11/2008 Reinhard Gruhl
text typed - structural and semantic tagging completed - spell check partially performed - no orthographical standardization

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).

image: as001
SYLLOGES EPISTOLARUM A VIRIS ILLUSTRIBUS SCRIPTARUM TOMUS II. QUO JUSTI LIPSII, ET ALIORUM VIRORUM ERUDITORUM, MULTAE ETIAM MUTUAE EPISTOLAE CONTINENTUR.



image: as002

[gap: blank space]

image: s001

LECTORI BENEVOLO PETRUS BURMANUS.

PRODEUNT dicto tempore, duo iterum Sylloges nostrae volumina: Secundum, quod reliquas Lipsii, et ad eum virorum illustrium et doctocum epstolas complectitur. Quibus deinde Variorum et Insignium doctrina hominum, quas vel Academiae nostrae, vel privata scrinia suppeditarunt, Epistolas adjecimus. Quartum vero totum fere Heinsii et Graevii, animarum, quibus candidiores et infucatae amicitiae vinculo conjunctiores nullum seculum inter eruditos cognovit, mutuis Epistolis absolvitur, nisi quod in calce, ut voluminis modus foliorum justo numero absolveretur, Perizonii et Heinsii epistolas, varia et recondita eruditione refertissimas, subjecimus. Si votis et desideriis eruditorum per omnem Europam, qui quam accepta et grata ante annum emissa volumina exstiterint, undique epistolis suis mihi testati sunt, et certatim collectas et in bibliothecis publicis et privatis servatas Epistolas Illustrium virorum obtulerunt huic Syllogae inserendas, satisfacere plene vellem, nullum fere finem labori meo prospicere possem. Sed et fastidii multorum, qui jam dapibus his saturati, se onerari tam continuis et longis ejuldem gustus epulis aegre ferre videntur, ratio est habenda. Me quoque ipsum jam taedium ingloriae et molestae industriae subire incipit, qui ab aliis, nec minus utilibus, studiis tantum temporis subduci mihi agnosco: quare satius visum fuit unicum tantum his quatuor volumen adjungere, quod Nicolai Heinsii cum Literatorum Principibus in Germania,


image: s002

Gallia et Italia commercii Epistolaris monumenta exhibebit, nec prioribus elegantia dictionis, et materiae dignitate, ullo modo concedet. cui etiam indices Virorum, quorum Epistolae hc dantur, aut in quinque his voluminibus mentio fit, et rerum et verborum, quae hc tractantur, et denique Auctorum veterum, quorum loca emendantur vel illustrantur, exhibebit, ut ita unusquisque, qui non omnes perlegere velit, seligere illas maxime epistolas possit, ex quibus studiis suis emolumentum accedere posse arbritretur. Intra vero anni decursum, et forte brevius, summam me laborioso huic magis, quam ad famam et nomen illustri, operi manum impositurum, si Deus vires et vitam dederit, spero. Vale, erudite et aeque lector, et conatus hos laudabiles, et in usum rei literariae prompto et volenti animo susceptos, studio et favore prosequi perge. Leidae; Idibus Novemb. CICICCCXXV.



page 3, image: s003

JUSTI LIPSII, ET VIRORUM ERUDITORUM AD EUMDEM EPISTOLAE.

EPISTOLA DCCXXVI. J. LIPSIUS Guilelmo Dassonvillio, Christophori filio.

PRomissi mei nuper facti non immemor fidem libero, et quae mihi visa studiis conducere, breviter et methodo quadam scripsi. habes eam hc inclusam. Addo autem universe et praemitto, duo mihi videri, in quibus vir talis, genere et instituto, et opibus, versetur atque se applicet; Politica et Historica. Ad rempublicam enim consilia tua spectare ac vergere mihi persuasum est, certe debent. et si non alius, pater tuus eo vocet. nec illud praecogitandum, et sibi objiciendum est, non praestabo in ea parte. haec et illa mihi desunt: quia, si quid natura non dedit, industria potest addere, quam Deus, januam et aditum ad claustra et penetralia sapientiae fecit. Igitur Politica, quae pars Philosophiae vel praestantissima et utilissima, Ethicam imprimis velut basim et fulcrum, cui innitantur, quaerunt. Haec legere te suadeo et discere: a quibus? ab ipso illo omnium artium Principe Aristotele, cujus libri exstant: sed et a nostro Seneca, quem in hoc genere non dicam vinci ab aliquo, sed venisse, quo nemo ivit aut ibit. Hunc serio lege, formabit animum imbuetque honeltissimis et saluberrimis ad omnem vitam praeceptis. sed et quaedam ad Politicam ipsam dabit. Iisdem si jungis Hebraeam, id est, Orientalem Ethicam, quae est in libris Sapientiae Salomonis, Ecclesiastis, et Ecclesiastici, valde e re erit. Incredibile, quam multa ibi vere, prudenter, fortiter expressa. Post Ethica deinde ad Politica transi. id est a privata vita (quae stabiliri ante omnia debet) ad publicam, et concipe, qu alios regas, postquam te coeperis. in his chorum omnem ducit idem ille Aristoteles, non legendus solum ea parte, sed pene ediscendus. Post eum, aut juxta, censeo


page 4, image: s004

rempubl. aut leges addas, haud peccabis. imo et illic hauries, quae ad usum tuum apponas. Tertio, et firmatis jam melioribus judiciis, si venia tibi (ad Theologos spectat) legendi Machiavelli erit, haud improbem, aut dissuadeam, non quia illum ex animo probem: habet enim infinita falsa aut fallacia, habet et impia: sed quia juvat malitiae illas calles quoque nosse, non ad utendum, sed ad vitandum. Ire te per eas nolo, mane in splendida, tuta ac regia nostra via. sed videre cupio et nosse ac dijudicare errores, qui specie subtilitatis per senticosa illa incedunt. Quo fructu? sese compingunt aut impediunt, perdunt eos, quibus adhaerent et haec adsuadent. Vide igitur tantum: post haec autem ad Historica descende; ad amoenum illum et ridentem campum, in quo tot virtutum, tot consiliorum velut flores aut stirpes. Semina etiam multa occulta et per terram sparsa, quae eruenda sunt, et id est, in quo lectio maxime se exerceat, et fructus mox ferat. Nihili est res et eventa modo legere, inquirere oportet in caussas, in consilia, in adjacentia; et videre non solum, quid evenerit, sed etiam humanis rationibus cur evenerit, et nectere principia illa cum suo fine. Ille mihi vir erit, ille uberem messem referet, qui faciet, et ductores huic rei capiet ipsos historicos, qui a se caussas saepe promserunt, et alibi veluti digito ad inveniendum praeiverunt. In eo genere Thucydides, Polybius, Tacitus, Guicciardinus, Cominaeus, et si qui tales. atque utinam multi! illorum labor de nostro demat, eorum prudentia valde nostram formet. sed ubi non illi, pro nobis faciendum est, et quomodo id commodo in adjunctis habes. Praeivi enim tibi de tota historia subtilius fortasse, quam opus aut usus tibi sit, sed excerpes aut uteris quae voles. In ipsis Politicis hoc non praeeo. ipsa enim sibi methodus, et sive illa Aristotelis, sive nostra, sive alia placet; facile in tabulas redigere et praecepta. sed et hoc facile (cum lectio multa accedet) subnotare et seligere ex historiis monita aut exempla, quae huc et ad quamque partem conducent. Ista sunt, nobilissime Domine, quae visa monere breviter. faxit Deus, ut sic cum fructu tuo, sicut meo affectu, qui et tibi et amplissimo parenti sum addictissimus. Lovanii IIII. Id. Septemb. CICICXCVI. [note: Ipsa methodus Studiorum, quae huic Epistolae adjuncta suit, desiderabatur in codice epistolarum.]

EPISTOLA DCCXXVII. CHRISTIANUS BRUNONIUS J. Lipsio S. D. Lovanium.

AD focum dederat matutinum me frigus, cum haut multo post accepi tuas. Mihi vero gratissimae fuerunt, ac perinde jucundae. Tenebamur desiderio nimisquam acri, singularumque exspectatione horarum torquebamur. Amor id, immo ardor facit. quem tu Amorem non minus religiose seduloque,


page 5, image: s005

quam egomet, habes. Et subverere, me pudor a scriptione ac verecundia ut sistant? scriptione, inquam, libera. Ita scilicet hortatiunculae istuc, quod in extrema epistola tua, interpretor. Parum fortassis probe, vere tamen effabor, intra adfectum tuo-meum esse pudorem. Litterarum quidem usum ingerit amor, usus libertatem. quam non deseram ego aut destituam, non mehercule magis, quam studium hoc erga te fidemque nostram. Apud me fucus sit atque ambitio pura puta, siquid obtegas curiose aut simules in amicum. praesertim siquando hic ipse talis, id est, verus, simplex, apertus, et, caput addo, firma stabilique fide. Ego autem, siquidem evaleret in me frontis mollities plus, quam comitas simplicitasque ingenii Lipsiani, et sim ingratus et depuduero. Nec vero Wiltzios habeam, aut Polliones, aut Leemputios mille, quam unum Lipsium, potiores. Hos ego vix novi etiam. extimavi speciem illam si excipio notitiae. Tu autem ex me, istiipsi in te quam adficiantur? Mihi vero tenebrae sunt hc et caligo. Quid dicam? quid autem non dicam? Angor mediusfidius siquando alias, et torqueor: eo magis quod te haecipsa haut sane leviter et a summo quaerere videam et sciscitari. Sumus, mi Lipsi, rerum Wiltzii atque etiam morum modice prudentes nos ac periti. Tum Pollionem etiam Leemputiumque vix libavimus. etsi illum aliquanto magis, quam istum. Hercule verum ut loquamur, Amicitiarum grande momentum vertitur in temporibus. Et vulgo quidem scenae serviunt in hoc benivolentiae, ut sic dixerim, theatro. Opinor, intelligis quid ipse velim. Ago circuitu etiam. sed tamen rectum rigidumque veri iter premam vis et insistam? Age. Temperat hosipsos atque aurigatur Fortunae fraenum quantum caeteris in rebus, tantum, immo non paullo magis, inadfectu erga te, nec minus de te judicio. Pugnant quidem, et acriter calideque pugnant in praecepta ritusque religionis antiquae et Pollio et Wiltzius. Nec injuria inter primores ponam et capita adversantium fidei propalam Christianae. Wiltzium ferunt, cum praetor ob coetus, ut fit, sacraque clandestina nonnullos postulasset, praeter ceteros fremuisse Adsessorum, adeo quidem, ut nec clamoribus temperarit acerbissimisque minaciis: inter silentium pene collegarum ac stuporem. Jam vero in circulis optimatium et sermonibus impurissimus, siquid hujus generis incidit, tuus ille Pollio. Sed hunc tamen ipsum quivis a moribus amet, atque ingenio alioquin ad modestiam facto, nisi si ita norit. In altero illo, ut damnes iracundiam ac tumorem, ita lenitatem comitatemque requiras. Haec de ipsis ego. exquiris, in te quid ipsi aut sentiant, aut loquantur? Tibi illud haut temere; hoc facilius, sed et verius, dicam. Constantiam ecce carpunt et adrodunt tuam, notumque olim Lipsium quaerunt, quod ajunt, in Lipsio. Rides? sit id quidem firmitudinis hujusque ipsius Constantiae, quam hi nostrates suggillant inepte barbatuli. Gemis? opinor quod ad se tempora eos turbaeque adtraxeiunt, quos Fides et Virtus debuit. Et exspectas scilicet, de Leemputio quid adferam. Ego vero, mi Lipsi, hunc differo. Haec adhuc immatura res atque importuna epistolae: huic sane omnino. Ero, ut confido, uberior, ubi plenius hominem


page 6, image: s006

degustaro. Itaque ingenia vides haec temporaria, pendentesque animos, et quocumque tulit Fortuna, secutos. quid autem secuturos? perspicis, scio, et prospicis jam tu, qui Politicarum artium civiliumque gnarus. Sed haec hactenus. libenter his in rebus [gap: Greek word(s)]; magis etiam in privatis atque meis: et idipsum, te auctore; cum voluptate, atque etiam fructu. Etsi utrumque nos subinde quo nescio animi fastidio destituit. Langor, inquam, premit, et prohibet valide qua stilo, qua libellis. Sed est, puto, ignavia. Mi Lipsi, incredibile est quam jaceam. Quis vero aut quid erigat ac confirmet? Tu quidem dissitus es, et alio tum coelo, tum etiam solo. At enim monitiunculis ac scripto suscitabis. Vereor ut imbecilliores hae, quam sint me restituendo, vel etiam firmando. At Honestas et Utilitas quo vocant, eundum. Est quidem: sed mihi gradus male agilis, istuc ut proferam. Tamen ne desim mihi aut obsim ipse, connitor inter utramque ac pauxillatim adsurgo. Certum est illud, valde jampridem, valde vigor ille pristinus flaccuit et imminuit. Tu, amabo mi Lipsi, juva et restitue. Sed tamen lente, non nihil etiam egimus. Epigrammata scito nobis pangi dudum, et (si ds placet) ad exemplar Iberi quodammodo vatis. ita tamen ut nusquam quidquam libidinis aut lasciviae. Probene, obsecro te, in hac aetate? Nam quin hisce moribus adposite huicque aevo, nihil ambigo: quibus Catones pauci, plures Apicii. At illud etiam me mordet, quod vix satis intexere decenter ritus prisci nonnihil et consuetudinis videbamur. Lusimus nimirum pleraque (pleraque autem? immo universa) ad Romanos illos vetustosque mores. Sed quid haec loquimur? mihi scilicet ac Musis, siquid secius. Et sunt, ne erres, tabellis imposita deletitiis, in spongiam, Ajacis Augustaei ritu, momento incubitura. De edictis, mediusfidius vere tu atque ex oraclo. Ego autem hc haereo, nec moturum credo in triennium. Id parentibus visum, quibus me haut gravatim praebeo: quidquid hoc est temporis, scriptoribus terendis prolaturus. Post, cum bono Deo, in Italos cogitamus, doctrinae veteris cupidine. Ecquid placet? Utar enim tuo (nec blandior) judicio. Nisi tamen hocipso abusus jamnunc, tam laciniosa praesertim epistola. Nec illud nescio ab imperitissimo quoque fieri, per adfectationem et delicias. Me autem fluxus nescio quis ac spiritus provehit ultra quam velim, non modo quam fas et decorum est. sed inhibeo. Valebis, mi Lipsi, et nos amabis. Ulltrajecti, ad XIV. Kal. Novembr. oo. IC. XCVI. [note: Est responsio ad Lipsianam, inter Gudianas CXII. ubi Bruningius dicitur, et ita vocatur etiam Valerio And. Bibl. Belg. pag. 133. qui domesticum Lipsio fuisse dicit. hc tamen expressis literis se Brumonium appellat. et credo nostra lingua de Bruyn vocatum fuisse.]



page 7, image: s007

EPISTOLA DCCXXVIII. J. LIPSIUS Antonio Wingio, Priori in Abbatia Laetiensi.

EPistolam tuam lubens vidi, ut nuper te ipsum, et in te veterem et non fictam probitatem. Atque eam cum modestia (nihil blandior) quae non solum vos inprimis decet, Deo et religioni sacros, sed etiam nos, quos alia studia et alia vita cum vanitate saepe habend. Ego vero apud te aperire me volo, et fateri nihil esse, quo magis nunc mihi placeo, quam quod non placeo, et quod recto oculo video et metior res humanas. Enimvero ridere mihi lubet, cum erectos et animi plenos quosdam video, ob nescio quid ingenii, doctrinae, scriptiunculae, quod ostenderunt et vulgarunt. Heu quae ista sunt? primum tenuia, nec quidquam ad illos, non dico veteres, sed nec medios, qui ante centum circiter annos fuerunt. Quid nos hodie ad Politianum, et Hermolaum aliquem sumus? Et pone supra illos esse, aquo sumus? quid nostrum est? Ingenium, memoria, judicium palam a Deo. nec scriptio quidem melior, nisi illo inspirante et dirigente. Quid ergo ut nostra jactamus? superna omnia et aliena sunt, aut vitiosa inhaerent, et semper haec inhaerent, ut terram etiam nostram in nobis et parvitatem ac pravitatem agnoscamus. Ego ita affectus sum, toto pectore hoc profiteor: non magna sunt, quae agimus, non nos magni, qui agimus. et siquid est melius, ab uno illo est auctore et fonte boni. sed ista quid ad rem, aut tuam epistolam? nihil, nisi quod lubet et juvat philosophari apud eos, qui Philosophiae ejus capaces sunt, et simul me aut exstimulare aut firmare. At nunc ad epistolam. Mittis Vegetium manuscriptum, videbo et utar, et judicium meum scribam. etsi vereor, ut vix aliquid sit, praeter ea, quae jam visa et notata. Quaeris de notis, quibus dijudicari libri veteres possint? sunt triplices, a materie, forma, modoque scribendi. Materie, ut membrana, non charta sit, et quidquid in ista scriptum, scito pervetus non esse. Forma, quae est in modulo laterum, ut grandiusculae et conspicuae sint, ac raro tenues illae et arctae habent aevum. In modo denique, ut rara compendia sint, ut exprimant litteras atque etiam diphthongos. nam quae crebris illis implexionibus constant et compendiariis notis, sunt aevi recentioris. facit et ipse aspectus librorum, et quaedam ab usu judicatio, quam scripto nemo promat. ita possum dicere; et de studiis meis, esse me in Politicis monitis et exemplis. Ita enim inscribo, et philosophamur et hc aliquid, ut videtis. Deus mihi det studia et stilum dirigere ad ejus gloriam, commune et meum bonum. Reverendissime Domine Prior, vale, et fratrem [note: Ad Hieronymum Wingium, Canonicum Tornacensem, etiam aliquot epistolae in Centuriis ad Belgas, et quem egregiss laudibus ornat And. Catullus in Tornaco pag. 114. Tertius Frater videtur Philippus, ad quem est Epistola 1. Cent. ad Belg 7. et qui Romae obiit, ut scribit Lipsius III. Cent. ad Belg. 7] D. Canonicum amanter saluta. Lovanii V. Kal. Decemb. CICICXCVI.



page 8, image: s008

EPISTOLA DCCXXIX. JOH. BAPTISTA SACCUS J. Lipsio S. D. Lovanium.

ET mihi parumper vaca. Litteras tuas postrid. Kal. Decembr. datas accepi, quarum lectione summa jucunditate perfusus sum: nisi quod moleste tuli alteras periisse. inde enim duplex mihi jactura: tum quia carui ea voluptate, quam ex illis percepissem, tum quia praeterlapsa est occasio operae meae tibi citius navandae in eo, quod de Catapulta praesertim et Ballista requirebas. Quo avidius eandem nunc mihi iterum oblatam arripui, et angulos omnes hujus urbis, et arcem ipsam, (armamentarium enim aliud publicum non habemus) diligenter excussi: sed nihil, quod te juvare possit, reperi. Dum autem animo meditor undenam possim extra hanc urbem aliquid ejusmodi machinarum eruere, nuntiatur provinciae praefecto, me litteras abs te habere, de hisce machinis agentes. Qui, ut tui, et rerum tuarum studiosissimus est, confestim jubet me ad se cum litteris accersiri. accedo postridie: saluto: indico cur adeam, gaudet, et, tu igitur, inquit, litteras a Lipsio cum mandatis? ajo, et promo. accipit exemplar idiographum: gestit legere, sed restitat ad manum minutiorem, facile tamen lecturus, si adniti voluisset, et nisi ego praevertens exemplum a me notioribus characteribus descriptum eidem exhibuissem, munus etiam legendi mihi deposcens, si permitteret. capit exemplum, operam meam nihil moratur. legit ipse: perlegit ore composito et placidissimo, et quidem tam expedite, facile ut intelligeres stilum tuum esse illi quam familiarissimum. Submissius tamen, quae de se ipso scripta erant, percurrens, pudore quodam ingenuo suffusus. Perlectam epistolam servat: in qua cum scriptum animadvertisset, te opus tuum de Machinis ad me mittere parsisse, veritum, ne mihi gravis accideret impensa vecturae; nos, inquit, te sine jactura nostra hujusmodi codicis compotem faciemus, quippe qui alterum jam domi habebamus, emptum de bibliopola, priusquam Lipsius suum ad nos mitteret: et cum dicto codicem emptum promi jubet, quem dat ipse mihi humanissime in manus, eleganter sane compactum; addens, longe sibi chariorem esse eum, quem tu misisses, uti donum a te profectum, et aliquot verbis tua manu adscriptis insignitum. Accipio laetus, et illi tunc, ut tibi nunc, propter quem eo munere donatus sum, ingentes gratias ago. Mox addit, habere se quoque litteras a te gravissimas et humanissimas, quas vicissim promit, et mihi dat legendas. perlego scriptas eleganti forma, pendente interim Principe ab ore meo, et gravitatem illarum utroque admirante, quarum etiam exemplum petenti mihi Princeps non denegavit. Is multus deinde fuit in tuis laudibus, cum egregia amoris in te sui significatione, in qua tamen judicium non requireres. Ajebat, se plurimi quidem facere te ob excellentem multiplicemque doctrinam, sed multo hercle pluris propter animi candorem


page 9, image: s009

et virtutem, quam in te eximiam esse, multorum, qui te penitus nossent, litteris et sermone cognovisset. Ostendebat se lucubrationes omnes tuas magna cura pervolutasse, quarum indicem tua manu descriptum habebat in iis litteris, quas ad ipsum dederas. Docebat in illis insignem quandam, et praeclaram ubique eruditionem cerni: sed inprimis admirabatur acerrimum ingenium judiciumque tuum in monumentis veterum auctorum, praesertim historicorum, perscrutandis; quibus intelligendis magnam lucem praetulisses. Addebat praeterea, te virum esse multarum rerum usu et cognitione praeditum, qui ex ipsis etiam patriae turbinibus et procellis magnam tibi prudentiam comparasses. Commendabat summopere, quae de Militia Romana superiore anno edideras: ex quibus praecipua quaedam dogmata ad hodiernam militiam formandam transferri posse animadverterat, quae tecum libentissime communicaturus esset, si tui praesentis copia daretur, quod non in postremis votis sibi esse significabat. Probabat maxime judicium munificentiamque Regis nostri, qui te Historiographi sui titulo jure meritoque decorasset: de quo tibi ex animo gratulabatur. et licet intelligeret esse te ingenio tam admirabili, ut munus quodcumque litterarium egregie sustinere posses; tamen existimabat te scribenda potissimum historia fore longe praestantissimum. avebatque in eo genere aliquid a te scriptum videre, quando non deesset seges et materia rerum a multis fortissimis Ducibus, his et superioribus temporibus tum in Belgio, tum in Gallia et alibi gestarum, quas tu scribendo ab interitu vendicare, et immortalitati asserere postes: felicemque omnino ducebat illum, cujus tu egregia facta litterarum monumentis inseruisses. Ad extremum percontatur, ecquid de machinis, quas cuperes, explicarem? neganti mihi studium, operam auctoritatemque suam omnem ad eam rem perbenigne pollicetur et defert: adjiciens, non dubitare se, quin in Hispaniis multa adhuc tela poliorcetica reperiantur, quibus usa fuisset antiquitas, quorum etiam nonnulla in aliquot oppidis suis asservari meminisset. Et quia spes erat, Comi, in aedibus Jovianis aliquid cujusmodi cuperes inveniri, datum est negotium, mandante Principe, praefecto illius arcis, qui re diligenter curata nihil tamen invenit. Tandem cum intelligerem apud Allobrogum Ducem extare librum luculentissimum de hujusmodi machinis manuscriptum, quem Urbinatium Dux illius genitori quondam dono dedisset, Principem moneo: qui protinus partes sibi sumit scribendi ad Allobrogem, ut ejus libri copiam ipsi faciat ad aliquot dies, uti facturum spero. Interea ipse quoque per amicum studeo, ut Urbino, ubi hujuscemodi rerum multae adhuc reliquiae (ut fertur) permanent, aliquid mittatur, quod in rem sit. Denique omnem lapidem moveo, ut tuo desiderio satisfiat. quidquid erit, faciam te statim de eo litteris certiorem. Reliquum est, suavissime Lipsi, ut intelligas amari te plurimum et aestimari in hac civitate, in primis vero a Principe et Gubernatore ipso: de cujus erga te humanitate et affectu licet multa dixerim, velim tamen tibi persuadeas, me pauca pro rei maenitudine dixisse. Longum esset recesere eos omnes, qui tibi animo sunt addictissimi: sed duos tantum viros virtute, nobilitate,


page 10, image: s010

gratia auctoritateque praestantes nominabo, qui te amantissime salutant, seque tibi totos devovent: Camillum Trattrum Senatorem ampissimum, et Fededricum Luinctium, fisci Regii patronum. Hos tu si invicem amaveris, et cum ad me scribes, resalutaveris, nihil alienum ab humanitate tua, et illorum merito feceris. Ego de honore tibi a Rege nostro habito gratulor. neque tibi tantum, sed Regi ipsi, et aevo nostro, quod per hanc occasionem magis etiam abs te illustratum iri video. Quod ais, non misisse te ad me opus de machinis, ne me gravares impensa, magnam in eo cum mihi, tum tibiipsi injuriam facis; qui et me tam pusilli angustique animi esse censes, et tua scripta, quae non chara sunt auro contra, tam parvi aestimas. Ego meam non remisero, nisi quod primum opus edideris, illius exemplum statim per tabellarium ad me miseris. tu de tua videris. Vale, Lipsi integerrime. Mediolani sex. Kal. Febr. oo. IC. XCVII.

EPISTOLA DCCXXX. JOH. BAPTISTA SACCUS J. Lipsio S. D. Lovanium.

NIhil amantius, nihil diligentius fieri potuit a Comestabile, Gubernatore nostro, quo tuo desiderro, in eo, quod de catapulta et ballista petis, satisfieret. Qui, ubi omnes totius fere Italiac angulos litteris quoque scriptis excussit, ut vestigium aliquod illarum machinarum reperiret, tandem ab ea spe undique dejectus, ad Allobrogum Ducem totus conversus, unis atque alteris litteris petiit, ut sibi de illo libro commodaretur, quem Urbinatium Duxolim Philiberto dono dedisset. Cumque liber is in infinita propemodum aliorum librorum multitudine lateret, nec facile erui posset, dato tandem negotio Gabrio Buschio, Mediolanensi, viro probo atque industrio, tui studioso, et harum inprimis machinarum peritissimo, qui de illis etiam egregie scripsit, repertus est et allatus. Liber est ex membranis totus compactus, holoserico textu viridis coloris superindutus. Epistolam habet in fronte Latinam Francisci Georgii Senensis, operis auctoris, ad Urbinatium Ducem, manuscriptam. Deinde sequuntur plurimae variaeque machinarum formae, tum ad rem bellicam, tum ad caeteram architecturam pertinentes, stylo ipso diligenter depictae, non typis expressae: mutae tamen, ut quae nullo prorsus argumento, aut interpretatione explicentur. earum omnium Comestabilis vult sibi exempla desumi: sed prius exercerpi jussit eas, quae tibi usui esse possint. Id egregie praestirit idem quem paullo ante nominavi Buschius; deditque mihi aliquot exempla jussu Comestabilis, additis Italico sermone argumentis, ac litteris ad me suis. quae omnia ad te mittuntur: ut intelligas amari te ex animo ab hoc principe, omniaque tibi ab ipso esse paratissima. Nec dubito, quin tu vicissim illum colas atque observes, daturusque operam sis, ut tanti herois


page 11, image: s011

virtus et humanitas monumentis litterarum tuis magis etiam illustretur. Is epistolam ad te scribit. Salutat te Buschius. ego in aere tuo totus sum. Vale. Mediolani Idibus Majis. oo. IC XCVII. mitto ad te exemplum earum litterarum, quas mense Februario tibi scripsi, quod nesciam an tibi redditae fuerint.

EPISTOLA DCCXXXI. J. LIPSIUS J. Baptistae Sacco S. D. Mediolanum.

HAud ita pridem scripsi et respondi Illustrissimi Gubernatoris, tuisque literis, mi Sacce. nunc iterandi caussa est; adolescens iste, quem vides Erricus Puteanus, ore, ingenio, doctrina, vita probus, et quem in Italiam vestram traxit cupiditas sola visendi et discendi. Scito ex optimo genere esse, et quos Prometheus (ut cum Poeta fabuler) de meliori luto formavit. Fac periculum si voles, in Graecis, Latinis, in Mathematicis, Astrologicis, Philosophicis, Musicis quoque. Videbis non tinctum his omnibus, sed imbutum. Itaque serio et libens eum tibi, et per te aliis commendo, notum mihi et ex disciplina hac mea profectum. Commendo inquam, sive quis Principum virorum uti eo quansi pro Secretario volet (nam et pingit scite) sive adolescentes nobiles pro magistro et rectore. Fortuna quidem ejus est, ut sine adminiculo consistere in locis exteris non possit. haec de Puteano: et de me quid opus est, cum illum habes? Pete, dicet omnia, quae amor aut curiositas velit scire. ad Connestabilem brevi, cui Militiam meam recusam mittam et castigatam. Vale. Lovanii Nonis Sextilis CICICXCVII. [note: Vid. ad Italos Epist. LVII. cui de Puteano testimonium Lipsii adjungitur, et in qua epistola Sacci mentio fit.]

EPISTOLA DCCXXXII. JOH. BAPTISTA SACCUS J. Lipsio S. D. Lovanium.

O Vir humanissime, et benignissime, quanto me beneficio nuper obstrinxisti, Nicolaum Micaultium litteris tuis mihi commendans! neque enim ita hebeo, quin intelligam, voluisse te ea commendatione apud illum, imo apud omnes meipsum commendare, uti dignum amicitia tua, et qui cum Lege illa Pythagoraea, omnia communia habeas: quo nihil mihi potest esse cum jucundius, tum honorificentius. Sed quemnam virum mihi commendasti? eum certe, qui ore ipso, sermone, moribus (ut nulla generis, et fortumae ratio habeatur) vel summo ipsi Pontifici, ad quem proficiscitur, sese commendare


page 12, image: s012

possit. adde, comitatum aliquot viris praestantissimis, et adolescente uno nobilissimo, affine suo, quorum fulgore non domus nostra tantum, sed urbs haec tota mehercule radiabat. Satisne? nondum. virum, qui te mihi lingua prius diligenter effinxisse non contentus, tuam ipsius effigiem, penicillo, et coloribus ad vivum expressam ostendit: quam ego statim ori cum adpressissem osculabundus, is (ut me bearet) illam mihi inter pudorem, et cupiditatem fluctuanti ultro detulit, ac dimisit. Basilicum vero munus! quo et Princeps ipse, ad quem postea Micaultium, una cum affine, ac Lombardo deduxi, captus est: ita ut primum illud exemplum illico sibi destinaverit, potestate mihi facta alterum desumendi, quod ab artifice quodam eximio curatur, simul et aliud exemplum, quod Romam mittam, expingitur. Sed non erit hc finis expingendi: siquidem ad pictorem tota urbs (viros intelligo) confluit, spectatum, et petitum. inter quos Lodovicus Septalius, medicus apud nos insignis, et tui nominis studiosus: qui ex ipsis oris tui lineamentis, et colore affirmat longe abs te abesse periculum tabis, aut phtysis? polliceturque te (favente Deo) vivacem adhuc in multos annos fore. Quod ego cum tibi, tum aevo nostro gratulor: jubeoque te dehinc omnem non dicam solicitudinem (non enim cadit hic affectus in tuam constantiam) sed suspicionem imminentis fati deponere, et hilariter vivere: quodipsum amuletum optimum esse scito ad averruncandos ejuscemodi morbos. Caeterum uti ipse Micaultium exceperim, uti Princeps; malo te ex ejusdem Micaultii litteris accipere. Illud sane perincommode accidit, quod et Princeps discessum parabat, ut Reginae adventanti occurreret; et Micaultius ipse nimia festinatione gaudium nostrum corrupit. vix enim biduum hc peregit, pollicitus tamen se in reditu diutius mansurum. ei, et assini testimonia dedi meae in ipsos voluntatis, chirographo meo adnotata in utriufque eorum Albis. Illa inferius adscripsi, ut inde conjicias quaenam tibi gratiae pro amicitia talium virorum a me debeantur, et habeantur. Tu, si vis intelligam me tuae commendationi satisfecisse, fac ut alios mihi quamsaepissime commendes. Epistolarum tuarum novum foetum avide expecto, et, si frontem ponere licet, ambitiose. quid ita? jam scis. immortales censeo, quos ibi tantum nominaveris. Admiranda tua quin acceperimus, dubitare te amplius non puto, de quibus iterum Princeps, ego iterum, atque iterum te monuerimus. Exempla in primis ad Politica tua hc expetuntur. Puteanus adhuc cum reliquiis morbi luctatur, liberiore campo, nempe ruri, quo secessit una cum Comite Altaempsio, et ipso quartana laborante. Illi salutem a te per litteras nuntiavi; quam tibi, suavissime Lipsi, in hoc diversorio terrestri diuturnam, sed in coelesti domicilio aeternam voveo. Mediolani quinto Kal. Novembr. oo. IC. IIC.

Hoc amplius, quo nil amplius, amplissimo Lipsio debeo, Nicolae Micaulti, decus Belgiae, quod amicitiam tuam, quam ego ut adipiscerer, libens in Belgium usque perreptassem, ultro ipse mihi in patria, atque in aedibus meis conciliavit. In hac igitur extrema pagina nomen do inter amicos tuos: ordine, si merita nostra spectes, praepostere, si adfectum, qui semper idem



page 13, image: s013

I, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto,
Grandia laturus meritorum praemia Romam.

Te, generose adolescens, Engelberte Dubois, opera humanissimi Lipsti, unaque nobilissimum affinem tuum Nicolaum Micaultium, Animas, quales neque candidiores Terra tulit, neque ques me sit devinctior alter, cognovi; et merito vestro utrumque amo, aeternumque amabo. Cujus promissi syngrapha manus haec apud te esto. [note: Responsio ad Cent. ad Ital. Epist. LVIII.]

EPISTOLA DCCXXXIII. JOH. BAPTISTA SACCUS V. C. J. Lipsio. S. D. Lovanium.

FAustissimus nobis fuit adventus Reginae nostrae, hoc etiam nomine, quod multos habuit in comitatu tibi perquam familiares, et recens istinc profectos: inter quos vir doctus Petrus Pantinus, quocum vetus erat antea mihi consuetudo, olim jam in aula Cath. Regis instituta, nunc vero tui nominis commemoratione validissime aucta. Quamdiu hc mansit, mansit autem diu, frequenter una fuimus: aliquoties etiam conviximus, convivia ipsa sermonibus de te jucundissimis condientes, non sine solemni poculorum libatione saluti Lipsianae. Is de tuo statu, studiis consiliisque omnibus me erudivit, et eandem spem, quam Micaultius de tuo in Italiam adventu nobis injecit: quae utinam ne nos fallat! Illud certe inter nos pactum velim, ut, si; imo cum in Italiam veneris (sic enim ominor) Mediolanum videas, et ad me recta venias, accepturum te si non laute, saltem laete, atque hilariter. Erit hoc nobis non modo gratissimum, verum etiam gloriosissimum: qui magis adduci debes, ut mihi obsequare. Adiit me postremo Petrus Crassus, Belga, amicus tuus, ideoque meus; qui diu in Italia versatus istuc redit. commendavit mihi nescio quid negotii, quod ego diligenter curabo: petiitque num aliquid ad te vellem, non licuit per temporis angustias, et assiduas occupationes meas homine diutius frui. tantum has ei litteras ad te dedi. Vale, clarissime Lipsi, et nos ama. Mediol. XIIII. Kal. Martias oo. IC. IC. [note: Responsio ad Centur. ad Ital. LXV. et ad hanc respondet Lipsius Epist LXX.]



page 14, image: s014

[note: Responsio est ad v. Centur. Misc. Ep. XIV.] EPISTOLA DCCXXXIV. JOH. BAPTISTA SACCUS J. Lipsio S. D. Lovanium.

SErius ad te scribo, sed seriosius, quia seriem ad te mitto rerum, quas Princeps noster fortiter, et feliciter apud vos gessit, Mitto inquam illius jussu. jubendi autem occasio haec fuit. Eram forte superioribus diebus in procubiculo Principis, negotii causa admittendus. Commodum ibi mihi redditur epistola tua, qua me de Lampugnani notis (vere notae sunt impuri illius hominis) admones, et de tuis dispunctionibus. vix ea perlecta introducor. negotio transacto tria inquam verba de rebus Belgicis a Lipsio habeo, quae te fortasse, Princeps, et pigeat, et juvet audire. Excitatus ipse ad nomen tuum, et ad nuntium; virum ait memoras insignem, et mihi charissimum: ecquid ab eo nuntias? tunc ego resoluta epistola postrema verba recito, nempe. [note: Haec verba in Epistola edita desunt] Publica nostra pessime habent, quam dispaeri facie ab illa, quam Praefectus vester vidit, aut fecit! eaque e vestigio Hispane reddo non illubente Principe: qui nihil eo nuntio, uti non inopinato commotus, et neutiquam ea laudis significatione elatus de te statim et percontari, et amanter atque honorifice loqui coepit; magnopere gaudens (ut videbam) quod tui ornandi et augendi auctor ipse fuisset. Me vero dicente, quantum illi deberes te aeternis litterarum monumentis magna cum ipsius haude testatum reliquisse; audi, quaeso, quam praeclarum tibi dederit judicii sui testimonium prudentissimus, idemque religiosissimus heros. Laudari quidem, inquit, a tanto viro non displicet; sed nae ego haud paulo malim illius precibus D. O. M. commendari, cui illas gratissimas fore existimo, ut hominis purissimi atque innocentissimi: idque per te eidem, cum scripseris, significari cupio. Pollicitus sum: addens, cupere me vocem illam exaudiri a nonnullis, qui te parum orthodoxum aliquando suspicati sunt. tum vero Princeps iterum, ac saepius testari, ac dejerare hominem neminem nosse, qui tibi sit animi pietate, morum sanctitate, vitaeque innocentia anteponendus. Quaesivit amplius, quid in ea epistola praeterea contineretur. narravi de notis, et dispunctionibus. utrasque postulavit. dixi me unas tantum habuisse, quas Comestabili Castellae misissem: utprimum alias habuissom, allaturum. Habui: attuli: discessi: redii post aliquot dies, mandata quaedam accepturus ad Rhoetos, quo me Princeps legat. dat; atque una commentariolum hunc rerum Belgicarum ad te mittendum. perlegi domi, et confestim illum cum his litteris ad te misi. Animadverti quidem in eo sermonis quandam densitatem parum distinctam: sed ea nihil oberit, quominus omnia percipias, disponas, illumines, atque amplifices, si usus venerit. nam licet Princeps nihil amplius injunxerit, quam ut mitterem, teque suo nomine salutarem;


page 15, image: s015

haud obscure tamen indicat, haec abs te aliquando illustratum iri. De Lampugnano scito illum (quisquis sit) toti Italiae stomachum movisse ineptiis suis, et sycophantiis. Sed quo magis invisae fuerunt nebulonis illius notae, eo gratiores et jucundiores tuae dispunctiones fuere. Sena, aut septena omnino earum exempla huc pervenere, quae ego omnia praestinavi, et amicis distribui: qui ea lectione adeo delectati sunt, paene ut exclament tanti fuisse blateronem illum in te scripsisse. Puteanus noster Lauretanam aedem, atque inde Romam cogitat. tempus, et commeatum a Senatu petiit, et obtinuit, reditum brevi pollicitus. proficiscendi causa votum est, et cura perquirendorum librorum insignium instruendae bibliothecae publicae, Federici Cardinalis Borromaei auspiciis et impensa instituendae. Faveat Deus, et te, vir clarissime, Reipublicae litterariae diu servet incolumem. Mediolani postridie Kal. Martias oo. IC. CIII.

Solicitus ero de his litteris, donec rescribas: quia video cordi esse Principi, ut commentariolus suus ad te perveniat.

EPISTOLA DCCXXXV. FABIANUS BIACOVIUS J. Lipsio S. D. Lovanium.

JAnus Douza F. spes illa gentis Batavae, et amor tuus, mi Lipsi, fuerat anno superiore in Sarmatia nostra, gentemque illam, quam vipeream voluerunt esse illi,

Ques meliore luto finxit praecordia Titan

vidit. Gratulabar patriae meae, quod eam aestate adulta vidisset, qua non poterat illa non utique esse affabilior; quam si vidisset nunc gelu rigescentem; ipse profecto, ut ad Gorgonis caput, riguisset. Quid vero ipse de nobis sentiret, cum interrogarem; aut ille renidebat; aut non usquequaque vituperabat, aliquando, credo, ut mihi placeret et genti meae, laudabat. Gaudebam, et triumphabam judicio illius. Veniebant vero in mentem illa Sileni [gap: Greek word(s)] ad suum Cyclopem

[gap: Greek word(s)],
[gap: Greek word(s)].

eumque quod ita prudentia talium ex Ulysse [gap: Greek word(s)] suaderet, non nimium reprehendebam, cum apud nos de nobis tacitus esse vellet. Sed gentem meam nil moror, ad te venio et ad tuos. Jamprimum illud nosti, quam aliena scrutemur potius, et malimus scire, quam nostra; itaque non miraberis, si quae de te ex illo quaesivi, tibi in aurem regessero, simulque gratulabere tibimet ipsi, quod famae tuae supervixeris, quod etiam et [gap: Greek word(s)] te norint et nosse velint. Tu interea [gap: Greek word(s)] Plutarchum, nec [gap: Greek word(s)] Theophrastum leges, sed esto mihi magnus ille Demosthenes, et gaudeas


page 16, image: s016

etiam in Sarmatis [gap: Greek word(s)] esse. Res ita se habuit. Quaerebam eruditissimum juvenem, ubinam locorum hoc tempore esses, et quando Lugdunum Batavorum reliquisses; promptissime ille utrumque retulit, referebatque annos, quibus te carere coepit sua Batavia, et locum, in quo nunc habitares. Sciebam ego istorum utrumque, antequam Douza mihi narraret, et fortasse eo ipso tempore, quando haec fiebant, sed quia a fama audieram, mihimetipsi dissidens [gap: Greek word(s)] ipsos tuos malebam de te interrogare. Cum vero hac in re promptissimum se mihi et lubentissimum dedisset, occoepi esse audacior, et fueram, si bene memini, [gap: Greek word(s)], passimque et indiscriminatim interiorem etiam vitam tuam scrutabar, et tanquam aliquem a memoria, quaerebam. Dic sodes, cur Lugduno vestro discesserit Lipsius, cur amicos illos, quos inter magnum olim certamen fuit, quis illum magis amaret, deseruerit? [gap: Greek word(s)]; Quomodo vero ille potuit [gap: Greek word(s)] parentem tuum relinquere? parentem, qui jure licet glorietur

[gap: Greek word(s)],
[gap: Greek word(s)]

Dii boni quae illae lacrymae fuere? qui discessus? qualia [gap: Greek word(s)]; Erubuerat jucundissimus ille juvenis, meamque curiositatem silentio puniit, ne tamen me contempsisse videretur, ajebat, patriae tuae tibi amorem fuisse maximum, quem cum non posses humanitus ferre, horrendam istam secessionem cogitasti. At ego ille, cujus sitim non restinxerat tam brevissima responsio, quin potius magis incenderat, tristissimus illum sermonem de te abrupi, et me ad alia retuli, nihil remittens de voluntate mea, quae fixa fuerat, omnia de te quaerere, invenire. Destinatum erat Douzae tuo tacere, et gratissimo rubore ora genasque pulcherrimas perfundere; ego vero, ne in me deinde apud suos postularet, ex interdicto unde vi, desieram [gap: Greek word(s)]. Quid facerem? ardebam discendi causas cognoscere; at tuus Douza Sigalion alter erat, et nimium [gap: Greek word(s)] ista [gap: Greek word(s)] fugiebat: bene certe imbutus praeceptis tuis, quae tu in Italiam discedenti cuidam dederas; quanquam ut inter Sarmatas Aeneadum dolos inveniret timendum non erat, [gap: Greek word(s)] eramus (ut dicebat Simonides de Thessalis) [gap: Greek word(s)]. Quievi tamen, et meam miseram sortem deplorabam, qui occasionem deinde dicerer habuisse; nec illa uti scivisse, sine dubio stultitiae condemnandus, qui pulcherrimum holum faucibus amitterem meis, cogitabam insuper de leni aliquo, ut inquit Lyricus, tormento, at ille tanquam [gap: Greek word(s)] omnibus vineis fuit. Ultra nil poteram cogitare, mi Lipsi, hominemque Pythagoraei silentii ne mea garrulitate [gap: Greek word(s)] caderet, vivum et integrum in Bataviam dimisi. Commodum ille discesserat, at ego omnes dolos artesque Pelasgas in fratrem illius, qui Cracoviae manserat, vertebam. Erat is Georgius Douza adolescens eruditissimus modestissimus. Egoigitur

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)].


page 17, image: s017

Sic ad illum in Cyclopis antrum venisti, o Douza; Ulyssem ergo si sapis imitare, et istum Polyphemum jucundissimo sermone [gap: Greek word(s)]. Sua enim cuique voluptas est, et ego scio [gap: Greek word(s)]. Quod si tu mihi, sodes, de tuis beatioribus terris, quae volo, narraveris, facies enimvero mihi jucundissimum acroama, et ego non jam cum Catullo nasus, aut cum Argo oculus, sed cum aliquo ex Persarum principibus auris esse volam. Quod vero palmarium erit et [gap: Greek word(s)], Sarmatum hunc vides, quem non aliter vinces, nisi Syrenum cantu, aut illo Baccho, non missurus certe sum, nisi cruoris plenus. Quare ut quaedam gens, referente Seneca, nubibus, quae grandinem ferebant, sanguine litabat, quem acuto graphio digito expunxerat; Sic tu fulmen istud irarum, aliquo sermone [gap: Greek word(s)] places, simulque praesens periculum evita. Expalluerat meus Douza; sed tamen ut Martiam prolem agnosceres, iram non metum pallore condiderat, et ad me. Mira tua sedulitas est, mi Bircovi, et vereor ne inepta sit; at vero quam suavis et vafer es, cum te Sarmatam esse crepas; [gap: Greek word(s)], aut si est, ut Philippus pervicaciae, quam ex Macedonibus hauserat, astus Graecienses cum magno malo Graeciae miscuerat: sic et tu [gap: Greek word(s)] istam callide et male cum Itala comitate miscuisti. Quid enim sunt tuae preces? nisi [gap: Greek word(s)], quid minae? nisi [gap: Greek word(s)], Erubui ad hanc vocem, mi Lipsi, plenam nescio cujus dulcedinis; et quis ille est tam sui contemptor, qui non etiam affectet talem laudem, factusque animosior et plenissimus bonae spei, tanquam futurus voti mei compos, sic coepi. Italorum quidem nondum provinciam vidimus; et si aliquando dabitur illam videre, sequar Lipsii tui praeceptum, et faecem istam Gottorum, et Longobardorum, Simiarum et Vulpecularum in homines [gap: Greek word(s)] fugiam; norne audis principem vatum verissime praecinentem.

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)].

itaque et ego [gap: Greek word(s)]. At tu, quaeso, quam in me astutiam vidisti? nae tu ipse callidus et malus es, qui [gap: Greek word(s)], ut illa vulpecula Aesopi corvum laudando deludere voluisti: Sed quando te mihi das, et concinnas obedientem, spero me auditurum a te, quod volo. Age sodes narra mihi istud, quod a fratre tuo scire non potui

Quamvis multa meis exiret victima septis.

Victima, inquam, a qua nec Mercurius ipse abhorruisset [gap: Greek word(s)]. Quid istud est? ait Douza. Narra mihi, inquam, cur Lipsius, deliciae orbis Batavi, a vobis abierit? vestrique tanquam Pelopidarum oblivisci potuerit? at quomodo Lugdunum vestrum siccis oculis abeuntem aspexit? cur non retinuit? cur aliquo Cupidinis clavo non fixit: nec dulces oculos parentis tui vidit, cum abiret [gap: Greek word(s)]; Videbar Douzae orationem aliquam parare, itaque abrupit. Ut Retiarius olim in arena cantabat. Non te peto, piscem peto; Sic et tu videris, non me petere, sed Lipsium; me tamen petis, haec in nostros fabricata est machina muros. Sed non caelabo


page 18, image: s018

te dulcissimum omnium, quos inter Sarmatas vidi, omnem rem, quam accipe. Lugdunum nostrum aegre carere coepit Lipsio, homine post. homines natos doctissimo, humanissimo, optimo. Te, Bircovi, video in illius amorem absentis, ignoti, praecipitem ruere; quid faceres, si tibi nunc sese ille daret, si liceret jucundum os, oculosque suaviari. Sed, quod scias, non solos tangit Atridas iste dolor; id est illos, quos Musae nostrae amant, etiam principibus ille, ac illis, quibus Bellona magis amica est, jucundissimus esse solet; adeo omnes illum amant, admirantur; ut nihil illi magis timendum sit, quam Nemesis, comes illa fortunae filiorum, rebus laetis statuens modum crescendi. Quanquam nec ista nimis timenda est illi viro, qui novit faelicitatis propriae cumulum modestia sua diruere; et in tanto fortunae fastigio rerum adversarum non oblivisci. Itaque ut ad meos lares veniam, quod ille a nobis discesserit, talis vir, sive talis heros, doluimus universi: Et senserat ille ante futuras nostras preces, imminentesque lacrymas viderat; quibus illum prosequeremur, aut fortasse de sententia flecteremus: itaque sine supremis osculis, sine extremo vale, tanquam rediturus, iter illud longum, ne dicam perpetuum, suscepit. Sed nos hac in re, ah nimium securi; ille in amore nostro, quo illum efflictim deperibamus, [gap: Greek word(s)], et tanquam imparium contemptor, at

[gap: Greek word(s)].

Postquam de reditu illius desperavimus, varias inibamus cogitationes de divortio isto Lipsiano. Resne nostras habere nobis jussit Lipsius? Lipsius ille, quo nullus nobis magis amabatur, quo nullus nos magis amabat? O D, o Musae, Dicebant quidam. quod et frater meus attigit, illum patriae suae desiderium ferre non potuisse, et imparem illi igni, quem intimas perurentem medullas in mediis undis senserat Vlysses; alii; sed digito labellum, melius ista taceri possunt. Impatiens ego tantae injuriae, non me continui, quin, et tu tergiversator eris, apage te cum isto silentio tam importuno, mihique molesto. Heus taceo, inquit Douza. Pone metum, inquam ego, securus sis [gap: Greek word(s)]. Non ego Tiberius, qui tua verba caviller, aut aliquis ex Sabini inimicis Latiaris, ut molles in calamitate animos tuos ad lacrymas deducam; jungam tecum questus, parem interea tectum inter et laquearia aliquos, qui non minus turpi latebra, quam detestanda fraude sese abstrudant foraminibus, et rimis aurem admoventes. Erexi juvenis animos omnemque caliginem metus dispuli, tum ille. Dicebant alteri, Lipsium religionis studio discessionem a nobis paravisse; nec enim poterat aequo animo illius vastitatem in nostra civitate aspicere, quanquam enim non procul erat quoddam oppidum, in quo religioni palam vacare possit; nolebat tamen adeo misere et [gap: Greek word(s)] religioni suae studere, et apertum aliquod coelum, et liberum illi quaerebat, cogitabat. Paulo ante vivebat Diis hominibusque odiosissimus ille [note: Theodorus Cornhertius.] Diodorus, qui aciem sui calami in ejus Politicorum quaedam capita strinxerat: hominemque interrgatione publica perculit. vidisti forte librum? Non ego, inquam, vidi: At Lipsii adversus Dialogistam? Vidi istum, et legi. Vidisti igitur simul et animum illius candidum, niveum, ingenuum, quam tela alia contemptu


page 19, image: s019

ipso spernat, alia levi declinatione vitet: sunt et illa, quae aperto pectore excipit, et spolia verecundiae suae ultro det. Vidi, jucundissime Douza, vidi, et ut ingenue fatear, quod sentio, ardentissime pugnam illam spectabam, et ut olim scipio pugnam Massanissae et Asdrubalis spectans, dicere solebat, quia [gap: Greek word(s)]. sic et ego, numerabamque me ( audax meum factum) quartum inter illos qui [gap: Greek word(s)] similia praelia viderunt [gap: Greek word(s)]. At nobis, mi Bircovi (excepit Douza) non nimis amoenum hoc spectaculum fuit bellicum, ex illo enim omnia

In pejus ruere ac retro sublapsa referri

Spes Lugdunensis. Quomodo obsecro? Attende si lubet. Lipsius antea Lubentiae, et Vitulae operatus, totamque vitam superiorem in amoenitate transigens, repente tanquam pestifero sydere perculsus, incipit omne, quicquid in illo fuit jucundi et laeti, perpetua anxietate exurere atque tristissimos mores induere. Cum enim in politissimo illo et doctissimo Politicorum libro, unam in Regno debere esse religionem asseveranter pronunciasset, atque ille turpissimus Diodorus, et infantissimus eum majestatis reum impudentissimo suo rictu proclamasset, tanquam eum, qui urendos secandosque illos, qui unionem religionis turbarent, suaderet; perdolitum est vehementer Lipsio, quod se apud amplissimos Ordines traduceret, tanquam illum, qui Bataviae sacros aliquos ignes inferret. Et cum illa impurissima bellua Granvellani quoque amicitiam Lipsio objiceret, quasi apud eum [gap: Greek word(s)] ista [gap: Greek word(s)] et didicisset: et hoc illi doluit, quod ignotas virtutes, et ignota bona, nova vitia et mala homo ille sincipitis vacui appellaret. Atqui alia mens erat pacatissimo Lipsio, nec ille inter eos ponendus erat, qui vel Aculeones vel Curiones erant; et Granvellani amicitia ille semper apprime delectabatur, quae tanti erat, ut omnibus, nedum Lipsio esset expetenda. Obstupui ad istos sermones, mi Lipsi, et ut [gap: Greek word(s)] dicam, cuinam religioni, remoto sipario fores in Batavia addictus, incipio quaeritare. Haerebat hc aqua Douzae, et Proteus esse volebat, nunc in has, nunc in alias partes se vertens de suo corio ludebat; Sed Orci galea praesto non erat, effugere me non potuit. Acrius ergo pudorem illius aggredior; ille cum videret me obstinatum esse velle in quaerendo, novissime, ait, Se omnino quae religio tua fuerat nescivisse; nec quenquam scire potuisse; at postquam impatientis Diodori contumelias ferre coepisti, et scriptione illa incanduisti, suspicari omnes coepisse, te Catholicae Romanae Ecclesiae unum esse, quod bellorum illorum gravissimorum temporibus strenue dissimulasti. Atque ut me ex illius sermone efferam, narrabat, cum te omnium oculi diligentius designarent, quomodo viveres; multaeque jam tibi aures essent, quae tuorum dictorum arbitrae fuerant; non poteras diutius tam anxiam vitam degere; nec religionem volebas amplius dissimulare; sed repetito more ex veteribus Romanis, amicitia tua omnibus hostibus Catholicae religionis interdixisti, et libris tuis, internunciis luculentissimis mentis tuae,


page 20, image: s020

primo quoque tempore adhaerere te Romanae Ecclesiae, statui faelici, testatus es. Ne mentiar, mi Lipsi, gratulabar mihi de isto colloquio Douzae, et amabam [gap: Greek word(s)] suorum, sed nec [gap: Greek word(s)] odi. Cur enim oderim? Sciodigniorem commiseratione quam odio esse, praesertim in causa, religionis, in qua verissimum illud oraculum de Sectis Galeni esse potest, a te olim relatum; [gap: Greek word(s)]. Ad te nunc venio, mi Lipsi. Flos unice nostri aevi, cui unice gratulor et mecum omnes boni, tui nominis studiosissimi; quod lucem istam unius Religionis, quam hactenus premebas, orbi universo extulisti, et nos amplius dubitare non es passus.

[gap: Greek word(s)]

Quaerebamus enim, quod scias in omnibus aureolis tuis scriptis, cujusnam religionis esses, et quia poteramus facile refelli, si te nostrum, id est, Catholicum asseveranter pronuntiaremus, vehementer dolebamus, et verebamur, ne quid Andria, id est eruditissima illa Leyda tua, adferret tibi mali. Sciebamus enim illic pulcherrimum orbis atque unicum Athenaeum esse, et ut cum Comico dicam, [gap: Greek word(s)], quod cum splendore litterarum, et amore facile te in sui admirationem et amorem rapuisset; ne aliquid de scabie illa turpissima et foedissima haereseos [note of the transcriber: in the print with a Greek letter: haerese ws] tibi allineret, non mediocriter pertimescebamus. Ipsa commoratio tua inter illos, quos tu politissimos, jucundissimos, tertio quoque verbo appellabas, cujus non animum suspicaciorem paulo ante perstringeret? praesertim cum sciremus et Curatores illius Academiae et Professores magna ex parte haereticos esse. Timebamus ergo, mi Lipsi, de te [gap: Greek word(s)]. Imo quod ille senex de Menelao olim dixit [gap: Greek word(s)], idem et de te coeperamus suspicari, [gap: Greek word(s)]. Evestigio enim cum nobilem et ingenuam vocem tuam audivimus, et plane oculis ipsis te Catholicum hominem agnovimus, amori nostro gratulabamur, quod in eum hominem ferretur, qui illo quam maximo dignus esset. Etiam, m Lipsi, quod mirere, imo quod indignere, ausus est non ita pridem Niegessevius noster, epistolam tuam ad facundissimum Bentium, quae inter duos perire debuerat, vulgare; et Calendis ipsis Januarii, quibus solemus omnes esse laetissimi, proceribus coram Regni nostri, de tua epistolari laetitia, quam haberes, quod Catholicus esses, triumphare. Ego ipse, mi Lipse, postquam aspexi hanc, totus prae laetitia vix apud me eram, et indentidem illa Laconum ingeminabam, [gap: Greek word(s)], et ut hominibus nostrae fidei gratificarer; iras etiam tuas flocci pendebam; [gap: Greek word(s)] tu appelles licet, et hominum fidem clames, tanti apud me erat tamen illa laetitia, et amor in te, mi Lipsi. Quod vero in te lubentissimi vidimus; idem in aliis avidissime spectaremus. Satis diu hoc jam saxum volvunt, quousque tandem Afranii simulantes erunt?

Quidve petunt? quae religio? aut quae machina belli?

[gap: Greek word(s)] quidem [gap: Greek word(s)]. Sed medius fidius omnes fungi non


page 21, image: s021

sumus, nec [gap: Greek word(s)]. Eruditionem, quam pulcherrimam Orbi universo ostendunt, in illis ingenue exosculamur, quod religionem suam dissimulent, probare non possumus. Cur enim probemus? Academia vetus desiit, de omnibus nunc dubitare non licet, et ut prudentissime eruditissimus et humanissimus inter meos, Valentinus Pontanus solet dicere, Qui adhuc dubitat, quae nam inter istas religio optima sit, eum ego stultissimum dixerim, nec capitis sani. Tot saeculis unica illa floruit, nec florescere desinet, ante supremam illam mundi totius, quam credimus, [gap: Greek word(s)]: Tot illa gentes in gremio suo fovit, aluit, ex barbaris, impiis politas, Dei scientes fecit; tot et nunc convertit, ipsa nunquam mutabilis, numquam concussa, mediis in undis tranquilla. Illa, de qua meritissimo jure possis dicere, [gap: Greek word(s)]. Et quis erit adhuc, qui ejus autoritatem defugere audeat? qui tanquam [gap: Greek word(s)] servus [gap: Greek word(s)] esse clamet illi obedire, illius majestatem revereri? Dulcissimum et honestissimum omnibus saeculis fuit mori pro Catholica religione: caeterae quam [gap: Greek word(s)] sint, vel inde cognoscimus, quod eas isti profiteri erubescant. Nescio quomodo profiteantur; cum nihil illis inconstantius, mutabilius, perversiusque sit. Pari ratione affectet pictor nebulam, aut sonum, aut bullam pingere, aut Polypi, aut Chamaeleontis pellem. Lutherus apud eos dux fuit, qui sibi fidens regebat examen; sequuti sunt illum plurimi, et spretis purissimis illis et sanctissimis Ecclesiae principibus, belluam illam secuti sunt, mancipium ventris, impurissimum transfugam, stygmatiam sacerrimum. Iste mox exolevit, successit alter, [gap: Greek word(s)] impiissimus Calvinus, sed et istum audio jam sperni. Succedunt alii mox spernendi. Viperarum partum esse jures, mi Lipsi, non sectarum; quarum nulla nascitur nova, nisi ante veteri sublata, eaque sua parente. Vulgus cum istam mutationem rerum, et religionum videt, nec intelligit, quid mirum? in Boeoto aere illud ubique nascitur, et [gap: Greek word(s)] quandam innatam habens, ruit magis quam sequitur istos. Vos certe miror, eruditissimi viri, qui solem istum clarissimum unius Religionis orbi, dissimulatione vestra invidetis, imo tollitis. Ostenderetis vos libere et audacter quid in religione sequendum fit, mora nulla intercederet, tot animas, quae in peculio Orcus suo numerat, caelo vindicandi. Nunc cum Dissimulatiuncula ista vestra vobis unice placet, ignorantes et inscii non prudentiae opinionem nobis debetis, sed impietatis. Ego nescio, alter ille dubitat, cujusnam religionis sitis, ego opinor Catholicos, alter Calvinianos, tertius Atheos, ille Schismaticos; surgit aliquis Labeo incorruptae libertatis, et vos omnes impios. Certeque cera dignos pronunciat, ipsissimos Epicuros, qui omnia [gap: Greek word(s)]

[gap: Greek word(s)].

Videt ista vulgus, vident oculi aliqui prudentiae, illud non intelligit, isti,


page 22, image: s022

aut damnant inconstantiae, impietatis, haereseos [note of the transcriber: in the print with a Greek letter: haerese ws]; aut sannae aliquo genere percellunt, dignissimos utraque contumelia, quia et minores itis stultissimo vulgo, dum inconstanter; et Democriti pulmones meriti; tam stulti. Neminem hc tango apud te, mi Lipsi, nolo nimium suspicax apud eos videri: nolo mihi illorum odia comparare; sed nosti illos qui sint, quid [gap: Greek word(s)]. Quae vero finis istius illorum [gap: Greek word(s)], utinam ille, qui Socratis olim fuit ut scurrae Attici vocentur; ferendum esset istud hercle, sed vereor ne excidant, et hoc cognomine, et pro scurris, impii, athei, impurissimi aliqui haeretici appellentur. Nonne audiunt Platonem [gap: Greek word(s)] libere intonantem [gap: Greek word(s)]. Mea sic est sententia, mi Lipsi, simulationem dissimulationemque in aliis utcunque ferendam, at in religione nunquam, laudoque illos, qui implacabiliter excanduerunt aliquando; cum haereseos [note of the transcriber: in the print with a Greek letter: haerese ws] crimine involvebantur. Video enim quid sapientissimus Rufinus scribat. Esse quidem (inquiens) gloriosum Christi exemplo patienter injurias tolerare: at unam notam haereseos [note of the transcriber: in the print with a Greek letter: haerese ws], qui ferat, vel dissimulet, non esse Christianum. Idem quanta potest animi contentione, clarissima exclamat voce, sanctus ille Eremita Hieronymus. Nolo in suspicione (ajens) haereseos [note of the transcriber: in the print with a Greek letter: haerese ws] quenquam esse patientem. Tacebit ergo aliquis, et silebit tunc, cum haereseos [note of the transcriber: in the print with a Greek letter: haerese ws] postulatur? nunquam, nunquam. Irascatur malo, excandescat fulminet etiam, quam ut per patientiae suae [gap: Greek word(s)], nomini illius teterrimuna illud dedecus inuratur. Eloquarne, Humanissime Lipsi, quod sentio an mihi timendi erunt illi [gap: Greek word(s)], ne in me virulentos illos calamos stringant? Sed stringant illi licet, ego cum Dissimulationem vitupero, dissimulans non ero, et quae mala venerunt, aut porro venient ex ista [gap: Greek word(s)] quorundam (dissimulationem volui dicere) referam apud te, nec timeo illud magni Regis [gap: Greek word(s)]. Turnebus tuus (cum Turnebum dixi, amores tuos et delitias, Galliarum solem, normam virtutis, [gap: Greek word(s)] intelligo) ille inquam, vir nonne fuerat [gap: Greek word(s)]? Heu fatum illius? Indulserat quibusdam in versiculis ingenio suo, et liberius in bonos viros luserat; illico reperti sunt, qui hominem jam demortuum in suspicionem haereseos [note of the transcriber: in the print with a Greek letter: haerese ws] vocarent, et non Catholicum. ( nefas, mores) appellarent. Scilicet si vincerent atque quod concupierant haberent, consultum existimabant non male suis rebus; si absentem et qui [gap: Greek word(s)] eodem periculo, quo se involverunt, immiscerent. Sed debuerant utique parciores esse in manes viri innocentissimi, nec illos laedere, qui laeserunt neminem: Jura sepulchri violatoribus infamiam irrogant, at isti [gap: Greek word(s)], in quibus omnia [gap: Greek word(s)], qui non jam sepulchrum Herois illius, sed innocentiam vitae aggressi sunt, et turpissimum, foedissimumque stygma sanctissimac illius memoriae inurere voluerunt, qua cruce, quo patibulo, qua scrobe digni sunt?

[gap: Greek word(s)].

Praestiterat certe quicquid illud fuit versiculorum [gap: Greek word(s)] ex illis facere, quam istis polypis istam [gap: Greek word(s)] relinquere. Sed ille quidem humanitus


page 23, image: s023

peccavit et suo exemplo ostendit, verum esse illud Cassiodori. Nullam potestatem esse, quae qualitatem famae suae de ore hominum possit auferre. Nuper vero cum audivimus funestum illud, et toti orbi deplorandum edictum, in innocentissimos viros in Galliis; cum jussa est abire in exilium ipsa virtus, Religio, pietas, ut nihil honesti oculis occurrere possit, ut sceleratissimi quique in caede atque incendiis bonorum grassarentur; an non vidimus similem [gap: Greek word(s)], ne dicam [gap: Greek word(s)] Passeratii tui: Volebat scilicet vir ille, eruditione magnus, fama celebris, [gap: Greek word(s)], et cujus lacrymas expectabamus, hujus amarulentiam ante vidimus Atqui, mi Passerati si auxilium illi a te litis illius habere non poterant, [gap: Greek word(s)], haberent utique vel solatium: carerent utroque, vescerere genio, ingenioque tuo ex malo alieno laetanti; non haberent utique sannas illas, quae scurras aliquos magis ex trivio decent, quam viros eruditos. Dionysio olim quaerenti a Platone, quisnam foret status Atheniensium, nihil respondisse fertur ille, at nebulas Aristophanis illi misit; cognosceret ex illis, quid de illa Repub. sentiendum esset, in qua liceret scurrae illi talia; Nos vero etiam vobis tacentibus possumus cognoscere, quid de Lutetia, ocello illo Galliarum, sentiendum sit, in qua Passeratio tantum licuit. Sed heus tu redivive Aristophanes, occident tibi isti soles aliquando, Dii boni, quam luculentam materiam dederis omnibus Eumenidum natis, Haereticis inquam illis, de te suspicandi, convivia, libellos, publica, privataque complendi, clamitandi, te vixisse haereticum, communes illis te habuisse amicos, communes inimicos. Quo enim pacto melius de aliquo, aut verius judicatur? Scite jucundissimus Theophrastus, [gap: Greek word(s)]. At quanto melius et generosius, tu, Juste Lipsi, de illis judicasti, qui cum et antea nunquam illos verbo laeseras; nunc postquam emancipasti, te ex illa crudelissima servitute, PATRES SOCIETATIS JESU, non alias Catholicae fidei cohortes, quam PRAETORIAS nominare voluisti: nunc, Passerati, et verbis illude superbis; plus apud litteratissimos viros una litterula poterit Lipsii, quam illa tua [gap: Greek word(s)] universa. Sed nec nobilissimus Isacius Casaubonus, qui jure poterit dicere postea, cum canuerit, quod olim Augustus [gap: Greek word(s)]; Isacius ille, qui cum in quodam carmine [gap: Greek word(s)] esse vellet; cum liceret, non tamen irae suae amplius permisit, quam ut [gap: Greek word(s)] illum appellaret, qui volebat occidere, (utar illius verbis)

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)].

Caeteros ne quidem verbo laesit. Mirumne optimi patris degenerem filium esse, aut probi praeceptoris discipulum improbum aspicere? plena vox illae animi perdite audacis [gap: Greek word(s)], at illa melior.

[gap: Greek word(s)],
[gap: Greek word(s)]

Sed jacta est alea inquit ille. Te, Passerati,



page 24, image: s024

--- [gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]

At redibis fortasse cito ad te, et

Qui nunc is per iter tenebricosum,
Illuc unde negant redire quenquam.

ad dias luminis oras, et ad odium istius, quod nunc amare coepisti, venies. Fallorne an jam audio iras illas defervescentes, et Passeratium meum occinentem cum Stesichoro.

[gap: Greek word(s)].

Sed de illo hactenus, et nescio quo me aestus ingenii mei et calami deduxit, ut inducerem in animum [gap: Greek word(s)] esse, ista certe sacra aliter non constant, vara vero, ut est in proverbio, vibiam sequitur. Profuerit hoc illi nescio, illud scio, quod elegantissime Democritus ad Hippocratem scripsit, [gap: Greek word(s)]. Ad te redeo, clarissime Lipsi, gratulorque tibi [gap: Greek word(s)], quia in vero tuo vultu tandem apparuisti; et Neoptolemus esse Sophoclis maluisti, quam Ulysses.

[gap: Greek word(s)],
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)].

Dum finio epistolam, semel eloquar, quod diu circumrodendum esset, libentissime primo quoque tempore Josepho Scaligero, illi viro, de quo verissime illud dici potest.

[gap: Greek word(s)],

illi, inquam, viro gratularer, si permitteret aliquando haereticos mendacia dicere, qui eum assidue pingunt finguntque suum, et palam (quod illius majores factitarunt, qui maluerunt fortunarum detrimentum aliquod pati, quam veritatis; veri et soli Veronenses) ostenderet se Religionem illam sequi, quam illa urbs cum Petri et Pauli sanguine suscepit, ex qua nunquam deerunt cohortes illae sanctissimorum eruditissimorumque virorum; et verum illud effatum Aristidis, licet non de tali milite, qualem nos intelligamus. [gap: Greek word(s)]. Et ne mentiar avidissime istud quaerebamus in illa luculenta epistola, in qua imaginem suorum et

[gap: Greek word(s)]

Sed nec desperamus illum brevi nos compotes voti nostri facturum [gap: Greek word(s)]. In quo omine utrique desinamus, tu legendo, ego scribendo. Vale, Elegantissime Lipsi, et si quid inepta sedulitate offendi, stultitiae nostrae ignosce; animum, qui in te pronus, agnosce. Cracoviae. Calend. Febr. Millesimo Quingentesimo Nonagesimo septimo.



page 25, image: s025

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)],
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)],
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)],
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)].

[gap: Greek word(s)].

EPISTOLA DCCXXXVI. GUILIELMUS BARCLAIUS J. C V. Cl. J. Lipsio S. P. Lovanium.

MUlti apud me multa honorifice et saepius de te praedicarunt: at nemo hactenus liberius, et libentius, quam hic juvenis cognatus meus, cui has ad te commisi. Alii effecerunt, ut ad genii et ingenii tui notitiam, brevi, et quasi compendiaria verarum laudum tuarum via, penetrarem: hic vero ut in eam, januis patefactis, plane pleneque ingrederer, amiciore et familiari magis colloquio, perfecit. Ubi autem non pauca tua in se collata beneficia mihi commemoravit, quae ego in meipsum nec opinantem collata reputo, ita sui animo affectus, ut eum hinc discedere, sine aliquo studii erga te nostri testimonio, nefas ullo vix resolvendum piaculo judicassem. Amplector eruditionem tuam, nec minus mores: illa te scriptis orbi notum atque illustrem, hi bonis omnibus amabilem utique et charum reddiderunt. Est mihi in manibus opus, cui titulum dedi, [note: Hic liber editus antea Londini 1609. a filio Joanne, deinde Hanoviae A. 1612. simul cum libro de potestate Papae. Vide Bailii Lexicon de Patre et filio. contra librum ultimum scripsit Bellarminus tractatum de summi Pontificis potestate in rebus temporalibus; cui Filius opposuit Pietatem, sive Vindicias publicas pro Regibus ac Principibus, et privatas pro Gul. Barclajo parente. et licet suspectus esset Romanensibus, tamen postea Romam cum vocatus esset, amplissimo honorario donatus est. vide Jan. a Costa ad Decretum lib. 11. Tit. 1. p. 343. Cambdenus Epist. CXXIX. dicit a Paulo v. accepisse mille aureos, et filium 300. Vertisse librum Regis Angliae contra potentiam Papae scribit Lingelsbemius Bongarsio Epist. CXIX. De Barclajo praeter citatos a Bailio vide Conringiana pag. 199. et 306. et 300. et nuper J. F. Fellerum in monumentis ineditis Trimestri X. pag. 539. de ejus commentario in Statium non magnifice sentit Barthius ad Stat. IV. Theb. 796.] de Regno et regali potestate adversus Monarchomachos, id se diuturna jam servitute pressum queritur, et manu ut mittam postulat: idem faciunt et ex amicis nostris multi: sed ego tantisper differo libertatem, dum testibus fide dignis, de me deque Repub. bene meritum se ostenderit: neque enim illi in sua causa testificanti fidem habeo, nec mihimet ipsi; caeca nos saepe [gap: Greek word(s)], ut scis, occaecat: qualequale est, honorificam


page 26, image: s026

cam de te mentionem ante biennium jam factam continet. Est mihi cum variis ingeniis conflictandum, sed plurimum malis, eorum nempe, qui Regna in respublicas, vel, quod verius est, Monarchias in Anarchias resolvere conantur. At bonis placere, quam non displicere improbis, multo mihi satius est. Remitto ad te hunc Cognatum et cognominem meum, qui licet, ut ex ipso didici, vix ulla apud te commendatione egeat, tamen hac nostrae commendationis accessione, erit, ut spero, tibi commendatior. Mitto et hoc amoris erga te mei pignus certissimum, missurus aliquando, si Deus voluerit, multo charissimum: meum nempe gnatum unicum, literis, ut in tam tenello aetatis flexu, Graecis ac Latinis probe instructum. Vix dum excessit ex ephebis, et philosophiam serio meditatur atque velut impetu quodam in id fertur, meque importune urget, ut te docentem audiat: audiet, ut spero, speque fruetur sua. Interim Vale. Pontimussi. XIX. Cal. Majas. CIC. IC. LXXXXVII.

EPISTOLA DCCXXXVII. GUILIELMUS BARCLAIUS J. Lipsio. Lovanium.

OBvius mihi venit nostras ille, qui nuper in Galliam. narravit mihi pericula, quae evasit in itione, pericula certe grandia, sed evasit certe, et fortuna. In reditione, viatici jacturam passus est, praeterea nihil. Quos consulo, incutiunt mihi metum, nihil juvant. sed alea jacta est, ibo; fata viam inveniant. Dedit mihi animum secretarius Domini Praesidis, suadetque Vervinum tutius eundum. cujus sententiam, nisi quid melius audiero, sequar. Harum lator cupit se mihi comitem adjungere, cujus causa distuli profectionem meam in diem crastinum. videtur non alienum rationibus meis, si vestro interventu vellet Bruxellae pauculos aliquot aureos ille D. Praesidis secretarius a me recipere, reddendos Vervini a servo aliquo ejusdem D. Praesidis. Res tanti non est, ut requirat scriptionem tuam, satis est si scripserit Rubenius, quod vehementer velim, tuo jussu, haud dubie, ut ille scribat, et iste negotium curabit. scripsi audacius ad te etiam in negotiolo, ut videas velle me vel aliorum beneficia proficisci ab amore tuo. quo quaecunque finita sunt sua ipsa jocunditate mihi certe quidem jocundiora. Vale. persuadeas tibi velim, annum ante inversas ducturum vices,

Quam tua sub nostro mutetur pestore cura.

Iterum Vale. Bruxellae VIII. Idus April, CIC. IC. XCVIII



page 27, image: s027

EPISTOLA DCCXXXVIII. J. LIPSIUS Guilielmo Barclajo. Lutetiam.

LItteras tuas, mi Barclaji (talis es, atque eris) aut sero reddi, aut non reddi, magis est ut doleam, quam mirer. Quis tempora, turbas, fraudes etiam nescit? eripiuntur, aperiuntur, abjiciuntur: et fit misellis, quod ipsis hominibus solet, ubi fides non est et candor. Sed beata pax, cujus plenam lucem certamque vidimus, haec atque alia restituet, et vias has missitandi muniet diu neglectas. Equidem etsi languens, et quod sequitur, ignavus, non parcam tibi scribere, quem verbis obligavi: sed et factis velim. non sumus [gap: Greek word(s)], ut semel hoc dicam. Ad rem igitur: tuas ternas paene eodem tempore accepi, et unae ex iis me hilararunt. Erant enim de quiete aliqua jam tua, et loco certo apud Paullum Moraeum, quem virum, praeter ingenii et doctrinae, hoc quoque nomine amo. Amo inquam, quia te non amat solum, sed curat. Ad eum ecce scripsi. Puto et ad Stephanum Turnebum, qui benevole et diserte sane scripsit. De Thuano quid dicam? solet me amare, nec caussam equidem dedi cur mutaret. Siquid audies, scribes: imo et de aliis, siqui in nos in alterutram partem insigniter affecti. Etsi in bonam, spero plures.. nec odia sane provocavimus, et nosti mite illud [gap: Greek word(s)] ingenii nostri. Quod ad Marcilium, amicum habeo, et litteris notum: neque nescio tamen liberiorem judicii, et linguae esse, quod vitem ipse magis, quam damnem. Cuique sui mores. Tu, mi Barclaji, si me audis (et debes ex animo monentem) [note: Idem monet Lipsius in epistola eodem anno scripta Centur. III. Mise. XXXIII.] modestiam inprimis indues, imo et animi quoddam frigus, si vivere, amari, provehi vis in externa illa gente. Quae nescio quomodo exterorum fovens, et insitam hanc benignitatem habet: ideoque et cedi, et fasces submitti ab exteris, suo jure cupit. Mei omnes valent, te salutant et amant: tu me, qui nunc praeter solitum languebam, an et deficiebam? Nescio, ille videbit, qui me fecit: et idem, cum volet, diffinget. Vale. Lovanii postr. Kal. Sextil. oo. IC. XCVIII.

Exemplar Testimonii mei, quod cupiebas, hc habes.

EPISTOLA DCCXXXIX. J. LIPSIUS Guilielmo Barclajo S. D. Lutetiam.

EGo vero libens ad te scribo, et in ea loca, quae amamus. Nolo mihi imputari hanc opellam: delector ipse, cum usurpo, et praesertim cum


page 28, image: s028

vos tales video sic impetu ferri ad bona et honesta. maneat illa mens, crescat illa mens, et magis magisque incalescat a concepto igne. Gaudeo augeri illic non studiosorum tantum numerum, sed et doctorum. Quorum inter apices si Casaubonus illic stabilis est, vere dicam eos beatos; Sed et Janum Wouwerium amo jam olim, et placet eum ibi esse, et quidem familiarem tuum. Modestum ingenium est; Germana probitas, ut quidem novi. De Tacito nostro, una re dolet recudi, quod sunt in eo mihi non pauca, vel addenda vel immutanda. Cur Typographi non significant? vendibilior liber, et addo, utilior esset. Sed vos supplete. parum est, ego an alius moneat, si moneantur. Josiam Mercerum novi et os vidi in Batavis, et semper amavi. Saluta, saluta, una [note: Vide supra Epist, CCXXXIV.] Franc. Dousam, amatum mihi inter omnes Dousas. unum excipio, qui utinam nunc esset! Franciscum Pythaeum bis amo. nam et ipse meretur, et a fratre aliquid in eum derivo, etsi externa hereditas ad liberos ivit. Sed ipse hanc affectus in parte cernat, imo ex asse, si volet. Mei te amant, et salvere jubent, ipsi brevi scripturi. Gospaeano nostro feliciter acclamo et sophos. nam hc audimus eum propitiis Venere et Gratia docere. Saluta, et redamare certo nuncia. Plura non possum, etsi libet: tabellarius abit, et heri vesperi demum tuas accepi. Lovanii, Nonis Octob. oo. IC. XCVIII.

EPISTOLA DCCXL. J. LIPSIUS Guilielmo Barclajo S. D. Lutetiam.

QUi has dabit, filius Praesidis Brullarii est, egregii et amplissimi viri, nec indigna eo proles. Is cras abit, nec nunc inter vota et sacra satis vacat ad omnia distincte et [gap: Greek word(s)] et respondere. Gaudeo tamen, quia tibi bene satis et honeste est: ac voces ad nos etiam manant crescentis ibi tuae famae. Sit ita longum, imo magis magisque surgas; sed ita, ut eruditio tecum et virtus. Solida si spectes, superstrues famam firmam et subsidere metuentem. De Tacito nostro coepto excudi, iterum dico, vellem praescissem. Sed nunc numero quid mittam? Pergant cum bono Deo, si coeperunt: et haec tamen pauca, seorsim quae scripsi, tu videbis, et (nisi serum sit) intexes et rescribes. Statium etiam te docere, gratum est: alti et sublimis ingenii poetam, si quisquam fuit. Est apud me Silvarum liber manu descriptus, nec nimis tamen vetus. In eo lego, ubi est vulgatum: Equo Domitiani,

Qui fessus bellis assertae munere prolis,

Lego, inquam, adscitae munere prolis: et vox ea magis apta ad Adoptionem. Ibidem,

--- hinc Julia templa tuentur,


page 29, image: s029

Habet is codex; Julia tecta. quod rectum censeo, et Basilicam Juliam capiendum. Alias, duo haec templa Julia turbant. et mihi id factum in Admirandis. Ibidem

Aurea captivi crinem tegit ungula Rheni.

Credam aptius, terit ungula, ut habitum equi magis repraesentet, sublato pede quasi stringentis et adhaerentis caput Rheni. In Epithalamio Stellae

--- et olenti spargere thymbra:

bonum est, nec improbum quod in scripto, spargere nimbo. Jaculationes illas florum, fortasse et odorati imbris intellegit: quae, bona metaphora, sunt Nimbi. In Calendis Decembribus:

--- Jam bellaria adorea pluebant.

Intellego, nec damno. quid tamen ita scriptus,

Jam velaria linea pluebant?

An ad vela amphitheatri sive theatri respectum, et quasi ex illis iste nimbus, an pluvia! Scripsi de iis in Amphitheatro. Ibidem

Molles Cajoli Lagunculique.

In scripto, Lugunculique. certum, Lucunculique. In Lacrymis Etrusci:

--- et immitem potuit Phryga flectere supplex.

Vetus potuit Styga. Sermo de Orpheo est, et notum Platonem ab eo exoratum in sua Eurydice. Ad Claudiam uxorem:

--- ter me vidisti Albana ferentem
Dona comes sanctoque indutum Caesaris auro.

Vetus: ter me nitidas Alana ferentem, dona comas. Serta intelligit: nec ipsa uxor in Palladio certamine, opinor, ei comes. Sed avocor. vale: tecum Gospeanus, quem amo, et gaudeo ad Hellenica se dare. a tuo juniore Barclajo nihil ego litterarum, videat cui datae. Lovanii Postr. Kal. Novemb. oo. IC. XCVIII.

Alias ad P. Moraeum nostrum, nunc animo salutatum. [note: Hanc ex Autographo descriptam nuper edidit Jo. Mathias Gesnerus Duci Saxoniae Weimariensi a bibliotheca, in gratulatione ad Serenissimum Principem ac Dominum suum, quod natalem LXII. attigerit pag. 75. sed in quibusdam aberrasse virum doctum deprehendet lector, qui utramque epistolam conferet: edidit idem vir doctus alteram Lipsii epistolam ad P. Wanerium cognatum suum, quem ego plane ignoro, et nisi autographum Lipsii viderim, vix credam illam epistolam a Lipsio exaratam: ita tota dictio a Lipsii scribendi consuetudine abhorrere videtur: argumentum etiam nescio quem alium auctorem fuisse indicat. judicent, qui possunt.]

EPISTOLA DCCXLI. J. LIPSIUS Guilielmo Barclajo S. D Lutetiam.

MIrum est de tuis epistolis scriptis, et non redditis: certe ego, ubiubi culpa, nullas a tribus mensibus accepi. At de te et cogitatio, et sermo tamen fuit. Quid si etiam brevi videamus? sed delibero an euntes in Italiam,


page 30, image: s030

an ex ea redeuntes. Tu in itu malles; et de reditu, quod nollem, paene desperas. Quis Phoebus tibi mentem movet? falsus, ut spero, et mei ac patria me habebunt. Confide Genio et fato nostro, quod fraudes istas aut scelera occulta vincet. Si tamen aliter, fiat quod futurum est: et ubicumque, sine querela aut renisu cadam. Nonne et hc mortalis sum? nonne satis etiam naturae et famae, non dicam gloriae, vixi? Vixi, vixi, veni mea Parca quando voles, et volentem ad meliora atque aeterna illa loca abduce. Sed ante tamen, non nego, videre Galliam vestram gestio: vota igitur mecum interpone ut fiat, et laetus ac libens libentes ibi amicos amplectar. Sed ut nunc puto, in reditu et rationibus meis magis sic conducet. De Epistolis meis edendis, o nefas! o Galli, non Galli, si permittitis! Ego publice damnabo, ego ad Regem voce aut scripto accedam, si opus. Vides me indignari, quidni in re tam indigna? Vale, et manibus pedibusque resiste et interpella. Antverpiae, Kal: Jun: oo. IC. XCIX.

EPISTOLA DCCXLII. SCIPIO GENTILIS Cl. V. J. Lipsio S. D. Lovanium.

NUnquam antehac ad te scripsi, deterritus et verecundia quadam mea subrustica, et aspectu magnitudinis tuae. Nam haec res, quae alios allicere ad scribendum solet, me (ut dixi) deterruit ac revocavit semper. longissime etiam ab eorum ambitione remoti sumus, qui se digito coelum putant attingere, si, cum ad magnum aliquem virum nulla saepe ratione scripserint, ab eo literarum aliquid sibi rescriptarum ostentare possint. Te et tua scripta sane credas quenquam pluris fecisse ac facere, quam Scipionem Gentilem, gloriari quoque soleo, me unum de auditoribus tuis fuisse: quo tempore non magis auditorium, quam domus mihi tua patuisset, si uti voluissem. nec tamen vel colloquiorum tuorum vel humanitatis plane expers Lugduno discessi. Postea nunquam tecum, perpetuo cum libris tuis fui. At tu me, quod ruborem mihi fere incussit, et Francofurto olim per popularem tuum humanissime salutavisti, et nuper literis ad collegam meum datis eodem (sic accipio) honore impertivisti, et quidem manu tua, cum essent caetera aliena scripta. Veterem amicum appellavisti. ergo ego jam non verecundus et rusticus, sed lapis aut caudex sim, nisi scripsero. Tacuissem tamen et hoc tempore, nisi Joachimus Camerarius his ipsis diebus ad me misisset Disputationes politicas Scipionis Ammirati, sermone Italo scriptos in Cornelium tuum. qui etsi mentionem tui, quod sciam, nullam facit, tamen legi vel audiri Taciti nomen non potest, quin tuum quoque simul (ut ita dicam) legatur et audiatur, et quod in praefatione scribit (vidisse enim te arbitror) ea praecipue causa motum se, ut hunc authorem eligeret, quod in omnium jam manibus versaretur,


page 31, image: s031

id ad te unum pertinet, qui ut versaretur, effecisti. Nam ante te quis Tacitum legebat? non certe populus. De hoc igitur Politico immensum est, quam cupiam judicium tuum intelligere. et num hunc innuere volueris in praefatione ad Tacitum tua. Nam Annibal quidem ille (siquid judicii mei est) nihil ad hunc Scipionem. quanquam illum vix inspexi. nec operae erat. Hic mihi non multum nugari videtur aut ludere, nisi forte offendit prolixitas, quam tu commune vitium hujus aevi alicubi vocas, ego magis civitatis Florentinae. ne meum etiam videri possit, finem faciam. Bene vale, et si nos, id est literarum amantes omnes, valere vis, quamplurima scribe, remque Romanam, ut instituisti, illustra. Altorphii Kal. Maji. 1597. Hic, qui has literas ad te, ut opinor, perferet; adolescens est Norimbergensis VII viri filius honestissima familia natus. Gratissimum mihi feceris, vehementerque ad honorem meum pertinere putabo, si intelligat ex te me abs te diligi.

EPISTOLA DCCXLIII. J. LIPSIUS Petro du Fardin S. D. Athum.

COnsuetudo mihi tecum etsi non intercessit, tamen cum iis, in quorum locum successisti, et laudabiliter nunc tenes. Schola vestra Athensis alumnum me habuit, et salutari doctrinae succo puerum aut adolescentulum me pavit. Itaque jure faveo, et quanquam Petrus Torrentius, Joannes Festuca, veteres mei Professores obierunt, tamen manet affectus et inclinatio in successores. Atque in te jure, quem communi testimonio feliciter et utiliter regere audimus hanc juventutem. Deus porro prosperet, et animum viresque det perseverandi, et hac tam minima parte Ecclesiam et Rempub. juvandi. Ego toto animo juvo, et incrementa (si postum) procurem; uti nunc civis quidem noster filium eo cum matre mittit, quem ut commendatum a me habeas, amanter rogo, et me quoque utere, si quid commodum aut utile tibi a Lipsio esse potest. Lovanii VI. Kal. Junias CICICXCVII.

EPISTOLA DCCXLIV. J. LIPSIUS Nicolao Micaultio S. D.

MEmorem te mei, sed et promissi tui, litterae loquuntur: quas legi equidem libens, et maxime ea parte, quae de reditu Praefecti maritimi Aragoniae (Graeci Amir-halium vocarunt, composita ex Arabico et Graeco voce) quae de ejus, inquam, reditu narrabat. Bono Deo venerit, bona attulerit, uti spero. Si rumoribus hic nostris (scis officinam fabellarum esse) creadas;


page 32, image: s032

regna et nuptias affert. quae tamen non solum nostri hic forenses et subrostrani jactitant, sed litterae ex Italia identidem confirmant. nolim haec temere de Principum rebus consiliisque spargi: sed quid agas? Gazettae Italorum haec non in aurem, sed palam et ubique gentium divulgant. Fiat, fiat et vota nostra consonant, et ipsius merita: quae crescent in dies, ita virtus et prudentia ejus pollicetur. Ambianum sunt qui premi aut periclitari velint, sunt qui rident conatus hostium: et falli possum, sed inter hos sum ego. Rideo, inquam, si serio visum nostris subvenire: si pax non distinet, aut dissipat, de qua ipsa litterae sunt et sermones. Credere me iis dicam? mentiar, optarim veraces fortasse esse: sed magis optarim concordiam cum Batavis, et reliquum limitem liberum, augendo nostro Regi. Sed vota sunt: illi obdurant, nec nisi metu, minis, ferro, fortasse flectentur. Plura a te, cum redieris. nec enim ita clausa Aula est, ut non aliquid emanet: etsi probo mehercules clausam ab isto Prorege esse. Paucos in vulgus sermones de publicis esse, decorum est, et expedit: et aliarum, suarumque rerum, plebs esto. Vanden Brandium Consiliarium de silentio meo queri, gratum est: ergo amat, ergo desiderat. et quo magis, ego astu, ut fastuosae amicae, paullisper torquebo. Sed extra jocum, amo et scripturio, sed quod argumentum est? faciam tamen brevi, nunc salutem ipsi, et Boisotto optimo et tranquillissimo seni mitto. Sed ante omnes; adfini tuo Audientiario, qui me inter beneficia habet, et Praefecto Lingeusi, itemque Canonico fratribus. Salve et tu, mi amice Micaulti: Lovanii, cum ad sollennia mea, id est lectionem irem. VII. Kal. Julias, oo. IC. XCVII. [note: Haec epistola ad Micaultium scripta paullo ante ejus iter Italicum, quod mense Augusto suscepisse docet Epistola Lipsii ad Italos LVIII. qua eum Sacco commendat, et genus et dotes ejus laudat. vide et supr. ad Epist. DCVII.]

EPISTOLA DCCXLV. J. LIPSIUS Nic. Micaultio S. D. Romam.

INfelicem istam sortem, quae nec nunc litteras meas passa ad vos venire! Atqui iterato scripseram ad Illustrissimum illum, ut debebam, et ad te, ac misi per fratrem tuum Audientiarium, uti monebas. Misi et Antverpiensi via, quo securior res esset. Litterae illae datae erant VI. Kal. April: et interea tertias quoque misi, in quibus ad Illustrissimum Columnam item adjunctae. Ita tres jam ad nostrum Illustrissimum dedi; et in secundo fasciculo erant ad [note: Vid. sup. Ep. DCXXI.] Illustrissimum Baronium, in tuam gratiam scriptae. Puto jam certe acceperis, et videbis nec amore nec scriptione ab eo victum. Bersaeus sive Monmomrantius ad nos nondum appulerat: atque ita litteras Illustrissimi Baronii nondum vidi. Mitto tamen hic juncta exemplaria iterum, si forte priores periisfent. Itinerarium vestrum accepi. et o Principis illius benignitatem, et vestram


page 33, image: s033

item diligentjam! ego vero huic amori respondebo, et quanquam multi (et praesertim Aula vel Schola nostra) dissuadeant, vano emansionis metu: tamen veniam, et Principibus illis viris me sistam, jucundius vel victurus, vel etiam moriturus post hunc aspectum. Ex animo loquor et scribo. Quod ad monita vestra in Itinerario, pleraque omnia probo, et servabo. De pecunia autem transscribenda, mihi commodius videbatur in duas tantum partes dividi: et unam Antverpiae accipi, alteram Mediolani. Caussa est, quia non possum (puto tamen quod via Germanica, sed puto.) firmiter decernere, qua via ad fines Italiae sim venturus: quia vel bellum et periculum, vel contagio et pestis in aliquo loco, possunt decreta nostra subito immutare. Itaque meo judicio Antverpiae pecuniam si habeam, ego ipse subito in itinere jubebo eam Francofurtum vel Lutetiam (uti res erit) transscribi. Nam Lutetiam quod nomino, multi Gallicanum iter suadent, ut tutius et hospitiis melius: et amici ibi valde me, ad transeundum saltem, invitant. Sed videbo, et D. Protonotarii etiam (si adhuc ibi) consilium audire velim, cui hac in re merito acquiescam. Haec ita minuta ad Principem non scribo, per te magis decore dicenda et curanda. Velim autem ut in tempore literas permutationis sine cambii accipiam, quia tempus statim labitur, et ego me ad iter dabo (cum bono Deo) initio ipso mensis Septembris. Comites aliquot jam habemus honestos et idoneos; De Richardotis pater rem totam mei judicii et sententiac fecit, quam nondum tamen tuli ob caussas. Via nobis otiosa non erit, et Itinerarium struam, cui aliquid inaedificabo, quod et posteri legant ac spectent. Ex ipso itinere identidem ad Illustrissimum nostrum scribam, et de via reddam certiorem. Itaque de lectica aut essedo ad Apennini transitus in tempore licebit videre. Desboysio salutem et gratiam dicito, pro opera navata. Ad Saccum scribam jamnunc: et omnino Comestabilem videbo, qui mihi scripsit a Rege (nisi quid interea mutatum) in sua praefectura se confirmatum: quod non dolet, ut inquit, mei illic videndi caussa. Vale, mi Micaulti, et quamprimum significa, quid mearum acceperis. Lovanii, Pridie Idus Majas. oo. IC. XCIX.

EPISTOLA DCCXLVI. MATTHAEUS RADERUS V. Cl. J. Lipsio S. P. D. Lovanium.

IGnosce, Lipsi doctissime, quod Davus ad Oedipum. Mihi sane verecundiae fuisset ad te scribere, nisi me Andreae Schotti nostri litterae impulissent, ut auderem, quod equidem optabam semper, sed retinebat pudor, ne per ambitionem affectare tuam amicitiam viderer. Nunc ejusmodi res est, ut nemo sanus, ubi caussam cognoverit, factum meum jure possit reprehendere. Institui, voluntate majorum meorum, commentari aliquid ad Martialis


page 34, image: s034

epigrammata, quod in usum sit gymnasiorum nostrorum, ea ratione, ut obscaenis detractis, nec meis vel alienis repositis (quod in epigrammatario facillimum est, cum epigramma non pendeat ab epigrammate) purus putus Martialis praelegatur: illud ne juventutis honestas violetur aut offendatur; nam

[gap: Greek word(s)].

Hoc, ne vel nostra pro alienis venditemus, vel parum feliciter ingenio poetae respondeamus, frigent enim plerunque aliena sensa, praesertim distorta a mente et sententia ipsius auctoris. Probavit nuper has cogitationes meas Andreas Schottus cum hac iter Antverpiam haberet, et hortatus est vehementer ut susceptam curam urgerem, ad eamque rem, ex itinere, indicem copiosissimum in Martialem a Josepho Langio concinnatum, et Argentinae editum ad me transmisit, simulque per litteras docuit se Lovanii ex te cognovisse, collecta tibi quaedam et conscripta in eundem poetam, foreque, si peterem abs te, uti impetrarem. Quod ego, nisi ex aliorum sermone, qui te familiariter noverunt, spem coneepissem, et vero tuam ipsius singularem et humanitatem et animi liberalitatem, scriptis tuis omnibus velut imaginem impressam, cognovissem, petere non tentassem. Quare ignosce, mi Lipsi, si, quod jam orbis terrarum facit, ego quoque faciam, et ad commune Mufarum oracuhim properem, atque consilium inde auxiliumque petam. Collegi jam haud pauca partim ex criticis tuis, partim aliis aeternis curis, quas in litteras misisti. Sed si quid repositum, quod nondum prodiit, habes, quaeso te, per communia Musarum sacra spemque publicam juventutis, communica nobiscum. Addes commentario nostro singulare ornamentum, et efficies, ut vel hoc uno nomine liber omnibus gratior optatiorque exeat, ubi testimonio publico nostro constiterit, nos abs te plurimum adjutos esse. Vale. Pontanus noster, Collega meus, et tuorum laborum aeternus admirator, te plurimum salvere jubet. Augusta Vindelicorum e Collegio Societ. Jesu. 6. Cal. Augusti. M. IC. XCVII. [note: Respondet Lipsius Centur. III. Misc. Epist. 30. et Raderus ex ineditis Lipsii epistolis fragmentum profert in judiciis doctorum virorum, quo eum Lipsius hortatur, ut properet editionem. profert et ex Scaligeri Epist. 159. ad Velserum elogium commentarii sui. sed vellem et horum virorum judicia exhibuisset de castratione Poetae, (quem qui integrum nolit legere vel edere, elegantius faceret, si plane abstineret) quae legi possunt in Lipsii Satyra Menippea. pag. 640. et in Scaligeri Epist. 245. et 246. quibus adde epigrammata a Crenio producta Animad. Philol. tom. III. pag. 18. adde quod ostendere ipsis rebus liceret, edita a Radero et exposita esse epigrammata multo liberiora et obscaeniora illis, quae resecuit. Utilem vero ejus commentarium et doctum fatemur, et nihil impedit, quo minus Barthii judicio, quod promit ad Stat. VI. Theb. 6. subscribamus. vid, Claver. ad Pers. Sat. IV. p. 188. et Lingelsh. Epist. in Actis Literar. Struvii Fasc. VI. p. 10.]



page 35, image: s035

EPISTOLA DCCXLVII. J. LIPSIUS Philippo Ayalae, Curatori Aerari Regii. Bruxellam.

LEgi scriptum [note: Balthasaris Ayalae, qui scripsit de jure, officiis bellicis et militari disciplina. vide Valer. Andr. Bibl: Belg. et Sweertii Athen. Belg. hic vero liber de pace non exiit.] fratris tui super pace; quam animo optat, re non sperat, eoque dissuadet. Volebas judicium meum, breviter dabo. Scriptum vestrum probum prudensque est, bene dispositum et argumentis rationibusque satis firmum. Non tamen ea accuratione aut fine scriptum (facile hoc video) ut edatur: et publica illa ejus scripta longe antecellunt. Enimvero principibus viris ostendi, non abs re sit: et peccatum in hac re semel iterumque censeo, cum pacem obtulimus, imo paene petiimus, quo fructu, nisi amissae aut certe labefactatae authoritatis. Atqui id fulcrum et basis est, cui magnitudo haec rerum est innixa: et frater tuus eam partem pulchre tractat. Ego vero nec a pace, nec a mentione ejus abhorreo: sed tunc denique cum maturitas erit, et spes probabilis aliquid conficiendi. Quae nunc ubi est? hostes in rebus laetis, et (ut ipsi putant) tutis agunt: quibus pacem ostendere, quid est nisi revelare metum? Vim et terrorem infer, et tum de pace denique confer: fortasse frangi sic pertinacia possit, et sanitas inseri ac modestia diu amissa. Sed haec alias, et cum iterum tempestivum erit: nunc adolescentem hunc Scotum genere, sed olim ex mea disciplina, commendatum tibi velim, ut consilio vel auctoritate juves, auxilio omnino dignum. Ingenium et doctrinam suae aetatis habet. Nobilis et Clarissime Domine vale, et serio atque in animo tuum esse me cense. Lovanii, III. Non. oo. IC. XCVII.

[note: Respondet ad hanc, sed brevissime, Lipsius Ep. CXIV. inter Gudianas pag. 197.] EPISTOLA DCCXLVIII. JOANNES MEURSIUS J. Lipsio V. Cl. Lovanium.

QUae humanitas tua est, Vir magne, amorque erga literas eorumque studiosos, non aegre feres scribtionem hanc ab adolescente tui nominis amantissimo observantissimoque profectam. Amo enim venerorque jure viros magnos et ab eruditione claros; tu, spero, immo vero confido, non spernes hunc animum. Testandae itaque observantiae fructus studiorum meorum puerilium et [gap: Greek word(s)] mitto ad te, quae si grata fuisse intellexero, pretii abunde retulisse me judicabo. Velim autem (si inspicere modo has


page 36, image: s036

nugas libebit) severe corrigas, atque id etiam atque etiam a te peto. In proximas nundinas Auctarium dabimus, in quo retractationes aliquot emendationum, quae post editionem relegenti displicuerunt; siquidem, ut ajebat Crates, [gap: Greek word(s)]. Dabimus et ad Macrobium Curas Secundas, forte etiam Catonem de Re Rustica. In Augustino de Civitate Dei si quid item juvare potes, rogo ut facias. Vale, vir magne, et redamare me nominis tui amantissimum observantissimumque ne dedignere. Lugd. Bat. Prid. Kai. April. anno CIC. IC. xcviii.

Hoc paene imprudens praeterieram. De [note: Barthius id credidit lib. 10. Adv. 21. et xlvii. 18. sed idem tamen suspicatur, forte Fulgentium esse auctorem commentarii. multa enim in Fulgentio ad verbum eadem reperiuntur: vide Munckeri Dissertat. de Hygino, qui ostendit Christianum fuisse.] Germanico quid censes? versionemne istam Arateam et commentarium esse unius auctoris? non credo; nec mihi videtur: et ut illam Germanico libens assignarim, hunc tamen ut assignem non facile inducar. Testis mihi ecce insignitus unus ille locus in Prognosticis, ubi de Luna. Eadem Luna, eadem Diana, eadem Proserpina vocatur. id est, coestis, terrestris, et infernalis. De qua quidam.

Den que cum Luna est, sublustri splendet amictu,
Cum succincta jacet calamis; Latonia Virgo.

Atqui versus isti Prudentii sunt e libro primo adversus Symmachum, quomodo itaque potuit citare Germanicus aerate tanto superior? Judica, vir clarissime, et rescribere dignator; meruit certe id, audenter dicam, mea in te observantia, quam non aspernabere, si te novi.

EPISTOLA DCCXLIX. JOANNES MEURSIUS V. C J. Lipsio S. D. Lovanium.

LIteras tuas hodie accepi, vir maxime. Ego vero etsi vehementer te antea cum veneratione quadam mentis tacita amaverim, nunc tamen multo magis idipsum facio, cum dignum me habueris, cui responderes. Et animum profecto addidisti, quem detrahunt nimis, qui ea sectanda clamitant, quae ad farinas; et ab elegantioribus his litterarum studiis omnibus modis absterrent, certe conantur. Vix credas quam tardarit haec res impetum ingenioli mei, qui tamen regliscit paullulum, et vires resumit refocillatus tuo sole, utinam, utinam per tempora haec turbida, et patriae statum, complecti te liceret, et loquentis ab ore pendere, arrectisque auribus Musicum illud nectar haurire. Plane existimarem me quovis Crasso beatiorem. Vale, literarum columen, et me, quod facis, amare perge. Dom. Scaliger vicissim te salutat, quem scito strenuum laudum tuarum praeconem. Lugd. Batav. Matralibus. oo. IC. XCVIII. Deserto S. Theologiae studio, Juri me applicui: magis hoc


page 37, image: s037

arridet, et Genio meo longe convenientius. Nec tamen ideo committam, spero, quin aeternitatem cogitans Deum meum et pietatem constanter colam. Hoc volebam nescius ne esses. Iterum vale.

EPISTOLA DCCL. JOANNES MEURSIUS V. Cl. J. Lipsio S. D. Lovanium.

CUm Anskema tuus, V. Cl. jam etiam meus, iter ad vos repeteret, et aliquid quoque a me peteret, nefas existimavi non parere homini amico, et in re tam mihi grata, et tibi debita. Vera enim voce: tantum est tuum in omnes litteratos, et literarum studiosos meritum, ut qui non, quicquid possint, id totum tibi semper debere se profiteantur, merito maximae ingratitudinis apud tribunal illud Gratiarum accusentur. Tu fortasse, quae est animi tui modestia, non agnosces; interim verum hoc esse nulli non constat. Atque utinam sane permutare saltem inter nos literas libere possemus, quando fermonibus frui non licet, quam vellem! et tu, confido, non nolles. o tempora, quando videbimus! Jupiter, ut bellorum omne genus pereat! Audi votum Deus, et fluctus hos patriae plusquam decumanos semel tranquilla: solus tu potes. Quid superest! praeter preces, et patientiam, nihil: et hae, spero, impetrabunt tandem, quod peccata nostra cogunt negare. Tu V. Cl. Vale, et me ama, ego te aetatem. De studiis quaeris aliquid?De Gloria nuper edidi, discipulorum caussa; puto vidisse. Nunc poemata quoque: si tanti erunt, aut si placere posse animum induxero, mittam per occasionem, quae utinam mihi semper ex voto. Si illud De Gloria vidisti, quaeso judicium: quo polles, et quod mihi supra omnia. Iterum Vale. VIII. Kal. Junias. Hagae Comitis. CIC. ICC. II.

EPISTOLA DCCLI. NICOLAUS RHEDIGER A STRISA J. Lipsio. Lovanium.

NObilissime et clarissime Vir. Prospere et pene supra votum mihi cecidit praecipitata illa et iners ad Monavium de te scriptiuncula. Ego te quidem, Lipsi, a primis pene vitae ac studiorum incunabulis singulari quadam veneratione sum prosecutus. Amare quoque coepi non ita nuper. Illud publico tuo in rem literariam merito: hoc in me et meos privato et quasi domestico. Publicas tui colendi caussas non recenseo. Hae enim mihi cum omnibus, qui literas amant vel tractant communes. Amandi duas has habui, amorem


page 38, image: s038

primum illum tuum singularem in Thomam Rhedigerum agnatum meum: deinde etiam in meipsum; quorum illum publicis literarum monumentis consecrasti, hunc privatis ad Ill. Dudithium et nobiliss. Monavium scriptionibus non semel es contestatus. Cui quidem tuae in me affectioni ego pari semper animi cultu ac propensione respondi. Sed respondi tacite et ex dissimulato, neque sperare unquam vel potui, vel etiam debui, ut ex hoc quasi pusillo amoris semine solida haec et firma inter nos amicitiae stirps nasceretut. Nam cum ita existimarem interiorem magnorum atque illustrium virorum amicitiam non nisi a magnis expetendam, fatis mecum feliciter agi putabam, si mihi quasi in vestibulo amicitiae tuae consistere, et communi illo tuo et vulgari in eos, qui te atque literas venerantur assectu frui liceret. Neque alia sane mente ego nuper ad Monavium de te scripsi, cum ille mihi salutem tuis verbis nunciarit, quam ut ostenderem tuum hunc in me adfectum a me maximi fieri, et Monavium quasi testem mutuae meae erga te voluntatis atque observantiae advocarem. Verum tu, vir summe atque clarissime, nimis anibitiosus verecundiae meae interpres hoc ita accipis, quasi ego te ad arctiorem inter nos amicitiae societatem contrahendam provocem, scriptisque ad me humanissimis literis non modo comiter ac prolixe te mihi offers, sed etiam causas, quae te ad me amandum impellant, commemoras. Ego vero, mi Lipsi, hoc tam benignae atque innoxiae interpretationis jus non modo libenter tibi in mentem meam concedo: verum etiam mirifice lactor me aliud agentem hoc consecutum, quod a summo studio dataque opera sperare vix potuissem. Nam etsi non ignoro, quam sit tua humanitas omnibus prona atque obvia, minimeque fastidiosa: tamen nunquam putavi futurum, ut tu me pene ante diligeres, quam deligeres, et cum maximorum hominum amicitiis tu unus omnium maxime floreas atque adeo abundes, te in humilem istam et multis nominibus imparem amoris societatem atque conjunctionem demitteres. Tu omnium mortalium aequorum et iniquorum judicio inter summos maximus; et in quo natura ostendit, quousque progredi doctrina ac sapientia humana possit. In me, si literarum studium olim majori a me diligentia, quam successu cultum, nunc vero aliarum occupationum injuria an beneficio pene abjectum excipias, nihil est, quod magnopere probes aut commendes. Verum facile, qui amant, sibi amoris caussas fingunt, et admittunt inter quosdam ad amicitiam, non quod ea digni sint, sed ut sint. Sive autem hac, five alia mente me immerentem in amicorum tuorum numerum recipis; ego et errore et judicio tuo pariter delector, et augustum illud amicitiae tuae sacrarium, quod mihi tam benigne aperis, lubens ingredior. Tu, quo me loco colloces, pro prudentia tua videris. Ego sane quemcunque nactus fuero, omni studio enitar, ut si alia re non possim, saltem augusta et sancta clarissimi nominis tui veneratione et gratiae pro hoc tam prono, et prolixo in me affectu referendis cupiditate ac promtitudine tibi satisfaciam. Literae meae cujus generis sint, vides. Si tamen his legendis aliquando vacare libuerit, faciam ut majorem voluntatis tuae, quam pudoris mei rationem a me haberi intelligas. Publica e Monavio nostro, quem nihil


page 39, image: s039

pene rerum publicarum fugit, cognosces. In Hungaria vicina adhuc quidem omnia satis pacata et quieta. Metuimus autem ne [gap: Greek word(s)] istam gravissimae paulo post tempestates consequantur. Fama enim est, atque utinam fama tantum! Turcarum Tyrannum Jaurini popularium tuorum ingenio ac virtute nuper recuperati, et Transylvaniae ac Walachiae jactura irritatum, tantas adversus nos copias adducere, quantas majorum ipsius nemo. Transylvanus Princeps, qui non ita pridem occulto fati decreto paterno Imperio se abdicavit, nunc apud nos vivit; pene privato similis, si praesentem ipsius condicionem cum praeterita fortuna compares. Missus est nuper in possessionem ditionum Oppoliensis ac Ratiboriensis, quas neque terrarum spacio neque fructibus valde amplas quasi, [gap: Greek word(s)], in satisfactionem a Caes. accepit. E Transylvania, cui nunc Caes. nomine cum imperio praeest Istfanfus Baro Hungarus, nuper latrunculi quidam Poloni a Bathorianis Transylvaniae Imperium sibi ereptum dolentibus, ut ferunt, conducti magnam vim pecoris abegerunt, et gliscunt in ipsa quoque Transylvania factiones, quae, ut speramus, Serenissimi Archid. Maximiliani adventu propediem opprimentur. Vale, Lipsi clarissime et Rhedigerum tuum amare perge. Datae e Strisano nostro Kal. Augusti 1598. [note: Est haec responsio ad Cent. ad Germ. XXXVIII. in qua Thomam Rhedigerum (de quo vide ad Epist. v.) vocat Fratrem hujus Nicolai, quem ipse Nicolaus Agnatum summ appellat, sed plures ex hac familia fuisse ejusdem nominis puto, et postea ex aliis epistolis videbimus.]

EPISTOLA DCCLII. FRANCISCUS SFORTIA, S. R. E. Cardinalis, J. Lipsio Lovanium.

ILlustrissime Domine. Testimonium amoris erga te mei, quod ex Fulvii Ursini, aliorumque literis te intellexisse affirmas, ita verum est, ut veritatem ipsam pene superet. Oritur autem laudibus ab iis, quas cum nomine Romano, ac rei militaris amatoribus promeritus es. Tu enim res Romanas e tenebris eruisti, atque eas renovando illis, et militiae quandam quasi formam dedisti. Ego vero, qui patria Romanus sum, qui majorum meorum instituto, qui patris educatione, qui propria animi propensione, licet praesens dies alios mores expostulet, rerum bellicarum studiosissimus exstiti, et vix adolescens in Belgiis istis tuis nonnulla Martis munera obivi, non possum non summopere laetari, nomen Romanum, militaremque disciplinam tuis praecipue laudatis praeconiis extolli, ut mehercule maxime extolluntur libro illo, quem ad me misisti, quo ego mirifice delectatus sum. Si enim stilum intueor, novum quendam Latini sermonis candorem, atque leporem agnosco. si res ipsas, quas praestringit, contemplor, omnia miro quodam ordine excogitata


page 40, image: s040

ac digesta admiror, tibique ideo sancte polliceor, cum Romae ero, me diligenter curaturum, ut Pop. Rom. tanti ornamenti non immemor, publicum aliquod specimen pro memoria tua conservanda, et tua dignitate augenda proferat. et licet multa, eademque optima a te sperare liceat, illud tamen maxime optandum est, ut postquam antiquorum monumenta instaurasti, ita imperatorum, ac Ducum, qui extincto Rom. Imperio floruerunt, illustrare non dubites: etenim tibi sese tales offerent, ut cum priscis illis jure optimo conferendos fore judices, et ex eorum praeclaris facinoribus aperte cognosces, aetatem nostram florentissimis Romanorum ac Graecorum saeculis non invidere; quod ego plane demonstrare posse confiderem, si tu mecum esses. Hoc autem commode ut efficiatur, te proximo anno, quem vocant sancto, ut apud me Romae diverseris invito. Ego nanque ad te mittam, qui te istinc Romam adducant, et illinc cum libuerit in patram reducant. Apud me vero, cum liberaliter, tum honorificentissime tractaberis, et socios ac comites uti ipse voles habebis. Interea bene vale. Datum Ferrariae die 15. Novembris. 1598. [note: Est responsio ad Centur. ad Italos Ep. LII. et ad hanc respondet Lipsius ejusdem Centuriae Epist. LXIV.]

EPISTOLA DCCLIII. AEGID. SCHONDONCHUS Cl. J. Lipsio. Lovanium.

SIlui diu. modo dolor arripit stylum, styli immemor. Scis Doctiss. JUSTE, aequum esse, Amicis [gap: Greek word(s)]. Nunciabas mihi istic nuper mortem magni Ortelii. cui frustra adesse properabas morienti. Mors praevenit. Vicissim hinc alius ego obitum nuncio. Hac hora decessit Livineius. Percutio te, sat scio. Heri sub noctem sanus foco ad mensulam assidens, pecuniasque numerans, horrendo gelu crus linguamque occupante, subito ruit in ignem, quo pecuniae ceciderant et ipse ruiturus, ac in favillam vertendus, ni casum casu levasset adcurrentis vetulae manus. Haec una domi, absentem omni parte viciniam frustra magnis clamoribus vocare, quae lapsum, ut potuit, iustinens, tantum non igne correpta. Tandem Deo nescio quam mulierculam necessitati destinante, succursum est, ostio domus fortuito connivente. Nonnihil ad se reversus, sed sine voce, inunctus est. Hodie mane repente evocatur R. P. Rector. comitor, P. Schotto post horas aliquot sequente. Heu! quod spectaculum! neque vox, neque sensus. Illico opera nostra tres adesse jussi Doctores Medici. Incisae venae, stricti pedes, cucurbitae dorso et infra magno numero admotae. Nihil omnibus actum consiliis. Conati signum notitiae elicere, velletne absolutionem sibi a peccatis impendi, bis lenem manus motum obtinuimus. Absolvimus. Heu ut misere [gap: Greek word(s)]! Sub meridiem occubuit ei vitae sol, et ipse sol litteratorum. Deinceps


page 41, image: s041

ne dic, mi LIPSI, [gap: Greek word(s)]. Occidit, occidit communis amicus Livineius. Commendo Animam tuis, Patrumque precibus, Multum enim valet deprecatio Justi assidua. En, ut vitae clepsydra sensim effluit, immo subito subinde insistit! Testamentum quaesitum. repertum anni XCII. Quare voluntas illa ultima minime ultima. Una occidet, metuo, Bibliotheca ejus Graeca (electa si qua alia) Ortelianae fato, quam quam vidi distrahi! Tu, sero, sapientius. Tua vitabit Libitinam, par tuis, quae Orbi edidisti acterna, judicio, ingenio, ordine, stylo, materia. Vidit id olim Romae (dum orereris) frater meus Petrus Schondonchus Sirleto Cardin. domesticus, perquam peritus Graec. et Histor. Ejus tum vox, Oritur aeternum Astrum. Ac sane providisti ne possis mori. Cantor jam cecinit. Immo, vix cecinit. Tacuit dum totus tandem conticuit [gap: Greek word(s)]. Utinam haec Magno Theologo Lessio nostro curae. Tu, Amiciss. LIPSI, cura, et hominem commove. Det Ecclesiae, quod hactenus negat Famae. Scripsit sapientissime. Probo Delrium, qui profundum illud immensae Eruditionis cornu in dies effundit. Utrique a me salus, quibus, Tibi cum primis, Vir Clariss. Annum hunc aliosque felices precor. Vivamus ut vivamus. laboremus de viatico. parum restat viae. Alioquin [gap: Greek word(s)]; Vale, mei subinde memor. Dies non effluit, quin in augusto Sacrificio LIPSII, huic animo insculpti, meminerim, cujus vultum colore expressum minuta tabella scribenti studentique perpetuo objicit. Antverpiae e Coll. Societ. Jesu CIC. IC. XCIX. XIII. Januar. [note: Respondet ad hanc Lipsius Centur. III. ad Belgas XLVII.]

EPISTOLA DCCLIV. AEGID. SCHONDONCHUS C. V. J. Lipsio S. D. Lovanium.

VOcant sensim, Magne LIPSI, [gap: Greek word(s)]. Iter magnum etiam [gap: Greek word(s)]. Dum ita vis, i; tantum redi. Des illud Pietati ac Romanis: hoc LIPSIO ac [gap: Greek word(s)]. Redi, inquam, in medio plausu, theatro adhuc sonante. Nosti Romam. Quid te teneat? Mensae Italae, fugis. et hc rariores boleti. [gap: Greek word(s)] illud [gap: Greek word(s)]; Pauxillum restat aevi. cur carpant? Italus aer? nec eum sui ferunt. Vim faciat illa anno seculari sacro in Urbem commeantium vis? plerumque e tanta colluvie lues. quis foris quaerat? nascitur domi. Assidua postulatio scriptionis? eris [gap: Greek word(s)]. Proinde si metuis uncum, ne te hinc move. Sufficiat Romam ulnas sustulisse, parasse amplexus. cognoscent posteri. Si vero is rediturus; salva res. Renunciet tum LIPSIUM ROMA ROMANUM. addat STATUAM, si volet. plus e te Gloriae hausit, quam refundet. Tu tantum redi. Ignosce Schondonchi calamo


page 42, image: s042

omnia metuenti. Timeo Principes illos Purpureos, quos offendas invitus, maxime Ducem Tarpeium. Sane facilius inibis, quam abibis Roma. Viae porro molestias qua potes leva. moestus siquidem audio corpori aegre fuisse. Eras hc nuper Divus Augustus. forte Animae [gap: Greek word(s)] plus aequo saburrarint Antverpiensium [gap: Greek word(s)], pene dixerim [gap: Greek word(s)], et quae pridem nosti [gap: Greek word(s)]. Jam vide rem lepidam. Questus nuper es plures offerri viae comites. probavi paucitatem. modo rogor augere numerum. qu possim? qu ausim? Egone te, mi LIPSI, onerem, qui libens pro te opprimar? tamen rogor ac pene cogor. Proinde, si locus est et pluribus Umbris, En tersenis viae sociis, velut [gap: Greek word(s)] tributis, ire libeat, senis pridie praeeuntibus quasi Famae prodromis et epuli structoribus; totidem tecum assumtis; senis iterum porro consequentibus, qui pervolantis Famae quasi [gap: Greek word(s)] colligant: en tibi comitem novum. Enixe rogat Nobilissimus Vir D. Gaille Burgensis una cum Conjuge, filium Laurentium Deechbroot Brugensem tuis adscribas. Si sine molestia fiet, assume, da id Patriae meae. Maturabit interea Duaci licentiae laurum. Sin assumi nequeat, sciar saltem efficaciter postulasse. Nam licet rogem, scis qu rogem. nolim oneri esse. Avent ex me mentem tuam cognoscere, ut [gap: Greek word(s)] parent. Grassus audio accedit. Quas Roma extulit, certe maturas reddet. Vivit noster Pantinus. num infulandus? Scis nuper thecae meae extortam [note: A. 1598. Junii XXII. Leidae ultimo supplicio animadversum est in Petrum Panne Iprensen, qui a Jesuitis Duacensibus subornatum se in caedem Mauritii Nassovii confessus erat. quam Labem Jesuitis eximere tentavit Franciscus Costerus Jesuita, et alius edito libello sine nomine auctoris et typographi, quorum breviarium videre est apud Borrium lib. XXXV. Hist. Belg. p. 27. noster etiam Jesuita vertit latine librum, Sicam Tragicam Comiti Mauritio, a Jesuitis, ut ajunt Calvinistae, Leidae intentatam, quam Franciscus Costerus Belgice edidit, et adversus calumnias Lugdunensium Batavorum defendit. vide Alegamb. Biblioth. Scriptorum Societatis Jesu. pag. 9. ubi vita Schondonci narratur. ut et apud Valer. Andr. in Bibl. Belgic. in hujus Sicarii cogitatum scelus numisma cusum a Zelandiace rerum maritimarum curatoribus, quo Petrus Panne Mauritium petens conspicitur, dum Hispanus alter olivam praeferens pacem ostentat, cum his verbis Pacem ostentat; sed hoc agitur. ab altera parte, Deus caussam nostram agit. vide Loonii Historiam Belgic. vide et Sander. de Claris Brugensibus pag. 14. Admiranda hujus seculi volebat edere, de quibus agit Lipsius. v. Centur. Misc. 16. vid. et sup. ad Epist. IXXV.] SICAM TRAGICAM ea manu, quam pelli nefas. Velim Magni LIPSII de ea cognoscere judicium. Nec enim vivit, quem JUSTO justius audiam. Tutius quidem laterem, sed ut Cacum quemdam e sede silentii protrahunt. Arripe quaeso calamum cygneum, candide mone, et Schondonchum tuum hoc etiam beneficii fune devinci. duc obsequentem. Deum solum specto, cui his asparagis lito, ut tu Hecatombe: Vale, Vir Clarissime, aeternum care. Ego R. P. Delrio, Dominus Hoins etiam tibi multam salutem. Antverpiae e Collegio Societatis JESU, XVII. Julii, CIC. IC. IC.



page 43, image: s043

EPISTOLA DCCLV. AEGID. SCHONDONCHUS Cl. V. J. Lipsio S. Lovanium.

POstremis meis te Antverpiam invitabam. verum didici deinde ex Moreto ad Nervios abiisse. Scin' modo quae me tellus? Tenemus extremos hominum Morinos. Hactenus Antverpiae consuram Italis et Hispanis: jam audio Anglus, datus Rector Collegio Anglorum, ubi mihi quotidie centum amplius capita in [gap: Greek word(s)]. Ablegavimus diebus hisce Romam Juvenes selectos tres; sedecim Hispalim ac Vallesoletum; aliquot item in Angliam sacerdotes. postremum hesterno die. Ad lanienam, inquies. Abiere certe (utar sapientis voce) ut victimandi. Si quid subinde in Anglia per nos curatum voles, inde in familiam hanc nostram commeant ultro citroque. Abes quidem tu jam longius, mi Lipsi; at Schondoncho non abes. Amor, Ectypoma liberique tui ( [gap: Greek word(s)] et libros scribam?) quos victuros edis, te mihi quotidie ob oculos. Modo vicinior quoque Jamotius. at pene intra teli jactum popularis noster Episcopus Blasaeus, Doctor Gioli, Ogerius, aliique [gap: Greek word(s)]. Inclusas accipio Roma. colligo e meis uspiam substitisse. Agnosces caram [note: Vid. supr. Epist. Hemelarii. DXLII. et Lipsii III. Centur. ad Belg. LXXIX. et III. Cent. Misc. 81. quae est ad hanc responsio.] Hemelarii manum. Spectat Hagam, ut matri porrigat manum in Haeresium salo fluctuanti. Suadeas, vir Consultissime? vix credam. Multa me ab hoc consilio deterrent. Doce quaeso, qua mente sis, ut tecum optimo Adolescenti consuadeam [gap: Greek word(s)]. Docti tuum hc Senecam mecum expectant. faveritne valetudo, ignoro. Vale, Vir Clariss. tecumque magnus Lessius. Audomaropoli IX. Octobris ipso D. Dion. Areop. CIC. ICCI.

EPISTOLA DCCLVI. AEGID. SCHONDONCHUS J. Lipsio V. Cl. Lovanium.

VEreor mihi succenseas, et parum officiose, qui sileo tam diu. Silui calamo, non affectu, quo toto totum amplector et circumfero Lipsium. Quotidie tecum loquor; et quocum in hac vita libentius? quid doctius tangam? pridem rapueras me scriptis et affectu, praesertim Stoicis, quod Opus visum mihi senilis judicii, sed viridium tibiarum, siquidem [gap: Greek word(s)]. Multum in eo doctrinae, judicii, famae: sed in DIVA HALLENSI plus Solidae, et non amplius humi ambulantis gloriae.


page 44, image: s044

O, mi Lipsi, sic saepe, sic assurge, sic vitam fini. Ex quo Opus illud adspexit lucem, praeter quotidianam in Missae sacrificio tui memoriam, offero quothebdomadis ipso semper Sabbato sacrum B. V. pro D. T. faciamque dum vivam. Auxisti amorem, imo is septuplum accensus est quam accendi solet, postremo scripto D. V. ASPRIMONTANAE, quae te Illustrem suum Historiographum diu servet. Regis magnae Britanniae de Miraculis a te editis, quod accepi ex Anglia, judicium jam aliunde cognoris. Vale, Schondonchi tui subinde memor. Audomar. e Coll. Anglorum, VII. Jul. M. DCV.

EPISTOLA DCCLVII. J. LIPSIUS Aegidio Schondoncho. Audomarum.

SEmper tu, mi pater, non benevolus tantum, sed beneficus, et munera etiam literae tuae secum fezrunt. vel nunc uxori meae librum: quem carum habet, et talem etiam hospitem (scribere me jussit) saepe vovet, et jam nunc vocat. O si pareas, et ex intervallo nos visas. An te nondum meus Seneca? quem absolvi denique, Deus bone, quoties morbo aut occupatione alia interpellatum! sed absolvi: utinam condignus labor sit optimo scriptori! mitto et nunc alterum faetum munusculum: velim de utroque liberum judicium tuum. sed ad tuas literas. quaeris de illo nostro quid videatur, et an dignum censeam tali loco. Libere dicam [gap: Greek word(s)], non est dignus. non solum ob vetera illa; quae oblitterari possunt et debent. sed toto ingenio et indole est, [gap: Greek word(s)], atque ut ita dicam [gap: Greek word(s)]. porro facie familiae de isto (si me audis) sile. At in sapienti illius judicio risi. Cum tam dispari me componit: alia studia tractamus, et nisi fallor, magis seria; certe magis profutura huic et alteri aetati. solum illud poetari et argutari non est meum: displicet et Diva nostra. parum est de nostra, utinam non diva! et tamen multi hc sunt, qui [gap: Greek word(s)] aliter affectum illum esse censeant, et haec talia fuco et [gap: Greek word(s)] quadam dici. O ita sit! nam quis Principum plus rei et religioni Christianae prosit, si velit. Deum oro velit, et te, mi pater, haec facientem ac studentem servet, ac mihi tuum affectum. Lovanii Prid. Non. Decemb. 1605. [note: Innuit Regem Angliae Jacobum, de cujus Papismo magnam spem susceperant Lipsius et Jesuitae.]



page 45, image: s045

EPISTOLA DCCLVIII. ANTONIUS POSSEVINUS J. Lipsio. Lovanium.

