11/2008 Reinhard Gruhl
text typed - structural and semantic tagging completed - spell check partially performed - no orthographical standardization

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).


image: as001

SYLLOGES EPISTOLARUM A VIRIS ILLUSTRIBUS SCRIPTARUM TOMI QUINQUE, COLLECTI ET DIGESTI PER PETRUM BURMANNUM. NOMINA EXHIBEBIT POST TOMUM QUINTUM INDEX PRIMUS. [gap: illustration] LEIDAE, Apud SAMUELEM LUCHTMANS, 1727.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

LECTORI BENEVOLO.

FIDEM promissam iterum solvo, et dicto tempore quintum volumen Sylloges nostrae in publicum se profert, quo huic curae et labori, utili magis, quam jucundo, terminum ponere decrevi. Licet enim non desint etiam Epistolae plurimae, quas summa cum voluptate eruditi legerent, modum tamen his deliciis statuendum esse arbitror, ne fastidium lectoribus, qui semper nova amant, suboriatur, et ipse diutius a studiis aliis distinear. Conscius quidem mihi sum meriti non exigui, quo rempublicam literariam, et si non seculi hujus, certe sequentium temporum eruditos, obligavi, quos omnes, postquam haec volumina versaverint, gratias industriae et sedulitati meae acturos esse confido. Sed simul mores hujus aevi satis perspectos habeo, ut sciam quam cito nauseare soleant ad tam delicatas epulas, nec tot ferculis sibi mensas onerari patiantur, quicumque eruditioni solidae et interioribus literis non sunt penitus initiati. Pretium etiam gravantur multi, quod crescente voluminum numero extendi nimis conqueruntur; licet, si computare velint, leve satis huic Syllogae sit statutum, et si tot in unum collectae Gazae recte aestimantur, exiguum admodum. Multos etiam reperi, qui singulorum epistolas voluminibus suis digestas et separatim editas, ut fuere Scaligeri, Grotii, Casauboni et aliorum maluissent Sed ne repetam alias saepe dicta, quam difficiles haec merx literaria typographos reperiat, omnes, credo, me melius noverunt. Sed nec ad manum fuisse videbunt tot ab uno scriptas epistolas, praeterquam a Graevio et Gronovio ad N. Heinsium, ut volumina implerent singula: quas ipse diu ante haec tempora voluissem edere, si ulla facultas apparuisset: sed expertus fui, quotiescumque virorum doctorum Epistolae fastidiosase librariorum genti, cui nihil praeter lucrum dulce est, offeruntur, eam ad ipsum Epistolarum titulum horrere, et impensas et operam praecise negare: denique Grotii, Casauboni, et aliorum his in terris editas epistolas, nec satis avide distractas, deterrere bibliopolas ab hoc scriptorum genere novimus. Videmus quidem in dies parva quaedam Epistolarum volumina in Germania produci, ut nuper quasdam


image: as004

Grynaei, Buchneri, Daumii, Reinesii, Bosii, Boineburgii, Schurtzfleischii, Schubarti, Lyseri et aliorum, quae nunc primum producuntur, exisse, quasdam etiam olim editas, ut Campani, Aretini, Pici Mirandulae, Caselii et aliorum renovatas, quas omnes ego cupide coemere et etiam avide perlegere semper festino; sed non illo in pretio haberi, quo merentur doctorum virorum reliqua monumenta, experior. Et saepe, fateri enim cogimur, non ea cura et judicio tales reliquiae eduntur, quo decet, sed sordidissima charta, typis detritis et inelegantissimis, erroribus etiam vel descriptorum vel operarum foedissimis deformatae prodeunt, ita ut nulla dote tam egregiae, sed reconditae, opes commendentur. Praeterea ipsa sibi emolumenti immoderati studio obest natio libraria, quia tot numero exemplaria produnt, ut illis divendendis seculum vix sufficiat, cum si minori numero defungi vellent, ardorem ementium ipsius libri raritate et paucitate codicum inflammari viderent. Sane quamprimum deesse copiam constat, insano statim pretio et animose comparari solent. Fugat quoque lectores ab his libellis saepe obscuritas, et ignorata maxima scriptionis portio, quia vel viri, qui epistolas exararunt, vel ad quos missae fuerint, vel denique quorum mentio saepe injicitur, paucis, nec nisi doctioribus, sunt noti. Cui incommodo saepe quidem per editorum subjectas notas remedium adhibetur, sed raro ut satisfaciat eruditis. Vel enim nihil novi illinc addiscunt, vel tanta mole notarum, in primis in Germania, parvi libelli obrui solent, ut minima sui pars sit ipsum libelli argumentum. Deinde maxima, et quae vix evitari potest, labes est depravatio nominum, quibus res, loca, et praecipue homines, designata fuerunt a scribentibus. Quamvis non semper eorum, qui edunt, culpam esse, si quae inemendata producantur, experimento deprehendi. Nihil dicam de diversa scribendi ratione, quam orthographiam vocant, in nominibus propriis, quae unusquisque singulari saepe forma excudit et ex vernaculi sermonis propria forma, in Latinae elocutionis rationem transferrestudet; sed ipsa characterum et literarum elementariarum figura, quas uniuscujusque manus diversa figura ducit, saepe tum incertum me, nescio an alios, fecit, ubi nomen quoddam antea ignorum occurreret, ut centies haeserim, an non plane eam epistolae partem abjicerem potius, quam depravatum nomen exhiberem. Quod enim proverbio celebrari quotidie audimus, doctos male


image: as005

literas et voces in charta ducere, id ipsis rebus didici, tot virorum doctorum manibus exaratas epistolas tractando, quae omnes, si typis committendae essent, describendae prius elegantiori dextrae deberent tradi. Sed cum hanc operam non possem mercenariis illis, quorum magna copia hodie studiosae juventutis desidiam levat, scribis locare, quia postquam id tentatssem, tam depravatas epistolas reciperem, ut iterum describendi labor juveni, si non eruditiori, saltem Latinae linguae perito, imponi deberet, faciliores discipulis quibusdam, quos aliquid profligasse in literis, et nonnullo jam harum lautitiarum studio teneri animadvertebam, describendas dare coactus fui. Quae autem difficillimo charactere exaratae desperationem rudioribus assequendi sententiam verborum injiciebant, ipse mihi sumere, et ingratissimum describendi laborem subire debui. Bona fide adfirmare possim, primorum voluminum duorum tertiam quidem me partem manu propria describere coactum fuisse, et Lipsii inexplicabiles saepe literarum ductus millies iram et indignationem meam in manum ejus festinantem provocasse: Et hanc manus suae inelegantem formam ipse saepe fatetur Lipsius, et lepidum epigramma maxime Vriendtii testatur.

Nil melis Justo, nil pejus scribit eodem,
Dissidet ingenio dextera mens calamo.
Audiit hanc litem Plantinus, et arbiter aequus
Tam grave dissidium sustulit arte typi.

Inter reliquas deprehendi etiam multas Epistolas, quae adolescentibus nullam spem se extricandi ostenderent, et quas omnes mihi desumere, nisi abjicere vellem, coactus fui. Quare ab aequitate lectoris me, si hc aut illic aberraverit conjectura (hac enim duce caecum illud saepe decurri) nostra, veniam et indulgentiam consecuturum spero. Quam a lectoribus benignitatem facile impetraturum confido, ubi hanc, tam luculentam, tam longi laboris et molestiae fere infinitae, curam cum aliis Epistolarum, quae nuper prodierunt, editionibus comparare instituerint. Sed quodcumque fuerit, sive benigne et prolixe accipiantur hae a me in publicos usus expositae gazae; sive obtrectatorum malignitate deteratur diligentiae nostrae laus, corde durato feram, quia ex ea posteritatem nomini meo gratias dignas repensuram certo scio. Neminem enim, quotquot adhuc in hoc genere laborarunt, tam divitem, tam amplum


image: as006

umquam thesaurum profudisse omnes fatebuntur, nec prolet ariorum et vulgarium magistrorum, sed principum in republica literaria virorum Epistolas, nec tamen sine delectu omnes, me protulisse sibi et toti reipublicae literariae gratulabuntur. Praesertim illi fontes et flumina nova sibi aperta esse gaudebunt, qui Historiae Literariae hodie tanto cum strepitu et ostentaione se operari jactant; et inde ingentes posthac rivos deducent, et libellis infinitis, de hujus vel illius viri docti vita, fatis et studiis, rempbulicam literariam obruent. Tot enim virorum doctorum mores, scripa, merita in rem literariam, aemulationes etiam et invidiosas obtrectationes, et alia mentium eruditarum vitia antea ignorata, unusquique hinc in suos commentarios transferre poterit, et nescio quot notas observationes et commentationes instruere. Si enim eo pede Historia Literaria, quo jam instituta fuit, progrediatur, hujus generis libellis brevi orbem literatum inundatum cerno. Quis enim non tyrocinium suum, ut in re facili et obvia, deponit in schediasmate quodam de hujus vel illius viri vita, vel scriptis, vel etiam ex hoc vel illo genere eruditorum, ut Caelibum, Praecocium, Militum, Caecorum, Nobilium, Obscurorum, Sartorum etiam, si diis placet, Sutorum, et nescio cujus sectae, vitas compilando non sibi ipso titulo satisfacit et placet. Jam ordinum Academicorum Antistites, Theologos, Jurisconsultos, Medicos, Philologos, et Philosophos, tanta ambitione unusquisque, ut huic vel illi classi aeternitatem spondeat, colligit et constipat, ut hodie ne obscurissimus quidem pagi Curio desperet memoriae perennitatem. Et quo major hujus generis librorum copia adfluat, eo quotidie affectantium similem gloriam numerus excrescit: quia pro se quisque novam eruditorum classem in censum defert. Nec Latina tantum lingua doctorum in gratiam undique vitae doctorum virorum vel novae produntur, vel veteres repetuntur, sed et vernacula, diversis formis et habitu, centies scripta et edita eruditorum acta et elogia renovantur. Sed omnia fere pudendis lapsibus et puerilibus erroribus referta ita deformantur, ut tandem quid de natalibus, muneribus, scriptis doctorum statuendum sit, omnes incerti reddamur, et novo iterum et laborioso opus sit futurum Hercule, qui omne hoc Augiae stabulum purget, Ab his reipublicae literariae hodie Lucumonibus praecipuam meriti gratiam spero, quibus aliquot libellis extrudendis


image: as007

materiam uberrimam hc praebeo, et Claramontium aliquem, aut similem Larvatum Histrionem proditurum praevideo, qui immensos de doctorum virorum vitis et factis errores cumulabit, et me etiam ignorantiae suae patronum aut testem citabit. Praemonitos tamen omnes velim, ut diligenter prius omnia viri alicujus scripta perlegant, antequam se vitam ejus digne et fideliter conscribere posse opinentur. Et fastidire etiam jam et nauseare eruditos, quotquot certe mihi audire licuit, adfirmare possum, ad longas illas et taedio plenissimas narrationes, de infantia, pueritia, scholasticis tyrociniis et. omnibus vitae actibus, qui nihil singulare docent, et quos non cum vulgari et gregario disciplinae cujuscumque studioso communes habuerit doctus et celebris Professor, aut quicumque doctrina et ingenio inter honestos hominum ordines vir excelluit. Sed mittamus hos fucos, qui apibus saepe favos suos suffurantur, et ex Vespae sententia, ex opere auctores agnoscamus. Impertum certe jam ceperam, sed gravioribus districtus curis, formatum opus nondum expolire potui, si non aliorum illustrium virorum, certe Heinsiorum vitas et merita ex his partim epistolis, partim ex aliis monumentis, conscribendi: sed majori otio hoc reservare, et si Deo vires et alacritatem mihi, vergente sensim in senectutem aetate, sufficere placuerit, diligentius elaborare decrevi. Nunc ad ipsas has epistolas, quinque voluminibus comprehensas, multa monenda et animadvertenda restarent, sed partem jam in notulis, quas hc et illis subjeci epistolis, praecerpsi, et licet de singulis viris, quorum hc monumenta prodo, quaedam non protrita nec vulgaria proferre possem, nunc nec vacat, nec lubet: longa enim praefatione, fastidientes jam immensam seriem et ordinem tot epistolarum, lectores fatigare consultum non duco. Vnio tamen huic, quo multi forte me proscindent, opprobrio occurrendum e re mea puto. Quod nempe plurimi opinentur defunctorum Epistolas non temere esse vulgadas, cum in illis plurima occurrant interioris vitae et domesticae acta et monumenta, quae licet familiaribus innotescere, immo ipsi ostendere et narrare amicis voluerint, tamen in vulgus et turbam exire noluerunt. Vide equidem in utramque partem multa a viris doctis disputari, quorum quidam nihil in lucem emitti, nisi quod gloriam et famam mortuorum augeat et amplificet, volunt, alii vero omnia, sine ullo discrimine e


image: as008

tenebris et latebris producenda contendunt, unde non modo quales olim apparuerint in npublica luce viventes, sed etiam detracta larva, quales in pectore clausos habuerint sensus, et quem mimum egerint, elucescat. Tractaverunt hanc causam multi, et quotidianis etiam querelis, saepe sibi contrariis, impleri orbem literatum audimus. Hoc expostulante cum thesaurorum reconditorum possessore avaro et tenaci, qui reliquias prioris aevi claustris bibliothecae suase coercet, et draconis aurea custodientis mala ritu, solus divitiarum illarum aspectu fruens, curiosos omnes oculos inde arcet. Illo contra coelum et terram implorante, et injuriae et contumeliae insignis reos faciente, quicumque sagaci cura et studio monumenta quaedam literaria, et in primis epistolas indagaverit, et eas integras, omnibus partibus sinceras in vulgus proferat. Et hinc saepe mutilatas quasdam nobis, et ex editoris sententia et judicio castratas literas apponi videmus, qui insignem sibi modestiae et reverentiae erga manes eruditorum laudem arrogat. Alii contra eo nomine sibi solum placere Epistolas priorum profitentur, quia ex his, animi et sententiae verae indicibus, se ingenia, mores, studia et omnem denique vitae actum melius discere, quam ex ambitiosis elogiis, vel laudationibus funebribus, quae fere splendido et honestiorum mendaciorum filo contexuntur, perspicere gaudent. In amicorum, aut ambitiosorum adulatorum, commentariis omnes eruditos apparere viros bonos, prudentes, pios, et omni virtutum apparatu instructissimos, cum illi in primis, qui justa collegarum manibus persolvunt, eumdem suis post fata funeribus honorem sperent et sibi despondeant. Certe, si fidem veram, et simplicitatem scribentibus epistolas semper adfuisse, et amicis interna pectoris arcana se aperire voluisse fas esset credere, major illis auctoritas deberet accedere, quam ad pompam et speciem paratis laudationibus, quas plena manu saepe in vivos aut nuper mortuos profundi in orationibus, carminibus et id genus scriptis videmus. Sed ego, qui nec multum tribuere soleo humilibus et vilibus illis laudatoribus, qui quasi ex formula blanditias et publica verba cuicumque obvio dicunt, et in scriptis affectant singulares praedicandi et laudibus efferendi omnes, etiam imeritos, formulas et mellitorum verborum globos, ita nec in epistolis semper vera mentis pignora et indicia prodi existimo. Nam et ex his literis exempla colligere


image: as009

liceret, unde appareret eosdem saepe ad diversos scribentes, laudare et vituperare, ut gratum accidere eadem, cui adulari et blandiri volunt, noverunt. Quare hoc solum inde pro certo posse accipi puto, ut non tam quid de aliis quis existimet, sive adulandi studio ablatus in laudes excebat, sive aemulationis, invidiae vel odii stimulis agitatus, acerbe et atrociter alicujus nomen laceret, vel obliqua oratione perstringat, ex pistolis scriptis dijudicemus, quam ut ipsum scribentis ingenium et bonos aut malos mores ex literis, si cum aliis temporis prioris monumentis conferantur, inde perspiciamus. Infinitis id documentis de plurimis, quorum literas haec Sylloge exhibet, ostendere facillimum foret. Sed unico, illustrissimo; atque exemplo docere lectorem in promtu esset, si in unum colligere vacaret elogia et immensas laudes, quibus certatim omnium rodinum, a fastigio regio ad scholastici usque pulveris humilitatem, viri cumulare Lipsium, ut principem sui non tantum aevi, sed a renatis usque literis exacti, omnium literatorum, studuerunt: nullam in hac Sylloge ad Lipsium epistolam leges, qua non exquisitissimae in eum laudes congeruntur, plures etiam invenies, quibus eum quasi deum quemdam et numen venerandum extollunt, et si non ture et vino, saltem votis et precibus supplicare non erubescunt. Ex his vero Lipsium aestimare, et virtutes ejus ex adulantium et vilium assentatorum blanditiis eximias fuisse colligere, aut de eruditione ejus ex amicorum et cultorum blandiloquentia existimare, hominis parum cauti et rerum prudentis esse arbitror. Libri, magno numero ab ipso elaborati et vulgati, satis ostendunt doctrinae copiam et ingenii vires, quibus tantam sibi per totum orbem famam paravit, ut nullum inter tot viros illustres noverim, qui vivens vidensque nominis sui celebritate majori cum jucunditate et voluptate frui potuerit. Si tamen ejus ingenium et eruditionem recte aestimare velimus, longe eum a Scaligeri, Casauboni, Salmasii, D. Heinsii, et quorumdam aliorum, meritis et doctrinae copiis abfuisse deprehendemus: Nam licet videri possit splendorem et honoris speciem dum viveret latius fudisse, posteri tamen, invidia jam omni quiescente, Heroas illos numquam aequare potuisse recte judicarunt. Astu et consilio callidissimo eas disciplinae humanioris partes elegisse Lipsium patet, quae faciliores et expositae magis, etiam rudioris turbae mentes adlicere et tenere possent, et


image: as010

illis viam, nullis fere spinis et vepribus obsitam, ad studia elegantiora, et Historiae et Antiquitatum cognitionem aperiebant. Seposita enim et abjecta omni temporum doctrina, et antiquissimorum seculorum tenebris evitatis, Graecae etiam et aliarum linguarum studiis vel neglectis, vel leviter delibatis, Eloquentiae et Poetices laude vel contemta, vel novo dicendi genere corrupta, congerebat sibi ex quotidiano usu tritis auctoribus, lautam satis et promptam suppellectilem et apparatum; et in primis e Romanae reipublicae institutis et moribus ea arripiebat argumenta, quae leviter etiam tinctis doctrina arridere posse sentiebat. Instituerat enim magnum opus, cujus omnia fere ejus, quae habemus de antiquitatibus volumina, partes quaedam erant, quod Facem Historicam appellare consueverat, qua res sacras, civiles et militares totius reipublicae cum pompa quadam et certo ordine digestas illustrare constituerat. Quod genus scriptorum, blando quodam lenocinio se commendare, et semper adlicere emptores, et lectores detinere solet; cum omnium rerum rudes esse debeant, qui talia non intelligere, et ad usus suos transferre possint. Ad colligenda vero talia, et apto quodam ordine digerenda, licet mediocri tantum ingenio et communi industria opus sit; compertum tamen est, collectanea et id genus ex antiquitate congestas farreagines auctori praesens fere semper laboris pretium persolvere. Sed facile quoque partum illud decus exikescerem ubi novus postea in hoc stadio decurrere instituit Athleta, et inventis et observatis aliorum aliquid, addere et superstruere novit, experiendo didicimus. Nam omnes fere antiquitatum, quas tractavit, Lipsius, partes ab infinitis deinde retractatae, et majori cura et studio, ut fieri solet, excultae, effecerunt, ut Lipsiana scripta hodie non ea dignitate et pretio habeantur, quo olim. Casauboni, et alii quos dixi, haec ut inferiora et vix cura sua digna despicientes, omnes ingenii vires et doctrinae variae copias ad talia elaboranda et memoriae prodenda contulerunt; quae vel nemo, vel paucissimi, quos aequus Jupiter amaret, felicius invenirent, vel uberius amplificarent. Hc et illic quidem tantos Heroas lapsos esse, homines enim erant, constat: sed si universa eorum opera et conatus spectemus, semper sacer quidam legentium animos invadit horror, qui nec admirari satis umquam desinunt, unde per breve illud vitae humanae spatium, tantas sibi


image: as011

opes et divitias parare, et non modo tot partes diversas studii literarii attingere, sed excolere et illustrare potuerint. Lipsium et similes antiquarios aequandi, immo vincendi, si modo laborem et industriam quis intendere velit, nulla aliquem desperatio, credo, umquam incessit; sed divina illa et populo erepta ingenia Scaligerorum, Heinsiorum etc, et mentes illas omni doctrinarum cultu expolitas, vel longo ex intervallo assequendi spem qui concipere audeat, hunc favens et benignum ab ipsis natalibus numen respexisse debuit, et non modo nascenti bonam et sanam mentem inseruisse, sed ab ipsa pueritia ad aetatis ultimos articulos, firmum ad continuos labores sine ulla remissione exhauriendos, corpus felicissimae animae accommodasse. Jam Eloquentiae et Poeticae artis facultas et copia, quae jure semper mentis humanae et omnium studiorum consummatio habitae fuerunt, quam defuerint Lipsio, et quam desperatio illustres sui aevi Oratores et Poetas aequandi, a via regia et augusta, ad horridas et spinosas eum semitas deduxerit, nemini hodie est ignotum. Et haec sola ratio fuisse videtur, cur, quum juvenis tentasset summorum virorum vestigia premere, et tyrocinia studiorum in Criticis et commentariis in Tacitum et Vellejum deposuisset, et primordia famae satis feliciter auspicatus esset, cum tamen a viris doctis, quos paucos, sed excellentes ea dabat aetas, non eo applausu exciperentur, quo speraverat, deinceps ad aliud studiorum genus non modo deflexerit, sed alieniorem se a Criticis porfessus praecipuam ex antiquitatum illustratione famam petierit: immo, etiam ut haec famae damna pensaret, morum et vitae severioris famam adfectans ad sapientiae horridae, et Stoicorum aemulae professionem se conferre coeperit. Et hinc, ut callidus et gloriae semper singularis appetens erat, duplicem ad se redundaturum fructum videbat. Posteritati satis suam commendasse doctrinam criticis conatibus, et eruditis sane in Tacitum commentariis credebat, cum illa Lipsianae eruditionis monumenta suum semper pretium sint servatura: vivus autem ampliori gloria fruit, et per ora hominum ferri nomen suum sperabat, si ad antiquitatis non reconditae et abstrusae, sed facilioris et cuicumque expositae illustrationem labores suos transferret. Orationes vero et carmina vel nulla ipse prodidit, vel si qua amicorum studio in vulgus edita fuere, tantum abest ut ejus famam auxerint, ut potius eum ad infimam eruditorum in


image: as012

hoc scriptionis genere classem detruserint. Ex epistolis vero, quarum magnam vim vivus edidit, cum singulare quoddam dictionis genus adfectaret, dum viveret famam satis insignem fuit consecutus, sed cum multae solis verborum honoribus, et adfectatae cujusdam sapientiae ostentatione absolvantur, et stili Lipsiani aemulatio statim omnis conciderit, solae fere sunt, quae inter opera Lipsiana neglectae hodie jacere et a paucissimis legi solent. Nam cum nemo epistolas illas stili sui poliendi caussa nunc legat, sed tantum ut Lipsius et aliorum virorum illustrium interiorem vitam et facta singularia, aut capita quaedam eruditionis tractata inde discat, et Lipsius studiose eas tantum ediderit epistolas, quae famae suae prodesse, et gloriam augere possint, nihil mirrum, si parum cupide ad eas evolvendas viri docti hodie accedant. Cum vero in omni Lipsii vita, nihil magis celebrari soleat, et famam dedecoraverit, quam fuga ejus ex Batavorum Academia, unde apparuit, illum numquam vera fide ad puriora sacra se contulisse, sed histrionicam semper vitam egisse, tentavit omnia simulatae religionis vestigia delere. Sed cum illa tamen in tot epistolis expressa legerentur, nos eas consecuti nunc quoque ea exhibere non inutile nec injucundum esse existimavimus. Nam si quis de Lipsii virtutibus, pietatis cultu, moribus compositis, et reliquis animi dotibus, ex ipsius praedicatioue et scriptis, aut ex amicorum laudibus et blanditiis judicare vellet, ne ille insigniter falleretur. Legat potius has a nobis nunc publiciatas Epistolas, et quas ipse auctor consulto suppressit, in quibus nudum saepe et omnibus simulationis integumentis evolutum animum perspiciet, et magnum illum Lipsium, tot encomiis et laudibus, quae in unum illum prae ceteris ambitiose satis ab ejus admiratoribus fuere congestae, celebratum, per omnem vitam Histrioniam egisse deprehendet. Qui sibi Catonis aut potius Senecae, turpissimi sub Philolsophi nomine nebulonis, personam induens nihil fere gravitatis aut constantiae, quam tanta cum pompa commendadat, hc exhibebit: sed virum, qui de religione nihil vel decernebat certi, vel ad quamcumque auram animum mutabat, et desultoriam, et ex rerum etiam publicarum vicissitudinibus et conversionibus incertam et suspensam, mentem vertebat. Videbis adolescentem, a Jesuitis formaturm, oberrare extra patriam, quae intestinis agitata motibus dubium animum ejus versabat, cui se adplicaret parti. Miraberis eum patria profugum, mox ex Italia


image: as013

et contubernio Perrenoti, et quotidiana cum Romanis praesulibus consuetudine, in Saxoniam concedere, et ad Protestantium castra transfugam, cerimonias, quas mente detestabatur, publice profiteri, hinc frivolas ob caussas redire ad Brabantos suos et Catholicos; inde iterum velut tempestate ejectum se ad Batavos, quorum res superiores videbat, contulisse, et unicum simulandi et dissimulandi artificem, tam vafre simplicibus et bonis, ut ipse vocabat, popularibus nostris, se venditasse externa illa probitatis et severitatis antiquae specie, ut quoad cum illis vixerit, summae esset admirationi. Et cum jam Anno 1586. sub specie valetudinis vacillantis curandae, evadere tentasset, ex Oldenburgensi agro, metu militum vias infestantium, reducem, ita nostris imposuisse, ut ipsi Theologi de constituendis novis sacris consilia cum illo conferre juberentur, et ex omnibus Academiaes Batavae Professoribus, unus legeretur, qui de disciplina et gubernatione Ecclesiarum ad certam formulam adstringenda publice adhiberetur. In quibus omnibus tam dextre partes suas egit, ut religioni, quam omni opere eversam videre optaret, prae ceteris viris doctis favere videretur. Tandem videbis diffisum rebus Batavorum et cum edito de una religione libro, cordatis suspectus esse coepisset, iter ad Spadanas aquas praetexuisse, et ad repudiata jam bis et ejurata Papisticia sacra et antiquos mores, (quo symbolo avitam erga superstitionem animum significasse puto) revolutum, et Moguntiae clam sacramento dixisse Jesuitis, et deinde Coloniae et Leodici publice in coetum Romanensium receptum, omnes deinde eruditionis et ingenii vires, Lojolitarum imperio et dictatis subjecisse. Libertate, qua per Batavos fortiter et feliciter asserta, summa cum tranquillitate frui potuisset, ita excidisse miraberis, ut calamum suum, postea Idolo Hallensi consecratum, et os et mentem omnem, dominis impotentibus in perpetuam servitutem addiceret. Diffidentes enim levissimo ejus ingenio Jesuitae, et pulchre callentes, illum non amore veritatis aut pietatis studio toties sacra mutasse, sed ex eventu rerum suspensam semper mentem gerere, et nunc sollicitudine et metu malorum et periculorum, quae imminere Batavis vaticinabatur, transfugisse, tam duris et artis compedibus hunc desultorem alligabant, ut postea, si vellet iterum poenitentiam agere, a nemine reciperetur. Hinc fatigatus molestissimis Jesuitarum expostulationibus, libros primum


image: as014

de Cruce emittit, quibus se probaturum vera fide a purioribus sacris descivisse frustra sperabat. Sed cum in illis desiderarent aperta magis impii cultus et venerationis erga vile lignum nefandae argumenta Lojolitae, tamdiu obtundunt et enecant miserum mancipium, donec, post habitam, sed studiose suppressam, de Laudibus Mariae Leodici Orationem, cogunt eum delirare et desipere, et Hallense et Sichemense Idolum nugacissimis et falsis miraculorum narrationibus ornare: et ita simul omnia prioris eruditionis et ingenii decora et palmas degenerare. Quod vero tantae fatuitatis, et anilis superstitionis praemium? Idem fere, quod omnibus bonae mentis et purioris religionis desertoribus contigit, vilitas, contemtus, quotidianae de sincera ejus poenitentia suspiciones, maligna necessa riorum praebitio, et tandem, cum tenuissima mercede, in ergastulo Lovaniensi conclusio, ex quo, perpetuo stigmate notatus transfuga, ne iterum evaderet omni providentia cavent. Quas non querelas, quas non de contumeliis sibi praeter meritum illatis expostulationes, ad ultima Lovaniensis scholae subsellia detrusus Lipsius, pectore suo in his epistolis evolvit? Quam supplex, quam humilis, ille a tot regibus, et civitatibus invitatus, et amplissimis praemiis et annuis evocatus Lipsius, nunc glebae Brabanticae adscriptus, adulatur domus Austriacae ministris et servis, et augur ridiculus et vanus de futura gentis illius potentia hariolari non erubescit? Quam metu, ne de fuga suspicionem moveret, in Batavos, et omnes, qui Tyrannidi Romanae animose repugnabant, convicia etiam evomit? sed si interiorem ejus ex his epistolis animum inspicias, videbis, Principem illum modo florentissimae Academiae Batavae et insigne lumen, in scamnis extremis Lovanii cum gemitu sedentem, pudore et aegritudine confusum, et ut famem a labris abigeret, sexcentorum florenorum stipendio auctoratum, eoque etiam maligne soluto, ad Ludimagistri humilitatem se demittere; et in contubernium mreceptis discipulis, omnem se perdidisse vitae tranquillitatem, miseris modis querentem. Licet enim saepe Stoicum quoddam prae se ferat in epistolis plurimis pectoris robur, erumpunt tamen, vel mediocri viro, nedum sapientiam tam austeram professo, indignae voces et questus, et torquent inquietam mentem felices Batavorum res, et in dies se magis magisque stabiliens libertas; quam ne temere fugisse videri vellet, eversam videre gestit. Haec et plura alia, mentis variae et levis


image: as015

indicia, olim non nisi suspicionibus, et obscuris indiciis collecta, et a Cl. Sagittario in Lipsio Proteo sagaciter etiam investigara, plena luce his in postumis Lipsii epistolis se produnt. Sed desino, cum in uno hoc viro aperiendo et de ingenio ejus recte existimando quantum conferant Epistolae ab ipso exaratae satis manifesto appareat. Vnde vero contigerit ut hae, quas et ipse Lipsius abolendas voluntatis suae supremae arbitris mandaverat, et quas minime rei Catholicae conducebat publicari, ad nos pervenerint, ignorare me fateor. In Zulichemiana Bibliotheca diu latuere, ex qua et Casaubonianas quasdam et Scaligeranas depromtas fuisse notum est dudum, et nunc etiam patet ex Epist. XV. Graevii ad Heinsium, et Velserianis epistolis ab Arnoldo editis, Quo vero casu eas Ill. Zulichemius sit consecutus plane nescio. Sed cum suppellex Zulichemiana nuper venderetur, ex illa me auctore, illustres Academiae Batavae Curatores et Amplissimi Vrbis Leidae Consules, cum plurimis aliis Lipsianis reliquiis, tria epistolarum Lipsianarum volumina Bibliothecae suae ornadae comparari jusserunt. Quae cum ego, et infestas saepe eruditorum relictis scriptis manus, et ignem evasisse gauderem, non quievi, donec egregium hoc, et omnibus, qui Jesuitarum aut Monachorum illecebris sollicitari se vident, inspiciendum exemplum praeberetur, quo deterreri possent, ne se ad illorum greges adjungant, apud quos nihil nisi durissima servitus, famae pristinae dedecoratio, et perpetui mentis male sibi consciae cruciatus sperari possunt. De aliis vero viris summis, quorum hac in Sylloge Epistolae exhibentur, plura observare quoque facile foret, et de Salmasio praesertim, et ejus moribus, eruditione, vita privata, litibus, quas cum omnibus fere sui seculi viris eruditis, sed praecipue cum Heinsiis et Vossio exercuit, plura afferre in promtu esset, unde lectores discerent, quanta lux Historiae literariae ex his monumentis affundi, quanta etiam eruditioni verae et solidae adjumenta hinc parare eruditior possit. Sed cum plura in notis hc et solidae adjumenta hinc parare eruditior possit. Sed cum plura in notis hc et illic adpositis jam monuerim, malo hanc voluptatem integram studiosis harum rerum relinquere, qui pro se quisque deprehendisse se quaedam ante incognita gaudebunt. Nicolaum tamen Heinsium, cujus epistolae cum ad omnes seculi sui viros illustres et celebres, eorumque ad eum scriptae, maximam hujus. Sylloges partem efficiant, praeterire silentio nequeo. Summi hujus Poetae, et Poetarum interpretis et


image: as016

sospitatoris merita multorum quidem laudibus sunt celebrata, sed major certe, quam adhuc habitus fuit, ex his Epistolis apparebit; ubi ab ipsas pueritia, quam Daniel, consummatae eruditionis et divini ingenii vir formaverat, industriam et diligentiam, erga omnes eruditionis fama florentes, sed in primis erga usu et amicitia conjunctos fidem et comitatem, adjuvandi aliorum conatus, et rempublicam literariam novis quotidie libris et divitiis ornandi indefessum ardorem te studium, omnia denique, quae eruditionis variae copiam, dictionis elegantiam et venustatem in ullo umquam conspicua secere erudito viro, ingenii politi, humani et officiosi decora et ornamenta, perspexerit lector diligens et intelligens. Super alias vero dotes, quibus eminuit, mecum numquam satis admirari orbis eruditus poterit, integritatem illam et innocentiam singularem, qua in corruptissima illa et impia Christinae, Reginae Sueciae, aula et comitatu, inter tot blandientis fortunae illecebras, contagionem ad se transire non siverit. Cinctum quotidie tot sceleratissimis Mezentiis, et vilissimis Reginae adulatoribus et spoliaoribus, linguam, manum et mentem puram servasse miraculo erit: et licet toties promissa falleret Christina, et maligne pecuniam, quae ad mandata itinera obeunda, et conquirendam librariam et antiquariam supellectilem ipsi condicta fuerat, subministraret, semper tamen fidem et sedulitatem sine exemplo summam, cum maxima etiam rei familiaris jactura, praestitisse, aeterna Heinsianae probitatis monumenta docebunt. Sed mecum dolebunt simul omnes eruditionis et elegantiae literariae cultores, tantum virum, optimam aetatis partem, quam majori cum literarum emolumento, in otio eridotp. vel Academica provincia administranda potuisset exigere, in inutili tam ingratae Feminae ministerio perdidisse. Aeternis opprobriis memoriam perfidae Reginae onerabunt omnes eruditi, per quam non steterit, quo minus ad inopiam et mendicitatem optimus et doctissimus Heinsius detruderetur. Sed contra has omnes novercantis fortunae injurias mirabitur posteritas invictum ejus pectus, et tenacem justi et decori animum, quo non tantum generose decoxit tot contumelias et iniquitates, sed adversitates omnes, et praecipuam, quam ex lubrico adolescentiae contraxerat sibi, incommditatem, tam egregia constantia et virtute, superavit, ut maluerit etiam splendido et lucroso apud Amstelaedamios munere se abdicare, et parte


image: as017

etiam imminuti jam, per Christinae duritatem, patrimonii multari, quam in matrimonium recipere notae impudicitiae prostibulum, et quae ut Heinsium litibus et calumniis opprimeret, potentibus etiam ejus inimicis se substernebat. Illuserat illa ejus simplicitati, et meretriciis illecebirs, dumin Sirenarum illo luxurioso domicilio et lustro moraretur, incautum illaqueaverat. Sed mox resipiscens, et dedecoris admissi poenitentiam probans, omnia facere, quam subire contubernium famosissimae lupae, perpetuamque infamiam detrimento pecuniae, et graviori, quam jus erat, poena vitae secuturae honestatem et tranquillitatem redimere maluit, quam lenocinium profitendo facilius et lautius vivendi conditionem amplecti. Quae animi magnitudo et pertinzax honesti et decori propositum eo laudabiliora ad posteros debent prodi, quia summos saepe viros, et sanctitatem insignem profitentes, ad hos scopulos impegisse, et non tantum incautae adolescentiae suae illudi passos, sed in impudicarum amplexibus consenuisse summa cum infamia, saepe vidimus. Heinsius vero improles decedere, et in nse celebre illud Heinsiorum nomen finiri, quam per vulgo quaesitos propagari maluit. Ex hujus viri summi scriniis, (quae jam toties insignibus rempublicam literariam gazis ditarunt) deprompsi maximam hujus Sylloges partem, et tot insignia seculi proximi monumenta, quae nisi ego ab interitu vindicassem, aeternis damnatae tenebris, interiissent. Nam cum olim Heredes Heinsiani omnes, quae in bibliotheca Heinsii reperirentur, epistolas Cl. Graevio tradidissent, qui in se susceperat Heinsiorum vitas et acta scripto consignare, et ego eas, dum cum optimo Drakenborchio librorum Graevianorum catalogum conficerem, reperirem, injecta manu ab heredibus Graevii vindicavi, quae, nisi prohibuissem, omnes cum reliqua supellectile libraria in Germaniam fuissent transportatae. Soli itaque mihi jus esse factum credidi hos thesauros, mea cura et diligentia servatos, cum publico communicandi, qui ut gratiores etiam exirent, multas praeterea adjeci, quos Academiae nostrae Bibliotheca, ex Bonaventurae Vulcanii et aliorum illustrium virorum reliquiis, servabat. Aliquae etiam accessere mihi a viris egregiis suppeditatae, ut a J. Fr. Gronovio ad Salmasium exaratae, quas in Regia Lutetiae Bibliotheca repositas, ad me descriptas transmiserunt viri eruditione hodie inter populares suos eximii, et officiis


image: as018

erga me et omnes literarum cultores consicui, Franciscus Sallierius et Claudius Sevinus, ut ad ipsas epistolas grata cum animi testificatione monui. Ex Nicolai Blanckardi, avi sui reliqua supellectile insignes etiam quasdam suppeditavit ejus nepos Guilielmus Blanckardus, nostrae olim disciplinae alumnus egregius, nunc Dicasterii Vianensis judex meritissimus. Multos etiam per omnem vitam collectas ipse possidebam, quas, nescio nunc fere quibus modis, consecutus, hac occasione publicandas existimavi. Fama vero hujus Sylloges evulgandae per Europam dilata, magno numero undique offerebantur superstites in publicis bibliothecis, et privatorum supellectile, doctorum virorum epistolae, quas inseri huic operi viri, humanitate et officiis laudabiles, cupiebant. Sed cum copia jam superesset, gratias illorum liberalitati agere coactus, illas publicandi provinciam libens aliis relinquere malebam, cum defessus jam molesto hoc congerendi et disponendi labore quam primum defungi festinarem. Hoc vero in primis cavere volui, ne antea editae epistolae hoc in opere iterum exhiberentur, et ut ex immensa multitudine eas tantum seligerem, quae vel dictionis elegantia, et lepore, argumenti dignitate, et doctrinae suavitate lectores delectare et juvare possent. Quare ex Lipsianis infinitas etiam neglexi, quae nihil exquisiti, aut quod scire intererat, continerent, et si plures ad unum dignitate et eruditione insignem virum scriptas, aut a viro primario et illustri ad Lipsium missas reperirem, unam tantum aut alteram eligebam, unde ejus viri scribendi ratio, et cum Lipsio usus et familiaritas innotesceret. Non tamen mihi id felicitatis obtigisse credo, ut in tanta copia et numero, licet omnem diligentiam adhibuerim, et quotquot nancisci potuerim, editas Epistolas undique collegerim, non una et altera irrep serit Epistola, quae jam olim lucem aspexerit. Nesciebam sane, dum primum concinnarem tomum, jam Anno 1649. a Cl. Boxhornio publicatas esse quasdam a Lipsio ad virum amplissimum Theodorum Leeuwium scriptas epistolas. Sed postea casu incidens in Epistolam Richteri ad Arnoldum pag. 476. Epistolarum Richterianarum, discebam illas Leidae typis descriptas fuisse. Quas cum diu frustra quaesissem, nuper in auctione quadam exiguum admodum libellum, et qui tenuitati suae debet, quod rarissime conspiciatur, nactus, vidi plures etiam exhiberi, quam in nostra Sylloge Epistolas, et in quibusdam etiam verbis paulum discrepare. Quare dum


image: as019

ipsas Lipsii manu exaratas recognosco, vidi omnes mihi fuisse ad manum, sed quasdam consilio a me, quod nihil digni argumenti continerent, omissas. editas vero a me ex Lipsii codice exactissime expressas. In multis etiam olim editis a Lipsio deprehendi, quasdam ab autographis leviter differre, quia cum Lipsius duobus exemplis literas scriberet, et in ultima, quae ex manu ejus exibat, epistola quaedam mutare, et aliquando etiam verba aliquot aut etiam periodos adjicere solebat. Quare si quis me eo nomine, quasi recoctam cramben apponerem, criminari vellet, sciat, si jam libelli ab ipso operis initio istius rari et fugitivi copia fuisset, nihilo secius me illas epistolas editurum fuisse. Deinde didici etiam alios Lipsii epistolas se possidere jactasse, inter quos, Joachimus Morsius, cujus et Heinsius meminit Epist. XIX. ad Gronovium, offerebat olim Joh. Is Poutano edendas quasdam Lipsii epistolas, in epistola, quam edidit Ant. Matthaeus Syllog. n. LXVI. quae cum scripta sit Anno 1628. videtur Morsius excitatus fuisse editione Lipsianarum Epistolarum a Poutano Anno. 1621. curata. Petrum etiam Bertium multas habuisse Lipsii epistolas, et edendi consilium cepisse docet Grotii epistola ad D. Heinsium in hujus Sylloges Tom. II. n. 162. quas prodiisse nescio. Dubitavi etiam diu, an ex prima editione centuriae primae epistolas, quas in sequentibus omisit Lipsius, repeterem, licet eas in Offenbachiensi Anno 1610. epistolarum Lipsianarum editione exhibitas esse nossem. Nam et rarissime libellus ille hodie conspicitur, et astudiosis librariae supellectilis grandi pretio parari solet: sed cum tamen exstent illi libelli, et mihi magna satis superesset copia, nolui malignis occasionem detrectandi praebere, quasi augendae moli per editarum etiam epistolarum numerum studuissem. Quare omnibus, quos hae literariae deliciae juvant, auctor essem, ut et centuriae primae editionem Plantinianam Anno 1586. et Decades illas sex praetermissarum epistolarum Offenbachii Anno 1610. editas, quaerendo investigent. In digerendis epistolis licet summo studio annisus fuerim siriem temporis servare, ita ut prima uniuscujusque viri docti epistola notam temporis exhiberet, quod ex praecedentibus epistolis primae proximum fuit, me non aliquando errasse confidere non audeo. Vix enim inter tot dissolutas, et quae, dum maxime calerent typi, describebantur singulis foliis, epistolarum schedas, caveri poterat, ne una vel altera locum suum amitteret. Sic postea


image: as020

vidi Joh. Caselii Epistolam, quae tom. I. pag. 126. legitur, nescio quo casu, iterum exhiberi. pag. 450. Balthalaris Moreti Epistolam Tom.. II. pag. 166. divulsam a reliquis ejusdem epistolis, Tom, I. pag. 738. aliis adjungere institutum meum exigebat. Inter duas. Bollandi epistolas perperam interjectas J. Walli epistolas fuisse Tom. II. 777. postea animadverti. Quasdam etiam, quae me fugerunt, hc et illic. reperiri potuisse epistolas, quae in alterius argumenti libris latent. non diffiteor, quae vel ejusdem viri epistolis debuissent subjici, licet editae alibi, sed ubi nemo eas quaeret, feissent, vel certe in notis moneri lectorem, eas alibi exstare. Sic sero vidi Lernutii epistolam a Cl. Crenio editam Tom. VIII. Animadv. p. 25. quae apte potuisset poni post Tom. I. Epist. XI., nam dubito, an nota temporis, quae ibi 22. Febr. 1564. exhibetur, non mutari debeat in 1584. Et forte plures per diligentissimi Crenii, et aliorum etiam libros sparsae, leguntur, quas utile fuisset repeti. Sed quis Omnibus bis curis sufficit? et tot distractus, quibus ego, diversis negotiis. ad singula ita intendere mentem potest, ut nusquam labatur? Quare si qua alia a me admissa diligens Lector deprehendat, ut aequ bonique consulat magno opere oro quaesoque, et ut cogitet precor, quanti laboris et molestiae fuerit tot epistolas, disjectas, confusas, difficillimas lectu, chartae saepe bibulae, saepe exesae et corruptae inscriptasprius diligenter legere, mox aut describere, aut desceribendas aliis datas relegere, deinde digerere et typis ita paratas openis tradere, ut certo ordine et modo omnia rite administrentur. Haecque omnia a me uno, homine aliis in rebus occupatissimo, et qui intermittere saepe labores. et arcum, ne rumpatur, retendere soleo, saepe etiam ab opere quod sub manu est, ad longo diversum retractus. ubi deinde relictum reviso, vix ita prior is instituti vestigia. relegere possim. quin quorumdam oblitus, offendam. Gratias pottus, Lector atque et benevole, age, et gratulare felicitati meae, quod in quinque his voluminibus, non tenuibus et exiguis, tam pauca perperam administrata reperias, et sicubi operas etiam aberrasse deprehendas, miseresce potius nostri, qui ad ingratissimum, et ergastulo fere parem, emendandi specimina Typographica laborem damnatus trahor, quam irasci velis. si forte et mea culpa mendae aliquid tam pulchro corpori insederit. Imploravi etiam, ne moroso lectori bilis moveretur, amicorum operam, qui, antequam singula volumina exirent,


image: as021

diligenter quaerendo investigarent mendas operarum, quas non omnes, sed non nisi quae sententiam turbarent, a me et illis in unum collectas, unicuique tomo subjeci, ne mihi, minus perspicaci mendarum emendatori, adscriberentur. Potuissem callidum et prudens eorum consilium et institutum sequi, qui libris a se editis, nullum erratorum indicem subjiciunt, licet saepe inemendatissimi prodeant, sed malui aliorum labori subvenire, et inservire lectorum commodis, quam meo parcere pudori. Sed jam praefandi quoque taedium mihi subrepit. et licet multa adhuc de quibusdam epistolis, et Scriptorum etiam meritis, et actis. quorum in his literis mentio vel apertior vel obscurior fit. dici possent, quorum tunc non memineram, cum in ipso operis cursu. notulas parvas adscriberem, vel quae postea didici, finem tamen facere cogunt, quae me alio vocant, non minores de Ovidio, et Phaedro, qui jam carceres mordent, e manu mittendis. curae. Hoc unum etiam scias Lector, ut in omnibus, quae ab initio pollicitus fuit, noster fidem singularem praestitit Luchtmannus, ita in primis cavit, ne praeter illa, quae viris egregiis, et qui studium meum bene merendi de republica adjuvare, et ipsas impensas repraesentare voluerunt, addicta fuere exemplaria, quaedam super numerum excuderentur, qui ut ab omnibus iniri posset, Indicem omnium, qui nomen dederunt, subjici huic praefationi curavit, ex quo apparebit, vix quadringenta exemplaria descripta fuisse. quorum paucitas, quin brevi operis hujus pretium intendat, vix dubitamus. Si vero nomen alicujus in praefationi subjeccto indice non conspiciatur, aut in eo exhibendo forte leviter fuerit erratum, omnem adscribat librariis culpam, qui ad nos nomina transmittere vel neglexerunt, vel perperam expresserunt.

Vale, et fave. Leidae Kal. Decemb. CICICCCXXVI.



image: as022

INDEX. VIRORUM, INSIGNIUM, ET CLARORUM, Qui impensis huic Syllogae repraesentandis nomen dederunt.

AA, Janssoons vander, Abresch, Fredericus Ludovicus, Rector Gymnasii Medioburgensis.

Ackersloot, Jacobus, in Curia Hollandiae Judex.

Albinus, Bernardus Siegfridus, Medicinae Professor in Academia Batava.

Alphen G. F., Heres Danielis,

Alphen, Hieronymus van, Profeslor Theologiae. Ultraject.

Annendal, Marchio de, Ch. Maj.

Arentzenius, Henricus,

--- Johannes,

Arnoldi, Arnoldus,

BAkker Janz., Cornelius, J. U. D.

--- Leonardus,

Banchem, Nicolaus van, Consul Urbis Leidae.

Barbyrac, Joannes, Professor Groningae.

Bassecour, Jacobus dela, J. U. D.

Basnage.

Beels, Leonardus, V. D. M. Amstel. 3

Beman, Adrianus, 2

Beman, Jan Daniel,

Benthem, G. W. van, Senator Neomagensis.

Bergen, Nicolaus van, Senator Harlemensis. Ch. Maj.

Bergerink, Gerardus, J. U. D. Ch. Maj.

Bertoni.

Beukelman, R.,

Bischoff, Johannes Jacobus, 5

Blanckaart, Wilhelmus, J. U. D. in dicasterio Vianensi Judex.

Blek, Wiebe, 5

Boddart, Petrus, J. U. D. Consul Medioburgensis.

Boddens, Abrahamus,

Boerhave, Hermanus, Medicinae Professor in Academia Batava.

Bongaert, Christianus, Senator Ultrajectensis.

Boom, Janus,

Borsele, Adrianus, D. de Geldermalsen.

Borsele vander Hoog.

Boscheiden, Adrianus van, V. D. M. Leidensis.

Braam, R.,

Braams, Johannes, idem Ch. Maj.

Brakonier, Abraham Josus, V. D. M. Ultrajecti.

Brantzeu, Henricus, Consul Arhemensis.

Brenckman, Henricus, J. U. D.

Broederlet, Jacobus, 3

Brock, Joannes vanden, Professor Juris Amstelaedamensis.

Brouwer, Johannes, J. U. Stud.

Brunel, Petrus,

Buning, Corn. Abrahamus,

Burg, Jan vander, J. U. D. Ch. Maj.

Bynckershoek, Cornelius, Praeses supremi Hollandiae et Zelandiae tribunalis.

CAmbier, Henricus, Cannegieter, H, Professor et Rector Arnhemensis.

Canzius, Johannes Petrus, V. D. M. Amstelodamensis.

Chambers, Guilielmus,

Chion.

Citters, Wilhelmus van, Consul Medioburgensis. Ch. Maj.

Commelin, Casparus, M. D.

Coup, Petrus du,

Cram, Baro van,

Cunaeus, Jacobus Adrianus, In curia Brabantiae Judex.

DAmme, Daniel van, Dati, Carolus, Patricius Florentinus.

Dibbezius, Henricus, V. D. M. Leidensis.

Ditelaar, Petrus, U. D. M.

Doicio, Mr. Jacobus,

Drakenborch, Arnoldus van, Profeslor Historiarum etc. Ultrajecti.

Dreux.

Dukerus, Car. Adreas, Professor Historiarum etc. Ultrajecti.

Dykhuysen, Andreas, Ch. Maj.

ECK, L. van, in curia Gelriae Judex, et consul Arnhemensis.

Eck, Cornelius van, Professor Juris Ultrajecti.

Ens, Johannes, Professor Theologiae Ultrajecti.

Erpecum, van, Fisci Advocatus

Eugenius, Sabaudiae Princeps.

FAbricius, Albertus, Ordinibus Holandiae ab actis. Ch. Maj.

Fabricius, Franciscus, S. S. Theologiae Professor in Academia Batava.

Fagel, Franciscus, Ordinum Foederati Belgii Graphiarius. Ch. Maj.

--- Cornelius Gerardus, Judex in curia Hollandiae.

Felginer, Theodorus Christophorus, 4

Flenderus, Conrector Zutphanensis.

Foreest. J. U. D.

Fritsch, Thomas, 16

GAllieris, Ordinum Foederati Belgii Legatus ad Comitia Imperii Germanici.

Geerling, Jeremas, S. S. Th. Stud.

Gleditsch, Johannes Fredericus, 16

Goedval, Daniel, 6

Goris, Theodori Hetedes, 3

Goslinga, Sicco van, ad Ordines


image: as023

Foederati Belgii legatus. 3

Gram, Professor Coppenhagae.

Graafland, Joan, J. U. D.

s Gravezande, Wilhelmus Jacobus, Philosophiae Professor in Academia Batava.

Gumpwiz et Reytlinger. 2 Ch. Maj.

Gys, Pieter, J. U. D. Senator Leidensis.

H. R. Ch. Maj.

H. H. R.

Haak, Didericus,

Haasbaert, Martinus,

Haegen, Johannes vander, V. D. M. Amstelodamensis.

Haes, de,

Haganaeus, Adolphus, J. U. D.

Hagelis, Johannes, V. D. M. Amstelodamensis.

Halma, Hendricus, z idem Ch. Maj.

Hamilton, Joban,

Hardenbroek, Jacob van, Arcis Loevesteinii praefectus Ch. Maj.

Harkenroth, Isbrandus, V. D. M. Hindloopensis.

Harn, Johannes van, Consul Arnhemensis.

Haverkamp, Zigebertus, Historiarum et Graecae linguae Professor in Academia Batava.

Hay, Med. Doctor.

Hesselius, Franciscus,

Hoeke, Henricus van, 3 idem Ch. Maj.

Hollebeek Jof F., Petrus, U. D. M. Campensis.

Honert, Hermanus vanden, J. V. D. Consul Dordracensis et Academiae Batavae Curator.

Honert, Taco Hajo vanden, S. S. Theologiae Professor, in Academia Batava.

Hondt, Pieter de, 5 idem 4 Ch. Maj.

Honore et Chatelain.

Hoogstraaten, David van, M. D.

Hoop, Franciscus vander, in suprema Hollandiae curia Judex. Ch. Maj.

Hoope, Milord,

Hoppesteyn, J. U. D.

Hop., Janus,

Houward.

Hunsdorff, Johannes Petrus,

Husson, Pieter, 8 idem Ch. Maj.

Huydekoper, Balthasar,

KAllewier, Abrahamus, idem Ch. Maj.

Keetlaar, Dignus Franciscus, Ordinibus Selandiae ab actis.

Kelderman, Joh. Regnerus, V. D. M. Ultrajecti.

Klerk, W., Gelriae curiae Graphiarus.

Kloes, Jacob vander, 2 Ch. Maj.

Klotterbooke, Caspar, J. U. D.

Kouwenhove, Johannes van, J. U. D.

Kraaivanger.

Kroonenberg, Godard., J. U. D.

Kunninghamus, Alexander, 3

LAmpe, Adolphus, Professor Theologiae Ultrajecti.

Leeuwen, Cornelius Henricus van, Senator Brilanus.

Leiden, Didericus van, Dominus in Westbarendregt etc.

Leusden, Rudolphus,

Limburgh, Franciscusvan, J. U. D.

Loon, W. van, in curia Gelriae Senator.

Lodberg, Jacobus, Episcopus Odenzeensis.

MArchemont, Milord, Ch. Maj.

Mauregnault, Johan de, in curia Hollan diae Judex.

Mark, Aegidius vander, Consul Leidensis.

Mark, Johannes a, S. S. Theologiae Professor in Academia Batava.

Meersche, vander, J. U. D.

Montanus, Jacobus,

Motte, Carolus Pacius dela.

Moris, Petrus, in curia Hollandiae Judex.

Munsterus, Otto, Scholae Daventriensis Rector.

Muntz, Balthazar,

NIspen, van, J. U. D.

Noiret, Jeremias Verwous, J. U. D.

Noodt, Gerardus, J. U. Professor Juris in Academia Batava.

Noortwyck, Arnoldus, J. U. D.

--- Johan, J. U. D.

OCkersse van Dryschor, Johannes, in curia Hollandiae Judex.

Oortman, Dionysius,

Oosterdyk Schacht, Hermanus, Medicinae Professor in Academia Batava.

Opten Noorth, Gysbertus, Gelriae et Zutphaniae Fictor.

Ormea, Justus, dominus de Papendorp, Senator Ultrajectinus.

d' Orville, Jacobus Philippus, J. U. D. 3

d' Orville, Pieter, J. U. D.

Otto, Everhardus, Professor. Juris Ultrajecti.

Ovenius, Johannes, 3

Oudendorp, Franc. van, Rector Haerlem.

Ouryk, H. van, J. U. D.

--- C. B Doll, van, J. U. D.

PAats, Wilhelmus, Consul Leidensis.

Parvee, Daniel, J. U. D.

Paspoort, Mr. Pieter Reaal, Senator Medioburgensis.

Pfaffenreuter.

Phusterius. Studiosus.

Poll Jansz., Johan vande,

Poolsum, Jacobus van,

QUarles, Haganis Magistratibus ab actis.

--- Petrus, Curiae rationum Hollandiae ab actis.

Quint, Cornelius, Consul Ultrajectinus.



image: as024

RAab, Christophorus, S. S. Theol. Professor Duisb. 2

Rabus, Petrus, M. D. Senator Schiedam.

Raet, Didericus de, Senator Leidensis.

Ravesteyn, Paulus, J. U. D.

Recchi, Lud,

Rhee, van,

Roell, Dionysius Andreas, T. et P. D. et Phil. Professor Daventriensis.

--- Johannes Alexander, J. U. D. et Professor Daventriensis.

Rogissard, Alexander, Ch. Maj.

Rotgers, Arnoldus, J. U. Professor Harderovicensis.

Rouse, Everhard, Consul Daventriensis. Ch. Maj.

Royen, David van, Curatoribus Academiae Batavae et Consulibus Leidensibus ab actis.

Ruysch, Conradus, J U. D. Consul Leidensis. Ch. Maj.

SChaagen, Baro de, Nobilibus Hollandiae adscriptus, et Curator Academiae Batavae.

Scharpenbrand, J. van, V. D. M.

Schartz, Joachimus, J. U. D. Scheurleer. 3

Schoonborn, Comes de, S. Imperii Vice Cancellarius. idem Ch. Maj.

Schroder, Johannes Casparus, Rector Delphensis.

Schultingius, Antonius, J. U. Professor in Academia Batava.

Schuylenburg, Willem Hendrik van, Ch. Maj.

--- Cornelis van, Ch. Maj.

Schuer, Johannes Didericus vander, Senator Ultrajectinus.

Serrurier, Josephus, Professor Medicinae Ultrajectinus.

Siben, Cornelius, Professor Eloquentiae Harderovicensis.

Sibersma, Daniel Simon, V. D. M.

Slingelant. Foederati Belgii Thesaurarius.

Smit, Franciscus, S. S. TL Stud.

Smout, Dirck,

Snakenburg, Henricus,

Snakenburgh, Theodorus van, J. U. D.

Spandauw.

Stippius, Johannes Reynhardus, Conrector.

Swart, Johannes, idem 2 Ch. Maj.

THierens, Gerardus, in curia Hollandiae Judex.

Thierry, Johan, Curiae Hollandicae Graphiarius.

Tileman, Joh. Philippus, 2

Toll, Arnoldus van, V. D. M.

Torcque Lubbertus Adolphus, Dominus de Rozendael. etc. etc.

Torrenius, Abrahamus, Rector Gymnasii Leidensis.

Toulon, Ludevicus van, S. S. Th. Cand.

Triglandius, Jacobus, J. U. D. Senator Leidensis.

Valkenburg, Cornelius van, Consul. Haerlemensis. et Academiae Batavae Curator.

--- J., J. V. D.

Vegilin van Klaerbergen, Philippus Fridericus, ad Ordines Foederati Belgii legatus.

--- --- Nehemias, in curia Brabantiae Senator.

Velingius, Ulricus, V. D. M. Leidensis.

Verbeeken, Fratres, 2

Verzoni, Marchio de,

Vicque de, J. U. D.

Visvliet, David van, M. D. etc.

Vitriarius, Johannes Jacobus, J. U. Professor in Academia Batava.

Vlaming, Petrus,

Voget, Albertus, Professor. S. S.

Theologiae Medioburgensis.

Voogd, Leonardus, J. U. D.

Voorn, Jacobus,

Voort van Deuren, AbrahamSalomon vander, M. D. et Senator Schiedamensis.

Vos, Johan, V. D. M. Ultrajectinus.

Vries, de, J. U. D.

Vroese, Johannes, J. U. D. in curia Brabantiae Judex.

Vroomans, Petrus, M. D et Senator Leidensis.

Uytwerf, Hermanus, 4 idem Ch. Maj.

WAasbergen, Janssoons, 15 Waddel.

--- Andreas,

George,

Wagtendorp. M. D.

Walkinshau.

Wall, Hermanus vande, V. D. M. Amstelodamensis.

--- Jacobus vande, V. D. M.

Wassenaer, Comes de, Ch. Maj.

Wasteau, Johannes, J. U. St.

Water, Willem vande,

Wachop. Ch. Maj.

Welderen, van,

Wesselius, Johannes, S. S. Theologiae Professor in Academia Batava.

Westerhovius, Arn. Henr., V. D. M. et Rector Gymnas Goudani.

Wetsteins, Rud. v Gerb. 26 idem I Ch. Maj.

Winterswyck, Gerardus, 2

Wishof, Coenradus, 2 idem Ch. Maj.

Wittichius, Jacobus, Philosophiae Professor. in Academia Batava.

Worm, Christianus, Episcopus Coppenhagiensis.

Wrisberge, Baron de,

ZEelhem, van

Zonhoven, Georgius, V. D. M.



image: as025

SYLLOGES EPISTOLARUM A VIRIS ILLUSTRIBUS SCRIPTARUM TOMUS I. QUO JUSTI LIPSII, ET AD EUM VIRORUM ERUDITORUM, EPISTOLAE CONTINBNTUR.


image: as026
[gap: blank space]


image: as027
LECTORIBUS ET ELEGANTIORIS DISCIPLINAE STUDIOSIS S. D. PETRUS BURMANNUS.

CVM nihil prius et antiquius mihi fuerit, quam fidem datam publice praestare, nulli operae et labori, licet insinitis aliis curis distringar, peperci, ut dicto tempore promissa appererent. Et quamvis ita praela omnia in patria nostra ferveant, ut vix operarum et instrumentorum copia suppetat, nec ullius temporis meminerint Librariae mercis negotiatores, quo tot et tantae molis libri simul exercuerint officinas, et omnes fere fidem, partim temporis prorogatione, partim ipsius mercis adulteratione et emptorum circumscriptione, fallant, ego et famae meae et literarum cultiorum interesse credidi, ne ulla calumniae rima pateret: curavi etiam sedulo, ne cum reliquis mangonibus in ordinem cogerer, qui unice lucro inbiantes,


image: as028

ubi nomina eorum, qui nummos repraesentant, receperunt, libros recensendos et interpolandos mercede conductis operariis, inscitis, indoctis et saepe barbaris locare consueverunt: ipse enim me totum huic Epistolarum Virorum Illustrium Syllogae impendi, nec urgere et instare operi desii, ut haec, aeternum, ut auguror, victura, et posteris etiam gratiora et acceptiora, quam praesenti futura forte aevo, monumenta in unum collecta ab interitu vindicarem. Vellem quidem eum fructum et voluptatem ad omnes, qui has lecturi sunt epistolas, pervenire posse, quam ipse sensi et quotidie adhuc. experior, et longis post nos annis interiorum literarum antistites capturos esse spero et confido. Sed paucos tam exquisito Eruditionis et Historiae literariae studio teneri novi, ut omnia, quae inter se viri in literis principes quotidiano Epistolarum commercio communicare solent, digna credant, quae publice legantur; aut etiam quo pleraque spectent, intelligere possint. Multa enim occurrunt ambigue scripta multa ignota fere omnibus, nisi qui in eorum, qui epistolas illas scripserunt, aliorumque, qui eodem tempore floruerunt, operibus et scriptis non indiligenter versati sunt. Quare quo remotiores a nostra aetate sunt viri, qui olim doctrina illustres viguerunt, eo magis memoria illorum et amicorum, quibuscum dulce illud amicitiae commercium exercuerunt, obsolescere solet. Ne ergo taedium et indignatio multis obreperet, pro exigua rei Literariae, qua valeo, copia, hc et illic notulas quasdam adjeci, quae et rerum eo tempore gestarum pleniorem intelligentiam darent, et virorum insignium facta, vitas, et scripta illustrarent. Sed de totius operis instituto et consilio meo plenius edisseram, cum summa toti Syllogae manu imposita, lectores de singulis ejus partibus et membris edocebo. Nunc unum monuisse sufficiet, me, licet ex immensa a Lipsio, Heinsio et aliis in republ, literaria Trincipibus viris, conscriptarum literarum


image: as029

copia, eas tantum selegerim, in quibus aliquid occurrere existimabam, quod publice sciri interesset; tantam tamen adhuc in scriniis superesse multitudinem deprehendere, ut quatuor, quibus omnes antea credideram comprehendi posse, voluminibus contineri nequaquam possint. Et tamen non deteriora prioribus Nomina restant, et epistolae eruditione et elegantia commendatissimae Scaligeri, Grotii, Casauboni, Heinsiorum, Reinesii, Boecleri, Schefferi, Brummeri, Daumii, Columbi, Munckeri, Berckelii, Schelii, Cuperi, Perizonii, et, ne Italos et Gallos, Falconerios, Allatios, Valesios, Bigotios et alios, viros splendore natalium et doctrina illustres enumerem, omnium fere, qui eo tempore nomen sibi in literis pepererunt. Praeterea tot undique a viris eruditis et humanissimis, ex hoc Belgio, Germania, Gallia et aliis regionibus Epistolae ineditae fuere oblatae, ut si omnes prodere vellem, finis defuturus esset. Quare cum domi satis magnum numerum habeam, et fastidium seculi metuam, gratias agere eorum comitati, et propiis copiis contentus, intra pauca volumina laborem meum continere volui. Cum vero Lipsii epistolae magnam secundi voluminis partem sint impleturae, et quarti voluminis maximam sibi mutuae J. G. Graevii et N. Heinsii epistolae, quovis melle et lacte dulciores et candidiores, vindicaturae sint, vehementer dubito, an sitim et desiderium literatorum virorum hac gustatione sim expleturus; et an non illi mecum (ne ego privatim his dapibus satiarer solus) publice illis epulis frui velint. Quare rogatos omnes, qui nomina sua, cum hoc opus susciperem, dederunt, volui, ut Librariis, apud quos olim professi fuerunt, nunc iterum sententiam et mentem declarent, an sumptibus in quintum et forte sextum volumen suppeditare, et ardorem meum ornandi omni modo, non sine ingenti cura et laboris molestia, reipublicae literariae publica commoda, adjuvare velint. Quod si mature,


image: as030

et si fieri possit, quamprimum haec priora volumina acceperint, intellexero, omnem operam dabo, ut intra dictum diem et fortasse maturius, si deus vires et valetudinem sufficiat, reliqua volumina, pluribus simul praelis commissa, cum publico communicari possint. Praefationem vero et indices tam eorum, qui sumptibus se suppeditaturos receperunt, quam illustrium Virorum, quorum nomina hoc peplo sunt intexta, et verum, ultimo tomo adjicere est animus, ut in unum conspectum omnia se dare possint. Ante omnia, vero curabimus, ut, ex antiqua bonae fidei formula, DOLUS MALUS OMNIS ABSIT, et non quaestui aut turpi lucro, sed utilitati publicae consuluisse semper credamur. Valete. Leidae Idibus Novembribus CICICCCXXIV.



page 1, image: s001

JUSTI LIPSII, ET VIRORUM ERUDITORUM AD EUMDEM EPISTOLAE.

EPISTOLA I. STEPH. PIGHIUS Justo Lipsio S. P. D. Jenam

SI vales bene est, et equidem gaudebo; dubios enim nos reliquisti. Quo die ad meridiem discedebas, ego tui non immemor circa vesperam ad hospitium tuum ex horto me contuli; cum principi nostro adesset conviva Dux quidam Silesianus, non sine magno comitatu. Repperi illic ad amphoram sedentes Jacobum Crajum tuum, et Nigrivolam illum barbarum nostrum, qui ambo te proficiscentem eduxerant. Laetabar primum ingressus, adesse te existimans: verum pro Lipsio meo nil, nisi scaedulam reperiens, dolui vehementer, tam suavi privatus tua consuetudine. Nec libuit diu Baccho libare poculis, sed continuo domum reversus, cubitum incaenatus ivi. Attamen excusavi subitam tuam istam profectionem, uti petebas, apud Augerium, Biefium, et Sambucum. Hic literas ad me per puerum misit tibi inscriptas. Atque etiam dum haec exaro, satis oportune Augerius noster Bruxella allatas alias. Simul omnes, his meis adjunctis, tradam, ut jubes, Jacobo Crayo tuo ad te mittendas: qui tamen adhuc ignorat, ubinam gentium degas, et quonam ferendae sint literae. Animi tui erga me benevolentia, mi Lipsi, abunde mihi hac paucorum mensium conversatione perspecta est; et doleo occasionem non hc fuisse suggestam demonstrandi, quam mihi grata sit amicitia tua. Itaque nunc opus est, ut imposterum eam non malis auspiciis, uti spero, coeptam quocunque officiorum genere, et quamdiu longe distrahimur, frequenti literarum


page 2, image: s002

terarum vicissitudine. foveamus. Quod uti facere velis, majorem in modum rogo. materiam facile semper antiquitates, et Musae communes suppeditabunt. Quare scribito imprimis ubi nunc agas, quo tendas, quid e bibliothecis eruas, quid de statu reip. nostrae ubique intelligas. Nos hc mira, sed semper incerta, ut novisti. Nunc ajunt Montes non solum arcte obsideri, sed etiam aeneis tormentis quassari; obsessos cupere parisci, sed Hispanum nolle conditiones. Coloniensem et Oversteynium cum equitatu appulisse, et Erycum adduxisse copias, Albanum ipsum Principi obviam tendere, qui adhuc in Gelria moram trahit. Alii volunt Montes non solum non periclitari, sed etiam auxiliis, et annona saepius reddi munitiorem. Principem flumini prope Ruremondam imposuisse pontem, et libere per Brabantiam, agrique Leodiensis fines excurrere, et brevi promoturum castra. Atque ita nondum hc cessamus [gap: Greek word(s)] Nos proxima hebdomade Possonium ibimus, coronatio futura dicitur ante Kalendas primas. Magnus fit ludorum apparatus, sed insano luxu et impensis non ferendis. Advenit frater imperatoris Carolus Archidux, item duo principes Bavari, Wilhelmus et Ferdinandus fratres Duces, et. adest omnis Boemica nobilitas. Constabit ista profudio principi nostro ad quatuor dalerorum milia. Sed vide, mi Lipsi, quo devenerim, nunc enim cogor hic esse scaenae dissignator, et primi ingressus pompam personatis instruere. Excogitavi argumentum adolescenti nostro conveniens, ex equitum Romanorum antiqua transvectione, quae solebat Idibus Juliis, ut scis, celebrari. Erit noster in habitu Principis juventutis, et ejus comites erunt, Honos, Virtus, Eubulus, Hypsiporus, Castor, et Pollux; quas omnes personas congruis symbolis adornabimus, ita ut sperem, pulchrius argumentum non proditurum in arenam. Atque isto modo ineptiendum nunc erit. Quid vero laudis vel praemii reportaverimus, postea significabo. Vale mi, suavissime Lipsi, et me, uti amare coepisti, amare perge. Vienna IV. Idus Septembris Anno oo. D. LXXII.

EPISTOLA II. JOACHIMUS CAMERARIUS Justo Lipsio S. D. Jenam.

[note: 1 Respondere videtur ad Lipsii Epist. VIII. inter editas Offenbachii: sed in illa hic scrupulus inest, quod Francofurti se fuisse scribat, et tamen de Jenensi statione scribit, ac si adhuc in ea maneret, nisi Francofurto redierit Jenam, et deinde discesserit, non rediturus: nam et in seq. Epistola vrr. Kal. Mart. 1574. data, adhuc scribit, ac si Jenae esset, a qua tamen, ex epistola priori videtur jam discessiffe. anno vero 1574. Coloniae uxorem duxerat: quare forte nota illa temporis turbata est, vel epistola illa nona scripta ante octavam: nam scripsisse se de consilio ait discessus sui, de quo ne verbum quidem in octava, quae Coloniae eum jam fuisse, indicat. vid. mox Epistolam Ellingeri.] MUlto esset mihi jucundissimum, eruditis literis vestris, tuis, inquam, et Ellingeri nostri diligenter et prolixe respondere, et non solum [gap: Greek word(s)], Sed interdum etiam erutt [gap: Greek word(s)]. Verum quo minus officium


page 3, image: s003

istud praestetur, cum valetudo Saepe adversa, tum nonnullac negotiorum necessariorum occupationes, quaedam interpellationes quoque et compellationes perturbantes animum meum, obstant, et sunt impedimento. Quid autem fieri potest tolerabile saltem in hoc genere, si neque vires integrae sint, neque fecuritas assit? sed prooemii satis est. Tuae literas, quas ante duos menses fere accepi, valde me delectarunt, et illos abs te emendatos antiquos versus legens magna sum affectus voluptate. Eos cum semper admiratus, adeo esse depravatam scripturam tuli moleste. De Agellio quidem Canteri, et aliorum quoque opinionem non ignoro, neque adhuc tamen probare potui animo meo, minique vetus peiscriptio nominum A. Gellii magis arridet. sed hanc diissensionem contentione dignam esse non puto. In [note: 1 Innuit Varronis epigramma, quod est in Catalectis Pithoei p. 26. et in scaligeri p. 230. in utraque vero Crassi legitur. N. Heinsius eam quoque, ut conjecturam, emendationem codici suo adscripsit, qui cum diligenter semper aliorum emendationes conquirere et margini adlinere consueverat, miror non addidisse, ejus mentionem fieri a Lipsio lib. 1. Epistol. Quaest. 4. qua Camerario respondet.] Varronis versu Croesi nomen ideo est verius visum, quod et Persarum montes in illo memorarentur, et Croesi nomen ad Crassi adluderet. Quem ita [gap: Greek word(s)] peti tacite, quam aperte appellari visum est elegantius, [gap: Greek word(s)]. Ut istic et libenter degas, et facias quod operae pretium fit opto. Cl. V. D. Ellingerum salutabis meo nomine, et ceffationem, quod non responderim literis ipsius excusabis. vix enim haec modo qualiacunque exsculpere potui. et nunc veluti pacisci volo, ne vos ideo minus crebras mittatis literas vestras mihi, si ego in rescribendo tardior sim. Vale D. xv. Novemb.

EPISTOLA III. JOACHIMUS CAMERARIUS Justo Lipsio S. Jenam

HOdie accepi literas tuas, quasi [gap: Greek word(s)]. nam paullo post, quam tu nuper hc me salutasti jam tum, sicut videre potuisti, [gap: Greek word(s)], tanta vis morbi subito corripuit, ut neque animus cogitationi, neque corpus labori ulli sufficere posset. Quod scilicet incommodum nunc est perferendum et boni consulendum. Tuum officium mihi gratissimum est, teque velim existimare, nostram esse erga te voluntatem eam, quae debeatur eruditionis fingularis doctrina, et virtute pietateque haud


page 4, image: s004

vulgari praedito. Id ita sese habere optarim; et ejusmodi esse vel fortunas meas, vel auctoritatem non prorsus indignam navati studii in optimarum disciplinarum et artium exercitationibus, ut re ipsa declarari possit. In quibus utrisque cum deficiamur, restat scilicet, ut judicio nostro, si quid in hoc momenti est, et promti animi cupiditate satisfieri sibi a nobis patiantur boni, virtutisque, et sapientiae, et in primis pietatis amatores, in quorum numero te, mi Juste, nequaquam colloco extremum sententia mea. Teque oro, ut benevolentiam, qua me es complexus, conserves, tibique persuadeas, quibuscumque rebus praestare concedatur, officia mea qualiacumque tibi nequaquam defutura: de ceteris, quae sunt in epistola tua, non libet scribere, nec utriusque nostrum dolorem irritare. Tanquam navis quassata et fractis remis, ita scilicet nunc vehuntur studia nostra, ut quo procellae ventorum haec ejecturae sint, admodum verendum esse videatur. Tibi Scilicet praesens conditio grata habenda est, et accipiendum quod datur. patriae tuae calamitas eo magis deploranda est, quod cum pertineat ea ad Germaniam universam, minus plerisque curae et cordi est, spectantibus securis animis vicinum incendium. Cl. V. D. Ellingeri, praecipui amici mei, consuetudinem et usum tibi gratulor. Non debent impediri conjunctiones [gap: Greek word(s)] clamoribus quorumdam indoctorum aut semidoctorum, qui, nisi fallor, melius facerent, si qualemcunque copiolam ingenii impenderent potius tranquillitati et paci, quam istis conatibus excitandi horribiles tempestates, quibus ut ipsi quoque affligantur fieri posse non animadvertunt. Fac Cl. V. D. Ellingerum salutes verbis meis. Tuas lucubrationes libenter videbo. Bene vale, aegre modo haec [gap: Greek word(s)] perscripsi. Iterum vale. Lipsiae. D. xvII. M. Novemb. [note: Lingelshemius ad Goldast. Epist. CCCXXIX. dicit, Freherum habuisse epistolas Lipsii ad Joach. Camerarium Jena scriptas, quibus usus est etiam is, qui Idolum Hallense scripsit, quas credo eas esse, quae Offenbachii editae sunt 1610. ubi sex Epistolae Lipsii sunt ad Camerarium. Ad primam, quae ibi tertia est, haec videtur esse responfio, data xvII. Novemb. anno, ut ex altera patet, CICICIXXII. videtur autem querelas suas Lipsius ad Camerarium detulisse, nec contentum fuisse falario suo. sed querulas epistolas, animi numquam praesenti tempore acquiescentis indices, per omnem vitam scripsisse Lipsium videbit lector, ex infinitis aliis.]

EPISTOLA IV. ANDREAS ELLINGERUS Justo Lipsio S. D. Francofurtum.

VIde quid faciat amor, elegantissime Lipsi; postquam mandata dederas, nosque mutuo complexi eramus, Te cisiis per plana volante, me properante domum, aliquanto post ex comitatu reversus filius meus doloris et moeroris sui significationem dedit admodum manifestam, ut lacrimis genae


page 5, image: s005

maderent. Nec alium vultum fuisse credibile est reliquorum comitum, identidem supremo digressu hanc vocem repetentium, Habuimus Lipsium, ejus fimilem habituri nunquam. me quoque ad Plantinum literas scribentem in illa mentione tui dolor usque eo abstraxit, ut lacrimas tenere haud possem; nec aliter fere tota domus mea affecta fuit. Quid enim te uno suavius et jucundius fieri potest, quem ego aeque atque fratres et liberos meos charum habui, habiturus dum vivam. Non potero acquiescere, dum certior fiam de reditu tuo in patriam, et quam amplissima honestissimaque conditione, qua primo quoque tempore istic te frui velim. Nunc interim ardentibus votis posco Deum, ut sanctos tibi genios duces et comites itineris addat, qui te reddant incolumem finibus Belgiers, et servent animae dimidium meae. Erimus amici inter nos, quoad spiremus et valeamus. Mihi moeroris nebula ita obsepsit cor, ut quid scribam non reperiam. Scio neminem me hc habere, cui ausim arcani quid credere, libere, quod sentiam, loqui. cum discipulis, tui studiosis, me oblectabo. In caeteris Laertis vitam vivam. utinam pace constituta per Belgium, salvo tibi istic esse liceat. sperabimus optima. Tu fac Francofurto ad me, de rebus tuis. cumque miseris libellos, quanti veneant indicato. Curaturus sum ad te et Plantinum precium. Inserui hisce quoque schedulam, ac negotium dari velim Wolfgango Heilio, ut conquirat eos libros. Quae praeterea edidit Plantinus, et H. Stephanus, ut erant nostri, fac hortere. Tuo abitu id genus librorum forte metuent emere. O miseram nostram scholam, miseriorem futuram, ni principes aliam rationem ineant, in constituendo. De Domina Principe, si eam convenisti, tribus verbis ad me. Quaefo me in gratia ponas apud Plantinum, Cantherium, aliosque amicos tuos. Plantino cum suas tradideris, excusato festinationem meam. nunc litore funem solvo, teque tutelae benignissimi ac propitii numinis committo. Bene vale, Lipsi, decus praesidiumque meum, et ineptae scriptionis taedium devora. XII. Kal. April, CICICLXXIV.

Ad hanc respondit Lipsius epistola data Francofurti ipsis Kal. April, hujus anni, quam edidit Pontanus Decad. v 2. quia Lipsius in prima Centuriae 1. editione n. 10. eam quidem ediderat, sed in sequentibus editionibus omiserat. Pontanus vero male An. LXXXIV. pro LXXIV. expressit: nam Ellingerus, quem Lipsius apud Pontanum Epistola praecedenti ad Donellum laudat, jam obierat Ann. CICICLXXXII. Vid. Linden. Renovat. pag. 44. laudat eum Lips. 1. Cenr., Misc. 2. et epist. 76. prioris Fiditionis. ejus laudes et vitam celebrat Melch. Adam, in vitis Medicor. pag. 240. ubi et Poetam fuisse, et multa carmina scripsisse docet. in ejus carmina scripta epigrammata a Joann. Posthio habentur part. 1. Poemat. p. 107 et 196., et inter adoptiva ad Posthium quaedam Ellingeri leguntur. p. 213. 231 et 234.



page 6, image: s006

EPISTOLA V. GERARTUS FALKENBURGIUS JustoLipsio S. D. Iscam.

NOn conquereris, Doctissime Lipsi, de meo silentio, nisi omnino existimassem huc te rediturum. Male sit istis ingratis litibus, quae te in regione litigiosa, tanquam in nervo et compedibus detinent, et te nobis tui studiosissimis invident. Gaudeo vero te seivitutem fallere assidua optimorum studiorum tractatione, qua quidem hoc es consecutus, ut qui te non amet, male de Musis sentire videri possit. Neque existimo esse ullum literis nostris mediocriter tinctum, qui non admiretur commentarium Antiquarum Lectionum tuarum, quem nuper D. Redigero [note: 1 Thomas Rhedigerus, omnibus istius seculi viris doctis celebratissimus fuit, qui insignem Bibliothecam possidebat, et liberalitate fovebat viros doctos. ipsumque Falkenburgium alebat stipendiis amplissimis. Vid. Epistolam Joan. Antonii Baartwiceni ad Hadr. Jun. pag. 634. et Junii ad Falkenburg. p. 477. ubi Redingrus dicitur. multa ejus in Epistolis Moravii mentio habebitur. Vid. ad Reines. Reinecc. Epistol. Histor. pag. 36. et quae Creenius ex Henelii Silesiographia profert. t. x. Animadv. pag. 138. vid. et Douzae lib. 1. Carm. 11. ad Falkenburgium nostrum. Vixit vero Falkenburgius hoc tempore in contubernio Comitis Nuenarii, ut notat Val. Andreas, et patet ex epistola Falkenburgii ad Bonav. Vulcan. edita a D. Heinsio Centur. Select. Epist. 11. 53.] inscripsisti, ut esset pignus amicitiae nostrae. Quam inscriptionem ut re ipsa experiaris gratam fuisse, tibi mittit [gap: Greek word(s)], in usum laetitiae factum, ut arrabonem animi erga te sui. Librum III. non sine maxima voluptate perlegi, in quo quod tamen pace tua fiat, reperi [gap: Greek word(s)] [note: 2 Correxit postea Lipsius: nam in editionibus sequentibus, ut A. 1611. in 4. p. 151. Ant. Lect. legitur, Legem hanc Romae, non Locris ferimus.]: non enim apud Lacedaemonios, sed Locrenses suadenti legem novam periculum erat a laqueo. De Locrensibus id narrat Demosthenes adveifus Timocratem. Reliqui libri una cum convivio tam opipare condito hoc effecerunt, mihi crede, ut in hoc aestu, qui alioquin omnibus sitim adducit, malim poculum, quam Plautum de manibus deponere. Canteri nostri morte magnum litterae nostrae damnum fecerunt. Fortassis horaria [note: 3 Solebat enim studia sua ita dispensare, ut certis horis certa pensa absolveret. vide Miraei Elogia in Guil. Cantero. ejus vitam Suffrid. Petr. Decad. XII. Cap. 8. de Scriptoribus Frifiae amplissimis verbis deseribit, ut taceam Valer. Andr. in Bibl. Belgica. Melchior. Adam, in Philosophorum vitis pag. 277. obiit XVIII. Maji A. 1575.] illa et melancholica studiorum ratio hominem perdidit. In Saxonia de studiis est actum. [note: 4 Hunc puto esse Georgium Cracovium, cujus epigrammata quaedara et elegias Graece scriptas prodiisse Gesnerus narrat Wittebergae.] Cracovius in custodia misere est mortuus. [note: Esromus Rudingerus Gener fuit Joach. Camerarii, Professor Wittebergensis. multa ejus mentio in Epistolis Langueti ad Camerarium. docuisse etiam Cygneae, ibique Ludo literario praefectum scribit Camerarius in praefatione sua ad Theognidem, ad Senatores urbis Cygneae. A. 1550. caussa cur abierit Witteberga fuit, credo, quod noluerit subscribere formulae, et de Eucharistia non idem fentiret, quod Theologi istius Academiae. vid. Melch. Adam. vit. Philosoph. pag. 372. obiit Norib. 1591. aetatis 68.] Esromus aufugit in Moraviam. Si quid praeterea in


page 7, image: s007

iis locis accidit, cognoscam ex mercatore, qui quotidie Lipsia exspectatur, teque certiorem faciam. Giphanius noster de Agellio suo ne verbum quidem ad me. Douza [note:

Epigramma in Oberum legitur. quo Hubertus vel Obertus Gisanius indicari creditur. vid. lib. 11. Epigr. p. 36. et p. 43. in Burenum: erat enim Gifanius Buranus, praeterea Douza in Satyr, I. et II. exagitat vehementer Gifanium, et ejus plagia, et praecipue quod Lucae Fruterii, qui scripta sua edenda ejus curae commiserat et legaverat, scrinia compilaverat. ubi sub Fannii nomine, ultimas nominis ejus syllabas exprimente, latet Gifanius. adde et Hendecasyll. Carm. I in fine et carm. III. et epist. III. ad Victor. Giselen. et lib. 1. Carm. 6. ita de eo canit:

Tu praeter omnes, Alpha Legulejorum,
Burene. quem inter bustuarios verres
Flumis adumbratum, et colore furtivo
Autumnitas Poutana nobilem fecit,
Notisque transrhenana inusta frons Gallis.

quae obscuriora extens obvenient, sed explicanda, quia et in his, et aliis hujus aetatis virorum doctorum epistolis, multa inde de Gifanio, Fruterio, etaliis lucem accipiunt. pro Burene secundo verfu in editione reliquiarum Fruterianarum apud Plantin. 1584. legitur Larane. nescio quare. sed puto male. Autumnitatem Pontanam vocat messem, quam ex Fruterii scriptis fecit. Fruiten enim nostra lingua Fruges notant, et quia Fruterius Brugensis erat, et Belgae pontem Brug vocant, Pontanam inde Satyricus fecit Poeta autumnitatem. et cognomen Pontani gerit Fruterius in Epistolis Hadr. Junii pag. 169. et 374 ultimum versum Lambinum respicere puto, qui transrhenanam frontem, id est Hub. Gifanium Burae, oppido transrhenano, oriundum, notis inussit. nam id Douza in Satyra I. clare innuit.

Quod te felicem quondam, Lambine, cerebri
Et vidi, et pleno memirii posuuisse theatro
Parisiis, tunc cum miserandus et hostibus ipsis
Fannius introrsum detracta pelle pateret. etc.

et Sat. II.

non ut ineptus
Fannius hic, Fidentini genus, et plagii olim
Convictus, Lambine, tibi, cum front retecta
Furtivis risum movit cornicula plumis.

sed et Gifanius simile de Lambino queritur in Epist ad Muret. 73. 74. et Seq. et Gifan. Epistol ad Canterum a Gabbema edita pag. 648. ubi etiam de Fruterii morte et ultimo judicio agens, Douzam tangit, credo; nam asterisci positi ejus nomen tegunt. fuerat enim Douzae comes in itinere Gallico Fruterius. vid. Adam. Vitas JCtorum. pag. 392. et ipse Douza in Satyra secunda narrat, se post mortem Fruterii quaedam ex ejus scriptis descripsisse. vide Douzae Odar. libr. Od. 11. p. 161. et hinc Gifanius inimicitiarum originem inter se, Douzam, Lambinum et alios arcessit; et ipse negat se multa Fruterii habere, sed Douzam, et alios illa furto subduxisse: et hinc credo nos habere reliquias Fruterii, verisimilia, carminua et pauca quaedam, alia. quae sub cura Douzae prodienjnt 1584 praefante Justo Lipsio ad Douzam.

] in secundo suorum Poematum volumine acriter hominem perstringit. Vale, mi optatissime Lipsi. Giselino, Modio, et Carrioni JC. salutem. raptim Coloniae XVII. Julii CICICLXXV.

page 8, image: s008

EPISTOLA VI. J. LIPSIUS S. D. Jano Lernutio. Brugas.

QUas petisti Satyras [note: 1 Hae sunt quarum mentio in epistola Falkenburgii facta.] ecce a nie tibi: a me? imo a Duza. a quo ignarus insciensque exspectabis aliud donum. In Catullum, Tibullum, aliosque Praecidanea scripsit, (ita appellat) ex qus Catullum tibi inscripsit: Tibullum mihi, vos quid agitis? non feram hoc silentium. Giselini praesertim. nisi verbis male accipere coram, destinatum sit mihi: nam obfirmato animo ad Kal. Martias adferto omnia Brugas vestras. Parate vos sodes. hecatomba non solvetis hanc culpam apud Deum Luam. quam rifi in [note: 2 De hoc Friderico vocato Biturigas etiam Centur. II. Epist. I. ad Belgas agit. quem vero innuat ignoro: nam Fridericum Holstenium, de quo postea, non puto. erravit libtarius forte, et Ludovice legendum; ut Carrion intelligatur, qui biennium Biturigis docuit jus. de quo postea saepius agendum erit.] Friderico meo? imo quam dolui? nam jam ante inaudieram. Beatum illum, si consudaverit. Conveniebatne in vaginam ejus macharia militis. Jocor, mi Lernuti, et auguror. sed ille tamen magnificus ninc est Biturigis publice vocatus, amplo stipendio, ad Prosessionem Juris. Dii boni! Papinianus prae isto non est dignus palum figere in parietem. o saeclum! et nos beatos, si extra hanc fecem in origine nostri. Vale mi amicissime, cum uxorculatua, cumque liberis. Lugd. prid. Kal. Jun. Anni novi, quem tibi faustum apprecor laetumque. CICICLXXX.

EPISTOLA VII. J. LIPSIUS Jano Lernutio. Brugas.

[note: 1 Respicit Lipsius excusationem, quam dedit II. Misc. 9. et repetit I. Misc. ro. ubi cursim discessisse se dicit. et notandum ibi moram suam Lugduni vocare, scenam cui sirviebat: jam tum meditans abitum, ut centies in epistolis, sed obscurioribus verbis, significare eum videbimus.] excusationem non capis, et reposuisti mihi quod remordet. Age, nisi iterum in re pari pupugero, non marem me, sed foeminam cense. Emansor statueram esse, viele ne sim desertor. Tanti est non nimis aitam disciplinam habere, nec ducem esse perseverum. Tamen de autumno isto quid fiet, videto. et si publicae laetiores, Hilaria habebo apud vos. Poetarum Gallorum electa vide ut matures. Gallorum dico, ne censeas modo Belgarum. Pauci enim isti, atque unus et alter inter bonos. Mediocrium ubique magna copia, et nulla laus est. Ego in partem, ecce, venio, et


page 9, image: s009

mitto quaedam ex meis nugamentis. in hanc legem, ut electio tua sit, acerba, severa, ne famam meam, dum producere vis, laedas. serio et cum fide tibi dico, censorem ferre possum, nec sum ex iis, quibus omnia sua placeant. cum Duza velim te scripto agere, apud quem scio esse bonam copiam versuum Gallicani nominis, qui nunquam viderint lucem. Quaeso, ut inter serias habeas hanc curam, sciasque famam tuam auctum iri cum propagatione famae alienae. me quidem auctorem tibi fuisse ejus consilii nunquam poenitebit. a Scaligero literas accepi, quarum exemplar mittam, si puero otium erit describendi. Vale, et saluta Giselinum, uxorem tuam cum amicis. Lugd. Bat. VII. Kal, Aug. CICICLXXXI.

EPISTOLA VIII. J. LIPSIUS J. Lernutio. Brugas.

VUlnus tuum, audivi here, mi Lernuti, nec satis scio, quid credam, aut quid scribam. verum esse? cur igitur non tu, non Victor scripsistis? nam lugere quidem te facile patior, non tamen jacere. consoler autem? quid ergo si vanus ille rumor? detulerunt enim ad me homines, nec tibi, nec mihi satis noti. Quid etiam si verus? scilicet is tu es, qui verbis exemplisque arrigendus sis. Abi ad libros tuos. una Epistola Senecae, unus sermo Epicteti plura melioraque tibi suggerent, quam verbosac et elucubratae epistolae meae. Quod si amico praesente tibi opus sit (vellem hercules adesse, et veniam, si innuis) habes Giselinum tuum, qui alloquiis suis et aperto illo animo omnia dederit tibi, de litteris nostris, hoc est, de nugis, nihil scribo in hoc tempore. Tamen cum paullo firmior eris, habebitis Saturnalium libros duos, qui jam excudi a Plantino coepti. Cetera recte apud nos. sac. (si me amas, aut amasti) idem de te hisque mtelligamus quamprimum. Uxorem tuam liberosque salvere multum jubeo voveoque. Lugd. II. Id. Nov. CICICLXXXI.

EPISTOLA IX. L. CARRION Christophoro Plantino. Antverpiam.

SCripsi ad te ampliter nuper de re Aureliani, easque litteras misi Lutetiam. dedi et alteras Betsio. utrasque te accepisse spero. interea veniunt mihi a Poretto tuo Saturnalia Lipsii, et Duzae praecidanea. Haec semper sui fimilia,


page 10, image: s010

ut ab homine sui semper simillimo, illa et docta, et ejus aetate, jam in maturitatem vergente, dignissima. utinam reliqua illa, quae in Batavis scripsit, ejusdem modestiae notas haberent. non Passeratio aliisque Gallis perpetuam calumniandi occasionem darent; calumniandi dico: non quin pleracque castigationes etiam magnorum virorrum, aut verae sint, aut non procul a vero; nemo ibit inficias. Amicis nostris Pithoeis, et Pureano illud ejus de Rhenano et Glareano judicium, tot scriptis id testatum, non sine amarulentia, non placet. sed quis se omnibus probaverit? et fortassis tres, quatuor Belgae sunt, quibus probari satis est, quos etiam probare et laudare honestum. ut fiat illud, Amicorum omnia sunt communia. Excusatio illa Satyrae Menippeae elegans est, et prope necessaria. erant enim, et in illis primi signiferi, qui hoc non pungere vocarent, sed jugulare; et se ipsos non leviter tactos, sed penitissime vulneratos clamarent. Eorum vocem doloris plenam in mensa maximi cujusdam viri et audivi et risi. sed tamen ita hodie vivitur. si omnes ad meum exemplum injuriarum patientes essent, haec non fierent, et erunt, scio, qui non patientiam, sed pusillanimitatem vocabunt: sit sane, dum ego me legum praescriptis obtemperare volo, quae homines esse ajunt, iisque eorumque commercio uni viro bono interdicant. sed haec extra rem. Laevino Torrentio, si forte ad eum scribis, Tragoediam para, nuntia, eamque non levem. caussem nosti, aliud malim. sed quid ficias, si hoc jam fatale est, ut in ista raritate hominum literatorum ipsi sese mutuo secent et scindant. Ego quod in me erit, me ab illis Segregabo et spernam, nisi forte aliquando --- os lassus, tardius pedem, et: historiam scribere sit necesse, id est, de Pulmanno. velim curari mihi Sedulium Danielis. quem illi utendum dedi. jam ad privata. Alenconium istuc inauguratum Brabantiae typis divulgatum est. Additur hominum sermone, etiam nescio quid cavisse de religione. quod si ita est, fac omnino, quid istud sit, intelligam. mea enim valde interest. Quid Pamelius non ita nuper de etc. providit? intellige etiam num illa, quae scis, istic divendita. ac quo in loco res illae sint; qua de re ad procuratorem meum scripsi, et verbo fac intelligam: mi Plantine, quam saepe contigit mihi optare hic literarum opibus adflictis viros multos tui similes, vos alio loco. velim jam, quod ante brevi pollicitus es, paullo majore cura et sollicitudine egisses, ut cum Lipsio, scis quid velim. Deum testor, nihil me pejus habere, quam memoriam utriusque temporis, quo et conjunctissime, et hoc malevolentium culpa etc. sed haec fero, ut possum, quoniam me extra omnem cuspam esse quidem scio, et ipse mihi conscius sum. Modius magnam partem sustinet. Vale, vir optime, et me tui amantissimum ama. 1582.

Jano Lernutio Lipsius. Brugas.

CErte ita timueram, non enim tam diu siluisses, mi Lernuti, sine sontica caussa, id est morbo. at Saturnales meos sermones levando tibifuisse (ita


page 11, image: s011

enim scribis) gaudeo, et quamdiu homo amicus eos probes, cum illa nostra Serpens in epistola ecce ad Plantinum feribat? interea veniunt et c. quae in Batavis Scripsit. Quid mordent te Batavi? an quia tesseram apud illos cum aeterna infamia tua fregisti? at antea Professor esse ambiebas. Rides? at si caetera audias et legas; imo operae est ut adjungam, stipulatus tamen silentii tui fidem, ni temere vulgare videar literas alienas: Addit Hypereriticus noster, Amicis nostris etc. Glareano. At hunc ego supra meritum alibi laudavi: de illo nihil usquam intemperanter scriptum, quod meminerim. Denique Pithoeus in suis postremis ad Quinctilianum notis omnia amica de me et honorifica scripsit. Tres quatuor Belgae sunt (nos intelligit, nostrum indissociabilem amicitiac coetum [note: Lipsium, Victorem Giselinum, et Lernutium credo.]) quibus etc. honestum (mirum ni te laudemus, qui ita te probasti Gallis, ut universa patria brevi tibi exulandum fit) ut fiat etc. Non frontem percutis, non femur? sed pergit inslare noster Misenus. Excusatio illa etc. eorum vocem, tuam credo vocem, et tu certe doles tuam vicem. plura sunt quae omitto, etiam hoc habe. sed tamen etc. O noster philosophe! tu patiens, an tui pathici? conscientia est, quae tibi silentium imponit, non modestia. postremo addit, mi Plantine etc. tui similes. ecquid blandius. nescio quam parat Lamiam: ut cum Lipsio. Tu iterum mecum? tunc, cum lupi cum agnis jungentur, Quo enim merito? an quia me famamque meam impudentissime lancinasti? Magno tamen tuo malo: quia Galli mihi ignoto et silenti plus credidere, quam tibi praesenti et prensanti. postrema haec, Deum testor etc. en, quem illum? quem factis tuis quotidie negas et foedas. Modius etc. pullum fuum accusat, sine quo erat, esurigo illi costas fidisset. At deum ego precor, ut magis magisque a te expetat poenas perfidiae tuae justas. Hactenus in hominem impurum. nunc ad epistolam tuam redeo, plenam mihi adversus ejufmodi absynthia mellis. Suavia tua, et in iis edendis praescriptione mei nominis tuam benevolentiam, jam nunc disuavior. Crede mihi. hanc testationem mutuae benevolentiae (et scio quam ex animo proficiscatur) ante omnia beneficia puto. In versibus iis, quos vidi adjunctos, nihil opus censoria nota. Curati, acuti et propitia omnino Venere facti. Basio VI. ut Hirudo labellis. Douzae non placebat comparatio, quia vilior. at mihi aliter videtur. et placet magis magisque cogitanti. Itidem. Etsi non nostri sis memor inde tui. malim, sis memor ipsa tui. Etsi video quid spectaveris. cetera proba, et quae non Lacon noster mordeat. tu matura et hoc age. Leidae... Maj. CIC IC LXXXII.



page 12, image: s012

EPISTOLA X. J. LIPSIUS Lernutio. Brugas.

TU quoque mutus, et transis in Giselinum? certe institutam viam culpo, qua per menses istos usus. Unas a te ante dies octo accepi de cistis. quae nunc miror ubi haeserunt per vias. nam valde veteres erant, et vidi ea die. At de re ipsa, scito nihil huc advectum. si quid tale mittes, hoc etiam scito servandum ea cura, qua mea. sed quid suadeam, temporibus tam incertis, sum incertus. Periculo propiores vos esse fateor: sed quo levius fortasse defungemini, quam maritimi isti: pactionum fere in magnis istis oppidis res est, non violentiae aut armorum. Heu tempora inimica tantum nobis? de Giselino nihil confecimus illa vi. Machinas nihilominus admovere non cessamus. nec scio an triumphabimus tandem [note: Credo P. Busium intelligi. nam eum in mora fuisse, ne Giselino Professio Leidae mandaretur, apparet ex Epistol. seq. Non. Martiis hoc anno Scripta, et alia ad Giselinum hoc fere tempore scripta quae postea sequetur. in editis etiam Cent. I. Misc. 40. de hoc Giselini negorio agit, et turbas, inter Magistratus et Curatores, occasione Profestroris cujusdam innuit, creati senatu Academico inconsulto, obesse huic rei scribit. Nimirum inconsulto ordine Jurisconsultorum Thomas Zoesius defignatus erat Professor Juris, cum ex legibus Academicis non Curatoribus liceret munus docendi mandare, nisi prius consuluissent Professores.] duro illo muro expugnato. nam revera lapis ille, non homo: quem ut molliorem mihi in parte faciam, [note: Illa dedicatio in sequentibus editionibus omissa est, sed legitur inter Lipsii Epistolas a Pontano editas Dec. II. Ep. 9. donatus etiam munere a Curatoribus, pro quo brevi epistola, quae nihil praeterea continet, gratius egit VI. Id. Jun. 1584. quae inter ejus epistolas MS. servatur, et quam vidi, sed operae pretium non putavi, ut ederetur.] de Amphitheatro statui inscribere Curatoribus tribus. Et tua quando ad nos? o lente! quid si sic in lecto? sed jocor in re mea tristi. nam sororem meam abiisse scibis ad beatos, ante septimanas paucas. Trisstis mihi is nuntius, si quisquam alius. sed vere dicam, occallui jam ad omnia humana. Douzae Epodon vidisse te opinor: Responsum ad priores meas litteras exspecto, non excusationem. quia nunquam elues, quod Victorem passus huc venire es sine te comite. satisfactio una, veniam: quod ut re praestes, Deum et te oro. Vale Lugd. Batav. VI. Id. Jan. 1584. Avocabar; sed redeo ad scriptionem et colloquium, quo nihil mihi jucundius tecum: Bona fide, in re Giselini animi pendeo, five quid consulam, five quid conficiam. Quam enim haec nostra incerta? quam pendent a tenui filo? quam nullius consilii saepe, aut petulantis? Mihi crede torqueor, et nifi Constantia mea me erigat, concidam saepe: nam nostri illi eunt eandem illam perpetim viam, et ad generosa aut fana consulia clausae omnes aures. Vetera et praesentia me fallunt, aut imminet, si non exitium, certe mutatio omnium rerum. Cur autem pedemtetemere


page 13, image: s013

ille ponat in hanc navim, sine spe salutis fluctuantem? nisi si quid ex alto Deus. vos quoque jactamini, scio, sed cum solatio tamen brevis morbi. Iterum dico, quid scribam? quid suadeam? ipse in his fluctibus rerum fluctuo, et sapientia mea omnis abit, cum transferre eam conor in turbidum hoc mare. hoc unum mihi sedet, cunctari. Quid enim, si Deus haec dirigat forte in melius Providentiae suae immoto clavo? De sorore si quid panges te dignum, valde mihi gratum erit. memoriam enim ejus colere malo, quam lugere. Jani Guilelmi Quaestiones Plantinae placuerunt. hoc magis, quod illi displicuit,. quid nunquam placuit ulli bono. Vale. Hem! Donellus adest... Jan. 1584. [note: 3 Ludovico Carrioni.]

EPISTOLA XI. J. LIPSIUS Jano Lernutio S. Brugas.

Afratre Giselini litteras tuas accepi perbreves: sed cum excusatione nuntii abeuntis. Quae justa et honesta, si vera. In Giselino tamen quem locum habet? aut qu credam (quod credere me in te vanum) fratrem venisse fratre inconsulto? sed ille profecto crebro in hac parte peccat fiducia meae lenitatis. Quid si femel accendar? caveat fibi ab hoc igne. sed jocor: nulla enim res me irritaverit in illam simplicem virtutem. Scripsi autem et ad te per Moretum jam nuper. Nam is hc fuit, et pollicitus literas curare bona fide. Accepistine? miror in literis tuis nullam significationem esse, cum tamen calculus dierum id velit. At Constantiam tu meam laudas, et apud volentem atque etiam (libere scribo) exspectantem. Nam si quod ingenii nostri monimentum, in quo mihi placeam, illud est: nec recuso, quin tantum de me, quantum de illo detrahitur. ex hoc opere posteritas Lipsium aestimet. licet enim apud amicum interdum fundere [gap: Greek word(s)] istas [gap: Greek word(s)]. In Galliis probant, et jam vertunt. Heu miser! etiamne veniam in ora vulgi. Epigrammata tua legi, et moriar, nisi in iis parodiae et accentiones supra spem et votum. felices inventiones; acumina inopinata, et quae inimici tui approbent. singillatim tamen et universe scribam quid sentiam, cum remittam. Quod intra paucos dies. Nam here accepi, hodie rescribendum est. Dousa abest Ultrajecti: in re Giselini quies, quia et Busius continenter abest, in stabiliendo Comite novo occupatus. Nam ille his talibus oneribus Atlas. Liber meus de amphitheatro finem jam Spectat. et breve mittetur. Illud Plinii libro 33. cap. 3. C. Caesar, qui postea dictator fuit, primus in aedilitate patris, munere funebri, omini apparatu arenae argento usus est fer asque argenteisvasis incessere tum primum visum; quomodo legatur in Giselini libris velim scire


page 14, image: s014

Usui mihi locus ad venationem. sed adhaereo ad vasa illa, tanquam ad vada. tu inquire. Dousa verosimilia edit Fruterii, jamque coepta inprimi. Vale et ad priores literas rescribe. Lug. Batav. IV. Idib. Febr. 1584.

EPISTOLA XII. J. LIPSIUS Jano Lernutio S. ex animo. Brugas.

SIc habeto, jucundas mihi tuas istas litteras fuisse, tibi ipsi salutares. Valde enim silentio huic duiturno irascebar. et jam arma et chartam sumpseram, et stricto in te calamo ibam: cum opportune hostiae illae admotae et placamenta, quibus propitium et volens iterum effecisti Lipsianum numen. De [note: Vid. I. Misc. 40.] custis securus es. accepi, servabo non ut cistas, sed ut filias. Venisse tamen eas ad me per densum imbrem, nuper scripsi, et inspecto opus videri, ne quid in iis pereat aut putiscat. Hominem certum alleges huic rei oportet. et quem certiorem, quam te ipsum? Nam de Antverpiensi mea via, nihil est, omisi. Oro te per Deos omnes nostros, arripe hanc occasionem, et aude imitari facinora Giselini. Certe nulla mater te retinet, nec uxor quidem, si eam novi, ad me iturientem. Mare metuis? te parum marem, et qui fatales meas argutias nondum satis concoxisti. Veni, aude, pedem in navim pone: ego salum tibi tam tutum spondeo, quam ullum solum. Giselini nostri rem adhaerere, tu unus repertus es, qui gaudeas. nec injuria. scio, qui fructus, quae suavitas sit in tam amici hominis convictu. Et me Hercules, nihil jam miror vota nostra Deos negligere, cum impediant tua. Amphitheatrum absolvimus et mittimus. quid censes? incluia illa de Venatione ad Saturnalium priorum exemplum? erras. Via tantum et inductio haec est ad illa; quae mihi, salvus modo sim, elaborabuntur cum majore cur. Nam haec quid esse possunt? quae, testor fidem, ne cogitata quidem mihi aut concepta cum adesset Victor. Nec aliter velim legas, quam ut ubitarium et paucoium dierum opus. At tua suavia jam diu mihi deposco. Victor retinet? amorem et amicitiam ego omnem solvo, aut solvet illa. Epigrammata tua purissima in illum [note: Ludov. Carrionem. vid. I. Misc. 86.] impurum remitto, in quibus amorem tuum quomodo non amem, qui unus, scio, dux tibi ad hoc carmen. sed vide tamen, mi Lernuti, ne periculosum carmen, in temporibus tam infestis. Hoc dico, si edatur. Non quia hominem ipsum timendum censeam, qui revera, ut Homericus ille versus est --- [gap: Greek word(s)] Sed quia illos, quibus arrepit. Quis scit an poenas ille petere a nobis possit per suos Poenos? Quanquam de me nihil metuo, cui firmatus jam animus contra


page 15, image: s015

hos terrores. Tibi et stirpi tuae ut caveam anxie jubet et cogit me amor. Denique illud magis seram et suadeam, ut non sola illa edas siltem, sed mixta aliis tuis versibus et inserta. Primum dignitas in eo aliqua major. quis enim ille culex, quem tu singulari libello digneris? Deinde quia magis ipsum laedes. quod epigrammata mixti argumenti, nisi fallor, saepius et aeternius legentur. Postremo, si aliquid a sapientia mea debeo allinere, quis ille est, quem tam scrio persequamur! aut quae nobis caussa? Ille non homo, sed hominis vere nugamentum. Ab odio tantum absum, ut miserear etiam illius, cum video, quam multa mifellus moveat, quot facies induat, ut faciat se magnum. Deus bone quam febriculosa omnis illa ejus scriptio? Quam emendicata verba, quam infirma judicia! Adde jactantiam et ridiculum fastum in editis aut edendis. quae quoties lego, crede mihi histrrionem videre videor syrma in scaena trahentem a Chorago. Itaque cui jam viro imponit? apud pueros suos fortasse aliquid valeat. at cor ei jam detrahunt corda omnia Europae. Et omitto flagitia, incestus, popinationes, quae vilescere eum faciunt apud vilem ipsam plebem. Sed enim nos laesit graviter, et haec nobis insecutionis caussa. Caussa nescio an justa. Dicta ejus multa in me sunt: in vos aliquot facta. quid jam? Ulciscemur ea similibus? aut id irascar, si illi non placeam, cui nemo bonus? si is male de me dicit, qui optime de me sentit? Hoc enim certo scio, numquam illum calumnia aliqua me aspergere, quin vellicet ac pungat eum interior ille animus acri quodam morsu. Alium me scit esse, alium me novit ipse, et omnes qui me norunt. Lasciviam aliquam olim in juventute nostra fuisse non negaverim, nego ullum scelus. Tamen dicit et clam spargit. Quid nunc mirarer, si id mihi non esset, quod magnis omnibus viris. Socrati impietas objecta est et corruptio juventutis. Senecae adulteria et parricidii consilium, sive consensus. Ciceroni cum filia cotus. M. Antonino Philosopho veneficium et per fraudem sublatus frater. et vulgus haec avide arripit, imo credit, quia insitum humanis ingeniis invidere. deprimere volunt et detrahere, quidquid eminet. idque, quoniam virtute non possunt, per mendacia et fraudes. sed quid essiciunt? tela irrita sunt, et quae a solido animo repercussa redundant in ipsos. ut enim vitro puro nihil adhaeret, sic vitae innocenti. calumniis eam aspergunt, delabuntur. Tenebras offendunt; lucet, et uno verbo, quicquid mprobitas magis deprimit, virtus magis attollit. quae una profecto alumnos suos super altum aethera vehet, aeternae Famae pennis. Haec de me dixerim. nec unquam commovebor pallidis et tremulis istis calumniis: non certe ejus hominis, qui ambiguum apud omnes reliquit, pejore vita sit, an lingua. At vos laesit et facto et ficto. Fateor, et si tempora alia sint, scio quid suadeam, nunc delabamur quaeso ad illa priora, et fluctuantem hanc navem firmemus ad sapientiae anchoram sacram, quae mansuetudinem et patientiam ingeret, et ferre injuriam potius, quam inferre, imo quam auferre. Qui enim aufert, calumniatorem e meliorem facit, qui fert, sese, Vale, et carmen illud mitte, quod polliceris de sorore, imo et alterum. nam Constantiam nostram Plantinus iterum parat edere.


page 16, image: s016

quam turpe nobis non ornari nomine tuo et versu. Lugduni Batav. Non. Mart. 1584.

EPISTOLA XIII. JANUS LERNUTIUS Justo Lipsio S. D. Leidam.

SCripsi elapsis superioribus mensibus ad te, ad Dousam nostrum, conjunctim, ideo quod cum scriberem tum temporis aeger essem, nec faceret valetudini meaae scriptio prolixior. Nunc iterum scribo, si fortassis priores aut interciderunt, aut perlatae non sunt. nam a vobis literas recepi nullas. scito igitur jampridem Ostendae captivum me teneri, et omnia passum, quae pati inter infensos colonus ullus carceris potest. Vexatus a militibus fui crudeliter, et inhumane, dum pretium redemptionis meae conficere per vim quaerunt, nec satis; etiam sui vulneratus, vulnerisque cicatrix ne nunc quidem obducta est, fui in vinculis per dies et noctes decem, abstrusus in antrum obscurum, et pessimo foetore inquinatum, ita ut ex putore in morbum inciderem, qui, me lecto affixit, et tantum non confecit, nam minimo minus affuit quin perirem. Certe semestri pene spatio usum mentis amisi, et prorsus a me ipso fui alienus. Quod convaluerim, vel revixerim potius, benignitati numinis debeo, et diligentiae eorum, qui me curarunt pro opibus suis satis diligenter. Nam hic medicus nullus, ac ne Pharmacopola quidem est, a quo vel consilium vel auxilium petas: sed quid prodest convaluisse? emptum me a militibus gubernator civitatis hujus sibi vindicavit, et nunc nulla ratione transigere cum eo possum, et tamen obtuli omnia quae possum, imo plusquam possum obtuli, et cur plura offerre nequeam, caussas scripto sum complexus, quas legit, et justas esse ne ipse quidem inficiatur; sed in proposito pertendit, et obdurat, et nisi me voces, quae sparguntur, fallunt, extrema minatur. Vereor ne iterum in carcere habitandum mihi sit, et compedes gerendae, quod profecto frustra non vererer, nisi me commendatio quorundam adjuvaret, et animum ejus mitigaret adversum me. Scripsit enim, ut intelligo, ingratiam meam praefectus Flissinganus, homo mihi ignotus, sed a nostratibus, opinor, qui in Mattiacis habitant, rogatus, caussemque meam meliorem et molliorem fecit. etiam ex Anglia literae ad eum missae sunt a magnate quodam, pariter ignoto mihi, quae me commendarunt homini. Tu si quid potes apud Anglos, aut etiam vestros, qui aliqua auctoritate pollent, quaeso te, juva nos bonis verbis, et fac, modo fieri possit, ut tandem patiatur satisfieri sibi. Idem dominum Dousam rogo, quem scio in Anglia legatum semel, iterum fuisse, et multos magnosque habere ibidem in amicis, Credo et Metkerckius mea caussa, si cognoverit casum meum, aliquos ex iis movebit, et me sublevabit lubens et volens; nil dubito de Nansio, ut nec de Hauteno dubito,


page 17, image: s017

si quam spem videant libertatis meae, quin in partem adjuvaturi sunt. salvete omnes pariter, simul carissima mihi capita, et valete, tuque imprimis amicissime Lipsi, et me tibi habe commendatum; Ostendae 14. JanuarI Ao. [abbr.: Anno] 1589. quarto a captivitate meae mense.

Epistolam hanc cum pararem obsignare, allata sunt ad meverba quaedam Gubernatoris minacia. itaque utrosque vos rogo, oro, obsecro resecroque, si ullo modo potestis, ne me deseratis in his malis.

Ad hanc videtur respondere Lipsius II. Misc. 53.

EPISTOLA XIV. JANUS LERNUTIUS Justo Lipsio. Leidam.

JAmdiu quid agas, ubi agas ignoro: nam si Lugduni adhuc es, qui fit, ut nihil rescribas, et me mensibus quinque luctantem cum fortuna adverfa non soleris allocutione aliqua familiari? nam literae, quas statim ab initio calamitatis meae misi, ut omnes aut interciderint, aut perlatae non sint, vel fama saltem novisse potes, me hc captivum adservari. Per sacra igitur Musarum et amicitiae praesides deos, rogo te, des operam tandem, tandem, ut mittar manu, et postliminio redeam ad patrium larem, nec opus est molimine magno, sola commendatione tua juvare nos potes. Habes enim, nisi fallor, amicos in Anglia multos, magnos. non dubito si sollicitentur, quin libenter aliquid effecturi sint, quod esse in rem nostram poterit. Ego quae potui feci, sed hactenus nihil profeci; pugna mihi est cum Cerbero novo, nulla offa araneantes fame fauces ejus explere possum. Coactus itaque confugi ad aras sacras, et opem deorum imploravi, non omnino, ut spero, importune. nam simul ac intellexi Metkerkium in Anglia esse, scripsi ad illum e vestigio, et carmen per illum Reginae misi offerendum, petiique pro amico vetere et misero ne gravaretur vel mentiri. scis enim favorem aulicum interdum fumo emi. quae me caussa movit, ut in versibus meis de me paulo fortius locutus sim. quid egerit nondum scio, scio perlatum nuper id, quod misi, exspectoque non sine spe eventum rei felicem, sed si me dea illa fefellerit, tu, quaeso te, adjutor accede, et bonis verbis apud tuos age caussam meam, ne prorsus hc peream. Vale amicissimum mihi caput, et amicis omnibus ex me salutem, Jano Douzae, Francisco Nansio, Jano Hauteno, Petro Colvio, ad quem etiam scripsi, et Franc. Raphelengio caeterisque. Hanc epistolam per Antonium Colvium, Petri fratrem, misi, is apud nos per aliquot dies fuit, et mox reversurus est, ita si rescribere volueris habes Latorem certum. certus hic rumor est adventuros Legatos ex Anglia, ut coeant in amicitiam cum nostris et foedera jungant. In quorum adventum omnia


page 18, image: s018

hc sollicite praeparantur: scimus eos Douvrae convenisse, et nihil praeter secundum ventum manere. Deus prosperam illis navigationem, nobis stabilem concordiam tribuat. Teque incolumem diu nobis et Musis servet, carissime Lipsi. Ostendae 26. Febr. 1589.

EPISTOLA XV. JANUS LERNUTIUS Justo Lipsio S. D. Leidam

EX Anglia tandem postliminio domum redii. et nunc tertius mensis agitur, cum inter meos ago. Quid inquies? Hoc verum est? tanto tempore nullas tu ad Lipsium literas: Ignosce amice, et caussam silentii justam cognosce. nondum insula exieram, infesta ad extremum mihi, quum lapsu equi brachium dextrum fregi. parte interiore supra cubitum, fregi: miro casu non procul a ripa Thamesis, dum in terram desilio, crurifragium metuens. Eo accepto infortunio quam non fuerim scribendis epistolis ipse vides. Volui quidem, et tentavi saepe officium meum colere, tibique pro summis tuis beneficiis in me collatis gratias habere, sed uti manu mea ullis modis nequivi: adeo aegre solidari ossa minutatim rupta, et ad munia solita, ad pristinum robur reduci possunt. Vix uti coeperam, ecce febris continua me invadit. et dolor capitis, quo graviorem ego sane non senil hactenus. nec puto sensisse Jovem ipsum, tum quum Palladem parturiret armatam. Nunc meliuscule mihi est. Laudes gratiasque illi ago, cujus solius ope tot aerumnas eluctatus. sum, Deo immortali vero. Tu qui vales? ubi agis? An Lovanii larem certum, sedem firmam habes? ita audio; etiam stipendium honestum, gaudeoque et magis gaudebo, quum rescivero ex te quomodo, quave de causa Lugduno discesseris. Londini adhuc quum essem, intellexi: te Leodicum venisse, et et in collegio patrum illorum, quos honoris ergo nunc non nomino, orationem habuisse in laudem Magnae Matris. Id quoniam facinus quibusdam indignum te videbatur, nosti seculum, nosti mores, fuit qui quaereret ex me, an crederem factum: respondi, nil temere me credere, tamen si verum narrarent, non novum, non malum esse; si quis illam Matrem Virginem laudaret, quae laudari satis digne a nemine posset. At, inquit, quare apud istos potissimum? quasi vero tantopere hoc nos movere debeat. Vel quia sic occafio tulit, respondi: vel quod ab iis rogatus esset, quibus negare fas non erat. an flagitium censetis, quia tu Chrysippi porticum amas; si peregre Athenas reversus aut in Academia,. aut in Lycaco de pudicitia disseram, vel virtutis encomium celebrem? cur, quam nobis ipsis libertatem indulgemus, eam aliis cupimus ademptam? nonne quilibet nostium citra reprehensionem ubique locorum, apud quoslibet bene agere, bene dicere quaelibet potest? orationem


page 19, image: s019

vidisti? quid habes quod culpes? non vidisti? solum propter locum ergo, in quo habita, suspectam eam habebis, et de auctore sequius senties? qui Solis illius aemulus, in quameunque partem terrarum splendoris sui radios jecerit, incontaminatus semper, semper sui similis est. sed haec ad te, de te fortassis nimis multa. Erant in eodem coetu, qui adfirmarent Josephum Scaligerum evocatum a Batavis ex Gallia, ut in locum tuum succederet, jamque aptis et expeditis omnibus nullam illum moram facturum, quin primo vento secundo navigaturum se crederet. Politica tua legi, probavi, opus doctum, prudens, elaboratum, in quo industriam tuam satis laudare, mirarisatis nequeo, qui aliena sic feceris tua. O memoriam tuam memorandam! O ingenium singulare! fructuosius nihil puto a multis seculis exiisse in hominum manus. Utinam Deus principibus eam mentem det, ut praeceptis tam salutaribus obtemperent, rectumque illud iter ad templum Virtutis et Honoris, quod pandis, ingrediantur pede alacri et firmo. Hoc si contingit, non erit cur priscis aetatem auream amplius invideamus. Centuriam tuam Epistolarum secundam vidi. Ex eaque animum tuum in me, etsi cognitum ante exploratumque mihi, plane pervidi. Ago tibi gratias, quas debeo maximas: nam relaturum me vix audeo sperare: tamen quicquid navare in rem tuam potero, vicissim non committam, ut in eo studium aut diligentiam meam desideres. Utere, vel etiam abutere me, si lubet, ut lubet. Tuus Sum et ero, dum ero, etiam cum non ero: vale, mi amicissime Lipsi, et amicis isthic, si qui sunt, salutem dicito, imprimis uxori tuae. Indicem earum rerum, quas cognato meo Sayonio in manum tradidisti ante abitum tuum, velim mittas ad me. eo mihi nunc opus. [note: Videri postet haec responsio esse ad illam, quae legitur II. Miscel. 67. itaque scripta post Septemb. 1588. nam ibi de rebus apud Sayonium depositis mentio. sed quia de discessu ejus ex Batavia agit, post An. 1591. certe post Junium mensem illius anni scripta esse debuit. et forte scrius, quia sequens esse responsoria videtur.]

EPISTOLA XVI. JUSTUS LIPSIUS Jano Lernutio S. D. Brugas.

NUnc denique restitutus mihi, patriae et meis videor, cum te audio restitutum. Bene est, Deus audivit mea vota, cui notus assectus meus in te, atque etiam dolor, quem in hac calamitate tua cepi. Verbis si inter nos opus, verba haec ipsa perdo. Abstineo, et illud tantum ex pectore testor, exultare me et diffundi. E Batavis quaeris, quid me abduxerit? melior ratio, nisi erro. Jamdiu hoc agito, et in communibus illis turbis stationem illam elegeram, non sedem. quis bonus aut sapiens iis velit me jungi, quorum


page 20, image: s020

non aequa satis caussa videtur, nec (quidquid nunc fortuna rideat) firma? Deus nobis et rex ante oculos, atque etiam fama, quam hc servaturi videmur, et propagaturi magis illibatam. Etsi concussiunculae et molestiae hc etiam nobis (per te scire potes) nec livor aut calumnia cessant, assidua bonorum flagra. Nos fortiter feremus, atque adeo alacriter. si valetudo pro hoc verbo esset. sed jacemus jamdiu, ni Lernuti, interno tabentique morbo pressi, qui utinam in animam non jus etiam aliquod haberet. Eximia debebat esse coelestis et immortalis illa pars. nisi quod aliter visum immortali, cui non refragor. de studiis alias, atque utinam coram aliquando. utinam et illud, quod injecisse ante annos te memini, ut sedem figeres in hoc loco. sed nihil hortor, tempora et res tuae quod pro re sit suadebunt. Quae deposueras olim apud me, cum cura et fiele habita tradidi Sayono ex praescripto literarum, quod. ab uxore tua accepi. Rerum indicem hc habes, transcriptum ex eo, quem ejus manu notatum servo. sunt et liberatoriae schedulae apud me de pecunia trajecta. sed spero coram semel haec omnia recipies, quia per incerta haec viarum mittere non sustinui. Vale, mi Lernuti, et diu fruere tuis falvis, in primis tua, quam saluto. Victorem nostrum eripuit mala sors, grande solarium meum, et tibi, si jam vixisset. Deus voluit. summa sententiae, acquiescamus. Lovanii III. Kal. Jun. CIC CI XCIII.

EPISTOLA XVII. JANUS LERNUTIUS Justo Lipsio S. D. Lovanium.

OCcasionem scribendi nactus hoc tempore praeter opinionem, Juste Lipsi, optime amicorum, facere non potui, quin aliquid ad te literarum exararem. Jam enim silentio indulsimus uterque, non dico satis, sed nimium diu. qui has tibi meas reddit, filius est meus, homo adolescens ex schola Liekerchii nostri privata, in Academiam vestram publicam, cujus tu Lumen, imo Numen es, missus ad ingenii cultum meliorem, et liberalium artium copiosiorem veluti mercatum. Eum ego fidei tuae ita commendo, ut magis non possim: quaesoque te, ne grave sit tibi, curare ut recipiatur per te in classem illorum, qui Dialecticam isthic audiunt hoc anno: nam nisi tu vel tui similis amicus juvet illum in re tali, vereor ne scrius venerit, inchoato jam et promoto studio istius disciplinae. caussa, cur non abierit domo citius, ea est, quod in animo mihi erat, illum mittere Duacum, scilicet una eademque opera linguam Gallicam ut addisceret, dum a lectionibus ordinariis tempus vacuum terens feriatur. sed quum jamjam profecturus esset eo, Ecce tibi literae ab homine noto certae, pestem in illa urbe quinquaginta aedes funestasse, jamque collegium Jesuitarum esse insectum, unumque ex patribus diem fuum obiisse, sublatum lue contagiosa. Sic tres mihi septimanae elapsae, dum novum consilium capio, et quid potissimum sequar,


page 21, image: s021

ambigo incertus. Ambitiose nunc et pluribus verbis contenderem abs te, ut admittere illum in familiam tuam velles, nisi memor essem rationum tuarum, propter quas idem petentibus non es obsequutus. sed si quis forte exterorum vel importunitate sua, vel blanditiis tantum faelicitatis est adeptus, inscio me, velim sane et mihi liceat venire in partem mihi noto veterique sodali: tamen non urgeo, facies ex usu tuo quod erit, neque enim cupio incommodare tibi ullo modo, ut meo meorumque nomine molestiam capias vel tantillam. Etsi hoc non impetrem, tot nihilominus beneficiis tuis olim obligatustibi sum, ut solvendo non sim. quorum memoriam, sicut debeo, sancte colo, et colam semper, donec corporis hujus colonus ero, etiam quum, non ero. salve interim, amicissime Lipsi, et vale, filiumque meum iterum commendatum, puta natum tibi.

