non hilaritati tantum vestrae tum sodalem me fuisse, sed licere mihi omnes meas fortunas miscere tecum, et aetatem una agere. Non mente possum concipere magnitudinem et mensuram fructuum, quos alter in alterum conferremus. Ostenderemus ignavis illis, quid esset serio tractare studia, quid ambitioni et lucro vota sua donare. Sed hoc, quia difficilia nobis fata negant, jungamur tamen, qua possumus, mi Heinsi: et invicem nostrarum vigiliarum rationes reddamus. Nec sic desperandum habebimus de amplis fructibus. Cum nuper Amstelodami essem, accepi a Vossio utendos MSC. Claudiani libros de raptu Proserpinae, et Statii Achilleida. Non credis, quantum ibi bonarum rerum repererim. Et posset sane plurimis locis Scriptor ille emendatior reddi: posset non contemnenda diatribe ad eum parari ex illis subsidiis, quae jam habemus, si otium nobis esset, aut alia studia impetum nostrum ad literas juvandas non inhiberent. Alias igitur de hisce cogitabitur. Heri etiam ex schedis, quas tu transmisisti, egregium locum constitui, qui misere affectus est. Eum proxime tuae censurae subjiciam. Satis acceptum habeo, si unicam talem observatiunculam excudere possent misocritici, aut


page 12, image: s012

hostes potius literarum, Critici in coelum abirent, et illic quoque. [Gap desc: Greek words] fierent. Nunc [Gap desc: Greek words] . Autorem de somniis videre aveo, et simul accepero, totum vel in tuam gratiam devorabo. De conjecturis tui maximi Parentis, [Gap desc: Greek words] , vide ut promissa appareant. Possum interim differre votum meum de altera epistola ad illum temporis articulum, qui ei commodissimus. Hercules noster, non [Gap desc: Greek words] ille, sed quem genuit, quoties voluit natura jocari, in binis, quas postremas ad me dedit, immania monstra in Poeta meo confecit, aut fecit potius. Satis ipsi, puto, nugamur, (et credis hoc nobis, qui specimen vidisti) nec opus habemus, ut aliorum confessis nugis miseram chartam commaculemus. Itaque, qua fieri potuit modestia, quid mihi de illis videretur, in responsione significavi. Non spero me offensurum hominem, quod nolim, vel saltim ob illud amicitiae nomen, quod toties inter nos iteratur. Itaque nec haec quisquam per te, o corculum meum, sciat. De Donati loco magnas ago gratias. Nunc caetera ad Martialem avide exspecto. Jampridem locum designavi, ubi, quid tuo amori operae debeam, publice tester. Si tu tamen hactenus te demittis, ut sustineas, secus ac volebat Ennianus ille Hector, ab homine illaudato laudari. Utcunque sit, noli desinere meritis tuis nos tibi obligare, vel ea sola causa, quod te amo, illa aestimo, nec tuum affectum auro ullo contra carum habeam. Sed o lepidum caput; profecto divinus fuisti, cum petiisti, ut simul aliquid a Fabricio literarum acciperem, tecum communicarem. Ecce enim, quas nudius tertius accepi. Ubi vides illum consentire mecum largiter de praestantia ingenii tui. Illud, quod supponis, post bella Diones, magis placet, quam, vulnus amoris. Itaque hoc tantisper probabo, dum aliud visum tibi fuerit. Vale, decus meum, et amore tuo dignari me perge. Literas Fabricii cum aliis, quas promisisti, remittere poteris. Iterum vale et salve cum omnibus charitatibus tuis. Hagae. Postrid. Kal. Mart. Anno CICICCXXXVII.

EPISTOLA IX. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

TUas, [Gap desc: Greek words] , simul legi, statim responsum parabam. Sed verbis et sensibus defectus diu luctabar cum infantia mea, quam adaugebant ipsum tempus, cum nimirum sumpta modo coena calor stomachi, in coquendis cibis occupatus, mentis ignem impediret, et deinde nimis beati nuncii epistolae tuae, qui ruina incidentis inopinati gaudii totum animum meum oppresserunt. Si unquam putasti cadere in angustias mentis meae veram aestimationem tuorum erga me meritorum, nunc licet amplissimum mihi beneficium, imputes. Ego postquam chartulas istas miseram, vehementi eram in


page 13, image: s013

metu, et millies culpavi praecipitem confidentiam meam, quae sic nuditatem jejunitatemque meam oculis tuis objiceret. Sed consolabatur me amor tuus, et sperabam, quorriam id non petiissem, non fore, ut parenti tuo eas monstrares. Tu vero commendatione et gratia tua tantum illis gratiae apud [Gap desc: Greek words] addidisti, ut non placere modo sibi verbis testaretur, sed et splendidam hederam crucio illi (ut cum Lucilio loquar) vino adornaret. Et tu secutus exemplum imperasti etiam dominis tuis, ut laudes nostras, quae nullae sunt, canerent, In quo, si unquam, vere certe Poeta fuisti. Sed sine joco, immensas tibi pro his tantis meritis tuis gratias tibi scribo: nec tam vicem redditam tibi puto, quod nostris chartis nomen tuum intexi gaudes, quam novo me vinculo obligari, sive tu de meo, sive ego de tuo affectu et ingenio publice testimonium perhibeam. Etiam utcunque intempestivus studii, ut jam dixi, tamen hoc, quod vides, ad parentem tuum velut ex pumice expressi, quod hac sola fiducia mitto, quia, quibus nos non valemus, iis te momentum apud illum fore scio. Autorem de somniis et excerpta ad Martialem primo quoque die percurram. Nunc enim somnum capere malo, et somnia videre, quam legere. Et certe jam intempesta nox est. Quare non possum neque me, neque te diutius morari. De loco Claudiani proxime. Illud Cypridis aestum valde placet, cogitaveram: Quid mirum, gratae si sana est Cypridis usu: Sed tuum praeferatur. Quae caetera scribis, talia sunt ut deliberem. Sed iterum. admonent me cadentes pupillae. Vale, mi Heinsi. et cura, ut propediem Hippocrenen vestram bibam. Hagae a. d. v. Non. Mart. civilem: nam naturalis jam ante quinque horas et dimidiam mortuus est. Anno CICICCXXXVII.

EPISTOLA X. J. FR. GRONOVIUS. Nic. Heinsio. Leidam.

MI Heinsi, Ecce hîc ad Scriverium literas. Petii ambitiose, ut aut librum ad me mittat, aut ipse excerpat, aut tibi excerpendum tradat. Vides, quam frontem perfricuerit mihi humanitas tua, quae fecit, ut omnia me apud te posse existimem. Quod tibi in me quoque jus esse volo. Sed si me intelligis, non tam te onerare, quam sub nomine tuo et umbra, si minus forte Scriverius mihi factum velit, ab ipso ignorante magnum beneficium accipere cupio. Hoc est, ut tu quidem id te muneris suscepisse simules, clam autem librum ipsum ad me ocius mittas. Ego tunc posthabitis omnibus illum percurram, et quae opus erit, enotabo. Biduum unum ea res, non ultra, me detinebit. Interim tu subducere te ejus oculis potes, usque dum usus fuero et remisero, ne te interrogando cruciet. Haec secreta sunt, non nisi intimorum. In quo censu te duco, et magnorum regum superare me divitias


page 14, image: s014

uno hoc existimo. Vale, decus meum, et ne diu animum meum suspensum tene. Si fiducia nobis est laborum nostrorum, si spes memoriae apud posteritatem, non frustra nostri curam gesseris. Iterum Vale, et saluta tuos, hoc est, meos. Hagae VIII. Id. Mart. Anno CICICCXXXVII.

EPISTOLA XI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

MI Heinsi, habes hîc iterum promissas illas ad Scriverium, quas recta ad ipsum misissem, nisi tu hoc sumptu, hac melestia ultro te affici voluisses. Serius uno die, quam constitueramus: quam brevem moram facile ignosceres mihi, si scires, quam imprudenti poene duo illi intermedii dies exiissent. Nunc post varias anhelationes et discursus quietior istas raptim exaravi. Quibus quod deest elegantiae et suavitatis, hoc tu delenifico ore tuo supplebis. Cupio omnino ab omnibus, qui ad Statium notare aliquid volent, aut poterunt, vel potuerunt, quae comminicare mecum voluerint, accipere. Qualia enim cunque multorum erunt, servient mihi ad cogitandum. Sed praestantiss. Scriverius, non dubito, quin multa egregia jam olim observarit ad majora illa opera Poetae mei, Thebaida dico et Achilleida. Constitutum autem mihi est, proferre et ostendere scriptorem illum; in quo semel non infeliciter rudimenta meorum ad litteras juvandas conatuum posuisse videor. At etsi minime id mihi nunc ocium: tamen suffurabor, quantum potero, subsicivarum horarum aliis studiis, ut eandem operam expendam toti Statio. Nec profecto paucorum dierum ea res, et nosti, nihil unquam nos properaturos, nec cruda, sed quantum quidem nostri ingenii (quod quam exiguum sit, agnosco sane) calore fieri potest, percocta daturos. Eximium Zuerium salvere jubeo. [Note: Vid. Diatrib. Cap. XLVII.] Locus in Pietate Abascantii [Gap desc: Greek words] est, sed et mendum, puto, et medicinam invenimus. Scribendum est:

Pandere, quis centum valeat frenare maniplis
Intermissus equos; quis praecepisse cohorti;
Quem deceat clari praestantior ordo tribuni,
Quisnam frenigerae signum dare dignior alae.

Quatuor illustria militiae Romanae munera ponit: praefectum equitum legionariorum, praefectum cohortis, tribunum, et praefectum alariorum. Primus ille frenare dicitur centum equos intermissus (vel intermixtus) maniplis, id est, centuriis. Nam manipulos et centurias pro iisdem ponit Vegetius Lib. II. C. XIV. Ac etsi vetustiores distinguere videantur, tamen hoc constat, et manipulos et centurias peditum esse, ut turmas et alas equitum. Ille praefectus intermissus maniplis frenat, id est, ducit, centum equos. Nam cohors equitum legionariorum


page 15, image: s015

C et XXX non excedebat. Veget. lib. II. C. VI. Statius autem numerum rorundum posuit. Hoc non tantum placebat [Gap desc: Greek words] Salmasio, sed etiam in parte eidem in mentem venerat. Nam ea ipsa vespera, qua vos discedebatis, cum domum reverterem, obvium eum ad hospitium suum deduxi, et de hoc loco sermonem injeci Et certum quidem erat utrique de equite legionario, seu qui legionibus immixtus erat, intelligendum esse locum, quod cum optimo amico nostro; te praesente, dicerem, fidem mihi abdicabat; de verbis autem comperendinabamus. Postero die, cum iterum ad eum visissem, antequam conjecturam margini codicis mei adscriptam ei ostenderem, dixit mihi, omnino Maniplis scribendum esse. Nam [Gap desc: Greek words] eques retineri posse putabat. Cujus posterioris emendatiunculae periculum ego in me recipio. Exquire, quaeso, judicium amici nostri, et una cum tuo mihi perscribe. Ob hunc unum saltim locum non frustra me in Statio fuisse puto. Sed minus ociose garrio. Vale charissimum caput, et saluta omnes vestros. Hagar Prid. Id Mart. Anno CICICCXXXVII.

EPISTOLA. XII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Lei dam.

MI Heinsi, [Gap desc: Greek words] illud, quod in Amore esse ajunt [Gap desc: Greek words] , abunde exhibuerunt mihi, sic tamen gratissimae, literae tuae. Vehementer me angit error ille in recensenda maximi Patris tui conjectura. Ego Deum testor et meam conscientiam, me eam numquam accepisse aliter, et sie jam tum, cum apud vos essem, margini codicis mei adscripsisse. Vitium aurium mearum esse reor, Sed puto me satisfacturum vobis, si consilium meum vobis aperiam de hoc errore emendando: deleri enim non potest, cum illa pagina die sabbati perfecta sit. In omissis ponam post verba illa: [Note: Vid. Diatrib. cap. 29. et Omissa. pag. 409.] ideo corrigebat: conjecturam veram, cum explicatione, quam in literis videro: hisque ficta personâ adjiciam; Erat [Gap desc: Greek words] , qui scriberet: ut istius intelligatur illud, Quod t. c. praeceps furat A. morum. Utcunque enim non forte sit Statii hoc, praeceps morum, tamen dictionem ejus valde resipit, et eruditum est. Sed oeconomia Poematii aliud quid exigit. Sic puto commode subterfugere nos posse, ne errasse videamur, et conferre in operas, quasi illi partem praetermisissent. Quae praeterea scripsi de domestico Phoebo tuo, haud muto. Excuso potius, quod cum ille sit supra laudes et ingenium meum, nec [Gap desc: Greek words] magna nomina sint salutanda, adeo intemperans affectus fuerit meus, ut praeconium ejus mea infantia deterere ausus sim. Illud immensum quantum me exhila, avit, quod serio nunc in Ovidium incumbere te


page 16, image: s016

scribis. Euge, euge, mi Heinsi, incumbe [Gap desc: Greek words] in hanc curam, nec desiste, priusquam [Gap desc: Greek words] in lucem protuleris. Incitarem te multis, nisi ipsum te tibi optimum [Gap desc: Greek words] delegandum haberem. Et vides sane quam pauci sint tuae et meae aetatis, quibus literae vere aliquid debiturae sunt. Ubi sunt illi Heinsii, Grotii, Dousae, Meursii, Scriverii, Putschii, qui primaevi tempore fere eodem, heroibus tunc viventibus, subnascebantur? At nunc eo res rediit, ut omnes intelligere se, quae ommium minime, putent, cum revincuntur non intelligere, contemnant. Et fere ubique de compacto res agitur, ut in Velabro oleariis. Erigamus ergo capita supra plumbeas illas animas, et veram studiis dignitatem asseramus. Quae non in mutatione literae aut syllabae, ut calumniantur, sed in cognitione linguarum, antiquorum rituum, historiarum, praeceptorum Sapientiae consistit. Haec cum conjuncta sunt, et lectio diligensque labor ingenio et judicio non destituitur, existit inde praeclarum illud egregium, posse de unoquoque Scriptorum veterum, non quod audieris ab alio, sed quod senseris, judicium ferre, genium uniuscujusque penetrare, mentem et oeconomiam abditam saepe et in recessu conditam eruere, phrasin agnoscere, locos corruptos restituere, Quae verae Critices munera sunt, et erant olim apex literarum. At vide, quo degeneraverimus imperitia et ignavia. Quod nisi diligentissimi et doctissimi faciebant, arrogat sibi quisque, et autorem, quem nunquam, nisi nunc, inspexit, sub censuram suam revocat, emendando corrumpit. Illos, qui hoc faciunt, mirum non est contemnere literas, cum quas numquam, nisi primis labris gustarunt, se autem plene penetrasse arbitrantur, ubi apud vere doctos venerint, nescire se sentiunt, et hîc nunquam se nisi infeliciter se jactare experiuntur. Sed vides, quo me effundam, velut legitimo more tecum garrio. Magno Salmasio cur te ego commendem, nulla caussa est, nisi jussum tuum. cum tua gratia et ipsius humanitas facillime sine ullo medio utrumque conciliare possint. Faciam tamen, quia jussisti, simul atque illum videro. Locum Ovidii optime intelligis, et memini quidem simile quid legisse: sed locus nunc non incidit. Ubi memoria redierit, erunt ut semper [Gap desc: Greek words] . Vale, charissimum caput, et me ama. Hagae Postrid. Id. Mart Anno. CICICCXXXVII.

EPISTOLA. XIII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

MI Heinsi, Casauboni Epistolam recte accepi, ut et proxime conjecturas humanissimi viri, quas ad me misisti. Utrique magnas ago gratias. De ipsis quid mihi videatur, alias otiosior scribam. Illud pervenustum et jucundum


page 17, image: s017

mihi accidit, quod ille meas emendationes, quas penes eum protuli, mihi pro suis redonat. Ut ecce in Hercule Surrentino correxeram: 1 [(perhaps: )] Seu tibi dulce manu Lybycas nodare palaestras. Ubi vulgo, nudare, et similiter locum in lib. II. Achilleidos. Utrumque jam ante mensem excusum est, et videbis pag. 138. et 139. Scis autem p. 182. partem fuisse, quam nuper transmiseram. Et testis mihi esse quoque potest Salmasius, ad quem in Galliam anno eandem transscripsi. Memini Amsterodami in aedibus fratris homini optimo, cum primum de Statio emendando nescio quid mihi in mentem venisse narrarem, jactasse hanc correctiunculam, ut gustum ei darem, et spem de conatu nostro facerem. Nunc ille mihi eam remittit, sed ut decebat mutatis ansis, nam pro manu, legit etiam manum. Hoc est frequentissimum dicendi genus apud Statium corrumpere. Sic Via Dom. Hi siccant bibulas manu lacunas. In Thebaid. levare manu mensas. Alibi, manu componere succos, et denique; viresque modosque Imperii tractare manu. Sic etiam nodare manu palaestras. Quod videbis me monuisse p. 222. ad Comam Earini, ubi hoc modo elegantem locum correxi, Sed transeant haec. Bene fecisti, quod verba Chronici MS. ad me scripsisti. Scito duos Statios fuisse: alterum sub Nerone Statium Ursulum Tholosatem (itaque pro Toletanus scribe in Chron. tuo: Tholosanus,) et P. Papinium Statium sub Domitiano. Ille Rhetor, hic Poeta noster. Hos duos multi confuderunt, atque hinc cognomen SURCULI, quod in MS. Cod. Statio tribuitur. Idque monuerat ad Eusebium Scaliger. Ex cujus nota, plusculis additis, exstruxit Diatriben suam de nomine Statii Gevartius. Quod tamen nos elegantissimo viro objicere nolumus. Dixeram, me simile quid legisse illi in Ep. Sapphus: e nostro crescit moerore. Ecce hoc est apud Statium lib. VIII. Theb. extremo de Tydeo: laevaque receptum Spectat atrox hostile caput, gliscitque tepentis Lumina torva videns. Gliscere enim, ut scis, crescere est. Vide locum integrum, et placebit tibi. Usque metu micuere simus, mutandum non puto. Metalepsis est. Sinus ponuntur pro pectoribus, pectora pro corde. Nosti autem paventibus et exterritis cor micare. Horatius: Evoe recenti cor trepidat metu. Sic apud Comicum; cor meum coepit facere artem ludicram, id est, micare, salire. Hoc si placet tibi, fac sciam, quaeso. Maximi enim facio judicium tuum, praesertim in illo Scriptore, in quo non nego diligentia te nos superasse: et nusquam tamen Herculea supinitate in legendis veteribus usi sumus. Vale, decus nostrum, et festinationi, quam totum hoc epistolium praefert, ignosce. Sed ecce oblitus poene fueram, quod primo loco volebam positum, quae priore epistola ad Ovidium promittis, te communicaturum mecum, fac, quaeso, quam primum. Non vivit, cui laetius videatur ista maturi ingenii tut messis. Iterum Vale, et saluta vestros. a. d. VII. Kal. April. Anno CICICCXXXVII.

Risi cum legerem, quae de Commelino addis. Memento, quaeso, Scaligeri Poet. In altero Catalogo auctionis Dordracenae invenio Scaligerum ad Festum.


page 18, image: s018

Eum, si copia tibi, emendum cures velim meo nomine. Hoc nuper fueram oblitus. Nam de utroque rogaverat me amicus, qui Catalogos illos in mea manu viderat. In pervigilio Veneris quid fit? edet Scriverius Epistolam suam? addeetne etiam, ut dixisti, animadversiones suas.

EPISTOLA XIV. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

MI Charissime Heinsi, vix dimiseram priores meas, cum poenitere me coepit festinationis meae, quae procul dubio valde impolitas et ludibrium tibi debituras effuderat. Nunc vero ad instar Horatiani illius, egomet mi ignosco. Et quidem justissima caussa. Quid enim supererat mihi praesidii adversus tam atrocem accusationem, qua coelum misces et maria, ut homini amantissimo, immo mancipio tuo, crimen quaereres et gravem invidiam conflares? Ego vero vellem, tam essem otiosus, ut ad singula disertae criminationis tuae capita, si non facundiae tuae elegantia, multis tamen verbis respondere mihi liceret. Sed profecto nec in posterum ita de me judicabis, quasi quicquam ex amussitato ingenio tuo proficisci possit, quod ingratum sit mihi, et silentio vindicandum, nec talem querelam, seu potius horrendum carmen occines mihi, cum diem diffidero, siquidem molem et ruinam occupationum cogitabis, quae in caput hoc desidunt. Libellum meum corrigendi scis omnem molestiam totamque uni mihi incumbere. Accesserunt nuper Casauboni epistolae, alterum munus. Nam cum amem id opus, et quam curatissime velim edi, aliis hominibus fidere non possum. Ecce enim, narrabat mihi Salmasius, cum hîc esset, venisse ad se hominem, qui corrigendis illis pagellis praefuerat, quae ibi editae sunt, et conquestum esse, in foliis quae misissem, mnlta fuisse soloeca et non Latina. Vides qualem nasuti ejusmodi et grammaticaliter (ignoscat mihi genius tuus) modo docti mortales licentiam sumant? quam postea sumpturi essent in corrumpendis, quae non caperent? Ac hoc jam ille fecit, qui ex Codice parentis tui illas ad Scal. et ad [Gap desc: Greek words] Parentem tuum descripsit. si autographis destitueremur, turpissimum opus futurum esset. Inter haec non possumus tamen omittere studia nostra, quae nunc ordinaria fecimus, Accinunt enim mihi quotidie Hamburgenses mei. Frange puer calamos: et, Quid tibi cum Phoebo, quid cum Permesside nuda. Et, nummos habet arca Minervae. Sequuntur salutationes, quae post discursus varios ita saepe lassum vespera domum remittunt, ut me laborum humanorum pigeat, et saepe his turbis exemptus esse malim. Itaque vix pagellis, quas domi adhuc habeo e Diatribe mea, ultimam imponere manum, et indices conficere sustineo. Inter haec omnia, mi Heinsi, tum demum verum pretium me temporis habere mei puto, cum


page 19, image: s019

vel de te cogito, aut tuas lego, aut ad te scribo. Cave igitur putes, unquam ita me distringi posse, ut tuae mihi fastidio sint. Contrarium experiris, et si tibi non credis, at crede mihi attestanti per amicitiae nostrae, per communium Divarum genium, nihil te aut tuis gratius mihi esse. Ovidium ecce hîc mitto: unde cum excerpseris, quae libuerit, ad me remittes. Si quid interdum explicavi, aut conatus sum illustrare, hoc animo excusandi leges. Sunt enim ipsi quinque anni, cum ista contulimus. Itaque prodetur ubique jejunitas mea. Si quid putas me in literis profecisse, interea temporis factum est. Diatribae folia xv. perfecta sunt; restant octo fere, quae post mensem, spero, absoluta erunt. Nesciebam initio tantum me nugari potuisse. Sed cum primum inciperetur praelo libellus dari, omni ingenii contentione in eam curam incubui, egregiamque accessionem addidi. Habeo et nunc quae jam destinata erant suis locis, sed marceo, et cum manu languet animus. Etiam sic satis dedimus ineptiarum, certe Gevartium mole superavimus. Divinationes summi Parentis tui (quem officiosissime saluto) e Scriverii charta descriptas habes. Urge, si me amas, epistolam, quam mihi promisit. Nec enim dubito multa ibi fore, quae discere velim, antequam liber meus prodeat: Scriverio, quaeso, amicissimam dicas salutem, eique meo nomine serias gratias agas. Nec deerimus nos, quaecunque exinde sumemus, ea fateri candide, cujus studio debeamus. Si quid ad Thebaida et Achilleida notavit, vide omnibus modis, ut ex unguibus ejus extorqueas. Vale, mi Heinsi, et me ama. Nobilissimum Statenium saluto peramanter, cujus omnia, quae nuperrime perscripsit, vehementer mihi placuerunt. Et propediem respondebo. Salveant omnes amici. Hagae Proprid. Kal. Apriles Anno CICICCXXXVII.

Vide imprudentiam meam. Poene fueram oblitus, quod primum erat. Accepi a V. Fabricio nostro responsum. Ibi haec leguntur: Nic. Heinsius merum mel, merum nectar effundit. Diiboni! quanta ejus ingenii felicitas? Malim unum istum in Ollum Scazontem, quam ducentos [Note: Bodecheri.] N. Quamquam studium et conatum hominis amicissimi improbare non est meae verecundiae. Velim Nicolaum meum per te scire, jucundissimam mihi fuisse, quam scripsit, epistolam, Cui ego coram respondebo. Saltem interea sperare me omnia de editions Poëmatum meorum ex voto confore. Exemplar ipse afferam. Stat enim sententia ad vos in itinere excurrere. Id velim quoque Elzevirios sciri. Constitui onmino non edere versiculos meos, si ab Elzeviriis exeudi nequeunt. Haec tu tibi scito. Certe non ostende N. quem putas a Vincentio nostro designari. Ovidium, cum usus fueris, quaeso mox remittas. P. significat codicem Pirckhaimeri, qui et Tristia habebat et de Ponto. Nam ad libros Amorum, de arte, de remed. ad Epistolas Heroidum scelerata manus in charta singulari scripta jam olim mihi subduxit. MS. designat in lib. de Ponto meum codicem, chartaceum et non magni precii. Bodecheri epistolam curavi ea ipsa vespera, qua accepi. Hoc ipsi significa, et ad omnia officia me ei paratissimum. Dominum de Zuylichem quinquies adivi. Quinquies aut domo absentem aut non vacantem inveni. Nec ipsius haec culpa est, sed mea infelicitas.


page 20, image: s020

Itaque jamdudum piget me molestissimi ambitus. Video summos illos viros ita districtos esse, ut literularum mearum curam habere ipsis impossibile sit. Et nescio quomodo non placent, qui admittunt salutatores, non quia amant, sed quia eos illorum miseret. Interim excusationem habeo, si posthac conquiescam, nec officio meo, nec commendationi maximorum virorum defui. Sed haec te solum scire satis est.

EPISTOLA XV. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

CHarissime Heinsi, pervenimus in Epistolis Casauboni ad illas binas, quibus admiratur ingenium et eruditionem Munsteri Hypobolimaei. Dubito, an velit maximus Parens tuus in ordine caeterarum cum inscriptione EIDEM poni, an vero adhuc uti dissimulatione. Quoniam enim omnibus notum est, etiam pueris, qui nondum aere lavantur, alium divini istius et incomparabilis scripti autorem esse non potuisse, non ultra video, cur induenda simulatio sit. Interim voluntas ejus mihi [Gap desc: Greek words] erit. Rogo itaque ut roges, quid fieri velit. Fieri enim commode potest, ut sub finem [Gap desc: Greek words] ad D. H. jungantur hac inscriptione; N. N. SATIRAE AUTORI. Sed necesse est, ut aut hodie, aut cras mane responsum habeamus, nec enim restabunt paginae, in quibus operae occupentur tantisper, si praetereundae non sunt. Meas in Ovidii partem accepisse te puto. Promiseram Dn. Boxhornio aliquid nugarum mearum ad Taciti Agricolam. Et faciam large propediem, cum paululum respiravero ab iis, quae me nunc intendunt. Interim cum ista pagella Diatribae nudius tertius absolveretur, qua locum, in quo misere omnes fere interpretes haerent, non infeliciter pertractasse per occasionem visi sumus, servavi hanc portiunculam, ut inspiciendam mittelem. Dabis ergo ei cum humanissima salutatione. Sive placuerit, sive displicuerit, utatur arbitrio suo. Ego in tot nugis meis sive hîc quoque mihi similis fuerim, sive [Gap desc: Greek words] sapuerim, ciccum haud interduim. Amet me, ut ego illum. Tu ante omnes, mi Heinsi, ita valeas. Salveant amici. Raptissime. Hagae III. Non. April. Anno 1637.


page 21, image: s021

EPISTOLA XVI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

SAlve, dulce decus meum. Nobilissimum, quem narras, juvenem nullus vidi. Tuas autem gratissimas mihi nescio quis e togatorum prosapia attulit. Nollem apud [Gap desc: Greek words] enunciasse te, quae familiarius garriveram. Non ea id factum fini, ut ille rescisceret; sed ut penes te constaret fides mea, quam semper testatissimam tibi cupio. Forte enim perlustraveras oculo fugitivo schedam illam, et poteras mirari, si in Diatribe vidisses postea (si tamen horas tuas tam male collocare putes, ut vili scripto impendas) non eo loco nomen illud apparere. Nihil tamen a te peccatum, nec id magnopere curo. Tribuat sibi quisque, quod velit, per me non invideo. Qui jure, is conscientia solus fruatur, cujus apud bonos abunde magnum pretium est. De [Gap desc: Greek words] vere tu, opinor, senis. Ut ille ubique suus est! ut ubique jactat [Gap desc: Greek words] Itaque et [Gap desc: Greek words] judicium tuum confirmarunt. [Gap desc: Greek words] Nosti caetera. Sed et istius pauca sunt, quae ad partes vocare possim, ut non in alia omnia me ire subjiciam. Itaque majorem partem silebo. Privatim quidem interdum ego, quando hoc seculum jubet vim facere naturae nostrae, palpum obtrudere illis, qui volunt, possum, et [Gap desc: Greek words] loqui: publice librum, cum Satirico, si malus est nequeo laudare et poscere, aut [Gap desc: Greek words] conjectanea sub [Gap desc: Greek words] nomine celebrare. Ibi enim non ambitionis aut sermonis temporarii, sed boni publici una cura atque posteritatis unica ratio ducitur. Cujus quantam reverentiam habuerint omnes, qui aetatem ferre scripta sua vellent, tu optime nosti, eruditissime juvenum, quare desino tinnire nimium. Quae ad Ovidium notas, elegantia sane visa sunt: et hortor, ut gravius hanc palaestram deluctere. Iis, quae meis identidem literis aspersi, utaris ut tuis, si tamen quicquam ibi ingenio tuo dignum. Tenuia enim fuere pleraque omnia, et quae ut recte, nec me intercedente, judicas, quae, inquam, etiam puer videre posset. Illud serio te rogo, ne quicquam proferendum existimes, quod improbes. Cui enim usui umbram te fingere, contra quam humeros ejectes. Inillis, quae publici juris facta Sunt, alia ratio est, nee hîv impedio, quo minus eadem libertate in nos grasseris, qua ipsi alios castigavimus, quandoquidem aliter haec sacra non constant. Et ab amico reprehendi monerique malim, quam ab iniquis indigne traduci. Fabricium scito, si Deus volet, propediem nobis adfore, sed ut transeat, non ut maneat. Ipse unas adhuc meas exspectane se posse scribebat, si festinarem respondere, quod feci. Arnobium Elmenhorstii et Gevartii Electa his diebus desiderabam. Eos si ex [Gap desc: Greek words] Parentis tui aut


page 22, image: s022

praestantiss. Boxhornii (utrumque officiose saluto) bibliotheca per amicum (nam per rhedarios aut nautas non cupio, nec tanti est) transmitteres mihi, gratissimum faceres. Vale, charissimum pectus, et me ama. Hagac a. d. IV. Id. April. Anno CICICCXXXVII.

Diatribae folia XIX. excusa sunt. Restant fere septem aut octo. Apparet tela longior, quam initio credebam. Itaque facile II. adhuc menses operae his nugis insidebunt.

EPISTOLA XVII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

CHarissime Heinsi, exspectas forsan, ut reponam tibi exemplum illud, paenc dixerim, maletractarionis, quod in me statuisti, postquam justissimis de caussis longius aliquanto silentium traxissem. Sed ego te mihi facile excuso, quem tam assiduum accubium esse Nasoni puto, ut officii obliviscaris. Unde aliquando magnum ad me quoque fructum rediturum spero, qui tor egregiis speciminibus didici, qui docere ea opera nos possis. Accedit, quod nunc major in praecordiis desaevit dolor, qui ut priorem istum refricat, ita tanti facere me non sinit, quin in hoc omni affectu defigas. Hodie enim prope currum obvius mihi Fr. Vossius nuntiat, Fabricium Leidae fuisse, jussum sibi, ut id mihi indicaret nudius tertius, ut si vellem eum salutare, propere Lugdunum excurrerem: non enim ibi, nisi unum diem mansurum: se quidem ante triduum ad aedes nostras venisse, sed neminem natum praesto fuisse, quem compellaret. Quid quaeris? quasi fulmine percussus obstupui, nec verba reperire potui, quibus responderem. Quod hoc iter, vel potius, quae fuga est? Fabricium in Batavia fuisse, et me insalutato discessisse? At saltem cum Amsterodami octiduum haereret, verbulo significasset mihi, se adesse, aut quando Leidae se reperturus essem, non pepercissem negoeiis meis, neque sumptui, ut charissimum caput viderem. At si nos tanti non fuissemus, aut Haga, ut huc veniret, sattem vidisset magnum illum [Note: Constantinum Hugenium.] fautorem suum, cui poëmata inscripsit. Si quiequam haberem, quo fraudarem cogitatione ista animum, quodcunque esset, facile admitterem, nunc nihil habeo, quod dicam, nisi me angi et torqueri, et aegerrime hanc injuriam ferre. Nee volo, ut labores de isto scrupulo mihi eximendo. Illud facito potius, scribe, quid dixerit, quod consilium ejus fuerit, aut quae ratio in posterum studiorum. Nihil enim accipiam, quo hanc scabitudinem pectori detergeam, tempus solum sufficit huic leniendo dolori. Libris, quos emi cupieram, quid factum est? quid respondes de illo, quem Lindenbrogius petierat: nam ego quidem humamitate amicissimi


page 23, image: s023

abutor viri, cui tam longo tempore non respondeo. Item de aliis, quae in prioribus requisiveram, quorum nunc non meminisse sinit animus, in ista sola cogitatione defixus. Liber meus proxime umbilicum pervenit. Restat solus index, quem non perficere potuerunt operae, quia numeris deficiuntur, quos sequente hebdomade accepturi sunt. Nunc igitur praefatio et carmina in praelo sunt. Tu salve, mi Heinsi, et me ama. VIII. Kal. Majas Anna CICICCXXXVII. Raptissime.

EPISTOLA. XVIII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

MI Heinsi, ante hebdomodas, puto, tres aut quatuor a te petieram, ut in auctionibus, quae instabant, emeres, vel emi curares meo nomine, Jul. Scaligerum de re Poëtica, et Josephi in Festum castigationes. Ejus quid factum sit, haveo scire. Urget enim amicus ille, cui hoc negocii receperam. Libellum meum nunc plane fidem faciunt mihi operae intra tertiam hebdomadem fore absolutum. Duo enim modo folia ad indicem restant, quem nescio an prius excudendum dabo, quam praefationem et [Gap desc: Greek words] vestras, cum perficere non possim, nisi omnia illa folia domi habeam. Salutabis itaque humanissimum Bodecherum meo nomine, et monebis eum, si suam quoque hederam ibi legi volet, ut opus maturet. Quod ideo addo, ut contester gratum fore mihi officium amicissimi viri, quod non semel obtulit, non quod ambitiose prensem istiusmodi laudes, quas non mereri me fateor simpliciter, aut doctissimos homines importuna mea flagitatione ad eam neccssitatem adigere velim, ut nomina sua parietarias herbas faciant. MS. Cyprianum post pauculos dies ad Dn. Boxhornium, quem salutabis meo nomine, destinabo. Dixeram Vossio filio in bibliotheca Leidensi esse Vellejum Fr. Nansii manu adnotatum. Eum ille inspicere magnopere cupit, si per vestram humanitatem liceat. Et, puto, caussam reperimus eo facilius, quae Ovidio tuo servire possent, ex bibliotheca eorum nanciscendi, quam non spernes, credo. Si itaque ad me librum illum commoda occasione per amicum mittes, curabo ut, quod faciet lubentissime, vicem reddat. Epistolae [Gap desc: Greek words] Patris tui de locis Statii controversis ecquam spem nobis gravissimae ejus curae relinquunt? Libris de Ponto et Tristibus ubi usus fueris, velim haut gravatim ad me remittas. Vides in inclusa [scida libellorum indices, quos me sibi hîc emere jussit Lindenbrogius noster. De tribus habeo, quid respondeam. Primum hîc invenire non possum: Gratum, ajo, facies, si in bibliopoliis vestris ex plorabis, numquid ille ibi, et quo pretio venalis sit. Vale, charissimum caput et me ama. Hagae a. d. IV. Kal Majas Anno CICDXXXVII.


page 24, image: s024

Fabricius noster viae se jam commifit, et credo, propediem hîc aderit. Morabitur ejus iter, quod Embdam, Groningam, et alias vicinas illis urbes visere constituit. Scedulam Lindenbrogii, cum rescribes, remitte

EPISTOLA XIX. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Hagam.

Charissime Rerum, ad tuas jamdudum respondissem, nisi hactenus me suspensum tenuisset Commelinus, cui scedulam illam Lindenbrogii tradideram. Is nunc demum mihi dixit librum istum nusquam apparere. Deinde conveni Elzevirium: ut videas, quam tua mihi curae sint; Exemplar hîc nullum habet, sed Francofurto expectat. Itaque hac in re utilis tibi esse non potui. Nescio an ad risum magis, quam iracundiam me compulerit scelus illud forense. Dignus est, qui Sileno stupidissimo Deorum a clunibus sit. Non tarnen inultus feret, si et tu et Cl. Lindenbrogius, cui etiam officia mea deferes, ita volunt. Zuerius et ego furore unius aut alterius Jambi vindicabimus Morsium ab istiusmodi bestiis. Nec Scriverius deerit. Si nomen nebulonis non latuerit, fortasse immortalitatem ab iis sperare poterit, quos maxime contemnit. Miseret me tamen miserrimi Morsii et patriae tuae, quae post tot illustres animas, tam insulsos porcos producit. Sed valeant haec. Fabricius hîc fuit, abiit, nobis insalutatis. Quam aegre hoc feram, tecum cogita. Caeterum Plosius totam rem narrabit tibi. Poëmata sua hîc reliquit. Bodecherus heri Haga reversus est. Illum hodie conveni. Si diem aut alterum expectare potes, carmen promittit, sin minus, excusari percupit. Quidquid erit, brevi fac, sciam. Velim etiam scire, an Cyprianum totum contuleris. Hoc mandavit mihi Zuerius; Si partem tantum, fac item sciam. Nam nos eadem in re sudaremus. Tu festinationi meae ignosces. Jam enim me expectat Bodecherus, cui me totum addixi. Vale, mi frater et omnibus me commenda. Raptissime. Lugd. Bat. May. CICICCXXXVII.

EPISTOLA XX. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

CHarissime Heinsi, jampridem respondissem tuis, siquidem argumentum aliquod, quo capi te sperassem, obvenisset. Nam iram sane tuam in Ibin


page 25, image: s025

probare non possum. Ignosce pro affectu mutuo quaedam liberius dicenti. Vides quam Camarinam moverit amicus noster optimus, dum sordidissimo atque vilissimo vindicandi genere verba pauca nequiuscula, non dicam ab eo profefecta, qui adeo fibulam linguae imponere non novit, ut saepius stultitiam suam prodat, castigarit. Prorsus fecit inconsulte: nec meum hoc judicium est, sed omnium honestorum et gravium virorum, qui quidem cunque eam rem cognovisse mihi auditi sunt. Primum est sapientis, hominum male feriatorum sermonibus caussam non dare. Hoc si habere non possis, nihil dignius, quam bene agendo et rumusculos istos subrostranos strenue contemnendo refutare. Sed haec melius procul dubio audies ex [Gap desc: Greek words] Parente tuo: cui quantopere displicuerit amici nostri temeritas, non nescire te arbitror. Cura igitur, ne corrumpas ipse famam, quam de te fecimus, qui amamus, et Pater tuus credit, te, cum conflictui proxime non adesses, ideo accessisse, ut pacis mediusque belli athletas illos, alterum verberando, vapulando alterum strenuum, instar Agonothetae,

[Gap desc: Greek words] ,

dissolveres ac pacares. Hoc sane omnibus, qui crediderunt, magis decorum visum est, quam ipsa pugna. Hanc paginam, si displicet tibi, comburere potes. Quamquam quid mea? non enim hoc a me, opinor, petent amici mei, ut iras eorum semper secundem. Non amici hoc est, sed stimuli, sed Furiarum. Silium recte accepi, et mox, ubi usus fuero, remitto. De illo, quod praeterea mandas, memor ero: tu modo telam, quam incepisti, gnaviter detexe, et sile. Miseras aliquando epistolas aliquas Casauboni ad Hoeschelium. Eas, quia forte tum occupatior eram, ubi inter schedas meas reposuerim, exputare nequeo. Nec tum eadem ex caussa inspicere ocium erat, haberemusne illas in numero nostro, nec ne. Nunc imprudentibus nobis supervenit hora, qua edendae essent, si quidem aliae sunt ab illis, quas habemus. Earum ergo principia et diem ponam hîc tibi, uti videre et agnoscere possis, sintne inter nostras: et si non sint, ocius vel ipsa autographa huc mittere: nisi enim hodie allatae fuerint, in ordine non poterunt collocari, et operae sufflaminari se non patientur. Ocyus, quaeso, hoc perfice, mi Heinsi, et si quidem aliae sunt, quas miseras, cura, ut hodie eas habeamus. Si hodie nullas a te accepero, putabo in his illas contineri, et nihil mihi novi exspectandum. Epistolam ad Scaligerum, praefixam poëmatis ejus e Martiali versis, nactus sum nuper apud Stratenium, eam ergo etiam curabo suo tempore addi. Diatribe adhuc propter indices haeret. Vale suavissime rerum, et me ama. VIII. Kal. Jun. Anno CICICCXXXVII.

Quid censes de Ovidii loco lib. VI. Fastor. vers. 435.

Autor in incerto est, res est Romana. tuetur
Vesta, quod assiduo lumine cuncta videt.

Vide in notis emendationem Scaligeri, quam si intelliges, eris mih magnus Apollo. Quid apertius, quam scribendum: tuetur Vesta, quod assiduo lumine juncta videt. In iisdem enim penetralibus ignis Vestalis et Palladium, [Gap desc: Greek words] quod non conjunctio,


page 26, image: s026

sed pronomen est. Citamus alicubi locum illum, sed non emendamus, quod tamen facile fuisset, si mens non laeva fuisset. Si tu tamen aliter sentis, facsciam.

EPISTOLA XXI. J FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

CHarissime Heinsi. Absit ut indigne tulerim liberam defensionem tuam. Meum excusare erat, qui prior libertatem in te ausus. Quicquid tamen scripsi, non tam caussae ipsi, quam naturae meae lenitati, sive tu lentitudinem, aut [Gap desc: Greek words] interpretari mavis, dedi. Tum vero a te me amari puto, quum plurima tibi in me licere pateris. Quod vere experiar, simul atque foetus meus, vel potius abortus, oculos tuos subierit. Cave enim, ne simpliciter et aperte ad me perscribas, quaecunque displicuerint tibi, aut non firmo talo stare videbuntur. Non est gratius mihi quicquam, quam liberrima de meis audire judicia, et ea ingenuitate tractari, qua ipse alios excepi. Nihil enim dedi gratiae, ut non libere ubique sententiam dicerem, et magnos etiam viros notarem. Si illis et mihi licet, cur non nobis reprehendere, quod ipsi nostrae aetatis aut profectus cum essent, aliis fecerunt? Constent interim ipsis sua merita, et noster erga ea cultus. Nec enim, quia magni viri sunt, desinunt esse homines, ut errare nesciant: nec, qui magnos viros in levi errore deprehendit, propterea major est. Veritas et antiquitatis cura omnibus sit major et vincat ubique. Interim in calumnias et sycophantias istorum hominum, qui coram omnia laudant, post tergum frigidam suffundunt, et bonos vim inferre naturae suae, idemque ipsi facere cogant, noli, quaeso, ita Heinsius, ita meus sis, noli unquam consentire. Multi enim multa reprehendunt: quorum censuras susque deque faciemus, nisi ubi peccasse nos in bonos autores ostenderint, aut istius reprehensiones speciem habuerint. Haec aut defendam, aut victus manus dabo. Scio enim et nobis plurima quotidie excidere, quae tutius latere poterant. Hac hebdomade, aut initio sequentis, certam fidem faciunt operae absolutum libellum fore. Potuisset citius: sed decedentibus quatuordecim fere diebus, negociolorum tanta vis mihi incubuit, ut illam curam posthaberem: et illi mea incuria ad suam abusi sunt ignaviam, et aut aliud egerunt, aut feriatos habuerunt dies. MS. codicem tibi mitto: qui tamen quanti pretii sit, ipse nosti. Ego tamen bellae curiositati tuae deesse vel sic nolui. De epistolis Casauboni ignosce memoriae meae. Inveni nunc schedam tuam: ecce tres ad Elmenhorstium, quas ego ad Hoeschelium scriptas credideram. In conjectatiuncula ad Nasonem vos dubitare, vellem ante scissem. Jam enim excusa est, et adjiciebam tribus vel quatuor verbis ad


page 27, image: s027

omissa eopse momento, quo istas priores meas ad te exarabam. Videbo quid dicturus sis, quum ea, quae in ipso libello jam antea ad defenfionem ejus attuli, legeris. Nec enim tam ingeniosam (certe nihil in ea est ingenii) quam veram puto. Sentit tamen unusquisque quod vult, quodque animum ejus probabilitate ejus percussit, ut ajebat Tullius. Maximo Parenti tuo, totique domui vestrae plurimam adscribo salutem. Nec non Cel. Scriverio, Boxhornio, Bodechero. Vale, corculum meum, et me, ut fecisti hactenus, bona fide ama, Hagae a. d. III. Jun. CICICCXXVII.

Stratenius salutat te plurimum. Ipse ajebat se aliquid ad te literarum laturum. Si ad me miserit, una cum his accipies. Nondum enim miserat, cum has scripsissem. Ampliss. Graswinckelius, qui commodum claudenti epistolam interveniebat, vos salutat. De origine [Gap desc: Greek words] Vesta verissima magnus ille tuus Pater, noster doctor. De loco ipso, ut dixi, videbis postea. Iterum Vale, mi Heinsi. In Cypriano quid fit? pergitisne? et hic quoque amicus noster diligentiam tuam destituit? utinam tamdiu retineres illum, dum mihi aliquando ad vos excurrere elicebit, ut optio tibi essem.

EPISTOLA XXII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

CHarissime Heinsi. Inclusas cum primo quoque tempore Ultrajecti oporteret esse, fiducia amoris nostri ausus sum hoc tibi negocii injungere, ut sine mora ad nautas deferri eas juberes. Id rogo, ne accipias in malam partem. Si te velis ulcisci, caussam non dico, quin decuplo graviore onere me mactes, et habeas tibi ut asinum clitellarium, vel potius ut mulum Marianum. Magna agitur res mea, quare diem lunae, ante quem nullae hinc naves Ultrajectum proficiscuntur, exspectare non potui. Diatribe (Deo sit gratia) cum praeteritae hebdomadis fine absoluta est. Sed exemplaria adhuc nulla ab homine meo extorquere potui, praeter quatuor, quae non compacta, cum occasio forte ita ferret, ut sine sumptu possem, ad amicos nonnullos misi. Post pauculos tamen dies habebitis. Ille scelus nunc incipit similis esse ordini suo, hoc est, dum lucrum quaerat, omnem pudorem et honestatem exuere. XXV. exemplaria auus est offerre mihi. Respondebam: Da potius nullum. Sic indicabo amicis meis, ut si velint, ipsi exemplaria emant, nunc si aliis dedero, et vix dimidiae parti eorum, quibus dare me oportet, satisfecero, omnes, quibus non dedero, inconciliabo. Videbo tamen quid futurum sit. Si perseverabit similis sibi esse, habeo paratam vindictae occasionem in epistolis Casauboni: quarum quidem ne paginam posthac excudendam dabo, nisi facta syngrapha constiterit mihi, quid labori meo futurum sit praemium. Interim etiam cum


page 28, image: s028

damno nostro officio non deerimus. Vale, suavissime rerum, et me ama. Salutandos omnes saluto, in primis qui domi vestrae. Raptissime a. d. xv. Kal. Jul. Anno CICICCXXXVII.

EPISTOLA XXIII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

MI Heinsi, Quod tam prompte literas, quas mandaveram tibi, curasti, gratias ago. Licet hoc in tuum expensi codicem referas. Semper bonus ratiocinator officiorum tecum ero: et utcunque tarde aut nunquam solvere potero, quae comitati tuae debere coepi, libenter tamen debebo, et nexus istius nomen non defugiam. Rumor ille de libro meo certe vos fesellit. Testem advoco conscientiam, nemini exemplum dedisse, praeter tria, quae Christenius,cum nudius quartus hîc esset, accepit, non compacta: quorum unum haberet ipse, Vossio traderet alterum, tertium Pontano mitteret. Sixtinusenim, nesciebam, an nunc Amsterodami esset, quia ipse alio commigraturum se dixerat. Nec illud fecissem, nisi tam commodam occasionem cis plusculos dies me habiturum sine sumptu transmittendi desperassem. Compactum vero nec dum ipse habeo, nec ampliss. Graswinckelioadhuc obtuli. Interim ne querare ulterius, en tibi exemplar, ut ex typographia exiit. In quo agnofces amorem nostrum, errores notabis, meque monebis candide, quae jejune ac frigide dicta sunt, ignosces. Ad [Gap desc: Greek words] Parentem et amicos caeteros proxima septimana exemplaria curabo. Cum nuper apud Senatorem Schottum,virum doctrina et virtutibus prorsus incomparabilem, ac eo majorem, quo se magis tegit, essem, rogabam, ut Senatori Honerdome commendaret: tum enim nondum allocutus sum; suscepit pro facilitate sua atque amore, quo immerentem complectitur. Discedenti excidit epigramma, quod antequam cum ipso libro ei tradam, tuae limae committo:

Praesidium legum, casti pars magna Senatus,
Quo surgunt Batavae fulcra Jecunda rei,
Cui sua non humilis plectra assignavit Apollo,
Datque cothurnatis verba ligare modis,
Quo magni Proceres et fortis libera Belgi
Majestas gaudet Regibus ore loqui:
Accipe, quos viridi Cyrrhae bacchatus in umbra
Plurimus et Pindi nocte dieque jugis,
Ad tua, Parthenope, panxi sacraria, thyrsos.
Quae tuus haud struxit civis inerte lyra.
Grande loci meritum, non his Amphionis arces,


page 29, image: s029

Nec victrix certet sylva secuta Chelyn.
Atque o nostra tuae placeat, Roche maxime, enti
Religio, o dignus Orgia tanta feram!
Et mea, quae trepido saliunt nunc pectora motu,
Laetior in voti gaudia pulsus agat!
Cum dextra has capies, heu vilia pignora! chartas,
Et facilis dices: tu quoque noster eris.
Dum metuis, sperare licet, placuisse putabo,
Si legis, et falsa credulitate fruar.

Recense, qua opus est, emenda. Vale, corculum meum. Hagae. a. d. XIV. Kal. Jul. Anno CICICCXXXVII.

EPISTOLA XXIV. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

CHarissime Heinsi, in exspectatissimis literis unum ingratum fuit de te ipso, aeque ut nuper in aureis sermonibus [Gap desc: Greek words] Granswinckelii nostri. Ex eo enim cognovi primum, quid foret causae, cur tamdiu tuis carerem: cognovi, et sentire mihi visus sum partem doloris tui, visus ipse querquero quati, diris ardoribus incendi, ventre moto inquietari. Sed bene, quod sanavit me epistola tua, nec invaletudinis meminit aliter, quam ut nunciaret mutatam. Ita abunde compensasti moram ipsam: tanti fuit non accipere epistolam me, quamdiu aegrotares. Nunc vero ex animo Deum precor, ut pristinum hoc bonum, quod recuperasti, et brevi intercapedine didicisti, quantum sit, proprium esse velit tibi, et in Nestoreos annos continuari, ut ab illis felicissimis studiis tuis innumera in commune publicum prosutura promanent, et persicias, quod ego sum auguratus. Pro quo, ut gratias agas mihi, nihil est sane: qui jamdudum non haec modo, tum summis virtutibus hujus aetatis tuae, tum meritis erga me (ut propria tua recenseam, nec memorem, qui totius domus vestrae in me sit nexus) debebam. Caeterum hoc meum grati animi testimonium acceptum esse tibi, tamque benigne id te interpretari, id vero ego imitus laetor, et haut muto factum. Veniet, spero, dies, cum omen nostrum in rem praesentem conversum fuerit: nec erit tum quisquam, qui magis hoc ad se pertinere credet, quam ille ipse, qui dedit, et majore buccina sonabit laudes tuas, si tamen et ipse supra hanc imbecillitatem, quae nunc publicata est, aspirabit. Ipsum opusculum nostrum [Gap desc: Greek words] placere potuisse tibi, non miror, qui nos ames, ut de nobis judicare non possis, quia affectus judicium tuum supplantet. Ego vero hunc ipsum affectum judicium interpretor, et sie fraudo diffidentem animum metu, quem pro foetu meo


page 30, image: s030

habebam, hactenus, ut non inutili negocio in nostris manibus fuerit Statius. Nam ut aliquid supra caeteros egregium praestiterim, nunquam me sic amabo, ut mihi id persuadeatis. Nosco ingenioli mei vires, scio quam exigua doctrina, quam haec ipsa inter spinas quasi et tribulos diversarum occupationum aegerrime collecta mihi. Sed hoc statim in ipso exordio observabam, editores non nullos priores, qui istis rebus infinitis parasangis me superabant, industria caruisse. Ante duas hebdomades fere misi exemplum ad Gevartium, non ligatum, sed impactum, et accisum tamen, ut minor esset moles fasciculi. Si tarn magno erit animo, ut stricturas liturasque nostras in lectiones suas concoquat, habebo certum amicum, quem posthac summa observantia colam. Sed hoc vix spero. Non respondebit, credo, mihi, sed post aliquot dies epistolam edet, ubi videbitis rejectiunculam interpretis Statiani. Hoc si faciet, et ego vivam, ostendam illi me Cruceum non esse: et augebitur forte uno atque altero folio liber meus. Oportebit enim defensionem exemplaribus, quae adhuc in taberna sunt, adjici. Sed haec somnia sunt. Ego saltim conscius sum mihi, me numquam injuria illum vellicasse, nec unquam ineptum, indoctum, inscitum, male de Statio meritum appellasse. Conjecturas ejus reprehendi: sed et aliorum, sed et amicorum, quos alias observo, vencror: quod in ipso limine sine fraude me facturum praedixi. Interim meos quoque errores libens agnoscam et emendari patiar. Quare te quoque, charissimum caput, oro, ut in quibus nos dormitasse offenderis, ne sinas nos medio die impingere: sed face ingenii tui dispellas tenebras nostras, et liberrime lapsus nostros castiges. Et videbaris sane innuere te hoc amici munus praestiturum, si exemplar ad manum haberes. Habebis nunc certe, quod ad [Gap desc: Greek words] Parentem tuum misi. De Sauberto gaudeo illum observantiam suam erga nomen vestrum tandem protulisse. Ego scio, quos olim sermones cum ipso de ea re, et magno illo opere, quod nunc exercet Elzeviriorum operas, jam tunc sperato, habuerim. Vir profecto est vere doctus, et pacis Ecclesiasticae amantissimus: cujus si consilia audirentur, plus pietatis, minus controversiarum in Ecclesia haberemus. Sed et laetor, quod meminit mei: quamquam verba illa pudori nostro gravia sunt. Vellem citius hujus mihi rei notitia fuisset. Scripsi enim ante paucos dies Altorfium, sive Noribergam, ad Mich. Virdungum pro impetrandis Casauboni ad Rittershusium epistolis, de sententia maxime illustris et maximi viri Domini de Tienhooven, qui ut opus illud promoveret, me de curandis illis literis securum esse jussit. Itaque illas ei nuper tradidi. potuissem commode adjicere ad Saubertum unas. Fabricium non miror cum Sabinis somniare, quod libenter vellet. Non aliter loquitur in iis, quas ad me misit: jubet etiam me mutare nonnulla in dedicationibus: quod satis fier tempori, cum liber praelo subjicietur. Sed mihi senior Elzeverius, cum hîc esset, sine circuitione loquebatur, esse sibi adhuc permulta exemplaria prioris editionis, quae priusquam divendita sint, non posse se auspicari aliam. Scribebas te una cum tuis mittere ad me Fabricii literas: id oblitus credo, cum obsignasti tuas: neque enim illas vidi. Codices quod remittis, ago magnas


page 31, image: s031

tibi gratias. De illis Excerptis doleo me tibi non satisfacere. Crede mihi, meus amor, ab eo tempore, quo primum illa perscrutatus sum obiter, et incidi in locum illum, quem in omissis propositum vidisti, non fuit ocium mihi vel semel de illis cogitandi. Nisi vir ille, quem merito vereri et revereri me scis, aperte mihi interminatus esset sub amissione benevolentiae suae, ne cuiquam mortalium chartas illas (sunt enim ex quodam adversariorum libro abscissae) ostenderem, ipsas jam dudum tibi tradidissem. Dabo operam, ut commodissime fieri poterit, ut neutri vestrum injuriam faciam. Sed et Vossianos exspectabam dudum: videntur lentiores facti abnegatione Velleji: sed palpabo, et serio annitar, ne hîc quoque spes nostra destituatur. Folia de Somniis et Boethium hîc habes. Martialem addidissem, sed restant paucula in ultimis libris enotanda, quod ne heri aut nudius tertius facerem, impeditus sum. Propediem tamen eum recipies, et exonerabimus nos aliis quoque libris, quos nimis diu ex vestra bibliotheca et publica detineo. Cura ut valeas, mi Heinsi, [Gap desc: Greek words] . Hagae a. d. VI. Jul. satis verbose, cum ita constituerem, sepositis omnibus hanc horam ociose tecum garrire. Anno CICICCXXXVII. Saluto Dn. Parentem tuum, Amitam, sororem, nobilissimum Ploosium.

EPISTOLA XXV. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

CHarissimum pectus. Pudet toties allegare penes te nugales occupationes meas, cum praecipua occupatio ea esse debeat, et sit, respondere humanitati tuae, atque officio studioque erga te plenissime satisfacere omnibus. Sed ita fieri adsolet, abripimur a praesentibus etiam inviti, et absentium, quorum etiam non minor, immo vero major cura est, diem ingratis cogimur diffindere. Tibi vero, si quam bilem in nasum conciit mora mea, placabit eam, spero, adjunctus [Gap desc: Greek words] liber, in quo tandem impetrabiles humanissimos illos homines habui. Eo uteris pro lubitu tuo, et quum satis fueris usus, ad me remittes. [Gap desc: Greek words] Parentis tui [Gap desc: Greek words] recte accepi, et responsionem ad eas adjungerem, nisi gravissimas ejus curas interpellare vererer. Meam igitur praestabis vicem, et officiosissime salutato narrabis laetitiam meam, quae intimas mihi fibras pertentavit, simul eas legi. Eram tum forte in procinctu, ut adirem heroa Graswinckelium, cum eo pransurus. Cui ut illas perrexi. cum ter perlegisset, quid senserit, quid dixerit, vos soli aestimare aequi estis, qui novistis, quam magna illa anima divinum virum, Parentem tuum, intelligat, admiretur, observet, quam te amet, amplectatur, et per eadem vestigia ad apicem gloriae grassantem videre gestiat. Epistolae Casauboni lentissime magno


page 32, image: s032

dolore meo procedunt. Nec adigere quibuscumque admonitionibus hominem nostrum possum, ut maturet. Semper adest aliquid causae, aut si multum boni, honestae promissiones, sed quae rarissime ad diem respondent. Misi exemplum libri mei ad ampliss. Cunaeum, et eadem via affectum ipsius parare mihi per literas studui. Velim captata occasione judicium ejus explores, et mitissime admoneas, si permittent rationes occupationum summi viri, ut breviter ad meas respondeat. Saluta, quaeso, nomine meo Scriverium, Boxhornium, Bodecherum, Plosium, honestiss. amitam tuam et sororem suavissimam. Baudii Amores quando apparebunt? quando Agricola Taciti? Nos in augendis Casauboni epistolis quomodo laboremus, videbis ex adjectis, quas Dn. Parenti tuo, cum vacabit, ostendes, et ad me remittes postea. Nolim pluribus, ne interpretentur iniqui vanam aliquam ambitionem, quasi ideo eas ostentem, quod optimi illi viri nimis me aestiment. Facerent hoc enim haud dubie isti, quos dicis, aemuli: quos, quamvis paucos, nescio quomodo comparaverim: qui nec quicquam aemulatione dignum in me agnoscam, et si tale quid suspicarentur alii, ita id abscondam ac demittam, ut facile omnibus, quos odor aliquis eruditionis afflavit, qui me nunquam, loco cedam. Fabricii Poematis omnem bonam fortunam precor, sed exiguam adhuc, immo nullam spem Elzevirii mihi dederunt. Nisi tua gratia aliquid effectum fuerit, jacebunt, credo, ad Kalendas Graecas, aut meae Diatribae fatum experientur, quae a nullo non Leidensi, Amsterodamensi, Hagiensi magnis auctoribus rejecta est: donec tandem bonus Mairius os sibi sublini pateretur. Si itaque, quod vix spero, aliquid aequi ab eis impetraveris, fac sciam. Interim, quod fiat commodo tuo, partem operis inspicere velim, propter nonnulla, quae ipse Fabricius me perlegere jussit. Erant his diebus mihi in manibus docti quidam Scriptores, quos in aliquot locis veterum ad Comitiorum rationem pertinentibus mire deprehendebam allucinatos. Ii etsi Gruchium allegabant, ut sententiam ejus explicare magis viderentur, quam aliquid afferre novi, ipsum tamen Gruchium videre aveo. Si in vestra bibliotheca est, mitte, quaeso, sed per amicum, non aurigas, non nautas. Nec enim festinamus. Cl. Boxhomio librum suum etiam remitto. Errat auctor p. 38. in loco Senecae lib. II. de Ira. Nihil verius Lipsiana ad illum locum nota, et possem eam sexcentis exemplis probare. Vide illum, si operae est. Vale decus meum. Hagae VIII. Kal. Sextiles Anno CICICCXXXVII.

Noli, quaeso, imitari ignaviam meam, sed quoties vacat, et lubido est, scribe. Semper enim tuae mihi gratissimae veniunt. Ob censuram in epigrammatium valde te amo, et recte monenti statim obtemperavimus. Scripsimus enim: Quo surgunt Batavae. Ante septemdium valere nobis dicebat heros Ianus Grotius opiparo convivio apud patruum. Ibi saluti Heroum Leidensium multae amystides in orbem iverunt. Hoc scire te volui.


page 033, image: s033

EPISTOLA. XXVI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

CHarissimum pectus, etsi nihil mihi antiquius, quam tua jussa capessere et exsequi, tamen a reditu sic implicitus fui, sic distractus, ut otium ad Vossium scribendi mihi defuerit. Neque enim respondere possum, quin judicem de illis, quae ille in Diatribe notare voluit. Hodie tamen, aut certe cras, id faciam, et statim ut accepero Ovidios, ad te mittam. Vide infelicitatem meam. Heri obvius factus mihi Cl. Grotius salutem dicit a fratre suo Legato, et gratias agit ejus nomine pro munusculo libelli mei. Caeterum illum mirari, quod literas suas satis, ut ipse scribit, prolixas, in quibus de plurimis Statii locis sententiam suam rogatus a me exposuerat, non acceperim. Vide, inquam, damnum meum. Dum haec scribo, redditur mihi epistolium ipsius incomparabilis viri ad me, in quo de opusculo nostro judicat, et gratias agit. Vix me contineo, quin ad te mittam, ut hujus gaudii mei sis particeps. Sed sufficit vane cogitasse, ne etiam opere ipso vanus sim. Non ita pridem etiam reddita mihi, quam vides, Fabricii epistola. Ea causa tum statim aliquid ad Scriverium exaravi. Cum eo tu de re tota loquere, et epistolam postea remittes. Vale, Corculum meum, et me ama. Scripsi raptissime. a. d. IV. Kal. Augusti. Hagae. Anno CICICCXXXVII.

[Gap desc: Greek words] Parentem tuum officiosissime saluto, item omnes domesticos vestros, quibus etiam nunc gratias ago maximas pro nupera comitate. Heri vesperi coenabam genialiter cum ampliss. Graswinckelio, solus cum solo. Omnia lepide, jucunde, multa memoria amicorum, plurima vestri. Iterum vale, effundo enim haec adstante nobiliss. Pavio, qui hanc feret.

EPISTOLA. XXVII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

CHarissimum pectus, noli putare, tantam in me cadere negligentiam, ut obliviscerer promissi mei, absque amicissimo vander Mairio fuisset, quem omnino conventum volebam, antequam ad te scriberem. Itaque quater captatis temporibus ad aedes ejus accessi: sed hominem domi deprehendere non potui, nisi quinta vice, die Saturni praeterito, cum tamen paucissimis, quod distringeretur aliis negociis, verbis cum eo locutus intellexi, nihil eum veterum


page 034, image: s034

Cod. Ovidii habere, praeter quod penes me fuisset, tuque antehac habuisti. Interim non possum non laudare indefessum studium tuum in conferendis MSS. et V. C. quos ad institutum tuum profuturos putas. Nec profecto in hoc genere sine istiusmodi adminiculis quicquam feliciter, tentatur. Ita omnes maximi viri eam viam sunt ingressi, eum laborem, idque taedium devoraverunt: et habes exemplum domesticum, quod in omnibus illustribus factis meritisque penes te allegandum. Vide in Horatium notas, vide in Senecam, in Maximum Tyrium, in alios: ubique vides MSS. et Cod. usum. Quique sola ingenii aut quantaecunque doctrinae ope hoc tentant, quid agunt aliud, quam siquidem vere docti sunt, ut plurimis in locis ingeniosas nugas ostendant, sin minus, omnium febrientium et mente emotorum ludibria somniaque superent? Ipse magnus Scaliger, quot in locis in priore Manilii editione pedem impeditissimum habuit, per quae in posteriore, optimo illo Gemblacensi codice adjutus, quasi per planum pervagatus est. Et nos, quid veteres Statii codices nobis profuerint, allegare possumus: et tu, cum tua cum istorum hominum [Gap desc: Greek words] commentis comparabis, tum vero demum luculentum fructum industriae tuae consequeris. Quare sic perge: nec dubito, quin exspectationem nostram, qui tantum ingenium, tantam eruditionem cum istis praesidiis conjunxeris, infinitis parasangis sis superaturus. Officium, quod mihi salutando [Gap desc: Greek words] Cunaeum praestitisti, scito non tantum digne me aestimare; sed ejus fructum jam apparuisse. Eopse die, quo tuae mihi redditae, vir summus epistolam [Gap desc: Greek words] ad me misit, pro qua praesens, si Deus voluerit, gratias agam. Constitui enim omnino hac hebdomade ad vos excurrere, et comitate vestra, qua toties me in ruborem dedistis, uti. Luctus vero tuus vehementer me conturbavit, et fecisset ambiguum consilii, nisi tu tamen me venire juberes. Cogitabam enim, ubi optima feminarum rebus humanis valere dixisset, Leidaene an Dordrechti, unde genus esse credebam: si Leidae, an non multiplicia hinc vobis neogocia? si Dordrechti, an non vos eo excursuri? Si alterutrum, exspecto adhuc a te unas, quibus me tantisper domi manere jubeas, dum vos haec explicueritis. Sin eae non missae fuerint, die Jovis aut certe Veneris me cum bono Deo exspectate. Ovidii Codicem mitto, quem petieras. Vale, anima mea, et vestros saluta. Hagae v. Id: Sextil. CICICCXXXVII.

EPISTOLA XXVIII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

CHarissimum pectus, quod hactenus silui, facile cogitas, credo, nullam aliam fuisse causam, quam quod literas Gerardi Vossii et Ovidios expectarem.


page 035, image: s035

Unum librum, quem vides, ante quatriduum accepi, sed sine literis, quas eum tamen jam ante septimanam dedisse Franciscidion nuper mihi confirmavit. Igitur nescio, cur non Fastos una miserit. Illum statim, ut redditus, ad te misissem, nisi acutissimis dentium doloribus, quos uvas recenter nimium avide lurcando contraxeram, vexatus, omnem rerum mearum curam plusculos jam dies insuper habere fuissem coactus: Tu igitur hoc libro sine mora utere, et una cum altero edito dein ad me remitte. Non dubito, quin ubi illi ad dominos fuerint reversi, caeteros etiam facile simus extorsuri. Nec opus est, ut aut apud Isaacum, aut eos, unde hic sermo ad eum emanare posset, hos libros penes te esse fatearis. Ad Scriverium ante mensem scripsi: de suspicionibus, de quibus commodum injeceras, me purgavi: rogavi, ut Fabricianorum poematum edendorum curam sumeret. Ille nihil respondit, nec de libro meo judicium suum scripsit. Tu, si quid hujuscemodi ex sermonibus ejus cognovisti, cave de quoquam me habeas celatum: quod te per amicitiae nostrae sincerissimae genium oro. Si ab hoc viro auspicia editionis libri illius exspectanda sunt, miseret me optimi Fabricii, qui subtam lentis maxillis erit. Velim etiam scire, an Palladium MS. ab eo impetrare potueris. Relegi non nulla obsenata per otium, et multa notavi mihi egregia, quae statim in ipsa collatione aestimare non potuimus. Quae etsi per se satis sint commendata, et vel uno libro veteri teste nitantur: tamen velim scire, an et altero codice possint confirmari. Epistolam Fabricii, quam dudum est, quod ad te misi, quin acceperis non dubito. Puto te tum cum Dom. Parente domo suisse profectum, quum ista vobis reddita est. Eum pridem rediisse Leidam ex ampliss. Granswinkelio cognovi. Itaque illam, ubi commodum fuerit, remittes. In Epistolis Casauboni nunc graviter pergitur. Accepi etiam ante paucos dies egregium augmentum a Rittersbusii filio. Scire cupio an redierit Boxhornius. Vale, amicissime mortalium, et me ama. Raptim a. d. XVII. Kal. Octobr. Anno CICICCXXXVII.

EPISTOLA XXIX. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

NObilissime et Charissime juvenum, indigne mecum agitur, quod de divino Scazonte Parentis tui ex aliorum potius sermonibus hîc, quam tuo missu, mihi fuit cognoscendum. Erubui sane et exarsi, ubi ea fama ad aures accidit meas: quippe qui primus videre et scire debuissem, ultimus credo omnium, qui hîc sunt, accepero. Haeccine est fides! haec memoria nostri? qui toties pollicitus es, quidquid vel a te hujusmodi ederetur, nunquam me ejus exsostem sore. Dispeream, nisi haec res me angit vehementer. Quid si


page 036, image: s036

nunc poscam ipsam elegiam, quam ante tot dies manu stipulata promisisti te ad me scripturum, simul atque Ovidium Vossii accepisses! Haud dubie minus adhuc reperiam memorem. Et quasi conjurassetis, silet etiam Boxhornius heros, quem non ita pridem literis scriptis ad eum rogavi, ut unum triduum concederet mihi usuram MSS. Cypriani, quo nunquam ita ex certa caussa egere me sensi. Is tamen nec librum mittit, qui in pulpitis ejus jacet, et ut vetus parma vacat, nec respondet. Tu redimes noxam, quam contrasisti, si non modo illius admirandi Scazontis exemplar mittes, sed extorquebis etiam illi lento MS. Cyprianum: quem non desidero, sed [Gap desc: Greek words] , et tamen paucarum horarum usu exstincta erit haec sitis, illeque ad vos revertetur. Heros Pilius te officiossime salutat, et jamdudum album suum exspectat. Itaque rogare me jussit, ut quod commodo fieret tuo, petitum melos festinares. Idemque ego rogo, et te vestrosque omnes plurimum salvere jubeo. Vale, [Gap desc: Greek words] . Hagae Postrid. Kal. Octo. Anno CICICCXXXVII.

Si me amas, fac ut tria ad minimum exemplaria habeam Scazontis. Jam in eo sum, ut scribam ad amicos quosdam doctissimos et optimos in Germania viros. Iis nihil gratius praestare possum, quam hoc [Gap desc: Greek words] mittere.

EPISTOLA XXX. J. FR. GRONOVIUS. Nic. Heinsio. Leidam.

CHarissimum pectus, cum cognati quidam et populares mei aliquot dies hîc haererent, inde in castra profecti post octiduum reverterentur, rursumque subsisterent, fieri non potuit, quin multum temporis officia ipsis praestando comburerem. Ita interjecti dies, et qui post advenerunt, cumulum quendam negotiorum, turbato studiorum ordine, in caput meum jecerunt, ut tardior esse cogerer in literis ad te scribendis. Quod facilis, ut saepe solitus, condonabis mihi, qui ubicunque essem, aut quicquid agerem, ad te tamen animo anhelarem, et debiti mihi ipse eram exactor morosissimus. Habe nunc pagellas duas, quas in nugatorio scripto nostro feci recudi, et tot quidem, exempla, si recte pono calculum, ut duo ipse retinere domi vestrae, caetera Cunaeo, Scriverio, Boxhornio, Bodechero, singulis cum salutatione officiosissima offeras, atque hoc factum sic apud eos excuses, uti ego apud te facio. Primum igitur, cujus viri amicitiam lucrari possum, quid opus ejus cum prima notitia nostri nominis odium quaerere? Nec tamen ipsum modo vereor, sed et multos, magnos et eruditissimos in Gallia viros, quibus illam scriptionem (vide et mirare suavitatem summi viri) commendasse se significat Grotius [Gap desc: Greek words] , quos ea libertate indelectatos suspicabar. Denique videbam me quoque non in re quidem, quod sciam, circa rem tamen errasse. Excerpseram enim ista ex


page 037, image: s037

adversariis sine ulteriore obrussa, cum in ea ipsa prius negligenter conjecissem. Non sum is profecto, qui magnorum nominum insectatione famam parare unquam constitucrit. Sed vitium hoc aetatis est: efferimur interdum impetu juvenili, qui tamen, ubi paulum se collegerit animus, frigescit, et repeto omni studio quaesitum morem, modestia potius et comitate, quam audacia et spiritu placere. Erat autem caussa, quod vir quidem doctissimus, ceu herbam parietariam, ubique traducit bonum Wouwerium, qui tamen nunquam eum laesit, et aliquibus certe in rem literariam meritis, si qua fuit sinistra de eo fama, apud aequos arbitros illam consopivit. Audi etiam rem lepidam. Heri accepi tandem a Gevartio literas longe humanissinas. Is munus sibi gratissimum fuisse Diatriben testatur, reprehensiones nostras magno animo fert, ingenium et eruditionem (ita loquitur: voluit dicere, diligentiam et conatum) aestimat, ad similem telam in Thebaida et Achilleida contexendam amice honatur. Equidem non possum satis admirari hanc virtutem eximii viri, et quamprimum rescribam ei verbis plus quam byssinis, quaeque vel coelo possint deducere lunam. Tu vero has nemini ostende, ne aut invidiam lacessere, aut [Gap desc: Greek words] videar, dum apud te, charissimum mihi caput, apud quem omnia mihi, ut tibi in me, licere cupio, simplicissime loquor. Fabricio nostro ut placeat molestissimorum mortalium, a quo genere pudendum est praestantium ingenionim famam pendere, scelus, credo, ex ras videbis. Ego quanto dolore conficiar, quod alia omnia acciderunt, quam ipse speraverat, non sane quam ego, dicere non possum. Tu si quid respondere ei voles, una cum iis, quas ad me scriptas dudum ad te misi, remitte. Vale, mi Heinsi, [Gap desc: Greek words] . Incomparabilem Parentem tuum, Amitam, Sororem, Plosium, si apud vos est, observante atque officiosissime saluto. Hagae. a. d. III. Non. Octobr. Anno CICICCXXXVII.

EPISTOLA XXXI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

NObilissime et charissime juvenum. Dum quotidie ad te scripturio et identidem interpellor, aliquot mihi dies non sine dividia effluxerunt. Simul vero nunc paululum temporis suffurari potui, non sustinui diutius videri omissior. Loci Ausonii, de quibus Freherum inspicere petieram te, et recepisti [(reading uncertain: print faded)] , hi sunt. vers. 32. et bivio refluit munimine pontus. Quid bivium munimen? Si nihil, consule, quaeso, domesticum oraculum: neque enim hîc spero quicquam a meis viribus. Major fiducia me habet in illo corruptissimo loco versu 35. Non superante vado rapidos reparate meatus. Sed conjecturam meam, immo veritatem, habebis, ubi quid Freherus ibi dixerit, perscripseris. Minore


page 038, image: s038

molimine opus est vers. 242. ubi defensos haud dubie pro defensus piscis scribendum. Item vers. 256. ubi Dexter inobliquum lego, pro dextera. vers. 297. mediis concurrit fluctibus Echo. Hiat sentenria, nisi legas, ut puto scripsisse Ausonium: mediis quae occurrit fl. vers. 409. Quique caput rerum. Nihil hîc vidit Vinetus, qui longis logis nescio de quibus regibus nescio quid nugatur: cum sit expeditissimus sensus et caetera in facili, si de se ipso loquentem Ausonium intelligas. De his, ergo patieris hoc oneris imponi tibi, o [Gap desc: Greek words] , ut amplissimi illius quondam et magni viri commentarium consulas, et ipsius adnotata mecum communices. Cypriano facile nunc carerem: sed non mittam, nisi per amicum, ne sine caussa te gravem sumptu. Pilius noster te humanissime salutat. Ille, quo avidius exspectat nectar Pierium tuum, eo majore in dies versatur in metu, ne se (est enim homo optimus, et te tum ex merito tuo praecipue, tum etiam ex sensu meo, faeit maxitni, de se sentit humiliter, cum doctrinam tuam, ingenium, et spem respicit) minus eo dignum putes, eaque de caussa moreris. Ego vero non unum juravi juramentum pro simplicitate et candore animi tui, et me stiti fidejussorem tui promissi, ut aestum ejus pacarem. Nunc, puto, Dordrechti est. Nam intra triduum non vidi eum, quod ipse ad me non invisit, nec mihi multum fuit ocîi. Quod ergo commocio fiat tuo, etiam etiamque volentem te rogabo, ut et meam fidem liberes, et tantum tui miratorem spe certissima fraudari non patiaris, Vale, [Gap desc: Greek words] magna gloria, et me ama; Patrem vero cum amita et sorore a me humanissime officiosissimeque saluta. Raptim Hagae a. d. III. Id. Novemb. Miutialibus Anno CICICCXXXVII.

EPISTOLA XXXII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

Non possum verbis eloqui, quantum apposueris tuae apud me gratiae, [Gap desc: Greek words] , quod de locis Ausonii adeo aecurate sententiam [Gap desc: Greek words] Freheri inquirere, simul et mecum communicare voluisti. Atque eo quidem magis debeo tibi, quo plus molestiae in libro inveniendo exhaustum est tibi. Solum illud doleo, quod tantum temporis mea hominis infelicis caussa Themidi Palladique tuis periit. Hoc damnum puto maximum et vix excusabile, absque tua esset humanitate, quae tanti aestimat tot beneficia imputari mihi posse. Quod quidem lubentissimome semper feceris, qui agnoscendo meritum tuum bonum ero nomen, et ingenua confessione debiti faciam, ut te non poeniteat operum talium. Video doctum illum virum nihil minus curae habuisse, quam ut tot corrupta in egregio Poematio illo loca emendaret. Nempe Scaligeri nomen


page 039, image: s039

obstitit illi, qui, quae reliquit ille, de bis desperavit. Sed audebone porro id tibi munus imponere? Si patieris, velim inspicias, quid dixerit ad versum 115. de Dinocharis opere:

Spirat enim tecta testudine Corus Achates
Afflictamque rapit ferrato crine puellam.

Neve tantum inquirendi, sed et judicandi tibi dem materiam, cense quae mihi conjectura in mentem venerit. Historia est apud Plinium lib. XXX. C. XIV. ex qua discimus magnetem fuisse, uude suspendit Arsinoen Dinochares. Nam Achatem subdititium esse vel inde, paret, quod nemo unquam senserit, Achatis eam vim fuisse, ut ferrum traheret. [Gap desc: Greek words] Corus est ab ineptis hominibus, qui verbum Spirare non nisi vento convenircputarunt. Scribe: testudine vera magnetis. Illas vero literas gn ambiguam facere syllabam nosti. Ut in Progne, Cygnum priorem corripuerunt Naso et Horatius. Nihil frequentius Graecis, et aliquid diximus in diatriba. Graecis non [Gap desc: Greek words] modo dicebatur sed et [Gap desc: Greek words] , hoc fraudi bonis hominibus fuit. Est vero magnetis ambiguum: vocabulum, et tum significat lapidem Herculeum, qui ferrum trahit, tum alium, simillimum argento, [Gap desc: Greek words] , de quibus abunde Salmasius ad Solinum. Hinc factum, ut veram magnetida dixerit, quasi excludens ab hoc nomine alteram notiorem, quae ambiguum id vocabulum fecit. Ita apud Martialem, vera Geritiam, veri Sardonyches, et similia. Dein leg. Affictam, ut habent MS. Cod. quod est affixam. Ita Lucretius: Ficta vestigia: pro fixa. Et Diomedes Grammaticus citat fragmen. Scauri; Sagitta confictus, de quo Cujacius in Observationum libris. Hoc examina, quaeso, nam mihi nescio quo modo hoc commentum placet. vs. 408. Praefaecturarum titulo meruere secundo. Hîc una litera mutanda est. Quod cum non viderent boni Vinctus et Alciatus, mirifice hîc se torserunt. Quid Marquardus? vers. 411. Par fuerit primis. Aveo scirc quid ille hîc. Liquet enim mihi scribendum: Pracfuerit primis, et intelligendum de Ausonio, qui praeceptor Augusti fuit. vers. 412. pro suum scribendum, Tuum. Sed consulatum cujus intelligit Freherus, Ausoniine an alterius cujusdam? hoc enim praecipuum est. Si prius, vidit aliquid: nam in posteriori ineptit vehementer Vinetus. Scribo haec Delphis redux, ubi identidem nunc contemplor exemplum humanae fragalitatis in ontimo Levio nostro, qui vivus vidensque moritur, nisi Deo (quod precor) visum aliter, nam homines quidem desperant. Eo excurreram quoque, cum Cl. Boxhornius hîc esset. Eum ergo salutabis meo nomine peramanter, et magnas ages ei gratias pro lectissimis epigrammatis. Non intelligo, quod scribis de Fabio cunctatore, quem ais horrenda moliri. Rogo te per amicitiam nostram, uti hoc aenigma solvas mihi. Nam inihi quidem sphynx domi non est. Ignosce, quaeso, meae tarditati, qui [Gap desc: Greek words] hucusque responsum differre molestissimis curis sum coactus: ignosce etiam harum festinationi, quas lassus languensque effudi: Saluta vero meo nomine officiosissime maximum Parentem tuum, totam domum, Scriverium, Bodecherum. Vale, mi Heinsi, et graviter disce stare ac nosse civilia jura. Hagae a. d. III. Non. Decemb. Anno CICICCXXXVII.


page 040, image: s040

De Isaaco Vossio gaudeo tuum conspirare cum meo judicium, opto, ut superstes sit ille Juvenis, qui profecto virum ostendet, et nomen, quod vestri adjungat posteritas. Irascor furenter tardigradis illis, qui faciunt, quo minus legam divinos versus tuos. Ne ignores felicitatem meam, emi heri in auctione Mairiana Xenophontem ex ed. Leunclavii V. Florenis. Arriani periplum ponti Euxini et Erythraei cum notis Stuckii 15 stuveris.

EPISTOLA XXXIII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

NObilissime et Charissime juvenum. Quibus occupationibus districtus fuerim, cum tuae mihi redderentur, vel hinc scias, quod totas viginti quatuor horas, hoc est, diem et noctem penes me fuerit desideratissimus tuus fasciculus, antequam solvere eum quiverim. Accessit cumulo negociorum Suffridus Sixtimus, cui morosissimo exactori officiorum adesse me oportuit, et duos vel tres dies, quos minime habebam vacuos, nihil fere agendo comburere. Hunc tamen fructum habui, quod cum recitarem ei divinum poema, quo Parens tuus Diatribam meam ornavit, an oneravit potius nihil tale meritam (neque enim viderat) exclamantem audivi: Ille vir solus Poeta est. Ego vero proxime post illum te pono, postquam [Gap desc: Greek words] illud [Gap desc: Greek words] tuum legere coepi. Nec enim refrixit admiratio mea, quam semel excitaveras, postquam sub conspectu et judicio positum illud diligentius expendi, sed immensum quantum crevit. Habeo tandem carmen, quale multos jam annos videre expetebam, sobrium, castum, generosum, excitatum, in quo ne Momus quicquam reprehendat, nam quae tu dicis, illa vero decent aetatem tuam, quae tum plurimum promittit, quando foccunda sensuum est. Ego vero quamvis, uti nosti, versiculos rarissime tento, et in hac parte plane sum infans, non potui tamen me continere, quin jussu tuo nescio quod futile epigramma in illum, quem dicis insulsum nudumque tuarum virtutum aestimatorem, effunderem. Accipe igitur Cluvieno dignum foetum, et te, hoc est, [Gap desc: Greek words] , dum legis, obliviscere:

Te quoque, dum celeris tentas vestigia famae
Nominibus magni non peritura Patris,
Degeneri livor jamdudum dente lacessit,
Livor praeclaris umbra comesque viris.
Felix, cui tenerae properavit flore juventae
Ingenium laudes, et decora aha senum.
Credimus et similem patriis virtutibus isto
Te genus, Heinsiade, posse negare minus.


page 041, image: s041

At tibi, mens atra squalet cui tabe veneni,
Quoque cares, vati non sinit esse decus,
Comprecor, ut maneat sententia, nec sit in illo
Pectore, cui quondam, quod facis, eveniet.

Heros Pilius coelum tenere se arbitratur tanto tuo dono. Album tradidit, creda, samulo vestro. Illud magnopere te rogo y ut apud [Gap desc: Greek words] Parentem me excuses, quod dum hîc fuit, salutare eum non potuerim. Crede mihi, nihil me nunc magis cruciat. Duos habeo amicos, quibus nihil non debere vole, alterum vivum poene (ignoscat mihi genius tuus) cadaver, alterum jam funus. Scito enim bonum Levium heri rebus humanis [Gap desc: Greek words] dixisse: jamque sum in procinctu, ut cam Delphos, et tristissimam haud dubie matrem mulceam. Horum vero ista culpa est, hi me in pluribus jam pridem saepe remorantur. Sed spero praesentem me subserviturum orationi tuae; et quod tu nondum excusaveris, coram expiaturum. Exiguum adhue pensum restat mihi in Graecis epigrammatis, quod ubi absolvero, non regnum merear, ut iterum humanitatem hospitii vestri non degustem. Cupio autem, quos ex bibliotheca habeo, libros comiter adferre. Et eo nunc sum occupatior, quod aliquot dierum in dulcissimo conSortio veStro ocium lucrifacerc laboro. Cl. Grotius te Salutat, et magnas agit gratias, acturus majores, ubi illustre munus perlegerit et aestimaverit. Quid Bavius et Mevius judicaturi sint, ciccum haud interduim. Explorabo tamen, quia jubes. Alter abest urbe: alterum nondum post illud tempus, quo videri id voluit, vidi. Die Mercurii, si Deo placuerit, aut Jovis sequenti hebdomade me exspecta. H. Grotius notas suas ad Statii Thebaida et Achilleida misit, quas tamen nondum vidi, neque enim communicare eas vult optimus Gulielmius, priusquam cum aliquo otio eas una expendere poterimus. Hunc fructum praecerpere ille gestit. Vale, deliciae nostrae, et saluta totam domum vestram. Hagae III. Eid. Decemb. Anno CICICCXXXVII.

Clariss. Boxhornium salvere jubeo, et fortiter facere in expugnanda Breda, Tantum enim, quantum ille volet, credet Posteritas.

EPISTOLA XXXIV. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

NObilissime et Charissime juvenum. Quanta me adegerit necessitas, ut [Gap desc: Greek words] abrumperem dulcissimum consortium vestrum, et reerrem me ad gurgustiolum meum, ex eo licet argumentere, quod tot dies abierunt, et nihil post discessum ad te scripsi. Nihil autem scripsi, quod ita essem districtus, ut ne adhuc quidem libros illos, quos tua et Boxhornii gratiâ


page 042, image: s042

mecum huc attuli, inspicere potuerim. Quod vero meum utendi illis desiderium sit, ne tu quidem ignoras. Secus nihil mihi fuisset antiquius, quam repetere grates pro, non dico inaestimabili benevolentia, sed vero meritis atque officiis in immeritum me vestris. Equidem quicquid in Heinsianis aedibus est, singulari quadam [Gap desc: Greek words] ad gloriam, elegantiam, gratias, comitatem, [Gap desc: Greek words] natum et compositum est, ne Caniculam quidem exeipio et admirabilem illum

Audaces morsu solitum consumere mures.

Et sane hoc sacrarium patere iis, haec [Gap desc: Greek words] corripere cos, qui aliquo raro mentis decore Diis viciniores esse merentur, ut multum est, ita non sane mirum. Ego vero qui sum? aut quid in me est, quod vos advertat? aut unde mihi haec somnia? Quare cum beneficia intueor vestra, et vos, qui tribuistis, quantivis spatii campus orationi meae panditur: cum vero ad eum convertor, qui accepit, concluditur mihi animus et miratur et obstupescit, verborum vero omnem copiam eripit, infans tum maxime sum, cum facundissimum me fore credideram. Tu vero, mi Heinsi, anima mea atque unicae deliciae, subi vices meas, et primum quidem adi te ipsum, gaude ac laetare, quod hominem, caetera vilis pretii, sed profecto non malum nec inficiaturum tam liberalia debita, amore tuo singulari ac emendatis moribus [Gap desc: Greek words] peculio tuo adjunxeris: dein adversus [Gap desc: Greek words] Parentem tuum, reverendam amitam, dulcissimam et castissimam sororem, [Gap desc: Greek words] animi exhibeto gratissimi: cum omnia, dixeris, quae suada potes tua (quid autem apud tales non potes?) talem esse Gronovii dicito, nihil enim in hoc censu haberi potest, quod in me esse, et debere et fateri nolim. Salutationes, quas commendastis mihi erga [Gap desc: Greek words] , D. Tienhovium, Hugenium, Graswinckelium, deposui acceptissimas, Graswinckelius in petitione sua (quod Parenti tuo et tibi in aurem dictum sit) optime sperat; unum veretur: qui si vincet, satis tamen hac vice fore sibi credit, si nomen ejus inter Candidatos referatur. Ipse Kalendis Januariis, ut ex aliis accepi, in Ecclesia Gallica comparuit. Gerhardus Vossius G. F. petiit a me Fabricii poemata, qua re in spem inducor secuturae editionis. Accepi nuper literas a magno viro, quibus ad aliquot [Gap desc: Greek words] mea, quae, dum ibi essem, ipsi proposueram, respondet. Inter caetera haec habentur: De loco Ovidii in Fastis, ubi Glossa vet. lib. super MANU habet, CAPA, scias errasse manum librarii, et [Gap desc: Greek words] CAPA glossam esse, qua lector explicabat, quid esset, LACERNA, nempe CAPA, vel CAPPA, Sic enim infimum aevum vocitavit, quae veteribus lacerna. Vale, charissimum pectus, et me ama. Hagae Prid. Eid. Januar. Anno CICICCXXXVIII.

Quid audio de Bodechero? an ibit in alium orbem? Salveant Cl. Scriverius et Boxhorius.


page 043, image: s043

EPISTOLA XXXV. NIC HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Hagam.

AMicissime mortalium. [Gap desc: Greek words] fui, postquam enim a nobis discessisti, non contemnendo morbo operam dedimus, et ne omnino ociaremur, aegrotare vix tandem vacavit. Fauces vehementi tumore constrictae aegrum respirare vix permittebant, usum deinde eibi recusabant, ne jam dicam de Baccho, cui profecto bellum acerrimum indictum erat, et anginam rivalem experiebatur, miserrimeque exclusus invito Heinsio tuo plorare cogebatur. Vides quam degeneri morbo laboraverim? Sed medicorum opera, purgatoriis, cataplasmatis, et venae sectione faucibus meis tandem prospectum est. Nunc cum natibus meis res est, Negat enim medicus bona sanitate me posse frui, nisi inferius guttur obstructione liberetur. Quid agam, amice! egone nates meas, partem tam nobilem, tam illustrem, tonsori aut pharmacopaeo alicui infimo mortalium purgandas committam? quod nunquam futurum existimassem, post manus ferulae subductas, Analyticis posterioribus adhuc meruendum fore! in quas paedagorum turba numquam saeviit, nunc demum inspectum iri? quis hoc potest videre, quis potest pati! Profecto parum abest, quin cum Theseo praecepta justitiae dictent. Si tu adesses, amice, nusquam effugeres, quin a natibus mihi esses consiliarius, magni enim momenti res est. Ego interim, ut fortem et prudentem decet virum, necessitati consulam. Negotium Fabricianum in causa est, cur tuis tam cito respondeeam. Si poemata ejus ad Vossios nondum misisti, per dies aliquot tibi serva. Omnia enim experiri certum est, priusquam rem deploratam penitus deponam. Hactenus quantum in me fuit, id sedulo operam dedi, ut editio adornari posset. Conveni Elzevirios, Comelinum, Seriverium, et postremo etiam Roxhornium, omnes frustra; cujus rei te testem advoco. Nunc ad extremum etiam parentis mei autoritas interponenda est. Fabricius enim Semper Elzeviriorum typis maxime delectatus est. Quare si adhuc apud te sunt, post diem aut alterum fac sciam. Gratiarum actioni tuae nunc non respondeo, sed in adventum tuum differam, malo enim candorem nostrum re ipsa experiaris, quam verbis. An album Pilio heroi reddideris scire velim. De Bodechero vera sunt. Ego vehementer gratulor vapulanti nostro, dum enim Heros abest, maxillae ejus feriabuntur, id illi pro certo nuncies velim. Heti ex Boxhornio nostro intellexi Salmasium [Gap desc: Greek words] typographis Egigrammata sua Latina promisisse, quod si verum est, excerptis nullis mihi opus est. Vale, meum delicium, mei amores, XVI. Jan. CICICCXXXVIII.


page 044, image: s044

EPISTOLA XXXVI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

CHarissimum pectus. Quemadmodum nihil tristius fuit mihi, quam de invaletudine tua cognoscere, ita non laetiorem unquam nuntium tulerunt Eurybates et Taltnybius [Gap desc: Greek words] , quam vester Andreas ad Granswinckelium [Gap desc: Greek words] , coepisse te cum Hygeia bona side in gratiam redire. Sed ut integrum et certum sit gaudium meum, ex te ipso id firmari literis aveo. Nescio an jam aptus sis redditus jocis audiendis, sed si non periit pyga tibi, aut apud inferos Theseiae aemula, praecepta bene sedendi dictat, tantisper, spero, te suffulciet, dum unas ad me exares. De munere, quo me cohonestaturum fuisse liberaliter pollicebaris, si adforem, gratiam fecissem lubens. Periculosum est enim, alienis intervenire secretis, et merito verebar, ne Isis irato sistro lumina mea feriret, si tam sacram cryptam profano visu turbare auderem. Oblitus sum in prioribus gratias agere tibi Pilii nomine, qui profecto tam luculentis versibus coelo se locatum credit, et infinita tibi debere fatetur. De Fabricii Poematis ignoro juxta tecum, quid sit futurum. Postquam enim illa misi Amsterodamum (misi autem, simul Gerhardus ea poposcerat) nihil literarum inde accepi. Neque appellare. nunc eos sustineo ob luctum, qui certe gravissimus totam illam domum confudit. Quid mirum? cum ego alienus et externus vix lacrimas tenuerim audito tanto easu. Homunculi quid sumus? aut quam imparatos saepe fottunanos invenit? Quem profecto haec talia non commovent ad recordationem humanae sortis sedulamque meditationem extremorum, is dignus est, ut ejus, quod ridet aut non curat, ipse sit exemplum. Sed et aliae debentur naeniae amplissima et, magno viro Dn. Rocho Honerdio, qui eodam die, quo iste nos turbo percussit, animam Deo reddiditque, nosque reliquit. Laetor, brevissimo licet tempore, tantum reipubl. decus familiariter me novisse: aut forte hoc doleo magis, quod totum inspicere nondum quivi. Erat enim humanissimus, et qui nugis nostris etiam pretium poneret, et libenter de literis fabularetur. Est adhuc penes ejus hominis exemplar paginarum Casauboni, quas, ut exeusaesunt e typograhia, accipere soleo, ipseque videre petierat. Nescio quam viam inire debeam, uti id recipiam: neque ita frequens in illa domo fui, ut praeter dominum me quis nosset. Duos libros, quos emi feci ex auctione Elzevirianâ, puto accepisti. Fallor, si in iis aliquid dignum exspectatione tua invenies, invenisses multo minus in reliqnis. Quare non audus te sum hoc impendio multare. Spero te hîc adfore propediem cum amita et forore. Si una attuleris tecum MSS. Plinii, poterimus multas bonas horas


page 045, image: s045

in musaeo meo efficere: idque adeo rogo te, ut facias. Boxhornium heroem saluto amanter. Ad eum scribam propediem, et specimen dabo ei elegantissimarum correctionum, quas ex variantibus hausi, adscriptis Libanii codici. Satis mihi constat eam Bonaventurae Vulcanii manum esse. Reperistine aliquas Casauboni ad Vulcanium? Vale, o anima mea et saluta vestros. Raptissime ad IV. Non. Febr. Anno CICICCXXXVIII.

EPISTOLA XXXVII. J. F R. GRONOVIUS Nie. Heinsio. Leidam.

Obilissime atque amicissime juvenum. Qui has fert, Kernerus, Germanus est, Graece et Latine bene doctus, probitatis admirandae, Berneggeri auditor, atque eidem eximio viro perfamiliaris olim. Cum igitur vestram famam nosset, magnis a me precibus contendit, ut se tibi traderem, atque ita etiam ad Dn. Parentem ipsi aditus pateret. Venit in has oras adjunctus Comiti cuidam, ut ei esset a studiis: sed ille improbus, quicunque sit, ita tractavit bonum Praeceptorem suum, ut hîc stationem illam deserere mallet, aut si nondumdeseruit, malit. Itergo Lugdunum vestrum, tum ut sibi suisque studiis vacare rectius possit: tum ut si qua honesta incidat conditio, qua operam dare civis cujusdam erudiendis liberis, et sic sumptus domesticos levare possit, postquam se tot praestantibus heroibus, quot vestra Academia habet praestites, aut certe quibusdam ex iis approbavit, horum suffragio in ejusmodi loco nanciscendo juvetur. Ego, etsi hujusmodi onera imponere tibi pudori habeam, tamen rogatus et flagitatus tum ab ipso, tum aliis communibus amicis, per quos ille mihi innotuit, praemia tuli urbanae frontis, et coactus sum, uti adversum te essem subimpudens. Heri hora diei fere tertia erat mihi negocium apud nobiliss Dn. te Tienhooven. Cognoscebam ex ipso, sororem tuam pridie advenisse: caeterum quod eo die domi non pransus esset, nec, puto, caenasset, nondum se vidisse illam. Miratus sum, te non adesse una, nec omisissem heri salutare et caussam quaerere, nisi operam dedissem praestantissimo Grotio nostro; cujus natali genio et fortunae libandum erat. Itaque cum ad prandium invitarer a Dn. Titenhovio, excusari me oportuit, quod ante jam manum promississem ad Grotianum Symposium. Hodie haud dubie ibo: sed profecto hesternum villum adhuc caput meum infestat. Quare ignosces si multa inepte garrio. Te aut literas tuas exspecto, sic ut nihil magis. Vale, meum decus. Hagae, postridie natalem Gulielmi Grotii, Anno CICICCXXXVIII.


page 046, image: s046

EPISTOLA XXXVIII. J. F R. GRONOVIUS Nie. Heinsio. Leidam.

MI Heinsi. En tibi Ovidium, quem petiisti. Libenter eum heri dedissem Andreae vestro, si suspicatus essem, fore ut in discedentes vestros adhuc inciderem. Noverasne illum, qui in abitu vestro me inrerpellans prohibebat, (quod aegre accidebat mihi, etsi homo sane fuerit gratus) vobis ad currus usque adambulare? Is erat Cabeliavius, ut postea se patefecit. Nam ego de facie nondum noveram virum. Cogitare facile potes, quibus de rebus sermo fuerit nobis, nempe de interpunctionibus et epistolis scribendis. Plinium, quem conferre inceperimus, exspecto. Spondeo tibi nullam praeterituram hebdomadem, in qua non aliquid, quod inde eruero, sis habiturus. Idem a te exdpectabo. Plura nunc non possum, etsi velim. Salve et Vale, decus meum. Salveant vestri. Hagac. a. d. III. Kal. Mart. Anno CICICCXXXVIII.

EPISTOLA XXXIX. J. FR. GRONOVIUS Nie. Heinsio. Leidam.

SAlve corculum meum. Pro Plinio ingentes gratias tibi. Ac etsi initio alterum codicem maluissem, tamen nunc nihil interesse judico. Reddebatur mihi coenanti, inspexi statim (tanta erat sitis) aliquot loca, quae paullo ante aecumbendum forte cogitationes meas suspenderant. Reperi easdem prorsus lectiones, quas notaveramus ex altero. Sic ut ultro etiam gratias debeam tibi, quod integriorem servare mihi volueris. Simul atque proxima vice aliquid ad te dedero, exspecta egregium aliquem locum correctum. Magno animo ad literas ferimur: utinam noftris auspiciis arbitriisque vitam disponere possemus. Petitus accepit vocationem Dn. Curatorum Franeckeranae, et promisit se mense Augusto adfore. Pilius noster salutat te amanter, is emeruit gratiis suis et propitia Paphia, ut cum editurus Poemata tua es, tuto pro Julia liceat tibi Dousiam reponere. Nunc rem magnam ad te adfero. Obtestationibus sanctissimis me aggressus est, ut cantarem sibi Hymenaeum. Ego, qui nec ingenio, nec otio ita comparatussum, ut Helieonem pulsare audeam, diu repugnavi. Sed frustra, donec ita decidi cum eo: promisi me daturum operam, ut optimum Poetam pessimo, hoc est, mihi te delegarem, et a tua uberrima vena Epithalamium ipsi impetrarem. Rogo ergote, quamvis


page 047, image: s047

et potes rogari maxime, ne hanc occasionem augendi venustissimos lusus tuos praetermittas, et una opera duos amicos munereris. Et quia Susannae nomen est sponsae, libente se futurum dixit, soo daer yet van Sint Anna sal onderloopen. Sed legem ponere non audemus tibi, saris habituri, si ingenium tuum quocunque modo (scimus enim non nisi optimum te servare semper) nobis indulgeas. Codicem Vossii en tibi. Utere pro commodo tuo, nee dies tibi definiam, dummodone reddas cum illis, antequam ad me fuerit reversus. Sunt enim nonnulla, quorum adhuc usus mihi. De Fabricii Poematis laetor, quod denuo eam curam deriam susceperis, et oro ne desistas, priusquam effeceris aliquid. Scito, mi Heinsi, minimo minus tam charum depositum, cum Amsterodamum missum esset, nobis periisse. Provisum tamen postea cura magna et non parvo, ut ajunt, impendio Vossiorum est, ut reciperaretur liber integrum jam mensem inter ignotas et alienas manus versarus. Tu vero, age [Gap desc: Greek words] , ut tibi istud beneficium debeatur, quod quanto cum honore tuo conjungatur, utique nosti. Vale, charum caput, ac saluta salutandos. Hagae a. d. VI. Eid. Mart. Anno CICICCXXXVIII.

EPISTOLA XL. J. FR. GRONOVIUS Nie. Heinsio. Leidam.

NObilissime et Charissime juvenum. Nudius quartus decimus Ovidium una cum literis meis Elzeviriorum actori commisi, quem fasciculum tibi ut quam primum traderet, rogavi. Ab eo tempore tuas unaque promissi sidem, in Plinio puta, avidissime sitimus. Tu vero, [Gap desc: Greek words] , et parum curam nostri et verborum tuorum geris. Quid dicam? adeone immersum te civilium legum arti, ut obliviscare amiculoram et paulatim elegantiam dediscas. [Gap desc: Greek words] et grassare parcius: satis cito hi tibi mores venient, cum plus erit commereii tibi cum barbaris, qui loco Pandectarum, et similium antiqui et sani soni nominum, infortiata nobis et nescio quae monstra pepererunt. Aut si omnino nunc transfuga vis esse, ne nobis invide saltem, quod tardius sub haec signa nos patimur e Musarum castris traduci, hoc est, Plinii nobis fac copiam, aut qui juris praecepta meditaris, tribue nobis, quod ex stipulatione cum tua humanitare ut debitum poscimus. Equidem nihil gratius nunc a te possumus exspectare. In Lib. II. C. LXVIII. principioscis quantopere a vulgato diversus abeat codex ille, quem conferre coepimus. Velim scire quomodo in altero codice legantur verba ista: Jam primum in dimidio mihi computari videtar, tanquam nulla portioipst decedat Oceano, qui toto circumdatus Oceato et omnes caeteras fundens recipiensque aquas, et quicquid exit in nubes, et sidera ipsa tot et tantae magnitudinis pascens. Qua tandem amplitudinis spatio terra crehabitari?


page 048, image: s048

Si tantum ocii est tibi, fac me quaeso hoc ut sciam. Vidi libros; qui nuper ex museo Cl. Boxhornii prodierunt. Miror, Justini certe, quod promiserat, nullum exemplar ad me mitti. Poteris per occasionem humane, et quasi non rogatus aurem ipsius. vellene. Vale, charissimum pectus, et Parentem [Gap desc: Greek words] , amitam, sororem a me humanissime saluta. Scripsi haec irrigatus nectare herois Grasiwinckelii, apud quem hodie prandebam, non sine laeta. memoria vestri. Hagae. Prid. Eid. Mart. Anno CICICCXXXVIII.

EPISTOLA XLI. J. FR. GRONOVIUS Nie. Heinsio. Leidam.

CHarissimum pectus. In summa festinatione audebo hoc tibi imponere muneris, ut inclusas statim ubi acceperis, ad Schragium deferre cures. Scripturus cras aut perendie est ad Berneggerum. Ad eum unas hîc inclusi, ut una cum suis transmitteret. Habitat, ni fallor, apud Jacobum Marci, aut si ibi non est, quia olim fuit, hospitium ejus ibi non ignorabitur. Ego si id scivissem, tibi molestus esse religioni habuissem. Pilius heros cum desiderio summo exspectat, quid ad priores meas sis responsurus. Spero autem facturum te, quod magnopere petiimus et petimus. Vale, decus meum, ac saluta salutandos. In primis Boxhornium Cl. quem nuper in absentia mea accessisse ad conductum meum doleo, praesertim cum ante seram vesperam id mihi nostrae oblitae essem indicare. Iterum Vale. Scripsi Hagae a. d. prid. Eid. Mart. Anno CICICCXXXVIII. nocte concubia, somno languidas vexante palpebras.

EPISTOLA XLII. J FR. GRONOVIUS Nie. Heinsio. Leidam.

CHarissimum pectus. Appropinquat destinatus festo Piliano dies, et nihil dum a vobis apparet. Quod ille misere apud me quotidie bis aut ter tantum non lamentatur. Certe immensum cumulum de gaudiis ejus, secus ac decet tam humanos, derueritis, si hanc spem ipsius feselleritis. Non legem ponit, nec modum venae tuae: sed quantum et quoties volueris: si duo disticha miseris, quibus subscriptum Nomen Heinsianum, non modo erit contentus, sed et gratias aget. Miror, qnid hoc sit morbi: cum epigramma rogaveris, lpngissimam scripsisti elegiam, nunc cum epithalamium rogaris, ne quidem


page 049, image: s049

potes epigramma. Si omnino stat vobis, illudere spei nostrae et tot verba, promissa, juramenta in vanum ceciderunt, patiar utcunque: sed confirmo tibi, futurum id me invitissimo, nihilque hactenus unquam a te factum, quo amicum amantissimum ita offenderis. Sed non cadit in tam elegantia pectora tanta barbaries. Quare supplico potius tibi, et supplicat Cl. Boxhornio Pilius, ut quod amicitiae jus ultro a vobis exposcitet, id nunc precibus nostris dare velitis. Cum quid confeceritis, potestis typographo dare Leidensi, vel etiam, si lubet huc scriptum mittere: utrum voletis, libens satisfaciet operis Pilius. Mallet tamen hîc excudi, ut et autographa vestra servaret, et aliquot exemplaria excusa circum oras inaurari possent. Rogat etiam, ut Bodecherum senem adeas, requirasque, num missum ad illum sit epithalamium satis grande, et epicedium in Vossium, quae utraque vidit apud filium Amsterodami, et legit Advocatus Nieveltius: et si missia sint petere, uti prius ad sponsum huc destinetur. Vale decus meum, et propediem alias de Studiis nostris a me exspecta. Hagae a. d. VIII. Kal. Majas. Anno CICICCXXXVIII.

Scripsi non domi meae, sed apud amicum, ubi negocium fuit, cum Pilius in platea obvius mihi fuisset.

EPISTOLA. XLIII. J. FR. GRONOVIUS Nie. Heinsio. Leidam.

MI Heinsi. Hesternum mane totum post aliquot dierum vacationem destinaveram scribendis literis, quarum ut minimum decem erant expediendae. Media fere pars perfecta erat, cum Boxhornius heros gratissima interpellatione id consilium rupit. Post prandium quasi quatuor horas exemit nobiliss. Boswelli humanitas, quem super negocio amici accesseram. Vix lassus et defatigatus redieram domum, cum ecce adest [Gap desc: Greek words] , qui me usque ad coenam tenuit. Ita dies ille mihi miserrime periit, quem, dum tota Haga excita sedibus suis tantum non fureret, quietem ad meam disposueram. Hodie lator harum politissimus juvenis, a multisque annis mihi cognitus, aderat, rogans ut aliquas sive ad te, sive [Gap desc: Greek words] Parentem tuum darem, quo ea occasione honor sibi contingeret salutandi utrumque et album suum vestris illustrandi nominibus. Ego, absque hoc fuisset, ad te scribere constitueram, et ideo libentius ei hoc officium sum gratificatus, supplici cum prece, ne observantissimo vestri eant gloriam denegetis. Pro emendatissimo poematio tuo gratias ne exspecta ab illis, qui eo beneficio laetantur, ipsum aestimare nesciunt: sed ame, [Gap desc: Greek words] , qui aut solus, aut cum paucis vere intelligo genium uberrimae tuae venae, et judicium de ea posteritatis mente praesumere possum. Hic profectus est meus admirari in vobis, quae ipse praestare


page 050, image: s050

non possum. Quod et facio lubentissime, et cupio, vel impero potius, si id jus mihi esse amor tuus sinit, ut me credas, ex intimo pectoris, sensu loqui, Atque eo sum cupidior a teipso accipere id beneficium, quod toties mihi pollicitus es. Vivent enim carmina tua, aut nulla vivent. A Berneggero redditus mihi tandem est [Gap desc: Greek words] Statius MS. Thebais dicere volueram, in cujus margine comparet fere totus Lactantius, multis in locis corrigendus et augendus. EX quo facile judicas, quanta accessio futura sit Diatvibis nostris, siquidem continuare eas licuerit. O si unus icriptor totus se mihi debere possit! sive tantum sit ocii, ut absolvam eum cito, sive eousque mihi vita producatur, dum ejus voti damner. Sed quod placuerit [Gap desc: Greek words] , fiat. Et erunt alii, qui obscuram diligentiam nodtram facile vincant. Cras fortasse me videbis, ideo nunc abrumpo, exhaustus ac poene moriens, dum omnibus satisfacere nitor. Vale, decus nostxum, ac omnes vestros a me officiossime atque amanter saluta. Hagae. postridie [Gap desc: Greek words] . Anno CICICCXXXVIII.

EPISTOLA XLVI. J. FR. GRONOVIUS. Nie. Heinsio. Leidam.