VIr Clarissime et in Christo Amantissime. Redditae mihi sunt literae tuae, Quarto Kal. Feb. datae. Et, o optimum Lipsium, cui ad reliqua dona istum candorem, et amorem contulit Deus, qui sit benedictus in secula. Tu vero mihi acutum calcar addis ad decurrendum hoc Apparatus mei non exiguum spatium. At quum, in variis provinciis VV. Cl. suis litteris me cohortati sint ad hoc ipsum, Unus tu unica brevi, sed plena fidei, et bonitatis epistola, plus omnibus effecisti. Ago igitur, quantas potest capere animus meus, gratias tibi. De solida pietate tua, dudum est cum certissimus sum. In ipso Pontificis Maximi Palatio, et Typographia Vaticana, quo tempore de tuis scriptis agebatur, testimonium illud reddidi sciens volens, quod Virtuti, doctrinae, et praestantibus tuis dotibus ab omnibus, qui sapiunt, vere debetur. Quin et qui extra Ecclesiam sunt, cum adversus te scripserint, ii et in hac re, praeter ipsam religionem, mihi fuere haeretici. De tuo in Italiam adventu, gaudeo. Quin et ipse, si annuat Deus, Germaniam cogito. Ea genio meo, labori, cui me addixi, et senio videtur commodior: sed ut a majoribus meis pendeo, agendum inprimis cum iis. Vale, meque juva vicissim apud Dominum Jesum, cui te non desinam offerre. Mantuae Octavo Kal. Aprilis. MDLXXXXIX. [note: Responsio est ad Lipsii Epist. LXII. Centuriae ad Italos.]

EPISTOLA DCCLIX. J. LIPSIUS Joh. Woverio suo S. D. Antverpiam.

NIhil mihi aegre est, aegre tibi esse dissidium hoc nostri, imo volupe, ut rem meram dicam. Nam amoris hoc fidi signum est; quem servare te erga me et bonas artes, atque adeo, si licet, augere etiam optem. Itaque et dole in absentia, et stude jungi quantum potes: quod vereor ut ex tuo meoque voto (nam et ego cur dissimulem?) sic cito fiat. Nam Spadanum iter meum differtur, et praetentare libet medicinam, quam scis, Davidicam: utinam ita auxiliarem et bonam, ut aquis illis aeternum careamus. Hoc tenet: sed et terret etiam Mantuani Principis adventus cum ingenti comitatu, et qui vel pagum possit implere. Adde alios nobiles et advenas, Gallos Germanosque: ubi nobis locus? Tamen videbimus, et quod ex valetudine erit, fiet.


page 46, image: s046

Interea habeat te urbs amata nobis, urbs urbium: et in qua semper esse potest quod doceat, aut quod delcctet. Actiones intuere vanas plerasque aut circa vana, opum avaritiam et studium, aliorum ambitus; inter haec quorumdam composita vota, aut mores: videbis, contemnes, applicabis, disces. De symbole nostro, ad ipsas delineationes adscripsi, et videbis. Litteras ex urbe habeo, ad quam vocamur, omnia etiam bona, et in nos amica: sola transscriptio pecuniae exspectatur. Haec votiva: vis quod mordeat? ad comitatum adspirat quem nollemus, filius viri amici et in sua urbe primarii: nec alius titulus est, quo filius commendetur. Rejice, inquies. Animo facio, ore vix facio: et qui possem in virum, ut alia omittam, certe nobis amicum? De Rep. quae exscripta mittis, ad pacem non eunt, sed nec ad victoriam eunt, quam discordia aut imperitia nostra, et utriusque mater superbia, corruperunt. Ille qui in Alto haec viderit, quem scio talium arbitrum, et ego non nisi auditione, vix alio animi motu, haec delibo. Tamen novisse juvat, sed ut norim. Vale mi Woveri, et parentes utrumque mihi saluta. Lovanii XI I. Kal. Jul. oo. IC. XCIX.

EPISTOLA DCCLX. J. LIPSIUS Joh. Woverio suo S. D. Antverpiam.

ET tu Antverpia ad mescribis, cum ego, indies aut horas te hc exspectarem? Et expectarem dico, atque adeo expeterem: ac juvisset videre te coram et affari: Nam etsi longum intervallum non est consuetudinis, tamen (libere dicam) amanti longum, et te inter omnes meos mihi probasti. Maneat communis hic affectus (de tuo enim quidni confidam!) dum nos manemus, et calcamus communem hanc teram. De aliena autem visenda, quod valde aves, quid tibi dicam? me nolle. mentiar. mutasse? Nec id quidem; sed res et tempora mutarunt, ut ex iis, quae describi jussi, videbis. Est sane valetudo mea tenuis, nec pro tali fortassis itinere: sed animus tamen sustentasset, et vestra humanitas atque officia. Sed ecce morbus in ipsa Italia, et quae caussam itineris nostri, id est, Jubilaeum, fortasse tollunt. Verba censes? rem videbis in istis, et quae perseripta ad me jussu Sfortiae Cardinalis. Itaque et tu vide, ut minus calide agas, neu conjicias te in flammam, quam aqua poenitentiae non restinguas. Sera tunc ea sit. Sane peregrinari te, mihi adeo non displicet, ut suadeam etiam arque impellam: sed loca eligenda sunt, ad auae tuto et sine sulutis noxa possis. Differ, differ, si me audis: aut de Gallia cogita, sive Germania, atque hiemem hanc illic age. Aestas deinde consilium dederit, in utram Hesperiam sit eundum. Ego tibi ex vero consulo, et paucae septimanae plura de Italia dicent. Haec ipsa ut cum Baronio nostro participes, a te peto. Ad fratrem tuum Lafaillium scripsi, sed latine et


page 47, image: s047

meo more. aut ipsus a se intelleget, aut te adminiculante. Italicas litteras ab Hovio non accipimus: quin tu submones, et curas. Ego jamnunc etiam a Cardinale Borromaeo et Baronio, quorum uterque invitat valde amanter; atque ille aedes offert, et dolet a Sfortia se praeventum. Sed utraeque satis veteres, et nondum his a lue timor: quam luem Italos odisse, juxta atque orci januam, non nescis. Vale, mi Woveri, et de consilio tuo scribe, juvabimusque commendantes, aut (quod minimum) voventes. Lovanii, IX. Kal. Sextil. 1599. Utrique parenti salutem amicam dico. Habes adjunctum Bernartii libellum, huc missum, et tibi inscriptum.

EPISTOLA DCCLXI. ORDINIBUS BRABANTIAE. Reverendi et Illustrissimi Domini.

OFficium et cultus, quem merito vobis debeo, adegit deferre ad amplissimum consessum vestrum consilium nostrum; consilium, quod de re meacepi. Id autem est tale. Instante mox anno sacro saeculari, quem Jubilaeum appellamus, Religio me impellit in Italiam et urbem sanctam ire, et beneficium hoc ante obitum capere, quod divina benignitas nobis offert. Suadet etiam valetudo hoc iter, quae adsidue hc adversa, fortasse motu et mutatione in melius, aut certe mitius ibit. Nec sane, quamdiu ea sic tristis, magno usui publice vel legendo vel scribendo esse possim: imo nec diuturno usui, ut vires istae deficientes mihi dicunt. Itaque spero et supplex etiam rogo, probatum hoc consilium a duplici illa caussa Vobis iri, nec gravate veniam mihi, sine salarii mei diminutione aut suspensione, ut in Professoribus publicis, qui valetudine impediuntur, jure receptum est, daturos non emansionis, sed untaxat peregrinationis in quinque aut sex hibernos menses. Quoniam firmiter et serio (Deus modo vitam mihi donet) statui redire sub vernum primum tempus, et patriae me reddere atque obsequiis vestris. Quod si quid est, aut erit, quod etiam illic obire in caussa publica possim, sive etiam privata aliquorum vestrm, ego vero, Reverendissimi et Illustrissimi Domini, promptum volentemque me offero, meritis vestris aeternum devinctus. Deum precor, ut vos,. Culmina et Lumina patriae, diu servet. Lovanii CICIOXCIX.

Reverendissimis, Illustrissimis etc.

Dominis subjectissimus Cliens Justus Lipsius. [note: An venia data fuerit nescio, sed non abiisse in Italiam, superstitionis hujus, qua flagrabat, caussa constat ex pluribus epistolis, quae hc et in editis exhibentur.]



page 48, image: s048

EPISTOLA DCCLXII. GASPAR SCHOPPIUS EQ. FRANCUS J. Lipsio. Lovanium.

LAudabis, spero, hanc meam audaciam, quod diuturno tuo silentio nequaquam absterrear, quin vel nunc te compellem, hoc est, tibi seriis, vel gravioribus certe, curis occupato negotium facessam, adeoque in publica commoda peccem. Est enim hoc signum fiduciae de humanitate tua meae, quippe qui certus sim, silentium tuum nequaquam ex neglectu aut contemtu adulescentiae meae, sed ex justis et rationabilibus caussis proficisci, cujusmodi esse potest, quod coram potius, quam per literas interpretes mihi te responsurum credidisti, antequam consilium tuum de profectione Italica abjiceres. Ita sane accipio, quamvis non nesciam, non vacare semper LIPSIO omnibus omnium literis respondere, et seria sua aliorum ludo posthabere. Qui etiam occupationis tuae respectus nunc quoque persuadere mihi potuit, ne corapellatione iterata tibi odiosus essem, nisi se mihi offerrent rationes aliae, alia omnia suadentes. Primum enim amor in te meus, qui quo magis aetate progredior, in me auget, non patitur moram vel dilationem epistolici colioquii:. quod scio te probe intellegere conjectura de tua olim adulescentia facta, in qua non potuit, quin idem te erga viros quosdam magnos affectus tenuerit. Deinde cottidianae fabulae et sermones, quos de te habemus, ego, Micaultius, Raphelengit Franciscus et Justus, aliique nominis tui studiosiores, eodem me impellunt. Tandem Admiranda tua jubent, ne, quid de iis Romani nostri moliantur, clam te esse sinam. Ne enim nescias, primum auctor fui Philippo Pigaphettae Vicetino, amico meo, ut ea Italice converteret, ut Romani tuo, velut Varronis nostri beneficio discant, qui et ubi sint et quales fuerint: deinde jussu Illustrissimi et Reverendissimi Bernardini Paullini S. D. N. Datarii et tua et Stapletoni Admiranda simul recudenda dedi, praefatione ad ipsum Datarium praefixa. quod tibi confido non improbatum iri variis de caussis: verbi gratia cum referat Romae librum tuum exstare venalem, et non sic abs re haereticorum, quales multi huc veniunt, ut non possint Lipsii de magnitudine Imperii Romani legere, nisi simul emant Stapletoni de Ecclesia Romana librum, etsi illum et stilo et gravitate tuo longe inferiorem: denique propter Judicium amicorum tuorum, ut Velseri, Wackerii aliorumque, et ipsius quoque Datarii, qui te certe colit et aestimat. Spero non displiciturum tibi eorum consilium; minus certe eo, quod praefationem ego praetexui, pannum purpurae. Sed velim tecum cogites, non eo consilio recudi libros illos vestros, ut in virorum recondite eruditorum manus perveniant: sed tantum ut Romanis hominibus et peregrinis, qui huc veniunt, innotescant, quibus vel Schoppiana opera satisfacere potest. Nihil profecto continet praefatio, quod eos, quos dixi, non melius sit scire, quam ignorare: ne illud hc addam, me, quantum


page 49, image: s049

in me fuit, gratias, quas omnes bonarum literarum et historiae studiosi debemus, prolixe tibi istic meminisse. Impressio quamprimum fuerit absoluta, exemplar istuc mittam. De meis quoque studiis si non ingratum erit audire, sum jam paene totus in Theologicis: non quod nesciam, id studii alioquin a Germanis Equestri loco natis, et praesertim a Francis meis, esse paullo alienius: sed quod necessiuio mihi dicendum sit pro mea ad Catholicos migratione, ne me leviter fecisse putent illi, quorum parentes leviter ab Ecclesia se abrupre. Scribsi itaque et edidi eplitolas nonnullas ad Rittershusium aliosque de praecipuis controversiis: nunc quoque mitto in Germaniam Erga Anni Jubilaei, hoc est, de Indulgentiis Commentarium, cui subjungam Parerga Anni ejusdem, hoc est, de rebus Romae visu et observatu dignis: quamvis hujusmodi a me forsan neque exspectentur, neque scribi debeant. Sed mihi nil aeque est cordi, quam omnia facere reducendis ad bonam mentem haereticis. Censuram postea meditor in Notas Tertullianeas Francisci Junii, qui vellem majori cum fide et veritate in tractandis antiquis Ecclesiae doctoribus versaretur, quam fieri ab ipso video, et tu non nescis. Notas Rittershusii in Guntherum simili examine indigere video, cui nihil est antiquius, quam in Romanos Pontifices debacchari. Utar autem ea moderatione, ut nequaquam vel illi ipsi Adversarii, vel lectores mei offendi possint. Superioribus septimanis Grutero operam amicam praestiti. Is enim cum paret editionem Inscriptionum antiquarum, quas altero tanto plures habet, quam in vestra Batava editione contineantur: a me facile, quamvis occupatissimo, perfecit, ut Autographum Smetianum (illud, inquam, quod descriptum erat, antequam ignis aedes Smetianas irrupisset) cum impresso compararem, et multo plurimos errores inde corrigerem: immo et integram Centuriam atque amplius ineditorum Inscriptionum ipsi miterem: alias quoque plures a Fulvio et Horatio de Valle JCto Romono, et Josepho Castalione impetrarem, ut sperem Gruterum magnum libro illo facturum operae pretium. De Cruciariis, Wackerii V. Illustris nuper scribsi. nondum puto ea prodiisse, impedito peregrinationibus Wackerio. Interim tuto tibi persuadere potes, nihil esse ibi, quod non sit summa cum laude tua conjunctum, et testari hoc idem tibi potest D. Michault communis noster, cui jam illa Wackeriana legenda dedi. Quod nuper a te petii, idem nunc peto, aperias nimirum animum tuum de opusculis meis Criticis, si ea modo vobis visa. Admoneas et corrigas, tamquam si discipuli tui res sit, qualem me L. M. fateor, tui quidem tanquam publici, et communis omnium doctoris: tametsi non tam volens propitiaque mihi fuerit fortuna, ut coram tibi auscultare possem. Simul doceas nos, quid de Thrasea, itemque Magno Politicorum opere polliceri nobis debeamus: quae quidem duo opera unice a nobis expectantur. Id quod ne diutius facere necesse habeamus, Deum precor, ut vitam diuturnam, et vires vegetas tibi indulgeat. Bene vale, Vir Clarissime, mihique tam libere, hoc est, secure et impolite ad te scribenti ignosce. Romae postridie Epiphanias Anno M. DC.

Sunt et hc nonnulli alii viri docti et Lipsiano nomini devoti, inter quos


page 50, image: s050

est vestras Joh. Macarius et Henricus Gravius, Card. Madruccii (in cujus Aulam sum, etiamnum brevi in Vaticanum migraturus) Secretarius, itemque popularis meus Leonhartus a Gutenstein Jurisc. Bambergensis, inter primos studii nostri amatores, qui omnes se tibi insinuari suamque. salutem cultus et amoris plenissimam nunciari cupiunt. [note: Respondet Lipsius Centur. ad Italos Epist. LXXXV.]

EPISTOLA DCCLXIII. GASPAR SCHOPPIUS EQ. FRANCIS J. Lipsio. Lovanium.

NUmquam ego quidem de humanitate tua, Vir Clarissime, dubitavi, quam scio te mutare non posse, nisi te ipsum mutes: tua tamen scriptio istaec nupera adeo me affecit, ut quo minus me amore tanti viri tam prolixo dignum comperio, tanto te ipso humanior evasisse videaris. Merito igitur te amo et, quod tibi quasi proprie debetur, colo: et ingratissimus sim, nisi quoties et ubi potero cumque, ostendam, me scire hunc affectum tuum aestimare et admonitiones sequi. Pro agnita veritate multum sane Deo debeo, immo tantum, ut haec humana, haec juvenilis mea renuitas agnoscendo saltim beneficio nequaquam par esse queat. Hoc tamen, quod unum reliquum mihi factum video, sedulo curabo, ut ne talentum a Deo creditum fidei meae, abscondam: et laborabo, ut plures codem, quo divinitus sum mactatus, bono potiantur. quam ad rem bene est, quod consilium subjicis, de modestia et humanitate. Ac ut videas, quam obsequentem habeas schoppium tuum, denuo jam sumo in manus meum de Indulgentiis commentarium, deleturus aut mutaturus omnino, quac quovis modo Lutheranos nostros possint ossendere. Invita forsan loco cedent, quae pro aetate mea, quae XXIII. constat annis, vel calidius nonnumquam scribsi, vel argutius: cedent tamen; quia cum sic velle video, cujus dicto audientem esse non possit non esse operac pretium. Unum autem te, mi Lipsi, oratum atque exoratum velim, quod est hujusmodi: Cum mea sive fors sive fatum non voluerit, ut coram te doctore uterer in literis nostris et vita civili: tu salutarc aliquod consilium adulescentiae meae suppedites, quo Romae et Romanorum consuctudine nonnihil supra vulgum uti frui possim. In eo quidem singularem Dei (non enim ego dicam, Fortunae) faventiam experior, quod meo merito quidem nullo, omnium tamen magnorum hominum non amor tantum, sed et farniliaritas ita me excipit, ut aemulos quidem nomine hoc non paucos mihi fore sciam, imitatores autem non mukos. Simul enim Romam veni, nihil petenti tale Illustrissimus Baronius stipendium a Pontifice impetrat, XV. Scutatorum in menses singulos: velut ei, qui honoris ergo inter equites D. Petri de more adoptatus. Postea idem offerentibus pluribus Cardinalium, Caesio, Borromaeo


page 51, image: s051

Camerino, Ditrichstaenio, Madruccio, aliis: Madruccium praeoptavi, in cujus Aula viverem, quippe in qua summum mihi videbam otium paratum, ipso Cardinali ingenium potius meum (ut ait) quam operas et salutationes Aulicas aestimante. Interim stipendium mihi a Pontifice auctum, ut ad sexcentos florenos Rhenanos excreverit: Locus quoque, immo domus in Vaticano Pontificis palatio praebita, ut et ipse paullatim in Aula Aulam insituam. Et ne hac fini stet tanta Pontificis et Datarii humanitas, me cubicularium Pontificis facere cogitant, Typographiae simul Vaticanae praefectum. Quod si fiat, nimirum ego Picorum montes habeo, quos memorant esse aureos. Sed si faciant, sive non faciant: vel sic tamen optimo loco sunt res meae: nisi quod Lipsii mei consilium cupio, quo instructus prosperitate hac tanta non abutar prius, quam utar. Videris igitur, quae bono aliquo observanda sint ei, quem fide Germanica noris tibi addictissimum, hoc est, Schoppio. Ego non dicto solum tibi audiens, sed et gratus ac vocalis olim beneficii futurus praeco. Admiranda tua nondum recudimus: sed heri demum ab optimo Baronio nostro usum impetravimus secundae editionis, quam ut operae fideliter sequantur, fideliter curabo. Studia mea sunt ejusmodi, ut [gap: Greek word(s)] superioribus diebus spicilegium, an justam messim, notarum in Apulejum fecerim, Eas Lugdunum suam mittent Raphelengii. nescio si subjungam editionem novam Agellii, cujus MSS. in Vaticano sunt boni, apud Fulvium optimi. Sed numquid non merito scriptionem id genus omnem abhorrere debeo, qui precibus meis toties iteratis judicium de Suspectis et Critica mea Lipsianum nequiquam peto? quare ut scias, valere ego Crisin jubeo, si ita jubes: silentium autem imperii vicem habebo. Hac aestate proxima, si vivam, in Graecorum Colleginm hc migrabo, cum discendae linguae ergo in Graeciam ipsam non possim. Bene Vale, Vir (quod apud te liceat) aevo hoc nostro major, et me ama. Roma a. d. 4. Martii A. oo. ICC.

In Apulejo de Mundo pag. 14. edit. Vulcanii. cum legitur: nec occasibus fatigari, nec saeculis debilitari excussam. MS. habet: nec occasionibus fat. n. s. hamilitari. quaero num tibi placeat legi: anilitari i. e. senescere. ab Anilitas, anilitari, ut primo Metamorph. Ut cum illa acquievi, ab unico congressiu annosam ac pestilentem contraho. MS. anatem ac pest. Quid videtur? an Anatem dixit, quam Festus ait esse anuum ac vetularum morbum, ut puto? Anatem ac pestilentem. pro, anilitatem et quidem pestilentem. sicut Plaut. Equid is homo habet in pectore aceti? atque acidissimi. Sed judica. Lib. 2. metam. p. 34. Dumque bibere solitarium postulant. MS. salutarias. An, pro salute amicorum putare cupiunt? ita videtur. salutaris et salutarius. Lib. 4. Sic ad instar Athracis, vel Pirithoi, vel Protesilai dispectae disturbataeque nuptiae. Lego cum MS. ad instar Atridis vel Paridis vel Protesilai. Ibid. Sed ecce saevissium omnium. nunc etiam redintegratur, immo vero cumulatur infortunium meum. Lego: Sed ecce saevissimo somnio nunc etiam etc: Lib. 5. pag. 85. Sed ubi remigio plumae, captu maritum proceritas spatii fecerat alienum. Corrigo: ubi rem. plumae raptum maritum. Lib. 6. pag. 103. Vides istas ruinas proximas. MS. rupinas. et pag. 115. ubi legitur:


page 52, image: s052

Provolutosque in proximas ripas praecipites dedere. legendum similiter, rupinas. sic 2. Florid. Agrum scruposum, meras rupinas et senticeta miseri colunt. Pag. 104. Videt memorandi spectaculi scaenam, nec tauro, sed asino dependentem directe aniculam. Corrigo: dependentem Dircen aniculam. Probabis. Lib. 7. pag. III. Nam procuratorem Principis ducenaria perfunctum, dehinc fortuna tristore decussum praetereuntem coram fueram aggressus. Falsum hoc, quod coram fuerit eum aggressus. Judicavi in Suspectis, Bertinianum codicem, quem Modius contulerat, habere: praetereuntem Orato fueram agg. Idem est in Fulviano. Orato est Macedoniae civitas; de Macedonia autem hc loquitur. Lib. 8. Spongiis macidatis tumores comprimere. Legend. inaeidatis. Lib. 9. pag. 160. Nec ad exemplum machinae truculentae sulfuris te letali fumo necabo. MS. nactinae truculente. an nactina est nactae illius conjux adultera? Ibid. Adsuetos abjecta per agros exicare cadavera. Flagitium librarii Itali! legend, esitare. Haec ex plurimis pauca ad te mittere volui. Tu, vir clarissime, ignosce, si apud te adeo negligenter et raptim agere audeo. cogita, tibi rem esse cum Aulico, qui hodie, occupatissimus licet, nolui D. Micaultii literas sine meis abire. B. V. [note: Responsio est ad Lipsii Centur. ad Italos Epist. LXXXV.]

EPISTOLA DCCLXIV. J. LIPSIUS Gaspari Schoppio. Romam.

RUbenius noster reversus, vir, quem nosti, et si nosti, amas: Rubenius, inquam, multa mihi de te rettulit, et in me affectu, nec ipse sine suo affectu, quod utrumque volupe mihi fuit. Mi Schoppi, es in locis, ubi olim sedes doctrinae, elegantiae, prudentiae: excita, quantum in te est, et posteros illos ad majorum gloriam voca. Ingenium, cultum, usum habes: eo, quo dixi, dirige, et ipse ad metam illam triplicem veni. Nos jam affecti, et in regula ultima stantes, scriptis conamur ducere: et Stoica fortasse nostra videris, non poenitendum mihi aut posteris (cum fiducia dicam) opus. Atque haec in mediis turbis, fluctibus rerum conamur, cum Mars saevit, cum jus et fas periit, et quies ac securitas, non nisi nomine nobis blandiuntur. O quando temporum, et ubi locorum nati sumus! Sed ordinem mundi adspicio, et grata habere imbibi, quae aeterna lex jussit esse rata. Tu fruere Roma, et paratissima, si unquam, Roma: et fac etiam otii tui ratio exstet, aut jam nunc dicam tibi in Areopago scribo. Lovanii, postrid. Idus Sextil. oo. ICC. IIII. Imaginem tuam Rubenius a te mihi dedit, ab aere expressam: libens vidi, libentius typum, si fata darent. [note: Edita a Scioppio in Amphotid. pag. 149. simul cum altera: quia vero liber hic rarior, et paucis notus est, volui et hc legi.]



page 53, image: s053

EPISTOLA DCCLXV. GASPAR SCHOPPIUS V. Cl. J. Lipsio S. Lovanium.

UTtrum te Rubenii, an tua caussa Rubenium magis amem, nequeo decernere: nisi quod ita commoda traditi a te nobis Rubenii curae habeo, ut quae mihi ipsi, eadem illivelim omnia. Atque haec me nunc causa impulit ut quamvis a multis et gravibus negotiis districtissimus, ad te nihilominus scriberem, viamque, qua amicus ille noster ad vitam commode agendam perduci queat, tamquam intento digito demonstrarem. Rectius autem id facere non posse videor, quam si meo exemplo id praestem: quod hoc pacto eadem opera statum rerum mearum intellecturus, et rationem, quam in juvando Rubenio sequendam tibi existimo, facilius probaturus sis.

Quaecumque Paulinus Clementis Octavi Datarius bene in me facere visus est, ea nunc didici non tam ulla ipsius in me prompta et sincera voluntate, quam propriae utilitatis respectu ab ipso profecta esse. Sed iis rem totam simulationum involucris texit, ut non me solum hominem scilicet [gap: Greek word(s)], sed multos etiam alios [gap: Greek word(s)] recoctosque Aulicos egregie fefellerit. Accipe nunc Florentinorum insidias et crimine ab uno disce omnes. Cum russum galerum et purpuram jam exploratam et domi conditam habere sibi videretur, majora, ut fit, animo jam concipiens, summam rationum, quibus in cathedram Pontificiam se collocare posset, coepit subducere. Ac quoniam nosset, suffragatione Regum atque Principum facillime illuc perveniri posse, quacumque potuit ratione (potuit autem plurimis, quod incerta sit summa fructuum Datariae, modo 40. modo 50. nonnumquam etiam sexaginta, numquam autem minus 30 aureorum millibus menstruis ad Pontisicem ex ea redeuntibus, ut ita Datario facilem sit partem inde quantam velit delibare) Reges ac Principes, eorumque Oratores sibi devincire studuit, dum Regibus munera mitteret, Oratorum propinquos et amicos Sacerdotiis et Beneficiis Ecclesiasticis afficeret, uxores etiam Oratorum variis donis sibi conciliaret. Jamque adeo rem illuc perduxerat, ut certamen Gallis et Hispanis esset, utri magis hominem diligerent. Exinde Polonos, Scotos et Anglos complexus est, ita ut nonnullis nobilibus virginibus Scotis, quae Catholicae factae ex aula et Gynaeceo reginae discesserant, dotem Avenione numerari curaret, et literas ab ipsa Regina hoc suo officio extorqueret. Restabat, ut Germanos quoque suos faceret, quod consecuturum se indicavit, si me ut ambitionis suae parario uteretur. nam ei nescio quid magni Lamatta Hispanus, qui unus ipsi erat omnia, de ingenio meo periuaserat, maxime si loco et habitu equestri Theologiae studia tractarem. Habuit autem rationem hanc, si aliquando Legatus Cardinalis in Germaniam iret, hanc sibi Legationem praerogativae loco ad Pontificatum futurum, si piaesertim Germanorum Principum aliquem


page 54, image: s054

Romanae Ecclesiae rursus adjungeret. Hoc itaque consilio me interprete cum plerisque adolescentioribus Principibus Saxoniae, Holsatiae, Hassiae, Virtembergae, Pomeraniae, Brandenburgi, Anhaltinis, Palatinis, Nassoviis, Solmensibus aliisque notitiam et hospitium constituit, et muneribus delinitos dimisit. Me interim ita habuit, ut nihil me aliis a se nequiquam petere pateretur, quod eam rem auctoritati et honori mihi fore judicaret, cujus cupiditate ipse me duci credebat: ceterum quamquam ei a Pontifice mandatum fuerat, ut ita me tractaret, ut non ipse solum aequissimo animo esse possem, sed alii etiam aequales mei ad imitandum exemplum meum incitarentur, tamen quia verebatur, ne si firmos et fixos reditus haberem, non satis ei postea ex sententia neque dicto audiens essem, numquam mihi pecuniam negavit, si ea mihi opus esse dicerem, sed proprios et perpetuos fructus ut mihi constitueret, adduci non potuit. Ac quoniam metuebat, ne si hoc sciret Pontifex, id indigne laturus esset, cavit sedulo, ne ad Pontificem admitterer. semel tamen, cum mihi, importunius id ipsum postulanti, refragari diutius non auderet, monuit ne Pontificem de stipendio docerem, tamquam scilicet plus jam habuissem, quam Pontifex dari mihi imperaverat. Etiam saeculari anno, cum coram Pontifice mentio de me forte injecta esset, et Petrus Aldobrandinus ipsi Paulino dixisset, locum se mihi in familia sua daturum sportulamque alendis tribus famulis: tametsi ipse meo consilio usus repudiare Aldobrandini liberalitatem cogitabam, quod inducere animum non possem, ut homini ejusmodi operas addicerem, ipsius tamen Paulini quoque suasu id ipsum feci facilius. Sed et cum intellexit Imperatorem jam jussisse literas pro me ad Regem Catholicum scribi, quibus jus indigenatus seu Naturalitatis (ut vocant) mihi dari a Rege postularet: serio me monuit, ne illis literis uti vellem, quod aegre hoc pacto Pontifici facturus essem, quippe quem ad benefaciendum mihi cogere vellem, aut non satis ad me juvandum vel animi vel virium habere crederem. Providit nimirum, si jus illud haberem, omnino sibi necessitatem fore liberalissime mihi ex beneficiis Hispanicis providendi, sicque me facile Coraci illi Petroniano similem, detractatorem videlicet ministerii futurum. Postea cum Imperatoris jussu literis Caesarianorum Pragam vocarer, Pezzenius quoque extraordinarius Caesaris ad Pontificem Orator omni vi me secum hinc abducere conaretur, stipendio liberalissimo 1200 florenorum proposito: id egit Pallinus, ut Romae me manere malle dicerem, et Caesarianos non mediocriter offenderem. Dicebat quippe, Pontificem, cui se literas Caesarianorum ad me scriptas ostendisse ajebat, respondisse sibi; si omnino discedere cogitem, noble se commoda mea impedire: suadere se tamen, ne hinc moveam, pollicerique, si maneam, futurum, ut minime mansionis me poeniteret. At ego nunc quovis sacramento contenderim, eum ne verbulum de re mea cum Pontifice tunc fecisse. Fuit etiam, cum in Hispaniam studiorum sacrorum caussa discederem, fuit, cum religiosum vitae genus amplecti vellem. Ab utroque callida Paulini dissuasio me revocavit, quod sibi occasionem opera mea ad rationes suas utendi nollet elabi. Ac quamvis spes eum purpurae frustrata fuerit,


page 55, image: s055

non immemor tamen illius, quod ex Euripide petitum ab aliis forsan (nam ipse indoctior est, quam ullus mulio) audire potuit:

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]:

etiamnum consilia apiscendi galeri agitat, velut nuper ex verbis ejus conjeci. ajebat enim gratissimum sibi futurum, si se Pontifex Cardinali, qui ad Comitia Germaniae Legatus iturus esset, comitem, ut solet, adjungeret. atque haec reliqua ipsius spes nuper eum impulit, ut Electoris Brandeburgici filio et numeroso ejus comitatui lautum daret prandium. Scit nimirum solere Imperatorem Praelatum illum, qui Cardinali comes est, literis suis Pontifici laudare, et purpuram ei ambire. quod ille pro se facturum hoc impensius putat, quod Principes illos, quos muneribus et xeniis hc Romae affecit, eam rem ab Imperatore postulaturos credit. Sed ego vereor, ne frustra futurus sit, maxime si ego aliis suspicionem hanc meam aperiam. Interim non desino meum negotium agere, ut quod Paulini astu e manibus amisi, nunc mea diligentia reprehendam et recuperem. Fuit superiore aestate Romae Excellentissimus Raimundus Comes Turrianus, qui prius ipsos duodecim annos Caesareum in Italia Oratorem egerat. Eum quod sic in me propensum intelligerem, ut mihi omnia sua arcana crederet, majoremque mihi in mensa et in curru, quam aliis Nobilibus et Baronibus, honorem haberet: rogavi, negotium meum impetrandi a Rege Catholico Juris illius ad curam suam pertinere existimaret, quod ille se summa cum fide et diligentia facturum recepit. Jamque adeo post proximos paschales dies ad Archiducem Ferdinandum abibit, cumque illo et matre ejus hoc nomine aget, ut illi scilicet literis suis hoc mihi a Rege et Regina Catholicis petant, ejusque negotii procurandi partes Chevenhyllero Caesareo in Hispania Oratori committant. sed et ipse Turrianus eidem Chevenhyllero amicissimo suo eamdem rem diligentissime commendaturum promisit. Ac quamquam summa est Turianus apud Archiduces auctoritate, nihilominus ut majori cum dignitate res geratur, visum est testimonio quoque Cardinalium Sangeorgiani, Baronii, Seraphini, Giurii, Perroni, Saulii et Vicecomitis niti: qui literis ad Archiducem et matrem datis fidem eis facient, me his aliquot annis de religione Catholica deque domo Austriaca optime esse meritum, et si me redire in Germaniam contingat, non mediocri me usui tam Austriacis, quam sedi Apostolicae futurum judicari. Ita spero me voto potiturum facilius, ut mihi Pontifex sine ullo suo onere aut incommodo liberalissime providere possit.

Habes de meis consiliis, quae tibi putavi cognitu non injucunda fore. nunc vellem eandem rationem teneres in adjuvando Rubenio, hoc est, per amicos et patronos Naturalezzam (ita enim vocant) in Hispania ei conficeres, sicut sunt hodie non pauci, qui eandem non tam ullo suo merito, quam commendationibus Archiducum adjuti obtinuerunt, et rem ex ea fecerunt. quos enim Rex Catholicus Naturales Hispanos declarat, eosdem ad certam summam (verbi gratia 500, 1000, 1200, 2000 aut 3000 aureorum annuorum) ex beneficiis


page 56, image: s056

et Pensionibus Hispanicis capiendam habiles reddit. Rem quin confecturus sis, si calide id agas, nullus dubito: et Rubenium quod ames in filii loco, scio: videorque injuriam utrique facturus, si id precibus a te auferre coner, quod te saltim verbo admonitum prompte ac prolixe facturum certus sum. Hoc tantum monendum te mihi sumo, ut quicquid hujus acturus es, agas celeriter. Ceterum verbum sat est.

De studiis meis si quaeris, noveris multa me habere luce publica non indigna. Sed moratur me et lentum reddit typographorum penuria. Spero tamen Stoica mea, quae superioribus annis jam plane confecta habebam, proximo mercatu proditura. Symbolam quoque in Plautum forte manu mittam. Symmachum quaero qui Romae imprimat. De Cultu et Honore Dei, angelorum et hominum, Itemque de Justificatione hominis ex sententia tam haereticorum, quam Catholicorum novo ordine quaedam scripsi, et Elenchos de securitate Lutheranorum in religionis causa, itemque alios de auctoritate Lutheri et doctrinae ejus: quae omnia cuperem saltim a te inspici, ubi exierint, ut videas, quam haec nullo genere infelicius a nobis, quam a Theologis, si usus veniat, tractari possint. Una hc accipies Sangeorgiani literas, cujus secretarius Joan. Priamus homo Gallus, vir non indoctus, per me tibi commendari fidemque sui in te studii fieri petiit. Vale, Vir Clariss. Et carissime, meque ama. Roma a. d. 18. Martii A. 1606.

EPISTOLA DCCLXVI. GASPAR SCHOPPIUS V. Cl. J. Lipsio S. P. D. Lovanium.

REs est solliciti plena timoris amor, adeoque nullam diligentiam ac cautionem, quae in Rubenii carissimi capitis nostri negotiis adhibeatur, supervacuam puto. scripsi nuper, quam ego compendiosissimam et tutissimam ad honoratum otium hominem perducendi viam existimem, hancque meam sententiam, quam ex animo protuli, longoque usu, et partim etiam malo meo, didici, probatam tibi nullus dubito. Nunc denuo te admonere mihi visum est, non quod Rubenio amoris erga se tui poenitendum existimem, qui se tibi in filii loco carum esse sciat, sed quia me ingenio et naturae meae obsequi oportet, quae ejusmodi est, ut quicquid velim, valde velim: simul ut si quem forte habes hac in re scrupulum, quod fortassis rem impetratu difficiliorem putes, cum tibi ereptum eam confirmemque, si eodem exemplo, quo prius Columnae, nunc Regi Catholico Rubenium aut commendes, aut commendandum cures, illudque indigenatus jus pro capiendo sexcentorum aureorum reditu tribui postules, futurum certo, ut a te sibi Rubenius unctum et luculentum patrimonium confectum perpetuo sentiat. Pudet me, cum uterque Stoicorum et Socraticorum disciplina imbuti simus, in commendando tibi eo homine,


page 57, image: s057

quem tu mihi prior tradideris, plura verba sumere: tantum quod inchoato a te praeclaro operi finem ab eodem te impositum videre desidero; ut scilicet Rubenius noster, qui disciplina et cura tua talis in literis evasit, tua nunc porro opera commode et honorate vitam exigere queat. Intelligis, opinor, tuum jam esse cavere, ne mihi, cui usum rerum non mediocrem concedis, minus nunc prudentiae in perspiciendis adjuvandorum amicorum rationibus opinione tua attribuas, quam ego fiduciae cum de prompta ac prolixa tua in Rubenium voluntate, tum de auctoritate ad conficiendum hoc negotium necessaria conceperim. Vale. Roma Kalend. April. A. CIC ICC VI.

EPISTOLA DCCLXVII. EMMANUEL SARMIENTO DE MENDOZA Canonicus Gienn. Theol. Doctor Salmant. J. Lipsio Viro doctissimo S. Lovanium.

OPtaveram (vir maxime) concupiscenti animo multis ab hinc diebus, nec mentiar si annis dixero, meos in te affectus, cultusque litteris, quibus poteram, exprimere. Quamquam enim terrae, montes, longique tractus me teque intercedant: nomen vero tuum pectore penetrato, imo ultro cedente, intima cordis insederat. Affectus nobiliori in parte lectione attenta, avidoque haustu tuorum scriptorum (malo, nectaris beantis me) conceptos, eductos, adultosque intra me diu continui invitos, reluctantes. Sed ignem assiduo spirantem perpetuum comprimere, quis posset? eruptio necessaria fuit occupata oris janua, ad alios incendium pervenit, ad amicos, quibus cum mutuis de te et de tuis scriptis confabulationibus dies integros consumere nimis breve videbatur. Ac velut amantes cum absunt, spem amoremque cogitatione, et sermone alunt, et pascunt; haut aliter quos de te crebro sermones habeo, tui videndi imponunt votis, et fallunt tempora. Quis sanae mentis te non suspiciat, miretur, veneretur, si doctissimos percurrat labores? Ecquis grave judicium, priscam doctrinam, effusam torrentemque eloquentiam, candidam libertatem, variam rerum cognitionem, imo comprehensionem, uberem denique foecunditatem effetis saeculis mirabilem non agnoscat, non amet? Te duce secors, qui viam sapientiae hactenus clusam, et salebris impeditam per te reseratam, aequatamque non fuerit aggressus haut difficile ineundam. Nonne a te lux data clarissimis scriptoribus, qui longo situ sordebant, et inaccessi fallebant? An non bonae artes manu tua extractae e profundo ignorantiae omnibus emersere? nonne barbaries per tot grassata saecula a sede expulsa, deturbata? Haec, mi Lipsi (jure meum dico animo haerentem) haec inquam, et super haec dulcis humanitas quae (si bene novi genium) in tuis ubique spirat monumentis, permoverunt me tandem, impulsura etiam si abnuissem, tuam affectare benevolentiam,


page 58, image: s058

et inter novissimos amicos adscriptionem. De loco non contendo, dum tamen locus. dum mensis tuis accubem vel umbram agam: et si vocari, et ultro invitari veteri in te studio dignus. Cur tandiu silui? cur in hoc distuli tempus? quod multo ante assequi potuisse si ambigerem, injurius tibi essem? Pudor occupavit (fateor) et oppressit verba saepe erumpentia, indignum ratus, si tantum virum mei affectus, et amicitiae haut indigentem manibus vacuus, insuper ignotus adirem. At muneribus non caperis: scio. sed iis, quae a fortunae bonis: Ex literis, musisque, quamquam et iis abundas, admittis, accipis. Forsan inveni hujus secundi generis quod cupias, quodque ad te faciliorem mihi praebeat aditum. Cave magnum quid spectes: munusculum spondeo, ad uberem tuam segetem spicam addo: utinam haut vacuam granis.

Parvaque coelestes pacavit mica, nec illis
Semper inaurato taurus cadit hostia cornu.

Ab ingeniis praestantibus ampla exoptes dona: ingenioli mei tenuitas, aequo animo patere, micas offerat. In culpa nostra (utar verbis Plinianis) tibi ignosces. Audacem me fecit muneribus mittendis tua humanitas, inopem vero tua abundantia. Quidquid aquarum effundunt in Oceanum rivuli leve momentum, sed sinu amplissimo nihilominus accipit, quam flumina undantia. Unde quidam, --- in Oceanum rivi cecidere minores. Sed quid te distineo tandem? cur non educo munus? moram petit, dum rubor abit. Sed dicam plane. ad Tacitum tuum, simul ad te donum pertinet. Temeritati (videri enim potest temeritas) da veniam. Si quid me vidisse in eo animadversione dignum dicam, quem perspicacissimis oculis lustraveris, et non una cura correxeris; ignosce. Quaedam enim non casu, omisisti, sed minutula, colligenda aliis. Velut vineae dominus, qui racemos pingues, succo dulci plenos domum asportari jubet, spretis rarioribus, et immitibus in cibos pauperum. Tacitum ab innumeris, quibus scatebat mendis, asseruisti, illustratum nobis exibuisti, lucem illi, atque salutem attulisti. tuus totus ipse. quae superaverunt minima, commentariis tuis composita, scio non invidebis, si collegero. Anno 1506. serio (hactenus enim carptim, et sicut canis e Nilo degustaveram) Taciti lectioni me tradidi, ducentibus tamen commentariis, et curis tuis, sine quibus vasto, et scopuloso mari non me credidissem: certus nullis aliis velis, aut ventis ad portum perveniri posse. dulcius vehebar, quo interiora penetraveram. Stupui ad scriptoris magnitudinem, sententiarum pondus, sermonis puritatem, incorruptam historiae veritatem, lepidam, simplicemque in dicendo brevitatem, continuam eloquentiam. Inde cupido mihi nata regustare, quem semel gustaveram: Placuit iterum legere: nec quidquam aliud moliebar: sat reputans accurate et ad voluptatem, usumque legisse. Si quando offenderam, me non cepisse Taciti mentem suspicari: Si quum caperem sensum, verba parum constare persenseram, subtiliori censurae relinquere: me theologiam publice profitentem, et aliis implicatum negotiis tantae rei non sufficere; laborem timere, horrere. Scrupulum tamen nequicquam opprimere conatus reviviscentem.


page 59, image: s059

Tandem evicit, ut proxime praeteritam aestatem, quum in Academia nostra lectiones vacant, (tempus aliis animo relaxando statutum) huic labori impenderem. Sed adhuc nutantem impulit Doctor Franciscus Sanctius Brozensis, Rhetoricae primarius Salmantinus, et omnium bonarum artium, et literarum si dicerem, non mendax, fines Hispaniarum teneo, inter quos par illi ignotus nobis. Sed fama ejus, nomenque jam a multis annis Hispanos egressum per omnem celebratur Europam. et te non latet quantus sit vir hic Hispanus. Is igitur in familiari sermone (frequens inter nos, et amicitia incorrupta in dies aucta) inculcabat saepe scribentium ignorantia, et grammaticorum imperitia in optimum quemquem scriptorem plura inepta, barbara in Tacitum maxime irrepsisse: et adhuc nonnulla permanere. eo attentius, acriusque laborandum mihi existimavi, qui probe callebam nihil perperam loqui solitum Brozensem. Nonnulla principio subodoratus aliena a gravitate Cornelii, et ab ejus brevitate degenerantia. Et haec alia plura in suspicionem adduxere. Ut plurimum hac loquendi phrasi Tacito impositum ex notis, quas ad te mitto, disces. Cuncta ad Senatum referendo: regendi cuncta; arma vitandi: quae latina dixerit nemo. Docuit me Sanctius, et ejus Minerva Referendo, regendi, vitandi, passiva esse (ut ajunt gerunda) quibus accusandi casum adjungere non patitur passivorum natura. Hac de re Opusculum Sanctii ad te mitto, ad quod et haec remitto. Quid ergo? delenda ne omnia iis similia? censeo. Levius id peccatum (si tamen peccatum) quam frigide, et barbare loquutum existimare Tacitum. Si alias eisdem vocibus, ut decebat Latinum, eleganter utitur, cur non putem aliena, cum putide? Verba saepe addita esse res ipsa ostendit: sensus inversus, et eversus clamat: corrupta sententia dolet; quae ubique promta, si verba intrusa tollas; Exemplum unicum, sed quod fidem faciat meae suspicioni. lib. 2. Histor. cap. 48. Mox Salvium (inquit) Coccejum fratris filium prima juventa trepidum, et moerentem ultro solatus est, laudando pietatem ejus, castigando formidinem. Quinque verba postrema alienam manum sapere convincris, si subjectam Othonis orationem legas, qua nec pietatem laudat, nec timorem castigat. Delenda igitur, delenda. sed unde mihi tanta licentia, ut nullis usus codicibus quidquam delere ausim? Tu mihi auctor. Exemplum dedisti, quod si sequar, non culpandus. lib. 11. Ann. cap. 30. verba illa, Scilicet ut in Libonem ex servis salvo Senatus consulto quaereretur: ais, ambigi posse an a Glossemate, nimis modesta censura. vellem asseveranter ableganda dixisses. Imperitus et molestus Glossographus causam inversi Juris supposuit, sed verbis hujus aevi, non illius. Alibi saepe voces superfluere notas, et merito. Fateor non quaecumque tibi, eadem licere mihi juveni, in iis praecipue parum experto. Ideo ad te nugas nostras mittimus, ut censeas, judices, et si meruerint, probes: haut aliter mihi probandas. quam cuperem easdem comitaretur Spongia: muneribus convenit illa meis. Duo exemplaria emendationum Taciti mittimus, forte illorum alterum ad tuas penventurum manus. Si non rescripseris, utrumque digno fato periisse, intelligemus. Parva certe illorum jactura, sed spei, quam de tua amicitia concepi, maxima. Penuria


page 60, image: s060

scriptorum tuorum valde laboramus: librariorum incuriam culpamus; temporum dolemus turbas: quae tantis thesauris vehendis impedimento sunt. Multi eorum avidi quovis praetio emerent. Fidem dederat amicus omnia, quae hactenus mandasti typis, se missurum. Vel non potuit, vel oblitus est; Utrumque mihi molestum. In spe sumus. Salus tua, de qua saepe quereris, nos tenet anxios. Utinam modo ex voto nostro. Nam

--- Tu Troica dignus
Saecula, et Euboici transcendere pulveris annos,
Nestoreosque situs.

Sanctius te salutat ex animo. Vale, vir maxime, et me tui amantem redama. Salmanticae tertio Idib. Januar. 1600. [note: Respondet Lipsius Centur. ad Italos et Hispanos LXXXIX. fuit vero hic Mendoza Burgensis patria, et in Schola Salmantina, cum ibi studiis operam daret, Rector, deinde Canonicus Magistralis in Ecclesia Hispalensi, ut nos docet Nic. Antonius in Bibliothec. Hispan. Scriptorum recentiorum tom. 1. pag. 272. ubi et Lipsii ad eum epistolam memorat.]

EPISTOLA DCCLXVIII. Molto Illustre, et Eccellentissimo Signor mio. Lovanium.

DA quel tempo in qua, ch'io mi trovai a Parigi in casa del Signor Piteo, col famoso Cujatio, et col celebre Scaligero (Triumvirato d' huomini di robba lunga, pari forse all' antico d' arme, et di Stato, peroche si come l' uno s' hebbe a compartire il dominio del' Universo, cosi questi quasi il senno delle Leggi, et delle Greche Lettere, et Latine) ho sempre bramato d' esser da vostra Eccellentia conosciuto per devotissimo delle sue virtu sublimi, et senza paragone. Quivi fu distesamente ragionato delli studii, et della dottrina esquisita di lei et de libri dettari, esaltando al Cielo ogni suo parto, si nelle cose, et si nelle parole monde, et Latine, et proprie; et sopra tutto lo stile breve, et arguto, et fuor dell' uso hodierno, a prischi sommigliante, la primiera volta, ch'io andasse in Francia hebbi nello Studio di Parigi stretta conversatione (anzi fui lor auditore) col Turnebo, con l' Aurato, et Lambino, et col Dureto, heroi nelle loro professioni; et col Ramo ancora, Censore presuntuoso (per non appellarlo bestiale) d' Aristotele; nel qual tempo il Turnebo compilava i libri de suoi Aversarii, hora cotanto pregiati, compiacendosi assai sovente di communicarmi diversi passaggi di quell' opera bellissima. vivean etiandio all' hora il Vicomerato, et il Scaligero Padre, suo amico, et l' Hospitale Grand Cancelliere di Fiancia, et altri scientatissimi, che hanno illustrate le lettere: et Vostra Eccellentia ancor giovane per aventura si tratenneva in Roma, apprestandosi a pareggiarli, anzi, per poco, ad avanzarli tutti, come successivamente have poi mandato ad essecutione con gli scritti suoi di varie facolta, et arti nobilissime et come dice Plinio, ad condendum stili nasum, et per certo, quantunque sian ottimi, et degni di solo il suo ingegno, tuttavia


page 61, image: s061

questi tre ultimi della Militia Romana; degli ordegni Guerreschi, et della Grandezza maravigliosa di Roma, et del suo Imperio, (eccettuando sempre gli scolii in Tacito) per mio aviso, tengono il grado primiero; et la terza opera delle predette, rispetto alle altre ben si puote rassembrare a Nausicaa di Corfu Reina, nel VI. Dell' Odissea d'Homero cantata, che servita da molte damigelle tutte bellissime, ella in grandezza surmontava col capo, et con la faccia, mostrandosi piu formosa di loro,

[gap: Greek word(s)],
[gap: Greek word(s)].
Molto ben riguardevol, et leggiadra
Fra lor, che la seguian tutte formose.

Per la qual cosa con l'occasione di tanti Romei, che in quest' anno Santo concorrono a Roma, et in secondando l'intentione del Cardinale Cesi, mio Padrone, (Mecenate infra pocchi, de' Letterati, et Dottissimo) ch' e di accoglier, et carezzare d'avantaggio questi devoti, col presentar loro inanzi, oltra li trattati di religione, che per tutto si veggono, la grandezza de suoi Romani, rimase in queste ruine: io ho volgarizato la predetta terza opera di V. E., in che mi sono studiato d'usar vocaboli scielti, et dicevoli alla materia, et pareggianti i Latini, per quanto m'e stato possibile; ma io confesso di non mi essere sodisfatto, colpa di me, o pure de l'Idioma, posciache novello, ne ancor alla sua perfectione asceso, ne fornito d'autori buoni in queste materie, non abbonda di voci. Comunque accada, tosto sara stampata insreme contre miei discorsi, l'un delle Monete, et del Sestertio poco inteso dalla piu parte degli huomini, il secondo delle delitie Turchesche, superanti forse le Romane, almen da loro introdotte per le medesme cagioni, le quali minaccian il fine della Tirannide, che ci afflige: et il terzo, delli Porti della Piaggia Romana. Percio che vivendo gia in Roma quattro millioni d'anime (come ben ella prova) et ricevendo le vittuaglie la piu parte dal Pelago, fu necessario, che vi fossero posti da riceveri Vasselli, essendo la detta Piaggia per se stessa. la piu tempestosa, et priva di ricetto di tutta quanta la costa d'Italia. Attendevamo, che V. E. venisse a riveder la sua amata Roma, la qual, come Cittadino, et gradito figlio, et benefattor di essa, et che l'ha tratta dalle tenebre alla luce co scritti; ex insieme tutti questi Reverendissimi Cardinali, et Prelati, et letterati s'apparecchiavano di ricever, et honorar la persona sua. Ma poiche non torna indietro, ci rimarremo con questo desiderio, intanto pregando Iddio, che le accresca i contenti, et le prolunghi la vita in miglior sanita, per utile, et diletto degli amatori delle piu polite lettere, et delle sane intelligentie degli autori. Ben la prego in conclusione, che infra le fatiche, le quali have in assetto per divolgare, la prima essa nelli Commentarii de Cesare, li quali insin' ad hora, insieme col Polibio sono stati abbandonati, et in quelle vece spele le vigilie, et li studii consumati sopra Vegetio, et altri, che men intesero la buona militia Romana antica. Quando comparrian dalla sua


page 62, image: s062

scola bene corretti, et si come ha per costume nel suo Tacito, adducendo le ragioni de' testi differenti, io publichero l'annotationi mie sopra loro intorno alla militia, havendo di gia posto in dissegno tutti li fatti d'arme terrestri, et maritimi, co siti de' luoghi, dove intervennero li piu da me veduti. Dichiaro etiandio, secondo la capacita mia, l'ordinanza della legione, et la compositum della Centuria, nelle quattro maniere de' Soldati, Veliti, Hastati, Prencipi, et Triarii et le schiere loro [gap: Greek word(s)], onde nasce il [gap: Greek word(s)] non da; altri, ch' io sapia insin ad hora fatto, overo compiuto. Et con questo a V. E. mi raccommando, et profero cordialmente, et la prego a perdonarmi, s'io scrivo nel mio linguaggio, per ischivar tedio, et sapendo ch'ella et l'intende, et lo parla familiarissimamente.

Di Roma a 25. d'Aprile M. IC. C.

Di vostra Signoria molto illustre

Servitore Filippo Pigafetta. [note: Respondit Lipsius Centur. ad Italos xem. Pigafettae mentionem facit Pignor. in Symbol. Epist. XXI. Et XXII.]

[note: Respondet Lipsius Centur. ad Italos XCVI. Hic Correa memoratur a Nic. Antonio in Tom. I. Biblioth. Script. Hispan. recentiorum pag. 264. an fuerit ex eadem gente, qua Thomas Correa, Professor Humanioris disciplinae Bononiae, cujus mortui locum Lipsius fuit rogatus subire, (vid. Epist. DCXL, et alias) nescio. certe ille Conimbriae natus fuit. vide Ghilini Theatr. Literator. t. 11. pag. 233.] EPISTOLA DCCLXIX. EMMANUEL CORREA LUSITANUS J. Lipsio, viro in re literaria paestantissimo S. P. Lovanium.

STatueram jamdudum nominis tui celebritate, et scriptorum majestate permotus, Lipsi doctissime, quando aliter non poteram, te per literas invisere, convenire, alloqui; ac mea inprimis, totius deinde Lusitaniae voce gratulator tibi, et consiliator accedere. Huic operi millies jam manus apposuissem, evasissemque voti compos; nisi locorum distantia, tabellariorum caritas; nisi, quod certius est, hinc ingenii nostri tenuitas, illinc Lipsii deterreret auctoritas. Continui igitur me, et in praesens aliquod, si quod forte incidisset, tempus hanc animi distuli propensionem. Atqui tandem justitia obtinet, Quid plura? allata est mihi nuper, tanquam e coelo, epistola Illustrissimi Nuni Mendozii, discipuli quondam nostri, mihique multis nominibus carissimi; et, si nobilitatis leges inspicias, dignissimi, quem litterati omnes plurimi faciant. Haec longe viae comitem, ac importuni maris levamen secum attulit [note: Centur. ad Italos et Hispan, LXXXIV.] epistolam tuam ad eundem Mendozium missam, doctissimam profecto, et quae Lipsianam lucernam prae se ferat. Eam amicissime juxta et avidissime perlegi: multis amplexibus, multis excepi osculis: ac sinui meo


page 63, image: s063

ut veri amoris, veraeque fidei Symbolum amantissime inserui. Gratulor igitur tibi, vir doctissime, Lusitanorum nomine praeclarissimam animi tui indolem, largissimam in totum terrarum Orbem munificentiam, maximeque in hanc nostram extremae Hispaniae regiunculam; quae ita libris tuis pascitur, ita fruitur, et certo quodam modo alitur, et vivit, ut sibi tantum elucubrata, sibi tantum edita fuisse opera tua existimet. Adeoque in Lipsii nomen affecti sunt Lusitani, ut mihi suspicio sit, fore aliquando, ut originis nomine immutato Lipsiani appellentur. Hos igitur vicissim ama; et quos mira doctrinae varietate erudire, selecta verborum venustate expolire non desinis, in gratiae etiam tuae partem admitte, amicissimos tui agnosce, et animo dignos reputa, quos animi thesauris accumulas. Me etiam in tuis colloca; quem, quoties voles, obsequio tuo paratissimum invenies. Quod autem semper velis, et confidentissime velis, nihil mihi gratius, nihil erit honorificentius. Vale. Olisipone, Calendis Juniis oo ICC.

EPISTOLA DCCLXX. H. GROTIUS J. Lipsio literarum principi salutem. Lovanium.

OCcasionem ad te, Vir Clarissime, scribendi, quae rara ob civiles hosce motus, oblatam non neglexi. Edideram hisce diebus Aratum cum triplici interpretatione, Ciceroniana, quam interpolavi, Caesaris Germanici, quae ex Manuscripto renovata, et Avieni, additis variis Notis. Id opus ad te misi, ut judicium tuum, tu mihi vicissim, quem ego hac in re Judicem agnosbo ordinarium. Si qua sunt, quae tu ad istos authores observaveris, ut soles ad omnes, mihi, rogo, transcribas, ut eo Emblemate ornentur [gap: Greek word(s)]. Vidimus Panegyricum tuum ad Duces, et alterum Plinii paulo minus quam tuum, in quo tam varia, et te digna annotasse ab omnibus judicaris, ut incredibile vobis, intolerabile nobis, suscites desiderium tui, cur pares non essemus, nisi nos reficeret aura Scaligerana. Sumus omnes tui quam studiosissimi, praesertim vero pater meus J. Grotius, qui te semper coluit, maximique fecit, et nunc quam officiosissime salutat. Vale, ut valeant literae, et nobis, ubi visum erit, rescribere ne dedigneris. XIIII. Septem, CIC ICC. [note: Respondet Lipsius Centur. III. ad Belgas Epist. LXIV.]

EPISTOLA DCCLXXI. H GROTIUS J. Lipsio S. Lovanium.

MItto tibi, LIPSI praeclarissime, Tragoediam Sacram. Inclamabis, scio, Periculosae plenum opus aleae. Fateor: Aliter haec sacra non constant.


page 64, image: s064

Scripturum praevidere necesse est, nauseantes nonnullos, damnantes alios, convitiis proscindentes, quicquid legunt, plurimos. Ego certe, nisi ista omnia ante scripturae exordium praemeditando anticipassem, tam fallerer, quam qui maxime. Et tamen, ecce, profiteor palam, nihil dedisse alterutri partium. Toti Orbi Christiano haec vigilata sunt; nec haec tantum: sed quidquid a me unquam ejusmodi, et quantulumcunque proficiscetur, prima erit cautio, ne quid sit non [gap: Greek word(s)], ut antiqui Patres loquebantur. Tu judicabis quantum libet, et licet. Tanti enim esse non dubium. Nam abs qucunque scripta, et quovis modo, sacra sunt, et seria. De Tragoedia quoque ipsa sententiam tuam exspecto. Est enim haec tua jam ab antiquo provincia Theatris pulpitisque legem dicere, et nigrum vitiis praesigere Theta. Hoc olim Criticorum fuit. Nunc quo non nomen transfertur, nostro potissimum adulescentum vitio, qui calentes juventa procul avectas volatu alites consequi temere conamur. Graece melius dicerem, [gap: Greek word(s)], Vale, vir maxime. Kal. Nov. Anni CICICCI. [note: Respondet Lipsius Centur. III. Miscell. Epist. XCIX.]

EPISTOLA DCCLXXII. HIERONYMUS FERRERIUS J. Lipsio. Lovanium.

MIraris, Lipsi, video, ad hujus epistolae inspectionem, ut quem per integrum biennium silentem animadvertisti, fortassisque inde vita privatum cum illis censueras, qui meae animae adversarium potentem insidiari certo sciunt, ita ex abrupto, et qua minime sperare debebas, tibi oblatum inspicias. Ecce quid in humanis rebus fortuna solet efficere. et ut is probus vir (nomen tibi cognitum) aliud faciendo, quam spoponderat, quantum mihi bona fide secum agenti incommodi, sed et damni intulerit. Non tamen mirum, vel non immerito accidisse fateor, si et nos ipsi ea, quae redemptori nostro promisimus, nequaquam praestamus. At si silentium hoc inde profectum intelligas, quia scilicet ad longinquas partes, fortuna impellente, delatus sim, unde ad vestras nulla commercii ratione rectus pateret aditus. Certe jam admirari desines: tum maxime, si hoc intellexeris, nempe me interim continua spe detentum, quo minus ad vos propediem reverterer; et propterea quem brevi visurum rebar tibi literas dare superfluum, aut non necessarium judicarem. At vero quamquam notum sit, amicitias non ex literis, sed ex animo pendere, non diutius tamen producendum, quin imo interrumpendum silentium per hanc oblatam casu occasionem duxi, ne videlicet si diutius tacuissem, me mortuum, vel longinquitate impeditum, fortunaeve adversae ictibus adeo exagitatum opineris, ut vel tui oblitus sim, cujus memoria benevolentiae [note: 1 Respondet Lipsius Cent, ad Gallos et Germanos Epist. LXXXIII.]


page 65, image: s065

ergo et observantiae meae in te memor radices numquam perituras egit: simul et ut tibi caeterisque amicis, li quos istic adhuc superstites habeo, me inter vivos esse, sed et, quod ex Dei. Gratia est, bene habere notum fiat. Quamquam fortasse dices, quid amplius ad me infaelicis istius sortis hominis amicitia? si cum plebejis ad fortunae auram duceris; nihil quidem. At Lipsius meus altius sapit. Et virtutem constanter ab adolescentia amplexus professiusque Deae illius, fronte capillatae, motum si servat, non observat. Quid ni itaque si idem observantiae meae et amoris mei erga se memor, et quid de me sit, certior ex animo reddi aliquando optabit? sed et quaeret. Optabit equidem, et una quaecunque adversa mihi occurrerint, non jucundo; prospera vero hilari animo, si referre audierit, scio excepturum. Doleo interim, et quantum exprimere nequeo, calamitates indies apud vos, ut audio, augeri, nedum diminui: tantumque sanguinis ex tot viris caesis, et recenter effusum, et strati cadaveribus campi horribilem sui et penitus abhorrescendam faciem exhibuerint. Deus bone quamdiu tot ac tantis malis mites, placidosque Flandros vexari patieris, sed et quid inter nos temere digladiamur? quid bellamus alii cum aliis? (aureum os haec loquitur) quibus praeceptum est, ut et eos qui nos oderint amemus? non animadvertis? (nonnulli inquiunt) et [gap: Greek word(s)], atqui subjunge tu, si placet illa Isocratica, [gap: Greek word(s)]. Exsurge Deus, tu disperge gentes, quae bella volunt: sed hisce missis dolorem vel sola recordatione facientibus ad exhilarantia transeo: atque primum ad hoc, quod, etsi forsan aliunde acceperis, gaudeo tamen me tibi in praesens referre, nempe nomen tuum in omnibus bis oris Sarmaticis, et ultra Boristhenen celeberrimum esse: et quidem apud plurimos doctrina et gradu praestantissimos viros magno in pretio haberi, quos tuorum scriptorum aeque ac de tuo statu esse sollicitos cognovi. Quid si dicerem te, quamquam absentem reique ignarum, ut cum ipsis amicitiam contraherem, non parum contulisse? si id praestarem, de rei successu te certiorem redderem: Siquidem nonnulli postquam me tibi familiariter notum intellexerunt, tanto libentius in suam me amicitiam attraxerunt: atque inter caeteros Illustrissimus ac Reverendissimus Archiepiscopus Leopolitanus, qui adeo te visendi studio tenetur; ut secundus senator Reip: amplissimae familiae praecipuus; nonum aetatis septenarium adimplens, de utinere ad Belgas non ob aliam occasionem suscipiendo, quam ut te conveniat, ac ex facie noscat, cogitare, sed et deliberare audeat. Voluptati non exiguae ipsius voluptas mihi est; quam ex tuorum scriptorum lectione jucundissima eum excerpere video, et ipsemet saepius est testatus vir pietate insignis, sanctus moribus, doctrinaque et humanitate, quae duo inter eminentes raro inveniuntur, etiam inter claros lucidissimus. Hic ille [note: Jo. Demetrii hujus Solicovii vita et elogium etc, sunt in Ghilini Theatro literat, Tom. 11. pag. 144.] Joannes Demetrius Solicovius, qui pro componendis Principum supremorum in dissentientibus inter se animis, imo totius Reip. Christianae rebus ob varios casus dissolutis


page 66, image: s066

ad summum Pontificem, Imperatorem, Reges et alios principes multis legationibus faeliciter est functus, quique (ut paucis ejus meritorum summam concludam) de tota Christianorum relligione, de quiete et bono publico ita est meritus, ut paucos pares alibi, neminem vero, qui eum inter Sarmatas superiorem habere merito credatur. Quae res etiam effecerunt, ut non tantum in honore summo sit positus, sed probitate et prudentia admirabilis ab omnibus suspiciatur. neque affirmare ausim, an ab eo inisituto itinere, de quo supra, abstinere volet: non volet profecto, nisi aetatis, atque instantium Reip: negotiorum gravitas, quibus valde premitur, nolentem desisiere remoretur. idem literas ad te aliquando dedisse, quibus tecum notitiam contraheret, mihi retulit. nullum tamen responsum (quod maxime optare videtur) dolens se accepisse, conquestus est: quin imo an ejus epistolae in tuas manus redditae foerint, nec ne, adhuc ignorare. Quod ea ratione tibi scribi existimes velim, ut tanti viri ac de tua amicitia maxime meriti, (quamquam fortassis hoc hactenus ignorasti) nomen et merita in posterum tibi innotescant. Illi, ut scivi, tuos mores aperui, quos etsi ex tuis monumentis, eosdem referentibus honestissimos, perspectos haberet, me tamen idem enarrante, et attentus jubebat repetere, quod gaudens saepius audivisset. te humanum, te comem, ut decet virum sapientem, et prudentum virorum congressu praeter caetera, quae virtutem sapiant et tibi cordi sunt; mirum in modum delectari, affirmavi: si de ejus desiderio, nedum meritis, tibi constitisset, prior ad ipsum scribendi provinciam libenter suscepistes, non ut ipse primus ad te scriberet, passus esses, qui hoc unum scilicet, ut plus aliis quam tibi sis natus, et ab ineunte aetate profitearis, et alia quae ex officio subaddenda existimavi, et qualis es circa eos, qui merentur, officiosum te esse intelligeret. Longiorem hanc epistolam, quam si ex more tibi grato exararetur, agnosco. tibi, inquam, qui brevitatis ac proprie docteque scribendi, sed et loquendi observantissimus doctrinam et methodum eam exactissime possideas, quae ad haec requiruntur: ut propterea non immerito nostro aevo te literarum principem ac parentem appellent, me autem neutrum capientem (qu caperem diversissima professus?) sicuti debiles oculi post radiorum solarium intuitionem solent, ad sermonis elegantiam potius caecutire, et te propterea (quum tantum ausus fuerim) cum primum Latine ad te scribentem animadvertes, et admiratum ire non dubito: tum maxime cum seposito per tot annorum spatium, vel ad tantos fragores et bellicos impetus, inter quos ut noris, sum continuo versatus, saltem corrupto, si non oblito Latino sermone, a quovis argui et merito possim, verumque illud sit viris doctissimis aut elegantissime, aut nequaquam scribendum; sed et hoc si fecerim, earum rerum numero adjungi meretur, quas necessitas producit. est enim haec idonea quandoque magistra, et boni institutoris saepius vicem gerit. nam causae nequaquam desunt, quibus ad sic scribendum impellat. Non verebor tamen nonnulla adhuc adjicere, et si quaesieris, (quod futurum puto,) quid toto hoc biennio egerim, intelligas. Bellum harum gentium inspicio ac Sueci pugnas, arma contra proprium Regem tractantis,


page 67, image: s067

commissas, et Valachi non lacessiti tamen contra Polonos, sed non impune moti, prospicio, et si quid interim otii concessun fuit, id laetis symposiis venationibusque ac similibus exercitationibus, quibus Sarmatae per otium delectantur, est traditum. Sed et in militaribus studiis, dum armis sepositis quiete frui licebat, meo more aliquam operam impendere non sum oblitus: tabulas siquidem illas meas militares, Italico sermone quondam scriptas, Latinas reddidi, et in aliam formam redegi, quibus ad lucem addendam quibusdam in locis subjunxisse quaedam monita, sed et exempla non inutile judicavi. Haec Polemica ad tuorum Politicorum imitationem visum est appellare: quorum morem, ut potui, sum sequutus: utinam essem assequutus. In id tamen praecipue mihi incumbendum videbatur, ut currentes ad scopum imitarer, qui quamquam singuli capturos se eum non sperent, haud tamen a cursu abstinent, eo contenti, ut saltem vel inter priores, visi sint cucurrisse, vel omnibus nervis contendisse, ut optatam metam attingerent: Nihilominus spero adhuc (si Deus me de regressu agitantem felici itinere. frui volet) ex tua humanitate, mi Doctor, aliqua obtenturum, quibus haec mea elegantiora in publicum exire audeant. Hujus epistolae, longius quam oporteret, extensae quidquam praeterea de meis rebus singularius in praesens inserere mihi non licet, verito, ne ex hac importuna protractione te fastidio affici contingeret, cui interim satis sit, me Dei beneficio apud Sarmatas, inter vivos, sed et bene esse, tibi, indicasse, alias, ut spero, et brevi et brevius scripturum; si tamen literarum mearum lectione, te gravissimis studiis occupatum, nequaquam taedio affici intellexero.

Et Vale, meque ut quondam mihi visum est, ama: faxitque Deus ut continuo optima valetudine fruaris, diutissimeque superstes sis, qui publicae utilitati tam suavissimos quam optatissimos fructus parias. Leopoli Idibus Decemb. MDC.

[note: Respondet Lipsius Centur. Ad Germanos Epist. LXXXIV. Verbis Latinis Graeca plurima miscens; cum oportuisset totam Graecam scribere, si par pari reponere voluisset.] EPISTOLA DCCLXXIII. [gap: Greek word(s)].

[gap: Greek word(s)]


page 68, image: s068

[gap: Greek word(s)].

[gap: Greek word(s)]
[note: Hic est Cyrillus ille Lucaris, cujus fama totam Europam est pervagata, et de quo omnia collegit Cel. Fabricius Biblioth. Graecae Tom. x. pay. 499. cui addi possunt Acta Lips. A. 1687. pag. 95. Clerici Biblioth. Uviv. 1686. pag. 68. et Ephemerid. Parisien. Tomo XLIII. In initio, fuisse vero Cyrillum hoc tempore Leopoli, missum a Meletio, apparet ex smithi narratione de vita, studiis, etc. Cyrilli pay. 12.] [gap: Greek word(s)].

EPISTOLA DCCLXXIV. LUDOVICUS SEPTALIUS Cl. V. J. Lipsio S. Lovanium.

QUanti te faciam, semperque fecerim, Vir clarissime, facilius animo putare, quam stilo exprimere possum. Tantum enim elegantiae doctrinaeque tribuo, ut quo magis ipse ab iisdem absum, eo minus in earum possessoribus amandis cuipiam concedam. Ac profecto ita tu quidem de universa re litteraria et Antiquitate meritus es, ut qui non in idem mecum certamen coneurrat, parum ipse in litteras animatus videatur. Concurrunt vero non in urbe tantum nostra, sed in Italia universa magni et nomine praestantes viri: qui cum in eo sedulo essent, ut quem affectum tibi ipsi exhibere non possent, eundem in aliquo tuorum (quos velut Eruditionis alumnos ex intervallo nobis submittis) exprimerent: ego pulcherrimam conatibus meis occasionem nactus in Erycio Puteano tuo fui. quem ut acceperam Jo. Bapt. Sacco et per eum Principi a te commendatum, fovere et ipse, et studiosa quadam aemulatione obstringere re ipsa coepi, quanto magis id alii verbis profitebantur: eo etiam libentius, quod in eodem Doctoris sui aliquam effigiem clare perspexi; animi praeterea candor, modestia insignis, ac egregia quaedam indoles me ad cum amandum quasi jure suo compellebant. Eidem non modo in acerrimo morbo adfui, medicamque opem tuli, sed etiam in confinio bonae valetudinis constituto auctor aeris mutandi fui. Cum perillustri Jo. Vincentio Pinello, amicissimo


page 69, image: s069

meo, per litteras egi, ut in lare ejus in [note: Vid. Gualdi vitam Pinelli. pag. 348. Edit. Londin.] Pauli Aicardi doctissimi viri locum (qui paulo ante extinctus fuerat) susciperetur. susceptus est. Cum vero nec desiderium absentis ferre possem, simulque benefaciendi ansam e meis quasi manibus in Pinellum transtulissem; de revocando, et ad publicum Professionis munus permovendo cogitationem suscepi, ut aliquam tui partem hic publice audiremus. Quid multis, actum, transactum est, nec consilii poenituit. Illud vero accidit, ut quam laudem ille Panegyrico egregie dicto tibi peperisse putabat, ejus pars aliqua communi hominum voce in me collata sit, quam ne diutius injuria usurparem, hac ecce epistola in te universam refundo. etiam atque etiam te rogans; ut gratus acceptusque conatus affectusque meus sit, quem aeternum tibi spondeo, et voveo. Mediolani IX. Kal. Feb. CIC. ICI. [note: Scripserat Lipsius ad Septalium Epistolam, quae est in I. Centur. ad Belgas LX. Sed ea non reddita Sepialio, ad hanc respondet ibid. Epist: LXX. celeberrimus vero fuit et suae aetatis fere Medicoruin princeps Septalius, qui immensis titulis et honoribus auctus, et invitatus a multis regibus, civitatibus et Academiis et a Philippo IV. Protophysici honore totius status Mediolanensis ornatus, recusavit vero Historiographi Regii. vide Ghilini Theatr. literat. t. I. p. 150. et Imperial mus. p. 189. qui obiisse 12. Sept. 1633. ait, quare perperam Mercklinus Anno 1630. mortem adscribit. nomen Septalii habuit gens illa a septem alis, quas pro insigni gerebat. Vid. Er. Putean. Promulsid. Epist. XXIX. Filius ejus Manfredus memoratur a Bosca de origine Biblioth. Ambros. pag. 61. et alter Martinus Episcopus Dertonensis. in Morerii lexico bis memoratur, Septalii et Setralae nomine, et sub finem seculi XVI. natus dicitur, cum A. 1550. medio seculo prodierit in lucem. vide auctores ibi laudatos.]

EPISTOLA DCCLXXV. JOHANNES ALNPECKIUS J. Lipsio S. P. D. Lovanium.

FEre stupidus musso, Doctissime et Clarissime Lipsi, has ad te exarans; dum ex eruditissimis Editionibus tuis, quibus magnopere delector, te unicum lumen Antiquae Latinitatis agnosco: Sed parce insolentiae hominis, quae prodit ex animo tui et editionum tuarum studiosissimo. Dominum Joachimum Rogers, dum sese tibi consanguineum diceret, tui causa magnopere colui, et ei, quantum ex me fieri potuit, praesto fui. Egit hc causam cum pessimis Judaeis, et licet ipsa causa omnino clara et aperta fuerit, ut ex instrumentis litis, quae penes Dominum Joachimum sunt, patet: illi corruptis argento notariis, imo et Judicibus, perplexam eam reddiderunt, et ita perplexam, ut omnino ultra spe frustraremur. Et certe ni divinum auxilium, et tua creberrima fama, quae te universo orbi notum facit, ei subvenisset, causa cecidisset. Dum enim res esset in dubio; ecce repentinum auxilium divinum, Sacrilegi duo compraehensi, et tormentis expositi sunt, qui etiam Apellam hunc, cui dominus Joachimus dicam scripsit, postulaverunt. Praeterea rumor ultro citroque a nobis missitatus, ad multos Clarissinios viros tui


page 70, image: s070

amantissimos pervenit, eum tibi esse consanguineum. Illustrissimus ArchiEpiscopus noster, cui parem nunquam habuit Russia, et Dominus Jacobus Pretwicz Capitaneus Trembozoliensis, tui causa dederunt Domino Joachimo commendatitias litteras, ad Magnificum Dominum Palatinum Russiae, qui supremum Judicem Apellarum agit in Russia, qui senioribus Judaeis severe injunxit, ut Domino Joachimo damnum subito restituant. Judaei contra comminationem conniventes Dominum Joachimum indemnem reddiderunt. Id vero accidit praeter spem nostram. Tale enim haec gens invisa diis nacta est hc in iaegno Poloniae acerementum, ut vix privilegiis et libertatibus, nobiles (quibus hoc regnum constat) non superent, et saepenumero citius ex nobili, quam Judaeo justitia administretur. Primae nobilitatis viris ultra modum assentantur, ut eis praedia villas et oppida locitent, et plerunque majori pretio, quam ipsi nobiles congregare possint, condueunt, et sic absente Domino, (nam praesenti clementia in subditos non concederet) hi nebulones gravia et intolerabilia quaeque e pauperrimis quibusvis subditis corradunt, et extorquent. Eos autem nobiles, qui sunt tenuium fortunarum, et communem plebem intolerabili foenore bonis exuunt, et in extremam pauperiem dant praecipites: nam licet pignus decuplo superet pecuniam mutuaticiam, si elapso anno et sex hebdomadis non reddunt mutuum cum foenore (plerunque XXV et XXX pro centenis) non tenetur Judaeus ad pignus restituendum. tali fruitur haec bellua consumtrix pauperis vulgi privilegio. Mercatores Civitatum omnino depauperant; nam libere omnes mercaturas exercent, domi et foris in itinere sordidissime et parcissime vivunt, lucro tantum intenti. Civiles vero mercatores plus politiei et suo honori indulgentes, plerunque occidunt. Imo etiam et proventus annui Eclesiarum, quas vulgo Plebanias vocant, in Volhinia illis locantur; sed vereor ne me aenigma loqui arbitreris, qui serio loquor. Judices Regionum, Urbium et oppidorum muneribus corrumpunt, Justitia rara et obscura, quam tu libro secundo Politicorum Capite X. velut solem facis, qui nisi imperiorum omne corpus illuceat, tenebrae iniis, tempestas, nimbi; quales autem jam jam sint tenebrae, ex instrumentis litis Domini Joachimi egregie experieris, et vereor ne etiam brevi tempestas, nimbi, hoc regnum obruant, opportune per hanc gentem nequissimam. quae etiam saepissime in hoc regno a Christianorum liberorum sanguine non abhorruit, sed tamen plerunque impune, ob quam licentiam fere ex omni Europa haec sordida, et vagabunda colluvies hominum nihili, ad nos confluit, ut vix prae tanta hominum otiosorum multitudine populares nostri respirate possint. Unde autem tanta licentia huic spurcissimae genti in hoc regno accedat, Martinus Cromerus gravissimus scriptor nationis Polonae libro duodecimo Chronicorum commemorat. Ego vero arbitror, licet rex juramento confirmet universaliter omnia privilegia antecessorum suorum, tali juramento non esse adeo obstrictum ad tale privilegium, quod nactum est incestu Regis Casimiri, et quod est pestis universae Reipublicae Polonorum. imo libertate Christiana indignum. nonne melius est privari membro, quam toto corpore? Quid enim


page 71, image: s071

potest esse absurdius? Judaeum non posse convinci testimonio Christianorum absque testimonio Judaeorum? dum Talmuth illorum, seu chaos sacrae scripturae, omnino eis prohibeat testificari Christiano contra Judaeum. Sed est mihi ad manus consilium cujusdam Jurisperiti, quod Clarissimo et Doctissimo Domino Danieli Richio, Andegavensi Gallo, pro Domino Joachimo communicavit, quod ego gratum tibi fore haud diffidens, transmitto. Ut tibi liqueat, qualis sit abusus privilegii Judaeorum, qui nobis et universae Reipub. Polonorum summum portendit detrimentum. Praenominatus Dominus Richius hc nobiscum fere quatuor menses, iter agens Constantinopolin, conjuncte amicitiae officiis vixit, et tui causa, (nam observantissimus tui est) plurimum Domino Joachimo praestitit auxilii. est enim homo omni liberali doctrina politissimus, in quo ego semper judicavi et in capiendo consilio prudentiam summam esse, et in dando fidem. Domino Georgio Douzae filio Doctissimi et Clarissimi Jani (o dignum tali patre filium) qui mecum, dum Constantinopolin iter ageret, conjunctus erat familiaritate, salutem plurimam aut scribes aut nunciabis, quem diem suum obiisse nescio quae fama advolavit: utique nos homuli, mortales sumus. Dolerem tamen, adeo immature occidisse adolescentem apprime doctum, cujus etiam nactus sum Itinerarium. Vale, vir Doctissime, et Clarissime, summum Belgicae decus et ornamentum, et insolentiae meac ac temeritati ignosce, nec sinas rudi et extemporali stilo scriptas literas pro tua humanitare apud te repulsam pati. pro qua tua erga me benevolentia a me iterum omnia summa in te studia officiaque expecta. Datae Leopoli Russiae Pridie Nonas Februarii oo DCI.

Domini Simonis Simomdae, cujus ego sororis filiam mihi matrimonio junctam habeo, postremam editionem, tibi transmitto, gratam fore existimans. [note: Respondet Lipsius Centur. ad Germanos Epist. LXXXV.]

EPISTOLA DCCLXXVI. Illustre, et Eccellentissimo Signor mio Osservandissimo. Lovanium.

IL Signor Marco Velsero m' ha fin d' Augusta donato il corporeo ritratto divostra Signoria in bellissima stampa di rame, ch' ha di sopra la impresa di lei, et di sotto un tetrastico per elogio. In un medesimo tempo il Signor Hercole Achilli, ducal secretario di Mantua, m' ha gratiato delle opere Lipsiane, con le quali mi cibo l' intelletto con meraviglioso diletto, et giovamento insieme. Amendue come amici, et ammiratori della dottrina, et virtu di Vostra Signiora, facendomi testimonio, che l' humanita fregia, et persettiona le pregiatissime qualita sue, m' hanno invitato a scriverle, et cosi ad ordir seco servitu, et amicitia, sapendo essere costume hoggimai inveterato in me di procurarmi con ogni mezzo la gratia di quanti letterati, virtuosi, et scientiati fioriscano in questo secolo. Cosi ho preso ardire di scrivere la presente


page 72, image: s072

a V. S. et di spiegar con un Sonetto la nobilissima sua Impresa, et con uno Epigramma trattando le sue laudi, honorarmi con esse il nome, et di rendermi non affatto indegno d'esser conosciuto da lei, cui riverisco, et ammiro in gran manien. Piaccia a Dio, che cotal mio desire non habbia volato troppo alto, secondo il nostro Lirico Poeta; onde egli percio non venga fulminato da V. S. et morto poi se ne giaccia. Ma che? mi sostentino detti Signori con la dignita loro, et con l'auttorita ch' hanno con V. S., insinuandomi per cosi dire nella gratia di quella, pregiata da Prencipi et ambita da peregrini ingegni. Col senne della quale speranza, in Bocca chiudole labra della mia penna, bacciando a V. S. la mano, con le cui dita scrive 1' immortalita istessa; cupidamente aspectando sue lettere. Dalla Piulega Castello Mantuano, di cui son Giudice, et Vicario, il di XXV di Febraro MD. CI.

Di Vostra Signoria Illustre, et Excellentissima.

Divotissimo Servitore Antonio Beffa Negrini.

Ad Clarissimum Virum, Bonarumque Artium omnium cultorem elegantissimum, omniumque scriptorum eruditissimum Dominum Justum Lipsium.

Antonius Beffa Nigrinus, ex Innominatorum Academia, cognomento Fumidus.

Ut Coelo Lapsum Lipsi te suspicit omnis,
Artes qui callet, Palladiasque colit.
Sic tibi, quid factis, dictis, et nomine Justus
Omnibus et Justum est laudibus accinere.
Fumidus haec ideo, quae dat quoque carmina, sume,
Forte tua fumo hoc, lux magis eniteat.

Al Signor Giusto Lipsio.

Dovunque guida Febo il suo dorato
Carro, dovunque aggira i suoi destrieri,
O sia nel nostro, o negli altru Emisperi
Sotto l' adusto Ciel, sotto il gelato;
Con mirabil saper, Lipsio, illustrato
Hai gia l' oscuro de' dubii sentieri
Con indefessa penna; E'l ver de' veri
Infin nel seno a Giove investigato.
Tu il cammin dela mente ha si bien retto,
Solcando l'aria, il mar, la terra, e'l Cielo;
Ch hai vinto, chi meglio habbia e scritto, e lecto.
Tu d' ogni antica nube hai tratto il velo,
E rischiarato ogni piu fosco detto
Tal ch' e homai tuo l' Altar d' Appollo in Delo.

Ant. Beffa Nigrini. [note: Antonius Beffa Nigrini ex Illustrissimo genere, quod a Nigris Romanis ducebat stirpem, Mantuae fere vixit. vide de ejus doctrina et scriptis Ghilini Theatr. Literar. t. II. pag. 24. Respondet ad hanc Lipsius Cent. I. ad Belg. 66.]



page 73, image: s073

EPISTOLA DCCLXXVII. FRIDERICUS TAUBMANNUS J. Lipsio. Lovanium.

NAm quid te celem? Lipsi; cum dolore haec scribo. superbia tibi nunquam innata est: quod e vita et scriptis tuis tam clarum mihi, mihi autem? immo toti orbi terrarum, quam lumen solis est mero hoc meridie. Et tu, quid caussae sit non queo comminisci, cur toties per epistolam de re litteraria, de re, inquam, litteraria, cujus tu hodie cum Sculigero nostro principatum geris, a me rogatus, ne mu illo Lucilliano respondere dignatus sis; An nullas mearum accipis? Vix est ut credam, e ter meis litteris ne unas habuisse Mercurium faventem. An nostram abhorres Wittebergam? Haud facies, opinor; nisi si oblitus es, quod olim publicasti, te doctos ubivis gentium amare. At ego non in doctis! fateor, et quid si tua culpa, qui discipulum semidoctum abs te amoves? nec umquam mihi dicis, quod adolescenti comico dicitur, Remeato audacter. Male peream, mi Lipsi, si ullum nostratium, quam te in his litteris pluris facio, impensius amo, frequentius in sermonibus usurpo: sive comitatis res est, qua tu facile palmam obtines, sive doctrinae, qua in humanis fastigium jam pridem excessisti humanum. Interim ego unus abs te negligor, nec in me experior, quod ad discipulos meos de te praedicare soleo. Amas illum Aesculapium Plauti, Camerarium. Da et mihi aliquid amoris, vel popularitatis caussa: Immo fortasse et Plauti caussa me amare potes, quem publice explicare in hac Academia post renatas litteras princeps ausus sum. Lipsi, Lipsi, Heracliti et Democriti habuissent tui, quo se exonerarent. nosti! Ausus quin etiam voces jactare per Umbram, et commentarium affectare, atque adeo perfeci: nec displicet Grutero, Rittershasio, Scipioni Gentili. e quorum palato, quod tui plurimum habent, quod sapiant, conjecturam facito. atque etiam, ubi vacas (si hoc verbum in te cadit) has pagellas perluitra. Et da, quod negatur; fragmenta in primis, vel abs te, vel ab optione et amico. Cuperem plura tecum fabulari, et haberem sexcenta, maxime Lipsi, sed quando recogito, quam misere priores illae perierint, videtur mihi omne tempus scriptioni harum impensum, egoque ipse una perire. Vale ergo, mi Lipsi, atque haec ex animo scripta in animum dimitte. Et me vel salute imperti: immo et responso: spero enim, aut potius certo scio, te Lipsium, hoc est, ipsam humanitatem non exuisse: quod quidam tamen factum palam clamitant. ii nimirum, qui etiam Ciceronem abs te contemni dictitant: cum tu ipsum facias deum, quod ego ad ravim disputo. Raptim Wittebergae XVI. Maji, Natali meo XXXIV. Ao. Juliano MDCI. [note: 1 Respondet ad has Lipsius I. Centur. ad Belg. 100. alias ad Taubmannum dedit, quae sunt in Centur. v. Misc. 86. et duae in editione Offenbachiensi XLVI. et LX. quarum primam ut numquam editam inseruit suis Ephemeridibus Germaniae scriptis Eccardus A. 1700. pag. 1691. et ex eo Crenius tom. XIII. Animadvers. pag. 79. sed falsi suere viri nimium diligentes.]



page 74, image: s074

EPISTOLA DCCLXXVIII. NICOLAUS RIGALTIUS V. Cl J. Lipsio S. D. Lovanium.

IN votis meis jampridem hoc praecipuum fuit, clarissime Lipsi, occasionem aliquam nancisci, cujus nomine temeritatis hujusce culpam praetexere possem. culpam voco, tum quia ignotus ad te scribere audeo; tum quia exile munusculum in tuas manus pervenire cupio. Sed huic culpae tam promta occasio est, ut facilem excusationi locum superfore confidam. Nec enim fas esse mihi puto, auctores ullos, qui de re militari scribserunt, attrectare, nisi petita prius a te venia: quando tam accurate omnia illa pertractasti, sive Tactica sint, sive Poliorcetica, sive etiam Mechanica. Enimvero, ne quid tibi dissimulem, aurem mihi vellit admonitio, quae in tuis Poliorceticis; fecitque ut curiosa ambitione libros aliquot MSS. e variis bibliothecis eruerem, iisque quam potui diligentissime perlectis militaria vocabula recentioris illius seculi, quae obscura adhuc fuisse mihi videbantur, illustrarem. Quidquid illud est, mitto ecce tibi, emendatissimum autem fore spero, si judicii tui certissimi limam subierit semel. Erit etiam, ut opinor, operae pretium, simile aliquid in ejusdem aevi scriptoribus Ecclesiasticis conari. et praecipua quidem in Curopalate cura. Sed ea provincia danda potius doctissimo Gretsero, qui tam seliciter Junii [gap: Greek word(s)] obviam ire amat. Super hoc etiam judicium tuum consiliumque exquiro. etenim [gap: Greek word(s)] et. Vule, vir doctissime, et me tui studiosissimum ama. Lutetiae Parisiorum. VI. Kal. Jun. CIC IC CI. [note: Respondet Lips. Centur. ad Gall. 95.]

EPISTOLA DCCLXXIX. J. LIPSIUS Jo. Baptistae Hansenio. Romam.

QUid de fato isto epistolarum (nam quomodo aliter appellem?) dicam, nescio: ita crebrae aut pereunt, aut certe ad alios eunt. In tuis ternis hoc noto factum, sed et recenter in iis, quibus inserta quaedam ad me Reverendissimi Vestri scribis, quod equidem doleo, tui caussa, quem merito cum omnibus bonis amo. Itaque siquid est, rogo indica, vel iterari (si potest) cura: efficiam equdem, ut nec mea humanitas, nec mutuus affectus, imo nec officium requiratur. Maitio jamnunc respondi, et dabis. Sed heus de Pigasetta, itane in Pannoniam? Deus donet et illum consulere optime, et alios exsequi, quae in rem nostram publicam erunt. Magnum enim ibi


page 75, image: s075

certamen certabitur: nisi pax tamen media dirimat, de qua et scribunt ex iis locis et sperant. Apud nos minuta, sed pertinacia nostra bella. Batavi ad omnem concordiam aures clausas habere, spernere Principatum omnem, et ad populare imperium inclinare. Berckam (Rhenanum opidum est) nunc obsidebant, quo si potiuntur, quod nolumus et detestamur, navigationem et commercia in Germaniam libera lubent. Id inhiant, quia maritima in Hispaniam et occidentem navigatio, per edicta Regis et Principum nostrorum sublata aut impedita. Ipsi autem Principes ante quatriduum Brugas Flandriae iverunt, ut fama clamat, Ostendae premendae caussa; ut peritiores susurrant, occultiore consilio in hostes eorumque insulas aliquid tentandi. Deus successum donet. Cum Gallis publice pax est, privatim aliqui ad hostes veniunt; et copias eorum augent. Haec in Belgica nostra. ego nuper in Nerviis fui, animi et valetudinis caussa, apud homines plane ad meum ingenium, comes, candidos, sed et in mensa, quod satis sit, geniales: modum, inquam, et hc servant, elegantes magis quam profusi. In studiis remissiores sumus, et aetas suadet, cogit valetudo. Senecam diu seposui, deseruisse non dicam. At tu et viri ibi magni, ut scribis, ad magnitudinem Ecclesiae me vocatis? non abhorream ab argumento, fateor, vel pietatis gratia: videbo, et siquid decreverim, scies. Etsi tam subito id non potest: et alia quaedam exorsa detexenda sint. Vale mi Hansseni, et tecum Hemelarius noster, a quo nihil in tuo fasciculo, quod videris indicare. Lovanii, postrid. Kal. Jul. oo. ICCI. [note: Jo. Baptista Hanjenus Harlemensis fuit. vide ejus vitam breviter descriptam a Valerio Andr. Bibl. Belg. p. 453. vixisse Romae in contubernio summi alicujus viri, apparet ex Lipsii Epist. XC. ad Italos et hujus Sylloges DLXXXV. Edidit libellum, sive, ut vocat, caput singulare ex Electis suis, de Jurejurando Veterum, Tolosae 1614. qui liber insertus Thesauro Antiq. Roman. Tom. V.]

EPISTOLA DCCLXXX. J. BAPT. HANSENIUS J. C. Perill. et Cl. V. J. Lipsio Belgicae Principibus consiliario S. Lovanium.

[note: Ad hunc sunt quedam Lipsii Epistolae in Centur. Ad Italos. XIII. LV. et LXVII, officiosissimus vir fuisse videtur, et cui multa Lipsius in Italia curanda mandabat. aliquot ejus erant epistolae ad Lipsium; sed cum praeter verborum honorem nihil fere continerent, omittendas censui.] PAulus Monelia hospes meus collegit ex epistolis suis nonnullas, ut publicaret. Consilium hujus rei ab amicis est, a se obsequium. Imitatur, qua potest, tuam Musam, et libenter militare se fatetur in tanti Consulis castris. Acer est, apertus, varius, doctus; et quod tantopere tibi placet, eleganter brevis, et elegans breviter. Is duo abs tepetit, primum, ut scriptionis hanc partem, ex visis, Archicensor aestimes, calculumque adjicias album auctori, si meretur. deinde, cum Tullios, Lipsios, Plinios, Apollinares,


page 76, image: s076

Symmachos, aliorum litteras suis miscere videat; voluit idem imitari, sine offensione tamen, quae ei instar supplicii est, eorum, qui ad eum: imprimis autem Lipsii; qui apud hunc virum tanti est, ut in exilium ad Cimmerios deportari malit, quam displicere: Ego, etsi existimarem, te haec tam facile concessurum, quam pirum vulpes comest; tamen veritus ille, ne crimen incurreret, tunica dignum molesta, facultatem petit, tuas ad eum, ut imprimat; quod te inscio non audet. Memoria teneo, Magnum illum Annalium parentem, Cardinalem meum Baronium, Stanislai Rescii Poloni, viri diligentis et eruditi, audaciam sancte repressisse; cum iste, innoxia popularitate, litteras ejus publicasset. eumque recte Rescium, a rescindendis amicorum secretis appellasse: at Stanislaum modeste respondisse, nihil a se peccatum esse, imo hoc exemplo, multum nos Rufino debere, qui Hieronymi, utilissimi humano generi scriptoris, noctes sibi creditas promulgaverit. multum Timotheo, qui sacri illius pectoris arcana, summo omnium fructu publici juris effecerit. denique si Augustinos, Gregorios, Arnobios, Tertullianos scrinia occultassent; addo ego, si quid hac parte neglectum esset, foecundum hunc errorem fore, et non nisi multo emendam hanc audaciam non arcendam. Dices, legi alia a me, etiam in isto genere, et stilum non aeque te semper intendere. de illis, non dico. de isto, ubique Lipsius, Lipsius; ejusque sermo semper viridis, semperque gravatus. scribe itaque, quid placeat, sed cum recordatione, Animum hunc nostrum factum et solentem violare. Heri Cl. Monelia litterarium munus ad te misit; Carminum libros [note: Hunc Pinellum ignoro, nisi intelligatur Joh. Baptista Pianellus, cujus carmina Italica recenset Allatius in Apibus Urbanis in additionibus, pag. 261.] J. Bapt. Pinelli, Magni poetae, in parvo hoc mercatu litterarum lege, si videatur; et salve ab Hospite meo viro optimo, et a tuo Hansenio. Genuae. VII. Kal. Oct. oo ICCV.

[note: Hanc epistolam forte innuit in fine Epistolae LXXXV. Centur. 1. ad Belgas. licet nota temporis aliquantum discrepet. plures autem ad hunc Villerium scripsit Lipsius. erat autem Vir Antiquitatis et rei nummariae studiosissimus, et praecipue patriarum familiarum, teste Valer. Andre in Bibliotheca Belgica. et Lipsii fuisse olim Bruxellae, cum prima rudimenta poneret literarum, condiscipulum, Sweertius in Ath. Belg. testatur. vid. 1. Cent. ad Belg. 2. Celebrat vero egregie hunc Villenium Cancellarium et Canonicum Tornacensem And. Catullus in Tornaco pag. 112.] EPISTOLA DCCLXXXI. J. LIPSIUS Dionysio Villerio Canonico et Consiliario. Tornacum.

QUas in sermone mutuas statim vices redderem, eas ecce in scriptione. Tuae mihi jamnunc redditae, pono et scribo. Quod attollis munuscula ad te missa, quid nisi benignitatis tuae est? ipsa per se munuscala sunt, et quidem chartacea: sed affectus tuus est, qui ea aestimat, et rebus levibus pondus donat. Fac, non corrigo: et iste semper gravis et


page 77, image: s077

grandis talia habeat, quae ab affectu, certe tali, promanant. voves consuetudinem nostram: dii deaeque me perdant, nisi ego tecum aut supra te: sed, ut ais, coercenda haec desideria, et ubi locorum Fatum nos constituit, manendum et parendum. Quid aeternis minorem consiliis animum fatigas? illud bene et votive, quod intervallo grandi non dijungimur, et literae nostrae saepe, ipsi nos interdum commeare possumus, te et Fato non vetante. Tu sane vel candore illo, vel lepore (amorem mitto) nos attrahas, sive est naturae boc, sive artis, mirus utroque, sed hc desino. Ostenda ubi es? omnium scriptionum et sermonum argumentum. Bruxell heri ad me, rem pro confecta haberi, et adventu novarum copiarum oppugnandam statim et expugnandam. Modo ne Thrasonia ista spes sit: et gratulari in facto malim, quam jactare faciendum. Tamen, ut mea opinio est, aegre tenebunt hostes, nisi milite in terram exposito pellant, aut caedant, quod abominor, nostros. Angustiae alioqui loci non videntur ad longam defensam. In Pannonia de pace agi nos quoque audivimus. et sunt qui putent peragendam. Ex re Austriacorum id fore ego censeam, quibus civiles turbae non suadent, imo vix permittunt bella externa. Quod si pax ea non coit, haec aestas cladem, et ex ea inclinationem rerum in alterutram partem dabit. E Polonia ad me litterae, in quibus Carolum Suecum Livoniae maximam partem occupasse: Polonos in eum arma et copias parare. sed de caesis nullus adhuc sermo. [note: Intelligere rumorem sparsum de Casauboni transitione ad Pontificios puto. vide et Epist. CCCLXV. et DXXIX. et alibi memini me quaedam notare.] Quod ais de Casaubono, Dii velint ratum certumque esse. Ego ab eo ante biduum literas, in quibus migrandi sibi animum fuisse, sed nova liberalitate Clementissimi Principum (ita scribit) retentum. magna res sit, si ille noster. de me valeo ut soleo, id est, incerto et tenuiter, nec gladiator, aut athleta certe unquam ero. Quid tum? si ab animo et pectore isto firmus persevero,

Nec leves somnos timor aut cupido
Sordidus aufert.

In Seneca iterum eram, sed manu lenta, et pene renitenti. quid sit nescio, amo scriptorem, nullum magis nostrum aut meum. Centurias parabam, in quibus Villerium legi, ego et Amicitia ipsa volunt. Aliquot tamen ex iis mihi periisse scio: si habes mitte, et me animo clausum gesta. Lovan. IX. Kal. Sext. CIC. ICC. I.

EPISTOLA DCCLXXXII DIONYS. VILLERIUS J. Lipsio S. D. Lovanium.

INsculptum in celeberrimi illius templi Delphici vestibulo memini, Nequid nimis. Vetans altum de Diis sapere, ne si in abyssum illam impellat mens,


page 78, image: s078

obruatur. fateor colla submittenda, a Sanctae tamen dignitate alienum, si simplici narrationi credamus, quam Porticenses, etiamsi supra caeteros omnes divinitati providentiaeque plurimum tribuant, rejicient, nisi apodeixi fulciatur. Hallensibus debebant esse contenti, Urgent scio, disser, si potes, haec, quippe rerum facies mutationem brevi futuram portendit, longe aliam, nisi animus fallit, a multorum exspectatione, perges tamen, si judicium sequaris cujusdam Aristarchi nostri temporis, in operoso volumine decernens historias Hispanicas prae caeteris legendas, quod plenae sint miraculis, risi. credo id dicere, ut longinquis suis fidem adstruat, quia nulla prope. Polonum cum commendaveris, de prospero successu nihil dubito. Idem tibi quod mihi judicium de Polemicis contigisse gaudeo. Crebri hc Sermones de pace evanuere, opinioque quam de Anglo conceperant refrixit. Dum superioribus diebus tuum de bioliothecis Syntagma evolverem, ubi de Museo Alexandrino agis, mihi venit in mentem alterum, de quo Zonaras libro Annal. III. in Leone Isauro. Utinam et hodie loco tot Bursarum et Seminariorum, Museum aliquod excitaretur; non quod cetera improbem, verum doleo doctis nulla assignari praemia, nec quietem. Levem Musei umbram refert collegium Sorbonae Lutetiae. Richardotum nostrum ad te profectum intelligo, nescio an tibi, quod erat pollicitus, profectionem in has regiones persuadebit. o Utinam. Vale. doctiss. Lipsi, tuumque Villerium ama. Tornaci IIII. Kal. Decembris.

EPISTOLA DCCLXXXIII. DIONYS. VILLERIUS Clarissimo Viro Domino J. Lipsio S. P. D. Lovanium.

EPistolae tuae testes mihi videntur atri cujusdam humoris, quo torqueris, huc evola, excutiemus, nullum quippe praesentius remedium peregrinatiunculis, et fidis liberisque amicorum sermonibus, si publica te non cruciant, ut ne vel cogitationem iis impendas, quod privatis torqueris? Valeant curae, quod superelt vitae, genio amicisque indulge. Mihi hc bellum atrocissimum cum monachis, quos expugnare nequeo. obiit Abbas S. Amandi, ut in defuncti locum D. Petrum Richardotum eligant persuadere conor; conjurarunt non alium, quam e suo coetu deligere, etsi ad id oneris impares sint eorum humeri, ineptissimus quisque idoneum se credit, tanta laborant ambitione: conjurationem dissoluturum me spero. Domino Praesidi accurate scripsi, filio in praesenti occasione ne desit, idem ut tu, Dominusque [note: Forte intelligit Johannem Clarium Tungrensem, et Theologiae Doctorem et Professorem in Academia Lovaniensi, de quo vid. Val. Andr. Et Francisc. Sweertium. Et Fastos Academicos pag. 128. ubi ejus Epitaphium. Obiit XXII. Aug 1611.] Clarius praestetis rogo: hanc occasionem elabi si Praeses sinat, calvam postea reperiet, urgendus est, filius solus idoneus mihi, qui labantem hanc domum restituere possit, videtur. Vale, mi Lipsi. Tornaci XX. Februarii.



page 79, image: s079

EPISTOLA DCCLXXXIV. THOMAS FIENUS J. Lipsio. Lovanium.

CLarissime D. Lipsi. Non prius volui ad T. E. scribere quam status aulae nostrae et conditionis meae aliquali diuturna conversationis et habitationis mora probe mihi esset perspectus, ut ita de eo aliquid ipse certi firmiterque perscribere possem. Hactenus autem qualis ille sit, propter longam ab urbe in itinere Lotharingico absentiam, ipse cognoscere aut animadvertere vix potui. Nunc pro pauco illo tempore, quod hucusque a reditu intercessit, utcumque mores aulicorum, institutum vivendi, normam principum, indolem et conditionis meae qualitatem didici. Quapropter cum post biduum hinc iterum mihi cum Principibus ad venationem sit abeundum, a qua ante sex septimanas non sum reversurus, unde forte mihi ad te scribendi non erit illa commoditas, ne me negligentiae tui suspectum habeas, omittere nolui, quin aliquid de itineris mei successu et statu meo breviter tibi scriberem; eo magis quod Excellentissimus D. Mermannus meam ad te scriptionem urgeret, quo ea occasione suam quoque ad te adjungere posset. scias itaque, Clarissime Domine, quod iter meum primum faeliciter, laus Deo, successerit. Fui profectus Namurco quatriduo in comitatu Illustrissimi Virginii Ursini, cum eo dies integros in Philosophia naturali jucundissime disputavi: ei gratissimus fui, et nisi ad obsequia Serenissimi Bavariae Ducis ivisset, sui, ut dicebat, Domini observandissimi, ab eo, ut jurabat, numquam fuissem dimittendus. sed vel Serenissimo Duci Magno, apud quem agit, vel Romam suis amicis ad honestissimam conditionem commendandus: summum ejus erga me favorem non possum satis praedicare. Cum ei valedicerem, rogavit, ut si quid esset, in quo ejus possem officium, operam aut favorem desiderare, dum ei praesens adhuc essem, peterem, se qualecunque illud esset, serio praestiturum. De tua Excellentissima crebra inter nos mentio fuit. Certe Princeps est valde humanus, generosus, et in Philosophia naturali tam solide doctus, ut multis doctis ejus professoribus ipsum ausim comparare. Ut Monachium veni, a Serenissimo Duce Domino meo benigne et humaniter sum exceptus, et postridie eum in Lotharingiam ad Thermas Plumbanas, et inde Nancaeum sum comitatus. Thermis illis usus est uterque meus princeps ad foecunditatem spatio 18 dierum. Eo convenerunt quoque Serenissimus Dux Lotharingiae, Dux Barri, Comes Vaudimontanus, Serenissima Principissa Catharina, filia Ducis Lotharingici innupta. Nancaei Princeps meus valde magnifice, et cum magna pompa, donis splendidis, conviviis et tripudiis fuit exceptus. Ut reversi sumus Monachium, venit eo Serenissimus Elector Coloniensis, sed paucis transactis diebus Pragam abiit, et inde rursum in Bavariam reversus


page 80, image: s080

Frisingae in sua Episcopali Cathedra pro tempore residet, illinc subinde ad nostros Principes, et ad communem venationem excurrens. Sanitas ejus ambiguo loco est, et non videtur ei longam promittere vitam. Fuit hc quoque Serenissima Archiducissa Tyrolensis, Mantuani Ducis soror, Archiducis Ferdinandi conjunx, quae pietatis ergo ad Montem Sanctum, qui hc in Bavaria est, venerat. Dux Mantuanus fuit quoque expectatus, imo nobiles ei obviam missi, sed valetudine adversa impeditus hactenus tantum expectatur. Iturus est in Hungariam ad bellum Turcicum sub auspiciis Imperatoris. Serenissimus Dux noster et conjunx ejus firma valetudine sunt, nihil praeter infecunditatem dolentes. Principes certe sunt piissimi, benignissimi et prudentissimi. Ipse Dux in nullo non scientiae genere versatus. Latine, Italice, Gallice est peritissimus: moribus modestus, sapientia maturus et circumspectus in loquendo, In vultu et moribus gravitatem cum quadam benignitate conjunctam gerens. Aetatem ostendit quadraginta ad minimum annorum, vix tamen viginti novem perfecit, vir est formosus, et statura media, corpore optime formato, Belgica aut Italica facie. Multa me de tua Excellentia rogavit, illamque maximi facit. Summo me favore prosequitur, et familiaritatis ac singularis propensionis signa maxima etiam publice ostendit, quo nomine etiam omnes nobiles me colunt et amicitiam meam expetunt. Dominus Mermannus magnae apud eum est authoritatis, et intimorum ejus consiliariorum forte intimissimus, ut ita barbare loquar. Omnes nobiles aulici modesti, morati, probi, omne vitium ex ista aula exulat, ebriosos, leves, inertes homines princeps odit et contemnit. Omnia ad virtutem, modestiam, pietatem comparata. Senior Dux Gulielmus, moderni Ducis pater, in publico nusquam comparet, cum sua sanctissima conjuge Renata vitam quasi monasticam degit apud Patres Societatis in Palatio, quod sibi juxta, imo in Collegio eorum, extruxit. Lugubri nigra ex panno veste induuntur. Omnes ministri et pedissequae eodem modo, Dominum a servis vix destinguas, omnes habitu sunt Canonicali. Cum semel Serenissimam Archiducissam Tyrolensem praetactam, una cum principibus Dominis meis, ad convivium in vitasset, cibi omnes mensae e patinis argillaceis, seu terreis adhibebantur, argenti aut auri nihil splendebat. Adeo ut mundo et gubernaculis plane valedixerint: Imperium ipse a se simpliciter abdieavit, omnique omnino se jure exuit, subditi in obedientiam filii Maximiliani omnes juramentum praestiterunt. Viri singulariter docti hc pauci sunt, unus inter alios est D. Fuggerus Praepositus Frisingensis, curae meae obnoxius, et mihi familiaritate vinctus, qui omni scientiae genere est insigniter eruditus. Is tuam quoque Excellentiam per me jussit salutari. Omnia hc plena laudibus nominis Lipsiani. Libri apud bibliopolas hc nulli fere venales, nisi tantum Domini Lipsii, nullus angulus non personat sono gloriae tuae. Breviter, tu es parvulus Deus in hoc mundo, quo non tantum amaris, honoraris; sed quodammodo adoraris. Bene tibi profuerit tua Philosophia, si tantum te istam vanam mundi gloriam interno illo animo spernere docuerit, ut ita postea non minor Deus fias


page 81, image: s081

in Coelis. Urbs Monachensis est certe pulchra, populosa, magna et altissi mis constructa aedificiis, nitidissimis et mundissimis strata plateis. Homines magis quam in alia Germania morati. Medici Ducis quatuor sunt. Officium eorum est per vices, septimanatim surgenti, prandenti, coenanti assistere, et eum peregre proficiscentem comitari, Etsi autem conditio mea ob dictas causas optima sit et magnifica, quia tamen non est mihi illa libertas animi corporisque tranquillitas, illud otium musarum, illa cum doctis et mei similibus conversatio, quae Lovanii fuit, sed tantum cum nobilibus et aulicis illis, quorum domus longe sunt ab Helicone remotae, ideo haec migratio nonnullam mihi molestiam adtulit, maxime in primo, etsi nunc aliquo modo assuesco. Experiar itaque annum unum, et quomodo se genius meus conformabit videbo. Heri e Belgio intellexi, matrem meam Antverpiae animam agere. Deus faxit, ut bene illi sit ad corporis animaeque salutem. Si de morte intelligo, mox iterum semel ad vos recurram. Hc adhuc est D. Damantius, Excellentissimi Cancellarii Damantii frater, qui vellus aureum principi esset exhibiturus, si quispiam eodem jam ante insignitus praesens esset. In eam rem fuit multo tempore expectatus Archidux Styriae Ferdinandus, sed ob bellum, ad quod personaliter est profectus, huc veniendi otium non habet. Ideo dictus D. Damantius redeundi, negotio infecto, mandatum ab Archiduce Alberto indies expectat. Vale, Clarissime Domine, et me ama, ac inter tui amantissimos, colentissimos et primos tuarum laudum praecones habe. Haec tibi raptim scribo. Nolo itaque ut in stylum animadvertas, Ego medicus; ego tibi doctae scriptionis curam professionemque relinquo. Vale iterum, Clarissime Domine Lipsi, aliud enim epithetum tibi nunquam do, quod vere tuum, et proprium. Monachio Pridie Calendas Augustas A. 1601. [note: De Thoma Fieno, sive Fyens Belgice, vide Valer. Andr. et Franc. Sweertium. reliquisse iterum aulam Bavaricam, et deinde Belgicam etiam Alberti et Isabellae, ut Lovanii Medicinam profiteretur, narrat Valer. Andreas. quem et vide in Fastis Academicis pag. 237. rediisse vero ante annum 1604. patet, quia eo anno Rector fuit Academiae, quo honore ter perfunctus est. obiit vero 15. Martii 1631. Thomas Mermannus vero, cujus hc mentio, medicus et consiliarius Ducis Bavariae fuit, ad quem Lipsius scribit Centur. ad Germ. Ep. LV. et LXXVII. ubi videmus commendare Lipsium Mermanno hunc Fienum. vide de eo Lindenium Renovatum p. 1021.]

EPISTOLA DCCLXXXV. J. LIPSIUS Cynthio Aldrobrando S. R. E. Titulo Sancti Georgii Cardinali. Illustrissime et Reverendissime Domine. Romam.

ADitum mihi struere, et pulsare fores tuas petitor debebam, nisi eas benignitas tua sponte aperuisset. Eo audacius ingredior, et preces ecce meas depono. Est in contubernio et ministerio meo Hubertus Audejantius Brugensis,


page 82, image: s082

qui a manu et studiis plures annos mihi fuit. Morum honestatem, ingenii industriam, ministerii sedulitatem et fidem sic mihi probavit, ut praemium aliquod operae debere me censeam; et solvere adeo velim, sed a vestro aere. Quomodo? ad benignissimi Pontificis et parentis sacram illam aram venio, et beneficium conferri supplex peto, quod in patria ejus nunc vacat. Libellus noster rem dicet. Ego, Illustrissime et Reverendissime Domine, tua auctoritate et gratia nitor, et rogo eam mihi tribui, etiam adolescentis caussa, qui ingenii dotibus revera produci meretur, et Ecclesiae bono crescet: cui te, Illustrissime et Reverendissime Domine, diu superesse interius est meum votum. Lovan. postr. Kal. Decemb. CICICCI. [note: Ad hunc Audejantium scripsit, praeter alias ad contubernales, inter quos erat, doctissimam Epistolam Centur. III. 38. ubi agit de ratione scribendi, et distinguendi verba, ut eum imbueret ministerii sui rudimentis: erat enim Lipsii amanuensis; ipse etiam parentavit magistri sui manibus elegia, quae inter Epicedia in Lipsium legitur pag. 31. Obtinuisse jvero hoc beneficium videtur: nam Valer. Andreas in Biblioth. Belgica eum Canonicum ad D. Donatianum Brugis fuisse dicit. Prudentium voluisse edere didid ex Epistola Jungermanni ad Goldastum CXVIII.]

EPISTOLA DCCLXXXVI. Sire. Lovanium.

ENcores que deja une aultre fois ai entreprins la hardiesse de me remonstrer rurallement vers la tant digne et fameuse Perssone de Vostre Excellence, ne m'ai sceu detenir de cheoir au mesme abisme de simplicite: mais, non d'arogante temeraire outrecuidance, ce que a Dieu ne veuille: Ains comme a Dieu est notoire, et plusieurs Grands Perssonages de Marque de diversses Regions, et bien estranges contrees; si besoing fust, ratifierioint: comme et de quelle debile action me reclame: Treshumble serviteur d'un tant Revere, non seulement des Princes Catoliques, ains aussi Protestants! En oultre de toutte la Maison Serenissime D'austriche, delaquelle ay commission et promesse d'un don de mille Ducats, pour mon vin: Si scaurai si bien jouer mon Perssonage d'esmovoir la Perssone de Vostre Excellence, de venir en la ditte Maison: en laquelle elle sera entierement avecque toute sa famille fort noblement entretenu et nourri: sans despendre une maille. deffraye jusques ici: avant bouger dillee luy seront delivres comptant de don deux mille tallers: et les gaiges ordinaires monteront jusques a quinse cents Reychsdaldres: sans dons presents ordinaires: les quels excederont le tout: tant d'un, que d'aultre coste: il plaira A V. Excellence se daigner de me commander, ce que a icelle trouvera bon de sa part respondre: ce que ferai avec ce bon zeleus desir, que suis oblige: comme ung sien domestic serviteur treshumble: Cependant plaira A V. Excellence a la fois visiter ces Princes et Genereus Cavagliers vertueux avecque ung petit mot: je m'asseure sans aulcune doubte de leurs Realites: quils ne se scauront leur detenir, de non seulement respondre;


page 83, image: s083

ains renvoyer quelque memoire selon leur qualitez: Et en premier lieu plaira A V. Excellence d'envoyer ung petit mot au Illustrissime Baron Charles de Liechtestain, et au Sieur Jan Barvice, Secretayre prive et Conseillier de sa Majeste Cesaree: Aussi a ce Noble Sieur Forgatsch, Cavalier Hongrois; et au Illustrissime Sieur Adam Gal Poppel. Toutes fois pas oubliant de me recommander de passe vollant: encores que ne l'ai merite envers la Perssone de Vostre Excellence, laquelle je desire reverer et servir tres promptement selon mon debil povoir: j'envoye ici quelque peu de semence plus freche; que celle, laquelle je la presentai en Lovain: a scavoir der Lanckeletten Stockrubell les quels j'espere, que V. Excellence trouvera bon. tant crues, que accoustres entieres, au mouton. Sil plaist a Vostre Excellence mander quelque chose au Duc Electeur de Saxe Cristianus: lequel en bref viendra ici: l'exploiterai tresvolontiers: j'envoye ici quant e quant: Le Tiltre du Sieur Baron de Liechtenstain: lequel Sa Majeste Cesaree creera Prince de L'empire en la premiere Diete: laquelle se faira environ la Sant Martin A Ratisbone. Ces jours passes cependent, qu'on fit bonne chere, Le Turc se saisit de Petite Gomorre: mettant au fil de l'espee tout ce quil y trouva. Sa Majeste envoye en Moscovie le Sieur de Ton en une Ambassade, et traitte de fort grande importanec. Dieu y veuille conceder bone issue: Car les Polacs tachent aultant nostre ruyne, que les Turcs et Tartares. Charles Duc de Swede a este deffait, gagnant le hault, mais ung sien filz Bastardt demoura engaje, en se cuidant saulver en une maison forte. Atant le Comte de Solms, s'estant enchemine de Hollande, en ca est mort au chemin: Non moins regrete que le Duc de Mercure: N'osant passer oultre, Sire, prierai au Createur de preserver la Tres noble Perssone de Vostre Excellence, a laquelle je baise les Mains et entierement me recommande: De Prague ce 20. Mars 1602.

De Vostre Excellence Treshumbl. Serviteur

Philibert Meurier Alias Maulpergher, Gentilhome dela Maison de sa Majeste Cesaree, et Maistre D'hostel du Illustrisme Sieur de Liechtenstain. [note: Hanc epistolam, antiquato et fere barbaro sermone conscriptam, edidi, quia nusquam, nisi in illa, vidi Lipsium ab Austriacis vocatum, tam luculenti stipendii spe ostentata. quare dubito, an ex publico decreto talia vere potuerit promittere hic aulicus, nec credam, nisi aliunde constet.]



page 84, image: s084

[note: Respicit haec epistola libellum, qui Bergomi 1602. 8. prodiit, hoc titulo, Pompeji Lampugnani Collatio notarum Justi Lipsii in CorneliumTacitum cum MSS. codice Mirandulano. cujus auctor adhuc latet: varias supiciones vide apud Fabric. t. II. Biblioth. Latin. p. 754. et supra jam saepius de eo mentio facta fuit. vide ad Epist. CCXLIII. CCCLVI. et alibi.] EPISTOLA DCCLXXXVII. J. LIPSIUS Erycio Puteano suo S. D. Mediolanum.

ANtverpiae sum, nec bona valetudine, tenui spe ejus emendandae: nam duos menses jam langui, dicam, an tabui? utrum erit, ego aut fama dicet. Vidi jam nunc scriptum, quod Italia vestra in me dedit, a mero livore et bile. sed et imperitiae omnia plena. [note: Mutavit tamen hoc propositum, et quidem brevi: nam mense Junio jam Antwerpiam misisse Apologeticum imprimendum scribit Ep: CCCCXIII. et ad Puteanum, mense Augusto jam respondisse, scribit Cent. v. Misc. 5. in qua epistola omissa quaedam, quae ex MSS. ita supple, et post in numerum venitis, interpone. Revera non vidistis; an Genium tu gentis nostrae mutas, et illum callidum ac tectum assumis? si sapis, Belga esto, et moribus antiquis, id est apertis. quae ne Italos offenderet, omisisse credo. in fine etiam Epistolae addiderat. In Extrema epistola tua aliquid est, quod invitus aut moestus legi. Quis tibi concursus cum illis, quos venerari hc solebas? fac etiam nunc, et pietati fasces submitte.] pudeat respondere, ut omittam perpetuum meum sensum in talibus silendi. Illud video, falsum librum eum Mirandulanum esse; certe non veterem, qui pro tali adfertur. Inquirere te velim, et item de auctore. Quod liber non vetus, multa argumento: sed illud firmiter, quod etiam priores libri sex in eo scripti, quorum unicum tamen, exemplar Europa habuit ex interiore Germania petitum, illud Corbejense. Hoc tunc Mirandulanum ubi latuit? sed mihi luce clarius est, falsum codicem esse; aut scriptas saltem ad oram male sagacis et audacis alicujus ingenii notas. Tempus dicet. sed et tu, ut dixi, nava hanc operam, et exquire, et scitiorem me redde. Nebuloni homini respondere si libeat, aut me deceat, horarum aliquot spatio calumnias pellam, imperitiam producam. Pro te ad Cardinalem; Borromaeum scripsi nuper, sed et ad te: arbitror accepisse: Vale, mi Puteane; et tu optime Septali salveto. Antv. III. Non. Majas CICICCII.

[note: Respondet ad hanc Lipsius IV. Centur. Misc. 54.] EPISTOLA DCCLXXXVIII. ERYCIUS PUTEANUS J. Lipsio. Lovanium.

CLarissime Vir. At ego vellem ipsum hunc Septalium meum, imo tuum videres, et audires coram: sic vero noscendum et amandum magis. Utrumque illud mihi contigit, ut videam cottidie, quem in scriptis colo; audiam, quem tu consortem studiorum aut sensuum tuorum optas. Serio dico:


page 85, image: s085

post Quinctii mortem hic unus est, qui benigno me oculo respicit, et sine quo abhorream ab hoc munere, ab hac juventute, ab hac urbe. Nam munus, etsi honestum, tardum ac difficile nimis stipendium reddit. Plus profecto negotii mihi cum thesaurariis, quam cum litteris. Sic distrahitur animus, et de praemio, quod meruit, disceptare cogitur; sed apud illos, qui indocti, inhumani, luto suo immersi, perire putant quidquid in litteras insumitur. Jam vero juventus aliena ab omni animi cultu, sedere, audire, discere in publico erubescit. Urbs denique tota mercium, et turbarum, in qua etsi Aesculapium habeo, bonam valerudinem non reperio. Velut in via lubrica ex intervallo titubo et cado, etiam cum caveo, et sollicite figo pedem: ac tum manum Septalius porrigit, levat; sed ita ut maneam tamen in eadem via, et luto, ut sic dicam, morbi. Ecce cum tuas acciperem decumbebam, et pharmacum sumpseram: nunc valere mihi videor; utinam perrenne sit. voveo, et, quasi voti securus, iter et Romam cogito; sed, ut opinaris, excursus dumtaxat caussa. In biennium etiam obstrictus sive addictus Mediolanensibus sum; solvere aut rumpere hoc vinclum nec fides nec fama sinit. Romae quidem, invitantibus non de plebe viris, egregie ac basilice esse possem, apud Comestabilem Columnam. quam ego conditionem nec respui omnino, nec admisi; ut coram videam, examinem, ac deinde deliberem, nihil temere aut sine auctoritate Septalii nostri acturus. A Rege nostro dependere tutum censeo; si tamen res ejus meliori norma ac ordine irent. nunc mera quaedam confusio haec administratio est, et sub uno capite tot capita publicum privatum habent; ac dum sibi quisque studet et rapit, publicum atterit. Haec ego; ut in pace hac nostra laborare rempublicam videas, et cum ea studia litterarum. Deus fortassis mutabit, et optimus ille Princeps, quem habemus. Quod Saccus ad te scribit commeatum me a Senatu obtinuisse, nescio quo stomacho excipiam. Trientem stipendii mei, eujus jam sesquimensis transactus, petii: senatus ad thesaurarios me remisit. Et hoc ille vocat commeatum obtinere. O quam alienus Septalius ab his moribus! De Stoica Philosophia irritasti desiderium nostrum, et semel gustare havemus illa melioris vitae doctrinaeque secreta: quae et hoc et alio quoque aevo prosint. Epistolarum Fercula Secunda Francofurtum misi: ac Bellaria mox sequentur, ubi Roma rediero. Cardinalis noster magnum et aeternum negotium molitur, bono litterarum publice hc [note: De illa nuper egimus in Praefatione ad Thesauri Italici Tom, IX. parte 6. ubi egregium Petti Pauli Boschae opus de Bibliotheca Ambrosiana recensuimus.] Bibliothecam dedicaturus, in quam viginti millia aureorum insumet. Instituet e prisco more Recitationes, conscriptis provectae aetatis et doctrinae viris, qui annuum aliquem reditum singuli accipient, ea lege, ut quotannis in publicum quidpiam edant. Res mehercle digna isto viro, et quae fortassis ad bonas artes multorum ingenia excitabit. Sed haec omnia distinctius aliquando scribam, imo brevi, cum consilia Cardinalis magis se aperient. Vale, Clarissime Vir, meque ama, ubiubi semper tuum. Mediolani, IV. Eid. Mart. oo. ICCIII.



page 86, image: s086

Inscriptiunculam Scholae nostrae praefigendam nescio an miserim: quasi non acceperis, nunc denuo mitto; sic quidem, utinam in melius mutatam. Judicabis.

SCHOLA PALATINA.

QVISQVIS ES, OTIOSVS SEV NEGOTIOSVS, SVSPICE:

HVC AB OTIO AD NEGOTIVM, A NEGOTIO AD OTIVM SVADA ET MENS BONA DVCVNT.

EARVM HIC LOCVS, PVBLICVS ET ANTIQVVS, REIPVBL. ET ANTIQVAE SACER.

ILLAM AMA, HANC AESTIMA, VTRAMQVE DISCE IN OTIO NEGOTIOSVS, IN NEGOTIO OTIOSVS.

ERYCIVS PVTEANVS ELOQ PROF.

JVVENTVTI EXCITANDAE P.

EPISTOLA DCCLXXXIX. ERYCIUS PUTEANUS J. Lipsio. Lovanium.