Brugis Morinorum 7. Cal. Novemb. anno a partu Virginis 1596.

EPISTOLA XVIII. J. LIPSIUS Jano Lernutio S. Brugas.

GRatus mihi tuus fuit, et gratissimae una litterae, quibus silentium merito excusas. sane praeter morem, et poene dixerim jus, tam veteris amicitiae susceptum. Excuset moestitia haec temporum, quae manus, non solum animos, lentas reddidit et retardat. Sane, in isto pectore nihil mutatum, sciunt (ut internum meum validissimum testem omittam) sciunt, inquam, quicumque usu aliquo aut sermone juncti mecum fuerunt. saepe iis fuit de Lernutio aliquid audiendum, etsi cum verecundia aliqua mea, quod nihil a te audirem. sed ista fuerint, et si placet et vacat emendentur; sin autem et te Bellerophonteus aliquis morbus habet (quod de me non nego) age, vel silentio amemus. Filium tuum deduxi ad Collegium Falconis, quod vocant, commendavi Regenti et Lectori, spero non vane. fama id Collegium floret, et numero quoque lectae juventutis. de mea domo, non potuit, quae ita plena est, ut nec amico hospiti sit locus. Primam aperui importunitate unius amici victus, ecce ostio toto irruperunt, et domus meae angulos omnes impleverunt. Septeni sunt, praeter meum famulum. Vide quam salva mihi tranquillitas, a puero semper sic optata! sed ista et plura ferenda, in aevo non mitium hominum aut artium. de studiis quid scribam? alienis judiciis et animis potius, quam meo obsequor; nisi quod nunc aliquid philosophor, id est in Civili parte versor, qua meditatione et tractatione fateor me pasci. Atqui eruditiora alia sunt; quid id ad me, si haec meliora, utiliora? et succrescit juventus, quae illa nostra ponit aeque ut nos, aut supra nos. quid hc insistamus. sunt et litigia, morsiunculae, et juveniles ineptiae devorandae, quae parum ad stomachum hunc senilem. nam aetas mea, mi Lernuti, ingravescit magis, valetudo diu afflicta. tu, ut cum tua diu valeas vivasque, opto. Lovanii prid. Kal. Decemb. CICICXCVI.



page 22, image: s022

EPISTOLA XIX. JANUS LERNUTIUS Justo Lipsio S. D. Lovanium.

VEnerunt hesterno die ad aedes meas patritii aliquot viri, civitatis nostrae primores, ea mente, ut per me commendent curae fideique tuae cognatum quendam suum; per me inquam, potissimum, quo neminem Brugis antiqua et veteri amicitia noverunt tibi conjunctiorem. Eorum voluntati quum refragari nec possem nec vellem; visa enim honesta mihi, nec aspernanda tibi, epistolium hoc de subito exaravi ad te, petoque abs te, tam meo quam illorum nomine, sic tamen, atque ea lege, si, ut audio, vacat locus, si sine animi molestia facere potes, suscipere in familiam tuam ne graveris adolescentem optima praeditum indole, ornatum egregiis moribus, ortumque domo clara: fuit illi pater Reinerius Anchemant, dominus a Marca, cujus masculae stirpis primus iste haeres. apud Patres hc longo satis tempore operam studiis liberalibus dedit, tantosque progressus fecit in cognitione bonarum literarum, ut esse jam alumnus deinceps Academiae vestrae queat. quod quo majore cum fructu fiat, multum namque refert quibus conversetur tenera adhuc et rudis aetas, propinqui adolescentis tradere tibi erudiendum porro nepotem vehementer ardent, utque hoc ipsum tam cupide cupiant, movet et nominis tui fama late divulgata, et domesticae disciplinae ratio, qua excellere te audiunt, quamvis longe positi. Accendit inflammatos tertia fax, quod intelligant liberos Richardoti Praesidis, aliosque ex prima nobilitate juvenes tecum vivere, ac mollibus ab annis mirari virtutem et doctrinam tuam. quorum in coetum si admittere etiam nostrum hunc ephebum voles, gloria illi gemina accedet, tum a te ita illustri hospite, et doctore raro, tum a convictu filiorum tam pollentis viri, qui nunc in Belgica primo proximus est. De mercede noli dubitare. parati sunt luculentam adsignare tibi, vel in menses singulos, vel in annum arbitratu tuo. quod res est narro tibi. res ampla est, imo superest pupillo isti, etiam tutoribus animus, ut remunerentur te: mihi quidem adolescens valde probatur, nuperoque congressu statim me cepit, capiet te quoque, spero, ut videbis, vel aspectu solo; quare iterum atque iterum quantum possim, rogo conditionem, quam ferunt, arripias animo volente, mihique ubi primum vacabit, rescribas quid sperandum nobis sit. Hoc festo Bavonis mittere eum decreverunt in universitatem Lovaniensem, ne quod tempus trustra elabatur. Vale, amicissime amicorum, filium meum non commendo, ne videar diffidere tibi. scio te constantem ante aliis et tui similem, hoc est amicum mihi, ideoque illi pariter simul benivolum. Brugis Morinorum Ao. [abbr.: Anno] a salute humani generis data 1597. 15. Kal. Octob:



page 23, image: s023

EPISTOLA XX. J. LIPSIUS J. Lernutio suo S. D. Brugas.

EPistolam tuam satis sedulo et accurate scriptam pro adolescente vestrate accepi, atque adeo ipsum (quid suspensum te teneam?) commendatione tua recepi. Nolo imputare hoc beneficium, plura veteris amoris nostri causa velim et debeam, sed tamen recenter negasse me magnis praetoribus serio testor. Et ipsa etiam res negat. domus mihi plena, et nec angulus vacat; vix etiam huic, nisi quod intra duas aut tres septimanas unus e meis abit. Ita in locum ille succedet, et tantisper (si ante venit) metaturam tamen illi dabimus, in qua acquiescat. De pretio et talibus, dixi coram cognato ejus du-Bloys, qui hc inter Patres negotium ejus agit. Eum non ambigo scripsisse, nec juvat iterare. Hoc apud te tantum. pretii causa me nihil facere, quem benignitas Regis facit talis subsidii non egentem. Tuum interdum hc video, rarius quam vellem: et in Philosophicis adhuc esse credo, ubi proprios suos magistros et directores habet. Siquid juvari a me potest, aut ingenium ad nostra propendet (neque aliter ad ea invitandum) quid nisi rem breviter dicam, esse me in tuos ob te pronum? Vale mi Lernuti, cum tua, tuisque. Lovan Kal. Octob. CICICXCVII.

EPISTOLA XXI. JANUS LERNUTIUS Justo Lipsio S. D. Lovanium.

ROmam evocatum te, Juste Lipsi, invitamento Principum virorum libenter audio: tamen non sine doloris aliquo morsu. Libenter, quia virtuti tuae profectionem eam spero, imo confido, et honori et emolumento futuram. Invite, quod metuam (pondus in omine nullum sit) ne haereas, et alligeris novus Prometheus ad colles septem dominae urbis, quam scriptis tuis hoc seculo nostro unus omnium maxime illustrasti. et sane si gratus esse cum Rege suo senatus ille purpureus volet, mactum conditionibus amplis Civem te Romanum remittet nobis; nolo dicere, retinebit sibi, nam invideo, ut ingenue loquar, sidus orbis nostri tam praeclarum Latio, cui simile ab Augusti aevo non habuit ullum, et fortassis nunquam habiturum est. utinam ipse aptis et expeditis saccinulis comitari te, et lustrare iterum una pariter tecum regionem illam possim, terrarum ocellum, nihil


page 24, image: s024

in votis hoc tempore nec majus nec potius habeo: verum maritali compede impeditus, quod cupio non possum, utinam ex filiis ergo meis alterum liceat mihi substituere saltem. ut vices meas obeat ille, et faelicitate pro me fruatur ita expetita. si est ut admittere eum inter familiares tuos velis, tribus verbis sententiam tuam perscribe, utrum malis duobus. mittam, quemcunque elegeris; vidisti nuper majorem natu: juniorem non vidisti scio: scito grandiusculum esse, et ad laborem quemvis etiam itineris fortem sic satis habilemque. sed si jam quos tecum ducas optavisti, Audientis filium rogatus commendo tibi. nam et pater et propinqui hoc ut abs te peterem, pluribus a me precibus contenderunt, non potui negare hominibus notis et probis officium tam leve. Tu, si facere sine incommodo tuo potes, adolescentem jam ministeriis tuis adsuetum patieris haerere in parte comitatus tui. Hoc mihi, certe illis pergratum erit. salve et vale, optime Lipsi, proque Admirandis tuis, liberaliter atque amice ad me missis, multas tibi et magnas gratias habe. Opus est et auctore et titulo suo dignissimum: quod sine tui invidia, nec praesens aetas, nec posteritas ulla leget. Egissem eas ante, nisi fuissem subiratus tibi. Qu potest hoc inquis? cave caussam ex me quaeras; non committam eam huic epistolio nunc. alias, si usus veniat, exponam melius, vel coram. namquamvis procul a nobis abeas, spes tamen me tenet futurum ut congrediamur aliquando, quae ne fallat, Deum Opt: Max: precor, itumque tibi et reditum secundum exopto. Noster in utroque persevera. Brugis Morinorum 16. Kal: Jul: Ao. [abbr.: Anno] 1599.

EPISTOLA XXII. J. LIPSIUS Jano Lernutio suo. Brugas.

PErgratae mihi tuae, neque hoc nescis. Quem porro commendas, etiam a se esse potest, ut frontem video, et sermonem audio, utraque indicia melioris indolis sive mentis. Sed profecto tua gratia meam illi impertiar, et juvabo ac dirigam, si qua opus. Quaeris de fato Duzarum [note: Ex Epistolarum Douzae versibus scriptarum octava decima ad Gruterum, colligimus Janum et Georgium Douzas obiisse eo tempore. superfuisse Stephanum, et Didericum, qui per Poloniam et Turciam peregrinabatur, Wernerum et Didacum in Indiam abiisse, Franciscum in Anglia tunc versari siliam unam nuptam Frisio, alteram innuptam sororem comitatam esse cum. Stephano.] ita enim loquendum est: et duo perierunt e septem liberis maribus, nisi fallor. Omnes novi; omnes, raro exemplo, rarum aliquid et supra vulgum pollicentes. At primus ille [note: Janus.] aetate, dotibus etiam primus: et profecto, si vita fuisset, ille supra omnes Belgas fortean scandisset, qui nomen adhuc paraverunt. multa in eo eruditio, etiam interior illa et seria: ad summam, damno patria, nos


page 25, image: s025

dolore affecti proxime a patre sumus. Quidni? ego illi alter parens, et ingenium illud a puero formavi. Abiit, ut boni a nobis et bona: tum aetate proximus, Georgius, qui Byzantium viderat, in viam fraternam iverat, is quoque in fatum. Periit nuper, non Gaditan ill expeditione, ut tu reris, sed Indica et longinqua. Mala febris, et phrenitis ex ea, abstulerunt. De Italo quod suggeris, qui in Politicis a me dissentit: faciat, illa satis firma videntur, nec timere ab illo aut alio (ausim apud te) dente. De [note: Henrico Stephano, qui de Latinitate Lipsii edidit librum.] Gallo, qui Latinitatem meam libro suo praescripsit: praescripsit tantum. Ipsum inspice, non habet, certe non profert, quid in Lipsium dicat. Cacoethes hujus aevi nosti: a quo nec ille alienus, qui De magnitudine scripsit, etsi paullo diversa, sed avidus mordere aut pugnare, si materiem aut virum repperisset. Illa satis dura est, hic mollior quam ut repugnet: ita desiit hic ludus, post tubae tantum sonum. nec prolusio quidem justa fuit. sed ille quoque desiit et ad [gap: Greek word(s)] ivit: bene precati omittamus. Seneca me nunc habebat: nescio an exstruam opus, fabro isto saepe languente, fastidiente, et abitum minante. Fiat, quod Deo visum: quem volentes sequimur, et te cum Tua salvere animo jubemus. Lovanii, 4. Non: Sept. oo. ICC.

EPISTOLA XXIII. JANUS LERNUTIUS Justo Lipsio S. D. Lovanium.

ADolescentem hunc vides? nostras est, imo proprie meus fieri etiam cupit tuus. Hac enim spe Lovanium venit, dignus idcirco ut fiat. fiet, si excipere eum ea comitate voles, qua soles tali ingenio praeditos. Ingenium illi praeclarum, eruditio rara, certe supra aetatem, ante omnia animus ingenuus est, et tibi ob virtutem devotus? quid extendo epistolam? admitte hominem in sacraria tua, vel quia te amat, vel quia a me venit. Olim, olim tuo et nunc quoque amico. Utramque caussam probabis spero. magis tibi ubi innotuerit. Petiturus Galliam noluit te inviso excedere patria. Bene fecit; Solem te Belgicae postquam oculis coram lustraverit, plenus tui abibit ad Celtas, ut porro illic sidera alia regionis illius contempletur ex propinquo, videatque quam multis millibus antestes omnibus. habebis praeconem virtutis tuae, quum eo venerit, benivolum, et sincerum. novi nihil illo tibi opus esse. Luces enim per te ubique terrarum. quid nocet tamen, si quis suffragium suum adjiciat, et benigno ver. acique ore te efferat apud exteros? Themistocles Graecorum summus Imperator, etiamsi late notus esset, spargi nihilominus ac propagari gloriam suam


page 26, image: s026

laetabatur aura rumoris secundi. Nonne Demosthenes lumen eloquentiae omnis ad aniculae vocem arrexit aures, atque animum diffudit? quamvis Stoicorum amans affectus istos spreveris, abs te longe tamen cornea tibi fibra non est. Humanitas te capit, utere ea. et admitte adolescentem nostrum. Haud dubie redamabis illum, et mihi quoque gratiam repones, quod conciliaverim eum tibi. Quaeres fortasse aliquid nunc de me, quid agam, quomodo agam, nil scribam? vel ingentis epistolae instar apud te hic erit mihi: cui omnia mea nota seria, joca: si quid scire avebis, ex eo percontare. Interpretem mittere commodiorem non potui. Opus de Vesta et Vestalibus tuum misit ad me nuper Swertius. Legi, probavi. Audio epistolarum te Centuriam novam parare. Macte hoc animo tuo indefesso dignus, et locum in prytaneo perpetuum habere. non fit, ne mireris. Bella haec infesta studiis liberalibus sunt. Belle tamen tibi fuisse audio et laetor. Utinam diu sit, nec valitudo tua interturbet. Verum est an fabulantur morologi? Iterum languere te vix credo. quum vulgata modo tot tua scripta reclament. Rescribe, oro te, et rerum tuarum nolo me exsortem habere. Quid vis inquies? Libros a praelo recentes mitti ad me per te veteri tuo et vetusto more. Nam quos alii mittunt non aeque me capiunt. Aquae, ut nosti, gratiores sunt, quae ex fonte bibuntur. etiam munera, quibus auctor ipse pretium addit, missa officiose; Centuriam epistolarum ad Belgas, Gallos, Germanos non habeo. Nec Politica tua, quod opus perfectum esse videor mihi pleno ore posse confirmare. nihil in eo soleo desiderare, praeter partes et munia legatorum, de quibus nulla usquam mentio. num studio hoc ita commissum, an per oblivionem omissum? perfricui, ut vides, frontem. Pergamus graviter esse impudens? Quid ni. Os liberum in Giselino quondam probasti. Feres, spero, me succedaneum illi. In Centuriis epistolarum tuarum nullius etiam magni epistolam tenere locum voluisti, meo indicio recte. quamvis Cicero olim, nuper alii aliter. hoc probo. non illud, quod solius [note: Vid. 11. Centur. 45. et 46.] Caesaris Scaligeri putaveris inserendam. At quam epistolam Di boni! plenam gloriae vel venti potius. Ille Masinissae par aut similis? Ille? sed non libet excutere omnia. Videris mihi captare benevolentiam filii nimis aperte. qui qualis qualis est, animo in te prorsus amico non est. si est, ubi pro tot elogiis tuis, in genus illud Deorum (meministi opinor verborum tuorum) munem se et gratum ostendet palam? literis privatim blanditur tibi, scio: publico scripto testimonium, quale mereris, non ponet unquam, aut ego animi valde fallor. lib. 11. ad Belgas epistola LXXVIII. de [note: Lipsius Epistola ad Douzam Fil. Decad. v. 2. a Pontano edita, eum a militibus vel latronibus in via interfectum, juxta Rhotomagum caesum et sepultum narrat. Valerius Andr. Bibl Belgica juxta S. Germani Sacellum, ex hospitio raptum, sed non vulneratum scribit. et reductum, et febri correptum ad aedes Marchionis Mailloiensis se deferri jussisse, ibique paucis post diebus obiisse. v. Kal. Nov. 1592. Vid. et Melch. Adam. vitas JCtorum pag. 317. Excussit haec omnia satis accurate Bailius in Lexcio, nisi quod, Epistolam Lipsii 17. Centur Misc. 99. dicat 11. Januarii scriptam, quae de morte Busbekii, quam v. Kal. Nov. ejus anni evenisse narrant, scrupulum habet. certe in Autographo 111. Idus Jan. 1592. disertim est scriptum. difficultatem hanc ego non expedio: nam ante et post eam epistolam plures aliae circa id tempus scriptae leguntur. haec tamen est epistola, qua melius edoctum Lipsium Bailius indicavit.] BusbequI obitu in errore es. non periit in itinere


page 27, image: s027

militum vel latronum violentia: periit domi inter amicos fato suo. ex eis hc apud nos sunt, quorum in ulnis exspiravit. Ipse Wyngardus verum hoc esse attestatur. An nunquam ea de re scripsit ad te? monui hominem aliquoties. nunc te moneo, si visum tibi ut emendes, nam quae auctoritas tua est, propagari error in plures potest. De aetate tua in eisdem scriptis tuis sparsim fit mentio, incerta tamen et sic perplexa, ut quidam scripserit, videri te nunquam et semper natum. Invaletudinis tuae commemoratio quibusdam quoque nimis crebra videtur. Jamque apud Gandenses inter doctos jactatur, Morbos tibi pro aegide Palladis esse ad excusandum te. nolui haec te, quantumvis levia, celare, quo occurrere posthac dicteriis talibus posses, et claudere os Momo sandalion Veneris culpanti. Sed Gandensium, quia obiter mentio incidit, velim de epigrammatario ejus urbis judicium mihi tuum perscribas libere, ejus IX. libros certus sum te vidisse. magnopere tibi obligabor, si hc mihi pectus tuum aperueris, quandoquidem impetrare abs te nondum potui, ut de meis scriptis vere et severe pronuntiares sententiam tuam. Salve iterum et vale, amicissime Lipsi, ingens seculi decus, et exemplar in literis unicum. Brugis Morinorum Ao. [abbr.: Anno] oo ICCIII. a partu Virginis. Eid: Septemb.

Negotium meum, quod in aula habeo cum aerarii praefectis, velim Dno Drynkwart commendes: etiam aliis proceribus, id quale sit, exponet tibi Schilderus noster.

EPISTOLA XXIV. J. LIPSIUS Theodoro Leeuwio. Hagam.

LItterae tuae, eo loco mihi, quo olim tu: hoc est gratissimae ac jucundissimae, ad quos magis moris caussa respondeo et amoris, quam quod nunc esset epistolae argumentum: sed teneamus, quaeso, hoc sollenne, ut etiam ubi res non erit, commeent inter nos litterae, si non aliud, ne intercludi iter patiantur veteris amoris. De rebus patriae gratum, quod significasti. sequar exemplar, ubi erit copia: nam nunc Antverpia nihildum acceperam. Academiae res bene habent. Praeter vulgus studiosorum, qui cottidie adveniunt, venit nuper quidam etiam Gallus, Lutetiae natus bono loco. dolendum tamen est cessare eos, quos nosti, qui in rebus scholae, ut ille ait, nive Gallica frigidiores reperiuntur. Vale, mi Leeuwii, et me ama. Lugd. Batav. IV. Non. Junias CICICLXXX.



page 28, image: s028

Theodorus Leeuwius. (Diderik van Leeuwen) Adriani Filius, in Hollandiae Curia Senator fuit, olim Lipsii discipulus, et postea summus amicus et familiaris: repperi inter Lipsii Epistolas excerpta quaedem de Familia Leeuwiorum, ex commentariis domesticis, in quibus vidi eum 25. Octob. 84. duxisse Hildegondam van Loo, quae seq. Anno 12. Febr. 85. in puerperio fuit exstincta, simul cum foetu. Consolatur eum Lipsius Epistola egregia, quae est 1. Centur. Misc. 61. et ejusdem Argumenti, nos alteram damus. Altera uxor, quam VI. Octob. 1587. duxit, fuit Catharina vander Goes, ex qua filios Adrianum, Petrum, et Theodorum, tulit. ipse obiit. 21. April. 1596. ex Petro ejus posteritas propagata, summis in patria nostra, et praecipue Brielae et Leidae honoribus functa est, et adhuc floret, licet alio nomine nunc censeatur.

EPISTOLA XXV. J. LIPSIUS Theodoro Leeuwio. Hagam.

PArantem me respondere prioribus tuis literis alterae oppresserunt, amicissime Leeuwi. Respondebo, ut soleo, breviter utrisque. Quod quaeris, qui historiam contexuerint a fine Vopisci aliorumque: non alium habemus, dignum quidem legi, praeter Sex. Victorem, qui nuper Antverpiae excusus est a Plantino, et Ammianum: sed Ammianus, uti scis, pauca tantum de Constantio, Valente, et Valentiniano habet, libris ejus amissis. Alioqui scripserat continuam historiam a fine Corn. Taciti, ad suum aevum, judicio et fide meliori, quam stilo. At Victor non usque quaque placebit tibi, brevis, concisus, in re; in verbis [note: Humilis Crenius.] sciolus et adfectator. quid agas? Solus tamen ille reliquus ex antiquis. In provincia tua, quam suscepisti, velim constanti et erecto animo esse te. ita enim decet. Publice hoc expediet (loquor quod sentio) et privatim tibi. Ita tamen natura comparati sumus, ut tangant nos praeterita, fastidiamus praesentia: Mulierum, cum uterum ferunt, mollities et [note: Malitia Crenius.] malacia quae sit non ignoras. hoc volunt, hoc nolunt; hunc cibum, hunc potum: et pugnant votis suis una eademque hora. Prudentiores nos simus, sequamurque summum illum Imperatorem, quocunque duxerit, quasi legitimae militiae auctorati. et scio, sequeris. Philosophari tamen hoc tecum volui, ut Ennianus Neoptolemus ait, paucis. Alias, si ab affectu meo loquerer, mallem omissis projectisque omnibus te esse meum. Ea signa in te vidi verae germanaeque virtutis. de Advocato Fisci quae scribis, nova mihi et [gap: Greek word(s)]. Cupio ipse et opto. sed tentanda prius voluntas est eorum, quibus haec in manu, et dabo operam, ut id prudenter fiat, et cum decoro. In locum Neostadii suffectus est Nic. Dalius, institutionum Professor: rarae spei adolescens, sed, ut morbus minatur, non vitalis. Principis idventus utinam, uti scribis [note: Vobis Crenius.] rebus labentibus medeatur. Censura opus certe, eaque non modo ab invidia abfutura est, et opinione acerbitatis, sed contra laudem [note: Merebimur Crenius.] merebitur benivolentiamque apud omnes. Lentitudine peccatum


page 29, image: s029

adhuc esse docet haec in rebus nostris perturbatio, et communis [gap: Greek word(s)]. mors regis Hispaniae, Galliae et ducis Albani, nuntiata nobis sub idem tempus. vera fama sit in uno saltem ex triade illa. si quid de rep. habebis, quaeso, scribe: reponere officium ego non possum ex hoc angulo, et quia clausae fuerunt hoc coelo Antverpiam viae. Vale, mi vir carissime, et clarissime. Lugduni Kal. ipsis Decemb. CICICLXXX.

Editam vidi postea hanc epistolam a. Th. Crenio post tractatus de Philologia, ab ipso conjectos in unum volumen A. 1696. pag. 480. sed in paucis vocibus varietates adnotavimus, et quia neminem ibi quaesiturum Lipsii epistolam crederemus, hc noluimus omittere.

EPISTOLA XXVI. J. LIPSIUS Th. Leeuwio. Hagam.

NOn facile aliquid laetius nuntiari mihi potuit, mi Leeuwi, hoc consilio tuo migrationis. Nam et tua caussa gaudeo, qui exsolutus illa compede, liber ambulabis et tui juris. mea, qui amicum recuperabo, in cujus sermonibus et consuetudine saepe, ut antea, conquiescam. Itaque de novo munere Consiliarii, quod iterum moliuntur, moliantur. Tu (si me audis) non patiere in hoc brevi cursu vitae elabi eam tibi sine sensu, sine fructu. Nec ego honori tuo non faveo; sed dic, sodes, quae est ista ambitiosorum et occupatorum vita? quando ab impotentissimis dominis, id est, a spe aut metu libera? pendent ex alieno arbitrio, et solliculi sunt, non quid ipsi agant, sed quid alii loquantur. Ex fama recta, sive mala, gaudent aut torquentur. At mihi contingant opes illae modicae, et apud me habitatio, et, ut ille ait, secura quies, et nescia fallere vita: spernamus superba tribunalia, et sceptra omnium regum. De Uxore, quod semper censui, hoc nunc: non praecipitandum in hanc nassam. Placet illud nescio cujus philosophi; Dusturire, et non ducere. quanquam Graece hoc melius. nec mea unius haec sententia, sed ut tempora ista labuntur, cujusvis e vulgo. de domo, placet etiam consilium tuum, et faciet hoc ipsum ad tranquillitatem. Walravius de conditionibus tibi scribet, meo animo non rejiciendis. Ad patriae res quod attinet: iterum auxilii specula a Gallis. Adventasse XXVI. centurias ad me scribunt, et turmas aliquot equitum, quae sunt in finibus Brugensium. Hodie ingressas ipsum oppidum audivi. sed haec taliaque et fabulabimur coram interdum, et fortasse videbimus. Certe eos, quibus vita elabitur in vanis istis rerum. vale, vir amicissime, et mihi exspectatissime. Leidae Kal. novi anni CICICLXXXII.



page 30, image: s030

EPISTOLA XXVII. J. LIPSIUS Th. Leeuwio. Hagam.

EN tibi, mi Leeuwi, semina pauca brassicae florentis, aliud mitti dignum nondum accepi. quidquid nactus ero, spondeo futurum id in parte tuum. Quamquam tu fortasse de alia cultura cogitas, quam horti, quam opto bene tibi prospereque evenire. quod ad rempub. nihil scriptu dignum, nisi quod meras magnasque laudes memorant novi ducis. utinam veras! Quod ipsum brevi apparebit: nam ficta omnia celeriter decidunt. Catholici templum impetrarunt Antverpiae S. Michaelis. Ea lege, ut uno illo contenti sint, ut regem prius Hispanicum ejurent. ut triennium continuum habitasse Antverpiae probent. conditiones quo spectent vides. intelligo idem futurum Bruxellae. At in reliquis locis nihil mutabitur, ut ajunt. J. Bodinus [note: Hunc etiam Alenconio consilium praebuisse opprimendarum urbium Belgii suspicatur Hoofdius Hist. lib. XIX. pag. 843. ubi et Judaicae religioni addictum, obiisse ex communi fama refert. vide ejus vitam, nuper a Polycarp. Lysero satis diligenter conscriptam, in Apparatu Literario, specim. XVI. Witteb. 1717. edito. ubi et specimine IV. Woldebr. Vogtius de ejus Judaismo agit. Ceterum notus satis est Bodinus.], qui Methodum, et de Republica scripsit, est Alenconio a consiliis, titulo Magistri libellorum supplicum. Vir sane doctus varie, sed varia item sentiens: et in iis de republ. sententiis aliquot fautor, quae non bonae. Familiam cum ales bene eveniat. sed de familia, suadeo eligas [gap: Greek word(s)] potius, quam [gap: Greek word(s)] satis in vita molestiarum, si non alias accersamus nobis ultro. et Venus a veniendo dicta, ut Varroni placet, quod adveniat sponte. sed jocor. Vale et ignosce epistolae inter seria oscitanti. III. Id. Mart. CICICLXXXII.

EPISTOLA XXVIII. J. LIPSIUS Theodoro Leeuwio. Hagam.

SOlatio magno mihi litterae tuae, quae meliora de Principis, id est, patriae salute, nuntiaverunt: nam vere communis salus (ut nunc res habent) nixa capite illo uno. Quod dissidium futurum putas urbium provinciarumque, sublato uno illo vinculo, quod male haerentes adhuc ligat? nam [note: Intelligit Alenconium, cui Belgae detulerant nuper imperium.] novi Ducis Auctoritas infirma etiam nunc, nec egit radices. Magna et mira temeritas [note: Joannis Javregui, qui Antverpiae vulnus, ut credebatur, letale Guilielmo 1. Arausionensi, inflixerat.] desperati


page 31, image: s031

illius capitis, qui rem tantam suscepit, nulla spe salutis. Quae enim via illi evadendi? at apud alios fortitudo appellabitur, et accensebunt exemplis priscis Romanis. Habent Hispani scilicet suum Mutium. sed tu bene, mi Leeuwi, flectis oculos ad res humanas. vide, quam improvise, quam subito ictu evertitur illud omne, quod appellamus vitam, et quam nihil in nobis certum, nisi ut sciamus haec incerta. Nos hc sane eo nuntio turbati et collegae mei [note: Danaeum et Donellum innuere puto, qui Galli, et novarum rerum auctores, multas turbas Leidae ediderunt, et cum Senatu urbano acres contentiones habuerunt, sibique ideo male conscii metuebant, si moreretur Arausionensis. De illis postea amplior occasio agendi occurret.] (scis quos dicam) jam de sarcinis cogitabant. Eo magis, quod non bene conveniat iis cum hoc Senatu, quem vellem quibusdam in rebus moderatiorem. Sed et illos magis lentos, et minus Gallos. de [note: P. Puto hunc esse Bartholomaeum Gryphium, de quo infra Ep. 30. et in alia ad Caselium, ubi Syndicum Civitatis Gorcomiensis dicit fuisse: hoc ne munus hc intelligat, an aliud, quod ambiit, nescio.] Gryphio nostro quo loco res est? jamne in fastigio novae dignitatis? an fumos ille captat, et illi vendicat? In horti cura tu prudentior, et eadem scilicet cautela, qua in re uxoria. Ego in utraque (certe in altera) praecipitavi. et semina mandavi terrae non bono coelo. Pauca tamen mihi supersunt: et, si tu aliquid mihi submittes, erit fortasse, quo te remunerer. nisi tumultus Antverpiensis ejusmodi omnes cogitationes familiaribus meis excusserit. Vale: Lugd Batav. VIII. Kal. April. qui mensis sacer Veneris, et ideo conjugio aptus: ineptus, ut scis, prisca persuasione Majus. quare fac, si quid facis. CICICLXXXII.

EPISTOLA XXIX. JUSTUS LIPSIUS Theodoro Leeuwio S. Hagam.

FAcinus illud [note: Duce Alenconio. vid. V. Cent. Misc. 12.] a regio juvene, non regium, partim ex litteris tuis, partim ex fama jam acceperam. et de animo meo quid quaeris aut censes? scilicet miratum et attonitum fuisse me? non fui. Nec sapientiam mihi vindico: sed eo tamen jam perveni, ut ea omnia, quae divinitus inferuntur, ferenda putem: nec miror accidisse quod sciebam (non ausim dicere praesciebam) posse accidere. Gentem vidimus, et disciplinam et aulam. illa levissima, haec corruptissima, et media nulla. ab his quid, nisi tale aliquid exspectandum? quanquam illud fefellit me, fateor; si haec de compacto gesta, et bono Hispanorum. Nam Gallos ruere, non ire, et consiliis ad dominationem praecipitibus niti, status Italiae nos docuit ante multos annos. Illud [note: Machiavellus.] Etruscus Magister nos docuit, duos aemulos reges colludere posse in tam praeclara


page 32, image: s032

praeda: sed ut hoc secuium est, omnia nunc credenda, et eventus ostendet in tempore, quid sit hujus rei. Ego, mi Leeuwi, quo magis labi res nostras video, magis erigor ipse et attollor. Intueor ludibria rerum humanarum; et aleam hanc ambiguae fortunae: quae gaudet jactum aliquem ex occulto jacere, nec exspectatum. Hinc ille vulgi stupor et querela, Quis putasset? qui non cadit in mediocriter sapientem, qui jam ante ita meditatus, ut sciat haec et deteriora posse evenire. Quis fuit ille dies, cum hc et alibi aut insulae totae aquis absorptae aut urbes terrae motu? Quis illorum, qui tam magna ruina perierunt, id putasset? Nec exempla nobis desunt talium, quas patimur, cladium: sed nos ipsi nobis, qui insito a natura vitio, proni semper et creduli ad spes meliores. Atqui coerceri spes illas tutius, et laxiores potius habenas permittere timori: magna enim et in promtu consolatio animo, qui semper timuit, quicquid potuit timeri. Jure a Romano Philosopho laudatur ille versus, cuivis potest accidere, quod cuiquam potest. quem velim impressum menti tuae, una cum amore mei, quem meo sane merito nunquam depones, Prid. Kal. Febr. 1583.

Hanc epistolam recudi jussi, quia Lipsius multum diversis verbis, et amputatis plurimis, edidit Centur. 1. Misc. 26.

EPISTOLA XXX. J. LIPSIUS Theodoro Leeuwio S. Hagam.

DE hortulo tuo non est quod excuses. Frontem non posuit, quam nunquam habuit. Quomodo enim ille, qui nuper ostendit se nobis tam nudum? sed tamen subvenio ecce in parte, velamenta aliquot illi do, quibus se tegat; sed vide, ne tu quoque mecum agas per velum. Non enim videre mihi (ut mea quidem suspicio est) petere haec semina horti tui caussa, sed amici. Quando enim tu vacabis horto inter statas illas et legitimas tuas curas? aut quis hic novus ardor in re hortorum? quem quidem dea illa adhuc non respexit, quae veteri religione praefecta hortis, Venerem dico. Ubi enim aut quando sponsa? et praeveniunt ecce te omnes, veteres novique collegae, inter quos etiam noster ille Amstelrodamus [note: Quirinum videtur appellatum aliquem indicare.], cognominis Romano primo Regi, qui uxorem duxit et abduxit Delphis, si mensis hic Veneris te non aperit: censeo (nec aegre feras hunc jocum) fibulam tibi imponamus in omne aevum. De pace cum Gallis quis bonus bene sperat? sed mittamus semel ista, si sapimus, et quod argumentum verae sapientiae est, collocemur aliquando extra spem et metum. Non est securus aut tranquillus ille animus, quem omnes nuntii deprimunt aut attollunt. Externa ita sunt, sive fortuita, sive


page 33, image: s033

fatalia. quae quoniam in animo et sponte nostra non sunt, ferenda tam aequo animo, quam tempestates aut nimbi. Quid proficies dolendo aut querendo? Lapidis ista sunt, inquiet aliquis, non concuti, non moveri. Imo vere viri qui felicitatem omnem in se ponit, et cui gaudium omne aut dolor tantum ex se ipso: Ad extema si abis, si illa momentum aliquod habere ad beatam vitam censes, quis finis? Nulla enim unquam prudentia efficiet, ut res publicae omnes sive privatae fluant ex voto. At illud prudentia potest, ut aut spernamus ea omnia, tanquam aliena, aut certe feramus. De Gryphio dolui, viro bono, prudenti, docto. sed cui [gap: Greek word(s)], ut poeta ait. Mihi autem illud Lyricum sedet fideli tuta silentio merces. de [note: Credo intelligi Michaelem Montagnium, quem Thaletem Gallicum vocat 1. Cent. Misc. 43. ad eumdem Leeuwium data, hoc anno, mense Majo.] Sapiente Gallo, serio videbo et curabo, cum advenerit Plantinus, quem exspecto in dies. Doctor ille Medicus here hc fuit, ardens, incitatus. scis apud quos, Medici, mediam pertundite venam. Vale V. C. et me vere tui amantem ama; et, si vir es, me sub hoc Paschatis festum invise. Plantinus hc erit et amici inter quos tu gratissimus: vere hoc, non blande. Id. April CICICLXXXIII.

EPISTOLA XXXI. J. LIPSIUS Theodoro Leeuwio. Hagam.

ABiisti a nobis cito, vel pro more tuo aufugisti: At vellem liceret nobis una esse, non solum saepius, sed etiam diutius; quia in his tam adflictis temporibus non minimum solatii in colloquiis Amicorum. Scio veram consolationem verumque robur a sapientia manare et ab internis: tamen et externa illa libant, et diminuunt aliquid a molestiis, quas pepererunt res externae. Libros, de quibus injeceram, nunc mitto, alterum per famulum trades Dominae, alterum leges tu, si voles, et quando voles. Ego quid de istis sentiam, coram audisti: in eoque persevero. Velim et tu in me amando. Vale Vir Clme. Lugd. Bat. Id. Jun. 1583.

EPISTOLA XXXII. J. LIPSIUS Theodoro Leeuwio. Hagam.

PEccatum a nobis est, mi Leeuwi, revera in diutumo isto silentio et intermissione scribendi; sed ab utro? vereor, ut culpam regeramus in alterum


page 34, image: s034

alter. Itaque componere aequiter hanc litem praestat, quam acriter prosequi. Praesertim cum amicitia nostra ad eum firmitudinis jam gradum venerit, ut non solum hebeti isto cessationis ictu non laedatur, sed nec ullis malevolentiae aut calumniarum machinis sive telis. Apud me quidem omnia integra, omnia vetera: et adfirmo tibi Lipsium usu et mancipio tam tuum esse, quam illam, quae nuper tibi convenit in manum. De Rep. sollicitor magis: quae jam non labitur, sed ruit. qualia enim haec, quae de Gandensibus adferuntur, fere monstra? Captivos solutos: et in iis [note: Vide Hoofd. Hist. lib. XX. pag. 895. qui vocat Toparchum de Champaigneis. nomen ejus erat, Fridericus Perenottus. has turbas Gandavenses explicatius tradit Borrius: Lib. XVIII et XIX. Historiar. Belgicarum Edit. primae.] Champagnium, eumque etiam ad consilia publica adhiberi: Pactionem cum hoste institutam, Legatos ad Iperenses et Brugenses missos, qui eadem suadeant, et addunt quidam, etiam ad Bruxellenses. Qui omnes tamen excusatius id fecerint, quam Gandenses: qui sola protervia peccarunt, unde et nunc peccant, non telo ullo inopiae aut necessitatis. Sed quid dices, si pedes et manus huic negotio Ministri? ita constanter narrant, et rem omnem geri per Bollios et Dathenos. Heu pietas, heu religio! quam multis hodie in ore es, quam paucis in corde? Abutuntur ea passim, et rem purissimam sanctissimamque in velum verterunt vitiorum. Cujus ambitio non hac tegitur? quae avaritia non latet sub hoc mantello? ut nihil mirari debeamus, Deum et omnes coelites aversos a nobis, quos non contemnimus solum, sed ridemus. De Gallia, certum non habeo quod scribam, nisi illud, ad caussam suam et nostram advigilaturos eos sero! Capiunt enim incrementa valida illae partes, quae non conterent aut minuent illi, cum volent. Non enim tam faciles cedere aut caedi Hispani. Tamen Angli etiam contantur, et dum alter alterum respicit, velut fatali omnium ignavia, ad imperium Iberi tendunt pleno gradu. Nam Germani quidem certe parati ad quodcunque jugum. Bonna jam capta est, et per Coloniensem illum limitem aditus in penetralia Germaniae datus, quando Hispanis cumque visum. Jam nos ipsi, quid? in media undique flamma scilicet expergiscimur! imo non alias magis securi, ignavi, secordes, velut lethargo quodam pressi imus ad mortem. Ecce querelas. at tu solatia malles. Non habeo, nisi illa, quae Constantia nostra dedit: in quibus unus acquiesco. Video, inquam, et fero, et cum erectior mihi animus, rideo. Hortulo tuo et ejus culturae fautor ego, non nunc adjutor. Nam nec ipse quidem seminis adhuc ullum granum accepi, quod conficere mihi solet Antverpiae Plantinus. At is nunc hc est. tamen ab aliis aliquid expecto: et siquid erit (ut in omnibus meis) pars ejus tua. De adventu tuo sub has ferias vide ne mutes. Vale. et uxori tuae a me salutem, et, si lubet, suavium. Leidae IV. Idus Mart. 1584.



page 35, image: s035

EPISTOLA XXXIII. J. LIPSIUS Theodoro Leeuwio S. Hagam.

MElonem ecce nostrum, mi Leeuwi, quid ais? tuine aequiparant, an superant? Quid autem si alios videas cubantes etiam nunc magno agmine in hortulo meo, grandes et superbos? diversos gente, forma, sapore? Quid dicam? hac aestate triumphamus. et fortasse meo animo, tam serio, quam Hispani de caedibus suis et successibus cruentis. certe magis innoxie. Quem enim hae ineptiae nostrae laedunt? et tamen simplices ineptiae, nec alienae ab homine et animo liberali. Tristia quotidie de rep. audimus, et nisi pasci nos juvat vana aura spei, quid humanitus auxilii videmus usquam? Clausi et irretiti ab hoste undique tenemur, nisi Deus ille dissipet consilia perditorum. quod faciet profecto, tarde fortasse pro voto nostro, sed nunquam sero. in eo speremus et ad eum spiremus,

--- qui mare temperat
Ventosum; et urbes, regnaque tristia,
Divosque mortalesque turmas
Imperio regit unus aequo.

cui te, mi Leeuwi, cum uxore tua et cum adfine tuo Eyndio ex animo commendo. Lugd. Bat. pridie Kal. Sept. 1584. Adjunxi melonem alium viridem Hungaricum. Nescio an prorsus maturum. Findi tamen, ut vides; sponte incipiebat, et odorem largiter diffundebat: gusta aut diem unum serva.

EPISTOLA XXXIV. J. LIPSIUS Theodoro Leeuwio. Hagam.

VAlde mihi grata est cura tua de valetudine mea, et gaudium in re paullo meliore. Certe enim difficili morbo implicitus fui, qui ita me dimisit, ut tamen reliquiae adhuc haereant et vestigium. Sed clemens ille Deus porro faciet, quod ex salute mea censebit et usu. ego quidem non deero moderato victu et humana omni via tueri valetudinem, uti jure quodam naturae debemus. vires mihi valde adhuc adflictae, nec facile eos erigo, praesertim inclinatione ista anni. Bene tamen spero; resp. nostra in majore morbo. cui medicum (coelestem illum excipio) non video, nisi Gallum, quem tamen velim foedere quodam cum Anglia jungi, cujus valde interest nos non vinci,


page 36, image: s036

sed illa ipsa Gallicana vereor ut occulte turbent quidam inter potentes. Videbimus, et coram, si Deus mihi vires aliquas det, de his loquemur. aveo enim excurrere, et paullum reficiendi mei caussa peregrinari. Salve cum uxore tua, amicissime Leeuwi... Octob. 1584.

EPISTOLA XXXV. J. LIPSIUS Theodoro Leeuwio salutem et solatium opto. Hagam.

AEgre expresserim, Vir amissime, quanto dolori mihi fuerit dolor tuus. Natura ad miserationem propendeo, fateor: et facilius poene meum dolorem ferre possum, quam alienum. At in te, auget et irritat insigniter insitam istam mollitiem, amor, quo jamdiu prosequor te (uno verbo dicam) ut fratrem. Itaque cum angi et frangi luctu te cogito, cum tristitiae circa caput tuum magnam istam nubem: scio et me involvi, et quidquid pugnavi, genu flectere, si non succumbere ad hoc Fortunae telum. Grave revera telum, (cur enim imminuam?) et quod uno tempore percussit te duplici plaga. Uxorem amisisti. simplicissimam, probissimam, tui certe amantissimam: et addo in nova et recenti adhuc copula, in ipsa vi et impetu primi illius honestique ignis. Quis non lugeat? Sed ecce alterum etiam vulnus a transverso. proles tibi erepta, quam non spe, sed re jam tenebas. proles inquam prima: in quam ardere scimus parentum vota. Quid dicam? justissimas dolendi caussas esse tibi si negem, valde ipse sim injustus. Sed tamen; dolendi, o mi Leewi, non lugendi: aut si hoc; non etiam jacendi. Obsecro enim te per illum Deum, qui nos fecit: da te paullisper hc mihi, et praebe ad medicinam nostram, etsi crudum adhuc tuum vulnus. Pelle parumper fumos istos et fucos, qui te obumbrant, qui lumen obnubilant rectissimae in te Rationis. Tria haec cogita. Nempe Homo es: Eruditus es: Christianus es. Si homo: quid tibi vis, qui tam impatienter fers haec humana? legem frangere, quae ligat omnes? Frustra. nunquam evolves te adamantinis istis Naturae vinclis. At enim pauci, quibus tam gravis casus ingruit. Pauci: sed tamen aliqui: imo, ut ego scio, multi. Sed haec iniquitas magna in humanis rebus, quod laeta aliorum limo et invido oculo facile et statim cernimus: tristia non appendimus, non attendimus, nisi nostra. Scilicet primus tu aut ultimus, quem ferit hoc tebm? Imo milleni aliquot ante te: milleni post te: milleni hoc ipso temporis puncto, te ipso quidem arbitro, si mentis oculos sparges per magnum hoc Aevum et Universum. An solus igitur tu eximius, tu indignus? Agam enim libere tecum, et uram verborum isto igne, dum sanem. Erras. Sparguntur haec Fortunae (uta mur cum vulgo hac voce) jacula in omnes: et alius aliud capite, pectore,


page 37, image: s037

ventre excipit. et cuique gravissimum suum. Lugentes omnes adi et audi: universe haec iniqua libra, ut praeponderare censeant dolorem suum. Unde hic error? A pretio et amore nostri: quia indigni videmur iis casibus, quia laeta et adfluentia ante alios nobis pollicemur, stulta spe et vana. Hic morbus, qui morborum omnium in nobis caussa. Ecce miles cum ad pugnam it, nihil ambigit de futura multorum caede: sed in quemvis potius miseram eam sortem destinat quam in sese. Cadunt ante et circum eum multi, non miratur: tum demum stupet, cum ipsum attigit lethale telum. Tales nos in hac vitae pugna: aliena vulnera satis aequis et fortibus oculis aspicimus, ingemiscimus et attoniti sumus ad nostra. Hoc ergo primum tibi scutum; quo vim reprimas ingmentis doloris. Homo sum: humanis casibus a Deo subditus. inter eos iste. Quid volo? quid conor? irritam non faciam diu latam, diu ratam hanc legem.

At scutum alterum, Eruditus es. Viam tibi a puero litterae straverunt ad Sapientiae et Rationis templum. Cur initiatus saluberrimis his sacris, abis et abjicis te ad profanos? Vulgus est, cui omnia nova, mira, gravia: erudito qu possunt? Sapientia clamat olim haec evenisse, semper eventura: et ante oculos tibi ponit seriem illustrium exemplorum. Ratio ingerit cum Deo luctandum non esse, et aeterno ejus fato. An tu haec non noscis, aut potius non cogitas? Diducerem et diffunderem ubertim verbis, nisi ea ipsa domi et in memoriae tuae thesauro esse scirem. Prome ea tantum, et a te etiam arma arripe contra hunc vitae et salutis tuae hostem.

Vere, inquam, salutis hostem. Jam enim ad tertium illud, Christianns es. Si talis: quomodo luges? Inter prima religionis nostrae dogmata est, spernere mortem, adspirare ad veram illam et aeternam vitam. An vere haec credimus, et sentimus? An legimus et efferimus dicis morisque caussa? Si vere, et si Aeternitatis promissa illa gaudia serio animis praecepimus: inviti profecto manebimus in hac vita. Clamabimus cum sacro illo Praecone, Cupio dissolvi. Si nuptiarum aut convivii lactioris dies imminet; ardemus, anhelamus, et transilire medium velimus omne tempus. Age, eumdem ardorem ardeamus in epulas has coelestes. Non aufert nos mors, sed transfert. cur eam metuam aut culpem, quae initium mihi vitae melioris? At enim amabas uxorem: et divelli ab ea te urit ac sejungi. Amasti: scio, et ignosco, imo laudo. sed Christianus tamen ille amor sit, non in te impius, in illam iniquus. Vere enim impius et parum Christianus, quisquis vivere mallet in Deo, et vera fide jam defunctum. In illam autem quomodo non iniquus? In coelum abiit: tu ad coenum hoc retrahis. Ad beatorum sedes: tu revocas ad has sordes. Vide quam praeposterus, quam Deo adversus, quam a Ratione aversus hic amor. Sejungi triste. Esto. sed cur falsa fingimus et inania luctus? Nemo vos sejunxit: sustine paullum, et sequere. Conjunget vos eadem illa funesta dea, quae videbatur separasse. In villam olim tuam aut ad templum saepe cum uxore isti, saepe seorsim. non minus hilaris et securus tamen, cum solus: quia scibas illam sequuturam. Idem hc cogita.


page 38, image: s038

Spondeo et certum te facio hujus iteratae copulae et Ssecquelae. Abiit illa? imo praeiit. Sejuncta a te? inio paullisper seposita, et quidem in beato et candido loco, quo sequetur eam mox suus Amor. Tu inquam, mi Lecuwi, tu, quamdiu hc eris? aliquot annis fortasse: qui ad Aeternitatem illam comparati, nullum habent temporis momentum. Ego quoque (ut hic morbus meus est) brevi praeibo: et laetus ac volens aliquancto excipiam et suscipiam lactum volentemque in supera illa sede. Interea dum in hac statione sumus; fungamur munus, quod Imperator imposuit, et vitae officia alacres subeamus, deterso omni luctu. Expungetur merito ex coelesti illo breviculo miles, quisquis tam ignaviter clypeum hc abjicit et hastam. Concludo. Quod hominibus dignum est, praestemus: quod Eiuditis: quod Christianis. Magnus ille Deus te servet, te firmet: et una inter nos sincerum verumque amorem. Lugduni Batavorum, magno et interno morbi mei aestu x. Kal. Mart. oo. id. LXXXV.

Similis Argumenti est alia Kalend.! Martiis scripta in 1. Centur. Miscel 61. et mox n. 41. tertia, circa eamdem materiam versatur, ut videatur Lipsius, vel eloquentiam suam voluisse exercere in amici dolore leninendo, qui inconsolabiliter lugebat uxoris mortem; vel diversis exemplis unam et eamdem epistolam formasse. sed ipse Lipsius, an tam fortis? minime; hae ipsae ad Leeuwium literae plenae querelarum, et desperationis fere de rebus patriae, sed sic solemus: aliis consilia damus, et ipsi aegrotamus.

EPISTOLA XXXVI. J. LIPSIUS Theodoro Leeuwio. Hagam.

CUm te exspecto, litteras a te accipio, id est, pro re verba. Itane semper fallax? in amicitia id non decet: nisi quod nunc amor te excuset, et puellae, quas adducis; ab iis abductus, vide ne seductus. sed quando iterum ad hoc jugum? allubescere te video, et haec sunt initia, itiones istae et minutae procationes. Deus bene vertat; quod fiet, si tu bonam potius et mitem eliges, quam in qua alia externa. De Gravia, [note: Vid. Borrii Hist. lib. XXI. pag. 22.] heu botam quae maria nos purgent, quin male audiamus apud exteros, et apud ipsos Britannos? Qui natura suspicaces, magis nunc ex ejusmodi caussis. et sane quidquid praetexatur aut veletur, res parum gesta ex fide bona. Occulta haec mala, et malos numquamne revelabit tempus? haec spina est, quae pungit, quae necat; proditores, inquam, immixti nobis, et qui pugnant quasi pro nobis. Anglorum tibi in Briela luxus visus, et invisus bono jure. si qua res enim est, quae illos perdet, aut successus certe eorum tardabit, mollities haec est, et abundantia opum ac voluptatum. Animus, robur, prudentia abunde adsunt, nisi quod peritiores eos paullo vellem hominum istorum ac locorum,


page 39, image: s039

quod tempus tamen dabit. Drakii successus mirifici, ut ajunt, in novo orbe naves Indicas XVI. cepisse dicitur, et jam mercatores conturbare passim in Hispaniis. An vera, nescio: hoc scio, in iis partibus vitalia esse Hispani regni; si ea laedas aut adimas. Ipsum Ratallerum, cognatum tuum, amice resaluto; cui ex animo ego omnia cupio. Ei, ut virtutes ejus sunt, si hac via nihil proficitur, alia aliquid factum iri non ambigo, et sum ei sponsor. Premant eum factiosi isti, sed non in longum: emerget. Synodus nunc apud vos [note: Vid. Borrium d. l. pag. 29. et lib. XXII. p. 79.]: Heu! satisne opportune? mihi non videtur. et malim caput nos curare, quam reduviam. de salute omnium cogitari, quam de disciplina: cum video, qui conficiendae praesunt, turbas vereor ex turbis. Vatem memento haec dixisse. intempestiva ambitio haec erat, quae etiam sub sanctimoniae velo. nos mediocriter valemus, et statuimus excurrere ad Comitem Mauricium salutandum. Vale, vir Clar. et si occasio D. Praesidem Mylium, qui nuper in me valde humanus, meo nomine saluta. Leidae 23. Junii 1585.

EPISTOLA XXXVII. J. LIPSIUS Theodoro Leeuwio S. D. Hagam.

LItterae tuae exspectatae, Vir amicissime: at tu magis. Quousque autem nos fallis? Veniam, Veniam, in ore tibi saepe: nondum in re aut mente. Quid exspectas? an ut ipse veniam, nec ducam te ad nos, sed traham? Faciam certe. valetudo haec modo paulum perseveret, quae nunc quidem bona, sed partim firma. Nutat enim crebro, et vacillat, et cum stare mihi maxime videtur, cadit. Quid mirer? Ut ii, qui in salo jactati diu fuere, etiam in terra nauseant et languent: sic ego a diuturno isto morbo. Sed Deus, qui vitam mihi servavit, vires etiam addet, cum videbitur: aut tollet hoc ipsum quod dedit, me nihil renuente. De repub. querela et solicitudo tua non sine caussa. Heu quo illa statu? Fallor, aut profecto labitur hoc Libertatis atrium, imo ruit: utique post dejectam grandem illam [note: Wilhelmum Arausionensem.] columnam, quae sola fulciebat. Status isti sistant aut firment? mihi non videtur: non certe, cum oculos mentemque flexi ad singulos, qui in consessu. E quibus alii boni, sed imperiti: pars magna mala, lucri cupida, et suae, non publicae rei. Itaque multi isti Sinones facile imponunt pauculis illis Priamis, et Trojam hanc produnt hosti. Nosti ipse eorum ingenia et mores: et quam unum hoc curent, ut per publicam hanc tempestatem sarcinulas suas salvas habeant, imo auctas. Hi sunt vultures patriae, hirudines aerarii, qui adflixere rempub. iltam et adfligent, quamdiu locus iis in puppi. Quid censes?


page 40, image: s040

victoriam spectare eos aut meliorem statum? imo tumultum, noctem, turbas: e quibus creverunt, et per quae vivunt. Redeant enim et revolvantur ipsi iterum ad suas tenebras, si sol aliquis illucescat firmae bonaeque gubernationis. Ut blattae et stelliones lucem fugiunt: sic quietem rapones isti, Atque haec et plura in toga peccantur: at militia scilicet meliore loco et lege. Imo adeo contra est, ut nemo bonus eam intueatur oculo sicco. Milites vide. sine disciplina reperies, sine ordine, manibus rapaces, pedibus fugaces: et in quibus linea nulla aut color militum, nisi quod avidi praedae. sed ejus ipsius tamen incruentae. Adde quod tyrones, quod subitarii, quod e faece collecti: in quibus nihil aut virium, aut animorum. Jam ipsi duces quid? temerarii, caeci, properi: ut unam illis provisionem cautionemque hanc jures, nihil provide agere, nihil caute. Nec miremur. Tyrocinium enim vix militiae suae posuerunt: vis ducant? Parere nunquam ipsi didicerunt: vis imperent? Vitiis luxuque dissiuunt: vis castigent? sine peritia autem, imperio, coercitione, quae potest esse felix militia? aut quem alium successum, quam hunc cottidianum exspectes, dissipationis, fugae, caedis? Canes enim ecce ab illa parte et leones prodeunt: a nobis lepores aliquot galeati, quos hinuleus ducit aut cervus. Haec mala sunt, mi Leeuwi, longo usu innexa jam huic Statui, imo innata: nec tolli ea facile possunt, nisi ut tollas ipsum. Itaque vident et culpant omnes: nemo emendat. quia revera evertenda haec forma reipub. est, non convertenda. Confusio ista consiliolum tollenda, [gap: Greek word(s)] removenda: et caput salutis nostrae ponendum in capite uno. Sed illud quoque unde expedimus? Deus viderit: ego haereo. In nobis enim quis ea auctoritate, prudentia, fide? Ad externos igitur eundum sit. et jam coepimus, sed pede parum fausto. Gallus nos lactavit et sprevit. Angla quantumvis benigne polliceatur, vereor ut praebeat se totam. Mulier est, Scotum habet in latere, insidias in sinu: nec velle eam omnia scio, nec audere, nec posse. Regnum ipsum ejus uber ac florens. sed breve tamen et arctum, et quod impetu validum esse non negem, nescio an firmum ad longum bellum. Jam augemus ipsi has difficultates mora et lentitudine nostra. Per otium sedemus, disceptamus: et manum linguamque ad auxilium vix exserimus, cum aqua nobis tangat mentum. Denique si petimus: frigide, intricate, perplexis legibus petimus, et tanquam qui nolimus impetrare. Et revera quidam nolunt. An ignota Regi illi aut Reginae interna nostra vulnera sentis? Ambitionem acrem et avaritiam quorundam? Qui ut dracones, circumplexi aureum hunc Hesperidum hortum incumbunt, adeo eum non deserturi, ut perire patriam a stirpe malint, quam imperium sibi aut praedam a parte. Tamen ad Anglam, inquies, eunt prompte. Mihi crede, non ut illa plane pleneque imperet, sed ut per eam ipsi. Arborem, inquam, hederae istae quaerunt, cui annixa et innexa nequitia eorum serpat. Nec tamen haec accusatio mea in omnes convenit: veram eam in paucis esse, utinam vere neges! Ecce querulam Epistolam, et fortasse tibi lectu molestam, mihi quidem scriptu. Angor enim intimis sensibus, cum haec cogito,


page 41, image: s041

et cum instantem florentissimae patriae ruinam praecipio mente. Instat enim certe, nisi magnus ille Stabilitor et Stator nos respicit: qui facile et uno nutu haec convertet, si convertimur ad cum ipsi. Quod ut serio a Belgis nostris fiat, ex animo voveo, optoque. Vale. Lugd. Bat. im. Kal. Julias. oo. IC. LXXXV.

Hanc epistolam um tibi libere scriptam, ab uno te velim legi. Querelas enim in vulgus spargere, cui rei? metuo, ut illud ipsum per se mox satis turbidum, etiamsi incendat nemo, praesertim si Antverpia amittitur: de qua timere me cogit multorum timor. At caput illa urbium tam flagitiose si amittitur: crede mihi plura loca secum trahet in ruinam. si una cum Hauteno huc excurris (nam de nobis, aura vetat, ut vides) valde gratum id mihi, et dieculam unam alteramque te fruemur. velis, potes.

EPISTOLA XXXVIII. J. LIPSIUS Th. Leeuwio. Hagam.

SIluisse te, mi Leeuwi, quid excusas? etiam ego: sed adeo non laedit amicitiam ea cessatio, ut etiam juvet. ut ignis per intervallum flabello aliquo excitatus acrior resurgit, sic amor, quem non languentem, sed quiescentem suscitant haec alloquia litterarum. quae si continenter ingeras, paene dicam, sordent. Mihi saepius decretum Hagam excurrere, te invisere. sed nunc aura, nunc valetudo, nunc occupatiuncula aliqua impedivit. Faciam tamen, ut spero, die Mercurii proximo, cum mihi comites Dousa et Hautenus, sed illi negotiorum caussa venient, ego tua. de re nostra publica bene tu et vere. Quod vivimus, quod in patria sumus, debemus Anglis. Quid tamen porro futurum sit, haereo: quoniam mukos video, qui imperium et progressum eorum tardant ex occulto. Quid, malum, hoc morbi est? non imperare novimus, non parere, non libertatem ferre, non servitutem. Atqui medium inter ista nihil, nisi perire. plura coram. litteras adjunctas velim te illico Vilerio reddere, si is illic. puto in aula Mauricii Comitis diversari. sin abiit jam, et certum hominem habeas (sed non nisi certum) qui in Zelandiam abeat, ad illum mitti; gratum feceris. D. Ratallero tuo et meo nomine salutem. Leidae IV. Kal. Mart. CICICLXXXVI.



page 42, image: s042

EPISTOLA XXXIX. J. LIPSIUS Theodoro Leeuwio. Hagam.

REdeuntem me e peregrinatiuncula epistola tua erexit, aeque paene mihi grata, quam si ipse tu. Alcmariam et ea loca cum Hauteno nostro iveram laxandi et firmandi mei caussa, qui etiamnum langueo et aegre resurgo a morbo diutino. Tamen iter valde me juvit, et, si tempora alia, longa peregrinatio liberatio videatur meo malo. sed quam clausa et arcta omnia vides: et cingit magis indies hostis, qui appropinquat. nos interea non jam sedemus, sed dissidemus, et semina jacta video. interitus, id est discordiae intestinae Pietas praetexitur a quibusdam. Utinam ea sit! sed vereor (apud te Leeuwi) ne improbitas tecta mimico illo velo. Ego me reipub. aut consiliis Principum non miscui, non miscebo: nec probare tamen me omnia libere fateor, quae geruntur. Optimus ille heros: non omnes, qui juxta eum. Calor alios abripit, alios imperitia, et plurimos adfectus. Amor aut odium saepe in consiliis, et tertia cupiditas; pestes semper rerumpublicarum. absint illa, heu quanta occasio ad res gerendas? potens et florens illud regnum pro nobis, amica gens: et hosti domi omnia adversa, si non levamen illi a nobis ipsis. sed fata sic volunt, quibus me permitto. Ille idem deus, qui consilia turbida et improvida nunc suggerit; dabit alia, cum alias volet esse res nostras. sed ad privata me vocat, id est ad nos ipsos, unum tuum verbum. uxorem iterum cogitas. quid suadeam? bene res semel cessit. nec facile absterrere ab isto mari, quod feliciter enavigasti. multi ne post naufragium quidem cellant. cur tibi id suadeam, cui venti tam secundi. Deus eosdem det, et vota tua secundet. Cave, cave tamen, et cogita vitream esse illam deam, tunc frangi cum splendet. Vale, et brevi ipsum me exspecta. Lugd. Bat. x. Kal. Sept. CICICLXXXVI.

EPISTOLA XL. J. LIPSIUS Theodoro Leeuwio. Hagam.

SCribere ego, mi Leeuwi, ante iter non potui. Occupatiunculae, interpellationes, addo et comminationes me tenuerunt, et eripuerunt totos dies, nunc facio, sed breviter, et tantum veteri amori testando. qui sane firmus, et radices in hoc imo pectore altiores etiam egit, quam ramos ostendat


page 43, image: s043

in aperta hac aura. consilium viae meae non ignoras: cui valetudo caussa et finis [note: Verus finis fuit, ut desereret Batavos, sed impeditus, quia obsessis a militibus viis evadere non potuit. ipsum hoc confitentem saepe videbimus. et in Epist. v. ad Germanos scripta 1591. dicit, se tunc peregisse quod ante annos quinque deliberatum erat, cum Bremam usque pervencrat. et 1. Miscell. 34. jam 1585. destinasse se IScanum reliquae vitae sedem. de Lovanio idem optat 1. Cent. Misc. 100. immo A. 1584. ad P. Egmondum Epist. LV. scripsit in eum sensum, ut ille intelligere posset, Lipsium jam ad locum et religionem mutanda toto animo ferri: nam Persei sive Daedali consilium se capturum fortasse scribit.]. Homines aliud loquuntur. garriunt, non me movent. Ego, ut virum bonum et fortem me ostendam, et procul a me isti, qui virtutem et constanttam colunt verbis. turbae nullae patriae a patria me excludent: hoc excipio, nisi vis animo infertur, et delibatur interna illa libertas. Quod sane conatos scio quosdam, nescio an pie, scio quod imprudenter. sed nec pie, quia verissimum illud Tertulliani censeo. Religionis non esse religionem cogere. Velant haec verbis et adumbrant, sed verbis. quicumque auctores ejusmodi consiliorum, liquido dixerim patriae eos hostes. scilicet is nunc status, ut haec moveantur, et ea tranquillitas, ut excitandi sint novi fluctus. sed deus videbit, juvabit. Ego Oldenburgum veni, feliciter satis, nisi nunc impediar: nam illae Harpyiae quid, et cui non rapiant? haeremus igitur, itineris etiam totius, ob importunam hanc remoram incerti. Quid statuerim scies primis litteris, et inter primos: nunc vale, et me in amore tui et patriae eundem esse scito, qui fui. Oldenburgi nonis Octob. 1586. si quid ad me voles (id autem gratum) ad uxorem mitte, illa ad me porro.

EPISTOLA XLI. J. LIPSIUS Theodoro Leeuwio salutem et solatium mittit. Hagam.

[note: Vid. supr. Epist. 35. valde vero metuo ne turbatus sit hc ordo temporis: sera enim haec nimis consolatio.] ATque utinam proveniat! utinam, quam avide hoc facio, tam feliciter faciam; et robur tibi adspirem sic jacenti! quam autem te indignum est! fortia loqui soles, mi amice, memini; et, si quisquam literatorum nostrorum, libenter et serio philosophari. Ubi nunc ea sunt? quorum arma haec parata, si in pugna non eorum usus? at duplicem uno tempore plagam accepi, inquies; vel alteri alius succumbat. Uxor obiit, optima, castissima, mei sensus et animi, ipsa mea anima, cur negem? ea obiit in novo adhuc et crudo amore. Quid? ea tantum? in partu obiit, et una cum ipsa desideratissima illa proles. haec tua sunt, mi Leeuwi, lamenta; et hominum more ac judiciis habent pondus, non negamus. sed tu, ut illuc redeam, nonne super vulgus aliquid esse volebas, et revera eras? Ostende igitur, et sapientiam illam


page 44, image: s044

advoca, quae solet et potest his mederi. Uxor obiit. Quid novi est? millenae aliae. At in partu. Idem in millenis, et centies centiesque millenis, si oculo lustras grande illud universum. Ista hora et momento fortasse, quo ad te scribo, alibi talis ille casus. Et ne nimis tamen attolle, aut per circonstantias adauge. Quidquid dixeris, non nisi hominis mors est, in id natae, ut moreretur. Adeone haec novitas, aut iniquitas? Quis queri potest (ut noster, nam et tuus certe est, Seneca) in ea conditione se esse, in qua nemo non est. Anni, hora, genus mortis variant. ipsa eadem, atque ut in proelio varia tela, vario casu sparguntur, ille capite, oculo, pectore, ventre excipit. sed una ex omnibus mors sequitur: ita hc est, et Parca illa nigris equis per universum invecta, alio vulnere alium prosternit: serio si cogites, minus doleas. et iterum minus, si Christianus bona fide es, id est immortalem vitam laetamque cogitas, post hanc brevem et confusam. Age, hinc quo iniit? in coelum, ut sperare te scio: et ad coenum hoc igitur revocas? Hoc amor est? hoc ei, supra te, velle? atqui res ita habet: non aufert nos mors, sed transfert. Quid histrionem agimus, et inania doloris nobis fingimus? amistam clamamus, quae praemissa tantum est. ecce ad villam, aut vicinum oppidum, uxor tua sine te aliquoties abit. ecquid dolebas? nihil, quia subsecuturum te mox et adfuturum sciebas. confide idem hc, spondeo, et brevi codem ibis, et succedes praecedenti: mensium aut annorum aliquot intervallum erit: quantulum est? Aeternitas te manet, et in aeternis illis gaudiis (ita voveo) amans amantem amplecteris, securus jam fati, aut divulsionis. O stuporem humanum? nihil nisi haec brevia cogitare et vilia; iis affici, imo affligi; et aeternam illam in nobis mentem negligere, parum dicam, quasi non esset. Atqui e priscis illis. Philosophis pluraes, qui non de immortalitate firmiter credebant, potuerunt alto oculo haec humana contemnere, et digitum porrigere morti minanti. Quid enim ista sunt? quamdiu sunt? quid solidi boni habent? quid malorum non habent? maguum pelagus non intro in litore maneo, et jubeo te duo haec nunc spectare, conditionem communem, et vitam illam immortalem. Alterutnim te soletur: si tamen rationes in animum admittis, quod faecre te rogo et hortor, nunc per literas, facturus et ore coram, si voluntas tua poscet, aut usus. Lugd. Batav. XVI. Kal. Nov. MICLXXXVI.

EPISTOLA XLII. J. LIPSIUS Theodoro Leeuwio. Hagam.

LIbens tuas litteras regustavi ex longo jam intervallo. Rediisse te mihi gratum, et defunctum periculo, quod imminuisse in mari scribis, praeter opinionem et praeter anni tempus. sed quid homini humanum non timendum?



page 45, image: s045

improvisa lethi
Vis rapuit, rapietque gentes,

ut qui obsidentur, ad omnem ictum et impetum semper parati sunt, ita oportuit nos. de republica ne sciscitare. Pendula ea, si unquam, nec tam malitia, quam imperitia quorundam, qui praefuere. Britannos amo, et factum iis cupio: sed quis negaverit, quin ad scopulos paene alliserint hanc ratem cupido et acri nimis progressionum voto? Auxilii spes summa et una (Deum excipio) in iis scio. quae tamen in malum et diminutionem nostram cernis, si utrimque pergitur hac via. Illis imperare decretum est, nobis non parere, nisi ex lege et more. Et sane, mi Leeuwi, ut prisci isti Romani, ita nos, [note: qui nec totam servitutem ferre jam possumus, nec totam libertatem.] Plura possem et vellem, sed reprimo; quia intutam ejusmodi rerum scriptionem esse didici exemplo. non quin fidei tuae parum fidam (neque tu meae) sed quia casus et litteris intervenire possunt, et illis, ad quos mittuntur. scripsi aliquando advirum magnum liberius, cui lingua facilius evulsa, quam tale ullum arcanum. sed is propere obiit, et litterae in manus inciderunt, nec tam fidas, nec tam amicas. Tamen, utcumque praeterita fuerunt, cetera adhuc integra, et instaurandi non parva ac incerta spes. si certa quae illinc audimus: convenisse inter ordines et [note: Vid. Reidani Annales lib. VI. et amplissime narrantem lites inter Hohenloum, et Leicestrium et Norrizium lib. XXIII. Borrium.] Legatum Hohenloum et Noritzium: Comitem ipsum exspectari, denique omnia ad formam et faciem, qua fuerunt. At apud nos hc turbae. Curatores et Consules [note: Infra ad Epistolam LXXXII. ad Danaeum videbimus, Donellum partes magistratibus Leidensibus adversas fovisse; Deinde vero Leicestrianis faclionibus se imimiscuit, et hoc ipso anno Leidae factiosi multi cives, et praecipue advenae ex Flandria et Wallonicis Provinciis, conspiraverunt contra Magistiatus, ut ex annalibus nostris notissimum. Donellus vero (quem vocatum A. 1583. a Noricae reip. Proceribus retinuerant, aucto stipendio: vid. 1. Cent. Misc. 92.) non ob sermones solos ex auctoratus fuit, sed quia credebatur auctor famosi et acerbi libelli in Magistratus et Ordines. vid. Hoofd. Histor. lib. XXV. pag. 1151. et Reidan. Annal. VI. pag. 162. cum vero illi, qui divulgaverant libellum, ab ordinibus Hollandiae interrogati unde habuissent, auctores suos edidissent, tandem ad Donellum erat perventum, sed ille recusavit auctorem nominare. practerea ex actis Academiae vidi, hoc quoque Anno, Everhardum Blancardum, qui fuerat famulus Donelli, et qui libellos famosos sparserat per vias publicas, et seditiones multas excitaverat, licet Lipsius et alii Professores eum tuerentur, immunitatibus Academicis fuisse mulctatum, et pro abscisso et inutili Academiae membro habitum. In Curatorum decreto nulla caussa legitur expressa, sed se dimisisse eum, ob caussus sibi notas, honori ejus parcentes, pronuntiant. Lipsius 11. Cent. Misc. 23. ubi de hoc negotio agit, se non immiscuisse se scribit; iuspectum tamen fuisse multis constat. et sane Donello, Danaeo, et Sarraviae, turbulentis illis facibus et turbatoribus reipub. semper favit, prae moderati ingenii magistratibus et professoribus. sed simulandi et dissimulandi artifex non prodebat animum in sermonibus, sed in epistolis, sub verbis dubiis subdola mens ejus aperitur. sic apparet ex Hottomanni ad Lipsium Epist. 98. illum Hottomanno de hac re eum in modum scripsisse, ut ille tanto boatu quiritaret et paratragoediaretur, quasi immerenti Donello injuria maxima facta fuisset. et Lipsius 11. Cent. Misc. 30. caussas se non dicere scribit Melisso. et Epist. 50. etiam, licet Donellum a se alieniorem fuisse in hoc negotio, scribat, se tamen pro eo laboraturum recipit: immo Gifanius, Donellum, Jano Douza quodam auctore, et eum secuto Justo Lipsio, contumeliose dimissum scribit in ep stola inserta Part. 11. pag. 152. Monumentorum Pietatis et Eruditions a Cl. Miegio Francos. 1701. editorum.] Donellum missum fecerunt, certis de


page 46, image: s046

caussis (ita dexerunt) nec iis expressis. Rogas? magni fluctus. Ego gubernator ille scilicet, et anni hujus Rector in primis involvor, nec scio an tempestati sedandae. Suspicor (tibi habe) sermones hoc ei conciliasse, et linguam parum cautam: Heu otium! quando te fruar? Levicula haec; sed quae magis pungunt, et abducunt a seriis, quam curae graviores. si pugnandum est, non simiam mihi poscam, sed cum generoso illo Ascanio, aprum aliquem aut leonem. Utinam tui similes; cum quibus ago! sed qualescunque, danda mihi opera ne sim dissimilis mei. Tu Vale, Vir Clarissime, et ex animo a Lipsio tu salve. Lugd. propridie Kal. Maj. CICICLXXXVII.

EPISTOLA XLIII. J. LIPSIUS Theodoro Leeuwio. Hagam.

QUaesisti me nuper, Vir Clar. nec reperisti; etsi haud longule fui a domo: nam in hortulo eram, non suburbano illo, sed urbano. Itane festinabas? voluissem et sermone tuo aliquantisper, et certe adspectu frui, qui ipse delectat et recreat ab amico. Quantumvis fortes, tamen ut haec tempora sunt, solatia merito omnia, et quasi fulcra requirimus, quibus fulciatur animus vacillans. Quae audimus? nil nisi dissidia, id est exilia: quia esse illa, sine his non possunt. Ego utrobi peccetur, non dissero. peccari scio, sive per imperitiam, sive per calorem, non nemo et per contumaciam: quia turpe censent redire a semel coepto, quanquam eventus refutet et arguat illa ipsa


page 47, image: s047

coepta: de pace multa mentio: credo, vana, et tamen inutilis, et quae verbulo non tangenda in hoc statu. Confecta talia enuntianda sunt, non affecta. alioquin plebem aliosque haud tenebis longius ituros, quam ex suo voto. Quid in conventu hoc fiet, et an coibunt partes divulsae, avide exs exspectamus. Ego, si consultor fim, suadeam quascumque gubernandi leges Comitem subire potius, quam abire, nisi si tamen alius ab Anglia, cum bona ejus pace. Quod qu fiet? video animosos multos, et affectuum suorum potius, quam communium commodorum. Tu propior, plura vides, plura audis: quae gratum si scribis, cum additiuncula aliqua judicii tui aut spei: publice nuper et Academiae nomine scripsimus ad Curiam vestram, super negotio Guilelmi [note: Guilielmus Assendelfius, Ludimagister in schola publica Leidensi, discipulis praelegerat Catechesim Canisii, ob eamque caussam a Curia Hollandiae citatus, ut dicto die se in judicio sisteret; ipse vero, ut membrum Academiae se ferens, operam ejus implorarat, nullum alium judicem agnoscens. Quem Senatus Academicus tuendum suscepit, ut et Magistratus Leidenses; Curia contra tetendit, caussam sui fori esse, quia Academia lentior in ejusmodi homines non animadverteret. hinc ab utraque parte multis ad jus suum tuendum scriptis, tandem convenit, ut Senatus Academicus de caussa cognosceret, et intra duos menses sententiam pronuntiaret, ut Senatus Academicus de caussa cognosceret, et intra duos menses sententiam pronuntiaret, ejusque exemplum ad Curiam Hollandiae transmitteret. ut factum. quid vero decretum, non inveni. Sed hac occasione Academiae confirmatum ab Ordinibus Hollandiae jus, ne ullum Academiae membrum, in quibuscumque caussis, sive civilibus, sive criminalibus, coram alio judice in Hollandia citari posset, aut in judicium venire cogeretur, nisi coram solo Senatu Juridico Academiae; ut constat ex diplomate III. Mart. 1588. sub sigillo Ordinum Hollandiae.] Assendelffii, in quo ipso vereor, ut quidam vehementiores quam pro re sint. peccavit sane; sed desiit monitus, et si puniendus est, apud suum judicem id fiet. Te. quaeso, uti ratio hc privilegiorum nostrorum habeatur, et nonnihil meae commendationis: quam, si res feret, perte deferri etiam ad ampliss. V. D. Praesidem velim, cum officiosa mea salute. Vale amicissime. Lugd. Bat. XVII. Kal. Octob. CICICLXXXVII.

De Gallicana victoria verusne rumor? utinam.

EPISTOLA XLIV. JUSTUS LIPSIUS Theodoro Leeuwio S. D. Hagam.

GRata mihi epistola tua V. C. sed non ea parte, qua scribis me angi. Ita tibi notus sum? et quis tibi vanus auctor ejus rei? Aliud esse telum debeat, quod me dejiciat, non isti quidem flocci et, ut cum poeta dicam, pappi volantes. Ab illo nihil aegre est, nec esse potest: aliquid ab istis fuit, fateor, inter quos versor. Sed huic quoque rei jam medicina: et aperuerunt non applaudere se: et arridere sic insultanti. Hoc saltem ad amicum scripsi, mi Leeuwi (et istinc credo sermones) non ita me meritum, ut publico convicio exciperer in Batavia vestra. Nonne ita est? idem nunc repeto,


page 48, image: s048

sed sine anii motu. Qualiter affectus sim aut fuerim, scriptum meum docet: in quo nihil, ut spero, turbidum; et indignationis alibi vestigium apparebit, nusquam irae. Sed et qui in hac urbe assidue mecum sciunt non alio tempore (ut valetudo quidem mea fert) hilariorem fuisse aut animo magis soluto. Ubi ergo iste angor? de quo me non sine indignatiuncula purgo: quia tu certe me nosse debebas, cui uni omnium maxime patuit semper hoc pectus. Scribat ille, sileat: tantumdem est. ego mihi nunc satisfeci, atque etiam mediocriter bonis, apud quos saevitiae invidiam sententia nostra habere non poterit sic expressa. Quae intima mihi caussa scribendi: non hercules ut illum repeterem, absit, absit. quia in tali hoc valet: Ultionis contumeliosissimum genus est, non esse visum dignum ex quo peteretur ultio. Plura aliquando in sermone: nisi hiems quidem ista praematura impediet. Vale Vir Clme. Lugd. Bat.

Scripta haec Epistola videtur A. 1590. quo turbae illae de Lipsii sententia de una religione inter eum et Cornhertium subortae, quae inter praecipuas caussas ejus fuisse creduntur. Aperuerat enim occultam animi et dissimulatam sententiam Lipsius, et odio se videbat exponi Populi, ab inquisitione Hispanica abhorrentis. immo publico convicio, ut ait, excipiebatur a Praeconibus Ecclesiasticis, quasi faveret huic Tyrannidi, et a puriore religione abhorreret. Miror vero nullas me ad Lipsium Leeuwii epistolas repperisse. an a Lipsio repetierit Leeuwius, an ille combusserit nescio, multa inde discere de actis illorum temporum potuissemus.

EPISTOLA XLV. J. LIPSIUS [note: Martinus Lydius Antverpia Amstelodamum vocatus, ministerio ibi functus ab A. 1580 ad 1585, quando Franekeram abiit. (vid. 1. Centur. Misc. 69.) ut Theologiam profiteretur, ubi 1600 obiit.] Martino Lydio. Amstelodamum.

REcte dicis. non enim traditae mihi literae tuae. si fuissent, nunquam commisissem, ut silerem ad eas tam obfirmate: debeo enim et defero amori tuo hoc officium libens. Palmerium, quem rogas ubi sit, ubi agat, juxta tecum scio. Illud probe [note: De Jano Mellero Palmerio judicat Lipsius in Epistola ad Douzam 1. Cent. Misc. 15. quae amplior edita est a Goldasto. 73. vid. et Decad. 11. Epist. 7. ad Douz. edit. a Pontano.], adolescentem esse doctum, acutum, altum, et cujus scripta non vulgaris saporis. [note: Intelligere puto Tertullianum et Arnobium Parisiis 1580. editos a Renato Laurentio de la Barre, cujus cura numquam benigna eruditorum suffragia retulit.] Tertullianum et Arnobium prodiisse scio. sed audio vulgare negotium esse, nec quidquam elaboratum laboriosissimis scriptoribus dignum. Libros, quorum inspectionem mihi amanter defers, vidi, et legi olim plerosque, nec onus ullum nunc velim impositum tibi. iterum tamen inspiciendi copia si fiat, non negem, quod fiat sine incommodo tuo. Electa plura differo. Commentaria ad Tacitum brevi videbis. Folia enim aliquot


page 49, image: s049

jam accepi. videbis et Satyram Menippeam meam, qua lusi in Criticos nostri aevi: Criticos dico, ineptos, insulsos, et qui utilissimo studio pessime abutuntur. Vale, mi Lydi, cujus precibus me commendo. Lugd. Batav. XIII. Kal. Febr. CICICLXXXI.

EPISTOLA XLVI. J. LIPSIUS Martino Lydio S. D. Amstelodamum.

TArde ad tuas litteras respondeo, vir optime, quia nec otium mihi, nec valetudo saepe ex voto. Tamen is amor tuus in me est, qui vel occupato epistolam extorquere debeat, imo et aegro. Laudas Saturnalia nostra, et praesertim quae in iis ad pietatem aut mores, et gaudeo in judicio tuo: quod mihi, si quid deinceps scribam, certum est sequi. Frustra enim, mi Lydi, frustra omnes litterae, si non directae ad unum illum sapientiae scopum. Lusus profecto alioqui, et deliciae puerorum. de Agellio meo quod quaeris, sane ita; miseram ad Plantinum ante menses quatuor, cum interea nuntiarum nobis Giphanium eumdem jam scriptorem habere (ut loquimur) sub praelo. sed et in Gallia idem moliri Carrionem. Itaque destiti, et sollemni meo more non intervenire laboribus cujusquam volui aut laudi. nobis in alio agro satis magna parata seges est, si ad colendum vires suppetunt et valetudo. Tacitum cum pleno integroque commentario vulgare iterum paramus. De Tertulliano et Arnobio quod hortaris, fortasse aliquid possem (fateor enim utroque scriptore eo delectari me, et aliquid in iis plus videre, quam vulgum) sed nescio quomodo languet animus, et, ut nunc res est, vix sustineo, quae suscepi, nedum ut tollam novum onus. Janum Guilelmium jure laudas, et gratulor ipse Germaniae, quae, uti auguror, habitura in eo novum sidus. De Palmerio jamdiu nihil. Illud tibu nuntio, Scaligerum mihi scribere, apud Typographum esse libros septem de emendatione temporum. doctum haud dubie (hominem enim nosti) et laboriosum opus, et vobis etiam Theologis futurum in usu. nec plura mihi nunc permittit tempus. Tu vale, vir Reverende, et me precibus tuis apud aeternum patrem juva. Lugd. Batav. postrid. non. Octob. 1582.



page 50, image: s050

EPISTOLA XLVII. J. LIPSIUS Jacobo Bongarsio. Lutetiam.

LIterae [note: Fridericus hic Holstenius, naturalis naturalis filius Ducis Holsatiae, in Belgium missus studiorum caussa. de eo quaedam epistolae sunt in scriniis inter Lipsium et Antonium Cauchium Ultrajectinum, qui ejus curam agebat, de pecunia ipsi suppeditanda et rebus domesticis. postea in Galliam abiit, Lutetiae et Biturigibus operam juri daturus. ut ex epistolis MS. Lipsii ad ipsum Holstenium colligo. de eo agit Lipsius in Epistolis, quae editae sunt post Hottomanni epist. pag. 447. unde apparet apud Lipsium vixisse, eique ab Holsatiae Duce sumptus esse suppeditatos.] Holstenii mei renovarunt memoriam apud me tui. Anno enim scripsisse te ad me scibam, mi Bongarsi: et haerebant animo benevolentiae verba; quibus aditum quaerebas ad amicitiam meam. Ea vero tibi patet non fenestra, sed toto ostio, tuique similibus omnibus, bono jure. Quis enim virtutem hanc doctrinamque, cujus testimonia in litteris tuis famaque sunt, rejecerit, nisi alienus ab utraque. Itaque jam nunc censeo te inter eos, quos amo, et a quibus aestimen amari. Fragmenta illa, quae misisti, Sallustii esse comperi, non T. Livii. commentarium ad Tacitum brevi videbitis, utinam probem doctis. Justinum tuum eo animo exspecto, quo omnia, quae e limatissima prodeunt Gallia vestra: nam caetera profecto nugae. Francisco rege immigravit in Galliam melior doctrina, atque etiam haeret. Vale, et saluta a me Puteanum, Pithoeum, P. Danielem. ad Pithoeum bis scripsi. nec satis scio, quid litteris iis factum. Lugduni Batavorum A. d. XII. Kal. Feb. CICICLXXXI.

EPISTOLA XLVIII. JACOBUS BONGARSIUS BODRYANUS Justo Lipsio S. Leidam.

ANnus agitur quartus, Juste Lipsi, ex quo nobis Thraseam tuum debes. Mala fide nobiscum agis, cum et tu solvendo sis, pecuniamque paratam, atque in id sepositam habeas: et nos illo, veluti commeatu, ad hoc difficillimum iter conficiendum destituamur. Cui, obsecro, seculo, opes istas servas? meliora et aequiora tempora spectas? Et quis, plenis horreis, in vilitatem annonae respicit? Quin prome, in tanta penuria, quae habes condita; et tot miseros, quos famis enecat, exsatia. Medicus, si pharmaca sua grassante universali morbo, in pixides abdita recondat, medicus non sit, et poenam publicam mereatur. Haec tempora, Lipsi, Thraseae tempora sunt:


page 51, image: s051

illius artibus, illius machinis, ad nos firmandos, erigendos opus est. Neque, arbitror, tu tua ad vulgi ingenium aut judicium fingis: Dici non potest, Lipsi, quantum mihi, Byzantio reverso, Constantiae tuae repetita lectio, constantiae addiderit. Legeram domi et relegeram, missam a Groslotio nostro, cum alta, in speciem, apud nos pax, neque gravis haec tempestas, nisi prudentibus, praevisa esset. Sed, ut placido mari, gubernatorem negligimus: ita disputationes istae, rebus ex voluntate fluentibus, aures feriunt, nec penetrant. Ut autem me, e medio peregrinationum cursu, turbatae patriae nuntius revocavit; et in hoc mare, infame naufragiis, incidi, tum ipse mecum

--- nimirum haec illa Charybdis,
Hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat.

Concideram animo, perieram, nisi animum mihi et virtutem Constantia tua revocasset. Dicam de te, merito tuo, quod de Sextio Seneca noster. Vivit, viget, liber est, supra hominem est: dimittit me plenum ingentis fiduciae. etc. Multum Constantiae tuae debeo: Velim et Thraseae debere, et per eum in societatem illius venire, qui

--- metus omnes, et inexorabile fatum
Subjecit pedibus, strepitumque Acherontis avari.

Sed inprudens, ex creditore facio me debitorem: imo vero volens et prudens debitum agnosco: et tibi, Lipsi, ista debeo lubens. Tu modo, ea nobis crede, quae cum credideris, erunt nihilominus apud te, et erunt apud te clariora atque splendidiora: nos autem augebunt divitiis ingentibus, et fortunam timere nesciis. Nosti Ennianos versus,

Homo qui erranti comiter monstrat viam etc.

Vale, vir Clarissime: et nos praeceptionibus tuis porro instrue, et ad imminentes casus confirma: Douzam, Donellum, Vulcanium, caeteros istis amicos nostros salvere jubeo. Francofurto ad Moenum XI. Kal. Maj. CICICXXCVII.

EPISTOLA XLIX. MONSIEUR. a Louvain.

JE vous repeteray, ce que de vous ay escrit de Paris. L' Amour et le respect, que je vous porte, s'engendra en moy a l'heure mesmes, que j'eus jette l'oeil sur vostre premier ouvrage: Ut vidi, ut perii. Il y a vint a quatre ans, Cest Amour et ce respect sont venus en moy jusques a la perfection: a laquelle ils s'arrestent. Je le diray avec verite, Monsieur: Je vous ayme, et vous honore par dessus tous ceux, qui font profession des bonnes lettres et de sagesse. Aussy estes vous par dessus tous. Permettez moy en vous aymant, que j'ayme aussy mon Pays, et que je luy en rende preuve, mesmes en vous aymant. Tous les plus beaux fleurons


page 52, image: s052

de scavoir, ont honore nostre France, ou de leur naissance, ou de leur presence. Vous seul, qui estes, certes, la fleur des fleurs, ny avez encores mis le pied. Et rien ne nous default que vous, pour la perfection de cest honneur des lettres, acquis par vostre jugement mesmes, a nostre nation: Ne luy envyez pas plus long temps ce point d'honneur: Vous y estes desire: Vous y estes appelle: et ce par la voix de tous les gents de bien: par la voix du Prince: Prince, duquel j'ay assez dict, quand je l'ay nomme. Son nom porte son los avec soy: Sa Majeste m'a recommande de vous en escrire, et d'aprendre de vous mesmes vostre volonte. Il vous offre telle profession a Paris, que bon vous semblera: et six cents escus de gages, avec moyens de faire le voyage. S'il vous plaist d'y entendre, vous aurez incontinent un Gentil homme pour vous conduire. J'ay ouy le Roy parler et discourir de vous, avec tel feu, qu'il estoit ayse a juger, qu'il brusloit au dedans d'un desir, de vous voir et honorer. Monsieur donnez ce contetement a ce Prince: Faites ce bien a nostre France, et aux lettres, et m'obligez particulierement de cest honneur: Moy, Monsieur, qui suys et seray a jamais.

De Sarbruc. 12. d'Octobr. 1594.

Votre tres affectionne serviteur et obeissant disciple

BONGARS.

EPISTOLA L. J. LIPSIUS [note: Petrum Egmondum laudat Lips. 1. Cent Misc. 52. non aliunde mihi notum. Cent. 1. 100 rogat Egmondum Lipsius, ut Lovanium cogitet et illic honorem? vixisse in contubernio Busbeequii apparet ex his Epistolis.] P. Egmondo.

BEne factum quod non ista etiam perierint. Quid enim jam non timendum? sed ego, mi Egmonde, tutissimam viam puto, uti ad Plantinum. aliis, qui amicos se dicunt, ne quid fide; re experior fidem mansisse apud paucos. Percussisti me autem in litteris de illo [note: Quem intelligat non satis pervideo. nam personatus ille Lampusnatus diu post hunc annum prodiit. nec Annibal Scotus videtur esse, qui demum 1592 prodiit Francofurti. nisi antea in Italia ediderit Tacitum Scotus. ex sequenti epistola patet notas maxime politicam disciplinam illustrasse, ut Scipio Ammiratus, Malvezzius instituerunt. sed hi etiam post hanc epistolam prodierunt. Julii etiam Salinerii prodiit demum A. 1602. hunc forte Lombardum Lipsius innuit in praefatione editionis sui Taciti, de qua hic agit, A. 1580. August. Politica non attigi etc. et audio jam esse, quibus proprie ea cura.] Lombardo. quis enim? et qua fama? Vivitne, an ex priori aevo. nulla enim de eo ad nos aura. sed extra jocum, quisquis ille, utinam aliquid dignum ad magnum scriptorem. si vulgare tantum negotium, per me quidem frangentur Lombardo illi lumbi. Commentarium meum ecce vides, ad Annales saltim: nam ad Historias subsequetur. utinam eum probem paucis (idem propositum mihi) interque eos [note: Busbequio.] patrono tuo, imo nostro. Cujus mentio mihi cum honore fuit, per


page 53, image: s053

occasionem lapidis illius Ancyrani. sed in commentario video jam nunc esse, in quibus semitam ingressus sum, non viam. Quale illud quod in lib. 1. ad ea verba, in suum cognomentum Imperatores adscisci. monui, Tiberium non usum eo nomine. Falso: repperi enim postea in nummis. sed fortasse verius in eo loco legerimus, imperaturos. Haec taliaque si alii notabunt, quaeso indica. Id enim amicis, et praesertim apud me, qui non libenter aberro, et libentissime in viam reducor, [gap: Greek word(s)]. de verbo Explicit submonitio tua verissima. nam morem explicandi volumina tenes. et vide aliquid Senecae Epist. LXXIII. initio. de Impraesentiarum fateor, me doces. nunquam enim mihi fuerat in mentem. Nec displiceat etiam Impraesentiadum, ut Hauddum, iteradum, memoradum etc. illum, quem scribis Antverpiae esse, ita audio ex literis Plantini, hominem, ut scire te volo, nigrum, et quem pernovi tarde: non enim sero. ita capimur saepe adolescentes ab iis, qui ore tenus doctrina exerciti, animum bonis artibus non induerunt; ait noster. Tu, Egmonde, egoque coeptam amicitiam cum fide colamus, et majorum exemplo. D. Busbequio ex animo me commendo. Lugd. Batav. IV. Kal. Maj. 1581.

EPISTOLA LI. J. LIPSIUS P. Egmondo.

LIteras a te accepi, sed unas. alteris credo factum, quod jam ante, quod nollem. At Tacitus mihi redditus salvus; cum Lombardi illius commentariis dico, quos, ingenue pronuntio, titivillitio nollem emptos. tamen etiam facit se magnum, et velut alterum Platonem, qui leges et [gap: Greek word(s)] nobis scribat. o illum fatuum, an eos, quibus haec placent! mihi una pagella patroni tui in Itinerario aut suasione belli Turici [gap: Greek word(s)] videtur, quam illius philosophastri verbosi centones. Culpat etiam oblique Criticos, vel, ut ego interpretor, laudat. Quomodo enim non rectum id, quod displicet ingeniis tam curvis. de Fastis quod dicas, non satis etiam capio. tetigisti, credo, clarius in literis prioribus. Quidquid tamen est, in quo usus tibi mei meorumque esse possit, impera volenti. In verbo deliberat nihil delibero, quin rem tetigeris. At enim Poetae (nam exempla praeter illud Horatii plura) deliberare, non delibrare. Scio. sed litera scilicet insita et recepta in sermonem vulgi. Ampla sacerdotia apud Crispum non aliter exaudio, quam ut virum amplissimum in dignitate. nam lucra ne magistratibus quidem tunc adjuncta. unde Sacerdotiis? Imagines tempore regum non censeo in usu, ne ipsis quidem regibus. Quod Livius sic loquatur, non id rarum, ut phrases veteribus aptent sui aevi. Nec Virgilium quidem ex fide historiae audio, atrium Latini regis cum imaginibus depingentem. nos in manibus habemus Saturnalia


page 54, image: s054

(imo Typographus, apud quem jam sunt) quorum pars inscripta a me D. Augerio patrono tuo. spero, officium ab animo metietur, non a re. Vale, mi Egmonde. nam vocor. Lugd. Batav. III. Eid. Nov. CICICLXXXI.

EPISTOLA LII. J. LIPSIUS P. Egmondo.

DUpliciter erras, mi Egmonde, qui et studiis immori me censes, et ea caussa siluisse. Primum enim lente et fastidiens tango libros (valetudo ita fert) deinde ut diligentissime ibi sim, non tamen illa, aut ulla res me abstineat ab alloquio tui. Itaque jampridem scito respondisse me ad tuas. nec ambigo, quin eae litterae jam perlatae. de Saturnalibus, tu et ille virorum maximus nimis amanter. sunt mihi reliqui (ut vides ex partitione) libri tres, quos in tempore edam. languor tatum hic abeat et nausea ad res bonas. nunc urgent me ut reliqua ad Tacitum. in eoque sum. Utinam mihi copia judicii unius illius viri? Cujacium dico. Nam ego per me interdum exorbito: et ubi pedem maxime figo, labor. Quaedam etiam sunt, ad quae non adsurgo. Itaque ponam aliquando hanc meam frontem, et sumam alienam, foresque pellam amicitiae illius, quas aperuisse eam scio minus dignis. Nam de illo [note: Caerrione. vid. 1. Cent. Misc. 100.] nostro quid dicam? quem ego sciebam non diu laturum personam, quam sumpserat. quomodo enim apud illos oculos? at ille tamen interea se magnum fecit. et rideas, si scias quae istuc scripsit. o hominem male fidum, male vanum! perstrinxere aures meas quaedam ab illo in me jacta, quibus adeo non moveor, ut jam demum mihi placeam, cum coepi illi displicere. Sed hoc perniciosum genus calumniae facie amici. vos tamen scilicet civilius, et a me ille adeo securus, ut hoc unum illi ad peccandum telum sit, lenitas mea. Tu mihi crede, in tenui isto corpore major mihi animus, quam ut in hoc genus adsurgam. laedi me non sentio, nedum ut ulciscar. Agellium meum jam ad Plantinum miseram. pendeo tamen animi, illius exspectem, an protrudam meum. de Cujacii Liviis recte nuntias, et jam tale aliquid cogitabam. sed videbo et scribam. Nuntiatum mihi Castanaeum esse apud vos, reducem e legatione Romana. Scaligerum item exspectari. Saluta, sodes, a me magnos viros, si occasio feret. utique Cujacium, quem Deus jure imputat huic aevo. Tu me ama, et quid rerum istic geratur, fac me crebro certiorem. Vale. Lugd. Batav. prid. Eidus Majus CICICLXXXII.



page 55, image: s055

EPISTOLA LIII. J. LIPSIUS P. Egmondo.

TArdae tuae litterae, et vere mihi exspectatae. Nam ex iis locis jam diu ad nos nulla benevolentiae aura. At nunc largiter. de judicio sine adfectu, quomodo non triumphem? qui vel nominari ab illo viro [gap: Greek word(s)] censeam. itaque quod jam diu facturio, feci: et epistolam ad eum misi, novam indicem non novi amoris. ea hic adjuncta. cum Scaligero jam pridem mihi usus: et frui defruique ambrosiam illam licuit, via litterarum, plus semel. redibo scilicet ad epulas, simul acceptum mihi de reditu illius [note: Carrionem a furtis Laconem hc et alibi vocari puto.]. Laconem nostrum (ita mihi cum caussa nominetur) ex re vestra est, ut noritis. et remota frontis illius nebula patere eum jam vobis gaudeo. Mihi imposuit: sed olim, quid mirum si adolescenti, imo puero? certe postquam judicii mei fui, non tulit cerussa illa hunc solem: naevos vidi maculasque, quarum contage sorduerunt etiam mea quaedam scripta. At animus nunquam, qui (certe dicam) purior candidiorque, quam ut tale aliquid adhaereat. Itaque ante multos jam annos solvi hoc jugum, nec tamen abrupi. sed vetus praeceptum, dilui paulatim amicitiae hunc colorem. Quod ad scripta mea: illa quoque depurabo, si otium mihi unquam retractandi, nec residebit in iis nomen, quod nec me, nec virtutem amat. sed haec scripserim tibi: nam laedere, aut lacessere quemquam non meum.

De Agellio adsentior. exspectemus: etsi exemplar meum missum jam ante menses tres ad Plantinum: scio trecentos aliquot locos vero judicio emendatos, e qus fieri non potest; quin quicumque prior est, delibet plerosque. sed non est tanti. contemnere jam ista coepi, imo videre in plerisque miseram et jejunam ambitionem. De Arriani loco bene Scaliger quod monuit: vellem in pluribus et alii plures. Nam Tacitum in folio jam divulgamus, cum pleno commentario in omnes libros. sed de Lugduno nostra turbata, quis laevus et levis vobis auctor. Nam nos quidem in alta pace, nisi quod Lamb. Danaeus Theologus discessit, cui nescio quid contentiunculae cum ministris inciderat super Disciplina, uti vocant. Nosti genus [gap: Greek word(s)]. cetera hc vigent et valent: et benignitas ordinum in nos pro plena. in Danaei locum [note: Johannes Holmannus, cujus vita est in Athenis Batavis. hic legavit bibliothecam suam Academiae, quae exordium et fundamentum publicae primum fuisse dicitur: obiit secundo die Natalis Christi 1586. miror, eum praeteritum a Meursio.] Germanus quidam Theologus suffectus mente quietior, nisi fallor: certe gente. De patriae nostrae statu quid quaeris? Vocas me in campum, quem longo tempore non percurram. tamen huc quoque ingredior: si acceptum id Patrono tuo, et tibi. Alenconium Ducem Comitemque Brabantiae et Flandriae solemni


page 56, image: s056

ritu designatum, indubie audistis, et ut hactenus res est, placet plerisque ingenium ejus moresque. Mira in verbis comitas, in actionibus providentia. sed sine fastu, sine contemptu auditio et obauditio consilii alieni, ut fas mihi loqui cum antiquis. In bello nihil magnum adhuc gestum, sed nec detrimentum acceptum magnum, ejus quidem culpa. Hostis nunc apud Menium Flandriae est, cum potissima parte copiarum: sed deses. Nam opidum adhuc nullum obsedit: etsi copiae ejus satis grandes. Halewium munire coeperat vetandis excursionibus praesidii Menignensis: sed ante biduum nostri cruptione facta dicuntur caecidisse hotem, et quod muniri coeptum dissipasse. Id certum habetur. sunt etiam, qui de discidio mussent, inter Querulos (ut sic vocemus) et auxilia Hispanorum Italorumque. cum haec ipsa scriberem, literae ad me Antverpia, de Insulis, opido per insidias ab Hispanis occupato, sed non temere affirmem. Lochemium (in Transisalana oppidulum est, ingenio loci hominumque validum) arcta obsidione premebatur ab hoste, et jam fames erat. sed ante triduum liberaverunt nostri, ducibus Comite Hohenloijo et Noritzio Anglo. sine caede tamen, quia cessit hostis. Kal. ipsis Octobribus Antverpiam venerunt septem equi phalerati, qui in pompa ducti ad Alenconium, donum, ut ferebant, Galliarum Regis. Res Domini Antonii apud nos incerta. victum esse, adserunt plures. ornantur apud nos naves duodenae grandes, quae subsidio illi: ventus duntaxat eas moratur. sane prudentiores omnes scimus grande momentum in illo bello esse rebus nostris. cetera scit Deus. qui utinam aliquando quietem patriae nostrae attibuat diu jactatae. Vale, et nisi displicuit haec longa epistola, paria fac respondendo. saluta a me officiose D. Busbequium patronum. Pithoeos etiam, si convenies. sed heus tu, de factis tuis cur siles! differs opus? nec enim, credo, abjectisti. utilis sane ille labor fuerit, et ex re antiquitatum. Carrio item ubi et quomodo agit? nec enim id scribis. Haec et si quid aliud ibi, fac, per te sciamus. Leidae Octobr. CICICLXXXII.

EPISTOLA LIV. J. LIPSIUS P. Egmondo.

PAullo magis duo menses sunt, mi Egmonde, cum ad te litteras dedi, quibus significabam de Cujacii Liviis receptis, qui sane diu in itinere haeserunt, et tarde ierunt per caerulas illas vias: venerunt tamen, et spero usui mihi erunt in iis, quae paro. E Gallia vestra jam pridem nihil audivi, nec vidi quidem, praeter emendationum libros Carrionis, de quibus taceo. Scaligero exortos aemulos audio, nescio quos, et a qua insula. neque de caussa satis scio aut argumento: Rumor tantum aliquis me adflavit. sed quis ille tam laevus, et sui prodigus, qui provocat illum Hectorem? libros ejus de Temporum correctione


page 57, image: s057

editos audio, sed nondum vidi. sed ille noster Cujacius quid agit? et in quam jurisprudentiae partem radios suos spargit? Ego quidem in philosophia hos dies fui (scripto et stilo hos dies, cogitatione et studio semper) et scripsi de Constantia, quae vides. Exemplaria enim transmisi Busbequio, Cujacio, Scaligero, Pithoeo, et tibi. Adjunxi etiam Amplissimo Brissonio; cujus Formularum libri, deus bone! quam nos juvant! Ceterum editur iterum Tacitus noster, cum justo commentario in omnes, aut plerosque ejus libros. de Fastis Ovidii scripsi in nuperis literis quid sentiam, et quid suadeam: Crede dignum studium ingenii tui et diligentiae decursu. sed quid audio? [note: Forte hic est spurius ille foetus, sibi suppositus, de quo III. Cent. ad Belg. 68. ubi in praefatione se moniturum promittit de eo Lectorem. nec tamen fecisse video. sed sequenti epistola auctorem jam notum scribit. et saepe alibi de hac re agit.] literasne in Gallia passim spargi, quae a me profectae dicuntur in gentis illius notam? Ita enim mihi significant e Britannia viri magni, et addunt, stilum non abesse a meo. Quis fuit ille tam effrons, qui auderet, tam excors, qui speraret, hac ratione alienare a me posse humanissimam et carissimam mihi gentem? quaeso, inquire et scribe. digna enim res animadversione, non privata solum nostra, sed publica; ne tam capitalibus calumniatoribus sit impune. ubi autem mea manus? ubi germanus ille stilus? ubi servatus hactenus pudor et modestia? scilicet valde mihi curae aut cordi, quid Celtae turbent aut Iberi? publica tum curabo, et in iis angar, cum ad ea admotus: nunc remos saltem moveo in hac mea cymba. Donellus a nobis abiturire videtur Altorfiam versus. ita, appellant novam scholam a Noribergensibus coeptam. At nos civicae turbae exercent, quas video, audio et contemno. Vale, et ad me, quaeso, omnia minutatim de Cujacio, Scaligero, talibusque viris. Ego te amo et amabo. Lugd. Batav. Non. Octob. 1583.

EPISTOLA LV. J. LIPSIUS P. Egmondo. Romam.

TUne Romae? Laevam meam mentem, quae te Lutetiae esse censebat. sed litteras a te nullas accepi, et doleo, imo irascor, si tamen tua haec culpa: Nam illas, quas misisse te dicis, et in quibus de notis ad Tacitum Memmii, non vidi, nec tamen perire eas facile est, si missae ad Plantinum; tamen quicquid hujus est, et approbo consilium tuum, et gratulor in eventu. Certe reginam illam et dominam rerum videri et calcari a te praesente oportuit, quae auctor nobis et fons tot ingeniorum, tot scriptorum. Mea de Constantia, nisi fallor, jam certe accepisti. Si non, misi tamen exemplar ad Franciscum Bencium, a quo sumes, inspiciendum. judicium tuum et aliorum


page 58, image: s058

de novo hoc genere scribendi non me caelabis. sed Muretus visusne etiam tibi alienior? non ego ab illo. Amo virum, et amavi olim, nescio qua inclinatione naturae; Aemulatiunculae quaedam intervenerint et velut fumi, quid ad rem? nunquam obscurabunt hunc ardentem in me ignem. Nugae sunt, de quibus contendimus, et hoc scio judicare Muretum ipsum. De D. Bencio, haut exprimam verbis ullis, quam mihi gratum. inhaerent scilicet veteres illi amores, quos spatia annorum nulla deleverint aut locorum. Scripsi ad eum, et fac, exosculer amicam ejus manum. Etiam Wincelio respondi benevolo in me, ut video, etsi adhuc ignoto: Illustrissimo Sirleto voluissem exemplar Constantiae transmitti. sed verebar, ne cresceret sarcina, et tardor in facere, donec de judiciis mihi constet ejus gentis. spero quidem me nihil in rebus illis arduis, nisi rectum, nisi purum: quid si tamen deflexi? sed redibo in viam monitus, nec unquam in me pertinaciae crimen. De iis, qui illic me amant, habeo gratiam adfectui; qui carpunt; ignosco item adfectui. Homines certe sumus. nec ego inter inerrantes aut impeccantes. Scio multa in prioribus illis scriptis meis, quae refelli possunt, imo debent. sed quid torquentur? ego ipse eam operam jam sumsi, et recudi omnia mea Critica jubeo, (Plantino cupiente) et compingi in volumen unum. scripsi de Amphitheatro nuper, et facem aliquam huic rei praetulerim fortasse apud Italos ipsos. Res nostrae porro turbant. At tu me illuc invitas. qu possim, cum uxore et familia? Lenta illa vincula, et quae haut facile rumpam. alioquin animus mihi nunquam alienus ad illo solo et coelo. Consilium tamen fortasse aliquod capiemus aliquando, Persei sive Daedali. Interea tu me ama, tui peramantem, et quos volentes nobis reperies, saluta inter eos Fulvium Ursinum. Leidae Non. April. 1584. sed heus tu? de epistola illa meo nomine sparsa per Galliam securus es. Notus jam auctor, nec quidquam de me, aut ad me. [note: Antonius Trutius, dictus Lyranus, quia ex Lyra oppido oriundus, sub ipsis initiis Academiae Leidensis Philosophiam docuit, et Aristotelem explicuisse ex Actis Academiae XIII. Jun. 1582. disco. Interfuit etiam 1592. Inaugurationi Collegii Theologici.] Antonius Lyranus plurimam tibi salutem impertit.

EPISTOLA LVI. J. LIPSIUS [note: Johannis Matalius Metellus Sequanus, Jurisconsultus fuit, qui Coloniae diu vixt cum Ximenio, Uytenhovio, Mylio, Rhedingero, et aliis. Ipse in turbis ecclesiasticis optabat quidem emendari sacra; nec separabat se tamen Metellus ab Ecclesia Romana, licet Jesuitas vehementer odisset. ejus epistolae aliquot inter selectas a Dan. Heinsio editas. et praecipue n. 59. et 69. Vide Heinsii Praefationem. saepe etiam ejus mentio in Epistolis Latini Latinii. vid. Epist. t. 11. 12. 46. 92. et Aschanii Epist. 1. 11.] Jo. Metello Sequano. Coloniam.

PArtem literarum tuarum Plantinus mihi legit, non sine dolore meo et morsu [note: Qui ille Manlius sit nescio. nisi intellexerit Christophorum Manlium Gorlicensem, quem ut Poetam elegantem, et Historicum insignem et diligentem Lusatiae scriptorem, celebrat Celeberrimus Con. Sam. Schurzfleischius in operibus Hist. Politic. dissert. XXVI. pag. 429. et dolet illius memoriam fere exoletam, cum Joannis Manlii, Collectoris communium locorum, sit celebratissima. pauca ejus disticha et epigrammata conjeciit Gruterus in tom. IV. Deliciar. Poetar. German. pag. 244. et seq. inter quae non inepta aut inelegantia deprehendes.] Manlium ego tetigi? ne cogitatione quidem, nedum stilo. Suffridum


page 59, image: s059

fortasse, sed non magis quam Manutium, quam Victorium, quam me ipsum. Quid habent lenes et leves illi joci, quod pungat, quod penetret? nec summam quidem cutem stringunt, adeo sanguinem non eliciunt. nam de te inquietando, si unquam cogitatione egi, vita mihi inquieta sit. de nomine solo mihi notus es, et tamen (pro judicio quod de te est) beneficio potius, quam injuria adfecerim. Idem tibi de Duza spondeo. Pone ergo hanc curam: nec jambos aut tele eorum exspecta, qui adeo a laedendo absunt, ut nesciam an remorsuri sunt advorsus. de Imperatore laeso me movit magis. Nam et antea rumusculos inaudieram. sed prudentiam tuam et usum rerum appello. ineptos aliquot et solo titulo poetas tangere non potui sine injuria Imperatoris? Ego illi vim potestatemque tribuendae laureae eripio? creandi equites, comites? abest, Metelle, abest. risi duntaxat illos, qui obrepunt ad honores eos merito nullo suo. Qui iis suffulti spernunt contemnuntque nos ex alto; tanquam si doctrina et poesis manare etiam possint ab Augusto fonte. atqui ab ingenio sunt. servilia reliqua. et [note: Spectant haec Satyram ejus Menippeam.] Satyra illa tota apud prudentem et non alienum lectorem innoxii joci est. Haec ultro tibi scribenda censui, ut sperneres rumores eos, qui aures tuas frustra percusserunt, etsi non familiariter mihi notas. Vale, et quoniam de animo meo tibi liquet, apud alios talium calumniarum me purga. Lugduni Batav. Kal. Jul. CICICLXXXI.

EPISTOLA LVII. J. LIPSIUS Jo. Matalio Metello. Coloniam.

V. C. binas tuas accepi, sed in charta eadem, tempore etiam magis, quam argumento diversas. commendas Succam; quam non frustra, [note: Vide Cent. ad Germ. 10.] epistola mea ad illum dicet. sententiam tuam de Italico itinere interponis, et jamdiu meam. Quidvis enim potius, quam ut a patria iterum avellar, praesertim in longinquas illas oras. Et omitto caussas alias, quas acute tangis. Nos Lovanium, ut opinor, brevi. In medias turbas? inquies. Ita, sed in mediis


page 60, image: s060

quoque turbis, ut spero, quietus. primum quia Deo me permitto, extraneus ab his externis, quae ut cadant, non est in mea manu. deinde quia civilis etiam prudentia me docuit non intutum esse eum locum, quem non pietas solum tuetur, sed paupertas. Quod expeditionis autem pretium? nec ipsum tenere possunt, nec abduxerint ex eo multa. Accedit quod arx Westerloo, quae periculose imminet, nunc obsessa serio a nostris est. atque illa capta sejunctiores a nobis hostes puto. etiam (ut sensum meum revelem) alibi pugnandum potius aut depugnandum totum hoc bellum, quam in Belgica, et Gallia et Italia leges nobis dicent. Quid si etiam Germani? Incipere ibi flammam video magis dilatandam fotasse, quam cum coepit in vestro cornu. vires nostri regis magnae et solidae sunt, fatum Austriacae domus praepotens. et qui se opponunt, turbant magis, quam frangunt aut sistunt. Quasi ea quae oculis cernuntur, sic palam videmus benignitatem numinis in eam domum. Nolo plura; quid enim ista proprie ad me? qui cymba litus lego, nec do me in civiles illos fluctus. [note: Tertull. de Pallio. cap. v.] imo unicum negotium mihi est, nec aliud nunc curo quam ne curem. Vale; mi Metelle. Saluto Ximenium et Hartgerum. Leodici XV. Kal. Sextil. CICICXCII.

EPISTOLA LVIII. JO. MATALIUS METELLUS, SEQUANUS, Justo Lipsio, Salutem. Leodium.

AD vos Hartgero Hanoto Coloniensi, qui has tibi reddet, proficiscenti, tibique petenti commendari, quia familiaris est meus, et eum Carolus Utenhovius amat; literas ad te ei negare non potui. Est enim adolescens bonae frugis, mihique magnae spei semper visus est, tuique studiosissimus. Isthic habet negotia quadam, quae auctoritate apud Lampsonios nostros, et aliquot alios tua se sperat posse conficere. Si eum igitur juvaris, gratum nobis erit intelligere, aliquid illum consilio tuo consecutum. Mihi praelegit paucis abhinc diebus descriptionem [note: Vid. 1. Cent. Misc. Ep. 50.] Elephanti tuam. Quae mihi propter diligentiam, qua uteris in ejus natura perscrutanda, summopere placuit. nam, quod ad stilum pertinet, omnibus, ne alias tuas virtutes referam, nota est elegantia, prudentiaque scribendi tua, illustre vero est acumen ingenii tui, brevitasque a perspicuitate laudatur. Sunt autem insignia meae gentis Elephas, quo etiam nomine mihi perjucunda contigit ea narratio. Hoc ei addam de Petro Gillio, Vascone, viro non solum Graecae ac Latinae linguae doctissimo, verum etiam sedulo naturae animalium perscrutatore, qui a Francisco primo Galliae Rege in Graeciam missus fuerat, ut libros manuscriptos


page 61, image: s061

venaretur, atque coemeret, instruendae Bibliothecae, cujus ni fallor, nunc est [note: Nusquam hoc reperi in illis, qui vitam Herois illius prodiderunt.] custos Josephus tuus Scaliger, et ut omnia denique piscium Graeciae totius et Nili genera notaret. Illum ergo adfirmasse mihi, se in Asia iter cum Elephante, quem Solimanus Francisco primo Regi dono mittebat, per quindecim plus minus dies fecisse, et ejus indolem, mores, ingenium ac virtutes, quo eas in commentarium referret, diligenter observasse. Inter egregia ejus belluae complura, raraque facinora, singula enim referre prolixum foret, hoc animadvertisse, neque semel, sed saepius oculis inspexisse: cum fessus videlicet Elephas ex itinere in hospitium advenisset, ingressum e vestigio fuisse pabuli causa stabulum, et si quadrupedem in praesepi repperisset, una cum eo cibum, tanquam socium, sumpsisse, Deinde vero, ubi esca sibi adferretur, ex ea, illi quadrupedi duplum, vel triplum etiam, dimidiamque partem gratitudinis causa, reddidisse. Sed ad famam, quae hc de te, abhinc trimestri, crebra fuit, venio. Multi narrarunt, idque pro certo, te a magno, quem appellant, Etruriae Duce, ad ejus populi res gestas conscribendas, et publicum bonas literarum, et eloquentiae artes docendi munus, annuo mille octingentorum Coronatorum honorario fuisse Florentiam adcersitum. Quod honorarium, antea nemini in Italia vel alibi nostro saeculo concessum, legi vel audivi. Itaque tibi gratulor, te unum ex omnibus delectum, cui haec laus, merito, propter insignem tuam doctrinam, cujus tot tua exstant praeclara monumenta, debeatur. Doleo equidem, cum causas ignorem, hoc munus, quod ad Belgii tui gloriam pertinet, abs te recusari. Praefers fortassis domesticum otium, honestamque quietem externis pompis et ambitioni. nec tantos labores, opinor, valetudo sine incommodo ferret. Reliquum est, ut abs te petam, quod ad nostra Antiquitatis studia spectat, num Asconius Paedianus, commentationem librumve de origine Patavina scripserit, quinamve alius e veteribus: Quid porro sit vetustis in sepulchris SUB ASCIA DEDICARE, vix, anne ligneum poni, donec lapideum, marmoreumve struatur? intelligo. Gratum mihi feceris, si mihi duos hosce nodos explicaveris. Petrus Ximenius, Utenbovius, et Toelemannus Pomeranus, [note: Fuit hic Mylius Typographus et simul Senator urbis Coloniensis, vide Valerii Andr. Bibl. Belgic.] Arboldusque Mylius, qui propemodum mortuus revixit, te peramanter salvere jubent. Suffridusque Petrus, qui tibi suum de Frisiorum historia librum, ut de eo judicium tuum feras, missurum ait. Vale. IX. Kal. Martias oo DXCII. Colonia Ubiorum Agrippina.



page 62, image: s062

EPISTOLA LIX. JO. MATALIUS METELLUS SEQUANUS, Justo Lipso S. P. D. Lovanium.

ETsi Laevinus Succa; vir doctrina, cloquentia, summaque probitate, clarus, esse mihi ad te potest epistola; multo quidem luculentior, quam alia scribi a me queat: quia tamen, postquam Leodio Lovanium concessisti, nullas ad te litteras dedi; nec postremis tuis respondi, ne quibus imagine donasti tui; ne tui oblitus videar, paucis indicare tibi volui, mihi gratam illam fuisse. Ecquid enim esse longe gratissima non possit, cui tua manu subscripsisti me adloquens, EGO ME D. DEDI? Ego vero, Lipsi, ME TOTUM TIBI TRADO DEDICOQ. In quam imaginem tui epigramma lusi in hace verba.

Corporis effigies, Animi penetralia celat;
Muneraque ingenii, muneraque eloquii.
MORIBUS ANTIQUEIS STANT haec tibi, Juste, Virisque.
Quae manus haud potis est pingere, FAMA canit.

De privatis rebus, sic habeto. Ximenius noster, animo valet, et corpore, nervorum tamen crurium, etsi sine dolore est, debilitate sic adficitur; ut scamno, tanquam Lectulo, decumbens, semper haereat. Utenhovius Horatii, ad Davidem, transtulit Lyrica. De se loquitur. nam tibi scribit. Cujus Carminum praeco est, Succa noster. Isembardus historias omnes vorat, earumque res, verbis ornat, et eas, ut scis, eloquenter explicat. Ceteros praetereo, qui te omnes uno ore laudant, et tamquam Belgii Varronem concelebrant. De Rep. nihil habeo, quod ad vos jam pervenisse non putem. De Gallia, mirantur universi subitam Navarraei conversionem. Si pietas non spectatur, imprudenter eum fecisse narrant. Nam; Calvinianos ei non amplius auxilia laturos ferunt: cum factus fere totus Catholicus, eos Aula ejecerit. Catholici autem, ei non fidunt. Immo ne quidem Pontifex eum Ecclesiae sacris restituit. amplius esse cogitandum, censens; et cum Hispaniae Rege de re communicandum. quo, cum is Rex sit Catholicus, Francus vero Christianissimus; hi duo Reges, pace coeant, ut una foederati Ecclesiae labanti fulcra sufficiant; alioqui brevi ruiturae. verba certe plena sapientiae, modo fiat. Itaque, oportere Navarraeum factis exprimere, quod verbis promisit, juravit, et subscriptione manus est testatus. Nimirum: se esse, perpetuoque fore, Catholicum. In ea religione vivere; vivereque velle, ac mori. Quod si ab ea, vel latum unguem, desciscat; censere, se incapacem regni. Quibus testimoniis haerens, peregrinationis ergo, Beatam virginem Deiparam, Carnotensem, Dionysii Fano, pedes invisit. Fastorum Ecclesiae Romanae sacra festa diligenter observari sanxit. Diebus prohibitis,


page 63, image: s063

carnibus vesci vetuit. Urbium, et Provinciarum administratione, Calvinianos amovit. et eorum exercitia, intra quattuor urbes; Rupellam, Montalbanum, Sanctangelium, Genevamque illorum Hierosolymam. coercuit. Audit Missae sollemnia. Duos Henrici Tertii Capuccinos secum habet. Uno, ad Conciones utitur; alteri admissa in aurem tradit, absolutionem ab eo poscens. Ad haec, a Cardinali Borbonio fuit persuasus. qui, per integrum octiduum, cum Calvinianis, Carnuti, de summis fidei Christianae articulis, disputavit; deque sola per fidem justificatione; Proceribus, et Navarraeo Rege, praesentibus; deque praedestinatione. eosque vicisse scribitur; ut eos haereticos esse planum faceret, atque seditiosos. et; in regnum invexisse bella, seditiones, caedes, latrocinia; Ceteraque omnia, quibus regnum corruit. Propterea; exterminandos esse regno. Haec, de Francia. Sed paucis. Multo enim plura sunt, quae libens praetereo, ealamitatum pertaesus: Quibus, si Pannoniae inferioris fata conjunxero; lachrymas viris piis excutiam. Turcae, initio Septembris, Sisechum Croatiae; ad quam vigesima quincta Julii nostri quindecim hostium millia caeciderunt; evertisse narrantur, exercitu sexaginta millium; et omnes ad unum viros, feminas, et intantes, tum etiam, inaudito genere crudelitatis, bestias. Adhaec perscribitur excisa prorsus hac urbe esse in procinctu ad Agriam, quam metuitur captum iri. nam esse infirmam. Ecquidnam porro est? Turcicum Graeciae Gubernatorem, adventare; cum centum quindecim Turcarum millibus. et Sinanum Bassam, cum ducentis millibus, in Superiorem Pannoniam, Viennam versus. Partem horum militum, adpropinquare jam finibus Hungariae. Omnia, percelli metu. Caefarem, omnibus suis provinciis indicere peditum et equitum delectum; quam potest maximum. Auxilia, ab Hispaniae Rege petere. qui se excusat, quominus praestare illa possit; propter bellum, quod cum Navarricis gerit. Veneti quoque militem se dare non posse. Si faecrent; Turcam, cum quo Pacem colunt, illis moturum esse bellum mari. Sed se sic munituros limites; ut Turca non possit in Tyrolensem agrum penetrare. ac porro; munitionem in Forojuliana provincia excitare; ei distinendo. Turca enim eo spectat; ut capto Tyrolensi districtu, Italiam a Germania disjungat. ne Itali Germanis suppetias ferre valeant; nec Italis Germani. Visa sunt hujus Turcici belli, in caelo, prodigia. Nam Judemburgi, urbe Stiriae, in caelo spectata fuere bellica tormenta, sese contra solem displodere; et super illa, etiam visa est stella nigra. Pilae, quas tormenta displodebant, erant magnae. et terrae lumen, quale Iridis, inferebant. Ac porro; prope Solem, multa Turcarum cum collo longo capita visa sunt. Atque insuper; prope Solem, magna Ciconia; quae catena tenebatur; adparuit. Continuo etiam sese ostentavit Cometes. Haec portenta, sese sub Augusti finem ostentarunt. Per capita, quidam Turcas interpretantur, hostes. Solem, significare Caesarem; cui bellum inferunt. Ciconia, pietatis Christianae est symbolum; Christianos denotans, quos Turca captivos faciet. Sed haec arcana, quis perscrutari vere possit? Ad Deum preces, ut nos tueatur. Vale. III. Kal. Octobris. oo D XCIII. Colonia Ubiorum.



page 64, image: s064

EPISTOLA LX. JO. MATALIUS METELLUS SEQUANUS, Justo Lipsio S. Lovanium.