CHarissimum pectus. Binas tuas recte aeeepi, quibuscum, si me lepore et elegantia paria facere existimas posse, nae tu falleris plus vice simplici. Si enim cum sic scribis, de verborum inopia et epistolam non responsuram affectui quereris, quid me oportet facere, quem et ingenita balbuties et doctrina, ut sic loquar, [Gap desc: Greek words] semper impedivit, et nunc maxime circumstant mille curae, animum exedentes, divantes, dilacerantes, eoque graviores, quo obscuriores, minusque [Gap desc: Greek words] ! Equidem conscius sum mihi, unum semper attulisse me ad amicitiam nostram coagulum, amorem tui ingentem, ingenti admiratione mixtum: quem utcunque sermone explicare satis quivi nunquam, tamen sic hactenus intellectum a te existimo, ut ampliorem ejus testem, quam interpretationem tuam producere neminem velim. Quare ne nunc quoque in tam grata materia disertiorem me fore existimes, pergam antiquo me includere ludo, quodque in me deficit, et parcius ego dicturus sum de cultu, quo te mihi merito antepono, et tot raras dotes deamo, id a judicio tuo haud frustra, ut spero, exspectabo, qui mentis meae penetralia toties, introspexisti. Accusatio tua grata est mihi: etsi mirer, unde ad vos rumor iste de meo ad urbem accessu dimanarit. Accipe aequa mente, justissimae querelae, tuae quod respondeo. Verum est, semel iterumque secreto fuisse me Leidae, nec visisse quemquam praeter amicum unum, qui et nescio qua de caussa se volebat ignorari, et totum id temporis, quod in urbe egi, ap unius ore pendentem eximere me grata vi coegit. Erat enim recens


page 051, image: s051

ejus a maternis laribus cognatorumque et urbe patria discessus, sic ut plurimarum rerum mearum auspicia ex ipsius sermone captanda mihi fuerint. Itaque etsi semper essemus um, tamen longe breviores fuerunt congressus nostri, quam ut uterque, ego quod rogarem, ille quod narraret, exhaurire potuerimus. Atque adeo dies vel horas potius, quas illi dedi, quem toto septennio non videram, brevi eram non visurus, agenti mecum de statu futurae omnis vitae meae, si recte augurari dedit [Gap desc: Greek words] , variis etiam occupationibus, quae hîc me distinebant, furtim subduxi. Haec omnis culpa mea, cum nulla injuria aut leviore cura amicorum Leidensium conjuncta, quam nisi facile condonaturum te mihi crederem, profceto malus essem amoris tui arbiter. Peiraredium ubique quaesitum hactenus reperire non potui, nam cum plurimis hîc notus sit, in neminem, quod mirum, ineidi, qui hospitium ejus nosset. Ante aliquot dies me domo profectum quaesivit, jussi reversus, si rediret simili casu, rogarent diligenter, ubi locorum diverteret. Rivetus, qui quotidie ad se accedere solitum per aliquot dies non vidit, putabat Roterodamum profectum, ubi cuidam Gallo nobili de Maisonneufve filium suum commendaret. Non dubito, simulatque denuo hîc comparuerit, copiam fore mihi alloquendi eum, et mandata tua, quae fideliter faciam, exequendl. Quas vero gratias agam tibi de egregiis tuis ad Ovidii et Persii loca observationibus ? Sic sunt profecto, si quid video, palmariae omnes, et quibus stupor sit merus indubitare velle. Exspectas nunc, ut aliquid hujus dapis vicissim apponam tibi? Ego vero tuorum meorumque comparationem minime sustinebo: nequaquam vero hoc tempore, quando dudum est, ut nihil oculis auribusque tuis dignum, si tamen unquam, eruimus. Quia tamen ad Persium me vocasti; levem annotatiunculam veterem communicabo tecum, ut vel hoc argumento videas, quam longe a tua felicitate simus remoti. Fallitur nempe maximus ille vir in explicatione sannae, quam ciconiam putabant, ubi Persio Hieronymum et mox sibi ipsi eundem doctissimum Patrem opponit. Quia enim dixerat Hieronymus, ciconiarum deprehendes post te colla curvari, putat existimasse eum, Ciconiam colli motu exprimi, non digiti motitatione, ut Persius vult, ipseque Hieronymus alibi. Atqui non dicit Hieronymus, collo Ciconiam facere: sed curvare ciconiae collum. ubi Ciconiae collum nihil aliud est, quam ipsa manus Ciconiam pinsentem, aut ad pinsendum collum inclinantem exprimens. Non enim absque inclinatione colli et elementi totius corporis motu rostrum potest pinsere. Finge autem tibi manum corpus ciconiae esse, finge in protenso digito ejusque articulis rostrum, caput, collum, quod minimo negocio fieri potest: integra erit ciconiae forma. Digitus crebro inflexus imitabitur eam pinsentem rostro, et dum rostrum pinsit, una, ut dixi, necesse est incurvari collum: et sic quia hi motus sunt necessario connexi, ideo rostro pinsere, ciconiae collum curvare, manu ciconiam significare, manum in ciconiam incurvare, pro uno codemque ponuntur. Sic sane mihi videtur: aveoque scire, quid tu sentias. De Fabricio vere nunciatum tibi, aut adesse eum jam Ultrajecti, aut adfuturum propediem, si omnia recte procedunt. De frigusculo ejus


page 052, image: s052

erga te nihil sensi: aut si id exstitit, testor fidem, a me nullam ei occasionem datam, qui omnibus literis ad illum meis hanc legitimam accessionem et velut solenne carmen dedi, de tuo singulari affectu et studio in Poematis ejus publicandis. Fasciculum Richteri Elzevirii mihi reddiderunt. Ille vir amplissimus dolet apud me (et merito) obitum viri sane eruditissimi [Note: Vide Georgii Richteri Epistolasselectiores ad Grorrovium pag. 231. quibus respondetsequentibus Gronovius.] Mich. Virdungi, in quo Academia. Altorfina magnum columen, ego amicum summum amisi. Laudationem ejus a successere in Professorio munere factam misit ad meidem Richterus, et haec exemplaria, alterum [Gap desc: Greek words] Parenti tuo, a quo responsum exspectat, alterum Cl. Latio offerii jussit, id muneris haud gravatim tu meo nomine in te recipies. Te valere vestrosque omnes a me salutare officosissime, tum Cl. Boxhornium convalescere jubeo et ex animo precor. Vale iterum, decus nostrum, et perge Persiana tua, seu quaecunque vis de literis, mecum communicare. Hagae. Prid. Fer. Pentec. Anno CICICCXXXVIII.

Die Lunae, spero, veniet huc Schragius. Ei portandum ad me des, nisi grave est, Harpocrationem Maussaci. erat enim nuper, ubi eo indigerem.

EPISTOLA XLV. J. FR. GRONOVIUS Nie. Heinsio. Leidam.

TAndem remitto tibi schedas Peiraredo concreditas, qui in castra profecturus (et jam abiit) serio hoc mihi commendavit, ut promissis de carminibus vos monerem. Fabricius Ultrajecti est, unde heri ad me scripsit, rogavitque se viserem. Ego vero propter caussas sonticas alligatus nunc huic locosum. Spero tamen proxima hebdomade ocium videndi carissimi capitis fore mihi. De Persii loco, Satir. VI. 6. Egregios laudare senes, quo magis cogito, eo crassiores mihi. tenebrae. Nec ad manum habeo Cornutum, qui nisi [Gap desc: Greek words] esset, solus docere nos hoc secretum posset. Quid dicemus? anscripsisse istum de studiis majorum? aut explicuisse vitae officia et partes? Sanecertum quid nescio. Inaltero loco verissime castigas Casauboni notam. Verbum locat, vers. 47. quod interpretaris disponit, vel postibus affigit, paullo aliter capiendum videtur mihi: nimirum ut apud Romanos seriptores Censores locasse dicuntur publica opera, aut ut Jurisconsulti eo verbo utuntur. Nisi fallor, habes egregie apud Cujacium in. observationibus et paratitlis in Pandectas ad titulum locati. Hinc inter [Gap desc: Greek words] locare et ponere clare distinguit Suetonius in Claudia C. IX. quod Neronis et Drusi statuas segnius locandas ponendasque curasset. Locat, est, fieri curat conducentibus, qui certo pretio ista apud artifices elaboranda


page 053, image: s053

suscepissent. Locat arma, quae affigantur postibus, locat chlamydes et gausapa et esseda et Rhenos, qui ducantur in triumpho. Quod reddam tibi, nunc in promptu non habeo, et deest otium. Immo ultro imponam tibi hoc muneris, ut aut doceas me, aut roges ex Parente tuo [Gap desc: Greek words] , quid sit apud Isocratem ad Nicoclem, [Gap desc: Greek words] . Statim post principium: [Gap desc: Greek words] . Saepe me iste locus torsit, et cum nuper in oculos recidisset, constitui tandem, appellatohoc oraculo, ea difficultate me abfolvere. De Harpocratione magnas ago gratias, et propediem illum reddam. Boxhornium convaluisse ex animo laetor, Vale, deliciae nostrae et Musarum. Hagae. a. d. m. Non. Jun. Anno CICICCXXXVIII.

EPISTOLA. XLVI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

Heri accesseram ad salutandum Illustrem Dn. Thienhovium, cujus inexspectatum adventum forte cognoveram. Quaesivit illico multa de vobis, et rogato an ad vos scribendum esset mihi, jussit adderem, se permansurum hîc ad diem sabbati, si quid esset, de quo Parens ruus [Gap desc: Greek words] conventum se vellet, interea eum se exspectaturum. Respondi hoc satis scribendi caussae mihi esse, tequeoro, ut indicare id confestim Parenti ne pigreris. Accepi tandem desideratissimum Berneggeri Tacitum, notasque Freinshemii raptim devoravi. Plurima visa sunt bona, et mea exspectatione non inferiora. Habeo tamen, de quibus jam olim sensi aliter, nec nunc omnino ab eo persuadeor. Imprimis illud, quod ad lib. II. C. 8. n. 2. observat; Amisiam loci, non amnis, nomen esse. Id concoquere non possum, sed differre cogor judicium, dum intellexero, quae sit Cluverii sententia, quem ille ceu fundum suum allegat. Si grave non est, eum inspice, (nec enim mihi ad manum est) et quo argumento hoc probet, quidve tota de re judicet, perscribe. Hoc mihi gratissimum futurum est, et si quid me velis jussum, tuus exoptare labor, mihi jussa capessere fas est. Quid inter nebulonem typographum, qui epistolas Casauboni publicat, et me gestum sit, puto cognovisti. Etsi scelestus est, faxo tamen, ne improbitas ipsi profuerit, certe, mihi nimium damnofa sit. Dignum tamen pretium pro tanta opera, totque horis, quas melius colloreare potuissem, exspectare me obstinatio pervicaciaque ejus non sinit. Vale, [Gap desc: Greek words] , et me redama. Hagae. Raptim. a. d. IV. Eid. Jun. Anno CICICCXXXVIII.

Mandavit quoque Dn. de Tienhooven, uti rogarem, inquireres an Mythologici


page 054, image: s054

Latini apud Comelinum exeusi veuales ibi essent. Hunc quoque laborem non gravatim suscipies.

EPISTOLA XLVII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

QUod post nuperum congressum nostrum, quo liberalitas et benevolentia vestra singularis me compotivit, nihil ad te literarum dedi, in caussa erat, quod nullum dignum argumentum contentioni tuae in studiis interpellandae reperirem, nisi forte hoc quoque ad curam tuam pertinebat, ut scires, me totum nunc tricis atque apinis quaestionum juridicarum implicitum esse. Appropinquat enim dies, quem constituerunt nobis illi, quibus jus est operae nostrae poscere rationem, et illum apicem doctrinae aut diligentiae nostrae putant. Atque ego, qvisemper acerbus mei temporis aestimator atque exactor fui, nunquam me vidi magis a tempore defici, quam nunc ipsum, etsi aliquandiu salutationes et [Gap desc: Greek words] negocia hujus loci sequestrarim. Quae etiam caussa est, ut decies praesumptam ad vos profectionem decies differrem, dum identidem invenio aliquid, quod addiscere velim, antequam cursum coeptum interrumpam. Secus adfuissen dudum, et retulissem MS. Cod. quos ex bibliotheca vel publica, vel vestra, vel Boxhorniana habeo, quibus nec uti licet amplius, et tantum cruces mihi sunt oeulorum. Mera enim miseria est obvium habere, quod ames, si potiri vetitum sit. In epistolis Casauboni nunc ultimum, quod proxime appendicem (in quam conjicientur, quae serius obvenerunt mihi, quam ut loco suo poni possent) exstabit, folium componitur. Ideo nunc iterum molestias creare tibi et opem tuam implorare cogar. Habetis, credo, Pollucem cum versione latina in Germania editum. Ei praefixa est ad autorem versionis epistola, quam magnopere rogarem, uti descripta crastini die ad me mitteres, die enim Lunae necesssarium erit illam excudi. Aut si hoc nimium est, ut sane fateor, me non raro amicitia nostra abuti muneribus tibi iniungendis, peto, ut ipsum Pollucem destines huc, unde describam ipse. Amabo te, curae habe hauc curam. Fabricium apud vos fuisse puto, aut certe stripsisse. Siscis, quid Poematis ejus fiat, communica: ego enim nondum ad eum aliquid dare potui, nec accepi quidquam. Vale, decus meum et me ama. Totam domum vestram una cum Cl. Boxhornio saluto officiosissime. Hagae. a. d. VI. Eid. Jul. Anno CICICCXXXVIII.


page 055, image: s055

EPISTOLA XLVIII. J. FR. GRONOVIUS. Nic. Heinsio. Leidam.

SI aut de affectu tuo dubitarem, aut mei verum interpretem te esse ignorarem, grave onus incumberet mihi tot dierum silentii excusandi, eujus sane me taedet pigetque. Nunc altro rogandum te habeo, ut doleas vicem aodalis tui, cui tantum temporis infrugiferum, sterile, injucundum, inter tricas et spinas sine ulla meliorum literarum cura periit. Nisi forte in acceptum referas locum Diodori Siculi, in quem nuper plane aliud agens incidi, et correxisse visus sum, quamvis non erat res magni negocii. Nimirum lib. XIII. p. 188. in editione Rhodomanni. [Gap desc: Greek words] . Haec verba stigmate insigniverunt, sed uterque in notis praeterivit, Stephanus et Rhodomannus. Atqui notum est, Qraecis cursum illum non vocari [Gap desc: Greek words] , ut apud Plutarchum: [Gap desc: Greek words] etc. De tota re accurate P. Victorius ad lib. IV. Epistol. Cic. famil. p. 40. si eandem editionem habes, quam ego muneris tui possideo. Quem si legeris non dubitabis reliquisse Diodorum: [Gap desc: Greek words] scilicet, [Gap desc: Greek words] , vel [Gap desc: Greek words] . Tu vero quid nunc agis? quid musinaris: quid agit Ovidius? Miratus sum tam longo tempore neminem ex vobis Hagam venisse, et Boxhornium suspicor in Sclandia esse. Eo enim per ferias excursurum nescio, ex quo inaudiveram. De Egistola Casaubi magnas ago gratias, et similem aut quamcumque operam meam datâ occasione me poscere te volo. Opus nostrum nunc iterum feriatur, dcelere typographi, qui aliquid nugarum Belgicarum commidit ei, qui isti vacare solebat. Ego monere eum non possum, quia ne ut accedam quidem dignum habeo. Fabricius hîc fuit unum diem, sed paucis horis me vidit. Eo ipso enim die sacram Caenam participaveram, ideoque sine gravi caussa coetui exesse nolebam, Vale, et omnes vestros, in primis [Gap desc: Greek words] Parentem, a me saluta officiossime. Ante hebdomadem praeterito die Veneris et Saturni junctim heros Graswinckelius et ego non semel vestro honori litavimus. Iterum vale. Hagae. a. d. Prid. Kal. Sextil. Anno CICICCXXXVIII.


page 056, image: s056

EPISTOLA XLIX. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

HEri inter licentia vina, cum Pilius diceret, se cras Leidam iturum, atque unas ad te exposceret, persuasi ei, ut augeret bibliothecam suam Apollonio Rhodio pro novem flor. ita enim aut certe octo ajebat mortalis ille, qui venalem habet: quare oro te, vola, curre, cura, ne quis eum auferat, antequam tu cum Pilio advenias. Cras plura, cum ipse venerit, nunc ignosce mihi, o amor meus, et hanc rem cura. Habeat ille primum: de caetero videbimus: usus certe meus erit. Nee tamen ipsi cras indicabis, hoc me mandasse. Iterum Vale, festino enim nimis. Hora Septima matutina, die Jovis.

EPISTOLA L. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

VEnit ecce ad vos negotii sui caussa Pilius heros, quod si vel ei esset nullum, satis tamen foret magnum te videre et complecti. Atque ideo meis comitatus esse voluit. Meministi forsan, graviter illum et apud te et apud me conquestum esse de injuria facta sibi a quibusdam amicis, qui elegantissimum elegidion, quo nuptias ejus cohonestaras, dum per diversorum manus transit, et cum plausu a singulis inspicitur, sie penes se ipsos deposuerunt, ut tamen, quod praecipuum in contractu Depositi esse dictant [Gap desc: Greek words] , repetendi rem eandem domino nullam unquam videantur potestatem facturi. Cum igitur ad solum te regressus pateret, superessetque unica spes, non illibenter te unum beneficium bis homini gratissimo tributurum, in ea acquievit semper amicus noster, nee semel tentavit eandem, ubi nescio qua [Gap desc: Greek words] factum est, ut in hunc usque diem fructum istum tuae humanitatis ferre non potuerit. Nunc uterque te invadimus, [Gap desc: Greek words] , et ille quidem praesens rem suam geret; ego vero per ceram et linum literasque interpretes precor, oro, obsecro, ne eum ab amabili vultu tuo tristem, hoc est, vacuis manibus, aut clarius etiam, sine istius carminis tui exemplo discedere patiare. Quin si mihi amicitiae jus est, quod esse solebat tecum, jubeo, impero, volo, ut, has preces meas pondus aliquod habuisse ipsi testere. Et ipse quoque


page 057, image: s057

gestio illam Musam tuam serio gustare, nam narro tibi, me legere eam, cum acciperem, non potuisse, quod festinarem exhilarare oculos amici nostri, et statim, ut resignaram epistolam, inclusas delicias ad eum mitterem. Dabis igitur impatientissimo utriusque nostrum desiderio, dabis amori tuo, dabis gemo, quem etiam inde denuo admirabimur, ut quicomitatus meo pedestri sermone, ruris atque inficetiarum pleno, Leidam ivit, redeat circumsonans Musis Heinsianis. Ab Elzevirio heri accepisse te puto Martialem, et MS. Codicem. Arrianum exspecto. Movi salivam toties vocato vocandoque ad partes amieo nostro de Apollonio Rhodio apud [Gap desc: Greek words] Coerantier, is ergo suam bibliothecam hoc [Gap desc: Greek words] vult augeri, ut ad me etiam usus redeat. Nec hoc igitur gravatim recipies puto, ut adsis ementi, ne ut quondam, pro virgine Diana supponat Cervam. Vale, jucundissimum pectus, et me ama. Hagae. III. Eid. Sextil. Anno CICICCXXXVIII.

EPISTOLA. LI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

DE Arriano ago tibi gratias immensas: etsi maluissem te pudori meo consuluisse, rogoque uti in posterum consulas. Nec enim par amplius sum referendis vel verbo, quas millies re debeo, gratiis. Plautum en tibi. Juvenalem meum MS. scis penes Boxhornium esse. Ovidium addidissem, si ullum aliud exempiar, quo uti possem, foret in mea potestate. Nullum autem integrum alias habeo. Nam Leidense, quod vidisti, non meum erat, sed Heilersichii, qui nunc a mensa nostra eque vicinia discessit. Cum remittes alterum illud Gebhardi, statim hoc recipies. Etsi enim magis aliorum nunc studiosus sim, tamen scis hujusmodi homines, si vel maxime occupentur diversis, bonis tamen autoribus carere non posse. Et plerumque quo maxime caremus, eo maxime in praesentia indigemus. De carmine, quod toties pro Pilio rogavi, si nondum expugnavi pudorem tuum, ut in re tam levi nobis gratificeris, nihil superest. Ille tristis ad me est reversus, quod nullam ejus mentionem lecta epistola fecisses. Nec ego verbum post hac ea de re, nisi ille me quotidie interpellaret, obtunderet, fatigaret. Aut mitte ergo, aut semel nega, et dic; facturus non sum. Vellem plura, sed festinantissime haec scribo adstante Vlitio, affine Thysii, qui libros redditurum te sibi humane recepit. Vale igitur, charissimum pectus, et me ama. Hagae IV. Kal. Septem. Anno CICICCXXXVIII.

Scriverio [Gap desc: Greek words] officiosissimam salutem adscribo, et pro munere nupero gratias ingentes. MS. Cod. Graecum, quem ex bibliotheca habeo, eadem occasione misi.


page 058, image: s058

EPISTOLA LII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

QUod plusculos dies silui, ratio te fugit, [Gap desc: Greek words] , si aliam comminisceris caussam, quam occupationes meas, quarum equidem a longo tempore oram nullam reperire queo. Super quasdam [Gap desc: Greek words] , quas velut solitas clitellas mulus perpetuarius non amplius gravor nec sentio, in Epistolis Casauboni jam exspectantibus umbilicum tandem gnavi esse caeperunt operac. Conficienda erat praefatio, totus liber relegendus, ut errata illustriora enotarem: et interea quotidie pagellae aliquot ter relegendae, quae praelo darentur. Atque adeo narro tibi, quod forte mireris in homine, cui alias verba non deesse nosti, perierunt dies aliquot, antequam reperirem, in quo satisfaceret sibi animus ad praemuniendum tantum opus. Ita distractae erant cogitationes, ut unum in argumentum vix illas figere ac dirigere possem. Scis praeterea totam rationem studiorum meorum me immutasse, sic ut hoc tempore valde incommodum fuerit antiquo iterum me includere ludo, et urgentem occasionem edendi aliquid [Note: Intelligit libros suos tres Observationum, quos Typis Isaaci Commelini primum edidit 1639. qua occasione tres libri exierint, vide mox Epist. LXVI.] ex miscellaneis meis amplecti. Feci tamen insano incensus amore: et coepi describere, denuoque sub incudem revocare tantum, quantum laborantibus, credo, operis sufficiet. Neque enim omnia nunc possum dare, neque si possem, facerem: cujus consilium est duos tantum selectos promere libellos, conclusos intra numerum X aut XI. foliorum. De quo dudum ad te scripsissem, absque vagis illis et variis fuisset negociis, quibus [Gap desc: Greek words] distrahor ac discerpor. Nam quod tu cogitas de carmine, nihil est: adeoque te esse quietum jubeo, ut ad illam excusationem an accusationem tuam ne respondere quidem velim. Tantum gratias ago tibi, quod exoratus precibus meis id optimo Pilio nostro indulsisti. Eram nuper Leidae, sed duas non amplius horas, ut cum typographo, qui nebulo tamen nescio quibus in ganeis latebat, loquerer. Itaque cum Commelino negotium transegi. Ad vos vero ne accederem, exeludebar spatiis temporis iniquis, cui necesse erat, mature huc reversum esse ea ipsa vespera. Constitueram die crastini interesse auctioni apud Commelinum, sed ecce sufflamen, quod nunc ipsum mibi injicitur. Itaque meam rem si agere ibi velis, magnopere rogem te, ut Herodianum ac Zozimum, inter lib. in Quarto, num. 3. item Anonymi Graeca Poemata, inter [Gap desc: Greek words] in octavo. n. 138. si ullo tolerabili pretio vendentur, pro me praestines. Etiam, uti accedas interdum Typographum, et [Gap desc: Greek words] ipsi meam vicem esse sustineas. Quamquam, ubi primum inceptum fuerit opusculum excudi, non


page 059, image: s059

praeteribit hebdomas, quin semel excurram ad vos, et tum meum illud negocium curem, tum vel praecipue te et vestros videam. Epistolae Casauboni cum sine, spero, hujus hebdomadis exibunt. Haec respondi [Gap desc: Greek words] , ut accepi tuas, ut suspicionibus tuis in ipso statim principio nuntium remittas. Testor enim fidem, et si hoc amplius est, Deum immortalem, nihil ejusmodi esse, quod aut mihi erga te frigusculom sussuderit, aut tibi suspiciones movere debeat. Boxhornium nostrum convalescere et gaudeo, et ex animo precor. Salve et vale, [Gap desc: Greek words] . Nihil potes vel dicere vel negare mihi, quod affectum meum mutet. [Gap desc: Greek words] Parentem, amitam, sororem reverentissime saluto. Hagae. a. d. XI. Kal. Octobr. Anno. CICICCXXXVIII.

EPISTOLA LIII. J. FR. GRONOIUS Nic. Heinsio. Leidam.

ACcepi tuas una cum pulcherrimo poematio. Speraveram hodie me venturum isthuc, sed cum totum hoc mane vagis discursibus perdidissem, quae totam hanc hebdomadem feriatam egerunt operae, me appellarunt, ut hunc saltem diem ipsis in opere exigere per me liceret. Excuditur autem nunc ultima pars praefationis, quae cum Epistolis duûm Regum ad Casaubonum, secundum folium facit. Eaque pura esse ac sine sphalmatis existimationis meae interesse puto. Quid me nunc vis dicere de carmine tuo? Aut quid dicam aliud, quam te semper similem tibi? nec quicquam in eo genere a te posse proficisci, quod non admirer? Et tu me etiam severum judicium poscis, exspectasque, ut ad consummatissimam veluti tabulam accedam Momus. Nisi mihi de amore tuo constaret, putarem materiam ridendi quaerere, utpote gnarum meae simplicitatis. Utcunque sit, ex animi sententia contestor tibi, omnia mihi exacta, egregia, dignissima materia visa, praeter illud unum, fortissme rerum. Nam laudari felicitatem infantis, dici exspectatum eum a toto orbe, adseribi auspiciis ejus fortunam publicam (hoc postremum prorsus divinum est, et vellem omnes id ita caperent, ut ego mihi videor) haec inquam omnia belle fiunt: sed fortitudo laus est manus et consilii, quae dari non potest infanti, nisi Alcidi fabuloso. Deinde nosti id hemistichion esse admodum vulgare, et saepe ab aliis opportunius usurpatum. Interim, amicissimum caput, molo praejudicare judicio tuo, et licet tibi aeque facile spongia hanc notam delere, quam ego eam fixi. A Fabricio nuper habui literas, quibus scribit operas strenue in libro suo pergere, gloriatur etiam de tuo in natalem ipsius poemate; rogavit me quoque, ut vellem legi in adoptivo suo libro. Ego qua fronte inter vos censeri potero? Dum haec scribo in aedibus Graswinckelii [Gap desc: Greek words] (ubi prandebo hodie) adest ecce vester Andreas, quem


page 060, image: s060

mihi domum reverso quaesivisse me et petiisse literas indicaverat. Nihil pote opportunius. Itaque ne diutius te ipsum detineam, Vale, decus nostrum, et meama. Tuos omnes humanissime saluto. Hagae a. d. VII. Kal. Octobr. Anno CICICCXXXVIII.

EPISTOLA LIV. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

UT paucis te alloquerer, [Gap desc: Greek words] , fecit nobliss. Dn. de Tienhoven, qui te rogat plurimum, ut libros infra designatos ex auctione Meeriana sibi emas. Cognovi te dixisse ei, quod iterum nos invaserit edendi cacoethes. Facile id patior: dum serves apud quoscunque secretum illud de parocho meo, seu qui sumptum facit. Pagellam, in quam conjeceras excerptade Ponderibus, oblitus fueras in museo meo, eam hic inclusi. Tienhovius libros omnes valde cupit, nec pretio vult parci. Vale, Hagae. a. d. III. Non. Octob. Anno CICICCXXXVIII. Vult autem emi illos, et scribi in nomem meum.

EPISTOLA LV. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Hagam.

AMicissime Virorum. Gratum mihi fuit Dn. Thienhovii mandatum, futurum gratius, si maturius ad me pervenisset. Liber enim unus et alter jam divenditus erat, cum ad auctionem me contulissem, contuleram autem me, vix inspectis tuis; Id an tua culpa, an vero nautarum factum sit ignoro. Accessit alterum peccatum tuum, quod permolestum mihi fuit quam maxime. Catalogum enim mandati istius etiam ad Commelinum curasti. Jam eo devenerat, ut publice unum uterque ambiret librum, et, nisi tandem nescio quis monuissetme, Commelinum a tuis stare partibus, res ad internecionem propemodum ventura erat. Nunc velim D. Thienhovium de istis consulas libris. Nempe Pasquillorum Tomis, et Sermonibus Lutheri convivalibus, qui a multis ambiuntur, nec dubium est, quin precium longe excessuri sint. Quare scire libenter velim, quanti istos faciat. Valerius Probus, quem annotasti, in corpore Grammatico extat, quod habere D. Thienhovium vix est ut dubitem. Apollodorum, quem in Catalogo meo non annotasti, carissime vobis emit Commelinus.


page 061, image: s061

Quod mirari satis non possum, cum Latinus tantum sit, quod etiam Graece apud Commelinos excusus haberi adhuc possit. In diem crastinum a te responsum expectabo. Tum enim ad literatores pergent, nunc cum Jurisconsultis nobis res est: Si interea aut Nob. D. Graswinckelio, aut tibi vel cuicumque amico prodesse possum, fac sciam. Vale, meum decus, et omnibus salve. Raptiss VI. Octob. Lugd. Bat. CICICCXXXVIII.

Quod doles me D. Thienhovium de Observationibus tuis fecisse certiorem, admodum miror. Cum res omnibus notissima sit, etiam studiosis hîc quibusdam. Quare ignorantia juris a me peccatum est, quam non excusare scio delictum apud Judices. Sed cum homine amico mihi res est. De caeteris securus esto, et Vale.

EPISTOLA LVI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

DE studio tuo exsequendi mandatum illustris viri neuter dubitamus. Interim si quae fortuna intervenit, ut acciderent nonnulla secus, ac optaveramus, nec tibi nec mihi imputandum est. Ego ut jussum ejus accepi, e vestigio ad te scripsi. Quod vero alter indiculus missus est ad Vandermerium, factum non sine secreto jussu (nam apud te fatebor, ut me excuses tibi) ejus, cui tu nunc officium praestas. Nescio an intelligas caussam, prodam tibi illam, sed sic ut occultam habeas. Cum enim scirem inter illos libros esse nonnullos, quos pretio quovis sibi se praestinaturum dixerat auctor, voluimus hoc modo humanitatem ejus aggredi, ut notis desideriis viri potentis ac amici cederet. Mero errore evenit, ut Commelino ille provinciam daret emendi, quam tibi demandatam esse, rogatu dicti saepius Dn. de Tienhoven, ego expressis verbis ipsi per eundem vectorem, qui tibi meas reddidit, perscripseseram. Nam ut de fraude suspicer quippiam, non patitur ejus integritas. Ut haec eo certius credas, ecce alias tibi meas ad eumdem ejusdem jussu, quas trades ei, et signisicabis edictum tibi, uti in libris illis emendis nemini, nisi ipsi soli cedas. Si itaque ille solita comitate jure suo cedet, cupit Dn. de Tienhoven, ut quicquid urgeant alii, tu contra audentior instes. Allocutus sum eum: vix data fuisset copia, nisi afferre me rem, quae moram non pateretur, per famulum significassem. Aderant enim ei viri graves ac amici, jusseratque, quicunque se conventum cuperet, negari esse domi. Ita factum ut de Pasquillorum tomis et convivalibu Lutheri monerem, de Valerio Probo obliviscerer. Si certo scis, corpus Grammaticorum in bibliotheca ejus exstare, potes hac supersedere cura. Sin, facies quod in caeteris. Quod enim, cupit, cupit vehementer. Ego de quibusdam libris Vandermerium monui,


page 062, image: s062

quos tibi ipse ostendet. Ampliss. Graswinckelius aderat mihi, cum tuas acciperem, posteaque redeunti in platea obviam factus, petiit, ut maximum Parentem tuum, teque suo nomine salvere juberem. Credo ocium non fuisse, ut catalogum percurreret. Vale, decus meum. Hagae Non. Octob. Anno CICICCXXXVIII.

Verba sunt Suetonii Nerone, an Augusto (nec inspicere vacat, qui seribo haec stans pede in uno) vita Augusto XCIV. maculam e corpore eximi. Torrentius notat in duob. MS. legi exigi. Inspice, quaeso, vestrum, et significa, quomodo ibi legatur. Num Casaubonus silet de his. Si Wilhelmum Christianum videris, appella quaeso hominem, castiga, et multa probra ei ingere: qui nondum secundum folium nugarum ad me misit.

EPISTOLA LVII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

SCripseram ad te epistolam, plenam fermento. Nec enim pati poteram, quod justissimam defensionem meam repeteres ceu carmen solenne, Inprudentiam tuam, acutum ingenium, et iis esse factum, ut Dn. de Tienhoven habeat libros male conciliatos, tuque ei non potueris inservire. Mox eam combussi, ne indictam mihi a me ipso legem ferendi amicos exuerem. Vide tamen, ne dum tu nimis te excuses, invidiam mihi concilies apud magnatem virum. Nemo te accusat, nemo tibi crimen aut maledictum facit. Quid opus rejicere in alium, quod tibi non imputatur. Vix me contineo, quin repetam priora. Dominus de Tienhoven te salutat, pro praestita opera gratias agit, jubet ne de ullo postea libro emendo sollicitus sis, nec enim se illos, quos notasti, desiderare, praeter literas Granvellii, et hac conditione, si vili vendentur. Miratus sum [Gap desc: Greek words] amici nostri. I nunc, et dic iterum imprudentem me fuisse, quod non citius ad te scripsi. Tuas accepi heri hora nona vespertina. Dn. de Tienhovium ante quintam alloqui non potui: haec scribo hora sexta. Vale, et me ama, quamvis judicio tuo imprudentem.

Epistolarum Casauboni nondum ullum exemplar a Mairio accepi. Uti nec Dn. Rivetus. Ubi accepero, memorem promissi videbis. Autographa etiam propediem remittam. Forte cras vobiscum ero.


page 063, image: s063

EPISTOLA LVIII. J. FR GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

CUm postremum ad te scriberem, sperabam me postridie Leidam aditurum. Id propositum mox intervenientia negotia, quae differri non poterant, everterunt. Post dein aliquot diebus exspectabam fratrem in cohorte Praetoria, quem hodie recepi, ut ex molestissima expeditione integrum satis (Deo sit gratia) ac valentem, contra atque verebar. Nam cum maxima parte suae cohortis eum quoque accessione aliqua tentatum intellexeram. Interim credidi scripturum te, qui libri et quanti essent empti, tum ipsos quoque ad me missurum. Quod quia hactenus factum non est, rogo, uti ne differas ulterius. Cupio enim cognoscere, quid fuerit caussae, cur binas illas [Gap desc: Greek words] , alteras etiam post luculentam satisfactionem meam, ab amicissimo capite acceperim: quantum fuerit illud, quod ne tuam apud magnatem virum giatiam libaret, mea peccata invenire atque annumerare mihi te coegerit. Tu vero [Gap desc: Greek words] dormi. Citius ego mihi sumptum imperabo, quam uti patiar propter rem adeonihili sive re, sive me frigore tali aliquo feriri. De Epistolis Casauboni, non erat cur optimum Pilium rubore perfunderes. Neque ille, neque nobiliss. Dn. de Tienboven, neque quisquam mortalium a me etiamnum illas habet, hoc ex animi sententia juro tibi. Neque adeo vir ille magnus, quem solum efficere putabatis, ut aliquis dono meo Epistolas Casauboni Leidae legeret. Ego vero affirmo tibi, ipsum ne quidem a me eas accepturum (Riveti ea cura erit) ut nec amicos alios, praeter quibus promisi, aut qui ipsi cum Epistolas quasdam mecum communicarent, id a me stipulati sunt. Sic quoque unum alterumve meo pretio emendum erit mihi, ut donem. Die Lunae videbis quod tibi destinavi, si per nautas ordinarios id vis mitti. Iterum rogo, ut de libris emptis quamprimum mihi respondeas, ipsosque mittas. Ego enim Illustrem illum virum ab aliquot diebus non visum adire non audeo, antequam certa ei hac de re referam. Vale, mi Heinsi, et communes amicos a me saluta, imprimis Cl. Scriverium, quem dividiae fuit mihi bis me frustra domi meae quaesivisse. Postrid. Eid. Octob. Anno CICICCXXXVIII.

Ad Vossium scripsi, et injuriam illam cum eo expostulavi. Recepi responsum, raram avem, quippe qui ad triginta, puto, meas vix rescripsit. Ille sic statim exorditur: Non recordor tale quid ex ore sive tuo, sive meo profectum, quale sceribis. Sed scio ex aliis, partim Leidae adhuc degentibus, partim in oras jam profectis exteras, audisse me, juvenem illum, qui tecum sermones istos habuit, et bonae indolis videri et praeclarae exspectationis: solum metui, ne corrumpatur a nonnemine, quo utitur familiariter. Ut te quoque sic judieare dixerim, non fit verisimile,


page 064, image: s064

nec verum arbitror ***. Tanto magis opinio haeret, adolescentem, unde istud habes, haec protulisse, ut expiscaretur ea, quae nesciret: vel alterum illum tam ei familiarem imposuisse illi, quo abalienaret a te. etc. Sciat haec autor tuus. Cupio enim inimicum habere, ejui meos inimicos mihi inconciliare cupit. Quod enim tandem pretium meum, si omnia patior et musso? Tu vale, nec ullum mendacium te ab amore mei avertat, quem simplicissimo animo te ac tuos scis et amare et colere. Cujus novum propediem argumentum videbis.

EPISTOLA LIX. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

EN tibi Epistolas Casauboni, ut a compactore nunc ipsum eas accepi. Nolo, quicquam mihi post hac duarum reram creduas, ni primus es, qui a me exemplar accepit, aut accepturus est. Nam nobliss. Dn. de Tienhoven suum post prandium demum aut concionem pomeridianam offeram. Accipies vero, ut non tam ex promisso, quam virtutibus tuis et amori debitum. Munus egregium, si ipsum spectes, parvum, si donantem: cujus improbum laborem modo et pietatem erga manes maximi et sanctissimi viri commendabit. De exemplari, quod Parenti tuo debetur, videbit, puto, Rivetus, et tunc una autographa vestra recipietis. Sunt illa quidem adhuc apud me, qui aliquot dies occupatior reverendum virum non vidi. Quod folia nugarum mearum misisti gratum fuit. Oroque porro, ut instes lento homini. De literis Veneris marito traditis, fallit te ratio mire. Non ego tuis id factum dixeram, nolui certe, si id forte festinanti excidit: sed meis ipsius profecto, quae, quamdiu non misi eas, manui et potestati meae suppositae sunt. Scripseram ad te statim, ut acceperam tuas, sed iracundius, Postea paullo cum resedissent animi isti, non chartam sed iram meam combussi. Tuae vero sunt penes me, et asservantur, et cum ad nos veneris, monstrabuntur. Itaque in observatiuncula illa de meo judicio tuarum (ut ais) nugarum caetera felix Criticus, infelicissinius, quod credo ipsum males, fuisti. Non sustineo morari te diutius, qui delassatus lucubratiuncula matutina (cum enim insomnia vexarer, a media quarta ad octavam mediam, quando haec scribo, studui) animum colligo ad piam devotionem. Vale, mi Heinsi, et me ama. Hagae a. d. XVII. Kal. Nov. Anno CICICXXXVIII.


page 065, image: s065

EPISTOLA. LX. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

EN responsum ad brevem Parentis tui. Dn. de Tienhoven non est in urbe. Simul redierit, accipiet, quae misisti. Nec tu dubita, quin maximam ab eo gratiam inieris. Ita et res poscit ipsa, et nos verbis augebimus operam tuam. Amicum nostrum alibi quoque deprehendi suspicacem, et qui ambigue dicta sinisterius saepe interpretetur. Acceperam sane ante quatuordecim dies exemplar tradendum Maecenati nostro, sed jam consutum, ut singula folia nec ego nec compactor inspexerit. Compactum ergo et deauratum dum evolvo, separoque paginas conglutinatas ad oram, deprehendi scelus typographi, qui ut sumptu isto me feriret, exemplar dedit mihi pessime affectum, sic ut offerre ad Dn. de Tienhoven non auderem. Ipsum tu apud me videbis. Vix denique aliud postea ab eo extorsi, quod integram hebdomadem detrinuit bibliopegus, cum caussaretur frigidum et humidum aerem. Miratus sum acutas nugas magistri illius. Quid enim subtilius? Quid porro ineptius? Omnino autem hortandus est, ut librum suum edat. Sîc, si bene te novi, habebis insperatam materiam uberius illustrandi Nasonem tuum. Nuntiabatur hîc diebus his urbem, ubi ille agit, ab Electore Palatino obsideri, teneri armis Caesarianis. Itaque antequam diem datae epistolae viderem, subibat exemplum Eumolpi, cui vacabat versus facere in praesenti naufragio. Hominem tamen non novi: nec novit Heilersichius, cujus patria altero lapide ab illa urbe distat. Caetera, quae mandasti, recte a me curabuntur. Vale, amicum caput, et me ama. Hagae. a. d. X. Kal. Nov. Anno CICICCXXXVIII.

A Fabricio diu est quod nullas accepi. Nudius tertius [Gap desc: Greek words] Amsterodamo redux nuntiabat poemata ejus esse perfecta. Quaeso te, abstineas a titulo V. N. si vis epistolas tuas a me cuiquam ostendi, nam ego id non confiteor.

EPISTOLA LXI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

CUm postremas ad te darem, mi Heinsi, inclusisse me putabam illis Mulleri epistolam, quam paucis post diebus inter schedas in mensa mea deprehendi. Nee adeo cum nuper Parens tuus [Gap desc: Greek words] hîc esset, ejus rei in meutem mihi


page 066, image: s066

venit. Quod, rogo, ignoscas multitudini occupationum, quae me enecant prorsus, et ejusmodi peccata prorsus [Gap desc: Greek words] , minimeque hujus actatis crebo mihi excidere faciunt. Narro tibi; acccperam. a Peiraredo Justitium Vossio reddendum, is liber admodum quaerenti videbatur mihi ex oculis evanuisse. Cum per quendam Amsterodamum euntem excusassem me, promisissemque, simul eum reperirem, promptissime remissurum, retulit ille, dudum me Christenio, qui hîc fuerat, tradidisse illum, et hunc Vossio. Pudore sane, confusus sum. Sed scito, ita me distractum esse, ut, saepe quid agam nesciam, meaeque ipsius bibliotheculae sim hospes, Meministi adagium vetus, a lasso rixam quaeri. Itaque mirum quantum auxerit bilem mihi hos aliquot dies typographus, ingratissima sua et testudinea tarditate. Plane interest studiorum meorum, hoc a munere cito me absolvi. Itaque minatus sum ipsi, qualis ille in posterum trico fuerit in paginis transmittendis, talem majoremque et veriorem me futurum in solvendo argento. Et faciam, ita me Musae ament. Epistolam illam hîc habes. De re ipsa non dubito, quin dicis modo caussa judicium meum me poposceris. Vandermerius pro catalogo bibliothecae magnas tibi gratias agit. Itemque nobiliss. Dn. de Tienhoven maximo parenti tuo pro Simplicio. Claudiani locus est in IV. Cons. Honorii vers. 510.

Quae sub te vel caussa gravis, vel judicis error?
Nec legitur dubiis quis litibus.

MS. caussa brevis etc. Negligitur. Utrumque verissime. Sed posterius fallor, an occupavit, sive Schottus in Observat. Humanis, sive Rubenius in Electis. Inspice, quaeso: Nam si non illi id habent, est locus in nugis nostris, ubi id inseram. Vale, meum decus. Hagae Kal. Novemb. Anno CICICCXXXVIII.

EPISTOLA LXII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

QUod cessavi hactenus, ne, per ego te fidem amicitiae nostrae oro, obsecro, ne id imputes ulli incuriae aut negligentiae meae. Primum quidem moratus est me optimus Vincentius noster, qui modestis suis salibus ac erudita comitate ita me tenuit, ut, quamdiu hîc esset, assidui accnbui invicem omnium aliarum rerum cogitationem omitteremus. Vix illo digresso misi ad amicum nostrum, tum ut ostenderem ei, quae constitueram praefari (finem enim prospiciebam, gestiebamque ab illo me immunem reddere munere) tum ut de promisse tibi Galthero aurem ei vellerem. Respondit se curaturum, ut eum haberes, simul in manus ineidisset, morari enim in aedibus, an latrina, soceri sui. Hinc sermonibus habitis, cum ille ex foliis editis conspectum sibi fecisset operis, rogavit, ut aliquot capitibus librum producerem. Dixi facile


page 067, image: s067

id quidem mihi, sed nullam fore inter priorem et secundum librum symmetriam. Institit ambire ultro, ut totum librum adderem. Nolui dimittere tam bellam occasionem, cui nescio an similem sim unquam habiturus: pollicitus sum. Ea res prorsus mihi inopinanti accidit. Equidem (quod praefiseini dixerim) materiae est satis, sed rudis, indigeltae, parum percoctae. Scis autem, anime mi, quam sim obtrectatot mei, quam mihi diffidam, et ad omne subitum ex pediendum sim ineptus. Itaque ab eo momento, quantum per aliorum studiorum ordinem et interpellationes licuit, perdius, pernox totus in hoc sui, ut seligerem, limarem, disponerem, quae tertii voluminis paginas facerent. Heri per Dei gratiam colophonem imposui. Ipse velit, scripsisse nos, quae ad aliquem rudiorum usum et literarum commodum faciant. Id an assequutus sim, boni ac docti judicabunt, tuque inprimis, elegantissime Heinsi. Certe data opera cavi mihi, ne lubricis conjecturis et ingeniosis ineptiis chartas oblinerem. Dissensi interdum, sine tamen cavillis aut cujusquam injuria, a magnis viris: ab [Note: Salmasium, puto, intelligit.] illo ipso, quem non ignoras lectitasse singula folia, antequam operis darentur. Habeo ejus censuras, quae interdum mihi profuerunt, interdum gavisus magis sum scire, quam sequi. Quod nee ipse aegre tulit. In unis haec habentur: Jam dixi tibi, in his conjectaneis aliud alii, et nostra nobis impense aliena minus placere. Item: De omnibus si non possum tecum sentire, neque id miraberis, qui hanc mihi libertatem dedisti. Pauca tamen ea admodum sunt. Quid juvabit ea in medium proferre, tibique ostendere, cum tua meliora sint? Ne officio desim, quoniam hoc a me exegisti, tibi obsequar. Ego rescripsi, posse me pati, ut interdum sentiam aliter, quando ipse concedat: dummodo ne manifesta delirem, aut contra lucem claudam oculos. Atque haec non apud te fuperbus jacto: scis et scit Deus, quam longe a tam fatuo fastu absim, quamque quotidie id mediter, ne unquam animum meum tradam ambitioni: sed in sinum carissimi pectoris effundo gaudium ex bona spe praeceptum. Nec volo sane, ut haec mea [Gap desc: Greek words] , judicium tuum circumscribat: tu vero uteris illo, et ut ostendas multa placuisse tibi, quando omnia legeris, quaedam reprehendes. Atque ut id eo facias citius, nunc te rogo, ne praetereas unquam officinam Fabii nostri, rem comedentis potius, quam restituentis cunctando, quin urgeas, impellas, stimulo increpes pigrum pecus. Pracfixi ipsi finem hujus anni. Itaque mensem adhuc integrum habet ad folia quatuor aut quinque perficienda. De Meurisii auctione dederam mandata ad te Fabricio. Nihil ibi, quod tu magnopere desideres. Vandermaerius et ego Latinos omnes soli excussimus. IIle complures non magnae rei, ego quinque libros emi, Theophrastum vestratem et vestrum, Vorstii Antibellarminum, Sulpitium Severum Drusii, Magiri Physicam, Lydii narrationem Conciliorum: hi mihi constant 4 fl. 5 stuss. [Note: Intelligit, puto, Joachimum Hagmejerum Hamburgensem, qui hoc anno Rostochii edidit Variarum lectionum librum unum. vid. et inf. Ep. 63. et 68. et alibi.] Popularis meus etiam te invitavit ad lectionem Variarum suarum. O miseriam! Putabamus Fabricius et ego, illum illius obliquis sermonibus edoctum


page 068, image: s068

potius obscuraturum Chartas illas, quam monsbaturum. Sed simiae omnes sumus, amamus etiam deformes foetus. Interim, ut vere ais, ferendus est tamen et animandus, si possit fieri sapientior. Nam et horum exiguus, immo nullus, apud nos nunc numerus. Frustra suspicaris, Leidae me fuisse, nec vos salutasse. Juro tibi, non fuisse me ibi, ex quo te postremum vidi. Minatus sum saepe, et minor etiam hac hebdomade: nondum tamen Haga pedem extuli. Nobliss. Dn. de Tienhoven allocutus sum bis de catalogo bibl. Canteri. Respondit se mihi eum daturum: nondum tamen tradidit. Haec heri vesperi cogitabam ad te scribere, cum posteriores tuae me oppresserunt, mihi longe gratissimae. Codex Puteani etiam caret epistola Cydippes et Sapphûs. Ne Acontii quidem habet integram. Nam ad versum illum:

Promisit pater hanc, haec adjuravit amanti.
Ille homines, haec est testificata Deam.

notatum erat: hactenus codex Put. Amicus Regis Sueciae, cum hîc esset, quaerebat ex me, si ullum MS. Cod Institutionum alicubi latitantem possem monstrare sibi. Ablegavi illum ad te. Bonum factum: Institutiones accurate interpunctas propediem habebimus. Ne hoc mireris, narrabat homo, (in cujus nativitate non est Genetae Manae supplicatum: bonus enim natus est) neminem Theologorum ad hoc usque scivisse, quomodo Decem Praecepta essent interpungenda, se adeo primum id observasse, et in ingenti opere suo docuisse. A Schragio tandem accepi literas. Is est in familia legati vestratis Dn. Joachimi. Accipe [Gap desc: Greek words] ex ejus epistola: Oxoniam nondum adire licuit: ideoque nobiliss. Nic. Heinsio, exscribendis epistolis Ovidianis, gratisicari praeter votum non potui, quod ut commodissime apud eum excuses, rogo. Nudius tertius Bohemus quidem spem mihi fecerat, eum primo vento post Natalitia huc iturum, idque patris ipsius literis, quas ad ampliss. Dn. Legatum dederat, contineri affirmabat. Non dubito, quin gratissimus, venerando seni futurus sit. Si quid certius hac de re cognoveris, moneas, ubi visum fuerit, velim. Quae me jubes nuntiare illustri Dn. de Tienhoven, hodie expedientur. Accepi ante paucos dies a Nicolao Rittershusio sex Epistolas magni Scaligeri, nec dum editas, sed dignas profecto, quae in opere illo legerentur. [Note: Tota edita est a me post Gudianas in appendice, Epist. 26. p. 356. est vero Scipioni Gentili scripta.] Partem unius hîc subjeci. Si gestis videre omnes, communicabo libens, hac tamen conditione, ut et tu promissum expleas de Epistolis Wouwerii contra Elmenhorstium mecum communicandis. Ne verere, ut per me aliquando edantur. Zelotes sum pro honore popularium meorum. Vale, Charissimum pectus, et ex hac longa epistola agnosce, melibenter vacare tibi, quotiescunque otium non deficiet. Saluto vestros, vestramque salutationem hodie apud suavissimam sororem tuam, si domi erit, deponam. Hagae a. d. prid. Kal. Decemb. Anno CICICCXXXVIII. Valetudinem Cl. Cunaei invitissimus conovi.

Gevartius emendat alicubi apud. Manilium in Electis: pestemque videnti: pro testemque. Est alius locus, ubi eadem restituenda vox lib. II. hostisque duorum


page 069, image: s069

Praedatorque leo. Ita Scaliger. Sed vet. ed. positusque. Gemblacensis: positique. Non dubito veram scripturam esse: pestisque duorum. Vide quaeso ar ille hoc praeceperit. Si praecepit, fac, quaeso. cras aut perendie sciam. Nam festinato opus non est.

EPISTOLA LXIII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

NOn pupugerunt, sed exanimarunt me literae tuae, mi Heinsi, nulla sua, sed fatorum culpa. O calamitatem insignem! Ergo [Note: Petrum Cunaeum intelligit, qui obiit II. Decemb. et VI. ejusdem mensis ipsi justa perfolvit Adolfus Vorstius.] magnus ille vir fuit! illud praeclarum Academiae, unicum sectae suae ac, ut vocant, facultatis lumen exstinctum est. Equidem prae dolore vix sum apud me. Non enim tantum publieum luctum lugeo, sed et meum privatum, qui ante paucos dies, ut ex Selandia rediisse eum cognoveram, scripsi ad illum, de valetudine gratulatus sum, consiliorum meorum viam munivi. o spes fallaces! o cogitationes meae inanes! Deum precor, ut Academiae ac studiorum in haec senecta illorum misereatur. Nunc scire cupiam, quis eum sit laudaturus. Nam si parens tuus id munus susceperit, nulla me vincula continebunt, quin tam illustri lesso commodem lacrimas. Sed tamen quicunque erit (nam gravissimae ejus occupationes vereor ut id ferant) facsciam quando: est enim alia de caussa propediem advos mihi excurrendum, ita anticipabo diem illum, et laudationi interero. De epistola Cydippes affirmare nunc certe non possum: de Sapphûs possium, unde egregiam emendationem hausi, quam lib. II. cap. XXI. proposui. Sane esset operae pretium illius excerpta codicis te habere. Superat omnes Palatinos, nec dubito, quin multa tum me fugerint, qui mirer quod jejunitas mea tum tantum adhuc observare potuerit. De lib. IV. commovisti me: sed quomodo in hoc ocio, animo etiam tanto luctu percusso, possit? Habeo disputationem non malam ad Cic. locum de Legibus, quem tentavit Petitus p. 116. ad L. Att. nam et locum illum (licet apud te) recte emendavimus, et deprehendimus, quaecunque vir praestantissimus ad legem istam XII. tabb. disputat, nihil esse aliud, quam cumulum errorum. Habeo alia plurima pro mediocritate nostra: sed manum ultimam quomodo imponam. Sed terrent me ejusmodi exempla, ut gestiam festinare. Quantum detraxit summus ille vir famae suae, quod tot praestantia ingenii monumenta, quae promiserat et edolare poterat, in extremum diem distulit. Utinam quidem fatis fuisset aliter libitum. Quibtis frustra reluctemur. Schragium diligenter monebo. De loco Manilii gratias ago. Meranus Delphis est, cui promisi, me


page 070, image: s070

die Solis adfuturum, tum tui, ne time, eromemor. [Note: Vid. Ep. praeced.] Papularem meum amo sane: sed [Gap desc: Greek words] illam vellem esse cautiorem. Monuit illum oblique Fabricius, non esse ista talia, quibus hîc se posset commendare: sed ille bonus non intellexit, [Gap desc: Greek words] . Melius tamen, sic esse: quam ut osor literarum sit. Vale, caritas mea. Hagae III. Non. Decemb. Anno CICICXXXVIII.

Nobiliss. Dn. de Tienhoven gratissimum fuit, quae scripseras, cognoscere. Soror tua domo profecta erat, ipsi tamen salutationem tuam commendavi. Hodie aut cras iterum illum accedam. Habet enim tuum Longinum [Gap desc: Greek words] , quo nunc ipse indigeo.

EPISTOLA LXIV. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

LAngueo nunc totus, optime Heinsi, itaque quae multa garrire habeo tecum, in alium cogor prae nescio qua ignavia differre diem. Quas tamen hoc temporis ex Anglia accepi, mittere ad te festinavi. Tu fac, cito rescribas quid velis factum, et epistolam remittas. Epicedia heri inter coenam accepi, et gratias ago. Laetor pietate vestra erga summi viri Manes. Unum miror, quomodo ille [Note: H. Alers, cujus Epicedion in Cunaeum legitur post orationem. Vorstii, medium inter Vinc. Fabricii, et Nic. Heinsi carmina: sed immensum quantum distat ab illorum elegantia, et quae hîc carpit Gronovius, ibi leguntur.] amiculus meus meruerit medius inter poni duobus optimis meis sodalibus, optimis Poetarum. Piget me ruris et inficetiarum. Nec tamen utique video quid velit. Quid enim, malum, praeoccidit? quid denunciare diem morbi? Et fortassis ille hîc triumphat. De Vincentio nostro judicas rectissime, nisi qua modestia imperet tibi. Gaudebo, si hoc protelum fuerit tibi, ad proferendum tuos quoque elegantissimos verus. Et ipse stimulo te, instigo, hortor. Si mihi credis, eadem te laus manet, in tanta praesertim sanorum hominum raritate. Non enim simulant nunc furere plures Poetae, sed furunt. Autographa Casauboni omnia recepit a me bona fide Rivetus. Quem appellabo equidem, quamprimum fuero allocutus. Epistolam ad fortissimi viri Thalassiarchae hospitium ipse detuli. Nondum advenerat: hac tamen vespera exspectabatur. A Seldeno epistolam accepi, me indignam, dignissimam incomparabili summi viri humanitate. In ea agnovi sordes Elzeviriorum, qui ausi sunt a me poscere, et acceperunt 15. stuf. vecturae nomine, cum certo sciam inter fasciculos alios ea missa. Erat enim [Gap desc: Greek words] , nec adscriptum erat, ubi quaeri ego deberem: ut tabellario, si per eum allata fuisset, non potuerit in mentem venire, me apud illos inveniri posse. Hoc praemium habeo suscepti laboris et curae maximae


page 071, image: s071

in Seneca recensendo. Sed hoc ordinis vitiumest, non hominum. Vidisti scelera, quae commisit in optimi nostri Frabricii libro Jansenius. Jupiter, ut talium typographorum omne genus pereat. Tu vero vale, mi Heinsi, et me ama. Hagae a. d. III. Kal. Jan. Anno CICICCXXXIII. quem tibi, et toti domui vestrae auspicatissimum ex intimis animi sensibus precor.

Memini vidisse in [Note: Agit de hac voce Swart. lib. II. cap. 3.] Swartii Anal. quaedam Heliodori loca explicata. Vide an sit inter ea, ubi mentio fit sit [Gap desc: Greek words] . Nam hoc optimus Commelinus et in versione, et in notis non se intellixisse fatetur.

EPISTOLA LXV. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Hagam.

OBstupui heros amicissime, cum a Schragio nostro literas vidi. Puraveram illum memoriam nostri omnem jam deposuisse. At vero cogor jam ego totam ejus rei suspicionem differre, tam inexspectato praesertim munere beatus. Rescripsi illi, ut vides, et quidem verbose. De vetustissimi, quorum spem facit, codicis excerptis conditionem, ut par erat, accepi. Plura ab eo exspectare ausus non fui. Tu, quae humanitas tua est, adhortare quaeso illum, sic in caeteris pergat. Non dubito enim, quin alios etiam Codices extrusurus sit. Nobilissimus Junius. Nec in Epistolis tantum laboramus, ut scis. In Metamorphosi tamen nolim quicquam laboris sumat. Ejus enim multos habuimus Codices, et labor immensus est. Adde, quod diligentius istam jam excusserunt interpretes. De Metaphrasi nullam mentionem facies, ne videamur hominem obruere. Et ego jam ea de re aliquid scripsi, Caetera tibi mando, ita tamen ne profecta esse a me sentiat. Meministi haut dubie questum me non semel de amisso Ovidii Codice, quem Leuwio Bodecherus commodarat. Misit eum nuper ad me Boeulius, ea lege ut seniori Bodechero restituatur. Scis Bodecherum omnibus nugis suis me donasse, etiam hoc. Jure itaque videor istum mihi reservaturus. Fastorum ille codex est incharta descripus, manus recentissimae, partim etiam mutilus, ut parum referat, cujus possessoris sit. Emendationem tamen, ut videtur mihi, palmariam hausi, libro I. Fastorum. Vale.


page 072, image: s072

NIC. HEINSIUS. J. Adamo Scragio.

NUllum jucundius mihitempus transit, Scragi doctissime, quam quod tui datur memoriae, datur autem quotidie. Videbaris enim mihi nescio quomodo supra patriae tuae calamitatem eluctatus, et crecta illa indoles tua nihil non spirabat, ut genuinum viri magni praeceptoris tui discipulum in te agnoscerem. Pluribus nunc non laudo te, quia coram. Testari certe possunt amici quidam mei, inter quos Gronovius noster, quam effuse amem ego te, atque adeo depeream. Caeterum post discessum in Angliam tuum, nihil prius tuarum expectatione mihi fuit. Ea spes cum fefellerit hactenus, saltem de officio meo volui tibi constaret, ut jam ignorare non possis, quo apud me loco amicitia tua sit. [Gap desc: Greek words] . In eo cum totus essem, opportune exhibuit mihi tuas Gronovius noster, quibus praeter amicissimam salutem pars [Gap desc: Greek words] muneri inclusa, ut jam ingratissimus sim, de affectu tuo si dubitem. Ego folia ifta inter [Gap desc: Greek words] mea reponenda statim curavi, quanquam enim pauca essent, non poterant non esse gratissima, quia profecta a te. Totum opus quod promittis, noli quaeso humanitatis tuae ac laboris esse prodigus. Si paucarum ea res horarum esset, sperare aliquid anderem, nunc cum inexhausti sit laboris, absit ut tale quid a te expectem. Scio ego, quam non tuus sis. Nec amicorum propriis praeferri debent commoda. Quia tamen inhumanum esse me voluisti, quin potius illa vetustissimi codicis, quorum facis fidem, excerpta mihi siste. Utinam adessem ego vobis, aut ab hac molestia sic posses liberari, aut in partem saltem laboris venivem. Pervagaremur omnes una Bibliothecas, nec dubium, quin parvo tempore magnus excerptorum thesaurus conquiri nobis possit. Constat mihi de legibus istius regni, scio nullos ex locis publicis huc libros transferri posse, frustra itaque sim, si hoc oneris in me conferre studeam. Inspexi ego quidem tres Epistolarum codices, sed aut in charta descriptos omnes, aut recentissimae manus, et tamen hausi inde quaedam, quorum ne nunc quidem me pudeat. Quicquid laboris mihi consumpseris, homini candidissimo consumptum scias, et qui hoc saltem admissurus non est, ut ingratitudinis notam subeat. Testabor publice, si forte nugae meae quandoque lucem visurae sunt, quid quantumque tibi debeam. Quicquid excerptorum miseris, tuum erit, tibi vindicabis. Non sum ego is, qui amicorum parvi faciam labores, scio quam magno mei mihi constent, ut seria fere studia neglexerim hactenus, dum in auctore nostro quaedam observo, quae priores fugerunt interpretes, et tamen quam levia ea sunt, quam nullius momenti! Absit itaque occupationes tuas meis posthabeas commodis. Si quid interdum temporis supersit tibi, quod destinari possit amicis, cui melius id quam mihi, qui vieissim tua de caussa nihil non velim? Inter autoris nostri editiones, nullae Elzeviriana et


page 073, image: s073

Bersmannianis emendatiores. Mycillus etiam et Plantinus satis terse textum edidere: omnes illae penes me sunt, reliquae utcunque mendosissimae. Bersmanni Codicem, si ad manus tibi est, omnibus praefero, diligentissime enim is varietates margini adjecit. Quicquid erit, constet mihi velim, qua fueris usus editione, variant enim omnes mirifice inter se. Sed et MStorum aetatem, et possessores ne ignorem mea interest. Possem enim ego in eosdem quandoque incidere, si Angliam perlustraturus sum. Hoc et addam: diligens imprimis cura adhiberi debet eorum, quae vulgo singulis interseruntur versibus; nam inter Glossas multae lectiones latere illic solent, non tamen in omnibus. Conferebant enim Codices olim suos ad invicem Monachi, et memini multa non contemnenda inde mihi notata. Totum hoc judicii tui esto. Atque utinam alicunde Elegiae istius, quam Pedoni vulgo Albinovano tribuunt, in Drusi mortem exemplar erui mihi posset. Corruptissima enim ea est, atque aliquam meretur curam. Haec ex Nobilissimo Junio scire poteris. Cujus viri profusa humanitas me oppresfit. Cognoveram ego jampridem ex parente meo stupendam ejus eruditionem, quippe qui cum uno Seldeno verae scientiae restitutor audiat ac vindex. Nec de summa viri magni humanitate dubitare poteram, quam infinitis documentis jam praeceperat. Putaveram tamen nunquam futurum hoc, ut in tanti partem honoris admitterer. Cui enim melius de tenuitate mea constet, quam mihi? Totum itaque hoc benevolentiae tuae acceptum fero. Interest igitur nunc mea, inter viri summi infimos ponar clientes. Hoc si per te impetravero, Deus sum. Habes hîc epistolam et verbosam et impudentem. Tu, si delicti istius veniam promeruero, vicissim me utêris. Vale, juvenum doctissime, et me, quod facis, ama.

EPISTOLA LXVI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

BInas tuas accepi lubens. Quas ad Scragium dederas cuavi, et tua ipsi vota sollicite in meis commendavi. De loco Heliodori ago gratias. Verissime sine dubio Swartius, et est haec inter paucas gemmulas libri. Scaligeri epistolas en tibi. Utinam fieret, quod speras, dareturque auctior earum editio! Certus sum plurimas adhuc latere, et posse unde unde erui. Narravit aliquando Lindenbrogius, delatam ab se consolatoriam bene longam ad H. Rantzovium, se praesente scriptam et accurate. Fortassis exemplum habet. Quanquam si habuisset, credibile est, cum ad se fratrem datas edendas misit, hanc quoque communicaturum fuisse. Negat sane Vandermaerius Gualtherum vobis periisse: sed salvum reperiri adhuc potuisse quoque negat. Bonam igitur


page 074, image: s074

fortunam jubet exspectari, quae fortassis in manum ei librum reducet. Canteri Catalogus non fuit librorum ipsius, sed filii cujusdam. Monui quidem non femel, sed in proximum semper diem sum rejectus. Nondum tamen conquiescam. Quae ad Ovidium notas, omnia mihi egregia visa sunt. Non est una tua [Gap desc: Greek words] , cui indubitem. Paria nequeo reddere. Accipe tamen locum ex Catalectis Maronianis, quae non ita pridem diligentius evolvi. p. 40. in Aetna scribendum puto:

Ut cum densa [Note: Cremant] premunt inter se corpora, turba
Elisa in vacuum fugiunt, et proxima secum
[Note: Nomina] Momine tota trahunt, tutaque in sede resistunt.
Quod si forte mihi quaedam discordia tecum est,
Principiisque aliis credas consurgere ventos:
Non dubium rupes aliquas [Note: Penitus] penitasque cavernas
Proruere ingenti sonitu, casuque propinquas
Diffugere impellique animas, hinc [Note: Cernere] carcere ventos
Aut humore etiam nebulas effundere largo.

Cremant in vulgato stare nequit, utcumque explicet divinus vir. Locus Senecae plane alienus est. Ille dat rationem chasmatum sive hiatuum terrae: Cornelius Severus rationem motus ventorum ex terra. Illi subsidunt: hi expelluntur. Nihil adhuc de igne. Dicit eam credi posse caussam impulsus ventorum sub terra, quae corporum supra terram. Ut cum densa corpora inter se premunt mutuo, quaedam ex his e turba clisa evadunt in vacuum; quia vero et premunt et premuntur, suo momine trahunt proxima, quae perurgent, donec in vacuo, et tuto, ubi non premuntur, restiterunt. Sequitur alia ratio. Principiis quod ab his, sine dubio erratum est librarii. Si, inquit, dissentias, aliaque principia motuum quaeras, scio alia posse dari. Non dubium est enim sub terra cava et fistulosa fieri aliquas ruinas rupium aut cavernarum intimarum, et ruina impelli conclusas fistulis animas. Ut pag. 42.

Sive peregrinis igitur propriisve potentes
Concurrant animae caussis.

Et passim in hoc poematio. Male vir summus ruinas. Hinc igitur diffugientes illas impulsasque animas, aut carcere effundere ventos, aut humidas nebulas exhalare. Igitur quod sequitur, Ut campis agrisque solent, non est mutandum, in solet. Respicit enim id verbum impulsas animas, uti ex sequentibus apparet. Tu quid de his sentis, docte Trebati? Vale, anime mi, meque ama. Hagae post diem III. Eid. Jan. Anno CICICCXXXIX, quem tibi quoque prosperrimum ex animo precor.


page 075, image: s075

EPISTOLA LXVII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

QUas postremum ad te dedi, recte redditas opinor. Nunc accipe aliud folium versionis Planudicae, quod nondum acceptis tuis ad me misit Scragius. Libellum observationum ab operis exiisse forte inaudivisti. Dedi Commelino in mandatis, ut duo exemplaria in charta regia impressa vobis curaret compingi. Misi etiam ad ipsum epistolam, quam Parenti tuo [Gap desc: Greek words] una cum libro traderet. Si morabitur, tuum erit aurem ei vellere. Nunc restat, ut te orem, muneri nostro gratiam apud maximum Parentem concilies: quod quanto est indignius, ut ipsius oculis offeratur, tanto major me offerendi, uti non ignoras, necessitas constringit. Dein ipse accipias tibi dicatum, non ut te ornet, sed ut lectione tua poliatur. Fabricius, qui nunc nobiscum agit, atque agat diu! te salutat. Ille, Pilius, ego heri in curia Hollandica (non enim aula, [Gap desc: Greek words] ) centum ostrea condemnavimus altera tantum parte audita. Grati saporis actio miseris intendebatur. Nihil liquidius. Ipsa conscientiae metu pallida ac obmutescentia pro confessis judicabantur. Et quia aquam dicebantur non timere, in ventriculi culleum missos, ut poenae mora donaretur noxiis, vino Rhenano mersimus. Vale, deliciae nostrae, et tu quoque fac simile. Hagae a. d. XI. Kal. Febr. Anno CICICCXXXIX.

Nollem Scrivenum aut Boxhornium videre vestra exemplaria, aut de iis resciscere, ne vobis mvidiae, mihi odio sint.

EPISTOLA. LXVIII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

ITa literis utilem me praestet, qui praestat salvum magnus Deus, ut quod de judicio tuo admittere potui, seu quod in judicio tuo judicii, non amoris, fuit, me mirifice delectavit. Scio quam industria pariter et sapiens sit lectio tua, non enim persalutas libros, aut ex indicibus noscis: sed perlegis vere, et subtiliter limas, et ut ille ait, quasi spiculis rimaris. Talibus si lucubrationes nostrae vel partem sui approbent, rem teneo, et spernere facile possum eos, qui aut ex ignorantia laudant, atque ad quaevis alba sunt linea, aut ex imperitia et stupore, quae non capiunt, detrectant. Nam quae tu porro


page 076, image: s076

amanter et [Gap desc: Greek words] , distinguo sane, nec agnosco, non tamen propter fontem, unde emanant, rejicio. Puellas mediocriter pulcras et communium formarum, modo ne spinthurnicia sint et nugae, non illibenter audire scimus, cum ab amatoribus bellissimae rerum dicuntur, non quod credant (neque enim id credunt prudentiores) sed quod sciant pulchellum Veneris puerum, qualis ipse est, tales [Gap desc: Greek words] species in amantium animis formare. Quod vero in Nasone tuo multa etiam a nobis tentata loca nitidiora a te reddi. possint, non dubito, qui et animum ipsius traxisti, et plures veteres codices consuluisti. Nos diligenter quidem illum, sed ut caeteros, legimus, MS. autem vidimus perpaucos. Cum igitur idem finis utrique sit nostrum, studia juvare et veteres puriores facilioresque reddere, in quibus ego tetigi scopum, ea probari tibi et scio et gaudeo, in quibus defeci, tuque eris accuratior, iis merito et libenter lactari me oportet, ac applaudere. Apud Scragium scito mc fuisse memorem eorum, quae mandas tum de Ovidio, tum de Saresberiensi. Quod vero suspicaris me verba tua apud Fabricium sinistre fuisse interpretatum, nescio quid rei sit. Cum vero Leidam issem, et toties praeteritum [Note: Credo Hagmejerum intelligi. vid. Epist. 62.] popularem meum salutandum primo constituissem, ereptum mihi tempus est, quod vobis videndis lubens, si superfuisset, impenderem. Idque sine dolo et fraude factum, tu ipse non ignoras, atque ideo vehementiae amoris tui, cui egoacrem accusationem tuam condono, ipse excusabis. [Note: Cornelium Boyum intelligit, quem nomine Cornelii Cossi, cum Francisco Santra, id est, Plante, Saturnalibus lusibus Heinsius saepissime defricat. vid. Ep. 70. edidit is Petri Strateni Venerem Zelandam. 1641. in qua multa etiam Carmina Boyi.] Cornelium intellexeram illum, qui vetus Bavarorum nomen, quod Bojorum erat, habet. Locus in Pandectis nihil habet difficultatis, modo legatur: praeter conventionem. Nescio an amicus ille tuus illuserit potius nobis quaerendo, quam serio quaesierit. Tamen si liceret per otium, paucis sententiam (quae nemini obsura esse potest, qui praecedentia legerit, et scit, quid inter actionem et exceptionem, conventionem nudam et contractum intersit) explicarem. Plosius noster [Gap desc: Greek words] si recte accepi a D. de Witten, erat Drost van Sulenstein et Leeraaom, vel Lessom. Epicedion tuum videre gestio. Vale, Charissimum pectus et me ama. Hagae. Prid. Kal. Febr. Anno CICICCXXXIX. Instat puer, qui literas ad nautam feret, adeo ut relegere non licuerit.

EPISTOLA. LXIX. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

GRatias tibi ago ingentes, mi Heinsi, pro insignibus exsequiis tuis, quas non sine interiore animi motu legi. Equidem beatis manibus optimi


page 077, image: s077

quondam amici gratulor: ille cum tuis Musis perennabit, et quando per aetatem non potuit rerum gestarum, animi certe et spei suae illustre exemplum tua opera ad juvenes sui ordinis superstites et posteros transmittet. Hoc multo est amplius, quam si splendido funere, Batava nobilitate deducente, a suis illatus tumulo majorum et compositus fuisset. quod multis accidit, qui per famam tam sunt obscuri, quam per sanguinem nobiles, ac nil nisi Cecropidae. Gaudeo publicatum fuisse epitaphium meum, quod vidisti puto, antequam tui libelli copiam habuimus. Secus non profecto inconditum istud earmen protulissem, sed muto dolore cladem nostram gemuissem. Nunc quando gratius illud esse scio illustri Parenti, non inofficiosum me eruditus tuus lessus, sed rubore tantum suffusum reddidit. Quamquam cur pudeat me, qui scio alia a te, alia a nobis exspectari? Ego lugentibus poetatus sum, tu etiam tibi: ego dolui, tu etiam laudasti, In l. 7. D. de Pact. utique legendum, praeter conventionem ea subest. Res tota pendet ex differentia nudi pacti et contractus. Simplex conventio, sive pactum nudum, actionem non parit: si transeat in contractum sive nominatum, de quo §. 1. sive innominatum, de quo §. 2. parit actionem. Ut supra dicitur: si in alium contractum (hoc est, nominatum,) res non transeat, subsit tamen caussa; ita hîc: sed cum nulla subest (puta rei, ei quod agitur) caussa praeter conventionem, id est, cum res, quae agitur, conventio nuda est, pactum nudum est, carens illa accessione, sive caussa, per quam contractus fit innominatus. Si aliter vultis, fac sciam, nam mihi, hoc si attendas, nihil difficultatis videtur esse. Epistolam Scragii cum duobus foliis [Gap desc: Greek words] Planudicae ad te mitto. Vide ut crastina vespera eam recipiam. Constitui enim die Lunae respondere. Excerptum ex literis Legati nolim te cum quoquam communicare, non quia res sit ardua, sed quia ipse quid sit, non intelligo. Vale, meum decus, et me ama. Divinum Parentem tuum, domesticosque vestros officiosissime saluto. Hagae Prid. Id. Febr. Anno CICICCXXXIX.

Vides nostras Scragio redditas nondum fuisse, cum istas scripsit. Aut serius ergo a nobiliss. Legato traditae sunt latoribus, aut tardius ab ejus procuratoribus curatae, de quo ipsum monebo, nam ego nihil moratus sum. Fabricius vos salutat plurimum, et propediem ad te scribet. Exemplaria, quae miseras, postridie, quibus inscripseras, in curia tradidi, et gratissimum singulis fuit.

EPISTOLA LXX. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

NOn tam diu fuisses immunis garrulitatis meae, nobilissime juvenum, nisi me hos aliquot dies continuae occupationes diripuissent. Seneca in primis


page 078, image: s078

assiduum accubium habet, quem utinam recensere possem totum. Multa observamus, quae accuratius sint dicenda, quam in brevem illum notarum modulum, quem libri moles et typographi requirunt, possint arctari. Et tamen tumultuaria ac translatitia haec opera est, plurimaque praeterire necesse habemus, in quibus exercendi ingenii locus, quia subito negant velle expediri. Utcunque sit, spondeo editionem, quod ad textum attinet, castigatissimam omnium futuram, etiamsi festinemus. Quantum enim vides, haud longe abest decretoria hora, cum tam calidis olim votis optatae, postea adamatae magis, Bataviae multam dicemus salutem. Ita violenter instant, urgent, compellunt, quibus in nos arbitrium est. Sed de hoc sat cito, ubi quid habuero exploratius. Nunc accipe epistolas optimi Scragii Vides omnino ab hero ejus te exspectari. Et profecto non dimitti mirer, quando ea res et ad civilium rerum tractationem parare te posset, et rempublicam capessenti commendationi foret, quod in illa domo vixisses. Nam quod studiis quoque tuis illa peregrinatio profutura sit, nosti ipse. Sed consilium maximi Parentis tui sine dubio melius. De Saresberiensi, quae mandaveras, agnosces etiam curae me habuisse. [Note: Intelligit Cornelium Boyum, Poetam non optimum, de quo Ep. LXVIII.] Bavarus iterum Bavium aut Maevium egit in eodem argumento, in quo tu nuper optimum Poetam. Fassus est D. Heinsium esse heroum heroem, etsi Poetam bonum non esse secreto sentiat. Sed quid videtur tibi de illo (vidisse enim te puto missu Dn. Tienhovii) parentantis spernens convitia Leidae? Hoc ego non miror, qui decem minimum epigrammata in Cl. [Note: credo intellgi Adolphum Vorstum, qui Cunaeum laudatione funebri celebravit.] laudatorem C. non ita pridem summo cum fastidio singultientem aut vomentem audire coactus sum. Vale, decus meum, et me ama. Hagae Non. Mart. Anno CICICCXXXIX. Fabricius [Gap desc: Greek words] cum elegantissimo contubernali suo vos plurimum salutant.

EPISTOLA LXXI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

NObilissime et eruditissime juvenum. Equidem te puto [Gap desc: Greek words] esse [Gap desc: Greek words] , nec mihi verba sufficiunt, quibus deplorem obitum insperatum magni nostri Maecenatis. Hic primus nuntius me perturbavit, et de statu dejecit heri primo mane. Simul hanc civitatem intravi, atque ex eo torpeo totus. Nec tamen laxare me frenum dolori acerbissimo hoc patitur tempus, quod me prospicere mihi et iter adornare, non curare ulla alia, sinit. Angustissimis terminis includor, atque intra hebdomadem unam me pransum paratum, meas aptas sarcinulas et expeditas oportet esse. Agnoscis caussam, quare cum constituissem in reditu videre vos, atque isthac transire, huc potius properare


page 079, image: s079

coactus sim pernox. Avunculus et assinis, qui Amsterodamum venerant supra negocia, quae ipse tractanda habui, eripuerunt mihi diem, quem libentius tibi dedissem. Nunc vero ita varie agor, ac distrahor rebus tam brevi spatio expediundis, ut, [Gap desc: Greek words] , profecto nesciam. Itaque tumultuarie quod primum occurrit, id arripio, ut paullatim cumulum deruam. Habeo hîc libros, quibus misera mea et undique defecta studia pro humanitate vestrâ insigni juvistis. Ea retineas partim, partim restituas dominis cum gratiarum actione piolixissima. Si quid praeterea vestrum mecum esse vos melius meministis, (ego misi omnia, quae sum recordatus) in tempore poscatis quaeso. Hodie enim aut cras convasare meam supellectilem constitui. Cum Amsterodamum ibo, vos videbo prius. Epistolam Scragii acceperam, antequam nuper hinc discederem; sed per festinationem mittere ad te sum oblitus. Vale, meum decus, me ama, et incomparabilem Patentem tuum totamque domum vestram a me saluta quam, officiosissime. Hagae a. d. IX. Kal. April. Anno CICICCXXXIX.

EPISTOLA LXXII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

NObilissime juvenum, nondum elapsus est ille dierum numerus, quem si hîc exigeremus, me aliquid ad te literarum daturum promisi. Ultimum reditus meus aut antevertet aut certe comitabitur. Jam enim festinari iter nostrum incipit. Cras, puto, videbo vos, sed aut illa vespera, aut sequente matutino Hagam perrecturus. Quare magnopere te rogo, jam nunc instes apud incomparabilem Dn. Parentem, ut, ubi paullum sit otii, quas pollicitus mihi [Gap desc: Greek words] ad illustrem Dn. Legatum et Patritium Junium, paret. Unica haec caussa est, cur Leidam transimus, quod vix effeci tamen. Quasi enim curriculo in Selandiam mittimur, ibi exspectaturi ventos ferentes. Vellem plura, sed vetant negotia et discursationes, quae jam nunc incipiunt, et hoc die prorsus mihi genua solvent. Vale, [Gap desc: Greek words] . Amstelredami a. d. XVIII. Kal. Maj. Anno CICICCXXXIX.

EPISTOLA LXXIII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

CHarissimum pectus. Habeo ad te materiam episrolae ingentis, otium vix quantum vis brevissime. Et distulissem officium in proximam occasionem, nisi


page 080, image: s080

nunc ipsum mitterem ad [Gap desc: Greek words] Boswellum [Gap desc: Greek words] Saresberiensis, ipsius Patritii Junii manu descripta et emendata. Mirabor, si ea patienter legere poteris, qui aures non nisi nitidissimis ac elegantissimis poematis imbuisti. Et nescio an honeste satis sola edi possint. Debent tamen utique propter Junium, qui succenseret merito, si tantus labor nostri caussa susceptus, indigne ipsi periret. Tu igitur ex re praesenti consilium capies. Ovidium inspexi: recentissimae, minutae admodum, et plane monachalis manus est, sed integer, continensque omnia, ni fallor, opera, etiam illa de Nuce et Medicamine faciei. Est etiam ipsius Junii, sic ut mitti possit. Velim constituas, quid sit tibi saciendum. Ego verbum injeci de mittendo, instare non audebam, quia ingentem Tacticorum numerum et Achillem Tatium, aliaque eadem hora petieram, et impetraram. Sed si aut ad ipsum aut adme scribes luculentius, quae ipsi ostendere de petitione tua possim, non dubito quin sis impetraturus. Praesertim si quid addas de certa spe edendi Saresberiensis poematum. Galli librum adversum Diatriben meam accepi Roterodami Leida missum, et forte jam vidisti, sic ut judicium meum de eo scribere non sit opus. Tu exspecta paullulum, et videbis quam feliciter ei sua fatuitas, malignitas, imperitia cesserit. Hae enim omnes sunt vespertilionis virtutes, atque inde aestimabis libri meritum. Casaubonum, Seldenum, Fr. Junium vidi. Habeo de Seldeno quaedam lectu tibi non injucunda. Falsa enim sunt prorsus, quae ibi jactantur. Verbo, vir est ad humanitatem et politiem velut ungue factus, in quo nihil minus, quam paedagogica morositas. Ut mirer, quo astro usi sint, qui aliter deprehenderunt. Literae maximi Parentis tui Legato, Patritio, illi fuerunt gratissimae: quarum fructum ut sensi plurimum, ita fateor debere me pro iis immortales gratias. Exercitationes sacrae ab omnibus exspectantur impatientissime. Saluto Vestros et amicos omnes officiosissime, in primis et Dn. Latium, cujus literas ad filium recte curavi. Vale, flos juvenum, et me ama. Londini. a. d. XVIII. Kal. Jul. Julian. Anno CICICCXXXIX.

Tuas mittere potes ad Nobiliss. Boswellum. De itinere meo particulatim ad Schertlingium et fatrem scripsi.

EPISTOLA LXXIV. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

LIterae tuae, quo uberiores, eo gratiores mihi, redditae sunt Oxoniae XV. Kal. Sextil. Jul. commodum reduci a Thermis, sive Bathonia, loco totius Angliae, quam quidem vidi, delicatissimo. Scripsi illico ad Patritium Junium, quia epistola non erubescit, satis ambitiose, et sic ut negari mihi nollem: sed quia post paucos dies Cantabrigiam iturus, indeque visis aliquot regiis arcibus


page 081, image: s081

Londinium reversurus eram, responsum coram me postulaturum ipsi constitui. Quid verbis opus? habes rem peractam: cum redierit Boswellus legatus, Ovidium MS. accipies. Ultroque id factum atque [Gap desc: Greek words] , quod tu machinis efficere me malebas: mihi namque credidit codicem suum, atque meam accepit fidem: quo, si ipse ad eum scripsisses, quod ego te hortatus fueram, qui non quaerebam in mustaceo laureolam, nec ambiebam quasi per fidei commissum meaque opera pervenire ad te beneficium, quod directe ab autore consequi poteras et merebare, non fuisset opus. De tempore tu statues ex commodo tuo et decoro: sed gratum erit ipsi, si circa festum Paschatos sequentis anni liber domino restituatur. Perreptavi plurimas hujus regni satis instructas et editis et MSS. Codd. bibliothecas: Oxoniae praecipua est Bodleiana publica: praeter hanc singulorum Collegiorum et Aularum (ista vocant, quibus adjuncta sacella et beneficia Ecclesiastica, suntque numero XVIII. has, quae istis carent, suntque VII.) non poenitendae: similiter Cantabrigiae pro eorundem numero ad XVII. sed omnes fere tarn strictis legibus adversus peregrinos munitae, ut nisi post longum tempus, et multas indignitates, fidemque commendatitiis acquisitam, aditus in eas pateat. Patritius [Gap desc: Greek words] mihi fuit [Gap desc: Greek words] , absque quo fuisset, oleum et operam perdidissem. Multa in istis sunt [Gap desc: Greek words] Ovidii, quibus tamen mini per angustias temporis uti non licuit: discere potes ex Ecloga MSS. Oxonio-Cantabrigiensium a Th. Jamesio edita, si tamen librum poteris nancisci. Nam mihi praeter exemplar, quod in bib. Bodlejana habetur, nullum videre contigit. Frondatori respondi saevis cum jocis, ut merebatur. Recte tu mones calumniis abstinendum, sed intempestive sane, pace tua, charissimum pectus. Non enim sumus nos ii, qui calumniando quamcunque caussam nostram agere velimus, et profecto moroni similes essemus, si putaremus malis artibus defensionem nostram indigere. Quis unquam fuit mortalium, qui adeo fatue inscitiam suam, stuporem, barbariem, impudentiam, malignitatem prodidit? Indicis vice tantum ut sungeremur opus fuit, et tunicis quibusdam, quibus nuditatem identidem involverat, nebulonem evolveremus. Singulis captitibus tot capita opposuimus, locum nullum reliquimus intactum. Saepe misereri vespertilionis volui, sed cum malitiam et maledicendi intemperantiam, qua adversus me grassatus, cogito, nullus relinquitur misericordiae locus. Tu ipse cum nostrum Elenchum videris, vehementiores fuisse nos non indignaberis. Ubi Lutetiam venero, fortasse edetur. A Fabricio habui unas Parisiis paullo ante discessum ex ea urbe datas: ait nullis praeconiis aequare se posse humanitatem illorum heroum aut honores sibi habitos, Elysios sibi videri campos, et me ad gaudia mea (ita loquitur) se evocare. Thersiten meum non vidit (secus atque promiserat) quod nollent Grotius et Puteani homini sordido, et ne ipsis quidem de facie noto (ita ait, et adeo nec videri a quoquam nec admitti) eam gloriam contingere. Hagmeierus ubi terrarum sit ignoro, a vobis discessisse ex tuis primum argumentatus sum. Paterni operis exspectatio hîc apud doctos (praecipue literas, qui paucissimi et vix tot quot Thebarum portae) est desiderium ingens. Seldenum nunquam vidi, quin id primum rogitaret.


page 082, image: s082

Is vir praeter caereras laudes humanitatis est incredibilis, morum prorsus ad veneres et gratias factorum, Heinsiani nominis studiosissimus. Ado nat ingentem commentarium de Jure Civili Hebraeorum, cui multa intervenent jus Naturae et Gentium illustrantia. Riquartum, ut jusseras, allocutus sum. Negat ab Holstenio quicquam se habere vobis tradendum, et plurima de illo viro minime honesta loquitur. Leonem vero Allatium dedisse sibi Sallustium [Gap desc: Greek words] inscriptum parenti tuo, quem habituros vos, simul atque redierit in patriam. Neque enim penes se cum esse, sed inter librorum sarcinas, quas nescio utrum Massilia an Rothomago in Hollandiam misit. Prima autem navi, qua tuto transvehi posse speret, ad vos advolaturum. Academiae luctum in Reverendo et Cl. Walaeo doleo. Exercitationes sacras exspectabo Parisiis, atque inde ad patrem tuum [Gap desc: Greek words] scribam. Propediem enim conscendemus, et jam fecissemus, nisi Regis adventum hîc exspectassemus. Elzevirii me jubent pergere in Seneca. Hîc nec otium mihi, nec libri ad eam rem suppeditarunt. Et potuissem vetustissimum codicem primae editionis Epistolarum, cruam MSS. deprehendi parem, hîc emere, si certus fuissem istos sumptulum mihi reddituros. Nam bibliopola, quia me noverat, carissime librum indicabat. Si quid Parisiis possim, videbo. Interim salvere eos jubeo. Vestros quoque omnes CLI. W. Scriverium, Boxhornium, aliosque, quos nostri curam gerere videbis. Vale, decus nostrum et me ama. Londinii Non. Aug. Jul. Anno CICICCXXXIX. Salutat te Jardinius, quîcum heri pransus sum in aedibus Legati.

EPISTOLA LXXV. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

HAetradentur tibi, Charissimum pectus, una cum desiderato Ovidio Patritii Junii, qui utinam exspectationi tuae aliquatenus respondeat. Ut ut erit, petitioni tuae satisfactum est, et si nunc fefellerit, amplius spem tuam deludere vetabitur. Fidem meam, quando ita voluisti, interposui lubens, nec vir optimus ante instantis anni ferias Paschales eam impleri postulat. Interea spero ufui satis futurum tibi. Pirkheimeri codicem saepiuscule a Fr. Junio poposci, sed negavit inveniri. Nec verbis ejus indubito propter summam comitatem, qua omnibus, quae vellem, Arondellianae bibliothecae uti me facillime permisit. Crede neminem vivere, qui majori studio rtobilia incepta tua cupiat promota, me ipso, si quid ad illa conferre possem. Et identidem obvenerunt in bibliothecis Academicorum collegiorum, quae tibi in promtu esse optabam. Sed conditionem meam vides. vix ipse mihi sufficio. Te oporteret ibi morari, et longo tempore emollire homines, qui thesauros istos pretiorum ignari possident.


page 83, image: s083

Nos perendie hinc solvemus, et ad portum Risensem versus Galliam contendemus. Sed deflectemus de via paucarum horarum iter Cantuariam, propter humanissimum Casauhonum, qui me amice exspectat. Elzevirii, si sustinere possunt, editionis suae haud dubio augebunt praestantiam. Sin, notas certe e Gallia ad Epistolas et Naturales Quaestiones, accipient. De M. Seneca tum videro. Parentis tui opus magnum prodiisse nuper ex ampliss. Boswello intellexi. Tu nunc vide amiculi et promissi te memorem praestes. Certe ubi in Gallia me composuero, nulla mihi lectio ante illum ad gustum erit. Et commode ab Elzevirio filio, qui Lutetiae est, id incomparabile munus acciperem. Nam quod tu me jubes procari ipsum, qui doni hujus occasionem donavit tibi, nec promisit ille, nec ego ita frontem perfricare audeo. Scribam vero, postquam Elenchus meus editus fuerit. Scis enim nebulonem meum nec illum praeteriisse in veneno suo jaculando. Quod et cum istius summa infamia et hujus merito a me repetitis laudibus, faxo, satis fuerit. Boxhornius (quem salvere plurimum jubeo) quid agat, quando habituri simus Bredam, quando Agricolam Taciti, scire cupio. De J. Saresberiensi nuper, ni fallor, oblitus eram aurem tibi vellere. Certe Patritius exspectat rem per te effectum iri. Vale, mei amores et bene age. Londinii ante d. VI. Kal. Septembr. Anno CICICCXXXIX.

Quo tuas in Galliam destinare debeas, nondum adhuc scio. Fortasse docebit te Granswinckelius [Gap desc: Greek words] .

EPISTOLA LXXVI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

LIteras tuas gratissimas non diu, postquam in hanc urbem adveni, reddidit mihi Elzevirius: quibus respondissem dudum, absque negotiis fuisset illis, quae solennia sunt in novum locum commigrantibus, puta discursare et quaerere fixam habitationem, reddere [Gap desc: Greek words] , visere doctos viros, et instrumenta commodae [Gap desc: Greek words] in his hibernis parare. Primum quidem gratias tibi ago immensas, quod Parentis tui opus incomparabile dono vestro meum esse voluisti. Accipiam et servabo Palladium illud [Gap desc: Greek words] inter caetera monumenta affectus tui, quae penes me sunt, sine pari exstans atque eminens, legam etiam cum veneratione atque discendi cupidine, quam praestare soleo omnibus ejus divinis scriptis. Quamquam autem nulla spe superba praesumam tempus, quo pariare tecum queam, tot obstrictus beneficiis, paro tamen cum maxime munusculum tibi, [Gap desc: Greek words] , quod spero non ingratum tibi futurum. Inter immensas bibliothecarum divitias, quibus hîc obruor, unum atque alterum Ovidianum opusculum conferre coepi non sine operae pretio. Fieri potest, ut potiora tu anticipaveris: sed ut qui bona omina a Diis impetraverant, eadem


page 84, image: s084

petebant alio signo firmari, ita ingratum nec erit puto tibi, eorum, quae ipse notasti, confirmationem accipere aliunde. Exemplum dabo ex epistola Sapphûs: At vos erronem tellure remittite nostrum. Ita tot apicibus membrana ut putem leg. Aut vos erronem tellure rem. Nam ita cohaerent sequentia. Nunc tibi Phaon Sicelides puellae nova praeda veniunt: Quid igitur cum Lesbo mihi? Ego quoque ero Sicelis, Aut certe vos Sicelides remittite eum tellure vestra: nec decipiant vos fraudulentae ejus blanditiae ete. Pro montes Sicanos MS. immites, quod tu considerabis. Idem codex clare habet, Arabo. Inferius: modestius isses. Si mihi dixisses: MS. Et modo dixisses. Statim: non oscula summa tulisti, pro nostra. Iterum inferius, extendit aquatica lotos. MS. expandit. Rursus: Constitit et dixit: Quoniam non ignibus. Quae nunc non ign. Sequitur varia lectio, de qua quid dicam nescio, tu videbis: Nec mora: jussus amor tetigit laetissima Pyrrhae Pectora, Deucalion etc. Nunc vellem facunda forem MS. forent, sc. pectora. Item: Haec quid ego? an precibus tibi pectus agreste movetur. Ita MS. Non habeo aliam editionem praeter minutam Amsterod. ut scire non possim, si qui ex editoribus haec occuparint. Tu vide, quo loco habenda censeas, et an gratum futurum sit, si omnia ex illo codice habeas. Continentur eo amatoria, et in alio volumine ab eadem manu (recentior est et elegantissima scriptum Italica, tamen in membranis) Fastorum libri, in quibus etiam non pauca, ut videbatur raptim oculos eo conjicienti, observavi bonae notae. O si hîc esses, et nobis partiri curas liceret! Puteani omnia volunt, quae vis. Sunt viri honestissim, et juvandorum omnium praeclarorum conatuum cupidissimi. Et sic maxima pars eruditorum hîc: nuspiam adhuc fui, ubi plus comitatis, minus invidiae et simultatum deprehenderim. Centum annos sic mihi agere dulce foret, ut nunc vivo. Codicem Patrit. Junii spero, Ampliss. Boswellus jam ad te curavit, quoniam ipsum vix in Hollandiam rediturum non ita pridem hîc intellexi. Elichmanni et Hortensii obitus lacrimas mihi conciverunt. Jactura haec profecto maxima, cum vix successores habent eorum, quae feliciter heu moliebantur, infeliciter deseruerunt. Elenchus Antidiatribes sub praelo est, in eo videbis cum honore nominis vestri defensam divinam emendationem Parentis tui, [Note: In Statii Protreptico Crispinis. Vid. Diatrib. cap. 2.] Nubigenas clypeos. Quae caetera, in epistola tua, non parum me commoverunt. Vale, decus nostrum, et me ama, Parenti, Scriverio, Vorstio Boxhornio, aliisque communibus amicis etiam commenda. Lutetiae Paris. Ipsis Martinalibus Anno CICICCXXXIX.

Hugenium, Graswinckelium [Gap desc: Greek words] , ubi Hagam veneris, si grave non est, a me observantissime salutabis. Constitueram Silvarum quoque textum edere; gravatur typographus: et nunc aliis implicitus libenter illum laborem subterfugio. Solus ergo Elenchus edetur eadem forma, qua Diatribe. Ut pereat tibi omnis misericordia erga [Note: Emer, Crucium.] nebulonem meum, scito patrem ejus fuisse ex fedecim, qui ut cruentam suam seditionem illustriorem facerent parricidio, magno Brissonio et quatuor insuper Senatoribus manu carnificis gulam fregerent.


page 85, image: s085

Hoc verissimum et hîc publice omnibus notum est. Itaque furiis agitatur, ne desinat esse [Gap desc: Greek words] .

EPISTOLA. LXXVII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

LIterae tuae redditae mihi sunt occupatissimo. Inserviendum est editioni Elenchi. In Senecam poscit aliquid Elzevirius. Urgent incepta plurima, vix perficienda ante abitum, qui maturius indictus mihi, quam speraveram, literae multae scribendae. Nolui tamen te meas exspectare diu, vel quia de dissidiis Academiae scribis, quîs me quoque [Gap desc: Greek words] quidam frustra cupiunt immisceri. Jurare possum liquido, me ultra ter non audivisse Parentem tuum de [Note: Salmasio.] S. loqui, et id minime pro inimicitiis, quae vulgo ferebantur: ad mensam, quod meminerim, nunquam. Quid referrem igitur ad illum, nisi desperate et nequissime mentiri vellem? Utinam apud communes amicos tam tectus fuisset! Sed ille irarum prodigus neminem undecunque ortos dolores suos celabat. Ad quae ego silui et sermonem quaestiunculis meis plerumque ad alia diverti. Interim saepe apologias scripsi, ne in partes concessisse me opinaretur, quod ego maxima cura semper cavi, et ideo a multis hîc laudor. Nam id, quod vos nunc facitis, saepeantehac fecit ille mihi, quem huic culpae affinem non esse tu haud ignoras. Objecit aliquando mihi per iratas literas, relatum sibi esse, me omnia venena ex scriptis ejus colligere, ea propinare vobis, ut in invidiam ejus per vos proferantur: teque publice in circulo dixisse quodam, me primum ostendisse locum tibi, ubi Fr. Junius sub nomine terrenae bestiae traduceretur. Verba ipsius ipsa haec sunt. De istis ipse me purgavi: illa quidem esse falsissima et fictitia; hoc si factum sit, non animo calumniandi factum, sed cum obiter in locum eum incidissemus, et ego quis designaretur rogatus essem, quamquam vix ejus temporis meminerim. Tibi ea de re verbum nunquam, quia non dubitabam aliter acceptum esse, quam excidisset tibi, si unquam excidit tibi: et nolui semel locum dare redituris saepe sermonibus ac fabulis, quando semel admissae essent. Qualis apud vos de illo, talem apud illum de vobis fuisse me credas volo, [Gap desc: Greek words] , et occlusissimum. Non vides praetendi exteros, ut inquirere desinatis? Nec illi, qui prope sunt, appareant? Tune vestrum splendorem invidis ex popularibus tuis carere putas? Falleris profecto. Qui sunt illi exteri, qui istarum rerum notitiam habuerunt? praesertim si ab stirpe exquiratur auctoritas, et deregi debeant nomina autorum istius mali. Ego non feci, sed inveni, cum in Hollandiam veni, ignarissimus ad id usque temporis talium. Quam facile est sutoribus et sartoribus mendaciorum fingere


page 86, image: s086

et rem et autorem, cum hîc mentiantur, ibi forte in verum incidant? Etemin qui sciant, quae ab inimicis culpari in S. soleant, ea tribuere possunt vobis, sed si ea emanasse per me addant, scelestissime mentientur. Atque adeo eam rem praecido, et pariter curis meis et negotiis exesse jubeo. [Gap desc: Greek words] male feriati, et [Gap desc: Greek words] comminiscantur quicquid velint, ut dura ipsis res non succedit, in alios culpam devolvant: ego post haec [Gap desc: Greek words] , et ad ista objecta ne respondebo quidem. Videant, dum persuadent vobis autores requirendos, ne ipsi e latibulis extrahantur, aut conciliando acrius inconcilient. Amnestiam oportet intercedere, ut pax fiat, non inquisitionem. Quid enim? Non alter vicissim a vobis autores poscet? Isti ubi utrimque editi sunt (nam haud dubie multi sunt, qui oleum camino infuderunt) an pro uno inimico decem habere uterque malent? nec tantum habere eos, qui inventi fuerint, sed et propter sermonem vanissimi cujusque innocentes amicos vestros in easdem copulas estis conjecturi? An potius, sopire ac lenire sine ulla scrutinio ulcera illa, ac praeteritorum oblivisci potius, quam accurate et subtiliter eadem revolvere ac replicare? Sed hoc ad me non attinet. Ego sanctitatem amicitiae, qua dignatus me Parens tuus est, nulla unquam re violasse conscius sum mihi: beneficiorum tot vestrorum oblivisci non possum, nisi ingratissimus sim bipedum: ipium semper pro vira maximo et rarissimo aestimavi, et aestimo etiamnum: nec nisi rejectus plane et contemtus a vor bis animum mutabo. Tum quoque absit, ut doctrinam ejus virtutesque abjurem: in me saevo more praeter morem vestrum esse usos querar. Atque te adeo hortor et oro, in candore illo ac simplicitate erga me, quam literae ostendunt, tua persistas. Videbis nunquam commissurum, ut a mea parte claudicet benevolentia. Nam quod Claudianum tradere tibi dissimulavi, puto tradendo alios libros, quos aliquo jure vindicare poteram mihi, meruisse potius, ut contentus iis esses, quam hunc negatum tibi quererere. Adde, quod sub ipsum tempus discessus petens illum, utrum redditurus esses, haud satis exploratum habebam: et nosti illud, frons occipitie prior est. Cum tu interim ipsos codices in promtu haberes, si paullum molestum, at fructuosius certe futurum erat, (quod fecisses tamen, etiamsi excerpta habuisses, si curam dignam adhibere esset animus) ipsos conferre edituro: mihi, qui utrisque caruissem, longum restaret [Gap desc: Greek words] . Sed haec tollamus. Gaudeo te recensionem istius magni Poetae meditari. Quicquid ipse conferre potero, conferam libenter, et forte plura conferrem, nisi mearum nunc rerum tantopere fatagerem. Proximis quid id erit scies. Sunt hîc summi viri, quibus narravi de [Note: Reperio haec inter Rutgersii carmina, quae Nic. Heinsii addita leguntur pag. 339. D. Heinsii vero epigramma, in Grotii ex carcere liberationem per uxorem, legitur inter Poemata extemporalia pag. 410. Edit Anno 1649. et Graecum in arcam libris onustam, qua servatus est Grotius, pag. 592. quae forte respexit Gronovius. Ceterum D. Heinsium aliquid temporibus dedisse, et cum antea Grotii laudes et conjuactionem amicitiae (quippe olim amicissimi. Vid. Epistol. CXLVI. inter Gudianas) inseruisset Hymno in Pandoram, quae post praefationem Hesiodi legitur, post Synodum Dordracenam tret ultimos versus mutasse, sublato nomine Grotii, constat ex editionibus posterioribus, et amplissime narravit Clericus in Ephemeridibus Trevoltianis, a se interpolatis Tom. I. pag. 269.] carminibus Rutgersii in Grotium ut et


page 87, image: s087

duplici Parentis tui in liberationem ejus. Si vis apud me ullam gratiam inire, et me vis apud illos, fac ea descripta, Graeca et Latina, ad me quamprimum mittas. Spondeo, non frustra feceris. De valetudine tua [Gap desc: Greek words] . Precor Deum immortalem, ut te delicium Patris et fulcrum paternae domus ipsi, quantumvis longaevo atque felici, una cum ornatissima omnibus virtutibus, quae in sexum illum cadunt, sorore superstitem relinquere liceat. Incomparabile illud sacrae eruditionis [Gap desc: Greek words] accepi lubens, et gratias ago infinitas: agamque porro, quoties hac charta interprete mysteria divina intelligere discam. Ipsi a me amicissimam et submississimam salutem. Nec minus [Gap desc: Greek words] Hugenio et Graswinckelio. Vale, decus meum. Lutetiae a. d. XIV. Kal. Decembr. Anno CICICCXXXIX.

EPISTOLA LXXVIII. J. FR. GRONOVIUS. Nic. Heinsio. Leidam.

DE Claudiani epigrammatis, quae promisit Binetus, spes nobis decollavit. Bibliotheca ejus distracta dudum, et bona ad tertios, puto, obscuros jam haeredes pervenerunt. Ipsum quoque ajunt non tam doctum fuisse, ut de Poetis Latinis judicio ipsius sit standum: atque adeo facile decipi potuisse, ut [Gap desc: Greek words] pro thesauro possidere se crediderit. Haec ex ore Puteanorum fratrum et Caroli Labbaei. Nam juniores, qui hîc sunt inter doctos, vix nomen meminerunt viri. Ut haec citius ad te perscriberem, aliam mihi praeterea caussam dedit vir magnus, et nominis vestri studiosissimus, Christophorus Justellus, Reginae Bohemiae et Bullionaei ducis hîc agens in rebus. ait se vidisse in biliotheca Palatina Stephani Ephesini collectionem Canonum: qui liber ad Elmenhorstium sit missus, atque inde aut ipse, aut apographum ejus ad Rutgersium [Gap desc: Greek words] pervenisse, atque, ut credit, ab eo ad vos. Cum autem Photii Nomocanonem publicaverit, et quosdam alios [Gap desc: Greek words] ejusdem materiae nunc sub manu habeat, valde istum autorem institutum suum juvare posse, qui antiquissimus sit omnium, et primum ordinem in volumine, quod parat, sortiri mereatur. Tentare itaque voluit, si me parario illum a vestra liberalitate queat nancisci. Promittitque se honorificentissimam Parentis tui mentionem facturum et professurum, cujus benignitas id munus publico imputet. Offertque se, siquidem in vestra potestate sit, et mittere huc velitis, se sumtum itineris Iubenter praestiturum, et ubi describi curaverit autographum remissurum vobis: aut si ibi reperiatur, qui accurate describat, nulli se impensae parsurum. Ego pro


page 88, image: s088

nota mihi humanitate Parentis tui incomparabilis et studio ad rem literariam juvandam, pene promisi, si copiam ejus habeatis, futurum ne ipse careat. Velim ad hoc respondeas mihi quam primum et diligenter, ut literas tuas ea parte ostendere ipsi possim. Faciet enim id quoque ad tuam laudem, quam ille, me ex egregia indole tua et praeclaris profectibus decantantem multa rogans, cupide et gratulabundus audivit. Ego ita premor inceptis meis, quia non totam hiemem manendum erit, ut conversationi praestantium hominum, quae hîc plane uberior, quam in ulla regione mundi, paucissima tempora magno cum dolore meo indulgere possim. Ea etiam caussa est, cur Elzeviriis in Senecam, quid notarum desiderantibus, satisfacere nequeam. Nam subitas nugas effutire non possum: labore atque contentione mihi constant. De Epigrammatis Parentis tui et Rutgersianis iterum aurem tibi vello. Vale, dulce decus meum, et amicos communes saluta. Lutetiae Parisiorum a. d. VI. Kal. Decemb. Anno CICICCXXXIX.

EPISTOLA LXXIX. J. FR. GRONOVIUS NiC. Heinsio. Leidam.

FRustra desiderabas, Charissimum pectus, in postremis tuis (eae erant ante d. III. Kal. Decemb. anni praeteriti scriptae) ut crebriores postea a me acciperes. Ecee laneis pedibus post tot exactos menses adrepit responsum meum, meae magis voluntati, quam exspectationi tuae, ipsa credo mora jam exstinctae, satisfacturum. Interea duabus forte aliis meis tu respondisti, ut feceris, certe opto, quas quando tandem videbo ego? Narro tibi, brevis fuit felicitas mea, in ipso principio fruendae ejus Nemesis mihi finem fecit. Quid Nemesis tamen? imperitia istorum hominum, qui Galliam extra Galliam, hoc est Parisios, quaerunt, et magnis emunt sumtibus lapides, caementa, aliaque vidisse, quae ad vitam et profectus nihil prosunt, sermonibus hactenus, ut vidisse ea inter vanos jactare possis. Nec credas ullibi terrarum locum esse, qui cum una civitate illa queat comparari: si uspiam omnia illa, quae sapientem hominem seculum ibi sine ullo fastidio detinere possunt, reperies, non tanta erit copia singulorum. Quanto cum moerore meo ex istis Elysiis campis me ejectum putas? tot candidas, doctas, humanas animas reliquisse, quae, quod nutu illo aut suspirio gratum fore mihi testabar, id obsequiis suis, priusquam repraesentassent mihi, non cessabant, et desideria praeveniebant mea: tot, tam raros atque inaestimabiles librorum thesauros, quibus frui adeo non invidebant mihi possessores, ut etiam cogerent, atque noc unum dolerent, quod non sufficerem singulorum officio accipiendo: tantam spem augendorum studiorum meorum: tam liberales, et quovis etiam studiosissimo homine dignasvoluptates,


page 89, image: s089

et post tetricas Musas temporis fallendi occasiones: alia infinita, quae edisserere non possem, etiamsi illa omitterem, quae et indoctos homines allicere possunt. Nunc in angulo hoc haereo, ubi quatuor hominibus, eruditis sane et amantissimis mei, eorumque non instructissimis bibliothecis immensarum illarum opum ac deliciarum jacturam consolor: nam ne meos quidem libellos, quos mecum abstuleram, et partim in Anglia comparaveram, recisac nostrae sarcinae capere potuerunt. Enecas me nuntio titubantis tuae valitudinis, quam ut restituat firmetque in longam aetatem ille [Gap desc: Greek words] ex animo precor. Tu quoque ne obsis tibi nimiis vigiliis et sollicitudinibus, quantum potes, cave. Gaudeo serio in Nasone te pergere. Ne dubita, si salvi redierimus in Belgium, nos aliquid tenue ad excellentem tuam operam contributuros. Elenchum meum imperfectum Lutetiae relinquere coactus sum. Quid eo fiat, ipse cum ignarissimo scio: nec dum enim literas inde ullas accepi, etsi bis terve eo dederim. Hoc quoque est in molestiis meis, quod illae male curantur. Nam de amicorum constantia nihil vereor. Boxhornio nostro novo marito gratulor, et ut gaudiis suis sine querela diutissime fruatur opto. Nos hîc in Aprilem manebimus: ver et bonam partem aestatis, vel totam, circumeundo nobiliores provincias et loca exigemus: Hibernabimus forte Parisiis, quod nisi fiet, ego constitui, postquam reduxero cum Bono Deo comites, recurrere Lutetiam, et integrum ibi annum quietus morari. Id si placebit [Gap desc: Greek words] , puto vitae meae omni secuturae, si qua restat, profuturum. Vellem alia tecum, sed instat hora tabellarii. Opto omnia secunda maximo et divino Parenti, optimis amitae ac sorori, tibi denique et omnibus vestris. Cura ut valeas, si me salvum vis. Juliomagi Andium a. d. prid. Non. Febr. Anno CICICCXL.

EPISTOLA. LXXX. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

COgnosce infelicitatem meam, charissimum pectus; duos integros menses et quod excurrit, hac in urbe posui, antequam ullae Parisiensium amicorum literae (via veredariis tridui est) ad me venirent. [Note: Curatus ille fasciculus per Sarravium. Vide ejus Epist. XVI. et XX. et XXIII. unde disces, quid ille de litibus inter Salmasium et Heinsium ad Gronovum retulerit, fere incredibilia.] Heri tandem redditus mihi est fasciculus, quintam jam hebdomadem hîc delitescens, unde primum cognovi Elenchum Antidiatribes absolutum, et gratius in eodem pignus, tuae, quas prid. Eid. Decembr. dederas. Cum exspectare eas Lutetiae festinatio profectionis me prohiberet, egeram cum Ampliss. quodam et doctissimo viro,


page 90, image: s090

ut resignaret eas, carmina eximeret, et Justello responsum significaret. Id ubi factum est, tantum non ostiatim totam illae urbem permearunt, certe nemo fuit elegantiorum, qui non legere eas, poematum exemplum sumere deliderarit. Plausus et admirationem maximam concitasse narrant mihi amici, et cum omnes ingenium tuum ac eximios profectus aestiment, tamen scito et genus et aetatem praecipue favorem tibi et [Gap desc: Greek words] collegisse: Quod si quando, ut spero, ipse in Galliam excurreris, praesens id senties magis, quam ego promittere tibi possum: nullum humanitatis genus excogitari poterit, quod in te colendo omissuri sint. Mihi quidem nullus locus genialior Parisiis: ibi eruditio, ibi polities, ibi candor et comitas habitant. Interim gratias tibi quoque pro mea parte ago maximas, quod promissa mea apud tam praestantes animas frustrari nolueris. Polliceor tibi, si me sospitem Deus vobis reddiderit, et te salvum complecti siverit, quod equidem ardentibus cum suspiriis opto et precor, gratum tibi apud me futurum beneficium tuum: Excruciat me vehementer pertinax valitudo tua. Ille [Gap desc: Greek words] restituere velit tibi integras vires tuas, quaeque egregia in te contulit dona, non modo in maximi parentis solatium, qui in ingravescenti hac aetate tanto fulcro magnopere indiget, sed et reipubl literariae caussa ad maturitatem producere et longissime diumare. Tu quoque, quantum potes, te ipsum subleva, nec aut studiis nimiis aut curis macera infirmum corpusculum: caetera dies faciet. Haud ignoro in animo esse tuo (et qui potest aliter tam obsequens filius?) nec negant literae tuae, quae caussam morbi adaugeant: quae quidem accidisse ipsa mihi morte acerbius est. Sed quando inani moerore aut indignatione nihil proficitur, cor autem ipsum adeditur, fraudare ad tempus ista cogitatione te ipsum melius ac tibi parcere, ut quibus in futurum usus erit, ea aliquando rectius providere possis. Ego quidem non cessabo meas preces cum tuis conjungere, ut eveniant omnia tibi vota tua, nec, quod abominor, tantam spem litteris fata tantum ostenderint. Fui occupatissimus hoo dies aliquantos. Constitui enim cum bono Deo finem imponere sollicitationibus cognatorum ad honores in jure accipiendos. Ei rei dies constitutus ante diem prid. Kal. Martias. Et nunc nescio quas nugas pro more hîc sub praelo habeo. Amice, quod apud te dicam, premit nunc me quamvis tenuis fama mea, et [Gap desc: Greek words] , quas ad primarios aliquot praestantesque hujus urbis et Academiae viros a Puteanis aliisque huc attuli, pene odio sunt. Nam illi cum multis officiis contenderint hanc mihi habitationem gratam reddere, falsa opinione imbuti aliquid eximium et supra vires a nobis exspectant: quos ne plane frustratos habeam, admodum sollicita mihi cautio est. Et in tota hac peregrinatione; antequam huc veni, nullum apicem Juris inspexi. Sed confido divinae gratiae contentionem meam et studium optime mihi cessurum. Est hîc vir ampliss. ex praetore hujus urbis [Note: Hic Claudius Menardus fuit Johannis Menardi fratris filius, frater Caroli. Vide Praefationem Cl. Graevii in Orationees Ciceronis, ubi notas Joh. Menardi in sex Orationes Ciceronis commendat. Hic Claudius Presbyter fuit, et Historiam Andegavensem scripsit, sed quam non prodiisse dolet le Long Biblioth. Hist. de Franc. lib IV. p. 767. qui et alios ejus libros recenset, ut ex indice videri potest. obiit Anno 1650. alium esse puto Menardum, qui Turonensis fuit, et in Gessium scripsisse, et Anthologiam Graecam vertisse, et auxisse, numismatum etiam magnam copiam reliquisse narratur in Ephemerid. Trevoltianis, Anni 1701. pag. 101. Ed. Amst. cujus praenomen cum omittant (id enim nobilius et honoratius censent hodierni Galli, et unde auctor Morerianae appendicis fine praenomine retulit in Lexicon) puto esse Petrum Menardum, qui vitam Martini edidit, teste Longio Bibl. Franc. p. 198. n. 4196. ubi vitio operarum Menander vocatur.] Claudius Menardus,


page 91, image: s091

qui ante hac aliquid Augustini [Gap desc: Greek words] primus luce donavit, jam senex, sed ob singularem humanitatem mihi conjunctissimus. Is omnia pene Ovidii opera MS. in membranis, quamquam recenti manu, habet. Si otium mihi erit, conferam, aut certe quantum potero: si non possim, indicio tamen hoc serviet tibi. Maximi facit omnia scripta parentis tui, et cum maxime, quamvis addictior religioni suae et paullo etiam superstitiosius, summa cum voluptate, ut testatus est mihi, Exercitationes sacras a me commodatas legit. Fine Aprilis nos hinc castra movebimus: aestas tota discursando conteretur: si tam mature has accipies, ut responsum reddi posse mihi credas, unas adhuc a te exspectabo. Saluto communes amicos officiosissime. Vale, dulcissimum caput. Deus te totamque domum tuam ab omni malo, tum corporis tum animi servet. Scribe quaeso dum licet mihi adhuc tuas accipere. Ego morior, dum tu periclitaris. Iterum vale, Juliomagi Andium VIII. Kal. Mart. Anno CICICCXL. Reliqueram pene menlem Ex. Sac. Salmurii, rogatus magnopere ab Amiraldo et Cappello, qui humanissimis litteris gratias mihi egerunt, et remittere invitos tam cito dolebant. Sedreposcebam, quoniam hîc amici instabant. Vix praeter Corpus juris alium librum attuli. Sed illas ferre mecum suadebant recte Parisienses, quod magnam gratiam commodando monstrando istum thesaurum initurus essem, quia tarde ejusmodi libri in has urbes mittuntur. Nec falsus sum.