CLarissime Vir, Languebam ipse et pallebam metu, quem de morbo litterae, et rumor quoque injecerat. nunc erectus et salvus sum, quia salvum te video, et erectum. etsi, quando aliter? priscae constantiae et sapientiae exemplum in te uno admirantur mortales, et magno plausu excipiunt: item magno voto, ut diurnet. Monita et Exempla Politica hc emi, legi, et exsilui animo cum viderem, De legibus, eas nec multas, nec item lites probari. O Monitum aureum, et plane salutare: sed utinam Rex noster audiat, intelligat, admittat! Et quidem destinato ipse libro compellandus esset: aut ii, per quos ille sapit, et regit. Magna auctoritas et vis tuae Suadae: permoveres; et quo fructu totius generis humani! Legum et Litium hoc morbo infecta Respubl. omnem sanioris mentis studiique colorem amisit. Quot munia, imo quot monstra, legum litiumque caussa sunt! titulo publica, fraude privata. Universum regimen administratione controversiarum constat. Non privatus aliquis, sed magni etiam viri stomachantur: et nisi tu falcem


page 87, image: s087

malo huic injicis, magis etiam in exitium publicum crescet. Epidigma meum placuisse, pleno adfectu gaudeo: nec potui acriori stimulo ad plura hujusmodi, aut majora, excitari. certe animus aut voluntas est, utinam quies et tranquillitas! Nunc miserrime, juro Genium, hc habeor, et morosa stipendia sunt, quibus non alor, sed exerceor. Nec principem accuso, nec Senatum (nam benignus in me uterque) sed sortem potius litterarum, quae hc quidem Professoribus infesta. Ticinenses nuper (ride hanc scenam) seditioso consilio huc misere, qui stipendia peterent; ni obtinerent, Scholas publicas clausuri, Juventutem omnem dimissuri. Militaris haec petitio videbatur. itaque dispertitis nummis ad Scholas reducti Professores: sed stipendia dilata magis, quam soluta sunt. Ego in pessimo hoc Litterarum statu, quid sperem, aut praesumam? Exterus sum, et hoc etiam nomine infelicior: amator bonae mentis, et sic verecundior; haec autem stipendia perfricta fronte, et paene litigio exigenda sunt. Si rem totam scias et infelicitatem, ingemiscas ut frontem ferias. Nunc libere igitur et remoto velo me tibi pando, ut spes et vota mea consilio juves, et auxilio qua potes. Binae conditiones prae manibus sunt, altera Hispaniensis, altera Bononiensis. In Hispaniam vocabar a multis, et cum Velasquio agebatur, etiam me inscio, ut muneri alicui Regio, sed litterario destinarer. Haeret igitur hoc negotium, et sic ipse haereo, ut exspectem an vocandus sim, et quo proemio aut fine. Ego Bononiam praefero, quo, ut adfectus et inclinatio, ibi atque etiam Romae, magnorum virorum, anhelare coepi: Titium et Persium nosti: ut his collega sim, cum tertius Professor annis gravis et morbo continuo obsessus, jamque emeritus, vacuum locum fecerit. Judica, Clarissime Vir, et hinc juva. DIVAM SICHEMIENSEM avidissime exspectamus: etiam Princeps, quem rumor de morbo tuo graviter adfecerat. Veneratur nomen, imo imaginem tuam, et in ipso cubiculo suspensam habet. Rem dico. Unde acceperit? a Sacco nostro, qui eamdem a Micaultio. Haveo etiam videre, quae in Batavum sunt: ne impunita hominis audacia sit, qui, ut in Indice Francofurtensi vidi, Dolum Hallensem nominavit: nisi fortassis hc Gallus iste, qui ex eodem choro. Ego, ut mones, compescam ingenii aut aetatis fervorem: et in amorem tui omnia laxabo. Vale, et vive, Clarissime Vir, et constanter me ama. Mediolani, VIII. Kal. Jun. oo. ICC. V. Illustrissimus Laurentius Polus Praeses Magistratus Extraordinarii, Vir multae lectionis et eruditionis, per me salvere te jussit. Ego Rubenium meum, cui proxima septimana respondebo. [note: Responsio est ad Lipsii v. Centur. Miscel. Epist.LEXVI.]



page 88, image: s088

EPISTOLA. DCCXC. J. LIPSIUS Erycio Puteano.

NImis gavisus sum in animo tuo meliore, id est fortiore. Nisi hunc sumis, quis te transferat per ipsos vitae aestus? Semper fluctus, rara aliqua malacia, et procella ab ea exspectanda. Firma in haec animum, et semel serio decerne, Deum sequi. Cardinali Borromaeo respondi, trades. Lovanium edidi, puto Wouerium misisse. Sed nos cum antiqua, id est vera eruimus, cruces statuimus istis, qui et antiqua oderunt et bona. Vanitatibus hodie pascuntur et turgescunt: tolle, sunt inanes utres. Experior igitur judicia hc non aequa: et tamen a vestris, atque etiam exteris posterisque meliorem calculum exspecto. Videbis. Parens tuus Bruxellae fuit, salutem ad me misit, ipse non venit. Si tu huc ista aestate, libens amplectar: veni ad auditurum multa, ad dicturum. Pontifici Seneca noster oblatus est a Rubenio, neque ultra scio. Scilicet hodie sic vivitur, et imputant nobis non tristi vultu accepisse. Salve, salve, et (nisi te verear avertere) omnes Musae. Lovanii, XVI. Kal. Januarii oo. ICC. VI.

Quid sit quod Cardinalis Borromaeus a me exspectat, non tu aperis. Sane ego novis scriptiunculis aut floridis non ultra sufficio, tibi aliisque facem trado.

EPISTOLA DCCXCI. ERYCIUS PUTEANUS J. Lipsio. Lovanium.

AMplissime Vir. Ego vero serio decrevi praeceptis tuis obsequi, et Deum sequi. Animus imbutus bonis artibus, laetus liberque erit, semper et ubique suus. In via eram; nunc ad Sapientiae hoc decretum pervenisse videor, te duce, ferre quaecumque eveniunt. Cardinali litteras tradidi, mire exspectatas. Me spectante resignavit, audiente legit: laetus, institutum suum probari a te, atque etiam dirigi. Sane crevit hoc fomento animus ille jam accensus; ut habeat potius viros foveatque, quam faciat; imo habeat et faciat; proemio virtuti posito, quae adulta promovenda est. Serio dicam: serio ille hoc negotium agit Bibliothecae et Musei. et profecto peraget. ego, quantum possum, rogo, insto, urgeo. Sed Lovanium cur non vidi? veniat obsecro, et puriore illa doctrinae aura nos imbuat, qua Musae ipsae vivunt. Insecta et sine mente homines sunt, qui sondes et excrementa quaedam doctrinarum amant: et tamen quam frequentes ubique, imo importuni? ineptiae et vitia infecto astro calent, et vis melioris Musae Mentisque elanguit. a te remedium


page 89, image: s089

erit, a tua Mente, a tua Musa, quam utramque omnes boni veneramur. Non venit ad te Parens meus? ipse (Deus modo sinat) veniam: ita, ita, ad auditurum multa, ad dicturum. o quam anhelo!

Jam mens praetrepidans havet vagari.

havet amplecti suum Thaletem: et amplectar; breve modo iter Princeps aut Senatus noster indulgeat. Pontifici Senecam oblatum esse jam ex ipso Rubenio sciebam: qui missum etiam responsum, addebat. Ego tamen de silentio apud Cardinalem nostrum questus sum. Quo fructu? Romam scripsit, caussam Senecae egit. conjecta caeterum. De Erycio Nomine Syntagmation, quod ante morbum scripseram, Francofurti editum est: a Marnio habebis. Utinam placeat! Dedi etiam Laconismi Encomium: et nunc ejusdem Patrocinium scripsi, provocatus ab Amico. Is [note: Patria lingua Furnium vocatum docet Valerius Andreas in Bibl. Belgic. p. 350. latius ejus vitam descripsit Ghilimus Theatr. Literat. t. I. pag. 47. ubi et elogium a Puteano ipsi positum refert.] Henricus Farnesius est, Eburo, Litterarum Ticini Professor: qui amicam hanc litem apud Saccum nostrum excitavit. Salse, sed tamen leniter Brevitatem defendo, Amicum non offendo. Hoc uno libello Sacco inprimis visus sum dignum quid luce et laude praestitisse. Velim et tibi. Farnesius vero vir bonus et senex est: ingenio utitur, sed novitia sectatur. ego vetera, id est vera. Senecam Francofurto expectabam. non venit. contagio in caussa est, quae commercia retardat. Crescit igitur hac mora desiderium nostrum; et jam sine tua face Senecam fastidimus. A Roberto Titio saepius compellor litteris sane amicis. Desiderium ubique et reverentia tui. Salutem etiam nomine ejus perscribo, et recepisse gratum erit. Epistolarum Bellaria dare nunc cupiam: liber paratus est, et e plurimis optimas selegi. Te annuente fiet. Sum nunc in vertendo Apologemate Comitis-Stabuli, cui titulus Dos Discursos en que se defiende la Venida y Predication del Apostol Santiago en Espan~a. Sacados de la libraria de Ivan de Velasco, Condestable de Castilla, Presidente de Italia etc. Hoc negotii ab ipso Velasquio datum est, ac jam quidem satis feliciter translationem aggressus sum. In titulo vertendo haereo; imo vero auxilium tuum, aut potius operam, imploro. Praefatio vero, scripta Al Reyno de Castilla, en junta de Cortes. Putabam verti posse, Conventui publico Regni Castellae. Quid si, Regno Castellae, Comitiis Curiatis, aut Comitiis Curiarum? juva obsecro: et me aeterno cultu tuum, aeternum ama. Musas etiam, quae sine suo Phoebo mutae, imo nullae sint. Mediolani, Kalendis Martiis, oo. ICC. VI. Saccus et Septalius salutem reddunt: atque hic jam etiam Professor in hac urbe, et Ethica Aristotelis publice explicat: Sed nova illa aut novata (nosti morem,) et quae in [gap: Greek word(s)] quadam consistunt. Laeta vis? altero filiolo auctus sum, cui Fausti nomen dedi. faustum sit. Natus est XI. Kal. Martii, de meridie. Justus meus, atque nomine tuus, jam balbutire incipit, humumque premere.



page 90, image: s090

[note: Respondet Lipsius Centur. IV. 16.] EPISTOLA DCCXCII. MAXAEMYLIANUS DE VRIENDT Cl. V. J. Lipsio S. D. Lovanium.

IRascerer tibi, mi Lipsi, si irasci possit perpetuus meus in te non amor modo, sed et cultus. Epistolarum tuarum centurias vidi, et in iis honestiores plaerosque Belgas, sed nusquam me ego. Si a neglectu; fero, si a despectu; doleo. Nam ut hunc nostra fortasse meretur tenuitas, alterum certe tua non admittit humanitas, quam ut scriptis privatim ad me tuis, ita etiam et typis testatam optabam pluribus. Ignosce, quaeso, ambitioni, sed quae ab amore et honore est: ab amore, inquam, in te meo, ab honore, quem ab officii reciprocatione, id est, a literi tuis mihi pollicebar cum aliis publicum. Ut enim minores illae faculae ab una et suprema illa coelesti lampade splendorem suum accipiunt, sic ego et similes mei a Lipsiano sole, et Epistolaribus tuis, ut ita dicam, radiis. Sed hoc, ut spero, fiet, quando penitius tuum aliquando noveris Vrientium, qui ut nomine, ita affectu et effectu, qua dabitur, tuus, docto et fido hoc Scipione subnixus ad amicitiae tuae fores verecunde prorepit, admitti etiam rogat, si non suo, at saltem tam boni sui Mercurii merito, tum etiam Pantini nostri suffragio, quibus auctoribus te, mi Lipsi, salvere et quam bellissime valere exopto, cui etiam voto meus et tuus subscribit Harduynius, Raptim e maxima Fland. XII. Juni CIC IC CII, discedente utroque, quem dixi.

Adjeci epigramma in Symbolum tuum, Moribns antiquis.

Si simplex animi candor, si nescia fuci
Integritas similes nos facit esse Deis;
Nemo te propius, Lipsi, se aequabit Olympo,
Nam te candidior nemo nec integrior.
Redeat haec patrium [note: Credo Machiavellum Florentinum indicari.] fallax Vulpecula ad Arnum,
Rideat et larvis Aula referta novis.
Tu modo perge animo contra tua scula prisco,
Nil prius Antiquis moribus atque fide.


page 91, image: s091

[note: Respondet Lipsius IV. Cent. 28.] EPISTOLA DCCXCIII. [note: Hic Pekius filius Petri Peckii JCti et Professoris Lovaniensis, ipse Senator Machliniensis, deinde Sanctioris concilii Senator, et Brabantiae Cancellarius etc. vid. de utroque Valer. Andr. Biblioth. Belgic. et Fastos Academ. Lovan. pag. 193. notus in annalibus rerum patriarum: nam ad Foederatos ordines, Pacis vel induciarum caussa, legatus fuit.] PETRUS PECKIUS J. Lipsio. Lovanium.

SCripturienti mihi ad Lipsium nescio quid in mora non fuit. Sed illud maxime, quod desueta mihi pridem Musarum sacra; quae quidem praeeunte [note: An sit Ludovicus Lautius, quem memorat Valerius Andr. Bibl. Belgic. pag. 636 nescio: ut neque an Joanes Gulielmi innuatur, quem idem Valerius pag. 511. et Boxhorn Theatr. Holl. in Harlemo celebrant. Nam Jano Gulielmio operam dedisse vix puto.] Lautio, ducente Gulielmio attigisse me aliquando negare non est opus: sed hac fini. Ultra tendentem adolescentem retraxit pater. utique meo bono. Non enim is eram, cui ex eo pulvere laus speranda: aliqua forte ex hoc, in quem me impulit; scilicet ut illi, qui nescit quantum Cassellius Aulus, Et tamen in pretio est. Ceterum ex quo tempore ad juris studium serio me contuli, et ad forum, anni sunt circiter XX. quae mihi adversus barbariem salus? Papinianum, Paulum, et totum illum Senatum veterum Jurisconiultorum non dico, in quorum pura et diserta scripta, velut in delicatiores hortos plerumque me recipere, et subinde ad Cujacium, Connanum, Costalium, aliosque his similes divertere lubens soleo. Sed fieri non potuit in perpetua caussarum actione, quin alii illi inculti scriptores, a quorum lectione abstinere interim non poteram, plurimum in me sibi sumerent; unde, et ex Gallico dicendi et scribendi usu, mea illa a Latino sermone, quam audivisti, peregrinitas. Adolescens Latinius paulo, sed consuetudine magis, quam judicio sermocinabar, forte et scribebam. Nunc patrociniis caussarum relictis, quoniam in liberiorem aream eductus mihi quodammodo videor ad reprehendendas litteras, equidem conatum a diuturna ista intermissione longius petendo, spiritus sumo ad cursum. Utinam afflaret me litteratioris alicujus amicitiae aura, quae hc mihi vix ulla: nisi quod Lipsiana lectitans, Lipsium animo meo absens audio, ausculto, et pendeo ab ejus ore. Credas enim hoc mihi, non alius huic menti ad retractanda optima illa studia jam stimulus, quam ex igniculis quibusdam, quos excitat quicquid attingo tui. Itaque temperare mihi diutius non potui, quin litteras ad te darem. sed quas, et quales? scio, et fateor, nullius rei, nec ad cogitationes tuas, nec ad gustum. potius tamen eas, quam nullas. Vidisti patienter epigramma, quod effuderam apud vos commendandis responsis gravissimi viri, tuique et mei olim amantis Wames I: et visus es tum probare; non tamen mihi, qui recudendum censui, ita ut nunc mito. Corselius defugit laudatiunculam hanc, quasi nihil operae ad edendum contulisset.


page 92, image: s092

[note: Stephanus Weyms a Voerda Institutionum Professor Regius Lovanii etc. vid. Valer. Andr. Biblioth. et Fast. Acad. pag. 200. edidit ille Consilia J. Wamesii. de Gerardo Corselio videndus Valerius in Fastis pag. 202. hi vero inter se conjunctissimi. Gerardi enim Corselii soror Machtildis nupsit Weymsio, et Corseliorum mater Maria, erat soror Joannis Wamesii. vid. Valerii Biblioth.] Weymsius communem esse vult, et contendit, cui accessi. Quod si eo me honore dignaris, Lipsi, ut admoneas in hoc carmine vitiorum, tunc equidem existimabo aliquam mihi partem fore in amicitia tua. Hoc ergo, quae mea est audacia, sed a candore animi, sperabo. Et ecce me officiosum. Si quid ad amicos Leodicenses, ut Billehoeum; et Oranum velis, intra paucos dies isthuc mihi iter. Si quid abs te adfero, tanto illis adveniam gratior, quanto apud doctos bonosque omnes optatissima, et gratissma tui memoria est. Vale. Machliniae. prid. Kal. Aug. 1602.

Non leve CorselI donum est, et non leve WeymsI,
Publica WamesI scripta quod orbis habet.
Scripta boni atque aequi thesauros, lucida, acuta,
Paene oracla; viro, sive ea nata seni.
Qus porro, ut praejudiciis, fora nostra, receptis,
Debebunt quantum nulla aliis alia.
Multa adeo ad mores hc nostros, sive profanum,
Sive sacrum, ex umbra non repetenda Scholae.
Omnia quae recto ille Cato sic exigit aere,
Librare ut metuat justius ipsa Themis.
Munificos nimis heredes, privata fovere
Commoda quos tacito non juvat ista sinu.
Quin etiam proprii non parcus uterque laboris,
Quae lustrando operi, quae poliundo adeunt,
Et tersa expediunt lima: tamque ordine pulchro
Tot responsa aptant ad Canonum titulos,
Ut sicut totus Wamesius exstat in illis,
Sic possint juris totius esse liber.
Quod dum isti satagunt, et publica sic bona curant,
Vitae usum aeternae dant, capiuntque simul.
Dant illi, cui, postquam aevum mortale agitavit,
Immortale aliud nascitur hoc opere:
Et capiunt per quos hoc orbi; dum sua quondam
Emittenda istis non sequiora parant.


page 93, image: s093

EPISTOLA DCCXCIV. HENR. d'OULTREMANNUS Cl. J. Lipsio S. P. D. Lovanium.

ET judicium nostrum de Arria Paeti, et Martialis versiculo illi plures alios vario sensu a nobis substitutos, una cum Coreti Monumento, tibi, Cl. Lipsi, non displicuisse, ex postremis tuis libens intellexi. Nec alia spes nobis de Carmine, quod Senecae tuo praefigendum, si pateris et meretur, eadem confidentia ad te nuper ire jussimus. Valeant enim, ac plorent asperi illi Morychi: aut certe nobis, amicis dico tuis, quam humauitas tua olim elargiebatur (ac desiisse te propter illos vix est ut probem) laudis et gloriae tuae communionem aliquam, ultra non invideant. Sed quis a vobis ad nos usque veniens Enthusiasmus, rude donatos in poeticam hanc Arenam trudit rursus? puellisque vix jam idoneos, procum agere, Musisque supplicare intempestive compellit? Etsi illae quidem veterem amatorem adhuc agnoscunt, et innocenti non difficulter respondent. An quia tu unus Apollo noster, a quo afflatus hic omnis, Musagetesque dignior, Lipsi? qui et torporem nostrum excitas, Nymphasque illas nobis concilias, et plectra lyramque reddis, quae ad Divi illius tholum miles emeritus jampridem suspenderam? Cui rei testificandae, magis vero assiduo in te amori nostro et cultui, ecce ad superiora Carmen: quod in Pennam Argenteam illam tuam recens conscriptum, tanquam Herae et Dominae, minor nostra, cum veneratione libens merito submittit. Excitandis etiam ad concelebrandam certatim illam nobiscum, cui tantopere debitor Orbis universus, Athenaei vestri, Heliconisque istius Alumnis. nisi jam fecere, quod fecisse certe omnes oportuit. Atque utinam Divae illae, non jam Aonides amplius mihi (ut cum tuo Douza loquar) sed Lipsiades, sic aspirassent canenti, uti ad limen primi ex Operibus tuis, cui lucem dabis, post votivum illud tuum, hoc nostrum quantumvis impar, statui mereretur. Ambitionem excusa, Lipsi, quae ab Amore. neque damna, si ille, qui animum hunc tibi, ita nobilioribus scriptis tuis exigua haec sui testmonia, cum res patitur, conjungi et adnecti cupit. Cui quidem de te cogitare, te litteris compellare, ita volupe est, ut nisi vererer, ne Davus audirem interturbans, etiam sine argumento, sine spe responsi, aliis cessator, cottidianas fere ad te conscriberem. Quin tui desiderium ita amplius non fero, ut si ad nos propere non venis, cujus spem injecisti nuper (at hiems ingruit. cum Zephyris-ne ergo et hirundine prima anni novi?) ipse ad vos excurrendi veniam ab Arthritide mea impetraturus sim. Cur enim meam non vocem, cui nuncium remittere, nisi simul et huic vitae, non licet? uti te, Lipsi, oculis totum intueri, corpore amplecti detur, quem animo jampridem! Ac tibi dico nullus istinc ad nos venit, cum nullo congredior, cui tu


page 94, image: s094

notus, quem de te rebusque tuis, de vultu dico tuo, degestu, habitu, sernone, convictu, similibusque non curiose percuncter. Jamque paro ad Othonem Venium, uti effigiei tuae Exemplum ab Archetypo minime degenerans, si habet, ad nos quamprimum mittat, quod in illustriori Atrii nostri parte collocatum, absentis tui loco venerari, imo alloqui, si fas sit, certe acriores ab aspectu illo ad virtutem sapientiamque stimulos, influxusque novos indies haurire possim. Ignosce amanti, Lipsi. ama ab hoc magis. nec dico jam ultra, nisi ut valeas, sed et rescribas, cum vacat. Valentianis. XIX. Augusti A. M. DCII.

[note: His duabus epistolis respondet Lips. IV. Centur. Misc. XXXII. quam vero secunda epistola se a Lipsio cum Fasciculo accepisse scribit, est ejusdem Centuriae XX.] EPISTOLA DCCXCV. [note: Henrici D'Oultremanni, patria lingua Woutermans, elogium et vitam vide apud Valerium Andr. Bibl. Belg. pag. 364. praecipuum opus, quo inclaruit, est Historia urbis et comitatus Valentiarum. sed cum de metropoli Nerviorum et Cathedra Episcopali Tornacum detrectasse videretur, And. Cacullus in Tornaco Syntagm. VI. pag. 53. ejus argumentis respondit.] HENR. d'OULTREMANNUS Cl. J. Lipsio S. P. D. Lovanium.

JAm postremis tuis rescripseram, jam nostrae plures jam dies Tabellarium hunc expectabant, cum ecce ab altero tuae cum libellis. Fasciculum itaque nostrum resigno, et ad priores, nihil in illis mutans, has addo. quibus si tuae dicam gratissimas nobis, libellorumque munus fuisse, annon credes, Lipsi? Nox erat fere cum accepi, ac jam me quieti composueram, cum ad Nomen tuum erectus lumen posco. et in multam usque noctem, a capite ad calcem utrumque revolvo, maxima cum voluptate, neque somnus premebat, dicam-ne alterum cum indignatione etiam? Quis enim scarabaeus iste, qui Aquilam nostram Volantem in nubibus? quis Lucius, qui lucem per te, quam lippientes oculi non ferant, ac sibi aliisque ignotus, innotescere suo damno concupiscit? Abi Canicula. latratibus tuis Equus Belga noster non movetur. ac in tam ignobilem absit ut Alexandri ille generosus Canis insurgat. Abi dico. nisi calcem ab illo, ab hoc dentem expectas. Dixeram-ne? Abi mastigia. ac caudam sub alvum reflectens, et ejulans fuge, et in latibulum tuum te abde quantum potes. Quis non rideat, Lipsi, pumiliones istos Herculi nostro insultantes, qui somnum propterea non rumpit? quis non leves istos fumos invidiae, non fumos? [gap: Greek word(s)] enim porro Gloria tua. virtusque e supremo Olympi jugo, ventos istos luctantes sub pedibus, nubilaque omnia jampridem contemnit. Vives enim aeternum; ac tecum Tacitus, reliquique qui tibi lucem uni, imo vitam debent. Bene tamen, quod Culicem hunc molestum palma excussisti. ut sit documento caeteris, una cum [note: Theodoro Cornhertio.] Diodoro, et Domanno fraterculis, non semper impune Lipsium lacessi, qui saepius silens


page 95, image: s095

et patiens, quandoque recalcitrat undique tutus. Alioqui ludibrium tantum miselli illi debent. indigni, quos Imperator tantus vel audiat provocantes, cum quibus vix velites nos apte committeremur. Rideamus ergo Culices hos, qui se ipsi ad clarissimum lumen tuum comburunt. Tu vero perge. sed tempora-ne Senecae tuo lucem adhuc invidebunt? miserrima illa quidem, sed tu cum Doctore illo tuo, ad externa illa omnia obfirmatus, despiciensque ab alto, in Musarum sapientiaeque gremio tuto conquiescis. Valetudinis caussa justior. Vacillat ergo illa adhuc, Lipsi! percussisti enim nos certe, qui [gap: Greek word(s)] tibi, sed et Orbis debet universus. Cujus cum ingenti damno esset, si tot praeclarorum operum, qui lucem jampridem spectant, extremam manum, ac tot coepta alia, illa abrumperet. In hostes avertat hoc omen Deus. qui te, Lipsi, Amor noster, aeternum conservet, valentemque semper ac firmum reddat, uti te, laborumque tuorum fructu frui Orbis aeternum possit. Haec votorum nostrorum summa. Valentianis. XXV. Augusti M. DCII.

EPISTOLA DCCXCVI. HENR. D'OULTREMANNUS J. Lipsio.

Ad Effigiem Cl. Justi Lipsii laureae.

[note: Singula disticha Epigramma faciunt separatum.] LIpsiadem expressum (mirare) haec arcta tabella
Quem minor immensus non capit Orbis, habet.
Haec LipsI Effigies. Nihil addo.Hoc nomine quidquid
Olim Orbis stupuit, vel stupet iste voca.
Lipsius. Astra brevis sic Sphaera, Polosque reponit.
Sic Orbem in Tabula contrahit Ortelius.
Invide, quid Suadae, pictor, premis ora? resolve
Flexanima ora, meum Lipsiadem ut videam.
Exprimit ora, oculos LipsI pictura. Sed unus
Ipse suae Mentis pictor et ingenii est.
Lipsius. Huic alius nemo certaverit. Aevum
Vix par docte tuam Varro vel omne feret.
Hoc Natura Parens longis emortua seclis
Miraclum his voluit edere temporibus.
Quae Manus his ausa est Tabulis includere? nullis
Limitibus spatium est Lipsii et Orbis idem.
Lipsio Imago sacra est. Assurgite. Sacrat eandem
Cum Sophia Eunomie Pieridesque sibi.
Lipsius in Tabulis longum post fata superstes
Aeternum in scriptis vivet ab ingenio.
Sic oculos, sic ora, manus fert Lipsius. O si
E Cathedra dicens posset ab arte dari?


page 96, image: s096

Quid vocem a Tabula, quid labra diserta silenti
Poscitis? in scriptis perpetuo ore loquor?
Attrahat huc oculos. trahit aures Belgicus ille
Lipsius, Alcides. Gallicus ille minus.
Aspice Lipsiaco quam laeta Modestia vultu!
Hospitis ille notas interioris habet.
Insidet ora Venus, Sapientia pectus. in ipsis
Luminibus ducit Gratia nuda choros.
Quis vir hic exigua spirans in Imagine? Magnus
Lipsius. In scriptis spirat at ille magis.
Quid Senecas, Tacitos, tot docta quid ora requiris?
Tot veterum expressus Lipsius instar adest.
Aurea debuerat statui Chrysostome Lipsi
Lingua tibi, atque Amnis aureus ore fluens.
Lipsius. Hoc triplex sol nomen adorat et Arctos,
Roma vetus fasces cedit et imperium.
Lipsium in effigie tacitus venerare. Silendo
Laudari haec nova lux, hic stupor orbis amat.
Dum Senecae pictor viva ora oblita reponit,
Expressam obstupuit Lipsiadae effigiem.
O si Animam haec LipsI, velut ora, referret Imago
Haud alia in terris pulcrior ulla foret.
Non Ars ista Deos, Lipsi, exprimit. Ectypon in se
Nobile Divinae Mens tua Mentis habet.
Miraclum secli est Moles unius. at uni
Lipsiadae haud dederunt saecula multa parem.
Visibus humanis quo se daret aurea Virtus
Lipsiadae assumsit corpus et ora sui.
Lipsius an Virtus siet hic, fuge quaerere. utrovis
Lipsius et Virtus nomine Numen idem est.
An LipsI haec tabula est? O Magni nominis umbra!
Digna loco Magni Numinis umbra coli.
Excubat ut Nudo delubri in robore numen
Sic LipsI hc Genius, hc mihi spirat Amor.
Lipsiadae, velum est Timantis, Imago. videri
Non nisi sub picea sol quoque nube potest.
Picta foris Veneres, Floresque, reclusa profundit
Munera, sic et opes Pharmacotheca Dem.
Lipsius. Hc libros, hc ponite serta Camoenae,
Virgam Hermes, Paphie Ceston, Apollo lyram.
Ne quid in hac Momus reprehendat Imagine, Lipsi.
Corda aperi, haud tacta candidiora nive.


page 97, image: s097

En Musagetes. Procul hinc Monstra improba. LipsI
Terret Alexicaci sola vel umbra malos.
Hanc faciem tibi Honos tibi Virtus induit. uno
Ore Deos geminos, Lipsi, animisque refers.
Lipsiadae hocce Caput sacrum est. Pandora Deorum,
Mnemosydum ac Sophiae Bibliotheca loquens.
Ad Senecam reducem praefige haec ora, Morete,
Si Senecae illa aliquis dixerit ora, bene est.
Cur Lipsi, ista suis nudatur Imago Parergis?
Dignum, Inserta polo Roma, Parergon erat.
Pinge Otho perpetuos LipsI Romaeque triumphos.
Romam et Lipsiaden Arcus et Ara notent.
Per te Roma iterum Roma est, O Romule-Lipsi,
Nomen et Aeternae rursus et omen habet.
Urbs Dea terrarum, magna, admiranda, quid olim
Quid Praecone tuo nunc quoque majus habes?
Romule condideras, auxisti Auguste. ruentem
In solio, Lipsi, sideribusque locas.
Moribus antiquis, Lipsi, stetit illa. resurgit
Moribus antiquis. laus ea tota tua est.
At tu in Barbariem varie fera bella moventi
Et chartam et calamos, Pictor, ut arma dares.
Pinge Tropaeophorum, qualisque Acrone peremto
Rettulit ille Parens Urbis opima Jovi.
Lipsius. Adde obiter Labyrinthum, Pictor, et una
Hac una ad Sophiam Fila regenda manu.
Cur sua Lipsiacae desunt Acheloia dextrae
Cornua, ut ipse suas hc quoque fundat opes?
Virga ubi Mercurii est? qua Lipsius evocat Orco
Nomina magnorum tot rediviva virm?
Quin Rhodopem hc renovas mirantem, ubi Lipsius-Orpheus
Et lyra, et attonitas ducat ab ore feras?
Aut Latiam Andromedem, Monstro quae praeda furenti
Libera Lipsiadae-Persei ab Ense sui est.
Quin procul Aonio ducunt in Monte Sorores
Praesule te, Lipsi, major Apollo choros?
Quin solidae impositum Constantia dia Columnae
Evehit, atque Jovis collocat ante pedes?
Lipsiaco Capiti, Pictor superindito Sidus.
Hic Helice in dubiis, hic Cynosura viis.
Cur tua non redimis Joviali tempora Quercu
O Latii, o veterum Luxque Salusque patrum?


page 98, image: s098

Ora Nepos, Taciti, Caesar revocaverat olim.
Is modo Lipsiaca vivit in effigie.
Lipsi. Nestoreos Lachesis tibi perneat annos.
Nestoria at, Pictor, si potes, ora refer.
Lipsius Alcides Musarum. In monstra ruenti
Penna cui clava pro domitrice data est.
O Lipsi-Alcides. tibi longa det oscula Conjux
Juncta tibi Oetaeos ante Juventa rogos.
Hc Lipsi Invidiam, recidivaque sibila, laudum
Ac meriti, exsuperans, non rogi ab Igne domes.
Lipsiadae in Magni vultus descendit Apollo.
Non jam alium agnoscit turba Novena Ducem.
Dic. Miscesne tuis, Otho, mella coloribus? Ecce
Sugit Apis roseo Lipsii ab ore cibum.
Musica, Lipsiadae libans Apis oscula, muto
Ars dare quem nequiit, quem potes adde sonum
Commodet ora tibi, Pitho, sua Lipsius, ora
Vera minus, rapiant ora aliena magis.
LipsI ora in tabula Pitho dum conspicit, O sic
Viva forent! maneat tunc mihi nomen, ait.
Dic Otho. Miraclum hoc dum pingis, totus in illo
Qu constare tibi Mensque Manusque potest?
An LipsI, an Sophiae est quae Mentem accendit Imago?
Quas propior flammas ille vel illa darent?
Sic humiles Terras Paean Hecatebolus urit
Magnetem Chalybi, sic procul unit Amor.
Alloquar. atque tua te sistam in Imagine Lipsi.
Erudit, ecce tui supplet et illa locum!
Desine Lipsiadae miracla stupere loquentis,
En, etiam muta vox sua in Effigie est!
Fascinat, en, Tabula haec. quis crederet? atque videndo
Pectora, nescio qua transitione movet.
Sic nova Pygmalion incendia ab Icone sensit.
Hinc quoque, queis feriat spicula sumit Amor.
Lipsius. O Pictor Mentem simul exprime. Solem
Haud Coelo invideat clarior illa suum.
Sola tuos, Lipsi, vultus effingere Apellis
Dextera digna foret, si tamen ulla foret.
Dic bona verba. Sacri sacra dium hc spirat Imago
Lipsiadae. Euboicae secula Vatis agat.
Lipsiadae Heroi sacrat Oultremannus. et ipsum
Una Animum. O noster iste perennet Amor!


page 99, image: s099

Quid mirare tua varios super Icone lusus?
Lipsi. hos dictat Amor. excipio ipse lubens.

Ad laureas illas nostras, suam addebat nostrm utrique P. Judocus Fortis Soc. Jesu. ac Rhetorices in collegio nostro professor.

Vir doctum doctus dum pingit, Amicus Amicum,
Unica utrumque simul reddidit effigies.
Nam se fingit Amans, animo dum fingit amatum.
Quique animo insedit prosilit ex animo.
Immortale decus merito debetur utrique:
Unica in Effigie vivat uterque simul.

[note: Respondet ad haec Epigrammata Lipsius IV. Cent. Misc. LXXXIX.]

EPISTOLA DCCXCVII. HENR. d' OULTREMANNUS his suis respondebat Ad Cl. Justi Lipsii

Phaleucos.

ITe ad Lipsiadem meum, Phaleuci,
Ite ad Lipsiadem, novum immo Phoebum,
Unus qui Aoniis suum Puellis
Nectar, Ambrosiam suam propinat.
Unus, dum se hilarant, Modiperator,
Praesul ad choreas, Magister oris.
Promus Castalidum potens aquarum
Quarum unus caput, unus ipse Fons est.
Fons, dico, Oceanos scientiarum
Cornu divite perpetim profundens.
Cujus Aura Sophos levans, et ipsam
Fert late Sophiam, sacratque coelo.
Illi haec dicite. Non Amor fefellit,
Falli non potuit tui Oultremanni,
Dum te, dum varie, tuam, mala ausus
Dignis Icona laureis obumbrat.
Falli et fallere Caecus ille nit
Mendacis Cypriae dolosus Infans.
Quem pennae abripiunt. leves et aurae
Incertas temere ferunt sagittas.
Caeco quas, malus imbuit veneno.
Aetnaeique rubens camini Alumnus


page 100, image: s100

Atris Ignibus utra corda adurit,
Caecos reddere cura prima coeco est.
Falsa vel dare perspicilla, amantum
Queis falsas oculis refert figuras
Ludens praestigiis cupido. flavent
Sic cuncta Ictericis. putat refractos
Sic remos tremulis celeusta in undis.
Fraus nam certa Comes, Dolusque et Error.
At noster nitidi propago Olympi
Caelestis Veneris Jovisque proles
Sancto corda ligat beatque nodo.
Is candore nives, is anteit ipsum
Visu lyncea. nec fovet, probarit
Nisi quos prius igne, lance. juxta
Segnis fallere, nesciusque falli
Illum namque Fides, et ima cordis
Nudans Integritas, et ima lustrans
Veri Diva sciens, Charisque nexa,
Virtus atque Honor, Anterosque frater
Ducunt, aut comites sequuntur. Ille
Haud tantus facit ut putere, Lipsi,
Sed tantum, merito colant ut omnes.
Hinc noster stupor, Orbis hinc Amores
Hinc praeconia tanta, tot Coronae
Vix jam ipsa Invidia invidente surgunt.
Quis Solis jubar aureum, quis ignes
Late quadrifidum beantis orbem
Celarit? merito suos honores
Quis neget? tua, terminatur sdem
Lipsi, Gloria finibus. nec ipse
Titan Clarior. obligansve tantis
Mortales varie bonis Deosque.
Unde ergo rubor hic, Amice? si, quas
Et Fides bona, veritasque distant
Laudes concino? si, tuus profundit
Quas Daphnon mihi, quas Amor revincit,
Repono capiti tuo Coronas?
Quin ignosce magis, stupenda tanta
Artare exiguis modis quod ausim.
Nam quis te superis purem, quis, inquam,
Digne dixerit? aut tuae Columnae
Tangentis solium Jovis, supremum
Posse evadere speret in cacumen?


page 101, image: s101

Ergo desine d'Oultreman. Quid ultra
Tentare Icarios juvat volatus?
Cui, quod diceris esse D negarunt!
Sat laudis mihi, tanta libo tantum
Si Miracula. Serta si columnae
Ad pedem statuo. Basique, Lipsi,
Subscribi pateris tuum meumque
(Quod seri invideant decus nepotes)
Nomen cum titulo brevi, Oultremannus
Magno Lipsiadae, cliens dicabat,

Vid. IV. Cent. Misc. 89.

EPISTOLA DCCXCVIII. HENR. d'OULTREMANNUS Cl. J. Lipsio S. P. D. Lovanium.

JAmdiu nihil respondes, amice Lipsi. nec tamen succenseo. Occupationes enim in caussa, aut infirmior fortasse valetudo. quod postremum abominor. At nos quintam jam hebdomadem lectus tenet; nec tui tamen memoriam depono. Testes hi versus, quos dum desaevit morbus, partim etiam ut solitudinem meam solarer, in centurias Epistolares tuas composui. Quaeres cur hoc argumento? Oratorem apud te ut agam, jampridem instant apud me litterati nostri. quos quidem Centuriae illae tuae ita delectant, uti novis abs te beari, dici non potest, quam desiderent. Dixi fecisse me, nec profecisse. urgent magis. Hos ergo mitto. si forte quod pedestres litterae non potuere; sublimius incedentes ac loquentes isti jam impetrabunt. legem tamen dixi. si nihil serium aliud meditaris. ac post Senecam illum tuum, Monitorumque et Exemplorum politicorum libros duos (sed quam lentus in illis Moretus noster?) feriari lubeat jam. ac sic in tot amicorum recordatione Epistolas tuas recensentem, suavissime conquiesere. Crede non Valentianos tuos tantum, sed Orbem cultiorem universum, hoc enixissimis precibus abs te poscere. cujus te ingens gloria maneat, utcunque Zoili et scioli nescio qui obloquantur. si exorant illi, vel hoc nomine non indignos judicabo, qui praefigantur, agmenque ducant. si modo titubantes, uti a podagrico compositos, corrigas ipse ac firmes. At non titubat Amor in te noster. Constet et tuus. valetudo inprimis. quam perpetuam, ac ex voto tuo. ac ut feliciter hic annus decurrat, felicior recurrat alter, mihi, tibi, sed et Reip. nostrae, o Lipsi, totis praecordiis Deum imploro. Valentianis. XXI. Decemb. A. M. D. CIIII.



page 102, image: s102

In Centurias. Epistolares Cl. Justi Lipsii Carmen.

Vos O Pierias, Sophiaeque exculta per artes
Pectora, quae assiduo, prisca vireta, pede
Hellados et Latii varie peragratis, et una
Lipsiadae haud priscis culta vireta minus,
Carpite secure divinis gramina succis
Sertaque in aeternos texite odora dies.
Nec jam Barbaries, fera non Inscitia, non jam
Incutiat vobis livida Turba metum.
Dux novus, en, Latium doctasque tuetur Athenas.
Moribus antiquis clarus, et arte potens.
Hellada jam et Latium Grudios is transtulit. et jam
Hellas ibi et Latium, Lipsius ipsus ubi est.
En, ut Diliacis ambas jam lustrat in undis!
(Dilia! quam uberior fonte Helicona, tuo es?)
Ac mala degeneris tollens contagia saecli
Reddere sic decori certat utramque suo
Vellere nunc video nocuas radicitus herbas
Damnaque seminiis haec reparare novis
Nunc falce emeritos sterilesque abscindere ramos,
Inserere et docta Lipsica poma manu.
Hic nova post genitis Plantaria pangit. at illic
Viva sacrans riguae flumina ducit aquae.
Omnis et, huc, aevi Miracla (sed extera cedunt
Lipsiacis) pleno fundit, opesque sinu.
Nec satis hoc. valido loca Milite cingit et armis,
Praesidia et passim Centuriasque locat
Robora Epistolicae Legionis; nomina in illis
Summorum aspicio Marte Togaque Ducum.
Queis studium hinc hostes, vulgusque arcere prophanum,
Bellare, ac placidos aere ciere viros
Atque ad Virtutem Sophiamque accendere cantu
Antipodum extremas hinc vel adusque plagas.
Victa fugit fera Barbaries. Tuque, improbe livor,
Anguicomum Stygio condis in amne caput.
At Sophia, et Pallas, Dea Suada, Politica, Apollo
Hc sibi Gymnasium Pieridesque dicant.
Macte animo, O Lipsi! quo jam Duce Cultior Orbis
Cultior it, priscum te referente decus!
Per te aetas alios veterum jam computat annos,
Postque rogum major splendidiorque redit.
Mactae Centuriae! vos Dux legionibus augens
Vobiscum in niveis usque triumphat equis.


page 103, image: s103

Accipite emeritum, vestrisque reponite Turmis.
Fas Duce sub tanto vel mih castra sequi.
Ardeo te ut videam. Quid opus? Si corpus Imago
Si mentem atque animum Centuriae exhibeant.

Henr. d'Oultremannus Valentianus.

EPISTOLA DCCXCIX. J. LIPSIUS Philippo Rubenio suo nunc et semper S. D. Romam.

POstremae tuae litterae valde gratae, quia et in iis libere te revelas (quod apud me debes) et viam aperis, qua idem ego possim. Omitto sollemnia et amica, nosti me: de re dicam. Quod deliberas de migratione in illius magnatis domum; ego ex usu censeo, nec probo solum, sed suadeo, ut rem tuam illic, sed et publicam nostram esse video, et fore divino. Nam nobis quid superest, quam

[gap: Greek word(s)]

miseram Belgicam, cui asperum fatum incumbit, et mala malis addit! Audistis de Gravia obsessa (quid si nunc dedita? ita fama mussat) sed exitiale malum accessit discordia et seditio, et bona pars militum avulsi a nobis, et publico Edicto hostes judicati. In eos arma vertimus, hostis subsidiis nixos: et quis exitus, pro bonorum votis, speretur? Ego tibi dicam, mi Rubeni,

[gap: Greek word(s)]

sed dicam, convertimur et ad novam rerum faciem imus. Inter dolores et lapsus publicos, juvet tamen sapere, et recto mentis oculo arbitrari quae fiunt. Quid oporteat, videmus, quid possit etiam: sed oculi ac mentes quasi fascino illis praepediuntur, et mali coeptam viam pergunt. Viderint Principes:

--- nos vilis in omnes
Prompta manus casus, domino cuicumque parati.

me tamen excepto, qui Catones, Brutos, Senecas in animo gesto: et morti potius, quam dedecori occumbam. Sed ad te redeo: quem retinet nonnihil iste, scio, [gap: Greek word(s)]: sed si examinas et te cogitas, quid erit?

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]

res et effectus erunt tarda. Itaque de illo Ibero ego auctor sim audendi, si tamen decora et te digna offert. Si non; me vide, adnitar et manibus pedibusque protraham, quo tua virtus et ingenium vocant. Pudor! blennos et buccones evehi, vos tales jacere, qui variis verisque eminere potestis! Vides liberam epistolam, ad matrem misi; si quid ultra est, significa, et me ut amico


page 104, image: s104

utere, imo (scriptum ante repeto) ut parente. Lovanii, X. Kal. Octobr oo. ICCII.

EPISTOLA DCCC. J. LIPSIUS Phil. Rubenio suo. Romam.

NUper ego ad te, nec didici accepisse. Binas quidem a te interea habeo, sed nihil de meis, aut ad meas. Parum est, dum constet te non negligi: negligi autem? quem ego in hoc animo circumgesto: et cum deponam, --- [gap: Greek word(s)]. De Schoppio pluscula scribis, grata auditu: et praesertum de intentione illa studii, et [gap: Greek word(s)] a vino, et omni luxu: perseveret, et quo caepit, eat. favemus. Quando autem illa de Institutione? maturuisse debebant, et comparere jam hi fructus. Quae a me quaerit, non proprie ad Stoicos spectant, et nihil ibi, quod sciam, ab aliis diversum. Haec tamen quoque in Ethicis tractabimus, et Physica jam habent finem. Saluta a me virum corde. Tuum illum jam Regem inclinare ad reditum, et ad nos, video: impelle, meis votis nunquam nisi sero venietis. De rebus tuis coram, et sponde tibi consilium auxiliumque omne, quod vel proli, si habeam, donem. Ama me, et veni. Lovanii, III. Nonas. Novembr. oo. ICCIII.

[note: Hujus epistolae pars tantum edita est Centur. v. Misc. 44. ideoque integram jussi hc legi.] EPISTOLA - DCCCI. J. LIPSIUS Philippo Rubenio semper suo. Romam.

INvitus ad te scribo: ne mirare. Vos ego jam exspecto, jam occurro, jam brachia pando ad amplexum. Quid iterum a solida voluptate ad hanc imaginariam vocor? quid a veritate ad umbram? Venite, affamini, et sistite mihi tres vos illos meos: quos non dimisi, sed commeatum in tempus aliquod dedi. At Italia vos tenet, quam hoc nonime minus amo, quia vos sic amatis. Redite. vis dicam? aut ad alios amores ego eo. Senesco, canesco: longum expectare non possum, frui nunc aut nunquam debeo: et fruamur, ita omnia votiva vobis Deus in reliquam vitam donet. Usuram brevem ego posco: sed tam hilaris, quam ii, qui aetate disponunt et promittunt. Audi porro non grata, [gap: Greek word(s)] Noster ille [gap: Greek word(s)] ab Ate Homerica laesus est, id appello [gap: Greek word(s)]: heu, heu aevum! Meministi de quodam propraetore Gallo? ille, ille est caput et fons mali: in Hispaniam scripsit falsimonias et delationes, Dii boni! improbas et atroces! res agitur, sed boni plerique


page 105, image: s105

omnes nostro favent, utinam et Eventus! De re et vero non ambigo: tempora et ingenia novi, et cogito, quae non scribam, sed dicam. Mittamus ista, et uno verbo publica [gap: Greek word(s)] minime laeta. In privatis, valemus modice: etsi ab [note: Vid. Epist. CCXCIII.] equi lapsu laesi ante dies octo. nam equum vel equuleum habemus, ut scias, dono Antistitis Atrebatensis: quem cum inscendi ambulaturus, ut soleo, occursu Thessalae alicujus maleficae, ille subito velut ictu concidit, tibiam mihi laesit. Nisi esset, Antverpiae jam essem, ut porro mea ad Senecam absolverem. Comes-Stabuli venit, ego vidi, conveni: de humanitate dicere possum, de aliis animi dotibus aut ornamentis, nondum possum. Quid opus ista scribere? venite, videte, noscite, tres ad me recta: siquis abnuit, tu nihil excusa, et indulge utriusque (nam et de te arbitror) amori. Sic vale, Lovanii, prid. Kal. Febr. oo ICC. IIII.

EPISTOLA DCCCII. PHILIPPUS RUBENIUS J. Lipsio. Lovanium.

AMplissime Domine, G. Scioppio majori paene, quam ipsi mihi, res meae curae sunt. atque adeo renitentem alia via, quam maxime accommodam rationibus meis existimat, protrudere et promovere me conatur. Et quanquam nuper de hac re copiose scripsit, quasi, tamen aliquid in illis litteris desiderasset, alteras hasce, ut ad A. T. curarem, nec opinato misit. Quid quaeris? suppudet magnoque timore sum, ne fines pudoris transilire videar, audiamque triste carmen. [gap: Greek word(s)]. Verum ille verecundiam meam objurgat, et [gap: Greek word(s)] urget, cogit. Quod vere a me scribi, neque de compecto rem geri credas velim. Fatendum tamen est, non ingratam viri sollicitudinem et affectum; tum etiam inter fastigia votorum esse, ut negotium hoc effici posset, quo stabilitis praeclare rebus meis, et ad reditum via commoda pateret, et in reliquum vitae LIPSIO Musisque fruendi facultas daretur. Quod per sacerdotia vix liceret, quae certis alligant locis, et cum onere sunt conjuncta. Ne vero plane desperem, faciunt illae quidem toties mihi feliciter expertae auctoritas et gratia tua, ut vere dici possit, te impetrabiliorem, qui vivit, hodie nullum esse. Nam de voluntate et affectu res ipsae loquuntur, totque tam eximia beneficia, quae vix animo cogitationeque valeo complecti. De modo tantum hoc dicam, Velascium Comestabilem cum nimium quantum A. T. debeat, gavisurum datam hc occasionem graves aeris alieni sine dispendio suo levandi. Sed de his satis: imo plura quam cogitaram, abducente nimirum [gap: Greek word(s)] reique desiderio votivae. Quod hc non mediocre fateor esse, quod ego rem factam hac ratione haberem, et A. Tua coeptorum operum exaedificationem. Et spem praebent, qui in Hispania facile


page 106, image: s106

id impetratu fore autumant, praesertim tanto oratori audendum tantum esse. Si quid hc novi, in litteris publicis sive Actis habes, magnum certe nihil expectandum, omniaque pro regentium ingeniis. De Sangeorgio sic habe, totum in divinis esse, semperque circa se religiosos viros habere, maximeque severioris disciplinae, quos Capucinos vocant. Sed et sacris exemplo avunculi saepe afflere narrant. nec tamen (vide horum hominum ingenia) fidem facit. Non possum plura, exclusus angustia temporis. Deum precor ut te, Amplissime Domine, reipublicae tuisque omnibus servet. Romae Kal. Aprilis. oo IC CVI.

Salutem adscribi rogat frater meus. Ego Warnerio quoque nunciari quaeso. [note: Hanc nunquam vidit Epistolam Lipsius: mortuus enim 23. Martii jam erat.]

EPISTOLA DCCCIII. J. LIPSIUS Carolo, Duci Croyo et Arschotano.

ILlustrissime et Excellentissime Princeps. Dignatus me iterum es benivolentiae et ingenitae tibi humanitatis plenissima epistola, qua ita recreatum me fateor in his malis, ut nautae in tempestate solent, diei illa luce aspecta. nam in cursu hoc rerum, quid viro bono et patriae amanti non triste? et hoc aggravat, quod deteriora praesagit insidens animis nostris

Pessimus in dubiis augur timor.

Enimvero Belgica nostra triginta amplius annos volvitur et jactatur civilium bellorum his fluctibus, periculo, et paene dicam mersioni, propiorem fuisse numquam opinor. movet me et prudentes ad hoc judicium, Ordo, quem partes nostrae tenent vel augent, et Disciplina: quae utraque, fatendum est, ad veterem militiam (quatenus aevum fert) et laudatam illam Romanam esse. Legi nuper ab amico missam accuratam Graviae urbis obsidionem, et opera ac munitlones: Deus bone, varias et magnas! Diceres non paucorum aliquot millium, aut septimanarum eas esse; sed Bataviam convenisse ad peragendum. Vulgus miretur, non ego: [note: Dubito an non sibi applaudat Lipsius, quasi ex militia et Poliorceticis suis Mauritius didicerilla. vid. Epist. DCXLIX. DCCVII. et DCCVIII.] scio a quo fonte hauriant, et imitatione ad se derivent. Nostri autem quid? stupent cum vident: sed hoc tantum, ad emendanda nostra, aut illa assumenda, non conantur. Sicut sonitu et minis aves terrentur; sic putamus illos ad nomen aut motum nostrum dilapsuros. Jam in Oeconomia et nervo belli, re pecuniaria, quae administratio illic, quae confusio hc sit, nec decet me fortasse dicere, nec apud Te debeo, super alios gnarum. Haec plerique omnes vident, et sentiunt, et queruntur etiam: sed, ut poetae verbis dicam,



page 107, image: s107

Quo tristes querimoniae,
Si non supplicio culpa reciditur?

Quid Deo decretum in fatali consistorio super rebus nostris, nescio: sed mutatio impendere videtur, ex signis et velut scintillis, quas caeleste illud lumen spargit. Gallia adhuc quieta est; sed ingenium gentis, et regentis si videmus, parare et instruere se arbitrandi sunt, ut collectis viribus invadant. Et caussae quaeruntur, et semina sparguntur, quae armatos viros, ut olim illa ab Jasone jacta, producant. Haec universa, ex meo sensu interiore (ignosce libertati) apud Excellentiam Tuam promo: in particularibus, pauca nunc possum. Buda et Pestum in Hungaria a nostris intercepta, sed arce (ut here ad me scriptum) adhuc salva. sic tamen, ut litterae Pragenses spem facerent intra biduum aut triduum dedendam; si id sit, medium illud regnum, aut ultra, est nostrum. In Campinia turmae aliquot equitum nostrorum caesae nunciantur, vexilla tria ab hoste capta: quod timide, nec nisi Excellentiae Tuae scribo, re nondum explorata. Siquid praeterca erit, non deero pro obsequio et cultu, quem aeternum Excellentiae Tuae, et serio animo vovi, id significare: etsi praeveniendum me scio aut suspicor ab iis, qui haec officia ex ipsa Aula praestant. Ergo tantum, ut Excellentia Tua beare me sua ista inclinatione animi pergat, animo certe et fide meriturum, ut alia desint. Concludo in voto Salutis Tuae, Illustrissime et Excellentissime Princeps, quam Deus longam, et si possit, acternam velit. Lovanii, Kal. ipsis November. oo. IC. CII.

EPISTOLA DCCCIV. J. LIPSIUS Carolo, Duci Croyo et Arschotano.

ILlustrissime et Excellentissime Princeps. Binas nuper misi haud magno argumento. Quid enim moestis his temporibus, et frigore etiam hoc rerum, praeter querelas succurrat scribere? Nec eae me deceant fortasse apud talem Principem: et certe in re nihil juvant. Nunc heri litteras accepi, quae in Zelandia scriptae. Nunciant Comitem Mauricium illic expectari, qui cum aliis rebus, tum Ostendam praesidio et subsidio prospiciat. Nam certum iis, urbem hanc tenere et tueri, ac confidunt posse. Marchio quidam e Brandenburgensibus illac transierat, cum Ernesto Nassovio Comite, Ostendam viderat, redieratque. Plures adhuc e Germanica nobilitate ibi haerent, ut loca lustrent: et liberaliter iis stipendia persoluta sunt, etiam cum auctario dimidiati mensis, titulo viatici ad redeundum. Embda urbs legatos suos Hagae habet, et petit auxilia contra Comitem suum: imo sermo jacitur de confoederatione ineunda, et quod contribuent, se jungentque in perpetuum cum Provinciis, ut vocant, Unitis. Algeriana expeditio (ut ad remotiora eam) in fumum abire videtur: et negant classem aut copias satis justas


page 108, image: s108

esse huic expeditioni. An non ante praevisum oportuit? Interea alium aliquem Africae portum invasuri putantur, aut oras maritimas, exscensu in terram facto, vastaturi: ne magno conatu et paratu nihil egisse dicantur. Feliciora ab Pannoniis nunciantur. hostem interclusum ab urbe Buda, et omni subsidio ferendo, ponte in Danubio a nostris rescisso. Transylvaniam etiam, Bastii opera, totam jam esse nostram. Deus ea firma esse velit, et propriam hanc Christianis laetitiam. Iterum ad nostra. sumus hc in metu a Batavis, quibus seditiosi junxisse aut juncturi se dicuntur, et loca nostra percursuri, aut et urbes (in occasione) invasuri. moniti publicis litteris sumus cavere, et vigilare. Id quam ignave hc fiat, non opus apud te dicam: vires exiguae sunt, ordo nullus, pauci imperare apti, nemo obedire. Ista nunc scribere potui, Illustrissime et Excellentissime Princeps, quem Deum aeternum rogo perennare nobis, et bono publico diu superesse. Lovanii, Nonis Novembr. oo. ICCII.

EPISTOLA DCCCV. J. LIPSIUS Carolo, Duci Croyo et Arschotano.

ILlustrissime et Excellentissime Princeps. Quoties litteras tuas accipio, beneficium et honorem accipere me, bono jure interpretor; et praesertim sic benigne scriptas. Hodie factum: et prompte respondeo, haud magno, aut certe non laeto argumento. Etsi quid in hoc, non dicam statu, sed motu aut fluxu rerum, laeti prudens aliquis exspectet? Causse primae et mediae ad successus aut triumphos non ducunt: utinam saniora, et quod deinde sequatur, feliciora consilia fas nobis videre, et in iis gaudere! Principum et patriae caussa, quis illorum reverens, hujus amans, non velit? Sed et privata nostra res incipit agi, et a propinqua flamma comprehendi jure trepidamus. Nosti hanc partem provinciae, amoenam et celebrem magis, quam munitam, aut ad vim excipiendam parem. Adversarii nunc quidem alibi distinentur, et utiliora sibi ac magis opportuna moliuntur: sed a seditiosis ecquid satis tuti simus, nescio, et ille mihi nunc est metus. Ajunt occulte agi de placandis, idque per Nuncium Pontificium: sed rebus, id est nummis, non verbis aut blandimentis, est opus. Milites sunt, cupiunt et poscunt, et manu possunt. In Aula res caliginosae. Primos aliquot Hispanorum abire, aut abiturire, imo et absse quosdam nunciant: an quia offensi, an quia offenderint, sive alia caussa et fine, quem dies revelabit. Quid in Hispania, id est majore nave, a qua cymba haec pendere videtur, fiat, nescio, et quae consilia eorum, qui ad clavum illum sedent: nobis usque adhuc haud prospera nimis esse, in silentio nostro res clamat. Heu potentia, quid es sine prudentiae luce? quod sine oculo Cyclops? Sed timide et verenter de Regibus loquendum est: et


page 109, image: s109

scio meum hunc oculum in illa adyta non penetrare. Vota igitur, non verba ultra interpono. E Batavis audimus bonis auctoribus, iterum ad expeditionem succingi in aestatem futuram, et jamnunc parari, quae eo conducunt. In Lucemburgensi ditione quid fiet, et praedandi an insidendi etiam animo inerint, brevi audiemus: et utinam illud tantum! Si pedem figunt; ab Italicis auxiliis, a Germanicis commerciis, magnam partem sumus exclusi. Deus avertat. etiam illud, quod de occulto apparatu in nos Gallico mussant; etsi alii de auxilio vel faventia, et quod Pacem nobis, spe communis alicujus (sed meo animo praematuri) conciliabit. E Burgundia ad me scribunt, certum ibi haberi de translatione Sabaudiae in Regem Hispaniae, alia in Ducatu Mediolanensi (an et ipso Ducatu?) compensatione. Aegre credam, nisi res fidem facit. et vetera manere equidem malim, et inprimis veteres mores, novitiis his spretis.

Hoc fonte derivata clades
In patriam populosque fluxit.

Nimis longum facio. unum illud nunc et semper, uti sim Excellentiae Tuae devotissimus cliens. Lovanii XV. Kal. Decembr. oo. ICCII.

EPISTOLA DCCCVI. J. LIPSIUS Carolo, Duci Croyo et Arschotano.

ILlustrissime et Excellentissime Princeps. Aliquot dies silentium tenuisse me fateor, vel frigoris hujus ignavia, vel quia res languidae, et ipsae, ut sic dicam, frigidae, stimulos ad scribendum non addebant. nam plane rerum vacuas ad te mittere litteras meus pudor, et magnitudo tua vetant. neque nunc a nobis aliquid nunciare habeo, nisi hostem praedae et famae divitem ad suos rediisse, nobis vastationem et (si ausim dicere) ignominiam reliquisse. Praesidia nunc Germanorum disposita per eam ditionem audio: quid nisi sera auxilia, et post ictum cautionem? Copiae conscribi novae et in Germania et Italia feruntur, et exercitum ad XXX. millium equitis peditisque isto vere futurum. Quid pecunia? ingens exspectatur: et ex Hispania litterae, duos milliones (ut noster hodie sermo et numeratio est) trajici, in usum solum Belgicae, adfirmant. Res addet fidem aut demet. Ante paueos dies supplementum ducentorum militum Buscumducis missum fuit: missum, sed non admissum. Cives excluserunt, caussati nec iis, quos haberent, stipendia persolvi: quid istis, si accederent? nec sese, in hac inopia, alendis iis esse. Vides auctoritatem et imperium sperni: quod incoeptum ne longius serpat, aliquis vereatur. Apud Batavos pecunia extra ordinem concessa et indulta, ad novam novo anno expeditionem. Quid de navigatione etiam nova detecta? res mira, si vera est: tamen litteris e Britannia confirmata. Ecce ipsi Britanni


page 110, image: s110

(Anglos dico) quod Batavi bis terque frustra tentarunt, viam facere conati versus orientein, in divitem illam et celebrem Sinarum oram. Ante quattuor admodum menses, binae naves solverunt, explorandi caussa flexerunt cursum magis ad Americam novam lacvorsum: et freto reperto, quod paullatim magis magisque se panderet, innavigarunt, enavigarunt, et in plenum iterum Oceanum invecti sunt, flexu in Orientem capto, veneruntque ad quinquagesimum gradum altitudinis: id est, mitiora jam loca, nec procul a Tartariae finibus, et limine ipso Sinarum. non tamen progressi longius aut ingressi: quia exploratum missi tantum erant, neque merces aut alia ad fructum. Redierunt in Britanniam omnes incolumes et salvi, paucis tamen aegris: idque ex potu, ut ajunt, ferventioris vini, quo contra frigus necesse habuerant se munire. Nam ante fretum emensum, versus Septentrionem illum rigidum, ad gradum usque septuagesimum pertigerant. Glaciem in mari, aut ursos in ea albos, et quac alia dura aut tristia Batavi experti erant, negant se repperisse. Haec ita distincte scribuntur: si vera, nonne ab Oriente novae opes, magno navigantium compendio, exspectandae? Sed ad nos iterum: qui jam in metu eramus, ob Seditiosos, qui se moverunt, et tredecim turmis equitum petere Namurcum et vicina loca feruntur, quid nisi expilandi caussa? Novam hanc miseriam! ab hoste, a milite dubio, aut socio vastari et atteri: et novam etiam Constantiam, non succumbere aut frangi. Vides Belgas nostros (quod prodigium exterus aliquis habeat) vel in illa Campinia, contra omnes clades assurgere, et ut quercum recisam, succrescere magis et pullulare. An non a Deo hoc robur est? speremus, fortuna aliquando mitior respiciet: et tum certe, cum consilia publica meliora eam advocabunt. Deum rogo faciat: te autem, Illustrissime et Excellentissime Princeps, valentem Patriae, volentem mihi servet. Lovanii, V. Idus Decembr. oo. IC. CII. Nuncius Apostolicus designatus a Rege Hispaniarum Archiepiscopus Tarentinus.

EPISTOLA DCCCVII. J. LIPSIUS Carolo, Duci Croyo et Arschotano.

ILlustrissime et Excellentissime Princeps. Silentium meum unicam caussam habet adventum tuum: speratum et promissum nobis, sed, et video, dilatum. Caussae sunt, non dubito: alioqui Fleuria tua te trahat, praesertim amoenissimo hoc tempore anni, quo frui amoenitate illa possis et oblectari. Etsi nec nos, qui tam propinqui sumus, nimis oblectamur, discursu et rapinis militum assiduis: quos nulla ultra disciplina aut pudor tenet. Prudentiores viderint: sed ego in exitium publicum tendere hanc lasciviam et licentiam arbitror. Quod utinam ne dies et eventus firmet! Nostri hc Politici oculos et sermones in Angliam vertunt, et ad novum ibi Regem. Ego spei haud multum video. vel ob religionem, quam interiore animo (ita accipio)


page 111, image: s111

diversam profitetur: vel ob foedera occulta cum finitimis pacta, aut paciscenda. Quid, quod nemo Principum magnitudini Hispanae fautor et amicus est? imo pro bono suo habent, distineri eum alibi et illigari. Externa amicitia et commercia esse possunt, foedus et societas haud facile erit. Comes Arembergius nondum admissus ad Regem fuerat, proprio tamen suo impedimento, et a podagra tardatus. Legatus Gallicus auditus erat: quem ego bono auctore accepi serio acturum de libertate Religionis admittenda, mandato sui Regis. Inter Gallos et Anglos tumultus aliquid fuit, ad manus ventum, et unus ex his interfectus. In comitiis Ratisbonac de pace nostra agitur: sed Germanos nosti, et quam nec velint serio et concorditer, nec si velint, multum possint. De Ostenda frigida adhuc spes est: et morbus pestilens grassari in castris nostris incipit, cum periculo aperto, praesertim sic mature. Deus auxilietur patriae, et te, Illustrissime et Excellentissime Princeps, illi incolumem diutissime server. Lovanii, III. Non. Quinctil. oo. ICCIII.

EPISTOLA DCCCVIII. J. LIPSIUS Carolo, Duci Croyo et Arschotano.

Illustrissime et Excellentissime Princeps. Affectum me laetitia e litteris Excellentiae Tuae debeo fateri, sed cui tristitiae etiam aliqua pars sit admixta. Laetatum me sane fateor, in hac tanta benivolentia, non verbis solum, sed factis expressa: qui honos mihi magnus est a tali Principe, et aeternum equidem agnoscam. Sed tristitia etiam, ut dixi, juncta laetitiam offuscat: quia neque meruisse me hanc benignitatem animus mihi dictat, et non posse nisi illo ipso animo gratum esse. Illo certe sum, atque ero: et utinam rebus in obsequium Excellentiae Tuac aliquid possim! Quidquid certe possum, devotum et mancipatum id esse tuae dignitati jamnunc sincere subsigno et testor. Duplex autem beneficium collatum in me una hac epistola Excellentiae Tua significat, et Donum a Principe; et annui Honorarii mei promptam solutionem, mandato vestro comprehensam. Equidem grate agnosco et amplector, ut debeo, primum hoc a Serenissimo nostro beneficium sive liberalitatem: et ab illo fonte esse scio, sed intercessionis tuae opera in me derivatum. Itaque etiam Excellentiae Tuae initium in parte aliqua debeo, totum debebo in exitum, si essicit (ut benigne et ultro promittit) solutionem mihi nec tardam nec ambiguam esse. Quod autem ad Honorarium attinet, caussa mihi major querelae ante duos menses fuit: nunc Quaestor officium fecit, et si porro ita facit, acquiesco. Dabo tamen litteras vestras, velut stimulum in futurum, et ut videat me et mea vobis curae esse: Principes nostros insita pietas et devotio ad Divam Virginem elicuit: atque utinam divina illa mater nostram etiam Principem faciat matrem! O felices nunc et postea Belgas!


page 112, image: s112

Nam etsi amant et curant nos optimi Principes, ut suos; magis tamen tunc faciant, ut etiam suorum. De Comestabilis autem adventu nemo ambigit, etsi de caussis etiam curiosi quidam mussant. Excellentia Tua scit suspiciones quorundam, quibus accedere, nisi res me convincat, non possum. Pacem cum Anglo non dissicilem fore arbitror: de amicitia dubito, et an toto animo se nobis junget. Si facit; pacem cum Batavis, aut imperium in eos habemus. Nam ipse si bona fide eos deserit, aegre subsistant: etsi a Gallia fortasse occulte foventur: sed occulte, et pax cum Anglo etiam illum quietiorem et pacatiorem reddat. Aeterna Providentia in nostrum bonum haec dirigat: et eadem Te, Illustrissime et Excellentissime Princeps, eidem bono nostro, diutissime incolumem servet. Lovanii, statim a tuis lectis, XIII. Kal. Decembris oo. ICCIII.

EPISTOLA DCCCIX. LUPERTIUS LEONARDUS ARGENSOLA Doctissimo Viro J. Lipsio, Ex animo S. D. Lovanium.

NOn Madriti, quo mittebantur, sed Caesaraugustae, ubi privatis litibus assidere me oportet, tuas literas, doctissime Lipsi, accepi, eo serius sed Jocundius: patria enim concivibusque spectantibus honorari jocundissimum est, maxime cum honores, qui a te proveniunt, Regiis anteponendos putem. Nam illi nunquam sine judicio, ii fortunae beneficia sunt aliquando: attamen non huic laetitiae defuit comes angor, cum invaletudo, bellaque detestanda animum corpusque tuum angant, et ab edacibus curis labores, quos publicae utilitati immortalitatique dicaveras, intercipiantur; Sortem vestram, ut ais, audio, imo video; non tamen cum Epicureo poeta cantare juvat

Suave mari magno turbantibus aequora ventis
E terra magnum alterius spectare laborem:

Sed mente, sed voto, vobiscum etiam navim conscendo, jam castra et signa sequor, classicoque excitor, multa mecum causam communicant. Vera religio ante omnia, quam Rom. Pontifice duce profiteor, quae amore flagrat. Princeps deinde, e cujus aulico grege, etsi absens, numerus sum, dum Augustae ejus parenti sanctissimae soeminae inservio. Amici praeterea, quos in discrimine saepe audio, et quid de illis agatur perpetuo timeo, et de te praecipue inter hos, ut Luna inter minora sydera, conspicuo. Tandem sententia illa plausu dignissima, scilicet homo cum sim, nihil humani a me alienum puto. Adsit Deus votis, teque longaevum saluti restituat, tibi otia faciat, ut ingenium [note: 1 Responsio est ad Lipsii Centur. IV. Misc. Epist. 26. et ad hanc respondet Lipsius Cent. V. Epist 20. Quis vero et quantus fuerit in Historicis et Poeticis studiis Argensola, nos docet Nicol. Antonius Biblioth. Scriptor. Hisp. tom. 11. pag. 58]


page 113, image: s113

tuum nobis affluat. Gratularis nobis in pace, ut ais, artes et ingenia colentibus. Quaeso, mi Lipsi, ignoras nos aut simulas? nos musas colimus? quibus ducibus? quibus praemiis? Virtus maximum praemium: fateor, sed Lethargus nos tenet: Virtuti vale diximus, luxus et pecuniae vilia mancipia sumus, utinam non cito timenda exempla. Caeterum virtutis rigidos satellites credi cupimus larvae et praestigiae tantum, pauci excipiuntur, et inter hos Doctor [note: De hoc vide nicol. Anton. part. I. 154. duos sequentes non reperio, nam Gabrielem alvarez velascum Jurisconsultum diversum fuisse patet. Gab. Alvarez vero meminit, et amicitiae cum Lipsio cultae, Alegamb. in Bibliothec. Jesuit. pag. 145. et Witte in Diario eum mortuum Ann. 1645. aetat An. 80. scibit. Dominici Abengocheae elogium est tom 1. pag. 251. Bibl. Hisp. ejus mox epistola sequetur.]Bartholomaeus Laurentius in Vetustissimo Caesaraugustano templo Deiparae vulgo de Pilari, Canonicus, Theologus latino graecoque sermone peritissimus, Doctor Bartholomaeus Morlanes Jurisperitus, qui in eodem templo Regio fungitur sacerdotio, florente aetate magnum ingenium virtutibus aequans, Gabriel Alvarez, sacerdos e societate Jesu, vestro Andreae Scoto notus. O qualis vir? in sacris literis periculum si feceris, magnum theologum invenies, si in hebreo, graeco, latinoque sermone, hebreum, graecum, latinum; sed moribus has superat laudes. Superest mihi Doctor Dominicus Abengochea, unus ex regiis judicibus a litibus judicandis, cujus literas cum his accipies, in eisque ingenium judicabis. Haec lepidissima capita scripta tua admirantur, te ex animo diligunt et consalutant. Ne dedigneris inter tam probos viros novitium amantem recipere, ejusque audaciam audire: Filius est mihi Gabriel, qui nondum decimum quintum aetatis annum explevit, latinae, graecaeque linguae non ignarus, moribus candidissimis, puer meliori aevo, meliori patre dignus: Is me tuas literas legentem audiens, et patruos in eis a te salutatos, interpellavit aitque, mi Pater, Lipsius de me nec ullum verbum? nullum quidem, ego. at ille, tu de me ad Lipsium? ego? nullum. ergo a te injuria? quid inquam, ego, ad doctissimum Lipsium de puero, quid ain tu? a me amari, coli et suas avidissime lucubrationes amplecti; Sanusne es, puer, qui nunquam eas attigisti? respondi: ille subridens aliquot epistolas tuas recitavit, nulla sua haesitatione, magnoque meo gaudio, usus comico verbo, patrissare eum exclamavi. Hos igitur ad te duco amicos, dextrasque jungo sancta et non violanda fide. Tu, mi Lipsi, si Dominico rescripseris (omnino rescribendum puto homini judici, probo, docto et amanti) Utere aliena manu, nam imperitiae nostrae chyrographum tuum non facile negotium exhibuit. ama nos, doctissime Lipsi, et si vacaverit per te, vel per alios fac nos certiores valetudinis tuae, quam tibi corpori Nestoream, animo, aeternam cupio. Vale, literatorum princeps. Caesaraugustae Kalen. Decemb. oo DCII.



page 114, image: s114

[note: Respondet ad hanc Lipsius IV. Cent. Misc. Epist. 65.] EPISTOLA DCCCX. BARTH. LEONARDUS ARGENSOLA V. Cl. J. Lipsio S. M. D. Lovanium.

GRatias tibi ago, mi Lipsi, immortales acturus, quod tam ex animo et sine parario in tuam nos amicitiam receperis, ut in litteris tuis, quas Lupercius frater noster accepit, professus es. Nec minor profecto tantum Virum decuit humanitas, a quo et laudari et amari jucundissimum, et beatum. [note: Cent. IV. Misc. Epist. 26. ratio, quia tres fratres concordissimi, ut Justinus lib. XIIV. cap. 4. fabulam Geryonis explicat. vid. Nic. Anton. in Biblioth. tom. 11. pag. 59.] Gerionas nos appellas; nomen et condicionem accipimus lubentes. Tibi enim Herculi cedimus inermes, cedimus hilares Victori, imo incedimus sacra cathenati Via. Trahat nos Eloquentiae praestantia Lipsius, Hercules alter Gallus

Quid quod lingua illi levibus trajecta cathenis,
Queis fissa facileis allicit aure Viros.

Quem ingenti Clava utraque armavit Philosophia, et leonis exuviis. Haud miror equidem, quod tam praeclare Civem illum constantem agas, quem mire finxisti: et in perturbata Repub. bellorum tempestatibus tu prope solus sis in portu. Fructus enim doctrinae percipis assidue, eos nimirum, qui maximi sunt, Imperatorum actis et Victoriis anteponendos. Nos Hispani, quibus gratularis, quod pace fruamur, quos quaeso alios, nisi luxum, avaritiam, caeteraque pacis mala, quae in ociosam Rempub. immigrare solent? Praeterea bella gerimus foris, ut a moenibus illa propulsemus, damna tamen eorum in nos ipsos grassantur. Incendia, Vastationesque vestrarum Provinciarum nonne Hispano milite; Hispanis opibus peraguntur? legiones alimus, alias sussicimus quotidie. Quare in eo statu sumus, ut nec ingenium, nec militiam colamus. Bella Musas fugant, Ocium vires. Antiqua igitur tuta sapienter aestimas, scilicet ut vel e conspectu malorum tantisper, dum prisca repetimus, animum avertamus. Ergo, sapientissime Lipsi, fax publica cum sis, inerteis explora tenebras, tibi enim uni cessare non licet, nisi in publica commoda pecces. Orbem doce, ut sese agnoscat. At aetas (ais) frigus et ignaviam habet: suavior in occasu, quam in ortu Solis calor. Perge igitur Musarum (ut de se ipso cecinit Naso) purus, Phoebique sacerdos, et hoc age, nosque, qui jam ad tuorum numerum pertinemus, mutuo ama, et vale. Mantua Carpent. Ubi Mariae Austriacae Augustarum Maximae Sacra facio. Prid. Kal. Februar. An. CIC IC CIII.



page 115, image: s115

[note: Respondet Lipsius V. Centur. Misc. 19. Abengocheam fuisse Senatorem Regium in Curia Aragonum discimus ex Eryc. Puteani Centur. 11. Apparat. novi Epist. 58. et Nicol. Anton, in Biblioth. Hispan, tom. 1. pag. 251.] EPISTOLA DCCCXI. DOMINICUS ABENGOCHEA J. C. V. C. J. Lipsio salutem dico. Lovanium.

CLarissime Lipsi. Mitto ad te de facie ignotum, sed fama super aethera notum: (cui enim non notus Justus Lipsius?) declamatiunculam nostram, ut de ea libere, amice, et sine fuco quid sentias, pro summa tua humanitate, eximia virtute, et omnigena doctrina; ex animi tui sententia, (qui probe nosti et scripsisti istius loquutionis vim) judicium tuum proferas. Quod a te postulare, nec vereor, nec erubesco, quinimo jure debeo. Tum quia addictissimus tibi et amicissimus V. C. Lupertius Leonarthus, Augustissimae Imperatricis Mariae a secretis, acutissimi profecto ingenii, et Hispanicae poesis, et amoeniorum litteraium cumprimis studiosus et eruditus, tuam mihi egregiam comitatem, humanitatem, et suavissimos mores commendavit; et ut hoc facerem, animum addidit et cohortatus fuit. Tum etiam, quia communis humani generis societas nos, quasi sub eodem solo natos, quodam veluti patrio, et cognationis et sanguinis jure, et propensionis et benevolentiae vinculo, proprer similitudinem studiorum, devincit. Quae, non aemulationem (ut Q. ille Eustagius dicebat) nec invidiam (quod fabrorum est) sed potius benevolentiam et amorem, inter candidos et vere studiosos, et bonae indolis homines parere et conciliare solet. Etenim ficuti ex admiratione coeperunt homines philosophari, sic erga sapientes viros singularis quaedam et a natura insita (naturaliter siquidem homines scire desiderant) propensio et benevolentia nos rapit, et in sui admirationem trahit, qua nos totos in illorum gratiam et amicitiam dedere et insinuari assectamus. Unde factum est, ut sapientes viri studio et desiderio se sapientiores visendi, et cum eis familiariter conversandi, et ab eis naturae arcana et recondita sapientiae suae ediscendi et perscrutandi, per remotissimas regiones, et per varia rerum discrimina, peragrare non dubitaverint. Ut de Pythagora, Piatone, Apollonio Thianeo, et plerisque aliis probe nosti. Quod etiam (si fas est nostram indolem et ingenium in suspiciendis et admirandis politioris litteraturae principibus viris, detegere) fuit in causa, ut superioribus annis, cum mihi longum iter peragendum esset, et fere ad alteram Hispaniae oram (quae Oceano vestro terminatur) transmigrandum, via recta excederem, et iter verterem ad Salmanticam, urbem inclytam et feracissimam ingeniorum alumnam, [note: Hic est Celeberrimus ille Grammaticus, cujus pleraque hobis invisitata sunt opera et incognita, licet egregia, praeter Minervam, quam prius Scioppii et deinde Cl. Perizonii industria nobis fecit familiarem, vocatus fuit Franciscus Sanchez. Brocensis. vide sup. Epist. DCXXIX. et Nicol. Antonium] ut Franciscum Sanctium


page 116, image: s116

Brocensem, Rhetorices et Graecae linguae professorem viserem, et de facie cognoscerem, et cum eo aliquantisper jucundissime conversarer, et de studiis humanitatis suavissimos sermones conferrem. Virum profecto prodigiosi ingenii in omni doctrinae genere, et in perscrutanda antiquitate, et veteribus poetis ad vivum interpretandis et enuclcandis acerrimi judicii, et mirae dexteritatis. Qui certe cum strenuioribus athletis in palaestra litteraria jure optimo certare potuisset, si non tam Criticus et [gap: Greek word(s)] videri voluisset. Nec mirum, quod cum aetate hoc nostrum studium, propensio, et benevolentia erga illum, te, tuique similes viros adoleverit; cum jam ab ineunte aetate mecum exorta, et aliquantulum provecta, per exteras nationes comes peregrinationis nostrae, et assecla semper fuerit. Nam cum vix aetatis nostrae vicesimum annum explevissem, exactisque humanitatis et Rhetorices studiis, sub clarissimis viris Andrea Semperio et Laurentio Palmireno: et Mathematum, sub Hieronymo Munnosio, omnigenae doctrinae et linguarum omnium peritissimo: atque etiam utriusque Philosophiae et Theologiae sub aliis doctissimis et gravissimis viris (quibus Academia Valentina perpetuo floruit et floret) Salmanticam, juris civilis discendi gratia, me contulissem, biennio ibidem commoratus, vix satis animus et desiderium conquiescere aut saturari posse videbantur. Nam in Italiam quasi fato, et nescio quo impulsu adigi et propelli videbar: ut coepta studia proveherem: et clarissimos viros, qui eo tempore florebant, Robortellum, Sigonium, Muretum, Manutios, atque etiam utrumque Baptistam, Giraldum et Rasarium, Lucam Contillium, et plerosque alios cognoscerem et audirem. Sed inter eos praecipui fuere [note: De hoc egimus in praefatione ad Thesaur. Ital. tom. VII. pag. 4. et adde Ghilin. Theatr. literat. tom. 1. pag. 98. qui et tom. 11. pag. 142. Rasarii vitam exhibet. et Mercklin. in Lindenio Renovato pag. 537. qui eum Ticini obiisse An. 1573. ait, cum Ghilinus mortem conferat in An. 1578. Luccae Contilii, vel Contilis, vita est apud eumdem Ghilin. tom. 1. pag. 154. obiit A. 1574. 28. Octobr.]Joannes Baptista Giraldus Cinthius, Ferrariensis, et Joannes Baptista Rasarius Novariensis, et Lucas Contillius, quorum consuetudine et familiaritate, cum singulari benevolentia et mutuo amore conjuncta, fruebar, et toto quinquennio gavisus et usus fui. Quo tempore sub utroque Baptista, qui humanioribus litteris et Rhetoricae Ticin, successive unus post alterum, praefecti fuerunt, aliquantulum profeci. Quantus vero uterque fuerit in arte Rhetorica et Poetica, et Graecarum litterarum peritia, edita illorum opera, et ipsemet integer Galenus a Rasario in latinum versus, locupletissime testantur. Quorum domus (quid dicam de auditorio?) nunquam vacua reperiebatur doctis et studiosis hominibus de omni doctrinae genere consultantibus, et ab illis quasi ab Ammone, vel Dodona, oracula petentibus. Deus bone? quid si tantumdem


page 117, image: s117

ego eo tempore, vel nunc nancisci potuissem? et ad te ire, te videre, et jucundissimo tuo conspectu, et suavissimis tuis colloquiis frui et gaudere? Et sapientiae tuae abdita, non inquam penetrare aut exhaurire (hoc enim pauci quos aequus amavit) sed saltim vestibulum ante ipsum consistere, et primoribus labris delibare licuisset? Quid gratius? quid optabilius? et ad plenum gaudium et ex hauriendam innatam sitim et cupiditatem jucundius, aut gloriosius accidere mihi potuisset? Sed, proh dolor, officii debitum, et jurisjurandi relligio (quae nos quasi in ergastulo et cum compedibus detinent) et negotiorum immensa moles, et in jure dicundo assidua et perennis occupatio, qua distinemur, et fere obruimur, abeundi et adeundi commeatum vetant. Quod igitur absenti officium praestare possum, te scilicet per epistulam affari, et de longinquo salutare, et tibi gratulari pro omni vita in gloriosis laboribus et studiis consumpta: et pro admirandis foecundissimi ingenii tui foetibus, quos de bonis litteris benemerendo, in communem omnium litteratorum utilitatem, quasi oracula sapientiae, quotidie edis: deque re litteraria te consulere, et judicium et censuram tuam requirere, hoc praesto, et ad hoc libentissime et summa animi propensione ducor. Et merito hoc mihi, et omnibus sapientiae, et tui nominis studiosis tantumdem facere licet. Talem enim te natura creavit (patere laudes, quas ipse Benedicto Ariae Montano, gentis nostrac optimo, clarissimo, et sapientissimo viro, merito detulisti: ad antidora enim tecum ago, tibique parem gratiam rependo) ut quae singula in caeteris hominibus mirari solemus, te unum universa consequutum fuisse, imo ipsam [gap: Greek word(s)] perfecte absolvisse; et verum illud poetae elogium ostendisse, Apparent rari nantes in gurgite vasto merito affirmare possimus et debeamus. Ita namque (liceat etiam per te mihi Sallustianum illud ad Caesarem huc transponere. Procul este livor, et assentatio) aetatis nostrae litteratos viros praetergressus es, ut prius defessi sint homines scripta tua laudando, quam tu laude digna scribendo. Unde verissimum puto, quod apud divum Augustinum, aut quenquam alium aliquando legisse memini, quodque praeteritorum saeculorum monimentis satis comprobatur, Naturam humani generis, ut et aliorum omnium, quae sub coelo oriuntur et intereunt, feraeissimam parentem et procreatricem, ut suae foecunditatis, et inexhaustae virtutis et omnipotentiae specimen daret, et quasi digito demonstraret, (quale illud, quod de linea Apellis in officina Prothogenis subtilissime ducta, nullum amplius subtilitati locum relinquendo, ut mirabile artis ingenium ostentaret, memoriae prodidit solertissimus ille naturae indagator) non solum inter muta animantia, prodigiosa quaedam et portentosa: et inter [gap: Greek word(s)] phaenomena quaedam, grandia, inusitata, inaudita, et admiranda quandoque produxisse: sed etiam inter homines, successivis temporibus, et per varias aetates et apud diversas nationes, quosdam procreasse et quasi e foceundissimo sinu in lucem protulisse, tanto ingenii acumine et foelicitate, et tanta judicii gravitate praeditos, et praestantissimarum artium et scientiarum peritia excultos, ut quasi scientifica quaedam monstra et portenta, nos in sui, et opificis admirationem


page 118, image: s118

rapiant, et quasi extra nos ipsos absorbeant, et abalienent. Atque id etiam videri potest (ut paulo majora canamus) quod de illis vere heroibus nostris Mosse, et D. Paulo in divinis literis celebratur, singulari Dei beneficio, inexhaustae et incomprehensibilis divinae gloriae, radium illis in transcursu affulsisse. Sed ad rem nostram, ad id forsan allusisse videtur Regius Vates, dum nos divini vultus lumine insignitos, praedicat; et quodammodo etiam insinuatum apparet, in verbis divino ore prolatis, in formatione Prothoplasti. Ut tanto magis divinae naturae eos homines assimilari intelligamus, quanto singuli in praeclaris et liberalibus artibus, divino munere, eximia quadam et admiranda ingenii foelicitate prae caeteris hominibus excelluerunt. Unde factum est, ut non solum eadem aetate, sed neque diversis, apud Graecos plures Homeros, plures Platones, Aristoteles, vel Demosthenes; neque apud Latinos plures Cicerones, aut Virgilios; neque aevo nostro, plures Lipsios pari ingenii foelicitate, extitisse comperiamus. Quorum scripta et lirterarum monimenta, ad miraculum usque suspicimus, colimus, stupescimus et admiramur. Quid igitur mirum, si ad te divini fere ingenii virum tanquam ad Delphicum, sive Dodoneum oraculum, et tanquam ad alterum Arcaesilam, sive Cameadem, de qualibet re proposita ex tempore disserentem, certatim homines concurrunt? et inter eos ego etiam tui nominis studiosus, limatissimae tuae censurae haec nostra scripta (forsan tanquam abortivum partum tumultuario editum: aut velut ursinum foetum informem, a te expoliendum, et quasi lambendo, effingendum) subjicere et proponere satago? tecumque absens, (qui coram nequeo) alloqui studeo, teque quasi e suggestu, audiendi occasiones quaero? Sic tuos etiam te principes, eodem desiderio flagrasse, et ad te audiendum inopinato ad Academiam Lovaniensem aliquando accessisse, a nostro Lupertio Leonartho accepi. Te vero gratulationis, et gratiarum actionis ergo, elegantissimam, et [gap: Greek word(s)] delinitam, et vario doctrinae genere refertam, atque omnibus numeris absolutam, extemporaneam dissertatiunculam, de tantorum Principum incogitato adventu, majestate, heroicis virtutibus, laudibus et encomiis, tanta dexteritate et facundia habuisse, ut qui te aspicerent, summo silentio (quale venationi datur, ut dicebat junior Plinius) et alta quiete, qualis conticinio noctis solet (ut tu quandoque dicebas) ex ore tuo immotis oculis pendentes, et intenti ora tenentes [gap: Greek word(s)], lacteum eloquentiae flumen audire viderentur; atque etiam priscum illum Florem illibatum populi, Suadaeque medullam. Ut igitur eo unde digressus merito sum, redeam, et desiderio meo fatisfaciam, teque consilii nostri et instituti admoneam, causam paucis libenter accipe. Sors mea tulit, ut inter alios Regios consiliarios, qui juri dicundo in supremo istius Regni consilio, et Senatu sedent, ego etiam in syndicatu (quam artis nostrae vocem [gap: Greek word(s)] ad instar [gap: Greek word(s)] et duelli, quasi legale certamen, appellare libuit; sed an satis apposite, tuum, ut in reliquis omnibus, erit judicium) villicationis nostrae et anteactae vitae in magistratu, rationem reddere coactus fuerim, et quodam quaesito colore et nonnullarum querelarum praetextu (quae ex multorum


page 119, image: s119

sententia [gap: Greek word(s)] et a praetoria censura aliena videbantur: cum non solum labe concussionis et violentiae, (quae solum animadversione digna) carerent: sed nec leviores culpas officii nostri redolerent: et majori ex parte muneris nostri expertes essent, reus postulari et in judicium vocari, et honoris et existimationis discrimen subire meruerim. Ego vero, licet singulari Dei beneficio et pietate, neque peccasse in officio, neque quicquam commeruisse sat sciebam, meque puriorem clavo putabam: ratus tamen necessario nobis concertandum, et colluctandum fore cum validissimo, strenuo, et versuto Agonotheta, cujusmodi ille, quem junior Plinius [gap: Greek word(s)] vocat: et adversus quem Apostolica illa praecautione et clypeo protegi, et muniri nos oportebat [gap: Greek word(s)]. Veritus etiam, ne aut propter illius [gap: Greek word(s)], aut propter nimiam animi nostri [gap: Greek word(s)], ne, dum illum profligare confidebam, ejus astu, vel potentia (dolus, an virtus, quis in hoste requirat?) in judiciaria palaestra, et lite succumberem, et causa caderem. Ideo non contentus propugnaculis, et defensionibus nostris, quibus quod ad rerum gestanim seriem et veritatem attinebat, satis processus erat instructus; quia tamen classicum undique canebat, et personabat, ut ad audiendam sententiam accingeremur; statui, quasi manum conserturus districto gladio, arripere calamum, et quatenus temporis angustiae permittebant, vepres, et dumeta resecare, et tortuosum, et senticosum callem aperire, et viam justitiae nostrae praemunire et patefacere. Et quia cominus, et viva voce causam nostram defendere et propugnare non dabatur, saltim eminus, et scripto liceret. Et quoto gradu querelarum merita penderent, et quanti aestimanda forent: et jure ne, an injuria (quod credibilius erat) imputatae nobis querelae niterentur, atque subsisterent, ostenderem et demonstrarem: et justitiae nostrae imaginem, si non ad vivum, et quadam cum vivae vocis energia expressam, saltim in hoc nostro juris responso adumbratam, et delineatam ante oculos gravissimorum judicum S. et Supremi consilii Coronae Aragonum (unde sententia indies expectabatur) proponerem, et repraesentarem. Indidi autem opellae nostrae, Declamatiunculae nomen; quod praecipue de rebus domesticis, et quae ad mores nostros pertinent, causa agatur: et in ea quaedam quasi concertatio, et exercitatio nostrarum querelarum, et exonerationum contineatur. Novo etiam, et parum usitato apud nostrates stylo, et scribendi genere, et aliquantulum grandiloquo, et uberiore usus fui, ut quasi in spatioso campo excurrere liceret. Atque etiam praeter juris allegationes (sine quibus loqui erubescimus) et praeter nostratum authoritatem et fidem (quibus quasi bellicis tormentis et munitissimo quodam praesidio arcem inculpatae vitae nostrae tutati sumus) peregrinorum etiam authorum testimonia, et sententias ex philosophis, oratoribus, historicis, atque poetis, et interdum ex sacris litteris, petitas, opportunis in locis, meo judicio, inserui et collocavi; ut tam inconcussa fide, et tantorum


page 120, image: s120

virorum authoritate (qua etiam nostri J. C. utuntur) quasi vallo quodam praemunirem. Et quia res, de qua agebatur, jejuna, sterilis, insulsa, et auribus ingrata forsan erat, aut videri poterat, jucunda quadam et amoena varietate (quae inter naturae opera nitet) ornata, quasi opus tesselatum, legentium animos alliceret, et oblectaret. Invenies autem inter alios plures temet ipsum plerisque in locis laudatum: et tua authoritate, et luculentissimis testimoniis scripta haec nostra suffulta et decorata. sed an concinne, apposite, et cum judicio, uti tam insignem, et praeclaros alios scriptores decebat; an non magis, tanquam in nova aliqua veste, pretiosas margaritas, gemmas, atque uniones perperam, inordinate, et sine ullo delectu assutas, et velut centones quosdam, valde suspicor. Atque satis vereor

Ne si forte suas repetitum venerit olim
Grex avium plumas, moveat Cornicula risum,
Furtivis nudata coloribus.

Et ideo (ut tuis verbis me protegam) mutire verbum non audeo in tam multos, in tam probos. Sed det imprudentiae veniam temporis brevitas, negotiorum immensa moles, et improbus labor in dirimendis litibus exantlatus. Quae vix respirandi, et auram capiendi, et ad humaniores litteraes divertendi (quibus tanquam unico solatio mirifice delector) locum, aut otii et laxamenti pusillum suppeditant. Tu igitur, mi Lipsi, errata, quae multa obrepserunt, libenter condona, corrige, dispunge, elimina. Sic enim fiet, ut opusculo huic nostro, quasi sub incudem revocato, et detersis maculis renato, et redivivo, ex immenso meritorum et laudum tuarum cumulo, honoris et existimationis accessio aliqua fiat: et sub tuo praesidio et patrocinio, tanquam sub Aiacis clypeo, iterum in lucem, detecta fronte, prodire audeat. Interim ergo foelix vive, diu scribe, et sospes Vale, flos aevi nostri [gap: Greek word(s)], meque invicem ama. Caesaraugustae Celtiberiorum K. S. Decembris. A. CPI. oo. ICCII.

EPISTOLA DCCCXII. J. LIPSIUS Arnoldo ab Ameyde V. N. Serenissmo Elestori Coloniensi a Consiliis. Coloniam.

LItteras tuas vidi libentibus sane oculis, et in iis veterem erga me affectum recognovi. Gaudeo, et retinere hortor, et me pariter affici testor. Vidi et litteras docti viri, Lazari Schoneri, adjunctas, in quibus petit a te porro a me petenda: de quibus sensum meum breviter hc habe. Ait in vita M. Aurelii a Guevara promulgata citari auctores, quorum libri hodie non exstent. Nominat Cinnam, Calvum, Sextum Chaeronensem: de duobus verum est, ex asse perierunt: Sexti hujus exstare libros Pyrrhoniorum, et alia contra


page 121, image: s121

Dogmaticos scripta, sunt qui volunt. Indigitatur vulgo, Sextus Empiricus sed sunt, ut dixi, qui hunc opinantur, et magni illius Plutarchi nepotem fuisse. Quod autem in praefatione Guevarae ait esse, de Libris Augusti Caesaris decem, argumento et titulo Belli Cantabrici, profecto ludibrium est, nec tu, aut vir ille doctus, latere eos in ulla Bibliothecarum putetis. Dii boni, quis thesaurum illum invideret publico, cum aeterna sua fama vulgandum? Lubet hominibus sic ludere, an nobis illudere: nobis dico, si qui creduli sumus, et facile naso ducimur a Sannionibus istis. mihi non evenit, nec eveniet: et videsne tralucere mendacium, cum eos Colonia ad se venisse scribit? Scilicet qui misit, non intellexit, quid magnae hoc rei esset: si est, cur misit? Si non est, profecto tenuerit, et rem ac famam fecerit suam. Inquirere hoc in Aula nostra ulterius nunc non possum, quia illa abest, et Gandavi firmiter nunc moratur: at tu atque optimus Schonerus meae fidei credite, totum hoc fraudem et fucum esse: et res explorata dicet. An non simile jamdiu in Ciceronis De republica libris? cujus etiam Consolatio, et Orpheus, sic Deo visum, nuper prodierunt, tam ab illo patre, quam a me nata. En, quod possum scribere: in eo fortiter affirmare et liquido, te a me amari; fac idem, et vale. Lovanii, postrid. Idus Decembr: oo. ICCII.

EPISTOLA DCCCXIII. J. LIPSIUS Everhardo Elmenhorstio S. D. Lugd. Bat.

QUod affectum in me, jam olim declaratum, servas et perseveras, mihi gratum, et te dignum est, si Amicitiam non pro vulgo colis. Ego in te idem: et in magnum illum virum, cujus nomine tuis in litteris me recreasti. O adhaere illi, carpe, trahe, tolle, quod in omne aevum juvet. Significas in Senecam eum habere: quis nescit? daturum, si petam: nimis scio, et non peto. Caussas habeo: sed tamen petam, et [gap: Greek word(s)] utar. De Jano Wouwerio, juvit audisse ad honorem provectum: eo magis, quia pauci ejus generis, id est modesti (talem novisse videor) et docti. Hoc nunc aevum est: vobis adolescentibus melius curret, neque ira Numinis Europam premet semper. Voveo, et te salvere, cum primario viro, quem dixi. Lovanii XVI. Kal. Febr. oo. ICCIII.

EPISTOLA DCCCXIV. J. LIPSIUS D. Heremitae S. D. Lutetiam.

NOn pro nomine tuo fuisse te video, mi Heremita, nec solitudinem amasse. Homines et loca plura vidisti, et societatem appetisti eorum, quos


page 122, image: s122

duces aut directores censebas ad bona et honesta. Pulchrum tuum amorem! qui jamnunc meum conciliat: et vel absentibus illis parariis, Scaligero et Dousa, quid abnutem? felicem te talibus consortiis et colloquiis: et judicii bonum, qui infulam illam magnam reliqueris, in qua similes (nam pares ubi sunt?) non erant. Etsi sicubi similes, imo pares, in urbe sunt, quam sedem nunc habes. Duos ibi nominas, sane primores Galliae (de nostris artibus loquor) jamdiu in amore et pretio meo. Nosce et fruere, atque etiam utere: et melior doctiorque ad nos redi. Redi, an huc revoco? suave sit videre cives meos talium artium: sed locus iis aut aestimatio apud nos quae nunc est? Heu Belgicam aliam! et heu nullam, paene dicam, si ista sic pergunt. milite adverso, milite nostro premimur, atterimur: nec bella, sed seditiones adfligunt. Tamen vel sic Belga Belgas ames, et miserum fugiendumque hoc solum, nisi quia patria est Siquid distincte ad me de rebus et destinatis tuis scribis, consilium atque operam offero: illud fidum, et hanc promptam. nam de bonitate aut efficacia non praesto. Praesto hunc animum, nunc et olim in te volentem, volentia hac tua merito inductum. Lovanii, XVI. Kal. Febr: oo ICCIII:

Amplissimo Thuano, et doctissimo Casaubono, tuo commodo, salutem a me dicito, et amare. [note: Hic est Daniel Eremita, Discipulus Lipsii, ut ipse profitetur in Opusculis pag. 427. cujus opuscula varia, edita sunt a CI. Graevio, et qui de ejus vita praefatus quaedam est Ann. 1701. ubi contra calumnias Scioppii defendit Eremitam: nobis mirum videtur, cur inter hos nesarios Apostatas (ita Eremitam vocat Rupertus in observationibus ad Besoldum in Rodolso 11. pag. 636.) tam male convenerit. Epistolam etiam in Scioppium edidisse patet ex Amphot. pag. 34. Eremita vero a Scaligero commendatus Casaubono Lutetiam cum venisset, ibi puriora sacra ejuravit, quare saepe indignationis justissmae voces Casaubono exciderunt. vide Casauboni Epist. CCCXXVI. CCCXXXI. et CCCXXXII. et licet ipse se excusaret Casaubono Epist. CCCXXXV. fictam fuisse Palinodiam Casaubonus docet Epist. CCCLXXXIX. Scaligerum etiam gravissime hanc labem tulisse, et surto sibi sexcentos aureos ab Eremita ablatos questum in Epist. LXXXVIII. Colomesius in Clavi Epistolarum tradit: plura collegit diligentissimus Baillius in Lexico Historico-Critico. Mortuum esse ex lue Venerea traditur in Patinianis pag. 66. obiit An. 1613.]

[note: Respondet Lipsius Cent, IV: Misc. Epist. 66.] EPISTOLA DCCCXV. [note: Andreas hic est Chioccus, cujus magnificum elogium habet Ghilinus Theatr. Literator. tom. 11. pag. 76. et de cujus libro de Collegii Veronensis Medicis et Philosophis nuper egimus in praesatione Thesaur. Ital. tom. IX. part. VIII. pag. 14.] ANDREAS CHIOCCUS Medicus Veronensis, V. Cl. J. Lipsio S. P. D. Lovanium

QUod compellare te audeam ignotus, Vir Clarissime, tua imprimis eximia, et celebris eruditio facit cum insigni morum candore conjuncta,


page 123, image: s123

quae occulto veluti oestro ad amandum ingenuos Viros impellunt: Accedit eos amare artifices, qui Artes aliqua ex parte intelligunt: Mihi sane nonnulla notitia, vel potius oblectatio non sine ingenti admiratione ex tuis praestantissimis, et immortalibus monumentis: legi Politica, de Constantia, de Cruce, Saturnalia, Centurias tres tuarum Epistolarum, quarum postremam cum Magnitudine Romana donavit mihi nuper Christianus de Vuielae Bruxellensis, meus hc in Arte cliens, et Amicus, (is Nepos [note: Non reperio eum in Fastis Academicis Valerii Andreae pag. 265. sed idem pag. 245. monuerat se omnes Paedagogiorum professores non retulisse, nec etiam potuisse: sed Johannem Vandevillium Tornacensem Episcopum ex Falconis Collegio prodiisse ait Vernuleus in Academ. Lovan. lib 11. cap. 7. et lib. 111. cap. 11. pag. 294. et Valer. Andr. in Fastis pag. 192.]Petri Vandeville qui olim Lovanii Philosophiam in Collegio Falconio est professus, quemque ait, tibi esse benevolentia conjunctissimum.) Umbras alii verborum, et litteraturae fucum in Humanioribus his studiis videntur sectati; Tu res solidas, et expressam Sapientiae, et Prudentiae imaginem ad Senecae, et severioris Sectae normam affabre effictam passim promis, ut vere tu [gap: Greek word(s)]: Quin in ipsa etiam Historia et Antiquitate percensenda, atque illustranda Sapientiae, et Virtutis tuae spiritus et nervi Lipsianarum [gap: Greek word(s)] se produnt cum eleganti, et vivida rerum, et verborum supellectile, et delectu, ut sine controversia magnus [gap: Greek word(s)] attento lectori esse possis: Dicam ex animo quod sentio; Videris Tu mihi, Vir Praestantissime, [gap: Greek word(s)], major pars eorum, qui hactenus scripserunt, [gap: Greek word(s)]: Postquam enim corrupta docendi ratione exolevit jam usus optimarum Methodorum, Inventionis et Dispolitionis, quas Plato, Aristoteles, et boni illi Veteres nobis reliquerant, insurrexerunt Novatores nequam, et impostores garruli, qui Declamationibus, et ineptissimis nugis Dialecticam, Philosophiam, Medicinam nostram, quinimo et priscam Religionem Patrum, et tot Conciliorum auctoritate firmatam, temerario conatu in dubium vocare audent, profecto [gap: Greek word(s)]: At tu divino ingenio, praeter Virtutis lumina, quae ubique in tuis scriptis praesers, a postliminio antiquas etiam methodos revocas, et divisione, et definitione vel minuta quaeque persequens, [gap: Greek word(s)], ut Menelaus. ille Homericus, [gap: Greek word(s)]. Sed cur te laudem Virum tota Europa laudatissimum, et celeberrimum? Neque ego forte sum tanti, ut meo praeconio caeteris illustrior, tibi charior esse debeas, aut ut tantum mihi amicum hac sane ratione merear conciliare: Id mehercle fateor, eo potissimum quod Medicus sum; actione Medica satis districtus, et proinde in diversis Doctrinae castris enutritus: Sed excitasti tu, et faces amoris animo adhibuisti mirifica illa, et prolixa benevolentia, qua et Medicos complecteris Mercurialem, [note: Ad hunc est Centur. ad Italos Epistola XXIX. ad Vizanium Epist. XXII. ad Mercurialem plures, et a nobis etiam nonnullae editae.]Costaeum, Vizanium, atque alios eruditos, tum caeteros vel leviter Minervae Sacris initiatos: Si me in horum saltem album rettuleris, qui tibi magnis obsequii, et amoris vinculis sunt devincti, o me Felicem! Vetus dictum esse non ignoras, [gap: Greek word(s)].


page 124, image: s124

Hoc ergo saltem nomine carus esse debeo, quod virtutis, amoris, amicitiae tuae fores, modeste tamen, pulso. De Morte contemnenda libellum a te olim promissum, et Senecam (qui emendatus quidem a Mureto prodiit, sed in quo tamen adhuc multa desiderantur) tua solida, atque acri censura limatum et Commentariis illustratum, quod te facturum recepisse ajunt, imo in tertia hac Centuria saepe palam polliceris, avide expectabam, cum Philarmonicis Academicis nostratibus, et Medicis, etiam nonnullis collegis meis Viris doctissimis, qui te in oculis, et ore assidui ferunt; quanquam existimo Typographos, et Bibliopolas Italos potius nostram expectationem fallere; Sed Christianus ille, si Christianus vere erit, non me fallet, ut est Juvenis probitate, et moribus humanissimis praeditus, qui vel ex Antverpia ipsa, ut complura ex tuis advehantur, se daturum operam est pollicitus. Vide quaeso, Vir magne, quo studio, et veneratione te omnes Itali colimus, et tamquam summum litterarum Dictatorem propemodum adoramus, ut vel ex hoc communis affectus praetextu non me omnino indignum amicitia, et benevolentia tua judicem. Scriptitavi et ego minorum gentium Auctor complura: nonnulla jam vulgata: Psorica versu Hexametro, Quaestionum Physicarum libri tres, Apologia pro Fracastorii nostri Siphilide contra J. C. Scaligeri censuram; De coeli Veronensis clementia, [note: Hic dialogus nec a Ghilino, nec Mercklino memotatur.] De optimo Medico brevis nuper Dialogismus. Supersunt multa excudenda, sed in nonum adhuc annum premenda, [gap: Greek word(s)] (hoc enim libenter refero ad famam ex eruditione et scriptione in quolibet Disciplinae genere comparandam) [gap: Greek word(s)]. In praesentia prae manibus habeo opusculum de animi humani immortalitate adversus Petrum Pomponatium, et Artem tuendae Sanitatis Methodo analytica per aphorismos dispositam, et explicatam, quae Illustrissimo Cardinali Valerio Episcopo nostro, et Patrono meo, qui de tuo ingenio, et Virtute honorifice loquitur, et sentit, nuncupare mihi decretum est, si Deus, et occupationes Artis dabunt: sum enim praeterea in Familia [gap: Greek word(s)], ut mihi ex Homeri praecepto saepenumero dispiciendum sit, [gap: Greek word(s)]; Interim post Hippocratem, Aristotelem et Galenum meum, interdum animi gratia in tua castra divertam; non solum ut explorator, sed etiam ut transfuga, dum solidae virtutis esca et sapientiae illecebris omnes mirum in modum detines. Vale; Vir Clarissime, et me tui studiosissimum, et amantissimum redamare ne graveris; Deum opt. max. obnixe precor, ut morbum illum gravem Hypochondriacum, de quo frequenter conquereris, quique ingravescente aetate solet mitior reddi, tibi mitissimum faciat, ac diutissime possis et litteras illustrare, et litteratos omnes, ut facis, juvare. Veronae V. Kalend. Aprilis CICICCIII.



page 125, image: s125

[note: Respor det Lipsius IV. Cent. Misc. Epist. 91] EPISTOLA DCCCXVI. ANDREAS CHIOCCUS Medicus Veronensis, J. Lipsio V. Cl et Magno S. P. D. Lovanium.

BInas Epistolas ad te praemisi, Vir Clarissime, cur tertia vereatur accedere? cum graeca fide Tabellarii nostras perferant, ut non injuria suspicatur Christianus noster, non erit forsitan ab re multitudine eorum fidelitatem aliquando elicere, aut excitare, vel frequentia compensare raritatem. Nactus sum nuper Epistolam M. [note: Vide ad Epist. LXXIV.] Antonii Bonciarii Viri docti, et percelebris, qui olim fuit Mureti auditor, nunc Perusiae, tametsi aliquot jam annos caecus, publice litteras humaniores summa cum laude profitetur; In ea quid de Virtute, et doctrina tua sentiat, palam et ingenue promit; Eam ex Epistolarum Latinarum volumine recens edito describendam curavi, et tibi transmittendam, ut qua te veneratione, et amore Itali homines, quos aequus amavit Juppiter, prosequantur, ex illa facillime intelligas; nam ingenia illa bruta, et fulgurita, quae [gap: Greek word(s)] in quemvis temere incurrunt, cur Lipsianae sapientiae fastigium vel tantillum permoveant? profecto [gap: Greek word(s)]. Nactus etiam sum Dialogum de recta pronunciatione linguae Latinae (opus mehercle subtilissimum, et elegantissimum) quem mihi accurate legendum proposui: Quintum te profecto iis litterarum luminibus adjungo, qui in Epistolis tuis sic excellis; verius forte dixerim, te unum instar omnium: nam suavitate et eloquentia. Homerum, animi altitudine, gravitate, et pressa docendi ratione (quod a Galeno nostro ipsi tributum est) Hippocratem, rationum robore, et soliditate Aristotelem, Doctrinae varietate magnum Scaligerum refers, judicii acumine, mea sententia etiam exuperas; Nec profecto unquam ex tuorum scriptorum lectione surgo, quin doetior, vel melior mihi videar evasisse, quod etiam alii permusti tuae doctrinae, et monumentorum peramantes in se ipsis facile sunt experti; Quare jam expletum vides votum tuum, et te vivo, et apud posteritatem universam, dum utilia sequi, et docere tibi scopum esse profiteris. De magni Scaligeri [note: Eadem sere effutit contra Josephum Scaligerum in libro de Collegii Veronensis Medicis et Phiorophis bect. I. cap. 14.] Filio non ita sentiunt Itali nostri, quin ipsum tumore quodam ingenii, dum prae se omnes ridicule contemnit, et Poetas optimos suo more emendat, in putidos errores incidere, ut Mercurialis noster in variis lectionibus, et Clavius Mathematicus insignis in re magis seria patefaciunt: a vera etiam, et avita religione ajunt descivisse, quo nomine apud Italos, et Hispanos pessime audit. Eum


page 126, image: s126

ego sane, ut virum eruditissimum, et acerrimi ingenii, addo et Civem nostrum, libenter amplector, quamquam Historicus nostras [note: Hunc nusquam reperire potui, nec in Onulphrii Panvinii antiquitatibus, (sed illo potest esse serior) nec in Struvii Bibliotheca historica inter Veronenses, nec in Lippenii aut Konigii Bibliothecis; nec alibi.] Alexander Cannobbius longe sarayna. praestantior, in stemmate Domus scaligerae a se accuratissime confecto, hos pro legitimis eorum successoribus, qui Veronae rerum sunt olim potiti, nonagnoscit: Mittam stemma jam editum, si tanti erit, et tibi, Vir Clarissime, videre haud fuerit permolestum. Cardinalis noster Illustrissimus, et tui amantissimus mandavit mihi, ut suis verbis maximam tibi salutem dicerem, quod libens facio, et a te mirum in modum peto, ut ad ipsum aliquid litterarum dare ne graveris. Vale, Vir magnae, et celeberrime. Valerinus noster hoc te [note: Hoc reperi Epigramma inter alia in laudem Lipsii scripta] Epigrammate salutat, et omnia sua studia, et obsequia tibi sponte, atque ultro devovet. Veronae Pridie Idus Februarii M. D. C. IIII.

Hactenus algentes ursae, aestiferique leones,
Serpentes, plura et monstra habuere polum.
Verum ubi te ornantem omnigenis virtutibus orbem
Videre in terris fulgido ab axe Dei
Mirati decus et praeclaras pectoris artes,
Scriptaque, et ingenii tot monumenta tui:
Monstra ferasque parent properi detrudere coclo,
Et merita ilia illa tibi tradere parte loca.
Teque ibi, cum Vitae cursum compleveris omnem,
Gaudebunt astris, Juste, micare novis.
Tunc, precor, ipse velis selici lumine terras
Spargere, tunc Athesim visere dexter ades.

Flaminius Valerinus Veronensis.

EPISTOLA DCCCXVII. JULIUS SALINERIUS V. Cl. J. Lipsio S. Lovanium.

LIbellus qui tibi verbis meis reddetur, is erit, de quo diu non est quod ad te literas dedi. eum elaboravi, vulgavi, non qu nomini tuo detractum vellem, sed qu meum famae aliquantum insererem. Non deprecor tamen si merui (sed vix est ut non mereatur hujusmodi ingenioli vir) tuam sive tuorum insectationem: nam ductu auspiciisve tuis cadere, noninglorium duco; etenim

--- tu maximus ille es,
Unus qui nobis scribendo restituis rem,

et

[gap: Greek word(s)].

Pleraque mendarum quae ibi animadvertes, typis, non mihi sunt imputanda,


page 127, image: s127

qui valetudine cuitrictus (quautor non bona) Genuam me conferre non potui. Vale priscae illae eloquentiae splendidissimum jubar, nosque seu victos,. sive spretos, e cultorum numero ne dispungas. Savonae 11 j. Kal. Mart. 1603.

EPISTOLA DCCCXVIII. PETRUS SCRIVERIUS J. Lipsio. Lovanium.

SAlve Musarum Hercules, salve Averrunce monstrorum: Salve Antiquitatis anima, Juste Lipsi. Nuper ad te literas meas frigidas illas et jejunas detuli, nunc iterum tibi molertiam creo, et defero ad te loca quaedam Martialis mei prodigiose (ut mihi quidem videntur) corrupta. Opem tuam imploro. Me vide. (Seorsim hc in scheda habes.) Ad haec, Vir Clarissime,. velim mihi primo otio respondeas. Vix enim credas quantum intersit me citius istarum quaestionum certiorem reddi. Profecto jam nugas meas Typographo tradidissem, nisi eas electissimis tuis insertis prius exornari cuperem. Rogo itaque te quaesoque me per Epistolam doce. Dabis hoc amori in me tuo, dabis publicae utilitati, cui nihil negare potes. Tantum. Vale Musarum Hercules, Vale Averrunce monstrorum, Vale Antiquitatis anima, Juste Lipsi. Iterum te rogo et obtestor V. Cl. literas tuas ad me properes. Nihil moratur finem editionis meac, nisi quod ad haec a te doceri expectem.

Quid sibi velit Martialis in his infra scrip. tis locis mihi non liquet. lib. I. Epigr. CXIV.

Et stygias aequum fuerat pater ire sub umbras.

Manifesto [gap: Greek word(s)]. nam quae haec sodes loquendi ratio? ego sane, qui meus stupor est, nonassequor. Si legatur aequus, fortasse rem factam habemus. pater aequus fuerat ire, Graecismus. [gap: Greek word(s)] quoties apud Platonem et alios legitur? lib. II; Epigr. XLVIII.

Haec praesta mihi, Rufe, vel Bituntis

Item lib. IV. Epigr. lv.

Haec tam rustica malo quam Bituntos.

Quid sit juxta cum ignarissimis scio. lib. eod. Epigr: LXXIX.

Invitas tunc me quum scis, Nasica, vocatum;
Excusatum habeas, me rogo: coeno domi.

Quod Interpretes huc adferunt [gap: Greek word(s)]. Verte te in omnes formas, nullam bonam sententiam elicies. Si alio vocatus est, atque alibi condixit, quomodo domi coenat? haec profecto pugnantia sunt. Corruptum dico, et fidenter dico, mirorque neminem hactenus advertisse frigus atque adeo [gap: Greek word(s)]epigrammatis. lib. eod. Epigr. LXXXII.

Abscissa servum quid fingis, Pontice, lingua?
An noscis populum, quod tacet ille, loqui?


page 128, image: s128

Absurdum et hoc distichon. Nihil possum praeter variantes lectiones asscribere. MSS. quidam fugis, alii figis. Editiones primae fugias et fugas. nihil extrico. lib. V. Epigr. XIX.

Flammataeve togae scriptula tota decem.

Codex Anglicanus atque alii apud mescripta, Flammarisve. lib. XI. Epigr. XXXII.

Hinc cellarius experitur artes,
Ut condat vario vaser sapore
In ruta folium Cappelliana.

lib. IX. Epigr. LXXXIV.

Me tibi Vindelicis raptum narrabat in oris
Nescia nec nostri nominis Arctos erat.

Quid? Aretos narrabat raptum aut mortuum Martialem? Ecquid hoc ad epigrammata, quae Norbano mittit? Nihil hac lectione absurdius. neque hilum fere juvant membranae, in quibus est moestus et Caesar. lib. X. Epigr. LXII.

Cirrata loris horridis Scythae pellis.

Sic optimae membranae, et sic Gruterus noster edidit. antca erat. Scuticaque loris horridis S. p. Quod spurium esse facile video, non item quomodo emendandum. Subest magnum mendum. Attendamus. Quomodo pellis, si cirrata loris? nam lora ipsa pelles. quippe [gap: Greek word(s)], de qua hc intelligendum, erat scytale; non pellis cirrata loris. Corcyrea vero mastix lora ossiculis distincta habebat, quae crudelissima verbera infligebant. lib. XI. Epigr. XXIX. Exsensum totum et meo judicio valde distortum.

Invasit medicus sica freneticus Eucli,
Et praecidit Hylan. hic puto sanus erat.

lib. eodem Epigr. XCII.

Aeolidos Canace jacet hoc etc.

Certe si sanum mihi sinciput, non hoc sanum est, neque Aeolidn Canace, quod alii Codices ingerunt; nec etiam Aeolis heu Canace, quod alias legitur. lib, XI. Epigr. IV.

Scriptus et aeterno jam primum Jupiter auro.

Varias admittit hic versus interpretationes, quae vera sit a te doceri cupio. Doctor eruditissime. Nodos vides. age, age, V. Cl. tu eos ocius Tenedia securi disseca. Plures alios esse scio vindice etiam dignos, sed hoc tempore hi tantum succurrebant. Lugduni Batavorum. Ipsis Kalendis Majis. CICICCIII.

Notae V. Cl. (sub nomine Tironis et Senecae. eorum tamen esse ne ipsa Suada mihi persuadeat. A Christiano quodam compositas aut saltim auctas pluribus alibi ostendo.) quas edi volebas cum de Notariis ageres, editae sunt a Jano Grutero una cum insigni illo Inscriptionum volumine. Absolutum hoc est; absoluti et Indices. quid multis? totius Antiquitatis Thesaurus prodiit. quem nunc his oculis video, his manibus tango. Deus bone quantum ego lectione istiuslibri profeci! Tribus annis in Schola non tantum didicissem quantum hc tribus diebus. [note: Hanc epistolam edidit quidem Ant. Matthaeus tom. VI. Analect. pag. 411. sed schedam non adjecerat, quare hc utramque exhibuimus.]



page 129, image: s129

EPISTOLA DCCCXIX. JIRMEIAS PIERSSENAEUS C. V. J. Lipsio S. P. D. Lovanium.

CRedo te meminisse, V. C, temporis (tres vel circiter anni sunt) quo te, cum Leone Meyero, D. Pharahildis apud Gandenses praeposito dignissimo, compellans, me tibi stiti, tuaeque amicitiae insinuavi; saltem id studui. Neque enim quondam discipulus, vel auditor tuus, animum meum potuissem inducere, te, post peregrinationes meas, non revisere. Qu enim vel tui, vel beneficiorum tuorum obliviscerer? per quae gratus acceptusque vixi apud exteros, atque nunc apud meos. Cumque tunc mentio incidisset Poematis mei gratulatorii, in Ingressum Principum nostrorum in urbem Gandam (in quo omne oleum operamque perdidi) nec non Odae ad Senatorem Assonlevillium: quam (legeras enim) probabas: neque vidisses illud alterum; illius me tibi copiam facturum pollicebar. Fecissemque (nisi diligentia Meyeri praevertisset meam) comite Elegeia: quam etiamnunc mitto, cum alia; quae postea eidem adgnata est. Misissem autem citius, nisi negotiosa aliquot mea negotia (quibus ne nunc quidem me explicui) et timidus pudor impedivissent. Utramque divina tua merita expresserunt, et in me immortalis illorum memoria; miserumque et ingratum hoc aevum. Tam grata quaeso fronte eas suscipe et perlege; quam ego illas mente. sed conniventi oculo. Involutus enim quottidie litium tricis, vulgo consulendo, respondendoque operam meam locans (miserrima pro ingenio meo conditio!) nunquam fere otium suppetit, horulam unam vel alteram dare amoenis illis Musis; quarum. consortio nihil animo meo jucundius. Nam, si ignoras, post ductam Gandae uxorem, Curiam illam Provincialem reliqui, ob Advocatorum odiosam, damnosamque multitudinem, atque Ipras migravi, ubi eodem fungor munere. Lucrum fateor istius caussa fuit: sed ut haec tempora sunt, magis rei familiaris sustentandae, quam saturandae cupidinis. Superest ut (post devoti animi mei, operarumque mancupationem) considenti audaciae meae parcas, adnumeresque inmeritum numero tuorum. Vale. Ipris Flandror. 1603.

ELEGEIA I.

Quantum in terra hominum degit, doctissime Lipsi,
Et penitus totis pectoribus sapiens:
Antiquae, Lipsi, mellita medulla sophiae,
Et Fax Antiquae clarior Historiae;
Ignoscas rudibus, mea quod temeraria, verbis,
Ausa siet laudeis mens temerare tuas.


page 130, image: s130

Nam mihi si linguae centum licet, oraque centum
Sint, que meis Pythus insideat labiis,
Nil faciant mundi tantum ad decus extollendum;
Non te ipse ad citharam cantet Apollo suam.
Quis diae digne mentis caelestia dona,
Atque sacra ingenii tot monumenta tui,
Laudarit satis? et meritis tua laudibus aequet
Nomina? non ullo deperitura die.
Tu veterum inlustras nobis oracula vatum,
Inscitiae obscuris tecta pius tenebris:
Per te barbaries totum horrida sparsa per Orbem,
Diu misere adflicto heu! exsulat a Latio:
Per te iterum imperii pereuntis sceptra potitus
Laurea, cum cithara, Phoebus Apollo sui:
Per te iterum reduces nobis, mea Numina, Musae,
Per te ad eas nobis commodiorque via est.
Hinc tibi paciferae, victricia paemia, laurus
Ornat divinas, innuba serta, comas.
Per te habeo, Lipsi, neque nostra haec ultima laus est,
Est quodcumque mihi mentis et ingenii.
Quare hoc quantumcumque mei esi, tibi serviat uni.
Et merito: juris est etenim omne tui
Hosce tuo natos igitur de semine fructus
Conlege. saepe meo at res dolet una animo;
Quos tibi nunc mitto Ingenii, mea carmina, foetus,
Hei! nimis indignos esse tuis oculis.
Sed sint qualescumque, Deis placuisse videbor,
Haec mea si vestro grata sciam esse animo.
Nam mihi te primo digito tetigisse satis sit,
Et LipsI heic nomen effigiasse mei.

II.

Lipsi, cujus ab ore favos atque Attica mella,
Nectarei inbuto fluminis ambrosia;
Perpetim inoffenso fundit Dea Suada fluore;
Seirenum ut dulcem psallere rere chorum,
Nescio, ut hoc aevum est; an res felicior ulla,
Et reliquis melior sit, didicisse minus;
Quam volgo sapere altius, et sapientiae alumnus
Dicier, et totum huic adplicuisse animum:
Quam mentis deforme, chaos, et inutile molis
Corporeae, ad numeros erudiisse suos:


page 131, image: s131

Quam didicisse avidi desideria improba cordis
Frenare, et queis sint haec moderanda modis:
Qua ratione animi deferveat ardidus ardor,
Fulmineis irarum indomiti facibus.
Non ullo inflatae mentis turgescere fastu,
Nec vanis capier corporis inlecebris:
Contentus suo at, hoc quodcunque est transigere aevi,
Integer, et putus omnigeni sceleris.
Nullius aut odio, inlicito aut tabescere amore
Libero ab infelici ambitione animo:
Neutrum fortunae instabilem exhorrescere voltum,
Sit licet hic tristis, qui modo laetus erat:
Verum Secraticis instructus pectora cartis,
Multiscii armatus ingeniique opibus;
Virtutum aeternis halansis floribus; omnia
Invidiae et magnae pellere tela Deae.
Atque ita ad immortale decus sibi, et aurea templa,
Fortiter inmota mente aperisse viam.
Quae omnia, Juste, tuo divino e pectore prompta,
Caelica jam diu Constantia mo docuit;
Non umquam laudata satis neque lecta; Sophorum ut
Cunctorum evolvens dia magisteria.
Nam licet ipsa animum sapientia, suadaque linguam
Possideant: sociis laeta cupidinibus,
Te et Venus, et Charites; et Musae, et Phoebus honestent;
At tibi sola absit Regia Juno comes:
Non modo non miraclo eo eris, neque gratior ulli;
Aethereo ut terris numen, ab axe datum:
Verumetiam stolidis deridiculus magis, atque
Paem omni humano ludibrium generi.
Talia ego inlacrumans nostra haec mala tempora, Lipsi,
Dequeror heu! tristi non sine condolio!
Tempora, ab ortivo quae ubivis male turbida Sole,
Usque tibi is occiduis mergitur aequoribus;
Miscent funestis rediviva incendia flammis
Bellorum, heu! nostri pesque, caputque mali!
Quod jam continuo, terdenos amplius annos,
Sanguineo BelgI viscera dente vorans;
Infera mutavit superis, divina profanis:
Atque eodem censu fasque nefasque putans;
Saepe dedit patriae heu! oblito, cum Principum, Amore,
Hostica fraternis volnera pectoribus.


page 132, image: s132

Hinc ea progenies morum prognata malorum,
Artium et, infernis edita seminibus;
Ubertim subcrevit; ut ad vitrei vaga rivi
Flumina, vel salices vel rigua herba solet:
Quae has nostras Pacis expulsum abit, atque oppressum,
Nec superat miseris qui ferat auxilium.
Nullus Maecenas studiis qui ponat honores,
Aurea Phoebeae aut praemia militiae.
Nullus inaccesso bifidi qui vertice mortis,
Ejectasque sacro nunc Helicone Deas,
Restituat salvas, et regnis reddat avitis
Otia laurifero Musica sub nemore.
Et sine te foret, illarum jam temporis aetas
Delesset nomen, brutaque Barbaries.
At melius voluere Dei, qui te, cate Lipsi,
Mactare hoc unum te voluere bono:
Tecta tua, hospitibus ut sint habitacula Musis,
Aeternumque animus Palladis hospitium.
Utpote qui cunctas patrio procul orbe vagantes,
Tantaque non ullis numina tuta locis;
Sollicite adsiduus vestigatum iveris ultro,
Servarisque animas omnium ab interitu.
Jure igitur, Lipsi, tua, Laurea serta coronant
Querceaeque, et victrix tempora docta hedera.
Vitalesque tuis meritis se ubicumque fatertur,
Ipso cum Phoebi numine Pierides.
Quare etiam devota tuae sacra Numina famae;
(Quae ivit ad Eoos, ivit ad Hesperios)
Grata; tuum Nomen, Merita; et Studia omnia Divae
Scalpsere aeternis Mnemosynae in Tabulis.
Quae tibi, donec erit Phoebi venerabile Numen,
Fatidicusque fluet Pegaseae humor aquae,
Omnibus ingratis, apud omnes clara cluebunt;
Tantillum ad Phoebi qui sapiant Genium.
Cumque salutrim, licet ipso a limine tantum,
Te duce, Musaeas, Lipsi, Heliconiadas:
Ex illoque tuus sim mancupio; hasce querellas,
Musarum, atque meo nomine ego exsoluo.