AB eo tempore, quo isthuc Leodio migrasti, mihi nuncius defuit, qui ad vos iret, et huc rediret; quae causa fuit, ut hactenus nihil ad te scripserim. Nunc vero gaudeo egregium Adolescentem Gerardum Krachtium isthuc ire, et reversurum. Primum quod studiis Jurisprudentiae deditus sit, et eruditus, atque mei amans: tum vero etiam Pighii nostri Nepos. Quamobrem abs te peto, ut eum humanitate tua compraehendas, consilioque tuo si qua in re opus erit, juves et per eum mihi respondeas. Isthic habet fratrem, qui navat operam Theologiae; Gymnasium vestrum deserere cogitur; Batavos enim omnibus suis edicto mandasse, ne in Academiis provinciarum Regis literis incumbant, si fecerint, illorum bona addicenda Fisco. Nimirum subditus legem Domino suo praescribit. Consanguinei mei Sequani (quoniam multis annis ab iis jam absum, nec tam cito ad eos redire possum) a me petunt, ut eis effigiem meam vivis coloribus ad vivum depictam, mittam; quod eis negare non potui. Quia autem tanta est ubique nominis tui celebritas, ut in Sequanis et clara omnium voce praediceris, a te flagito, ut aliquod in eam Epigramma conscribas, quo de tua erga me voluntate et amicitia testari valeam. Tu certe mihi gratum feceris. Ei picturae symbolum addidi meum: est in mari navicula cum clavo, qui conspectu Cynosurae, ad portum contendens, regitur, adjectis verbis RECTO CLAVO; nempe clavus sine iis verbis obscurus est, et verba sine clavo intelligi nequeunt. Hoc tamen ea conditione a te peto, si tibi probabitur, sin minus audaciae, quae modestiam superet, condonabis. Audio Peifferum, Viduae Principis Christiani Saxoniae Electoris Cancellarium, et Dresserum, Academiae Lipsensis bonarum artium Doctorem, de genere latine dicendi tuo (te tamen minime nominato) orationes duas scripsisse. Hc non prostant, eas fortassis habes. Huc propter pestem grassantem, Marquardus Freherus, Augustanus, JC. et Electoris Palatini Consiliarius, Heidelberga venit, intra tamen circiter octo vel decem hebdomadas ad eum reversurus est. Cum quo amice locutus fui, de te sentit magnifice, teque meis literis, siquas ad te darem, suo nomine salutari jussit. Plurimi sane te, merito tuo, facit, et amat. Utenhovius ad te (ni fallor) scribet, conqueritur, te suis ad te literis nihil responderi. Ysenbardius hic est, Bruxellam (ut arbitror) brevi rediturus, tuique memoriam ita conservat, ut eam Elogiis pro dignitate non semel ornet. Gratulor tibi, mi Lipsi, quod hoc rerum statu historici Belgici munus susceperis. Tali scriptore opus est nobis, qui admirabili rerum varietate nutamus. Et quia fortassis, provinciae


page 65, image: s065

istius studiosus, non illibenter quae geruntur, audis, indicabo paucis quae ego habeo. Tibi nota est postrema Turcae ad Agriam victoria, quae superiori proximo Octobri contigit. Tum qui in rei militaris corruptae causas inquiris; non levis est suspicio, rei militaris disciplinam, in nobis admodum frigere, quae nisi (quod in tuis libris mones) redintegretur, arma frustra sumimus. Praefecti muneribus praeponuntur non idonei, pecunia (uti decet) non administratur, imo diripitur, rei militaris Ducibus non paretur. Has ob causas Turca triumphos, nostro damno, sibi comparat. Locis, quae apud Pannones obtinet, milites ad hyemandum distribuit; ipse Buda nondum est egressus. Jactat se ineunte primo vere Viennam obsessurum, eoque nomine Imperatorem Tartarorum accersit cum triginta sex equitum millibus, et octuaginta millibus peditum; alii nihilominus putant Tartaros peditibus nullis vel paucis uti. Rhudolphus Caesar de periculo sollicitus, Electorum Comitia Norimbergae indixit, qui Egrae fortassis etiam convenient: deliberaturum rumor est de Romanorum Rege deligendo. Maximilianum Archiducem quidam proponendum ajunt, sed Mergenthalii expectatur. Deinde Imperatorem verba facturum, de exercitus summo Imperatore constituendo. Creandus a nonnullis dicitur Transylvaniae Dux. sed vix hoc onus suscipiet. Adhaec, pecuniae belli administrandae summus quidam Thesaurarius, qui curam gerat, evocandus dicitur. Sed Germanorum consilia adeo sunt tarda, ut antequam coeant mora prorsus evanescant. Jam vero non dubito, quin tibi perscriptum sit, Matthiam Archiducem ante paucos dies fuisse Augustae, et ipsum eo Arragoniae maris praefectum nomine Mendozam deduxisse; qui Mendoza conscenso Danubio, Viennam trajecit; inde ad Regem Poloniae (qui Vilnae Lituanorum dicitur habere ordinum Regni conventum,) profectus est. Habet in mandatis ab Hispaniae Rege, multa, quae commode absque Poloniae Regis consensu confieri non possunt, maxime quae Rex idem Philippus contra Turcam de abrogando Polonorum cum Turca foedere, et novo cum piis fidelibus pangendo, proponi cupit. Heri ex multorum literis didici, proximis superioribus diebus, tantam Hispanici maris tempestatem extitisse, ut et Regis Classis et caeterarum nationum naves in eo mari magna cum jactura periclitatae omnes, depressaeque multae fuerint. Regis adversarii, affectibus indulgentes, narrant de Regiis tantum, non de suis, affirmantes octodecim (quos vocant) Galeones illius, et quadraginta naves, cum sex militum millibus et sexcentis Coronatorum millibus, omnique cum annona disjectos. De Francis eis foederatis haec habeto. Navarraeum esse Rhotomagi, qua in urbe hyemem transacturus putatur, quo sit Anglae propior, ad consilia de bello contra nos, Anglorum auxiliis, faciendo, ineunda. Regni Comitia habuit, in quibus proposuit Majores suos (cum de arduis negotiis agendum esset,) ordinum Regni conventum habuisse, jam vero, eum morem non tam exacte hoc tempore propter diversum rerum statum servari potuisse. Proinde quoniam hostis Galliae cervici, ad eam vorandam totus inhiat, omnes arma sumere debere, se, quae Regem decent, facturum. Habita


page 66, image: s066

Regis concione, Calvinianorum Legatus verba fecit. Reformatorum Ecclesias minime dubitare, quin Rex ipsos eo loco sit habiturus, quo hactenus, et hoc obnixe rogare. Quod si forte fortuna non fecerit, ipsos certe auxilia (ne quid incommodi religio patiatur, vel ipsi ab hostibus absorbeantur) esse quaesituros. Praeterire non postum, quin tibi referam Elizam Anglam, apud Turcam habere legatum in exercitu, qui a Turcae latere non discedat, et ei adsit consilio. Is est Comes Pembruckius, cujus Gentilis, Caleti ab hinc annis multis praefectus erat. Caesari proposuit, Turcae nomine, pacis conditiones. Si Caesar Turcae quae hoc bello occupavit redderet, atque etiam Strigonium et Javarinum, eique tributum, quod ante pendebat, duplicet. Porro ut Transylvaniae Princeps Lippam ei reddat, et Ducis ac Principis Transylvaniae antiquato nomine, se Waiwodam tantum nominct. Imperator respondit se amplexurum pacem, si Mahumetes quae cepit restituat, Javarinum imprimis, Agriam vicinaque loca; omneque tributum aboleat. Transylvanus autem contestatur, se nihil acturum esse de pace, nisi ex consilio et autoritate Imperii, ac caeterorum orbis Christiani Principum; illorum enim hoc interesse magnopere. Ecce tibi quid nam Turcae foederati per Legatos suos. agant. Christiani tamen (si Diis placet) esse volumus. Inter nonnullos audio disputari, te jam historiam tuam Belgicam Regiam coepisse scribere, fuique rogatus numquid ea de re quidquam intellexissem, negavi. Quid me respondere velis, significa. Idem Suffridus Petrus noster (qui te perhumaniter, salutat) petit, et quae de ratione historiae tuae cogitas, et quem potissimum imitari ex veteribus velis, scire avet. Tibi scripsisset, sed adhuc aqua intercute, quae nobis eum propemodum abstulit, nondum curatus, decumbit. Ego vero tanta oculorum obscuritate premor, ut nec (uti vides) mea manu scribere, imo nec legere valeam, tento remedia, sed parum proficio. Vale ex Ubiorum Colonia 17. Calendas Januarias MDXCVI.

EPISTOLA LXI. J. LIPSIUS Francisco Bencio. Romam.

ET amor tuus, et cura de me, vir amicissime, magnae mihi voluptati. nec ille praeter fidem tuam est. nec haec praeter rem et tempora, in quibus versor. Jactamur enim, mi Benci, una cum patria: nec consistere nobis. licitum per internas, externasque clades. Quibus tamen in turbis omnia potius, quam me deseram: et efficiam ne quid in me conferri possit jure, quod culpam habeat apud [note: Ex hac, et aliis pluribus epistolis constat, Lipsium servasse semper mentem redeundi ad Catholicos: nam eos semper Bonorum titulo ornat. et seq. epist. magis aperte mentem aperit. Bencii laudes vid. Cent. 11. Misc. 54. laudat etiam eum, quod Jesuitis se aggregarit I. Centur. Epist. 52. et ex reliquis epistolis apparet, illum consilia de reditu ad Romana sacra cum eo communicasse. Bencius vero discipulus Mureti, doctissimus, et Latinitatis elegantioris studiosus fuit, ut Orationes et Poemata ejus satis produnt. obiit 1594. ut ex Epistola ad Borromaeum scripta a Lipsio Kal. Sept. 1594. patet. mortem ejus dolet III. Cent. ad Belg. 16. et IV. Miscel. 78. sed dum consulo Alegambu Bibliothec. Scriptorurn Societatis Jesu, video ibi dici Bencium jam annos XX. natum esse adscitum in societatem XV. Kal. Jun. 1570. An Lipsium id ignorasse dicemus? qui A. 1567. et 1568. Romae familiariter cognoverat Bencium, et A. 1584. demum intellexisser? nescio quid dicam.] bonos. nam suspicionem, quis tam innoxius, qui vitet


page 67, image: s067

in hoc aevo? At meum certe, ut illa spernam, te amem et virtutem. uti facturum mi confido, juvante illo, qui supra nos est. in Antiquis meis fateor inesse, quae nollem: et in posterum me uti a rebus, ita a verbis temperaturum do fidem. nec tempora ista permittunt mihi plura. Tu vale, vir amicissime, cum Mureto, Fulvio aliisque, quos colo. X. Kal. Decemb. CICICLXXXI.

[note: Ad hanc respondet Lipsius 11. Misc. 75. quae ex hac planius intelligi poterit. inscriptio erat Antverpiam, Plantino nimirum, qui ad Lipsium curabat.] EPISTOLA LXII. FRANCISCUS BENCIUS Justo Lipsio suo S. P. D. Antverpiam.

TAndem aliquando, ubi esses, et quid ageres, Lipsi eruditissime, mihique semper merito carissime, cognovi: quod quidem ita explevit animum meum gaudio, nihil ut per multos jam annos ad aures acciderit jucundius: cum praesertim, vere ne... An qui amant ipsi sibi somnia fingunt? conjiciam te non esse immemorem nostri. Quod si est, ut opto, et jam spero: et gaudeo mihi ipse, et gratulor amicitiae nostrae, et tibi, amice, immortalis immortales gratias ago: cujus tanta humanitas est, ut non gravatus sis in me derivare aliquam partem cogitationum tuarum. et das amori hoc tu quidem. Neque enim puto excidisse tibi tempus illud, cum erat nullus dies, in quo non multas horas suavissime una consumeremus, ambulando, sermocinando, lectitando. Cujus ego sane rei non memoria tantum delector, sed etiam glorior commemoratione; cum de te tuisque rebus, apud viros graves, inter quos interdum mihi esse contingit, habetur sermo: ita ut cum uno ore praedicemus, et admiremur omnes, et summum ingenium tuum, et refertissimum Pectus admirabili cognitione plurimarum rerum, et acutissimum scribendi genus, in quo familiam ducis, ego novo quasi sumpto exordio digrediar in laudem suavissimorum morum, et mihi jamdiu cognitae perspectaeque comitatis ac benevolentiae tuae. Quod cum intelligunt ipsi, et te suspiciunt propterea magis, et mihi propemodum irascuntur, quod non colam veterem amicitiam assiduitate scribendi. sed quid agerem, qui ad te scripsi tam saepe, nec a te


page 68, image: s068

tam longo intervallo litteram extorserim? Bis ne stultus essem, et mittendis litteris, quae nescirem an perferrentur, et expectandis, quae nullae acciperentur? At unas tu dedisti biennio ante, ita enim vidi in [note: Ep. 52. qua laudat Bencium, quod Jesuitarum Societati accesserit.] Centuria prima epistolarum lectissimarum, quam emisisti anno superiore: illius enim mihi libri, strictim modo et per transennam, inspiciundi potestas facta est, per modestissimum adolescentem Petrum Venium, qui etiam tuis me verbis salutavit. sed quid? si earum fructus ad omnes pertinuit ante, quam mitterer ego in possessionem. ex quo videlicet intelligis non fuisse mihi redditum, quem constantissime cupio optoque, librum de Constantia. Revertor ad Venium: cui plurimum me debere confiteor: quod ad me sua sponte adiit, quem sciebat esse (sciunt enim jam hoc omnes) tui cupidissimum. Ille vero omnia de te mihi belle jucundeque narravit: Unum illud me vehementer percussit, quod nuntiavit, te non imbecilla tantum sed etiam affecta esse valetudine: causam addidit, istius caeli gravitatem. exclamavi illico, et ingemui. An deportatus est in illas insulas vir unus omnium elegantissimus et politissimus, ut sit ei in illis contabescendum? Nam quae invidia porro erit nostro saeculo, si hoc prodatur annalibus? quis maeror erit meus, quod desiderium litteratorum? sed ardet Belgium bello. non ne istinc. pedem?... Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis? malo enim id tibi subjicere, quod tibi esset, censeo, honestius, mihique jucundius. Mi Lipsi, mihi crede, amat te nostra Italia, libentissime exciperet venientem, occurreret, et in aliqua cathedra collocaret: ut cujus scriptis librisque jam diu capitur, ab ejus penderet ore aureum fundentis flumen orationis. Suscipe quaeso hanc cogitationem utilissimam rebus tuis, tuo nomini amplissimam. fac te intelligam non esse abhorrentem ab nostro consilio, ut possim id probare, si tibi ita videbitur, testimonio tuarum litterarum. omnem movebo lapidem, per magnos viros, et principes, notos, ignotos, enitar, laborabo, et si Deus volet, efficiam, ut optimis condicionibus accersaris ad aliquam Academiam. o si ad Romanam. quam ego te libenter, quam arcte complectere, quam praeclarum mihi viderer cepisse fructum praesentis solicitudinis meae. Interea dum quid tibi agendum sit statuis, dum deliberas, etiam si sit certum, non; sed absit omen. consolare me non numquam epistolis tuis. Instilla huic tuo amiculo non nihil ex illo tuo nectare, respirabo. Cogita item atque excogita rationem, qua mutuas litteras demus: qua mittas ad me gustandum et regustandum mel istud Hymettium, quod ut apis e floriferis Musarum saltibus aurea delibans dicta Philosophorum et Philologorum fingis assidue. sed ita, ut ne sis nescius, ut nulla mea impensa. neque enim te fugit, ad quam anchoram navem alligaverim. Neminem profecto habes, qui ad plenissimos et dulcissimos sapientiae tuae fontes accedat avidius, vel haurire ex iis largius, quod effundat deinde in hortulos, qui quotidiana opera irrigantur. ego si quid e quercu umquam exsculpsero, quod videatur simile simulacro, faciam te, si hoc non nolle intellexero, participem et censorem mearum ineptiarum


page 69, image: s069

Muretum nostrum scis biennio ante mortuum esse. Habui Laudationem incultam omnino et horridam, sed plenam amoris dolorisque juscissimi. eam fortasse ab Egmondo accepisti. cui si istic est, ut dicas, si abest, quandoque ad eum scripseris, ut adscribas meo nomine salutem, te etiam atque etiam rogo. Vale, Musarum decus, Romae IV. Id. Quintil. CICICLXXXVII.

Habes exemplum epistolae, quam misi anno superiore: quam ex eo videlicet ut acceperis vereor, quod non respondes. Hinc, obsecro te, ut certo sciam te accepisse, responde, et me ama. Romae. Kal. Quintil. CICICXXCVIII.

EPISTOLA LXIII. FRANCISCUS BENCIUS Justo Lipsio S. D.

NIhil aeque scriptum esse ex animo velim putes, Juste Lipsi, atque haec pauca, quae ad te exaro in improviso Viltii nostri discessu: nostrum enim appellem licet, si nullam aliam ob causam, quamquam et sunt aliae multae, ob hanc certe, quod tuus est. Nam si omnia amicorum communia, cur non tua, meaque, si modo aliquid in hac mea vita meum est, eadem lege teneantur? Quid autem fieri potest, quam ego sim, in amore tui ardentius? et suggeret tibi, opinor, hac de re, aliquid Viltius, qui me persaepe audiit et privatim et publice de tuis laudibus pleno ore dicentem: et cum superioribus ceteris, quas ad te misi, hae quoque litterae testes erunt animi mei: sed neque exprimet ille dicendo, neque ego expromam scribendo umquam, quod superat omnem cogitationem. Tu nostri immemor: qui ad me his quindecim annis ne litteram quidem. At, et loqueris de me, ajunt, peramanter: et circumfertur [note: Ea est 1. Centur. 52: scripta IX. Kal. April. 1584. Apparet vero Bencio nondum redditum fuisse Lipsii responsum, quod in prima editione. 11. Centuriae Misc. est Epist. 79. in sequentibus 75. quam editam epistolam se legisse, non scriptam accepisse testatur Bencius in seq. Epistola.] tua ad Bencium epistola. Quid, si ego nihil audio, et tuam manum non video? si conjicior in turbam? Non ego consimilem ludo ludum, qui te habeo eximium. Vis facere, ut huic tuo amico exiliant lacrimae prae gaudio? Vis veterem emendare culpam? Mitte ad me illos sapientiae tuae atque eloquentiae thesauros: cum quibus ego non contulerim Persarum montes, non atria diviti' Crassi. da operam, quod potes, ut paratum meum influant in sinum: discam alia ferre humanius, et lenietur aliquo modo desiderium tui. Quamquam, o si te liceret. in hac patria communi inspicere? o si hisce hauriem orationem auribus, quovis melle dulciorem? o si meus Lipsius in hac viveret luce, et theatrum haberet dignum magnitudine virtutis suae? sed votane haec sunt amantium, an somnia cupientium? Perscribe ad me quaeso: effice etiam, ut non nihil appareat in scriptis tuis immortalibus, quod nostram affirmet posteris


page 70, image: s070

amicitiam. In qua ego, jam diu judicio suscepta, quoad vivam, et si numquam scribas, sed scribas malim, constantiae quidem studio permanebo, sed plurimum etiam merito tuo. Vale, lumen nostri saeculi. Romae IV. Id. Mart. CIC IC XIC.

EPISTOLA LXIV. FRANCISCUS BENCIUS Justo Lipsio S. P. D. Lugdunum.

EQuidem vereor meae ut litterae tibi perlatae sint, Juste Lipsi, quantum e tuis suspicor, quae, et si mihi numquam datae, numerantur in Centuria tua secunda rebus omnibus instructissima, ita plenae amoris erga me, et humanitatis, ut eas cum legerem, prope abfuerim a lacrimis. libere dicam, jucundum erat olim, a viris eruditis, quorum manibus tua scripta teruntur, intelligi me esse amicum tuum: nunc, est etiam amplum, cum frater appellor. utinam vere liceat hoc inter nos nomen usurpare: quamquam, quod ad me pertinet, ita velim tibi persuadeas, e tam multis, quos habes studiosissimos tui, qui tibi melius ex animo cupiat, quam ego unus, esse neminem. Unde id constat? testem do simplicem et alienum a mentiendo animum meum: tum quaere, ut ne nominem, quos minime nosti, de Venio, de Viltio (ita enim dicam) nostris, quid ego de acumine tui ingenii, et ubertate doctrinae, assidue praedicem: quanti faciam excellentissimas lucubrationes tuas: quas tamen quis est, qui non faciat plurimi? verumtamen hoc quoque accedit in cumulum. nam quid illud, quod cum Fulvio Ursino, quo viro et quanto? tam saepe de te? Sic enim habeto Lipsi, te desideramus, requirimus doctissimos sermones tuos: qui etsi spirant in libris, tamen quantum sit ponderis in viva voce non ignoras. Sed, amabo te, semperne ero in desiderio tuorum voluminum? non iniri a te ratio potest per mutua bibliopolarum commercia, ut gratis mihi tuo nomine curentur? nunc quidem ostendunt amici, at ubi avidius degustare incepi, confestim rapiunt, ut cupiditas magis accendatur. fac si potes: sin minus, tribue hoc beneficium, ut ne ante sciant omnes, quid tu me velis, quam ego ipse: scribe tu videlicet, ut exosculer manum: significa item quid agas, quid cogites, num sit spes aliqua, quod jam dudum mirabiliter cupio, ut aliquando ad nos: et certe hic caelum salubrius, securior vita, mors minus timenda. O mi Lipsi, numquam obliviscar illius diei, cum abhinc annis fere uno ac viginti, te sum complexus magnam mei partem tecum auferentem. eritne umquam, ut te gaudeam reducto? hoc a Deo immortali precibus omnibus oro atque obtestor. sed tu quoque enitere pro virili parte. Scribis, fore tibi gratum, ut siquid ex me, ad te mittam. et feci quidem superiore anno per Viltium:


page 71, image: s071

nunc mitto [note: Forte Orationes, quas Romae habuit, inter quas n. XVII. una est in funere Mureti, quam Lipsius petierat, et Poemata. ea enim edidit A. 1590 pridie Kal. Octob. qua temporis nota dedicatio ejus signata est.] volumen plenum verborum, inane rerum, verumenimvero ad amicum: et in aliquibus sane te ipse agnosces: sed (etsi difficile erat in eodem spatio non incurrere in eadem vestigia) ea culpa vel amicitiae nostrae, vel eruditionis tuae. quin, vide quam te alterum me esse putem, futurum arbitror, ut tu actor primarum partium minus aliquanto contendas quam potes, ut ego aliquid esse videar in hoc theatro: et quidem satis est, ut ne exsibiler: nam ut excitem [gap: Greek word(s)] ne optare quidem possum: sed si non displicebo tibi, [gap: Greek word(s)]. Vale, aevi nostri decus, et salve a Fulvio. Romac Idib. Decembr. CICICXC.

EPISTOLA LXV. FRANCISCUS BENCIUS Justo Lipsio S. D. P. Lugdunum.

SCripsi ad te superioribus diebus, et mili meas aliquot lucubratiunculas in unum volumen conjectas, cum indice eorum, in quibus operae peccassent: omnia tibi credo per Moretum typographum Antverpiensem (ita enim mihi receperat amicus certus) transmissa. nunc tamen cum Christophorus Raphelengius tuus me amice convenisset (cujus officium fuit mihi longe jucundissimum, eritque semper omnium, qui me de tuis rebus facient certiorem) nolui eum ad te sine meis litteris venire, ut me noscas esse, ac futurum, dum ero, tui amantissimum. addere hc erat animus, utinam esset mihi pars aequa amoris tecum, sed nolo diffidere constantiae tuae: Vix enim existimare posses, mi Lipsi, quam mihi haereas in animo, in ore, in oculis: quam delecter, ubi ab amicis raptim impetro aliquid degustandum ex illo melle, quod libas e Musarum ac Sapientiae pratis, ut conditum in chartis sic perfundat animos hominum, ut caelesti liquore illo mirifice recreentur. et versamur nos in floriferis iisdem saltibus, sed mel istud tuum, divinum plane nectar, nostrum absinthium videtur. admovisti os succo, non arguar mendacii: sed, si nihil aliud, quaesivi tibi gloriam comparatione deterrima: etsi tu jam pridem supra commendationem omnium te extulisti: et nos vulgavimus nostra, ut venirent tantum in manus amicorum: jam tu mihi amicus summus. quod si adhuc res esset in integro, peterem abste consilium, nunc, quando infecta reddi non potest, ejus patrocinium suscipias rogo: excusabor apud severos judices, si minus aequitate causae, auctoritate patroni: id ego, quae tua est humanitas, futurum non despero, sed, tum denique mihi persuasero, cum rescripseris tua manu: quod ut quam


page 72, image: s072

primum facias, precibus omnibus oro atque obtestor. Vale. Romae VIII Kal. Febr. CICICXCI.

Hanc epistolam accepit Lipsius Francofurti, cum Leida discessisset, ut testatur epistola Lipsii ad Bencium, quae edita Offenbachii n. XXXIX.

EPISTOLA LXVI. J. LIPSIUS Francisco Bencio S. D. Romam.

REverende Pater, exprimam tibi laetitiam, qua sum affectus? lingua nulla possum. Tu supple, laetare mecum, et Deo gratias age, qui misertus nostri eduxit me ex impuris obscurisque locis, et collocavit in luce meliore. Patres tuos meosque ante omnia conveni, et nunc quoque Moguntiaci iis adsum. O, mi pater, si tu me, ego te videam, profecto cum lacrymis rueremus in mutuos amplexus. Ah, quamdiu haesimus in tenebris? quamdiu per vana circumducti negleximus vera illa bona, quae sola faciunt ad salutem? sed redimus, redimus tarde quidem, sed ad benignum illum Deum sero nunquam. Tu votis precibusque me adjuva, et qui indignum amore amasti, nunc magis, cum nubes aut labes nulla officit suspicionum: Quanquam vere et coram Deo haec testor, in sensu de religione nunquam steti apud paucos. Prisca religio semper mihi proba. Egimus tamen in locis, in quibus aliter. sed bella haec nosti, et quam facile fluctu aut turbine aliquo abripimur eo, unde aegre redeamus ad portum: Epistolam tuam Francofurti accepi, quam Raphelengio dedisti. Noli quaerere, quanto gaudio et solatio mihi scriptio tua sit, cum recreer sola cogitatione amicitiae vestrae et affectus. Libellos tuos, quos adjunxisse scribis, non accepi: vidi tamen eos obiter, sed avide hc apud patres, nam est, qui te Romae novit P. Johannes Busaeus Theologus, qui nec amorem tuum me celavit, nec libellos. Cum legero, judicia libera habebis. Nunc in via sum, et propero Coloniam Agrippinensem ad illos quoque patres, apud quos fundamenta posui pietatis et doctrinae. Plura nunc non scribo. tu me ama, et si me amas, fac ut precibus tuis et sanctae Societatis juves, et in bona via confirmer. Moguntiaci XI. Kal. Majas CICICXCI.



page 73, image: s073

EPISTOLA LXVII. FRANCISCUS BENCIUS Justo Lipsio suo S. D. Leodium.

NIhil mihi injucundius tam longo, silentio tuo, quod privat me voluptate expectatissimarum litterarum, ex quibus cum multa de te aveo discere, tum illud maxime, quid agas, et an cogites Italiam. hic quidem rumor sparsus est, nec sane [gap: Greek word(s)] (vidi ipse epistolam Abrahami Ortelii) te invitatum amplissima condicione et honestissima, a magno Etruriae Duce, adhuc allici non posse. et circumfertur vox tua plena magni animi. me numquam pecunia cepit, nec capiet. amo Lipsium meum, despicientem res humanas, et ea tantum meditantem, in quibus vera et solida gloria. Sed fac, quaeso, id de te ipso cognoscam. Quid enim putas? nemo est in hac urbe, sunt autem plures fortasse opinione tua, qui delectetur litteris nostris, quin te prosequatur benevolentia singulari. ita quemadmodum laetati sunt nuper tuo reditu ad Catholicos, neque enim dicam ad Catholicam religionem, quam semper animo retinuisti, cupiunt nunc audire de integro statu rerum tuarum. Igitur ad me omnes, quem sciunt esse tui amantissimum. turpe autem mihi est, nihil habere quod pro certo respondeam: polliceor tamen futurum, ut brevi habeam. sed, ut dicebam, nimium longa expectatio. urgent autem non solum amici, sed viri etiam principes: e quibus unus ea dignitate, quae est summae proxima, ipseque maximae auctoritatis, superioribus diebus cum me accersisset, diligenter quaesiit quid tibi esset, ubi pedem fixisses, an esse velis Romae, in hac videlicet luce terrarum ac gentium, ubi sit futurum theatrum clarissimis virtutibus tuis: quin et ea de re locuturum cum Pontifice maximo pollicebatur. honorificum mihi est intelligi ab omnibus me abs te amari, sed celari de eo, quod nemo est, quin expetat cognoscere, non videtur dignum amicitia nostra. et tu recepisti postremis litteris, ad quas rescripsi statim, futurum ut saepius scribas. nisi forte impedit magnitudo rerum susceptarum. nam, ut hoc quoque non nescias, percrebuit fama de tua face historiarum, quae me vehementer incendit. at nihilne umquam vacui temporis? non dabis amico petenti, vel in summis occupationibus, aliquid litterularum? et magnum videlicet negotium est Lipsio scribere. nolo uti pluribus; ne quod tua sponte daturus es, videar precibus extorquere voluisse. unum hoc addam. preme etiam atque etiam istud consilium de Italia, atque in primis de urbe Roma: et quando nihil te movet utilitas, adhibe gloriam: quae etsi tanta jam tibi est, ut augeri vix possit, accedat vel ille cumulus, pervulgari multorum sermonibus, tradique posteris, a Justo Lipsio, principe omnis eruditionis et doctrinae, cum expeteretur a pluribus Italiae atque adeo Europae principibus, Romanam urbem, domum virtutis, religionis, sanctitatis, ut prodesset amplius


page 74, image: s074

toti orbi Christiano, delectam fuisse. Vale, Romae Prid. Cal. Decemb. CICICXCI.

EPISTOLA LXVIII. J. LIPSIUS Francisco Bencio. Romam.

ERgo in me culpa hujus silentii? non est, mi Pater, rem vide. ter omnino ab excessu meo e Batavia ad te scripsi, nec plures arbitror a te accepisse. dedi cas singillatim ipsis patribus collegis tuis, et curam fidemque iis fuisse in mittendis, non ambigimus. Quid possumus, si communi hodie sorte, aut missae eae alicubi sunt interceptae: nam fraudem quoque intervenire et nos experimur. utinam bonus deus hanc saltem dirigat, et hoc quasi stilla ardorem desiderii tui mitiget, donec uberior eum humor scriptionis meae subsequatur. Quid enim facerem libentius, quam ad te? cujus, vetus et verus amor sensuum ipsis insidet (ex animo tota sunt) medullis. Atque ego te colui et litteris appellavi etiam, cum apud alios essem: nunc cessem, cum bonis. redditus, etiam corpore apud eos ago. sum autem, mi Benci, in Eburonum urbe Leodico, in otio, et non nisi meorum studiorum. nam publice quid faciamus? feriatam linguam habeo, dum omnia bellis hic fervent, nec pretium aut cura aliorum artium, nisi quae ad illa. Evocatus sum. a Magno Duce, verum est, et salario, quod non temere detur istic uni. renui haud lubens, sed valetudo sic vacillat, ut vix ausim me in asperam et longinquam viam: adde uxorem, quae haud promte ad alienos. Etsi liberi non sunt, nec ea sarcina me gravat. Ego caeteroquin et Italiam amo, et urbem vestram veneror, et principes viros, qui sunt in ea. utinam vegetum mihi et alacre illud, quod olim? non diu fortasse esset, quin bonum illud coelum me videret, atque ego te, pater, effusum in meos amplexus. de Face Historiarum miror te inaudisse: cumque ita est, magno animo eam coepimus; sed refrigescimus, non nego, cum frigus hoc video in nostras artes. Excitari nos censes? injuriis et morsiunculis impedimur. o Italia, altrix ingeniorum, felix in tua pace! quam ut Deus diuturnam tibi det, ac tibi quoque, Pater, salutem, precibus eum rogo. salutat te pater Mart. Antonius Delrius, collega societatis vestrae, imo nostrae (immo nostrae jam olim) qui nuper etiam ad te primum scripsit. Vale, Leodici postrid. Non. Januar, CICICXCIL

EPISTOLA LXIX. FRANCISCUS BENCIUS Justo Lipsio S. P. Leodium.

SUaves mihi omni ex parte omnes litterae tuae: illud tamen acerbi, quod, ut scribis, desperare potest Italia de tuo adventu: quamquam ego hoc tibi


page 75, image: s075

consilium etiam atque etiam premendum puto: nam etsi lux tua numquam erit in tenebris, tamen praestaret esse in loco, ubi pluribus admirationi esset; et Romae quidem multi praecones singularis doctrinae et excellentis ingenii tui, sed in his ego mihi primas deposco, non solum apud eruditos, sed apud viros etiam principes, quibus stat Christiana respublica. Salutavi Fulvium Ursinum, et quae de eo scripseras ostendi: is vero maximas tibi gratias agit, litteras autem non solum gratas futuras pollicetur, sed et persuasit, ut jurejurando tibi affirmarem: misit Antverpiam notas ad Latinos Historicos plerosque: id volui tibi significare, quoniam te audio in eadem cogitatione esse, si forte ad rationes tuas pertineret. cum Latinio sene, antiqui prorsus exempli, frequens de te sermo. is quam delectetur lectione operum tuorum, vel indicabunt pagellae, quas ejus rogatu inclusi in hanc epistolam. agnosco naturam illius aetatis, sed mos gerendus erat amico: hinc intelliges ejus loquendi libertatem, et erga te benevolentiam utriusque. quaeres quam conjecturam meam is felicem appellet. non mitterem hoc tempore, nisi a me vehementer contendisset. tu, quaeso, ut judex, rem accipe. In sexto annalium cap. 20. Taciti tui, tui inquam, quando effecisti ut loqueretur per ora omnium virorum, ubi sermo de C. Caesare, qui avo comes fuit Capreas discedenti, locus est, quem tu corruptum ac fortasse mutilum suspicaris, nec quisquam emendat, cujus enim id frontis se Lipsio praeferre? haec sunt auctoris verba: Sub idem tempus C. Caesar, discedenti Capreas avo comes, Claudiam M. Silani filiam conjugio accepit, immanem animum subdola modestia tegens, non damnatione matris, non exilio fratrum rupta voce, qualem diem Tiberius induisset, haut multum distantibus verbis. improba vox, diem, noctem facit. Muretus in libro, qui cum reliqua ejus bibliotheca ex testamento filii fratris pervenit ad nostrum Collegium, inducit totum illud, qualem diem Tiberius induisset. ego, ne longum faciam, duarum litterularum commutato ordine, legendum credidi, pro, diem, idem: bona sententia. Cajus nempe apud Tiberium, quo nemo fuit simulandi peritior, utebatur ejus artibus, et Sicilissans cum Siculis, immanem animum subdola modestia tegens, talem induebat, qualem Tiberius idem induisset. hoc si tibi placebit, apponas licet tuum calculum, sin minus, me lusisse arbitrere. De Roberto Titio quaesitum nollem: ita injucundae mihi ejus controversiae: mihi vero? immo fere omnibus, qui de iis inaudierunt aliquid, aut legerunt: audax nimium ille, et parum felix: melius Villiomarus Yvo, quisquis tandem fuit, qui suscepit patrocinium multorum: sed de Italis si locutus fuisset paulo humanius, nihil in illo opusculo desideraretur: nunc mirum pluribus, cur causa unius hominis exagitaverit genus universum: haec pauca de Titio, qui Florentiae agit, de facie mihi ignotus invisusque. nec habeo praeterea quod scribam. Fax tua historica incredibili me desiderio incendit: ubiubi exierit, confestim, quaeso, aliqua ratione ad me: ad quem etiam, si me amas, mitte quicquid tuum. ego certe, qui cucurbitas pingo, numquam permittam, sicut nec permisi adhuc, ut desideres officium meum. video esse ad divitem pauperum dona. sed quid agas? animus quidem apparet, res non suppetit.


page 76, image: s076

mittam [gap: Greek word(s)] distinctum sex libris, quod proxime edidi, ubi resciero esse qui commode ferat: quod similiter faciam de rebus piis et piacularibus, quas cum peteres, incredibili me gaudio affecisti: novi scilicet tuam voluntatem totam esse in Dei obsequio et cultu, in quo persevera, ut coepisti, ad extremum usque spiritum, mi Lipsi. Haec res una potest facere et servare beatum. Vale, Romac Prid. Non. Mart. CICICXCII.

EPISTOLA LXX. FRANCISCUS BENCIUS Justo Lipsio suo S. D. Lovanium.

PUteolis cum essem aestate proxima, ex imperio medicorum, accepi litterras tuas: respondere nolui ante hoc tempus, ut ante me convaluisse intelligeres, quam aegrotasse: etsi antequam cederem urbe, certum virum substitui, qui tibi quaedam meo nomine curaret perferenda. Redii igitur Romam, quam putabas a me desertam, atque ad officia intermissa. Verum audi, Lipsi, tu in ore es omnium: ex eo praecipue tempore, quo te collocasti in optimo statu vitae: neque quoquam concedo, quin tu statim pervenias ad aures meas: quoniam enim in obscuro non est vetus nostra necessitudo, tuique nominis fama in clarissima luce, ut quisque amantior est litterarum, ad me accurrunt, cognoscendi studio de te, tuisque consiliis, et, si forte, in Italiam adventu. Quot putas esse Neapoli, qui jurant nectar esse et ambrosiam tua scripta, sic avide ea vorant et bibunt? mitto ceteros: unus certe Stanislaus Rescius, illustrissimus legatus Poloniae regis, vir sapientissimus longeque doctissimus, ita aestuat desiderio tui, ut vix fieri possit quicquam ardentius: is quoniam legit in tuis epistolis de nostra conjunctione, quam et ego occultare non soleo, magno a me opere contendit (utar ejus verbis) ut se ad amicitiam tertium adscriberemus: quod sane non facerem, nisi propter summam eruditionem rerum maximarum, et quae in ejus voluminibus (multa autem jam sunt edita) apparet, scribendi elegantiam, et, quod tu non facies minoris, pietatem, humanitatem, et erga te obseivantiam, ultro accersendus esse videretur. crede mihi, si hominem receperis in tuam gratiam, erit tempus, cum mihi gratiam habebis. Atque hoc Neapoli. quid existimas Romae? omnium admiratione et benevolentia propemodum in caelo es. Latinius et Fulvius, qui voluerunt sibi ostendi epistolam tuam, in tuas laudes effusi: ille eo prolixior, quo abest propius ab excessu: nec desunt, qui te non invitandum modo ad urbem, sed fere etiam cogendum ferunt. at tu nimium durus. morerer ego profecto libens intuo complexu. quod si mihi non licet te habere, cur non tua? et vidi aliqua abs te post aureolos illos libros de Civili Doctrina, sed in aliena manu. at ego tibi (non commemoro ut exprobrem) mifi,


page 77, image: s077

quicquid fuit quisquiliarum mearum: non sunt quidem illis mutandi uberrimi ac lectissimi fructus tui excellentis ingenii: sed ego tamen is sum, qui sive propter flagrantissimam cupiditatem, sive propter vim et auctoritatem promissi tui, addo etiam propter communem omnium opinionem, fraudandus non videar diuturna expectatione muneris tui. Vale, litterarum decus, et Catholicae religionis ornamentum. Romae VI. Id. Octobr. CIC IC XCII.

EPISTOLA LXXI. J. LIPSIUS Francisco Bencio. Romam.

QUod pluries solemus, tristes ad te venimus. Quae caussa? ab urbe vestra, et ita scribitur inibi esse, ut libri mei (nominatim Politica) damnentur et inter improbos referantur. Cogitare per te potes, grave id nobis esse, qui tot improborum et acres inimicitias sultinuimus, ut bonis nos redderemus, a quibus non nisi tempore fuimus avulsi. haec praemia mihi apud ipsos bonos? Atqui impia in iis libris et damnanda: si palam talia, non recuso: at si tamen sunt; testor supremum numen, inscio atque invito me esse. hoc fateor, esse quaedam, sive pro temporibus, sine pro locis, in quibus fuimus, scripta, minus liquide ac clare. Parati ergo sumus (imo hoc jam agimus) deputare, diducere, et in oculis auribusque omnium defigere nos esse, qui fuimus, id est Catholicos, et supremo Ecclesiae capiti Romano Pontifici adhaerentes. Atque adeo in libellis de Cruce, qui jam edendi, praefatio est ad Lectorem, de industria sic contexta, qua clamo et testor, me esse talem; et saepe aliis in scriptis, rem esse e mea mente! Patres vestri, qui hc sunt, viderunt et probarunt. Et bona fide, si quid in Politicis ambiguum, nonne liber de una Religione illustrat nostrum ibi sensum: nam ille quasi commentarius est capitum illorum, quae credo carpi. Ad summam peto, nos, qua potes, juves, et ut impedias, aut differas, neque in famam meam tam insigniter committatur. si tamen fiat, fiam constantiae meae securus, et feram miserias in via et veritate, quam institi, et quarum vim semel agnovi. nulla res me labefaciet per Dei quidem opem, quam imploro, et ut tu pro me, mi frater, rogo. Deus bone, quam undique quatior? valetudine, calumniis, infamia. da vires, qui ferre me voluisti, et bonae adversaeque res meae non me mutent. Lovan. IV. Idus Febr. CICICXCIII



page 78, image: s078

EPISTOLA LXXII. FRANCISCUS BENCIUS Juflo Lipsio Viro Clarissimo S. P. D. Lovanium.

OAcerbam mihi et quavis molestia molestiorem tam longam cessationem tuam. Nescis expectari a me, dum rescribas ad binas meas, si modo eas accepisti, scriptas vere proximo ineunte? quamquam et alii, qui te amant in hac urbe (quis autem, modo sit humanus, et vel mediocriter tinctus litteris, Lipsium non amat?) magnopere audire expetunt, in eo, quod tibi nunc cecidit, fidem ac virtutem tuam minime contremuisse, fuisse potius tentationem quamdam constantiae, quo illa esset illustrior. oro te, si es orandus, quod tua sponte tam laudabiliter facis, virum te praebe, atque eum, quem, non dico ego (quamquam fuerunt in hoc quoque aliquae meae partes) sed ipsa tua ad me postrema epistola, quam viri clarissimi exosculantur, posuit in oculis et in opinione omnium. arbitror quidem contationem compensatum iri sanctitate responsi, et fortasse sine causa me crucio, quod jam jamque sit afferendum, sed longitudo itineris celeritatem moretur: tamen videbaris non celandus, quid jam diu angeret animum meum. Misi hoc die, via alia, per Baronium scilicet, epistolam [note: Haec epistola suo loco edetur, qua imitari voluit Lipsii modum, quo usus est in Politicis.] Stanislai Rescii, de quo viro ad te olim scripsi. est profecto dignus, quem ames, ac missis vicissim litteris admoneas, non ingratam tibi hanc ejus, ut scriberet ultro, voluntatem fuisse. Vale. Tuas litteras etiam atque etiam vehementer expecto. Romae VII. Id. Quintil CICICLXXXXIII.

EPISTOLA LXXIII. FRANCISCUS BENCIUS Justo Lipsio, Clarissimo Viro S. P. D. Lovanium.

DUas a te epistolas paucis diebus accepi, mihi perjucundas. nam et te forti animo esse ostendunt, et ea accipientem, quae circa res tuas transeunt per manus hominum, ut a mente Dei. quod re vera ita est, neque aliter existimare Christianum Philosophum decet. Ergo priorem illam, quia plenior, communicavi cum viris magnis, e quibus unus recepit, qua erga me, immo erga te, est benevolentia, perlaturum ad Pontificem ipsum, quod grata ei esse intelligit, quae de tua pietate nuntiantur. quod similiter afficit omnes incredibili voluptate. sed antequam ad eas rescribo, breviter es admonendus, librorum, qui damnabantur, aut suspendebantur, indicem confectum quidem


page 79, image: s079

nuper fuisse, sed cum delatus ad Pontificem esset, quaecunque ea fuerit causa, tantisper vetitum exire in vulgus: et spes nos obtinet fore, ut si approperaris novam ejus editionem, facile occupes. nihil videbatur accidere posse opportunius. Jam venio ad tuas, sic, ut utrumque conjungam. Nos enim hoc censemus satis esse, si istic tua viro doctissimo, Regio et Pontificio censori librorum [note: Puto intelligi Henricum Cuyckium, Episcopum Ruremondanum, ad quem Epistol. 22. Centur. 11. ad Belgas. et de quo vide Valer. Andr. Biblioth. Belgic. Cauchium vocat Bencius, quia forte cognoverat Romae alios Cauchios, Joannis filios, qui Patria lingua van Kuyck vocabantur, et a Lipsio et aliis Cauchii solent appellari. Pater Joannes doctrina fuit iusigni: ejus filios Torrentius Romam euntes commendaverat Manutio. Vid. Manut. Epist. lib. IV. pag. m. 283. et lib. v. p. 351. ubi de Censorino et Prudentio edendis cum Torrentio agit. hic vero Cauchius infestissimus Haereticorum, ut vocant, hostis et vexator. sed tales debebant eligi, quibus transfuga Lipsius tradi deberet, qui eum omni libertate spoliarent, et in Papae servitutem traherent miserrimam. mox videbimus, alterum ejus conscientiae carnificem Coslerum fuisse.] Cauchio probas. institi tamen orare P. Bellarminum, moderatorem Collegii nostri, ut quae miseras tanquam correcta, simul recognosceremus. Probavit pleraque, non nulla suspicabatur liquidius posse distingui. Verum is, ut ad te scripturum affirmat, multis ante mensibus abdixit se illo quasi magistratu libros cognoscendi. Habebis igitur judicium amici, non arbitri. Seposui tamen illa in pagina adversa, ut melius constituas, et certe, ex quo defugi non potest hic labor, defungi semel eo praestat, ut effugiatur in posterum omnis timor. id seceris, si nihil relictum noles, quod jure repraehendi, aut in pravum sensum detorqueri queat. Cauchium sequere, nec ab illo transversum unguem, quoquo ducat, non errabis. Hc dabitur opera, ut nemo manum apponat emendationi tuac. Te autem, nunc quoque iterum atque iterum moneo, et hortor ut tuam voluntatem ad Dei, et qui ab eo diriguntur, ut sapienter scribas, accommodes. qui id persuasum in animo habent, eis nihil eveniet, quod non optimum, nempe profectum ab optimo, putent. Quin tu perge bono esse animo, neque aliunde, quam a coelesti numine suspensas habe tuas vivendi rationes. brevi justis votis divina aura aspirabit. etenim sequitur plerumque serenitas tempestatem, et jucundiorem facit sensum bonorum praesentium malorum recordatio praeteritorum. Valetudinem tuam cura diligenter. Romae Prid. Kal. Sextil CICICXCIII.

Siquid ad me voles, quod sane quam cupio, per patres poteris, qui istinc propediem venturi Romam. Utare hac in re consilio meorum sodalium. Multa expecto, praesertim Politica, si erunt recusa: sin minus alia, quae libebit; cum enim licebit illa. Verum hac conditione, si potueris: ut posses autem rogo.

Ad Correcta

Lib. 1. C. 4. Casus in culpam transeat. in margine, [note: Hoc in sequentibus editionibus adjecit margini Lipsius. sed non, plerumque insipinetis,] judicio vulgi: addendum videbatur, plerumque insipientis, aut aliquid simile, rei explicandae. Ibid. Non enim votis: solis quidem retinebat.


page 80, image: s080

Lib. 4. C. 9. [note: Correxit, sed in caussa palam dispari, meliori. in ambigua, fortiori.] sed in causa. existimabat posse legi, ut olim, si sic emendatur, si desperes. dummodo nitetur in justitia, potiori.

C. II. [note: Pro eo supposuit, utique si et ipsi in aliqua noxa, quod saepe.] Puniendo rerum atrocium ministros. Praesertim, si et ipsi in aliqua noxa. [gap: Greek word(s)] praesertim si tollatur minus offendet, sed quis ignorat haec? tu cogita.

C. 14. Corruptiunculis etc. [note: Hc nihil mutatum video, nisi quod olim, si aliter; peccatum, et grande peccatum sunt. postea, si aliter, sacpe non tantum peccatum, sed grande peccatum sunt.] per verba media et ambigua: etiam hoc clarius enuntiandum, ut sit locus dissimulationi, non mendacio.

Ibid. Tunc in qua abire leniter ab humanis legibus. [note: Ab humanis additum simpliciter.] Aut [gap: Greek word(s)] ab humanis supervacaneum, aut non est satis.

Caeterum c. 4. lib. 4. in epigraphe [note: Ita correxit in altera editione. sed in toto capite multa mutata, et ejecta, quae Inquisitioni sanguinariae directa fronte repugnabant. ut religionem suaderi debere, non imperari, neminem invitum cogi et similia. quae vel sublata, vel immutata. Quo redactus eras, Lipsi, qui semper liberum ingenium, et interna illa jactabas, ut nunc, mancipium novum Jesuitarum, metu mali et Inquisitionis, dicta et scripta non ad tuum sensum, sed ad dominorum importunorum arbitria corrigere cogereris? Priora vero harum correctionum, sunt verba Lipsii ipsius, quae miserat Romam, ut viderent Patres illi purpurati librorum omnium arbitri, an ita mutatis verbis satisfieri sibi paterentur. sed Bencius ex mandato superiorum, nondum haec placere ostendit. Omiseram illic eruditorum sortem, quos, ubi nostra scripta legunt, suspirare credo, et invidere nobis libertatem illam auream.] Doctore primum his opus non tortore: malebat, quod si Doctor non persuasit, deinde tortore, aut tale quid, totum item caput posse illustrari, si confirmetur magis posterius effatum, denique quae sapiunt Machiavelleitatem Catholico sale condienda; haec autem non praecipiemus modo aut censemus dicta, sed libere et amice admonemus; tibi omnia haec erunt faciliora, Deus aderit laboranti. mihi quaedam ex cap. 13. l. 4. erant molesta, ut de fraudis guttula permiscenda cum prudentiae liquidae amne suscipe vel mea caussa parumper hanc cogitationem, quaedam ex eo capite examinandi. quod si liceret Minervam etc. posses adhibere lectionem primi et secundi librorum S. Johannis Chrisostomi de Sacerdotio. Vale.

EPISTOLA LXXIV. FRANCISCUS BENCIUS Justo Lipsio Clarissimo Viro S. Lovanium.

SCribo ad te saepius, quod nullam videor capturus quietem, nisi audiero de Politicis tuis, quod omnes cupiunt, nempe non solum a te recognita, sed recens etiam edita. audiero autem! immo vero videro: etsi enim magna est voluptas aurium, oculorum tamen major, ut fides. Urge opus, nec conquiesec unquam, nisi perfecto; Ego hc interea non nihil egi, rem tuam exposui, uti nunc se habet, uni e severis Cardinalibus, et probavi: Dederam


page 81, image: s081

nuper, ut ad te scripsi, exemplum tuarum ad me litterarum viro clarissimo, longeque eruditissimo et tui amantissimo, Seraphino Olivario, principi XII virum stlitibus judicandis. Is a se lectas Pontifici maximo affirmat ita gratas et acceptas fuisse, ut ipsius rogatu fuerint relinquendae. Bono es animo, Lipsi. tua pietas laetitiae est omnibus. Nam si principi summo, quid reliquis censes? recude, quae adhuc in lucem dedisti, si ita sit opus, omnia ex Cauchii sententia, dein te ad majora accinge: noli defraudare aetatem nostram et ingenium tuum: sic nomen propagabis immortalitati, consules utilitati multorum, et, quod caput est, tuae animae saluti; Ego quidem, qui te amo, ut quem maxime, nunc gaudio exulto. Sed tunc vere triumphabo, cum Deo dante complectar te in patria volens volentem. Ita eveniat, te obsecramus, optime ac clementissime Jesu. Habes epistolam [note: De hoc Bonciario, Grammatices Professore, et ejus modestia, vide Crenii Animadv. Philolog. t. XIII. pag. 193. meminit ejus Jo. Baptist. Laurus, pag. 183. Epistol. Select. ad Puteanum, qui eum olim in Italia noverat: et pag. 189. est ipsius Bonciarii epistola ad Torquatum Perottum, ex qua de ejus etiam modestia, qui aegre adduci potuerit, ut pictori se praeberet ad imaginem effingendam, constat. et infra ejus epistola ad Lipsium edetur, et Lipsii ad eum sunt quaedam in ejus Centuriis. discipulum Mureti fuisse, et caecum factum, nihilominus literas profiteri non destitisse, ex Epistola Andreae Chiocci, infra edenda, discimus, vid. IV. Cent. Misc. 91.] M. Antonii Bonciarii, viri, qui politioribus hisce literis praeter caeteros delectatur, in quibus Perusiae, ubi nunc est, familiam ducit; commiserat anno superiore extremo, ut vides: sed in his motibus, non fuit occasio mittendi, ac ne voluntas quidem, donec sedarentur. nunc admonui ipsum delati officii, et ex ejus consilio mittuntur, die duntaxat immutata. Dignus est, quem redames amantem, et ad quem tuo commodo rescribas. ego sane non fui amoris conciliator: tua enim hoc virtus facit, Juste Lipsi, tua incredibilis doctrina, sed ero interpres epistolarum. Tu quod ad te de tuis libris ad me transmittendis proxime scripsi, ne obliviscaris; sic rogo, ut ea solemus, quibus nihil esse gratius potest. Vale. Romae postrid. Id. Sextil. CICICXCIII.

EPISTOLA LXXV. FRANCISCUS BENCIUS Justo Lipsio S. P. Lovanium.

NOn ignoras expectari a me jamdiu litteras tuas: quae tum de te, tum tuis de rebus, ac praesertim de Politicis, narrent quae volumus. Cupiebam etiam mitteres aliquid per patres meos, qui huc e Belgio vestro ad comitia profecti sunt. nihil misisti: ne litteras quidem: non fuit, opinor, occasio, sed causa tibi meae expectationis non est ignota. egi hc de re cum [note: Cesterus Belga, Societati Jesu, ipso adhuc vivente Loyola, adscriptus fuit, et acerrimus haereticae pravitatis inquisitor, quales omnes fuere, quibus se applicuit Lipsius. vide de eo Valer. Andr. in Bibl. Belg. et Alegamb. in Biblioth. Jesuitarum. contra hunc Costerum scripsit Franc. Gomarus de controversiis inter purioris religionis cultores, et Romanae ecclesiae addictos. vide Verton de Satyres qui portent le titre d' Anti: scripsit etiam Apologiam ordinis Jefuitici contra sententiam, qua a Magistratibus Leidensibus capitis damnatus erat Petrus Panne, qui in Mauritii Nassovii caedem a Jesuitis subornatus erat, de quo infra agendi occasio erit ad Epistolam Jesuitae Schondonchi.] P. Francisio Costero, amico tuo vetere: addidit stimulos, currenti scilicet, ut scriberem:


page 82, image: s082

quin et epistolam conjuncturum affirmat, et preces. nec tu, credo, te inexorabilem praebebis. dedi ad te, mensibus superioribus, a Stanistao Rescio, viro perillustri, et a M. Antonio Bonciario, magni in Italia nominis, utroque tui amantissimo litteras: ad humanitatem tuam pertinere intelgis, ut rescribas: neque hoc tibi erit molestum: sed, si forte, accuses licet virtutes tuas, quae omnium, quibus es notus, quibus autem notus non es? incredibiles erga te amores excitarunt. Vale. Romae Nonis Novembribus MDLXXXXIII.

EPISTOLA LXXVI. J. LIPSIUS Johanni Hauteno. Leidam.

COnvenimus super ea, quam here proposuistis. non visum senatui nostro aliquem mittere, quia nullum ab Ordinibus mandatum. Appetere videremur id munus (ajebant) non suscipere. et ut verum apud te depromam, mi Hautene, me volente sententia ea valuit. nam ego, etsi vere, oc ex animo cupio magistratui, et tibi omnia facta; tamen haesit mihi decretum illud meum, cantherino ritu, rebus religionis non misceri. Amburi nolo illa flamma, quae hodic mutos involvit. denique quid opus? Octoviri illi huic rei expediendae sunt, sine ulla opera nostra. Itaque peto a te, ut hac in re me apud tuos excuses (revera etiam ego non in mora) et si quid aliud est, in quo utibilis ego vobis, poscite. tuque pro sancto amicitiae jure impera. D. Duzae salutem a me, cui mentem meam scio rae probare: nam nec ipse mihi imponit, quantumvis interdum sumat personam: Lugd. Prid. Id. Majas CICICLXXXII. [note: Huic epistolae, (vel codicillo potius, Hauteno in eadem urbe Leida moranti misso, nisi Hagae fuerit Hautenus) lucem dabit, quae adnotabimus ad Epistolam LXXXIII. ad Danaeum postr. Id. Jun. hujus anni scriptam. Ut vero plenius intelligatur, sciendum est, multas tunc fuisse Ecclesiasticorum molitiones de disciplina Ecclesiastica, quam ita formare et instituere volebant, ut sibi multum juris et imperii arrogarent, et Magistratuum auctoritati decederet. et cum in synodis ea res saepius et acrius esset agitata, decretum tandem ab Ordinibus Hollandiae, ut Octoviris mandaretur provincia formam aliquam describendi, ad quam disciplina Ecclesiastica institueretur, et dissidia Ecclesiastica componerentur; ex quo decreto Magistratus Leidenses monuerunt Academicum Senatum, eosdem voluisse, ut unus aut plures Professores deligerentur, qui isti tractationi interessent, et cum ipsas Ordinum literas de hoc negotio Professores se desiderare ostenderent, missae ad eos fuere, quibus unum ex Professorum ordine mitti jubebantur, eaque provincia Lipsio data fuit XVI. April. qui hc scribit se nolle se immiscere, cum tamen interfuerit, et XII. Maji jam retulerit ad Senatum, in confessu illo IX virali decretum fuisse aliquid de disciplina; sed Ordines vetuisse vulgarl, donec a Principe Arausionensi fuisset visum et probatum. Egregium certe spectaculum, et digna Lipsio provincia, qui, ut videbimus, cum Romanae Ecclesiae dogmata mente approbaret, et jam tunc evadere moliretur, tamen Ecclesiasticae disciplinae inter nostrorum sacrorum arbitros sedebat. haec est illa scena, cui se inserviisse, dum in Batavis erat, jactat saepius. Hic vero Johannes Hautenus (Jan van Hout) Urbi Leidensi et Curatoribus fuit ab actis et tabulario, familiarissimus Douzae et Lipsio, avunculus Orlersii, qui Leidensis urbis descriptionem edidit, et multa Hauteni inseruit: diligentissimus enim fuit Patriarum rerum et antiquitatum indagator; et cujus adhuc memoria viget inter Leidenses Senatores et Magistratus. librum promiserat, quo res Leidenses illustraret, quem vocabat Diensthock der Stad Leyden, sed cui non fuit ultima manus imposita. vide Borr. lib. VII. pag. 62. vers. Edit. pr.]



page 83, image: s083

EPISTOLA LXXVII. J. LIPSIUS Joanni Hauteno S. D. Leidam.

TElum tibi injiciam statim initio epistolae meae, Hautene, quae scribit, Lipsium non redire. Rationes omnes deducte dicere longum hc sit, et nolo. Praecipua et summa est, quam in [note: Epistola illa infra edetur. data Kal. Jun. 1591.] libello nostro ad Curatores et Consules expressimus, Valetudo. Non lubet in ea tam adflicta diutius legere, taedia et interpellationes ferre, quas tuli: An non sum liber? ego nulli mortalium obnoxium me sentio, aut ad tale aliquod munus operamque devinctum. [note: In Epistola hoc anno VI. Kal. Majas Coloniae Ubiorum data ad Douzam et Hautenum adhuc dissimulat, licet jam ejurasset sacra nostra Moguntiaci apud Jesuitas. vid. eam editam a Pontano. decad. III. Ep. ad Douz. 8.] Celavi te consilium meum, ignosce, nolui refutari. si de Lipsio bene sentis, puta eum, quod in magna re agit, agere non sine magna ratione. Divulsio et discidium a vobis mihi dolet, cum quibus hilarissimos honestissimosque dies me habuisse, quos in omni vita habui, aut habiturus sum, opinor. sed quid, si nos deus brevi iterum jungat? quid si pace aliqua afficiat provincias has adflictas? id quoque opinor. et id jam non opinor, sed scio multos in his quoque locis esse patriae et boni status amantes viros. Confide, Deus haec fortasse benigna Reducet in sedem vice. Nobis nunc decretum quiescere, et serio hoc agere, ut publice nihil agamus, si quid hc peccamus (ego non arbitror, sed si quid) detur hoc atrae bili, cujus portio aliqua in nostro morbo. Illa nos concinnat fortasse delirantes. Quicquid est, te, mi Hautene, praesta nunc, quem esse te scio, fidum, amicum, et uxori meae re atque opera auxiliatem: Nam illam ad me arcessii, nec stare valetudo nostra ulterius potest, sine illo fulcro. In extraneis aedibus non possumus tractari. Amicos omnes salvere jubeo. D. Banqueemium, Leeuwium, uxorem tuam, et te in primis, quos animo amplector et circumfundor. Deus, da illum diem, ut iterum re ipsa. Vale, filias quoque tuas saluto, et filium. Aquis Spadanis postridie. Kal. Jun. CICICXCI.



page 84, image: s084

EPISTOLA LXXVIII. J. LIPSIUS Jano Hauteno S. D.

EN, mi Hautene, libellum ad Curatores et Consules, et seorsim literas ad Consules, itemque ad Nicolaum Adriani, et Franconem Duykium. Quando et quo ordine dandae sunt, cupio uxorem a te discere. fidem tuam veterem et diu notam mihi hic exhibe. nunc specimen specitur, ait ille, nunc certamen cernitur. Redde hoc supremo beneficio magis magisque me tuum. Verborum satis est apud te. Vale. Prid. Id. Jun. CICICXCI.

P. S. Literae ad privatos supprimantur, si ita judicas, donec publicae sint redditae. vide inscriptiones et consule. nam omnes fere sunt illius argumenti. si putas etiam prorsus celandum consilium nostrum, et uxorem praetextu morbi ad me venire debere, fiat cum bono Deo. si tamen honos meus id patitur. quod mihi non videtur.

EPISTOLA LXXIX. J. LIPSIUS Jano Hauteno. Leidam.

SCripsi ubertim in Fasciculo grandi, in quo illae ad Curatores et Consules, quae omnia judicio et consilio tuo permifi. diriges illa, spero, imo scio (quid enim de tam fido amico dubitem?) pro voluntate mea et pro bono; sic tamen ut nolim te invidiae aliquid suscipere aut molestiae nostra caussa. Busium et tales novi. Publice igitur dissimula, privatim uxorem consilio juva. Ego adhuc Spadae sum, post aliquot septimanas, Hojum aut St. Trudonem iturus, atque illic in loco medio et quieto mansurus, donec Deus et bona ratio consilium aliud dabunt. Sermones multos esse, et futuros de me non ambigo. Homines novi, et multi ubique factiosi. sed non illi me demovebunt ab instituto, quod prudentibus et probis viris probabo semper, et quod caput est, mihi ipsi. Tu me ama, quod debes, tui aeternum amantem. Non sunt verba: res docebit, ubicumque re opus: Duo vos estis (tecum Douza) a quibus divelii mihi dolor est, et erit. Scriptione eum minuemus. Vale. Spadae XIV. Kal. Jul. CICICXCI.



page 85, image: s085

EPISTOLA LXXX. J. LIPSIUS Joanni Hauteno. Leidam.

GRatias tibi uberes, mi Hautene, debeo, pro benevolentia, quam perpetuam in me ostendis. Etsi quid in ea novum? mirarer, si aliter ille, qui mihi et cui ego, semper quasi frater. Atque ita erimus, ubicumque erimus. Uxor interea seorsim, et largiter de cura et affectu in se quoque largiter praedicavit. Cupio ac rogo, ut perseveres. De reditu meo ne suade, ne spera. jamdiu decretum est, atque ita expedit valetudini meae, atque etiam famae. Multa in hac re sunt, quae coram et in sermone te ac Douzam meum non celarem: sed litteris non committo. Abjunctio illa, quaeso, ne tuis meisque gravis sit, et leniatur aspectu duplici, quod nec longa futura, (ita interior animus mihi dictat) et quod animis juncti manebimus, qui vere nos ipsi. Per litteras, mihi crede, suaviter et cum titillante voluptate colloquemur. Quod de caussis consilii nostri alii aliter loquantur et conjiciant, quidni sciam? sed nos pro nihilo habemus, satis certi de consilii nostri bonitate. Leodici nunc eram, quo evocaverunt me crebrae literae amicorum, apud quos hilariter fuimus, et brevi tamen Spadam iterum cogitamus. sed vellem cum uxore fieret, quam Antverpiensi via exspectamus, quia haec per Mosam parum tuta nunc videtur ob copias militares. Tu, iterum te rogo, opera ac consilio tuo illi adsis. seorsim Consulibus nunc non respondeo, nec opus videtur: haec una serviet communis, et ejusdem argumenti. uxorem tuam et filias exosculor, filium absentem esse credo, sed salutabis a me, cum redierit, et valebitis omnes, o vere mihi cari. Leodici v. Idus Jul. CICICXCI.

EPISTOLA LXXXI. J. LIPSIUS J. Hauteno S. D. Leidam.

SEmper tu quidem meus fuisti (nec umquam haesitavi) sed nunc maxime ostendis. At de me quereris, quod vicem non retuli, et appellas ad Amicitiae tribunal. Ego te sequor, et intrepidus omnem sententiam exspecto. Indicare si debui hanc occasionem, non fuit emanendum. Novi tuos et Dousae ignes, novi meam mollitiem, et quam nulla frons aut mens mihi ad aliquid vobis pernegandum. pressi igitur et silui. si quid laesa amicitia (ego quidem abnuo) tamen coibit vulnusculum id facile, quod haeret in summa cute. Externa haec res est. in animis nec dissidium ullum, nec plaga. Epistolae tuae


page 86, image: s086

primae grandi et uberi (puto ex Ubiis ad me delatam) nihildum respondi, quod ad rem faceret. Erant in ea de legibus Saxonum, Longobardorum, aliisque illis nostris antiquitatibus quaedam et arguta et argumento mihi grata. Scis quam delector his talibus, et quasi per remissionem insaniam aliquando insaniam nostri Bertii: Qui, ita me deus amet, in omni illo acumine parum saepe acutum in originationibus cernit, et hoc per exempla te docebo. Lubet enim (nisi tunevis) ejusmodi argumentis epistolas pleniores reddere, tenues alioquin futuras et exsuccas. de publicis enim nolo, et qui totus jam in aquis, et ad aquas sum, non tango ullos ignes. sed hoc fiet, cum soluto animo erimus, quem vos adhuc vinctum ligatumque tenetis veteri Professionis nodo. Cur non semel et animose solvitis, praesertim sic ambientem, imo quod magis est, a se jam solutum? Nam ego, ut olim Cornelius ille apud Plinium, [gap: Greek word(s)]. Non minae, non preces me reducent, etsi nulla res me, me (id quod vere sum intelligo) a vobis abducet. Vulcanio alligati sumus vinclo. Bertius noster (qui jam egregius juvenis, et quem in via hac magis pernovi) est Argentorati. Illinc ad me scripsit Hioron. Mercurialem obiisse. quod sane doleo, et jacturam me fecisse scio vere amici. Invitaverat me in Italiam nuper, et exstimulaverat ad locum Pisanum capiendum, quem Dux magnus offerebat. Ipse Bertius adhuc instar cochleae, cum satietur, vivit suo succo. quod nolim, et benigne ego commendavi: sed in Germania hodie res arctae et bellorum metu suspensae. Quid dicam? Mars fortasse a nobis abibit ad Martialem gentem. sane initia sunt, et nescio quid circa Argentoratum inardescit. sed alienae a me curae, Valete, et tu (sensu alio) mi amice. Kal. ipsis Aug. CICICXCI.

EPISTOLA LXXXII. J. LIPSIUS Joanni Hauteno meo. Leidam.

ME quoque commovit et tenerescere fecit pars postrema epistolae tuae, quam video scriptam a te ex motu. Abrumpis, et ais, non posse te multa in discessu meorum: scio affectum tuum, mi amice, quem talem esse gaudeo, et non gaudeo. Illud ob testimonia, quae firmiter de eo promis. istud ob dolorem, quem penetrare video in tuum pectus. tempera, si me amas, et obsequere huic meo desiderio, ut magis te amem. Lipsium ipsum cogita, sicut ego te, te ipsum. et mentis istis oculis alter alterum saepe videamus, et memoriae quadam lingua sermones etiam inter nos alternemus. sed magis chartaceo hoc auxilio, quae fidae administrae et interpretes nostrae mentis. Quid vobis deerit? utique si alte in animo immersa mutua haec umicitiac et nullo aevo violanda fides. Ea pascit, atque etiam praeteritorum suavis recordatio, quam solam voluptatem Epicurus olim censuit firmam et sinceram. Uxor mea ad me venit sero (discrimina viarum nosti) sed tamen venit incolumis circa


page 87, image: s087

VI. Kal. Octobris. cujus aspectus jure mihi jucundus fuit, et praesentia necessaria ad nostram valetudinem procurandam: superbiant licet mulierculae, quicquid viri dicamus, aegre hoc auxilio caremus. Misi nuper, ut gustum habeas, Psalmum vetere nostra lingua conscriptum, spero te cum voluptate vidisse. quid censeas exspecto. Quid si plura ejusmodi fragmenta a me deposcas? dare possum, et magna pars jam libri apud me descripta. votum meum audi. proxima aestate, si vivimus, statui iterum ad Spadanos fontes. utinam tempora et vitae permittant, ut vos illuc invitemus. Regustaremus lepores veteres, et videres in Lipsio nihil mutatum, praeter solum: quod ad adfectum quidem attinet. Iterum dico, utinam, et tu, magne deus, votum hoc quoque audi. Curatoribus et Consulibus pro omni in me benevolentia gratias agi velim, et sciant, me iis perpetuo addictum. sed quae audio? spes vobis de Scaligero? bono Deo discessi, si ille succedit, nec quemquam poeniteat mutasse hanc Iunam illo sole. Tamen venturum eum, nisi cum venerit, vix credam. A me quod nunciem nihil est. nisi hoc vis scire, me nunc in hortis esse, sed ligneis et aeriis, in quibus tutelac caussa bulbos et florea mea dispono. si certa sedes (hac aestate spero erit) certior nobis, et major voluptas. vides quam hc otiose otier. Ea vita est, et isto pabulo, si ullo alio, assurgere debet valetudo nostra. Tuam et tuos saluta. Leodici Kal. ipsis Octob. CICICXCI. Iterum ad me scribitur de Duce Etruriae, offerre eum nobis mille quingentos ducatos. immo ut de voluntate mea constet, Actor ejus in se recipit de bis mille. non aurum, nec pecunia nos trahit.

EPISTOLA LXXXIII. J. LIPSIUS Lamberto Danaeo. Gandavum.

COmmunicavit mecum litteras tuas, vir reverende, communis amicus Donellus, easque tam gratas habui, quam si ad me scriptae. vere enim amo et aestimo te, et ambio a te amari. Atque utinam non disjunxissent nos ii, qui conjunxerant! fructus caperemus amicitiae nostrae ex cottidiana consuetudine uberiores. Cujus vicem quia sustinere sola scriptio potest, oro te ut id faciamus et diligenter, et libenter. Res nostrae fluunt, uti coeperunt; fluant, imo labantur. a Deo solo auxilium, quoniam ii, quorum in manu res est (certe esse deberet) ita lente haec ferunt, ut suspicionem praebeant probantium. sed quis in Europa hodie locus, ubi omnia ex voto? Ecce sedes illa ipsa otii et quietis Helvetia, diu turbari nuntiatur Sabaudicis armis. Genevam scriptum nobis ereptam, non sine vi praesentis numinis, ex faucibus inimici. Ita perite laquei structi, et in partes tracti e civibus primi, qui tamen dederunt poenas. At ille nuntiatur jam aperta vi agere, quoniam de insidiis non


page 88, image: s088

successerit. Aldenardum vestram oppugnari audimus. nos audimus, vos scire potestis, quos fumus fere perstringit tormentorum. De Gallia nihil adhuc praeter illud solitum, Venient: copiae tardae, et de quibus metuo ne dicatur, Auxilium serum. si quid habes perscribe. Tu cum uxore tua, optima matrona, salve, quam salutari jubet uxor mea. Lugd. Bat. postr. Id. Jun. CICICLXXXII. [note: Hanc, et sequentes ad Danaeum epistolas edi publice interesse credidi, quia res ibi actae in urbe Leida significantur, quae Academiam et Ecclesiam vehementer turbarunt, et fundamenta posuerunt longi dissidii inter duplices urbis incolas, veteres Batavos, et advenas ex Flandria et Walonicis Provinciis. maxima erat eo tempore penuria Theologorum, et quia in patria, recens ex Papismo liberata, deerant, undique conquirebant Curatores. sed ubique lere repulsam patiebantur. In Germania obtulerant Professionem Hier. Zanchio, Henr. Mollero, Andreae Frehusio, Crucigero. in Anglia Cartwrichto, qui omnes recusaverant: a Gallis aversiore animo erant Magistratus Urbani, quia cum Feuqueraeo jam satis rixarum fuerat. sed cum Lamb. Danaeus Seuatui Academico dedicasset commentarium suum in Magistrum sententiarum, Senatus Curatoribus et Consulibus eum commendavit, et literae missae ad eum et Bezam, ut Danaeum auctoritate sua et consilio juvaret. Cum A. 1581. 18. Martii receptus esset in Collegium Professorum, retulit ad illud, Magistratus Leidenses petiisse, ut diebus Dominicis lingua Gallica conciones haberet, seque id quidem velle, si pace consistorii fieri posset, declarabat. Senatus Academicus hanc curam Urbanis Magistratibus relinquendam judicavit, qui permisit, dummodo ad coenam non admitteret Belgas, vernacula lingua utentes. Cum ad eum audiendum magnus concursus fieret, et ejus fama augeretur, tentavit disciplinam Genevensis ecclesiae hc introducere. mense Junio etiam invitatus fuit a Synodo Medioburgensi, ut interesse vellet, sed veniam ab Academia abeundi non videtur obtinuisse: Hinc coeptae factiones foveri, et cum Gaspar Coolhasius et Hackius Belgae Pastores moderati ingenii homines, a rigore illo Genevensi alieniores essent, in eos propositi libelli famosi, in quos cum non inquireret Senatus Academicus, petiit Urbanus, ut consilia simul inirent de auctoribus inquirendis, de quibus sibi fere constare adfirmabant Urbani Magistratus. cum a Senatu Academico haec provincia Heurnio et Vulcanio daretur, Danaeus censuit, petendum potius a Magistratibus, ut caussa, quae libellis his ansam dederat, tolleretur, et Coolhasius ablegaretur. quod nisi fieret, se petiturum honestam missionem, neque enim se salva conscientia ibi posse remorari, ubi quod ipse strueret alter destrueret: re cum Curatoribus communicata, Donellus, in quem suspicio omnis incidebat, cum Danaeo petierunt, ut res componeretur, nec ulterius in auctores inquireretur. hinc edictum contra libellos famosos in posterum evulgandos a Senatu Academico propositum, licet Urbani Magistratus se ab inquisitione non destituros declararent, nihil tamen tunc ulterius actum reperio. sed A. 1582. decem studiosi, obtulerunt consistorio Ecclesiastico libellum supplicem, quo accusabant Brakelium quemdam, ut suspectum ipsis, quod in eadem haeresi esset, in qua Gasparus Coolhasius, et ipsi consentiret in multis capitibus, quorum ille damnatus esset. Magistratus Urbani in Academicum cum venissent, haec ad turbas et seditiones suscitandas spectare sibi videri ostenderunt, et in studiosos animadverti postularunt. Senatui Academico visum vocare Confistoriales, ut coram se caussam agerent, quo cum venissent et accusatores inceptum suum acriter peragerent, Danaeus eis patrocinatus est. Quare Magistratus Urbani, cum id graviter se ferre testati essent, in summam professi sunt, se, si Hispanicae inquisitioni restitissent, facile etiam Genevensi restituros. Hinc Danaeus testatur, se nolle morari, ubi Genevensis disciplina, verbo Dei consentaneque non solum locum nullum haberet, verum etiam Hispanicae inquisitioni affinis censeretur, et petiit missionem. Donellus (de quo vid. Epist. XLII.) etiam studiosorum et Danaei causam egit Latine, Lipsio ejus verba Belgice interpretante: Senatus tandem censuit, has controversias ad sese non pertinere: et 28. Februar. Danaeus in Senatu Academico petiit missionem, tribus de caussis I. Quod Genevensem disciplina Magistratus comparassent Hispanicae seditioni. II. quod pro seditioso haberetur III. quod interdiceretur usu Coenae Dominicae in Ecclesia Gallicana iis, qui vernaculam linguam callerent: et cum offerrent Professores se cum Magistratibus acturos, ut de ultimo capite ipsi satisfieret. Respondit hoc ad Magistratus non pertinere, sed tantum, an vellent Ecclesiam Gallicanam in urbe sua habere, nec ne, reliqua ad Ecclesiam ipsam vel Synodum pertinere, et cum Coolhasio controversias se velle coram Ordinibus vel Synodo Harlemensi decidere. se mense Aprili omnia convasaturum, et itineri se daturum: Senatui visum Principi Arausionensi haec indicare, qui savens Danaeo et isti factioni, ad Magistratus literas dedit de retinendo Danaeo, qui responderunt, haec non ad se, sed Curatores spectare, sed quietem urbis curae suae esse debere. quare ad Senatum Academicum literas dat Arausionensis, quibus hortatur, ut Danaeum omni modo revocarent ab instituto, qui ad preces Senatus promisit se ad Majum usque mansurum sed tandem abiit in Flandriam, et Gandavi tentavit novam quasi Academiam condere, sed cum ea urbe excidissent Foederati, ad Reginam Navarrae abiit, et 1596. obiit. Haec fere ex Actis publicis exerpta docent, nihil turbandae Academiae et Ecclesiae esse aptius calido et vehementi Theologo, et qui non plane brutus est, quo haec Danaei consilia spectarent, conjicere potest. sed laudanda Leidensium Magistratuum prudentia et constantia.]



page 89, image: s089

EPISTOLA LXXXIV. J. LIPSIUS Lamb. Danaeo S. Gandavum.

FLagitium censuissem, Vir amplissime, vacuum a meis literis redire ad te Baudium. flagitium dico; pro amore eo et cultu, quem tibi debeo libens. Res nostras si quaeris, privatim valemus: publice inhaeret ille morbus, quanquam desistere jam a partibus incipiant quidam, quos nosti, et adjungere se bonis. Sed ita lente, ut qui antesignani apud malos fuerint, vix videantur coactores agminis futuri apud nostros. Ferendum, uti et illud, [note: Johannem Holmunnum, moderati nimis ingenii virum de quo melius ominatus erat, scilicet. vide supra ad Epist. LIII.] Theologum nobis e Germania datum: virum, nisi fallor, caetera probum, sed non ad illos, quos intelligo, et non scribo. Rex vester videtur mihi descensurus in caussam: et quidem aperte, si vera sunt, quae de excessu Sabaudi Ducis narrantur. Vel illa sane digna Helena, ob quam pugnent. Tu si quid habes, (certe aula, jam apud vos, et confluxus hominum, rerumque novarum) perscribes. Filium principis apud nos esse, credo te audisse. Plantinus aedes magnificas et amplas hc emit, et Typographiam in parte videtur hc collocaturus. Vale, Vir Clarisse. Scripsi subito Lugd. Batavor. III. Kal. Septemb. 1582. uxori tuae S. item D. Bollio: et si occasio erit, Viro Amplissimo D. Praesuli Metkerchio. Vale.

EPISTOLA LXXXV. J. LIPSIUS Lamb. Danaeo S. Gandavum.

Non volui, non debui, vir clarissime, quin per Dominicum Baudium nostrum verbo te compellarem. Is mihi de statu tuo cetera narravit, quae volui, except valetudine oculorum, quae tam diu affligit te: doleo communi caussa. Res nostrae privatim se habent ut volumus: publice jacemus. Conamur


page 90, image: s090

erigere, et traximus quosdam in partes: sed nescio quomodo deserimur ab iis, qui non comites, sed duces nobis esse deberent in hoc conatu. Theologus novus advenit e Germania, commendatione Doctoris Molleri. Non multa de eo in alterutram partem adhuc ausim scribere: quia nondum probe notus. Etiam receptus saltem in annum est, et velut experimenti caussa. Filium Principis apud nos esse, credo te jam scire. Bona occasio restituendi boni status, si qui possent, vellent. Sed illi tergiversantur et mussant. et metuunt, credo cum Livio, extendi imperium, cujus vis omnis in consensu obedientium sit. De Rep. Vos scilicet omnia: aula enim istic, et puto saturum te jam rumorum. qui ad nos etiam e Gallia et Lusitania satis fausti. Rex vester utinam rectam insistat et vere regiam viam! Nam diverticula ista, et ambages et circumductiones non placent multis. Alenconius adhuc se probat probis. Ducem Sabaudiae fato functum hc audivimus, verane an inani fama? si ita est: video novam palaestram apertam utrique regi. et velim eos jam descendisse in arenam. Insulam Sti Michaelis captam expugnatamque a rege Antonio, suadent nobis certo. Magna res, et via ad turbandum novum orbem, quo velimus a nobis abeant bella haec omnia et turbae. Here huc certo allatum, Lochemium oppidum obsidione liberatum a comite Hohenloo, hoste caeso et fugato. Deus faxit, ut haec taliaque solatia interveniant rebus tot afflictis. Vale, vir clariss. et cariss. salvebit tua uxor, D. Bollius, et si occasio erit, unice D. Praeses Metkerchius. Lugd. Batavor. Prid. Kal. Septemb. 1582.

EPISTOLA LXXXVI. J. LIPSIUS Lamb. Danaeo.

BInas a te literas accepisse me fateor, Vir reverende, ad quas dilatum a me responsum, non omissum. Distuli ideo, quia nec argumenti multum: et quia, quoties ad te scribo, facio id cum animi quodam morsu. Dolor innovatur, quem ex discessu tuo cepimus, publica privataque caussa. Atque utinam saltem ibi res quietae! sed ut telam hanc exorsam video, metuo, non detexetur sine turbis. In gente tua nobis spes erat, jam firmata etiam apud prudentes decepit, si vera sint, quae Antverpia constanter ad nos perferuntur. nec tamen utrum fraus in re sit, an furor quidam et consternatio vulgi, adhuc constabat. Omnia potius sint, quam ut perfidiae haec macula inuratur optimae olim laudatissimaeque genti. Nos hc procul a turbis, non a curis. Nam et domestica et interna Ecclesiae vulnera nondum consanuerunt, et non desunt etiam his locis, qui invident publicae quieti. Schola, praeter Theologiam, mediocriter habet. Nam illa delabitur; et vere dicam; spes mihi exigua instaurandi. si quando ad D. Bezam scribes, velim eum a me salutes:


page 91, image: s091

itemque D. Lavaterum et Stuckium, cujus convivalia vidi, accurata sane, et cum juventutis publico bono. Nos cessamus, et languemus in parte tot tumultibus circumfusi, quorum exitum non videmus sine auxilio divino. Vale. x. Kal. Febru: 1583.

EPISTOLA LXXXVII. J. LIPSIUS Antonio Covarruvias Leiva S. dico. Toletum.

QUid dicam de hac tua humanitate, Nobilissime Leiva, nisi plane victum captumque me? Amas ultro, scribis ultro. nullo merito meo, fateor, sed impulsu solo beneficae tuae et liberalis naturae. Itaque vere vicisti, imo vinxisti me nexu, uti spero, acterni, et non morituri amoris. Scotto nostro quantum debeam, ipse sentio, qui interpres mihi hujus honestissimae amicitiae et conciliator. Cui, in iis, quae tibi de me, ac sensu meo recipiet, serio velim credas. Nam nobis manebit illud fixum, [gap: Greek word(s)]. Postrema opuscula nostra, si tanti sunt, jussimus ad te mitti, commentarios ad Tacitum, Electa et Saturnales sermones. Nunc nescio quomodo languemus, fessi mole publicarum cladium, quas sustinemus tot annos. At tu in portu, ut scribis. et gaudeo, felix illud rectumque ingenium tuum in complexu optimarum artium, beatissimo otio, posse consenescere. otio, quod nec cliens ultra, nec tribunalia interpellabunt: multo minus classica et tubae, quae circumsonant aures nostras. Vale, Vir clare, et Musis cane. Prid. Non. Jul. 1582.

EPISTOLA LXXXVIII. ANT. COVARRUVIAS LEIVA Jano Dousae. Viro Nobilissimo et Doctissimo Salut. Leidam.

EGo vero, nobilissime et genere omni politissime Douza, vel non praetentatis aquis scribam tamen ad te, nec forsitan dedeceat Viriathi sanguinem audacia, his sane temporibus, quibus ea una, si unquam alias, et sapientiae et fortitudinis omnis instar est. Nae ego melius, scio, melius pudori et existimationi meae consuluissem, si laudibus iis, quas tu de me in epistolam ad Scottum nostrum tuam prolixe mehercule et liberaliter, et ut illa Pindaro inclamabat, [gap: Greek word(s)] congessisti, tacitus tacito in sinu gauderem, sapiens consilio Tibulli tui. cum praesertim tam illae mihi mirae ac novae accidissent, quam si quis mihi superstitiosus aut ariolus promisso capillo, praedixisset fore, ut quandoque ab homine doctissimo et cusertissimo ipso laudarer, quod scriberem,


page 92, image: s092

etiam ne Atticum in morem, non credidissem. Homo Hispanus, in hisce leguleorum formulis et scriptis aetatem exercitus, vocibus, clamoribusque pragmaticorum hominum tabularumque de foro, utinam dolo dicerem, obstupefactus. Ergo ego quoque, non secus atque Plauto mulier, tacitus bonus essem, quam loquens. Nunc video me, dum laudibus deterritus tuis hiscere audeo, de tabella corvum, et in apertam fraudem incurrere, et committere, ut qui tuas de me laudes legens in hanc epistolam aut aliquid aliud hujus inciderit, insusurret statim illud [gap: Greek word(s)]. Verum enim vero magna me tenet spes fore, ut mihi non solum venia detur, sed etiam laus tribuatur, qui nullum nec vanitatis nec stultitiae suspicionis periculum extimuerim, quin tam benigne, tamque humaniter ostentatam gratiam et amicitiam tuam primo quoque tempore amplecterer, acciperem; mihique ne parum essem jurisconsultus, caverem, ne perplexari unquam posses, rationem mihi esse non posse; nec defugere te litterarum tuarum auctoritatem posse, nec recusare quo minus haeream in aliqua parte amicitiae et gratiae tuae, quae quantacunque fuerit, mihi satisfuerit. caeterum judicium de me tuum, si erit commodum, rescribas mutesve ut postulem, nec pudor meus nec conscientia patiuntur. Vale. Toleto A. D. III. Kal. Apr. 1583.

EPISTOLA LXXXIX. ANT. COVARRUVIAS LEIVA J. Lipsio S.

[note: Respondet Lipsius Cent, ad Italos et Hisp. Ep. 8.] OFficium hoc ad te scribendi, jam ante annos fere decem a me coeptum, longo intervallo intermissum revoco, Lipsi doctissime. Intermissionis illius, et hujus revocationis meae rationem mihi reddendam esse video: faciam, idque candide et simpliciter, ut et meum ingenium est, et, ut perspexisse mihi videor, tuum quoque. Amavi ego te, Lipsi, amavi, inquam, ex eo tempore, quo primum in meas manus scripta tua pervenerunt, in quibus deprehendisse mihi visus sum atque agnoscere, magnum ingenium, diligentem lectionem ac variam, acre judicium, atque accuratam rerum de quibus ageres, dijudicationem, dictionem ipsam ejusmodi commentationibus aptam, et mihi quidem varie venustam ac jucundam: denique eas omnes partes, quae etsi non semper sunt, esse tamen debent in iis, qui in id genus scriptionis utilissimum, mihi certe gratissimum incumbunt, [gap: Greek word(s)] dico, quae vocatis. Auxit hunc amorem meum, aut, quoniam augescere facile non potuit, ita creverat, confirmavit certe, cum scriptorum tuorum ejusmodi crebra emissio, cum quidem tu nunquam intermitteres, quasi donum aliquod offerre literatis et cupidis antiquitatis et omnis elegantiae, tum amicorum quorundam tuorum de tua probitate, religione, fide, omnique reliquo officio commemoratio atque testimonium.


page 93, image: s093

Horum mihi princeps ea tempestate fuit, Andreas Schottus, amicus tuus, idemque meus, quo dum hc Graecas literas publice profiteretur, usus sum, moribus ejus et doctrina adductus, familiarissime. Is mihi in sermonibus saepe, non tam de tua eruditione singulari, quam utique in libris videbamus, sed de moribus tuis optimis ac mitissimis, de recto de Deo Religioneque Romana sensu, cultuque divino a majoribus tradito, denique de fide tua, officio, observantiaque in nostrum, eundemque tuum Principem, mihi volenti libentique commemorare, et ob amorem in te meum facile credulo affirmare, ac fidem facere, solebat. Ergo scripsi paucis illis diebus ad te bis. primas literas tibi esse redditas responsio ad eas tua, benignissima humanissimaque, ostendit, secundae an ad te pervenerint, hodieque ignoro. Destiti scribere, non quia mihi responsum abs te non daretur, quod nimis jejuni atque pusilli horum officiorum exactores faccre solent, sed acerbissimi nuncii, mihique molestissimi rumores, quos tu scilicet in tuis scriptis, ut non aleres, sic non magnopere retunderes, cum de tua parum in religione firma, ut debet, constitutaque ratione, tum de alieno tuo in justum principem atque imperium animo, sparsi atque allati, toto illo, qualiquali, literarum commercio, me invitissimum, et meliora etiam tunc de te sperantem cogitantemque interdixerunt; Neque vero, ut non nihil de judicio, neque enim fieri potuit aliter, sic de amore quicquam magnopere detraxerunt; semper ex animo tibi bene volui, semper te honestum esse, et bene sentire, esseque cum bonis Catholicisque ac fidelibus optavi, eamque tibi mentem a Deo Opt. Max. aut confirmari, si adesset, aut dari si abesset, sum precatus, etiamque fodicantibus animum malis illis rumoribus ac nunciis bene de te speravi. Quare potes facile intelligere, quam optatae, quam gratae, quam et jucundae tuae illae literae acciderint, quas ad D. Richardum Staniburstium Vir. Nobilem dedisti, missas mihi a D. Joanne Silva viro principe, Domo nostrate Toletano, dignitate Comite Portalegrensi in Lusitania, nunc etiam toto illi Regno, magno cum imperio, Duce Praefecto. Viro domi militiaeque clarissimo, nostrorum omnium facile [gap: Greek word(s)], amantissimo studiosissimoque tui, certe, si tu is es, quem istae literae videntur velle declarare. A quo cum propter benignam ejus liberalemque naturam, innumera habeam beneficia, est unum hoc vel gratissimum, quod ab eo et eas literas habeo, et habui scripta tua nonnulla fere primo. Quae me literae non delinierunt perhonorifica illa fratris, meique mentione, non, quanquam id quoque: magni enim facio, aut maximi potius, tale viri talis elogium, quanti autem faciam, malo te existimare, quam me, cum quantum sentio, non possim, dicere. sed quod in iis, te cum adversus religionem veram, tum adversus principem tuum, talem esse, qualem ego volebam, et optabam, video, qualemque demum fore, tua mihi virtus, ingenium, judicium jampridem promittebant. Id mihi triumphus fuit. sustuli manus, easque protinus ad haec scribenda velut armavi; Quibus si id consequar, ut meum in te animum amoremque propensissimum honestatis tuae, commoditatisque omnis cupidissimum aliqua ex parte significarim, si me tibi gratum, tuae de me toties, tam benignae et honorifice repetitae,


page 94, image: s094

memini enim et attendi, mentionis approbarim, satis habebo. Nam quid ego te aut doceam, aut moneam? Omnia alia sunt in te, Lipsi, quae quis tibi et velle et optare potest. Unum hoc desiderari poterat, ut te abs tui dissimilimis disjungeres, conferresque te ad eos, apud quos et religio vera, et principatus justus est. id his tuis suavissimis mihi literis, quasi consignatis tabulis, spondes. id praesta. praestabis spero, et efficies, ut te quantum volumus, (volumus autem nimium quantum dici non potest,) amare possimus; Hac una re, confirmo tibi, nihil mihi accidere posse aut optatius, aut gratius. Vale. Toleti. A. D. XI. Kal. Septembr. 1592.

EPISTOLA XC. ANT. COVARRUVIAS Justo Lipsio S. D. Lovanium.

ACcepi, Juste, literas tuas, accepi Militiam. exspectas gratias? non ago. quas animo capio, verbis non assequar. quas verbis possem, nolo, ne illas deteram verbis, paucis, malis, pluribus, pejoribus. ut enim mulieres duae pejores sunt, quam una, sic verba mala, multa pejora, quam pauca. ex merito tuo et munere, volo et peto gratiam meam expendas, si de me, ut spero, bene existimas. Censuram? id enim adjungis, apage, non ea vis animi nec tanta superbia aut ignoratio nostri. Audaciam, nisi si [gap: Greek word(s)], habebis pro censura et gratia. Misit ad me Pantinius [gap: Greek word(s)] aeque grata, quia aeque tua. animadverti te non semel in iis queri, defuisse tibi aut afuisse, Athenaeum, Heronem, Apollodorum. Heronem vidisse solum in nube et sordibus parum eruditae interpretationis, quorum cum haberem fragmenta quaedam, non enim justa opera, [gap: Greek word(s)] putavi me habere, cum tu careas. Adjunxi Heronis [gap: Greek word(s)], et Onosandri. Heronis, quia [gap: Greek word(s)]. Onosandri, similitudine argumenti. cum praesertim Athenaeo et ceteris adjuncti sint Julii Africani [gap: Greek word(s)], sive [gap: Greek word(s)], ad idem argumentum pertinentes. Quae valde vereor, ne [gap: Greek word(s)] ad te veniant, si jam habes, et [gap: Greek word(s)], quia nec pulcerrime nec diligentissime exscripta, ut sunt fere omnia, quae ejusunodi ad nos perveniunt. Atque utinam salva ad te cuicui modi sunt, ut si non rem, animum certe in te meum perspicias. Non orno munus verbis. non est tanti. sed nec epistolam onero, satis fortasse munere oneratam; cum praesertim tantum tamque infestum iter conficiendum illi sit. Itaque jam et eam verbis, et te lectio ne relevabo. Vale. Toleti. A. D. VIII. Id. Jul. CICICXCVIII.



page 95, image: s095

[note: Alia ad Schottum epistola uno die serius data, sed ejusdem fere argumenti legitur 1. Centur. Misc. 45. unde, ut ex pluribus canstat, Lipsium saepe aliter edidisse literas ac scripserat, colligi facile potest. Sed patet caussa. Nolebat Lipsius publice innotescere ejus de religione et fide erga Hispaniae regem sensum. cujus indicium a Scosto se accepisse Covarruvias scribit et gaudet Epistol. 87.] EPISTOLA XCI. J. LIPSIUS A. Schotto. Toletum.

VEre hoc est amicum esse, mi Schotte, non amare solum ipsum, sed in eundem amorem alios illicere. quod factum a te bono, ut spero, Deo in conciliando mihi viro nobili Ant. Covarruvias. quem dignum magno fratre, et ex testimonio tuo jure aestimo, et ex epistola ad me ejus. Ita enim polite, et non ad vulgi sensum scripta est, ut facile mihi, [gap: Greek word(s)]. Itaque duplici gaudio, ut sic loquar, mactasti me: et tuis litteris, et accessione amici, cui siquid sponsor de probitate et fide mea es; ego ille, qui te non fallam. Ad Senecae patris locum quae notasti, valde placent. erue caetera, et scriptorem eum totum nobis da. Juvabo etiam ego in parte, qui libenter observata mihi ad te mittam. Libellos nostros spero te jam accepisse: et in Electis memoriam amicam tui: quae non in Tacito, (quid enim tergiversor) ob sermones [note: Credo Carrionem intelligi, de quo et in Epistola modo dicta. Vide epist. seq.] hominis non tibi, non mihi, non bono ulli boni. Haesi enim, ne quid immutasset amor tuus, haesi, et veniam mereor, quia ingenue fateor culpam, quam egregie tamen emendabo. J. Dusa te aestimat amatque, a quo has litteras habe. De [note: Launoius dicitur in Epistola edita, quem esse credo, ad quem Epist. 22. Centuriae 1. an hc scriba Lipsii erraverit, an dupluci nomine nobilis juvenis fuerit, nescio.] Turconii nostri morte, valde acerbum. Amabam adolescentem, et in corrupta nostra nobilitate hunc destinabam velut gemmam puriorem. De Papio, scivi jam pridem, qui in magno ingenio nescio quomodo non tenere mihi rectum cursum visus, et deflectere a veteribus musis ad cantus, et hanc musicam noviorem. sed cuique videlicet sua Nympha. In Taciti manuss. quem componere coepisti, si quid habes dignum, pergratum si communicabis. Nam hanc hyemem commentarii nostri prodibunt, ad eum scriptorem totum. Est aliud, quod te rogem. Hispanorum res gestae, et novae novi orbis, valde mihi jucundae lectu, imo linguam eam jam addidici, scriptores eos terendo. sed qui post annum quinquagesimum scripserit, habeo neminem, nec sic facile extrico. si istic aliquid est in eo argumento, sive historicum, sive de herbis, stirpibus etc. valde peto, ut meo sumtu ad me mittas. Plantino illic imputa, cui hc persolvam: deque eo Plantinum monebo: scribe, siquid aliud in manibus habes, bono litterarum, et me vere tui amantem ama. Pridie Non. Jul. 1582.



page 96, image: s096

EPISTOLA XCII. AND. SCHOTTUS. Justo Lipsio V. C. Bruxellas.

LAetus mihi nuncius accidit, doctissime Lipsi, te in patriam post diuturnam illam [gap: Greek word(s)] postliminio revertisse, pertaesum nimirum soli coelique illius, et quod rei caput est, [gap: Greek word(s)]. Iscanum itaque rus repetiisse, cujus etiam domus caesa ruta belli, ut fieri amat, calamitate, vides: fundus tamen sartus tectus, et hoc amplius [gap: Greek word(s)] domi tuae in Religione majorum, ut Martini Lipsii, patrui: in qua quidem sapiens obdurabis. nam illic summam sub Ministris servitutem Batavi serviunt. Didici hoc nuper, cum negociorum gratia Valentia Edetanorum Madritum in Carpetanos veni, legendaque mihi Pantinus noster tua dedisset, de Constantia, [gap: Greek word(s)], et contra Dialogistam. Quid quaeris? Ita vivam, summam mihi voluptatem de una Religione animi tui sensus judiciumque attulit, lib. IV. quod sit quod respondeam his, qui secius de te loquerentur, sermonesque sererent, quos parum aequis auribus acciperem. Ita bono tibi reique publicae; et Ecclesiae fore contentionem illam pro veritate, auguror: ut te patria potius, cui natus es, quam Batavicum solum, potiatur. Constantia quoque ipsa Dea, alloquium nobis in hoc diuturno Religionis gratia exsilio tulit, collectis abs te tot exemplis, ex Annalium monumentis, publicarum calamitatum, nihil ut novi nobis hodie accidere existimandum sit, et non si male nunc, et olim sic erit. Macte itaque animi, mi Lipsi, et Deo vocanti pare, et quod reliquum est vitae in hoc brevi curriculo, coelo transcribe. Habes Torrentium Episcopum, tui studiosissimum: et quem non eorum, qui interiores has litteras respiciunt? De me, ita animum inducas velim, nihil mutasse; eundem me te d'erga fore, et fuisse semper, aram tenens liquido affirmo: nollem Kalumnia sequius ad te pertulisset, quasi crebras ego ad illum [note: Lud. Carrionem; qui fragmentum incerti auctoris, antea Censorino tributum, et ei annexum, Schotto A. 1538. Parisiis, quae editio repetita Lugd. 1539. in qua ad Schottum Epistola mihi oblique Lipsium tangere videtur: nam invehitur, in homines videlicet antiqui siculi, sed ejus, quo nec Deorum cultus frequentabatur, nec suis regibus et principibus honor habebatur, et ultro sibi magisterium morum et censuram perpetuam accipiunt, etc. nam et Lipsii symbolum moribus antiquis, et religionem, et ab Hispaniae Rege discessionem iis verbis exprobrare mihi videtur: sed et postea, omni in deum et patriam impietate contaminatissimos homines vocat.] hominem litteras dederim, qui se tibi perpetuo probare non potuit. Quid mirum? At mihi crede, ne pro pagellis quidem ad Censorinum mihi inscriptis, gratias agendas censui, tam raro ego ad illum. Amavi quidem hominem, non inficior, quia litteras uterque easdem a puero amavit, teque in primis; ut Senats principem, quod praefiscine mihi apud te liceat, nihil gratiae tribuenti, nihil auribus. Tu vicissim me ut redames amore illo tuo singulari etiam atque etiam oro: et intermissam pridem litterarum consuetudinem revocemus. quare si quid


page 97, image: s097

opera mea usui esse queat, impera. De animo hactenus. de studiis sic habeto. Quae in Senecae patris Controversias, te hortante maxime, olim lucubraveram, Gallicae non expertia calamitatis oberrant: sexennium enim jam factum est, cum Lugdunum meas notas misi cum Antonini Itinerario edolato, ad Jacobum Dalechampium, qui Senecam post Plinium moliebatur. Post non diu bonus senex caput deposuit, et publico, meo certe damno, fuisse male narrant. Haeres enim, medicus et ipse, Rhotomagum, ut audio ingratis, bibliothecam abstulit, ubi nunc belli tempestas desaevit. Sed excudaturne Seneca ille, ut narrant, tu, quando abes a Gallia, Germaniaque propius, scire potes. Graecis lacunas hiatusque ex Covarruviano cod. et Theseo, pleraque expleveram: sed ipsum M. S. [gap: Greek word(s)] haeredum opera non redit, urgueam licet maxime, domum ad Covarruvianam. Utinam in tuas, vel Scaligeri manus incidat. Da operam, si potes, quod et Ortelium nostrum, et Sylburgium rogavi, extorquerent; saltem medici Rhotomagensis nomen quaesitum ad me perscriberent, ut jure experiri liceat, liberque ille membraneus ad dominum redeat. Equidem morae impatiens partum illum prope abjeci, et exposui, ad majoraque nisi me amo, cogitationem converti: adversus nostri temporis Machiavellistas stylum exerceo; quae pestis, et fundi nostri calamitas, Galliam ipsam, qua patet, nisi Deus e machina, funditus evertet, nisi jam magnam partem evertit. atque utinam falsus augur sim. [gap: Greek word(s)] tracto, ut soleo, libenter: et habeo, ut in his terris, non poenitenda; Pantinus item, Bruxellensis jam Decanus designatus a rege Catholico, qui et ipse ita te colit, ut concedat nemini. Haec eo prolixius, ne otiari nos omnino et cessare apud Iberos putes. Tuas interim aveo videre. Salutem meis verbis heroibus illis, Torrentio, Livincio, Ortelio, ceteris. Cura ut valeas. Madriti a. d. VI. Kal. Septemb. CIC. IC. XCII.

EPISTOLA XCIII. AND. SCHOTTUS J. Lipsio suo S. P. Lovanium.

DIci non potest, doctiss. Lipsi, quantam mihi voluptatem litterae tuac attulerint, pridie Id. Octob. datae, ut me tibi jam redditum postliminio existimem: adeo lepidae, adeo venustae illae, ut a Gratiis dictatae viderentur. Carebo itaque posthac invitus bono tuarum litterarum, quas dum lego, lego autem frequenter, coram audire, veteremque illam [gap: Greek word(s)] de litteris videor memoria repetere. Nihil hc auribus tribuo, nihil gratiae. Quare, commodo quod fiat tuo, Lipsi, crebras a te exspecto, quibus nihil mihi accidere poterit gratius. Nostrorum Sociorum opera consilioque factum esse, ut domum reverteres a tam diuturna peregrinatione, legi sane libenter: Bene tibi, beneque mihi, piisque omnibus. Immane enim quantum id ad existimationem


page 98, image: s098

tuam scriptorumque tuorum profuturum est, ut ne quid secius de iis posteri statuant. Quod igitur de Arnobio erudito scriptore D. Hieronymus refert, qui ut suspiciones malevolorum minueret (tollere enim quis mortalium potuit?) septem illos adversus Gentes libros edidit, ut se optimarum partium esse, constantemque in Religione majorum ostenderet; idem tibi sentio faciendum, difficillimis his temporibus, Lipsi; quod mihi apud te liceat: [gap: Greek word(s)] utendum. Tepidos enim Dominus evomit ex ore suo. In hostem pugnandum est: arma contra ferenda. Sed quid ego currentem incito? Liber de Crucis supplicio, mihi crede, etsi tua placuerunt omnia, eo magis in vulgus probabitur, quo utilius id argumentum, graviusque, quam ad hanc diem tractatum abs te. CHRISTO enim, et quidem cruci affixo, quid majus aut dici, aut cogitari potest? quo uno gloriari se merito praedicat Gentium doctor: quae res licet Judaeis scandalo, Gentibus ludibrio fuit, nobis tamen trophaei signum est. fremant omnes Sectarii licet, Satanae ministri. Sed et Funeralia olim a te promissa memini, in Satyra, ni fallor, Menippaea: haud scio an partum abjeceris, sustulerisve. pauca enim mihi legere tuorum contigit in his ultimis terris dedi tamen negocium fratri, qui negociatur Amstelodami conquirat Critica tua. Redeo ad me. illud praefatus, Ex animi sententia, ne more hujus saeculi illud falso jactem, idem mihi in mentem venisse; De Cruce et ipse olim multa retuleram in adversaria; in eamque mentem ingressus sum, quod esset penes me Gregorius monachus [gap: Greek word(s)] Graece: verum dum, ursarum more, fetum lambendo fingo, antevertit P. Robertus Bellarminus; bone Deus! quantus Theologus? qui laudem omnem palmamque, cui nunc nuncium remisi, praeripuit: nec equidem invideo, miror magis. Sacra quidem ille praeclare tractavit, profana vix attigit, alio, credo, festinans, ut quae tu cap. XVIII. Electorum de clavis erudite; de forma item [gap: Greek word(s)]. Ego vero tantum abest, ut moleste feram; ut gaudeam etiam, me ab aliis anteverti, qui et ingenio longe antecellunt, et eruditione: juvem etiam in partem non invitus aliorum vigilias, ut in commune conferam, si quid forte meditando, quantum id est, sum consecutus. Quamobrem pace quod liceat tua, pagellam huic fasciculo inclusi, non, ut sacra, quae collegi plurima, describerem, Nos enim, ut scis, eo mentes, eo aures demisimus: neque ut nomenclatoris officium functus, latus foderem, suggereremque tibi [gap: Greek word(s)], quis enim ego sum, qui praestare id tibi, ut maxime velim, queam? sed ut ea loca proponerem, in quibus mihi aqua haesisset, quaeque a te explicari vehementer cupiam. nam et alios in hac salebra haesisse facile conjicio, quod, ut fieri amat, taciti ea interpretes, cetera diligentissimi, silentio praetereant. In his tu unus, potes enim et vis, scrupulos eximes, qua es ingenii praestantia, et humanitate singulari: me certe magno beabis opere, devinciesque amplius, si quae modo ad meum in te amorem accessio fieri potest. Pauca subjeci loca, et quidem [gap: Greek word(s)], tanquam digitum ad fontes intendens, si forte, ut saepe fit, fugissent: in quo si quid peccatum a me, da veniam. De Cruce hactenus. de me, Graeca, quae multa in Hispania non otiosus collegeram, post naufragium


page 99, image: s099

illud Senecae et Antonini, in Gallico tumultu, cum amicis, eruditis hominibus, libenter communicavi, ne et illae schidae mihi funditus perirent, damno publico, fortasse: in his Heliodori [gap: Greek word(s)] volumina duo, ex quibus Fulvius Polybii [gap: Greek word(s)] ediderat: aliaque: nec enim vacat recenfere omnia. Ortelio nostro nuper rerum Hispanicarum Annales misi, Latine conscriptos, Taciti stylo a Jo. Mariana, Societatis presbytero. Pantinus noster, qui mihi tuas misit, teque fert in oculis, in Belgium cogitat: utinam quod opto, et urgeo, socius illi accedam, te potissimum ut videam, mi Lipsi, prius quam haec lumina claudantur. Quod si non consequar, non conquiescam tamen, donec potiar. Ille Ecclesiae Bruxellensi praefectus est, regis Catholici liberalitate: uteris itaque, cum aberit propius, amicissimo. Tu modo da operum, si nos amas, ut te valentem aliquando videamus: et haec aspera, fac, ut soles, excelso elatoque animo feras, qui consilium aegrotis dare ipse consuevisti. Noli itaque imitari malos medicos, qui in alienis malis, ut Ser. Sulpicius ait, profitentur se tenere medicinae scientiam, ipsi se curare non possunt. Te, te ipsum in consilium adhibe; Ecclesia mater nostra a persecutionibus ad extremum usque spiritum libera non erit. Qui persecutiones patiuntur, beati. portum ecce vides. Quid aliis usuveniat, nescio, mihi certe in publicis his malis, diuturnaque [gap: Greek word(s)] a patria mea dulcissima, [gap: Greek word(s)]. Sed tu, Lipsi, alloquio nostro non eges, cui domi nascuntur his praestantiora. Constantiam illam tuam consule, et quae de optimo Reip. statu quaesita abs te, Dialogistas illos contemne; quod genus hominum [gap: Greek word(s)] inducere studet. Strinxi et ego aliquando stilum in nostri temporis Civiles, vel inciviles potius, Machiavelli asseclas. Tibi lampada trado: mihi enim cano et Musis. Abunde mihi erit, ut vel in tuis de Cruce Commentariis amicitiae nostrae exstet memoria; si nondum exierunt. Ecclesiasticam Historiam si ad finem perducere voles, optime de patria unus meritus videberis; quod inchoarunt tantum Sigonius, et Panvinius: nemo ad exitum perduxit. Tibi haec uni laus laureaque relicta esse, quod vertat bene, videtur. Vale, nosque amare perge. Gandiae Contestanorum, a. d. v. Non. Mart. CIC. IC. XCIII.

EPISTOLA XCIV. AND. SCHOTTUS J. Lipsio suo. Lovanium.

TAndem aliquando ex Iberia me emersi. Italiam attigi post Cal. Sextiles triremibus. Neapoli substiti, dum se aestus frangit: nosti hoc caelum et solum ardente Canicula, quanto periculo in viam me darem. Romam hinc cogito: ubi si me statim expediero, ad vos post longinquam [gap: Greek word(s)] advolabo: sin majorum jussa remoram injicient, faciam te tempori certiorem. Mea


page 100, image: s100

ut opera utaris pro tuo jure veteris nostrae necessitudinis. In hoc enim nobili Italias otio, secessu, vel ocello potius versanti mihi assidue LIPSIUS obversatur, et oculis fero. immo, quae mihi res summam voluptatem attulit, te nostris sociis hc in ore esse comperi; laudari, legi assidue: omnibus anteponi, qui interiores hasce litteras hoc aevo tractant, absque illo esset, quod [gap: Greek word(s)] stilum migraris; quem, quod aures impleat numeris suaviter cadentibus, magis probant Itali, ut scis: quibus non invitus subscripserim, si aliquid ipse laude dignum praestare pusillus homo queam. Liceat id apud te mihi tui, si quis mortalium, studiosissimo: sublego enim judicia, tuaque qua possum, tueor: debeo id communi patriae. Bencius enim tuus, Majo mense, quod invitus narro, fuit: qui ut tibi plurimum, sic et tu illi debes aliquid. Me, si lubet, adhibe succenturiatum, si quid Romae curatum vis. Tuos de Crucis supplicio libros, de quibus ad nie biennium fere factum est, scripseras, in urbium regina ac domina avide legi inaudivi: illic sitim explere, ut olim in Constantia, licebit, legamque, si volenti tibi, judicia Criticorum: ibi enim Octobri crebras tuas aveo videre, commodo tamen quod fiat valetudinis tuae satis imbecillae. Confirma itaque te potissimum, salvum, valentemque ut amplectar in Domino. Pe. Colvium J. C. Brugensem vixisse invitus hc audivi: qui mihi juvenis immature, ut fit, senex visus est in Notis illis uberioribus, quas Appulejo paene praestare, jurare liquit, nisi quid secus tibi videatur. idem nostris hominibus, sic enim Jurisconsulti tui loquuntur, videbatur: et vero praecoqua illa ingenia, ut fructus, haud temere ad maturitatem pervenire observavi. Flaccus enim; Puer, ut sis vitalis, metuo. At non ille frustra fuit: nec operam lusit: vivet in posteris, nisi quid augurans fallor. Facem historiae tuam ecquando et qualem dabis? fac sciam: me enim quid fiet, statim ne accurrere licebit [gap: Greek word(s)]. quando aliorum me semel potestati commisi. Equidem ubi ubi gentium latebo, idem erga te ero: jube itaque si quid curatum vis, agam EX FIDE BONA, more majorum: dextram hanc cape, ut ego aram tenens recipio: sic te valentem videam. idem, quaeso te, Torrentio, et Ortelio nostris a me scribe, mihi imperent si quid volent in aetena Urbe. Puteolum cogito, ut rudera inspiciam et lapides. Salvebis a Franc. Guerrerio, Bencii [gap: Greek word(s)], homine peritissimo. Neapoli prid. Kal. Sept. CICICXCIV.

EPISTOLA XCV. AND. SCHOTTUS J. Lipsio V. C. Lovanium.

ROma aeterna in urbe nos esse, magne Belga, credo inaudisse te, equidem Neapoli ad te literas dederam, quam mihi gratum hc Lipsii nomen esset, testatus, faveo enim, si quis alius, honori tuo, quod ad me partem pertinere existimem, quem praesentem olim non repudiasti. Bononiam venturum te libenter


page 101, image: s101

audivi, nondum tamen ut credam, impetrare a me potui: quod et Lutetiam accitus honorifice, recusaris, gymnasium isto non infrequentius: omnesque adeo Germaniae scholas patrio solio posthaberes: quemadmodum et [gap: Greek word(s)] iste patriae fumum, luculento igni alieno praetulit. Si erit, ut venire integrum sit, in Italiam, per ego te hanc dextram rogo, fac sciam. aberis enim propius, uti te videam, amplectarque in Domino, post tam longam [gap: Greek word(s)]. Nondum enim impetrare potui, in patriam excurrere ut liceret: quod ut debet, eo fero constantius, quod nondum venti posuerint. Mos gerendus iis est, quorum me sponte potestati commisi: jubent de superiore loco, in amplissimo hoc ingeniorum, nationumque theatro, in Eloquentia, qua careo, praceam sociis, exterisque. Bencius enim fuit, magno sui relicto desiderio: eujus ego si locum tueri non potero, apud te saltim ut teneam, rogo. Quare mea si opera uti libet, pergratum feceris, si pro veteri nostra necessitudine, imperabis. Tres de cruce libros legi, et probavi. verum tantam hic exemplorum [gap: Greek word(s)] esse, doleo, ut vix inspiciendi potestas sit facta. De militia Ro. aveo videre, quae commentatus es. De me: narro tibi, Scnecam Rhetorem nostrum tandem repertum Rhotomagi: post novem ipsos, ex Horatii praecepto, annos; quot et Cinnae Smyrna latuit. Retractare non lubet, nec tantum abs re mea otii. Audio Nic. Fabrum J. C. et Gruterum, in eadem palaestra sudasse. mea non vendito: conscius tamen sum vigiliarum. Salutem meis verbis PP. Leonardo, et Mart. Delrio: hujus Syntagma Tragicorum poetarum Muretum nobis donasse, narrat Jacobus frater, cui tuas ad me litteras, commodo quod fiat tuo, mitte. Romae, Kal. Majis. CICICXCV.

EPISTOLA XCVI. AND. SCHOTTUS J. Lipsio suo S. P. Lovanium.

SApis tu quidem, mi Lipsi, qui patriam, ne in turbis quidem deserendam censes, hocque coelo mutandam. nam, quod uni Catoni Uticensi contra accidit, absens majorem Italis famam tui concitaveris. Certe DE CRUCE libeslus, usque eo doctis placuit, ac piis, hc editur aeneis iconibus. DE MILITIA Commentarius alter eo ipso tempore apud Bavaros exibit P. Valtrini Collegae hc nostri, qui S. Scripturam de superiore loco nunc explanat. neuter vero alterius scrinia compilasse judicabitur. Saeculum hoc vides: quot Kalumniae? quot fraudes? qua de re querela tua in Notis. Mitto nunc Christoph. Clavii, Mathematici summi dono, Scaligeri Castigationem castigatam: ut te ad hilaritatem des interdum, cum in hoc modestiam non desiderabis in respondendo; in altero quod mireris. nihil ut dicam gravius non patitur meus pudor. illud inaudivi, plures in illum stylum stringere, et quidem Germanos. omnia dixi. De H. Stephano invitus intellexi, in te de dicendi charactere incurrere. Factum


page 102, image: s102

nollem. Si me audies, nulla citius ratione retuderis hominis petulantiam, quam silentio. Causas enim odii, simultatisque facile Conjicio. Si enim respondes, et illum magni fecisse, et honori tuo non satis consuluisse videare Si tamen stat sententia, ede potius aliquid, abundas enim, et potes, Asiatico ille, et fuso dicendi genere, ac numeris eorum, qui Ciceroniani apellantur: qualis primus ille tuus Variarum Lect. partus, quo omnium oculos praestrinxisse mihi videris. Perge porro, vincesque, mihi crede. Habes consilium a tui amantissimo profectum: sic te salvum aliquando videam, et patriam pessum, pro dolor, euntem, ut male narras. De Senecae controversiis et Suasoriis, quando liberalis es, describe, commodo quod fiat tuo. Fulvius Ursinus alterum pervetus exemplum obtulit, teque salutat senex. De vita Franc. Borgiae, Latine a nobis conscripta, alias. Vale. Romae a. d. IX. Kal. Sextil. oo. ICXCV.

EPISTOLA XCVII. AND. SCHOTTUS J. Lipsio suo S. P. D. Lovanium.

QUam mihi gratae tuae, doctissime Lipsi, quas postridie Kal. Junias dederas, noli quaerere: plena enim pietatis, et pristinae tuae erga me benivolentiae notis. Dederam et ipse alteras cum Christoph. Clavii libello, Jos. Scaligeri anni castigatio castigata: ut e nundinis primus, vel in primis haberes. spero fore ut reddantur. Sapis tu quidem, qui patriam tamen etsi laborantem, Bononiae anteponis. majori enim, mihi credo, absentis scripta in precio erunt. DE CRUCE hic a Bala, me hortante maxime foras datus, summa fide, tametsi non pari iconum elegantia: quod valde omnes efflagitarent tua. DE MILITIA ROM. dum in aeterna Urbe versor videre aveo. Exibit Ingolstadii P. Valtrini Socii ea ipsa de re, ac tempore Commentarius, sed ut ipse mihi affirmat, vir summae fidei, rudis, quique ut immaturus partus, praereptus ab uberibus. juvabit tamen. Narro tibi, a Jacobo fratre redditae nuper litterae: SENECAM nostrum Rhotomago Antverpiam missum: quas ego Notas, ut te non fugit, decimo abhinc anno, priusquam Societati me addicerem, apud Ant. Augustinum V. C. elaboraveram, optimo usus exemplari. Ant. Covarruviae J. C. unde Graecarum sententiarum hiatus, tamquam e quercu pleraque exsculpta, adeo monstrose scripta a librario. Depositum nimitum Dalechampii heredes, religione ducti, aut precibus victi, quod pridem abnegarant, reddendum putarunt. Et vero, ut scite Themistocles liberis, sic ego libris: perieramus, nisi periissemus. Optarim itaque, mi Lipsi, te pro veteri nostra necessitudine, ultimam manum addere, commodo quod fiat tuo, ut tuis [gap: Greek word(s)] nugae nostrae haereant: nostramque inter victrices hederam tibi serpere lauro. sic enim placere posse confido, et tanquam in bono lumine collocata splendescent. Tribue hoc, amabo, publicae, cui semper studes, utilitati


page 103, image: s103

Jussi itaque ad te quamprimum, si volenti erit, mitti. Mihi certe, ut scis, retractare non vacat: (nec poenitet tamen vigiliarum, quod praefiscine inter nos liceat) sum enim in hoc interpretandi munere, et quidem in ampliss. hoc theatro, ingeniorumque luce valde impeditus: tametsi, verum ut fatear, dum Philippicas utriusque oratoris compono, usui esse suasoriae possint. At quantum loci intervallum, quot pericula non ignoras, ne non tam lateant iterum, quam in Alpibus navem frangant. Denique Cruserii, et Fabri Notas nullus vidi, quibus istic libris abundatis, ego pridem careo, in Iberia versatus. Illud tantum, et forte non falsus augur, nisi me ipse amo, neutrum luminibus obitruxisse. Certe Muretus eos libros non attigit. Quare ut rem conficias, absolvasque, etiam atque etiam oro, obtestorque. Exstabit amicitiae hoc nostrae, conjunctionisque animorum studiorumque monumentum aeternum. cupio quidem certe. Pet. Pantinus cum Card. Austriaco Bruxellam cogitat, Flaminum praefectus: habebis alterum me, tui studiosissimum. Romae si opera mea uti libet, pro tuo jure impera. Erit id per mihi gratum, teque valere, et crebras dare. Romae a. d. XIV. Sept. CIC. IC. XCV.

EPISTOLA XCVIII. J. LIPSIUS Andreae Schotto suo. Romam.

ITaliam et urbem dominam te retenturam, mi Schotte, non opinabar, et videbaris spem fecisse, non litterarii hujus colloquii, sed mutui adspectus. sed ab alieno nimirum arbitrio cum pendes, res ista non tua in manu fuit, nec aut dissuadere aut tristari possum, te esse in luce illa loci ac hominum, sejunctum a nobis, veteribus quidem amicis tuis, sed et a turbis et civilibus dissidiis, quae sine intermissione tot annos adsligunt nos et vexant. Quid? quod ipsi homines per ea mutati sunt: non est prisca illa humanitas, aut comitas Belgarum, non honos aut amor meliorum artium, ferocia est et contemtus, et barbari quidam ac martiales mores. Utinam ille, qui exspectatur, Albertus Austriacus Cardinalis, ut animum, sic vires habeat medendi. nam de illo non dubito, et fuit egregie etiam in Ernesto defuncto, quo Pimcipe nihil melius, in moribus et vita castigatius, denique qui totus pacis proles erat, eamque fortasse nobis reddidisset, nisi cum eripuisset [gap: Greek word(s)]. Pantinum nostrum cum Heroe illo venire id mihi volupe, et solatium vel auxilium erit. Quod ego etiam tibi velim, mi Schotte, in istis ad Senecam: quae vidi nondum, nec temere per viam jusserim ad me deferri, et ipse Antverpiam censeo me iturum. Ego vero cum videro, quid censeam pencribam, et quidquid opis meae erit fiet, ut non disperant tui labores. sed Faber multa egregia notavit, et nos tamen quaedam habemus: sed ita nunc toti in machinis, tum et Politicia sumus (nam et haec cum plenis notis recuduntur)


page 104, image: s104

ut alii nulli curae vacemus, imo vix has sustineamus. sed, ut dixi, videbimus, et omnia pro amico et publico (id quoque agitur) faciemus. Vale, Reverende in Christo pater, et amice. Lovanii IX. KaL Nov. CICICXCV.

EPISTOLA XCIX. AND. SCHOTTUS J. Lipsio S. P. D. Lovanium.

NIhil ego pridem abs te litterarum, mi Lipsi, sive per negocia non vacat, sive quod ipsum me exspectes. Ego vero jam nihil habeo antiquius, quam in viam me dare, ut veteris loci aspectu recreer, qui nos olim conjunxit: atque utinam, si qualem reliqui non licet, aliquam tamen formam reperiam pristinae digaitatis. Poliorcetica nobis ostendit, qui has tibi tradidit And. Dyckius, vir eruditus, tuique in primis amans: quod exemplum extorsit paene Card. Sfortia: qui et me ad se arcessendum curavit: Quantum tua caussa vellet, ostendit. moleste ferre, quod militari olim, in Belgio enim triennium militavit, de militia non mittas. Nosti aulicorum ingenia: dari omnia volunt. Addebat, patris sui vitam, hominis sane in re militari egregii, Italice conscriptam missurum ad te, ut si impetrabit, Latine conscribas. Nae illud omnes uno ore exoptent, mi Lipsi, si fenestram patefeceris? Laudabile est enim, maximeque optandum, laudari a laudato viro, ut ait ille, nescio quis. Sed hac ipsa de re, ni fallor, Fulvius Ursinus ad te perscribet: nec tibi quod respondeas officiose, deesse potest: De Triumphis tertio pedatu agis, ad Cardinalem forte Austrium misso augurio. Sunt penes me quaedam hac ipsa de re Socii nostri P. Valtrini. Sed de philologia coram; quod brevi futurum arbitror, et volo, nisi quid acciderit humanitus. Tu quantum nos amas, tantam curam in valetudinem tuam adhibe, Te ut salvum, valentemque videam. Salutem P. Delrio, Leonardo, et Hovio tuo. Romae a. d. III. Idus Januar, CIC. IC. XCVII. festinante calamo, quod hic sine litteris meis descedere nollet, sed [gap: Greek word(s)], pignusque efflagitaret. Vale.

EPISTOLA C. AND. SCHOTTUS J. Lipsio. Lovanium.

VEstalia munere tuo accepi, doctissime Lipsi, et licet me Photius totum possideat, aegrotante Collega meo Dausquejo, absoluto atque edolato jam opere evolvere omnia libuit. Atque utinam reliqua cum sacerdotia Rom. tum Magistratus illustrare face illa pergas, valetudinis commodo, quam tibi


page 105, image: s105

exopto perpetuam, felicemque. Unus mihi scrupulus restat, unde me olim expedire non potui. Catilinaria tertia M. Tullii cap. 4. Fatalem, inquit, hunc esse annum ad interitum hujus urbis, atque imperii, qui est decimus annus post Virginum absolutionem, post Capitolii autem incensionem vicesimus. Quis ille detimus annus, et quae Virginum absolutio? Fasti consulendi, et forte Pedianus, quibus hc careo, ut et interpretibus Mureto, ac Manutio. Tu nodum facile expedies, qui illa pridem meditata in numerato habeas. Reditum domum adomo, et nunc cum librariis res erit, ut reliqua describantur. Vitae comparatae Aristotelis ac Demosthenis auspiciis M. Vesserii V. C. lucem aspiciunt, utinam conatus doctis hominibus placeat: tentarem fortasse id genus plura, ut Tullianas Quaestiones, ut Homeri, et Hesiodi; Thucydidis, et Sallutrii, Maecenatis, et Agrippae, similiumque comparationes Plutarchi quidem exemplo, illi tamen intactas. Reliquit nimirum posteritati aliquid, ut et nos posteris commemoranda relinquimus. Senecam Rhetorem, quem paene amissum putabam, tandem sartum tectum repertum Septembri lucem aspecturum bene narrat Gruterus: extra patriam erum meis ingratiis, domi despectus, mittere coactus fui. Addunt Commeliniani Mureti in Philosophum Notas. [note: Lege praefationem Schotti in Senecam patrem ad J. Lipsium, ubi quaedam eiusdem argumenti invenies, quod in hac epistola: respondit vero Lipsius IV. Centur. MisceL Epist. 4.] Meum laborem in tuo nomine apparere volui, pace quod liceat tua, pro veteri inter nos necessitudine, studiorumque similitudine, dum Philosophum tu adornas, ut Tragicum Delrius noster, qui et tibi secundas curas obtulit, ut Senecae duo trium Belgarum opera lucem accipiant: Feliciter. Venit in mentem admonere, si forte non legisses; Cleomedem in Meteoris Graece editum cum Arati Phaenomenis, suggerere Stoicorum Physica multa posse: cetera tu melius. Desino itaque, et salutem apprecor. Insulis Flandrorum IV. Cal. Septemb. CICICCIII. Saluto et P. Leonardum, et Bonardum: nam Flerontinum in Eburones profectum, et Brugas Vandornium inaudivi: fratres quoque Viringios salvos cupio.