EPISTOLA LXXXI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

GRatissimae fuerunt mihi, Amicorum carissime, quas XV. Kal. Apr. dederas. Sed respondere iis nunc, ut cuperem, non possum. Sextus jam dies est, cum me vetus meum invasit malum, acutissima et rara dolorum intervalla admittens cephalalgia, ex eo tempore fere [Gap desc: Greek words] fui, certe cubiculo pedem non extuli, nihil quicquam juvantis cibi aut potus sumsi, nihil omnino seriae rei aut egi aut meditari potui. Mitto tibi [Gap desc: Greek words] aliam erratorum miseri opusculi mei hîc impressam, missurus Lutetiam, ut per exemplaria, quae supersunt, distribuatur. Nam Parisiensis typographus vane promittendo in hunc diem me luserat. Est autem sine iis liber inuti! is, ita discerptus et male habitus


page 92, image: s092

est. Placebunt tibi vel ob Valerii, qui egregie Senecam illustrat, locum (at nescio an ullum aliud ejus notionis exemplum in ea voce exstet) nec. non Ovidii, quem non dubito reliquisse: Tempus, habent mystae sidera visa cibi. Et pudet, quod rem tantulam non statim viderim: Simul convaluero, hinc discedemus, ut nesciam an adhuc unas a te exspectare possim. Videbo tamen, ut ipse adhuc semel scribam. Ingrediemur latum iter per omnes nobilis hujus regni provincias, quod quinto, credo, mense expeditum erit. Tum Parisiis, si Deo libuerit, reddemur. Interim si ullo modo quid ex inscito genio meo extorquere potero, quod non dico mereatur laudem, sed modo excusari queat, faxo id ad te aut Rupella, aut Burdigala, aut Massilia, ubi naves Belgicae reperiuntur, ociusveniat. Non potest enim major mihi haberi honos, quam ut inter plausores gloriae tuae adsciscar. Accepi non ita pridem ex Anglia literas, unde nuntiatur, Exercitationes Sacras Cantabrigiae denuo impressas esse in forma minori, et vendi quatuor plus minus florenis. Etiam renovat nobiliss. Boswellus spem Belgii revisendi, et Nasonis Juniani ad te ferendi. Menardi exemplar inspexi. Saepe de facultatibus suis amplius, quam in his est, sperant homines. Credidi ipsi omnia opera Poetae eo volumine contineri: non invenio praeter Metamorphosin, et a manu admodum recenti. Contuli tamen nonnulla, quamvis non sperem hîc inveniri, quod tu non ex alio codice notaveris, et impressum non habeo praeter minutum Amsterodamensem. Lib. I. p. 13. Viderat a patrio redeuntem Jupiter illam Flumine. MS. redeuntem Jupiter Io Flumine. P. 14. Venit et ad patrias, ubi ludere saepe solebat Innachides ripas. MS. Venit et ad ripas, ubi. repetitione suavissima. P. 31. Tu quoque, care pater, nunc immortalis: non jam mortalis. P. 33. sub illis Montibus, inquit, eunt: et eunt sub in illis. MS. utrobique erant. Scribendum: Montibus, inquit, erunt, et erant sub. Loquitur enim Battus ex conjectura, et aliquantulum processerant, ex quo eos viderat abigi. Lib. III. p. 39. Tegmina mox capitum picto nutantia collo. Ineptissima lectio, quam miror tam diu potuisse tolerari. MS picto nutantia cono. Nam in cono cristae aut insignia galearum. Non dubito, quin haec ex aliis melioribus codicibus tu jam notaveris. Adjicere tamen ista volui, ut et mandato tuo satisfacerem, et curae mihi fuisse tuam curam ostenderem. Caeterum quod olim notavi in Diatribe: fulvis haerentia truncis: ut meus habet cod. id persuasus nunc sum verissimum esse, et varias, virgis, lignis, linguis, inde ortas, quod de vimine truncum dicil immodica [Gap desc: Greek words] putarent. Atqui habes locum Martialis, opobalsama truncis, de qua restitutione non possunt nisi fatui dubitare. Et de eodem opobalsamo scribit Justinus, arbusculas esse admodum humiles, et in vinearum morem excoli. Rursum habes de ture in loco Dosiadae et Herculis Furentis: Sabaei trunci. At meministi Virgilium dicere: solis est turea virga Sabaeis. Rursum de vite Servius in II. Georg. Validis stirpibus, solidioribus palmitibus, id est truncis. Vides quam absurdum non sit de virgae aut viminis stipite truncum dicere. Sed longior sum ac initio putaram. Et tamen uno spiritu continuare hanc epistolam non potui. Vehementer me affligit nuntius de magno, optimo, et publici egregii studiosissimo Berneggero. O vanas


page 93, image: s093

cogitationes meas! Ego videre illum in hac peregrinatione non desperaveram, et finxeram praesumseramque voluptatem mini ex alloquio tam nivei pectoris. Quis nunc restat, qui in Germania fugientes literas detineat? Sed ne stimulemus dolorem nostrum. Vale, [Gap desc: Greek words] , et valetudinem tuam cura. Salveant humanissime communes amici. Andegavi a. d. VII. Kal. Maj. Anno CICICCXL.

EPISTOLA LXXXII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

ITer nostrum ultra spem meam tempestate pluvia, quae vias mirifice hîc ubique vastat, dilatum est. Interim cogitans te, charissimum pectus, cum omnium minime ad poetandum aptus essem, imperavi mihi ut canerem sed genio meo, qualibus ego vel Cluvienus. Tu videbis quanti sint. [Note: Inserta huic Epistolae erat Elegia ad Nic. Heinsium, cum Poemata sua ederet, sed quia ea in Adoptivorum carminum lib. 1. pag. 35. Nic. Heinsii legi potest, hîc omittere visum est.] Habes descriptum ac amandatum ad te ea ipsa hora, qua ultimum distichon adjeci. Tibi libera potestas sit, quid eo facere velis. Ego si quid commodius alicubi dici posse videbitur, per alias tempori te monebo. Nec te impedio, quo minus duriuscula emollias. In postremo Pentametro vides quid velim. Et sensus satis est augustus: sed nebulones et imperiti possent alium inde effingere, quasi dicerem, te patris vitula arasse: quod nobis omnibusque, qui vos familiariter norunt, scis in mentem venire non posse. Si itaque mutari vis, suppone quod lubet. Mihi nunc subito nihil elegantius nascitur. Simul autem atque nas acceperis rescribe, ut de eo et Elencho meo judicia vestra cognoscam, puto enim et hujus exemplaria vobis reddita. Vale, meum decus, et me ama. Salveat officiosissime tota domus vestra, et amici communes. Cave a solita tua cura quicquam in scribendo remittas. Amplas volo, de omnibus, quae me libenter nosse scis, utcunque ad singula tua non respondeam. De Rutgersianis in Gallia requirendis vix ulla spes reliqua: promittunt tamen Parisienses, se vestigaturos. Iterum vale, et valetudinem cura. Andegavi pridie ferias Pentecostes Anno CICICCXL.


page 94, image: s094

EPISTOLA LXXXIII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

NOli quaerere, mi Heinsi, si judicium tuum de elegidio nostro melli mihi fuerit. Habeo hac in urbe amicos, viros ingenio et doctrina excellentes, quibuscum et de literis sermones serere, et monstrare meos noscitare que invicem ab illis proditos istiusmodi musicos foetus jucunde soleo. Iis cum totum approbassem, et gratias etiam agerent, quod meam in ipsorum patria moram publice, ita, ut ajebant, consecrare voluissem, hactenus adsensus sum, si tua quoque tabella, UTI ROGAS pronuntiaret. Cum enim negotium hîc tuum verteretur, isque tuus sit candor et in me potestas, ut me ineptientem ac te ad eosdem ludos vocantem derisu liberare audeas, certus fui, ut sententiam tuam honestioribus conciperet verbis amicitia, non tamen posse falsis: hoc est, ut ultra pretium aequum aestimares quod aliquam tamen Venerem haberet, non laudaturum te tamen quod nullam. Gratiae genio tuo et amori atque [Gap desc: Greek words] , quibus quod satisfacere potui, is vero talis nuntius. suspenso atque anxio mihi, Quale sopor fessis in gramine. Nunquam gaudebo magis, feliciter aliquid conatus, cum tibi placendum est, nec ulla res ita curae mihi atque cordi, utpote in qua non solum ingenii aut quorumque profectuum meorum, sed etiam grati animi versetur experimentum. Quid enim est, quod tibi non debeam atque tuis, si ars mea efficere possit? Thesin noli desiderare. Tridui labor est in materia jussa, non selecta a nobis: nec liber fere ullus in promtu, praeter Corpus legum: itaque diximus de illa meo ordine et modo, quae alii suis, credo, millies. Scis enim ut haec talia scribantur, Actus fuit satis celebris in praesentia multorum ex magistratu Advocatorum, aliorumque honoratorum civium, et omnium fere peregrinorum. Raro istam pompam in Gallia nostrates, immo ipsi Galli, admittunt. Itaque manavit rumor per urbem, me cathedram professoriam ambire. Nam ut scias, non est hîc mos vocare doctos viros ad Professionem, sed qui in urbe s, et fiduciam sui habent, vacante loco lectionibus disputationibusque inter se certant: digniorem eligit, et in collegam adsciscit Facultas. Venerunt adeo quidam ultro, qui mihi gratularentur de hoc incepto, hortarentur ac opes suas defenent, constantiam etiam in religione tentarent. Ego ipsis gratias egi, et Promethaeis vinculis in patria alligatum me teneri, nec qui hactenus de fide non dubitassem, minime omnium venisse in mentem mihi, eam alicujus emolumenti aut honoris respectu mutare. Auditorium tantum me habuisse non ullius petitionis gratia, ne quidem ex destinato, sed per artem


page 95, image: s095

[Note: Hic est, qui contra Salmasium de mutuo scripsit; Menagü Praeceptor, qui in Menagianis fuis ejus saepe meminit, unde Morerius et Bayllius Lexicon suum instruxerunt, sed nihil praeterea de ejus vita nos docuerunt, nisi quod hie, uc saepe solet, in locum commanem, de lite adulterii, uxori a marito intentata, excurrat.] Sengeberi ICti, qui vir longe doctissimus et mihi intimus, quia nescio quid magnum sibi de me promiserat, ostentatione popularis sui (Germanus enim est, et quidem Brunswicensis) gloriam sibi et nationi quaerebat. En fabulam asse dignam. Gaudeo ex animo valetudinem tuam esse confirmatam. Iter tuum sane mihi salivam movit propter pinacothecam V. CL. Jo. Smithi. Sed autor sim tibi, ut subinde motu aliquo tali ac mutatione amoena loci erigas atque exhilares animum, cujus fastidia atque taedia haud dubie languorem corporis intendunt, opportuniusque id caussis reddunt. Fabritius noster, convicio ita postulantibus cognatis, in patriam rediit, postrid. Id. Julias Rothomagi navem conscendit recta Hamburgum ituram. Adolescentis Vossii ne nunc quidem sine lacrimis meminisse possum. Nos proximo die lunae constituimus, si Deo placet, iter aggredi. Varia ex transverso intervenientia nos hucusque tardarunt a duobus jam mensibus et ultra quotidie iturientes. Novembri mense spero me Parisios revisurum, et ibi tuas aliquas reperturum, forte et [Gap desc: Greek words] tua poemata. Vale, meum decus unicum, et me ama. Divinum Parentem tuum, amitam, sororem, et communes amicos caeteros saluto officiosissime. Juliomagi Andium XI. Kal. Septembr. Anno CICICCXL.

EPISTOLA LXXXIV. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

DIu est, charissimum pectus, cum et scribere ad vos desii, et rerum vestrarum juxta cum Indicis aut Aethiopicis peritus vivo. Et vobis me excuset, oportet, et mihi tam aerumnosae ignorantiae patientiam dictet desultoriae hujus vitae ratio. Scis usuvenire iter, praesertim tam longo circuitu, facientibus, ut cum animus ad familiäres illas [Gap desc: Greek words] vacet, loci temporisve deficiunt opportunitas, cum haec adsint abunde, animus vaeuus non sit. Et quamvis providere ante ac destinatione figere liceat certas urbes, in quibus interjungmus, lassasque continuo motu vires reficiamus: tamen ista confilia fere e re nata et sumuntur et mutantur, praecipue nobis, qui lunam ipsam vincimus. Parisiis exigere hiemem integram constitueramus: vix ineuntem exegimus. Andegavi duos aut tres menses decreveramus ponere: octo elapsi sunt. Massilia iter flectere per Arausionem et Genevam usque propositum erat: in Italiam transfretavimus. Mitto alia infinita, in quibus providentia nostra decoxit, mihique incussit pudorem? ut postea silere apud amicos mallem,


page 96, image: s096

quam toties vanissimae levitatis culpam subire. Sed tu fortasse eventus meos cognoscere mavis. Paucis antequam Juliomago discederem diebus, missus ad me est Lutetia libellus, in quo [Note: Emer. Cruceus qui sub titulo Muscarii edidit libellum contra Gronovii Diatriben Statias nam.] frondator meus falce abjecta tenebat flabellum muscarium asinus tantus. Itaque etsi malus est, tamen miseret me peponis, nec posthac cerebrum ei amplius turbabo. Non dubito ad vos quoque statim pervenisse id quicquid est Elenchi. Engolismae Balsacium, Tholosae Maussacum (quo venerat aegrotae matris caussa: nam Mompelii habitat.) et Possinum Jesuitam (qui Archiepiscopi bibliothecam humanissime obtulit mihi) Biterris Joh. Croyum salutavi. Ex Foxiensi, quae Tholosae est, quos volui libros, sine praede aut vade sumere potui: sed parum ibi restat exquisiti. Incredibilem ubique hominum doctorum et honoratorum civium in Gallia inveni comitatem, nec ulla terrarum est, quae studio in peregrinos ei debeat comparari. Florentiae Galilaeum Galilaei, P. Victorium P. pronepotem, aliosque ibi forte non cognitos, praestantes tamen viros, Pisis Paganinum Gaudentium, Romae incomparabilem nostrum Holstenium, L. Allatium Gah. Naudaeum, Janum Nicium, Eudemiae auctorem, Bononiae Fortunium Licetum, Patavii G. Scioppium, J. Rhodium, hîc Philippum Thomasinum vidi, quibus multis nominibus devinctus maneo. Nam extra ordinem istum nominare debeo magnum Cardinalem Franciscum, de quo jactantius. quaedam scribere possem, vera tamen, si id moris esset mei. Scito, mi Heinsi, hîc longe abundantiores esse, quam uspiam vidi, literarum thesauros, sed homines difficillimos, quos nisi longo tempore et magno usu delinire non possis. Ex uno disce omnes: Florentiae duobus libellis supplicibus magno Duci oblatis, postquam tres integras hebdomades ad primi Secretarii januam (non enim admissionem ad illos fraterculos gigantum petere licet, sed exspectandum est, donec ipsi e thalamis statis horis procedant) quotidie mane ac vesperi excubando, omne genus indignitatum pertulissem, non impetrare potui, ut in bibl. Medicaea ad D. Laurentii aedem scribere mihi aut notare liceret. Pro magno beneficio datum est, ut legere in ea possem, cum Clerico clavigero vacaret. At olim publice patuit cuivis. Nisi ego artificio quodam et Philippi Macedonis [Gap desc: Greek words] (nosti dictum ejus de asino onusto) mihi subvenissem., tantis opibus Tantalus interfuissem. Romae Farnesianae celeberrimae quondam aditus muro obseptus est, ne cuiquam ejus usus concedatur. Aliae durissimas semper, et adversas praecipue festinantibus habent leges. Non tamen omnino vacuis manibus redimus: adeo improbitas laboris mei omnes difficultates vicit. Si mihi biennium his in oris meo arbitrio esse liceret, affirmo tibi, multorum magnorum in literis virorum copiis nullus inviderem. Sed pipulo flagitamur ab Amstelodamensibus, ab nostris Hamburgensibus. Misit ad me Romam Ludovicus de Gere unas ad se Theologi vestratis [Gap desc: Greek words] Constantini, quibus hic, quia [Gap desc: Greek words] mei nominis ad nescio quam cathedram commendatum esset, quaerebat ex illo, [Gap desc: Greek words] ; ubique nunc, et quando rediturus esset iste Gronovius. Cognovi postea


page 97, image: s097

idem ex Christenii literis, quae tamen ad anteriorum quorundam non redditorum mihi, ut cum Fulgentio loquar, continentiam digitum modo intendebant. Difficile foret mihi de tam bona fortuna nondum cognita discernere, nisi praefixum esset in illis tempus, quo me in Batavia esse oporteret. Quoniam vero tum maxime reginam urbium relinquere non possem, adhaec comiter meos non deserere certum sit, et hanc peregrinationem quanto possum bellissimo [Gap desc: Greek words] absolvere, praetereaque reduci patria optimaque mater sit invisenda, quibus jam dimidium Vlyssaei erroris tempus careo: malui gratias agere humanissimis viris fautoribus meis, quam exspectationem eorum longa mora frustrari. Id quod Christenio respondi, et per occasionem a te Cl. [Note: Constantino l'Empereur, hoc tempore Linguae Hebraeae, et deinde etiam Theologiae Professori. Imperatorem cum etiam vocat Sarrav. Ep. XVI. et purum putum mancipium Heinsii, quia ei prae Salmasio favebat. Intelligit hîc Gronovius Daventriensem Professionem, sibi Romae agenti oblatam, quam recusavit tunc; sed cum post octo menses reverso in Hollandiam iterum obtulissent, manus dedit Gronovius: ut scribit ad Richterum in Epitol. p. 244. et caussas, cur acceperit, addit.] Imperatori cum salutatione officiosa referri vclim. Hîc ad festum Ascensionis forte manebimus, ut solennem illam maris desponsationem spectemus. Postea Galliam repetentes urgebimus iter, ut eo citius ad vos revertamur. Casauboni epistolae decimo fere, postquam veneram Romam, die pittacio publice ad statuam Pasquini affixo, inter prohibitos libros sunt relatae. Multa habeo garrienda tecum, sed explicare multitudinem ad eligendum non possum. Praecipuum est, quod te optem valere, [Gap desc: Greek words] . Commune: amicos in primis domesticos tibi, et maximum Patrem salvere plurimum jubeo. Iterum Vale. Postrid. Eid. Apriles Anno CICICCXLI. Venetiis.

EPISTOLA LXXXV. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio.

CUi ego citius reditum in has terras nuntiem quam tibi, carissimum caput? qui absentis mei tantam gessisti curam? cui ego, quoad licuit, omnem itineris mei fortunam secundum singulos pene ejus articulos notam reddere studui. Scito igitur in hac me urbe esse, et restare nihil ad explicandum totum ordinem nostrae peregrinationis hujus, quam ut Amsterodamum depositum reddam. Id quod cras [Gap desc: Greek words] fiet. Lutetiae mihi Isaacus Vossius de tua in Angliam peregrinatione et studiis laetissima nuntiavit. Ea caussa fuit, ut licet binis tuis ibi inventis, sed [Gap desc: Greek words] et annotinis nihil responderem: praeter quod ita me illic districtum sensi, ut omnia promissa, quae tot praestantibus viris, quibuscum per iter amicitiam iniveram, de literis inde scribendis feceram, occupationum copia retentus fallerem; differremque in ignavissimum


page 98, image: s098

illud tempus, quod bimestre partim Rothomagi, partim in portu Gratiae, ut vocant, exspectandis classiariis summo cum taedio exegi. Interea Cadomum paucis diebus excurri, fallendae morae caussa. Ibi ex Selando quodam te salvum sospitemque ad patrios lares rediisse didici: atque haec fiducia meae scriptionis. Ego Amsterodami, credo, ex literis Hamburgensium meorum cognoscam, quae mihi in posterum vita instituenda sit. Simul atque autem reglutinare me ab iis potero, quibus jam triennium mediocri cum voluptate, summa interdum cum molestia, compactus et ferruminatus haesi, ad vos excurram, et dulcissimum os tuum suaviabor. Interim salve, et meo nomine maximo parenti, totique domui vestrae, et amicis communibus officiossimam salutem dicito. Harlemi a. d. VII. Kal. Febr. Anno CICICCXLII.

EPISTOLA LXXXVI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

NObilissime et praestantissime juvenum. Gravem apud te noxam commerui tam inficeto silentio, non diffiteor: sed nisi ingens mihi fuisset fiducia, et tui adfectus et meae integritatis, nunquam in hoc peccatum incidissem. Malo igitur illas allegare mihi ad te deprecatrices, quam speciosum occupationum praetextum obtendere. Fuerunt sane et hae a principio: et qui non fuerint, ut de aliis externis taceam, post seculum, non enim triennium, ad libellos reverso? sed et saepe implicitum tenuit ingenua pigritia, quae aegre primum et ex lassitudine admissa, postquam se placere sensit, altius supercilium sustulit, nec nisi delibato etiam multo laboris tempore recedere voluit. Hoc argumento sit tibi, quantopere me locus hic capiat, ubi ita solitarius sum, ut saepe ne muscae adant quidem: ita immotus, et non dico compositus, sed depositus, ut si adessent illae, comedere me potuissent citius, quam Octavium ex dolore artuum unguentis delibutum, hunc enim ipse ille intestinus monitor aliquando movisset et excitasset. Addiscebam igitur aliquantisper, quantum habeat [Gap desc: Greek words] , quae sit Minerviae Coronidis sapientia, cum sola in sicca secum: quamque vitam faciat beatiorem quietis dogma, si cantus lusciniis et ranis convitia non invideamus ipsi silentes, nisi quando ridere liberet. Habes totum mysterium silentii mei per lectiones prolatas: neque enim in Eleusiniis [Gap desc: Greek words] cucurri, nec cum Amyclis me ivi perditum, minime autem omnium [Gap desc: Greek words] navigavi, ut praeteritorum obliviscerer. VIII. tamen Kal. Apriles nisi verba in promtu fuissent, nequiter haec disciplina nobis expetiisset. Tum primum publice auditus sum conventu celeberrimo multorum illustrium, et reverendorum, et cujusvis generis hominum. Erant enim Comitia Ordinum provinciae hujus, et rogaverant me Coratores nostri, ut ad


page 99, image: s099

illos dies paratus esse vellem. Quid quaeris? fortunam narro, non meritum. Euge, et belle et feliciter, omnes a maximo ad minimum. Dices, eundem esse omnium hodie finem, qui ut semel accepti, quomodocunque dicant, probantur? Assentior tibi, et proinde minus glorior, nec permoveri adhuc potui, ut volentibus et in aere evanescentibus sonis vitam typicam, sive mavis [Gap desc: Greek words] darem, mutosque illos publicandae chartae illigari paterer. At vero si aliquandiu avide me sopore et desidia ingurgitavi, congitans illud, brevis est hic fructus homullis, jam fuerit: nunc dicere possum, Jam fuit, et longum post non revocare licebit, utique postquam interfectae sunt et animam exhalarunt feriae nostrae, non minus quam occisa sus. Auriculas igitur demitto, ut clitellis asinus impar, et commeo quotidie ex hortulis meis (nam et habito in hortis) ad Peripatum, sub ala fasciculum portans librorum, ut rusticus agnum, et ibi frequentibus, aut infrequentibus, sed satis adhuc frequentibus, declamo. Sed fortassis ego hilari injuriis meis, commodis tristi fortunam utramque narro, quandoquidem in fatis erat, non citius me scribere, quam otia illa et somniculosi dies nobis periissent. Nunc, enimvero, Dave, nihil loci est segnitiae neque socordiae. In duplici professione quinque recitationes publicae, privatae plures (miraris, et nihil mentior) singulis hebdomadibus faciundae: quia pauci sumus, nemini cessare licet: statim enim oculis digitisque denotaremur omnium. Jam ego id quoque habeo vitii, ut nihil possim agere perfunctorie aut obiter, nec aut meae facultati ad expedienda subita, aut facilitati [Gap desc: Greek words] auditorum confidam. Itaque saepe in iis fatigor, in quibus mininae erat opus, et ea, quae justius curarem, omittere cogor. Quo in genere censeas licet hoc literarium officium: nam si ego cuiquam amicorum sive in Belgio, sive alibi, dum hîc desedi, diligentior fui, excusari nolo tibi: sed profecto quod ingenti meo cum moerore fateor, satisfeci nemini, qui hîc ita deripior, ut vacare alii cogitationi nequeam. Hanc ipsam, quam cum maxime ad te destino, bis in alia charta coeptam interpellatus destitui, et nisi intervenissent hae intercalares feriae Pentecostes, dubito utrum imperare potuerim mihi, ut [Gap desc: Greek words] illis ad caput et circa latus salientibus tantisper ludum darem. Unum rogo, ne sinisterius interpretere, quod videlicet in itinere Hagiensi ad vos non devorterim. Scito autem omnino eonstitutum id mihi fuisse, cum eo pergerem, ut in reditu aliquot dies collocarem vobis. At ego, qui Hagam feriatum ire me putabam, insperatum ibi opus inveni: cui perdius pernox eo usque inhaesi, donec vix tantum restaret spatii, ut iter festinus absolvere possem ad cum diem, quo huc me rediisse oportebat. Dederam enim fidem nonnullis, me interfuturum secundae Coenae celebrationi: eam solvere eo impensius laborabam, quod hîc rumor manaverat, ab [Note: Martino Schoockio: illi enim successit. Vid. Revii Histor. Daventriae lib. VI. pag. 712. ubi et vitam Gronovii ex ipsius schedis exhibet ad tempus illud usque, quo Professionem Historiarum et Eloquentiae est auspicatus. Hunc Schoockium eleganter describit Is. Vossius in Epistola ad Salmasium CCLX. inter Gudianas. quod est impudentissima bestia, qui Canina sua mordacitate invisus Ultractinis migravit in Daventriensem Academiam (Gymnasium potius) ut ibi apud alios caneseloquintiam illam et maledicentiam liberius excerceret, mirum, addit, non esse ibi fustes iis compescendis. Plura possem de hoc cive meo, sed parum ad ejus laudem, adtexere: quare potius ad vitam a se ipso conscriptam remittimus, et proditam Revio Histor. Davent. lib. VI. p. 710. et quae de eo leguntur in vitis Professorum Groningensium pag. 133.] agyrta, cui successi, sparsus, sentire me cum Lutheranis De Hagiensi


page 100, image: s100

autem opere, nescio an inaudieris, et credo fere: inveni apud illust. V. Cornelium Hagum fragmentum Alexiados Commenae meae luculentum, translatum in vulgarem Graecam, qualis erat paullo ante captam ab Turcis Constantinopolim. Primum quidem ingens verborum diversitas in paribus sententiis valde me turbabat: mox tota phrasis et plurimae voces, ut [Gap desc: Greek words] pro jumentis, [Gap desc: Greek words] pro armatis, [Gap desc: Greek words] pro castris seu pellibus [Gap desc: Greek words] pro [Gap desc: Greek words] , item [Gap desc: Greek words] , ut Itali andar in corso, Galli couri le pais, similiaque id quod res erat, suspicari me fecerunt. Mea enim plane [Gap desc: Greek words] . Descripsi igitur totum, et doleo integrum non esse. Ab eo autem tempore vix in manibus habui. Tu quid agas, quid alii vestri heroes, quid de literis aliunde audias scire haveo. De sororis partu jam Hagae me intellexisse puto, si bene memini. Id ego gaudium tum Avo, tum parenti utrique, tibi quoque ex animo gratulor, utque perpetuum sit, toto corde Deum precor. Rogo meo nomine quam officiosissime omnes salutes, ut et [Gap desc: Greek words] Boxhornium cum uxore. Vale, charissimum caput, et me ama. Daventriae a. d. III. Jun. Anno Dionys. CICICCXLII.

EPISTOLA LXXXVII. J. FR. GRONOVIU Nic. Heinsio. Leidam.

Video, mi Heinsi, mirifice dolere tibi, quod si quid est penes me excerptorum Ovidianorum, id non statim ad te miserim. Hinc tot aculei per totas literas: et possem forte [Gap desc: Greek words] , sed non vacat, et habeatis, per me licet, [Gap desc: Greek words] gloriam, qui cathedris adsidere, et choreas duecre, et sciti convivatores esse gloriamini. Simpliciter igitur et breviter tecum agam. Quae promisi tibi, ea constitueram ex schedis meis descripta ad te mittere, quod facile tantum otii hîc mihi futurum esse persuaderem. Id quia secus accidit, nec dum habes tu illa, nec tamen de habendis desperare debueras. Quamquam potuissem ego aeque amare mea ad Ovidium excerpta, ac tu tua ad Statium, quae scienti jam olim in scriniis tuis esse, tam diligenter (non enim dicam tam callide et vafre) habere te ulla dissimulasti. Sed non ego illa ambio: gaudeas solus: et quae inde nos docebis, libenter


page 101, image: s101

nomini tuo inscribam. Quia autem ne meorum quidem propter occupationes studiorum privatorum curam gerere mihi liceret, te dilatum queri non debebas. Nam ipsas schedas meas alii, quam mihi ipsi committere, non audeo: quod sint plurima ibi, quorum nemo debet esse praeter auctorem judex. Scin quid mihi fecerit candidus ille [Note: Freinshemium intelligi patet ex Epist. 101. et ex Praefatione Freinshemii ad Joach. Vicofortium, ante commentarium in Curtium, ubi varias lectiones ex Gruterianis codicibus enotaras Cl. Gronovium et Stragium sibi submisisse fatetur: in praefatione ad varias lectiones, omissa Gronovii mentione, omnia accepta refert Scragio, ut et passim in ipsis variis lectionibus.] Argentoratensis. Fidem meam sugillavit publice ex illis ipsis variis lectionibus, quas Scragio describendas dederam: ibidemque meo benesicio habere illas se dicit, ut tanto major esset fides falsi me appellanti. Et me quidem, fateor, memoria deceperat: quod si verbulo addidisset, non offenderer reprehensione. Nunc satis est ipsi dicere, excerpta, quibus fidit Gronovius, confirmare contrarium. De te quidem hoc non metuo: sed nec de illo metuebam. Cl. Boxhornii Commentarium in Agricolam editum fuisse, antequam ex chartulis illis, quibus rerum novarum rumores colliguntur, ubi nescio quomodo ille quoque herba parietaria factus, et contra [Note: Quem Dialogum intelligat nescio. Sed Heinsius suspicatus Salmasium auctorem fuisse, hinc et seq. ex Epistolis liquet. Ad Sarravium hanc suspicionem detulit Gronovius, qui etiam tangebatur. Sed amovet hanc opinionem Sarravius Epist. XLIX. unde et apparet in Boxbornium fuisse scriptum.] Dalogistum pro eo commentario aliquid scripsisse narrabatur, et post ex tuis discerem plane ignoravi. De Dialogisto illo quoque nihil inaudiveram: etsi libellus est famosus, ut tu loqueris, miror cur et amicissimum mihi vos putaretis: neque enim ego amicos habeo libellorum famosorum auctores, sed honestos viros. Itaque minus curo, mihine parcat an non: et si illud dixit, quod narras, sane perfacile est ipsi respondere. Feriae apud nos non erant, cum tuas accipiebam: et post duas demum hebdomades incipient. Per eas caram ego patriam revisere constitui: itaque si quid vis Vincentio nostro, aut cuiquam alii illic locorum, manda parato exsequi. Si id tempus in museo exigere liceret, potuissem forte lucubratiunculam incepram saepe, et millies interruptam ad umbilicum adducere: nunc longam advocationem petere oportet. Novi habemus nihil: quia enim a scribendo cessamus nec literas accipimus. Est hîc vir probus, ludi magister, qui magno labore Indicem omnium vocum Ovidii parat: nondum vidi: ajunt tarnen jam aliquot annos in ea opera desudare. Commentarium in Ibin hac ipsa denique hebdomade cum aliorum librorum fasciculo e Gallia acceptum hîc hahes. Ejus auctor magna dignitate apud suos fungitur, de opere tu judicabis. Vale, mi Heinsi, et me ama. Illustri Domino Parenti, Amplissinio affini, faecundaeque (quod ex animo vobis gratulor) sorori, Cl. Boxhornio, salutem officiosissimam adscribo. Daventriae Kal. Septembr. stilo vestrate. Anno. CICICCXLII.


page 102, image: s102

EPISTOLA LXXXVIII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

NObilissime et eruditissime juvenum. Serius accepi tuas, nempe post reditum. Itaque quas adjunxeras ad Fabritium, tradere non potui: misissem jam nisi reversum ante decem dies ingens occupationem moles pene obruisset (dudum enim exierant feriae) sic ut ne cognatis, nisi nudius tertius scribere potuerim, et tamen occasionem perdidi. Jam enim discesserat tabellarius. Mittam proxime. De Claudiano, testor fidem et fateor ingenue culpam, eram oblitus. Sed quod amicus ille scripsit, se eum commisisse mihi, ut tibi traderem, tu audacter rescribe, facere cum, quod solet nimis saepe, quodque tu eum fecisse ais, cum mihi opplevit aures de collationibus tuis Statianis, hoc est, quod non audeo dicere. Merae suae negligentiae debet, quod apud me eum reliquit. Nam cum reposcere deberet eum, et litteras, quas ad me scriptas Sarravius ipsi commiserat, mihi tradere, non rediit, et nec literas reddidit, nec de Claudiano verbulo me monuit. Id nunc imputat pro beneficio tibi. Sed non eum me invidisse tibi vel inde argumentabere, quod nunc mitto inexcussum. [Note: Apud Ovid. VIII. Metam. 541.] Quas Parthaoniae admiror et exosculor: nihil divinius. De caetero amo te, atque amabo aestimaboque quamdiu vixero. Dicerem id me debere beneficiis, quae ab Amplissimo Parente tuo accepta teneo, idque adeo fateor animo lubentissimo, immo jacto et glorior: sed peculiaris tibi est adfectus meus ob insitas dotes, quarum, Deum ex animo precor, ut largissimus fructus ad literas et posteritatem veniat. Iter satis faustum felixque fuit, [Gap desc: Greek words] . Lindenbrogius parentem tuum humanissime falutat, atque ipsum teque omnesque vestros optimus Fabricius, qui valet et bene agit. Donavit mihi luculentissimum poema et Fabritianum, scriptum in auspiciis anni praeteriti Legato Gallico, [Note: Legitur haec strena inter ejue Poemata pag. 744. Edit. ultimae.] Claudio Memmio, Comiti d'Avaux, Henrici fratri, quod, si libido est videndi, ad te mittam. Atque utinam vel inscio ipso posset apud vos edi. Est enim dignissimum auctore. Ego quoque meos reperi silvos sospitesque, et si induci potuissem, ut Belgatum obliviscerer, crede mihi satis lautae paratae erant conditiones. Sed me jam Daventria duplici poene vindicat pignore. Audeon' apud te promere arcanas spes meas? audeon' petere, ut tu Boxhornius que vos paretis ad accinendum propediem mihi epithalamium? Certe audeo, et ut spero, impetrabo. Puella est XXII annorum, non deformis, bene nata, optimae indolis, optimis moribus, dote, ut in his locis, satis lauta, patrima, matrima, homines honestissimi parentes, qui mihi


page 103, image: s103

contra potentes rivales favere, quantum colligere valeo, potuerunt. Fratrem ejus cognovisti forte: nam ante trienninm ibi juri studuit, et nunc in Galliis peregrinatur. Volo tamen rem habeatis secretam, usque dum perfecta fuerit. Omnia certe auguria bona sunt, et confido [Gap desc: Greek words] , studiis meis vitaeque hoc inceptum utile futurum. Dialogistam nondum vidi, etsi petierim Amsterodamo: vide an tua opera fieri id possit, et habeo, ni fallor, adhuc rationis aliquid cum Elzeviriis, qui hoc debitum reliquo meo facile adscribent. Literis nostris secretioribus parum fuit hactenus otii. Paratos tamen habeo tres novos observationum libros, in quibus nonnulla, credo, probabis: certe diligentius scripti sunt et uberius ac priores. Sed quis edet? nam hîc fieri id nequit, et nescic, si excurrero Amsterodamum, an inventurus sum, qui sumptum facere velit. Canam ergo mihi meisque musis. Si ista res, quam dixi, ut spero, confecta fuerit, rogabo ut aliquando ad nos invisas et hospitio meo utare. Tum nihil in scriniis nostris absconditum erit tibi. Interim salve cum Parente maximo, amplissimo adfinc, amita et sorore castissimis, et me ut beneficiarium vestrum porro amate. Scripsi Daventriae III. Id. Decemb. Anno C. CICICCXLII. Salveat plurimum Cl. amicissimusque Boxhornius. Scriverius quid rerum agit? Eum quoque per occasionem saluta velim. [Gap desc: Greek words] tene quaeso in sinu, et exspecta meas proximas. Immo fatere licet, res enim convenit et certa est, quantum potest confirmari in rebus humanis. Nomen est sponsae Adelheidae Tennuliae.

EPISTOLA. LXXXIX. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

MI Heinsi. Post reditum statim unas ad te dedi. Claudianum ab Isaaco collatum misi. Epithalamium teque et Cl. Boxhornium per te, si ocium esset, rogavi. Tu non respondes. Puellae nomen est Adelheidae Tennuyl. Ipsam si nosse cupis, docebit te omnia de ipsa et parentibus uxor Couranterii, quae aliquot annos in aedibus ipsorum servivit, et inde, ni fallor, nupta est. Nostrae nuptiae celebrabuntur [Gap desc: Greek words] XXV. Januarii stilo vestrate. Vides quam parum temporis restet. Atque utinam tu interesse posses, et alii ex Hollandia amici. Certe invito te, tu vide quid possis. Certe vota tua spero nobis praesto fore. Vale, et me ama, tuosque et alios amicos saluta. Daventriae III. Non. Jan. Anno C. CICICCXLIII. quem felicissime vobis decurrere opto.


page 104, image: s104

EPISTOLA XC. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

NOn expectaram, Vir Clarissime, ut post prolixissimas, quas nuper ad te dedi, meas, silentii me accusares: quae quod redditae tibi non sunt, non video quomodo mihi imputari possit, cum eâ illas ad te destinarim via, quam ipse mihi praescripseras: conveniendus itaque tabellarius Daventriensis. Facilis quidem earum jactura est, nisi quod Orationem Boxhornianam et Dialogistae libellum haberent adjunctum, quo certe nomine periisse eas nolim. Epithalamium quod hactenus non misi, tua potius, quam mea culpa est. In penultimis enim tuis ita de conjugio tuo mecum agebas, tanquam de re incerta, et quam silentio meo committebas, donec alias a te acciperem, quae totius rei certiorem me facerent. Haec securum me reddiderunt de Epithalamio, donec aliae istae emergerent, quarum loco breviculae tuae tandem apparuerunt expostulatrices illae. Vides nunc immerito te mihi irasci? [Note: Heinsii legitur inter ejus Juvenilia lib. II. pag. 282. Boxhornii Epigramma legitur inter ejus Poemata p. 72.] Epithalamium meum et Boxhornianum hîc habes. Ac de me quidem ut agam, merito culpam deprecari deberem, qui carmen tibi mittam tam ineptum, nisi pro excusatione esset summa festinatio. Dies vix tres amico dedisti, quo tempore tum aliis rebus, tum amicorum interpellationibus adeo districtus fui, ut vix horas tres meas habuerim. Tu, emendanda si quae erunt, ut certe erunt plurima, ipse corriges, quo nomine devinctissimum me tibi habebis. Pro invitatione multum tibi debeo. Sed tempestas anni non videtur ferre, ut ad vos excurram, quod nec ipse nescis, quo facilior excusationi locus erit. Vale, meum decus, scribebam raptim, ipsa ea, qua carmen meum absolvi, hora, die XIX. Januar.

Anno CICICCXLIII.

Cl. Boxhornio ante dies pauculos puella scitissima nata est.

EPISTOLA XCI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

NObilissime et eruditissime juvenum. Ecce relapsus sum in veterem culpam, quam si non condonas huic tempori, quo (post quantos aestus) semel


page 105, image: s105

cum votis omnibus decidi, et fluctuans vita mea aliquem statum accepit, hoc solo miser sum: Caetera, [Gap desc: Greek words] , satis ferenda, nec aliud oro, quam ut haec nobis perpetuet. Dum tamen huc conor, quid ego narrem tibi damna temporis, conventus, pervigilia, discursationes, comessationes, quibus tam patienter unquam indulturum me vel jurato non credidissem vati: sed ita est, [Gap desc: Greek words] . Jam aliquot sunt menses, quod tribus în domiciliis diversor: vescor et cubo aliquandiu apud socerum, libris in veteri conducto adsum, tertias aedes habitationi praeparo. Nec in tanta jactatione intermissio ordinariorum laborum, nisi ad pauculos dies, quia longe ultra concessam vacationem iter processerat. Haud miraberis igitur, si serius grates scribo tibi pro diserta et subtili epistola, utrique et pro Boxhorniano munere, cui tuum est adnexum, et pro officio, quo nuptias meas celebravistis, omnium gratissimo. Statim autem atque respiravi paullulum, aggredior, non quidem paria facere vobiscum de singulis (non valeo enim) sed tantummodo adfectum meum prodere. Quos narras praestantium virorum obitus, sane tristissimi sunt visi mihi, quippe perpetua vita dignissimorum. Aequius fero tamen, cum video illos debitum naturae persolvisse eo tempore, quo tam serio, nonnulli etiam tam docte facundeque lugerentur. Quod sine dubio ipsis quoque extremam necessitatem leviorem reddidit, gnaris relinquere se memoriam in exemplum ituram, non ipsorum modo merito, sed et cura superstitum. Etiam bene de seculo auguror, cum qui tam bene hanc cladem intelligunt, ipsorum in locum successuros mihi pollicear. In omnibus autem scriptis vestris genium et elegantiam admiror, in istiusmodi vero magis commendo pietatem. De tuo in primis luculento [Note: Est Epicedion in Curatorem Academiae Mylium, quod legitur post Orationem Boxhornii in ejus excessum, et ibi leguntur illa verba Rursusne profano
Contudit afflatu Cyrrhaea cacumina Python?
Vid. inf. Epist. 95. ubi Heinsius se obtrectatores nactum esse scribit. non reperi vero inter edita Heinsii Poemata; longum satis est, et Hexametris versibus contextum. Hadriani vander Walle [(reading uncertain: print blotted)] Delphensis etiam legitur Venus lugens ibidem.]
epicedio non judicium poscere debebas, sed laudationem: adeo apparent ibi heroici spiritus, nitidissimus sermo, numeri sonori, sensus lugubres et convenientes materiae, eruditio rara, et ex secretissimis petita antiquorum thesauris. Ne livor quidem in eo, quod carpat, inveniat; nedum ego, qui tanto cum praejudicio ad legenda tua accedere soleo. Vide tamen [Gap desc: Greek words] et temeritatem meam: unum illud, Contudit afflatu, fateri ausim displicuisse mihi. Habeo quo defendas: nam adflatus ille tempestati potest adsimulari, sternenti, evertenti, comminuenti: tamen aliud verbum malo. De Walliano adsentior omnino tibi. Atque ego ne nomen hactenus auctoris infelix audiveram: eo magis plausi primo ausu totam rapienti famam. Laetum fuit cognoscere typographorum Anglorum diligentiam: sed apud vos, an omnes interquiescunt?


page 106, image: s106

Epigrammata in [Note: Maria Gornaea, filia adoptiva fuit Michaelis Montani (Montaigne) ad quam Lipsius Epipistolas scripsit, et de qua nos ibi plura. vide Bayllii Lexicon Histor. Criticum in Gournay.] Gornaeam dubitare non potes quin exspectem. Epithalamium accepi ipso nuptiarum die hora illa pomeridiana, qua commodum post sacra celebrata ex templo cum nupta redibam. Illico tamen ad typographum misi, et inter coenandum nocte iam concubia (non enim hîc valde festinae operae) correxi. Legerunt igitur a tua manu Curatores nostri, aliique hospites eruditi, et omnes magnopere probarunt: nec postero die, sive repotiis dicere mavis, prius limen intrarunt, quam quisque sibi exemplum poposcit. Tum quoque unus, Consul hujus urbis, qui proximus adsidebat sponsae, totum est ei et uxori suae interpretatus, adjungens pridie id se facere non ausum, ne scilicet illa inepte timeret. Tulit etiam Boxhornianum plausus. Ego utrique vestrum gratias ago infinitas, quod amores laetissimos et mihi reddideritis commendatiores, et memoriam eorum tradideritis posteritati. Gratulor ex animo auctam domum Cl. Boxhornio, et hunc nuntium pro laetissimo omine pigneror accipioque oblatum conscensuro torum nuptialem. Dialogum percurri: nec dum remitto tamen, quia excerpam, quod de loco in Diatriba tentato. De auctore, nondum manus do tibi. Agnosco curam in stilo, quae non est in scriptis illius, quem designas: est enim hac parte negligens admodum: deinde tot futiles et fatuas explicationes ab eo profectas in tam paucis paginis nullis persuasionibus adduci possum ut credam. Non est una, quae illum sapiat: et ego ut hominem esse scio, et errare posse, ita tam inepte et continenter errare nuspiam animadverti. Quamvis sciam non cujusvis esse, etiam caetera [Gap desc: Greek words] , Tacitum sive corrigere sive interpretari. Vale, meum decus, et bene rem gere. Daventriae. a. d. IX. Kal. Mart. Anno CICICCXLIII. stilo nostrate.

Jam quot dies hae literae penes me scriptae jacent, et incassum exspectant hominem, qui Leidam iturum se dixerat. Quia video morari, ego te amplius nolo. Interea Livio coepi operam dare: et ne tempus illud tibi sit fraudi, hoc pendam interusurium, ut nonnullas [Gap desc: Greek words] facîam judicii tui. Lib. I. pag. 30. ed. Elz. ea pietate omnium pectora inbuerat, ut fides ac jusjurandum, proximo legum ac poenarum metu, civitatem regerent. Haec scriptio vett. libb. Alii ediderunt, propulso [Gap desc: Greek words] proximo. Nannius conjicit, pro ipso. Verum putamus: pro summo legum ac poenarum metu. Est enim [Gap desc: Greek words] interdum comparationis. P. 36. tertium causam belli hujusce, ut Romanus Albano imperet, dabo. Nihil variant MSS. Quomodo autem tertius causa belli? Utique legendum: causae. Pag. 49. Tanaquil, summo loco nata, et quae haud facile iis, in quibus nata erat, humiliora sineret. Ea quum innupsisset, spernentibus Etruscis Lucumonem. P. Nannius conjectat: humiliora sentiret. Nos, quae haud facile iis, in quibus erat nata, humiliora sineret ea, quae innupsisset. Spernentibus Etruscis etc. Lib. II. p. 157. Volsci tum Aequique inter seditionem Romanam et bellum coortum vastaverant agros: ut si qua. Audi Sigonium: Hic locus foede legebatur ante ita: Volscum Aequicumque inter sed. Subjicit deinde aliam lectionem inquinatssimam ex libro inquinatissimo.


page 107, image: s107

Quod est autem tempus inter seditionem et bellum coortum. aut quae ista designatio! Vetus utique et vera lectio est: Volscum Aequicumque inter seditionem Romanam est bellum coortum. Vastaverant agros, ut si qua secessio plebis fieret, ad se receptum haberet. Offendit homines illud Aequicumque, cum semper alias Aequos dicat Livius. Ideo eandem vocem exstirparunt Lib. X. p. 659. M. Lino Dentre et Aemilio Coss. redintegratum est Aequorum bellum. Vides elegantiam. Nos reponemus ex MSS. Italicis et Gallicis: redintegratum est Aequicum bellum. Mirum est, quod reliquerunt tamen vocem lib. III. p. 169. isque miles per bellum Aequicum vel acerrimus fuit. Sic Nervicum a Nerviis populis, Albicum ab Albii Ingauni aut Albii Intemelii, in Liguribus, incolis, Caesar. Heduicus ab Heduis Ausonius. Lib. III. p. 184. ut exsules injuria pulsos in patriam reduceret, et servitutis grave jugum demeret. Nos ex MSS. et servitiis grave; Ut inferius: qui servitia nostra non commovit auctor. Eod. p. 186. jam tribunitiae potestatis sacrarumque legum oblitum. Immo cum MSS. Sacratarumque legum. Quid sint sacratae leges, non docendus es. Sed est elegans locus apud Dionys. Halicarnass. lib. II. multo propius principium, quam finem, ubi de Patronorum et clientium jure ab Romulo constituto: Et eum, qui ejus criminis fuisset convictus, cuivis ut Diti sacrum, interficere licebat. Mos enim erat Romanis, ut, quos vellent impune occidi, eorum corpora alicui Deo, praecipue vero inferis, devoverent. Quae velim a te mihi Dionysii lingua et verbis reddi, nec enim in hac, puto, urbe Graece ille habetur. Eleganter ostendit, cur sacer toties in malam partem accipiatur. Risimus hîc nuper hominem adolescentem, qui Theologis theses dedicaverat, vocare eos Viros sacerrimos. Sed non est numerus talium. Tu vero, si ocium est, inspice, si quas in publica aut vestra habetis bibliotheca veteres editiones, etiam novissimam Gruteri, si quid ex his sit anticipatum. Minuta multa habemus alia, quibus distinere te non addecet. Iterum vale, corculum meum, et Vestros omnes, communesque amicos meo nomine saluta. Scripsi lassus et somnolentus, appellante cubitus hora.

EPISTOLA XCII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

MI Heinsi, nudius tertius dedi ad te paullo anterius scriptas unas, diu debitas. Sed tarditatem meam excusabis non ignarus, quantum interea laborem sudaverim, quippe quem tu ipse censueris Argonautam, non profecto ex illo genere Martialis, qui cessabant nihilque norant, sed ex illis, qui feliciter Symplegades sunt eluctati. Certe res gesta est, prout decebat: ipsae jam non repugnant suo vectori: et unde tantisper eram exclusissimus, licet expositum


page 108, image: s108

per limen aperto ire redire gradu. Qua in re cum magna sit voluptas, atque eo purior, quia legibus fit, longe tamen exsuperat illam consensio animorum et mutuum obsequium, et amor tanquam non jussus. Itaque non sufficio agendis gratiis summo rerum arbitro, qui tam aequali et placito jugo me copulavit: nec ullae sunt jacturae, vel temporis vel libertatis, quibus tantas delicias non jure emeris. Puta me omnia dixisse, si dicam, quod facio, optare me tibi (et nihil est boni, quod tibi non optem, nec est cui optem studiosius) cum ejusmodi consilia iniveris, et tempus agetrem, similem fortunam. Ut revertar ad illas meas, oblitus sum mentionem facere Poematis Fabritiani. Non quidem constitueram illud una mittere, ne minus grandesceret fasciculus, et ne quos adjunxi praeter vestros, malorum versuum te subiret fastidium: promittere tamen occasione proxima volebam. Quam nunc suppeditavit lator harum juvenis politissimus Goeddaeus, frater amici mei singularis, qui ultro petiit a me, ut hanc ei viam munirem ad tuam amicitiam. Illud etiam rogare te volo: descripsi Lutetiae ex libro bibliothecae regiae nonnulla de Cygno, quae auctorem nullum praeferebant. Verba haec sunt: [Gap desc: Greek words] . Haec diu ignoravi, cujus essent. Nunc vero suspicio venit mihi, excerpta ex Tzetze, scholiaste Lycophronis ad versum 232. [Gap desc: Greek words] . Velim igitur inspicias, videasque num in omnibus cum edito textu consentiant. Cl. Boxhornio Senecam suum propediem remittam, nunc plurimam salutem dici velim. Graswinckelius heros valetne et vivit? Dudum est, cum bis ad eum scripsi: responsum accepi nullus. Vale, charissimum pectus et me ama. Vestris omnibus officiosissimam salutem. Daventriae a. d. IV. Kal. Mart. Anno C. CICICCXLIII. De ovo Hagiensi fabula est ne, ut credo?


page 109, image: s109

EPISTOLA XCIII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

COnstitueram perdoctae tuae epistolae non quidem aeque doctum ac subtile, meditatum tamen, responsum dare, eamque ob rem in hunc illud diem distuli. Sed nihil remittunt occupationes, et diutius in mora esse tibi, ne fidem meam suspectam habeas, non sustineo. Correctiones tuae omnes ingentem mihi salivam, ut solent, moverunt: quod si quae est, cui indubitari possit, tamen omnes eruditae sunt, et tuo Ovidiique ingenio dignae. De Plinii loco videbimus alias. Nam Elzeviriorum impatientia jam de alio cogitare, quam de Livio non sinit. Vellem nunquam id oneris suscepissem: video enim nec ipsam rem parem fore exspectationi, nec ex ea quantum laboris, curae, meditationis ei impenderim, nisi paucissimos, aestimaturos. Sunt sane non pauca antiquitatis Romanae capita, quibus et occasione historiae, quam publice recito, et hujus muneris Liviani post doctiss. Sigonium (cujus merita non debent censeri ex emendatione textus Liviani, etsi hîc quoque saepe praeclarus augur fuerit) aliquid addere posse visus sum mihi. Sed nec notularum angustiae illa capiunt, et non omnia maturuerunt. Videbis tamen inter primitias correctionum, [Gap desc: Greek words] , permultas tum Liviani tum Latini sermonis proprietates, a Grammaticis parum etiam observatas. Utinam verum esset, [Note: Respicit Elegiam, quae in Juvenilium lib. I. tertia est, qua hortatus Heinsius eum, ut edat observationes antiquarias, secundo vero disticho leguntur illa, ad quae hîc respicit Gronovius. Cui sua, luminibus non inspicienda prosanis,
Pectora nudavit tota, Latina Venus.
]
Cui sua luminibus. Hoc me angit et cruciat, quod tam elegantia, et ipso praeceptore, tuo Nasone inquam, digna verba parum vera sunt. Nosco autem mecum oblivionem meam, cujus pudet, duplici exemplo. Primum recordor in priori scheda fuisse jam aliqua notata ad Fastos, sed quo usque, id vero reminisci non potui: itaque totum, quale habeo, ne ipso quidem Ovidio inspecto per festinationem descripsi. Alterum est, quod oblitus eram, [Note: Ovid. IV. Fast. 793. ubi vide Heinsii notas.] [Gap desc: Greek words] Tempus idem Stator aedis habet: quod ex Cod. Sarrav. promiseram primum, etiam a Politiano notatum; secus addidissem in prioribus tantum argumentum, quo restitutio illa firmatur. Proxima hebdomade Christenius noster in Hollandiam iter parat: is Ovidium collatum aut in manum tradet tibi, aut si Amstelodami morabitur, quod in itu non puto facturum, mittet inde. Hotomannum, Scaligerum, et Schottum videbo lubentissime. Miror quomodo, qui deie nummaria aliquid scripserit, potuerit libri primi Observat. Human. caput XV. condere, quod (ignosce, publice nunquam ita loquar, et propterea transsilui nuper) stupidae ignorantiae plenum. Emi nuper in quadam auctione editum Basileae in Octavo tomum


page 110, image: s110

secundum operum Joviani Pontani, in quo de Aspiratione Dialogi, de Sermone, de bello Neapolitano. Si ea aut ex cimeliis vestri Couranterii, aut alias per occasionem tolerabili pretio integra reddere possis mihi, gratum faceres, et libentissime pretium refundam. Observa occasiones. Vale, mel meum, et me ama 30/20 Mart. CICICCXLIII.

Deum precor, ut negotiatio optimi et summi Spanhemii felicissimum sortiatur eventum: pax optima rerum: Amare et condonare et Socraticum et Christianum.

EPISTOLA. XCIV. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

NObilissime et Eruditissime juvenum, Quamquam spatiis temporis iniquis excludor, non potui tamen bella hac occasione per optimum et elegantissimum Richterum nostrum te non salutare. Remitto Dialogum Criticum, quem citius haberes, nisi sumtui tuo parcere voluissem. Crede autem adfirmanti mihi, non est ejus nugacissimus liber, cujus vos putabatis. Hoc ego tam scio, quam scio me vivere. Et, si opus esset, jusjurandum darem. Binas meas recte accepisse te puto. De loco Scholiastis Lycophronis non est, quod sollicitus sis mea causa. Jam enim librum ipsum accepi, et locum inveni. Sed vicem ejus, velim transscribas mihi, quae de coemtionalibus senibus Marcilius ad Leges XII. tabb. p. 61. (ut retuli in adversaria mea olim) et Gutherius in libro de jure Manium (nescio ubi, sed ibi legisse memini) notarunt. Pretium operae habebis, quod tecum sententiam meam de illis communicabo. Puto enim Turnebum, Hotomannum, Manutium, omnesque et Plauti et Ciceronis interpretes, hac in re hallucinatos. Cum nuper in Hollandia essem, ardebam ingenti desiderio vos videndi. Sed nec diu abesse ab uxore recens maritus poteram, et ob solemnitatem, qua R. Magnifici nomen suscepi, in qua duplex oratio mihi recitanda erat (quarum nec dum apicem chartae tradideram unum) properandum habebam, et Hagae ultra distinatum per negotia quaedam fueram detentus. Hoc ultimum si non fuisset, tamen unam noctem vobis dedissem. Itaque irasci nemini, nisi mihi et fato meo, possum, quod tanta voluptate me fraudare cogebar. Accepi literas Elzeviriorum una cum fasciculo, quem venisse Augusta Vindelicorum suspicor. Gratissima fuit in illis mihi tua satutatio. In Livio aliquid molior quotidie, sed non possum pergere pro studio meo et Elzeviorum per catenatas occupationes. Si paullum adhuc morari possunt, habebunt, cur ipsos tarditatis non poeniteat. Vale, decus meum, et salve una cum incomparabili Parente, omnibusque vestris, Boxhornio item et amicis conmunibus. Raptissime. Daventriae a. d. VII. Eid. Majas. Anno C. CICICCXLIII.


page 111, image: s111

Velim per occasionem salutes Goeddaeum, et ex eo cognoscas, an in auctione illa, cujus catalogum ad nos transmiserat, aliquid librorum pro me emerit, quid illud et quanti. Faciam enim, simul libros acceperit frater, ut pretium reddam.

EPISTOLA XCV. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

Nunquam gravius a me peccatum fateor, Vir Clarissime, quam hoc tam pertinaci meo silentio. Dum ad te responsum differo quotidie, temporis aliquanto plus elapsum est, quam vellem. Serus nunc ad officium meum redeo: culpam, quod nec possum, neutiquam defensurus; sed humanitatis tuae genium implorare certus. Quam cum et alias prolixissimam expertus sim, nihil causae mihi videtur esse, cur de venia desperem. Si narrare tibi nune incipiam, quam [Gap desc: Greek words] et ineleganter aestatis hujus pars potissima mihi transacta sit, vicem meam serio indignaberis, et ego quidem ejus temporis sine summo pudore meo vix possum meminisse. Dum puellarum choreas subinde frequento, ita sensim illecebris iis irretitus sum, ut parum abfuerit, quin ad istos Sirenum scopulos perpetuo mihi haerendum foret. Confidentius haec apud te depono, quia et tu, credo, expertus es, quam his lenociniis nec opini saepe circumveniamur. Haec dum fiunt, ecce filiam majorem natu juveni cuidam, tibi non noto, desponsat Dominus Latius. Nova hîc nugandi mihi occasio nata. Nam et puellae, quod hîc moris est, ad sponsam fere indies deducendae erant, et insuper etiam celebrandae nuptiae. Sic mensis ferme totus periit. Et ineptiarum jam taedere me coeperat, jam effugium meditabar, aliquo extra urbem abiturus, cum ecce febris, eaque continua, me invadit, quae quidem tam pertinaciter hactenus huic homini adhaesit, ut ab hectica metuerent medici, praesertim cum per assiduam catharrorum ex cerebro defluxionem corpus undequaque totum mirifice infestaretur. Meliuscule tamen habere nunc incepi. Et vires utcumque se recolligunt. Per quas ubi licuerit, Ovidium meum denuo percursurus sum, ut extremam tandem ei manum imponam, quod hac hieme fieri non difficulter poterit. Interim non moleste feres, si saepiuscule in locis intricatis ad opem tuam confugero, scio enim quam subactus in autoris ejus lectione sis. In Livio tuo pergere typographos vehementer gaudeo. Notas a te addi velim, nam et sic editioni pretium accedet, et existimationi tuae optime consuletur. Sed tota hac de re quid decreveris, ex te quam primum scire pervelim. Editiones Livianae tres quatuorve penes me sunt. Inter quas Parisiensis, quae cum omnium commentariis


page 112, image: s112

prodiit, sed quae mendis refertissima. Est et Manutiana Sigonii editio, et Parisiensis altera a Vascosano publicata, tum et Gryphiana in minori forma, quarum tamen nulla ad gustum tuum, si quid judico. Aldi patris textus nuper hic vaenalis erat, sed tam caro, ut quemvis etiam librorum studiosissimum deterrere pretium posset, invenit tamen emptorem. Veterrimam in Leidensi Bibliotheca Editionem servari memini, quam Mediolani Anno MCCCCLXXVIII. publicatam testatur Catalogus. Nam ad ipsum librum propter valetudinem aditus mihi nunc non est. Utinam institutum tuum juvare possem! nam et tibi, si quisquam, volo optime: et autorem illum, quem admiror unice, amem aliquando a mendis, qnibus scatet, videre purgatum. Quod aut tua opera consequemur, aut nullius. Rhenanum et Sigonium optime de illo meritos non negarim. Videntur tamen plus subinde, quam par erat, indulsisse sibi in veteri lectione sollicitanda. Qualia nonnulla nuper a me notata, cum autorem eum perlegerem. Inter quae et illum locum memini fuisse lib. V. C. XXXVII. Galli flagrantes ira, cujus inpatiens est gens. Sic ante Rhenanum legebatur, et recte meo judicio. Pro quo rescripsit, impotens est gens. Temere, mehercules, nisi omnium MSS torum fidem secutus sit. Quod tuum est arbitrari. Novisti illum Ovidii locum de Ajace: Utque erat inpatiens irae. Plura alibi de hoc loquendi genere notavi. Sed haec haud dubie jam a te observata. Salvagnii Commentarium in Ibin Ovidianam, et Fabricii versus en remitto, pro quibus multum tibi debeo. Quanquam Salvagnius expectationi meae, ut verum fatear, non responderit. Indignatus sum serio, quod ex optimo illo Sanvictoriano Codice tam paucas discrepantes lectîones alleget: velimque ex te scire, quid censeas de loco ab illo tentato vers. 146. ubi pro ossea forma V. C. ossea larva. Utramque lectionem queis muniam, non desunt autorum loca. Sed de his alias. Fabricii carmen tanta cum admiratione perlegi, quanta perlegi par erat scriptum prorsus divinum. Eaque lectio saepius mihi repetita. Et nunquam non magis placuit. Dedi quoque amicis legendum, de iis loquor, quos aliquem verae poesios gustum consecutos sciebam. Quid quaeris? omnes uno ore commendare. Sed ut diversa hominum judicia sunt, ita quod in eo maxime mihi probabatur, id iis displicebat maxime. Scis amicum nostrum id potissimum agere, ut sedatum et sibi ubique simile dicendi genus sequatur, hoc illi languorem vocant. Quae opinio adeo dementavit praeclara alias ingenia quaedam nostrae Bataviae, ut nihil aestiment, nihil commendent, nisi quod turgeat utris instar inflati, aut ranae illius Aesopicae. Narro tibi, Epicedium meum, quod Illustri Mylio scripsi, tui pene unius applausum meruisse. Adeo languere nonnullis visum est. Sed, ut illorum judicia fortitei contemno, ita placuisse tibi, Clarissime Gronovi, laudi mihi maximae. Quanquam absit, ut eorum quicquam in versibus meis agnoscam, quae tu in iis tantopere commendas. Exosculor tamen summum affectum illum, qui te, hominem incorrupti alias judicii, hîc fefellit. Denique ne inpune tibi sit, perperam me laudatum esse, ecce damno te rursus lectioni aliorum versuum, quos nuperrime conscripsi, quibus et promissa in


page 113, image: s113

Gornaeam Epigrammata adieci. Miraberis forsan audaciam meam, quod lyrico cothurno nixus prodeam, nunquam ante hoc cultu conspectus. Id quam feliciter mihi successerit, tuum erit judicare. Mitto hîc insuper librum patris mei de Tragoediae constitutione, denuo nuper excusum, qui quod incompactus ad te venit, per summam festinationem fit, cum aliud exemplar non esset ad manus. Mitto etiam Cl. Boxhornii Notas in Tacitum, quas ad te curandas mihi dedit autor. De iis quid sentias scire pervelim, nam mihi eas legendi nondum fuit otium; mirifice hîc placet sibi amicus noster. Judicium tuum, si quid sequius de iis sentis, a literis tuis separatum ad me mitte; quas exhihiberi sibi subinde petit, quod et nunc faciet, hac praesertim oecasione. Novi hîc praeterea nihil, nisi quod ab Elzeviriis ex Italia nuper allatus Octavii Ferrarii de Re Vestiaria liber, cujus exemplar, quod ultimum illis restabat, mihi comparavi. Promittit autor brevi se daturum partem alteram, ut et Electa, ad exemplum, credo, Lipsii. Miratus sum hominis eruditionem, quanquam in multis mihi non satisfacit. Sed jam nimia prolixitate te obtundo. Tuas brevi exspectabo. Vale, meum decus, et uxori tuae plurimam meo nomine salutem. Lugd. Bat. Anno CICICCXLIII. IX. Septemb. Sed quid? nunquamne ad nos excurres? Isaacus autem Vossius ubi locorum nunc agit? nam ex Italia jam discessisse illum auguror. Iterum Vale.

EPISTOLA XCVI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

ET laetatus sum visis tuis, Nobilissime et eruditissime juvenum, et nihilominus atrocem (quantum amor saevit) dicam proximo responso tibi intentabam: sed perlectae illae adeo me suis delinimentis mitigarunt, ut praesentis gaudii sensum omnem quamvis molestissimae exspectationis memoriam amitterem. Gaudeo valetudinem tuam îsse in melius, idque Nasoni tuo proficece et cupio, et ipse mihi polliceor: quod vero me in partem vocaturum te minaris, fortassis opus haud erit: quoties tamen facies, nec adfectus meus nec studia deerunt tibi, hoc est, vel tecum ut erudiar, operam dabo, vel abs te me eruditum libens confitebor. Pro muneribus tuis et Cl. Boxhornii gratias ago maximas, quibus ut vos bibliothecam meam auxistis, ita in eo sum, ut lectionem eorum, repetita unius et quidem praecipui, profectus meos augeam, ac tanto plus beneficiis vestris me debere agnoscam. De Livio gratum est, quod bene auguraris: nos certe operam non vulgarem et posuimus in illo, et cum maxime ponimus. Notas adjicere sane constitutum est mihi perbreves et selectas, jamque partem in mundum redegeram, ut primo tomo absoluto subjungerentur. Sed poscunt illi textum integrum, antequam notas incipiant


page 114, image: s114

praelo dare: quae res etsi ex cognita hominum avaritia suspecta mihi est, tamen dissimulabo et mentem opperiar: sibi certe magis defuerint illi, quam mihi, ista hedera editionem suam fraudando. Nec enim tam gloriam ex noc labore peto, quam ut rei literariae prosim. Animadversio tua proba est, nec de sensu aut usu [Gap desc: Greek words] , impatiens cum eum locum tractarem, dubitabam: tamen, quia in dubio relinquit Rhenanus, utrum ex ingenio, an ex scripto Codice, ut plurimum bono, impotens, supposuerit, et excerpta trium Pal. quae penes me habeo, nullam varietatem ostendunt, hoc reliqui. Sic soleo fere in iis, quae arbitrii sunt liberi, veterum Codd. auctoritatem sequi. Commode autem subjecisti Ovidii locum, et monebo in notulis. Dionysii et Marcilii, quae excerpsisti, grata sunt: sed in primis risui fuit subtilitas magistri: nam non satis antehac consideraveram. Plaustrum est errorum. Illud commune habet cum viris magnis, Turnebo, Hotomanno, Scaligero ad Festum, fereque omnibus Ciceronis et Plauti commentatoribus, quod coemtionales senes eosdem putat cum illis senibus, quos ad coemtiones faciendas interimendorum sacrorum caussa repertos ab JCtis ait Cicero. Atqui nihil habent simile praeter vocabulorum notationem, quod, si bene memini, primi observavimus. Gutherii et liber et caput eitata sunt Grutero, ad Plauti Bacchides a. IV. sc. IX. itaque nondum hoc munus inquirendi remitto tibi: ego autem erravi forte designando librum de jure Manium, cum de jure Pontificio deberem. De erroribus judiciorum verissime tu: sed semper argumentum pessimi fuit turba: atque hinc intelliges; quod scribit magnus genitor tuus p. 178. de C. T. elocutionem, qua utuntur veteres, vix centesimum observare. Quod cum maxime in praeclaros illos ampullarum admiratores conveniat, de se tamen dictum illorum agnoscet nemo. Mihi ad istiusmodi acroamata jamdudum aures occalluerunt, et ne contradico quidem, ne morosus videar, aut sapientia seculi non contentus esse: interim arcana illa sententia, quae nec circulis, nec theatris servit, quae dependet a nemine, et sentit cum paucissimis, immota manet, ac tum demum gaudet sinceritate sua, cum plurimum a populari morbo se videt separatam. Ferrarii de re vestiaria nimium quantum videre gestio, et rogare audeo, ut ad paucos dies id mihi tuo beneficio constringat. Collega meus, ni fallor, Cl. Cristenius nunc Leidae est, et sine dubio ad vos inviset: is haud gravatim recipiet hanc sarcinam. Ego Patavii audivi Ferrarium disertissime et nostrate more de cathedra concionantem, atque ex hoc gustu facile accedo judicio tuo. Jure ambigis, ossea forma, an larva malis. Nec ego dispicio satis, quamquam in posterius fere inclinem ob auctoritatem scripti codicis, ex quo non plura protulisse Salvagnium merito indignaris. Sciat amicus noster [Gap desc: Greek words] in Flor. Tacito legi plane, populus credulitate: quod Pichena, quasi seriberetur, po. plus male est interpretatus, ut non dubitem, quin vera sit illa lectio: populus credulitate, prudentes diversa fama tulere. Sed quare non auxit munus suum disputationibus de Regno Romano, quae tantum plausum concitarant, ut nos etiam hinc inaudiverimus? Et nos capimur cordatis Politicis, et si me notarum politicarum sarcinatores irritaverint, ostendam fortassis me aliquid illos docere


page 115, image: s115

posse. Ferte me ridentem, dum de splene me ulciscar, a quo jam quatriduum male habitus, et publicum vitare coactus sum. Vidistine subsecivas lectiones Jacobi illius Lannii, quas laudat alicubi Salvagnius, tamquam hominis purioris doctrinae lumine adflati, et in ipso Musarum sinu educati? Fabricium nostrum melior fortuna respexit: est enim in Consiliariorum collegium ab Episcopo Lubecensi, Holsatiae duce, adscriptus. Uxor mea uterum fert: cis tres menses spero me patrem fore. Vale, carissimum caput, et vestros omnes a me humanissime saluta. Instat enim tabellarius. Iterum vale. Daventriae III. Kal. Octobr. CICICCXLIII.

Si occasione commoda tutaque et sine sumtu mittere poteris Livium Mediolanensem ex bibliotheca, feceris gratissimum. Si videre libet, quid nos praestemus, gustum cape ex foliis secundi tomi, quae nunc ad Elzevirios mittimus.

EPISTOLA XCVII. NIC. HEINSIUS. J. Fr. Gronovio. Daventriam.

ACceptissimae fuere mihi tuae literae, Vir Clarissime. Etsi breviores illae, quam expectaram. Adeo ad multa, de quibus scripseram, nihil respondent. Utappareat, ab aliud agente scriptas esse, quod tamen libenter tibi dono. Non enim tam alienus sum a Musis, ut inter tot occupationes tuas morose ea a te velim exigere, quae non nisi ab otioso speranda sunt. Livium, quem petebas, mitto. Recepit eum sine sumptu tuo ad te perventurum Elzevirius. Utinam institutum tuum juvet! est enim satis vetustus. Adieci ei et Ferrarium de re Vestiaria, quem Cl. Chrisienio tradidissem; sed jam discesserat, cum tuae mihi redderentur. Affirmabat ille quidem, injunctum sibi a te aliquid de libro quodam, qui penes me esset, sed cujus nomen in via sibi excidisset. Ut non nisi difficulter, quem librum velles, conjectare possem. Spero ejus lectionem non injucundam tibi fore, vel eo potissimum nomine, quod jam dudum nihil humanioris literaturae ex Italia allatum. Non displicuisse tibi nostram in Livio observatiunculam, est quod mihi gratuler. De Ovidiano in Ibin loco adhuc haereo. Pro Salvagnii lectione videtur stare Seneca Epist. XXIV. Nemo tam puer est, ut Cerberum timeat et tenebras, et larvarum (Lips. Larvalem) habitum nudis ossibus cohaerentium. Pro vulgata lectione stat Apuleius, qui Larvalem formam alicubi dixit, quam noster formam osseam. Sed locus non succurrit. Larvas et prodigia conjunxit Prudentius. Sed locus mendosus circumfertur lib. I. Adversus Symmachum vers. 499. Ergo cava, egregium caput orbis, inania post hac Prodigia et larvas stolido


page 116, image: s116

tibi fingere cultu. Sic verissime optimus liber Bodleianus. Vulgo, Prodigia esse deos. Utinam clementissimus Deus sanitatem mihi pristinam largiatur, dum telam illam Ovidianam detexam, quae certe operosius a me inchoata est, quam ut prope jam affectam salva existimatione mea possem dimittere. Epistolas accurate nuper relegi, et multa non infeliciter expedire mihi visus sum, in quibus ante haesitabam. Et quanquam tanti non esse ea probe sciam, quae eruditis tuis auribus se probent, gustum tamen unius atque alterius correctiunculae tibi dabo. In Epistola Deianirae: Semivir occubuit vi lerniferoque veneno Nessus, et infecit sanguis equinus aquas. Neminem melioris judicii fore confido, cui non suspectus sit prior versus. Nam quam coactum illud vi? Praeterea quis unquam Lerniferum venenum pro Lernaeo dixit? Sed et MSS. variant, quorum duo, quos inspexi, Semivir occubuit Lernaei tabe veneni, quam lectionem aliquando probavi. Nunc autem mihi constat eam ex libro IX. Metamorph. huc inculcatam ab imperito correctore, ubi in Fabula Nessi totum hoc hemistichium invenies. Sed hîc ideo ferri non potest, quia [Gap desc: Greek words] tabe statim infra sequitur, virum tunicae tabe perire meae. Ut quidem illic legendum. MSS. meliores, et inter illos optimus Gallicanus, constanter habent, occubuit in lethiferoque veneno, quanquam et in quibusdam Lerniferoque, pro ut certe in in omnibus legitur. Jam vide quantillo negotio locum mendosissimum smarim. Pro in lethiferoque veneno, scribo, inlethifero Eveno. Fluvii alicujus nomen hîc desiderari, sequentia illa satis evincunt, et infecit sanguis equinus aquas. In Eveno autem Nessus interfectus ab Hercule. Docent noster lib. IX. Metamorph. et Sophocles in Trachiniis, ubi Deianira totam rem diffuse memorat. Scriptum prius erat lethiferoque Eveno, quomodo supra hac eadem Epistola in plerisque MSS. Cupressiferoque Erymantho, pro cupresstfero Erymantho. Hoe ansam versui porro corrumpendo dedit. Habes jam, nisi fallor, locum sanatum. Sed ne quid dissimulem; non placet mihi Evenum lethiferum dici: quod epitheton hîc valde invidiosum est, non enim tam Evenus Nessio lethifer, quam Hercules: aliud omnino foret, si in Eveno Nessus esset submersus. Ita enim recte lethifer fluvius iste dici posset, quanquam non ignorem, quomodo haec excusari possint. Auget suspicionem meam lectionum diversitas, nam praeterquam quod codices nonnulli cum vulgat's lernifero agnoscant, in membranis Petri Scriverii satis vetustis lauriferoque veneno legebatur, quare insistens vestigiis ejus lectionis, pro occubuit in lauriferoqueveneno, putem rescribi posse, occubuit cintaurifero Eveno, cintaurifero pro centaurifero, quomodo in MSS. saepe scribitur. Centaurifer autem ideo, quia Nessus viatores per hunc fluvium tergo suo insidentes solebat vehere: habes historiam in iisdem Sophoclis Trachiniis. Novisti autem eadem ratione hunc fluvium Centaureum Lycorman a tuo Statio dici sub finem lib. IV. Thebaidos. Si quis propius lectioni cpdicis Scriveriani velit insistere, legat per me licet, occutuit in laurifero Eveno. Laurifer, Evenus, quomodo Pomifer Anio nostro Amor. lib. III. El. VI. (ubi vulgo Spumifer male.) et populifer Sperchius Metam. lib. I. sic et olivifer Eurotas Statio lib, IV. Theb. (quae lectio non video cur damnari debeat)


page 117, image: s117

et pinifer Simois eidem lib. XII. Quanquam, ut verum fatear, nusquam legerim Aetoliam, in qua Evenus, lauri feracem fuisse. Sed ludunt in his talibus poetae. In Epistola Didûs alter locus est, qui mire me exercuit, ipso statim initio, Sed meriti famam corpusque animumque pudicum Cum male perdiderim, perdere verba leve est. Mirum est, cur dicat se meriti famam perdidisse, cum postea queratur, nimis omnibus innotuisse beneficia sua. Quo enim illa? Mille procis placui, qui me coiere querentes Nescio quem thalamis praeposuisse suis. Potuit ergo Dido ipsum perdididisse meritum seu beneficium, quod in ingratum contulerat, famam meriti non potuit, quia palam jam illud erat factum? Cogitavi aliquando, num pro meriti famam legendum esset meritum famae. quomodo in Epistola Sapphûs meritum formae. Et formae meritis tu mihi Phoebus eris. Sed et illum locum postea corruptum esse animadverti. In Gallicano codice scriptum est, Sed merite famam. Quem codicem cum sciam saepe peccare in abbreviandis vocibus, non difficulter veram lectionem expilcatus sum. Scribe ergo, Sed merita et famam corpusque animumque pudicum Cum male perdiderim optimo sensu. Quod autem spectat locum illum ex Sapphûs epistola. Et formae meritis, cum in veteri libro et formae et meritis scriptum offendissem, facile vidi, Et forma et meritis legendum esse: sic et in Hypsipyles epistola locutus noster, Nec facie meritisque placet, sed carmine movit. Sed jam te obtundo tot ineptiis, nondum tamen dimitto. Statianam Diatriben tuam nuper relegi, quid quaeris? unico hoc libello plus me docuisti, quam immensis suis illis commentariis reliqui interpretes omnes. Annotavi inter legendum quaedam, in quibus nondum mihi satisfactum, doceri itaque velim. Pag. 282. adducis istum Ovidii locum, quid Danaen Damesque virum matremque Lyaei, Haemonaque et noctes quae coiere duas, qui manifeste corruptus est. Scribis ergo ex Pirckhaimeri MSS. Quid Danaen Danaasque nurus, cui ego emendationi assensum praebere non possum, nisi me doceas Danai nurus pro filiabus Danai dici latine: illae enim non Danai nurus, sed Aegypti, quo modo alibi Ovidius, Exulis Aegypti, barbara turba, nurus. Mihi simplicissima lectio videtur, quam in Gryphii ac Mycilli Editionibus et tribus MSS. inveni. Quid Danaen Danaesque nurum. nurus Danaes, Andromede, quae Perseo nubsit. Pergis porro et ex eodem codice legis, Alemenam et noctes. quae lectio et in nostris MSS. extat, sed non ideo probanda: ex Glossa enim nata est, licet et Bersinannus probet. Puto Ovidium scripsisse, Haemonaque, et noctes cui coiere duae. Jam vides unde illud Almenam natum sit. Haemon autem Thebanus, qui ad Antigones occisae tumulum ex nimio amore se interfecit. Propertius lib. II. El. VIII. Quid non Antigones tumulo Boeotius Haemon Corruit ipse suo saucius ense latus? Detoto loco quid nunc statuas scire velim. P. 14. adducis Claudiani locum, Parent numinibus montes, ut legibus urbes, qui mire corruptus est, quaenam enim illa comparatio inter numina et leges? si ut regibus urbes legeretur, aliquid dixisset. Deinde cur numinibus magis parent montes, quam totum hoc universum? Inspice quaeso, locum, et absurditatem statim deprehendes. Extat autem lib. III De laudibus


page 118, image: s118

Stilichonis vers. 294. Omnem difficultatem tollit liber Oxoniensis, in quo divine legitur, Pacet muneribus montes, qui leribus urbes. Pacare montes eleganter dixit, quomodo Virgil. aut Erymanthi Pacarit nemora. et Statius lib. IV. Theh. saltus tum forte remotos Pacabat cornu: Munera autem vocatas feras illas, quae arenae destinabantur, quis nescit? sic Ovidius lib. I. Art. Amand. in spectaculorum descriptione. Saucius ingemuit telumque volatile sensit, Et pars spestati muneris ipse fuit. Sic locus ille legendus; vulgo perperam, spectati vulneris. Plura erant, de quibus volebam te consulere, sed modum epistolae execssi, et jamdudum graviter in publica commoda peccare me scio, qui a rebus seriis te avocem. Cl. Boxhornio, quae volebas, indicavi. Theses suas misisset tibi, sed negat sibi exemplaria ad manum esse. Mea quoque, quae habui, amici abstulere. De Uxore tua jam ex Cl. Christenio intellexeram; qui libros Observationum tuarum novos tres Amstelrodami ab Elzevirio excudi mihi indicavit. Quod quidem opus devorare unice gestio. Quare an brevi ejus editio speranda sit, fac sciam. Prodiit nuper Octavius Minutii a Rigaltio editus, et Antoninus de vita sua Graeco Latinus Emer. Casauboni. Fabricium nostrum dignam se stationem nactum esse ex animo certe laetor. Et jam pridem de meliori aliquid fortuna augurabar, postquam postremas meas responsione dignatus non est. Quanquam eam in mores ejus arrogantiam cadere, vix est ut mihi persuadeam. Jacobi illius Lannii ne nomen quidem audieram ante lectum Salvagnii librum. Quare, quis sit, docendus sum. Laudat idem amici cujusdam sui Commentarium in Epistolas Ovidii, quem ego librum hactenus videre non potui. Gutherius de Jure Pontificio nee in nostra, nec Boxhorniana Bibliotheca extat. Si apud alium amicum invenero, locum describam. Vale, meum decus. A. d. XV. Octobr. Anno, CICICCXLIII. Lugd. Bat.

EPISTOLA XCVIII. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

Livium Mediolanensem, quem Elzeviriis ad te curandum non ita nuper dedi, quin una cum adjunctis literis acceperis, vix est quod dubitem, Vir Clarissime. Ad eas quidem responsum tuum impatienter hactenus expecto. Nunc cur ad te scribam, in causa senior est Elzevarius, qui id beneficii a me flagitavit serio. Expostularam cum illo, idque tuo nomine, de dilata Notarum tuarum ad primum Livii tomum editione. Affirmavit ille id ea de causa a se factum, quod notas arbitraretur nondum paratas esse. Hoc videlicet se metuisse, ne operis cessandum esset, dum illae a te conficiuntur. Nunc, cum


page 119, image: s119

absolutas esse sciat, nihil causae esse cur praelo non committantur. Immo se id unice velle, ut quam primum eas habeat, ita enim ad umbilicum perduci posse Tomum primum. Quare et, ut praefationem ad Lectorem adjiceres, obnixe petiit, in qua breviter, quid in hoc auctore praestitisses, expedires. Nam ipsam dedicationem sibi videntur servare homines avari. Haec te ignorare nolui, Vir Clarissime, ut, quod e re tua arbitraberis esse, tute nunc decernas; Valetudo mea in melius, sed tarde admodum procedit. Interim cum Musis meis in gratiam redeo. Quarum nunquam meminisse possum, quin et tui vicissim meminerim. Ejus rei qualecunque documentum [Note: Haec legitur inter Juvenilia Heinsii lib. I. p. 228.] Elegiam dudum promissam nunc tibi sisto. Cum recens essem a lectione scriptorum tuorum, et eorum veneratione plenus, hortatus te sum, ut Observationum tuarum quod reliquum haberes, publico committeres. Argumentum, fateor, quod operosius a me tractari debuerit. Sed cum omnium optime novissem ipse ego, quam nihil a me dici posset, quod te dignum esset; uno impetu hunc campum decurrere malui, quam longa meditatione fatigari in palaestra, quam meorum virium non esse conscientia mihi ultro suggerebat. Hoc nunc eo dico, ne mireris tibi non satisfactum, cum nec mihi satisfecerim. Affectum tamen si respexeris, nihil ultra desideres. Quo proniorem in tesi ab ullo mortalium expectes, frustra omnino sis. Sed nec tu hoc ignoras. Atque ideo despectui tibi sumus. Hagae nuper denuo te fuisse, narrant mihi, qui te allocuti sunt. At quantillum erat, amicum invalidum obiter et in via salutasse. Video haec talia mihi posthac ferenda esse. Vale. Lugd. Batav. Anno CICICCXLIII. XIII. Novembr.

EPISTOLA XCIX. J. FR. GRONOVIUS. Nic. Heinsio. Leidam.

NObilissime et Praestantissime juvenum, recte accepi utramque tuam, thesaurum quendam doctrinae et elegantiae: caeterum in tanta copia argumenti ad scribendum, conclusus et obstupefactus, nec unde incipiam, nec quid ordiar, nec ubi finiam, ullo modo rationem inire possum. Sive enim illa cogito, quaepriore me docuisti, [Gap desc: Greek words] , et quamvis omnia summa abs te exspectaveram, ipso tamen exemplo spem meam agnosco superari: sive multiplicem illam et cumulatam humanitatem respicio, qua per utramque non me oneras, sed plane pessumdas, lacrimae profecto erumpunt mihi, ex laetitia, quippe tantis honoribus adfecto, et (verum fatebor) invidia quadam ac dedignatiorte meae conditionis, quod tot beneficiis nunquam respondere potero. Accedit negotiorum et studiorum diversitas, quae me cum maxime


page 120, image: s120

vexant, trahunt, rapiunt in tot partes, vix ut mei ipsius meminerim. Pauca tamen de singulis, ut praesens fert occasio, ne tam indulgere tempori meo, quam detrahere tuis meritis, a quo absum longissime, videar. Ad illa igitur, quae ad Ovidium Claudianumque notas, omnia alba sum linea: nihil est, ex animi sententia dico, quod non profundam eruditionem, igneum ingenium, subtilissimum judicium sapiat. Papae! hoc est mascule tractare literas, et penetrare intimos sensus veterum. Placet: centaurifero Eveno: ut quod maxime: placet, Sed merita et famam: in illis ex Diatribe diu cogitavi, an contradicere tibi possem: (neque enim noluissem, si possem:) sed per fidem, non possum, et victus manum do verissimis tuis animadversionibus. Certus sum plura ejusmodi occurrisse tibi, quae justissimis obelis configeres (nam et mihi plurima displicent:) de quibus et abs quovis rectiora doceri opto, et a nemine, quam a te malo. Crede enim mihi, literarum studium mei ipsius studio semper fuisse mihi et fore antiquius, et magis laetari me errata mea corrigendo, sive id per me ipsum contingat mihi, five amicorum admonitionibus, quam aliorum naevos annotando. Deum optimum maximum precor, ut et valetudinem tuam finniorem reddat, et vitam plurimos in annos producat: nam neutri sine gravissima literarum jactura vel momentum potest deripi. Illud miror, quomodo, postquam acrioribus oculis nugas nostias inspexisti, nec de me aliorum praejudieiis, sed. tibi ipsi credis, divina illa Elegia excidere tibi potuerit: quae me poene ad desperationem adigit: adeo cupio sic posse laudari, et adeo nihil istarum laudum me video mereri. Plane enim contrarium mihi aecidit ejus, quod opinere: inflares alium et superbum faceres, me vero nunc magis poenitet mei, quam unquam: ita enim sentio, unicum illud poemation praestantius esse, quam quicquid ego aut cornicatus adhuc sum, aut in posterum cornicabor. Quare non meae, sed tuae gloriae interest illam edi, id quod curo cum maxime, quamvis alieniore loco. Nondum enim id agitur, ut observationes (heu quam indignae Palatino Apolline, nedum ut illum restituant) publicentur. Sub praelo est commentarius de Sestertiis, in quo nonnulla rei nummariae veterum, aliter atque factum est a summis viris, explicare tentavimus. Id unum erat caput illarum: sed cum per ferias proximas nescio quo genio impulsus aliquamdiu totus ei materiae vacarem, ita succrevit, ut libellus inde octo philyrarum (jam enim poene absolutus est) exierit. Spero me aliquid lucis difficillimis et inter summos viros jactatis controversiis attulisse: sed metuo admodum, ne illi, qui toties ea de re promisit, falcem in messem non meam, idque imperite, immisisse videar: itaque dedi operam, ut placatum haberem: utcumque tamen cedat, vel pereant nostra, modo ad meliora promenda, ut potest, ille incitetur. Impetravi a Curatoribus nostris ut quoniam thesibus edendis nullum iis sumtum facio, quemadmodum Collegae, haec impensa illarum rationibus adscriberetur. Erunt igitur pauciora exemplaria, nec vendentur: nisi forte typographus aliqua suffuretur sibi, quod tamen vetui. Tua elegia in fronte posita et pretium libro faciet et minuet. De notis ad Livium recte factum, quod momuisti Elzevirios:


page 121, image: s121

nondum sunt pertextae: intermisi enim, quia jubebant ad secundum tomum pergi: absolvam, simul ab hac cum ero liber. Ferrarium vidisse nollem: sed nondum satis potui: certe parem ei inter Italos hodie novi neminem. Iter meum, quia incidebat sub exordium lectionum, et operae hinc atque illinc instabant, adhaec uxor ita se habebat habetque, ut toto illo feriato tempore urbe me exire prohibuerit, valde istempestivum fuit: tamen quia sic jubebat, imperabar res familiaris, non potui me ipsum deserere: caeterum cum nemine (nisi forte in quos propter viam incidi) collocutus sum, praeterquam quibus negotium meum commendavi: ne Vossium quidem Amsterodarai adii, nec nisi unam noctem Hagae quievi: caeteros et dies et noctes aut in negotio, aut in itu et reditu egi. Florentiae in bibl. Dominicanorum servantur Amores, Fasti, de Ponto collati ab Angelo Politiano, unde excerpta penes me sunt. Quamquam puto omnia eadem jam ex aliis te habere, tamen dabo Studioso cuidam, cujus opera in describeridis, quae volo, utor, et polliceor, cis paucos habebis dies. Mittam etiam, si vis, Ovidium, quo in Gallia usus tum, in quo sunt Fasti cum quatuor Codd. et alia diversa opuscula cum singulis collata: sed ea conditione, ut si quid indoctum per festinationem margini adlevi, id quasi non visum praetereas, nec secretas ineptias nostras (satis earum ultro publicavimus, in quam censuram stringere licet tibi) publices. In Observationibus pauca delibavi, ne tibi quid praeripere viderer: sed et illa describi curabo, si ut jubeas tanti est. Vide quam velim aliquid gratum facere tibi, quo agnoscas ultimum tuum beneficium mihi gratum esse: sed cum nihil par aut acquale habeam, rogo, ut illo, quod possum, et longe majore, quam possum, animo contentus sis. Cum sumebam calamum; ut ad te scriberem, paucas lineas exarare constitueram, sed ecce inopinante me huc usque epistola crevit, reclamantibus jamdudum et avocantibus me invitum aliis, quae cupiunt praeverti: et tempus est, ut me iis exorarum sistam. Vale igitur, decus et deliciae nostrae, et vestros omnes officiosissime salvere jube, tum etiam Cl. Boxhornium, cui propediem respondebo. Daventriae a. d. IX. Kal. Decemb. vestrate stylo CICICCXLIII.

Si libet aliquas bonas horas perdere in nostro, postquam misero, de Sestertiis, jam nunc incipe legere Scaligeri a pag. 66. ad 84. ea enim praecipue excussimus: et ineredibile est, quantum illae paginae paucae et veri et falsi contineant. De Vincentio nostro noli quaeso suspicari. Tuas ad ipsum post reditum ex patria hîc inveni, misi inclusas illis, quas de matrimonii tum consilio primas ad illum scripsi: eae vero perierant tabellariorum culpa: certe se non accepisse postea conquestus est, atque haec causa, cur epithalamium mihi non cecinerit. Et sane credo ipsius candori. Ride autem avaritiam istorum hominum, qui de fasciculo tibi receperant: quasi non satis sit tantum operae me illis praestare gratis, etiam quantulocunque sumtu me mactant. sed Aethiops non mutat colorem. Iterum vale, mi Heinsi.


page 122, image: s122

EPISTOLA C. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

En tandem tibi, Charissimum pectus, de Sestertiis undecim. exemplaria, quae, quod commodo fiat tuo, ita distribues. Duo in charta majuscula domi vestrae manebunt, ut alterum Patri des cum literis, quas adjunxi, alterum tibi serves. Caetera singula singulis aut trades aut mittes meo nomine hisce: Ampliss. Adfini tuo, Scriverio, Boxhornio, Spanhemio, Golio, Vorstio, Latio, Empereurio, Revio Regenti. De ipso opusculo, quid tu censeas, simpliciter et sincere, ut mos tuus est, et inter nos decet, exspectabo. In fronte non dubito, quin offensurus te sit hiatus, post maximos viros, cujus me quoque piget poenitetque. Sed hoc illico fuerunt sollicitandi, qui sumtum editioni praebuerunt. Quos tamen vix habebo placatos, quod non adjeci I. V. D. et Hist. atque Eloq. in Schola Daventr. Professoris. Sed hoc a me impetrare non potui, ut paterer. Quid cogitabis, ubi legeris epigramma illud, ut Philoxenus de Dionysii Siculi versibus dicebat, [Gap desc: Greek words] . Hanc poenam patimur verceundae frontis homines, ut parum liberi simus, et nos pariter amicosque risui exponamus, dum iratos esse illos nolumus. Tolerabilius esset, si primum distichon esset paullo Latinius. Satis aequus sum versificatorum censor: neque enim aut frigida et inepta prorsus probo, aut tantum exactissimis delector, quod fere vitium est vobis perfectis Poetis. Amicus interim noster, quamquam neminem aestimet praeter Bellerophontem nostrum, qui tam feliciter Simonidis quaestuariam excercet, tuam tamen. [Note: Haec omissa est in altera editione, eo majore cum dispendio, quod nec inter Poemata Heinfii reperiam: prima vero editio de Sestertiis non est ad manum.] Elegiam, quoque non displicere sibi ostendit, quani ego praecipuam partem operis puto: adeo differimus judiciis. Te vero parerga illa amittere volo, et ad id, in quo opus habeo cura et eruditione tua, accingi. Res per se tantae molis forte non est, eo tamen conspecta et insignis, quod tantos viros frustra, ut arbitror, exercuit. Quibus si tu me quoque dignum, ut adjungar, facies, tuis oculis fueris usus, et eris, quod fuisti saepe summa cum voluptate mea, magistermihi. Pascasius Grosippus vel Gaspar Scioppius meminit Andr. Schotti tabularum de re nummaria Antwerpiae excusarum, et alius operis, nescio quo titulo, a. Fulvio Ursino confecti et editi. Matthaeus Hostus in lib. de numeratione emendata, quem allegavi, citat libros suos quinque de re nummaria Francfordiae ad Oderam publicatos, laudatque eosdem alicubi Ritterhusius, velut doctissimi viri. Hos nunquam vidi, et scire cupio, an eorum quid penes vos. Quae promisi ad Ovidium, mittam cum haec perlegeris: quod volo minime distincto


page 123, image: s123

facias animo. Elzevirii proxima occasione novam recipient textus Liviani partem, quod illis in transitu, si vacabit, indicatum velim. Si a patre breve responsum impetrabis mihi, erit id admodum gratum, nec sine caussis certis id desidero. Vale, decus meum et me ama. Daventriae a. d. IV. Eid. Decemb. CICICCXLIII.

Cum has festinarem, nullas alias scribere mihi propositum erat: nunc paullulum otii nactus, quas vides ad Spanhemium et Boxhornium [Gap desc: Greek words] exaravi, quas una cum libello illis haud gravatim trades. Non puto me amicorum communium quemquam oblitum illic, si quis est tamen, mone. Majori chartae impressa misissem plura, nisi maxima pars hîc in urbe maneret, hinc perpauca ablegandi mihi sit facultas. Quare, qui apud te forte videbunt exemplar augustius, cura ne sinistre interpretentur, quod par non acceperint.

EPISTOLA. CI. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

QUae tempestates rem domesticam nobis exagitarint, ab eo tempore, quo postremas meas ad te dedi, Vir Clarissime, vix est ut tibi persuadeam. Nunc inter gaudia ac incredibiles dolores, nunc spes metusque versati, in tranquilliora ne nunc quidem evasimus. Animo tamen utcunque jam magis composito sumus. Sive quod spes rebus nostris melius affulget, sive quod ipse malorum usus confidentiores nos facit. A puerperio sororis auspicabor, quae cum et filiolum denuo peperisset, et Lucinam experta esset satis, ut tum videbatur, benignam, mirum, domus nostra quo in gaudio fuerit. Sic dies tres quatuorve abierunt. Interim puerperam febricula tentare coepit. Cujus cum primo nulla haberetur ratio, sic tamen cruduit paulatim, ut in febrim acutissimam crumperet: coque tandem desperationis Medicos adegit, ut vitae spem omnem projicerent. Accesserat et frequens [Gap desc: Greek words] . Unde rumor de morte ejus non per totam modo urbem sparsus fuit, sed et ad ipsos nos pervenit, tam funestum nuncium ipsa ejus famula nobis attulerat, ut jam dubitationi locus superesse nullus videretur. Accurrimus ergo propere. Invenimus, non quidem mortuam, morti tamen proximam: vicinos circumstantes, nihil spei reliquum. Praeter expectationem tamen omnium post horas aliquot quasi revixit. Sic et aliquoties postea, minus tamen vehementer, tentata est. Et jam desaeviisse videbatur morbus, spesque aliqua apparebat; cum ecce aphthae, praesentissimum puerperis malum, nec levior aphthis diarrhoea viribus defectam certatim invasere. Hîc rursus desperare Medici. Vicere tamen preces nostrae apud clementissimum Deum, ut utrumque cessaret malum, cum nihil minus expectaretur. Jam cum febre adhuc luctandum erat


page 124, image: s124

Medicis, quae manus quoque tandem dedit. Haec nondum ita erant, cum Dordraco adferuntur Literae, quibus nunciatur amitam nostram magnam Mariam Musiam ab Holy e vivis excessisse, matronam integerrimam. Hîc (quod omnium crudelissimum) a charissima sorore discedendum erat, dubia adhuc et infirmae valetudinis, ut exequiis interessem. Quam tamen reversus longe confirmatiorem offendi. Nunc e media quasi morte renata sensim convalescit. Aegrotat tamen infans, idque satis periculose, quem eo magis sospitem velim, quod aviti nominis haeredem agit. Uxori tuae, Vir Clarissime, puerperium felicius precor, nisi vota nostra jam praevenerit. Tale enim quid augurari videor, id quod proxime ex tuis intelligemus. Nunc ut ad te et lectissimum munus tuum veniamus, scias velim ac certo tibi persuadeas, nihil eo acceptius mitti mihi potuisse. Sive quod autor inter amicos meos primus est, sive quod libellum istum inter autoris scripta primum judicamus. Eum etsi avidissime animoque satis attento perlegerim, nondum tamen mihi satisfeci, quare iteranda erit lectio, cum turbae domesticae tranquilliorem mentem indulserint. Deus bone! qua dexteritate dispulisti fatales illas tenebras, quas longe intricatissimae in intricata re numaria quaestioni offuderant boni interpretes, dum facem ei se praeferre jactitant? Nunquam futurum credidissem, ut doctorum quisquam hac in re se mihi probaret. Tu vero plus praestitisti pagellis aliquot, quam vel ab ingenti volumine sperare potuissem. A Scaligero quoties dissentis, modestiam tuam exosculor. Etsi enim vix existimem, virum illum admirandum tantum unquam lucis huic quaestioni allaturum fuisse, quantum tu attulisti; dubium tamen mihi non est, quin, qua erat ingenii sagacitate, errores suos magna ex parte ipse correcturus fuerit, si ad limam opus suum revocasset, quod morte praeventus non potuit. Nunc scriptum imperfectum habemus, ut pleraque herois illius posthuma. Quo magis, Vir Clarissime, te adhortor, ut de Re Numaria bene mereri porro pergas. Nam [Note: Salmasium intelligit: nam inter libros ejus promifsos et post mortem edendos referuntur de Re nummaria in catalogo post ejus vitam edito.] [Gap desc: Greek words] quod metuis; scire mihi certo videor ab annis jam viginti, ne cogitasse quidem illum de hac materia. Polliceri autem montes aureos, neque novum ipsi est, et nos his artibus jam assuevimus. Finge voto majorem senectam illi contingere: non ignoras, quam ne sic quidem vel minimam praestare partem possit eorum, quae jam toties promisit. Sed haec tui arbitrii funto. Exemplaria, quae miseras, curavi omnia, VV. CLL. Spanhemius et Boxhornius responsum addixerunt. Scriverium aegrotum offendi, Revium in luctu domestico, ob amissas nuper uxorem et filiam. Reliqui ab urbe aberant, Golio excepto, qui, qua est humanitate, multum tibi pro elegantissimo munere se debere professus est. Quod porro quaeris de Andreae Schotti Tabulis Rei Numariae a Pascasio Grosippo citatis, extant eae in paterna bibliotheca, ut ex hoc Indice cognosces, quem nuper in tuaespem gratiae confeci. Fulvii Ursini scripta pleraque aut omnia penes nos sunt, nihil tamen illius vidisse me memini, quod rem pecuniariam spectaret, praeter Ciaconii libellum


page 125, image: s125

ab ipso, nisi fallor, publicatum. Matthaei Hosti librum Francofurti editum, nec vidi, nec prodiisse ullibi scirem, nisi tu id nunc monuisses, quare diligenter inquiram, si fortassis apud aliquem ex amicis offendero. Tua non minus esse, quae possideo, omnia, quam mea sunt, nescire te nolo, Vir Clarissime. Recte ergo, ac pro ea, quae jamdudum inter nos est, necessitudine feceris, si amici hujus tui opera, cum in hac, tum alia quacunque re audacter usus fueris, quo quidem nomine vehementer mihi gratulabor. Gestio enim unice affectum hunc meum tibi probare. Id quod hactenus non licuit. Nam quod Elegia ista nupera satisfecisse tibi visa est, metuo ne plus amori in me tuo, quam politissimo judicio dederis. Cujus si rationem habuisses, nihil profecto causae erat, cur hunc tam inficetum centonem purpurae tuae intexuisses. Rectius sane judicabat amicus ille noster, Aristarchus optimus, quem postremis tuis innuebas. Interim plurimum tibi debeo, qui existimationem jam in tuto collocatam doctorum denuo censurae exponere maluisti, quam jeiunos aliquot versus amici capitis supprimere. Quod felicius tamen tibi successit, quam successurum arbitrabar. Inveni enim, qui laudarent Elegiam, nonnullos viros satis eruditos; non quod revera laudem mereretur illa, sed quia dissentire a te nollent. Nihil enim facilius, quam versus illepidos pro bonis nunc orbi obtrudere. Tam pauci sunt, qui aliquem verae poesios gustum vel ostentare possint, etiam inter illos, quos poetas esse, de se jam creditur ipsis. Ego horas illas, quas lectioni poetarum veterum impendi sane plurimas, vel hoc nomine non male collocatas censeo, quod versificatorum nostrorum ineptias ridere jam possum et contemnere. Ovidium in manus sumere, dequo nuper scripseram, propter turbas domesticas hactenus vix licuit. Inceperam tamen observata et collationes meas colligere, ut sub uno quasi aspectu haberem omnia, quo labore defunctus, notas ipsas facile describere potuissem, dum in textu excudendo occuparentur operae. Et jam ad Artem Amatoriam perveneram, cujus liber primus Oxoniae olim a me cum longe optimo ac veterrimo codice collatus. Quae excerpta dum inter schedas meas quaero; sive negligentia mea alicubi seposita, sive, quod potius existimem, ab amicorum aliquo mihi sublecta, certe hactenus non inventa, ecce sororis supervernit morbus, qui omnem mihi de Ovidio meo cogitationem prorsus excussit. Idque eo magis, quod aegerrime jacturam excerptorum istorum ferrem, quae reliquorum omnium manuscriptorum, quibus usus sum, instar mihi erat. Collationes tamen tuas, promissas mihi nuper, ubi miseris, ad pensum meum denuo revertar. Utar autem iis ea fide, qua amicissimum tibi hominem par est. Nam quod exemplum [Note: Vid. ad Epist. LXXXVII.] Curtiani Editoris te terret, qui pro beneficio, quod a te acceperat sane luculentum, injuriam non minorem reddidit, vide, ne non similis illi sim. Si is essem ego, qui famam ex aliorum contemptu aut ignominia aucuparer, ejus auspicium ab amicis capere nihil necesse erat. Habeo excerpta quaedam penes me, [Note: Selmasii.] illius viri, qui se capitalem hostem nostrum profitetur, mirum, quam larga ibi materies illi insultandi,


page 126, image: s126

quod nemo negaverit, jure a me fieri posse, cum idem ille jam egerit in Simplicio parentis mei. Non sum tamen adeo vindictae cupidus, ut beneficio, quamvis, et parvo, et quod ipso ignorante mihi obtigit, abusus fuisse apud quenquam dici velim. Videbis ergo saepius eum laudatum, reprehensum nunquam: nisi fortassis, ubi conjecturas suas publice proposuit. Idque tam modeste, ut ne erga amicum quidem clementior esse possim. Meditabar conjecturas in Ovidio aliquot meas hîc subjicere, sed video jamdudum Epistolae me modum excessisse, quare in publica commoda non diutius peccabo. Vale, Vir Celeberrime, et amore solito me complecti porro dignare. Lugd. Batavorum Anno CICICCXLIV. XV. Januarii.

Ovidium a Politiano collatum Florentiae extare jam me monuerat Isaacus noster. Habeo penes me Caroli Viviani in Metamorphosin emendationes Venetiis Anno MCCCCCXXXI. editas, quas eo pluris facio, quod nemini interpretum visae sint, nec sane quisquam melius illo de hac Operum Ovidianorum parte meritus est, si unum Naugerium excipias. Facit is frequentissimam Codicis istius Politianaei mentionem, multasque viri summi emendationes in Metamorphosin profert, quo facilior jactura illius tomi, qui quantum ex tuis colligo, nunc in Bibliotheca Dominicanorum Florentiae non extat, quia abunde eo usus videtur Vivianus. Literas Spanhemii et Boxhornii promissas mittam proxime. Illum, frustra aliquoties quaesitum, domi non offendi, nec audebam diutius responsum ad te meum differre. Boxhornium nostrum, ut procrastinator est insignis, toties de eadem re monere jam taedebat. Iterum Vale.

EPISTOLA CII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

NObilissime et Ornatissime juvenum. Ne vivam, nisi gratissimae fuerunt mihi postremae tuae, sed in exordio earum poene sum exanimatus, dum diu, quod abominor, exspecto, an potius vereor. Gratias Deo immortali, qui tam acerbo luctu tot praestantes, et ut defaecatae semper ac serenae sint dignissimas animas, ferire noluit. Eundem precor, ut hoc metu omnibus in multos dies adversis defuncti sitis. Mihi ex a. d. VII. Id. Decembr. quod augurabaris, aucta domus est: velit Deus vitale esse, quod natum est, sexu matri, vultu patri, [Gap desc: Greek words] , ut ajunt, [Gap desc: Greek words] . Etiam quod non mediocri gaudio fuit, quantum permiserunt labores, sana usque et firma fuit puerpera, ac nunc alendi educandique operam fortiter sustinet. Non poenituisse te praefigi commentario de Sestertiis magnopere laetor, ut qui judicium tuum, quamvis


page 127, image: s127

de nostris id plerumque justo benignius cadat, faciam maximi. Scio enim paucos esse, qui illis oculis, tam instructa mente, quam tibi datum est, et legant et cognoscant. Mihi quidem scribenti, quod forsan edatur quandoque, semper obversantur quidam secreto modestiam dictitantes, etiam ubi fiducia sum maxima: de quibus identidem cogito: Quid autem de his videbitur illi et illi? Me decipiam licet: talibus fucum facere non potero. Adfirmo sancte, te inter hos satis honestum tueri locum. Placet etiam, quod in disputando contra magnos viros, et illum praecipue, quem designas, non excidisse me censes destinatione mea: quae profecto non est, non dico, heroibus, sed vel mediocriter meritis detrahere. Ideo libenter bona eoram, quae ad institutum pertinerent, commemoravi: quod contra vulgo etiam magni homines bonis utuntur, sed in malis reprehendendis auctores nominant. Nisi feriae me defecissent, paululum etiam produxissem opusculum: restant enim quaedam non omnino inepta: sed quia morosissimus sum in iis, quae exponi patior, de illis satis otiose inter diversas curas expendendis desperabam: itaque prodicere iis diem satius duxi. Ob indicem auctorum de re nummaria valde amo te: Scotto ex illis et Hotomanno aliquantulum uti velim: nam posteriorem nuper, haud commode sane, in promptu non habui, et excerptis, quae Cadomi (quo, dum in portu Gratiae sive Franciscopoli, ut Thuanus appellat, ventis impediti moramur, excurreram) subitaria opera feceram, contentum esse oportuit. Quid vis autem narrem tibi de Octavio tuo, cui interea familiaris factus sum nimis? Equidem hos plusculos dies ita inplicitus togae fui, ut exitum diu reperirem nullum, et Agamemnonis fatum timerem; quamvis Clytaemnestram domi non habeam. Nunc tamen videor poene vestire eam posse, et quidem convenientius, atque adhuc ab doctoribus nostris est factum. De sinu aut sinubus, ut illi volunt, apud Fabium, de umbone apud Tertullianum, de Gabino cinctu aliisque longe aliter statuo: pauca denique totius libri primi sunt capita, in quibus non aliquod desiderem, multa, quae manifestorum errorum convincimus. Exspectasne? Sed non audeo promittere, tum conscius tenuitatis meae, tum quod [Gap desc: Greek words] , atque ipsum in primis Polydamantem. Interim juva me in Plinii loco lib. VIII. cap. XLVIII. Lanae et per se coactae vestem faciunt, et si addatur acetum, etiam ferro resistunt: imo vero etiam ignibus, novissimo sui purgamento: quippe AHENIS POLIENTIUM extracta IN TOMENTI USUM veniunt, Galliarum, ut arbitror, invento. De hoc doctus noster Ferrarius plenum ineptiis caput exstruxit. Ait autem [Gap desc: Greek words] polientium in MSS. esse coquentium. De quo silet, post quem ille certe hic silere potuisset ad Solinum. Nos scribimus: Novissimo sui purgamento quoque hamis polientium extracta. Aut certe: e lanis polientium extracta. Nam pro ahenis olim legebatur alienis. Sed si coquentium est in MSS. ut ait Ferrarius, non explicandum est, sed amplius corrigendum, in cogentium. De illis igitur verbis velim consulas MSS. Codd. bibliothecae vestratis. Accusat Ferrarius Bayfium, quod [Gap desc: Greek words] vel [Gap desc: Greek words] scripserit esse vestem, qua milites utebantur per aestatem. Ego in meo plane contrarium invenio fine cap. XV. est autem ille Basileae editus CICICXLI. si aliam edit. habetis,


page 128, image: s128

inspice quaeso. Ne gratuito feceris, en tibi nonnullas ad Ovidium tuum variantes. De arte amandi:

Tu licet et Thamyran superes atque Orphea cantu.

In diversis Codd. partim repperi ipse, partim repertum aliis scio, superes et amebea. Scribendum est, Amoebea. Plutarchus [Gap desc: Greek words] , et meminit etiam Athenaeus. At AElianus vocat [Gap desc: Greek words] lib. III. variae. [Gap desc: Greek words] . Facile posset corrigi, sed opus non est. Sic enim et [Gap desc: Greek words] dicunt et [Gap desc: Greek words] . Stheneleus, Sthenelas, Sthenelus, [Gap desc: Greek words] AEoles, Achillas et talia. In VI. Fastorum: Tempus idem Statoris erit, quod Romulus olim Ante Palatini condidit ora jugi. Fefellit hoc omnes, quasi primam contra rationem (descendit enim a Stiti, quicquid contra nugentur) et morem suum in Stator Poeta produxerit. Nam et corripuit lib. III. Trist. Eleg. I. Inde petens dextram, porta est, ait, ista Palati: Hîc Stator: hoc primum condita Roma loco est. Erat enim illic templum Jovis Statoris. Vide Livium. Ineptissime vulgo: Sator: quod tamen interpretatus Bersmannus: hîc Romulus habitavit. Sed et in priore loco vide, quam coacte ad [Gap desc: Greek words] quod intelligatur ex praecedenti disticho [Gap desc: Greek words] delubrum. Membranae Sarravii in margine, ubi pleraeque meliores lectiones: Tempus idem sator aedis habet, quam. Quid certius hac lectione, modo rescribas, Stator? Mihi quidem nihil. Et habes eandem phrasin, quam in illo: Tempus habent mystae sidera visa cibi. In primo Fastorum: Ipse Deus velox discurrere gaudet in altis Montibus, et subitas concipit ipse fugas. Ita MSS. et verum est. Concipit ipse, nempe mente, [Gap desc: Greek words] , imaginatur, et subito, nec quid nec quare, exsilit discursatque. Ipse ludit [Gap desc: Greek words] , quarum auctor est. Unde in hymno, qui Orpheo adscribitur: [Gap desc: Greek words] , Lib. IV. Metamorp. non longe a fine: largis satiantur odoribus ignes Sertaque dependent tectis: et ubique lyraeque, Tibiaque et cantus animi felicia laeti Argumenta sonant. Quis dubitet [Gap desc: Greek words] et ubique non esse Ovidii? Scribo: tectis: lotique lyraeque, Tibiaque et cantus. Scriptura semiprisca lutique facile genuit et ubique, item, tubeque, ut scis in nostris memb. legi. Par corruptio in II. de Remedio amoris: ubi restituit ille, quem nosti. Scribit ad me Philippus Pareus, Thomam Reinesium Poliatrum Altenburgensem in Saxonia dedisse tres libros Variarum lectionum, et doctrinam tum viri, tum operis hujus mirifice praedicat. Vidistine? Vale anime mi, valetudinem cura, et Nasonem tuum, quod te nemo melius potest, urge. Communes amicos saluto officiosissime, in primis divinum Parentem, cujus humanissimae literae magno honori mihi fuerunt. Daventriae III. Non. Febr. Julian. CICICCXLIV.