Devotus Illustrissimo tuo Nomini et Gloriae, Jirmeias Pierssenaeus. [note: Respondet Lipsius IV. Cent. Misc. 68.]



page 133, image: s133

EPISTOLA DCCCXX. FRANCISCUS TREGIANUS Cl. J. Lipsio S. P. D.

SPerabam equidem (amate merito et amande Lipsi) citius me reversurum fore, et te Musasque meas revisurum. Sed adhuc in fluctibus Aulae, cymba fragili, haud secundis ventis navigo; nec quando vela dabitur contrahere, scio. Quippe qui aurea eloquentia (quae hc pollet maxime et potest maxima) destituor. Sic cum Aeolide saxum volvo et revolvo: respirandique tantum datur tempus, dum Vatis mei Musa personat. Sed et vix illi hora una aut altera impenditur, coelestiumque dapium delibo dulcedinem; cum ecce tot Harpyarum instar catervatim agmina sodalium involant: trahunt, abstrahunt, distrahunt, et tantum non discerpunt. Sic miser ego renuens renitensque, veluti infans esuriens a lactiflua mamma divellor. Et nunc equos, ludos, jocosque; nunc Aulam, aulaeque Idola puellas invisimus. Ubi nunc caeci pueri (potentis hc Dei) tela depingimus, bella describimus, triumphos extollimus; nunc aniles naenias et feriantium poetastrorum figmenta, Arthurum, Amadim, Primaleonta, Bevisum, Bandalum, Dianam, Armidam, Floridam, et hujuscemodi pestes et corruptelas juventutis sitientibus, ne dicam prurientibus, ad has ineptias juvencularum auribus relegimus, infundimus, instillamus. Et his vanitatibus adeo sunt attentae et intentae, ut expuisse scelus sit. Ad singulos quosque conceptus plaudunt, et, O divine dictum! et nonnunquam verborum lenocinio non captae, sed raptae, ita stant attonitae, ut Niobes putares. Heu quanti vitrum! et nihili margaritum. Nihil sobrium, nihil doctum, nihil utile, nihil verum. Ita pessimus ille mos invaluit, fabellas potius quam historias amplecti, et falsis magis quam veris delectari;

--- [gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)].

Et ab his nugis vix ullae induciae. Sic inaestimabiles (licet vulgo non aestimatae) temporis divitiae abliguriuntur, inutiliter, futiliter, et vix unquam non peccabiliter. Et tamen ad haec ab amicis impellimur: et renitentes non tantum irridemur, contemnimur, explodimur; sed de amicitia actum videtur, nisi cum pueris iterum repuerascimus, et cum insanis insanimus. Heu qualem vitam! Nauseat equidem anima mea super cibo isto levissimo. Sed quoniam (ut cum Apostolo loquar) et sapientibus et insipientibus debitor sum, ne Catonium affectare videar, ut ut fero, aut ferre simulo; et ne amicorum, temporis jacturam patior. Ecce tamen furtivis horis Eclogam hanc funebrem super obitu Illustrissimi et Reverendissimi foelicis memoriae Cardinalis Alani, quam olim Romae pio Epicoedio deflevi, jam revisi, relegi,


page 134, image: s134

rescripsi. Quam a te (mi Christiane Varro) si tantum mereor, etsi non tantum mereor, pro orio tuo non amantis, sed Judicis oculo perlegi et censeri cupio. Unum id scio, juvenile sapit; sicut et illae in sine libri nugae, puerile. Quae si etiam legas, habebis ut rideas, forsan et irrideas. Sed in illo aevo quid non ridiculum gigni potest? et bene, si non monstrum. Itaque etsi non opus, aetas saltem veniam merebitur, etiam apud rigidos Censores; magis, te amicum. Indoctis certe olim placuit; cuperem et doctis. Illis siquidem placuisse nulla laus est; his et praemium. Legas igitur et censeas rogo; uti inimicus, scrutanter; ut amicus, libere. Vitam quippe Illuistrissimi Domini mei amicorum suasu edere festino. Cui hanc Eclogam una cum planctu (quem nuper legisti) iterum cudendo, inseram. Haec de meis. Quod ad res attinet publicas, gradiuntur lente, non lente festinant. Et vereor ne Epimethei nostri cunctando (ut solent) non rem restituant, sed perdant. Orator hic lberus semper elt ituriens, non adhuc progredient: etquando, nescitur. Sic (non ut ille Macedo) orania differunt; et crinita fronte neglecta glabrum calvi senis occiput arripiunt. Nec sui commodi, nec hostilis incommodi tempus norunt.

[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)].

Dicam sane quod sentio. In tota hac Boeotica sylva non video lignum, ex quo aut Phoebus fiat, aut Mars. Quis tum Deus? forsan ille hortulanus; aut ille sandalii Cythereae eulpator. A videri tamen volunt ex ipso Jovis cerebro destillatos. Foris Catones, intus Nerones. At me reprimo. Sparguntur hc rumores varii. Numerosum exercitum, et Hippogryphontaeum equitatum jam Cottia juga superasse. Nec non ingentem (vereor ne illi Dudonicae similem) parari classem; quae Quitoinis armata glebis, per detriumphata toties coerula, Neptuno fuscinam minitetur eripere. Forsitan, ut terrore belli pax utilior extorqueatur. Si hoc, bene: sed adhuc nec bene gella sunt bella, nec icta sine damno foedera. Adhuc natatilis illa machina non natat. Deest quidquam, ut moris est. Et novus obex praerupto aquae monti opponendus est. Omnis in illa spes Danaum. Quae si cadat, cadimus; si stet, erigimur. Et jam pro Coronide, seditiosis unico flatu prostratis, Castrum illud, in quo impius olim filius dejectum solio Patrem captivavit, a Solis circulo faede deperditum, verbis non tantum cingitur, sed et capitur. Sed satis notus elt fumus virentis eorum ligni, nec nisi tarde, si unquam, accendendi. Qui, (inverso veibi ordine) micant saepe, sed non feriunt. Et parturiunt semper, nunquam pariunt. Sic est quod dubitem, ne tanta haec tonitrua in pluviam resolvenda sint. De Tyro maris domina quae audio, haec sunt. Spes omnis salvi reditus, et securi secessus in ventos abiit. Iterum illi parant verbera, et nos, humeros: tormenta illi, nos, patientiam: illi mortes, et nos constantiam. De me, certe: Stat nec ire, nec redire intuto. Non quod periculum refugiam, sed quia solus cadere nequeo, meoque casu multos obruam. Mihi equidem omne solum Patria est: nec me tanta dulcedine natale solum


page 135, image: s135

ducit, ut immemorem non sinat esse sui. Omnes boni, patentes mei sunt: nec fratrem carne, sed virtute aestimo. Ubi illa regnat, domi sum; Ubi illa, non regnat, quamyis domi, exul sum. Ubi Deus colitur, et recte colitur, illic sedes, et pitria mihi sunto. Domini est terra, et plenitudo ejus. De captis, quae nuper tibi retuli, nimis vera sunt. Etiam ille nostras, syramista tuus captus est; non tamen carceri sed fidejussori traditus; quod nonnihil et matris et conjugis lachrymas soletur. Quid de illis fiet? pessima timentur; et quid ni a pessimis? Sane de dulci ex arbuto fructu spem inanem pascimus, et nisi ille [gap: Greek word(s)], Qui

[gap: Greek word(s)],
[gap: Greek word(s)],
[gap: Greek word(s)],

Opituletur; Actum est: et ruimus. Credo tamen et alios cum nostra ruina ruituros; Qui et nostrae et suae causa sunt, si ruant, Quibus timeo, ne idem contingat, quod olim ranis a milvo. Etiam Tullius ille nosster, qui Octavium evexit, expectato fraudatus titulo, non ridet. Non opto, illi accidat, ut illi. quamvis utrique merito, et immerito. Sed tanta semper timetur potentia. Et quia timetur, oditur. Potuit evehere? poterit dejicere. Et cui propter magnitudinem beneficii rependendo non simus, ne exproperet, tollendus est. Sic Basilius ille Macedo ineratissimus mortalium, in vitae servatae praemium, cui vitam debuit, vitam abstulit. Sic cum Juliano illo perdito patriae proditore, egerunt Arabes. Sic et nuper. Sed dictum tibi ut sapienti sat est. In urbe Regia Dea Lua debacchatur. Atque ita ad arcem periscelidis famosam mystis aulica processerunt castra, ubi conviviis, ludis, tripudiis, et ferinis bellis dies noctesque teruntur. Interca rumores de unione seu mixtione Arabum et Iberorum, vulgantur; imo et eduntur libri. Violenta haec nimis, idcirco non diutuma. Dantur, venduntur, prostituuntur, officia, praesidia, regimina, vilibus, mendicis, et tamen superbis Arabibus. Hc tamen etiam Divorum Aristarchum agit. Heu quam vereor ne hic illi similis haud futurus sit, qui Celes in Olympiis coronam meruit:

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)].

Det illi Deus hoc ultimum, et illud primum, praestare. Sed epistolae modum excessi. Attamen quia nec laeta nec jueunda retuli, insipidas has dapes admirandi miraculi narratione condiam: Quam hc tibi pro bellario apponam. Res nova est: et prodigiosa; atque ab orbe condito nihil simile evenisse, legi. Author mihi est Reverendus in Christo Pater Fraciscus Tellitsonus Presbyter Anglus, oculatus testis: Cujus veneranda canicies, et quindecennia vincula pro fide Catholica perpessa, fidem, si non exigant, saltem merentur. Nuper ipsummet narrantem audivi: Autographumque Anglice breviter a se descriptum, suoque nomine obsignatum, in rei testimonium penes me reliquit. At


page 136, image: s136

rem aggrediar. Locus est in Northumbriae Comitatu, Glendalia dictus; In eo pagus Doddingtonium. Illic viduata viro paupercula, unica sibi filia Alisa, in solitudinis solamen relicta, degit. Haec plenis nubilis annis, dum hinnientium procorum alloquiis, pluries quam virgineo par erat pudori, titillatas aures blande praeberet, a genitrice suae prolis sollicita saepius atque acrius reprehenditur. Illa nihilo correctior (quae ejus est aetatis levitas, et ad Cypriae dapes optandas proclivitas) nec monitis coercita, nec minis territa, sueta iterans et reiterans consortia, juventae lasciviis nimis indulgebat. Forte Redemptoris Epiphania celebrabatur; quo tempore pravus ille mos inolevit, singulas familias inter Bacchi cyathos sibi Regem ludorum eligere. Aderat his ludis Alisa; et relicta domi matre, usque ad Galli conticinium cum notis amasiis jocatur, convivatur, tripudiat. Supervenit vetula, et natam avocat, avellit, abstrahit: miscensque jurgia, ut lasciviam arguit, utque monitorum matris incuriam objurgat. Illa aegre ab amato sodalitio divulsa, pone fequitur, fremens, indignansque. Utque domus tetigit limen, horrendis vocibus parentem execrata, illi mortem (proh scelus!) a malo Genio imprecatur. At audi desuper de coelo vindictam in impiam illam immissam. Vix verba ex ore sacrilego protulerat, cum in extasim rapta in terram corruit, formidando ejulatu vicina circumsonans. Accurrit mater, vix ipsa sui compos, et dolendo conspectu quasi fulminata obstupescens, super ora jacentis natae se projecit; aratas rugis genas lachrymarum imbre guttatim humectans, et O silia, et, me miseram, singultienti prae dolore voce congeminans. Advolant vicinae audito strepitu, matremque natamque gementes erigunt. Illa in se reversa continuis planctibus inauditum natae casum ingemiscens bienni tandem tabe consumpta est. Haec in lecto locata per viginti et unum annos integros, nec cibum sumpsit, nec liquorem hausit, nec membra movit, sensusque et rationis impos, tanto tempore, in eodem lectulo, quasi suo funeri supervivens cadaver, elanguit. Quo toto spacio impensa illi publica custodes dati; bini diu, noctu totidem; qui vigiles eventus aegritudinis singulos testarentur. Accidit hoc sexto Januarii die Angliae sceptra gerente Elizabetha, ejus regni anno sexto decimo, aut circiter. Ad tanti famam miraculi tota Anglia obstupuit; atque ex omnibus insulae partibus nobiles, aulici, et plebei convolant. Etiam medici periti quique ad indagandam insoliti morbi causam adveniunt. Inspiciunt, scrutantur, admirantur, et se nescios victosque fatentur; Deique justi peccatorum vindicis laudes consona voce decantant. Illa interim paulatim tabescens, nullo prorsus cibo, nec potu refecta, veluti nix repente Sole liquescebat. In tantamque redacta est maciem, ut per uterum jam haerentem dorso, quasi et iliis etiam inanita foret, singulas spinae juncturas digito numeraverim. Pedibus manibusque instar follium tuberantibus potius quam tumentibus, ut nec unguium, nec digitorum, nec compaginum omnino forma remaneret: Massa tantum carnea exilibus e brachiis, cruribusque, rotunditate propemodum tornatili eminebat; scilicet humores, solitis obseratis meatibus, ad corporis extremitates impulsi, instar


page 137, image: s137

bullae vento inflata, viduatam carne pellem distenderant. Tot per annorum curriculum nullam prorsus passa est evacuitatem; nec puris, nec salivae, nec fluoris, nec sudoris. nec ulla immunditie mundissima linteamina inquinabat. Nec distabat a conjuge Lot in salis statuam conversa, nisi quod oculos nonnunquam ad formidinem adstantium rotaret; et quod. illi ad immensitatem prodigii muliebria manarent etiam mortuae, huic non, vivae. Et plane sic immota recubuit, ut statua animata putari posset. Cum tandem vigesimo primo Sole jam suos circulos emenso, eodem ipsomet die, eademque circiter hora, qua primum languore correpta est, audita est a custodibus aliquem quasi coram alloqui, rixari, percunctari, et responsa dare. Sed qui ab illa visus, nec visus a turba nec auditus est. Illa haec. Mentiris nequam. Et iterum; Non ita est. Et paulo port. Abrenuncio te perdite. Et. Faciam, et te nolente. Et. Tempus elapsum est. Et. Jam hora praeteriit. Tum quasi ad alium conversa. Hem, adesdum, fer opem, succurre mihi. Hac effata, cibum poscit et potum; comedit, bibit, et loquelae sensuique reddita est. Paulatimque solidis eduliis refocillata, et membra et membrorum pristina forma rediit; et scelus et sceleris poenam recognovit. Vivit adhuc in Bardovico castro contermino Scotiae, sano satis et vegeto corpore, quamvis nonnihil incurvo. Quem aut quos in illo Dialogismo viderit et allocuta sit, nemo unquam hactenus illi extorquere potuit. Sed pie creditur hostilem alterum, alterum amicum Genium fuisse. Illo poenas et supplicium interminante, ab hoc opem et auxilium flagitasse. En tibi hoc prodigium, quo nullum unquam legi mirabilius. Scio quid foeminae Spirensi, imperante Ferdinndo, atque alteri jam nuper anno saeculi praeteriti nonagesimo primo ad Sancti Nicolai in Lotharingia acciderit, per biennium jejunis. Sed hc tot simul et tanta concurrerunt miracula, ut non ille tantum Morycho stultior, et Acarnanio bove stupidior, sed plane aut truncus sit, aut Diabolus, qui non viderit et non crediderit, inflictam illi miserulae hanc poenam in impietatis vindictam; ne videretur aeterna Justitiae scaturigo humanis rebus indormire, aut nostra scelera et suas injurias nescire: Discantque impii, qui nonnunquam impuniti in cocno scelerum volutantes illud stultum effutiunt; Peccavi, quid accidit mihi mali? discant, inquam, esse Deum in coelo qui videt, qui punit, qui judicat populos in aequitate: nec, quod cum illo Numinis negatore, apud poetam, ditentur et prosperentur, idcirco nullum esse Numen erudient: sed sciant paratum esse, et virtuti praemium et impietati supplicium; quamvis non hc semper aut illud datum aut hoc inflictum; quibus tamen id non contigit, meliora illis, his pejora manent: illis merces in coelis copiosa; hi portant peccatum suum in Infernum, ubi vermis eorum non extinguetur. Corripit tamen benignus Dominus et in hoc saeculo sceleratos, et tempus poenitudini indulget, ut in futurum caveant, ne in aeternum pereant: qui non correpti, non caverent, et perirent. Nec, si non, quoties peccant homines sua fulmina mittat, ideo homines se non peccasse putent; sed si quandoque mittat fulmina, et nobis impunitis alios corripiat, indulgentiam ejus


page 138, image: s138

agnoscamus, qui illos punit, ut nos admoneat, illos conterit, ut nos erudiat; illos caedit, ut nos salvet. Obmutescant hc igitur Athei, et Protagora suo deserto, providentiam et prudentiam Creatoris fatentes, erumpant mecum in Regii prophetae vocem exclamantes, Mirabilis in altis Dominus; Cujus judicia vera, et justificata in semetipso. Hanc tibi (columen doctrinae Lipsi) lacinioso quamvis stylo descripsi historiam: Et quam, ne pereat, (siquidem in Chronicis nostris, a Novatoribus nuper editis, ne confunderentur, praetermissam inveni) si qua se tibi offerat de hujuscemodi mirandis scribendi occasio, poteris vulgare; sed tuis verbis, cultius et ornatius. Vivunt enim multa in antiquorum Epistolis, quae alias, ab historicis omissa, intercidissent; ut in D. Hieronymi, de septies icta muliere, de multinubo jugali, de Satyro loquente, de decenni patre, atque alia apud alios hujus generis plurima, quae utiliter, insensatis mortalibus providentiam et Justitiam divinam praedicant. Sed sat superque biberunt prata. Et jam tempus est ut vela contraham, nec te melioribus occupatum studiis inculto diutius stilo distraham. Tu itaque (clarissime virorum Lipsi) prolixitati meae indulgeas rogo, medullitus te amantem ames, cultumque tui meum gratanter accipias, nec ense nec arte separandum, nec nisi morte, nec morte delendum. Vale. Datum Bruxellis, in profesto D. Jacobi. 1603. [note: Respondet Lipsius IV. Centur. Misc. 376. vide supr. ad Epist. CCLXXXIX.]

EPISTOLA DCCCXXI. CURTIUS PICHENA Cl. Doctissimoque V. J. Lipsio S. D. Lovanium.

VEllem, Vir doctissime, ipsarum Gratiarum chorum mihi adesse, ac stilum ducere, quo dignas humanitate tua gratias tibi agere possem. Nam quod ego spe vix praesumere ausus fuissem, ultro mihi pretiosissimum donum obtulisti, aeternam mei memoriam: quandoquidem scriptis tuis in omne aevum victuris, meum nomen, egregia etiam cum laude, inserueris. Sed cum nudae simplicesque gratiae tanto muneri non debeantur, neque ego reserre valeam; nihil aliud faciam, nisi ut me tibi arctissimo et indisselubili nexu devinctum fatear. Multa quidem experimenta optimae naturae tuae jam dedisti: sed nullum insignius, quod Notas meas non solum legere, sed etiam laudare dignatus sis. Utinam in ceteris me ipsum noscerem, ut mea ista novi. aegre annui, ut vulgarentur, nullam in iis laudem praecipiens, nisi fortasse puerilem: ac si quid bonae frugis in illis metitur, diligentiae quam ingenii est opus. Quod in nonnullis a te dissensi nihil excuso. jam, credo, ingenuum candorem meum introspexisti: hodieque recepta haec libertas mihi videtur, dummodo absit laedendi ac mordendi mens; quae, Deum testor, a me semper


page 139, image: s139

abfuit, abest, aberit, erga quemcunque, tanto magis erga te: cujus excelsas virtutes ego adeo admiror venerorque, ut, si quod sentio dicerem, verear ne modestiae tuae pudorem incutiam. et nisi duobus vinculis, aulico, et uxorio, detinerer, certe aliquando istuc excurrere cogitassem, ut aliquid haurirem ex purissimo tuo fonte. Sitibundus sane ego semper fui bonarum litterarum, sed, nescio quo meo fato, sitim hanc sedare nunquam mihi contigit, ut qui a triginta annis, negotiis Principum involutus, mei juris non fuerim. hinc facile conjicies, quantulum mihi otii seu commercii cum libris litterisque. Tacito tamen amicus, furtivis horis ea nugatus sum, quae vidisti. ac nuper, testimonio et honore tuo factus impudentior, alia quaedam addidi, et Francofortum ad Claudium Marnium misi. Ex iis paucula subjicere libet. lib. I. cap. 70. illud, sapiens a prudenti, corrigerem, insciens a prudenti. nam et litterae non sunt dissimiles, et recte, inscientes seu ignari, opponuntur prudentibus: ut lib. II. milesque pavidus, et casuum maris ignarus, dum turbat nautas, vel intempestive juvat, officia prudentium corrumpebat. lib. III. cap. 67. de Junio Othone: propolluebat. legerem, pr. polluebat. id est, praetor polluebat, ut dedecus, ratione dignitatis, majus appareat. supra dixit: Junius Otho praetor. nunc ipsum describens, ait, fuisse prius ludimagistrum, deinde senatorem: recte ergo sequitur, praetor. lib. IV. cap. 70. in damnatione Sabini: non imprudentem Tiberium tantam invidiam adiisse. monui, in Man. legi, non pudentem. quod nunc suspicor, recte se habere, voces enim sunt vulgi, culpam a Principe quodammodo amoventis, et in Sejanum rejicientis. sic mos in Aulis, mihi experimento saepe cognitus. lib. VI. cap. 2. in verbis quae Man. habet, tam referret Scipiones, pulcherrima atque indubia mihi visa est postrema tua emendatio, tanquam referret. eam ego distinctione juvarem: et bona Sejani ablata aerario, ut in fiscum cogerentur: tanquam referret, Scipiones haec, et Silani. etc. nempe senatores illos irridet, talium sententiarum autores. Jam, Vir maxime, finem huic epistolae impono: ac tibi me meaque omnia, sincero animi et cordis affectu, offerens, dedicans, vovensque; Deum precor, ut te felicem, incolumem, diutissimeque superstitem servet. Florentiae. VIII. Kal. Augusti, MDCIII. [note: Respondet Lipsius Centur. V. Miscel. Epist. 34.]

[note: Respondet Lipsius Cent. IV. Misc. 87.] EPISTOLA DCCCXXII. CURTIUS PICHENA J. Lipsio S. D. Lovanium.

PRaeter secundas litteras tuas humanissimas ad me datas, vidi etiam quas ad Hieronymum Mercurialem scripsisti, super [note: Adjecta erant Cenotaphia Pisana, sed quae hc describi nolui, tum quia recti us legi possunt cum] Pisano fragmento. et quod de L.


page 140, image: s140

Caesare arbitratus es, scopum attigisti. Nam ecce aliud frustum ejusdem lapidis nuper erutum, decreti scilicet initium, praefert ipsius Lucii nomen. Et quoniam ego ipse Pisas nudius tertius veni ad Principis Aulam evocatus, fideliter fragmentum illud transcripsi, atque ad te mitto, Mercuriale etiam suadente. Alterum lapidem nunc primum mihi videre contigit, ac nonnulla in eo leviuscula animadverti, quae subjiciam. In fine secundae lineae, post verbum VTIQVE, nihil deest. nam si recte memini, aliquot puncta in exemplari apposui, defectum arguentia. Inferius, ubi scriptum fuit. X INDE HABEANT. moneo primum, in marmore non agnosci litteram X. sed cum media tantum extet, videlicet I. potius a, littera videtur, quasi fuerit, EA INDE. Praeterea, ne fortasse putes, post verbum HABEANT. multa desiderari, quia magnum spatium superest, scias nullum ibi esse defectum, sed in eo ipso verbo finem. In sequenti linea, quae incipit, LOCUS, duae litterae deesse videntur. forte, IS LOCUS. Prope finem, ubi transcriptum fuit, PIIANTQVE. omnino apparet fuisse PETANTQVE, licet litterae sint vetustate semiconsumptae. Haec ad te, Vir maxime, raptim exaravi, plurimis occupationibus obrutus. tibique iterum ac saepius me ipsum totum voveo dedicoque ex intimo pectore. Vale. Pisis XV. Kal. Maji. MDCIIII.

cum doctissimis ad ea Norisii Cardinalis commentariis, tum quod ea a Pichena in commentariis ad Tacitum publicata haec eadem sint, et tot mendis scateant, ut monstro propius videatur virum eruditum, et Pisis saepe degentem adeo depravate ea exscripsisse, ut testatur Norisius Dissert. IV. cap. I. pag. 428.

EPISTOLA DCCCXXIII. HERIBERTUS ROSWEIDUS J. Lipsio. Lovanium.

PAx Christi Ita est, Clarissime Lipsi: velata erat aeterno Ignorantiae peplo Vesta, nisi styli tui acumine eam revelasses. Gratum fuit legere, imo sublegere scintillantes passim rari judicii tui gemmas. Quia tamen me in partem vocas, nec verae margaritae mihi domi; mangonum imitabor industriam, ut vitro saltem effingam ad speciem. Tuum, id est, probi gemmarii erit videre, si tanti vitrum, quanti margaritum Dubitas, et merito dubitas, de Atroce Apolline apud Tertullianum. Valde aberrat Junius, qui Atracias substituit.Omnino Atrox, probum Apollinis epitheton: I. quia Homero Iliad. [gap: Greek word(s)], Apollo, cui Giaeco epitheto par Latinum, Atrox. 2. quia apud Statium l, I. Tebaid. vs. 829. de Apolline: Arcu crudelis iniquo. Pestifera arma jacit. Et diserte ibi de Apolline Delphico loquitur, de quo et Tertullianus. 3: quia ab hac mente Tertulliano de corona militis C. 12. Apollo Deus telorum. Juvenali Sat. XIII. in Diris: Cyrrhaei spicula vatis. Apud Gellium l. XV. C. 12. Simulacrum Vejovus sagittas tenet, quae sunt videlicet paratae


page 141, image: s141

ad nocendum. Quapropter eum Deum plerique Apollinem esse dixerunt. etc. Ea forma repraesentatur Vejovis in numo argenteo L. Caesii: De Arnobii loco non aeque mihi liquet. Manuscripti tamen a vulgatis variant, quos exhibeo. Manuscriptus Limeburgensis noster, In pene inpenetrabilibus et coliginis perpetuos fovetis focos? MS. Francicus Regius. In penetrabilibus et colignis perpetuos fovetis focos? Unde formabat Scaliger cum Meursio, et culinis. Quid? ut penetralia vestrae culinae dictae? non facile persuaserint. Absolute tantum corrigunt, nec explicant. Citat alibi Scaliger obiter hunc Arnobii locum, et colinis seu collinis, si recte memini, repraesentat. nec enim Scaligeri locus nunc occurrit. Equidem existimo Arnobium non velle absolute Vestae ignes sublatos, sed variatum tantum in modo ignem illum servandi; vel a loco, in quo ante fuit, translatum. Quod tamen dissicile ex Arnobii verbis eruere. Tentemus. lego igitur. In penetralibus et culignis perpetuos fovetis focos. nulla pene mutatione, colignis, in culignis. Culigna Festo et Glossario vasculi genus. An igitur ignis Vestae ante nuda ara servari solitus, post in vase fictili servatus? Facit huc forte Seria, de qua Lampridius in Eligabalo: et petrale sacrum, tam de igne, quam Palladio capi potest. Altera conjectura erat Arnobium tantum velle ignem hunc non servari amplius in Lavinii penetralibus et Albae, atque ita a priscis ritibus Romanos descivisse. Sed qu hoc e verbis Arnobii eruas? Lego proxime ad scripturam Manuscripti Limeburgensis: In Penenii penetralibus et colliginis perpetuos fovetis focos? Colligina forte capienda, de collibus Albae. et Peneni penetralia de Lavinio. Quaerendum quo alio nomine olim Lavinium dictum. Nam ut Peneni mutem in Lavini, vix ausim. Omnino e re fuerit attentius Manuscriptorum varietatem considerasse. Ego certe nunc aliud exsculpere non possum. Citas hc alibi carmen ex Propertio de Tarpeia Vestali, quod Ovidii est III. Fast, de Silvia. Vale, clarissime Lipsi, mei apud Deum memor. Raptissime Antverpiae II. Augusti Ao. 1603.

Notavi et alia quaedam minuta; quae si tanti, submittam.

Lator harum, nobilis est Polonus, e disciplina nostrorum Moguntinorum. fabula is nuperrime fuit Hagae, dum ut Jesuita et sicarius capitur. Narrabit ipse coram, et bellos illos Milesiarum conditores ridebis. Iterum vale.

EPISTOLA DCCCXXIV. MONSIEUR. a Lovain.

ENcore que vostre vertu soit connue par toute la chretiente, si croyie ny avoir province, ou elle soit en tant d'estime, comme elle est en France: le bruit en est desia long temps parvenu aux oreilles du Roy mon maistre, lequel maintenant, qu' Il ne travaille qu a la cultivation de la paix, et a la recolte des fruits qui en viennent, m'a commande de scavoir de vous, si vous auriez point agreable de changer de seiour, et venir favoriser de vostre presence ce royaume, qui vous honore tant. Il me charge de vous dire, que vous ne


page 142, image: s142

scauriez jamais estre en lieu, ou vous receviez plus d'accueil et bon traitement, ni pres de Prince, de qui vous soyez plus chieri et ayme, que vous ferez de luy. Outre que des maintenant il vous donnera Douze cents escus d'entretement: qui ne seront neantmoins qu'un commencement de gratification. S'asseurant bien, que vostre presence et vos services luy augmenteront a toute heure la volunte de faire davantage. Le principal service, qu' Il desireroit de vous, seroit d'eltre garde de la Bibliotheque, que vous jugeriez, je m'asseure, des plus belles et des plus rarez, qui soyent an monde, Et ou vous trouveries non seulement de quoy contenter la louable curiosite, que vous avez tousiours eue: mais de quoy pouvoir possible d'avantage encore servir et profiter a la Republique chretienne: Car tout ce qui a este peu ramasser par les Roys ses predecesseurs, et par les predecesseurs de la Royne, depuis tant d'annees, y est ensemble. Et parmy cela infinis livres grecs et latins escrits a la main, lesquels n'ayant point encor este imprimez, le pourroient estre par vostre moyen, qui ne seroit une des moindres obligations, que vous aura la posterite. Vous y trouveriez dont, de quoy vous satisfaire en toutes sortes, et mettries vostre vertu sur un theatre vrayement digne de son merite. Je vous serois alle trouver moy mesine, pour faire cet offre de bouche, mais comme la saison est fascheuse, et que je n'auroy aussy bien peu colorer ce voyage, de sorte qu'il n'eust suscite des discours en cette court, Sy sachant mesinement que j'ay desia pris conge de vous, j'ay pense de le commettre a ceste lettre, sur laquelle je vous supplie treshumblement, me faire responce. Et si en effect vous avez tant soit peu d'inclination a ce changement, mais qu'il y eust quelques dissicultez domestiques ou autres, qui vous en retienssent, Je vous supplie me faire la faveur de me les dire, et vous asseurre, quelles seront de tout insuperables, ou que j'y trouveray remede: je suis entre tous les Franchois un de ceux peut estre, qui vous honore et revere autant. Ce qui me faict avec tant plus d'affection prier Dieu, vous vouloir bien inspirer a ceste resolution, vous donnant en toute autre chose le parfait contentement, que vous souhaite. Monsieur vostre humble et tres affectionne Serviteur. A Bruxelles le 12. Dec. 1603. LA DODERIE. [note: Vid. Epist. CCCLVIII.]

EPISTOLA DCCCXXV. AUB. MIRAEUS V. Cl. J. Lipsio S. D. Lovanium.

SCriptum tuum de Diva Hallensi, Vir Clarissime, Machliniae apud Nic. Oudatum V. R. esse, inde ad nos, uti jusseras, mittendum, ex tuis ad nos litteris libens intellegimus. Quia tamen haec, quae vides, nuperrime ad nos Hallis transmissa sunt, V. Mag. Hovius noster ministrum suum ad te mittat, ut eadem ipsa, si videtur, suo loco interseras. Nam, ut mea quidem


page 143, image: s143

fert sententia, haec diplomata, atque in primis illud Nicolai V. Pontificis vere Maximi, vel leviter commemorata, non mediocre praesidium atque ornamentum, adferent. Est his et historia miraculi cujusdam annexa, quam fortasse operae pretium sit legisse. Sed et lampas a Julio 11. magnanimo illo Pontifice B. Virgini Hallensi missa, donaria inter merito videtur recensenda. Ceterum de donariis quod scribis, pauca te, (uti et pauca sunt,) ac regia tantum, commemorasse, vehementer probo. Ad Censuram quod attinet, videbatur ea esse sententia Illustrissimorum Antistitum Mechliniensis et Cameracensis: itemque Illustrissimi patrui mei, Antverpiensis Episcopi designati, de Tridentini Concilii decreto. Quamquam si aliter Doctores Theologi Lovanienses sentiunt, libens cedo. Adjungimus Idaeam sacelli Hallensis, ut videas et judices: Delineandum curavimus et opidum ipsum Hallense, aliaque hunc in usum. Vides hc et insignia opidorum, ac municipiorum Deiparae devotorum; quae, si videtur, una cum ceteris mox in aes incidentur. Tuum super his et aliis (quoniam frustra hactenus, etsi magno desiderio, te expectamus) judicium, audiemus. Vale. Antverpiae XV. Kal. Martias CIC. IC. CIIII.

[note: Videtur ad hanc respondere Lipsius V. Cent. Misc. 79. certe de eodem argumento in principio agit.] EPISTOLA DCCCXXVI. AUB. MIRAEUS V. Cl. J. Lipsio S. P. D. Lovanium.

DE Brabantiae nostrae historia adornanda serio te cogitare gaudeo, et pro virili, ut bonum civem decet, libens juvabo. Mitto nunc diploma unum alterumve, dum cetera describuntur; Anfridi nominatim Ultrajectini Antistitis, et Bratustpantium antea Comitis, de quo coram nuper. Ex quo cognosces puto, ipsum in Brabantiae nostrae tractu Riensi Westerloam et alia praedia possedisse. Dinaei de Brabantia Commentarii MSS. sunt apud Dominum de Bassigny, cum aliis aliquot nostratibus Chronicis. Libens submittet, scio, amico, si petas. Dinterum Reverendissimo Patruo Bruxellam miseram, sed eo nunc utitur R. Abbas Parcensis. Habebis autem ut voles. Uwenus multa quoque submittet sua manu descripta, itemque amici alii. Non debeo praeterire, quod nuper audivi, Brabantiae Ducem Irabere perpetuum in Senatu Spirensi Consiliarium, eumque Brunsvicensi, lata nuper sententia, praelatum. Is nunc est [note: Vide Valerii Andr. Biblioth. Belgic. t. II. Pag. 789. et Fastor. Acad. Pag. 188.] Georgius Tegnagelius, Reineri Doctoris Lovaniensis filius. Ad Hebraeorum Admiranda quod attinet, de quibus coram inquiebam, quaeque propemodum jam adfecta significabas, fac ut luce donata brevi videamus. Certe, si quae alia, merent illa stilo vestro illustrari. De publicis magni nihil habeo, nisi hoc unum; Anglicis istis rumoribus quosdam hc et Antverpiae nuper turbatos. O miseros Principes, qui in haec secula crudelia inciderunt! Det Deus meliora, et te Reipub. diutissime servet. Antverpiae postrid. Kal. Decemb. CIC. IC. CV.



page 144, image: s144

EPISTOLA DCCCXXVII. J. LIPSIUS Auberto Miraeo S. D. Antverpiam.

DIemeno scribam, ubi munus videro, nunc in via etiam haeret. Quod de Historia scribenda percunctaris, puto nec te ambigere, quid non ambigam post hoc Ordinum decretum, quod videtur (libere apud te dicam) in meam ignominiam conceptum? Non sic meritus de patria usque adhuc fui, nec publicum decus apud exteros ivi imminutum. sed scio judicia, et eorum caussas: sibi habeant, ego magno et forti animo, ut alia, hoc quoque feram. Ante quatuordecim annos in has partes veni, quo animo res et constantia mea docuit: apud Batavos mille florenos annuos acceperam, bis mille potui, si redire voluissem. Quid hc mihi factum est? sexcentos accepi, et habeo: quod plus est benignitati Principis aut Regis potius, fero acceptum. Nec jactare vocationes libet (non est mei moris) quae triplum quadruplumque omnium obtulerunt. Nihil movi, feci quod Scipio, et consenui et moriar in patria... verbum hoc non addo. Atque utinam, ut privata omittam, patria illa in spe meliori sit! De pace tu injicis, et aliunde jam audieram: sed quid inducat aut compellat hostem nondum fateor me videre. Proceres illi Germani? partim non volunt, partem frigide volunt: et quod dicendum, Principes Regesque hodie mutuis dissidiis, in sua quisque intenti, bonum publicum cogitatione, non dicam cura, vix attingunt. Rex iste vicinus metuendus est nobis. sed Spinula sit salvus et redeat, stare non posse confido. Hispaniae vires opesque magnae sunt, utinam consilia? et nemo nescit hac nos parte, et dilectu virorum laborare. Sed Deo publico gubernatori haec permittimus: qui te, R. Domine, longum servet. Reverendo Domino Antisti manus per te osculor, ubi occasio erit. Lovanii XI. Kal. Mart. CICICCVI.

EPISTOLA DCCCXXVIII. ABRAH. DE BIBRAN EQ. SILESIUS Cl. V. J. Lipsio Historiographo regio S.

ERubui, cum [note: Vid. Epist. CCCLVIII. respondet Lipsius IV. Centur. Misc. XCIII. sed de Lapide, qui ipsi suspectus videbatur, judicium differt, quia de plano sententiam ferre non audebat.] Casaubonus noster mihi nuntiaret gratam Tibi fuisse epistolam illam de Amphitheatro: quod ideo eam accepisset, non ut dignam putarem ad te mitti debere: sed ut meo erga ipsum amori satisfacerem. In via enim tantum et velut praetereuns id quidquid est vidi, nec potui usque morari: cito velut ex torrente rapido, nec semper casuro hauriendum fuit. Dolere


page 145, image: s145

tamen non possum, me ejus peregrinatiunculae lucellum cum Clarissimo atque optimo viro communicasse, a quo idem auctior amicitia tua, cum tanto foenore receperim. Nihil mihi optabilius, quam abs te amari, quem, accensus ingenti fama tua, cum admiratione amo: et femper amavi, et amaturus sum, quamdiu literas: atque hoc etiam magis, quod ex omnibus unus sis, quem omnes ament. Quem meum adfectum, tibi, mi Lipsi, ex animo voveo: et nuper coram fecissem, cum ex Anglia reversus Ostendam excurissem, nisi huc me invitum amici retraxissent. Facturum tamen me id adhuc spero, quamprimum ea tempestas, quae nunc in illum tractum incumbit, resederit. Etsi tunc quoque forsan male cavere potero: etiamsi alibi declinem et circum eam: tamen audebo, potuit ille,

--- mediis elapsus Achivis
Illyricos penetrare sinus ---

sequar alios: et ut dicam [gap: Greek word(s)]. Sed ut haec omittam, et interim tibi oneri esse incipiam antequam usui sim: scire velim, quid de hoc marmore censeas, quod non dudum in itinere meo Hispanico Karthagini novae in Contestanis vidi et exscripsi.

Tabula marmorea alibi fracta, muro inserta fani D. D. Fulgentii et Florentinae:

[note: Hanc a Bilrano Casaubonum accepisse testatur et Sponius, qui ex scedis Peireskii duos addit versus in fine COLONI ET INCOLAE LIBERTINI. deinde explicat, et stemma Jubae adjicit. fere, ut antea Sigonius ad Livii lib. XXIX. 31. et Reiner. Reinec. in Historia Julia tom. III. qui etiam, ut Sponius, Gaudam facit fratrem Jugurthae, et filiam Manastabalis. sed Sigonius Jugurtham ex Gauda concubina Manastabale deducit. vide Miscell. Antiq. Erud. Sect. IV. pag. 145. Reinesius quoque edidit. Clas. III. Ins. 70. qui tertio versu pro GAV. leg. GVI. et de Gulussa capit, refutatus a Sponio. literas N. E. P. D. I. Reinesius interpretatur Nomini ejus ponendum dicandumque jusserunt. Sponius vero, numini ejus plurimum devoti jusserunt. Ego Reinesium potius sequor: nam Jubae numen, quod Imperatoribus adulatio solis tribuit, assignare ausos colonos non puto. posset etiam reddi: nomini ejus publice dicari jusserunt. de hoc Juba vero, rege doctissimo, vide quae collegerunt Lindenb. et Valesius ad Amm. Marcel, XXII. 15. Morellus Specim. rei nummar. pag. 225. et ab illis laudati alii.] REGI. JVBAE. REGIS. JVBAE. FILIO. REGIS HIEMPSALIS. N. REG. GAV. PRO NEPOTI. REG. MASI. NISSAE. ABNEPOTI. N. E. P. D. I.IIVIR. QVINQ. PATRONO COLONI.

bona pars est Genealogiae Numidiae Regum, quae a Juba II scilicet sic


page 146, image: s146

ad Masinissam usque excurrit: et per Gaudam utrosque conjungit. Id vero quam recte fiat, non video, quum, quod sciam, nemo scripserit Gaudam illum Manastabalis F. Masiniss. N., et Hiertham et Hiempsalem F. F. reliquisse. Hunc a Bogude Hiertha caeso aliunde advocant, neque fratris nomine adpellant. Minus apte quod hc Juba Masinissae abnepos nominetur: cum Manastabalis fuisse necesse sit: nisi velis filium a fabro diligenter praeteritum, occurrente patre Magno illo Masinissa, ut nomine ingentis viri eum ornaret. Neque par hic patri fuit: et forsan alterutrum nominare necesse erat, cum ambos nollet exprimere. Literae solutae, N. E. P. D. I. mihi tenebrae sunt: et quae tua face, Lipsi, illustrari volunt, ad meam magis spissant. De Duumviratu, opinor nihil mirum: cum etiam Impp. eum honorem non recusarint. D. Hadrianus ut est apud Capitolin. in Hispania patria sua Quinquennalis fuit, item Adriae; per latina opida Dictator, et Aedilis, et IIvir. Sed quid, inquies, mihi Jubas in Hispania et Karthagini IIviros creas? peregrinum hoc in historia. Puto lapidem ex vicina Africa advectum: cujus rei conjecturam video in ultimis verbis PATRONO. COLONI Quod adjuti forsitan patrocinio Jubae ejus, qui Historiam scripsit, in controversia de agris, hunc honorem et titulum ei decreverint. Potuit eadem causa fuisse, quam Juba pater Hiempsalis avi jussu Romae egit: de qua Cicero in agraria. Audivit, inquit, Hiempsalem possidere agros in ora maritima, quos P. Africanus P. R. adjudicavit: et tamen postea per C. Cottam Cos. cautum esse foedere. Hoc quia vos foedus non jusseritis, veretur Hiempsal, ut satis firmum sit. Quid? cujusmodi est illud? tollitur vestrum judicium, foedus totum excipitur, comprobatur. Quod minuit auctoritatem Xviralem laudo, quod regi amico cavet, non reprehendo. Quod non gratus sit, indico. Volitat enim ante oculos istorum Juba Regis filius adolescens, non minus bene nummatus, quam bene capillatus: Nam idem ager, cujus meminit, iterum manu captus a Caesare post victoriam ad Thapsum. Ac cum ab eodem quaedam receperit, et postea ab Augusto regnum: non dubitem illum de suis bene mereri potuisse. Sed nae ego nimis multa. Tu, vir maxime, videbis si hic lapis lacunam explere possit, in quam vulgus materiem congessit, qua egesta, forsan suapte sponte coalesceret. Vale, et tui amantiss. redama. Lutetiae Parisiorum. III. Eid. Junii. A. CICIC CIIII.

Si quid ad haec velis rescribere, quod tamen abs te, mi Lipsi, non exigo, literas tuas ad Casaubonum mittito. iterum et longum vale.

EPISTOLA DCCCXXIX. ABRAH. DE BIBRAN Viro Doctissimo J. Lipsio Historiographo regio S. Lovanium.

CUm libenter de te et saepe cogitem, mi Lipsi: crebrius ad te scribo: et ubi animum habeo, manum mitto. Quid excusem? non ex fluxa verborum


page 147, image: s147

arena, surrexisse nostram amicitiam puto: ideo pergo inaedificare, et tamquam mansuram sedulo excolere. Ex nuperis tuis scriptis hc Senecam vidi, et Miracula DIVAE Aspricollis: quae omnium primus Andraeas Haniwaldus, is qui in tanta gratia apud Caesarem, mihi ostendit: non sine laude et admiratione tui. Juvit iterum ex me de te scire, quae coram vidi: et ut rem dicam, ita cum accendi, ut ardere tui amore videretur. Experire, per me, num illum promptum et volentem habeas: si res tibi est: videbis num dicta factis congruant. De Pannonicis rebus audisse te puto: nec repeto: ne dolori meo saepius manus afferam. Nunc illi turbini etiam Septentrio se adjungit: et in mediam Germaniam se infert: proculdubio prospectum allaturus iis, qui adhuc paululum videbant. Equidem timeo Cymmerias tenebras: sed DEUS, cui nos et haec talia permittimus, nos etiam in illuni nocte, diriget. Clarissime atque optime Vir, salve et me tui amantem ama. Pridie Nonas Martias Praga. A. Greg, CICICCVI.

Quae de Amphitheatris oblitus eram nuper mittere, nunc mitto: si quid in iis esset, quod ad cogitationes tuas pertineret. iterum vale, et optimo Rubenio, si est isthic, a me salutem.

Literas Pragam mittito ad Eundem Haniwaldum aut ad Gruterum: si tamen licet et vacat aliquid reseribere.

Alia quaedam praeter ea, quae notata et nominata Lib. 2. C. 6. de Amphitheatris.

I. Amphitheatrum, quod in Hispania Hispali esse ajunt, Italicae est: in ipso natali solo D. Trajani, IV. lapid. supra urbem: locum nunc Sevilla la Viecha appellant. Ingens moles et comparanda Veronensi: nisi quod illa marmorea, haec ex lapide minutiori secto. Ab Orchestra ad mediam Zonam alibi bene integrum: superiora tantum collapsa, et quasi manu diruta jacent.

2. Augustae Emeritae ad Anam fl. pulchrum quoque vidi: et adjunctum Theatrum: utrumque verustate adeo desedit, ut aegre priscam faciem sub ruinis agnoscas. Nunc las sette Sillas appellant: et mira de iis somniant.

3. Karthagini novae minutulum est: supra portum, in summo vertice montis positum: Oppidum subjectum despicit, ut Capitolium suam Romam.

4. Sagunti, quod hodie Morvedro agnominant, opinor, a veteribus muris: sub summa arce in quadam projecta crepidine montis Theatrum sedet pulchrum, bis pulchrum: et integrum totum per Scenam, semi collapsum.

5. Aliud in Narbonensi Gallia vidi Auriaci, non minus pulchrum et integrum, hodie la grande muraille appellant.

6. Aliud praeterea Veronae fuit, cujus etiamnum vestigia visuntur in descensu montis D. Petri in hortis monachorum D. Hieronymi trans Athesim, vulgo exstat depictum.

7. In Gallia Pictavii Amphitheatrum:

8. Aliud Andegavii in hortis suburbanis cujusdam civis, hujus imum tantum arenae superest, illius exteriores arcus plurimi. Interior area nunc vere in


page 148, image: s148

Sylvam versa, tota consita arboribus; et vere hic Munerarius. non, ut ille per jocum, pro Leone Leporem emittit.

9. Catanae in Sicilia etiam unum esse ajunt: sed non vidi, oppidum praetervectus.

EPISTOLA DCCCXXX. CLAUDIUS DAUSQUEJUS V. Cl. J. Lipsio S. P. Lovanium.

EX quo Academia mihi relicta, V. Cl. perraro meae ad te pervenerunt, nulla tamen sane obliviscentia, quum mihi pene quotidie obversaris: sed quorsum importunior seria praepediam tua, si serianon suppetant? Ac vide, nedum. modo seria affero, si te specto: Basilium tamen Seleuciae affero, Chrysostomi Achatem, et si Deo, vobisque placet, Chrysostomum ipsum. ita judicium meum est. Verum ut auratos fraenos admordere regii equi est, et ferreos cujusvis oris: sic interpretatio nostra (sum quippe e multis aliquis) ferrea multis locis est, ex autore aureo, partim infantiae meae vitio, partim Typographi, seu correctoris, cujus erratis nihil est hirsutius, aut senticosius; etiam ut solipungam agere dici queat: miseret mei Basilii, immo mei. Nam si primus hic foetus caecus, mancus, claudus: quid reliquis (nec enim indeses agam) futurum speret, qui certa exactioris judicii acie ventura jaculatur? Quia tamen vulgo Basilius, etsi talis, dispalescit, jussu interpretis, non trepidabit ad te accedere; lucem tu ei aperuisti, inque eam ut me immergerem, scriptorum tuorum stimulis perfecisti, audeo, atque in confugelam tuam me refero. Si carmen interim tuum [gap: Greek word(s)] reliqua sui parte defectum est, si charactere evanido decoloratum, si ejus, qui tibi pridem a manu, carmen non comparet, ignoscite, saltem. mihi: nec Hoji usquam est, et Surii quoque intercidit: non certe voluntate mea, si forte imprudentia. Et certe, iste, quem nosti,... irritabilis est, nec facile placabilis. quid agat viderit, mea minus interest. Vale, V. Cl. tu meus esse perge, qui pridem. Insulis Flandrorum Nonis Juliis M. DC.IIII. [note: Erat et alia Epistola Dausqueji ad Lipsium, postridie Kal. Jun. 1606. sed quae ad verbum continebat, quae de Massylis et Masaesulis disputat ad Sil. XV. 171. quae feliciter et docte refellit Cl. Drakenborchius; ideoque illam hc edere non est visum operae pretium. sed [gap: Greek word(s)] illa, quae huie epistolae subjeci, non inter Lipsii scripta, sed in Bibliotheca publica inter alias scedas reperi.]



page 149, image: s149

[gap: Greek word(s)] quaedam et [gap: Greek word(s)] super Libris Domini Lipsii de Mil. Rom.

Pag. 17. Improbatum illud Silii lib. II. 318.

Pubescit miles castris, galeaeque teruntur
Nondum signatae flava lanugine malae.

Quid si intelligat militem pubescere non eum, qui jam talis, sed qui futurus olim? praesertim cum aeque reiculum, quod adfertur pag. 65. Flos juvenum pubescentium, nisi huic quoque loco talem sensum accommodamus. Interfuisse vero castris, imo proeliis adolescentiores probat factum Scipionis, qui non tam patri [gap: Greek word(s)] reposuit, quam [gap: Greek word(s)] meritus est. Adde quod vox pubescit, non signet cum, qui perfecta pube est, sed cui aut primulum oritur, aut orta crescit; quales sunt, qui intra aut supra aetatem istius Scipionis. non tamen stipendiariis eos adscribo.

Pag. 19. [gap: Greek word(s)], vertis. Cum arma non nisi honestis dignisque darent. Honestis, hoc est, ut opinor, cum honore. An non possit exponi, per censum dignis? Ovid. Am. 3. --- dat census honores. Inde gravis index, inde severus eques. et miles quivis. colligo ex eo, quod ex Polyb. imprimia pag. 36 [gap: Greek word(s)] Contra noster Dionysius aliter loquentem facit l. 3. pag. 110. verum hoc non tam loquitur res, quam persona.

Pag. 19. [gap: Hebrew words]. reddis, e servili genere: requiri possit usus vocis in ea significatione, et si libertos aut libertinos contraxit, nihil in legem aut consuetudinem peccavit Marius eorum commilitio suis adjuncto. at Plut. [gap: Greek word(s)] eum dicit, [gap: Greek word(s)] (priori generi pauperum obest, quod qui legitime leguntur in milites per censum fortunarum leguntur) porro leges [note: Sed ingenuum. Propterea hoc uti caetera omnia tuae eruditioni et examini submitto, Doctissime Lipsi. Dausg,] admittunt Civem: liberti et libertini cives censiti, et a nobis censendi. Simile consilium de servis adsciscendis Catilina animo ante praeceperat, sed rejecit id indignum rationibus suis ratus; sed Marius in infimos quosque semper inclinavit animum.

Superiori commate vox [gap: Greek word(s)] videtur opposita huic [gap: Greek word(s)]. ut alteri duces ex lege id soliti sint, Marius vero exlex, aut saltem pro distribuere, aut simile vertenda, ut assumtorum in militiam a rejectaneis secretio significetur.

Pag. 19. [gap: Greek word(s)] pro eodem habes. non Eustathius, qui intersecat Od. [gap: Greek word(s)] pag. 531. [gap: Greek word(s)].

Pag. 20. [gap: Greek word(s)] vertis, consentire dicenti discentem. Io. non quisquis audit, discit. ergo id laxius. 2. videtur vox Graeca non aliud offerre, quam una cogitare: ut dum scilicet hic dicit, alter taceat. dubio interim assensu et pendente.



page 150, image: s150

Pag. 21. [gap: Greek word(s)]. faciunt hoc fere quotannis. videtur expungendum [gap: Greek word(s)] fere. [gap: Greek word(s)]. vertis, Militaris omnis juventus. in urbe, [gap: Greek word(s)], adest. Ante dixerat [gap: Greek word(s)], ex quo putarem etiam extendi posse ad eos, qui extra urbem, et sic [gap: Greek word(s)] proficisci aut simili reddendum, alio prorsus sensu. Sic pag. 23. apud Livium, Romam, cum edictum, sine detrectatione convenerunt. Imo forte non quidem Romae tunc id factum, sed propter eam, cum infra scribas, cos vocari ad aedem Martis, quae extra Urbem, et post, cogi in Capitolium. Neque hoc aevo binas Martis aedes admitto, nec unquam fuisse. Quam enim apud Suetonium cap. 29. exstruxit Augustus, et sanxit, ut illic de bellis aut triumphis ageretur, claudemus urbe? exclusam malim, nec putem a veteri diveisam, sed eandem potius male jam materiatam, et vitium facientem renovasse Augustum, non ab imo exstruxisse, sed restruxisse ad eam formam, ut cujus nulla prope esset facies, emineret conspicua.

Pag. 25. Quid si semper duo vexilla? sed in disjunctis arcibus, aut in eadem. Servius loci securus duo ponit in octavum Aenid. nec ejus ratio futilis. Quod scriptores hunc aut hunc usurpent numerum, temere factum, videlicet non certum rei signum.

Aptissime et ex mente Dionysii transponis [gap: Greek word(s)], et apponis [gap: Greek word(s)]. id ipse facit lib. undecimo; et l. VI. [gap: Greek word(s)]. haec ego olim dicebam ad aquilam argenteam Catilinae apud Cic. Orat.

Diem prodici placet voce praeconis, cum aliquid subitum. Non negem posse fieri. Sed Livius quasi Graecorum proprium (quo de meus Eustathius Il. y. pag. 1448. versu 31.) et veluti hac nota Graecorum commentum cernens a Romano l. XXXII. Postero die advocat concilium. ubi cum per praeconem, sicut Graecis mos est (de quibus et apud quos ibi omnia) suadendi, si quis vellet, potestas a magistratibus facta esset, moxque haec Livius iterat, voce praetoris Achaeorum, cum praeco ad suadendum vocet, obmutuistis. Scriptum certe solenne Romanis vel ex eo liquet, quod res deperditas scripto inquirebant. Propert. l. III.

I puer, et citus haec aliqua propone columna,
Et dominum Esquiliis scribe habitare tuum.

In hoc negotio militis evocandi cur scriptum tardius? post evocationem nimirum dies aut diei pars melior abibat: et dimidiata hora scriptioni satis fuit.

Pag. 29. Vertis haec Dionysii [gap: Greek word(s)], Qui militiam detrectabant. flagitium gravius susceptam deseruisse, quod vox Graeca praefert. et fol. 31. adfertur ex lib. III. Livii, pro desertore futurum, cujus causam non probasset.

Pag. 34. Pro, Albis equis, substitutum, Altis equis. prius tamen facit ad istius transvectionis commendationem, in qua speciem fuisse triumphi vult Dionysius, pene par etiam difficultas in altis conquirendis. Quid si omnes altis equis, quis inter eos eximius?

Pag. 45. Forte, inquis, imperatorum nomina in militum manibus. Potius signorum;


page 151, image: s151

ita Vegetius l. 1. Sed non statim punctis signorum scribendus est tiro delectus. Puncta signorum, puto nomina signorum, Aquila, Draco: aut legionum, Rapax, adjutrix Martia. Nisi forte per puncta legionum, hoc est, quae iis inscripta, imperatorum nomina, ut Vespasiani cap. 6. apud Suet. (quandoque imagines imperatorum, ita Vitellii scriptas in signis reperio apud Xiphil.) ipsorum quoque manibus inusta.

De punctis eorum, qui se Diis dabant (non enim lego istos Devotarios fuisse, nec reor) perpulcrum Eustath. in Od. [gap: Greek word(s)]. pag. 165. De equis punctis probis et improbis idem scribit in Od. pag. 197. v. 43. et Il. [gap: Greek word(s)]. pag. 259. ubi ait [gap: Greek word(s)] (hinc Prudentio Sphragitides) et Il [gap: Greek word(s)]. pag. 697. v. 33.

Pag. 76. Non quia revera vela aut panni fuerint. Contra Plut. in Fabio de Ter. Varrone, [gap: Greek word(s)]. Rursus in Pompejo: [gap: Greek word(s)]. Aquilae vero ipsae, non solum quales descripsit Dio l. XL. sed in texto fuisse exprimo ex Flori l. IV. C. 12. quinam aliter potuit eam aquilifer balthei latebris mergere?

Pag. 100. [gap: Greek word(s)]. Haec versio, ut ductoribus ordinum, cum strenue aut aliter pugnaverint, possint innotescere. 1. [gap: Greek word(s)] non satis videtur expressum Latine. Magni tamen referre putant milites, se signari oculis ductorum, praesertim suorum et suarum partium, ita fere sonat [gap: Greek word(s)]. 2. [gap: Greek word(s)] non videtur idem esse cum [gap: Greek word(s)], sed animam projicere in aperta pericula, aut prima pericula subire, reliquos praegrediendo. 3. quid illud aliter? an si instrenui fuerint, id notum volunt, idque suis ducibus? putarem scribendum in Graeco dumtaxat sententia clara [gap: Greek word(s)].

Ibid. [gap: Greek word(s)]. magis arridet, [gap: Greek word(s)].

Pag. 103. Firmitatem quaerere videris in scutis, si pelles non instratac assulis. Conjicio primo a numero pellium. deinde a siccitate. Hom. Il. [gap: Greek word(s)] vocat [gap: Greek word(s)], etsi suum aes, subdit, an addit? Tutius videntur ita potuisse fieri, quod suppactum lignum [gap: Greek word(s)] et magis forabile, corii lentitudo plus resistat. Unde pro magno Virg. posuit. Transiit intextum tauris opus. Certo tamen allati loci probant subjectionem lignariam: sed nunquam aliter factum non docent.

Pag. 105. Crassitie unius digiti. Unde igitur certum illis libramen? a ferro? sed altrinsecus adimis. Et ab illis vulnus erit acu punctum, non latae plagae, quales vult Livius fieri Romanorum telis et armis, non item Graecorum, [note: Est apud Florum libro 11. cap. 7. ut Lipsius infra pag. 120.] nescio ubi. Alterum istud (quod habetur pag. 120. non videtur de sententia Dionysii, qui ait, habuisse [gap: Greek word(s)], non [gap: Greek word(s)]. Cogito quoque ad hanc brevitatem decurtatam non pertingere ad longitudinem mediocris hastae. Denique fulgor iste natus est in summo ferro, lati adjicit, ne quis putet, ortum etiam ab imo.



page 152, image: s152

Pag. 112. Nec praefecto umbilici vocem etc. Umbilicus Graecis est [gap: Greek word(s)], quem Homerus in scuto pingit Il. Z. 117. expingam et integrabo versus. unice scriptis tuis concinunt.

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)].

[note: Si tangit malleolos, certe [gap: Greek word(s)] potius est pedumtenus, quam crurumtenus. Dausque.] Hoc loco scribit Schol. ex elephante plerosque fuisse umbilicos clypeorum, aut librorum. ut autem hc Eustath. Umbilicos vocavit bullas in librorum tergo, sic in Epodis Horatii et Martialis aliubi. Est et vox haec translatitia ad medium cujusvis rei signandum, ut quum vocant Delphos Umbilicum mundi, videor et in Verrinis legere, Syracusas Umbilicum Siciliae. Nec in clypeo unus solum Umbilicus, qui ventricosos faciat, multo plures in Agamemnonis scuto. Ilad. [gap: Greek word(s)]. 34. [gap: Greek word(s)] ---

Pag. 113. Bello non ante tentati. Habent gentis consuetudine per Tarquinium, Clausum, etc.

Ibid. In Suida reponitur [gap: Greek word(s)]. etsi res, non tamen haec videtur illi mens; cum pag. 156. dixerit [gap: Greek word(s)].

Pag. 114. Quid si pro [gap: Greek word(s)], legatur, [gap: Greek word(s)]? sic ut gladius brevi loro dependeat infra summum femur, ut sit propius ipsum cingulum, quam genu. aut, [gap: Greek word(s)], distinxit hisce verbis ab Heroico more, qui ad humeros alligabat. Scribit enim [gap: Greek word(s)], non [gap: Greek word(s)] autem sit, quod mox [gap: Greek word(s)].

Pag. 115. Manlius Hispanico cingitur gladio. Refert hic mihi locus eum Agellii, ubi substituis vocem Cautabundus pro Cantabundus. haesi tunc et merito. Tacit. scribit 11. Hist. 22. Germanos cantu truci et more patrio nudis corporibus super humeros scuta quatere. Caesar Eburones victoriae suo more conclamare. Hi populi ab Historia saepe Galli dicti. Sed extra controversiam Livius VII. cum scripsisset superbe fortissimum quemque Romanorum Gallum proritasse, levitatis et vanae fiduciae notis ita Manlium liberat, non cantus, non exultatio, armorumque agitatio vana, quasi dicat ea in Gallo fuisse; quem et a cantu opinor Stolide laetum dicere. Ex quibus videri possit Gallus sui incuriosus.

Pag. 119. [gap: Greek word(s)]. quidsi? [gap: Greek word(s)]. i. forti ferro, tamen [gap: Greek word(s)], quod facile hebescat.

Pag. 125. [gap: Greek word(s)] plures exponunt per [gap: Greek word(s)], incerta tamen est memoria Eustathii. dictum putarem, quasi [gap: Greek word(s)] aut [gap: Greek word(s)]. Primo certa est et indubitata scriptio per [gap: Greek word(s)]. non per [gap: Greek word(s)]. quod si est [gap: Greek word(s)] certo scribendum sit per [gap: Greek word(s)]. Et suspicor [gap: Greek word(s)] galeam [gap: Greek word(s)] eadem esse, ut Il. [gap: Greek word(s)].

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)].

Si quatuor [gap: Greek word(s)], cur non totidem caudae, totidem [gap: Greek word(s)]? neque hic [gap: Greek word(s)] plures uno puto. Nam si alios minus aut honore aut virtute spectabiles


page 153, image: s153

(quos passim tegit [gap: Greek word(s)], quasi communi et vulgari galea) quatuor conis illustrat et insignit, non ducum ductorem et Regem Regum? quem tamen sic honorari non video. Et si [gap: Greek word(s)] tres, si in singulos singulae plumae, qua positura? si a fronte et a tergo duae, ubi tertia? dextrorsum an sinistrorsum? offert se vertex apicatus. Ibi esto. alia jam mora. ubi jam reliquae duae? an ad dextram, sinistram, frontem, occipitium? ubi? quae causae, cur hactenus, non eatenus?

Quod adfertur a Suida, levius pluma est. Non ab aliis gestata [gap: Greek word(s)], si in more fuit? cur non et illi [gap: Greek word(s)] dicti? An quod Geryon primus hoc ornatu conspectus? Sed qu potuit triplicem sui speciem objecisse spectantibus? aderas? distinxisses. aberas? confudisses in unum. Fabula ergo credibilior apud Justinum lib. extremo, arcta trium [gap: Greek word(s)] fraternitas.

Dixi illa mihi eadem videri: quia Poetis perquam familiare numeros incertos et multitudinem certis mutare. Horatius

Illi robur et aes triplex
Circa pectus erat.

interpretor multiplex. nec plus videtur dictum, quam a Sallustio Ferro septos in fragmentis. Aeneid. 8. de Aeneae clypeo.

Septenosque orbibus orbes
Impediunt

cum alibi:

Clypeum tot ferri terga, tot aeris,
Cum pellis toties obeat circumdata tauri.

de Pallantis. Adeone malignae fuissent operae Vulcani et Vulcaniorum, ut clypeus Aeneae minus firmetur, quam Pallantis? ille prope emeritus, hic vixdum tiro. similiter Homerus scutum Ajacis facit [gap: Greek word(s)], hoc est meo judicio, multiplici pelle; quem similiter vocarit Ovid. 13. Met. et 1. Am. dominum clypei septemplicis. Ob haec animi pendeo.

Ibid. [gap: Greek word(s)]. scribis [gap: Greek word(s)]. Hac admissa correctione, ubi [gap: Greek word(s)] fundamen? Crines isti quo stant fulcimine? quo surriguntur?

Pag. 105. Nec ratio est tam cauts et custodite armare illos. Caute restrictum ad velites. Nam Il. [gap: Greek word(s)]. et [gap: Greek word(s)].

[gap: Greek word(s)],
[gap: Greek word(s)] (sentio deesse vocem, nec liber ad manum) [gap: Greek word(s)].

Pag. 128. Quae Pausanias de loricis Homericis et [gap: Greek word(s)], vix audio.

Ibid. Cur loricas proprie dictas non potuit duas gestasse? Dominus de Bieure aevo nostro thoraces de solido ferro indutus ad numerum saltabat, et [gap: Greek word(s)] tam gravis, cymbam, se, suosque evertit Antverpiae. Id forti, si alii nulli, nemo neget.

Pag. 131. Cur sequendus Duza, ferreus aerato nec cataphraclus equo? Orientalis miles, maxime Parthus, passim auro superbit, et rutilat. Tuus Cl. Dausqueius.



page 154, image: s154

L. I.

[note: Has quoque observationes ad Lipsii Poliorcetica reperi, sed nescio, an Dausquei manu scriptae. ne tamen perirent, hc edendas existimavi.] Pag. 17. Vulgarius dicimus Luy-Dick. an a populi frequentia, ut Horatio densum humeris vulgus?

Pag. 71. Hos cippos appellabant] Non ausim a nostrate voce (Cippen, vel Kippen) deducere, quod est occulte contingere et comprehendere. sic pali hi.

Pag. 41. Vineae nunc barbarico usu Causiae dicuntur] vetustissima Vegetii impressio (Caucias) habet. Vincent. Belluacensis in speculo doctrinali (cautibulas vel Chartos) an hoc ultimum a (Garden) quia vineae ex cratibus? illud a cautione:

Pag. 42. Lucanus vineam ait adopertam levi terra.] An hinc Glossarium: Pluteum, [gap: Greek word(s)]. et forte etiam plutei scriptorii gypso obliti erant, ut memoriae confirmandae caussa quid ibi stylo notarent.

Pag. 51. Musculus cuniculo similis] Eodem modo citat Vincentius in speculo doctr. et forte non ad formam similem respexit, sed ad effectum. ita forte musculus cuniculo similis.

Pag. 77. Plerumque unius aggeris tantum fit mentio, qui [gap: Greek word(s)] Graecis. An hinc apud D. Hieronymum l. 2. contra Jovinianum. Si omnes, qui a dextris sunt, ut vulgo dicitur, [gap: Greek word(s)]. Ita legit Reatinus. sed abeunt ab eo MS., qui omnes haec addunt: ad militiam probat: ut sine dubio locus de militia intelligendus sit. Varie tamen vulgatum ( [gap: Greek word(s)]) exprimunt. et vocabulam (unum) praemittunt.

1. noster MS. si omnes qui a dextris sunt, unum, ut vulgo dicitur, Ensoma ad militiam probat. hinc credo alios fuisse, sunt corpus unum, et ut vulgo dicitur, [gap: Greek word(s)].

2. noster MS. eodem modo legit, sed pro (ensoma) substituit (engoma) hinc forte alii [gap: Greek word(s)].

Martin. et Francisc. MS. eodem modo legunt: sed loco (ensoma vel engoma) habent (encomon) hinc credo Erasmum fecisse [gap: Greek word(s)].

En tibi variantes lectiones. adhibe judicium tuum.

An enchoma ab [gap: Greek word(s)], id est hasta, ut designet unum hastatorum ordinem?

An ad tribunal alludit castrense, quod ad dextrum, legendumque engyoma ab [gap: Greek word(s)], id est, in manus trado, mando, fidejubeo. at mandata et fidejussio in foro vel in Praetorio. sic forte Suidas capiendus in [gap: Greek word(s)], ubi [gap: Greek word(s)]. Legendum enim [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)]. Nisi malis [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)]. Gruma Nonio locus medius, ad quem quatuor tendunt viae, an simile quid in praetorio?

Vel Reatini lectioni addiderim: ad militiam probat, et huc traxerim. Nam. in aggere nullus ordo dignitatis, sed omnes permixti.

An, encomion, quod toti exercitui par laus in victoria tribuatur?

An militarem tesseram mutam et vocalem intelligit, quae omnibus eadem? certe


page 155, image: s155

Martinus Lipsius margini suo asscripserat [gap: Greek word(s)]; id tessera illa Ammiano. encomon igitur tesseram circa humerum positam forte signat.

Pag. 157. Varro de R. R. Palaestra aprorum et caprearum. Martiali aper palaestrita. vide et ride commentum. An hinc Valais; Vlais, id est caro: ut palaestra locus sit, ubi animantes terrestres quadrupedes saginantur, et redduntur carnosae: ut piscina piscium, cui palaestram Cicero conjungit, ut sic loca piscium et carnosorum animalium distinguat. hinc aper palaestrita, id est carnosus, torosus. Sane p tam Graecum, quam Latinum in v mutari nostro idiomate, mille facile exemplis probavero. sic a [gap: Greek word(s)], vuer, a piscis, visch.

Pag. 122. Trifax. Nobis telum hamatum, quod cum impetu dejicitur, Dryhaeck. Quanquam enim Festus dicat, telum trium cubitorum, late forte cubitum accipit pro passu Pliniano, i. e. vaem, vadem i. e. extensione brachiorum. Caesar certe et Athenaeus decem vel duodecim cubitorum faciunt, qui proprie capiunt cubitum, et in tres passus eorum deductio incidit. An igitur Ennius telum trifax q. drie-vaem? certe: produxit trifaci, ut non videatur a face deduci.

Pag. 148 Viginti Plaustra coriis ac minoribus sagittis onusta. an corytis.

Pag. 162. Rotabant circa caput, et vires ita dabant] L. 1. Reg. c. 25. v. 29. rotatio et impetus conjuncta. Porro anima inimicorum tuorum rotabitur in impetu et circulo fundae. Ita Hieron. Hebraei, in palma fundae, Graeci [gap: Greek word(s)] loculamentum lapidis intelligentes, quod rotundum.

Ibid. Terra fundae similis] an quia forma ovali? Anselmus in laude Virginitatis de caelo: quam (creaturam rationalem) teres vertigo caeli ad modum rotantis fundibuli circumgirat.

Pag. 176. Leo Imp. (Virutta quae Rhiptaria dicuntur) an Rhutaria, Rhuyting Flandris telum simile. sed erro: Excerpta post Constantinum Porphyrogenitum [gap: Greek word(s)]. credo intelligi ejectamenta et sordes, quae e castris projiciebantur. Hinc forte porcorum proprium verrueten, vrueten, sordes scrutari.

Ibid. Gaesum. Sibylla [gap: Greek word(s)]. et Statio gaessa, unde fecere gesta. Servius virilem hastam exponit; an q. [gap: Greek word(s)]. ut Gajus Gajam dicunt.

Pag. 179. Herodian. 11. [gap: Greek word(s)], an non Javelyn? Illyricis tribuit. et sane alia multa sunt verba Illyrica, quae nostratia.

Pag. 174. Leo Imp. Mastriobarbalum. Excerpta post Constantinum Porphyrog. Marzomabulon dicebatur, quod nunc Saliba. an pro, [gap: Greek word(s)], id est. [gap: Greek word(s)], id est, purgamenta quae ad mare deferebantur per fluvium. credo me sic in Favorino olim legisse.

Pag. 180. Cateia, Irenicus 1. 4. Exegeseos Germanum scutum facit. addit restimonium EX XX. l. Sid. Apoll.

Quondam fracte subis Cimber, clypeisque gravatus
Ante manus solitas jussi portare cateias.

sed quis ille XX. liber Sidonii.

Pag. 197. Ammian. l. XXVII. Sagitta est cannea inter spiculum et arundinem


page 156, image: s156

multisido ferro coagmentata. an caucea? caucus Bedae poculum ferreum ventrosum, ut hc sagitta cannea describitur. non enim capio quo modo dicatur canna inter arundinem et spiculum, nisi cannam majorem arundine intelligat. sed tu ipse censes ferrum excavari, cum (quod) loco (quae) substituis, et ad spirculum refers. caucus, caucalium, baucalium eadem. Nescio an sic in Apulejo legendum. Inter orci caucos adhaesisti. pro (cancros) ut ad urnam Aeaci alludat, cui sortes et nomina demortuorum imposita. Et plures videntur urnae fuisse. hinc Aldelmus in Joanne. Gemina damnatus urna. hinc et Orcivus thesaurus Naevio.

Pag. 205. Funibus chalant.] Vincent. in Speculo Doctrinali, funibus calant.

Pag. 149. Directae trabes] Recte in longum positae. sic Plautus Curculione.

Clypeatus elephantum ubi machaera dirigit.

Capio enim, in latum vel longum transfodit, id est, rygen aen't sweert. sic forte Plinio recta ungulata tunica, id est, discissa et annulis astricta. sic Regia, nisi utrumque malis a Graeco, scribendumque Rhecta, Rhegia. Scio quid Festus sentiat in Recta, et Regillo. nec forte dissentit. in hoc forte omen novae nuptae, et liberis in togis virilibus. An simile quid in nuptiis nostris mansit? nam primo a nuptiis die, divisam introrsum tunicam induunt novae nuptae. Nescio an Zebillie pro Zobiellie huc alludat.

Pag. 20. [note: Et haec reperimus, sed manu Delrii scripta, ad Lipsium.] Mangana] technas impeditas et invias Hispani magan~as vocant. voce Graeca.

Pag. 21. Deut. XX. Hc nostri recentiores cum Rabbinis negarent proprie de machinis Mosem loqui, nam vertunt, munitionem aut propugnaculum: et videntur favere LXX. qui; [gap: Greek word(s)]. Vallum ergo, dicat aliquis, non machinas. Sed evolvi facile. Vallum a LXX. vocari machinas omnes, quibus arctatur et cingitur urbs; quo in numero, vineae, turres etc. Rabbini vero illi falluntur ut solent. iisdem nos consonantibus Metzer, galli paullo aliter Masson, hinc etiam Latinis Maceria. MATZOR [gap: Greek word(s)] a [gap: Greek word(s)] TZUR (si non. ipsum radix) non obsidionem primario, sed quod angustat et stringit atque coarctat, significat: et inde ad obsidionem traducitur. An non hoc de turribus et similibus machinis intelligitur aptissime. stat etiam pro nostra versione Paraphr. Chaldaeus, cujus verba idem sonant. stat Josephus lib. 4. cap. ult. qui, [gap: Greek word(s)]. stat Vatablus Hebraicae linguae callentissimus, qui; machinas obsidionales. Maneat ergo penes Judaeos origo machinarum: nec pro Graecis quis pertendat. fortassis etiam intelligendi, Periclem inter Athenienses primum ab Artemone usum. Verum enimvero (Lipsi) fortassis hoc loco Moseos, noster machinam latissima sumpsit signisicatione, pro vallo, aggere, et omni instrumento ac munitione obsidendarum urbium: ut vereor ne malivolis locus iste haut satis firmare videatur sententiam tuam, quam in fine quoque capitis repetis. Posterioribus quidem temporibus, ante tamen opinor Peloponnesiacum bellum, clarum suppetit testimonium, sub Ozia Rege (Amulius tunc apud Latinos Rex) cap. 26. lib. 2. Paralip. vers. 15. ubi recentiores


page 157, image: s157

quoque consentiunt, de machinis bellicis istis agi. In Machabaeorum Histioria frequens mentio, sed illa tempora posteriora.

Pag. 67. Quaeso (indicari mihi cupio, nam nondum inveni) ubi D. Hieron. loriculam vertit: in nostra quidem Deut. 22. murum tecti per circuitum exstat? vertit quidem Vatablus loricam, et alii recentiores: et vocabulum Hebraeum [gap: Greek word(s)] Maghachech significat aliquid arctans et includens. solebant aedes Palaestinorum esse superius planae ad deambulandum et apricandum (solaria vocabant, Hispanis, solanas) strata lateribus, vel caemento indurata et nonnihil in marginibus declivia, ut inde aquae defluerent. securitatis ergo, et praetereuntium et inambulantium causa, cingebantur aliquo vel muro, vel alio sepimento aut munimento; non quattuor digitorum altitudinis, ut somniat Cammius; sed quattuor circiter pedum, ut inde liceret deambulantibus despicere in plateas; decidere non metuerent. Ex tali solario vidit David, quam vidisse tota vita poenituit. Cajetanus dicit Pectoratas vocari. Gader, h. e. sepimentum Jarrhius Judaeus exponit. Chaldaeus Paraphrastes, [gap: Greek word(s)] theiacha, quod idem Jarrhius docet munimentum significare. Ex quibus colligo et usum hujus familiaris loricae et altitudinem, et materiam, aliquando ex latere vel lapide, aliquando ex vallis vel lignis aliis.

Pag. 70. Quaeso ullumne exemplar vidisti Tibullianum, in quo; cervos, et non nervos legeretur. nam ante annos viginti sic et ego; et Guellius, tantum ex conjectura correximus.

Pag. 111. Tertulliani verba vellem integra posuisses, et simul lucem aliquam illis, quae omisisti verbis, trabes machina est; in quibus mihi tenebrae et suspicio de mendo. num trabs e mach, aut quid simile.

Pag. 115. In Ammiani verbis vide num male descripseris, Poliorcetes est oppugnatus, pro, nominatus, aut quid simile.

Pag. 120. In Athenaei loco, bonum, si quod testimonium adderetur, quo [gap: Greek word(s)] de militibus, et non machinis: maxime cum subdatur, de aliis telis.

Pag. 160. Ego vero vix dubito Phoenices ab Hebraeis hoc ut cetera multa accepisse; nam etiam Jobi tempore, qui vel ante Mosem vel ei coaevus, et unus ex posteris Esau, funda nota: c. 41. et vel ante tempus Othonichi (juxta Joseph.) vel ipso Judice Israelis (secundum Seder olam) cum Benjamitae funditores peritissimi Jud. c. 20. quando vix noti Phoenices.

Pag. 180. Noster MS. teutonas vocant, puto germanum, h. teutonicas. Noster ille idem, Cajam, non, cavam: et dixerit ille idem scriptor corrupte Cajam pro Catejam; vel cum abbreviate scriptum esset, Isidorus legerit; Cajam errore, quod Catejam legendum.

Pag. 184. Fallere Graecos, et quod solent, veros non esse, nihil ambigo. qui jam inde ab Ismaele Abrahae filio Sagittariam duco. Gen. 21. post et ab Esau Jacobi filio, Gen. 27. Confirmat quod Hebraea d. c. 21. multiplicis sunt significationis; significantia inter cetera, Oleast. multiplicantem arcus, vel Vatabl. peritum, sive Hamer. magistrum arcus: quae ad inventionem non male deflectantur. Ipsum quoque nomen Schutter, ab Hebraeo aperte ducitur, quibus arcus [gap: Hebrew words]


page 158, image: s158

chescheth, a sono: inde geschut. Hoc malo, cum Hebraea sit prima et matrix linguarum ceterarum.

Pag. 198. In emendatione Hesychii: vide ne de asbesto aut simili specie lapidis egerit.

[note: Respondet Lipsius v. Centur. Misc. Epist. 54.] EPISTOLA DCCCXXXI. [note: Maccii hujus laudes post Nicium Erythraeum in Pinacoth. Pag. 277. ingenti praeconio celebrat Morhosius de Patavinitate Livii cap. 1. librum scipsisse de bello Asdrubalis didici ex Naudaei exercitatione de Sena, quae nunc Thesauri Italise Tomo VII, est addita, ubi diligentiam singularem in explorandis locis Piceni et describendis commendat pag. 8. et 28. et aliis in locis: prodiit Venetiis 1613. in omni scientiarum genere fuisse eruditum et exercitatum adfirmat Erythraeus. Vitam Maccii celebrasse P. Gibelinum refert Konigius in Biblioth. pag. 491.] SEBASTIANUS MACCIUS DURANTINUS J. Lipsio. Lovanium.

ILlustre, et peracre ingenium tuum ego semper sum admiratus, teque ipsum, tuasque animi dotes, egregias profecto, et singulares, omnibus verborum ornamentis pro mea in te, mihi quidem minime notum, sed cognitum, ac perspectum, observantia prosecutus fui; non enim solum jugem de tuis virtutibus doctissimorura virorum praedicationem ubique gentium audivi, sed etiam multitudo, et copia librorum, qui jam abs te in omnium hominum utilitatem editi sunt, aperte testatur, te verum esse bonarum literarum columen, et restauratorem. Expectabam profecto annis superioribus, ut Bononiam, quo fueras accersitus, non sine maxima tui ipsius laude, et gloria, te conferres, ut, quam tibi absenti debebam, debeoque in praesentia, observationem, ac reverentiam, praesenti maxima cum animi mei voluptate exhiberem. Sed casu, nescio quo, factum fuit, ut nolueris venire, deterritus, credo, tam longo itineris intervallo; hoc enim uno literarum professoribus nihil est molestius. Quamobrem, qu possum hoc tempore, meum in te animum ostendere? Te diligo equidem. Imo, ut verius dicam amo. Sed quo amore, cum nulla mihi tecum propter interpositos montes possit esse familiaritas? Observo etiam; sic enim est diceudum de eo amoris vinculo, quo peritissimi literarum professeres complectuntur. Sed esset hoc etiam parum, nisi quoque te colerem ex animo. Atque, ut hanc meam erga te voluntatem aliquo significationis genere declararem, decreveram ad te mittere Soteridem meam, opus versibus confectum, ac typis impressum, de humani generis Redemptione, in quo etiam reliquas omnes Christi actiones, Episodice tamen, recensui, ut res ejus gestae omnes, et vitae totius quasi curriculum tanquam in scena videri, et conspici possent. Sed defuit mihi mittendi facultas; isti enim bibliopolae ex propria consuetudine multa pollicentur, sed nihil unquam faciunt, quod imperantis, et mandantis voluntati satis morem gerat. Si opus


page 159, image: s159

ejusmodi. in manus tuas perveniret, existimarem non esse injucundum cum propter Christianam pietatem, quam profiteris, tum etiam propter ordinem, et methodum, quae a me in eo pangendo servata est; volui enim, quamvis hoc jam ab omnibus orbis terrarum hominibus judicatum esset fieri non posse, Christi redemptoris actiones poeticis numeris describere, nihil tamen discedens ab Aristotelicis de Poetica facultate praeceptis. Atque id, ut doctissimi homines (absit verbo invidia) mihi persaepe significarunt, ad amussim factum, servatumque a me est: Quin etiam Soteris eadem in compluribus locis, et gymnasiiis publice ab interpretibus, et magistris sacrae Theologiae, artiumque liberalium professoribus declaratur. Si me docebis, quam debeam inire rationem, ut ad te mittatur, nulla a me interponetur mora, quo minus hoc aere alieno gravissimo me quamprimam eximam. Nonnulla etiam alia historice conscripta paucis ab hinc diebus a me prodentur in vulgus, quae etiam curabo celeriter ad te perferenda; utarque ea mittendi facultate, quam tu ipse mihi offeres in praesentia. De te cum Felice Paciotto, Philosopho acutissimo, et cum Baptista Guarino, equite, ac Poeta celeberrimo, sermones habeo creberrimos; cupimusque omnes, ego vero in primis, ut unam vultus tui effigrem aeneis tabulis impressam, vel peritissimi alicujus viri manu delineatam ad nos mittas, ut eam ipsam, tanquam te praesentem, intueri, et contemplari possimus. Atque, quemadmodum nostrae bibliothecae, unaque in primis bibliotheca Serenissimi Francisci Mariae Ruverei Urbinatium Metaurensium Principis, praeter aliam innumeram, ac prope infinitam librorum, eorumque praestantissimorum, supellectilem, exornatae sunt tuis insignibus literarum monumentis, ita etiam hoc uno decorentur tuae imaginis splendore. Erit hoc nobis ingentissimi beneficii loco. Franciscus vero Maria, Sancti Angeli Comes, intimus familiaris ejusdem Principis, quam saepe mecum de te loquatur, testis sum ego ipse, et coeteri, qui nos de te loquentes quotidie audiunt. Te mirum in modum amat, ac nomen tuum veneratur. Novissime ad nos delarus est tuus ille Seneca, in vitam prorsus abs te revocatus. Quam vero elegans, quam doctus, quamque eruditus existat, tibi etiam ab aliis signisicatum existimo; ego enim eum admiror, et ex tuis eruditissimis praeceptis disciplinae Stoicae, ut politioris elegantiae, miro teneor desiderio. Propter hoc cumulus etiam aliquis accessit ad meum in te amorem, si tamen aliqua in parte ille augeri potuit. Perge, vir doctissime, atque alia in dies ede tui ingenii monumenta, ut unus omnibus semper profuisse videare. Tuus ille Cornelius Tacitus, nunquam satis commendatus, ab eodem Serenissimo Principe, tam docto, et perito, quam benigno, et perhumano, nunquam de manibus poni consuevit. Tot enim, tantaque abs te uno animadversa sunt, quot nunquam viderunt omnium hominum oculi. Te hominem dicit coelirus missum ad bonarum literarum studia in lucem reducenda. Ejus vero testimonium non flocci faciendum est: non solum enim est omni liberali doctrina politissimus, sed etiam miris modis philosophicas, theologicasque rationes profitetur. Habet etiam in sua Aula peritissimorum familiarium catervas. Iis autem ita circumseptus


page 160, image: s160

inambulat, ut omnes omnium aures ex ejus ore pendere videantur. O utinam illum posses noscere, posses intueri, posses alloqui; semel enim eum tantum conspectum nunquam dimitteres. Sed haec, multaque alia, quae in praesentia consulto omitto, universo terrarum orbi nota sunt. Quapropter tu hanc meam excipe erga te, resque tuas omnes propensissimam voluntatem, atque me ama, ut meum erga te studium in dies expromere cumulatius possim. Vale, Pisauri VI. MDCIV. Idus Quintilis.

EPISTOLA DCCCXXXII. J. LIPSIUS Olivario Manareo, Sacerdoti Societatis Jesu. Bruxellas.

ADmodum Reverende in Christo Pater. Si ad quemquam munusculum hoc mittere, certe ad R. tuam debui, vel a tuo, vel a meo affecta, qui sic volebant. Scio enim quam R. tua, et pleraque omnis Societas affecta sit in hanc DIVAM, scio et benevolentiam, qua me dignatur prosequi; itaque et ego vicem reddere provocor, et quod munus includit, cum licet, rebus testari. Facio, mi Pater, si non in magna re, tamen sacra; et rogo uti ab hoc aspectu ames, et me, qui sum censeas, id est, planissime tuum. DEUM et DIVAM oro tueri longum et firmare R. tuam et rempub. erigere lapsantem. Lovanii. postrid. Id. Sextil. CICICCIIII.

J. Lipsius.

Unum hoc seorsim R. P. scribo. Intellixisse me a P. Rectore, itemque ex literis R. V. ad P. Leonardum meum, agi de titulo Consiliarii status: quem vereor invidiosum apud quosdam fore, et ego minore profecto contentus esse possum et debeo, ac sufficiat simplex, Consiliarii S. Celsitudinis, qui solet etiam Quaestoribus et aliis dari. Nam rogo, R. V. animum interiorem meum norit, non ambio titulos: neque vel minimum cupiam, nisi ex dignitate ipsa studiorum et doctrinae videretur, non censeri in grege, quibus Deus aliquid praeter ceteras in iis dedisset. Ego hc in publicis consessibus agmen Professorum soleo claudere, quod exteri, si qui veniunt, mirantur, et quidam eorum, qui me solo Doctoris titulo praeeunt, inter auditores meos fuerunt. Quid facio? ambitiunculam meam detego: sed merito, apud medicum. velim totum meum pectus videas, et fenestram ei Prometheus (veteri voto) indidisset. Vale R. P.



page 161, image: s161

EPISTOLA DCCCXXXIII. J. LIPSIUS Olivario Manareo. Bruxellam.

REverende in Christo Pater, et semper mihi venerande. Accepi literas, quibus amanter, prudenter, pie me hortaris, ut scriptionem suscipiam et exsequar miraculorum, quae Beatissima Virgo in vicinia vostra, Colle aspero, assidue patrat. Quid ego tibi petenti (meo animo jubenti) aliud abnuam, mi Pater? nedum ut istud, quo religio et ipse affectus meus me vocant. Corde colo, et afficior erga hanc Divam: et utinam possim in honorem ejus, quae velim! potero autem illa adspirante, et te R. P. precibus tuis auxiliante. sed audi, quae me morata sint, aut morentur. Primum Antistes Antverpiensis hoc operis susceperat: et ipse mihi scriptum suum ostendit, et reliquit dispiciendum. Alieno labori haud libens intercedam, neque pudorem meum decet, praesertim talis illius viri. Accessit denique propria mea occupatio, quia nunc Senecam totum edo, itemque Monita et Exempla Politica: in quibus vel corrigendis vel alibi augendis, ut sit, sic occupor, ut aegre ad aliam curam me donem. Quid? quod valetudo me abjicit? et hanc aestatem sic infestam habui, ut aegre aut vix fuerim corpusculo sustinendo. Tamen sepono omnia, te suadente et animante, nihil obduco: moram tantum brevem postulo; qua et coepta illa profligem, et vires ac spiritus recipiam ab aegrimonia imminutas. Tum vela pandam, et in aequor me dabo. proveho autem, et juvabis, o pater, (supplex peto) sacris precibus tuis, et (si ausim addere) tuorum. DEUS et DIVA R. V. incolumem diu, et pro bonorum votis praestent. Lovan. III. Kal. Octobr. CICICCIV.

EPISTOLA DCCCXXXIV. J. LIPSIUS Olivario Manareo. Bruxellam.

ADmodum Reverende in Christo Pater. Diutius imperare animo et affectui non possum, quin erumpat in gratias, et benivolentiam hanc tam insignem, imo beneficentiam, non illo solum inclusam gestem (quod semper erit) sed verbis etiam et stilo isto prodam. Debeo mi Pater, debeo, et quis parens magis amanter, magis sollicite, de filio cogitet, atque agat? Accipio beneficium, quomodocumque res cadet, et hoc testimonium tuum et de me judicium, pluris facio, quam quidquid a Principe potest obvenire. Nihil hc blande, sed rem dico. Ceterum de ipsa re, nihil equidem habeo, quod suggerere prudentiae tuae possim: nisi (quod scio illam facere) cogitet de valetudine


page 162, image: s162

mea hac tenui semper et incerta, nec posse eam ad res ullas civiles aut actiones utiliter admoveri. Scit R. V. genus vitae meae a puero, ad has aevi metas, semper quieti et tranquillitati, et uno verbo, Studiis consecratum: rogo ut in eo finire mihi fas, nec senem, sine usu rerum, et levi auditione vel lectione tantum earum gnarum, quocumque colore ad illas mitti. Crede mihi de me, mi Pater: non subsistam, et clitellae bovi impositae rideantur. At eadem illa aetas, et valetudo, post annorum triginta sex continuas scriptiones aut lectiones, quietem aliquam et ferias non injuria sibi poscit, et ab optimi Principis benignitate sperat. Atque id sine publico detrimento, aut Academiae noxa futurum, audacter spondeo. quia neque totus desinam, et per intervalla etiam legere potero; et idoneum aliquem successorem (qui nunc prae manu est) reperiam, quem ipse paullatim dirigam, instituam, et formabo. Cui rei magno impendio opus non erit. nam quadringenti floreni si a Serenissimo nostro impetrantur, suffecturos in. me recipio; et ipse in veteri honorario meo acquiesco. Illud ipsum temporis, aut aevi, quod mihi reliquum erit, lectionibus ereptum, stilo (si Deus volet) impertiar, et plane otiosum otium meum non habebo, nec indoles aut natura mea patiatur. Plura brevi cum R. V. agam, et una cum Monitis et Exemplis Politicis Bruxellam veniam, quae Principi nostro inscripta ipse, de tuo consilio, sum oblaturus. Interea gratias, quas dixi, repeto: nec dies ex animo avellet, vel ille extremus etiam, si boni sensus et virtutes post mortem perseverant. Deum rogo, diuturnum te Ecclesiae, et bonis omnibus, bono omnium esse. Vale, Reverende in Christo Pater. Lovanii, V. Kal. Febr. oo. ICC. V.

Diva Sichemienis tua (nam te auctore suscepta est) ad Antistitem Mechliniensem ivit, a nostro censore approbata.

EPISTOLA DCCCXXXV. D. FRANCISCUS QUEVEDO J. Lipsio. Lovanium.

Dii tibi dent annos: a te nam caetera sumes.

PHoenix aetatis famam adhuc velem, et pietatem tuam cognoscere: et ideo has tibi litteras mitto, quibus nil, praeter candidum amorem, niveamque solicitudinem polliceor. Lipsius es, lynceus: lippus sum. Igni Vestalium lucem attulisti, vidi, vidi, tuum solem agnovi. Fuerunt (ut ais) qui libarunt, et ego Hispanos vespertiliones vidi volantes per umbram, et opus inane foriis, plenum typis parabant; castos, non doctos illos appellares. Virgines enim, quas prae manibus habebant, intactas reliquerunt. Quapropter toto corde de Vestalibus scribere decrevi. Virgines tetigi non profanus, sed studiosus. Dicebam cum Eliu, Junior sum tempore, vos autem antiquiores: idcirco demisso capite veritus sum vobis indicare sententiam meam: Sperabam quod aetas


page 163, image: s163

prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. Sed ut video spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Non sunt longaevi sapientes, nec senes intelligunt judicium. ideo dicam audite me. Cecidit spiritus ille tuo docto Syntagmate, cecidit, sed adhuc non ut antea de Vesta, de numero Virginum, de poena, vel praemio, de igni, de templo, (tu haec exactissime) de subtili quaestione agere institui. Quidquid scribam, dubia manu, suspensa mente scribam. mittam, corriges amicissime, ac de tua valetudine certiorem facies. Vale nostri memor. Pinciae, et Septembris. 4. Anno. 1604. Arnobii nodum (meo videri) sic solvo. 2. advers. Gent. Idemtidem in alios mores, ac ritus priorum condemnatione transisse --- Addis tu, mi Lipsi, Tum adjungit, et astruit. Nunquid magistratus per populum creatis? In potestatibus obeundis leges conservatis annarias? In penetralibus Vestae ignis perpetuos servatis focos? Quas omnes interrogationes negandi mente suscipi palam dicis. Concedo, sed non absolute, sed his exceptionibus. Non negat Arnobius creari magistratus, sed per populum creari. non negat conservari leges annarias, sed conservari in potestatibus obeundis. non negat perpetuos servari focos, sed servari in penetralibus Vestae. Idque roboratur ipsismet Arnobii verbis cum lib. IV. ait; sedent in spestaculis publicis sacerdotum omnium magistratuumque collegia; necnon et castae nutrices, et conservatores ignis perpetui Virgines. Amissam Arnobius flet religionem, omnia enim nimia licentia profanari conqueritur. Quod non repugnat dictis, quia idem est ac si diceret. Jam Virgenes non antiqua religione celantur; sedent in spectaculis, non propriis in locis. idem de sacerdotum collegiis. Rescribes pro tua humanitate. et de nodo candidum, vel nigrum calculum amo. Iterum vale: Manu aliena, nam propria langueo. [note: Respondet ad hanc Lipsius v. Centur. Misc. Epist. 55. Francisci vero de Quevedo Villegas (hunc enim nostrum esse puto,) vitam, eruditionem et fata describit Nic. Antonius in Biblioth. scriptor. Hispan. recentiorum tom. 1. pag. 352.]

[note: Responsio est ad Centur. V. Misc. Epist. 55.] EPISTOLA DCCCXXXVI. D. FRANCISCUS QUEVEDO J. Lipsio S. D. Lovanium.

AD incitas usque (ut ajunt) fui redactus, deficiebam: sed tuae literae mihi pro Esculapio fuere. Vivo, sed valetudinarius, et salute missa a Lipsio, salutem amissam adeptus. Pallentes (ut ait ille) morbos excutio. Nunc verbis virtutem inesse credo, non a Magia, sed a tua doctrina: et ideo quae olim scripsisti lego. Quae scribis opto pro futuris laboribus tibi a Deo vitam, et ab illis mihi. Vestam tuam denuo illustratam mittas rogo. Nulli fas, nisi Lipsio penetralia illa penetrare. Ignita Dea igneum ingenium expectabat. Scribe


page 164, image: s164

incessanter: tuis laboribus conficis tibi monumentum aere perennius, et non tantum magna pars tui vitabit Libitinam, sed Lipsium totum ignorabit Libitina. Seneca noster te totum habet, et non aliter totum Senecam habere possumus. Felix ille, qui tuo labore ante ultimum solem mundi iterum vivus volitabit per ora virum. Bellis ferrea vestra tempora videntur, sed tuis scriptis aurata secula emulantur. Credo et Marti, non Minervae facta, sed tu facis. Quid de mea Hispania non querula voce referam? Vos belli praeda estis. Nos otii, et ignorantiae. Ibi miles noster, opesque consumuntur. Hc nos consumimur: et desunt qui verba faciant, non qui dent. Viduo pede ambulant melioris notae viri: sed solamur. [gap: Greek word(s)]. Politicas tuas maternae linguae dedit D. [note: Quem describit Nicol. Anton. Biblioth. Hisp. tom. 1. pag. 170. ubi et versorum ab illo Politicorum Lipsii meminit.] Bernardinus a Mendoca, caecus ille Tiresias, Argos ille caecus. Feliciter spero, sed magis opto. Concessit naturae vir ille: cujus monitu patrio sermone (id fortasse haut maturo consilio) injurias Homero illatas a Scaligero vindicare fuit animus: occasione sumpta a tuis in Vellejum notis. Fave. Mihi numen est. Votisque assuesce vocari. Vale nostri memor. Pintiae. 22. Novem. ann. 1604.

Sed eus amice, quid tibi videtur de his Lucani carminibus in. VI. VS. 712.

Janitor et sedis laxae, qui viscera saevo
Spargis nostra cani.

Si Cerbero loquitur, ipse janitor appellatur. Quis est iste canis, si ipse Cerberus canis est? Janitores enim canes, et canes Janitores vocabantur ab antiquis. Sic Aeschilus in Agamemnone: citatur a Scaligero in suis conjectaneis. Hortensius in suis commentariis sic. De Cerbero loquitur Lucanus, et nihil aliud: si fas corrigere paucis mutatis sic corrigo locum.

Janitor et sedis laxae, qui viscera saevus
Spargis nostra canis.

Et consentaneum videtur dictis: sed non fas, meo videri, et ideo lucem affero dificultati his verbis Laertii in vita Pitagorae lib. VIII. 31. Porro Mercurium animarum quaestorem esse, atque ideo deductorem dici janitorem ac terrenum: et ucusque Laertius. idem insinuare videtur Lucanus: qua propter meo videri Mercurius Janitor ille est, qui Viscera spargit cani saevo, id est, Cerbero. Suspicor aliquid peculiare includi illis verbis Viscera nostra, ad poenam veneficae aniculae. Hanc difficultatem tibi ablegandam censeo, Etruscus mihi Aruspex. [note: Nescio quid Lipsius responderit. sed posset Lucanus a Cerbero alium canem, ejus comitem, Orthrum distinxisse, quem Silius Italicus, polluto eviscerare ungue dixit lib. XIII. 847. ubi vide quae Heinsius notavit.]



page 165, image: s165

EPISTOLA DCCCXXXVII. J. LIPSIUS Joanni Viringo Sacerdoti Societatis Jesu.

Legi, legi libellum, et in eo me, an divam Virginem dicam? Stigmatibus compunctam. Nec de me indignatus sum; sed quamquam in morbo (credes hoc mihi) suaviter risi. Quidni ista plebeja, vernaculorum dicta, sordidum dentem? Tela levia, quae non me, vix vestem meam tangunt. Et quid repellere ea opus? ego ne possim quidem: neque rei aliquid video, cui insistam. et sac posse: cum scurra aliquo componar? Scribant, scribant: ad gloriam Divae, ad meam etiam facient haec tam vana, tam imbellia. et scommata tolle, quid habes? si audior, nec alteri quidem auctor sum respondendi: neque video fructum. Exspecto e Germania aliquid simile, et litteris monitus sum parari. O securum me reprehensionum, in hoc quidem argumento! et utinam alia scripta mea sic munita! illud stabit, et fida ea tutela defendet. Vale R. P. et solens me ama. Lovanii Postrid. Non. April, CICICCV. [note: De Joanne Virino vid. Valer. Andr. Biblioth. Belg. p. 577.]

EPISTOLA DCCCXXXVIII J. LIPSIUS Joanni Viringo Societatis Jesu.

Suave de Sannione illo (sic appellavi) Batavo. O homines religiosos, et vere sacros! jam Antverpiae acceperam de transfugio et perjurio. et pudet vel a talibus peti. Nam tangi, absit haec injuria: et tamen ego obiter tetigi, et et reposui aliquid, quod in calce DIVAE ASPRICOLLIS videbis. Forte, etsi breve, est et [gap: Greek word(s)] aliqua nostra apparet: cur non istos? Illum a lacu (opinor enim eum esse) vidi, et doctius aliquid affert, et laudes et fraudes in me miscet. Objicit quae in adolescentia dixisse (non enim fecisse aut scripsisse) me dicit: sed dicit. summa est alium tunc me fuisse. Negare fortiter et vere possum: sed itane solis nobis portus poenitentiae non patet, sine crimine levitatis? Illis ad nova ire a veteribus fas est: nobi redire, si leviter defleximus, est inhonestum. Omnia facta aut dicta tueri, non est hominis: sed gaudeo, cum Sic abusque unguiculis examinor, non aliam in me calumniam repperiri. Ego et istum, et proles ejus omnes male mulctabo, si Deus aliquis vires mihi donat. adhuc quidem langueo. Tu, vale. V. R. et serio mihi amice. Lovanii VII. Kal. Majas CICICCV.



page 166, image: s166

EPISTOLA DCCCXXXIX. J. LIPSIUS Carolo Scribanio.

AMphitheatrum tuum vidi, in quo pro honore veritas depugnat, et illum asseruit, et hac vel factiosorum suffragiis vicit. O raram et doctam manum! o felicem defensum! sit tibi pro meritis Gloria, et non erit, quia e myriade litterionum (ut hodie res sunt) non unus, qui plene pervideat aut aestimet stili tui robora, aut omamenta. Quam orania rara, et ex adytis litterarum petita! exhausisti oratorum et vatum thesauros, et veteri verbo, flavissas. Quis textus etiam est? non Arachnes omnis soboles tam ingeniosum. Nostra DIVA plaudit, sed decore: fortasse et mea scripta, quia valetudo plura inhibet, et manum sistit, ne dedecoret priora. Jure mihi illa cautio est. aliquid tamen Sannioni Batavo reposuimus, uno stili impetu: Fortasse et Gallo (an quem dicam? latet et nondum erui) fortasse inquam, si sanguis et spiritus facient, sine quibus equidem quiesco has partes. At non te amare, mi Pater. Lovanii III. Kal. Majas CICICCV. [note: Cur non ita respondit Scaligero, et aperte in laudes hujus detestabilis et nugacis Amphitheatri apud eum excurrit? sed alius erat apud Scaligerum et Casaubonum, alius apud Jesuitas. vid. supr. ad Epist. CCXLVIII. CCCLXV. et ICCLIX.]

EPISTOLA DCCCXL. BALTHASAR MORETUS J. Lipsio.

CLarissime ac Doctissime Domine. Folia impressa dumtaxat mitto; nec ulla quae legas aut corrigas. operarius his diebus negligentior fuit, nec potuit aliquid praeparasse in tabellarii hujus discessum. At satis litterarum nunc mitto, ut foliorum vicem legas. quarum unas Euphrenius dedit, unas Buytewechius misit; reliquas frater Francfurto cum bono Deo redux attulit. De Auctore Idoli Hallensis, quidquid quaesierit, haud potuit cognovisse. Gruterus serio et constanter asseruit se nescire: alium in Germania esse, qui in eamdem DIVAM meditaretur; sed nunc omittere. Addebat insuper, etsi Auctorem novisset, malle per alium nobis eum innotescere: Hyppolitum enim a Collibus inimicum sibi experiri, quod prodiderit ipsum Codicis Mirandulani Auctorem. Interea nos Parisios ad Sonnium, in Bataviam ad Raphelengium, scripsimus; si forte illic novissent. At parum est de hoc Auctore ignoto. majoris tibi momenti esse opinor, Oratiunculae Jenensis de duplici Concordia Auctorem a fratre meo in nundinis deprehensum, Melchiorem Goldastum, viginti


page 167, image: s167

septem circiter annorum adolescentem, pauperculum, etsi nobilis haeri velit, ac proinde malis istis fraudibus victum quaeritantem, Jenensium dominorum ac ministrorum asseclam, quorum consilio lepidam istam oratiunculam dictarit, ac insuper lucellum ex ejusdem venditione exspectarit. nam suis scilicet impensis excudi curarat, et bibliopolae deinde suo nomine vendendam commendarat. Sed operae pretium sit latius explicare, quibus indiciis eum frater auctorem cognorit. Gruterus ad fratrem primum venit: et quid, inquit, Morete, num Hieroclis Facetias vidisti, Satyricum in eruditos libellum? Nebulo ille Godastus in lucem protulit; et opinamur eumdem Auctorem, etsi neget. ille scilicet est, qui Paraenetica vetera nuper edidit cum Notis Rittershusii, quas malo furto et abstulerat, atque ipso inscio evulgavit scelesta et hominis impudentissimi fide. imo quod lepidissimum est; sui laudatiunculas admiscuit, Rittershusio quasi auctore. Ipso initio Conjecturarum legas: Palmaria est emendatio Melchioris Goldasti ab Haiminsfeldt, auditoris atque hospitis quondam mei suavissmi. Ille insuper est, qui Oratiunculam Jenensem falso nomine Lipsii divulgarat. Respondet frater, et simulat se jam ante novisse: Quid? idem ille Goldastus qui de duplici Concordia edidit? Is ipse, inquit. Prima haec actionis scena est. Secedit Gruterus, et Godastus cum suo libello prodit. Ecce, inquit, Morete libellum; quem rogo te ad Lipsium curare. Quid? respondet frater, solum libellum? nec ullas Auctor addat litteras? an tanti ei non est Lipsius, ut epistolii laborem impendat? Nomen, inquit, meum infra scribo: Incomparabili Viro J. Lipsio Goldastus. idem Paraenetica mea nuper per te ad eumdem misi. Itane, subjicit frater. sed dic sodes, an non et tu auctor Orationem de duplici Concordia alias ad Lipsium quasi auctorem misisti? Obstupescit miser ad haec verba; totus pallet, tremit, et aegra voce vix tandem negat. Tertia jam scena prodit iterum Gruterus: Goldastus amico cuidam suo questus est, Morete, quod ipsum redarguas et novi libelli et Orationis Jenensis auctorem. at saltem non mei meministi, qui indicassem. Minime, respondet frater. nam de novo libello; nomen suum exemplari ipse subscribit, quod Cl. Lipsio missum defiderat. Miratur Gruterus, et per fidem nostram quaeso, exemplar istud servem, quo eum Auctorem convincam, quod hactenus negat; atque aliud Lipsio redde. Permitto, inquit frater, sed ea lege, ne resciscat tibi me ostendisse, tantum te fortuito in taberna deprehendisse. Admitto legem, inquit Gruterus. Post haec tandem frater: tanquam indubitato auctorem eum sciret. Sed quae potissimum causse nebulonem impulit, Oratiunculam Jenensem edendi? Nimia improbitas, respondet Gruterus,, et spes levioris lucelli. Habes Actiunculae hujus finem, Vir Clarissime, atque in eo epistolam hanc finio. Sed et litteras nefarii illius habes. nam quia monuerat eum frater, haud omisit. Vale, Clarissime Domine, invidia omni major. Antverpiae. in Officina Plantiniana x. April. M. DVC.



page 168, image: s168

EPISTOLA DCCCXLI. JOANNES DECKERIUS J. Lipsio. Lovanium.

AMplissime et Clarissime Domine. Extorsit hanc a me epistolam lectio libri vestri Exemplorum; qui diebus proxime praeterlapsis ad manus meas ut pervenit, deponi ante non potuit, quam integre perlegissem. Nulla certe fuit pagina, ex qua non didicerim atque excerpserim multa. Ingratus omnino essem, nisi si gratias agerem per epistolam tum meo, tum totius Reipub. literariae nomine; ac singulariter Serenissimi Caroli Archiducis: cui quotidie suasu meo (sum enim illi a Confessionibus) ad mensam liber hic vester praelegitur. Legi etiam opusculum illud, quod suppresse Auctoris nomine Scaliger non tam contra personam vestram, quam causam totius Ecclesiae et Divae Virginis honorem elucubravit. Et quidem ad ea Personae vestrae quod spectat, neque ego neque quisquam hc, qui legit, quicquam motus est, vel magnopere digna censet ea, ad quae respondeatur. Illa enim per sese ruunt. Pessimam tamen causam contra honorem Deiparae, non pessime tractavit homo pessimus, quisquis libri Auctor est. Fortasse operae precium esset, et res una a multis hc desiderata; ut pro appendicula ad divam Hallensem, aliquousque cultus Dei matris defenderetur. Nam ut hoc factum sit a multis Theologis, qui controversias tractarunt, non tamen stylo illo florido et amaeno, quo amplissima tua Dominatio excellit. Quo fit ut quamplurimis qui nostra legunt, et alia ista nunquam vel minusculo suo attingunt digito, vester hic labor plurimum prodesset. In lectione porro illa exemplorum scrupus unus vel alter mihi adhaesit, quem nunc D. V. A. considerandum vel eximendum proponam. Libro secundo monito 6. pag. 71. miraris ubi mens fuerit Appiano, quando initio operis scripsit, nec Assyriorum, Medorum, Persarum tria regna simul congesta aequare illud spacium aevi potuisse, quod in Romano imperio ad suum illud tempus esset. Falli illum nequicquam dubitas. Eo, quia a Roma condita ad Hadriani, hoc est, Appiani aevum, nongenti circiter anni sunt, quot ipse Appianus numerat. In Assyriis vero mille ducentos, trecentosve annos stetit imperium. Quae omnia rectissime dicuntur, si imperium Assyriorum illud vocemus, quod Ninus in Ninive condidit. Caeterum alia longe videtur mens et probus calculus Appiani. Qui quomodo Strabo libro 1. sic ipse Babylonios et Chaldaeos vocat Assyrios. Herodotus quoque lib. 7. Assyrii, inquit, a Graecis Syri vocabantur, sed a barbaris Assyrii sunt vocati, inter quos Chaldaei sunt; et libro 1. Babylonem ait esse metropolim Assyriae, et Baltassarem filium Nabuchodonosoris, quem ille vocat Labinitum, quem Cyrus devicit, Regem fuisse ait Assyriae, hoc est, Chaldaeae seu Babylonis. Quo etiam modo Xenophon passim, Justinus lib. 1. Clemens Alex. lib. 1. Strom.


page 169, image: s169

Euseb. Hieron. Theodoret. Orosius ipsaeque divinae litterae crebro loquuntur. Porro Babylonem expugnavit Cyrus Anno Urbis 224. ducentis Annis praecise antequam Alexander Macedo ad Graceos transtulit Monarchiam. Uti ex Dionysio Halycarnass. et aliis liquet clarissimis historiis. Nullus ergo error in calculo inest Appiani. Siquidem Monarchia Babylonis septuaginta duntaxat annos stetit; attestante id sacra scriptum.

Rursus eodem illo lib. 2. pag. 99. Alexander ille Veles asseritur vilis fuisse quidam e plebe et imaginarius Antiochi filius; qui pacificus Syriae possessor factus in vitia et luxum se effuderit: quemque Demetrius Demetrii inter scorta ac mensas jactatum invaserit, superaverit, trucidaverit; denique qui in imperio annos novem et decem menses exegerit. Auctorem istius historiae et chronologiae lubens noscerem: Pugnat enim cum divinis libris 1. Machabaeorum cap. 10. vs. 1. 20 et 50. ubi diserte asseritur hic Alexander fuisse filius Antiochi Epiphanis, et coepisse regnare anno Graecorum 160. quo et Jonatham constituit summum Pontificem, et cum illo foedus icit. Anno autem Graecorum 165, quinto anno regni sui occisus est in Arabia a Zabdiel Arabe. Ibidem cap. 10. vf. 67. et cap. 2. vs. 16 Scio quid de illo scribant Appianus, Eusebius, Justinus, Orosius, sulpicius et Marianus Scotus, qui omnes cum scriptura pugnant, ex qua corrigendi sunt; plerique etiam inter se dissident.

Leviculum etiam est illud ex lib. 2. pag. 68. ubi Nimrod pronepos Noe ille esse dicitur, quem profanae litterae ad primorem syllabam allusione Ninum appellant. Scio id ante visum Gerardo Mercatori in Chronico, et multo ante Clementi Rom. lib. 4. recognition. Cacterum obstat ratio Temporis et auctoritas historicorum. Nimrod enim conditor fuit Turris Babylonicae anno post diluvium 131. Porro Abraham aliquot saltem centenis annis est natus post diluvium, Anno fere 42 vel 43. Nini: uti ex Josepho, Eusebio, Hieron. Augustino, Orosio et aliis quamplurimis proclive est demonstratu. Sola haec tria mihi occurrerunt: Potest fieri ut mihi aliud videatur quam veritas habet, nec tamen aliud a me fiat, quam caritas habet. Amicissimam proinde reprehensionem gratissimo accipiam animo, simulque et benevolentiam agnoscam tuam et culpam meam si me corrigas: Et quantum dominus dabit in uno gratus, et in alio inveniar emendatus. His finem facio: de rebus, quae hc geruntur et nuptiis Serenissimae Constantiae, aliquid hc attexet R. P. noster Rector. Vale in Christo, vir amplisime, Graeci 1. Septemb. 1605. [note: De Deckerio vide supra ad Epist. DXXV. et DCLIX.]



page 170, image: s170

EPISTOLA DCCCXLII. J. LIPSIUS Francisco Vellrio S. optat.

UBi es, mi Velleri? quid fecisti? a quibus, ad quos ivisti? O meum dolorem! florebas ut laetum germen inter tuos: quis turbo subitus evertit? si error, fraus, impetus est, redi, agnosce, resipisce. Portus ille poenitentiae semper patet, et Pharus divinae bonitatis allucet. Ah redi, sacra majorum cogita, sacramenti tui Religionem. Et noli ad minutas disputatiunculas ire: hc ecclesia est, hc successio, hc consensus, quae frustra alibi quaeras. Quid addam, si etiam virtutem et probitatem alibi requires, illam veram et sine fuco. Repete memoria, quae legisti, quae audivisti: non conquiescet animus, et interior meliorque ratio dicet, quid feci? cur feci? me vide, qui aetatem, et usum habeo, et doctrinam aliquam, ac prudentiam, nec hostes detrectabunt. Me, inquam, vide: Trepidavi et ego aliquid in adolescentia: et mecum magna ingenia, nihilque novum, aut mirandum est in tot procellis: sed grandior firmavi pedem, et in Religione majorum consto, e qua nec mors depellet. Errare liceat, redire libeat, et poenitentiam, quam aeternam poenam malle. Examina illud aeternum, rem factam habes, et iterum es noster. O quam te amplectar? quam etiam tui! nec timenda propone, quae mali, aut malus ille fingunt. Ego spero, et rogo: Et quoeunque loco es, erisque, teamo, atque utinam sine exceptione possim! Vale, et hanc epistolam uni tibi scriptam scito, nec malo more divulga. Lovanii V. Idus Septembris CICICCV. [note: De hoc Francisco Villerio, Monacho Franciscano, sed qui relicto Monasterio transiit ad puriora sacra, agit Casparus Diemenus in Epist. 852. ad Lipsium.]

EPISTOLA DCCCXLIII. FRANCISCUS VILLERIUS J. Lipsio suo S. D. Lovanium.

EGo tui candoris vera jampridem habeo documenta, certam amicitiam in re incerta, et applaudentem Famam inter exsibilantium voces. Candorem exosculor istiusce modi: et siquid in Religione consulis, plus hc adferat auctoritatis, quam loquacitas aliorum. Praeterea de judicio tuo non aliter judicem, quam Naturam fuisse tibi parentem, non novercam. Laborem denique tuae lectionis fateor etiam admirari. sed quantum haec differat a scientia, te quoque scire nullus ambigo. Utut est, eum ego te censeo, qui ratiocinari possis, siquis alius. Quod ais igitur Ecclesiam a te stare aut consensum, rem nihil attinere putavero. Rationes quam testes malim. Homo natus est intellegere,


page 171, image: s171

non credere, nisi mancipium hunc esse voles ignorantiae. Si credant omnes, investigandus est, cui credas. Ad intellectum revolveris, aut opinionem. hoc mehercules est errare: illud non jam credere, sed scire. At longius non evagabor. Quid est Deus? Vis, qua res nascuntur et moventur. Naturam liceat tua pace nominare. Quid homo? Naturae foetus, omnium animantium princeps, qui parentem colat, homines tueatur, aliis imperitet. Habes ecce Religionem, sive nomen hoc aptius, Virtutem. Virtus est immortalitas, Virtus aeternum illud, quod nobis occinis, Virtus bonorum finis, Virtus pietas aut officium, quod ab homine Natura poscit. Haec in animo sedem fixit, non in veste; mentis incolit penetrale, non ordinum istorum superficiem. Omnia assunt bona, quem penes est Virtus; sed bona, non blandientis lenocinia Fortunae. Quem commendat Virtus, Natura probat, amant homines, verentur omnia. Is generosa Naturae proles, amicus hominum, omnium imperator. Qui contra vitio mancipatur, gerit Nemesin in tergo. Quid mihi Sedulius caudas draconum somniat, et Inferorum nescio quae monstra? Mali circumferunt monstrorum Lernam ignorantiam. huic Fortuna comes est. Satis Inferorum, ubi istae dominantur. Nihil praesens stulto placuit; dependet a futuris: numquam imbibet fugientis aquas. Ut quisque malus sive stultus est, ita vel adversis opprimitur, vel secundis illuditur, non est periculum, ne vexari desinat. Scientia virtutem, haec vitam beatam parit. Inscientia vitium, hoc miseram mortem gignit. Quid mirum? Homo differt ab animantibus intellectu, homo destinatur ad scientiam. Officii meminit? Beatus est, et hominis adeptus dignitatem. Neglegit? Miser est, et degeneravit in beluae vilitatem. Quid alia cottidie comminiscimur? Non videmus alborem nivis? Non haec talia sentimus, quidquid reclamet opinio? Spem et Metum damnarunt Sophi. bene. Nihil his enim cum sapiente commercii. Stulti sunt, Lipsi, stulti, qui Religiones ex his conflatas humani potius ingenii, quam impetus esse beluini credunt. Nisi puerilia spectra metuas, nisi pupas blandiores expectes, malus eris? Imo malus es, nisi desinis sic insanire. Bono quidem et sapienti tranquillitatem peperit intellectus: malo autem atque stulto fluctuationem ignorantia. Religionis medulla Probitas. Ut major strepitus ossis vacui, quam pleni; sic loquacior ea Religio, quam opinionis ventus inanem fecit. Firmior est Virtutis basis, quam ut argutiis fulciri debeat: altior ejusdem apex, quam ut pertingant logorum fumi. Et simulacrorum vultus, et Divorum pompa, et suppliciorum istorum minae, et funes, et cuculli nihil sunt aliud, quam glaueoma, quod imponat imperitis. Hic superstitionis velut fulgor, qui perstringat aciem intuentium. Omnia Natura docet: apage aniles fabulas. Quid hominem corruptum blatiunt? Naturae lege perfici res omnes volunt. accidit, ut quid impediat: ea quoque lex Naturae, ut opponat quaeque suas vires, tamque valeat, quam restiterit. Homo suam quaerit temperationem qualitatum. haec modum excessit? Natura clamat, uti morbum Virtute corrigas: nec hoc adscribendum Naturae fuit, sed obstaculo. Pueri monasterio nos addiximus: laudat Superstitio, Natura culpat.


page 172, image: s172

Obedientia ligat intellectum, ut nihil intellegat, sed credat. Castitas almam generationem tollit, qua Natura hominem aeternat ac animantes. Paupertas aut opulentis relinquit opes, aut eripit opem inopibus, desidiam quidem ac inertiam pestem animorum adfert. Arbiter es, Lipsi, Superititionis et Naturae. Jam uxorem duxi: haec amare, illa jubet exsecrari. Quid censes? Non me beluam fore, si cervicem indam Superstitionis jugo? Ecce tuum Villerium, mi Lipsi. Nos haec sentimus, alii fabulantur, nec mentem hanc ipsa mors immutabit. Sum veri studiosus, verum amplectar, donec homo. Siquid verius habes, cedo; erit gratia. Mi Lipsi, aeternum mihi salve.

Quam autem nihil aries AETERNI tui laedat, mecum ratione parumper puta. Nego Mortalem Aeternum illud mereri posse. Praeterea caelorum naturam quinctam animus seu ejusdem, seu alterius naturae capit: magis igitur terram. Quae cum sit pervia, regiones Acherunticas nemo vidit. Ad haec nusquam major elementi perfectio, quam in centro: ergo terrae centro nec densius quidquam, nec frigidius esse debet. Haec autem ignis loca credideris, quo nec subtilius aliud, nec calidius? Si nunc ignis agit, aut vincere, aut vinci necesse est: nihil igitur hc aeternum. Nam nec aeternum alere, nisi infinitum, nec infinitum laedi potest. Omnis passio mortis initium est. Postremum et quae pereunt, et quae permanent, redeunt unde sunt exorta: nec aliter immortalitas aut continuatio fingi potest. Ergo non ante statuamus, animos aeternum apud Inferos puniri, quam sciverimus indidem ortos esse. Expecto, mi Lipsi, quid respondeas. Nam hoc aevum unum te agnoscit, cui pateant haec arcana. Et is mihi semper visus es, qui sapientiam magis probes, quam loquentiam. Quidam Dii haben volunt, si quod alius scripsit, aut meminerint aut imitentur. Hos ego despicio, te suspicio, mi A mice. 1606.

EPISTOLA DCCCXLIV. J. LIPSIUS Florentio vander Hario Canonicorum Thesaurario. Insulas.

NEque has quidem literas tuas sine responso deponere volo, neque debeo. Et amor tuus, vel meus, ita poscit. Vereris, ut legatus Regius in solutum accipiat excusationem de valetudine: At ego spero, si humanitatem ejus novi. et vera sane excusatio est, neque de colore aut fuco sumit. Si coram me videas, quam sim fili, ut sic dicam, tenuis et fragilis: ipse dissuadeas commoveri, et quietem ac mansionem domi probes. Amo alioqui et veneror illum virum, et paucos tales, an multos dicam? Hispania nobis dedit. De silentio meo ad libellos istos pugnatorios, probari tibi consilium gaudeo: quid probavi? ipso praeivisti. Et vere et prudeuter scribis, controversiam non de religione, sed de re mea aut persona fere: et nihil hc fructus praeter lites et reciprocationem exspectari. Sane me taedet et piget, cum acria ejusmodi et


page 173, image: s173

odiosa scripta video, aliena non ab eruditis solum, sed ab hominibus, qui vere illud nomen habent. Ubi, non dicam Christiana caritas, sed modestia, sed pudor est? Mea vero manus torpeat, et calamus conteratur potius, quam ut ad hos usus moveatur, aut se impendat. Didici amare omne humanum genus, bona iis exoptare, et si aberrent aut cadant, derigere vel allevare qua possum, et certe non insultare. Errores odi, miseror errones. de repub. quod scribam non habeo. nisi valde me illud tuum probare, vive tibi, moriere tibi. cui Tertulliani hoc consonat, nemo alteri vivit, qui moritur sibi. Et quid in curas istas imus? Reges consilia sua et decreta habent: utinam bona semper et salutaria. sed qualiacumque, per nos haud emendanda. si vis me libere tecum loqui, ego in tota Europa priscos et magnanimos illos Rege desidero. et si unus aliquis esset, jam unus esset. Deo permittamus, nostra curemus: quod mihi opportunum aut necessarium est ad metam eniti. sed ad illam ipsam et amorem tui et memoriam servato. Vale, Reverende et Clarissime Domine. Lovanii XVII. Kal. Septemb. CICICCV. [note: Agit de vocatione Parisiensi. ejusdem fere argumenti Epistola Centur. Misc. v. 67. vitam hujas Florentii vander Haer, ex nobilissima apud Ultrajectinos familia, quae nomen ab arce de Haer trahit, oriundo, vide Val. Andr. Bibl. Belgic. pag. 217. Maxime memorari meruit libro, quem scripsit de initiis tumultuum Belgicorum, a Caroli V. morte ad Albani Ducis adventum, Duaci 1587. maturi judicii laudes ipsi tribuit Catullus in Tornaco pag. 18. ubi librum de Castellanis et Comitibus antiquis exquisitum vocat et commendat maxime.]

EPISTOLA DCCCXLV. ROBERTUs SCHEIDLERUS J. Lipsio. Lovanium.

DIfficulter explicaverim, quam fuerint variae et intricatae meae cogitationes de tuo tam longo silentio: metuebam enim (absit omen) ne apud te gratia excidissem, liberavit me hac molestia epistolium tuum, quod nuper accepi, falsum me fuisse serio laetor! persevera amare nos tuos; coram probasti ingenium et mores meos, absentis cultum et industriam non requires. Scripsit ad nos Canonicus Vander Haer Praesidem Richardotum nolle te proficisci ad haec loca. acumen boni viri! conatur nos celare negligentiam suam hoc praetextu, scimus eum perfunctorie tecum egisse de hoc negotio, sin secus, Praeses non vult te scire, quot et quantos procos hc sis inventurus. Casaubonus et Roillardus commendarunt mihi sarcinulas suas, fac eos certiores ubi acceperis. Casaubonus totus est in concinnanda editione PolibI, in dedicatoria libelli de Satirica Poesi diluit Naevos Amphitheatrales, elicuit id, quod Obscurus, (Clarus inquam) illi propinavit pharmacum. Vale, Lutetiae Parisiorum III. Id. Septemb. CICICCV.