EPISTOLA CI. JOANNES POSTHIUS Justo Lipsio. Leidam.

ESt omnino imago naturae et animi oratio. Cum igitur proximis superioribus annis Tacitum tuum Coloniae mihi legendum dedisset Hieronymus Berchemius, videremque orationis formam generosam esse, et convenire in te Homericum illud, [gap: Greek word(s)]: amare te statim coepi amore quodam singulari, quem et epigrammate in eundem Tacitum composito, quod in Poematibus meis legitur, testatum publice feci. Hoc meum de te judicium postea confirmavit Andreas Ellingerus, Med. et


page 106, image: s106

Poeta doctiss. et tui, si quisquam alius, amantiss. qui Mense Martio nuper e vivis excessit. Quid de Modio nostro dicam? in cujus tu ore habitas, qui virtutum tuarum apud nos buccinatorem agit liberalissimum. Is hodie praegaudio gestiens ad me venit, [note: I. Cent Misc. 28. ubi se Posthio vult exeusari, quod de Poetis Germanis inclementius in Satyra Menippaea erat invectus.] tuasque mihi ostendit doctrina, elegantia, et humanitate non modo plenas, sed mehercule etiam abundantes. In quibus quod et mei mentionem feceris admodum honorificam, dici non potest, quantam ex eo ceperim voluptatem; plane incredibilem. Itaque facere non potui, quin epistolam hanc ad te mitterem, qua et te a me mirabiliter diligi, ac plurimi fieri, et me tuae amicitiae cupidissimum esse, tibi significarem. Saturnalium sermonum libros abs te nuper editos idem Modius mihi dono dedit, quos ego aliis negotiorum tricis impeditus nondum legere potui: sed obiter saltem eos inspiciens, in iis te tui similem esse facile deprehendi. Quod superest, ut in epistolis, quas editurus es, mei quoque mentionem facere digneris, et Janum Duzam, Poetam nobilem, meis verbis amanter salutes rogo. Vale, et nos tui amantissimos dilige. Wirzeburgi Idib. Octobris, Ao. [abbr.: Anno] 1582.

EPISTOLA CII. FRAN. MODIUS Justo Lipsio S. Leidam.

[note: Responsio ad Lipsii I. Mis. 28. quae plenior est in prima editione Epistolarum Lipsii, quam in sequentibus.] QUas ad me dedisti Nonis Augusti amoris et benivolentiae vere fraternae plenas litteras, amicissime Lipsi, eas ego Id. Octobrib. tandem ea cum: animi voluptate accepi, ut nugas acturus sim, si tibi hc ejus quantulamcumque partem exprimere verbis contendam. valde enim verebar, ne tequorumdam susurri alieniorem a me reddidissent. non quo ego aut male mihi conscius essem; aut de tua in tuendis amicitiis semel junctis, et diutino usu confirmatis constantia dubitarem: sed quia res timida, et suspiciosa, sacpe etiam ubi nihil est necesse, amor est. Cui erga te meo cum te tanta humanitare supra etiam spem meam respondere videam, quid mihi credis animi esse? Alia ut taceam, injecisti certe mirum mihi desiderium vitam ita in posterum instituendi, ut et tua et bonorum omnium amicitia non indignus fuisse judicari aliquando possim. De praeteritis enim peccatis meis ipse jam videbam, in quo quantoque errore jam diu versarer, jamque in viam redieram quidem, ut tamen interim timerem semper, ne quid tu, ne quid alii, qui me frustra saepe antehac revocare contendistis, mihi succenseretis. quem metum nunc, te fretus,


page 107, image: s107

pono. teque rogo, ut, quod spondes de amicitia bonorum istic, praestes. ut ea dignus sim ipse praestabo. conabor certe. Nunc ad alia: De hominibus, quibuscum hic mihi res est, recte tu; rectius, inquam, et melius aliquanto, quam qui omnes eodem numero habent. sunt enim et hc, qui et eruditione et omni virtutum genere cum quibuivis cujuscumque nationis certare possint. rariores fortasse, quam alibi, doctrina illa meliore praesertim, cujus tu paucique alii Belgae, Galli, (nam Italia in hoc genere effoeta jam videtur) duces illustratoresque estis; sed tamen non omnino nulli. cum his amicitiam jungo; reliquos patior suis quoque moribus vivere: et memini, me non censorem morum et studiorum Germaniae venisse, sed exsulem. Ante omnia jucundissimum est habere patronum munificentissimum, et bonarum artium, litterarumque non tantum summe amantem, sed etiam intelligentem. Ei ego et alia paro, et nunc Epistolicas meas dico; quas, quia Plantinus saepius per litteras a me consultus, vellet possetne eas statim imprimere, responsum differt, cum interim mihi differre editionem earum integrum non relinquatur, hc publicabo. neque sane valde doleo eas typis Plantinianis non ornari. quod ne meo quidem judicio satis dignae illis sint, cum protrita fere omnia, certe non magni aut ingenii aut doctrinae in illis a nobis tractentur. Et malo Plantinum a vetere aliquo scriptore, mea opera meliore, nostri quoque nominis formis suis elegantissimis celebrandi initium facere. jamque adeo absolvi notando Silium; in quem mox etiam Commentarium daturus videor. De te, si valeres, non dubitabam, quin otii, quod a rebus tibi superat necessariis rationem litterariae reip. facile esses redditurus; novi tuam hc assiduitatem. illud doleo, ad manum non fuisse, cum haec scriberem, Tacitum, a me, ut scripsi, notatum. jam ad te isset. nunc Combergi abest, quo non videmur nisi post tertiam septimanam ab hoc die profecturi; tantisper igitur hoc differetur, et tum una mittam excerpta mea ex Propertio, quem cl. Duzae nuntiabis (si forte minus id aliunde accepit) Livineio in manibus esse. Tacitus Bambergensis indignus plane erat labore et sumtu, quos ejus caussa exhausi Bambergam excurrendo; ubi vidi recentem omnino esse scripturam ejus Codicis, qui titulum Cornelianae historiae mentiebatur, cum nihil in illo Taciti, praeter pagellas aliquot ex libello de moribus Germanomm contineretur; quas tamen ad tuam editionem etiam comparavi. Ad nuntium de morte optimi et amplissimi Rattaleri ingemuimus, ego patronusque meus: sed humanae haec est vitae conditio scilicet. De Berchemio faciam quae jubes; etsi ne ipse quidem satis sciam ubi sit, an sit; ita nihil his aliquammultis mensibus ad litteras meas ternas quaternas respondet. opinor tamen adhuc agere cum Comite Carolo Egmondano in aula Ducis Juliacensis. Posthius, ut videas quam nihil vir optimus ille susurris istorum Manliorum es Metellorum nepotum tribuerit, ipse tibi scribere voluit. Cui te rogo saltem tribus verbis rescribas. meretur hoc candor ejus, et studium de litteris litteratisque omnibus bene merendi. Vale, amicissime omnim hominum Lipsi. quem ego nisi in parentis loco deinceps ob praeclara et amica monita tua pro venerer colamque indignus et illis


page 108, image: s108

et amicitia tua sim. utinam, quibus adolescentia mea credita est primum ab aliis temere, mox a me ipso imprudenter, aliquid hausissent tum ex cara modestia, tum ex reliquis virtutibus tuis; non totiens et se perditum irent, et alios eidem se perdendi periculo exposuissent. sed serum hoc. Iterum Vale, Lipsi amicissime, cum Duza, Hauteno, aliis, quos etiam invitos et amabo semper, et nunc salvere jubeo. Wirzeburgi VIII. Kal. IXbres CIC. IC. LXXXII.

EPISTOLA CIII. FRAN. MODIUS Justo Lipsio S. D. Leidam.

MItto ecce tandem Duzae quoque nostro promissas in Propertio variantes lectiones ex codice manu exarato Posthii, quem ille sambuci donum habet. affatus ipse fuissem Duzam, nisi per te, amicissime Lipsi, hoc agi maluissem: et satius existimassem exipectare tuas, ex quibus de ipsius erga me animo certior fiam. De Agellio valde doleo te illi homini concessisse, cui neque privato, neque publico nomine omnino debueris. ut enim prius mittam; quantum intererat a te potius hunc Launissimum scriptorem more majorum sine fuco et fallacia recognitum in vulgus venire, quam [note: Puto esse Carrionem.] ventosissimi istius, et paratragoediantis etiam in rebus nihili nebulonis, carnificinae permitti? qui ut multa emendet, non pauciora interim corrumpet, longe enim deflexit ab illa via, quam tu cum Duza, et paucis omnino aliis in studio hoc antiquitatis et litterarum cum laude tenes. sic quoque non damno modestiam tuam cum illius perfidia jactantiaque certantem. sed cum in istud scelus hominis scribere aliquid omnino cogitarem; nupera praecipue inaudita ejus immanitate provocatus; repressi me tamen exemplo tuo admonitus, in posterumque reprimam; soloque silentio illud monstrum ulciscar. Valde exspecto tuas litteras, quas cui recte dare possis et nuper scripsi, et nunc quoque moneo Nurinbergam mittantur a Plantino, Joachimo aut Pbilippo Camerario. Vale, mi amicissime Lipsi, et a Posthio quoque nostro cum Duza salve; sed et Hautenus a me salveat, de quo etiam exspecto quid egeris. Wirzeburgi in Aula Neustetteriana an. d. x. Kal. Apr. CICICLXXXIII.

EPISTOLA CIV. J. LIPSIUS Francisco Modio. Herbipolim.

ERgo nondum tu meas? Atqui iis etiam alterae ad Posthium adjunctae: Quem virum quam amemus, vide ex eo, quod Epoden suam Duza noster


page 109, image: s109

ei inscripsit. Mitto enim exempla. At tuae Novo-Antiquae quando ad nos? dum tu muginaris et cessas, Carrio ille, ille noster, duos libros emendationum edidit, nihil abhorrentes a genio auctoris. Multa in iis e Silio, Ageliio, Manilio. Nam etiam in Scaligerum debacchatur, sine ullo scemate, et ferreos illos dentes homo bliteus provocat ad mordendum. de me quid? omnia honesta, ego doctissmus in elegantissmis Aniquis, ego, noster. rides? magis si legas, et cubantem in libro videas belluam ipsam. [note: Dissuaserat Modio illam cum Carrione familiaritatem, et ex ea famam illius vacillare dixerat. vid. I. Cent: Misc. 28. primae editionis: nam in secunda et reliquls, nescio quare, illa omnia de Carrione omissa sunt.] sed hunc mittamus. Ego de Constantia nunc edidi libros duos, Philosophicum opus. sed expedire ita visum hoc aevo, et detrahenda illa opinio, quasi litterae nostrae sine ulla sapientia tantum elegantes, videbis et judicabis. Tacitus etiam meus iterum excuditur, in quo grata mihi diligentia tua, et cum frucru. Quanquam de Rodolphi quomodo credam? non inducar eas ut lectiones potius censeam, quam conjecturas: quod tu quoque vidisti. Paramus alia. de Magistratibus P. R. de Amphitheatro, de Venatione. Fruimur enim hc summo otio. quod utinam ne videat et invideat Bellona! de te rebusque Germaniae velim scire distincte. Michaelis Bruti Epistolarum libros vidi! O vere [note: Epistolas Michaelis Bruti intelligit, quae post priores editiones prodierunt Berol. 1698. ubi lib. III. ad Joan. Catonem p. 298. agit te Diagera quodam (ficto nomine Atheum querndam designare credo) qui dixerat Brutum brevi Brutum futurum, quae repetit pag. 313. Et hujus inimici sui assectatorem etiam insequitur, quem Rhaetum fuisse indicat. quod frigidas vero epistolas Bruti censeat, nihil mirum. Lipsio enim, brevitatis studiosissimo, vix placere potuerunt tam longae, et ut verum satear, saepe taedii plenissimae epistolae: Certe hodie, si ad Reges et viros illustres tales quis daret, stustra ille eas legi postularet. dictio etiam tota abhorret a Lipsii stilo, et licet Ciceronianis se accenser nollet (vid. Lib. v. Epist. ad P. Ang. Bargacum ) tamen adfectasse Ciceronis dictionem satis manifestum. Prodierunt etiam ejus cura, suis mixtae virorum eruditorum epistolae variae, apud Gryph 1561. quae hodie rariores, multum bonae frugis continent, et veterum scriptorum quasdam emendationes. plura de Bruto vid. apud Bayllium in Lexico. cujus Observationibus, maximam partem ex Berolinensis editionis Epistolis desumptis, quaedam addi possent, si hoc locus posceret.] Bruti! nihil umquam legi frigidius. sed tibi habe. Scaligeri de emendatione temporis prodiit. doctum et recoctum opus, sed curae majoris, quam famae. Italia silet. Et jam ego, qui avocor ad operas meas cottidianas. Vale, et Patrono tuo Nobilissimo, si ita fert, me commenda, ac nostro Posthio. Lugd. Batav. III. Id. Decemb. CICICLXXXIII.

EPISTOLA CV. FRAN. MODIUS Justo Lipsio suo S. P. Lovanium.

NOn excuso ambitiosius diuturni mei silentii seu culpam, seu crimen voces; sed simpliciter, praesertim quando apud vos e medio abiit


page 110, image: s110

is, [note: Intelligit Ludovicum Carrionem, de quo toties in Lipsii epistolis non honorifica mentio, ut vidimus: hac vero epistola videtur Modius respondisse ad Lipsii III. Centur. Misc. 18. quae scripta VIII. Kal. Februar. 1595. atqui si credemus Valer. Andr. in Bibl. Begic. Carrion demum obiit XVIII. Jul. 1595. non potuit ergo Lipsius de ejus obitu nuntiare mense Februario. obiit enim Lovanii, ubi et Lipsius vivebat, Carrion, Professor Decretorum Regius. Miraeus sibi non constat. in Elogiis enim mortem confert in A. 1594. non designato mense. in Scriptoribus seculi XVII. in ann. 1595. qui et in Elogiis Modii mortem adsignat A. 1590. qui certe hoc anno 1595 et seq. 1596. ad Lipsium epistolas dedit. Melchior Adamus, incertus, quem annum definiat, 1598. conjicit obiisse. certe Lips. II. ad Belg. Cent. 26. circa hoc tempus etiam scripta, agit de Modii, adflicti et ad desperationem redacti, Atheismo. Valenrius Andr. et Sweertius obiisse ajunt A. 1597. ita ut incertum sit tempus. sed ut ad Carrionem revertamur, credo fidem habendam Valenrio Andreae, qui ex Fastis Academicis hoc ignorare non potuit. ille vero in Fastis Lovan. pag 200. in Collegio D. Ivonis IX. Kal. Jul. (id est XXIII. Jun.) obiisse nartat. in Bibliotheca ergo dies aliquot aberravit. ita ut in Epistola Lipsii error librariorum sit in nota anni. Qui nuper sub persona Adolsi Clarmundi edidit Germanica lingua vitas eruditorum tom. v. pag. 23. natum eum A. 1556. mortuum 1597. tradit, et anno aetatis 31. obiisse addit. calculos certe subducere debuisset ille biographus, qui quot vitas edidit, tot indiligentiae et inscientiae monumenta reliquit. narrat idem, Modium, cum ex Germania in Belgium redire vellet, incidisse in Urbis Machiliniae direptionem, ibique ab Hispanis male mulcatum et spoliatum. Deinde a cane morsum. sed haec ipse Modius in praefat. ad Livium sibi, Bonna capta, accidisse refert. hanc ejus calamitatem desset Posthius Poemat. part. 2. pag. 98. Accidit vero fine An. 1583. quo. Bonna proditione capta a Bavaris. v. Meteran. Hist. lib. XI. in fine.] qui mihi hujus tam longae meae tacitumitatis praecipua, imo una atque unica fuit causa, ad intermissum hactenus scribendi officium redeo, teque ut idem facias efficacissime, ut reor, moneo, dum praeeo exemplo. Professus ergo (de quo tamen dubitare te non existimo) me ut cumque diu varie jactatus nihil ad te litterarum dederim, animo semper erga Lipsium meum eundem fuisse (cujus rei testes volo esse habitos a me de te apud Serenissimos et Illustrissimos Principes Bavariae Duces, Episcoposque Bambergensem et Herbipolensem sermones, de quibus erit, ut cum Deo coram aliquando pluribus agamus) ad illud venio, quod tibi longe gratissimum audituque jucundissimum futurum consido; vivere et valere etiam nunc me, atque interdum libros quoque tangere. Tangere cum dico, verum dico: sic enim jam me comparavi, sive illud aetas, sive professio haec nova facit, ut totum illud nostrum studiorum genus, inquo olim ita deditus eram, ut ab illo ne convitiis quidem etiam Principum virorum, qui me ad magis seria vocabant, abduci, imo abstrahi possem, hactenus nunc excolam: ut ex eo animi quaeram tantummodo oblectamenta, et profundissimi hujus mei otii quandam quasi interpolationem, usque adeo vere, ut jam dicere possim, me mihi illud, non illi me subjecisse. Meditabar sic quoque tamen extrudere hac aestate Panegyricas meas lectiones, ubi multae, uti spero, non contemnendae delectabunt te emendationes et castigationes bonae ex libro scripto Bertiniensi, non nimis bono illo quidem, sed tamen tali, ut mihi ad eas faculam praeluxerit, nisi [note: Imo detrectat, quia Levinei opera cassigatas Panegyres cogitat in lucem dare. Delrio.] Moretus, quod tuum de Machinis bellicis opus, et Baronii tomum sextum Aunalium Ecclesiasticorum prius proelis suis subjiciendos diceret, librum hoc quidem tempore formis excudere gravaretur: et ego Henrico Stephano, qui illum a me anno per litteras


page 111, image: s111

Ratisbona usque ex imperialibus comitiis a me cudendum cum ipsis Panegyristis expetierat, homini, quod inter nos sit, jam erroni, et in aulis Germanicorum Principum quorundam non optime audienti, labores meos in incertum committendos non existimem. Erunt igitur illi apud me, dum Moreto nostro sit ad eam rem otium. Interea si habes editionem Viennensem, aut scis unde haberi possit, solidam apud me inieris gratiam, si illam re integra adhuc ad me miseris, non minus quoque debiturus si quid privatim etiam tu (et in quem. scriptorem non habes?) in illis notasti. Impetus me non semel cepit, fublato e medio illo, mihi numquam satis aut amico, aut inimico, quem nosti, istuc excurrendi, vel Lipsii mei solius complectendi, in suavissiumumque et fidissimum ejus sinum multa, quae litteris recte committi nec possunt, nec debent, effundendi: sed tenent me adhuc cum turbae istae publice, tum privatim res mea familiaris, neque dum ita composita (perfidia eorum, quibus nupera Germanica mea profeccione fortunas meas omnes commiseram et commendaram) ut sumtus in iter illud faciendos commode latura sit. Bona tamen cum spe me, quod hactenus non possum, post ahnum unum atque alterum, si vita utrique suppetet, majore cum fruetu et minore cum periculo facturum. Interea amemus inter nos, mi Lipsi, mi anime, et frequentibus epistolis nos invicem nobis praesentes quasi sistamus, Non est nulla colloquendi etiam per litteras cum veteribus praesertim amicis et multo usu olim cognitis (quod sentio haec scribens) voluptas. Et de me promitto; de te futurum plane confido, ita ut facias, si modo is es adhuc Lipsius meus (et cur non sis?) qui ab humanitate ad humanitatem factus non magis amabilitati tuae deesse hac parte poteris, quam calor igni aut humor aquae. Sed plura, ubi ad has a te responsum accepero: quod ut fiat in tanta eorum copia, quibus recte litteras tuas ad me commiseris, quam, citissime opto. Ariaci Kal. Aug. MDXCVI. [note: 3 Cario jussit testamento, ut is liber pertinens ad Fr. Modium, commodato mitteretur utendus ad Levinum Levineium Cantorem Ecclesiae Antverpiensis. Itaque Bachusius executor testamenti illud dedit Patribus Societatis, isti porro misere ad Levineum. ab illo petendus; qui recepit una cum exemplari Romano Fulvii. quod testamento ipst ab eodem Carrione legatum, et collatum cum M. S. Regiae Franc. bibliothecae. Si Modio cura libri sui, Michaelitici; (hunc titulum praefert) recuperandi, repetat a Levineio: qui spondet Arnobii editionem. hoc festinandum magis. DELRIUS. manu M. An; Delrii erant scripta in margine haec et praecedens nota.]

Haec jam scripseram cum venit in mentem posse me tua auctoritate confectum reddere, de quo jamdiu, quorumdam negligentia sive perfidia est, nequiquam laboro. Quod quid sit, et ut liquido tibi liqueat, nihil non mihi me de te et consueta tua erga me benivolentia polliceri, nihil non paratum vicissim tua causa facere, rem totam paucis ita accipe: Ille noster, dum vixit, amicus (quem ego ita mortuum spero, ut jus fas sit mihi ejus manibus bona aeterna precari) dum in Germania abessem ante annos IV. V. artificio quodam plane sibi solito pellexit ad se Arnobium meum membranaceum contra Gentes, cud etiam adjectus est Octavius Minutii. exemplar plane rarae et antiquae notae, quodque mihi, ut debet, auro contra carum est. Persuaserat homo per epistolas ei, qui procurabat hc res meas, cum codicem suum esse, et a se


page 112, image: s112

mihi olim utendum datum. In quo mendacio cum se post reditum meum manifestum teneri videret, non dubitavit homo impudens alio se tum vertere, et dicere sibi a me eundem librum esse dono datum, quo tempore paucis ante mensibus apud me non satis firma valetudine, ingenti meo sumptu, hc compluribus diebus substitisset. Quid quaeris? Ego detestatus frontem Sycophantae, nec admirans tamen, cum per eum, qui librum ad ipsum miserat, (nihil enim mihi tanti erat, cur ipsi ad eum mihi scribendum putarem) instarem, uti is ad me remitteretur, ni mallet suam hanc imposturam omnibus istic divulgari, et jure insuper ad restitutionem codicis, quem perfide involarat, cogi, nunc hac nunc illa arte (ita tamen ut hc nonnihil etiam accusandum putem oblongum istum vestrum fungum, non hominem, tabellarium dico, qui a vobis subinde ad nos commeat) rem usque eo extraxit, dum qui membranas nollet, redderet animam. Quod igitur a te nunc peto est, ut apud eos (inter quos audio esse nescio quem Backhusium, cui ea res in manu sit) quibus ille moriens res suas commisit, gratia tua, efficias, quo vel nunc saltim meus mihi liber remittatur, et defuncti manes hac parte exonerentur. Novit rem omnem, ut gesta sit, ille, quem dixi oblongus vestras tabellarius, qui post mortem etiam ejus, de quo queror, relaturum se ad me eum librum, sed fide nulla, promiserat. Quare ni molestum est, idem illud negotium per te potissime confici quam citissime velim; ne ille, qui vivus tantum mihi tot annis incommoditatis, ut levissime dicam, attulit, mortuus etiam me laedere et studiis meis obesse non desinat. Neque dum has complieaveram, et incidit ecce aliud quaerenti in manus meas forte fortuna epistola Campii nostri, olim Bonnensis Decani, nunc Protonotarii S. S. Moguntinensis, in qua ad verbum haec de te: De Lipsio, si quid habes, de ejus vita, et scriptis, si quid nove edidit, aut brevi editurus sit, scire aveo. Nam pridem Leodio ad me scripserat, se opus aliquod magis serium sub manibus habere. An id sit de militia Romana, jam editum? an quid aliud? quod magis puto. Is sui studiosos multos habet in Germania, qui aliquatenus saltim cultiorem degustarunt doctrinam, Lipsiani sunt. Quod nuper a diversis Germanorum Principum legatis Spirae cognovi, JCtis, Nobilibus, et Aulicis, quod mireris forte. Affirmabant tum quidam de ejus obitu, quod ego negabam, quod Canonicus quidam Leodiensis mihi retulisset, eum ad aquas Spadanas fuisse, et cum Nuncio Apostolico aliisque a Praedonibus prope deprehensum, fuga se eripuisse. Haec Campius in litteris datis XIX. Novembr. anni proxime elapsi M. D. XCV. Moguntiaci. Ceterum ut reliquum quoque chartae lituris meis impleam, si quidem prece vel pretio comparari istic potest Relatio Fr. Balduini ad Henricum Andium Ducem, et cui adjuncta est Panegyristica oratio ad Theodosium Magnum, et alia Eumenii de Scholis, cum Notis ejusdem Balduini, gratissimum sit eum quoque librum ad me mitti, remissurus eum bona fide, aut pretium soluturus arbitrio ejus, qui de illo mihi gratiam istam faciet. Amplius; ut scias me etiam nunc, etsi aulam effugi, jam ambitiosum esse, si inciderit ut, cum Praeposito nostro aderis, mei forte fiat mentio, aliquid tale jacere te velim, unde intelligat, nos


page 113, image: s113

unice inter nos amare jam olim, occasionemque habeat, cur cum mihi non nisi bene velle videatur, velit etiam melius, sen vel jam tandem manum a tabula. Vale ergo iterum, vir amicissime et salve. Loco et die, quo jam dixi.

EPISTOLA CVI. J. Lipsius Francisco Modio. Ariam.

GAudeo, imo et laetitiae tua scriptio mihi fuit, o Modi, repetita ex intervallo. quid manum, aut animum tuum tenuit? suspiciuncula aut diffidentia (nam sic subindicas) de affectu nostro? Peccasti largiter. quia Deum meum testor, inter Belgas. omnes carum semper Modium fuisse. atque utinam [note: L. Carrion] ille, qui divellere conatus est, non apud te plus, quam me. sed abrumpo et omitto, eo magis, quod ille jam abiit. abierunt et suspiciunculae, si quae fuerunt, et tersa omni ista nube, aut nubecula, purus ille sol amicitiae illucescat. Quod in me est, fiet: Tu sequere, si videbis praeeuntem. Quaeris de statu meo, et de studiis. Ille benignitate Regis mei satis commode habet: haec minus, per valetudinem, quae bellum gerere non omittit. Intermittit quidem interdum, et dat breves quasi inducias; sed paucorum dierum, et mox incurrit, et grassatur. Itaque in hac parte frigemus: quae tibi valet maxime, ut audio, et pluscula nuntias te parare: nuntias gauadenti, an et adjuvanti? Sic cupis et nominatim, in Frontinum aut Curtium, quos iterum destinasti dare. Videbo si quid erit, et possum; nisi impedior hc subjungam. de Caniculis quibusdam etiam significas, quae nos admordent, et te contra eos praeliari. Quid opus est, o Modi? non ego me Iaedi per tales sentio, nec valde angor, si quid in scriptis aut verbis etiam meis carpant. proh insipientiam!. cani spargere me jam incipiunt, et habebunt semper Criticae istae aut Grammaticae curae? in aetate. sua utiles et laudabiles, fateor: sed in aetate, et videmur nostra spatia in hoc Circo confecisse, recurrat alius, locum ei damus. atqui lapsi alibi sumus: nimis scio, et ipse in multis corrigam me aut alterum, si per typographos liceret. jamdiu destino opera mea simul sic correcta edere: at illi tardant, et nova magis me poscunt. Quidquid est scio certo, pauca istorum operum diuturna futura, quibus fundamentum est in Criticis bis salebris, aut literariis arenis. Atque utinam vel meo aevo pereant! exoriatur duntaxat unus altene sub magno Principe boni judicii, modestique ingenii, qui undique nostra decerpat, et arbitretur, et simul ita det, quam optimos, optimos illos auctores. Assidue his annotatiunculis, aut disputatiunculis lectores impediri, damnum illorum est, et dedecus literarum Ita ego sentio, alii aliter, fortasse et tu aliter, sed


page 114, image: s114

dicendum hoc mihi semel apud amicum et intelligentem fuit. Vale, mi Modi. Lovanii v. Kal. Septemb. CICICXCVI.

EPISTOLA CVII. J. LIPSIUS Francisco Modio. Ariam.

MEntiar, Modi, mentiar, nisi fatear, litteras tuas ex animo gratas jucundasque mihi fuisse: nonne te novi veterem amicum? nec si silentium aut interruptio intervenit, dissidium aut disjunctionem possiim aut debeo interpretari. nam amavi te, Modi, atque amo. Leporem atque amoenitatem ingenii, aequitatem judicii super plerosque harum artium in te vidi. Ille, quem nominas (et cui bene equidem precor jam mortuo, malevolo potius, quam malo) culpam hanc sustinuit: qui certe factus non fuit ad amicitias jungendas aut fovendas. sed nos, nisi a nobis abimus, alter alterum novimus, et bona quoque et vota similia quaedam, quae vel invitos jungant, Dissimula alibi, ut voles, scio in animo Lipsium tibi carum, et aliquo pretio esse, quod idem in meo de te esse non diffitebor. Ergo carum de te audire, et veterem meum Modium recognoscere. Atque ut in hoc coepto cursu perseveremus ad communem illam metam, rogo. De Studiis tuis, bene habet, tractare te gaudeo, non servire aut subjici iis, hoc quoque gaudeo: et profecto peccatum jam olim ab hisce, qui totos se et mancipio (paene dixeram mancipi) iis donant. sint ornamenta, sint adjumenta: nolo in poenas et tormenta verti, quod factitatum scio, et fieri a multis. Ego, quid ad me? liber ab iis sum: sed transversum agunt alii interdum, qui adigunt ad labores, quos valetudine aut judicio fugiebam. Ergo scribimus quondam, non pro veteri illa alacritate aut Genio, culpa hominum, (sed et tempomm sic) qui aliter nos vix alunt. Vides, quam familiariter me aperio. sed capax hujus aliusve sapientiae es, quo toto animo te voco. Ad alta, mi Modi, ad seria, mi Modi, et Senecam nostrum (nam et tu trivisti) post divina (ad quae geus vitae te vocat) interdum subsere et adde. O quanta res est res istas omnes spernere, et quod ille caput putabat, nil mirari! Pudet me interdum, et vultu quoque erubesco, cum litigia et certatiunculas recogito, super voculis aut syllabis, Criticorum. Atqui noc egimus. sed ne semper id fiat, ad alia et meliora nati sumus. In Panegyricis tuam operam exspecto, bonis hercle oratoribus, et ad Atticae eloquentiae exemplar. Juvare velim, sed Viennensis editio non nunc apud me est (fuit olim) et habet amicus, qui in eadem hac cura est tecum. Balduini quod significas, audivi, numquam vidi. Inquiram tamen, et idem in Arnobio tuo: de quo vereor, ut quod periit, frustra inquiras. Ad Campium, Protonotarium Moguntinum, si scribis, quaeso amanter saluta, quem vidi in transcursu, sed non plene gustavi. Plura alias, sit


page 115, image: s115

hoc initium scriptionis non tardae (ne id existimes) prae tua. quando tuae litterae mihi redditae demum ante biduum fuerunt, quod sancte testor. ubi tres menses haeserunt, tu vide; et vale. Lovan. Prid. Kal. Decemb. ICXCVI.

EPISTOLA CVIII. J. LIPSIUS Hermanno Pollioni Patri S. Ultrajectum.

REdit ad te D. secretarie filius tuus. in quo dirigendo et studiis ejus gubernandis adhibita ex me ea diligentia est, quam valetudo et curae aliae permiserunt. Tu boni consules, spero: de ipso, scio. in quo ea grata animi indoles, ut memoriam mei non sit depositurus, quam diu ipse memor sui erit. Testimonium illi verum domodestiae, diligentiae, pro aetate doctrinae. Ceterum aetas haec in confinio juventutis, curam desiderat, et cautam attentionem, ne qua dcflectat aut aberret. Positum hoc in tua prudentia, et paterna caritate: quam temperare severitate interdum expedit. et hactenus temperasti. Sed ne longius a tuis amicorum oculis remotus, in diversum ab aliis trahatur, me quoque non ulla cura mordet. Monebis, providebis: quantum humana mens potest. Et quod superest, Deo committes, qui te illumque diu florentes et incolumes servet. Lugd. Batavorum Kalend. anni LXXXIII. 8.

EPISTOLA CIX. J. LIPSIUS [note: Everardus Pollio filius Hermanni, quem secretarium vocat Epistola priore, Ultrajectinus, vixit in domo et sub disciplina Lipsii, 1. Cent. Miscel. 16. et in primis ab eo amatus. vid. 11. Cent Misceli 8. et 13. ut omnes et hae, et olim editae epistolae docent; sed spem, quam de eo Lipsius et alii conceperant, intercepit immatura mors: nam ex tabe obiit. A. 1602. vid. iv. Cent. Misc. 39. et v. 8. ejus epistola ad Scipionem Gentilem edita inter Gudianas Append. n. 5. Familia vero Pollionum Trajecti et Amstelaedami variis dignitatibus et honorum titulis floruit semper. licet Ultrajecti, in. Clarissimo Luca Pollione, Juris Antecessore, Praeceptore olim optimo, deinde collega amicissimo, fere conciderit. sed Amstelaedami in summo splendore adhuc viget.] Everardo Pollioni Filio S. Ultrajectum.

NEc mihi adfectus tuus ignotus est, nec tibi debet meus. ostendi eum, quibus rebus serio et utiliter potui: et ostendam deinceps in omni occasione. Ex oculis mihi sublatus meus Pollio est, non ex mente, quam inhabitabit, quam diu ea istud corpus. Tu vide etiam atque etiam, ut amore meo non solum sed bonorum omnium dignum te praestes, et ne quid alienum committas ab opinione et spe, quae de te concepta. iter vestrum Gallicanum


page 116, image: s116

vercor ut impeditum sit scelere [note: Ducis Alenaeonii oppressa Antverpia. sequenti tamen anno in Gallia fuisse Pollionem patet ex 1. Cent. Misc. 78.] illius (ita enim jure appellem) qui falsa et materna simulatione oculos praestrinxit omnibus nobis. At Deo laus nos remota nube videmus, et malesana consilia protracta in claram lucem: ille haeret: nec satis scio, quomodo exitum reperiet aut rimam. Aeternae infamiae labes est apud omnes gentes, quam Sequana non eluit suis undis. Libros tuos nuper remisimus, et adjuncta. salvebis, et in hoc otio ac solitudine tua efficies cum illo Scipione Africano, ut nihil minus sis, quam otiosus aut solus. 11111. Kal. Febr. 1583.

EPISTOLA CX. j. LIPSIUS Everardo Pollioni. Ultrajectum.

HAc ipsa hora litteras tuas accepi, ut videas. me, non tam tardum in rescribendo, quam tu nunc fuisti: cui morae tamen ut libentius ignoscam, facit adjunctum carmen, quod compositum non sine cura. et in simili genere, exercitii ut assiduus sis, etiam atque etiam te hortor. ea temperie, ut neque lima nimia obscuritatem adferat, nec facilitatis studium cadat m illam, ut sic dicam, styli vulgaritatem. Quae enim laus, plebejum carmen condere, et in quo nullum aut verborum phrasiumque lumen, aut sententiarum paulo altiorum acumen? itaque si peccandum est, in hoc postremo mihi potius pecca. Sed magis est ut in neutro. De migratione vestra, ita deus me amet, ut solicitor: cum consilium illud cepimus, sperabamus longe aliam scaenam rerum! Sed imposuerunt vanae deae, [gap: Greek word(s)], et imponent adhuc, si impostoribus istis iterum fides. Gubernatores viderint: Nos, qui in hac patriae navi tanquam vectores sumus, privata cogitemus. Adjeceram oculos ante septimanas aliquot in Germaniam. sed ut certo audimus, illic etiam turbat auster, et ut tractus nubium sunt, impendet magna tempestas. Prorsus nihil securi video in Italia a religione, in Gallia a fide, in Germania a turbis, Helvetia non displiceat, si liquida tamen ibi aura. Adhuc certe nihil auditum est, et tamen metuenda omnia ob grandem hanc et arcamm conspirationem regum. Basileae scis Hotomanum J. C. esse, et item Amerbarchium virum modeste doctissimum sine fastu, sine vanitate. In omnem eventum (quippe confines variae ditiones sunt) putarem tuto vos illic agere, nec sine fructu posse, si tutum modo illuc esset iter. At Rhenus infestus est: et si per Embdam aut Bremam vis circumagi, ne terrestria quidem loca a milite nunc secura. ut omittam longum et molesti taedii plenum id iter futurum. Plane haereo. nec scio an illud Optimum, exspectari menses aliquot potius,


page 117, image: s117

ut clare videamus, quo incumbent hi nimbi. Molestum hoc vobis, scio, inutile etiam. fortasse, sed ut ille ait, optima de malis eligenda. Lugdunum etiam nostram ad tempus aliquod redire si vultis, pronis animis ea vos accipiet: nec deerunt vobis honestae aedes, non item ego omni benevolentia, et cura prosequi. Heurnius, nunc rector, conduxit Caspari aedes, olim ministri, satis amplas. Tu cum optimo parente et prudentissimo avunculo tuo delibera, ne quid temere praecipites, postea non revocandum. Mihi si quid praeterea in mentem venerit, non gravabor scribere, et re consilioque juvare tanquam si ex me esses. sancte promitto. Vale, et in hoc aetatis. tuae aestu circumspecte ipsum te serva, oculos dirigens ad immotam illam stellam, id est Deum: saluto patrem et avunculum. Lugd. postrid. Idus Martis stylo novo. oo ICLXXXIII.

EPISTOLA CXI. J. LIPSIUS Everardo Pollioni. Ultrajectum.

CAtapotia accepi, et eorum usum. Tamen Deo gratia, usus adhuc non sum: quia reliquerant me catharri, fortasse novae medicinae metu. Interea grates multas avunculo tuo debeo, et reddo pro benevolentia et sedula cura De te, mi Everarde, et mansio tua me angit, et abitio. illa, quia sine fructu videtur, haec, quia cum periculo futura. Omnino meo quidem sensu, haec duo in deliberatione reliqua: aut Lugdunum nostram redire, aut in Germaniam ire. Redire videatur cum inconstantia, aut levitatis labe conjunctum: ire discrimen aliquod habet; sed si perveneris praesentem fructum. Nec ego is sum, qui anceps aliquod consilium dem, aut probem: sed revera, si mihi proles sit, censeam Germaniam illi utilem esse ad mores nostros, ingenio quodam, sive genio loci, et hominum, leviores firmandos ac temperandos, contra Germanico ponderi non disconvenit lustratio et habitatio Belgicae nostrae. Mixtura ista perficit ingenia et polit. Sed quia Germania ipsa turbari serio incipit, suadeam secessum inGallico-Germaniam, id est, Helvetios, qui situ, forma Reip. (Religionis item studio) apti nobis et fidi. Basileae amaena sedes est, studiis, fluvio, fontibus, aere nobilis. Adde commercia variarum gentium, Italorum in primis et Gallorum. ut qui cum judicio illic agat et cupidine discendi, haurire utriusque gentis ibi et mores et linguam possit. Basilea ter me vidit; semper invitum invita dimisit. Hoc suadeo ego. cum lege, ut ante omnia de securitate perveniendi cum iis agas, qui periti regionum et locorum. Quod si omnia tam exacte, et quod dicitur, ad vivum resecamus, ut nusquam lapis objiciatur, nusquam scrupulus: quis finis? ubique enim et in omni humana actione adjunctae quaedam morae, et remorae, et ut ille ait, [gap: Greek word(s)], jacienda aliquando alea est, ut recte


page 118, image: s118

cadat. tamen caute, quantum humaniter potest: et inprimis de consilio optimi parentis tui et avunculi; cui utrique parere te aequum jus est. Vale, et cos saluta, et quid facturus sis, significa. ab Henrico Wiltio ante, biduum litteras accepi: ad quas. respondebo brevi. Nunc salutem iili nuncia. Id. April 1583.

EPISTOLA CXII. J. LIPSIUS Everardo Pollioni. Ultrajectum.

MAle de constantia mea sentis, Everarde, si te censes mihi excidisse. Non potes: altiores radices egit hic amor: silui tamen aliquod tempus, quia post adventum Plantini nescio quid praeter solitum occupatior fui, sive adornandis quibusdam ad editionem; sive amicorum adventu et interpellatione, qui eripiunt optimi thesauri (tempus dico) bonam partem. Nam et soror hc est cum marito, intra paucos dies tamen discessura. Sed de tuo discessu vel mansione potius quid? Mihi aqua haeret: quia res Germaniae nihil firmi promittunt aut fidi. Gallia autem est, quae semper fuit, blanditur et fallit. subita aliqua tempestas omnem hanc serenitatem fugaverit, quae nunc ridet. Itaque vere hc cum scepticis [gap: Greek word(s)]. Wiltii contubernalis tui exemplum vidisti. et hic fortasse optimum in his malis. Tempus sane hujus adolescentiae nolim tibi esfluere sine publica ista, et recepta exercitatione studiorum: nec ab Academiis ante te avelli, quam titulum et honorem aliquem retuleris, vulgi caussa: non enim tua: qui contentus es et esse debes praemio solido ipsiuis doctrinae. Sed tamen etiam haec sapientia est desipere interdum cum vulgo. Quid facturus sis vide, et ad me scribe; quem icire certo debes omnia velle tua caussa. Vale, et avunculum patremque tuum ex me saluta. Lugd. Bat. Idibus Juniis 1583.

EPISTOLA CXIII. J. LIPSIUS Everardo Pollioni. Ultrajectum.

TArde tu quidem et lente respondes: et tamen urges meas. Sed hc quoque tibi exemplo praeibo. in consilio nostro etiam nunc, ut video, pendes. Sed cum omnia circumspexeris, nihil erit tutius aut commodius, quam ut oculos reflectas Leidam. Alii aliquot id fecere, qui discesserant eadem, qua tu, mente. Pudor hic aliquis est: sed ineptus, quia in bono. Denique temporanea aliqua ista migratio sit: et si in Gallia aut Germania aliquid


page 119, image: s119

sereni, facile tibi semper ex hoc hospitio migrare. Ego ita suadeo, quia quanquam tempus tibi illic non perit, tamen hc inter homines quarumdam artium utilius collocaretur. Lectio et auditio, et sermo aliquid adfricant: quod non hauries semper ex solitudine et ex libris. Mihi igitur ita videtur, habitandum Leidae, aut certe divertendum, donec melior alibi lux. Donellus abituriebat, vocatus a Norimbergensibus. sed securim illam amovimus a novellac Academiae corpore, et per [note: Qui de suo 300. florenos adjecit stipendio mille florenorum, quod habebat a Curatoribus. Sed cum hi nollent hanc summam adscribi annuo ejus stipendio, iras concepit Donellus, et abitum minatus est. vid. supr. ad Epist. XLII]. Principem effecimus, ut maneret. Haec habeo quae nunc scribam: et de consilio testor, me id sincere et libere dedisse, quia in te, ut cum Platone dicam, [gap: Greek word(s)]. Vale, et patrem saluta, nam avunculum intelligo Hagae esse. III. Id. Decemb. An. 1583.

EPISTOLA CXIV. J. LIPSIUS Everardo Pollioni S. D. Ultrajectum.

MI Pollio, inter multas amicorum epistolas tua grata, ad quam statim legendam invitavit me affectus. Est in ea vetus et notus mihi amor, et qui esse debet, non quia institui solum, sed quia ipse quoque merui amando. fuisti in hoc animo semper eximius, et porro eris. Nos consilium nostrum merito te atque alios celavimus, non natum tum in via, sed diu et serio ante captum. Deus fortunet me, utcunque res communes ibunt, ejus poenitere non potest, qui unum illum finem habui quietis et salutis. Alteram adeptus plene sum, alteram in parte, et per usum spadanorum fontium respicere me sanitas quoque caepit benigniore vultu. etsi adhuc plane adsurrexisse me non dico. Hominum varia judicia et sermones de instituto meo futuros, quid ambigam? suave iis est naturae quodam vitio, susurrare de his, qui paullo notiores, et fere in malignam partem. Nos scimus, et spernimus: et oculos ad alta et ad nos reflectimus securi et alacres, si Deo nos probamus et interiori huic menti. Ah, mi Pollio, quis illum aut hanc fallet? Blandiamur nobis, argutemur: ille aequa et rigida lance de nobis arbitrabitur; et haec sententiam in nos feret, quae melior pars optimae partis nostrae. Conscientiam scis me diecre: ad cujus rectum normam, felix, qui dirigit hanc vitam. Quamdiu autem vivimus? et quam breve hoc stadium, in quo currimus ad fatalem metam? Imminet omnibus illa

[gap: Greek word(s)]
(Tristis Parca, bomini nulli fugienda.)

Demus operam, fili, ut ad vitam vita haec nobis sit, sed illam caelestem et


page 120, image: s120

aeternam. Flecte oculos ad omnia ista, quae circumstant, et quae praestringunt nos falsa luce: peritura sunt, imo et perditura, si quis amat aut adhaeret. Ego in hoc otio, e sublimi despicere mihi videor turbas et res humanas: quae non injuria quispiam olim mimorum et ludorum similia esse dixit. Personati plerique isti ambulant, sed nec diu ambulant, et venit atque exit alius in mundanam hanc scaenam. Ite vani et laborate, tu ut opes habeas, tu ut famam: quid illae sunt? terra, aut nescio quid e terra: quid ista est? ventus, et quae rapit ingenia maxime ventosa. Mihi vero tibique pietas primum placeat, pura mens et purae manus: tum etiam Sapientiae ac litterarum aliquod studium, sed ut serviat, et velut ancilletur illi reginae. Non abutar eo ultra in vanitatem; sed si quid melioris spiritus Deus mihi indidit, ille idem ad honorem suum promere me faciat, dum etiam in bonum proximorum. Haec nunc scribo. utinam affari et sermone edisserere aliquuido possim! quod non despero, quantumvis tempora haec pugnare in spem meam videantur. Sed sagittae potentis acutae: quas ille [gap: Greek word(s)] (Longe-jaculans) semel sparget, et tollet semina et capita haec malorum. Extremum illud est, te amo et amabo: tu vide ut me, cum ero atque etiam cum non ero. Patrem tuum ex animo saluto, et nostrum Wiltium. Leodici, ubi uxor me ante paucos dies repperit, nec deseret hac hieme. Postrid. Kal. Octob. oo. IC. XCI.

EPISTOLA CXV. EVERARDUS POLLIO J. Lipsio S. P. Lovanium.

SCriberemne ad te hoc tempore, vir doctissime, diu dubitavi. nam et quid officii mei esset, sciebam, nec ignoras fortasse quo affectu, et ex adversum multa dehortabantur, ne officium meum tibi molestum esset. Tandem eo erupt ut in scribendo potius, quam non scribendo culpares. Nunc autem dum scribo, aeque, et quid scribam, dubito. De aliis enim rebus non vacuum tibi, nec mihi convenit ut de studiis, qui in rudi Practicorum Auditorio, ad elegantiorem omnem literaturam obdurui atque obsurdui. Et primum hoc apud te, Lipsi, queri volebam, aliena negotia meliorem partem otii, atque fructum mihi eripuisse, exigua utilitate, voluptate nulla, saepe etiam cum taedio; postquam eo deventum est, ut divinanum illa atque humanarum rerum scientia, quam scilicet profitemur, rixis et litigiis pessimorum hominum subseniat, nec alibi reperiat ubi sese ostendat, aut exerceat. pigebat sane principio in hac operam posuille, et pudebat porro poncre. sed tamen tuo consilio, ut illud usurpem, destinatus obduravi. Et quamobrem primo aspectu princeps illa artium displicebat, ea nunc maxime causa magis magisque dum perspicio, adlubet, atque etiam haec ipsa nostra praxis. Video quidem illius praetextu, hujus ministerio perniciosissime peccari, et


page 121, image: s121

lites crescrere. sed tantum abest, ut illi imputem, ut eam solam existumem quae amputet, nec alio (quam hujus praxeos) ductu errores qui obrepsere, et regnant, deprehendas, aut corrigas. Quamquam autem plane corrigere non sit nostrum, nec, ut ego opinor, cujusquam ultimo hoc mundi saeculo, perquam tamen volupe est, cavere, et inter tot anfractuosas formulas formam tenere, et viam. quod dum studeo, jucundus omnis labor, et abunde est, si eo pervenio, quo res meas, et quae ad me deferuntur, recte dirigam. Ita tandem in vocatione, quam appellamus, mea acquiesco, quod non parvae felicitatis arbitror, quam servet mihi Altissimus in conscientia pura. In reliqua vita dum turbant, mutant, nutant omnia, hoc saltem moveor, ut obstupeam ad rerum instabilitatem. cum moneor, ne usquam consistam: et deflecto ad me. ubi eheu! quam turbida, putrida, insana, emortua omnia. Caetera igitur transibo, precatus bene vortant. A me quantum possum effugio ad Dominum et Deum meum, quem ex animo rogo, fiat voluntas sua, faciat ut velim, conficiat voluntatem meam, perficiat suam. Et hc quidem sentio continuum certamen, sed firma spe expecto eventum in exitu meo, de quo in eodem duce meo confido. Quam fiduciam vera in me fide adjuvet, atque adaugeat. Haec vota mea, Lipsi, et in praesenti, et per omnem vitam, et etiam post hanc vitam. nec habui de quo convenientius scriberem. Reliqua fere a nobis aliena sunt: et quidem haec etiam a te, qua ad me pertinent: qua tamen ego ad te pertinere soleo, et esse inter tuas curas, propius fortasse faciunt. Quod si ita est, ut spero esse, mone, doce, excita. nam verum ut fatear, ut alibi proficiam, in his quae a te, unice insuper oblecto, et dum licet per occupationes suaviter saepe e scriptis tuis haurio, quam gustuosum, si tua manu propines atque attemperes! vidi nuper de Cruce tuum, hoc est, doctum et elegantem, sed tamen sub iis signis alio sequebar: nunc audio sub praelo esse de Militia Romana, et spero brevi de reliqua Face. sed quando Thraseas, et quae istius argumenti, in qus teipsum superas? Scaliger hc de quadratura Circuli. nunc parat de Emendatione Calendarii. Sed longus fio. Vale, vir doctissime, et salve cum uxore, et [note: Hanc 26. annos ancillam Lipsio fuisse, et tunc taesam nocturnae solitudinis viro se junxisse, et nuptias, convivia, choreas in sua domo celebrasse scribit Lips. III. Miscell. 80. et 82.] Anna ancilla. Salutat vos pater, qui pro aetate adhuc commode. Ultrajecti XVI. Septembr. anno oo IC XCIIII. Stilo veteri.

EPISTOLA CXVI. J. LIPSIUS Everardo Pollioni suo S. D. Ultrajectum.

AGnoscis hanc manum, Pollio, agnosce et animum, qui est, qui fuit; id est, in te volens et pronus. An non amem eos, quos in parte feci, aut certe (nec tu negabis) juvi et direxi? Te mihi assero, Pollio, meum opus


page 122, image: s122

es, et ausim dicere, Phidiae Minerva. Etenim idem hic affectus tibi in me, controverti nunquam; et quod de me sciebam, de te confidebam. Siluisti tamen diutius, atque etiam ego: sed caussae non ignotae, et ignis, quem cineres tegunt, vivere non desinit, etsi non scintillat. Bona et tranquilla omnia privatim apud te esse gaudeo: etiam illud, quod in rebus et forensi ju risprudentia versaris. Quis sapiens hoc studium damnet? sine quo, ut nunc et olim mores, respublica non stabit: quia non haec sine justitia, et anima ejus ac fomes est iste usus Damnavi et irrisi, non nego, damno etiam nunc et irrideo merum hoc forense genus, in quibus nihil aliud bonae rei aut artis est; vulpiones, rapones, quibus finis actionum quaesticulus est: nunquam istos magis serios, doctos, et quod fere sequitur, magis probos. Doctrina enim in pessimis etiam ingeniis vim aliquam sui relinquit, directum judicium, sensum et scientiam boni ac mali. Illud moneo et suggero, addi etiam graviores artes, quae animum forment, poliant, squalorem sordesque judiciorum et affectuum tollant. Philosophia, mi Pollio, quam salutaris et efficax est! imo in rebus his tristibus quam laeta! vides continuam temporum moestitiam: quae non nisi pelli aut a sacris litteris potest, aut dilui istis. Crucem meam tibi visam, bene est: videbis per me brevi, si Deus volet Militiam, sed illam veterem et Romanam. Scio involuta quaedam Polybii in hanc rem esse: conati sumus evolvere; et alia, quae decrunt, in Face nostra erunt. Patrem tuum vivere et valere, mihi volupe est: sit ita vobis longum, et alter alteri (nec dubito) gaudio este. Sed quando tu eum avum? Heus ubi lex Julia de Ordinibus maritandis? ubi Papia? diu exspectas, et Censor te adigeret, si nunc esset. Extra jocum omnem, maritum te bonae conjugis opto, et ex ea patrem. Lovanii VI. Idus Novemb. oo. IC. XCIIII.

EPISTOLA CXVII. J. LIPSIUS Henrico Wiltio S. Ulrrajectum.

[note: Wiltius Ultrajectinus etiam fuit, et Pollionis aequalis et popularis. ad hunc est Epistola Lipsii 1. Centur. 55. quae plenior est in prima editione, quam in secunda et reliquis. sed Offenbachii n. 55. ediderunt integram. hinc apparet eum. A. Gellio emendando mentem adjecisse. de multis enim ejus scriptoris locis ad Lipsium retulerat, ad quae respondet Wiltio. per Galliam et Italiam peregrinatum docent Epistolae Lipsii 1. Cent. Misc. 48. 11. 9. et 54. sed an hanc quoque eruditionis inde paratae spem immatura mors, aut aliud quod fatum interceperit, nescio; nec ejus mentionem adhuc celebratam repperi. commendaverat hunc juvenem Bencio Lipsius, qui eum magni fecit. vid. supr. Epist. 62. fuit enim discipulus Lipsii. vid. Epist. ad Theod. Canterum a Pontano edit. Decad. 11. 9.] LItteras tuas accepi nuper, in quibus aestus deliberationis vestrae non mihi novus et improvisus. Facile enim ex hoc Antverpiensi casu videbam interclusum omne in Galliam iter; aut etiamsi id non esset, mansionem tamen ibi parum tutam: Pone enim pacem iterum coire: tamen ejusmodi ingeniis,


page 123, image: s123

quae constantia, aut genti fides? Meo judicio de Germania potius cogitandum sit, quae ipsa turbari nunc incipit, sed ut spero, non tota. Quantum enim humana conjectura provideri potest, Helvetia secura est, eritque. eo suaserim de Basilaea, quae et amaena urbs, et in qua praeter Amerbachium J. C. etiam Hotomannus. adde quod in finibus Galliarum ea urbs sit: ut si quando firmiora tempora videbuntur, facilis tibi in eam provinciam transitus futurus sit. omnino saeculum hoc ejusmodi est, ut consilia expedire in quavis deliberatione difficile sit: hoc tamen, quod posui, optimum videtur, ut in malis. patri tuo, viro probo, et tui amanti ex me salutem plurimam dices. cujus litteris respondebo, si otium majus nactus fuero. et has tamen poteris cum eo communicare. D. Cantero eandem salutem. ad quem nihil habeo, quod scribam, quia his temporibus et musae nostrae silent, et earum omnes mystae. Plantinum cum familia et typographia brevi hc expectamus. Vale et Everardum (Pollionem) saluta, quem miror ad meas nihil respondisse. Lugd. Bat. Idibus Martiis, quo die Caesar. 1583.

EPISTOLA CXVIII. J. LIPSIUS Henrico Wiltio S. D.

SIlentio tuo diuturno apud me succensebam, et hoc ipsum scito amoris prisci notam. Nam appellari non valde alias aveo (quam saepe et quam varie mihi fit?) a te iisque cupio, a quibus etiam amari. Et si animum tuum rogas, merui, mi Wilti, merui: et institutione non nihil, et maxime affectu, quem paternum in vos gessi. Quid nunc? fidem testor, etiam gero. Eo jucundiores istae tuae mihi litterae, quae esse te quem volo praeferunt, et qui debes. Peiseveremus. Nos hc in otio et diu optata quiete, etsi turbae circumsonant externae. Sed Constantiam meam legisti, et puto aliquid ex ea animo inhaesisse. Itaque inter arma, et turbas quiescimus: quiescimus? etiam confidimus, et quasi rebus florentibus aedificamus. Domus mihi empta est, reparatur, instruitur, et maxime horti caussa, qua voluptate nefas mihi carere. Tu quoque in otio, ut video: et nec hoc agis, ut ex Platonis scito adjungas tibi dimidiam tui partem. Quousque sic solus? quousque tu unicus, spem generis non suscitas? Et simul a cano vulturium capite? nosti enim illud Catullianum. Sed libri te, credo, delectant: et sit ita longum, atque ex iis pete Nepenthes illud, quod apud Homerum est, [gap: Greek word(s)]. (omnium malorum oblivionem inducens.) Ego quidem sic experior; et studeo robur animo ingignere; imo et prudentiam, qua velut tabula fulti, etiam in naufragio isto publico rerum, enatemus. Leemputum, nisi fallor, nosti: saluta a me amanter. patrem tuum in primis. Lovanii, VI. Idus Novemb. oo. IC. XCIV.



page 124, image: s124

EPISTOLA CXIX. J. LIPSIUS Paulo BusioS.

IGnoratus mihi nuper et adventus tuus fuit, et discessus: eo factum, ut litteris mihi committendum hoc negotium fuerit, quod agere statueram in sermone. Negotium autem, ut saepe, alienum ago: sed amicissimi mihi viri, Christophori Plantini. qui cum jam ante tres septimanas huc advenerit cum familia omni et supellectile, aequum sane videtur, ut res ejus semel D. D. Curatorum auctoritate constituatur. promisimus ei in stipendium annuum, ut D. T. scit, ducentos florenos. caveri de eo sibi postulat publico instrumento. cui si aliquid nomine viatici adjicitur; usitatam rem feceritis et humanitate vestra dignam. Laborat etiam de immunitate vinaria et cerevisiaria, in qua nihil adhuc actum, et cuperet (quod aequissimum sane videtur, et quod antea Sylvio datum) ea parte haberi inter Professores. id est, ut idem numerus illi utriusque liquoris indulgeretur. Peto quod in me est, Amp. D. ut haec auctoritate tua conficias apud collegas, quos puto jam praesentes. Nam D. Almondium Curatorem nobis datum libenter et recenter audivimus, eamque illi, imo nobis dignitatem gratulamur. quod festinamus, non de nihilo est, quia certe Plantinum inviti Antverpienses amicique dimiserunt: et videndum, ne viro seni taedium aliquod aut fastidium objiciamus in rebus, quas aequissime et ex promisso petit. caetera in Academia recta. Donelli abitus aut mansio adhuc incerta, et pendent e responso. Vale Ampl. D. et te reip. caussa cura. Leidae XIV. Kal. Junii. 1583. [note: Paulus Busius (Patria lingua dictus Buysen, ut in Chronico Agathensi apud Matthaeum, in notis ad Rer. Amersford. Descript. p. 397.) Amersfortensis, Toparcha Sevenhovii et Capellae (in agro Trajectino) Juris Consultus, primum Sindicus Leidensis, deinde Advocatus Hollandiae et magni sigilli custos, Curator Academiae Leidensis, (vid Lips. 1. Centur. Misc. 89.) Vir in annalibus patriae nostrae celeberrimus, et qui variis casibus jactatus fuit. Anglicae factioni primum vehementer favens, et Elisabethae deferendum imperium censens, ipSe ad eam legatus ea de caussa fuit. deinde cum se munere Advocati Hollandiae abdicasset, a Leicestrio concilio ordinum, ut Ultrajectinae civitatis legatus, adscriptus. sed postea cum vehementiam et dominationem Leicestrianam oppugnare inciperet, in carcerem conjectus, multa incommoda subiit. cum vero ex custodia Ultrajectina evasisset, et Leida transiret, Hagam a Douza, Lipsio et aliis deductus: vide Borrium lib. XXII. pag. 27 qui et lib. XXXI. pag. 34. vitae ejus breviarium exhibet. adi et Hoofd Hist. lib. V. p. 209. et alios temporum istorum scriptores, quos adducit Theodor. Verhocvius Rerum Amersfordiarum descript. cap. V. ubi vitam ejus enarrat. a Matthaeo editam. Vide et Academiam Leidensem: ex qua Melchior Adam. in vitis JCtorum pag. 318. sua descripsit: perperam vero a Verhoevio dicitur natus A. 1571. vitio credo operarum, pro A. 1531. obiit XXIV. April. A. 1594. Adamus vero mortem confert in XIII. April. 1594 usus forte calculo Juliano. auctor Academ. Leid. A. 1576. vel 1577. Lipsius, ut vario erat ingenio, saepe eum laudat, aliquando durum ejus ingenium arguit. vid. ad Epist. X. pro captivo apud Phil. Sidneium deprecatur in epistola edita inter Praestantium virorum epistolas a Phil. Limburgio. editas n. 11. in qua erga Anglos et Leicestrianam factionem animum suum nudat. Curator Academiae factus A. 1581. cum Senatus Academicus mifisset Hug. Donellum, et Corn. Grotium Delfos, ad Principem Arausionen. et Ordines, qui hoc ejus]


page 125, image: s125

[note: nomine peterent, in quo munere, et curatione Rhenolandiae, licet in Hollandia se abdicasset Advocati provincia, et ad Ultrajectinos se contulisset, mansit, sed cum Consulibus Leidensibus acerrimis jurgiis saepe concertans. praecipue cum inconsultis iis, et Professoribus, Thomam Zoesium vel Sosium, ad Professionem Juris evocasset, quod ita aegre tulerunt Consules, ut Nicolao Adriani Brouwero mandaverint, ut apud Leicestrium de ejus impotentia quereretur, et canssam Consulum, neglectis saevis Comitis dictis, ageret, et ostenderet illos nolle Zoesium admittere, ut qui acerrimus religionis purioris esset hostis, nec de quo constaret, an obsequium Regis Hispaniarum ejurasset. de quo Zoesio infr. in Epistola ad Adrianum Romanum plura dicemus. immo adeo nullam suae rationem auctoritatis habitam esse indignati fuere Consules, ut cum eo in Curatorum conventu de rebus Academicis conferre negaverint, et cum A. 1591. ut ageretur de Lipsii epistola ad Curatores de discessu ejus scripta, conventus indictus esset Curatorum, et Busius supervenerit, noluerint de eo negotio deliberare. Morerius in lexico suo plurima hc commisit vitia; natum dicit enim in Hollandia, (cum Amersforti fuerit editus.) Anno 1521. pro 1531. patrem dicit fuisse Dominum Cappellae et Sevenhovii, cum Borrius dicat, praedium illud emptum a Paulo Busio eo animo, ut senectutem in illo secessu quietam degeret. fuisse Scabinum Leidae Morerius dicit, cum Syndicus (Pensionarium nostri vocant) fuerit: nihil praeterea de reliquis ejus gestis addens. non confundendus vero cum Paullo Busio Zwollano, qui circa haec eadem tempora Franekerae Jus Civile Professus fuit.]

EPISTOLA CXX. J. LIPSIUS Jo. Caselio.

ET adolescens, quem commendas, mihi gratus, et gratior tua scriptio. quae iterata satis ostendit altum et non tenui radice nixum tuum in me amorem. Nam et priores tuas litteras accepi per nostrum Gryphium: sed in hoc intervallo locorum et raritate commeantium defuit non scribendi animus, sed mittendi opportunitas. At ego te, mi Caseli, vere et ex animo pridem aestimo, pridem amo. cujus virtus et elegans eruditio non solum ex fama mihi notissima, sed ex scriptis. Haec autem non fallunt: cum vana interdum illa. Dea: libros duos de Constantia nunc edimus, et dolet, quod exemplar mittere ad te non liceat, indicium amoris. Gryphium scibis adhuc in his locis egisse, fungentem munere Syndici apud Gorichomenses (oppidum in Batavia) quo nomine etiam ordinibus interest et consiliis de re communi. Mihi valetudo nunc non firma, eo brevior ero, hoc serio testatus amicitiam mihi tuam gratam esse, quam alere et firmare non deero omni genere officiorum. Davidi Chytraeo, viro vere magno, velim salutem ex me nuncies: itemque Domino Henrico Brucaeo populari nostro. Lugd. Batav. postridie Ka. Augusti. 1583. [note: Licet nihil fere hac epistola memoratu dignum contineatur, quia tamen nulla inter editas Lipsii Epistolas ad Caselium exstat, hanc unicam ex plurimis, familiaritatis inter viros illustres indicem et testem solam edere volui. magnae autem famae hic Caselius olim fuit, qui diu in Italia versatus, Victorio maxime adhaesit, ut epistolae utriusque ostendunt. editae Caselii Epistolae post varias editiones ultimum Francof. 1687. quibus de vita ejus quaedam praemittuntur. quae plenior edita a Reinh. Heinr. Rollio tom. 1. memoriarum Philosoph. Rostoch: A. 1710. de meritis Caselii edidit Epistolam Jacobus Burchkardus Guelf. 1707. de epistolis etiam Caselii editis, atque edendis specimen edidit nuper Polycarpus Lyserus in Apparatu Literario Societatis Colligentium Witeb. 1717. pag. 240. inter epistolas ineditas vero nullam ad Lipsium, vel illius ad Caselium offendi. nisi unam inter editas pag. 734. scriptam III. Kal, Maj. 1579. quam vidi autographam, in quibusdam verbis differre ab edita. in qua Ptolemaeus Gryphius memoratur, qui sine praenomine in nostra hac memoratur. vocandum vero Bartholomaeum puto: nam inter ineditas a Lysero memoratas n. CXXVII. una occurrit ad Bartholomaeum Gryphium. et Ptolemaei nomen nostrae genti inusitatius videtur. idem videtur esse, cujus supra meminit Epist. 28, et 30. ad T. Leeuwium. Johannem Albertum Gryphium A. 1596. 20. Junii petiisse facultatem legendi in Jure ex actis Academiae nostrae didici, qui an ejusdem familiae fuerlt nescio. ut nec an ex eade stirpe Guilielmus Crie, qui memoratur in annalibus nostris, et qui Cancellarius Gelriae fuit. vid. Borrii Lib. XXX. pag. 56. nec an ad hunc pertineat Cripius, quem Hadrianus Junius in epistola ad Henric. Junium pag. 208. memorat. qui fuit secretarius primum Delfensis, ibid. p. 213. et cujus filius fuit Guilelm. Cripius Secundus, ad quem Lipsii Epistol. II. Cent. 82. et III. ad Bel. 18. vid. Valer. Andr. Biblioth. Belgic. Henricus Brucaeus vero Alostanus Flander, Medicinam et Mathesim Rostochii professus. de quo vid. Val. Andr. Bibl. Belg. et Melch. Adam. in vitis Medicor. pag. 317. ejus meminit infr. Gruterus in Epistolis ad Lipsium.]



page 126, image: s126

EPISTOLA CXXI. JOANNES CASELIUS J. Lipsio S. Lugdunum.

HAec scribebam, Juste Lipsi, peregre iturus, quod me absente Mellaeus se in iter daret. Hic vero, et de quibus voles aliis, et de mea in te benevolentia, plenius te docebit. Utitur enim me familiariter, cumque una sumus, crebri de te inter nos sermones honorifici et jucundi. Ostenderat mihi nescio unde acceptum, te accitum Lipsiam, et venire constituisse. Gaudebam, quod sic te aliquando viderem, et gratulabar juventuti nostrae. Verum te forte patria tenet, etiam in istis fluctibus, quibus otium litterarium a vobis tam diligenter coli, hoc magis miramur, quo hc in otio, quod hactenus summum est, minus agimus. Ipse tamen in excitandis ingeniis ad cultum virtutis et doctrinae non parum operae pono: proficio, quantum mores nostrae gentis ferunt. Plaerique enim a pueris se applicant ad artes sive quaestuosiores, sive [gap: Greek word(s)]. Nec in hoc forte tenuiores reprehendam: laudo fortunatiores, si qui non abripiuntur studio voluptatum: cujusmodi habemus paucos admodum. Nec erat, quod hoc te docerem, qui et nostros mores et aliarum gentium pernovisti. [gap: Greek word(s)] exemplum a te non vidi: quod velim non periisse, quando manu tua correctum fuit. Legi tamen diligenter librum, et novo modo et doctis scriptum. Qui enim in his tirones; non videbunt omnia, quae a te divinitus prolata sunt. Perge nos ad vitam erudire monumentis tuis doctissimis: aveo scire, quid modo habeas in manibus. Vale. Helmaestadio ex Acad. Julia, XI. Kal. Sext. 1590.



page 127, image: s127

EPISTOLA CXXII. J. LIPSIUS Alexandro Ratloni S. Gandavum.

MIhi vero tam grata tua appellatio et interpellatio, quam ante silentium ingratum, et multo magis transgressio per hanc urbem me nec salutato. Amo enim te (ex animo loquor) amo, mi Ratlo, et amari a te pariter in pretio pono. nec exiguum spondere mihi coepi de ingenua optimaque natura tua, quam peto ut cum ratione sequaris. sequeris autem, si juxta sacras literas etiam illa scripta sapientum tanges, quibus video et gaudeo te nunc addictum. Turbae ubique et tumultus: quae pacis aut quietis spes, nisi in nobis et a nobis? Hispanum ego video magnos et praeter suam quoque spem progressus facere: et vereor ut semel, ruptis Belgii hujus aggeribus, exundet se illa vis in Europam universam. Consilia nostra ignava video, palam mala: et videmur Andabatarum more caeci in exitium praecipitare. Non culpo opidum vestrum: sed tamen quidam inter vos sunt, qui pietatis specie pietatis arcem oppugnant, et velo defendendae patriae, eam evertunt. Non uno seditionum vento (utinam fallar) brevi agitabitur haec navis: nec tam ab externa Punica tempestate discrimen nobis, quam ab hostibus internis. cavendum, vigilandum. ubi fides? Nec turbent te ista. solatium ab iis scriptoribus pete, quos legis, praesertim ab Arriano, sive ut verius dicam, ab Epicteto; quoniam ille sub Arriani nomine dissertationum earum verus auctor et pater. Juvent te etiam aliquid fortasse hi mei libri de Constantia, quos donum tibi do: et quos recens edolavi in usum meorum Belgarum. De Germania non nimis laeta audiebamus. Terceram etiam amissam esse scis. et tamen quid metuimus? Rem nostram domi, id est intus et in animo componamus: adveniant conjurentque omnes Europae et Asiae Reges, quem timebo? scripsi haec subito, recens a prandio amicorum. Tamen hunc Nautam sine libro meo aut litteris venire ad te nolui. Vale, et me ama. De Loco Arriani jure ex me quaeris (dico de sacerdotibus Augusti) et explicavi in commentario meo ad I. Annal. Taciti: illuc compendii caussa te nunc remitto. De servorum vertigine proximis litteris. Vale Lugduni. XIV. Kal. Octobris 1583. [note: Hic Ratlo Professorem Phyfices Leydae per aliquod tempus egit, et A. 1579. mense Martio a Curatoribus missus, in Galliam ad Fr Hottomannum et Hieronymum Zanchium inducendos, ut Leydam venirent, et Professionis munera vellent suscipere. vid. Epistolas Hotomanni 67. 72. 80. 82. cum Hottomannus recusaret, Donellus, qui in sermone cum Ratione spem de se ostenderat, venit. Zanchius etiam detrectavit, ut et Tussanus et Junius, quibus Ratlo etiam conditionem hanc obtulerat rediit vero Ratlo XIV. Junii. deinde Ann. 1581. VI. Novemb. cum testimonio honeste, ut petierat, dimissus est. haec ex Actis Academiae nostrae: desultoriam vero vitam egisse apparet ex 1. Centur. Miscel. 12. quae paucos post hanc epistolam dies scripta est. Credo et hunc Danaei caussae involutum, et ut ille Gandavum, ita et hic Ratlo eo discessit, ubi speciem Academiae vel Gymnasii instituere animum induxerant: sed fefellit eorum spem factiosorurn proditio, qui ad Hispanos iterum rerum summam detulerunt, quod non male hc conjecit Lipsius.]



page 128, image: s128

EPISTOLA CXXIII. J. LIPSIUS [note: Hic Lampsonius Brugensis, Poeta et Pictor, ante in contubernio Cardinalis Poli vixit, (vid. Epist. 127.) postea Leodici tribus Episcopis ab actis fuit. Familiarissimus Lipsio, et inter praecipuos auctor secedendi ex Batavis, ut infinitis harum epistolarum locis apparet. incidit in morbum deinde melancholicum, et obiit 1599. vide Valer. Andr. Biblioth. Belgicam.] Dom. Lampsonio S. Leodicum.

ITa vivam, mi Lampsoni, ut molesta mihi cogitatio est tarditatis, qua in te tam humaniter provocantem sum usus. cui prima caussa tamen ab ipso te, dum promittis libellum te missurum, de quo judicium meum postulas: quem nullum postae vidi. in me et a me, fateor, caussa proxima, qui distuli scribere, dum id cum munere isto possem, quod nunc vides. Diutius autem liber is haesit apud Plantinum, quam pro mea opinione aut voto. Videbis per eum divertisse me etiam ad illa meliora sapientiae studia, nec scio tamen an grato in hoc saeculum conatu: Judicia enim multorum corrupta novimus, qui delicias et mella quaedam litterarum magis probant, quam haec firmiora Philosophiae alimenta, et animo magis sana. At inter eos, qui [gap: Greek word(s)] judicant, et [gap: Greek word(s)], te in primis habeo. quem et fama et scriptis quibusdam (non enim ita premis, quin aliqua ad nos jam olim erumpant) pridem mihi cognitis. Gaudeo et gratulor propiore mihi amicitiae nexu devinctum: Nec enim aliter literas eas interpretor, quas cum tam benigna amoris et judicii tui significatione, velut conciliatores et pararios habeo aeterni amoris. Nec fallere me aut blandiri nosses, si Lipsium propius nosses. Ad Dominum de Houtain (cui praeter vestra nomina, magnum hoc debeo, amicitiam tuam) litteras dedi ante binos menses, cum excusatione aliqua apud te, quas spero accepit. Amplissimo Domino [note: Torrentio, qui tum Leodici erat Archidiaconus.] Archidiacono per te commendari velim: cujus memoria mihi semper sancta. Velim scire quid ipse, quid cognatus ejus Livinejus moliantur. Nam hunc Roma jam rediisse, e comite itineris ejus intellexi, Venii filio. Qui quidem Venius (patrem intelligo) carior mihi nunc, hoc ipso, quod carus vobis. Plantinus jam apud nos est, non [note: Id est, non ut mutet Catholicam religionem; hanc suspicionem enim a se amotam volelebat Lipsius, qui auctor Plantino transferendi domicilii fuerat, quia libros suos coram se imprimi malebat, quam Antverpiam mittere, et tentabat Plantino jus impetrare, ut solus excuderet Grammaticam et libellos, quos Lipsius in usum scholarum omnium Belgicarum componeret; ut postea Hollandiae ordines Vossio id mandarunt: de quo negotio saepe in his epistolis.] novitatis aliquo studio, sed quietis. Nam hc sane tranquillitas est, nec servitus in iis, quae supera illa tangunt. Vale: Lugd. VIII. Eidus Octobr. 1583. sed [note: Ad hunc scripserat Lipsius epistolam, quae inserta 1. Centur. Misc. 30. edit. primae. sed postea sublata. ediderunt eam Pontanus Decad. V. ad divers. Epist. 3. et Offenbachienses decad.] Nicolaum Florentium unquamne nosti? Ego quidem illum Romae. Valde velim scire,


page 129, image: s129

ubi et quomodo agat, si rescribis, memento. Tacitus meus in folio (ita loquuntur) jam imprimitur cum pleno ad eum commentario: libros tres de Venatione sive amphitheatro, si Deus vitam mihi dat, subjungam. Salutat te Douza. 1. Epist. 1. fuit vero Harlemensis, et in antiquitatis et literarum scientia praestantissimus, teste Boxhornio in Theatro Holland. in Harlemo. Infra ex epistola ad eum, in Hispaniam in contubernio cujusdam viri potentis abiisse, colligi potest. vid. Lips. de Amphitheatro in mitio. Hadr. Jun. in Epistola ad Lindanum Episcopum Ruraemundensem. p. 389. Florentii caussam laetam accepisse coronidem se gaudere, scribit. quae illa vero caussa sit, ignoro.

EPISTOLA CXXIV. J. LIPSIUS Dominico Lampsonio. Leodicum.

ADfectus ad scribendum me incitat, mi Lampsoni, vetat aegritudo: quae duos menses jam me tenet morbus [gap: Greek word(s)], cum taedio et nausea, nec sine discrimine, si perseverat, Deo meo permitto, qui lucem hanc dedit, adimetque cum volet. Missum a te [note: Vid. Ad Epistol. seq.] fasciculum accepi: et vere dicam, recreando mihi fuit in hoc morbo. O pium modestumque nostrum Ximenium! utinam aditus auditusque talibus consiliis apud Reges. Magna et salutaria reipublicae christianae concepit ille vir: quae ut ad exitum perducat, vota mea serio interpono. scriberem partite de illius syntagmatis, et de tuis. Ignosce languenti huic manui et menti; non possum. Etsi animus enim erectus, vires valde me defecerunt. fascem fortasse per hunc nuncium remittam (perlegi enim) quia detinere haud temere ausim, rebus nostris et valetudine mea tam incerta. Nutamus hc enim et momentis variis agimur, ad pacem, an ad bellum ancipiti libra. statum enim vides maritimae hujus regionis, non dissimilem suo mari, sed ista Deus viderit, [gap: Greek word(s)]. tu me ama et salve ex animo, cum reverendo viro, Domino Archidiacono Torrentio et Levineo, plura et firmiora, cum ero firmior. Lugduni Batav. postridie Nonas Octobres. 1584.

EPISTOLA CXXV. J. LIPSIUS Dominico Lampsonio S. D. Leodicum.

ETiam nunc jacebam, mi Lampsoni, e diuturno morbo, qui corpusculum hoc valde exhausit. tres jam fere menses sunt, cum publico careo, et intermitto lectiones et munera omnia, quae sunt sanorum. quid me fiet nescio.


page 130, image: s130

fiat quod Deo meo libet, erit me libente. Solatio mihi interea vere hoc fateor, [note: Ex his duabus epistolis conjicio cum Lampsonio (qui inter praecipuos hortatores fuit fugae, ut et Torrentius, quem [gap: Greek word(s)] suum vocat 11. Cent. Misc. 15.) jam egisse Lipsium de mutanda religione, et ipsi missum fuisse Ximenii quoddam scriptum, quo ille Catholicorum quorumdam corruptelas et errores mollire conabatur, et ita mendari omnia posse ostendebat, ut ideo ab Ecclesia recedendum non esse ostenderet. Erat vero ille Ximenius Hispanus, qui Coloniae diu vixit, et aliquando Leodium excurrebat, et ibi haerebat. multis laudat eum D. Heinsius in praefatione ad Epistolas selectas, qui cum Cassandro, et aliis viris moderati ingenii, volebat Ecclesiam in Ecclesia emendare. Multa ejus mentio in Epistolis Jo. Metelli supr. 58. et seqq. qui et in Cent. 1, Epist. 65. et 68. ab Heinsio Editarum, eum cogitationes suas illustrare pergere scribit (scilicet cum Cassandro de concordia religionum communicandas.) sed queritur etiam cum joco, hunc Philosophum Epictetaeum, et pauperem Theologum Leodii apud Torrentium, et mensas Eburonicas haerere malle, quam de gravibus rebus disputare, et publicam rem juvare; et ita passim in iliis Epistolis ejus memoria occurrit, ut adjutoris istius emendationis, quam Maximilianus Imperator, per Cassandrum et alios mitis ingenii Theologos, efficere conabatur. Cassander etiam Epist. 77. Ximenium multis laudibus ornat, et pacificandae ecclesiae ardentissimo studio praeditum dicit. Hic ergo Lipsii et aliorum, qui nutabant, in gratiam videtur formulam quandam concepisse, ad quam se componentes redirent ad sacra, quae vel deseruerant, vel deserturi videbantur. quod clarius indicat epistola praecedens, ubi Lipsius fasciculum, quo syntagmata Ximenii et Lampsonii continebantur, non audebat secum retinere, quia incerta ejus valetudo erat, nec Hollandis adhuc patere animum suum volebat; quia jam decreverat ab iis se subducere. Ex Epist. 129. apparet Lipsio missum ut emendaret. et hoc est illud scriptum promissum, quod exspectabat Centur. 1. Miscel. 60. quae tota epistola his illustratur. et hinc biennio post voluit evadere ex Hollandia, sed ut videbimus, impeditus fuit, ut scribit Lampsonio 11. Cent. 15.] Ximenii et tua scripta, quae carptim legi. Universum institutum vestrum mihi probatur, plenum moderationis et prudentiae. quae unica in his dissidiis ad pacem via. Placent etiam partes, excipio quaedam disputata cum Lovaniensibus, aut Genevensibus; subtiliter sane et docte; sed cui bono? Ego tutius censuerim et utilius, rem totam a Ximenio proponi, nec spargi quidquam in vulgus, priusquam universus ille sol se diffundat. Nam minuti hi radii tam spissas tenebras nunquam vincent. Contradictiones nos monent. non defuerunt unquam, non deerunt, in rebus praesertim, quae sacrae. haec quoque inter alias nostri seculi pestes est, quod de pietate loqui omnes volunt, praestare eam pauci. At viri boni, et ex animo pii, probabunt illa, quae profecta a vera et interna pietate, quam splendentem in animo illo puro Ximenii intueor clare. Itaque mittite illos, quos vides [gap: Greek word(s)]. scribite et edite nobis, qui vero pectore adspiramus ad verum, hic ager est, qui subactus et paratus ad sementem. reliqui tribulae et spinae. qui pungent et comprehendent, si accedis. de Plantino (qui amplissimo Torrentio et tibi salutem) paratum fore scito, cum vos parati, nisi tempora tamen ista virum optimum, et rationes ejus prius pervertant. Ejus enim rei et quaestui vides, quam haec arma et confusio adversa, per quae nihil libri aut Musae,

[gap: Greek word(s)]
(Sed caedes, et sanguis, et gravis gemitus virorum)

ut ait poeta ille, qui mihi semper magnus. Saturnalia nostra et de Amphitheatro iterum imprimuntur. utraque cum figuris habebis, si Deus velit, ex nostro dono. Constantiam meam mitto. Vale et salve, vir merito mihi et bonis care. Lugduni Batavorum postr. Non. Novembris 1584.



page 131, image: s131

EPISTOLA CXXVI. DOM. LAMPSONIUS J. Lipsio doctissimo et amicissimo S. P. Leidam.

EXspecto, sed commodo tuo, aliquid a te litterarum, ut qui posterior scripserim, non enim offenderunt te, puto, inepta illa epigrammata ad te missa, quum potius riseris, scio, ejusmodi ineptiarum non insolens. Salutavit te ex animo Carondeletus, et Oranus, ac tertius Rolandus a Launay Canonicus St Pauli, summus et ipse tui admirator, et una animo eo, nihilo levius tui amans atque admirans Georgius Thourinus, Doctor Theologus, ecclesiastes, et scholasticus Leodiensis. omnes hi te in intimo animo, et Lipsium in coelum serunt. Thourinus interpretatur gallice Institutionem tuam epistolarem, quam et dedicare tibi meditatur. Noveris eum, opinor antehac, quin et meminoris. Nihil erat, quod praeterea huic epistolae adjungerem. Anhelo ad tuum illud Syntagma de institutione Juventutis, sed et exspecto aliquid, si pateris, a CornelioVenio, Othonis mei patre, et ipso plus quam meo; illud, inquam, super quo tibi antehac scripsi: sed an non mittes obsecro. (ubi inquam commodum erit,) libellum [note: 1 Theodori Coornhertii.] Diodori Dialogistac? mitte sis, mitte; atque hoc etiam munusculo me tibi arctius obligare perge. Ximenius noster omnino spero, opus suum ante proximum pascha absolverit. Utinam! sed iste tamen me sperare jussit. Vale [gap: Greek word(s)]. [note: 2 Hagae versabatu Lampsonius, cum hanc daret epistolam, ut etiam colligo ex responso Lipsiin II. Cent. Misc. 50.] Hagae Comitis Jul. 1588.

EPISTOLA CXXVII. DOM. LAMPSONIUS J. Lipsio S. D.

Nihil nunc erat quod scriberem, sed si meo erga te amori, vel observantiac potius indulgerem, maxima de nihilo (nihil minus quam nihilo) sic ut ille canit, nasceretur, uti nunc, ita semper historia sive epistola. Gaudet noster amor verbosa, Juste, loquela. Hujus autem scribendae mihi praebet occasionem sollicitudo de valetudine Cornelii Venii nostri, unius omnium optimi, atque humanissimi viri: quem ultimo nuncio extreme laborare, id est, [gap: Greek word(s)], accepi: fortasse jam hoc labore. sive agone defunctum, ut ( [gap: Greek word(s)]) [gap: Greek word(s)], id a te, nisi gravaris, verbo cognoscere velim, tum an acceperis epistolam, (scripseram antea complusculas ad Venium missas, ut tibi redderet sive ostenderet,) qua tibi de missis Politicis tui


page 132, image: s132

(opere imprimis docto, Jupiter, et laborioso: quamquam quid tibi adeo ingenioso, judicio pollenti, docto, eleganti, [gap: Greek word(s)]) gratias egi, nunquam de tam praestanti munere satis amplas, atque uberes (non assentor, ex animo dico) gratias acturus. Utinam modo et illud tuum in nos beneficium accedat, ut reliquum tuarum in totum ipsum opus annotationum, ad eundem, quo coepisti, modum, praestes, non nisi aLipsio pro dignitate praestandum. Vides quantus ego tuorum esurio; imo helluo. Cupio annotationes, concupisco de Magnitudine Romana. Appeto Centuriam epistolarum perpolitam; inhio alteri Centuriae: anhelo ad Dialogos, seu syntagma de recta institutione Juventutis. Quae tua non a me tantum (sive illa Anacreontea, de qua saepius jam opinor, scripsi: meministi enim [gap: Greek word(s)] illorum, [gap: Greek word(s)] etc.) desiderari scito, sed etiam a [gap: Greek word(s)], (nosti quos non dicam praejudicio laborantes) quos Lipsianae formositates, nisi ipsa formae vi, non vincerent: quando me nosti respice ad Antiphilam illam inHeautontimorumeno Terentiana, sordidatam, et sordidam, non ipsam quidem [gap: Greek word(s)]. sed quae [gap: Greek word(s)], et quidem prima duntaxat fronte videretur. Illud volo, lentos illos Sigonianos, vel invitos, tuos jam fecisti, quos inter, [note: 1 Intelligi puto nuncium Papae, qui apud Ubios Coloniae agebat: forte Minimum de Minutiis. vid. Ep. 138. et 140. H' [gap: Greek word(s)] autem est Ximenius.] [gap: Greek word(s)]. Qui Antiphilam ( [gap: Greek word(s)]) Lipsianam quam depereat, haud sacile dixerim. Noster in eisdem Ubiis [gap: Greek word(s)], Deo gratia, ut pro aetate, vivit, et valec. Scripsit, et ab eo scriptum tibi me scripsisse opinor, sperare summam se operi suo manum impositurum, intra unum aut alterum ab ultimo natalis Dominici mensem. Igitur [gap: Greek word(s)]. Vale. [note: 2 Non addita erat nota temporis. sed respondere Lampsonius videtur ad Lipsii Epist. LXXXVI. Centur. 2. Miscel. quae data Postrid. Id. Sextil. 1589.]

EPISTOLA CXXVIII. DOM. LAMPSONIUS J. Lipsio S. D. Spadam.

QUam doleo, quam ringor, quam indignor, quam tibi succenseo, quod Coloniae nuper cum esses, ad Ximenium nostrum non inviseris. quid enim afferre poteris causae? quid vis modo, praeter contemtum. Verum Egone ut suspicor contemsisse te? Apage, nisi Lipsius desiit esse Lipsius, quod antequam credam, nulla suum mundi pars retinebit iter. omnino vide, de isto te gravissimo peccato ut purges. purges autem, imo sic expies, ut statim ubi Confluentia Coloniam (sicuti spero, ac Deum ut quam primum fiat oro) revertens pedem in metropolim ipsam intuleris, recta ad seniculum properes, et hanc ei epistolam ostendas, cum eoque quam uberrime, nec Semel


page 133, image: s133

(quid, non semel? imo saepe ac saepius) communices atque agas super iis rebus omnibus, quas ab eo, partim etiam a me, unum ab hinc mensem, atque paulo etiam amplius, ad ipsum scriptas, cognosces. Cognosces autem desiderium atque optatum summum meum, ad ea, quae attinet, quae longe melius, copiosius, ac distinctius ipse tibi coram declarabit, quamque ego vel his, vel ullis omnino literis complecti queam. quamobrem hc pennam sisto, illud tantum oraturus, ut te senis nostri et meo desiderio ac voto facilem praebeas; (Votorum haec summa meorum) et vestrum ambobus a Deo Opt. Max. vitam vel integri seculi integris, ut nunc estis, vel, si fieri poterit, longiore quoque in robustiore etiam [gap: Greek word(s)] valetudine, qua dignissimi toto animo, tota mente precans. Leod. 21. Maji 1591. Has Coloniam miseram, heri mihi inde remissas.

EPISTOLA CXXIX. DOM. LAMPSONIUS Justo Lipsio S. D.

SPero te suo tempore, hoc est, ante hanc epistolam, recte accepisse vel accepturum, postremam meam objurgatricem, qua expostulabam quod nuper Coloniae cum eras, Ximenium nostrum non inviseris, vel ad te venire non jusseris. Quod si nondum accepisti, aut fortasse suo tempore non accipies: (quoniam enim, ut accipias, summopere optas et cupis, vereor tamen ne non accipias, qui vitam in praesentia [gap: Greek word(s)] agas) erit haec epistola iterandae expostulationi illi, atque objurgationi meae; ac petendo, quidnam tandem alluturus sis causae, quo minus factum? nam, quod fortasse dixeris, brevi admodum tempore te Coloniae haesisse; agendum eo ipso tempore fuisse cum multis, et, in his, cum patribus illis tuis (et vero meis quoque) cum nuncio Apostolico, cum quo amicum illic quendam ex vero mihi scripsisse puto mira te communicasse et ejusmodi, a quibus solida [gap: Greek word(s)] dependeat; e vestigio (nescio quas ob caussas) Confluentiam tibi discedendum fuisse, unde te Coloniam propediem reversurum; officium ad Ximenium quod attinet, facturum, ad ipsum invisurum, cum eo vel uberrime, et creberrime collocuturum super omnibus, de quibus ad ipsum, et ad te scripsi, acturum, communicaturum, disserturum. haec, inquam, omnia si attuleris, aut obtenderis; frustra es, mi homo. factum oportuerat, factum, inquam, oportuerat, statim ut pedem in Metropolim ipsam intuleras, et, si tibi non fuisser integrum, agere cum eo diutius, vel pauca factum illa, et non nisi semi horae spatium requirentia praestitisses, invsisses senem, verbo salutasses, et quo minus tibi cum eo diutius colloqui liceret, excusasses: promisisses inter breve tempus reditum, et tunc cum eo, sic, uti dixi, acturum; atque ita demum vel Confluentiam, vel quoeunque malles, abiisses. aut certe si vel invisere non.


page 134, image: s134

licuisset, brevissima schedula in diversorio relicta, haec ei significasses. quid rausaris? imo quid mussas? taces, et os pallor tibi albus inficit. nam idem hc te [gap: Greek word(s)] puto, quod Romanos apud Flaccum, in eos ita acerrimis illis verbis tanquam gladio quodam ancipiti, invadentem; quo, quo scelesti ruitis? sed malo, erubescere te saltem ac pudere, [gap: Greek word(s)], atque uti postremo scribebam, gravissimum istud peccatum tuum hac ratione, quam tibi miser, unam relictam vides, eluere, atque expiaie, ut statim, ubi pedem iterum (id quod propediem omnino fore spero) in metropoli illa posueris, recta [gap: Greek word(s)] accurras, visas, salutes, peccatum agnoscas, uberrime, frequentissime, assidue conscras, communices, disseras. sed et si, (uti consido) haec epistola te Confluentiae, aliove quocunque loco ante tuum Coloniam reditum deprehendet, confestim per uberem ad eum epistolam, ea, quae dicebam, salutationis et excusationis officia prolixe praestes. Omnino, mi Lipsi, per Deum immortalem, per dulcissimum illum genium tuum, in omnibus tuis scriptis elucentem, et, ut Christiane loquar, [gap: Greek word(s)] erga proximum spirantem, te oro, obsecro, obtestor, uti te inposterum seni huic nostro totum des, dices, tradas, et ad laboriosissimum illud ejus opus, de quo toties ad te scripsi, ea praestare, atque essicere non graveris, quae Coloniam reversus ab ipsomet, et e nostris aliquot ad eum epistolis, cognosces. Affice univeisum genus humanum hoc tanto beneficio. Negabis posse? ego contra, scio, et affirmo posse, et reposse. liceat enim mihi illo verbo. uti, non latino, quo per jocum utebatur homo Hispanus admodum faectus, Indiarum praefectus, Don Diegus de Azevedo qui historiolam denarrans de J. Bartholomaeo Caranta a Miranda, (hunc tu haud dubie vel e scriptis, non tantum a fama noveris) commemorabat, cum Rex Noster Philippus ei (aulico suo concionatori) nunc hunc, nunc illum in Hispania episcopatum obtulisset; isque modeste, atque uti loquuntur, humiliter (ordinis nempe Dominicani) recusasset, hoc verbo, No puedemes; tandem cum oblatus ei foret a Rege insignis ille Archiepiscopatus Toletani bolus, statim eum aperto ore respondisse, Puedemes, y repuedemes. Qv enim non posses? a quo sunt, Constantia, politica ista, et liber de una religione? Da te modo posthac, da, mi Lipsi, ad has serias meditationes et succedet. succedet vero? imo vel vota nostra vinces. Da, te, inquam, operi Ximeniano relegendo, recensendo, examinando, corrigendo, explicando, persiciendo: supplendis ex ejus instructione iis, quae, quo minus ipse porro literis mandare possit, aetate, et ut ipse queritur, ingenii per aetatem lassitudine, atque imbecillitate impeditur. et omnino conare, allabora, atque effice, ut opus, quam maxime fieri possit, omnibus suis numeris ac membris perfectum atque absolutum in lucem aliquando prodeat. verum de his, et quae huc pertinent, aliis ipse tecum senex, Deo juvante, distinctius aget coram. interim scito fieri non posse, ut ampliore tibi officio Deum et homines demerearis, quam si in ea, quae multis hc a te precibus peto, et contendo, quoad ejus a te fieri poterit, piaestando toto animo, tota mente tibi incumbendum existimabis. Ego quidem


page 135, image: s135

Deum Opt. Max. ut et hanc tibi mentem ac voluntatem et rationes, ac vias, quibus eandem voluntatem persicias, et ad optatum mihi exitum perducas, aspirare dignetur, omnibus votis, ominibus, ac precibus fatigare non intermittam. Accipio ab amicis, Goltzium nostrum Romam profectum. Probo. Roma doma, commune est, ut nosti, apud Italos proverbium. Urbs illa hominem nobis refinget, recoquet, atque ut spero, eximium Artificem praeitabit, si modo eum remittet. Fortassis enim (tanta ejusdem Urbis, ut audio, hac parte potissimum, illecebra) retinebit. Retineat; modo ejus operibus, quam plurimis, quamque pulcherrimis fruamur. hoc igitur ejus factum vehementer, ut ajebam, probo. Verum non perinde illud, quod, in itinere, dissimulato quis esset, Joannem Sadlerum [gap: Greek word(s)] (et ipsum artificem minime sane poenitendum) invisens, opera sua vel ad apertam usque vituperationem extenuaverit, aut depresserit, ut similem a Sadlero eorundem operum vituperationem eliceret, at deinde per literas in diversorio relictas hominem amare increpuerit, atque irriserit. Non, inquam, si fecit, probo. [gap: Greek word(s)], laudo in quocunque artifice ingenuitatem, modestiam, comitatem. Nam et Sadlerus, tametsi, sicut ajebam, nequaquam poenitendus, imo egregius, meo quidem animo, atque oculo, Artifex, immodestior, ut accepi, et nimius sui, nec sine aliorum contemptu, aestimator. At erat tarnen indignum Goltzio eum his vitiis imitari. contenderent virtute, et arte, Hoc Apelleum candorem et comitatem (a quibus virtutibus Plinius sane Artificum principem laudat) deceret; scripsi ad Goltzium (sed hoc facto dissimulato) alteram [gap: Greek word(s)]. arbitror, nondum scio, eam accepisse. Vale Leod. 24. Maji 1591.

EPISTOLA CXXX. J. LIPSIUS Dominico Lampsonio S. D. Leodicum.

ERgo tu scis me adesse, [gap: Greek word(s)], quis fecit indicium? quis deblateravit? Ego me latere censebam, et primum me futurum, qui, non dicam, indicarem me tibi, sed demonstrarem tibi, quem jamdudum, ut scis, amo [gap: Greek word(s)]. sed caussa tamen mihi unica, mi Lampsoni, hujus silentii, quies et super valetudine cura. nunquam firmi ab aliquot annis, hac peregrinatiuncula, diuturna et molesta, imminuimur. At tu quoque prologum addis, et inclamas me acriter, quia de Ximenio neglexi. Per quidquid sacri est, mi Lampsoni, ut invitus; imo et inscius neglexi. Nam ego serio me putabam et brevi reversurum in Ubios captivum, et tunc denique plenis faucibus gustaturum et hausturum e laudato illo sene. Res aliter necessario cecidit, ignosce dolenti et poenitenti, quacumque via sarciri culpa illa potest, ecce me promptum. Illud mirorte scribere, manum me ejus operibus admovere debuisse,


page 136, image: s136

et quasi perpolire. Mene? Ego in ea re possem? meo judicico [gap: Greek word(s)], ut Homerus ait. Quis ille? quis ego sum? at enim senex. Quis ego sum? aeger et longa valetudine defectus et fractus, ut navim quassam haud tuto in mare miseris, non item me in arduam illam et operosam scriptionem. Adde quod torpore quodam et ignavia quoque langueo, similis iis, qui mandragoram, ut Atticus ille Orator loquitur, biberunt. Nam assurgo nunc ad res magnas. Quaeso te, mi amice, resurgam paulum (si Deo tamen visum) et recipiam fugitivas animi corporisque vires, et tunc onus impone quod libet, non recusabo. nunc quidem in valetudine recreanda unus sum, quam vereor, ut mihi reddant vestri fontes. Initia non admodum pro bono. At quam etiam doleo Geregium nostrum medicum obiisse, ego illius ope consilioque uti me sperabam. Remitto quae misisti, non nunc ad meum gustum. Te ut mea caussa commoveas nolo. Atque adeo (si quid edictiones nostrae valent) ne feceris interminor etiam atque etiam, et interdico. paulum in hac solitudine me immergam. videbis opinione citius Lipsium illum tuum, tui perpetuo amantem: Salvere amicos juberem. Silere te malo, et me salutem coram afferre, utinam me quoque salvum! In Spadanis Aquis VI. nisi fallor, Kal. Junias CICICXCI.

EPISTOLA CXXXI. J. LIPSIUS Dominico Lampsonio S. D. Leodicum.

VIdimus, te, mi Lampsoni, vidimus, sed valde cursim. Cur libuit sic fugere? At mihi intueri lubebat, et oculos mentemque defigere, in diu desiderato, et [gap: Greek word(s)] (votis optato) tuo vultu. Quanquam revera ego te, te, jamdiu vidi et pervidi. Lampsonium inquam ipsum, quo nemo magis spirat et vivit in scriptis: sed tamen vestem quoque hanc et velamentum cupide pervidissem, quo ille tectus. Natura ita fert, ut ipsa illa domicilia amemus, et nosse haveamus, quibus se magnus, aut nostri amans, animus inclusit: Tu tamen indulsisti in parte; et hoc ipsum nisi magni amoris signum interpreter, sum inscitus. Alias et brevi, si Deus volet, fiet uberius, et plane [gap: Greek word(s)]. (ad satietatem.) Nam ego toto animo ad vos aspiro. ut habitem? non, ne erres: nec ut haeream quidem, sed ut cursim vos quoque videam, salutem, discedam. Quo igitur? audi, mi Lampsoni, et tecum habe. Non ad Batavos meos, ad quos, etsi valde pronos in me et benignos, periit mihi, ut ait ille, [gap: Greek word(s)]: (dies reditus.) sed ad locum aliquem vicinum vobis, liberum ab interpellationibus et a turbis. Vestrum oppidum hoc tempore non placet, quia frequens nimis et grande: atque, ut Varro ait, omnis turba turbulenta. Secessu vivere placet ad aliquot menses; et id ob caussas, quas pro prudentia tua vides. Timoniam, inquam, meditor aliquam vitam. An commode Tongris vestris, aut Sto. Trudone possim? quaeso dispice, et an tuta quoque illuc


page 137, image: s137

via. Mihi lubebat viciniorem Brabantiae esse, ob res domesticas, quae mihi post longam incuriam et absentiam constituendae. Istae nunc curae, quibus praevertimus: paullo post ad interiora nostra studia, si tempus aut valetudo patientur. Valetudo inquam: nam ea vacillat, et fontes vestri ambiguum animi me habent, laedant an juvent. Me quidem et languor hic diutumus, et nonnihil molesta peregrinatio attrivit, et floridum illud ac come in nobis libavit. Ero alius, cum Deo visum aliter; et nullus, cum eidem visum. Quae [gap: Greek word(s)] dicta, lapidi dicta. et numquam nos praescivimus: atque utinam non haec in ore famae! Humines taceant; jumenta loquentur. Ad Torrentium tu vero audacter scribito; et vides ecce, nos ipsi. Quod superest, amo te, amavi, amabo. In Aquis Spadanis. Kalendis ipsis Juniis. oo. IC. XCI.

EPISTOLA CXXXII. DOM. LAMPSONIUS J. Lipsio S. D. Spadam.

CUr enim te, jam usque adeo meum (intime Deus novit, ex intimo animo tuum) rerum mearum, quicquam celem, earum praesertim ad Ximenii nostri meditationes pertinentium, de quibus tam multa jam, ac toties, vel ad fastidium, scio, tuum scripsi. spero tamen amori erga me tuo ea fastidiosa non fore, vel eumdem amorem tuum sic mihi, quidquid erit fastidii, vel offensionis, libenter condonaturum. Quamobrem ecce, et temas hasce meas ad Ximenium nuper adeo datas; ac postremas ejus manu leges. non eas tantum, sed etiam meum ad eas heri responsum. leges, inquam, sine ullo tuo incommodo; et remittes aut referes. ad easdem porro postremas quid seni, censes, rescribam, nisi illud ipsum, quod semper ei occinui, promoveat ac perficiat opus quantum poterit. Utinam modo hic illa absolvat: 1 postremam partem adversus infideles: 2 de purgatorio. 3 et 4 quaestiones de Ecclesia. absolvat, inquam, vel eo saltem usque perducat, ut deinde a Lipsio absolvi possint. operis successum, ac fructum Deo permittat, nostrorum, et adversariorum imperfectiones, ineptias, obliquas irrisiones, et accusationes amore Dei patienter ferat. Illud videlicet ipsum, quod temis illis meis toties repeto atque nuntio, si quid, et quidquid erit corrigendum, semper fore corrigendi locum. De inventis, et recte dictis [gap: Greek word(s)], de praetermissis veniam [gap: Greek word(s)] expectet. ipse dixerit sedulo, alii dijudicent. De Erasmo, Cassandro, Wicelio, non pauca quidem illi [gap: Greek word(s)]. sed senex noster, ni fallor, alia res. [gap: Greek word(s)]: videbit, spero, Lipsius meus, ac judicabit. senex certe sciens non fallet, sat scio. Confido te postremum meum fasciculum hestemo vespere vel hodie a tuo Joanne Omalio recte accepisse, ut quidem ab ipso tibi privatim, ac sine arbitro in manum datum. quod vel tribus, obsecro,


page 138, image: s138

verbis significa, ut et de hoc fasciculo recte accepto, Vale. pridie Pentecostes CICICXCI. sub vesperum. Retinui usque ad 3. Junii.

EPISTOLA CXXXIII. J. LIPSIUS Dom. Lampsonio. Leodicum.

Tandem, tandem a meis accepi literas, idque te adjuvante. Bonam tu et Mylius operam navastis, meliorem non coibimus, ut jocatur ille. At mihi [gap: Greek word(s)], qui jamdiu nihil inaudierat, vel rumoris. Amamus nostros, ut scis, magis avulsi. aut certe amor tunc magis eminet et exsultat: Illud dolet, nondum curata esse, quae volueram et censueram. eoque differendum mihi consilium super petenda missione. Gravis nuntius Batavis meis, nisi fallor. sed faciendum ita est, quia, etsi illos amo, me plus amo et famam meam, atque adeo salutem. Scis quid consilii in Politicis nostris dederim viro bono, aut ad rempub. admoto. Lubet obsequi et imitari. Quiescam in loco aliquo medio, et qui revera partium non sum, partibus non ultra miscebor: non utique partibus istis, apud quas non solum [gap: Greek word(s)], sed [gap: Greek word(s)]. Nos scimus. sensum tuum universum de repub. non puto a meo dissidere; amamus pacem: dissidemus isto, quod tu bonis consiliis et scriptione effici aliquid posse censes, ego despero. O Lampsoni, quae facies haec reipub. est? ubi umbra [gap: Greek word(s)]? ubi illa propria quasi, nota Christianae civitatis? sepulta est, et nos frustra in pectoribus tam rigidis eam excitemus. Inflemus eloquentiae et ingenii omnes folles, quid nisi [gap: Greek word(s)]? Illi rigent et opus est, ut sol ille ab alto [gap: Greek word(s)] plane eos accendat. En meum sensum, qui utinam re ipsa refutetur. Desperas, inquis. Non equidem, quia [gap: Greek word(s)] natura, sed quia ratione et [gap: Greek word(s)] sic suademur. An et morbus hic humilem jacentemque me facit? fieri potest, et adscribe, si voles, [gap: Greek word(s)], cujus non negamus partem bonam nos potiri. Videris Tungros praeferre Trudonensibus, et caussam propemodum suspicor, sed ego tamen ad istos inclinabam, ob loci, ut scis, amoeniorem faciem et paullo cultiorem. Ipsi incolae magis nostri. sed coram audiam, atque etiam obediam. Quaeso te semel, liber esto et omitte omne, quodcunque suspicare aut tergiversare apud Lipsium; nam ego quicquid tale tradideris

[gap: Greek word(s)].

vide tantum ut litterae mihi tradantur, in caeterum nihil elabetur: Rogas de Stanihursto, ecquid noverim? Ego vero, et ille me in parte. una viximus Leidae. Introrsum quid hominis sit non ego tibi dicam: externa humanus, neque indoctus: de hospitio quid ego statuam, nisi quod quilibet viator, [gap: Greek word(s)], in publicum ibo. Hoc mihi decretum est. nemo turbet. mirifice sum tenax, si quid statui, et, ut sic dicam [gap: Greek word(s)]. Patres illos


page 139, image: s139

meos invisam, te, Petrum Oranum, et si quis alius opera nostra ad mensam uti volet: sed parca. Germania non reddit me Germanum: satin' hoc est tibi? nec diu sane Leodici commorabor, ob caussas. Per literas semper confabulari licet, praesertim e propinquo, et saepe suavius, quam [gap: Greek word(s)]. O tempora, tempora, et o tenebrae, tenebrae, quando vobis fruar? sed vale, et ride nostrum hoc aut humile nimis, aut nimis altum. Tu interpretabere. Aquis, quae mihi nondum [gap: Greek word(s)], Spadanis. III. Non. Jun. CICICXCI.

EPISTOLA CXXXIV. DOM. LAMPSONIUS J. Lipsio. Spadam.

EXpecto, mi Lipsi, vel scedulam a te aliquam (sed obsignatam) qua testaris hestemum fasciculum recte accepisse. Utinam is, [note: Dubitare poterit lector, quem innuat, et quem saepe Inductum vocet: sed in autographa epistola 131 inducta illa erant, [gap: Greek word(s)]. quamvis; in descripto exemplari ab amanuensi Lipsii exstarent. sed in alio exemplari erat, [gap: Greek word(s)] dicta: credo Episcopum Leodicensem intelligi debere, quem abhorrere a proposito illo, quod per Ximenium et Lipsium Lampsonius urgebat, indicat, sed Veneri et Chemiae deditum egregie describit. fuit autem Ernestus Bavarus, ultimo Februarii 1581. electus Episcopus et Princeps Leodicensis, deinde etiam Archiepiscopus Coloniensis in locum ejecti Gebh. Truchsesii creatus. Frater Ernesti erat Ferdinandus, Bavarus. Ernesto huic dedicavit Lipsius Poliorcetica sua: Vide vero quid saepe Epistola plus nos doceat, quam historia, a blandientibus et adulatoribus Aulicis scripta. nam quem Lampsonius, qui huic Episcopo ab actis erat, et interiorem ejus vitam noverat, et quotidie videbat, ut luxuriosum hc exhibet; Michael ab Isselt, Sacrificulus esuriens, nobis in Historia Belli Coloniens. lib. III. p. 369. ejus virtutes incredibiles enarrans, dicit inter alia, fuisse invicta constantis animi adversum voluptates omnes contumacia, et indixisse vitiis bellum. I nunc, et fidem habe mercenariis saepe historicis, et praecipue sacerdotibus mendicis, qui reges et principes nobis fere semper virtutibus omnibus ornatos describere non erubescunt.] cujus nomen in postrema epistola ad me tua induxi, nobis esset [gap: Greek word(s)]. Hibernus ille, quem heri nominavi, ac tibi notum puto, mihi aliquando narravit, se magnis (si fecit, meritissime fecit) et multis laudibus apud eum te extulisse, ac dignissimum dixisse, quem in familia admitteret, imo ultro accerseret. Rogasse illum quis esses. Respondisse se quod res erat. Itaque dixit mihi, si adesses, effecturum se, ut ad salutandum eum admittereris, cum eoque ageres. Vix (nam te noram) ad haec respondi: aut certe sermonem ita temperavi, uti convenire indicabam: nam gens illa (Hibernos volo) magis etiam, quam Angli, mihi suspecta, de quibus (Anglis) Cardinalis Polus, herus meus (sancta illa et nivea anima) hoc mihi distichum saepius insusurravit.

Anglicus angelus est, cui nunquam credere fas est,
Dum tibi dicit ave, sicut ab hoste cave.

At enim ipsemet Anglus; sic est, sed ita locutus, ut de Cretibus suis quidam ille eorum (ita Divus Paulus appellat) propheta. Dixit Hibernus, ostendisse se illi, quem ajebam, Inducto, Politica tua, et hanc se tui, ita


page 140, image: s140

ut dixi, laudandi occasionem arripuuisse, quod si vere mihi ista narravit; et si Inductus ipse te peteret, nescio an optare debeam, te ut ipsi dares. Hibernus ei jam pridem gratissimus [gap: Greek word(s)], an [gap: Greek word(s)] (sic enim vani homines [gap: Greek word(s)] indigetant) ita ut illum benigne admodum habeat ( [gap: Greek word(s)]) magna ei ad abundantem alitum pecunia non semel donata, ipse Hibernus in praesentia nescio ubi abest. Suspicor, aput Parmensem. Nam et inde sustentatur. nosti illud, penetrant aulas et lumina Regum, quae limina Heroiscus noster semper horruit, [gap: Greek word(s)]. si igitur is, quem dixi Inductus te peteret, et si te ei dares, (sed vereor ne cum Heroisco sentias) fortasse paullatim eum non tantum [gap: Greek word(s)], sed etiam a sacra illa arte, quae perfida multos jam regnaturos mox mendicare (illi quidem a mendicimonio nan est periculum, dico Inducto) coegit, (quamquam utrumque scio difficillimum) abduceres; atque ei instillans illa; Tu regere imperio populos, Inducte memento, Hae tibi erunt artes, et quae sequuntur, alium paullatim hominem, nempe [gap: Greek word(s)], Philologum, et Philosophum, atque adeo Theologum faceres. non deest ei, ut scripsi, ingenium; non: [gap: Greek word(s)]. sicuti his fere usu venit, qui tali loco, et in hujusmodi fortuna nati atque educti, gravissimo quidem meo dolore [gap: Greek word(s)]) sed tamen bona illa enecant, uti tu, serpentem hederam veres arboreas, postremo scribebas; Utinam igitur tu [gap: Greek word(s)] nobis cicuraris. Posses fortasse (dico fortasse,) recensendo, atque explicando illi Heroisci nostri opere; sed de his uberius, Deo concedente, coram. Vale, mihi carissimum caput a tuo medullitus, quem nosti. IV. Jun. CICICXCI. Epistola tua cras Antverpiam perferetur.

EPISTOLA CXXXV. J. LIPSIUS Dom. Lampsonio. Leodicum.

AN tamdiu ego sileam? Heri respondi, et dedi Omalio, illi ipsi, qui tuas. Ajebat se redditurum, et parare jam iter. Tuae tamen hodiernae me submonent, et flagitant testimonium de prioribus illis acceptis. In istis sunt quadam de nostro illo Hiberno, qui prorsus est ex illis

--- [gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]

Homo alendus est, et quid ni cum divina illa arte? in qua illud ridiculum, homines auriferos (utar prisco verbo) ipsos egere auro. Fame pereant, nisi creduli isti sunt, quos perdant. At illud bellissumum, quod me quoque Principi commendavit, et quasi ad aulam. Tu haec audis, nec rides? In primis ego ab omni aula abhorrui, et is ero semper: nunc subito allubescam ad istam?


page 141, image: s141

mi Lampsoni, si lucri aut honorum nobis cupido, pedem non extulissemus, unde huc venimus. illic parvi, magni, mei amantes et verentes, nec usquam terrarum scio magis experiar in me pronos: plura ab aliis, quam a me audias. Sed Lipsio non harum rerum cura. [gap: Greek word(s)], ait Orator. quid ergo? quietis tantum et inculpatae vitae. Aula illa magni Regis me vocet, non paremus. Invictus mihi animus adversus opes, et cum Satyrico sentio, Bonae mentis sororem esse paupertatem. Atqui vivere debemus. Ita sane; atque etiam honeste volumus. nec deerit, ut spero, unde possim. Est in manu aliquid (vide quam libere apud te) et cum illud deficiet, litterularum istud aliquid nos sustentabit. Dux magnus Etruriae jam nunc nuper nos vocavit ad Academiam Pisanam, honorario et viatico, quod ipsi definiremus. Elector Saxoniae jam bis. Etiam Lovanienses nostri, ut ex Orano inaudivi. sed Italia longinqua est, Saxonia invisa, Lovanium amo, sed differo ob caussam. De Principe quidem isto (cui tu fecisti, quod [note: Nimirum, quorum nomina in fastis et operibus publicis erasa sunt.] M. Antonio et Commodo olim factum in fastis) ut vel verbum in aures admittam, scito me [gap: Greek word(s)]. At emendare eum possum. Egone, qui plane [gap: Greek word(s)]. atque adeo [gap: Greek word(s)]. os habeo, et non habeo. Lingua mihi valet, ubi publice atque utiliter loquendum est, ubi ad privatos, aut inter fucos, haeret. et, ut cum Seneca loquar, os mihi corruit et collabascit.. vide quem hominem ad aulam vocent, ubi sola illa Aristophanis regnat [gap: Greek word(s)]. Vis audire intimum meum sensum? coepi enim levare aulaeum meum. mihi, si arbitrio meo eligenda et capienda conditio sit, amem privatim, et in domo mea instituere juventutem. Non illo scholarum more, absit, nec confuse et multos; sed paucos exiguosque aliquot melioris notae, et sanguinis, et quos velut Achilles quosdam producere ad rempub. possim ego Phoenix: sed Deus et ego videbimus. Hi garritus sunt depositi in tuam unius aurem. Vale. quando te exspecto, inquies. de die non definio, tamen brevi. Nam fontes vestri a me carmen aut hymnum non accipient. haud valde ad nostrum morbum. Vale etiam, Aquis Spadanis Prid. Non. Jun. CICICXCI.

EPISTOLA CXXXVI. J. LIPSIUS Dom. Lampsonio. Leodicum.

QUid autem scribo? paene hoc unurn, me scribere. nam quae materies? sum hc in solitudine mera, inter montes et fontes: sed fontes paullo magis mihi, nisi fallor, jam amicos et auxiliares. si tamen sic pergunt. Hoc addo, quia timide aliquid de meliore valetudine scribo, saepe jam inductus. Dum in portu salutis esse me censui, subito in morboniam iterum sum abreptus.


page 142, image: s142

sed fortasse Genius peculiaris est hujus loci et fontis. Deus faxit, ego illum sacrabo. Sed quod de solitudine dixi; ita est: atque adeo ne Oranus quidem nunc adest, heri Limburgum, ut opinor, profectus. Molestam eam mihi censes, mea vita est, et nostro animo prisci illi Anachoritae non sancti solum, sed beati. O quam jucundus secessus ille est, cum animus sibi vacat sine interpellatore, sine turbatore, et velut in somno fruitur ipse sese! nec aliud habet, quod eam gravat et humi retinet, quam cireumfusa haec humus. [gap: Greek word(s)], inquam, istud, et ut Stoici definiunt, [gap: Greek word(s)]. ut animus cavea libera in coelum subvolat. sic ille. sed heus, de filio quod injecisti, quid ille, et qua spe? cupio scire. aetatem dico, [gap: Greek word(s)], indolem etiam [gap: Greek word(s)]. scribe omnia, non ut pater, qualis, qualis erit, amabo, quia a te, sed magis si te dignus. Cistam apud Mylium Coloniae deposui, nunc repoposci, et ad te aut bibliopolam notum devehi jussi. si ad te, quaeso, recipias, et mihi serves. libelli sunt, id est, nostrae opes. quod expendes, ego expungam cum adero. sed non tam numero fiet, si sic salutares mihi aquae, uti nunc se ostentant. Utinam ne fallaces sint, ut solent Nymphae; et tamen sint, ut volent, mihi remedium. Quid illud? Plautinum,

Animus aequus optimum est aerumnae condimentum.

Nostri Batavi fastidiosi nunc et feroces, opinor, capta Zutphania. Atqui haec lubrica, et ego ad Irenem inclinare eos mallem, cum Europae totius bono. O si ille dies! nam amo certe gentem et locum, quod sine noxa [gap: Greek word(s)] sit. Tu vale, et si quid publicum privatumque habes, scribe, ut sit quod rescribam. Aquis Spadanis, cum quibus poene in gratiam redii. III. Id. Jun. CICICXCI.

EPISTOLA CXXXVII. DOM. LAMPSONIUS J. Lipsio S. D. Spadam.

HAs trado Christophoro Rogiers Lovaniensi, sororio Caucio tuo, qui heri a vobis huc venit. mitto tres fasciculos heri Colonia acceptos. unum tantum ei trado, qui Antwerpiam vel feret vel mittet. Tuum Coloniensem crastino mane mittam. Quando Lipsium meum exspectamus? Malim tamen diutius te aquis illis uti, si modo eas vel minima ex parte [gap: Greek word(s)] senties. quamquam et hc uti, credo, nec incommode posses. verum quidem est huc afferri tantum eas, quae sunt de fonte pagano: nam alterae de sauveur, teneriores, quam ut afferri se patiantur. quibus tu, credo, non paganis uteris. sed puto, ad te quod attinet, ambos fontes idem pollere: mihi quidem potanti fons paganus apprime placet. Exspecto hc tria verba ad postremas meas, et has, ut sciam te tres hos fasciculos recte accepisse. Interim ut cum Tirone Ciceroniano [gap: Greek word(s)], valetudini fideliter operam dato. (dat os te seggem:


page 143, image: s143

breekt uw hooft niet te veel met studeren) nosti dogmata Scholae Salernitanae. ut

Curas tolle graves, irasci crede profanum,
Nec mictum retine, nec comprime fortiter anum;

puto vos quidem istic esse tutos. sed tamen ego non nimium fiderem ambulatiunculae ad fontem sauveur. Tu vide ne longuis a pago aberres. Satis, si te moderate exercebis: [gap: Greek word(s)]. Vale etiam atque etiam. Leod. XI. Jun. CICICXCI.

Ex sententia, ni fallor, Erasmi in praefatione (sub nomine Jo. Frobenii Typographi) ad Chrysopoeiam Jo. Aurelii Augurelli.

[gap: Greek word(s)],
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)].

Hi erant versiculi Graeci, quos praescripseram Chrysopoeiae Augurelli, cum Latinis illis pauculis, quos nuper misi. Nam Inductus ille noster libellum habebat de sacra arte Germanica (quam pro adorando quodam [gap: Greek word(s)] habebat) quem mihi communicaverat, sic illa quattuor, quae notavi notis Arithmeticis 1, 2, 3, 4. profitentem

De adventu (quod hodie 12. Jul. scripsi) guilielmi Bavariae ducis, et uxoris; nugae. Nuncquam Bavari illi duci tam notabilem extra ditionem egressum permitterent; Nosti Italicum proverbium, Sospettoso come un Tedesco. Vale 12. Junii 1591. Nosti manum.

EPISTOLA CXXXVIII. J. LIPSIUS Dom. Lampsonio. Leodicum.

REdeo ad garriendum. Quid enim aliud in his epistolis sine subjecta ulla materia, quam [gap: Greek word(s)]? sed non insuaviter aut [gap: Greek word(s)]; apud amicum siquid peccemus excuset amor. Minaris te cum toto grege amicorum brevi ad nos. at ego interminor et edico, ne id fiat. Quae haec [gap: Greek word(s)], sive intemperies affectus est? veterem versum legi, Amabit sapiens, cupient caeteri: vos illud facile, non istud. Nimium affectui indulgetis. Atqui ego (dixi nec fallam) brevi ad vos. nunc permittite me paullum in solitudine ista otiari, atque adeo [gap: Greek word(s)], et dum nihil ago hoc agere, ut magnum aliquid mox agam. Alicubi scriptum, Vegeta strenua ingenia, quo plus recessus sumunt, hoc vehementiores impetus edunt. Quid si idem mihi? lateo paullum, ut mox luceam, retro abeo, ut vehementius saltem. Petr. Oranum mei amantem certe,


page 144, image: s144

scio, atque amplius virum doctum esse ex epistolae, ut sic dicam, unguibus, quam ad me scripsit. desidero omnes vos videre, et garrire et hilarescere super mensam, si paullum modo firmior sim. nam fontes vestri, ut scripsi, magis nunc blandiuntur; etsi plene et firmiter auxiliares eos esse nondum ego adtester. Pendeo animi de rebus in Batavia, rebus dico meis, et quae ad familiam et uxorem: nam ab illa jamdiu nihil audio, aut curata, quae volueram. fiet tamen spero et fido. [gap: Greek word(s)]. Ille diriget te et me, et amicos servabit, quos saluto, Carondeletum, Oranum, Thourinum, Launojum. Aquis Spadanis XVIII. Kal. Jul. CICICXCI. Hasce scripseram, interea accepi tuas binas priores, imo et alteras quoque, haud valde praegnantes aut rerum plenas. Quid tu aut ego faciamus? possimus et velimus seria! tempus non vult, parcamus. nam audi, mi homo; quantumvis tu integer, expertus, [gap: Greek word(s)] (pro tali habeo et habebo) tamen parum profecto sapias, si chartae credas omnes tuos sensus. nec fac, non faciam et ista in parte, simus Tiberiani. Risi adfatim in Idiotismo et Laconismo vestro Leodiensi: Quid censes. Sibylla mihi poene advocanda ad capiendum, tamen tandem attigi, apprehendi. Atqui tu novum et [gap: Greek word(s)] aliquid audi, in quo medici stupent: ego illa quamquam omnia usurpo aut praesto, et tamen agroto. ubi regula vestra? jacet, Calores istos utinam aliquis mihi solvat aut temperet, quos tu magnificus Hippocrates diluere vis Hispaniensi vino. Tibi habe. ego a multis annis [note: Aquae frigidae potorem fuisse Lipsum docemur ex Cent. 1. Misc. Ep. 100.] non utor. Scripsi ante, nolle me vos advenire: rescribo, et si commodum ita est, et lubet, venite, garrite, bibite. nosti illud Euripideum

--- [gap: Greek word(s)],
[gap: Greek word(s)].

Ea lege, ut serium nihil agamus, sed revera animum remittamus, et ut simpliciter loquar, nugemur. In morbis chronicis id juvat. saepe cum amiculis meis in Batavia sic soleo. De adventu Bavari nihil credidi. Parmensem Deus et bona fortuna comitetur, sed magis illa dea, cujus amore perimus. Vereor ut umquam potiamur. Deus viderit. tu vale: XVIII. Kal. Jul. CICICXCI.

EPISTOLA CXXXIX. J. LIPSIUS Dom. Lampsonio. Leodicum.

ORdiar a re tristi. de fontibus rescribo omnia, quae nuper scripsi. Fallaciter me juverunt, et biduo isto pessime habui, cum nesciam invalitudini me dedisse ullam caussam. haud diutius apud illos haeream. nisi quod sermo aliorum et promissa retinent, qui volunt in chronicis morbis lente et spisse quoque eos juvare. Audi; ego diem summam tibi et illis praefinio. Nisi


page 145, image: s145

serio et bona Romanaque fide intra octiduum juvent; alios lactent et fallant, non me ultra. Abeo ab iis, et ad vos venio quantum potest. dispicere te nuper locum jussi, ubi maneam et lateam: sed in illa [gap: Greek word(s)] unum non fuit, quod quidem valde mihi allaudant. Cogita. mihi certum latere aliquot menses in his locis. Latere? imo et otiari atque solutissimo animo [gap: Greek word(s)]. ne carpe, alicubi scriptum. Vegeta et strenua ingenia, quo plus recessus sumunt, hoc vehementiores impetus facere. Quid si idem mihi sit? et dum nihil ago, hoc agam, ut magnum aliquid mox agam. In tenebris paulisper fum, ut mox splendeam; retro abeo, ut majore impetu saltem. non solet mihi mentiri ingenium, quasi bonus et fidus ager, post quietem. de vino Hispaniensi quod offers, habeo gratiam. mirificus tu Hippocrates es, qui calores istos, quos nulla lympha temperet, minutum ire vis acri illo igne. De adventu vestro, ne vivam aut convalescam, nisi gratus sit. nosti illud

--- [gap: Greek word(s)],
[gap: Greek word(s)].