Putabam, me, cum has mitterem, adjuncturum excerpta Politiana: sed describere nondum omnia potui. Partem habe, quam ter quater seponere coactus sum intervenientibus negotiis: et aliquando ad manum habui textum, aliquando non. Itaque invenies plura forsan, quae monuisse non erat opus. Caetera proxime: nec de Gallicis excerptis promissum revoco. Tantum ne pigeat morae parvulae. Iterum vale, carissimum pectus.


page 129, image: s129

EPISTOLA CIII. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

DIssertationem tuam de Sestertiis denuo relegi, Vir Clarissime. Affirmare autem sancte possum, iterata hac lectione non parum accessisse venerationi, qua jam ante scriptum illud prosequebar. Spatiosa, mehercules, hîc in laudes tuas area patebat, quam tamen praeclusisse mihi videris nimia comitate. Ita enim praeclaro operi tuo me intexuisti, tum publicatâ Elegiâ, tum honorificentissima mei mentione facta, ut me partem ejus non immerito censere debeam, nec laudare jam te possim, nisi me ipsum quoque videar laudare. Utinam rem numariam pergas illustrare! utinam et vestiariam! cujus spem videris in postremis tuis facere. Et quid tandem arduum tibi sit, qui obscurissimam de Sestertiis controversiam tam perspicuam nobis reddidisti? Ferrarii scriptum etsi non displicuit mihi, ita tamen nunquam placuit, ut te tuique similes ab eadem materia retractanda deterrere posse videretur. Quare si preces, si obtestationes hominis amici quicquam apud te possunt, suadeo ac hortor, nec hortari quoad vivam desinam, ut in hoc penso detexendo pergas. Quin, quod unum possum, operam in suppeditandis aliorum scriptis meam tibi polliceor ac addico. Schottum ac Hotomannum commoda occasione mittam, sumptu enim te onerare nolo. Hotomanni exemplar ex bibliotheca prompsi publica, manu Scaligeri passim notatum, quod acceptius tibi fore non dubito, quam si nostrum Codicem mitterem. Tu modo vide, ne diutius Ovidii expectatione me maceres. Animus enim jampridem est, autorem totum percurrere; quod facturus tamen non sum, nisi promissia tua compareant. Pro excerptis interim Politianaeis multum tibi debeo, quae in plurimis cum schedis nostris Gallicanis consentire video, sed de his alias. Quod autem emendationum aliquot in autorem nostrum tuarum munere beare me dignatus es, coelum tetigisse visus sum. Idque potissimum cum concurrisse nos viderem in restitutione loci ex lib. IV. Metam. lotique lyraeque. Deum enim iratum habeam, nisi jam ante annum, credo, cum penultima vice Metamorphosin percurrerem, ita legendum esse in exemplari meo notarim: et ubique lyraeque MS. Ciofani, cytharaeque lyraeque. forte, lutique lyraeque pro lotique, quibus Silii et Martialis loca aliquot addideram. Sed hujus emendationis solida laus penes te est, quia monendo me praevenisti. Locus ille lib. III. de Arte Amandi: Superes et Amoebea cantu mire me exercuit. Ita enim in libris, quos inspexi, omnibus scribitur: unde facile divinabam vulgatam lectionem commentum esse hominis imperiti. Amoebeas tamen notus mihi erat, non Amoebeus, nunc locus Plutarchi a te adductus omnem difficultatem sustulit. Mirum quam saepe autor


page 130, image: s130

noster in nominibus propriis corruptus sit, quae tamen loca ut plurimum boni interpretes silendo praeterierunt, sic lib. VIII. Met. vers. 252.

Vota Jovi Minos taurorum sanguine centum
Solvit, et egressus ratibus Creteida terram
Contigit.

Vulgo legitur, cum ex melioribus libris totus locus ita constituendus sit:

Vota Jovi Minos taurorum corpora centum
Solvit, ut egressus ratibus Curetida terram
Contigit.

Cretam Curetin antiquis dictam, testes Plinius lib. IV. cap. XII. Apollodorus libro I. Bibliothecae, [Gap desc: Greek words] . Hinc et Curetea flumina in Ciri Virgiliana, et Curetica tecta apud Silium lib. XV. qui tamen Acarnaniam intelligit, ubi et Curetes habitabant, teste Strabone. Unde et Homerus Curetas pro Acarnanibus posuit. Eodem libro VIII. vres. 528. Locus est corruptissimus,

Vulgusque proceresque gemunt, scissaeque capillos
Plangunt ora simul matres Calydonides, Oeneus
Pulvere canitiem genitor etc.

[Gap desc: Greek words] Oeneus, in fine versus valde coactum est, quod quis non videt? Alio insuper libri scripti tendunt, in quorum plerisque, matres Calydonides, heu heu, vel, eheu. In Codice uno alioquin emendatissimo mutilus versus legebatur hoc pacto:

Plangunt se matres Calydonides heu heu.

Carolus Vivianus monet in quibusdam legi,

Plangunt hunc matres Calydionides Eveniaeque.

Contra versum. In tuo Codice pro diversa lectione annotatum erat, Plangebant matres Calydonides Euueive, si modo recte descripsi, de quo monendus sum. Scribo, Plangebant (vel, quod malo cum aliis, Plangunt se) matres Calydonides Eveninae. Evenine, ut Neptunine; nec vitiosus habendus duorum patronymicorum concursus, sic alibi Phasias Aeetine, quales loquendi modos poetis in deliciis esse constat. Eodem libro paulo post. V. 542.

Quas post Oeneae tandem Latonia clade
Exsatiata domus natis in corpore pennis
Allevat.

Cum viderem olim in plurimis MSS. legi, Quas post Aoniae, suboluit emendandum esse, Quas Parthaoniae. Parthaon enim pater Oenei, quam conjecturam postea a tribus MSS. confirmatam vidi. Parthaoniae quoque domus meminit Statius tuus Thebaid. libro primo. Quamquam Calydonius Oeneus, Et Parthaoniae (si dudum certus ad aures Clamor iit) tibi jura domus. Transeo ad librum X. vers. 425. Fabula Myrrhae,

Turba Cinyreis in illa Regis adest coniux.

Miratus subinde sum, cur a marito Cinyra, Cinyreis illa diceretur, cum a patre, non viro nominanda fuerit. Hanc quoque difficultatem enodarunt libri seripti, in quorum nonnullis turta Cenchreis in illa, optime. Audi Hyginum


page 131, image: s131

Fab. LVIII. Smyrna, Cinyrae Assyriorum regis et Cenchreidis filia, cujus mater Cenchreis superbius locuta, quod filiae suae formam Veneri anteposuerat etc. Unico tibi molestus ero, quem sane mendi nunquam suspectum habuissem, absque libris antiquis fuisset. Extat is libro Artis Amatoriae secundo. vers. 115.

Nec semper violae, nec semper lilia florent:
Et riget amissa spina relicta rosa.

Priore versu codices plerique, nec candida lilia florent, vel mollia lilia. In uno Palatino, nec hiantia lilia, quod ad veram lectionem indagandam utcunque nos juvit. Codex VC. Patricii Junii non quidem vetustus, emendate tamen ac fideliter descriptus, ita totum versum constituebat,

Nec violae semper ne cinthia lilia florent

Nimirum ante [Gap desc: Greek words] Cinthia exciderunt duae literae ja, quarum vestigia in Palatino Codice vox hiantia servabat. Quare minima mutatione lego,

Nec violae semperve Hyacinthia lilia florent.

vel potius Hyacinthina. Hyacinthina autem lilia ipsi hyacinthi, qui colore tantum a liliis differunt, unde et quasi lilia a Servio dicuntur Ecloga III. V. 107. Noster lib. X. Met. V. 212. In hac Fabula

Flos oritur, formamque capit, quam lilia, si non
Purpureus color his, argenteus esset in illis.

Noster autem hyacinthus mirum quam differat ab illo veterum: quod cum viderent Botanici, incredibili audicia hyacinthum illum verum ac genuinum hyacinthum poeticum vocarunt, ne mireris jam sestertia poetica a Criticis efficta. Hyacinthina autem quam hyacinthia malo, quod et Theocritus hyacinthi folia, [Gap desc: Greek words] , vocet Idyll. XI. Catullus Nuptiis Mallii, Talis in vario solet Divitis domini hortulo Stare flos Hyacinthinis. et Sidonius Apollinaris Propemptico ad Libellum. V. 62. Sive inter violas, thymum, ligustrum, Serpyllum, casiam, crocum atque caltham, Narcissos, Hyacinthinosque flores. etc. Hoc est, ipsos hyacinthos. Habes hîc, vir Clarissime, observationes aliquot incomptas ac inurbanas, planeque tuis dissimiles; quas tamen eo audacius proposui, ut tute videres ac agnosceres, quid distent aera lupinis. Thomae istius Reinesii nomen nec antehae audivi, nec librum vidi, fortassis ejus exemplar a Paraeo non difficulter impetrabis: est enim vir, quantum audio, satis humanus. Bayfium Editionis Stephanicae consului Anno MDXLIX. editum (vidi enim et aliam Stephani editionem, quae aliquot annis praecessit) in uno haec invenio, Ferrario forsan notata. Jam vero laenam militarem fuisse Nonio placet, quam Graeci [Gap desc: Greek words] vocitant. Plutarchus in Numa; [Gap desc: Greek words] . Hoc est, Etenim quas gestabant reges laenas, Juba Chlaenas ait esse. Pallis superinduebantur hyberno tempore, si Martiali credimus, Tempore brumali non multum, laevia prosunt: Calfaciunt villi pallia vestra mei. Quod et proverbio fit manifestum: [Gap desc: Greek words] . etc. Venio nunc ad Plinii locum, non quod sperem me facem ei adferre posse, conclamato prorsus ac deposito, sed ne tibi quicquam videar negare. Primo hoc dictum velim nugas maximas esse vocem ahenis. Nihil enim tomentis cum aheno, quae


page 132, image: s132

constabant ex lana non fucata. Coquentium agnoscit Gelenius, sed monet Polientium ex libris scriptis legendum. Cum Ferrarium legerem, vestigia priscae lectionis ahenis, vel alienis secutus conjiciebam legendum, qua limis. Duabus prioribus literis in [Gap desc: Greek words] qua repetitis ex voce quippe. Novissimo sui purgagamento, quippe qua limis polientium extractae, in tomenti usum veniunt. Limam autem verisimile est instrumentum quoque lanificum fuisse, non absimile ab eo, quod rasorium aut pectinem vocant alii. Nec abludit illud Ovidii lib. II. de Ponto Eleg. IV. Utque meus lima rasus liber esset amica. Quamquam et limam fabrilem respexisse potuit. Claudianus in Eutropium lib. II. vers. 378. doctissimus artis Quondam lanificae, moderator pectinis unci. Non alius lanam purgatis sordibus aeque Praebuerit calathis, similis nec pinguia quisquam Vellera per tenues ferri producere limas. Ita diserte codex Bodleianus, et forsan ita legendum. Vulgo, rimas. Sed haec pro veris tibi non obtrudo. Et sane aliud quid postea commentussum. Nimirum antiquitus scriptum fuisse, lallis corrupte vel larnis, ut infra in loco Isidori a me emendato. Inde factum ab imperito aliquo lanis, quod cum alii paulo doctiores putarent ferri non posse, aenis scripsere. Nihil autem tritius in libris vetustioribus, quam r et l. confundi. Sic pro lallis, rallis habebis. Glossae Stephani, Ralla, [Gap desc: Greek words] . Aliae ejusdem, [Gap desc: Greek words] , Ralla, Rallum, Rallus, Rasorium. Hinc nullo negotio emendari possunt Isidori Glossae: Larna Rasorium. Lege, Ralla, rasorium. Mire hic locus exercuit viros doctos, Barthium praecipue Advers. lib. VIII. C. V. qui Larva, rasorium legit, frigidissime. Reddenda et ea vox ipsi Plinio lib. XVIII. C. XIX. Purget vomerem subinde stimulus cuspidatus ralla. Vulgo rulla legitur. Sed ne hîc quidem mihi satisfeci, quare ad Bibliothecam publicam me contuli, inspecturus Codicem MS tum, qui illic adhuc superest, alterum enim melioris illum notae, nondum mihi reddidit Isaacus noster. Hoc pretium nimii erga amicos officii fero. In eo ergo codice sic locum scriptum offendi: imo etiam ignibus novissimo sui purgamento, quippe ejus (vel enis) pollencium extracta indumentis usu veniunt. Sed Gelenius recte correxit, in tomenti usum, quod sequentia satis confirmant. De caeteris plane haereo. Venit tamen mihi in mentem nimio abbreviandi studio a librariis hîc peccatum, atque adeo literas tres quatuorve omissas. Deinde posteriorem syllabam in voce quippe repetendam, ut pro quippe enis, scribatur, quippe pectenibus id est, pectinibus. Tuas tamen emendationes magis probo. Et jam satis est nugarum. Prolixior aliquando fui, non quod operae aliquid facturum me confiderem, sed ut ad veram lectionem indagandam te incitarem. Vale, Vir Clarissime, et tuis quamprimum me bea. Lugduni Bat. Anno CICICCXLIV. Kal. Martiis.

Paternum nomen ex animo tibi gratulor: voveoque felicius tibi cessurum, quam affini meo, cujus infantulus ante dies aliquot elatus est, magno cum familiae nostrae moerore. Jussu ac mandato Curatorum, agi tandem coeptum de controversiis inter patrem meum ac Salmasium sopiendis, quae res Cl. Spanhemio, viro sane integerrimo, penes quem et solida ejus laus erit, credita ac commissa est, multum jam is profecit, nec dubito quin feliciori cum successu


page 133, image: s133

rem daturus sit effcctam, quam alii tentarunt ante. Iterum vale, meum decus.

EPISTOLA CIV. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

ECce tandem Ovidium collatum tibi, ut promiseram, Nobilissime et eruditissime juvenum. Epistolae Heroïdum et Ibis cum libro membranaceo elegantissimae manus, sed non valde antiquo Cl. Sarravii collatae sunt: Metamorphosis cum Andino Claudii Menardi: Fasti cum illis, qui sunt adscripti. Utinam exspectationem tuam res non fallat! Utcunque erit, noles tamen non vidisse vel ideo, ne putes magno thesauro te fraudatum fuisse. Ego nunc magis distringor publicis privatisque recitationibus, quia ad finem spectant. Post paullum otii erit, quamquam ne tum quidem, adeo urgent Elzevirii, et me angit expectatio operis, quae re longe major est. Cl. Christenio, qui has tradet tibi, ut spero, reddere Hotmannum potes. Velim etiam, si habetis in bibliotheca vestra editionem primam fragmenti Liviani lib. XXXIII. a Querengo factam, nam eam nunquam vidi. Tamen erunt non pauca emendatiora, quam exstant in Jansoniana et Elzevirîana priore. In tertia et quarta Decade plus negotii est, quia illam cum MSS. non valde bonis contuli, hujus nullos reperi, et tota erit ingenii alea. Nihilominus eluctandnm est. Et ideo commode accidit, quod magnac nostrae feriae instant. Illis ego nihil minus, quam feriabor, et tandem aliquando tempora mea ex arbitrio dispensabo. Vale, carissimum caput, et me ama. Daventriae a. d. v. Kal. April CICICCXLIV.

EPISTOLA CV. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

GEmino nuper beneficio ita obaeratum me tibi reddidisti, Vir Clarissime, ut solvendo nunquam futurus sim. Vix Ovidiana Politiani excerpta acceperam, cum ecce Codicem tuum ad aedes nostras defert Cl. Christenius, quem etsi vix inspicere hactenus mihi licuerit, praeclari tamen aliquid inde mihi promitto. Utar ego illo, tum remittam proxime. Redhostimenti loco Schottum et Hotomannum de re numaria hîc habes. Alter, ut vides, manu Scaligeri


page 134, image: s134

passim notatus est, eoque nomine non ingratus tibi futurus, alter quoque placebit, sat scio, vel ob fragmenta veterum, quae primus vulgavit. Utere iis ad satietatem usque. Alia quoque ubi ad manum venerint hujus argumenti, non desinam tui meminisse. Ovidio meo manum ultimam brevi imponere animus erat, sed has cogitationes nunc interrumpet iter meum Brabanticum. Intra dies enim plus minus quatuordecim fontes Spadanos in agro Leodiensi aditurus sum, curandae valetudinis gratia, in reditu potissimas Brabantiae urbes perlustrabo, maxime Lovanium, forsan et Gemblacum, si eo commode perveniri possit. Spero me reperturum alicubi codices Ovidii vetustiores, quam quibus usus sum. Quae spes si non vana fuerit, vel hoc nomine grande itineris hujus pretium me tulisse putavero. Tu quoque si quid illic curatum a me volueris, quamprimum indica. Habes en amicum ad omnia promptum tibi ac paratum. Illud quoque nunc a te petam, ut in hac solitudine mea literis subinde tuis adesse mihi digneris, quae magni mihi thesauri instar erunt. Eas non alio quam ad aedes nostras curabis. Unde recte ad me pervenient. Diutius, quam velim, domo abfuturum me puto; et si quid augurari licet, vix est ut ante hyemem revertar. Tam mihi placent, quae de locorum istorum deliciis audivi. Nisi fontes Spadanos summopere mihi commendassent Medici, ob nimiam humorum abundantiam, quibus corpus repletum est, in urbe vestra maximam aestatis partem transigere decreveram, a clementiori aere aliquod valetudini meae auxilium haud dubie impetraturus. Ubi reversus fuero, Livium, uti spero, tuum absolutum ac confectum inveniam. Quae res reditum non parum mihi urgebit. Fragmentum autoris ejus a Querengo editum nullus vidi. In paterna Bibliotheca Parisiensem Fragmenti ejus editionem vidi in Octava (uti vocant) forma editam, ad cujus margines nonnullae Querengi conjecturae legebantur. Editio tamen ipsa ab alio nescio quo procurata erat. De Pontani operibus meminero, etsi vix quartam tomus iste partem continet eorum, quae vir ille summus scripsit. Quid quod illê editiones longe meliores extant. Qualis Aldina et Florentina Juntarum. Vale, meum decus, et me constanter ama. Raptim. Lugd. Batav. Anno CICICCXLIV. die XXI. Aprilis stylo nostro.

Non omnino bene me habuit, quod, ad correctiones meas Ovidianas, quas in ultimis meis tibi proposueram, censuram tuam mihi invideris. Sed hoc occupationibus tuis dono.

EPISTOLA CVI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

TUas cum Hotmanno et Schotti tabulis recte ad me curavit Christenius noster: hoc insigne beneficium est, et parata erit tibi apud me, quandocumque


page 135, image: s135

velis, gratia. Iter tuum Brabanticum valde probo, tum quia firmiore valetudine, tum quia Musis comitatiorem inde te reversurum confido: atque uti sic eveniat, semperque successibus utare, Deum immortalem precor. Quod autem me mandata poscis, gratias habeo magnas: sed tempus tibi, dum iter facis, dum valetudinem curas, dum salutationes, in gente cum omnibus aliis de humanitate certanti, et obis et excipis, dum denique ingenti tuae, sed laudatissimae, cupiditati incepta tua praeclara in literis promovendi indulges, spatiis admodum iniquis inclusum iri prospicio. Itaque poene religioni est partem inde ullam, praeterquam quam literulis scribundis dabis (illud enim promissum accipio, imo ultro stipulor) ad me vindicare. Si quid tamen supererit, Livii exemplaria, in quae incideris, te contemplari velim: et puto Lovanii Buslidianum codicem, ex quo multa egregia hausit Lipsius, etiamnum exstare. Ad tertiam decadem, quae est de bello Annibalico, ut quidquam sumas horarum, opus non est: neque enim possunt reperiri meliores Puteanaeo, Petaviano, et Florentinis, quibus usi sumus. Sed primae et caeterae, in primis hae posteriores multum adhuc curae desiderant: itaque qui in illis juvare me possit, magnum operae pretium fecerit: neque enim, si vivam et permittet [Gap desc: Greek words] , hac editione cum summo scriptore transigam. Ampliss. Gevartium meo nomine officiose salutabis, et silentium ejus ad binas meas amanter accusabis. Praeterea gratissimum erit, si me in gratiam pones apud literatos viros, quibus ea loca ornantur plurimis, inprimis Ericium Puteanum [Gap desc: Greek words] , cui etiam si mundum habes, aut nancisci potes de Sestertiis exemplar, donare te velim, ita ut post reditum aliud a me reposcas: neque enim offensum iri spero optimum virum iis, in quibus modeste ab eo dissensi. Scripsi ad eum ante plures annos hortatu filii, quem in itinere Haga Delphos forte fortuna comitabar: easque literas, ut jusserat ille, Dordrechtum ad Beverovicium misi: redditae fuerint nec ne, ignoro: sed si tu monueris, non cunctabor repetere officium. Ejus Pecuniae Romanae rationem, et Schotti tabulas, nec non Epistolicas Rycquii (habeo ejus de Capitolio) mihi, si nancisci potes, praestines velim. Item Gasparis Sanctii Minervam, cujus saepe meminit Pascasius Grosippus. Ipsiusque Pascasii Grammaticum opus Mediolini editum. Interim, ut promisisti, scribere saepius ne pigrere, et certus esto, nihil me moraturum, quin statim semper respondeam. Iterum precor, salvum te ducat ac reducat Deus, Nobilissime et eruditissime juvenum, meique memoriam et amorem serves, qui te maximis inductus meritis tuis demorior. Vale, vale, [Gap desc: Greek words] . Daventriae 111. Non. Majas CICICCXLIV.


page 136, image: s136

EPISTOLA CVII. NIC. HEINSIUS. J. Fr. Gronovio. Daventriam.

IPso hoc momento commodum tuae mihi redduntur, Vir Clarissime. Eorum, quae mandas, diligenter meminero. Puteanum et Gevartium tuo nomine salutabo. Ovidium tuum nunc hîc habes, pro cujus usura, plus, quam credas, tibi debeo. Eum Goeddaeo vestro tradere destinaram. Sed opportune me nunc admonet Elzevirius, mittenda sibi nonnulla ad te esse. Iis non incommode addi posse hunc libellum putavi. Crastino mane, cum bono Deo, discessurus hinc sum. Iter meum hactenus diploma hostile moratum est, quod Bruxellis tandem accepi. Ut jam nihil sit, quod proposito nostro obstet. Vale, Vir Clarissime, et summae festinationi ignosce. Memoriam nostri constantem tibi commendo. Lugd. Bat. CICICCXLIV. XVII. Maji.

EPISTOLA CVIII. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

POst Leodiensem tractum perlustratum et excussam Brabantiam, domum nunc, ecce, reversus sum. Valetudo mea loco longe meliori est, quam ab annis aliquot fuit; nondum tamen optimo. Quare proxima fortassis aestate ad Spadanos fontes recurram, interim de successu mihi gratulor, qui longe expectationem meam superavit. Fructum alioquin ex hoc itinere non valde magnum percepi. Nam studia nostra quod spectat, vix credas, quanta veterum librorum ubique in bibliothecis penuria sit. Leodii et in agro Leodiensi latere multa non dubito, quantum ex uno alteroque specimine colligere potui. Destitutus tamen amicis, cum eo venissem, qui aditum ad monasteria mihi pararent, unam non nisi alteramque bibliothecam inspexi. Si aliquando eo revertar, melius ab amicis mihi prospiciam, et jam prospexi. Aquisgrani veterum librorum nihil prorsus erat, quod ipse summo cum stupore animadverti, in urbe praesertim tam antiqua, cum bibliothecas excuterem. In Brabantia menses plus minus tres haesi, Lovanii potissimum, idque propter aeris clementiam, et Antverpiae. Lovanii, praeter reliquias Musaei Torrentiani Jesuitis legatas, quibus ad satietatem usus sum, nihil etiam erat magno opere commendandum. Nam ad Buslidianam bibliothecam propter Praesidis


page 137, image: s137

absentiam admisus sum, non nisi serius, et cum jam abiturirem. Claudiani exemplar inde habui, sed temporis angustiis exclusus, totum conferre non potui, et erat etiam recentius. Statianae Thebaidos codicem vidi longe veterrimum. Alioquin ne ibi quidem quicquam alicujus rei. Nam plerique codices praefectorum negligentia amissi sunt. Ante annos aliquot duo ibi Claudiani exemplaria servabantur, ut me monuit Gevartius, nunc unicum tantum, ut jam dixi, idque recentius. Livius an adhuc supersit, non dixerim: eum certe non vidi. Viri ibi docti etiam paucissimi sunt, inter quos principatum ducunt Puteanus, quem et tuo nomine salutavi, Tuldenus, Plempius, Valerius, Vernulaeus, a quibus summa comitate exceptus sum. Inde Bruxellam me converti, unicus ibi, praeter Nicolaum Burgundum Regium consiliarium, Albertus Rubenius, celeberrimi illius pictoris filius, Secretiori Concilio a Secretis, in literis humanioribus ad miraculum usque subactus. Adornat ille commentarium de Lato clavo, et quaedam alia, rem vestiariam spectantia. Hinc Mechliniam discessi, ubi neminem etiam nostrorum studiorum inveni, praeter solum Joh. Franciscum Slingelandum, propinquum meum, qui Romae toto sexennio vixit, amicitia Naudaei et Allatii satis clarus, et monumentis eorum non semel insertus. Vir ad omnem humanitatem factus, et verum Belgii nostri delicium. Diebus ergo uno alteroque ibi consumptis, et nimia viri comitate abactus, Antverpiam me recepi. Bibliothecam ibi a MStis utcumque instructam soli Jesuitae habent, et Balthasar Moretus, Typagraphorum hujus aevi facile antesignanus. Is Codices Ovidii quosdam mihi suppeditavit. Libros tamen Metamorphoseos quatuor, Epistolarum et Tristium duos conferre non potui, quod ipsa hyems domum me revocaret. In Claudiano aliquanto felicior fui, ad cujus editionem multis precibus me excitavit Gevartius noster, summus autoris illius aestimator. Excutiam brevi, quae ad illum notata habeo, et videbo si lucem mereantur. Sed de hi proxime. Antverpiae viri docti itidem paucissimi sunt, atque inter illos, Lud. Nonius, Hemelarius, et Gevartius, qui salvere te jussit. Multa sunt, quae in sinum tuum effundere gestio, sed filum hoc abrumpere cogor, cum ad multorum literas mihi respondendum sit. Proxime plura. Vale, Princeps amicorum meorum, et quid moliaris, fac, quaeso, sciam. Lugd. Bat. Anno CICICCXLIV. VI. Non. Decemb.

Ex iis, quos emendos mihi injunxeras, libris, nullum praeter unicam Sanctii Minervam comparare potui, eam commodiori occasione mittam. Lovanii Caesarem cum antiquissimo libro contuli, vix tamen credas, quam pauca bonae notae inde deprompserim. Ipsum exemplar, si fortassis ad Livium tuum conferre quicquam possit, tibi offero, ut et quaevis alia. Nam et ad Statium tuum quaedam habeo a Livineo collata, ad Achilleidem potissimum. Ante discessum meum egisse me tecum memini de versu illo Ovidino, Semivir occubuit vi lerniferoque veneno, et conjecturam meam tibi tum probavi, quam tamen ipse nunc damno. Eveno pro veneno legendum recte vidi. Centaurifero non placet, praesertim ex vestigiis unius codicis, et quidem ubique interpolati.


page 138, image: s138

Libros plerosque habere in lethiferoque veneno, jam ante, nisi fallor, monui. Et miror oscitantiam meam, qui non viderim una litera minus legendum esse, iletifero eveno, ab iletis sive ilicibus. Sic populifer Sperchius, pomifer Tibris, et infinita talia, quae passim apud Poeetas occurrunt. Iterum vale, et summae festinationi ignosce.

EPISTOLA CIX. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

NOblissime et eruditissime juvenum. Plurimis rebus gratae fuerunt mihi tam diu exspectatae literae tuae: sed omnium gratissimum ipsum principium de valetudine tua in melius provecta. Nihil perdidisti, o carum caput, aut operae aut temporis, quando tantum hoc itinere effecisti: superest integra aetas, et ad rem literariam gerendam tali ingenio, doctrinae, industriae multurn patens. Illud unum periculum metuebamus, quo te defunctum esse hactenus, et tibi gratulor, et mihi gaudeo, et Deo grates ago. Non dubito, qui gloriosus non sis, et honestissima avaritia conquirendi, quos veros censemus thesauros, nemini cedas, quin multis praeclaris inventis, pluribusque, quam jactas, auctior ad lares patrios fueris reversus. Eam copiam tibi laudi et honori, publice magno emolumento futuram et spero, et ut sit opto. Quantum est autem, quod tot indicibus insignium virtutum tuarum non approbasti te solum, sed, quod scio quidem, non suspicor, admirationi fuisti, et exspectationem dignam inceptis tuis concitasti? Quod superstite patre (et diu sit!) vetustissimarum et candidissimarum ejus amicitiarum velut haereditatem crevisti? Quod magnae et communis patriae situm, genium, rempublicam multis partibus acuratius cognovisti? Taceo alia, et nonnulla [Gap desc: Greek words] tibi, nec mihi occurrentia, propter quae mollissimam hanc, et propinquam pereginationem suavem et utilem fuisse tibi existimo: atque eam tam prudenter te fecisse, tam jucundum et salvum absolvisse iterum iterumque laetor. De Minerva Sanctiana [Gap desc: Greek words] , quae quidem, quando quando mittes, gratissima erit mihi, nec pretium quin recipias, quidquam erit morae. Grata est et salutatio [Note: Casp. Gevartii.] [Gap desc: Greek words] , quem de Claudiano tantopere auctorem tibi fuisse memoras. Dic tamen, quaeso, clanculum: verumne est, quod nescio unde cognovi, in sermonibus de me alium illum, quam in literis ad me, esse, Depone fidis auribus: non te prodam, neque etiamsi verbis in me velitetur, cum posthac lacessam: taedet enim litium. Verumne est etiam, adhuc in Manilium aliquid eum cogitare? Tu mallem de Nasone prius fidem liberares: sed quia in illo paratior esse videris, [Gap desc: Greek words] , perge, quo. te genius ducit: nihil enim tentare potes, quod non sit cum laude tua et fructu publico conjunctum. Habeo nonnulla non magnae rei ex cod. Patricii


page 139, image: s139

Junii excerpta: si illum non vidisti, et desideras meo libro uti, posce. Caesaris de bello Gallico cum optimis membranis in Andibus contuli: quare nequaquam sperno, quae offers, ut et Statiana, et quod commodo tuo fiat, illis utar. Livius me mirum in modum exercet: ad librum xxx. usque perfectas et poene in mundum relatas habeo Notas: spero bonae critices non ineptum exemplum futurum. Nescio quid morentur Elzevirii, et an contextum habeant jam necne: etenim si poscerent Notas, jam incipere possent. Erit libellus circiter viginti quinque foliorum. Eveno probo utique, de altero cogita, an latine dicatur iletum, pro. Ilicetum: si autem ilicifero voles, an non syllabae modulus obstet. Quamquam de his forte jam praecogitatum tibi. Vale, anime mi, et bene age. Illustrem in primis Parentem et communes amicos per occasionem meo nomine officiosissime salutabis. Daventriae post diem tertium Idus Decemb. CICICCXLIV.

Plautus Cl. Boxhornii nostri ut procedit? Si tibi videtur, da ei cum salute plurima inclusam schedulam, quam non relegi. Vale.

EPISTOLA CX. NIC. HEINSIUS. J. Fr. Gronovio. Daventriam.

RAptim ac festinanter admodum nuper ad te scribebam. Quo nomine veniam peto. Quanquam quî aliter possem? mole literarum oppressus, quae ad amicos maximam partem Brabantos, scribendae crant quamplurimae. [Note: Casp. gevartium.] Virum illum doctum Antverpiensem non bene de te loqui, quicunque tibi suggessit, functus profecto parum ingenue ac liberaliter officio suo est. Sed nimirum eo saeculo nunc vivitur, quo homines ignavi satis emolumenti atque fructus ex amicitia praestantium virorum se percepisse arbitrantur, si eos inter sese committant. Apud alios quomodo de te loquatur ac judicet, non scio: apud me certe locutus est, non nisi honorifice et bene. Virum doctissimum et plurimae lectionis non semel nominabat. Videbatur tamen nondum satis concoxisse Diatriben tuam Statianam, in qua minus amice, neque ex sententia sua nonnunquam exceptus esset. Ita Lovanii intellexi. Ipse non nisi obiter ejus rei apud me meminit. Hoc autem scire te velim, esse illum famae suae supra modum studiosum: gentis potius, in qua natus est, vitio, quam suo. Plerique enim illic [Gap desc: Greek words] morbo laborant. Ad quam cum ingenio suo proclives sint, convictu tamen Hispanorum ac quotidiano usu magis impelluntur. Quorum mores, licet exosis ac multum detestantibus, sensim obrepsere. Scripsit non ita nuper commentarium satis crassum Gallice [Note: In Commentariis Historicis tom. 1. pag. 113. refutat Gevartii sententiam, quam ille Papiniapiniarum Lect. lib. III. cap. 8. prodiderat. Cujus sententiam et amplexus erat Vossius lib. II. de Art. Gram. 26. et III. de Anal. 20. nec alienus ab hac opinione videtur Il. Spanhemius dissert. XIII. de Praest. et Usu Num. cap. III. §. 3. sed refutavit hanc opinionem Albertus Rubenius, dissertatione de Vita Fl. Mallii Theodori, cura Cl. Graevii edita 1694. vid. et Daumii Epist. ad Bosium XV. qui ejus sententiam exquirit.] Tristanus


page 140, image: s140

quidam, si nomen recte memini. Is amici nostri sententiam super quaestione de Manilii: actateobiter perstringit. Hoc ille factum tam inique tulit, ut Vindiciarum librum integrum confecerit: ipsum etiam Manilium, de cujus editione curam omnem jam ante annos hos viginti abjecerat, in manus denuo resumpserit, atque adeo, si quid ipsi credimus, quamprimum editurus sit. Ostendit mihi veterrimum illum Gemblacensem codicem, et excerpta quaedam Gallicana. Si placatum omnino habere volueris, autor tibi sim, ut illi offeras, quae in Italia olim ex codice Veneto tibi notasti. Ea illi acceptissima fore sat scio. Et promisi eo nomine me acturum tecum. Neque est, quod jacturam laboris tui magnopere metuas. Est enim cunctator summus. Sic ut editionem illam (quod inter nos dictum sit) [Note: Verus fuit Vates Heinsius. Boxhornius in Epistolis ad Gronov. pag. 213. scribit, Gevartium meditari uberrimos in Manilium commentarios: immo ipse Gevartius in Epistola ad Meursium Parisiis data A. 1628. quae prodiit in Fasciculo III. Collectionis novae librorum rariorum Halis 1708. pag. 574. scribit. Excuditur et Manilius cum notulis meis, quibus omnibus postquam erunt adfecta, te participabimus. in qua epistola forte nota temporis est corrupta, et scribenda 1618. nam eo anno Parisiis erat, et Electa, quae etiam sub praelo esse dicit, prodierunt Anno seq. 1619. et Anno 1621. Duaci juris doctor creatus fuit. quare distulisse videtur, sed resumsisse consilium post Tristani commentarios, quorum primum, credo, volumen prodiit 1635.] nunquam prodituram existimem. Meditatur etiam integrum in Antoninum de Vita sua commentarium, quo absoluto, Maniliana demum pertexet. Fuit mihi subinde controversia cum illo de locis Claudiani nonnullis, quem autorem parum abest, quin totum memoriae mandarit. In quibusdam tamen inter nos convenit. Ut illo loco Libro II. de laudibus Stiliconis, vers. 450. Eximia regione domus. Contingere terris Difficiles, stabant rutili, grex aureus, anni. Domum demum reversus vidi totidem apicibus in codice meo jam ante biennium emendatum. Quod tamen non memineram, cum apud illum essem. Suggerebam tamen emendationem alteram in eodem Panegyrico vers. 408. ubi, cum ineptissime vulgo legatur, jam Fama loquacibus alis Pervolat Oceanum, linguis etc. Scribendum asserebam, Fama loquacibus ales Pervolat Oceanum linguis. Id ille probabat. De uno tamen, inter caeteros, loco diu multumque disceptavimus. Is est libro in Rufinum primo, non longe ab initio vers. 151. qui ita se habet, funestarumque potestas Herbarum: quicquid lethali germine pollens Caucasus et Scythicae vernant in gramine rupes. Sic vulgo legitur. At priori versu in omnibus MStis lethali gramine scriptum est. Pro quo viri docti, cum viderent inoportunam esse repetitionem illam vocis gramine, germine reposuerunt. Hoc ille laudabat. Ego, cum germinis mentionem in rebus magicis non meminissem ab ullo poetarum fieri, alia medicina locum indigere contendebam, scribique posteriori versu non incommode posse, Scythicae vernant in carmina rupes. Hoc est, in


page 141, image: s141

usum carminum, in usum magicum. Scis quam frequentes noster et tuus Statius sint in hoc loquendi genere. Sic libro III. de Raptu Proserpinae, et totae fremerent in pocula ripae. Hoc est, vino fremerent seu spumarent. Possem infinitos alios locos proferre, et tum nonnullos protuli. Negabat tamen ille pertinaciter hanc conjecturam meam Latinam esse, aut posse ferri: Quamvis autem rationes ejus meo judicio essent valde frigidae ac jejunae, ne tamen nimium mea viderer aestimare, alio sermonem converti. Certe priori versu in antiquissimo libro, quo Isingrinus typographus Basileensis usus est, carmine legitur, cum posteriori versu legi debuerit, quod operarum peccatum esse arbitror. Pro carmine autem carmina reponi quam proclive! Conjecturam hanc (neque veram eam praesto) an tam ridiculam judices, quam amicus noster volebat, fac, quaeso, sciam. Si damnas, confodîam illam ac jugulabo. Sed jam nimis multa, et praeter morem meum, de viro illo praestantissimo, quem inter praecipua saeculi nostri ingenia certe non immerito reponas. Quia tamen id flagitabas, mos gerendus tibi fuit, cui quod negare nihil potui, cum diis immortalibus commune mihi esse gaudeo. Habes hîc ingenue de illo quid sentiam, quod inter nos periturum spero. Ad Claudiani editionem multis me hortabatur, quem post reditum ex Brabantia meum hactenus vix inspexi, quod alia agenda habuerim. Excutiam brevi, quae ad illum notata habeo, et in ordinem redacta arbitrii tui faciam. In Anglia jam olim Juniano Codice usus sum, qui et Cambdeni fuerat, ac duobus Oxoniensibus. Lovanii exemplar a Patribus Societatis Jesu habui, duo itidem Antverpiae a Moreto. Sed nihil haec subsidia ad Aldinam editionem, quam penes me habeo, a Lilio Gyraldo cum libro veterrimo (sic ipse vocat) et Vaticano, itidem antiquissimo, a Johanne Livineio collatam. Eorum codicum bonitatem speciminibus aliquot proxime, ut spero, tibi probabo. Vidi aliquando excerpta quaedam Andreae Schotti apud te. Eorum usum nescio an ausim mihi polliceri. Sed monebo te in tempore. Pulmannum aliquo loco hactenus habui inter viros de republica literaria bene meritos, idque propter solam diligentiam, cujus summam apud me opinionem sibi comparaverat. Nunc vero ajo et affirmo, nihil illo homine sordidius aut negligentius cogitari posse. Altero eorum codicum, quos a Moreto habui, jam olim ille usus est, quem Plantinianum vocat. Sed mirum quam in optimo libro nihil viderit. Mirareris mecum, sat scio, hominis oscitantiam, si emendationes nunc vacaret proferre, quas ille praeteriit satis multas. De Livio tuo cum Elzeviriis egi. Textus jam absolutus est, et, quantum audio, publice distrahitur. Notas seorsim edituri sunt: eas, ut quam primum mittas, autor tibi sum. Metuo enim ne illarum editionem, si diutius cunctere, negligant. Suasisse me olim tibi memini, ne tomum ultimum a te emendatum illis mitteres, nisi notis ad priores tomos praelo jam commissis. Hoc consilium meum si secutus esses, nihil tibi jam metuendum foret. Sed nimirum in magnam nimis molem excrevissent volumina, si notae accessissent. Id, credo, te deterruit. Tu, si quid porro hac in re a me curatum volueris, audacter impera, Sanctium et Caesarem hîc vides. Alterum dono tibi


page 142, image: s142

habe, alterum, ubi usus fueris, remitte. Statiana habebis, ubi descripsero. Quamquam nihil in iis esse putem te dignum. Ad Achilleidem et IV. priores Thebaidos libros excerpta sunt, quibus haec subscripta a Livineio vidi, unde quid thesauri in iis lateat judicare facile possis: Hactenus Langiani, et haec ipsa admodum jejuna, quae ex iis afferuntur. Buslidiano codice valde illo antiquo quod non usus sim, nunc molestum mihi est, qui Thebaidem et Achilleidem simul continebat. Si aestate proxima Lovanium recurram, faxo voti compotes uterque simus. Dicebatur illo jam usus Vlitius noster, itaque actum a me agi credidi. Ille vero nunc affirmat, obiter tantum librum illum sibi inspectum. Bernartius jam olim quoque viderat, sed negligenter admodum, ut ex Cl. Gevartio intellexi. Langiana illa, si codex meus esset, una nunc misissem, qui intra dies paucos reddendus est cum aliis, quos Antverpia mecum advexi. Ipsa interim excerpta praesto tibi semper apud me erunt. De conjectura mea ad Ovidium quod tam candide me monuisti, ingenuitatem tuam exosculatus sum. Ut a frutice fruticetum et fruticetum, ita et ab ilice ilicetum et iletum derivari credidi. Fateor tamen exemplum in promptu nullum mihi esse, et oscitantiae hujus meae ex animo me pudet. Ad Plautum quae notasti, Boxhornio dedi. Tardius in illo pergunt operae, quam vellem. Sex priores Comoediae demum absolutae sunt. Salmasianus de militia Romana commentarius praelo jam commissus est. Soror mea, si et hoc scire desideres, tertium nepotem ante quatriduum mihi peperit. Vale, meum decus, et affectum tuum constanter mihi serva. Amstelodami. Anno CICICCXLV. IV. Eid. Januar.

Inter ea, quae Cl. Juvenis Isaacus Vossius advexit secum praeclara antiquitatis monumenta, ad Martialem illustrandum plurima faciunt. Poterit autorem illum locis infinitis emendatiorem dare. Recte et pro officio tuo feceris, si adhorteris illum, ut de editione scriptoris optimi votis nostris respondeat. Multa mihi dixit de Critico quodam in Germania nuper edito, et valde tibi probato, Boxhornius noster. Quis ille sit, fac, quaeso, sciam. Iterum Vale.

EPISTOLA CXI. J. FR. GRONOVIUS. Nic. Heinsio. Leidam.

NObilissime et summe juvenis. Et gavisus sum felici congressu amplexuque nostro post tantum intervallum, et festinato discidio nostro gravissime dolui. Sed non fieri aliter patiebantur me utramque ad aurem monentes reposcentes, flagitantes Daventrienses nostri. Itaque cogitatione ista fraudare animum satius duxi, et solari me potius illo tamen jucundissimo praesentiae tuae fructu, quamvis brevissimum tempus durante, quod nempe longum pudori


page 143, image: s143

meo ingens humanitas vestra faciebat. Quare repeto gratias, qui merito finis semper cum benefacientibus, et majores quidem mente et ago et debeo, quam verbis exprimere valeo. Reditus domum mihi fuit satis commodus, sed inveni cumulum negotiolorum, eoque primum tabellarium sine meis discedere pati coactus sum. Nunc scire cupio, bonane an sua fide coeperint sub abitum meum Notis in Livium operas dare Elzeviri, et quid tibi videatur de successu operis. Ego labori non parco, ut sufficiam illis, etiam gnaviter pergentibus. In schedula inclusa vides notata quaedam, quae adjecta cuperem. Sed quod maxime placebat, quum vobiscum eram; quod longius recessisset: de eo nunc secus sentio. Judica ipse et inspice locum, qui est lib. 22. c. 43. pag. 135. prioris Elzevirianae: Simul ut quo longius ab hoste recessisset, transfugia impeditiora levioribus ingeniis essent. Notavi ego quoque in tribus Gall. MSS. esse: simul quod longius. Sed vidco me id olim sprevisse, et nunc quoque sine damno sententiae vulgatum mutari non posse videtur. Caeterum ne solus querare de tardo amico nostro in praestandis promissis, Polybium, quem Leidae emeram, ut scis, jam sextum diem domi meae habeo. Sanctii Minervam cum excerptis Caesareis vidi nondum. Ipse dudum se nautis dedisse ajebat, quibus, credo, cantandum est illud Martialis, Cessatis pueri nihilque nostis Vaterno Ratinaque pigriores, si tamen ita scripsit. Nimis gestio cognoscere de operis typographicis Elzevirianis. Vale, decusmeum, et communes amicos saluta, in primis Ampliss. adfinem tuum, cui quaesitissimis coloribus me excuses, rogo, quod non coram ei gratulatus sim ore, quum animo millies facerem. Iterum vale, Daventriae a. d. III. Idus Februar. CICICCXLV.

EPISTOLA. CXII. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

VIr Clarissime. Nimium nuper properabas, cum apud nos esses: nunc et ego propero. Causa, cur te compellem, haec est. Assiduae sunt in Notis ad Livium tuis operae Elzevirianae. Folia pene quatuor jam absolvere. Si sic pergunt, intra duos menses orbis eruditus habebit quod legat et miretur. Ex paginis illis manu tua scriptis, quas mihi reliqueras, vix restat, quod in dies septem aut octo proximos operis sufficiat. Quare te oro ac obtestor, ut absque cunctatione ulla reliqua mittas, quae in promptu habes. Promisi enim Elzeviriis, fidemque meam obstrinxi, in te moram nullam fore. Si fefellero, vix est, ut imposterum quicquam mihi credituri sint. Neque tua minus interest, quam mea, editionem maturari. Nam si te necdum paratum intelligant, jam satis caussae invenerint, cur a proelo librum revocent, et labores tuos frustrentur. Haec ingenue, et, ut amicum amico par est, tibi scribo. Sed


page 144, image: s144

et hoc peto, quod monere nuper oblitus sum, ut libri, praesertim si quos ex publica Bibliotheca habes, ad me redeant in finem Aprilis proximi, quando pedem hinc moturus sum. Volo autem res meas plane compositas esse, antequam discessero. Quanquam mea me non sic tangant, quam quidem ea, quae aut ipse ex Academia habeo, aut amicis credidi, quae ut publica esse scis, ita nec in mea potestate sunt. Vetus Editio Liviana, Hotomannus ac Schottus de Re Numaria, et Oct. Ferrarius nunc mihi succurrunt. Nam liber, in quo haec talia notare soleo, nunc ad manum non est. Tua quoque tibi, quamprimum fieri poterit, restituam. Vale, Vir et Amice summe, et haec boni consule. VIII. Kal. Martii. Anno CICICCXLV.

EPISTOLA CXIII. J. FR. GRONOVIUS NiC. Heinsio. Leidam.

NObilissime et magne juvenis. Heri ad tededi unas, quibus adjunxi decem philyras Notarum Livianarum. Spero te jam accepisse eas, sed subvereor, ne etiam tardius, quam desiderasti: non tamen cessasse multum operas puto, aut si aliquantulum cessarint, difficulter ad opus revocatum iri. Non ego in mora fui, sed hibernum et tabellarius. Nunc non tam argumentum mihi crevit ad te scribendi, quamquamid nunquam deesse amanti potest, quum officium praesto ei, qui has tradidit tibi, nobili et magnae spei juveni, Laurentio Langermanno. Is proximum annum domi meae transegit, et in studiis suis consilio meo usus est. Revocatus a parente, avunculo meo, conspectissimae dignitatis viro, adire prius aliquot Hollandiae urbes celebriores constituit, et illustres studiis viros, quorum nomina a me accepit, salutare. Itaque quum ignotum non sit ei, qua reverentia Parentem tuum, Principem in omni eruditionis genere virum, ego summis etiam beneficiis devinctus colam, qua pietate tecum sim conjunctus, quoque favore crescentem merito famam tuam prosequar, voluit meas apud te preces interponi, ut et ipse familiariter eum admittas, et conspectum Parentis tui breveque alloquium ei compares. Haec summo honori, ut revera erunt, sibi futura putat, et ego pro insigni testimonio vestrae erga me benelvolentiae interpretabor. Vale, Decus meum, cum vestris, et me amate. Daventriae VII. Id. Mart. CICICCXLV.


page 145, image: s145

EPISTOLA CXIV. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

NObilissime Eruditissime et amicissime juvenum. Ego vero non modo boni consulo, sed et gaudeo, beneficiumque me accipere fateor, quod opusculi nostri tam strenuum te praestas exactorem. Dabo operam, ut nec operarum diligentia, nec tua fides a me destituatur. Si statim, ut tuas accepi, habuissem, cui traderem, quae nunc mitto, jam illac penes vos essent. Hic primus abit, ex quo tuae mihi sunt redditae, et quidem diem unum solito serius, dum refugit sumtuosum terrestre iter, et exspectat, donec mare bona fide sit regelatum. Prorsus nunc, quum diei magnam partem [Gap desc: Greek words] eripiant mihi, lucubrationes meas nulla alia in re occupo, interdum, ut Horatianus ille venator, tenerae conjugis immemor. Si non id operae pretium fecero, quod tu nimis amice exspectas, erit tamen, cur homines elegantes eam non sumsisse me nolint. Puto te accepisse, quas pridem ad te dedi. Sanctius una cum Caesare tandem mihi traditus est: videbo, detne occasionem mihi tui iterum in nugis nostris appellandi. Livium bibliothecae vellem jam haberes: neque enim indigeo amplius, qui tres veteres editiones, hujus Andreanae, sive Mediolanensis traduces, nactus sum, et ubi praecipue eo utebar in tertia parte Livii, id dudum contuli. Speculabor commodam occasionem, qua mittatur: si deerit, meo sumtu faxo ad vos redeat. Vale, anime mi, et me ama, vestrosque omnes et Cl. Boxhornium saluta. Daventriae Prid. Idus Martias stylo vestrate CICICCXLV.

EPISTOLA CXV. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

DUrum, sed levius fit patientia. Cujus tamen culpa mihi imputari nequit: nam qui a receptis tuis primus discessit hinc tabellarius, ei fasciculum dederam. Caeterum non ob aliam caussam tam parvula interposita mora me offendit, quam quod optarem te in toto opusculo hanc mihi operam praestare posse, quam in primis praestitisti foliis, et praestiturum te, dum aderis, offers. Quod quidem pro magno beneficio aestimo. Parte ista absoluta non cessabunt: nam jam aliam aeque magnam redactam in purum habeo, quam


page 146, image: s146

proxima hebdomade mittam, et mitterem nunc, si relegissem. In foliis tomi tertii, quae ad me miserunt per te ultimum Elzevirii, nescio qua incuria collector omisit G g. id igitur quoque petes. Quae in scheda inclusa notata sunt, quatenus res integra est, suis locis inseres. Ubi cave, ne omittas subductis lineis monstrare alio charactere auctorum verba esse imprimenda: in quo quia semel iterumque nescio quomodo ego negligentior fui, admissus est: error, cum alibi, tum insignis pag. 43. ad cap. 36. ubi verba Gellii sunt communi charactere scripta. Monebis etiam Elzevirios, ut particulas mutatae praesationis exemplaribus omnibus inserant, in primis illis, quae in Galliam vel misere, vel sunt missuri. Consobrinus meus tuam erga se humanitatem patrisque maximi in suis ad me magnifice praedicavit, et gratias vobis apud me egit. Id quod fuit gratissimum mihi, et eo nomine tibi quoque debeo. De Silio gratulor tibi. Quam multa sunt, in quibus haereo! eorum forte non pauca tu jam investigasti. Utinamque de his agendi otium esset nunc. Sed testor fidem, non est. Tu vale, meum decus, et me ama. In secundo, quod proxime mittam, folio, invenies iterum mentionem tui dignam amicitia nostra, ortam ex colloquio, quod habuimus, cum istic essem. Iterum vale, et salve cum vestris. Daventriae a. d. XVI. Kal. April. nostrate stilo CICICCXLV.

EPISTOLA CXVI. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

QUod eventurum metuebam, Clarissime Gronovi, cum nuper ad te scriberem, id evenit. Cum videret is, qui curam typographiae Elzevirianae habet, non multum restare ex paginis illis notarum tuarum, quas hîc reliqueras, neque quicquam praeterea a te mitti, operis mandavit, ut alio labores suos dirigerent. Id multum me reluctante factum. Nihilominus, si in opere tuo assiduam, ut tum volebam, navassent operam, haud dubie ipsis cessandum fuisset. Serius enim altera notarum tuarum pars ad me perlata. Habent nunc sub manu comoediam Gallicam Cornelii, quam Mendacis titulo insignivit. Ea absoluta, quod intra diem alterumque fiet, ad curas tuas Livianas revertentur. Folia quinque jam excusa sunt, quae hîc mitto cum caeteris, quae in Livio ipso adhuc a te desiderabantur. Jacturam viginti, aut plurium etiam, dierum fecimus. Non desinam, quantum in me, hortari operas et impellere, ut ante discessum meum, si non totum librum, potissimam saltem ejus partem confectam habeamus. Folia, quotquot hactenus excusa, relegi omnia, idem porro et in caeteris facturus. Non sum is, qui magnam mihi in arte ea, quam correctoriam vocant typographi, peritiam vindicare possim; id tamen affirmare jure mihi videor, plus quam centum errores ex paucis illis


page 147, image: s147

pagellis a me sublatos. Dies jam aliquot totus fui in excutiendo Silio Coloniensi. Non putassem Modium et Carrionem tam lautum spicilegium nobis reliquisse. Sed de his fortassis alias. Vale, meum et literati orbis magnum decus. Raptim. Lugd. Batav. CICICCXLV. XIII. Kal. April. Dum expecto ab Elzeviriis folia operis tui tibi mittenda, ecce supervenit egregius juvenis Confobrinus tuus, qui alteras a te mihi tradidit. Exhibui illi ea, quae petebas. Iterum vale.

EPISTOLA CXVII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

NObilissime et Doctissime juvenum. En tibi, ut constet mea fides, alia pars texti Notarum Livianarum. Simul aliquot folia iterum impressa fuerint, ut justum fasciculum faciant, rogo ut mittere ne graveris. Illud quoque curare te velim, si potest fieri, ne pereant autographa mea, sed colligantur, certe quae supersunt, postquam illis satis usae sint operae. Multa inter describendum adjeci, multa mutavi, secusque reddidi, quam exstant iis in adversariis, quae apud me servo: sic ut complura menda non possim, nisi illis revisis, corrigere. A Fabricio tandem literas accepi, quae me poene in coelo locaverunt. Certe non sine lacrimis eas legi: adeo exsultabat animus ad conspectam tantam hominis optime, si quisquam mortalium, meriti fortunam. Estis Io superi: nec ubique pretium virtuti periit. Ipsas ad te mitto, ut mecum gauderes, et admirabilem Dei providentiam venerareris: tum ut cognosceres haud quaquam illum tui oblitum esse. Eae fac, quaeso, ne sine tuis ad illum ad me revertantur: nam ego responsum eousque differam, et hanc usuram illius morae exspectabo. Vide etiam satisne ex sententia sint tua, quae scripsi ad lib. 27. cap. 47. Vale, meum decus et, ut facis, me ama. Daventriae a. d. V. Kal. April. Julian. CICICCXLV.

EPISTOLA. CXVIII. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

CLarissime ac Amicissime Gronovi. Tardius in opere tuo pergunt, quam vellem, pergunt tamen, Elzevirii. Impetrare ab operis hactenus non potui, ut septimanis singulis duo folia absolverent, quod illis pensi injunxeram. Nisi festinant, expectandum non est, ut totius operis curae vacare possim.


page 148, image: s148

Optimam enim aestatis partem elapsuram video. Adde, quod aquae Spadanae per totum annum, non nisi mensibus duobus, aut ad summum tribus commode bibuntur. Agam hodie cum Elzeviriis denuo, et, si freri potest, ad editionem maturandam impellam. De erroribus nonnullis commissis in foliis notarum jam excusis quod scribis, nolim sane factum. Et, nisi fallor, inter excudendum notaveram Gellii locum aliis literis exprimendum esse. Sed operas, tam hîc, quam alibi, non satis morigeras expertus sum, quo nomine cum ipsis controversia mihi jam fuit. Sed et prima illa folia, quod non relegisses, subinde mendosius descripta offendi, sic ut tribus quatuorve locis, vocem unam alteramque de conjectura addiderim. Lineis etiam subducere nonnulla neglexeras, atque inter illa Gellianum locum. Mea quoque culpa errores quosdam commissos non nego. Solebant vespertino ut plurimum tempore folia relegenda ad me destinare operae. Scis autem quam non tuto lucernae talia committantur. Ipse quoque animum alio nonnunquam diviseram, ab amicorum, ut fit, aut puellarum colloquiis adhuc recens. Hoc ne imposterum fiat, matutinas horas operi tuo corrigendo impendam. Quicquid fiet, me absente, soli typographiae Elzevirianae correctori operis tui curam non commiserim, cujus negligentiâ parum abfuit, quin notas ad integrum Livii caput tuas nuper omisissent operae. Deprehensae enim a me, et hoc nomine castigatae in bonum correctorem culpam rejecerunt. Unice sane vellem ad finem usque operis laborem hunc meum tibi probari, tum quod famae tuae, si quis alius, studeo in primis; tum quod meis quoque profectibus fructus inde sperandus haud exiguus. Ex animo dico: summam eruditionem tuam, summumque judicium admirari satis non postum. Sed de te virtutibusque tuis apud alios commodior dicendi locus est. Cum nuper inciderem in illum Ovidii locum a te restitutum, II. ex Pont. IV. 20. junctis curva theatra locis, valde mihi gratulatus sum, cui eodem modo jam olim restitutus esset. Quanquam in eo neque tuae neque meae laudis summa vertitur, praesertim cum libros scriptos duces sequamur. In explicatione loci plus difficultatis esse, quae enim illa juncta loca? Ut, quod sensi hactenus, ac etiamnum sentio, dicam: loca ea intelligi puto, quae duos simul capiebant, quaeque lineas alibi noster vocat. Nosti illa, Est bene, quae cogat, si nolis linea jungi. Haec pluribus ad ipsum Ovidium adstruemus. Tu quid sentias scire velim. Claudianum e manibus in tempus aliquod deposui, Spadae fortassis illum absoluturus. Expecto enim Bruxellis collationes quasdam ex libris Vaticanis Philippi Rubenii. Exhibuit interim tum alias, tum hodie negotium in IV. Cons. Honorii locus, quem a te excuti velim. Vers. 500. Munificus laudis, sed non et prodigus auri. Latet ironia, eaque satis aperta, in hoc versu. Si enim ita scripserit Claudianus, haud dubie tangat Stiliconis avaritiam, quod non fecisse eum, tot Panegyrici satis evincunt, quos Stiliconis virtutibus decantandis consecravit. Recurrendum igitur ad veteres libros fuit, si quid forte juvarent. Primum quidem ad manus Isingrinianus, Barthio perperam ubique sugillatus, in quo scribitur, Munificus largis, idque expressit. Raphelengius. Sed ne sic quidem aliquid acuminis


page 149, image: s149

hîc video. Suboluit tamen statim legendum, Munificus largi, una litera minus, ut ad [Gap desc: Greek words] auri referatur. Atque ita legi in melioris notae Oxoniensi mox didici, nec aliter etiam in ora codicis sui ex Isingrinianae lectionis vestigiis emendasse magnum Scaligerum, cujus manus operas Raphelengianas haud dubie fugerit. Sententiam tuam brevi expecto. Ex schedis illis Coloniensibus multa adhuc in Silio emendari posse verum est. Cujus rei fidem unico tantum specimine nunc faciam, pluribus enim si agam, metuo ne largiter in occupationes tuas, quae latere me non possunt, peccem. Locus est apud illum lib. V. vers. 395. Ceu pater Oceanus, cum saevior aethere Calpen Herculeam ferit, atque exesi in viscera montis Contortum pelagus latrantibus ingerit undis. Ita haec ex parte legenda. Sed saeviorem aethere Oceanum cur vocat? certe aequore legendum olim videbatur. Aequore Calpen ferit Oceanus. Nunc ut in alia omnia eam faciunt veterum librorum lectiones. Oxoniensis quidem, cum saeve cetre. Coloniensis, cum saeva cethye. Quantilli negotii Modio aut Carrioni erat scribere, Ceu pater Oceanus cum saeva Tethye Calpen Herculeam ferit? Neuter tamen vidit. Tethys et Oceanus infinitis, ut nosti, locis apud poetas junguntur. Sed jam te obtundo. Folia operis tui reliqua hîc habes. Vale, decus eruditi orbis et meum. Raptim. Lugd. Bat. CICICCXLV. IV. Non. April. Haec scripseram, cum tuae et Fabricianae simul mihi redduntur. Mirum, quo gaudio amici nostri fortuna me perfuderit, etsi jam ante tale aliquid, partim ex te, partim ex Lundii literis intellexissem, qui Amstelodami nunc agit. Res miraculo similis mihi visa hoc tam ingrato saeculo aliquod virtutibus pretium esse. Scribam illi, et dignitatem istam gratulabor proxime. Nunc enim festinare me vides. In foliis postremo transmissis, quod mei denuo meminisse dignatus es, quid ni honorificum mihi ducam? Satis tamen visum in opere tam erudito nomen meum, nec semel, legi: ad laudes meas, quae faciebant, cum venia tua expunxi. Tertius, nisi fallor, locus restabat emendandus apud Val. Flaccum, qui tamen nunc non succurrit. Certe Carrion passim notat etiam in veterrimo illo suo codice pro Aea, Aeta legi, et Aeeta Medea pro Aeaea. Illuftrissimum Grotium Legati munere defunctum, ac in Sueciam revocatum numquid audisti? Raphelengius noster ex vivis nuper abiit. Iterum vale.

EPISTOLA. CXIX. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

EGo vero, o princeps amicorum meorum, omnia ago, ut festinem, sed omnia agentem festinantemque identidem aliquid inhibet, et in caussa est, ut morari vobis videar. Quid autem? Adeon inscitum aut ingratum me putas, ut beneficium tuum non aestimare possim? ut nesciam eam mihi te operam


page 150, image: s150

sumere, quam hodie neminem novi mortalium, a quo exspectare possim? Hanc ipsam cogitationem num dubitas satis acri mihi incitamento esse, ut ad umbilicum pervenire me studeam, antequam te cura valetudinis mihi eripiat? Certe stultissimus atque inficetissimus hominum essem, si tali occasione lentus dormirem. Ego vero a longo tempore condidi plane me in museo, nec video quemquam, nec alloquor, nisi coactus functione muneris mei: quae tamen nimis saepe me interpellat. Scis autem nulla in re me posse leviter defungi, sed adhibere vel minutissimis eam curam, quam decet habere hominem sollicitum, ut famam scripti sui a tui judicii praerogativa auspicetur. Quare ut ego castigationem tuam, quae tantum amorem non modo praefert, sed et complectitur, libenter fero, ita te rogo miserearis mei: et tarditatem non cessationi (profecto enim cesso nunquam) sed et sollicitudini et aliis occupationibus imputes. Nudius tertius scholasticum magistratum ejuravi: ejus rei caussa verba facere in praesentia magistratus nostri necesse fuit: eo momento quae dicuntur, plusculis diebus ante constiterunt. Quod si haberem, qui vel in describendo me juvaret, minus vobis esset exspectandum: nunc omnia incumbunt uni. Non audeo te rogare, ut tantam rem, in qua valetudo tua vertitur, diutius, quam par est, differas. Itaque ego quidem, quod potero, faciam: caeterum tu rationem inibis, quid res tuae ferant, nec mea caussa corpusculo tuo injuriam facies. Malo ego quodcumque periculum subire, quam morae esse tuae saluti. Sic quoque beneficium tuum est ingens, et nunquam animo meo excidet. Ergo ipse prospice, quid ferre possis: ego quidem, ut quidque paratum erit, submittere pergam, et ideo etsi minorem solito particulam nunc in mundo haberem, differre te nolui: nec proximus post tuas nuntius discedet sine meis. Sed tu constitue semel, et indica quem longissimum tibi diem ad iter ordiendum putes restare: si intra eum absolvere potero, scies; sin, vel citius tibi potius, quam mihi indulgere te velim. Claudiani et Silii loca verissime abs te emendata censeo. De linea fateor me nihil adhuc satis explicati habere: nec licet nunc inquirere: abs te discam. Unum in tuis ingratum fuit mihi, quod justissimos meos erga te affectus modesto admodum encomio exprimere me prohibuisti. Tu quidem macte animo magno esto: sed mihi injuria facta est, quam alia occasione, quum tuae potestatis res non erit, vindicabo. Ferrarium remitto, et gratias ago maximas. Cuperem te judicem esse eorum, quae adnotavi, dum illum lego: sed schedae meae adeo sunt negligenter conscriptae, interpolatae, inculcatae, ut antequam aliam manum adhibeam, ostendere eas non audeam. Spondeo ingens et pigerrimum otium mihi post Livium absolutum: neque enim ita brevi inducar, ut aliquid edam: lente tantum et fastidiose in futurum parabo. Haec ita, si placebit [Gap desc: Greek words] . Vale, nobilissime juvenum et animo meo carissime, quem infinitis pignoribus tibi devinctum habes. Daventriae Kalen. Maji Julianis CICICCXLV. raptissime et prolixius, quam cogitaram, cum calamum arriperem. Iterum vale, et amicos communes saluta.


page 151, image: s151

EPISTOLA CXX. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovia. Daventriam.

IN postremis tuis sancte promittebas, quod et ante jam aliquoties promiseras, operis Elzevirianis nullam per te moram fore. Eam adeo rem tibi credidi, imo et Elzeviriis, ut mecum crederent, longa oratione persuasi. Cras absolutum erit, quicquid hactenus misisti notarum tuarum, quod nec dum absolutum sit, mihi, non operis imputandum. Per dies enim jam nonnullos variis cunctationibus rem, quantum potui, protraxi, dum reliqua a te expecto. Verum quidem est in postremis meis me conquestum esse de operarum tarditate. Sed paulo post ab Elzeviriis obtinui, ut unius loco duo postmodum in opere tuo exercerentur; sic ut tria singulis septimanis folia mihi exhibenda promitterent. Ejus rei te certiorem per cognatum feci, a quo etiam petii, ut indicaret tibi, reliqua quamprimum mittenda. Id feceritne nec ne non scio, mihi certe officii mei ratio constat. Spadam jam profectus essem, absque opere tuo fuisset, quod ut absolutum viderem, in initium mensis proximi iter meum rejeci. Cras Dordracum abeo; idque nulla alia ratione, quam ne jurgiis Elzeviriorum me exponam, quos aegerrime hanc rem laturos satis praevideo. Vale, Vir Clarissime, et hanc liberam objurgationem boni consule. Tuam enim rem, non meam agi scis. IV. Eid. Majas Anno CICICCXLV.

EPISTOLA CXXI. J. FR. ORONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

EN tibi promissam nuper aliam particulam. Si habes Cornelii Nepotis Argentinensem editionem Boecleri, velim inspicias loco citato ad lib. 34. cap. 29. quod ibi monuimus: de glossemate, an quis observarit. Si aut ille aut alius praecepit, aut si in editione ejus legitur, ut voluit, delebis illa: Nam quod vulgo additur, essent, glossema est: et sufficit allegari textum emendatiorem. Editio, qua ego utor, pessima est, neque aliam nancisci possum. Velim etiam consideres Ovidii locum ad lib. 35. cap. II. propositum. De conjectura ita respondi nuper amico consulenti. Si quid verius habes, sive ex ingenio, sive ex scriptis, rogo nostrum deleas. Ita omnino volo. In Cornelii Datame non longe a principio habetur in libello meo: Is regis dicto audiens non


page 152, image: s152

erat. Certum habeo legendum esse, regi, quod vide an quis anticipaverit: si non, in addendis ad similem locum Livii monebo. In Indice Boecleri etiam quaeres observaveritne, pedestres copias, ut Graecis [Gap desc: Greek words] , pro terrestribus, opponi classiariis. Est enim ubi id apud Livium restituimus, et mox cognosces, et video aliquoties Cornelium Nepotem ita locutum. Scire cupio, an ille hoc ibidem annotaverit, et num aliis quibusdem auctorum locis utatur. Scripsi festinanter, et jamjam celebraturus affinis nuptias. Daventriae. Prid. Majas Julian CICICCXLV.

EPISTOLA. CXXII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

ITa fit, amicissime Heinsi, quo magis properes, eo citius obveniat, quod moretur. Ut ego proximam hebdomadem caussis plane nugatoriis, quas repetisse non attinet, invitissimus et poene interdum lacrimans, poene totam otiosus exegi. Quod scio te quoque non parum irasci. Sed non semper nostrae sumus potestatis: officia et ingratae oblectationes amicorum quamvis nolentes saepe nos macerant. En igitur particulam, quam ante octiduum jam tibi destinaveram, et mittere facile potuissem, ni fures illi temporum manum nobis injecissent. Itaque de operis et itinere tuo constitue, quod commodum videbitur: video enim quo magis propello, eo minus identidem me praestare, quamquam omnia agam, ne carmen laboret in fine. Habeo, quod expostulem tecum, quod cum scires apud Ovidium de Ponto, momenta saluti, jam emendasse Scaligerum, id me tribuere mihi passus sis. Ego vero ante paucos demum dies, cum veniret in manus meas patris tui editio, quam in urbe esse nesciebam, id didici. Nunc illud quoque cures, velim. Lib. 36. c. 14. locus Vegetii est adductus, ubi [Gap desc: Greek words] millia, quia virgulis circumscriptum est in Scriveriana, delendum tamquam non comparens in MSS. judicavi. Nihil vero ille de hoc in correctionibus militaribus. Inspice igitur, quaeso, Stewechium, et si ab eo id notatum, muta ultima verba hoc aut simili modo deleta parenthesi: ubi [Gap desc: Greek words] millia posteriori loco in MSt. non esse notavit Stewechius. Quod dixeram de copiis pedestribus, habes lib. 37, 53. Quod si Argentoratensis editor loca in indice omnia notavit, non est opus hic omnia adduci, ne ille me a se descripsisse putet. Sufficit unum alterumque citari, et addi: Et alibi. Ego quidem illa editione usus sum aliquando, sed non recordor an observaverit. Et de illo, regis dicto audiens, iterum aurem tibi vello. Rubenii ingenio mirifice delector: placet nimis, miles stabuli: nec profecto video, quid aut elegantius ad sensum studiumque principis, libertatis imaginem, quantum poterat, servantis, aut propius ad vestigia veteris scripturae in


page 153, image: s153

loco Ammiani possit erui. Itaque multum tibi debeo, quod mecum ea communicare voluisti. Fabricio tuas propediem curabo. Vale, nobilissime et summe juvenum, meque ama. Daventriae prid. Kal. Jun. CICICCXLV.

Rogo te, adeas quamprimum, quod commodo tuo fiat, [Gap desc: Greek words] Spanhemium, eique meo nomine dicas officiosissimam salutem, et fuisse apud me Cumingium ex agro Zutphaniensi, detulisse mihi salutationem ejus multo gratissimam; addidisse de libris duobus ad me missis: quos hactenus ego nullus accepi, nec nisi per illum quidquam de iis cognovi. Iterum vale, et communes amicos saluta.

EPISTOLA CXXIII. NIC. HEINSIUS. J. Fr. Gronovio. Deventriam.

VIrorum et amicorum summe. Speraveram expostulationes meas aliquid apud te effecturas, sed frustra fui. Denuo cessant operae, quia tu cessas. Pollicebar mihi, quicquid notarum tuarum restaret, ante discessum meum absolutum fore, quam ego rem nunc prorsus conclamatam video. Nee tamen eo nunc te increpo, quasi rerum tuarum parum satagas, sed quod nimis operose satagas. Jacta semel alea est, ubi praelo opus tuum commissum fuit. Si quae emendanda aut addenda putas, ea in alteram editionem servari possunt, aut etiam huic editioni subjici. Notis enim absolutis non deerunt tibi rationes, cur in tempus aliquod illudas Elzeviriorum festinationi. Dum contexitur index, dum errata annotantur, dum alia fiunt, nam praefatio quoque conscribenda restat, vides quam multa cunctationi tuae possis praetexere. Scripseram proxime, exacto festo quinquagesimali statim Spadam me discessurum, sed est mihi Amstelodami negotiolum aliquod, ciu conficiendo triduum quatriduumve requiritur. Utinam illic te inveniam: nam die quinto sextove mensis proximi eo discessurus sum. Ante abitum ex hac urbe meum mittam ad te, quod restat foliorum. Locum Ovidii non dubito recte a te emendatum esse. Cogitaveram aliquando: Sivedomi praesume dapes, seu desine citra Quam cupis, ac paulo quam potes esse minus. Nam illius Sive vestigia videntur superesse in [Gap desc: Greek words] diu, quod pro domi agnoscunt libri plerique. Quam cupis ac propius accedit ad Vulgatam lectionem Quam cupias, tua conjecturâ, quam cupis, et. Sed maxima pars codicum antiquorum, Quam cupies, quod tibi favet. Ita, inquam, cogitaveram olim, quod non viderem, cur domi praesumendae non essent dapes, cum nimiam aviditatem in carpendis cibis tantopere damnet: tibi tamen facile accedo. In Cornelii Nepotis Datame, Is regis dicto audiens non erat, quod legi vis, regi, jam a Lambino praeoccupatum est. Sic enim ille: Sic saepe loquitur Probus: supra in Lysandro, princip.


page 154, image: s154

qui quod dicto audientes imperatoribus suis non erant. Sed videtur hîc legendum, regi dicto audiens non erat, quomodo et in exemplo proxime posito Cornelius locutus est, et item M. Tullius caeterique boni scriptores loqui consueverunt. Pedestres copias classiariis opponi notavit Boeclerus in Indice, ex capite primo vitae Cononis, Dionis cap. VI. Alcibiadis, cap. VIII. Chabriae, cap. II. Hannibalis, cap. XI. Alia autorum loca, quibus hoc probaret, non adjeeit. Vale, Vir summe, et summae festinationi ignosce. Lugd. Bat. CICICCLXV. VI. Kal. Junias.

EPISTOLA CXXIV. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

NObilissime et eruditissime juvenum. Tu quidem amice, quod flagitas, poscis, accusas: et ego quum non possim momento satisfacere desiderio tuo, non cesso, ut quantum licet id assequar. Hac hebdomade, quae nobis feriata est ob Pentecosten, spero in Livium me notas absoluturum. Sequentur paucula in perditorum epitomas. Et ego cupissem te amplecti, antequam iter ingrediare, sed non potui exesse museo, vel ob hanc telam. Et nescio quomodo tuae postremae Amsterodami non fuerunt traditae ordinario tabellario, sed foeminae, quae inde huc totum iter navi confecit, eoque tardius venit. Itaque non ante nonas Junias vestrate computandi ratione (nam nos Julianum hîc sequimur) hoc est ante triduum mihi tuae sunt redditae. Quod inspexisti Cornelium Nepotem, gratias ago. Si res integra est, sufficit de pedestri poni primum exemplum, una cum illo ex vita Agesitai, adjicique: et alibi. Valde autem velim apponi Ciceronis exemplum in Catone majori, Nec tamen omnes possunt esse Scipiones aut Maxim, ut urbium expugnationes, ut pedestres navalesque pugnas recordentur. Vale, qui summo beneficio me denuo emisti, olim tuum. Daventriae. VI. Id. Junias vestrates, qui nobis post diem quintum Pentecostes CICICCXLV. Cupio scire an [Gap desc: Greek words] Spanhemium videris.

EPISTOLA CXXV. NIC HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

CLarissime Virorum. Festinatione plus quam tumultuaria iter Aquisgranense a me susceptum est, sic ut promissi mei rationem habere non potuerim.


page 155, image: s155

Scripturum enim me tibi et missumm, quod reliquum foliorum in Notis tuis absolvissent operae, promiseram. Hoc quia fieri non potuit, in via subinde me ipsum incusavi. Fidem tamen meam ne omnino damnare possis, ecce, famulo paterno injunxi, ut cum hiscc meis folia illa ad te destinaret. Eo certe faciliorem a te veniam mihi polliceor, quod, quemadmodum in hac re peccasse me non diffiteor, ita in aliis rebus, quas penultimae ultimaeque tuae curatas volebant, satis diligentem me praestiterim. Nam et addenda notis tuis curavi, quae addi per typographos adhuc poterant, et Cl. Spanhemium conveni, qui etiamnum asseverat, se studioso cuidam, nisi fallor, vestrati, nomen enim nunc mihi excidit, duos libros commisisse tibi deferendos. Eos non esse redditos satis mirari non potest. Recte feceris, si ad illum scripseris, ut nomen tam boni latoris scire possis. In hanc urbem salvus atque sospes ante triduum perveni, sic ut meliorem itineris satis molesti eventum sperare ne quidem potuerim. Menses duos valetudini percurandac dabo, de qua ut optima quaeque praesagiam superioris anni facit auspicatus ille successus. Vale, princeps amicorum, et in hac solitudine literis tuis subinde me bea, quas aut Leidam ad aedes nostras destinare potes, aut per tabellarium Antverpiensem recta ad me. Raptim. Aquiagrani. Anno CICICCXLV. IV. Kal. Julias.

EPISTOLA CXXVI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Aquas Grani.

NObilissime et Eruditissime juvenum. Quam aegre tuli festinatum abitum tuum non permisisse, ut promisso de postremis ad me scribendis satisfaceres, tam lactus lubensque tuas heri tantum accepi. Non dubitabam autem et ante, ipsam festinationem et cumulum negotiorum in illud discessus momentum, ut adsolet, coeuntium, sine ulla fidei tuae labe hanc mihi molestiam creasse. Gratias ago, quod mandatorum ad [Gap desc: Greek words] Spanhemium memor fueris, et tuo consilio utar. In primis gaudeo et felicibus orsis destinati itineris et spe, quam habes valetudinis illis in locis confirmandae: illam ratam et propriam esse tibi velit Deus. Ad Livium ipsum absolvi: restant paucula in epitomas amissorum librorum, et dein addenda satis copiosa. Nam index ut fiat, addaturque, nec moram nec sumtum sustinere amplius velle videnturLucumones typographi: adeo querulas de excrescente mole libelli ad me dederunt. Et postquam tu abes, neminem habeo, qui illos in ordinem cogat. Meministi me conqueri ad tertium tomum de multis, in quibus a primis editionibus fuit discessum, cum nemo Commentatorum, unde aut qua fiducia id factum sit, mentionem faciat? Id nuper adeo didici: venit enim quasi virgula divina in manus meas editio Moguntina, quae posteriores libri XXXIII. et XL. partes


page 156, image: s156

prima publice ex MS. exhibuit: ei sunt adjectae variae lectiones ex eodem scripto a libro XXXIV. usque ad quadragesimum, quas omnes fere cum pulvisculo Aldus, dehinc caeteri, in textum receperunt. Eam si prius nactus fuissem, et contextus fuisset emendatior, et Notae illa parte accuratiores. Cupio praefationi ad lectorem intexere historiam veterurn editionum; quae aut juverunt, aut deformarunt auctorem nostrum, sed satis paratus nondum sum: alioquin vides quantum ea res usum haberet, non modo ad pleraque nostra confirmanda, sed etiam ad sublevandos, qui post me aliquid sunt in eo praestituri. Facta est quaedam editio Io. Antonii Campani paullo post primam Jo. Andreae Romae curatam, et Paullo II. P. inscriptam, ex qua Mediolanensis expressa est. Praefationem Campani inter opera ejus in bibliotheca nostri Gymnasii invenio, sed sine die, anno, et loco: floruit sub Pontificibus Pio II, Paullo II, Sexto IV. inscripsit Cardinali Papiensi: meminerunt ejus Gruterus et Gehhardus in excerptis. Vide, quaeso, an alicubi eam reperire possis, et enota mihi, quando et ubi prodierit. Sunt et Basileenses, quae aliquid suum textui attulerunt, quarum praeter unam, et id momento, nullam vidi, sed ea quae prima quinque ultimos dedit, in Helvetia nata est: eam sicubi nancisci posses, etiam excedenti aliquantum pretio, ut mihi comparares, rogarem, si mittete aut ferre inter sarcinulas eo, unde mitteretur, posses. Videbis quid commodum tuum patiatur, ejus enim semper potiorem te rationem habere volo. Cum sciero, quando in Galliam moturus sis, schedula transmittam enotata paucula loca, de quibus per occasionem MSS. Codices in meam gratiam consulas, et jam nunc fecissem, si otium fuisset excerpendi. Interea expectabo unas de consilio peregrinationis tuae, non tantum si eam possim meo consilio juvare, id ut ne tibi desit, sed etiam, si ea mihi possit in quo prodesse, ut tibi occasionem me demerendi suggeram. Tanta est mihi fiducia de affectu tuo, ut hoc quoque non ingratum tibi fore existimem. Vale [Gap desc: Greek words] , et me ama. Deus te salvum ducat ac reducat. Duventriae. III. Id. Sextil. CICICCXLV.

EPISTOLA CXXVII. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Baventriam.

CLarissime Viromm. Hesterno die tuae mihi redditae, quae cum suo pretio acceptae et gratae imprimis fuerint, nescio tamen quomodo solito acceptiores reddidit ipsa. haec solitudo, cum qua indies conflictor. Cave enim existimes in orbe toto Europaeo locum esse hac urbe magis illiteratum. Quae tamen et ingenio, et aeris temperie, et vicini ruris cultu atque elegantia ad Musarum patrocinium comparau videtur. Neque quicquam facile, quod ad


page 157, image: s157

oblectamenta vitae faciat, in ea desideres. Ut non immerito Carolus ille Magnus, quemadmodum tota vita, sic ipsa quoque morte quieti suae eam destinarit. Bajas subinde perlustrare mihi videor. Sordet tamen, inquam, locus, quia Musae absunt. Unicum solatium sunt amicorum literae, inter quos jam olim principem a me locum tibi deferri non nescis. Nihil ergo necesse est, ut verbis multis testatum tibi faciam, quo gaudio ad aspectum manus tam amicae exsultarim. Vel hoc ipsum satis argumenti, ut opinor, erit, quod e vestigio nunc ad illas respondeo. Notas Livianas ad finem perductas esse vehementer laetor; neque quicquam mihi magis in votis est, quam limatissimum opus publico donatum intueri. Index ut accedat necesserium puto, quicquid obloquantur Elzevirii. Et jam scripsi ad patrem, ut, si fieri possit, iis hoc persuadeat. Ipse vix dubito, quin persuasurus sim, si in reditum meum trahatur editio: quem ad summum ultra diem mensis proximi vigesimum proprer lationes multas differre non possum. Mox ad Gallicanum iter me accingam. De editionibus Livii nonnullis emendis doleo, quod operam hîc meam probare tibi non possim; vix enim putem tria aut quatuor exemplaria maximi auctoris in hac civitate, si tota excutiatur, inveniri posse. In Galliam ubi venero, omnibus occasionibus invigilabo, ut voti compos evadas. Sed audi, quaeso, fortunam meam. Memmisti, ut opinor, anno quoque proximo me conquestum esse de barbarie hujus civitatis. Cum enim primo in eam advenissem, nihil antiquius habui, quam monasteria omnia excutere, si quid fortasse lateret alicubi veterum bibliothecarum; sed nihil prorsus inveni, quod ad gustum meum faceret, quare ab irrito labore destiti. Nunc autem, cum audivissem latere hîc alicubi biliothecam in privati hominis aedibus, libris rarioribus instructissimam, ipsum autem possessorem presbyterum esse, virum in Graecis literis valde subactum, et, quod rei caput est, comem ac affabilem, ipsum hominem accessi. Post varia colloquia petii, ut copiam mihi faceret perlustrandae bibliothecae suae. Cum haud difficulter id impetrassem, denuo petii, si quid haberet codicum manu exaratorum. Affirmavit se habere nonnullos, sed magnam partem Graecos, et simul ostendit. Perlustratis iis, offendi Mathematicos potissimum ac Musicos esse, omnes tamen mutilos, quosdam etiam maxima sui parte truncatos, ut non libri, sed fragmenta librorum apparerent. Aristophanis tamen duae comoediae erant integrae. Exhibuit etiam schedas quasdam juridicas, atque inter illas fragmentum Legis Rhodiae illius vexatissimae, in veterrima membrana scriptum. Inter libros Latinos, magnam partem poetas, nihil erat alicujus rei, praeter codicem Ciceronis de Divinatione et Natura Deorum, literis Saxonicis exaratum. Nunc in eo sum, ut hos libros, vel saltem partem eorum mei juris faciam. Cujus rei spem non parvam ipse possessor mihi jam fecit: modo eorum loco libros quosdam typis editos rarioribus illi reddam. Trajecti ad Mosam cum nuper essem, in transitu salutavi Kuchlinum nostrum, qui rectoratu scholae ibi fungitur. Is affinnavit mihi, se nuperrime invenisse in bibliopolio quodam Optimum ac veterrimum epistolarum Symmachi exemplar, ipsumque codicem dono se missurum mihi promisit.


page 158, image: s158

misit. Alteras tuas, dum hîc sum, expectabo. De itinere Gallico prolixe brevi tecum agam. Vale. Aquisgrani. Ipsis Kal. August.

EPISTOLA CXXVIII. NIC HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

CLarissime Virorum. Unicas, dum Aquisgrani essem, a te accepi: ad qua ilico tum, ni fallor, respondi. Postmodum opinione mea citius inde a parente revocatus sum. Triduo vix domi peracto, cum et classis in procinctu esset, et ventus urgeret, in Galliam transfretandum fuit. Relegi tamen, quantum per summam festinationem licuit, antequam abirem, folium operis tui unicum, quod sub praelo Elzeviriano tum erat, in eoque nonnulla correxi. Quod supererat Notarum jam absolutum credo, totumque adeo librum publici juris factum. Exemplaria haud dubie secum adferet Elzevirius junior, qui quotdie hîc expectatur. Dies jam quartus est, ex quo in hanc urbem venii. Cujus quidem temporis pars potissima nihil agendo periit. Dum sarcinas quaero per civitatem longe vastissimam, quas aurigae cuidam Diepensi commiseram, dum de hospitio commodo honestoque mihi prospicio, dum amicos quosdam paternos meosque salutatum eo, nec domi invenio, transivisse dies aliquot summo cum dolore meo deprehendi. Hospite utor eodem, quo et tu aliquando usus es. Tempus nunc est, Vir Clarissime, ut cogites, quod quantumque ab opella mea polliceri tibi possis. Totum me tuum esse si nescis, ut quamprimum agnoscas ac intelligas, quantum quidem in me erit, curabo omni diligentia. Tuarum tantum partium est, homine amicissimo uti: cujus rei spem in postremis tuis videbaris facere. Exemplaria operis tui si amicis nonnullis per me hîc offerri cupis, ecce promptum ac paratum. De editionibus quibusdam Livianis tibi comparandis, quod proxime petebas, denuo monendus sum: literas enim illas, dum tumultuarie ac festinanter vasa colligo, cum aliis schedis adferre mecum oblitus sum; neque nunc succurrit, quas potissimum editiones emptas velles. Vale, meum ac literati orbis eximium decus, et plura brevi expecta, ubi ad me, lassus etiamnum ex difficili itinere, rediero. Lutetiae. Kal. ipsis Octobribus. Anno CICICCXLV.

Si quid unquam mea causa voluisti, Amicissime Virorum, ut Illustri Sarravio quamprimum me commendes unice rogo, cujus autoritate ad Petavianam aliasque Bibliothecas admitti possim. Quod facile scio obtinebis apud virum tui (si quis alius) studiosissimum. Veni in hanc urbem sine commendatitiis ullis, quia domo ventus praeter expectationem secundus opinione citius me avocavit. Notum autem hîc neminem habeo, praeter Puteanos fratres, quos creberrimis amicorum salutationibus ut plurimum distractos nosti. Hunc


page 159, image: s159

ergo laborem mihi concede, ut verbis paucis Illustri illi viro de meliori nota me insinues, qui vicissim in tui gratiam quidvis velim. Literae imposterum ad te quomodo recta via curari debeant, quaeso, indica. Iterum Vale.

EPISTOLA CXXIX. J. FR. GRONOVIUS. Nic. Heinsia. Lutetiam.

NObilissime et Ornatissime juvenum. Heri accepi tuas ingenti cum laetitia, nunc, qua prima occasione licet hinc mittere, respondeo. Uti dolui praeproperum tuum ex patria discessum et aspectum tuum et literas, antequam solveres, mihi invidisse (nam postridie, quam abieras Leida, ego illuc veni) ita mollissimum et secundissimum iter maritimum tibi fuisse gavisus sum. Adventum autem in regiam urbem, nutriculam eruditionis et humanitatis tibi magnopere gratulor. Ad illustrem Sarravium ecce tibi. Quamquam nomen tuum, et illa divina virtus amplissimae sint tibi [Gap desc: Greek words] , et has quoque congressum cum illo tuum anticipasse existimabam, tamen jussui tuo parere volui. Adjunxi unas ad ampliss. Petavium, si forte ducere te Sarravius ad illum non posset; nam solent interdum friguscula illis intercedere. Sed et si neutris indigebis, erunt tamen illis testimonio, me abs te amari, te a me fieri pro meritis tuis maximi. De veteribus editionibus, quod te rogaveram, gratiam facio. Nactus enim sum Amsterodami, quas prae caeteris desiderabam, duas Basileenses, priorem, quae prima exhibuit Symonis Grynaei additamentum, alteram Caelii Curionis maximam, ex qua puto multas liberas correctiones in vulgatas fluxisse. Sed quia aliam operam tuam amice offers, en schedulam, in qua designavi loca, de quibus scriptos codices, Petavianum inprimis et Regium, scriptum quidem recenti manu, sed ex antiquo probae notae, secunda certe decade, quam contuli, descriptum, consulere te velim. Erit id mihi magni beneficii loco, et non sine laude tua, cum annotatis tuis utar. De exemplaribus offerendis, quod offers, peream, nisi doleo et pudet, quod spem tuam et aliorum destituere cogor. Tanta fuit illiberalitas eorum, qui ex opera nostra lucrantur, ut me quoque, nisi maximo meo cum sumtu, illiberalem faciat. Denique quae tuo Patri et Salmasio singula totius operis, textus puta et notarum, exemplaria tradi jussi, ita me Deus amet, argento meo ab illis redimere me oportuit. Itaque per occasionem apud Sarravium, Puteanos, Heraldum, Vallesium, viros mihi, quoad vivam, venerandos, me excusabis. Tu vero a juniore Elzevirio tibi exemplar meis rationibus adscribendum pete, quo utaris in locis illis conferendis, quodque et absque hoc foret, ante omnes meritus es. Rupellae, quando eo accedes, apud Philippum Vincentium Theologum, virum praestantissimum, aliquid scripti Livii reperies,


page 160, image: s160

ut et A. Gellium, si bene memini, cujus videndi haud gravatim tibi copiam faciet: an sit tanti, ut horas in iis consumere velis, tu judicabis. Valesius aditum facere tibi poterit in Memmianam bibliotheam, quam ego per angustias otii, quod ibi ponere mihi licuit, videre non potui. Puto te hanc hiemem ad minimum illic exacturum, et ne discedere properes, auctor tibi sum: nam prae Lutetia reliqua Gallia tibi sordebit. Quando Andegavum ibis, ad Claudium Menardum facile accipies commendatitias a Puteanis: neque indigebis tamen, nam ille te ex meis crebris sermonibus dudum novit et aestimat. Nescio unde rumor ad me pervenit, Peiraredum illic adornare novam editionem Statii. Cognosce, quaeso, an ita sit. Non invideo, neque si possim opus novum nuntiare ei, velim: precor immo, ut succedat feliciter. Fac tamen ut sciam. Vale charissimum pectus, et bene rem gere. Daventriae a. d. III. Non. Novemb. CICICCXLV.

Breviorem viam mittendi literas haud scio, quam ut tuas recte Amsterodamum ad Lud. Elzevirium mittas: sumtulum illum facile feram. Tuae integrum menfem in itinere fuere, nec scio a quo ad me missae. Plurimam salutem adscribo experientissimo hospiti tuo. Iterum vale.

EPISTOLA CXXX. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

CLarissime ac summe Vir. Post longam expectationem quod literis tandem tuis beatus sum, multum sane gaudeo. Quid quod commendatitias, plures etiam quam petieram, addidisti? qua quidem in re hominis amicissimi officio tam prolixe tamque diligenter functus es, ut nullum querimoniae meae locum reliqueres. Subiratior enim, fateor, nonnihil eram; et iniquius pertinax illud silentium tuum ferebam, binis ineis provocati, neque quicquam reponentis. Scis autem praecipitem me valde esse in exigendis amicorum officiis. Tum quoque videbaris mihi nescio quomodo in mores tuos ac amicitiam nostram peccare, adeo morosum atque delicatum continua illa diligentia me reddiderat. Nunc vero video ac laetor, totam hanc culpam non tibi imputandam, sed iis, qui meas ad te negligentius curarunt. Tuas ad Ampl. Sarravium ante dies sex septemve jam curavi. Petavium quaesivi heri, tum ut tuas offerrem, tum etiam ut libros redderem, quos ex Bibliotheca ejus utendos habebam, sed rus abiisse dicebatur. Tuas ergo famulo ejus committendas duxi, cum non ante dies quindecim reversurus sit. Inde ad Sarravium me contuli, quem etiam sine commendatitiis ullis (frontem meam vide) salutare ausus sui sub adventum in hanc urbem meum. Postea humanissimi Riveti ac Salmasii (ut credi vult) literae propius me illi insinuarunt. Tertius tu


page 161, image: s161

ordine fuisti, sed sic quoque primus. Tanto enim studio tantoque affectu, quod obiter ab ipsis factum erat, praestitisti, ut pro commendatione, quam petieram, totum panegyricum viro summo miseris. Ingratissimus ergo sim; nisi pro hoc tam luculento officio plurimum me debere tibi profitear. A laudibus tamen prorsus invidiose in immerentem collatis abstinuisses vellem: metuo enim vehementer, quemadmodum pro maximo erga me amore tuo fecisti (cui tamen nimium indulgendum non fuit) ita accuratissimo judicio tuo (quam tibi gloriam hîc omnes deferebant) male consuluisse ne possis argui. Scis quam exacto illi ingeniorum ac eruditionis arbitro imponi non possit. Praelegit mihi maximam partem epistolae tuae. A candore quod me commendas (quid enim dissimulem?) gratum certe fuit, cujus ego virtutis studiosum ac candidatum profiteor, ad caeteras laudes profecto erubui. Multus inde nobis de te sermo fuit, ad quem summo utrimque studio ac ardore ferebamur. Nihil illo viro doctius candidiusque. Ut de humanitate ejus jam non dicam, cujus tantum non prodigus est. Nemo in hac urbe, cui plus debeam: nemo, cui libentius debeam: parcus enim ac jejunus beneficiorum suorum aestimator est, et qui de iis praestandis cogitare malit, quam de praestitis. Certe bene de me merendi finem hactenus non facit. Denunciavi jam illi horrendi carminis legem, ut et Puteanis, ne Livii tui exemplaria frustra expectarent, neque videntur expectasse, nam et ille et hi ab Elzevirio sibi jam comparaverant. Apud caeteros quoque, quos volebas, prima occasione te excusabo. Mandavi jam Elzevirio, ut exemplar mihi quoque quamprimum pararet notarum, quod debere typographos contendo, propter laborem in corrigendis operarum sphalmatis a me exantlatum. Si tamen pater patruusque ejus tam impudentes sint, ut debitum hoc suum in dubium vocare ausint, rationibus meis ut adscriberent jussi. Petavianum Regiumque codicem quod petis ut consulam, per otium ante discessum ex hac urbe meum facturus sum. Nam nunc ut maxime velim, vix possim, quod Petavius absit. Neque periculum in mora esse reor, post absolutam jam a te Livii editionem. Sub adventum veris proximi pedem hinc movebo: aut reliquam perlustraturus Galliam, aut in Italiam statim abiturus: cujus orae desiderio immane quantum flagro: idque vel eo magis, quod hujus urbis bibliothecae ad editionem Ovidianam pertexendam expectationi meae non respondeant. Certe praeter primum tomum partim cum Regio, partim Puteanaeo codice collatum, quorum excerpta jam ante me habuisse scis, et Fastos Petavianos, nihil hactenus magnae rei indagare potui. Memmiana fortassis bibliotheca subministrare aliquid posset; sed ejus usum me impetraturum non puto: hactenus certe ne videre quidem potui. Solus ad eam aditus Valesio patet, isque sic satis difficilis. Deducturum se aliquando mc eo (petente id meo nomine Sarravio) promisit: de usu nihil polliceri ausus est. Narro tibi, non potuisse me tempore magis inoportuno magisque incommodo in hanc urbem venire, quam nunc veni. Bibhothecarum plerarumque ordo misere turbatus ac inversus est, curam quoque earum qui habent, magnam partem absunt. Bullialdus ac Naudaeus in Italia haerent.


page 162, image: s162

Thuanaeam obiter tantum vidi, idque beneficio Menagii. Petii jam aliquoties a Puteanis libros nonnullos ex ea utendos; sed nescio quomodo lentiores sunt, fortasse propter senium. Quid quod creberrimis amicorum salutationibus fere semper obnoxii sunt, ex quo in bibliothecam Regiam commigrarunt, cujus etiam catalogum hactenus videre non potui, quod in eo describendo illi occupentur. In Petaviana per horas fere duas integras nuper cum Ampl. Sarravio me exercui, neque tamen Ovidianis ac Claudianaeis codicibus, quos catalogus indicabat, ullos, nisi duos tresve, invenimus, adeo turbatus est librorum ordo. In itinere Italico (cujus tamen certum consilium necdum cepi) ne plurimum molestiae devorandum mihi sit valde metuo, quod difficillime illic aditum ad bibliothecas obtineri intelligam: quae sola fortassis causa propositum meum interrumpet. Bullialdus Venetiis nuper per Legatum Regis Christianissimi ex Beffarionis bibliotheca Didymum de Plantis hactenus non editum utendum petierat: sed repulsam passus eil. Interim doceas me velim, quibus potissimum artificiis homines morosissimi circumveniri ac expugnari possint. Tum et quas bibliothecas a libris antiquis maxime instructas arbitreris. Peiraredum moliri editionem Statianam nescio unde intellexeris, ego quidem hactenus hoc scire non potui. Et si quid judico, non magnopere rivalis ille tibi metuendus est. Cum enim contemptim ac abjecte passim loquatur de libris scriptis, vel inde colligas licet, quid ab hoc homine in re literaria polliceri tibi debeas. Plurimi certe auctoris illius codices, iique antiquissimi, in hac urbe sunt: quorum nonnullos in tuam gratiam fortassis aliquando cum vulgaris committam, si me monueris, quibus ipse usus sis. Nam actum ut agam consultum non puto. Advectum est ante annos paucos huc exemplar satis antiquum ex ruinis Corbeiensibus, quod in bibliotheca Sti. Germani cum aliis multis nunc servatur. Extat et ibidem exemplar longe optimum Columellae ante annos octingentos scriptum, ut volunt, qui viderunt: nam mihi aliquoties ejus libri tam venerandi aspectum petenti responsum est, Monachum nescio quem eo nunc uti, ac auctoris latinissimi editionem scilicet adornare. Zinziberus professor Andegavensis in hac urbe est, et edit de mutuo dissertationem adversus Salmasium, idem et Fabrotus minatur (qui librum suum praelo jam paratum mihi ostendit) sed typographum invenire non potest, adeo ad crambem illam toties repetitam homines delicati hîc nauseant. Lectionem codicis Leidensis in illo versu Claudianaeo, trabibusque smaragdis, jam in observationibus a te prolatam, confirmatam a Petaviano quodam inveni. De mea quoque conjectura ad Ovidiannm versum, letifero Eveno, non dubito. Puteanaeus enim ille codex optimus, sed a sciolo passum interpolatus, in manu prima una syllaba plus, in letifero eveneno, manifeste praefert. Vale, meum decus, et literis imposterum tuis me saepe bea: quas ad aedes Petrile Petit Librarii in via Jaccbaea destinabis, sub insigni velleris aurei. Habes et hîc Sarravianas. Lutet. Paris. CICICCXLV. XXVI. Novemb.


page 163, image: s163

EPISTOLA CXXXI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Lutetiam.

NObilissime et Ornatissime Juvenum. Satis praesagiebat animus tum demum meas tibi praesto fore, quum iis non indigeres: potest tamen officium meum gratum tibi fuisse, non quia utile erat, sed quia imperatum, quam licuit promte, exhibui tibi. Neque ea mensura, quam tua virtus cognita a me poscebat, aut animus meus libentissime tibi debebat, sed quam festinatio et otium, quale tunc erat, implere me patiebantur. Amor tuus tamen omnia prolixe interpretatur: gaudeo, dum scias me ea in re nunquam mihi satisfacere. Neque tu me ficto discrimine nescio cujus opinionis de me summorum viroram terrueris: si unquam possem, tam sano et sincero judicio cam me comparavisse existimarem. De locis Livii omnia fiant ex commodo tuo, dummodo impetrare possim, ut aliquando fiant. Statio nullo Lutetiae sum usus: neque mea caussa, nisi forte aliquid eximium et supra expectationem obtigerit, fatigari te velim. Si tamen lubet et vacat, videre oportet, quos Lindenbrogius et Behotius adhibuerint. Ad Italicum iter an consilium meum te paratiorem reddere possit, ignoro; quae succurrunt, libenter scribam. Mediceam ante omnia ex visu et usu tibi commendo: ex nanatione Isaaci etiam Ambrosianam Mediolani. Neutrubi scribere licet: posterior, ni fallor, et gratis patet, sed ad scribendum furtim minor illic copia: in priorem, non nisi pretio aditus, quo tamen et poteris a custode impetrare ut enotes. Modo reperias illum, quem eso expugnavi. Ei praenomen Angelo, Clericus est ad D. Laurentii, ubi ipsa est bibliotheca, claves ejus servans. Majorum gentium homines frustra adibis, ut ego stultus et operi et tempore sine fructu mihi decolante. Habebat cognatum adolescentem: eum mecum includebat, postquam multis sacramentis ei confirmassem, nihil a me violatum iri: si quis interim spectator interveniret, oportebat pugillares et pileum amoveri, ne quis animaderteret me plus quam legere. Primum singulas horas Julio (quasi solidus est Belgicus aut sexstuf.) redimebam, deinde quod festinarem, binis. Paganinum Gaudentium Pisis alloquere: is forte et nonnihil consilii dabit: et Florentiae in primis J. Baptistam Donium, qui et bono isti Angelo te commendabit. Habitat nella strada de' tinctori. Ad utrumque, si vis, literas mittam. Romae quum omnia sint mutata, nescio, quo te allegem. Si quid tamen poterint, Holstenius et Alllatius non nolent. Quod in aurem tibi, plus indulgebunt Latinos auctores, quam Graecos persequenti, et proderit nonnihil apud illos tibi invidia, quam sibi contraxit opere [Gap desc: Greek words] . Credo te intelligere, quid velim. Farnesiana in palatio Ducis Parmensis


page 164, image: s164

ibidem celebratissima, sed eadem, cum omnibus illic, occlusissima. Est et Florentiae alia bibliotheca apud Dominicanos ad aedem D. Marci, ubi Ovidius ille Politiani manu notatus: facilisque accessus per ejus collegii Monachos. Venetiis ex D. Marci, quae eadem Bessarionis, nihil spera; Attuli ego commendatitias a Contareno, legato tum Romae, ad Procuratorem Nani: id enim Cyclopi nomen: porrigebat eas mecum Thomasinus, magnae Ecclesiasticae dignitatis vir: homo vix dicto, posse bibliothecam videri, cum pateret, se avertit, absque ulla vice vel tralaticiae humanitatis. Est alia in coenobio D. Antonii non valde copiosa, tamen illic servatur Manilius ille Gemblacensis simillimus. Satis sunt humani. Ducet te eo J. Angelicus Aprosius Vintimiglia ad D. Stephani religiosus, ut vocant, vir et nostratium et literarum perstudiosus, qui te quoque jamdudum commendatissimum habet. Patavii quicquid erit (cognosces ex libro Thomasini, qui omnium illic et publicarum et prvatarum catalogum edidit) facile impetrabis per Rhodium Danum, si illic erit, et Veslingium Germanum Sohierumque Amsterodamensem. Ferrarium, quia uxorem (immo concubinam, si memini recte) domi habet, non adiri ajebant: post lectionem in Academia salutandus est. Ajunt in monte Cassino Benedictinos habere admodum instructam. Est et Urbini, cu jus catalogum vidi apud Naudaeum. Sed Florentia sola moram et sumtum tibi pensabit. Atque utinam illum optimum Senecam repetere possem, vereor enim ne per festinationem multa omiserim, et apex ibi nullus annotatione indignus. Utinam pariter in meam gratiam primae Decadis Livianae antiquissimum volumen, certe iis, quae designavi, locis inspicias: sed vix poteris mihi vacare: ita tibi ipsi negotium reperies. Commendo etiam tibi Curtium unum et alterum illic vetustissimum, et Appulejum, licet a Lindenbrogio praefloratum. Caeterum editorum librorum bibliotheculam tecum portes oportet: adeo ne vulgarissimi quidem illic venales. Haec nunc succurrebant. Vale, et feliciter omnia vota tua exsequere. Apud Helvetios Basileensis copiam tibi faciet Buxtorfius: scias etiam Bernae superesse Bongarsianam, luculentam, ut e multis audivi; in eadem natione est Sangallensis, quam Goldastus celebrem fecit. Satin tibi Tantalo poma porrexi? Incomparabilis Sarravii literae mihi mel merum fuerunt: ei propediem scribam, nunc per te salutationem deferri cupio. Ut per occasionem et caeteris communibus nostris. Menagius nihil dum edit? Scripsi VIII. Id. Decemb. postridie quam tuas accepi. CICICCXLV.

EPISTOLA. CXXXII. NIC. HEINSIUS. J. Fr. Gronovio. Daventriam.

CLarissime Gronovi. Quod tam luculente desideriis meis super itinere Italico satisfecisti, plurimum te amo. Abeundum brevi mihi video, et opinione quidem citius. Est in hac urbe mercator quidam nostras, cui Reinstio


page 165, image: s165

nomen; vir honestus. Is Venetiis annos aliquot vixit, ac etiamnum familiam illic habet. Haesit hîc aliquamdiu nomine mercatorum Amstelodamensium, quorum aliquot naves fiscus Gallicanus sibi addixit, idque perperam et sine ratione, ut ipsi volunt. Hoc negotio perfecto (et jam ad finem propemodum pervenit) denuo Venetias abit. Officia sua ante dies paucos humanissime mihi obtulit, si se comitari vellem, quam quidem occasionem valde oportunam nequaquam negligendam reor. Praesertim cum et alii nonnulli ex nostratibus illi se adjuncturi sint. Iter ipsum quomodo ac qua via facturi simus, necdum constat. Si per Helvetios; Mediolani menses duos tresve morabor, propter Ambrosianam, de cujus bonitate salivam mihi movit Erycius Puteanns, cum anno proximo Lovanii essem, qui suo potissimum consilio a Cardinali Borromaeo eam instructam volebat. Servantur et illic inter alia Aldinae bibliothecae reliquiae. Si Massilia Genuam iter facturi sumus, Venetiis aut Patavii aliquamdiu haerebo, donec notitiam aliquam linguae Italicae adeptus fuero. Nam Genuam a bibliothecis ullis antiquis commendari non puto. Romam ubi venero, ad Farnesianam aditus fortassis erit. Fratrem enim Ducis in collegium Cardinalium adscitum, literae, quae ex Italia proxime in hanc urbem venere, docent. Ad Rhodium et Vintimigliam literas commendatitias si mittes, valde me beaveris. Apud Rhodium tamen nomen meum dissimulari poterit. Quod Patavii latere, quam notus esse malim, propter [Note: Credo esse Scioppium, contra quem Dan. Heinsius scripserat satyram.] carcinoma illud generis numani, culinae, inquam, Baronianae expraefectum. In Italia quam non tuto inimicitiae exerceantur, optime nosti. Ille autem furcifer, quam non cedat ipsis Italis, fraude, dolo, veneficiis, et hoc nosti. Noverat hoc immortale gentis vestrae opprobrium familiariter olim Romae Vir Illustris Hadrianus Manmakerus [Gap desc: Greek words] , quod et pessime illi successit, vix ac ne vix quidem e manibus Inquisitionis elapso. Adeo ne beneficiorum quidem rationem habet, aut amicis ipsis parcit Crispinus ille, monstrum nulla virtute a vitiis redemptum. Literae tuae si post discessum meum huc venient, mittet eas ad me Elzevirii filius, qui apud Petitum librarium hîc vivit. Doleo non potuisse me ante abitum ex hac urbe meum, quod promiseram, de locis Livianis consulendis, fidem liberare. Nam Petavius etiamnum ruri haeret, neque ita brevi, ut opinor, reversurus est. Fieri tamen id poterit, ubi ex Italia rediero. Notas tuas mecum veham, et captabo occasiones quasvis affectum meum tibi probandi. De libris manuscriptis, si quae illic spes sit, pretio redimendis, et hoc me doceas velim. Scripsi jam proxime tempore valde inoportuno huc me venisse, quod Bibliothecarii plerique absint, ipsaeque bibliothecae negligenter habitae. Quae potissima causa est, cur discessum maturem. Ad Thuanaeam ante dies demum paucos aditum impetravi, cum jam de itinere Italico consilium cepissem. Habes hîc [Note: Legitur inter Heinsii Juvenilia lib. II. p. 253.] Epicedium in Pisanium meum, quod ut scriberem regavit me Marchio Montozerius affinis ejus, miles et Poeta summus. Lutet. Paris. Pridie Kal. Januar. CICICCXLVI.


page 166, image: s166

EPISTOLA CXXXIII. NIC. HEINSIUS J. F. Gronovio. Daventriam.

LUtetiâ etiamnum ad te scribo, unde jam ante mensem alterumque me abiisse oportuit. Mercator ille, cum quo in Italiam abiturus sum, vir insignis et forsan non ignotus tibi, Reinstius nomine, hactenus hîc detinetur, propter lites, quas cum Thalassiarcha Gallico de navibus quibusdam Hollandis, in mari Mediterraneo raptis, exercuit. Quae cum ad finem nunc perductac sint, ab Ordinibus, ut abire liceret, petiit. Non ultra dies quatuordecim in hac urbe moraturos nos puto. Interim rure huc advenit Ampl. Petavius, cum quo de Livio tuo agere decreveram. Sed ecce inopini aliquid negotii intervenit. Compellavit me ante abitum ex hac urbe suum Junior Elzevirius, idque nomine cujusdam ex Proceribus Gallicanis, ut versus meos ederem. Negavi tertiam vix eorum partem ad manus esse. Plerosque enim domi reliqui, dum nihil minus cogito, quam in Gallia eos edendos esse. At ille, quos adduxissem mecum, quosque in hac urbe scripsissem, nihilominus ut ederem rogavit. Mos gerendus fuit importuno flagitatori. Prospexit statim mihi de typographo. Et jam in decimo folio occupantur operae typographicae, ita ut pauca admodum restent excudenda. Exemplar, ut ad te veniat, quamprimum curabo. Scripsi, Vir Clarissime, ante menses duos ad te, et commendatitias ad amicos tuos in Italia petii. Idem bis ab Isaaco Fossio rogavi, cui et meas illas tibi mittendas commiseram. Nescio quid factum sit. Neuter certe respondet. Quod molestissime me ferre velim scias. Nam ut maxime credatis me abiisse (abiturum enim brevi me credebam ipse cum scriberem) certe ad parentem meum vestras mittere poteratis. Nisi diligentiam tuam in reliqua peregrinatione magis mihi probas, quam hactenus fecisti, metuo, ne frigescat amicitia nostra. Sane nec ego nunc scripsissem, nisi id a me petiisset Ampl. Sarravius, qui eas, quas hîc vides, mihi commisit. Peyraredus in hac urbe est. Neque quicquam tam certum, quam de Statio edendo cogitare illum. Quod jam factum foret, ut ipse ait, nill suas conjecturas additurum se promisisset [Gap desc: Greek words] Grotius, et vana spe per longum tempus virum bonum lactasset. Multas ingeniosas conjecturas mihi ostendit. Quare maturandum tibi erit, si eum praevenire velis. Vale. Lutet. Paris. CICICCXLVI. die tertio mensis Martii.

Mediolani agenda quaediun negotia sunt D. Reinstio. Quo recta, ut puto, ibimus, atque ibi dies aliquot cessabimus. Commoda haec occasio erit Ambrosianae bibliothecae excutiendae. Iterum vale, meum decus.


page 167, image: s167

EPISTOLA CXXXIV. J. FR. GRONOVIUS Nic Heinsio. Lutetiam.