Salutant te Antonius Oiselius, P. Fronto Ducaeus mittit effigiem Florimundi Raemondi.



page 174, image: s174

EPISTOLA DCCCXLVI. J. LIPSIUS [note: Eidem epistola Lipsii Cent II. ad Belg. 95. inscribitur, ubi JCtus et Canonicus vocatur, et Brugas mittitur.] Jo. Clementi Xandrino S. M. D.

ENimvero silentium tuum egregie compensasti hac scriptione, et hac [note: Intelligit sine dubio scriptum contra Baronium, qui Regis Hispaniae jus in Siciliam a Papae jugo liberum, in Annalibus impugnaverat. vid. J. Nicii Erythraei Pinacoth. II. cap. 48. ubi non favere videtur Ascanio Columnae Cardinali, quem tamen Muretus et alii multis laudibus extollebant jam juvenem. vid. et Miraei Scriptores Seculi XVII. pag. 270. Edit. Fabric. de Baronii libro hc queritur Lipsius. propter hunc vero librum Barenius hoc ipso anno, opera maxime hujus Ascanii Columnae fuit a Papatu exelusus, teste Thuano lib. CXXXIV. in principio, et deinceps controversiam inter Baronium et Columnam accurate narrat. unde haec Lipsii querela lucem habere potest. vide et ad Epist. DCXCIX. et praesationem nostram ad Thesauri Siciliae Tomum III.] scripti ab Illustrissimo Columna, missione. O gratum visu lectuque judicium! Quod a tali viro et in hac dignitate, tum et in ipsa urbe natum esse, plane gaudeo. Profecto doluit omnibus nobis, qui non dicam Regem, sed verum aequumque amamus, publice sic traduci et aspere proscindi caput et fulcrum (si potentiam spectes) Christiani orbis. Et quem etiam Regem? ipsum et majores semper religiosissimos, semper Ecclesiae et ejus rectori addictissimos, semper inter vindices et tutores. En gratiam, quam refert. Neque de re disputo, aut temere pronunciatum velim: sed modum hunc publice scribendi, imo proscribendi, haud approbem, neque ratio aut mos ita ferunt. Primum, quorsum in Historia hac, velut in judicio accusatio? sane aeterna ea stigmata sunt. Et ut rex aut Regii culpam agnoscant et emendent, manent tamen libri editi, et apud posteros legentur. Deinde cur non privatim admonere potius, et docere? Quod si rationes nullas admitteret, nec ipse idoneas ad refellendum adferret; tum sane ad asperiora haec tempori ventum fuisset, neque sic omni defensione inaudita sententia videtur praecipitanda fuisse. Fiunt haec in privatis hominibus. cur Regi non deferatur. Est et ista consideratio, quod importune hoc tempore dici ista videntur, quo cum maxime haeretici Ecclesiam, et Rex Catholicus haereticos oppugnat. Quid nisi istis animos addere, hujus refrigerare, ipsa accusatione videntur? Scio non hoc agitare piissimum virum, scio, sed crede mihi, haec eveniunt, et constat avidissime ista legi et produci ab adversariis nostris. In odium, inquam, Regis favent et Pontificiae caussae. Sane magni illius major ratio haberi debuerat; et si quid etiam peccarat, clementius, parcius, consideratius admoneri. in Tragoediis velo quaedam teguntur, nec foeda omnia oculis exponuntur, decori caussa: idem hc oportebat, et in Aula atque inter aulaea Regem convenire. Nolo plura, neque libenter haec pauca disserui. sed excitavit me recens ea scripti lectio, ut inclusos animi sensus apud te promerem. sed apud te, et serio rogo, ne emanent.


page 175, image: s175

Certamini huic misceri, non est consilium, et alii erunt, qui potentissimo Regi advocabunt. Tu me solens ama, V. R. ego non desistam. Lovanii VI. Kal. Nov. CICICCV. statim ut tuas accepi.

EPISTOLA DCCCXLVII. PAULUS PP. V.

DIlecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem. Quod nobis Apostolicae dignitatis munus, in tua Senecae ad Nos missi praefatione, gratularis, facis tu quidem peramanter, et quae tua in Nos fides et observantia est, summopere laetaris; sed longe aliter nobis videtur. Quamvis enim hic Deo proximus Majestatis gradus ad speciem, sicuti re ipsa est, honostissimus sit, est tamen maxime ad laborem proclivis, et anceps. Quis enim esse potest quieti locus in eo, qui ad se recepisse cogitaverit, ut exactam Deo omnium Christi fidelium rationem suo periculo referat? Praeterea cum Pontificis vita altiore loco posita sit, ideoque omnium ad se oculos rapiat, nonne ille perpetua quadam solicitudine urgeatur, ne qua in re ab religione officii declinasse argui possit? Quare cum supremo huic muneri tanti labores impendeant, non videmus quid sit cur tantopere laetari debeamus. Neque tamen inficiamur spem aliquam in eo Nos consolari, quod facultas nobis oblata sit, publicae Christiani Orbis tranquillitati, et eorum praesertim paci, ac saluti, sicuti optas, quantum in nobis erit, consulendi, qui bellorum motibus jamdiu agitantur, errorumque tenebris misere involvuntur, atque etiam piorum hominum religionem, et Litteratorum studia remunerandi, qui in fidei Catholicae propugnatione operam, eruditionemque suam effuderunt, ad quorum numerum Nos brevi nomen tuum adscripturos esse confidimus. Etenim, ut in antiquitatis memoria praecipue colligenda, et in omni Regni jure diligenter explicando, ac variis, egregiisque in rebus illustrandis nervos industriae tuae hactenus contendisti, ita etiam speramus fore, ut brevi ad Ecclesiae Catholicae amplitudinem, et excellentiam, quae longe omnium Regnorum praestantiam vincit, pro dignitate tractandam, augendamque ingenii tui vires conferas. Quid enim est dignius, in quo aut maturae aetatis tuae labor, et studium expromatur, aut Christianae pietatis cultus, religioque declaretur? Atque etsi vetus Roma priscis illis temporibus clarorum civium gloria, et summorum hominum, atque omni virtutum laude praestantium copia floruit, ea tamen, cui nunc Christo Domino regnante praesidemus, non est adeo horum omamentorum expers, quin religiosissimos, eruditissimosque Viros complures habeat, qui proxime ad veterem illam, insignemque doctrinam atque sapientiam accedere, et cum ipsa antiquitate aequari, conferrique posse videantur. Verum, ut his omnibus careat (quod certe non est) clarissimae Beatorum Apostolorum Petri et Pauli victoriae, gloriosissimaeque pene innumerabilium Sanctorum Martyrum coronae multo majorem famam, gloriamque conficiunt,


page 176, image: s176

quam quantam ceteri omnes alii veteres Romani Imperatores suis triumphis atque victoriis pepererunt. Quae de Cardinalium in Nos miro consensu scribis, ea Spiritus Sancti gratiae, qui nescit tarda molimina, et omnium ejus Ordinis Virorum studio, ac voluntati, qui Nos elegerunt, accepta referimus. Neque ea in re proprias virtutes, ac laudes, quas commemoras, ipsi agnoscimus, fuit illud divinae in Nos Largitatis munus, quae sola dignos eligendo facit; fuit singulare illorum de nobis Judicium, a quo eum honorem, non ut nobis debitum, sed tanquam ab illis ultro delatum, nobisque penitus inopinatum singulari Dei beneficio accepimus. De ipso vero Senecae, Viri hominum judicio Sapientissimi, tuarumque in eo elucubrationum munere, pro comperto habere te volumus, illud nobis fuisse gratissimum, et tanquam tuae optimae erga Nos, et sedem Apostolicam voluntatis pignus accepisse, et quemadmodum totum hoc opus eruditione refertum esse non dubitamus, ita etiam nihil, quod pietati repugnet, in eo contineri confidimus; Et idcirco illud quantum per occupationes licebit ipsi legemus, ac Viris doctrina, et religione praestantibus, quorum opera ad ejusmodi res utimur, cognoscendum trademus. Philippum autem Rubenium Latorem ejusdem tui muneris, qui proximas etiam tuas literas nobis reddidit, benevole excepimns, et quibuscunque officiis pro dignitate poterimus, tua libenter causa prosequemur. Interea nostram et Apostolicam benedictionem, quam efflagitasti, toto paternae caritatis affectu tibi deferimus, ac fausta, et felicia omnia a Deo bonorum auctore precamur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris, die VII. Januarii M. D. C. VI. Pontificatus Nostri Anno Primo.

M. Vestrius Barbianus. [note: Ad Paulum Epistola, qua Senecam suum offert, repetita est a Pontano pag. 18. ad hoc vero Breve, ut vocat, respondet v. Centur. Misc. Epist. 98.]

EPISTOLA DCCCXLVIII. J. LIPSIUS M. Vestrio Barbiano. Romam.

REverendissime Domine. Cum Breve Apostolicum legi, quod hesterno die accepi, facile mihi fuit, etiamsi nomen tuum subscriptum non vidissem, agnoscere ex ipso stilo te auctorem alterum, id est scriptorem. Itaque ut Summo ipsi Pontifici statim, ut debui, respondi, volui et pauca haec tibi, renovando veteri amori nostro, eique magis firmando. Equidem gaudeo munus nostri Senecae non displicuisse tanto arbitro: ad quem caussa mittendi vel praecipua mihi fuit, ut palam omnibus ostenderem cultum et affectionem animi mei in hanc Sanctam Sedem. Quam, quod hortatur me Sua Sanctitas, ut etiam stilo adornem; et vere Admiranda ejus ostendam: scio et ante monitum me fuisse, et jam tunc respondisse, voluntatem meam inclinatam esse. At nunc


page 177, image: s177

certe magis, cum tantus imperator (ita loquendum est) accedit: et si Deus vitam ac valetudinem largietur, incipiam ac patrabo. Alioqui et alio genere studium meum propugnandae veritatis sum professus, editis Miraculis Divarum apud nos Hallensis et Sichemiensis, quarum prior in veteri cultu est, altera nunc incepit, et utraque beneficiis ac miraculis insignis. Scis, Reverendissime Domine, nihil aegrius esse adversariis, quam vel de Diva ista audire, vel de Miraculis: quia et illa est, quae Ecclesiae testimonio haereses omnes vicit; et haec sunt inter verae et Catholicae, id est Romanac Ecclesiae, certissimas notas. Itaque etsi professione in aliis studiis sumus, tamen et pietas nos interim ad haec sacra vocat: magisque sequar in aetate hac graviore, et quae me ad seria et salutaria jure hortatur. Nam et de postuma vita scio cogitandum. Reverendissime Domine, salvere longum te cupio et amantem me redamare, et affectus ejusdem scintillam in Phil. Rubenium spargere, amicum meum et dotibus ingenii merentem. Delectaberis, cum eum bene nosces. Lovanii, III. Kal. Mart. CICICCVI.

EPISTOLA DCCCXLIX. NUNUS MENDOZIUS J. Lipsio. Lovanium.

ECce jam nos in alio orbis tractu, sed in eodem in Lipsium affectu, aeternumque erimus; quis enim Lipsium (id est delicias et ornamentum nostri saeculi) non diligat et colat, et fama ipsa, communique litteratorum provectu obligari se videat? Ego vero arctius me stringi censeo, qui te conveni, a te saepe, heu quod non saepius! benigne exceptus sum. Quid? qui me tuis humanioribus litteris decoratum amici nomine quondam donatum video. Hoc mihi in Africa, id in antipodis ipsis animo defixum erit. In Africa ergo sumus: bellumque longe Belgico dissimile cum Barbaris nobis tractandum, sed qui non barbare rem tractant. Non tamen ea nunc Maurorum inundatio, quae praeteritis his temporibus crebris ineursationibus cum nostris manum inserebant: civilibus vel potius intestinis bellis impliciti, diviso inter fratres Mauritaniae imperio, rarius cum Christianis pugnam ineunt. Sed nos assidue ad praelium accincti, ut qui Christi causam contra infideles defendendam suscepimus; utinam eo animo, qui verum Christianum decet. Atqui remittit arcum aliquando Apollo, et ad amoenos Musarum hortos (ita ad me scripseras) divertere permittitur, ad libros, inquam, Clarissime Lipsi, quos habui viae comites, quos mihi in solatium exuli, in patronos gubernanti designavi; et eo magis, quia illos dono acceptos Lipsi nomine, Lipsi manu insignitos conspiciam. faxit Deus, ut et authorem tandem incolumem revisam, qui totus in Belgium rapior. Quomodo enim vel in altiori honoris gradu tot amicorum obliviscar? (Lipsium venerationis ergo excipio) Quomodo in Principum cultum non ferar


page 178, image: s178

desiderio saltem? spero et effectu; ipsis namque post beneficia jure deserviam, pro quibus Patriam affectu tantum quondam reliqui. Sed de his latius aliquando: nunc feliciores Belgii eventus, tibi vero publici boni amatori gratulor, libentius de firmata jam pace congratulaturus. Sed meliora sperare debemus, qui meliora jam videre coepimus. Hoc in votis, et te Clarissimum virum diu valere: vale ergo, et me inter amantes amantissimum habe, et redama. Tingi pridie idus Januarii CICICCVI.

EPISTOLA DCCCL. MICHAEL GROENEWEGHIUS J. Lipsio. Lovanium.

CLarissime et Doctissime Domine. Gaudeo vim factam ingenio meo, verecundiori, quam fortunae meae conveniat. Licet enim te potissimum autore didicerim, Clarissime inter optimos, inter clarissimos Optime, Juste Lipsi (ut verissimum a Wouwerio meo elogium mutuer) nusquam meliore damno frontem poni; tamen ingenuus dicam, an subrusticus, pudor hactenus detinuit. Quo magis laetor natam mihi occasionem, imo impositam necessitatem ad te scribendi, Vir Cl. Nam cum praeter meliorem hunc animi cultum, quem coelesti ingenio tuo ita refero acceptum, ut propitii Numinis hoc vel praecipuum munus habeam, ingens tibi beneficium debeam, dissimulare id, nec sine ingratitudinis nota, nec sine alterius injuria, non possum. Etenim Illustrissimus Poloniae Regis legatus, in beneficio quodam regio conferendo inter multos competitores, non alio magis nomine me ceteris praetulit, quam quod Magni me Lipsii quondam auditorem, divinique ingenii admiratorem profiterer. Nimirum ea est nominis tui fama, et incomparabilis doctrinae admiratio, ut vidisse Lipsium, et suspensum ab ore illo probo inter auditores aliquando consedisse (quod mihi Leydae biennio toto contigit) magnum habeatur. Felices nos Belgae hoc tam claro Sydere, cujus se lux adeo longe lateque diffundit, ut ubique excitet cultum et admirationem sui. Sane Illustrissimum legatum adeo in te propensum repperi, ut ipse beneficium accipere videatur, cum quid tibi gratum fecerit. Vir est eximii candoris, et qui Regis sui dignitatem, et suam, splendore vitae egregie tuetur; Heri amicissime vocavit ad prandium, super mensa non alii, quam de te sermones, aevi nostri decus, cum ubertim suppeditaret, quae libens depromerem apud amantissimum tui, flagrantissimus meus in te affectus, quem mihi a pueris fuisse vehementem duos locupletissimos testes habeo, et tibi longe carissimos, Wouwerium et Buteweghium. Quorum, ille paucis diebus in Hispania cognitus, ob hanc praecipue causam in amicorum album recepit, et ingens reliquit desiderium sui, Hic [gap: Greek word(s)] studiorum sub [note: Vid. ad Epist. XLIII. et hinc apparet discipulos illum habuisse Catholicos.] Assendelphio socius, arctissimo amicitiae


page 179, image: s179

vinculo conjunctus, et plane germani fratris dilectus loco, hunc in me affectum primo admiratus, deinde imitatus est. Quae spero movebunt benignissimam naturam tuam, ut me in eorum numerum admittas, quos ob amorem cultumque tui, aliqua benivolentiae tuae aura prosequi soleas: dederis hoc Butewechio alteri, ut ex ipsius literis intelliges. Natales nobis honestissimi, vitam moresque et Belgicum quendam candorem hactenus probarunt gravissimi viri; a familiari tuo congressu non me tua humanitas, sed aetas immaturior et meus pudor prohibuit. Summa nunc votorum, ut tribus verbis ad Groeneweghium; proximum, ut Illustrissimo me legato porro de meliore nota commendes, quae sane petere non anderem, nisi animos faceret meus in te amor cultusque eximius, qui ita dictitant, singularem tuam et omnibus obviam humanitatem tam amanti homini non defuturam, in quo omine desino, Deum rogo ut te, clarissimum Belgicae lumen, nobis et literis servet incolumem. quod ita ex animo peto, ut ex intimo sensu serio addam. De nostris annis tibi Jupiter augeat annos. Illustrissimus Fulvius Constantius, Patronus meus, Marchio Corleti, et supremi Collateralis Consilii assessor primarius, amicissimam tibi salutem adscribi jussit. Vir est et generis nobilitate, et dignitate amplissimi muneris inter procerum primos, adeo studiosus tui, ut quod gravissimis negotiis curisque otii suffurari potest, nusquam libentius, quam divini ingenii tui monumentis lectitandis impendat. Vale Cl. Domine, et me ardenter amantem ama. Neapoli XVII. Kalendas Februarias. anno ab orbe redempto CICICCVI. Si Cl. D. T. scripserit literas, Barum inscribat, ibi enim Canonicus sum Sancti Nicolai, et Stabilem sedem habeo, nunc Neapoli tantum animi causa dego benigne ab Illustrissimo Constantio evocatus.

EPISTOLA DCCCLI. MICHAEL GROENEWEGHIUS J. Lipsio. Lovanium.

VErear ne molestae tibi sint tam crebrae litterae meae, nisi argumento commendentur. Quid enim tibi humanissimo juxta atque doctissimo viro jueundius, quam amor judiciumque amplissimi et prudentissimi viri? Sane in Illustrissimo Prochnicio adeo haec eminent, nihil ut candidissimo hoc pectore fingi possit tui amantius. Quod etsi certioribus tibi argumentis, quam nudis litteris, satis superque constare scio, tamen tam insignem ejus in te voluntatem, tot honorificos de te sermones, plenos sincerissimi cujusdam affectus, silentio obruere ingrato, pene religio est. Seneca tutus a Wouwerio transmissus, dici non potest, quam illi gratus fuerit. Tuum jure dicimus, quem non perpetuis tantum Scholiis, sed divinis etiam illis Manuductionibus sic illustrasti, ut et ipse nova vita famaque donatus, et omnes sapientiae candidati insigniter adjuti aeternum tibi debeant. Non exiguam addebat commendationem,


page 180, image: s180

expressa ad vivum tua effigies, quam in argento a Wowwerio dono missam oppido quam exosculatus est: unum dolebat, non auro potius, hoc est praestantissimo metallo, praestantissimi viri vultum effictum. Itaque statim id fieri curavit, argenteos autem paravit sibi plusculos, nec id solum, sed vasculis quibusdam mensae usui os illud probum inseri jussit, subinde dictitans, effecturum se, ut etiam post rogum vivat vigeatque in familia sua Cl. Lipsii memoria. Etiam vascula aliquot argentea tibi destinavit, in queis videre est fidum illud [gap: Greek word(s)]. quod et tibi in delitiis, et in ipsius gentilitiis eminet insignibus. non sine occulta quadam [gap: Greek word(s)], et ad devinciendos invicem animos argumento. Quid ad hanc humanitatem addi potest? vincit tamen semper se ipse cum a nemine vincatur, excursurus mehercules in amplexus tuos, si per aetatem et impositum ei a Rege suo munus liceret. Sed si quae vis belli (quod Deus omen avertat) tanta ingrueret, ut solum tibi vertere in animo esset, domum suam non benigne magis, quam vere et ex animo offert, honestissima et regia plane conditione. Brevi enim in Poloniam se emigraturum sperat, unde uberius te, commodiusque novis subinde officiis demereatur. Crebri etiam nobis sermones de divinis ingenii tui monumentis. In quibus magnopere suspicit epistolas tuas, quae semper ipsi ad manum: valde tibi autor sit, alteras duas centurias edendi: quamplurimas enim superesse tibi censet, queis [gap: Greek word(s)] absolvas, quem numerum ad hanc aetatem nemo implevit, quibus in fine addi posset Epistolica institutio, nec minus e fama et re tua arbitratur, si omnia quotquot adhuc evulgasti opera, quam fieri potest elegantissime et emendatissime typis exeudenda cures. futurum enim ut te superstite, et accuratius et fidelius operam praestent Typographi. Duos illos de prudentia civili et militari libros, quos in laudatis illis monitis politicis promittis, avide expectamus. Lovanium a te editum audivimus, nondum vidi~mus. Nihil autem (mihi saltem) gratius optatiusque, quam quod intellexi, te de conscribenda historia Belgica hortantibus Principibus, Ordinibusque cogitare. O dignam Provinciam ingenio tuo stiloque, alterum nobis Tacitum jam animo auguror. Deum precor ex animo, ut confirmet hanc mentem tibi, vitamque diuturnam et valetudinem firmam tantoque muneri parem largiatur. Te oro obtestorque, Vir Cl. des veniam huic affectui, cui dum tam libenter indulgeo quam difficulter impero, video epistolae me modum excessisse. Itaque desino, si pauca de mansione mea Neapoli addidero: diutius hc opinione mea haesi, benigne sane liberaliterque ab Illustrissimo Constantio Patrono meo habitus, qui tui studiosissimus, eo nomine pluris etiam me facit. detinuit autem, quod peregrinationem ad Divam Virginem Lauretanam instituerant, et me sibi volebant comitem, sed dilata est ob invalitudinem filii, itaque perendie Barum redeo, fruiturus et Canonicatu meo et beneficio ab Illustrissimo Prochnicio in tuam praecipue gratiam mihi concesso. Deum in sacris pro salute tua toto animo deprecaturus. Vale et salve, hujus seculi et Patriae decus. Neapoli Nonis Aprilis. anno ab Orbe redemto 1606.



page 181, image: s181

EPISTOLA DCCCLII. CASPAR DIEMENUS J. Lipsio. Lovanium.

ULtimis meis litteris 4. Id. Decemb. datis prolixe tibi scripsi. In praesentia brevior ero, utpote qui tuas prius expecto. Has insertas here a Villerio nostro accepi, quas quia misit apertas, legi, et iram, fateor, non mediocrem ex iis collegi. Ostendit sane cerebrum suum, si quod modo illi cerebrum erat, medico eguisse, cum illa scriberet. Nam longe aliter scio eum sentire, vel si sentit, nihil terra unquam levius hoc homine produxit. Non semel enim apud me et alios egregie tam de Catholica Religione, quam de vita monastica locutus est, affirmans Regula S. Francisci (haec ipsius verba) nihil esse sanctius, nihil divinius. Tum quoque narrabat se olim scripsisse, et habuisse publice Orationem contra obtrectatores Ordinis Monastici. Non obstantibus his cum jam Apostasiam cogitaret, in ipso monasterio composuit Satyram insigniter scurrilem contra eundem Ordinem. Precibus efflagitavi ut ostenderet. Legi quaedam; docte quidem scripta meo judicio, sed absurda absurdorum absurdissima, ut ait ille. Tum quaerens num ita sentiret. Nequaquam respondit. Cur igitur haec scribis, dico, Villeri. Impulsus, inquit, a Concionatioribus, qui haec me inserere volebant. Deinde etiam stili gratia haec scripsi, et odio, invidiaque, ut verum fatear, adductus. Haec ipsa verba cum illo habui. Quid de miraculis Divae Virginis Hallensis dicam? de quibus an tu vel melius scripseris, vel ille sincerius pronuntiaverit, non facile judicavero. Audi amplius. Dominicum Baudium se etiam in hanc sententiam attraxisse testari solet, quem ajebat jam optime de praedictis miraculis sentire. Tu, Vir Doctissime, an mereatur responsum, vide. Ego an expediat nescio, tamen ne triumphum canat ante victoriam, si videtur, aliquid contra scribendum erit. Mitto exemplum ipsius ad me epistolae, in qua valde sibi placet, ac responsum urget. Revera, mi Lipsi, cum hominem proprius introspicio (citra calumniam dico) neminem unquam vidi confidentius arrogantem, aut impudentius mendacem, talemque eum comperio, ut cum talibus nec amicitiam velim, nec inimicitiam. Quid jam agat, quaeris? Torus est in Paracelso, et arti Alchymisticae videtur valde addictus. sed quaerit miser quod nunquam inveniet. Unde recte, et vere hos versiculos saepe inculcari audivi.

At nusquam totos inter qui talia curant
Apparet ullus, qui re miracula tanta
Comprobat.

Sed plura de Villerio quam volebam. Habeo hc vasculum vini Hispanici exquisiti paratum, una cum canistello uvarum dactylidum, quae prima occasione mittam, ubi per glaciem liceat, quae nobis hanc remoram facit, quo


page 182, image: s182

minus mittantur. Optarem ut glacies se remitteret, ac illa ante quadragesimam domi tuae habere posses. Goltzius (amicus mihi vere Pyladeus) officiose te jubet salutari, voluitque per me tibi significari, se memoriam tui ex animo colere; quod re ipsa, ni fallor, etiam declarabit. Sculpendi artem, si nescis, jamdiu est, quod reliquit, et pictoris officium agit, in quo tam faeliciter versatus est, ut prae illo reliqui pictores velut umbrae habeantur. Haec scripsi [gap: Greek word(s)], et multis obstrepentibus negotiis. Amsterodami. 9. Cal. Feb. 1606. Vale, et me ama, Vir Clarissime.

EPISTOLA DCCCLIII. HENRICUS SOMMALIUS J. Lipsio.

PAx Christi: etc. Quoniam mihi, Doctissime Lipsi, plura de Virgine Maria edendi miracula incessit desiderium, nolui id quidem facere, nisi T. H. ea de re prius certiorem facerem: Hallensia etenim et Sichemia nuper latine evulgasti magno, ut spero, piorum commodo: quae etiam Romam ad R. P. Generalem nostrum misi, quae mihi D. Moretus pro sua in me benevolentia donarat. Gratum sibi munus, ut multis profuturum judicavit. Nactus sum vero miracula, quae duobus in locis Germaniae contigerunt, et ea quidem a Joanne Tritthemio abbate Benedictino etiam latine scripta. Cum autem illa edere in vulgus meditarer, occurrit mihi non abs re futurum, si adderem et alia plurima, quae pridem, (etiam et nunc) in Belgio nostro contigerunt: veluti in Cambronensi monasterio, in oppido Cerviensi, in pago Tongrensi, tum vero quae ad sacrum Atrebati cereum, qui incensus non imminuitur, velut alter rubus Moysis, quem is vidit ardere, sed non comburi. Haec equidem Grallico sermone omnia sunt a viris fide dignissimis edita, sed quae nunc Latina fiunt: ut honorificetur Deus in matre sua virgine augustissima, etiam apud alias atque alias nationes: tum vero ut Belgium nostrum, tot annis bello attritum, non carere ejus ope, multiplicique auxilio probetur. Forte T. H. optaret sua nostris addi, quae ad editionem parata habeo, forte id minime quidem: qua in re, vestrae omnino voluntati sum lubens obsequuturus. et quo citius ea mihi perspecta fuerit, eo gratius id mihi futurum. Me sanctis T. H. precibus etiam atque etiam commendo. Gandavi. 1606. 12. Februarii. [note: Henricus Sommalius Dionantis, Jesuita. vide Valer. Andr. Bibl. Belg. p. 369. et Alegamb. Biblioth. P. 177.]



page 183, image: s183

EPISTOLA DCCCLIV. MELCHIOR HAIMINSFELDIUS GOLDASTUS J. Lipsio S. P. D. Lovanium.

SOlent, qui Genii alicujus faventiam aucupantur, vel e dissitissimis locis dona mittere, quibus illum placent, ut seseque resque suas intercessis precibus bene vertat. non alio voto meos item libellos ad Deos litterarum amando, quos colo ac veneror, quosve inter Lipsius tamquam Jupiter regnat, pulso Saturno Roterodamio. Si dona mortalia immortalibus illis prodesse nihil possunt, nec illorum indigentes sunt, nec ipsi dona potius quam animum respiciunt donantis: haut magis mei infcecti ac impoliti libelli litterarum juvabunt Deos, quibus affectum studeo declarare inclusumque animo amorem externis his munusculis. quem illi respicientes, non dona compensare, sed ut Divi animae damna restituunt, ita isti mala animi averruncant, vitia evellunt, divinaeque particulam aurae in salebris et luto haerentem retrahunt in planam artamque semitam, denique pedes componunt, ne aut vacillantes cadant aut exorbitantes aberrent. Hoc animo ad te nunc venio, mitissimum et comissimum litterarum numen, pusillum hoc munusculum in donario tuo offerens. non temere nec inconsiderato ad te feror, cujus limina nihil minus horresco, quam qui Divm adyta salutaturi accedunt. Pertraxit me Typographus tuus Antverpianus, qui ut mein me verbis tibi commendarem auctor suasorque exstitit, summo praedicans opere tuam in Paraeneticis accipiendis promptam voluntatem et favorem non vulgarem. Quo nomine tibi, Lipsi optime maxime, gratias ago atque habeo numquam intermorituras. Meo ipsius judicio non magni momenti sunt, quae misimus. nam praeter quod protrita fere omnia et nota in vulgus, subitata insuper sunt et sub calamo in secessu Alpino nata, majora sunt, quae in scriptores molimur majores, tamen discupio cognoscere, an quid sit, quod calculum tuum dignetur auferre. unius tuum judicium ceteris antistabit omnibus. Vale, et, quod abs te voveo, fave. Francofurto a. d. XVI. Kal. Apr. 1606. raptim. Freherus litteras ad me recte poterit procurare. [note: Si auctor fuit Geldastus orationis illius Jenensis, de qua vid. Epist. CLVIII. CCCXCVIII. et DCCCXL. certe candorem et integritatem in eo desidero; qui hac in epistola Lipsio os sublinit, dum ejus famae grande clanculum vulnus imponit: exagitat hujus sceleris, ut vocat, nomine Goldastum, Scioppius in Amphot. pag. 103. et seq.]



page 184, image: s184

EPISTOLA DCCCLV. RODULPHUS BUCLANDUS J. Lipsio. Lovanium.

UT amicum in te animum induerim, jam olim eruditio tua fecit (cultissime Lipsi) ad amorem, dum doctissime in Suetonium praelegenti, ac Numo lumen nummis omnibus praetiosius adferenti, Lovanii quondam per itineris occasionem interessem, accessio facta est. Conceptam benevolentiam jam tum provexerat ea pietas, qua ad veri Dei vera castra prudentissimo ac saluberimo consilio contuleras. Tot tuos in facultate literaria exantlatos labores gratulor: ultimas in Diva Hallensi, Sichemensi illustranda collocatas horas, quam maxime. Est autem quod de his referre queam. Atque ob tui communisque Matris Catholicae studium referam. Splendide illae quidem et satis pro dignitate quin alibi terrarum exceptae sint, nihil haereo: quomodo apud Britannos, audi. Quibus veteris avitaeque fidei tenera est offensa, tenax constantia, illibatus amor, obvii assertorem amplectimur. Quibus innovata placet [gap: Greek word(s)] ista [gap: Greek word(s)] nihil unquam accidit odiosum magis. Antagonistam exprobratorem, veteratorem illum Italum (si rite ferunt) praedicant, evehunt, nihil supra. Defuturum tibi animum respondendi (sed decoctorum fide) spondent; defuturas animo vires: defecisse Lipsio frontem, mentem, ebuccinant, immanem impietatem, apertaeque idolomaniae ad summum ventum clamant: legentes scupent, referentes horrescunt. Vidimus. Nos ridere, bene dicta tueri, objecta strenue diluere, invocationis tuae formulas (nam et sanam servari verborum formam monet Apostolus,) luculenter confirmare, valide evincere. De intemerata virgine semperque praedicanda Dei genetrice nihil magnificentius dici, vel fere fingi potest, quam quod a priscis Patribus in medium adductum est. In cujus dignitatem tuendam (nec tantum Christi Salvatoris) quis mortem dubitet oppetere pius? Neque enim cum eandem Beatus Efrem in orat. de Deipara. Spem patrum, captivorum redemptricem; Athanasius Serm. de Deip. Reginam et Dominam; Cyrillus Hom. 6. contra Nestor. Fidei Catholicae sceptrum; Augustinus Serm. 18. de SS. (nisi velint Fulgentium, Augustini ferme aequalem) unicam peccatorum spem; Damascenus Serm. de dormit. Deip. uniaim dolorum levamen salutaverint; intra Numinis exortes terminos provecti sunt, sed secundum piam fidei analogiam accipiendi. At neque cum per eam gaudio affici Angelos, hominem ad coelum revocari, gentes ad fidem converti; per eam sperari delictorum veniam, in ea expectationem praemiorum nostrorum positam accinunt. At neque Victor Uticensis, cujus haec sunt ad Apostolos, l. 3. de Persce. Vand. in ipso fine. Prostrati rogamus, ut non spernatis vestros miseros peccatores, per eum, qui vos ad Apostolicum culmen provexit humiles piscatores. vel alii vetustissimorum, qui similia tibi passim exhibent. Ad quorum exemplar semper collimare debebimus, --- et veras hinc ducere voces. Est ut caelesti ore neminem bonum


page 185, image: s185

denunciemus nisi solum Deum; et ne patrem nisi Deum vocemus super terram: legitime tamen bonosque patresque usurpari quis, nisi qui catharismo ad stuporem insaniunt, inficias iturus? Facessat itaque molestus ille interpellator, cujus cavillatrices nugas tu, vel levissimo pollicis ductu, amolieris totas. Immo ipsum viribus, quibus polles, ac notis artibus, (ipsamet prae omnibus veritatis acie) pessunda, protere, consode. Id ut celeriter naviterque effectum des, ad honorificam Virginis benedictae claritudinem, ad famae tuae integritatem, ad solamen nostri egregie faciet. Ego ut velis obtestor, efflagitamus omnes. Semel aggredere. Quandoquidem pancratiastes Parthenopaeus esse coepisti; macte animo: atque --- Italo perfusus aceto, ut extergas incumbit, oleum camino postquam addidisti; ut genus hoc irritabile luculenta defensione vel sopitum vel exarmatum reddas oportet. Excussi suis non argumentis, sed querelis et ineptiis vacillent, taceant. Nihilque a fide alienum, nihil a Patrum traditione devium, nihil viro pio doctoque indignum, nihil futile sentire Lipsiuna

--- invita fatebitur usque
Invidia, et fragili quaerens illidere dentem
Offendet solido. ---

Si scripseis, parum est quod pergratum apud amicum ignotum feceris, praeser tim, qui nec talis sit, ut ei referat gratum quid praestitum: id facies quod ex humanitate tua erit; forte et e re tua, nisi non sit in rebus tuis fama tui. Ut optime satisfacias atque ora obstrepentium aeternum obtures,

Quam tua doctiloquo celebravit penna decore,
Diva suum Virgo protegat, author opus.

Vale. Dudum (ut tu) monitus meliora secutus, atque vel hoc nomine tibi certe animo conjunctior Rodulphus Buclandus inter Christi operarios minimus. April 1606.

EPISTOLA DCCCLVI. CAESAR CARDINALIS BARONIUS Joanni Moreto. Antverpiam.

QUod ex meis postremis ad te datis litteris accepisti, idem ex istis intelliges, sed vehementiori energia, nimirum me perstare firmissime in sententia, ut undecimus Annalium tomus abs te cusus non edatur, vel saltem unius versus diminutione. Summa ista audacia, ut S. R. E. Cardinalis cusus Apostolica auctoritate liber, per Bibliopolam decurtetur quovis praetextu regnantium Dominorum. Crede mihi, praestat te jacturam facere cusorum ternionum, quam toto Christiano orbi publicis iisdemque cusis nostris litteris denunciari librorum corruptorem, et alia quae consequeris damna: poenitebit erroris. Vide quid facias. et quorsum ista sint perventura. Cusus est non Romae tantum, sed et Venetiis, itidemque Moguntiae, idem Tomus undecimus absque alicujus elementi diminutione. Si tu cujusvis auctoritate jussus secus feceris,


page 186, image: s186

certo scito te daturum, quas non existimas, poenas. Excusationem, quam tuis litteris ingeris, nullius esse momenti, neque apud me, neque apud quemlibet, qui penset quanti sint ponderis Scripta S. R. E. Cardinalium. Vale. Romae XII. Kal. Martii Anno Domini M. DC. VI. [note: Confer cum hac Epistola aliam supr. DCXIX.]

EPISTOLA DCCCLVII. M. ANTONIUS BONCIARIUS V. C. Marco Velsero S. D. Augustam.

ASsem para, et accipe fabulam; imo historiam, sed de fabula. sub initium. mensis Septembris, anni proximi superioris, inclytus mercator ex Belgio regressus in Italiam, nunciavit Serenissimo Urbinatium Duci, Justum Lipsium, diutino morbo conslictatum, Calendis demum Sextilibus, cum moerore ac luctu omnium ad plures fuisse translatum. frequens in Curia erat Sebastianus. Maccius, vir insigniter litteratus, Lipsii cultor, praedicator, admirator (ut ego credebam) inter primos, ut res docuit, supra primos. is cum a Principe accepisset de Lipsiano casu; post lacrymas querelasque non minus tristes, quam quae Parentibus debentur, confestim adit Sacerdotes, quotquot Pisauri notos habebat: ab his flagitat, ut primo quoque die pro Lipsii anima faciant. litteras etiam quoquoversum ad amicos dimittit, rogans, obsecrans, ut parenti omnium litteratorum ab omnibus litteratis parentetur. ille autem in templo maximo Pisaurensi, ad aram expiandis Manibus paratam plus centum hostias uno die immolandas curavit, et justis exequiarum rite celebratis, in magno concursu hominum eruditorum funebrem quoque (ut praesensi) de illo habuit laudationem. Haec nimirum jam erant confecta omnia, me tamen ignorante, cum proximae a Lipsio litterae venerunt: illas dico, quas per te accepimus, Velsere, ad Illustrissimum Cardinalem legatum, et ad me datas. quibus dies adscripta erat, pridie idus Octobris. Hae omnium pectora insperato gaudio cumularunt, et coegerunt amicum meum reponere Caelitibus pro parentatione gratulationem.

Proverbium est nostratium, quod utinam hc valeat, cum mors alicujus falso rumore differtur, propagari eidem vitam ad decennium. quid cum pro certo habetur, et funus ducitur et conclamatur? crediderim duplo amplius. Jube hominem spe optima vivere, Phoenicem apud nos renatum, qui non solum sibi propagat vitam, sed aliis donat aut reddit. Annaeum Senecam vide, cui senium et annos adimens, vegetam restituit juventam. et hunc credimus moriturum, per quem alii vivunt vigentque? Habeo illum salutare ab Illustrissimo Bevilaqua, cum quo heri Perusiam reverso, duas horas suavissimo sermone consumpsi. harum maximam partem Lipsius occupavit. cujus litterae, fidelius atque celerius ad nos perlatae, quam ad alios solent, etiam Velseri mentionem


page 187, image: s187

et laudationem induxerunt. promisi, missurum hodie aliquid scriptorum tuorum. De quibus jam scito factum esse a me diligenter, certe loquaciter, quod imperasti. totas decem paginas imprevi, generatim de omnibus historiis, et speciatim de tuis, non censendo ego quidem, sed disquirendo. cum Amanuensis copia erit, quae in praesens non erat, curabo describendum, mittamque statim ad Remboldum. Aliud quid? lusi aliquid versiculorum ad tuas Martyres. quod cum mittere ad te vellem, non prius dicere; hoc tamen fieri debuit, quia illud non potuit, ne viderer in tam longam diem protrahere mandatum tuum officium meum. Vale IX. Calendas Martii CICICCVI.

Fuit. mihi perquam gratum et amoris non utique vulgaris indicium, quod Lipsii litteras prius legeris, quam ad nos miseris. idem in posterum facias volo, si quid ab illo, si quid ab alio. Cardinalis Bevilaqua legit mihi, quas a Lipsio accepit, et quas ad Lipsium remisit. utraeque admodum disertae, ac de nobis (quod tu volebas) honorifice loquentes. Et heus tu, mitte amabo, si quam forte habebis ad manum Epistolam Lipsianam, quae in nos aliquid, sive de nobis. Aeque honestum censeam mihi futurum ad posteros, vel mulceri ab illa manu, vel distringi ab illo calamo; sed hoc alterum et fructuosius. Vale iterum.

EPISTOLA DCCCLVIII. [note: Hic se Bruningium vocat, qui supr. Epist. DCCXXVI. Brunonium se dixerat. ubi vide.] CHRISTIANUS BRUNINGIUS R. P. Heriberto Rosweidio S. J. Theologo S. Antverpiam.

ORem tristem ac pene Tragicam! immo e tristi et Tragica (Deo et Divae Sichemiensi gratia esto) laetam jam nunc et Comicam! Vix Antverpia solveramus, cum ecce vitae thorique consortem mei repentinus, et atrox lateris sinistri dolor oppressit. Illa [gap: Greek word(s)] queri misera, ingemiscere, quiritari, in magna muliercularum aliquot vectorumque miseratione ac [gap: Greek word(s)]. Equibus unus et alter pleuritidem dicere esse videri. Dordracum postridie ad horam IV. pomeridianam expositi Medicum arcessimus. Venit homo bellus, videt, negat etiam inter evidentissimas funestae pleuritidis notas (quae nos tamen facile fallebant mali illius et artis medicae ignaros,) negat, inquam, pleuritin esse: negat et venam aegrae incidendam. Quid factum? imperitissimi tenebrionis fiducia imo fraude, cogitationem omnem [gap: Greek word(s)] (primum et ultimum in hoc genere mali remedium) seponimus, diem posteram Dordraci spe meliorum consumimus. Interea dolores intendere, augere cruciatus; magis magisque in horas immo momenta angi misera. Die tertia, conducto curru singulari, mollissimis cervicalibus ac pulvinis reclinatam, lente sane atque tractim, inter gemitus et ejulationes assiduas, (quod doloris ea vis ac magnitudo curulem motum aut agitationem adspernaretur,) tamdem


page 188, image: s188

sub noctem ipsam Ultrajectum deportamus. Tum illa noctem insecutam questibus fletibusque insomnem ducere: nos miserari, erigere, solari,. nihil minus quam pleuritin suspicati: et ignari prorsus necessitatis ultimae, in qua versabatur infelicissima, vix tandem quarto jam die, ex quo languere coeperat, ad Medicum mittimus: invita et renitente etiamtum miserrima feminarum. Quid faceret optima? Etiam in tantis cruciatibus, consultum tamen domesticis rationibus volebat, et cautum a supervacuis (ita fide bona censebat) Medicorum impensis: minime alioquin sordida vel adstricta in languore hominum etiam alienssimorum. Negat igitur, primi illius sed infelicissimi Dordracensis Medici fidem secuta, negat, inquam, extra pleuritin Medicorum opera utendum sibi: dolores sponte sua, cum bono Deo, lenituros. Arcessitur nihilo secius Medicus, venit, videt, pleuritin ipsissimam in ipso primitus adspectu denunciat, depositam clamat, simul imperitissimum tenebrionem Dordracenum inclamat. Inter ultima tamen ad Chirurgum mitti jubet. Venit ille, et miserae jam tum primum sectionem passae, basilicam incidit in brachio laevo: sanguinem copiosissimum educit ad uncias novenas, nigerrimum, putidissimum, virulentissimum, et, ut semel omnia complectar, extrema infausto et funesto colore suo denunciantem. Venit alter cognatus item Medicus, consulitur, eadem omnia censet et in ultima vitae tegula miseram stare. Dies dehinc una et binae noctes interpositae: quum ecce dolorum vis tota e sinistro in dexterum latus conversa, pleuritin novam facit: attonito et stupente medico, et inusitatam rem clamante. Ah misera, quid tibi tunc animi, aut virium fuit, quum somni omnis cibique sextum jam diem expers, fracta doloribus acerbissimis, minuta sanguine, alvo fortiter laxata, ad haec [gap: Greek word(s)], ad venae iterum sectionem, id est praesentissimam necem adigeris? Misera facies, Reverende Pater, misera, et quae ferreum etiam pectus fregerit. Sed quid aegerrima inter haec mulier? Illa fortis et intrepida brachium Chirurgo dexterum praebere, sanguinis plus etiam quam antea mittere, ad eamdem plane faciem et colorem: illa ad Deum Divamque Virginem mente pariter ac voce intenta vel levamen cruciatus intolerabilis poscere, vel constantiam in ferendo: illa dissimulare, vel potius (quod miretur aliquis) negligere lacrimas et lamenta adstantium, spei et fiduciae in Deum Divamque matrem non plena tantum, sed (ita narrat) secura. Ego interea flere in arcano, Deum Divosque contestari, in auxilium rogare: et, auctore bono Genio meo, votum DIVAE ASPRI-COLLI pro uxore aegerrima maritus tristissimus facere, ego, inquam ille Divae Tutelari meae vetus cliens. Quid sit? Audit Diva supplicem suum, audit: et die altera tertiave, ex qua votum factum, conclamatam jam uxorem doloribus levat, viribus auget, sed sacra primum et mystica Unctione delibutam. Itaque a coelesti et Virgineo Numine recreata, quae letum spectabat paulo minus, ea lectum deserit, Medicum dimittit. Qui confessionem sacram excepit et injunxit, Johannes Wachtelarius ad D. Mariae Canonicus eo die ipso, quo die has exaravi, ad vos ibat. ille dicet. Itaque jam ipse non negotii solum mei caussa e ad vos iterum specto, sed


page 189, image: s189

voti solvendi, religionisque liberandae. Ades o et fave tu illa inclyta DIVA mea, et spes votaque nostra caetera auxiliari illo Numine tuo imple, sodes: ut, munere ac beneficio unius tuo, e fece ista ac turba Calvinianorum (quinovo rursus genere [gap: Greek word(s)] hc inquietant et ad Orcum adigunt Cultores tuos) una cum stirpe nostra erepti, in meliore aliquo ac puriore tractu, JESU filio tuo, tibique JESU matri pure pieque, in publica civium tuorum luce, faciamus, placeamus! Caeterum ad te, mi Pater, redeo. Intercessit destinaro itineri meo, quod audisti, uxoris meae fatum: et absque hoc fuisset, jam apud vos aut in Grudiis essem. Interea super negotio meo ubertim a me scito ad Vermidam scriptum. Scripseram ad Puteanum, nosti. sed adhuc sine responso. atqui de professione Graecanica scripseram: et scripseram sero, [gap: Greek word(s)]. Sed, ut est apud Pindarum, [gap: Greek word(s)]. Ea re decretissimum habebam scripto hominem repetere. Sed pro meliore visum dum silentii caussam e Vernida nostro resciscam, sustinere. Fors est, ut aut tempora mutarint illum, aut loca quae insedit peregrina et a Belgica simplicitate nostra longiuscule aliena. Verum tamen quoniam NON LIQUET, diem diffindo. Quod si tu mi pater, Vermidam appellari e re nostra esse censebis, fac, quaeso te, litteris quamprimum tuae et mei negotii seria commendatio apud illum appareant: excita hominem non sanguine duntaxat mihi uxorique innexum, sed alias prona mente et manu faventem ingenio et fortunae nostrae: et adde, quod dicitur, currenti calcar. Me Decimarum hc frumentariarum auctio vel nundinatio tenebit et sistet indies pauculos: protinus alioquin excursurum ad vos: Ubi Pelopidum neque dicta neque facta, nosti cetera. Ita profecto est. Quo primum die in Bataviam hanc meam e vestris finibus reversus sum, [gap: Greek word(s)] mihi videor [gap: Greek word(s)] venisse. Bene vale, Reverende Pater, et pro me uxoreque suavissina latas lactasque laudes et grates JESU Domino, Divaeque Aspricolli age, nostri proprie ac peculiariter inter mystica istaec Sacra tua memor. Ultrajecto. VIII. Kal. Jul. oo. DC. X. Johannem Woverium clarissimum Virum, familiarissimum meum officiose a me et uxore salutes velim: et quod nec illum in discessu meo, ita, uti pro necessitudine amicitiae nostrae debui, appellarim, festinationem meam excusa: et purgaturum dic, ubi in rem praesentem rediero. Narra, amabo te aut, si tanti esse putabis, praelege utriusque nostrm amantissimo homini fortunam uxoris meae, et DIVAE ASPRICOLLIS in hae auxiliarem manum. Cujus ego laudes (ita me servet illa, juvet, amet) a LIPSIANA etiam manu Musave intactas libare percupio, et diffundere grata et gestiente pinna quadam per Christianum hunc orbem. Iterum, mi Pater, narra, sodes, Woverio meo. Hoc ex animo te, quoniam ex animo illum complector, rogo.

Salutem a me, qui mihi istic a Confessionibus fuit, Reverendo P. Simoni, homini relgiosissimo: R. P. Joanni a Gauda, concionatori disertissimo: et jubeto macte animo et lingua esse. Salveat item a me Jacobus ille Janitor. vester, blandissimus omnium homuncio. Ejus in me cormitas ita meretur.



page 190, image: s190

[note: Nescio cujus manu haec descriptio Amphitheatri Burdigalensis, et Arietis Heilbronnensis, ad Lipsium sit missa. cum nulla nota, quae mihi id indicare potuerit, adsit: suspicatus eram ante ab Abrahamo Bibrano profectam, qui Doveonensis Amphitheatri descriptionem per Casaubonum Lipsio miserat. vide Epist. CCCLVIII. et DCCCXXVIII. et qui sequenti epistola DCCCXXIX. aliorum Amphitheatrorum indicem Lipsio mittit. praecipue quia hc fontem Divonam appellari dicit, credebam Doveonensem, pro Divonensi potuisse scribi: nam video et Divonam et Doveonem promiscue scribi. utroque enim nomine Cadurcorum caput, hodie Caors, a Baudrando in Lexicum Geographicum relatum. et Scaliger ad Divonam ab Auson. in Claris Urbibus, Burdigelae Genium dictum, dicit eo nomine etiam Cadurcorum civitatem fuisse dictam. imo Cadurcorum urbem a fonte hoc nomen habuisse docuit Had. Valesius in Notitia Galliae in Cadurcis et Divona. unum me moratur, quod diversus a Bibrani manu character hoc vix suadeat. Lipsius ipse de Amphitheatris, quae extra Urbem Romam, cap. 1. meminit hujus Burdigalensis, sed se nondum nactum ejus descriptionem profitetur.] AMPHITHEATRUM BURDIGALENSE Ad magnum LIPSIUM..

Magne Vir

AMphitheatrum quod in Aquitania Burdigalae est, pulchri et vetusti operis, ab opido CCC. circiter pass. abest pl. m. cis Garumnam, loco opportuno, et amaeno, situm. Sub eo propter viam publicam fons nascitur; qui sui copia eluctatus, statim ibi modico flumine effluit. Eum incolae Odejam, alii Divonam appellant, ut is sit, quem Ausonius celebravit. Hujus ad publicos ludos et communem haustum magnus usus esse potuit: cum populus spectaculis veluti fascinatus diutile se ad solem et pulverem decoxisset. Situs caveae congestitius est: et ut totus ille suburbanus ager, tuberosus: cujus exitus, qui intima aperiebant, Architectus clausit: et terrae aggestu summae areae aequavit. Per hos dejectus, veluti gradus, ad ipsam molem itur: quae lacera et dirupta mille locis, tamquam evanidum cadaver, vix alibi suis membris haeret. Et ut in eo majora ossa longum tempus non tam facile solvit: ita hujus frontes, illam vere osseam compagem domesticae injuriae et longa bellorum series destruere non potuit. Jacet tamen: et quae olim forsan laeta tot caedes et in sinum suum congesta funera vidit, nunc quoque semetipsam videt informe cadaver et funus. Conatus tamen sum nunc iterum animare, et ut apud Poetam

Animas ille evocat orco. Pallentes

ego tuo jussu, tamquam mei Jovis, subito Mercurius factus, id meliuscula facie producere. Atque ut idem vetus hoc redivivum esse agnoscas: totum retegam et signa, quae a matre habuit, ostendam. Structurae genus graecum est, quod illi [gap: Greek word(s)] appellant: et coriorum ordines, qui totum corpus ambiunt, inaequales alternatim habet. Quadrata latiora rubricans linea III. laterum velut interposita vena separat. Id utraque parte est erectis coriis: sed medius murus, et ejus quasi venter, fractis caementis plenus, frontatis non illigatur. Lateres longi pedem unum, lati palmos duos, aut quod excurrit:


page 191, image: s191

toti nitent: nec quod viderim nullibi, ullas pustulas habent. Quadrata tessellata introrsum multa calce lita cum lateribus tam arctim coeunt: ut concrevisse putes. Nusquam in iis lacuna aut gradus: nisi quod aer aut pluvia exedit. Venusta omnino facies est: et grato adspectu. Ejusdem structurae muros vidi Augustae in Taurinis, Aquaeductus triplices Emeritae in Hispania, alios Lugduni in Gallia. Et ibi Lutetiae lateritium opus ejusdem generis est, quod vulgo aedes Juliani Imp. appellant: nunc pars aedium legati summi Pontificis. Sed ut ad rem. Imum pedem Tuscanus stylobata adtollit, rudis sine taenia, sima, aut scamillis: quoquoversum aeque latus: paululum a Sila, vel ejus Apophyge resilit. Pila basim non habet: supra annulum et astralagon, quo incomptum capitulum suscipit: In eo quoque, si oculis meis credo, Plinthum solum vidi: reliqua membra echinus et regula cum Hypotrachelio pariter exeunt. Epistylium lateritium est. lateresque pulchra ratione contrario situ se sustinent: qua de re tamquam sua et nupero invento Architecti Itali triumphant.

Zophorus ejusdem generis est, sine ornatu, ut fit. Coronix pluribus membris procurrit. Ex hoc Tuscanico opere rudiore Doricum gracilius nascitur. Stylobatae taeniis praevestiuntur: basis Attica sub antis vel pilis, suis omnibus membris constat Plintho, toro, annulo, scotia, vel trochilo, altero item torulo superiore et regula. Silae sine spiris aut striis. Capitulum a Cymatio et Abaco statim ut alterum illud cum Hypotrachelio descendit. Epistylium fascias exsertas habet.

Zophorus nudus, sine sigillis, metopis, aut Troglyphis est: uti in militari opere, in quo nihil IMPENSAE CAVSA FIT. Coronix sua sima, Corona, Cymatio aliisque membris longius ante frontem se ejicit: et in utraque corona denticulos habet. Id Vitruvius ferre non potest: qui translatis ex alia ratione proprietatibus in aliud genus operis offendi aspectum scribit: lib. 1. cap. 2. sed tamen hc, et idem alibi, et idem Romae in Theatro Marcelli videtur. Equidem non laudo: nec confundi haec debent, etsi ab antiquis factum. A fastigii tympano summus vertex corruit: tamen scio ex singulis angulis surrexisse acroteria: quae velut limbus extremum marginem praetexuerunt. Itaque juvit quaedam explere a mente et manu nostra: et inter singula acroteria interjicere extrorsum prominentia saxa, ex quibus antennae cum velis subrigebantur. Quid excusem? fuisse dicam: et cum proposita imagine te quasi in rem venire velim, non haec omittam. Nunc a summo ad imum, unde modo subvolavi, relabor: Ab eo arcuum ordines surgunt: et a porta decumana orti ea paullo minores. pilatim totam caveam circumeunt. Antepagmenta portae interiore latere caesa cava habent, quibus pessulum immissum ad occludendas fores. In quem finem disputare non libet: sive ad vitandas aut arcendas turbas, sive exigendum pro locis pretium fuit: utrumque aliquam rationem habet. Antepagmenta quantum ipsa pila utrinque lata sunt: sine incumbis (Itali l'imposta.) sub conflexu fornicis, cujus frons tota testacea, introrsum aequali arcu descendit. Interiora caveae vacua sunt: neque usque ruina aut exustionis signum apparet. Non vane tamen suspicer exusta vel direpta: et podium


page 192, image: s192

et ab eo surgentes gradus inasseratos fuisse: quod fieri solitum et factum in Placentino et Polano arbitramur, de quo Tac. lib. 2. Hist. Quid enim? primum Romae tota lignea erant: et illud Placentiae conflagravit: forsan etiam quae Lugduni et Viennac in Gallia: quorum nomen ferme cum ipsis periit. Quod Polae est et intus vacuum, id certum est ab igni vel furto esse. Andegavii ex magna mole praeter imam scrobem nihil superest. At quae tota lapidea et intus, extra, supra, infra, ubique bene firma et ferro obfixa contra omnem casum steterunt: atque etiamnum semidiruta nomen suum tuentur. Vide illa Italiae: adhuc suis ruinis fulta perstant: omnia Galliae et Hispaniae adhuc suis baltheis incincta stare velle promittunt. Neque ullum est, in quo non graduum ordines et vomitoria, aut eorum aliquae notae et signa, in arcibus appareant. In hoc nihil istiusmodi aut simile, totum inane est: et totum intus computruisse dicas. Quot vero loca, et in circuitu arcus, tota haec machina ceperit: quam sit longa, lata, et alta, nihil affirmo: amissa in itinere magna ejus dimensionis parte. Quod ideo scribo, ne cum id desideres, me tacite accuses, cui apud talem virum nullum alioquin velum aut fucus. sed tanti non est illa jactura. Vinetus, vel quisquis ille fuit mensus est: et recte scribit VI. arcuum parietes exstare: in longitudinem protendi ped. LXXXVI. Aream interiorem latam ped. CXL. longam CCXXIV. Haec ille supplet. sed pedem non addit, quod potissimum erat. Quantum patuerint carceres et singulae arcuationes quam latae, longae altaeve alius suppleat. Tunc tamen ut subduxi rationem, comparato utroque pede, magnitudine par fuit Nemautensi, angustius Arelatensi: utroque tamen inferius structura. Hoc enim semilateritium est imbecilli operis: et inornatum: illa tota ex lapide secto omnibus numeris et ornamentis perfecta. Pulchrum tamen et hoc fuit, nec me poenitet A FVNDAMENTIS RESTITVISSE. utinam, nunc, tu me Aedilis, PROBES, et quod magis opto, DEDICES.

ARIES GERMANICUS.

HEilbrunnae, quae Imperii urbs est in vicina Suevia: unius diei itinere supra Heidelbergam, ad eundem Nicrum sita: inter alia ejus loci pulcra, Trabs est abiegna quadrilatera longa ped. LXXVIIII. et semissem, uno cubito minor illa, qua usus est M. Antonius III vir in bello Parthico, quae LXXX. fuit: sed illa structulis fuit: haec ex una eademque arbore. Rostrum palmipedale ex solido ferro, retro sub collo crassum et latum dig. IX. minut. II. ante ubi tenuissimum, et velut in promuscidem desinit, dig. IV. et semissem. Ea facile fuit omne prohibendi commentum eludere: ut quae saccis suppositis nec averti nec excipi posset, ipsos cum muro perforans: nec caput facile decuti, trabi quasi innatum. Atque id circum circa laminis ferreis longis pedes X. dig. IV. ex capite dictis illigatur. Insuper illae laminae IV. circulis revinciuntur: qui lati dig. 3. minut. II. crassi min. III. Spatium inter eos subinde augescit: et a primo ad alterum pedale fit: ab illo ad tertium cubitale vel sesquipedale. Ad eumdem modum arbor a capite ad imam calcem regrediens


page 193, image: s193

paullatim crescit: ubi lata in imo palmos III. dig. II. crassa ped. I. et quod excurrit: a capite contractu plus quarta parte minor. Id quod factum existimo, ut [gap: Greek word(s)] esset: vel urgens a tergo pondus ruentem per subjectos toros machinam magis atque magis propelleret. Utroque latere annulos habet ferreos XIII. crassos min. 3. latos in diametro dig. III. min. II. per eosdem trajectos rudentes putem ad retinendum vel incitandum. Annulus, qui extremam oram concludit, latus dig. II. min. II. crass. min. 18. Haec totius machinamenti Symmetria est: cujus rationem minute et mensurate in pictura secutus sum. Cujus aetatis sit, nunc non inquiro: ex forma tamen videas, quae rudis et adhuc a prima inventione, posteriore et deteriore aevo natum. Et Valturius simile aliquid pingit aut fingit: et ferrum illud prominulum, quod suo Arieti aptat, plurium laterum facit. Vidisse potuit tale aliquid tunc paullo ante inventis tormentis, et usu receptis: omni hac arietaria machinatione neglecta. [note: Arietis hujus figuram, quae in nimium spatium porrigebatur, et chartae fines longe excedebat, ad minorem modum reducere, cum ipsi ostendissem, in meam gratiam non refugit, licet mille laboribus obsessus, Vir Eximius, et Collega conjunctissimus, H. Boerhavius, qui cum omnium fere scientiarum spatia peragraverit, praecipuum hodie inter Medicos et Mathematicos nomen habet, et Academiae nostrae singulare ornamentum et decus merito aestimatur. Ex ejus ergo delineatione Arietem illum hc exhibemus.]



image: s194

[gap: blank space]

page 195, image: s195

CLARISSIMORUM ET DOCTISSIMORUM VIRORUM EPISTOLAE, PARTIM EX BIBLIOTHECA LEIDENSI, PARTIM ALIUN DE DEPROMTAE.



image: s196

[gap: blank space]

page 197, image: s197

CLARISSIMORUM ET DOCTISSIMORUM VIRORUM EPISTOLAE.

EPISTOLA I. BERNARDUS ORICELLARIUS Francisco Cataneo Diacetio S. D.

QUaeris, quando nos in urbem Massiliam, tanquam in portum, receperimus, quo pacto vitam, quam veteres dixere vigiliam, traducamus. Ego vero tibi cumulate satis in hoc ocio facturus, urbis situm, adjacentisque reginis oram, incolarumque mores describere institui, quo et tu, quod postulas, facilius percipere, et nos commodius narrare, possimus. Massilia in colle haud satis edito sita, triquetra fere forma, aditum tantum habet a terra, quae Galliam respicit et Septentriones: per caetera mari abluitur, quod partim sua sponte se insinuat circumflexo littore, partim opere atque arte immissum, portum supra caeteros, quos vidimus aut audivimus, tutissimum efficit. quippe manufactus parvo abrupto spatio occidentem versus, quo mare includit, intra se aperit inconspicuam latitudinem tam abdito recessu, ut nullam saevitiam maris pertimescat: rursus ab externa vi maleficioque, ferrea catena obducta faucibus, reddatur incolumis. Adjacet et portus genus alterum, quantasvis navium patiens, siquidem mare proximum parvulis crebrilque inter se insulis distinguitur, pumicas incolae appellant, quarum pars in dorsum porrecta speciem portus praebet, profundo interjacente salo, vi nulla ventorum repercusso, ad fidam simul et commodam navium stationem. nunquam enim ibi factum naufragium, memoriae proditum est. Hic locus a continenti distat circiter millia passuum tria, quo, quidquid mare portumque interest, mons continet magna altitudine; cujus radices ab ea parte, quae ad urbem vergit et Septentrionem, portum cingunt in C litterae similitudinem, ubi navalia salinaeque. Caetero autem sinu, qui urbi adjacet, in cornua curvato, constratum mare molibus iter praebet ad portum obversantibus: quippe ibi profunditate statio navibus commodior frequentiorque usus est, plurimis officinis tabernisque sinum complectentibus, qui erectus in theatri speciem meridiem versus plurimo solis repercussu albescente mare lucet,


page 198, image: s198

prospectansque adversum, montem mirum spectaculum praebet, cum hemicycli forma conspicua ipsa per se, tum ardui montis prospectu, cujus apici delubrum impositum phari instar specula exiltit, quae velis interdiu, noctu igne, significet modo adventare naves, modo mare a praedonibus quam maxime tutum. ut ibi naturae munere ad illustrandam Massiliam mons constitutus esse videatur. At caetera regio, quae ab urbe protenditur satis amplo interjecto spatio, continetur praeruptis montibus in circuitum ductis. ab his perennes liquidique fontes manant, fluentes per declivem latitudinem, distinctam collibus frequentemque villarum aedificiis, quorum uberior, veluti princeps, modo subterraneo, interdum arcuato opere influit urbem ad libram summae altitudinis: unde per declivia distinguens corrivatos latices castella lacusque ad XXX. efficit, interim salientibus ipsis ad voluptatem et mudiciem civitatis, res digna memoratu, vel si id nulla Massiliae descriptione recenseas, quippe quae referat prislinam antiquitatem. solidum enim opus est, veterisque structurae genere coagmentatum, et, quod supra fidem videri possit, minime ad hanc diem cognitum, a quo capite fonteque tamen ubertas aquae derivetur, cum ad eum perscrutandum periti homines, aquarum ductu inmissi, ad quatuor milia passuum processerint. Verum ut ad incolarum mores descendamus, ea gens Massiliensium est, ut Gallorum licentia simul admixta commercio cum vetere frugalitate utrumque redoleat. scimus enim, Cicerone Plautoque authoribus, probatissimos omnium habitos Massilienses mores, quin immo Cicero ipse eorum disciplinam gravitatemque tanta praedicatione prosequitur, ut non solum Graeciae, sed fere cunctis gentibus anteponat, laudarique instituta eorum facilius posse existimet, quam adaequari. sunt enim Massilienses, ut in Narbonensi Gallia, cincti undique barbaris nationibus, frugi admodum homines, humanitate et gratia singulari, et qui nullo officii genere vinci patiantur. procliviores tantum in Venerem epulasque. quam sat est. foeminis tamen, quamvis in propatulo usus licentior, domi castitas adest supra caeteras, quae Gallias et Hispanias incolunt. His expositis facile cognoscere poteris, quo pacto vitam, ne dicam vigiliam, ducamus. in promptu enim id est, ac veluti e corporis partibus venustas existit, ita ex membris, ut ita dicam, quae ad corpus Massiliae pertinent, oritur vivendi modus, quem sectamur, natura ipsa loci ac veteri studio adducti. Jam primum omnium nullis obligamur legibus, constantesque esse tantum in sola varietate delectat; modo in hortis sumus, aquis vicissim umbrisque refertis, modo ruri, saepiusque in mari. nam quas diximus, pumicae, commodam affleuntemque piscationem habent, tunnorum praesertim; quorum proventum, ut est interdum annona feracior, XL. millium excessisse numerum multi affirmant. quippe non magis navium quam piscium statio est, pro regione loci coelique temperie: nam et hi quoque maris saevitiam sentiunt, recepisseque se ex rapidioribus undis in tranquillo gaudent. hinc saepe videas frequens piscatoribus propinquum mare; quorum labor, propterea quod usu minime ingratus est, obversantes magnopere delectat, ipsique praedae suae adesse advenas mirifice afficiuntur. At ager ferarum aviumque ferax,


page 199, image: s199

exposita venatio aucupiamque nos non modo delectat, sed afficit: brevi enim indagine quantamlibet praedam reportare facile est. neque mirum rivis interfluentibus colles vestitos multiplici genere arborum arbustorumque gratissimum receptaculum, aviario vivarioque prope consimile, et, quod maxime voluptatem cumulat, necesse est, ut saepe incidas in villas praediaque inhabitantium, qui nos pro more Gallico summa comitate suscipiant, vimque afferant si detrectaveris. alacres enim per se agrestis locus ac maxime voluptarius licentiores facit. ibi mira festivitas, mira hilaritas, ac ita domestica consuetudo, ut jam antea fuisse una saepius futurosque esse diceres. tanta comitate sese Massilienses agunt. His voluptatis illecebris mirum est, quam venuste intersint studia litterarum, quam facile ingenium diutino usu obtusum acuatur, reddaturque in integrum, ut si quid scribendo exaraveris, brevi veluti alter judex accedas, singula undique circumspectando firmiori quodam judicio constituas. Hinc descriptio, quam te authore suscepimus, etsi pro argumento minus eleganter, tamen flumine aliquo succedit. Poteris id percipere e scriptis, quae nuper Pallanti filio misimus, quibus complectimur praelium ad Tarum amnem, in quo pergratum mihi feceris, si tuum de illo judicium solita sedulitate interposueris. scis enim nullo lenocinio magis nos posse affici, quam illa tua Catanea severitate et gratia: Catoniana volui dicere: syllabae me decepere. Verum ut redeam ad seria: omissis jocis, cumula tantas Massiliae dotes, unde oritur vigilia nostra, jam enim ita vocare liceat, tanto adjuncto comite. Timo Cosmus Scalia vir integritate vitae, doctrina ac suavitate ingenii singularis. unde illi Timonis inditum nomen. hic Genuae natus claris parentibus, cum exacto aetatis robore sese recipere e fluctibus humanarum rerum destinasset, urbem Massiliam, ubi reliquum vitae tempus degeret, ex omnibus delegit. quod ipsum maximo argumento est urbis situm caeteris omnibus longe esse praeferendum. probari enim re ipsa ab erudiro homine, qui cuncta fere maria terrasque adisset, vel in maximis laudibus fuisse non ignoras. Cum Timone igitur copulata quam primum amicitia est, conjunctum studium. nam et ipse taedio rerum civilium, quibus semper adfuit, se litteris et ocio reddidit, quas a pueritia sectatus est. Hinc videres alterum Cavaccium re ipsa philosophantem nos prosequi, frequenter cum eo esse, voluptates omnes, quas supra memoravimus, una capere, tanti viri interventu gratiores. Haec sunt quae tibi habemus referre de ratione vivendi: in quo paraphrasis tua de coelo forsitan breviorem orationem postulat, argumentum vero ipsum, quando Timo interveniat, vigilior ipsa vigilia, multo longiorem. Vale.

De Oricellariis, Italis Rucellai. Palatium Oricellatiorum Florentiae olim magnificentissimum exstructum, idemque vel hodiedum e praecipuis Nobiliura palatiis est. est autem in via Vineae, cum opposita porticu, quod inter argumenta potentissimarum in rep. familiarum habetur. architectura satis pluchra est ex delineatione Alberti, hominis eruditione clari.

In fronte Ecclesiae D. Mariae Novellae, quae Dominicanorum est, et praestantioribus Florentiae ecclesiis accensetur, legitur:

JOANNES ONICELLARIVS PAVLI F. AN. SAL. MCCCCLXX.

Porro ipsum templi limen, inserto porphyretico marmore, distinctum est in formam tesserae, cujus anteriora habent.



page 200, image: s200

BERNARDVS ORICELLARIVS.

Idem procul dubio, qui descriptarum epistolarum auctor est, forte fundamenta jecit, sive ut vocant, primum lapidem. Ceterum valvae ejus templi pulcherrimae sunt ac pretiosissimae, quemadmodum et tota frons miro artificio magnisque sumptibus ex vario marmore tessellata est. Paulus Jovius Histor. sui temp. lib. 1. Quae res, sicuti Bernardus Oricelliarius, qui tum Florentiae publicis consiliis intersuit, in historiis asseverat. Scripsit Bernardus de bello Italico, sive de adventu Caroli VIII. Gallorum Regis in Italiam, quae Historia manu exarata servatur in Laurentiana.

Scripsit praeterea de bello Pisano; de bello Tiphernatico; et de bello Milanensi. atque hi libri reperiuntur in bibliotheca Strozzarum.

Fuit et Hannibal Oricellarius, natus e sorore Joannis Casae, Archiepiscopi Beneventani, ut patet ex epistola ejus scripta ad P. Victorium, ante Johannis Casae Latina monimenta. Haec Cl. Brencmannus, Vir Doctissimus et mihi amicissimus, qui hanc epistolam et sequentem mecum communicavit. ceterum Aloysii Oricellarii praestantissimi adolescentis meminit Gualdus in vita Pinelli pag. 352. Edit. Londin. Joannis Oricellarii meminit Pier. Valerian. de infelicit. literat lib. 11. pag. 58. Carolum Oricellarium laudat P. Victorius lib. X. Epist. 7. De familia Oricellaria et Viris in illa illustribus late agit Eugenius Gamurrinus in Historia Genealogica familiarum Etrutiae et Umbriae Nobilium, Italice scripta et edita Florent. 1668. Tom. 1. pag. 274.

Franc. Cataneus Diacetius ex nobilissima et antiquissima Florentinorum familia quam scipto ammiratus in libro Italice scripto de familiis nobilibus Florentinis parte prima in initio late describit, et pag. 12. hujus Francisci, quem Philosophom vocat, vitam et opera receset, et Benedictum Varchium Italice, Eufrosium Lupum latine ejus vitam scripsisse docet. vide et Ghilini Theatr. Literator. tom. 11 pag. 88. fuit Platonicus, discipulus Mar. Ficini. Opera ejus edita Basileae 1563. cum praefatione Theodori Zwingeri, inter quae Declaratio istius metri Boethiani, Tu triplicis mediam naturae cuncta moventem, inscripta huic Bernardo Rucellaio. filiam ejus Cassandram, viduam Caroli, Pandolfini duxit Robertus Acciaiolus. vide etiam de hujus familiae splendore et de nostro Francosco, eundem Gamurrium tom. 1. pag. 309. et seq.

EPISTOLA II. BERNARDUS ORICELLARIUS Roberto Acciaiolo S. D.

NEapoli cum essem, perlegeremque monumenta ingenii, quae Pontanus templi parieti incisa posteris reliquit (erexit enim ille sibi perspectissimo loco aediculam marmoream) ecce mihi senex supervenit, pedisequis nonnullis priscae disciplinae sectatoribus. Tum super ea re habito ultro citroque sermone, denique in eum devenimus, authore me, quisnam e veteribus praecipue deligendus foret, quem in Historia sequeremur, Insederat jam animo, exardescente armis Italia, gesta Caroli mandare litteris, cupiebamque ex doctissimi hominis judicio facere mihi documentum. Igitur Pontanus ad suos conversus, praeludite, inquit, si placet, certamini, ea disserendo, quae proximis Saturnalibus inter bellaria admisimus. Nam quaestio per se digna est, de qua verba multa faciamus: siquidem pauca pro tanta re praecepta Historiae extant. et Ciceronem ipsum, Eloquentiae lumen, scimus se ab hoc scribendi genere abstinuisse. Tunc e condiscipulis alius alia, ut inter coenam collocuti fuerant, recitavere. Utebatur enim senex, reliquiae prisci temporis, vel symposio, ad fovendas aetate simul ac studio confectas vires, relaxandumque ab intentione animum, quo acrior excitaretur. Puccius igitur, cui primae partes


page 201, image: s201

in triclinio obvenerant, retulit, videri sibi in Historia, veluti apes in favis ipsis conficiendis solent, undique decerpendum esse quod in opus nostrum conferatur, ita tamen composita oratione, ut suis distincta numeris, nostra, non aliunde accersita sit. At Marullus pro ingenio non adeo fecundo tutius fore contendebat, ut e veteribus certum scriptorem ad imitandum proponeremus, eumque tanquam ducem sequeremur. Verum quod Puccius omisisset de stilo ac genere scribendi id ipsum maxime probare, quod inter arduum depressumque assergat: ac, ne recederet a Saturnalium licentia, eam in re Venerea sibi maxime dari virgunculam concupiscere, quae primo renitens obluctetur, denique cedat expugnata blanditiis. At Lascharis, qui tertius in ordine convivarum fuerat, non multum abesse dixit ab ea imitatione, quae certo duce niteretur, dummodo nova nimisque ardua declinaremus. quod autem ad phrasim attinet, eam censere minime improbandam, quae nec ociosa torpeat, nec luxurians lasciviat: atque ut in machinis tractoriis id maxime genus probatum fuisse ab architectis, in quo nihil libramenti deperiret, cunctaque puncto temporis versarentur, ita laudatum in narratione ipsa, si nihil supersit nihilque desideretur. Haec praeludia cum excepisset Pontanus, ordine, inquit, agenda quaestio est, primumque de litteris disserendum, quae, ut caetera cuncta ab infimo nata, id incrementi habuere, ut Catonis senioris aetate illustrarentur, rudiores tamen quam pro tanto imperio, sed quae majestatem Quiritum veterum retinerent, quippe cum Sabinis jam primum consociata republ. tetricam illorum disciplinam sapere videbantur. Catonem permulti subsecuti, insignes illi quidem eruditione et copia innovationis, verum prae his, quos tulit aetas C. Caesaris, obscuriores. pubescens enim antea Eloquentia tum primum adulta, qua tempestate, ut ex Ciceronis ad Lentulum et Atticum epistolis perspicere licet, magna scriptorum ingenia provenere, et quae fulgore suae claritatis insequentium aciem perstrinxerint. nam etsi posthac homines Graecis artibus maxime dediti in summos viros evasere, candorem tamen pristinae aetatis minime sunt assecuti. licentiores praeterea innovationibus ac lascivienti quadam luxurie extitere, quam vel a Graecis ipsis, vel suopte ingenio aucupati sunt, fit enim vitio naturae, ut cuncta a parvis initiis orta, ubi ad fastigium pervenerint, nimia sui inconstantia prolabantur. His ita expositis consequens est, ut descendamus ad eos authores, e quibus elicere possimus optimum scribendi genus. Caesar ac Salustius ambo procul dubio inter insignes excellunt. quorum diversa vis ingenii laudem fere parem consecuta est. ille purus, nitidus, fluens, et qui referat dictatoriam majestatem, ingenuo decori conjunctam. hic prorsus elegans, vehemens ac singulari brevitate distinctus. alter refert eundem animi vigorem, quo bella gessit. alter, quae accepit, ita ponit ob oculos, ut res ipsa agi videatur. verum Caesar tanquam seminarium, Crispus lex et exemplar Historiae est: ita tamen, ut morosis ansam fortasse praebuerit insectandi verba excerpta ab Originibus Catonis, redolentiaque nimiam antiquitatem. At Livius ut magna vis aquarum profluens insignem speciem praefert, modo altissimo alveo, modo tenui, interdum rapido,


page 202, image: s202

ac freto magis, quam torrenti similis. nam et copiosus, et acutus, et gravis, par Graecis, quos ille aemulatus est, supraque posteros, quibus ille singulari magnitudine praeripuit imitandi facultatem. quippe cui si datum foret, ut Romae ortus patrium sermonem nactus esset, cunctis proculdubio praeponeremus. Post Livium, longe procul a se relinquentem prosequentium turbam, non habemus, quibus nitamur scriptoribus, usque ad Cornelium Tacitum. hic senescentibus jam litteris pristinum nitorem reducere conatus est. consulari enim viro par dignitas fuit, suis nixa viribus priscisque artibus. Verum dum veteres aemulari contendit, longe abest a pristina dignitate et gratia. vehemens tamen et gravis admodum in concionibus: ut hoc a Livio, illud a Crispo traxisse videatur. Superest Q. Curtius, post quem ulterius in Historia progredi nefas esse arbitror, siquidem Vespasiani temporibus, quibus ille vixit, cunctis pro doctrina dignitas defuit in hac scribendi facultate. Hunc e sectatoribus Graecarum artium Alexandri Macedonis gesta, minime prius Latinis celebrata litteris, illustravere, quae ipse vel e Graeco transtulit, vel ita mutuatus est, ut et figuras et phrasim aucupetur, nativo quodam lepore et gratia, ne dicam Venere, conjuncta, non adscita. Haec cum ita sint, nostra quidem sententia est, ut ex his quos praeposui, modo hunc, modo illum pro re atque genio, cui piaecipue indulgendum est, ad imitandum praeferamus: dummodo e diversis concentibus concinnemus modulationem, quae ex organo nostro proficisci videatur. Haec Pontanus. Sed quorsum tam multa, inquies, Roberte? nempe ut intelligas, quae Puccius noster caeterique Pontanicae disciplinae sectatores disseruere, in castigandis scriptis nostris de Re militari non procul a Pontani sententia censuraque abesse.

EPISTOLA III. JULIUS PFLUG Ad Menterum, de Dialecticis Graecis et Ciceroniano Erasmi.

Quod tardius aliquanto, quam tu fortasse expectasti, literis tuis respondeo, purgarem me multis sane verbis, si tuo in me amori diffiderem. Nunc vero quia sentio, quanti me facias, illud mihi persuadeo, ut ego mihi dicam, te ipsum pro me esse locuturum. Quamobrem non tam, quod rem necessariam me facturum arbitror, quam ut consuetudini serviam, causam silentii mei tibi breviter exponam. Cum mihi redditae essent literas tuae, idque Lipsiae stato illo mercatus tempore, rescripsissem subito, nisi meum de Ciceroniano Erasmi judicium requisivisses. Cui voluntati tuae cum deesse nollem, erat antea liber ille legendus mihi, quam responderem. Sic enim statuebam, iniqui esse judicis de scripto alieno, causa non cognita, pronunciare. Itaque cum essem tam valde occupatus, rem in aliud tempus differendam putavi, cum vacuus ipse ad me illum librum accurate cognoscendum, et ea quae


page 203, image: s203

velles explicanda dare possem. Sed postea ita cecidit tamen, ut quem ocii fructum speraveram, ille mihi datus non sit. Nam extiterunt negotia non parum multa, quae me a lectione librorum, et a studiis illis, in quibus conquiescere solitus eram, divellerent, quibus quidem negotiis implicitus fui, donec iis, quae mearum erant partium, confectis, caetera in fratrem transfundere liceret. Quod cum non ita pridem contigerit, ut vere affirmare possum, quia intelligis me citius rescribere non potuisse, accipies, si te bene novi, excusationem meam. Ac nunc quidem, ut singulis epistolae tuae partibus ordine respondeam, perjucunda mihi erit gratulatio tua, in qua quidem se ex omnibus partibus amor in me tuus ostendit, ac quoniam me ad amicitiam colendam provocas, non committam ego, ut meum in eo genere officium desiderare possis. Atque utinam non tam longo locorum intervallo dissiti essemus, ut et saepius inter nos congredi, et coram signa benevolentiae nostrae dare possemus. Quod si rarius fiet, quam ego velim, rationem tamen inibo, ut per literas tecum quam saepissime loquar, et de omnibus rebus communicem. Nam cum e maxima periculi flamma ereptus, domum tandem salvus redierim, hunc quasi portum, in quem post longam jactationem invectus sum, eo libentius tenebo. Atque ut desiderium earum rerum, quas reliqui, tolerabilius feram, certum est, in consuetudine hominum mei amantissimorum, quam suavissime conquiescere, vel si illi absentes sint, ex hoc literarum quasi colloquio delectationem petere. Quod autem mihi de otio meo et studiis Philosophiae gratulare, agnosco illud tuum solemne, ut ex commodis amicorum non minorem capias voluptatem, quam si tua essent. Utinam vero tantos in eo genere doctrinae progressus haberem, ut et tu recte gratulareris, et ego tandem, quam tribuis, agnoscere possem. Sed res ita se habet, ut praeclare mecum agi arbitrer, si Academiam illam, in qua Princeps est Lazarus Bonamicus, vir aetatis nostrae omnium (quod pace aliorum dixerim) doctissimus, non dedecorem. Venio nunc ad ea, in quibus tu quidem judicium meum requirens petis, ut de Dialecticis et Ciceroniano Erasmi quid ipse sentiam, explicem. Horum alterum faciam sane libenter. Est enim leve, quod imponis, onus, alterum vero facturus sum, non libenter illud quidem; sed tamen, quia tibi petenti nihil negare possum, facturus. Ac primum quidem de Dialecticis accipe. Cum [gap: Greek word(s)] divisa sint in partes duas, in rationem judicandi et inveniendi, in utraque longe omnium, qui sunt aut unquam fuerunt, Principem esse Aristotelem, tu ipse optimus es testis. Sed secundum hunc in ratione judicandi, mea quidem sententia et eruditorum omnium, quos quidem ego audivi, primas tenet Alexander, secundas Boetius. Has ego Ammonio deferrem, si paulo uberior esset. Simplicius esset quidem in Principibus hujus artis habendus, si non aliud ageret. Nam in eo libro, qui in manus meas venit, totus est [gap: Greek word(s)]. In ratione autem inveniendi, Ciceronem antepono omnibus. Qui profecto in eam partem non parum lucis intulisse videtur, cum quae apud Aristotelem fusa essent, et quodammodo dispersa, in genera cogeret, ut locos, qui pene infiniti sunt, facilius memoria tenere possemus.


page 204, image: s204

Huic si quis illam Agricolae partitionem [gap: Greek word(s)] addendam existimet, nihil sane impedit. Hactenus de iis, qui [gap: Greek word(s)] persecuti sunt, vel potius de scriptis eorum, quae extant. Nunc vero de Ciceroniano Erasmi, quando ita tibi videtur, cognosce, feram autem judicium, non hercle magis, quam existimem me affene posse, quod te fugiat, quam ut tibi amantissimo mei morem geram. Ac ne longum faciam, si tanta esset verborum sylva apud Ciceronem, ut omnia, quaecunque ad dicendum proponerentur, illis ipsis explicare possemus, fortasse neque Erasmus, neque quisque alius, Ciceronem solum in ratione Latine loquendi visitandum esse, negaret: sed cum ille non omnia, de quibus dicendum est, fuerit persecutus, nisi de quacunque re proposita loqui velis, vocabula multa ab aliis authoribus sunt. mutuanda, statuit Erasmus, etiam alios bonos authores imitandos esse. Nam ita mihi ille sentire aut sentire debere videtur. Ego vero, quanquam concedo, multa propria rerum vocabula in Cicerone desiderari, eaque, si opus sit, ab aliis autoribus sumi oportere: tamen illud affirmare possum; si quis Ciceronem solum recte imitetur, eum Latinius aptius, atque ornatius de quacunque re proposita dicturum esse, quam quemque alium. Nam illud inter Eruditos satis constat, duo esse vocabulorum genera, alterum quidem publicum, alterum vero privatum, illud convenire in omnia, hoc autem singularum scientiarum esse proprium. Publicis Ciceronem abundare praeclare intelligitur, quicunque scripta ipsius diligenter cognovit. Etenim sive docere velis, sive delectare, sive monere, suppeditabit Cicero verba, quibus ad propositum facere possis. Nulla est enim in ullo genere orationis laus, cujus non perfectio aliqua (ipse dixit Conatum ut par fuit viro parum de facultate sua statuenti) in scriptis ejus eluceat. Quare si quis talem tamque praeclaram facultatem consecutus fuerit, quid erit, de quo ille non perbene Latine loquatur? neque vero me movet illud, quod dici solet, privata quaedam vocabula ab aliis autoribus petenda esse. Quasi vero non possimus aliquem recte imitari, si in ea ipsa imitatione adhibeamus aliqua, quae aliunde sumpta sint. An censes eum, qui in meditatione armorum, aliquem praeclare imitetur, ejusque similis sit in incessu et toto corporis motu, si forte aliud armorum genus arripiat, ab illius, quem imitatur, similitudine recessurum? Hc ne erres, quanquam tu quidem minime erras, sic habeto. Imitationem eam esse rationem, ut vestigia alicujus eatenus persequamur, quatenus tales, qualis ille est, efficiamur. Quamobrem si quid sumam ab aliquo, quamvis illius similitudinem non continuo arripio, fit, ut aliud sit imitari, aliud vero sumerer, seu mutuari. Cum praesertim hoc non tam eo pertineat, ut similes efficiamur alicujus, quam ut ab aliquo, quod habere velimus, auferamus. Atque ut tota haec ratio ad id, quod quaerimus, accommodetur. Si Ciceronem recte imitabere, talis eris, qualis ille. Nam tali locutione tam emendata, tamque eleganti uteris, quali usus est ille, eodem modo verba collocabis, iisdem quasi insignibus orationem distinguens. Simili ratione de tenuibus submisse, de mediocribus temperate, de gravibus denique graviter, dices. Breviter, nihil erit in toto veluti corpore


page 205, image: s205

orationis, quod non erit elegans, nitidum, aptum, pulchrum. Hc si aliquot vocabula a Jureconsultis, aut Medicis, aut Theologis fueris mutuatus, non continuo illos imitabere. Nam cum imitationis proprium sit, talem efficere, qualis sit ille, quem sibi aliquis ad imitandum proponat, illud autem sumere ab aliquo aliquot vocabula non efficiat continuo similem ejus, a quo suminus, licebit certe unum aliquem solum imitari in loquendo, etiamsi privata aliquot vocabula ab aliis fueris mutuatus. De qua re ut paulo enodatius agam: Quis existimabit eum esse Ciceronis similem, qui singula illius vocabula, eaque non juncta more ejus proferat? Nemo profecto, qui modo sapiat. Est igitur imitatio posita in conjunctione verborum, atque structura, tum in toto quasi corpore orationis. Quod ipsum si praeclare imitaberis, etiamsi aliquot vocabula ab aliis fueris mutuatus, eris nihilo secius Ciceronianus, et laudabilis eloquentissimi viri imitator. Quae cum ita sint, poteris tu quidem Ciceronem solum imitando, tibi egregiam Latine loquendi facultatem parare. Egregiam dico? Imo multo praestantiorem, quam ille habeat, qui omnes alios authores vel optimos imitetur. Neque id injuria. Etenim si omnes alii boni Latinitatis autores in unum conferantur, cum hoc uno comparari non poterunt, ut doctissimus quisque magna authoritate sentit et loquitur. Quis igitur non malit unum hunc imitari, quam caeteros illos tot ac pene infinitos? Huc accedit, quod si varios imitabimur, naturalis ille nitor et succus orationi inesse non poterit. Ut enim ex varietate cibi malus gignitur sanguis, et ex eo color non bonus: Ita si ex variis stylis unam orationem confundas, eam sanam esse posse et bellam, verisimile non est, perinde ac si illam naturalem quasi sanitatem orationi ademeris. Obsecro te quo reliquum feceris, quod vel splendorem, vel decus habeat? Quamobrem si constitutum est illud, Ciceronem unum imitandum esse, ut ego nihil addam praeterea, per te statuere poteris, quid ego de Ciceroniano Erasmi sentiam. Haec fere sunt, quae tibi quaerenti respondeam, respondenda esse putavi. Quae quidem tum mihi verissima esse videbuntur, cum ea a sensu tuo minime abhorrere intellexero. Libros Pandectarum Norinbergae imprimi arbitror te audisse. Adjicientur illis, ut spero libri autenticorum Graeci: opus erit praeclarum et bene emendatum. Vale, ac mihi quam primum rescribe. Cal. Decembr. Anno M. D. XXVIII.

EPISTOLA IV. [note: Quaedam Epistolae Joannis Secundi et Nicolai hujus editae in Appendice Gudianar. n. LII. et seqque] NICOLAUS NICOLAI Hadriano Nicolai Mario, Advocato magni Consilii, Fratri carissmo S. P. Mechliniam.

FRater carissime. Scripsimus nuper satis prolixe ad omnes, respondimusque ad singulas literas vestras, quanquam id properanter, quod tunc in eo essent negotia, ut statim mittendus veredarius crederetur: qui quum hactenus retardatus


page 206, image: s206

est ob ingruentia negotia, visum est has tibi superadjicere, ut aliae nostrae literae minus vetustae tibi videantur.

[note: Vid. Poemata Hadr. Marii pag. 72. ubi videbis pleraque ex sententia Nicolai emendata.] Cursus tuus glacialis quantopere placuerit nobis, ex aliis nostris literis intelligere potes: Vetustatem illam plane refert, et miram majestatem habet. Quaedam tamen (ut cuique sua est sententia, et ut delicatuli sumus) communicato inter nos consilio, mutari non incommode posse censuimus, ut ex exemplari, quod tibi mittimus, apparet. Quorum etiam rationem nonnullam adscribere libet, ut intellectis nostris consilis, ipse judicare possit, an ratum habere debeas, quod nos sine ullo praejudicio fecimus. Versus ille, Si qua tamen dubio fallet te litera tractu, ne omnino furtivus esset, pro (tractu) mallemus ductu: scis enim idem apud Propertium legi. Adde quod ductu suavius est atque aequabilius, praesertim hc, ubi nihil durum requiritur. quamquam hoc parvum est. Dein liquidum immotis prolabitur aera pennis: pro Immotis maluimus tacitis, ut versu magis fluente ac dulciore, melius ille volatus exprimatur: nam et ipsum verbum (immotis) gravius quiddam sonat, et collisio illa, non constantem illum et lenem volatum, sed perturbatum et ruptum magis significaret: quod discreparet a tua descriptione, et si verbera alterna alarum describeres, non malus esset is versus, quemadmodum nos in [note: Nec hoc inveni in editis Nicolai carminbus.] Hodoeporico nostro versum fregimus, ubi remorum ictus graves atque aeque distantes, defatigato ac laborioso magnarum avium volatui comparamus, hoc modo

Haud aliter quam si tepidum protensus in Austrum,
Arctoasque nives horrentiaque arva pruinis
Effugiens, longo distinctis ordine turmis
Grus volucer cava remigibus natet aethera pennis.

Ubi male dicturus fuisse videor, Grus cava remigibus volucer natat aethera pennis: Talos junctos facili arte locamus: Nos mallemus, talos facili simul arte locamus, aut tale aliquid: nam iis verbis, facili arte difficultas magis et labor exprimitur, quam facilitas, ob interruptionem atque hiatum sive absorptionem, ut vocant.

Sicut in immenso pelago etc. Dignius videtur, Immenso velut in pelago: Vertitur ad clavi motum: Motum humile videtur neque satis expressum, in comparatione tam bona: quare, mallemus (nixum) aut aliquid simile.

Circulus apparet circum spumantibus undis. Quum haec comparatio egregia sit, et plena rei, mallemus spumantis aquai, ut videlicet in majestatem quandam versus desinat. Adde quod undas saepius in hoc carmine habes. Immotae stantes truduntur. Verbum truduntur, praeterquam quod rude est parumque decorum, violentiam etiam habet, quae neque ipsi rei convenit, neque cum facilitate ejus, quod sequitur (videlicet aequora tranant) satis quadrat: quare (vertuntur) maluimus supponere:

Illasque Hollandis primum monstrasse colonis.
Unde olim trepidae nomen duxere tenentque.


page 207, image: s207

Hi duo versus parum nobis placuerunt: parumque te digni, et cum caeteris non comparabiles visi sunt, sed magis Horatiani, et qui praeter mensuras parum haberent. Qualis et ille nobis est judicatus, initio carminis. Et in calamo tibi liquor, haec dum scribo, gelatur: quamquam hunc tamen reliquimus tuo judicio: Duos illos frater Joannes sustulit, inque eorum locum, octo alios plenos atque amoenos, uti res requirebat, substituit, hos versus

Ac primum Batavis artem montrasse colonis:
Unde eitam crepidis regionis nomen adhaesit,
Raraque jam Batavos ignorat terra cothurnos,
Quos augusta colit per aquosas Flandria valles,
Et fecunda Brabantiacae per flumina gentes,
Cymbrique, Morinique, et gens infrena Sycambri,
Et fumosa cavis algens Germania campis,
Et quoscumque premunt glacialis sydera plaustri:
Stringit Hyems undas.

Quod saepius habeas, undas, mallemus latices, aut simile quippiam, quod ipsum dulcius esset, magisque responderet amoenitati terrae, de qua loqueris.

Sed haec omnia (ut dixi) sine praejudicio melioris sententiae fecimus. Neque dubitamus, quin optimam in partem sis accepturus: Certe ego plurimum te oro, ut idem in [note: Vid. Nicol. Grudii Eclogam Narcissum. p. 151.] Narcisso meo, inque epistola Elegiaca, aliisque omnibus meis facias. Quis enim nescit plura a pluribus animadverti, et aliena judicia, ut liberiora, ita fere meliora esse: Nam blandiri nobis ipsis solemus atque indulgere.

Scripsi M. Everardo fratri de statu magistri Jasparis in Hollandia pro te sollicitando: quod si isthic impetrari non possit, me hc sollicitaturum. Neque est quod desperes te obtinere posse: Itaque tibi suadeam, ut magno animo id sollicitari cures.

Rotulum brevi confice, ibi quoque tuum negocium agam, nam et ego interero ei rei.

Prothocolla et chartas magistri [note: Hujus Francisci nulla mentio fuit in commentario de Gente Nicolai post Jo. Secundi Poemata: ubi pag. 449 Nicolaus Everardus dicitur quinque filios Petrum, Everardum, Nicolaum, Hadrianum et Johannem Secundum reliquisse. memorat Valer. Andr. in Bibl. Belg. pag 236. Franciscum Nicolai quendam, Ordinis minorum Monachum, sed de ejus gente aut patria nihil addit.] Francsci, fratris nostri defuncti, cupio, ut colligas, ac seponas mihi in meum reditum, qui erit cum volam: vellem autem brevi, ob malas has solutiones, si istic vacaret bonus status, qualis est griffia vestra, quae mihi jam satis promissa est: sed nescio quid facere expediat: Nam si expectativam illius accipiam, et postea non vacet illa, vacent autem alia, ea res mihi damnosa futura esset. mirum autem quam senex ille Vander E nondum velit mori: Tu mihi scribe de illius mala valetudine, si gratum facere cupis: Quod si contingat illum mori, pro me statim sollicitetur. Quod si debilior fiat, aut aegrotet, et resignare velit suum statum sub pensione parva, aut saltem tolerabili 200. aut 300. florenorum annuorum, fortasse non inconsulte


page 208, image: s208

fuerit id aggredi, quanquam magis e re atque honore meo esset, si libere ad eum statum aut titulum pervenire possem: possem autem, si vacaret. Nam (ut libere tibi dicam meam sententiam) ut me invitum revocari non patiar contra honorem meum, ita si mihi hic satis factum, satisque provisum esset, nihil minus facturus sum, quam me rursum fortunae, et istorum finantiariorum fraudibus atque injuriis exponere: sed contra curabo, ut ab illis non dependeam: quod per id officium fieri posset, quum a principe non habeat stipendium, sed a vulgo. Quod si mihi aliquando contingat, et tu Mechliniae resideas, hoc tibi libenter praestare cupiam quod nunc Joanni, ut mecum honeste ac citra tuam aliquam impensam agas, unaque vivamus hilariter. nam id omnino statui, et praetera Dominam Matrem nostram apud me sine ullo suo sumptu alerem, quamdiu illa vivet, et mihi unde victitemus Deus concesserit. Scio enim illi parum superesse, et non libenter eam in tanta puerorum turba degere, neque libenter oneri esse fratri: ut ut res habeat, Deus suam voluntatem faciat. Bene vale: meque singulis commenda: E Toleto die 25. Martii 1534. Hodie hinc ad vos redit Joannes Schamelardus, Ludolfi nostri frater, videtur enim illi displicere Hispania: Ei dedimus Caesarem unum gypseum, unamque effigiem meam: per postas mittemus alias ex metallo: quia metuimus ne gypseae rumpantur continuis quassationibus. [note: Repperi inter scripta manu Bonaventurae Vulcanii, commentarii formam de Gente Nicolaia, ex qua et Scriverium multa hausisse video; sed ego in tabella brevi hc eam exhibere utile putavi. Caput, unde reliqui fluxerunt, fuit Everardus a Gripskerke, hoc enim nomine quidam ex posteris etiam usi, cujus filius Nicolaus Everardi Middelburgensis, J. C. Senator Mechliniensis, mox Praeses Hagani Senatus, inde Senatus Belgici Mechliniensis praeses. obiit V. Idus Aug. 1532. hic habuit filios sex. 1. Petrum Nicolaium, Theologum ordinis Praemonstratensis, de quo vide Joh. Secundi Poemat. p. 188. 11. Everardum Nicolaium Praesidem Senatus Frisiaci, mox Mechliniensis, qui Equestri dignitate auctus obiit A. 1561. 111. Nicolaum Nicolaium, Grudium dictum, quia Lovanii natus, Philippo II. Hispaniarum Regi a consiliis, et Ordin is aurei velleris ab actis. qui reipublicae caussa in Italiam profectus obiit Venetiis 1571. et a Senatu Veneto honorificis exsequiis elatus. IV. Hadrianum Marium, ita dictum, quia Hadriano et Mariae die sacro natus, Advocatum Mechliniae. qui deinde Francisco Cranenburgio successor datus, Gelriae Cancellarius, obiit, Bruxellis 1568. Mechliniae in tumulo patris conditus. duxit Petri Bloccii filiam. vid. ejus Poemat. p. 67. V. Joannem Secundum, Poetam eximium, qui apud Nervios obiit, conditus in aede S. Amandi 1536. natus annos fere XXV. Errat autem vir doctus. H. V. R. qui nuper Belgice edidit Antiquitates Delflandiae et p. 412. Tornaci in aede S. Amandi esse conditum scribit, cum oppidulum, ab aede illa ita dictum diversum sit a Tornaco. VI. Franciscum, cujus nulla a Scriverio mentio, sed quem Nicolaus Grudius memorat hac epistola. praeterea Isabellam vel Elizabetham Nicolaam Vitgnem sacam, Latine doctam et pingere peritam. vid. Jani Secundi Poemat. p. 140. ex Everardo Nicolaio nati Carolus Nicolaius Frisiae Senator, et Arnoldus Nicolai Praeses Hagani Senatus, cujus meminit J. Douza fil. Poem, pag. 89. ex Nicolao Grudio duae filiae, Maria, quae nupsit Georgio de Lynde, et Helena, quae ex Henrico van Ameyde protulit Arnoldum van Ameyde, ad quem, credo, est Epistola Lipsii DCCXII. Cornelii Nicolai Senatoris mentio est apud D. Heinsium in Poemat. p. 15. qui cujus filius fuerit ignoro.]



page 209, image: s209

EPISTOLA V. NICOLAUS NICOLAI Hadriano Mario S. P.

CAriss. frater. Scribis te quaedam adhuc fratris carmina desiderare, quorum titulos sive catalogum manu ipsius habeas: De quibus quid sentiam accipe. Hexastichum ad Alciatum, id esse puto, cujus initium, [note: Legitur pag. 104. Edit. Scriver. quaedam vero non repperi inter poemata Secundi.] Aureus, hic Phoebus etc. estque in libello fratris. Elegias duas ad Neaeram arbitror eas esse, quae in Neaeram scriptae extant in libro secundo elegiarum: Epigramma de Helena et Menelao, nunquam vidi, neque opinor ab illo conscriptum fuisse, sed conceptum: Id ipsum etiam judico de epithalamio funesto, quandoquidem ne nomen quidem unquam ab illo audivi, nequeitu, opinor: et solet ille, quoties aliquid carminis fecerat, id nobis vel per literas communicare. Elegiam ad [note: Ad eum est Epistola lib. 1. 13. et Nicolai Grudii lib. 1. Epist. pag. 182.] Saratum tibi misi, et accepisti, ut tuae testantur literae. Distichon de Nevia illud existimo esse, in quo ponit comparationem nobilis canis, qui tamen lingat os canis ignavi. Epitaphium Legati Angliae vidi Montissoniae: id est in manibus Doctoris Rodolphi Cantoris Caesarei, quo adhortante scripsit, Est, ut memini, heroicum, decem fortassis aut duodecim versuum, Neque est, meo judicio, quod illud magnopere moremur, vel si quae alia minutiora desideramus, quum plurima habeamus praeclarissima. In his quaecunque mutasse te scribis, judicio tuo libenter subscribo, Ego quidquid illius habebam nuper per Cornelium ad te misi, qui mihi abs te literas rettulit: rursum autem excussi chartas meas, neque aliud invenio. Epitaphium fratris Petri, sic ut ad me transmisisti, publicandum ceuseo.

Tetrastichum tuum non elegantia modo ac facilitate, sed ipsa etiam brevitate mihi placuit. Vereor tamen ne lectores non satis plene mentem fratris intelligant. Itaque fusius ego idem argumentum sum prosequutus, relictis tamen omnibus pene Versibus tuis integris, quantum quidem licuit propositum ipsum ac thema nonnihil varianti, nam tu ad libellum, ego ad Grammaticos sermonem habeo:

Ad Grammaticos, quur scribat lascivius.

Carmina quur spargam cunctis lasciva libellis
Quaeritis? insulsos arceo grammaticos.
Fortia magnanimi canerem si Caesaris arma,
Factave divorum relligiosa Virm,
Quot miser exciperemque notas? patererque lituras?
Quot fierem teneris supplicium pueris?
At nunc uda mihi quum dictent basia carmen,
Pruriat et versu mentula multa meo,


page 210, image: s210

Me legat imnuptae juvenis placiturus amicae,
Et placitura novo bella puella Viro,
Et quemcunque juvat lepidorum de grege Vatum
Ocia festivis ludere delitiis:
Lusibus at tetrici procul hinc absistite laetis
Grammatici, injustas et cohibete manus,
Ne puer, ob molles caesus lachrymansque lepores,
Duram forte meis ossibus optet humum.

Habes judicium meum, quod ipsum tamen tuo subjicio. Expecto tempus illud quum omnia nitide conscripta tu ipse huc deferes, unaque relegemus. Hagae 24. Octob. CICICXXXVI.

EPISTOLA VI. NICOLAUS NICOLAI Hadriano Mario S. P.

REmitto poemata Secundi fratris. semel atque iterum relegi, et mutavi quaedam, ut videbis. Atque inter alia folio 187 pro eo quod scripserat, Aut qui Pegasea labra rigavit aqua, ego reposui, sed qui Pegasea etc. Nam cur neget hoc loco te poetam esse, quum ubique id jactet, et quidem statim post aliquot versus, ubi dicit, Annuit intonsa Phoebus et ipse coma:

Item fol. 209. Quod Flandria palmas non habeat, pro eo quod ille scripsit. Aptat Idumeas olim tibi Flandria palmas Evinctura caput rami victoris honore, Ego scripsi sic:

Plectit odoratas tibi Flandria laeta corollas
Terra parens, cinctura caput redeuntis Alumni.

Et quum admonueras quibuscunque tuis locis Titus primam haberet brevem, mutavi in Elegia ad H Montium sic:

Quales Strozigenae laus, et duo sydera gentis.

Tu poteris reponere sicut erat, aut aliter mutare. Illud libenter admonuerim, mihi non videri expedire, ut edantur ea, quae vel de [note: Nescio an Innuat epitaphium Francisci Valesii, Delphini; quod in editione Scriveriana est pag. 496. satis acerbum.] Rege Francorum, aut Delphino scripsit. Caeterum quod dubitabamus an Glyconium Carmen primo loco Trochaeum reciperet aut Jambum, id Ninivita mihi dissolvit, dum ait: Utrumque horum recipere, non solum spondaeum. Citat Horatium oda 15. lib. 1. Ignis Iliacas domos. Catullum. Puellae et pueri integri. Marullum etiam, apud quem nullo discrimine passim invenies. Quanquam de iis, quae ad Odas pertinent, sicuti et de aliis, certius judicabit Goclenius. In Elegia 6. lib. 3. Et tu sturne loquax cum das imitate volumen. Videndum an id sit sturnus, quod ipse putat, nempe een spreewe. Tum in dialogo Polyph. et Nept. an grammatice positum sit Neptunie vocandi casu.



page 211, image: s211

Item in epithalamio. Mumur pro querimoniis reponens, videndum quanta sit syllaba mo:

Ea quae tu mihi misisti abs te emendata remitto: tuae enim limae prorsus accedo. quare judico ponenda suo quaeque loco. Epistolae ad Ottingerum duo misisti exemplaria: quorum alterum auctius est, et multis locis emendatum: quare arbitror id esse postremum ac recognitum. Itaque sic edendum censeo inter epistolas idoneo loco. sed duobus ademptis versibus, qui etiam in altero minori exemplari non sunt, nempe. Hoc canat, ut nemo per te tamen inclyte dignum Servet in extenta posteritate locum. Aut omnino cos ego non intelligo, aut Ottingerum ridet: sed tu mihi scribes tuum judicium. Surius legit prope omnia, et vehementer probat. Rumoldus legere non potuit per occupationes et itinera. Conradus facile erit unus pro omnibus, si modo volet, (quod confido,) diligenter evolvere. Ipse aurem illum per literas id summopere oro. Gaudeo D. Matrem plane convaluisse, atque utinam sanitas illi diuturna sit. Ei me commendabis diligenter. Cupio autem ex te scire (nam facile expiscaberis) an ipsa ad nos ventura sit. Nam conduxi novam domum, quae ei esset commodissima, nempe domum Treslongue, quae est proxima Magistro Arnoldo Gaes, et non longe a sorore, ut scis. In eam immigrabo mense Majo, aut citius. Et conduxi in multos annos. Bellum Tunetaeum Fratris brevi remittam. Arnoldus Cobelius nondum venit, quare neque Palingenium adhuc vidi. Scire cupio, Steelsius habiturus ne sit characterem illum, de quo tibi dixeram, et cujus praelo commissurus sis Fratris opera. multum enim refert habere diligentem ac doctum typographum. Et nescio quam gratiam conciliat character. mitto tibi literas ad Conradum, ubi legeris, obsignabis, item ad Trisonsium sororium meum. Vale. Hagae 5. Novemb. 1537.

EPISTOLA VII. NICOLAUS NICOLAI Hadriano Mario Fratri S. P.

GRatiam tibi maximam habeo, mi frater, quod tam libere atque exacte me admonueris tui de apotheosi mea judicii, et quae mutata maluisses, nisi jam divulgata essent exemplaria. Id quoniam nunc integrum non est, restat ut tibi scrupulos eximam, qui offenderunt. Primum non satis probas, quod denam noctem, pro decima, dixi: quod denus non aliud significari videatur, quam decem. Ego, quanquam ad manum non habeo exemplum, tamen ratione ipsa adductus sum, ut sic non vererer loqui. Quum enim denus et dena nomen sit distributivum numeri pluralitatem significans, non quidem mirum est, si pro decem accipiatur, quoties aliud nomen adjungitur numeri pluralis: sed quum nomen apponitur singularis numeri (ut in meo carmine,) non potest decem significare, sed decimam. neque interea dubito, quin facile exemplum inveniri possit inquirenti: mihi certe nunquam dubium fuit quin


page 212, image: s212

ita dici recte posset: Quod pertinet ad illud. sollicitumque tenet, ubi tu maluisses sollicitumque habuit: crede mihi, sic me initio scripsisse, sed studio mutasse, maluisseque et hiatum eo loco, ac praesertim in dictione trisyllaba, evitare, qui mihi nunquam placuit, et simul praesentis temporis verbo uti, ut majorem continuationem doloris mei ac sollicitudinis exprimerem. Nam quod sequentia, ubi oppressit praeteriti temporis verbo explicatur, movere non debet, quum quae ibi significantur, longo temporis intervallo post longam et variam sollicitudinem accidisse innuantur, quum addam, tandem. neque alioqui novum aut infrequens est poetis, praesertim Ovidio, subinde eadem etiam in re verborum tempora et modos variare: ut ubique est obvium, neque exemplo eget: Quin et verbum distendit praesentis temporis judicari oportet, non praeteriti. Illud miratus sum, te mirari aut dubitare potius, an recte sit quod dixi, Innitens pectora, quum fatearis te legisse Innixus pestora, imo superstitiosum mihi videtur hoc tuum judicium. Mityleneum pro Barbarossa dixi, quia apud Consentinum quendam, qui Tunetensem expeditionem scripsit, legi ex Mitylene ortum: In quo si erratum est, (quod facile credo,) non tamen capitalis est error, quum sit error facti: Et meo judicio nihil admodum vetat, urbem Genuensium, quam vulgo Metelen vocant, Mitylenem dici a Latinis; quemadmodum in Hispania quoque Carthaginem dixerunt, quae Carthagenia est. Et scis alioqui, quam licentiose etiam prisci scriptores in propriis urbium, locorum et fluviorum nominibus luserint. Quare non admodum in hoc torqueor: et quanquam clarius fuisset, quod tu censes, Barbarossa, tamen quum secunda omni ratione brevis esse debeat, non ausim eo loco ponere, etiamsi, (quod nunc non est) integra adhuc res esset. sed de ejusmodi videbimus, quum rursus edetur. Venio ad verbum distenderis, quod tu longe aliter intellexisti atque ego: tu enim pro torqueris aut cruciaris esse positum credidisti, quum ego distendi dicam eum, cujus animus ita distrahitur in diversas undique cogitationes, ut nusquam haerere possit, neque certo constituere quid primum quid postremum aggrediatur: quod potissimum fit, ubi spacium non est ad multa peragenda. Atque ut libere dicam, ipse mihi valde placui eo verbo, tanquam significantissimo atque aptissimo ad id explicandum, quod volebam. Neque sane sine authore sic usus sum: sed Ovidium secutus, qui in Consolatione ad Liviam de Drusi morte, sic ait. Nec tua te pietas distendit amore duorum: quem locum ubi videris, abunde tibi satis factum dicis, opinor. Illud postremum est inter ea, quae notasti, quod quamdiu pro spondaeo pede usurparim, quod plane perperam factum pronuncias, neque posse subsistere. addis rationem hanc, diu dissyllabam esse dictionem.

Id, mi frater, non ignoro: Itaque antea sic dixeram. Exspectate diu. subdis, priorem brevem esse, posteriorem longam. Ego posteriorem ambiguam credo: quum meminerim legisse me tale aliquid in versu pentametro, morte mea non diuturna mala: quanquam nunc non succurrit author. sed sive longa sit sive indifferens ultima, parum operatur, quum frequentissima apud ommes veteres sint exempla, ubi vel duae breves, vel breyis et longa vocales in unam


page 213, image: s213

contractae, unius longae vicem sortiuntur. sic dixit Catullus. Et Diis invitis desinis esse miser, et, O Dii si vestrum est misereri, Et, sed de Posthumii et Cornelii narrat amore, Item, deserto in Mallii nomine opus faciat. Item, At Volusii annales Paduam morientur ad ipsam, et Propertius dixit, Et qui nunc nulli maxima turba Gabii. Item, Tunc animi Volusi Decii Brutique secures. Sed fortassis haec tibi non satisfaciunt neque similia videntur, quum fiat contractio ex similibus. Ut ex duobus ii. Quare audi Virgilium dicentem in Pharmaceutria: Uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore. et Propertium dicentem laeserat abiegni venter apertus equi. Audi similiter Catullum, et iu vocales contrahentem, quod plane meum est exemplum, quum ait. Caelius Amphilenum, et Quintius Amphilenam, Flos Veronensium depereunt juvenum. Sed non necesse est conquirere tam multa exempla, quum res nota sit: quanquam eo plura hc eongessi, quod tu prorsus negaveras meum quamdiu posse consistere. Arbitror, mi frater, his tibi satisfactum esse, id quod ex proximis tuis literis intelligere certe cupio. Vale. Bruxellae postridie Calendas Apriles 1549.

EPISTOLA VIII. NICOLAUS NICOLAI Hadriano Mario S. P.

FRater Amicissime. Theodorum Bezam, quem ad me misisti, satis diligenter legi: et placet quidem mihi summopere illius vena atque cruditio. Quanquam autem quaedam a te annotata depraehendi, aliique non nulla damnare in illo nisi sunt, me certe tamen tam rigidum censorem non est habiturus. Atque ut ea percurram, hominemque, quantum possim, excusem. folio 8. versu 20. Occidite, at noscent. etc. legendum haud dubie est, [note: Ita legitur in tertia editione, quam habeo: pag. 73.] Occide. Nam ad Antonium solum sermo convertitur: quod ex sequentibus statim versibus apparet. Et alioqui verisimile non est hallucinatum fuisse tantum virum, in ea praesertim quantitate, quam alio in loco, ut in epitaphio Jo. Dampetri, egregie observaverit, ubi sic cecinit. [note: Pag. 96.] Ergo haud occidit ipse, quod putaram: Occidit potius suos amicos.

Fol. 11. versu penultim. ebrio. minime sane est erratum: quum omnis vocalis ante consonantem cum liquida sit indifferens: unde tenebras et tere~bras dicimus. Virg. clausae tenebris et carcere caeco. Martial. Somnus qui faciat breves tene~bras. et idem Virg. docuit quae maximus Atlas. Martial. vero. Non aliter ridetur, Atlas cum compare gibbo. Sed sunt ejus rei exempla infinira.

Fol. 14. versu. 19. Pro patriae afflictae rebus [note: Correxit postea Beza, populique: pag. 79. nam nullo modo syllaba natura longa brevis fieri potest, propter consonantem cum liquida.] publicaque salute. Eadem plane ratio est cum superiore.



page 214, image: s214

Fol. 56. in Xenophontis imagine. Et li~teras Pallas etc. Studio nimirum primam corripuisse videtur, non aliter quam li~turas dicimus: quia vero utrumque vocabulum a li~no verbo procedere judicaverit; in qua sententia (Calaepino aliisque grammaticis testibus) multi fuerunt: quae mihi quoque fit verisimilis. Etenim si per se longa fuissett i litera in priori syllaba, neque opus fuisset, neque usu receptum, ut t. litera geminaretur: sicut in voce quattuor, quoniam a breve est natura (quod apparet in illo Virgilii. O terque quaterque beati) ideo t. literam geminatam fuisse constat, sicut l. in religio. Et memini me apud Joachymum Camerarium invenisse quatuor prima brevi.

Fol. 64 de Aldo Manutio. Didonis cecinit rogum disertus Maro, Pompeji rogum Lucanus. Pronunciandum est sine controversia Pompeii, ut sit quadrisyllabum. Quod vero primam Lucani brevem fecerit, error non est: quum in propriis nominibus atque agnominibus primae syllabae variare soleant: quorum sunt plurima apud probatissimos poetas exempla. Sic dixit Virg. Italiam fato profugus: et idem, Italis longe disjungimur oris.

Idem dixit. fluctus nymbosus Orion. Ovidius autem strictumque Orionis ensem. Nam quod Lucanum quidam a luce dictum putant, non habet idoneam certitudinem. Quid? quod ipse quoque Beza in suo agnomine variavit, quod quum fere prima longa ponat, tamen fol. 87. dixit. omnes delitiae latent Besaei, quod certe non nisi studio factum esse credi debet.

Fol. 64. in eodem epigrammate. Vitam reddere quod queant sublatam. hic rursus est consonans cum liquida, ut in nomine Atlas.

Fol. 65. o. Iejunus sobrium mihi Platonem. eadem est ratio, quae supra in ebrio, et in publica, et in sublatam.

Fol. 73. sobrius ad sobrii prandia fertur Amor. Eodem iterum modo dixit; et quasi ostendere vellet indifferentiam (ut ita loquar) eodem in versu, eandem produxit et corripuit. Quale quiddam etiam respexisse videri potest Lucretius, quum ait. Crassaque conveniun liquidis et liquida crassis.

Fol. 79. Sic servitur avare, non amatur. Avare nomen est vocandi casu, non adverbium:

Fol. 87. Mi pess die mihi, tenelle mi pes. Annotari hoc necesse non erat, quando et typographus ultro inter errata indicavit, sic esse legendum. Mi pes, dic mihi, , tenelle mi pes.

Fol. 88. Qui te in astra ferant ubi sublimis. Rursus est consonans cum liquida: et alioqui videtur delectatus fuisse Beza, indicandis ejusmodi, fortassis ut scrupos eximeret nimium superstitiosis.

Fol. 95. Quum velis Uxorem. Hoc solo loco dubius sum: neque satis possum conjicere. Quare non quidem ita ab autore scriptum, sed (ut fit) mutatum temere ab alio fuisse crediderim potius, quam insignem et eruditissimum (quod satis constat) virum erroris insimulaverim. Tametsi, totum illud de Uxore ducenda et de non ducenda, quod sub nominibus Pontici et Cornelii est, mihi quidem frigidius videtur, quam ut audeam affirmare a Beza conscriptum: quod ipsum etiam judicavit noster Betsius, praesertim de ea parte, qua


page 215, image: s215

conjugium dissuadet: fortassis, quod puderet tam cito poenitentiam profiteri sui instituti. Ut ut est: mihi certe valde placet Beza, et eo nomine multum ei debemus, quod de fratre nostro [note: Pag. 147.] Secundo tam scripsit insigne testinionium. Audio hominem ex Galliis prosugisse ad Helvetios, neque tamen caussam fugae intellexi: suspicor autem Invidiam libi conflasse, eo epigrammate, quo Doletumt celebrat, hominem atheum, Parisiis judicio publico concrematum. Quod epigramma utinam non edidisset.

Opera Joannis Secundi relego, ut rursus edi possint. Inveni autem duos infignes errores, quos emendavi: primum in Elegia tertia primi libri. Nec mihi deficiat calor hic hyemantibus annis. neque enim deficio dativo jungitur, sed accusativo. quare scripsi me deficiat. Secundus error est in epigrammate ad Petrum quendam. Quum tu sis levior. etc. ubi atomos masculino genere protulit, quum sit foeminini generis nomen. Itaque pro quique scripsi quaeque. quaeque sole puro Per leves atomi feruntur auras.

Revidi et mea nugamenta: quae, si tua poemata statuisti edere, possemus omnia simul excudenda et conjungenda curare. Quare velim, ut quid cogites, mihi scribas, ut et ipse constituam. Bene vale, Bruxellac die XVIII. Decembris 1549. Cuperem nos iterum revidere nostra poemata, et propterea communicare tibi traductionem prioris libri Cortesani, quae statui edere, sine nomine, ut judicium hominum intelligam tacitus atque in tuto.

EPISTOLA IX. NICOLAUS NICOLAI Hadriano Mario S. P.

FRater optime. Perlata ad me sunt tua poemata cum literis iis, quas Ruremunda dederas: quibus deinde successerunt alterae Venloae datae. Praesagium ejus nuncii de morbo tuo, non est cur tibi suspectum sit, aut mali ominis loco habeas, quando comperi a Vate non nimium veridico profectum esse, nempe ab Actuario rerum isthic seodalium. Poemata illa tua legam summa cura, et si quid minus arridebit liberrime admonebo: Idem a te in meis fieri postulans. Sed mea nondum mittere possum, quod unicum adhuc exemplum habeo. Expecto autem in horas singulas adolescentem eruditum et scribendi elegantia praestantem, qui describat. Interea Georgii Rotalleri Sophoclem accipe. Vida meus ad manum non est. Nam etiamdum vagatur Andoverpae: ubi redierit, ad te ablegabo. Mitto interea exemplum epistolae, qua ille ad Honoratum scribens, epigramma sibi de ipso meum placuisse testatur. Id erat ejusmodi

[note: Legitur lib. 1. Epigram, pag. 44. sed verlu 2. merito nomina regis habens. alios vero versus non repperi.] Eridane, aequoreas longo qui ducis ad undas
Centum amnes, merito et nomina regis habes,


page 216, image: s216

Moenia quando tibi fas est spectare Cremonae,
Aeternum sacris qua fluis udus aquis,
Pro me magna mei venerans cunabula Vidae,
Ipse, licet properes, haec mea vota refer;
State precor, stabunt vestri dum vatis honores;
Vicinusque aevum Mincius invideat.

Mitto etiam exemplum eorum versuum, in quos, calore nescio quo insolito correptus, erumpere coactus sum, quum Hymnos illos sacratissimos ejus de Trinitate legerem. quos versus nondum ad illum misi: missurus ubi tuum judicium audivero. Vale. Bruxellae. XXVIII. Septembris. 1551.

EPISTOLA X. HIERONYMUS MONTIUS Hadriano Mario.

SI rationem aliquam invenirem, qua tibi stomachum et bilem (quod ajunt) in nasum concirem, libentissime id quidem jam fecissem, ut te ad scribendum excitarem, quando, ut ille inquit, facit indignatio versum: ita enim quod sponte recusas ac differs, invitus ageres, sed nisi fallor viam repperi, et tibi nugas meas obtrudere statui, hoc enim non dubito te commovebit, cum videris me, qui tantum ab illa tua suaviloquentia absim, tam impudenter tamen mea isthaec circumferre, intelligasque quanta fama prives scripta tua: excitavi enim nuper apud eos, qui Elegos tuos superiore anno ad me transmissos legerant, expectationem quandam incredibilem tuorum carminum, idque feci lectis tuis ad Renicum litteris, quibus facile ostendebas scire te, quam gravi cum Danista res tibi foret, et qui optime Calendas supputaret, cui quantumvis magnas usuras persolveris, nunquam illius desiderium satis expleveris. Sed ut tibi fabulae nostrae argumentum explicem, scito solere Romae doctorum hominum celebres quottidie conventus agi, ubi siquid quis legerit, quod aut animum illius praeter modum delectarit, aut aliquid minus intellectum toiserit, in medium proponat, et vel amicorum adstantium unumquemque sententiam roger, vel jucunda rei perlectae narratione moveat: horum exemplo quindecim fortasse numero Scholastici apud matronam quandam quottidie conveniunt, nobilem, et dum juvenis esset supra modum forma et morum elegantia excellentem, nunc vero senio plane confectam, sed fortasse prurientem, ubi sorte ducti a principio fuere, qui duo primi coeteris praelegerent, Alter Virgilii Bucolica, Alter amatorias latina vulgari Francisci Petrarchae cantiones explicaret, ac mox posito legendi munere carmen proprio Marte compositum proferret, coeterisque clara voce recitaret. Horum ego insaniam ridere volui, qui sciam illorum plerosque vix bonas literas attigisse, sed quam bene tu videris, omnia tamen Ironice scripta existimabis: nam et persona, ad quam scribo, ficta est; expecto tamen in dies ridiculum magis aliquid, quod ab hisce prodeat,


page 217, image: s217

quo acrius possim maledicendi aculeos intendere, quod si fit, habebis tu quoque quamvis longe remotus, quod multum rideas, qui non solum illorum ineptias intelliges, sed et meam hac in re scribendi inanem operam ridebis. vale, et a me, postquam foenum in cornu gerere coepi, caveas, hoc est saepius scribas, alioquin habebis me immodicum cessationis tuae in scribendo ultorem: vertam enim stilum, ut te velut ab amicitiae officio deficientem arguam, postquam te scio commode per Siprandi nostri patrem posse literas Antverpiam usque mittere, unde ad nos facillime perferuntur. Ticini pridie Calen. Junii 1535. Vicecomes ac Benedictus se tibi plurimum commendant.

De hoc Montio nihil mihi constat, praeterquam ex Hadriani Marii Epistola, carmine ad eum. et M. Ant. Caimum pag. 72. Poemat. scripta, ubi studiorum comitem suum vocat. Joannis etiam Secundi lib. III. Eleg. 3. ad eum scripta est: Montii duo ad Secundum carmina pag. 65. et 67. exstant.

Hieronymi Montii ad Hadrianum Marium Mechliniensem eidyllion.

Tene ego cara meae liqui oblectamina mentis?
Te potui inselix deserere, Anna, abiens?
Quae poteras torvis miserum me reddere ocellis,
Atque eadem placidis sola beare jocis:
Ut patriam peterem dilectaeque otia terrae,
Hc ubi nulla mihi culta puella placet,
Cerusata cui facies, miniove rubescit,
Aut uncta externo membra colore nitent;
Cultior ut fucata suo videatur amanti,
Quem trahit artifici sub sua jura dolo.
Quis furor est ipsas naturae invertere leges?
Non placet haec superis sedula cura deis.
Alma Venus formae nuda in discrimina venit,
Nudus amor tales non amat illecebras.
Lascivi procul o mores, procul ite; puellas
Haec picta Ausonias non bene forma decet.
Illa sinu placeat niveo formosa videri
Quae cupit, et nivea conspicienda manu est.
Inducat dum nulla suo tectoria vultu,
Nec tingat variis se medicaminibus.
Quae rugas tremulae faciunt properare senectae,
Longa premat canum quam caput ante dies.
Ista juvent fortes pigmenta ad bella Britannos,
Extremi Seres corpus et ora linant.
Sint potius nobis exempla domestica curae,
Quaeque decet Latiam forma pudicitiam.
Aspice nativo qualis suffusa colore,
Quam contenta suis posse nitere bonis,


page 218, image: s218

Principis advenit nostri gratissima conjunx,
Quae genus a magnis regibus orta trahit.
Sive patrem spectes, seu matris stemma coruscum,
Undique praeclara nobilitate nitet:
Cui non sat dederat laudum fortuna benigna,
Ni quoque in hac faceret parte, beata foret.
Tali ut conjugio, tam claris nupta hymenaeis
Solvat legitimo debita jura thoro,
Ah felix, omnes ah fortunata puellas,
Una alias inter, quas vagus orbis habet,
Quae tali conjuncta viro, quo justior alter
Consiliis non est, nec pietate prior;
Gratatur plausu tibi plebs fremituque secundo,
Omnia perque urbis compita perque vias.
Namque illa quis luce hilarem compescere vultum?
Quis potuit tacito gaudia ferre sinu?
Laurigero ducta est similis cum pompa triumpho,
Qualem securae commoda pacis habent.
Spectavit populus, proceres, sanctique senatus
Conspicuos magna cum gravitate patres,
Et juvenum niveis in vestibus ire phalanges
Vidit, et innocua pila tenere manu.
Qualis caede madens nulla, sed laetus in armis;
Effuso miles cum redit hoste domum.
Totque triumphales statuit per compita portas,
Cum titulis posuit nomina scripta suis.
Hic variae species spectatum, culta puella
Cuncta notat celsa pendula de specula.
Ex aequo ast alius venientes ordine longo,
Lustratosque ostro sepe recenset equos,
Miratur magnos proceres comitesque puellae,
Quos secum e patria duxerit illa sua.
Atque novo ornatas cultu videt ire puellas,
Insolita et comptas spectat ab arte comas.
Qua tractum turba Marium si cernere in illa
E tam longinquo mi foret orbe datum.
Qualia fortunae supplex ego dona tulissem,
Carmine lactitiam testificante meam?
Quod videt optatum longo post tempore amicum,
Montius haec sanctae munera magna deae.


page 219, image: s219

And. Alciatius Hieronymo Moresino Mediolan. studiorum caussa huc profecto.