Et tamen est cur nunc nolim. Exspectate decretorium illum diem, et an manendum, an protinus ad vos adeundum. si enim hoc, cur vos commoveritis? sed illud potius sit, et cum bono Deo, et cum bona Dea (Hygeiam dico) tunc venite. Ego vos exosculabor mei tum amantes. Aquis ambiguis XVII. Kal. Jul. CICICXCI. Literarum quid hc adjunctum vides. Illos Hamburgum et ad Rantzovium (nam eae additae) poteris Coloniensi via curare tuto, ut opinor, per Prunium nostrum. de aliis constat.

EPISTOLA CXL. J. LIPSIUS Dom. Lampsonio S. D. Leodicum.

SCripsi here. Quid nunc? hoc unum, haec scripta Antverpiam tuto et fideliter cures, atque etiam cito. Ad rem nostram familiarem id valde pertinet. Nam recepi heri litteras, te curante, uxoris et Moreti, quibus hc respondemus. De publicis quid audimus? Daventriam amissam? grande Regi vulnus est, si ita est: sed quod fortasse (quis scit divina consilia?) vocet in grande aliquod bonum. Ad pacem facilius utrimque inclinabunt. illi, quia honeste jam possunt; isti, quia utiliter debent. Quanquam quid haec ad me? qui jamdiu haec talia audire soleo, quasi fabulas in theatro. Velim et voveo omnia optima: sed curent et promoveant illi, quibus ea cura. Nos gubernatores non sumus, imo ne remiges quidem, sed meri [gap: Greek word(s)] et vectores. Mi Lampsoni, haec unica aut certe summa Sapientia est, curare quae ad sese et ad animum, non satagere de communibus: quae ut cum Platone dicam, [gap: Greek word(s)]. (assudue, tanquam in Euripo, sursum deorsum feruntur, et nullum tempus in ullo


page 146, image: s146

manent.) Sapientem vocem, et fixa mente advertendam. quod ego jamnunc faciam, et huic cogitationi indormiam. Vale, mi amice. Aquis iterum melioribus, XV. Kal. Jul. oo. IC. XCI.

EPISTOLA CXLI. DOM. LAMPSONIUS J. Lipsio. Aquas Spadanas.

MIrus et mire [gap: Greek word(s)] tuus Genius. Ecce epistola ab Episcopo Antverpiano, quam aperui, quia mihi imperare non potui, quin tuam ad eum aperirem. Ignosce mihi igitur et hanc sigilli alieni violationem. sed et ut utrumque hoc peccatum una spongia deleam, addo et tertium. mitto et Thurini nostri Epistolam, a me resignatam, verum quo placatiorem te habeam, mitto et ipsius schedium ad me, cum quo epistolam misit. addo et partem epistolae [note: Hic Minutius de Minutiis, fuit Cardinali Madrutio a Secretis, et missus in Germaniam, ut internuncius Coloniae videret, ne quid res Romana detrimenti caperet per Gebhardum Truchsesium, qui desciverat a Papa, et Ernesti Bavari conatus adjuvaret. vide Mich. ad Isselt. lib. 1. p. 212. lib. 11. 324. lib. 111. 396. et passim.] Minutii de Minutiis, Legati Bavarici Romae, qua de te agit. vides, quam amanter et officiose, ut et Thurinus, qui te in intimo animo gerit, optimus et festivissimus homunculus. Et di vero (Minutium volo) e galant' huomo. In fine: tutto 'l mundo giubila, che si vide, che siate fatto nostro. sed ego doleo Heroiscum nostrum senio ac valetudine impediri (insolabiliter hoc moerens, cetera laetus) quominus opus suum perficere possit; atque illud magis, non adesse ipsi Lipsium, in quem reliqua meditationum suarum sic transfundat, ut hic deinde scripto tradere, et quae a sene etiam perfecta, recensere ac perpolire possit. Vale XVII. Junii CICICXCI.

EPISTOLA CXLII. DOM. LAMPSONIUS J. Lipsio. Spadam.

Ote [gap: Greek word(s)]! qui nihil mihi spacii ad continuandam meam fraudem reliqueris. sed hoc bene, hoc gavisus sum, quod festiva illa epistola, sine ora, sine lacinia, lubentem te et hilarem ostendit. video quid sit. Ejecisti [gap: Greek word(s)] omne malum; belle est, ut quidquid a te. Epistolam ad Antistitem nostrum (quid ni faciam?) sed leniter et leviter aperui: dicas hoc esse peccatulum nostri ordinis (Secretariorum.) non audemus. imo ne volumus quidem: nisi in tales epistolas, et talium animarum candidarum, et bene ablutarum


page 147, image: s147

ab aquis Spadanis, quae ut nitrosae mirabiliter purgant. Cras epistolam mittam, nec sine mea, quamquam et hodie scripseram. Tu in epistola tua [gap: Greek word(s)], lupos mihi et vulpes, et nescio quas feras ingessisti. Ita est, Lipsi, inter feras vivimus, et utinam nos homines! de nostro Inducto quid tu? si istuc veniet? amplectetur te. Nihil illo humanius (naa gelegentheydt) Ma bisogna esser bon compagno, ut homo est ita morem geras. sic intellexeram, brevi affuturum. falsus sum, credo. Dan er ist ein fogel im feldt. Venti campi. [gap: Greek word(s)]. ubi censeas adesse, multis passuum millibus abest. Tu indulge istis aquis, et nisi negotia nos distinerent, profecto primo quoque tempore me una cum familia istic haberes. nam et uxor locum istum nunquam visum videre gestit. sed in agro hoc nostro semper nescio quid est, quod agatur. cave [gap: Greek word(s)] illum intelligas; qui mensibus Junio, Julio et Augusto magis occlusus, quam flos ille Catullianus; nobis praesertim, [gap: Greek word(s)] minime [gap: Greek word(s)]. sunt, inquam, ordinariae nostrae functionis occupationes, [gap: Greek word(s)]. Advocati nostri suas habent ferias, quas vacantias vocant, nos, quibus non licet esse ignavis, nullas. Vidi tuam, quam ad Oranum, ut et Orani ad te. nam ille nihil me celat. sed et Thurinus te in oculis, in animo. Uterque certe commodus sodalis. videbis, quanquam quid et quos tu non vidisti? [gap: Greek word(s)]. Ecce, docuisti me serio scribere, qui non reliqueris in epistola marginem. Accepi libros, curabo compingi, ut vis, Et jam Hovio nostro tradidi. Invenies hc, vel si voles istuc mittam. Vale, et quantum potes [gap: Greek word(s)]. Adduxere sitim tempora. sed serio agamus. significa ad omnem occasionem de tua valetudine, nam haec demum me sollicitum habet: sum incivilior. nunquam saluto sodalem, seu comitem illum tuum. saslveat igitur a me, tanto etiam magis ex animo, quod comes tuus. Vale. Leod. 27. Jun. CICICXCI.

EPISTOLA CXLIII. J. LIPSIUS Dom. Lampsonio. Leodicum.

JUvant me haec colloquia litterarum, et vene sit C. Caesari, qui rationem hanc instituit, etiam inter praesentes. Ego utar. libellos illos quod Colonia petieris, vereor ut frustra. rari sunt et vix in istis locis [gap: Greek word(s)]. Ab amicis parandi sunt. Nisi Gallia tam turbata, facile id nobis. de Inducto amice tu: et profecto, [gap: Greek word(s)]. Sed, mi Lampsoni, quae ratio, aut quae soes est? docere me velles: scio posse et Suada ac Venere non invita. sed quis hc locus, aut occasio? Juventus nulla, nisi rudior atque infirmior, et ad cujus captum non haec nostra. Et si qua paullo altior aut aptior, abducam ab [note: Jesuitis: quos offendere timebat. et quibus obnoxius vivebat.] illis, quos intelligis? At grandiores


page 148, image: s148

me audient. Ignosce, non amo hanc ambitionem, nec valde ego factus ad ullam scenam. Seria ego amo, et usum mei libenter praebeo, ubi vere usus. Meum consiluim hoc est (quid te celem?) videre paullisper et circumspicere, quo res Belgicae inclinabunt. si Lovanii quies aut securitas, recta illuc, non tam professionis caussa, quam quia locum amo, et vicinus illic meis agellis. Ii me sustentare possunt, si fas iis frui. Interea otiari, latere, scribere, et cum paucis vobis tempus fallere, qui estis veri et veteres amici in hac urbe. si tamen juventus induci (sed honeste et sine magno molimine) posset ad honorarium aliquod annuum suppeditandum, acceperim utraque manu. et is sum, qui possim agnoscere et rependere, non solum mereri. Habeo in manu opus grande, sed mihi facile, in quo ritus omnes aevi prisci explicantur, sacri, profani, civiles, militares, publici, privati, et ad summam, quidquid in re Romana. Nego esse aliquid, aut certe pauca in auctoribus, quod ex inspectione ejus libri non statim clarescat. FACEM HISTORICAM appello, et remotis omnibus commentariis ille sit commentarius (idque facili quadam methodo) ad omnes. Jactare non soleo. sed scio plura esse in usu et fructu ejus libri, quam dictum. Ad tale aliquod opus perficiendum juvari a Principibus viris olim et Patrum aevo mos fuit, imo ambitiose et ultro petebant multi. sed nos hoc quoque aevum novimus, nec accusamus. Quidquie est, mi Lampsoni, neque propere, aut nimis amanter fiat, sed [gap: Greek word(s)] omnia, [gap: Greek word(s)]. De testimonio scripsi et misi ad illum, quem dixi: ubi responderit, reliqua videbo, atque etiam haec deliberabo, an non ad illum scribam, qui in Ubiis [gap: Greek word(s)] [note: Papae nuntius. vid. Ep. 124. et 141.] [gap: Greek word(s)], quid mihi valde amicus, et ego tibi aeternum. Leodii III. Non. Jul. CICICXCI.

EPISTOLA CXLIV. J. LIPSIUS Dominico Lampsonio. Leodicum.

ERgo me iterum Spadae esse, non per me scias? debes tu, vetustissimus ille amicorum, quos in Eburonibus habui ( [note: Intelligit Carolum Langium, quem Gandavensem facit Valerius Andreas in Biblioth. Belgica. quamvis notet, Lipsium eum Bruxellensem fecisse. Gruterus in Chronico Chronicorum Ecclesiastico Part. 11. p. 1166. Brugensem fuisse scribit. Canonicus fuit Leodiensis ad S. Lambertum. Mortem ejus deplorat Lipsius lib. IV. Epistolic. Quaestion. cap. 17. sed cum nota temporis non adsit, incertum aliquem facere posset discrepantia aliorum. nam Valerius Andreas dicit obiisse IV. Kal. Aug. CICICLXXIII. et A. Schottus in Epistola ad Gruterum ante notas Langii ad ciceronis officia, cui consentiunt Miraeus in Elogiis, et Sweertius in Athenis Belg. Morerius in Lexico mortem confert in A. 1574. atqui Gabhema Centur. 11. Epist. VI. edidit Epistolam Suffridi Petri ad Torrentium scriptam XVII. Maji CICICLXXI. qua ille mortem Langii luget: quae conciliare nequeo, nifi vitium sit in Suffridi Epistola, et scribendum CICICLXXXI. quod confirmat alia epistola ad Torrent. eadem Centur. 74. ubi agit de eodem negotio. et quae eum annum praefert. in eadem Centuria est Epistola. 1. Suffridi ad Langium, et 11. Responsio Langii.] Langium excipio) [gap: Greek word(s)]. sed quid? tamen quoque venies? deliberasse videbaris, cum


page 149, image: s149

postremo te conveni: atque utinam sententiam mutaveris, valetudine mutata. Nam sanum te malo, quam praesentem. Tamen si illa parum prospera perseverat, vide ecquid levandae illi ac focillandae non solum fontes sint, sed etiam locus ipse varius, inaequalis, factus ad ambulatiunculas, et plane oculis, atque animo recreando. Quid amici? me certe hc habebis, plura non dicam, nosti illud Euripidis Poetae Philosophi. [gap: Greek word(s)]. Ego valetudini curandae totum me do, vacuus a curis atque etiam doloribus, quorum recens argumentum. Cognatus meus ex sorore unicus, quem heredem aestimabam, periit mihi, nondum viginti annos natus, violenta morte sive caede, id est, [gap: Greek word(s)]. Usu et ratione doctus jam haec talia fero, atque illud ruminor, [gap: Greek word(s)]. Mihi iste dolor, aliis alius. imo mihi ipsi alius, alius. Ambrosiam et nectar non hc, sed in superis potamus. in terris pocula moerorum. o me fatuum! qu scio an legere tibi haec ipsa libeat? scio quid sit languere, et quamtumvis animus a se promptus atque alacer, tamen profecto deprimitur a corpusculo isto, [gap: Greek word(s)]. Ab se stare ille postes. sed hoc ipsum quod stet, aegre oculis subjicit et ostendit. Vale, mi Lampsoni, cum tua, et si potes, manu responde, sin minus, animo, quod satis est. Aquis inclytis VI. Id. Jun. 1592.

EPISTOLA CXLV. J. LIPSIUS Corn. Prunio. Antwerpiam.

[note: 1. Ita repperi hanc epistolam, quam, ut saepe solebat, aliter et pluribus verbis edidit Lipsius Cent. 1. Misc. 59.] CUm libros meos de Constantia ad Senatum vestrum mitterem, V. C. cujus tu pars es, visum fuit, ut epistolam ad te adjungerem, et simul ejusdem libri a me munus. De quo quae tua virorumque piorum sententia futura sit, pendeo. Novum enim hoc scribendi genus, nec scio an inter tot variantes de pietate opiniones satis tutum. Quanquam temperasse mihi videor, et res illas altas et arcanas, non nisi veteri quodam philosophorum more, attigisse. Sed jacta est haec alea: quae non nisi optime cadet, si animum manumque sequetur scribentis: is qui deterius interpretabuntur, hoc saltem constantia mea me docuit, ut istos e circulis judices audiam et contemnam. Tu, V. C. Vale, et Lipsium inter eos amicos cense, qui raro te interpellant, semper amant. Lugd. Batavor. 18. Kalend. Novembr. Anno 1583.



page 150, image: s150

EPISTOLA CXLVI. J. LIPSIUS [note: Edita I. Cent. Ep 45. primae editionis; sed aliter paullo.] Victori GiselinoS.

FIdem tamen libero: et scribam ea, quae ad caussam tuam pertinent, etsi non libenter. [note: Victoris Giselini vita a Miraeo in elogiis. Val. Andr. in Biblioth. Belg. et Melch. Adamo in Medicorum vitis est descripta: Valerius natum scribit X. Kal. April. 1543 Adamus 1549. quem etiam sequitur Lindenus renovatus. Condiscipulus et aequalis Lipsii et Lernutii, inter quos tres artissimum amicitiae vinculum fuit. Ex his epistolis apparet, laborasse Lipsium, ut Giselinus in Academiam Leidensem vocaretur, sed Plantini, quam ille pro opera et consilio ipsi solveret, Giselinum retinere volebat: nam ipse Leidae eo tempore erat. quid obstitisse credemus? an religionem? an Giselinus a Lipsio simulare et scenae servire didicisset? praecipuum, quod edidit, sunt notae in Prudentium, de quibus non benigne sentit Barthius ad Stat. II. Theb. 713. XI. 8. et Adv. IX. 20. et XVI. 4. curas secundas superfuisse testatur Lips. III. Cent. Misc. 76.] Busius diem unum hc fuit, egi cum illo de Victore meo; ut debui, amice et fortiter. Nihil peregi. Tricari ille, velle, non posse; aerarii inopiam caussari: et plura tegimenta, quae hujusmodi hominibus nunquam desunt. Douza item egit, effectu pari. nec aliud ad extremum, quam illam de Haga cantilenam rettulit, et Medico aulae. Nugas. Ego offensionem non dissimulavi, et scio etiam offensum ipsum. Quid refert? ea hc moventur, quae vereor, ut initia sint majoris motus. ad sacramenta imus, et ad [note: Vid. ad Epist. X et seqq.] horcos, et ad Orcos. Deus et mens mea mihi testes, quam omnia pro patria velim, et mori possim pro bono statu. sed non firmabimus res labentes isto vinclo. Ceterum magnus ille rector viderit: ego conquiesco in constantia mea, de qua judicia vestra expecto. Pergone in hoc genere? an desino scriptionem, quae cum invidia multorum et cum paucorum fructu? Habebam tamen in manibus de magistratibus P. R. nec scio absolvam. illud scio, et apud vos depono, mihi non difficile esse per partes illustrare et exsequi omnem rem Romanam. Tu in Plinio quid? nolim cesses: Digna teprovincia [note: Credo Lipsium, qui scenae serviebat hoc tempore, sollicitum fuitsse, ne novo sacramento cogeretur fidem suam reipubl. adstringere, et imperium omne regis Hispaniae ejurare. Borrius lib. XVII. pag. 34. narrat A. 1582. prodiisse libellum, in quo firmissimis argumentis contendebatur, omnes cives in verba Ordinum jurare esse cogendos, et contra Hispaniarum regem, patriam et leges esse omni ope defendendas. id coacti fuerant jusjurandum praestare Catholicae religioni addicti Antverpiani, cum a Duce Alenaeonio obtinuissent publicam cerimoniarum facultatem. vid. Meteran. lib. XI. pag. 121. Hoofd. lib. XIX. pag. 812. Video Gerardum Loonium in recens edita prima parte Historiae Belgicae nummariae p. 313. adducere decretum ordinum Hollandiae 19. Aug. 1581. quo omnes, qui Feudales agros possident, jurarent in nomen Guilielmi Arausionensis, cui decreverant summum imperium deferre, et Hispaniae Regis obsequium ejurarent: sed de eo non agere videtur Lipsius, qui in illo ordine non censebatur. sed respicere ad Edictum Ordinum Foederati Belgii 26. Julii 1581. quod habet Borrius lib. XVI. Hist. pag. 35. Edit. prioris et p. 38. ubi formula jurisjurandi, decreta XXIX. Julii ejusdem anii, exhibetur.]


page 151, image: s151

est, et a qua lauream aeternam referas vere Victor. Lernutii nostri carmina quando gradum addunt ad nos? expectari ea sciat, ac spondere me et respondere de typis. Dousae Epodon puto me nunc missurum. a Lernutio Literas expecto. atque item quid statueres de rebus tuis, et quid videatur. Meam sententiam contra animi mei sententiam non celo: quae est, Nil movere: suspensa enim omnia, et suspecta. Vale. Kal. Decemb. 1583.

EPISTOLA CXLVII. J. LIPSIUS Victori Gizelino S. Brigas.

IN negotio tuo, mi Gizeline, vere et ex animo loquor, torqueor pro uno et summo amico non posse hoc me? Frustra enim hactenus omnes molitiones, quanquam et Almondium oppugnari jussimus per Grotium, aliosque amicos. Sed mirum quam in manu nunc omnia unius hominis sunt, qui trahit nos ad unum: scripsi tibi nuper exacte omnia: et ex epistola tua video, nihil dum te eorum rescisse. si ne nunc quidem, et si periit Epistola illa, fac sciam. Mea enim interest: quoniam quaedam in eam scripseram [gap: Greek word(s)]. Exemplar quidem apud me est, et per fidum transmittam. Douza noster non dubie vult: sed ut status est, sine nervis. Nec tamen cessamus, aut cessabimus; Tu, tantum quaeso, suadeoque, ne quid praecipites: nec aurum utique putes esse, quod splendet. sunt et nobis nostrae curae, et metus: graviores fortasse, quo tardiores. mihi quidem quae de Horcis moliuntur spectare videntur ad Orcos. librum de Amphitheatro ne cogitatum quidem, cum hc esses, absolvimus, et Typographo tradidimus, lucem is dabit largiter muneri utrique, Gladiatoribus, dico, et Venationi: de A. Gellio nihil, ignosce. eo jam veni, ut famam precibus non emam, Quis nodus in hac re sit me fugit: qualis qualis, non ego illi cuneus. de Colvio jam scio, et litteras ad Egmondum misi, cum alteris ad Cujacium, in quibus item pro Jano Gulielmo laboravi, cujus ingenium, et scripta mihi probata supra Palmerium eum, quem dilaudat. Ab Antverpiensibus munus accepi aureum, sane honestum, cum venies, cernes, et bibes; luctum meum te non celo, qui recens in morte sororis. Periit mihi illa unica, curis horum temporum confecta et languore; onus mihi duorum liberorum reliquit. mihi: Nam de patre quid expectem aut sperem? Bonus ille et facilis. ne sibi quidem regendo par est, ne dum ut pueritiae istorum. sed ferimus et feremus, nec indigni Constantia nostra erimus, quae variis quidem apud me litteris probatur indies. Vos de ea quid? An displicet severum hoc genus? itaque transeo demum ad Venationem meam, et ad ludos, si animo tamen imperare possum hanc alacritatem: Ea enim in illis dialogis mihi opus est. Vale, mi Victor, et me tuum esse scito pura fide. A Douza litteras nondum extorsi. si erunt, adjungam. Lugduni Bat. VI. Id. Januar. Anno 1584.



page 152, image: s152

EPISTOLA CXLVIII. J. LIPSIUS Victori Giselino. Brugas.

ACcusas te, mi Victor, dum excusas. Oratoriam non didicisti? abstine, quaeso, loci illius, in quo nihil est, vel quod probabiliter dicas. Iter periculosum. nempe hominibus, sed non litteris. quae si pereunt. quid praeter chartam? Nam amica potius, quam seria inter nos scribimus, suavia, quam gravia. At mater irata, quid hoc, ne scribas? Ministros omnes feci administros. Di bene vertant, si subserviunt tibi jam Dynastae. sed utinam tuae literae unae commearent, pro illarum decimis! Non enim illi cessant. Nec homines reperias lingua aut manu minus ignavos. sed quid nugaris! Macedonem te facito et dic aliquando ficum, ficum. Negligentia sola est, quae te impedivit, et torpor. Sed vide me clementem, et alterum Caesarem: Oppugno, vinco, ignosco. De re tua quid etiam nunc scribam? omnia circa te tarda, non solum ipse. Nunquam vidi navem magis obhaerentem Dousiano huic vado. Nos conamur remis et velis. frustra retinet nos una illa torpedo. Amphitheatrum inscripsi, ut locus esset novae gratiae. Quid sperem? Jovem illum scio minis placari potius, quam ejusmodi extis. Tamen illum expectamus, qui a mensibus duobus pedem non posuit intra hanc urbem. Lernutius votis contrariis nos oppugnat: quaeso Deum, ne sit impetrabilis. Quanquam serio, quid suadeam haut plane dum constitui. animo et amori si obsequor, suadeam huc transeas. si rationi et consilio, deliberes. Cineres et favillae illic. quis scit an brevi hc ignis? De Lernutii epigrammatis quid sentiam, feies ex ipso. proba et erudita quamvis, ambigimus tamen de editione. Jani gulielmii libellus valde ad meum gustum. Quod quaedam in me putas scripta; nihil doleo aut queror. scio amari me ab illo, et honestissime compellari in eo ipso scripto. dissentire quemquem a me fas non putas? Imo in multis jam ego ipse. Denique litterae mini ab illo recentes plenae charitum et amorum. Plurima vasa nondum expolivi aut expedivi. Tua quid? jam inania credo, quae in Batavis turgebant. si bonus Lupercus fuisti, tetigeris uxorem tuam cauda non infoecunda. [note: Lud. Carrion.] Misellus noster Saturedo Lutetiam venit, et sementem tandem aliquam faceret in Attico Agello. Guilielmus ad me ita scribit: et simul rogat, ignoscam, quod scaenice paullulum tetigerit meum hunc amicum. tenes risum? Rescripsi clementer et [gap: Greek word(s)]. At tu cogitatione, scio, me percutis de Agellio: et cur fers, inquies. Fero libens. cur eripiam enim tam bono cultori unum hunc agrum? Qui nescio an fertilior domino futurus, quam tot pueriles agelluli, quos jamdiu arat infelici vomere et sine fructu. O me hominem malum! Fateor. adde aptum nunc ridere et nugari, si essem


page 153, image: s153

vobiscum. Omnia vitra mihi stillarent sale et melle. Sed Lernutius huc veniat, si vir est. Homo tam venustus amare metuit? sumat aliquid de fato aut facto Caarrionis: magis ab igne. Dousa noster lentus est: et nescio quid genii tui ei adfricuisti hc praesens. sane ego litteram ad vos nullam ab eo extorqueo. Metkerkum Praesidem hc expectamus; virum perfectae bonitatis. Sed jam seria. Iper quid fit? estne resistendo? certe illa dedita, recta ad vos itur. nisi quid expergiscantur Galli. Vide quam belle faciam tibi metum. quem utinam detergeat et deminuat Constantia tibi in parte, quem foetum ingenii nostri nisi serio probas, (audebo dicere) non ego te. Sed vale. et si omnia contra facturus es, quam scribo, ne scribe. Uxori tuae a me salutem, et paene addideram liberis. Hem! an omen aliquod est in tam improviso cogitatu? Non opinor, et paene addam non valere te. Ignosce, ita saepe tibi tua uxor. Lugd. Bat. Non. Mart. 1584.

[note: Responsio ad Lipsii 1. Misc. 8.]. EPISTOLA CXLIX. VICTOR GISELINUS Justo Lipsio suo S. P. Leidam.

CUm vetere igitur morbo, mi Juste, iterum pugna tibi? Odiosae Litterae: male nuntiatis. Non debuit ad communes atque inveteratos dolores hic privatus novus accedere, afflictissimumque hactenus animum dejicere prorsus atque exanimare. Sed unde ego in haec verba? Imo gratissimae mihi litterae, et quibus nihil umquam acceptius. Ut enim hodie spes summa, miserias nostras tamdem ad summum pervenisse, eamdem illae mihi spem de tua valetudine, si non liquide, ostendunt tamen. Et rationem vide. Caussa morbo tuo duplex, animi, corporis. Et illam quidem e Rondoletio meo, vel e re potius cognitam tibi et exploratam, tecum gaudeo simul et sentio. Revera enim hepatis est calor, inde totius mesaraei, ac ventriculi denique, qui sine dubio ab obstructione visceris, quod [gap: Greek word(s)] officina: qua obstructione nihil hac saeculi parte usitatius, frequentius. Crassus enim ac lentus sanguis, utpote minus minimumve coctus, compressis in corde, dissipatis in cerebro spiritibus, (haec enim ipsi vehicula) torpescit facile, seque haesione et mora ipse stipat. Ab hac stipatione, mesenterii et hypochondriorum gravitas simul et calida intemperies. quae si magis magisque plusculo tempore increverit; jam fuligines ad os ventriculi, inde in caput, tamdemque (nisi tempestivus occursus) praecordiorum, ut vocant, melancholia. Tu, mi Lipsi, cui caussarum ista series nota compertaque abunde est, cuique in hac pugna et lucta tot praesentes lanistae Medici, a me nullus monendus, de remediis quidem. perge modo (repeto totidem verbis tua) frigerare, penetrare, aperire, simulque addere robur visceribus et membris. Sive vero majorum more et ratione tibi medicina


page 154, image: s154

fiat, confiat, sive nova arte Recentiorum: tibi gratulabor, et gaudebo etiam istos esse Deos, qui votis damnare possint. Tantum moneo, ut in ipsa victus religione non tam Medicos audias, quam teipsum, praecipue vero in tollenda altera morbi caussa, quae ab animo est. Ei nullum praesentius et praestabilius remedium Constantia tua. cujus eam vim et energiam litteris tuis, imo mentibus nostris impressisti, ut ipsi videamur potius a te consolandi fuisse, quam tu nostra alloquia appetere. Est et alterum, quod item et penes te, et in te est, mentis a publicis rebus et curis aut quies, aut certe interquies; et a studiis gravioribus remissio. Cur enim, cum maximam aetatis partem aliis tribueris et consumseris; nullam tibi tandem sumes? Imo si amicum audis, si Medico obedis; omnino jam interjunges, dum corpori et ingenio vigor pristinus redeat; vel abjunges potius, tamquam iterum vigentibus tibi proprie usurus. Quo magis te, mi Lipsi, rogo, atque hortor, ut quod, viribus paullo firmioribus, de Ubiis et Eburonibus aquis decrevisti, omnino perficias. si non aliud; remittes saltem, laxabisque adstrictum animum, eumque aura salsuginosa hactenus prope marcidum, mitiore populari recreabis, adspirante aliquando diva Irene. Ne dubita, quantum acidae illae aquae corpus juvabunt, firmabunt, tantum patrius ille Zephyrus divinae tibi particulam aurae. Atque haec de vita valetudineque tua (conjungo utrumque, tu disjungis) omina mea, quae litterae tuae obscure praecinerunt, certo dictat mihi Mens, firmabitque divus Apollo. Nam Morychis ille quid aliud praeterquam mentem meliorem? tanti illi non mihi, ut pertinaciam ipsorum ego sperem mutare, cui impar ingenioli mei mollities. Multo potior de criticis tuis cura. quando illa, sodes visuri? spes est prope aliquammultos dies. Lacon, uti hariolare, fugit unde abierit, nescio an ad Gaemonias. Ut enim bonae Menti aliquando litet, ne optandum. Ille ergo cum suis vivat valeatque moechis. fratrem nondum conveni nisi per litteras. vult credo solide me voluptate perfrui. quam partim videor praecepisse, si de uxore verum est, appulisse. sed rectum neque scio ipse, neque perscribo. Ab illo meaque uxore, tibi, tuae, communibusque amicis omnibus salutem. Vale, amicorum ocelle. Rotomagi VIII. Kal. Septemb. oo. IC. LXXXV.

EPISTOLA CL. J. LIPSIUS [note: De Florentio vide ad Epist. CXX.] Nic. Florentio. In Hispaniam.

VIvimus, Florenti, vivimus, et quidem tui memores. Nam modestiam et virtutes tuas, quas olim adolescentes parum capiebamus, suis pretiis nunc aestimamus absentes. Utinam idem animus vester in me, qui in vos meus. Patrono quidem illi nostro magno obnoxii et devincti sumus, et manebimus


page 155, image: s155

aeternum. Nos, ut potest in his turbis, studia tractamus: nec satis scio an opellae nostrae manent etiam ad illas oras. Certe non ea tanti: sed tamen quae de Constantia his diebus scripsi divisa in duos libros, non indigna censui tuo adspectu. siquid in iis durum vel incautum (etsi vix opinor) facile tamen mitigabit et diluet scaena haec et facies rerum, qua scripsi. Jam nunc etiam edo de Amphitheatro librum, in quo facio te loqui mecum. Tam vane? inquies, Vane, sed ex more scilicet dialogorum: in qus a vero abire nobis fas, etsi non a decoro, tu quid agas, quid veteres familiares, valde aveo scire, quos velim a me salutes et in primis D. Sexagium, affectu certe meum. De illustrissimo Domino verbum non hisco. nec tanti ego, qui interpellem. Votum saltem meum in hac chartacea ara tacitus signo. Vale, Leidae, quo quies studiorum nos traxit. Cal. An. Nov. 1584. sororem habes in hac urbe sive sobrinam (non enim recte intellexi) sed tui certe amantem. quae saepius me interpellavit, siquid a te aut de te: nam audierat in Italia me vidisse. si videbitur, scribe.

EPISTOLA CLI. J. LIPSIUS Philippo Marnixio Aldegondio. Anteverpiam.

JUre me delectant tuae litterae, non tam laude Constantiae nostrae (etsi ea quoque me capit a tam laudato viro) quam significatione veri et aperti cujusdam amoris; quem meruisse me nulla re scio, nisi forte amore: in quo uno efficere possum, ut ne vincar. At [note: Vid. 11. Cent. Misc. 85.] hortatio tua ad graviora haec sapientiae studia, quam mihi cara? sciebam esse, qui damnarent hoc omne genus philosophandi: quos ego per me antea et nunc fortius contemnam, scuto illo judicii tui tectus: Judicii, quod magnum apud me fuit, et erit semper. Thraseam meum, Deo volente, perpoliam; quem moratur tamen adhuc valetudo, non prorsus mihi ex voto. scis autem ad haec praelia componenda non sanitate tantum opus esse, sed quadam etiam alacritate. Interea velut oblectandi animi caussa, secessi iterum paullum ad ludos, et de Amphitheatro his diebus feriatis absolvi, quem brevi habebis. Non enim verebor posthac talia ista ad te mittere, quoniam otium tibi ad haec inspicienda etiam in negotiis tuis esse vis. [note: Prodiit A. 1583. sine nomine aldegondi, hoc titulo: Germani cujusdam nobilis, et Patriae amantis viri, Commonefactio ad Pontentissimos ac Serenissimos Reges, Principes etc. de Reipub. Christianae statu atque incolumitate conservanda. sed Aldegondium auctorem etiam Borrius lib. XVIII. Hist. Belgicae pag. 29. laudat, et ejus summarium exhibet. hunc libellum laudat hc Lipsius, et Tyrannidem, et jugum Hispanorum detestatur, qui postea Hispanis totius orbis imperium centies vaticinatur, et Divina providentia austriacae Genti illud deberi adfirmat.] Commonefactionem tuam ad Principes ante septimanas aliquot vidimus, et probavimus: nec celari auctor ejus potuit, etsi celatus,


page 156, image: s156

utinam certe scripta recte capiant: et prudentissimas praedictiones tuas veras ne experiantur ipso eventu: certe gens illa imminet cervicibus Europae: et pauci advigilant ad jugum illud avertendum, ut noster ait, fatali quadam omnium ignavia et stupore. sed Deus gubernabit. Tu, vir vere nobilissime, amantissimum me tui amare perge. et hunc Joannem Moretum, Plantini generum, cum universa ejus officina de communibus studiis optime meritum, quaeso uti habeas commendatum. Vale Lugd. Bat. 3. Non. Jan. 1584.

EPISTOLA CLII. J. LIPSIUS Philippo Marnixio Aldegondio.

VIr amplissime, amicas valde a te literas accepi, et merito, quia valde ego in te amicus. Jam diu fui, et ex quo virtutes tuas novi, caluit in in me ille adfectus, sed magis, cum te ipsum; admiratio potius antea, quam amor erat: nunc iste, quoniam valde tu me amas. maneat aeternum inter nos hic consensus, et caeteris me tu rebus vincas, numquam ista. quia amorem tibi et cultum majorem debeo, quo tu me major. Atque utinam inter nos saepius videremus et tempora, quae maligna in bonos, plena suspicionum omnia, et praesertim in dominanti nunc gente, quae ab hoc vitio non aliena. Aestate, si quid valeo, excurram, non ut aliquid serium agam, sed ut rusticer tecum, id est, ineptiam, garriam, discurram. ita homo sum. valde me capiunt non sermones solum liberi, sed aura. Haec tamen nunc ad te serio. quid suades? secedere mihi ex his locis decretum, vel abire. Istud turbae suadent, et bellum, cui non finis. Illud morbus lentus, pertinax, et cui medici remedium quoque unum ponunt (scis illorum morem, et relictum hoc in desperatione telum) aquas. Ad istas igitur propero. et quoniam pelli alia vi malus ille non potest, mergam. Acidi fontes in Eburonibus sunt. quae viae tamen nunc parum tutae. sed ejusdem generis et virium mihi esse dicti, imo et lecti, apud Andernacum et Confluentes. Huc magis spectem. Edem fortasse de loco circumspiciam, ubi languorem hunc et otium ponam aut sepeliam. legere istud et docere paullatim mihi molestum. Et est ad vitam quod satis sit, non multa cupienti. [note: Intelligit Gedeonem Botzelarium de Asperen, qui sub disciplina Lipsii egregie profecit. vid. 11. Centur. Misc. 85. ejus epistolam ad Lipsium infra dabimus.] Gedeonem adfinem tuum vidi, modestissimae frontis adolescentem; etiam sermonis. placet indoles. nec ducere eam abnuo, quod in me est, et docere. dixi ad me ventitet, et praecipui aliquid jam coepi. de recta institutione juventutis libros tres paramus, si in linea aliqua haereo sanitatis. per hos dies emisi de pronuntiatione, ludicrum opus et minutissimae rei. Ad lectorem satisfeci. Tibi otium hoc Deus fortunet, ad internum tuum fructum in primis. sed utinam et ad nostrum.


page 157, image: s157

quanquam id diuturnum tibi fore cave speres. [note: Scripta haec epistola, cum Antverpi capt Aldegondus frigore percussus, et rei male gestae suspectus, secessit in praedium Selandicum. vid. Borr. Hist. Belg lib. 20. pag. 47. hoc anno deserere Leidam Lipsius meditabatur, sed cum vias obsessas reperisset, Oldenburgi retentus, rediit invitus, ut alibi videmus.] Ostracismus hic quidam est, magis ab invidia virtutis ortus, quam ab odio et iidem illi Athenienses, qui removerunt, admovebunt. vatem hoc dixisse puta. Condunt aliquamdiu nubes solem, sed ille emergit. plura vellem. impedior. salve ab uno, qui vivus mortuusque te amabit. Lugd. Batav. Kal. Veneris 1586.

EPISTOLA CLIII. J. LIPSIUS Abrahamo Ortelio. S. D. Antverpiam.

VAlde me hac humanitate devincis, mi Orteli, etsi antea devinctum. ita enim prompte omnia pia offers, ut ostendas vere amicum esse me tibi, et quod dici solet, te alterum. Quae opinio quod in me est, nunquam te fallet: reperiesque in Lipsio non doctrinae magis amorem, quam ingenuae virtutis. sine fuco, sine dolo; libros tuos in parte remitto, partem adhuc teneo, quia usui mihi in iis, quae paro: inprimis illa [note: Vid. Decad. III. Epist. 5. a Pontano edit. p. 37. quae initio ejusdem fere argumenti est.] Serlii, quem peritum architectum fuisse video, et rerum veterum bene intelligentem. Ludicrum opus est, vel opella potius, quam nunc damus. sed quid vetat seriis nostris interdum miscere ejusmodi ludos? Tu, ut in iis, quae ad lucem Historiae et Cosmographiae jamdiu inchoasti, serio pergas etiam te atque etiam hortor. Anne et aliquid de itinerario tuo inaudivi? sane videor. Perge, et hoc quoque nobis da. His quidem jam turbatis confusisque temporibus in solo sapientiae, et literarum studio nobis voluptas et quies. Vale et D. Vivianum a me saluta. velim et D. Prunium, si ita occasio feret. Chirius Fortunatianus nec nomine mihi quidem notus. ipse sane videre desiderem, praesertim in historia veteri. Lug. Bat. IV. Id. Jan. Anno. 1584.

EPISTOLA CLIV. J. LIPSIUS Abrahamo Ortelio. Antverpiam.

GRata mihi submonitio tua de Andrea Schotto. Ad quem sane ante menses aliquot scripsi serio, et significavi easce notas me accepisse. etiam Dousam.


page 158, image: s158

Litteris iis quid factum sit, nihil quaero aut queror. Periisse in his turbis et intervallis itinerum quid miror? ferenda ista, ut plura alia. At Schottus noster ipse videbit ex editione nostra Taciti, et laborem et honorem ejus mihi fuisse curae. Nominavi enim honeste et ipsum, et Covarruviam in prima operis praefatione. Usus etiam notis iis ad plures Annalium locos fuissem, nisi traditae mihi tarde. Haec si significabis meo nomine viro optimo et doctissimo, gratum erit. Nam nunc scribendi otium mihi nullum, etsi id ago. Quod faciam tamen brevi: Ecce litteras tibi ad And. Dudithium, cui partem recentium notarum mearum inscripsi. Valde te rogo, uti eas cures cum tuis, quas in Silesiam mittis. Sed res vestra publica satis etiam firma? Vacillant sane omnia, et vereor ut sine capite discordia sint ista membra. Alias, si vinclum illud animorum inter nos manet, si unum idemque spiramus; nihil discriminis fortasse erit. sive de pace agemus, sive de bello. In rep. extremum malorum discordia est. De Zutphania nihil adhuc adversi. Adversarios agere de liberanda ea ferunt. Videbimus quo exitu, et hanc aliasque res, si sapimus, magno illi Deo permittamus, qui praeter opinionem aut votum nostrum fortasse ista diriget, non tamen praeter utilitatem. Academia nostra interea titubat. Vale vir amicissime, et J. Viviano salutem dicito. Lugd. Bat. Non. Sext. 1584.

EPISTOLA CLV. J. LIPSIUS Abrahamo Ortelio. Antverpiam.

MIttimus, ecce mi Orteli, nostras ad Tacitum postremas curas, quibus haut dubie plura erant, quae possem addere, sed quae per haec tristia tempora nollem. In seriis magis cogitationibus et in se firmando occupatus animus, quomodo ad haec minora vacet? Constantiam etiam nostram recusam habes. in qua pauca mutata. epistola tantum addita ad lectorem, in qua jure defendo me contra quosdam pietatis adsertores parum pios, certe parum prudentes. Res nostrae, ut vides, vacillant. firmabit eas ille arbiter, cum visum, et ratione fortasse aliqua nobis non visa. Nam in humanis consiliis aut auxiliis (ut status hic est et provinciae gubernatio) parum firmae spei. vobis utinam concordia constet. In id laborare debetis omnes boni. Zutphania commeatum accepit; sed non in longum. Obsidio etiam castelli, sive propugnaculi, non omittitur, nec videtur hostis transmissurus. Tentavit id his diebus parum feliciter trecentis, ut ajunt, caesis aut mersis. Misi nuper epistolam ad Dudithium. spero te curasse. Vale, vir amicissime, et me utere, ut vero amico. Lugd. Bat. x. Kal. Septemb. 1584.



page 159, image: s159

EPISTOLA CLVI. J. LIPSIUS Abrahamo Ortelio. Antverpiam.

PArui consilio tuo, mi Orteli, atque ecce epistolam ad Monavium, in eam sententiam scriptam. adjeci formulam libelli, in quo si quid notandum aut addendum tibi videtur, quaeso facias, quia te peritiorem paullo harum rerum esse scio. velim autem Privilegii tenorem generalem esse, tam de editis, quam edendis. nam Edita omnia in unum volumen congerere, et supremam iis manum imponere justis de causis volo. scripsi ad eum, ut de sumptibus faciendis tibi, aut mihi significet. Ego eos (uti par est) fideliter curabo. Amicis ultra operam molesti non sumus. de Schotto nostro lubens intellexi, valere illum et vivere, etsi in literis aut studiis haud multum ultra ab eo exspectamus. nam ex instituto vitae ad graviora se dabit. Ego me arbitror hac hyeme hc mansurum, ob varias caussas atque aspectus. Utinam interea aliqua in Brabantia serenitas? cujus exigua spes aut specimen est, nisi si intervenit aliquid divinum, quod in ejusmodi rebus saepe solet. cum minimum visum, momento invertitur orbis hic rerum. scripsi nuper ad [note: Torrentium.] Praesulem vestrum, cujus in me affectui multum debeo de Caesare manuscripto. si voluntas ejus inclinat, posset per uxorem tuto mitti. nam illa brevi, uti spero, apud vos. illinc autem ad me recta, quatenus tamen praedones et haec latrocinia non impedient. de republ. nos hc nihil, nisi aut exspectari, aut jam esse (ita quidam asserunt) Parmensem ducem Trajecti. qui cogitare etiam dicitur nostros fontes. Vale, mi amicissime Orteli. Leodici Non. Aug. CICICXCI.

EPISTOLA CLVII. J. LIPSIUS Abrahamo Ortelio meo. Antverpiam.

NOn epistola tua, mi Orteli, sed liber pro ea appellat. Caesarem enim scriptum ad me mittis, qui etsi novioris aevi, aliqua tamen in parte judicia nostra diriget et juvabit. Ergo gratiam nunc habeo, et publice etiam dicam. Quod ad Monavium nostrum miseris, et petitionem allegaveris, gratum. ut amor illius viri in nos est suscipiet, atque adeo familiari ejus dicto IPSE FACIET. Rogas tu atque ille de [note: Edidit Jacobus Christmannus, Professor Logices et Hebraeae et Arabicae linguae in Academia Heidelbergensi, Epistolam Chronologicam ad Justum Lipsium, qua constans Ebraeorum annorum connexio demonstratur. Francof. 1593. in 4. Cujus Christmanni vita est descripta a Melchiore Adamo, inter Philosophos pag. 518. Epistola autem, qua Lipsius eum tetigisse videbatur, est in Centur. 11. Miscell. 91. ubi perperam Chrysmannus legitur. vide Voss. lib. 111. de Mathesi cap. 37. . 36. et cap. 42. . 15. Franciscus Junius in Epistola infra producenda, scribit Melissum et se deterruisse Christmannum, ne scriberet contra Lipsium.] Christmanni epistola ad me, (ita titulus


page 160, image: s160

est, verius in me) quid. censeam? Egone? quod quivis alius, qui mea atque illius inspiciet. Hominem animi aut capitis esse parum sani. venia dicto meo sit: non enim gaudeo conviciis. sed quae caussa in me incurrendi? Dissentit a Scaligero, et illum carpit? ergo ego succidaneus fio, et stili mucronem excipio, ut per meum latus alter feriatur? Bellum, et Lipsii nomen ad celebrandam hanc fabulam pertinet. Rogo te, sodes, inspice Epistolam meam et pauca illa verba, ob quae flamma ista excitata. videbis, aut miraberis irritabilem hanc sine tactu aut caussa ulla (item venia verbo sit) vespam. At enim dixi, durum esse cum Scaligero concursum. Certe dico iterum, iterumque, et alius Lipsio in Hoplomachum illum exurget. Quid tamen, erravit Scaliger? credo, et esto, quid mea, qui exsors sum hujus culpae? praedamnasti meum librum, ait. Ridiculum, ego librum tuum, o bone, quem non vidi. Et quidem videre non curo, nec scire, utrum sis ater an albus homo. At noster calamus calido illi calide nunc scribillat, securo ab omni alia castigatione. ut sapiens puerorum illusus aut cavillas per viam fert cervice inflexa, sic ego istos [gap: Greek word(s)]. Atqui et e Westphalia audiendus mihi alius ob unius Epistolae innoxios, et tamen veros (tu judex esto) jocos. Ego nationi illi nihil detractum ivi. in rebus aliis bellam et elegantem valde, non esse in cultu hoc externo dixi, et testificor omnes, qui viderunt. O seclum, seclum! sed tu vide, nec praeterea aliquid addam, quod offendat. tamen haec etiam, scripta honestosque conatus meos non tardabunt: istae remorae nec navem nostram plenis velis euntem ad portum boni publici. Leod. IV. Kal. Octob. CICICXCI.

EPISTOLA CLVIII. J. LIPSIUS Abrahamo Ortelio S. D. Antverpiam.

POstremas tuas accepi, mi Orteli, cum fasciculo Monaviano. Respondebo ipsius, et adjunctis aliis, eum erit Francofurti; aut recta eo mittam. In tuis quod de pace abrupta significas, nihil novi: nam ego non aliud praesagii, quam aut nullam, aut inutilem actionem. Pacis ille supremus auctor eam dare debet, nec scio an pactione, sed victoria potius et mutatione grandi rerum. Ita nunc status Europae est. De privilegio impetrato gratum. Valeamus modo et paullum vivamus, utile ad multa erit. Sed quid nuntiat Monavius noster de novo hoste? quae haec conspiratio est? nec aemulatione, ut video, sed odiis in nos certant. Ridicula, autem, quae addit de rebus


page 161, image: s161

Jenensium, mihi quidem, qui illa scio. Quid enim in iis omnibus, non dicam inhonesti, sed indecori? Adolescens tunc fui, fateor, sed nihil tamen temere aut insipienter nimis gestum, nisi quod illic egi. Audi rem totam. Ante annos viginti circiter, cum fugerem patriae meae turbas, opidulum illud veni. Oblata professio est, accepi. Docui Historias et Eloquentiam cum fructu, ut spero, juventutis; ut scio, cum applausu. Ea res mordere Collegas meos alios, nos celebrari, coli, in ore et laudibus esse,

Ipsos in tenebris volvi coenoque queruntur.

Ut dicam cum Poeta. Erupit is affectus, cum ex more Scholae, Decanus Facultatis Artium (utamur receptis et lenibus verbis) creandus essem; coeunt et se opponunt. Negant Magistrum Artium me esse, nec per leges creari, nisi talem. Ego adserere, illi testimonium poscere. Protuli de Baccalaureatu in utroque jure, quod praevalere etiam cenfebam, et praeponderare titulo magisterii. Illi ridere et rejicere. Quid te teneam? ad Principem itur. Is publicis imperiosisque literis jubet pro magistro me esse, et haberi, et creari illico Decanum. Factum est: atque eo jure magistros pro more nostri aevi creavi. Quod crimen hc admissum? Nam quod ad titulum ipsum pertinet, sciant me Coloniae Ubiorum legitima spatia Philosophiae decurrisse, ad ipsum titulum, admotum fuisse, examinatum jam et admissum, nisi quod grandis illa et saeva pestis Anni LXIII. (si memini) me fugavit, et honore illo, nihil volentem aut sitientem ejus, spoliavit. Haec veritas est. Aliud si quid dicent, a se dicent. Atqui discessum etiam meum ab eo loco culpant. Qu possint, miror. Non sane diu ibi egi, et invita et lacrimante juventute illinc abii. Sed tamen honeste petito commeatu, honeste impetrato. Literae ejus rei exstant. Etiam convivium sollemniter collegis meis dedi, et maxima frequentia studiosorum abeuntem me deduxit. Miror iterum, quomodo calumnia haec invertet, aut rebus factisque claris quem atrum colorem allinet: Etsi non miror, cum oculos ad aevum retuli, in quo laus est illaudatissime se gerere, [gap: Greek word(s)] (ut Orator) [gap: Greek word(s)]. Plerique quod verum est ignorant, ad opinionem autem convertuntur. Imo nec hoc tantum, sed ad calumnias patulas lubentesque aures habent, atque etiam ii, qui alias nobis non iniqui. Vitio communi et quasi insito fit, ut lubenter et avide detrahamus, si quod extolli videtur, et maculas aliquas quaerimus, sive affigimus iis, quae splendere nimis videntur. Itaque, mi Orteli, haec et talia ferre necessario debemus, qui ita innotuimus. Si iter vitae ingrediendum esset, quod pene peregimus, deliberationem res haberet. Nunc serum est, et illud nimis sapiens, [gap: Greek word(s)], nos fugit. Sumus in fama, patienda igitur, quae Famae adjuncta, livor, obtrectatio, et ea, quae nisi mors (et vix illa) finit. haec lubuit tecum paullum philosophari, nec ingratum, si per te Monavius, atque amici illic scient, quos video et gaudeo mihi bonos esse et multos. Ejusmodi lumina valde dissipant illos fumos. Vale, mi amice. V. Id. Febr. CIC IC XCII.



page 162, image: s162

Haec epistola refutat facile illos, qui clam discessisse Jena Lipsium calumniantur, fastisque ejus nomen erasum fuisse. vid. Paullin. Annal. Isenac. p. 180. et Observat. Hallens. t. 111. obs. 1. . 1. immo cum venia Aulae Coburgensis discessisse, et significasse Consiliariis Saxoniae Ducum consilium abeundi, simulque trimestris stipendii solutionem petiisse docet Epistola Lipsii edita a Cl. Cypriano in Epistolis ex Gothana bibliotheca editis n. cx. in qua nota temporis me cruciat. data enim dicitur XII. Mart. 1574. et scribit Lipsius se intra sex dies proximos abiturum. Atqui in Epistola ad Consules et Senatum Francofurtensem in Centuria ad German. LXVIII. clare dicit, se primo Martio abiisse, quod de prima parte mensis Martii si intelligatur, de die sexto post duodecimum capi non potest. nisi dicamus in Epistola Jenae scripta Juliano, in altera Lovanii data Gregoriano stilo fuisse usum. De Decanatus negotio agit Lipsius in sequenti epistola Gothanae Biblioth. ad Ellingerum. Alia etiam Lipsii est Epistola ad Dorotheam Susannam, viduam Principis Vinariensis, data XVI Kal. Jul. 1573. ubi se politam missurum Orationem in funere Principis habitam pollicetur. sed in Epistola ad Ellingerum edita a Pontano decad. v. Ep. 2. scribit, se Vinariae ab Illustrissima Principe comiter acceptum, et eam egisse de vulganda oratione, gratia et praemio proposito, sed se negasse, ut quibusdam visus fuit, subrustice et insipienter. non ergo praestiterat, quod priori epistola promiserat: si enim mifisset orationem, vulgare eam invito Lipsio poterat Princeps. et vulgata etiam fuit, sed post ejus mortem Francof. 1608. ubi inter octo prima habetur. quae si vera Lipsii est, nil miror, noluisse edi, cum animo semper adhaeserit Papismo, in quem tamen ibi vehementer invehitur, et Saxonicam stirpem, ad Dei hostes exstirpandos, errores evertendos, pestem Pontificiam exscindendam donatam divinitus et concessam Ecclesiae dicit, et plura ejus notae. in fine conceptis verbis Deum precatur, ut Ecclesiam Saxonicam et Scholam confirmet, conjuratos Euangelii hostes Hispanos, et alios ab aris et Templis suis, a vita et fortunis omnium arceat. En hypocritam detestandum, qui dum haec ad Deum fundit, animo Papista erat, ut fatetur in Epistola d. ad Senatum Francofurtensem, ubi non negat se fuisse Jenae, et ita scribit, haec alia (sc. religio) sed non ideo animo se alium fuisse, et si quid in verbis aut scriptis forte excidit, vere excidisse, et se poenitentiam talium agere. et hanc sufficere ad omnes scriptiunculas suas una spongia eluendas. sed nulla spongiarum copia detestabilis haec simulatio elui potest, de altera oratione, de duplici concordia, de qua ibi Lipsius agit, nihil dijudico, cum non viderim. sed de illa multa mentio fit in Epistolis ad Goldastum. et illam Tiguri impressam ex Epistola 18, quae est Stuckii, apparet, et Goldastum fuisse auctorem editionis ex Epist. 31. 33. 34. et seqq, patet.

EPISTOLA CLIX. ABRAHAMUS ORTELIUS J. Lipsio S. P. Lovanium.

PUgillares, quos scribis Moreto nostro te accepisse, clarissime Lipsi, veniunt tibi per me, non a me; sed a Monavio. Ab eodem tibi quoque tot salutes, quot mihi litterae. habeo autem fere singulis septimanis. Salutem tibi adscribi suo nomine voluit etiam nuper vicinus meus Dn. Carolus Malineus, vir Senatorii ordinis apud nos, doctrina et consulatu clarus, tuorumque scriptorum amator et admirator singularis. Non ita Domannus; hoc addo, quia eccum quid a dicto habeo Monavio: eum nempe parare libellum, cui titulus Antilipsius, contra epistolas ejus tres, Antverpiae editas. Non haec tibi communicassem, mi Lipsi, nisi te ejusmodi contemnere posse, etiam ex tuis ad me, aliisque, didicissem. Neque nocebit haec te scire, prius quam omnes sciant. A Raphelengio habeo litteras, in quibus ait, Leydenses Scaligerum jamdiu ab Ordinibus invitatum, tandem serio et certo expectare. Appellatus


page 163, image: s163

erat etiam ab iisdem [note: In actis Academicis 17. Febr. 1593. reperio Joh. Heurnium Rectorem exposuisse Senatu statutum esse, ut deinceps ex concilio Professorum ordinariorum novi Professores vocarentur, et deliberatum, an non necessaria esset Professio Ethices, dignusque, qui ad eam vocaretur Janus Gruterus, hoc tempore Heidelbergae agens. sed vocatum hunc non reperi.] J. Gruterus, et ut scribit ipse mihi, etiam ivisset: at retinetur a Comite Palatino, qui eum adlegit in Professorem historiarum publicum. Carolus Clusius illuc ibit, post, nundinas Francofordienses proxime venturas. hoc ille ad me. De publicis nihil, ut scis, praeter bellum. Nostri ante Gertrudobergam haerent, cogitantque de novo, per agros ab hosti inundatos, exstruendo aggere, perque eundem annonam aliaque necessaria in urbem advehendo. Inter Gallos hc apud nos multus sermo, magnaque spes, inter Navarraeum atque Ligarios pacis. frustra, ni fallor. Dies docebit, utinam et nos. Vale. Antverpiae IX. Junii. 1593.

EPISTOLA CLX. J. LIPSIUS Abrahamo Ortelio suo. S. D. Antverpiam.

LIteras Monavii ad te legi. Quid dicam de illo viro? Solide me amat, et solide hoc scio. O virum autem bonum et candidum, et te illo amico beatum! Crux nostra in tempore ad eum veniet, quae apud me quidem (candide dico) haud magni aestimatur. An non alia possemus, et in re alia; si [note: Imo non ae vo hoc adscribendum, sed iis, ad quos transierat Lipsius, quibus debebat fidem sacere, se bona fide Papae in verba jurasse. quod cum libris de cruce, quae solo fere titulo placere poterant Papicolis, qui fabulas de inventione Crucis, de cultu et alia in Lipsii libris quaerebant et petebant, non praestitisse videretur, coactus fuit, parere, ne periret, et de Divis Hallensi et Aspricolli nugaces illas fabulas contexere. interim notabilis hic locus, ubi se invitum haec scripsisse fatetur, et ne periret, contra animi sententiam fabulas concinnasse. vide Epistol. Schotti supra XCIII.] aevum hoc vellet? sed pareamus ne pereamus. In militia Romana, quam paenissime absolvi, magis mihi placeo: atque illa etiam iis, quibus res veteres Romanae. videbis illam brevi, et me una. quoniam imagines plures disponendae et delineandae sunt, nec sine me possunt. sed nec, ut scriptio mea est, satis correcte nostra excuduntur me absente. videbo, quid Moretus, et quando poterit. De Furca (quae nobis Vorck) quod monuisti bene est. sed quis originem Latinam non videt, ut in vallo et aliis? de Etymo Gabali nescio; ipsi viderint, qui peritiam eam praeferunt, quam ego nec habeo, nec aveo quidem. Linguae istae longinquae aut barbarae, quid ad prudentiam, sive etiam ad doctrinam conferant, haud video. sed libet aliquid, praeter alios scire, et ita ingenium humanum est. fiat, me non invidente. semel ad amicum te scribere debui hunc animi mei sensum. Praeter Graecam et Latinam custodes, et velu quaestores quosdam Thesauri scientiarum, alias haud magni aestimo; nisi si quae vicinae, ob commercia et talem usum. Vale, mi Orteli. Lovan. Idib. Mart, CICICXCIV.



page 164, image: s164

EPISTOLA CLXI. J. LIPSIUS Abrahamo Ortelio S. D. Antverpiam.

TUas, et una Velseri nostri accepi, itemque e Monavii literis excerpta, quae de me erant. O illum et hos amicos! scio et vicem affectu jam reddo. ad illum scripsi: ad hunc in occasione, vel potius otio, fiet: quia nunc Hercules distringebar, et non fas mihi, quoties appellor, redhostire. liceat cum Plauto sic loqui, et antiquarium esse, quod illi accusant. Meam. bilem an risum dicam? ubi sum? cedo loca, cedo verba: provoco omnes, qui me lambunt, aut rodunt, vix totidem ista, quod in hac structiuncula sunt, dabunt. Excipio decem aut altera tanta; in Criticis fortasse nostris reperient. Et quid mali est judicio tale aliquid ex extimis scriptoribus non olim desitum, sed nunc neglectum eduxisse? sed profecto ita habet, serpunt nec adsurgunt isti, et

Ardua dum metuunt, amittunt vera viai.

Ecce iterum Archaismum: vapulo. sed mitto hominum nugas. de responso ad N. N. illius Itali quaeris: vidi nunc te mittente, nec ante, ut censes. quod autem?

Deficit oppressus, soloque pudore repugnat.

Acheloum cum Hercule certantem legisti? hic eventus est, nisi quod non altero, sed utroque cornu, ut mihi videtur, fractus abit. Militiam ego nostram absolvi, nec ex meo voto, ut rem dicam. Cum relego, agnosco alibi aut torporem, aut certe languorem, qui ut nubes inumbrat, nec ulla mea aut medicorum cura potis est sejungi seque gregari. Magno animo patior, utinam tam magno alius ignoscat. hoc glorior in ordinem redegisse, quidquid est militiae veteris: et viam struxisse, non ad intelligendam solum, sed imitandam. Utinam faciant. aut potius non faciant, atque haec

--- Fera moenera militiai
Per maria ac terras nostras sopita quiescant.

nonne speras? plerique hc omnes in adventum novi Praefecti, quem laudant, exspectant. sive quia meruit, sive, qui mos populis, venturus amatur. Ad illum militiam nostram ire et incribi, plerique mihi suadent. dissentio, et nec ominis quidem caussa nunc velim. Ad Principem Hispaniarum potius, quem utinam ad generosa haec et alta ducamus, et simul ad externa et gloriosa illa bella. Deus audiat, te, mi Orteli, meum et mecum servet. Lovanii III. Idus Junias. CICICXCV.



page 165, image: s165

EPISTOLA CLXII. J. LIPSIUS Abrahamo Ortelio. Antverpiam.

RAro scribo, semper amo, te veterem, te fidum et probum amicum, quod Europam totam velim scire. simile in Monavio, Velsero, aliis, ad quos non ignavia, aut contemptu abstineo scribere, sed occupationibus, aut interpellationibus vetor. Per te hoc sciant. Una Italia, quae jam vocavit, quot putas literas meas expressit? supra quinquagenas, quod ex fide tibi affirmo. I nunc et aliud age, lectionibus vaca, et libros etiam scribe. Haec mea conditio est, et publica, ut sic dicam, servitus. Caeterum, quod quaeris, Italia me non habebit, etsi honeste, imo ambitiose invitat. Quies et mansio huic aetati jam conveniunt, et magis valetudini, quae concussionem et mutationem fugit. In re machinarum sum totus, et scriptum hoc jam peregi. sed figurae et iconismi restant, in quibus posset me fortasse bibliotheca tua juvare. Vide sodes, si quid habes. puto in Columna Viviani Carrobalistam expressam me vidisse. si ita est vander Burchtius quaeso deliniet, et ad me mitte. An Caesarem aliquem habes cum imaginibus accuratioribus? an Vitruvium Danielis Barbari? an aliud huic rei, quod ignoro? pro amicitia nostra postulo, et tu mitte. Vale, mi Orteli. Lovanii XI. Kal. Octob. CICICXCV.

EPISTOLA CLXIII. ABRAHAMUS ORTELIUS J. Lipsio S. P. Lovanium.

SIlentium tuum numquam miratus fui, nec sum, ego: quamvis alii. novi enim tuas occupationes. aliorumque sine intervallo interpellationes. Amicis, ut petis, caussam aperiam. at feci hodie Monavio. Machinas te machinari jam diu intellexi: si in mea bibliotheca, quod iisdem conferre possem, esset, ad te lubens et merito destinarem. idque te credere credo. Caesarem, quem innuis, cum imaginibus accuratioribus non memini me vidisse. D. Barbar. ad Vitruvium vidi quidem, non habeo autem. Ad calcem libri Notitiar. ejusmodi quaedam. at hoc tu non ignoras. Columnas meas perlustravi. in manu delineata nihil prorsus. in excusa nihil praeter haec, quae hc en a


page 166, image: s166

manu mea habe, et vale, verum antiquae historiae lumen. Antverpiae III. Kal. Octob. M. D. XCV.

EPISTOLA CLXIV. J. LIPSIUS [note: Otho Hartius, Caussarum antea potronus (vid. I. Cent. ad Belg. 13.) postea Consiliarius in supremo Mechliniensi Senatu. Hunc, sub specie privatorum negotiorum, petiisse, ut fide publica liceret in Foederatum Belgium venire, sed revera, ut res novas moliretur, ut monuerat Calvardus, per literas Oldenbarneveldium, refert Borrius, lib. XXX. Hist. Belgic. pag. 42. ubi Neomagensem origine suisse narrat, (cujus nominis nos ibi etiam nostra aetate novimus aliquot) et ingenium ejus describit. Libro etiam XXXI. pag. 27. Hartium et Jac. Comannum JCtos ab Ernesto Hagam missos narrat; et quid egerint, late exsequitur. Hartium vero, ut Gelrum origine, multos ex proceribus nostris familiariter novisse, et ita se insinuasse, ut quosdam ad res novandas induxerit, inde posset confici, quod idem Borrius narret lib. XXXI. pag. 82. suspectos fuisse Ar. Dorpium et Jacobum de Menyn, commercii cum hostibus, medio hoc Hartio habiti, et de Danis (qui hoc tempore minus aequi erant Batavis, et ad quos Hispani legationem splendidam miserant.) in rempub. suscitandis illum laborasse inde colligi potest. Hagae fuisse ipse mox Epistola 167. scribit Lipsio: ubi rationem itineris sui partim verbis dat Lipsio, partim a Francisco Marchantio ipsi reddi posse sermone scribit.] Othoni Hartio S. Antverpiam,

MIhi ex animo gratae tuae literae fuerunt, Vir ornatissime, indices non obscurae tuae in me voluntatis. Renovas amicitiae priscae memoriam. quae mihi cogitatione ips grata et jucunda est. et quam in primis illis annis, et spatiis juventae cultam, opto animo et voveo in meliore hoc aevo perducere ad metam. Sane nescio, quomodo magis afficiunt animos, in iisque insident primi illi amores; et seriae saepe gravesque amicitiae initac et contractae in puerilibus illis ludis. Quo in numero ut nos simus, valde te rogo. Placuit enim olim mihi ingenium tuum, mores, candor: et nunc in te ea esse scio,


page 167, image: s167

quae apud te non laudo. Si Antwerpiam me venire brevi contingat, aut etiam quandocunque continget, non id fiet insalutato meo Hartio: cui jam nunc animum istum sincerum do, dico: ejusque etiam pignus, hoc scriptum. Vale Lugd. Batav. III. Idus Febr. 1584.

EPISTOLA CLXV. OTHO HARTIUS J. Lipsio. Lovanium.

DOctissime domine Lipsi. Pudet me hujus praeventionis. Oudardo dixeram me ad te scripturum prius, et adventum tuum istis in locis tibi congratulaturum. sed ut officio non satisfacerem mature, occupationes meae, et pulvis iste, in quo versor, impedierunt. Interea certum habe, me semper ita fuisse, et futurum tuum, ut me a tui amore nulla ratio diveilere possit, et quamvis rarius inter nos litterae commeaverint, quidquid tamen illi a te, aut Morendorfio scriptum, mihi commune fuit, neque substiti, quin statim omnibus viribus et promptitudine vota tua et consilia juvarem. Id aliquando coram intelliges, cum res dabit. D. Richardotum, virum singularem, et ad omnem laudem natum habes, habebisque semper amicum. Cum eo praestantissimos quosque et bonos omnes, quibus aliquid inest judicii, licet is unus instar omnium esse possit. Consulium tuum magnopere probo, ut ibi valetudinem cures, et tempus ducas, tum ne Batavos tuos accelerata domicilii constitutione his in partibus offendas, et in te provoces; tum quod omnino exspectandum putem, imminentis nobis mutationis scopum aut formam. vix enim scimus, quid de nobis futurum sit, quid tempora ferent, qu ineluctabilis fatorum vis erumpet. nutant hc omnia: optemus, ut si cadendum, levi et molliori lapsu sit. quod si tempora fluent ex voto, curabunt amici ne quicquam tibi desit, quod ad te ornandum, honestissimoque salario ex publico retinendum pertinebit. Jam enim ejus rei initae sunt rationes, ut opus non sit per varia pericula ad exteros decurrere, spreta et omissa patria. Hoc tantum a te petimus, verbo ut indices, quantum tibi annue assignandum putabis: dic libere: agis enim cum illis, quibus debes, et potes. dic satis amplum, dignum ingenio et studiis tuis; ut decernatur nobis curae erit. Tu tantum valetudinem cura, et illud, ut domum meam Bruxellae, cum aliquando istuc venies, plane tuam putes, meque summi beneficii et honoris loco habiturum, tua hospitatione onerari. putes autem vere et ex animo me ita velle, nec ista curialia verba ex more et sensu manare curiali. Uxori, cum Bruxellae aderit, consilio et omni ope adero. Diploma efficacius, si opus erit, in tempore curabimus, et tuas ad Richardotum. Vale, Antverpiae 2 Jul. 1591.



page 168, image: s168

EPISTOLA CLXVI. J. LIPSIUS Othoni Hartio.

GRatulatio tua mihi cara, sicut tu ipse; veni Lovanium, nec nisi Deo ducc, quia humana commoda aut res externas, si in oculis habuissem, alia me terra habuisset. jactare abest, et absit ab hoc animo, tamen varii principes insolito stipendio nos appetierunt, cui praeferimus patriam, utinam in nos gratam: nec ego gratitudinem a modo aut magnitudine salariorum aestimo: ament me, et bona fide, quae offerunt, suggerant, nihil desideramus. Quies mihi et aliqua valetudo sit, spero nos nec sine fama hc futuros, nec sine fructu. Ipsum tamen Lovanium, mi Harti, mirifice jacet: et si unquam mente concepi, quid sit labi et senescere urbes, oculis et sensibus nunc usurpo. nempe res ita humanae sunt, nihil firmum aut immobile, praeter eum, qui firmat omnia et movet. sed firmat in suum tempus, ipse extra tempus, imo sine tempore, sol sine occasu, et sine ortu. potest tamen hoc ipsum Lovanium sic collapsum resurgere, si adnitentur et manum porrigent ii, qui debent. Profecto dedecus publicum sit et nota apud posteros, pati non languescere, sed mori optimas artes, quae solae faciunt ne mortui moriantur: memoria enim rerum et propagatio temporum ab iis est, et Deus hoc fine praesertim dedit. Ego spero Illustrissimos et primariae provinciae Ordines, vel acmulatione saltem factum iri, et non concessuros, ut decus hoc ad Germanos aut Gallos transeat retentae in Belgio literaturae: scio tempora nunc alia, et aversissima esse ab hac cogitatione; sed in eo ipso prudentia elucet, videre quae usui sint, etiam cum non eorum usus. Paucorum annorum (utinam mensium possim dicere) hoc bellum erit: Pax artes pacis requiret, frustra, si nunc earum antistites negligimus et cultores. Mihi haud multum seritur aut metitur, sine prole, sine onere, quae in rem videntur profero, solo amore aut pietate potius impulsus in publicam parentem. sane prostrata jacent omnia civilis belli aut impetu, aut tractu: sed excitanda animose ea sunt, et hoc magis, quo tardiora remedia sunt, quam mala, ut corpora lente augescunt (ait prudens ille meus scriptor) cito exstinguuntur, sic ingenia studiaque oppresseris sacilius, quam revocaris: quorsum haec? non ad tuam epistolam, tamen ex tua, quia juvit mentione studiorum injecta, ad te virum prudentem et eorum amantissimum aliquid dicere quod pro ipsis. nunc proprie ad tuam scriptionem. Commendas mihi cognatum tuum Renerium Ryswickium, nolo alios titulos, satis quod cognatus. ipse et tu experiamini, quoties usus erit, quid pro eo velim. Adfuit mihi heri sub vesperam, sed ante epistolam tuam apertam: et quod optimae indolis interpretor, verecundia quadam non se notum fecit Benigne tamen respondi, redire jussi, et me etiam frequentare ipsi vacuum et apertum. inter alia vitia mea hoc, ut ita dicam, vitiorum meum est, quod nimis


page 169, image: s169

me vulgo, et consecro iis, quos amatores censeo meliorum literarum. Multum temporis mihi ereptum hac humanitate (sive quo alio nomine appellandum est) sentio, et sine poenitentia agnosco. Aut enim virtus ea est, aut non longe certe ab illa. De Antverpiensium in me prolixa voluntate nunquam controverti, et scio oppidum, viris virtutibusque foetum, amare etiam alienos: quod idem in Bruxellensibus meis experior, natis ad honesta. Oudartus ad me de suffragio eorum scripsit. Vale, Vir Cl. et me amantissimum tui ama: Lovanii v. Kal. Sext. CICICXCII.

[note: Responsio est ad Lipsii II. Cent, ad Belg. 9.] EPISTOLA CLXVII. OTHO HARTIUS J. Lipsio S. P. Lovanium.

ORnatissime Domine. Binis epistolis tuis responsum debeo, quod dilatum hactenus propter ingentes occupationes et diuturniorem absentiam, jam exsolvo, et, ut puto, cum isto foenore, quod a Thesaurario jussum mihi sit, ut te certiorem faciam, quotannis se curaturum, ut supra honorarium, quod Ordines praestant, adjiciatur tibi, para aduidade costas, ut Aulici loquuntur 400. 500. vel 600. florenorum summa, prout res et opportunitas ferent, quod etiam a Domino Breugelio indicatum tibi existimo: nam novam pensionem aerario Regni, in usum professionis tuae, imponere inconsultum visum: non quod tibi non debeatur, qui longe majora mereris, sed propter consequentias, et quia res non careret invidia ac aemulatione aliorum, quibus prae tenuitate aerarii, et summam rerum omnium necessitatem commode satisfieri non possit. Unum hoc magnopere et ipse et alii, qui hc valent, a te contendunt, ut libros de prisca militia et nostra pares et absolvas, ac Serenissimo Archiduci inscribas, cui hoc munus grarissimum futurum, et non sine gratia, scio. Quod ad me per Bernartium libros de Cruce miseris, magnam gratiam habeo, et si tam grata essent nostra, quae circa lites, mitterem majori cum foenore et complerem omnes arcas tuas, sed sufficiet tibi una [note: Vid. I. Cent, ad Belg. 13.] lis tua, tanto gratior, quod petitoris partibus fungaris, et si perdas, nihil feres, quam quod inanibus sumptibus, non expenso prudenti JCti consilio, te vexaveris. sed absit omen, pugnabimus pro te et causa acriter et omnibus viribus, ut rem et sumptum feras. Vide tamen ne altera, et pluribus impliceris, aut recudendum erit, quod alias in Causidicos a te scriptum, nec qui sunt nostri ordinis admittent distinctionem, quae tibi in mente. Apud Batavos tuos ab omnibus comiter et magna cum benevolentia exceptus fui: passim honestissima tui mentio et desiderium, etiam apud ipsum Mauricium, consilium decessus tui non improbantem; quem tamen non vidi, sed ab illis,


page 170, image: s170

qui circa illum sunt, diligenter cognovi. Laborabat tum is quartana, non sine periculo, quam in expeditione Brugensi, ex lapsu et demersione in paludem contraxerat. Unus exstitit, qui se vehementer laborasse ostendit, ut orationem habeat, Leodii a te in laudem divae Virginis habitam, et ut per me habere liceret, magnis precibus egit; sed quia, ut suspicor, non bona fide, et cum fuco, nec hominem nomino, neque ut mihi ejus copiam facias, insto. nec mireris, me orare ut neges, res habet suam causam. Quod in postrema epistola nobis de Victoria nostra in Lauro, littera L. dempta, gratularis, vanum. Vicimus quidem nos, sed nihil Scorza, quod condempnatus solum verterit, et circa columnas latitet, non eas, quae in foro, sed quae in aedibus sacris, ita oleum et operam perdidit infelix litigator; nisi quod victoriae fumum magno comparaverit. Nos cum causa ventilaretur et cliens doleret, curavimus accipere, et cecinimus tuto triumphum ante victoriam in Lauro sine L; sed quo progredior? jam enim rursus vereor, ne me causidicis tuis adjungas, aut te exemplo, (ita enim forte suspicaberis) commonefaciam officii in tua liticula; absit. Totus enim tuus sum, non aulice, sed amice, vere, et tuo merito: sed primus litteris jocos dedisti, quos jam tibi repono, Vale, et plurimam salutem ab Antistite Buscoducensi, et Domino Oudardo vero nostro, accipe, Bruxella 15. Martii 1594. [note: 3 Hinc apparet in edita epistola Cent. 11. ad Belg. 9. vitio librarii locum obscuratum esse. nam pro, O triumphum vestrum in lauro. an L litera detractat? male an in litera editum: intelligit vero in auro triumphasse.] Latori huic, Francisco Marchantio, qui mihi annis aliquot fuit a manibus, et liberaliter servivit, ac jam continuandi studii caussa istuc venit, ut nutu et favore tuo, si quid meret, adsis et patronus fias, vehementer te rogo. fidem da ei, si quid ulterius de meo itinere lubet cognoscere.

EPISTOLA CLXVIII. J. LIPSIUS Othoni Hartio JCto S. D.

RYswyckium ecec tuum habes. tuum, inquam, et quid eum commendem? aut quis auctori suum opus? plurimum tibi debet, debebit omnia, si nunc quoque provehis et adjutas. Bona materia est, acre et firmum ingenium, Judicium rectum, et tu artifex Mercurium aliquem feceris ex hoc ligno. Placet omen, et lucri hic Deus dederit illi lucrum. De Rep. nostra desiimus hc jam loqui pene et sperare. Non de summa quidem rerum, quae ex voto fortasse nostri regis erit: sed de Belgica proprie, quia affligitur, et porro videmus iri afflictum. Nam quae spes? aut quam salutis arcem prendimus? bellum incuriose aut solute ab hac parte geritur: pacis Actio instituta omissa est, aut potius desperata; nisi quid tamen [note: Vide Borrii Hist. lib. XXXI. pag. 38. et segg.] a Dano speculae, qui legatis Batavis


page 171, image: s171

respondit, quod hc mitto. Viam sternere ad hanc actionem videtur; et magis affirmarem, si ipse jam potens et prudens regnandi esset. sed aetate deficitur et consiliarii pauculi regunt, inter quos facile unus aut alter pronus in adversas partes. Ipsi quidem reges natura et lege regni adhorrere debent popularia haec consilia, vel exemplo periculosa ipsus. Omitto publica, id est, tristia: de me, aedifico, hortum instruo, arcam exhaurio, dic sodes, an non majore animo, quam consilio? nam quietis nostris studiis quid inter turbida haec loci? sed tamen vel constantiae caussa perseverabo, et officium undique praestabo boni civis; in te etiam, mi Harti, boni amici. qui sum, et ero, itemque Amplissimi Thesaurarii (cui commendari cupio, et salutem dici) cultor. Lovanii 8. Kal. Octob. 1594.

EPISTOLA CLXIX. J. LIPSIUS Othoni Hartio S. D.

V. Cl. Here sub vesperam litteras tuas accepi, et quae ad senatum hunc adjunctae. Video et agnosco veterem vestram non benevolentiam tantum, sed et beneficentiam in Lipsium, et factis atque opera amicos esse. Quid, ergo acquiritis? non animum modo Lipsii, qui jam diu in vestro nexu, sed et rem ejus familiarem, quam ope vestra itis stabilitum. Haec in vestibulo; seria tamen, nec in pompam. Jam de re? Libellum vidi, undique probavi, excepta ea parte, quae de sesquianno non soluto agit. Quis vobis tam definite hoc scripsit, aut dixit? non ego profecto, et generatim de improba, et maligna solutione sum questus. Idem nunc facio, et Vos, consultissimi Juris, videte an jure dixi improbam. Nempe non ad formulam est et legem dictam. In totum hunc annum, qui jam intra paucos dies finit, die 17. hujus mensis acceperam modo centum florenos, cum ad vos scripsi. interea crebra cursatione uxoris, et saepe repulsa expressi binis vicibus istos alteros centenos, nec id, puto factum, nisi admonitione aliqua Masii aut alterius, quia semel uxorem suam ultro ad me cum quinquaginta illis misit. si tempora et communem creditorum sortem aspicio, fateor non pessime mecum agi: su quod solet, et debet in mei generis homines, caussam habeo querelae. Honoraria haec sunt honeste et liberaliter solvenda, nec in Ordinem redigendi sumus, petendi, ambiendi, ne quid aliud addam. mi Harti, tu scis, et te appello: alibi aliter mecum actum: et me appello, alibi aliter agendum, si velim. Adde ad ista, munusculum mihi ab Ordinibus decretum trecentorum florenorum: pro quo gratus equidem animo et judicio sum, sed tamen scito, me in hunc diem obolum ex eo non vidisse. Iste idem Quaestor debet. An non aliqua caussa querelae? praesertim homini, qui aedificat, qui veterem omnem parcimoniam et reconditum, ut sic dicam, aerariolum in hanc rem exhausit? te


page 172, image: s172

judicem capio et adigo. Jam scripsi etiam maligne solvere. Id vero est, ut porrecta fronte tecum loquar, quod mordet. uxorem quoties mitto, contemptim aut superbe excipitur: et non mentiri me sciunt, qui virum norunt. Salustii hoc de Lentulo fuit, Perincertum vanior an stolidior: vereor ut in nostrum cadat, si vir alius esset, gravis, modestus; qui benigne et fideliter diceret, non possum, breve et tali die fiet, acquiescerem. Sed ita remittit uxorem, ut in suspenso semper habeat, imo verba interponat, quae spem etiam adimant futurae solutionis. Modo onera alia conqueritur, jam recenter [note: Italici milites, Gasparis Spinolae ex cohorte, rebelles Sichemum oppidum oppresserant, indeque praedas ex vicinis agris egerant, unde maxima perturbatio orta. vide Borrii Histor. lib. XXXI. pag. 77. et seq.] tumultus Sichemenses; nihil in aerario esse, et plura, quae non opus scribere. Haec ipsa vos veterani in hisce rebus ridetis fortasse, et nostis ingenia, ac technas istorum moratorum. Ego quoque aliquid: sed si scio, nolo uti. Absit ut per me mala nostra publica augeantur, ut alimentum praebeam sanguisugis, quae optimum omnem succum nostrum ad se trahunt. Ad summam, ingenuus sum, liberalium artium mystes, et animo albo ac liberali. pone me in quocunque loco ac fortuna, idem ero, non contumax adversus potentes, non humilis in pares, unus semper et fidus in amicos. satis de Quaestore, quem admonitio vestra, et Ordinum vix est ut meliorem faciat, aut non certe in longum. Recens hoc telum jussionis punget, et ad me vertet: sed valentior natura mox evincet, et altera natura, consuetudo. Consilium, ut in istis rebus, optimum de Antverpia, aut Bruxella; si firmum aliquid est futurum et mansurum. Hc venti et levitas. Alterum de Militia nostra, quae jam coepta excudi, et recta ad Serenissimum ibit. Quid ni audacter sub magni illius Praesidis ductu et auspiciis? quem profecto serio mei cognovi amantem. Ego vicissim, non dicam, amo, sed veneror, et colo, quod talibus debemus. Quam primum igitur accepero (intra duos menses fiet, aut circiter: nam opus grandiusculum est) mittam ad vos, et ad ipsum Praesidem, ut ad pulvinar illud sistat, se eo manuducente. Opus eruditis, spero, non displicebit. Sunt plura, quae ordine dabimus, nec sine memoria amicitiae nostrae, quae dialogum jam insedit. Amplissimo Domino Thesaurario sum arcte devinctus, et cum scis mihi adoptatum inter Patronos, et tutores. Ista sunt, quae ad tuas volui et debui, et exspectabo, quid in augmento fiet. si nihil, certum est non voluntate, sed necessitate me migraturum. Vivere tantillo isto non possum, nec debeo: cum intertrimento non valetudinis solum (quae largius aliquid aut benignius poscit) sed studiorum, quibus instrumenta non suppedito; sed honoris etiam, qui invisentibus non exhibeo me, quem censent. alii e studiis alia peperere aut pariunt; ego adhuc nihil praeter bonam famam: quae tamen mihi super Attalicas omnes opes. desino et te rogo, ut illud de sesquianno excusetur, ubi opus, est, quum calumniari nos non decet: tum alia ut agantur pro prudentia vestra, quibus rem totam hanc credo ac permitto.


page 173, image: s173

Oudartus noster salveto, et haec legito. Lovanii, Postridie Nonas Decembres Ao. [abbr.: Anno] 1594.

EPISTOLA CLXX. J. LIPSIUS Othoni Hartio.

TRiplici argumento tuas vidi, mi Harti. Priore commendas La Faillium, quem scito jam hoc solo nomine meum esse et (quod illi in sermone largiter ostendi) patere me ipsi ad colloquia, ad consilia, et qua parte mei usus erit. Argumentum alterum de filio, et quod cupis cum apud me esse. Breviter et fideliter tibi respondeo. negavi multis, et primis quibusdam amicorum, et scis institutum meae vitae, tibi tamen, nam mihi eximius es, extra ordinem et legem aliquid dabo. uno verbo, admitto eum; praesertim talem, qualem describis, modestum et (quod ipse observavi) reverendum. Tertium de Pace cum Batavis, quae nescio quomodo (doleo et triste augurium est) animo meo non allubescit, aut certe non infigitur et adhaerescit: Nihil, inquam, aut parum spero. Novi homines, et nihil novi video, quod valde impellat. Illa, quae jactantur de Anglis, vetera sunt, et odium inter eos est, scio, sed continet major ille metus. Nisi Danus se commovet, metus ad eos non venit: sine metu autem Pax nos non videbit. Ita ego sentio: tamen inopinata multa bona homini etiam scio evenisse, et tanto igitur gratiora. sed hoc responsum quod [note: Vide Borrii Hist. lib. XXXII. pag. 28.] Liesfeldio datum, non placet. Cum Ordinibus agere volunt; quid ergo? Regem prorsus excludere? at displicent ministri exteri, quid? nonne populares et gentiles etiam sunt? nonne Consilium Status? sed vereri aliquis possit, ne haec eant non ad concordiam, sed ad discordiam, et dissensionem aliquam quaerant in nobis. Scio, mi Harti, non omnia ex voto, aut pro antiquo statu apud nos esse. Sed fructus nempe bellorum ista sunt, et illi mederi poterunt: et poterunt opportuna pace. Hi differunt: quid nisi se sic perdunt, nos affligunt? meum sensum habes, et ad tua tria responsum. Ama me semper tuum. Lovanii VIII. Kal. Majas CICICXCV.

EPISTOLA CLXXI. J. LIPSIUS Othoni Hartio.

POstquam a vobis abii, spes mihi fuit iterum te hc videre, cum adessent amici communes Antverpienses. Ipsi et ego voluissent. quam amoeni et


page 174, image: s174

hilares fuissemus? sed alias reparabis hoc quidquid est jacturae, et convictum nostrum Lovaniensem serio regustabis. Nunc de rebus meis. in caussa cum Barone quid sit? perage, sodes, sed maxime in hanc sententiam et partem, ut mihi jus meum maneat, et nihil rei sit cum domino, ob caussas dictas, aut cogitandas. si ita censes, et jus meum liquidum esse, nec caussa quidem est, cur exspectem quid decidat, quia proprie cum illo res mihi non est aut erit, suade et statue, et litteras aut instrumenta mea cognato, si lubet, trade. Quod ad pecuniarium negotium (me miserum) paene dixeram, qui talibus occupor! aliquid a Breugelio audivi, sed quale apud istos solet. Ergone sic semper lenta et ardua? sic semper exprimenda? o Italia, cur non audio benignius aut honestius vocantem? nec quid facturus sim etiam scio, imo necessario aliquid tale facturus, si isti sic manent tales. de Militia Romana ecce habes, opus pro priscis potius, quam nostris moribus, et quod sequitur, nec istis nimis approbandum. At ego intra me non sperno, et scio laboris judiciique rem fuisse, imo et acuminis in plerisque locis. misi ad nostros plerosque proceres, et inscripsi Principi Hispaniarum, non sine Hispanorum laude. sed nempe in re militari, nec puto me a vero iisse. Ista nunc sunt, et propere scribo (hodie credo ad quindenas epistolas) et cras aut perendie in Eburones eo, quorum Princeps iterum iterumque ad se invitat. Vale, mi Harti, et meus, qui tuus sum, esto. Ryswychius salveto, cum tua et tuis. Lovanii XII. Kal. Jul. CICICXCV.

EPISTOLA CLXXII. J. LIPSIUS Othoni Hartio.

AD lectionem meam ibam, tamen hunc, qui tuas dedit, redire meis vacuum ad te nolui, et haec subito exaravi. Gratum est, si conficitur, uti scribis, de perpetua delegatione stipendii mei, quod alioqui inutile futurum praevideo, et non nisi in imagine donum: etsi ille ipse, cui solutio imponitur, tardum omnino nomen est et lentum; sed hoc praestat, quam infidum aut nullum. De [note: Picardiae urbe, Amiens, quam Hernantellus Portecarrera dolo oppressit et diripuit. vid. Borrii Hist. XXXIV. p. 16.] Ambiano, o triumphum et victoriam? et mihi crede, plures hic noster fortasse et majores hac aestate dabit. confide, confide in Deo et fato, quae palam esse pro Austriacis vides, ut uno verbo dicam, ad imperium natis. Vale, et a me salvete, tu Henrice Schotte, tu Henrice Wuene, uterque tam ex animo, quam ipsum me velim. Invideo triumvirali convictui vestro, atque ego hc ligor, et convictores habeo, id est: custodes. Lovanii XIV. Kal. April. CICICXCVII.



page 175, image: s175

EPISTOLA CLXXIII. J. LIPSIUS Othoni Hartio.

IN re cum Barone de Bassigni putabam ad finem perventum, et vellem. Quid autem opus ipsum valde insequi et urgere, si jus nostrum clarum est? nisi si me oportet (quod fere video) esse ad exemplum summi illius, qui se scribit, sed sileo. Ego plerisque placere, et dare me debeo? non sic olim soleo, nec video vel nunc causam, nisi quia volo. o degenerem in morbo hoc Lipsium! et patere me semel verum apud te dicere. In Italiam cur non eo? cur non in Germaniam? et sine superbia? eam ad extremos Europae fines, ambior, non ambibo. De pecunia ista regia, fiat quod volent, et cum volent. rogo te per amicitiam, ut honoris etiam mei caussa, ne ultra urgeas, et sinas mores mores esse. si semel Melancholia mea incalescit (et in eo jam est) non restinguent eam blandientium sermonum guttulae, et serio me vindicabo a contemptu. Ipsa illa Euangelica lex, quam dicis, non me tenebit, etsi hactenus, nec falleris, ea sola me devinxit. de Filio tuo, cum mittes, gratus erit, et affectum re ipsa ostendam, si non hc haereo, comitabitur me, aut ad te redibit. Liticulam in Iscano mihi motam aegre fero: et sic motam. Si quid ambigui aut controversi erit, aliter agendum, apud me praesertim, qui cum jactura malo pacisci, quam cum lucro vincere. Amo Hartium, sed non ut Advocatum, etsi eo quoque, quia appendix illa Hartii, sic utor. Oudardo nostro salvere, cujus elegans et lepida epistola me affecit, nec ignoro ejus sensum. Lovanii XIII. Kal. Septemb.

EPISTOLA CLXXIV. J. LIPSIUS Othoni Hartio, Consiliario in suprema curia. Mechliniam.

QUod novi et inopinati in domo mea evenerit non debeo te, pro interiore nostra amicitia celare. Nosti [note: Fuit Balduinus Junius, filius sororis Joannis Drenkwairtii, Thesaurarii, vid. III. Cent Misc. 38. contubernalis Lipsii ab initio A. 1599. vid ibid. et Epist. 48. et 49. aufugit autem a Lipsio et studiis ad Franciscanos. vide Epist. 51. forte quia non satis liberaliter ipsi ad sumptus suppeditabatur: vide et in eadem Centuria Epist. 80. et 82. et alibi saepe. an vero manserit in Coenobio dubito, quia inter epistolas ineditas una est Lipsii ad hunc Balduinum Idibus Sept. 1602. quae nihil nisi communes salutationis formulas habet. sed uxori et sponsae jubet salutem dici. nescio cujus uxori, sed, ut puto Balduini sponsae.] Balduinum, illum Thesaurarii ex sorore nepotem, et in bona parte, si voluisset, heredem? is hesterno die in coetum D. Francisci se dedit, secreto mundo et omnibus externis. Nihil


page 176, image: s176

de ea mente colligi a me indiciis aut vocibus potuit. adeo firmiter et caute, quod miremur in illa aetate, clausum sepositumque habuit, quod agitabat. imo sermones ejus, praesertim apud familiares, ubi liberior erat, alio ibant et ducebant, faceti, amatorii, interdum et de nuptiis aut puellis. Ecce autem in ipsa domo mea nuptiae sequenti die futurae erant, atque ipse interfuturus, et ut ajebat, choreas ducturus, et vel princeps futurus in saltatorio illo orbe. sed ajebat, aliud sentiebat: et statim a prandio, ubi hilaris fuerat, et solita omnia usurpaverat, in coenobium vicinum se contulit, omnibus etiam tunc ignaris. Sarcinulas suas composuerat, et epistolas binas scripserat: ad me, et ad materteram, quae Bruxellae agit. Eas per hominem Britannum, sola facie mihi notum, ad me misit. videbar manum agnoscere, et unde istas, inquam, et a quo? Nescio, inquit, datae mihi sunt tibi dandae. simul propere abivit. Ego resigno et nimia mira lego. sententia erat, mundo et mundanis se valedicere, fortasse cum risu aut inrisu aliorum. sed faciant, inquit: Deo ego parui, qui palam me vocavit: Profani insultent et impugnent etiam, su volent; scutum mihi ab illo, imo ille erit: et victor audiam, et de terris in coelo triumphabo. At tu, ajebat ad me, vale, vale, cum tristi hoc morsu, quod vixi erga te, et moriar ingratus. Haec Latine et partim Graecis versibus, aut sententiis opportune insertis. Quid dicam? stupor me habuit, et dolor in animo, mox in oculis et vultu se ostendit. Etsi cur dolor? revoco et gratulor magis tam animoso incepto, et votiva apprecari, quam mirari aut moerere conveniebat. Et reduxi me ac feci. sed tamen pallio sumpto statim ad Quaestorem, adfinem ejus ivi, et in parte aliqua Curatorem. Rem, uti erat, dixi, litteras ostendi: et simul convenit inter nos alteras illas ad materteram aperire, uti clarius certiusque liqueret de ejus mente. Factum, resignamus, eadem aut similia, sed diffusius legimus: et plena omnia pietatis, et mentis cum ardore ad alta iturientis. Scripsi eodem die ad Avunculum Thesaurarium: sed mente adhuc confusa, et ut mare a ventis solet, etiam cum serenitas rediit, turbata. Itaque brevior fui, nec judicia mea promsi, nunc apud te liberius: nihil mali factum, si modo incepta, sed recta illa via, perseveret, ad quam non impetu, sed consilio videtur se dedisse: nam cum omnia reputo et ruminor, quaedam huc ibant, quorum caussa tunc nobis inobservata aut ignota antea erat: veluti, in cubiculo interdum cantu se exercebat, illo chori et templis usitato: quod ego interpretabar per jocum et animi caussam ficri. In mensa abstinebat a cibis delicatioribus, oleribus fere aut carne bovilla contentus, me carpente et increpante. Sanitatem ille et robur stomachi praetendebat, revera exercitium, aut tentamen erat, ecquid viliores cibos illos ferret. dicta etiam ejus quaedam nunc adnoto, tunc in joco aut lusu habita. ut nuper, cum Richardoto et Rubenio abeuntibus elogia scripsissem, amica et benigna: ille apud amanuensem ea legit, et in mensa, o testimonia, inquit, invidenda, et vel morte poene emenda! Apage, inquam, et tu, cum JCtus renunciaberis, habebis eodem, aut pleniore modo. JCtus, inquit: imo cum inter Franciscanos nomen profitebor. ista nunc et talia ego meique repetunt: et Lovaniipassim


page 177, image: s177

ipse fabula est et sermo. Nemo non factum approbat (quis Christianus aliter) nonnemo damnat modum, et quod sine venia aut notitia suorum eousque sit progressus. Excusat quod interpellari aut sisti noluerit, ex sapiente illo versu

--- mortalia quaerunt
Consilium, certus jussa capesse Dei.

sicut ii, qui hostem fugiunt, per abrupta etiam properant, sic itidem isti, qui bono impetu insidiantem mundum. Rem habes, judicium etiam meum habes, sed tibi; si videtur: nam apud Avunculum fortasse intempestivum sit. nec fortis haec medicina faciat crudo adhuc dolori. Tu mitiga, et haec, aut talia suggere

Quippe viri molles aditus et tempora nosti.

Vale, vir Clarissime. Lovanii VII. Kal. Octob. CICICCI.

EPISTOLA CLXXV. JANUS GUILIELMIUS J. Lipsio S. Leidam.

PUdet me pigetque jam diu cunctationis in responso meae, eruditissime Lipsi, neque satis, quo me tibi pacto purgem, repperio: nisi quod recreer humanitate singulari tua. Vix enim videris posse ita derepente rejicere, quem humanissime in tuam mihi exoptatam familiaritatem receperis, nullius praesertim flagitii compertum, praeterquam ignaviae. Nosti autem, quam mala ea et venefica sit bestia; quamque sibi ipsa blandiatur, et peccati conscia peccare pergat. Et tamen aliquam hc partem sustinet Plantinus noster, apud quem cum ab anni superioris mense Junio jacerent Veri-similia mea, sperabam fore, ut is liber una cum litteris ad te perveniret, ne inanis harum sermo tibi molestus esset; sed id opinione mea tardius fuit. Itaque sive has solas accipies, sive cum libro, quod equidem spero, et a Plantino petii, magnopere te oro, mi Lipsi, ne aliter in me sis, quam fore polliceris in Epistola; quam ut obsidem et sponsorem amicitiae nostrae custodio, et ut a me omnia exspectes, quae ab amantissimo et studiosissimo tui proficisci possunt: Quem enim ignotum e libris et suspexi semper, et amavi merito tuo plurimum, ejus jam certe e literis cogniti non committam, ut aut amori parum respondisse, aut humanitatem non agnovisse videri cuiquam possim. Quae innuas invidiae et calumniae flabra, propemodum intelligo. Verum ita me non movent, non magis mehercule, quam eorumdem hominum de litteris judicia, sive somnia sunt verius. De litteris missiculandis vix quidquam polliceri audeo: conscius mihi ipsi noxae et silentii tam diuturni; sed profecto hanc quoque partem satisfaciam voluntati tuae, et superiora resarciam; si id tibi non injucundum fore sciam. Librum meum, spero, ita leges, ut ab Adolescente


page 178, image: s178

scriptum, et eo his sacris vestris vixdum initiato. quodque in hac re valet permultum, in Germania et nato et instituto. quod si tamen hi conatus non omnino displicebunt tibi, et iis paucis, quibus haec nostra probari cupio, ad majora, Deo faciente, progrediar. Bene vale, Eruditissime Lipsi, et me ama hactenus, si mutuum a me fieri intelliges. Nobilissimo Jano Douzae, Poetae unico, multam a me salutem. ad quem Musaeum quid pangere nondum audeo, ne ejus mundicias meae impolitiae collutulent. Colon. XII. Kal. Februar.

Jani Guilelmii, multum Lipsio amati, immatura mors multum damni literis, et moeroris viris doctis attulit. Laudat eum in Epistolis editis passim Lipsius. vid. 1. Cent. isc. 63. mortuum nuntiat M. Lydio Cent. 1. Misc. 79. et deflet eum lib. 11, Elect. cap. 16. Carmina ejus edere voluisse P. Melissum (ad quem de morte etiam Guilelmii scribit Lipsius 1. Cent. Misc. 83.) patet ex Cent. 11. Miscel. 30. sed dissuadet Lipsius, quia non pro cetera ejus fama. edita tamen inter delicias Poetarum Germanorum t. 11. Egregium ipsi elogium dat ipsius familiaris et amicus, Hier. Groslotius Lislaeus in epistola ad Jac. Lectium in Epistolis Philologicis a Goldasto editis LXXXIX. Rittersh. ad Oppian. 1. Cyneg. 6. vocat Saxoniae suae sidus, sed nimis cito praereptum terris. Gabbema ejus Epistolas quasdam ad Suffridum Petrum edidit, cujus in contubernio vixit quatuor annos. vid. Centur. 11. 88. et religionem mutasse colligo ex Epist. 82. et idem Gabbema in Centur. 111. pag. 667. quaedam produxit ex Verisimilium Libro sexto, cum tres tantum prodierint. Plautinas ejus quaestiones laudat vehementer Lipsius Cent. 111. Ep. 60. a Gabbema editas: in ejus Verisimilibus et Quaestonibus quaedam leviora, et fere memoriae peccata corrigit Th. Crenius Animadv. t. XV. p. 121. et seqq. plura de hoc juvene Erudito vide apud Melch. Adam in vitis Philosoph. p. 317. et Blount. Censur. pag. 830.

[note: Vid. Misc. 74. editionis Offenb. Epist. XXI. quae est Guilelmii, qua Plautinas lectiones mittit. in prima editione erat, Cent. 1. Misc. 38. cui respondet Lips. 1. Cent. Misc. 39. cui haec est responsio, et ad hanc respondet Lips. 1. Misc. 74.] EPISTOLA CLXXVI. JANUS GUILIELMUS. Justo Lipsio S. P. D.

REdditae mihi superioribus diebus literae tuae, vir Clarissime, valde me delectaverunt; sive enim amorem cogito in me tuum, per mihi honorificum videtur, ab eo amari, quem omnes boni omnesque docti viri tantopere in oculis ferunt, quemque ego ipse, ex quo literas adamavi, unice semper amavi. sive judicium specto, sane quam gaudeo probari studia mea abs te, Lipsi: quem et posse de illis judicare scio, et ut in eam partem inclinarit sententia tua, in quam vellem, vehementissime desiderabam. Tametsi te illa nostra aut strictim attigisse dumtaxat videam, aut credidisse amicorum nimis fortasse in me propensis testimoniis. Nunc accepto a me cum literis libro, si illa tibi tanti non videntur, quaeso abs te, ut festinationi meae tribuas: paucis enim diebus prius paene evulgavi, quam excogitavi: magis colligendae gratiae aliquot doctorum hominum, quam famae conficiendae. qua in re abunde nactus quod optabam, de cetero minus mihi curandum existimo. Illud quidem quo tu me cohortaris, quoque mea me natura ducit, perficiam, ut,


page 179, image: s179

si minus adjumenti in haec studia potuero conferre doctrina, at illis ne dehonestamento sim vita. Praesertim his exemplis propositis hominum certorum, quos eo ipso miseriores esse judico, quo illi se in flagitio et nequitia feliciores putant. E quo numero iste, [note: Lud. Carrion.] quem innuis, nunc hc agit: ea infamia apud illos etiam ipsos, quibus se venditat, ut meam quoque, ita mi Deus amet, misericordiam saepe evocet; sibi tamen ipsi in coelo videtur, quia inter adolescentes aliquot vestrates helluandi de alieno facultas sit. Gellium H. Stephani lente et per partes dedit imprimendum. is enim hc futurus hunc annum dicitur, et a me etiam quaedam Ciceroniana petit, verum non impetrat. sed ipsum, de quo occeperam, nisi hoc libro quid assequatur, quo egestatem suam toleret, vasa collecturum, et in saginam Leodiensis Principis se conjecturum audio; ad quem viam munitare cogitat per Torrentium. Amplissimum Busbequium nuper die sereno vidi, et tuis eum verbis diligenter salutavi. is te non desinit Deum facere, et omnibus sermonibus prae se ferre, quantopere admiretur acrimoniam ingenii et elegantiam judicii tui. Sed literas nuperrimas non accepit, magno dolore meo, cum librum acceperit. Ideo factum, quod epistola, ita ut erat signata, ad Egmondum in Italiam missa est. Itaque excusari se petit de silentio. et te perhumane salutat. si scripseris, quaeso abs te, mi Lipsi, illius de me judicii nonnihil adsperge: non quia mea intersit, aut quidquam ambiam, sed ut retineam summi viri honorificam benevolentiam, quam praesertim tentet labefactare ille vetus sodalis tuus, meus novus inimicus, illius, velit, nolit, cotidianus bene convictor. nam domum ut reciperetur, cum rogaret, repudiatus est, sed a praesepi arceri non potest. Scaligerum hodie, aut summum cras, in urbe exspectabamus, sub dies festos etiam Cujacium, cujus hc opera aucta et recensita tum absoluta erunt sane; facile, magna cum laude ipsius, sed etiam tua. Uterque amoris in me sui significationes multas saepe dedit. Quod petis, ut certiorem te crebro faciam, si quid hc in re Musica edatur, aut paretur, equidem faciam et libenter et saepe. nunc magnopere nihil erat: nisi si scire vis Guil. Fornerium JC. amicum meum, ad Tit. de Verborum significatione notas advocatis, et literatis etiam utiliter edidisse. Petrum Fabrum ad Juris nostri Regulas commentarium, multo limatiorem et uberiorem, typographo dedisse. Jam de Marsilii cujusdam in Amphitheatrum Martialis scholio non arbitror te esse sollicitum. [gap: Greek word(s)]. Tuum hc amphitheatrum impatienter desiderant omnes eruditi. Josiae Merceri, sodalis mei, magno ingenio et multa doctrina adolescentis, in Nonium opera diligens et fructuosa revi apparebit. Eum, cum scribere pararet, profectio Bituricensis exclusit. me, ut te quam diligentissime salutarem, abiens rogavit admodum. Idem hoc praesentes amici mei Bar. Brissonius, qui de Constantia missa multum te amat, Er. Memmius, N. Faber, Fr. Pithoeus, Jo. Passeratius, cui partem tuarum literarum ostendi. Quid? quid his adjungere gestiebam aliud? etiam. Quod tam prolixe te mihi totum dedis extremis litteris, ne valeam, mi Lipsi, nisi in animo meo accendit vim quamdam ardentissimi amoris, cui ut tu respondere,


page 180, image: s180

pro innata tibi bonitate naturae, velis et perseveres, non ego quidem quod facere me jubes, impero; sed ita abs te contendo omnibus precibus, ut hoc unum si consequar, omnia ea me abs te consecutum sim existimaturus, quae ab amicissimo maxima amplissimaque proficisci possunt. Cl. viro Jano Douzae multam a me salutem. Vale, et opera mea in Gallia, dum sum, ita utere, ut illius, qui tua caussa velit omnia. Lutetiae Parisiorum 111. Non. Martias CICICXXCIV.

EPISTOLA CLXXVII. J. LIPSIUS Theod. Coornhertio. Harlemum.

VIr ornatissime. sententiam tuam de Constantia nostra, quod tam libere scripseris, valde mihi gratum. Ut enim libertatem eam judicii in alienis scriptis libens adsero, sic eam aliis aequa lance permitto. Sed tamen illa ipsa, quae te initio offenderunt, aut in quibus etiam nunc adhaeres, si examinas ea mente, qua sunt scripta, fortasse non plane improbabis. Quaedam enim veterum Philosophorum verbis et judiciis scripsimus: quae exacta ad puram et rectam Christianae Theologiae normam, fateor, non recta prorsus et pura. Sed juvanda ea scilicet sunt, et dirigenda miti quadam interpretatione. Animus quidem meus in omni eo scripto non nisi bonus, et sine contentionum studio (a quibus natura et judicio absum) propendens, spectansque ad publicam et privatam cujusque salutem. At de vertendo et interpretanda eo scripto, quod mecum agis quomodo id improbem, si tanti tamen videtur, ut in eo horas tuas ponas? Ego vero libens id permisero, cum ea lege, si publice ita judicabis expedire. Cum Plantino egi: et is prompte recipiet imprimendum. Hoc te moneo (si laborem eum aggrederis) ut libertate quadam in vertendo utaris, quia lingua quaevis suas quasdam phrases et dictionis Genium habet; quae stricte et serviliter non vult abduci in alienum solum. Itaque non solum phrasis ipsa interdum tibi commutanda est, sed et sententia diffundenda aut coercenda, ut videbitur ex usu et captu lectoris: siqua loca erunt, de quibus quaesito opus erit, me habebis paratum tibi honeste in his aliisque tibi gratificari. Leid. 18. Mart. 1584.

Notae satis sunt lites postea ortae inter Lipsium et Coornhertium de sententia Lipsii de una religione. vita hujus Coornhertii breviter, sed accurate, descripta est a Petro Borrio Hist. Belg. lib. XXVIII. pag. 9. sed miror Coornhertium voluisse vertere Lipsii libellum de Constantia, quod anno superiore 1583. jam aggressus erat Joannes Moerentorfius, ad quem de ea re Epistola Lipsii lib. 1. Cent. Misc. 72. ubi eadem fere monet Lipsius, quae hc.



page 181, image: s181

EPISTOLA CLXXVIII. J. LIPSIUS Theod. Coornhertio. Harlemum.

ALteram epistolam tuam accepi, et in ea mentis tuae dissensum ab iis, quae antepenultimo capite Constantiae meae scripsi. cave, putes aegre me ferre hanc libertatem admonendi. Moneri et corrigi paratum esse me verbis testatus sum, et re ostendam. Et quamquam a disputatione omni abhorreo, (quae raro ad veritatem pervenit, nisi amice inter amicos suscepta) tamen si mihi caussas opinionis tuae scripto aperueris, idque breviter, non refugiam aut meam sententiam declarare, et firmare uberius, aut amplecti, (si verior erit) tuam. Sane in iis, quae de fato disputo, credo me nihil novi adferre, sed sententiam eam, quae est a peritissimis Scholasticis Theologis olim recepta. et tamen cur tantopere de quaestione hac angamur, cum certe in ea re, quam tracto, nemo fatalem illam vim et gubernationem neget? Publicas rerum conversiones (ea autem libri mei prima materia) quis nescit superne esse, et extra limites arbitrii nostri. pauca quaedam, quae intexo de privata hominis voluntate, si omnino improbas, nihil impedio, quin omittas. Id enim malo, quam mutes. scribe tamen ad me, si placet, de tota re clarius, scribe, inquam, quia ut ipse huc venias, non mihi, non tibi tam commodum videatur; quia saepe impedior quotidianis meis occupationibus, et scripto consideratius de re tanta videor posse agere, quam sermone, qui calidus saepe et praeceps. Hoc fac, nec reperies promissa mea fallacia, de mutanda sententia, si meliora docear: nec alienum me a dissertationibus, quae sine contentione aut dolo malo. Vale Lugd. Bat. 9. April 1584.

EPISTOLA CLXXIX. J. LIPSIUS Theod. Coornhertio. Harlemum.

MEntem tuam ex epistola longa et non longa, (uti haec quidem res est) satis videor cepisse: nescio an tu plane meam. Nam in verbis iis, quae culpas, libere igitur necessario peccat, non ea vis aut sententia prorsus est, quam efformas. Non enim hoc dixi, aut dictum ullo modo volui. Hominem necessario peccare (absum ab istis vocibus, quae durae et cum periculo) sed ut ex priorum connexu facile vides, haec sententia, ut homo, quoties peccat, necessario libere peccet. Sed quaeris ultra, an providentia divina coactionem non adferat ad peccandum, an non necessitatem? Me judice, neutrum; respectu hominis quidem: Nam ut plane pleneque me capias, ita sentio. Hominem


page 182, image: s182

Deus liberum creavit. voluntatem indidit, qua eligere, appetere, deliberare, fugere posset. haec illi a natura sunt, semperque erunt. Ad peccatum abit? voluntate id fit. ad bonum? voluntate; sed a Deo adjuta. Quae igitur hc necessitas? in homine quidem nulla: non enim aut Deus aut vis ulla adjacens, aut interna eum impellit, sed ipse sese. Tamen Dei et providentiae respectu quid dices? necessitatem non esse? errabis. Coactio non est, fateor, necessitas tamen hoc ipso est, quod Deus providit, id te facturum. necessitas, inquam, in eventu. Sed nonne hoc irritam facit deliberationem, consilia, electiones? non facit. Deus ecce liberum te constituit ad peccandum, ad non peccandum. Sed ut immensa et imprehensa illa sapientia et sagacitas est, ab aeterno videt te libertate tua usurum hoc et illo modo; vidit, inquam, te electurum bonum, malum etc. Itaque quod providit, necessario evenit; non quia libertatem tuam tollit, sed quia praenovit inclinationem. Praenotio autem ejus non fallax. Haec necessitas est, quam conditionatam appellant id est hactenus id necessarium esse, si Deus praevidit, non autem a se necessarium. non est naturalis necessitas, ut in igne comburendi, in lapide descendendi. Itaque non descendam facile illuc, ut cum quibusdam hodie Theologis dicam, Decreta a Deo esse peccata, sancita etc. sed praescita duntaxat et praevisa. Priores illae phrases in Labyrinthum nos ducent, quem nullo rationis filo evadam ego. Et tu sane, fateor, hoc bene capis. At etiam ad peccatum originis me vocas quod an peccatum in nobis sit (posteros intelligo) an poena saltem, nihil nunc disputo, quia non ad scriptum meum aut institutum. Etiam similitudines illae de navi, de curru, de chorea, quas addidi, testor spectare eas in primis ad publicum mundi regimen et directionem, nec aliter reperies. Illud non omitto, censere me in vera intelligentia et cognitione providentiae divinae maximam partem pietatis contineri. Non enim quisquam bene sentire de summo illo Deo, revereri ex animo, et uti oportet, majestatem et immensam ejus vim potest, nisi qui diffusam illam sapientiam capit, aut, (ut verius dicam) credit. Quis enim capit? Arcana haec sunt, et ignis sine adustione non tangendus. si bene capio scripta tua, et ea, quae immisces ex libro de providentia a te edito, non valde a me abis. Quem tamen librum sive libros non vidi: et gratum mihi erit, si ad me mittes: libenter enim lego quidquid in tam ardua et sublimi re scriptum praesertim ab iis, qui mihi videntur non in tenebris ea de re dimicare. Nam multi non disserunt ea de re, sed litigant: quae profecto non nisi verecunde tractanda et cum metu. Quod scripsi sententia quadam, ne peccatum quidem fieri invito Deo, verissima est sententia quadam, quae a Scholasticis priscis petenda. Distinguunt enim, et recte, voluntatem. Sed non plura adjungo, quia revera occupatissimus, imo aliquoties interpellatus haec scripsi: alioqui paratus gratificari, et sive discere a te quaedam, sive docere, ut res feret. Lipsio quidem nihil reperies sincerius et amantius bonorum. experire, sive literis voles, sive etiam sermone, cum occasio se dabit. Plura volo, et nunc non possum, at si quid omisi, (de iis dico, quae ad librum meum proprie faciunt: nam tota materies haec diffusa) submone.


page 183, image: s183

item, siqua alia loca erunt, aut expediam, aut certe simplicem sententiam meam tibi proferam, et sine fuco. Vale Lug. Bat. 15. April 1584. Mitto tibi folia duo de Constantia, quae iterum nunc imprimitur, quia notae quaedam adjunctae sunt interdum ad lucem. Mittam et ordine reliqua.

EPISTOLA CLXXX. J. LIPSIUS Theod. Coornhertio. Harlemum.

REsponsum ad epistolam tuam differre non debeo, etsi plusculum nunc occupatus. in ea discrimen illud quadruplex, quod adfers, probo; nec negavimus hanc unquam necessitatem cum voluntate, et magis cum libera voluntate, pugnare, si in eadem re et eodem respectu ea jungas. At si diversam consideres: quid vetat ea in una re bene dici? Exemplum; Christum a Judaeis interfici necessarium fuit, ex aeterni Dei decreto aeterno: at Christum interfici liberum item fuit, ex Judaeorum voluntate. Ita de peccato concipio necessitatem in eo considerari posse, providentiae respectu. at hominis veram meramque libertatem. Quam libertatem quo magis stabilire possum, quam cum scribo, ita eam insitam homini, ut necessarium sit, sed quoties peccat libere, eum peccare? haec enim mens subjecta meis verbis, libere igitur necessario peccat. Sed necessitatem tamen a providentia nullam esse vis, quia coram Deo (inquis) nihil futurum aut praeteritum, omniaque tempora simul et in se et in speculo cernit. Fateor, vere et pie dicis. Deus enim tempora sine tempore intuetur, ut Gregorius ait: et quicquid hc discriminis est, nos proprie tangit, non illum. Sed tamen ecce in eo ipso simili tuo, nonne tale aliquid est? Pone ante me et te speculum: gestus ede, corpus attolle, deprime, obverte, circumverte. nonne ex speculo possum dicere te nunc necessario edere talem gestum: Ex speculo, inquam, si id quidem non sit fallax. Et tamen liberum tibi fuit edere alium gestum, sed quem speculum jam suscepit, eum profecto necessario respectu speculi edis. Tale in nobis; in bivio constituti sumus a Deo ad bonum flectendi, sive ad malum: videt euntes nos ad malum: ratione ad illum, necessario imus. Nihil enim apud Deum fortuitum aut contingens est. quae verba tantum sunt humanae caliginis et inbecillitatis. Recte, etsi parum Latine, quispiam ex antiquis: Deus scit certitudinaliter et evidenter etiam futura contingentia. Nec tamen haec scientia ejus caussa est, cur malum fiat: sed quia fit aut futurum esset, ideo scit sive praescit. Sententiam meam in hac re consignabo Augustini verbis tractatu 53 in Evangelia Johannis, ut mihi videntur subtilissimae veritatis: Non propterea, inquit, quenquam Deus ad peccandum cogit, quia futura hominum peccata jam novit, ipsorum enim praescire peccata, non sua, nec cujusquam alterius, sed ipsorum. et quia ipsius praescientia falli non potest, sine dubio non alii, sed ipsi peccant, quos Deus peccaturos esse praescivit. Fecerunt ergo


page 184, image: s184

peccatum Judaei, quod eos non compulit facere, cui peccatum non placet: sed facturos esse praedixit, quem nihil latet. Et ideo si non malum, sed bonum, facere voluissent, non prohiberentur, et hoc facturi viderentur ab eo, qui novit quid quisque sit facturus. Non ergo caussam peccati Deum facimus aut providentiam (absit) sed necessitatem quandam eventis rebusque omnibus insitam agnoscimus, ut non turbetur tamen aut corrumpatur definitus ille agendi ordo. Jam quod ad notam illam meam attinet, quae mora est? Quadam etiam sententia volente: nec pecco, nec a te, nisi verbo, dissentio. Tu permissionem nudam appellari id vis: ego, sensu quodam voluntatem. Et praeter veteres Scholasticos, a me etiam est Augustinus: Non fit aliquid, inquit, nisi omnipotens fieri velit, vel sinendo ut fiat, vel ipse faciendo. Itaque vult etiam quodammodo Deus, dum sinit: et in malis (ait Thomas) habet se Deus ad modum volentis. Hoc sentio: et tu ipse ea approbas in libro tuo de permissione et decreto Dei . 104. in cujus fine etiam caussam addis. De duplici illa mea similitudine, equi claudi, lyrae discordis etc. non etiam capis meam mentem. Nam haec spectant non ad publicam gubernationem, sed ad objectionem diluendam, quae Deum facere videtur peccati caussam. Et est sane (si attendis) objectio acris. Nihil, inquiunt, virium in homine est externarum, sive internarum, nisi a Deo. In illo et per illum vivimus, movemur, nec digitum exercere sine illa vegetante vi possumus, ad bonum sive ad malum; imo quod voluntas etiam nostra impellitur (ita ajunt) est ab illo. Quomodo igitur, si ipse omnia in me movet, movet me etiam ad peccatum? quo modo non cooperatur in eo, et adjuvat? Ad hoc est, quod respondi per similitudines. Moveri quidem omnia a Deo, sed non in malum. a nobis et in nobis peccatum esse, et hanc cum virtute discordiam, non ab illo etc. Itaque verba illa, Deus auctor, verstaet hier by, dat Godt ook der quaden werken ten besten beschikt etc. non habent hc locum, sed habere possunt apud similitudines illas de chorea, de navi, de curru, quae sequuntur. Et hoc est quod nuper tetigi. De libris ad me missis gratiam habeo, mitto etiam nunc folia duo, missurus reliqua, quia quaedam in ipso textu immutavi, aut aliter distinxi, sed pauca. Vale, et saluta a me D. Stuperum, virum doctum et probum, ut audio, etsi parum mihi notum. sed virtutem et modestiam sane amo apud omnes. Item a te peto in D. Sirleno.

EPISTOLA CLXXXI. FRANCIS. RAPHELENGIUS J. Lipsio suo. Leidam.

CUm ego patrem Andreae ad vos proficisci cognoscerem, eum sine meis ad te litteris abire non sum passus; ut de nostro Antverpiam reditu aliquid intelligas. Spiringio igitur sub mediam noctem in portu vale dicto, Neptunum nobis faventem conspicientes, navem conscendimus; quae pansis


page 185, image: s185

velis aequor sulcare non destitit, donec, vento plane nullo mota, e regione insululae Doulii quiescere cogeretur. Ubi cum fere maximam noctis partem consumpsissemus, excubiis ibidem per vices a nobis peractis, (interim dum omnes naves excubitoriae versus Hulstum ad aggeres perrumpendos confluxerant, sed adverso Marte) sub crepusculum diei, iter inceptum aggressi sumus Austro non satis propitio utentes: quem contra nixi tandem die Saturni sub horam septimam mane urbem ingressi sumus: ubi omnes ad unum domesticos, affines ac familiares incolumes incolumis reperi: pro quo quidem beneficio non satis dignas Deo gratias agere queo. Verum in memoriam nunc revocans dulcissimam vestram, parentum, amicorumque istic praesentiam, a qua me tam praecipiti consilio subduxi, non mediocri dolore afficior: eoque magis, quod comes itineris vix mihi tantum spacii reliquerit perlustrandis urbibus, quas nondum videram. Roterodamo enim iter facturos nos sperabam, ubi Erasmi effigies conspicienda viatoribus antiquitatis loco publice extare dicitur. Delphos transcursim vidi. Hagam Comitis tantum a limine salutavi: ita ut sane gravior mihi quotidie fiat meae tam subitae navigationis recordatio, praesertim coelo hoc tam sereno, cujus mutationem semper cum istic essem, timebam: sed dolorem hunc animi aliqua ex parte lenit spes, quae in me novum suscitat desiderium sub finem aestatis vos revisendi. Ut autem illud lenius feram, revisam meas Musas Persicas et Arabicas, ex quibus interim colligam ea, quae non ingrata tibi futura sint, cum istic, vel hc (si forte hac aestate nos invisas) illa tecum communicavero. Interea postquam revolvi meas schedas, visum fuit quasdam voces tibi mittere adjungendas iis, quas tibi dedi: Persicas dico: ut videas, quantum habeant affinitatis Persae cum Cimmeriis Becanicis. Quid dicam? Experior unam linguam ab alia juvari, ut inquiunt Thalmudistae. Qu enim scirem Bustan significare Hortum (ea voce utuntur Turcae, et Chaldaei) nisi legissem in Genesi Persice sic vocari: Kast, apud eosdem, est Arca, cista. Band, ponitur pro prohiberi, coerceri, quasi vinculo constringi. Invenio etiam Dare pro ostio (pro deure) nam non magni facio vocales, cum harum sit tantum formare varias dialectos. Man, ego, meus, a, um. Nah. id est non (vox Germanis usitata) St, substantivum verbum, pro Est in compositis, ut Zan tost, uxor tua est (: nam Tu idem, quod Tu, tuus, a, um) Menast, mea est. Du, duo. a Latinis vel Graecis, ut Hapht, septem. Quid dices, de Lapz, labium denotante? Et sic de aliis, quae affinitatem habent vel cum Arabicis, vel Giaecis, aut Chaldaeis. In summa, tantam farraginem similium vocum congeram, ut cum Scaligero non incommode aliquando de eis conferre possis, si ita tibi consultum videatur. his vale, meque amare perge. Antverpiae XVIII. Maji CICICLXXXIV.

Uxori chariss. plurimam salutem. Gandenses videntur resipiscere velle, ut videre est ex eorum scripto ad Ryhovium misso; cujus exemplar misimus ad socerum. Alenconium vivere credo, atque ita esse, hinc colligo: quod Templius literas non dudum ab eo accepit (ut ferunt) et quod Cameracenses equites


page 186, image: s186

numero 600. devastarunt septendecim pagos, Duaco ac Valencenis propinquos, ac postea eosdem incenderunt.

Raphelengii vitam, ex Professorum Leidensium vitis descriptam, habet Melch. Adam. in vitis Philos. pag. 423. et Valer. Andr. Bibl. Belge, et Franc. sweertius Zeltner. Centur. Corrector p. 458. Quam sectam religionis secutus fuerit non inveni. quia vero Plantino tota domus Romanensi addicta fuit, eum quoque non aliis sacris operaturn credo, nisi si Lugduni mutaverit speciem, et, ut Lipsius, scenae servierit sed nihil certi adfirmare possum, nec facile videntur Curatores eum Professorio munere ornaturi fuisse, si professus fuisset Papismum. ex Epistolis vero his et filii, qui Lovanium etiam ad Lipsium studiorum caussa abiit, conjicere licet de mente ejus. nam et Epistola 191. scribit, Lovanium sibi quoque esse, locum expetendum, si tempera ferrent. Filium certe placita ecclesiae Romanae sectitum testatur Vossius Epistola ad Pareum CLXXI. quae inter selectiores est CCXXVI. haec et alia fata hujus viri et aliorum eruditorum potius indagare debuisset, meo judicio, Baylius in Lexico suo, quam longam de matrimoniis felicibus aut infelicibus notam conficere, et in locum communem, (ut saepe solet) quem nemo in talibus libris quaerit, excurrere et philosophari.

EPISTOLA CLXXXII. J. LIPSIUS Francisco Raphelengio. Antverpiam.

TAndem redit ad vos uxor, opinione tua et ipsius voto tardius. quid faceret? aliud animus, aliud amici suadebamus, ille iter, nos mansionem. Nam tempestas, quae et quam subito exorta sit, vides, nec aquae ipsae satis tutae, in quibus hactenus spes nostrae. Deus ista gubernat, mi Raphelengi. Deus: eaque ad meliorem aliquem finem e turbis istis concinnabit, praeter spem nostram atque opinionem. Fide tantum. Nos hc jure turbati, morte illius [note: Guilelmi Arausionensis.] magni capitis. tamen turbati, non dejecti constamus adhuc. nec discrimen tam praesens videtur, si ordines concordiam cum praesentia animi conjungant. De Zutphania omnia molitus hostis, ut succurrat, adhuc frustra. sed nunc majore quodam apparatu adventat, Arembergio duce. Ducet ista quoque Deus! Ego Electorum Librum secundum paro. in eo [note: Non reperio hoc in editis Electorum libris.] caput de communibus verbis Persarum cum Germanis: velim et plura de lingua posse aspergere, te suggerente. Mitte, si quid habes. Audio, imo in indice ita lego exiisse, in Italia Rob. Titii Burgensis locorum controversorum libros decem. valde velim eos quomodocumque mihi confici, sive emptione, sive usu tantum et inspectione. Age cum Moreto nostro, aut cum amicis. Filium tuum putamus (ita avo visum et mihi) in Galliam brevi iturum ad studia promovenda, ad judicium formandum, ad linguam, ritus noscendos. Tibi quid videatur velim scribas. Avus quidem valde nunc pronus in eum videtur, et ferio mansuetior. mihi quidem (ut hae turbae et haec tempora sunt) placet non differri eam profectionem: Nos enim ipsi quamdiu hic erimus? Sept. 1584.



page 187, image: s187

EPISTOLA CLXXXIII. J. LIPSIUS Francisco Raphelengio. Leidam.

NOs, mi Raphelengi, Moguntiacum venimus, ea spe, ut fontibus swalbacensibus, qui sunt ad valetudinem firmandam, uteremur. Deus bone! quam omnia ibi. horrida? solus si esset locus, aut quies, sed in diversoriis haerendum. quae taedia illa hospitum et potorum. Omitto alia tibi non ignota. discessimus ergo Confluentes, atque illinc Coloniam, hoc consilio, ut ad Spadanos fontes irem, atque illic me reficerem apud homines, et aerem mitiorem. sed hc quoque impedimenta: viae omnes praedonum plenae, et arcessitum recens incommodum, bellum, quod infert Aquisgranensibus Juliacensis: ita hac nullus transitus. Consulara et deliberabo, an per Treviros circumagar, an potius Confluentibus, aut in vicinia (quod primum meum consilium fuit) subsistam. Timonis vitam aliquot menses vivemus. Certior eris, cum aliquid statuero; nunc filium habes, qui in praeteritis pro Epistola tibi erit. Vale, et uxorem tuam et utrumque filium saluta. Franciscus meus quid agit? scire velim. literas a discessu nullas accepi; ad Mylium mitte, si quid vultis: miror nec uxorem quidem scripsisse: Coloniae Ubiorum VI. Cal. Majas. CICICXCI.