PRioribus tuis ideo non respondi, quod quocunque mitterem meas, sero venturas existimabam, dum in itinere esses. Miror autem te tantopere succensere mihi ob intermissum literarum officium, cum conscius sis tibi, quam parum mîhi in te per hoc tempus praesidii fuerit ad loca Liviana, qui tam benigne initio promittebas. Mirum est Petavium nunquam fuisse domi, quando tu de nobis cogirasti, idque hibernis mensibus: sed abfuisset, an regiam videre non licebat apud Puteanos ? Sed haec nolo urgere: scio enim, quomodo Lutetiae etiam otiosis tempus in potestate non sit: tantum id significo, si rixandum habeam tecum, justiorem mihi caussam fore. Nunc amoto joco, quod commendatitias petis, nihil illis indiges, nisi vexare vis amicos. Meis certe omnibus notus es olim: neque enim velunus est, apud quem virtutibus tuis narrandis non longas condiderim Iliades. Dabo tamen aliquid, quo cos in memoriam revoces nostri. Patavio nupera Veslingio, Ferrario, Rbodio literas accepi jucundissimas, quod optimis praestantissimisque viris meo nomine nuntiabis. Nondum respondere possum, tum quia otio non abundo, exeuntibus cum maxime lectionibus publicis et privatis, dum quae potucre hactenus diferri, simul sunt finienda: tum quia mandata quaedam Rhodii nondum exsequi potui. Vintimigliae librum ad me missum accepi per Bartholinum Danum, pergratum quoque; etsi mallem affectui suo in me pepercisset. Binas omnino ab illo accepi, cum plus decies ego ad ipsum, sed etiam ad Illustriss. Loredanum, scripserim: in prioribus additum erat: Se mi vorra favorir di resposta con darmi qualche novella di cotesti literati d' Hollando, in particolare de Signori Daniele Heinsio et Nicolo suo figliacolo etc. Quas, ni fallor, ipse ostendi tibi. Ad Paganinum Gaudentium Pisas, ad Jo. Baptistam Donium, Florentiam etiam dedi non unas, sed responsum nunquam habui. Sunt omnes viri humanissimi, apud quos non alia commendatione opus est tibi, quam prolato nomine tuo. Sed hoc sum auctor tibi, si fieri potest, ut Lutetiae interventu alicujus Procerum commendatitias impetres a Legato Magni Ducis, sive ad ipsum Sereniss. Principem, sive ad aliquem in aula potentem, nulla ut tibi cura sit antiquior. Nam absque hoc aditus ad Mediceam, ut ante hac scripsi, per est difficilis. Propemptici, quem vidisti apud Sarravium, si tanti est, misi exemplaria Monasterium ad Illustriss. Contarenum, quae Venetias curarentur. Epicedium in Pisanium legi libentissime, sed multo magis idem legere. gestio impressum. Euge bonum factum, Peyraredo non invideo: gaudeo magis oriri plures, qui Statii curam gerant. Et ille bene faciet, credo, et


page 168, image: s168

mihi supererit, quod agam. Itaque nihil propterea festinabo magis: nam et opto ut ille me antevertat. Misit ad me nuper amicus pervetustam editionem Livii: certe Aldinâ fuit prior, nec quicquam habet amplius quam Andreana: forma est in octavo, ut vocant: sed de aetate ejus nihil constituere possum: non annum, non locum, non auctorem habet adscriptum: unum est [Gap desc: Greek words] harum rerum, quod perbrevem ei praefationem (quae tamen tota Quintiliani et Plinii testimonio constat) ad studiosos praefixit Augustinus Becharius sacerdos. Hunc ut noscerem, totam bibliothecam Gesneri percurri, nuspiam inveni: vide quaeso an explorare alicunde, forte facilius in Italiâ, possis; quid hominis fuerit, quando, ubi vixerit. Narravit multa mihi Isaacus de antiquissimo codice Tragoediarum Senecae in Ambrosiana, qui et doctissima singularum habeat argumenta. Si pateris mandari tibi, ut hoc diligentius cures, quam collationem locorum Livii, tu ipse statue, quid ego desiderem. Nunquam tamen patietur amor meus, ut indigner, si mea tuis posthabeas. Miserunt ad me homines Illustriss. Nuncii, qui Monasterii est, schedulam ab Holstenio, in qua de Alexiade Annae Comnenae quaerebat. Remisi literas ad ipsum curandas, quarum haec fuit summa, habere quidem me eam ex illius exemplari descriptam: sed eam me reverentiam habere amicitiae nostrae et virtutum ac beneficiorum erga me ejus, ut quamdiu sperare possim ab illo prodituram, nihil sim conaturus: sin, ut promittebat, eundem codicem infinitis locis emendatiorem communicare mecum velit, audacter me manum promittere. Hoc ei nuntiabis, si in eum incideris. Ego toto semestri nihil egi, aliis servivi. Poemata tua exspecto, non paullo acrius, quam quae nuper duobus tomis [Note: Intelligit, puto, Casparis Barlaei, quae A. 1645. prodierunt.] Amsterodami prodierunt. Vale, et feliciter et peracta jucunde peregrinatione ad nos redi. Daventriae raptissime, a. d. prid. Non. Martias CICICCXLVI.

Accepi etiam Leonis Allatii excerpta varia Graecorum Sophistarum, longe gratissimum mibi munus, postquam annum ipsum et ultra in itinere fuisset. Potes ergo et apud illum meo officio fungi. Iterum vale.

EPISTOLA CXXXV. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio Daventriam.

CLarissime Virorum. Tuas hesterno die ad aedes meas tulit Illustris Sarravii puer, quibus nunc confestim respondeo. Quod succenses, Livianos a me Codices necdum collatos esse, nolim fieri. Nam Petavius non nisi post annum novum rure reversus est, tum videlicet, cum de itinere Italico, quam de libris scriptis conferendis, magis cogitarem. Id si sancte mihi affirmanti non credis, ex Illustri Sarravio quaeras licet, quem idem quoque affirmaturum certus sum. Ab illo tempore nullos ex Petaviana bibliotheca libros utendos


page 169, image: s169

habui, praeter Claudianum, Virgilii Catalecta, et Lucani exemplar, qui in manus meas praeter expectationem tum inciderunt. Nam Ovidianorum codicum, qui illic extant, tertiam vix partem vidi, adeo misere dispersus ac turbatus est bibliothecae ordo, quod mecum vidit et miratus est heros Sarravius. Eos quoque ipsos codices non alio animo utendos accepi, quam ut in locis quibusdam corruptis a me consulerentur, nihil minus existimans, quam otium mihi futurum integros conferendi. Interea, dum D. Reinstii (id mercatori nomen) negotia quotidie in hac aula traherentur, convenit me nomine quorundam, ut ajebat ipse, proceram junior Elzevirius, petiitque ut versus meos praelo mandarem, si omnes edendi animus ac otium mihi non essent, partem saltem posse publicari. Dies tantum septem aut octo opusculo absolvendo requiri. Nosse se typographum, qui operam suam obtulerit, quique duo quotidie folia mihi exhibiturus esset. Vix tandem persuasus cum essem, raptim versus aliquot, qui ad manum erant, collegi, et praelo credidi. At vero nequissimus typographus adeo promissa sua non praestitit, ut per mensem pene integrum in exiguo libello me exerceri passus sit. Caeterum a mensibus jam tribus itineri accinctum me fuisse testari amici hîc possunt, quibus jam aliquoties vale dixeram. De Petaviana bibliotheca quod affirmavi, vix ullum ejus usum mihi fuisse, etiam de Regia affirmare possum. Cum enim ex Thuanis aedibus in eam migrarint non ita nuper Puteani, omnia etiamnum turbata illic offendi. Catalogum ipsum ut excutere liceret hactenus impetrare non potui, quamvis Puteanos fratres aliis in rebus addictissimos mihi offenderim. Sed nec Ovidianos omnes codices, quibus uti voluissem, obtinui, cum illi interim suam mihi bibliothecam ad satietatem usque fruendam indulserint. Quid quod nec illi, nec Amplissimus Petavius satis aequo videtur animo tulisse, nullum se Notarum ad Livium tuarum exemplar a te accepisse. Ut ausus non fuerim apud illos pro te intercedere, nisi vulnus hoc coaluisset, et oblivione pressi esset haec qualiscunque ignominia. Puteani quidem, post allatas in nanc urbem Notas tuas, salse subridentes ex Etzevirio quaerebant, me praesente, nunquid exemplaria aliquot amicis suis jussisset mitti auctor. Cum negaret ille, regesserunt illi, rem nihilominus indignam fore, si emenda sibi essent exemplaria ejus libri, qui magnam partem ex bibliothecae suae optimo illo codice adornatus esset. Ibi ego meas interpellandi partes esse credidi, ac Elzevirios accusare coepi, quorum avaritia factum esset, ne Auctor liberalis esse posset. Erubuit Elzevirius, et dono se missurum exemplar Puteanis promisit. Ex hac, ut puto, historia facile deprehendes, Puteanis non valde acceptum fuisse, sibi missum librum tuum a te haud fuisse. Quid quod codicem utrumque, tam Regium, quam Petavianum manu scriptum recentiori intelligam: ut in Italia longe vetustiores, ac magis tibi profuturos inveniri posse crederem. Quid? quod Notae tuae jam prodierunt, nec spem opinor esse secundae editionis, antequam in hanc urbem reversus sim, ut causae nihil videam, cur magnopere festinandum mihi fuerit. Poematum meorum editio satis feleciter mihi successit, adeo benigne a viris doctis ea hic excepta sunt.


page 170, image: s170

Gaulminum prae caeteris praeconem nacta esse miror, qui cum aliena raro commendare soleat, ut nosti, in libello tamen meo commendando prodigus plane est, quantum ex amicis intelligo. Epithalamium, quod tibi scripsi, etiam accedit, id bonos patres Loiolitas offendit plurimum, adeo spurcum ac obscaenum ipsis visum fuit.

Nimirum patres facere hoc, quam scribere, malunt;
Quod malunt vates scribere, quam facere.

Cum quidam ex ipsis, vir paedagogici ingenii, litem hoc nomine mihi movisset, respondi me neque Jesuitis neque Monachis scripsisse. Idem bonus pater praesationem ut haereticam traducebat, quod vitam maritalem in ea caelibi vitae praetulissem. Reprehendebat et multa alia, quae risum, sat scio, tibi moverent, mihi certe moverunt. Exemplaria brevi in Hollandiam mittam de judicio tuo imprimis sollicitus: quod tamen ante discessum ex hac urbe meum fieri vix poterit. Intra triduum enim Lugdunum, atque inde porro in Italiam abituri sumus. Neque est, quod palpum ab aulicis Parisiensibus obtrudi sibi denuo patiatur D. Reinstius, ac iter in dies aliquot differat, cum equi jam conducti sint. Mediolani negotia nonnulla illi sunt, ubi per dies sex aut octo, aut fortasse plures haerebimus. Senecae Tragoedias ut conferam, operam sedulo dabo, idque eo magis, quia ejus editionem curae nunc tibi esse intelligo. De vetustate tamen codicis illius valde dubito, adeo frequens ac usitatum Isaaco nostro est amicis imponere. Petiit nuper a me, ut libros Martialis octo posteriores cum codice Puteanorum in gratiam suam conferrem. Dedi id hominis amici precibus. Ille vero neque gratias mihi hoc nomine egit, neque ad tres meas, quas illi postea scripsi, vel verbo respondet hactenus, quae res fecit, ut morosior paulo essem, cum proxime ad te scriberem. Cave vero existimes, mi Gronovi, commoda mea potiora mihi esse tuis. Non enim tam stipes tamque fungus sum, ut nesciam, quid aera lupinis distent, quantumque inter curas tuas ac meas intersit. Ubi reversus aliquando domum et ad meos ero, faxo fatearis ipse non minus tui, quam mei rationem mihi fuisse. In Italia diu victurum me non puto. Ignotus etiam ut eam regionem, si fieri possit, perlustrem consultum videtur, idque Puteani fratres aliique hîc amici unice suadent. Nescio enim quo malo fato meo homines quidam maligni auctorem me fecerint versuum nescio quorum, in Pontificem Romanum scriptorum, qui sane virulentissimi sunt. Etsi autem ninil non egerim per amicos, qui innocentiam meam satis hac in re noverunt, ut opinionem eam ex animis procerum, evellerem, metuo tamen ne molestiam ea res aliquam in Aula Romana exhibere mihi possit. Gaulminum versuum eorum esse auctorem satis hîc constat. Sunt et alii, qui versus insulsissimos sub nomine meo per hanc urbem circumferant. Adeo de corio meo nunc ludunt homines male feriati. Apud amicos Italos salutationes tuas deponam. Peyraredum in Statio assiduum esse verum est. Nihil tamen ab eo nomine expectandum puto, cum vita non minus quam moribus desultorius sit. Dixit aliquando mihi, libenter se communicatusum tecum, quae ad auctorem illum observasset, si certus esset,


page 171, image: s171

de editione ejus brevi procuranda te cogitare. A tempore aliquo hominem non vidi, et fortassis in Aquitaniam jam abierit. Abiturum enim se circa festum Paschatis ante mensem affirmabat. Reversus ante dies nonnullos ex Italia Cl. Naudaeus est. Librorum fere secum trahit milia quindecim, codices etiam nonnullos manu exaratos, qui tamen nondum huc allati sunt. Intra septimanas ad summum quinque Venetiis erimus. Tuas ita ut inscribas rogo. A Messieurs Messieurs Strycker et De Willem, Marchands Hollandois pour addresser a N. Heinsius, A Venise. Ita, ubicunque locorum in Italia vixero, optime ad me curabuntur. Vale, meum decus, et frequenter ad me scribe. Lutet. Paris. CICICCXLVI. Pridie Kal. April.

EPISTOLA CXXXVI. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

CLarissime Virorum, de gemino morbo meo, partim Lugduni, partim et Massiliae contracto, intellexisse te jam nonnihil opinor. Uterque ex lienis obstructione (cum quo malo jam annos aliquot me conflictantem vidisti) natus est. Uterque vitae sedentariae, quam Lutetiae proxime elapsa hyeme satis pertinacem egi, adscribendus. Posterior quidem ea violentia me adortus est, ut pro conclamato aliquamdiu habitus sim. Ita tres ferme menses in itinere Italico miserrime mihi perierunt. Poteram quidem penitus convaluisse, nisi cum imperito medico Massiliae mihi res fuisset. Ut mirum plane sit ex morbo illo periculosissimo me emersisse. Heri et hodie dolores in liene nonnullos denuo sentire coepi. A febricula quoque tentatus sum. His accedit calor aestivus, qui vires ex morbis proximis valde etiamnum dejectas non patitur resurgere. Qua in re infelicitatem meam satis deplorare non possum: cum inter tot praeclaros libros vivendum mihi videam absque profectu ullo. In Marcianam bibliothecam heri me contuleram (nam ad Medicaeam nondum admissus sum, quam obiter tantum vidi) ut optimum Ovidianarum Metamorphoseôn exemplar, et quo vetustius hactenus non vidi, excuterem. Sed intra horas paucas adeo me fatigatum sensi, ut domum me conferre coactus sim. Dum Lutetiae haererem, conjecturam meam ad illum Ovidii locum, in letifero Eveno, a codice Puteanaeo comprobatam nosti. Parem nunc felicitatem expertus sum, dum Marcianum illum codicem evolvo. Locus est lib. VIII. Metam. Fabula Meleagri. Plangunt ora simul matres Calydonides; Oeneus etc. Scripsi aliquando (si forte meministi) ad te, non placere mihi novum illum in sine versus sensum. Praefertim cum libri plerique veteres Calydonides Eheu, vel heu heu habeant. In ora codicis tui legebatur pro diversa lectione notatum, Calydonides Eveniaeque, unde statim suboluit legendum, Calydonides Eveninae, quod Patronymicum et postea apud Homerum offendi. Sane in optimo


page 172, image: s172

illo Marciano aperte legebatur, Plangunt hunc matres Calydonides Eveninae. Probe, nisi quod illud Plangunt hunc non placet. Insistens ergo vestigiis vulgatae lectionis Plangunt ora, lego totum versum, Planguntur matres Calydonides Eveninae Plangi idem esse Ovidio, quod Plangere non nescis. Sic alibi, Plangitur et trepido constringit vincula motu. Et lib. v. sub finem: Dumque volunt plangi. Ita enim meliores libri, cum vulgo legatur, Plangere dumque volunt. In Medicea bibliotheca codices Ovidianos ab aliqua vetustate commendandos non offendi. Dies nunc agitur octavus, quod in hac urbe haereo. Si valetudo in pejus abit, remittente nonnihil hoc calore, Patavium me conferam, ut consulam illic Medicum aliquem ex peritioribus, postea fortassis huc reversurus. Cl. V. Joh. Baptistam Donium proxime salutavi, a quo humanissime habitus sum. Libellum tuum de Sestertio recte accepit, et gratias pro munusculo se acturum tibi promisit. Pisis horas tantum paucas moratus sum, ubi parem Paganini Gaudentii humanitatem expertus sum. Convivio satis lauto me excepit, in quo poculum sanitati tuae rite libavimus. De literis non unis a te ad illum scriptis nescio quomodo monere neglexi. Intra dies paucos huc venturus est. Tum aurem ipsi vellam, ut respondeat. Habet sub praelo animadversiones censorias in Historiam Famiani Stradae, quas absolutas secum huc feret. Quid rerum apud vos geratur, fac quamprimum ut sciam, Menses pene jam quatuor sunt, quod nullas ex patria accipio. Dubium non est, quin multae Venetiis apud Mercatorem haercant. Scripsi jam ad illum hoc nomine, et fasciculum brevi expecto. Vale. Florentiae. CICICCXLVI. die XXV. Julii.

EPISTOLA CXXXVII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Venetias.

Nobilissime et Clarissime Juvenum. Post longam et sollicitam exspectationem tandem redditae mihi gratissimae tuae, quas mense Julio Florentia dederas. Medio omni tempore nihil de te: sed gratias Deo immortali, qui et ab aliis itinerum tam, difficilium casibus, et a duplici morbo te salvum praestitit. Velit idem, ut, si qua tibi pericula impendere possint, in longum hoc metu fuerimus defuncti. Tum vero etiam, o vita mea, quantum in te est, valetudinis tuae incolumitatisque omnium primam curam habe, et vide, ne dum nimis avide optima tua vota consectaris, omnia perdas. Scîs quantum in tuo capite literae periclitentur, quae in hac solitudine sanorum ingeniorum non magnum modo, sed necessarium unicumque praesidium a te exspectant. Poemata tua necdum vidimus, nec quid eis factum, quidquam habemus explorati. Quas Lutetia dederas in procinctu, illis ante menses aliquot


page 173, image: s173

respondi, et meas Venetias, quo jusseras, destinavi. Erant in eodem fafciculo aliae ad Rhodium, Veslingium, Ferrarium, quas nunc ad te missas puto. De amicitiis CLL. Virorum Gaudentii et Donii magnopere tibi gratulor, et spero, eos faciliorem tibi, quam mihi fuit, usum bibliothecae Medicaeae reddituros. Tu vero ea fruere, quantum potes, nec parem copiam uspiam in Italia exspecta. Scripsi ante mensem fere ad Angelicum Aprosium Intemelium, virum praestantissimum et tui amantem: iis inclusi unas ad te Kinschotii, qui et ipse gravi morbo Monasterii defunctus, pariter mecum sitit Poemata tua. Habitat in conventu D. Stephani Venetiis, jussitque me literas meas destinare tantunmodo sic, San Stephano. Etiam Boxhornius tantum non ab Orci cancris valetudine nobis redux, Nos, [Gap desc: Greek words] , valemus, sed nihil agimus magni, dum studemus juventuti servire, et a nugis ineptiisque ad lectionem veterum ei viam praeire. Fuit hîc nuper Petrus Lambecius, municeps meus, Hotstenii sororis filius, juvenis praeclarus, et quem speramus egregia multa praestiturum. Parat in Galliam iter, inde in Italiam, et forte Romae apud avunculum ejus invicem videbitis. Vixit etiam menses aliquot in contubernio meo Tobias schobingerus Helvetius, quem etiam sacris nostris ultra vulgarem modum imbui. Is quoque te requiret (nam discessit hac potissimum de caussa, ut in Italiam iret) et si poteritis aliquamdiu una esse, omnibus in rebus praesto tibi esse optabit. Audeon' tibi rursus ingerere de optimo illo codice primae decadis Livianae? videbis, sed ita, ut semper habeas potiora tua, et in primis valetudinem. Nobiliss. Donio, Cl. Paganino, et si quos in alios incides, nostri memores, plurimam salutem adscribo. Vale, carum caput, et te meque ama. Deus te servet, ac salvum salvis tuis reducat. Daventriae XV. Kal. Septemb. Gregor. CICICCXLVI.

EPISTOLA. CXXXVIII. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

CLarissime Vir. An pro jure amicitiae nostrae facias, qui tanto tempore nihil ad me literarum dederis, non scio, permolestum id quidem mihi est. Parisiis paulo ante discessum meum, etiam ex hac urbe ad te seripsi, tu vero diligenter taces. Kinschotius etiam fidei tuae suas ad me mittendas commiserat, quas non accepi. Ego interim et valetudine neglecta, quae sub adventum in hanc urbem meum valde nutabat, postrecentem videlicet morbum; et spretis maximis illis caloribus, tum et rebus meis posthabitis; et in Senecae Tragoediis conferendis et Curtio sedulam tibi operam navavi. Ad Livium quoque transiturus eram, sed taedebat illius negotia meis praeferre, qui oblitus mei videbatur. Credebam etiam in reditu ex Romana urbe meo commo


page 174, image: s174

de id fieri posse; cum tandem ante biduum Vlittus noster me monet, de secunda Livii editione te cogitare. Differre iter Romanum decreveram, ut gratificarer tibi, sed ecce commodum supervenit Donius noster, qui ab Holsteinio literas mihi ostendit, quibus et loca aliquot Livii cum Medicaeo conferenda transmisit. Holsteinianis precibus meas addidi, ne gravaretur in tuae spem gratiae hunc qualemcumque laborem suscipere, quod facturum se recepit. Romam ubi venero (cras autem hinc discessurus sum) non desinam virum optimum denuo hortari ac impellere, ut fidem liberet. Tu, si quid me voles, aut ad Parentem meum, aut Vlitium nostrum mitte. Potes et ad Kinschotium Monasterium. Ego quidem hyemem proximam Romae moraturus sum. Volebam plura, sed convasandae sunt sarcinae. Salutat te Cl. Donius, Gaddiusque ac Bullialdus noster, qui aliquo tempore hîc haesit, nunc vero de Constantinopolitano itinere cogitat. Vale. die v. Kal. Novemb. CICICCXLVI. Florentiae.

EPISTOLA CXXXIX. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Romam.

EGo vero, carissimum caput, non diligenter silui, sed omnibus tuis statim responsum reddidi, et nunc tertium, ex quo in Italia et, ad te scribo. Primas misi ad Aprosium Intemelium nostrum, et mandavi, si nondum adesses, eas ut mercatoribus illis, quos postremis tuis Lutetia mihi designaveras, traderet. Curatas recte ad illum scio: nam in eodem fasciculo erant ad Rhodium, Veslingium, Ferrarium, quorum partim jam responderunt. Alteras etiam Venetias per amicum Amsterodamo recta ad mercatores illos destinavi, iisque Kinschotianae, quarum meministi, inclusae erant. Nullum est igitur peccatum meum, si illis usque caruisti, et hac suspicione me liberes velim. Quas autem ego gratias rependam tibi pro opera, ut scribis, in Seneca et Curtio Mediceis mihi praestita? O det Deus isto me tuo beneficio ad plenum frui! non erit certe, qui majus ullum referat acceptum tibi. Praesertim, si et locorum Livii varias a nobilissimo Donio impetraveris. Nec enim rem praesentem quidem, sed nec non cogitatam perscripsit ad te Vlitius noster. Is nuper comparavit typographum ex Leidensibus mihi, induxitque ut ultro rogaret sibi ut aliquid edendum darem. Ea occasione extorsit mihi singularem librum observationum, in quem promissam quorumdam ad Livium uberiorem tractationem conjecimus cum aliis nonnullis, ut textum variaretur. Jam misi ad eum et exspecto, quam mox praela ferveant. Tarde tandem post acrem exspectationem reddita mihi sunt divina Poemata tua: quorum genium, sensus, verba, numeros, quorum absolutam cum doctrina et ingenio elegantiam, quid ego depraedicem? Scis, ut singulis capi sim solitus. Quid ergo in isto


page 175, image: s175

cumulo? Scripserant ad me amici nonnulli, se irasci tibi, cum bona tam multa posses, tam pauca quod dedisses. Respondi postea me voluisse idem illis irasci, et aeque severum tibi venire judicem, cum subito sim gratia corruptus: quod agnoscerem dici mihi posse, in paucis me tamen satis multum esse. Vale, vale, carum pectus, et te ipsum serva. Salutem officiosissimam rescribo amicis, qui nostri memores fuere. Nobilissimis Donio, Gaddioque per literas, coram. CLL. Leoni Allatio, Petro Servio, Car. Morono, et in primis magno Holstenio reddes, testaberisque mihi comitatem illorum semper recentem esse. Habes hîc ab optimo Fabricio nostro. Iterum vale, amor noster. Deus te custodiat, et salvum ad salvos tuos reducat. Daventriae. postrid. Eid. Decemb. CICICCXLVI.

EPISTOLA CXL. NIC. HEINSIUS. J. Fr. Gronovio. Daventriam.

DOluisse me fateor, et quidem vehementer, Clarissime Gronovi, quod nullas toto illo, quo in Italia vixi, tempore a te acceperim, cum ipse aliquoties jam scripserim. Tandem ante dies paucos Vintimigliae nostri humanitate illae ad me missae sunt, quas ante menses totos quatuor, XV. videlicet Kal. Sept. ad me dedisti. Nam quod de aliis scribis, quibus tres ad Rhodium, Ferrarium, Veslingiumque inserueris, eas non accepi. Multis jam documentis expertus sum, negligenter satis mecum agere mercatores illos Venetos, quare auctor tibi sim, ut ad Patrem tuas imposterum recta cures. Quid quod affinis meus Majo proximo Amstelodamum Leida commigraturus est, ut jussu magistratus Leidensis rerum maritimarum Senatui triennio proximo intersit. Longe tum commodior scribendi occasio ultro citroque futura est. Scribam interim ad optimum Vintimigliam, ut tentet, si fugitivae illae tuae alicunde Venetiis in lucem proferri posint. Senecam et Curtium in tuae spem gratiae me contulisse, dum Florentiae viverem, jam aliquoties indicavi. Livium quoque conferre animus erat, si per temporis angustias, et valetudinem minus tum confirmatam licuisset. Operam suam obtulerat Donius noster, aut certe amanuensis sui. Monui ipsum ea de re denuo in iis, quas hodie ad ipsum dedi. Si cunctatur (est autem minime praeceps, nosti Italorum ingenia) a Cl. Holstenio hoc impetrari, ut opinor, poterit, qui proxima aestate Florentiae aliquo tempore se moraturum affirmat. Egi cum eodem de Alexiade tecum communicanda, et rem, ni fallor, confectam habeo. Restat tantum, ut meis precibus tuae accedant literae, eaeque comes ac officiosae, quibus hominem tui studiosum porro demulceas. Sed nae ineptissimus ego sum, qui tantum artificem coner instruere? Ego quidem nunc in eo sum, ut auctorem quendam


page 176, image: s176

Graecum Joannem Lydum ab eo impetrem, qui de fastis Romanis commentarium scripsit, plurimi enim usus in Ovidio illustrando is mihi futurus, cum Fastos divini auctoris et sequatur, et nonnunquam alleget. Nactus sum Fastorum praestantissimum exemplar in Vaticana bibliotheca, literis Longobardicis scriptum, quo Politianus usus aliquando videtur, sed adeo non omnia in codicis sui margine vir ille summus notarat, quae notanda fuerant, ut uberrimum mihi spicilegium reliquerit. Dum ruinas antiquae urbis perlustro, dum amicos saluto, pomeridiani ac vespertini temporis potissima pars nihil agendo mihi perit. Matutinis horis Vaticanam accedo: Sed nihil in illa bonae frugis praeter Fastos inveni. Cl. Holstenio omnia fere hîc debeo, cujus incredibilis erga me hiunanitas. Novi et Equitem Cassiaum a Puteo, virum longe humanissimum, et Petrum Servium, tui perquam studiosum. Novi et ex grege Jesuitarum nonnullos. Illustris prae caeteris Anastasius Kircherus, vir sane optimus. Inter me et Allatium non satis convenit, certe raro hominem accedo, quod assiduus fere Scaligeris oblatret, qua re adeo bilem mihi movit, etsi id apud ipsum sedulo dissimularim, ut magnum aliquando malum ipsi jam nunc parem. Holstenius quoque odit hominem propter petulantis linguae intemperiem. Sed haec apud te confidenter. Nolo enim cum quoquam simultates exercere, quamdiu hîc vixero. Volebam garrire tecum: sed mors amitae unicae charissimaeque, cujus nuncius recens etiamnum, tum parentis optimi morbus, adeo me consternarunt, ut aliquo tempore nec studiis, nec amicis vacaverim. Neapolim post mensem alterumque me conferam, nisi excludar ab Hispanis, qui peregrinos aegerrime nunc illic admittunt. Poematia mea jampridem accepisse te puto: amici sane caeteri jam acceperunt, etiam mellitissimus Kinschotius, cui ut me commendes rogo. Est enim post te eo apud me loco, ut meliori non possit. Salmasium denuo turbare omnia, ac fas nefasque confundere ad me scribunt. Heraldus librum grandem in folio contra ipsum praelo commisit, quantum ex eminentissimi Barberini literis intelligo. Nam, quas amici Parisienses ad me dederant, in via perierunt. Vale, decus meum unicum. Romae. XXV. Jan. CICICCXLVII.

EPISTOLA CXLI. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

Meum decus. Sacramento quovis ausim confirmare, nihil tuis Fabricianisque in hac solitudine Italica pergratius ad me ferri potuisse. Nam ut de tuis nunc nihil dicam, Fabricianis adeo captus sum ac delinitus, ut omnia hîc sordere mihi coeperint, postquam oris disertissimi alloquio beatus sum. Stupendum equidem et admiratione praecipue dignum mihi videtur, hominem negotiis


page 177, image: s177

reipublicae, iisque quotidianis, tantum non immersum, adeo cultissimi illius ingenii sui etiamnum meminisse. Certus sum in hac urbe non esse, quem illi componas, si genus scribendi tersum, minimeque affectatum velis aestimare. Tum facilitas illa prorsus admiranda. Nihil distorium aut coactum. Fluunt omnia. Accedit tanto lepori summus erga me affectus, quem ubique produnt literae, ut, si maxime ab omni elegantia alienus sim, trahi tamen prolixissimo illo amore possim, cujus documenta non nunc primum habere glorior: utinam et mererer. Quando ad politissimum amicissimumque hominem scribes, luculente testeris illi velim, quo apud me loco sint virtutes tam conspicuae, quas ut admirer maxime, ita nunquam hîc a me mihi satisfieri. In patriam ubi reversus ero, ut ex me ipso id intelligat, operam dabo. Literas illas, quas ad Intimelium dederas, periisse miror; cum suas eidem fasciculo insertas Veslingius caeterique aeceperint. Scripsi ad amicum illum nostrum, et quid literis illis factum esset sollicite quaesivi. Suspectam jam pridem habeo mercatorum Venetorum Stryckeri et Gulielmii negligentiam, ad quorum aedes literae haud dubie delatae sunt. Quod si est, malae fidei notam a se amoliri non possunt. Cum enim plurimae amicorum meorum literae perierint ad ipsos directae, id tamen hactenus agunt, ut persuadeant mihi eas ad aedes suas non esse perlatas, et in via periisse. Loca illa, quae in Livio Medicaeo confeni voluisti, ut conferantur aut a Donio, qui id promisit, aut ab Holstenio, operam dabo. Holstenius quidem aestate proxima Florentiae per tempus aliquod se moraturum affirmat. Cum ex urbe illa discederem, denuo in eam reversurum me certo opinabar. Nunc cum parens meus, post amissam sororem unicam, cum summa solitudine conflictetur, ac brevi magis etiamnum conflictaturus sit, ubi Amstelodamum affinis meus habitatum concesserit; de reditu in patriam maturando cogitandum mihi video. Florentiae dum viverem, optimam temporis rationem habui, nam praeter Ovidianos ac Claudianaeos codices satis multos diligenter collatos, Virgilio quoque, et Senecae, et Curtio, et Plinii epistolis manum admovi. Cum tamen mensibus tantum tribus in urbe illa vixerim, et quidem ex recenti morbo debilis; tum immane quantum saeviente canicula. In hac autem urbe adeo nihil egi, ut me mei prorsus pudeat, sive id socordiae meae adscribendum, sive quod opinor verius, Romani aeris genio, nihil enim hac urbe otiosius inertiusque nosti. Totum fere in deambulationibus tempus mihi tritum est et exactum. Cl. Holstenius mirum qua me benevolentia complectatur, cui omnia fere hîc debeo: adeo nullum officii genus intermittit, quo me demereri sibi possit. Praeter alia, quae dono dedit, etiam Johannis Lydi de mensibus Romanis librum hactenus ineditum promisit, qui plurimi usus erit in Ovidianis Fastis illustrandis. Si quandoque ad illum scribes, velim ex te sciat, magnum me praeconem esse beneficiorum illorum, quae tam cumulatim in me contulit. Scribes autem, ut proxime monui, si Alexiadem obtinere velis: quam jam, ni fallor, impetravi. Missurus enim eam est terrestri itinere in Galliam ad Puteanos, unde porro ad te perferatur. Mari enim ut hunc thesaurum committat, persuaderi non potest.


page 178, image: s178

Sarcinis alioquin meis eum inseruissem. Tu tantum hoc age, ut precibus meis tuae quoque accedant. Fasciculus nuper ex Gallia perlatus est ad me, in quo illustrissimi Montauzerii, Puteani junioris, Menagii, Fabroti, aliorumque epipistolae. Fabrotus post Basilica absoluta Cedrenum edidit. Nunc autem jussu, ut scribit, Cancellarii, de Mutuo contra Salmasium apologiam. edit. Heraldi quoque ingens ac horribilis liber, ni fallor, jam excuditur. Salmasius interim, postquam affinem meum defricasset, et ab illo probe defricatus esset, parenti meo bellum denuo denunciasse dicitur. S. Cyprianum a Rigaltio multis locis emendatum brevi quoque videbimus. Sarravius in colligendis Grotianis epistolis totus est, a quo tamen literas proxime non habui. Post absolutum observationum tuarum libellum, exemplar ad me Venetias ut mittatur mari rogo, quod affini meo poteris committere, ut et literas imposterum tuas, si quidem Majo proximo Amstelodamum concedit, ut in ultimis meis monui. Cl. Holstenius, Servius, Allatius vicissim te salutant. Nam Moronum ab aliquo tempore non vidi. Vale, mi Gronovi, et medullitus te amantem ama. Romae. CICICCXLVII. die XVI. Febr.

Clarissime et Charissime virorum, has jam scripseram cum Cl. Holstenium conveni et rogavi, si quid ad te vellet. Scripturum se promisit. Accedam eum denuo, ut videam, si fidem lîberarit. Iterum Vale, et ut sciam meas tibi redditas, quam primum responde.

EPISTOLA. CXLII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Romam.

NObilissime et Maxime juvenis. Male sit illis quibuscumque fraudatoribus, quorum culpa accidit, ut mei apud te officii ratio non constet. Nam ego diligenter, nec ulla mora interposita, tuis omnibus respondi. Etiam accepto volumine Poematum tuorum gratias egi tibi, etsi me verba deficerent. Scis nempe, mi Heinsi, quid saepenumero visis singulis ad te scripserim, scis quid de omni genere stili tui judicem, quomodo eo tenear, ut nihil purius, doctius, elegantius putem, quodque propius ad sanam illam antiquitatem accedat. Unum reprehendebant amici tui, quod tam cito [Gap desc: Greek words] spectavisses, cumque tam multa, tam bona posses, tam pauca dedisses, in te unum malignus, homo in quosvis alioqui benignissimus. Quibus poene accessissem, nisi succurrisset in procinctu tibi responsionem adversus me fore, scilicet in tam paucis me multum esse. Nisi illud tecum queri velim, hoc ipso me abs te invidiae magis objectum esse. Sed malo illam ferre, quam beneficio tuo carere, ne me hujus extenuandi caussa et ingrato animo illius metum obtendere autumes. Itaque hoc nomine infinitum me tibi devinctum profiteor, et


page 179, image: s179

quamvis imbecillus, quamvis abjectus iis me adscribo, qui vehuntur Maeonii carminis alite. Quae autem tu [Gap desc: Greek words] de Seneca et Curtio? O det Deus, hoc mihi munus salvum tecum perveniat. Facile gratiam tibi facio eorum, quae de Tito petieram, si hunc thesaurum per te nanciscar. Et sic quoque excusandum habeo, quod opera, quam tam belle tibi ipsi impendere potes, abusus fuerim. Haec mihi serva: et ultra abjice omnem de me curam, tibi servi: tibi ipsi cum ludum et veniam dabis, corpus et valetudinem cura: habes jam, quo cum omnibus desideriis meis transigere possis. Fabricianis tantopere te delectatum esse gaudeo, nec deero, cum ad eum scribam, quin isti foculo aut arulae potius amoris, quam tibi pascit, oleum adfundam. Praestiti idem tibi apud ampliss. Holstenium in iis, quas ipsi trades: quamquam nec opus est, et omnia, quae honoris tui caussa hujusmodi ago, tenuia ac diluta sint prae meritis tuis. Pergit Alexiadem polliceri, nec rogare te audeo ut urgeas, ne ipsius liberalitati diffidere videar. In hoc vertitur omne meum de illa consilium, cui deliberatum est nihil tentare, nisi auspicio ejus admittente. Tu tua prudentia utere. Sed vide in primis, ut quem narras Lydum impetrem, de quo nescio quomodo antea monere te oblitus fui. Nam et ipse eum vidi, una cum illis, quae jam vertere coeperat, et sermones mihi cum [Gap desc: Greek words] fuerunt de eo, cujus tu nunc spem habeas. Ego impellente Vlitio nostro paravi quidem Observationum librum et ad eum misi, sed quid eo futurum sit, etiam nescio. Si edetur, dum abes, noli quidquam citius exspectare: constitutum est mihi prima quacunque editione redimere et abolere notam malignitatis, cujus apud amicos me suspectum fecit in Livio [Gap desc: Greek words] illiberalitas. Nunc quod vacabat ab illis diurnis, in Senecis eramus: ubi etsi solius ingenii remigio rem gerimus (quod genus tu merito non magni facis) sunt tamen quaedam, quae, spero, tibi probabimus. Serviunt enim nobis accuratae illae Gruteri annotationes pro MSS.: nam Tragoedias, etsi inceperam, differo in adventum tuum, quem etsi ex animo felicem et exoptatum tibi opto, tamen, ut nimis properes, non desidero: scio enim quae lucra, dum abes, facias, quibus tamen etiam ne adeo inhies, ut domus patriae obliviscare. Et obitu amitae ob solitudinem patris tui dolui, et processu affinis ex animo gaudeo. Quod scribes iterum turbari, testor ante semestre, me serio dehortatum et petiisse, ne quem factum alienum praestare vellet. Non vidi: nam ad me non misit, praetexto nulla accepisse a typographis exemplaria. Tu ista contemne, nemo facit, quae non ab aliis vicissim patiatur. Kinschotius noster valet et lepidus est Monasterii: ut primum ad eum scribam, admonebo tui. Vale anime mi, et te ipsum cura. Deus te nobis cum omnibus tuis sospitem reddat. Daventriae a. d. VI. Kal. April. CICICCXLVII.

Viros Clariss. et multis nominibus mihi suspiciendos, Leonem Allatium, Servium, Moronum plurimum saluto.


page 180, image: s180

EPISTOLA CXLIII. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

NEscio an eas acceperis, quas una cum Holstenianis Roma non ita nuper ad te dedi. Venetias enim eas ad amicum miseram, quem paulo post e vivis excessisse intellexi. Ego vero nunc post Romanas illas antiquitates perlustratas funestissimi spectaculi pertaesus Neapolim admiror, in qua nihil requiras merito praeter eruditionem et elegantiorum literarum cultum, ad quas tamen civitatem hanc a natura factam credas. Si mei juris sim, aestivos menses hîc velim transigere. Sentio enim et experior aerem hunc Romano longe salubriorem. Huc accedit, quod numis antiquis conquirendis coepi incumbere: quarum copiam haec ora subministrare mihi possit. Bibliothecas paucas hactenus vidi. Commendatione Cl. Holstenii ad eam admissus sum, quam Jani Parrhasii legato Augustiniani possident. Inveni illic Ovidii Metamorphosin Longobardicis literis scriptam, sed et illud exemplar eodem fato usum est, quo Florentinum S. Marci, ut vetustae lectiones plerisque in locis a sciolo erasae sint. Suppeditavit quaedam tamen non poenitenda, et si non aliud, monuit certe docuitque, quae suspecta loca sint habenda. Paulo ante meum ex Romana urbe discessum Fabricio nostro Elegiam inscripsi, quam hîc mitto, ut, si tanti sit, ad amicum nostrum porro mittas. Misi et aliam ad Kinschotium hac paulo meliorem, quam Pausilypum inscripsi. Velim eam videas; ut autem videas, exemplar a gratiarum illo corculo pete. Revocabit tibi illa in memoriam delicias pulcherrimi tractus. Habes hîc a Paganino Gaudentio, qui se studiose tibi commendat. In patria quid tu, quid caeteri amici agatis cum ignarissimis ignoro, adeo rarae ad me literae scribuntur. Intellexi tamen hîc valetudine minus commoda te uti: quod permolestum mihi accidit. Annos interim diuturnos vel de meis tibi voveo. Vale, virorum ac amicorum summe, et frequenter scribe. Observationes tuas jam prodiisse spero, nisi Vlitii absentia moram huic negotio injecit: quem inter et uxorem nescio quid simultatum ortum audio, et vehementer displicet. Neapoli IV. die Maji. CICICCXLVII.

EPISTOLA CXLIV. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

NOlim profecto affectum meum ex literis a te aestimari, quas rariores, quam oportebat, ad te misi, dum domo absum. Habeo tamen causae meae patronum ipsum te, mi Gronovi: cujus exemplo impune hactenus hoc


page 181, image: s181

licere mihi gaudeo. In postremis quidem, quas per Vlitium nostrum curasti, meis omnibus te respondisse affirmas et quidem accurate. Quo tibi nomine multum sane debeo. Si tamen severus officiorum exactor essem, quae utrimque inter amicos praestanda sunt, provocatorias non minus, quam responsorias a te flagitarem. Nunc vero abunde mihi satisfactum reor, quod respondere meis dignatus sis. Quidvis enim ferre certum est, dum in affectu tuo is mihi constanter locus patet, quem nullo meo merito, sed benignitate ac indulgentia tua fretus jam olim occupavi. Responsorias quidem tuas omnes ad me pervenisse prorsus opinor, iis tamen exceptis, quas ad Vintimiliam miseras. Monui virum optimum, ac diligenter quaesivi, quid iis factum esset. Sed obiter respondit, illis omissis, de quibus potissimum a me consultus erat: cum affirmaret, eodem sibi die Venetiis in Illyricum aut Dalmatiam proficiscendum, ut quadragesimali festo per oras illas concionaretur. Ubi reversum intellexero, denuo interpellabo. Omnes enim tuas salvas mihi volo. Scripsi nuperrime, sed breves; et affinem rogavi ut ad te curaret, una cum Elegia Fabricio nostro inscripta, eas jam tibi redditas confido. Postea supervenerunt tuae, quas miserrimus, et uxorius ille Vlitius noster, ut jam dixi, ad me curavit. Quas ad Cl. Holstenium dederas, eodem, quo accepi, die Romam misi. Allatium, Servium, Moronum aut per literas, aut coram in urbem reversus, tuo nomine salutabo. Futurum video, ut aestas proxima hîc mihi transigatur. Inveni enim Grammaticorum nonnullorum opuscula, hactenus ni fallor inedita, magno mihi usui futura, quae omnino velim describere. Inter quos Volusianus Messus, quem alii Cornelium Frontonem volunt. Is fragmenta Ciceronis ac Sallustii multa citat, quae in eorum operibus frustra quaerantur. In phrasibus minus usitatis annotandis potissimum occupatur, quas ex quatuor auctoribus selegit, Virgilio, Terentio, ac iis, quos jam nominavi. Ubi Macrobii Saturnalia absolvero, (quorum veterrimus codex, sed non multum a vulgatis editionibus diversus ad manum nunc est) ad Volusianum describendum transibo. Propertium et Ovidii Amatoria jam excussi, ut et Metamorphosin, literis Longobardicis scriptam, nec Florentino codice multo recentiorem; minus tamen bonum. Quod in iis omnibus locis, in quibus aqua mihi haeret, quaeque corrupta esse constat, vetus lectio penitus erasa sit, adeo quidem, ut ne vestigia quidem literarum supersint. Incipio profecto desperare, inventurum me codices auctoris illius, quales necessarii forent, bonam editionem procuraturo. Juvat tamen me conferendi labor ille, quod conjecturae inter legendum subinde novae nascantur, nec infelices; de quibus ante non cogitaveram. Specimen earum, quae nuper natae sunt, en tibi: eas ut perpendas accurate rogo, nam veras omnes praestare nolo. Lib. VII. Met. Fab. Medeae. Ter sumptis flumine crinem Irroravit aquis, ternis et hiatihus ora Solvit. Codices plerique, ternisque et hiatibus. Florentinus: ternisque.... iatibus, erasis aliquot literis. Lege, ternisque ululatibus. Lib. XIV. p. 372. Ed. Elz. magicis Hecaten ululatibus orat. Paulo post: currus quoque carmine nostro Pallent, et pallet nostris aurora Venenis. Libri veteres nonnulli, inter quos Neapolit et Barberin. Pallent aut pallet. Versus


page 182, image: s182

minus est rotundus, quam Ovidianum deceat. Lege minima mutatione, currus quoque carmine nostro Pallet avi: pallet nostris Aurora venenis. Avum Medeae Solem fuisse quis nescit? conjunxit, Lunam, Solem, Auroram. Scriptum antiquitus fuit Pallet aut, una litera peccante. Deinde ut constaret versus, Pallet in pallent mutarunt. Transeo ad lib. XV. p. 396. oratione Pythagorae. Fletque Milon senior cum spectat inanes Illos, qui fuerant solidarum morte ferarum Herculeis similes, fluidos pendere lacertos. Inepte solidas feras vocat. Libri nonnulli, solidorum more ferorum. Puto veram lectionem me invenisse, etsi conjectura paulo audaciori. Pro more mole legendum, et ita, si recte memini, excerpta, quae domi habeo. Sed hoc leve. Pro ferorum, mutatis prioribus duabus literis, tororum scribo. Similes Herculeis lacerti Milonis solidorum mole tororum ab aliis quoque laudati. Nosti id Valerii Flacci lib. I. Conspciuusque toris Tyrynthius. Et de Meleagro ibid. Ostenditque humeros fortes spatiumque superbi Pectoris, Herculeis aequum Meleagre lacertis. Romae in Vaticana Martialem in Vossii nostri gratiam contuleram. Proponam inde conjecturam, quam nescio an alii occupaverint. Tu me doce. Locus est lib. IX. Ep. XLVIII. Sic quasi Pythagorae loqueris successor et haeres; Praependet mento nec tibi barba minor: Veterrimus liber, Praependetque minor nec t. b. tamen: qui tamen non optimae fidei. Alius, Praependetque tamen n. t. b. minor. Et in margine, Dependet sane. Lege, Dependet Samiâ nec tibi barba minor. Comam Pythagorae in proverbium abiisse apud Graecos non nescis. Sed jam satis est. Monitus eram a Cl. Holstenio veterrimum inter libros Parrhasii codicem T. Livii extare, quem in tuae spem gratiae conferre decreveram, ut idem V. C. testari potest. Atque adeo Macrobio praetulissem, sed inveni non nisi Decadis primae tomum, annos vix quadringentos referentem. In Seneca conjecturas aliquot tibi proponere possem, sed omnes observatas tibi credo, qualis est illa in Agamemnone Act. II. Spartamne repetes spreta et a tanto viro? V. C et Euro tantum. Lege, et Eurotan tuum. Ubi hinc discessero, caeteras urbes in transcursu tantum lustrabo, et spero hyeme aut vere proximo domi me futurum. Omnino enim seni optimo parenti meo solitudinis, cum qua nunc conflictatur, taedia sublevata volo. Ex Poematiis meis tam pauca a me publicata, quod queruntur amici, amice quidem illi. At ego multa etiam ex iis, quae extant, magno a me retrahi ac premi posse cupiam. Adeo perquam pauca ad gustum meum ex iis sunt. Spero me allaturum mecum novum Elegiarum libellum, etsi non bonum, meliorem tamen illo, quem Parisiis publicavi: quod tute fateberis, sat scio. Nam Elegia illa ad Fabricium non admodum feliciter mihi successit. Alias duas postea in hac urbe scripsi (totos enim dies hîc poetor) quas magis probo. De Alexiade Holstenio nostro aurem vellicare non desinam. Observationes tuas quamprimum prodire velim. Scripsi jam ea de re ad Vlitium, oravique, ut quantum in se, editionem maturaret. Cl. Donius, a quo literas habui, de re rustica commentarium parat. Alium de Musica veterum sub praelo habet. Gaddius ingens volumen parat, in quo de omnibus auctoribus, qui hactenus prodierunt, judicaturus est, etiam de iis, quos nunquam legit. Platonem


page 183, image: s183

ait nimis affectate scripsisse. Risumne tenes? Talia infinita sunt. Conatus sum dissuadere, sed nihil profeci. Vale, literati orbis delicium. Neapoli CICICCXLVII. die XX. Maji.

[Gap desc: Greek words] ad ingenium rediit, et, ut audio, malignissime denuo Parentem in postremis scriptis excepit. Vorstium denique ac ipsum Bartholinum, juvenem candidissimum sane et Parisiis mihi notum, omnes denique probos. Qua malignitate amicos in Gallia suos in ruborem prorsus dedit. Sarravius, qui omnia in ipso excusare solebat, obmutuit. At ego gaudebam, quod Militiam ejus vacare intellexeram. Nunquam profecto minus ille otiosus est, quam cum otiosus: nunquam minus pace fruitur, quam cum militiam intermittit. Interim apud populares suos strenue vapulat, Heraldo potissimum. Nam Fabrotus (quem ego ob candorem morum et prolixam comitatem magni facio) modeste respondet, et quidem me auctore. Ab Heraldo, ut idem faceret, impetrare non potui, qui ut omnium bonorum obtrectatorem illum exagitat. Cum Parisiis essem, circumferebantur virulentae ejus literae, in quibus et te et alios professores, quos credebam illi valde amicos, viros certe doctissimos, petulanter exagitabat. Unde rumor per urbem sparsus erat, maximas inter te et ipsum simultates esse ortas. Negavi ea de re quicquam mihi constare: compertum tamen mihi esse, eo illum esse ingenio, ut nec amicis parceret. Potuit ipsarum literarum copia mihi fieri: nisi quod in iis, quibus nocere possim, negligens esse malo, quam accuratus. Nec sane haec eo nunc a me dicuntur, ut honorifice minus de illo sentias, quam hactenus facis (pro viro enim doctismo si tibi habebitur, mecum senties) tantum ne de affectu et candore ejus nimium tibi pollicearis. Premere hanc admonitionem poteram, nisi et amicissimus mihi esses, et literae illae publice tum temporis per urbem circumlatae sint. Titulus ille [Gap desc: Greek words] Maxime Juvenis in postremis tuis vehementer mihi displicuit. Rogo ut ingenue et sine titulis (iis praesertim, qui non debentur) imposterum mecum agas.

EPISTOLA CXLV. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

SUmme et amicissime vir. Bis nuper ad te scripsi. Tertium nunc scribo: breviter tamen et abrupte. Tuae ad Cl. Holstenium recte curatae sunt. Ac de Comnenâ rem confectam habemus. Ita enim ille in ultimis ad me, quas hodierno die accepi. Missum est exemplar ad Puteanos Lutetiam, ut inde ad te perveniat. Decreverunt regii typographi scriptum illud typis suis committere. Suadeo igitur ut festines, quantum in te, versionem: ac Puteanis fratribus gratias agas, qui preces suas meis conjunxerunt, ut amicum nostrum


page 184, image: s184

ad promissa praestanda faciliorem redderent. Habui ab iis hodie literas, ut et a Sarravio, et Menagio. Sed nihil aut parum novi. Nunc sum in describendo Arusiani Messi de elocutionibus libello, in quo fragmenta Ciceronis et Sallustii multa. Adsunt et alii Grammatici non editi ad manum. Sed ingruunt calores: qui, ut opinor, diligentiam meam praeversuri sunt. Tu, me ama, et vale. Neap. Junii CICICCXLVII.

Cl. Holstenii Nepos A. Gellium Parisiis edidit. Prodiit et Fabroti Apologia. Heraldi liber ingens praelo brevi committendus est, nec dum tamen commissus. Cedrenum et Curopalatam luculentiores non ita nuper prodituri sunt. Intimelius a multo tempore nullas ad me dedit. Genuam eum habitatum concessisse intelligo. Raptissime scribebam.

EPISTOLA CXLVI. J. FR. GRONOVIUS. Nic. Heinsio. Neapolim.

NObilissime et Maxime juvenis. Binas tuas ex juvenili Parthenope, sive mavis otiosa Neapoli, datas uno tempore accepi: Gaudeo te unicis Europae deliciis tam sane tamque caste perfrui. Itaque non vereor, ne tibi Neapolis, quod Hannibali Capua. De Elegia ad Fabricium bene cavisti, ne tuae manus exemplum servarem, ipsum a me facto contentum esse juberem. Fecissem enim ne periret ille versus, Literaque auctorem. Et charta nescio unde madefacta aliquid vitii fecerat. De valetudine mea minus commoda falsus rumor fuit, quem tamen in hanc partem peccare malo. Si nihil aliud, ut tu me votis tuis bees, quae tamen tuo ipsius tam pretioso capiti damno esse nolim. Ad Holstenium V. CL. scripsi, quae res postulabat et tu intelligis, non mei tantum, sed vel maxime tui negotii caussa. Si unquam de te cum cura, ut me semper decet, locutus sum, hîc ut loquerer mihi cura fuit. Itaque magnopere voluissem, etiam te Romae fuisse, cum illas tradendas acceperam, si forte fructus inde aliquis apparuisset. Quod si illis opus non fuit, et tamen omnia tuae virtuti impetrabilia fuerunt, ita ut debebant, melius est, nec poenitet, quod amplissimus popularis meus ultro atque ante meam adhortationem recte se fecisse gavisus fuerit. Quae vero tu evangelia de Volusiano Messio et fragmentis quatuor summorum et castissimorum auctorum? O perge describere fideliter, et tibi primum illo thesauro fruere, deinde et publico fruendum trade, vel si mavis, opere censorio loca. Erunt qui digitum tollant, et satis animose tuae laudis benigno pretio conducant, nosque inter illos primi. Sed et quae ad Ovidium, Martialem, Senecam notas, extra aleam mihi videntur. Eurotan tuum, videbis mihi observatum in primis meae collationis schedis, cum, quod spero, ad nos fueris reversus. De poematis tuis noli queri. Cave ne fastidias, et nimia lima


page 185, image: s185

in vitium incidas. A Kinschotio prima occasione elegiam petam, et tuo ingenio pariter fruar. De Observationibus edendis spes, quam fecerat Vlitius, decolavit, haud ipsius, ut reor, culpa: quamquam illius tristissimi, et nunquam satis ei dolendi casus, nos quoque aliquod supplicium luere putare possis. Censorem illum parum cognitorum auctorum amare possum ob honorem, quem literatis habet, quo si solo censeri vellent ipse ejusque similes, praeclare consulerent: nunc alia conando etiam laudes suas detrectant. [Gap desc: Greek words] magno animo contemne. Et ab eo, propter quem justissime doles, meritis jamdudum exstincta et obruta sunt, et quam partem ad te pertinere putabis, satius est te quoque, quod potes, meritis exstinguere, quam vicem reddere. Ego in Senecis pergo, atque etsi solius ingenii remigio rem geram, spicilegium tamen habeo non contemnendum. Vis pro praeclaris tuis observationibus nostras aliquot nihili tibi reponi? Epist. XXIV. refertur versus Lucilii, quem Muretus et Lipsius non intellexerunt, sola distinctione impediti. Mors non ultima venit; quae rapit, ultima mors est. Ita nempe faciendum, hoc sensu. Mors non est ultima eorum, quae patimur: per totam vitam morimur et mortibus carpimur; sed illa, quae nos rapit, ultima est mortium, non sola, ut vulgus putat. Et hunc locum tractasse ibi Lucilium dixit ante Seneca. Epist. LII. Quosdam ait Epicurus ad veritatem sine ullius adjutorio contendere, ex iis se fecisse sibi ipsum viam. Verbum contendere non est in MSS. bonae notae, ex uno Pinciani insertum, et uno Pall. atque eo corruptissimo firmatum: dein omnes alii sibi ipsos. Scribendum est. Quosdam ait Epicurus ad veritatem sine ullius adjutorio, ex iis se, fecisse sibi ipsos viam. Vides quam scita brevitate. Epist. LXXXVI In qua (villa) didici ab Aegialo, diligentissimo patrefamiliae, quamvis vetus arbustum posse transferri. Hoc nobis senibus discere necessarium est, quorum nemo non olivetum alteri ponit. Quod vidi, hoc dico: illud arboretum trimum aut quadrimum fastidienti fructus autumno deponere. Rogo te intelligis, quid sit deponere fructus, et potes hoc conciliare prioribus, quae volunt dicendum fuisse, ipsas arbores tantulae aetatis alio loco depositas fuisse utiliter. Et tamen est haec Lipsii correctio, ex Electis ipsius in omnes editiones recepta. Sed libri omnes arborum, non arboretum: et fatetur ipse hoc esse ab conjectura sua. Sed unam rem non curavit, maxime notandam, [Gap desc: Greek words] hoc dico in quinque Pall. nullum vestigium sui habere. Ita ergo recide, et dein pro illud scribe illum: habebis, ni fallor, quod Senecae fuit: Quod (nempe olivetum) vidi illum arborum trimûm aut quadrimûm (i. e. trimarum aut quadrimarum) fastidienti fructus autumno deponere. Lege sequentia, et in primis: Ad olivetum revertor, quod vidi duobus modis depositum. Ita enim hic quoque scribendum, non dispositum. Epist. XCI. extrema: Numquid detrimenti faceret vir bonus, iniquis rumoribus adspersus? nec morti quidem hoc apud nos noceat: et haec malam molitionem habet. Lipsius molitionem vel amolitionem. Nos, malam opinionem. i. e. famam, existimationem. Ut scis vocabulum opinionis interdum capi, et ex utroque Seneca exempla in promtu habemus. In Patre, Suasoria VI. Scipio cum gladium ponere jussus foret, dicitur abdidisse se.


page 186, image: s186

Loquitur de socero Pompeji, qui, ut scis, in Africano mari sibi manus attulit. Itaque Nic. Faber: occidisse. Sed verum est: abdidisse in se. Nosti, capulo tenus abdiditensem. Ibidem: Injusta bella albo Pharsalica ac Mundensis Mutinensisque ruina vincitur. Scribo, Vnius tabellae albo: et intelligo tabulam proscriptionis. Controversia XXXIV. Non minus stulte Aemilianus quidem Graecusrhetor, quod genus stultorum amabilissimum est. Hexarida fatuus dixit: [Gap desc: Greek words] etc. Bonus Schottus in Declamatorum indiculo nobis Hexaridam posuit. Sed scribendum: amabilissimum est, ex arido fatuus. Ut eadem Contro. superius, ex captivococus, ex coco lecticarius. Sed et alios passim aridos declamatores traducit. Totum vero illud M. Senecae elegantissimum opus, ut misere affectum est? Certe prae hoc nullum Augiae stabulum est. Habui quidem ab Isaaco nostro MS. codicem chartaceum, sed, ut recens, et aeque corruptus, parum profuit. Tamen istis et paucis istiusmodi mimum nostrum implebimus. Scis [Note: Boxhornium] amicum nostrum Leidae portenta moliri? ex Scythica, quam vocat, lingua Graecam et Romanam, (nam de Hebraea Theologos veretur) deducere? Et hoc adeo serio, ut dissuadentes, etiam Patrem tuum, nullos audiat. Specimen jam dedit Belgica lingua scriptum, et dedicatum Auriacae Principi matri, in quo eam docet, foeminas, atque adeo ipsam, honeste appellari, Teve. Jamque alterum sub manu, si non sub praelo est. Hardervici Ordines Geldriae Academiam instituunt. Vossii de re poetica propediem exibit. Swartii commentarios in Curtium grandes, in quarto ajunt Vltrajecti prodire. Vereor ne Raderiani et Freinshemiani fraterculum germanum futurum putes. Quibus placuit [Gap desc: Greek words] , hortati sunt, ut ad Celsi patris [Gap desc: Greek words] [Note: Guilielmum II. Arausionensem.] Celsum filium in hoc aditu haereditatis tum justae, tum gratiosae idem molirer. Conatus sum: si prodibit, scies: nam etiam delibero. Vale, vale, corculum meum, et re bene gesta salvus ad nos revertere. Daventriae a d. IV. Non. Sextil. Gregori CICICCXLVII. postridie quam tuas accepi.

Dum exspecto tabellarium, qui has ferat, tertiae tuae supervenerunt, jucunda de Comnena nuntiantes. Gratias tibi ago pro illo studio, quod mihi apud Cl. Holstenium praestitisti, facturus idem Puteanis fratribus, et in primis ipsi, cum accepero. Neque in me quidquam postea morae erit. Suetonius cum notis variorum Leidae prodiit: si tu domi fuisses, doctiores nos fecisset. Nunc Sulpitium Severum sub praelo habent. Pareus de particulis Latinae linguae his nundinis se daturum per literas mihi promisit: an praestiterit, adhuc nescio. Iterum vale. Nonis post acceptas tuas. Si Decadis primae bonum codicem alicubi reperires, et conferendi otium esset, gratum faceres: nam eam totam cum nullo insigni libro scripto contuli. Sed hoc, ut lubebit, et restuae patientur.


page 187, image: s187

EPISTOLA CXLVII. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio Daventriam.

CLarissime et amicissime virorum. Quibuscum nuper turbis Neapolitani conflictati sint, atque etiamnum conflictentur, non ignorare te passus est, ut opinor, rumor publicus. Plebi gliscit et accrescit indies effrenis petulantia, quae ne in exteros praeter expectationem aliquando grassetur, post nobilitatem ejectam, vehementer metuo. Sontes juxta ac insontes crudeliter indies ad supplicia trahuntur, nec caussae dicendae locus est, adeo inauditi passim jugulantur, carnificis nomen quilibet ex plebe sibi vindicat, cultris oblongis armati hoc nomine circumambulant, lanios esse dicas, nec finem horum motuum prospicio: adeo delectantur gustato semel sanguine atroces istae belluae. Quae quidem omnia cum mecum expendissem, advocato etiam amicorum consilio, nihil praeter rem meam facturus videbar, si in pedes me conicerem, et Laestrigonum infandorum manibus elaberer: mari iter faciendum fuit, ne quid noxae ex aere Romano attraherem, aut in latronum potestatem venirem, qui vias circumquaque nunc obsident, nec instituti poenitet, cum omnia hactenus ex voto successerint. Per hanc urbem transeunti tuae mihi occurrerunt, longe quidem gratissimae illae et peramanter scriptae, ad quas accuratius responsurus sum, ubi Venetias venero, eo enim intra biduum contendo. Bononiae fortassis dies aliquot morabor, si aditus patebit ad S. Salvatoris bibliothecam. Tuas ad Gaudentium nostrum misi, et responsum die crastino expecto. Maximi vir optimus te facit, ut et Donius Gaddiusque, qui amice te salutant. Donius quidem dialogos suos de veteri Musica, scriptum elegans et tersum, absolvit, exemplar ut ad te mitterem rogavit, quod occasione prima volo expectes. In Seneca, quae notas, digna te sunt. Placuit imprimis conjectura illa, Unius tabellae albo. Doleo auctorem illum ad manus mihi non esse, ut accuratius omnia excutere possim. Sed hoc Venetiis fiet. Vale, decus meum unicum, vale, Florentiae CICICCXLVII. die XXI. Aug.

Tempestatem illam in domo Vlitiana exortam, in causa esse doleo, quo minus Observationes tuae lucem videant. Incidi hîc in juvenem praeclarum, qui pessime de amici nostri facinore sentiebat. Bis ad illum scripsi, cum solatia mea imploraret. Literas eas Hagam recta destinavit affinis meus, quod ignoraret eum Bredam commigrasse, metuo itaque vehementer ne perierint. Hoc ut ex te sciat rogo, ne fortassis in hac calamitate se desertum a me suspicari possit. Venetiis hanc jacturam ipsi resarciam. Neapoli antequam abirem [Note: Legitur ea libro I. Elegia 7. vid. mox Epist. 149.] Elegiam ad te scripsi, in qua mirificam diligentiam tuam et fidem in scribendis


page 188, image: s188

ad me epistoliis commendo. Tu hoc age, ne perperam laudatus videri possis. Prodiit hîc Nardii Medici in Lucretium commentarius. Peream male, si quicquam in auctore illo intelligit. Initio praefationis, audax facinus vocat, quod carmine Philosophiam attingere ausus est. Sed satis jam ineptiarum.

EPISTOLA CXLVIII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Venetias.

NObilissime et amicissime juvenum. Ad communem et perpetuam voluptatem, quam mihi literae tuae praebent, in postremis accessit haec extraordinaria, quod maximo de te metu ob furores Neapolitanos liberatus sum. Igitur Soteria libens tuo nomine persolvam Deo immortali, et eum veneror, ut posthac quoque aut nihil, dum abes, aut frustra pro te timeamus. Tu quoque, ut adhuc, prudens esto, neque ullo casu fortitudinis laudem sequere, et tantum vivere pugna, Inque pios Patris posse redire sinus. Amici nostri domesticam seditionem quantopere doluerim, verbis vix possum adsequi. Quantum ad sustinenda conjugii onera in concordia et lenitate animi situm sit, exemplo meo experior. Atque ut utrimque peccatum esse non iverim inficias, ita magnus fuit error generosi hominis, quod oblitus est se vivere in Batavia, ubi si friguscula ejusmodi publicentur, semper fama potiores sunt sequioris sexus partes. Sed detestabilis prorsus fuit sequestrorum insania, qui, quae vulnera parcente manu et mitibus remediis placare, dein omnibus integumentis obnubere ac luci subtrahere deberent, ea postquam furialibus facibus exulceratissima reddidissent, tantum non in theatro, cum sua et suorum aeternum poenitenda traductione, prostituerunt. De literis tuis eum monebo, quae si in manus istorum inciderunt, vix ad illum pervenerint, nisi nuper admodum mentes ad sanitatem sint revocatae. Unas ab eo, postquam Bredae vivit, habui, in quibus erat, instar discidii et familia erciscunda et liberis partiendis esse factum, propeque fuisse, ut judices id confirmarent, nisi, qui rem maxime ursisset, praestantis amici nostri parens in ipso apparatu decessisset. Ego Principi Auriaco accessum ad imperium et Patrimonium sum gratulatus. Dices, non hoc meum fuisse? Vero, sed meum erat, amici nonnihil in aula valentis auctoritati parere. Res tamen non omnino male cessit: certe et Proceres plerique plausu, et ipse princeps congiario sedecim millium aeris, sive mavis quadringentorum flor. studium nostrum prosequutus est. Exemplar in formam epistolarem complicatum misi ad affinem tuum, ut si possit, ad te mittat, quod si Venetiis accipies, potes illic alicui amicorum, et in primis Loredano, cui gratissima erit tua salutatio, relinquere: apud me aliud tibi servabitur. Proceres Geldriae Hardervici in vicinia nostra Academiam instituunt:


page 189, image: s189

eo me arcessiverunt: sed tenuit conspiratio senatus et civium, et soceri uxorisque. Annua tamen quatuor millibus aeris (100. flor.) mihi aucta: quod cum speraret etiam collega Philosophus eodem vocatus, comiter dimissus est. Ego in Senecis pergo. Quid tibi videtur de illo Controv. VII. Hic qui unde vivat non habet, quam care tyrannicidae vestro se mancipat? Controversia est de eo, qui fratre tyranno occiso incidit in piratas, scripsit ad hos pater: si manus ei praecideritis, duplam pecuniam, quam pro redemtione poscitis, dabo. Legerim itaque, tyrannicidam vestrum emancat. Nisi mavis, tyrannicidas vestros. Nam et sic de uno potest intelligi. Verbo autem emancare, pro mancum seu mutilum facere, utitur et Controv. 33. extrema: gaudeo me non omnes emancasse. De Poetica re Vossii, credo, prodiit, et indies exspecto. Ejusdem de Philologia exercet operas. [Note: Boxhornius, quod nomen cornua arietis notare indicat.] [Gap desc: Greek words] pergit ad Tanaim sedere: jam alter liber processit, nihil, ut audio, novarum rerum sterilior. [Note: Eustathius Swartius, Barthio familiaris, apud quem diu habitivit, et a manu fuit, et cui etiam plurima sublegit. Vid. Barth. XVII. Ad. 9. ad Stat. V. Silv. I. 170. et ad Claudian. IV. Cons. Honor. 650. Rector Scholae Sylvaeducensis in Epistolis Vossii selectis 118. dicitur, Ultrajectinae etiam Scholae praefuit. Ambiisse munus agentis Principum Megalopolensium apud Ordines Belgii, patet ex Epistola Rutgersii inter Gudianas CXL. Omisit eum Valer. Andreas.] Swartius, nunc Rector Bredanus, sed quem expectant quidam Hardervici mihi suffectum iri, grandes commentarios in Curtium edere dicitur. Nobiliss. et Ampliss. Donii Gaddiique mihi vivit vigetque memoria: oroque ut officiosissime eos a me resalutes. Faxo, si ullo modo fieri potest, aliquid nostrorum ad eos perveniat. Vale, meum et aevi eximium decus, et cum fuerit commodum, salvus cum salvis tuis rebus ad nos redi. Daventriae VI. Non. Octob. CICICCXLVII. qua hora postremas tuas accepi, ut videas cordi mihi esse, ut Elegiam tuam merear. Ninil mihi erit longius, quam dum illam videam. Iterum iterumque vale.

EPISTOLA CXLIX. NIC. HEINSIUS. J. Fr. Gronovio. Daventriam.

AMicorum eruditorum princeps. Si prolixissimo erga te affectui meo satisfactum vellem, quotidie profecto literis meis compellandus esses. Quod quia non licet, amicissimis ac tui plenis cogitationibus mihi conor sa: isfacere. Venetias salvus adveni, quam urbem expectationi meae non respondere fateor, adsunt enim viri literati oppido quam pauci. Unde futurum video, ut Mediolanum post dies quadraginta forsan discessurus sim, ac inde porro in Gallias. Monendum itaque ea de re te duxi; ut si quid hîc curatum a me velles, tempestive id fieri posset. Taedet jam profecto me longae peregripationis: et velim


page 190, image: s190

unice quamprimum vobis adesse. Videor jam videre mihi gratulationes illas amicorum, et laetos circumquaque vultus.

[Note: Pars est elegiae VII. Lib. I. Nic Heins. ad J. F. Gronov. p. 18. vid. supr. Epist. 147.] Me meus Aöniis Gronovius induet ulnis.
Ah pereat! si quem non manus illa trabit;
Digna vel Ausoniae Suadâ cultrice vetustae.
(Quam procul [Note: A Latio, legitur in edita.] heu Latio nunc Venus ista suo:)
De me, Dii, facile est, si rumpit stamina Clotho:
Hanc modo [Note: Continuet editum. vid. Epist. CLXI.] detexat Parca benigna colum.

Sed desino ineptiarum, piget enim caetera describere. Vintimilia noster Genuam ex hac urbe discessit nuper habitatum. Queritur in postremis ad me suis vir bonus, nullam hactenus sui mentionem publice a te factam. Audi ipsum.

Godo che il nostro gentmo. [Abbr.: gentilissimo] Gronovio stia di continovo affaticanda. Ma stupisco, che nelle sue opere non si ricordi de gli amici. Io non istamparei un foglio, che non li nominassi, ed egli ha stampate piu opere, e s'e scordato di tutti. Ma io burlo. Non voglio da gli amici, se non quello, che piace loro.
Sed haec in aurem tibi. Vides ambitionem monachorum! Prodiit hîc nuper horribilis liber, Academicorum Incognitorum vitis ac elogiis insignitus. Sunt autem amicorum in eo plerorumque, ac imprimis tua, et adeo inepte expressae effigies, ut Incognitos recte appellari non negarim, etiam eos, qui maxime mihi noti essent. Tu quid rerum nunc agas scire imprimis velim. Vale, meum decus. Habes hic a Donio, viro eleganti, et qui nihil inepte molitur. Exemplar libri ejus ab affine meo accipies, ubi in Bataviam advenerit. Venetiis. CICICCXLVII. die XXV. Sept. Raptim. multa nocte.

EPISTOLA CL. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

VIr Celeberrime, amicorum optime, maxime. Multo tempore nullas a te accepi, cum ipse jam aliquoties scripserim. Venetiis diligenter S. Antonii bibliothecam excussi, totus pulvere tineisque conspersus, si antiquissimus ille Manilius compareret. Sed tantum abest, eum a me inventum, ut nullum prorsus antiquioris illic notae codicem offenderim, qui usui mihi posset esse, si graecos aliquot excipias. Aut raptum igitur oportet, aut in aliâ eum bibliothecâ tibi visum. Diligentius inquiram, ubi proxime Venetias sum reversurus. Illustrissimus Lauredanus affirmavit, se misisse tibi ante menses aliquot duo exemplaria libri illius, qui Gloria Incognitorum inscribitur: et miratur


page 191, image: s191

nullum se responsum hactenus a te habuisse. Bonâ mihi fide fassus est, unice se velle, libros a te suos in Latinum sermonem transferri. Quasi vero aliud non sit quod agas. Metuo ne et idem a me petat, ausus propterea non sum familiarius illo uti. Alius ejusdem ordinis me convênit, rogavitque, ut amores suos, faeminam nescio quam nobilem, et sterilem, sibi dilectissimam, (quam adeo vivis coloribus depingebat, ut nihil praeter solum nomen dissimularet) Elegiâ prolixâ celebrarem. Praescribebat praeterea tanquam dictator, carminis leges, a quibus deflectendum nequaquam foret. Alui hominem stolidissimum vanâ spe, et promisi per otium ea de re me cogitaturum. Quid agas? ita nunc hîc vivitur. Dux quoque Vindocinensis famosi libelli, in Gallos scripti apud nos, Latine vertendi necessitatem mihi imposuit. Quae res toto biduo jam me exercet. Feci tamen id libenter in optimi principis gratiam, quoque nihil fingi humanius potest. Habent hîc sub praelo Fortunii Liceti de Lucernis veterum ex secunda editione commentarium, cui multa accessura sunt. Rogavit me Rhodius noster, ut ad Cl. Smithium scriberem hoc nomine, eumque de editione monerem. Si quae ex suis addi vellet, integrum id illi fore. Scripsi hodie, et epistolium ad affinem meum misi. Metuo tamen ne aut pereat, aut diutius certe in via haereat, quam par est. Velit enim typographus quamprimum scire, quid sibi expectandum sit, alioquin intra duos menses librum vulgaturus. Rogo ut hîc opera tuâ nobis adsis, et ad amicissimum virum ea de re scribas: ut tanto celerius responsum habeamus. Quas proxime tibi scripsi, cum Donianis, ut et has, ad Vossium nostrum misi. Vale. Patavii. die XVI. Octob. CICICCXLVII. Raptim.

EPISTOLA CLI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Venetias.

NObilissime et Summe juvenis. Binas postremas tuas recte per Vossium accepi, plenas suavissimi et sincerissimi amoris. Quo quidem supra quam verbis exponi potest afficior, et coelum tenere me arbitror. Primum, quid honestius cuiquam, quam abs te sic amari? Neque enim haec amicitiae tantum fides est, sed etiam personae indicatura: atque ea est tui judicii auctoritas, ut non tam quid facias, demonstres, quam quid faciendum sit, praescribas. Praesertim cum plurimi ingentes viri in illis locis, quae transiisti proxime, et cum maxime transis, multo majoribus officiis, quam qualia possunt a me proficisci, hoc a te contendant et redemtum cupiant; ego autem longo illo nostro discidio, non nisi inanibus incultisque literis te mei admoneam. Deinde proprie jucundius nihil est, tum mea caussa, quem voti omnium maximi compotem reddis, tum etiam tua, in quo agnosco pristinam illam solidam virtutem,


page 192, image: s192

animumque firmum, neque prae tot novis necessitudinibus veteres fastidientem. Quare et gaudeo te tandem domum respicere, et immani fastu efferor, meam inter eas manus esse, quae te huc potentius retrahunt, quam illic aliae tenent, et complexu tuo, ut sic dicam, livent. Unum mihi mellitissimis in versibus tuis displicuit, quod tam paratum te ad decidendum cum Parcis de tuo capite ostendis, dum meo caveas. Ego vero, ne sirint fata, ut turbato etiam mortalitatis ordine sequar illum, quem omnes, qui literas, ut decet, florentes cupiunt, sibi optant superstitem. Quis enim vivit hodie, cui Latinae Musae tantum, quantum tibi, debiturae sint, sive restitutis antiquis, sive purissimi et cultissimi stili tui genio expressis? Itaque non princeps ille magis apud Nasonem tuum templorum, quam tu Ausoniarum Camaenarum, et Positor et sanctus Repostor. Vive igitur, mi Heinsi, ac te primum ama: nos in posterioribus satis habebimus loci, quo superbiamus. Nobilissimi Donii literae mihi gratissimae fuerunt, cui, cum librum accepero, aut etiam citius aliquid reponam. Intemelii affectum et desiderium amo, et cogitabo, quemadmodum illi satisfacere possim. Discrucior non comparuisse tibi Manilium MSt. quem tamen profecto non alibi vidi. Liber erat in maxima forma. Testes mihi Reverendiss. Thomassinus et Fredericus Maripetrus N. V. et. ex Regularium Sanctorum Salvatoris coetu Canonicus. Ita enim se appellat in titulo, quem in albo amicorum mihi reliquit. Requires, ubi sit iste coetus, et an forte sit error meus: ego certe non aliter, quam in D. Antonii conventu audisse me memini. De libro Gallico vide quaeso, quid facias: illud certe cura, ut res secretissima sit, nec tibi apud illos, quos forte in reditu transiturus es, periculum creet. Illustrissimum Lauredanum mentionem mei apud te fecisse laetor, eique velim salutationem meo nomine et officia mea paratissima deferas. Quas vides, ad eum scripseram acceptis prioribus tuis, et, ni grave est, ipsi reddes. [Note: De hac injuria multis agunt Gronovius et Heinsius in sequentibus Epistolis, quas si vidisset Cl. Fabricius, potuisset inde augere sua, quae habet lib. V. Biblioth. Graec. cap. 5. pag. 392.] Parisienses involarunt mihi Alexiadem: nam, ut abuerunt Holstenianum exemplar, invenerunt hominem, ut audio, Jesuitam Possinum, qui raptim operam transferendi promitteret et impleret. Jamque ajunt sub praelo esse. Scilicet homini peregrino hanc laureolam concedere non potuerunt. Cujus potissimum culpa sit ignoro. Cramoysius literis ad me datis in Seguerium Cancellarium confert. Ego poscenti Elzevirio nuper partem animadversionum ad Senecam transmisi: ad Naturales quaestiones, et Ludum, (ubi tu mihi occurristi per occasionem loci, quem aliquando in schedis Rutgersianis apud te correctum vidi) hoc est, ad ultima prosa Lucii, his diebus absolvi. Restant sola Marci: quibus absolutis Tragoedias aggrediar. Sed in has non habebunt typographi ante tuum adventum. Qui nobis et tibi tuisque ut optatus contingat, Deum optimum maximum oro. Vale, vale, mihi et Musis carissimum caput. Ad Cl. Smithium hoc ipso die scribam. Iterum vale. Daventriae a. d. IX. Kal. Nov. Jul. quo die tuos posteriores accepi CICICCXLVII.


page 193, image: s193

Plurimum saluto Viros Clarissimos et Nobiliss. Veslingium, Vezzanum, Ferrarium, Rhodium: Vezzani Ocellum Lucanum, promissum mihi, adhuc exspecto.

EPISTOLA CLII. NIC. HEINSIUS J. F. Gronovio. Daventriam.

CUrae leves loquuntur, ingentes stupent. Heu funestum literatis in Italia viris hunc autumnum! Ut omittam, Johannem Victorium Rossium, qui se Janum Nicium Erytraeum appellabat, Romae e vivis sublatum, Florentiae Evangelistam Toricellum, Galilaei discipulum, et Magno Duci unice charum, Pisis Vincentium Rinierium, Cavalierium Bononiae, et hos quidem tres postremos Mathematicos praestantissimos, et scriptis satis claros. Ut, inquam, hos omittam, tibi fortasse vix notos; Petrum Servium, optimum amicissimumque mihi hominem, et in flore aetatis raptum, vix defleram; cum ecce vulnus novum, et caeteris longe atrocius, de Donio nostro funestum nuncium. Fuit nobis vir ille summus. Fuit, amicissime Gronovi, pridie Kal. hujus mensis vita defunctus. At ego calamitatis hujus ignarus ipso illo die, et eadem ferme, qua excessit, hora, literas ad illum exarabam, affectus erga ipsum tui indices. Nihil profecto restat miserae Italiae praeter sordes, tanto viro sublato, si unum alterumque ex eruditioribus excipiamus. Primas tamen Donius noster tenebat. De morbo ejus nihil intellexeram, nisi quod nobilissimus Cavalcantius literis suis mentionem de febricula, qua laboraret, inseruisset, quae literae diebus quinque aut sex ante mortem amici nostri exaratae, et fatali die mihi redditae sunt. Proximo septiduo a Valerio Chimentellio ecce literas alias, quibus magno in periculo eum esse moneret: postero die tertias, a Carolo Datio, quae me prorsus perdiderunt, funestas plane, et magnae calamitatis nuncias. Datium illum, amicissimum mihi juvenem, impense diligebat; cui et potissimam curam scriptorum suorum edendorum moriens mandavit. Curabo ut apud nos ea prodeant, si inter Italos typographi non inveniantur. Gaddius etiam graviter aegrotavit: melius tamen nunc habet. Ignosce, quaeso, si breviter nunc tecum ago: totus enim in dolore etiamnum versor. Ex Vossii nostri literis intelligo Alexiadem non tibi, sed Jesuitae cuidam Tholosati cessisse, quod certe contra mentem Cl. Holstenii factum est, et mihi summam indignationem expressit. Non ausus tamen sum ea de re ipsum monere, quod dubitarem, cum ipse rei indignissimae non memineris in tuis. Puteanum tamen Carthusianorum Generalem scitatus sum, et responsum brevi expecto. Si vera nunciavit amicus noster, auctor tibi sim, ut in instituto pergas: et Alexiadem typis minoribus apud nos cures excudendam. Potes enim


page 194, image: s194

observasse multa, quae Jesuitam fugerint. Principis Auriaci liberalitatem tibi gratulor, quanquam meritis tuis longe inferiorem illam fat sciam. Orationem ipsam libenter videbo, et si accepero, cum Lauredano communicabo. Quaerit ille omni studio, virum literatum, cui scripta sua in sermonem Latinum convertenda obtrudat. Haec ratio est, cur ipsum vix accedam. Perduntur ingenia nobilitatis in urbe illa continuis adulationibus, quas admittere non debebant, si saperent. Sed non videmus manticas. Vix credas, quanta cum patientia viros magni nominis inter suos interdum disserentes audiam. Talis et [Note: Jac. Gaddius, qui scripsit Elogia, Exemplaria, Historica, et varia, quae A. 1636. 1637. et 1638. prodierunt Florentiae.] Florentinus iste Elogiorum scriptor, caetera mihi admodum amicus, nisi quod adulari ipsi non possum. Emendatio tua in Seneca elegans est, et, si quid video, vera. Elegias meas praelo hîc brevi commissurus sum. Accedet illis tibi inscripta. Plura de rebus meis proxime. Salutat te Rhodius noster. Ferrarius cum morbo mukös menSes confnctatur: melius tarnen nunc habet. Vale, meum decus. Patavii. CICICCXLVII. V. Eid. Decembr.

EPISTOLA. CLIII. NIC. HEINSIUS. J. Fr. Gronovio. Daventriam.

VIr et amice summe. Si quicquam me invito evenit, id certe de Alexiade testari possum, quam subreptam tibi indignissime fero. Scripsi atroces literas ad P. Puteanum Romam eo nomine, ita tamen ut rei nefandae suspicionem, quantum in me, ab ejus fratribus amolirer. Nihil aliud respondit, quam ignarum se esse facti hujus. Scripsi et ad Cl. Holstenium, qui quo animo tam insignem injuriam, sibi non minus quam tibi factam, sit laturus non scio. Hactenus quidem nil respondit, nosti quam lentus sit. Ego interim non video, quo pacto Alexias ex istarum harpyiarum manibus evelli possit. Si me audias, perges in instituto tuo, et editioni Alexiaden parabis, ac minori forma typis committes; ne inpune ferant istam petulantiam. Non dubito, quin multa loca restitueris, multa observaris, quae Possinum fugerint. Holstenii nepos Romae est: et quantum ex P. Puteani literis intelligo, a vita monachali non abhorret. Sed reluctatur hactenus huic desiderio avunculus. De Donii morte jam intellexisti, incomparabilem profecto jacturam res literaria fecisse mihi visa est, erat enim ille Italorum omnium doctissimus. Intimelius ubi terrarum sit cum ignarissimis ignoro. A mensibus qnidem quatuor aut quinque nihil scripsit. Puto eum per Italiam oberrare, et vitam desultoriam agere. Ita enim in ultimis minabatur. Venetias brevi cogito. Excutiam denuo Sti Antonii bibliothecam, si Manilius appareat. Maripetrus, qui eo te


page 195, image: s195

deduxerat, jam a biennio diem suum obiit, violenta morte sublatus. Cum enim melancholiae obnoxius esset, nescio quam ob causam, in mare se praecipitavit, atque ita submersus est. Ab Illustriss. Lauredano responsum hîc habes. Est profecto tui perquam studiosus, caetera ex ejus epistola abunde cognosces, si quid repones, ad me mitte. In Senecis expurgandis totum te esse vehementer gaudeo. Domum reversus Tragoedias cum cura denuo percurram, et videbo, si quid conjecturarum possim corradere. Etsi hac ope nihil indiges; qui tripodem domi habes. Elegiae meae lucem tandem vident, postquam menses fere duos cum typographi socordia conflictatus sum. Haec nunc causa est, cur raptim breviterque ad te scribam. Mittenda enim sunt ad varios amicos exemplaria, et epistolae exemplaribus, ut fit, addendae. Ad parentem quoque exemplar nunc per Tabellarium mitto. Vobis caeteris amicis expectandum erit, dum navis ex his oris ad vos veniat, quam brevi discessuram opinor. Faxo tum in meliori charta versus illos accipias editos. Inscripti sunt Cassiano a Puteo, quo ego viro, peream, si quicquam amabilius, omnique virtutum genere cumulatius, in tota hac peregrinatione mea offendi. Quo magis miror, eum, cum Romae esses, non salutatum a te. Incredibili enim affectu flagrat rei literariae pro virili promovendae. Vret aemulos nostros, sat scio, quod ausus sim homini in urbe Romana viventi versus meos inscribere. Sed illos non moror: cum ita de me meritus sit, ac indies etiamnum mereatur, ut sine piaculo praeterire hoc non potuerim. Illustris Veslingius, cum Ferrario Rhodioque te salutat plurimum. Vale, mi Gronovi, meum decus. Patavii. Eid. Jan. CICICCXLVIII.

EPISTOLA CLIV. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

DE Alexiade quod evenit, non potuit tibi magis invito evenire, quam mihi. Scripsi aliquoties ad Holstentum nostrum dehac re, nec responsi quicquam obtinere potui. Quidvis tamen suspicari malui, quam ejus culpa hasce turbas excitatas. Literas tandem ab eo habui, quibus excusat diuturnam ab urbe absentiam, eamque caussam ait, cur scriptione sua me non beaverit. Ut videas qua fide, quaque diligentia me gesserim in hoc negotio, quidque de ipso Holstenio existimandum tibi sit, verba epistolae subjungam. De Alexiade, inquit, factum nollem, quod tibi nuncianti non credidissem, nisi me paulo post submissum a regio typographo protrepticon confirmasset. Id fidem meam nostramque amicitiam testor, me non alio animo codicemmeum Lutetiam misise, quam ut Puteanorum fratrum opera porro ad Gronovium nostrum perferretur: idque tuo me fecisse consilio haud duhie recordaris. Nunc, manu veluti praedae injecta, et mihi beneficium periisse,


page 196, image: s196

et amicissimo homini editionis spem laudemque interceptam video: mirorque plurimum, qua fronte in protreptico Cardinalis Barberini jussu codicem submissum scripserint, quem Gronovio destinatum, injecta, ut dixi, manu interverterunt: neque enim ex Barberina, sed ex Medicaea bibliotheca describendum curavi: eique rei hominem Graecum Roma Florentiam meo sumptu perduxeram: neque vero concoquere potui, quin acriter ea de re conquererer apud regii typographi praefectos; quod ipsorum culpa fides mea vacillet apud eum, cui studia et obsequia mea probare inpense cupio. Haec ille. Caetera epistolae pars in Elegiarum mearum libello commendando occupatur. Lambecius Romae ipsi adest, et ad cucullum aspirare videtur, quantum ex optimi Patris Puteani literis deprehendo. Obstat tamen avunculus, et sapit. De Alexiade quid tibi nunc statuendum vide. Deum testor, in mea causa nihil amplius a me fieri potuisse. Ita totus te demereri velim. Tu vero, mi Gronovi, tam raro scribis, etiam provocatus, ut, quo magis tui recordor, eo magis oblitus mei videaris: ac parum absit, quin mendacii me ipsum convincam, qui publice nuper haec de te, aut ad te potius scripserim,

Saepe salutatis tua venit epistola nobis,
Redditaque in profugas crebra tabella manus.

Cur enim, cum Amstelodami nuper esses, scripturienti Vossio nostro nihil literarum tradidisti ad me curandum? Sed omitto querelas. Intradies octo aut decem Mediolanum me convertam, Italiae tandem vale dicturus. Vale et tu, Vir Clarissune, meque, si molesta scriptio est, silendo saltem ama. Venetiis, Anno CICICCXLVIII. XV. Kal. Mart.

EPISTOLA CLV. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Patavium.

PRinceps juvenum. Gratissimas tuas gratiores fecit optata manus illustrissimi Lauretani. De Alexiade [Gap desc: Greek words] Videbimus an tinniturus sit aliquid sufferti, quem jejuni laudis captatores nobis praeverterunt. Et si quidem, bene erit: nos tamen vivemus, nos tamen pro opibus nostra muniemus moenia: sin, quoniam occuparit alter, ne primus forem; ne solus sit, studebo, quod siipererit. Maripetri casum doleo. Tuas vero Elegias et editas gaudeo, et sic desidero, ut nihil magis. Jamque in antecessum deleo ex animo omnes formas quotidianorum scriptorum tuae unius venustatis exspectatione, nec mihi dulce erit quicquam, donec illas gustavero. Feliciter illi navi, quae tantas delicias vehet. Tu vero nihil verere ab iis, quos invidere possis existimare viro, cujus virtutem dignissimo munere honorasti. Gratia seculo, in quo nati sumus, quo experimur indies magis illa [Gap desc: Greek words] in derisum et ludibrium abire. Caeterum quando tu ad nos? Siles


page 197, image: s197

enim. At cave refrigescat illud desiderium, quod prae te tulisti, venerandi senis parentis tui, tamdiu desolati, recreandi et amplexum ineundi tot veterum amicorum, qui metupro tam caro capite propemodum emoriuntur? Veni, dum adhuc superest memoria morum patriae, ne prorsus peregrinus redeas. Nos conquiescimus, nisi quod exspectamus, quam mox Senecas ordiantur Elzevirii (nam hi quoque se hîc miscuerunt) et Hackius. Interim lento gradu in Tragoediis pergimus. Et subnascuntur indies quaedam praeterea tot praeclara, quae scis suppeditare Medicaeum. Velut, si vacas, illud in Oedipo p. 32. Inter ruinas urbis et semper novis Deflenda lacrimis funera ac populi struem, Incolumis adsto, scilicet Phoebi reus. Versus ultimus sic concipitur in Vossiano et Mog. apud Delrium: Incolumis ergo tu Phoebi reus. Neque aliter videtur fuisse in pluribus Gruteri. Scribo: Incolumis unus. Ergo tu Phaebi reus Sperare poteras sceleribus tantis dari Regnum salubre? Alloquitur se ipsum. Hippolyto p. 85. Luctus et lacrimae et dolor, Et limine ipso mista lamentatio, Hospitia digna prorfus inferno hojpite. Redux Theseus loquitur. Ergo, Auspicia, pro ominibus. Ut Troad. Nec abominandae mortis auspicium patet. Agamemnone vers. 56. Phoebum moramur, redde jam mundo diem. Umbra Thyestis loquitur. Quanto ergo melius: reddo. Hoc ait discedens. Abeo, et ei locum do. Thebaide, vel potius Phoenissis vers. 49. quid segnis traho? Quid vivo? Immo: quid segnis traho quod vivo? hoc est, illam partem qua vivo, qua nondum recepi mortem. Nam vers. 114. in cineres dabo Hoc quidquid in me vivit. Sic et vexato loco vers. 181. Hac parte mortem perage, quae coepit mori, legendum puto. Habebam forte heri in manu Ausonii Caesares. Quid est in Vespasiano:

Olim qui dubiam privato in tempore formam
Par aliis princeps transtulit in melius.

Quid hoc vel laudis vel probri, Par aliis? Annon fuit: (Rarum aliis) plerique enim licentia sumus deteriores. Tum in Marco: qui scita Platonis Fecit ad imperium. Annon Vexit. Scio vehere antiquis saepe esse ferre, portare. Sic nondum desinimus nugarum. Mericus Casaubonus Londini recudi fecit patris in Persium commentarium cum sua praefatione, in qua impudentiam et petulantiam Leonis Allatii in suum patrem egregie perstringit. Vale, et me ama, de reditu cogita. Daventriae. a. d. XII. Kal. Mart. CICICCXLVIII.

EPISTOLA CLVI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Mediolanum.

SIne caussa irasceris et invidiam mihi facis. Affirmo sancte, nullas me tuas accepisse, quibus non diligenter responderim, measque aut ad affinem tuum,


page 198, image: s198

aut ad Isaacum nostrum missitarim. Si tardius curantur, ne mihi vitio verlas. Nam Amsterodami quidem quoties sum, tam iniquis excludor spatiis temporis, ut ne ad matrem quidem vacet scribere. Vix credes, sed verum est: bis aut ter accidit mihi, ut hinc profectus mecum ferrem literas, quibus constitueram illic respondere: frustra fui, et fasciculum, in quo eas composueram, ne solutum quidem huc retuli. Sed et cum proxime illic essem, tuas jam huc miserat optimus Vossius, priusquam eum, priore transitu non visum, Haga redux compellarem. Quibus tamen, ut domi fui, moram non feci, sed et addidi alias ad Illustr. Lauretanum: quas nunc tibi dudum redditas spero. De Alexiade scripsi proxime. Amo ninilominus curam tuam, et imperavi mihi, ut crederem, quae ad te scribit popularis meus. Gaudeo te tandem serio de reditu cogitare. Deum precor, ut bene ambules, beneque tuos et nos revisas. Me nuper tertiana obsederat cum duobus satellitibus morbis, quorum alter caput, alter stomachum perpetuo, etiam per illiu et intervalla, vexabat. Quasi tres hebdomades cubiculo et saepius lecto me clauserunt. Nunc Dei benignitate convalui, ita tamen, ut pauca supersint priscae vestigia fraudis. Interim discessu collegae Jurisconsulti Harderwicum, Geldrorum Academiam novam vocati magisterium collegii nostri, quod Rectoris Magnifici vocant, ut scis, mihi accipiendum est perendini die oratione, vereor ne febriculosa: ita breve interfuit tempus inter aegrotationem et actionem. Etiam propemptico illum dimisi. Scis quam malus poeta sim et poene illustribus viris [Note: Boyo et Plantae.] B. et P. addendus. Si tamen placet hic gustus, servabitur tibi exemplar.

Nunc tua, Christeni, te quo vocat inclita virtus,
Faustum perge (nihil fata moramur) iter.
Magnaque miratus Pindi ornamenta Sicambri,
Sunt etiam ad Salam, dic, loca Pierisin:
Parva calet, sed thure frequens et odoribus ara,
Hand quamvis magnis relligione minor.
Et, bene vos etiam, cohibet quos Sala relictus,
Ad tua dic laetus pocula nosco meos.
Cumque tibì claudet latus Isendornius: unus,
Unus abest. Cur non, hei mihi, triga sumus?
Certe ego, quem posthac mihi garrula praecinet auris,
Hardebones credam mittere Saepe sonum.

Vale, decus et deliciae nostrae. Daventriae, statim ut tuas accepi. ad. d. XIV. Kal. April. Jul. CICICCXLVIII.


page 199, image: s199

EPISTOLA CLVII. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

AMicorum decus. Quas ego ultimas ad te dedi, iis particulam Hostenianae epistolae inserueram, qua egaret ille, sua culpa suove consensu evenisse, quod Galli Jesuitae Alexiadem tibi involassent. Si redditae sunt, est quod vehementer gaudeam. Unice enim volo, perspectam habeas curam, quam rebus tuis promovendis tantum non assiduam impendo. Tuae quidem A. D. XII. Kal. Mart. exaratae recte ad me pervenerunt, tardius tamen quam oportuit, credo, quod abfuerit domo aliquamdiu Vossius noster. Emendationes in Tragoedias Senecae ac Ausonium quid mirum optimas esse? Tuae sunt. Habeo hîc penes me fragmentum scriptum Declamationum Senecae, quod inspectum a te velim, etsi antiquum non sit. In Ambrosiana bibliotheca magnus est Ovidianorum codicum numerus. Meliores seligam, cum vulgatis editionibus conferendos. Duos Fastorum libros jam evolvi, quorum altero vix vidi meliorem, si duos tresve excipias: ut dolendum sit, integrum non esse. Possessorem olim habuit magnums illum Vincentium Pinellum, cujus libri omnes ex naufragio reliqui a Cardinali Borromaeo redempti sunt. Inter caeteros Ovidianos libros spero et alios bonae notae non defuturos. Ante discessum, quem mense proximo ex his oris auspicabor, catalogum librorum MStorum (et sunt supra XV. milia) exhiberi mihi ab humanissimo Ferrario, bibliothecae ejus praefecto, curabo, diligenterque investigabo, sintne Liviani codices nonnulli, a vetustate commendandi. De Tragoediis etiam illis Senecae meminero, etsi nihil sperandum puto. Vidi enim multa exemplaria nullius pretii, quibus argumenta illa accederent, quorum Vossius noster te monuit. Ad Lauredanum tuas recte curavi. Habes hîc responsum, nec citius a me mitti potuit, quod diu satis in itinere versatus sim, dum Mantuae, Veronae, Brixiae, aliisque civitatibus perlustrandis occupor. Elegiarum mearum exemplaria brevi ad vos perventura spero. Abiit enim Venetiis jam ante mensem navis, cui sarcinas meas credidi. Italiam nisi amem ac observem, ingratissimus profecto sim: quae eo cum applausu versus illos exceperit, ut non expectationem tantum meam, sed ipsa vota, superarit. At inter aures Batavas, vix unam alteramque futuram video, quibus nugas meas probaturus sim. Adeo Midarum plena illic sunt omnia: Genevac mensibus forsan duobus moraturus sum, ut deesse scribendi occasio tibi non possit. Vale, mi Gronovi, meum decus. Mediolani A. D. III. Kal. Majas. CICICCXLVIII.


page 200, image: s200

EPISTOLA CLVIII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Mediolanum aut Genevam.

NObilissime et maxime juvenum. Quibus Holstenium ex ipsius literis purgas, et recte accepi, et dudum illis repondi. Tua autem mei mearumque rerum, quae a te desiderari potest, cura adeo mihi perspecta est, ut me citius ipsi mini, quam tibi excidere posse certum habeam. Declamationum Marci Senecae veterem librum et ego vidisse vellem. Forsan etiam videbo tempori: nam qui dudum aliis super alias missis literis me urgebant, ut istam telam detexerem, nunc nescio cur contantur, et ne inceperunt quidem. A Vossio habui in charta scriptum, sed ita depravatum, ut magis plura loca suspecta facere quam illa, quae jam suspecta sunt, juvare posset. Juvit tamen nonnihil. De Tragoediis senecae non est quod amplius te fatiges, si argumenta illa non sunt alia, quam quae Luctatio Grammatico tribuuntur in Francisci Raphelingii editione, aut si sunt sequioris aevi. Sed in Livii primam decadem, si quid excerptorum ex aliquo meliori codice mihi comparare posses, quod tamen commodo tuo fiat, non ingratum mihi accideret. Haud scio an has accepturus sis, antequam Italia decedas. Ubicumque tamen, cum Genevae duos menses facere constitueris, vide an non velis etiam Bernam Helvetiorum invisere, ubi Bongarsiana bibliotheca superest. Etiam Fanum Galli insignes, ut audio, habet tum publicam, sive monasterii Sangallensis est, tum privatam Schobingerorum, nobilis ibidem familiae: ex qua Tobias Schobingerus ante biennium menses aliquot domi meae egit, seque totum Graecis et Latinis literis dedidit. Genevae si videris Gothofredum, explora quaeso, quid ejus animum a me alienarit. Nam cum humaniter me exceperit, dum iilic essem, postquam regressus in has oras ad ipsum et Morum (nosti declamatorem, qui ut audio nunc Middelburgum vocatus est ad professionem Theologicam et conciones Gallicas habenaas, mire in id laborante Salmasio) literas dedi, ab neutro accepi responsum; sed per Sarravium significavit Morus antiquius esse, ut Gothofredo satisfacerem. Ego quid peccarim, cur homini satisfacere debeam, juxta tecum scio. Barthius vivit, et in Vlitium nostrum, quem bliteum appellat, blitea facit epigrammata. Mihi quoque visa Diatribe iratus est. Nescio quem habet Panegyristen, quem jactat Reinesio, Vlitio, et omnibus, qui ipsum heroa et deum negant, graves dicturum contumelias. Ego his diebus relegi commentariolum de Sestertiis: multa feci meliora: plurima quae addam habeo. Vidistine Pigafettae de eadem materia? Pignorius alicubi mentionem facit tanquam editi. Sed et Matthaei Hosti de re nummaria grandem et copiosum, ut colligo ex illis, qui allegant, librum frustra hactenus


page 201, image: s201

quaero. Si in eos incideris, vel mihi vel tibi emes: tua enim usu scio mea. Vale, o carum et sanctum caput, et salvus revertere. Daventriae. postrid. Eid. Junias Gregorianas CICICCXLVIII.

Lauredanus hactenus abstinuit se ab eo, quod minabaris. In postremis ostendit optare se, ut Historia Cypria hîc in Belgio edatur, qualem paratam habeat, correctior. Itaque antequam illi respondeam, tentabo typographos, etsi parum me effecturum sperem. Iterum vale, Tuas ad Smithum misi statim, quando hîc aderat consul Noviomagensis, affinis affinis mei, et per hoc meus.

EPISTOLA CLIX. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

CLarissime et Amicissime Virorum. Cum feliciter post triennem in peregrinis regionibus moram ad meos sim reversus, nihil alienum a necessitudine tam arcta facere me credidi, si confecti auspicato itineris nuncius ipse ad te venirem. Brevior nunc sum, quia variis distractus negotiis, quae ingerunt se hinc inde recens advenienti. Libri, quos Venetiis huc miseram, jampridem advenerunt, quos tamen excutere necdum licuit, eos inter Seneca Tragoedus est, ad Florentinum exemplar a me collatus. Aliam Genua arcam misi libris itidem repletam, cui quid factum sit scire hactenus non possum. Ubi ad manus meas pervenerit, depromam inde Controversiarum Senecae fragmentum, et Tragoediarum exemplar, etsi recentissimum, quod meum Vintimilia esse voluit, ac proinde etiam tuum: ab eo literas hîc habes, quastempestivius ad te mittere non potui, quod desultorio Gallias more pervagatus sim, nec fixam ullibi sedem posuerim. Conspectu tuo beari vehementer velim, nihil tamen hîc mihi polliceor, quia hyems imminet. Amstelodamum si tibi ob negotia excurrendum, illic et me sistam. Tempus tantum certum aliquod praescribe; nunc Vale. Brevi plura. Amstelodami. CICICCXLVIII. Octob.

EPISTOLA CLX. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

ERgo reversus es salvus ad salvos tuos? O laetum nuncium! Est Deus et piorum preces exaudit: cui quidem, cum tu, o sacrum et preriosum caput,


page 202, image: s202

tam longinqua peregrinatione feliciter confecta, tot periculis defunctus, tot thesauris literariis potitus, nominis ae virtutum tuarum monumentis passim fixis ac relictis immortalibus, ad lares patrios redux es incolumis, laudes gratesque toto pectore ago, et hoc deliciis nostris, Musis dico et Gratus, bene venire cupio. Unum mihi nunc ad summam felicitatem deest, quod ad exoptatissimum amplexum tuum occunere etiamnum prohibeor. Jam quidem dudum res privata me in Hollandiam vocat, sed moratur materfamilias, quae jam quatuor et ultra hebdomades minatur quotidie se puerperam futurram, et cum maxime gravibus doloribus, non sine cruciatu animi mei, futura gaudia (quae praesumo spe et votis et eventu priorum, tribus enim antefoetibus minimo labore defuncta est) expiat. Non potest res diu pendeie, atque ideo ante initam hiemem confido vel Amstelodami apud affinem, vel Lugduni apud parentem mihi copiam fore salutandi tui. De collatione Florentini exemplaris in tempore mones. Adorno enim jam notas meas rogatu Hackii vestratis, et aliquantulum processi: nec dubito in festinatione illa me multa praeteriisse, quae curiosos oculos tuos et diligentem manum fallere non potuerunt. Itaque nihil est mihi longius, quam dum codicem tuum nanciscar. Ubi venero, videbis specimen, quod incepi, et in antecessum relinquam Hackio. Alterum ut juvabit videre, ita tenue subsidium est post illum, quo nihil majus meliusve in eo genere. Sed controversiarum qualiscumque liber utilis erit, cum optimis destituamur. Pareus obiit. Scripsit mihi legatum, in quo sunt Metamorphosis et Enistolae Heroidum in membranis. Cum mereibus Francofurtensibus eas exspecto: et tu quoque exspectabis, si tanti judicas. Vale, vale, decus nostrum, et collationem Florentinam, quam primum fieri potest, ad me mitte. Saluto vestros quam officiosissime et reverentissime. Daventriae III. Eid. Octobr. Jul. CICICCXLVIII. Loredanus bis scripsit se mittere ad me suorum Academicorum vitas, jussitque, si forte prius, quod perditum rebatur, exemplar reciperem, id amico darem: sed de neutro quicquam aliud inaudivi. Iterum vale.

EPISTOLA CLXI. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

AMice comiterque mecum agis, Vir Clarissime, sic ut nihil supra, qui tam luculente testeris gaudium super felici ad meos reditu. Non sinit me profecto hoc epistolium dubitare de tuo erga me, affectu, nec temporis tam longi spatiis, nec interstitiis locorum remotissimorum concusso. Audeo igitur denuo meis vestigiis insistere, et aditum affectare ad amicitiam tuam, qua nihil pretiofius inter [Gap desc: Greek words] mea recensere possum. Praesentem te complecti


page 203, image: s203

vehementer aveo. Veni ergo, veni: ne diutius tam chari capîtis aspectu fraudemur. Senecae Florentini excerpta te hîc expectant. Ea jam misissem, nisi deprehenderem multas conjecturas nugatorias codicis illius margini a me adscriptas, dum festino. Velim igitur curis secundis auctorem illum percurrere, antequam ad te veniat, et mutare, si quae praeter rem a me annotata sunt. Hoc ut facerem, propter domesticas occupationes a me impetrare hactenus non potui. Italiam meam ad te venisse Sororius affirmat. Novam fortassis editionem dabo, emendatiorem longe ac auctiorem. Dum enim ipse Venetiis vivo, et amicis operas typographicas corrigendas permitto, multa irrepsisse video, quae non commissa magno velim. Habeo et cur expostulem tecum, qui me non monueris de errore in Elegia ad Fabricium commisso, ubi secunda in Saluberrima producenda fuit. Dubitabam ipse, dum hoc scriberem. Sed errorem negabat Rhodius noster. Cui ut accederem, tua auctoritate factum. Ita enim mecum argutabar, moniturum te fuisse, si quae displicerent, qui Elegiam illam vidisses. Alibi quoque vox Strepera occurrit, quam Latinam vix puto. Sed hoc inter errores typographicos deprehendes oportune. Nescio etiam an Latinum satis sit in Elegia tibi inscripta, detexere colum. Tela detexitur. De colo non constat. Emendavi igitur, [Note: In ultima editione correxit, Hanc modo continuet P. b. c. meliori, ut puto, omine.] Hanc precor absolvat Parca benigna colum. Sed talia multa sunt, de quibus ut nunc agam non permittit Vossius noster itineri accinctus. Illi enim has committo. Ovidios Parei avide expecto: sed te magis. Scribe ergo, quando expectandus sis. Academicorum incognitorum vitae penes me sunt, quas Lauredani nomine tibi tradam. Adventum in has oras tuum vel eo magis necessarium puto, quod Eloquentiae professio in aliquem brevi sit conferenda. Ego te aliis praelatum velim. [Note: Salmasius.] [Gap desc: Greek words] tamen nescio quos tenebriones commendat, cujus gratiâ, quantum audio, excidisti. Sed de his coram. Vale, meum decus. Lugd. Bat. CICICCXLVIII. Nonis Novembr.

EPISTOLA CLXII.´J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

NObilissime et Clarissime Heinsi. Quantopere salvo ac reduce te gaudeam, non ex verbis meis, quae animum aequare nunquam poterunt, tam cognoris, quam ex perpetuo tenore amicitiae nostrae judicabis. De qua nihil jam in posterum vereor: ita enim et tuos mihi perdidicisse mores videor, et meos teneo facioque, ut ab invidentia et suspicionibus, sed et aemulatione, quae, utcumque bona, facillime in pravum detorquetur, praecipuis necessitudinum


page 204, image: s204

pestibus ambos esse nos alienos existimem. Officia autem summa quidem, sed ea tamen aequitate, alter ab altero exspectamus, ut si quod datur majus et antiquius, id alterum in alterius gratiam migrare neuter velimus. Quae et ipsa res dum non cogitatur, dum solis nobis obnoxios nostros volumus, atque immoderata et poscimus et speramus, multas amicitias dilui atque interire deprehendi. Cesso adjungere alia, quae homo natura ad amandum, concedendum atque indulgendum factus, minimeque longinqui odii aut plumbearum irarum, ea etiam fortuna ingruente, ut gratiis hominum indigerem, saepe apud me collegi, ut proposita animo vitarem, nec mea culpa aut studiosis mei carerem, aut quos paraveram, effunderem ac perderem. Possum igitur aliquid constantius aliis rebus humanis in amicitia nostra mihi promittere, nec te facere minus multis experimentis demonstrasti. Ego, quo nunc propius est ut videamus, eo magis ad te aspiro, totusque promineo, nec gratum est quidquam auribus, dum locare se tibi gestiunt totum diem, atque utinam annum, nobile illud tuum triennium narranti. Uxor postrid. Eid. Octobr. Jul. quarto foetu, altero virili me beavit, sed post gravissimos atque etiam insolitos labores infirma est et viribus fractis, neque officio adsidendi et hortandi deesse possum: omnia tamen ad salutem figna sunt, et proxima hebdomade spero mihi commeatum fore. De Florentini Senecae exemplari, ut constituisti, etsi vereri non debebas, ne, si quid conjecturarum tuarum non probarem, id nihilominus publicarem, atque ad illud disputarem. Afferam mecum pertextas meas notas usque ad Herculem Oetaeum, ut eas videas agnoscasque, nihil me cupere tibi subripere eorum, quae forte ipsus praeterii. Vereor autem, ne, cum omnia feci, typographus antiquum obtineat, et quod jam non semel accidit mihi, in vanum laborasse jubeat. Nam quid de illo speres, qui cum ultro me ad hanc operam invitarit, paullo post scriptis literis rogaverit, a criticis abstinerem, explicationibus potius obscurorum locorum immorarer, hoc est isto novo more centones farcirem, quod a me nec peti debebat, nec exspectari. Sustineo tamen et tentabo, an sanius sentientem facere possim. Italiam illam tuam, ipsa Italia elegantiorem, bis accepi, ab amplissimo affine tuo, et a Kinschotio nostro, et utrique respondi. In qua si tot luminibus perstrictus, obstupefactus, occoecatus unum naevulum non deprehendi, non est quod mihi irascare. Jam dudum eo me redegisti, ut ad legenda tua magis ex hitelligentia voluptatem capturus et profectum accedam, quam judicio accingar. Et quid emendatorem desideres, qui sic ipse tua emendare noris? Si [Gap desc: Greek words] factus est a me alienior, et suos habet candidatos, scito nulla id mea culpa accidisse, ne me negligentiorem in colendis amicis, quam dudum putes. Quod autem tu optas, agnosco benignum animum tuum, et narro tibi simpliciter, si videro mei rationem haberi, possum induci, ut fatear fautoribus meis, gratum ipsis fore, et me ingentis beneficii numero habiturum. Ut ambiam contra competitores, hoc vero est, quod ab amico tuo non impetrabitur, ut eum magis ames. Nunquam feci, vel longe incertior rerum mearum, et cum in diem viverem propemodum, et quot nuntios acciperrem


page 205, image: s205

domo, totidem plagas, totidem patrimonii ruinas. Ne tu id nunc me facturum putes, postquam statum nactus sum, quem Dei virtute et mea diligentia ac frugalitate satis tuebor: ad haec homo modestissimorum votorum, et jamdudum ita composito animo, ut cujuscumque a fortuna adsignati loci tolerantissimus essem. Is nunc scilicet, post quam deferbuit illa eminendi et aemulandi omnis libido, prensare, hoc est, ineptus esse, idque in oculis tuis sustineam? Non ita degeneres sumus, [Gap desc: Greek words] , et opes vanaque nomina contemnere didicimus. Quod si ille, quem desigms, serio agit, quod eum dicis agere, tum vero me actum non agere melius erit: nunquam enim tam vehementer pro me ipso nitar, quam pro aliis ille solet. sed haec differamus in congressum nostrum. MS. Ovidii in itinere sunt, et jam, ut audio, Colonia Agrippina decessere. Itaque cis paucos dies, spero, praesto erunt. Vale, Carissimum caput, et saluta vestros. Daventriae III. Non. Novembr. Jul. CICICCXLVIII. Cupio videre Senecam tibi ab Intemelio datum, ne solus mihi omnibus literis mentionem mei factam imputes: Volo quamcumque tantopere desideranti vicem reddere.