Quod Pallas, quod sancta Themis tibi plura dedissent
Dona, quod ingenii dote superbus eras,
Naiades invidere, equitem et mersere sub undis,
Heu spes momento quanta perempta brevi est!

A.M. DXXXII..

Alciatus D. Melchiori Volmario Grammatico cum placenta, quam nos Martium panem vocamus.

Hanc e melle Arabo, Graeca et juglande, Placentam,
Volmario Alicatus dulcia dona suo.

Montius Uxori Volmarii, ad quam mittebatur Martius panis.

Ambrosiae similem, sed adhuc sine nomine, Mazam
Accipe, felici juncta puella toro.
Ingratos si quando cibos tibi fecerit aestas,
Languida quae nimio membra calore facit.
Hoc libo melle ex Arabo et juglande Pelasga
Amissam valeas ut revocare famem.
Verum Hominum genus ingratum; sua nomina Tigris,
Et lupus, et serpens et crocodilus habet.
Et tamen hoc tantumque bonum sine nomine passi,
(Heu facinus) Latiiposse carere suo.

Haec ego, quoniam vere proprium nondum scio nomen.

Inscriptio in marmore Fenestrae

ANNA MEUM COR. MEVM DECVS.

Negligit aversa tristes quas aure querelas
Pulchra, ast Ionio surdior Anna freto,
Excipiunt duris miserata haec marmora venis,
Anna meum, ut retinent, corque decusque meum.

M. Rensio, ad carmina cujusdam, qui objurgaverat scribentem in Scholis obscena membra, et carmina.

Lingua nequit quoniam male sanae dissona menti
Esse, meum quod cor expetit haec loquitur.
Hinc linguae bene fida comes nil dextera novit
Scribere, quam nostri delicias animi.
Aut pulchre arrecto pendentia vasa Priapo,
Aut cunnum, et quae adeo mens juvenilis amat.


page 220, image: s220

Hier. Montius Aurelio Suevo, discedenti in patriam post accepta doctoris insignia.

Quod tandem gratis cogor sermonibus, atque
Congressu, Aureli docte, carere tuo,
Discrucior: neque enim invenio solatia tristis,
Quin nostra insano corda dolore premar.
Ast alia de parte alacris sim omnino necesse est,
Cum subit insignes esse datum titulos
Ferre tibi; et patriae victricem reddere laurum,
Sueverat Elaeo victor ut in stadio
Optato caris genitoribus, inter amicos
Conspicuo, et Themidis nobili honore sacrae.
Consule tu quid agam, nodos cui solvere legum
Concessum, et medio dicere jura foro.
Num durum absente est laesum me vivere amico,
Durum, crede, tuis non hilarem esse bonis.
Sed video: Austeram mavis me ponere frontem,
Et faustum in patriam vis precer ut reditum.
I felix, Grajis decus Ausoniisque Camoenis,
Et gemino ornatus juris honore caput.

Montius Joanni Secundo Hagiensi Amico optimo.

Quod desiderium patriae tam dulce teneret
Moerebam, hinc quum tu nuper iturus eras.
At nunc terrarum postrema Hispania quando.
Advocat, et magni Principis aula tui,
Num doleam, quod longo aberis magis intervallo?
Anne erit illa animi magna medela mei?
Quod brevis haec variis sit circumfusa Elementis,
Ut punctum medio est terra reposta loco,
Nec distet multum Eois Hispanus ab Indis,
Aut Libs a Scythica jam regione Niger.
Dum mens propositi constans, et fida, Secundi
Perstet in absentis semper amore mea.
At discedenti proponat Julia dira
Omina, quam primis pes tuus in foribus
Haeserit, et numeret patriis quae tum hospes ab oris
Functa peregrina membra reliquit humo:
Quae proficiscenti suevit narrare Tibullo
Impatiens tantum Delia ferre morae.
M gratum magno crescat quod honore Secundus,
Utilis externis, utilis ipse suis.


page 221, image: s221

Dummodo amicorum me oblivio nulla tuorum
Insontem e numero non queat eximere.

AD AMICUM.

Et faciem et mores referam tibi quaeris, ut hujus
Urbis, post rigidi tot dura incommoda Martis,
Atque instauratum, Sancto sub principe, tandem
Gymnasium, coeli mira hc clementia, quam nec
Insani potuit boreae convellere fluctus,
Externo aut veniens miles recutitus ab orbe,
Ille licet miseris vacuarit civibus urbem
Atque opibus, licet ille domos, licet hospita tecta
Diruerit, magno et foedaverit omnia luctu,
Hic Themidis qui sancta colunt sacraria, Ripa.
Qui matutinus subsellia detinet, bora
Vespertina habet Alciatum, nam caetera turba
Haud referam quid agat: quis enim te sanus inepte
Dicere Alexandrine queat? quis te Leonarde
Incomptum multis accentibus: O male cura
Commissa his Juvenum, cur tandem, sancte senatus
Barbariem non hanc sentis? quam vitat et odit,
Matrona, insignes proceres quae torserat olim
Atque duces, mediae dum flos stetit ille juventae:
Nam postquam teneraeque genae, nigrique capilli
Defluxere, olim et tumidae periere papillae,
Composuit studiis animum mentemque severis,
Atque Academiam erexit, quo lecta juventus
Confluit, irati postquam jejunia ventris
Solvit, et est multo mens exhilarata Lyaeo.
Hic aliquis, cui ducta cava sors obtigit urna,
Enarrat flentis Meliboei aut tristia fata,
Spernentem aut miseri Coridonis munera Alexim:
Mox alius numeros, vulgaria scripta, Petrachae
Explicat, utque illo defunctus munere primum est,
Ethruscis carmen numeris Latiave Camoena
Compositum profert, proprios quo cantet amores.
Quo multa in rigidam faciat convicia amicam,
Quo se deceptum nimia levitate queratur,
Hunc audit veneranda cohors, hunc suspicit unum,
Quod bene deducto sint verba sonantia filo,
Adnotat, aut seriem rerum vel voce sonora,
Cumque suis prolata accentibus omnia laudat,
Aut probat ingenium, nec docta inventa silentur


page 222, image: s222

O Fortunati coetus, quos ille probavit,
Quos tam concordi mirabitur ore caterva:
Non secus Elaeo quam cum sua praemia victor
In stadio, fortisve manu pugil abstulit, illum
Circunstat plebs laeta, audit, comitatur euntem,
Virtutem extollit, nec ab uno lumina flectit.
Nam modo qui docti furatus scripta Secundi est,
Et velut e propria fluxissent carmina vena,
Integram multum tumidus recitaverat oden,
Quam magno plausu. exceptus, quantoque frementis
Consessus studio est? madidis dum basia labris
Poscit, suavicrepo centum sibi murmure jungi,
Qualia multivolo concessit Lesbia vati!
His coepta auspiciis Academia crevit, ad hoc tu
Gymnasium ut properes, multum rogo et hortor, Amice.
Ne dum tam longo absentes simus intervallo,
Fructus amicitiae sic nostrae intercidat omnis.
Pertaesus limam haec scripsi, nimiumque laborem,
Vix flueret longa cum desuetudine versus.

EPISTOLA XI. SPLINTERUS AB HARGE Hadriano Mario S. P.

GRatissima mihi fuit, Humaniss. D. Hadriane, et memoria tua nostrae conjunctionis, quam non obscuram ex literis tuis perspexi, et amicitiae etiam augendae voluntas, quae jam pridem non mediocri me voluptate ex consuetudine nostra, utilitate ex consilio atque opera tua affecit. Diploma ex animi sententia impetratum et legitime confectum, ut in posterum citra amicorum injuriam possim mori, gaudeo, gratias immortales acturus, ni tanta necessitudo quam mihi tecum esse voluisti, omnem gratiarum actionem recusare videretur, et ego malim praesenti officiorum meorum pietate et assiduitate, memorem me tibi probare. Moriendi securitatem, quam mihi diplomate praestitisti, ad liberius vivendi rationem, tuum consilium secutus, traduxi, satius ratus, vita, quam morte amicis gratificari; animo interim vivam tranquilliori, quo de humanis necessitatibus, mihi amicisque omnibus rectius prospectum esse sciam. Ex quo a vobis discessi, fortunam pro temporis difficultate expertus commodissimam, bonis auspiciis coeptum iter, melioribus confeci, ac tandem salvus et incolumis Patavium veni. venienti D. Damianus A Goes Lusitanus, cum D. Joanne Jacobo Fuggero et Germanis aliquot commilitonibus nostris, diei unius itinere occurrit. post mutuos complexus et gratulationes,


page 223, image: s223

summa alacritate et quasi publica laetitia, tot amicis comitatus in urbem deductus sum, ut non jam peregrinum et hospitem in Italiam me redire, sed patriae post varios casus et mille pericula rerum restitui crederem: hujus gaudii mei, quod ex amicorum erga me studio ac benevolentia concepi, expertem te nolui, quem mei studiosissimum et amantissimum cognorim. De rebus bellicis rumore hc feruntur varii. Veneti causa et tempore arrepto, infensissimis animis et summis viribus, adversus Turcam bellum moliuntur, Imperatoris et P. M. auxiliis freti: Execrantur omnes, qui de Pace ad Senatum referent, consilio iis interdixerunt, quorum interest pacem componi, aut qui in Asia merces exercent. ut sperandum sit, daturum aliquando perfidiae suae poenas Tyrannum unum omnium, qui sunt, qui fuerunt, qui futuri sunt, crudelissimum. Rex Galliae magno conatu in Regionem Pedemontanam inrumpere conatur, ut Taurinensibus suppetias ferat, et commeatus subvehat. Marchio del Guasto non minori contentione exercitum XXV. M. militum his objicere, et Alpium saltibus et arctis occupatis viam praecludere statuit. Legatos Veneti destinarunt ad Imp. M. et Regem Galliae, ut dissensiones componantur, et Rex societati contra Turcam initae se adjungat. Praeter has bellicarum rerum mutationes, et Pasquillus insignem Metamorphosim passus est, constans alioqui et intrepide convitia excipere solitus, invidiam tamen et male feriatorum hominum dicteria non ferens, nominis versuram facere est coactus. Haec de eo carmina accipe.

Pasquillus.

Vera mea haec est effigies, quam conspicis: hospes
Accipe Pasquilli signa paterna dei.
Non ego magnificis templis delector et aris,
Romanos satis est carpere Pontifices.
Nunc istam formam, nunc illam sumo quotannis,
Vertumnus verso dicor ab ore deus

De Variis Pasquilli formis.

Ipse fui coeli qui mittit fulmina ab arce,
Et sacra quem Pelago fuscina sola juvat.
Quique etiam clavae oblectatur robore, et ille,
Qui deus exultat sanguine et ense nimis.
Auratas pariter qui fert post terga sagittas,
Et dea, cui bellis hasta tremenda placet.
Insuper et pharetra quae in sylvis utitur, et quod
In manibus Thyrsum numen habere solet.
Divaque et excoluit prisco quae tempore fruges,
Pene fui veterum non nisi quisque dem.
Sum modo Vertumnus, magis ut sim denique gratus,
Stopinus quando frater ineptus ero?


page 224, image: s224

Ad Pasquillum.

Sumpsisti pulchri juvenis Pasquille figuram.
Inde places populo, gratia tanta tibi est.
Gratior esse potes, vis dicam quomodo? verte,
Verte humeros, verus efficiere deus.

De Pasquilli pudore.

Inclusit septis sese Pasquillus, et ora
Hoc anno cerni non tulit ille sua.
Quinetiam ora miser foedus nigredine tetra
Personam voluit dissimulare suam.
Ridiculum puduit tot ineptis versibus esse;
Consuetum a doctis vatibus ante coli.

Jam finem scribendi facturus accepi a D. Grantuellio, oratoris C. M. apud Venetos literas, ex quibus haec iisdem verbis usus transcripsi.

Ex litteris ad me Rom. Regis XIX. Octobris datis, intellexi exercitum omnem ipsius adversus Turcas, incolumem et salvum erectisque vexillis absque ullo impedimento pervenisse ad castrum Walpo, ibique satis commeatuum habere, et in conflictibus hinc inde factis pro certo occubuisse Mechmet Wegk Bassa in Belgrado, et suum Vice Bassa; cum aliis quibusdam magni nominis Turcis. ex nostris autem duos Nobiles viros desideratos, Paulum Bakysch. et Petrum Roschyn, marischalcum Boemiae: Literae ex Mantua allatae habent Gallos difficultate itineris preterritos, de referendo gradu cogitare, destitutos ab Helvetiis, qui contra Imperatorem venire nolunt, quamdiu cum Turca Galli sint confoederati. Prolixiorem me non loquacitas, sed meus erga te amor facit, quem mutuum esse percupio. Patavii. ipsis Kal. Novembris A. M. D. XXXVII.

EPISTOLA XII. [note: Est haec epistola Philippi Cobelii, sed ad quem nescio. An hic Cobelius fuerit Nicolao Nicolai, Joannis Secundi fratri, adfinitate junctus, etiam ignoro. Nicolaus certe habuit uxorem primam Annam Cobellam, cujus mortem deflet Eleg. I. libri Funerum. et in Epigrammatibus Hadriani Marii pag. 55. memoratur Arnoldus Cobelius, qui quo gradu sanguinis juncti fuerint, aut an frater Philippi ille fuerit, non patet mihi: Belgice dicti Cobel fuere, unde Cobellus, et Cobelius deduxerunt. Quae in margine carminis notantur ejus sunt, ad quem Epistola, manu scripta: forte Nicolai Nicolai, cujus character non multum dissimilis videtur. Cobeli cujusdam meminit Viglius Zwich. in Epist. ad Hopperum III. et XXXIV. et alibi. Ex Ecloga apparet non perfunctorie Musis litasse virum insignem, qua sola dote meritus est, ut memoria ejus Belgis renovetur.] PHILIPPUS COBELIUS N. N. S. P.

Cum rogasses ante menses aliquot et exegisses, integerrime vir, ut aliquoties te carminibus nostris ceu strenulis salutarem, ab hoc officio adeo


page 225, image: s225

deterrebar, ut perquam lubens etiam (promerentibus hoc pracelaris tuis virtutibus ea tua humanitate, benevolentia) morem gererem, sed quo minus optatis tuis pro animi mei sententia satisfacere potuerim, praeter alia fuit et illud impedimento, quod ubi terrarum fueris jam menses plus minus quatuor certo non sciverim, diversis videlicet diversa afferentibus: omnis igitur occasio est adempta mecum expostulandi, quod serius tuis jussis obsecundem. Ab hoc dubio proxime frater noster Arnoldus tui observantissimus, et utriusque nostri amantissimus, literis suis id petentem me vindicavit; faciundum itaque putavi, ut praeviis his ac jam diu absolutis promissum calamum tuum provocarem, quae nequaquam in hoc dari existimes, quo fidem nostram liberemus, sed ut liberandi studium testemur, id si parum feliciter a me tentatum est, erit humanitatis tuae, incredibilem hanc animi propensionem aequi boni consulere, dum ex lautiore penu alias plura, fortasse et meliora, tibi nos optima spes est deprompturos, atque animo majora (si musae canenti non deerunt, precibusque vocatus Apollo) paraturos. Interim illud unum majorem in modum te rogo: ut exquisitius omnia limes, caelumque superfluis adhibeas, aut saltem quae commutanda, quae eximenda putaveris annotes, quo a viro undecunque doctissimo et disertissimo laudanda reprehendenda discam. Bene vale, humanissime vir omniumque virtutum dotibus cumulatissime, cum tibi charissimis, cum Gratiis ac Musis tuis, quarum particeps fieri ex aliqua parte impense peto. Lovanii anno 1540. idibus Octobris.

ECLOGA DAPHNIS. THELGON, FAUSTULUS.

Thelgon. FAustule, quandoquidem rediit nova temporis aetas,
Lenibus et Zephyris vario patefacta colore
Terra nitet, teneris quaeque et nunc frondibus arbor
Exultat, surgensque gravi de palmite gemma
Parturit, exhilarant volucres et vocibus auras,
Intermissa, precor, repetamus carmina tandem,
Lanigeri foecunda greges dum gramina carpent.
Faust. Huc ades, o Thelgon, hc lenis spiritus aurae,
Hc virides lauri, hc Veneri gratissima myrtus,
Hc tiliae molles, et opertae vitibus ulmi,
Aspice ut obscuris fundunt umbracula ramis;
Fons sonat in medio nitidis uberrimus undis,
Mollibus hc strati cantu certemus in herbis.
Thelg. Daphnidis hc strati reditus celebremus in herbis,
Cujus ob aspectum jam stagna loquacia gaudent
Circum, et laetitia montes Sylvaeque resultant;
Arridetque novo jam lumine clarus Olympus,


page 226, image: s226

Et te Pierides leve carmen arundine Musae
Ludere Trinacria docuere Heliconis in antro.
Faust. Te quoque Pegaseis gustasse e fontibus undam,
Phocidos ac saltus ajunt, Pindumque subisse,
Parnassique jugis sacras vidisse puellas,
Ipse ubi frondenti cinxit tua tempora lauro,
Atque dedit calamos dono tibi Phoebus agrestes.
Thelg. Eia age, si quid habes, dicendi nostra vicissim
Munera suscipimus, majora negocia quando
Non revocant, facilesque vacat dare cantibus aures.
Faust. Processit tandem roseo gratissima ab ortu
Illa dies, magno affectu, votisque petita,
Qua patriam gentem longo post tempore Daphnis,
Et patriae fines repetit, notosque penates.
Ergo mirifice assensu laetantur amico
Omnia, festivo et monstrant nova gaudia cultu,
Diffusum resonat felici murmure coelum,
Blandius aequoreis sol aureus exit ab undis,
Sydera clara micant, cunctae cessere tenebrae,
Laetitiam ingentem cuncta illustrata nitenti
Luce probant, plausuque fremunt gavisa secundo.
Jam nunc vernat humus, ridetque virentibus herbis
Almus ager late, generoso et flore renidet,
Bacchica paulatim frondoso vitis amictu
Pubescit, redeunt cessatis pabula campis,
Nunc et amoena comis plaudit frondentibus arbor.
Surgit ab oceano [note: Ego sic mallem liquidis comitata volucrum et c. et pro formosa, Aurora.] liquidis aurora volucrum
Cantibus, invisum linquens formosa cubile,
Hinc patula fagi residens Philomela sub umbra,
Populeisve comis, modulatur gutture mille
Dissimili voces, hominum jucundius arte.
Daphnide laeta modos meditantur cuncta recepto,
Ipsi etiam montes, ipsa haec arbusta videntur
Motari in numeros, et carmina saxa sonare.
Daphni, tuos reditus pecudes pictaeque volucres
Applausu claro per gaudia magna salutant,
Ter felixque tuum jactant ad sydera nomen.
Nunc praedulce canunt per mollia prata puellae,
Certatimque legunt flores, gremiumque sinusque
Aut calathos onerant, haec candida lilia carpit,
Illa metit calthas, nes jam moerentem hyacinthum,
Has rosa blanda tenet, sunt his vaccinia curae,


page 227, image: s227

Pars florem, Narcisse, tuum, pars subsecat ungue
Pallenteis violas, tum quidquid rura ministrant
Aequales populant coetus, plenisque canistris
Ecce tibi innumeros spargunt, pulcherrime Daphni,
Per sola perque vias flores, nectuntque corollas.
Pastor oves nunc atque armenta et pascula laeta
Ire jubet surgente die, recubansque sub umbra,
Propter aquam, levibus meditatur carmina cannis.
Auditos sylvae referunt et flumina cantus,
O nos felices, nimium felicia prata,
Felices hortos, tandem quibus illa tueri
Ora datur, placidosque illos agnoscere vultus.
Salve iterum atque iterum salve, optatissime Daphni,
Pastorum decus et nova gloria Daphni tuorum,
A quantum expectatus ades, tua gaudia nobis
Qui revehis tecum, Saturni plurima tecum
Jam redeunt, redit et ruris jucunda voluptas,
Nataque falciferi libertas aurea regis,
Mellibus Hybleis fontes et flumina passim
Tota fluent, tibi jam rorabunt nectare sylvae,
Thelg. Faustule dulce sonant auri tua carmina nostrae,
Nec motus nemorum (zephyrus dum recreat arva)
Sic me delectant, curvi nec littoris ictus,
Nec per saxa vago lapsu quae murmurat unda,
Faust. Pastorem Thelgon capras armentaque oportet
Pascere, et hinc tenui rude fundere carmen avena.
At tu promissos cantus gratissima nobis
Munera persolvas, Daphnim reditumque cupitum
Carmine concelebres, namque ipse est carmine dignus,
Thelg. A quam lugubri squallebant omnia vultu?
Dum procul hinc aberat, dum ignotos advena saltus,
Ignotas rupes Daphnis, camposque peragrat,
Quem sine fine omnis grex, quem pecus omne vocabat,
Pro cujus reditu votis ardentibus omnes
Solliciti, superis libamina sacra ferebant.
Non ita lenta salix petitur cythysusque capellis,
Frigida non rapido cervis optantur in aestu
Flumina lassatis, teneris non frugibus imbres,
Ut tuus aspectus nobis, praesentiaque ora
Luce serena magis, fortunatissime Daphni.
Ruris amor summus, rerum spes unica Daphni.
Te sine nullus ager nobis, loca nulla placebant,
Rustica jam late non ulla sonabat avenis


page 228, image: s228

Fistula disparibus, sed moesta silentia circum,
Absentem flebant solum te Najades udae,
[note: Lugebant.] Luxerunt Driades, et Oreades [note: Exululabant.] ulularunt,
Tecum rapta sibi solatia suspirabant
Capripedes satyri, simul et pastoria Panes
Numina, et errantes sylvae per devia Fauni.
Regnaque pastorum tardos deserta recursus
Visa queri, placidaeque boves, caper, atque capellae.
Quinetiam positis stabat tunc frondibus arbor
Omnis nuda comas, tunc florum protinus omnis
Consumptus vigor est, pecori nec pabula campis
Ulla apparebant, segetes nec pinguibus agris,
At cultore carens informis terra jacebat,
Hortorumque furens decusserat auster honorem.
Arebant salices ripis, ac robora passim
Montibus in nostris, dulces et collibus umbrae:
Sed nunc venit Io, venit post tempora sospes
Longa insperato Daphnis, patria arva solumque
Natale invisit, nunc o gaudete coloni,
In patriam tandem atque in limina nota recepto
Daphnide, sacratis fument altaria flammis,
Debitaque agricolae laeti persolvite vota.
Ecce diem spargit veniens super aequora Titan
Fulgidiore coma, pexis et crinibus aurae
Mollius aspirant, venti cecidere protervi.
Daphnidis adventu nostri nunc omnia cultu
Exultant faecunda novo, nunc terra virenti
Gramine se vestit, [note: Suaves in collibus.] suavesque nemoribus umbras
Condensant coryli fragiles, et Chaonis arbor.
Nec liquidi fontes, non carmina laeta volucrum,
Non molles absunt somni, non florida prata,
Non Bacchi vites, divinaque munera mellis.
Omnia nunc gaudent, pecudes mutaeque natantes,
Nunc alacres riguis ludunt in vallibus agni,
Dulce boves; vitulique sonant in pinguibus agris,
Ipsae etiam ad mulctram veniunt [note: At istic ter mulgentur: ter poteras dixisse.] bis, et omnia vaccas
Lacte redundanti nunc ubera plena ferentes,
Scilicet aspectu [note: Nec me sententia fallit.] (nec habet sententia falsum)
Effecisse suo, cuncta ille serena videtur,


page 229, image: s229

Et circum laetis foecundasse imbribus arva.
At tu vive diu, tantum, patiare nec unquam
Divelli a nobis o te, celeberrime Daphni:
Nam sine te laetum quid sit vel amabile cuiquam,
Dexter ades nobis, longum salveque valeque.
Faust. Os tibi blandiloquum, et Musae sua carmina donant,
[note: Censeo hunc versum immutandum] Nec tantum vitulus semper bove vincitur omni,
Nec tantum molles concedunt matribus agni,
Quantum tu reliquis praestantior arte canendi.
Thelg. Eia age surgamus, pronus sol aequora spectat,
Vesper et extremis veniens effulsit ab oris,
Nunc pecus omne domum suadet deducere tempus.

EPISTOLA XIII. JOHANNES CALVINUS Philippo Melancthoni.

VIde quam pigro ventri literas tuas dederis. Eas enim vix quarto demum mense mihi reddidit, et quidem multo attritu jam disruptas ac laceras. Hoc tamen ipsum, quod vel sero ad me pervenerint, magno in lucro posui. Nam dum eas huc atque illuc circumfert; mirum, quod non alicubi reliquerit. Ergo, utcunque ejus negligentia singularis gaudii fructu privatus ad tempus fuerim: facile tamen veniam a me impetravit, ubi eas recepi. Utinam vero, sicut dicis, saepius nobis, saltem per literas colloqui liceret. Tibi quidem nihil inde accederet: mihi antem nihil foret in hoc mundo optabilius, quam in literarum tuarum suavitate acquiescere. Vix credas quanta hc negociorum mole premar atque urgear. Sed inter has angustias duae res sunt, quae me plurimum excruciant: quod mihi legitimus operae meae fructus non constat: deinde quod abs te paucisque aliis tantopere dissitus, illo, quod me in primis juvare posset, consolationis genere destituor. Verum quando ne hoc quidem optionis nostrae esse convenit, ut locum sibi quisque arbitrio suo deligat, ubi serviat Christo: in ea nobis statione manendum est, quam cuique nostrum destinavit. Hoc saltem nobis nulla regionum longinquitas eripiet, quin hac conjunctione, quam Christus, sanguine suo consecratam, Spiritu quoque suo in cordibus nostris sanxit, contenti, dum vivimus in terra, sustineamur beata illa spe, ad quam nos literae tuae revocant: in coelis nos simul perpetuo victuros: ubi amore amicitiaque nostra fruemur. Caeterum, quod in lucubratione, quam nuper edidi, abusus sum tuo nomine, hoc vel amori erga te meo ignoscas, vel tuae humanitati concedas, peto. Inter multas rationes, quibus eo adductus fui, haec non postrema fuit, quod


page 230, image: s230

Sadoletum Pighius delegerat, cujus nomine suas nugas venditaret. Verum ideo subticui, ne mihi ad comparationem descendere necesse foret. Neque tamen hc longa excusatione utar: cum testatus fuerim, ideo me fecisse, quae mihi per tuam humanitatem benevolentiamque, quam mihi defers, licere certo confiderem. De rebus nostris multa sunt quae scribam, sed hoc ipsum est, quod me tacere cogit, quia nullum finem invenirem. Laboro hc et fatigor mirum in modum; proficio mediocriter. Et tamen mirantur omnes, me tantum proficere inter tot impedimenta, quorum magna pars est ab ipsis ministris. Haec tamen mihi magna est laborum levatio, quod non tantum haec Ecclesia, sed tota quoque vicinitas fructum aliquem sentit meae praesentiae. Adde quod nonnihil in Galliam usque et in Italiam redundat. Statum vestrae Germaniae non sine acerbissimo dolore audio. Nec leviora sunt mala, quae timeo, quam quae lugeo. Nam si verum est, quod narratur, Turcam majoribus rursum copiis bellum instaurare: quis obstabit, quo minus, longe lateque pro libidine grassetur. Et quasi partim esset, turpiter dilapso exercitu, tot impensas frustra profudisse, tantum accepisse dedecoris: praeterea praecipuum roboris florem primum continua peste triennii, deinde hac postrema lue perdidisse: nunc multo gravius ab intestinis dissidiis laboratur. Necdum tamen tam acriter perculsi nostri principes expergefiunt, ut dare discant Christo gloriam. Hoc tamen me nonnihil recreat, quod ajunt, Coloniensem et alios quosdam ad repurgandas Ecclesias animum serio adjecisse. Neque enim parvam accessionem esse duco, quod Episcopi, ex quorum ordine nullus adhuc nomen Christo dederit, nunc sublata manu, profiteri ab Idolo Romano defectionem incipiant. Tantum nunc advigilandum et enitendum est nobis, ut eorum cursum promoveamus, ne ex dimidio Christo pejus monstrum renascatur. Interea Ro: Pontifex jam concilii simulachrum Tridenti ostentat, ut orbem exspectatione suspensum aliquantulum adhuc retineat ac moretur. Sed Deus non patietur diutius sibi illudi. Fallor, nisi hic annus maximam rerum conversionem parturiat, quae brevi emergat: Sed jam nimis multa. Vale igitur, Vir modis omnibus ornatiss. mihique semper in Domino colende. Dominus te diu servet incolumem in gloriam nominis sui, et Ecclesiae suae aedificationem. Miror, quid sit causae, cur tamdiu Danielem tuum domi suppressum teneas. Neque enim me lectionis ejus fructu privari aequo animo patior. Do: Martinum reverenter meo nomine salutes, quaeso. Habemus hc Bernardinum. Senensem, magnum et praeclarum Virum, qui suo discessu non parum Italiam commovit. Is ut vobis suo nomine salutem adscriberem, petiit. Vale iterum cum tua familia, quam Deus semper custodiat. Genevae. 14. Calendas Martias. 1543.



page 231, image: s231

EPISTOLA XIV. [note: Est hic Julianus Aurelius Haubrechus Lessigniensis, cujus habemus libellum satis eruditum de deorum cognominibus; et commentarium in duas priores Horatii satyras. vide Valer. Andr. Bibl. Belg pag. 597. praeter vero laudata Valerio habeo ejusdem Aurelii declarationem ad 1. jurisgentium . Quinimmo ff. de pactis, editam Pictavii 1538. in 12.] JULIANUS AURELIUS Hadriano Nicolai Consiliario S. Majestatis. Arnhemium.

QUod serius literis tuis respondeam, Hadriane doctiss. simul ac humaniss., quam vel officii mei ratio postulat, vel fortassis ipse expectas: ideo certe factum est, quod neminem in hodiernum usque diem reperire potuerim, qui isthuc proficisceretur. Siquidem mira est apud nos nuntiorum ad vos commeantium penuria. Imo ne nunc quidem habeo, cui has committam. Sed cum mihi diutius temperare non possem, quin tui memoriam scribendo mihi refricarem: libuit interim per ocium parare domi, quod ad primam nuntii occasionem ad te transmitterem. Ut autem ad literas tuas deveniam, quibus puerum, quem coram multis verbis mihi commendaras, rursus accuratius scripto commendas: hoc tibi, mi Hadriane, pro responso sit, eum tam curae mihi futurum, quam si ex me natus esset, talemque me diligentiam adhibiturum, ut Gallicam linguam addiscat, ut nepraemonstratoris quidem officium refugiturus sim. quod quidem facturus sum perlibenter, tum in tui gratiam, cui modis omnibus placere studeo, nempe summo amico, ac etiam patrono fortassis aliquando futuro: tum vero, ut amplissimo Viro D. Cancellario vestro, cujus summas virtutes ac incredibilem eruditionem ubique praedicari audio, hac me ratione insinuem, aliquaque apud eum amicitiae parte haeream. Nam eum mihi amicum esse supramodum cupio, quod ejus amicitia multorum aliorum amicitias mihi paritura sit. Itaque, mi Hadriane, etiam atque etiam te oro obsecro ac obtestor, primum quidem, ut antiquum tuum erga me non solum obtineas, sed etiam augeas: deinde ut D. Cancellarium, cujus noticia te autore mihi parata est, ita confirmes, ut me perpetuo in amicorum albo retineat. Scripsissem ad eum, nisi pudor, ac propria tenuitatis meae conscientia a proposito me deterruisset. Accedebat quod in publica commoda mihi peccaturus viderer, si eum tot sanctis negotiis occupatum vix tantillum legendis nugis meis remoratus fuissem. Itaque tbi relinquens totam mei commendandi provinciam, satius esse putavi homini occupatissimo non obstrepere, quam inopportuno fortassis tempore occurrens, odiosus esse. Bene Vale cum conjuge suavissima, cumque [note: Ad hunc Joannem Stratium est Hadriani Elegia quinta lib. II. p. 34. et Joannes Secundi lib. III. Eleg. 14. p. 57.] Stratio collega tuo, quibus, nisi molestum est, meo nomine, salutem plurimam precaberis. Mechliniae. 17. Junii. 1544.



page 232, image: s232

EPISTOLA XV. PETRI GILLII Ad Amicum Epistola.

Postquam Franciscus Rex me primo reliquit, quam ad ullos ejus nummos pervenissem, quorum spe veneram in Crraeciam, ad Codices antiquos investigandos, ac etiam obiter ad cognitionem Historiae naturalis; binas literas ad te, alteram ad Cardinalem nostrum scripsi, quibus conabar tibi renovare memoriam Gillii veteris tui, dicerem, congerronis, nisi summus ille tuus gradus verbum hoc jam non agnosceret, timens ne longa et longinqua peregre profectione ex mente tua omnino exciderim. Jam vero longissime gentium abductus, ea aetate tyro, in Bellum Persicum, qua veterani emereri solent, necesse habeo, iterum tibi nonnullam recordationem mei suggerere, qua incolumi, nondum despero nidum aliquem senectutis meae assequi me posse. Jam annus est, cum in Galliam maxime redire conabar, si nummi ex Sacerdotio meo mihi hoc tempore affulsissent, priusquam eorum desperatione adductus, profectus essem in Soltani Solymani Pachi expeditionem, ne Byzantii in languore desiderem, nummulos meos exspectans diu. De qua quidem expeditione, et de toto itinere nostro informarem te magno volumine, nisi prius visere cuperem Aegyptum; sed usque ad sinus Arabici proximum portum, quem jam appellant Sues, olim Arsinoen: qua peragrata et te et Cardinalem Armagniacum informabo, mediocri quidem ingenio, sed magno volumine, de toto itinere nostro, ubi rediero Byzantium. Et ne charta haec vacua sit, addam itineris summum. A Chalcedone, posita in faucibus Bospori Byzantini, ad Tauricum urbem, quatuor decies millia centena passuum fecimus, non modo dimensorum Ptolemaei longitudinibus et latitudinibus, sed etiam passibus nostris: primum per Bithyniam, in qua vidimus Diacibicen, quae olim Libyssa appellabatur, Hannibalis sepulchrum; postea Panthicum, cujus meminit Antoninus Pius, et Helenopolim, cujus Procopius, Caracen, cujus Stephanus. Deinde Nicomediam, et lacum supra Nicomediam, de quo Plinius, quem falso quidam putant Ascanium, cum hc sit juxta Niceam, distans ab illo amplius centum mille passibus, cujus fluvius influit in Propontidem, illius vero in Zagarim, et deinde in Pontum Euxinum. Juxta hunc locum Justiniani Pontem vidimus, celebratum Procopio, et Agathii epigrammatibus, adhuc excisis in ponte exstantibus, et etiam in florilegio Epigrammatum edito in vulgus. Postquam ingressi sumus in Phrygiam, seu Gallo-Graeciam, in qua cum aliarum urbium multarum ruinas vidimus, tum Boli, quam olim vocabant Aboni, moenia celebria, nobili emporio, et balneis et infinitis Graecorum et Romanorum monimentis. Ex Gallograecia venimus in Paphlagoniam, in qua vidimus Theodosiam Grangrorum. Ex Paphlagonia pervenimus in Cappadociam, transito amne, quem Turci Casilimar, id est, amnem rubrum.


page 233, image: s233

Procopius a colore vocat Tyberim, quod aquas habeat rubras. Ego vero alio tempore monstrabo esse Halyn, Lydici et Persici Imperii limitem, cum imperaret Croesus Isthmo Asiae, id est minori Asiae: cujus juxta pontem statim in Cappadocia est collis Saye, undique praecisus, et magna planitie circumdatus: in cujus jugo est arx, quam primam obtinuit Ottomanus, fundator Imperii Ottomanici; eamque arcem alii appellant Ottomagith, alii Ottomagich. Inde aliquot castris factis, vidimus Hierapolim, in supercilio excelsi montis, relinquentes prius ad dextram Amasiam, et Jobatam, et Angeram, ad sinistram vero Synopem: posteaquam trajecto amne Iri vidimus Neocaesaream, prope quam fluit amnis Lycus. Quo trajecto, attigimus Armeniam minorem, in qua spectavimus Azam Urbem, et fossas, unde Bolus Armenius effoditur: et oppidum Dascusum, quod hodie vocant Aesnigam. Etsi Eufrates fere fluit, tamen amplius binis castris non eum transivimus, sed ternis eo trajecto non longe ab ejus fonte propeque ostium Arseni fluminis, tribus castris per Armeniam majorem factis, venimus Esdron, quam Procopius vocat Theodosiopolin, limitem Romani et Parthici imperii, tempore Justiniani. Inde binis castris transivimus Araxen, tendentem ad Orientem, et dividentem Armeniam majorem a minori Media. Ex Araxe quartis castris vado trajecimus Tigrin, non longe ab ejus fonte, a quo non procul eminet mons Nimbarus, in cujus jugo dicunt Arcam Noe reledisse. A Tigri sex Castris tentoria fiximus juxta lacum Mantianum, falsum, in ambitu complectentem iter octo dierum, in quem octo magna flumina ingrediuntur, et nullum exit. Ex eo lacu septem castris venimus in Cohinam planiciem, sed magna difficultate vallium angustarum montis Tauri, in quibus totus exercitus constans amplius septingentibus millibus equorum aut camelorum, a paucis opprimi potuisset. Ex Cohina planicie ad vesperam solventes iter, totam noctem et medium diem insequentem continuavimus, ob inopiam pabuli, et copiam aquarum salsarum. Haec nox tyrocinium militiae meae valde exercuit. nam cum Regis copiae se in fugam conjecissent metu Persarum, ego equo et reliquis ornamentis spoliatus, a media nocte ad diem usque inter tot millia equitum fugientium fugi pedes, ut mei socii mirati sint, me incolumem evasisse. sed Deus ludere voluit tyronem senem, et servare ad nescio quos alios fortunae ludos, utinam jucundiores. Inde quartis Castris pervenimus Tauricam, quam quidam falso putant Ecbatana, sed falsius Paulus Jovius, qui eam putat in Armenia, cum sit in Media; et quidem bene penitus, neque amplius ducentis mille passibus. Ubi quinque diebus consumptis, cum Rex Sophianus aufugisset in montes asperos, et ad eum insequendum commeatu deficeremur, urbem reliquimus incolumen, duntaxat Palatio vastato, ac redire coepimus, quinquagintaque millibus confectis, lacum Spontani invenimus, adeo falsum, ut ejus totum littus per quatuor stadia extra aquam tectum sit perpetua glacie salis. Ego ut experirer, quod Strabo falso tradit, pruritum doloremque facere, per ipsum nudus ambulavi ducentos passus, tendens in ejus altum: neque tum aqua attingebat umbilicum: vidique totum vadum ubique tectum crusta salis,


page 234, image: s234

ut nusquam solum appareret. Hic lacus sex dierum iter in ambitu habet. Juxta hunc lacum aliquot millia Turcorum caesa sunt. inde quartis castris transivimus fauces angustarum vallium, ubi circiter quinque millia Camelorum, equorum et mulorum perierunt. Inde profecti sumus ad obsidendum Mantianum castrum, in colle situm, undique praeciso, undique circumdato magna planitie. quo deditione facta intra octo dies capto, transivimus montem Niphatem, juxta quem ruit Tigris, et subit lacum Arethusam, et Betelmos, quos Zagris montis ramos arbitror: in quorum vallibus angustis multa animalia perierunt, praesertim cum tanto exercitui necesse fuit transire foramen rupis, non majus porta, excavatum in saxo. Ac tandem trajecto Tigri, venimus in urbem Caramiti, quam Procopius vocat Armidam: unde Rex Turcorum institutum iter coactus est relinquere, et se convertere contra Regem Persarum, qui totam Armeniam majorem jam excurrerat, et Eufrate trajecto penetraverat in minorem. sed prius Rex Solymanus misit Eliam fratrem Regis Persarum in Babyloniam, et Susianam, quam nuper cepit: ex praedaque Regia triginta Camelos onustos misit Imperatori Solymano. quod munus heri in hac urbe Alepa vidi offerri Regi, et deportari a sexcentis Genniseris, ordine pompatico, ut mos est, cum Regi Turcorum quippiam datur. Nimirum in orbem magnae areae ambulantes, et singuli aliquam muneris partem manibus gestantes, Regi repraesentabant, spectanti ex cancellata fenestra: Alii ferebant storeas, gracilibus arundinibus auro argentoque textilibus inductis elaboratas. Alii ephippia gemmis distincta, alii arcus Persicos, plerique stragulas vestes, et Babylonicas: alii peripetasmata belluata ex auro argentoque textilibus: alii tentoria summa arte laborata, alii libros Persicos auro et gemmis ornatos. Nonnulli facculos gemmarum plenos. multi ferebant imagines hominum reliquorumque animalium ex serico auroque et argento elaboratas. alii alia, quae longum esset recensere. Exin Alepia castra relinquimus, et profecti sumus Melitonem Urbem Armeniae minoris septem diebus. Inde rursus trajecto Eufrate redivimus Amidam, ex qua quinque castris venimus in urbem Edessam, quam hodie vocant Offam, in qua Turci dicunt natum Abraham. Ideoque ex fonte, ex quo fluvius manat discurrens per urbem, pisces sacros habent, et non attingunt. At Judaei dicunt Abraham natum in Carram, distantem ab Edessa iter unius diei, quam Carras esse arbitror nobiles clade Crassi. Ex Edessa tribus castris Eufratem trajecimus inter Hierapolin et Zeugma Comagenae, ubi adhuc visuntur reliquiae antiqui pontis, ubi cathena in hanc aetatem servatur, cujus meminit Plinius. Ab Eufrate tribus castris venimus in Urbem, quam hodie Syri vocant Alep. sed olim vero ea erat Beroea, non, ut quidam tradunt, Hierapolis. Hc hiberna quatuor mensium exegimus. Plura non addam, reservans longum volumen itineris mei in reditum meum Byzantium. Tu vero interea, dum Aegyptum viso et Byzantium redeo ad mensem Julium, ne obliviscaris tui Gillii: ac si forte ullum locum vides, ubi aedificare possim nidum senectutis meae, ne praetereas. Ita enim canus ad vos rediero, ut humi cubare perpetuo malim, quam semel erigere in nidum suspensum ex longa spe.


page 235, image: s235

Adderem, nisi Regem audirem remotum a litteris, efficeres cum Domino Castellano, Episcopo Matisconensi, ut Rex peregrinationi meae faveret. Sed ne sim importunus, totam hanc provisionem relinquo judicio tuo, qui sensus regis, ejusque intimorum nosti, non minus quam fortunam meam destitutam omni auxilio, et solo meo tenui vectigali aegre sustentatam tot annos peregrinationem. Verum ut sit a litteris Rex remotus, non tamen a justitia; quod ex eo colligo, quem quotidie chariorem Regi fieri audio, non ob aliud, quam ob singularem justitiam tuam. Quid justius, quam Heroicum Regem tam divitem, debitum praestare paternum? Ego per hosce viginti annos non destiti bene mereri de Rege Francisco, ac potius de tota Valesia gente, cum aliis orationibus, tum tribus ad Regem Angliae scriptis, suadentibus Franciae regium nomen ne amplius usurpet, aut ejus partes repetat, quas priusquam scriberem testis est Cardinalis Armagniacus, me hyemem consumsisse in Bibliotheca legendis codicibus Pontificum, apud quos haec causa tum disceptabatur: quos si Seisselius legisset, longe aliter hanc causam tractasset. quid aequius, quam Regem mihi dare aliquod perfugium senectutis meae, qui Regis praescripto tantam peregrinationem suscepi, et tamdiu sustinui, nullo regio auxilio adjutus? omnibus me voluptatibus privavi, senex tot aerumnas subivi, ut jucundum quiddam Regi gratificari possem. Bene vale. Ex Urbe Alep, Emporio celeberrimo totius Orientis. IV. Non. April MDXLIX.

Tuus antiquus Cliens Petrus Gillius. [note: De Petro Gillio videndus Teisserius in Elogiis ex Thuano excerptis tom. I. pag. 247. et Scaev. Sammarth. Elog. lib. I. pag. 23. hanc epistolam vidisse se testatur J. Tollius de infelicitate literatorum pag. 455. nos eam editam esse nescimus, nec credimus, ideoque insigne magni viri hoc monumentum prodere voluimus. Obiit Anno 1555. Romae. Miras. Chron. Belg. pag. 413. De Gillio etiam vide inter Epistolas Lipsianas, Metelli LVIII.]

EPISTOLA XVI. JOH. PIPINUS Ant. Mizaldo suo S. P. D.

GAudeo mihi oblatam esse occasionem, charissime Antoni, qua rem novam ac plane admirabilem tibi nuntiare sit datum. Nuper ex India Orientali Regi nostro allatum hc vidimus lapidem, lumine et fulgore mirabiliter coruscantibus, quique totus veluti ardens et incensus incredibili lucis splendore praefulget micatque. Is jactis quoquo versus radiis ambientem circumquaque aerem luce nullis fere oculis tolerabili latissime complet. Est etiam terrae impatientissimus: si cooperire coneris, sua sponte et vi facto impetu confestim evolat in sublime, contineri vero includive loco ullo angusto nulla potest hominum arte: sed ampla liberave loca duntaxat amare videtur.


page 236, image: s236

summa in eo puritas, summus nitor; nulla sorde aut labe coinquinatur. figurae species nulla ei certa, sed inconstans et momento commutabilis. cumque sit aspectu longe pulcherrimus, contrectari tamen sese non sinit; et si diutius adnitaris, vel obstinatius agas, incommodum affert: sicuti multi suo non levi malo, me praesente, sunt experti. quod si quid ex eo fortassis enixius conando adimitur, aut detrahitur, (nam durus admodum non est) fit (dictu mirum) nihilo. minor, addit insuper is hospes, qui illum attulit, homo, uti apparet, barbarus, hujus virtutem ac vim esse ad quamplurima cum utilem tum praecipue, regibus inprimis, noxiam: sed quam revelaturus non sit, nisi pretio ingenti prius accepto. reliqua ex me praesenti audies, cum primum Rex ad vos redierit. superest ut te, et si quos habes istic viros eruditos, diligentissime orem, ex Plinio, Alberto, Marbodeo aliisque, qui de lapidibus aliquid scriptum reliquerunt, sollicite disquiratis, quisnam sit hujusmodi lapillus, aut quod illi nomen (si modo antiquis fuerit cognitus) praescribi verum possit. nam in eo peranxie, nec minus infeliciter ab aulicis nostris eruditis hactenus laboratur. quibus si palmam ea in cognitione praeripere possem, mecum felicissime actum iri existimarem. Incredibilis enim et Regi inprimis, et toti denique procerum aulicorum turbae, ea de re commota est exspectatio. Vale. Bononiae. pridie Ascensionis Christi M. D. L. [note: Hic Pipinus mihi prorsus ignotus. sed adscriptum huic epistolae erat, manu mihi ignota, fuisse: medicum Connestabilis.]

EPISTOLA XVII. [note: Auctoris nomen deerat: videtur viri cujusdam Primarii, qui ad comitia Augustana erat prosectus, esse epistola.] N. N. Cornelio Walthero et Georgio Cassandro S. P.

MIror quod a vobis nullas accipiam, amici in Christo Charissimi. Ego aliis profectionibus impeditus nihil potui scribere. Ritus Ruthenorum etc. nondum potui habere, quia Viennae inter libros meos remanserunt, Mitto hc quaedam forte a vestro instituto non abhorrentia, addam plura, sed successive posteaquam recepero, per Venetorum nuncium. Curo ritus in Corsica et aliis provinciis mihi describi. Forte non inconsulto feceritis, si in lambendo partu aliquot menses insumeretis, certe cupio vos candori studere, ne hoc seculo corruptelis undequaque obnoxio, alienae quoque impietatis vos faciatis ministros. Non placet quod censurae vestrorum theologorum vultis ea committere, quia ansam dabitis de vobis, studiis ac scriptis vestris, eo magis in posterum judicandi: taceo quam omnia ad limam ipsorum quadrabunt, si praefari velitis, ut omnino necessarium judico, nempe ut recenseatis quid quoquo tempore institutum, quando creverit etc. Nam is fructus vestri hujus laboris erit precipuus, et quem Cassander vel maxime nobis poterit exhibere.


page 237, image: s237

Agam cum Oporino aut alio bono viro, qui bona fide imprimet, et si mea res ageretur, mallem potius nomen supprimi, quam cedere veritati, ne latum quidem unguem; Accipietis hic Missam Chrysostomi Pragae impressam, Legem Salicam et reliqua possetis, ut opinor, facile ex Galliis habere per bibliopolas modo scriberetis. Rogo ad me exemplar unum atque alter um transmittatis; recte si adderitis Frisionum et Angliorum leges. Scribit ad me Vir quidam bonus et summopere urget, ut vos horter, quo alteruter ad Tilium proficiscatur, et omnibus modis cum eo agat, ne supprimat, sed edi curet quae habet: veretur enim ille, ne quod saepe solet evenire, infula literis multum obstet, quod si animadverteretur, vel describi quaedam possent vel accipi ab ipso accomodato: ego illud iter pro viribus meis sumptibus etiam juvarem, sed nescio vestram commoditatem, praesertim hoc tempore belli, et quos sejungi nec posse nec debere ipse existimo. Praeterea hortor Vos, ut, hisce nundinis pascalibus Francofortium proficiscamini, ut cum [gap: Greek word(s)], quem eo venturum audio, conferre de variis possitis, ipse vos ibi expectabit. Est vobis quoque non parva commoditas navigio ascendendi Rhenum ac descendendi, frequenti civium vestratum consortio, et sumptibus non magnis, quos feram lubens ex parte. Nunc nihil mitto, quia nec certi sunt homines, nec intelligo quo loco sint res, quid pro me descriptum sit, vel quid effeceritis, Miseram corbem plenam libris ad vos ex Liser supra Mosellam cum epistolio, scribite num acceperitis. In Betburch rogo Pastorem sollicitetis de illo libro, in quo agitur de originibus monachorum etc. quicquid constiterit. Apud praedicatores Coloniae ad dextram in introitum est liber, in quo sunt Epistolae Cassiodori. In fine sunt libri duo, Urbanae praefecturae, hos duos libros cupio prae aliis omnibus mihi describi, habetis praeterea indicem eorum, quae desydero. Rogo strenue pro me, vel ut verius dicam pro publico literarum bono, invigiletis, et scribite saepe quid coeptum, quid absolutum, sumptus liberaliter per doctorem Gerhardum aquensem ad vos curabo adferri. Epistolas Synodales ex libro pergameni descriptas una cum originali, si jam Birckhmanno traderetis, pergratum esset: indico ipsi cui Francofordiae talia committat ad me perferenda. Lovanii est impressus liber anno 51. in 8. per Petrum Phalesium De veritate corporis et sanguinis domini etc. In eo quaedam sunt, quae vobis erunt forte non ingrata, congessit enim plurimos tractatulos. ad me nihil descriptum mittite, nisi certi sint tabellarii, Et. quia non dubito Reip: Coloniensis deputatos hic esse, facile ad me certo poteritis. hospes mihi est Daniel Ulstatt. fui apud Canonicum, qui et legem Salicam habet. In fine ipse has interpretationes antiquorum vocabulorum annotaverat, ut inclusa est scedula. Principi Otthoni Henrico Palatino vestra. misi, nihil adhuc respondit, urgebo denuo et summa diligentia vestrum negotium agam. ac significabo, qualem invenero. Dominum D. V. Velsium salutate et rescribite, quis fuerit Tragoediae exitus. Apologiam si quam edidit ad me mittite, literas vestras si vel Spiram miscritis ad Dom. Furstenbergium recte curabuntur. Mansurus sum hc per Comitia, Birckhmannus quoque recte


page 238, image: s238

curabit perferri. Si certior fuerit tabellarius poteritis literis vestris subinde aliquid conjungere. Calendarium Ruthenicum ad vos mittam postquam descriptum fuerit. Initium anni facit a Septembri et multorum sanctorum Graecorum nobis incognitorum notam continet. Hisce valete in Domino et rescribite saepe. Datae Augustae. 18. Marcii Anno, 55.

EPISTOLA XVIII. JOACHIMUS HOPPERUS Cornelio Gualtero et Georgio Cassandro S. P. Mechliniam.

VOlenti mihi heri D. Viglio valedicere, Clarissimi amicissimique viri, ille respondit, se habere quod adhuc hodie in prandio mecum ageret. Quo minus ergo in prandio. vobiscum esse possim, quemadmodum condixeram, veniam dabitis, ad coenam autem omnino approbante Deo adero. Ut igitur et vos isthic maneatis, et quod me visendo beneficium mihi praestitistis, id nunc ultra constitutum nonnihil commorando, cumuletis, vos etiam atque etiam rogo. Quod quidem vel eo minus vos mihi puto denegaturos, quod spem habeo adferendae novae historiae Sleidani, quodque schedia vestra variarum antiquitatum nondum vobis restitui. Sic igitur facietis, et cum uxorcula mea, quam meo nomine salutabitis, interea temporis gaudebitis. Benc valete, Clarissimi amicissimique viri. Antverpiae 14. Maji 1555.

EPISTOLA XIX. JOACHIMUS HOPPERUS Cornelio Gualtero et Georgio Cassandro S. P. Brugas.

MItto vobis, Clarissimi Domini et Amici, ea quae ex Franciscanorum Bibliotheca vobis mandaveratis exscribenda. Si rudior et minus emendata fortassis est scriptura, jubebitis iterari, curabo ut non solum bene, verum etiam eleganter omnia vobis exscribantur. Remitto etiam leges Fresionum, quas mihi jam descripsi. Si qua ratione fieri possit, velim vos hac redire Coloniam, habeo enim quod vobiscum convenirem, meo ac vestro judicio valde serium, de eo videlicet, de quo sub abitum vestrum pluscula colloquebamur, quae non tam commode literis mandari, quam coram tractari possunt, videor enim mihi repperisse aliquid, quo reapse operam aliquam reipublicae ea in re navare possim, maxime si habeam adjutores aliquot, qui mihi pedetentim sunt comparandi. Dominum Scoonhovium velim meo nomine plurimum salutatum, et si intelligam non ingtatum illi fore, si de antiquitatibus nostrae gentis, hoc est Fresiorum, per literas subinde ad illum scribam, et interiorem


page 239, image: s239

paulatim cum eo familiaritatem contraham: ita faciam, nam quemadmodum libenter ab amicis disco, ita nihil quoque est in mea tenuitate, quod non iis vicissim omnibus modis sit expositum. Bene valete, Clarissimi et charissimi viri, et nos, ut facitis, amate. Mechliniae 3. Id. Junii 1555.

EPISTOLA XX. JOACHIMUS HOPPERUS Cornelio Walthero et Georgio Cassandro S. P.

QUi hasce vobis reddidit, Cornelius Rhetius est Jurisconsultus, meus amicus et familiaris, Is Coloniam commigraturus habitatum, vobis per me commendari voluit, ratus meam commendationem pro nostra veteri necessitudine aliquid apud vos posse. Quo minus autem ea spes illum fallat, vos diligenter curaturos etiam atque etiam confido. Nam praeter hoc, quod et virtus vestra tanta est, et nostra amicitia, ut nihil diffidere debeam: tum etiam ipse Rhetius ejusmodi est, ut doctorum ac proborum hominum favorem sua sponte mereatur. Quare si ita casus ferat, ut vel ad professionem Juris commendare illum possitis, vel ad forum, liquide utrumvis licebit: nam et juris cognitionem habet valde eximiam, et forum multis annis diligenter tractavit. De Sleidano ad me misso magnas habeo gratias, pretium dabit Rhetius. Bene valete, ac me vestrum esse vobis persuadete. Mechliniae Calendis Aprilis. 1556.

EPISTOLA XXI. JOACHIMUS HOPPERUS Antonio Schoonhovio S. D.

QUi hasce tibi reddidit, Clarissime Domine Schoonhovi, patronus caussarum apud nos est, nomine Stenemolen, homo probus ac diligens. Is quoniam procurator negotiorum Capituli vestri, quem hc perpetuum habere soletis, vita functus est, in locum ejus suffici optaret, utque super ea re dominationem tuam in cujus authoritate summum praesidium ponit, interpellarem, vehementer me rogavit. Quare ut commendatum eum habeas, et quod cum Capituli vestri commodo fiat suffragio tuo juves, etiam atque etiam oro, teque ita facturum valde confido. Quod res Capituli mihi commendas, hoc tibi persuade, me quatenus aequi ac boni ratio permittit, semper commendatas habiturum. De tuis annotationibus magnas habeo atque ago gratias. Quantum iis sim adiutus, malim te aliunde suo tempore, quam ex istis literis cognoscere. Essent quidem mihi ad aliquot adhuc dies usui (tam enim varie occupamur, ut perparum supersit temporis, quod studiis liceat impartiri)


page 240, image: s240

sed pudet jam secundo admonitum non remittere. Quare si quid est in nostra bibliotheca, quo vicissim utendum censeas, tantum opus est uno verbulo, sum enim totus tuus. Vale, clarissime ac eruditissime Scoonhovi. Mechliniae XIX. Septembr. 1556. [note: Hic Shoonhovius fuit Canonicus Brugensis, cui debemus Eutropium, primum ejectis aliorum interpellationibus sibi restitutum, quam laudem perperam Eliae Vineto tribuit Naudaeus de Sena pag. 24. vide Glareani Praefat. in Eutropium. Valer. Andr. Bibl. Belg. p. 75. et Ant. Sander. de eruditis Brugensibus pag. 19. Rumoldus vero Stenemola, si hc ille innuatur. ut puto, suit praeceptor Jani Secundi, quem celebrat pag. 109. et 113. Poematum. et cui epitaphium posuit Hadrianus Marius pag. 63. unde apparet ab actis Batavi Senatus fuisse. vid. Andr. Valer. p. 804.]

EPISTOLA XXII. JOACHIMUS HOPPERUS Joanni Birckmanno Librario S. P.

BInas tuas literas, eruditissime atque amicissime Birckmanne accepi, quibus quod non confestim respondi, per negotia factum est, quibus propter Praesidis absentiam, vel hanc tantillam epistolam vix tandem potui eripere. Quam mihi ab Cassandro nuncias salutem, gratissima fuit, quemadmodum et libelli, quos una misisti, quorum alter a Cassandri instituto non videtur alienus. Quod de meis nugis me tam serio interpellatis tu et Cassander: nae pro vestro quidem amore facitis, sed ipse scio quam mihi sit curta suppellex, ut omittam in tanta multitudine negotiorum, quam parum sit otii ad commentandum, et quanto minus, ad bene commentandum: nam ut de manu quidquam dimittam, quod non ad plenum perfectumque sit elaboratum, neque haec aetas fert neque ordo, neque sane ea est instituti mei ratio, plane tametsi pollicitis meis nondum hoc tempore possum respondere, et quod vobis debetur aes alienum persolvere, quod etiam Cardinalis aliqua ex parte sibi vendicat: nisi tamen satisfecero non conquiescam, speroque brevi effecturum me, ut vos placatos reddam, prius quidem Cassandrum, cui minus opusculum debetur, deinde vero te, ad quem majorum vigiliarum opus excudendum mittetur. De Lindani scripto adversus Cassandrum, nihil equidem audivi, nec vero puto ullum extare, sed significavit aliquando coram nonnulla esse, quae non satis probet. Ut Anabaptistas fortiter oppugnet Cassander, etiam atque etiam hortor. De Pfluggi judicio de scriptis Cassandri, quod ad me misit, est quod illi plurimum gratuler, nec dubito, quin apud multos multum sit ponderis habiturum. Institueram ad Cassandrum aliquid scribere, sed intervenerunt hoc ipso momento quaedam negotia, quae quod illum capere oporteret intercipiunt. Itaque mittes ad illum exemplum harum literarum si videtur, ut vel aliquo modo quadamtenus ei satisfiat. De libris, quos abs te habeo, et mihi non sunt futuri usui, ita faciam ut scribis. Cura, optime Birckmanne, ut valeas, et si qua fieri potest, antequam Coloniam redeas, ad nos excurre. Raptim Bruxellae, pridie Calendas Februar, M. D. LXIII.



page 241, image: s241

EPISTOLA XXIII. JOACHIMUS HOPPERUS N. N. Cognato suo S. P.

TE salvum ac sanum, cognate Clarissime, Spiram venisse gaudeo, oroque Deum, ut reliqua fortunare et ad animi tui sententiam concedere velit. Librum, quem Cassandri judicabas, paulo ante e Gallia acceperam, quam tuae literae ad nos perferrentur. Placet sane, sed, quemadmodum etiam tum dicebam, nequaquam puto esse Cassandri, idque multis argumentis, quae hc nihil attinet referre, quando Cassandrum jam ipse convenisti. [note: Hic Balduinus vario ingenio et subdolo, primum addictus Papisticae Sectae, deinde Genevam abiit, et Calvini et Bezae familiaritate usus, iterum se contulit ad pontificios. Principi etiam Arausionensi se insinuavit. vide ejus vitam apud Valer. Andr. Bibl. Belg. p. 221. Sammarth Elog. l. II. pag. 106. Melchior Adam Jct: p. 200. et praecipue Bayl: diction. Critic. t. I. p. 474. multa de eo in Cassandri quoque Epistolis mentio, sed praecipue Ep. XL. XLII. LXVIII. et LXIX. ubi de libellis ejus contra Bezam et Calvinum. adde et Epist: a D. Heinsio Editar Centur. I. 53.] Franc. Balduinum in Gallia esse in familia Cardinalis Lotharingi jam, credo, audivisti: fertur etiam author Orationis, quam contra Bezam Cardinalis habuit, satis meo judicio luculentam, ita ut spes sit fore, ut in viam Balduinus redeat, quod vehementer etiam atque etiam spero: nam quanto quis fit doctior, et in antiquitatis studiis diutius versatur, tanto magis ac magis a novis istis inventis recedit, et ad interpretationes patrum veteremque usum Ecclesiae se applicat, cui (si quando paululum corrupta est) restituendae, non autem evertendae operam dare oportet. Novarum rerum, quod te putem ignorare, hc nihil est, nisi quod Episcopatus nostri novi aliquot jam sunt constituti, ut Iprensis, Harlemensis, et Middelburgensis. D. Cardinalis Archiepiscopus Mechlinensis autem heri cepit, aut hodie capturus est possessionem, per procuratorem suum [note: Metuo ut hoc nomen bene sit expressum; nec aliud tamen ex scriptura elicere potui.] Couthautium nostrum, quem nosti. Gallia tota turbulenta eit, et quantum conjicere licet, meditantur magnum malum. Nobis cum haereticis Tornacensibus et Flandrensibus Galliae finitimis multum est negotii, speramus tamen meliora, ac potissimum quidem ex novis istis remediis, quae meditamur, aut vera, aut certe ad vera proxime accedentia. Cura, optime Cognate, ut valeas. Uxor se plurimum tibi commendat. D. Andreae Gail multam a me dices salutem. Raptim Bruxellae. XXIX. Novembr. M. D. LXI.



page 242, image: s242

EPISTOLA XXIV. JOANNES SAXO Cornelio Gualtero S. D. Coloniam.

MEministi sine dubio saepius in literis nostris ultro citroque missis mentionem vitae divi Willibrordi factam esse. Velim itaque, si potes, mihi eam soluta oratione alicunde conficias. Hoc feceris mihi longe gratissimum. Postremis tuis literis, si recte memini, videbaris mihi significare te audivisse eam alicubi extare prosa oratione scriptam. Cuperem etiam scire, si commodum est, quo tempore Coloniae sis futurus, si forte quid incideret, de quo tecum per literas commentari vellem. In his regionibus nihil novi accidit, nisi quod duodecim cohortes militum aut circiter, duce Weisbergo Wuestfrisiam hujus ditionis partem, inter ostia Albis et Visurgis fluminum, ad mare sitam, proximo vere diripuerunt, atque omnibus rebus mobilibus spoliaverunt exinaniveruntque, contra omnium hujus dioecesis ordinum voluntatem. Illi Cares, cum audivissent duces Brunsvicanos cum exercitu adventare, varias in regiones diffugerunt, vexillis discerptis. Hc deus justum judicium exercuit. Nam in illa fuga non gregarii milites, sed dux ipse, tribuni centurionesque istius latrocinii autores, poenas dederunt. Weisbergus ipse in manus praefecti arcis Pinnenbergensis in Holsatia venit. Illic adhuc est in custodia. Tribunorum centurionumque alii Hamburgi, alii in oppido Itzeho Holsatiae (Nam illic decreverant militum manu iterum coacta etiam tumultum faecre) partim in vinculis sunt, partim in hospitiis adservantur custodiunturque. Landvogtius hujus dioecesis, qui illis hujus facinoris autor adjutorque fuerat, in fuga Lunaeburgi compraehensus, in turri illa nobili, quae Springintguet vocatur, hospitium habet. Concionatores hujus capituli et civitatis acriter inter se disceptant pro concione de corpore et sanguine Christi, sine tamen omni motu aut perturbatione populi. Maxima pars concionatorum totius Saxoniae et septentrionis sentit cum illa parte, quae asserit in coena dominica verum, naturale, essentiale corpus et sanguinem Christi sumi, solumque corpus et sanguinem non esse ubique, sed Christum (qui verus deus et verus homo est, et quatenus homo est, ex anima rationali et corpore humano glorificato constat) ubique esse. Est enim novum vocabulum Ubiquitatis jam inventum, et proditum in vulgus, quod soli corpori et sanguini tribui non posse, inter factiones convenit. Ego metuo ne et de istis et aliis religionis nostrae capitibus nimium altercando veritatem amittamus.

De vita Willibrordi memineris, et valebis una cum Cassandro nostro, in Christo feliciter. Brema natali divae Magdalenae, Anno LVII. [note: Hic set Joannes Saxonius J. U. D. dictus a Valerio Andr. Bibl. Belg. 559. qui fuit Hatstedius Frisius et Hamburgensis Ecclesiae decanus, et Brementis Canonicus: ut ipse se mox vocat. ejus vitam descripsit ejus aequalis et amicus Suffrid. Petr. de scriptor. Frisiae decad. XII. 2.]



page 243, image: s243

EPISTOLA XXV. JOANNES SAXO Cornelio Walthero S. D. Coloniam.

DE libello legum Frisicarum ad me misso magnam tibi merito gratiam habeo. Quod mihi etiam Bonifacii Archiepiscopi Moguntini, Liudtgeri Monasteriensis et Gregorii Ultrajectensis Episcoporum vitas describendas curasti, quam mihi gratum sit, verbis assequi nequeo. Ubi descriptae et cum exemplaribus suis collatae fuerint, velim eas Henrico Magen Coloniensi, qui mihi tuas literas reddidit, hujus epistolae latori, qui hc mercaturam panni exercet, ad me perferendas committas. Earundem vitarum scribae grato animo mercedem suam persolvam, cum quantum postulet scivero, quod ut mihi indices rogo. Quod ipse vitas exscriptas cum suis archetypis conferendi et emendandi laborem mea causa sumpturus es, admodum libenter audivi. Ad vitam Willibrordi Ultrajectensis Episcopi exscribendam, cuperem aliquem juvenem literatum, in monasterium Epternacense Colonia Agrippina meis sumptibus per te mitti, qui tam eruditus sit, ut eam et recte describere, et descriptam ad exemplar rite conferre, et siquid scribendo erraverit, ipse inter relegendum corrigere atque emendare norit. Scis enim ipse, quam nulli usui sint exempla cum suis exemplaribus non sedulo comparata. Si talem hominem nactus fueris, velim mihi significes. Confestim enim et viaticum et praemium laboris, quantum indicaveris, illi mittam.

De Colonia et Ambronibus, quod ex me scire cupis, breviter sic habeto. Coloniam oppidum aut locum ad septentrionalem Oceanum Germanicum sive Balticum unquam fuisse, nunquam vel legi vel audivi. Sunt autem mihi plerarunque nobilium urbium antiquarum nomina, ad mare Balticum et in ejus vicinia sitarum nota: quae cum olim, maxime ethnicis temporibus, admodum floruerint, ante aliquot secula aut ad nihilum venerunt, aut in vicorum formam degeneraverunt. In Suedia clara Gotorum urbs Birca interiit, sed finitimae Upsalae incrementa suo interitu dedit. Idem accidit Lethrae in Selandia Danica. Nam inde aucta est Roskildia, sepulchris Danicorum regum et ecclesia cathedrali nobilis. In Gutia meridionali Slesvicum ad quinquaginta millia civium armare poterat: nunc aegre ducentos armat. Oldenburgum in ejusdem Baltici maris littore, in Vagria quondam Venedorum sive Sclavorum provinciola, nunc Holsatiae parte situm, episcopatu, Barbarossa imperatore, Lubecum inde transtato, omni pristino decore amisso, a mari etiam ad duo passuum millia deserta, paucis tuguriis vix vetus nomen conservat. Ea urbs olim tribus nominibus insignis fuit. Saxonice enim Oldenburgum, Venedice Starigart, idem significante vocabulo, Danice alia ratione Brandenesia appellabatur. Nam erat in harum trium nationum confinio posita. In Gotlandia insula emporium opulentum et populosum fuit Wisboia. Inde


page 244, image: s244

mercatus superioribus seculis, fatis omnia mutantibus, Wismariam primo, et cum illa etiam quasi defloruisset, ex ea urbe multo post Lubecum traductus est. Wisboia nunc vicus est maritimus non magni precii, arce tantum conspiciendus, veterem celebritatem cellis cameratis earumque ferreis valvis utcunque etiamnum ostendens, et quod lex nautica, ut antiquitus in mari mediterraneo a Rhodo, sic toto Baltico sinu adhuc a Wisboia nomen habet, atque ejus nomine a nautis colitur et observatur. In Pomerania magnifica urbs Wineta sic intercidit, ut etiam locus ejus ignoretur. Creditur tamen propinqua Stetino fuisse. Julini in eadem provincia maximas quondam opes maximamque civium convenarumque frequentiam fuisse scriptores nostrates confirmant. Est autem in ripa Suevi fluminis, non procul ab eodem mari positum, nunc pauperculi oppiduli speciem habens, et nonnihil contorto vocabulo vulgo Wollin dicitur. Bardevici nomen tibi notum esse puto, in terra Lunaeburgensi ad fluvium Elmenoviam, ad secundum a Lunaeburgo, sed ad sextum ab Albi lapidem, in quem Elmenovia influit, collocati: quae urbs cum prius, quam ab Henrico Leone Saxonum duce everteretur, potentissima fuerit, nunc sub vici figura vetus tantum collegium canonicorum et octo templa, quae vulgus parochialia nominat, admodum deformia, et aggeres veteres ex parte dirutos adhuc ostentat. Hujus eversio Lunaeburgo multum profuit. In occidentali ripa Albis, in Cauchis, qui nunc Kedingi appellari putantur, e regione Sturiae fluminis, qui ab oriente ex Holsatia in hunc profluit, et ante et post Christi redemptoris exortum, Dorstadium oppidum et mercimoniis et hominum multitudine et divitiis excelluisse, memoriae proditum est: quo inundationibus deleto, ex illius ruderibus hoc Stadium ad Quingam fluvium, duo passuum millia longe ab Albi exaedificatum existimatur. Sed ne instituti obliviscar, inter tam multarum veterum urbium vel nomina, vel cadavera, vel reliquias, nullus annalium, harum praesertim regionum, scriptor, quod ego sciam, Coloniae, quae his in locis fuerit, meminit aut mentionem facit. Urbs tamen illa, in qua princeps elector Brandenburgensis habitat, cum Sprea flumine (quod Christianus Pirkheimerus Nurembergensis in Germania sua Suevum olim vocatum fuisse, perperam scribit.) in duas partes dividatur, quae pars urbis orientalem ripam attingit, Berlinum dicitur, quae vero occidentalem tenet, in qua ejus Electoris arx ac sedes est, Colonia nominatur, omnibusque principis Electoris nomine illinc dandis literis locus sic adscribitur, Datum Zu Collen ann der Spre. Sed hoc oppidum ad LXXX. millia passuum et eo amplius a mari Baltico distat, propterea fortasse minus ad historiam sive fabulam Ursulanarum virginum pertinet. Novi etiam vicum in Turingia, cui nomen est Cucolonia, id est vaccarum Colonia. Is multo minus nostro propocito servire videtur.

Ambrones, ut scis, Gallica gens, Cimbrorum et Teutonorum socia, ad Aquas Sextias una cum Teutonis a C. Mario ad internecionem caesi fuerunt. Ejus gentis si ullae reliquiae fuerunt, illas in Gallia haesisse crediderim. Hc in vicinia pars Frisiae Amberlandia, ejusque populus Ambri vocantur, quorum


page 245, image: s245

caput est Oldenburgum ad Huntam flumen, ubi nobilis ille et potens Oldenburgensis et Delmenhorstensis Comes domicilium habet. Utrum hi Ambri priscis Ambronibus cognati sint nec ne, nihil pro certo alterutram in partem affirmare ausim: neque quidquam de Ambronibus mihi praeterea constat.

Fui verbosior quam putaveram, tecum per literas philosophandi garriendique quadam voluptate ductus. Ignosce igitur, aut si libet et vacat, prolixiore epistola quibusvis de rebus scripta, par pari referto. Sinc fala Flandriae maritimus locus, qui olim Frisiae terminus meridiem occidentemque versus fuit, quo etiam naves e Norvegia et Gutia appellere quondam consueverunt, a nostratibus chronographis interdum nominatur. Siquid de ejus situ et forma compertum habes, id mecum ut communices peto. Habeo vetus chronicon Hamburgense, in quo haec sequentia ad verbum habentur. De Ripa in Flandriam ad Cincfal velificari potest duobus diebus et totidem noctibus. De Cincfal ad Prol in Angliam duobus diebus et una nocte. Illud est ultimum caput Angliae versus austum, et est processus illuc de Ripa angulosus inter austrum et occidentem. De Prol in Britanniam ad S. Mathiam uno die. Haec ille. Cacterum Ripa urbs est Gutiae sive Gutlandiae, id est Cimbricae Chersonesi in littore occidentali satis lauta, episcopatu Ripensi celebris. Terra, in qua Ripa sita est, Nortgutlandia appellatur. De Sincfala ergo, rogo ut mihi indices siquid rescivisti.

Vehementer mihi gaudeo, quod tecum et cum eximia doctrina viro, Domino Cassandro nostro, superiore anno noticiam amiciciamque contrahere contigerit. Neque mihi in illa peregrinatione Frisica quidquam laetius accidit, quam quod in vos viros eruditos, nonestos et comes bona quadam fortuna incidi. Eam amiciciam cupio inter nos esse perpetuam, sumque et tibi et illi ad gratificandum paratissimus. Vale, et saluta eundem meis verbis diligenter. Datum Brema IX. Calend. Febr. anno LVI.

Joannes Saxo Hatstedius Ecclesiae Hamburgensis decanus, Ecclesiae metropolitanae Bremensis Canonicus, I. V. doctor.

EPISTOLA XXVI. JOHANNES MOLINAEUS Georgio Cassandro S. P. Duisburgum.

PErpetuo mihi visum est, Cassander Doctissime, meae decretorum professioni, nihil aeque necessarium esse, ac ecclesiasticae cognitionem antiquitatis; qua quidem in re cum compertissimum habeam omnia tibi pervestigata esse et cognita, dici non potest, ex quo Regia Majestas nos hanc Spartam Lovanii excolere voluit, quantopere consuetudinis tuae fructum desideraverim, quam utinam stipendii mei semisse liceat redimere. Cacterum quando longioribus dividimur spatiis, quod proximum est, precor ne grave sit, epistola


page 246, image: s246

te vel authorum nomina, quibus quicquid huc pertinet pertractatum est, percensere. Liturgicis tuis ingenue profiteor nonnihil me adiutum. Tamen id velim persuadeas tibi, a studiosis nullam te initae sponsionis acceptilationem consecuturum, ni fontes ipsos, unde omnia deprompta sunt, detexeris. Liturgias ipsas, te sic jubente, jamdudum expectamus. Quo quidem in opere ut auctius prodeat, Jacobi apostoli, fratris dicti domini, Missam Graecam lubens suppeditabimus. Reor equidem hactenus tibi eam minime visam esse, quamvis sit omnium reliquarum vetustissima, et prope parens: cujusque testimonio usi conspiciuntur patres Canon. 32. Synodi Constantinopolitanae in Trullo, quae oecumenicarum ordine sexta exstitit. Quod si quis te Genius huc aliquando (quod imprimis opto) pertraxerit, exhibebo tibi Isodorum, Burchardum, et Ivonem Carnotensem vetustos canonum concinnatores, quorum nullus adhuc typos sensit. Nam quae Burchardi Ivonisque nomine circumferuntur passim decreta, nihil sunt, quam horum compendia, ab ignotis ut plurimum authoribus digesta. Habemus et Graecorum canones plures omnino, quam sint Lutetiae impressi: quamvis multos etiamnum desideremus. Confidimus tamen propediem nos habituros omnes: et una cum iis etiam epistolas canonicas patrum Graecorum, quod est volumen alterum. Multa sunt praeterea, quae instaurandae praelectionis nostrae ergo undique conquisivimus. Ordinem Romanum interim, cujus penes te esse arbitror tria exemplaria, nusquam potui reperire. si liber est molis non omnino magnae, velim meo aere hunc codicem descriptum habere. Si quid erit praeterea, quod ad institutum nostrum judicabis pertinere, quaeso, ne graveris indicare. Vale. Lovanio Calendis Julii 1559.

Salutabis meo nomine D. Cornelium, Othonem etiam cum conjuge, et si qui erunt alii amici nominatim. [note: Joannis Molinaei, sive vander Meulene, Gandensis vita est apud Valer. Andr. Bibl. Belgic. pag. 541. et Sweert. Athen. Belg. Decretorum Regius Professor factus A. 1557. ordinarie et continue legens. Valer. Andr. Fast. Academ. pag. 156. et 195. de eo scribit Viglius Zwich. Epist. XXV. pristino destitutum favore rediisse Lovanium, sed persuaderi ipsi non posse, ut Gratiani decreta paelegat, sed sua dictamina loco eorum surrogare. Respondet ad hanc epistolam Cassander Epist. XIV.]

EPISTOLA XXVII. JOHANNES MOLINAEUS Georgio Cassandro S. P. Coloniam.

LIterae tuae, Cassander eruditissime, quibus nihil omnium mihi potuit aut jucundius aut suavius accidere, redditae sunt mihi ad iter, quod Gandavum suscipiendum versus erat, accincto. Itaque diffidebam posse me meas eidem tabellario tradere. Caeterum quum is commodum heri sub multam reverfo noctem hodie sese offerat, nolui prorsus vacuum remittere. De censura operae tuae in hymnorum libello nihil nunc attingam, quod otium non fuerit


page 247, image: s247

criticorum sententiam, quidve eos moverit ad damnationem, exquirere, quamvis id me facturum per oportunitatem lubens recipiam. Plane ut retractetur judicium, quod magnopere a me contendis, ne spes quidem est ulla. Illud interim dolorem lenire poterit, quod in catalogum librorum lectionis improbatae nedum ea referuntur, quae haeresim quampiam aut statuunt, aut redolent, sed quaecunque aetati nostrae parum videntur congruere. Velim profecto te hymnos ipsos edidisse suppressis scholiis, quae labore nos tuo frui haudquaquam sinunt. Est Gandavi [note: Vide infr. Ep. XXX.] Franciscus Goethals, Othoni fortasse quam tibi notior, nobis certe notissimus, qui editionem secundam meditatur. Ac ut est in iis carminum generibus, quibus conscripti sunt hymni, versatissimus, multa castigavit, versusque, ubi minime constaret numerorum ratio et quantitas, quorum ingens est, ut ait, multitudo, conatus est restituere, semper retento sensu pristino, quinetiam ipsis verbis: nam transpositione vocum frequenter vitium sustulit. Missam Beati Jacobi dedi studioso cuidam describendam propediem ad te missurus. Nunc in Ivonis Carnotensis decreto castigando laboramus. Sed parum foelici successu, quod unicum exemplar dumtaxat ad manum sit, idque non admodum correctum. Quod si ejus plura nosti exemplaria, velim id te perscribere. Tuo nomine Salutem dixi [note: Vide de his mox ad Epist. XXIX.] Tiletano, Augustino Hunnaeo eam debeo, quod interea non sit visus. Ille videtur, quantum prima fronte conjeci, non omnino integram de te opinionem habere, forte quod patriam nunquam repetas, quodque eas praeferas ditiones, in quibus quidvis sentiendi opinandique libertas est major. Satius est tamen multo Coloniae te morari, quam Duysburgi, qui locus pessime istic audit, propediemque futurum ut, ut inde omnes revocentur, in renitentes gravibus constitutis poenis. Itaque gaudeo nullam nomini tuo ea occasione notam inurendam. Ad fontes Leodienses visere te constitueram, sed honor doctoratus propediem suscipiendus in causa erit, quur minus adesse dabitur. Vale, Cassander eruditissime, Lovanii: Raptissime undecimo die Augusti. Memineris Coriolani Plutarchi.

Rex noster classe in Hispaniam contendens Flandriae nostrae et Artesiae Egmundanum Comitem, Hollandiace et Zelandiae Principem Aurisiacum, mari Comitem de Hornes praefecit.

EPISTOLA XXVIII. JOHANNES MOLINAEUS [note: Responsio ad Cassandri XIV. Qui respondet Ep. XV.] Georgio Cassandro S. P. Coloniam.

EN tibi Beati Jacobi Missam, Doctissime Cassander, quae a studioso quodam transcripta est interea, quod Gandavi apud Regem Philippum commoramur. De missali Hispano memini me tum audisse, tum legisse etiam ante,


page 248, image: s248

quamvis hactenus mihi minime viso. Quidam Hispanus Dominicanus fidem nobis fecit sese curaturum, ut ejus exemplum brevi habeamus, qui si fefellerit, constitui Regium Confessarium ea de re literis interpellare, qucum mihi necessitudo est haud vulgaris. Caeteroqui si quid erit, quod ad institutum tuum promovendum pertinebit, tuus labor fuerit mandare, jubere, imperare, noster ilico curare jussaque capescere. Audio te valetudinis ergo ad fontes Leodinos commorari, quo eram omnino tui videndi cupidissimus accessurus, ni occupationum immensa moles, quam impendens [note: Antea enim Licentiatus tantum fuerat: Doctor creatus v. Non. Octob. 1559. V. Valer, Andr. Fast. p. 195.] Doctoratus honor nobis peperit, necessario vel invitum ac renitentem retineret. Neque tamen ob id omni excidi spe, posse me te coram frui, cui haud erit molestum oportunitate oblata Coloniae te invenire. Porro de libello tuo hymnorum, quem doles in catalogum improbatae librorum lectionis insertum, etsi quidnam mihi videretur, scripserim alias; tamen ut intelligas, quantopere existimationi studeamus tuae; recipio me propediem missurum ea, quibus adducti sunt Critici nostri, ut ita decernerent. Quae si aut mutare voles aut confutare poteris, dabimus operam, ut studiosorum manibus teri possit. D. Cornelio ex me salutem dicito. Is ante triennium, ni fallor, abstulit commodato aliquot libros e bibliotheca Martinensium, et in his Eusebii chronicon manu scriptum, hos cupiunt, quorum ea res est, sibi restitui. Vale Lovanii 5. Septembris 1559.

EPISTOLA XXIX. JOHANNES MOLINAEUS [note: Responsio ad Cassandri Ep. IV qui respondet Ep. XVI.] Georgio Cassandro S. P. Coloniam.

MIssiam Beati Jacobi graecam, quamvis non omnino emendatam, uti scribis, perlatam esse gaudeo. Tres sunt anni, cum Reverendissimus Atrebatensis codicis sui nobis potestatem faceret: tum dedi eam describendam adolescenti satis quidem erudito: sed in impressis quam manu seriptis libris versatiori. Atque hinc factum forte, ut meum exemplum, quod secutus est notarius tuus, sit minus castigatum. Is valde cupiebat nos conferre utramque scripturam, priusquam transmitteretur; quam ego operam non sponte mea, sed variis negotiis id temporis fatigatus recusavi. Crediderim tamen errores esse ejusmodi, ut facile etiam citia alterius exempli praesidium ex ipsa sententia possint restitui. Ut vero Missale Hispanum, quod Mosarabes vocant, aliquando nanciscamur nihil habeo spei firmioris. quod edicto Regio omnes ejus gentis, quotquot hc erant studiosi, vix uno alterove retento in Hispaniam sint revocati. Unus certe decedens promisit se curaturum, ut aliquando videamus: sed vereor ut fidem servet, quem sponsionis suae itidem submonere


page 249, image: s249

vastissima terrarum mariumque intervalla non sinunt. Dabo tamen operam diligentem, ut ne hac quidem in re voto tuo frauderis perpetuo. Exspecto jam abs te vicissim libellum ordinis Romani, quem velim te mandare alicui transcribendum, et quidem meo aere ac sumptu. Ivonis Carnotensis decretum in partes septem ac decem digestum habemus quidem, sed ita mutilum et mendosum, ut de editione in publicum ne cogitare quidem possimus, ni accesserit aliorum codicum copia. Proinde feceris nobis rem longe gratissimam, si eum codicem, quem ais esse quam castigatissimum, utendum ad nos miseris, quem paulo post optima sumus fide restituturi. Quem nos nacti sumus, is regius est, a Maria Angliae regina olim non sine multis impetratus precibus; qui primum datus est cuidam monacho inspiciendus. Is nescio quo consilio quem oportuit Gratiani decretum ex Ivone emendare, maluit ex Gratiano Ivonem pervertere. [note: Credo esse Jodocum Ravestenium Tilet anum, hoc tempore Professorem Lovanii, et acerrimum haereticorum vexatorem. vid. Valer. Andr. Bibl. Pag. 594. et Fast. p. 110. et Marchant. descript. Flandr. Lib. 1. pag. 82.] Tiletano placuit, quod ea, quae offenderunt in scholiolis ad hymnos tuis, mutare non recuses. itaqueg dedi operam, ut censuram videas. sed quia ea impetrari debet a pluribus, haud scio an hoc tabellario expedita parataque futura sit. Jussit te praeterea suo nomine salvere. unde conjicere lubet aequiorem tibi esse, quam hactenus. Praeses Viglius Aquisgrano reversus in mensa vestrum officium commemorabat. Adjeci quantopere nostram professionem tu una cum M. Cornelio juvares. quod sciebam suae Celsitudini comprimis fore gratum. Aderant tum, qui non omnino optime volunt tibi, conticuerunt tamen omnes intentique ora tenebant. ut scias non tam infensos ac iratos esse, quam vulgus putat. Vale, Doctissime Cassander, et nostram spartam exornare perge. Sed heus, quod prope exciderat mihi, M. [note: Aug. Hunnaei, vulgo Huens, vita est apud Valer. Andr. Bib. Belg. Pag. 95. et in Fastis pag. 116. in Joannis Hesselii locum successit commendation nostri Molinaei, cum Lovanienses Theologi alium surrogari petiissent: ut scribit Hoppero Viglius Epist. XXXIV. in Epistola Cassandri XXIX. Vitio librariorum credo legi, Augustinum Harpaeum, pro Hunnaeo.] Augustinus Hunnaeus Theologus nedum te resalutat, verumetiam obnixe rogat, ut quinque illa capita, quibus revinci posse et ad religionem saniorem pertrahi existimas, in epistola nuncupatoria ad Vigilium martyrem, nedum haereticos omnes, verumetiam infideles et paganos, non graveris communicare. Iterum Vale. Lovanio 27. Octobris. 1559. Censuram curabo ut habeas primo tabellario.

EPISTOLA XXX. JOHANNES MOLINAEUS [note: Respondet ad hans Cassander Ep. XIX.] Georgio Cassandro S. P. Coloniam.

PEtrus Coloniensis tabellarius, cui Ivonem ad me perferendum credideras, Doctissime Cassender; fideliter eum tradidit, paucis post diebus quam


page 250, image: s250

provinciam suscepisset. Quod autem id serius tibi significem, est quod ipsum culpes, non me, quod interea ad me nunquam reverterit. Contuli itaque tuum cum codice regio, dedique amanuensibus transcribendum. Qua in collatione ut deprehendi exemplum tuum nostro esse cum vetustius, tum emendatius; ita non omnino mendis esse vacuum, codicum comparatio commonstravit. potuissemque universum ad amussim meam castigare, ni id in alieno et praecario accepto libro audere visum fuisset hominis esse nimium familiaris, vel potius temerarii et improbioris. Perlatus est nuper et ordo Romanus, cujus uti hactenus videndi, inspiciendique desiderio langui; sic nunc in intelligendo laboro, tuamque potissimum operam postulo, cujus fruendi non minimam sane spem audita nuper morte Cl. V. [note: Cornelii Gualteri vel Walteri fratris.] Joannis Walteri conceperam, sed qua nunc prorsus excidi, quod intelligam sine te D. Cornelium advenisse. Ego, vero etsi nihil habeo, quod pro tuis tot tantisque in me beneficiis rependam, tamen iis non expleor, quin plura semper aveo abs te accipere. Censuram certe mihi nuper non sine fatigatione ostensam, tibique valde desideratam paucis accipe, sed sententiam, non verba, quae prolixiora erant, quam ut luberet describere.

Principio offendit in epistola nuncupatoria seu praeliminari (ni fallor) quod [note: Pag. 155. ubi libros illos, Caroli Magni titulo, de imaginibus, hoc elogio ornat.] insignes a te libri appellantur. qui quatuor adversus Synodum ordine septimam, quae fuit Nicena secunda, olim conscripti sunt. Profecto id encomii genus parum videtur abesse ab haeresi, si modo non media est dictio, quaeque natura sui tam bonis, quam malis, tam vitiis, quam virtutibus jungitur. Nam ex aequo dicitur insignis latro, insignis nebulo. ut doctor ut martyr et similia. Neque sum nescius hoc verbo eruditionem notari posse: non etiam pietatem. Verum enimvero ut ut sit, consultius est, praesertim nostra taempestate, ut omnis calumniandi criminandive ansa praeripiatur, ab ejusmodi ambiguis loquendi formulis temperare.

Proximum est quod [note: Pag. 218. in scholiis ad Hymnos.] asseris in solenni et publica eucharistiae administratione confirmationem sanguinis statim et semper communicationem corporis sequi consuevisse. Ubi si pro confirmatione, consecratio legi debet, adstipulor tibi, sin confirmationem vocas complementum communionis, tum idem judicium esto, quod de sequentibus. Ais enim plenam communionem habitam non fuisse sine communicatione sanguinis. Expressior est, fateor, et [gap: Greek word(s)] representatio passionis Christi sub utraque specie, quam sub altera; tamen nihil amplius, aut majus, sub utraque sumitur specie panis et vini, quam sub altera aut panis aut vini; quin in quavis eucharistiae particula totus est Christus, cujus gratia, ut ait pulchre Augustinus, non consumitur morsibus. Id quod in manna, hujus mysterii figura, manifestissimum fuit, de quo neque qui plus collegerat habuit amplius, neque qui minus paraverat invenit minus. Sic aeque sanabat contactus fimbriae Christi servatoris ac admotio manus: et aeque manus, ac totius admotio corporis. Proinde haec digladiatio de specie altera vel utraque


page 251, image: s251

mihi prope de lana caprina esse subinde visa est. Neque tamen ob id censeo laicis iterum calicis usum esse concedendum, uti olim scimus liberum fuisse. quin justius adversarios culpo; qui ob rem tantillam, nescio quas non turbas concitant, et ad defectionem provocant. Quippe perpetuo aliquis fuit usus eucharistiae sub altera specie, licet rarior: id quod ex eo solo consuevi adstruere, quod olim Christianis, longum iter per paganos aut haereticos forte ingressuris, mos fuit secum conferre hostiam consecratam, quam ingruente mortis discrimine, ne sine sacro viatico decederent, perciperent. in quibus Cypriani martyris aetate commemoratur aliquis, qui proficiscens orario suo eam incluserat. Hoc utique non est verosimile, ne credibile quidem, sub vini similitudine sanguinem dominicum asportasse. Minus etiam antiqui judicarunt, quod itidem affirmas, communicationem corporis et sanguinis necessario esse conjungenda. Quamvis non eam inficias, creberrimam fuisse ejuscemodi communionem, et aliquo fortasse tempore extra casum praedictum, profectionem scilicet, vel similem, (valetudinem, inquam, aetatem, sexum, aut naturae singularem qualitatem, hoc est corporis [gap: Greek word(s)]) perpetuam, et ita longa consuetudine corfirmatam, ut prope pro lege haberetur, absolute tamen necessariam fuisse nunquam admiserim, quamvis Gelasius, canon concilii Turonensis, Julius primus, Pascasius, Algerus, Micrologus (ut nihil dissimulem) urgeant. Verum quod Christus mandaverit, ut omnes sumant sub binis speciebus, id nullo pacto mihi probaveris. Sic tradidit, fateor. Sic et post coenam dedit, non etiam tum porrigi praecepit. alioquin absit, ut Ecclesia id fuerit unquam adversus Christi praeceptum mutatura, sanciendo ut jejuni et impransi mysteria accipiant, ut eleganter ad Januarium docet Augustinus. Caeterum ex Micrologo, quod citas de intingenda eucharistia cap. 19. uti fidem agnosco bonam, ita reprehensio authoris in promptu est, qui eo loco est Berno Abbas Augiensis, uti a doctioribus accepi: impingit enim manifestum mendacium ordini Romano, uti nobis apparet. Die parasceues servatur mos inter Latinos offerendi [gap: Greek word(s)] pridie videlicet vel die dominica, uti apud Graecos, consecrata. Neque vinum tum fit immissione corporis sanguis Christi. Sed vinum manet: ut toto coelo aberret Berno, vel quisquis illius capitis sub principium est author. Jam vero mos communicandi sub altera specie non temere increbuit. id quod varii canones de sanguine effuso neglectiusque habito coarguunt. Quibus accessit et hoc, quod pleraeque mundi plagae et praesertim septentrio prope totus, vini neutiquam ob nimiam frigiditatem feraces sunt. Adeoque verosimile mihi fit, tunc hunc morem invaluisse primum, cum innumerae gentes in hoc terrarum spacio Christianam religionem receperunt. Tunc certe crediderim reliquos occidentis populos, partim ut pericula vitarent, partim et maxime ut sese in sacramento pacis reliquis, quibus vini usus erat incognitus et vix parabilis, pretio conformarent. ne quid neophyti quererentur sibi minus esse, quam aliis. neve ejusmodi disparitas unius duarumve specierum alicui tumultuandi in republica Christiana ansam praeberet. Quapropter qui consuetudinem tot jam seculis intermissam


page 252, image: s252

et obliteratam revocare nituntur, non tam student paci Ecclesiae, quam motibus et seditionibus in ea excitandis. Adeo consultissimum est ab iis authoritatibus citandis abstinere: sin minus; ut saltem non sine praesenti nota producantur. Duo sunt, quae supersunt. [note: Pag. 242.] Illud omnes sancti orate pro me, sic explicas, quasi nudum desiderium significetur, non autem oratio, sive intimatio desiderii ad aliquam personam secundam, quam alloquaris. Non sic Latini, non Graeci patres. Non Ecclesia Romana, non denique hymni illi tui, tuos jam dico, quos concinnasti. Extremum est quod tradis bona opera non esse causam vitae aeternae sed signum, occasionem et viam, et quod haec locutio, [note: Pag. 262.] propter merita datur vita aeterna, significet consecutionem, et non causam. si ita est, si verum dicis, quorsum igitur Paulus, bonum certamen certavi, cursum consummavi, de caetero reposita est mihi corona justitiae? vel quid, fids credimus Deum unicuique redditurum secundum opera sua? Haec si dignaberis mutare, omittere vel mitigare, et moderari, quod ut facias obsecro, tum demum licebit tuis frui lucubrationibus, et nobis tui studiosissimis te acrius ab aemulorum sycophantarumque morsibus tueri. Illud sane nolui omittere, quin tibi significarem, quendam familiarem meum Gandavi [note: Hujus vita est apud Valer. Andr. Bibl. Belg. pag. 230. et Sander, de claris Brugensib. p. 28. Jctus fuit et Poeta: in hunc puto esse festevissimum et aculeatum illum jambum Jani Douzae lib. III. Epigr. pag. 65. unde apparet illum criminatum esse Douzam et rosisse ejus scripta. Uxorem ipsius Monachis et sacerdotibus usurariam lepide ibi exagitat.] Franciscum Goethalsium, virum doctum, emendasse in hymnis rationem metri, quoties peccatum animadvertit, cujus laborem cum scirem tibi non ingratum fore, non me piguit hac de re ad eum literas dare. Illud quoque intelligo Luteciae sub praelo esse thesaurum missarum. Vale, Cassander doctissime, et me tuis officiis ornare perge. Resalutant te M. N. Tiletanus et Augustinus Hunnaeus. Lovarnio 18. Martii 1561.

EPISTOLA XXXI. JOHANNES MOLINAEUS [note: Responsio ad Cassandri Epist. XIX. XXIII. XXV. et XXIX.] Georgio Cassandro S. P. Antverpiam.

PLuribus ad me tuis epistolis, Doctissime Cassander, quod hactenus nihil responderim, neque per occupationes, neque per aliquam culpam meam accidit. Prolixiorem illam, qua rationem adferebas, ad omnia illa, quae in scholiis ad hymnos tuis theologorum censura notarat, principio M. Augustino Hunnaeo tradideram. deinde M. N. [note: Intelligit Joannem Hesselium Lovaniensem, de quo vid. Valer. Andr. Biblioth. Belgic. p. 515. et cujus mentio apud Viglium Zwich Epist. XXV. ad Hopperum et XXIV. ubi male Hasselius dicitur, qui diversus fuit. vid. Simon: Bibl. Critiq. t. I. cap. 7. Epistola Cassandri ad Hesselium est inter selectas edita a D. Heinsio Cent. I. 50.]Lovanio. et tandem etiam Tiletano nostro


page 253, image: s253

caeteroqui illius ordinis eam vidit nemo. Equidem iis, quos duriores paulo intellexi esse tibi, nihil unquam communicavi. Aequioribus porro, aut, ut verbo utar tuo, minus morosis ne tu quidem invidebas, quin legerent. Visusque mihi sum omnino quam diligentissime observasse quicquid super hac re praescripseras. Plane ab Hunnaeo et Lovanio nullam censuram elicui. Sed ne a Tiletano quidem quicquam adnotatum est, nisi quod ad Synodum Francofordianam adscripsit haec verba. haec mera calumnia est: nam definitio Synodi Nicenae longe alia est, ut facile patet eam perlegenti. et paulo post ad Gregorii Romani Pontificis sententiam haec subjicit, manifestum est Gregorium loqui de adoratione, quae propria est deo, non autem de veneration: caeteroqui nulla est nota. Et sane, ut ingenue eloquar quod sentio, universa epistola mihi videbatur tantopere et authoritate et ratione munita, ut mordendi nullus relictus foret locus. quae etiam consideratio me impulit, ut etiam antesignano omnium Lovaniensi exhibere non formidaverim. Verum admodum diu apud Tiletanum delituit. neque licuit recuperare, quam demum his quindecim diebus proximis: quae causa fuit cur minus potuerim ad ea, quae petebas, respondere. Illud compertissimum esse velim tibi, quanquam fortasse nunquam deerunt, qui calumniabuntur et suggillabunt; tamen omnibus prope studiosis gratissimum esse laborem tuum, quem in divulgandis corrigendisve libris ecclesiasticis impendis, ut nullo te pacto debeat ab instituto tam sancto tamque utili paucorum praejudicium revocare. Mihi sane proposito ordine Romano magis acuisti famem harum rerum, quam expleveris. Neque satiabor, nisi etiam reliqua opuscula, quorum meministi, edideris. quod ut quam ocyssime sacias te etiam atque etiam quanto possum opere rogo ac obtestor. Quod ad Ivonem pertinet, scito pene ad finem esse perductum. ubi fuerit absolutus quamprimum istuc remittetur una cum binis exemplis impressis, quorum unum tibi servabis, alterum ad monasterium, unde nactus eras, transmittere curabis. Prior Martinensium ante pentecosten Coloniae fuit, cui de te percunctanti, dictum est in Flandriam profectum esse. Inde spes nobis accessit videndi tui, et coram de communibus studiis tractandi, qua re nihil mihi accidere potuit gratius, nihil antiquius. Quod si etiamnum integrum est huc excurrere, nolo te alio uti hospitio, quam nostro. Aedes habitamus exiguas quidem, at a tumultu populari semotas et supra modum, praesertim hac anni tempestate, amoenas atque jucundas. itaque hortor ac moneo, ut, si sine incommodo magno poteris, te aliquantulum una cum amicis aliquot familiarioribus istic reficias. Adest nunc et Ximenius, qui te Duysburgi commorari apud parentem tuum nunciarat. Hujus negocia jam omnia cum Theologorum collegio expedita confectaque sunt. quod cum scirem voluptatem tibi allaturum, nolui silentio praeterire. D. Hopperum si constituisti visere, Bruxellam petas oportet, ubi in Senatum privatum, ut vocant, nuper lectus agit. Cujus collega Zeubelius de te semper interrogat diligentissime, vir cumprimis candidus tuique, quod certo scio, amantissimus. Si quid impedimento erit ut non venias, obsecro me certiorem fieri, quo nunc te recipias. An Coloniam an Duysburgum. Ut si qua me occasio


page 254, image: s254

in has regiones rapiat, te saltem ex itinere et obiter salutem. Vale, praeceptor eruditissime, Lovanio Vigilia Joannis 1561. Quaeso meo ut nomine quam officiosissime salutem nunties Clarissimo Viro D. Cornelio et Birckmanno typographo, et si qui praeterea sunt alii noti.

EPISTOLA XXXII. JOHANNES MOLINAEUS Georgio Cassandro S. P. Gandavum.

EN tandem exemplum Decreti Ivonis Carnotensis, quod munusculum etsi me minime fugit levidense esse, ac vulgare: cupio tamen ut sit, qualequale testimonium, et veluti pignus observantiae veteris erga te meae. Porro quod ad membranaceum codicem (quo in castigando plurimum usi sumus) pertinet, Gravius typographus in se recepit una cum exemplo impresso, Coloniam ad Birckmannum mittere. quod volui indicatum tibi, ne hanc in causam fortasse quid te solicitet. Illud sane mihi significes velim, an et quando, nos visere constitueris. jamdudum enim exspectaris a multis, quibus gratissima est omnis ea opera, quam in eruenda Ecclesiae antiquitate impendis. hortanturque te quod possunt, ut in hoc tuo instituto perpetuo pergas uti coepisti. Vale, raptim Lovanio 7. Augusti anno. 1561.

EPISTOLA XXXIII. VIGLIUS ZUICHEMUS Joachimo Hoppero S. P.

MItto per D. Franciscum, mi Hoppere, Elberti responsum super contro versia Baroniana; quod mihi certe bene doctum et exactum videtur: expectabam autem ut duntaxat tuo adjiceret, quae ad pleniorem juris adstructionem facerent, verum quod amplius opinione nostra praestitit, id non nisi grato hilarique animo recipiendum est: velim autem ut D. V. secum dispiciat; satiusne videatur in unum utrumque contrahere, an unumquodque per se relinquere: plus autem forte auctoritatis singulis erit, si separata relinquantur, nec offendi pluralitate judices poterunt, postquam utrumque satis breve ac succinctum est. Opus porro erit ut D. V. dispiciat de aliquo, qui in eis describendis operam nobis navet, et postquam Vulcanius, uti mihi nuper coram retulit, factus est Reverendi Domini Baronis pensionarius, atque filium habet, qui hanc operam praestare queat, haud abs re mihi videtur, ut antequam D. V. huc commigret, hac de re coram ibi provideat. Non improbo ut D. V. Reverendissimo ac Illustrissimo Domino Cardinali epistolio aliquo de nova dignitate congratuletur, seque mox subsecuturum significet, quo illum respondendi


page 255, image: s255

labore hoc tempore sublevet, quo undique ad eum ejus generis literae adferuntur. Ego autem ad diem Sabbati aut Dominicam proximam D. V. expecto. Omnino vero convenit ut D. V. aliquot diebus hc adsit, antequam uxorem ac familiam huc traducat. Erunt enim in novis aedibus multa reparanda, et illa cum tempore commodius sequetur. Interea vero ego vestra consuetudine suaviter perfruar, et erit quoque D. V. ab curis familiaribus spinisque domesticis soluta, ad novam functionem aggrediundam alacrior. Bene Vale. Bruxellae 7. Apr. 1561. [note: Haec epistola inter Viglii editas quia non exstat edenda fuit, ex qua constat Bon. Vulcanium jam in primis annis maximis his viris fuisse notum, et amatum.]

EPISTOLA XXXIV. CORNELIUS VALERIUS Joachimo Hoppero S. P.

CUm nudius tertius in templum cum nostro Cauchio venissem, forte incidi in Simonem tuum cognatum, ex quo cognovi te jam in Collegium Consiliariorum arcani regii senatus esse cooptatum, et a principibus viris inauguratum, quam ego dignitatem et tibi, quem summis honoribus omnes, qui te modo vel nomine tantum norunt, decoratum cupiunt, et Reip., cujus est in hominum prudentium atque doctorum industria, posita salus. Oro Deum Opt. Max. ut ea res tibi fauste atque feliciter eveniat, et idem perpetuo te prosequatur favor, quem omnibus in locis ubicunque versatus es, hucusque reliquisti, idemque bonorum erga te studium atque benevolentia nunquam decrescat. Videre mihi videor id, quod jam nunc multorum votis expetitur futurum, ut, si quid humanitus optimo ac doctissimo prudentissimoque viro D. Praesidi Viglio acciderit (cui nescio quo pacto non male etiam valenti interdum metuo) tu conterraneo succedas, iis exornatus virtutibus, quibus ille ad summum dignitatis gradum pervenit; interea vero sis illius vicarius, ut ego quondam, (si parva magnis conferre licet) amici nostri Nannii: sis, inquam, illius Atlantis duri coelum qui vertice fulcit, et jam diu magno pondere pressus opem videtur aliquam poscere, successor Hercules. Salutem plurimam uxori tuae liberisque doctissimis. Nostram brevitatem Cauchius hic noster compensabit: bene vale, et me tui studiosissimum amore mutuo, ut facis, complectere. Raptim Lovanii die 21. Aprilis anno CICICLXI.



page 256, image: s256

EPISTOLA XXXV. CONRADUS GESNERUS Georgio Cassandro S.

VIvere te et valere et in reip. Christianae bonum semper aliquid elucubrari his diebus ab amico, Clarissime et doctissime D. Cassander, summa laetitia mea intellexi. Deus Opt. Max. quam diutissime te nobis et Ecclesiae suae incolumem conservet. De scriptis tuis quaecunque edidisti, aut ad editionem parasti, per occasionem certior fieri cupio. Nam pro Bibliothecae nostrae nova editione paulatim aliqua colligo. Mitto Catalogum lucubrationum nostrarum, etsi in eo nihil gravissimis et sanctissimis studiis tuis forte dignum sit. Communicabis cum amicis, quibus haec et ejusmodi cognoscere vacat et libet: imprimis Excellentissimo medico D. [note: Joannes Echtius Medicinam fecit Coloniae, natus in Belgio. vid. Mercklin. in Lindenio renoyato pag. 574. multa ejus et honorifica mentio in Epistolis Cassandri. vid. Ep. LXVI. et mox in Epistola Ximenii XL. duxisse ancillam suam idem Cassander scribit Epist. CXIII.] Echtio, cui me vehementer commendari abs te vellem. Dioscoridis [gap: Greek word(s)] libros, nunquam antea visos, Graece et Latine editioni nunc adorno, intra hos proximos dies, spero, absoluturus, inde ad historiam stirpium, jam olim a me inchoatam, totum me conferam, ad quam Cl. D. Echtius, quicquid et quantulumcunque habet, quod conducat, circa nomina, icones, aut facultates quorundam, si communicarit, ut alacrius absolvam tantum opus, et mentionem ipsius quoque honorificam faciam, author mihi erit. Urge, quaeso, et instiga hominem occupatissimum. Mithridatem meum de differentiis linguarum forte vidisti, ante annos aliquot excusum, a quo tempore multa multis e regionibus accepi, quae ad eum augendum et Illustrandum faciunt, Nuper autem ex Doctissimi viri D. Ge. Aemylii ad me literis intellexi, habere te quaedam rara de vetere Gothica aut Germanica lingua, nempe alphabetum, suis characteribus, orationem dominicam, et alia quaedam: quorum ut me participem facias, etiam atque etiam enixe te rogo: et si quid aliud hujus argumenti, ut meo in Mithridate tua quoque liberalitas locum habeat. Ego vicissim, si qua in re optimo et Doctissimo Cassandro meo gratificavi, faciam nae ex animo ut me sui amantissimum observantissimumque esse non obscure intelligat. Vale et ignosce festinationi ac lituris. Scripsi Tiguri Octobris die 9. A. 1562. multa jam nocte: non relegi.



page 257, image: s257

EPISTOLA XXXVI. [note: De hoc Ximenio egimus ad Epistolam Lipsii CXXV. et multa ejus mentio in Cassandri Epistolis, ex quibus in primis videnda LXXXIII. pleraeque ejus Epistolae Anni certi notam non habent, nec ex Cassandri Epistolis semper licuit certum tempus assignare, quare, si in conjectura aberraverim aliquando, veniam, spero, dabit lector.] PETRUS XIMENIUS Georgio Cassandro S. P. Coloniam.

ORnatissime Domine Cassander: Magnam tibi habeo gratiam ob laborem susceptum in tradendis nuncio Coloniensi sarcinis, quas ab eo integras accepi; paulo tamen meliore conditione accepturus, si cum eo de precio prius convenisses. Adsunt quidem arma nostrae militiae, quorum adjumento et nos quoque meditando, scribendo, docendo Deo gratum obsequium praestare possemus. Sed utinam tuam diligentiam imitarer, quam frustra impedire conatur valetudinis tuae imbecillitas. Quod tamen ad professionem meam attinet, ea differetur ad aliquot hebdomades, dum nimirum Reverendissimus Dominus Hochstrato redeat. Profectus eo fuerat ad suscipiendam e sacro fonte filiam Domini Hochstratani, et quo die eo pervenerat, incidit in giavem satis morbum, qui quamvis affirmantibus medicis periculo Dei benignitate vacuus sit, reditum tamen ejus, ut nobis scribunt, qui eum comitati sunt, non paucis diebus morabitur. Interim cum D. Archidiacono, qui hc quoque relictus est, in alio genere studiorum versabimur. Magno me affecisti beneficio, quod Galliae in negotio religionis statum tam luculenter mihi descripseris. Faxit deus, ut et ipsis, et iis, qui Tridenti nunc convenire dicuntur, et omnibus Christianis nationibus cum concordia spiritum largiatur, qui eam in posterum quoque tam validam sanciat, ut hisce malis, quibus nunc labefactatur, non sit tam facile obnoxia. Rependerem, mi Cassander, beneficium, si memoria retineret longam quoque de actis conventus illius Gallicani historiam, quam epistola quaedam Bruxellae scripta, ac me praesente recitata, narrabat. Summam tamen, si potero, complectar, et addam decretum de Eucharistia, quod postulavi mihi permitteretur exscribi. Actum a principio fuerat de liberando rege aere alieno, quo sicuti ajunt gravissime premitur, deque reformando statu Ecclesiastico, et de tollendis novis his opinionibus quotidie magis invalescentibus. Supervenere postea ministri Protestantium, seu Calvinianorum satis magno numero, fide publica illis data eo evocati. Horum princeps Theodorus Beza nomine omnium copiosam et eloquentem in concilio, rege, regina matre, totaque nobilitate praesente, habuit orationem, in qua primo artificiosa quadam insinuatione sibi conciliavit benevolentiam. Purgavit dein id, quod suis sciebat objici, quod essent seditiosi, turbulenti, abhorrentes ab ommi concordia, conditiones proponentes iniquas ac plane intolerabiles. Secuta dein est fidei explicatio per omnes articulos, in quibus a nobis dissident, cujus


page 258, image: s258

scopus, propter narrandi artificium et adhibitas interdum probationes, etiam ad persuadenda illa dogmata auditoribus spectavit. Postremo falso de illis vulgatum crimen deluit, quod docerent non esse parendum magistratibus, cum contraria sententia ubique in concionibus ac scriptis coram traderetur. Auditus est magno silentio, adeo ut cum ipse initio orationis ad dicendam orationem Dominicam procidisset in genua, idem facientibus principibus, etiam episcopi id imitati sint. Semel tantum strepitus excitatus est, cum agens de Eucharistia, tantum diceret distare ab ea Domini corpus, quantum caelum distat a nobis. Post habitam orationem scriptum exhibuit, ejusdem fere argumenti, et modestiorem sententiam in illo de Eucharistia articulo. Intelligi satis non potest, quid in hoc conventu statuatur. Suspicabatur auctor hujus epistolae Regem relaturum in patrimonium suum omnes regias fundationes, alias autem relinquendas, partim pauperibus scholasticis, partim ministris ecclesiarum: probabile etiam esse disputatum iri de singulis seorsum confessionis eorum articulis. Judicat etiam idem, omnia paulatim tendere in favorem adversariorum. Vulgatum esse hoc Septembri edictum, quo absolvebantur omnes, qui in armis fuerant hac aestate ob causam religionis, restituuntur exules, liberantur e vinculis capti: missis etiam ad concilium ministris quibusdam sparsarum etiam per Gallias eorum Ecclesiarum, sibi quoque Ecclesias per singulas civitates concedi postulant, quas forte, si publice id non permittatur, per vim occupabunt. Qui sedent ad regni gubernacula, magna pars nobilium ac doctorum, creduntur illorum esse sententiae. Accedunt Germanorum artes et machinae, qui ad recipiendam Augustanam confessionem principe Palatino eos sollicitant; magnas itaque portendi mutationes in eo regno, nisi alias rationes ineant Catholici. Ipsos principes Catholicos spem abjicientes saniorum consiliorum ad sua reditum parare, inter quos Lotharingius Cardinadis, magnis conatibus frustra quaedam voluisse impedire, Cardinalem Ferrariensem, qui nihil cum suis effecerit, quamvis strenuam operam Praepositus Jesuitarum navarit, Romam rediisse: sparguntur et belli suspiciones, quia Navarra repetatur, commeatus invehantur Caletum, a nobis dimissa munitio Gravelingae iterum suscipiatur. Ne sim prolixior, confugiendum nobis ad remedium Regis Josaphat, hoc est, ad orationem, quae sola potest impetrare ea, quae humanis consiliis regi nequeunt, et quia statim aderit nuncius petiturus a me epistolam, ne sim illi in mora, non possum haec transcribere, quae tamen aegre leges. Decretum de venerabili Eucharistia hoc modo habet, quod ex Italico ad verbum verti in linguam Latinam, sicuti illius author Epistolae ex Gallica verterat in Italicam. Cum fides pomissas nobis res praesentes exhibeat, cumque haec ipsa fides verissime suscipiat corpus et sanguinem Jesu Christi virtute Spiritus Sancti, secundum hanc consyderationem, fatemur corporis illius praesentiam in Sancta coena, in qua nobis praesentatur, donatur et exhibetur substantia corporis et sanguinis ejus per operationem Spiritus Sancti, recipientibus et manducantibus nobis spiritualiter et per fidem idem corpus, quod pro nobis mortuum est, eo quod simus os ex ossibus ejus, et caro ex carne ejus, in eum finem, ut simus vivificati, et percipiamus, quicquid requiritur ad


page 259, image: s259

nostram salutem. In hoc de cretum conceptum ab iis, quibus negocium hoc demandatum fuerat, tam a nostris quam a protestantibus, reliqui Catholici nullo modo consentiunt, et quia nondum publicatum est, omni ratione dant operam, ne id fiat, et potissimum Cardinalis Lotharingbius. Authores decreti ex parte nostra fuere Episcopus Valentiae in Delphinatu, Episcopus Sagiensis in Normandia, doctores Sorbonici tres, Despensa, Salignaco, Botiglieri. Ex adversariis [note: Respondet ad hanc Cassander Epist. XXXVIII. scripta est A. 1561. quo hoc colloquium Poissiacum habitum fuit. vid. Mezeray. Abreg. Chronol, in Carolo IX. Tom. V. pag. 45. et Baylii Lexicon Hist. Crit. in Beza.] Beza, Petrus Martyr, Saules, Marloratus et Della Spina. Interim, mi Cassander, in Domino valebis, ac perge tuum Ximenium solito tuo amore semper complecti. Humanissimus Dominus Cornelius hanc epistolam tecum communem habeat. Ego vos semper, ut debeo, de meis rebus certiores faciam. Iterum valete, ac officiosissime meo nomine salutate virum a me humanissimum Dominum Arnoldum Husmannum, et alios amicos. Leodii postridie Simonis et Judae. Dominus Archidaconus, Dominus Visbrouh cum socio vos plurimum salutat.

EPISTOLA XXXVII. PETRUS XIMENIUS Georgio Cassandro S. P. Coloniam.

CUm paucis ab hinc diebus nuncius, per quem literis meis responderas, humanissime D. Cassander, Coloniam rediret, impeditus eo tempore certis de causis fui, ne tibi quoque vicissim per eundem rescriberem. Id ergo per hunc, qui tibi has reddidit, faciam, qui mihi se hodie Coloniam profecturum dixit. Ac primum quod ad literas tuas attinet, nihil attinet dicere quam mihi gratae fuerint, quam gratae perpetuo futurae sint. Merentur humanitas et benevolentia, quibus me non merentem prosecutus es, meretur incredebilis ingenii candor, meretur eruditio, et singularem mihi literae tuae non solum voluptatem, sed consolationem perpetuo afferunt. Atque ideo quod te certo sciam in hoc humanitatis officio perseveraturum, tuumque Ximenium de tua, ac D. Cornelii valetudine deque statu rerum vestrarum certiorem semper factum iri, hac ipsa cogitatione solidam animo percipiam voluptatem. Sed bis omissis, quid hisce diebus de rebus tuis acceperim, breviter indicabo, deinde de valetudine, sicuti tibi scripsi, affecta Reverendissimi Domini, deque meis rebus, quae scribenda sunt, addam. Scies igitur, mi Cassander, me ante triduum a Doctore Vendovillio accepisse epistolam, in fine cujus haec de D. Balduino deque te erant verba. Audio F. Balduinum fuisse nuper Coloniae, et deinceps fore in familia D. Cardinalis Lotharingii. Audivi etiam D. Cassandrum esse in Galliam vocatum, idque a rege Navarrae ad componenda ista dissidia, vel ad juvandum


page 260, image: s260

ad ea componenda, sed tamen non habeo certum authorem, si quid ea de re habes, velim facias nos certiores. Haec, mi Cassander, ad me scribit D. Vendovillius: quae unde acceperit, divinare non possum, et tamen si vera sunt, non potuere mihi non afferre ecclesiae nomine atque etiam tuo singularem voluptatem. Certo enim scio, modo vocationem hanc a Deo esse iis, quibus debet, conjecturis constiterit, te tam illustrem et pium laborem non recusaturum, etiam si propter imbecillitatem valetudinis lectica esses in Galliam, sicuti ille Dux Samnitium in castra, deportandus. Te vero operam tuam huic negotio praebente, debet profecto nos excellens ista eruditio, tantam accipiens authoritatem, in optimam spem erigere faelicissimi successus. Faelicissimum vero successum concordiam voco Christianam; in qua vetus et perpetua religio conservatur, et restituitur, et ab omnibus approbatur, iis alteri parti concessis, quae concedenda prorsus esse moderatiores omnes sanioresque Catholici confitebuntur: in iis vero, quae salva pietate admitti nequeunt, adductis contra sentientibus, ut sibi vere persuadeant ea, quae ab ipsis defenduntur, carere illis tribus tuis ex tuo Lirinensi verissimis orthodoxae doctrinae notis, antiquitate, universitate ac consensu, nullamque doctrinam recipiendam in hujusmodi controversiis, quae illis carere demonstretur. Ut ad tantam rem conficiendam tua opera hoc tempore haberi debeat inter potissima Spiritus sancti, quibus usurus est, instrumenta, facit ea, quam dixi, eruditio, in qua ad hunc finem paranda totam aetatem usque ad corpusculi tantummodo non interitum consumpsisti: facit ardentissimum ecclesiasticae concordiae desiderium, ac postremo incorruptissimum, ac nullo partis alicujus iniquo contra veritatem studio infectum judicium. Quod si ergo haec vera sint, et, quod deus avertat, suscipiendum tibi iter non censeas, nihil addubito, quin id ideo sis facturus, quod pro deploratis habeas res Galliae, quodque locum illic nullum fore sanioribus consiliis apud obstinatos animos, et nunc factionibus etiam exasperatos arbitreris. Deum opt. max. oro, ut Spiritus ejus, quo in tanta potissimum re regi debent filii Dei, primum tibi in hac ipsa consultatione adsit, dein si, quod votis omnibus nobis optandum est, eo proficiscaris, ea tibi ac gloriosi laboris sociis suggerat, quae ad liberandum amplissimum regnum tantis malis sint utilissima, atque ut spes nostras ulterius promoveamus, quae ducto ab amplissimo regno initio, ad sanandos reliqui corporis et mores et errores manare felicissime queant. Haec ita tibi scripsi, quasi vera sint, quae fortasse non de nihilo orta a Vendovillio mihi scripta sunt. si falsa esse ex tuis literis intellexero, ea et apud Vendovillium et apud alios suscipiam refellenda, interim dicam hc nihil ejusmodi dici Sin vera sint, non dubito, quin pro tuo ergo me amore, me sis aliquousque tantae rei facturus participem. Humanissime Domine Cassander, quo minus tibi possim aliis de rebus scribere, nuncii interventus accincti ad iter in causa est. Priora ergo cum per ocium scripserim, de meis rebus haec brevissime addam. Professio mea morbo Domini Reverendissimi impedita est. Ipse Reverendissimus melius quidem, laus deo, se habet, sed nondum convaluit, et morbus ejusmodi est, sicuti me tibi scripsisse arbitror,


page 261, image: s261

ut quamvis convalescat omnino, nisi tamen utatur victus ratione exquisitissima, in perpetuo versetur vitae periculo. Deus illum ecclesiae suae nobisque servet incolumem. Interim cum D. Archidiacono ac Lampsonio versamur in Aristotele. D. Tiletanus mihi significari curavit, et se et Magistrum a Lovanio apud Hispanos male audire, quod me absolverint, et proin monere, si quid Reverendissimo Domino humanitus accideret, ne cogitarem de Hispania. Si Lovanium redeam, se suscepturum mei defensionem, proin me tacite monere videtur, ne vel Lovanium redeam. Sed tabellarius me non sinit plura scribere. Tu mihi quaeso per hunc late respondeas. Vale, mi Cassender cum D. Cornelio in Domino: salveant et quos epistola tua nominasti. Leodii 8. Decemb. [note: Respondet Cassander Ep. XLII.]

EPISTOLA XXXVIII. PETRUS XIMENIUS Georgio Cassandro. Coloniam.

SAlve plurimum Clarissime Domine Cassander. Dici profecto non potest, quanto tenear desiderio cognoscendi, tum de valetudine tua, tum de studiis ac rerum tuarum statu. Itaque majorem in modum te oro, nuncium hunc sine tuis ad me literis non patiaris discedere, quamvis cum ipse postremo hinc discederet, propter ipsius festinationem, meas ad te non attulerit. Spero autem te jamdudum ex isto morbo, qui tibi nimis efficitur familiaris, Dei beneficio recreatum ad priora studia rediisse. Esset quidem nobis omnibus dolendum praeclarissima ista studia toties corporis istis incommodis impediri, ac fructum eorum nobis minui, atque adeo tenerum ipsum optimi Cassandri corpus tam gravibus morbis ac tam saevis doloribus affligi, nisi danda Christianis omnibus esset opera, ut et sensus omnis illorum et ratio ad ea probanda flecterentur, quae summae rationi, hoc est divinae, probari intelligunt. Neque dubito, quin apud te quoque, mi Cassander, in hac, quantumvis ardua, expugnandae carnis imbecillitatis materia, consilium divinum, sicuti Propheta inquit, prosperum habuerit successum. De reliquo quantum suspicari possum, credo tibi indies minui desiderium proficisc endi in Galliam, si forte publicae utilitatis causa laborem hunc suscipiendum, atque eo te vocantibus parendum esse decreveras. Huc certe omnia triltiora quotidie afferuntur. Nihil videtur esse medium, nihil moderatum in sententiis, atque utinam intra sententiarum extremarum pugnam consisterent. Prorupit, jam sicuti ex certis literis, in Gallia scriptis, cognovi, pugna illa ad arma, ad caedes, ad expugnationes aedium ac templorum, ac ad omnia illa mala, quae inter ejusdem regni cives Christiani nominis committi vix oculis nostris credere possumus. Neque audivi hc saltem de aliquo, cujus consilia ad concordiam atque ad aliquam


page 262, image: s262

conciliationem spectent. Quo pacto autem dici possit principes in Gallia mediam aliquam rationem probare, cum Beza potius princeps in ipsa aula religionis, ut dicitur, arbiter sit et moderator. Itaque nisi Deus manum suam admoveat, videntur omnia cessura Calvinistis, qui jam non viribus tantum, sed numero, quod mihi tamen incredibile videtur, dicuntur esse superiores. Hac de causa in ea sententia te esse puto, ut neque tuam illic, neque D. Balduini operam putes profuturam, ac proin cogitationem ad furentes, ut videtur, proficiscendi abjecisse. Opto tamen, an haec falsa sint, vel in majus saltem aucta ex te, mi Cassander; deque consilio tuo, de spe alicujus in hisce malis auxilii, certior epistola tua fieri. Interim ad ultimam anchoram, vel potius ad solam, hoc est ad deum ipsum, ut ipse tandem nos respiciat eo, quo singuli possumus, affectu confugiamus.

De morbo Reverendissimi Domini tibi bis jam scripsi. Vires quidem ejus naturales per Dei gratiam vel aetatis beneficio, vel ope medicorum plane restitutae sunt. In cerebro vero vel ea adhuc est intemperies, vel humoris noxii reliquiae etiamnum resident, ut ad priorem mentem redire nondum potuerit: itaque (quod nobis gravissimum dolorem affert) in minori quotidie simus spe fore, ut plane ad se redeat, atque ad priorem administrationem sit idoneus. Non delirat ille quidem, sed constante judicio etiam de multis rebus eloqui potest, sed prolixam orationem continuare per vitium memoriae, ac potissimum seria negocia tractare nequit. Nondum adhibita sunt acriora remedia, adhibebuntur autem, si ea, quibus nunc utitur, non proderunt; partim autem in illis, partim in veris proximi clementia post Deum nobis spes est. Is Deus Opt. Max. si et ipsi et Ecclesiae ipsius salutare erit, nobis optimum principem tandem sanum atque incolumem misericordia sua praestet.

Morbus hic Reverendissimi Domini, non quod mihi cura aliqua incumbat, sed nescio quo modo ob perturbatam familiam lectionem publicam impedivit. Privatam tantum operam dedi Archidiacono et Lampsonio, ac horis aliis interdum cogito, de quodam opusculo ad religionem pertinente, ad quod me Vendovillius, tibi et Balduino amicissimus, et addictissimus, quamvis plane imparem, perpetuis epistolis impellere non cessat. Scripsit etiam ipse Vendovillius se feriis paschalibus proximis Coloniam visere statuisse, cui, Deo volente, si aliqua ratione mihi fuerit integrum, ut chariss. Dominum Cassandrum amplectar, me adjungam comitem. Omnino cum tam sumus propinqui, quas nobis aestates Deus Opt. Max. vivere concesserit, in illis aliquot dies vel mihi, vel tibi eripiendi sunt, ad hunc, ut certo scio, utrique nostrum optatissimum amplexum, et colloquia. Amore saltem erga te ac benevolentia, quando alia re non possum, vix Ximenius tuus D. Cornelio cesserit. Tu mihi, quaeso, rescribes, ubi locorum sis eo tempore futurus. Nam Duisburgum quoque, si opus erit, petiturus sum. Collatum est mihi hc sacerdotium quoddam. Sed quia onera habet, quae a me suscipi non expedit, vel resignaturus sum, vel pensiunculam 12. librarum reservaturus ad alendum hunc inexplebilem ventrem. Ita suadent amici, et negant se turpe aliquod videre,


page 263, image: s263

cujus tamen aliqua species ob oculos meos versatur. Finem faciam, ne vertam folium. Valebis. Clariss. D. Cassandro cum D. Cornelio, cui simul et D. meo Bircmanno cum D. Rocasingero, salutem multam dices. Leodii ipso die Purific. Facies me quaeso certiorem de Juliano nostro, ac si illi scribis, etiam meo nomine salutabis. [note: Ad hanc respondere etiam videtur Cassander. Ep. XLII. certe non remota ab ejus scriptae tempore est.]