EPISTOLA CLXXXIV. FRANC. RAPHELENGIUS J. Lipsio S. P.

MIraberis, sat scio, cur hactenus nihil scripserim. sed quid dicam? cum videremus te tandiu, in Vlieta haerere, desperantes de tua profectione, incerti eramus, quo literas nostras destinaremus. nam Francofurtum mittere, non videbatur consultum; praecipue cum nihil esset, quod scriberemus. Itaque tandiu expectavimus, donec certo constaret, quo te conferres. Nunc gaudeo scire qu valeas: sed doleo iter tuum tot ac tantis difficultatibus impediri. Easdem molestias mecum saepius perpendi, ex quo discessisti, uti etiam cum apud nos esses, non semel dicebam profectionem, quam suscipiebas, arduam ac gravem tibi fore, videri. Si Spadanos fontes sine periculo adire potes, bene erit: nam non est consultum, ut alios in Germama adeas, cum nulla sunt in illis locis commoda, uti scribis, hospitia. Aquisgrani est abunde, quod te reficiat, humanitas incolaium et loci amoenitas, ac, si placet, amicorum consortium, qui nihil tibi deesse patientur. Nunc temporis video usui venire


page 188, image: s188

operam amicorum, etiamsi invitus ea utaris. nam barbaris et ignotis nulla fides. Hoc dico ideo, quia si nimium te subtrahas ab iis, qui tibi gratificari cupiunt ex animo, contentus propria quadra vivere inter hospites rapaces, ac plerumque inhiantes praedae alienae; contingere possit aliquod infortunium, praefertim cum humanissimi quique, ob bellorum furias, ab antiquis moribus degenerarint. Non versaris jam in Hollandia nostra, ubi licet vivere ut vis, ac etiam exspaciari sine periculo. Audiemus quo tandem te verteris. De rebus nostris, quod scribam, nihil habeo. Filius adhuc haeret Antverpiae, amircorum conspectu fruens: eum in dies expectamus. Uxor mea ita graviter morbo suo laboravit, id est, tussi et asthmate, cui erat adjuncta febris hectica, ut D. Heurnius de ea desperaret. Sed Dei beneficio convaluit. Franciscus noster scribet, ut promisit, quid agat. Pergit suum officium facere, dum adhuc abest frater. Cum redierit, tunc videbimus quid animi sit habiturus. Ego totos dies domi desideo, in meis studiis Arabicis, ut aliquid certi absolvam, antequam Deus me vocet. nam neminem habeo, qucum tempus fallam, nisi tribuam aliquam horulam deambulationi cum Hespelio, aut D. Nausio, qui videtur quietiori esse animo, quam cum hc esses. quod certe miror. Deputati Ordinum nihil constituerunt adhuc de Collegio, neque Ordines; ita ut negocium nec publicum, nec ipsius privatum promoveatur. Meninius adfuit una cum aliis, sed D. Nansius non vidit illum: quia Collegium viderunt tantum; et ita abiverunt, nobis nesciis, brevi redituri, ut ajebant. Interim nihil de reditu eorum audio. Ac certe multa geruntur in urbe, quae contigisse tantum scio post multos dies. ita me subtraho ab omni consortio; nisi cum cogor Academiam adire ad meam professionem, vel ad conventum: ad quem rarius vocamur. Te absente, cum Deputati adessent, Vulcanius vocatus est, instinctu, puto, sui Curatoris, qui etiam ibi aderat, coram illis, ut per eum injungeretur Professoribus, ne quemquam crearent [note: Quantum ex actis video, Doctores olim creabantur sine examine privato, sed publice tantum Theses propugnabant. sed A. sequenti demum 1592. 22. Jun. cum quidam Laurentius Brand admissus esset ad Disputationem pro Doctoratu Medicinae, et Pauwius se opposuisset, quod indoctum diceret, et prope infamem; primum Magistratus Leidenses in Senatu Academico verba fecerunt, sibi videri consultius, ut prius examinarentur accurate priusquam theses publice proponerent candidati, et post varias sententias dictas, Senatus Academicus decrevit, candidatos ante disputationem publicam subire debere examen privatum, et Professores conceptam examinandi formulam cum Curatoribus communicare; deinde 5. Octobris Ordines Hollandiae decretum miserunt Senatui Academico, de examinandis privatim Candidatis Eodem etiam anno 6. Octobris post multas Academici Senatus ad Ordines allegatas preces et ambitum, inauguratum est Collegium Theologicum.] Doctorem sine publica disputatione ac solemnitate. Assensum est aliquo modo; cum restrictione tamen; ut siquis nolit in publicum prodire, modo doctus sit, et in sua facultate optime versatus, possit privatim promoveri. (Quidam interim Arnhemensis publice promotus est ante Paschalis festum; in cujus laudem habuit oratiunculam Vulcanius de Academiarum origine. Delphensis quidam brevi promovebitur, in cujus gratiam mihi etiam erit orandum. Ita incidimus in novas molestia: Zelandi tam alieno sunt animo a nostra Academia, ut decreverint Collegium


page 189, image: s189

novum extruere in sua urbe Middelburgo, ac in eo alere 25. alumnos theologiae studiosos. cujus rei causa Professores tres vocandos esse ajunt, unum Theol., alterum Philosoph. tertium bonarum literarum, idque effecerunt Ministri, qui propter 2 Gallnm, quem adhuc hk fovemus, et quiaaliumnonaccerlimus Theologum, Academiam esse fugiendam, clamitant. Plura non addam. Secretarium adivit uxor tua, ut moneret nos parare noltias litteras ad te. Visus eit miflurus luas. sed nondum secit cum has obfignare vellem. Amici te nlurimum lalutant, inprimis D. Aansius, cujus nomen omifilti tuis postremis. icis quam gaudeat iitis nugis. Si quietus alieubi esses, confultum videretur ut ad praeeipuos collegas, ut Haomum et cos, quos noiti familiariores, aliquid litterarum dares. Bene lacis quod Aerssmuin non neglig. is. His finem faciam rogans Deum opt. max. ut te incolumemdiutissime cornervet, validioremque te efliciat ista profectionc, ut brevi te potiamur. Vale, ix. Maji cio. id. xci. Uxor mca, filii, filia et familia te resalntant, omniaque tibi prospera optant.

Carolus Gallus (patrio sermone Haen) Arnhemensis, cujus vita est inter Professores Academiae Leidensis pag. 29. inter fervidissimos Theologos, similis Danaeo, qui Genevensem (nam Calvini et Bezae discipulus erat) disciplinam etiam introducere satagebat; multas cum magistratibus Leidensibus rixas exercuit, et tandem etiam demissus abiit. Aldegondio etiam adjutor datus ad vertenda Biblia fuit. vid. infr. ad Epist. Douzae CCXXI.

EPISTOLA CLXXXV. J. LIPSIUS Franc. Raphelengio S. D. Leidam.

MI Raphelengi, ad Aquas Spadanas perveni tandem; Deus bone, quot post molestias et ambages? imo quot post discrimina, quae in finibus Germaniae nobis objecta? vicimus tamen et pervicimus, Deo duce. Scis quasi fatum meum, ut molestae et exercitae mihi peregrinationes sint, sed ad extremum tutae. Nunc hc sum, et curandae valetudini totum me dedo. De reditu meo (triste aliquid dicam, sed dicendum est) ne spera. Mihi decretum jampridem abdicare me docendi munere, et quod reliquum est transigere in quiete vitae, nisi quidem valetudo insigniter confirmetur. Interea cur in Batavis esse nolim mihi sunt caussae, quas nihil opus est reddere distincte. Liber sum et nolo, haec est caussa caussarum. Quod a te avellar, mihi dolet; nosti meum adfectum, sed spero breve hoc discidium fore, quicquid aliter videatur, vaticinia mea usque adhuc non valde me fefellerunt. sed illa publica Deo permittamus, qui diriget omnia ad suam gloriam et communem salutem. In privatis tuis rebus quomodo est? quid Franciscus noster agit? quomodo adfectus? nam alter tuus filius Christophorus jam apud te est, in vetere sua functione, nisi fallor. Ego consulere haud temere aliquid possum, quia longe absum, tum etiam, quia status nunc vestri imperitus. A te aut a meis verbum


page 190, image: s190

non accepi a discessu. Atqui canseo, me decies scrisisse. quae caussa silentii? an literae non missae, aut male missae? Ad Mylium destinari jusseram, nunc licebit breviori via ad Lampsonium. Is apud me fuit, et quanquam latere vellem, contineri on potuit, quin cursim me videret in Aquis. Amicos hc et alios reperio, et reperi copiose. Nansius noster ecquid agit? Saluta eum tacite, et si ad me scripserit, gratum habeto. Idem peto de M. Luca, Hespelio, Lanschoto, aliisque amicis. sed tuos imprimis salutari cupio; Uxorem et filios, filiam. Vale, mi Raphelengi. Aquis Spadanis postridie Kal. Jun. CICICXCI.

EPISTOLA CLXXXVI. J. LIPSIUS Franc. Raphelengio. Leidam.

UXor ad nos venit, mi Raphelengi, VI. Kal. Octob. tam terde inquies? ego quoque miratus sum, et non miratus, cum molestias cogitavi et discrimina viarum. Pes nullus in Brabantia nunc tutus est a praedonibus vestis, et ad iis quoque, qui eorum specie praedantur. venit igitur cum metu magno, rum Dei auxilio. sine noxa. nos una hac hyeme hc agemus, si Deus volet, et jam de domo mihi prospexi. sum in eo, ut bullos mandem terrae, quorum numerus donatione amicorum etiam accrevit. haec talia aegre et incommode transferuntur. Te totum in veteribus tuis studiis esse gaudeo, et revera faciendum tibi est, ut opera etiam posteris appareat tui in orientalibus linguis progressus sive laboris. Honesta et proba etiam haec ratio taedii temporum istorum fallendi, quae nondum, ut vides, abeunt in serenum. Scripsi non ita nuper ad vos, et credo te accepisse. Quod a me nunciem praeter illa nihil est: mihi tamen pergratum intelligere, quae istic geruntur; non etiam quae dicuntur. Nam illa quid ad nos? exspectabo. sed quid ais? vocatus an vocandus a vobis Scaliger? certe velim virum istum insistere Belgicum hoc solum. sed ut adduci possit vereor, et ut perennare, si adductus. Quin fama cum eo magna ad vos ventura sit, nemo ambigit. et scriptionibus certe suis illustraturus vestram urbem. Quam ego etiam nunc amo, et veros amicos, quos illic habui: non enim cum locis eos muto. [note: Berbardus Paludanus, cui, Enchusae Medicinam profitenti, oblata fuit Professio Botanica, quam ille recusavit. vid. Cl. Boerhavii Horti Leidensis brevem Historiam, quam enarravit ante Indicem alterum Plantarum 1720. pag. 25. et infr. Epist Dousae 221.] Paludanus mihi ignotus est, nec quid possit scio. D. Gulielmius ex nostra est, ut opinor, disciplina. Deus illi aliisque faveat, qui adnitentur ad publicum bonum. Uxori tuae salutem a me dices, et gratias pro linteo sudario, quod accepi, etiam M. Lucae, D. Hespelio. De Nansio nihil novi. immorietur bonus senex suis querelis. Vale, mi Raphelengi, quem in animo semper, in memoria et ore saepe gesto. Leodici Kal. Octob. CICICXCI.



page 191, image: s191

H. Bredio scripsi de Cedreno, si justo pretio vendere eum volet, tu pecuniam illi dato ex ea, quam filius tuus recipiet e supellectile. sin carere non potest, usus mihi ejus satis est.

EPISTOLA CLXXXVII. FRANC. RAPHELENGIUS J. Lipsio S. P. Leodium.

NIhil habeo, mi Lipsi, quod scribam, praeterquam quod mediocriter valeamus, ac jam vere instante speremus nos melius valituros, Deo juvante. Quod si eadem felicitas tibi contingat, erit quod gaudeamus. Hoc unum nos consolatur, quod ex nuncii verbis intelligamus te occupatiorem fuisse, ut nobis responderes: quia, ut ajebat, tu litteris scribendis, quac ad nundinas mittendae erant, intentus eras. quod certe praestare non potuisses, si valetudo fusset infirmior. Age igitur, confirma eam potu aquarum, quas dicis tibi esse salubres, Spadanarum, dum rident prata, atque invitat coelum locorumque vicinorum amoenitas. De rebus nostris non est quod aliquid scribam; cum mentem nostram literae postremae significarint. Puto te scire nepotem Mercatoris in nundinis vicem Christophori supplere. quam felices eae nobis sint futurae, audiemus. Quid dicis de literis Scaligeri? is mihi misit per Tuningum Catalogum librorum suorum Orientalium. mirum quam raros habeat libros! Si venerit, experiemur quid possit. Ego credo eum multum posse: ac ejus consortio me valde adjutum iri. De Clusio bene speramus. Responsum ab eo his nundinis expectamus. De collegio nostro, audio Ordines velle hoc mense Majo suos alumnos mittere; ad quos regendos praefecerunt [note: Joannem Kuchlinum, cujus vita est in Athenis Batavis Meursii pag. 182.] Coclinium quendam concionatorem Amsterdamensem. Itaque videmus eorum, quae exeogitari possunt ad illustrationem Academiae, nihil praetermitti. Unum restat quod desideramus; tua nempe praesentia; cujus desiderium nulla aetas minuet aut delebit. Douzae filius apud nos est. Hespelius cum tota sua familia Ultrajectum hoc mense Majo cogitat habitandi caussa, idque ob coelum gratius ac salubrius, quod in co loco. Cuperet, si occasio sese offerret, ut illuc scriberes, a te commendari D. Cantero, jam Consuli primario. id unice a te petit, si fieri possit. nosti virum. is te plurimum salutat, ut et filii. item M. Lucas. D. Heurnius non est negligendus. ambit interdum a te litterulas, nec audet te interpellare non provocatus. Scis eum Rectorem esse. Merula ascitus est in numerum Professorum extiaordinariorum. D. Mello (alias Mellaeus) profitetur a plaisir: ambiens etiam, ni fallor, Professionem. Itaque numerus Professorum infinitus. D. Nansius est adhuc Dordraci. Ministri effecerunt ut Marcellus adjunctus sit ei subpraeses. tentarunt Nansio imminuere stipendium: sed nihil impetrarunt. Quoties ad me scribit, injungit mihi, ut meis litteris tibi salutem amicissi. adscribam. Talis est nostrorum status in praesentia. De ceteris


page 192, image: s192

nihil occurrit amplius, quod scriptione dignum sit: ideoque finem faciens rogabo Deum opt. max. ut te cum tota familia diutissime incolumem conservet: quam nos ex animo, ut et te in primis, salutamus. Lugduni Bat. CIC. IC. XCII. III. Kalend. April.

EPISTOLA CLXXXVIII. FRANC. RAPHELENGIUS J. Lipsio S. P. Leodium.

QUoties, mi Lipsi, litteras a te accipio, videor quodammodo levari istis animi molestiis, quae me torserunt hactenus a tuo discessu. Nam etsi tuta, et voluptati sit solitudo, tamen interdum fit, ut si ab omni consuetudine et familiaritate quis fiat alienior, animum tristitia occupet et hujus vitae contemptus. Ita me sentio affectum, ut solitudinem cum studiis seriis amplexus, optem subinde corpore dissolvi: nisi cum tuis litteris excitor, quae ita me afficiunt, ut tecum, sucut olim, sermones conferre videar; omnemque animi aegritudinem procul excutiam. Opportune itaque mihi adferuntur litterae, quae levamen aliquod aegroto adferunt. Spectamus quidem etiam Europae istos sonitus, securi certe, si unquam alias; sed cogitatio rerum futurarum quieti isti admista, nonnunquam miras suspiciones parit, quae saepius vel constantissimum pectus labefactet. Placere vero Deo, et bonis, ut mones, inprimis cogitandum, cui rei si operam dem, plane me eximam omnibus gravioribus curis, quae cor exedant De Scaligero quod scribis, mirum nobis videtur. Ut ut sit, secundum ab eo responsum expectabimus. Sive veniat, sive eum sua Gallia teneat, non desistemus nostra curare, et promovere conatus quos coepimus, si modo facultates non impediant: quietam et privatam vitam interim sequentes, ut et amari, et securius vivere possimus. Gaudeo te meliuscule valere: et ad tuam valetudinem confirmandam Spadanas aquas, aut vicina loca cogitare. quae ut tibi vires restituant valde optarim: nam dici non potest, quam languidum me reddat tuus tam diuturnus languor, ac de recuperando pristino vigore desperatio, quam videtur tua epistola indicare. Bono animo esto; his enim doloribus Deus aliquando finem dabit. Ad constantiam autem non est meum te hortari: sed meus est mos talis, ut cum constantiori me monita propono, eadem mihi ipsi inculcem, ac ea ratione me aliqua ex parte sublevem, et labefactatum quodammodo animum erigam et confirmem. De Academiae nostrae rebus nescio quid scribam. Mense Majo videbimus quos progressus sit habitura. nam in eum mensem videntur Ordnies conspirasse ac constituisse certa statuta, quibus negocium promoveatur. Nihil ab eo tempore, quo ad te scripsi, video accessisse, aut immutatum. Omnes valent et se gerunt more solito. Merula docebit (quasi suffectus in tuum locum) mense Majo. Scaliger si venerit, primarius erit, ut existimo. Hortus


page 193, image: s193

paratur in adventum Clusii, nisi mutet consilium. Leemputius pridie Paschatis Ultrajectum appulit, ut mihi Trutius retulit, idque Rheno secundo. quem et Franciscus meus vidit et allocutus est. Tradidi litteras ad Canterum Hespelio, qui sequenti septimana decrevit hinc discedere. Gratias tibi ingentes agit, amicamque salutem nunciat. Quod nobis ante discessum tuum ad fontes imperaveris, exequemur. Parce ac raro scribemus, ut mones, nisi urgeat necessitas. de Colvio nihil audimus; nisi quod sit gregarius miles in obsidione Rhotomagensi, ut quidam nobis retulit domesticus Buchenvalii. Chimacensis superiori septimana nostrum hortum invisebat, jubebatque te plurimum salvere. His finem faciam, rogans Deum opt. max. ut te diutissime incolumem conservet. April. Lugduni Bat. CICICXCII. Uxor mea amicam vobis salutem.

EPISTOLA CLXXXIX. J. LIPSIUS Franc. Raphelengio. Leidam.

NOn est quod scribam, nisi rediisse me a Spadanis aquis ob pluvias continentes. Hc tamen bibimus, et cum successu. Nunquam mihi ab annis septem melius fuisse hoc possum dicere. Caetera in Dei manu. factum male et petulanter de dictatis meis divulgatis in Anglia. Haec hodie licent? etsi quid non licet? praesertim in nos, qui mites et placidi videmur, et ideo injuriae opportuni. Scribite, numero quantum potest, de Jos. Scaligero sitne, an fuerit, quod legati nostri ad nos attulerunt. Idem de Claudio Puteano. vos ibi per Gallos scire potestis. Catullus Dousae lucem videt, nec ego illum? culpate, sed ut emendet. illi salutem et vander Vilio, quem credo apud vos esse, uxorem tuam, Christophorum filium, et filias. Leodici XVII. Jul. 1592.

EPISTOLA CXC. FRANC. RAPHELENGIUS J. Lipsio S. P. Lovanium.

CUm vehementer auxius essem, mi Lipsi, cur a te nullum responsum a mense Junio adferretur, nec animo meo possem satisfacere, variis suspicionibus mihi subinde obversantibus: tandem istam curam discussi, ratus operae precium esse, ut ipsemet quid causae subsit tanti silentii, scriptione tentarem. Itaque ausus sum te hac epistola lacessere, confidens fore, ut eum, quem tua familiaritate tot annis dignatus es, non averseris. Scio quidem, tempora esse ejusmodi, ut cavendum sit, cui et quid scribatur. Sed quandiu superiores non tangimus, quis prohibeat ultro citroque litteras missitare? ac quis acgre


page 194, image: s194

ferat, si amicus amicum absentem salutet? Lovanium te jam tenet, locus nobis quoque expetendus, si tempora ferrent. Sed in nostro exilio hc erit consistendum, cum nusquam appareat tutius refugium. Mirantur multi, cur tuum istuc secessum paulo diutius non distuleris, cum quae ibidem quies est, non adeo te securum reddere possit, nostro quidem judicio: nisi forma reip. magis te afficiat, quam quae in his locis. Sed ita tibi decretum est. Faxit Deus opt. max. ut firma valetudine diutissime fruaris. De rebus nostris nihil habeo, quod scribam, sub tempus nundinarum rediit filius ex Anglia, cum mercatoribus Londinensibus Francofurtum proficiscentibus. ac statim ubi advenit, incidit in morbum, cum quo conflictatus est duos menses ac eo amplius: Medici dicebant esse hepatis inflammationem. Jam, Dei beneficio, convalescit, reditque paulatim ad opus mtermissum; nempe de typographia nostra promovenda solicitus; ut optimi libri excudantur. Nam quandiu adest, operam suam nobis conferat necesse est. Quo loco res nostrae Scholae sint, haec habe: In novum Collegium recepti sunt XX. studiosi, alendi sumptibus Ordinum, qui octo millia florenorum huic rei destinarunt. adhuc expectantur XI. ut numerus XXXI. compleatur. nam tot alumni erunt, omnes Theologiae studiosi. Franc Junius, ut scis, hc sedem fixit; magnumque adfert Academiae ornamentum. numerum enim studiosorum indies crescere, eo nomine existimamus, quod eum habeamus, Scaligerum que expectemus. Helmichium audimus tandem accessurum tertium Professorem. Merula tuum interim locum supplet in Historiis; quem audio magnos quotidie progressus facere. Utinam apud nos mansisses! videres novas aedes exstrui, novasque plateas designari, in quibus assorgunt nova aedificia. quae res non parum ornamenti ac emolumenti adfert nostrae urbi. Est libellus Franc. Junii adversus Puccium, quem mittit auctor ad te. eum accipies a Moreto cum litteris adjunctis. A vestro Rectore [note: Hic est Adrianus Romanus, (de quo agemus ad Epistolam ipsius ad Lipsium.) Anno sequenti Lovanio discessit, vocatus Herbipolim, ut ibi Medicinam et Mathesin doceret. Rectorem Academiae Lovaniensis fuisse docent Fasti a Valerio Andrea publicati pag 54. erat vero Professor Matheseos. Auspicatus lectionem Mathematicam A. 1586. successit ipsi Joannes Sturmius. vid. Fast. d. pag. 249.] Romano litteras accepi: sed jam ei non respondeo. is videtur addictus Christmanno. Alias rescribam. ei salutem precor, ni grave est, ac si ita videtur, meis verbis nunciari; ac in primis tuae uxori, ac ancillae; idque meo, ac meae uxoris liberorumque nomine. Vale, vir mihi plurimum honorande, nosque amare perge. Lugduni Bat. v. Decembr. CICICXCII.



page 195, image: s195

EPISTOLA CXCI. FRANC. RAPHELENGIUS J. Lipsio S. P. Lovanium.

QUod hactenus ad te, mi Lipsi, non scripserim, in causa fuit D. Scaligeri adventus, quem indies expectabamus. nam nullum argumentum videbam mihi offerri ad scribendum aptius nec opportunius, quam ut tibi nunciarem, quid de eo judicarem. Itaque cum huc salvus advenerit, non possum inficiari, quin vir sit praestantissimus ac singulari eruditione praeditus. hoc unicum in eo laudo, quod humanus sit et liberalis in communicandis iis, quae habet, cum quolibet: imo, quod ad studia mea attinet, vult in me transferre sua monumenta, adversaria, et quaceunque ad eam rem pertinent, quia linguae Arabicae unice studiosus sum, ita ut inter eos, quos novit, neminem fuisse, qui tantum suo labore assecutus sit, publice testetur. Habet libros historicos et cosmographicos, ad quos vertendos me hortatur, me extricaturus, ubi res obscurior moram injicere possit. Cujus quidem viri testimonio licet me beatum quis existimet, tamen anxius sum, qu par esse queam tantae rei aggrediendae. Nosti me semper timidiorem esse, ac de viribus meis diffidentem. Nisi me geram audaciorem, nihil egero. Verum quoties cogito typographiam satis curarum adferre, et parum subsidii me accipere a filiis, qui laboribus, ad quos occallui, minus sunt assueti, poenitet me quodammodo famam et locum aliquem obtinuisse inter eos, qui literarum nomine innotuerunt. O quam felices semper censui cos esse, qui bene latitando bene vixissent! De ejus honorario nihil scribo, nec de professione, quam refugit, aperte confitens, se imparem muneri, quod cum laude obiisti. nondum enim inter eos tranfactum est negocium. operam interim suam Academiae promittit, siqua in re ei possit esse et adjumento et ornamento: mihi quoque sua opera omnino offert imprimenda, manum a linea non retracturus, nec passurus, ut operae nostrae cessent. Ita videtur erga me affectus. Quid dicam porro de tuo affectu, qui non mutavit? Certe non sine animi dolore ejus reminiscor, cum tanto velo tegi debeat, quod cum suas vires exerere, cum necessitas postularet, prorsus prohibeat. Sed me consolor, quod tempus ahquando futurum sit, ut omne impedimentum, quo minus cupitis amoribus frui liceat, tandem tollatur. De valetudine nostra, uxor rectissime valuit, quamdiu fuit in Brabantia et in itinere. nunc autem mutato coelo videtur in pristinum morbum relabi. Certe haec regio ei non convenit. mea vero valetudo est mediocris, sed tamen infirmior solito propter herniam, quae indies augescit, torminibus plerumque concomitantibus. Filii ac filia adhuc manent caelibes; nec video eos valde cupere jugum nostrum subire. Filiam vellem quidem nupsisse, sed cum recuset eos, qui sese offerunt, inter quos unus aut alter non contemnendus, nolo eam cogere. Quid porro e nostra typographia prodeat,


page 196, image: s196

facile cognoscere potes ex iis, quae Moerentorfius istuc mittit. Franciscus in hoc totus est, ut selectissimos quosque libros eligat imprimendos. Ad has nundinas spero eum iturum, ut faciat periculum mercatus Francofurtensis. juvenem enim ibi habemus institorem, qui est instruendus. Siquid interea sese offerat, quod opera nostra efficere possit, impera: effectum reddemus. His finem faciam, rogans opt. max. ut te cum uxore et familia incolumem conservet. Lugduni Bat. Pridie Kal. Septembr. CICICXCIII.

EPISTOLA CXCII. J. LIPSIUS Franc. Raphelengio S. D. Leidam.

SPero, mi Raphelengi, et opto [note: Amiserat uxorem suam Raphelengius, filiam Plantini. consolatus eum Lipsius Epistola, quae edita a Pontano decad. II. familiarium pag. 74.] dolorem tuum jam aut desrisse, aut sedasse: et id dignum est hac aetate, et prudentia tua, ut divina illa moderate feras, et cogites obsequi aeternae legi. si quid mea quoque epistola contulit, gaudeo: sed quanto magis potuisset animus hc praesentis et vultus? profecto aspectu ipso te levassem, et communione doloris, quem fateor mihi esse in casibus amicorum. Sed una surrexissemus et porrexissem manum: nunc liberi tui, ut spero, pietatis omne officium faciunt, et praesertim filia, cujus solitudinis misereor, et omnino e re familiae et tua sit, dare eam nuptum. si talis contingat, qualem dixi, qui una tecum habitet; valde ad solatium tuum, et crescant in oculis et sinu parvi nepotes. Avocet ea res ab omni cogitatione novae copulae, quae etiam optima, te a tuis disjungat, et fortassis ab omnibus nobis. Senile conjugium (nec tu validissimus) quid vitam et vires atterat scimus. Turbas ibi exortas doleo, quia, etiam abjunctus, locum tamen amo. Sed nec rei tuae expediet, et erit consiliis commutandis. Sed fortasse ventulus fuit, ut saepe, et jam resedit: scripsi nuper me aedificare, atque id me impedit, quo minus Spadam. Vocat sane valetudo, quae imbecillior est facta nuper sectione venae, quam meopte arbitrio adhibui, medicis inconsultis. Sed aliter ea fovenda est, Spada differenda. Quod ad flores, Catalogum ad filium tuum misi, mittetis quae potestis, nec aliter: Ad Clusium scripsi. est hc Joh Boisotus, qui liberalem se exhibet, Optimus senex, et simul eruditus, sed una manus avaritiam meam non implet, et capacem nostrum hortum, quem utinam aliquando videas! utinam inter nos! et misceamus animos, et sermones! Praeter vota nihil superest, publica sunt in aliena manu. Scaligeri Quadraturam exspecto, quem saluto veteri et perpetuo meo in eum judicio atque affectu. Scio illum scire, et animi oculis inter nos videmus. Lovan. Kal. Jul. Ao. [abbr.: Anno] 1594.



page 197, image: s197

EPISTOLA CXCIII. FRANC. RAPHELENGIUS J. Lipsio sibi unice colendo S. D. Lovanium.

JUre mirari potes, cur nihil scripserim ad te a reditu filii mei, per quem tuas acceperam. Ingenue autem fatebor frigus me fere a scribendo deterruisse: ut omittam moerorem, qui meum animum adhuc cruciat, ita ut verear tristibus meis querelis te onerare. Quid, inquies, non desinis absentem deflere, quam mortalem sciebas, cum eam duceres? Certe merito reprehendendus sum, quod in Dei voluntate non acquiescam. Sed quid dicam? Meos affectus aliter flectere non possum, praesertim cum perpendo, quot malis sim obnoxius in hac vergente aetate, destitutus vitae consorte, quae mihi esset solatio et adjumento, quoties eis impeterer. Nam licet mea filia ac filii mei curam habeant, ita ut mihi in omnibus satisfaciant: tamen hernia cum torminibus subinde recrudescens adeo me debilitat, ut vix efferre domo pedem patiatur. nisi enim mihi caveam a frigore, statim me corripiunt tormina, quorum vehementia delabuntur intestina in scrotum, ac in tantam duritiem concrescunt, ut ne jacere quidem, et multo minus sedere sine dolore queam. Tunc quaeritur remedium talem massam dissolvendi. ad eam autem rem adhibemus vinum Hispanicum; quo sumpto, post tres horas aut amplius, compellor ad vomitum, qui adeo me concitat, ut utrinque egeram, quicquid est in corpore sumpti alimenti. Atque ea ratione fit, ut ad miraculum usque intestina in suum locum reducantur plane laxa, quae antea instar lapidis erant dura. Cogitare potes quanta moestitia afficiar, quoties video me in hac angustia versari, quae nuper Christianum ad insigne Artocreae animo valentem sustulit. Accedit et his malis Ophthalmia, quae mihi abhinc sesquianno molesta fuit; necnon tremor dextrae manus, qui me tardiorem ad scribendum ac minus agilem reddit, cum tam expedite antehac calamum ducere solerem. Hinc colligis, quam acerba sit mihi vita, optanti saepius dissolvi, et esse cum Christo: nam dum ita affligor privatus ea, quae tot annis mihi convixerat; ac te, cujus consuetudo mihi erat solatio, omnia sordent, nihilque sese offert, quod animum languentem recreare possit. Nec uxor Beysii Magdalena, quae cum tota familia huc venit, dum haec scribo, etiamsi mihi gratissima sit, facile leniet dolorem istum recordanti, quam gratus sorori fuisset ejus adventus, si nobis mansisset superstes. Haec autem me pudet tibi recitare: sed id impotentiae animi, tantum vulnus ferre non assueti, imputabis, nec ideo aegre feres, si haec apud te deponam, quem prae ceteris agnosco in terris istius morbi medicum. O si Deus daret nobis liberum ad vos aditum! tentarem istuc advolare, ut mea consilia tecum communicarem. nam calamo ea committere qu possem? Valetudo quidem inconstans vix pateretur tantum iter suscipere: sed desiderium, quo flagro, videtur mihi alas additurum. At res


page 198, image: s198

Deo commendanda, qui omnia vertet in commune bonum, complebitque si salutare sit, quod maxime exoptamus. Quod ad res nostras attinet, idem status, qui ante annum. non video quenquam meorum, qui vel cogitet de conjugio. nec filiam ullus adit ejus rei causa. Fuerunt quidem, qui eam expeterent; sed quia non placebant matri; repulsam passi sunt: ut tibi, ni fallor, retulit Christophorus. Veteres amici tuam absentiam saepe deflent, praesertim cum experiantur eos, qui successerunt, Lipsianum nihil sapere. D. Heurnius imprimis et Bertius te plurimum salutant. O quam beares Heurnium, si dignareris eum epistolio! [note: Hoc anno maximi fuere tumultus a studiosis excitati, et apparitore publico in ipso collegio Theologico interfecto, omnes alumni deseruerant collegium, cujus Regens erat Bastingius, Proregens D. Bertius. Hinc per totum annum tot turbae fuerunt, ut nec Professores munere suo fungerentur, nec studiosi ad officium redirent. quare missi ab Ordinibus Janus Douza Curator, et ex Curiis Hollandiae consiliarii Joannes a Banchem et Theodorus Leeuwius, ille ad. quem Epistolae Lipsii, qui componerent tumultus. et tunc certa demum forma Tribunalis Academici, locus judicii exercendi, et carceres dati, et plura alia decreta, quae hc narrandi locus non est. Collegii Theologici cura mandata Joanni Kuchlino (Cochlinium vocat Raphelengius) qui jam vocatus fuerat Amstelodamo 1591. sed cum ipsa Collegii erectio protraheretur, redierat Amstelaedamum, et Bastingius ejus loco praefectus, nunc vero Bastingio mortuo, revocatus est Kuchlinus. eo defuncto A. 1610. successit Petrus Bertius, ejus gener. vid. Meursii Athen. Batavas.] Inaudisti de Collegio deserto ob castigationem a Bertio severius, ut ajunt, vel potius a Curatoribus et Magistratu habitam. sed saniores judicii homines totum ascribunt conniventiae Bastingii. Sed instaurabitur mense Majo Cochlenii revocati adventu. nam in id Ordines toti incumbunt. Multis dolet Scaligerum non profiteri publice ea, quorum est peritissimus. Sed de his satis: cum plura ab aliis audias. Deus opt. max. te diutissime incolumem conservet, ac uxorem cum familia, quam ex animo salutamus, ego et liberi et Magd. Lugd. Bat. Kal. April. CICICXCV.

EPISTOLA CXCIV. J. LIPSIUS Franc. Raphelengio Patri S. D. Leidam.

AMplexus sum tuas litteras, ut te soleo, omnia gratas, excipio quod languorem, imo tristitiam tuam, praeferebant. Nam quis finis, mi Raphelingi? Quis desiderio sit pudor aut modus? ait poeta, cari quidem, capitis, sed quod ex aeterna lege divelli debuit, vel te praeeunte, vel ipsa deserente. Hoc alterum factum est: cogita illud tantum, et fer quomodo ipsam ferre voluisses. Suave est sane, cogitare quod ameris, quod desidereris, etiam cum non es: sed hoc insuave, torqueri tua caussa quem amas, et nolim cum ea cogitatione mori. Me vero amici bonis ominibus votisque prosequantur, et (praecipuum solatium) laudibus et grata commemoratione, ac si quis meruit, etiam imitatione. Quaeso te, fac tuae. cum affectu, sed sine lacrimis, interdum commemora, praesentem eam puta et arbitram pectoris tui et sermonis.


page 199, image: s199

Hoc solabitur: illud tabere et jacere, alienum a viro, certe Christiano. Voves, et optas mihi adesse, infirmus non firmiifimo: o si fiat? te et me reddam uno alloquio firmiores. Est aliquod jus animorum in corpora, et ipsos animos cogit et temperat vehementior affectus. Scito, et cum hac conscientia morere (sed tardum sit) te a me amatum et amari, et pariter tuos. Quam vellem externa haec et turbas nos non sejungere? nihil remoretur, non aquae, non terrae, quominus inter nos videremus. Sed perpetuum, et ab orbe condito malum, livor et odium, et bella sunt: quibus involvi necessum est etiam non bellaces. Veteres illic amicos memoriam mei servare, gratum est: sed sine fastu, nonne merui? nonne promptus fui benedicere, suadere, facere? Scio me pro copia atque opibus fecisse; et vivere nolim, si animum hunc mutem. Ingrati tamen etiam aliquot, homines factionis, non rationis, quos in levi aut nihilo habeo, et tantum precor, ut redeant in potestatem. Vale, mi Raphelingi, et sive pax sive induciae sint; manus, pectora, oscula jungemus. Lovanii XI. Kal. Majas oo ICXCV.

EPISTOLA CXCV. J. LIPSIUS Franc. Raphelengio. Leidam.

TRistes tuas legi, etsi lubens accepi. sed tristitiae mihi caussa, exordium et tota scriptio adflicti corporis tui, nec nimis firmissimi index. Ego vero votum meum tuo jungo, et toto animo optem tecum ante utriusque nostrum obitum esse. An excidisse putas tot familiares sermones, et sine velo colloquia? nemo in ea urbe fuit, cui cor hoc magis patuerit, et meruit ita candor tuus nativus, et in me usu quaesitus amor. O iterum si adsim? sed haec comprimenda vota sunt, et fraenanda, ratione et necessitate, quarum illa dissuadet, haec vetat. Tuos in te esse, qui debent, et rem familiarem curare, id gaudio est: et maxime de filia, quae nobile erit et laudabile in patrem exemplum. Tu certus esto, Deus hc aut alibi pensabit, imo et hc, et fortunam ei non opinatam dabit. Nos satis in tranquillo vivimus, aedificamus, hortum colimus, Politica quaedam monita meditamur, et exempla. Sane meus interior affectus, et inclinatio jamdiu ad Philosophica a Philologis his vocat. Quidni paream? non minor gloria, minor materies calumniae: et novi isti Critici, parum docti, vel acuti sibi videntur, nisi si dentati. sed praecipuum, major publico, major mihi fructus ex illo genere. et expertus loquor, assurgo, aut formor cum salubribus illis monitis et praeceptis. Te quoque velim sub hoc aevi serio philosophari, id est, humana spernere, ipsam vitam spernere: quae quid, nisi massa et fugiens umbra? Tot annos tu et ego viximus: ubi sunt? ut torrens cum impetu fluit, et labitur; et mox desinit. ita nos animosi, alti, humiles, mox nulli. Justum tuum in Italiam ivisse,


page 200, image: s200

gratum est, et probo. Te valere et vivere, ut potest, opto, atque ejus rei per te aut filium certiorem fieri. Saluta liberos et amicos. Lovan. postr. Kal. Octob. CICICXCVI.

EPISTOLA CXCVI. FRANC. RAPHELENGIUS FIL. J. Lipsio S. P.

COmmunis ille, Vir clarissime, nostrum omnium dolor est, quem ex eo concipimus, quod ea anni temprorisque tempestate iter institueris, qua frequentia tot incommoda. tot pericula, in quae jam incurristi. Ego vero cum jure propius tua caussa, aut dolore aut gaudio, pro re, affici debeam, tum istud gravius fero, quam quisdam alius; tum maxime quod tunc a nobis discesseris, cum comitem me tibi negotia nostrae domus denegabant. Comes esse potuissem, non dubito, quin et servitio et solatio juvissem. quamvis enim neutrum defuisse tibi dici possit in tam frequenti [gap: Greek word(s)] turba; turba tamen fuit; et neminem in ea scio, qui verius te quam ego amet, et quem tu verius ames. Adfectum meum talem tu, et tuum ego talem novimus. Cum autem non omnia habere possimus pro voto; at istud detur, ut sanum te et salvum brevi videamus. nam sane te absente hc omnia languent. Ego quidem adhuc in solitis curis occupor, nec quidquam adhuc statuimus certi, dum frater abest, qui jam Antverpiae est, huc rediturus post aliquot dies, forte cum matertera Magdalena, uxore Beysii. illam scilicet nos invisere velle intelleximus. Consilii nostri post fratris reditum statim te certiorem faciam. Hortulum tuum quotidie inviso. triumphat ille Corona Imperiali Dodecanthide. tuliparum omnigeni coloris icones a domina, ut puto, accipies. Novi hc post discessum tuum nihil Tres bursas, ut vocant, instituit Magistratus. Zelandi collegium, quod, hc figere decreverant, mutato consilio Middelburgum translaturi videntur. Rumores, ut solent, varii de rebus Gallicis. plurimi falsi. Apparatus hc belli grandes. Quid futurum sit, videbimus. Interea tu valetudinem tuam cura, et nobis brevi incolumen te siste. Omnes omnes te avide exspectamus. Cum frater redierit latius scribam. Vale Lugd. Bat. 9. Maji 1591.

EPISTOLA CXCVII. J. LIPSIUS Franc. Raphelengio Fil. Leidam.

MI Francisce, sine verbo te non dimitto, etsi valde festinus. scribis ad me, et non scribis. quid judicas? pone apud me personam (ita debes)


page 201, image: s201

et scribe aperte, ac revela tuam mentem. Mansionem ibi, an abitum decresti? si illam, sileo, si hunc, quando, et quo? considera omnia agenda, et certo quodam fine. Calor, qui hujus aetatis proprius est, a te absit. Deus ante oculos esto et virtus, et honor, quae duo a primo et uno illo capite pendent, paucis verbis, en dico, te crede. nos imbecilli sumus, et miror tantopere ad vetus ergastulum nos corapelli. Sed decreta non mutamus, et quicquid in constantiam nostram jocentur, aut subsannent, nos illi sumus. sile vulgus, et mirare vires, quas mens capit. Hoc ad te et tibi. tu quoque sile et nos ama, quod tibi a me est et erit. Leodici V. Kal. Jul. CICICXCI.

Ex hac Epistola colligo Lipsium voluisse Raphelengium illicere ad se et suum exemplum sequendum, quod manifestius ex sequentibus Epistolis.

EPISTOLA CXCVIII. J. LIPSIUS Franc. Raphelengio filio. Leidam.

QUod scribis, mi Raphelengi, gratum est, (nec aliter potes) et quod sic scribis, cum affectu, inquam, et amice. meum in vos animum certe scitis. De summa deliberationis tuae diu multumque cogitavi, atque etiam nunc cogito. per haec tempora, fateor sincere, navis ista consilii haeret mihi in vado: velim te tamen a turbis exemtum, et integrum ad quemcumque reipub. statum: hoc familiae toti vestrae expedire censerem, et non omnia committi uni loco, et uni casui. melius duo defendunt retinacala navim, ait Poeta ille noster, et ratio ipsa addicit. Quid ergo suadeo? ita me Deus amet, ut velim te apud me esse, sed huc tamen te non invito. locus aut homines non placent ad diuturnam mansionem, etsi in nos quidem isti satis humani. sed alia eorum pro urbis genio, non item pro consilio, ejusque effectu, quod tibi velim datum. Ergo unum hoc nuncio, me ampliare, donec de domivilio certo ego statuero, et tum sane velim te apud me esse, nec sine tuo, aut rei tuae fructu. Hiems haec abeat (nec enim ante eam innovabimus) et tunc dispiciemus. Interea hortor te ac moneo, pone affectus, aut certe vela, et temporibus tam ambiguis, integrum te serva ad quamcumque fortunam: Expedit, imo decet huic aetati. quid te misceas? te et tua cura, et prudentiam puta, facere, quod ille Brutus. Leves aliorum sermunculi non demoveant te de statu, quem ratione duce semel ceperis, et puto eos esse, quod revera sunt, ventos. Uxorem indies exspecto, minus anxie, si saltem de valetudine, aut loco ejus mihi constaret. nunc nihil horum, et cum diu Antverpiae esse debuerit, ex Patris tui ejusque literis, nihil etiam auditum. Tu matrem meo nomine amanter saluta, item fratrem tuum, quem velim videre me, si itineris ejus ratio feret, atque etiam sororem et Justum. Vale, Leodici prid. Non. Sept. CICICXCI.



page 202, image: s202

EPISTOLA CXCIX. J. LIPSIUS Francisco Raphelengio Filio. Leidam.

QUod varia de valetudine mea nuncio, mi Raphelengi, ne mirere. ipsa enim variat. alias certa et bona fide mihi stare videtur; alias quasi ex insidiis surgit, et invadit iterum morbus, haec spes mea est; nonne ferenda, quia imposita ab illo, cui nemo recalcitrat? aut si facit, non nisi se laedit. Tu tamen bene spera; atque etiam ego, qui anhelo ad eos fontes. duplex ibi bonum: ipsi delectant et juvant, tum etiam locorutn ille situs et amata mihi semper solitudo. fallor, aut decretoria erit haec potio, spes universa valetudinis nostrae. nam vitae lues haec nisi abit, ego brevi: ergo de sede aut domicilio protelamus in id tempus. Rem vestram (praelum) stabiliri paullatim, id vero gaude: non item, quod de Wiltio meo nuntias, cui corpus, vel potius anima minus valet. si ad eum scribis (et velim vel hac caussa) significa de fontibus. quos mihi poene certum est sublaturos illud Erysipelae, sive quo alio nomine appellem, quod in vultu. Amo virum, sed velim magis virum, quam ut ob haec levia, et quae feminae lugent, muliebriter dejiciatur. suade, sed ita, ut caute et circumspecte de mora, et nequid adversi. Ipse scripsissem, sed profecto non vaco Pavii libellos inspeximus, nondum legimus. et vidi esse quod scribis. ad me dirigitur. sed quod scire te scio (nempe) ad ignarum. neptis mea ante paucos dies nupsit, et bulgae nostrae aliquid detraxit. Grata, quae scribis de rebus publicis, et exigo eadem diligenter. nuncius vix biduum hc haesit, et subito conductus abit. Ea caussa cur ad patrem tuum, ad alios paucos non scribo. Saluta eum, nunc et excusa. Kal. Majis CICICXCII.

EPISTOLA CC. J. LIPSIUS Franc. Raphelengio filio. S. D. Leidam.

ID mihi gratum in Epistola tua, gratum et ter gratum, quod vere Epistola est, libera, et effusa. An non apud me debes? certe, mi Raphelengi, ubicunque celandum, aut recogitandum aliquid est, non apud hunc arbitrum, qui te olim et nunc novit, atque etiam amat. Ideo nihil rigide examinat, si quid negligas, si quid pecces, si quid plus minusve dicas, imo hoc tantum, si quid minus: Tetigi initio, effunde te apud me, non consilii solum, si qua opus, caussa, sed sermonis. Melius fortasse, quam arbitrare, te novi; nec id debet displicere, quia vides te notum mihi: de [note: Scaligero.] magno


page 203, image: s203

illo apud vos. (talis est) amo Judicium, et credo a meo non abire. sed totus in Mathematicis? atque etiam unus? multa cum illo peribunt, atque etiam mecum, quandocunque veniet noster dies, quis enim fructus nostros elicit? inter magnos pauci, plebeja ingenia premunt. et tamen famam atque etiam gratiam hc habemus, sed magis, quia alibi sic censeri audiunt, quam quia censent ipsi. Suaves et bonae litterae, sed magis cum re conjunctae, quod pauci fecerunt, et velim te inter eos esse. Vetus meum monitum Alldos te cogitare, et Robertos, et huc tua dirigere. Mens eorum bona, si non fortuna, et hanc a Plantiniano Genio habebis. Excita te tantum, et excute languorem. Vidi praefatiunculas, et Epigrammata, et talia, et scintillas a meliori igne, si eventilas. Quod ad turbas vestras. fortasse jam resederint: si non privatim Vos etiam tangunt, et schola abeunte scilicet non manetis. In tempore audiemus. Equidem voluissem vestros, imo nostros (nam adhuc amo) Batavos paulo attentius de pace audire. nonne occasio est, dum Rex alibi habet mentem et vires, jungi avulsa, et illo volente honestum tutumque esse hunc regressum? de honore nec ipsi dubitant. de securitate, non ego, intra multos quidem annos. quibus nec qui timent fortasse vixerint, nec quos timent. Omnia aevo interposito novantur, consilia, affectus, curae. scio quid eos mordeat, et socios desertum ire verecundia est: quid si socii aliquando ipsos? si occasio eadem sit, profecto fecerint et riserint etiam Batavum candorem, ne aliter appellem: sed cur haec libo? libasse satis, et doleo, cum video perire occasiones. Ego libra fati publici, quo vergat, video, nec minuti suceessus momentum habebunt ad aliter inclinandum. mihi crede, luxus et opes vestrae et instabile aut plebejum Regimen non suadent standi diuturnitatem. Libere ista, sed apud te meum: quem non rogo, sed volo perpetuum ita esse. Hoc mihi jus sumo. Amplius a fratre petii flores: adde operam, catalogum habes. Hui, inquies, unde tot selectos? Onus non impono, inopiam et desiderium expono, explete, qua commode potestis. commode, nec aliter fas erit, ut meus hortus, cum fructificaverit, refundat, et largiatur alibi vestro. Vale et si quid apud vos privati aut publici, tuto scribe, libenter audituro et celaturo. Lov. Kal. Jul. Ao. [abbr.: Anno] 1594.

EPISTOLA CCI. J. LIPSIUS Franc. Raphelengio Filio S. D. Leidam.

QUod promitiis exspecto, ita ut mutare te hoc nolim aut proferre: de viro inquam, illo, quem describendum sumis, facito, et cupidum me hujus notitiae scito. Distringi te nunc plusculum, facile arbitror, absente fratre, quem laetis equidem oculis videbo. Veniat modo. De navigatione vestra Arctica hc sermones, fac et ejus me magis gnarum. Domum


page 204, image: s204

aedificavi, nondum perpolivi, ita opus etiam superest, etsi arca decrescit. Sed nos Stoici semper divites, hoc magis ego, quia nunc valentior paullo quam soleo: credo quia otium, et occupatiuncula externa nos refecit. Patrem animo amplector, utinam his brachiis in mea domo, utinam et te cum illo! Ista fient, aut non fient, ut Deo visum: optare liceat, si potiri non licet. Vale. Lovanii Prid. Idus Oct. oo. IC. XCIIII.

EPISTOLA CCII. J. LIPSIUS Franc. Raphelengio Filio. Leidam.

NImis vere et apposite praefaris de conditione temporum istorum, quae ego jam veteranus noscere denique incipio, et in hac militia sum velut tiro. O laqueos undique, o insidias! o genus hominum laedere, carpere, illicere pronum, vi, astu, fraude! Cum scimus, cavemus tamen aegre: quia, ut ille dixit, Vir bonus semper tiro est, de [note: Scaligere.] Julii fil. multa item audio, de lapsu ejus, de revocatione, de quibus in hoc quidem genere (tu scis) nihil in meo tribunali judicatur. Et sic afficior et sentio, gustanda illa esse, non perbibenda. denique salutanda, non in iis consenescendum, et, ut Cicero loquitur, tabernaculum vitae collocandum. subtilia, et capiunt, inquies. Scio; sed frenum affectui nisi ponimus, quid serii et utilis studii erit? Ratio advocanda est, quae ad prudentiae et sapientiae studia magis ducet. Plato et veteres laudentur, qui inquisiverunt aut adhaeserunt. simpliciter apud te promo, aliam mihi mentem esse, et scio Philosophis etiam iis, quos, cum modo tamen et judicio, amo. Stoici nostri haec videant. Quid sacrae litterae aut Moses? etiam damnent. In summa, intemperies quaedam scientiarum etiam est, et ut in amore, bivium judicii. alius tamen alio ducitur, nec revoco, si frenum modo aliquod sibi ponit. Quisque viderit. Ego militiam meam absolvi, Principi Hispaniarum et Indiarum inscripsi, fallor, aut per militiam et fata etiam aliquando magno. Illa ipsa bona quaedam habet, alia languida aut solutiora, uti valetudo ista per partes fuit. Judicia vestrorum velim scire, non universe, sed in quaque re aut nota probent, aut damnent. sunt et Typographici lapsus, ut videbis, crebriores quam vellem, aut decebat: sed abfuimus, et ut verum fateor, non vivit noster Plantinus. Imagines multis in locis pudendae, nec pro meo sensu expressae. De Criticis tu videto, vetare non possum, et malo minus a vobis, quam ab aliis amplius peccari. Si ipse huc excurrere posses, haec et talia videremus, et certe vellem te aliquid decernere de statu vitae, quae ad me privatim, Sandelinus tibi dicet, ex intimis meis, et qui meretur amari. Lovanii XI. Kal. Majas CICICXCV.



page 205, image: s205

EPISTOLA CCIII. FRANC. RAPHELENGIUS FIL. J. Lipsio S. P. Lovanium.

SAndelinum vestrum, V. C. Hagae, ut intelligo, hactenus commorantem, avide indies exspectamus. nam et quod pridem aliqua mihi cum eo familiaritas; et quod a te possimum veniat, aderit nobis tamquam Jove missus ab ipso. is vero praecipue a te veniat, qui prae ceteris qui adhuc venere, eximie excellat quocumque genere virtutis. Magno solatio nobis erit colloquium ipsius; dum tui praesentis nancisci necdum aut per publicas, aut privatas res nostras liceat. Hae enim eo sunt statu, ut intra annum domo proficisci nequeam. Frater major in Galliam iter adparat, materteram deducturus: minor ad proximas Nundinas in Italiam. est insuper ea nostrarum rerum ad publicas [gap: Greek word(s)], ut ad omnem pacis mentionem horrere debeamus. Mutationem interim nihilo minus ingentem publici ubique status, ex plurimis circumstantiis (quas coram tibi probare possem) praesagire me dicerem; nisi et prudentissimos quotidie tam inopinis casibus falli viderem ab occulta et divina illa Mente quae magno se corpore miscet: quaeque omnia sanctioribus fatis agit potius, quam humanis consiliis. Ego interea, quem proprii interesse monela acrius jam urget, otium omne, quod vastissime hactenus perdidi, quandocumque negotiis suffurari possum, recolendis studiis impendo; munimento in omnes casus. Sed numquam id fine vehementi dolore; quum experiar tam foede ea a me neglecta, ut vix reliqui in me quid reperiam, praeter reminiscentiae istius Philosophorum, qua nos non tam discere, quam recolere volunt, quidpiam simile. Ita maximarum oportunitatum et imperii forte, quibus turpiter illusi semper, compensationem jam a necessitate cogor adsumere. Bonum tamen, et hoc: si neque ita me aversum trahat exitio meo adnatus mihi veternus. Tui memoria et exemplum, et inprimis doctrina, excitabunt multum. Parens noster etiam valde languet, quamvis a domesticis curis prorsus jam liber. Typographicae res interea procedunt. Specimina quaedam mitto. Scaligeri Emendationem temporum sub praelo habemus: et quaedam aliorum alia, sed non magni momenti. Militiam tuam necdum vidimus. Gratissimam hc fore non dubito. Nam primi rumores deferbuerunt. idemque omnibus es Lipsius. maxime vero (sed st) ex comparatione, ut ajunt, elucet veritas. Quin ita plurimos mutationis poenitet, ut tibi, si posset reditus occasio dari, mallent ter ea dare, quae N bis. Nec tamen ullus metus perdundi illum. Nam inimici homini domestici ejus. Possem plura. Sed, vale V. C. Lugd. Bat. 24. Maji. CIC. IC. XCV.



page 206, image: s206

EPISTOLA CCIV. FRANC. RAPHELENGIUS FIL. J. Lipsio S. P. Lovanium.

COncurrunt undique V. C. in me negotia: instant Nundinae; redeunt a feriis studiosi; abest frater. hic enim ante mensem, materteram et cognatas Lutetiam deducturus, Brielam profectus, ter tentato mari, ter adversantibus ventis, eodem repulsus est, ibidemque etiamnum favetiores auras exspectat. excurrit interdum ad nos, sed praepropere. Inter tot tamen occupationes, debui te salutare, et a maximis [note: Vid III. ad Belg. 23.] periculis reduci gratulari. condolere interea de incommodis, quae passum te intelleximus vix septem aut octo dies, a quo fuga te nostris praedonibus eripuit. Audivi multos dissertationes, quid tecum agendum fuisset, si Noviomagum deductus fores. Pauci acerbius, plerique, honeste te excipiendum, dimittendum. Graviter incusati equites, quod tam strenui amicorum praedones, tam secordes Nuncii persecutores exstitissent. Sed bene factum, quod evaseris. Et quamvis tui praesentiam mirum saepe optem, nollem talem. Militia tua hc omnibus probatur: Principi praecipue, cui dum in castris contra Dragonium est, unicae deliciae ejus lectio; et saepius militum ad eam formam exercitatio. Mediocriter Latinum sermonem recoluit. Totus insuper est in studiis Mathematicis, quatenus ad munitiones. Utinam communis aliquando pax civilia haec arma et hos duces contra communem hostem convertat: quamvis quidam jactare non vereantur parum differre hostem. Missum est huc ante aliquot menses scriptum quoddam [note: Vid. ad Epist. seq.] Gallicum, cujus te auctorem dicebant. Consilium est ad Principem quendam, uti videtur, scriptum super negotiis publicis: fuse et vere plurima tractat; et sana pro istis partibus multa consilia. hoc in eo miror, quod cum inprimis inducias suadeat, modum earum obtinendarum non addat. Qui id transmisit, tibi mihique non ignotus. Vivit istic. Ego Gallice te scripsisse non credam: et vix in totum scripsisse, etsi multis adseverantibus credam. Descripsi exordium, ut videas. nam omnia describere otium non fuit. Nec tibi fortasse foret perlegendi. Plura volebam. novae occupationes interturbant. Vale. Lugd. Bat. XXIV. Aug. CIC. IC. XCV.



page 207, image: s207

EPISTOLA CCV. J. LIPSIUS Franc. Raphelengio Filio. Leidam.

SUave est a te et tuis aliquid semper audire pro veteri usu et insito in omnes vos affectu. si occupatio interim impedit, fiat. hoc non fiat, ut oblivio aut neglectus. Fratrem in Galliam itare video, et video molestiam ac sumptum vobis venire. Qui tamen defugiatis? proximi illi juvandi sunt, et in hac improvisa calamitate benigna manu attollendi. O praesagium meum verum! isto ore et lingua praedixi Beysio, ne festinaret, et terram eam nimis adhuc movere. non audimur, nec creditum nobis, nisi cum solent amentes. Quid in publica vestra caussa dicam? quoties in animo isto indolui, rejici sic superbe ac sperni pacem? atque praevidi et nunc video, fere diem, ut magno emant elapsa aut omissa. Scilicet affectu ego me mancipo, aut fastuosus sum. Hercule abest, et falli quidem et deerrare possum, sed non ab illo impulsore. Sincerum in talibus pectus gero, et quod interiori huic sensui visum expedire, id dico. tale a me factum in [note: De hac Epistola, de pacis negotio, vide Meterani Histor. Belgicae lib. XVIII. pag. 336. Edit. Belgicae A. 1652. et edidit eam Belgice Borrius Hist. Belg. initio lib. XXXII. et prodiisse Francofurt. 1609. cum octo peculiaribus tractatibus Lipsii, ad cognoscendam Historiam Romamam, video ex Draudii Biblioth. Classica pag. 1252. sed quem librum nunquam vidi: habeo autem hanc epistolam, sine nota loci impressam unico folio A. 1608. Latine, quae eadem est, quae versa est a Borrio. nemo autem indicat ad quem scripta sit. sed inter Lipsii epistolas manu scriptas repperi eam, magna tamen parte circa finem truncatam. sed in capite ferebat scriptam esse ad Franciscum a Sto Victore. qui quis fuerit, nondum indagare potui. nos eam infra integram dabimus legendam. Borrius vero addit Damanum, Belgarum apud Scotiae Regem oratorem, hanc epistolam Regi praelectam refutasse, et egregie fraudes et sophismata Lipsii detexisse. repperi et aliam non dissimilis argumenti epistolam ad Comitem Solranum, quam etiam suo loco exhibebimus.] Epistola, cujus auctor dicor super induciis; quas suasi, ut januam et aditum ad pacem. Ipsam velle, non velle est, ut nunc sunt animi et constitutio rerum. Scio quae disceptationes et dissidia oritura, cum de stabili ea ageretur. Cessant in temporariis induciis, cum omnia manent uti erant. sed tamen ut aegro quies ante omnia quaeritur, tum pharmaca et quae sunt valetudini plenae; ita hc censebam faciendum. De modo quod a me omissum miraris, non debes. in promptu est, et ipsa natura sive ratio induciarum hoc offert, amicitiam, conventus, commeatus ese, rebus utrimque integris, et non motis. si quis hc aut ibi turbat, in poena esto. At enim quae in epistola ista Gallicana scribuntur, si mea esse omnia dicam, mentiar. Principium modo tuum vidi. in eo quam aliena a modestia et frigore illo nostro? non sic damnamus aut loquimur, etiam cum manifeste damnandum, et scito superba aut contumeliosa illa verba non esse mea. Ex isto de caeteris judicato. et tecum, si quis nos amat. Qui non, judicet ut volet, non me movebit aut tanget. Militiam nostram ibi gratam esse bene est: vellem et singulatim aliquid audire de judiciis, quae te fugere non possunt in


page 208, image: s208

illa tabernula tua, velut in Basilica omnia audientem. Quaero ut corrigam, si quid tale erit. Scaligerum nostrum saepe audis, nihil distincte ille? N. haec non intelligere satis scio, nec tales mihi affer. Patrem ex animo saluto plurimum et omnes tuos. Lovan. III. Id. Sept. CICICXCV.

EPISTOLA CCVI. FRANC. RAPHELENGIUS FIL. J. Lipsio S. P. Lovanium,

DUo a me petis, V. C. Descriptionem viri celebris, et historiam navigationis Arcticae, Istius me defunctum putabam, adventu fratris mei ad vos: hujus pauca admirmare possum, cum Ordines, quantum possint, rei veram seriem occulant. Dicam tamen aliquid. Et primo de [note: Haec Scaligerum spectare patet ex Epistola praecedente.] viro isto judicium brevius aut verius pronunciare non posse videor, quam tantum ei judicii deesse, quantum abundat ingenii. Hoc mira posset, s'il avoit l'esprit autant pose, comme il l'a bizarre. Omnia scientiarum genere lustravit, et cum primo intuitu quid adspexit, illico rem totam concepisse se sibi persuadet. Veget et volat ei adsiduo animus: flamma potius, quam ignis. Laudator et contemtor vehemens, ac saepe ejusdem viri aut rei. Qui hodie Maraus, Asnes, Bestes, Ignorants etc. alias iidem erunt Galant-hommes, Doctes, Saeavants. etc. Atque utrumque, laudes et vituperia, non celat: adeo, ut plures offenderet, nisi jam inciperet ludibrio potius esse, quam odio. Ridicula multa narrare possem, nisi credidissem fratrem narrasse coram. Hoc vero puto, proprio motu non illum hinc abiturum: nam a Gallis, praecipue nobilitate, contemnitur. Hoc etiam scio, si hc non esset, et si virum, ut nunc, nossent Batavi, non mittendum, qui accerseret. Transeo ad navigationem. Solverunt in Majo naves quatuor, sumtibus publicis Ordinum tres, una Vlissinga, altera Enchusa, tertia Amsteldamo; et quarta sumtibus privatis Amsteldamensum etiam Amsteldamo. Cum ad Putzoram devenerunt, duae Amsteldamenses doctae a Plancio, esse ad Vaigat plures insulas, et freta latissima propinquiora septemtrioni, contra opinonem Enchusanorum et Vlissinganorum versus Arctum navigarunt: aliae oram servarunt Moscoviae, id est Meridionalem, et ob dissensum obortum inter quatuor naves, inditum promontorio indidem nomen Twist-hoeck. Amsteldamenses semper litora Novae Zemlae legentes nullum pervium iter reperere, et frustrati redire. Zelandi et Enchusani fretum quidem Vaigati reperere, sed non permeabile ob glacies, quae nec ob ardorem solis dissolvebantur; donec circa undecimam Julii unius diei nebula glacies omnes dissolutae. tum demum pervasere. Fretum ajunt longum miliaria octo, latum, unum. Ad extremum freti, ubi mare se rursum dilatabat, invenere insulam parvam, cui nomen dedere Staten-eyland: fretoque ipsi, Mauricius Straet. Mare istud reperere


page 209, image: s209

vastum, aquam ejusdem coloris, cujus Oceanus: et versus manum dextram deflectentes ad ostium fluminis Oby appulere; et regionem palustrem similemque Hollandiae reperere: unde et Holland appellavere. A Tartaris habitari adfirmant. Inde ulterius pergentes semper propiores Meridiei fiebant; adeo ut conjiciant, imo adfirment, promontorium, quod cartae vocat, Tabin, non tantopere in septentrionem extendi, sed ab ostio fluminis Oby parvo flexu posse in Chinam navigari. Cartas habent accurate delineatas, cum elevatione poli, et multa alia; quae omnia occultant Ordines, juramento etiam peritioribus, qui navigationi interfuere, adactis; metu maxime Anglorum, quos maxime Domini nostri metuunt. nam non dubitant moliri illos aliquid secreto de pace, et Gallum etiam. Sed et illi contra molientur. interea metuunt Troas, sed maximi Troadas [gap: Greek word(s)]. Haec inter maximas occupationes exaravi, vir Cl. nam libri nostri Francofurto advecti me distendunt. Si parum haec accurate scripta, ut sunt, excusa. Salutat te et amat avide parens. Vale. Lugd. Bat. VII. Novem. 1595.

EPISTOLA CCVII. J. LIPSIUS Franc. Raphelegio S. D. Leidam.

NEc opus est ultra addam, filio. Ergone pater ille tuus, meus vetus et fidus amicus, obiit? me praevit, quem toties ad extrema fati vidit perductum? Ita Deus voluit: quod unum sapienti sat est, filio et amico vix sat est: et certe utrique (non dubito) sentimus hunc doloris ictum. Si animus meus possit nudus inspici, in eo nota impressa esset illius mei Raphelengii, cum quo tot seria, tot joca libere semper, candide, et ut natura ejus erat, communicavi. Si unquam homo natus sine fuco aut fraude fuit, ille fuit: doleo quod procul a me, quod et in iis finem fecerit suae vitae. Nec in vestram quidem rem (libere agendum est) hoc puto expedire. Multos amicos exteri non ibi habetis: nosse me puto ingenia Batavorum, aut poliuntur et immutantur. Enimvero si quid ego consilio vel auxilio opitulari possim, ero qui fui ab antiquo, et stirpi Plantinianae favebo, et omni benivolentiae aura fovebo. Nunc dolor me habet, fateor, et ad se mentem hanc trahit. O ambulationes, conviviola etiam crebra! fuistis, et repetere ea negatum; quod frustra spes et desiderium promittebant. Nec aetas tamen abnuebat: de qua certum mihi scribe. Nam ego non puto decennio me majorem fuisse. Pessimae turbae et dissidia, quae disjungitis? et in exiguis provinciarum finibus, claustra et limites ponitis, non temere transiliendos. Sed meum dolorem loquor, cogito, queror, tu solatium tui fortassis quaerebas. non dabo, et alium adeas censeo, qui liber a suo, tuo vacet. nos mediocriter, imo melius solito valebamus: sed scis quam incerta haec omnia, et quam


page 210, image: s210

in ipso flore et vigore ad marcorem aut casum eamus. O vita, aura, ventule? inspiras, moves, frangeris, ponis. Vale, mi Raphelengi, et siquid in me opis aut consilii rebus vestris, scribe. Etsi, ut nunc cursus est vester, putem obsequentia omnia et satis prolixa. Lovanii, Kal. Sept. oo. IC. XCVII.

EPISTOLA CCVIII. JUSTUS RAPHELENGIUS J. Lipsio. Coloniam.

QUod ad te, Vir Clarissime, nullas, ex quo a nobis discessisti, literas dederim; velim id non tam negligentiae meae, quam verecundiae adscribas: id ideo accidit, quod ubinam esses ignorabam. Nunc vero cum et apud Ubios te esse cognovissem, et debita mea erga te observantia scriptionem extorquere quodammodo videretur, rupi frena silentii; dixissem paene, pudoris, nisi comitate illa humanitateque tua, quam coram saepissime (quamvis nullo meo merito) expertus sum, absentem quoque te usurum erga me speravissem. Cui beneficio tuo quo modo paria sim facturus, non video: adeo ut jam erubescam prorsus, sordeamque ipse mihi, quod tantam erga me humanitatem, tanta beneficia, tamquam neglecta aut spreta silentio praetermittam. et vererer profecto, Senecae illud in me torqueri posse, Magna beneficia ingratos facere (nam cum rependere meritis tuis nihil queam, nec ea quoque agnoscere existimari possem) nisi confiderem tantum apud te animi mei gratitudinem beneque faciendi voluntatem effecturam, ut quamvis remunerandi facultas non suppetat, pro ingrato tamen numquam sim censendus. Iter tam prospere hactenus, tamque ex voto tibi evenisse, vehementer laetor; deumque opt. max. rogo venerorque, ut reliquam quoque ejus partem feliciter te transigere patiatur, et incolumem te sanumque nobis atque huic Academiae propediem sistat: quae profecto languet jam mirum in modum ac friget; adeo ut nisi reditus tui spes studiosos teneret nonnihil et inhiberet, nomen amplius Academiae sustinere vix sit valitura. Idem quoque Collegio nostro fit: quod quamvis insistat adhuc aliquo modo, ac innitatur autoritatis institutorumque tuorum fulcimentis; vigor tamen is ac decor, quem praesentia tua addere solebat, summopere desideratur: quem ut quam citissime ei restituere queas, faustum tibi omnes qui in eo sunt, iter, reditumque quam celerrimum precantur. Idem et omnis nostra familia facit. De studiis meis (quando tantam tuam humanitatem sum expertus, ut ejusmodi nugas haudquaquam aspernetur) quod scribam nihil aliud est, quam me in eo studio, quod tuo parentisque observandi monitu suscepi, persistere etiamnum; non omisso tamen illo amoeniorum litterarum. In quibus doleo profecto me, dum praesentia tua frui dabatur, sedulam magis operam non navasse, et a Phoebo hoc non ita avide hausisse liberalium literarum nectar. Sero supiunt Phryges.


page 211, image: s211

Spero tamen, si reditum tuum fortunaverit deus (quod ut quam citissime fiat precor) me id quod antea negligentia aliqua erat praetermissum, diligentia resarturum: si modo (quod confido) illam, quam semper expertus sum, humanitatem erga me perseverare digneris. Qua ne loquacitate mea abuti videar, desistam: illud solummodo petens obsecransque, ut literarum mearum prolixitati ignoscas, quas non mea loquacitas, sed observantia ac cultus nominis tui, fecit longiores. Vale. Lugd. Bat. Non. Maji oo. IC. XCI.

EPISTOLA CCIX. J. LIPSIUS Justo Raphelengio S. D. Leidam.

QUod memoriam nostri tenes, Juste, et eam literis quoque attesteris, gratum est, et utrumque recte atque ordine a te factum. Amatum enim te a me esse non ignoras, et serio etiam a te amari. hoc magis quod dignum te praebeas isto affectu. Serio enim te esse in optimis studiis scriptio ipsa tua loquitur, et stilus, quem exerce, et quamquam monitor aut ductor ego absim, tamen in via illa perge, in qua pedem posuisti, me praeeunte. Medicinae scientia studiorum tuorum primus praecipuusque finis sit. Sed adjunge quae illam ornent, et ipsa veste circumjecta reddant honestiorem. in primis adjungere Graecum studium te hortor, quia patres et auctores ejus scientiae Graeci. Ab illorum fontibus petas et haurias necesse est, si quid puri vis liquoris. Ac velim tempora etiam ferant te peregrinari. Nam haec scientia, nisi peritia et usus quidam adjunctus sit, scis quam non habeat usum. Ille autem in Italia, Gallia atque ejusmodi locis quaerendus est: quod opto, ut Patris consilio et commodo (non enim ante) a te fiat. Quod Academiae caussa discessum meum luges, credo, et hoc aspectu ipse doleo. Amavi enim mei amantem illic juventutem, sed humana prudentia, atque etiam divina providentia me alio traxit, et scio captum mihi hoc consilium [gap: Greek word(s)]. At enim calumniantur. Praescivimus, et ideo facilius contemnimus, atque ut ita dicam, pedibus trahimus totum hoc genus. Qui illi sunt? excute, faex et labes vestrae civitatis. Levitas, impuritas: quibus lingua ad vanitatem, vita ad improbitatem inclinata est. Qui, nisi tales, hoc unum student, dissimiles [gap: Greek word(s)]. Ergo contemne et cogita, quod infamia intactum, invidia tactum qua possunt urgent Fratrem tuum hc indies exspectabam. an non frustra? nam alios video rediisse, et emanere supra legitimum tempus. tamen conventum eum voluissem. Tu salve, mi Juste, et litteris probitatem adjunge. postrid. Kal. Octob. CICICXCI.



page 212, image: s212

EPISTOLA CCX. J. LIPSIUS P. Colvio.

GRata mihi compellatio tua, mi Colvi, quae animi tui interiorem notam mihi promit, etsi antea non ignotam. Amas me, virtutem, litteras, gaudeo. hortor ut perseveres, et praesertim in virtute, sine qua vana censebis caetera omnia, quae vulgo sunt magna. Carmen tuum post Guilielmii nostri quaestiones, mihi placitum. Sed imprimis Guilielmii ipsius Syntagma, quo non aliud his annis prodiit magis ad meum gustum. Tu cum eo viro amicitiam arctius junge, et gaudebis: rationem studiorum tuorum quod accurate mihi explices, gratum. Quid moneam? doctor is tibi fuit (Cujacium dico) quem si sequeris, egredi non potes limite recto. Carrionem jamdiu audio Lutetiae esse, et Gellium dare. Giffanius qu feret? quanquam et is suum jam edit, et specimen ego vidi. Mihi dudum paratus ad editionem is scriptor. fateor libere, sola, verecundia me tenuit, ne occuparem, in quo alii sitas habebant suas opes. Marcilii in Martialem vidimus, legimus, probavimus. recondita in eo fateor esse, quae me docuit. Tu valde eum velim ex me salutes, et adfirmes de vero mutuoque amore. Sed P. Faber vivit ne? an haeredes sunt, qui recudendum praebent hoc ad Regulas scriptum? Quod Reevardum mortuum tangit, doleo, quod me, nihil moror. Ego nihilo secius aequior in illum, aliosque ejus similes ero, etsi illi in me iniqui, scio me non meritum. Erravi alibi? quis non ex omni ista critica gente? sed mihi crede, friget mihi animus saepe ad edenda, quae habemus, cum judicia haec intueor, aut malevolorum, aut imperitorum. Tu amare me perge, et si quid tibi in me praesidii vel auxilii, utere, ut a vero amico. Lugd. Bat. XV. Kal. Jun. 1584. [note: Hic Colvius Brugensis in Apulejum scripsit, ubi plura ex MSS. Lipsii profert in notis, bene de illo auctore meritus, licet Pricaeus saepe eum detrectet, (vid. ad IX. Metam. p. 568.) judice Barth. ad Stat. v. sil. 11. 30. ubi eum indignum fuisse, qui asinum Apuleji illustravit, ut mulae ictu periret. Vid et Advers. XXXII. 6. In notis ad Sidon. Apollin. Cujacium Doctorem suum celebrat ad lib 1. Epist. 7. et IV. 24. Vid. ejus vitam apud Valer. Andream, qui equi calcitrantis ictu Lutetiae in plateis obiisse scribit, cum alii mulae hoc tribuant. Epitaphium ipsi posuit Douza, quod legitur inter ejus Poemata p. 138.]



page 213, image: s213

EPISTOLA CCXI. J. LIPSIUS Jacob. Cujacio.

JAc. Bongarsius apud nos fuit, V. C. nec quicquam te etiam audisse significavit de [note: Quos rogabat 1. Cent. misc. 67. et supra in Epistolis Egmondi. LII. et seq.] Liviis ad me missis. Ita ne? at ego binas ad te literas in ea re ad te dedi, et gratias egi, ut debebam. Alterae an perierint nescio. alteras scio Egmondum accepisse, et me responsum. In eo culpane aliqua sit (fraudem non suspicor) aegre decerno. At tu me excusa, cujus animus et manus procul ab hac sive ingratitudinis sive segnitiae nota. Misi exemplar ante paucos menses Constantiae meae: Idne etiam accepisti? Dedi Typographo etiam negotium de Amphitheatro nostro, quod tamen satis calide nobis editum scriptumque. Petrum Fabrum, virum vere egregium, et ex optima hac vestra nota audio ad Regulas edere, et me tangere. Quid ejus rei sit, haut satis assequor. Egone merui? Omnia bona mihi de eo scripta et dicta sunt: nec conscius mihi in eum ullius culpae. Quid dicam? silendum mihi, si displiceo talibus viris. Nam ut reponam et rependam, absit ab hoc candore. Non ita me corrupit, aut corrumpet inquies saeculum istud. Scaligerum nostrum eosdem fluctus subire doleo. Quanquam non ille, non ego, ut opinor, hac re minus tranquilli. Tu vale, et salve, vir maxime (judicio hoc scribo) ab aliquot saeclis. Lugd. Bat. Kal. Juliis 1584.

EPISTOLA CCXII. AUGERIUS BUSBEQUIUS J. Lipsio S. P. D. Leidam.

[note: Respondet ad has Lipsius 1. Miscel. 63.] ACcepi nuper (Lipsi clariss) librum a te mihi missum de Constantia, prorsus dignum ea officina, ex qua prodiit, sed tamen alio genere decentem quam superiores. Nam illos quidem serta, flores, lepos, venustas et memoria vetustatis commendabant. hc praeter illa incessit ornatus gravissimis severioris philosophiae praeceptis, maturo fructu plenus, unde non modo doctiores homines, verum etiam meliores fierent. Quo specimine et spe similium mirum in modum erectae omnium mentes. Linguae Latinae pomeria magna cum laude protulisti, aucti per te fines Romanae eloquentiae, triumphasti de barbarie, restat ut morum censuram, quam tibi omnis eruditorum populus, veluti consulari et triumphali, summo consensu defert, libens suscipias. Rege


page 214, image: s214

nunc errantes animos, revoca ad pristinam severitatem, castiga levitatem, stultitiam, improbitatem, docuisti nos more veterum loqui, doce etiam vivere, nihil est te dignius, nullum majus operae precium facere potes, illo tibi debemus multum, isto debebimus omnia. Scipsissem ad te citius, et tibi de libro gratias egissem, nisi literas ad me tuas in fasciculo ad Ecmundum in Italiam delatas intellexissem, quas dum expecto, si forte referantur, scriptionem distuli, sed cum fieri viderem longius, abrumpendi silentii primum quodque tempus optimum arbitratus sum, ne mora segnitia judicaretur, aut etiam pejus animi vitium. Amo igitur te, quod mihi in primis animi tui sensum de constantia patere voluisti. Non potuisti ad alium mittere, a quo magis probari scires. Tametsi is liber ejusmodi non modo, ut cuivis probari, sed et admirationi esse debeat, ea vitae praecepta continet, ea recludit interioris philosophiae mysteria. Nam mihi quidem quid a te profectum non probetur? qui te praeter caeteros ammiror et magnifacio, neque me hominem judicem, si aliter sentiam. debeo hoc tuis erga me singularibus meritis, debeo literis, et ingenio. Tantum (mi Lipsi) effice ut istas primitias consimiles fructus plures sequantur, perge illustrare seculum nostrum tuis scriptis, et quoad potes ejus miserias tuis monitis sublevare, erroribus mederi. Hoc te cum meo privatim, tum publico omnium nomine sic rogo, ut majore studio magisque ex animo rogare non possim. Vale. A fano D. Clothoaldi. 12. Julii 1584.

EPISTOLA CCXIII. J. LIPSIUS And. Dudithio S. Breslam.

TAcitum nostrum recudi, jam nunc iterum jussimus, idque cum commentariis ad Annales, et Historias notis. At priora illa quidem edita reliquimus (uti par erat) sub eorum nomine, quibus ante consecrata. posteriora illa ad Historias, reliquosque Libellos, brevia, sed, nisi fallor, non inutilia, quae recenter nobis elaborata, emisimus, ut vides in nomine tuo. Mitto enim dedicationem ipsam, quia opus, etsi perfectum, per has turbas et viarum incommoda, sive flexus, nec tuto satis, nec celeriter videbatur posse perferri: curabimus tamen, ut id recipias via et tempore Nundinarum. Tu, vir amplissime, et revera Nobilissime, munusculum hoc accipies et aestimabis, non a se, sed a me, qui amicissimo animo hoc dedi, et velut testimonium aliquid virtuti tuae debitum et doctrinae. Nam illa vulgata, ut muneris caussa aut per ambitionem, quaeso te, ne cadere cense in Lipsium, qui spernit ista, imo odit. Res nostrae in summo discrimine, et ut illi dicam [gap: Greek word(s)]. Principem Aurasium interfectum scis: et plane fluctuare hanc navem. At non istum auimum? qui aequiter et sine strepitu spectat fortunae istos ludos. Deus ista diriget et tranquillabit, qui tempestates multo


page 215, image: s215

majores. Vale, vir maxime, et me tuum ama. Lugd. Batav. Prid. Non. Sextii 1584. D. D. Conloni et J. Monavio S. dici cupio.

Dudithii hujus, origine Hungari, sed qui in Polonia, Silesia et Germania vitam diu vagam, et in maximis rebus egit, vitam et sata ex Thuano refert Teissier t. 11. pag. 125. Magirus in Eponym. et nuper docti Hallenses t. v. Observ. 11. et Rollius de nobilibus Theolog. sect. 11. Hist. cap. 1. . 8. et quos ille citat. cum esset Pontificius, et Episcopatu tertio jam ornatus, et Tridentino concilio interfuisset, ad religionem Euangelicam transiit. deinde suspectus fuit Arrianorum et Serveti erroribus savere, vid. Epist. ad Goldast. 308. et Petri Carolini inter Colomesii Epistolas singulares n. 27. sed ante omnia legenda epistola Joannis Praetorii ad Lingelshemium, edita in monumentis Pietatis et literariis a Cl. Miegio t. 11. pag. 123. qui ipsi, cum mutasset religionem, triennio inserviit, et singularia multa de eo narrat: Michael quoque Brutus lib. IV. Epistolarum multas ad eum Epistolas inseruit, et in ejus praedio Paschoviano, apud eum egit pag. 322. quod describit pag. 516. et simul cum eo apud Cardinalem Polum, ad Benacum rusticantem, fuisse se scribit pag. 372. fuisse Manutii discipulum, et apud eum aliquot annos egisse ex eisdem Epistolis p. 406. didici. privatam vitam probasse, ut inter liberos et in bibliotheca reliquum aetatis transigeret, scribit Reiner. Reineccio, pag. 36. Epistolar. Historicar. Reineccii. Dudithii ad Lipsium epistola edita erat 1. Cent. Misc. 91. prioris editionis, sed sublata in sequentibus, et edita Offenbach. XXII. ad quam sequenti Lipsius respondet, quae remansit. inscripserat et illi Lipsius notas in Taciti Historias, quae praesatio etiam Offenbachii n. XXIII. edita, et quam hac epistola comitatus est.

EPISTOLA CCXIV. AND. DUDITHIUS J. Lipsio. Leidam.

CLarissime ac longe omnium vere literatorum praestantissime vir, Domine, et amice jucundissime atque optatissime, S. P. Diuturni silentii mei causas si explicarem, intelligeres, quam difficili, quam lubrico loco fuerint fortunae meae, atque adeo vita ipsa: haec quidem ob pestilentiam, quae nos, ex hoc portu, in scopulosum quoddam mare ejecerat: illae astutorum quorundam causidicorum opera, qui credulum, et nimis fidentem me circumvenerunt et litium tricis implicarunt: quo nihil potest fingi a natura mea abhorrentius. Narro tibi? ex Constantia tua, tanquam ex uberrimo sapientiae penu; remedia non sine magno fructu depromsi. Vides quantum tibi debeam, etiam absenti: quamvis qu potes mihi abesse, quem semper in oculis fero, aut potius in intimo animo meo? cum quo summa cum voluptate persaepe versor! Etsi te mihi fortuna, tuamque istam consuetudinem, qua alios beat, invidet: hoc tamen eripere non potest, Dei beneficio, quin sapientes, ac variis de rebus acutissimos sermones, cogitationesque tuas cognoscam. Quae me res, sat video, accusat potius, quam excusat: neque ego in hoc indicare id volui: sed, ut intelligeres te, hoc est optimam tui partem, quae te ab aliis hominibus discriminat; mecum esse, mecum vivere perpetuo; etiam invita, et reluctante fortuna. Fuit quoque qui affirmaret, te peregrinationem, nescio quam, suscepisse: in qua multos menses ponere constituisses. Ne nunc quidem constat, an reversus ad tuos sis, cupio quidem certe, ut salvus


page 216, image: s216

sis: et felix tibi iter istud evenerit. O si tibi socius, ac. comes esse. potuissem! sed, obsecro te; per bonitatem; per doctrinam tuam eximiam; cur non huc excurristi? ne vivam, si cui optatior unquam advenisti. non poenitusset te itineris, non laboris. Valetudinem certe meliorem reportasses. Nam morbus ille tuus, qui me, suavissimas epistolas tuas legentem, valde excruciat; nisi Medicorum nos argumenta fallunt; hunc potius, quem in his oris haurimus, quam vestrum istum aera, desiderat. Sed nolo me his cogitationibus et spe vana diutius diseruciare. Intelligis, opinor, vel ex his pauculis verbis, quam altas in animo meo radices egerit quondam spes illa,. ex amicorum sermonibus concepta, quae me ad scribendam epistolam impulit; quam tu, nullo suo merito, in aureolum illum politissimarum epistolarum tuarum libellum conjicere voluisti. spei illius fibrae nondum omnes ita evelli potuerunt, quin identidem repululent. Sed quid tibi in mentem venit, mi amice, quod tam honesto loco illas, quas dico, literas meas statuere voluisti? quid in illis est, quod tibi placere potuit, praeter tenuem magnae in te benevolentiae meae significationem? Ostensa mihi est postea etiam humanissima alia Epistola tua, Notis in Tacitum tuum praemissa. Nam librum ipsum, et quos te misisse alios scribebas, nemo mihi abs te reddidit. Hoc tuo me benesicio, Lipsi optime, majorem in modum tibi obstrinxisti. de quo equidem non reperio verba, quibus dignas tibi gratias agere me posse existimem. Ade referenda cogito saepenumero, nec reperio tamen quicquam. hc tuo iterum beneficio opus est, ut intelligam, qua maxime in re tibi gratificari possim. Nihil est certe in potestate mea, quod tua causa facturus non sim. quare, ut uno verbo concludam, siquid possum, impetra (ut tua ad Hotomanum verba usurpem) ab obnoxio me, et volente. Vale diutissime ac felicissime, et Thraseam aliquando nobis ostende, ut, quod Constantia quoque tua docet, mortem quoque ipsam forti animo contemnamus, quae mihi, jam LIII. annum egresso, gravis incubat. D. D. Douzae, Donello, Plantino, amicis aliis tuis plurimam ex me salutem dicere ne gravere. Quae nunc sit valetudo, quae vita, quae studia, quae lucubrationes tuae, si adscripseris, per mihi gratum facies. me quidem, Rege Sarmatiarum mortuo, antiquo includere ludo conantur iterum ii, qui jure suo imperare mihi possunt: sed nondum obsequor. illud placet: sicut fortis equus, spacio qui saepe supremo vicit Olympia et c. quietem hanc meam, etsi litibus aliquantum hoc tempore impeditam, non facile mihi extorqueri patiar. Vale iterum. Bresla Kal. Mar. 1587.



page 217, image: s217

EPISTOLA CCXV. J. LIPSIUS Jano Dousae S. Londinum.

IRasci debebam, mi Dousa, si possem. Tune ut [note: Quae caussa hujus Itineris, tum subiti, nescia uxore et amicis, fuerit Douzae, nescio. an intersecto Guilielmo voluerit rem ad Anglos deferri, cum alii in Gallos inclinarent, qui praevaluerunt? licet postea Rege recusante, itum fuerit ad Elisabetham. spectat huc alia Lipsii Epistola a Pontano edita Decad. 11. ad Douzam 1. unde conjicio, Douzam graviter tulisse P. Bussi, collegae ejus, Curatoris Academiae, impotentiam, qui hoc anno Th. Zoesium solus, inconsultis collegis, et Professoribus, voluit Academiae obtrudere. de quo alibi egimus. et hinc puro agamemnonis titulo insigniri a Lipsio Busium Epist. ibid 4. ubi de Zoesio a Senatu Academico exclusio agit, quod firmant acta nostra Academica, quae factum hoc ad petitionem Consulum Leidensium narrant. vide supra ad Epist. X. et CXIX. et alibi: Quod vero expostulet cum Douza Lipsius, et se nihil umquam in rebus suis eum celaturum jactat, fefellit fidem, cum insciis omnibus, et Douza etiam, Leidam deseruit.] iter illud susceperis, non dicam sine comite me, sed sine conscio? Hoc verum fuit? Pectus tuum roga. non dicit id esse, pro vetere illo et fido inter nos amore. Caput hoc meum, hoc tango et testor, nullum mihi caput unquam carius fuisse hoc tuo. Quid autem suspicer? arcanam aliquam caussam hujus consilii fuisse? non inquiro. et si ea aperienda mihi non fuit tota fronte, saltem vestigiis et sub persona ostendenda. Ego te in meis rebus tale aliquid nunquam celassem. An subito hoc tibi natum, et per mortem unius illius viri? Hoc potius credo. Quia revera caussae tibi temporarii alicujus secessus hc non injustae. Novi collegas tous, scio quibuscum res et consilia miscenda fuerint. Homines et actiones parum ad tuum stomachum, aut ad nostrum. Interea tamen, (quaeso hoc volens audi a volentissimo tibi amico) nec nos omnem eam rem celandi eramus, nec certe uxor. quae misera se adflictat. Quamquam nos solamur et erigimus: certi non aliud latere sub hoc instituto tuo, quam secessum aliquem ab his turbis. Tamen mulieres nosti (etsi tua sane prudens, et mariti ex animo amans) et linguas, sive malas, sive vanas. Quibus, oro te, in tempore medere, et ad nos redi, qui manere tecum parati, abire, perire; omnia ut ferent res et tempus. Quae enim tibi caussa eximii alicujus consilii aut singularis? Confusio hc et discrimen? Scimus. sed et animum tuum novimus horum nihil metuentem. Denique inter homines istos dum vivimus, obsecro, vitam etiam instituamus humana hac et communi via. Pax aut bellum erit, communiter consilium aliquod capiamus, quod paci huic attemperemus, sive bello. At ego tanquam serio scribo, et quasi monendus mihi sis, quem liquet usurpasse hanc profectionem animi caussa, etsi cum angore aliquo tuorum. Quibus etiam, mi Dousa, consule, et ad suavitatem convictus illius nostri redi, sine quo tenebrae nobis in media luce. Vere dicam, etsi vulgariter, vita sine te nobis non vitalis. Res adhuc hc quietae. Sed Brabantia tamen et Flandria


page 218, image: s218

raptantur, ut audire te credo etiam istic. E Galliis literas jam bisaccepi, et quaedam in iis nova. Uti [note: Scaevolae Sammarthani, quod hoc anno Parisiis prodiit. sed miror inter ejus Poemata A. 1596. in 4. et 1616. in 8. non esse relatum.] de re accipitraria carmen, subtilis et novitiae inventionis. Veni et vide, et (quod constantiam tuam meamque decet) ride. Cur enim non spernamus haec circumfusa et externa, quia iis altiores? Nobilissimos et generosissimos D. Philippum Sidnaeum et Eduardum Dies, si vides, saluta a me quaeso, et iis indica per te stetisse, quod eos non viderim tecum. Certe enim invitis nobis omnibus ivisse. Tui omnes valentt, vale et tu, ac fac, ut brevi te videamus expectatum; salutat te Hautenus noster, qui hilariter heri apud me in prandio fuit ad funus Melonis. Invideas illis exsequialibus epulis, si in te livor. Lugd. Bat. x. Kal. Sept. 1584.

Quaeso, si me amas, aut amari a me vis, de rebus tuis et valetudine statim scribe; et si quid opus aut usus, posce, imo jube. salutat te amantissime et Plantinus, qui etiam coepulo mihi in convivio illo Saliari.

EPISTOLA CCXVI. J. LIPSIUS Jano Dousae meo S. dico. Leidam.

ATe etiam nihil. per delicias siles, an per ignaviam, an contemtum? Namte meae alterae jam oppresserunt, scio, quae verbosae et longae Asianum in morem. Atticismis enim apud te, etsi Atticissimum, non utor: quin producit me semper et diffundit affectus, cui frenum aut modum ponere non volo, non possum. sed si tacere decretum, etiamne haerere? quando enim redis? aliquid vel falso super ea re scribe, et aquulam instilla languenti uxori tuae et nobis. De abitu Donelli scripseram nuper. mentitus sum, rescribo, manet mansurusque est. ita ligant hominem [note: Aurum. quia stipendium ipsi fuit auctum, ut supra notavimus. nam cum vocatus esset Altorfium, Princeps Arausionensis adjecerat trecentos florenos stipendio, sed Magistratus Leidensis recusabant eos adscribi sub stipendii annui nomine. ipse Lipsius Rectorem euntem Hagam comitatus est, rogatu studiosorum, qui ut retineretur Donellus, agi cum Ordinibus volebant. vid. ad Epist. XLII. et CXIII.] pallentia illa vincula. Tres menses jam insumpti in missione petenda, in convasando, in navi conducenda. tamen manet. Qu potest? inquies. et quae hae tricae? tu extrica; nam nos omnes haeremus: nisi quod artes illae ibant ad alteram trecentorum adjectiunculam, si magistratui ita visum fuisset. At illi Batava hc nimis aure. Ego interea quid? centies pereo, interpres, conciliator, orator ad utramque partem. Legatio vestra solicitos nos habet. nigra omnia, prae negotio isto negotioso; Studiosi, Cives, Magistratus, Professores, Ordines inquietantur. Et quid superest? nisi ut legatos etiam mittamus ad vos legatos. nam vos bini


page 219, image: s219

illis curatores. O villula mea! o agri! numquam vos videbo, liber ab istis! Hoc ipso die Rector (vide sapientiam et gravitatem) una cum septem, octo studiosis Hagam iturus ad preces extremas. Anchora ista sacra nisi navim firmat, jam vela dat, jam solvit oram, jam Academiae exsequias, quibus commodum est, ite. sed mitto illud cymbalum. de nobis audi. Ego mediocriter valeo, inter sanos tamen potius, quam inter firmos. Annaeum Florum docere publice his diebus coepi. Qui scriptor brevitate et acumine et diverso quodam judicio placet. Copiae Anglicanae adventant quotidie: partim hac transeunt, cum spe et gaudio bonorum. Caput aliquod quando? telo non aeque facto opus est. nam sine auctoritate, sine imperio trepidant et abjunguntur fluctuantia haec membra. vos providete, urgete. Apud uxorem tuam recte: nisi quod magis magisque intumescit, sed non a morbosis illis aquis. Familiam auctam (et Dii ita faciant) reperies, nisi properas. salve. nuntius hic certe properat, dum operam dat ventis. Tu scribe aut veni saluta quos nuper, et Rogersium nominatim. Postrid. Idus Septemb. 1585.

EPISTOLA CCXVII. JANUS DOUZA J. Lipsio meo.

AD [note: Tres leguntur in Decade III. a Pontano editae n. 6. 7. et 8.] quinas epistolas tuas unica hac tandem et meo et Hauteni nomine respondebo. Quinas dico. tanta enim literarum summa est, quas a discessu tuo intra bimestre tempus (spatium mihi longius anno) Lipsiana manu consignatas accepimus. Priores binas ex Flaevo, ubi tot dies cum Phreneticis Septemtrionum filiis initio conluctatus, reliquas Gratiarum trigam explentes; post Albim non sine discrimine superatum; Hamburgo, Francofurto, Colonia datas. Et hae quidem ante Francofurtenses illas in manus nostras delatae, [gap: Greek word(s)]. unde et Hauteno et nobis de valetudine tua secus, quam vellemus, aestimandi nescio quid anxiae suspicionis injectum. eo magis quod itineris tui inconstantiam miraremur, quoniam nos consilii istius novissimi expertes habuisses, a Mosellanis subito in Tungros, de quibus ne per somnum quidum nobis in mentem venerat antea, sed hanc nubeculam cito transiisse laetor, lectis aliquando literis tuis, quas tu eodem pene tempore ad Raphelingium nostrum ex Ubiis direxeras, haud paullo uberiores, quam fidem firmarunt alterae item succidaneae nobis inscriptae, quas tardius perlatas questus sum antea, ex quibus et peregrinationum tuarum series, et vorsoriae istius caussa planissime nobis repraesentata. O te non minus in literarum officio, quam rei Antiquariae, ac verae Philosophiae studiis gnavum ac strenuum, celeritatem ingenii incredibilem! o inexhaustam ac dignam Lipsio meo scribendi copiam! cui quidem nos pares esse non possumus, amore redhostire contenti. Caeterum


page 220, image: s220

in rem praesentem, doleo, mi Lipsi, et mehercule ex animo doleo, te tantas itinerum molestias, incommoda, atque acerbitates perpessum, quae ad valentissimum etiam occidendum sint satis, nedum te, corpusculo adeo delicato, affectaque valetudine. Huc craterae si accedunt, Teutonico ritu exantlandae, quid reliquum, nisi ut pro Fontinalibus ad Vinalia celebranda in Germaniam iter instituisse videaris? sed ego me frustror; et tibi a morbo potius, quam a Tricongiis istis et Pholis periculum est, morbo inquam familiari, ac jampridem corroborato: cui utinam medicinam aliquando faciant, aquaeistae, quas scribis, quarum

Nomina sunt ipso paene timenda sono.

Nos interea jacemus, inter spem et metum fluctuantes, desiderio tui modo non ad languorem dati, quem tamen spe salutis tuae interdum mitigamus, quam quidem nos non minoris, quam publicam ducimus. Ita et publice et privatim de nobis meritus. Etiam epistolae tuae faciunt, ut quasi coram conloqui videamur, et absentiae tuae taedium hoc veluti fomento leniamus. in quibus illud liberalissime, de amore in patriam tuo, Lipsiana Constantia dignissimo, neque a vocationibus istis Transmontanis metuimus, invicto adversus divitias animo, et promissorum tuorum fide, tanquam sacramento, innixi, quam etiam ut repraesentes, id vero non solum mihi, et Hauteno, sed et Academiae nostrae, (quae sine te nomen sustinere jam non potest, toti denique Hollandiae nostrae primum et ultimum in votis esse scito. quae ne fallas, tua erit curatio, nostra, ut Lipsii absentis memoriam et privatim et publice colamus, tantisper saltem, dum cundem sospitem ac valentem (quod spero) reducem propediem in potestate nostra habeamus: quod utinam, iterum utinam, tuo tamen commodo: malo enim te paulo serius valentem, quam statim imbecillum videre. Tu interea valetudini da operam, ac nos, quod facis; ama. Literarum mearum incuriae ignosces, mox accuratiores habiturus. etenim hoc tempore properat Tabellarius, Lugd. Bat. XVII. Maji 1591.

Hautenus Hagae aberat, alioqui has literas una nobiscum obsignaturus. uxor mea te officiosissime resalutat, cui jam melius esse gaudeo.

EPISTOLA CCXVIII. J. LIPSIUS Jano Douzae.

MI Dousa, animitus te saluto, uxorem et filium, imo liberos, et omnes, qui sanguinis tui. Scripsi nuper de consilio, quod bono meo, spero me cepisse. Certe ita oportuit ad quietem, et ad sanitatem, sine qua nulla, ut scis, est vita. non est vivere, sed valere, vita. Hoc fine in confinio fontium istorum manebimus aliquot menses. quid deinceps facturi, nec nos scimus, nisi quod omnia bona bonis quidem arbitris. Ubi ero, quamdiu ero,


page 221, image: s221

sum tuus, et tuorum. nisi scis, te ipsum nescis. diu mihi vive et vale, et tui Douzae Spadanis aquis adhuc ambiguis mihi, sed in bonam partem magis pronis. XVII. Kal. Jul. CICICXCI.

[note: Responsio haec est ad Ep. x. Decad. III. editam a Pontano. et respondet huic Lipsius Decad. IV. Ep. 2.] EPISTOLA CCXIX. JANUS DOUSA J. Lipsio S. D.

LIteras tuas accepi. Literas dico? imo thesaurum mali. Quid quaeris? nae tu acerbum funus Dousae fecisti tuo. Sed de me minus est, una Academia nos movet, quae jam nunc in portam rigidos calces extendit. reliquum est, ut ad pollinctores et tubicines mittamus, ego, Almondius, Hautenus, queis tua luce orbatis

Vitalis esse vita purro quae potest?

Heu nos miseros, ne dicam omnium mortalium occisissimos, idque tua ista parricidali pronuntiatione factum, quamvis audacter dicere posumus, cui parum fuit, nos plus quam quadrimestri desiderio tantum non ad languorem dedisse, nisi insuper nobis omnem spem reditus tui praecisum ires in posterum. Hoc fuerat scilicet, quod tam cupide profectionem istam urgebas, hiemante adhuc Martio, coelo adversante saloque, renitentibus, ac retinentibus collegis, amicis, Academiae Curatoribus, praeter unum [note: Intelligi puto P. Busium, qui in hoc negotio de Lipsto ita adversatus fuit Douzae et aliis, ut Consules Leidense, cum Busius in consessum Curatorum veniret, noluerint eo praesente de quacumque re agere, et cogerent eum excedere conclavi. Vide supr. ad Epist. CXXIV.] Turbonem, Qui nunc in nostro solus moerore triumphat, nosti hominem, quam nobis et Musis non amicus: et quantopere genus hoc universum extinctum atque eradicatum cupiat: proinde tute cogita, Quam nunc in tacito gaudeat ille sinu, cui haec votorum summa contigerit tandem, et quidem sine pulvere, sine sudore. Quo vero merito nostro? an Cornhartius tanti? Ego certe aliud comminisci non possum Nam valetudinem quod obtendas, frustra es, de voluntate facile fidem facis, quam a nobis aversam atque alienatam re atque factis planissime ostendis. itaque non miror, si me, si Hautenum consilii istius expertem habueris. illud miror, quoniam hoc tibi jam antea in animo obfirmatum ac decretum fuerat, te Ordines nostros frustra habere voluisse, quum, me praesente, Voochdio (qui ad dissuadendam profectionem istam publico nomine ad te missus fuerat) de reversione ad nos tua intra tres, aut quatuor menses fidem faceres, si quidem per valetudinem liceret, alia nulla conditione, et exceptione usus. At nunc de tot, et quidem justis rationibus, (ut scribis) duas potissimum praetexis, valetudinem, et voluntatem, quam pro ratione tibi servire postulas, atque addis, stultitiam esse, venatum ducere invitos canes. Quantum mutatus


page 222, image: s222

ab illo Lipsio, cujus mores omnes ad comitatem facti, hactenus quidem, dum te in potestate nostra habuimus. Ignosce, mi Lipsi, castigatori tuo, alias plura, simul atque ad me rediero, nunc quid in meam, quid in rempublicam sit, dispicere satis nequeo, ita aegritudo ex tui desiderio contracta sapientiam mihi omnem ex animo expectorat, Caetera ex publicis Hauteni literis. cognosces. Vale, mi anime, 3. Julii, 1591

EPISTOLA CCXX. J. LIPSIUS Jano Douzae. Leidam.

UNum ad te verbum. nonne hoc liberalius, praequam tu, qui nullum? Leodici sumus inter multos amicos, bonos atque etiam doctos. itaque etiam (vere addo) quosdam tui amantes. Sane vix est, qui serio me quin etiam te. Tu per absentiam meam langues? nolo et veto. et quod oculis ademtum est, animis accedat. imo stilo etiam accedat, et saepius uberiusque inter nos garriamus, sic, ut vides, [gap: Greek word(s)] et neglectim. Minus amoris est in literis, ubi plus curae. Dies totos in libris fere nos sumus: atque ea perpolita dabimus (si Deus et Hygeia adjuvant) multa olim nobis effecta. vidimus etiam psalterium vetus Latinum, et interjectam lineis Saxonicam interpretationem, in qua multa arcana priscae nostrae linguae. Nanciscar, si potero, et aut describi jussero, aut certe mihi quaedam excerpam. Almondium, cum videbis, saluta, atque etiam Consulem Grotium, amatos mihi et amandos. Vale. Leodici postrid. Kal. Sextil. 1591.

[note: Respondet, sed non ad omnia epistolae capita Lipsius, apud Pontan. Decad. IV. Ep. 6.] EPISTOLA CCXXI. JANUS DOUSA J. Lipsio S. P. Leodium.

VIx tandem Lipsium meum in literis aliquando recognovi, postremis istis dico, rerum bonarum copia effertissimis, quae me laetitia extulerunt: quod quidem sperare vix ausus, post decreti illius fatalis, non Cantherini, sed Lipsiani tristissimam denuntiationem, qua et nos, amici inprimis tui, fulminati; et Lycaeo huic nostro acerbum funus factum; alienissimo sane tempore, ac praeter nostrum omnium exspectationem, qui votis nostris blandientes, ac Fortunae tuae Reduci supplicantes quotidie; etiam diem, quo ipse revorsionem ad nos facturus, quoque Lipsium adventitia acciperemus, animo nostro


page 223, image: s223

fingebamus: promissorum tuorum ruminatione, hoc est, Lipsianae Constantiae fiducia potissimum inducti;

Vae miseri, quid enim Leida infelicius? aut quid
Leida infelici turpius esse potest?

Ita hc Lipsii desiderio omnes oblanguimus, et cave quidquam perditius esse putes, quam [note: Vid. Douzae Carmen IX. et X. libri 11. ad Lipsium p. 662.] Lycaeum hoc nostrum. Etiam me quoque ibidem una traho, cui inter bibulos [note: Respicit Thomam Zoesium, sive Sosium, qui invito Douza per Busium Professor Juris erat creatus. vid. Epist. 215. quos Weimannos innuat, nondum repperi.] Sosiorum pumices, et nescio quos Veimannos sine ulla bona fruge consenescendum. Sed ego de vorsoria amplius haud pertendo; et, quoniam semel istuc obfirmatum esse video tibi; cedo, ac manum tollo. Sic enim habeas velim, nos praesentiae tuae desiderium post valetudinis tuae rationes ponere, quae si in melius it, utrique nostrum gratulor, et ut molestum, tam procul te abesse a nobis; ita perjucundum, ex re salutis tuae esse hoc discidium. quod ut fidentius credam, literarum tuarum hilaritas fecit: in quibus illud festivissimum, quod doctorum istic amicorum mentione injecta salivam nobis movere es ausus. Obsecro te, mi Lipsi, iteradum eadem ista mihi: Etiamne in Eburonibus fautores Dousae ac benevolentes?

Atqui ego Lampsonium hc tantum de nomine noram,
Unus pro multis millibus ille mihi.

Sed enim tu liberalior, qui et apud amplissimum virum M. Antonium Delrionos in gratiam ponere, aliisque quamplurimis nomen istic Dousicum commendare haud dedignatus: Quorum ego (non vane dicam) studia aestimo pluris,

Quam Regum atque virum Principum amicitias.

O conciliatorem probum! o nuntium voluptabilem! cui quae [gap: Greek word(s)] reddam nescio; neque sane habeo in mundo: nisi tamen illud vis scribi, [note: Credo intelligi P. Busium. nam Belgica lingua Buys est genus cymbae five navigii, quo Halecum piscatores utuntur; et Consules noluisse illi amplius locum in consessu Curatorum dare, jam bis terve alibi notavimus. vid. supr. Epist. CCXIX.] Cymbionem nostrum Consulari Decreto a gubernaculis depulsum; jamque in eo esse, ut ad Tutelam navis expiandam de vilissimo ejus capite jactura potissimum faciunda, quia pretii minimi est, nisi si quis ipsi in sentina reliquus sit locus. O Magistratum misericordem prae Tribunis illis Lycestrensibus. Itaque, hoc fulmen quibusnam sacris procuratum sit, vides. Halcedonia interea Lugduni; et, nisi publici Aerarii angustiae obstarent, bellissima sane Scholae promovendae occasio, cui tamen nostra ex parte defuisse ne videremur, [note: Carol Gallum intelligit, qui plurima exhibuit negotia Curatoribus et Consulibus, inter alia vero egregium facinus et munere suo, quo fungebatur, dignum edidit: obtinuerat inconsultis Curatoribus, ab Hollandiae Ordinibus donum extraordinarium centum et quinquaginta florenorum, quossolvendos delegaverant Consulibus Leidensibus. aliquanto post tempore queritur apud Ordines, Consules detrectare jussa, nec sibi solvere velle pecuniam attributam: Consules in conventu Ordinum ea de re appellati, se jam dudum solvisse adfirmant, et ipsum hominem cum juslissent ad se venire, mendacii eum convincunt, et fateri cogunt, hanc calumniam se instigantibus aliis. qui invidiam iis apud Ordines facere volebant, instruxisse; quare decernitur, Ordines de Galli hujus meritis et dotibus certiores faciendos. quid porro decretum ab Ordinibus sit, non repperi, sed ab Academia post septem annorum labores, in patriam post liminio rediisse, narrat auctor Academiae Lugd. Batavae pag. 30. sed minime honestam missionem accepisse puto. Hoc vero factum accidisse A. 1593. acta Academica testantur, et tamen ex hac epistola jam eum excuriatum hoc anno Douza ait, ejusque vices suscepisse Junium. in vitis etiam Professorum, dicto auctore, dicitur anno 1587. venisse Leidam, et septem annos ibi cum honore (immo magna cum infamia et bonorum odio) fuisse versatum. vid. de hoc Gallo plura supr, Epist. CLXXXIV. et vitam ejus descripsit Revius Hist. Daventr. lib. v. pag. 511.] Alectore nuper excuriato, Junium Heidelberga, [note: Vid. supr. ad Epist. CLXXXV] Paludanum Enchusa


page 224, image: s224

per literas publicas evocare ausi fuimus, Hauteno adjutore maxime, qui his diebus etiam Horti Medici, tum Aedificii publici Ichnographiam industriosissime est persequutus, cum bona spe fore, ut vel ante ineuntis anni cognomines Kalendas, non fundamenta posita tantum, sed vero opus totum sumptibus publicis exaedificatum compareat, ut sit, quo Paludanus noster una cum thesauris suis transmarinis,

Quidquid et huc Asio dives ab orbe tulit,
Cum Zephyris (neque enim ante potest) et hyrundine prima
Transportet Medicos in nova tecta Lares.

Ei proinde CCCC. Florenorum, Junio vero octingentorum stipendium decretum. De re familiari mea, nihil habeo quod scribam, quod quidem audire volenti sit tibi. Unum silentio praeterire non possum, Dousam meum cognominem, nocte ea, quae proximum Martis diem antecessit, vestimentis suis omnibus, tum aliquanta pecuniolae summa, per quietem, inter dormiendum scilicet, a nocturnis praemiatoribus interversum, qui scalis exteriori aedium parti admotis, per superioris tabulati, quod atrio incumbit, fenestras in viam extrinsecus spectantes (ubi ancilla eas oblita fuerat occludere) furtim in domum meam, clam omnibus, scansim enitendo admissi, recta in cubiculum (ubi et Janus et Theodoricus noster cubitare soliti) per spississimas tenebras se penetrarunt, atque inde porro non in arcem, sed in arcam vestiariam, diversis adeo synthesibus stipatam, gypsatissimis manibus grassati; nihil indutui et amictui reliquum Dousae nostro fecerunt: etenim praeter palliorum trigam, thoraces quaternos, togas talares totidem, tum caligarum aliquot ac subligaculorum paria (atque in his subserica nonnulla et holoserica) mulleos etiam ac calceamenta ejus manticulati, riscis omnibus armariisque excussis, cum praeda rursum illuc, unde malum pedem attulerant, clanculum se receperunt, subducta insuper publicae Bibliothecae elavi, quam compilato manicae ejusdem folliculo curiosa quadam felicitate exemerant: Dousa nostro altum interim stertente, suaviterque ac sine cura in utrumvis oculum conquiescente, donec mane demum expergefactus, praeda jampridem inter participes divisa, omni se corporis cultu despoliatum, tarde hercule ac sero, sed serio tamen intellexit. Cujus jacturae tamen portio haud exigua sane, etiam ad fratres ejus ex partepertinere


page 225, image: s225

visa, et palliis et caligis thoracibusque suis per fraudem circumductos. Ita Dousae tuo, te absente, a Lavernionibus os sublitum, Posthac igitur cautiores erimus, operam fidelem addituri, ut occlusiores per noctem fenestras habeamus, ne quis adventor porro gravior illac exeat, quam advenerit. Sed valeant haec ridicularia, ac tam nugaci epistolae finem imponamus aliquando, simul te commonuerimus, ut ea, quae jam nunc in manibus, jampridem affecta, habere te scribis, in communem usum depromere ne pigreris, sed ea, quantum potest, in hominum manus pervenire, perque ora virum volitare patiare, tibi laudem ac lauream, nobis autem et posteris fructum immarcessibilem pariturus. Vale, mi ocelle, cui par est nihil, et nihil secundum, Dousamque, quod facis, ama. Lugduni Batavorum, v. Kal. Septemb. A. 1591.

Clariss. viris D. Lampsonio, item M. Antonio Delrio (si tamen istic etiamnum fuerit) salutem sodes, et quidem de meliore nota. vides, quam familiariter.

EPISTOLA CCXXII. JANUS DOUZA J. Lipsio S. D. Lovanium,

SAlve, Amice magne, ac patere mihi hoc juris esse apud te, ut adolescenti huic nostrati (Cornelio inquam vander Emio) tibi non incognito, faventiae tuae fores pultare liceat paullo familiarius; literis praesertim nostris suffulto, quas patris ejus precibus denegare nec potui, nec debui. Dedi hoc industriae ipsius indoli, qua et Picturae pariter et doctrinarum studia complexus, dedi etiam notitiae ac consuetudini, quae nobis jam inde a puero cum Parente ejus, Godefrido vander Emio, multo jucundissima intercessit: viro (inquam) gnavo, experienti, industrio et (quod rei caput est) Politico, ex eorum Judicum numero, quos Scabinos vulgo dictitant. Summa petitionis nostrae haec est, ut filio ejus, quem dixi, jam peregre viaturo, studium ac patrocinium tuum commodare pergas, quo videlicet nominis tui auctoritate per literas interpretes subnixus, gratiosior porro apud exteros existat. Sic igitur facies, et (quoniam jam scribere occoepisti) nos subinde ex intervallo, tui sitientissimos, literarum tuarum nectare irrigabis, quo apud animum meum nihil carius, nihil antiquius, habeo. verbum non addam; ne benignitati tuae, tot tantisque experimentis cognitae, videar diffidere: ad superiores literas tuas rescripsi jam nudiustertius. Vale, et nos (quod facis) ama, mutuum facturos, tuo arbitratu potius, quam novorum Aedilium. Salutant te Caja mea, liberi, affines, Ultrajectinus in primis Praetor, Lipsiani nominis studiosissimi, Canterum enim conveniendi copia nondum fuit. Raptim Ultrajecto, VI. Kal. Octobris 1591.



page 226, image: s226

EPISTOLA CCXXIII. JANUS DOUZA F. V. C. J. Lipsio S. D. Coloniam.

ABs te tamdiu nihil literarum? inquies. Fateor. et prae me fero sed, ita vivam, ut mihi nihil magis cordi fuerit, si occasio fuisset, quam rapere aliquam scribendi opportunitatem, quod tum ex conventione ac pacto, et aliis multis nominibus debebam tibi, tum ex tam crebra ad Patrem literarum missione: quum etiam nunc, quamvis te totum sibi Germania vindicet, tamen partiario nobiscum agas, et optimam tui partem, id est animi atque affectus effigiem saepe ad nos transmittas, quae quantum nos afficiat atque delectet, ipse optime tenes. Quare quum tu stipatus non tam amicorum, quam interpellatorum gregibus, tamen quod temporis datur, in absentium amicorum alloquutione ponas, turpe esset mihi Harpocratem aut Sigalionem agere, praesertim cum haud verear, ne tibi literae nostrae aut intempestivae aut loquaces videantur, nugarum nostrarum patientissimo lectori. Igitur quando, ubi eae recte curari possint, intellexi; id enitar, ut tibi et curam et diligentiam meam hoc genere officii quammaxime probem. Evasisse te tot pericula, qua mari qua terra, et tibi, et nobis, et rei publicae et literariae in commune gratulamur. sed quando illum diem, qua haec omnia et multo plura ex sermone magis tuo, quam ex literis cognoscamus? Sed ut ad studia nostra veniam, ea minime cessant. neque enim minus Censoria nota dignum judicamus, ingenium quam agrum non optime colere. itaque historiae me totum do, in qua jam duos libros, etsi opera aliquoties intermissa, a discessu tuo pene confecimus; Primum scilicet et Secundum; ille enim, quem vidisti, jam Tertius factus est, crescente scilicet in prioribus istis materie. nos quotidie magis magisque in hujus rei curam cogitationemque incumbimus. Vale, et nos ama. Lugduni Batavorum XVII. Kalend. Junias. 1591.

[note: Respondet hc Douza Fil. ad Lipsii Epistolam ad Patrem scriptam, et editam a Pontano Demead. III ad Douzam Epist. 10.] EPISTOLA CCXXIV. JANUS DOUZA F. V. C. J. LipsioS.

IN summa literarum exspectatione, quum de rationibus tuis nihil certi afferretur, ecce de reditus tui desperatione fulmen; quo ita nos omnes percussisti, velut tonitru quodam aut sideris procella, ut in totum nobis, ceu


page 227, image: s227

illi, quos attonitos vocant, exciderimus. antea enim, quamvis te, nondum tamen spe excideramus, quae te ipso auctore nos magnopere sustentabat, redituram quandoque animam in hoc corpus. O nos miseros, quibus harum omnium voluptatum, quas propinabat nobis sermo ille tuus [gap: Greek word(s)], Distractio, discidium, ac vastities venit! O beatos, quamdiu Apollinis salutare numen tibi, Musarum Herculi, aureis eloquentiae catenis, velut apud Tyrios, alligatum nos respexit! quod ipsum non solum te discedente Academiam nostram plane deseruit, sed et omnes D, quibus imperium hoc steterat. Itaque vides, quam ad vivum persederit hic mucro; quamque late se diffuderit morbus ab isto capite, quod amisimus. cui morbo mederi aut nemo, aut tu solus potes, non consolatione, sed praesentia tua. ut enim tempore mitigetur, nulla spes est te absente; quin hoc magis recrudescet, quo a ruminatione praeteritae felicitatis longius nos abduxerit praesentis miseriae cogitatio. Quod enim obscure jacis de liquidiore aliqua tempestate mox sequutura, et spem affers, nos brevi tibi affuturos, quid id sit, conjicere nondum potuimus, ita [gap: Greek word(s)] est. quicquid tamen sit, utinam cum Pindaro sperare liceat:

--- [gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]

Certe hc multa praeter exspectationem ceciderunt, postquam Deus dirigere coepit fluitantem hanc in alto reipublicae navem; qui utinam et tibi mentem, ut Musaeam nostram Rempublicam, nominis tui fama altissime evectam, in medio cursu ne destituas; ut, qui praeceptionum tuarum spiritu ad volatum hunc alas adhibuisti, Daedalus esse nobis pergas, ne nos Icari tibi fiamus, ceris nostris ad Imperitiae ignem, qui jam omnia correpturus est, tabentibus labentibusque. Vale, neu vota pro reditu tuo suscepta te auctore, irrita esse patere. H. Bredius salutat te officiosissime, ac dolet occasionem scribendi sibi non fuisse per tabellarii festinationem. Mitto fratris mei [note: Forte Elegiam, quam mox ad Epist. 230. proferemus.] Carmen, qui id summa ope enititur, ne spem tuam de se susceptam fallat, ut et reliqui duo, in primis Georgius. Item Melissi literas nuper insertas iis, quas ad me, his adjunxi, ac Merceri, qui Hagae nuper Patri istas dedit. nostras cum carmine ad te missas ante duos menses an acceperis, nescio. Iterum vale. Lugduni Batav. Prid. Non. Jul. 1591.


page 228, image: s228

EPISTOLA CCXXV. JANUS DOUZA F. J. Lipsio S. D. Leodicum.

Ogratas mihi, exspectatasque tuas literas! o affectum in literis spirantem, et in affectu imaginem tui! quam non potui probius agnoscere, utinam propius licuisset. [gap: Greek word(s)] Venio ad monita tua, quae me vix dici potest quantum excitarint ad persequendam hanc viam, quam te duce atque hortatore semel inivi, neque deseram quoad vivam, ita vivam, ne Eurydicen hanc qualemcumque, quam tu probando effecisti ut aliquid esse videretur, retro lumina flectentes amittamus. quod quoniam praesens praesenti tibi approbare non possum, per haec literaria colloquia, spero, fiet. cum enim reditus tui desperatio cuspis sit, qua nos percussisti, nec nos Telephi simus, sola literarum vicissitudo tanto vulneri non tam remedium, quam lenimentum afferet. Vale, vir clarissime, et tibi ac Reipublicae, quamvis absens, diu vive. Parabat etiam aliquid ad te Pater, sed abrupit festinatio tabellarii, et interpellatio amicorum. Velim ejus verbis salutes Lampsonium, virum magnum, etiam nostris. Uberius scribemus cis paucos dies, una cum Patre. Lugduni Batavorum XIII. Kal. Aug. CICICXCI. [note: Responsio est ad Epist. IV. Decad. 4. a Pontano edit.]

EPISTOLA CCXXVI. JANUS DOUZA F. J. Lipsio S. P.

QUod ad tuas multo suavissimas nunc demum respondeam, in caussa fuit tabellarii festinatio, qui ante discesserat, quam putaram. De Patre non falleris. revera enim ejus ingenii plumas ita perussit hoc fulmen, ut a terra se tollere aegre possit, et instar vespertilionum, si quando ceciderunt, ambulet potius alis, quam volet. caeterum quia id mutari non potest, haec una saltem nos ex hoc naufragio velut tabula delectat, literarium inquam colloquium, in quo quidem ex mea parte operae non parcam. sed sic, ut vides et ut vis, scribendo [gap: Greek word(s)], ac neglectim, non [gap: Greek word(s)]. Monita tua ac praecepta mihi curae sunt eruntque, quamdiu ero. Gruteri suspiciones an videris nescio. certe in iis sollennem Criticorum, quos tu facete tangis, insaniam insanit: quamvis in quibusdam non omnino pessimus conjector sit, et sint, de quibus in utramque partem arbitrari possit. in illo quidem Taciti loco [note: Edita a Pontano Decad. v. Epist. 3. sed cum lacuna, et sine P. S.]


page 229, image: s229

qui in III. Ann. est, de Fortuna Equestri, ubi Sequestri legit, an aliquid viderit, tu omnium optime judicabis. is Gothofredum etiam jugulavit, sed gladio, quales conjecturae ejus erant, id est plumbeo. qui tamen eludere ejus ictus tentavit irrito conatu. Verum nec illius insolentiam probare possum ultro lacessendi aliquem alicujus nominis, et invidiam hanc sibi concitandi. neque hujus indulgentiam nimiam erga liberos suos, vel potius monstra, quae sibi semel nata alere, quam tollere maluit contra Romuli leges. Fasciculum hunc librorum et literarum a Baudio resolveram permittente eo, qui adferebat, quum inesse aliquid suspicaretur, quod ad nos pertineret. at ille literarius trico ne verbum quidem ad nos. gavisi tamen sumus tum ob amici vitam ac fortunam, quarum altera illi pene animam agenti reddita est, altera data ad noscendos propius Heroas illos Scaligerum ac Thuanum. tum etiam propter salutem Patri adscriptam, in extremo angulo literarum Scaligeri; quae nescio quo casu apertae erant, ut vides. unde ego occasionem hanc praecipiti atque audaci festinatione rapui mittendi ad eum libellos meos, una cum Epistola et Carmine, quod hc habes. cujus impolitiem excusabunt apud te angustiae temporis, quo id scribsi. ita enim necesse erat, ut curari poset per quendam, qui in Zelandium ibat. Tu vero, quod Musaeum aliquid pangas quotidie, nescio an gratuler rei literariae in commune, an doleam Academiae nostrae caussa, quam interjectae tot regiones, velut Luna, fraudabunt lumine hoc editionis scriptorum tuorum, quam ipsam tamen spero urgebis, sed ita ne quid cum valetudinis dispendio, id cogitans, dum vitae tuae consulis, literarum atque adeo seculi hujus vitae te consulere. A Ranzovio ad nos nuper literae humanissime scriptae, et plaustra librorum ab ipso, aut ipsius sumtibus editorum. is etiam munus transmissurum se pollicebatur, simulatque illi certum hominem indicassem, qui id ferret, id quod jam feci. De rebus nostris quid amplius scribam? nisi forte diminutas eas Lavernionum quorundam sinistra comitate, qui dormienti mihi intempesta nocte vestimenta in cistam condita ad unum omnia subduxerunt, cum pecunia quae in vestimentis erat, ac ne calceos quidem reliquerunt, credo, ne persequendi eos caussa ad cursuram me exercerem. irruperant autem per fenestram in superiore domus parte parum diligenter clausam. Vale Lugduni Batavorum VI. Kal. Septemb. CICICXCI.

Domino Lampsonio libellum hunc meum velim tradas in manum. cujus amicitiae constituendae si pararium te aut proxenetam praebere non graveris, id quod jam facere instituisti, aeternum tibi vel hoc solo nomine debiturus sum. De Mart. Antonio Delrio idem velim, cui quam officiosissimam salutem redde verbis utriusque nostrm. misissemque ei aliquid ex meis, si aut illic adhuc haerere eum certus fuissem, aut exemplar fuisset ad manum. Si quid in Baudianis literis erit, quod scire nostra intersit, nobiscum communicare dignaberis.


page 230, image: s230

EPISTOLA CCXXVII. JANUS DOUZA F. V. C. J. Lipsio. Leodicum.

BRevitatis caussa eadem mihi, quae tibi, mi Lipsi: praevertimur enim a tabellario, et haec festinanter scribimus mane, abeunte jam illo. utor libertate, quam dedisti, et alioqui amor noster altius radices egit, quam ut istis literarum adminiculis indigeat ad se sustentandum. quam ob caussam et patri ignosces, qui in novo hoc munere rarius adest nobis, et crebris discursibus fatigatus raro se ad quietem componere potest. Etiam fratrem, quem plane beasti tuis literis, excusatum habeas. nam et is parabat jam aliquid, sea incoctum apud te expromere non audebat. pro eo habe hoc minoris fratris epistolium. apud matrem meliuscule jam est, quae te salutat officiose. Vale Lugduni Batavorum VI. Kal. Nov. ni fallor. oo. IC. XCI.

EPISTOLA CCXXVIII. JANUS DOUZAF. V. C. J. Lipsio Salutem et felicem annum opto. Leodicum.