EPISTOLA CLXIII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

NObilissime et Clarissime Heinsi. Video te hoc habere cum Bruto commune, ut quod cupis, cupias vehementer: simul autem video cupere te, ut me quotidianum congerronem habere possis. Quod quidem ut ego quoque exopto, ita nunc flagrantius desidero, quia tu vis, quam quia illum locum hoc mihi honestiorem et fructuosiorem judico. Itaque quae et Dordraci et domi in meam gratiam egisti, scito mihi esse gratissima, et quicunque fuerit eventus, ea me in memoria habiturum. Ne me accusares, quasi deessem tibi, in reditu praestiti, quod tibi promiseram: locutus sum Harlemi et Amsterodami cum duobus quondam discipulis meis, ut materterarum maritis rem commendarent: quod quidem uterque summo studio se facturos receperunt. Quem scribis accusasse te, ego vero non dubito, quin honorifice de me loquatur, praesertim absente, et maribus terrisque diviso: sed haud scio an me vicinum velit, ignoratione meorum morum, et metu aemulationis. Hunc igitur vide, ut illi eximas, et quantam jubeat, fidem des illi, eo me ingenio non esse, quo fortasse suspicatur, nequeullum inventum iri, qui magis in ejus sit futurus potestate. Quamcumque illi fidem dederis, ego praestabo, aut tuam, quam scis vitam contra mihi caram esse, amicitiam perdam. Sed etiam, si sperat adhuc se impetraturum, ut utramque provinciam conjungat, ne joco quidem vel ipse te meo nomine prensare velim. Ad Pilium jussu tuo scripsi,


page 206, image: s206

et mitto aliquid scholasticarum nugarum, et quia certiorem viam ignoro, tibi curandum committo. In Seneca sum sane, et satis saepe mihi occurres. Faciam ut agnoscant omnes te a me coli, etiamsi non inepti simus. Declamationum codicem utinam brevi nanciscerere! certe ubi nactus fueris, noli quacso me morari, si forte in isto Augiae stabulo nonnihil nos iuvaret. Vale, decus et praesidium meum, et me ama. Citius scripsissem, sed segniorem me facit tum frigus, tum dolor dextri humeri, quem, postquam huc tedii, demum sensi graviorem; et ne nunc quidem omnem sentire desii. Iterum vale. Daventriae Prid. Idus Decemb. CICICCXLVIII.

EPISTOLA CLXIV. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

TAndem de rebus tuis datum nonnihil intelligere, Virorum Amicissime. Ad Pylium quae volebas mitti, mittam brevi. Hactenus enim nautarum opera non licet uti, ob fluvios gelu passim concretos hac hyberna tempestate. Scribam denuo ad Blyenburgium, ut hominem officii admoneat, tuique apud avunculum suum rationem ut habeat. Hagam proxime excurram, ut Graswinckelium caeterosque, quos illic habes, amicos impellam ad negotium hoc, quantum in ipsis, promovendum. Si quid praeterea a nobis fieri velis impera. Parens meus sua commendatione nobis aderit: ea de re certus esto. Tu interim hoc age, ut Bouckhorstio de meliori nota commenderis. Multum ille hîc potest. Nihil restat, nisi ut velit. Ut autem velit, pet cognatos instigandus est. Puto hasce reddendas tibi a Vossio nostro fore. Convenimus nuper simul Boxhornium. Tui mentionem ita illic fecit Vossius, ut qui addictissimum tibi se profiteretur. Promittit heros noster affectum erga te luculentum. Ego satisfactum tibi fore arbitror, ut nuper scripsi, si nihil contra te moliatur. Spanhemium pro Hornio stare affirmat. Sed cum illi proximum adessem, tibi non minus favere videbatur. Reliqua ex Vossio intelliges: cui et Curtium ad te ferendum tradidi, si fortassis notarum aliquid Blanckianae editioni adjectum velles. Sed festinandum: cum librum ille, Curatoribus Academiae nostrae inscribendum, ante Nonas Februarias proditurum affirmet. Rogo ut codicem hunc, et si quos praeterea utendos a me accepisti, occasione commoda remittas. Volo enim bibliothecam in ordinem accuratum redigere, cum vere proximo in Flandriam profecturus sim. De libris, quos ex Liguria expecto, nihil hactenus intelligo; nisi quod adfuturos brevi auguror. Quod si fit, Senecam utrumque tibi sistam, ut promisi. Nunc quod addam non habeo. Sarravianae litterae, quas hîc turbas dederint vix credas. Earum auctoritate permotus Salmasius, mendacii reum apud multos me fecit. Ego vero cum quidvis


page 207, image: s207

ferre malim, quam hanc ignominiam, litteras querelarum plenas ad Sarravium scripsi, ad quas responsum quotidie expecto. Salmasio autem Holstenianae ad Lambecium epistolae apographum misi, in quo mentiri jubeatur, rogavique, ut de hoc crimine primum se purgaret, deinde alios accusaret se longe honestiores. Excaadescet, sat scio: sed ego ad hunc ignem jam frigeo. De Sarravio tamen aegerrime fero. Sed et tu fidem Gallicam expertus es. Vale. Lugd. Bat. CICICCXLVIII. a. d. IV. Kal. Jan.

EPISTOLA CLXV. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

DE rebus tuis nihil a mense alteroque jam intelligo. Per Vossium, ni fallor, scripsi proxime. Hagae fui postea, negotiumque tuum Heyldersichio, Graswinckelio, caeteris amicis, commendavi. Kinschotius praecipue ac Petrus, Hugonis puer, Grotius tibi favent, et me absente rem urgebunt. Rusius putabat Bouckhorstium Jannigio studere, in Salmasii gratiam. Etiam atque etiam igitur vide, ut spes tuas apud illum in tuto loces. Dordraci quoque, quantum potui, causam tuam egi. Blyenburgio aurem denuo velli, ut omnia apud avunculum tentaret, cum Hagae mihi nuper occurreret. Spero facturum. Baersdorpium conveni semel hoc nomine. Sed alii tum aderant, ut cum illo libere agere non potuerim. Revertar eo brevi. Interim Goesium nostrum rogavi, ut cum eo ageret. Et jam egit. Parens meus pedibus laborat multo tempore. Inde fit, ut Hagam non possit excurrere. Operam tamen dabo, ut Curatores, qui post octiduum ventura sunt, hîc conveniat. Jam enim convalescit. Elzevirius me monuit operas typographicas ad N. lirteram jam pervenisse in Senecac primo tomo. Necesse igitur esse, ut reliqua mittas, aut operis cessandum fore: cum duo jam se exerceant in editione illa. Ejus nomine nunc ad te scribo. Tu hoc age, ne illis hîc desis. De sarcinis Genuensibus ne [Gap desc: Greek words] quidem hactenus. Miror insignem oscitantiam mercatoris. A Vlitio hîc habes, quae aliquamdiu penes me haeserunt, quod Vossio absente neminem Amstelodami haberem, ad quem mitti possent: cum Goesius noster toto fere mense jam nobis adsit. De carminibus in Boyum ac Plantam scriptis vide ne arcanum tibi creditum cuiquam retegas. Volo enim omnino ignorari me auctorem: nec quisquam rei conscius est praeter te, Kinschotium, Valliumque, qui et suas operas contulerunt. Puto libellum brevi edendum fore. Vale. Lugd. Bat. pridie Kal. Febr. A. CICICCXLIX. Raptim.


page 208, image: s208

EPISTOLA CLXVI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

TU quidem omnibus vere amici justis cumulatissime perfunctus es: reliqua, quae casus feret, feremus. Etsi, si dies recte puto, jam oportet factum esse, quod vel sperari vel metui potest. Nisi forte istis quoque rebus indixerint justitium ferales illi ex Cassiteride nuntii. Heu consolationem abominandam! sed tamen, quicquid de nobis constituat fortuna, non potest esse tam inopinatum, quam illa securis. Secundum Senecae tomum petent Elzevirii ab Hackio, a quo et primum acceperunt. Illi utrumque olim dedi, cum ipse et Lud. Elzevirius operis ejus consilium cepissent. Tertius quoque jam paratus est. Sarcinas tuas et tua ipsius caussa in portum pervenire velim, et citius mea, ut Aprosiani Senecae meminisse possim. A Vlitio post annuam intercapedinem tandem vidisse aliquid gavisus sum, et en, quod ei remittes. De carminibus elegantissimis tuis in [Note: Plantam, a planta pedis, et Boyum, a vinculis, quae Bojae dictae, et nostratibus Boejen. Vide Cangii Lexicon, et Altaser, ad Anastasii Theodorum pag. 64. et nuper Eccard. ad Leges Salicas pag. 175. hi vero Planta et Boyus in Saturnalibus, quae Heinsius, Kinschotius et Wallius, collatis operis ediderunt, misere vapulant. inserta sunt ex illis, Poematis Heirsii, quae illum auctorem habebant.] Pedem et Compedem apud neminem verbum feci, praeterquam Schelium nostrum, cujus conscientiam, credo, non refugis, quod nec faciunt facetissimi illi tui soeienni. Fuit hîc nuper dies aliquot, quos geniales una egimus, non sine honesta suavissimaque tui memoria. Vossius, ex quo hinc discessit, etsi valde rogatus, ut, priusquam Monasterio abiret, certiorem me faceret, ne verbum quidem ad nos. Et, quo magis doleo, tradideram illi exemplum praefationis, ad quam seribendam scis mihi legatos auctores fuisse. Rogaveram magnopere, ut quid visum illis fuisset, clanculum et sincere me edoceret. Rumor fert nescio quid in illa quoque aula turbari, utinam falsus! Vale, nobilissime et charissime Heinsi, et me ama. Magis gaudeo te velle, quod agitatum quocunque eventu fuit, quam qui possunt effectum reddere. Iterum vale, et vestros saluta. Idibus Februar. Jul. CICICCXLIX.


page 209, image: s209

EPISTOLA CLXVII. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

PArtim ab urbe absens, partim etiam distractus occupationibus domesticis litterarium per tempus aliquod officium in me desiderari passus sum, vir amicissime. Accedebat huc, de rebus tuis quod adderem vix fuisse. Curatores enim negotio infecto, quantum audio, discesserunt. Id quod profuturum tibi existimo. Tempore enim ac mora fervor ille adversariomm et primus impetus deferbeat necesse est. Metus erat, ne dum toti sumus in amicis tibi conciliandis, imparatos adhuc quodammodo, nec munitos satis praeceps Curatorum opprimeret consilium. Tibi vero ea in virtutibus tuis fiducia debet esse, ut dubitare non possis, quin qui multos rebis tuis promovendis jam addictos expertus es, plures proxime sis experturus. Quicquid candidati cacteri a Curatorum benevolentia ac favore polliceri sibi possint, tu tuis meritis appone; cum nullus ex competitoribus sit, qui vel umbram lucis tuae ac famae queat sustinere. Thysios, Blanckardos, Janigios ne time. Inter illos tui ratio habita est, qui cum causâ excident, satis gloriae se consecutos existimabunt, quod tecum commissi fuerint. De professione interim in quenquam conferenda nihil decretum. Consuli Dordraceno parens meus litteris te commendavit, idem et ego praesens feci, et rogatu meo Blyenburgius, ut nuperrime ad me scripsit. Pylius quoque partibus suis non defuit, Kinschotianis instigatus epistolis. Heyldersichius quid egerit non scio: multa certe liberaliter promisit. Salutaturus eum proxime, et in negotium tuum inquisiturus, hoc responsum a famulo tuli, herum conveniri non posse, quod in luctu esset ob ereptum sibi filium. Wimmenomius multum hîc potest, sed metuo ne a Salmasio delinitus sit. Graswinckelium, aliosque splendidissimis tamen promissis lactare non desinit, quam ille liberalitatem haereditariam habet. Kinschotius apud propinquos suos caeterosque amicos magna cura ac fide causam tuam egit. Et haec quidem de rebus tuis. Elzevirii in Seneca diligenter pergunt. Tomum itaque tertium ut brevi mittas necesse est. Horrendus ille magni regis casus mirum quam consternarit omnium hîc animos. Mitto tibi hîc versus [Note: Leguntur lib. III. Sylvarum pag. 192. Boxhornianos non reperi.] meos et Boxhornianos. Auctores ut dissimulentur rogo. Distichis praeterea aliquot mortem regiam celebravit amicus ille noster, quae tanti ipse facit, ut Scriverio praesente affirmarit nuper, cum Catonianis ea se non permutaturum. E caelo quartus cecidit Cato. Sed non vacat jam jocari. De sarcinis Genuensibus nihil hactenus. Mira mercatoris illius est supinitas. Nec aversor tamen hanc moram,


page 210, image: s210

modo ad me perveniant. Ad Vlitium curabo cras aut perendie. Boxii negligentiâ fit, ut tergo poetarum [Note: Inteiligit, credo, Bojum et Plantam, in quos Saturnalia edebantur cum maxime.] Theologi ac Jurisconsulti consultum hactenus sit. Trahit enim libelli editionem, cum totus sit in Epicediis ac libellis, res Anglicanas spectantibus. Nobilissimo Schelio, quaeso, me commendes. Kinschotius, Rusius, Grotius, caeteri amici, quoties convenimus, saluti ejus litamus non uno poculo. De Vossio miror et indignor. Libris aliquot insignibus me emunxit discessurus. Interpretem Aristotelis Graecum a me habuit, quem unum inter omnes desiderabat; habuit Aetii opera; Graecum codicem manuse. de portibus maris, aliosque libellos, ea conditione, ut mihi nonnullos ex suis, quos ultro offerebat, refunderet. Sed nihil horum ille: ne scribit quidem. Caninii grammaticam sibi petebat: et abstulit, tradidisse tamen non puto. Curtium cum Florentino codice collatum si tradidit, bene habet, nolim enim illum perire. Notas in Claudianum meas brevi describam, et editioni parabo, de editione tamen ipsa consilium adhuc incertum, velim tuae censurae eas committi, antequam juris fiant publici. In locis tribus quatuorve, qui in mentem nunc veniunt, expedias me rogo. Ancipites habeant arces recte contra Barthium olim defendisti. Sed cur ancipites vocat? An quia ne arces quidem tyrannorum fortunam in tuto locant? Haereo. lib. I. in Eutrop. vers. 331. Nascitur ad fructum mulier. Non videtur Latinum satis esse. Forsan foetum scripserit Claudianus, et [Gap desc: Greek words] fructum ex Glossa irrepserit. Cons. Olybrii. vers. 50. Cur Sollicitis collibus? an quia auri fossores pallent? longe quaesitum hoc videtur. Cons. Manlii 324. quid sibi volunt Spargentes flammae? an pro Sparsae? Durum est. Exemplaria si in promptu habes, suggere. Consul. IV. Honor. 636. 637. pro duobus illis versibus primae editiones et scripti omnes habent,

Ister sanguineos egit te consule montes.

Quaero hactenus cujus liberalitati duos debeamus. Alterum e textu ejicias, si tibi sic videtur. [Gap desc: Greek words] Alpinos montes quam frigidum! Cur enim Alpinas rupes non dixit, cum posset? Sanguinei montes, ut praeruptus aquae mons apud Virgilium. Et intelligit cumulos stragum: sic lib. II. in Eutrop. cumulis immanibus aggerat imdas. Haec nunc. Plura brevi. Vale, meum decus. Lugd. Bat. IV. Eid. Mart. CICICCXLIX. Raptim. Apud Lucanum lib. II. 120.

Vix te sparsum per viscera Baebi
Innumeras inter carpentis membra coronae
Discessisse manus.

sic legit vir magnus, at scripti, quos vidi, omnes, Discerpsisse? sine sensu. Videtur scriptum primo, Dispersisse, idque pro Disperiisse. Claudian. lib. II. in Rufin. vers. 517.

- - - Consumpto funere vix tum
Deseritur, sparsumque perit per tela cadaver.

Juvenal.

Obtritum vulgi perit omne cadaver.


page 211, image: s211

In Claudiani tamen loco pro vix tum, Legebam, vixdum. Sed tres antiquissimi scripti victor, quod non est de nihilo. Victorem Rufinum facit; quod consumpto ejus corpore furor plebis necdum satiatus esset. Lucani locus huic lectioni obstare videtur. Scribe quid sentias. Sed quid hoc, Sparsum per viscera? an per vulnera?

EPISTOLA CLXVIII. J FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

SCis Vespasianum triumphi die fatigatum tarditate et taedio pompae dixisse, merito se plecti, qui triumphum, quasi aut debitum majoribus suis, aut speratum unquam sibi tam inepte senex concupisset. Ego in nupera exspectatione literarum tuarum, idem, quatenus res mea patitur, et passus et fassus fuissem, si unquam avide illi spei indulsissem. Nunc me facile et continui, et contineo: vestris autem officiis, eoque quod vobis est spei reliquum, laetor: quae si in irritum ceciderint, feremus fortiter. Monasterio literas et exemplum praefationis recepi. Placuit legatis, et scribunt, jubere Reginam, ut opus perficiatur, videndique ejus desiderio teneri. Spero intra quatuordecim dies me tibi adfore, tertiumque tomum, qui pridem paratus jacet, una cum praefatione in manus tibi traditurum. Carmine Latino, quod misisti, magnopere sum delectatus, ejus omnia nitida et praeclara, nisi quod scio auctorem posthac vitaturum vocem subditorum, non enim haec ea significatione, ut nunc in ore vulgo est, veteribus accepta legitur. In altero quid mirer, non video, in quo nihil praeter sonum secutus est auctor. Homo fastidiosus et impatiens illud ablegaret ad ultimum vocabulum suum. Credo horribilem illum ex Insula nuntium etiam praecipitasse annos optimi et maximi [Note: Vossii Patris.] senis, quem magno literarum luctu scis nuper occidisse. Heu quam pauci nunc restant ex uberrimo illo eruditorum proventu, quo sub Lipsio et Scaligero floruit Belgium. Quam nulli subnascuntur? Itaque tu et ego mox velut in solitudine erimus. Isaacus sane narravit mihi penes te duo exemplaria Caninii esse, seque rogavisse, ut alterum mecum communicares: se abstulisse, ut traderet, id enimvero dissimulavit. Curtium tradidit, et, si fieri potest, cum venero, mecum tibi reportabo. Plane nova editione opus est. Non quod in Modiana non fere omnia jam recepta sint, sed quia ille audacula quaedam de suo intermiscuit, etiam quae ex vett. libris ipse mutavit, postea in sequentibus spreta sunt. Ancipites arces puto, quae obtinentibus tantum dant timoris, quantum fiduciae. Ad foetum sane placet magis, quam ad fructum: et hominem in fructu esse, licet paullo alio sensu, noluerunt JC. nostri. Spargentes pro Sparsas non memini legisse. An scripsit Claudianus, parcentes? nam et impune vagus ignis, et fida inendia mox. Vide. Bene, sanguineos montes. Nec repugno


page 212, image: s212

[Gap desc: Greek words] disperiisse in Lucano. Sparsum per viscera suspectum esse non debet, est enim divisum. Senecae, Plinius, et ejus aetatis saepe sic usurpant de solidis et cohaerentibus, cum proprie ad liquida et non uno spiritu eohaerentia pertinent. Vale, Divine Heinsi, decus nostrum, et me ama. Daventriae Idib. Mart. Jul. CICICCXLIX. Haud scio an quid eorum, quae ad Claudianum molitus sum, probes: ob unum certe ne vapulem, ipse deprecor. Locus de Eutropii domino. Distinguendum enim est: Candida pollutos comitatur curia fasces, Forsitan et dominus. Praebet miracula lictor etc. Vet. domini, nempe comitantur. Hoc et ego dudum in libello Observ. correxeram, et vidi postea anticipasse Valesium ad Ammianum. Itaque, si cui vis, huic inscribas licet, de me taceas. Iterum vale. Sed et frustra gloriatus sum in illo, Quae levat: Habet enim Delrius.

EPISTOLA CLXIX. J. FR. GRONOVIUS. Nic. Heinsio. Leidam.

NObilissime et Clarissime Heinsi. Nuper ita me morata est Haga, ut quod in suavissima consuetudine tua ponerem, nullum mihi vacuum tempus superesset. Sic et Amsterodamum et Geldricam Academiam, nemine salutato, soli Schelio meo affixus, transii. Quod et contra destinationem fuit meam, et plerosque amicorum non parum offendit. Sed illi quidem, cognita caussa, facile placabuntur. Nunc scire aveo, quam perstent Elzevirii in consilio duobus utendi praelis, et tertium quartumque tomum operis nostri uno tempore subjiciendi; legerisne et exegeris praefationem ad Principem, apud quam impune non licebit mihi esse negligenti: num quae, sive in illa, sive in Notis, mutanda censeas. Pro simplicitate illa, qua inter nos agere solemus, nihil sensuum tuorum in his rebus me debes habere celatum. Schedas Ovidianas Boecleri vix tandem inveni, et hîc habes. Mirifice diripior in hoc lectionum exordio: tamen in exscribendo Curtio tuo quotidie lineam duco: ubi absolvero, una cum Caesare ad te redibit. Parvulas res satis multas quamvis in hac festinatione adverto, inter quas illud nuper lib. V. C. X. prope finem: Nabarzanes cum Bactrianis militibus in vestibulo praetorii aderat, titulum solennis officii occulto sceleri praeferens. Scriptus, ut et Bongarsianus Danielisque, praeferentes. Nempe scribendum praeterea, aderant. Et usus est hoc genere loquendi, quo Livius lib. XXI. ex nostra restitutione: Dux cum prineipibus capiuntur. Et Naso tuus V. Fastor: Consul cum consule ludos Postumio Laenas persolüere mihi. Scriptos Senecas e Liguribus si nactus, noli quaeso me morari. Vale, meum decus, et existimationem meam in Annaeano opere tibi commendatam habe. Daventriae VII. Kal. Majas Jul. CICICCXLIX.


page 213, image: s213

EPISTOLA CLXX. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio Daventriam.

OUam justa Dei Opt. Max. judicia sunt! Dorislaus, ludi litterarii olim in hac urbe magister, qui fracta re deinde in Angliam concesserat, atque illic prospera fortuna usus, caussisque dicundis ac litibus exercitatus, mox inter judices Regi morituro datos electus, et, ut nonnulli volunt, carnificis munere defunctus (Regem enim manu ejus obtruncatum sunt qui ferant) Legatione tandem publica functurus ad Ordines reipublicae nostrae Hagam proximis diebus advenit. Non tulerunt Angli praesentiam tam invisi capitis, quorum sex nudius tertius in hospitium publicum, in quo diverterat, irruperunt, caenantemque plurimis vulneribus confoderunt personati. Haec in transcursu. Elzevirii in Senecis tuis lente pergunt. Tomus secundus ubi absolutus erit, tertium simul ac quartum edituros se promittunt: nec deerunt illis adhortationes meae. Dedicatio operis elegans est omnino, et te digna, gratissimamque Reginae fore confido. Boecleri schedas ad Metamorphosin pertinere video, nec magnae rei esse. Ad epistolas spectare ipse persuaserat. Observatio tua ad Curtium valde mihi probatur. Utinam plura hujus generis codex tibi meus suggerat. Saturnalia tandem hîc vides. Si tanti tibi videbuntur, ad Schelium mitti possint. Aliud exemplar tibi apud me paratum erit: nam nunc non nisi unicum hoc ad manus est. Brevi plura: haec enim amico praesente exarabam, pede stans in uno. Vale. Lugd. Bat. CICICCXLIX. Idib. Majis.

EPISTOLA CLXXI. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

NEscio quo modo evenit, ut cum nuper ad te scriberem, de morbo Spanbemii nostri nihil addiderim, qni lethalis demum illi fuit. Causa morbi non longe quaerenda. Nosti simultates viro pacis amantissimo non unas exercendas fuisse, nosti ultimas cum [Note: Ita Salmasium semper Heinsius, in epistolis et carminibus vocare solet.] Alastore, quas multo minus, quam caeteras, concoxisse videtur. Gaudet ista bellua et laetatur in tacito sinu, bonis omnibus plorantibus, sed illum dirae suae aliquando manent. Ego quidem casum Academiae nostrae et calamitatem ex animo miseror. Nam ne quidem sperandum


page 214, image: s214

reor, ut parem Spanhemio Theologum Curatores sint inventuri, est enim plerumque id genus hominum factiosi admodum seditiosique ingenii: nihil nostro illo pacatius, ut brutis, plane ac belluinis moribus fuisse oporteat, quibus cum illo non convenerit. Utinam de Boucharto invitando cogitetur. Sed hîc quoque turbabit Alastor, adeo ille nihil jam ferre potest, quod famam aut eruditionem prae se ferat. Viderint Curatores. A Vossio nostro litteras tandem habui Kalendis Majis Stockholmii scriptas, id jubente serenissima, ut ait ipse, Regina, quae versus meos, Parisiis ac Patavii editos, videre velit, ut quae poesin unice in deliciis habeat. Caeterum quia tam inexpectata magnae illius principis curiositas votorum meorum modestiam longe excedit, et quia amici nostri ingenium uterque novimus, dubitavi aliquamdiu, an quamvis prolixe serioque id adfirmanti assensum praebiturus essem. Manum tandem dedi, idque eo magis, quod ejus periculo, non meo, rem agi viderem. Audiamus ipsum, praefatus pauca de morte patris sui, ita tandem de rebus meis ille; Redeo igitur ad veterem scribendi consuetudinem, idque non tantum sponte mea, sed et jubente serenissima Regina, quae ut miro ommium studiorum desiderio tenetur, ita imprimis poesi delectatur. Quantum ea in arte valeas jam ex aliis cognovit, vult tamen etiam ipsa tua videre poemata, existimatque sese in illis dignum tanto patre filium esse reperturam. Mittas ea ergo prima, quae sese offerat, occasione, et consequeris gratiam Serenissimae Regiae Majestatis. Non autem vult, ut carmen aliquod in laudem suam mittas, sed ea poemata, quae jam olim Parisiis et Patavii edideris. In quo quidem an parendum sit Majestati ejus, tuo relinquo arbitrio. Id tantum tibi adfirmo, si Principem hanc nosses, habiturum te ampliorem carminibus materiam, quam tibi unquam contigerit, vel contingere possit, nam neque majus neque amabilius, neque divinius quidquam toto orbe reperiri posse existimo. Animus erat etiam ad Gronovium nostrum scribere, sed tempus non patitur, ut id nunc faciam, rogo itaque, ut et significes illum commendatissimum esse Serenissimae Reginae, eamque summopere expectare ejus Senecam. Sed et hoc quoque, mi Heinsi pene exciderat, desiderari quoque ab ea editionem Ovidii tui et Claudiani, magis tamen Ovidii, quem unice deperit. Haec et plura ille. Elzevirios conveni jam, seduloque adhortatus sum, ut diligenter in Seneca pergerent, nam lente hactenus procedunt operae, ajunt chartam se Francofurto expectare, hanc morae causam esse. Claudianum meum, postquam hinc discessisti, non inspexi. Lib. II. Eutrop. vers. 97. versus ille aliquamdiu me exercuit, Jamque iter in gremio pacis solenne parabant. Offendit enim me hoc, in pacis gremio, idque eo magis, quod libri duo antiquissimi paucis agnoscunt. Vide, quaeso, an expedire te possis. Saturnalia jam accepisti, puto: quae cum venia legenda sunt, ex tempore enim et aliud agentibus exciderunt mihi et Kinschotio: nam nihil causae erat, cur in adversariis tam ignavis dedolandis omnes ingenii vires experiremur. Et sane nostrum me magis miseret, quam illorum, qui vapulant, quod otio tam turpiter abusi simus. Ecce jam tibi [Note: Adscriptum erat huic Epistolae, sed quia legi potest inter Poemata Nic. Heinsii. lib I. Silvatum pag. 139. omisi hîc.] carmen, quod cum versibus meis editis ad serenissimam


page 215, image: s215

Reginam misi, summa festinatione exaratum: cum non cunctandum videretur. Cave tuae censurae qnicquam mihi dissimules. Haec raptim. Vale, meum decus, et nobilissimum Schelium a me saluta. Vossio negotium tuum commendavi. Lugd. Bat. IV. Kal Junias. Anno CICICCXLIX. Salutat te Aprosius noster. [Note: Prodiere ejus Commentarii de Bello Suecico Leodici Anno CICICCXXXIX. in 12° edidit praeterea libros II. de Dominio seren. Republ. Genuensis in mari Ligustico Romae CICICCXLI. in quarto. Scriptor ubique studia partium prodit, et Papae et Austriacae domus obnoxius in Suecos et omnes, qui a Romano Pontifice discessionem fecerunt, debacchatur, et stilum atrocem exerect. An Cl. Struvius in Biblioth. Historica Cap. XVII. §. 10. erraverit, qui Joannem Bapistam Burgum Martem Sueco-Germanicum edidisse libris III. Colon. 1644. in 12°. scribit, nescio, cum editionem illam non viderim, sed Leodicensem, quae libris tribus commentarios Petri Bapt. Burgi descriptos exhibet. Video etiam Christ. Gryphium capit. II. §. 6. de Scriptoribus Historicis seculi XVII. editionem alteram Anni 1643. memorare, quae imagines additas, sed invenustas habet, Tribuit ille huic Burgo rarum animi candorem, quia in fine libri III. magnificum elogium Gustavi contexuit; sed in quo tamen culpat haeresin et alieni regni usurpationem, et implacabilem Caesaris et Catholicae religionis hostem vocat. Cap. VIII: §. 8. hujus auctoris librum de dignitate Reipub. Genuensis memorat in Fol.. quem etiam ignoro, et dubito an non idem sit, qui de dominio maris agit.] Petrus Bapt. Burgus, belli Suecici Scriptor, vir optimus, mihique amicissimus, Genuae nuper e vivis sublatus est.

EPISTOLA CLXXII. J. FR. G RONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

NObilissime et Clarissime Heinsi. Binas tuas accepi longe gratissimas. De [Note: Dorislario.] quadruplatore, semper ita existimavi, neminem ex omnibus, qui vel consilium vel operam, vel nimium favorem in re tam dira tristique commodarunt, evadere posse, si pedem extra feralem insulam ponat. Itaque non tam casum, quam hominis stultitiam ac temeritatem miratus sum. At vero mors Spanhemii. illa immatura, et propemodum letalis Academiae vestrae, cum primum de illa cognoscerem (cognovi autem ex Ampliss Viri affinis tui literis) ita me commovit, ut prae magnitudine mali et doloris diu non essem apud me. Non necesse est, ut exponam tibi caussas, sed tu ipse scis, neque publice neque privatim, ipsius dico optimi viri [Gap desc: Greek words] domusque ejus, tempore magis alieno potuisse hanc cladem contingere. Sed a cothurno ad soccum. Admirando Poetarum pari acclamo sane: Io Saturnalia. Nihil festivius neque elegantius dici potuit aut scribi. Et quia hoc quoque imperas, ponam quaestionem tibi: tu videbis, in quam partem vergere velis. Nimirum an non habeat Speciem [Gap desc: Greek words] , comitia ad Apollinis, dein comitia frequentissimo Senatu. Neque enim iste locus comitiorum, neque comitiis ratio Senatus habetur,


page 116, image: s216

sed populi, hoc est, centuriarum, curiarum, tribuum, quibus intermixtus quicumque vellet e senatu, non tamen ut senator, sed ut pars centuriae, curiae, tribus. Satis dixi. Neque enim temere hoc in tuis debet fieri, neque si rite et non temere fiat, ut verbose fiat, opus est. De unica Regina, euge, nunc bene erit, immo jam bene est. Quid ni laetemur, o mi Heinsi, qui ambulamus per vias frequentissimas, omnibus incogniti? Patere me trahere me una ibidem: sed de te verum est, et tribus fortasse aut quatuor tui similibus: qui cum caeteris omnibus dissimiles sitis, dissimillima loquamini et cogitetis, mirum non est vos illis ignobiles ignorabilesque conversari, et tum demum habere, qui vos noscat, cum aut inter vos, aut soli vobiscum estis. Quae autem haec felicitas? atque, o dii, propria sit! Tandem nacti sumus Principem, cui non simus barbari? quae nos intelligat? cui fuci illi, qui passim pro nobis gerunt, ad nostra pabula sedent, nostra loca occupant jure suo, non possint imponere? Recte igitur fecisti, quod paruisti amico nostro, quem serio agere et ex officio argumentor, etiam ex verbis, quae mecum hîc de te habuit. Carmen tuum est mellitissimum. Quid autem tu me vis semper patruum aut Aristarchum esse? ipse tuis cerulis indigeo. Tamen, de totque clientibus una est, vide an Horatio probare possis, qui clientam maluit dicere. Etsi JCti tradiderint verbum hoc, si quis tam masculos quam foeminas complecti. Quibus si acquiescis, et ego sane: non enim reprehendo, sed subjicio tibi, ut cogites. Claudiani locum legi, relegi, et sane mihi quoque suspectus est, sed nihil extrico. Utinam permovere posses Elzevirios, ut paullo alacrius procederent. Vereor enim ne exspectatio mora intereat. Notas ad Marcum nitidissime jam descripsi. Nunc capto intervallum, quod mihi adolescentum nostrorum plerumque inepta desideria, quibus tamen obsequendum est, concedant ad praefationem ad Lectorem Notis praefigendam. Alteram illam ad Reginam placuisse tibi gaudeo. Sed quid videtur? adjiciamne diem et annum, an omittam? Haud scio quidem cur alterutrum magis minusve deceat, vel non deceat: tu tamen dic, quid tibi videatur. Curtium absolvi, et exspecto commodam occasionem remittendi. Mox ad Tragicum revertar. Gratum est, quod ab Aprosio salutas (rogoque ut meo nomine vicem ei reddas quam humanissime) sed quod nihil audio de sarcinis tuis Genuensibus MSS. id mihi permolestum est. Debeo illi dudum literas, et mittam, spero, proxime: nunc enim plures aliae instantius urgent, nec te differre audeo. Schelium nostrum jampridem hîc exspectamus: ideo et Saturnalia eum manent: nec tamen omnino feriantur, sed ambulant per manus hominum bonorum, qui si non omnia capiunt, discunt hoc faltem, malis Poetis non semper Saturnalia esse. Auctores tamen celatos habeo. Vale. Transierunt hac nuper Mallingrodius et Rottendorfius, legati Monasterio, viri et ipsi docti et literarum amantissimi: sed et tui miratores: certe vidisse, et quidem nuper admodum, poemata tua narrabant: et fortasse quaerent occasionem tui videndi, Patrisque tui ante omnia. Vale, dulce decus meum, et ipsum matronamque domesticam vestram, a me reverentissime saluta. Daventriae a. d. IV. Kal. Jun. Jul. CICICCXLIX.


page 217, image: s217

EPISTOLA CLXXIII. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

SPanhemium vix extuleramus, cum raptus nobis Walaeus. Nunc in gemino luctu versatur Academia. Videtur profecto, Vir Clarissime, nescio quod astrum eruditis inimicum nunc regnare. Adeo Europam universam perrepunt haec contagia. De Gaudentio ac Petro Bapt. Burgo jam intellexisti. Scioppium e vivis excessisse nunc nuncio. Ita ad me eques Puteanus, qui et alios addit tibi, ut existimo, non notos, viros tamen praestantes, quique magnam inter Italos de se spem excitarant. Spanhemio ac Walaeo successores, sine dubio indigni dabuntur. Nam id agi hactenus videtur, ut evertatur occultis machinis haec Academia. Nullus honor virtutibus, nullus meritis locus, qui si ullus esset, de te certe invitando jam transactum foret. Sed hi patriae meae mores sunt. Favori gratiaeque dantur omnia, meritis nihil. Si arrogare quicquam mihi possem, viderer et jure de fortunae meae malignitate questurus, cujus pertinaciam in ultima forsan barbaria expugnaturus sim, in patria nequicquam id pollicear mihi:

Nullas habet spes Troja, si tates habet.

Quibus tamen calamitatibus fortem animum habeo, quem opponam. Ea indole sum, ut dignitates divitiasque possim contemnere, si magno studio magnaque contentione ac ambitu sint petendae.

Non talem Heinsiadae patri Rutgersia mater
Edidit, ignavamve adeo stat amare repulsam:
Nec tanti licitamur opes. Est spretor honorum,
Est supra fortunam animus.

Nec Dii sirint, ut cujusquam benevolentiam hujus mercedis spe captem. Aliis hae curae somnos rumpant. Mihi [Gap desc: Greek words] . Habeo, quod satis sit, si modico contentus sum, et sum profecto. Nec adeo abjectae sunt fortunae meae, ut lauto matrimonio eas non possim erigere: sed inter tot dotatas neminem vidi hactenus, quae me traheret hoc lenocinio. Discant posteri mei ex me virtutem, fortunam ex aliis. Haec nimia forsan, et praeter rem, quae eo spectant tamen, ut exemplo tuo me ostendam sapere. Scio enim, tuum te esse malle, quam fortunae tuae. Saturmalia non disolicere tibi, est quod gaudeam. Idque eo magis, quod extemporaneum scriptum sit, et ab aliud agentibus effusum. Nae profecto otio nostro abutimur, qui tam ignavos hostes invaserimus! Corio enim elephantino tam probe tecti ac muniti sunt inscitissimi tenebriones isti, ut vel acutissimos ictus impune sustinere possint ac retundere. Tam alto ignorantiae veterno sopitos nemo excitare possit, nisi qui simillimus illis sit. De comitiis recte mones. Utinam plura carpi non mereantur! Mihi certe multa displicent, quae hactenus non vacat emendare. Ne quid dissimulem, securum ac negligentem reddidit adversariorum supinitas. Hinc peccandi fiducia. Reginae versus meos


page 218, image: s218

misi: parendum enim fuit. De successu ne quid promittam mihi, tenuitatis meae facit conscientia. Obsequium meum optimae principi si probabitur, satis est: caeterorum nihil ambio. De clientibus sic habe: Communis generis eam vult Charisius vocem, ut et hospitis et antistitis. Clientam tamen dici ab Afranio Horatioque non negat, quomodo et hospitam dicimus et antistitam. Ego quia de Superis, hoc est Diis Deabusque loquor, ut sequens versus satis evincit, minus bene me expressissem, si faeminini generis vocem versui inseruissem. Nec dubite quin Horatius Afranium imitatus [Gap desc: Greek words] clientas dixerit. Versu XIV. pro plectra diserta rogo corrigas, plectra sonora. E Claudiani loco sic me expedio: [Gap desc: Greek words] in gremio videtur corruptum, cum duplex ss degenerarit in m. quod non raro fieri in veterrimis libris nosti. Tollendum deinde o, ultima vocis littera. Sic pro in gremio, habebis in gressi. pro pacis, paucis esse in duobus codicibus omnium antiquissimis jam monui. Legendus igitur totus versus hoc modo,

Jamque iter ingressi paucis solenne parabant

Terrestri via iter ab Eutropio confectum innuit, cum via maritima soleret confici. Vide an manum dare conjecturae huic possis. Elzevirios hortari non desino. Intra triduum tomum tertium auspicaturi sunt. Notis ut eadem opera manus admoveantur, quantum in me curabo. Codices Genuenses necdum ad me perlati. Audio de novo Amstelodamum naves aliquot ex Italia advenisse: forte et illam, quae sarcinas istas vehat. Sed cum Goesius nobis adsit, in Zelandiam mecum abiturus, non potui in rem inquirere. Revertemur intra decem dies. Faxo tum intelligas, quid expectandum sit. Praefationem tuam denuo perlegi. Ita bene mihi sit, ut ejus lectione satis expleri non possum! Compta, venusta, elegans, erudita tota est; plurimum reconditae antiquitatis habet; quare et futurum est, ut a paucis capiatur ille lepor. Amicum quidem nostrum, qui se veteris eloquentiae restitutorem credi velit, nihil in ea videre aut intelligere existimo. Idem ille, nuper magno supercilio me accusabat, quod obscurus ut plurimum in versibus meis essem. Laestrygonas enim et Antiphaten sibi inauditos hactenus, quos epicedio in Regem Carolum meo inseruissem. Et hoc quidem praesente Scriverio. Dignus ipse, qui ad Laestrygonas ablegetur, atque illos eloquentiam doceat. Mallincrotium Rottendorfiumque Hagae nuper salutavi: mox cum iis in hac urbe pransus sum. Viti profecto doctissimi sunt, et quorum similes multos patriae nostrae velim adesse. Rottendorfius de libris aliquot Ovidii MStis spem fecit. Haec summa cum festinatione. Diem mensemque ut addas dedicationi nihil necesse. Vale, meum decus, et tuos omnes a me saluta. Lugd. Bat. a. d. XV. Kal. Jul. stil. Gregor. CICICCXLV. [Note: Adjunctum erat epigramma in obitum Frederici Spanhemii, quod legitur lib. III. Silvar. pag. 191. et ad ultimum distichon, ubi de amicorum lacrimis agit Heinsius, ita clauserat carmen: Momus (Livor in edito) et ipse dolet. Et haec adscripserat: sibi hoc dictum interpretetur Alastor Claudius, quem moriente Spanhemio lacrimasse constat. Adeo atroces etiam illae animae scelerum suorum conscientia quandoque torquentur: De his lacrimis alterum est epigramma editum eadem pagina.]


page 219, image: s219

EPISTOLA CLXXIV. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

FAlsus opinionis meae si fui unquam, nunc certe fui, idque duplici nomine, tum quod in Zelandia Flandriaque ac Brabantia haeserim diutius, quam existimaram, tum quod domum reversus nullas a te litteras invenerim. Fore enim arbitrabar, ut, si meae gratiae nihil epistolii dare velles, Senecae saltem tui a te extorquerent, quod frustra mihi vindicaturus essem. Tu vero, mi Gronovi, quem fraternum hactenus in modum diligo, quemque Castorem meum appellare soleo, id nomen convenire tibi non existimas, nisi Amyclis te natum mihi persuadeas. Male sit Harpocrati tuo, qui tam constantis silentii mystam sibi legit. Sed ut serio rem agamus, tomus Senecae tertius finem spectat. Notae tuae restant, quae tomum quartum sunt confecturae: ad eas praelo committendas mox se convertent Elzevirii. Rogarunt igitur me, ut exigerem quod reliquum penes te est notarum. Nam de Controversiarum fragmento, quod a Clarissimo Ferrario acceperam, spes decolavit. Tam indignis modis Genuensis mercator me lusit, qui cum libros Genuae comparatos huc miserit, illorum oblitus est, quos Mediolano advexeram. Quae tam insignis oscitantia bilem mihi vehementer commovit. Scripsi quidem ad illum, sed sperandum non est, ut fasciculus in tempore possit huc deferri, quem in Doganâ reliquisse videtur: quod si factum, metuo, ne sarcinae illae mihi perierint, et ego fraudatus sim optimorum ac rarissimorum librorum non parva copiâ. Perspexisti et tu, credo, mercatorum ingenia, qui dum suis rebus promovendis unice incumbunt, alienas susque deque habent, et ut plurimum negligunt. Sic ab altero Neapolitano nummos veteres et libros, qui sexcentis circiter florenis constiterunt, quosque toto biennio jam domi suae servat, nullis precibus extorquere possum. Senecam Tragicum, quem dono mihi Aprosius dedit, in manus tibi tradam. Nam festinatione nulla hîc opus. De Schioppii morte falsus rumor fuit. Nunciarat id mihi tamquam rem certam Eques Puteanus. Sed cum deceptus is fuerit a Forstnero quodam Germano, qui Patavio recens Romam advenerat, et jam ad Rhodium de libris [Gap desc: Greek words] postumis emendis scripsisset, hominem et vivere et valere pro responso accepit, meque erroris hujus, quanquam sero, admonuit. Alastor totis Furiis in me insurgit ob epitaphium Spanhemio scriptum, maximumque malum in primo, quem editurus est, libro minatur. Responderi illi per amicos curavi, etiam atque etiam videret, ne praeveniretur. Mihi enim certum esse, homini insane maledico nihil imposterum indulgere. Sed, quod omnium facetissimum est, in Heidanum, qui cum Latio fere solus ei amicissimus fuit, apud quosvis


page 220, image: s220

quotidie debacchatur. Orationem ejus funebrem, ut soloecam, barbaram, ineptam, ex Cunaei Orationibus sublectam passim traducit. Rationem hujus facti nullam scire possum, nisi quod Spanhemium ipsum, et Rivetum, in illa nimis laudarit Heidanus. Tum quod Alastori nostro, post invidiosas laudes, motus heroicos adscribat, quos insaniam interpretatur acutissimus Alastor. Vides quam periculosum sit hominem arrogantissimum laudare, qui eo superbiae ab adulatoribus suis redactus est, ut digne se laudari non posse arbitretur. Stevartus libellum ei nuper inscripsit, in cujus praefatione [Gap desc: Greek words] , heroem augustissimum, et ipso Augusto augustiorem vocat: nihil ab eo nesciri contendit. Unum illum tantum scire, quantum omnes, quotquot hactenus vixerunt, eruditos. Justellus ad plures abiit. Ita Puteani ad me. Tu vale, et rem bene age. Vossium nostrum in Suecia mansurum, eoque nomine bibliothecam suam ad se deferri curasse constans rumor est. Elzevirii Baudianas epistolas auctiores luci parant. Si quid ad rem habes, communica, quaeso. Lugd. Bat. CICICCXLIX. Nonis Aug.

Bullialdus in locum Paganini a Magno Hetruriae Duce invitatus est: qui oblatam conditionem non videtur accepturus.

EPISTOLA CLXXV. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

Jam minuerunt, puto, querelas tuas meae, quae in via atque adeo propiores tibi, quam mihi erant, cum tu illas desiderabas. Nam quod serius demissae, sane pigriorem me fecit iter tuum, quod facile cogitabam ultra promissum reditus diem prorogatum iri. Habes igitur, et habebis, quando voles, sine Amyclis Castorem. De Senecis ad umbilicum adductis, mihi nuntii beati. Utinam nunc persuadere hominibus posses, ut statim adderent frontem cum dedicatione! Hoc desidero, non tantum, quia praesente te fortasse maculis libera prodiret, sed etiam quia fidum hominem habeo, qui cis paucas tempestates, mensem forte, minatur iter in Sueciam, et posset istos tres tomos portare in antecessum. Amabo te, incumbe in hanc curam. Poteris apud eos hoc praetexto uti, quod magnopere desideremus uterque, tu atque ego, ut Praefatio mendis careat: de illo autem nihil posse certi sperari, nisi nunc praesente te perficiatur. Nam ut ipsam tibi porro commendem, non puto opus est: ita et meo honori et majestati illius, cui inscripta est, faves. In Marcum hîc habes. Alloquium ad lectorem quarto illi tomo praefigendum habebis proxime: jam enim profligatum est, sed nondum redegi in mundum. Quod scribis et [Gap desc: Greek words] et carmen [Gap desc: Greek words] motuum laudatorum esse novam caussam, nihil levius exspectabam, ex quo utrumque cognovi. Is


page 221, image: s221

Vossius non tantum manebit in Suecia, bibliothecamque suam eo transtulit, sed et patriam Reginae viginti millibus florenis vendidit: haec sub ipsius administratione erit. Caeterum locus ei in palatio constitutus, stipendium quinque millium florenorum annuorum adsignatum, victus praeterea in aula. Sic mihi nuper hîc retulit Tollius, cujus frater etiamnum domi Vossianae Amsterodami agit. Epistolas Baudii nulla parte augere possum. Tres fuere penes Guilielmum Grotium, quas ab eo acceptas, cum Jo. Jansonius eandem editionem repeteret, Boxhornio tradidi, ut adjungerentur: sed nescio cujus negligentia tamen sunt omissae. Eas si non habes, a G. Grotio petes. Justellum decessisse doleo, quemadmodum laetor rumorem de Schioppio falsos nos habuisse. Heraldi commentario grandi quid fit? Vale, mi Heinsi, et de praefatione memento curare. Daventriae. VII. Id. Sextil. CICICCXLIX.

EPISTOLAE CLXXVI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

PRoximas meas una cum notis in Marcum Senecam accepisti, credo. Nunc en praefationem ad Lectorem, quam Notarum tomo praefigi velim, una cum carmine Rottendorfii, quod ab eo ad me missum putavi non incommodo hîc poni, instar alius ad Reginam praefationis. Audieram ab Isaaco nostro Graeca, quae apud M. Senecam restituta sunt, Scaligero deberi: eum communicasse ea cum Vulcanio, codice MS. ejus in primis adjutum; hunc cum [Note: Ex Epistola Schotti ad Lipsium XCII. patet, Schottum Graecas lacunas ex Covarruviano codice supplevisse, et optasse, ut in Lipsii aut Scaligeri manus perveniant, quia post mortem Jac. Dalechampii, ad quem miserat notas suas, apud heredes haerebant, et quas recepisse Epist. XCV. et XCVII. Lipsio se jussisse mitti, scribit.] Schotto, qui dissimulata laude Scaligeri sub suo nomine ediderit. Si vera est haec historiola, vos eam nosse oportet. In fine hujus, quam vides, praefationis aliquid ea de re pofueram, sed delevi postea, partim incertus, an verum sit, partim ne dicerent in cauda praefationis venenum esse. Ad librum de vita Beata cap. XIII. Virtus salva est: an veritas, an virilitas? totam eam observationem velim abs te, si res integra est, deleri. Epist. XCV. locus est: Habeamus in commune, quod nati sumus. Ibi non satis me expressi. [Gap desc: Greek words] Quod volo esse pronomen, non conjunctionem. Quod nati sumus, volo esse, quod cum nativitate accepimus: ut nosti illa: homo natus, vir natus. Hoc alibi explicabo latius: nunc ad illa verba in notis: efficiamus, ut ad commune bonum vel commodum creati simus: ad illa appinge quaeso: tales vel tale animal, quale creati sumus. De Praefatione ad Reginam, quae te proxime oravi, credo tibi curae fuisse. Hanc quoque fas perlegas et emendes, aut si quid displiceat tibi, me in tempore moneas.


page 222, image: s222

Vale, Decus meum, et meam famam tibi commendatam habe. Daventriae postrid. Id. Sextiles CICICCXLIX.

EPISTOLA LXXVII. NIC. HEINSIUS. J. Fr. Gronovio. Daventriam.

QUod questus nuper apud te sum, amicissime clarissimeque virorum, aut nullum aut parvum ab hominibus nostris pretium virtutibus poni, ut te solarer id potius factum, quam quod meritis meis plus deberi arbitratus sim, quam hactenus defertur. Indignor aliorum rationem non haberi, de me gaudeo. Quid enim honorificum magis, quam negligi aut contemni ab istis mortalibus, qui litteris ac eruditioni bellum indixerunt? Ad magistratum hujus civitatis nemo post Goesium Swanenburgium que, hoc est toto decennio, promotus, qui praeter vernaculam linguae alicujus peritus esset. Nuper etiam tres Scabini ex infima plebis faece lecti, quorum unus pistoris famulus olim fuerit, ac pistor etiamnum sit, caeteri non melioris illo notae. Quod facinus sibilis ac carminibus famosis jure meritoque exceptum. Vides, quam non frustra Fornacem inter Deas olim retulerint Romani. At nos litterulas stulti docuere parentes. Sed per me licet, male sibi consulant suisque civibus, dum Academiam nostram inscitia non inquinant ac pessum dant. Veslingium ut invitarent ad professionem Medicam auctor nonullis fui, illi vero virum nullius pretii homini doctissimo elegantissimoque praelaeturi sunt, nisi me fallunt praepostera illorum consilia. Bouchartum ad ministerium ecclesicae Gallicanae nuper evocarunt, cum ad professionem Theologicam debuissent, quasi vero homo opulentus, optimoque loco natus, ac magnae inter suos existimationis, Ministerium ecclesiae patriae sit deserturus, ut eandem peregre dignitatem, qua domi fungitur, amplectatur. Jure ergo ludi se questus est, oblatam conditionem aspernatus. Non tu solus es, mi Gronovi, in quem injurii sint Vatinii nostri. Boxhornianam de Jure successionis dissertationem vendi nuper vetuerunt, ejusque scripti exemplaria a lictoribus direpta: cum Salmasianus tamen liber, contumeliis in hostes Regios atrocissimis plenus, apud Elzevirios impune nunc edatur, magistratu conscio. Sed missa haec faciamus. In Virgilii loco, animos tollent sata, sensus videtur constare, animos tollent, propter aquam interlabentem, et halitum subeuntem. Libelli mei in Sueciam pervenisse nondum videntur, quos Appelbomio commiseram, ille, ut sumptibus, credo, parceret, nobili cuidam perferendos dedit; cui quid factum sit sciri hactenus non potest. Queritur interim de hac mora Vossius, ob quam ne succenseat mihi serenissima Regina vereor. Purgavi itaque me litteris apud Vossium, factique culpam in Appelbomium converti. Deditationis tuae partem


page 223, image: s223

potissimam hîc habes; ut sine mendis ederetur operam omnem adhibui, et quid peccatum apographo a te misso licet adscribas: aqua enim in uno alteroque loco mihi haesit: sed fortassis frustra. Habes et primum notarum folium, secundum etiam, emendavi. Negligenter sic satis operae se gerunt, et graviter nonnunquam impingunt, quod jam aliquoties tempestive a me praeventum. Quo magis doleo Amstelodamum me nunc evocari, trahunt me eo necessaria quaedam negotia; quod intellexerim Neapolitanum mercatorem, cui nummos veteres librosque in Hollandiam mittendos commiseram, ex ea urbe discessurus, re fracta foro cessisse. Quod superest, tentandum mihi, si quid forte tabularum ex isto naufragio colligi possit. Intra dies paucos revertar. Elzeviriis interim in mandatis datum, etiam atque etiam viderent, ne quid errorum obreperet me absente Notis tuis. De Claudiano edendo inter illos et me convenit: quem intra viginti dies praelo commissuri sunt. Mitto hîc observationum initium: caetera missurus, ubi descripsero. Rogo accurate ac attente pagellas istas perlegas, perlectasque mihi remittas, de erroribus etiam libere moneas, nihilque, quod carpi possit, intactum relinquas. Caetera ipse emendabo adhuc perpolienda, quae ad ornatum verborum pertinent: tumultuaria enim opera pagellas illas effudi, nec perlegi ipse. Quae notata vides in margine, ut superflua delebuntur. In Statii loco, fulgorque recisus, nihil mutandum videtur, et muto sententiam. Intercisam diem sic Claudianus dixit. Heraldi ingens liber sub finem anni hujus prodibit, sic ipse nuper ad me. Quibus Salmasio respondet jam edita sunt: restant Rerum quotidianarum libri tres. Vossianam bibliothecam quadraginta florenorum millibus a Regina emptam idem Salmasius credi vult, tibi potius accedo, qui de viginti millibus scribas. De Schotti ingrato in Scaligerum animo nihil memini. Extat in bibliotheca publica [Gap desc: Greek words] exemplar ex editione Mureti, in quo lacunas Graecas supplevit, quod nescio quomodo exhibere tibi neglexi. Puto illum Graeca ista a Vulcanio habuisse, nam inter schedas ejus nonnulla ad rem hanc facientia vidi: Vulcanium ex Schotti libro descripsisse existimo. Certe codex ille venerandae vetustatis, cum altero, Antverpiae apud Jesuitas etiamnum servatur, ut ex Rubenio intellexi: nec arduum fuisset cum impetrasse tibi, si sic voluisses. Parisiis etiam apud Mantellum quendam Medicum Naturales quaestiones vidi editionis Aldinae, a viro quodam docto ad libros veteres castigatas: quas mihi tum offerebat tecum communicandas. Haec nunc, summa cum festinatione, itineri accinctus: plura proxime. Vale meum decus. Lugd. Bat. pridie Kal. Septembr. CICICCXLIX.

Titulum Senecae praefigent Elzevirii, quem ante praefixerunt, mutanda tantum inscriptio, quam pro libitu concinnabis, quantum tamen fieri poterit, brevissime. Ut hîc festines tua interest. Iterum vale.


page 224, image: s224

EPISTOLA CLXXVIII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Daventriam.

TAntum quod acceperam tuas hodie, cum mihi cathedra fuit conscendenda. Idemque faciendum post meridiem, et duas praeterea horas privatim docendum, nisi auctio librorum, et, cui has portandas dabo, mihi diem exemissent. Nomen illi Joachimo Borghesio, pater Rector scholae Groningensis, studia satis elegantia, et singulari impetu ad literas nostras fertur, mores, ut audio ex iis, qui a puero hominem norunt, et ipse paucorum dierum adsidua consuetudine percepi, probissimi ac simplicissimi. Quare cum in Academiam vestram migret, audeo tibi eum tradere dignissimum, qui te familiarius colat, et bonitate tua congressibusque tecum crebris et proficiat, et tibi devinciatur. Agnosco autem fidem tuam et curam in illis, quae tibi commendavi, et vidi lubens specimina operis Annaeani. In praefatione statim averso latere primae paginae grande vitium est admissum: quam eandem castis immortalium: cum debuisset: quam deabus, eandem castis. Duo leviora, bonorum artium, et quales in ipsis riguerunt, pro viguerunt. Distinctiones alicubi quoque omissae nonnihil obscurant. Quae etsi mallem vitata, tamen pro fato librorum, et operarum tum stupore tum negligentia, ut ille Plautinus dicebat Ballio, Minus malum esse illum, quem conduxerit, quam censuerat coquum, qui nihil etiam dum praeter cyathum et cantharum harpagaverit, sic ego illas minus malas ducam, quae caetera reliquerunt, ut intelligi possint. Tu videbis, quid illis sit faciendum, et an alicubi de illis possit lector moneri. Schedas tuas ad Claudianum cras percurram, et prima occasione remittam. De Saturnalibus magnas gratias. Nunc dormiturio. Vale, mi Heinsi, et meama. Daventriae, quo die tuas accepi, a. d. X. Kal. Septemb. CICICCXLIX.

Discrucior nuntio, qui te Amsterodamum evocavit, nec mea potius, quam tua caussa. Utinam effugerint res tuae illud hominis fortunarum incendium. Puto te accepisse notas ad Marcum una cum praefatione generali, quarto tomo praefigenda.


page 225, image: s225

EPISTOLA CLXXIX. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

ITa me Musae ament, ut juvit legisse specimen, quod misisti, tuarum in Claudianum annotationum, doctum, elegans, accuratum, ut nihil magis. Tu tamen non credes me legisse, nisi aliquid reprehendam. Quid si tam diligens fuisti, ut nihil reprehensione dignum excidere tibi paterere? Et certe nihil admodum occurrit, quod mihi ipsi non facile excusarem. Unum tamen alterumque subjiciam monentis, non castigantis, vice: tu videbis quam bene. Cons. Olyb. Vers. 6. fastigia valde probarem, si adjungeretur aliud verbum, quam [Gap desc: Greek words] torqueat. Nunc videtur dicere, novo torqueat vestigia, novo et inusitato more, superbius et insolentius incedat, rotetur progrediendo. I. In Ruffinum vers. 297. sed motibus impar, nescio quomodo non potest placere. Lib. II. vers. 69. dolor afficit unus, optimum et Tullianum: haud quaquam tam bene, officit. Illa in scriptura, refluvis Bosphorus. De fuco, praeclaram et utilem multis locis observationem mihi praeripuisti: dudum enim miratus fueram, non potuisse doctos viros inter succum et fucum, praesertim tot locis, distinguere, et congesseram quaedam in eam rem, quae nunc tibi cedent, me libentissimo secundissimoque. Quod ut certius scias, mitto etiam hîc, quae dudum oblita nuper nescio quid quaerens inter schedas meas reperi, foliolum collationis Ovidianae, quod miserat Boeclerus, et Claudianum a me in Anglia cum MS. codice Patricii Junii collatum. Videbis an usui esse tibi possit. Ignosces, quod in proximis dubitaveram, an accepisses praefationem meam, quasi potuisses mihi respondere de Schotto, si illam non accepisses. Hoc per festinationem mihi exciderat. De codicibus illis Antwerpianis utinam citius novissem. Nunc serum est, nisi forte in futuram novam editionem aliquid parem. Cogor abrumpere, quia instat, cui tradam has portandas, egregius juvenis [Gap desc: Greek words] , discipulus aliquamdiu meus, et civis primarii filius, Nilandius. Eum, cum te adibit, solita tua humanitate excipies. Non audeo tibi amplius meas Notas in Senecam commendare: ita impudenter tua opera utor: facies tamen quod poteris. Heri apud Reverendiss. Mallincrotium et nobiliss. Rottendorfium facta est tui mentio, digna eruditione ac moribus tuis. Etiam saluti tuae propinavimus, ac dimissus sum bene madidus. Videbis ipsos, credo, aut Hagae aut in urbe vestra. Vale, vale. Daventriae a. d. IV. Kal. Septem. Julian


page 226, image: s226

EPISTOLA CLXXX. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

ULtimis litteris specimen notarum misi ad Claudianum, Vir Clarissime. Censuras tuas avide expecto. Nullus enim dubito, quin inveneris nonnulla in schedis istis, quibus assentiri non possis. Lib. II. in Rufin. 438. vivosque imitata retentus non videtur mutandum in receptus. Muto igitur sententiam: quanquam non multum refert. Retentus a retinendo. Reliqua describere uno impetu decreveram, sed propositum hoc interrupit casus inopinatus, quem velim audias. Poematia mea Serenissima Regina et legit, et laudavit lecta, addiditque gratum libi fore, si in Sueciam excurram. Promiseram me id facturum sub coronationis solemne festum: sed cum id dilatum sit in annum proximum, acceptum magis sibi fore signifieavit, si moram non traxero. Consultum igitur visum, ut invitationi tam comi manus praebeam, meque itineri accingam. Instat enim hyems, ante cujus exortum in patriam redire gestio. Osculo victricis dexterae me expediam, ubi Rutgersianum negotium Majestati ejus commendaro. Si quid praeterea in rem tuam possum, impera. Sub finem hebdomadis proximae discessurus sum, si occasio commoda offeretur. Die Martis igitur sequenti Amstelodamum me conferam, ut amicos consulam de itinere quamprimum suscipiendo. Senecarum exemplar si interim parari potest, mecum id feram. Sin minus, ut brevi mittas auctor tibi sum. Id enim te facturum jam promisi. Atque utinam stato tempore Amstelodami te possis sistere! sed tu videris. Vossius noster valet, teque plurimum salvere jubet. Hodie me venturum scripsi, misique [Note: Et hoc legi potest lib. I. Silvarum pag. 140.] carmen, quod hîc vides, Serenissimae Reginae; quod instar gratiarum actionis est. Vide, an delicatis magnae principis auribus respondeat: quibus ut prober, mea interest. Securum me quodammodo priorum successus facit; spemque dat, non minus gratas hasce Musas fore. Tu vero, mi Gronovi, quin patronam talem homini amicissimo gratularis: in qua votorum summam consecutus videor; occinoque mihi ipsi frequenter ista,

Jam dominas aures, jam regia tecta meremur,
Et Chelys Augustâ judice nostra sonat.

Quid restat ergo, nisi ut Boyos Plantasque ad Zulychemiana et Catziana praetoria plorare jubeam, aut, si mavis, in spem esuritionis cantare, magnos, si Diis placet, admirandosque poetas. Sed jocari jam non vacat. Habes hîc, quae in notis tuis absoluta sunt: folium secundum et quarti partem non potui emendare, quod domo abfuerim. Haec multa nocte semisomnis: Lugd. Bat. A. CICICCXLIX. IX. Sept. stil. Gregor.


page 227, image: s227

EPISTOLA CLXXXI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

Quidni gratuler tibi Sereniss. Reginam tam propitiam? Ego vero non tibi modo, sed et mihi ipsi gratulor, qui semper tuam felicitatem meae, et majorem quidem, partem duxi. Immo etiam omnibus, qui serio literas colunt; quibus in extrema desperatione haec repente inexspectata lux est exorta. Quod enim hoc exemplum dicam? aut quam benignitatem numinis terras respicientis? Nihil profecto simile videre majores jam inde a temporibus M. Antonini. Nam utcumque forent principes, qui faverent studiis; qui tamen ea sic intelligeret, qui sic distingueret ingenia (unicum si Julianum excipias, quem propter odium Christiani nominis sciens praetereo) exstitit nemo. O nos igitur beatos, qui quod regia gratia potimur, nullius nil nisi aulici gratiae debemus: nec adulatione, pecuniave aut mille indignitatibus sumus consecuti, sed honestissimis artibus, quibus gestimus posteritati probari. Juvat, juvat vixisse in hunc diem, et hactenus injurias, contemtum, invidiam pertulisse, ut hoc praemium constantiae nostrae esset, nosci et aliquo loco poni ab incomparabili Regina, cui soli concessum est a fatis, justum dilectum agere ingeniorum. I ergo faustis avibus, et disce, quam nobis referas, quam tradas posteris historiam de magnitudine et gloria tantae Principis, quam tot secula suspirarunt, quot seculis docti Principibus barbari et ignorati vixere. De me, si tam splendida materia sermonum, quibus eam adorabis, aliquem locum memoriae nostri dabit, hoc ejus Majestati adfirmabis, me, si quemquam mortalium, fidelissima devotione illi dicatum, juratum, consecratum esse: uno hoc gaudere vitae fructu, quod in tempora, quae nomen ejus nobilitabit, inciderim: omnes mihi horas esse longas, dum hunc sensum (quod ejus Majestati clementissime placuit) publice patefaciam: interim precari, ut, quod commodum illi videatur, deminuat de spe, quam de Senecis nostris nimiam concepit: video majorem viribus meis esse, et periculum, ne decepta exspectatio transeat in indignationem, quae me profecto ad necessitatem ultimam deduceret: sed omnem habere spem in ejus clementia positam; et quotidie pro Majestatis ejus regnorumque illius salute non tantum omnibus precicibus venerari Deum, sed et vitam meam caputque devovere. Haec per ego te communes deos oro, ut quam amplissime exponas, et omni fide Majestati ejus confirmes: De Scazonte nolo praejudicare, ut omne judicium exspectes ab illa, cui ante omnes placere debet: sustine paullulum, mox tanti potens suffragii, nostra puncta fastidies. Vale, vale, Nobilissime et Clarissime Heinsi, et vive nostri memor. Daventriae a. d. IV. Eid. Septembr. Julian. CICICCXLIX.


page 228, image: s228

Vossium nostrum, Freinshemium, Boeclerum, et si dabitur, Loccenium, vv. CLL. a me peramanter salutabis. Ad Vossium ante octo dies scripsi, et cras iterum scribam, misse simul Euripide cum MS. collato ad matrem ejus. Istas scripsi, ut, si fors fuat, ipsi ostenderes Reginae. Idque ut facias, te oro et hortor. Utinam vero praesens tibi mandare potuissem, quac vellem! Sed prohibeor, et summam hîc habes. De tuis ad Claudianum sollicitus sum. Ea cum ego bis, ter, perlegissem accurate, et mirifice probassem, nec nisi de minutiis quibusdam te monendum haberem monuissemque, dedi ad te cum literis referenda juveni cuidam hinc Lugdunum contendenti. Nilandio nomen est, ipse, ut et parentes, mihi amici; sed confirmabat mihi, se praeterito die Lunae, hoc est, ante octo dies sperare, Leidae fore. Nam jam quatuordecim dies sunt, quod ei fasciculum dedi. Erat in eodem Claudianus, quem ego in Anglia contuli cum MSS. membranis Patricii Junii, quem diu oblitum nuper admodum inter libellos quosdam, quibus raro utor, abjectum inveneram. Erat et pagina collationis Ovidianae cum codice Boecleri, quae etiam in manus venerat. Haec omnia vereor nunc, ut ante festinatum hunc tuum disecssum accipias. Nihil tamen interibit. De exemplari, quod feras Reginae, vides propter brevitatem temporis id parari non posse. Debet enim decore religatum, et auro cultum esse. Sed si solutum exemplar tecum ferre velis, et quasi non meo jussu tradere interea, dum, quod ego destinabo, paratur, non vetabo. Et id mea fide ab Elzeviriis sumas, vel a Ludovico Elzevirio, si habet, et hoc commodius est. De caetero spero tibi fortunas meas satis commendatas esse et fore. Itaque Deum immortalem enixe oro et orabo porro, ut salvus eas, optata perficias salvus ad nos redeas. Vale et vive. Agitur hîc conventus nobilitatis nostrae, ad eum venit heri Schelius, et me secum coenare voluit. Jucundissime meminimus tui, literas et carmen miro plausu relegimus. Laetabatur honore tuo. Jocabatur bellum indicendum esse Serenissi. Reginae, quod omnia pulchra Belgis eriperet. Tibi quoque felix iter precabatur. Vale denuo.

EPISTOLA CLXXXII. NIC. HEINSIUS J. F. Gronovio. Daventriam.

EXemplar Senecae tui Serenissimae Reginae offerendum ante abitum meum parari poterat, si Ludovicum Elzevirium tempestive ea de re monuisses. Id quia factum non est, auctor tibi sum, clarissime et amicissime virorum, non nisi notis absolutis de munere isto in Sueciam, mittendo ut cogites. Exemplar interim mecum feram non adornatum, quod Reginae exhiberi possit: alterum penes Elzevirium reliqui, e quo praefationis naevi sublati sunt. Quod


page 229, image: s229

memineris velim: nam a caeteris exemplaribus frustra id expectes. Notae ubi absolutae erunt, fasciculum illum ad me mittas rogo, quem Heroinae nostrae traditurus sim. Sed festinatione opus: mihi enim certum moram in illis oris non trahere. Monendi igitur a te Elzevirii hortandique, ut maturent editionem. Claudiano quid futurum sit nescio. Si triduo etiamnum hîc moraturus sum, textum emendabo. Notas in ipso itinere absolvam: mea enim interest hac hyeme Claudianum prodire. Notas perlegendas tibi mittam, antequam praelo committantur, ut in iis mutes deleasque pro libitu, non tantum ea, quae displlicebunt, sed de quibus dubitabis. Nam absit, ut nugas ingeniosas lectori venditare velim. Alios etiam, ut vidisti, auctores in notis emendavi: qua in re nimium fortassis mihi indulsi. Studio tamen id factum, ne perirent labores isti, cum certum mihi sit, studio critico post Ovidium luci datum, non ultra vacare. Quae delenda censebas, delevi. [Gap desc: Greek words] fastigia nondum prorsus improbare possum. Torqueat fastigia, pro torqueat consulatus. Consulatus autem pro consulatus tempore ponitur. Sic alibi, anni bis senas torquent hyemes. Hac ratione si tibi non satisfactum, nihil obluctor, et licet observationem illam deleas, ubi notarum copia tibi rursus fiet. Veslingium nostrum Patavii obiisse nudius tertius hîc intellexi. Male sit latoribus ultimae tuae, elegantissimae profecto tersissimaeque, per quos non licet illam Sereniss. Reginae exhiberi. Nam adeo lutulentam caenoque respersam Elzeirio tradiderunt, ut nihil sordidius inquinatiusque visum mihi meminerim. Vide ergo, aliamne scribendam existimes, quae tutius monstrari possit. Litteras certe tuas subinde expectabo. Vale, meum decus, nobilissimoque Schelio salutem plurimam meo nomine dicas rogo. Argute quidem ille, qui existimet bellum Suecis indicendum, ne pergant praeclara omnia Batavis eripere. Arbitror tamen majori jure Batavos facturos, si bellum sibi ipsis indicant, qui bona sua non capiant, ac eripi sibi patiantur. De me interim securos esse vos jubeo. Per Suecos enim non staturum certus sum, quo minus fideliter vobis adhaeream. Sapiunt illi, mi Gronovi, nec ad quamvis mercem excitantur. Vale. Lugd. Bat. CICICCXLIX. pridie Kal. Octobr. summâ cum festinatione. Claudiano Patricii Junii in Angliâ usus sum. Vossiana quoque excerpta videram, quae usui proinde esse non possunt. Andreae Schotti excerpta utinam videre potuissem, quae penes Sixtinum fuerunt olim.

EPISTOLA CLXXXIII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

NOs vero jam in medio mari te navigare putabamus, et ventos ferentes serenosque dies tibi optabamus, ego, inquam, et Schelius, mirati responsum


page 230, image: s230

nullum abs te venire. Ille quidem jam, soluto conventu nobilium, discessit. Et agnosco potuisse exemplar parari, quod Reginae traderes: sed sperare non poteram, tantum etiam morae te illic sacturum: ita paratum discessum tuum significaveras. Differemus igitur, et spero facile interea finitum iri opus, dum te Sancta ille et Piissima Siren detinet, ut officio tuo, quod tam benevole offers, uti possim. Placuit etiam consilium de alio exemplo faciendo literarum, quas, si tibi videbitur, per occasionem Reginae legendas dari velim. Itaque accipe, et, cum opportunum erit, monstrato (ita voveo) utriusque nostrum gratiam auge. Claudiano tuo ut summo studio faveo, ita, quod a me exspectas, tam debitum promeritumque tibi operae, id optima fide praestabo. Veslingii obitu discrucior. Vale, mi Heinsi. Deus tibi prosperet iter, et felicissime te ducat ac reducat. Tu quoque in omnibus curam habe tui, et ne quid temere. Iterum vale, lux mea, et optatis omnibus fruere. Daventriae a. d. VII. Kal. Octob. Jul. CICICCXLIX.

EPISTOLA CLXXXIV. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

VIr Clarissime. Tandem post longam moram ventus favere coepit: crastino igitur mane aequor arandum: quod ut feliciter succedat, Deum veneror. Nam valetudo plane nutat, et nescio quid adversi minatur. De Veslingio scripsi proxime. Kinschotius noster pessime habet, febricula correptus: ne tabes subsit isti morbo vehementer metuo, et ut dicam quod sentio, actum esse de elegantissimo amicissimoque juvene, prorsus credo. Quod si fit, parte mei carere incipiam, et mihi ipsi superesse. Affligit ea res me mirifice. Sed divinae benignitati haec permittamus necesse est. Claudianum a me castigatum hîc habes, paucis pagellis exceptis, quas proxima occasione mittam, um cum Graecis versibus hactenus ineditis, quos ad manum nunc non habeo, inter schedas meas dispersos. Notas inter navigandum absolvam, quae et censurae tuae sese sistent, antequam edantur in publicum. Ad Elzevirium cum scribes, monendus est, Claudianum penes te esse: notas mox secuturas: ne ille ad alios libellos edendos se convertat. Vale, meum decus, et, si me amas, frequenter scribe. Amst. MDCXLIX. Nonis Octobr. scribebam multa nocte.

Senecae exemplar mecum feram: nullo tegumento tamen comptum. In Claudiano ordo servandus est, qualem in indiculo hoc, qui praefigendus, expressi.


page 231, image: s231

EPISTOLA CLXXXV. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

AMstelodamo antequam discederem, Claudiani editionem Raphelengianam, manu mea emendatam, ad te misi. Eam tibi redditam existimo. Habes hîc Graeca, quae desiderabantur: ea, quia festinandum, non vacat describere. Allatii manum agnoscis. Epigrammata [Gap desc: Greek words] subjice, quaeso, duobus epigrammatis [Gap desc: Greek words] , quae in Raphelengiana editione leguntur. Carmina duo [Gap desc: Greek words] (nam caetera Claudiani non sunt) sequi debent carmen illud, Chritste potens rerum: duo enim alia, quae in vulgaris editionibus leguntur, in scriptis codicibus non extant, nec Claudiani esse persuadeor. Fragmentum [Gap desc: Greek words] Gigantomachiam Latinam sequi debet. Allatii manum diligenter serva, quae utilis esse possit ob glossas marginales. In Claudiano nihil mutavi, nisi quod aut ratione ant scriptorum meliorum auctoritate niteretur: si quae tamen perperam mutasse videbor, aut si quae dubia occurrent, vulgatam lectionem ut revoces, tutissimum existimo. Notas magna ex parte descripsi, caetera absolvam, ubi Holmiam venero. Tu interim Elzevirio mitte, quae penes te habes, aut, quod malim, Goesio. Is enim Leidam evocatur sub festum S. Martini, ut novo magistratui creando intersit. Editionem ipsam hac hyeme omnino absolvi velim, quicquid de reditu meo tandem fiat: quem tamen non protrahendum existimo. Illud monere neglexeram, Indici Graeca illa, quae hîc habes, suo loco inserenda esse: quod a me factum non est. Pagellam unam alteramque carminis in Herculem mittam proxime: nec est, quod editionem haec morentur, cum ex vulgatis exemplaribus suppleri possint, Praesta, quaeso, mihi hîc Gronovium illum, quem rebus meis addictissimum hactenus expertus sum. Holmiam eras contendemus, si ventus favere pergat. Vale, Virorum amicissime, et summae festinationi ignosce: modo enim huc adveni: etiam abitum parat tabellarius. In Claudiano edendo is ordo omnino servandus, quem in indice expressi, rogo ut in ipso textu id accurate notes, ne hîc impingant operae typopraphicae. Holmiam ubi venero, Erpenium, aut alium quemcunque, per litteras rogabo, ut curam editionis habeat. Vale iterum. Elsenorae CICICCXLIX. Octobr. stilo novo. Editionem ut apud Elzevirios, quantum in se, promoveat, Goesio mandavi.


page 232, image: s232

EPISTOLA CLXXXVI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

PErvenisti salvus? et benigne exceptus es et? frueris spectaculo, quo nullum majus hodie laetiusque in terris? Quando mihi nuntios tam beatos? Spero equidem, et confido: ita, nisi fallor, post tuas Elsenorae datas commodior tibi tempestas fuit: quae si defuisset, vel terra reliquum potuisti iter conficere. Fac igitur, quamprimum casus tuos, vel proventus potius, ne quid ominer dubii, cognoscamus. Claudianum tuum fere totum perlegi: sed, ita me Musae, quocumque oculi inciderunt, tam eleganter et diligenter abs te habitum vidi, ut meam tam disparem limam applicare religioni ducerem. Epigrammata Graeca inserui suis locis, ne in his quidem ausus sum mutare quicquam, etsi quibusdam in rebus dubitarem, et, ut videbatur, corrigere pronum esset. Quia primurn e MSS. edebantur, credebam religiose te fervare illas, quas invenisses, literas: si quid mutandum censeres, Notis reservare. Simul cum his libellum ad fratrem adfinem tuum mittam. Elzevirios quoque, quod jusseras, praesens monui, penes me esse, et cupere te, ut statim praelo darent. Meae in Senecas notae sunt absolutae: jam vidi ultima: in indicibus nunc laborant, si non jam laboravere. Te autem jam desideravi: Ecce enim, nescio quis audaculus praefationi ad lectorem, inscio et invito me, integram sententiam, [Gap desc: Greek words] inclusam, ineptissime inseruit. Et quamquam de eo monuerim in erratis, idem haud dubie curabit, ut hoc lector nesciat, admonitiunculamque meam delebit. Quas postremas ad te dedi, serius advenerunt, quam ut in Hollandia videres, sed jam tamen ab affine transmissas puto, aut si non sint, te tamen officio functum. Nihil enim aliud in illis commendaveram tibi, quam ut Serenissimae Reginae devotionem meam, cum commodo fieret, deferres ac testarere; Vossium et Freinshemium meo nomine quam humanissime salutares. Idem nunc quoque te oro. Vale, Nobilissime Heinsi, et me ama. Dii te maximae Principi probabilem praestent. Iterum vale. Daventriae a. d. IV. Non. Novembr. Jul. CICICCXLIX.

EPISTOLA CLXXXVII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

QUia asportasti tecum imperfectum opus Annaeanum, et postremam partem, simulatque perfecta foret, mitti jussisti, en eam tibi. Quod mutari


page 233, image: s233

in praefatione vobis visum est, mutatum est hoc modo: nec disputo, utrius sit majus meritum: neutrius enim quod praecipuum est, solum est, sed ubi ille crepidinem etc. ut statim perscripsi tibi. Certe per cundem, qui responsionem ad tuas Amsterodamum portabat, tabellarium ad Elzevirios literas dedi, quia mutandum hoc omnino esset, et jam in parte istius folii alia, passimque in distinctionibus peccatum esset, totum primum folium, meo sumptu, recuderent. Hoc me moratur, quo minus Serenissimae Reginae nondum etiam exemplar meo nomine mittam. Jarrigius Mopsus Nisam tenet, ut validus narrat rumor. Hilara Saturnalia. Vale, nobilissime Heinsi, et me ama. Hoc malo, quam Nisam tenere. nec Galataeam relinquam. Iterum vale. Daventriae Nonis Decembr. CICICCXLIX.

EPISTOLA CLXXXVIII. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

CLaudianum meum tantae tibi curae esse, Vir Clarissime, et laetor, et pro affectu tam luculento quidvis debere me tibi profiteor. Notas necdum absolvi, cum densissimis premar hactenus negotiis, quae rebus meis ut vacem non permittunt; restant tamen pauca, quibus sequenti hebdomade finis imponendus, nisi Magna Princeps Upsaliam perendie profectura me secum trahat. Ad Epigrammata perventum vides, ut magnae rei non sit caetera pertexere. Quae hîc habes operâ tumultuariâ, et nocturnis, ut plurimum, horis exaravi. Ne perlegere quidem licuit, quae properanti et aliud agenti exciderunt; adeo meus non sum. Exigebat, fateor, haec res majorem curam, nisi quod urgent Elzevirii, qui, nisi solito more fallunt, ipsum Claudianum praelo jam commisere. Nolui itaque ullam in me moram esse, caetera, ut jam dixi, cum praefatione proxime, aut saltem intra dies quatuordecim missuius. Interim ut haec perlegas, et quicquid aut festinando, aut ex inscitia peccatum, mutes corrigasque, vehementer atque anxie rogo, cum de existimatione mea agatur, quam commendat tibi abunde, sat scio, necessitudo nostra. Spero quidem tempestive me adfuturum vobis, ut editioni ipse intersim, sed hoc incertum, nec in mea potestate situm, quo magis danda tibi opera, ne mihi hîc desis. Editionis curam Johannes Erpenius, doctissimus juvenis, in se recepit, a cujus diligentia multum mihi promitto. De caelesti heroina nostra proxime nonnihil scripsi, cujus veneratione satiari non possum, adeo fidem omnem superant tot ac tantae certantes in uno pectore virtutes. Poesi praesertim ita capitur, ut hactenus non viderim, qui caperetur magis. Itaque frequenter, velim nolim, cantandum mihi, sed sine rivali: adeo nullus est in hoc regno, praeter Reginam, qui pretii multum huic studio ponat. Advenit tamen Legatus nuper ex Gallia, quem mirificum in scribendis versibus artificem


page 234, image: s234

ferunt. Et crediderim, quod regina sic arbitretur ipsa. Senecas tuos quando tandem videbimus? In dedicatione mutata a te existimo, de quibus monebaris proxime. Tragicum ut addas auctor tibi ac Elzeviriis sum. Id enim gratum imprimis futurum incomparabili heroinae. Vossius noster amanter te salutat, scripturum se pollicitus occasione proxima, quae jam non semel elapsa. Nosti procrastinationes amicissimi hominis. Freinshemius valet et Boeclerus. Nobilissimus Schelius noster quid molitur? Salveat ille plurimum meo nomine. Et si tanti est, ferat hoc a te [Note: Legitur lib. I. Silvar. pag. 147.] epigramma, quod strenae loco serenissimae Reginae intra dies paucos destinavi. Vale. A. CICICCXLIX. a. d. IX. Kal. Jan. stilo Gregor.

EPISTOLA CLXXXIX. J. FR. GRONOVIUS Nic. Henisio. Holmiam.

TErtiis, en, ad unas respondeo tuas, mi Heinsi. Primis promiseram me emendaturum, quod Serenissima Regina praecipere dignata est. Alteris, quod tu jusseras, quarti tomi, simul perfectus fuit, exemplar ad te misi. Hîc habes recusum illud primum folium meo sumtu integrum, et in primis sublatum illud, quod displicebat. Nihil in me fuit morae. Heri demum mihi redditum est. Et tamen aliquot dies abibunt, antequam exemplar, quod Suae Majestati ipse destino, comtum nonnihil et deauratum (non pro ipsius magnitudine, ne quidem pro animo meo, sed pro loci hujus captu) dimittere a me possim. Nam mutato illo primo folio, aliud exemplar totius primi tomi (jam enim paratum erat, antequam acciperem tuas) parandum est. Interim has, quas inclusi literas, differre ultra commodum non est visum. Si nihil aliud; ut tu (quid minus animo quam frater meus?) eas mollibus fandi temporibus captatis traderes. Nec scio, quamdiu mansurus illic sis. Dubito interdum an aliud exemplum earundem literarum velim alia via mittere, si fortassis hae perierint. Sed speio fortunam nobis propitiam fore. Utinam sit et in tradendo! de quo constitues cum Vossio nostro. Vale, mi Heinsi, et rem tuam nostramque bene gere. Daventriae a. d. IV. Kal. Jan. CICICCL. quae tibi felices exoriantur.


page 235, image: s235

EPISTOLA. CXC. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

IN penultimis tuis recte monebas, Graeca illa codicis Vaticani parum emendata esse, qua de re ob summam festinationem non cogitaram: tui igitur arbitrii esto illa emendare, aut in textu ipso, aut, si hoc serum est, in erratis typographicis. Legitur alicubi [Gap desc: Greek words] , ubi legendum videtur; [Gap desc: Greek words] : tu videris. Lib. I. in Eutrop. v. 291. Thebas ac funera Trojae. Nihil mutandum. Dele igitur in notis, quicquid tentavi in illo loco, et mone, [Gap desc: Greek words] labes, quod inscriptis plerisque est, non esse admittendum. Sic Thebas et Trojam Lucretius quoque conjunxit. lib. v.

Cur supera bellum Thebanum et funera Trojae,
Non alias alii quoque res cecinere poetae?

Vale. Raptim CICICCL. XII. Kal. Febr. Jul.

EPISTOLA CXCI. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

VIr Clarissime. Quanquam febriculâ tentatus debilisque, ab incomparabili nostra heroina revertor hoc ipso temporis momento: quam non alio convenio nomine, nisi ut epistolam tuam; hodie demum mihi redditam, offerrem. Dedit eam mihi legendam, ut quam elegantissime scriptam affirmaret, gratissimamque sibi testata est. Restat, ut exemplar sibi a te destinatum aliquando accipiat. Id omnium commodissime tutissimeque Appelbomio commendabis. De caeteris tum viderimus. Reditum in patriam meum, quando vobis sperandus is sit, nescio. De eo certe cogitare nunc non vacat. Neque quicquam hîc impetraturus sum, nisi ut amicis valedicam, et in has oras recurram. Vides me captum? Quid? quod luculentis humanissimisque litteris a patre nuper me petierit, tanquam munus alicujus pretii, et quod acceptissimum sibi fore profiteatur. Addit et multa in laudes meas, quae jugulabunt homines illos, quotquot iter Suecicum improbarunt. Senex noster quid ad haec responsurus sit, ignoro. Credo tamen manus daturum. Vale. Claudianum itemm tibi commendo. Ex arce Holmiana. CICICCL. V. Kal. Febr. Jul.


page 236, image: s236

EPISTOLA CXCII. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovia. Daventriam.

IN patriam reversus, et itineris longi molestique difficultatibus expeditus, vix tandern ad te scribo, Clarissime Gronovi. Nudius tertius huc appuli, ejus rei ut unter primos certiorem te facerem et vetus necessitudo nostra requirebat, et divina Princeps, quae discedenti inter ultima mandata jussit, indicarem tibi, Senecas tuos sibi acceptissimos fuisse, pluribus id setestaturam, ubi exemplar destinatum sibi acceperit, nec commissuram, ut de illiberalitate sua possis conqueri. Advenisset exemplar illud me in illis oris haerente maluissem. Sed quia lentius processit negotium, Vossius noster ut hîc tibi adsit necesse est. Oblatam tibi a collegis Hamburgensibus ad se legationem Regina intellexit, et non admissam miratur. Ea in re ut uxori tuae non male, ita an tibi bene consulueris ignoro. Habes hîc duas a cognato tuo. Si quid in negotio vestro effectum cupitis tu ac collegae tui, auctor omnino vobis sim, ut manuscriptos, quos cathedralis ecclesia possidet, codices, quique et pauci, nec magno illic in pretio sunt, Reginae offeratus: certus enim sum, gratius illi nihil donari posse, cum in eo tota sit, ut bibliothecam suam tali supellectile instructam reddat, certa nullis sumptibus parcere. Suos jam dedit Vossius, ego meos daturus sum. Age, quaeso, ea de re cum cognato tuo, sed ita ut dissimules meo instinctu id fieri. Ex eventu negotii vestri apparebit, opinor, consilium non futile a me vobis datum. [Note: Lucas Langermannus.] Filius ejus Tubingae studio Juridico nunc operam dat, juvenis, ut audio, summae expectationis summaeque spei in re litteraria: molesta mihi fuit ejus absentia, dum transirem per civitatem Hamburgensem, unice enim cupiebam illum mihi conciliatum, quo affectu erga litteratos omnes esse me nosti. Poteram etiam ejus opera certe aliquid de Barthii Claudiano intellexisse, nunc nemo illic inventus, qui desiderio satisfecerit. Audio illum Argentinam et Basileam nunc cogitare. Quapropter rogo te ac obtestor, mi Gronovi, ut ad illum scribas, si quid aut Ovidii, cujus editionem brevi paraturus sum, aut Claudiani in bibliothecis illis invenerit, quod notae alicujus sit, id communicare mecum ne gravetur. Argentinae quidem in bibliotheca publica praestantissimum exemplar Ovidianarum epistolarum, Constantinopoli allatum, servari Boeclerus monuit. Nam metamorphosis, ex qua excerpta vidisti, non est magnae rei. Bernae inter Bongarsianos codices auctoris utriusque codices extare ex catalogo didici. Sed et in id inquiras, cum illi scribes, velim, an venales adhuc libros ullos scriptos habeat Barthius, omnes eum vendidisse


page 237, image: s237

intellexeram, practer unicum Claudiani exemplar, praestantissimum illud, et quod magno apud cum sit in pretio. Si supersunt illi membranae adhuc aliquae, emptores facile invenerit me aut Vossium. Haec nunc. De caeteris confabulabimur, ubi ad nos veneris: adventum enim brevi tuum sperare me jubet collega tuus, harum lator. Illud tamen te rogo, ut praemoneas me, quando sis expectandus, ne domo ipse absim, cum veneris. Famulum quaero Latinarum litterarum peritum, talem si nosti, mone, sed velim, qui ingenii non sit admodum obtusi, quique spem de se concitet fore, ne perpetuam servitutem serviat ad majora natus. Vale, meum decus et summae festinationi ignosce. Libros, quos utendos a me accepisti, ut tecum feras rogo, mihi enim vasa colligenda, feras et Claudianea [Gap desc: Greek words] , manu Allatii descripta. Lugd. Bat. CICICCL. XII. Kal. Maj. stilo Gregor.

EPISTOLA CXCIII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

ET adventu tuo mirifice sum laetatus, et pro opera, quam mihi dedisti in portandis avunculorum literis, maximas tibi gratias ago. De exemplari Senecae quid fuerit factum, Dii norunt: sed tamen ante mensem a Rottendorfio literas habui, id missum in Sueciam cura Domini de Greigerson, Commissarii Generalis exercituum Suecicorum, nec se dubitare, quin jam tum regiis manibus exceptum esset. Sed de his, ut et de legatione (de qua semper hactenus ita mecum est actum, ut aliquid reltaret agendum, ne meam istam culpam putes) et caeteris, de quibus meministi, coram. Has enim effundo tantum ea de caussa, ut me sub initium sequentis hebdomadis exspectes, de quo voluisti praemoneri. Quae mandasti, mihi curae erunt. Vale, decus meum. Daventriae. V. Kal. Majas CICICCL.

EPISTOLA CXCIV. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

EN tibi, Nobilissime Heinsi, famulum, qui, ut spero, omnibus rebus tibi se probabit. Nomen Johanni Mauricio Veslingio est, quo ipso tibi gratior erit, cum tanti viri et amici, nuper defuneti, vocabulo te suo admonebit. Proposui ipsi, quae facienda et ferenda habiturus esset, ad omnia manus promisit,


page 238, image: s238

alacrem et paratum se affirmavit. Tradet Euripidem tibi, quem desiderasti. Amsterodamo discessi, quo die appuli, invitatus tempestate et vento. Vossiam tamen salutavi, et literas illic ab Isaaco ad me inveni. Scribit eadem, quae tu nuntiaras, Senecas tandem redditos et Sereniss. Reginae ab se oblatos et libenter visos: suum silentium excusat: valetudinem divinae Principis ire in melius. De adventu suo nihil, quem tamen et mater exspectat. Adfinem tuum quaesitum, cum ostiatim regionem mihi indicatam oberrassem aliquandiu, et a nemine responsum, quod vellem, acciperem, jamque omnium (quippe ut festo die omnes ad januas) vultibus notarer, pudore confusus quaerere desii, et me inde subduxi. Video in Sixtini librorum catalogo volumen, in quo Senecae nonnulla, de beneficiis, de clementia, epistolae, Quaestiones naturales; item aliud, in quo Senecae declamationes. Utinam vel tu, vel Vossius emeretis, ut mihi quantumvis brevis eorum usus contingeret! nam tertium epistolarum volumen, permittente Sixtino, aliquando vidi et contuli. Video ibidem quatuor vel quinque Arnobios, etiam Elmenhorstianum, quem te quaerere ajebas. Tentabo, an unum ex iis nancisci possim, vel Romanum, vel Heraldi. Vale, mi Heinsi, et me ama. Daventriae. IV. Non. Maj. Julian. CICICCL.

EPISTOLA CXCV. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

EUripidem tuum, Vir Clarissime, tradidit mihi, quem misisti, famulus. Ego et pro hoc et pro illo multum tibi debeo. Puer enim modestus est, quantum video, et de quo bene spero. Euripides magno mihi usui erit apud optimam principem, cujus tamen pertinax valetudo de futuris gaudiis cogitare me vix sinit. Non aegrotat tantum illa, sed decumbit, idque ex tertiana febri. Quod genus morbi, quanquam letale raro sit, lecto tamen affixam haerere dominam non placet. Quod haud faceret, sat scio, nisi vires miris modis debilitatae essent. Nos hoc praeter vota nihil conferre possumus. Spero clementissimum Deum tam sacri capitis fructum diu nobis indulturum. Elzevirio Victorium in poeticen Aristotelis et Mythologos veteres tradidi, quibus Senecae Tragoediae, manu exaratae, adjectae sunt, ut iis ante discessum meum utaris, si tanti esse videbuntur. Scis enim codices meos scriptos Reginae offerendos. Ait Elzevirius jam eos ad te missos, nec dubium est, quin recte curati sint. De Senecis Sixtini ut desideriis tuis satisfiat curabitur. Puto enim in mandatis a Vossio habere Junium, ne ullo pretio deterreri se patiarur, quominus juris sui faciat quicquid est inter Sixtinianos libros exaratorum codicum. Elmenhorstii Arnobium, si aequo pretio haben possit, meum


page 239, image: s239

esse velim. Sin minus, feram. Le Mairius enim, postquam annos totos octodecim a Salmasio lusus est, id nunc agit, ut Arnobium luci det, non Elmenhorstianis tantum commentariis illustratum, sed Heraldi etiam, et Stewechii, et Canteri et caeterorum, qui aliquid operae in illum contulerunt, observationibus ornandum. Accedent Octavius Minucii et Firmicus. Salmasius ipse in Zelandia aegrotat. Vale; mi Gronovi, cum tuis, meque, ut facis, amare perge. Lugd. Bat. A. CICICCL. a. d. XIV. Kal. Jan. Gregor.

Menagius opuscula Balzacii Latina edidit, ac Reginae nostrae inscripsit. Vides ad illam certatim omnes concurrere. Literas ad mercatorem Amstelodamensem recte a te curatas spero. Quo magis miror, nihil responsi me hactenus ab illo accepisse.

EPISTOLA CXCVI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

SEnecam membranaceum tuum, Nobilissime Heinsi, conferre coepi, non quod magnum inde adjumentum sperarem, (scis enim post Florentinum omnes codices sordere) sed ut magis multiplex tuum in hoc opere erga me beneficium dicere et praedicare possem. Quam etiam paruerim literis tuis, festinare jubentibus, ex eo cognoscas licet, quod jam ad Agamemnonis quintum actum perveni. Si nihil aliud, subnata sunt quaedam hac iterata lectione, quibus nollem carere. Ut in Troadibus: vers. 192.

non parvo luit
Iras Achillis Graecia: at magno luet
Desponsa nostris cineribus Polyxene;
Pyrrhi manu mactetur et tumulum riget.

Omnino enim, nisi tu nevis, scribendum puto: et magno luet, Ni sponsa nostris cineribus Polyxene Pyrrhi manu mactetur. Minae enim universae sunt, in Graecos ipsos. Et statim ante:

Ite, ite inertes, debitos manibus meis
Auferte honores.

Hoc mecum sentis, ubique metri studiosissimum Senecam fuisse. Ergo non potest haec lectio tolerari. Liber optimus: manibus debitos meis. Eodem vitio, sed facilius, ut spero, corrigendo. Annon enim probabile est Senecam scripsisse: manibus justos meis Auferte honores. Ut Medea vers. 997. justa jam functis habent. Nec difficilis conjectura de corruptione. Ex uistos, uitos, aliquis debitos fecit. Sed quo haec? quo omnia mihi, nisi offeram et probem Sanctissimae Dominae nostrae, cujus morbo durae literae tuae iterum me vulnerant. Nec tamen sperabo, nos adeo stirpem invisam superis esse, ut tanto


page 240, image: s240

praesidio, postquam vix exortum est, statim privemur. [Gap desc: Greek words] . De MSS. Sixtini libenter audivi, quod nuntias. Sed et de Heraldo Mairii. Literas tuas mercatoris domesticis ea hora, qua Amsterodamum veni, ipse manu mea tradidi. Quos libros emi velim mihi, mandabo Junio nostro, qui suam operam mihi obtulit. Ita cavebimus, ne forte Vossius et ego in licitando certemus, nam quos ille voluerit, iis ego ultro cedam. Sunt autem perpauci. quos designatos apud ipsum videre poteris. Vale, mi Heinsi, et saluta vestros, meque ama. Daventriae VI. Kal. Jun. Gregor, CICICCL.

EPISTOLA CXCVII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

COdicem Tragoediarum Senecae remitto en tibi, postquam eum integrum contuli, quatenus scilicet integrum passa est puerilis stultitia hominum, nimiam voluptatem animi in pictis imagunculis habentium. Facile tuebitur locum in copiis nostris, si non inter triarios, at inter velites, aut hastatos. Octaviam in conferendo diligentius consideravi, et nonnulla de conjectura correxi. Quid quaeris? Senecae non est, sed tamen proxime post illud aevum scripta: nec tam inepte, ut quondam putavi: sed nihilo minus corruptam censeo, quam postremam Thebaidem, sive Phoenissas, aut Oetaeum Herculem. Huic tamen succurrit Mediceus: illas quis juvabit ? Quam locupletem te Sixtiniana fecerit auctio, quid factum MS. et an factum, quod opinabare, scire aveo. Discrucior in primis, nondum quicquam me ex Junio intellexisse, quem offerentem officium suum libens procuratorem meum feceram. Narrarunt adventores nobis pleraque librorum addicta vili. Dicitur alius scripsisse magnam pecuniam factam. Illud laetatus sum nuper videre me in novis, Sereniss. Reginam convaluisse. Sperabimus igitur citius adventurum Vossium. Tu quid de itinere tuo constitueris, scire cupio. Vale, nobilissime et clarissime Heinsi, et vestros saluta. Daventriae VIII. Eid. Jun. Jul. CICICCL.

Ante discessum tuum fac mihi designes vicum et domum affinis tui Amsterodami, ut sciam, quo mittere debeam, quas ad te destino. [Gap desc: Greek words] quando ibit? aut quid constituisse dicitur?

EPISTOLA CXCVIII. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

VIr Amicissime. Speraveram Sixtinianae bibliothecae auctioni te interfuturum, haec causa est, quod tuis nihil hactenus reponam. Senecam


page 241, image: s241

quia non misisti, mitte quaeso: navis enim intra dies octo aut novem Holmiam abitura, cui sarcinas meas credam. Ipse discessurus hodie, ut in portu Vliensi Canterstenium offendam, quem illic etiamnum ventis adversis detineri constans rumor est, ac cum illo porro in Sueciam contendam. Vossius quotidie hîc expectatur, qui jam ante mensem Holmiâ discessit. Ejus tamen adventum expectare non possum, quanquam maxime vellem, quod effluxerit jampridem tempus, quod rebus meis componendis a Regina impetraveram. In Seneca quae curis ultimis emendasti, mirifice placuerunt. Utinam auctorem illum brevi dares publico! scis hoc illam flagitare, cui nec Dii quicquam hactenus negarunt. Prodiit vastus Barthii commentarius tandem in Claudianum, quem a librario heri accepi. Codices septemdecim jactat, ad quorum fidem poetam illum castigarit. Video tamen in multis illum haerere, e quibus feliciter satis me expedivi: poteram et ego triginta codices jactasse. Notas meas, etsi limam requirebant, non inspexi, postquam e Suecia reversus sum, ne ille quereretur, aliquid sibi sublectum, ejus rei testes mihi typographi. Tu vale, et si me amas, frequenter scribe. Famulus satis gnavum sedulumque se praebet hactenus. Amst. CICICCL. XVIII. Junii.

EPISTOLA CXCIX. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

DIes decem et octo circiter jam sunt, quod Holmiam adveni: ubi omnia sic satis salva, praecipue Regina, quae una instar omnium. De inauguratione nihil hactenus certi, adeo aliis negotiis conficiendis, quae praemitti oportet, comitia protrahuntur: quantum ego quidem auguror, intra menses duos nihil sperandum. Vossius noster jam in Galliis est, ni fallor, inde reversus te, ut arbitror, compellabit. Si biduo distulissem iter Suecicum, convenissemus Amstelodami: quando ad nos rediturus sit, non constat, promisit tamen solemni festo se interfuturum. [Gap desc: Greek words] bona tandem fide in Sueciam videtur cogitare, et puto viae jam se commisit, duo quidem ex famulis ejus, quos praemisit, ante dies aliquot huc advenerunt. Ex Sixtinianis libris paucos comparavi, plures pro me Janius, cum auctioni ipse, non nisi tribus diebus, interesse possem, quod in procinctu itineris starem: iis libris quid factum sit non scio. Rogaveram quidem Junium, ut eos ad Goesii aedes deferendos curaret, quo sarcinis meis infererentur, quod et ille futurum in se recipiebat. Haerent jam in hoc portu sarcinae, negat tamen Goesius Sixtinianos libros iis additos, quod Junius, quanquam per famulum identidem compellatus, promissum non praestitisset. Metuo ne manum iis injecerit Vossius; cujus tamen gratiae hoc dedi, ut libros omnes manu exaratos


page 242, image: s242

aut cum manu exaratis collatos, elabi mihi passus sim, quos omnes sibi vindicavit. Bibliotheca immenso pretio distracta est; quod mirari satis non possum, cum potior librorum pars negligentissime a Sixtino habita computruisset. Ciceronem Gulielmii venditam puto septuaginta florenis, et Vossio addictam: emit is et duo aut tria Senecae exemplaria, Gruteri manu passim notata. De Octavia recte judicas, scriptum est non magni pretii, sed quod Hercule Oetaeo tamen praestet, quam ego Tragoediam sine indignatione non lego, tam insulsa apparet. Freinshemius novam partem supplementi Liviani praelo paratam habet. Ajebat nuper Rottendorsium scripsisse nescio quid de inventa magni auctoris decade aliqua prope Coloniam, in monasterio hactenus mihi ignoto. Metuo itaque ne praeveniatur Croyus, nisi festinet suum nobis Livium dare. Aderat mihi hestemo die clarissimus Boeclerus, qui promittebat se aliquid fasciculi hodie tibi missurum. Nescio quid inter illum et professores caeteros Upsaliae turbatur: questus est, ut audio, de injuriis sibi illatis apud Serenissimam Reginam, et abitum aperte minatus est, quod negavit illa se permissuram, nihilque non egit, quo exacerbation ejus animum placaret. Sed frustra, ut nonnulli volunt, puto illum vitae Academicae pertacsum ad aulam aspirare: hoc uno modo exorandum, ut in Suecia maneat. Haec in aurem tibi, nolim enim hominis non male de me meriti res turbatas meâ operâ propalari: cum non desint illi in patria hostes, quibus acceptus sit futurus iste nuncius. Occurrebat mihi etiam nuperrime in hac urbe Loccenius, vir omnino bonus, cujus filiam duxit Schefferus. librum hujus de re veterum navali Jansonius edendum in se recepit. Haec de rebus nostris; apud vos quid fiat fac sciam. Conringium adduxit illustrissimus Salvius, et puto hîc mansurum, quanquam neget ipse id hactenus. Vivit et hîc Christianuis Ravius, qui Arabicas apud nos litteras professus est, nunquam nisi magna locutus. Summis Reginae occupationibus fit, ut studia in tempus valere jubeat. Claudianus mens partim abest, quin ad insaniam me redegerit, adeo nihil in illo promovent Elzevirii. Vale. Holmiae. Eid. Jul. Julian. CICICCL.

EPISTOLA CC. J. FR. GRONOVIUS. Nic. Heinsio. Holmiam.

LIteras tuas admodum exspectatas heri accepi, et laetor, te salvum, quodque plus est, ad salvam Dominam pervenisse. Vossius, me per Junium tantum quod salutato, et rogato si quid vellem Lutetiam, transiit. Nam et tam brevem diem responso meo definierat, ut facile appareret, nec me, nec literas meas moraturum. Ex auctione vix tres accepi libellos, quibus hoc adest boni, quod eos teneo fine invidia: nam si quisquam oculos adjecisset, satis scio, caruissem.


page 243, image: s243

Illi, cui mandata te dedisse scribis discessu tuo, et bonus apparuit cognatus, et malus mandatarius. Corrogaverat binis ad me diligenter scriptis a me, aliis a Tollio, Altingio, mandata: destituit omnes. Jure cui studuit. Sed quid opus erat ultro deferre aliis officium, quod studio suo sciret contrarium fore? Nos altum in utramque aurem dormientes poene domesticum bellum subito excitavit: sed magnum casum fortuna reipubl. discussit. Miseram Gevartio exemplar Notarum, quod meo nomine traderet Alberto Rubenio, et isthoc exemplo ad pulchram aemulationem, et sua observata e compluribus MSS. publicanda instigaret. Dedit ad me ipse literas postea humanissimas, et pleraque illorum sex chartis, seu foliis vel quaternionibus, conscripta transmisit. Pauculis locis nostra corrigit, interdum vere, ubique ingeniose: sed longe plurima aut consentiunt cum nostris, aut talia, ut ipse nostra praeferat. Rides me quasi [Gap desc: Greek words] . Non facio: et tamen dum audis laudari doctrinam, et maxime candorem ac praeclarum animum amici nostri, quem tu primus indicasti mihi (nam meministi, credo) non feres aegre, si clanculum ego quoque et in sinu gaudeam nonnullo laborum fructu. Libellum Observationum hoc tantum moratur, quod animosus typographus, dedignatus informes typos hujus oppidi, curavit fundi novos Batavicorum aemulos. Idem, quia intellexit perpauca exemplaria priorum Observationum distracta, egit mecum, ut eas redderem incudi suae: quo nihil mihi contigit magis optatum: itaque illas quoque [Gap desc: Greek words] mire videbis interpolatas. Senecae Tragoedias apud Hackium, qui me tamdiu lactavit, prodire tandem audio cum scoriis illis usitatis pannucearum annotationum per eundem, qui Sallustii margines conscribillavit. Vellem, aliquo laboris nos levaret: sed nosti hominem. Ampliss. Freinshemio, ubi commodum erit, meo nomine officiosam salutem dicas, eique gratias agas pro supplemento Liviano, quod ad me missum a Vossio nostro libenter sane vidi et legi. Gratissimum erit etiam, quicquid a Cl. Boeclero veniet. Vale, decus nostrum, et me ama, et crebro salutemus inter nos. Daventriae. Nonis Sextilib Julian CICICCL.

EPISTOLA CCI. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio Daventriam.

SI ad manus tuas pervenerunt, quas non ita nuper exararam, Gronovi amicissime, itineris mei successum ignorare nequaquam potes. Claudiano meo manum a typographis ultimam tandem impositam confido. Goesium itaque nostrum rogavi, exemplar ejus ut ad te mitteret: quod aut factum jam ab illo, aut faciendum brevi arbitror, rogavi etiam, ut alterum Schelio tradendum ad te mitteret, si is Hagâ in Transisulaniam profectus esset, sin Hagae etiamnum


page 244, image: s244

haereret, curae Erpenio fore, ut exemplar sibi destinatum accipiat. Senecae manu exaratas tragoedias nuper cum aliis libris accepi, pro quo gratias immensas ago. Vossium quotidie hîc expectamus: emit ille Parisiis, quod notum jam tibi existimo, Petavianam bibliothecam. Sixtinianos quoque codices plerosque nactum existimo. Bremenses Goldastianos etiam meliores jam miserunt. Ego meos, suos Vossius, Reginae donavimus, quibus libris in unum congestis futurum est, ut regia bibliotheca codicibus scriptis egregie instruatur. De Claudiani et Ovidii exaratis exemplaribus excutiendis ut cognatum tuum moneres, quem Germaniae bibliothecas diligenter pervolvere intellexi, rogaram, curae id fuisse tibi confido. Claudiano enim manus brevi denuo admovebo, ut emendem, quae ab operis typographicis satis multa errata occursura praevideo, eadem cura et Barthii commentarios evolvam. Mox Ovidio manum admoturus. Cum ad reverendissimum Mallinckrotium scribes, aut Rottendorfium, rogo quaeras, quid factum sit lusibus illis in Macrinum, quos a Kinschotio mutuos acceperant, meus enim is liber est. Salmasius ante dies octo huc advenit. Reginam tamen non vidit hactenus, quod defluctio lectulo illum teneat affixum: melius tamen nunc habere sunt qui dicant. Inaugurale festum differtur indies: intra dies tamen viginti quinque celebrandum fore plerique existimant. Habeo prae manibus denuo carmen, cujus partem tibi olim recitavi, cum apud nos esses, cui finem jam impositum oportebat, nisi continuis amicorum interpellationibus turbisque aulicis fieret, ut de nugis hisce cogitare vix possem. Vale, meum decus, et si me amas, frequenter scribe. Holmiae CICICCL. Non. Sept. Gregor.

Cum frequentius a scriptione me avocarint ante dies septem hasce exarantem amici, factum est, ut praeter expectationem tabellarius elaberetur. Vossius noster interea reversus est, qui plurimam tibi salutem dici voluit. Salmasius paulo melius nunc habet: in lucem tamen nec prodiit. Iterum vale.

EPISTOLA CCII. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

Vir Clarissime. Claudiani mei exemplar jam oblatum tibi nullus dubito. De eo quid apud vos sentiant ut indices, nescio an debeam exigere: tam pauci illic sunt, qui rerum talium gustum habent. [Gap desc: Greek words] magnum mihi malum minatur, nec scio quo id nomine. Sed bene habet, quod ab illa parte nihil metuam, adeo ad morsus ejus jam occallui. Conflictatur modo cum podagra sua, modo cum colicis doloribus, unde fit, ut dominam non nisi bis compellarit hactenus. Carmen meum, cujus tibi partem exiguam recitabam, cum in paternis aedibus vere praeterito congrederemur, Reginae oblatum est, placuitque,


page 245, image: s245

ut ferunt, sic satis. Voluit illa, ut typis Jansonianis in lucem prodiret, id itaque nunc mihi curae est, ut morem geram, spero intra dies paucos proditurum, hoc est ante ipsa inauguralis festi solemnia, quibus celebrandis omnia jam parata, cum Princeps Palatinus post longam expectationem ex Germania salvus advenerit. Exemplar carminis ut ad te veniat curabitur. De Seneca tragico piget toties monere. Hackium in eo edendo jam versari non refert. Ait enim Elzevirius, qui hîc nobis adest, non obstituram editionem illam, quominus notis tuis auctorem eundem illustratum praelo committant, ut plane non videam, cur tantopere tergiverseris. Me quidem si audias, non procrastinabis amplius, nec eripi tibi e manibus patieris occasionem optimam, qua aurem dominae vellas super dedicatione philosophi, id enim ni feceris, metus est, ne obliviscatur muneris accepti, tot praesertim negotiis nunc oppressa. Heraldi librum atrocissimum prodiisse non nescis cura filii, et fortasse jam videris, ego illum avide videre expeto. Quaeris quid Scribonius hîc Largus ? aestuat ac rumpitur, patremque una ac filium se perditurum minatur. De Junio jure conqueri visus es. Pari profecto more mecum egit. Libros enim cum omnes, quos mihi emerat, non passus sit haectenus sibi extorqueri, pro omnibus tamen satisfaciendum fuit. Scripsi hodie ad illum epistolam paulo morosiorem, instigante Vossio, qui negligentiam ejus nec tuetur nec excusat. Cum Ruhenio tam bene tibi convenire laetor. Observationum tuarum novam brevi nobis editionem sperandam, id quoque. Ampl. Freinshemius in Boecleri locum Upsaliam evocatus est, et accepit conditionem. Cura bibliothecae cui deferenda sit, nisi amico nostro, post rem in Galliis ex sententia Regime confectam, emptisque Petavianis codicibus? Negat tamen hoc futurum ipse, longeque recuiat. De conjectura tamen non frustra me fore existimo. Boeclero quid futurum sit nescio: nisi quod constat non passuram dominam, ut ex Suecia se recipiat. Salmasius aedes Freinshemianas in aula, ut ferunt, incolet. Sed audeon aliquid tibi in aurem? Est negotioli nonnihil dominae in Italia, cui expediendo operam meam non ita nuper obtuli: quam illa vultu satis lacto oblatam accepit, omnia tamen incerte. Si processerit iter, hac hyeme processurum vix dubito. Voluissem itaque curam a te habitam precum mearum, quibus petebam in codices per Germanjam Ovidianos ut inquireres. Per Germaniam enim iter erit faciendum. Videbo, ut nanciscar juvenem aliquem, Graecae ac latinac litteraturae peritum, qui in bibliothecis excutiendis usui mihi possit esse. Sed haec uni tibi. Plura post inaugurale festum, cui nunc vacanaum. Vale, meum decus cum tuis omnibus, et si me amas, frequentius scribe. Holmiae. Nonis Octobr. Julian. CICICCL.


page 246, image: s246

EPISTOLA CCIII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Holmium.