EPISTOLA XXXIX. PETRUS XIMENIUS Georgio Cassandro S. P. Coloniam.

[note: 1 Videtur et haec scripta esse circa idem tempus, quo Epist. XLII. scripta et, ut credo Ann. 1562.] ERuditissime Domine Cassander. Summam mihi, sicuti consuevere, literae tuae attulere voluptatem, quamvis ex alia parte dolore quodam manentis adhuc ex morbo debilitatis temperatam. Placet forte Deo Opt. Max. hac veluti cruce temperare felicitatem tuam, quae fortasse propter beatum illud ocium, quo tot per annos frueris, et ob perpetuas de rebus divinis cogitationes, nimia foret, ne stimulus sic magnitudine contemplationum te plus aequo extolli prohiberet. Precor autem eundem Deum ut, sicuti ejus beneficio studia tua tempore prosperae valetudinis serviunt ejus gloriae, idem in alio quoque obedientiae genere impedimentum istud studiorum ac corporis cruciatus, ac stomachi illa tui perpetua nausea praestare valeant. De cetero, mi Cassander, magnas tibi gratias habeo, quod semper eorum, de quibus in hac nostra per epistolas consuetudine agi potest, me facis certiorem. Mirandum porro meo judicio non est, [note: Theod. Bezam. vid. ad Epist. XXIII.] ducem factionis illius in Balduinum, quem authorem illius libelli credebat, acriter esse invectum. Nam et natura ingenii vehementioris, et humanus affectus est, ubi eam sis authoritatem consecutus, si quid adversus tuam sententiam statuatur, id gloriae tuae detractum putare; et si persuasi ab eo adeo sint ab omni moderatione alieni, credibile est ducem ipsum hoc affectu gravius laborare. Quod autem ad libellum illum attinet, quem parari scribis ad prioris illius scripti defensionem, opto magis, si divinum auxilium fecludamus, quam spero magnum illius fore fructum, etsi in authore nihil omnino desit, quod ad tractandam hanc causam aliquis merito desideret. Novimus quanta sit paucitas eorum, qui ab hujusmodi concordia non sint alienissimi. Alii ad auditum nomen conciliationis nuptias parari Christi et Belial cavillantur. Alii nisi, sicuti Wicelius ait, omnia defenderis, eodem te loco, quo ipsos adversarios habebunt. Fieri praeterea non facile poterit, ut in aperta dimicatione generalis tantum disputatio suscipiatur; in particulari vero vix


page 264, image: s264

videtur vitari posse utriusque partis offensio, adeo ut quidam noster amicus ipsius quoque Wicelii suspectam habuerit generalem abusuum reprehensionem, quod eo ipso, quod nullum abusum nominaret, aliquid eum contra catholicam religionem tacite sentire merito judicari posse crederet. Ut neque sic et pia et necesseria videtur defensio, Deus ipse successum largietur, quem ipsius sapientia nobis expedite definiet. Mihi multum in eo positum videtur, si non authoritate tantum veteris ecclesiae sententia nostra confirmetur; sed solidis quoque rationibus ostendatur, vel magnas esse causas, cur revocari aliquid debeat, quod desiit esse usu, vel cur omnino retinendum, quod adversarii tanquam pugnans cum euangelio sustulerunt, utque hujusmodi rationes quaerantur, quas apud animos hoc modo affectos, atque hujusmodi persuasione imbutos, plurimum momenti habituros maxime judicabitur verisimile. Haec ad te magis confabulandi causa scripsi, quam quod opus fuerit bis de rebus a me agi. Addam tamen et ipse, quae ex Galliis, quae nunc expectatione futuri earum status suspensos tenent omnium animos, quamvis primo authore incerto, accepi. Principes et praesides regni, nescio quo loco, convenerant ad constituendam in his tumultibus rempublicam. Actum est in eo conventu, quid tandem statuendum esset de Hugenotis, nam sic vocant Calvinianos. Ex 48. qui convenerant, 29. censuerunt permittendum illis esse, ut sua templa extruerent, ac ut Lutetiae extra muros quatuor loca futuris templis designarentur: in hac sententia dicitur fuisse Cardinalis Chastillon, et Galliae Cancellarius. Fuere sex, qui non templa quidem illis permittenda, sed publica tantum loca ad ceremonias eorum celebrandas judicarunt: unus, ut in privatis tantum aedibus id illis facere liecret, censuit. Reliquis 12, inter quos nominatur ipse Rex Navarrae, non templa, non privata, non publica loca illis concedi placuit. Cum tamen plurimorum sententia valere debuerit, nec decretum hujusmodi promulgari potuerit sine consensu regii Senatus Parisiensis, ajunt hunc Senatum vehementer illud improbasse; atque ea de causa ad impediendum edictum legatos ad regem ac praesides misisse, ac proin spem esse plane abolendam hanc templorum mentionem. Haec non plane certa, digna tamen credidi, quae tibi scriberem. Neque quicquam habeo, quod preterea scribam, nisi quod Reverendissimi valetudo eodem, quo prius, loco est, et proin nos semper inter spem et metum versamur. Spes tamen, ut verum fateamur, recuperandae integerrimae valetudinis in Deo potius est, quam in medicis: illi ergo omnia haec, et alia ea, qua decet fiducia, committamus. Interim si Vendovillius huc venerit, iterum polliceor, si aliquo modo mihi integrum erit, me et hinc Coloniam et Colonia Duisburgum profecturum, cum praesertim ex tuis literis intelligam, id tibi, quae tua est humanitas, non minus futurum gratum, quam mihi, qui summo desiderio teneor in tuum complexum veniendi. Salutant te plurimum D. Archidiaconus et Lampsonius, et ego vicissim D. Cornelium ac Bircmannum ac Rocasingerum. Vale. Leodii 16. Februar.



page 265, image: s265

EPISTOLA XL. PETRUS XIMENIUS Georgio Cassandro S. P. Coloniam.

ORnatissime Domine Cassander. Ante tres fere menses profecturus cum Domino Reverendissimo Stokhemium (oppidulum est ditionis Leodiensis ad Mosam paulo ultra Trajectum) postremam a te accepi epistolam: Illinc ob negocia quaedam Lovanium atque Antverpiam profectus. hisce diebus reversus sum Leodium, atque ad intermissam hanc inter nos consuetudinem, simul etiam cupidissime redii, quando illa potissima, quae inter praesentes est, quaeque sola consuetudo appellari potest, frui non licet. Hoc itaque primum, mi Cassander, intelliges, me Dei Opt. beneficio recte valuisse, atque a te vehementer petere de tua quoque valetudine ac studiis, deque D. Cornelio me digneris facere certiorem. Emi Antverpia discedens libellum tuum, atque ejusdem falso accusati defensionem, et quia neque tunc ob discessum legere potui, nunc vero amicis quibusdam legendum eum dederim, hactenus eum non recepi, proxima epistola latius iis de rebus, Deo volente, agam, praesertim cum nunc prohibear ipsius tabellarii festinatione, cui hanc horam, qua scribo, constitui postulandae a me hujus epistolae. Gaudeo plurimum iis, quibus ostendi, et causam et doctrinam et modestiam tuam placuisse, quamvis mihi dubium esse vix poterat id ita futurum. Causam et modestiam etiam illi ipsi, qui maxime favent adversario, vel inviti cogentur probare. Doctrinam tuam mirabuntur. Sed sententiae tuae accedere non poterunt, nisi eos eadem opera ad partes pacimontanorum pertraxisses. Quod ut fiat necesse est omnibus tuis copiis, quas longe quam quisquam hac in parte majores habes, in praelium eductis oppugnes et expugnes. In praesentia nihil aliud dicam, nisi quod Deum Opt. Max. oramus omnes, ut sint illae copiae, sicuti certo speramus, laboranti Ecclesiae profuturae, et addat corpori vires et animo alacritatem, ut quam primum in lucem prodeant. Interim, mi Cassander, quando finem imponere cogor, ingrediente Domino Reverendissimo cubiculum Domini Archidiaconi, apud quem scribo, quaeso, ut tuum Ximenium, quo non puto habes tui amantiorem, sicut coepisti fratris loco habere pergas. D. Lampsonius quoque et propter iniquitatem adversarii tui, et ob amorem, quo te prosequitur, vellet offerri sibi eum, quo animi sui indignationem erga eum propter te possit ostendere. D. Cornelium plurimum salutabis. Leodii 22. Octobr. 1562. [note: Ad hanc respondet Cassander Ep. LIII.]



page 266, image: s266

EPISTOLA XLI. PETRUS XIMENIUS Georgio Cassandro S. P. Coloniam.

CHarissime Domine Cassander. Cum has tibi literas redditurus sit doctiss. atque humaniss. Vir D. Echtius, non videor mihi habere quod scribam. Ab eo quippe omnia accipies, quae de nostris hc rebus a me tibi scribi potuissent. Summa eorum, quae ad me pertinent, est, me omnino statuisse, nisi necesserium aliquod a Domino impedimentum mihi objiciatur, hac aestate ad vos proficisci. Nihil mihi jucundius esse poterit tua consuetudine, praesertim cum parem erga me benevolentiam in te ac D. Cornelio experiar. Communicabo tibi Deo volente meas nescio quas de Pacimontanismo cogitationes, aliquo jam usque progressas, non ob id solum, ut consilio tuo prosequendae ne sint an abjiciendae, verum etiam, ut, si prosequendas esse judicabis, opera ope atque opibus tuis homo, cui tam curta supellex est, utar. Fieri potest, ut Reverendissimus Dominus dimissurus hoc vere sit Episcopatum, et ea in parte tum reip. tum conscientiae suae, tum etiam dignitati ac tranquillitati consulturus, quando ita domino visum est tenuem nobis spem relinquere, quod sit animi eum vigorem recuperaturus, qui ad tantae provinciae administrationem requiritur. Oramus autem Dominum, ut quod consilium D. Echtius attulit, successum habeat majorem iis, quibus hactenus usus est. Quod si Episcopatum Reverendissimus dimiserit, necessitas me forte urgebit ad conditionem aliquam quaerendam, quam ad rem omnem mihi suam operam, ficuti ex eo intelliges, humanissime D. Echtius obtulit. De obitu Juliani nostri nihil intellexeram: cepi ex eo dolorem, quem par fuit, ac Deum oro ut illi voluerit esse propitius. Eadem semper metuenda sunt nobis de omnibus amicis, vel illis de nobis. Nam et heri de alterius cujusdam non levis amici in Dania obitu intellexi. Mi Cassander, dici non potest, quanto dolore afficiar, quod toties recurrat iste tuus morbus, oro nunc te per Deum, non minus pulchrum pietatis certamen tibi propositum putes in superanda omni impatientia, atque in agendis Domino perpetuis gratiis, quam in isto, quod geris, bello contra eos, qui oderunt pacem. Nihil mihi gratius esse potuit testimonio illo D. Julii Pflugii, itaque misi ad Vendovillium tibi amantissimum ac communicavi cum Molinaeo, quo praesente Epistolam tuam accepi. De victoria illa tua Clivensi, in qua victus non perditus, sed servatus est, tibi gratulor, vel potius Deo per te gratias ago, atque opto simul et spero parem in lectoribus illi dogmati affinibus successum libelli tui, qui nunc sub praelo est, cujus, priores paginas hc legimus: si omnes ad quaerendam veritatem eas dotes ingenii, modestiae ac discretionis afferrent, quas in illo ad sanitatem revocato fuisse scribis, sine dubio potior ubique sententia vinceret. D. Archidiaconus te plurimum salutat. Is proximis diebus Romam misit exemplar unum, quod


page 267, image: s267

ego Antverpiae emeram, libelli tui de officio pii viri, simul cum ejus defensione. Gratissimum utrique nostrum feceris, si dignaberis unum atque alterum exemplar ad nos istinc transmittere. D. Cornelium D. Metellum D. Tienum officiosissime ex me salutabis. Vale in Domino, mi Cassander. Leodii ipso die purificationis. Si usus es libris S. Laurentii ac vallis Divi Lamberti, eos remittes, nam saepius a me expensi sunt. [note: Videtur esse responsio ad Epist. Cassandri LV.]

EPISTOLA XLII. PETRUS XIMENIUS Georgio Cassandro S. P. Duisburgum.

CHarissime Domine Cassander. Seculum mihi videtur elapsum, ex quo nihil a te literarum vel ad me, vel ad alium quempiam est allatum. Id eo mihi molestius, quia postremis tuis ad Bircmannum literis intelleximus, te iterum morbo tuo correptum. Quamobrem quo pacto hac te vice tractarit, et qua nunc sis valetudine majore, quam explicare possumus, desiderio omnes cognoscere optamus. Quin ego quoque post illas meas priores ad te literas longiori silentio non sine gravi culpa usus, culpam eam conduplicassem, si sine literis meis D. Doctissimus Furstenbergius ad vos venisset. Ac de publicis quidem rebus si quid alicunde novarum rerum allatum est, ob eam ipsam causam, quod haec ex Doctore cognosci possunt, nihil est quod ad te scribam, nisi quod plusquam unis e Germania literis cognitum est, Imperatorem in morbo suo sacrosanctum corpus et sanguinem Christi magna religione sumpsisse, sub utraque specie. Ex eodem etiam intelliges, pestem hc quotidie invalescere, Faxit Deus Opt. Max. ut his clementibus flagellis admoniti, et culpas nostras serio agnoscamus, et in vocatione nostra diligentes simul paratique simus ad emigrandum, cum Dominus vocabit, atque ipsam emigrationem veluti laboriosae peregrinationis finem ac faelicissimi status initium, cum spe potius, quam timore operiamur. Quod ad me attinet, ego, Deo mihi vitam largiente, statui post duas aut tres ad summum hebdomadas Leodium, atque inde post aliquot dies Antverpiam ob sororis negocia proficisci. Neque mihi plane etiam nunc constitutum est manere Leodii, quamvis grave mihi suturum sit D. Archidiacono hac in parte non satisfacere. Est mihi habenda ratio tum vocationis meae, tum etiam libertatis in hac praesertim aetate. Non cogor autem me ulli astringere, cum mihi soror mea scripserit hisce diebus sibi tanti non esse 50. aut 60. daleros, quibus mihi singulis annis futurum sit opus, ut ob ejusmodi lucrum aequo animo patiatur vel tantillum adimi libertati meae. Quicquid statuero faciam te confestim, Deo volente, certiorem. Est autem in hac mea deliberatione insigne momentum allatura Christianissima, suavissima atque utilissima consuetudo D. Cassandri, ad quam me tam ex animo admitti


page 268, image: s268

usque adeo mihi exploratum est. Dignaberis, quaeso, hisce literis ante discessum meum respondere, quod tibi deinceps facile est futurum, cum verisimile sit D. Doctorem Furstenbergium frequentes literas Coloniam istinc perpetuo missurum: Non solum summo desiderio teneor de valetudine tua, hoc praesertim tempore, aliquid cognoscendi, verum etiam fieri cuperem certior de secundis ad te Imperatoris literis, simul cum sarcicula quadam missis. Suspicamur omnes esse scriptum quoddam ad religionem pertinens Viennae conceptum, de quo judicium tuum requiratur, quodque etiam a te expoliendum ac locupletandum mittatur. D. Metellum ac D. Bircmannos, qui te plurimum salutant, sicuti facile suspicari potes, incredibile desiderium tenet haec cognoscendi. ac Bircmanni quidem vehementer, mirantur te tot jam hebdomadis nihil illis respondisse, praesertim cum de tuis libellis sit sibi respondendum, et doctor successum intelligere cupiat positionis illius, et aliarum rerum, quas tibi misit. Faxit Dominus, ut gravior aliqua valetudo non sit hujus silentii causa. Si pestis adhuc magis saeviet, Metellum etiam ipsum Leodium brevi migraturum arbitror. vix itaque sic dici potest, quantopere cupiam aliquid a te videre literarum, et quidein prolixarum, si fieri posset, de rebus omnibus. si aliqua ex causa tibi non erit integrum scribere, ne dictando quidem te fatigari oportebit. Everardus noster, quem amantissime saluto, facile fungetur officio secretarii, quoties ad Ximenium tuum erit scribendum. Audio D. Horstium hinc profectum Lovanium, ut suscipiat titulum Magistri nostri, simul cum aliis, inter quos erit nepos praesidis Viglii, cujus, ut puto, authoritate et ipse, ut hoc faciat perductus est, is certiora nobis referet de Lindano. Saluta quaeso amantissime patrem ac D. Othonem cum conjuge: vicissim te hc omnes salutant. Interim te, mi charissime Cassander, communi Domino toto pectore commendo, ut incolumi hoc tempore valetudine eum vigorem et alacritatem addat, quac speratam jam ubique ex studiis tuis utilitatem ecclesiae aliquando afferat. Crede mihi, quando casu scribere coepi, aegre dimitto calamum, sed quando sterile ingenium nihil mihi suggerit, vel quando etiam nolim tibi meo studio esse molestus, iterum tibi vale dicam. De D. Cornelio si quid habes mihi scribere non gravaberis. Oblitus eram tibi scribere de eo, quod ad Sambucum non tu solum, sed etiam Metellus ac Bircmanus, ut arbitror, de me scripsistis. Usque adeone me honorare cupitis, ut ea mihi tribuatis, quae tanto intervallo superant et ingenii mei et eruditionis tenuitatem. Sed quia nolo tibi diutius esse molestus, pro vestro erga me summo amore, immortales habeas gratias; finem faciam. Coloniae ipso die divi Laurentii 1564. [note: Respondet Cassander Epist. LXXIX.]



page 269, image: s269

EPISTOLA XLIII. PETRUS XIMENIUS Georgio Cassandro S. P. Duisburgum.

CHarissime Domine Cassander. Etsi mihi jucundissimum fuit de tua ac D. Cornelii valetudine, vel ex brevi tuo epistolio intelligere, alia tamen ex parte molestum fuit responsum a me sine ulla mentione reditus tui postulari. Atqui tres tantum ad summum hebdomadas vos istic futuros dixeras. Spero tamen constitutum ad terminum vos adfore, praesertim, si jucundam hanc coeli faciem imbres mutare coeperint. Novi hc plane nihil habemus, quia neque D. Metellus, neque ego post discessum vestrum aliquid literarum vel Leodio, vel ex Brabantia accepimus. Bircmannus tamen Francfordiam discedens, narrabat nobis obiisse Londini laudatorem illum operis tui, legatum apud Anglos regis nostri: dicitur extinctus peste, quae tanta dicitur esse Londini, ut una hebdomada numerata funera sint paulo minus 1500. Haec nos, senes praesertim, cogunt de illis regionibus cogitare, a quibus et pestis, et omne genus malorum exulat, quas qui hc etiam in terris positi animo peragrare possunt, praesertim si credant illam esse patriam suam, ibi beatissimum esse coelum, cui se quoque brevi aggregandos confidunt, cujus principem ac simul universorum dominum se patrem suum verissime, ac sine ulla tamen arrogantia, appellare posse intelligunt; non admodum moleste ferent, se per corporis imbecillitatem non posse frui, non decora unius loci amoenitate, sed totius etiam aspectabilis naturae varietate. Sed de his rebus hac hyeme, si me non expulerit conditionis suscipiendae necessitas, Deo volente latius agemus coram: tu quidem ut hac consolatione lenias perpetuos animi corporisque tui labores, ad gloriam Dei susceptos, ac silere jubeas humiliores interdum occurrentes phantasias, ego vero ut opponam peccatis meis infinitam Dei misericordiam ac contra spem, in spem de salute mea credam, et simul illa ipsa excitatus misericordia, torporem hunc corporis et animi, ac summum charitatis frigus ipsius beneficio excutiam. Expecto ergo vos summo. desiderio, ac simul D. Metellus. quam plurimum vos salutat. Vale. 9. Sep.

Duacenus, de quo scribis, nobis omnibus insalutatis discessit. Ad Vendovillium post discessum ejus scripsi, non sum tamen ausus illi indicare, quod nobis non sit visus tam civilis et sincerus, ut oportuit, ne si forte falleremur, non suo merito Vendovillio esset suspectus.



page 270, image: s270

EPISTOLA XLIV. PETRUS XIMENIUS Georgio Cassandro S. P. Coloniam.

CLarissime Domine Cassander. Has tibi literas redditurus est D. Johannes Metellus, vir omnibus doctrinae, prudentiae atque humanitatis dotibus ornatissimus. Annus fere est, ex quo negociorum quorundam gratia habitare coepit Leodii, quo quidem toto tempore ob singularem ejus humanitatem summa mihi cum illo intercessit familiaritas. Cum vero frequenter ex me intellexerit tua quoque humanitate non minorem mihi tecum intercedere, Coloniam hinc ob alia quaedam negocia profecturus, sine literis ad te meis discedere noluit, occasionem itaque te salutandi hac scripta epistola ei praebere volui; cum alioqui nullis literis fuerit opus, ut ejusmodi virum ac tui cupidissimum solita illa tua in omnes humanitate exciperes. Nomen tuum, mi Cassander, et antea quoque audierat, nunc autem lectis tuis posterioribus libellis, summam pietatem et eruditionem magis coepit admirari. Addiderunt aliquid et nostri de te sermones. Cum autem et ipse D. Metellus in eorum sit numero, qui moderatas in religione sententias, ex quibus fere solis spes aliqua pacis ac concordiae nobis ostenditur, deposito studio partium vehementer amet et amplectatur, vel hanc solam ob causam, quae hoc potissimum tempore homines inter se conciliat, et ipse summo teneretur tui cognoscendi desiderio, et tibi hoc nomine multo futurus esset gratior. Quoties ergo illi per negocia liberum erit, et tibi oportunum esse intelliget, tua consuetudine cupidissime fruetur, atque ea de causa multum se negociis illis Coloniensibus, quae illum ad vos proficisci cogunt, aliquid etiam huic meae Epistolae debere confitebitur. Scripsi ad te, mi Cassander, ante aliquot dies prolixam de rebus omnibus Epistolam; si quid erit praeterea quod cognoscere voles, D. Metellus tum de Reverendissimi valetudine, tum de nostra etiam ac studiis etiam nostris certiorem faciet. Poteris autem quamdiu D. Metellus istic erit, me paulo frequentius literis tuis invisere, quarum ut summo semper desiderio tenear, et alia omittam, haec tua tam frequenter afflicta morbis valetudo in causa est. Deum precor eam tibi ac D. Cornelio, quem officiocissime salutabis, longo tempore servet incolumem, in ipsius gloriam. Leodii postridie natalem Domini.

EPISTOLA XLV. PETRUS XIMENIUS Georgio Cassandro S. P. Duisburgum.

ORnatissime Domine Cassander. Mitto ad te aliquas Epistolas Domini Metelli, cum literis Bircmanni. Cur tam sero mittantur causa haec est.


page 271, image: s271

Prior Epistola commendata fuerat Bircmanno, apud quem, quia non habebant, per quem eam mitterent Duisburgum, relicta fuit multis diebus. Cum autem ante aliquot dies a me postulatum esset, ut ego eam mitterem, eadem inopia tabellarii factum est, ut nunc primum accipias. Ac fieri quidem potest ut hoc ipso die venturus sit Dominus Metellus, qui turpe judicavit, si ipse suas tibi literas traderet. Nec tamen certum habeo eum hodie profecturum, quod cum D. Doctor Echtius et ipse quoque hodie Dusseldorpium atque inde Meursam cogitaret, neque ante diem Lunae nunc discedere queat, incertum mihi est quid sit facturus Dominus Metellus. Itaque haec ad te scripsi in omnem eventum, ac inscribam literas D. Doctori. Secuturus eram ipse D. Doctorem, si Duisburgi fuisses: nunc in isto tam celebri conventu te, sicuti par est, occupatiore, distuli amplexum nostrum in tempus aliud commodius. Nihil est quod aliis de rebus ad te scribam, cum sitim tuam rerum novarum, quantumvis magnam, et hae literae et postea ipse author sint impleturi. Hoc tantum dicam, missam ab Wicelio quartam partem typi Ecclesiastici Latine scriptam, a Biremanno post reditum Antverpia edendam, quem librum si legerint iniqui illi censores tuorum scriptorum, verendum est, ne tu pro illo apud eos habearis plane catholicus, ille in Lutheranismum relapsus. Tam aperte, tam acriter abusus et vitia nostra reprehendit toto libello, et quidem plura inter vitia numerat, quam quisquam fuisset arbitratus. Lutheranos insectatur quidem more suo, sed minus acerbe, quam ante hac fecerat. Quod ad te, mi Cassander, attinet, imo quod etiam ad illum, quotidie magis ac magis bene mihi sperandum videtur de fructu ac successu scriptorum Palaeoleucorum ac Pacimontanorum. Itaque si, sicuti dixi, vel integrum opus a vobis ederetur doctrinae catholicae, vel per partes singula argumenta perfecte tractarentur, primum omnibus Pacimontanis essent gratissima, et multo pluris fierent, et principes fortasse cupide eadem amplecterentur, et solida totius vetustatis, et ea numerosa testimonia minus pertinaces convincerent, praefractioribus silentium imperarent. Apud Lutheranos forte plus profutura, quam apud nostros: Lutheranos enim, sicuti mihi dixisti, pudet discedere a consensu veteris Ecclesiae; quem tamen vos illis quasi in tabula ante oculos poneretis. Nostri, quo minus ad hujusmodi typum recipiendum adducerentur, unum meo judicio habent validissimum argumentum, quod juxta hanc sententiam non videtur ecclesia omnibus aetatibus paris esse authoritatis, si quidem communis sententia totius ecclesiae, quae fuit hisce 400. annis, repudiari potest, quae ante illa tempora fuerit, non potest. Ergo authoritas non est penes Ecclesiam, qua ecclesia est. ut hoc argumento a nullo possit impediri pulcherrimus ille typus ecclesiae tempore Augustini et aliorum, ac salva maneat ea, quae debet, ecclesiae Christi authoritas, meo judicio vobis diligentissime elaborandum est. Eo sublato, meo judicio, scrupulo, vel inviti omnes cogi possunt ad evidentissimas vestras probationes suscipiendas. Sed haec a me dicta sunt, cum nihil minus cogitarem, imo cum fere tantum mea charta tegere literas D. Metelli statuissem. Futurum puto, mi Cassander, ut sub initium Septembris sim rediturus


page 272, image: s272

Leodium, quo (quando fortuna postulat uti conditionem aliquam suscipiam) et vetus amicitia D. Archidiaconi, et spes injecta alicujus, causa publicae utilitatis, per novum Electum, me vocant. Si tamen a summa mea ignavia et tarditate in hac aetate aliquid piaestabitur, quod florente aetate praestitum non est. Itaque mihi eripietur doctissima, suavissima utilissima consuetudo D. Cassandri. Dici sane non potest quantopere doleam, et D. quoque Doctorem esse deserendum, cujus erga me in ipsius aedibus humanitatem nullis verbis explicare possum. Sed hujusmodi sunt mortalia. Et nos et amici omnes [gap: Greek word(s)]. Illud tantum commode est, quod non solum in hac propinquitate Leodii et Coloniae frequentior esse poterit, si vitam nobis Deus largietur, haec per literas consuetudo; verum etiam vos invisere frequenter potero. Non dubito, quin ante discessum meum futurus sis Coloniae, aut ego te, Deo volente, visam. De omnibus quaeso ad me scribere digneris. et nunc praesestim de eo, quid istic actum est. Amici te etiam, ut dixi, coram brevi salutabunt. Tu quaeso, humanissimum virum D. Lithodium meo nomine officiosissime salutabis. Itaque Vale, in Christo Charissime D. Cassander. Coloniae. 10. Junii.

EPISTOLA XLVI. PETRUS XIMENIUS Georgio Cassandro S. P. Duisburgum.

QUa celeritate oppressus ad te scribam, Ornatissime Domine Cassander, indicabit Dominus Levinus, si forte ante reditum tuum non poterit has literas ad te transmittere. Rescripsit facultas Domino Reverendissimo. Summa haec est. Notata sunt non pauca, in quibus sententiam meam non probant. omnia tamen fatentur esse hujusmodi, ut propter ea ne suspectus quidem aliquis haberi debeat. Dicunt se temperasse potius rigorem legum adversus simpliciores haereticos, tantum abesse, ut illi sint authores. Haec tibi soli scripta sint. Miror tamen cum eo loco scriptum meum habeant, et cum Reverendissimo agant, ut omnino me restituat priori existimationi, cur praeterea collationem de illis ipsis controversiis judicent necessariam. Forte putant veriorem sententiam, mihi ab illis coram demonstratam, majorem in animo meo vim habituram. Cum ipsi humanissime scripserint, et Reverendissimus ipse properis literis me Leodium vocarit, et magno se gaudio affectum indicarit, non possum non obtemperare imperio ejus, cui tantum debeo. Itaque accinctus ad iter haec scribo, atque ex ipsius Reverendissimi consilio ac sententia Deo volente de collatione cum doctoribus, deque reliqua mea vita constituturus; sed quando jam beneficiis effecit, ut cogar me totum ejus arbitrio committere. Ad libertatem ac tranquillitatem studiorum ac fructuosissimam, qualis mihi tecum fuit, consuetudinem votis tamen recurrere licebit, si re ipsa impetrare non potero. Interim, mi Cassander,


page 273, image: s273

amicitiam nostram eo usque progressam arbitror, ut etiam si maxime liceret, verbis nullis opus esset ad demonstrandum vel meum erga te affectum, vel quem induisse te puto ergo tuum Ximenium, qui semper tuus erit et per occasionem perpetuo scribet, et nunc hac epistola te in Domino salutat, et complectitur, toto animo, et salutem ac valetudinem tuam Domino commendat. Coloniae ipso die S. Crucis.

Libros tuos reliqui Domino Levino. Julianus discessit. si istic cum D. Cornelio, eum salutabis.

EPISTOLA XLVII. PETRUS XIMENIUS Georgio Cassandro S. P. Duisburgum.

CHarissime Domine Cassander. Ingressus hoc ipso momento officinam Bircmanni, vidi paratas esse literas cum libris quibusdam, qui mittebantur Duisburgum. Itaque hora mihi ad scribendum concessa, vereor ne satis mihi spacii sit ad ea, quae sese offerunt, perscribenda. Dabis ergo veniam et celeritati et cacographiae. Valetudinem tuam speramus hc omnes eam esse, qualem optamus post leve illud incommodum ex itinere acceptum; Deumque oramus, eam etiam supra vires affecti atque imbecillis corpusculi longo tempore nobis servet incolumem. Hac ipsa hora, qua veni ad Bircmannum, redibam a Licentio Horstio, qui proximis diebus per famulum a me postulaverat, ubinam ageres, et quando rediturus. Itaque ea de causa visi illum, ut mihi indicaret, si quid haberet, quod te cognoscere vellet. Summa haec est. Accepit literas a D. Lindano, in quibus arbitrari videtur, libellum hunc de communione eundem esse cum illo, de quo inter vos superioribus mensibus ultro citroque missis epistolis actum est. Itaque vehementer miratur hujusmodi libellum esse editum, cujus tu possis author convinci, qui tamen easdem sententias habeat, quas ipse in literis ad eum tuis jam tibi ab aliquot annis improbatas confitereris. Ego ostendi D. Horstio errorem. et quia hoc de hoc postremo libello adjiciebatur, quod esset valde seditiosus et pernitiosus, neque addebatur contineri in eo aliquod falsum vel improbatum dogma, suspicor libellum nondum esse Lindano lectum; sed ex similitudine tituli, atque aliorum, qui legerint, qui sine dubio Lovanii graviter videntur offensi, sermonibus deceptum, pro illo altero accepisse. Postulat, ad illum ut scribas, et an sis hujus libelli author, et an te conscio, permittente vel volente sit editus, et rationem hac in parte tui consilii explices, cur post illam tuam ad se epistolam hujusmodi foetum exire in lucem sis passus. Refert praeterea in eo libello Concilium Constantiense, et Basiliense sacrilegii damnari, quod ego plane falsum esse me omnino credere dixi. Postulat item sibi quam primum responderi. Ipse D. Horstius se transcripturum totum hoc caput ad te pertinens pollicitus est, ut


page 274, image: s274

ad te transmittere queam. Nolui tamen hanc occasionem praetermittere, praeterea quia nihil fere plus in eo contineri puto, quam quod hc a me scriptum est, ubi ipsa verba audieris, paratior eris, et magis meditatus ad respondendum, si tamen responsionibus agendum putabis cum tam iniquis omnium eorum, qui paulisper ab illis dissentiant, accusatoribus. Ego certe dixi me ferre non posse tantam acerbitatem, non dicam adversus talem virum, sed omnino adversus aliquem, qui non plane ab Ecclesia nostra discessisset. Multa alia inter nos acta sunt, quibus cum memorandis vacare non possum, summa est, cuperent te stare judicio hujus vel Lovaniensis Academiae, et non provocare ad eos, qui ipsis graviter suspecti sunt. Dominus munia sua nobis omnibus largiatur, et modestiam, et constantiam et prudentiam, et charitatem, quae Christianos decent, ut in hujusmodi quoque casibus ea, quae ipsi accepta sunt, praestare possimus, et Christianam animi magnitudinem ad ferenda, quae nostra culpa nobis non accidunt. Fieri posset ut D. Echtius et ego te simus visuri brevi, velim summopere eum in illa sententia manere, ut te ante hyemem videre et complecti queam. Nam absente D. Cornelio et paulo magis invalescente peste, quae forte etiam incrudescet, non arbitror te huc ante hyemem rediturum. Propter hunc ipsum metum pestis D. Echtius coegit nos ad se, hoc est in vineam suam migrare. D. Vendovillius a me per literas quaesivit, an sim Duaci suscepturus conditionem docendi literas Hebraeas, simul et moralem philosophiam. Sese apud Senatum daturum operam, ut mihi hujusmodi provincia demandetur. Respondi placere professionem, si ad illam essem idoneus, et si ceteris amicis videar, omnino delatam suscepturum, sunt tamen aliquae causae, quae deliberationem requirunt, atque ideo tu quoque dignaberis ad me tuam sententiam perscribere, nisi prius, quod Deus faxit, te istic videro, et coram inquiramus, an expediat me Coloniam ac charissimum D. Cassandrum relinquere. Sunt qui ferant, Pontificem fecisse, quod Caesar postulabat. Eo de te ac de libris si forte aliquid allatum erit, proxima epistola Deo volente, uberius. Nunc non licet ulterius pergere. Ad. D. Metellum etiam scribes, ut ea ratione impellatur, ut copiose de rebus omnibus te certiorem faciat. Is te salutat officiosissime, ac aderat simul in aedibus Horstii, quamvis colloquio non interfuit. Tusano dedi genesim tuam. Occupatus aliis rebus, praesertim brevi promovendus in jure civili, nondum potuit de ea astra consulere. D. Johannem Othonem dignaberis officiosissime meis verbis et amantissime salutare. Coloniae Sexto Maji. Vale in Christo.

EPISTOLA XLVIII. PETRUS XIMENIUS Georgio Cassandro S. P. Coloniam.

ORnatissime Domine Cassander. Cum prope non dubitem Duisburgum te ante aliquot dies esse profectum, dixi huic tabellario ut, si Coloniae


page 275, image: s275

te non reperiret, hanc epistolam relinqueret domus vestrae inquilino, quem certo scirem tua causa eam primo quoque tempore missurum Duisburgum. Nolui porro committere, ut sine literis meis nuncius discederet, quo ex illis, vel hoc solum intelligeres, meam ac Vendovillii ad vos profectionem dilatam esse in festa Pentecostes, ob negocia quaedam, quae illum cogant proximis hisce hebdomadis partim Mechliniae esse, partim Bruxellae. Ac gaudeo sane vehementer haec ita accidisse, quia eo tempore mihi multo futurum est magis integrum me illi comitem adjungere, et ut nunc quoque fuisset, si Vendovillius ipse non potuisset Duisburgum accedere, suscepto hoc itinere, non vidissem Cassandrum meum, cujus potissimum gratia iter ipsum suscepissem. Meum voco Cassandrum, ea ratione, qua nostra merito possumus appellare, quaecunque a nobis diliguntur, quia possident animum diligentis, quod si illi mutuo nos quoque amore prosequuntur, jam duplici ratione nostros vocare possumus. Id nobis evenire non dubito, quia cum tu propter istas animi tui dotes sis amari dignissimus, tu me vicissim ob humanitatem redamas. Hoc certo scio singularem istam tuam eruditionem, pietatem ac sinceritatem tantum apud animum meum valere, ut vehementissime dolerem carendum mihi esse tua consuetudine, nisi haec et similia nos docerent in solo Deo nobis esse acquiescendum, cui si in hac vita fide ac dilectione uniri coeperimus, in perpetuum fruemur illo omnium bonorum inexhausto fonte, et per ipsum omnibus illi sanctitare ac sapientia proximis, imo omnibus rebus ab illo conditis. Sed ut eo redeam, unde me vocabulum hoc meum diverterat, quamvis sciam te feriis Pentecostalibus Deo volente futurum Coloniae, velim tamen literis tuis de ea re fieri certior, itaque dedi negocium huic tabellario, ut proxima profectione hospitium tuum accedat, ac si quas apud hospitem domus reperiat ad me literas, eas sibi reddi postulat, neque dubito quin hospes ipse hanc epistolam quam primum ad te sit missurus, et responsum tuum redeunte Coloniam tabellario apud se habiturus. E Gallia laetiora paulo afferuntur, Rege Navarrae conatibus Calvinianorum sese apertius opponente. Et quia credibile est, neque ipsum, neque Reginam hac in parte simulare, occasio forte rei haec fuerit desideratae in eo saltem regno per moderatas aliquas sententias religionis concordiae, praesertim cum etiam cogitare dicantur de redeundo in gratiam cum Guisianis, qui prope regno pulsi bellum etiam occulte moliri credebantur. Sed haec incerta sunt: Interim Deum oremus universae tandem Ecclesiae misereatur. Valetudo Reverendissimi eodem est loco, vel paulo tantum meliore, accedente tamen aestate medici pro certo sperant eum multo melius habiturum, praesertim cum victus ratione, qua nunc utitur, et sumptis per intervalla medicamentis profici putent, ne in morbum recidat, quod ille faxit Deus, cujus solius est dare atque adimere salutem. Cives Leodienses hc aliquantulum tumultuati sunt, ac coactis per vim Consulibus, revocarunt edictum a Consilio Principis paulo ante in religione propositum. Sentiunt omnes non debuisse hoc tempore aegrotante Principe nova edicta proponi, nam quamvis in revocatione professi sint, se velle plane manere in veteri religione et in


page 276, image: s276

obedientia Principis, et quamvis revera pauci sint, qui in religione aliter sentiant, non serunt tamen se novis edictis premi, et putant imminui libertatem suam, neque desunt, qui populo natura sua parum tranquillo saces admoveant. Speramus tamen omnes, eos voti sui factos compotes nihil ulterius ausuros: Hujusmodi animantes, quales homines fucrunt, sunt, erunt, non Deus, non Prometheus finxit, sed unum peccatum efficere potuit. De valetudine tua, mi Cassander, quae me non desinit habere sollicitum, quamvis plane restitutam confidam, quaeso, diligenter scribe, ac de illo libello, quem a te parari scribis adversus Lemannica illa maledicta; si quid habes, etiam facias quaeso certiorem. Interim vero dum tempus advenit, quo te complectar Coloniae, tu simul cum D. Cornelio ac patre tuo in Domino valebitis, ac simul salutabis, D. Jacobum, qui apud Reverendissimnm nostrum habitavit, ac D. Rhetium,. ac si quis istic erit, quem me nosse existimes. Iterum Vale. Leodii 17. Martii. Salutant te Archidiaconus et Lampsonius.

EPISTOLA XLIX. PETRUS XIMENIUS Georgio Cassandro S. P. Duisburgum.

OPtarem, mi Cassander, plurimum hanc te epistolam plane valentem ac sanum deprehendere, ut illa quasi initia morbi adventantis nihil nobis, praeter inanem metum, attulerint. Quod si per corporis constitutionem id non sinunt, secunda jam vota sint, ut quantum quotidie decedit corporis viribus, tantum spiritualis ac Christiani roboris in invicto pectore accedat, utque tantum saltem temporis illa ipsa imbecillitas tibi relinquat, quantum satis erit ad scriptis mandandas cogitationes, quas Ecclesiae hoc tempore salutares fore, jam olim plurimis piis ac eruditis viris, nunc etiam summis Monarchis persuasum est. Dignaberis ergo nos quam primum facere certiores tuae valetudinis. Cum nos dico, omnes intelligo, quos hc salutari cupiebas, quos par mecum hujus rei sollicitudo tenet. De reliquo accipies simul cum his literis epistolam Reverendissimi Treverensis, et deinde fortassis enim Moguntini, quibus, ut videtur, idem quod Coloniensi de te Viennam mittendo pari studio ac diligentia a Caesaribus mandatum est. Tanta illis Principibus, quod nobis ex animo laetandum est, hujus tam utilis ac jam omnino necessariae rei cura est, tantum ad eam rem in tua praestanti eruditione momenti positum esse merito arbitrantur. Fuit ille ipse consiliarius Reverendissimi Treverensis, quem nosti, qui has literas Coloniam tulit, quique te hc Coloniae Principis sui nomine convenire cupiebat; ubi vero ex me heri audisset, te valetudinem hac in parte tuam apud Imperatorem excusasse, causam non esse putavit, ut ipse te accederet, aliis praesertim causis abitum ejus confestim postulantibus; itaque a me petiit, ut tibi scriberem quam primum Principi ipsius responderes, ut ipse quoque diligentiam suam in literis mittendis Principi probaret. Simul etiam


page 277, image: s277

me ascribere jussit eundem Principem tibi ex animo bene velle, ac voluntatem erga te suam in eo, quod ab ipso postulabis, libentissime declaraturum. Utinam, mi Cassander, dotes tuae ita innotuissent tempore colloquii Wormatiensis, quum viribus integris sponte eo profectus, ne praesentia quidem tua, ut opera tua sequeremur, effeeisti. Sed haec ab ea sapientia administrantur, ad quam cogitationes nostrae pervenire nequeunt. Cum in obvium mihi heri D. Helmannum incidissem, is tuis a me verbis salutatus a me diligentur contendit, ut cum tibi primum scriberem, ipsius nomine te rogarem, inquireres, an apud D. Othonem locus esset ipsius filio, quem etiam ipsi Othoni, sicuti puerum ejus aetatis atque amicissimi viri filium decet, commendares. Addidit praeterea se quoque ipsum ad aliquot menses migraturum Duisburgum, si commodae istic aedes illi reperiantur. Feci mentionem aedium D. Cornelii. Itaque vehementer optat vel eas, si vacarent (nam D. Rochafageran non puto de migrando valde sollicitum) vel alias, quas illi commodas fore judicabis, ipsi quaeri ac conduci. Facies autem illum quam primum certiorem et quales sint aedes, et quo precio locentur. Arbitror totius hujus consilii pestem esse causam, quae tamen non admodum graviter hc grassatur. Sed tamen quia sollicitus videtur, dignaberis ejus hac in parte desiderio quam primum satisfacere. Ego, Deo gratia, sanus et incolumis pedes perveni non Dusseldorpium modo, sed Coloniam etiam, tantum mei pedes tuis praestant: Salutavi omnes amicos, solus D. Metellus cupivisset te quacunque ratione iter hoc suscepisse. Itaque prae nimio desiderio, tum alicujus felicioris status Ecclesiae, tum tuae quoque gloriae, nullam credebat satis justam excusationem. Literae tuae ad Lindanum hodie, ut puto, mittentur in Brabantiam per Horstium. cui tuam apologiam quoque dedi, ac simul monui eos, qui in tuis scriptis non possint errorem aliquem, saltem graviorem, perspicue demonstrare, ab eorum simul et authoris insectatione debere abstinere, D. Bircmannus, ut puto, Latine et Germanice excudet tuam apologiam, cujus causa literas accipies. Omnes te officiose salutant. Ego vicissim patrem D. Othonem et Everardum ac te simul atque illos Deo commendo. Polonica tua nova tibi remittentur per primum. Vale in Domino, Coloniae. 4. Julii. 1564.

Indicavi D. Bircmanno, quae jusseras de potione illa gemmea. Respondit se curaturum, sed rem egere spacio plusquam trium mensium.

EPISTOLA L. PETRUS XIMENIUS Georgio Cassandro S. P. Duisburgum.

CHarissime Domine Cassander. Rursus me cogit tarditas mea, a te merito accusata, literas scribere prioribus similes. Est nunc prope hora noctis undecima, et crastino die summo mane, Deo volente, proficiscar Aquisgranum,


page 278, image: s278

literis et proprio nuncio Domini Archidiaconi nomine Reverendissimi Domini mei accersitus, ut eum illic iterum agentem ac in patriam forte rediturum salutem. Quo itinere nihil mihi est gratius, visuro Principem de me optime meritum, et cujus morbus ac fortuna moerorem nobis incussere et benevolentiam augent, si tamen non rectius cum eo agatur, qui tantum onus deposuerit, quod etiam sanum gravare poterat, utcunque sic et ipsi et nobis omnibus ea ferenda sunt, quorum Dominus nos [gap: Greek word(s)]. et tibi quoque, mi Cassander, in hac tam bona gratia, quam utrinque eruditio tua, labor ac christianae concordiac studium reportat. Pulcherrimam et hc in corporis morbis tum patientiae, tum aliarum, ut nosti, virtutum exercendarum nactus es materiam. Deumque precor, quando materiam hanc impedire non statuit, Spiritum quoque largiatur, per quem nihil est impossibile (si quidem hisce diebus per unum atque alterum piscatorem universum orbem sibi subjecit) cujus beneficio ea tibi cedat in ipsius gloriam. Eundem etiam majori affectu oro, vires quoque largiri dignetur, quo minus corporis imbecillitas te impediat, integrum aliquod Catholicae doctrinae corpus, ex orthodoxis scriptoribus tanto studio per tot annos a te collectum, in lucem brevi mittere. Quanto diligentius apud me rem eam perpendo, tanto magis confirmor in ea sententia, ut credam et eos, qui ex nostris tibi nunc sunt iniquiores, longe magis tuam sententiam probaturos. Et adversarios, qui nunc has futiles et obscuras disputationes, vel ad unam controversiam pertinentes, tot conviciis excipiunt, multis in rebus invictis principiis et probationibus, quibus ille Anabaptista resistere non potuit, cessuros. Sed de his iterum Deo volente latius, nunc neque tempus, neque calamus, neque atramentum, neque ingenium plane torpens patitur me his rebus immorari. Ostendi epistolam tuam, ut volebas, Horstio, neque tamen flectitur, ut libellum, quem tot Catholici probant, cui tam iniqui sunt adversarii, ipse probet. Mitto tibi ejus epistolam, quam scripsit postridie, quam ego priores illas ad te litteras miseram, tum ob inopiam tabellarii, tibi hactenus non misi, neque ipse posterioribus tuis literis respondi, quia cum eas accepi apud Bircmannos eo ipso momento expectabatur ad te rediturus tabellarus: nec mihi satis fuit spacii ad sanctum Scuerinum ut redirem, ac meas simul cum D. Horstii literas mitterem. Fortasse non fuerit inconsultum, si responderes Lindano, sed uteris tuo judicio, satiusne sit vel contemnere, vel expectare, dum et ipsi aliquid edant. Non dubito idem fore editis utrinque scriptis bonorum omnium judicium, quod de tuis ac Calvini scriptis adversariis. Mi Cassander, non somnus me opprimit tecum disserentem, sed intempesta nox, talis praesertim, quae nimis urget Thessalicas sagittas, me jubet vinem imponere. Regina Galliae dicitur esse infestior Condejanis, quam antehac fuerit, et aperte dicere regem illo foedere non obstringi. Egerrime tulisse id Andelotium, ac libere profiteri, non violatum iri id faedus, nisi prius moriantur decies mille nobiles, et centum millia aliorum civium: atque in quodam oppidulo ipsius praefecturae, quia incolae Catholici unum atque alterum per tumultum ex ipsius comitatu interfecerunt, duodecim cives egit in crucem. Si haec vera


page 279, image: s279

sunt, propemodum dubitari nequit de novo bello, quo, quod Deus avertat, plane videtur peritura misera Gallia. Angli fuere etiam adversus nostros ferociores, quamobrem non levis apud nos dicitur esse belli metus. Sed jam tempus est eundi cubitum, ac proinde te, charissime Domine Cassander, Deo commendo. D. Arnoldus mittet tibi libellos, quos petis, ego raro in urbem venio: nam judico me habitare ruri: post reditum meum deo volente inquiram, utrum eos miserit, et scribam latius, et D. Metellum, cujus etiam consuetudine raro fruor in hac solitudine, objurgabo, si ad te non scripserit. Tu tamen ad nos scribere dignaberis, quando te poterimus expectare: nisi totam aestatem nos deserere statuisti. Pestis non augetur, Deo gratia Dominus Echtius minimo digitulo trahere me poterit, ut longe ultra Duisburgum Dominum meum Cassandrum invisam, si tu ad nos brevi non es rediturus. De valetudine tua quoque scribes, quam tibi precor ex animo incolumem, ut saltem tanto jam tempore maturos animi foetus, atque ecclesiae hoc tempore tam necessarios, edere non prohibeat. Iterum vale. Coloniae 19. Maji.

EPISTOLA LI. PETRUS XIMENIUS Georgio Cassandre S. P. Duisburgum.

DOctissime ac Charissime Domine Cassender. Puto tibi a Domino Metello scriptum esse, me favente domino post Episcopi nostri Leodiensis inaugurationem Coloniam ad vos prosecturum. Ego vero ne tamdiu quidem expectandum mihi ducerem, nisi D. Marcus Peres is, cui ego sicuti, ut opinor, nosti, plurimis et maximis benesieiis sum obstrictus, se eodem tempore tum spectandae hujus pompae gratia, tum etiam ob alia negocia Antverpia Leodium venturum scripsisset. Cum is a me obnixe postularit, ne ante adventum ipsius quoquam discederem, prosectio quoque mea ad vos necessario differetur, ad summum, ut arbitror, usque ad festum Pentecostes. Non dubito, quin tu quoque, mi Cassander, eo quoque tempore Coloniae sis futurus. Sed, et si aliqua te causa Clivis detineret, parum mihi esset, et eos et quosvis etiam montes superare tui visendi gratia. Sed aequum plane est ut Colonia quoque tua, praesertim communes nostri amici, post quindecim jam mensium absentiam, Cassandro suo rursus fruantur, quamobrem, sicut dixi, te quoque tunc Coloniae futurum dubitare nolo. Interim nullis sane verbis desiderii mei magnitudinem exprimere possum, quo teneor, te, D. Echtium ac D. Metellum visendi et complectendi, te quidem ex tot morbis recreatum, tot laboribus interim fatigatum, D. Metellum ex tam longo ac periculoso incendio salvum et incolumem; D. Echtium tam tenere eos, quas amisit, amantem, et quidem. etiam maximo eorum merito, amicorum adhuc praesentia egentem, utinam autem vel hc vel alibi quippiam in me esset, quod meo ergo illum amori et


page 280, image: s280

illius in me meritis responderet. Spero tamen me eum Leodii visurum ante meum hinc discessem. Spem mihi fecit adventus sui ad inaugurationis diem, partim minuendi maeroris causa, partim ut agrum sum Leodiensem commodissimo anni tempore perlustret. Cohortaturus sum illum, ut in proposito maneat, si venerit, credo nos simul Deo permittente redituros. Vidi interim, mi Cassander, Imperatoris ad te epistolam, hoc est cjusmodi industriae testimonium, quale tibi omnes semper vere concordiae cupidi, et vere Catholicarum sententiarum amantes, perhibituri sunt. Eas a te Catholicae Ecclesiae testimoniis ac rationibus ita confirmatas non dubito, ut aequitas saltem contra sentientium nihil sit habitura, quod opponat. Invidia et iniquitas semper habebit. Vehementer vellem librum ipsum videre, et simul aequorum et iniquorum judicia de eo cognoscere, et quem effectum studio Imperatoris, et tua industria dignum pariat. De omnibus, favente Deo, latissime agam, et simul si quid in his ingenii mei ac doctrinae angustiis, ignavia mea studiis tuis inservire poterit, de eo, quod expedire videbitur, statuere poteris. Judicabis etiam utrum pergendum mihi sit in meis meditationibus, de quibus aliqua munde scripta videbis, et simul intelliges, me plurimis destitui ad tantum argumentum, sicut oporteret tractandum, praesidiis. Ut interim omittam incredibilem meam ignaviam, quam tua industria in tam infirmo corpore in die judicii esset accusatura; si prius Clementissimum Dominum non exoraverim, ne in judicium cum servo nequam venire velit. Vides, mi Cassander, quam sim cupidus veteris nostrae, cujus memoria recreor, consuetudinis, qui te tam diu teneam. Itaque Deo volente, cum primum licuerit, ad vos advolabo. De rebus meis nihil habeo, quod scribam. Post discessum Colonia meum fui Antverpia tribus prope mensibus, ubi sororis meae et liberorum negocia Dei benignitate, ac studio et cura illius honestissimi viri, quem hc operior, ex animi sententia confecta sunt. Interim quinque fere sunt menses, ex quo hc sum apud Dominum Archidiaconum, cujus nimia erga me indulgentia corrumpor. Deberem potius in hac actate, in qua jam de migrationem ibi cogitandum est, exteriorem hominem corrumpere, ut interior vegetus nihil aliud cupiat, nihil expetat, nihil expectet, quam beatam illam hereditatem, in qua jus nobis est merito passionis ejus, qui altero jure filii contentus alterum nobis dedit. Interim in Christo bene valebis, charissime Domine Cassander. ac simul Everardum tuum amanter meo nomine salutabis. Nam D. Cornelium nondum ad vos rediisse credo. Salutat te D. Archidiaconus cum Lampsonio, tui studiosisimi. Iterum vale. Leodii ipso die inventionis crucis. 1565.



page 281, image: s281

EPISTOLA LII. PETRUS XIMENIUS Cornelio Walthero S. P. Gandavum.

CUm nihil minus fore cogitarem, Clarissime Domine Waltere, quam me hac saltem hyeme Colonia discessurum, vocatus sum subito Antverpiam, negotiorum quorumdam gratia ad filios et uxorem fratris pertinentium. Etsi autem nova hac molestia interrupta studia mea et turbatum placidum illud, quo fruebar, ocium non mediocriter dolebam, gravissima tamen dolendi causa merito fuit, quod D. Cassandri tot mihi nominibus expetita et quaesita consuetudine frui prohiberer, ipsumque vicissim hoc tempore te absente deserere cogerer. Fuit illi autem inter caetera molestus discessus meus, quod, cum post tam longas a proximo paroxysmo inducias in quotidiano fere metu futuri morbi versetur, si eo, quod absit, ante reditum tuum corriperetur, me prae caeteris, quamvis aliis rebus imparem, ob majus otium paulo magis apud illum fore assiduum sibi persuadebat. Fecissem sane per Dei gratiam, quod in me fuisset, et id ipsum ob ejus erga me benevolentiam fuisset illi gratissimum. Utcunque sit, hic ipse meus discessus summum illud reditus tui desiderium in eo nonnihil auxit, quam ob rem etiam ut eum paulo magis accelerandum ducas, charitatem tuam hortatur. Ego vero, ut ingenue fatear, rationem etiam aliquam inveniri posse optarem, ut, fieri si posset, in posterum perpetuo una esse possetis, utque vel ipse Gandavum se perduci pateretur, si negocia tua te istic diutius necessario retinerent. Nam, sicuti nosti, cum propter corporis ejus imbecillitatem, vix unquam metu carere nobis liceat, ne quid illi humanitus accidat, incredibili sane dolore conficeretur, si vel in periculosum aliquem morbum te absente incideret. His tamen de rebus me tecum agere supervacuum est, cujus omnes curae a 25 annis in uno Cassandro fovendo, per aeterna memoria dignissimam benevolentiam ac beneficentiam consumptae sunt. Itaque vestrum erit, ubi Deo permittente Coloniae fueris, quid negocia tua, quid valetudo ipsius postulet, quid communi utriusque desiderio, quid rursus importunae interdum necessitati tribuendum sit, accuratius examinare. Meae tantum sunt partes et brevem aliquem finem molestis istis litibus, et prosperam utrique vestrum valetudinem, et celerem mihi etiam reditum ad gratissimam et utilissimam Cassandri tui, (nam ad te scribens non audeo meum vocare, vel nostrum) consuetudinem a Domino postulare. Non arbitror tamen ante festa natalitia mihi fore integrum hinc discedere. Quantum autem ex postremis tuis literis colligere potui, ne te quidem iisdem festis cum illo futurum suspicor. Quod si molestum non est, facies me de tempore reditus tui certiorem, ut si et ipse tunc expeditus fuero, possim tibi esse comes. De reliquo de iis, quae ad D. Cassandrum attinent, nihil est, quod in praesentia scribam. Ex literis ipsius, quibus meas adjunxi, ea facile cognosces.


page 282, image: s282

Id tantum a me accipe, D. Echtium nostrum, cujus erga me singularem humanitatem satis praedicare non possum, brevi alteram uxorem demum ducturum, ac D. Metellum te plurimum salutare. His ergo in Domino valebis, clarissime vir. Antverpiae. 27. Novemb:

EPISTOLA LIII. PETRUS XIMENIUS Cornelio Walthero S. P. Gandavum.

CLarissime Domine Waltere. Accepi hisce diebus binas a D. Metello literas, quae proculdubio summam nobis consolationem afferre potuissent, si tale corpusculum, quale est D. Cassandri, mediocrem aliquam spem nobis praebere posset victoriae contra tot simul morbos. Quicquid id tamen est laetioris nuncii, quicquid ex eo consolationis, quod nobis hae posteriores literae attulerunt, hisce tibi, sicut aequum est, breviter impertiam. Paulo meliore valetudine per Dei gratiam est Cassander noster. Bircmannus optimam spem de ejus restitutione conceperat. Ceteri medici paulo quidem minorem quam Bircmannus, sed tamen longiorem illi vitam pollicentur, quam paucis ante diebus erant polliciti. Supervenit postea familiaris illi articulorum dolor, et quidem non sine nova febre, quamobrem auctus iterum omnibus metus est, ne agmen tandem malorum infirmissimum adversarium obruat. Quamvis autem ipsi medici in nonnulla adhuc versentur spe; nos tamen potissimam spem in Domino collocemus, qui nobis eum, sicut scribis, ad suam gloriam conservare dignetur. Vehementer doleo non te solum, sed neque me etiam hoc tam necessario tempore illi potuisse adesse. Mea Coloniam profectio dilata fuit ob adventum D. Marchionis Bergensis, quem hodie hc expectare, tum ante quatriduum fuisset alioquin venturus. Coactus sum illum ex pectare, tum ob alias causas, tum quia soror mea nupsit hisce diebus cuidam ex familia ipsius, ipso Marchione eum nobis per literas commendante, et nuptias liberalitate in maritum promovente. Itaque necesse erit primum currum expectare, qui nullus paratus erit ante hujus hebdomadae sinem. Si ullo modo, mi Corneli, negotia tua patientur, ut una discedamus, facile intelliges te praesentia tua propemodum posse salutem afferre animae dimidio tuae. Opto itaque, certiorem mefacias tui consilii. Si ego solus discessero, tuorum mandatorum ero memor. Haec ad te rursus breviter ex aedibus D. Bircmanni, qui te plurimum salutat. Ego interim precibus meis, quantum in me est, charissimi viri salutem Domino commendabo, cui te quoque commendo. Antverpiae 2. Januar.



page 283, image: s283

EPISTOLA LIV. PETRUS XIMENIUS Cornelia Waltero S. P. Gandavum.

CLarissime Domine Waltere. Quo loco sit Cassander noster, ex hisce Metelli literis facile intelliges. Optimo est ille quidem, vel per Dei misericordiam brevi futurus est; sed nobis, qui illum amabamus, ob imbecillitatem nostram ac communem studiorum ac piorum jacturam, non optimo. Ego sane erepto mihi tali viro, talique amico, cum quo aliquot adhuc annos cum summa voluptate ac summa studiorum meorum utilitate me exacturum sperabam, eum accepi nuncium, quo forte nullum in vita accepi acerbiorem, quique, te uno excepto, alium neminem tam gravi dolore afficere queat. Unum meo judicio est, quod in hoc tam gravi casu nos prae caeteris consolari potest, quod non modo ob afflictissimam ejus valetudinem, verum etiam ob nostram omnium jam ingravescentem aetatem promittere nobis non licebat, hanc nostram tantae voluptatis conjunctionem fore diuturnam. Sed de his et de aliis, divina providentia nobis contra has aerumnas datis, remediis coram fortassis paulo post agemus. Nunc neque per occupationes quasdam in sororis nuptiis de his agere vacat, neque per recentem adhuc maerorem facile possum. De reliquo vides etiam, quid D. Metellus scribat. Si supra vires meas non erit, quod a me Cassander videtur postulare, et tibi ita videbitur, neque pium, neque honestum fuerit deesse tanti amici supremae voluntati, ac communi quoque studiosorum utilitati. De eo igitur simul deliberabimus. Caeterum ego profecturus etiam Coloniam fueram post triduum aut quatriduum. Quamobrem opperiar harum responsum, ita tamen, ut si tibi integrum non erit quam primum iter arripere; ego cum mandatis tuis de eo, quod fieri Coloniae velis, praecedam; quod si in crastinum nullus occurret, cui has tradere queam, proprium ad te nuncium, sicuti jubet Metellus, dirigam. Tu, quaeso, non committes, quin visis hisce literis extemplo respondeas, cum mihi vix liceat hc diutius haerere, sorore simul cum marito Bruxellam discedente. Epistola D. Echtii, cujus hc mentio fit, ad manus meas non pervenit. Itaque morbi genus, et quae in eo accidunt, ab illo nobis descripta ignorare cogimur. Tenuissima adhuc, ut apparet, spes de vita ipsius relinquitur, quandoquidem multi a medicis deplorati aliquando supersunt, quod in Cassandro nostro ille faxit Deus Opt. Max. ut vota nostra hac in parte exaudire dignetur. Ad fratrem quoque tuum, quando ita Metellus jubet, scribam, et exemplum mittam literarum ejus, ut hac quoque ratione ad manus tuas perveniat, si forte fueris Bruxellae. Interim in Domino vale, Charissime Domine Waltere. Antverpiae. 14. Januarii 1566. [note: Obiit ex hoc morbo Cassander III. Nonas Februarias A. CIC IC LXVI. ut ex Epitaphio, ipsi a Cornelia Waltero posito, quod legitur ante ejus opera, constat. vid. Valer. Andr. Bibl. Belgicam.]



page 284, image: s284

EPISTOLA LV. PETRUS XIMENIUS Cornelio Waltero S. P. Gandavum.

ORnatissime Domine Corneli. Scripsi abhinc dies tertius de tristissimo nuncio extremae valetudinis D. Cassandri, et simul misi epistolam ea de re D. Metelli. Omnino arbitror meam epistolam tibi redditam, sed nihil nocuerit, has etiam literas per ipsum Gandavensem nuncium ad te misisse. Res, ut vides, desiderat praesentiam tuam, vel saltem mandatum aliquod, quid fieri velis, dum tu revertaris. Ego ipse, quem nihil aliud praeterquam tuum responsum hc detinet, vel comes tibi futurus sum, vel perlaturus epistolam et mandata. Itaque non committes, quin mihi per hunc ipsum nuncium rescribas. Interim ut tristissimum nuncium levi aliqua consolatione mitigem, scito me postea ex literis D. Echtii intellexisse, ipsum non plane desperare, quamvis deteriora metuat. Nos tamen magno, vel saltem aequo animo ferre oportet, quod illi videbitur, cui nihil placere potest nisi optimum. Ille nobis, quaeso, tantum amicum ac tantum Ecclesiae membrum servet misericordia sua incolumem, cui tuam quoque salutem commendo. Haec raptim scripsi in aedibus, D. Bircmanni, qui te plurimum salutat. Vale 16. Januarii 1566.

EPISTOLA LVI. ANDREAS MASIUS Georgio Cassandro S. P. Xantos.

VAlde me oblectavit epistola tua, mi Cassander, quam Cancellarius noster cum chorographia Sanctae terrae, a nostro Gerardo Mercatore elaborata, ad me mittebat die XVIII. hujus mensis, cum multis aliis de causis, tum in primis, quod te non pessime in tam noxia caeli intemperie, ut tunc mihi videbatur, valere significaret, et quod opus illud de dogmatis Ecclesiae controversis, ut ipso argumento dissicillimum, ita ob tantorum principum expectationem tuae famae et nomini longe periculosissimum, et simul propter temporis brevitatem, imbecillemque tuam valetudinem tibi multo molestissimum, ad sinem esse perductum nunciaret. Ego, mi Cassander, plane mihi persuadeo, si deo propitio illud sacrosanctae religioni nostrae congruenter elaborasti, ut eorum, qui hoc seculo rempublicam moderantur, titubans atque vacillans ad omnia et singula paene dogmata ritusque Ecclesiae animus, et novitate pruriens, firmetur, et a sui judicii fiducia aut confidentia potius, ad veterum conciliorum, patrumque autoritatem reducatur, futurum, ut posthac multo quam


page 285, image: s285

adhuc, suavius vivas, quando tam utilis tamque praeclari, immo divini operis te conscientia miris modis semper oblectabit, et omnium hominum vota optima, quos certe novarum rerum libido non prorsus perdidit, te perpetuo prosequentur, ut jam nihil te poenitere debeat insumpti laboris, etiamsi tuae valetudini aliquid detrimenti attulisse videatur: non credas enim, quam facile omne, tranquillata semel mente, resarcietur. Illud porro faciendum tibi erit, ut bonorum approbatione contentus esse, eorum vero, qui novitatis, ut dixi, studio prorsus insaniunt, judicia, obtrectationesque fortiter contemnere possis. Sed quid ego te hujus moneo, qui jamdudum hanc aleam probe es expertus, et prudentissime moderatus. Ego vero jam mirifice flagro desiderio videndi operis illius tui, nec scio, an tantisper, dum in publicum illud prodeat, ferre potero hoc meum desiderium, certe nisi alia me studia retinerent, jam nunc ad te adcurrerem, ex animo loquor, mi Cassander; non quod ego in iis non acquiescam, quaea veteribus tradita, et in Catholica ecclesia adhuc observata didici. mihi enim semper sacrosancta erit majorum meorum religio, ad quam a puero assuevi, et qua veriorem simplicioremque, et verae pietati convenientiorem comperio nullam; sed quod vehementer desiderem illud videre scriptum, quo male curiosorum hominum [gap: Greek word(s)], in iis praesertim fidei nostrae mysteriis, quae sub Ecclesiae autoritate a profanis saltem hominum disputationibus tuta, [gap: Greek word(s)] manere debebant, reprimatur aliquatinus: extingui enim posse, nisi per maximam rerumpublicarum vicissitudinem, et prope novam orbis faciem, jamdudum despero. Sed de his hactenus. Facile enim, ut video, in publicam nostri temporis inciderem querimoniam, ad quam nulla unquam verba sufficient. Missum est ad me a Plantino, novo typographo Andoverpiensi, responsum quorundam Sacerdotum Anglicorum adversus nescio quem Hopperum, ei adjuncta est replicatio, ut vocant, Stephani Gardineri, in qua visus sum animadvertere plurimas hujus seculi controversias docte, solide, acute, copiose tractatas, quare velim hanc replicationem a te lectam fuisse, prius quam illud e manibus amandasses opus. Sed quae rua fuit multorum annorum diligentia et sedulitas, nihil spero praetermiseris, quod ad solidae veritatis agnitionem faciat, ad quam amplectendam, utinam non plurimis suae obstat gloriae ambitio, et vanissimum novitatis studium, cum implacabili vetustatis odio, et nullo judicio conjunctum. Plane in tempore venit Mercatoris nostri [gap: Greek word(s)]; jam tum enim ad sortitionem tractandam, qua tributim terra sancta dividitur, me comparabam. Sed quando ille ex animo, ut allegatum scriptum de situ montium Hebal et Garizim testatur, mihi gratificari voluit; ego mutuis ad ipsum literis meam quoque gratitudinem, ut potero, declarabo, tibi vero interim maximas ago gratias, mi Cassander, qui talem virum mihi amicum et benevolum feceris. Fuit praeterea gratissimum mihi abs te munus libellus ille tuus de infantum baptismo, ex quo historiam adhuc mihi prorsus ignotam, veluti ob oculos depictam, videre visus sum, et simul sanaticae gentis subversa praesidia omnia. Satis intelligo, mi Cassander, te ad hujusmodi argumenta tractanda natum eruditumque esse; perge


page 286, image: s286

ergo, aut potius sequere macte virtute, quo divinus te afflatus ducit, et cave, ne, dum pudentiusculus de te ipse minus bene sentis ac debes, ingenii tui alacritatem impedias, mentisque vigori nebulas quasdam offundas. Non tu, mi Cassander, jejunus es in tuis argumentis, nisi me amor in te meus judicantem impedit, sed occurrunt tibi dicenda, quae opus est, omnia, et suavi [gap: Greek word(s)] oratione omnia fluunt, qui stilus in rebus sacris tractandis mihi probatur maxime: quorsum enim illa Calviniana [gap: Greek word(s)], et inutilis orationis luxuries, nisi ad faciendum auditori vel lectori fucum. Ego veram ingenii sterilitatem, ariditatemque in me experior, cui vel prolixissima cogitatione vix quidquam occurrit. Ex memoria labilissima nihil suggeritur, adeo ut quoties serio me ad commentandum comparo, tametsi multa legerim, multa didicerim (absit arrogantia) mens mea videatur, veluti nube quadam ignorantiae imbuta, se frustra intendere, quam alioqui ex Dei benignitate satis habeo perspicacem: sed ita sunt Dei dona, alius ad alia natus est, ut diversis operis omnia hominum inter se societatis officia praestentur. Quare simus, mi Cassander, Dei in nos liberalitate contenti, eamque, illo vires subministrante, ita exerceamus, ut olim sortem cum foenore possimus rependere minime duro domino. Quod superest Deum opt: Max: precor, ut hunc tibi annum et plurimos alios det quam felicissimos. Wezius te amantissime resalutat, Reccus apud principem per hosce duos menses hinc abest, mea etiam uxorcula multam tibi salutem nunciat, teque aliquando coram videre exoptat, conscia mei in te amoris. Non vacat, mi Cassander, ut ipse describam hanc epistolam, neque habeo amanuensem, quare est, quod lituris ignoscas, impedior enim jam multis literis scribendis, et mens, ut vides, saepe articulos praevertit. Dominum Petrum Canonicum Xantensem et Doct: Risvicum obsecro ex me amanter salutes, quando ad te visent. Et tuam valetudinem, mi Cassander, quantum potes, curato. Pridie Calendas Januarias MDLXIV. Ex Zevenera. Si quid de Ximenio audisti, ubi nunc agat, velim significes, quando vacabit. [note: Vid. Cassandri Epist. LXXXV. pag. 1186. operum Cassandri. Fuit autem hic Masius Vir egregius, cujus vita est apud Valer. Andr. Bibl. Belg. et cui testimonium praeclarum eruditionis et moderationis dedit Dallaeus de usu Patrum lib. I. cap. 4 pag. 67. Multa ipsi familiaritas cum Latino Latinio, ex cujus epistolis multa de eo disci possunt. vide t. I. pag. 84. et de ejus matrimonio t. II. Epist. 64. vide etiam Teisser. Elog. Thuan. tom. II. pag. 461. Quam non placuerit inquisitionis antistibus ejus doctrina et libertas, ostendit Index, ut vocant, expurgatorius Quirogae Cardinalis, qui in initio quaedam expungi jubet in ejus commentariis ad Josuam, quibus Latinum interpretem mendose, et non satis considerate vertisse, et Divorum monumenta ad solam vitae bene actae imitationem, non etiam ad religiosum cultum, quem adorationem vocant Theologi, conservare jus esse dixerat. Perperam etiam Inquisiores eum Massium vocant in altero indice Antonii a Sotomajor Madriti, ut titulus prae se sert, edito 1682. ubi pag. 46. et 47. plura adhuc deleri jubentur.]



page 287, image: s287

EPISTOLA LVII. ANDREAS MASIUS Georgio Cassandro.

SAlve mi suavissime Cassander. Iter isthac facturo Wezio meo, aut nostro verius, non potui non aliquid ad te literarum dare, pro magno meo adversus te amore, atque hoc officio, simul illi tui alioqui amplectendi avidissimo occasionem objicere majorem tui videndi, simul mei apud te memoriam instaurare. Nam alioqui nullum mihi jam praecipuum argumentum scribendi erat, nisi quod velim Mercatorem per te rogari, quando utrique ocum erit, ecquid certi habeat de montibus illis Samaritanis Garizim, et Hebal, quanto intervallo alter ab altero absit, et uter altero magis, ut sic dicam, meridionalis: vehementer enim me torquet celeberrimus ille actus faustae et dirae imprecationis a Mose praescriptus, et a Josua ad rem ipsam collatus. Neque enim qu potuerit illa caeremonia peragi intelligere possum, nisi mons unus fuerit, qui ab radice molli acclivitate assurgens, mox ex plano loco duobus veluti cornibus dissectus, prope [gap: Greek word(s)] speciem praebuerit, atque in verticum altero Garizim, altero Hebal fuerit dictus. Si apud meos libellos essem, ubi haec altius sum meditatus, scriberem fortasse complures causas, quae, ut ambigam, faciunt, sed nihil opus est causis, quando ego non tam mea cogitatione Gerardum informare, quam quid ille, ut est talium rerum peritissimus, comperti habeat, audire desidero. Quod si me hc expediverit, putabo me maximo beneficio adfectum esse, et avide alia quoque deinde ab ipso percontabor, qualia sunt de ascensu et descensu Bethoron, et quae sunt ejus generis. Memini me videre [gap: Greek word(s)] terrae sanctae, quam ille aliquando evulgavit, obsecro te, mi Cassander, si isthic venalem habet, alligatam epistolae tuae, qua per ocium mihi ad haec dignaberis respondere, ad me curato. Ego tibi precium, quantum significaveris, lubentissime persolvendum curabo. Nam vehementer illius generis mappis oblector, quare velim simul significes, ecquas alias praeterea habet aliarum regionum, quas redimere possim. Nihil enim facilius, quam ejusmodi chartas ad Cancellarium, ut vocant, Clivensem mittere, unde ad me cotidie perferri possunt. Hoc quoque te oro, mi Cassander, ut libellum tuum de Baptismate, sive [gap: Greek word(s)], quando tibi commodum erit, mittas, ut es pollicitus. Vale, mi Cassander. Nam conveniunt frequentes Consiliarii, ut cogar a scribendo supersedere. Cancellarius creberrimam atque amicissimam tui mentionem facit, ut plane tenerrime ab eo amari videare. Iterum vale, et Henricum meum Wezium, virum ex meris virtutibus conflatum, suaviter amplectere. Ex Clivis Nonis Septembribus MDLXIV. [note: Ad hanc respondet Cassander Epist. LXXXV. vide etiam Epist. XCII.]



page 288, image: s288

EPISTOLA LVIII. ANDREAS MASIUS Georgio Cassandro. Xantos.

SAlve mi Cassander, tametsi minus nihilo sit, quod scribam, non possum tamen te tribus verbis non salutare, prius quam hinc domum recurram. Postquam chartaceam supellectilem omnem movissem, repperi tandem de Patriarcha illo Nestoriano quaedam a me, causa memoriae, annotata, verum quae vix quidquam, immo prorsus nihil faciant ad ea studia, in quibus tu potissimum versaris, sed describam per ocium, neque enim amanuensem habeo, et mittam tibi: velim tu vicissim, quod tibi tamen commodum sit, promissum tuum libellum adversus Anabaptistas ad me cures. Vehementer, ut me Deus amet, gavisus sum, quod Furstenbergius te mediocriter valere nunciaret, immo proreptasse ad Clossii aedes: nam Wezius, tui certe amantissimus, ea retulerat, quae me valde sollicitum haberent de gravissimo aliquo paroxysmo, sed jam expecto Cancellarii oraculum, quo domum redeundi mihi fiat potestas. Tu igitur, mi Cassander, vale, et me, quod facis, pergito amare. Ex Clivis XXI. Novemb. 1564. Ego creberrimo capitis dolore infestor, et certe usque eo, ut verear, ne tandem (avertat Christus) in [gap: Greek word(s)] definat, adeo molestus, et insuetus dolor ferit cor. Sed hoc Deo curae erit, egoque, quod potero, illius benignitate nixus, mihi ipse non deero. Certe si in literis operam ponere mihi non liceat, neque vivere libet.

EPISTOLA LIX. JOHANNES METELLUS Georgio Cassandro S. Duisburgum.

SCripsi satis longas, et molestas rerum novarum litteras, ad te. Sed Bircomannus non repperit, per quem mitteret. Postea accepi exemplum unius aerearum Tabularum, quae in senatu Eugubino Umbriae diligenter adservantur. Numero sunt quinque, ac scriptae litteris antiquis Romanis, quales sunt primi versus in eo exemplo, quod mitto. Molestum enim fuisset, integram majusculis describere. Eas tabulas vidi, atque curavi totas iisdem formis describi. Sed Romae sunt, ubi Pyghius duarum a me exemplum habuit, et Morillonius. Hoc autem exemplum Pyghius ad me misit, ut id describi curares, ac remitteres, atque statim efficeres; Campanus ille, aliquo enthuenthusiasmi [note: Cum his Metelli Epistolis conferendae sunt aliae, circa haec tempora scriptae et editae, a Dan. Heinsio in prima Centuria virorum illustrium, quas in Indice reperire poterit lector, et responsiones in Cassandri operibus, inter epistolas.]


page 289, image: s289

sui genio percitus, eas nobis interpretaretur. Itaque; repertac sunt in agro Eugubino. Quarum fortassis Steuchus mentionem fecit; vel alii ejus provinciae historici. Nemo vero umquam repertus est, qui eas intelligeret. Etrusca lingua scriptas non adparet; quarum characteres sint Latini, non Etrusci. nisi tamen, Etrusca lingua, Latinis litteris scriptas, putaremus. Sic autem; et Punica, vel Gotthica, Geticave lingua scriptas, liceret adserere. In ea re Campanus se excerceat, ac, siquid profecerit; alteram tabulam a Pyghio petam. Ut igitur cumprimum hujus interpretationem faciat, diligenter curabis. Quod si perfecerit; certe laudem merebitur. immo praemium ab eo Eugubino senatu; qui eas habeat pro thesauro. Cum Eugubio Perusiam venissem, mihi ostensi sunt aliquot libelli parvi, in papyro scripti, characteribus Geticis; qui in altaris cujusdam armario, tamquam Ethrusci servabantur. Quidam nobilis vir Gottus, eo a me ductus, agnovit, esse suae gentis Geticos characteres; et fragmenta quarundam municipalium legum Gotiae continere. Quod cum audiret Jacobus Taurellus Fanensis, Graecae linguae in ea urbe professor; mirum, quam ipse obstupuerit. Sed de his satis. Sambucus, ad me Vienna scripsit; pridie Nonas Maji; de tuis rebus; in hunc modum. Saluta diligentissime, Dominos meos et eruditos viros [note: Vid. Cassandri Epist. LXXIII. pag. 1173.] D. Cassandrum et Gualterum. Libellosque Imperatorem, et Regem, suis Consiliariis legendos dedisse. et valde studium, et varietatem laudasse doctrinae, [gap: Greek word(s)]. Ego, nondum cum Imp. loqui potui: tum quia decumbit; tum quia tres septimanas abfui. Saluta D. Gifanum: et me, intra X. dies, Theophylactum missurum significato; quemadmodim, ad Bircomannos quoque scripsi. Haec ille. Coram te visissem. sed me morbus, vel potius ejus suspicio, retinet. Vale. VIII. Eidus Junias. MDLXIV. Colonia.

EPISTOLA LX. JOHANNES METELLUS Georgio Cassandro S. Duisburgum.

FRanciscus Richardotus Sequanus Atrebatensium Episcopus, cum certior a me factus esset, tibi placere constitutiones ejus ecclesiasticas de sacramentis administrandis; in quibus eorum usus ostendatur; te tamen eas, qua lingua primum scriptae sunt, hoc est Gallica; cupere: ad me misit, hoc earum exemplum; ut id ego tibi traderem, teque suo nomine diligenter salutarem. Quare, accipe hunc libellum, ac lege. sique tibi probabitur, essice, alii legant. Is tibi optime cupit; propter notam ubique probitatem, virtutem, scientiamque tuam. neque non scit, ab aliis; te, in reformationis negotio, Caesarum jussu, versari. quod feliciter evenire, eque re Reipublicae, a Deo Opt. summis precibus, pro ea, qua praeditus est pietate, petit. egoque, ceterique


page 290, image: s290

omnes, optamus. Haec de tuis rebus. De civitatis statu lugubria scripsi neque jam laetiora de communibus amicis indicabo. Echtius enim, jam quintum diem, peste gravissime decumbit. Eum invisi, sub initium morbi, ac sum coram lectulo fixum decumbentem allocutus. Hodie, qui meus est natalis dies, adhuc in lecto jacens, accepi felicius nuntium. nempe, meliuscule eum habere, neque spem, uti prius, de recuperanda valetudine, quod Deus. faxit, projectam. Qui fugerunt, et huc redeunt; fere ea lue corripiuntur. quod aliquot exemplis testari possumus. Jam primum tamen, paulo saevitia remittitur; multique evadunt; cum antea vix e mille decem vitam conservarent. Credimus; divino beneficio freti; tandem, clarius sidus appariturum huic miserae civitati. Sat. enim malorum exhausimus. Philippica classis, oppidum Velezum Hispanis propinquum, in Africa, cepit, eique contiguam arcem, indomitam bello, et cetera, quae tu nosti. proximo veredario, expectatur nuntium, quod omnium invidorum Hispanicae gentis luminibus obstruat, de victoriae progressu ac fortassis, jam tertio Algerium tentabitur. De Gallicis rebus plura ad me perscribuntur; quam aut vacet scribere, aut haec exigua, et ad imam ceram perducta charta, capiat. Tu igitur vale, ac salve. XVIII. Octobris M. D. LXIV. Colonia. [note: Respondet Cassander Epist. 83.]

EPISTOLA LXI. JOHANNES METELLUS Georgio Cassandro S. Xantos.

ACcepi litteras Amplissimi viri Cancellarii Clivensis; quas ejus adfini tradidi. suasit, expectarem Reverendum praepositum, cui supplicem libellum ad Illustrissimum Ducem dederam. quo litteras ab ejus celsitudine, obtinerem. Nam ita quidam, immo prope omnes, consulunt. Quare hoc unum urgeo. In quam rem, et Furstenbergius, per hunc nuntium, epistolam quoque, ad Amplissimum illum virum Dominum Cancellarium, scripsit. Ego sane, ei magna de caussa sum obligatissimus. nempe; quod de me, tam humaniter adfini suo scripserit. eumque etiam rogat; ne mihi desit in re, quam peto. Id quod, me tibi debere, non ignoro. Tu igitur, postquam coepisti, per occasionem, obtestaberis hominem aequitatis amantissimum; ne et hoc summum ejus erga te benevolentiae signum tibi deneget: ut ejus videlicet Illustrissimi Ducis litteras, ejus auctoritate, nanciscar. Ero non ingratus, quoad potero. tibi vero in primis; siquid sit, quod ipse, tua caussa, valeam. atque pateris, me uti hac meae in te observantiae testificatione. Echtius, etiam dudum, negotium promovit apud Mejerum. Quod autem ad Wesembecium attinet; habes, in quo possis, in eo juvando, pietatis munus. exercere. ac sane in negotio, quantum ipse judico, longe justissimo. Sed,


page 291, image: s291

currentem non incitabo. Postremis meis litteris, tum his, si vacat, per hunc tabellarium respondebis. Cumprimum enim revertitur. Incidi in carmen, quod ad te mitto. Cujus auctor fertur Joannes quidam Corputus Bredanus, adhuc, ut audio, adolescens. et qui, Duisburgi, apud Gerardum Mercatorem habitat. nec se diffitetur auctorem, seque tibi id renuntiasse. Haec cum accepissem; ac tamen dubitarem, num vera sint; resque ad te pertineat; caelare te nolui. ea quidem lege, ut sopiantur, taliaque scripta, quemadmodum soles, egregie contemnas. Franciscus ille Jesuita, postremo ordinis sui sacramento, Pater evasit. jamque Patris insignibus, et titulo decoratus, Colonia nescio quo, Paternas opes egenis expositurus, proficiscitur. Frendent equidem, ac fremant licet ejus symmistae; calix edicto Clivensis permittitur, ut scis. In Rep. de reb. Gallicis, nihil praeterea accepi. Quidam, Antverpia monet; turbas componi. Sed Reginam matrem, cum Elizabetha Philippi Regis, in finibus Hispaniae conventuram. Philippum, quod tales principum congressus suspiciones moveant; se Proceribus Germanis excusasse. saepius rogatum, recusasse. victum tamen precibus, cessisse. siquid inde sinistri nascetur, ad se minime pertinere. scorpium sub lapide latere, sagaces suspicantur. Proxima aestate in Belgium properat. Egmundanus ad eum adpulit. Renardus Proreginae Belgii scripsit; se a Philippo comiter fuisse exceptum: Italicosque proceres, cum Turca, Galloque clam consultasse, contra Philippi potentiam. Granvellanum crebras ad Philippum litteras dare; velit ejus meminisse. Ordinis Livonici Magister, a Moscovita captus, fuit liberatus. ac toti provinciae, uti antea, restitutus. quibus condicionibus, nondum audivi. Polonus, qui defensionem ejus susceperat, Rigam provinciae metropolim tuetur. et Suecus, alteram eo loci urbem. Itaque adhuc bellum geritur. Sed; ne longior sim, valebis. XV. Cal. April. MDLXV. Colonia. Echtius, salutem. [note: Respondet Cassander Epist. XCIII. et CXIV.]

EPISTOLA LXII. JOHANNES METELLUS Cornelio Valtero S. Gandavum.

QUod tamdiu ad te scribere distuli; non id accidit, ulla mei in te amoris cessatione: sed primum, quia ubi litteras tuas accepi, uti calamo non licuit; propter humeri luxationem. postquam vero ab ea convalui; ea vobis imminere fata coeperunt; ut vix tuto, cui litteras darem, fuerit. et nihil erat tamen, quod scriberem; praeterquam necessitudinis nostrae recordatione te commonefieri, me recte valere; idemque me tibi optare. Postea accepi; te octo Hispanos hospites habere domi, quorum summa humanitate, plane nobis fuisses immutatus. et jam te coepisse eorum moribus totum dare. qui,


page 292, image: s292

cum quales sint, sciam, et semper abhorruerim, naturae quadam meae libertate, a superbia; contempserim magnificos titulos honorum: nolui te, prae ceptis philosophiae incessere; per quae, ob oculos tibi ponerem, vanas esse eas similium hominum cogitationes. uti a te ego, dum te Christianae doctrinae totum tradebas, didiceram. malui enim tibi amicus esse, quam importunitate mea tibi, ulla in parte, etsi honeste, molestus videri. Sed quia, et deinde mutatum video; et neglectis illis subtilibus honorum, sermonisque etiam ambitionibus, tete totum Jurisconsultis nostris dedere: equidem, alacrior ad tibi scribendum sui redditus, nisi quod mihi plane displicuit; te, adsiduos dies, et conjuges noctes, fori contentiosis maeandris, et involutis rabularum technis, irretire; quo minus ad liberos huc tuos redeas. et Cassandrinos partus; quos tu injuria nimia jacere sinis; et nescio quomodo, contra testatoris voluntatem, prope exponis, pietate foveas, alas, emittas. Nam obsecro; cur totam aetatem tuam in optimis studiis trivisti; praeclaros totius orbis Christiani doctos viros amicitiae vinculis tibi devinxisti; eorum scripta, libros, hausisti; omnia denique omnium omnia collegisti; quae negabantur, aliter si tu minime potueris quaerere, rapuisti: cur igitur ea tu detines captiva; cum tu captus ab Iberis, eos tu tantopere detesteris? Nimirum; ut tu, homo liber, servias, uni latrunculo vestrorum judiciorum? Et quorsum? ut tu, rabulam infamem aliquem, vicisse persimili arte, tute vir eruditus, vir Christiana pietate praeditus, glorieris? At tu famam non venaris. Atque si tibi venari cupias; melioribus retibus, et venabulis magis acutis, paranda est. Neque tu meminisse non potes igitur; quae tibi talenta Deus concredidit; loquar enim tuae disciplinae more; ea tibi non data, ut in terram illa defodias; sed ut illis sis utilis; et ei qui tibi ea concredidit, hoc est Deo Optimo Maximo, reddas. neque solum reddas; sed etiam, multo cum fenore. Quam ob rem omnes, quibus es notus, per me hoc a te poscunt; ut desinas, ipsorum de te insignem hactenus expectationem fallere. relinque aliis, tantos ad pemiciem exeogitatos labores judiciorum; iis inquam, qui nondum eo pervenere, pietatis profectu; ut putent, alia non esse potiora, quibus vitam transigant; et se non inglorie vixisse testentur. Tu itaque, si Dei donis abuti nolis; credo; explicabis te illinc. non quidem explicabis; sed alii deseres. Nam; nec tu tibi, aut liberis; sed sponte aerumnas illas (cur enim licita negotia vocem, quae nec tu, qui illa suscepisti, loqui si libere velis, probes) subisti. tibique, vel eo quo voles momento, inde te extricare licet. Utinam ergo; qui unam litem verso, tu centenas; mihi tu exemplo tuo auctor esses; ut, vel patrimonium potius, qualecumque est, perderem; quam bonas horas male collocarem. Cogor ego; tu sponte. Ego uni haereo; tu centenis. Tibi licet cedere; mihi non licet. Equidem; cum calamum in manus sumpsi, ut haec ad te scriberem; sensi, me spiritu quodam divinitus compelli; ut haec ego tibi. ne tu etiam excufare tute te possis. et cogita; te divinitus admoneri. quoniam Deus, per homines moneat, hortetur, excitet; quae fieri juste et velit, et mandet. Vale. prid. Non. Februarias. MDLXVIII. Colonia Agrippina.



page 293, image: s293

Gratum feceris; quod alias tibi scripsi; si cumprimum indicabis; quot singillatim, et quae, cujusque valoris annui, beneficia, ab hinc annis decem, hactenus contulerit praepositus ille, de quo monucram. et an indultorum vi, an vero tamquam praepositus. quia plurimum mea interest. Habes postremis litteris meis indiculum. quem relege, amabo te, ac rescribe. meque, qui te hortor, etiam extrica ab hac hydra. Vale, mei memor.

EPISTOLA LXIII. CORNELIUS WALTERUS Reverendissmo Illustrissimo Domino Friderico Archiepiscopo Coloniensi, Primati Electori, Domino suo Clementissimo.

Cum Caesar Maximilianus per literas Georgio Cassandro piae memoriae mandasset, ut quaedam conscriberet, quae facerent ad conciliationem controversiarum hujus temporis in religione, eaque per Reverendissimam et Illustrissimam Celsitudinem Tuam essent Caesareae Majestati transmissa, rescripsit praedictus Caesar Cassandro literas propria manu subscriptas, quarum exemplum ad authenticum collatum his adjunximus, ex quibus constat Caesaream Majestatem Cassandro donasse Ducentos aureos, numerandos per ejus commisserium Spirae agentem, quibus acceptis Cassander post aliquot tempus nactus occasionem misit chyrographum suum Georgio Lanng commissario. Idque per D. Bartholomaeum Heimback Consulem Urbis Coloniendis tunc Spiram proficiscentem, quo certius praedictos Ducentos aureos recipere posset. Verum Georgius Lanng respondit sibi de hoc mandatum a Caesare non fuisse transmissum, quare nihil numerare posse. Itaque dum sic solutio differtur, interea Georgius Cassander Coloniae ex hac vita migrat, cum is prius mihi Cornelio Waltero, vitae ac studiorum ipsius Socio, jam per viginti ex amplius annos testamento commendasset, aliaque fidei meac exequenda commisisset. In primis vero ut Joannem Cassandrum patrem suum, senem ac tenuis fortunae, quamdiu viveret, alerem, ac de omnibus necessariis providerem, et simul mihi omnia bona reliquit, quae moriens habuit. Quamobrem post ejus mortem ego Cornelius, haeres fideicommissarius, cupiens satisfacere piae voluntati charissimi amici, diligenter per annum et amplius egi, ut praedictos Ducentos aureos a Caesare Majestate Cassandro donatos in usum parentis ipsius Cassandri, aliorumque Legatorum recuperare possem,. sperans fore, ut interea temporis aliquod certum mandatum a Caesare Majestate Langius acciperet, verum is adhuc constanter affirmat; ad se nullum de hoc mandatum a Caesarea Majestate venisse, sine quo nil numeraturus videtur. Quare jam necessarium esse deprehendimus, ut Caesarea Majestas iterum admoneatur, praedictae donationis Cassandro factae, misso exemplo authentico suarum literarum, si forte hujus memoria per graviora negocia excidisset, quibus et alias supplices literas addidimus, una mittendas ad Caesaream Majestatem:


page 294, image: s294

siquidem ita Reverendissimae ac Illustrissimae Celsitudini tuae videatur, quo tandem liceat impetrare a Caesarea Majestate chyrographum sufficiens ad pe cuniam petendam, aut saltem Mandatum ad predictum ejus commissarium, cujus Mandati nos a Caesare Majestate certiores facti, ipsum Langium de solutione efficaciter compellare valeamus. Ssd hujus rei conficiendae nullam commodiorem neque certiorem rationem invenire possumus, quam si prius a Tua Reverendissima et Illustrissima Celsitudine obnixe petamus, ut non gravetur literas quoque suas de his omnibus ad Caesaream Majestatem aliosque in ea aula viros dare, quibus imprimis futurum confidimus, ut promissa pecunia nobis Spirae a Langio representetur. Ut autem Tuae Reverendissimae et Illustrissimae Celsitudini super hoc negocio supplices esse audeamus, facit imprimis, quod te horum omnium conscium esse scimus, quippe qui frequentius Caesareae Majestatis literas de toto negocio acceperis, cum te Interlocutore, ut ipsius literae testantur, sua Majestas libenter ad haec usa sit. Praeterea quod adhuc recordamur, qua benevolentia ac pietate vivum ac etiamnum defunctum Cassandrum prosecutus sis, denique speremus fore, uti te moveat senectus parentis ipsius Cassandri ac calamitas, si is jam unico filio vitae suae solatio et praesidio orbatus, hoc insuper necessiario subsidio frustrandus sit; Cum tamen eo beneficio Caesarea Majestas remunerari voluerit immensos labores; quos Cassander dies ac noctes exhausit, dum urgenti mandato Caesareae Majestatis absolutionem operis certum tempus praecipientis satisfacere cupit, valetudini quantumvis afflictae non parcens, neque vitae suae jam fatiscentis rationem habens. Sed cum haec omnia, et Caesarae Majestati et Reverendissimae ac Illustrissimae Celsitudini Tuae satis nota sint, nolo illis commemorandis esse prolixior. certo confidens fore, ut T. Reverendissima et Illustrissima Celsitudo huic pio officio non sit defutura. Oro autem Deum Opt: Max: ut T. Reverendissimam et Illustrissimam Celsitudinem ecclesiae ac Reipub: diu servet incolumem. Datum Coloniae.

EPISTOLA LXIV. ANTONIUS DE TASSIS, Magister Veredariorum, Joanni Metello. Coloniam.

CAlix, a Pontifice non fuit concessus, praecipue respectu Archiepiscopi, sed Imperatoris in Germania. idque sub certis condicionibus. Postea audivimus, ab aliquibus receptum fuisse. Scribitque Imperator, eam concessionem, fructum adtulisse; quia condicionibus illis, eae nationes, ad obedientiam sanctae sedis prolicerentur, traherenturque. Quam et ob caussam Caesar a Pontifice petit; ut ordinatis presbyteris uxores ducere liceat: ut laici matrimonio copulati, bonae tamen famae, doctrinaque praediti; praediti; presbyteratus


page 295, image: s295

ordinibus possint initiari: ut presbyteri, qui duxerunt uxores, sint absoluti; cumque iis, quas duxerunt, uxoribus, manere iis permissum sit. Itaque Pontifex eruditis hoc negotium discuti mandavit. Non reperitur; hoc saeculo, Apostolicae sedi convenire; ut haec indulgeantur. Maxime; nullibi invenitur; ut qui presbyteratus ordinem susceperunt, ipsi uxores, ex Pontificis licentia, ducant, propter, uti fertur, vota. Pontifex cum Helvetiis foedus inire tentat. sed, cum solis Catholicis pagis. quod; pactum iri, Pontifex ipse, in Consistorio, dixit. verumtamen; tuendae solum Apostolicae sedi; et contra eos, qui eam niterentur offendere. Non autem, aliis offendendis. Romae III. Mart. CICICLXV.

EPISTOLA LXV. [note: An ille Peregrinus Epist. II. Cassandri memoratus? Crederem, quia et ibi de Anabaptistis agitur. hoc etiam anno Cassander edidit acta Colloquii in aedibus Vicecomitis Coloniae cum Matthia Anabaptista. vid. Epist. CI. et CIV. et Anno 1557. cum Joanne Kremer aliud habuerat, quae edita post Epistolas. Eodem tempore de parvulorum Baptismo opusculum Cassander elaboravit. vid. Epist. XCVIII. et seqq. quod etiam inter opera legitur pag. 701.] PEREGRINUS WILACH, Pastor Duisseldorssiensis, Georgio Cassandro.

Doctissime amicissimeque mi D. Cassander. Cum ante paucos dies ad tuam dignitatem venerim, miraberis fortasse, quid causae sit, quod ex Blannckenbergh (sicut T. D. promiseram.) ad te non redierim. sed ubi causam audieris, desines haud dubie mirari. Verum primum dicam, quando venerim in Blannckenbergh. Deinde quid ibi actum sit. Tertio itineris mei rationem reddam. Veni 12. die Augusti in Blannckenbergh hora quarta ante meridiem, et ingressus publicum hospitium, nempe Domum praetoris. (tuus interim adventus expectabatur avidissime, cujus absentia mihi quoque non parum molesta fuit.) sed vocavit me in Arcem praefectus Arcis, vir valde humanus, qui et me humanissime excepit et tractavit. Hc multis verbis sursum deorsumque habitis de variis rebus, coepimus tandem colloqui de Anabaptistis, quae meae profectionis causa (ut nosti) fuit, quorum ajebat, nonullos esse minus pertinaces suae mentis, et de quibusdam se nonnihil spei resipiscentiae concepisse, et Dominum Petrum Loo, multum boni assiduo labore, per continuas tres Septimanas apud illos prestitisse. Me vero hc percunctante, quidnam de illo viro sentiret, subrisit, ac tacuit. Nam ipse Amptmannus vir pius et bonus Catholicus. Deinde quaesivi ex ipso (est enim non indoctus) qua ratione et quo ordine Dominus Petrus de Loo in instituendis et ab errore liberandis miseris illis hominibus usus fuisset, Respondebat se non semper actionibus illis adfuisse, et tunc temporis Principis negociis vel occupatissimum fuisse, propter presentiam Principis et Consiliariorum: Proinde se non posse rationis illius et ordinis, ullam mihi dare informationem. sed


page 296, image: s296

interim tamen omnia diligenter ab ipso publico scriba esse excepta, qui quoque, quum ego eo venirem, aberat. Hujusmodi colloquiis consumptus est primus dies. Sequente vero die, qui erat 13. Augusti, interrogavit me Satrapas, num etiam mihi esset animus agendi cum Anabaptistis ante adventum D. Petri. Respondebam: Id commode fieri non posse, ut aliquid nimis urgeatur a me, quod ab illo fuerit concessum, et ex contrario, ut ego aliquid concedam, quod ab illo non fuerit admissum. et me certo scire, non per omnia inter nos convenire, et ejusmodi dissentione, miseros illos homines misere et dolose deceptos, magis in errore suo confirmari, quam ab eo liberari et emendari. Ilico manibus pedibus in meam sententiam itum est. Interea dum haec inter nos aguntur, et D. Petri Adventus expectatur, redduntur Praefecto Arcis literae a Domino Petro missae, quibus significabat se non posse adesse ante VI. diem ejusdem mensis. Quid multis? hc consilium, quod paulo ante ratum erat, irritum fieri necesse fuit, et aliud capessendum. Putat Satrapa non inutile fore, si cum eorum aliquo verbis fraterne et amice communicarem, experirerque, si aliquid boni essicere possem; praebebam me sane difficilem, ob causam superius dictam, victus tandem rationibus Satrapae consensi. Educitur itaque unus ex illis e carcere, quem Praefectus Arcis in hanc formam alloquitur. Martine (id enim Nomen erat Anabaptistae) non parum miratur Princeps Illustrissimus pertinaciam tuam, qui post unam atque alteram admonitionem non destiteris a tuo proposito, cum a piis et doctis viris erroris tui prorsus convictus fuisses. Deinde, dum carcere fuisti inclusus, data fuit tibi non semel cum viris, Divinae Scripturae non ignaris, colloquendi facultas, unde colligere potuisses, si voluisses, quantam ipsius Celsitudo tuae salutis gerat curam. Tertio petiisti, ut adhuc semel tibi concederetur doctorum virorum colloquiis uti, te velle operam dare, ut melioribus rationibus auditis et saniori Doctrina, non pertinaciter in proposito tuo permanere velles. Ecce adest igitur hic Peregrinus, Illustrissimi Principis Concionator apud Dusseldorpenses, cui ut dubia tua, si quae tuae adhuc inhaereant menti, exponas, et te illi vicissim docilem praebeas. ex animo tibi consulo. Respondebat. Quod Principis mandato non parui, illius facti vehementer me jam paenitet, et non parum doleo hoc factum esse a me. Verum non puto me in hoc admodum graviter peccasse: cum fidei negocium non pertineat ad prophanum Principem: Sed non possum tibi et aliis viris satis dignas agere gratias, qui hoc apud Illustrissimam Principis Celsitudinem effecerunt, ut ad petitionem meam, ante aliquot dies alios, nunc hunc ad me miserit unum, et quantum ad me attinet, ut jussisti, strenue faciam: precaborque Deum, ut si sim in aliquo errore, liberer per hunc virum ab hujusmodi errore. Ad haec ego paucis in hanc formam praefatus. Frater, hanc de me velim concipias opinionem, quod te in eo, in quo recte sentis, confirmare, in iis vero, in quibus male a tuis institutus es, rectius, quantum in me fuerit, instituere cupiam, idque prorsus syncero et fraterno animo. Respondebat, se nihil aliud petere, quam ut absque dolo hinc inde agamus, et ne quid sibi inde periculi immineat;


page 297, image: s297

Quod nullo modo futurum affirmavi. Quaesivi itaque ex illo, qua de causa ab Ecclesia defecisset. Ajebat se copiose respondisse Domino Petro de Loo ad illam quaestionem: nec se putare denuo opus esse illa huc repetere, cum illa sint literis comprehensa, et Illustrissimi Principis Consiliariis tradita. Coepit interim graviter taxare turpissimos hominum mores, pessimos in Ecclesia abusus, spurcissima Sacerdotum crimina, et ita nostram Ecclesiam turpissimis vitiis turpificatam esse, ut non esset dicenda Christianorum, sed Ethnicorum Ecclesia. Respondebam id verius et manifestius esse, quam ut negari possit, et pios viros idipsum male habere, non interim illos Ecclesiam deserere: abusus fuisse in Ecclesia semper tempore Moisis, Davidis et Prophetarum etc. tempore Christi, Pauli, Augustini, etc. non propterea illos Ecclesiam deseruisse. Sed pro viribus illam ab hujusmodi vitiis purgasse, et huc semper omnes pios viros direxisse omnes suos conatus, etc. Nil aliud illo die tractavimus. Sed omnia perscribere non arbitror necessarium esse. pergam igitur ad diem, qui decimum tertium sequitur. In hoc die haec paucis acta sunt. Interrogavi illum, quidnam ex Domino Petro didicisset de Paedobaptismo, cujus ipse jam existeret contemptor? Respondebat admodum modeste, se haec didicisse ab illo. Fidelium infantes, absque omni macula, et salvari posse absque Baptismo, nam illos esse Sanctos, et Sanctificatos propter parentum fidem. Quaerebam ex illo, anne Deminus Petrus aliquas adjecisset illius dogmatis conditiones, vel interpretationes? Respondebat mihi categorice Non. Locutus cum Satrapa Latine, num haec ita se haberent, annuebat et ille simpliciter. Ita surrexi ac Satrapae dixi, in ipso fundamento non convenimus, ergo suspendendum reliquum colloquium in adventum Domini Petri, quod et illi consultum videbatur. Quid illo praesente sit actum, de hoc vel tibi scribam, vel coram tecum agam. Haec potius effudi, quam scripsi, propter quotidianas occupationes et molestias, imo nuncii insperati, festinationem. Vale in Christo.

EPISTOLA LXVI. PEREGRINUS WILACH Georgio Cassandro.

DUbito hae literae priores subsecutae fuissent, Vir ornatissime, ut id quod in exordio promiseram, ordine executus fuissem: nisi intellexissem te tanta infirmitate oppressum, ut neque te legere, neque alios legentes audire liberet. Metuebam itaque tam afflictae valetudinis virum incomptis literis obruere. Sed spero te jam nonnihil ob aeris mutationem, a tam gravi difficilique morbo respirasse; Quare paucis quae adhuc restant perstringam, et tantum summa rerum fastigia tangam, ne mea loquacitas tibi nauseam moveat. Venit D. Petrus de Loo in Blanckenbergum 18. die Augusti (ut tibi prioribus meis literis significavi,) circa horam octavam ante meridiem. Protinus quaesivi ex illo, an concessisset Anabaptistis, infantes nullam ex parentum propagatione nativitatis suae attrahere labem, neque indigere ablutione sacri


page 298, image: s298

fontis. Nihil mihi certi ab illo responsum est. Interim unus e carceribus ex Anabaptistis educitur, qucum ego ante egeram, atque in medio statuimus illum, quem interrogavi. An ne fassus fuisset D. Petrum dixisse, infantes non opus habere sacro Baptismate, eo quod ex fidelibus Parentibus essent prognati? Affirmabat, hoc ita se habere adjecta hac ratiocinatione. Ex sancta radice ascendunt rami, sancti fideles Parentes sunt sancti, et sanctificati, ergo ex illis nascuntur sancti et sanctificati. Ajebat D. Petrus se haec ad Paganorum et Christianorum parvulorum distinctionem dixisse: sed de hac re ita obscure, nunc in hanc, nunc in illam partem sese dimittens cum illis agebat, ut mihi ab Anabaptistis non multum dissentire videretur. Manet itaque verum, quod ego apud te dixi, convertendi debent alios convertere. Sed haec sint lapidi dicta. secundo conabatur persuadere illis, infantes habere propriam fidem, idque his modis. Infantes placent Deo ex, Vae illi, qui unum ex pusillis, qui in me credunt, offenderit etc. per pusillos, non tantum simplices adultos, sed etiam infantes intelligi probavit, ex 18. cap. Lucae: ubi habetur [gap: Greek word(s)], sed num hoc cum proposito consentiat tibi dijudicandum relinquo. Ex his tandem et similibus concludebat, infantes esse baptizandos. Ad locum Actor. 19. nullo modo volebat illos fuisse retinctos ab apostolis, qui a Joanne fuerant baptizati. sed locum illum interpretabatur, de pleniore instructione Christianae Doctrinae: quum quaererem ego, quo auctore id faceret, respondebat mihi, Doctorem Mommerium quoque in ea sententia esse. Verum cum ego illi indicarem mentem tuam, statim arrepto calamo in suum librum assignavit, atque illam approbavit, et de illa interpretatione se quoque non semel cum Doctore Aegidio egisse ajebat. Hic oportet me multa transire silentio, ne tibi sim molestus. Quae de humana in Christo Natura cum illis disputabat, valde mihi placebant, conveniebantque multum cum proposito, sicut multa ex prioribus a proposito vehementer erant aliena. De coena vero Domini nihil hc scribam, cum ipse ea de re justae magnitudinis ediderit librum, quem tu quoque legisti. Non tamen interim negabo, quaedam dubia ex illo colloquio menti meae inhaesisse, de quo coram (Deo favente) tecum agam. Me abeunte 20. die ejusdem mensis mansit D. Petrus, dicturus a meridie de coena ad seditiosas et scabiosas quasdam oves: ibi, ex aliis didici, multa suo more in Papam et Papistas effudit, imitatus suum patrem Lutherum (hoc enim nomine apud illos honoratur) qui hoc unum sibi semper unice propositum habuit, ut Clerum plebi quam maxime exosum redderet, et hoc illius conamen satis felicem exitum habuit: sed cum maximo Christianae religionis detrimento: factum est autem inde, ut vulgus libentius audiat fieri mentionem Diaboli, quam sacerdotis, unde et sibi novarum dignitatum finxerunt nomenclaturas. Ad hanc rem exaggerandam D. Petrus, coram miseris illis hominibus misere in errorem missis, utebatur subinde hac phrasi. Tu bist ja nicht getaufft auff dess Gottlosen Papst Namen, oder einigen Paffens Namen, et hoc admodum amarulenter faciebat, quo res tandem sit evasura, piis et doctis viris considerandum relinquo. Nunc ad ultimam propositi mei partem


page 299, image: s299

venio. Mansi ego illa nocte apud Siburgenses, qui religiosi Domicelli me perquam benigne tractaverunt, et ut te ipsorum nomine quam honorificentissime salutare jusserunt, et hoc a me hactenus neglectum, quaeso ignoscas. Sequenti vero die veni Coloniam, atque ibi inveni navem expansis velis ad Duisseldorpium properantem, quam ingressus domum sestinavi, te et omnibus bonis amicis insalutatis: Deus Opt. Max: te nobis diu incolumen conservet. fac ut semel videam tua scripta. Si contingat te descendere, quaeso ne humiles meas lares contemnas. A. 10. Novemb. CICICLXV.

EPISTOLA LXVII. PEREGRINUS WILACH Georgio Cassandro.

DEcima tertia hujus mensis die mihi traditae sunt literae tuae, vir mihi jugi observatione colende, quibus fignificas, Tuam Dominationem mihi misisse per Ludovicum Rockelfingeri filium literas una cum libello adversus Anabaptistas emisso, quae quidem ad me nondum pervenerunt, sed brevi pervenient. Deinde D. Cassander me fraterna quadam objurgatiuncula perstringit, quod tardior sim ad scribendum, quam ipse unquam oxistimasset, et hinc ego colligo meas literas non semper T. D. fuisse redditas. Quod scribis, ut, si quid habeam adversus Anabaptistas tibi mittam; certe ego nonnulla ab ipso M. Petro excepissem calamo, nisi ipse dixisset, se sua quae collegerat adversus Anabaptisticos furores, in lucem editurum, sic factum est, ut ea de re tibi non multum scripserim. Verum hc praeterire non possum, quin paucis indicem, quae ipse in suis collectaneis, contra Anabaptistas parvulorum Baptismum esse necessarium negantes, observaverit. Primo ipsorum omnia argumenta, quibus parvulorum Baptismum infirmare, vel potius tollere conantur, ordine ponit, deinde eorundem confutationem. Hc ex illis quaerebat, si quid haberent in contrariam partem, in medium adferrent, se velle id quod dixisset adhuc multis aliis rationibus confirmare, quod et fecit, de quibus pauca in postremis meis literis ad T. D. missis. Interim illud inficiari non possum, multa in medio ab illo abducta, continuo quodam orationis contextu, quibus parvulorum Baptismum commendabat. Et e contrario contemptores hujus Sacramenti aeternae condemnationis reos agebat, qui Deum facerent mendacem, Christum pedibus conculcarent, tesseram novi foederis destruerent. Hanc formam observabat in reliquis articulis hc subjectis, nempe de humanitate in Christo, de coena Domini, de resurrectione, de Magistratu, quem dicebant Diabolicum: hic erit ordo et totius libelli scopus, cujus vidi bene magnum sententiarum ex neotericis acervum. faxit, ut omnia in Christi gloriam, et multorum salutem cedant. Libellum Germanicum T. D. nondum esse restitutum, satis equidem mirari non possum, cum cujus ille, sancte admodum promitteret, se statim T. D. traditurum, si nondum tradidit, quaeso mittas puerum tuum ad illum, habitat ille juxta templum D. Martini minoris. Vale feliciter, in Christo Jesu Salvatore nostro. 27. Nov. CIC IC LXV.



page 300, image: s300

EPISTOLA LXVIII. EUSTATHIUS A KNOBELSTORF Georgio Cassandro suo S. D.

EXcipe Francigena missam regione salutem,
O decus, Clarii gloria summa chori.
Ut Lachesis fausto tibi stamina candida fuso
Protrahat, est voti portio prima mei.
Altera Cassandrum rapiant ne oblivia nostri,
Flandriacas Paphio dum fovet igne nurus.
Me licet immensis occludat Gallia septis,
Inque peregrina commorer exul humo:
Immemorem nunquam cernit me Sequana vestri,
Sequana Castalia vix superandus aqua.
Eustathium simili quo complectaris amore,
Hac te, si merear, conditione rogo.
In Christi quantum pietas tua sudet ovili,
Ad nos verorum nuntia fama tulit:
Perge bonis avibus comitantibus, auspice Christo,
Perge nigrum sacro sternere fuste gregem.
Arripe scripturae fundas, tormenta, sagittas,
In Goliathaeum projice saxa caput.
Regia jam veteris trepidat ruitura Babelis
Extremumque sibi sentit adesse diem.
Alter ut Atrides victricibus utere telis
Parvo, ne dubita, tempore victor eris.
Audiat hanc celebris saltem Germania laudem,
Te patriae Brutum dixerit esse tuae,
Ipse ego cum repetam clarum pietate Philippum,
Cassandri feriet sydera pura fides.
Qui patrio profugas demulcet in orbe Camoenas,
Barbariemque suo depulit imperio.
Interea Musis dulcissima cura, Georgi
Vive memor nostri, perpetuumque vale.

Cum haec ad te missurus eram, plane nihil habebam tua praestantia dignum, quod vel tu audire posses, vel ego affirmare auderem: Ecce novus, at plane mirus inter Gallos oritur rumor de rustici cujusdam visione; quae etiamsi mihi a veritate alienissima videatur, tamen quoniam hc a purpuratis regiis, et principibus aulae miro supercilio firmaretur, ejus te participem fieri volui, tum ut rumores, qui hc sparguntur, scias, tum ut vanitatem hominum mireris.


page 301, image: s301

Fidem ejus rei nequaquam apud me esse velim, quoniam animadverto Gallorum ingenia foecundissima talium figmentorum esse, nec unquam nugandi finem facere. Sed ad somnium venio. Rustico cuidam ajunt, cum intentus suo operi esset, sese obtulisse adolescentem felicissima specie, ac ultra humanam quicquam prae se ferentem! niveis amictum, fulgorem formae repraesentantibus vestibus: quae cum rusticus admirabundus intueretur, ipse missum se, ut certa quaedam regi Gallorum nuntiaret, opus esse eo internuntio, ut statim relicto, quem colebat, agello in regiam (quae vicina erat) se reciperet, et commissam subiret legationem: additis verbis, quac regem scire voluit. Rusticus perculsus metu, se gnaviter effecturum respondit, iterumque videt evanescere puerum. Concussus igitur miraculo rei agricola de petenda aula cogitavit, quas tamen cogitationes facile illi extorsit conditionis suae reputatio, cum suam tenuitatem in consilium adhiberet, se et juvenem et rusticum, quibus sane in regiis aulis vix ulla habeatur fides; commissam igitur legationem omisit. Post aliquot dies, certo in loco versanti occurrit juvenis ille, graviter de neglecta provincia expostulans, interminatusque est illi dira, nisi quod se facturum recepisset efficeret. Hc rusticus videns cum periculo conjunctam esse dilationem, aulam petit, apparitores convenit, ad regem aditum poscit, habere se aliquid quod regem scire plurimum intersit. Exceptus est legatus ille plane aulico apparatu et more, primum ab omnibus risu, mox etiam a satellitibus regiis famulisque purpuratorum instar morionis foras protrusus, in terram prostratus, ac concussus, iterum colaphis bene mulctatus ex castro ejectus est. Interim Grammtophylaceo praefectum obambulantem conspicit, ad quem ilico volat, ac regem necessario sibi conveniendum constanti vultu testatur; qui cum hominis rustici pertinaciam in asseverando satis mirari non posset, secum in conclave hominem ductum percontatur, quidnam novarum rerum ferat. Rusticus apparitionem narrat. Verba, quae a Juvene accepit, obticet, eo quod solum ea Regem scire oportere dixerit adolescens, jam bis sibi visus: quae cum praefectus grammatophylaceo audisset, credens hominem delirum, monitum non tam facile quibusvis accessum ad regem patere, dimisit. Paucis interjectis diebus redit Mercurius ille, vehementius etiam increpans negligentiam coloni, quod tam facile cesserit aulicorum injuriis, poenam illi denuntiat, nisi breviter legatione sua defungatur, proinde, clementiam suam quam severitatem experiri malit, hortatur. Colonus jam nullum locum neque socordiae neque ignaviae relictum videns aulam repetit, mortem etiam se non recusare vociferans, modo regem conveniat: cinctus jam erat corona satellitum, qui forsan etiam inclementius excepturi erant hominem: cum commodum intervenit purpuratus ille, quem antea convenerat; cui provolutus ad pedes testabatur, se eadem et vidisse denuo et audivisse; etiam cum mortis denuntiatione. Aceessit quamprimum aulicus ille Regem, legatum, quem nuper adfuisse dixerat, rediisse, eademque constanter proclamare. Rex asservato diligenter homine, percontari in pago diligenter, unde oriundus erat, jussit conditionem hominis, quam cum satis


page 302, image: s302

honestam audisset, intromissus est ad Regem rusticus, ibique accepta in aurem profundit. Rex perculsus tantarum rerum nuntio, rusticum custodirr jussit, ac interminatus graviter ne cuiquam communicaret ea, quae ad se adtulisset, ob quod nullum conscium allatorum ajunt esse, resque imprimis arduas. Habes, optime Cassander, fabulam totam, ex qua ne tragoedia aliqua oriatur plane vereor. Scis enim ipse quae interdum ex talibus apparitionibus orta sint, cum ad ea divinitus agi videantur. Tu de ea vero sentias, quod velis, me narrare authorem somnii istius esse noli. Vale, et haec, quaeso, boni consule: relegere non potui propter festinationem. Ex Lutetia, 15. Aprilis.

EPISTOLA LXIX. JOANNES MURELLIUS Georgio Cassandro. Duisburgum.

JAmdiu teneor magno desiderio communicandi tecum consilia mea (pie et erudite vir) quemadmodum rerum mearum status et nostrae amicitiae ratio postulat; communicavi ante annos quinque rudimenta meae religionis: dixi institutum meum esse facere primum, quod videbatur esse primum officium meum, nimirum exuere opinionem illam apostoli papistici, quae de me habebatur, qua sciebam multos perire me authore, et contrariam sententiam persuadere. Hoc Dei beneficio absolutum est forte non ea, quam optabam, foelicitate, uberiori tamen, quam speraveram, certe laboribus longe majoribus, quam fuisset ferendo mea infirmitas; nisi manus Domini potens adfuisset in bello, quod adversum me tribus annis crudelissime gesserunt meus olim Picardus, Lisetus, Mallardus et omnes Sorbonicae bestiae, atque ipsa mors: donec armato in me rege, et apparatu longe majori, quam adversus homuncionem oportebat, precibus et fletibus piorum potius, quam mea sententia coactus sum in Angliam excedere octavo abhinc mense, ubi cum de te quid haberetur quaererem (quoniam in Gallia jamdiu ante nihil acceperam; nisi te Coloniae esse atque bene habere) intellexi, quanto studio religionem et gloriam Dei promoveres: quo nuncio (quanquam facile fuit persuaderi) a multis confirmato nihil potuit gratius mihi significari. turbata religione in Anglia cum cogitarem Genevam, statuebam Colonia iter facere, atque ibi te convenire: interim rogatus sum a fratribus, qui sunt Londini, ut Vesaliam venirem, et Ecclesiae exterorum praeessem minimum, donec alium commode possent substituere: obtemperavi et secutus sum eum, qui hinc ad hoc missus fuerat. Hc primum conveni concionatores, et exposui me eum esse, quem ut pracesset Ecclesiae exterorum Senatus jusserat accersiri: nemo magnificentius laudavit nostrum institutum: Doctores et Ecclesias, quas nos imitamur, nemo plura nec majori significatione promisit in gratiam nostri atque tui (cujus se dicit studiosissimum, et ad hoc literas abs te habere, si quidam, quem Flamminius instituerat,


page 303, image: s303

huc veniret, quas jactabat se ostensurum Magistratui,) quam quidam Hematmus Hollandus, idque nudius tertius, cum apud nos caenaret: tamen heri pro concione dixisses furore correptum, tam seditiosa oratione usus est in nos. Senatum nondum sumus allocuti propter comitia, quae hodie cepta sunt haberi ad deligendum Magistratum: cum primum hc aliquid erit in nostro negocio constitutum, vel contra statutum, ad te convolabo, ut diu desiderato tuo colloquio tandem potiar, interim cura ut valeas, precor Deum, ut te Ecclesiae suae diu servet incolumem. Vesaliae die 19. Februarii. D. Cornelium fratrem meum, charissimum laborum tuorum socium et adjutorem pii operis, opto meo nomine impense salutari.

EPISTOLA LXX. PAULUS MANUTIUS ALDI, F. Joanni Cratoni S. D. Viennam.

NIhil minus placet quam ut, nulla proposita re, nulla certa sententia, ad te scribam. Occurrit enim mihi tua dignitas, occurrit autoritas. cogito, quam tibi personam tua virtus imponat, quae te premant onera, quae negotia distrahant. nimirum cum tuae scientiae, tuoque consilio salus et incolumitas commissa sit ejus Imperatoris, qui multa regna, multas provincias imperio, omnes virtutes animo complectitur, gravissimam Christianae Reipubl: partem sustines. Cur igitur ita sim ineptus, atque adeo tam adversus communibus commodis, ut inani te litterarum genere interpellem; et quem salutares illae curae detinent fixae, et locatae pro publica Majestate tuenda, ad privatae rei cogitationem ac studium vocem? Verum tamen quia nec res ipsa, ut ego interpretor, privatim ad me unum pertinet; sed aliqua ex parte cum publica utilitate conjungitur, et ex tuis litteris velle te mea causa multum, ex omnium sermone posse plurimum intelligo, male prorsus mereri videar de studiis meis, ac de me ipso, nisi opportunitatem istam nactus amoris, officiique tui, agam tecum de statu meo, quantum res ipsa postulat, et quantum mihi per humanitatem tuam licet, per quam licere video plurimum. Etsi enim jaceo, nec recenti, nec levi, sed inveterato jam, difficilique morbo: tamen si tu tantus vir ad me erigendum, ac recreandum accingeris; si istam scientiam, istam artem adhibes, quae saepe bonis viris in calamitate opem ac salutem attulit: cur dubitem, quin voluntatem atque industriam meam felicitas illa, utrique nostrum pariter exoptata, consequatur? quod si secus acciderit; suum tamen humanitas tua fructum non amittet. Ego enim quod volueris, conatusque sis, in tua laude ponam: quod non perfeceris, ad meam fortasse culpam, vel, ut aequius de me ipso sentiam, ad meam certe fortunam transferam. nam et praeclarus artifex perfectam animo speciem intuens, cum ipse nihil in arte possit, opus tamen imperfectum subjectae materiae


page 304, image: s304

vitio relinquit. Nec tamen is ego sum, cujus animum immoderata quae dam opum honorumve cupiditas angat. Habeo magnam gratiam naturae meae, quae me ad hanc insaniam nunquam impulit; majorem etiam iis viris, quorum praeceptis eruditus, ad hanc diem ita vixi, itaque posthac, ut spero vivam, ut neque summa cupiam, nec summa adeptis invideam. Sed quia virtus licet a se ipsa pendeat, externa tamen quaedam non recusat: propterea mediocritatem earum rerum, quae fortunae bona quidam vocant, nunquam contempsi, elaboravi etiam, ut consequerer: et plane me consecutum credidi, cum decem ab hinc annis Romam veni. Quis enim aliter crederet, cum a Pontifice maximo vocarer; cum hc vigere dicerentur, ac semper antea viguissent artes illae, quibus ab ineunte aetate meum studium dederam: cum ipsum denique nomen urbis Romae nihil tenue, nihil angustum; sed ampla, et magna polliceri omnia videretur? Hoc loco non faciam, ut aut de meis ipse meritis detraham, quod certe non debeo: non enim commisi, ut meam in re mandata diligentiam, operam, fidem requirere quisquam jure possit; aut alios carpam, quod ab institutis meis longissime distat. tantum dicam, et id ipsum invitus: nescio quo fato mihi fontes aruisse, qui profluere solebant: benignitatem, quae antea patebat, ita clausam in me esse, non modo ut nihil ejusmodi, in quo vel copia, vel splendor inesset, sed ne mediocritas quidem illa, quae repellit incommoda, quae honestatem ex parte saltem aliqua tuetur, mihi adhuc obtigerit. Ac vide tamen aequitatem animi mei. Rei domesticae jacturam, quaecunque enim facile fero libenter dissimulo; do operam, ut obliviscar, quod antiquam colere frugalitatem, quod illam parvo contentam, omnium laudandarum artium parentem altricemque disciplinam retinere cogar, non irascor. et hanc ipsam fere crederem liberis meis non contemnendam haereditatem. At multa desunt. Ego deesse mihi quidquam nego, abesse multa confiteor. Quae tamen ipsa, ni fallor, ejusmodi sunt, ut si large suppetant, nihilo fiam melior; si absint penitus, aut si minima sint, sicuti sunt, nihilo deterior. Ergo, quod ad hanc jacturam attinet, tranquillo satis animo sum, illa me dies noctesque vexat, illa mihi penitus insidet, haeretque cura, quod siquem studia mea fructum ferre, siquid posteris industria mea prodesse poterit, id periisse totum, ac perire quotidie magis intelligo. Haec sunt mea detrimenta, optime Crato, atque utinam mea tantum essent: ferrem facilius, et quoquomodo quasi foverem, ac mollirem dolores meos: Nunc quum publico tamdiu commodo defuerim; quum jacere studia mea per annos decem, quum ingenium languere sim passus, quum denique fundamentis adolescentiae praeclare jactis, aetas gravior expectationi non responderit; ide cum recordor, paene totus ipse mihi displiceo; et quanquam culpa vacem, me tamen culpa non libero; sed quasi communis causae desertorem accuso. Una. relinquitur in amore tuo consolatio: et si nihil praestares aliud, hoc ipso tamen consolaris, quod aegritudini meae sociam se adjungat aegritudo tua, et dum tu aeque doles, atque ego, id efficis, ut ego non aeque doleam, atque soleo. Sed illa pars litterarum tuarum, in qua de Maximiliani Imperatoris admodum


page 305, image: s305

propensa ad liberales disciplinas voluntate significas; et addis, opem ab eo si petam, fore ne frustra petam, ea vero pars animo meo tanquam labanti, quiddam quo consisteret, instillavit. Aliis alia rara sunt. Non eodem sensu; non eodem omnes ingenio natura finxit. ego quarum rerum illecebris capiuntur multi, ita plerasque non amo, ut averser penitus ac fugiam; litteris pascor: his voluptatem nullam praefero, ac ne confero quidem: harum consuetudine nihil suavius experior, nihil dulcius. et quemadmodum si solem ex mundo Deus aufenat, statim in hoc orbis terrae communi domicilio summus horror, summa sequatur incommoditas, sic adempto mihi litterarum usu, plena tenebris omnia, plena molestiis. Otium injucundum, negotium perdifficile videtur. O mi Crato, o mi, inquam, suavissime Crato; (jam enim audeo tua fretus facilitate, familiariter, ac plane blande tecum agere) Tune is es, qui mihi me ipsum longo intervallo restituas? qui has aliquando tenebras tuo lumine expellas? cujus munere excolantur, et rursus florere incipiant studia mea? Confer huc, obsecro, opes tuas, quas intelligo esse maximas, ingenii, prudentiae, auctoritatis. Digna prorsus tuis officiis, digna tuo patrocinio caussa est: nam si pro litteris agitur, cur humilis et obscura videatur? Si apud Imperatorem sapientissimum verae solidaeque gloriae cupidum, cur difficilis aut dubia? Merces autem recte factorum nulla praestantior, aut uberior, quam ut usuram vitae quam brevissimam aeterna nominis memoria compenset, posterisque tradita litterarum beneficio pulcherrimae virtutis effigies, amorem conciliet, laudandi voluntatem commoveat, imitandi studium excitet: praeclarum ducitur quam plurimis imperare mortalibus, gentes, nationesque subigere, dare leges, jura praescribere: haec magna videntur, et expetenda in primis. sed haec ipsa saepe motus temporum labefactat, saepe vis hominum convellit, saepe ad alienam fortuna potestatem transfert. urbes et oppida intereunt: vestigia vix apparent. nomina simul interire, et cum aspectu memoriam quoque tolli scriptorum virtus et industria non est passa: decet igitur, cum tu Maximilianum vehementer ames, cum illius gloriae maxime servias, id curare te in primis, quod maximum est amoris argumentum, et ad ejus gloriam maxime pertinet: bonis enim viris, quorum exeludi numero me non arbitror, et ita doctrinarum in studio versantibus, non ut sibi tantum vivant, privata delectatione contenti, sed ut ingenii monumenta relinquere, et posteritati patere suam industriam velint, quae mihi semper studiorum ratio probata vehementer est; his tu si otium das, et qua vales apud Imperatorem gratia, conficis: vide quot bona consequantur: ipsum Imperatorem ornabis immortali gloria: probitati et virtuti amissam prope dignitatem restitues: frueris tu quoque magna laude, quanquam te quidem hoc spectare non oportet; ad eam enim laudem, quam adeptus jam es, propemodum accedere nihil potest: sed tamen frueris eorum amore et observantia, quos tibi tua merita, tua benignitas adjunxerit. Equidem si hoc per te assequar, ut ex turbulento negotii genere emersus ad tranquillitatem perveniam, et quod reliquum vitae contigerit, in optato litterarum portu, interpellatore nullo, vacuus omni cura


page 306, image: s306

degam; nulla res erit tanta, quam non et me tibi debere confitear, et libenter tua causa suscipiam. Istam quidem virtutem, quae me a molestissimis occupationibus ad suavissimam quietem, et aptissima naturae meae studia traduxerit, feram in oculis assidue, colam animo semper; fortasse etiam futuris gentibus ignotam esse non sinam, vale. Romae idibus Juniis CIC IC LXX.