LArgiter mihi peccare viderer, mi Lipsi, si quamlibet levem occasiunculam praetermitterem, te per literas interpretes salutandi. ita lenta sunt haec animi vincla, quae aeterno amoris nodo nos copulant, quaeque dissolvi, nisi cum animo non possunt. Idcirco cum in transcursu tantum nos inviseret tabellarius, has properanter exaravi, magis ne officium nostrum ulla ex parte claudicaret, quam quod aliquid seriae rei esset, quod his chartis committerem. Tamen est etiam leve quiddam, quod a te mihi praestari, si modo rescribendi otium fuerit, valde cupiam. Inter eos libros, quos Lutetia a Federico Morello accepisti, scio esse Catulli Epithalamium Graecis versibus expressum a Florente Christiano, id, cum forte adjuncturus sim novae huic Catulli editioni, una cum Scaligeri jambis Graecis, ex eodem et Tibullo expressis, vehementer velim integrum me habere, nactus enim hc sum manu cujusdem descriptum, sed in quo desint quatuor versus. primum nempe hi tres: Jure igitur vincemur, amat v. c. Quare nunc a. s. c. v. Dicere jam i i. r. d. deinde paulo post ille: Hesperus e nobis aequales abstulit unam. Quatuor Graecos illos Florentis versus, qui his Catullianis respondent, si describi mihi, quod commodo tuo fiat, curaveris, magno me beneficio obstrinxeris. Melissus per literas quotidiano pene convicio a me petit, acceperisne Oden ejus de acidulis Sualbacenis, quam per Clusium tibi miserat. id, si tanti videbitur, significabis nobis, ne apud illum negligentiae


page 231, image: s231

accuser. Vale, nostrum et saeculi decus. Salutat te officiosissume uterque parens. Lugduni Batav. VIII. Kal. Januariis Anni CIC IC XCII. quem candidum ac felicem tibi opto.

[note: Responde ad hanc Lipsiu apud Pontan. Decad. v. 2.] EPISTOLA CCXXIX. JANUSDOUZAF. V. C. J. Lipsio S. D. Leodicum.

LUbet exclamare cum Ergasilo Plautino, Gaude. tantum boni tibi et rei literariae apporto. Vivit Florens ille Christianus. et frustra fuit solicitudo nostra. qua nos liberavit haud ita nuper Tuningus, quem in Gallias missum Academiae nomine credo intellexisti. is eum superesse adhuc, et Vindocini agere significavit per literas. Westphali illius libellum vidimus, et hominem ita [gap: Greek word(s)] mirati ac stomachati sumus, et nobiscum omnes probi ac docti. Nescio qui porci sacres, seu potius Westphalici, satis sint huic portento expiando; ex cujus capite non, ut ex puerperi Jovis cerebro, Minerva prosiluit, sed tam ineptae atque insanae commentationes prodierunt. neque id [gap: Greek word(s)], ut Pindarus dixit, sed ferreo atque impudenti calamo, seu potius ore. Quod neque responsione hominem dignaris, laudo, [gap: Greek word(s)]. et nihil ab hoc Cerbero aliud exspectandum, quam ut eo tetrius virus evomat, quo magis trahitur e tenebris ac suilla sua in publicam lucem. tamen quum insusurret Publius: Veterem ferendo injuriam invitas novam, et retundi tam insignem impudentiam publice intersit, elephantinum ejus corium levi sale defricandum tecum sentio, ut totus [gap: Greek word(s)], fiat, cum tam ferrea fronte. Quod me in Catullianis Notis mones prudenter sane et amanter, curae habui habeboque. in quibus id praecipue cavi, ne aut vulgata ac leviuscula consectarer, aut ambitiosa subtilitate raptus praeceps irem in gurgitem ineptiarum. quod nimis mulos hodie facere videas, qui ubi fenestram aliquam aperiunt, aut libri, aut remotior quaepiam vocula, ingenio suo in depravando eo loco indulgent. ut autem medicamenta bene valentibus, ita rectis ac veris correctiones et mutationes nocent. Itaque pudenter, ut spero, iis usus sum, et in obscurioribus locis illustrandis, quam innovandis frequentior fui, cujus rei tibi gustum do his literis, qui si placuerit, poterit a te amor nostri impetrare, id quod ut petam: cupiditas quidem me impellit, sed revocat tam obvia atque expromta benignitas tua. Non enim dubito, quin id, quod editioni nostrae plurimum ornamenti adferre posse intelligis, tam valde velis, quam nos possumus velle. et meministi credo, quid ad mercium nostrarum commendationem in Caelestibus ac Poematis nostris adtexturum te fuisse dixeris, si petiissem. id quod neque nunc denegabis spero tam lepidis Poetis, cumulumque addes innumeris et immortalibus beneficiis, quibus


page 232, image: s232

tibi obstricti sunt. simulque me [gap: Greek word(s)] humo tolles remigio exigui alicujus (dudum enim circumrodo, quod devorandum est) Hendecasyllabi aut Epigrammatis: quod quidem malim mihi, quam Castellanos triumphos duos, ut ille inquit. sed tamen clementer, et quod commodo tuo fiat; dummodo quicquid erit, intra quinque aut sex septimanas ad manus nostras perveniat. Sed ego stultior, qui tanquam rem factam habeam, haec tecum loquar, cui prius tentandum judicium tuum de his pauculis, quae excerpsi ex Conjectaneis nostris sive Notis. [note: Deerant illa, quae Lipsio excutienda misit. credo in scedulam fuisse conjecta, quam non repperi.]

Plura restabant, praesertim in Propertio, sed oppressit nos tabellarius. et haec alioqui pauca de multis, fortasse etiam nimis multa erunt. quicquid erit, liberrime velim judicium tuum scribas de his qualibuscunque; itemque an eam obtinere spem possim, ut nominis tui illicio vendibilior fiat nostra merx. Nuper etiam stilum exercere coepimus in Graecis. et mitto specimen, Epigramma ad Guilielmum Alibastrum (quamvis tertiam ejus nominis literam mutaverim in Carmine propter causam, quam vides) juvenem sane doctum, quum is mihi Oden perelegantem scripsisset, invitatus epistola, quam illi scripseram hortatu Richardi Thomsonis Anglobelgae (natus enim est Antwerpiae) adolescentis autiquas literas ac linguas non incuriose docti. Id igitur tale est.

[note: Editum hoc epigramma in editione Roterod 1714. p. 212. sed sine praescriptione nominis Guilielmi Alibastri, et una vel altera menda inquinatum:] [gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)];
[gap: Greek word(s)],
[gap: Greek word(s)],
[gap: Greek word(s)],
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)].
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)].

Quod si gustus hic placuerit, alia propediem ejus generis mittam plura. nam nunc et tempus et charta deficit, ut vides. Vale ergo, et saluta quam officiosissime Dom. Lampsonium. Resalutat te Pater quam amantissime, qui in eo ipso articulo Haga redierat, quo haec scribebam, etiam mater, qui eum diem videre optat ac sperat ante extremos cineres, quo te videat. Sed quid? Jacobum Susium nonne Leodici esse audio? De Germanico ejus ecqua spes? Salutabis eum, si videris, perquam honorifice utriusque nostrum verbis, atque


page 233, image: s233

admonebis promissi, in quo et nobis ambiendi verecundiam, et sibi recusandi veniam sustulit. Iterum Vale. Lugduni Batavorum XIII. Kal. Februar. CIC IC XCII.

EPISTOLA CCXXX. FRANC. DOUZAF. V. C. J. Lipsio S. P. Lovanium.

CUm Guilielmus Barclay vir doctus, tibique intima familiaritate conjunctus, tuas ad se literas nuper mihi ostenderet, qua de me honorifica mentio erat, diversis et inter se contrariis affectibus animi mentem distrahi sentiebam. memoriam enim nostri nondum penitus ex animo tuo excidisse serio gaudebam: pigebat autem taedebatque lentitudinis et desidiae meae, qui te doctorem, et tanquam parentem alterum, tanto temporis intervallo ne tenuissima quidem scriptione adire sustinuerim. Ac de memoria quidem nostri plurimum te amo ac vehementer mihi gratulor. In diuturni vero silentii crimine quamvis me largiter peccasse negare non possim, tamen aliquid in humanitate tua mihi excusationis relictum est, praesertim cum ejus culpae non minimam partem fortuna sustineat. Jam alter annus prope orbem suum complevit, quum praestantissimi fratris mei decessus totam domum nostram miserrime afflixit. ac te quidem in magnam partem doloris hujus venisse sat scio. de me autem ut loquar, Musas omnes mihi iratas habeam, si interim diem ullum aut ab animi aut a corporis aegritudine omnino vacuum transmiserim. praeter enim quod acerbissimi illius fati injuria omnes studiorum meorum rationes penitus conturbaverit, nescio quae valetudinis incommoda etiam inutile corpus hoc, et sensus omnes, atque animum denique ipsum ita profligarunt, ut calor ille et vigor, qui meliori aetati huic conveniebat, pene totus in me extinctus sit. eadem corporis infirmitas in Galliam me comitata est, in quam me linguae discendae et morum formandorum studia nuper protraxerunt. magnam, certe amoenissimam ejus partem, quae ad Ligerim, jam vidimus. hoc tempore Lutetia Parisiorum me tenet, ubi adhuc paucos menses haerere, ac inde recta domum vorsoriam capere constitui. Tu si interim tribus verbis veterem disciplinae tuae alumnum compellare sustinueris, hic titulus accedet in numerum reliquis tuis benefactis, quae innumera in nos congessisti, quorumque adeo memoria tecum vivet in nobis, donec Deus nobis vitam dabit in his terris. Id spondere possumus, praestare fortasse non possumus quae vellemus, et quae te digna. sed accipies in solutum, ut spero, quodcunque damus exsolvendi voto. Vale, et me, quod facis, ama. Lutetiae Parisiorum. IX. Kal. Novembr. CIC. IC. XCVIII.


page 234, image: s234

Repperi cum epistola hac Francisci hujus Douzae elegiam ad Justum Lipsium, quam, cum publice exstare ignorem, hc producere visium est.

Ver erat, et Zephyri spirabat molliter aura,
Demulcens flabris aera frigidulis.
Cum me invitaret spirabilis aura Favon,
Errarem ut tacito per loca sola pele.
Et modo procumbens myrti genialis in umbrae,
Leniter ad ripas praetereuntis aquae.
Moestus eram, et sensi gravioris taedia curae.
Caussaque moeroris Lipsius unus erat.
Lipsius unus erat, nostri decus ille Lycaei,
Cujus prisca graves lingua reduxit avos.
Illius ante oculos obversabatur imago,
Pectore, dum vivam, non abitura meo.
Et suprema dies nostris tristissima votis,
Qua liquit Batavae tecta Academiolae.
Vos virides campi testes, vos flumina, quaeque
Audisti questus arboris umbra meos.
Quanta recordabar caperemus gaudia, dum te,
Usque docentem audire aure avida licuit;
Seu pubi expediens veterum monumenta Quiritum,
Conserres docto cum Cicerone pedem.
Aut legeres [note: Caji Suetonii.] Caji, aut spatiosa volumina Liv,
Aut etiam [note: Junii Juvenalis.] Jun nobile vatis opus.
Et quoscumque alios Augusti protulit aetas,
Et sovit gremio Daedala Roma suo.
Haec fuerant olim, cum nobis mitis Apollo
Non renuit sani pectoris auxilium.
Et mihi jam nuper fingebam talia demens
Gaudia, successus non habitura suos.
Ecce ea quae steterant dudum auditoria clausa,
Nec sua damna quidem muta queri poterant:
Nunc tandem firmas vires animumque resumunt,
Et gaudent studiis se recreare novis.
Barbariemque suis depulsam sortiter oris
Jactant, suadela vindice Lipsiadis.
Ipse triumphali devinctus tempora lauru,
Ter tibi gratabor, ter bona verba canam.
Et primus, notam aspiciens de littore puppim,
Clamabo nostros advehit illa deos.
Signaboque diem niveo de more lapillo,
Et dabo laetitiae conscia signa meae.
Haec mihi fingebam, quae nunc Eurusque Notusque
Caeruleum jactant vota per Oceanum.


page 235, image: s235

EPISTOLA CCXXXI. J. LIPSIUS Cornelio ab Egmond Niewenburgio S. D. Hagam.

ETiamne excusas? Tu vero saepe me interpella et appella, et pecca sine peccato ullo in hanc partem. peccato autem, imo beneficio. ita enim vere appello et censeo, cum a talibus amor in me declaratur, et tali via. Quid enim mihi jucundius, quam sentire etiam illic, et in eo otio esse, qui de literis et virtute bene sentiant, qui huc se dent, et in optimis studiis brevem hanc semitam decurrant vitae. Quid autem potius agamus, mi Niewenburgi, nos, quibus ingenium paullo magis ingenuum, quem etiam post pietatem in Deum, (prima enim semper illa cura) ita amas et aestimas, ut producere eum etiam in ora nostri populi velis, sagatum et nostra veste. Macte. Approbo, juvo etiam, et juvabo, si quid possum. De coloratis recte sentis, pullatos intelligit, et sordidatos. Itaque, si qua hc mea censio est, malim vertere ad morem nostrum, die swarte, oste grauwe klederen. Nam atra vestis, nostris moribus, honestiorum est: fusca tenuiorum et pauperum. Alter [note: Respicit Senecae locum de vita Beata cap. VII. loca Aedilem metuentia.] locus, qui Aediles tangit, explicandus paraphrasi aliqua et circumductione. Seneca quidem intelligit ganeas, popinas, meritoria: in quibus nequid contra leges aut mores admodum a protervis fieret, curabant Aediles. Explicavi hunc locum ut opinor, commentario meo ad Tacit. lib. 2. sub finem. Leewius noster vidit me, sed cursim, ut solet. semper ille amicum videre negotiosus est et occupatus. At tu quod amicitiam cum eo colis valde mihi gratum: et tibi fructuosum et jucundum erit. ita noti mihi mores et candor optimi, et sapientiae virtutisque amantissimi viri. Qui cariores nobis, quo hoc aevo rariores. carmen tuum vidi in libros meos de Constantia; velim cum otium est describas et ad me mittas. Vale et uxorem tuam amanter a me saluta: meque verum amicum tibi cense. Lugd. Batavor. III. Kal. Septemb. 1584.

EPISTOLA CCXXXII. JOH. CRATO A CRAFTHEIM, III. Imperatorum Caesarum Consiliarius et Medicus, J. Lipsio S. Leidam

DUas epistolas tuas mecum vicinus meus Duditius communicavit, et superioribus proximis diebus pagellam quoque Taciti tui, qua illum nomine


page 236, image: s236

affaris, neque tuas, ac potius bonorum omnium querelas taces, ostendit. Itaque legens illas [gap: Greek word(s)] gravem mihi commovit. Verum eam animi tui firmitas et singularis erga me benevolentiae constantia lenivit. Cum autem gratissimum acciderit hoc, quod ostendis te mei memoriam amantissime retinere, et ut homines consequentes eam excipiant, jam antea etiam praestitisse, profiteri saltem his literis me ad debitum gratiae obstrictum esse, atque ad referendum, si quid facere potero quod tibi gratum sit, quidvis potius quam summam voluntatis promptitudinem defuturam, volui. Discessi quidem ante triennium, eo ipso die, quo Hubertus noster diem, ut audio, suum obiit, ex aula, et simulac domum redii aegrotare coepi, necdum valetudine advusa emergere potui. Lecto igitur affixus et senectute ad omnia languescens, etsi ut volo esse nequeam, tamen cum anima exuperabo mea, ab humanitatis et benevolentiae officio non discedam, neque unquam opinipnem vel tuam vel ullius boni viri de me fallam. De te etiam omnia mihi polliceor, quae singularis et excellens doctrina persuadet, atque Constantia tu spondet. Quam vero istius libri lectio me delectarit, scribere non debeo, ne in os laudare videar. Thraseam, cujus mentionem facis, legere gestio, et te per quicquid possum oro, si typis est descriptus, ut mihi communices. Plantinus in amando Cratone indormit, et Dodonaeus, cui meo amicissimo studio in Regia locus honestissimus est concessus, cum seipsum everterit, et nos et totam aulam odit. Nihil quidem aperte in me attentavit: quae contra animi sui conscientiam sparsit, dum per nominis mei ruinam ad altiora gradum affectaret, cum ex omni memoria deleta, ut Christianum decet, cupiam, nunc quoque mitto. Ac cum te praesente et imperterrito animo Divinae voluntati committere ex literis tuis perspiciam, tibi hunc animum conservari, teque ipsum a Deo invicto his malis eripi toto pectore precor. De caeteris quaerelas cum spe atque cogitatione Providentiae Divinae pono, et meipsum ad ea ferenda, quae benignissimus Deus constituit, praeparo. Bene Vale. Wratisl. VIII. Octobris Ao. [abbr.: Anno] 1584. [note: Jo. Crato a Crastheim Trium Imperatorum, Ferdinandi I. Maximiliani II. et Rodolfi Medicus celeberrimus. cujus vitam dedit Melch. Adamus in Medicis pag. 261. Lutheri per sex annos contubernalis, vid. Boissard. Icon. t. III. pag. 171. in juventute eum egestate conflictatum: et varias quaesivise conditiones patet ex Epistola Melanchtonis ad Johann. Hessum lib. III. Epist. 132. omnibus vero Eruditis ejus temporis celebratur. obiit vero IX. Nov. 1585. ita ut uno ante ultimum vitae anno haec epistola scripta sit. quae vero de Dodonaeo narrat, spectant Dodonaeum silium: nam licet et cum patre habuisse acres contentiones pateat ex Langueti Epistola XXVIII. ad Joach. Camerarium J. F. ubi interdictum dicit utrique, Re quid postea scribant: quod aegerrime tulit Crato. pater Dodonaeus, qui et Maximiliani et Rodolfi fuerat Medicus, jam hanc provinciam reliquerat, et aula exiens primum Coloniae, deinde Antverpiae Medicinam fecerat. inde A. 1582. in Academiam Leidensem concesserat. ubi A. 1585. obiit. vide Athenas Batavas in Dodonaeo, et Melch. Adam. vitas Medicor. p. 258. et Suffrid. Petr. de scriptoribus Frisiae Decad. XIII. 9. juniorem vero Dodonaeum intelligi hc patet ex Epistola Clusii A. 1588. scripta, quae infra producetur, (unde et avaritia Cratonis colligetur) ubi de ejus ineptiis, et erga Patrem contumeliis agit. Cratonem etiam morosiorem fuisse discimus ex Langueti Epist. XIX. ad Camerar. ubi. dicit. Crato antiquum obtinet: nam non bene convenit ipsi cum omnibus. fuisse vero puriori religioni addictissimum ex ejusdem Languiti Epist. XXXIII. constat, ubi ideo non valde charum Rudolfo Imperatori fuisse conjicit. In mortis tempore videtur error irrepsisse in Melchioris Adami narratione: nam pag. 272. ait eum sexto et septuagesimo aetatis anno obiisse, et fu sse biennio minorem aevo Dodonaei patris: quare Vitium operarum esse puto, cum in initio vitae recte annos 66. vixisse dicatur. nam et Dodonaeus attigit annum octavum et sexagesimum. obiit vero eodem, quo Crato, anno 1585. licet Suffridus scibat, se audivisse mortuum A. 1586. sed deceptus fuit.]



page 237, image: s237

EPISTOLA CCXXXIII. [note: Respondet ad Lipsii Epistolam apud Pontan. pag. LX. Decad. 1. Epist. 2.] JOS. SCALIGER Justo Lipsio S. Leidam.

QUod sero ad tuas literas respondeo, potes ex eo cognoscere, me sero eas accepisse. [gap: Greek word(s)] enim [gap: Greek word(s)] a scriptione earum fluxit. et si scias, quibus anfractibus itinerum circumductae fuerint, mirari desines, quod statim ad eas non rescripsi. Utinam vero, mi Lipsi, extima illa ora [note: Puto voluisse Bataviae scribere.] Bavariae tuae, aut tam propinqua esset, ut illuc omni tempore literae meae, et tuae, hinc ad nos pervenire possent: aut tam pacata, ut nullo bello infestaretur: sane nullum tempus nobis vacuum a scriptione laberetur. Nunc quia id fieri non potest, saltem dabo operam, ne amplius officium literarum desideres, modo habeam, cui eas tuto dem. Is enim ego sum, qui amicos meos semper plurimi facio, neque mihi satisfacio, nisi et ipsis probo, me ita affectum esse, et eam confessionem ab ipsis exprimo. Librum de Amphitheatro expecto geminum illius, quem de munere gladiatorio edidisti. ejusdem enim instituti sunt, et parem diligentiam, eruditionem, et antiquitatis cognitionem, quae in te est, promittunt. Nam nostra, quae tu laudas, de temporibus, ut tibi concedamus non inutilia esse, tamen [gap: Greek word(s)] nata sunt, ut ille Junonis [gap: Greek word(s)]. Omnes enim pene ab ea materia abhorrent, et tamen, quod mirum est, nusquam major scribendi licentia, quam in ratione temporum. Multi etiam docti viri putarunt se ex officio facere, si quaedam, quae a nobis errata videbantur, ad nos mitterent. Ego ab illis maxime erratum agnovi, qui omnia, quae ipsi non intelligunt, errata nominare solent. Secundam editionem adornamus, auctam multis praelaris rebus, ac praeterea emendatiorem, et, quod caput est, meliore methodo. Sed neque nobis vacat describere, quia utimur desultorio vivendi genere, et nusquam conquiescimus, neque alius praeter me descripserit. Felices vero vos, mi Lipsi, qui ne latum quidem unguem a Musaeo vestro. Nos, siquando libros nostros revisimus, tam ignoti illis sumus, ut multa taedia nobis devoranda sunt, antequam cum illis in gratiam redeamus. Sane, mi Lipsi, omnis vita nobis praeterpropter vivitur. neque ullus ante nos literas attigit, in quem minus expetat nomen literati. Indigni enim sumus literatorum nomine, qui vix triennio semel libros nostros attingimus. Nisi tua Constantia aliud otium nacta esset, quam quo


page 238, image: s238

nos fruimur, adhuc illam divinum ingenium tuum parturiret, neque dum peperisset. Sed profuit illi, et summo patre natum esse, et liberum ad nascendum tempus habuisse. Ego illam pluris facio, quam [gap: Greek word(s)] illam Italicam Consolationem M. Tullii. De qua judicium tuum expecto. Inter seria tua tu [note: Lud. Carrionis, quem infandi criminis, et praeposterae Veneris suspectum faciunt multae Epistolae. vid. XII. CXLIX. et alibi.] Stellionis meminisse potes, cujus vitam coopertam flagitiis, quae honeste nominari non possunt, quid tibi [gap: Greek word(s)] referam? unum exemplum perfidiae inusitatae referam. Utendum acceperat a Cujacio Gellium, quem ipse summus vir cum veteribus codicibus contulerat. Inter caeteras emendationes deprehendit versus Menandri ex Plocio, a nobis olim Valentiae emendatos. Placuerunt Appioni illi. Quia editionemGellii novam instituebat, invidit eam correctionem autori suo, et ut eam sibi tuto attribueret, homo sagax et astutus, non solum folia, quibus illi versus continebantur, sed et totum quaternionem, ex quo illa pendebant, mala manu et unguibus Autolyciis divellit. Atque adeo stipitem Cujacium putavit, ut sibi tam stolido genere os sublitum non sentiret. Quid verbis opus est? Anno sequente, cum et ille et ego Biturigibus essemus, Cujacius Gellium suum ob nescio quid revisens, deprehendit furtum. Rem mihi communicat. Furem nominat. Jam ante aliquot menses bene cum illis non conveniebat. Arcesso hominem. Quid dicam, mi Lipsi? confessionem ab homine nihili extorqueo, ac quaternionem deinde. Vellem, inquies, videre, quod os esset homini? quod meretrici, si modo ullum habet meretrix. Ipse jam Lutetiae, Aurelianis, et Biturigibus maxima infamia flagrat. An expectas, ut et crimen nominem? Ita bene te amet Deus, ut tu nescis. Hinc sunt illa Aristarchea, quae ille in libris suis spargit, et linit objurgatione nostri, nomine suppresso. Sed cui illa Sphinx non obtrectatur? Cujacio, Pithoeo, mihi non pepercit. et tamen quae in Gellium habet, omnia pene a nobis, aut a Cujacio emendicata. Caeterum eruditio perexigua. fastus ingens. livor et obtrectatio supra modum. Si meruisset, vapulasset. Sed non est dignus [gap: Greek word(s)]. Nos illum cum suis Lectionibus et furtis, [gap: Greek word(s)], valere jubeamus. Tu, nisi grave est, illas duas suavissimas animas, Douzam, et Lernutium a me saluta. Vale, mi Lipsi, et eum, qui te tanquam oculos suos, ama. Datum Abenni in Pictonib. Kal. Novembribus Gregorianis. oo. IC. LXXXIIII.

EPISTOLA CCXXXIV. JOS. SCALIGER J. Lipsio suo S. Lovanium.

POliorcetica tua, mi Lipsi, non prius amisi, quam protinus tota devoraverim. Siquid talium epularum habes, appone. Praesto est iterum conviva heluo. Tam brevi tempore, inquies, legere, est nec legere. Quid facerem?


page 239, image: s239

Animo et doctrinae avido et tui studioso imperare non potui: qui et bene pastus adhuc esurit, et ad illas epulas iterum revertitur. Nihil in illo opere, nisi eximium, tuoque ingenio, et nostra expectatione dignum legi. Idem judicaturos et omnes spero. Quod quidem opus si non admirarer, quia tua foetura, tamen, quia donum tuum, diligerem: quod quidem facimus, et ex animo tibi gratias agimus. A nobis nihil habemus [gap: Greek word(s)], quia Typographorum regnum est, non nostrum, qui et vota nostra et operam morantur. Eluctabimur aliquando eorum retinacula, et nostra vicissim tibi mittemus. De Scalis apud Polybium, scito, si murus denum pedum fuerit, scalarum [gap: Greek word(s)] duodenum, non esse opus distantiam designare. His enim duobus cognitis, sequitur necessario, per XLVII. primi Elementi, distantiam muri et scalarum fore pedum sex, unciarum septem cum dimidia fere. Ubi de Sambuca, ita lego: [gap: Greek word(s)]. Nam Sambuca, [gap: Greek word(s)], fuit triquetrum, ex Vitruvio VI. Aliter quis illa Graeca intelligat? Sane neque Festus, neque Vegetius capiunt caussam nominis. Non enim quod chordas habet (alioquin omnia, quae chordas habent, dicerentur uno nomine Sambucae) sed quod, cum cataractes laxatus fuerit, trabs, funes, et cataractes Triangulum faciunt, et formam triquetram, qualis est Sambucae. Volscosque verutos nihil mutarim. verutos, [gap: Greek word(s)]. Sic contati, [gap: Greek word(s)]. Vegetius: contati et sagittarii. [gap: Greek word(s)]. Sic pilata, rimata juventus Ennio. verutum est hastile, veru praeferratum. verutus miles, [gap: Greek word(s)]. De Sudeto nunquam animum induecre potui. Est enim Sedetum, non Sudetum, vox hibrida Graecolatina ex Sedibus: Sedes stativa constitutionibus imperialibus, et alibi. Inde [gap: Greek word(s)]. Glossae: [gap: Greek word(s)]. et Theophilus [gap: Greek word(s)] dicit, quod Tribonianus, aut potius Jurisconsultus, Sedes. Leodium et Leodicum utroque modo dicitur, ut Turonium et Turonicum. Sed Leodium rectum est. et quidem frequentius et usitatius docet Gallicum idioma Liege. Nam Galli mei vocalem I ante alias vocales non vocalem, sed consonantem faciunt, et exprimunt per G. Simia, Singe. Commiatus, conget. Servientes, Sergens. Somnium, Songe. Leodium, Leudium, sunt Die leut: Leudes in jure feudali. Leodium tam ager, ex quo functiones a colonis praestantur, quam coloni ipsi. Homines scis vocari in jure, et Leodium est hominium: Sed posterior barbaries dixit Leugium, et Lygium, ut inveni scriptum: quod aliter dicitur homagium. et scis, quam frequens sit Feudum datam in ligium. Sed inepti Practici, putant interesse inter hominium, sive homagium et ligium. Sed non in hoc solo nugantur. Leuzium seu Lyzium memini etiam me legere et sane [gap: Greek word(s)] est in Niceta Coniate. Leudium sive Leodium, est ager et homines dati Episcopo Tungrensi, nisi fallor. unde vicus S. Lamberti matrix totius Lcodii vocatus est, et ipse Leodium. Neque novum est tam gentem, sive agrum, quam metropolim eodem nomine censeri. Nos igitur Galli vocamus Liege, vos Luik, nos a Leodio, vos a Leodico. utrumque [gap: Greek word(s)]. Sed non tantum idiomatis Gallorum hodierni hoc est, sed et eorum, qui Latine scribebant, D ante I, in G mutandi, Leugium, et Lygium, pro Leodium, ut


page 240, image: s240

Clogio, qui Clodio, Pharamundi filius. Sic Latinis Servius, Sergius: Majus, Magius. Ludovicus non videtur a Lewt: neque sane verum est. Nam dicebatur Hlodowin: pro quo Clodio, et Clodoveus. Jure diversis capitibus idem nomen fuit Hlodwin, Chlodioni filio Pharamundi, et Hlodoveo primo regi Christiano: et omnes a Latinis dicti sunt Hlodowici. Theodebertus, Theodewaldus, Theodoricus, ab illo Deo dicti, unde Theutones Mercurium esse scripserunt. si nugatus sum, da veniam, mi Lipsi, et me tui amantissimum ama. Vale. XVIII. Kal. Octobris Juliani, die aequinoctii.

EPISTOLA CCXXXV. JOSEPHUS SCALIGER J. Lipsio suo S. Lovanium.

GAudeo munusculum nostrum ita tibi gratum fuisse, ut tuae literae mihi. Mitto et aliud tibi, cujus gratiam. habe Douzae juniori. Ego enim illum foetum exposui: ille sustulit: ut non crepundiis ullis, sed Douzae beneficio agnoscendus sit. De illo priore nihil aliud dico, nisi me in diem expectare tot adversarios, quot in literis sunt genera [gap: Greek word(s)]: quorum factioni prudens et sciens labores meos objeci, ut sit, qui ipsis oculi doleant, ego rideam. Neque enim magis me isti, quam cautem Marpesiam venti. Et tamen certum est propediem plaustrum [gap: Greek word(s)], conviciorum, [gap: Greek word(s)] exiturum. In omni literarum tractatione, mi Lipsi, omnis scientiae venditatio ut immodesta, ita periculosa est: In Geometria, qui non audet dicere se scire, quod demonstratum est, cornea illi fibra est. Nam [gap: Greek word(s)] ibi per omnia agitur. Itaque sine arrogantia bona fide dicimus rem nos tetigisse. Ipsi potius reprehendent, quam intelligent. Et sane vel eruditissimis multum temporis opus est, ut librum meum intelligant, et plus, ut admirentur. Nunc totus sum in recoquendo Opere de Emendatione temporum. Multa praeclara succurrunt. Multa nova conquisivimus. Non pauca recidimus. vere potes agnoscere, [gap: Greek word(s)]. Vale mi Lipsi. [gap: Greek word(s)]. Lugduni Batavor. v. Eid. Aug.

EPISTOLA CCXXXVI. JOS. SCALIGER Clarissimo J. Lipsio suo. S. Lovanium.

LUculentissimum opus tuum de Militia Romana una cum literis tuis nunc primum ex Zelandia reversus accepi. Lectio non est paucarum horarum,


page 241, image: s241

neque animi aliud agentis. Postquam perlegero, tunc fructum, quem ex illa lectione percepero, testabor. Nam de tam arduo incepto testimonium a me, non judicium expecta. Satis est et in fructum meum, et in gloriam tuam, quod opus Lipsianum est. Interea quod possum gratias habeo muneris tui et benevolentiae tuae, quantum potest homo et tui amantissimus, et librorum tuorum helluo. Quanti vero mihi fieri debet totus labor tuus, jam constat mihi ex divina dedicatione, quam totam protinus devoravi. Meum opus de Emendatione temporum totum pene interpolatum lente cuditur operarum, non mea culpa. [gap: Greek word(s)] iterum recudemus, et vitilitigatoribus nostris aut pudorem, aut silentium imponemus. Tu vale, et nos ama. Lugduni Batavor. III. Kal. Augustas. 1595.

EPISTOLA CCXXXVII. JOS. SCALIGER J. Lipsio suo S. Lovanium.

TAndem nostrum opus tibi mitto. Si quantum mihi licuit per typographorum cessationem, illud longiore lima cruciare voluissem, fortasse emendatius et melius prodiret. Sed illa cessatio non operi meo, verum commodo Typographi dabatur. Itaque per me non stetit, quin citius lucem videret. Nam profecto ex tam longa mora maturiorem foetum quis sperare posset? quod si non accidit, ilicet, ut haec ferunt tempora, ad obtrectationem senestram patefactam video, sed Marrucinis, non tibi, a cujus candore veniam expecto erratis nostris, ab eruditione autem melius judicium, quam a fungorum latratibus. Dic igitur, mi Lipsi, quid tibi judicii sit de hoc partu nostro, quem pene expositum tollere non piguit. Totus horreo, tremoque, dum illum judicio tuo subjicio. Sed gratissima erit censura tua, quaecunque tandem futura sit. Vale, mi Lipsi. III. Non. Febr. CIC. IC. XCVIII. [note: Respondet Lipsius apud Pontan. Decad. 1. 6.]

[note: Responsio ad Lipsii Cent. ad Gall. XXXII. cujus partem Lipsius rescidisse videtur; respondet enim Scaliger ad quaedam, quae ibi non leguntur. respondet ad hanc Lipsius in Pontani Decad. 1. Epist. 7.] EPISTOLA CCXXXVIII. JOS. SCALIGER J. Lipsio suo S. Lovanium.

OAdmiranda tua, mi Lipsi, quibus accedat et liber ipse, ut nulla sint imperii Romani, nisi cum libro tuo. Plane in me expertus sum, quod


page 242, image: s242

titulo ipso praeferunt. [gap: Greek word(s)], non tantum quod ejusmodi, sed quod te talem invenerunt praeconem, ut ille Pelides Homerum. Quod a me exigis de frumentatione, et aliis, egone, magne amice, post te? et qui a te omnia? cui omnia talia debeo? Non ita insanio. Hoc faciunt stulti quidam, quos quotidie experior, quibus Sol non satis lucet. De Soliis balneorum possunt quaedam praeterea afferri, sed a te melius, quam a me: et praeterea indigent deliberatione. Nam multa in his requiro, qui haec tractarunt: et hac in parte non parum tenebrarum est in Vitruvio. Itaque, quod ille dicebat, advocationem postulo. Illud te tamen non dubito melius facturum, si carmen [note: Legitur illud Lib. 1. cap. 1. ubi Erinnam Pompeji tempore vixisse credit. sed fallitur. et hoc carmen non in urbem Romam scriptum alii ostenderunt. vide Cl. Fabricii Biblioth. Graecam lib. 11. 15. . 28. p. 555. et Cl. Struv. notit. Biblioth. Vinariens. pag. 263. ubi de ejus aetate agit.] Erinnae totum sustuleris: Scripsit enim non in septicollem illam, quae saeculo Erinnae, hoc est Tarquinii Prisci, nondum ulla Admirandorum tuorum aura afflata erat, sed in valentiam virium, quo nomine citata est a Stobaeo, cujus diligentia carmen illud superest. Scis quam multi sint [gap: Greek word(s)] et quidem tot Asini, quot ipsi. Docti sunt, si doctis insultare possint. Ego has muscas a me abigere non possum. Muscae, inquies, tantum. Ita: sed quas praestaret prandia nostra non lambere. His duobus mensibus recensui meum Manilium, quem castigavi ad scriptum exemplar Gemblacense. Exemplar quidem ipsum non vidi: sed nactus sum, quod cum eo susius olim contulerat. Si quid, summe et carissime Lipsi, me juvare potes, benignus imperti. [note: Ludovicus Carrion.] Stellio habuit idem exemplar scriptum, quia isthic obiit, potes ab heredibus nancisci exemplar, quod ille fucus (ita expertus cum sum) cum Gemblacensi contulit. Nam fieri non potest, quin ille notarit, quae Susium fugerint, ut solet. Depravatissimus est ille scriptor in libro quinto, cujus lituras non nostrum est tollere, qui melius morbos, quam remedia novimus. Tu nos juva, aut a te aut a libris scriptis. Vale [gap: Greek word(s)]. VI. Eid. Majas 1598.

EPISTOLA CCXXXIX. JOS. SCALIGER J. Lipsio suo S. Lovanium.

ACcipe [gap: Greek word(s)] Manilium nostrum. Utinam iste Virbius in nemore tuo receptum quendam habeat. Gemblacensis codex, quum illius multa vulnera sanaverit, artus tamen luxatos reliquit. An eos recte suo loco restituerimus, tui judicii fuerit, mi Lipsi. Multa olim deprehendimus, sed unum prodigiosum [gap: Greek word(s)] LIIII. versuum in III. libro, non latuerat. In illo dissimulata erat tota mens auctoris, et conjectio caussae. Absque hac bona femina fuisset, vix spes relicta erat ad te hunc librum mittendi. Tanta raritas


page 243, image: s243

eorum, qui ad vos commeent. Accipe igitur munusculum hoc, quod non merito suo, sed amore tuo in me aliquem aditum ad te sibi patefieri postulat. Vale XXX. Septemb. CIC. IC. XCIX.

Respondet Lips. Cent. ad Gallos Epist. LIX.

EPISTOLA CCXL. JOS. SCALIGER J. Lipsio suo S. Lovanium,

ESt mihi prae manibus Chronicon Eusebii, stabulum Augiae, quod exhaurire non possumus auxilio ejus codicis, quo nunc utimur, scripto ante annos CCCCXLVI. qui ut mihi praeiverit et ad pristinum ordinem restituendum, et ad aliquot menda tollenda, tamen adhuc in trivio relinquit me: neque quo me vertam scio, nisi alius melior codex oblatus, et mihi dubitandi omnem caussam tollat, et Eusebio saluti sit. Audio penes te esse optimae notae Codicem, cujus maxime fides tibi explorata sit. Ejus usuram menstruam tantum a te peto: et quidem ita peto, ut jam me impetraturum non diffidam, siquidem in tua potestate est. Adeo mihi persuasi eorum meum usum esse, quorum mancipium tuum est. Oro te igitur, siquidem penes te est ille liber, mittas Christophoro Rafelengio nostro. Si non mittis, argumentum erit te non habere. Si habes, spero me habiturum. Vale. XVI. Kal. Augusti. CIC. IC. C. [note: Respondet Lipsius Decad. 1. Epist. 8. edit. Pontan. p. LXVI. Eusebii ille codex nunc est in Bibliotheca Leidensi.]

EPISTOLA CCXLI. JOS. SCALIGER J. Lipsio suo S. Lovanium.

EUsebium tuum una cum literis et Panegyrico accipio in ipso momento, quo tibi respondeo. Nam mulier, quae attulit a vobis, iterum e vestigio ad vos cogitabat. Non me fefellit fiducia amicitiae tuae. Itaque et de Eusebio, et de Panegyrico gratias magnas tibi, o virorum unice, et mihi carissime. Non diu retinebo tuum Eusebium. Conferre tantum volo. et, quantum conjectis in illum oculis judicare possum, est geminus illius, quem habeo prae manibus, geminus omnium, quotquot vidi. Aut ab uno homine descriptos, aut a multis de compacto censeas. quot satis mirari non possum. Magna injuria est editionum in illum auctorem, cujus errores dum tollere volunt, turpius aliquando hallucinantur, quam ipse. Putamus nos ipsum pristinae formae, aut proxime ab illa, restitusse. Nam quin multum nocuerit illi temporum injuria, id vero negari non potest. Sed certum est, et ipsum tempori, et tempus ipsi nocuisse. Exemplar, quo utor, ut titulus indicat, scriptum fuit ante annos CCCCXLVI. Tuum non multum abest ab eo aevo: et denique quotcunque vidi. Panegyricum tuum statim compingendum misi, ut quum habuero, illum devorem. Tui Senecae dignam te apud summos viros Galliae et Germaniae spem feci. Ille superabit, certo scio, et spem et vota nostra. Vale, mi Lipsi, et te literis et nobis Deus opt. max. servet. Ego post quatuor dies meum LXI. natalem inibo, integer omnibus officiis corporis, omnis ambitionis fugax, solos probos ambiens. Iterum vale. Pridie Eid. Augustas. CIC. IC. C. [note: Responsio ad Lipsii Decad. 1. Epist. 8. edit. Pontan. pag. LVI.]



page 244, image: s244

EPISTOLA CCXLII. JOS. SCALIGER J. Lipsio suo S. Lovanium.

NOn tibi concessissem, ut prior me compellares, si in mea potestate esset, tam crebro ad te scribere, quam in mea manu est, te animo videre, quem nunquam oculis vidi. Itaque quia prohibemur commercio etiam literarum, nisi qua furtim licet, quod possum, hc facio, ut tecum absente absens loquar, et te intimis medullis amplectar. Quod toties optavi, id cogor omnino desperare, ut te videam his corporis oculis, quem illi mentis toties mihi objiciunt. Speraveram semper beandam fore senectutem meam, ut ante ultimum commeatum hoc bono fruerer. Aliter credere cogunt, ut video, aetas, tempus, res. Ilicet actum est de optimo maximo votorum meorum, nisi urgeo illam Deam, quae ultima de superis reliquit humum, et homines ne in extremis quidem descrit: Libenter mihi permitto, ut illa mihi blandiatur, quoties non aetatem, sed valetudinem meam respicio, quae ne juveni quidem melior, aut firmior optanda, aut speranda est. Tentata quidem est illa diebus brumalibus superioribus aliquo languore, quem morbum vocare pudet. [gap: Greek word(s)] potius [gap: Greek word(s)] quaedam erat. Denique quantum me affecerit, non memini. Meliores aut integriores functiones nulli puto esse. Sola memoria, ut ille dicebat, citata non respondet. Sed quid interest, quo compito ad fontem veniam, si quod memoria negat, id judicio repraesento? Studia nostra neque remissa, neque interna nimis, aut certe ita, ut non diffindam illa insititiis deambulationibus. Aliter nunquam ad id aetatis, cum ea integritate valetudinis pervenissem. Eusebius noster nimis misere cupiens exire, submotus est expectatione optimi codicis. Ea res sola suspendit editionem: Tuum codicem tibi remitto, [gap: Greek word(s)]. Pari libertate nostris utere, quid nostris? Tua sunt, non mea, quae habeo. Mirum de consensu illo omnium codicum hujus Chronici. Sat est unum videre. unus enim omnes exhibet. Aliter statuo de eo, quem expecto, nisi fallit me specimen, quod ad me missum est. Tuas epistolas ita devorabo, ut alia omnia tua. Jam ad Bibliopolam mittuntur, ut compingautur. Si commodum erit, non desiderabis officium meum. Quatenus expectamus tuum Senecam? O diem candidiore nota, qui illum nobis exponet. Vale [gap: Greek word(s)]. Eid. Maj. CIC. IC. C. I. [note: Responsio ad Centur. Gall. LXXXVI. et Decad. 1. Epist. 10. Ed. Pont quam ad hunc annum puto referendam, ut et priorem.]



page 245, image: s245

[note: Responsio ad Lipsii apud Pont. Decad. 11. 1. p. LXIX. Respondet ad hanc Lipsius sequenti Epistola.] EPISTOLA CCXLIII. JOS. SCALIGER. J. Lipsio suo S. Lovanium.

NOn ad te solum pertinet [note: Puto intelligi illum, qui sub nomine Pompeji Lampugnani edidit collationem notarum J. Lipsii in Tacitum, cum MS. Codice Mirandulano Bargonii 1602. cui Lipsius opposuis dispunctionem Codicis Mirandulani. vid. Fabric. Bibl. Lat. supplem. 1. pag. 754. Alter, de quo Scaliger queritur, videtur esse Car. Scribanius Jesuita, qui dirum et horribilem, et simul stultissimi ingenii foetum edidit, Amphitheatrum honoris, de quo mox Epist. 248.] Itali illius petulantia. Et nos quoque iste dolor tangit, qui de summa literarum agi putamus, quando vestra existimatio agitur: male consuli bonis studiis, quando hujusmodi larvis impune licet summis viris [gap: Greek word(s)]. video te haec contemnere. neque aliter potuisti, aut debuisti. Sed nos injuriae nihil movent, quae ad probos pertinere non possunt. Exemplum displicet. et quia dissimulatur ab illis, quorum erat coercere, putamus lege licere, quod lege non cohercetur. Quid tuam injuriam conqueror? meam expostulare debui, qui quo genere exceptus sum ab illo luto stercore macerato, quem tu vocas amicum tuum? Potuit ne ulla meretrix impudentius appellare pudicam matronam, quam ille nos? sed te lacessivit adolescens homo, quantum colligo ex ejus abortivo scripto: me homo non solum larvatus, sed ab ea familia, quae palam etiam regum diffamationem profitetur. In hoc non sumus pares. Unum commune est, quod utriusque eorum inscitia egit illos praecipites in [gap: Greek word(s)] in furorem. Nihil superest, nisi ut rumpantur. Tuum scriptum exosculamur, ut omnia, quae a te prodeunt. Meus Eusebius biennium cessavit, pene dixerim expositus deformis infans lege XII. Tab. Pudebat enim talem tollere, quem elegantiorem poteram educere, si illa luppeterent, quae expectando tandiu editionem distuli. Nunc illa nactus talem dabimus, qualem a nobis nemo fortasse expectat. Et jam multum processimus. Quod si tibi cessatores videmur; quomodo excusabis Senecam tuum, cujus gustum nobis ante triennium movisti? Fac ne frustra expectemus. De meo opere tu quietus esto. Vale. Kal. Septemb. CIC. IC. CII.



page 246, image: s246

EPISTOLA CCXLIV. JOS. SCALIGER J. Lipsio suo S. Lovanium.

VEstalia tua accepi. In illis non languorem illum animi tui agnovi, quem tu quereris in corpore. Legi soluta adhuc praeter morem meum, qui libris non nifi compactis operam serio dare non possum. Bonum hoc fuit impatientiae meae: neque poenitet eam operam mihi suffuratum esse, qua postea otiose fungar. Nam praecipitationis meae duplex vis eo me impulit, discendi, et tibi respondendi. De fructu, ipse videro: de eo, quod proponis, primum assentior tibi, [gap: Greek word(s)] te aliud agentem interpretatum esse Pontificem. neque est error, sed hallucinatio, quum praeter scientiam nostram aliud dicimus, aut scribimus. deinde de libris Sibyllinis Prisco, non Superbo oblatis, palam est verum esse. Atque illa sunt levia: quae non nisi magistellorum est [gap: Greek word(s)]. Illud velim te curare, Tertulliani locum ad uxorem, cap. VI. male vulgo capi. Nam Draco ibi est Satanas Apocalyps. XX. 2. vide quam dissimilem sententiam facit illi, quam vulgus sequitur, unius voculae vera interpretatio. Pulchrum sane, inquit, auspicium functionis, ab igne scilicet, cui Draco praeest. [gap: Greek word(s)] intelligit. In Exhortatione ad castitatem non melius accipitur cap. XIII. qui ita legendus erat: Noveram Virgines Vestae et Junonis apud Achaiae Aegium, et Apollinis apud Delphos. Ipse est interpres sui eo loco, de quo supra, ubi de Igne Gehennae locutus, quem ait Vestales ipsas curare, postea agit iisdem fere verbis de Aegio Achaiae, et de Pythia, quae erat Apollinis Delphici sacerdos virgo. Caeterum gratias ago et muneris luculenti, et tui in me animi, cujus fidem mihi facis quotidie. Acciperes et a nostro Musaeolo aliquid, si per Typographos liceret: saltem Eusebius meus, qui misere cupit evadere, non erubesceret apud te partes nostras obire. Sed omnium nostrorum Typographorum opera occupata est. Expectandum igitur mihi, quando vacabit illis. Tunc et mea statio erit, quam semel nactus nunquam ab alio mihi praeripi sinam. Vale. XII. Kal. Septemb. CIC. IC. CIII. [note: Responsio ad Lipsii apud Pontan. Decad. 11. Epist. 3. pag. LXX.]

EPISTOLA CCXLV. JOSEPHUS SCALIGER J. Lipsio suo S. Lovanium.

Ate quidem multa, a me nihil. Quantum enim cessem, vix sentio, nisi quum aliquid novi a te prodire video. Tunc mihi ultro supplicium do,


page 247, image: s247

qui jam multos annos nihil emisi, quo fidem saltem faciam me otiosum non esse. Nam vix persuasero tibi, quantum soliciter Stoicis tuis, quae ad me misisti, ut non opus mihi sit aliis Miltiadis trophaeis, quae me dormire non sinant. Tu es unus cum Casaubono, qui neque cessare potes, neque sine fructu laborare. Ego non possum foras extrudere meum Eusebium, quem ante triennium paratum habeo. Is in praelo uno, tanquam in pistrino misere cum tironibus et novitiis operis conflictatur: neque spes est ulla, ut maturius prodeat, nisi boves ad cursuram exercere me postulem. Adeo lenta est opera eorum, ad quos tanquam ad metalla miserum opus meum damnavi. Si posset illius ergastuli clatra refringere, esset qui te remunerarer, siquidem opis est nostrae aliquid proferre dignum praeclaro tuo munere. Ego veno non ita insanio, ut sperem me parem gratiam referre posse. Satis est, si aliquam possim. Interea dum tuus Seneca prodeat, tuis Stoicis me imbuam, ut neque imparatus, neque [gap: Greek word(s)] ad ejus lectionem me conferam. Vale. Lugduni Batavorum, VI. Kal. Majas. CIC. IC. CIIII.

EPISTOLA CCXLVI. JOS. SCALIGER J. Lipsio suo S. Lovanium.

SI meis literis tuas elicere possem, non parcerem scriptioni. Saepe subit de tuo silentio queri: sed et de meo non minus justam tibi querelam relinqui video. Prior ego et crimen fateor, et supplicium ultro do: quod ingenui animi facinus si tibi acceptum fuisse sensero, magna solicitudine me liberatum existimabo, quae me quotidie angit, nec me compotem mei esse sinit. Audio quosdam me dicere auctorem [note: De hoc vide mox Epistolas Lipsii et Baudii 253. et 254.] famosi nescio cujus poematis in te. Riderem, si scirem, id tibi persuaderi non potuisse. Nam cur ego in te tanta animi et amoris necessitudine conjunctum? Deinde famosum scriptum in cum, quem nemo nominat, quin prius laudet? et, quod caput est, egone ullius famosi scripti auctor, qui ad omnia probrosa dicta nauseare soleo? cujus animus ab hujuscemodi peste semper remotus fuit? Si hoc credis, mi Lipsi, magnam injuriam, et mihi et tibi facis: mihi, cui adscribis id, quod pertinacissime execror: tibi, qui postremis nebulonibus potius credis, quam magnitudini animi mei, ingenuo candori, moribus iis, propter quos me insectatus est piaculum generis humani delitiae tuae, [note: M. Ant. Delrio.] disquisitor magicarum naeniarum. Non ita insanio, mi Lipsi. et tu ne ita [gap: Greek word(s)] sis, ut tantam vaecordiam mihi innatam putes. Ego te a nascente usque nomine tuo, ad hanc diem amavi. Nihil est, quod me de hac constantia dejiciat, neque improborum audacia, neque ulla credulitas tua, si quidem tanta infelicitas mea est, ut tibi hoc peruaderi siveris.


page 248, image: s248

Nos illud famosum scriptum non vidimus. Ex multis sciscitati sumus, an viderint. negant. Vide num ubi magnus est proventus disquisitorum magicarum fabularum, ibi potius natum sit, quam hc, ubi nemo est, quin ita, ut dignus es, de te sentiat, ita amet, ut tua in rempublicam literariam beneficia postulant, in quibus ego nomen primus profiteor meum. Vale. V. Kal. Martii CIC. IC. CV.

EPISTOLA CCXLVII. JOS. SCALIGER Justo Lipsio suo S. Lovanium.

HAud diu est, mi Lipsi, quum ad te literas dedi. Eas communis nostrm amicus accepit, quas non dubito tibi recte curatas fuisse. Si non misit, non melius meruerit de me, quam quum credidit me famosum epigramma in te scripsisse. Tam praefracta credulitas expressit a me querelam, quam illis literis exposui. Quare actum est de me, si ut in omnibus tibi cum eo convenit, ita in hac re ab eo non dissentis. Melius mea ex meo ingenio, quam ex alieno judicio aestimaveris. Nihil enim minus decet, quam et me famosa scribere, qui scripta maledica pejus angue odi, et tibi aliquid temere persuaderi, qui de Constantia scripsisti. Vide, amabo, ne tantam injuriam et tibi et mihi facias, quem ab hac calumnia satis et propensus amor in te, et magnifica de te tuisque scriptis praedicatio liberare potest. Ego quod genus istud scripti sit, nescio. Nondum enim in manus meas pervenit. Tantum abest, ut ullus pruritus mihi incesserit famosa scribere, ut ne oculos quidem meos illius [gap: Greek word(s)] aura ulla afflaverit. Quanvis bona conscientia fretus hanc hominum vanidicam garrulitatem despicere possum, tamen ulceravit animum meum tam inopina amici illius nostri denunciatio. Iratus scripsi illi, tantum libertatis ab innocentia sumens, quantum ille fiduciae a credulitate sua. Volo igitur, si tibi grave non est, ex te scire, an tibi idem persuaseris. si facis, ut monitus mutes sententiam: sin aliter, ut animum meum ancipitem in tuto sistas, et mihi hanc curam, quae me coquit, et versat sub pectore, adimas. Expecto avide, quid ad haec respondeas. Nihil enim est impraesentia, quod magis me solicitum habeat. Tuum Senecam audio in procinctu esse. Meus Eusebius non tam cito illum consequetur, cui adhuc multum viae superest. [gap: Greek word(s)] Arnaldus Pontacus, Episcopus Vasatum, olim puero puer mihi notus, et studiorum socius, suum mihi misit, neque diu postea in vivis fuit. Hominis optimi et doctissimi vicem doleo. Librum adhuc non inspexi, propterea quod statim compingendum tradidi. Quantum ex primo oculi conjectu judicare potui, diversa via in eodem argumento grassati sumus: ille optime, utinam ego non male. Vale. Lugduni Batavorum. [gap: Greek word(s)].



page 249, image: s249

[note: Responsio ad Lipsii apud Pontan. Dec. 11. Epist. VI. pag. LXXIII.] EPISTOLA CCXLVIII. JOS. SCALIGER J. Lipsio suo S. Lovanium.

QUum in duplici cura essem, quod et tuarum literarum desiderium impatientius ferrem, et cui meas ad te darem, invenirem neminem, tuus divinus Seneca una cum tuis amantissimis literis mihi redditus est, quo non solum ab illa solicitudine conquievit animus, sed etiam in veteri sententia de tuo in nos amore confirmatus est. Quantum enim de hoc gloriari et triumphare soleo, tum ego mihi conscius sum, tum sciunt ii, quibuscum magnum usum necessitudinis habeo, qui non minus libenter me a te amari audiunt, quam ipsi testes sunt, quanti ego amicitiam tuam facio, quam felicem me eo nomine praedico: ut ad tantae felicitatis cumulum nihil mihi praeter conspectum tuum deesse putem. Sed quum cogito curriculum aetatis meae, quam longe post me carceres reliqui, quam prope a meta absum, quam inexplicabilis sit negotiorum ratio, quae nos in tam brevi intervallo disjungit, tum nihil acrius animo meo subit, quam tui videndi desperatio, quam in diem perpetua tui cogitatio augere solet; sed et ei ex lectione tuarum postremarum literarum maxima accessio facta est, quum in illis tam clara tui amoris vestigia videam, ut ingratissimus hominum vivam, si non meminerim, infelicissimus mihi videar, si priusquam ex hac vita migrem, te non videro. Omnes quidem tuae literae ejuscemodi sunt, ut ab illarum lectione et melior, et laetior discedam. Sed istae ultimae nescio quid praeter illas superiores habent, quod me magis affecerit. Si senectutis hoc vitium est, malo equidem hoc vitio uti, quam illo sensu carere, quo mihi beatus videor. Tuus Seneca nunquam discedet de latere meo, postquam a librario compactum accepero. Quod nulla [gap: Greek word(s)], nullum [gap: Greek word(s)] in eo deprehendero, nullus monendus eram. novi candorem tuum, qui saepe magnorum ingeniorum, et magnae eruditionis comes esse solet. Nam rara est imperitia, quae non in societatem advocet impudentiam, et maledicentiae studium. Si alia exempla desunt, saltem instar omnium testium erit Cerbereus ille foetus, [note: Si ullum umquam insani ingenii foetum vidit orbis, certe ineptissimus hic maledici canis Caroli Scribanii, sub nomine Clari Bonarscii, est liber, quo sine ullo sale et elegantia, collectis sine ullo judicio undique centonibus, et conviciorum congerie in Scaligerum, Casaubonum et alios viros summos invehitur Jesuita, quasi Cerberus ex inferis demissus. vide de eo praeter citatos a Vinc. Placcio in Pseudonymis n. 440. plura in Epistolis Gallicis ad Scaliger. lib. III. 89. pag. 508. Confutat. Fabul. Burdon. p. 184. et seq. et Velscri ad Scalig. Epist. XL. et in Sylloge Epistolarum a Cl. Matthaeo editar. CXXVI. et seqq. CLIV. et CLV. Amphitheatrum Horroris vocat Georg. Remus in praefat. Ad Bartholomaei Fontii opuscula.] AMPHITHEATRUM HONORIS, vel potius [gap: Greek word(s)]. quo quid portentosius, sive Tartaream maledicentiam


page 250, image: s250

[gap: Greek word(s)], sive barbarismos, soloecismos, [gap: Greek word(s)] spectes? Puto hominem illum Paedagogici studii, et Scholasticae impudentiae ex omnibus lupanaribus, et cauponis nausisse ea, quibus notam omnibus omnium ordinum honestis viris, et stigmata inureret. Certe negari non potest, omnes illius societatis impudentissimos praecones illuc suas operas contribuisse. Quin ne a te quidem abstinuissent, neque partes, quas sequeris, te ab illorum meretriciis contumeliis vindicassent, si alibi, quam ubi nunc es, esses. Adeo apud illos magnum crimen est ingenium habere. Nam qua in re, quando, quomodo ego illos offendi, qui me in illam arenam compulerunt, nisi forte me bestiarium, se autem bestias putant? Et sane non invitus illis concessero. Sed cur me Burdonium vocant? Ne ipsi quidem caussem sciunt! Melchior Guillandinus Silesius, praefectus horto Patavinae Academiae, homo majore arrogantia incertum, an barbarie, quum ab Ant. Vincentio Pinellio audivisset, suum de Papyro librum a me non probari, et aliquid a me, in illud opus scriptum fuisse, neque quomodo de me supplicium sumeret rationem ullam inire posset; Antonius Riccobonus succurrit illi. ostendit libellum Lilii Gyraldi de Poetis recentioribus. in illis Julius Caesar Burdonius primum, deinde Scaliger vocatus fuisse dicitur. Ergo, qui Burdonius prius vocabatur, insititius est Scaliger. Quid designarunt? Fingunt codicillos Academiae Patavinae, quibus Pater meus Julius Burdonius in doctorem promovetur. Eas literas in amicos spargit, illarum exempla in multorum manus pervenerunt. Ego quoque penes me habeo. Tepebat tamen mendacium, nisi insolentissima bestia, inscitiae foetura, Rob. Titius, qui tecum nomine Lampugnani manus conseruit, iterum illud pene extinctum excitasset. Habes fabulae argumentum. Jam illae literae eo anno Patrem meum in Doctorem promovent, quo Pater erat in Liguribus Taurinis major annorum XXXVI. Praeterea an Patavii fuerit, neque negare, neque autumare possum. Hoc unum scio, neque illum, si fuit, diu fuisse ibi tuto potuisse, neque alibi literis, quam Ferrariae, et Bononiae operam dedisse. unde ergo Burdonii nomen Lilio? Pater meus vocabatur a Burden, cujus dynastiae non ipse, sed patruelis ejus Michael, Bonifatii filius, dominus erat. neque alio nomine Italis, quam illo notus fuit. Vocabatur enim tonsus a Burden. Quid ergo hc dicent? Quid tu censes? An satis justam caussam esse, cur Julius Scaliger non sit Julius Scaliger? Sed illi hominum generi nunquam verum dicere contigit. neque sane fas erat illis in tam horribili scripto veritatem propitiam esse. Expecto [note: Contra quem scripserat Scaliger Elenchum Trihaeresii, cui Serarius respondit. omnia Serarii, Drulii et Scaligeri de hoc argumento scripta collegit, et edidit Vir Clar. Jacobus Triglandius A. 1703.] Serarii parilem vomitum. Non tamen mihi movebit stomachum. satis confectum puto illo gladio, quem ut in illum stringerem, illius arrogantia, illius societatis domestica, fecit. Sed plura in Clavium in editione Eusebiana, quam ignavissima mancipia, quibus illam credidi, morantur. Indignum quidem facinus, sed levius fiet patientia. Vale. Lugduni Batavorum. Idib. Octobris CIC. IC. C. V.



page 251, image: s251

[note: Respondet Lipsius apud Pont. Decad. III. Ad diversos 2. p. 34.] EPISTOLA CCXLIX. JOS. SCALIGER J. Lipsio suo S. Lovanium.

RArius ad te scribo, quam volo, imo quam opus est. Sed quibus recte meas dem, non sunt in nostra potestate, ut vota nostra. Finge tamen plures me ad te scribere, et quum unas accipias, omnes in unas concurrere. Certe qui te videre pluris aestimaret, quam montes auri possidere, eum, quia hoc non datur, saltem te pluries per literas posse convenire, in maxima id felicitatis parte ponere neque tu dubitare debes, neque meum est juratum affirmare, quum de mea fide non dubites. Liber tuus de Lovanio ad me missus non tam memoriam tui refricavit, quae semper recens est, quam beneficia tua in me, quae jam plurima sunt, auxit. Tam enim mihi carus est, quam si a te missus. Vouwerii enim tui ac mei munus est, a quo una cum effigie tua accepi. Eam statim cum ejus elogio, tuo Senecae, a quo nunquam discedo, agglutinandam curavi. Librum aperienti statim occurrit libri pater, et ejus, qui misit mihi, ex altera parte amoris in te et pii affectus singulare testimonium. utroque tam afficior, quam et te et illum amo. Is monuit me de sacro libro, qui in me comparatur, de Burdonii fabula, de qua tibi nuper scribebam, quum tibi de tuo Seneca gratias agerem. Certe multum in maledicendo occupatos esse oportet, qui quum non habeant, unde veram accusationem instruant, a fabulis praesidium conquirunt. Bene est, quod nihil mihi, objicere possunt, praeter fabulas. et bene mecum agetur, si quod ipsis maximum telum ad me conficiendum videtur, id plane futile est, et quod in eorum infamiam potius, quam meam vertet. Sed unde ea odii caussa, ut primum [note: Martin. Andt. Delrio.] Ibrida ille stultam declamationem [gap: Greek word(s)] detonaret in suis Magicis deliriis, et alter, [note: Car. Scribanius.] faex paedagogorum, in suo Amphitheatro me ineptissimis versibus traduceret? Siquidem traduci potest, quem Sycophantae allatrent, et non ipsi potius traducuntur. Toti sumus in expectatione illius scelerati libri, cujusmodi non aliunde, quam a sceleratis proficisci potest. Sed, ut ab Hieronymo dictum memini, difficile est evitare maledicos, nisi ei, qui non scribit. Itaque novum non est haec in nos cudi. Socios habemus hujus fortunae homines extra omnem aleam positos, et si non alios, te saltem, qui omnium instar es, hujus injuriae participem habere non infimam laudem puto. Prodibit enim et in te, ut audio, liber, cujus lemma, quod solum vidi, abominor. venimus, mi Lipsi, ad summum dementiae, impudentiae, atrocitatis. Hodie scribere, nihil aliud est, quam aut contradicere, aut maledicere. Sed


page 252, image: s252

bono animo simus. Excipiamus fortiter hos ictus, aut saltem ridendo eludamus. Satis est nobis constare, quid probi de nobis sentiant. Nihil curemus, quid otiosi de nobis mentiantur. Vale XV. Kal. Martias. CIC. IC. CVI.

EPISTOLA CCL. GUILIELMUS WHITAKERUS J. Lipsio. Leidam.

ETsi eram jam dudum studio incredibili incensus doctrinae, eloquentiaeque tuae, ornatiss. Lipsi, quam ex tuis scriptis esse in te singularem animadverti, tamen postquam ex sermonibus quorundam, qui te penitus norunt, intellexi, te non magis esse bonarum literarum peritum, quam syncerae religionis studiosum, dici non potest quantus ad amorem erga te meum cumulus accesserit. Est quidem egregium, magnaque laude dignum in optimarum artium scientia excellere, quod tu cum paucis sane aliis hodie facis: sed quando ista literarum humaniorum professio conjuncta est cum vera pietate, tanto pulchrior atque amabilior videri debet, quanto sanctior est Deoque charior. Et si praestare caeteris hominibus videntur illi, qui sapientes doctique judicantur, tum his, si profani fuerint, multo quidem magis praeferendi sunt, qui cum multiplice eruditione religionem puram conjungunt. Itaque te non tantum laudo, Lipsi, atque admiror propter istam insignem, qua abundas, scientiae supellectilem, sed etiam amo propter hanc communem, quae mihi tecum intercedit, quaeque omnes amoris in se causas continet, piae religionis professionem. Perge vero te ipsum, tuamque civitatem luce literarum ornare, literas pietate illustrare: ita eris non modo eruditus, et ornatus, et domi forisque celebris, sed vere beatus atque immortalis. Ineptum me forsan, nimiumque audacem existimabis, qui isto ad te scribendi genere usus sim. Quis enim ego sum, qui scribam ad Lipsium, ignotus ad ignotum, barbarus ad Atheniensem, tinctus leviter literis ad principem hujus aetatis literatorum? Sed tu pro tua humanitate ignosces audaciae meae, quam nulla certe levitas, sed amor quidam, tuarumque virtutum admiratio impulit ad scribendum. Quanquam enim ipse parum certe ingenio aut eruditione valeo, tamen viros doctrina, scientiaque praestantes, qualis tu es, amo, et illis similem me esse cupio, etsi id futurum esse aliquando sperare non audeo. Quod sit enim genus professionis nostrae non ignoras: scripturas interpretamur, patrum antiquorum scripta et commentarios evolvimus, cum adversariis litigamus disputando ac scribendo. Hae occupationes, haec studia nostra sunt, ut quidem vix liceat artium liberalium magistros attingere. Tamen his negotiis quantum omnino possum temporis suffurari, id totum legendis bonis authoribus impartio: et tuos sane elegantissimos libros jam dudum incredibili aviditate devoravi. Ede porro plures ingenii tui pulcherrimos foetus, ornatiss. Lipsi,


page 253, image: s253

quibus nostros animos pascas, et legendi fame istam saties, quam nobis ipse tuis scriptis attulisti. Novi aliquid a te indies expectamus, quod quale sit futurum ex iis, quae jam prodierunt, facile auguramur, nimirum ut eo nihil in suo genere limatius, accuratius, perfectius elaborari possit. Noli vero existimare haec a me scribi assentatorie: non enim eo sum ingenio, ut assentatione cujusquam amicitiam ambire velim. Nostri omnes de te non secus atque ego, judicant: judicii de te mei hae literae testes esse: possunt, quas ut accipias m bonam partem, meque in tuorum aliquem numerum recipias a te peto. Et quidem spero his literis jacta esse fundamenta perpetuae inter Lipsium et Whitakerum amicitiae, quam ego sanctissime colam, quoad vixero, non quo me tanti viri dignum amicitia censeam, sed ut dignitatis longe inferiorem, benevolentiae parem locum teneam. Qui has ad te literas defert, Abrahamus Mylius Delphius, est juvenis doctus, modestus, pius: is apud nos biennium studuit bonis literis, et jam patris sui literis domum revocatus charissimam sui memoriam nobis relinquit. Eum ut tibi commendem nihil opus est, cum ejus ipse potius apud te commendatione indigeam D Drusium saluta (quaeso) a me: is a te mihi salutem hyeme superiore dixit, quod me nunc etiam fecit audaciorem ad scribendum. Vale, Clariss. Lipsi Cantabrigiae, pridie Calend. Junias, juxta Calendarii veteres rationes. Anno 1585. [note: Whitakeri vita est apud Melch. Adam. in vitis Theol. Exter. pag. 163. egregie vero deceptus fuit hic veritatis Euangelicae assertor, qui de religione Lipsii tam prolixe hc censet, et adhortatur. ardorem in puriora sacra summum semper praetulit, et omne fere tempus impendit contra Campianum, Sanderum et Bellarminum scribendo et commentando, quod et hc indicat.]

EPISTOLA CCLI. GUILIELMUS WHITAKERUS J. Lipsio S. in Christo. Leidam.

SUm in aere tuo, clarissime Lipsi, nec possum sperare unquam me emersurum. Itaque faciam quod obaerati solent; colam te, eritque apud me honorifium perpetuo nomen tuum, ut semper quidem fuit, si verum fateri volo: sed nunc multo magis tuus sum, tanto tibi obstrictus beneficio. Libros de Civili doctrina tuos legeram prius, et multis legendos commendaveram. miratus sum lectionem et memoriam infinitam, artem exquisitam, judicium accuratum, totum opus divinum et dignum Lipsio: omnes tu quidem in hoc argumento post te relinquis longissimo intervallo. Pertexe reliqua, ut nihil desit open tam egregio: nisi enim tute opus hoc perfeceris, ausim jurare, non facile futuros, qui te his vestigiis insequantur. Mitterem ego vicissim ad te meum aliquid, nisi nollem mea scripta legi adoctissimis, et tui similibus Pudet enim me mei, quoties de tantis Viris cogito, et edidisse unquam aliquid poenitet, praesertim reliquisse posteris tam multa infantiae meae indicia.


page 254, image: s254

Tuum est, et aliorum certe perpaucorum, qui tantos in literis progressus fecistis, lucubrationes eruditas vestras emittere in lucem, et prodesse quam plurimis: nos homuli, qui quasi quintae classis sumus, quid hanc in nos provinciam suscipimus, et tam multos nostrae inscitiae testes colligimus? Ego etsi [gap: Greek word(s)] non quidem [gap: Greek word(s)], tamen pro tenuitate ingenii mei aliquid assidue [gap: Greek word(s)], tamen optime sentio, quam sim nullus. Tu perge, doctissime Lipsi, ex ingenii atque eruditionis tuae opibus plusquam regiis aliquid nobiscum indies communicare. Nos certe tua et expectamus et devoramus avide. Adolescens hic, quem mihi commendas, ad vos revertitur. Si remigrabit ad nos, et nobiscum erit, faciam ego illius caussa quicquid potero. potes tu quidem et debes m quidvis imperare. Utinam aliquando non alios, sed ipsum te nobis commendares: venires, m crede, ad homines tui studiosos: et venturum te hac aestate audivimus et speramus. Salutem a te m renunciavit juvenis quidam Cantabrigiensis D. Jacobus. Si venerit ad vos quidam Cantabrigiensis, nomine Eversfeildius, ei ut faveas a te peto majorem in modum. Est honestus et literatus, et peregrinationem cogitat non curiosam, sed studiosam. Superest ut desinam tibi molestus esse, petamque a te veniam hujus importunitatis. Vale. Cantabrigiae e Collegio D. Joannis Euangelistae: 4. Idus Octob. 1590.

EPISTOLA CCLII. D. BAUDIUS V. C. J. Lipsio. S. P. D. Leidam.

QUae res, mi Lipsi, caeteros ad officii munus impellit, ea diuturno meo silentio caussa, caputque extitit. altum, inquam, otium, quod initio non laboris taedio, sed negotii inopia constitutum, jam nunc ex. consuetudine tantum non mihi in naturam vertit. Quin vide, vix etiamnum ab animo impetrare possum, ut secum in gratiam redeat. Serio loquor, et voto meo sequius. Tantum mihi languorem improba Siren desidia attulit, ut ad rem seriam ac severam ne cogitatione quidem assurgere valeam. Nihil tu quidem jacturae facis, quod careas insulsis, et sine omni gratia meis literis, verumtamen is honos est homini ingenuo meminisse officium suum. Ea gratia facere non potui, quin haec incondita potius ad te scriberem, quam ut exaedificare pertenderem inchoatam ignaviam. Ita meritum est tuum, Lipsi ornatissime, ut nullum officii genus adversum te sine piaculo praetermittere possim, nedum hoc literarium, quod et mihi abitum paranti injunxisti, et ego accuraturus recepi. Rerum novarum nihil ad te scribo, satis id faciet Douza tuus, cui ea cura, scio, curae est. Selectarum Epistolarum editionem a te maturari intelligo. amabo te, mi Lipsi, quoniam jampridem mea caussa velle coepisti, perfice, quae tua est humanitas, ut tui in me amoris symbolum inibi aliquod compareat.



page 255, image: s255

Virtute, fama, caeterisque laudibus
Merito, lubensque cessero primarium
Cuique, ut aequum postulabit ac bonum.
Verum fide, fidelitate, amantia
Posterrumas haud ferre confidentia est.

Vale. Datum Londini 8. Cal. Octob. oo ICXXCV.

[note: Scripsit et aliam ad Baudium de hoc eodem argumento, qua Scaligerum tangere videtur, epipistolam, quae inter Baudianas Centur. IV. 31. et inter Lipsianas a Pontano editas Decad IV. 5. legitur. ubi in fine Lipsius dicit, se hoc die epistolam aliam scripsisse, sed cum calore et [gap: Greek word(s)] majuscula, ideoque retinuisse et scidisse: Illud forte fecit, sed hoc cum non praestiterit, et ad posteros eam venire siverit, nulla erit invidia, si nunc publicamus. Cum enim nihil responderit ad eos, qui DIVAM ejus HALLENSEM impugnarunt; hinc colligere licet, quae forma fuisset defensionis, quae argumenta, quibus hanc famae maculam abstergere conatus fuisset. Baudii vero epistola, qua Lipsium defendisse videtur, non apparet inter Baudianas, et caute suppressit: satis enim jam suspicionibus premebatur.] EPISTOLA CCLIII. J. LIPSIUS Dominico Baudio. Lovanium.

Mihi vero epistola tua grata, laeta, si a te ulla: ipsum meum Baudium, candidum, purum [gap: Greek word(s)] praeferebat, et qualem olim novi. novi? sed et (ne abnue) formavi. Esto virtutis et verae doctrinae proles: huc te duximus, non ad vana et famosa, quae multi pro re ostentant. de [note: Scaligero.] Illustri illo viro satis mihi nova sunt, prout scriptiones, et sermones de me ejus olim fuerunt. quid olim? eum nuper et fidum ac certum mihi habui, non amicum dicam, sed et praeconem. Quid mutavit? mea DIVA? nec enim STOICA sum certus, et apud te dicam, vel ex illo opere de judicio meo et animi melioris sensu judicet sequens omnis aetas. si illa, misereor aevi, et quam Philologia a Philosophia distet re disco. Ego vero illum virum magnum habui, et magnum feci (non solum magni) meis scriptis, vos scitis. et merito, neque incidet aliquid, [gap: Greek word(s)], quod mutet. sin autem ita affectus est, ut nihil nos praeter se sentire aut sapere, etiam in summa re ( [gap: Greek word(s)] dico) velit: non ideo odimus aut contemnimus, sed servitutem hanc liberi non servimus. Dii Deaeque! non licere de superis sentire, quae Deo praeeunte, et aevo didici. Sed cogi in lineam, quam novella haec aetas et [gap: Greek word(s)] praescripsit? non includar: ibo qua ratio vocat, et siquis proterve incurrit, apud te dicam, neque nos animi, neque stirpis egemus. Famae caussa me pudet, circumferri hc epigrammata magnis auctoribus in me vulgata: neque assentior, imo vero vultu et scriptis amolior ab iis et detestor. Heu literae! itane verbum illud vetus, [gap: Greek word(s)] aliquid in iis esse! Ita, qui summas gustarunt, qui penetrarunt, exsortes sunt ab hoc, et alio fortasse affectu. De me fateor, amare, colere,


page 256, image: s256

extollere, quicumque vel limen sacrari hujus libarunt: odisse autem (....) vel certe aspernari, qui ad fastum et proterviam specie artium utuntur. ubi sumus? inter homines, aut inter feras? neque hae saeviunt in cognatas. De DIVA autem HALLENSI, quoniam tu quoque candide (et hoc amo) judicium promis, et velut exerrationem quandam, aut ut scite loqueris, [gap: Greek word(s)] habes: velim cogitatius et restrictius, vel veterum Philosophorum sensu. Quid? opera et mira illa Geniorum tollis? Platonicos et Stoicos audi, et subsiste. Audi historias omnis aevi, profanas et sacras. atqui a Geniis. Et nos ad beneficos et salutares nostros ducimus, Deo et sacris praeeuntibus. nemo judicii purus, et affectus liber, negabit. nam fidem istis adimere, hoc est dicere, diem diem non esse. Tamen esto, disputetur. Quisque ut volet. Ego hac una miraculorum re divinitatem adstrui arbitror, et frena injici impietati, aut [gap: Greek word(s)]. habes meum sensum: neque mancipia vel heroum ullorum sumus. Erga quos cultus et affectus mihi semper constabit, nisi ipsi vetent atque arceant: sed non facient, aut falso olim scriptum, [gap: Greek word(s)]. certe meum sacrificium fumum non habet. scribis de legato Britannico, Christophoro Harlaeo, quem et ex litteris olim novi: et quis non ex dignitate et virtute patrem? hunc revereor, illum amo, et in occasione audacter scribe. Douzae nostri mors mihi tristis,. veteris et candidi, id est, tui similis amici. sed fata viam pergunt, nos consequemur, brevi fortasse in illa meta. Honestari mortem ejus tua quoque laudatione, mihi [gap: Greek word(s)]: fac et edi: nam praemia haec sunt, ut ille ait, mortuorum. Symmistes in hoc sacro essem, si adessem. Quod superest, me ama, quod tibi facio Romana et prisca fide. Vale, mi Baudi. Lovanii VI. Idus Febr. CICICCV.

P. S. Haec epistola tibi scripta esto, et moneo etiam ne quid tu illic invidiae habeas a tuitione mei. Deo et mihi curae erit. confide.

EPISTOLA CCLIV. DOM. BAUDIUS D. J. Lipsio Primario saeculi viro, S. P. D. Lovanium.

SEmper apud omnes praedicabo, nunquam satis digne animo complectar naturae tuae bonitatem, qui [gap: Greek word(s)], ita aequi consuluisti nostram in scribendo [gap: Greek word(s)], cujus memet ipsum poenitentia et rubor statim perceperat, postquam [gap: Greek word(s)]. Verebar haud injuria, ne stili poenas darem, at tu ultro gratiam habes. Ego talem non amem? non colam? non omni observantia, ac potius pietate prosequar? Emortuum me mavelim letho malo. Nimirum penitus perspexit provida tua mens [gap: Greek word(s)], e cujus puro canali profectum est, quidquid ausus sum liberiuscule chartis committere. Quod ipsum clarius cognosces ex litteris, quas ad te perferendas dedi honesto juveni Germano, cui nomen Sebastiano


page 257, image: s257

Stripe. is per aliquot menses usus est nostro convictu, cumque hinc in Gallias cogitaret, inde ad vos, plures ei epistolas itineris comites et amicorum conciliatrices adjunxi. non opinor eum adhuc Lovanii fuisse. Sensi semper, quod te pariter sentire video, nimirum pertinere ad majestatem existimationis tuae (sic enim loqui debeo sine specie adulationis) non ignorari abs te, quid principes fama et re viri de quibuscunque ingenii tui monumentis opinentur. Mihi quidem [gap: Greek word(s)] placet quaecunque pagina sibi praescripsit augustum Lipsii nomen; sed ex omni numero jus praecipui meo puncto ferunt [gap: Greek word(s)], etsi [note: Jos. Scaliger.] [gap: Greek word(s)], aut si mavis [gap: Greek word(s)], seorsim hac in parte a me sentit. sed jampridem meus a praetore recessi, nec serviliter unquam acquiescendum putavi cujusquam authoritati, non tantum in negotio [gap: Greek word(s)], verum et in humanioribus literis, nisi qua qarte [gap: Greek word(s)] stare persuadeor. [gap: Greek word(s)]. Hoc limite qui gradietur eum sequi paratus sum. Divesne prisco natus ab Inacho, Nil interest, an pauper et infima de plebe, ut obiter liceat mihi Horatio advocato uti. Monita tua et exempla ad civilem doctrinam avide [gap: Greek word(s)] perlegi. Si unquam alias, hc sane quam faeliciter utile dulci miscuisti. Pauci norunt justo pretio aestimare talia; pauciores callent artem fruendi; nos cottidie ex his et similibus depromimus, quae postea studiosae juventuti cum laude et utilitate imputamus. Caeterum de nostro heroe, si quid vultui, verbis, asseverationi cujusquam mortalis credendum est, audeo fidem meam adstringere, eum nullo modo [note: Vide sup. Ad Epist. 246.] famosi istius caruminis authorem videri. fateor nonnullos ea de re sermunculos vulgo percrebruisse, ut est mos hominum, quamvis falsis et inanibus clarum nomen subdere. Verumenimvero utut sit, satis esse debet generositati indolis tuae, quod non simpliciter defugit authoritatem, sed et jurejurando caput obligat, si quid unquam tale per somnium cogitavit. Rogo te, si quid ad haec rescribere dignaberis, ita temperes orationi, ut totam epistolam cum eo communicare possim. Nam ex quo haec laeva suspicio hominem perstrinxit, vehementer animo commovetur. Casaubonus iterato spem maturi adventus nobis proponit. Hc verum execrari cogor haec infanda et infausta bella, quibus efficitur, ne simul possint notas audire et reddere voces, qui animorum foedere, et sanctissima studiorum communione tam pulchre inter se cogruunt. Ego sane ardeo cupiditate incredibili tui videndi, quem ignem sola mors finiet. Nolo me componere tantis nominibus, tamen illud consecutus videor, ne hunc hominem indignum vixisse tua disciplina posteri unquam arguere possint. Etsi enim a publica scripturiendi febre manum abstinemus, tamen (si communis fama vel [gap: Greek word(s)] nobis non obtrudit palpum) haud ullo inferiores videmur eorum, qui professoriam stationem tuentur. Utinam jam olim cepisset me impetus aggrediendi hoc publicum munus, cum ab illustribus viris, quorum ea de re statuendi potestas erat, amicissime invitarer! Sed quid dicam? fatalis quidam torpor, et invisa [gap: Greek word(s)] mihi sensum et usum mei ademit. Multa gestio in sinum tuum effundere, et


page 258, image: s258

magna res familiaris urget me, ut proximo mense Augusto isthuc eam, modo id tuto fieri possit. [gap: Greek word(s)]. sed hoc tempore inter fratres et cives omnia suspecta sunt, omnia tuta timentur. Ut revertar ad nostram Academiolam, quidam [note: Credo Paulum Merulam notari. Vid. Epist. CLXXXVIII. et CXC.] vir haud malus (sed cum hoc dixi, pene universas ejus virtutes complexus sum) vendicaverat sibi jam olim titulum successoris Lipsii. offendit ea vanitas nostros [gap: Greek word(s)], imo (ut ex hominibus fide dignis comperi, nam haec ante meum e Gallia reditum gesta sunt) jusses est non sine risu ponere tanti nominis personam. Nunc plerique nobis supparasitantur, et me scilicet tanto disparem ac minorem onerant hoc honore, sed non ego credulus illis. Multum tamen me afficit et recreat ejusmodi error, quod ex quo reliquisti hoc Lycaeum, nemo ante nos hanc consentientem populi famam promereri visus est. Sed hactenus haud satis liberaliter mecum egerunt. si vixisset optimus Douza, jubebat nos optime sperare. Sed nosti quam lenta materies fuerit, et re forsan expertus es. Si non aliter ratio nostri habetur, ego mihi probe videro. Plura vellem, sed urget tempus, ut finiam. Vale, vir in aeternum mihi observande. Datum Lugduni Batavor. IV. April. CICICCV.

EPISTOLA CCLV. J. LIPSIUS Christophoro Plantino. Francofurtum.

FRancofurtum appulisse te, mi Plantine, valde nobis gratum, et absolvisse difficillima viarum, non sine periculo tuo, tamen sine damno. Deo magno gratia sit, qui porro te servet. Apud nos adhuc recta. valetudo etiam melior, quia paullatim magis magisque ingenium morbi mei nosse incipio, et illi servire. Volo quae Deus vult. sed optarem hercle semel defungi tam moroso domino et molesto. estne illic medicorum aliquis, qui me vindicet. vix puto. moram desiderat haec cura et tempus, et patientiam, saluberrimam medicinam. Epistolas edimus, sed centuriam saltem primam, ad periculum judiciorum faciendum. et simul ne quid inseramus ambiguum, aut quod invidiam scriptori pariat sive discrimen. Typographia tua absentiam domini sentit. vivit quidem, sed non viget, et sentit vicinam hiemem. Adamus inter operas uxorem duxit, nuptiae celebratae here. Sed heus de Epistolis, quid censes? cui dedicamus? Ego ad Leeuwium nostrum ibam, nisi tibi aptior aliquis in mente. [note: P. Bizarus Sentinas origine, Plantinianis typis edidirat jam Historiam Genuensem 1579. et Persicam A. 1583. in Dedicatione Hist. Persicae ad Augustum, Ducem Saxoniae, et Electorem, se jam decennio fuisse adscriptum in album Domesticorum Ducis scribit. Per Angliam vero Belgium et Saxoniam vagam egisse vitam, et procurante Langueto in familiam Electoris adscriptum, docet vitae Langueti auctor Jo. Pet. Ludovicus pag. 155. Italica sacra permutasse cum Protestantium inde credibile est; nec enim Languetus aliter commendasset, nec Elector inter suos adscripsisset: nam admiratus ejus eloquentiam expostulat cu Ph. Sidneio Epist.] Petrus Bizarus apud nos fuit ante dies paucos. deposuit volumina


page 259, image: s259

octo Historiae suae universalis, sive de IV. Monarchiis. visne hc edi? Volumen ingens erit, et edax multae papyri, an vendibile nescio. quia hoc a fortuna quadam libri aut vestra pendet, non a bonitate. Collectanea sunt et congeries variarum rerum. Rescribe aliquid. nam hoc negotium mihi (nosti hominem) ambitiose commendavit. haec istic. illic quid? Tune Coloniae? an jam ad urbium ocellum? quo res tuae et tui te vocant; scio: nec ire dissuadeo, sed manere. si enim bellum perseverat: (nec videmus sane vel speculam aliquam pacis) arcta illic omnia et angusta. et versabere in tuo alienoque dolore At aetas tua et valetudo magis laxa omnia et quieta quaerunt. Vetus meum consilium nec nunc muto de Germania. Elige ibi cum Deo sedem aliquam, felicem et commodam huic senectuti. nonne pactio permittit? nonne familiaris tua res? quam generi tui strenue curabunt et prognaviter te absente. Tibi apud quolvis honestissima excusatio, vel aetatis solius caussa, quae secessum tibi suadet a turbis et a curis. denique, mi Plantine, tot jam tibi obiti pro rep. labores, ut concessu omnium otium tibi debeatur et illa praemia, quae hoc seclum numquam solvet. de statu nostro hc ita habet. Angli in castris prope Ultrajectum; here foedus cum ea Regina ictum, in ejus leges. Eae sunt, ut auxiliatrix nobis sit, non domina, aut imperatrix, ad securitatem militis et pecuniae suae haec opida habeat, Vlissingam, Rammatzenam, Brielam. praesidia ibi collocet. diu haec deliberatio (revera ardua) tenuit. Here, ut dixi, confecta res est, et legatus. David sonius statim recta Brielam, ut militem inducat. inde in Valacriam. Heu nubes, nimbi, fluctus! qui vereor, ut aetatem exagitent hoc mare. De navibus Anglicanis mira et magna hc fama. LIV. instructas ab ipsa Regina; adjunctas XVI. alias a privatis hominibus: omnes mirifice adornatas commeatu, milite, tormentis. Divisa classis bifariam dicitur. pars petiisse Indias, pars resedisse in nostro et Hispanico mari. Ipse Antonius, verbo Lusitaniae rex, adjunxisse se certe dicitur: fuga scilicet e Gallia elapsus. O Mysteria magnae Matris! quae aliquando protracta ex illis adytis videbunt lucem. In Flandria fames jam erat, et Antverpiae penuria. sed sublevabuntur (certo id comperi) a nobis, qui liberum commeatum nautis dedimus


page 260, image: s260

per Licentias: permissae enim eae in omne annonae genus, excepto frumento. Habes quae ego scio: de [note: Moreto, vel Beysio credo, qui susciperet partes Plantini. Nam Raphelengius, etiem gener jam. Leidae diu vixerat.] Genero tuo, qui olim ad haec loca, quid censes? si tu emanes: illum huc? an potius sit circumspicere et tardare? Sane videndum nequid temere. tamen putarem adnitentibus nobis, induci in vicem soceri posse. sed garritum jam satis. et alio vocor, etsi invitus, et mente apud te maneo, quem salvere jubeo, una cum generis tuis, ad quos nuper scripsi, et cum D. Peresio et M. Barone amicis nostris: Idem de Prunio et Ortelio jubeo, si vides. Vale Lugd. Bat. postrid. Non. Octob. CICICLXXXI.

EPISTOLA CCLVI. CHRIST. PLANTINUS J. Lipsio S. P.

TU tantus, mi Lipsi, ut non possis vel in Europa tota celari. nos siquidem ab hinc jam aliquot diebus litteras accepimus, te Amsterod. navem conscendisse Emdam, ubi lactor te appulisse, uti litterae tuae desideratissimae 28. Sept. scriptae et a me hodie 27. Octob. receptae testantur. utinam cum bona Deo valentem te advenisse propius brevi cognoscam. In sequenti folio curaveram ante aliquot dies describi quae vides. Idem Nic. Oudaert iterum postea scripsit Rmum Machliniensem nihil magis cupere, quam ut te liberum reddere queat etc. Idem verbis significavit Torrentius nostro Dresselero. idem prius fecerat scriptis ad me litteris. Brughelius gavisus est admodum, cum ego illi nuper scripsissem, te appropinquare. Sororius Back, nunc Vicarius Venatoris maximi, et a Principe Parmensi commissarius generalis venationis, hodie mihi adfuit in jentaculo domi nostrae, dixit, se vehementer cupere te alloqui, atque ea de re habuisse sermonem cum suo Domino de Vertin, summo Venatore, qui pollicitus sit illi omnem securitatem se impetraturum ab ipsomet Alexandro Principe. alii plurimi, qui ambiunt tibi gratificari quacunque in re, tu modo, judica quid factum velis. O utinam huc usque possis excurrere. nihil tibi prorsus deerit. cubiculum paravi tibi commodissimum sub illis supernis, ubi aliquando dormivisti: ego namque auxi et clausi, beneque munivi asseribus inferiorem illum locum: habeo frumentum, siliginem, molendinum, furnum, apparantur omnia nunc domi. habeo Vina, Cerevisias optimas, Carnes salitas, Gallinas ponentes aliquando ova recentia, hortos, necessaria externa omnia et, quod te non nescire scio, animum tibi prorsus addictum. Proinde vide tu, et dispice, quid tibi faciendum sit, atque perscribe. non tardabo, quin statim quicquid judicaveris effectum reddere coner. neque puto te quicquam petiturum, quin illico tibi concedatur. Quod si velis et possim, ad te ipse veniam, aut saltem mittam discipulum tuum (quo facile possum carere) ut te


page 261, image: s261

quo voles comitetur. factus ille est paulo peritior in itinere conficiendo, quam solebat. Vide nunc quibus artibus cupiam te allicere ad huc veniendum, cum edulia et potationes atque domum etc. propono. Judica vero et jube, quae judicaveris expedienda. Hyems, quae mihi semper molesta, si haec transierit cum incolumitate corporis, te libentissime comitabor, quo volueris. In Galliam, in Italiam et ultra, et si vis in Germaniam. Quae sit futura facies temporum hc nescio, nunc autem miserrima. afflictiones autem plerumque vertuntur in gaudia. post nubila Phoebus. sed quid ego te doecre possem? fabulor tecum absens, et sic mentem pasco alloquio mihi jucundo. ride tu, si placet, nenias nostras et aliorum; et bene vale. Antwerpiae in officina nostra typograph. 27. Octobris 1586.

Haec epistola, ut multae aliae, manifesse ostendit, Lipsium jam hoc anno decrevisse evadere Leida, et quod A. 1591. perfecit, ad sacra Romana transire, et cum Torrentio, et Archiepiscopo Machliniensi, per Plantinum de reconciliatione sua egisse. quin et Oudartum, et Breugelium, cognatum Lipsii, conscios fuisse, simul haec indicat.

EPISTOLA CCLVII. HIER. MERCURIALIS J. Lipsio, Viro eruditissimo S. D. Leidam.

MEmoria illius suavissimae consuctudinis, quam Romae in aedibus [note: Apud quem Lipsius biennium vixit, ut ex vita ejus constat.] Antonii Perinoti, Cardinalis amplissimi, interdum habui, jucundissima deinde scriptorum tuorum lectione confirmata, usque adeo pectori meo inhaeret, ut minime dubitare debeas, quin Lipsium toto orbe cognitum probe cognoscam, et propterea humaniter quidem, aut potius humiliter, sed non juste fecisti, qui descriptione quadam te ipsum, quasi mihi ignotum, ad memoriam reducere sis conatus. Complures Patavii testes habeo, atque inter alios Joannem Vincentium Pinelum, Virum clarissimum et eruditissimum, cum quo saepe de nostra vetere, saltem inchoata, si non confecta, amicitia loquutus sum. ut hinc certus esse queas, me eum animum, quem sponte erga te conceperam, multo magis nunc tua tanta humanitate invitatum esse omni tempore atque omni loco conservaturum; Quem vero tantopere mihi commendasti [note: Vid. Epist. seq.] Petrum, medicinae studiosum, libenter amplexus sum, et quemadmodum ore summa cum promptitudine tibi cuncta mea obtuli, sic ubi dabitur occasio, quantum tua ipsius apud me commendatio valeat, re ipsa diligenter ostendam. Ab eo te melius valere cum intellexerim vehementer sum gavisus, quod non ita pridem additiones postremas scriptis tuis factas legens, querelas de adversa tua valetudine aegro animo cognoveram. Quare ut eam, sine qua nihil possumus, sanitatem in primis cures, teteque Reipublicae literariae diu


page 262, image: s262

incolumem serves, etiam atque etiam hortor, sique est, aut unquam erit, in quo Mercurialis tuos illustres conatus juvare possit, omnia de ipso pollicearis peto. Patavii. Nonnulla de Suetonio, in quo te versari intellexi, libenter proposuissem, nisi vetassent assiduae in legendo, et medendo occupationes. Decimo Calendas Junii. 1586.

[note: Respondet ad hanc Lipsius Centur. ad Italos Epist. I. Francofurto data, cum jam discessisset Leida, et ad loca puriora (quod Mercurialem capere scribit) se transtulisset, id est ubi Romanae cerimoniae vigerent.] EPISTOLA CCLVIII. HIER. MERCURIALIS J. Lipsio S. D. Leidam.

QUi inter nos jamdudum Romae, dum tu apud Cardinalem Granvellanum, ego autem apud Cardinalem Farnesium essemus, contractus est amor; curavi quantum in me fuit, ne ullo temporis spatio, ullaque locorum intercapedine deleretur; quod quoque a te pro tua singulari humanitate, omnibusque spectatissima virtute, a te factum fuisse non dubito. et quanquam interim neque tu mihi litteras dederis, neque meas receperis, nisi semel bisve, amicorum tamen communium salutationibus saepenumero hujusmodi officium impletum, recordor. unde nunc oblata mihi nepotis Plantini occasione, praeterire nolui, quin te his meis plurimum salutarem, simulque significarem, neminem esse, qui probitatem, ac summam eruditionem tuam me plus colat ac suspiciat. De conditione, quam tibi 2 per D. Petrum meum non ita pridem fignificavi, quid dclibcrcs, avide expecto. utinam autem res tuac patiantur, in Italia nobilcum tc esse, nam fperarem etcoclum noStmm, ac itatum in reliquis forc placiturum. Bcne vale, meque araa. Bonon. 18. Fcbruarii ifpi.

Et hujus mentio fit in praecedenti epistola, hc autem cognomen induxerat Mercurialis, vel Lipsius. sed inteligit Petrum Wittendellium. vid. Cent. ad Ital. 7. et mox Epist. 260. Meicurialis cum olim sibi a manu, fiusse scribit. erat Belga, ut puto. ejus Epistolam et nos infra dabimus.

EPISTOLA CCLIX. HIER. MERCURIALIS J. Lipsio S. D. Lovanium.

LItterae tuae Lovanii XII. Kal. Mart. datae, etsi sero sint mihi redditae, magnopere tamen animum meum recrearunt; non solum jucundissima veteris nostrae amicitiae, in urbe jam dudum contractae, recordatione, verum etiam praesentis tui status enarratione, quem sicuti, et felicem, et gratum esse tibi gratulor, sic vellem potuisse, in hac nostra Italia, hoc est in aeterno


page 263, image: s263

disciplinarum omnium domicilio, tranquilla mente, ac valido corpore esse potuisses, at Deus nostros actus nobis ipsis melius dirigit, eapropter cuncta haec magna providentia eum disposuisse non dubito. Illud tamen in hac non exigua animi aegritudine solatii capio, te nullo tempore defuturum, quin ubique locorum amorem, quem erga me hactenus servasti, haud imminui patiaris. Ipse quoque enitar, ne observantiam in te meam ulla vetustas, aut temporum fortunaeve iniquitas deleat; Atque ad hoc nullum efficacius instrumentum invenio, quam crebras, prout locorum distantia fert, mutuas scriptiones, quibus ne desis magnopere expeto. Inter hos serenissimos Principes creberrima, atque honorifica de te habetur mentio, et nisi tuas litteras ostendissem, falsus plane rumor percrebuisset, qui te ad Deum concessisse, inter nonnullos erat. Philippus Pigafettus Vicentinus, Cosmographiae, rerumque antiquarum peritissimus, quique tuos de Militia Romana libros mirum in modum commendat, sese nonnulla dubia circa ordines, et aciei instructionem habere fatetur, teque de iis cum interpellare percupiat, non modo me mediatorem esse recepi, verum etiam te sibi benigne esse responsurum spopondi. Interim ubi quos promisisti libros de Tormentis Bellicis, nec non Historiae facem in lucem prodire feceris, exemplaria quam primum per Paullum Moneliam ad me perferenda cures precor; Adeo enim acri quodam tuorum scriptorum pruritu, et tuac amicitiae ambitione laboro, ut moras pati nesciam; si quid autem apud me erit, quod tibi ulla ratione placiturum intelligam, eventus forsan feliciores, sed non meam promptitudinem desiderabis. Bene vale. IV. Idus Aprilis CICICXCVI.

Est Responsio ad Lipsii Centur. ad Italos 42.

EPISTOLA CCLX. HIER. MERCURIALIS J. Lipsio suo S. Lovanium,

QUas postremo a te recepi litteras Pigafetto statim comunicavi, qui vix dici potest quanta laetitia, quantisque tui laudibus eas perlegerit. De iis vero, quae circa legionem, totiusque aciei ordinem te commoniturum sese recepit, quam primum sibi per levem, qua modo afficitur, stomachi imbecillitatem licebit, perfecturum esse pollicitus est; neque ipse desinam eum excitare, donec promissa expleat. Librum de machinis avide expecto, et quam citius ad me perferetur eo gratior eveniet, statimque ut etiam Moneliae nostro scripsi, sumptum omnem libenter persolvam: si scires, aut tibi persuadere posses, quod tui in universa Italia desiderium sit apud omnes studiosos concitatum, non modo interdum hc vivere optares, verum etiam forsan deliberares, quod tamen, quia fieri posse dissido, memoria saltem virtutis tuae jucundissima, nec non lepidissimis scriptis, ac epistolis saepe frui, quantum


page 264, image: s264

in me erit, enitar: tu quoque segetem ac materiam huic meo desiderio supedites, vehementer precor, neque enim is sum, qui semel tantum amore virtutis, et ingeniorum captus ad alia converti possim, et quamquam in plerisque rebus curae atque anni memoriam mihi depraedentur, in hoc tamen nunquam ero obliviosus, ubi de te ipso vel cogitandum quippiam, vel loquendum, vel decemendum erit. Certe satis nequeo mirari, cur Petrus Vuitendclius, olim meus a manu jam biennium agitur, nullas mihi litteras dederit, nisi forte Deus ipsum aliqua ratione ad se vocaverit, qua de re ut alias efflagitavi, si per te certior fieri potero, hoc nomine quoque non parum me tibi debere fatebor. Vale, teque nobis ac toti litteratorum orbi serva, meque ama. Datum Florentiae Pridie Kal. Julii. CICICXCVI.

EPISTOLA CCLXI. HIER. MERCURIALIS J. Lipsio S. D. Lovanium.

QUemadmodum semper ex tuis literis singularem quandam voluptatem et fructum percipio, sic ubi ad te literas dare mihi accidit, mirum quantum delector, praesertim vero si quando de aliqua re scitu digna atque optata scribendum est, veluti nunc mihi occasio datur. siquidem Pisis dum circa sacras illius civitatis aedes fabricatur, inter rudera est quidam lapis, vetustissimus ut putatur, repertus, multis literis scriptus, in quibus intelligendis etsi multum plerique viri docti laborarint, hactenus tamen nulla rei descriptae certitudo a quoquam est inventa; ea propter quia notum est, quam vetus et vera inter te ac me sit amicitia, putatum a compluribus, fore ut me intercessore, a te, quae tua est eximia in pernoscendis voterum rebus peritia atque industria, tandem aliqua optata hujus [note: De hoc lapide infra ad epistolam Curtii Pichenae videbimus. ipsum hc describere nihil attinet, cum saepius editus postea fuerit.] lapidis notitia comparetur: unde eam diligentissime descriptam tibi mitto, oroque ita efficias, ne qui in me tantum spei collocarunt, prorsus fefellisse videantur. Est quoque circa easdem aedes antiqua columella, mediocris magnitudinis, cui marmoreum vas antiquum superimpositum, de quo licet omni tempore sit disputatum, attamen magna pars traditione quadam existimarunt, atque adhuc existimant, in eo cineres Patris C. Julii Caesaris fuisse repositos, quem Parentem Pisis Magistratum gessisse, in eoque dies suos finivisse fama est, quod forsan te quoque apud aliquos scriptores legisse si recordaberis, rem et viris eruditis, et mihi in primis gratissimam facies. Veluti pariter tibi magnopere debebo, si et de tua praesenti valetudine et de cogitationibus tuis aliquid certi nunciabis; et enim multi mirantur, cur Senecam a te saepenumero promissum, et ab omnibus valde expectatum, edideris nunquam. De valetudine autem mea, si quid


page 265, image: s265

scire, ea est, Dei beneficio, satis firma, quantum tamen ferunt anni 72. quos propediem me esse completurum spero, sed de quo debent magis amici mei laetari, est, nondum hos annos esse mihi illud Plautinum onus Aethna gravius, quod et corpore satis valido et animo robusto ita sim, ut publice legere, frequenter studere, infirmis petentibus consulere, aegros visitare, scribere ac dictare possim, quae omnia de te quoque audire vehementer opto. Vale, meque ama, et te plurimum a me coli persuasum habe. Florentiae, anno 1603. 20. Augusti. Guilielmus Athenius meus, immo et tuus, plurimum te salvere jubet.

P. S. Venit ad me Tarquetus cum binis tuis, quem cum vidi bene pulcreque valentem, vix me a risu continere potui, quod et Pater et ipse usque adeo timuistis; dabo operam ut pro occasione authoritatem tuam, fidem ac amorem meum reipsa experiatur. Neque enim, ut spero, occasiones mihi deerunt, quando biennium adhuc vivere Pisis, inque Medicinae studia incumbere deliberaverit. Itaque tutum Parentem suum reddas, nihil ipsi defuturum. iterum Vale.

EPISTOLA CCLXII. HIER. MERCURIALIS J. Lipsio S. Lovanium.

QUantum voluptatis, et mihi, et aliis, qui tua responsa mirum quantum expetebant, litterae tuae haud ita pridem receptae, attulerint, vix explicare licet; qua de re omnes tibi immensas agimus gratias, utque inscriptioriem Pisanam tibi missam imprimi cum tuis observationibus cures, etiam, atque etiam petimus; nemo enim dubitat, quin ubi acris tui ingenii, atque singularis judicii vires intendas, fore quin omnium eruditorum, et praesertim antiquitatis amantium, vota expleas. Paucos ante dies quidam alius lapis cum inscriptione in hac urbe inventus est, cujus exemplar Pisani isti a me tibi mitti optaverunt, quod nunc facio, additis etiam litteris, quae circa fundum leguntur illius vasis mannorei supra columnam marmorem collocati; de quo in proximis meis paeteritis me significasse memini; Itaque te precor, ut ea, qua soles erga Mercurialem tuum, senem quidem, sed pectore erga te admodum fervido, iterum his meis respondere, et aliquid de inscriptione dicere, libellum de Vesta et Vestalibus recusum mihi mittere velis. Vale. Pisis Kal. Mart. 1604.

Litteras vasis deliberavi non mittere, quod sint Italice nec quicquam aliud, contineant, nisi erectionem illius super columnam prophyreticam ante 300. annos tantum factam; est tamen fama eam esse vetustissimam, ac ab aliquo Augusto Pisanis donatam.



page 266, image: s266

EPISTOLA CCLXIII. REIN. REINECCIUS J. Lipsio S. Leidam.

CLariss. et ornatiss. V. Teneo memoria, quo tempore Academia Lipsiensis me civem habuit, eodem te in Jenensi publice docuisse. Qua nominis fama et celebritate, ne quid auribus tuis dedisse videar, dicere supersedeo. Me quidem mox inde incredibile quoddam desiderium cepit, alicujus tecum necessitudinis jungendae: quippe quam non solum honorisicam, verum etiam fructuosam mihi fore confiderem, quando studia fere nos eadem tractare perspicio. Sed fecit, nescio quis casus, ut alio te deportaris. A quo tempore etsi scripta quaedam tua, inprimis vero ingeniosissima illa et doctiss. Satyra, Menippea, item in Tacitum notae tuae in manus meas pervenere, nihil tamen de te praeterea cognoscere certe potui. Donec nuper admodum ad summum illum meum, Jacobum Monavium, de te mentione facta, is eandem se habere tecum amicitiam, quam tot annis mecum coluisset, constitutam assimavit. Hac denunciatione mirifice exhilaratus, ilico ad scribendum animum appuli, praesertim cum intelligere mihi videar, nonnihil interea nostros quoque conatus innotescere tibi coepisse. Citas enim in Tacitum notis evulgatos opera nostra Ditmari Episcopi annales. Itaque interpellationem ab animo tui observantiss. profectam, in bonam partem accipias, et eum me statuas, qui de te, de ingenii monumentis tuis, si quid ego judicare possum, omnibus numeris absolutissimis, praeclare sentiat, pervelim. Tu vicissim largiere, ut id tui studium nostrum non aversere. Equidem ita persuasum habeo, si una essemus, aut saltem propius abessemus, me in praeceptoris mei [gap: Greek word(s)] [note: Intelligit Joannis Glandorpii Onomasticon Historiae Romanae, quod ex scedis defuncti concinnavit Reineccius, et edidit Francof. 1589.] opere, quod modo in manibus habeo, recognoscendo et locupletando, plurimum consilio, auctoritate, fide tua juvari potuisse. Inscriptionem placuit cum hisce conjungere. Atque est me hercle argumentum istud uti praeclarum, ita amplum et arduum. Optarim autem ipsum Glandorpium hunc doctrinae quasi foetum educere potuisse. Verum cum istam bonis litteris felicitatem Parcae inviderint, ego ceu ancillando partes illas excepi. Quo successu, tui, ubi opus id in lucem prodierit (fiet autem hoc propediem) judicii esse volo. Interea haud gravate ad me rescribes, et si quid de instituto hoc in mentem venerit, quod me scire oporteat, significabis. Hoc nihil facere gratius poteris: deferoque et observantiae et animi memoris ad te officia, quae pro eo merito debita a me proficisci poterunt. Etiam atque etiam vale, et de tuis ipsius [gap: Greek word(s)] significatione me amoebea dignare. Ex Acad. Julia Helmaestad. M. Julii d. XIV. CIC. IC. XXCVI.



page 267, image: s267

EPISTOLA CCLXIV. JANUS GRUTERUS J. Lipsio S. D. Leidam.

LIteras tuas datas postridie Non. Jul. Pavo noster de manu mihi in manum tradidit, ipsis demum Kal. Septemb. sed non eo ingratiores. Earum enim plus decies repetita lectio, tantae fuit delectationis, ut verbis exprimere non queam. plane me de morte suscitarunt, eo etiam magis, quod caeteris cessantibus tute unus parvitatem meam rescriptione dignatus. Quanquam, Cl. Lipsi, cur tam anxie te excusas? et quidem sermone dulcamaro, vergens tamen ad amarum magis. Equidem manum tuam assidue desideravi vehementer, et quidem herele jure: quid enim est quod lila jucundius honorificumque magis mihi? verum ita desideravi, ut ego voluptate atque honore carere me moleste ferrem; non etiam ut poscerem aliquid imperiosius. literas, quas recepisse negas, miseram per agnatum [note: De Brucaco vide supra ad Epist. CXX.] Brucaei ad Ortelium, ut ille ad vos; quod fecit, sed sero admodum, ut scribit, et non per compendium. sed hoc est nauci. si tamen peccatum aliquid adhuc hac parte, peccatum nimio amore, cui ignoscas, quaeso. At quod Sublesta apud te sit fides, male factum. Scriptum quidem carmen illud Pavoni, (nam de eo credo agis) calida manu, calida mente. Ideoque jamdudum sponte binos illos mordaces versus Epigrammatum fasciculo erasi. sed non ideo minus verum. in aliqua Germania viros esse, et spero et credo. At an in Balthico hoc litore sint, quibus reapse nomen id competat, ambigo, Lipsi, ambigo. Certe inventi nulli mihi. Diogenes forsan cum laterna unum atque alterum invenire posset. sed quid illi in tanta multitudine? utinam querulus super hac re solus ego? At eandem cantilenam ingeminant quotquot nostrates, id est, homines omnes ingenui. Imo memini Maevium aliquoties Lubecae dicere, malle se, si per bella fas, in Belgico vivere pane mendicato, quam hc re lauta. o Lipsi, fastum et astum istis locis cernere, oculis tangere, manibus ferire licet cuivis. loquor de hominibus, qui doctrinam sibi vindicant; non de plebe; agrestis quidem est, tamen sida. Hinc mihi a tibicinibus meis fere ruina. sed bene, quod naturae meae Deus auriculam vulserit, et admonuerit: verum non tuto omnia literis committuntur. De Jurisconsultis hoc tantum addam, nondum recepisse me ab eis responsum. nec exigo. quin scrio doleo, quod eos unquam adierim. nam statim post significatum mihi, nihil excogitari potuisse a me, quo animos eorum exacerbarem magis, quam juris lectione. Hc enim titulo Doctoris auctis, non solum publicam eam invident, sed etiam privatam, quam cum prohibere nequeant, cavent tamen ne publice schedulam affigant, si quando novum forte librum, titulumve auspicaturi. Et talia probe cognita habuere, qui me blando vultu, blandiore voce induxere: nam cum ego magis antiquitates


page 268, image: s268

ad animum meum esse, dicerem; illi respondere, si id aggrederer, non habiturum me post mensem auditores; si vero jus, maximum fore confluxum. Itaque jam ab iis digito ludificatus ostendor, quod quo parcius fiat, domi deliteo, vel clam rus peto. ubi meditor aliquid, procul scincet a Jove, procul a fulmine. sed una tamen adhibetur cautio, ne eorum quempiam aut sermone, aut scripto taxem. Imo, quoniam ita necesse, colo ipsos venerorque; exemplo, forsan inquit aliquis, eorum, qui et Febrim et Pavorem. At hoc ego non dico. Tu solus occurristi, mi Lipsi, cui in sinum effudi, ut et nunc facio, quae minus concoquo. Quaeso, obsecroque per paternum tui in me amorem, soli tibi hereditarium; nam audio te nescio quid de me, et de hisce rebus scripsisse D. Caselio. non puto tamen acerbum esse aliquid, aut minus amicum, quanquam id prae se ferant nonnulli. Et haec vere omnia ad te, at libere. Forlan et dolentius, quam necesse erat. sed licet apud te, puto. sin minus, cogar aemulus esse Midae, si modo arundo queat sola tenerc fidem. At Tragoediarum satis. nunc ad Comoedias. propter haec atque alia jam [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] cogitassem, nisi me pellacia sua retineret David Chytraeus, a quo praeter omne meritum, atque adeo praeter spem, mirifice deligor. Quotidie ille ad me venit, aut ad se vocat, horamque conterimus deambulationibus circa suburbia. sermo intetea de rebus Belgicis, et fere semper de te. Itaque si tinnivit auris, jam scias, unde eveniat: Ille profecto vir hic unicus, qui qualis Lipsius sit norit, tantique eumple etiam faciat. Alii contemnere quidem non possunt aut audent, sed tam parce tamen laudant, ac si de suo darent, detraherentque. Salutem a te ei ascriptam non repraeseutavi, quod profectus Regiomontem, ubi de restauranda Academia cogitat Princeps. saepissime non sine gemitu professus mihi, libenter se scripturum saepius ad Te, sed non audere, propter paupertini ingenii, genii infantiam, quae non parum ei adaucta, ex quo legit centuriam tuam. hc enim, inquit, tribus adeo verbis, clarius sententiosiusque quidvis exprimit, quam nos nostrique tot epistolis, totis voluminibus. Itaque, Lipsi, nisi hunc hominem medullitus ames, ama jam deinceps, quaeso, et si per occasionem scripseris ad eum, quanti ejus amorem ego aestimem, fac sciat. Brucaeus noster praeter varias artes et exactam Antiquitatis cognitionem, vere Belga cluit, id est, homo sine felle, et qui dicta cohonestet factis, me ex animo diligit: sed quoniam magnatibus medicus inservit, rarior domi est, quo fit ut minus frequenter candore eo ac fide utar. Tertius, quem veteri fama et literis notum habes, exhibet se mihi fronte amicum, sed eo non ita sum familiaris, quod distineatur occupationibus et re domestica, quodque non audeo scribere, tu conjicere potes: nam vates bonus es. Faveas igitur tu tantum, Lipsi, mihi, et casabundum manu auxiliari subleva. hc ego hyemem transigam: nam de praxi, quae scripseram, deque Vratislavia muto factum, et graviter incipio veteres evolvere, et rursum locos (quum priores perierint) ut vocant communes in antiquitatibus, Historiis, Politicis continuo. utinam ad finem perducat Perfica. Spero tamen trien nio tantum posse praestare, ut hos homines aequem, qui hc ex simili mustaceo


page 269, image: s269

laureolam. protrita enim curant tantum. vin' exemplum? ille, de quo modo dictum, cum dicerem me credere te imitari in Epistolis tuis Senecam, Plinium, Symmachum: quis est Symmachus inquit, an non Theologus? putabat scilicet patrum aevo aut saltum avorum suisse concionatorem aliquem, ut vocant. Tu ride, et si magis quid polliceor imputabo tibi, qui mihi praeceptor: atque utinam propius tua sectari licitum vestigia: nam de meliore via ut cogitem quae scribis? quid vis, mi Pater, talene consilium filio? At melius sane. et cautius Phoebus Phaetonti, hac inquit, sit iter; manifesta rotae vestigia cernes. quamquam adhuc formido est, ne dum tuam ire audacius affecto viam, nomina dem aquis, Lethaeis puto. Tu vero, Lipsi, quid? taedeo ac deficio. non credam ego, non, si Aperta dixerit. Arguetitque te vel sola nupera Pronuntiatio, quam horam totam sub concione et in concione legi. nec enim hc adhuc ejus exemplaria. visus tamen hc mihi te exsuperare. Certe eruditius acutiusque in hoc genere scriptum tibi nihil, animi mei sententia. Dum haec scribo, incidit mihi materia ad te Elegiae. eam aggrediar, quum me remiserit Febris: nam ejus jam sentio paroxysmum. De Rege Danico nihil scio, nisi permissu suo militem in suo regno scribi, nomine et stipendio Anglorum. Iu conventu Luneburgensi, quid Danus et proceres Germaniae egerint, non ita scitur: multus tamen sermo est de nuptiis Scoti et Danae. hoc forsan moliti, imo hoc moliti, et etiam nonnihil de auxilio pro Angla: non itidem pro Navarreno. quanquam Dn. Sigurius hc prae se ferat, accepisse melius responsum, quam speraverat. Comes Murcensis, ut ajunt, ante dies duodecim turpiter exire jussus de media nocte urbe Brunswiga, cum ejecti priore die, quos retulerat in numeros, tyrones. qua de causa id factum, ignoratur, nisi quod putant, oppidanos aut metuisse, ne aliquid hostile illic patrarent, aut quod debita contraherentur, et praesentis pecuniae Novae Aquilae nihil esset. summa summarum, si aliquid ex his locis iret, spissum illud Plauti, praetereaque nihil. Carminum meorum editionem quod probas, vehementer gaudeo: nam cum te scire noverim nostri aevi nasum, arbitraris profecto aliquid in iis esse, quod lucem tueri possit, et aetatem: quanquam ego valde metuo. Sed habeo prae manibus alterum librum Ocellorum, unumque Capillorum, tibi imputaturus, Lipsi, monumentum mei genii et sempiterni erga te amoris et observantiae. Ita tamen, si permiseris tam clarum nomen tenebricosae satis adhuc rei praelucere. Ex iis, inquam, spero me ferre posse famam aliquam: nam alia mea levioris fere omnia notae, nata mihi sub manu destituto libris et musis, aegro adde pariter animo atque corpore. sed bona fortasse adhuc Germanis, quibus ad omnia bonus stomachus, ad crudas etiam pernas et salmones, sale pridem et fumo luistrali duratas. Itaque Wecheliis mea Pericula transmisi; Pericula enim voco, quod nomen non occurrerat, et Douzae Clarissimi responsum tempori non adesset. Ea partitus sum in Manes Guilielmicos, Epigrammata, Ocellos, sive Harmolynem, et Elegiarum libros quatuor, in quibus (praeter ad te, Douzam, Donellum, Susium, Metkerkium, Lernutium, Ortelium) epistolae sungulares ad Buchananum, Scaligerum


page 270, image: s270

Pimpontium Brissonium, Auratum Cujacium, Mercerum, Victorii manes. ut omittam Germanos, Annam Pallant, Chytraeos, Monavium, Brucaeum, Wesenbecium, Monavium, Bersmannum, Caselium, sociosque veteri amicitia charos. Ocellos dicavi Genio magni Douzae Nordovicis, manes Guilielmanos et caetera Lubecensi Senatui, a quo superiori hyeme laute admodum et honorifice exceptus convivio. sed ditavi tamen sola inscriptione, sine epistola ulla, sine praefatione, ne viderer aucupari munus; cujus ea hisce locis fames, ut plerique singulos quaterniones fere inscribant patrono peculiari. At potius peream ego et mea, quam horum sordes imiter. Vereor tamen ne Wechelii imprimere mea possint aut velint. nam accepi superioribus diebus literas a Sylburgio, qui eorum praeest Typographiae, illis scribebat Wechelium utrumque abesse urbe, praelaque omnia occupata, recusatumque Aristophanem Graeco-Latinum, desiderarique magis Historias, quam Poetica, metuere ergo, ne hac in parte mihi succederent vota. Curaturum tamen accurate per Gallos aut Basileenses hinc proximis nundinis. Ita sere, mi Lipsi, periit Gruterus vester, antequam natus. si remiserit mea Sylburgius, dedicabo libros elegiarum [note: Henricus Ranzovius ex antiquissima familia onus, Filius Joannis, omnium eruditorum hujus seculi elogiis, ut communis literarum et literatorum Maecenas celebratus est. vide de eo Jo. Molleri Introduct. in Histor. Cimbric. part. I. cap. XIV. . 9. pag. 226. ubi elogia, quibus est ornatus, recensentur: edidisse sub nomine Christiani Cilicii, Historiam belli Dithmarsici docet idem Mollerus in Hypomm. ad Barthol. de script. Danor. pag. 183. quaedam ejus et Lipsii Epistolae mutuae leguntur post Hottomannianas. num. II. Miscel. et seqq. Morerius eum A. 1601. obiisse scribit. sed Mollerus A. 1599. Kal. Januar. et Hamburgi A. 1599. edita oratio in ejus furrere per M. Stepanam Macropum ab eodem memoratur.] Randzovio, quod ipsum tantum non velle odoratus sum. familiarissimus enim est D. Chrytraeo. cum enim tu de patrono scribas, is mihi certe videtur solus eo nomine dignus. Miraberis si contigerit videre, quam sim mutatus ab illo. omnia sere pentametris, termino duarum syllabarum verbis more Ovidii. Inventio et dispositio nova, id est magna ex parte invisa, intacta aliis. sed jam satis detinui te, mi amicissime Lipsi, et invadit me jam febrilis calor. Ergo desino. et te salvere multum jubeo. Tete etiam, humamssime Dousa. cui nihil scribo, quod nihil occurrat, quodque alter Lipsius sis. Ergo scripsi tibi haec. Salvete et valete, doctrinarum omnium perpetui soles, et libertatem meam simplicitatemque, incautam forsan, ingenuam tamen aequi bonique consulite, scitoteque Lunae me similem, qui quo longius a vobis disjunctus, hoc magis atque magis auctum habeo amorem. Rostochii die VII. Septembris CIC IC LXXXVI.



page 271, image: s271

EPISTOLA CCLXV. JANUS GRUTERUS J. Lipsio Uberrimam salutem. Leidam.

EX posterioribus meis statum rerum mearum prolixe intellexisti. libertas mea quin grata tibi fuerit, non dubito. cum tamen ad nostrates scriberem, non passus est amor meus incomparabilis et observantia perpetua, quin quoque aliquid ad te, licet omnino scriptione dignum nihil aut parum haberem. Videor enim sic ferre paullo moderatius desiderium tui, tantum non sic garriens familiariter tecum. Atque utinam ille dies aliquando, quo iterum alter alterum videat. certe in studiis meis quotidie requiro et judicium et faventiam tuam. ut verum non dixerit ille noster, tum demum homines nostra intelligimus bona etc. nunc autem temporis requiro etiam super vitae meae genere consilium. Tu, si placet, rem breviter audi. si patriae nostrae male omnia succedant, quod non spero, sed metuo tamen nimis, actum erit ilicet de facultatibus patris. Ego igitur qua ratione honeste vitam agere possim non invenio, nisi me alicui rei totum dedam. praxis non placet. non placet etiam, vel tenuiter admodum, plus aula. Itaque quid superest, nisi ut tranquillo aliquo vitae genere aevum eousque transigam, dum det hisce turbis Deus aliquis finem; id fieri posset, si annum adhuc unum atque alterum vel historiis, vel antiquitati, vel jurisprudentiae diligenter incumbam. Spero enim me posse postea aut ad Academiam aliquam vocatum iri, aut a principe, cujus ingenium non abhorrens ab his artibus nostris, ad nescio quae negotia adhiberi. nunc autem plane anceps sum, ubinam locorum interea figere sedes velim, et quod genus artis, juridicumne, an Historicum persequi debeam. Peto igitur ut tu super hac digneris mihi dubio consilium dare: eo enim animo sum, ut quidquid a te probatum fuerit, id, ut sapienter ac utiliter constitutum, ipse etiam actutum secuturus sim. haec autem ideo loca mihi non placent, quia neminem hc scio, qui ulla in re tantillum favore aut auctoritate sua prodesse mihi vellet, aut posset. Excipio solum Chytraeum, cui certe multis de causis multum debeo. non aliter enim mihi habet honorem, quam si aliquis ex illis excellenter eruditis, et qui vetant hoc aevum cedere antiquo. nuper etiam per ipsum innotui Proregi Daniae Ranzovio, qui me amicissimis literis jam bis ter invisit, omniaquesua largiter obtulit. Chytraeo consilium meum nondum patefeci: cupio enim prius scire, quidnam tu sentias. Certe enim, aut nulus est, aut pauci admodum, quibus omnia mea aeque probata cupiam atque tibi, quem ab ipsa adolescentia prima et propter egregiam prudentiam et infucatum candorem, omni honore et obsequio, et propter animum vere paternum erga me, incredibili amore prosequor atque complector. Recte igitur feceris, si dignatus sueris mihi quamprimum scribere sententiam tuam: de hac re etiam scripsi ad communem amicum Donellum, cum eo, si grave non est, poteris


page 272, image: s272

etiam loqui de hisce. Cuperem autem maxime illis locis sedem figere biennalem illam, ubi et copia bibliothecae alicujus et virorum doctorum, cum quibus foret conferre mea etc. cujus hc omnino nulla est. si enim aliquando cum aliquo congredior, data Opera abstinent de literis, et de nescio quibus nugis agunt. clanculum tantum instruunt quosdam, qui operam dent, ut me in aliqua re captent. at frustra fiet. disco ego etiam dissimulare ad praescriptum illud Dousae ad Cammium nostrum; heu quondam tuum. hoc tamen, dissimulare nequeo, cum nostratia ingenia nimis deprimeret, et per sermonem nunc de judicio tuo, nunc de ingenio sinistre loqueretur, et pleraque illa emblemata comparationum, sententiarum in libris de Constantia descripta ajeret ex Guevarra et Mornaeo, aliosque esse praeter Politianum, qui epistolam norunt scribere, quam patienter debeas relegere. si nescis, mi Lipsi, hc sunt etiam, qui in lucem emiserunt epistolarum libros at vos, credo, non legisti, aut vidisti unquam. Hc etiam praeterea nimis magnos facio sumtus. nam licet victus ratio sit plane tolerabilis, extraordinaria tamen non sunt. quotidie enim fere cogimur ad nuptias hominum ignotissimorum itare, atque munere eos donare, cujus minimum pretium duos nostrates florenos aequat. Ignotus autem et exterus cum sim, nolo cujusquam malevolentiam emansione mea conciliare, ne si semel peccem, ante acta omnia leviora sint plum. quamquam alioqui rarus usquam eam. praemitto tantum donum meum. o hominum mendicabula! sed de his satis. alias causas require ex communi amico Donello. decrevi vero circa Kalendas Majas stilo veteri hinc abire, nisi insigniter aliquid adversi mihi bonive accidat. Itaque, mi optimi homines, vel per vos, vel per alios fac sciam, quidnam agere debeam. Peragrata enim Dantisco, Regiomonte, Vratislavia, Praga, Wittenberga, illisque adjectis locis, videbitis me statim eo volare, quo jubebitis, et ita literis incumbere, ut cum Diis nomen aliquod obtineam inter amatores verae doctrinae, et vos non pudeat me pro discipulo vestro agnoscere ac praedicare. Jam totus torpeo. ante tres menses percurri Plautum. et quae sub acumen styli inciderunt manu lenta, suspensa, soluta, notavi. Tu pro tua in me benevolentia non gravate judicabis quid super iis censeas. si placebunt quaedam, ad id exemplum plura alia ex Plauto statim submittam, ut etiam ex aliis auctoribus. Poematia mea hoc vere prodibunt, credo. Excudit ea Heidelbergae Commelinus noster, atque adeo ab iis ibidem [gap: Greek word(s)] fiet initium. quod forsan non scaevi ominis. Utinam quaedam in iis, quae tibi, quae Dousae ad gustum. jam aliquoties quaesivit ex me Chytraeus, an vivat adhuc Marnixius noster, et ubinam. quaeso una opera perscribas. Aveo etiam seire quo gentium vivant Wiltius et Pollio. Te recte adhuc valere ex eo suspicor, quod de invaletudine nihil scripserit nuper Dousa fil. aut Esychius. sed jam fabulatus satis. Vale ergo, mi amicissime atque optatissime Lipsi, et ignosce tumultuariae. scripturae. dicerem alias me accuratiorem, sed difficile est adsuescere. canem vetulum loro. At tu, homo, etiam in epistola tua audes scribere, quasi fingerem missas ad, te meas, quas nullas misi. id scilicet est, quod tam elegantes et bellae, utmultum


page 273, image: s273

temporis requirant, quo poliantur. sed voluisti, credo hac ratione tecte imperare, ut scriberem cultiores. hoc eo dico, quia video te epistolas tuas eodem, quo scribis, modo committere publico, quod si legerent alii homines, tua auctoritate et testimonio moti, putarent mihi solenne esse aliter loqui quam factum est. quod eos putare certe illibenter vellem. Vale iterum, mi humanissime Lipsi, Rostoch. die XVI. Februar. 1587.