CLaudianum tuum cum gratulatione et plausibus omnium acceptum esse, noli dubitare: sed quid tu in illo praestiteris, quantus labor fuerit tuus, quantum virum egeris, qui assequantur, hîc quidem sunt peroppido pauci. Fui nuper in Hollandia, quo tanquam ex rure meo in Heliconem profisci antehac videbar: nunc vix inveni unum aut alterum, quîcum tralaticium de studiis sermonem sererem. Itaque de illa re non debes turbam in suffragium mittere, sed contentus esse conscientia tua, et judiciis perpaucorum, quos non livor aut stupor impedit. Hi enim fatentur et sciunt, talem abs te datum, qualis ab nemine alio dari possit hodie quidem; summum poetam et scriptorem doctissimum a summo poeta et scriptore doctissimo. Carmen tuum exspecto vehementer. Quod scribis de metu oblivionis et aure vellenda, exosculor animum tuum: sed nec etiam metu illo afficior, nec si quando eo afficiar, id remedium, sed potius strenuum silentium, applicabo. Aut erit illa meliore memoria erga eum, quem semel nosse professa est, nec ad quam exornandam, Natura, Virtus, et Fortuna foedus aeternum junxere, tam communi parte destitutum reliquere; aut si tam ignave remgessit ilte, ut possit in oblivionem venire, veniat eo Sane, et praeeeps jaciatur in Lethen. De illo ipso autem, quod in appellandi velut lenti nominis fuspicionem posset venire, etsi constitutum erat antea, nunc valde deliberandum censeo, et censebo, quamdiu poterit videri potius esse flagitatoris, quam officiofi. Cujus enim frontis, vel obtrudere invitis quicquam, vel exigere ingratiis a quoquam, quod ille ultro deberi non putet? Non ea profecto frons homini, cui tu tam bene vis. Quod gestum est non potest poenitere illum, qui gessit: non enim ipsius consilio aut temeritate, sed magnis auctoribus factum est, nec quicquam utriusque persona factum est indignum. Si defuerint, quae fortuna saepius abjicere et perdere solet, quam donare, fortem hoc animum tolerare jubebit, et gratias aget genio suo, qui non est tam indulgenter habitus, ut sine illis pari non possit. Itaque, o niveum, o carum pectus, quod ad istam rem attinet, tu in utramvis aurem dormias licet, neque propterea tuae infrequentiores huc veniant. Non enim appetuntur, tanquam symbolum aut syngraphum laturae: sed si modo nuntiaverint, nec te quoque apud majores, neque istum tuum apud te frigore feriri, satis hilarem lectorem habebunt. Ad Junium frustra literas dedisti: agit enim Groningae, et videtur non tam cito Amsterodamum rediturus, satis id indignante vidua Vossia. Libellus meus procedit; et brevi videbis. Elzevirii Livium reddent praelo, atque in eo totus sum: non pauca etiam in Notis meis


page 247, image: s247

reformabo. De MSS. Ovidiis sane aliquoties cognatum meum monui: sed adeo tarde meae ad illum, et ipsius ad me, quaedam omnino non curantur, ut curae hujus meae rationem tibi reddere non possim. De Loccenio fuitne aliquid veri? indigne habitum et tractatum ab improbis, qui etiam capite scelus expiarint, aufugisse, ut diu nesciretur ubi esset terrarum. Sic nescio quis narravit Christenio; ille mihi: et ambo pro affectu erga praestantissimum et doctissimum virum aegerrime tulimus; sed ego nondum credere possum, quod abominor. Vale, nobilissime et divine Heinsi, et me ama. Daventriae III. Kal. Nov. CICICCL. Salutabis meo nomine ampliss. Vossium nostrum, cujus matrem nuper Amstelodami salutavi.

EPISTOLA CCIV. NIC. HEINSIUS. J. Fr. Gronovio. Daventriam.

INsolens plane mihi visum, quod tanto tempore litterarum nihil a te acceperim, vir clarissime. Claudianum quidem, quem tibi Schelioque offerri jusseram, oblatum confido. Misi et ad Goesium itinere maritimo Christinae meae Augustae exemplaria aliquot non ita nuper, quorum unum ut ad te curaret rogaram. Spero impetrasse me quod volebam. Miraberis audaciam meam, an imprudentiam potius, qui victricibus Anglorum armis insultem in idto carmine, et partes victas tueri non subterfugiam. Sed ita voluit Augusta, quae versus istos expungere paranti obluctata est, addiditque in toto panegyrico nihil illis sibi visum pulchrius. Injuriam itaque et sibi et mihi me facturum, si illos tollerem. Suo periculo posse legi. Parendum fuit, mi Gronovi, optimae principi: cujus ego favorem pluris facio, quam parricidarum omnium. De caeteris judicium tuum avide expectabo, sed ea conditione, ut nihil me illorum celes, quae carpenda censebis. Id enim felicius in tanta messe errorum praestabis, quam [Gap desc: Greek words] , cujus censura risum in plerisque mihi expressit. Per illum enim non licuit sine soloecismi nota mihi omnem heroida ipso carminis initio, quanquam Statio tuo auctore, dicere. Librare sceptrum non licuit, et dotare diem sereno, et trahere in spectacula mundum. Quem ille Gallicismum vocat, quaesi dicas tout le monde. Ut Ovidium etiam Gallice locutum nunc discam, cum ausus dicere, Ingens orbis in urbe fuit, de advenis ad spectacula Augusti concurrentibus. Sed finis ineptiarum non esset. Vides quid sit ab odio et invidia transversum rapi. Adeo nihil intactum reliquit in libello isto Latinissimum et Ciceronianum caput. Debet, ut existimo, hanc insaniam morbo suo. Est enim ejus valetudo isto loco, ut parum absit, quin mihi quoque maerorem exprimat. Nunc colicis doloribus, nunc podagra sua ita obsidetur, ut e lectulo vix emergat. Quid porro futurum sit nescia. Vidi


page 248, image: s248

qui non optime ominarentur. Corpus illi sanius ex animo precor, magis tamen mentem saniorem. Augustam rarius accedo, quod negotiis infinitis opprimatur. Unde fit, ut Sencearum meminisse non potuerim. Quanquam amici potius nostri foret rem promovere, qui me absente exemplar obtulit, ut non nescis. Sed non te latet, quam in suis etiam sit negligens. De itinere meo Germanico Italicoque, quanquam nihil urgeat Domina, cogitationes necdum abjeci: praesertim cum SConsulto heri legatio ad Imperatorem splendidissima sit decreta, cujus onus comiti Magno Gabrieli de la Gardie impositum, viro, ut ex fama nosti, elegantis ingenii, moribusque ad aulam factis, quemque prae caeteris unum Augusta in pretio habet. Possem occasione illa Germaniac partem praecipuam perlustrare; nisi quod mei juris esse malim. De libris manu exaratis, qui illic terrarum etiamnum supersint, nuper aurem vellebam. Ut mirer desideriis meis hactenus te deesse. Mirus ille fuit profecto nuncius, qui aures nostras inopinato ante dies octo perculit de morte Principis Auriaci. Rebus novandis commodissimam occasionem affulsisse arbitror: quod proxinius tabellarius indicarit; quem frustra toto biduo, et quidem impatienter, expectamus. Metus est, ne quid illi acciderit sinistri in transitu freti Balthici. Inter alia spectacula nuper hîc exhibita, leonem in arena commissum vidimus cum urso ingentis molis, atque uro, sed pugnae se subducentem. Equis etiam atque apris vulpibusque non pepercit modo, sed et ovibus. Quod mirum omnibus visum, praesertim cum famelicus toto biduo jejunasset. Habes hîc [Note: Legitur inter Poemata Heinfii lib. I. Sylvar. p. 147.] epigramma ejus argumenti. De MSS. Germanicis aurem rursus vello. Ovidii optimos codices Erfurti esse in collegio portae Coeli Zingerlingus me docuit. Supersintne etiamnum illic curaturum se ut brevi intelligam amicus promisit. Vix puto fore, ut ante vernum tempus viae me committam. Quanquam de ipso itinere omnia adhuc incerta. Vale, meum decus. Holmiac. CICICCL. XXII. Novembr.

Has jam exararam, cum a Goesio litteras accipio, quibus tuae in. Kal. Novembr. exaratae erant additae. De Seneca Tragico quod toties monui, non mea feci sponte, sed jussu magnae Principis. Vide igitur quid tibi faciendum. Ego quidem sententiam non muto. Negotium matris quod commendas, rem gratam facis, sed quid velis non satis intelligo. Litterae enim illae, quas luculentas ante de ea re ad me dedisse visus es, huc perlatae non sunt. Qua eas viâ curaris, tute videris. Id monco, Ludovicii Elzevirii opera ut hîc parce utaris: nihil enim isto nomine negligentia: quod magno meo malo non semel sum expertus. Schelius ubi terrarum agit? nihil quidem de illo tu?

De Loccenio nihil prorsus mihi constat, quem nuperrime hîc vidi. Errorem in nomine esse existimo, et Boeclerum voluisse, qui hoc narrarint. Is hîc obambulat in Germaniam, ut ferunt, abiturus. Freinshemius in locum ejus Ubsaliam abiit, cui in cura bibliothecae successor Vossius datus. Iterum vale.


page 249, image: s249

EPISTOLA CCV. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

QUum Schelius noster in transitu et brevi complexu, se aliquid ad te gratiarum pro Claudiano tuo mihi mandaturum diceret, (quod quidem ut faceret, non desii instare) utrique vestrum me debere putavi, ut conjungerem meas illis, etsi jam binas ad te posterior dedi. Valesne ergo et vivis? et cur tarn diu desidero tuas? an aureus ille dies, non lutei principis barbarum Teridaten extorto diademate induentis, sed Sueciae felicis ei, per quam beata est, aureae Principi coronam imponentis, ita te admiratione defixit, ut necdum manus officium faciat suum? Nobis certe et auditus animum percussit. Quis percenseat omnia? Sed in primis placuerunt illae imagines ducum (quantus stimulus recte in posterum quoque gerendi!) Babylonicis, veluti Pento Minervae Christinae intextae. Literas a Fabricio nuper habni, Italiae tuae lectione, ut videtur, paullo antequam scriberet, delectato, et se, quae in Gallia edidisti, nondum vidisse conquesto. Libellus, quem hîc praelo commisi, intra mensem, ut spero, absolvetur. Potuisset citius: sed non nimis urgeo operas, quando Elzevirii rursus Livio me alligarunt. Et accidit res peropportuna: adolescentes frequentes oraverunt, ut privatis scholis Livium ipsis praelegerem. Sic enim adsuefeci meos, ut pro politicis et ejusmodi nugarum collegiis aliquem veterum auctorum sibi recitari petant. Sane labor est haud exiguus, dum contendo, ut etiam rudiusculi simul historiam, simul verba Romana discant: sed ingenti cum fructu et meo et illorum procedere me video. Subnascuntur interdum in ipsa diatriba, quae in museo multa meditantem fugere: Ut ub. I. cap. LV. Eo magis Fabio, praeterquam quod antiquior est, crediderim, quadringenta ea sola talenta fuisse, quam Pisoni, qui quadraginta millia P. A. seposita in eam rem scribit: quam summam pecuniae, neque ex unius tum urbis praeda sperandam etc. Hoc postremum membrum est resutatio Pisonis, itaque non potuit ita concipi oratio, quae necessario vult subaudiri aliquod, et quidem ex praecedenti, scribit, Rhenanus igitur: quia summam pecuniae. Sigonius, quia summa pecuniae, et caetera in recto casu. Sed vide, an non [Gap desc: Greek words] QUAM sit exstir pandum, utpote ab imperito homine adjectum. Nam ipsa illa quadraginta M. P. A. vocat summam talem etc. Lib. IV. cap. XIII. Tela in domum Maelii conferri, eumque conciones domi habere. Sermone Livii non habentur conciones domi, sed coitiones saepe. Hoc paullo post: quod eas largitiones coetusque in privata domo passi essent fieri. Et plura talia. Sed heu mihi! cui maxime haec probatumm me sperabam, magnus ille Memmius interca decessit. Quem illi substituam, aut potius cui Livium meum, Memmio orbatum,


page 250, image: s250

commendabo? nam quae ad illum scripsi, nunquam profecto abolebo: sed, si dignum reperero, ei sic compararum cum praefationibus ad Memmium inscribam: sin minus, hae solae in limine comparebunt. Habui ab [Gap desc: Greek words] literas humanissimas, ante paucos menses, quibus ad illas, quas domi vestrae scribebam, et tu, si meministi, manibus tuis complicabas, responderat. Alii Parisienses nostri immemores sunt, et quod maxime miror, Sarravius. Si nulla foret alia causa, cur Vossium transeuntem Belgium alloqui cuperem, ea erat, ut scirem, quis mihi locus apud illum superesset gratiae. Vale, nobilissime Heinsi, et cum [Gap desc: Greek words] Vossio perge me amare. Prid. Kal. Decemb. CICICCL.

Hamburgensis res interdum nunciarur mihi in periculo esse, interdum expedita et sine periculo. Tu id melius, credo, scies, siquidem legati collegii etiamnum, ut puto, isthic sunt. Quod ego non veni, culpa est hominis, qui me delusit, cum alios jamdudum ad id irer destinasset. Si quid increpabit periculi, memor illorum eris, quae antea scripsi: sin, non est opus mentionem illam facere, ne videar aliquid petere in praejudicium illorum, qui etiamnum possident.

Dum hae jacent, exspectantque Schelianas, iterum hîc adfuit ipse, et tandem inclusas Zwolla misit. Sed res major apparuit interea quoque non illic ex memoria Dominae decessisse. O quam te memorem, Virgo. Video jam domi sacratum vultum, video de coelo datam Avitam et Auctam. Quid nunc? An cum Livio orbo, interea dum confit de Seneca Tragico, gratias agam? dispice et considera.

EPISTOLA CCVI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Holmiam.

PUto jam constare tibi, Heinsi nobilissime, non esse, quod queraris de raritate aut tarditate mearum literarum. Omnibus enim tuis statim respondi: postremas etiam misi, cum nihil abs te, cui responderem, haberem. Christinam Augustam avidissime exspecto. Quod tibi negotium matris meae commendaram, res ita se habet. Est mihi Hamburgi sacerdotium: Canonicatum vocant. Ejus nulli mihi sunt fructus praeter pensiones aedium, quas Curias dicunt. Alioquin reditus sunt ejusmodi, ut ad domum familiamque non modo [Gap desc: Greek words] , sed laute etiam et beate splendideque sustinendam sufficiant. Ego cur non amplius inde redigam, in caussa est, quod nunquam illic, tanquam Canonicus, annum solidum egi. Annum residentiae vocant. Pensio aedium est praeterpropter 500. florenorum. Hos saltem annuos capere potui etiam absens, ab anno aetatis XXV. nunquam tamen in hunc diem cepi, sed adsignavi matri,


page 251, image: s251

postquam quicquid erat ipsi relicti a patre Wismariae et in Archiepiscopatu Bremensi, per bella Germaniae et continnuas calamitates, partim urgentibus importune creditoribus cognatis nostris, quo aes alienum inter exilia et fugas contractum dissolveret, alienatum, partim decoquentibus et pereuntibus alio alia clade, qui nobis debebant, subtractum interiit. Quicquid autem hoc est, quod illic mihi restat spei, jam in periculo est. Plerique enim ex regiis in Areniepiscopatu Bremensi ministris his Canonicatibus inhiant, et quamquam in pacificatione Monasteriensi excepti sint diserte, cautumque, ut maneant omnia quo in statu tunc erant, inveniunt tamen clausulas, quas cavillando maligneque interpretanda volunt sibi eadem licere in nostros Canonicatus, quod usurpant in Bremenses. Jure puto vix posse: sed si fraus ac vis praeponderet, purem beneficio optimae Principis posse me servare. Per libellos supplices aut allegando merita sua impetrant alius hanc, alias illam curiam sacerdotalem: (cui rei jam etiam nova phrasis inventa est: appellant enim einen hooff ausbitten, five uythidden) dein possessores pellunt, aut saltem ubicumque possunt, omnibus manum injiciunt, tanquam sine vindice praedae. Spero, ut dixi, non eventurum hoc in nostris: sed id te speculari oportet, facileque poteris cognoscere, cum sint illic a collegio nostro legati: et quidem, si eveniat, certus sum, Dominam nostram scientem nunquam quemquam ita ditaturam, ut me, vel potius quod me magis angat, matrem meam plectat. Est et Bremae sacerdotium minus, seu Vicariatus ad altare D. Caeciliae, perpaucorum ex haerediolis fructuum, quos etiam mater percipit: jamque mihi periisse putabam: sed nuper cognovi adhuc salvum esse. His omnibus si quid immineat periculi, verbulo uno apud optimam Principem, et non invitam, abs te impetrari posse puto, ut extra damnum sim. [Gap desc: Greek words] . Lepide nuntias de Leone in spectaculis, idque lepidissimo epigrammate celebrasti. Cur tamen inexplendum maluisti, quam inexpletum? Si Germanicum iter aggredieris, invenies Viennae in bibliotheca Caesarea, quod te delectet: ei praeerat, cum ego illac transirem, Michael Mezlerus, vir satis humantis. Nec poenitebit excurrere Monacium, aut Augustam Vindelicorum. Alibi num quid supersit, parum conpertum habeo. Liberalitatem Dominae me percepisse nosti ex illis, quas postremas ad te dedi, quibus inerant Schelianae. Literas, quibus gratias egi, misi ad Appelbomium curandas, si placuerint, haud dubie mentionem illarum faciet Augusta. Senecam Tragicum jam solum tractarem, nisi Livius intercederet: adeo quotidie multa offeruntur ad me in eo occupandum. Nuper adeo quod natum sit, vide. Lib V. cap. XXVI. de obsidio Faliscorum: Videbaturque aeque diuturnus futurus labor, ac Vejis fuisset, ni fortuna imperatori Romano, simul et cognitae REBUS BELLICIS virtutis specimen, ET maturam victoriam dedisset. Posterius et inseruit Rhenanus. Legimus: ni fortuna imperatoris Romani simul, et cognitae re non bellica virtutis specimen, maturam, vel ei maturam etc. Non enim acie, non operibus, non insidiis, non oppugnando, quae proprie res bellicae, sed justitiae et fidei exemplo Faliscos subegit Camillus. Simul cum his literis primi tomi dimidium ad Elzevirios jam pipulo poscentes


page 252, image: s252

innumeris mendis, etiam operarum, sublatis mitto. Gellium etiam passim correctum L. Elzevirio precanti dedi: sed nihil accedet notarum, nec nomen meum praeponetur. Vale, decus meum, et me ama. Daventriae a. d. III. Kal. Januar, quae erunt Anni CICICCLI. qui tibi felicissimus decurrat: sed et [Gap desc: Greek words] Vossio nostro, cui novum munus Deos fortunare volo.

EPISTOLA CCVII. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

NOn multis nunc te morabor, Gronovi amicissime, cum futurum existimem, ut, si non conspectu tuo brevi fruar, commodiora saltem sint haec mihi tecum commercia. Post dies enim sex septemve in patriam iter paro, ut ante Germaniam Italiamque perlustrandas mensem alterumque amicis indulgeam. Christinam meam Augustam jam accepisti credo. Ego tuas omnes, exceptis iis, quibus matris negotium commendabas. Doleo itaque vehementer ante abitum non posse me gratificari tibi hac in re. Sed et hoc per commendatitias me absente fieri poterit, nisi periculum in mora. Schelio nostro pro humanissimo epistolio plurimum debeo. Livium tuum sub Elzeviriano rursus praelo exerceri laetor. Quae in illo observasti valde placent. Utinam peregrinatio isthaec mea aliquid hîc commodi adferre tibi possit. Famulum meum an ducturus sim mecum ambigo. Quanquam enim non est, quod magnopere de illo conquerar, tamen et linguarum imperitus est, et equitationi adeo non adsuevit, ut miserum prorsus spectaculum fuerit videre nuper, dum huc contendebam, hominem equuleorum ista tortura ita exercitum, ut in vitae discrimen febri contracta adduceretur. Quid? quod, ut intelligo, ab ista peregrinatione animo prorsus alieno est. Certe me ignaro per mercatorem Vossio nostro operam suam offerri nuper curavit, qui et oblatam recusavit, et rei totius certiorem me fecit. Litteris etiam Latinis tam leviter imbutus est, ut ne describendi quidem provincia tuto illi demandari possit. Vide igitur, an nancisci alium queas, qui et mihi sit utilior in hac via illo, et qui ipse ex hoc itinere fructum aliquem percipiat. Sed hac de re aut coram aut per litteras pluribus. Fac quaeso Amstelodami aliquid a te epistolii apud Goesium adveniens offendam. [Gap desc: Greek words] pergit cum adversa valetudine conflictari. Vidi qui non bene de isto morbo sperent. Caetera sui similis est, et minarum in Claudianum meum plenus. In Christinam etiam meam censuras exercet, sed ineptas et ridiculas magna ex parte. Haec pede stans in uno. Vale, meum decus. Holmiae. Anno CICICCLI. pridie Nonas Januarias Julianas.


page 253, image: s253

EPISTOLA CCVIII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

SI vota mea valuerunt, aut salvus jam advenisti, aut propediem advenies Amsterodamum. De itinere Germanico Italicoque multum gratulor tibi, quod, praeter alia et valetudini tuae et studiis spero prosuturum. Spero quoque, antequam accingas te viae, fore ut amplexu mutuo nos exhilaremus. Quas videris accepisse ultimas, cum, quas prid. Non. Jan. dedisti, scriberes, non sunt ultimae, quas ego ante has ad te dedi. Sed istas, opinor, ante discessum tuum perlatas etiam habueris. De famulo, si abhorret ab itinere, nec satis est usui tibi, praesto sane est multo doctior adolescens, qui velit hanc subire provinciam, sed haud scio an permissuri sint parentes. Tamen si jusseris, iturum se in Hollandiam dixit, et ipsum tecum collocutuium. Christinam Augustam tuam nondum vidi. Tu vero vide, qualia nos vel Cluvienus. Destino exemplar Serenissimae Reginae, sed nondum paratum est: destino Vossio, Freinshemio, Boeclero, Loccenio, Scheffero: eum fasciculum visne tibi commendari? nam, si grave est, matri Vossiae aut Appelbomio delegare possum. Libere igitur mecum ages. Feriae nostrae non incipiunt, nisi adulto jam Martio: interea difficulter abesse domo potero, ne, quae exorsus sum cum auditoribus meis, non possim absolvere. Sed etiam longus taediique plenus labor in Livio recensendo museo me alligat. Valde tamen desidero coram tecum. Signisicabis igitur quam primum, ut certum habebis, quo usque in Hollandia futurus sis. Debeo et exemplar Patri tuo et Leidensibus caeteris, sed compactum nullum in promptu erat, erit proxime: nam has properavi, ne sine meis inventis transires illuc. Vale, decus et praesidium meum, meque ama. Daventriae. VI. Fid. Februar CICICCLI.

Nobiliss. fororem tuam affinemque amplissimum saluto cum observantia summa. Ad Vlitium cures, quaeso, tradi naviculatori Bredano, sunt enim, ni fallor, certi. Schelium Hagae invenies.

EPISTOLA CCIX. NIC. HEINSIUS. J. Fr. Gronovio. Daventriam.

TRanseunti per hanc civitatem et Leidam contendenti, Vir Clarissime, geminas a te mihi tradidit Goesius noster. Multas verborum ambages non


page 254, image: s254

est quod nunc a me expectes, cum ad patrem festinem. Adventus mei nuncium latere te nolui, hoc nunc scriptionis argumentum. In Suecia omnia satis salva. Si ad nos excurras, de Seneca aut Livio dedicandis Reginae pluribus agemus. Tum de famulo quod scribis. Observationum novarum libellum accepi. Cum cura eum excutiam, ut omnia tua soleo, ubi majus otium affulferit, quod affulgebit brevi. Suum Vlitio exemplar mittetur. Habes hîc a Boeclero, cujus res nunc meliori loco sunt, adeo quidem, ut de reditu in patriam cogitationes omnes videatur deposuisse. Ad nos si excursum paras, litteris tuis ut me praemoneas necesse est, ne alio profectum domi non deprehendas. Vale, meum decus. Negotium matris tuae Vossio commendabitur confido illum tibi hîc non defuturum. Amstelodami.

EPISTOLA CCX. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

SAlvum te advenisse in patriam, mi Heinsi, gaudeo, tantoque magis, quanto miserius metui, ne injuria temporis, et illae nobis quoque et molestae et periculosae et damnosae inundationes, iter tuum impeditius redderent. Nunc nihil habeo quod optem majus, quam ut te quamprimum videam, amplecter, exosculer, et aures meas dulcissimis sermonibus tuis permulceam. Id quod futurum spero Deo volente, proximo, postquam has videris, die vel solis vel lunae, seu quarto nonas. Apriles vel tertio, vestrate computandi ratione. Conterreor tot navium prope Hardervicum nocturna illa navigatione aut pereuntium, aut vix evadentium fama. Semel autem quot hebdomadibus, die videlicet solis matutinis horis, naves inde Amsterodamum ambulant. Eam occasionem observabo. Interim salve, et me exspecta. Salutem quoque meo nomine dices omnibus vestris. Daventriae raptim IX. Kal. April. Gregor. CICICCLI.

EPISTOLA CCXI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

DUm comitatem hospitii vestri animo grato ac memori retracto, atque inter haec Hardetvici Cornesio Tollio praedico humanitatem tuam, qua oblatam per me amicitiam ejus exceperis, excidit mihi dicere, quaeri abs te puerum,


page 255, image: s255

quî cum ad alia ministeria per iter, tum in primis ad Graecos et Latinos libros volvendos ac describendos uterere. Cum ille, se talem unum in omni ipsomm Academia non nosse dixisset, simulque aliquandiu solitudinem verorum studiorum deplorassemus, injecit aliquid de fratre suo, qui quondam in aedibus Vossianis, nunc ni fallor, agit Ultrajecti, atque id tum quidem per alios sermones, qui se ingerebant, abruptum et leviter transmissum est. Postea datis ad nie literis scripsit, se cum Patre de illa re egisse, quem paratum esse, filium ad hos usus tibi tradere, modo paullo liberalius et honestius habeatur, rogavitque ut suam commendationem mea aliqua juvarem. Quod quamquam necessarium non putarem, tamen et tua et illorum causa, quam libenter, tam secure facio, censeoque neminem magis idoneum, hoc est, tam bene educatum, tam Graece et Latine peritum, tam studiorum et capacem et amantem, tam fidum obnoxiumque tibi, tam laborum, itineris et equorum patientem, obvenire tibi posse. Nam et quem unum (licet cum isto non comparandum) hinc destinabam tibi, non dimittit hospes consul hujus urbis, spe facta, post biennium aut circiter cum discipulo suo in Galliam iturum. Vale, mi Heinsi, et etiam atque etiam considera, an non optimum sit te facere, quo et tibi ipsi praeclare consulas, et totam familiam, nihil humile in literis promittentem, obliges. Saluto officiosissime divinum patrem tuum, Ampliss. affinem, et sanctissimam matronam sororem tuam, liquidem etiamnum vobiscum sunt, nec non optimam Stenoviciam. Iterum vale, Heinsi nobilissime. Daventriae Idib. April. Jul. CICICCLI.

EPISTOLA CCXII. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

TRadidit mihi tuas hesterno die Cornelius Tollius, virorum amicissime: cujus egregii juvenis et praeclari benevolentiam quod conciliaris mihi, plurimum te amo. Ex ejus partim ore, partim etiam ex tuis illis intellexi, actum inter vos de famulo, quem in comicatum peregrinationis Italicae adsciscere decrevi, litterarum humaniorum non omnino rudem, quo et mihi majori esse possit usui, et suis etiam studiis prodesse. Fratrem suum, quem tu prolixe commendas, obtulit mihi. Neque quicquam difficultatis occurrit (aperte tecum ago) quominus oblatam conditionem admittam: nisi quod expertus sum illorum plerosque, qui liberalium artium studio tenentur ac incumbunt, aliis litterarum imperitis arrogantiores esse, minusque ad obsequium promptos. Hunc quoque metus est, ne fortuna fratris inflatum nonnihil reddiderit. Quanquam, si sapit, cogitationes istas procul habere debet. Majus incommodum praevideo ab iis, apud quos habitavit olim. Non enim ignoras,


page 256, image: s256

cum ex me intellexeris, quid de illo spargant. Quibus ego etsi fidem hactenus non praesto, illorum tamen odium ac invidiam quî possim subterfu gere vix video, Isaacii imprimis, quem jam nunc non valde acquum ac propitium experior, quod monui bene multa fideliter. Purgavit illum quidem ab hac nota existimationi ejus inustâ frater: sed et Isaacii favor mihi necessarius, quamdiu negotii aliquid in Sueciâ peragendum superest. Cornelio igitur verbis humanissimis gratias egi, promisique me cogitaturum de ista re. Curabo interim tentari Isaacii matrem, quae in Cornelium ipsum potius, quam Cornelii fratrem, facti culpam derivare visa. Vale, meum decus. Haec summo mane festinans, dum Hagam cogito. Salutant te pater, soror ac affinis, cum caeteris domesticis. Schelium tuo salutabo nomine. Famulus urget abitum quotidie, quo magis in hoc negotio festinandum. Nec ego invitum detinere velim. a. d. IV. Kal. Majas Greg. CICICCLI.

EPISTOLA CCXIII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

ET haec, quae scribis, vaticinatus eram Tollio nostro, cum praesens, tum per literas, et abs te sapienter cogitari agnosco. Volenti tamen ei atque imperanti quamvis vanum officium negare non poteram. Et alia via per literas submonuissem, quid in ea re difficulatis foret, nisi ultro id in mentem venturum tibi nihil dubitassem. Tu igitur prudentia tua utere, interim et apud matrem ejus dissimulabis, mc huic commendationi fuisse interpositum. Scimus enim uterque, nihil tale ambos mediocriter laturos. Habui nuper literas a Rottendorfio. Scribit ex Decano se audiisse, Claudianum abs te cum fuso commentario vel editum, vel editum iri: qua de re si constitisset sibi, geminas membranas potuisse tibi suppeditare, velleque etiam nunc, si desideres: Ovidii etiam habere quaedam manu scripta. Videbis et imperabis, quod e re sit tua. Addit P. S. I. Horrionem ante aliquot annos sesquidecadem Livii edidisse: vereri autem se, ne et illa sit suppositicia. Amabo te, fandone unquam audivisti de pulchra illa sesquidecade? Si quid scis, participa: sin, exquire quantum potest. Habui et ab Reinesio: inibi, Barthium latere Lipsiae et mussare, ferre familiares ejus oculorum quodam malo teneri, seponere studia ista, et refrixisse paene totum: sibi natum adversarium, Andream Rivinum, Medicum et Professorem Lipsiensem, editorem [Gap desc: Greek words] ex versione Latina, si librum vidisti, et sermonum quorundam Hildeberti Cenomannorum episcopi: qui partim sui (nam perstrictus ab Reinesio in V. L. erat) partim Barthii ulciscendi causa, thesibus editis in Reinesium invehitur, multa ejus reprehendit, Barthii quaedam excusat: (folium enim literis unum alterumve inclusum


page 257, image: s257

misit) suam depulsionem sub praelo esse. Habere sub manu Inscriptiones ineditas, quas cum commentario adornet: sperare se ab Isaaco Vossio impetraturum, quas penes ipsum esse sciat: interprete ac parario eam in rem uti cognato meo Luca Langermanno. Scaligeri in Caesarem notae an prodierint, et sit aliquid titulo dignum, scire haveo. Omnino melius est te apud Vossiam ne verbum quidem facere. [Gap desc: Greek words] , ex praecepto Pythagorae. Tu tamen consules, quod optimum tibi videbitur. Ego in transitu eam videre non potui: itaque nec narrabis illi, me vobiscum fuisse. Vale, dulcisumum pectus, et me ama. Daventriae VIII. Kal. Maj. Jul. CICICCLI.

Quando habebo CHRISTINAM AUGUSTAM? et, si quod superest, Italiae tuae exemplar? Divinum parentem tuum et domesticos vestros hospites, si quidem adhuc adsunt, saluto officiosissime.

EPISTOLA CCXIV. NIC. HEINSIUS J. F. Gronovio. Daventriam.

PRobari tibi consilium meum de Tollii petitione non admissa laetor. Quanquam ita a me discessit, ut nec de repulsâ queri possit, nec de facilitate mea multum sibi gratulari. Curae mihi rem fore promisi, idque verbis, quantum potui, humanissimis. De famulo me cogitasse semper non ignoras in hoc iter admittendo, qui ingenio ac eruditione, si non polleret maxime, spem tamen bonam de se daret. Ut non tam mihi, quam fortunis suis ista peregrinatione promovendis aliquid emolumenti adferret. Nec negarim talem mihi in Tollii fratre offerri, qualem votis destinaram. Unus ille de Isacio et Isacii matre scrupulus superest, quem caute praevidisti. Tentavi jam illum super ea re, tentabo et illam, cum Amstelodamum hodie vocer. Quanquam obnisuros nullus dubito. Curabo tamen, ut sententiam utriusque intelligas. De te securus esto; nomen tuum huic fabulae non immiscebitur. Tollium interim conciliare mihi perge, cui optime volo. Fateor quidem, Isacium nostrum deprehensum subinde a me, cum ad exactam amicitiae legem non omnino se composuisset. Sed cum is non tam ex malignitate, quam imprudentia a se peccatum credi vellet, mihi in id incumbendum, ne eundem cum illo errorem errem. Habui ab illo epistolam nuperrime, quâ Memmianam bibliothecam juris regii factam nunciat, eamque propediem in Sueciâ expectari. An Petaviana jam appulerit non addit. Jussus ille Miltonianum scriptum, simul ac allatum in aulam esset, Salmasio sistere, quod invitus, credo, fecerit. Qua fronte exceptum sit, vellem simul monuisset amicissimus Wullenius, qui ejus rei certiorem me facit. De Rottorfianis Ovidii et Claudiani codicibus salivam movisti. Quid ni oblatos amplectar? Da igitur operam, ut ad


page 258, image: s258

me ocyus perferantur. Egit heri mecum Johannes Elzevirius, Abrahami filius, de Nasonis editione; quam in octava, ut vocant, forma notis variorum illustratam, pro more nunc recepto, velit adornari, quod non persuasit. Idem Hackiusque Horatium cum veteri Scholiaste variisque notis majori forma dabunt. Addam fortassis Venusinas Rutgersii lectiones. Aulus ille Gellius Ludovici Elzevirii sub tuo nomine prostat in catalogo nundinarurn Francofurtensium. Caesar prodibit brevi. De Scaligeri notis nihil certi constat. Conscriptas eas in gratiam Pauli Merulae olim, cum is Cosmographiam suam luci pararet, Backerus monuit; qui eas possedit, donavitque postea juveni cuidam, humaniores in hac Academia litteras docto, quem Paulum ter Haer nominant, Amstelodamensem patria. Notae istae jam sub praelo sudant, colophonem operi impositurae. Sesquidecadem Livianam ab Horrione editam ignorabam, nisi tu monuisses. Nugas maximas puto. Doctissimum Reinesium valere gaudeo. Inscriptiones illas ineditas, quas memoras, in lucem proferret mallem, quam aut cum Barthio luctaretur, aut Rivino, Barthii patrono, quem in rerum natura esse nesciebam, tantum abest, ut libellos ab illo editos viderim ullos. Inscriptionibus istis quod accessionem a Vossio sperat se impetraturum Langermanni opera Reinesius, utinam frustra non sit. Tam enim familiares Vossium ac Langermannum non puto. Vos videritis. Quas habet amicus ille noster, ex schedis Holstenianis, quibus et ego usus, potissimum, nisi fallor, collectae sunt, inscriptiones. Excerpserat istas maximam partem ex tribus quatuorve tomis operis immensi Holstenius, quo Pyrrhus Ligorius omnem antiquitatem ex marmoribus antiquis illustrare aggressus erat. Tomi isti in Farnesiana Romae bibliotheca servantur. Autographum in Taurinensi extat, et quidem integrum, triginta circiter voluminum opus. Ex eo Cassianus Puteus vir nobilissimus, et ad promovendas litteras natus, describi nuper mihi dissertationem curavit de re veterum navali, cum Scheffero, Upsaliensi professore, communicandam; qui ejus argumenti commentarium molitur. Curavit idem Puteus ex eo opere excerpi inscriptiones omnes hactenus ineditas, quaenunc penes Holstenium sunt, ut ejus curâ prodeant, certe corrigantur. Plurimas collegerat Joh. Baptista Donius noster, ut nosti. Eas apud illum, dum viveret, non semel vidi. Nunc apud haeredes servantur Florentiae. Plurimas etiam Gruterus, quae ad Sixtinum postea pervenerunt. Sixtini schedas magna ex parte vindicavit sibi per Junium Vossius. An inter illas compareant inscriptiones, brevi sciam. Meas cum scriniis in Suecia reliqui. Italiae meae exemplaria hîc habes sex, tria Christinae. Plura ad manum non sunt. Unum, quaeso, Malincrodio mitte. Caetera tui juris sunto. Accepi ex Italia nuperrime per tabellarios, et jam in Sueciam misi, pulcherrimum et elegantissimum Octavii Ferrarii Panegyricum, Augustae nostrae inscriptum. Doleo sic festinandum fuisse. Dignus enim erat, qui typis denuo describeretur. Parat idem Ferrarius de re vestiaria novum commentarium. Rhodii Scribonius necdum prodiit. Is salvere te jubet. Habui et a Rubenio, qui locum Ovidii, in quo aqua mihi semper haesit, proponit. Lib. II. Art. Effugere hinc non est,


page 259, image: s259

quare tibi possit amica Dicere; non omni tempore sensus adest. In quo me non expedio. Vide, an possis. Alii codices habent, sensus abest, vel, obest. Ego etiam cogitabo. Bouchartum brevi hîc expectari audio. Vale meum decus. Lugd. Bat. prid. Eid. Majas Gregor. CICICCLI.

Exararam jam has ad te litteras, cum alium ex Suecia fasciculum accipio. Ex [Note: Data XII. April. hujus anni, quam integram postea edemus.] Vossiana Epistola excerptum hîc habes. Quod communicandum recum existimavi, non ut te cum tuis committerem, sed ut rebus tuis oportune ac tempestive consuleres. Deprehendes hinc fortasse; quid cognati tui moliantur. Ego certe partium mearum putavi, rei totius certiorem te facere. Tu affectum boni consule, et si quid praeterea factum vis, impera. Agnoscis credo Augustae summam benignitatem. Salmasius post acceptum Miltoni scriptum fremit ac frendet, auctoremque ejus se cum toto Parlamento perditurum palam minatur. Sed illos primos impetus sufflaminabit, credo, nonnihil respondendi molestia ac labor. Habui e Lutetia a Puteanis. Mittunt Rigaltii dissertatiunculam super loco quodam Ciceronianae Orationis pro Balbo de fundis populis, libellum communicatum tecum volebam, qui paucarum est pagellarum, nisi quod die Lunae proximo in Sueciam mittendus est. Petavianam jam solvisse e portu Gallico adfirmant, de Memmiana nihil. Dubium igitur adhuc an empta sit. Bouchartum in procinctu esse nunciant. Adversam Valesii natu majoris valetudinem in caussa esse, ne una proficisci possit. Ovidium a me flagitant. Barthii Claudianura negant hactenus in Galliam perlatum. Miltoni apologiam jam viderunt. Salmasium cum adversa conflictari putant valetudine, quod de eo nec ipsi, nec Sarravius quicquam litterarum a multo tempore acceperint. Valet tamen is, et bene habet. Haec illi. Quantum ad Inscriptiones, meministi credo illarum, quae Domburgi in Zelandia non ita nuper repertae de Dea Nehalemiâ, et mirificis [Note: Boxhornii.] amici nostri commentariis illustratae. Effossae sunt duae tresve aliae post illud tempus, quas ego Goesiusque noster, cum ante biennium Domburgi essemus, descripsimus, petam eas ab illo, si tanti videbuntur. Multae depromi etiam possunt, quae in Grateriano opere non extant, ex Gualtheri Inscriptionibus Siculis, Aedium Barberinarum editione secunda, quae priori auctior nuper prodiit, ex Antiquitaitbus Neapolitanis Capacii, aliisque libris, in Italia non ita pridem editis. Iterum vale, meum decus. Amstelodami. Eidibus Maijs.


page 260, image: s260

EPISTOLA CCXV. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

SCis, Heinsi nobilissime, nihil mihi fuisse gratius diserta illa epistola, quam postremam ad me dedisti. Tardius tamen respondeo, laboribus [Gap desc: Greek words] , interpellationibus, discursitationibus, scribundis etiam literis interdum, quas praesentes et sine spe veniae instantes poscebant, impeditus, ita ut vix tandem hoc otioli per dies [Gap desc: Greek words] subservientes et feriatos nactus sim. De comite nihil habeo quod addam. Videtur sane nemo magis illo tibi usui futurus, si possit esse: sed plumbeas matronae iras delenisse te vix spero, et, ut speciem praebuerit concedentis, an imperatura sibi tantum sit, filium ut ne stimulet, vehementer dubito. Fratrem satis agnoscentem, quae illi praedixi, scito, quicquid statues nihil mutaturum illius animi, quem tibi devovit. Pars epistolae Vossianae ita me affecit, ut vix temperare gaudio possim. De re quidem ipsa omnia secunda in spe habebam; sed tanta clementia divinae Principis sollicitum me habet, ne quid committam, cur abusus illa videar. Magis enim mihi curae est, quid illa de meis moribus judicet, quam ut nanciscar, quod, cum illa liberalissime dederit, a me postea avare injusteque desideratum exstimet. Ego vero nulla commoda opto, quae cum cujusquam mortalium vel vera vel credita injuria sint conjuncta. Itaque ante omnia id orem, ut si sieri possit, omnes possideamus uti possedimus: Sufficit mihi scire clementissimam Reginam, etiam meam illic non minimam rem agi, et quidquid, sive pro tempore, sive pro prudentia sua divina statuet, id mihi nocere non posse. Eoque nomine velim amicum nostrum S. M. pro me submississimas grates agere, et, si quid praeterea me petiturum pro magnitudine regalis animi sui exspectavit, id unum orare, hanc uti erga me indulgentiam servet differatque, donec petere possim, quod nec ipsi dare, nec mihi accipere sit invidiosum. Christinae Augustae tuae (nam non poteram ferre, tam praeclarum specimen non intelligi) ego jam per aliquot dies justum interpretem hîc egi, et quosdam ita commovi, ut totum descripserint. Mallincrodius suum exemplar habebit: tertium Tollio destinavi, ni tu illi quoque dedisti: nam quod apud illum una legimus, commodatum erat. De Italia tua jam liberalis fui et ero. Codices Rottendorfianos faxo ne quid moretur, ubi ad nie venerint. De Nasone, laudo constantiam tuam. Ne, quaeso, tam viles nos ducamus, ut isti plebi misceamur. Horatio si addes Venusinas lectiones avunculi, et utili in publicum et pio munere fungere, idque magnopere hortor. In Gellio me avaritia typographi prodidit. Tamen destinaveram dudum Reginae exemplar, quod ad te mitto cum epistola, cujus exemplum hîc addidi. Vossio mit tam alia via, et fortasse scribam etiam: interim ex te, quae supra scripsi,


page 261, image: s261

praesciscat. In Caesarem exspectabimus quid sit: sed miror hominum confidentiam, qui in re, ubi fama eorum vertitur, vestro paucorum sane, qui soli potestis judicare, consilio non utuntur, si tamen, quid sit fama, sciunt. Quae de Inscriptionibus submones, illis quoque sum delectatus, et mea ad Reinesium responsio instructa est, itaque et illas de Nehalennia omnino describi et mihi mitti velim. Quae ex Italia et Gallia accepisse te scribis, sane quam dolui videre me non potuisse: sed est tanti illis caruisse, ut citius habeat, cui, quidquid habere possumus dulce, transscribere et debemus et parati sumus. Ferrarium et Rhodium salvos esse gaudeo, et cum rescribes, a me humanissime salutari velim. Jamdudum ad eos aliquid destinassem, nisi mittendi via me defecisset. Terruerunt et typographos ac bibliopolas piratae. Dedi tamen Elzevirio fasciculum satis grandem ad Illustriss. Loredanum, in quo Notarum ad Senecas et Observatorum addidi Ferrario tradenda singula exemplaria. Iis, si volet, et Rhodius utetur. Quando futurum sit, ut fasciculus iste in viam detur, haud scio. Ovidii locum, quia jam credo persanavit Rubenius, acgre aggredior: quis enim tanto ingenio velit certare? et nescio quomodo ista facilius respondent incidentibus in ea aut ultro tentantibus, quam ex imperato. Quia tamen apud te mihi licet peccare, cogitabam: Effugere HAEC non est. nempe taedia. Nunquam tam beatus eris, ut non aliquando puellae taedio sis, quantumcumque amatus. Causam pono hujus rei a me non exspecta: sed si quam habes fidam, et arcana sua apud te non dissimulantem amicam, illa te docebit, ipsas quoque illas delicias Veneris tantopere cupientibus quandoque in fastidium venire, et sensum non omni tempore adesse: sive propter justa foeminarum, quae menstrua vocant, sive vitio generis humani, quos poenitet interdum, quorum cupiunt maxime, sive denique vitio proprio sexus, et habent intervalla, cum torpet hebes locus ille. Dum exspectas codices Rottendorfianos, interim ne nihil agas, inspice, quem hîc ego necopinato paravi, et tanto animosius, ut tibi utendum darem. Quid boni sit, ex te discam: nam mihi nondum conferendi otium fuit. Quem Elzevirio mandaram, ut tibi Gellium traderet, puto redditum esse. Vale, decus et praesidium meum, et me ama. Divinum quoque Parentem, et, si te Amsterodami hae deprehendent, Amplissimum Affinem et sororem nobilissimam a me quam observantissime saluta. Daventriae. XIV. Kal. Non. Jul. CICICCLI.

Putavi me facturum elegantius, si inliteris ad Reginam nihil ipse de mea re adderem, sed id totum relinquerem beneficio Vossii nostri: volui tamen id te quoque scire, ut consilium meum tibi probarem. Dum has moratur tabellarius (tota enim hac hebdomade ante diem Veneris nemo hinc profectus est) interea mihi redditae sunt tuae posteriores cum Inscriptionibus. Etsi videam tibi vix otium fore conferendi codicem meum, nolui tamen exspectationem tuam lactare, sed eum nihilominus misi. Tu vide, ut ante abitum mihi eum remittas. Ante omnia ut Vossium, quae supra scripsi, moneas, rogo, et ut pauculos dies pueri stultitiam feras, dum per pacem et bona verba illum demittas: aut dimittas statim, sed amice et clementer. Iterum vale.


page 262, image: s262

EPISTOLA CCXVI. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

VIr Clarissime. Dies jam sunt quindecim, et quod excurrit, cum luculentas ad te dedi, quibus tum alia nunciabam multa, tum praecipue quam bono loco res tuae essent apud Reginam. Iis cum nihil hactenus respondeas, quod tamen ut fieret tua maxime intererat, negligentius curatas suspicor. Misi et per nautam eodem tempore exemplaria Italiae meae et carminis panegyrici. Ab eo tempore Holmiâ litteras accepi, quibus significatur, Reginam velle, ut iter Italicum per Gallias, quanta fieri possit festinatione, promoveam. Scis obsequii gloriam mihi relictam. Intra dies igitur ad summum vicenos ita componi negotia privata posse confido, ut morae ac procrastinationi locus non relinquatur. De famulo, litteris humanioribus imbuto, minime jam sollicitus. Jubet enim Augusta, ut alumnum quendam suum, qui Parisiis a multo haeret tempore, mecum feram, Graecis codicibus describendis jam operatum. Meus abitum urgere pergit, et tantum non importunus est, quo nomine hesterna vespera bilem mihi non leviter commovit. Mitissimis ab illo verbis petieram, ut expectaret, dum de alio mihi prospexissem. Eam moram quia moleste fert, ut quam primum se ex aedibus proriperet nostris dixi. Malo enim carere servo, quam fovere invitum. Apud Boxhornium nostrum locus illi esse poterat, sed tam stolidum animal non ausim amico obtrudere. Videbo quid consilii capturus. Si discedit, ut minatur, intempestive, non id a me praemii feret, quod sibi fortassis pollicetur. Illiteratum facile invenero. Habeo inscriptiones aliquot ineditas Deae Nehalenniae sacras, cas ecce, ut a Goesio descriptae sunt. Ut remittantur ad me postea rogo. Vale meum decus. Lugd. Bat. Prid. Kal. Jun. CICICCLI.

EPISTOLA CCXVII. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

EPistolam tuam, clarissime atque amicissime virorum, non modo non recte ad me curatam, verum etiam de iis, quae te spectabant, certiorem jam factum Vossium, ecce nuncio. Curae illi fore confido, ne quid a collegis tuis turbetur. Ad Augustam hesterno die scripsi, tuasque illi litteras misi: quae


page 263, image: s263

quin gratissimae sint futurae, non est quod dubites. Gellium oportuniori occasione mittam, quam brevi non defuturam auguror. In litteris tuis ad Dominam quod negotii tui mentionem nullam facis, laudo consilium. Commodior enim beneficio exigendo locus videtur futurus, ubi Livius prodierit, cui manum ut admovere pergas, auctor sum. Ultimis Holmiâ scribebant, in proeinctu esse Augustam, ut Gothlandiam aliasque ex vicinioribus insulas perlustraret. Jubebar ego expectare pleniora mandata de itinere Italico; ea ubi accepissem, integrum mihi fore, ut abitum ex his oris festinarem. Mandata illa die crastino apparitura existimo. Occupationes tamen domesticae non ferunt, ut ante initium mensis proximi discedam. Fieri etiam possit, ut confilium interea mutet Regina, nam negotium quod a me fieri cupit in Galliis, alio longe loco est, ac arbitratur ipsa, ut de eo conficiendo nihil prorsus sit sperandum. Hoc si tempestive rescierit, iter meum minus fervide perget urgere, sin minus, obsequium illi meum probare nitar, meque viae stato tempore committam. Ovidium tuum Goesio discessurus tradam, utar eo interim, si possim. Codices Rottorphianos si accepisti, illos etiam ut Amstelodamum mittas rogo, ero illic post dies sex septemve, forsan et citius, si Trajecti amicum non invenero, qui mihi ista in urbe compellandus. Convenire te ante discessum meum velim: vide igitur an res tuae ferant, ut ad nos possis excurrere, sin; per litteras quaeso impera, quid fieri in Italia Galliaque velis, promptissimi obsequii animum faxo exosculeris. Fasciculos etiam, si quos paras, ut curentur recte opera dabitur. Schelius nudius tertius cum Hagae essem, abiisse ad plures Claudium Sarravium nunciabat: ita se ex Gallo quodam militum tribuno intellexisse. Verusne sit hîc rumor, haud dixero: qui nullas a diebus quatuordecim e Gallia accepi litteras: negant etiam se accepisse Elzevirii. Christinam meam Augustam qui eruditae juventuti sic commendes, amanter quidem facis, praeter ordinem tamen; cum longe infra praeconii tui benignitatem carmen id censeri debeat. Succensere mihi serio Gevartium intelligo, quod in Austriacos asperius nonnulla dixerim. Sed si Ferrarii orationem legisset, Romam a Carolo Quinto crudelissime direptam, cum direptione Alarici Gothica odiose comparantis, si expugnationem Magdeburgicam invidiose ab eodem descriptam atque exaggeratam, ignosceret sat scio mihi, cum videret hominem pontificium, Mediolani sub imperio Austriacorum natum, oratorem denique, non poetam, sic Austriacis infultantem, ut hostium nemo acerbius mordaciusque possit. Tollius secum exemplar tulit, cum adesset nuper: de illo igitur securs esto. In Cinnamo quam diligenter operae pergant, doceri cupio. De fratre ejus omnes cogitationes cogor deponere. Cum adessem ultimo Juniae, quanquam in alio sermone toti essemus, invecta est illa ultro tanto impetu tantaque animi commotione in furem, ut vocat, domesticum; ut arduum mihi esset, ab intempestiva digressione exulceratum ejus animum avellere. Lites, carcerem (et quae non?) illi minabatur. Minime igitur consultum putavi communicare cum illâ, quid inter nos actum esset: quod, per me quidem, ignorat hactenus. Puerum meum dimittam die


page 264, image: s264

crastino, ne molestus esse pergat. Viatici nomine florenos viginti quinque illi destinavi, cum praeter victum et vestitum nihil, ut scis, promiserim. Liberalitatem meam plenius experiri poterat, si voluisset. Alius mihi oblatus est, quem frugi herus praedicat, natione Scotum, cum illo hodierno die transigam. Holstenio parum abfuit, quin cura Vaticanae bibliothecae demandata fuisset. Italum non esse adversarii argutabantur. Bononiensis igitur quidam illi praelatus. Tacitum videtur denuo editurus Elzevirius: gratum sibi fore dixit, si et textum recenseres, et breves notas adderes, rogavitque ut per litteras ea de re tecum agerem. De Ovidii loco amplius cogitabo, dum Rubenii litterae compareant. Gellium ab Elzevirio nullum accepi. Salutant te parens meus, et qui nunc nobis adest, Goesius. Vale, meum decus, et frequenter scribe, alias etiam a me ante abitum expecta. Lugd. Batav. CICICCLI. Nonis Juniis Gregor.

EPISTOLA CCXVIII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

OPtem et ego, amicissimum caput, congressum nostrum, priusquam discedas: sed excurrendi mihi copiam non facit medius cursus laborum nostrorum, qui sine magno et meo et illorum, qui me audiunt privatim, incommodo non potest interrumpi. Mandata vero, quae habeam potissimum, nisi ut juxta negotium Dominae te ipsum quammaxime cures, et serves incolume Musis et amicis hoc sacrum caput? nam ut memoriam mei excites apud eos, a quibus mihi cordi est amari, id ego te ultro facturum scio, etiamsi nihil mandavero. Cuperem quidem nonnulla esse libelli, quem postremum edidi, exemplaria: sed tot fasciculis vix audeo recisas tuas sarcinas onerare, etsi humanissime promittas. Sarravius si obiit, est illa profecto ingens literarum clades. Mihi quidem ille jamdudum obiit, qui tot meis sollicitatus ne tralaticia quidem salute me dignum censuit: opto tamen, quia dubitas, ut nos iste rumor falsos habuerit. Illum, quem dicis indigne accepisse perfectissimum foetum tuum, vellem majore animo esse. Si quid tentabit pro titulo, quem gerit, verum iterum faciet illud. Nec malus est servus, nec bonus historicus. De puero laudo magnopere: effecisti, ut ille ubique et tuum et meum, qui tibi commendavi, beneficium agnoscat, brevique acturus sit poenitentiam, quod sua commoda parum intellexerit. De Tacito possem aliquid, si ocium esset: sed nec est, et nolo me fieri herbam parietariam. Satis erit, si Livii et Senecae bene habitorum sustinere famam potero. In Livio et pergo strenue, et tu [Gap desc: Greek words] . Quicquid de illo promiseris, praestabo. Non est enim liber unus, quos quidem relegi, in quo non tantum notaverim, ut


page 265, image: s265

vel hoc ad modicam laudem sufficeret, ut taceam, quae in editis meliora feci. Pagellas Claudiani, quia primae aut vetustissimae editionis videbantur, ab homine, qui misere illis abutebatur, retraxi: videbis an quid boni sit: nam mihi ne inspicere quidem licuit. Rottendorfium iterum monui, ut MSS. mitteret: sed ille raro domi est, et identidem a vicinis Principibus evocatur: ita fit, ut tardius fere respondeat. Dionysius Halicarnassensis Lib. VIII. Saepius affirmat lege Cassia Latinos populos civitate donatos. Id ego credere illi non possum, et suspicor liberaliorem fuisse, quam ipse Cassius, cui hanc largitionem adscribit. Ubi de ipso foedere loquitur lib. VI. nulla mentio civitatis. Altero, quem dixi, libro Sp. Cassium, ait, partem agri voluisse dare Latinis et Hernicis, recens civitate donatis: quos Hernicos accepisse, ait, idem foedus quod Latinos. Mox Cassium inducit jactantem, aequum civitatis jus Latinis impertitum: idemque in sequentibus ter super haec affirmatur. Velim videas, an hoc ita sit in Graeco, quem non habeo. Occasio quaestionis est locus Livii lib. XXV. cap. III. Testibus datis, tribuni populum summoverunt, sitellaque allata est, ut sortirentur, ubi Latini suffragium ferrent. Hoc placet Sigonio: mihi haudquaquam, partim quod illo tempore Latinos omnes habuisse civitatem credere non possum, partim quod etiamsi habuissent, non erat id tempus sortiendi, qua in tribu essent, sed nec puto populos aut privatos civitate donatos tribum accepisse sorte. Itaque conjicio: sitellaque allata est, [Note: In editis notis legitur, ut sortirentur tribus.] ubi sortirentur tribus, ac dein suffragium ferrent. Sortitionem intelligo de tribu praerogativâ. Digna tamen et illa res est, quae excutiatur: nec auctorem alium, quam istis locis Dionysium habet Sigonius. Apud Livium in illa historia silentium altum civitatis. Tu, si quid habes, et quid tibi videatur de ista conjectura, communica, et verba ipsa Dionysii, ni grave est, mihi describe. De Gellio graviter expostulavi factam nobis injuriam cum Elzevirio, et spero in officio fuisse vel fore. Vale, anime mi, et me ama. Daventriae. Non Jun. Jul. CICICCLI.

Rubenio nostro jam, ex quo huc ex Hollandia redii, literas debeo, et scripturientem decies alia interpellarunt. Faciam tamen quam primum potero: interim, si ad eum scribes, roga, quaeso, ne mihi irascatur, neu quae suspicetur: fuerunt enim omnia ejus mihi gratissima, ut propediem et ex meis ipsius cognoscet literis. Videbo an proxime aliquid in Galliam curandum ad te mittere possim.


page 266, image: s266

EPISTOLA CCXIX. NIC. HEINSIUS. J. Fr. Gronovio. Daventriam.

TRajecto redux, quo proximis diebus profectus eram, tuas hîc offendi, vir clarissime, nudius tertius, quibus Claudiani vetustam editionem mittis, mihi hactenus non visam. De Rottendorphianis codicibus si quid sperandum, novi diligentiam tuam. Sarravium ad plures abiisse verus rumor fuit. Febre correptus, quae illi mentem turbabat, intra paucos dies fati necessitatem expertus est, prid. festi Pentecost. e vivis sublatus. Hoc Menagius ac Jacobus Puteanus ad me, qui tenerrime illum amabant; ut dubitari jam non possit. Inique profecto tecum cgit, qui accepti beneficii memoriam tam cito obliterari apud se passus sit: nec mecum benignius, nosti historiam: de me tamen poenituisse illum ferunt, saepiusque perfidiam [Gap desc: Greek words] incusasse, apud quem tuto nihil non deponi posse arbitratus erat. Multum in isto capite amiserunt reformatae in Gallia ecclesiae. De itinere meo omnia adhuc incerta. Mandata enim regia, quae jam ter expectare atque opperiri jussus sum, non comparent, videbimus quid hodiernus tabellarius ferat. Si quid fasciculi ad Holstenium aut alios curari vis, satis superesse temporis existimo, quo id commode fiat. Bouchartus cogitationes suas de itinere Suecico in autumnum proximum rejecit, quando sperat librum, quem de animalibus S. Scripturae ingentem praelo commisit, Reginae inscribendum, absolvi posse. Henricus Valesius, qui una cum illo profecturus erat, nunc sententiam mutavit, Galliam certus non deserere. Bullialdum brevi hîc expectamus. Novus Balzacii liber, Gallico idiomate scriptus, ac varios sermones complexus, brevi prodibit. Menagius amanter te salutat. Livium tuum majori, quam hactenus, forma procudi velint Puteani: qui communem esse in urbe sua doctorum omnium querelam de exiguis illis typis significant. Barthii Claudianum tandem acceperunt, sed indignum judicant, cui locum in bibliotheca sua indulgeant. [Note: Issaci Vossii.] Amici nostri mater quam infensa sit Tolliis, jam, credo, nunciavi ante: non igitur video quid in negotio isto fieri a me possit, nisi atrocissimana illorum indignationem velim incurrere, quos amicos ac faventes mihi maxime volo. Commendant certatim omnes juvenem boni omnes, inter quos Antonius Aemilius Trajectensis humaniorum litterarum professor, qui Dominam. Thienhoviam aliosque hoc nomine compellarat, meque ipsum non semel convenit. Convenit et ipse Tollius, fratremque denuo commendavit. Adfuit et ipse juvenis, tradiditque carmen propempticum, non inelegans. Amicus autem noster, cum quo rem a me communicatam fuisse jam ante indicavi, quod eo ignaro nihil tentandum


page 267, image: s267

ducerem, vide quam callidum consilium commentus sit. Ad rem quidem ipsam nihil respondet: caeterum significat gratum Serenissimae Reginae fore, si Resandrum quendam Suecum, sumptibus ac impensis regiis educatum, mecum feram, qui amanuensis operam mihi navet. Haeret ille Parisiis jam anno toto, et quod excurrit, libris Graecis describendis occupatus; quo nomine illum eo ablegavit noster, atque ita apud me subinde descripsit, ut hominem morbo melancholico prorsus furentem. Parendum tamen erit, quanquam integrum mihi Domina reliquerit, ut cui vellem eam demandarem provinciam. Salmasius in Miltono defricatido totus est: quem a me subornatum instigatumque palam praedicat, magnumque mihi ac patri malum hoc nomine minatur in apologia, quam parat, nobis tribus simul insultaturus. Mira profecto est haec hominis insania: quam impune tamen non feret: vidi freneticam ejus epistolam, qua existimationi nostrae dira quaevis portendit. A Gevartio tandem litterarum aliquid habui, de carmine hoc tantum: Panegyricum tuum cum adjunctis poematiis a D. Wallio nuper recepi ingentis spiritus pus, et quod recentem te a Claudiano ista lusisse evincit. Haec ille. Censuras tuas mecum communicatas velim. De illo versu quod monebas, quanta gravi vis judicio felixque facultas; judicium vix eo sensu apud bonos auctores sumi, vide an non pro me faciant ista Ovidii Trist, v, El. ult.

Et petere Aoniae suadebant tuta sorores
Otia, judicio semper amata meo

Et art. Amatoria:

Sunt qui praecipiant herbas saturea nocentes
Sumere; judiciis ista venena meis.

Tacito breves notae addi possent. Vidi hîc apud Johannem Sixium, juvenem omnino bonum, partem MStorum Sixtinianorum, inter quos Commentariorum Caesaris antiquissimum exemplar, Lucani etiam egregium, et Senecae nonnulla, Inscriptiones etiam multas non visas. Amico nostro quid in mentem venerit, ut haec eripi sibi passus sit, miror. De Halicarnassaei loco videro, ubi Leidam, revertar. Gellium ab Elzevirio tandem accepi: notas ei quasdam videtur additurus cognatus ille Boxhornii. Ad Rubenium quae vis, curae erunt, ut et caetera. Queritur Vlitius de rebus tuis nihil se a multo tempore intelligere. Vale, amicissimum pectus, et summae festinationi ignosce, cum Leidam hodie cogitem. Amstelodami CICICCLI. XX. Junii Gregor.

A Vossio epistolam modo accipio, qua nunciat Petavianam tandem bibliothecam in Holmiensem portum appulisse, una cum quadringentis codicibus, magna ex parte Arabicis Hebraicisque, quos Amplissimus Gaulminus Reginae donavit. Reinesio inscriptiones suas communicatas velit, sed eas inter scrinia Salmasiana Leidae haerere adfirmat. Iterum vale.

De mandatis nihil; ea Spiringium allaturum puto, qui pristinae dignitati restituendus in procinctu stabat, ut in Bataviam proficisceretur.


page 268, image: s268

EPISTOLA CCXX. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

PRimum ignoscas, oro, animo variis cogitationibus distracto, quod cum proxime ad te scriberem, nullam feci mentionem elegantissimae Elegiae, qua simul [Note: Legitur illa lib. III. Elegiarum, pag. 66. inter Heinsii poemata.] Graswinckelium ornasti, et meam imprudentiam, qui victus ipsius instantia nescio quid etiam nugarum in illam rem effudi, merito coarguisti. Eam vero, ut omnia tua, et vidi ego libentissime, et cum illis, quos admirari scripta tua docui, communicavi. Rottendorfium per cives hujus urbis, affines meos, per quos ei Senecas et alios libros remisi, tertio monui de illis, quae tibi promisit. Triduum egerunt Monasterii, videre ipsum, quippe, ut eram suspicatus, domo profectum, non potuerunt, literas tamen meas et mandata familiae reliquerunt. De Sarravio ergo sine dubio palum factum est? Certe et Ecclesiac reformatae, ut ais, et literae magnam jacturam fecerunt. Menagium gaudeo mei meminisse. Habeo parata exemplaria libelli, quae ipsi, quae Puteano, quae Rigaltio, quae Holstenio vel tradas vel mittas. Livium quidni et ego cuperem majore forma edi? EX Germania idem sum monitus, et quidem ex ore Principis alicujus. Sed quis illos homines inducet, qui omnia ex suo consilio et spe lucri agunt, nobis, non ut advocatis, sed ut vilibus operis, utuntur? Historiolam de amico nostro, qui tibi provinciam tam bello comite ornat, risi, et illius acumine dignam judicavi. Miror suspiciones [Gap desc: Greek words] , qui Anglos contra se excitatos et subornatos putat. Scilicet non satis ipse crabrones stimulavit, ut lenti ac stupidi non se commoverent, nisi vestro flabello inflammati. De voce judicium hoc est quod volebam. Nos vulgo eam usurpamus de vi illa animi et ingenii, per quam facere possumus delectum rerum et dijudicare illas: ut cum dicimus, hominem magni, aut nullius judicii: nunc animadverti hanc significationem sapere Gallismum aut Belgismum: certe exemplum ejus apud veteres requiro, quos video judicium dicere, non pro facultate mentis judicatrice, sed pro effectu ejus, seu pro sententia et re, quae judicatur, ut etiam Ovidius in illis, quae allegas. Vlitius quod de me queratur, non habet, qui libellum, quem ei per te dono misi, acceperit necne, juxta cum ignarissimo scire me sinat. Ego certe post illas ad eum datas nihil ab eo accepi, quod monere potes, si forte quas dedit, male sint curatae. Proxima hebdomade [Gap desc: Greek words] , praelo dabitur primum folium novi libri Observationum, quas expresserat idem ille optimus Vlitius mihi, ut Livio Leidensi daret. Sed hacreo in titulo, quartumne an quintum dicam, an partem secundam aut nescio quid. Fortassis inscribam Senatui nostro.


page 269, image: s269

An igitur discedam a mea pristina simplicitate, et Noctes Tubantas, vel Tubantes, aut ejusmodi quid phalerarum vocabo? Da consilium. Quid habes de Heilersichio? nam hîc nuntiantur [Gap desc: Greek words] , et quae vera nolim. Vale, praefidium et decus meum, et incomparabilem virum Patrem tuum a me quam officiosissime saluta. Daventriae postrid. Id. Junias Jul. CICICCLI.

EPISTOLA CCXXI. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio Daventriam.

TUas hesterno die, Vir Clarissime atque amicissime, lubens excepi, quibus responsionem debitam tanto minus differendam duxi, quod proximis diebus domo abfuturus vix occasionem te compellandi commodam tum invenero. Elegidii mei mentionem nullam penultimis tuis factam non est quod tam operose excuses, neque enim istam in spem miseram, qui censorem nugarum mearum te potius desiderem, quam laudatorem. De sensu [Gap desc: Greek words] Judicii apud Latinos auctores manus tibi do. Videbar intellexisse, non alia significatione in veterum monumentis occurrere, quam si pro loco, in quem judiecs conveniebant, sumeretur. Hoc me decepit. Poterit igitur in carmine meo reponi, Quanta gravi vis arbitrio! quod te non obnitente fiet, arbitror. De Sarravii morte cum communicarim tecum nuncios, cur Smithii nostri, viri optimi integerrimique e vivis nuperrime sublati, ignarum esse me passus es? Metuo ne et de Holstenio funesti aliquid mox intelliganus. Valetudine enim illum valde adfecta esse proxime monuit Eques Puteanus, adeo quidem, ut desint vires, ne in Hetruriam se conferre possit, ad captandum coeli temperatioris frigus benignissimum, ut quotannis plerumque solebat. Recepit itaque se in monasterium Sti. Onuphrii, quod basilicae Vaticanae vicinum nosti, et ab aeris salubritate multum commendari. Memini in istam quoque urbis partem politissimum virum Petrum Servium habitatum concessisse, cum lento morbo, quem et fatalem expertus est, obnoxius esset. Spero amico nostro felicius istam habitationem cessuram. Menagio scribam die crastino: faxo tum intelligat de exemplaribus libelli tui, quod mones. Equiti Puteano si unum miseris, praeter ordinem nihil facies. De Tollio adeo sollicitus amicus noster videtur, ut non modo Suecum illum mihi obtruserit, sed alium etiam postea Germanum ultimis litteris, quem ego Holmiae noram, juvenem elegantis ingenii, et cujus [Note: Johannis Christiani Keckii Argentoratensis elegia ad N. Heinsium, legitur in libro. I. Adoptiv. Carm. pag. 44.] elegiam mihi inscriptam satis venustam, tibi, credo, exhibui, cum hîc esses. Is ex aedibus heri, cujus liberos erudibat, ejectus est, instigante Boeclero, cum quo atroces inimicitias exercebat, Freinshemianis partibus


page 270, image: s270

addictior. Ego autem Boeclerum non magis, admisso Keckio, offensum habere mihi volo, quam, Tollio in comitatum meum adscito, Vossium. In eo etiam facetus est amicus ille noster, quod comitatu tam amplo me instructum cupiat, de commeatu et viatico nihil addat. Apage tam bonum patrem familias! Atque hae illius partes esse debuerant: de comitatu ipse mihi abunde prospexissem. Circueat igitur quantum volet, et amanuenses undique e latebris protrudat, hero tamen illos fatuo non venditabit. Keckius interim, illa plenus fiducia, jam in itinere, credo, haeret, ut me comitetur. [Note: Ita puto appellari ab Heinsio Salmasium, quia scribaterat, et plurima in locem protudebat volumina.] Scribonii Largi atrox contra rempublicam Anglicanam scriptum, praelo Holmiensi jam commissum ferunt. Miser iste senecio prorsus delirat ac insamt. Misit duas in hanc urbem nuper epistolas, rabiei Sycophanticae non inanes, quibus omne se virus in me conversurum minatur, quod Miltoni scriptum probari a me intelligat. Ego vero et dixi et dicam porro, malam a Miltono causam tam bene actam, quam Regis infelicissimi causam pessime egit Scribonius. Hanc meam libertatem si ferre non potest, rumpatur. Adulatoris a me partes non est quod exigat; cum nescire non debeat, quam me servilis obsequii clientem hactenus non sit expertus. Hoc etiam maligne et Salmasiane, quod regibus non minus ac Miltonum me infensum fingit, cum publice jam bis testatus sim, quid de parricidio Anglicano senserim. Inter regicidas si locum mihi dat, ut omni procul dubio daturus, videbis brevi pro meritis ornatum et depexum. Nihil neque senectuti ejus, neque valetudini adversae parcam. Ita illum excipiam, ut parentem meum ille jamdridem excepit, pejus etiam, si potero. Comitatem et benignitatem omnem jam nunc valere jubeo et facessere. Commercia Turnus Sustulit illa prior. Interim ne nihil agat, ex febricula decumbit, quam illi vindictae studium illud ardens conciliasse visum, sic ultimi ferebant nuncii. Vlitium hîc expecto, itaque nihil litterarum illi paro. Ubi venerit, officii admonebitur. Scribit et Rubenius se mense forsan proximo nobis adfuturum. Te videre et complecti desiderat, si tantum otii mihi indulgebunt domesticae occupationes et mandata regia, una fortassis ad te excurram. De literis tuis interim spem illi, quam volebas, feci. Observationes tuas piaelo committendas laetor. De inscriptione libelli, quanquam mei consilii non indiges, placet ut simplex sit nec longe quaesita, ita os obstruxeris et Scribonio, et alteri illi amico nostro, qui invidiam Germanis passim maximam conflare nituntur, ut nosti, tanquam phalcratos istos titulos immane quantum admirantibus. De Heildersichio et Zulichemio tristia narrantur, an vera nescio. Sciam cras aut perendie, quando Hagam cogito, et si fieri poterit, faciam ut intelligas. Locum Ovidii Arte Amatoria accuratius perpendi, omnino legendum, non omni tempore sensus adest, cnm libris scriptis, quod tamen frustra sic interpretatur magnus Scaliger, ac si velit, neminem omnibus horis sapere. Scribe minima mutatione,


page 271, image: s271

Effugere hunc non est, quare tibi possit amica
Dicere, non omni tempore sensus adest.

Non omni tempore sensus Veneriarum deliciarum dominae tuae adfuturus, quare fieri quandoque possit, ut tibi dicat, Effugere hunc non est. Quod importunis et odiosis convitiurn dici solitum. Nosti illa, Effugere non est, Basle, basiatores. Sensum interpretor voluptatem, quae ex Venere aut amoribus percipitur, ut lib. II. Tu quoque cui Veneris sensum natura negavit, Dulcia mendaci gaudia finge sono. Si postrema illa, non omni tempore sensus adest, a puella etiam vis dici, nihil repugno. Vale, meum mel. Lugd. Bat. CICICCLI. a. d. IV. Kal. Jul. Gregor.

Initio lib. V. Metamorph, pro eo quod est in vulgaris, fremitu regalia turbae Atria complentur, libri vetustissimi, fremida turba agnoscunt, atque ita etiam pro diversa lectione tuus, qui nunc penes me, codex. Id an Latinum existimes scire velim. Haereo enim, nec ex illorum numero sum, qui sexcentis vocabulis Romanum sermonem ditare gestiant.

Haeserunt hae diebus aliquot penes me. Interim a Vossio literas accipio, quibus videtur arbitrari, me jam in Gallias profectum, cum ante sex hebdomadas indicaret, expectanda pleniota Reginae mandata, quae ego nulla accepi. Puto igitur Lutetiam missa. Scribam itaque mox ad Mercatorem, qui res Augustae ea in urbe agit, quaeramque an mandata ulla acceperit. Si accepisse se adfirmabit, in pedes statim me conjiciam. Amicus noster adeo totus est in manuscriptis suis, et bibliotheca excutienda, ut aliarum rerum minime satagat. Salmasii in Miltonum invectivae jam eduntur. Graswinckelius noster etiam Regum causam suscepit defendendam contra eundem Miltonum: quem librum Elzevirianis typis velit edi. Ego poematia mea coepi colligere, praelo mox committenda. Si intelligam a Salmasio me tangi, nec est cur dubitem, habeo quod illi ista occasione reponam. Quia enim calumniarum non desinit,

Maledictaque culpae
Adiicit, et non est patientia libera nobis,
Ibimus in poenas, et, quo vocat ira, sequemur.

Fasciculos, quos promisisti, si pares quamprimum recte feceris, ne quid in te morae sit. Boeclero scribam ante abitum, si quid una vis, mitte. Ad equitem etiam Puteanum si epistolium exares, probabo institutum; sed hoc tempestive satis fiet post menses duos. Valde vir ille optimus Inscriptiones antiquas videre desiderat, in Germania edendas. Elzevirii edunt librum Hispani cujusdam mirum, de duplici terra. Nomen scriptori Josepho Antonio Gonsales de Sala. Scripsit adolescens in Petronium olim commentarios. Vidi epistolas ejus aliquot, satis humanas ad Elzevirios scriptas. Ad Smithium [Gap desc: Greek words] nuperrime Catalogum manuseriptum satis ingentem miseram nummorum veteram, qui in Italia venales sunt: eum ut mecum feram oportet, nec video, quo pacto ab haeredibus impetrari possit, qui nullum ex iis notum habeo. Elegia, quam Graswinckelio inscripsisti, elegans est et erudita, ut ejus te pudetre


page 272, image: s272

nequaquam debeat. Heildersichii et Zulichemii res tam malo loco non videntur esse, quam Arsenii Somelsdyckii, in quem faba nunc cuditur. Certiora mox intelligemus: mihi enim Hagam nondum licuit excurrere. Ovidium tuum jam absolvi, cum apud Goesium relinquam, aut, si occasio erit in promptu, tibi reddam. Vale, virorum amicissime. Kal. Juliis. Gregor. Amstelodami, ubi adhuc per triduum morabor.

EPISTOLA CCXXII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

SAne ita est, uti scribis, in optimo quoque Smitho fautorem nostrorum studiorum et vetustae [Gap desc: Greek words] amisimus. Vtinam modo ne nuntii aeque graves de Holstenio sequantur, et restituat illum nobis habitatio mutata! Catalogum nummorum venalium puto te recepturum optime per generum Rev. et Cl. Heidani, cui, ni fallor, [Note: Fallitur. Fuit Dionysius Crucius dictus, qui Mariam majorem Heidani filiam duxit; quae post viduitatem iterum in Patris mei Francisci Burmanni thalamos concessit.] Colvio nomen, et magnum, ut audio, illic pondus et pretium est. Amicus noster, ut video, satis regie inimicitias et amicitias exercet. Porro Quirites! Timagenes Augusto Caesari tantum non indixerat odium, lingua intemperanter utebatur, historias rerum ejus gestarum ab se scriptas combusserat: eum tamen Pollionis domi esse optimus princeps patiebatur, hactenus se ultus, ut Pollionem [Gap desc: Greek words] diceret. Favorinum oderat Hadrianus: tamen in urbe esse, et coli atque adiri non indigne ferebat. Sed haec si scriberem nostro, Vulcano escam pararem. Te tam subito accusari, quasi non ex animo dixeris, Unica abest absitque profecto miror. Sed nec possum laudare delatores illos et emissarios, per quos rescivit laudari adversarium suum, non propter caussam, sed quod qualemcumque causam ex argumento egit. Oportet hodieque illic subsidere, qui omnes rumusculos sermunculosque captent, praecipue de illis, quos merito sibi scit esse inimicos, et perscribant. Sensus et lectio, quam das Ovidio, valde placent, praesertim si addatur interrogatio: Dedecet ingenuos taedia ferre sui. Effugere hunc non est, quare tibi possit amica Dicere? non o. t. s. ad. Non decet hominem ingenuum et pudentem ferre sui taedia et ingratiis obversari. Quare igitur velis committere, ut amica tua possit de te dicere dicatque: effugere hunc non est? Crede mihi, non omni tempore placent puellis Veneriae deliciae. Fremida certe annotatione dignum: ut ab algeo algidus, ningueo ninguidus uveo uvidus: ut uvidus uvens, vel qui uvet, ita fremidus fremens. Exemplum tamen exspectabimus. Ad Rubenium hîc habes, quem si tecum hîc mihi complecti, et quidem domi meae hospites, licebit, in coelo me esse putabo. Ad Cassianum Puteanum faciam quod


page 273, image: s273

jubes: immo ingens beneficium a te accepisse me putabo, si tantum virum mihi fautorem effeceris. Mittam vel ad ipsum, si vis, Gonsalium exemplar: sed haud scio, an gratum sit futurum, cum illic [Gap desc: Greek words] appellatus sit: ergo contineamus nos, nec per ambitionem ludibrium debeamus. De Poematis tuis colligendis laudo consilium. Vive, dum vivis. Meus libellus retinebit, quando ita suades, simplicitatem pristinam. Festi Avieni in Arateis de Argo ita lego: neque enim se Thessala cymba Solenni in faciem rostro movet, extima puppis Surgunt oceano: velut alto a gurgite nautae, Cum portum tenuere avidi, volitantia raptim Sipara convertunt, tergoque incurva remulco Litora certatimb subeunt. an convellunt, aut convolvunt. An qua parte melius aut aliter Grotius? Post novem paginas: Argo, qua curvis puppim superattrahit oris, Tingitur, et duro cingit vada coerula dorso. Sic lego, et aliter intelligo atque Scaliger ad Manilium p. 387. Quid Grotius? Ego editionem Avieni non habeo aliam, quam Parisiensem Morelli in quarto 1559. Adolescens quidam nudius tertius me poscebat sensum obscurum quorundam versuum in epistola Cydippes: quos post paullulum meditationis ita respondi legendos:

Hei mihi, quod gaudes, et te juvat ista voluptas
Hei mihi, quod sensus sum tibi fassa meos?
Si me digna forem, tu nostra justius ira etc.

Credo idem jam a te observatum esse. An quid aliud habes?

Fuit hîc nuper, qui se Baronem Risenburgium appellaret, et Racoccii diceret legatum: datumque sibi in mandatis in Hollandia, ut Bisterfeldium arcesseret Lugdunum, ad duplicem profeffionem Theologiae et Philosophiae, stipendio duûm millium fl. proferebat etiam literas commeatus, Ordinum sigillo subsignatas, et binas a Curatoribus Academiae ad Racoccium et Bisterfeldium: dein querebatur servum sibi cum XL. ducatis aufugisse, et petebat pecuniam mutuam in sumtum viae Bremam usque, depositis pro pignore illis literis. Ego diffisus homini negavi mihi nummos in promptu esse, sed consilium dedi, ut hîc potius exspectaret, et ex Hollandia pecuniam peteret. Invenit alium, qui illi credidit. Scire velim, an noveritis hominem, et datas illis literas bona fide esse. Ad Boeclerum mittam ad te proxime. Quaeso respondeas de loco Avieni, et Barone isto quam primum. Homo dicitur remisisse pecuniam, et literas istas repetiisse, nos tamen dubitamus et fraudem suspicamur.

Quae ab Rottendorfio heri accepi, descripta ad te mitto.

EPISTOLA CCXXIII. NIC HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

FRustra hactenus speravi, Vir Clarissime, aliquid responsi adfuturum ad illas, quas ante dies jam decem ad te perlatas oportet. Interim abitum


page 274, image: s274

meum urgere Vossius non desinit, ita petente, ut fert, Regina: cum ego omnem jam cunctandi materiem consumpserim, cras Dordracum cogito, amicis valedicturus. Roterodami in transitu de navi mihi prospiciam, qua in Gallias tuto deferri possim. Spero me post decimum abhinc diem pransum paratum fore. Tu itaque ne cuncteris oro, si quid fasciculorum paras. Freinshemium in extremis esse Vossius noster proxime nunciabat, ejus etiam conjugem gravissime aegrotare, quem morbus iste exitum sit habiturus, non nisi Lutetia nunciare potero, quo suas omnes amicus noster imposterum missurus. Wullenius etiam ab aliquo jam tempore nec scripsit, nec scribet, ut arbitror, cum et is uxorem optimam, cum adversa diu conflictatam valetudine, nuperrime extulerit. Holstenii valetudo meliori nunc paulo loco est. Salmasius Miltonum suum defricare pergit, in edendo horribili isto scripto graviter desudant operae typographicae in Sueciâ. Me et patrem immortalitate etiam illa, ut gloriatur, occasione donaturus. Agat sane quod agit, ego vicissim meis partibus non deero.

--- Si quid mea carmina possunt,
Gallus et Hesperiis et Gallus notus Eois,
Et sua cum Gallo nota Lycoris erit.

Miror intemperiem profecto hominis furiosi, et quietis impatientem animum. Tot praestantium animarum ultrices scilicet illum

Exagitant Furiae; et Furiarum maxima conjux.

In Galliis avide expector, habui literas nuper aliquot hujus argumenti, humanissimas imprimis a Marchione Montoserio. A Rubenio modo accepi, qui de itinere ad nos suo consilia in annum proximum rejecit. Affirmat nihil se literarum ad te dare, ne occupationibus tuis molestus sit, interim haec Liviana communicari tecum voluit, quae a te perlecta ut ad me revertantur rogo. Vale, meum decus, et summae festinationi ignosce. Probat Rubenius correctionem meam Effugere hunc non est. Tu quid censes? Ovidiano tuo codice jam sum usus quem aut Goesio tradam, aut Elzeviriis tibi reddendum. Salutat te parens meus Lugd. Bat. CICICCLI. ad. III. Eid. Jul. Gregor.

Graswinckelio nostro, qui nescio quid in Miltonum parabat, typis Elzevirianis edendum, publica auctoritate silentium impositum, sic ipse mihi nudius tertius, cum Hagae essem.

EPISTOLA CCXXIV. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

CUm Lugdunum Batavorum commorandi aliquamdiu gratia iret cognatus meus, Ludovicus Pincier, Lubecensis LL. Studiosus (nam et alioqui te salutaturus


page 275, image: s275

erat gnarus et nominis tui et amicitiae nostrae: vixit enim hîc antehac una cum consobrinis Langermannis, et post cum altero eorum Luca Helmaestadii: cui nihil aliud peto, quam ut humanum praebeas vultum) nolui diutius exspectare te promissa mea. Habes igitur hîc exemplaria ad Rigaltium, Puteanum, Bochartum, Valesium, Menagium, Cassianum a Puteo, Holstenium. Habes etiam literas ad eundem Puteanum Equitem (quas potes claudere meo signo illaeso, et, si vis, vel citius mittere, quam librum) et Boeclerum. Haec tibi tanta negotia ipse imponi voluisti: de caetero nihil tibi mando, quem satis scio fideliter annisurum, ut ex hac re gratiam mihi, non odia, aut contemptionem, compares. Proximas meas, quibus inclusae erant ad Rubenium et exemplum Rottendorfianarum, recte tibi redditas puto. Fac quaeso cognoscam, quod rogaveram, de Barone Risenborgio, et an fuerint illae sincerae literae de vocatione Bisterfeldii. Non poteram inducere animum, ut crederem hominem legationetanta fungentem, et res pecuniamque omnem credere incertae fidei famulo, nec pecunia facile destitui, nec si destitueretur, vel ab Ordinibus vel Academia, cujus negotium procurandum susceperat, vel non potius ab ipsis hujus urbis magistratibus, quam a privatis sub tali pignore mutuum petiturum. Secus illi mea non defuisset quantumcumque brevis arca. Explora, quaeso, per famulum tuum, vivatne illic etiam Christophorus Arnoldus Noribergensis, et an acceperit fasciculum, quem per nautam jamdudum est quod ad eum misi: cui inter alia inerant exemplaria libelli mei, Revio, et Scriverio destinata una cum literis: vel ab his potius cognosce, an haec acceperint. Vale, decus et praesidium meum. Daventriae. a. d. III. Kal. Quinctil. CICICCLI.

EPISTOLA CCXXV. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

QUas ego nuperrime ad te dedi, virorum amicissime, una cum Rubenianis in Livium tuum emendationibus, eas recte tibi redditas confido. Hesterna vespera Dordraco reversus domum tuas offendi, quibus catalogum scriptorum Rottendorfii codicum, et alias Rubenio inscriptas addidisti. Pro catalogo gratias ingentes ago. Ovidii quidem et Claudiani nonnulla illic extare animadverto, sed quorum usus vix sperandus, cum in procinctu Italici itineris sim, atque eas propterea cogitationes in annum proximum differre cogar. Ad Rubenium, ne quid in me morae sit, die crastino tuas curabo. Nunc hîc a Vlitio habes, qui librarii incuria factum queritur, ut observationum tuarum lectione hactenus fraudetur, rem ex ipso, ut arbitror, plenius cognosces. Catalogus nummorum veterum, quem Smithio miseram, per Heidani generum


page 276, image: s276

Crucium jam mihi restitutus: omitte igitur curam. Scribonius quid in me moliatur nescio. Sibi quidem magnum malum creaverit. Ludimagistrum vocat passim Miltonum: qui tamen et nobili loco natus, ut ferunt, qui hominem norunt, et in re lauta constitutus, variis peregrinationibus, assiduisque studiis privatus aetatem, quam quadraginta annis grandiorem vix numerat, exegisse narratur: donec a consilio status Anglici ad scribae provinciam in isto collegio suscipiendam invitatus est. Virum esse miti comique ingenio ajunt, quique aliam non habuisse se causam profitetur Scribonium acerbe insectandi, quam quod ille et viros e maximis celeberrimisque multos nihil benignius exceperit, et quod in universam Anglorum gentem convitiis atrocissimis injurius valde suerit. Si quis Anglorum versibus illis meis, quos tu nosti, aliquid reponeret, nunquid ridiculus ribi viderer, si illum a Scribonio instigatum asseverarem? Sed illius ineptias, quarum finis non esset, missas faeiamus. Poematia mea limam curatiorem exigebant: manum iis ultimam ne potuerim admovere, variis in urbes vicinas excursibus factum, nunc qualiacunque sunt, publice ut legantur oportet. Unici id mihi solatii, meliora ab adversario non esse expectanda. Exemplaria Observationum tuarum, amicis Italis Gallisque destinata, quia hactenus non comparent, ne sero huc mittantur, metuo. Naves enim in portu Roterodamensi Gallias aditurae paratae jam adsunt, quibus ego, quamprimum ventus faverit, me sim commissurus. Quantum igitur in mora sit periculum tute vides. De Freinshemio nihil in ultimis Vossus, meliori itaque, quam ante, valetudinem ejus loco esse auguror. Rubenium hoc anno non esse nobis expectandum jam monui. De Puteano recte feceris, si cogitare pergas, est enim vir ille praestantissimus, doctorum omnium amore dignissimus. In Avieno legit secundum versum Grotius, Solenni in faciem monstrat more: extima puppis etc. reliqua fere, ut tu: nisi quod tergo remulco Latinum vix putat, cum remulcum sit substantivum: velit itaque cum antiquis libris, tergumque in curva remulco, ut sit sensus, Litora subeunt certatim tergum navis remulco, quod vix assequor. Altera loco, nihil Grotius, nisi tangit pro tingit, quid si findit vada legas? Epistola Cydippes inquinatissima est. Hei pro si scribendum utroque loco memini jam olim me vidisse, idque arbitror notatum mihi ad oram codicis in Suecia relicti. In caeteris aqua haesit: neque video quid tua correctione aptius excogitari; possit. De Barone Risenborgio risi. Impostorem enim puto. Ab Heidano viginti quinque florenos mutuos eredo sumpsit, quos post biduum se redditurum promiserat, sed eo insalutato abiit, hoc ipse mihi Heidanus. Metuo ne et Curatoribus Academiae nostrae verba dederit: cum indicarit illis Bisterfeldium sibi familiarem, valde esse, obtuleritque operam suam, si quid ad Bisterfeldium vellent; ad quem literas puto impetravit, quibus aurem denuo vellerent de professione theologica jam ante oblata, an conditionem admitteret. Ille enim ad Bisterfeldium recta se cogitare adfirmabat. Diligentius in rem inquiram. Vale, meum decus. Literistuis ut in itinere me convenias subinde rogo, ac perscribas fideliter, si quae nova ad te ab amicis perscribentur, rem literariam spectantia, e Germania praesertim, unde


page 277, image: s277

rarissimae ad me perferuntur. Lugd. Bat. Anno CICICCLI. a. d. XIV. Kal. Aug. Gregor.

Valesius junior panegyricum Dominae inscripsit nihil Ferrariana deteriorem, sic ad me Vossius, qui et addit negotium tuum reginae commendatissimum esse. Literas illi tuas measque exhibuerat. Gellium nondum acceperat.

EPISTOLA CCXXVI. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

TRadidit mihi proximis diebus cognatus tuus Observationum exemplaria, quae in Galliis Italiaque volebas curari. Literas ad Illustrissimum Puteanum, quas addideras, jam Romam misi. Postea nihil de te audire mihi contigit. Puto tamen geminas meas postremas tibi exhibitas. Responsionem tam si Amstelodamum ad Goesianas aedes misisti, male factum: ille enim cum tota familia nunc Leidae est, et vereor, ne in alienas incidat manus, si quid literararum domum ejus perferendum volueris. De barone Risenbergio lepida omnino fabella est. Egi ea de re cum Syndico nostro. Rogavit is me, ut ex te quaererem, quo pretio literas Curatorum hujus Academiae oppignorasset. Si exigua esset summa, posse creditoribus satisfieri. Caeterum cum ego in procinctu Gallici itineris tum starem, atque etiamnum stem (cum ventis adversis hactenus conflictatus indignum in modum) cognato tuo negotium fervide commendavi, ut ille, literis, quantum inse, prospiceret illis, Syndicumque voti compotem reddere conaretur. Livii hîc nonnulla habes, quae jam olim apud me inspexisti, ut si usui tibi esse possint, iis pro libitu utaris. Typographus quidam Salmuriensis non semel jam Elzevirium monuit, esse in urbe sua virum doctum, qui multa in Livium observarit: ea illum tibi communicata velle, aut ipsi Elzevirio. Errata aliquot in prioribus editionibus commissa in hanc schedulam, ut vides, conjecit, quae Elzevirius ut tibi mitterem voluit. A Rhodio, Ferrario, Liceto, aliis amicis Italis nuper habui. Ferrarius Panegyricum denuo mittit, manu sua castigatum, quem ego in Gallias mecum feram, ubi necdum visum arbitror. Idem scribit Prolusiones se nuper edidisse, in quibus parenti meo verbis admodum honorificis parentarit, quem ad plures abiisse ex falsis rumoribus tum percepisset. Idem nunc est in parte Rei Vestiariae secunda adornanda. Regina pro panegyrico torquem illi aureum magni ponderis decrevit: quo nomine gratias mihi agit. Licetus, qui operas typographicas toto jam anno exercet, commentario de Lucernis veterum edendo, mox et alium de Gemmis Annularibus maguae molis editurus Serenissimae Reginae inscribendum: nunc morae hujus impatiens, multa


page 278, image: s278

de typographorum oscitantia praequestus, ait, ne tanta cunctatione malum nomen apud optimam Principem videatur, se commentarium etiam de Lucernis mox proditurum, tanquam prodromum, Reginae destinare. Dedicationem literis addit valde operosam. Salivam credo illi movit munus Ferrario destinatum. Rhodius in Scribonio suo Largo adhuc desudat, mox Celso manum admoturus. Ad Boeclerum etiam hodie curavi. Vale, meum decus, et si quid in Galliis curatum vis praeterea, fac sciam. Ex Germano quodam intellexi hodie, Bochartum hîc mox expectari, ita se ex Blondello ferebat audivisse. Lugd. Bat. CICICCLI. a. d. XXIV. Julii Gregor. Festinationi tumultuariae rogo ignoscas.

Locus est apud Ovidium intricatus Pont. II. El. V.

Dumque silent, adstat; status est vultusque diserti;
Spemque docem doctae vocis amicus habet.

Nihil hîc intelligo. Primo bene editiones quaedam et scripti, Dumque silens adstat. Sequenti versu pro docens, membranae nonnullae, etiam veterrimae Sarravianae, si memini, decens. Puto scribendum minima mutatione, decens amictus, hinc togam componere et similia: sic et eleganter habitum Phoebi cytharam pulsantis describit lib. XI. Met.

Ille caput flavum lauro Parnasside vinctus
Verrit humum Tyrio saturata murice palla. etc.
Artificis status ipse fuit.

Sententiam tuaan de hoc loeo Scire velim.

EPISTOLA CCXXVII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Leidam.

BInis tuis responsum debeo: prioribus, quibus nuntiabas te accepisse Rottendorfii caralogum, et mittebas (quod mihi opportunum fuit, gratiasque co nomine ago) quae petieram ex Festo Avieno et Dionysio: posterioribus, quas receptis meis a cognato meo scripsisti. Si quas dedisti alias, ut videbantur hae postremae significare, redditae nullae sunt. Risenborgius quicumque sit ille, nostrati creditori fidem praestitit: nam missis Suolla literis cum argento publicas, quas deposuerat, repetiit recepitque. Credo non fuisse tanti, et ad majus opus eas servare. Petierat a me sex Ducatos, Brema rescribendos: ab illo quatuor imperiales abstulerat. Quae de Vallesio, Ferrario, Liceto nuntias, gratissima fuerunt, et laetor virtuti maximae Principis nostrae respondere seculum foecunditate ingeniorum, quae merito illam praedicent. Sed sumne ego infelix, qui nihil eorum legere possum? Si fieri potest, cura, quaeso, ut ex Gallia vel Vallesianum nanciscar. Locum ex Ponticis praeclare abs te


page 279, image: s279

restitutum puto, et per cum licere nobis in utramque aurem dormire. De Poematis tuis non intellexi satis: absente igitur te uno corpore publicabuntur? [Gap desc: Greek words] : qualiacumque sunt, bona et egregia sunt. Caeterum, ut scias, Langermannus meus nunc est Parisiis, quem immortali beneficio obstrinxeris, si, quod a me petit, notorem illi te commendatoremque apud illustres literis viros praestiteris. Atque ut id fiat commodius, literas ad illum his inclusi, quas per servulum mittere ad illum potes, et ad te arcessere. Quamquam peccarit in eo, quod solum mihi nomen mercatoris, apud quem inquirendus esset, designavit ignarus, opinor, moris et magnitudinis urbis. Itaque difficile tibi erit hominem invenire: sed [Gap desc: Greek words] , spero, [Gap desc: Greek words] . Quae Salmuriensis notavit, omnia, et multa alja ejus generis, jam correxi in parte illum, quam dudum habent Elzevirii. Si quae ab ingenio observata habet, non ingratus recipiam. Et de eo monebo ipse Elzevirios per literas, quando haud scio, Lugdunine an Parisiis has visurus sis. Sed ubicumque videbis, Deum veneror, ut felicissime tibi omne iter cedat. Meas quidem, quando ita vis, nusquam desiderabis, sed vellem ex desolata nostra etiam literis Germania saepius aliquid scribere tibi possem: nunc semestribus singulis vix unas a Reinesio accipio. Quod hoc ipso die ab operis specimen opusculi mei accipiebam, hîc inclusi. Vale, magnum decus meum, et semper esto felix, nec cessa meo officio apud fautores nostro, quacumque transieris, fungi. Philippum Vincentium Rupellarum ministrum decessisse audio. Vidi penes illum partem Livii et duos, ni fallor, Gellios in membranis non contemnendis, ut primo aspectu videbatur. Vide an ea servare posses. Iterum Vale. Daventriae. XVI. Kal. Sextil. CICICCLI.

EPISTOLA CCXXVIII. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

NOnum diem Parisiis jam ago, virorum amicissime, ita distractus compellandis ac excipiendis amicis, ut vix respirare liceat. Mira est procerum et doctorum erga me benevolentia, quam quo minus promereor, eo magis jactare ac commemorare audeo. Apud illustriss. Coadiutorem Parisiensem, ac Marchionem Montozerium mecum pransus est diebus proximis Menagius noster, uterque tenerrimis arctissimisque complexibus me excepit. Cras Fabroto diem diximus. Naudaeus, Patinus, alii sequentur, quibuscum rus erit adeundum. Ita aestivos fallo calores, qui de itinere Italico cogitare me non sinunt. Frequens tui inter nos mentio. Quantum video, manuscriptis libris excutiendis vix licebit invigilare: sub initium enim mensis proximi fore auguror, ut coelo magis temperato viae committi tuto possim. Libelli tui exemplaria,


page 280, image: s280

Puteanis fratribus (quorum major natu pessime habet, morti, ut metuendum, vicinus) Menagio etiam Valesioque tradidi. Omnes gratias immortales tibi agunt. Bocharto suum etiam misi, quid responsi laturus sim, avide expecto. Rigaltio quod debeatur, cum ab urbe absit, Puteanis tradidi. Tuas hesterna vespera accepi; ex quibus summo cum dolore meo deprehendo, periisse illas, quas Vlitianae epistolae addideram, ac Rubenianis in Livium correctionibus. Puto hauc Ludovici Elzevirii negligentiam, quam et alias saepe expertus sum: ad illum enim curandas Bonavontura miserat. Valesianam orationem, quam nec ipse vidi hactenus, ut consequaris curae mihi erit. Habet is nunc a me Ferrarianam, de qua quid censeat, mox intellexero. Inveni hîc geminam a Petro Possino epistolam, (una cum Theophylacto de institutione Principis recens a se edito) qua narrat Alexiadem jam fere absolutam, eam sibi in animo esse ut Christinae Augustae inscribat, nisi ego dissentiam, mox secuturum Cinnamum. Respondi illi humanissime, vir enim bonus est, recte facturum, si et Cinnamum eidem Reginae inscribat. Alii alios parant. Fabrotus Balsamonis Paratitla, aliaque juridica Graeca hactenus inedita. De poematis meis edendis Goesius viderit: illi enim ea cura demandata. Sed puto observabit primo, quid moliatur [Gap desc: Greek words] , quem ex amoris impotentia sic insanivisse olim ex amicis fide dignis hîc intelligo, ut vinculis constrigendus fuerit: expecto totam historiam accurate descriptam. Serviet et hoc telum mihi aliquando. Langermannum tuum cum in hac urbe esse ac vicinum habitare mihi intelligerem, conventus a me est domi suae. Juvenis modestus est, et eruditus, quantum apparet. Deduxi illum ad Puteanos fratres, aliosque viros literatos, etiam ad praesidem Thuanum hesterno die, quem una salutavimus, ejusque e bibliotheca scriptos aliquot codices deprompsimus, ut Macrobii Saturnalia, Prudentium, Catalecta veterum poetarum, Martialis aliorumque, ac Ovidii nonulla. Senecae multa ibi extant, geminum epistolarum ejus exemplar illic et vidi satis antiquum. Sed excutiendi otium non erit. Langermanno tuas tradidi, videtur non abhorrere ab itinere Italico, ego vero velim expensis regiis id fieri possit, nam Resander ille homo est, ut hîc intelligo, non modo morbo melancholico ad insaniam usque correptus, quod jam ante cognoveram, sed potator etiam strenuus, et venerius nepotulus, ut amicus noster deridendum me Italis propinare voluerit, quo se ulcisceretur, credo, de Tollio; sed et ego illum vicissim lusero. Cum enim mercator Serenissimae Reginae, qui res ejus privatas agit, plane dissuaserit de Resandro in comitatum meum admittendo, literas hodie ad dominam dedi, quibus moneo consultum magis de Langermanno videri, et facile, arbitror, impetravero, nisi quid turbet amicus noster, quare si quid illi imposterum voles, mihi mitte: habes hîc ab illo. Vale, meum decus, et literarum. Plura volebam, sed lassus admodum sum scribendis in Sueciam atque Italiam literis: rogo igitur festinationi ignoscas, et frequenter imposterum scribas. Paris. CICICCLI. Prid. Eid. Aug. Gregor.


page 281, image: s281

EPISTOLA CCXXIX. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Parisios.

PErvenisse te salvum Lutetiam et illustrium virorum incredibili humanitate excipi gaudeo, et superis habeo gratiam. Mei quoque cum dicis meminisse nonnullos, amo te et fruor credulitate. De literis nihil est, quod vereare: omnes accepi, et omnibus, puto, respondi. Quod ut agnoscas, eae, quas Rubenianis addideras, nuntiabant de gravi Freinshemii morbo, et Holstenium convalescere: alteris loca Avieni et Dionysii adjeceras. Langermanno meo quae praestitisti, quaeque de illo cogitas, ob ea gratias et debeo, et habeo tibi immensas. Crede mihi, dum apud me fuit, non modo studiorum elegantium rudimentis eum feliciter imbui, sed vel in primis, ut veteres avias ei de pulmone revellerem, et animum ejus plenum officii redderem, mihi cordi fuit. Ni bonus, fidus, gratus est, quanticumque spondere velim. Certe si non est, magis me, quam quisquam unquam mortalium, decipit: sed ad fallendum natus minime videtur. Itaque persta, et totum tui beneficii redde. Ego oppressus illis, non gravibus, sed minutis multis meis occupationibus nunc ad illum non scribo: faciam proxime: omnia tamen posthabui, ut Vossium de vestro utriusque desiderio alloquerer, ne ille me ob caussas, quas suspicari potest, hac de re parum laborare putaret. Scripsi igitur accurate, et ita, ut sciat, me non tantum favere illi, sed vehementer etiam hoc desiderare: cum his literae illae Amsterodamum ad matrem ejus mittentur. Ego in Livio quotidie aliquid. Nuperrime lib. XXXIII. cap. XXXVIII. me exercebant illa: Smyrna et Lampsacus libertatem usurpabant, periculumque erat, ne si concessum his foret, quos metuebat, Smyrnam in Aeolide Joniaque, Lampsacum in Hellesponto aliae urbes sequerentur. Basileensium correctorum est, quas metuebat, quod vides sensu esse nullo. Moguntimus codex, unde pars ista libri hujus edita est: quo, in Theba, sic etiam ediderunt Moguntini, Aldus Junta, Cervicornus. Videtur scribendum: ne si concessum his foret, quasi tabe, Smyrnam in Aoelide: ne pestilentia illa velut rebellionis et importuni libertatis desiderii et aliae urbes afflarentur et corriperentur. Dixit lib. II. postremo velut tabem pervenisse ad corpus. Observationum plus parte tertia jam impressum. Schelius noster aderat hîc, cum tuas acciperem, Haga redux, ubi rempublicam fortiter feliciterque gessit. Magna res confecta est, concilio tanta cum concordia dimisso: magna res, mi Heinsi, et quam nos socii, nec hostes nostri speraverunt. Haec publica gratulatio cum nos poene in lacrimas prae gaudio solverat, accessit et privatum gaudium ex tuis, quas non ego libentius, quam ille legit, teque plurimum salvere jussit, desiderantissimus secessûs, et praedioru


page 282, image: s282

suorum et bibliothecae, quibus bono publico, privato incommodo dudum abfuerat. Vale, et tot aevi decora, tot amicitiarum a me officiosissime saluta. Daventriae. XV. Kal. Septembr. CICICCLI.

EPISTOLA CCXXX. NIC. HEINSIUS. J. Fr. Gronovio. Daventriam.

VAlde me commovit, Vir clarissime, quod ultimis tuis nunciabas, non perlatas ad te literas illas, quibus et Rubenianas ad Livium observationes mittebam, et in ejusdem auctoris librum, nisi fallor, trigesimum primum Claudii Puteani notata ex Cujaciano deprompta codice, quae olim apud me vidisti. Cujus hoc negligentiae sit imputandum nescio, id scio, Bonavonturae Elzevirio fasciculum a me commissum, qui sine dubio Amstelodamum cognato suo miserit illum Daventriam curandum. Rubenium hujus jacturae certiorem facere potes; ut si apographum ejus servavit forte inter schedas suas epistolae, id tecum communicet, nolim enim te fraudari istis animadversionibus. Erat et eidem fasciculo, si memini, luculenta epistola Vlitii nostri inserta. Multis ipse jocabar in [Gap desc: Greek words] , quo magis indignor in alienas manus fasciculum delatum. Puto curiosos homines nonnullos lireris intercipiendis invigilare. Ad Bochartum ter scripsi, ex quo in Galliis haereo. Semel Rotomago, cum et tuum illi libellum mitterem, quas cognato ejus Langlaeo commisi. Iterum postea, quibus incitabam illum Reginae nomine, ut itineri se Suecico ante hyemem accingeret. Postea brevioribus literis in Italiam abiturus valedixi. Hesterno vix tandem die ad ultimam responsi aliquid epistolam tuli quo geminas priores ad se perlatas negat. Monui tamen hodie, ut apud Langlacum diligentius inquiri curet, quid fasciculo sit factum. Mense Martio proximo ille Valesiusque Suecicum iter auspicabuntur. Libellum tuum omnibus, quibus oblatum voluisti, obtuli. Quosdam etiam de responso conveni, sed promittunt, non praestant. Naudaeus nescio quid libellorum se seposuisse ait, ad te mittendorum: tradet, ut opinor, fasciculum Langermanno: epistolis scribendis invitum se vacare adfirmat. Valesius scripturum se tibi pollicitus erat, mox nescio quas occupationes sibi oblatas praeter expectationem missa ad me schedula causatus est. Unus Maresius hasce, quas vides, tradidit. Salmasium ex Sueciâ abiisse rumor hîc est constans. Nam amicus noster ne [Gap desc: Greek words] quidem hac de re suis ultimis; cum brevissimus sit, et a Lusitanis nescio quibus interpellatum, ne plura potuerit, argutetur, quo se conversurus sit nescio. Nam literis ad amicos suos in hac urbe datis, Batavos se praeteriturum minatur. Batavis de adventu suo spein facit. Puto rerum regiarum eventum operitur, quae loco esse pessimo dicuntur. Defensio illa plurimos etiam illi in Gallia


page 283, image: s283

inimicos peperit, ut Blondellienum nunc oraculum agnoscam: is monebat olim, neminem in his oris doctum simul et probum esse, qui defensionem istam probaret. Aliquid de fortunis suis clam stabiliendis apud Condaeum agit: sed illam rem turbabit, ut existimo, Gaulminus, quantum poterit, ut auctoritate apud illum potest plurimum. Donarat is Reginae nostrae quingentos circiter codices, tam Hebraicos, quam Arabicos Persicosque ac Turcicos, omnes ineditos, quod munus ludulentissimum [Gap desc: Greek words] multum malignis verbis attenuasse apud Augustam Principem dicitur. Nemo certe fuit hactenus, qui Dominae nomine gratias illi vel tralaticias paucis ageret verbis, quae res stuporem mihi ipsi incussit. Metuo ne amicus etiam noster, Gaulmino non satis aequus, hîc aliquid turbarit. Mittic hîc ad te Langermannus excerpta Liviana, quae desideras, ex Puteaneo codice. Aliud auctoris illius exemplar antiquum satis in Navarraeo hîc extare collegio Puteanus idem monuit, curabo ut id ante abitum inspiciam, non enim viae me accincturus sum, nisi post dies sex septemve. Spes erat facta de Ovidianis codicibus, qui in Richeliana extent bibliotheca, sed custodem nullis precibus expugnare hactenus possum, ut eorum mihi copiam faciat. Quatuor aut quinque amici exemplaria alia donarunt, plurium spes est facta. Obiit Tholosae illustrissimus Archiepiscopus, ordinis sui vir longe doctissimus, quam jacturam boni omnes aegre hic ferunt: mei studiosissimus erat, ut non possim non in partem doloris publici venire. Holstenius melius nunc habet. Freinshemius in Germaniam revertitur, valetudini minus commodae sic prospecturus. Aestate proxima in Sueciam reversurum scribit Vossius: alii negant, quibus et ego accesserim. Vale, meum decus, et si me amas, frequenter scribe. Paris. CICICCLI. a. d. X. Sept.

Langermannum et suo nomine, et tuo etiam, multum amo. Spero impetraturum me a Domina, ut sine expensis suis peregrimri imposterum possit, easque me inventurum literas, quibus annuat, Venetiis. Emit tibi Langermannus Gruchium de Comitiis ex editione Vascosani in folio, sed cum nesciat viam, qua ad te perferri possit, id exemplar mihi vindicavi, ea lege, ut tu meum ferres, et jam famulo parentis mandavi, ut id aut praesenti tibi tradat, aut per Elzevirios mittendum curet. Monet Vossius inventas a se pagellas duas in bibliotheca regia membraneas perantiquas, quas postquam diu considerarit, deprehendisse fragmenta esse historiarum Sallustii perditarum. Nuper incidit in manus meas Claverii libellus, quem Florida inscripsit, in illo inscriptiones satis multas alibi non editas extare animadverti, qua de re moneas licet amicum tuum in Germania. Langermannus in Columella veterrimo conferendo cum vulgatis libris nunc occupatur. Statium etiam vetustissimum contulit, cujus ego illi usum ex monasterio S. Galli impetravi. Dedi et N. Fabri excerpta, quae Valesius communicarat. Freinshemius in Germaniam discedit, valetudinem adversam causatus: anno proximo in Sueciam rediturum scribit Vossius, alii negant. Langermannus puto agit tecum de Naturalibus Senecae quaestionibus ad fidem exemplarium veterum castigatis, quas cum illo communicavi. Adest modo Cl. Menagius, qui te peramanter salutat, gratiasque


page 284, image: s284

maximas agit pro observationibus ad se missis, quas P. Sirmondo commodavit, gratias etiam uberiores epistola acturus. Petavius languet, puto hunc morbum illi fatalem fore.

EPISTOLA CCXXXI. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

MAresii epistolam proxime misi, Vir Clarissime, postea tuae ad me perlatae. Iis brevius, quam vellem respondere nunc cogor, quod in procinctu viae sim Italicae. Nullas ex meis periisse quod nuncias magna sollicitudine liberatus sum. Poematis quid fiat nescio, puto tamen praelo commissa. Holstenius pergit convalescere. Freinsheimum de discessu cogitare jam indicavi puto. Favorem regium Langermanno ut conciliem nihil non agam, et tuo nomini et ejus meritis hoc daturus: est enim juvenis praeclarae omnino indolis, et in quem incidisse me laetor. operam ejus Dominae utilissimam fore confido. Habes hîc ab illo, cum nuper, nescio quomodo excerpta ex pagellis Livianis mittere oblitus sit. Habes hîc et ab Illustrissimo Puteano, misit non obsignatas, ne fraudem hanc meam putes. Ad me haec inter caetera: E troppo lo studio che VS. ha di favorirmi, quando oltre il continuarmi il proprio, e stimatissimo suo affetto, m'ha procurato quello dell' eruditissimo Sigr. Gio: Frederico Gronovio, il cui nome, resosi tra li scrittori hodierni illustre per le sue nobili fatiche attorno a autori antichi, etiandio frescamente col libro delle sue varie osservationi, et le note, che va facendo sopra Livio, obliga ognuno a stima particolare d'esso, metteva me in desiderio di potergli divenir Servitore, ma apertamisi di questo la strada con l'humanissima lettera, che de esso per mezzo di VS. ricero, no posso dire a bastanza, quant' jo mi ricoscatenuto, e me gli dedichi di cuore; pregandola a offerirgli l'opera mia per tutte l'occorrenze, che gli potesse in queste parti servire. Qui alligata viene la risposta, nell' invio della quale degnisi VS. di supplir per me, che vorrei habilta a far creder a quello, quant' jo apprezzi la pregiabilissima sua gratia. etc. In codice variorum epigrammatum Thuaneo chori duo aut tres Senecae extant. Varias lectiones, quamquam non magnae rei, mittam occasione magis oportuna. Salmasius ex Suecia jam discessit, mox vobis adfuturus. Res regis magnae Britanniae loco pessimo dicuntur esse. Cujus partes si succumbant, quis nostro in Batavia locus esse possit non video, nec suis acceptior futurus. Bellum civile Galliae mox incubiturum video, id enim utrimque jam agitatur. En quo discordia cives. Condaeus Burdigalam se recepit. Sed de his alii certiora poterunt. Schelium nostrum totus depereo, nihil enim illo homine amabilius, elegantius, candidius. Totum me possidet, operam illi meam si offeras, multum te amavero, nam nunc ipse non possum. Vale Paris. XVIII. Sept. CICICCLI. multa nocte.


page 285, image: s285

EPISTOLA CCXXXII. NIC. HEINSIUS J. F. Gronovios. Daventriam.