EPISTOLA LXXI. OBERTUS GIPHANIUS Josepho Scaligero Philosophiae Professori publico S. P. Genevam.

ETsi litteris illis ad me tuis (nam has ultimas a te accepi quatuor fere abhinc mensibus) quibus cum de casu illo et invaletudine tua ad me scribebas, tum de Gellio an Agellio candide et prolixe respondebas, et plane satis faciebas: etsi igitur ex iis constantem tuam et perpetuam in me voluntatem et studium perspicue cognovi: cogor tamen jam denuo nonnihil de te conqueri, qui tanto intervallo nihil rescripseris, maxime ad illas ad te litteras meas, quibus hoc, ut ita dicam, litterarium officium deberi videretur: nam memini iis me ad te scribere de novo vitae meae genere, et de nuptiis, ad quas cum te occurrere non posse viderem, Musas certe tuas expectabam. Sed tu interea cur nihil plane rescripseris, qui ne Musas quidem tuas miseris, mirari desinam; postquam tuas litteras accepero, quas equidem ac illas simul expectabo. Superioribus diebus, quibus ad socerum migravi, dum libros et chartas scrutor, incido in litteras Caroli Langii, illius, qui olim officia Ciceronis emendavit: iis litteris; (quas abhinc sesquianno ad me dedit) scribit Jacobum Susium (est hic vir nobilis, et manuscriptorum librorum valde studiosus est, et mihi quoque notus) habere antiquissimum exemplar Manilii Astrologi, idque cum edito formis comparare. Sed se ita nosse Susium, ut vix putet nisi longo fortasse post intervallo eam rem perfectum iri. In eo autem Poeta, quia te illis litteris scripseras versari, et operam dare, ut emendatior brevi edatur: rem giatam me tibi facturum putavi, si illud ad te perscriberem: nam si ita voles, opera Langii, de quo tamen jam ex eo tempore nihil accepi, curare fortasse tibi potero, ut si non ipsum exemplar, saltem varietates scripturae habere possis. Qua de re quid me facere velis, facies me certiorem. Non in hac re tantum, sed in omnibus aliis rebus, me tui cupidissimum, et qui tibi operam dare velit, paratissimum reperies. Gratiam tibi habeo de Varrone, in quo eximiam operam praestitisse te existimo. Utinam nostra suppellex esset paullo plenior, unde et tibi et reliquis amicis accommodare liceat. Dabimus fortasse brevi in Institutiones juris quaedam, et Gellium nostrum, in quo cum alia quaedam me exercent, tum illud lib. III. cap. II. Capella Hemeri, et maxime hoc Quod ariete. Scio Hieronymum Magium hc voluisse quiddam mutare, sed aqua adhuc haeret, quod dici solet. praeterea miror quod est


page 307, image: s307

lib. II. cap. 22. Etiam cum de Hispanis Alpinis scriberet, nam Hispani non sunt Alpini seu inalpini, sed Galli potius, et Strabo lib. IV. de hoc vento agens ad Gallos refert, prope a Massilia incolentes. De his si quid habes, rogo te ut communices, et si qua fortasse alia in eo scriptore habebis a te observata. Vale, mi Scaliger, vir doctissime. Argentorati 7. Id. Febr. D. Bonefidio V. D. et humanissimo salutem a me dices quam officiosissime. [note: Scripta haec epistola videri potest circa annum 1578. nam et sub idem tempus scripta est epistola ad Adrianum Mylium, edita a D. Heinsio Centur. I. Select. Ep. LVIII. ubi rumores de moribus suis sparsos Argentorato scribit Gifanius, et de nuptiis Alenconii et Elizabesthae, de quibus hoc tempore rumor erat, agit. In literarum fronte Scaliger Philosophiae Professor publicus vocatur, quem titulum gessisse, nondum reperi.]

EPISTOLA LXXII. OBERTUS GIFANIUS Josepho Scaligero S. Genevam.

MUltum tibi debeo, mi Scaliger, qui cum de me meaque valetudine tam fueris sollicitus, tum ea fere omnia, quae satis libere te rogaram, liberalissime promittas. De quo tuo in me studio et voluntate praeclara etsi nunquam dubitavi, per mihi tamen gratum et jucundum fuit hoc amplius, ut dici solet, ex tuis id litteris cognoscere, et his, velut tabulis obsignatis, aliis quoque probare: sed de valetudine; ea jam satis commoda utor. Tibi vero et reip. vestrae potius gratulor, quae te Philosophiae doctorem delegerit. in quo munere quam praeclare aliis satisfacias, scio: quicquid tu in litteris ad me tuis excuses. quare jam plene illa tantum, quae petii, reliqua de lege Dei a te expecto: Gelliana, postquam suppellectilem eris nactus. nam Catalecta simul erunt formis descripta, avidissime expecrata mittes. De Lambino tibi assentior omnia eadem. Ollus jam leto datus est, in quem tamen quae paravi, propter monstrosam: plane Monstroliensis hujus in me maledicentiam, proferre aliquando volo, et brevi fortasse. Audio te versari in explicandis Finibus bonorum Ciceronis, de quo ipso loco theses aliquot hc confeci, de quibus in schola disseratur. nam tametsi juris docendi munus mihi jam est mandatum, et in jure docendo jam satis sumus occupati: tamen politicis horam unam aut alteram etiam nunc tribuimus. mittam ad te exemplum thesium, si fortasse utiles tibi esse possint. In ipso Cicerone quae observavi, haec fere sunt: lib. I. de finibus fere in fine. Sed ad rem redeamus, de omnibus dici necesse est. in vet. cod. quodam est de hominibus. quare fortasse ita rectius, de hominibus dici necesse non est. lib. II. initio. Ut quibusdam in formulis ea res agatur. Turnebus et Lambinus, qua de re agatur. ego ne nimium mutem, ita: Ea res agitur. nam et haec formula veteribus erat usitata his notis E. R. A. teste Diacono de notis. Quibus vinum diffusum, e pleno sit hirsiphon, ut ait Lucilius, cuinihildum sit jus et sarculos abstulerit. in V. cod. hirsison. Tu conjicies fortasse defusum


page 308, image: s308

e pleno sit oenophoro, ut ait Lucilius, cui nihildum nix et sacculus abstulerit. meministi de nivis et sacci usu in vino. Nam cum Academicis incerta luctatio est. in V. C. ut Pithoeus mihi indicavit, est, uncta luctatio, satis conveniente metaphora: post, ubi de Pompejo: Esse enim quamvis vellet justus, iniquus poterat impune. vetus ille codex ita: esse enim quam vellet iniquus poterat impune: sic Plato [gap: Greek word(s)] et pulcherrime lib. VI. de legib. ubi de servis. Nonne melius est de bis aliquid, quam tantis voluminibus de Themistocle loqui? idem ille codex, de Themista loqui? optime nam Themistam mulierem, Epicuream philosopham, valde celebrabant Epicurei. de hac Themista, Laertius, Clemens Alexand. Lactantius alii. de eadem et hc Cicero, et ille in Pisonem ut Epicureum, accipiendus mihi videtur, etsi alii mutant, licet sis Themista sapientior. In quibus inest memoria rerum innumerabilium quaedam infinita. inest et hic videtur legendum. lib. IV. Jam ille sorites, quo nihil putatis esse vitiosius, haec verba, quo nihil p. e. v. videntur, ut spuria, inducenda. lib. V. Quae acerrime corripuisset. forte legendum concupivisset; et mox quem Tiberina dissensio, forte, descensio, et mox, quae ipsi egerint principia, puto legendum jecerint. Quae cum Zeno didicisset a nostris, ut in actionibus praescribi solet, de eadem re dixit alio modo. De hoc instituto Jurisconsultorum veterum Cicero lib. XIII. epist. 27. Servio Sulpicio J. C. Et ut vos (inquit) in vestris formulis, sic ego in epistolis; de eadem re alio modo.

Vale. salutem D. Henrico Stephano, ad quem proxime scribam. Argentorato, postridie id. Decemb.

EPISTOLA LXXIII. SIMEO BOSIUS Josepho Scaligero Jul. Caesaris F. S.

VEllem propius a te abessem. frequens extaret testimonium amoris erga te mei: si quidema coalescit, ut censes, amicitia crebra litterarum missione. Nunc quoniam longiore itineris intervallo dissiti sumus, rariusque ad vos nostrates commeant, quam ut, quoties volo, litteras dare possim; idcirco tamen nolim existimes, quicquam de pristino meo in te amore decessisse: Qui a pueris ortus, ita cum aetate maximo merito tuo crevit, ut ad ejus cumulum sperandum non sit amplius quicquam addi posse. Manilium tuum ne diutius nobis invideto. essicies hac opera diligentiaque tua, ut Astrologi Latine loqui tuo beneficio nunc primum discant. Lipsii, viri diligentis et eruditi Plautinam editionem tam cupide expecto, quam tu: poene dixi, [note: Fuisse videtut Bosius ejus sententiae, ut vitiosam hanc constructionem crederet, atqui vindicavimus eam ad Quinctil: Declamat: CCLXIII. et CCCXXI. Cicer. IX. ad Art. 2. me plus vidisse, quam se.] quam te. Audivi enim ex rumore quodam, an ex aliorum litteris, te ad Marcham usque nostram, hoc est Lemonicum propediem excursurum. unde spem conceperam


page 309, image: s309

fore, ut eadem ad nos inviseres. Quo ut venias, si commodo tuo fieri potest, te etiam atque etiam rogo. Me et benignum, et minime odiosum hospitem habebis. Notae meae in epistolas ad Atticum desictae jam sunt. tantum librarii, qui eas descripsit, menda tolluntur. Itaque brevi Lutetiam, ut edantur, eas mittere constitui. Nequicquam tamen, quod scribis, speras te re tam tenui beatum fore. Sat ipse hujus generis divitiis affluis, nisi forte [gap: Greek word(s)]. Vale. Ratiasti Lemovicum VIII. Kal. Decemb.

EPISTOLA LXXIV. SIMEO BOSIUS Josepho Scaligero Jul. Caesaris F. S.

VIx haec mea manu ad te; ita digitos [gap: Greek word(s)] contraxerat. Castaneo oratori regio quam oportuit operam narravi. Amico mandaram, ut mihi Maniliura tuum curaret, quem excusum putabam. Sed Patisso suam rem, non tuam gerit. expectandum igitur. De proceribus scholae Parisiensis quid anxium animum habes? nosti illud, homine imperito nihil est injustius. Perge ergo. Nam probis et eruditis viris [gap: Greek word(s)]. Ego editioni epistolarum ad Atticum hc incumbo. diligentem habeo typographum, ipseque [gap: Greek word(s)] sum operarum. Sed juva Ciceronem, obsecro, quibusdam in locis, quibus mederi non potui. Facile vero poteris. [gap: Greek word(s)]. Epistola prima libri decimi, ubi vulgo legitur, M. Antonii istud, quod scribis, non mihi videtur tam re esse triste, quam verbo: pro M. Antonii veteres libri habent partim Macum, partim Macom. Latet, ni fallor, sub harum litterarum cortice vox quaedam Graeca, quae alteri illi, quam Cicero subjicit, [gap: Greek word(s)] respondet. Ego [gap: Greek word(s)] olim putabam, nunc [gap: Greek word(s)]. Libro ultimo Epist. 15. pro [gap: Greek word(s)] Lambinus repugnantibus libris antiquis reposuit, aut potius supposuit [gap: Greek word(s)]. Stratilax vocatur servus quidam apud Plautum Truculento. Sed quae sit ejus nominis ratio mihi satis compertum non est: Camerarius ait, esse [gap: Greek word(s)]. non probo: quid si [gap: Greek word(s)]? [gap: Greek word(s)]. Nam hoc nomine Cicero indicat Antonium. Is vero tunc omnes sui exercitus duces mutarat, ut refert Appianus. Haec, quaeso, mihi explica. magna profecto me cura liberabis. Tuto litteras dabis, si eas Pictavium mittes, ad Albonetum tabellarium, qui creberrime ad nos commeat. ad eam rem commode uteris opera Bosselli. saepius a me accepisses, ni valetudo obstitisset. Bene vale, et nos, ut soles, ama. Ratiasti Lemovicum vKal. Novemb.



page 310, image: s310

EPISTOLA LXXV. SIMEO BOSIUS Josepho Scaligero S.

DEcreveram ad te proficisci; jamque mihi equos insterni jusseram, ut te inviserem, cum subito mihi undique allati sunt nuntii, ita obsideri vias a grassatoribus, ut sine periculo vix quisquam, nisi magno stipatus latronum comitatu, ita milites [gap: Greek word(s)] vocare soleo, itineri se committeret. Itaque cum partim incredibili tui videndi desiderio raperer, partim itinerum periculo revocarer, tandem sic de tua erga me et alios familiares tuos, jam satis ab ineunte usque aetate perspecta, voluntate judicavi, malle te amicorum consuetudine perpetuo carere, quam si tua causa adversi quicquam eis accideret. Quocirca institutam illam profectionem meam in aliud tempus commodius forsitan, certe tutius distuli. Interim has ad te litteras exaravi, quibus coeptam quidem a teneris annis, sed longo tempore desitam, amicitiam renovarem, tibique ob praeclara ingenii tui, quae quotidie in lucem edis, monumenta tanquam litteratorum hujus aetatis principi gratularer, abs teque non veluti a [gap: Greek word(s)], sed ut ab Aperta peterem variorum locorum ex epistolis ad Atticum, quae diu me torserunt, explicationem, Inprimisque horum verborum, quae extant lib. XIII. epist. 39. Libros mihi, de quibus antea scripsi, velim mittas et maxime [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)]. Sic est in editione Victoriana: Antiquissimus vero meus codex ita edit postrema verba. et maxime [gap: Greek word(s)]. recte meo quidem judicio. Videtur enim significare Cicero librum Dicaearchi, quo genus illud scribendi, quo usus erat in Phaedro Plato, ut redundans et odiosum reprehendebatur. Quod indicat Laertius, quum scribit Dicaearchum dialogum illum, ut [gap: Greek word(s)] notasse. Itaque apud Ciceronem [gap: Greek word(s)] idem erunt atque [gap: Greek word(s)], nisi tu aliter sentis. Nam quamvis eo significatu; ni fallor, alicubi scriptum legerim [gap: Greek word(s)], nunc tamen locus non occurrit. Itaque aliquo exemplo, ex veteri quodam auctore deprompto, velim meam hanc opinionem juves. gratissimum certe mihi feceris, totamque illam emendationem meritissimo tibi acceptam feram. De postrema voce [gap: Greek word(s)], nihil est quod dubitemus. Scripserat enim Dicaearchus librum [gap: Greek word(s)], ut refert Suidas. Hunc nodum, mi Scaliger, Tuo Bosio solve. plura scribam, cum plus erit otii. Bene vale Pictavii III. Kal. Sext.

Tuas litteras Bossellus mihi reddendas curabit.



page 311, image: s311

EPISTOLA LXXVI. SIMEO BOSIUS Josepho Scaligero Jul. Caesaris F. S.

NIhil mihi gratius, et acceptius tuis litteris, quibus legendis, fatigatus antea negotiorum molestiis, animus mihi visus est quodammodo conquiescere: De loco Ciceroniano, lib. XIII. ad Att. 39. ut tecum non sentiam in causa est, quod eodem illo libro Cicero ab Attico alios libros petierat Dicaearchi, supresso, ut hc, auctoris nomine, ut [gap: Greek word(s)], et [note: In Ciceronis Epist. ad Attic. XIII. Ep. 31. et 32. est [gap: Greek word(s)]. et ita legi debere, ex Athenaeo constabit, notas doctrum virorum legentibus] [gap: Greek word(s)]. Instituerat enim illius exemplo scribere, aut ut ipse Cicero garrit, [gap: Greek word(s)] Olympiae, aut ubi visum esset ipsi et Attico, ad eamque rem, ei opus erat libris Dicaearchi, quibus valde delectabatur. Itaque [gap: Greek word(s)] tacite [gap: Greek word(s)] sive [gap: Greek word(s)] illius indicat; quem praeterea adversus dialogum Platonis [gap: Greek word(s)], cum genus id scripti ut [gap: Greek word(s)] vituperaret, aliquid edidisse refert Laertius. ut vox quoque [gap: Greek word(s)] eo necessario referenda videatur; Sed quia id tibi minus probatur, amplius deliberabimus. Tanti enim judicium tuum facio, quanti alius neminis. Illum autem Dicaearchi [gap: Greek word(s)], quem te habere scribis, ne litterarum studiosis invideto, a quibus magnam sane gratiam inibis, si eum quam primum in lucem emiseris. Notas tuas in Catullum, Tibullum, Propertium legi, quae minime meam de iis expectationem fefellerunt. acute, docte, accurate omnia. Quamquam passerem aliter ac tu legebam, quam meam lectionem video veteri tuo exemplari valde confirmari. Sic enim ibi exaratum esse tradis,

Et solatiolum sui doloris,
Credo ut, cum gravis acquiescet ardor,
Tecum ludere, sicut ipsa, possem.

scribendum putabam

Ei solatiolum sui doloris
Cedo, ut, cum gravis acquiescet ardor,
Tecum ludere, sicut ipsa, possim.

Hanc tu lectionem si probas, utere tanquam tua: sin minus, Bosio redde, hoc est ei, qui, ut nec ingenio, ita neque conjectura multum valet. quo magis ferenda tibi est ejus in hoc scriptorum genere audacia. Sed [gap: Greek word(s)]. Ad postremam epistolae tuae partem venio. Itane [gap: Greek word(s)] es, ut regiam fugias? Atqui doctis et probis viris, hoc est, tui similibus stipatos potius reges oportuit, quam [gap: Greek word(s)] aut [gap: Greek word(s)] satellitio. Sed tamen, ut jubes, de te apud Regem, quamquam inviti, silebunt amici; [gap: Greek word(s)] istius tuae potius hoc tempore rationem habebunt, quam publicae utilitatis. Ego vero quae te velle, quaeque ad te pertinere arbitrabor, omni studio, diligentiaque


page 312, image: s312

curabo. agnoscis [gap: Greek word(s)]. Re tamen ipsa praestabo, ut me [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] amicum agnoscas. Bene Vale. Pictavii V. Id. Aug. resignarant tuas litteras [gap: Greek word(s)]. Itaque vide quid scribas.

EPISTOLA LXXVII. SIMON FALCONIUS AURATUS Medicus, Josepho Scaligero S.

ITa me Deus amet (vir clarissime) si unquam in hoc regno litterario (cujus tu summus Imperator) tantam gloriam mihi arrogare speravi, ut non modo nomen meum sese auribus tuis inculcaret, aut ea scriberem, quae tu et legeres et probares: Sed et aureas illas litteras a te extorquerem, quibus me reique medicae studiosos omnes tibi devinctissimos habes. Ita magnam ignotis vocibus, multis que Joannis hujus Galeni locis lucem attulisti. Quorum omnium luculentam in litteris tuis explicationem dum saepius lego, atque oculis comedo, mihi nescio quo fato subblandiuntur ac delitias faciunt ea verba, quibus tu hunc laborem nostrum ut laudatissimum commendas, et meas esse aliquid censes nugas, ut mihi ipse jam nunc serio atque ex fide tua eruditus videar. Atque eo tandem progressa est mea juvenilis [gap: Greek word(s)], ut tibi [gap: Greek word(s)] non dubitem, nempe [gap: Greek word(s)], ut Aristophanem emolliam. Quod enim tu de eo animali, quod [gap: Greek word(s)] vocat, nempe [gap: Greek word(s)] esse Dioscoridis, id sane dum attentius lego, libri nostri scripturae videtur repugnare. Verum eo me rapit nominis tui authoritas, tantique apud me sunt momenti rationes illae, quibus innixus, ea scripsisti, ut in sententiam tuam pedibus descendere paratus forem, nisi subinde cogitaslem te ex conjectura tantum egisse. Itaque mihi ipse succensebam, qui integrum authoris locum tibi non bona fide descripseram. Nam praeterquam quod [gap: Greek word(s)] inter calculosorum renum auxilia apud veteres medicinos authores ne gry quidem reperias, Galeni hujusce verba id liquido tibi persuadere possint. Cum ergo Nicolaus Alexandrinus [gap: Greek word(s)] in illa re praecepisset, et ex eisdem medicamentum pararet author noster, etsi alia forma, quid esset [gap: Greek word(s)] illustrare voluit. Hujus haec sunt, [gap: Greek word(s)] Quae animalculi descriptio et quam longe absit ab [gap: Greek word(s)] natura perspicuum est, et non multum ab ea, quam passeris trogloditis adferunt Paulus Aegineta et Aetius, recedere fortassis ipse concedas. Quorum ille, [gap: Greek word(s)]


page 313, image: s313

[gap: Greek word(s)]. Addit Aerius permulta alia, quae illis tuis de tyranno avicula maxime consonant. Cujus verba proferrem, si exemplar graecum ad manum esset. Quantum tamen ex latino Jani Cornarii intelligere licuit, a regulo differt troglodites, quod et paulo major, nec in fronte habeat pennas auricolores, et garrulus magis exauditur. Quin et caudam subrectam habere punctis albis interstinctam, et plurimum hyeme apparere scribit: ut eam esse, quam tu asperis frigoribus venari solitus eras, non dubitem. Hanc saepissime per hyemem in parietibus hortorum et sepibus degentem, huc illuc sese brevi ac frequenti volatu inferentem conspeximus. Colore est admodum rufo obscuro: Quod ait Paulus, [gap: Greek word(s)], ut Aristoteles alicubi [gap: Greek word(s)]. Quem colorem per [gap: Greek word(s)] vercor ne intelligat author noster. Hc nostri eam a garrulitate, quam in ipsa annotarunt Aetius et Arabes, ex lusciniarum genere esse dictitant, parvamque lusciniam, seu agrestem vocant. Neque vero abs re ista minutius prosequi me putes velim, cum de hac avicula maximus vulgarium medicorum animis obversetur error, qui exArabum fontibus omnem suam doctrinam haurire soliti, cum apud Razem et Avicennam legissent avieulam hanc assidue caudam movere, eam esse existimarunt, quae Motacilla nonnullis dicitur, in quibusdam Galliae locis Crolequeue, unde caudam tremulam barbari, Graeci [gap: Greek word(s)] vocant, a qua posteriore voce [gap: Greek word(s)] deducit Galenus comment. I. In lib. de articulis. Quidam cum Jynge eamdem faciunt: haec aquas consectatur cinerei quidem coloris, sed non varii: Atque hinc erroris causa: in parietibus enim et piscinis reperiri dixit Avicenna, fortasse et ipse deceptus. Nam cum ex Aetio ejus aviculae descriptionem suis insereret, pro eo, quod caudam subrectam habere dixit Aetius, caudam movere scripsit Avicenna. Quorum illud ut verissimum, ita hoc falsissimum est: Troglodytes enim et rufus est, et caudam subrectam tenet: [gap: Greek word(s)] vero caudam movet, et tota cinerea est, etsi [gap: Greek word(s)] esse dicant Pindari interpretes. Quod fortasse de troglodite intelligendum. Neque vero is sum, qui Graeculorum neotericorum more Arabas medicinae doctores nigro dente velim impetere, a quibus artem rostram plurimum illustratam esse scio, sed potius barbaros ipsorum interpretes, qui ea, quae non intellexerunt, depravarunt. Utinam autem tu Avicennam labore tuo et vigiliis dignum judicares, ac nobis latine loquentem exhiberes, cui familiaris est Arabicus sermo, ut et alii permulti. Hunc sane authorem neque Galeno minus elegantem, et optimis rationibus instructum visuros nos maximo viro, tibique soli comparabili parenti tuo, lubens assentior. Sed ad rem. Non est ergo avicula illa, quae juxta aquas degens caudam assidue motat, eadem cum troglodite, quem in omnibus refert [gap: Greek word(s)] nostri authoris. Nam quod non sit [gap: Greek word(s)] praeter illa [gap: Greek word(s)], satis indicat, quod scribit [gap: Greek word(s)], [gap: Greek word(s)], [gap: Greek word(s)]. Quae quidem id denotant, quod ajunt Paulus et Aetius, [gap: Greek word(s)]. [gap: Greek word(s)] enim sunt [gap: Greek word(s)]. Quin eadem esse videtur avis cum trochilo Aristotelis.


page 314, image: s314

Cujus haec sunt ex lib. 9. hist. anim. [gap: Greek word(s)]. Atque [gap: Greek word(s)] dicitur [gap: Greek word(s)]. Hesichius autem [gap: Greek word(s)] exponit [gap: Greek word(s)]. sane trogloditem apposite nostri (rossignol creuset) vocant, quod murorum foramina subeat. Ita fortasse [gap: Greek word(s)]. Alio hanc etiam nomine [gap: Greek word(s)] vocasse videtur Nicolaus Alexandrinus, unde et pipisdam Razi dictam comperio, fortassis a passerum voce, quos [gap: Greek word(s)] Graeci dicunt. Neque mireris, quod hanc avem uri non jubeat Galenus hc, ut Nicolaus, cum apud Paulum, Aetium, et Arabas eam ustam, elixam, assam, salitam exhiberi videre possis. Illud restat, quod tibi negotium facessebat, [gap: Greek word(s)]. Sive enim [gap: Greek word(s)] sit [gap: Greek word(s)], sive [gap: Greek word(s)], qua voce aut aviculae parvitas designetur, aut crabro, sive etiam regulus intelligatur, sive sit [gap: Greek word(s)], quae lutea est, omnino trogloditen esse mihi persuadeo. Haec sane prolixiori stylo tibi scribere libuit, (Vir undecumque lectissime) quod et in medicina faciunda non adeo exigui sint momenti, et si calculum addas tuum, non levis error vulgarium medicorum ostendatur, qui cinerem caudae tremulae (sic enim vocant) calculosis exhibent. Sin tu aliter sentias; non dubito quin verum sit. Te vero pro ea, qua polles, comitate a melioribus studiis paululum revocantem ne moleste feras, immo semper diligas, qui te admiror, suspicio, colo. Vale Aurati 15. Cal. Junias.

EPISTOLA LXXVIII. ROBERTUS TITIUS [note: Haec epistola non ad Gruterum videtur scripta, (vide Grunteri Inscript. pag. MIII.) sed cum Grutero communicata.] N.

Video me nunc tibi parum prodesse posse ad explendum desiderium Clarissimorum virorum Occonis et Velseri. nam et ego hujuscemodi antiquitatis monumenta nunquam admodum diligenter conquisivi, et video ab aliis exquisitissima diligentia in unum corpus fuisse collecta; ut nihil propemodum superesse credam, quod viros illos fefellerit. De pauculis illis inscriptionibus, quarum copiam tibi feci, haec breviter dicere habeo: Ea cujus initium SP. MELIUS COPRIANUS, dicitur extare Auximi. Vetus epigramma, cujus initium Q. MURCIO SALAPIENI, et spectabatur olim in agro Tiphernati, in loco, in quo villa Plini nepotis fuisse creditur, haud ita longe a mea patria, erat in angulo domunculae rusticae, quae deinde vetustate corruit, et a domino in fornacem calcariam marmor conjectum fuir. inscriptionis copiam mihi fecit Christophorus Rufus, civis meus, vir apprime eruditus; cujus libri excusi circumferuntur, ut te nosse censeo. Epigramma, cujus initium PORCILLAE VESTINAE, spectabatur in agro Aretino, via, quae Clusium ducit, procul ab urbe ad VI. lapidemid ad patrem meum, harum literarum probe gnarum, misit olim Hieronymus Magius, vir insigniter eruditus, cujus plurimi libri formis aeneis impressi extant:


page 315, image: s315

Epigramma, cujus initium D. M. A. RUSTICUS, et adhuc spectari dicitur in delubro, quod est ad ripam Metauri, non longe ab oppido, cui nomen Sant Angelo in vado; in ditione Urbinatium ducis. id a me olim descriptum misit Accursius Columbinus civis ejus oppidi, meus affinis. Alia Epigrammata descripta habeo in codice Epigrammatum antiquae Urbis, qui fuit [note: An hic Benedictus Varchi, cujus Historia Florentina exstat? de quo egimus in praefat, ad Thesaur. Italic. tom. VIII. pag. 8.] Benedicti Varicensis, hominis pereruditi; cujus libri plures extant Etrusco idiomate scripti, diversis in locis impressi. Ad ea Epigrammata non erant adscripta locorum: in quibus reperirentur, nomina, nec de eis certius quicquam habeo. Haec praestantissimis viris Occoni et Velsero significare poteris, atque utrique meo nomine salutem dicere; id ut facias te etiam atque etiam rogo obtestorque. mittam ad te pulcherrimam inscriptionem, quae in Camertibus eruta fuit annoCIC IC XLIV. eam descriptam habeo in quodam codice, qui nunc mihi non succurrit, incidam in eum, cum minus speravero.

EPISTOLA LXXIX. FREDERICUS MORELLUS, FREDERICI F. Josepho Scaligero.

INcidit in manus nostras, Josephe eruditissimorum humanissime, sphaera illa graeca vetus, quam in Manilianis tuis citas libenter, et emendas obiter. eam typis nostris regiis majoribus describere fert animus: quod eodem tempore Buchanani Scoti sphaeram Latinam, alio tamen ornatu poetico expressam, excudere cogitem. Itaque oro te atque obsecro, pro perveteri illa magni Julii Caesaris patris tui [gap: Greek word(s)], et singulari in Vascosanum avum meum maternum benevolentia, qua eadem te etiamnunc in me tui cupidissimum, non mei, sed Cujacii, Puteani, Pithoei, Pincei, Petitii causa, esse confido; ut tuas in Empedocleam illam sphaeram, (si Empedocli Agrigentino cum Demetrio Triclinio censes tribuendam) emendationes, vel ejus exemplar a te castigatum, et si quam ludens ejus versionem parasti, mittas ad me quamprimum. Itemque notas et animadversiones tuas in Lycophronis Cassandram Graecam et Latinam, quam veluti coactus a professoribus nostris regiis festinanter et indiligenter edidi. Illam, cuicuimodi est, ad te mitto. Pisidae [gap: Greek word(s)] temere etiam et inepte a me conversam, et nonnulla alia, quae tibi non injucunda fore sperabam. Gregentianam quandam disputationem [gap: Greek word(s)], a Palladio Graece scriptam utraque lingua cudo. Christiani Florentis scriptis propediem incumbam. Tuus, vel noster potius, Pincaeus Senator, Astreae et Philologiae cultor assiduus, te salvere jubet, coram ex tua sponsione salutare mallet. Jonathae nostri fidei fasciculum hunc commendavi, quo citius optatis fruerer. Auratus [gap: Greek word(s)], et Ronsardus [gap: Greek word(s)] hc vivunt et valent: Vale, et feliciter vive [gap: Greek word(s)]. datum Lutetiae, Nonis Februarii. M. LXXXV.



page 316, image: s316

EPISTOLA LXXX. FRED. SYLBURGIUS Josepho Scaligero S. P. D.

PLures anni sunt, ex quo ut patrem tuum, ita te quoque, Clarissime Scaliger, ob praeclara in remp. merita, amo et veneror. Cujus meae erga te observantiae etsi aliqua privatim ac publice indicia exhibui, fuerunt tamen illa fortasse obscuriora, quam ut tibi innotuerint. Itaque missis ambagibus, recta via mihi aditum ad te patefaciendum existimavi, cujus cum se commodior non offerret ratio, eam arripui, quam res ipsa monstrare videbatur. Secutus ergo doctorum virorum exemplum, eum Aristotelis tomum, quem te maxime dignum putabam, tibi dedicavi. idque eo libentius feci, quia confido te, quae a me festinante animadversa non sunt, pro singulari eruditione ac judicio tuo correcturum esse, ac per nos cum universo literatorum coetu communicaturum. Sed et haec spes accessit, fore ut perspecto instituto et studio nostro, nos in ceteris etiam tomis absolvendis pro virili adjuves, nec tua tantum nobis impertias, sed aliena etiam ab iis, qui tibi favent, impetres. Cum ergo tres nobis adhuc tomi supersint, Politica cum Oeconomicis, Historia animalium, et ultimus tomus, quo diversi argumenti opuscula continentur, rogo ad eorum expolitionem conferas quidquid vel ipse habes, vel ab aliis nancisci potes. quod beneficium si a te tuique amantibus obtinere potuerimus, efficiemus, ne vos contulisse poeniteat. Problematis Aristotelis addidimus etiam Alexandri et Cassii problemata. Hac aestate, si Deus conatus nostros fortunarit, Dionysium Halicarnasseum expediemus: deinde vel Polybium, vel Biblia Graeca. Ad quorum editionem si quid contribuere volueris, magnam a nobis pariter et literatis omnibus gratiam inibis. Sed modum petitionis me excedere sentio, quare finem ei faciam, audaciaeque ac impudentiae culpam deprecabor, ad quam quia me ardens juvandae reip. studium impellit, spero te mihi facilius daturum veniam: praesertim cum tu in eodem exercitationis genere, sed feliciore cum successu et laude majore, verseris. Deus Opt. Max. in tam laudabili curriculo te magis ac magis incitet et prosperet. Vale, et si quid vicissim tibi gratificari possumus, mone ac jube. Salutant te Wecheli heredes, Claudius Marnius, et Joannes Auhrius. Francofurdi in Wecheli aedibus 12. Apr. 1585.

EPISTOLA LXXXI. FRED. SYLBURGIUS Josepho Scaligero S.

SAepius ad te scripsissem, Scaliger praestantissime, nisi ex Opsopoeo nostro intellexissem, te in remotioribus secessibus nunc degere, ad quos amicorum


page 317, image: s317

litteris vix tutus sit aditus. Nunc postquam e juvene quodam tui observantissimo cognovi, aliquam esse litterarum mittendarum occasionem, utendum ea putavi, atque in his negotiorum turbis qualemcumque exarandam epistolam. Ut ergo de studiis nostris pauca tecum colloquar, post Dionysium et Aristotelem aggressus sum Romanae historiae syntagma. Ejus primo romo dedi scriptores Latinos minores, qui altius exorsi, Augustae historiae aut viam straverunt, aut partem ejus aliquam ad sua usque tempora brevi compendio deduxerunt: videlicet Fastos Capitolinos a Sigonio suppletos et commentario explanatos; cum ejusdem Sigonii libro De nominibus Romanorum; tum Messallam Corvinum, L. Florum, Vcllejum Paterculum; Sextum Aurelium Victorem De Romanae gentis origine; De viris illustribus; De Imperatoribus; cum ejusdem Victoris Epitome: Sextum Rufum, seu Festum Rufum; Eutropium, Cassiodori et Jornandis ea, quae ad Rom. historiam pertinent. Altero tomo dedimus Caesarcae historiae scriptores Latinos minores, Suetonium Tranquillum, Aelium Spartianum, Julium Capitolinum, Vulcatium Gallicanum, Aelium Lampridium, Trebellium Pollionem, Flavium Vopiscum, Ammianum Marcellinum; et ex recentioribus Pomponium Laetum ac Baptistam Egnatium. Ad horum expolitionem ut amici egregias contribuerunt symbolas, ita non dubito, quin tu quoque sis collaturus aliquid, quod ut facias rogo, et quodammodo reip. nomine postulo. Maxime, autem ad tertii tomi perfectionem tua ope nobis opus est. is Graecis scriptoribus cum Latina versione dicatus est; nempe Fastis Graecis, Eutropii Graeco interpreti Paeanio, Xiphilino, Herodiano, Zosimo. Quibus Olympiodori [gap: Greek word(s)] e Photio visum est subjungere. sed mallemus tamen Olympiodorum integrum, si abs te illum aut ab amicis possemus impetrare. Rogo igitur ne nobis hac in parte desis, sed de tuis amicorumque scriniis communices quidquid huc pertinere videbitur. Quartus tomus Procopio et Agathiae fostassis assignabitur: quorum nobis ab amicis facta est expectatio. Sequetur hos [gap: Greek word(s)] Dio, et Polybius: ad quorum editionem ut ante aliquot annos quaedam nobis obtulisti, ita te nunc ejus promissi velim esse memorem; et quidem serio. Versionem Polybii a Pompilio Amasaeo interpolatam accipiemus ex Italia, cum aliis quibusdam ejus lucubrationibus: promiseruntque suppetias alias alii amici. Non diffido igitur, quin tu quoque tuas notationes nobis sis communicaturus, et ab amicis impetraturus, quae hanc ad rem conferre videbuntur. Id certe ut facias enixe contendo; ac plane mihi persuadeo, precibus meis apud te amicosque tuos aliquem futurum locum. Cujus voti si me compotem feceris, adnitar, ut te atque amicos collati in me beneficii non poeniteat. Porro quod attinet ad operis progressus, si Olympiodorus citius ad nos pervenire non possit, saltem primo vere ad nos mittendus fuerit. Dio et Polybius moram paullo longiorem ferre poterunt: quanquam sunt, qui Polybium valde urgeant. Haec tibi, Scaliger Clarissime, putavi significanda. tu pro indefesso erga remp. studio conatus nostros, quantum potes, et tua et amicorum ope adjuva. Vale quam felicissime. Francof. in Wecheliorum aedibus 23. Sept. 1588.



page 318, image: s318

EPISTOLA LXXXII. JACOBUS CHRISTMANNUS JOANNIS-BERGENSIS Josepho Scaligero S. P. Bituriges, in adibus Cujacii.

ANte annum, Vir Nobilissime, omnisque generis eruditione Clarissime, Studiosus Pomeranus, amicus noster, Adrianus Borckius, in Gallias abivit, excolendi ingenii caus: cui rudimenta mea Arabica dederam, ut tibi ostenderet, et quid de illis sentires, ad me rescriberet. Sed cum nullas ab eo hactenus literas acceperim: malui in praesentia te ipsum compellare, et de Arabicis nonnulla proponere: quae te in bonam partem accepturum, et sententiam tuam libere mihi declaraturum, haud diffido. S. Lucae Euangelistae historiam Actorum Apostolicorum Arabice conscriptam, conformavi in characteres Hebraeorum: iisdemque addidi puncta, prout Arabum et Hebracorum fert analogia. Verbum de verbo Latine expressi, Arabismos diligenter annotavi: [gap: Greek word(s)] inculcavi: omnes propemodum radices Arabicas, quae in Actis Apostolicis inveniuntur, ad Hebraeas et Chaldaeas reduxi: quo videre liceat, quae Linguae Arabicae sit proprietas, ejusque cum Hebraea et Chaldaea affinitas. Spero autem has meas lucubrationes brevi in lucem edendas. Codex Arabicus, ex quo ista primum descripsi, exstat in Bibliotheca Illustriss. Princ. Palatini Electoris, ad Rhenum, in urbe Heidelbergensium, (ubi etiamnum Professorem linguae Hebraeae ago:) estque exaratus, ut ad calcem ejus habetur, anno Martyrum Sanctorum 990. his verbis Arabicis: [gap: Hebrew words] Quae ego in literas et puncta Hebraeorum ita converti. [gap: Hebrew words]

Hoc est.

Et fuit finis de hoc scripto in secundo et vicesimo ex Baba, anno nonagesimo et novies centesimo Martyrum sanctorum. Hanc aeram quod intellexerim, tuis eruditissimis commentariis de emendatione temporum debeo: et integrum locum pag. 245. operis tui, ex relatione Reverendiifimi Patriarchae Antiocheni, lucubrationibus meis pro commendanda antiquitate Codicis Arabici inserui: tui etiam faciens honorificam mentionem. Cum vero constantes habeam rationes, quibus Characteres Arabum in Hebraeos sunt transfundendi: in nonnullis ego a te dissentio: ita autem D. Ignatium respondisse Arabice colligo, [gap: Hebrew words]


page 319, image: s319

[gap: Hebrew words]

Quae in literas et puncta Hebraeorum ita commutavi.

[gap: Hebrew words]

Latine hoc modo ad verbum transtuli.

Etiam vos pridem quaesivistis de aera Martyrum usitata apud Kobtitas, quid esset aut quae causa appellationis ipsius in hoc nomine: sed scito quod ipsa (sit) incoata ab anno nonodesimo regis Diocletiani impii, in quo auxit persecutionem adversus Christianos edixitque destruere ecclesias ipsorum et interficere omnem, qui non sacrificaret idolis ejus. Sic martyres facti sunt hoc edicto per manum ejus ex fidelibus dioecesis Kobtitarum centum quatuorque et quadraginta millia, et septingenta dispersa sunt. Quare ab hoc die incipit aera Kobtitarum, quam vocant aeram Martyrum, id est, eorum quorum sanguinem effudis Diocletianus. Ex quibus omnibus perspicis me literas Arabum [gap: Hebrew words] et [gap: Hebrew words] vel [gap: Hebrew words] non aliter distinguere, quam Hebraei faciunt in discernenda [gap: Hebrew words] a [gap: Hebrew words]. Primo enim ex ductibus literarum [gap: Hebrew words] et [gap: Hebrew words] constat, eas ab Hebraeo Sin et Schin dimanasse: et per haec eadem Hebraeorum elementa reddendas. Sed utrum sit S lene, et utrum S durum video ambigi: Guilielmus enim Postellus, et qui eum sunt secuti, non sine errore scripserunt, Characterem Arabem [gap: Hebrew words] denotare S durum, hoc est, respondere Schin Hebraeo: et [gap: Hebrew words] repraesentare S lene, hoc est Sin Hebraeorum. Verum hoc frivolum esse, ostendit collatio utriusque linguae: nam quamplurima, quae Schin Hebraeum habent, Arabes per [gap: Hebrew words] scribunt, ut in aera Actorum meorum [gap: Hebrew words]: Et in explicatione Ignatiana [gap: Hebrew words] etc. Annon absurdum fuerit, si illa per Samec [gap: Hebrew words] vertamus, hoc modo [gap: Hebrew words]? Deinde multa sunt, quae apud Hebraeos Sin obtinent, et apud Arabes [gap: Hebrew words], ut in superioribus allegatis locis [gap: Hebrew words] quae si refundas ad Characteres Hebraeorum hoc modo [gap: Hebrew words] prorsus quadrata rotundis mutabis. Etsi non diffitear, haec in omnibus non observari, sed in aliquibus confundi: ut Hebraice scribitur [gap: Hebrew words] apud Arabes vero [gap: Hebrew words], hoc est [gap: Hebrew words] etc. At objicias forsitan, apud Arabes literam [gap: Hebrew words] duriter legi, et [gap: Hebrew words] leniter: equidem probe id scio: fit autem hoc eo modo,


page 320, image: s320

quo apud Judaeos plerosque Character Hebraeorum [gap: Hebrew words] legitur S, et non Sch: neque tamen propterea sequitur, quod [gap: Hebrew words] debeat mutari in Samec inter describendum. Exempli gratia, [gap: Hebrew words] legunt plerique Selomo vel Salomo: cum tamen non sit scribendum [gap: Hebrew words] vel [gap: Hebrew words]. Ad lectionem autem Characteris Arabici [gap: Hebrew words] quod attinet respondeo, illam proprie Arabibus non duram esse, sed sibilantem: sicut [gap: Hebrew words] S sibilans (cujus punctum supernum, transsumtum est, propter pronunciationis affinitatem, ad Sin Arabicum hoc modo) [gap: Hebrew words] vel Tau Raphatum Hebraeorum, Graecorum [gap: Hebrew words], designat. Si instes, quod triangulare punctum [gap: Hebrew words] vel [gap: Hebrew words] infra vel supra literam positum, videatur habere vim durioris pronunciationis: ut si mensem [gap: Hebrew words] (quem Graeci dixerunt [gap: Hebrew words]) scribas... vel... Papa legens pro Baba. Respondeo, supernum punctum triangulare, semper ejusdem esse naturae, hoc est, sibilum denotare, respondentem proxime [gap: Hebrew words] seu Tau raphato: infra autem literam prositum, et inverso modo [gap: Hebrew words] designare privationem sibili, et fortiorem requirere literae prolationem. Inveni autem tale infernum punctum in litera Beth, ut.... Baulus, et in litera Schin ut [gap: Hebrew words] etc. Utut ergo Beth fortiter efferatur, tamen manet Beth, ut figura ejus ostendit: sic licet Arabicum [gap: Hebrew words] nonnunquam leniter et per sibilum, nonnunquam fortiter enuncietur: tamen figura ejus ostendit, sumtum illud esse ex Hebraeo [gap: Hebrew words], et in illud refundendum: nequaquam vero commutandum in Samec [gap: Hebrew words]: Arabes enim vulgares non habent figuram literae Samec Hebraei: pro Samec tamen in numererorum notatione (quae prorsus Hebraicis literis secundum ordinem respondet) productius Tsade adhibent: sicut in quodam Astrolabio Arabico apud me videre licet, Itaque ei, qui volet characteres Arabum, in originales Hebraeorum refundere, spectandum est, quid figurae inter se utrinque communes ferant, quaeque utriusque linguae sit proprietas et cognatio. Si enim ex vernacula Arabum pronunciatione pendendum esset, utique [gap: Hebrew words] per Daleth raphatum, [gap: Hebrew words] per Gimel, etc. etiam esset reddendum, quo nihil foret absurdius, et a fontibus Hebraeis alienius. Sententia mea est, ut, [gap: Hebrew words] vel [gap: Hebrew words] vel [gap: Hebrew words] Arabum per [gap: Hebrew words] reddatur: vel saltem si typi Hebraei non habeant punctum dextrum vel sinistrum, ut exemplo Chaldaeorum [gap: Hebrew words] Arabum vertatur loco Sin in Samec: hoc modo [gap: Hebrew words], in [gap: Hebrew words] etc. Ubi enim apud Arabes viginti sunt dictiones, quae per [gap: Hebrew words] scribuntur, fere sedecim earum respondent Sin vel Samec Hebraeo: et ubi apud Arabes sexcentae voces sunt, quae per [gap: Hebrew words] scribuntur, fere quingentae ex iis respondent Hebraico Schin. Haec me movent,


page 321, image: s321

cur in versione praedictarum literarum a te dissentiam: tu, Optime et Nobilissime vir, ignosces Academicae [gap: Greek word(s)], et porro ut judicium tuum ad me perscribas vehementer oro. Quod si feceris maximis me beneficiis obstrictum habebis, et me amicum certum experieris. Plautum tuum eruditi juvenes, et viri Clarissimi sollicite expectant, et ut tandem promissa persolvas maxime rogant. D. Franciscum Junium Biturigem, hoc tempore collegam meum reverenter colendum, monui, ut occasione data de Arabicis quoque tecum conferret. Nobilissimum studiosum, D. Adrianum Borckium, quem supra nominavi: si tibi innotuit, meo nomine officiosissime saluta: eique, ubicunque degat, hasce adjunctas redde. Ad eum enim scripsi (modo Biturigibus adhuc haereat) ut me tibi commendaret, et responsum ad meas abs te peteret. Deus Opt. Max. te diu Reipub. literariae salvum et incolumem servet. Dataes Dominica Judica, ipsa nimirum die 28. Martii Anno 1585. stilo vet. Heidelbergae.

De hoc christmanno vide quae diximus ad Lipsii Epist. CLVII. CCCXXVIII. CCCCLXXXI. Quia vero ignorabam, quid de argumento hujus epistolae judicandum esset, eam cum viro optimo, et docti Timo collega, Johanne Heymanno, Linguarum Orient. Professore, communicavi, qui ad eam haec, quae fequuntur, adnotavit.

Arabicum textum in literas Hebraeas transfundere, de quo agitur in hac Epistola, vanus est labor, et solis Judaeis inter Muslimos commorantes, ne scripta sua legant, utilis. Nam Hebraei habent 22. Arabes vero 28, vel juxta ipsorummet calculum, 29 literas, et si peculiares, quas praeterea habent Turcae ac Persae, jungant in vocibus exoticis literas, quod tamen rarissime sit, quatuor vel quinque amplius. Praeterea Hebraei habent 10. vocales, et si jungas vata cum schevaim, 15; Arabes vero tantum tres et nunnationem; transeo differentiam non exiguam in aliis punctis diacriticis; sic ut non tantum turbanda sit lectio et pronuntiatio, sed etiam multo difficilior evasura, praesertim etiam quia Arabes regulariter quasdam literas elegantissime connectunt, alias non, unde saepissime limites vocum in Arabica scriptura melius dignoscuntur, quam in Hebraea, ubi singulae literae separatim pinguntur, et quae terminant vocem cum voce sequente initialibus saepe per errorem jungi possunt.

Si tamen aliquis ita instituere vellet, is leges illius transfusionis non ex suo cerebro condere, sed ex Judaeorum inter Muhammedanos habitantium usu, (v. g. ex quodam pentateucho, vel ex Maim. Moreh Nevochim etc. quorum textus Arabice, scriptura Hebr. exstat in hac Bibliotheca) accipere deberet.

Author epistolae etiam multos errores admisit. 1. in transcriptione textus Arabici ex J. Scaligero, apud quem fere omnia sana sunt: tres voces omisit; duas cum omissione aut transpositione literarum foedavit, aliquot puncta diacritica, quae adesse debebant, neglexit, unicam vocem correctius scripsit, sed alias incorrectas reliquit etc. 2. In versione ejusdem textus voluit versionem Scaligeri emendare. sed infeliciter. praesertim ubi vocem [gap: Hebrew words] quam non intellexit, vertit per dispersa sunt, ac si fieret distinctio inter occisos et dispersos per persecutionem Diocletiani, cum tantum in t. Arabico interfectorum siat mentio, et vox [gap: Hebrew words] non significet dispergere, sed tot homines vel personas, idque praesertim ex usu linguae Turcicae, quam etiam videtur intellexisse Scaliger, sed non author Epistolae. 3. praeterea multa animadverti possent in seq. disputatione ejus de quibusdam vocibus et literis, quae aliter se habent in Hebraea, aliter in Arabica lingua; et de orthographia; in quibus se prodit inscitia authoris et animus admodum pronus ad subjugandam nobilissimam linguam Arabicam legibus linguae Hebraeae; sed ea haec pagella non fert.



page 322, image: s322

EPISTOLA LXXXIII. Q. SEPT. FLORENS CHRISTIANUS J. Douzae a Noortwico S. D. Leidam.

HEri tantum (hoc est sex integros menses, postquam scriptae sunt) tuas accepi literas, mi Douza, mittente Jo. Jossentio qui nunc Caesaroduni Turonum Scaligerum nostrum opperritur, ad vos merito iturientem, et quum has accipies, portum, ut spero, vestrum applicantem. Gratulor viro istam e Gallia nostra abitionem, et voveo felix iter, vobis vero planissime invideo bona tanta, quanta in hac copia eorum fruituri estis, quae propria nobis essent, si saperemus. sed bene, quod sub libera conditione Principem virum, et vere [gap: Greek word(s)] conduxistis. Nam et ex animi sententia istic morabitur, et regressum habebit liberum. Quanquam, si me audit, amabit vestros. focos, quando in hac terra Gallia nullum operae suae dignum nactus est pretium. Vestrum erit causas morandi innectere, ut qui nunc vocatus, taedio ruentis patriae, et multa prece motus, Bataviam petit, vestra demum comitate et toleranti prudentia delinitus et victus, videatur ultro ambiturus. Neque vero miror fuisse apud vos genus hominum, qui Scaligeri erga vos propensum animum et simplicem voluntatem imminutum irent: etiam in his regionibus ii percrebuerant sermones, qui totum istud negotium pessum dare poterant. Nam de vobis Batavis ea circumferebant, quae certe scio ficta fuisse commenta invidae et malignantis [gap: Greek word(s)]. Quasi vero, ut Lipsium ureretis, Scaligerum tantum accersendum putaveritis. Imo neque hunc unquam in mente vestra sensum fuisse arbitror, et certum habeo neminem esse ex ista gente litterata, quem libentius videat, et de facie norit quam Scaligerum Lipsius, aut Lipsium Scaliger. Quicquid aggrediemur aut quoquo grassabimur, illiberale est et impium, gradum sibi facere ex aliena ruina, aut laetitiam ex dolore; neque cadit in humanitatis professores tam fera cogitatio. Vellem equidem aut Lipsio non praebitam, aut ab ipso non arreptam, discedendi a vobis occasionem, et haberetis [gap: Greek word(s)] Non me latet posse non leves causas adferri, propter quas istud discidium factum sit, sed sic censeo, talium virorum amicitias non disrumpenda, sed (si necesse sit) dissuendas. Vidi his diebus [note: Cent. 11. Miscell. 98. et vide in hac Sylloge ad Epist. Monavii ad Lipsium CCCXCV.] Epistolam ipsius ad Monavium. Hui tantas turbas propterea? cui bono? quid velle istos dicam, nisi in lente unguentum? Non dissimulabo tibi, quaedam in illo esse, quae multis etiam bonis viris suspicionem urgeant non constanter servatae, sed laesae Religionis Christianae, vel cum ait, Deum sibi posthac colendum per vestigia majorum. Id quamvis per se rectum est et laudandum (agnoscimus enim majores Apostolos) tamen non perinde ab omnibus aut intelligetur, aut accipietur. Neque ego probaverim scribentis animum, si hac cautione quaesivit famam deserendae Ecclesiae, ut nec legentis, si id immerito


page 323, image: s323

suspicetur. Multi quidem in Grallia multum hac in parte peccavimus, sed metu mortis instantis, quam vis et Tyrannis praeferebant, neque sponte, sed, ut semel dicam, vitio humanitatis. Haec ego, mi Dousa, libere ad te et apud te scribo, non qui sim [gap: Greek word(s)], sed ut omnes Batavi intelligatis mihi, laudis vestrae amantissimo, dolere hoc vobis deesse ornamentum, ac vere moneam (si quid monitoris eges tu) saepe bona a Deo data nobis excidere culpa nostra, praesertim si tale ingenium nobis sit, quod in juventae calore praecipiti vocat Horatius, Amata relinquere pernix. Caeterum magnam inivisti a me gratiam in literis tuis, quibus tam elegantes et amoris plenos [note: Credo intelligi Epistolam XV. inter Carmina Douzat pag. 437. editam.] elegos attexuisti, omnia dicta sive soluta sive vincta, recta semper sunt: omnino respondere elegantiae tuae non possum: erit tamen cum aliquando carmine te alloquar. Quam jacturam filiolae tuae fecisti aegre, ut debui, tuli. Quanquam mei mihi sufficiant dolores, [gap: Greek word(s)], ut ait Sophocleus Neoptolemus. Tamen, ne tu hoc nescias, superat Dei gratia Claudius filius, qui cum defuncto fratre, velut equo funali, gratissima mihi erat [gap: Greek word(s)]. Hunc ego Neoptolemum et militiae nimium amantem, vix ac ne vix quidem persuasi, ut arma deponeret et Andegavum proficisceretur, ubi nunc meret sub Juris doctoribus otia scholastica, non sane quod armorum expertem ipsum velim, aut totum deponere Martis amorem (nam ea incidimus tempora, quibus vi geritur res) sed ut discat, reliquas omnes artes, vel belli vel pacis, ancillas esse sapientiae. Itaque eum opto esse [gap: Greek word(s)]. utinam Deus mihi sospitet superstitem et spiritu suo dirigat, si tamen ille ipsum cum timore diligat. Qui ut domum tuam, uxorem et liberos tecum prosperassit eodem animo precor. [gap: Greek word(s)]. Vale, Vindocini, Proprid. Kal. Majas CICICXCIII. Ego semper te ut Olorum Herodotus, [gap: Greek word(s)] propter filium Dousam, cui faveo ex animo.

EPISTOLA LXXXIV. Q. SEPTI FLORENS CHRISTIANUS Jano Dousae Nordowico. Leidam.

SI sperassem eam fore Scaligeri nostri procrastinationem, ut hoc tantum Quintili se in procinctum daret, inhibuissem, mi Dousa, festinationem earum literarum, quas ad hunc Jossentium ante tres menses Caesarodunum missas, redditurus est tibi Tuningius. Praeterea alia dedissem in clientelam tuam litteraria munera (quae in Musaeo nostro latent satis multa, utinam bona) typis a Raphelengio Plantinianis, si ita tibi visum esset, eliminanda. Nunc quum post diuturnam moram hac iter fecit Scaliger cum comitatu suo ita properanter, vix ut excusandae illi scriptioni, aut hanc exarandae tempus supersit a suavi colloquio, quo frui mihi datur cum veteri et magno amico; peto a te ut tumultuariam


page 324, image: s324

illam operam boni consulas, et augere me sinas numerum eorum, qui te merito et amant et observant. Interim Dousam filium ex animo salvere jubeo. Perlegi attentius et cum cura, quae ad tres Poetas erudita, et in illa aetate admiranda scripsit. Ea mihi saepius legenti magis ac magis adlubescunt, ut jure nexi obstrictum me jam teneat pro inscriptis meo nomini notis ad Propertium. Ita ille te patrem ingenio suo, et tu tali prole nos amicos beasti, imo omnes, quorum interest. vacare Musis. Vale, Vir Generose et inclyte, columen ruentium litterarum, et ruina barbariae imminentis. Vindocini, Prid. Idus Quintiles 1593.

EPISTOLA LXXXV. Q. SEPT. FLORENS CHRISTIANUS Jano Donsae Filio. Leidam.

A Liqua te existimo, Praestantissime Juvenum, intuentem in scriptis meis laudabilia, non solum ad amicitiae foedus mecum feriendum venire nunc, sed et quasi ad id cogendus sim, litterario munere verberatum me provocasse. Atqui, quamvis longe inferior opinione et praedicatione tua sit laus nostra, satisque um exigui, quod in me est, ingenii conscius, tamen currenti, quod ajunt, calcar addidisti. Qui jampridem parentem tuum nobilem, eruditum et optimum virum, quum in isto fere aetatis, qua tu nunc es, uterque essemus, coluerim et amaverim, huc me impellente proba, et Christiana virtute, atque adeo studiorum similitudine, nullum alium mihi proxenetam adhibendum censui ad istam paternae amicitiae [gap: Greek word(s)]: tantum Graeco versiculo admonitus [gap: Greek word(s)], nolui committere ut, hac iter faciente Tuningio, officium meum desideraret pater Douza, ad quem festino impetu ante annum scribens, recolendum putavi pristinum amorem. Tu vero dignus isto patre filius, et olim Dei virtute in majus nomen iturus, meminentis animi lenem illam significationem cumulasti ingenti, et vel omnem principalem sortem superante accessione, dum novellum, sed mirificum ingenii tui foetum, quem Propertii hortis adsevisti, mihi consecrasti. De quo judicium meum vix feram ad aures tuas: apud alios id liberius fiet, et extra invidiam quaesitae gratiae. Hoc unum dicam, non solum admirari me, sed amare etiam quam nonnulli oderunt, Teneris in annis praecocem sapientiam. Interim cogitationi incumbam, qua te in simili munere redhostiam, et ex scriptis meis ornatum te velim. Habeo in schedis meis satis multa (bona sint tantum) quibus doctos amicos licet [gap: Greek word(s)]. Quorum bonam partem per hos civicos motus muginatus sum, postquam aulicae et vanissimae nostris moribus vitae pertaesus ad me redii. Ea si elegantibus suis typis diligens et eruditus Raphelengius edere volet, non admodum pertendam, quandoquidem his temporibus bonis artibus Pacis (inter quas Typographia non postrema) frui non possum, et vetus Proverbium tollimus, Ipsi sitiunt Fontes. Vale, mi Dousa, et quod videor semper repositurus, me ama. Vindocini proprid. Kal. Majas 1593.



page 325, image: s325

EPISTOLA LXXXVI. CUNRADUS RITTERSHUSIUS Josepho Scaligero S. D. Leidam.

SI vel exemplo careret hoc factum meum, quo nunc ad te, Vir Clarissime, tibi ignotus atque invisus scribo, vel si mihi dubia esset humanitas et facilitas illa tua, qua uti soles erga omnes, qui adamarunt ea studia vel universa, vel eorum aliqua, in quibus tu ita excellis, ut familiam ducere hac tempestate ab omnibus eruditis tuo jure existimeris: facerem pluribus, ut tibi me excusarem. Nunc cum et bonorum exemplum habeam, quo exemplo licere mihi puto idem facere, quod illi factitarunt, et tuae humanitatis, cum summa eruditione et virtute conjunctae, fama ubique decantatissima jam olim me quoque bona spe implerit, fore, ut si vel coram vel per literas tecum de rebus ad studia literarum pertinentibus aliquando forte agerem, libenter me ad colloquium admissurus patienterque auditurus esses: non utar jam prolixiore oratione, qua me tibi insinuem, teque mihi conciliem. Tantum peto abs te, ut quid velim, paucis, nisi quid te detinet, audias. Jam diu fit, cum de Oppiani Cynegeticis et Halieuticis (Ixeutica enim nullo sumptu, nullo labore, ne quidem ex ipsa studiorum parente Italia, eruere potui, ac frustra id semel iterumque tentavi) denuo edendis, et ad publicam studiosorum utilitatem illustrandis cogitavi. Cum enim in hunc poetam (nosti quantum et qualem) primo inter Saxones meos admodum etiam adolescens incidissem; ita illum ardenter amare coepi, ut quicquid mihi a studiis Juris civilis, quibus me patris voluntas et imperium destinarat, otii concedebatur, id post Homerum et Virgilium in nullo Poeta alio, quam Oppiano conterere mallem. Accesserunt postea tot tantaque judicia, quae de eo fecit pater tuus, [gap: Greek word(s)]. Ea me in sententia confirmarunt plurimum, et hunc auctorem etiam carissimo cariorem mihi fecerunt. Videbam enim, nullum ex Graecis poetis majoribus ac pluribus laudibus cumulari, quam hunc nostrum: quem passim in suis scriptis nunc Musarum alumnum prudentissimum vocat, ejusque versus tum pios, tum pulcerrimos, tum divinos, tum luculentissimos, tum aureos, tum Maronianos, si cujusquam Graecorum: nunc candidissimum atque magniloquentissimum, nec vulgari eruditione: nunc adeo sublimem inter Graecos, adeo numerosum, ut eorum unus ad Virgilianam diligentiam aspirasse videatur: qucum Graecorum neminem ausis comparare: cujus unius spiritu Virgilianam divinitarem repvaesentatam semper judicarit: nunc magnum poetam, (quod saepe a se dictum sit) nunc maximum atque elegantissimum appellat: nunc absolutissimum Graecorum, qui nitidissimo carmine rem oculis subjiciat sine strepitu: quo nemo omnium frequentius usus sit comparationibus, in quibus et venustas, et robur et candor et efficacia sit: nunc denique ipsum poetis annumerat Ethicis, Naturalibus, Theologis. [gap: Greek word(s)]


page 326, image: s326

[gap: Greek word(s)]; Tentavi itaque, num possem huic tanto poetae meis quibusdam Scholiis aliquid lucis afferre, unde simul honestam adolescentiae meae commendationem ducerem. Successit belle sub manus negotium, ut ait Plautus. Confeci enim mediocre corpus Commentariorum, tam in Cynegetica, quam in Halieutica: necdum audiveram aut videram quidquam eorum, quae in Cynegeticon [note of the transcriber: in the print with a Greek letter: Cynegetic wn] libros scripta sunt a Joanne Brodaeo et Bodino, duobus literarum in Gallia vestra luminibus. Sed me meorum ne tum quidem poenituit, cum ea contulissem cum illorum Cl. Virorum lucubrationibus, quas tandem meis confectis nactus sum. Halieutica autem nemo, quod sciam, attigit, praeter Laurentium Lippium, qui [gap: Greek word(s)] Latina ea fecit, commentariis autem illustravit nullis. Nostra igitur saepe approbantibus, et me excitantibus [gap: Greek word(s)], doctissimis quibusdam Germaniae nostrae viris, praelo tandem adornavi Anno 1587. ac sequente ad Henricum Stephanum misi, petentem et editionem ultro pollicentem. Verum qua ille ratione usque ad nundinas superioris auctumni (hoc est sex annos ipsos) me distulerit, meaque omnia suppresserit, et quomodo ego ea tandem singulari ope ac beneficio immortali Isaaci Casauboni recuperarim tanquam ex orci faucibus, hc tibi non commemorabo, sed scire cupientem remittam ad ea, quae super his Francisco Raphelengio vestro scripsi: cui et epistolam Casauboni ad me et Epigrammata duo amicorum meorum misi, D. Posthii inquam et Bersmani. Is tecum haec communicabit. Cum autem nondum abjecerim hujus editionis voluntatem, de alio Typographo, [gap: Greek word(s)], cogitanti venit mihi in mentem cum D. Raphelengio agere. Itaque ad eum scripsi voluntatem hominis explorabundus: de qua quam primum me certiorem fecerit, mea ipsi mittam. Quod si, uti spero, conditionem acceperit: peto a te, ut huic instituto nostro faveas, non solum [gap: Greek word(s)], sed etiam adjuvaus aliquando Raphelengium, virum quamvis per se diligentissimum et doctissimum, quo ornatior atque accuratior tandem Oppianus noster exeat. Sed et illud te rogo, ac, si necesse est, etiam oro, ut Epigrammate aliquo hauc editionem nostram exornatum eas: quod ego summi beneficii loco habebo. Idem per te a Bonaventura Vulcanio quoque peto et contendo: cui, si pateris, hanc epistolam tecum cupio esse communem. Non enim succurrebat mihi in praesentia peculiaris ad ipsum scriptionis argumentum, neque otium satis erat: cum quidem in notitiam viri, quem de quibusdam optimae notae scriptis aestimo et colo animo meo, jamdiu gestiam pervenire. Valete, et si vobis facinus nimis audax fecisse videbar ad vos scribens ignotus, quaeso date mihi veniam, et a fiducia vestrae humanitatis hanc audaciam profectam existimate. Iterum valete,

[gap: Greek word(s)].

Altorpii in Academia Norimbergensium, a. d. 28. Martii A. 1595.

Placuit tibi mittere Clariss. Collegae et amici mei conjunctissimi D. Scipionis Gentilis Epigramma in Jesuitas, a Christianissimo Rege e Gallia proscriptos, quod


page 327, image: s327

is nuper faciebat, cum Arrestum Parlamenti Parisiensis et Philippica [note: Intelligit libellum, cui titulus, Plaidoie d' Antoine Arnauld, Avocat en Parlement, pour l' Univesite de Paris contre les Jesuites. 1594. de quo vide Le Long Biblioth. Histor. num. 16858. Pater fuit celeberrimi Ant. Arnaldi, doctoris. Sorbonii et Jansenistarum Coryphaei. vide de eo Baylii Lexic. T. 1. p. 334.] Ant. Arnaldi J. C. ad nos allata essent.

EPISTOLA LXXXVII. CUNRADUS RITTERSHUSIUS Josepho Scaligero S. D. Leidam.

VIde vero hujus hominis audaciam, Illustris Scaliger, qui tibi suis literis iterum obstrepere non veretur. An non semel verecundiae fines transgredi satis fuerat, dum ad tantum virum ultro ignotus, invisus, scripsi? Ac sane ipsum me silentium tuum deterrere poterat ab omni ulteriore scriptione, nisi ex Fr. Raphelengii optimi et doctissimi viri literis unis et alteris intellexissem, meas te et comiter accepisse, et favere cum ceteris studiis meis, tum instituto de renovanda Oppiani editione. Pro hac igitur erga me benevolentia, proque consilio et ope, quibus Typographo illi meo adfuisti, gratias tibi nullas agere, mihi religio fuit. Hinc igitur istae nascuntur literae: quibus simul etiam amico meo, atque ut ipse modeste et benigne profiteri amat, discipulo opera a me datur. Caspar Schoppius est, adolescens ingeniosus et acutus: qui hac aestate novum opusculum Criticum edidit titulo Verisimilium. Eum librum tibi, Illustris Scaliger, ipsius nomine mitto, quod quidem ipse facturus fuerat, ni peregre abesset. Rogo autem tuam praestantiam, ut efflorescenti hominis indoli tu quoque favere velis, quem ego cognovi admiratorem virtutis et eruditionis tuae incomparabilis multo maximum, quique jam nunc in hoc aetatis lubrico ad omnem virtutis laudem, decusque literarium ex summis opibus connititur. Cujus rei argumenta minime obscura in hoc ipso libello, ni fallor, animadvertere licebit. Quod si hc mei quoque nominis laudes aequo majores videris, illud velim cogites:

[gap: Greek word(s)] ut liceat mibi Throcritum [gap: Greek word(s)]. Ipse autem me vehementer amat. Meae erga te observantiae summae pignus capias licet a Fr. Raphelengio nostro, cum erit absolutus Oppianus noster. Cujus editio ut sit ipsi quam lucrosissima et fructuosissima, opto. Erit autem, si liber sit vendibilis. Et erit vendibilis, si a te tuique similibus doctis ac bonis viris juventuti studiosae commendetur. Quod ut facias saepe, idque non solum, ut dixi, utilitati typographi, cui ex animo factum volo, verum etiam honori meo tribuas, etiam atque etiam a te peto. Erit enim mihi tanto majori laudi ista editio, quanto in plurium manus liber pervenerit. Meae quidem Commentariunculae (quibus multa [gap: Greek word(s)] inesse ipse agnosco, ut quae ante complures annos a me scriptae sint) quamvis


page 328, image: s328

tanti non sint, ut vestram, majorum gentium Criticoium (dico Scaligeros, Donsas, Lipsios, Giphanios, Casaubonos, Vulcanios, Merulas, alios de genere isto) approbationem promereri, aut acerrimi judicii limam sustinere possint: tamen conatus iste adjuvandi studia adolescentiae, cui a me potissimum haec opera dabatur, aliqua in laude ponendus videtur. Quod ut facias, meisque studiis favere pergas, iterum te majorem in modum rogo. Vale, vir Illustris, et Salve. Altorphii in Acad. Norimbergens. Prid. Kal. Septemb. An. MDXCVI.

EPISTOLA LXXXVIII. CUNRADUS RITTERSHUSIUS Josepho Scaligero S. D. Leidam.

QUaerebas ex me postremis litteris tuis, Josephe Scaliger, vir Illustrissime, quid in studiis optimarum artium novi parem. Scire enim te ajebas, me semper novi aliquid parturire; nunquam feriari solere. O humanitatem benignitatemque incredibilem! Tene in tanta excelsitate tua etiam ad meam humilitatem respicere? neque id obiter aut perfunctorie, sed ita ut de studiis quoque meis tam et quaeras benevole, et judices benigne. Ergo cum tantae benevolentiae non respondere nimis agreste et barbarum foret, sic de me velim habeas. Ea quidem ingenii felicitas, quam tu, alios ex te aestimans, mihi tribuere videris, a natura mihi non contigit, novi quippiam ut parere possim, in tanto praesertim eruditae doctrinae proventu, tantaque ingeniorum copia, quae pene omnia jam occuparunt: [gap: Greek word(s)], ut conqueritur Chaerilus. Mihi itaque semper in mentem est Pindaricum illud: [gap: Greek word(s)]. Tua tuique similium, quibus mens altior et divinior a propitio numine concessa est, haec est provincia, novi aliquid et antea ignorabile in lucem proferre; quo nomine omnes vobis debere fateamur, vestro magisterio facti doctiores. Quid autem nobis relictum est, qui non quidem aversa a Musis pectora gestamus, sed non ex supremis tamen illarum mystis sumus? Nimirum hoc, primum ut velut humi reptantes vos tanquam aquilas in nubibus suspiciamus, et quantum nobis conceditur, acie oculorum vos tequamur: Deinde, ut quae vel ab antiquis sapientibus ad nos transmissa, vel a vobis adinventa, aut ex parietinis oblivionis et ignorantiae tenebris eruta sunt, atque in posterum adinvenientur aut eruentur, diligentia nostra custodiamus et conservemus. Nam et in re familiari scimus esse non tantum, qui quaerat et comparet foris, quae ad familiam sustentandam pertinent, patrem familias, verum etiam, quae parta foris ab illo accipiat et domi servet tueaturque, matrem familias. Atque ut ill laus praestantiae merito conceditur, ita huic diligentiae relinquitur, qua multas contineri virtutes testis est Tullius. Hoc ego animo et consilio jam ab aliquot annis studiosae juventuti, quae se in meam familiaritatem


page 329, image: s329

contulit, auctor esse consuevi, ut optimorum auctorum lectionem ament, eorumque eruditione animos implere studeant: neque in Latinis solum (sese deditos esse velint, quod plerique vulgo satis habent, (si tamen et hos cognoscant) verum etiam Graecos fontes adeant, a quibus ne ipsi quidem Latini dissimulant sua se pleraque hausisse, et si inficias ire vellent, facile convinci possent: planeque studiosis meis conor persuadere, frustra esse, qui sibi se doctrinam solidam sperent comparare posse absque Graecitate, neque Latinae linguae absque Graeca perfectam esse cognitionem. Non solum enim res et sententias plerasque omnes Latini a Graecis sunt mutuati; sed etiam bona pars verborum Latinorum inde ex Graecia promanavit in Latium: Quod tibi quidem minime est obscurum, qui quidquid uspiam est linguarum et traducem earum cognationemque nosti, tanquam ungues digitosque tuos, aliosque ad Varronem et Festum plurima id genus docuisti: sed propter eos, quibus id fortasse per suam imperitiam aut contradicendi libidinem incredibile dictu videri solet, cogito aliquanto proprio atque ad id destinato tractatu planum facere. Ita alias quidem in Euripide, philosopho illo scenico, alias in Aristophane, Comicorum festivissimo, diligentia nostra fuit versata. Superiore vero autumno et hieme amicis quibusdam, eruditae doctrinae sitientissimis, rogantibus accommodavi operam meam in omnis eruditionis parente Homero, familiari expositione post sumptum cibum interpretando, quantum quidem per alias occupationes, quae me subinde distrahebant, mihi concedebatur. Ea res occasionem mihi praebuit colligendi quaedam, quibus omnes libri pleni sunt, de hoc summo vate encomia, elogia et testimonia variorum: unde nimirum et studiosi illi mei, et alii fortassis, si qui praeterea haec legerent, tanto plenius cognoscerent, quid sibi de Homerica lectione sentiendum expectandumque foret. Adjunxi autem et Periochas Ausonianas in Iliadem et Odysseam, ex quibus nonnulla errata, qua lectionum, qua distinctionum sustuli, quae in tua illa omnium alioquin optima editione, aliisque quotquot vidi, redederant hactenus: non quod illa tu aliive viri doctissimi animadvertere non potueritis, (hanc enim ego laudem acuminis mihi non arrogo, ut aliquid videre potuerim, quod vestram animadversionem, ubi eam adhibere voluissetis, subterfugerit) sed quod vobis ad alia difficiliora properantibus forte relicta sint. Ita factum quod est in proverbio, ut claudus viator certiora omnia retulerit. Quod si qui putabunt, rem me fecisse alienam professionis meae, quae me in jure civili versari jubet: ii sciant, habere me veterum Jurisconsultorum exempla: ut Sabini, Cassii, Proculi, Julii Pauli, Aelii Marciani, Ulpiani, Papiniani, Sexti Caecilii, Gaji, Claudii Saturnini, Herennii Modestini, et aliorum (at quantorum virorum!) quos cum in illa luce reipublicae, quam consiliis suis ut veri politici gubemabant, non puduerit, lectitandis hujus summi et praecipui poetarum scriptis assiduam operam impendere, adeoque testimoniis ejus uti, vel ad exornandos libros suos, vel ad juris controversias nonnunquam decidendas: quid nos facere aequum est homines Scholasticos? qui licet nobis sat occupati videmur, tamen otio abundare dicemur, ad prisca illa lumina comparati,


page 330, image: s330

quibus tota vita in gravissimis negotiis consumpta fuit, et tamen Homeri lectioni vacare potuerunt. Sutelarios autem nunnullos (quos illud nunquam satis tibi, Scaliger, laudatum Glossarium [gap: Greek word(s)] vocat) quid moremur? quorum sententia, existimantium, perfecti et absoluti Jurisconsulti nomen tueri non posse, qui non omnem elegantiorem doctrinam et cultum humanitatis a se procul spreverit segregaveritque, et de industria quasi inquinate et sentiat et loquatur, jam pridem ab aliis, quibus sanum est sinciput, explosa est. Mihi quidem saepe mirari subit illos, qui cum alias semper crepent Justinianum, tamen non meminerint pulcerrimi illius Elogii, quo ab eo Imperatore Homerus afficitur, dum patrem omnis virtutis appellat. Etsi autem apud multos etiam eorum, qui se volunt esse ex melioribus, haec talia fere contemni et indies minoris minorisque fieri videmus: mihi tamen stat sententia, stabitque quoad vixero, ab hoc studiorum genere non plane discedere, sed levamentum ac solatium petere aliarum curarum, et grata hac varietate distinguere severiora studia, eorumque velut senium depellere. Valde enim mihi semper fuit probatum illud [gap: Greek word(s)]: nec minus illud Theocriticum:

--- [gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)].

[gap: Greek word(s)], ut ait Pindarus. Collectanea ista mea, qualia qualia sunt, non quidem acerrimo illi judicio tuo subjicere, (quod vereor ut sustinere possint, cum mihi non licuerit ea, ut volueram, perpolire, festinanti ad alia) sed benevolentiae et favori commendare visum est, qua susciperes eorum, sicubi opus esset, patrocinium. Quis enim erit ille tam arrogans aut fastidiosus, qui spernere ausit, quod tibi inscriptum, se a te non illibenter susceptum cognorit? et cui non sese approbet

Quae sibi Scaligeri praefixit pagina nomen? Vale.

EPISTOLA LXXXIX. CUNRADUS RITTERSHUSIUS Josepho Scaligero S. P. D. Leidam.

JOsephe Scaliger, Vir Illustris. Rittershusius tuus cum vellet ad te accuratius scribere instantibus nundinis Francofurtensibus, tempore et aliis negotiis exclusus non potuit cogitata exequi. Quare justis litteris in aliud tempus rejectis hoc tantum [gap: Greek word(s)] ad te nunc dirigere voluit, insertum libello Arabico, et (ut suspicatur) Mahumetano: quem tibi dono mittit, rogans ut boni consulas, et animum in eo recognoscas tui observantissimum, tui cupidissimum, tibi devotum. Homerica Collectanea, quae tibi inscribere parat, nondum perpolivit omnia. Culpam conjicit in morbum, qui ipsi prope letalis fuerat anno, et pigriorem effecit. Partem quoque culpae sustinerit (si


page 331, image: s331

haec culpa tamen dicenda est) alia ordinaria et graviora [gap: Greek word(s)] Juris interpretandi, et consultoribus respondendi, cavendique. Resumet tamen per hanc aestatem, utque ad autumnales nundinas parata sint, operam dabit. Haec nunc volebat nescius ne esses, Tibique se commendat. V. Altorphii 3. Martii 1600. Mira sunt et inaudita quae in me patrat Schoppius, ille meus quondam consalaneus, ex quo Romam migravit, et Cardinalibus et Inquisitoribus supparasitatur. Sed de his ejus facinoribus et venenatis morsibus alias: longa enim est fabula. Nec clementius tractat Giphanium nostrum, veterem hospitem suum: a quo Symmachum habuit, sicut a me Plautum, quorum beneficio primum inclaruit. Ei extrema machinatur in aula Caesaris (ubi nunc vivit Giphanius) criminando virum magnum apud Legatum Pontisicium aliosque. Heu qualem anguem fovimus! Quam turpiter ab homine ambitiosissimo delusi sumus?

EPISTOLA XC. CUNRADUS RITTERSHUSIUS Josepho Scaligero, Franc. Junio Paulo Merulae, Bonav. Vulcanio, Jano Douzae S. D. Leidam.

NE dirimant chartae, quos sociavit amor. Libet enim (et fas sit) compendii caussa jam conjunctim ad vos scribenti, versiculo uti, nato sub manum de sententia B. Hieronymi. Id factum vos, si bene novi vestrum candorem et amorem cum inter vos mutuum, tum erga me quoque, licet longe non solum loco remotum sed et imparem ut qui maxime, si bene ergo vos novi, benigne factum interpretabimini. Non licuit mihi vel antehac, quoties gestiit animus, toties ad singulos aliquid dare, vel etiam nunc afferi singulis epistolis unumquemque vestrum. Alias alia, nunc occupationes obstiterunt, quae me in diversa distraxere. Cur ergo non abstineo calamum a scriptione? Quia cupio vestrum mihi favorem proprium conservare. Etsi enim vos, qua estis constantia, non mutatis forte quicquam de eo, quem semel in me sumpsistis, animo, mihi tamen metuendum, ne vestra excidam benevolentia, quae fit a me plurimi, si nimis longum colam silentium. Quo metu ut me ipsum liberem, loco litterarum singulis inscriptarum hoc tempore vobis boni ominis caussa mitto ecce

[gap: Greek word(s)]

qui quoties ad parietes museorum vestrorum vobis alludent, sistere vobis ob oculos poterunt hominem vestri cupidissimum et observantissimum nominis vestri. Quod utinam fiat! atque ad conspectum istius munusculi nostri usurpetis illud, de re alia a poeta in Dipnosophistis pronuntiatum:

[gap: Greek word(s)]

Te, Illustris Scaliger, et te Nobiliss. Douza, hc diribitorem esse velim,


page 332, image: s332

cum conveneritis. Puto enim vobis quoque probari ea, quae ibidem praecedunt:

[gap: Greek word(s)]

Sint igitur tum vobis haec quoque quasi bellaria quaedam, si non ipso sui pretio aut sapore sat commendabilia gratave, saltem longinquitate itinerum, per quae ad vos deserentur. Sic et pulegium apud Indos pipere pretiosius habetur, quod in nostris hortis saepe calcamus pedibus. Desinam in eodem, a cujus sententia ordiebar, Hieronymo. nam et illud de pulegio ejus esse nostis. Vale et salve, tu Scaliger, tu Juni, tu Merula, tu Vulcani, tu Douza, [gap: Greek word(s)] illustris, mihi plurimum veneranda,

Tuumque amare perge Rittershusium,
Tibi qui in suo aram collocavit pectore:
Tuo et favere perge Ritterhusio,
Cui plurimorum tute millium instar es.

Altorfii XX. Martii MDCI.

EPISTOLA XCI. CUNRADUS RITTERSHUSIUS Josepho Scaligero. Leidam.

COllegam meum, et compatrem conjunctissimum carissimum desideratissimumque, jucunde tecum, nec sine mei araica mentione fuisse, ex ipsius literis, quas Haga-Comitis ad me dedit, libenter magnaque cum voluptate cognovi. Illud autem non sine magno dolore, quod in iisdem adscripserat de sui parentis obitu, cujus salutandi tam longinquum et periculosum iter susceperat. Utinam aliis in rebus tam essemus similes Scipio Gentilis et ego, quam hac sumus miseria sociati! Nam et ipse, dum amici et collegae vicem doleo, nuntium consimilem ex patria accipio nudius tertius, Patrem meum optimum et carissimum nono Augusti in complexibus filiarum et generorum expirasse, vitamque hanc mortalem, (quam Dei beneficio ad quinque et sexaginta annos produxerat inter varias alternantis sortis vices, et reciprocantia nunc gaudia, nunc taedia) cum altera illa vere vitali commutasse. Quid dicam de maerore et squalore, in quem datus sum? qui oculos pene perdidi lacrumando. Experior in me quoque quam vere dictum sit olim: [gap: Greek word(s)]. Obfirmabo tamen animum quantum potero (potero autem quantum dederit qui tantum bonum mihi abstulit) et resistam dolori, certe ingenti. Cum primis id me consolatur, quod intelligo ex literis eorum, qui morienti adstitere, pie placideque in Christi fiducia obdormiisse. Testamento suo, quod sanus valensque fecit XVI. Julii, subjecit ab semet compositum epitaphion, quod nihil nisi pietatem spirat. Initium sic habet:

Militiam in terris egi dum fata sinebant:
Militiae laetus munia linquo meae.
Laetitiae sed, Christe, meae fons unicus es tu.


page 333, image: s333

Parco adscribere cetera. Sunt enim plures versus, quos praestat separatim abs te legi. Etsi igitur ipsi sic mortuo nihil mali, imo nihil non boni contigisse potest, ac gratulari potius debeamus ei, qui posteaquam nepotes neptesque complures numerasset, vitae istius miseriis (quid enim est quo magis affluat?) ereptus, venturisque malis praereptus est: tamen nostra causa non possumus non dolere et angi. Sunt lacrymae rerum, et mentem mortalia tangunt.

Verum ego jam longus sum, tibique molestus, quod nolim. Dabis veniam querulo dolori, qui sic paulatim egeri videtur, dum communicatur cum aliis, quos affici [gap: Greek word(s)] quadam erga nos credimus: ut ego Te in me esse non credo, sed certo scio. Talem enim tuae olim-literae mihi repraesentant. Quare istas querelas pluribus apud te non exeusabo, fretus incredibili tua humanitate, qua etiam amiculorum res abs te non alienas putare soles. Meus consalaneus et amicus Mich. Virdungus Francus, opt. et eruditiss. juvenis, recens Tragoediam scripsit, THRASEAM, quam Tibi cogitat inscribere: ut nuper consilium hoc suum mihi aperuit. commendarem ipsum tibi more Romano, nisi probum et doctum os et pectus hominis, quod ex ipso dramate aestimabis, satis ze ipsum commendaturum esset. Itaque [gap: Greek word(s)] saltem abs te promereri volui, si forte has literas prius accipias, quam ipsius Virdungi, qui in patriam Kittingam hinc abiit, inde ad te scripturus. Vale, Illustrissime Domine, et me in tuis cultoribus et amiculis numerare perge. Altorfii XXVII. Augusti CIC. ID. CII. Mortis paternae, vel potius meae de ipsa scientiae praesagium, quaeso, vide et perpende. Nocte illa, quae praecessit diem, quo Norimbergam allatae sunt funestae literae affinium meorum, continentes infaustum illum, quem dixi, nuntium, [gap: Greek word(s)], quo videbar mihi vehementem plagam a patre accipere, pugno ejus in ipsum occiput meum pereussus. Itaque statim in ipsa illa quiete inquieta prorupi in haec verba: Quid hoc novi est, mi Pater? Cur ita me caedis? Talia certe [gap: Greek word(s)] a te pati non asluevi. Equidem hoc factum tuum tam insolens in Calendario meo ad perpetuam memoriam annotabo. [gap: Greek word(s)]. Vix interposito uno die accipio ex reipsa [gap: Greek word(s)], qualem minime sperabam. Quis neget, in his [gap: Greek word(s)] inesse [gap: Greek word(s)]; Haec etiam cum Clariss. viris D. Francisco Junio, B. Vulcanio, Merula, et P. Bertio, familiari hc olim. meo, [gap: Greek word(s)] velim abs te communicari. Vale iterum atque iterum.

EPISTOLA XCII. CUNRADUS RITTERSHUSIUS Josepho Scaligero S. P. D. Leidam.

NArro tibi, Illustrissime Scaliger, Thesaurum hac hieme reperi [gap: Greek word(s)]. Is qui sit, paucis accipe. Isidori Pelusiotae


page 334, image: s334

epistolas nosti, ad 1213. Parisiis tribus libris editas Anno 1585. cum lat. Interpret. Jac Billii. Eas ego his proximis tribus mensibus ope MSC. cod. quem Bibliotheca Principis Bavariae suppeditavit, parario M. Velsero non solum plurimis locis qua correxi, qua supplevi, verum etiam ipsis CCXXX. epistolis insignibus auxi, ex quibus facile quartus liber confici et recusis prioribus adjungi possit. Nunc in versione totus sum, quatenus aliae occupationes permittunt. Postea, vel etiam interea, de idoneo Typographo inquiram, ne diutius Ecclesia et respublica literaria careat iis fructibus, qui ex ejus operis lectione percipi poterunt uberrimi. Inscribitur id in dicto libro; [gap: Greek word(s)]. quam alibi harum [gap: Greek word(s)] epistolarum [gap: Greek word(s)] appellat. Ejus [gap: Greek word(s)] tum regulas sparsim tradit: tum exempla adfert illustria. Potest ne vero argumentum ullum esse nobilius aut utilius, in tot sectas praesertim scissa Ecclesia Christi, quae unitatis et concordiae vinculo adstringi debebat? Plurima quoque ad bonos et Christiana professione dignos mores facientia habet: nec pauca [gap: Greek word(s)]: quae suo tempore in lucem proferam. Interea te rogatum volo, ut huic labori meo faveas aliquo Epigrammate, quo mirisice exornabitur opus. Velim etiam me facias certiorem, an uspiam alibi, praeterquam Parisiis, editas cognoveris Isidori Epistolas: et an alibi etiam manu exarati codicis copia esse possit. Non parcerem equidem vel sumptui vel labori, si plures alicubi indagare possim. Confeci quoque hac hieme paraphrasim hexametron Danielis historici et Prophetae eximii: quam alias videbis. A te expectamus Chronicon Eusebianum, aliaque majorum vigiliarum opera. Heinsii vestri virtuti et eruditioni majori, quam pro aetate et seculo, impense faveo. Deus illum superstitem et [gap: Greek word(s)] esse velit, omnique felicitate accumulet. Ego mense Decembri natu maximum ex quatuor filium Deo reddidi, qui patrem, cui [gap: Greek word(s)] et erat, non multo post annum sequutus, me in his miseriis vitae reliquit. Ut igitur hujus mei maeroris gravissimi paulisper obliviscerer, tanto liberius in Isidoro et Daniele me occupavi his proximis mensibus. Bene vale. Noribergae in diversorio, cum huc excurrissem comite Collega Clariss. Scip. Gentili, ad cohonestandum funus amplissimi et meritissimi Senatoris et Scholarchae Norici Dn. Antonii Geuderi. XXI. Martii, MDCIV. [note: Respondet Scaliger Epist. CCXXI.]

EPISTOLA XCIII. CUNRADUS RITTERSHUSIUS Josepho Scaligero S. D. Leidam.

QUicquam ne vero sit, quod non tua causa libenter faciam, Vir Illustrissime, si vel minimo indicio intelligam, quid tibi a me gratum possit evenire?


page 335, image: s335

Itaque quam primum accepi tuas, quibus [note: Videtur Scaliger accepisse impressum exemplat Praetorii, nam auctoritate hujus scriptoris, quem vocat Muhammeden Albateni Aractensem, saepe in libris de emendatione temporum utitur; ut index docere potest. Vocahatur vero Mohammet Ben Giaber, Ben Senan oriundus ex urbe Batan, unde Albategnius a Latinis vocatus fuit cognomine etiam dictus Harrani,, ab urbe Harran Sabiensium, quorum etiam sacra, non Mahomethica professus est. Scripsit circa annum Christi 912. vid. Herbelot Biblioth. Orient. P. 293. et 616. Alter Arabs Muhamedes Alfraganus hunc Muhamedem saepe ad verbum descripsit, etsi eum non nominat, ut notavit Jacob. Christmannus ad Alfraganum pag. 5 et passim.] Albategnium abs te requiri signficas, ad fontes adii, et in urbem, ubi impressum esse dicis, me contuli, inquisitum de aliquo exemplari. Impressum quidem ibi nullum inveni; sed in bibliotheca Reipub. Latinum MSC. ostendit mihi Ornatissimus vir, praefectus ejus, et simul Syndicus Senatus, Bernhardus Praetorius, amicus meus integerrimus. Ex eo quaedam exscripsi, et his literis inclusi, ut inde videas, sit ne idem opus cum illo, quod tu expetis. Domum reversus apud alterum Joan Praetorium, mathematum apud nos Professorem, optimum senem, vidi tandem impressum: cujus qualitatem et quantitatem (ut sic loquar) cognosces ex mea designatione inclusa. Nunc a te expecto, quid me hc praeterea facere velis: an ut petam a Praetorio nostro, ut tibi suum codicem impressum concedat (quod equidem eum haud gravate facturum crediderim, praesertim si intelligat, editionem Albategnii a te forte renovandam, et alterius exemplaris copiam se habere, vel etiam suum recuperare post impressionem posse) an MSC. ex bibliotheca Norimbergensis R. P. expectes. Ego certe quicquid te cupere intellexero, et quicquid potero, faxo lubens. De Schoppio, qui jam se Scioppium vocat, quod scribis, non miror: nam ut meretrix semel quaestuariam illam artem professa non amplius turpiter, sed instituto suo convenienter facit, ita et hoc genus hominum, quod semel instituit maledicere bonis, atque etiam benefactoribus, hunc quaestum sibi putat uberrimum. Itaque nihil aliud a talibus expectemus. In amphitheatrum illud sceleris et infamiae hc etiam nonnulla facta sunt Epigrammata, quae alias ad D. Heynsium mittam. Meas antehac non omnes tibi redditas esse, inde colligo, quod ad [gap: Greek word(s)] mea de quibusdam Isidori Pelusiotae locis nihildum respondisti. neque enim tacuisses, opinor, si accepisses. Quare alias repetam, si id tibi non molestum fore cognovero. Editionem illam spero totam hoc instante demum mercatu nos visuros. Indidem et ego tuas expectabo, quibus de Albategnio rescribas. Vale, Illustrissime Scaliger, et meis studiis favere perge. Altorfii XXVII. Februari MDCVI.

P. S. Quaeso, quid tibi de rebus Brunswicensibus videtur, et de illa disceptatione civili controversiae ex judicio in campum et castra translata? O nos Christianos [gap: Greek word(s)]. Siccine nos servare ipsa salus poterit?

Jam haec scripseram, cum ad me pittacium mittit Dominus Praetorius, quod ut accepi, ita his includere volui.

In bibliotheca R. P. Norimbergensis extat Albategni Arabis liber MSC. Latin, in 4. forma oblonga, num: 53. Habet praefixam praefationem Platonis Tiburtini, quae sic incipit: (ab eadem etiam incipit impressum exemplar


page 336, image: s336

Domini Joan, Praetorii, de quo infra) Inter universa liberalium artium studia, quae Graecos, quaeque etiam prius invenisse constat Aegyptios, quae stellarum scientiam profitetur disciplina, et est, et habetur jure princeps. Quod inconcussis demonstrationum rationibus asserere non gravaremur, nisi et a proposito longe recederet, et aput Philosophiae perfessores indubitata fide constaret. etc. Et mox pag. seq. Hunc, inquam Albategni meo labore Deo propitiante transferendum, et Latinis auribus offerendum censui. In quo opere si qua forte difficultas lectorem offenderit, ne hanc extimet interpretis vitio accidisse, sed materiae gravitate. Est enim liber etiam in Arabico gravissimus, tum quia scientia subtilissima est, et rationes perplexae: tum quia in plerisque locis Geometricae demonstrationes ex industria subtrahuntur, tanquam negotio non rudibus, sed peritis instituto. Deum ergo scientiae auctorem adjutorem invoco.

Praefationi haec subjiciuntur:

In nomine Domini incipit liber Machometi, filii Iebir, filii Crueni, qui vocatur Albategni in mu~s (forte, motibus) stellarum et in locis motuum earum, experimenti ratione conceptorum, in quo libri capitula continuantur.

Primum est in libri prooemio etc. Et sic ordine cetera etc.

Capituli primi hoc est initium: Machomenus Tinen filius Acharzavi, qui et Albategni dicitur, inquit: In cunctorum operum initiis omniumque rerum exordiis principatus et excellentia Dei laudi nomine, cujus exaltetur ac ipsius gloriae deputetur, et ex suis sibi grates dignae beneficiis exhibeantur: ejus etiam cum prophetis nuntii, ut in ipso et cum ipso quieti sedem habeant, benedicantur. Rerum esgo creator omnium potens Deus velle proprio singula sapienter et benigne disponens, cujus scientia nunc (forte, munerum) Universitatis complectitur, quod nec eam caelestia seu terrestria latent occulta, laudibus honoretur.

Cap. penult. ita incipit: Quoddam ergo aeneum, vel lapideum, aut ligneum quadratum etc. Desinit ita: De compositione Altidade, per quam fiunt observationes. Cap. ult. ita incipit: Tres quidem planas regulas. etc. Finitur ad hunc modum: Simili quoque modo, si necesse fuerit, ut per eas altitudo lunae vel aliarum stellarum accipiatur, cum longitudinis arcus a cenit capitis de 40 minutis, reliquum erit altitudinis arcus. Videntur autem hoc ipso exemplari usus aliquando fuisse Typothetae in typis describendo hoc opere. Id colligo ex numeris paginarum, quos in marginibus chartae stylo [gap: Greek word(s)] deprehendi. Erat autem ultimus 89. Sed impressum exemplar nullum adhuc videre licuit mihi. Superiora Norimbergae in publ. Bibliotheca descripsi. Domum reversus petii a nostro Mathematico Joanne Praetorio, ut si quod Albategnii exemplar haberet impressum, communicaret mecum. ostendit suum codicem, qui in 4. forma ab a. incipiens, desinit in y. et 90. paginis constat: Quia vero initio deest una charta, in qua fuisse impressam dedicationem suspicor, non possum inde certo cognoscere locum, ubi sit editum illud exemplar: nisi quod typi videntur fuisse [note: Ita in Epitome Gesneriana docemur, et prodiisse A. 1537. nomen vero auctoris Mahometis Aracensis.] Joannis Petrei, quondam typographi Norici. Accedit, quod


page 337, image: s337

etiam in impresso numeri paginarum respondent illis, quos ad oram MSC. adnotatos supra dixi. Titulus in summo chartarum est:

Albategnius de Scientia Stellarum. Initio MSC. haec annotata reperi, quae et in Praetoriano exemplari totidem verbis adscripta vidi postea: Albategnius observationes suas consideravit in civitate Aracta: cujus latitudo est 36. graduum et orientalior, quam Alexandria in 10. gradibus, quae sunt 2/3. unius horae: anno quidem Christi 883. currente. Seqq. ad suum cod. annotarat Joan. Praetorius: Longitudo Aractae 75 1/4. graduum. Albategnius Ptolemaeo posterior annis 743. ut ipse testatur fol 80. 6. Copernicus vocat Albategnium Mahometum Aractensem.

EPISTOLA XCIV. CUNRADUS RITTERSHUSIUS Josepho Scaligero S. P. D. Leidam.

SUmmo honore et beneficio me affecisti, Illustrissime D. Scaliger, cum tuis Jambis Isidorum nostrum ornatiorem in manus hominum prodire voluisti. Ingratus autem et vivam et moriar, si non de referenda quodammodo gratia sedulo cogitem. Qu vero possim aliter te renumerari, quam hujus ipsius auctoris volumine novae editionis [gap: Greek word(s)] ad te misso? Accipies igitur hoc a me, et boni consules, non quidem quod idoneum sit persolvendae gratiae, aut me ab illa obligatione, qua tibi obitrictus teneor, liberandi, sed tanquam pignus et monumentum grati ac memoris animi, qui sic erga te affectus est, ut quo plus jam debet, eo plura debere cupiat. Debebimus autem plus plusque vel hoc nomine, si Isidoro nostro aliquem in tua bibliotheca locum dederis, et aliquando eum inspexeris, meque de illis vel monueris vel etiam reprehenderis, quae in hac editione desiderabis. Hinc enim colligam, et gratum te habuisse hoc nostrum officium, nec omnia, quae ad Isidorum contulimus, improbasse, verum ea duntaxat, quae notaveris, quaeque ego ad nutum tuum corrigere paratus ero. De Albategnio, quae inquirere potui, jam pridem ad te perscripsi, et literas per Gruterum, sicut jusseras, curavi. Quid porro me facere in hac re velis, expecto. Scribo jam et D. Heynsio, cui mitto item unum exemplar Isidori, quod meo rogatu reponat in Academiae vestrae bibliothecam publicam. Si ipse forte absit, per Bon. Vulcanium V. Cl. id fieri velim. Cupio enim ibi quoque exstare publicum aliquod monumentum meae erga florentissimam Academiam observantiae.

Salvete Illustres animae, nobisque favere
Pergite. Sic vobis prospera quaeque precor.

Vale. Altorfii prid. Kal. Aprilis. MDCVI.



page 338, image: s338

EPISTOLA XCV. CUNRADUS RITTERSHUSIUS Josepho Scaligero S. D. Leidam.

QUidquamne vero sit, quod cum tibi, Illustrissime V. gratum fore intelligam, tua causa non velim? Libens igitur meritoque feci, quod tuis simul et D. Heynsii et P. Scriverii literis a me petitum est pridem, ut quae de catharmate illo, sive scelere, sive sterquilinio hominis, (a quo tam foede sumus delusi,) comperta habere potuimus, confignata complecterer Commentariolo quodam. Eum per Clarissimum Gruterum uti spero, recte accipies, cum epistola Collegae nostri D. Gentilis: Sero quidem, sed tempori tamen. Quae causa tantae morae, fignificavi D. Heynsio, purgandi nostri ergo. Nec repetam hc, ne actum agam, cum ex relatu ipsius te putem cognoscere posse impedimenta legitima. Vestrum nunc erit, haec, quae ex fide dignis habemus, et partim ipsi observavimus, ita ad vestros usus, atque ad detegendum hominis, qua vilitatem, qua improbitatem, ut et ipse pudefiat publice, nec nobis ullum inde periculum creetur. Cogitandum enim, quorum consedemus arvis. Neque nobis in Germania media conceditur ea in scriptorum editione libertas, in ditione praesertim Norica, qua vos in Belgio fruimini. Cavebitis ergo modis omnibus, ne nobis fraudi sit officium nostrum, et ut non tantum non profiteamini unde haec, quae perscribimus ad vos, nacti fueritis, verum etiam ftrenue dissimuletis: quod fiet, si et styli nostri simplicitatem, quam dissimulare non facile possum, immutetis, auctoresve nos nullibi laudetis. Sed quid ego haec tam multis tamque sollicite? cum meminerim promissorum vestrorum de indemnitate illis praestanda, quibus merito fidem habemus, Utinam illum videamus diem, cum prodibunt illa scripta, quibus hominem tractabitis ex merito. quamquam qu hoc potest? Si enim ex merito suo tractaretur, jam corvos pasceret, qui nunc est iin vicinia nostra in Comitiis. Ibi enim esse heri ad me Ratisbon perscripsit vetus amicus. [gap: Greek word(s)]! Vale, Vir Illustrissime, et nos favore tuo dignare perge, vel tuae constantiae, si non nostri meriti causa. Altorsii die XI. Januarii. Anno MDCVIII.

EPISTOLA XCVI. FRID. TAUBMANUS Josepho Scaligero S. D. Leidam.

COnstitueram, Illustrissime Scaliger, per hanc viam, quam in litteris eo perferundis unicam scribis, mercatum Francofurtensem, copiosissimas,


page 339, image: s339

quales vix alias unquam, ad Te mittere: et una specimen Commentarii Plautini, Truculentum tuam; quidni enim tuam appellem, quam majore ex parte a mendis vindicasti? sed cum jam calamus in manu esset, et mens tota in Scaligero; negotium ab Academia subitum, grave, et cui expediendo juratus absentiam meam Rectori nullo poteram excusare modo, sed nec protollere. Quid facerem? occasionem tam praesentem amittere poene religio fuit. arripio itaque chartam, et haec vides, Illustrissime Scaliger, in ipso aestu negotii (quod quidem e Belgio nonnulli tumultuantes, alioqui mihi valde amici, et quibuscum crebros de te sermones habere soleo, concitasse arguuntur) in ipsis subselliis judicii tibi, imo mihi et Plauto suffuror. Scito, Illustrissime Scaliger, me tuas recte accepisse, luculentum studiorum meorum praemium. et quae in istis, ita a me haberi, ut solent et debent omnia, quae a Scaligeris. Etiam de Fragmentis Plauti recte mones, sed quis ea mihi suppeditabit, omnique ex parte perpurgata? nam ut ista retineam, quae doctissimus Camerarius et post hunc Lambinus ad calcem sui Commentarii adjecerunt, nescio sane an Scaligeris, Douzisque et Lipsiis operam meam tali farragine probare possim. quando et ipse deprehendi, non pauca sparsim latitare in auctoribus, quae ad illam congeriem et lucem nondum sunt protracta. Per decimam Musam Plautum te obtestor, mi Scaliger, ea vel abs te, vel a Douzis vel a Lipsio mihi impetres. nam praeter eos nemo est, opinor, qui illa cum judicio selegerit; sed et notis illustraverit. Jam quid faciendum isto proeemio? Non credo in Europa esse, qui me id doceat, extra te unum. idque mihi persuadeo non tam ex ingenii tui divinitate, quam ex libro illo de Emendatione temporum tuo, quem hisce diebus ab amicissimo, et poene mihi domestico, Tychone Brahe utendum habui: in quo te specimen edidisse vidimus. Obiter de Tychone: is menses jam quasi quinque nobiscum Wirtebergae cum tota familia degit, exspectans sententiam Caesaris. sed quid eum exspectare dico, qui nudius tertius litteris Imperatoris Pragam evocatus est: et haec causa, cur hac vice litteris te (quem maximi semper in sermonibus nostris facere solet) non compellet, quod alioquin facere mecum per hanc viam plane fuit animatus. est enim in rebus suis ordinandis et compilandis occupatissimus. Jam quis est ille Yvo Villiomarus? multa sunt ab eo (si quid ego judico) divina, et vel Scaligero digna. quaeso te, si quid praeter illa in Titium vulgavit, rationem me doce, qu ejus fiam particeps. Et quis ille praeclarae expectationis adolescens Meursius, quem primum nosse coepi ab Arnobio; eundemque tibi, o hominem felicibus familiarem? Etiam ad nobilissimos Douzas illos cogitabam litteras, quos mitterem ad Lipsium: verum hae turbae nimium intempestive intervenientes turbarunt mihi omne consilium. Valeas Illustrissime Scaliger, et Douzas, Lipsium, Meursium meis verbis (si vobis ego tanti) salvere jubeas. si Melodaesia mea, quae anno Lipsiae publicata est, coelum in Belgio aciemque oculorum vestrorum ferre posset, optare ausim, eam haberetis. sed nec Bibliopolae vestrates hoc plumbo naves suas onerant. Valete iterum, divine Scaliger, et


page 340, image: s340

responsurae plectra movete Lyrae. Wittebergae in loco consistorii. Tuae Illustrissimae dignitatis Devotissimus. [note: Responsio videtur ad Scaligeri Epistolam CCCCXXXVI. quae X. Kal. Sept. CIC CIXCV. Scripta.]

EPISTOLA XCVII. FRID. TAUBMANUS Josepho Scaligero S. D. Leidam.

QUod si altera illa mercatorum Francofurtensium via non successit, divine Scaliger, Orbis terrarum doctor, fortasse hac succedet, ad Te ut literae meae perferantur, quas ex his oris emitto jam tertias. Earum nullas tibi redditas vel hinc conjecturam capio, quod nihil hactenus responderis. Nec est, quod quis dicat, qui ambos novit; Scaliger tibi? Mihi, inquam: aut summi Viri summa humanitas, quae mihi privatim toties praedicatur, quamque publice ad alios depraedico, nulla ea de re praesertim ad litteras pertinente, in quibus ille nobis Oraculum. Atque ut multa verba compendifaciam, divine Scaliger; summa deperditarum (in talium censu eos habeo) fuit; Me Plautum vestrum juventuti nostrae explicare, idque Wittebergae, ubi meri (ut Philosophilli isti loquuntur) Reales. quod ante me nemo fecit, (caussam, tu divine, divinato) ne magnus quidem ille decimae hujus Musae sospitabor Camerarius, civis meus. Me item Herculem, hoc est, Scaligerum aliquem invocare. Me pro his litteris, quique easdem docti, valde ad frigidum hunc Septemtrionem laborare; saepe ingemiscere; saepe illud mecum tacite ruminari; Nimis vellem habere perticam: Me denique, ex quo coepi omnium Commentarios Plautinos cogitare: atque ex omnibus, qui aliquid in Plautum contulerunt, colligere (quod Nobilissimus omnium ille Douza, quem etiam saepe compello, ante annos x. promisit, quodque hactenus frustra, magno rei literariae malo, hc exspectamus) retentis, quam fieri potest, cujusque autoris verbis: atque ad hoc opus Tuam et Douzae operam et consilium implorare, quae utraque etiamnum ab utroque flagito; et quae J. Gruterus noster ultro mihi obtulit. Vale et Salve, divine Scaliger, cum tuo Douza, atque utinam Douzis! Wittebergae Sax. Id. Majis a. d. 1598. Mi divine Scaliger, mi Douza, quos toties e cathedra publice compello, me quaeso vos, vel privatim tribus verbis dignamini. Quod ubi apud vos obtinuero, fructum omnium studiorum me consecutum putabo uberrimum. Versor jam in Trinumo.



page 341, image: s341

EPISTOLA XCVIII. FRID. TAUBMANUS Josepho Scaligero S. D. Leidam.

EXhaustus sum, magne Scaliger, literas scribendo, atque intra breve tempus. Tamen cum dator harum, Casp. Bartholinus Danus, Academiae nostrae alumnus, adolescens pro aetatis modo, et ut nostratium sunt ingenia, apprime versatus in Philosophia, iter ad vos meditaretur, meque rogaret, vel tribus verbis aditum sibi ad te pararem; ut Scaligerum semel oculis posset intueri, quem me interprete toties animo vidisset: qui, quaeso, affectum tam honestum adolescentiae non amarem? non juvarem? Facio certe, magne Scaliger. Nec tibi molestum erit venerabile illud os tuum nostris ostendere, dum superes et vescaris aura. O me inselicem, cui idem non licet, quod me indice discipulis nostris! Abeant tamen (non invideo) salveant, et fruantur Scaligero praesente praesentes. ego absentes venerabor; Te inquam, et Patrem tuum, qui quidem mihi die abhinc octavo publice in Academia dicenti aliquot pagellas unus favebat cum faventia et applausu meliorum ex omni auditorio. Vale, divine Scaliger, cujus litteras quotidie exspecto a Bibliopolis Francofurto. Wirtebergae XV. Aprilis, anno Christiano CIC CI CVI. [note: Respondet Scaliger Ep. CCCCXXXV. ubi male Partholinus pro Bartholino legitur.]

EPISTOLA XCIX. FRID. TAUBMANUS Josepho Scaligero S. D. Leidam.

ET si haec via Francofurtensis expeditissima est litteris eo mittendis, merito tamen dubitavi, utrum tibi, Illustrissime Scaliger, molestus etiam esse debeam, quem scio ex omni Orbe litterato certatim adiri, et in seriis istis, quae posteritati laboras, saepius turbari. Ausus sum tamen denuo ad Te scribere: cum, quod nudius tertius demum tuas a Dano illo accepi; (tamdiu in patria substitit. Illas enim ad Calvisium comiti, recta huc prosiciscenti, commisit: quas et recte Lipsiam curavi.) quod significare debui, et gratias simul agerer pro honore mihi habito, (nam qui aliter interpretor?) tum, quia ita jussit fortissimos Vir et Urbi Elect. Dresdae Praefectus, Barthol. Brand Hannoveran. Saxo: Cum quo multa de Te, Illustrissime Scaliger, locuti: optima omnia (ut tua sunt) et auditu mihi jucundissima. Tuo etiam numini inter mensas libavimus vitro illo, quo se abs te donatum ajebat, contra aurum sibi caro, atque insignibus etiam tuis, insignito, Jussit is te, ut et uxorcula, plenissimo affectu


page 342, image: s342

salutare, ut primum se daret occasio: quae quidem nunc dari videbatur. Sed cum, ut fieri solet, aliud ex alio nasceretur, quaesitum etiam inter nos fuit, unde Insignia gentis Scaligerae, domui Sax. inserta. Nam ubicunque (ut et Wittebergae in templo Arcis Academico) basilica aliqua Insignium Saxonicorum pictura cum caelatura visitur, inibi et Scaligerorum, ordine xivtum apparet. Ubi scilicet duo canes per scalas adscensum moliuntur. Moliti sumus aliquid, sed emoliri non valuimus. quaeso nos juva. Et vel ob hanc unam caussam responderi abs te velim prim occasione. Nam et alumni nostri, nominis tui amantes saepicule idem quaerere mihi visi: atque in vicino Marchionatu Berlini Scaligerorum Insignia ante CCC. annos sculpta exstant in basilica. Doce docendum: ut ipse porro meos possim. Plautina editio, quam denuo ad ver proximum, Deo volente, suscipiemus, doce quaeso quomodo fieri a me aut typographo possit melior: ut et nostris ingeniis probari et nostrae juventuti (scis quali) utile esse possit. Atque ad hujus quidem captum ego potissimum mea illa accommodare debui; non ad vestratium, quibus mea nihil opus opera. Wittebergae doceo, non Lugduni: quod vos etiam atque etiam attendetis. Sed Fragmenta, quaeso Te, Incomparabilis Heros, tandem fac sint meliora et clariora; vel tua caussa, cui Plautus a me inscriptus. immo indiculum hoc da. res est tridui aut quatridui: Vel certe optionem tibi sume alium, qui tuo arbitratu rem istam curet. Habes ibi Heynsios, habes Meursios, habes Grotios, Quis horum omnium tam duram frontem habeat, qui jubenti Scaligero non libenter pareat? Dissertatiunculam novam mitto, in qua ex professo id agere videri poteram, qui amorem Scaligeri nominis juventuti imprimerem. Quo facto faciliores in omnibus bonis artibus nostros habebimus. Vale, magne Scaliger, et mihi fave, qui te veneror. Wirtebergae XXIX. Aug. anni CIC CI CVI.

EPISTOLA C. [note: Hoc codice Pistorii usum se scribit Gruterus in initio notarum ad notas Tyronis et Senecae. de Joanne Pistorio Nidano, antea medico et Luterano, postea Papista, et ut hc se vocat, SS. Theologia doctore protonotario Apostolico et praeposito Sarburgensi, vide Verton. de satyris, quae titulum Anti gerunt. T. I. p. 22. 26.] JOANNIS PISTORII Memoriale pro negotio apud D. Franciscum Raphalengium Typographum expediendo.

Nuper in excussione Bibliothecae antiquissimae inter libros semicorruptos inveni membranaceum librum chartarum nonaginta octo, in forma quarta vel minoris folii, in quo erant perpetuae notae, ascriptis verbis, quae per notas significantur. Miratus libri antiquitatem et notarum imagines, cum titulum quaererem, inveni a fronte majusculis literis ascriptum. Auxiliante Domino incipiunt Notae Senecae feliciter Amen. Et paulo inferius: liber Notarum Senecae Magistri. Veniebat statim in mentem, esse nonnullos authores, qui


page 343, image: s343

ejusmodi librum attribuerent Senecae. Itaque mecum beneficio Domini Bibliothecae sumptum et domum perlatum coepi cum illis notis, quas in libro [note: Inscribitur commentariolus viri cujusdam docti Anonymi in literas Gothicas, et solet adjungi scriptoribus Gothicarum et Langobardicarum rerum A. 1618. licet quaedam exemplaria viderim, quae hoc commentariolo carent: p. 16. alter commentariolus in Alphabetum Gothicum et notas Lombardicas legitur, de quo hc agitur.] D. Vulcanii de notis Lombardicis paulo ante me legisse recordabar, diligenter conserre: statimque deprehendi esse illum eumdem integrum librum, cujus fragmentum ex codice Argenteo desumptum ad D. Vulcanium pervenit: Sed initium libri non a verbis, super insuper, inchoatum erat, sed praecesserunt triginta octo notae aliae. Nec erant isti barbarismi (capitulas vel capitulo) interscripti, ut recitat D. Vulcanius ex Anonymo: tamen nec capita ordine erant posita, nec proba erat semper latinitas, sic ut solio sexto legerentur Verba sequentia, Explic. Cap. Primus Incip. cap. 11. et limilia.

Quod D. Vulcanii liber sub finem reperiri ascripserat (Puteoli Puteolanus, Neapolis Neapolitanus) id in meo libro ante finem quidem erat: sic tamen, ut triginta duae chartae adhuc insequerentur aliarum notarum plenae. In calce voluminis erat. In Christi nomine, auxiliante Domino, explicitae notae Senecae feliciter Amen: Et paulo post Explicit Commentaria VI. feliciter, Deo gratias, Amen. Verum sequebantur adhuc duae paginae, in quibus similes notae erant nominum propriorum, veteris et novi Testamenti: et similiter dierum per septinianam intercurrentium: ut ultima nota esset [gap: Hebrew words] dies Sabbathi.

Talem igitur librum nactus, Existimavi nihil me ab officio alienum facere si D. Raphelengio, qui librum D. Vulcanii superioribus nundinis publicaverat, significarem, ascripta simul salute et oblatis officiis: quo is ad D. Vulcanium cum eadem salute mea et officiorum oblatione referret, qui librum, cujus ille Tyronem Ciceronis libertum authorem facit, magno desiderio in praefatione expetere videtur.

Sive vero ille, sive D. Raphelengius excudendum putat, intercedam libenter ad Dominum libri, qui mihi ad paucos dies utendum eum dedit: nec spero futurum difficilem: Id igitur celerrime in charta publica notari et per D. Quentelium tradi D. Raphelengio volui. Actum Friburgi Brisgiae Idibus Septembris A. 98.

EPISTOLA CI. P. MOLINEUS Josepho Scaligero J. F. S. Leidam.

SI me amas, vir amplissime, etiam accusas: et offenderis nostro silentio. Sed offensio illa, ut est argumentum amoris, ita facile admittit excusationem. Non habui, nec unde, nec quid, nec per quem scriberem: nam ex quo deserui


page 344, image: s344

functionem illam, in qua otiosus agebam et liber, haud scio equidem ubi fuerim, aut potius ubi non fuerim, tot me distraxerunt negotia, tot discursationes exercuerunt. denique idem mihi videor pati, quod is, qui dormiens in navi multa coeli et maris tranquillitate subito oborta tempestate excitatur: Nec hoc quidem mihi accidit praeter expectationem, immo nec prater votum, nunquam enim defugiam ullum laborem, qui ullatenus ad Dei gloriam redundabit. Hoc unum doleo difficile mihi esse in vitae actu dissipato et vago tenere cursum studiorum, quae ego vel abundans otio aegre promovebam. Spero tamen vitam tranquilliorem, atque id nunc operam do, ut rebus meis constabilitis, et ducta uxore sedem figam Lutetiae, et liberem animum bona parte curarum, quae me hactenus circunsteterant: Vix pedem posueram Lutetiae, cum me reluctantem, et conscium imbecillitatis, et fessum discursationum, omnium sollicitationes, et preces eo perpulerunt, ut Regis sororem prosequerer in Lotharingiam: feci, atque ibi Sophisticis Jesuitarum quaestionibus tentatus sic discessi; ut illis nihil inde accederet honoris incrementum, Dominae vero animus jam labascens in religione plurimum obfirmaretur: Sed de eo (spero,) ut primum otium dabitur, scriptum extabit: Revertens inde, in via inveni uxorem, moribus ingenuis, stirpe honesta et nobili, forma etiam superest, nec desunt fortunae: Haec tibi pro more nostro, hoc est libere et familiariter: Mihi enim videor etiamnunc te coram affari, et frui dulci tua consuetudine: quae mihi debuerat tantum afferre utilitatis. quantum peperit honoris, sed obfuit partim innatus stupor, partim interpellendi metus: Ut ut sit, plurimum me tibi debere semper profitebor, immo et gloriabor: Jactare se eo nomine, quod fueris Scaligeri discipulus et contubernalis, honesta est superbia. Nam quae tibi imprudenti excidunt, plura sunt et meliora, quam nos ex aliorum scriptis extundimus, multa cura et commentatione. Caeterum si me presenti usus es nec satis commodo, nec satis grato, fac experimentum an habiturus sis absentem promptiorem ad exequenda imperata, et utere tuo jure: Tompsonum heri vidi ex Italia reversum novissime. Et is quidem sub Italo habitu, Anglum crepat, et cervisiam bibit, et Criticus est: et circunfert aqualiculum solito amplius: amo hominem, et rideo. Nihil hc propemodum rerum novarum: Locus cogendae Ecclesiae nobis assignatus est ad quintum ab urbe Lapidem, Corbeliam versus, interea dum nobis de commodiore prospicitur: hospes Ecclesiae est Josias Mercerus affinis meus, tibi probe notus: qui fundum ibi possidet: In eo dudum sumus, ut locum propiorem et commodiorem consequamur; sed parvo successu: Quid acciderit D. Servino Regio advocato, proculdubio inaudiveris, sed plenius explicabo, et planius: Agebat causidicus, cui nomen Roberto, causam Ducis Mercurii, atque inter sermonem, ut fit, nominaturus Ducem, eum Principem appellavit: Ibi tum Servinus incitatus subito animi impetu, increpuit acriter causidicum, dicens neminem in Parlamento appellari Principem, nisi qui sit Regii sanguinis: Aderat [gap: Greek word(s)] illa Ducis uxor, quae ad ista, ut par est, vehementer commota, dixit, Indignum esse, marito suo ab isto homine eum honorem


page 345, image: s345

negari, quem rex ipse ei saepe detulisset: Nihil commotior ad haec Servinus consedit: Mulier impotens, domum reversa maritum probris et convitiis sic excitavit, ut de Servino occidendo cogitaret: Venit igitur stipatus multo satellitio ad Servini aedes: et pulsatis foribus dixit sibi esse quod Servinum vellet; nec cunctatus, ingressus est domum, et invenit Servinum ultro occurrentem; ac post foeda convitia, ensem, sed non totum, distrinxit: haesit enim aliquantulum, manum habens ad capulum, pendulus inter iram et metum. Servinus quidem libere, ut est ingenium hominis, respondit, non suum caput peti, sed Regis et Parlamenti dignitatem, quam non esset Dux impune violaturus: convitia vero refellere insuper habuit, et raptim recessit. Mercurius revertens, rumpebatur dolore et poenitentia, quod a caede hominis abstinuisset. Res ut innotuit Parlamento, jussus est Dux domo non excedere, donec ad praestitutam diem causam dixisset: Intercessit Rex, et indignationem quidem prae se tulit et promisit se ultorem, sed Parlamentum vetuit de causa cognoscere: rem esse cognitionis regiae, quandoquidem Dux Mercurius esset inter Pares Franciae: Existimo ego Ducem laturum id impune. Servini quidem nullo probro, in quo [gap: Greek word(s)] ab omnibus laudatur, sed summo Parlamenti, cujus dignitas agitur: Salve, vir amplissime; et me ama: Lutetiae Nonis Quintilibus 1599. Casabonus expectatur; sed non ante autumnum.

EPISTOLA CII. LEONARDUS GUTENSTEIN Josepho Scaligero. Leidam.

VAlde ego, si quisquam alius, viros eruditione nobiles, et fama sublimes amare et colere soleo; inter quos, Vir nobilitate illustris, Josephe Scaliger, primus es merito, quem tacito quodam animi sensu, diu est, quod admirer, et observem. Quoties ego ad vos aspiravi? sed, ut video, speravi tantum hactenus. Et forsan spe et opininione mea id serius fiet, ut ocellum illum Germaniae perlustrare queam; Votum meum respiciens aliquando Deus adjuvet. Morae vero impatiens ardentissimus adfectus, velut ignis longo tempore inclusus, vi magna et pectore erupit, qui liber cum hac tabella, sine verborum ambitu, dicam et cultu, ad te, Vir Illustris, jam abire festinat; Cui si bene cesserit haec audacia, multis me nominibus obstrictum profiteor nobili Viro Joanni a Wouveren, qui mirum quantum Scaligeri divinam eruditionem cum humanitate conjunctam hc praedicet, ut multos in tui admirationem et amorem rapiat. Multum tibi deberi omnes Viri eruditi farentur: sed plurimum, crede mihi, Scaligero debebit posteritas, si opus illud Inscriptionum tot novisantiquis auctum tandem in publicum prodire coeperit. Nimium lente procedere ex Welsero nuper intellexi. Urge, potis enim es, Vir Illustris, apud Commelinos, ne labor et diligentia quorundam in conferendis cum


page 346, image: s346

MSS. Smetiano, et Metelliano, ac exscribendis tot Inscriptionibus pereat. Plura hac de re Wouveren. Interim opto obvenire occasiunculam saltem, quae scintillas aliquot cultus mei apud te testari queat. Hoc eris, qua es humanitate, scio jam contentus. Salutem et obsequia mea, si placet, Nobilissimo Viro Jano Dousae meo nomine deferre ne graveris rogo. Vale, Vir Illustris. Properanter Romae a. d. 7. Februarii Anno sal. rep. 1601.

Romae anno elapso in vinea quadam ad portam Septimiam Cippi, aerulae tabulae marmoreae, integrae turmae militum repertae, sed maximam partem comminutae, inter quas hae tres Inscriptiones Germanae, multae vero Romanae elegantes. Plures apud me, sed Romanae his elegantiores, quas ubi praelum fervere intellexero, ad Gruterum mittam. Adscripsi has ideo, ut genti bellicosae honorem et virtutem instando apud Commelinos adserere, et conservare libro illo Inscriptionum edito alacrius pergas. [note: Adscriptae erant tres inscriptiones, quas a Wouwerio accepisse se Gruterus testatur DXXVIII. 5. DXXXII. 9. et DCCCCLXXV. 2. ad ultimum vero lapidem ex Gutensteinio notatur, Annos xlv. vixisse Felicem legi.]

EPISTOLA CIII. STEPH. CLAVIGER Jesepho Scaligero S. D. Leidam.

LUstrum jam tertium agitur, domine Illustris, cum notitia tui paullo plus quam extima nobis, haudquaquam ob meritum, illuxit; ut te alloqui et coram intueri fas esset. facerent superi, ut per aetatis lubricum inscitamque adhuc caliginem, tam eximium decus clare perspicere non minus, quam admirari, potuissem. sed enim tua singularis eruditio divinitati propior, neque ab aevo constanti, neque a senili experientia, nisi oblique cerni valeat. Ne vero diutius te perplexum teneam; ego ille sum,