OPinor tibi redditas, meum decus, quas una cum Puteaneis Roma ad me perlatis nuper misi. Haec Lugduno festinans nunc scribo, cum in procinctu sim Italici itineris. Expecto mox adfuturum Argensonium regis Christianissimi Legatum, cum quo Venetias sum abiturus. Poematiis meis supremam mox a typographo manum imponendam confido. Duo ad te libelli ejus exemplaria ut mittantur Goesium nostrum rogavi, quorum alterum nobilissimo Schelio per te oblatum volo. Scriberem et illi, meaque sisterem obsequia, nisi alio mentem mihi divisisset itineris suseipiendi cura. Observationibus tuis quid fiat, velim me doceas. Si ad finem jam perductae sunt, aut mox perducendae, auctor tibi sim, ut exemplaria, quae amicis Italis oblata vis, Goesio tradenda cures, cum is poematum meorum exemplaria triginta Liburnum proxime sit missurus, eidem fasciculo libellus tuus inseri possit. In hoc regno ad bellum civile omnia parata sunt, quo magis de fuga tempestiva cogito. Graswinckelium nostrum luci dedidisse Vindicias contra Miltonum suas audio, qua in re visus mihi est non satis prudenter egisse, rebus regiis ad institas redactis. Langermannus noster officiose te salutat. Pluribus ex Italia tecum agam: tu vicissim fac ne diligentiam in te desideremus. Lutetiae Mentelius quatuor codices Ovidianos mihi donavit. Totidem Senator Tholosanus quidam ex amicis meis offert, quos ut Liburnum mittendos curaret rogavi. Haec subsidia facient, ut manum denuo auctori optimo admoturus sim. Vale. Lugduni CICICCLI. a. d. III. Eid. Octobr.

EPISTOLA CCXXXIII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Venetias.

QUod libellis fideliter curandis memoriam mei Parisiensibus amicis refricasti, gratias ago tibi immortales. Literae, si quis ut scriberet, animum inducere potuisset, venissent sane desideratae: nunc quando nemini libuit, tuum mini de illorum benevolentia sufficit testimonium. Pigritia tamen aliorum aliquid gratiae Maresianis addit. Nam illustrissimi Puteani Roma datas poene osculis contrivi, et inter res pretiosissimas habeo. Inde licet aestimes,


page 286, image: s286

quantum parario illarum tibi acceptum feram. Rescribam, ubi libellum, qui nunc sub praelo est, jam duabus partibus perfectus (intra mensem, credo iterum absolventur reliqua) paratum habuero. Te vanissimi homines (quod illorum capiti sit) et Hardervici, et Amstelodami, et Hagae dissiparant dominae gratia excidisse, et nunquam in Sueciam rediturum: quin etiam, quod maxime ridiculum est, simulato itinere Italico Lugduni in aedibus paternis delitescere. Adventus [Gap desc: Greek words] cum ingentibus famis. Quadrigae dono datae dicuntur, et ea gratia foenum comportatur in aedes. Trium millium Vallensium annua decreta pensio, millium uxori, si super vivere illam contigerit; eidem bacca praesens donata binûm millium florenorum. De defensione defensionis incerta omnia: alii cum inspecta esset a Domina, et tradi operis jussa, audita Caledonia clade suppressam et inhibitam, missam inde Lutetiam et edi: alii nihil ejus etiamnum scriptum esse. Miltoni liber Londini auctior et augusta forma iteratur. Ingens rumorum materia discessus eodem tempore [Gap desc: Greek words] , Freinshemii, Boecleri, Moucheronis: exhaustas arcas alii, alii gentis ferunt invidiam; Franc. Junium, majorem Amstelodami nuper conveni: habet paratum Lexicon originum linguae patriae, in quo multa praeclara ex Anglosaxonum veteribus monumentis: an tamen ita omnia nostra possint, debeantque ad Graecos reduci, ut illi visum, tu judicabis: malo saltem nostra esse Graeca, quam Graeca et Latina esse Scythica. Alteram editionem operis de picturâ adornat. Vossii etiam patris quaedam [Gap desc: Greek words] promittit, eaque de causa apud sororem hiemabit. Attulit ex Anglia a Patricio Junio ad te missa quaedam Ovidii vel scripta, vel excerpta scriptorum: ea accepta ab illo Verharius iste dixit se tibi Lugduni B. traditurum, cum jam inde discessisses. Langermannum tibi, magis tractatum, magis placere mirifice laetor, tecumque esse velim vel ea praecipue de causa, ut quae a me accepit bonae mentis semina, ingentique deinde sua industria aluit ac nutrivit, tua consuetudine in perpetuum confirmet et corroboret. Cave putes quemquam esse ex omni consanguinitate mea, quem magis amem, et de quo melius sperem. Itaque si quid est, quod his omnihus deferre velis mea causa, hoc in uno consumas licet, modo et ille, uti spero et certum habeo, partam apud te gratiam obsequio et observantia foveat, neque vitiis effundat.

Et quando Venetiis has accepturus es, illustris. Loredanum Ferrarium, Rhodium, quaeso, ut a me plurimum et officiose salutes. Ante omnia et P. Intemelium, si quidem ibi moratur, aut ubicumque in eum incideris. Dudum est cum misi fasciculum satis magnum ad Loredanum, in quo erant Seneca P. et F. integer cum notis meis, Observata ad Scriptores Eccl. A. Gellius; item altera exemplaria notarum et Observatorum Ferrario tradenda: an pervenerit, scies. Ism. Ballialdum inveni Amsterodami: dixit se fundos populos Rigaltii confutasse, scripto ad Fr. Puteanos: item Lambecium multa queri de avunculo, quae resciscere potes. Lambecius agit Hamburgi, et nuper ad me mint Gellium cum regio codice collatum. Vale, decus meum et laetus age. Daventriae XVI. Kal. Nov. CICICCLI.


page 287, image: s287

EPISTOLA CCXXXIV. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

QUanquam temporis angustiis nunc premar, Vir Clarissime, vixque de scribendis ad amicos literis cogitare liceat, tamen cum Parens ac Goesius essent compellandi, deque meo in has oras adventu certiores faciendi, peccaturum me in amicitiam nostram arbitratus sum, si eadem opera te non convenirem, verbis id facturus luculentioribus, ubi sedem Venetiis fixam posuero, majusque nactus ero otium. Alpium praeruptas cautes salvos evasisse nos tempore minime oportuno si nunc nunciem, sussiciat. De studiis communibus disserendi commodior mox locus erit. Poematis meis quid fiat nescio, totis enim duobus jam mensibus nullos ex patria, nullos aliunde nuncios accipio. Venetiis omnia intelligam. Sirmondus ad plures abiit, ex quo Lutetia discessi. Langermannus noster, quem tenerrime amo, salutem tibi plurimam dicit. Ambrosianam modo bibliothecam adiit, in qua excutienda assiduus est. Vossius ultimis indicabat de itinere Hispanico se cogitare: forsan propositum mutavit. Holstenium valetudine necdum satis uti commoda intelligo. Vale, meum decus. Mediolani. A. CICICCLI. a. d. XVI. Kal. Decembr. Gregor.

EPISTOLA CCXXXV. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

ULtimis tuis, Vir Clarissime, quas in hancurbem adveniense Batavia missas apud mercatorem offendi, oportune profecto Senecae tui et observationum Lauredano offerendarum facta a te mentio est. Lauredanum enim postquam tuo salutassem nomine, deque libellis illis percunctatus essem, eos sibi visos negavit. Librarium itaque Johannem La Novium popularem meum, ad quem libellos a Ludovico Elzevirio suspicabar missos, sine mora hanc ob causam conveni, qui fasciculum cum epistola Lauredano inscriptum ex arca quadam confestim deprompsit, in qua jampridem latuisse videbatur. Quam acceptum viro nobilissimo id munus fuerit haec ejus epistola testabitur, brevis quidem, sed quam inter gravissimas occupationes luculentiorem parare nequaquam potuit. Aliâ occasione pluribus se acturum tecum pollicetur: hanc quoque vix extorsi. Augustus Venetae reipublicae Senatus Advocatoris provinciam


page 288, image: s288

illi commisit. Advocatorem illos scis vocare litium judicandarum triumvirum, quae dignitas ut maxima est, ita etiam longe molestissima, cum totos dies sibi vindicet sine intermissione ulla. [Gap desc: Greek words] mihi tradidit libellos aliquot suos ad te mittendos, quos eidem Johanni La Novio committam, cum ego proximis diebus Florentiam sim abiturus. Excellentiae titulo imposterum a te compellandus Lauredanus. Petrus Michaelius, quem olim etiam hîc nosti, opinor, ante menses tres quatuorve sublatus est e vivis. Vintimilia Italiam pervagatur, nec sedem ullibi certam fixit, habui ab illo epistolium diebus proximis. Langermannus noster Mediolano tandem huc advenit, excussis diligenter Ambrosianae bibliothecae loculis. Epistolam illi tuam misi ante mensem, quam tamen redditam sibi negat. Sed plura ipse de rebus ad te suis. Observationes tuas per cursores Romanos Equiti Puteano Holstenioque offerendas curavi, quem fasciculum sibi redditum idem Puteanus jam bis testatus est, gratiasque tibi pro dono se acturum promisit. Id tamen ne fervidius ausim flagitare, valetudini viri optimi non satis confirmatae acceptum refer. Octavius Ferrarius exemplar sibi destinatum negat se accepisse. Nec inter sarcinas La Novii comparuit. Tu igitur vide, per quem curaris. Mediolano semel ad te scripsi, ex hac urbe nunc secundum scribo. Vossium nostrum adesse vobis confido. Alastorem, ut audio, febris bene habet Gottorpii. Ego valeo. Tu quid rerum moliaris fac sciam. Observationum volumen alterum jam prodiisse auguror, ejus libelli exemplaria cum poematis meis in Italiam a Goesio mitti possint. Vale. Venetiis CICICCLII.

Gellium tuum negat se accepisse Vossius: haec Ludovici Elzevirii culpa est, cui eum cum multis aliis libris Holmiam mittendis tradidi. Salveat nobilissimus quaeso Schelius, de cujus rebus fac nonnihil interdum intelligam.

EPISTOLA CCXXXVI. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

PRaeter solitam diligentiam, Vir Clarissime, ut verum fatear, fecisse mihi visus es, qui tanto tempore nihil ad me literarum dederis. Jamque silentium istud tuum mirari inceperam, timebamque ne cum adversa valetudine conflictareris; cum ecce tuae hesterno die tandem superveniunt aliud agenti: quibus breviter nunc (eam enim legem temporis angustia praescribit) respondebo. Gratum imprimis est, quod nuncias libellum Observationum tuarum mox proditurum: de quo spem jam feci illustrissimo Puteano, is enim modo a me discedit, vir praestantissimus. Gratias se denuo acturum per literas non semel promisit pro nupero munusculo: sed cum et aetate sit tam provectâ, et multis occupationibus distrahatur, non audeo promissum urgere. Lauredani


page 289, image: s289

epistolam, quam Venetiis miseram, accepisti, puto, quanquam nullam omnino ejus mentionem in tuis facis. Idem tradidit fasciculum tibi offerendum, in quo scripta sua varia congessit. Illum accipies, ubi libri mei, quos Venetiis comparavi, in Bataviam pervenerint. Pervenient autem satis tarde, cum arcam necdum navi creditam opiner. Negotium tuum, quod commendas mihi, spero curae fore Vossio, aut ipsi potius Augustae, quo erga res tuas affectu est. Amicum nostrum excidisse gratia Dominae constans in Batavia rumor est, ut intelligo, quem quin porro foturus sit [Gap desc: Greek words] nullus dubito: friget enim valde vetus inter utrumque amicitia. Quis commentus sit hanc fabulam non scio, splendidum esse mendacium mihi certe satis constat. Alastor meus an lucem sit visurus tandem, avide nuncium expecto, audio illum multa in me parata habere, ut causae nihil sit; cur illi parcatur. In Suecia inter proceres turbatur magis, quam velim. De Messenio regio historiographo jam audivisti. Indignum profecto literarum nomen est, quod ab optima principe tanto studio foveatur, si inde quoque monstra tam immania prodeunt, qui male illi velint. Sed viderit hoc carnifex, cui praeda jam, ut auguror, Messenius cessit. Ego matutinas horas et Langermannus Vaticanae damus. Me Ovidius, illum Theocritus exercet: illi enim auctori, quem unice in deliciis habet Augusta, ut manus admoveret, auctor fui. De Callimacho etiam cogitat. Si quid Palatina mihi suppeditabit bibliotheca, uni Ovidio totum me dabo. De Farnesiana, Sfortiana et Altempsiana inspiciendis spes quoque facta. Nam Barberina, quam ipse Cardinalis, Princeps humanissimus, mihi obtulit, vix quicquam habet, quod meis usibus possit inservire. Holstenium non nisi bis aut ter conveni, etsi mensem fere totum hîc jam agimus, quod ab urbe Perusiam sit profectus, reversum tamen hesterno die intelligo. De libris, quos petis, ut tui ratio habeatur, curae mihi erit. Vale, amicorum optime maxime, et frequentius imposterum de rebus tuis certiorem me fac. Romae. Anno CICICCLII. III. Febr. Greogr.

EPISTOLA CCXXXVII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Romam.

QUid ordiar, mi Heinsi, nisi antiquam adeo te venustatem tuam obtinere, ut voluptati obitus, sermo, adventus tuus, quocumque adveneris, semper siet? Vel nuper, quam opportunum fuit te Venetias adire, ne Illustrissimus Lauretanus perpetuo ignarus observantiae meae, ego incolumitatis, honorum, amoris ejus erga me agitaremus. Itaque et illi laetissimum id fuisse cum literis ejus, tum tibi adfirmanti, facile credo, et apud me longe gratissimum tibi hoc officium collocatum semper praestabo. De nostro, quem in


page 290, image: s290

patria fore putabas, audimus nihil, etsi ter ad eum a paucis mensibus scripserim, alii ex reduce, quem novisse debes, ajunt audisse non bella, vel potius indignabunda, sed haec nobis tacere licet, et te certe velim, haud dubie enim ab aliis ad eum deferentur. De Gellio quod scribis, ita interpretor, ut quod ad dominam Pallada missum est, pervenisse non dubitem; sed quod ipsi meo nomine tradi debuit, avarum typographum reglutinare a manibus non potuisse, itaque alia via exemplar ad illum misi. Cl. Ferrario et Notarum in Senecas et Observationum destinata exemplaria eundem in fasciculum addideram, ut cujuscumque tandem fraude illa inde exempta esse oporteat. Habes hîc alia singula, et recens editas observationes, in quibus iterum officium tuum apud amicos exspecto. Habes Cassiano a Puteo, Lauretano (quibus paullo otiosior scribam) Holstenio, Ferrario, Rhodio, tibi. Tuum, si quis est, qui uti velit, ubi usus ipse fueris, relinquere illi potes. Aliud elegantius hîc, ut et Langermanno servabo. Quem quidem [Gap desc: Greek words] , mire laetor, sed et te, cum tantam ei copiam praebes bibliothecarum, non ipsum solum, sed et me beneficio aeterno devinxisse judico: sed [Gap desc: Greek words] , quod non dico illius, sed tuam, sed meam gratiam tanto fastu contemnit, quale exemplum est? Habui tandem ab Reinesio, sed non ad illas, quibus ex tuis excerptum inerat de auctario Inscriptionum. Spem facit (nam ultro meam illi obtuleram operam) missurum quas habet, cum notis brevibus, ut hîc edantur, sed nescio quid de contractu loquitur, et scis horum librariorum non esse, ut ab auctoribus quidquam redimant. Dolet tuum Claudiamum isthic non videri, nominatque cui Francofurto bonum numerum exemplarium Elzevirius vendere possit, quem ego monere non intermisi. Langermannum oraveram in literis, quas vereris ne perierint, ut si vacaret primam illam decadem Livii Florentinam, quae antiquissima videtur, aut certo partem ejus conferret, ut gustum haberemus. Tu quoque, quando aut es isthic, aut eris, memineris requirere locum in Hercule Fur. vers. 277. Cadmaea proles cinis atque Ophionius. Exstetne illic, civitasque Amphionis, an mens obstiterit oculis meis. De Livio tandem aurem vellunt Elzevirii, dum illi cessarunt, toto hoc semestri jacuit, et Plauto, Caesari, quibusdam Ciceronis et Senecae, Tacito, juventuti nostrae praelegendis strenuam sane operam privatis scholis dedi. Poemata tua desideramus vehementer ego et Schelius, qui nuper hîc fuit, teque amantissime salutat. Ad Fabrotum et Gothofredum, quod jusserat Langermannus, exemplaria Observationum Ecclesiasticarum misi. Valete. Deus vos salvos praestet, omniaque det secunda. Daventriae a. d. XIII. Kal. Mart. CICICCLII.

Misit mihi Rottendorfius aliquot libros MSS. inspiciendos, in his glossulas super complura Ovidii, sed, quo maxime delector, duos priores Gellii libros, quorum in fronte habetur illa praefatio, perinde ut in codice Regio.


page 291, image: s291

EPISTOLA CCXXXVIII. NIC. HEINSIUS. J. Fr. Gronovio. Daventriam.

QUas ad me a. d. XIII. Kal. Mart. dederas, Clarissime ac Amicissime Virorum, hodie accepi, nec trahendam responsionem arbitratus sum, etsi jam ante ex hac urbe ad te scripsi. De observationum tuarum exemplaribus, ut recte curentur operam dabo, ubi huc pervenerint. De poematis meis lentum nimis est negotium, moram editioni injecit parens, quantum video, is consultum non arbitratur edi illa in Alastorem, quod periculum esse credat ab illa furia, ne fortunis meis in Suecia insidietur, qui metus quanquam vanissimus est, morem tamen geram seni nostro sic petenti. Eludere potest jambos meos Alastor in tempus, at non effugiet. Si quid in me viri est et ingenii, frontem istam praefrictam iis stigmatis notabo, quae delere frustra moliatur inusta. Sed ad rem: Vossium jam adesse vobis confido. Hamburgo enim ad nos scripsit. De nostris in Vaticana lucubrationibus Langermannus tuus meusque. Patet nobis ad satietatem usque praestantissima illa bibliotheca, et nimii in eâ sumus, fateor, adeo uterque nostrum non optime habemus. Exercuit me mensem totum Ovidius: Claudianum mox curis secundis aggrediar illustrare: in quem finem exemplaria quinque aut sex ejus auctoris proba jam seposui, unum praecipue vetustum, cujus excerpta a Jesuitis Antverpiensibus habui. Excutiam id de novo: nam fugisse multa Livineum, cujus excerpta illa erant, suspicor. Inter Palatinos libros Metamorphosin inveni omnium, quotquot vidi, veterrimam. Excerpserat diversas ex illo codice Gebbardus lectiones, ut et ex aliis, quas apud me vidisti, inveni tamen nonnulla satis bona. lib. I. vers. 226. Fab. Lycaonis. Nec contentus eo est, missi de gente Molossa Obsidis unius jugulum mucrone resolvit: pro missi codex ille satis emendatus habet, amici. Ego Amyci, quod obsidis sit nomen, vix dubito legendum. Expende quaeso locum. De Livio et Senecae tragoediis curae mihi erit, ubi Florentiam venerimus. Inscriptiones multas collegit Langermannus in via, quibus Cl. Reinesii institutum juvetur. Prodiit tandem Alexias, quam apud Holstenium vidi, qui salvere plurimum et te jubet, ut et virorum optimus Cassianus Puteus. Vale, et summae festinationi ignosce, exarabam enim has multa nocte, jam literarum plurium scriptione fatigatus, ne inanis ad vos tabellarius discederet. Nob. Schelium saluta quaeso. CICICCLII. Romae prid. Kal. April.

Nescio an monuerim te inscriptiones illas Zelandicas, quas tecum communicaram, Reinesio mittendas, esse jam in lucem prolatas ab Olivario Vredio, in ultimo tomo antiquitatum Flandricarum: accedunt et plures, nisi fallor.


page 292, image: s292

EPISTOLA CCXXXIX. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Romam.

QUas una cum fasciculo exemplarium libelli recens deproperati ad adfinem tuum misi, jam opinor redditae tibi erunt. Ipsum videbis, ubi Deus et tempestates volent. Grandiusculus est, et pluscula officia tibi apud fautores meos meo nomine imperabit. Poemata tua etiam exspectamus. Addictus ille tibi Hipponacteo praeconio, cui proscriptionem minaris, quid agat, nescio. Scripsi, misi: nihil respondit; non credo, tam silebit Alastori. Ad illustriss. Puteanum differo in diem, immo in horas scribere: promitto tamen te proxime habiturum: nam festino stans pede in uno, et paratus ad iter in Geldriam et propinqua divortiis Rheni, inde in Hollandiam, ubi ante omnia salutabo Vossium nostrum, et intelligam, quo numime laeso exciderit gratia dominae non Reginae, sed Gallinae. Lauretani epistolam accepi, et gratissimam habui, jamque eo nomine tibi gratias egi. Beatos autem vos, te et Langermannum dico, qui in divitiis deliciisque tantis agitis. Ego nunc Livio operas reddam, si modo licebit per adolescentes nostros, apud quos studium audiendi veteres crescit indies, neque id mea cessatione velim refrigerari. Sed Elzevirii videntur nunc demum serio abrumpere moram. Itaque quantum potero, tempora partiar. In Ovidio tuo concedisne mihi, ut malim lib I. Ingentes animos dignâ Jove concipit ira. Et dein: per flumina juro etc. Cuncta prius tentata. Alterum videtur ortum ab iis, qui gnomen seu sententiam desideribant. Mox: Canicies eadem est, eadem violentia vultu. Et paulo ante: Quo tamen admisso quae sit vindicta. Iterum, et deplorata coloni Vota jacent. Denique, Et ducit remos illic, ubi nuper aratra. Quantum nugarum! sed tu videbis. Tollius noster in Cinnamo strenue pergit: sed morbo, propemodum fatali, aliquot hebdomades, pausam facere coactus est. Hornii de origine Americanarum gentium prodiit, apparet plagae istius barbaricae valde peritum esse. Mallingrodium nostrum pessima fama accidit bulla istinc missa sacerdotio exsutum esse. Et sane nimis acerbum se et pervicacem Pontifici recens electo praestitit, quod vitium fatali quodam casu videtur hodie et Principibus magnis et nobilibus familiis tristia minari. Sed omittamus cothurnum. Studiosi quidam hujus Gymnasiii veniam impetrarunt a magistratu Herodem Infanticidam repraesentandi. Inde furere sacrificuli, homiliae integrae invectivae in fabulas et fabularum scriptores, quicquid uspiam est vel fuit. Ego laetor, qui abero ter has proximas hebdomades, dum res maxime fervet. Quamvis alioqui extra culpam illic sim, nam [Note: Puto fuisse Henricum a Diest, Theologiae Professorem, de quo vide Revii Daventriam libr. VI. pag. 714.] curio noster maximus, qui fratrem habet, aulae Brandeburgicae et


page 293, image: s293

gratia et frigore notum, omnem invidiam praeter spem in sese recepit, auctorque magistratui fuit. Vrit omne genus mordetque exemplum nuper Hagae in facundum illum adulatorem statutum. Itaque pene redii ad cothurnum, et tum mei, tum tui temporis obliviscor. Vale, amicorum princeps, et Langermannum meum, si meretur, fovere perge. Daventriae XI. Kal. Apriles. CICICCLII. statim acceptis tuis, quas III. Non. Feb. dederas.

EPISTOLA CCXL. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

Incredibili sane gaudio ac voluptate perfundor, Vir Clarissime, quoties compellationes tuae inter peregrinandum occurrunt mihi: ut vel nudius tertius, quando beatus sum suavissimis tuis, quas in procinctu Geldrici itineris exararas. Ad Illustriss. Puteanum si quid literarum dederis, feceris omnino recte: est enim tui studiosissimus, si quis procerum alius. Inventos a se codices tres aut quatuor Livianos, editos quidem, sed cum MS tis collatos, partim in Vaticana, apud Jesuitas partim, Langermannum nostrum jam nunciasse tibi nullus dubito. Ego Claudianum cum sex exemplaribus Vaticanis contuli, nec pauca deprehendi post primas curas, quibus nova adornari possit editio, ex optimo praesertim illo, cujus excerpta Livinei manu ad oram Aldini libri notata Jesuitae Antverpiani mecum communicarant. Sed mira fuit ejus oscitantia in excutiendis membranis iis, qua de re multis tecum agam proxime, quando majus otium nactus ero. De Ovidio etiam garrire tecum libebat, sed exarandis in Sueciam ac patriam literis adeo sum fatigatus, ut nihil me sit languidius. Illo loco, Ingentes animo dignas Jove concipit iras, non improbo conjecturam tuam, sed tamen cum in optimo vaticano post [Gap desc: Greek words] animo aliquid erasum sit, nec satis agnoscatur, an a prima manu, animo et, an animos scriptum exhibuerit, unusque praeterea atque alter non ex pessimis Ingentesque praeferat, erigi posse versum nonnihil arbitrabar, si legeres, Ingentesque animo ac dignas Jove concipit iras, vel et. Cuncta prius tentata legendum jam ante decennium vidi, cum recens essem ab itinere Britannico, idque notatum in illo, quo tum utebar, codice invenies, addita etiam exempla plura locorum hoc modo corruptorum apud nostrum, ut gratuler nos concurisse [(reading uncertain: print blotted)] . Omnia in sententias convertebant insulso illo et semibarbaro seculo, quo quisque sibi Cato videbatur. violentia vultu optimus Palatinus habet et fortassis alii. Coloni vota et ducit aratra, etiam in MSS. invenisse videor: quod cunctanter tamen adfirmo. Ego magis magisque, mi Gronovi, deprehendo nihil inquinatius esse optimo illo scriptore. Atque illo praesertim nomine perlustratam mihi Germaniam unice velim, ut bibliothecas iis in oris veteres liceret excutere, nec dubito quin et Claudiano ista peregrinatione sim consulturus optime. Utinam


page 294, image: s294

Andreae Schotti excerpta aliquando mecum communices, quae olim apud te vidi! In Gallia spes est facta Cujaciani codicis. His praesidiis fretus novam editionem auspicarer. Malincrodii fortunam aegre fero. Scribit ad me Datus Florentia in Mediceo codice disertim exaratum extare, Cadmaea proles atque Ophionius cinis, ut somniasse me oporteat, cum illum excuterem. Inspiciam ipse hac aestate, ut confido. Aderam nudius tertius Cardinali Barberino per duas fere horas. Excepit certe me humanissime. Erat nobis sermo de rebus variis. Inter alia adfirmabat, se curaturum omni studio, ut inscriptiones antiquae post Gruterum, quas ipse partim plurimas ac praestantissimas possidebat, partim ad aliis repertae, mox in publicum prodirent. Habet fastos triumphales luculentissimos in veteri marmore, quos communicaturum se mecum est pollicitus. Habeo ipse inscriptiones duas, quas a rusticis redemi, [Note: A Gronovio acceptam edidit Reines. XVI. 33. et alteram XIV. 142. Sed ultimo versu edidit, POSTERIS EORUM.] quarum altera,

HIC. EST. SEPULTA

PACILIA. SOSPITA. PIA.

PROBA. BONIS. PROBATA. SUMMA. QUAE.

VIXIT. FIDE. QUI. BENE. COGNORUNT. COGNITAM

BENE. EXISTUMANT. HAVE. ET. VALE. QUAE

OPTAS. EVENIANT. TIBI. ET. TUIS.

L. AQUILLIUS. FAUSTUS. DE. SUO. FECIT

Altera sic se habet literis grandioribus, ab una parte

DIS. MANIBUS

SEX. TERENTIO. POTENTI

CLAUDIA PHARESIA

CONIUGI. B. M. P.

Ab altera parte marmoris,

M. SESTIDIUS. ZOSIMUS

FECIT. M. SESTIDIO

PRIMI GENIO. PATRONO BENE

MERENTI. ET. SIBI. ET. SUIS.

POSTERISQUE. SUORUM.

Plures hujus notae inscriptiones Langermannus noster collegit. Vale, decus nostrum praecipuum, cum tuis omnibus. Romae. CICICCLII. XXVII. April.


page 295, image: s295

EPISTOLA CCXLI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Romam.

ITer meum Coloniam Agrippinensem usque produxi. Multa occurrerunt, quae oculos et aures praesentis meos, praesertim reficere me a laboribus et fallere tempus cupientis; nihil quod sermones nostros possit morari. Amsterodami demum in reditu reperi amicum nostrum, nihil immutatum, itaque omnem scribendi pigritiam bona fide ei condonavi. Inimicitiae inter ipsum et Heduicum publicae et satis jam nobiles sunt. Praetenditur pecunia, satis magna quidem, et quae possit disjungere animos (nam et ipse ob multo minorem omnia instrumenta reliqui ad litem intendendam triconi meo, invitissimus quidem et nunquam facturus, si consorti et haeredibus aliter satisfacere possem) sed vera origo altior. Ille non serit obscure, sed palam affirmat communem nostrum ignominiosa missione jussum, quemque nunc deducit, facere ipsum privato consilio, ut sub ejus umbra in veterem locum irrepat. Literas accepit flagitatrices et acriores Amsterodamo, earum exemplum cum longa accusatione misit ad Dominam, nec quicquam omissurus est, quo, si possit, efficiat, quod jam factum esse criminatur. Denique de te jam mitius loqui ajunt, qui frequenter hominem vident. Ergo non nisi diem unum illic mansi, brevi alloquio hominem tenui, praesente [Note: Alexandre More.] illo, quem ex Allobrogibus arcessivit hac solum de caussa, ut male faceret, quem postea mortuum [Note: Vid. ad Epist. CLXXIII.] Momus et ipse, nosti caetera. Is, lapso cum factione Thibaltica Athenaeo Medioburgensi, Blondello nescio quorum suffragationibus collega adjungitur; solitus antehac declamare in illos, quorum nunc stipendio conductus est, tanquam foederis Belgici ruptores, et in principalem domum ingratos. Adeo ignorant homines, quibus favisse volunt videri. Schotti excerpta Claudianica quod me poscis, frustra es, quicquid ejus est, jamdudum habes: nihil est enim, praeterquam quod inter versus ad marginem edit. Barthianae, quam tecum olim communicavi, adscriptum ex exemplari, quod a Schotto Francofurtum missum ad typographum, nescio quomodo, sive Gruterus, sive Sixtinus possederant. Ego vero fidem amicitiae nostrae testor, me scientem nihil habere istiusmodi, quod oculis tuis subduxerim. De Inscriptionibus et fastis Eminentissimi Cardinalis Barbarini, beasti me tam felici nuntio. Reinesio jam binis obtuli curam meam in edendis, si sua huc mittere velit, nihil ab eo his nundinis accepi. Quas ad eum curandas misit Langermannus, quod in me est, curatas dabo. Amicus noster, cui se ille commendatum cupiebat, videbatur ei non male velle. Sive perget cogitare de Statio, sive quid aliud volet, affirma ei nihil, quod in


page 296, image: s296

mea sit potestate, frustra a me petiturum. Literae hae hucusque scriptae dies decem et amplius hîc jacuerunt, dum nolo eas mittere sine inclusis ad Illustriss. Cassianum a Puteo, et identidem impedior. Habes hîc tandem, utinam et fasciculum libelli mei: Ovidium interea tuum misit ad me affinis tuus, donum gratissimum: discrucior mihi vel differendum usum, dum religetur. Mox faxo sit in omnis nostrae juventutis manibus. Inter exercitia privata nunc tracto, quod mirere, divinam Aeneida, sed quoties nunc desidero Pirium Valerianum! frustra, cum et tu et Vossius longe. Manda Langermanno, si in eum incidat, ut mihi emat, quando id semper sibi petit negotii dari. Vale, nobilissime et optime Heinsi, et me ama. Daventriae III. Kal. Maij. CICICCLII.

EPISTOLA CCXLII. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

CUm literae non compareant, Vir Clarissime, quas ad Cassianum Puteum pollicitus es jam dudum te daturum, facile persuaderi mihi patior, in via eas interceptas. Auget suspicionem, quod Goesianas nonnullas periisse deprehendam: quibus tuas illas additas fuisse fit verisimile. Nunc etsi nihil occurrebat ad te scribendum, Langermannianas tamen, quas vides, paucis verbis si comitarer, nihil praeter affectum videbar facturus, quo sane luculento ac tenerrimo te complector. Vossium nostrum cum Clarissimo Bocharto in Sueciam profectum intelligo. Quid dicturus [Gap desc: Greek words] ? qui ad amicos in Galliis suos scripserat, (unde rumor late post sparsus atque huc etiam delatus,) sua illum opera privatum favore Dominae, nec unquam in Sueciam rediturum. De me id ipsum credi voluit Nycticorax; adeo petulantiae modum non ponit, postquam transiit in clientelam Palladis Arctoae. Sed nulla aegis praestabit unquam, ne promeritus vapulet ac defricetur loris poeticis, si prurire pergent lumbi scabiosae huic aviculae. Sed de his satis. Inscriptiones quatuor communicavi tecum nuper: nunc tres addo, quas emi postea.

I.

MENESTRATO ANTONIAE

DRUSI. QUI. VIXIT. ANNOS. XXI.

COCCEIAE. PYRAMIDI. Q. V. A. XX

POSUIT. PUBLIUS. CORNELIUS. STRATO

FRATRI. SUO. ET. UXORI.


page 297, image: s297

II.

ELAPHIO. FECIT. SIBI. ET. PRIMO

CONSERVO. SUO. PISTORI. MARCELLAE.

III.

L. CALPURNIUS

L. ET BESTIAE L. HERMES.

V. AN. XX.

Multa hujus notae quotidie ad me deferuntur, sed delectum habeo: nactus sum et tesseram eburneam pulcherrimam quadrilaterem, cujus notae in Gruterianis inscriptionibus nonnullae extant, ejus ab uno latere M. VAL. CN. DO. ac secundo. PILODAMUS, a tertio IVLI. a quarto SP. A. D. III. K. FEB. illud Sp. Sportulam interpretantur, sed cum in alia apud Franciscum Gottefredum, antiquarium Romanum, tres Literas expressas viderim SPE. Spectaculum potius videtur interpretandum. Gemmas etiam multas, multos nummos nactus sum. Smithianis antiquitatibus quid fit? curam ut haberes in auctione bibliothecae Occonis Numismatum, jam ante te rogavi, multa enim in eo libro manu sua notarat [Gap desc: Greek words] . Vale, decus nostrum. Romae. CICICCLII. XV. Junii Gregor. Salutant te amanter Puteanus, Holstenius, Allatius. De Ovidio tecum alias confabulabor.

EPISTOLA CCXLIII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Romam.

ITA ut accepi tuas, ad respondendum me pono. Ad illustrissimum Puteanum misi jamdudum, et periisse aegerrime ferrem. Nimis vere de sua [Note: Salmasius] ille potentia gloriatus est. Non enim se praestat illa mediam, sed tota in partes. Narrabo simpliciter, quae ad me alii, nam noster dissimulat. Scriptum est, ad fines praesto fuisse, qui pedem eum in terra Suecia ponere vetarent. Additum postea conditionem ei latam unicam, ut satisfaceret debitori suo, prius nihil clementiae exspectaret. Fuit postea apud auctorem tanti mali, qui vidit exemplum (vides nihil medii aut liberi sibi reliquisse) epistolae, quam ad [Note: Vossium, quo nomine, dum esset juvenis, Gerardus Joannes pater. se etiam appellari voluit.] Alopecium Gallice ipsa dederat. mirari se stoliditatem ejus (brutalite, et saepius ea vox fuit repetita) qui male tractasset tantum virum, quem vel in suam gratiam colere et suspicere debuisset: ideo monere, ne iter ad se promovere,


page 298, image: s298

neve in conspectum venire sustineret: justitia enim se adigi, ut manus illi datum abroget, et redire in patriam, ibique satissacere, quem offendisset, jubeat, si pergeret, habitusum se infensiorem, et experturum talem, qualem jam nunc se fore minaretur. Deci ad eum literas, subjeci aliquid consilii: sed non respondet, et apud communem amicum finxit se exspectare literas, quibus in Hispaniam aut Angliam ire jupeatur. Sed haec dissimulatio vana est, postquam res omnibus innotuit. Suasi, ut nullas subterfugeret indignitates, et vel argenti vehiculum projiceret, dummodo deliniret hominem et mandatis fungeretur, (nec enim haereditarias inimicitias, ut tu, exercet, nec rem familiarem videtur habere tutam, nisi ipsam exoraverit) nullum damnum, nullam indignitatem tanti esse, ut momento carere conspectu iratae velit, quam haud dubie instigaturos, quos ibi quoque habet, invidos, ut hoc frigus in odium perpetuum convertatur. Ille silet, nec audivi quicquam postea. Videtur qui nunc palmam possidet, spem dedisse reditus; certe habet literas, quibus admonetur promissi, scriptas incredibili verborum humanitate, nunc tempus esse, nunc coelum valetudini et labori itineris minus inimicum, vemret, ac tanti voti se compotiret, omnia se illi futurum. Quam si non fallit opinionem (sed opinor fallet, saltim prae se fert in Galliam prius iter sibi faciendum) ego non dubito, teque et nos omnes inde exclusissimos fore. Hae sunt vicissitudines rerum, et adeo parum cuicumque est aulae fidendum. Velim ad me vicissim libere scribas, quaecumque de negotio illo inaudieris et senseris, nam hîc jam [Gap desc: Greek words] jactantur, et nescio quantae pecuniae rationes a te posci. Omen avertat Deus. De auctione Smetiana nihil accepi. Sed nec ullas abs te literas, quod meminerim, in quibus Occonis numismata in illa ut curae haberem, mandaris. Faciam tamen sedulo, ubi intellexero celebratum iri. Vale, Heinsi nobilissime et amicissime, et quicquid eveniet, [Gap desc: Greek words] , multa enim praeter opinionem. Daventriae. XII. Id. Jul. CICICCLII.

EPISTOLA CCXLIV. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

POst menses quatuor aut quinque urbi aeternae datas, Florentiam diebus proximis cum Langermanno nostro adveni, Vir Clarissime, ubi tuae, quas III. Kal. Majas exararas, mihi sunt redditae. Quas ad Cassianum Puteanum, nobilissimum et longe optimum virum addideras, recte curatae sunt, responsorias ejus ubi accepero, ad te mox venient. Amicum nostrum conventum tibi laetor. Quod addis nihil mutatum, facile credo: qui pigritiam ejus in scribendis literis quotidie experior, adeo quinque aut sex meis vix unas solet reponere, et eas quidem plerumque brevissimas. Misere itaque alium illa in aula quaero, quocum literarium commercium possim exercere, nam aimicorum


page 299, image: s299

caeteri nostro nihil sunt alacriores in administranda hac provincia. Fortunis ejus insidiatum [Note: Ita Salmafium, credo vocat, ex Catull. carm. XII. ubi Asinius Marruccinus perstringitur.] Marruccinum satis novi: idque futurum vaticinatus sum non semel. Successum tamen adfuisse nefariis impuri nebulonis machinationibus ut credam non persuadeor. Regio quidem favore excidisse prorsus nostrum sua opera, nec unquam in Sueciam rediturum, gloriatus est scripta ad Jacobum Puteanum epistola: qui fratri porro suo Carthusiano id Romam nunciavit, ut ex Holstenio intellexi. Sed cum mendacii nunc manifeste sit convictus, ad argutatiunculas Sycophanticas confugere illum non miror. Non possum diffiteri, eam esse amici nostri multis in rebus supinitatem, ut pessum dare fortunas suas ipse facili negotio possit sine adversariorum opera: sed et scio non inexorabilem esse Dominae clementiam, obviamque semper veniae, et ignoscere nunquam non paratam. Marruccinum in Sueciam rediturum nunciari illa mihi jussit, cum Romae adhuc essem: Danos hîc contubernales habeo, qui adfirment per patriam illum suam iter jam fecisse: quanquam de discessu ejus nihil hactenus nunciarunt amici ex Batavia. De me quod mitius jam loquitur, hoc uno sapit homo stolidissimus, postquam videt et cantare parem et respondere paratum. Nec eo tamen minus defricabitur. Maledictis in me congerendis parum hactenus, imo nihil profecit, apud Dominam, quin optem assiduum illum dies totos esse posthac, ut fuit hactenus, in proscindenda existimatione mea, sic aperte tandem mores ejus invidos perspicacissima Princeps rimari poterit. Ut omnem tibi de me metum evellam, audi quid amicus ad me scribat, vir integerrimus et intimus Augustae. Unum si addidero, inquit inter alia, omnem meam penum effudi: et sine fuco id a me dici ut credas non contendam, qui animum hunc nosti et pectus tibi devotum. Quoties Regina in mentionem tut incidit, tanto affectu de te loquitur, et dotes tuas laudibus in coelum tollit, ut majores ipse desider are non possis, quod scribere ad te necesse duxi, ut habeas, quo te contra inimici tui furorem et contumelias, quas spargere non desinit, tueri ac solari possis. Alias post habui literas a regii cubiculi praefecto Holmio, quibus ter ad me scripsisse Dominam nuntiat, quam ego jacturam supinitati amici nostri debeo, qui toto anno precibus assiduis rogandus fuit, ut me doceret, ad quem meas curare literas in Germaniam deberem Reginae mittendas, cujusque opera responsum mihi esset expectandum. Unas tamen ex regiis accepi Kalendis Maijs scriptas, quas licet luculentas, manu sua exararat totas Princeps optima. Illarum principium en tibi: J' ay receu plusieurs de vos lettres, les quels m' ont fait entendre le soin et l' application que vous avez a mon Service. Je suis oblige de vous en remeroier, et je ne manqueray pas aus occasions, dans les quels je vous pouray faire resentir les effets de ma reconnoissence. ils seront tels, que vous n' aurez jamais sujet de regretter vos peines et noies, les enfruits et recompenses seront dignes de moy et de ma gratitude. Deinde ubi mandata multa, quae curari a me velit, exposuit, ita concludit epistolam. Je renovelleray avant que de finir encore un fois la protestation, que je vous ay faite de le commancement de ma lettre, vous asseurant, que j' auray le soin de recompenser dignement vos peines. que vous n' obligerez jamais une ingrate.


page 300, image: s300

Haec quam non conveniant cum iis, quae Alastor spargit, vides. Ea tamen tibi soli habeto, non enim ad ostentationem proferuntur. Rideamus igitur odiosas Sycophantarum ineptias, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis. Ovidius meus ne parum emendate sit editus valde metuo: quare si quae inter legendum tibi occurrent, ea ne invideas mihi rogo. Totum de novo cum octo aut decem codicibus contuli, nec pauca deprehendi curis prioribus addenda. Mediceii codices excutiendi restant, quorum paucos evolvi olim. Vaticani ita me exercuerunt, ut non potuerim tria. Virgilii exemplaria literis majusculis Romanis exarata pervolvere, quorum duobus etsi Pierius sit usus Valerianus, tertium Palatinae olim bibliothecae secutus sit in editione sua Hieronymus Comelinus, tamen post illorum messem relictum mihi spicilegium non diffido. Excutiam igitur in urbem reversus. In Siciliam enim excurrere me velit Augusta. Quartum ejusdem notae Mediceum jam olim contuli. His praesidiis instructus dare possim editionem divini auctoris non pessimam. Vale. Florentiae. CICICCLII. XVIII. Jul.

EPISTOLA CCXLV. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

REdditae mihi sunt suavissimae tuae hesterno die, mi Gronovi: ad qua? paucis nunc respondebo, tum quod solito sim distractior epistolis exarandis, tum quod pleraque, in quibus illae se potissimum exercent, ultimis tuis jam praeoccapavi. Iis enim regiarum excerptum literarum addidi, ut quo loco res meae essent intelligeres. Amici nostri casum aegerrimefero. Quanquam negari non potest, suis illum auspiciis periisse. Quid enim opus erat, tanto studio belluam istam fovere? Meministi, credo, quid praedixerim tibi olim. Haec eadem cum amico nostro identidem occentarem, nunquarn auditus fui. De commodandâ pecuniâ, ne tam prodigus esset, quoties rogavi? Ille tamen sollicitudinem istam referebat ad simultates eas, quas cum Alastore et exercui semper, et exercebo imposterum, dum spiritus hos reget artus. Rem occultam apud me habuit hactenus: proxime tandem ab illo accepi, quibus aperte mecum agit, ac calamitatem suam, quam ex amicorum Parisiensium epistolis jam praeceperam, bona fide narrat. Cum habeat in patriâ, quo possit vivere, miror tam abjecto illum esse animo, ut injurias istas ferat. Non ferrem certe ego. Et tamen meâ magis interesse existimo, quam illius, ut bono loco sim in aula istâ. Nam quod tu existimas deliniri adversarium posse: fugit te ratio, mi Gronovi. Non talem tu expertus es, non talem alii, qui post offensas in gratiam cum illo reverti studuerunt. Fecit hoc quidem amicus noster, et epistolam illi supplicem scripsit, qua precaretur, ut inimicitiarum missam


page 301, image: s301

faceret memoriam: sed sycophanta multis illam praesentibus vix inspectam in ignem projecit. Nihil tale de me audies unquam. Pereant potius et in malam rem eant fortunae omnes, quam facinus me indignum committam. In aulam rediturum Alastorem jussit ad me scribi Domina, mox subjunxit literas, de quibus nuper tecum egi, credo, ut omnem mihi metum excuteret. Rationes a me posci ullas atrox mendacium est, et Alastore dignum. Vix enim mille scutatos hactenus accepi ad iter faciendum: cum vana spes assidue detur, majorem pecuniae summam mox adsuturam. Ita factum, ut plus quam mille florenos ex meo acre jam expenderim, praeter mille alios, quos libris aliisque rebus emendis in privatos usus converti. Ne mihi credas, audi ipsam Dominam. Mandez moy les Catalogues des livres, que vous avez achetes, et des ceus que vous avez fait copier, e le contes del' argent, que vous avez depence, et pour vostre personne et pour vostre achet. Je vous feray tout paier, et mande moy aussii combien vous aurez besoin, affin que je envoie les changes pour vostre vojage. Je ne vous puy rien dire, si non que je remette tout en vostre discretion. Et haec quidem ad os calumniae obstruendum. Novit etiam omnium optime amicus noster, quam male mihi de omnibus prospectum fuerit in hoc itinere, quem gravissimc propterea increpavi, simul ac Lutetiam advenissem, idemque facere non destiti omnibus pene, quas ex Italia ad illum dedi, literis. Inquire, quaeso, in auctorem hujus mendacii. Hoc mihi credas velim, Gronovi, si amici nostri loco fuissem, nunquam de aula accedenda cogitassem. Necessitas ad illam vitam me compulit, cui magis magisque ineptum me esse indies experior. Disserui saepe cum amico nostro ea de re ante in Sueciâ. Sed alium ejus rei fructum non ferebam, quam ut ille melancholiam meam (sic enim vocabat) rideret, omniaque mox ad Dominam deferret, quae nonnunquam exprobrabat, satis se videre animum mihi esse ab obsequiis sibi praestandis alienum. Calamitatem de morbo patris jam intellexisti: quae reverti me domum, ut opinor, coget. Hoc certe ut liceret mihi, a Domina multis precibus proxime flagitavi. Vale, et scribe. Florent. CICICCLII. 12. Aug.

EPISTOLA CCXLVI. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

GEminas nuper ad te dedi, Vir Clarissime, quibus rerum mearum statum abunde te docui. Nunc cur ad te scribam, optimus virorum Cassianus Puteus est in causâ: a quo responsum hîc habes. Mediceam hactenus non inspexi, propter calores aestivos. In regiâ, de qua tecum egi, epillola multa intricate scripta legi vix potuerunt, corrige in excerpto, quod misi, illa: quevcus


page 302, image: s302

n' aurez jamais susiet de regretter vos peines, et nojez. les enfruits, etc. quae etsi ipse non assequerer, melius tamen legere non potui. Nunc diligentius excutienti, quaedam deleta leviter apparent. Caetera sic se habent. que vous n' aurez jamais susjet de regretter vos peines: les bienfaits etc. Amici nostri calamitas jam publica est et omnibus innotuit, postquam palam ostentare Reginae coepit epistolam Alastor. Scis quid olim vaticinatus sim tibi, idem et amico nostro praedixi non semel, utinam tempestive fuissem creditus. Si Juvenalis nunc viveret, novae Satyrae esset locus, in quâ tamen repetenda omnino essent ista: Stoicus occidit Baream, delator amicum Discipulumque Senex. Spero tamen in integrum restituendas ejus fortunas. Cum nihil succurrat, quod nunciare possim, literarum loco habe hoc elegidion, quod rogatus [Note: Additum erat carmen in Serenissimi Cosmi Medicis, magni Hetruriae Principis, natalem decimum, quod legitur inter Heinsii Poemata lib. 11. Eleg. 4. pag. 38.] nuperrime scripsi. Vale. Florent. CICICCLII. Kal. Sept.

De rationibus, quas a me perat regina, quam splendidum sit mendacium, agnoscere ex ipsius Dominae epistolâ potuisti, petit enim, ut significem, quid de mea pecuniâ expenderim: quod et indicavi. Inquire quaeso in mendacii auctorem.

EPISTOLA CCXLVII. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

TOtis tribus mensius nihil a te literarum vidi, Vir Clarissime. Ultimae tuae res amici nostri in aulâ turbatas nunciabant, et sinistros, qui Alastoris operâ de me spargebantur apud vos, rumores. Ab illo tempore ter ad te scripsi. Nunc quartum scribo. Sed paucis. De me, quae spargi narrabas, quam sint fatsa Vossius noster te docere possit. Non enim ignorat, quam parum viatici Lutetiae mihi a negotiatore regio sit datum, quasque de meo expensas fecerim. Sed hanc jacturam nihil moror. Nam ingratam se non fore pollicetur Domina et si non promitteret, mores ejus ultro id sperare me juberent. Alastor impotenter nimis victoriâ suâ usus est, qua re, quod inter nos dictum, offendit illam non leviter, cujus a nutu pendemus. Certe nisi quid frigusculi intervenisset, jam rediisse in Sueciam debebat. Quod quare factum non sit, ipse omnium novit optime. Bochartus amici nostri res lapsas magno studio fovit, atque etiam in integrum restituit, ut confido. Ego inter Italos hibernabo. Quas ad te dedi ultimas, Vossio misi. Additae iis erant Illustrismi Cassiani Puteani literae, Langermannianae etiam, si recte memini. Inceperat ille Livio Medioeo manus admovere, jamque primae decadis libros duos absolverat. Mox intermisit laborem, totus in Manethonis poetae Graeci Apotelesmatis


page 303, image: s303

describendis occupatus. In Batavia quid rerum geratur, cum ignarissimis ignoro. Raras enim et breves a Goesio accipio, quod domo plerumque absit. [Note: Alex. Morum, qui dicebatur subagitasse Salmasii ancillam vel contubernalem, genere Britannara.] Genevensem illum in aedibus Alastoris magnas excitasse turbas audio. Mirum ni id jussu fecerit Jovis illius sui. Hic secundus erit Claudii Augusti triumphus de subactis Britannis. Poemata mea non prodire indignor. Habeo elegias quatuor aut quinque, quae addi possint, nuper a me conscriptas. Ultima Balzacium compello, luculento carmine ab illo provocatus, quo Galliae calamitatem deplorabar. Ego Britannos depecto, ex occasione belli, quod inter illos ac nostros nunc fervet. Parisiis prodiit Sidonius Apollinaris curis Sirmondi secundis illustratus. Vitam quoque Petri Puteani a Nicolao Rigaltio descriptam jam videre lucem arbitror. Gothofredus Genevae obiit. Vossium in Batavia hibernaturum existimo. Ego Mediceos Ovidii codices, quos olim neglexeram, nunc evolvo, nec sine fructu. Velim literarium commercium minus inter nos frigeret. Schelius quid agit? quid alii amici? Excita quaeso apud illos mei memoriam frequenter. Salutat te Langermannus. noster mellitissimus. Vale. Florentiae. manu praecipiti. A. CICICCLII. XXVIII. Octobr. Greg.

EPISTOLA CCXLVIII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Florentiam.

JAmdudum tuum ad postremas meas responsum exspecto. Interea redditae mihi, quibuscum Cassiani gratissimas, nec minus gratum Natalem X. Cosmi misisti. Interea ex Hollandia tantumdem literarum, quam a te habui. Si apud alios sic silet a Stoico, ut ludis, occisus, quemadmodum eum olim libertas, sic nunc una cum Amyclis perdet silentium. Ego rogatus a Ludevico Elzevirio perpaueos dies impendi P. Papinio Statio: correxi nonnulla in contextu: et reliqua in Silvis, gustumque Notarum ad Thebaida et Achilleida addidi. Libellus est ea forma, qua Ovidius tuus. Nihil exspectabis magni, praesertim ab homine sic districto et direpto. Jam sunt aliquot menses, cum quotidie sex horas occupo dictatis dandis saltem; quid dein putas effluere conquirendis et meditandis. [Note: Credo respici Boxhornii Historiam universalem, quae hoc anno prodiit Leidae.] Centonem varium et inaequalem Historiae universalis tandem accepimus. Ubi videbis, jurabis esse sui patris foetum. Palam profitetur se compilasse libellos istos, quos deprehensos aliquando in mensa, si meministi, ridebamus. Qui non legent tamen, immo et multi qui legent, magnifacient. Prodiit et clamor Regii sanguinis, sine auctoris nomine, quem tamen intelligo facile esse Morum, qui etsi vult videri se causae id


page 304, image: s304

dedisse, satis prodit se potius id dedisse patrono hospiti, ut Miltono frigidam suffunderet in antecessum, dum alter lacum aut mare criminum undique conductum parat. Ligurrit etiam adversarii sui [Gap desc: Greek words] locum, et, si quid adhoc valebit patronus, obtinebit: nec desperat interim, si minus hoc procedat, et mulcere aures aulae Frisicae facundia patria, et tenere locum Cloppenburgii defuncti in Academia. Et ego putabam Amsterodami Graecaturum: jam vocatum, jam accepissc conditionem ajebant. Praefixi Statio breve alloquium ad Christinam Reginam, quod vellem recitasse tibi. Non tamen, spero, displicebit. Misi exemplum Bocharto: sed illi morantur, et operae praecipitant, ut rem videam esse commendandam fortunae. In Ovidio tuo lib. IV. met. de Clytie: et sub Jove nocte dieque Sedit bumo nuda. An non malis: et sub Jove nocte dieque Sedit humi nudo. Illud haud dubie probabis lib. VII. de regia Creontis Corinthii Medeae venenis accensa: Flagrantemque domum regis male vidit: utroque Sanguine natorum perfunditur impius ensis. Tu dedisti: male vidit: utrumque. Nimirum legendum: Flagrantemque domum regis mare vidit utrumque Sanguine etc. Est enim, ut nosti, bimaris Corinthus. Pulcherrimos et castigatissimos versus tuos ad Sereniss Etruriae Principem scis nemini magis ad gustum esse. Illustriss. Equiti Puteano scribam, ubi Statium mittam. Quid consilii ceperit Langermannus scire haveo. Si de sententia patris Germaniam petet, magnae commendationi erit illi in patria tempore Comitiorum vidisse Ratisbonani. Et inveniet ibi Rottendorfium nostrum Monasteriensem, Episcoporum aliquot vicinorum valetudines regentem, et meo et ipsius nomine sibi faventissimum, Vale, nobilissime et amicissime Heinsi, et me ama. Daventriae XIII. Kai. Decemb. CICICCLII.

EPISTOLA CCXLIX. NIC HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

PErtinaciam silentii tui satis mirari non possum, Vir Clarissime. Totis certe quinis mensibus, quos in hac civitate jam ago, non nisi unas a te accepi, cum ego sextum septimumve nunc scribam. Goesius frequenter domo ab est. Quare metuo, ne tuae interim, quas ad illum soles mittere mihi reddendas, aberrent. Rectius igitur facias, si Vossio nostro tuarum curandarum demandes provinciam. Observationes quoque tuas nec vidi hactenus, nec missas ad me scirem, nisi monuisses jam olim ipse. Immane quantum supinus est his in rebus Goesius. Totis fere tribus mensibus nihil ad me literarum dedit. Fasciculus, quem oblatum tibi Lauretanus voluit, in Bataviam jampridem advenit. Haeret inter sarcinas meas, quas Venetiis ad Goesium misi, a quo petendus est. Langermannus Romam discessit, ut absolvat, quae agenoa restabant


page 305, image: s305

in Vaticana. Abiturus tradidit mihi excerpta trium primorum librorum Livii Medicei, quae ad te volebat mitti. Ego vero consultius existimavi me facturum, si tibi ipsi ea traderem in manus, quod viderem itinera non esse satis tuta, literasque minus diligenter curari. Ante menses tres Illustrissimi Puteani epistolam ad te dedi, nec scire possum hactenus, an curata sit. Interim vir ille eximius diebus proxime elapsis anulos duos misit mihi veteres, quorum alteri Titi Imp. caput est insculptum, alter leonem exhibet. Iis te donatum cupit, quos a me accipies. Post duos enim menses, aut tres ad summum, Italiae limites excedam. Moratur discessum meum munus, quod Hetruriae Princeps Leopoldus Reginae parat. Curavit colligi carmina Hetruscorum Poetarum praestantiora, quae lucem non viderunt hactenus. Tomi erunt tres aut quatuor. Ut autem commendet hoc munus, invitavit praecipua Italiae ingenia ad laudandam Augustam. Ipse praeivit aliis. Carmina sunt satis multa, quae operis vestibulum oecupabunt. Langermannum Venetiis aut Mediolani expectabo. Unde Genevam cogito, atque inde Bernam et Basileam, ut Bongarsianos codices excutiam. Velim et Augustam excurrere. Sed dubito, festinandum enim erit. Illa mihi via probabitur prae aliis, quae maximam de Ovidianis codicibus spem faciet. Mediceos fere omnes, quos olim neglexeram, jam evolvi. Tu si quid in adventum meum potes corradere, hoc, quaeso, age. Rottendorfianos praecipue. Codex Metamorphoseôn, quem ultimum mihi suppeditasti anno proxime elapso, satis bonus est. Inter alias unam in illo lectionem inveni, quam minime contemnendam puto, etsi a nullis confirmetur membranis lib. XI. in fabula Ceycis. Consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes. Sortes quandoque metum incutiebant consulentibus, ergo non semper oblectabant. At tuus ille codex habet homini lactamina. quae vana spe plemmque lactabant homines. Quid dici poterat elegantius? Sed de his jam satis. Ubi salvus rediero, obtundam te assiduis quaestionibus: haeret enim mihi aqua in plurimis. Quo enim diligentius attentiusque evolvo praestantissimum auctorem, eo mihi videtur inquinatior. Tu, qui Germaniae bibliothecas praestantiores lustrasti, mone, quaeso, ubi locorum tempus aliquod videar cum fructu magno exacturus. Schelius noster quid agit? Amicis omnibus ut me commendes rogo. Salutem illis, Alastori furcam et restim, de cujus corio comitia habebuntur, ubi rediero. [Note: Alex. Morus.] Aethiops sociennus ejus triumphurn egit, ut audio, in amici sui aedibus de subactis Britannis. Gazettae certe Londinenses fabellam narrant lepidissimam: palmam eam praereptam sibi dolet Alastor: quare simultates cum Aethiope nunc strenuas exercet, si quid famae creditur. Vale, decus nostrunr Floreniae. CICICCLII. X. Decembr.


page 306, image: s306

EPISTOLA CCL. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

QUid meis factum sit literis, quas ex hac urbe ad te dedi, non scio, Vir Clarissime, hoc scio, dedisse me frequentissimas: quarum ultimae ante dies viginti, si recte memini, Vossii nostri curae sint commissae. Ego vero, postquam totis quatuor aut quinque mensibus nullas a te accepissem, Goesiana tandem opera diebus proxime elapsis nactus sum, quas XIII. Kal. Decembr. exararas. In iis autem quod ad alias nescio quas responsum flagitas, jam tenes frusta te esse, cum eas non viderim. Quare si apographurn earum servasti, id ad me mitte, aut saltem indica, quid illae continerent rerum novarum, quidve exigerent officiorum, si quid exegerunt. Suas tibi redditas hesterno die monui Equitem Cassianum, cum illi forte scriberem. Ultimis meis jam credo intellexisti, penes me esse anulos duos antiquos, quos ille tibi oblatos cupiat. Accipies illos, tibi domum reversus ero. Observationum tuarum exemplaria nec vidi, nec quando visurus sim, scio. Mirum ni in Goesianis aedibus etiamnum morentur. Quod si ita res sc habet, adde, quaeso, illis Statios, quot inter Italos amicos voles dividi, et fasciculum Puteano inscribe, Romamque per Elzevirium mitti cura. Operam vir ille nobilissimus dabit, ut comitatis exemplum est et lex unica, ne alii liberalitate tuâ fraudentur. Venetias tamen aut Patavium si quid mitti cupis, feceris consultius, si recta illic id omne perferatur, non Romam. Carolum Datum nolim a te negligi, tui meique in hac civitate studiosissimum; qui jampridem gestit tibi innotescere. Observationum et Statii exemplar mihi destinatum, apud te in adventum meum fac servetur. Equitem Puteamum non frustra a me diligi ac praedicari Langermannus te docebit: qui nunc Romae est, ejusque comitatem experitur quotidie. Obiit illa in urbe ante menses paucos Vaticanae bibliothecae custos, vir longe humanissimus, et cujus operâ factum est, ut omnia nobis patuerint fere, nihilque negaretur, dum illam frequentavimus Successorem nactus est, insignis inscitiae ac rusticitatis hominem, quique Langermanni nostri patientiam indignis modis nunc exercet. Unde fit, ut nec amicus noster fructum magnum isto ex itinere sit laturus, nec ego etiam. In se enim receperat collationem gemini exemplaris Virgiliani, literis Romanis majusculis exarati, meae in spem gratiae. Quibus ego subsidiis instructus divinum vatem plurimis locis emendatiorem dare poteram. Nam tertii codicis ejusdem notae, qui in Medicea exstat, excerpta penes me sunt, quarti Palatini penes Reginam. Doleo laborem hunc non susceptum a me, cum Romae essem. Sed dum Goesio gratificari studeo, dies quatuordecim perierunt


page 307, image: s307

in Agrimensoribus conferendis, idque sine utilitate ullâ. Amicus noster Amstelodamensis, civiliter mortuus, et a Stoico magistro occisus, quid retum gerat, si nescis, ego te docebo. Mutuum alienationem esse non potest concoquere, cum omnia contraria a praeceptore doctus sit iis, quae nunc magno suo malo experitur. Fortuna ejus quoque alienationem passa est, cum regia bibliothecae curam occuparit Naudaeus. Non desuerunt illi admonitiones meae, quas si tempestive amplexus esset, melius nunc secum agi videret. Sed innata quadam sibi securitate neglexit ac contempsit, quae fideliter sugerebam. Gaudebat iter Italicum a me magno studio urgeri, ac persuasum abebat, mc absente turbas fore omnes facile sedandas. Ego contra, quod omnem Alastoris iram ac rabiem solus sustinerem, augurabar fore, ut, post disecssum meum, faba ista in ejus caput cuderetur. Nunc vatem verum me fuisse agnoscit. De pecuniâ, pracsertim Alastoris filio, praestanda temerarium consilium saepe interpellare sum conatus. Meminisset se malo jam apud Alastorem esse loco, meminisset simultates nunquam poni ab Alastore, beneficia illi pro injuriis esse, aulam Gallis circulatoribus opplendam fore. Ad haec omnia ridere ille, et me melancholicum appellare. In mandatis praeterea regiis exequendis mira fuit supinitate. Mecum ita egit, ut oscitantius non potuerit. Vicies ad minimum ab illo perii, postquam Holmia profectus essem, ut ex ministris aliquem regiis per Germaniam conciliaret mihi, cui liteias meas, quas Reginae scripturus essem, curandas committerem. Id enim Domina fieri jusserat, suâque, ut fieret, interesse arbitrabatur. Romae demum doctus sum, Noribergam lireras ad Georgium Furstenheusen esse mittendas. Ita factum est, ut nec ego Furstenbeusium moncre potuerim, ubi locorum degerem, et ille mei ignarus ex quatuor regiis epistolis mihi inscriptis, unam tantum curarit. Cujus rei tora invidia nostro illi incumbit. Sed ut hinc digrediar; quantum intelligo (scribit enim ad me subinde) totus est in depectendo adversario, cui malum maximum minatur. Petit a me ut Solinos, Plinios, Historias Augustas, Tertullianos, conferam: omnium denique auctorum rationem habeam, quibus manum admovent Alastor, ostensurum se brevi, nihil in ullis scientiis illum vidisse, in Geographiâ esse asinum, in Graecis infantem. Nilum ab illo frequenter in Solinianis exercitationibus appellari [Gap desc: Greek words] , et in nominativo [Gap desc: Greek words] , hujus notae infinita alia se observasse. Haec in aurem tibi. Ego vapulanti favebo. Clamorem regii Sanguinis ab Anglo scriptam nescio quo, sed a Moro editam intellexeram. Morum tamen parricidae pro auctore ejus libri habent, ac egregie in Gazettis, ut vocant, Londinensibus defricarunt, tanquam compressa sit ab illo Alastoris pedisequa, addito hoc epigrammate, Galliex concubitu gravidam te, Bontia, Meri Quis bene moratam morigeramque neget? Agnoscis in ilio Ouweniani acuminis ineptias, quod Vlitius heros mecum communicavit. Alastoris scriptum contra Anglos avide expecto, de meo enim tergo quin illic comitia sint habenda nullus dubito. Sic promisit certe, cum Miltonum a me armatum persuaderi sibi passus sit. Haerent in insidiis Scazontes mei, mox provolaruri, ubi intellexero, locum mihi in cacatis istis chartis


page 308, image: s308

dari. Vossio amoto nihil itineri suo Suecico obstare credi vult, praeter meas fortunas: ab iis metum sibi esse. Quapropter literas a populari ejus, regio archiatro, non ita nuper accepi, quibus ad concordiam me hortatur, pacisque conditiones valde ridiculas proponit. Excepi hominem, ut merebatur, salse satis. Audio valde nunc infensum mihi esse. Sed ego fortunas perire potius patiar, quam existimationem. Quanquam periculum non est, nisi regia promissa destituant. Semper enim est pollicita Domina, ad concordiam istam non fore adigendum me, invitum: nec ego de pace unquam spem feci, quod hominis mores et ingenium probe nossem. Verum de his satis jam ac super garrivi. Venio nunc ad Ovidium, et tuas in eo emendationes. Libro IV. Met. sedit humo nuda. Nihil mutandum videtur, quod pace tua liceat dixisse: similis est locus Epist. Hypermnestrae, Quaeque modo, ut posses etiam Jove digna videri, Dives eras: nuda nuda recumbis humo. Trist, lib. I. Ep. V. Aut ut edax vultur corpus circumspicit, et quod Sub nuda positum cernere possit humo, ex membranis, vulgo, Sub nulla. Met. IV. Fab. Persei. Anguiferumque caput nuda ne laedat arena, Mollit humum foliis, etiam ex MSS. vulgati, dura. Plura exempla collegi alibi. Altera correctio, Flagrantemque domum regis mare vidit utrumque, quantivis pretii est, nec dubitandum. Miror stuporem meum, qui non viderim, utrumque pro utroque edendum curavi, vetustiores membranas secutus. Epist. Phaedrae, Et tenuis tellus audit utrumque mare de Isthmo Corinthiaco. Ita est, mi Gronovi, nihil misero Ovidio inquinatius. Parum restat quin XVIII. Metamorphoseos codices Mediceos absolverim. Utinam istud tempus licuisset terere in Germanicis bibliothecis, ubi vetustiora reperiri exemplaria nullus dubito. Sed hoc fortassis dabitur aliquando. Una nonnunquam litera quantas turbas dedit! Sic ult. Amor. Elegia. Traditur haec Elegis ultima meta meis, ut editi et scripti omnes, cum Raditur omnino sit legendum, ut puto jam olim me monuisse, apud Propertium quoque alicubi Poma Tantalea tradere manu legitur, pro radere. Medic. faciei, etiam non juvant MSS. illo versu, Faemineâ vestri potiuntur lege mariti, at scripserat Ovidius, poliuntur Trist, lib. II. Nec male commissa est nobis fortuna reorum Usque decem decies inspicienda viris, [Gap desc: Greek words] usque friget, quare vel invitis membranis repone, Lisque. lib. IV. El. 1. Sic si quem nondum portarum sede receptum Barbarus in campis repperit hostis, agit. portarum sede non placet. Scribe sepe, pro septo. Met. XII. Fab. IX. Arce locus summa, fessis loca grata carinis, repetitio illa locus loca insulsa est. Lege, Arce focus summa. Pharon intelligit, sed duas ultimas emendationes a MSto confirmatas offendi. Ut et illam lib. VII. fab. Cephali, Dat mihi praeterea, tanquam se parva dedisset Dona, canem munus, cum perperam lectum sic hactenus tanquam si. Possem plurimas hujusmodi conjecturas proferre, quas in MStis postea offendi, sed ne mendax aut vanus videar, in notis ad Ovidium illas meis imputabo membranis. Ne in hisce levioribus pergam haerere, unum proferam locum satis difficilem Met. XIV. Fab. Pici. Par animus formae: nec adhuc spectasse tot annos Quinquennem poterat Grajam quater edere pugnam. Haec sunt inquinatissima, nec juvant MSti multum, nisi quod pro poterat, agnoscant quidam,


page 309, image: s309

poteram, poteras, poterant, et Graia pugna. Ero aliquanto audacior. Certum est haerere mendum in [Gap desc: Greek words] edere, pro quo suspicor legendum Elide, sed nec dum sanus est locus, quare pro tot annos velim reponi per annos, ut totus locus sic se habeat. Par animus formae, nec adhuc spectasse per annos Quinquennem poterat Graia quater Elide pugnam. Vide an quid melius excogitare possis. de Rottendorfianis Ovidiis aurem jam velli tibi: eos inspectos mihi cupiam. Amanuensi etiam opus mihi erit, ubi ab vos rediero, rediero autem mense Aprili aut Majo ad summum, nam famulum hîc sum relicturus. Vide an probum aliquem invenire possis. A Fabricio habui mellitissimas. Vale. Florent. CICICCLIII. VII. Jan.

Quia nugas meas non fastidis, addam [Note: Editum lib. III. Silv. p. 200.] Epigramma, quo nuper Carolum Datum compellavi, cum donarem pugillares illi eburneos. Ultimis meis falsus fui, cum affirmavi tuo codici deberi lectionem istam, sacras homini lactamina sortes. Extat enim in exemplari, quod eodem tempore ad manum erat, in Sixtiniae bibliothecae auctione empto. Illud lib. I. Met. Cuncta prius tentata confirmat Mediceus unus. Notavi plura loca, in quibus eodem modo sic peccarunt librarii, quorum quo nunc succurrunt. Fast. lib. I. ubi festum Bacchi describit, Fastus inest pulchris: sequiturque superbia formam. leg. pulchrae, vel sine MStorum opc. Agit enim de Lotide. Amor. lib. III. Epiced. Tibulli; Durat opus vatum, Trojani fama laboris. imo, vatis. Cum de Homero adhuc sermo sit. et hoc sine MStis. Alia vellem. Sed finis sit nugarum.

EPISTOLA CCLI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Florentiam.

EGo vero ne unas quidem tuas mihi conscius sum silentio transmisisse, quicquid tandem factum fuerit meis. Illustr. Lauretani fasciculum ab affine tuo petam. Exemplaria mei libelli discrucior nondum ad te pervenisse: nimis vereor, ne frustra ea in Italiam miserim. Excerpta Liviana, credo, recepero tempori cum adventu tuo: nam post Elzeviriorum mortes nondum intellexi filios id munus maturare. Ego tamen, quantum licet, progredior, ne, ubi volent, in mora illis sim. Aunulos antiquos, quos mihi muneri destinavit illustrissimus Puteanus, nullo auro, quantumvis excocto, commutaverim: itaque diligenter adserves, rogo. Literas ejus mihi recte redditas jam ter aut quater, opinor, scripsi. Respondebo illis, cum Statium adjungere illis potero: quem scis rogatu Lud. Elz. dudum me percurrisse, et reliqua ad Silvas, gustum ad Theb. Achill, addidisse. In fronte adoravi Dominam praefatiuncula, quam accommodatiorem auribus principum, quam sint aliae meae, judicat amicus noster,


page 310, image: s310

qui has ad te curabit. Principis Hetruriae nobilitati in commendando Reginae pariter et suo erga literas et ingenia studio mirifice faveo et applaudo. Erit haud dubie illud tam illustre monumentum, ut ex nullo alio probatura magis sit nostrum seculum posteritas. Itaque fac, quaeso, si potes, ut, ubi redieris, et ego ad lectionem ejus admittar, mitius feram, quod nec Ferrarii nec Valesii Panegyricos adhuc videre mihi contigit. A Reinesio tandem senas uno tempore accepi, quas ille diversis temporibus dimissas, et cum diu subsedissent apud indiligentes amicos, ad se relatas, in unum conclusit fasciculum, et officii sui testandi causa, ut erant, venire ad me voluit. In illis tu quoque partes habes. XXVIII. Octob. Anno 51. Judicium, quod de Inscriptionibus fecit Ampliss. Heinsius, gratissimum est: utinam Vossianas videam quoque. A Donio Equite Flor. accepi plurimas per amicos: quasdam ejusdem inseruit libro de Don. et tabellis Thomasinus etc. Et in scheda addita: Cum signatas istas tabellario tradidissem, supervenerunt etc. Id altem ingenti laetitia me adfecit, quod Ampliss. Heinsium ejusque propensissimam voluntatem in iis conspicere mihi licuit. Gratissimae sunt Westcappellanae Inscriptiones etc. IV. Septemb. Anno 1652. Heinsium juniorem tuo, Gronovi carissime, monstratu cognovi optime: certat in Elegia cum veteribus, in Lyricis etiam novos superat. Critica vero ejus quam modesta mitisque: cum pro patre pugnat, ejusque filio, pietas fecit acriusculam: quam accurata et erudita! Luculenter de Claudiano meritum esse mussat etiam Lipsiensis momus: de Ovidio pariter nos speramus. In reditu si Augustam accedes, forte et excurres Reginoburgum vel Ratisbonam: invenies ibi Rottendorfium in comitatu Episcopi Monasteriensis, non cessantem, ut ipse ad me scripsit, colligere si quid possit veterum librorum. Salisburgi in palatio Archiepiscopi parvum scrinium est MSS. ubi Plautum, Caesarem, Celsum, Nepotem, Tibullum, Petronium, Statii silvas, et alios vidi: vix Silvas contuli. Monacii etiam Bavarica Septemviralis bibliotheca MSS. non caret: ut nec Caesarea Viennae. Schelius noster Hagae magnum virum praestat, et, quantum in ipso est, arcet dominatum, quem sane non pauci vix respiranti libertati obducere conantur. Vale, Heinsi nobilissime et optime, et feliciter ad nos redi. Daventriae. Non. Januar. CICICCLIII. quem omnem tibi secundissimum precor.

Ex literis hominis nequaquam male volentis tibi: Le ne voy aucune apparente de reconciliation entre Mons. de Saumaise et Messieurs Vossius et Heinsius, vouz scavez jusques ou portent les resentiments du premier, et qu'il a bonne memoire. Ces Messieurs peuvent a mon advis faire estat de ne plus retourner en Suede, ou le credit de leur partie est aussi grand que jamais, principalement depuis la venue d Mons Bourdelot, qui le sonstient puissamment etc.


page 311, image: s311

EPISTOLA CCLII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio.

REcte accepi tuas per affinem: tu interim, opinor, meas per Vossium. Profecto omnibus respondi tuis, meae si male sunt curatae, plane perierunt, nec enim exempla servare mihi, nisi rarissimarum, si quibus magnopere meditatis opus fuit, hae occupationes permittunt. De Statii exemplaribus, quae heri demum accepi, faciam quae praecipis. Nec obliviscar Nobliss. Dati, quem quod studii amorisque erga me complevisti, gratissimum est mihi. De [Note: Isaaco Vossio, ut credo.] fulgurito vaticinia tua haud scio utrum magis doleam, cum tam vera, an cum minime credita fuere. Sed putas sectam, quam induit, Epicurei aut Stoici dei passuram, ne jaceat inultus? Ego quidem praeclara illa, quae minatur, vereor ne eundem habeant exitum, quem [Gap desc: Greek words] [Note: Holstenii puto, qui fuit Hamburgensis. Hypsimedusa est Regina, quis vero sub nomine Bareae lateat nescio, nisi sit ipse Vossius. Gorgonem esse putem uxorem Salmasii.] Romani, popularis mei. Quin nec placet mihi jactari ista in literis, quae ad oculos Hypsime dusae perveniunt. Illa enim ipsa illa admiratione [Gap desc: Greek words] , quam Barea noster fecit, attonita imperavit sibi, ne quicquam in isto norit fastidiendum, ne in Gorgone quidem, quam comitem habuit, et ut omnia patiatur, dum recipiat hominem, itaque ut nunc est, maledici illi non potest pati, utique a Barea, quem ipsa vetuit has simultates exercere, et hunc praetextum fulminis sumit, quod hoc tantum edictum curae cordique non habuerit. Dixi hoc quoque ei jamdudum, sed, ut est sui consilii, flocci faciebat. Nihil exspecto, nisi a tempore et fortuna, cum poenitebit eam nugarum, quas evexit. [Note: Alexandrum Morum. Vid. Epist. 250.] Nigritam auctorem istius vociferationis esse agnovi statim e stylo. Frigidus ille rumor de Morata et inimicitiis inter clientem et patronum, qui ut duceret voluisset, manabat ante sex menses et Hagae et Amsterodami. Sitne quid veri, resciscere in hunc diem a Barea non potui, etsi omni eo tempore, non literas, sed bina involucra, unum Borharti, alterum tuis, ad me dederit. Mire placet epigramma, placent et Ovidianae emendationes: maxime Graja Elide, cum etiam paucis ante diebus locus ille me incassium cruciasset. Meas facies tanti, quanti vis, sunt enim omnes subitae et fortuitae, dum aliud agens locum aliquem inquiro. Lib. I. Quaeque diu steterant in montibus altis, Fluctibus ignotis exsultavere carinae. O quam vellem, si quo invenires in codice: steterant in montibus alni. Sed forte superfluum est ingenium. Eodem: adeunt pariter Cephisidas undas, Et nondum liquidas, sed jam vada nota secantes, lego: Ut nondum liquidas, sic


page 312, image: s312

jam. Quid in concione Pythagorae: I quoque delectos mactatos? Nunquam hoc esse Ovidii credam, sed quid substituam, nihil constituere possum. Notas ad Livium repetitas perduxi ad Lib. XXIII. In decem primos de integro rescripsi: ita et mutavi et auxi: qui restat, levior labor, in quem nunc, quod vacabo, totus incumbam, nec interjungam, donec [Gap desc: Greek words] absolvero, inde omnia posteriora tragoediis Senecae. Vale, decus meum et me ama cum Langermanno, quem plurimum salvere jubeo. Daventriae. Prid. Kal. Febr. CICICCLIII.

EPISTOLA CCLIII. NIC. HEINSIUS J. F. Gronovio. Daventriam.

INdigne pessimeque mecum agitur, Virorum Clarissime, cui tot tuae literae sint interceptae ac perierint. Quas Vossianâ operâ curasti, Nonis Januariis exaratas recte accepi. Alias a te multo tempore non vidi. Langermannus Neapolim se contulit, quam civitatem gestiebat perlustrare. Mediolani a me expectabitur, ut una in Germaniam excurramus. Ego Venetias nudius tertius adveni, post dies paucos Patavium abiturus. De Ovidio meo aliisque rebus proxime garrivi tecum verbosissime: quare Laconicum nunc me praestabo, idque eo magis, quod scriptionis desit argumentum. De Reinesio quae nuncias longe sunt gratissima. Velim profecto institutum viri optimi doctissimique singulari alioque officio fovere, si detur. Inscriptiones multas Langermannus noster collegit. Potero et ego non paucas suppeditare. Quae apud Donii haeredes, et Holstenium fere infinitae servantur, vix sperandum est, ut ex illorum manibus avelli possint. Cardinalis Barberinus suas omnes publici juris se facturum mihi est pollicitus. Sed cum totus sit in amoliendis insidiis, quas Barberinae familiae assiduas molitur hic Pontifex, per curas domesticas vix licet illi de re literariâ promovendâ cogitare. Barthio meas in Claudianum lucubrationes non improbari miror. Solebat enim gloriari, quantum ex Langermanno nostro intellexi, nihil alienae se diligentiae fecisse reliquum in isto auctore. Si Lipsiam excurremus, videndus nobis erit et compellandus. Ratisbonam ut videamus vix tanti est, mihi enim ob afflictam genitoris valetudinem ad vos festinandum. Si revertar in Italiam, ut futurum opinor, civitatem illam, Monachium, Augustam, Noribergum, Salisburgum aliasque perlustrabo. Nunc Helvetiam potissimum inspiciendam duco. Bononiae nactus sum Appiani Alexandrini Hannibalica et Iberica, quorum posterius scriptum ab Hoeschelio opinor editum. Hannibalica vix est ut credam prodiisse. Dux Salviatus ut MStos suos Graecos (centum sunt et triginta circiter) Reginae donaret effeci. De rebus Suecicis ita habe. Fortunas nostras assidue oppugnat


page 313, image: s313

Burgundus [Note: Bourdelotius, ut puto.] histrio, Alastoris sociennus, strenue tuetur noster Bochartus. Somnum mihi machinationes istae non rumpunt: cum et innocentia mea fretus sim et regiâ benignitate. Agyrtae tamen isti per literas luculentas summam exprobravi perfidiam, qui cum olim in Galliis tanto apparatu ambierit ac captarit meam amicitiam, ut majori nemo: nunc nulla de causâ virus maligni ingenii in me convertat. Missis igitur aliis, quas ante struebat, insidiis, indignissimis modis se exceptum a me nunc quiritatur apud Dominam. Sed praesens optimae principi ostendam, quam in me fuerit injurius. Interim frendentibus ac invitis Sycophantis omnibus in aulam revertar. Non quod hoc cupiam vehementer, sed ut augures isti et aruspices omnes, qui male de me ominati sunt, rumpantur. Alastor magis friget illic terrarum, quam credas. Sed ea de re melius coram inter nos instituetur confabulatio. Ne tamen nescias non esse me apud Dominam tam malo loco, en excerptum ex epistolâ regii Cubicularii. Scripta est epistola pridie Eid. Januarias. Jay' monstre vos lettres a sa Majeste mesme, la quelle m'a temoigne grand affection pour vostre personne, ausi bien que pour Mr. Langerman. Elle souhaitte, que vous fussiez desia icy, et est fort aise que Mr. Langerman vienne avec vous. Il part avec cette ordinaire une lettre pour Mr. Bidal a Paris, par la quelle sa Majeste l'a commande de vous fournir de l'argent pour vostre voyage, tant que vous an aurez besoin. etc. Et haec hactenus. Literas tuas si in posterum ad Vossium miseris; recte ad me perferentur. Vale, amicorum flos. Venetiis CICICCLIII. Prid. Kal. Martias. Lauretanum necdum vidi, videbo tamen hodie, aut die crastino.

EPISTOLA CCLIV. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

MOdo tuas accipio, Vir Clarissime, Florentiâ ad me missas, dum totus sum in exarandis ad amicos literis. Quapropter aegre ne feras rogo, si et breviter nunc et negligenter tecum agam, cum ipsae temporis angustiae hanc mihi necessitatem imponant. Jactura tuarum mihi permolesta est. Rogavi Vossium, ut apud tabellarium Daventriensem circumspiceret ac inquireret, si quid tuarum forsan istic literarum haereret, sed nihil unquam ad preces istas meas responsi dedit, etsi rogatus sit non semel. In caeteris diligentiorem se praestitit multo mihi jam tempore, quam solebat. Scribit enim frequenter, nec Laconissat amplius. Si quid illi credimus, res Alastoris magis in Sueciâ magisque frigent: quem inter et Aesculapium Gallum nescio quid occultarum simultatum nuper subortum. Nam de Moro dubitari non potest, cum lis Hagano foro jam sit credita. Nostras ille partes miro studio conciliare sibi nunc


page 314, image: s314

studet. Utinam in vivis esset Spanhemius! Esset profecto, quo laetaretur maxime. Bareae succensuisse Dominam non dubito, quod ex amico inimicus Alastori sit factus. Ego miram odiorum constantiam semper prae me tuli illâ praesente, nec unquam aut promissis aut minis impelli potui, ut amicum me Sycophantae perditissimo fore pollicerer. Quod cum videret illa, meque valedicturum aulae citius animadverteret, quam admissurum aliquid indignum iis injuriis, quibus affectus eram gravissimis, nunquam ad concordiam adigemdum fore me invitum multis praesentibus promisit. In contraria illam cum conaretur Aesculapius rapere, officii illum admonui per literas, sin persisteret, amicitiam, quam ambivisset ultro, meam ne propitiam imposterum speraret sibi, addidi. Male se exceptum a me nunc argutatur unice, et apud Dominam jactat. Sed habeo ejus literas, quibus flagitii non temere a me insimulatum liquido appareat, quas ipsi Dominae aliquando ostendam. Interim dissimulandum, dum praesens omnes ejus machinationes possim retundere. Iis, quas ex hac urbe ultimas ad te dedi, accepisse me regio nomine mandatum significavi, ut in Sueciam contenderem, ac Langermannum mecum ferrem. Is Urbinum se advenisse salvum, ac brevi ad me cogitare ante tres hebdomadas nunciabat. Miror quid cunctetur in viâ ac moram trahat. Iter solitarium, quod sine ullo comite susceperit, probari mihi non potest. Spero tamen mox adfuturum: quando consilium capiemus de itinere nostro. In Helvetiâ aliquo tempore haerendum erit, ut bibliothecas illo in tractu praestantiores pervolvamus. Tu si quid ad me voles, aut Vossio, aut Goesio mitte, [Gap desc: Greek words] montibus alni, pro altis, ingeniosum est et vero simile. Illud certum, paulo post auras, non aurae, legendum ex uno Vaticano, et uno Mediceo, quod nescio an in textum receperim. In eodem Mediceo, sic jam vada nota secantes, non sed. Quod conjecturam tuam valde juvat, quam et a me in ora codicis cujusdam olim notatam videor meminisse. Sed hoc timide adfirmo. lib. XV. locus ille, I quoque delectos mactatos obrue tauros, valde me exercuit. Optimus Vaticanus, jam ante a me citatus, qui et Palatinae bibliothecae fuit, I quoque dilecto habet, alter Palatinus, In quoque dilectos, vel, Dis, tuus codex a manu prima, Hic quoque dejectos, quidam, Hos quoque, Hinc quoque, Dis quoque, et dilectos. Unus Mediceus, I quoque delecto. Puto legendum, I scrobe in egesta mactatos obrue tauros, vel, Inque scrobe egestâ. Aliquid certe simile latet. lib. VII. Haud procul egestâ scrobibus tellure duabus, in Fab. Medeae. Sed de his melius coram, ut et de rebus Suecicis. Senecae Tragoediarum geminum exemplar Mediolani emi: tertium ibidem venale ut mihi addiceret, patrem Sfondratum rogaveram, sed quid de illo promittendum mihi sit vix scio: adeo nutat ac vacillat. Quartum habeo dono equitis Puteani. Datus ut te sui studiosum intelligat, operam dabo. Praelium atrox inter nostros et Anglos commissum proximis diebus in Hetrusco Mari. Naves hostium captae tres bellicae, duae incensae: reliquae novem in fugam actae, quas nostrae insequuntur, sed ut puto frustra. Johannes van Gale, ductor Classis nostrae, pede uno mutilatus in praelio, incredibili animi constantiâ summam sui admirationem.


page 315, image: s315

Italis extorsit. Post acceptum enim vulnus, loco se non movit, sed cum ossa tali omnia attrita essent, abscindi, vocato chirurgo, pedem jussit, pugnae nihilominus intentus, et cum stando non posset vincere, sedendo vicit. Langermannus MStos aliquot codices Neapoli nactus est, quos inter duos Martiales: cgo tertium in hac urbe, quartum Bononiae, ubi et Appiani Alexandrini Hannibalica inveni, quae lucem hactenus non viderunt, ut existimo. Vale, decus nostrum. Venetiis. CICICCLIII. XXI. Martii.

EPISTOLA CCLV. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Venetias.

AGyrtas nondum omnia posse, id vero ego laetor ita, ut qui pote maxime. Utinam tamen eo veniatis, priusquam optimus ille defensor decedat. Non oportet nimium causae credere, quia suam habet fortuna rationem. [Gap desc: Greek words] et [Gap desc: Greek words] Appiani jam bis a Stephano editae, si quidem eaedem sunt, posterius cum versione. In excerptis Reinesianis hoc, ni fallor, oblitus sum: Ampl. Heinsi Claudianum tandem nactus sum, eoque impense delector. Verum esse quod scribebas, mille locis meliorem eum fecisse prae Asiatico commentatore, reapse experior. Utinam Ovidium ejus pariter videremus et Venusinas lectiones Rutgersii, quarum spem facit. Extremo elegantiss. Notarum meminit epigrammatis nondum editi, quod in Leidensi bibliotheca exstet. Esst vero id hexastichon particula carminis in nativitatem seu conceptionem [Gap desc: Greek words] , vel de Maria Virgine ad Rusticianam scripti ab Andrea Oratore et Poeta Christiano, et publicati cum Paulini et Prosperi poematibus a Th. Pulmanno Antv. Anno 1566. Integrum etiam legitur inter epigr. Christiana e membranaceo libr Bibl. Elect. Heidel. edita a Grutero Inscript f. 1174. sine auctoris et tituli mentione etc. Sic. 9. Novemb. 1651. Fasciculum Illustriss. Lauretani accepi tandem. Mandarem tibi quaedam ad illum, ut et Ferrarium, a quo nuper habui gratissimas: sed jam inde abfueris longe opinor, cum has acceperis. Meus fasciculus, quem te sperabram illic partiturum, jacet, ut scribit affinis tuus, etiamnum Amsterodami. Vale, nobilissime Heinsi, et bene ambula cum Langermanno nostro. Daventriae. X. Kal. April. CICICCLIII.


page 316, image: s316

EPISTOLA. CCLVI. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

LAconicas tuas, amicorum decus, X. Kal. Aprilium exaratas modo accipio: ad quas pari oratione nunc respondebo. Sum enim in procinctu, ut cum Langermanno nostro Helvetios adeam, vobis mox adfuturus. Fortuna quod minari non desinit, aequiori, quam credas, mente fero: Quae si destituet, tanto arctius virtutem amplectar, ac omni opera cavebo, ne et illa partes deserat, aut a me deseratur. De Ibericis et Annibalicis sero errorem agnovi. Possideo enim utrumque Appiani libellum ab Henrico Stephano editum minori forma. Epigramma poetae Christiani, quod sub finem edidi notarum ad Claudianum, esse ab aliis jam in lucem prolatum nesciebam. Idque me ab eruditissimo Reinesio edoctum laetor. Non sum is, qui profitear Christianos poetas diligenter a me lectos esse, facile igitur labi hac in re potui. Tu, cum viro summo scribes, gratias meo nomine age, quod non gravatus sit, hujus rei me admonere. Conquisivi per omnem Italiam auctores diligenter, ex quibus inscriptiones antiquae depromi possint: horum opera institutum ejus ornari ac promoveri posse non leviter confido. Vale. Mediolani. Anno CICICCLIII. Prid. Kal. Majas. Salutat te Langermannus noster.

EPISTOLA CCLVII. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio.

VEllem quidem ego, Carissimum caput, quotidie tecum multis: sed nec materia suppetit, et, ut nunc est, ad literas scribendas non nisi animo fesso fessaque manu accedo. Quid enim scribam homo minime garrulus, et inanibus effluens sonis ad similem hac parte mei? qui nec accipiam quicquam literarum, nec in sermones incidam, unde quod communicem tecum, gratum habeas. Meus autem dies omnis abit, dum excipio [Gap desc: Greek words] , labore magno sed jucundo, quia nihil audiunt, nisi ex quo ipse tractando proficiam. Quod superest soli mihi, cum Livio partior: nam quae ad ipsum rursus describo, correpta et circumcisa, quia visis, quae adornaveram, causati sunt Elzevirii, longe excessura unius tomi molem, et rogarunt, ut differrem in editionem, quam, si quando, promittunt maximam cum omnium observatis. Est et alius, qui eandem spem facit. Sic obsident tempora mea, et Senecam


page 317, image: s317

prioresque observationes, quas vehementer ardeo, et multo auctiores, et demptis aetatis festinationisque pristinae notis reddere, dum volentem hîc typographum habeo, rejicere in serius cogunt. Reditum in Aquilonem nunc credo laetiorem fore, post casum Phaethontis Asclepiadae, de quo jam certiora, quam ego nuntiare possem, te accepisse opinor. Utinam cum ipso refrigescant scenae et pulpita, quibus introductis, ut veras Musas pelleret, pessimam famam, cui minime vellemus, hîc locorum circumdedit. In Ovidio tuo praelegenti nuper in lib. VII. Quodque suum securus arat Cromyona colonus: venit in mentem scribendum esse: Quodque suis securus. Sus enim celebratur Cromyonia: et nosti illud: securus amorum Germanae. Eodem libro in legatione Cephali ad Acacum: Postquam congressi, primi sua verba tulerunt Cecropidae. Tu dedisti, congressu primo. Nondum satisfacis. Vide an sit: Postquam congressus primi sua verba tulerunt, Cecropides Cephalus peragit mandata. Congressus primi tulerunt sua verba, dum legitima salutationum utrimque explicantur. Nec placere potest: omnis erat rerum status iste mearum: ut nec: superat mihi miles et hosti. Cognosce temeritatem meam: Nec dubie vires, quas haec habet insula, vestras Ducite, et (o maneat rerum status iste mearum) Robora non desunt: superat mihi miles: et hoc est, Gratia diis, felix et inexcusabile tempus. Ejusmodi tempus est meum, ut ejus praetextu sine auxiliis remittere vos non possim. Quamquam agnoscam illud, Omnis eat, modo ita distinctum, posse ferri. Eat pro sit. Sic procedant mihi omnes res, ut in promptu sunt robora juvenum, quae petitis. Haec ante tres propemodum hebdomades hucusque scripsi. Interea casus inopinatus ita domum meam turbavit, ut nec de his pertexendis, nec de aliis doctis literis scribendis cogitare potuerim. Juvenis e provincia Bremensi (Rosentagio nomen est, notum forte Lucae nostro: certe parentes inter se familiares satis) magno animo literis incumbens, mentis morbum passus et phreneticus, haud scio unde, factus, et noctes et dies anxios sollicitosque nobis habuit, donec tandem adveniens cognitus eum ad suos reduxit. Reinesius Inscriptiones accepit, tibique apud me grates agit, et pro his, et pro indicio de collectione Card. Barberini, seque eas ait jam contulisse in volumen suum, et notulas addidisse. A Langermanno unas Roma idibus Decembris datas heri demum accepi, Hamburgo missas una cum his ad illum, quas credo illi gratas fore. Vale, et me ama, Heinsi nobilissime. Daventriae IV. Kal. Quinctil. CICICCLIII.

EPISTOLA CCLVIII. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

CUm literarum nonnihil ad meos hodie in Bataviam pararem, paucis te compellandum duxi, Virorum Amicissime, quo itineris nostri successum


page 318, image: s318

intelligas. Relictis a tergo Alpibus sum opinatus fore, ut sine mora ulla ad vos contenderem, sed res in Helvetiâ adeo turbatas offendi, ut sine praesentissimo discrimine viae committi non possem. Ita factum, ut mensem totum Geneva nos tenuerit. Per Gallias iter inltituere animus non deerat, ii perregios milites licuisset, qui Belligardae obsidendae destinati, non Burgundiam tantum universam, sed provincias etiam vicinas depraedationibus continuis valde infestant. Jacta tandem alea est. Basileam salvi advenimus ego ac Langermannus, per viarum ambages tamen et inaccessa montium, non sine magna difficultate. Bernates quod non licuerit adire, molestum omnino est. Si tamen post dies quinque aut sex hi motus componantur, eo excurremus. Certe jam captus ille, qui tumultuantes rusticos ducebat, unde magis indies magisque animos illis frangi videas. In Bibliotheca hujus Academiae codices Ovidii nonnullos inveni haud contemnendae notae, quorum primus conjecturam meam ex parte confirmavit illius loci; nec adhuc spectasse per annos quinquennem poterat Graiae quater Elide pugnam. Audacior visus eram mihi ipsi, qui pro tot annos, emendassem per annos. At codex ille hanc glossam habet adscriptam: Alia scilicet litera habet sic, nec adhuc sp. per annos Quinqu. poteram Grajam quater edere pugnam. Plures in eodem libro conjecturas confirmatas offendi, qualis et illa lib. XII. sub finem, ego sum sceleratior illo, Qui tibi morte mea mortis solatia mittam, cum legendum sit, ego sim sceleratior illo, Ni tibi morte med mortis solatia mittam. Codex ille [Gap desc: Greek words] Ni pro diversa lectione adscriptum habet in margine. Similis locus occurrit lib. XI. in fab. Alcyones. Crudelior ipso Sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar Amplius. Sed de his cotam fortassis confabulabimur. In Batavia enim post dies ad summum viginti me futurum confido, secundo Rheno illuc properaturus. Alastoris sociennum, Archiatrum dico, periisse in aulâ jam credo intellexeris, calumniarum convictum insignium, quas de viro quodam Illustrissimo, et regiâ affinitate conspicuo, sparserat, quare res suas habere sibi jussus est. Sic nos servavit Apollo. Ego Aesculapio Gallum, qui ab illo morbo nos liberavit. Vale. Basileae. Anno CICICCLIII.

[Note: Haec scripta erant Langermanni manu.] Si vales bene est, mi Gronovi, ego valeo. De me ut crebro ad te literas darem consultum non fuit, tum quod novi vix habebam quod te juvaret, tum ut otio tuo non nocerem, quod tu tam sancte collocas: adde quod responsi vix aliquid a te possim sperare. Interim te saluto, et cum omni domo tua valere te jubeo, propediem etiam coram te amplexurum promitto: sive Hagae velis, sive Amstelrodami, sive domi tuae: Vale, mi Cognate et me ama tibi [Gap desc: Greek words] dovotissimum.


page 319, image: s319

EPISTOLA CCLIX. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

CLarissime et Amicissime Virorum. Francofurto nunc a me compellaris, et quidem paucis, Basileâ compellatus jam ante. Moram in via diuturniorem traxi, quam fore putaram. Nam Basileae partim, partim Argentorati in Ovidianos incidi codices satis multos, quibus inspectis opus habebam: haec cunctandi fuit causa. Unus prae caeteris Berneggerianus magno usui fuit. Inveni in eo confirmatas tres aut quatuor conjecturas meas quantivis pretii, de quibus coram. Nunc enim festino. Si Rottendorfianos Ovidii codices etiamnum servas, eos quaeso aut Leidam aut Amstelodamum prima occasione mitte Non enim diu in Hollandiâ sum cunctaturus. Tui tamen conveniendi facultas, ut spero, dabitur. Argentorati in bibliotheca publica veterrimum Senecae Epistolarum exemplar servatur, quo uti non licuit proprer temporis angustias. Id inspexisses ipse vellem. Ante Kal. Augustas domi sum futurus. Vale. Salutat te Langermannus, qui parentem suum in acidulis Swalbacchianis heri convenit. Francofurti. CICICCLIII. XXX. A Julii.

EPISTOLA CCLX. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio Daventriam.

DE successu itineris nostri, Virorum amicissime, deque meo in has oras adventu, ut multis nunc tecum agam, nihil necesse, cum ex Langermanni mellitissimo ore omnia doceri possis. Te complecti praesentem vehementer velim: non enim desunt, quae tibi tradam. Argentorato multas attuli epistolas Casauboni [Gap desc: Greek words] ineditas. Crastino mane Amstelodamum cogito; tum ut videam, an sarcinae advenerint Augustâ Vindelicorum, quos inter anuli duo veteres, tibi ab Equite Puteano destinati, tum ob aliud curandum negotium, quod familiam nostram spectat. Goesius hîc decumbit ex tertiana febri, satis periculose, nisi quod bene sperare nunc jubent medicorum filii. Ni melius processerit ejus valetudo, iter Suecicum promoveri a me vix poterit. Perendie Amstelodamo huc revertar, ut adsim aegrotanti. Arcas quatuor libris rarissimis onustas mihi periisse nuncio. Captae illae a pirata Anglo, mox a nostris recuperatae. Sed fama fert, prae dam omnem Liburni publice divenditam.


page 320, image: s320

Ultimae tuae IV. Kal. Quinctiles exaratae Coloniam a Vossio missae, ea in urbe mihi sunt traditae. Alias tuas Heidelbergam se misisse adfirmat, quas necdum vidi. Non enim transire per illam civitatem mihi contigit: Francisci Junii opera ad me perventuras spes est. In Ovidio jampridem totus sum, ejus Metamorphoses nunc me exercent, ex occasione quatuor codicum scriptorum, quorum usum Balthasar Moretus mihi concessit. Locus ille, Quodque suis securus arat, jam a Dionysio Salvagnio notis in Ibin est occupatus, qui monuit sic esse restituendum. Idque mihi etiam probatur. [Gap desc: Greek words] congressu primo in nonnullis membranis inveneram, et veram lectionem credidi, postea animadverti vetustiores libros exhibere congressus primi, ut tu coniicis: unde ego tamen fingebam,

Postquam congressus primi sua verba tulerunt;
Cecropidum Cephalus peragit mandata.

Cecropidum mandata, mandata Reipub. Atheniensis. Illud, omnis eat rerum status iste mearum, corruptum est omni procul dubio. Scripti quidam ex antiquioribus habent, et omnis ait. Ego tuam conjecturam non improbo, dum deest melior: paulo post, superat mihi miles et hosti, cum scripti quidam exhiberent superest, tentabam olim, superest mihi miles, et o sit, pro o supersit. quia Cephalus mox reponit, Imo ita sit. Tuaconjectura, et hoc est ab excerptis Vaticanis confirmatur. Ego adhuc haereo. Libro XV. I quoque dilectos mactatos obrue tauros. Pro quoque, legendum Scrobe adhuc persuasum habeo. Sed cum veterrimus agnoscat dilecto, alii quidam delecto vel, delectos, simplicissima mimi lectio videtur, I scrobe detecta mactatos obrue tauros. Scrobe detecta, pro effossa. Sed modus non esset. Si ad nos excurrere non potes, ego ita iter fortassis instituam, ut per civitatem vestram transeam. Vale. Lugd. Batav. IV. Eid. Sextil. Gregor. CICICCLIII. Multa nocte.

EPISTOLA CCLXI. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

NOn erat, quod nunc ad te scriberem, nisi forte illud (quod dubito num in mentem fuerit Asclepiadae, quippe cui gaudendum potius fuerit, quod cum spoliis opimis evaderet, quam dolendum, quod non ampliora exspectaret:) Invitus Regina tuo, cum sub ipsum tabellarii discessum literae ex Germania allatae me compulerunt de te [Gap desc: Greek words] mereri. Prodierunt enim (is titulus) Casp. Barthii Adversariorum Commentariorum tomi reliqui duo: secundus nempe et tertius: complectentes centum et viginti libros residuos, quibus auctor huic operi, senio et imbecillitate adactus, colophonem imposuit. Emendantur, illustrantur, constituuntur, universo hoc opere, centum octoginta commentariis


page 321, image: s321

constante amplius duobus millibus Scriptorum ecclesiasticorum, aliorumque pusquam ducentis locorum millibus, quorum pleraque pars intacta fuit hactenus, vel sic tentata, ut melior hac opera exeat: praecipue Christiana antiquitas curatur. Lipsiae edente auctore. Et corollarium, [Note: Hi auctores prodiere Anno 1655. post ejus mortem, cura Daumii, ut ex ejus epistolis ad Bosium III. et seqq. discimus; sed volumina illa adversariorum Adhuc premuntur, et forte strangulata jam sunt.] Aeneae Gazaei et Zachariae Mitylenaei, Philosophorum Platonicorum Christianorum, de resurrectione mortuorum et interitu mundi dialogi plus quam aurei. Caspar Barthius Eques interpretatus est, emendavit, et animadversionibus illustravit. Lipsiae edente auctore. Habes propter quae vadimonium deserere velis. Julianum an paraverint mihi Langermannus et Bulsius, quos salvere plurimum jubeo, scire haveo. Cecnopitdum Cephalus magis placet, quam Cecropides. Vale, et feliciter ambulate. Daventriae prid. Id. Sext. CICICCLIII.

EPISTOLA CCLXII. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

DE discessu in Sueciam meo vellem adfirmari a me certi nonnihil posset, Virorum amicissime. Nam nec consultum videtur sine sarcinis illis, quas Venetiis expecto, in viam me conjicere, nec illae tantopere expectatae comparent. Quid quod ne doceri quidem a mercatoribus possum, quando sint adfuturae. Adfuturas tamen brevi spem faciunt. Interim curae mihi erit, ne hoc otio abutar. Jam poematis meis manum admoverunt typographi, et supremam imponent, ut auguror, ante profectionem. Est enim pagellarum res paucarum. De Naudaei nostri morte jam ex Langermannianis intellexeris credo nonnihil. Ad Abbatis Villam (quod Picardiae oppidum) excessit, dum Parisios contendit versus. Novam Alexiadis adornari editionem a Possino, et hoc, puto, docuit te Langermannus. De Adversariis Barthianis gratus est nuncius. [Gap desc: Greek words] Cecropidum Cephalus peragit mandata probari tibi gaudeo. Paulo ante dixerat, Quae Cephalum patriaeque simul mandata ferebat, de navi Atheniensi. Statii tui sex exemplaria ab Elzevirio tuli, quorum primum mihi vindicavi: secundum accepit Langermannus, tertium Eques Puteanus, quartum Datus habebit, de quinto et sexto, quibus mittenda sint, videro post. Valerio forsan Chimentellio, eloquentiae Pisis professori, et Comiti Ferdinando del Maestro Florentino. Paucas pagellas percurri festinans, quae plurimum placuerunt. pag. 183. Mitior et senibus cygnis et pectore Phoebi Vox. Videtur pectine Phoebi legendum, quale mendum etiam Ovidio abstuli. Lactantius de Phoenicis cantu,


page 322, image: s322

Quod nec olor moriens imitari posse putatur,
Nec Cyllemeae fila canora Lyrae.

P. 177. Sic erecta genas, aciemque effusa, trementi Sanguine. Puto, acimque offusa trementi Sangnine. Virgiliana imitatio est ex quarto Aeneidos. P. 178. nec numina desunt, malo deerunt, quod notis ad lib. II. de raptu Proserp. non tantum Claudiano, sed Virgilio quoque et Lucano ex MStis reddidi. Vale, decus nostrum immortale. Amstelodami. Anno CICICCLIII. a. d. VII. Kal. Septembr.

EPISTOLA CCLXIII. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

VEnerunt nuper ex aulâ Suecicâ Juvenes hi duo nobilissimi, quorum majorem natu ex fama jampridem noveram, probis omnibus probatum, et eruditione non levi tinctum. Alterius mores penitius licuit inspicere. Inserviit ille multis annis Augustae Principi, inter nobiles pueros adscitus, uniceque illi charus ac acceptus ob obsequia fidilissime semper praestita, quo in certamine reliquis sui ordinis omnibus palmam facile praeripuit. Major natu serius ad aulam accessit, cum ego jam inde discessissem. Haec cum ita se habeant, te per amicitiam nostram obtestor, Virorum Clarissime, per sacrum Christinae Augustae nomen, quod pari cultu uterque veneramur, ne illis studiorum causa ad te contendentibus desis. Missi sunt a Domina in Bataviam, ut inchoatis, quae dixi, feliciter studiis manum supremam imponant. Caeterum cum res Academiae hujus non sint eo, quo velim, loco, ac humaniores literae ob Boxhornii nostri diuturnum et pertinacem morbum valde inter nos frigeant, auctor illis fui, ut tuae disciplinae se traderent. Hoc igitur age, ac persuasum certo habe, non tam me, cujus causa omnia te velle scio, hoc officio fore demerendum, quam Dominam, quae collatorum in suos beneficiorum oblivisci nunquam solet. Vale. Dabam Lugd. Bat. CICICCLIII. Prid. Kal. Septembres. Festinanti ignosce.

EPISTOLA CCLXIV. J. FR. GRONOVIUS Nic. Heinsio. Amstelodamum.

DE Poematis tuis euge, nec potest illa, quam hîc interim pones, mora melius collocari. De exemplaribus Statii, quicquid statues, mihi placebit.


page 323, image: s323

Sed cur omittis Lauredanum et Ferrarium? Alia igitur quoque duo sume, ne hi nobis praetereantur inhonorati, non enim sex tantum, sed quot velles, tradere tibi Elzevirium et adscribere meis rationibus jussi. Libenter vidi, quae animadvertisti in Statio; sed pectinem abstulerunt Apollini, et pectus, quod ab illis accipere dedignarentur, dederunt homines sine pectore, operae: nam omnes scripti et editi alii, pectine. Ego tamen fateor pectus me non habuisse, cum errorem tam crassum transii. A Fabricio accepi post longum utrimque silentium. Cogito illi respondere cum fasciculo, quem credo recte tibi, aut Langermanno commisero, qui in itinere undecumque curare illi potestis, nam qua alia ratione mittam, nullam scio. Nobiles juvenes fratres, quos mihi commendasti, excepi libentissime, et faxo, ne venisse illos huc poeniteat. Jam in conducto commodo illos collocavi, jam horam attribui, jam semel audiendum me illis praebui. Non dubito te Leidae fore, cum auctio fiet librorum Smetii. Video in ea familias Romanas Vrsini, Miscell. in fol. n. 3. quem librum, si non plane conturbatorem mihi fore putas, si pretium ejus arcam meam posse ferre, ne dimiseris, te oro. Higinum ibidem num. 37. non mihi peto, sed amico, qui valde desiderat. In quarto optarem unum de Occonibus num. 17 et 22. In octavo num. 89: Roberti Cenalis de vera ponderum e mensurarum ratione. In Medicis in Octavo. num. 10. video Penotum de denario medico. Nescio quid sit, et numquid faciat ad rem nummariam veterum aut antiquitatem quamcumque. Plures movent salivam, sed pauciores designavi, ut tanto fidentius scires in his me pecuniam contemnere. Recipies in aspero, simul significaveris, quid expolueris. Si tibi non vacat, do tibi ontionem delicias nostras Langermannum. [Gap desc: Greek words] Daventriae VII. Kal. Septemb. Jul. CICICCLIII.

EPISTOLA CCLXV. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

MAgnusille [Note: Cl. Salmasius. Vide vitam ejus ante Epistolas. p. 54.] Pan, qui secundam Vossio ex Suecia fugam minabatur, mihi quoque malamulta, ac ipsi Dominae exitium, nisi nos a se abigeret, ut ex Moro intelligebas nuper, nunc ad plures abiit. Alii Spadae, alii Aquisgrani in balneo mortuum ferunt. Trajecti ad Mosam sepultum certe constat. Nimirum, qui armis tantopere delectabatur, inter arma sepeliri voluit. Hunc casum accidisse mihi non valde lugubrem fateor: non quod minas hominis edentulas timerem, sed quod tranquillitatem animi unice amem, quam ille mihi propriam ac perpetuam haud quaquam reliquisset. Erat etiam eâ aetate, ut nihil solidi aut eruditi ab eo amplius sperari posset. Ut ne literae quidem magnam


page 324, image: s324

ejus morte jacturam fecisse sint existimandae. Sed de his satis. Nolo enim. Mori exemplum imitari, quem exultantem hoc nuncio modo vidimus. Causam is suam tenuerat contra Xantippen in Synodo Ultrajectinâ, atque hoc nuncio perculsum adversarium suum putat occubuisse. Vossius in Sueciam meus appulit, pristinae dignitati restituendus. Ego cras aut perendie eo etiam cogito. Tevidere in. via desideraram, sed per hasce pluvias vix. licebit. Quare si Schelius noster etiamnum Swollae est, eo mitte, si quid voles: sin minus, Hamburgum. Exemplaria Observationum tuarum sex cum libellis in fasciculos divisi, ad amicos Italos mittenda. Aliud exemplar, quod mihi servem, a tua liberalitate expecto. Poematis meis suprema tandem manus imposita. Rutgersianis quoque hac hebdomade imponetur. Ubi omnia erunt parata, Goesio curae erit, ut cum tuis libellis in Italiam mittantur. Tu ab Elzeviriis tot pete exemplaria, quot voles. Si moram apud vos trahet Schelius, illius etiam ratio a te habenda est. Hodie mercator spem fecit fore, ut Swollae inveniam sarcinas meas tantopere expectatas, quas inter et duos annulos, quos Eques Cassianus oblatos tibi volebat. Iis quid velis factum, fac sciam. Statii tui duo adhuc exemplaria ab Elzevirio petam, quae Ferrarius ac Lauredanus ferant. [Gap desc: Greek words] pectine gaudeo tuo suffragio probari. Erant plura hujus notae, quae differo in majus otium. Sum enim nunc occupatissimus, unde fit, ut doctissimo Grevaeo ne quidem respondere possim. Habui nuper a Valesio: is totus est in historiâ Eusebii ecclesiasticâ edendâ. Nobiles illos Suecos tuâ consuetudine non indignos fore spero. De libris in auctione Smethianae bibliothecae emendis utinam tempestivius me monuisses! Ursinus de familiis Romanis 20 Florenis est venditus. Puto illum tanti a te non fieri. Huc accedit, quod ex Elzevirio intelligam novam ejus editionem Antverpiae prodihTe. Caeteri. quoque libri nimis caro venditi. Penoti de denario medico scriptum nugatorium est, agit de decem methodis morbos curandi. Vale, virorum amicissime. Amstelodami CICICCLIII. 16. Sept.

EPISTOLA CCLXVI. NIC. HEINSIUS J. Fr. Gronovio. Daventriam.

Swollam cum advenissemus ego ac Langermannus noster, oportune illic deprehendimus allatam ex Italiâ arcam, quae sarcinas pretiosiores continebat. Depromsi inde confestim duos anulos, quos tibi destinarat Eques Puteanus: quamvis eâ ab illo ad me venerint conditione, ut mihi integrum esset, si placerent, mei illos juris facere, ut testis est Langermannus, qui viri humanissimi inspexit literas. Ego autem, etsi antiquariâ hac supellectile multum capiar, eos nequaquam invidendos tibi duxi. Reliquum est ut gratias viro optimo agas. Eas


page 325, image: s325

enim differre, dum libri tui Romam perferantur, nimiae sit cunctationis. Nam nec naves Italiam aditurae sunt in promtu; et si maxime essent, tamen iter maritimum tardius plerumque nosti procedere. Anulum utrumque Anglo cuidam negotiatori, qui vicinum sese tuum adfimabat, tradidi