EPISTOLA CCLXVI. JANUS GRUTERUS J. Lipsio. Leodium.

ETsi nuper epistolae tuae optatissimae responderim, vir amicissime, itero tamen scriptionem, nactus mercatores, qui hinc Franefurtum. Et quidem si vales ex voto, est quod laeter. Ego sane ante aliquot septimanas periculose aegrotavi, jam constitutus prope Orci cancros. Quod nunc inprimis vellem scires, erat, maturare Commelinum nostrum senecae editionem. Ei ornandae postulavit ante duos fere menses operam meam. addixi: itaque plerosque Criticorum, eos, quibus cordi prisea juris prudentia, sedulo evolvi, enotavique omnia, quae usquam facere videbantur ad Philosophi unici emendationem, interpretationem, explicationem. sed et conjecturas novas meus mihi Apollo suggessit fere ad sexcentas. Quoniam vero tua in eum symbola omnium lautissima, quaeso te, ut si quae sint correctiones, quas nunc minime probes, id mihi scribere non graveris, si quoque quid interea curiosa ingenii tui eruit felicitas, id ne mecum communicare dedigneris: suis quidque locis apposite distribuam, atque ordinabo. sed heus, mi Lipsi, festinato opus est: nam urget valde Commelinus noster. si literas tuas Franesurti miseris ad D. Clusium, Facile mihi reddentur tempori; Septimanatim quippe inde comeant tabellarii certi Lipsiam: superscribatur modo Lipsiae curentur J. U. D. Paulo Vetzero, ut porro mittat Witebergam. Hoc cur obnixius a te petam, est, quod in aliquammultis a te dissentiam, nec dubitem, quin de ipsis jam tibi etiam alia mens. Jam vero nihil magis mihi in votis, quam unicum illum meum praeceptorem omni eximere, non dico reprehensione, sed ejus etiam suspicione. Hactenus. De statu rerum mearum ille quidem fere inter sacrum et saxum: non tamen me jam amplius urget prius illud, quod nosti: sed ecce; comitia fuere provincialia Torgae hifce diebus. Lis decernetur, quantum audio (nec enim adhuc palam est) ut reducatur formula illa concordiae, coganturque porro omnes, qui in munere publico, ad ejus subscriptionem. At absit, ut ego humana approbem inventa, eaque pro regula religionis observem, quare si tale aliquid siet, petam missionem. Certi nunc aliquid scribere possem, si nuncius unum adhuc moraretur diem. nam Academicos legatos a comitiis reduces, aut hodie aut cras expectamus, et ipse


page 274, image: s274

Fredericus Gulielmus Illustriss. dux saxoniae, tutor idem, atque administrator, huc concedet post duos dies, ut adigat in sidem principalium pupillorum regionis hujus subditos. tunc sciemus, quo res evadet. si hinc abiero, repetam Dantiscum, aut Heidelbergam visitabo. Nam quod tu quid cum. Belgis mea causa, vereor ut scrius fit: audivi enim ex Johanne Esychio substitutum nescio quem Merulam. At mihi criticis atque antiquitatibus inmori necesse est. plura cuperem, sed me avocat lectio. Vale itaque et salve, vir sapientissime, et me, ut amas, ama. Witebergae die altera Martis. 1592. raptim admodum.

EPISTOLA CCLXVII. JANUS GRUTERUS J. Lipsio. Leodium.

JAm plures abierunt menses, vir sapientissime, quod silui: sed ideo tantum, quod nulla nunciorum, qui ad vos, copia. nunc vero nactus D. Franciscum Junium, qui Lugdunum petit Batavorum, non potui, quin iterato tecum loquerer internunciis literis, si non alia de causa, at ut vel saltem de statu mearum rerum aliquid tibi constaret. Heri desponsa mihi est lectissima certe puella, Johanna Smetia, Henricii smetii Alostani filia, olim electissma Frederici tertii Archiatri, nunc vero Professoris Medicinae Ordinarii. Miraris, scio, tam cito me maturasse, quod mutari non potest. Sed, mi Lipsi, nihil est causae. Dicam enim rem. ubi videbam Calypso illam, de qua pridem tibi scripsi, nullis non me sibi illaqueare cupere philtris, egoque adeo eam nullus amarem, nec tamen facile expediri possem, nisi alteris nuptiis; egi cum D. Postio et sponsae patre, quantum licuit, absenti. Itaque ut ab inmaturo obitu Illustriss. Principis Christiani, administratio electoratus Saxoniae devolvitur ad Agnatum Fredericum Wilhelmum, atque ipse professoribus nobis injungit, ut qui nolint jurare in formulam, quam vocant concordiae, sacramento fidelitatis abstineant, sese enim eosdem abdicare sua sibi professione: Conjunxi me iis, qui id praestare negarent, Doctori videlicet Weihio, D. Wesenbecio Juris Consultis, et magistro Voito poeseos interpreti. quid ni enim? cum nunquam his oculis librum illum vidissem, nedum legissem. Ergo recta tendi [note: Videtur esse responsio ad Epistolam Lipsii III. Cent. Misc. 97. in qua quid velint illa verba: unum in te, aut circa te est, quod optem aliter, vix capio, nisi mutare Gruterum, ut ipse fecerat, religionem optaverit, et hortatus fuerit. et haec est forte caussa illa una, propter quam ingratas esse Lipsio epistolas suas suspicabatur Gruterus.] Myrtiletum, ubi vix sui per mensem, quin ejus sum factus ordinis, quem dixi. Epitalamium te poscerem, nisi vererer peccare in studia publica, At vota sane fausta et omina felicia, serio Hercule peto, quaesoque. sed et Epigramma minutum Suspicionum reliquis libellis, diu est quod libenter exambirem, fiamne, mi Lipsi, compos? Fiam, puto. at id tempori reddetur, si transmiseris Francsurtum ad D. Clusium, nam alioqui proximis nundinis partim omnes XXV. illi prodibunt libri. Commelinus noster habet etiamnum subpraelo


page 275, image: s275

Senecam ex editione Mureti. Ei nos paramus animadversiones, hoc est emendationes, explicationesque omnes omnium doctorum hujus superiorisque aevi, intra quos tu principem merito obtines locum, si quid praeterea ad unicum illum Philosophum, ne nobis quaeso invideas. Ego enim is sum, is ero, qui aeternum et tibi, et gloriae tuae aeternanti deditissimus. Vitae genus meum jam facile per te conjicis. De sede, etiamnum mecum et cum animo meo delibero. si istic aliquid tolerabile offertur, praeferam luculentiori rei. nam jam taedet pigetque peregrinationum. Vale literatorum vere Phoenix, et me, si mereor, redama, imo redama, quia mereor. Vale et salve, et ignosce simul brevitati, quandoquidem multa multis nec possum, nec sic repens recensque sponsus volo. Myrtileto Die XIII. Jun. CIC IC XCII.

EPISTOLA CCLXVIII. JANUS GRUTERUS J. Lipsio S. P. Lovanium.

VIr incomparabilis. Tuas mihi literas supra omnem thesaurum gratas! Eis quid respondeam? nihil certe, nisi debere quantum non persolvam, non si vendar mancipio. nam sane omnis mea querela ab impatientia desiderii: quia scilicet te destituebar, meo sole, neque erat eum sentire vel per nubes, dum imagine hac destituor sermonis vivi. et male sit istis, qui tot literas meas interverterunt, cum octodecem minimum miserim; intermiserimque demum, quod arbitrarer tibi ob causam unam ingratas. sic tamen tacite etiam in hoc pectore meo, tu Numen, quod colebam ritu Aegyptiaco, veneratione tacita. At quia ipse viam aperis: non negligam profecto felicitatem meam; sed utraque manu amplectar occasionem datam, teque internunciis istis vocibus alatis visam complectarque meum praeceptorem, imo patrem. Nunc quidem nundinarum tempore breviculus sum et tumultuarius, sed alias approbabimus tibi affectum nostrum, mi Lipsi. Jam enim, ut spero, res meae fient meliores. Mortuo enim Melisso defertur mihi munus ejus, neque aufertur prosessio prior, adeo ut totos dies, adde et noctes literis revera incumbere possim, quod faciam sane, si per valetudinem licebit, quae jam quartum mensem talis, ut tuum morbum metuam, ideoque jam nunc mediter fontes spadanos aestate proxima. contractum id malum a moerore et metu: moerebam enim tam negligenter, tam perverse, tam, sed taceo: excudi inscriptiones. metuebam, et nunc quoque metuo, solidam infamiam, qui ejicere operi non potuerim tot curis, tot molestiis, tot crucibus sphalmata multa ac magna, quae certe subtersugere nequibunt Scaligerum, qui X, XII. Indices concinnat


page 276, image: s276

in easdem Epigraphas. simulat tamen omnia meliora, sed ego conscius mihi nec sermoni tali, nec vultui acquiesco. hoc unum me solatur, quod culpa omnis typographorum, qui una litera emendata, duas de novo corruperunt, neque me consuluerunt, ne cessarent operae. Sic ergo semper sum infelix, etiam cum minime putor. Verum quid haec refrico, quae vulnera tantum mea dilatant, ad te potius tuaque venio. Beasti nos tot centuriarum epistolis, et multas tibi ago gratias, quod et ego illic conspiciar, pannus in purpura. Haud tamen fallam expectationem affectu pio, opere jam nunc defero. nescias enim quam multa exilium, etiam optimum, in se contineat mala. cui ut nihil desit, deest tamen confidentia. Habes hc a me Martialem, quem necesse est probes! licet negligentissime excusum, quia et hc ego extra noxiam absens. Senecam tuum avidissime expectamus. Nos jam dudum contextum a capite ad calcem emendavimus, praceuntibus manuscriptis Pin ciani aliorumque. sed Deus avertat, ut te praevertam. sequar, ut decet, navim rostratam, cymbula vel naufraga: nec enim funem dissolvet ulla tempestas, adeo nodis hinc inde inhaerent Gordiis. In meis ad Senecam excepi paulo contumelius [note: 2 Intelligit Dionysium Gothofredum, qui etiam in Senecam scripsit.] Godofredum. id, quaeso, ne carpas. non debes sane. nam ego huic non maledixi. Sed remaledixi, quod licere equiti, cui res cum fenatore, voluit Vespasianus Suetonii tui. samosissimis enim libellis me aggressus iste Liber, antequam meditarer ullam editionem. Ex illo tamen rediimus in gratiam. ego certe. viximusque per sesquiannum simul, nunc tamen abiit Argentinam, impar expectationi, quod uberius interpreteris licet: Causabatur tamen ipse aerem, et valetudinem et alia. Ego jam nune totus sum in historicis. Si vivo, videbis proxime centuriam dissertationum, quasi Politicarum, ad Onosandrum. Etiam ad Tacitum tuum; lemmata enim inde sumo. Tu fave tyrocinio novello, et firmius iter illud calcabo. Ita vivas aleasque aetatem adhuc alteram, Reip. literariae columen unicum. Libellus iste Savilii versus est a principis Palatini consiliario intimo Lingelshemio, quo nemo est in orbe toto, qui te magis amat, observat, colit, praedieat, ideoque amore tuo, si quisquam, dignissimus: noluit ille quidem se proderem: pudet enim ipsum, ut ajunt, impolitiae, Sed non potui, quin proderem. adeo meretur poni inter amicos tuos magnos vir vere magnus, certe mihi amicus post Melissum talis, et tantus, ut ejus causa hactenus hc substiterim, neque quicquam a quoquam bene aut dici aut fieri possit, quod non praestiterit in istud caput; itaque si non tua causa, ames, obscero te, vel mea: debeboque tibi pro ipso maximum quid, verum finio interpellatus, teque divinae tutelae commendo, vir maxime, amice maxime. Francfurti postridie Paschatis 1602.



page 277, image: s277

EPISTOLA CCLXIX. J. LIPSIUS Jano Grutero.

CUm Senecam nostrum videris, (jam factum opinor) censebis, mi Grutere, et fi vir et amicus vis esse, adjutum porro ibis. Tuo otio fiet, et arbitrio. neque enim festnamus, nisi in editionem secundam: si tamen in illam animulam hanc produco. Putschii Grammaticos nondum vidi, sed exspecto: ad ipsum tamen scribo, et quaeso te mittente accipiat. neque enim scio etiam ubi locorum firmiter agat. Ego nunc Lovanium, id est de Schola hac et opido, nescio quid historiae medio-antiquae. Ita res nata fuit, ex occasione nuptiarum apud nos Illustrissimi Ducis Croy et Arschotani. Sed heus, quam saevus in Hungaria Mars est? et quam (ut mihi videtur) cum Germaniae discrimine conjunctus? Nos litigamus super in religione dissidiis, et illi religionem et rem cum pulvisculo tollent. Ad Bibramm scribere jam parabam: si facio, includam. Te autem pectori, mi Gruteri. Lovanii, IX. Kal. Novemb. oo. ICC. V.

[note: 1 Respondet hac epistola Sidnejus ad Lipsii, quae edita est inter Epistol. Ecclesiast. et Theologic. a Phil, a Limborch. 1704. editas. n. II. Sidnejus vero hic egregius ille juvenis, ad quem Epistolae Langueti. Fuit Sororis Leycestrii filius, qui ab omnibus eruditis invidendis elogiis ornatur et in Patria nostra Flissingae Gubernator, ex vulneribus ad Zutphaniam acceptis A. 1586 aetatis trigesimo obiit; laudibus immensis cumulatus ab omnibus Historicis nostratibus, sed in primis ab Illustri Hoofdio lib. XXIV. Hist. pag. 1094. qui varia de ejus ingenio judicia refert. Manibus ejus parentavit eleganter Janus Douza fil. in Funeribus suis pag. 97. et seqq.] EPISTOLA CCLXX. PHILIPPUS SIDNEJUS J. Lipsio. Leidam.

MI Lipsi. Doleo quod a nobis discedas, et eo magis doleo, quod verear ne istarum rerum taedium tam sit in causa quam ipsa valetudo. si ita sit, (et nisi etiam de nostra Anglia desperes) obtestor te per nostram amicitiam, ut velis de te eo transferendo cogitare. conditionem, quam tibi aliquando obtuli, ita ratam faciam, ut me moriente non deficere potuerit. Novi te gratissimum fore nostrae Reginae et multis aliis, imo omnibus aliis. et meae fidei te committas. tibi non fore injucundum iter, si tantum pro valetudine. ad illos fontes te confers, Ipsae Musae adsint tibi, modo ut redeas, nec nos vere tui amantes deseras. post illum optatum reditum ulterius conferemus; nunc istorum negotiorum fluctibus pene obruor. pro [note: 2 Qui a Leicestrio custodiae erat datus. vid. supr. Epist. CXIX,] Busio egi, et agam, quia tu ita vis. et


page 278, image: s278

certe miseret me hominis, quamvis de me non optime meriti. inquietum enim facile judicarem, non infidelem. nos cum multis dissicultatibus luctamur, credo Deum ita velle, in suis rem mitigare, ut non sint nobis nec currus nec catenae. Diutius tecum nec calamus potest morari. Tu me ama et vale. Deventriae. 14. Septembris 1586.

[note: 1 Memorabilis haec epistola, quae licet videatur alii (forte Plantino) scripta, in tergo, quod plicatum habere solet inscriptionem nominis, ita erat inscripta, Clariss. Doctissimoque viro Domino Justo Lipsio ipsimet, vel cui mandaverit Coloniae. Serventur a D. Mylio, Doctissimoque Lipsius ipsemet adsit, vel scripserit, cui tradi voluerit. unde apparet Lipsium jam A. 1586. cum Oldenburgum usque processerat, iter suum intendisse versus Coloniam, et egisse cum amicis suis in Belgio Hispanico, de Lovaniensi Professione, et deserenda Leidensi Academia. vid. et Epistolam Plantini CCIVI. et mox sequentem. Hie Oudartus vero Canonicus Bruxellensis, et Torrentio familiaris, cujus nomine cum Lipsio hoc negotium tractasse eum apparet.] EPISTOLA CCLXXI. NIC. OUDARTUS J. Lipsio S. P.

Vir integerrime. Criticorum, et de Pronuntiatione Lipsii, quae misisti, exemplaria nudiustertius accepi, ac de illis cum Reverendissimo per occasionem, quae hodie primum se commoda obtulit, prolixe contuli. Relegentur hc, ne cum Lovaniensibus nobis res sit, qui nescio quo fundamento nixi, velut Utopiam incolant, et tanquam res sine circumstantiis sit (liceat illorum verbis uti) nulla concreti habita ratione videntur omnia in abstracto considerare velle. Verum haec tacituro. Lipsii porro illa scripta ut evulgentur, si non tua, certe reip. litterariae interest. Percurri obiter illius de Pronuntiatione; in quo si non omnia vera, tamen ex vero et admodum verisimilia. qualiacumque autem sint, mihi valde probantur. Responsum Lipsii avide expecto et nescias, quam id videre desideret Reverendissimus Archiepiscopus. Si erit, ut volumus, vellem ut una sciremus, quibus conditionibus secum agi is velit. Vult enim Reverendissimus eadem opera omnia conficere, ipsumque plane securum reddere; atque id eo affectu, ut tu ipse non possis majore, in eo tantum a te discedit, quod, si qua fieri queat, non Antverpiae, sed Lovanii clara in luce, Lipsium consistere vellet. Porro ex Praefatione in de Pronuntiatione, nescio quid novae cogitationis habere videtur, nisi sit ut auribus id dederit illius, cui scribit. Et vero non tam corrupti judicii ipsum habeo, ut Anglica sceptra in Batavis posse perennare opinetur; et ut opinaretur, admodum absurda haec opinio esset, meo quidem judicio, quod firmo non ex potentia Regis nostri, quae alioqui maxima est; non ex Politicorum recepto Axiomate; quo plures, in unam vel mediocriter potentem, conspirantes frustra esse volunt. non, inquam, ex his, tametsi vehementer urgeant, firmo judicium meum, sed ex praeteriti temporis historia, praesertim cum lego Batavici


page 279, image: s279

belli exitum in Tacito, cui hoc praesens examussim quadrat, nisi quae forsan in tempore differentia videatur: cum itidem lego Anglici belli exitum in Gallia tua sub Carolo Prudente. futurum enim video, ut hujus tam calidi consilii quo se milere praecipitarunt Batavi, eos egregie poeniteat, eamque poenitentiam reipsa tandem ostendant. Nam ut in Batavis, quae olim in Caletibus Anglis sint imperii fundamenta, hoc est, crudeliter expulsis incolis, colonias in eos ducant, avertant superi et bonus Belgii genius. Quae cum ita se habeant, prudentiorem fore spero Lipsium, quam ut praesentium tantum habita ratione futuri doloris memoriam spernat. Quo spectant quoque versiculi, quos olim scriptos hisce conjunxi, ut videres, quam mihi semper Lipsius fuerit cordi. Cum Dousa nihil mihi intercedit, quia tamen Lipsio amicus, velim ut et ipse futuri quoque memor sit. nam non desunt cordati, qui majorem in eo modestiam requirant, idque adeo nuper intellexi, cum magnis quibusdam et doctis Lipsii mei ad Torrentium [note: 2 Est Cent. I. Epist. 97.] epistolam praelegerem; in qua tamen a modestia commendatur. Sed vide, quo me in Lipsium affectus abripuerit. Redeo in viam, ac quia prioribus tuis jam respondi, ad posteriores venio. Exemplar litterarum Masii Reverendissimo legi, ut videret Lovaniensium impudentiam, quam ubi detestatus est, subjunxit vernaculo proverbio. Masium secum tantum, non cum bospite rationes suas putasse. et in Lovaniensium potestate non esse, ea de re constituere, quando in manus suas omnia adhuc venire debeant; quo ubi venerint, nimirum se arbitrio suo usurum. Non dubito, quin omnia tibi serventur. verum ut video, cuperet. si sine incommodo tuo fieri posset, Lovaniensibus volentibus hanc te provinciam suscipere; et vel faltem in Manualis editione Masium admitti, non typos tuos Lovanium mittendo, sed eidem aliquot exemplaria, quo scribis precio, sub qualis qualis transactionis specie reliquendo. Quando enim rigidis illis (quod tibi tantum dico) persuadere absens non potest, quae ipse de te sibi maxime persuasa habet, crabronesque non facile irritandos censeat, hoc modo illos ad rationis normam reducere vellet. Breviarium hc est, sed recoquendum, ut alias Scripsi. Manuale propediem expectamus. De Reverendissimi in te voluntate jubeo te securum esse. Affulgeat tantum aliqua firmior serenitas, Senties ipsius cogitationes a tuo compendio et honore nequaquam alienas. De Plauto scire velim, an necdum obstetrix sit inventa, quae ex tot eum hactenus parturientibus, uni saltem astiterit. Idem de Agellio, sive Aulo Gellio, dictum puta. Vale vir integerrime. Raptim Machlinia IV. Id. Octob. oo. IC. XXCVI.

JUSTO LIPSIO.

Qui lux, qui Splendor, qui nostrae Belgicae ocellus,
Unus et illius gloria es, unus bonos,
Quid juvat extremo te, Lipsi, degere in orbe,
Atque tibi obscuro delituisse loco?


page 280, image: s280

Infectosque sequi male sana uligine trastus.
Et colere aversis structa Lycea Deis?
Siccine Lugduni titulos mentita, Batava
Aure tumens, reliquis prae tibi, Leyda, placet?
Leida cui (Leyden quoniam deducere Belgis)
A ductu, tribuit Belgica nomen, aquae.
Quaeque vetustatis vestigia nulla decorae
Innumera ingratae sed novitatis habet.
Dii melius, quam aliis pollens in rebus acumen,
Vis hic judicii deficiatque tui.
Ergo age pestiferis excede paludibus, ulvam
Neve sacrae lauro praeposuisse velis.
Non tibi, compulsus quam tempestate subisti,
Tutus in infida est hac statione locus.
I pete legitimum potius contingeque portum,
Terra tibi quaevis pandit amica sinum.
Postulat illustris virtus, illustre Theatrum:
Hactenus ah Batavos sit coluisse satis.

EIDEM.

Si pote ab ingenio quisquam sperare triumphum,
Illud ubi omnigena nobile dote videt;
Nec cedens ulli veterum, nec temporis bujus,
Utrisque antistans imo subinde etiam:
Laurea praecipua et debetur adorea Lipsi,
Ex hoc praeclaro summa labore tibi.
Nam quaecunque queunt bene scribi sive notari,
In Tacitum haec a te scripta notataque sunt.
Quae nunc ah duro vulgantur tempore; sed te
Quid quaeso affictes aut ideo crucies.
Quin pergis porro studiis praecellere honestis
Omnem et fatalis vim superare mali?
Non facile est, dices, in tantis scribere turbis;
Non facile est. virtus at tua cuncta potest.
Adde quod abducant animos a tristibus, atque
Sollicito Musae corda dolore levant.
O superi vobis sint haec infera cordi,
Res hominum si aequis aspicitisque oculis,
Afflictis misere tandem succurrite Belgis
Mars ferus immites exagitetque Getas.
Desinat Aonias ac perturbare sorores
Qua modo terribilem dat tuba rauca sonum.


page 281, image: s281

Non precor ut redeant felicia tempora nostro
Visa aevo; Belgae sic meruere licet.
Ingeniis tantum crescendi copia detur;
Hoc habeant saltem pro pietate sua.

JANO DOUZAE

Quem graviore sacras ferientem pectine chordas,
Constat Pindaricos exuperare modos:
Atque Valentinum, Tutorem, Classicum et acrem
Civilem infracta concinuisse lyra.
Dispice, Douza: solent nam Vates nosse futura,
Num tibi dicendus mox Cerealis erit.

EPISTOLA CCLXXII. J. LIPSIUS Nicolao Oudarto. Mechiliniam.

EGo vero me explicui, et sum ecce in aquis Spadensibus, quae utinam tam salutares mihi sunt, quam optatae. sed quid ais? nonne tandem ex tuo et bonorum voto Batavos deserui? etiam ex meo, ne erres. etsi id ante effectum reddere in hac valetudine mea, et variis locorum temporumque impedimentis, haud datum. Deus tandem me respexit. ego te inter primos scire hoc consilium meum volui, cujus fides et amor mihi perspecta, et qui iis nominibus jam dui mihi carus. Nos hc in solitudine ista adhuc haeremus, et, tuto modo liceat, haesuri videmur in tempus: fama et rumoribus ita expediti, ut spatio elanguescant. Tu tamen quid tui, aut amicorum consilii sit, libere ad me scribes. Parere soleo, et in externis istis rebus haud [note: Aliter cum Douza et Batavis amicis agit, apud quos Voluntatem suam, pro omni ratione, valere voluit. vid. Epist. apud Pontan. Decad. 111. 10.] praefracte tenax esse sententiae meae. Innueras in extrema epistola tua de Praeside Richardotio, ejusque in me adfectu. Scribone viro? et si videtur, dic sodes, in quam sententiam, atque adeo titulum inscriptionemque epistolae, quasi nomenclator mihi subministra. Vocati sumus his diebus nimis liberaliter a Duce Etruriae Pisas, etiam ab Episcopo Tornacensi, ut audio, Lovanium, sed literas ego nondum vidi. Germani vocarunt plures, sed cur eos fugi, tu non ignoras. et si illuc vellem, cur benignos et comes in me Batavos desererem? haec nunc breviter, et tibi, nisi si forte Bruxellis te esse contingeret, non displiceret communicari haec et talia cum consiliario Breugelio, cognato nostro, si forte eum nostri. Vir Clarissime, vale. Aquis Spadanis Postrid. Kal. Jun. CICICXCI.



page 282, image: s282

EPISTOLA CCLXXIII. NIC. OUDARTUS J. Lipsio. Ubi, ubi erit.

JAmdiu est, quod debeo responsum ad binas tuas, unas Nonis, alteras. IV. Id. Mart. datas; nec tamen me excuso. nosti enim de re, non de spe, mihi scribere propositum. Igitur nunc sic habe. Cum circa Kal. Junias Ordines Brabantici convenissent, ac inter eos Reverendissimus D. Torrentius, nihil prius habui, quam secundum praemeditata consilia, ipsum D. Torrentium super caussa Lipsii statim adire. Adii, respondit humaniter, ac pollicitus est prolixe, prout abs tam amico animo expectari poterat; quin et bis terve caussam in Ordinum consessu proposuit, benigneque auditus est. Verum enim vero cum res semper intra verba staret, nec quidquam definiretur, commodum incidit, commodissimum sic fore, si per oblationem libelli, Ordines ad exprimendam sententiam urgerentur. Itaque libellum concepi, ac praeconsultis Dominis Breughelio, Hartio, Bochio, Uweno aliisque, illorumque et mea commendatione praemunitum, qualem hisce inclusum vides, obtuli. Quid vis? statim rescriptum est, a Praelatis quidem et Nobilitate absolute, a Civitatum Legatis cum relatione, pro more, ad suos. Sed jam quid rescriptum sit scire aves. Optaverimus nos prolixius, tametsi D. Torrentio, praesentis temporis angustia, videatur satis honorifice et munifice, sive re vera eae Ordinum angustiae sint, sive aetas aut patria, ipsum ad parcitatem potius inclinet. Certe si felicis recordationis Reverendissimus Hauchinus vixisset, intra tam angustas liberalitatis metas Ordines non constitissent. Rescriptum autem est; Lipsium proposito sexcentorum annorum honorario, ultra stipendium ordinarium professori Latino in Collegio Buslidiano adscriptum, missisque in eam rem amicis literis, huc serio evocandum et invitandum. Id quod omnino fiet, statim ac Civitates Legatorum suorum sententiam approbarunt, quam approbationem propediem secuturam non dubitamus. Interea liberum tibi erit, quid Ordinibus respondendum arbitraberis, dispicere. Displicebit fortassis munus professionis publicae: nam et literae tuae id satis prae se serunt; verumtamen istud nec molestum, nec inhonorum tibi, si suscipias, arbitramur. Et ut aliud non sit, quale meritum tuum futurum putas, si splendore nominis tui, Lovanio lucem, imo vitam intuleris? Quamquam et ab eo munere te facile, si voles, liberaveris, ubi adveneris, quando et alia aliunde accedent; de quibus Domini Torrentius, Breughelius, Hartius aliique fusius. Caeterum ut te hanc qualemcunque conditionem nullo pacto recusare optamus: ita D. Hartio mihique e re tua futurum videtur, si in ea publice acceptanda difficultatem quandam prae te feras, et Patriae tantum dare te ostendas, quod amplissimis invitatus praemiis, tot Illustribus Rebusp. et principibus hactenus negasti.


page 283, image: s283

Apud D. Cuyckium quae voluisti assiduo praestiti, quod vel ex particula ipsius ad me literarum cognoscere potes, quam hisce quoque inclusi: sane quam bene Lipsio is velit, abunde eadem particula testabitur. Vale, aevi nostri decus, ac Oudartum tuum, quod facis, amare perge. Bruxella pridie D. Johannis Baptistae CIC. IC. XCII.

EPISTOLA CCLXXIV. J. LIPSIUS Nic. Oudartio. Bruxellam.

BErnartium vidi hodie, et una tuas literas. Ille gratus, ut semper, istae mihi jucundae succo et nectare amicitiae imbutae. Quid in vita ista delectet (divina omitto) nisi animorum haec conjunctio, et ad mutuum solatium auxiliumque conspiratio? natura hoc omnes gentes quaerunt. et eo fine pagi, municipia, urbes institutae. sed inter multos pauci arctius familiariusque inter se coeunt, quos aut ingeniorum similitudo, aut amor idem honesti conjunxit. verissime hoc scriptum legi: jungit amicitias similitudo morum, et nescio quomodo inter sese animorum lumina vident et agnoscunt, nec quisquam amare in altero potest, nisi quod tacitus probat. Quinctil. Declam. CLXXXII. Tale aliquid in nobis esse, mi Oudarte, hoc magis inducor et suadeor, quia etiam ignoti et non visi mutuum amamus. Ita nihil corporibus aut externis illiciis debemus, omnis hic affectus animos spectat, et ab iis pendet. Hoc semel testari volui, quia animus hic ipse impellebat. Quod gratularis autem de me adventuque meo ipsi Lovanio, et ominaris id recreatum a nobis iri; Deus vota audiat atque etiam adjuvet. quia nisi praesentis numinis auxilio mihi Lovanium jacet, aeternumque jacebit. video quae non promo. Collapsa aut dilapsa omnia, aedes, viri, scholae, juvenes, et caput non est, qui serio restituta velit aut collecta. mihi consilium meum nihilominus sedet, et ratum est hc perseverandi, donec per hostes, aut vim majorem licebit. at quam nihil timeam, si satis pro nobis timeant, qui sciunt arcana rerum. sed quid ego dicam? nihil, nisi una cum reliqua Europa deflorescere et emaciari Belgicam nostram, et imperium, opes, artes ire magis ad occidentem. Qui lustra aliquot vivet; vaticinia haec non ridebit. Ad P. Masium scripsi, ut parte aliqua obsequerer consilio vestro. Alias (ut rem dicam,) parum nos decet. Mores aut ingenium nostram ad superbiam non devergunt. Ambire tamen aut captare quacumque specie, inimicum est nobis. Atqui mores etiam hujus secli et nostri palatii novi, quae haec non petunt, sed quasi debita poscunt. Magne Deus, eritne illa dies, cum aliam speciem dignam Magno Rege, et magna olim patria nostra videam? sed cohibeo, nec seria tango, Bernartium amo et amabo, si is est, quem scripta et amici promittunt. Vale V. C. Lovanii prid. non. Sept. CICICXCII.



page 284, image: s284

EPISTOLA CCLXXV. J. LIPSIUS Nic. Oudarto S. D.

MI Oudarte, tandem, tandem res confecta, in qua te non dicam cum aliis, sed super alios laborasse. Scio, et meminero, et immortalis ea gratia tibi apud me erit. non quia res ipsa tam afficiat; quantulum est? utique mihi, qui, audacter apud te promo, jamdiu non in magno habeo humanas istas et perituras opes. sed quia judicio delector, et elogiis, quae intelligo honeste de me scripta. Iis opus hoc aevo contra calumnias et obliquos morsus, qui varie nos petunt. sed dei auxilio et interno isto robore (utinam corpus respondeat) perrumpemus, et victorialem cantum canemus, domitis inimicis. De Cruce libellos tres jam peregi, et eunt ad Cuyckium: an ordinibus, an Imperatori dedicandos? Utroque trahor. ad illos, ob beneficium; ad hunc, ob ia ipsum, atque etiam judicium, quod honestum et largum mihi in privilegii verbis dedit. Videbo, et tu quoque consule. sive Ordines, sive ipse: alii alio tempore tamen habebunt. De Face Historica, quod submones, magnum opus est, et tempus quaerit. praemittam fortasse Fontinalium libros duos, quos ad ipsas Acidulas concepi. atque inde tituli origo. Hartium jam diu meum, quem libentissimo animo atque oculis vidi, et sum amplexus, saluta peramanter. Tu ipse quando vidende? sub tempus lectionum mearum cupio te venire, non animus solum iste, sed Domus tibi patet. Lovanii III. Non. Novemb. CICICXCII.

EPISTOLA CCLXXVI. NIC. OUDARTUS J. Lipsio. Lovanium.

HEri tandem, quo vides exemplo, diploma Ordinum a Masio extorsi. Authographum penes me servo, donec per Clarissimum Swerium aut amicum alium tuto mittere queam. Mihi pro qualicunque hc navata opella, nihil debes, quod et alias scripsi, tantum rogo, ut in bonam partem hoc quidquid est officii accipiatur. Optaveramus largius honorarium, et majus quoque elogium, quale quale tamen est, erit quo improbum istud aemulorum genus ringatur. Cautum erat paulo strictius, in formula a nobis praescripta, de die solutionis servanda; sed ex eo capite, nihil metuendum Masius serio affirmavit, qui et omnia tibi pollicetur, et sese plurimum commendat. De Cruce libellos tuos libentissime videro. quos cui potissimum dedicaturus sis, Imperatorine an Ordinibus, non mei, sed tui est judicii. Quia tamen nonnulli


page 285, image: s285

ex Ordinibus sibi destinatos putant, si ad alium eant, Fontinalium libros illorum locum subito occupare fortassis expedierit, ne alioqui praeteritus se contemptum putet. Et quid si Thraseam tuum substituas? sane in tanta oportunitate et commoditate Dominum Cuyckium, Patres Societatis, atque adeo totam scholam Theologicam consulendi, ipsum publico adornare non tibi difficile. Hartius amantissime resalutat. Me, cum primum per ingrata negotia itinerumque pericula licebit, visurus es; quando nihil optabilius mihi accedere potest, quam saeculi nostri Phoenicem videre et amplecti. Interea Vale, Clarissime praestantissimeque Domine, Oudartumque tuum, quod facis, amare perge. Bruxella XIII. Novemb. CIC. IC. XCII.

EPISTOLA CCLXXVII. J. LIPSIUS Oudarto S. D.

ACcepi diploma, mi Oudarte, et id te curante. Gratias non dico, quia vetas: sed habeo tamen, et sempiternas quidem in sempiterna ista parte. Ipsum Diploma et concepta forma placet satis. nec enim laudes amplas, aut externa ista quaerimus, contenti judicio et testimonio modesto. Audio vos largius concepisse, qui nimis me amatis: sed recidisse illos, qui me quoque, sed cautius, amant. Quidquid est, non inquiro: uno et serio verbo, placet. Coeperam jam antea legere, et quaternas in hebdomadem lectiones institui. binas in Floro, totidem in Caesare de bello civili. Faxit Deus, ut in meum et juventutis hujus bonum, quae adhuc satis frequens operam nobis dat. sed novitas fortasse allicit, et (mihi crede) pauci sunt, non dicam intelligentes harum artium, sed appetentes. Quid miremur, ubi tamdiu neglecta institutio? et grandi passu jam ibatur ad barbariam priscam: Iterum voveo, Deus pellat, et bonas artes server validas semper in bono statu. [note: Alexandrum Farnesium, Parmensem Ducem.] Alexandrum nostrum obiisse audivimus, magnum fama, et majorem, si ante paucos annos, non dicam, obiisset, sed abiisset. Haud fas temere aliquid de mortuis: sed certe extrema inclinarunt. haud scio an ejus culpa. multi multa suspicantur, aut dicunt. sed Principum arcana quis praeter ipsos sciet? atque haec nihil ad me. illud magis. ille tam florens et potens antea, quam subito famam, valetudinem et vitam amisit? Mollis Rex fuisse dicitur, sed qui fortiter dixit, Res humanas nec sono illo dignas esse, quem colli si inter se duo digiti edunt. Sardanapalus fuit, qui hoc monumento suo jussit inscribi, potius imagine ostendi. nam ipsi duo digiti (ut per contemptum etiam nos solemus) monumento ejus insculpti, sic juncti. Vale, mi Oudarte; et me serio tuum ama. Lovanii, prid. Non Decemb. CICICXCII.



page 286, image: s286

EPISTOLA CCLXXVIII. J. LIPSIUS Nic. Oudarto. S. D. Mechliniam.

CArmen tuum castigatum accepi, quod noli putare me per morem aut amorem laudasse, sed quia ita sensi; Quid tamen.......? vereor, ut haud multum, et res eant, quo pede coeperunt. Optimum hunc Principem arbitror, sed molem et confusionem rerum etiam vides, nec ille, subito est instaurandis omnibus, aut corrigendis. Quid si deseritur, a quibus minime deberet? Quid si clam impeditur, credo haec fieri, et ut verum fatear, chaos est status noster. Tamen de summa et exitu ut semper, ita nunc sentio, vergere libram fati ad Hispanos, et eos futuros dominos potentesque rerum. multis hoc non persuasero, fortassis, nec tibi: ab eventu, igitur pendet, exspectemus; in Galliam Rex totus, et consilium se vertit, caput olim Regnorum, nunc quid nisi spolium et sectionem? hoc enim quoque censeo, et praevideo regnum illud esse divideudum. Opportunum sit ad consilia Regis, aut pacem, aut inducias cum Batavis statur, sed Hartius noster rediit, quae spes? nulla, ut ex silentio illo colligo. nisi si haec ipsa, quod mihi non displiceat, silentio et occulte aguntur. Laeta et tristia velim premi: et ad successum saepe facit, et semper ad auctoritatem. nostra militia parata est, et educemus, ed post lustrationem: sub quo duce? isto, qui adest, etsi alter ille mihi olim in mente, et fortasse hoc utilius. ad res privatas, Quas ego, mi Oudarte, crede hoc semel in his publicis non specto: gratiam quaero, et decorum intueor, et praecipue famam. Haec postrema fuit fortasse a nostro....... (apud te pono) et non aequa cervice ferre illud jugum, serum est. ego et tu quoque mixti sumus, sed bono animo: nec aliquid dispar, si ille per juvenilitatem non peccat. O beata tranquillitas! quam mihi cottidie formo, non dorendo solum (Senecam eo titulo lego) sed vivendo. nisi quod una re turbo, aedificando. nam domum emi, reparo: crescit opus, et isti, qui struere debebant, assidue destruunt, me mirante, et invito. rationem unam audio, pro bono hoc esse: et credo equidem, sed ipsorum. ego interea exhaurior. Quis implebit?.....? verbis nempe et benigna epistola; fortasse res sequetur. Bona fide et serio, curam majorem aliquam....... esse. hoc velim, et publice intersit, sed magnus Rector viderit, id est Deus, auctor his studiis, et idem altor. Tenebit ea quamdiu expediet, tollet, cum gloriam a nobis et virtutem. Hac duo quamdiu in pretio, illa erunt: nec aliter videbis, mi Oudarti, qui diu vive et salve. Lovanii II. Kal. Jul Ao. [abbr.: Anno] 1594. Hartium nostrum si vides, animitus saluta. Ego de statu Bataviae a nobili Gallo cognovi affatim, qui a Scaligero veniebat. de statu dico, qui privatos tangit, et amicos. [note: Aliam, pro hac ad Amicum (ita inscripta erat in autographo) data, Epistolam edidit Lipsius III. Centur. ad Belgas 14. quae eodem die notatur. sed et in nostra quaedam voces ita inductae erant, ut nullo modo legi possent, quare lacunas reliquimus.]



page 287, image: s287

EPISTOLA CCLXXIX. J. LIPSIUS Nic. Oudarto. S. D. Mechliniam.

COmmendavi jam nuper Bernartium tibi, nunc iterum scribo; at quid tam frequens? caussa amici? non; quanquam si illud esset, non peccarem. fabulari et garrire cum amicis, ut sermone, ita litteris licet, ut Cicero monuit, debere istas interdum alucinari; sed caussa tamen scribendi alia, amicorum preces. Audi, et me excusa, si quid pecco: non fiducia amicitiae nostrae, quam verecunde cultam volo, sed mollitie animi, qua haud facile me, aut operam meam aliis nego. Ecce Andreas Sassenus, vetus mihi amicus, in hac urbe, me adiit, onera, aut jus trium liberorum exposuit, temporis angustias et res arctas, unum ex iis beneficium, ut vocamus, Rotternacense impetrasse per nominationem. nosti legem? et vocem Academicam. Huic beneficio, ne firmum et plenum sit, obstare donationem Baronis Champigneji, qui ut Patronus tibi dedit. Isti negant jus ei esse: ad summam lis est, aut erit. Quid igitur? ego a Viris magnis, et qui ipsi favent, destinatus fecialis, ut pacem componam, iis legibus, ut nihil ipse habeas, et omne jus tuum cedas nominato. Heu tuam frontem! inquies; hoc rogas? Rogo, sed rogatus. Adolescens ipse, cui collatum munus, dignus eo est, industria, ingenio, pietate, hc inter primos. Volunt aliquid et avunculo deberi, Doctori. Theologo, Gravio, qui Romae in legatione fato suo est functus. en caussam egi ut Patronus: quid ut arbiter, et in te pronus? si non magna res tua agitur, si pauxilla jactura conciliare tibi in perpetuum gratiam et benevolentiam istorum hominum potes, facito: sin aliter, hoc quod ex usu tuo facito. Ego aliis ita amicus sum, ut te in animo habeam inter primorum primos. Illud tantum, si rescribis (puto facies) asperge aliquid, quod tuto legam, et ostendam iis, qui hoc a me extorserunt. Vale, mi Oudarte. Lovan. IV. Kal. Octo. Ao. [abbr.: Anno] 1594.

Scripsi postremum de stipendio maligne soluto. et verum est, atque etiam solvendo. nam hic homo sutilis est, et miror tales admoveri ad pecuniam publicam tractandam. sed tamen moveri te nolo, nihil calide a nobis fiet, nec nisi consilio et praescientia vestra. Honos tamen curae erit, ut debet, et defensa apud exteros dignitas, ne hc vilescat. Tempora non ignoro, sed nec tu caussam: malis iis magnam esse istos malos. Premo. et te iterum ex animo saluto.



page 288, image: s288

EPISTOLA CCLXXX. J. LIPSIUS Nic. Oudarto. S. D. Mechliniam.

VIr Reverende et clarissime. Heri litteras tuas accepi, tu meas antea, si te Bruxellae esse scivissem, sed ad Hartium tamen cum scripsi; ad te quoque videor: qui revera jugum hoc amicitiae ita ducitis, ut non par aliquod, sed unum videamini. O felicem et suavem amicitiam! O grande mortalium bonum! quo carent fere grandes, quibus adulatio aut occultum odium magis adhaerent. de re mea scripsi ad Hartium. igitur nec dubito communicasse tecum, quia res mea fuit; Nonne scio, quomodo eam curetis? non qua fide solum; sed qua diligentia? enimvero in ista, per omnia sacra vos convenio, judicium et sententiam etiam ferte. Considerentur omnia, an non melius abesse paulum etsecedere ab his turbis, in quibus omnia alia, quam artes nostrae curantur? Nemo exterorum erit, cui non ea exeusatio sufficiat, imo ultro succurrat: nec ejectum aliquis me censuerit, sed emandatum. si enim pretio aliquo vobis sum, patiamini ire, ubi nobis pretium. Nam Lovanium jacet, nec per haec tempora, omnibus architectis adhibitis, resurget. Aetas mea vergit, et canities mox me Sparget. semperque in curis ero et solicitudine ista vilium rerum? sic appello et habeo haec externa, utcunque non per ea, sed ob ea vivunt quidam. mihi sunt, quod sunt: id est: aura, fumi, terra: sed tamen serpens aevum sine iis non est: eamus ubi suppeditantur. Hc quoque fiet, inquies. jamdiu audio, sed siet. Tarda omnia et lenta si in publicis rebus, quid in privata mea putem? nolo de me aliquid. confidentius, sed tamen exteri mirentur, et vix credant me sic haberi. Quid posteri? non cur habuerim, sed cur non habuerim quaerent. Mi Oudarte, etiamsi in posterum cessemus ac sileamus (et valetudo certe suadet) praeteriti labores nostri gratiam aliquam et honorem merebantur. Duo aut tria opera nostra sunt, quae vivent, nec invidia aut Parca dentem iis facile infigent nihil glorior: Dei ista, non mea sunt. Quid est, quod non acceperim? hoc meum; quod si accepi, refudi, et operae parcus non fui in juventute, atque etiam majoribus formandis. sed a re abeo; dum me cogito: apud te tamen nihil pecco, si haec aperio, cui patere velim nudum et conspicuum hoc pectus. Summa totius caussae est, saepe alio vocor, et ad loca quieta, amica musis, amica ipsi nostro Regi: cur teneor, nec quod vocatores mei faciunt, hc fit? sed non tenemus, inquient, nec ulla obligatio tibi nobiscum est. Hoc est, quod desidero, efferatur unum istud verbum, Lipsi liber et cum bona gratia abi. spondeo per Deum et supremum illud numen, ubicunque sum, Regi et patriae addictum futurum: imo si tempora alia, aut occasio sint, coram mansione ac factis iterum hoc ostensurum. revocent me post pauculos annos! venio, nec alia lege aliis me obstringam. Quod si tamen firma omnia et mediocria


page 289, image: s289

(maxima non opto) mihi constiterint, pedem non moveo, paratus discrimen omne cum patria, et in ipsa subire. En, mi Oudarte, totum meum sensum: per omne jus amicitiae explica, ubi opus est, et fac ne diu cum nostro incommodo animi et consilii simus incerti. praestat semel cadere, ait Seneca, quam semper pendere. Nostro Hartio salutem, et haec eadem scripta. Lovanii VII. Idus Mart. 1595.

EPISTOLA CCLXXXI. J. LIPSIUS Nic. Oudarto suo.

QUod de titulo et munere Historici Regii mihi gratularis, carum est, mi Oudarte, a te tam caro. sed an firmum certumque satis patieris me dubitare? cur enim, si ita, nullae ad me litterae? et certe diploma etiam aliquod, aut publicum testimonium esset, sed tu, ut propensio et cupiditas tua in me, et pro me est, spem pro re interpretatus es, et quod promiserunt, pro rato factoque habes. Ego autem existimo, ab ipso capite et a Rege hoc beneficii aut honoris manare debere. quod cum erit, dabo equidem operam, ne vanus vacuusque ille titulus sit, ut hactenus in multis. Libet, quod apud te dicam, honeste abscedere ab his litterariis aut antiquariis scriptionibus: quae eruditionem variam fortasse habent, et suam laudem, sed non illum serium, robustumque animorum fructum, quem electione et judicio jam diu quaero. Philosophia est, quae me capit, cui in Historia etiam campus, imo vel maxime, si rite et veterum aliquot more scribatur. Tu mihi judex aut testis esto. in Tacito nostro, ecqua pars prudentiae, aut sapientiae non est sparsa? nec occultis seminibus tantum, sed alibi et flores earum videre in oratione, aut sermone aliquo est, et fruges. Ergo videbimus, etsi propositum nobis non a novella statim et horum temporum historia incipere, quod vellent multi, sed quod ego et pauci, a veteri, et Romanas Graecasque, sed et Barbaras res, uno filo et serie deducere, ad hoc aevum. Id in compendio, judiciis tamen notisque insitis, quae doceant lectorem aut forment. sed, ut dixi, videbimus. nihil hujus aut alterius tituli ambitiosi (Deum testor) nisi quatenus publico et posteris fructum ejus possimus imputare. Vale, mi Oudarte, cum nostro Hartio, cui pariter haec scripta. Lovan. postr. Natal. Domini CICICXCV.

EPISTOLA CCLXXXII. J. LIPSIUS Nicolao Oudarto suo S. D. Mechliniam.

PErcusseras me novo et tristi ictu de nostro Berchemio, nisi ante septimanas jam duas ex rumore accepissem. Tamen vel sic percussisti, et recte


page 290, image: s290

tuo quoque dolore innovasti, vel auxisti, meum. Vera de viro illo praedicas, probus fuit, peritus usu et peregrinatione rerum, sciens amansque litterarum. Mei quoque unice amans: et id (ut audio) in ipsa morte ostendit, librario aliquo legato mihi relicto. Quod si per te cum fide curabitur, gratum erit, fortasse et utile; quia audio bonos et antiquos scriptos libros esse. Sed de fato ejus, mi Oudarte, quid nimis lugeamus? vox ipsa a me posita soletur, fatum est, decretum nempe immobile aeterni Dei. O miserum vilemque homuncionem, qui retractare ausit, qui obloqui, qui aliud aliquid melius fuisse! Certe hoc optimum, quod visum illi optimo: et pii prudentesque, qui judicia, imo et desideria, illi submittunt. Brevis, sed immensae sapientiae ille sermo et precatio est: fiat voluntas tua: et quae merito Deum auctorem habet: fiat, fiat, etiam in me, cum hora erit, mei conditor: et diffinge corpusculum istud, qui finxisti. Anima aetema est, atque utinam ei sedes apud aeternas illas beatasque! Quod de Berchemio omnino sperandum est, quem disco e Bacciana epistola pie, pure, ac Christiano ritu expiatum, abiisse. Salve igitur mi superne nunc Berchemi, salve; nos aspice in humilibus turbidisque locis, inter turbas et curas jactatos; et tuis quoque votis ac precibus, sistamur in quietis illis ac tutis. Sed et tu salve, ac dolorem his cogitationibus siste, mi Oudarte. Lovanii, IV. Idus Junias. oo. IC. XCVII.

EPISTOLA CCLXXXIII. J. LIPSIUS Nicolao Oudarto V. R. S. D. Mechliniam.

QUid caussa esse dicam, quod in tanta re, id est Bernartii nostri morte sileas? Per alios hoc me, quam per te scire? Offensa in me, an suspicio aliqua in te est? permitte enim hoc mihi suspicari: hoc, non illud: nam de mea puritate erga te sum securus. Sed ecce nuper et [note: Joannem Drenckwaertum, cujus sororis filius, Balduinus Junius, contubernalis fuit Lipsio, et eo inscio et omnibus cognatis ad Franciscanos se contulit. vid. III. Cent. Misc. 80. et 82. et IV. 6. et hoc sibi adscribi hc Lipsius queritur. vid. supr. ad Epist. CLXXIV.] Thesaurarium sine ulla mea culpa fortasse offendi. Silet certe, et nec ad meas respondit. Rem totam scio te nosse: de qua ad Hartium nostrum accuratam epistola scripsi. Scripsi, sed non misi: quia tempestivum nondum videbatur, in cruda ista indignatione mederi. Miseram sortem meam! molestias suscepi et pertuli in observando, monendo, dirigendo: praeter mentem suorum vitae genus elegit: quid ego hic potui? me certe aeque atque illos celavit: et satis notum, nec auctorem nec arbitrum me hic fuisse. At lubet illis arbitrari. Faciant: ego in posterum cautior, et nec Bonae Fortunae filius in aedes meas, habitandi quidem caussa, pedem ponet. Sed quid haec ad te? de Bernartio meo potius, quem ego cum Musis:



page 291, image: s291

Insolabiliter lugebimus, aeternumque
Nulla dies nobis moerorem a pectore tollet.

Quam inopinata autem illa mors? in homine, cui ego vel Nestoris tria saecla destinabam. O vanas spes! o naufragium earum juxta litus! Vere, cum Poeta,

--- ille potens sui
Laetusque deget, cui licet in diem
Dixisse, Vixi.

Olim animum sic imbui, et nunc confirmo cottidie, cum Philosophica quaedam, sed ad Senecam meum, scribo.

-- nihil amplius oro,
Virgine nate, nisi ut proprio, haec mihi munera faxis.

Vale. Lovanii, ipso die, quo Virgineus ille partus prodiit ante annos oo. ICCI.

EPISTOLA CCLXXXIV. J. LIPSIUS Nic. Oudarto S. D. Mechliniam.

Oquam dolui, Bruxellam te non venisse! una Hallas ivissemus, fabulati, convivati essemus: quid amplius? rescriptum etiam meum vidisses in Italum illum protervum, nulla re meritum responderi, nisi ob exemplum. Nam ipse et notac nec assis sunt. sed Hartius noster spem fecit propinqui vestri adventus: grati, grati: utinam tempora non interveniant et retardent! nam hosticos magnos apparatus audimus, et solita nostra videmus, id est [note: Hoc praecipue queritur in Epistola ad Oudartum IV. Cent. 44. et ubi non in epistolis tam editis, quam scriptis?] negligentiam et contemptum. Deum aspicio et imploro, publicis tutorem, nobis custodem. Optime mi Oudaite, salve, cum quo iterum doleo, non communicatum rescriptum meum: quod nunc Antverpiam ivit. Nam amici alii aliter: et pars silere, pars refellere suadebant. Hartius istud. Qui estis apud vos? an Bruxellae etiam, quo Praesidem venisse audiebamus. iterum salve. Lovanii Idib. Juniis CIC. ICCII.

EPISTOLA CCLXXXV. J. LIPSIUS Nic. Oudarto suo S. D. Mechliniam.

ECce, mi optime, scripta nostra bina, serium alterum, alterum joci et salis: utinam utrumque bonis bonum: sed nimis multi impellebant. et voces


page 292, image: s292

laudesque audiebam, quae mordebant. etiam qui docti videri volebant, scriptum illud attollebant. non tuli, et dejeci, quo oportuit, in tenebras et sordes sed tu videbis. quando ego te cum nostro Hartio? quandocunque, ita grati venietis, ut si e coelo duo genii. publica non tango, angunt. Exemplaria terna hc adjuncta. Unum cum litteris D. Peckio d. dandum, duo alia (tuo arbitrio) Masio sive Steenhusio, an alteri malis: nam Illustrissimo vestro non ausim haec levia, et alia illi dignitati debentur. Salve, mi optime. Lovan. III. Idus Sextil. CIC CCII.

Sed heus. obliviscor de liberalitate in me Ducis Arschotani? heri torquem aureum ad me misit cum sua imagine, item Scyphum inauratum, grandem, affabre factum, ut rem dicam, vel rege dignum donum. Jam ad illum ibam gratias acturus.

EPISTOLA CCLXXXVI. J. LIPSIUS Nicolao Oudarto suo. Mechliniam.

AUla hc adest. Praeses Richardotus in mea domo, tu cogita, quantum animi aut otii sit ad scribendum. sed animi tamen, aut certe affectus, ad te semper satis. etiam otii, ut significem, quod occasio aliqua praesens suadet. Ego tuas accepi, legi lubens, ut semper: illud maxime de adventu tuo et Hartii, quem mihi, ex condicto veltro, hoc mense repraesento. Tum de nepote, et si quid aliud in mea aut amicorum manu erit. de scriptis, sive ad Senecam, sive quo alio argumento, velim te (semel et serio dico) parcius agere, et remissius urgere. Ita vilis tibi vita mea est? aere emptum mancipium sum? tempora et homines solus ignoro? Fluxum hunc rerum non video? propendet ingenium meum, fateor; pro suo captu bene merendi et faciendi publice: sed fecisse etiam me cogitandum est: et malus ille creditor, qui accepti oblitus cogitat tantum de capiendo. Vivamus etiam Deo et nobis, Oudarte; hoc consilium, hoc decretum est, nec laborare semper in famam, id est, ventum. Carmen tuum ad, vel in Eburones legi: placet et non placet, quia in meos. Ego illum populum amo, et revera hc peccasse leviter, aut nihil puto. Terror ille praesens, et in oculis, nostra subsidia, si non longinqua, tarda facile apud aequum judicem excusent: sed quid tu de hac novella seditione? si vires capit, discrimen dabit, et turbabit non capta solum consilia, sed capienda. En quo ventum, et ad quae flagitia militiae a neglecta disciplina? Quam solvere in facili est, adstringere vel Corbulo aliquis posset. Vale, mi amice, cum nostro Hartio, cui et haec scripta. Filium ejus hodie vidi; et sermones virum prae se ferunt. Lovan. postr. Non. Septemb. 1602.



page 293, image: s293

EPISTOLA CCLXXXVII. NIC. OUDARTUS J. Lipsio. Lovanium.

CLarissime praestantissimeque Domine. Quod adeo benigne Antonianum meum hospitio exceperis, gratias habeo tibi maximas. illi tamen irascor, quod, contra disertum meum mandatum, ad te divertere sit ausus. Sufficere ei certe debebat, quod semel sumptui fuerat, et crebro molestus esse pergeret, prout et ego, qui anxie expecto, quid Thesaurarius tandem constituturus sit. Tametsi me magis anxium publica habent, quae non labi, sed ruere prorsus videntur. et quidem sine ulla spe fulturae, nisi Deus e machina adsit. Quod utinam brevi videamus, et culpa ignavorum ac improborum latissime Belgium cum Religione non pereat! Verum omissis publicis, quae, quantum possum, uni Deo commendo, ad privata redeo, et de Thesaurarii voluntate iterum quaero, quam nempe eam futuram putes? Quia si voto nostro illa non respondeat, tempestive meo consulam necesse est. Scripsi nuper: cum D. Sasseno me transegisse: quod ita Gambarice facturus non eram, nisi de beneficio thesaurarii plane considissem. Sane absque ea confidentia fuisset, ad minimum centum florenorum pensionem exegissem; cum nunc sexaginta tantum mihi satisfieri passus sim. Admovit etiam D. Sassenus Antonianum mensae secundae, cui tertia sufficere poterat, si per Thesaurarium nihil accedat. Vivit tamen Deus, et aliunde subsidium aliquod, spero, affulgebit, etiamsi hac spe destituamur. Quamvis neque hc despero, praesertim Lipsio tam magno patrono subnixus, qui non apud Thesaurarium tantum, sed et apud alios, vota mea, per occasionem, promovere poterit. Vale, clarissime praestantissimeque Domine, Oudartumque tuum, quod facis, amare perge. Raptissime Mechlinia III. Id CIC ICCII.

EPISTOLA CCXXXVIII. J. LIPSIUS Nicolao Oudarto suo S. D. Mechliniam

CLementer, sed et jusse factum, quod ignoscis. Culpa non animi, sed corporis erat: et ille solus est, ut scis, qui proprie peccat. O Hartii mei amicam subscriptionem! veterem et fidum affectum! utar dilatione, si res poscet. Nunc quidem adspicere me sanitas videbatur, sed non sic propinqua aut certa, ut tangere et stringere fas esset. Itaque, nisi de spe, nihil etiam scribo. Carmen hc habes, quod ante sex dies scripseram: nec te percellet: et jam praemisi, meliorem me esse. De Republ. nostra, ut de me,


page 294, image: s294

omnia ambigua censes: etsi ad spem magis unus. Quod novus magnae Britanniae rex (ita se scribi vult) copias in Bataviam miserit, non placet: leges et quaedam in his Demetrianis litteris non optima, nec tamen mala extrema. Vale et salve, mi Oudarte, cum Clarissimo Hartio. Lovanii, v. Kal. Jun. oo. ICCIII.

EPISTOLA CCLXXXIX. J. LIPSIUS Nicolao Oudarto S. D. Mechliniam

VAh! pudet me. tam multa legimus, inquirimus ego aliique: et fugit nos, quod ad Taciti nostri rem summam facit. Quot libros ille scripsit? ego non incallide neque [gap: Greek word(s)] (sine ratione), divinasse mihi videbar. sed divinasse: Ecce heri apud me vir nobilis [note: Franciscus Tregianus, ut Lipsius ipse narrat, in praesatione ad Taciti libros. et ad quem scripta est Epistola IV. Centur. Miscel. 76. et ad quam responsio infra producetur.] Britannus, qui admonuit in Hieronymo ipsum numerum expressum legi, locum dixit. sequenti die (nam vespera erat) inspexi, repperi his ipsis verbis in cap. XIV. Zachariae Prophetae: Haec omnia (de Hierosolymarum vastatione) plenissime Josephus, qui Judaicam scripsit Historiam. Cornelius quoque Tacitus, qui post Augustum usque ad mortem Domitiani, vitas Caesarum triginta voluminibus exaravit. Quae si recte leguntur, quid ultra ambigimus? septemdecem libri annalium fuerunt: Historiarum tredecim. sed ego, ut verum fatear, aliquid in numero hoc controvertam. si enim quinque Historiarum libros (totidem fere exstant) impendit vix triennii rebus gestis, ad secundum Vespasiani consulatum; quid reliquis ejus Principis, per octo annos actis? quid Titi biennio, Domitiani quindecennio, tantum octo libri attributi? Vix rerum copia (quae sub Domitiano domi forisque, pace et bello multiplex) permittit: praesertim cum Historiarum istos libros floride et diffuse (quod res dicit) praequam illos Annalium scripserit. Itaque si quis quadraginta in Hieronymo rescribat, non damnem; etsi temere haud mutem: et ex vulgato numero sex libros Galbae, Othoni, Vitellio, Vespasiano donem. duos Tito; quinque reliquos Domitiano. En argumentum Epistolae: neque celare te debui, pro amore et cultu in hunc scriptorem tuo. Vale. Lovanii VII. Idus Julias CIC ICCIII.



page 295, image: s295

[note: Respicit haec Epistola conjurationes in caput novi Regis Jacobi, initam ducibus Vatsono, Clarko, et Rallero conflatas, quas narrat Jonston. Rer. Britan. cap. XI. p. 372. et seqq. quaenam vero sint Demetrianae illae litterae, de quibus et Epist. 288. mentio suit. nescio. sed crimen in Gallos et Batavos derivare voluisse auctorem facile hinc colligitur.] EPISTOLA CCXC. J. LIPSIUS Nicolao Oudarto suo. Mechliniam

DEmetrianas remitto. in quibus de caussa vel origine, vel stimulo conjurationis, non equidem cum ipso sentio: neque nostros solum, sed Gallos et Batavos habeo innocentes. Quid voveat quisque, non refert: tentasse non opinor, aut incitasse. Soli Angli in culpa sunt, et nosti gentem in factiones, novo hoc praesertim statu, pronam. Mihi finis turbarum hic non videtur. Capti sunt. quid? non agnati et adfines vivunt? Ingens est numerus, et necti potest insidiantium catena. Fatum etiam Angliae post tam longam pacem, pacata mihi non promittit: et dies festos, praeter mundi legem, non semper agent. Ad summa deliciarum et luxus nonne ventum ibi est? nec alia vitia desunt, caussae motuum publicorum, vel exitiorum. De Hartio, velim aequanimum in talibus esse, et spernere aut certe immotum cernere comitia haec fortunae. Virtuti ibi praemia, non nisi ex casu dantur. Antistitem vestrum venturum scimus: fac, amabo, te una videamus, et in domo mea (sic cupio) hospitem amplectamur. Ades, allicio te, quo praemio? ut ad Senecam mea videas jam paene consummata. finem enim imponam, vel ante finem; et incerta haec valetudinis et vitae suadent. Heus, de [note: Quae a rebellibus militibus per vim occupata, et postea Mauritio Nassovio fuit tradita. vide Meteranum lib. XXIV. pag. 455. et lib. XXV. pag. 470.] Hoochstratia quam turpe! apud te liceat. Qui sumus? in cives et rusticos viri, in hostes faeminae, et fugimus ad conspectum. Commeatus, inquiunt. Nugae. ego omnibus istis, si Imperator sim, dem commeatum, et faciam Quirites. Deus adjuva, et consilia atque animos inspira. Lovanii, XIII. Kal. Septembr. oo. ICCIII.

EPISTOLA CCXCI. J. LIPSIUS Nic. Oudarto suo. Mechliniam

HArtius noster heri, sed bene sero (ut viarum iniquitas est) advenit: quod per famulum significavit, et Ave dixit. Ipse convenire nondum potui: nam et hodie prima luce discessit. Scripto tamen, rogavi serio, ut domum


page 296, image: s296

meam in reditu hospitium haberet, laxam satis, et comiter amicum accepturam. Si non facit, in coena saltem aderit: quod cras vespere spero fiet, et te convivam adoptem. De Comestabili, omnino prudentiores censent nobis, et ad res nostras, mitti. Utinam, quod ais, illam Virtutis regiam viam ingrediatur? utinam ipsi Reges parentes etiam patriae se putent! Judicium et prudentiam adesse huic misso multi autumant, si suo, ut sic dicam, remigio rem gerere potest. Sin mandatis adihingitur, quod vereor, et ex formula imperat: perge, mea Belgica, quo is, ire, id est perire. Illud omnino in Ibericis institutis aut decretis displicet, quod in opibus omnia reponant. Ab iis fiducia et animi sunt, et patraturos omnia sperant, ego despero. Contra observavi semper, non augendis, sed perdendis magnis imperiis eas fuisse. Quae enim adhaereant, et ex eorum nostroque ingenio comitentur, non nescis, fastum et luxum. In Britanno spem etiam poni a te aliisque video. quid opus erat, si ipsi saperemus? quanto pulchrius tutiusque se niti, et ex se pendere? Sed nec talia auxilia finna, et casu aut caussa aliqua mutantur, imo in diversum eunt. Reges viderint. nobis obsequi et ferro fit, tibi, mi optime, valere. Lovanii, XVI. Kal. Novembr. oo. ICCIII.

EPISTOLA CCXCII. J. LIPSIUS Nic. Oudarto. V. R. Mechliniam.

ET ego, mi Oudarte, eo animo votivum et felicem tibi hunc annum precor, quo mihi ipse possem. Plus dicam? quo parentes liberis, quos superstites sibi etiam optant. Me amittam, si te praemittam. [note: Non tantum in gratiam curiae Romanae hunc foetum superititionem simulantis ingenii emisit, sed ut Aulae placeret: nam ipsa isabella Austriaca magni hanc divam fecit, et nudipedalia ipsi et divae Sichemiensi, faciens, donatia earum templis portavit, et sixit hoc anno. vid Meteran. Hist. lib. XXV. p. 476. ubi et de his Lipsii libellis recte judicat.] De diva Virgine; ita est, absolvi, et scripturus ad te eram; sed Miraeus, ut video, praevenit. Narro autem tibi. nulla unquam scriptio mihi facilior, et magis sub manu successit, an non ipsa illa Diva ingenio et stilo meo adspirante? Utinam modo non dicam digna (quis id possit?) sed non indigna neque indecora sint illa tanta! Quod ais, cupere quosdam subtexi de Virgine etiam Sichemiensi: delibero. et unius fili hoc opusculum est, et suam magnitudinem aut modulum habet. In dispositis etiam aegre aliquid muto. Appendix si fiat, nescio an deceat. Sed videbo, et fortasse coram etiam judicia vestra audiam, priusquam Antverpiam eam. De republica, nihil habeo scribere. cras Bruxellam cogito ad Hispanum illum Principem; an instructior redibo, ignoro. Affectum aliquem erga me jam olim ostendit: sed ut ingenio magis meo delectetur fortasse, quam ut utatur consilio. Sed neque donem ex facili: et status iste rerum


page 297, image: s297

sic implexus est, ut forti aliquo et telici Alexandro opus sit, ad scindendos nodos, non solvendos. Ego, mi Oudarte, Lipsius manere desidero: id est, in quiete et libellis meis vivere, et scriptis tamen hanc et alias Respublicas juvare. Quod ad Gallum captivum, idem tecum audio. perseverare hominem, altum spirare et loqui: imo audio esse, qui occulte allevent, animos et consilia addant. nescio, sed hoc scio, fraudum et vanitatum aevum esse ferax, et pietatis etiam titulo ( nefas!) haec celari. At nobis candor et veritas placeant, et in amicitia nostra utique sint semper. Vale. Lovanii, Nonis Januariis oo. ICCIIII.

D. consiliario Hartio novum annum felicem apprecor, et non scribo. quia argumentum me ab illo adolescente deficit, qui a matre revocatus abivit.

EPISTOLA CCXCIII. J. LIPSIUS Nic. Oudarto suo S. D. Mechliniam.

VIde casum, qui tristior mihi heri evenit. Mane sub decimam exeo in equo (scis, credo, ex dono eum me habere) aut potius equuleo, animi et valetudinis caussa ambulatum. In ipsa urbis interiore porta mulier, maleficii suspecta, mihi occurrit, grandi passu. Illa intrat, ego egredior, et statim velut ictu ad terram datur equus meus, ego cum illo, et sub illo. surgit ipse, ego jaceo pendulus a ferro, (quod stapedam vocamus) cui pes meus sic intortus haerebat, ut aegre potuerit evelli. Deus me juvit, quod equus immotus restitit, et auxilio interea civis quispiam suit. laesus sum sinitro pede et tibia, sed non graviter: et spero intra biduum ad vos veniam. scio, purgas, quia voluntatis nulla mutatio, sed hoc a fato intervenit. Vale, mi amicissime Oudarte, et D. Hartium officiose saluta. si autem me amas, conviviis abstine, nec me adhibe, quia Antverpiam propero rei caussa. Nuntio mandavi, ut hoc vespere literas traderet, et te igitur rogo, ut hunc casum meum Moreto cras significes, ne frustra exspectet. atque iter meum in biduum aut triduum necessario dilatum iri. Lovanii ix. Kal. Febr. CICICCIV.

EPISTOLA CCXCIV. J. LIPSIUS Nicolao Oudarto. Mechliniam.

QUi attendit, quam ubique Philosophandi, id est sapiendi, occasio est? Quam omnia nostra incerta sunt, et nos ipsi in incerto sumus? Vix do locum Fortunae, adstringo me undique, ab aula, id est mari refugio, a turbis


page 298, image: s298

a muneribus, et semper ad portum quietis urbem hanc appello. Tamen ecce illa (si fas sic appellare) dea jus suum tenet, fugitivum retrahit, et imperium ac vim suam in me quoque exercet. Inopinato cecidi, et ubi lusum quaerebam, laesionem repperi: contempsi initio, et strictura videbatur, gravius autem est malum, et domum et focum servo, ambulandi impos. Quid peregrinandi? tamen nec sic institutum deseram, et ut primum meliuscule erit, ad vos veniam: fortasse et mea mecum, quae solum non vult dimittere. sed si precibus das locum, patieris transitum mihi Mechliniam esse, quia Antverpiam, et scriptiunculas meas scis metam huic profectioni destinari. de Megaera autem illa, cur tam male imprecaris, ne temere arbitremur. Suspicio, non scientia est, et potuit alia caussa, aut forte equus labi. Etsi prima opinatio, et firmiter quidem, illa fuit, de Praeside Richardoto quid auditis? ego, rem in judicio agi, testes audiri: et nequid hc occultioris consilii aut machinationis lateat, fateor, me vereri. coram quaedam dicam: quod (ut optime omnia cedant) non potest ante septimanae hujus finem, ita claudus sedeo, et o si te, aut Hartio interpellante otium fallam! Militare praesidium, vestri partem, hodie aut cras hc exspectamus. Nostri Bruxellas deprecatum iverunt, non sunt exauditi. Comes stabuli Antverpiae est, cras, ut ajunt, rediturus. D. Consiliario Hartio, amicam et ex animo salutem, cui omnia facta volo, quae equidem possum, et sponsalibus corpore si non adsum, favore et affectu tamen adero. Deus donet omnia ex parentum voto, contrahentium gaudio et salute. Vale mi amicissime. Lovanii VII. Kal. Febr. CICICCIV.

EPISTOLA CEXCV. J. LIPSIUS Nic. Oudarto. Mechliniam.

QUod scribam, nisi querdas, non habeo: et Iubetne audire? Misera apud nos facies rusticorum fugientium, migrantium: lacrimae deinde aut pallores eorum, quibus pecus, frumentum, supellex ablata, aut ipsae aedes incensae: de Wavria, pulcherrimo municipio, audistis: idem hostis manebat Iscam nostram, nisi pecunia pacti essent. atque id me subveniente. Aula vetat quidem pacisci. sed quis tuetur, aut tueri cogitat? Hodie de Grunia laetiora audimus, utinam certa? magis utinam consilia mutemus, ut recta ac regia et patriae utilia, Principibus gloriosa capiamus? hoc meum votum sit, et ex eo consequantur deinde bona omnia. Studiosr nostri militanter instructi et ordinati exeubias etiam agunt: quod nescio an parentibus laetum satis sit, aut gratum. Ego auctor non fuissem, praesertim nulla adhuc necessitate. sed Vos quid de Flandria? hostis procedit an excedit, an jam excessit? hac omnia varie hc feruntur. Ego interim inter medias turbas etiam philosophor,


page 299, image: s299

et de Tranquillitate publice lego. Te porro amo, ut semper, et anplector, mi Oudarte, Lovan. Non. Maj. CICICCIV.

Invaserunt hoc anno Rebelles Hispani, qui jam militabant sub auspiciis Mauritii, Brabantiam, dum Mauritius Slusam in Flandria obsidet. Vide Meteran. lib. XXV. pag. 477.

EPISTOLA CCXCVI. J. LIPSIUS Nic. Oudarto, optimo, amicissimo S. M. M. Mechliniam.

ITerum tibi nuncio, sum melior. Si pergo, meliora etiam in republica videbo, ut [note: De qua vide Meteran. Hist. lib. XXV. pag. 480. ad finem usque libri.] pax haec Britanna dat augurari: nam capita foederis datum mihi videre, et meliora aut benigniora nec optem, si fides modo et observantia adsint. Praedixi tibi, ad manus et arma venient cum olim protectoribus suis Batavi, si haec pergunt. Nam commercia iis palam eripiuntur, et in Britanniam omnia conseruntur, etiam Gallo excluso: qui, vereor, ut firmiter Batavis adhaerescat, et in eorum caussa suam agi putet. At non de Dano idem sentio, imo palam pro Britanno et adfine suo futurum: ut ratio quidem dictat. Sed videbimus, et praeter rationem utinam ne multa Reges hodie patrent! Quid autem nos domi? concordes erimus? an occulta illa consilia de discessu etiam divellent? Batavos timere sibi (ut illuc redeam) hoc argumento est, quod ambitiose pacem petant, toties a se repulsam. Litteras non ad privatos tantum, quod scis, sed ad magistratus, sed ad provincias ipsas scribunt, heri mihi serio adfirmatum. Deus lucem aliquam donet, post tenebras et turbas tam diutinas, et mori in spe saltem, si non re, bona. Lovanii, prid. Nonas Octobr. oo. ICCIIII.

D. Hartio S. M. atque utinam alterutram illam dignissimo dignitatem. Ad Vriendtium cum scribes, has junge. Misissem et Divam, sed ita me Deus, ut destituar exemplaribus. Urges litteris, ut et Sichemensem jungam: videbo et inclino.

EPISTOLA CCXCVII. J. LIPSIUS Nicolao Oudarto S. D. Mechliniam.

CRedo me nuper scripsisse tibi de litteris Ordinum, quibus Quaestori mandabatur, ut inter primos mihi solveret, et sine ulla exceptione. Litterae datae sunt: quid responsi? pecuniam non esse. si velint solvi Ordines, ipsi


page 300, image: s300

submittant. ubi vivimus? in composito principatu? non enim dicam rempublicam: et ubi ordo, atque imperium, locum habent? dubitare incipio, et videmur ad jus novum, seposito omni pudore, fide, lege, venire. Huc vocatus sum: hc retentus sum, aliis vocantibus, et praemia majora non sunt ignota. patriam praeposui; haec scilicet gratia refertur, ut in exiguo stipendio jactemur, et petamus, repetamus, ludibrio deinde simus. sane ingenuo animo haec molesta: et dicam tibi libere, uxorem non habeam et familiam, tres dies haec non feram. bene est, quod igneam meam naturam temperat aut sistit hoc plumbum. Ecce literas scribimus ad vestrum antistitem, quid etiam? ad Praelatum Parcensem: ulterius? ad Comitem Baussigniacum: quid denique? ad Masium: et haec omnia pro misellis sexcentis florenis annuis, et adde dimidium, qui mihi debentur. Beati, qui talibus non obligantur! Inter barbaros si ageremus, plusculum rationi et aequitati daretur. nec dissimile in altero stipendio. nulla solutio est, quam non exambire oporteat, et quaestoribus istis, ut Laribus, libamenta sua dare. Pati autem tot annos Lipsium? et mirantur exteri, aut me irrident; certe Batavi, apud quos non adsuevi sic haberi. Domum meam quoque trimestri solutio deferebatur, et annus non erat, quin donum adjungeretur. Et alibi quin locus nobis sit, et lautia etiam, nemo (qui me novit) dubitat. sed pulchrum est, aetate meliore hc tenuisse, abjicere aut negligere in senescente. Sciant haec exteri et posteri: et epistolam istam eo fine ad te scribo, bona malaque exempla docent, et sunt propaganda. Hodie ad Masium scripsi et ad Baussigniacum, sed modestius, et cum frigore: nec quisquam erit, qui Philosophi non dicam animum, sed verba aut vultum nunc requiret. Quod ad te liberius aut excitatius, jure facio: neque ostendere debemus, nos ignaros esse, quid decorum, quid jus et fas postulet, quae hodie video verba aut personas esse; sunto, nos non mutamus, et inter medias ruinas stamus, judicio et sensu boni. Ecce autem homines, qui Historiam veterem a me poscant. an quia pro veteribus moribus nos sumus? Rideo et ringor, et desino: et hanc epistolam servari a te volo, et post mortem etiam meam publicari. si tamen tibi videbitur, cujus prudentiae et affectui nunc permitto, et haec atque majora delego. Vale, mi Oudarte, Idib. Novemb.

Quod neglexit Oudartus, nos, Lipsi, exequimur, et memorabilem hanc epissolam in exemplum omnibus, qui desultores sacrorum et stationum esse amant, prodimus. Haec enim merces fere omnibus, qui Jesuitarum illecebris inescati se in turpem servitutem conjiciunt. nihil nisi questus, tormenta conscientiae, aegritudo mentis, et similia in epistolis fere omnibus Lipsii post fugam e Batavis resonant. Cur non merninisti, Lipsi, eorum, quae ad Douzam scribebas, paullo postquam ad bonos, ut vocas, transfugeras, Decad. IV. Epist. 6. Edit. Pontan. Illae toties iteratae quenam de fortuna et iniquitate temporum, per speciem altitudinis degeneres mihi videntur. bene fert fortunam, qui de ea silet. haec doctorem deceret sibi semper praesentia habere. Accepisse se tamen toties flagitatum stipendium Lipsius nuntiat Oudarto Epist. LXXXII. Miscel. Cent. v. IX. Kal. Decemb. hujus ipsius anni. quod forte ultimum fuit. sequentis enim anni mense Aprili obiit.



page 301, image: s301

EPISTOLA CCXCVIII. J. LIPSIUS Nicolao Oudarto S. M. D. Mechliniam

PRobari a te quidem consilium nostrum Historiae scribendae, non dubito, mi Oudarti. Quid honesti tu non probes? quid non etiam antiqui? sed homines hujus novitii aevi novas sententias habent; famam, gloriam, infamiam, susque deque habere, et genio atque ingenio suo indulgere, dum datur. Mihi hoc crede, nunquam minus Epicuri nomen aut dogma auditum, nunquam magis res ipsa valuit, et sic vivimus, tanquam aeternum perituri. tenebrae post nos sint, imo exitium sit, et quod veterum aliquis dixit et vovit, [note: Sueton. Neron. cap. 38. narrat simile dictum istius monsti.] me mortuo ipsa humus misceatur aetheri. Haec video, et magis, quo magis in aevi notitiam venio, et nisi sapientia refrenet, voces emittam, cur in haec tempora natus sum? quo fine litterae, prudentia, sapientia? sed patiamur, et strenui, et vel paucis judicibus, atque plausoribus optima amplectamur. Aliquando post nimbos serenitas, post caliginem lux orietur. sed de. ipsa re nostra: fateor grandiorem historiam, et rerum magis illustrium scribi, quam hanc Brabanticam et patriam, a me posse. sed non materies est, quae scriptionem utilem aut gloriosam facit, sed ingenium et judicium, et stilum etiam, invitis quibusdam, addam. Quod tu vere judicas, Historia est vitae quaedam magistra, et civilis atque moralis Philosophiae speculum aut exemplum. Quae in scholis voce alii docent, hc factis exprimuntur. et sane, stilus ac manus ad scribendum si accessit, passim et praecepta illa ac monita, etsi breviter aut obiter, adspergit. Itaque impetum aliquando capio scribendi, remitto etiam, cum mores et judicia video, et meam aetatem, metae jam et quieti propinquam. Satis multa documenta dedi, et semina sparsi salubrium monitorum. Quid? an litore et arena haurienda? vereor. et Deus ac fatum viderit. sed quomodocumque, conscientia juvat et attollit, bona sensisse, amasse, produxisse: culpa aliorum sit, non admisisse atque usurpasse: Ecce, de republica miraris me nihil scribere: nam, inquis, egregia victoria parta de Batavis ad caput Bonae spei, et sedecim naves depressae vel captae. Vis me exsultare, et hoc, ut magnum, scribere? Gaudeo, ut nunc mores sunt, sed magne Deus, quid hoc in magno isto Rege? sedecim mercatorum naves? sexaginta bellicas debebat, nec mirum, aut triumpho dignum esset. Scripsimus olim in MAGNITUDINE ROMANA, tot classes ubique locorum dispositas, ad invadendum aut tuendum, quid nunc simile est? Hispania tota peninsula, et utroque mari praetexitur: ubi magna aliqua classis ordinaria est? paucae hostium naves illudunt, et in utramque Indiam, cum lubet, eunt: ipsi spectant, queruntur et indignantur, et remedium a fastu poscunt. Atqui classis aliqua


page 302, image: s302

si fuisset, aut nunc etiam esset, Batavorum superbia haec et contumacia non esset. Suade haec, inquies, id est caput posti illide: te laede, publicum nihil juva. FATA REGUNT, uno verbo, et nos ab iis patientes et volentes. Vale, mi Oudarte, et hanc liberam scriptionem in fido sinu tuo habe. Lovanii 1. Kal. Decembris CICICCV.

EPISTOLA CCXCIX. NIC. OUDARTUS J. Lipsio. Lovanium.

QUamvis benevolentia in me tua nulla indiget attestatione: satis enim magnis illa argumentis probata est; gratum tamen est, quod etiam scripto eam confirmas. Sane illam ego tanti facio, ut cum vel amplissima quavis conditione ipsam non commutem. Publica, ut scribis, dubia sunt. Hostis undiquaque se munit. et copias quoque a Brunswicano exspectare dicitur. Audio et Mauritium in Galliam ad colloquium Regis profectum. ac a Batavis tredecim naves bellicas Anglum obtinuisse, quo se adversus erumpentem seditionem muniat. Id quod si verum est, metuo ne satis bona fide nobiscum agat, et ne ad, sub Elisabetha, cum Gallo harum Provinciarum olim factam divisionem, clam aspiret. Deus tamen dissipat consilia Principum, et facili momento, quod ipsi firmissimum putant, subvertit; quod quoque nos res Moscoviticae recenter doceant. [note: Respicit conspirationem horribilem, qua pulvere sulfureo Regem et Parlamentum uno ictu tollere cogitabant conjurati. recte vero damnat iminane illud, et cui simile nulla actas videt, scelus et monstrum.] Facinus interim illud conspiratorum in Britannia indignum Christianis est, qui precibus, non armis contendere debent. Dico subditi cum superioribus, Principes autem non per fraudes, sed generose, ex justa caussa decreta bella, gerere oporteret. Atque utinam Iberi Romani potius, quam Poeni esse contenderent? Sed missa haec facio, et ad Breve Pontificium venio, quod opto benignum non solum verbis, verum et re. Quod ad Magnitudinem sacram scribendam invitaris, indicium est, Stapletonii scriptum, de eo argumento, non placere, aut non satisfacere. Digna certe Lipsio ista materia, et ad illam ipsum aeque atque ad Patriam Historiam vocem: imo magis, quando stupor nostratum tantus est. De Pace ut Pontifex agat, sperare possum; ut peragat, vix ausim, in tanta Principum aemulatione, et in saeculo adeo corrupto. Puto tamen Pontificem Romanum multum hac in re posse, si serio et vere animo paterno negotium amplectatur. Quod ut faciat Deum oro, cui te floresque tuos etiam atque etiam commendo. Machlinia III. Id. Mar. CIC ICC VI.

Cogito cras Bruxellam, ut scripsi, ibi si quid me yelis, mandata tua ad aliquot dies exspectabo. Rivius noster, etsi ista spe, de qua nuper, exciderit,


page 303, image: s303

non excidet tamen perpetuo, ut spero. Et ipse sua virtute sibi spem et rem parabit.

[note: Respondet huic epistolae Lipsius 11. Cent. Miscel. 35.] EPISTOLA CCC. NICODEMUS FRISCHLINUS J. Lipsio. Leidam.

NIhil unquam mihi accidit optatius, in omni mea vita, quam Marpurgii esse, colloquium Theodori habere et usum: nam et annis abhinc decem audivi eundem in Comitiis Ratisponensibus eleganter perorantem, coram omnibus Imperii Ordinibus: et perorantem de statu rerum Belgicarum et de Hispanorum Tyrannide. Cujus rei recordatio eo mihi fuit gratior, quod hominem ipsum denuo contigerit in Hassia videre. multa tui mentio, multa Jani Duzae, multa Donelli; multa Danaei incidit. Sed omnium tristissimum hoc, quod intelligo te valetudine esse minus firma. O mi Lipsi, ocelle totius Germaniae, lux literarum, quam ego te expetisco diu vivere, et vivere incolumem, ut possis humanioribus studiis diu prodesse, quae ut vergant omnia nunquid vides? nunquid praesentis? non ego frustra Priscianum scripsi Vapulantem. nec frustra litem suscepi contra [note: Haec spectant litem Grammaticam vehementissime actam inter Nicod. Frischlinum et Martinum Crusium Professorem Tubingensem. ediderat Frischlinus, dum Scholam Labacensem moderaretur, in Tyronum usum Grammaticam, quam titulo Strigilis Grammaticae proscripserat. cui, quia inclementius tractaverat omnes fere Grammaticos, Crusius opposuerat Antistrigilem; isti Frischlinus Dialogos aliquot, et deinde utrimque plures libelli, et vehementissimae Invectivae editae, donec morte Frischlini finiretur bellum, quae omnia memorare nihil attinet Frischlini omnia in unum collecta Argentorati prodiere 1594. quibus post ejus mortem accessit Poppysmi Grammatici Dialogus tertius. Crusii defensiones et responsiones non vidi. Inter Dialogos vero Frischlini, unus Josepho Scaligero, et alter Lipsio nostro inscriptus est.] Crusium procacissime delirantem. Nihil enim vidit Jul. Scaliger, nihil Saturnius, nihil Marius Corradus, nihil Ruscellus, nihil caeteri. qui quasdam nugas Grammaticae oppugnarunt. Caelius Curio et Vives, negant, Graecis esse Epicaena et dubia in re Grammatica. Ruscellus negat esse optandi modum Latinis sanctius affirmat Graecis quoque esse ablativum dativo similem, discrepantem significatione, quoniam ablativus semper significat instrumentum, dativum semper acquisitionem. Habent autem omnes isti suas demonstrationes, quibus utuntur. sed Crusius omnes habet pro sycophantis. Itaque in acie jam versor contra delirum et vere stupidum hominem. Te vero expeto patronum, qui in hoc certamine tuum interponas judicium. Habes hc primum Dialogum, in quo Privata tractantur, et quae ille inseruerat certamini publico et literario. Reliqua mox prodibunt. Spiessius jam excudit nostras in Virgilium, Horatium et Persium Paraphrases, quas scio tibi placituras. Prodeunt etiam meae Comoediae, in quibus tui et Duzae fit mentio, ut et aliorum. Vale, mi Lipsi, et me in tuorum censum


page 304, image: s304

amicorum recipe. Marpurgi Hassor. 15. Octob. 1586. Saluta D. Joan Duzam, et Cl. Hugonem Donellum, et D. Lamb. Dunaeum, A [gap: Greek word(s)].

EPISTOLA CCCI. HUG. DONELLUS J. Lipsio suo S. D. Embdam.

VIr Clarissime. Bene sit optimisillis periculis, de quibus scribis, quae te iter coeptum meditantem, quominus longius progredi posses, prohibuerunt. Quam velim illa majora nobis dari, aut certe diuturniora, non quae te occupent, quod Deus avertat; sed quae si volentem adhuc non moverunt, at te vel invitum istinc ad nos extrudant quam citissime. Quaecumque te occasio salvum et incolumem nobis reddet vel hodie, eam non solum nobis jucundam futuram, sed etiam jam nunc scias esse in votis. Itaque vides, si tibi progressus cordi est, quam vota nostra cum tuis non consentiant. Et tamen in hoc ipso dissensu quanta sit animoium nostrorum conjunctio, non minus intelligis. Scis enim, cujus sit animi hoc desiderium tui, et quis ad te scribat, aeque nosti. Quod si idem animus tibi est, qui ante fuit, ut in itinere coepto tibi perseverandum putes; quod praesens feci, idem nunc facio absens; Deum oro, ut tibi progressus feliciter cedat, tibi omnia in eo salva et jucunda contingant. quae certe posteriora duo imminente jam difficili hieme, et tempestatibus praeter consuetum ordinem omnia infestantibus, facilius est bene precari, quam in corpore ad ea incommoda non assueto sperare. Et scio, quamdiu domo abes, quam multa insuavia, et valetudini tuae adversa in regionibus istis, non ita fortasse cultis, tibi perpetienda sint. Quare si nos amas, valetudini tuae consules, et dabis operam, ut repudiato molesti itineris consilio, primo quoque tempore reditu tuo et conspectu jucundissimo nos bees. Quod ut facere in animum inducas, siquid hominis amicissimi preces apud te valent, obnixe te etiam atque etiam oro. Mag. D. Rector te plurimum salutat: uxor mea quam potest officiosissime. vale, vir Clariss. Lugduni Bata. VI. Cal. Novem. eodem die, quo mihi redditae sunt litterae tuae. CIC. IC. LXXXVI.

EPISTOLA CCCII. MATTHAEUS DRESSERUS J. Lipsio. Leidam.

SAl. pl. Dilexi te plurimum Lipsi suaviss. cum Jenae esses: et animadverti vicissim me nonnihil a te diligi. Sed illinc te discedentem non salutasse memoleste


page 305, image: s305

ferebam. Posteaquam vero scriptum tuum de Constantia legi, incensus sum nescio quomodo, ut amare ceperim multo impensius. Tanta enim est sapientia et gravitate refertum, ut antiquitatem redoleat. Accessit nuper lectio epistolarum tuarum, quae amorem in te meum non parum auxit. Reperisse enim mihi videor tanquam pabulum aliquod studii atque doctrinae, quo jucundius versanti in literis vix quicquam esse potest. Itaque gestiit animus meus tibi gratias agere, et amorem tuum in me, meumque erga te parem atque mutuum excitare ac renovare. Turpe enim esse duxi nos interruptos ita esse, ut omnis inter nos per literas etiam communicatio sublata esse videatur. Quocirca quod solum est relictum, ad id confugio, et hisce meis reducere in memoriam et usum cupio veterem nostram benevolentiam, magno tamen amoris cumulo nunc demum auctam, postquam ex scriptis tuis recentibus tantum voluptatis percepi. Utinam vero ea temporum atque locorum esset commoditas, ut mitti inter nos ab alio ad alium tutius epistolae possent. Jam vero ita fere dant sese res, ut vehementer dubitem, venturaene hae sint ad te, nec ne. Timidius igitur fortunae eas committo: aliqua spe tamen teneor, fieri posse, ut responsum aliquando tuum exoptatum accipiam. Adjunxissem de Cratone orationem, nisi itineris longinquitas et periculum deterruissent. Val. Lips. v. Januarii, Anno 1587. [note: Respondet Lipsius Cent. 11. Misc Epist. 38.]

EPISTOLA CCCIII. [note: 1 Christophorus Pezelius, magni nominis Theologus fuit suo tempore, et scriptis pluribus clarus. Peccelius dicitur in Epitome Gesneri, et Plavensis fuisse. Melanchtonis sectam cum probaret, postea Resormatorum in castra transiit, unde Apostatae nomine insignitur a Wigando in fronte ejus Analyseos Exegeseos Sacramentariae, apud Melch. Adam. in vita Wigandi p. 619. Witebergae etiam A. 1571. ediderat Catechesim ex corpore Doctrinae Christianae ad usum Scholarum puerilium, ex scriptis Melanchtonis compilatam. vid. Placc. de Anonym, n. 669. contra quam multa scripta prodiere. postea Bremae Prosessor fuit Theologiae. et Leidam vocatus, ubi jam pertaesum erat Gallorum, qui tot turbas ediderant, et disciplinam illam Genevensem invitis magistratibus obtrudere volebant. quare Melanchtonis Discipuli quaerebantur, moderati et civilis ingenii Theologi.] CHRISTOPHORUS PEZELIUS J. Lipsio S. Leidam.

DOctiss. et humaniss. Vir. Domine et amice sincera fide colende. Jampridem benevolentiae erga me tuae signa atque argumenta non dubia perspexi, cum et per Esichium nostrum, qui nunc Eitelbergae est, aliquoties me salutari jussisti, et librorum abs te editorum exemplaria nonnunquam misisti, non solum ingenii et eruditionis tuae, sed etiam amoris erga me monumenta. Quae nisi exoscularer et in precio haberem maximo, ab omni humanitate alienus essem, meque ipsum non possem non condemnare ingratitudinis. Accessit jam illustris significatio honesti tui de me judicii, cum Academiae vestrae de mei


page 306, image: s306

ad vos vocatione literis tuas quoque adjunxisti. In quibus abundantia quadam benevolentiae erga me tuae, honestissima mihi tribuis, meque Collegam in inclyta Acad. Vestra tibi exoptas. Credas autem mihi velim, mi praestantissime et optime D. Lipsi, jamdudum me accensum fuisse admiratione praeclarissimarum dotium, quibus ingenium tuum Deus opt. max. exornavit, et quas ad instaurandam rem literariam, et excitanda juventutis studia feliciter hactenus contulisti: et argumentis atque indiciis illis tuae erga me benevolentiae ita delectari, ut vicissim me tibi devinctissimum, adeoque totum tuum esse sancte affirmare ausim. Idque reipsa testatum facere cupio, ubicunque opportunitas declarandi mei erga te studii se offeret. Quae autem impedimenta mihi objiciantur, quo minus vocationem Academiae vestrae sequi hoc tempore possim: ex legato vestro, Viro Clariss. intelliges, cum quo in re tanta ingenue et aperte agendum mihi putavi. Et audivit idem legatus vester etiam responsum Primarii Consulis in nostra Republ. cum hortatu meo in collegium ea de re cum illo venisset. Equidem non tam privata incommoda mea respicio, quam ut ne subita atque intempestiva mutatione praesentis meae vocationis, publice Ecclesiae huic noceam, aut famae et existimationi meae maculam inuram, si nondum idoneo successore oblato, et invito Magistratu Ecclesiam et Scholam hanc deserere velim. Idem responsum superiori anno dedi Heidelbergensibus, qui me in D. Grynaei, Basileam redeuntis, locum succedere volebant. Verum si, ut sunt humana nostra, aut casus me aliquis hinc expulerit, aut alioqui sine Ecclesiae hujus insigni detrimento, et bona cum gratia Magistratus, dimitti hinc posse videar: nihil mihi exoptatius erit, quam in Academia inter viros doctos, atque in tuo, aliorumque bonorum complexu vivere et mori. Cum autem propter tristes dissipationes Academiarum annis superioribus factas, Germania nostra non abundet hoc tempore Theologis doctis et orthodoxis, nominavi legato vestro duos eximia eruditione praestantes viros, quorum uterque nunc apud nos docet: Joachimum Meysterum Rectorem nostrae Scholae: et *** [note: Josephus Grabius a Lipenio, qui ejus libro contra Aegidium Hunnium recenset, Joannes vocatur. tom. 11. Biblioth. Theol. pag. 478. Meisterus apud Lipenium edidisse legitur orationem de Eutyche et erroris sectatoribus: tom. 1. Bibl. Theol. pag. 665.] Josephum Grabium, quorum ille annos jam quinquaginta tres habet, et sobole caret: Hic annos circiter 45. natus est, versatus antehac in praecipuis Germaniae Academiis, et in Controversiis Theologicis praeclare exercitatus, cujus rei gustum praebent scripta illius contra Hunnium Ubiquitarium Marpurgensem edita. Utriusque voluntas literis vestris explorari posset: aut si neutri illorum profectio ad vos persuaderi queat, admonitus a vobis non gravatim de aliis cogitabo, si qui praeterea vobis utiliter nominari possint. Te ut benevolentiam tuam erga me constanter conserves, et virum Clariss. D. Donellum, quocum Heidelbergae aliquando initia notitiae atque amicitiae contraxi, et caeteros viros honoratos in Acad. vestra ex me salutes, oro. Bremae v. Calend. Febr. 1587.



page 307, image: s307

EPISTOLA CCCIV. JOSIAS MERCERUS C. V. J. Lipsio S. Leidam.

AMittere ad te sine literis Hieronymum Groslotium nostrum animus non fuit, Lipsi doctissime; adolescentem et amicissimum mihi merito suo, et dignum, quem ament omnes, qui virtutem et veram sapientiam amant. ea jam elucent in ejus juventute indicia summae prudentiae, et venturae suo tempore ad culmen evectum omnium laudum. Sed plura de eo frustra, cujus virtus ita erit cognita tibi paulo momento, ut accedere his literis commendationem ab ea necessarium mihi sit magis, quam illi a me. neque ea sane causa mihi in manibus calamus, sed ut pergam invitare te ad amandum me, quod pridem fecisse te, et privatis testimoniis cognovi satis multis, et iis, quae protare in publico voluisti inter aeterna monumenta nominis et famae tuae. Velim animum tuum erga me compensare officiis iis, quae tibi candorem mei, et fidem testari possint; cui certe ego deero numquam. Salve doctiss Lipsi, et ama me amantem tui. Data Londini Trenobantum. A. d. v. Eid. Febr. CIC. IC. LXXXVII. calculo veteri.

Respondet Lips. 11. Cent. Misc. 31.

EPISTOLA CCCV. JOSIAS MERCERUS V. C. J. Lipsio S. Leidam.

GRatissimae nobis literae tuae, V. C. indices et valetudinis tuae et animi, anxiis de illa, de hoc nimium certis antea ex iis, quae exstare ubique vis, documentis; amplius tamen ex amici nostri sermonibus, qui auxere mihi amorem illum, quo te amare coeperam antea literarum et publicae rei caussa; nunc praecipue ipsius tui. Quod non ad vos una cum Groslotio, jam etiam tuo, culpa non in me; voluissem, si omnino rerum mearum status tulisset. Sed dabitur olim, quod nunc non potui, et citius fortassean, quam dicere ausim. Velim certe, et praesenti testari animum gratum, amplectique carum caput, et cui ego carus non merito meo, non auro contra carum erit: nec deero; modo mutet vis fati adhuc improspera mihi satis, et flectat ad meliora. Res nostrae me angunt juxta cum vobis. Spes omnis in ejus numine, qui torquet numine omnia; nec fallet tandem, quamvis tardet judicio nostro impatientium nimis. Nostrae in Gallia nunc in summo paene discrimine; sed ita ut in medio turbine appareant primulum fausta sidera, gemini Castores.


page 308, image: s308

Nam spes omnes bonae et aestimantibus rerum humanarum ordinem, et exspectantibus caeli certa subsidia. Sed ante patienda etiam non pauca, si non fallunt certae conjecturae, et jacienda de summa rerum alea. Nos Deo freti bona sperabimus. De Politicis et Tacito totus gaudeo; crede, nunquam excitor ad studia, maxime ex quo hc sum, alieno a Musis loco, et quo credam nunquam penetrasse guttam Aganippidis fluenti, nisi salso mixtam mari, nisi quum quid novi a te. Ausus essem consulere de pauculis Taciti locis, si liber nunc ad manum properanti. Sed faciam cis paucos dies, si Deo videbitur. De Nonio adhuc incerta res; nec promisi; volui quidem certe; et volo adhuc; sed omnia nunc contraria; et plures obices, quam adjumenta. libri fere desunt; tempus deest; animus occupatus aliis rebus; et siquando is in literis, certe in aliis literis. Videbimus tamen, et movebimur incitamento hoc, quod validum a te. Sed tu, perge vivere, et amare nos. Certe nec fides deerit mihi, nec animus colendi, amandi tui. Douzae, et cohorti doctorum quos catervatim istic habetis, salutem multam. Salve V. C. Data Londini Trenob. A. d. XIII. Kal. Mai. Stylo Gregor. CIC. IC. LXXXVII.

Excusabis nunc Groslotium nostrum occupatum recens a reditu scribendi in Galliam literis. scribsisset alioquin, et quam primum dabitur occasio, faciet. praeterea salutat te plurimum.

EPISTOLA CCCVI. JOSIAS MERCERUS J. Lipsio. Leidam.

NEc magnus labor fuit in describendis illis ad Tacitum, et leve hoc indicium amoris nostri, qui magnus, et magnis ex causis. Quod non alias notas habes animi mei, doleo sane, neque omittam dare, si ferent tempora: maxime si occasio erit visendi et Bataviam vestram, et in ea te maxime, quod velim equidem, sed nondum video quando futurum sit. Ita omnia nobis ruere in pejus quotidie; et quod meliora scribis, Audieras, et fama fuit- immo ita fuit, sed statim mutarunt venti, pessimo fato, si aestimamus res ex judicio nostro; si ex divini illius numinis voluntate, certe non malo. Speramus enim semper laetiora, nec desinemus sperare, nec spes fallet. Interea tamen hc status satis infelix; Et tu tamen adhortaris ad literas; audio libens; exemplum vestrum video, sed nos non tam fortes adhuc, aut si sumus, certe hanc constantiam majoribus debemus operibus; Ad me equidem quod attinet, nihil mihi in animo nunc, quam utrumque compositis resculis meis ire in medios fluctus, ut et opera nostra aliqua sit satagentibus cunctis. Ad Senecam tua vidi, et judicia illa de singulis fabulis sincerissima visa; etiam notae illae, quibus serio fecisti medicinam scribtori a nemine serio tractato. Valde expeto Tacitum, quem edi scribit Colvius, nec dubito quin semper meliorem.


page 309, image: s309

Ita tibi nunquam non melior ex incude moles. Validius illa Politica, quae sane debes, et quae usui maximo his malis rebus. Afflixisset nuntius de morbo tuo, nisi simul et salutem accepissem. Vide mi Lipsi, ut vivas; tibi primum, dein amicis; nam Reip. certe semper vives. Salve vir Cl. et vale, Londini Trenob. A. d. XVII. Kal. Febr. stylo veteri. CIC. IC. LXXXVIII.

Faucerius noster brevi ad vos sperat venturum; interea excusatum se habeas petit; tempus scribendi nunc non fuit, et servare alloquio mavult. Salutem ab eo nuntio tibi, et ab Hotomanno.

Responsio ad Lipsii 11. Centur. Misc. 31.

EPISTOLA CCCVII. JOSIAS MERCERUS J. LipsioS.

MIraberis nomen tamdiu inauditum. Non excuso, Lipsi; accusa haec tempora, per quae licuit mihi meminisse amicorum, testari amorem scribtis non fuit. Ut abii a vobis, exceperunt me Germanica negotia; in iis per tres menses agitatus, dum scribimus militem, dum solicitamus, dum recensemus, tandem post ancipites casus cum postremis Frentzii veni Metim. inde ad Regem; ubi duo mala nova mihi in novo bono revisendae patriae; aula et bellum. Ita insperato ex alia cura facti fuimus milites. Fatum mihi fuit, ut interessem praelio ad Iverium pagum: statim post eam victoriam remissus in Germaniam, sed in itinere arreptus a praedonibus et ductus Rhemos, quae urbs hodie in primis inimica Regis et religionis. Attentus ibi sine spe liberationis per tres menses, quod ego tempus, sancte juro tibi Lipsi, ita bene atque feliciter duxi, ut non meminerim his tribus annis fuisse melius mihi. Bonum id non ab inimicis, qui exagitabant, quantum in ipsis, taetro carcere inclusum, per sacerdotes ad disputationes vocarunt, per seditiosos ad quaestiones de publico statu. Mala omnia vertebant in melius; solitudo ipsa summum solatium; poteramque esse bene ibi, nisi amicorum studia retinendis aliis vicissim adversarum partium retraxissent me ab illo otio. Per eos factum est, ut liceret mihi pacisci certa pecunia. Malorum mihi inde principium; res angusta; possessa omnia ab hostibus, ipse longe a Rege, ab exercitu; quaerenda summa, quae redderetur iis, qui pro me solverant; in hac publica totius Galliae inopia summum mihi inde discrimen; testor deum, levior decuplo carcer fuit his molestiis. Spes erat tum de recuperanda Lutetia; solamen in ea spe non tantum, quanta desolatio, ubi ea fefellit. Exierat mihi mater cum sororibus ex urbe. Ecce illa statim cum una ex istis perit; ego absens. ubi ex reliquis molestiis extricavi me, morbus subiit gravis, et plenus periculi. Cum illo finiit annus superior, quo nullum adhuc habui infestiorem. Successit lactus hic, quo redditus amicis, et in aula etiam negotiis; sed simul curis. In Angliam excucurri mense Aprili, dum Carnutes premimus longo obsidio. ubi


page 310, image: s310

redii, ex causa petendi a vestris ordinibus ad Sequanae secundam filiam obsidendam alicujus subsidii missus istuc a Rege veni, qui Buzennallium legatum abisse credebat in Germaniam. Spes erat videndi et alloquendi tui. Moriar, si quicquam mihi hc gravius absentia tua. Querela ea mihi communis hc cum multis. Ne sit diu, nimis metuo, quia quaerenti quo te recipias, ajunt mansurum ad fontes: nec spes mihi ulla aut caussa excurrendi illo. Esses alicubi terrarum, modo ne ibi, crederem posse illo vocari ad publicum quid tractandum. Nunc nobis nihil negotii cum salubribus illis aquis. Et nisi migras alio, carendum te diu. Saltem si absum, si abes, leva taedium hoc scriptione, quam non petii tandiu, quia non potui ipse vocare te ad hoc beneficium officio nostro. Nunc melioia ominer mihi, et ut sint optima, cupio audire etiam de te. In aula nostra Revolius unus e regni secretariis sciet semper ubi ero, et diriget literas certo. Eo mitte. Habebis a me per Douzam, nisi aliam viam doces. Non ago pluribus. vale, et ama nos vel caussa tua, qui amamus te. Hagae. prid. Kal. Julias 1591.

EPISTOLA CCCVIII. JOSIAS MERCERUS J. Lipsio S. Leodium.

SCribsi ad te, simul atque in hanc vestram Bataviam veni, ut scribtione levarem taedium absentiae tuae, quod eo majus fuit, quo major spes fuerat inveniendi hc tui. Scribo iterum, discessurus istinc, quia non erit forte, ut scribere possim, quum ad nostrum illud chaos revertero. Abitum tuum accusari hic a multis satis nosti; Et hoc, excusari ab iis, qui non amaverunt te solum publica et sua caussa, sed etiam tua. Mihi sane magis probasti, quam alii mihi hanc moram probare voluerunt, a qua aliena mihi mens, fatali quodam morbo tracto ad sufferenda graviora. Sed juvat immori patriae ruinis, qua stante pulcrum fuit stare; corruente fugere inhonestum; quamvis fortasse omnes istae destinae non magis nos juvabunt, quam ille humeris occurrens praecipitanti monti, stolidae fortitudinis exemplum miserum. De publicis rebus quid scribam? scis quae hc acta a vestris, quibus et nos adfuimus. scis quae apud nos, et pro utrisque apud exteros. Agitamur incertis fluctibus, ventis diversissimis. Inter hanc volutationem felices e nostris, qui jactationem vident, non sentiunt; quidvis potius posse illam fisi, quam movere summa illa et unica nobis bona, quae supra nubes, supra flamina. Ita enim debere nos sanguinem ac vitam patriae censeo, ut moliti optima quaeque ex ratione officii, siquid secus cadat, immoti spectemus, obversisque, qua rectae rationis modus imperat, ventis ac funibus. de cetero securi exspectemus ruentium procellarum casum. Animos tumultuantes hodiernorum hominum, et ut res mutantur, gaudio, metu, spe, dolore turbatos, videmus simul ac


page 311, image: s311

miseremur quotidie, quamvis neque nos semper expertes horum aestuum, sed sedant cito, nec percellunt nostram ratem. Melius tu fortasse, qui etiam subducis te e medio pelago. Dabit et Deus olim fortasse, ut sapiamus ad hunc modum. Gratulamur tibi interea, nedum ut arguamus. Vellejum tuum vidi hc, quem sidera bonis oculis viderunt, quum admoverunt tibi, eodem tempore, quo in Italia lacerabatur miser continuis ictibus. Pag. [note: Lib. 11. cap. 112. ita etiam correxit Pontanus, et altera etiam emendatio a Rhenano et aliis praecepta est.] 136. velim legi; qui multum a more imperatoris sui discrepantes: et aliquot inferius versibus; quinetiam primi ordines caecidere, invasere hostes. Ut scias, quum mediis armis eximus, siquando otium detur, redire nos ad literas, immo fortasse, retrahi. Sed satis est. Salve amiciss. et clariss. Lipsi. Hagae Comitis Non. ipsis Sextil. CIC IC LXXXXI.

EPISTOLA CCCIX. CAROLUS CLUSIUS J. Lipsio V. C. S. P. D. Leidam.

SUperiore autumno litteras ad te dedi, Clariss. Lipsi, quas redditas arbitror: nam Plantini nostri ministro Francoforti ad Moenum tradidi. Sub meum porro inde discessum a Wilhelmo Cattorum Principe evocatus, Cassellas profectus sum. Verum Princeps venationibus occupatus, diutius me istic retinuit, quam cogitaveram: eaque causa fuit, ut Noribergam adveniens, nullos itineris comites nancisci potuerim, et alios dum praestolor, serius, nempe ipsa bruma, Viennam redierim, magnas itineris difficultates, et asperrimum gelu perpessus, quod difficilimam tussim conciliavit: a qua non plane libero aliud gravius malum accessit. Nam IIII. Kal. Januarias, in vaporarium descendens per paucos gradus delapsus, sinistrum pedem luxavi, et interiorem malleolum attrivi: id me in lectulum conjecit, cui per sex hebdomadas continue adfixus fui, non sine gravi dolore et molestia, quam interdum levavit amicorum congressus et lectio. Ex eo morbo necdum plane convalui, alter enim tibicen infirmior est, quam ut caducum jam et ruinam minans aedificium sustinere queat: sed gemino scipione fultus, paulatim per aedes obambulo, imo gradiri disco vacillans infantium more: nimirum hoc diuturnum et continuum gelu lentiorem curam efficit. Inter reliquos, quos legi libellos, fuerunt et tui, De recta pronunciatione Latinae linguae, nostro Ph. Sidneio (qui utinam viveret) inscriptus, et Epistolarum Centuria 1. ac hos non sine fructu et voluptate. Plurimam sane tibi gratiam habeo, qui epistolam, ad te [note: Ea legebatur in 1. Centur. Miscel. 49. prioris editiones, sed in sequentibus sublata. responsiones vero Lipsii sunt ad duas epistolas in eadem Centuria secundae editionis 1590. 11. Cent. 24.] meam alioqui rudem expolieris, et inter reliquas apparere volueris.



page 312, image: s312

Quoniam vero ex [note: Legitur in prima Centur. 92. qua respondet Lipsius ad Dudithii epistolam, editam a Pontano pag. 116. Male vero in Gesneri epitome et Lindenio, eum exscribente, Nicolaus Ellebodius vocatur. nam in praefatione ad Nemesii versionem, editam a Plantino 1565. se Nicasium vocat. Vid. Valer. Andr. Biblioth. Belg. Ejus meminit auctor vitae Vincentii Pinelli, Guadus pag. 346. Ed. Londin. et Marchant. in Flandr. lib. 1. pag. 63. epistolam ejus ad Clusium edidit Th. Crenius Exercitat. 11. de optimis libris pag. 63.] Epistola ad Duditium, Nicasii Ellebodii obitum tibi ignotum fuisse deprehendi (an post id temporis intellexeris me latet) operae precium facturum arbitratus sum, si hac epistola significarem, illum Posonii Ungariae oppido ad Danubium, decimo infra Viennam miliari, pestilenti febre correptum, expirasse pridie Nonas Junii, inter secundam ac tertiam pomeridianam, anno CIC IC LXXVII. magno omnium amicorum moerore, atque ipsius Maecenatis Stephani Radecii Agriensis Episcopi, Caesaris in Ungaria Vicarii, cujus mensa multis annis vixerat (iis sane quibus ipsum novi 73. et. sequentibus) cujus item liberalitate Agriensem canonicatum adeptus erat. An autem Duditii contubernio usus sit, ante quam in Pannoniam se conferret, ignorare me fateor. Mortuo scripserunt epitaphia bini, et ego propter summam, quae mihi cum ipso postremis illis annis fuit, familiaritatem, tumulum illi posui. Omnium exemplar mitto.

Ceterum lectione VIII. cap. Lib. de Pronunc. Lat. Ling. Littera I. quae productior fit, cum longa, mihi in mentem revocavit veterem inscriptionem, quae etiamnum Ancyrae est, ex ahaeneis pilis (quae an adhuc Romae conspiciantur nescio) desumta. Nam illa omnes litteras I. producit, et longitudine velut duplas facit: quod tamen magis factum sculptoris arbitrio, quam ista observatione, cujus meministi, cum et omnes vocales. o. reliquis minores et contractiores sculpserit. Observavi quidem in plerisque Graecorum veteribus nummis [gap: Greek word(s)] reliquis characteribus magnitudine non respondere: sed cusores occasionem forte sumpserunt ab ipsius litterae denominatione, ut illam ceteris minorem exprimerent. Cum porro haec Ancyrana inscriptio multa Augusti opera, fabricas, publica munera recenseat, quorum apud Historicos nihil legisse memini, nisi forte apud Suet. qui refert de altero volumine, quo complexus est Augustus Indicem rerum a se gestarum, quem vellet incidi in aeneis tabulis, et illius exemplar mittere volui. Si jam ante habebas, bene est, tantum operae mihi in describendo perierit. Si non conspexisti, perplacituram non dubito. Sed sunt nonnulla in ea inscriptione de quibus te consultum cupio.

Serie II. versu 10. et 13. QVADRAGENS repetitum, an sculptoris negligentia? versu certe 6. QVADRAGIENS est.

Serie III. vers. 14. COLVMPIO mensuraene genus? vers. 16. QVALIMEA, an congiaria corbibus e vimine Quali modo contextis elargita?

vers. 19. SEXAGENOS SEXAGENOS estne repetitio sculptoris vitio admissa, an potius bis sexagenos intelligendum?

Seriei III. continuatione versu 5. SEXGENSIM quid est?



page 313, image: s313

Opposito latere.

Serie I. versu 1. CONTINENS et CALCHIDICVM. quae loca in urbe?

FECI DECREVERAM in extremum sequentis versus ita rejecta inveni.

Seriei I. continuatione vers. 1. QVORVMQVE AVGVSTVM. Sculptoris vitio verisimile, et FORVMQVE AVG. reponendum.

Ejusdem oscitantia haud dubie repetitum vocabulum ET vers. 19. sed et eod. vers. PEDES DVCENTI. an non potius DVCENTOS?

De his quaeso, mi Lipsi, doctiorem me facias per occasionem, et de tua valetudine edoceas. Bene vale, Salutem dico Douzae, Raphelingio et reliquis amicis. Viennae Austriacae XI. Cal. April. Gregoriano calculo, nimirum quo tempore mercatores ad vernas Francofortenses nundinas proficiscebantur, CICICXXCVII. ademptis nimirum omnibus aliis ad vos scribendi occasionibus, per has Martias tempestates. [note: Huic epistolae adjectum fuit ipsum Marmor Ancyranum, quod edidit Lipsius pag. 19. Auctarii inscriptionum veterum, ubi a Busbequio se primum, et postea a C. Clusio accepisse praedicat. et pag. 22. exhibet ea, quae cum hac epistola Clusius de ipso marmore animadvertit, et scripsit Lipsio; nimirum, se suum exemplar A. 1576. descripsisse ex Antonii Verantii, Archiepiscopi Strigoniensis, et Caesarei Legati apud Turcas, exemplari. alterum se vidisse apud Sambucum, sed versibus non recte distinctum. et 1584. Lewenclavio, cum Henr. de Liechtenstein, Caesareo Legato ad Turcas proficiscenti, mandasse ut ad ipsum lapidem conferret, qui eo non pervenit, sed a duobus nobilibus Germanis, qui Ancyrae fuerant, et descripserant, hoc monumentum obtinuirat, ut cum Verantiano exemplari conferret. deinde petiisse se a Busbequio ejus exemplar, qui alii mutuum dederat, nec receperat. quae epistolae pars repetita in Editione Gruteri pag. 233. Clar. vero Gronovius, qui ex Cossonianis schedis novam hujus marmoris editionem curavit, pag. 124. ad Schottum hanc epistolam a Clusio scriptam, et aliam ab illo, quam Gruterus edidit, putavit. sed errasse apparet ex ipsa editione Aurel i Victoris a Schotto A. 1579. curata. in qua inter notas ad Epitomen pag. 70. nuda tantum verba lapidis ponuntur, quem Gruterus dedit, deinde Lipsius edidit, et notis illustravit, quibus Lipsius hanc epistolae hujus appendicem inseruit.]

EPISTOLA CCCX. CAROLUS CLUSIUS J. Lipsio S. D. Leidam.

TAndem ante triduum huc perlatae sunt tuae in. Non. Jan. inscriptae, Claris. Lipsi: vide quam lento et plane testudineo gradu progressi sint, qui eas deferendas susceperunt. Existimavi sane periisse. Gratas vero tibi fuisse, quas Francofurti dedi, plurimum gaudeo. Utinam istic convenire te licuisset: male sit equitibus, qui tuum iter impedierunt. Eo venerum Margethemo, quo negociorum quorundam causa a Serenissimo Archiduce Maximiliano fueram evocatus, cum adeo vicinus essem, praesertim cum jam essent nundinae (extra quas, magnam puto Francofurti solitudinem) ubi et veteres quosdam amicos sperabam videre, et nostri Plantini negotiorum curatorem, per quem amicis in Belgicam scriberem. In litteris autem, quas ad te dedi,


page 314, image: s314

addidisse existimabam, invitatum me a Cattorum Principe Wilhelmo, ut eum in reditu Cassellis convenirem. Certe alteris, quas vernalibus nundinis misi, mei itineris progressum et successum significavi: nec minus (si ad te pervenerunt) meum infortunium ex iis intellexeris. Pedis autem curatio male et negligenter administrata, claudum, Lipsi, me reddidit: nec nisi maxima cum molestia in publicum prodire sinit. Igitur in posterum interdictae omnes peregrinationes, interdictae. Huic malo accessit mei hortuli calamitas, quam quottidie experior majorem: nam maximam hiemis saevitiam subsequuta est vernalis aeris constitutio admodum frigida, aestiva autem supra modum humida, quae multas stirpes, quae hiemis inclementiam superaverant, penitus corrupit. Itaque haud video, qua ratione amicis (qui etiam similem cladem accepisse queruntur) gratificari queam, tametsi summopere cupiam. Videbo tamen ut e paucis Tuliparum et Lilii Persici, qui mihi conservati sunt, bulbis, aliquot accipias et semina earundem stirpium, proximis autumnalibus nundinis, ut aliquam tui hortuli partem exornare queas, proximo anno, si Deus vitam concesserit, plura additurus. Pro tua animi benivolentia, plurimam habeo gratiam. Sed quem in vestra Academia locum obtinere possit sexagenarius, nunquam in isto pulvere versatus, sed qui perpetuis fere peregrinationibus indulsit, quodque reliquum fuit temporis sibi et amicis insumsit? Ardua nimium mihi esset haec provincia, si probe mearum virium mihi conscius sum, mi Lipsi. Si Viennam deserere cogat aliqua necessitas: deligam locum aliquem in Germania liberum, et vobis viciniorem, ne Iberico senatui ullam calumniandi ansam praebeam, non tantum mea, sed meorum propinquorum praesertim causa. Ubicumque autem fuero, et tibi et reliquis amicis, quacumque in re gratificari studebo. D. Camerarium proxima occasione salutabo diligenter tuo nomine. Superiore anno Modium vidi admodum occupatum apud Sigismundum Feyrabend typographum. Cui adjunctas inscripsisti, Marpurgi non agere heri intellexi, sed Pragae: diligentius tamen inquiram, ut tuto ad ipsum curari queant. Bene vale, Clariss: Lipsi. Viennae Austr: VIII. Kal. Aug: CIC. IC. LXXXVII.

Saluto D. Douzam, F. Raphelingium, cujus epistolae jamdudum respondi per ipsius socerum.

Respondet Lips. 1. Cent. Misc. 91.

[note: Ad Lips. 11. Cent. Misc. 24. haec responsio est.] EPISTOLA CCCXI. CAR. CLUSIUS J. Lipsio S. P. D. Leidam.

VAlde me afflixit adversa tua valetudo, mi Lipsi; vires autem te ex parte recepisse gaudeo, atque ut te salvum et incolumem nobis diu conservet,


page 315, image: s315

Deum opt. precor. De Smetiano Thesauro recte factum, velim, quod libentissime fecissem, symbolam conferre potuissem: habeo enim, quae in his regionibus collegi quaepiam fideliter descripta, nam meis oculis plus fidere soleo, quam alienis, praesertim in veterum Inscriptionum exceptione. Non credas, quam turpiter Lazius interdum sit lapsus. Quae in Hispanica peregrinatione collegeram, dedit M. Laurinus Smetio: at meum exemplar numquam restitutum, tametsi saepiuscule repetierim ante quam huc accerserer. Ea forte suis locis in volumine distribuit Smetius. Si in animo habueritis [note: Nactus sum inscriptionum a Lipsio editarum exemplar, quodque olim fuit Caroli Clusii, et cui ille in calce adjecit inscriptiones, sua manu descriptas, quas collegit in Austria et Pannonia, et alibi. Illustravit etiam adjectis notis, ipsas etiam figuras, quae in lapidibus exsculptae erant, depinxit nitidissime, in fine etiam quasdam Hispanicas adjecit, quae non erant missae Smetio. et adjecit haec verba, quae hanc epistolam Illustrant. In Hispanica mea peregrinatione ego, Carolus Clusius, multas inscriptiones veteres observabam, et fideliter excipiebam. Deinde Valentiae a nobili quodam Hispano, qui longe plures, quas observasse ajebat, descriptas habebat, ut exciperem impetrabam. in Belgium redux Anno MDLXV. Brugis Flandriae nobili viro Marco Laurino, Domino de Waterfliet, mutuo dabam. sed numquam illas deinde recipere ab illo potui. video Smetium nonnullas in librum suum intulisse, non tamen omnes. nec distinxisse illas, quas ego observaveram, ab iis, quas ex alio descripseram. Cordubae tamen et Valentiae tum etiam in Lusitania elegantes quasdam a me observatas, ab ipso neglectas animadverto. sequentes porro in schedis descriptas, et ab aliis sepositas postea repperi. Dacicas etiam inscriptione Albae Juliae repertas adjecit, quas collegerunt D. Apollonius Menabenius Medicus, et Theobaldus Hogelandius, curante Clusio Annis LXXXVII. et XCI. supra MD.] appendicem aliquam aliquando addere ad opus, quod nunc sub proelo est, quae habeo conferam ex animo. Et non dubito quin brevi editionem repetere cogatur Typographus, adeo omnibus gratum futurum illum thesaurum scio. Dacicam peregrinationem suscipere me fatum non sinit: proximo enim Augusto Francofortum ad Moenum cogito, ubi hiemem transigam Deo volente, et forte reliquum, quod superest, vitae tempus. Multos jam menses ista Irene nostram spem alit: sed illa nimium dubia mihi videtur. Optare quidem, ut tu scribis, licet, si non potiri. Illustri Pinello proximis litteris salutem a te dicam. Mercurialis familiaritatem nondum sum adeptus: Pinellum tamen orabo ut officium faciat. Si quid in Vellejum Paterculum haberem, minime inviderem, mihi crede. Tu porro perge in utilissime coeptis. Nisi [note: De Dodonaeo Juniore vid. supr. ad Epist. CCXXXII. Cratonis a Crastheim.] Dodonaeus junior admodum sit immutatus, haud pol paternum sapit, et plerumque Heroum filii noxae. Habeo aliquot ejus epistolas, Patavio ad me datas, deus bone quam ineptas! Obscurorum virorum epistolis adjici oportebat. Patri multas molestias creavit: is tamen, ut intelligo, et gaudeo, paulo ante obitum, reconciliatus est. Bene et feliciter vale, Clarissime Lipsi. Salutem dico nostro Raphelingio, et N. V. Douzae, facie necdum mihi noto. Viennae Austriacae VII. Kal. April. CICICXXCVIII.



page 316, image: s316

EPISTOLA CCCXII. CAR. CLUSIUS J. Lipsio S. P. Leidam.

MAximas ago gratias pro tuo munere, Clarissime Lipsi, doleo me nihil habere, quod rependam. Exempla Caesari et Principibus inscripta recte curavi, binis illis locis, quae adnotasti, correcta. Quod Caesari mittis, Wolfio Rumphio, cubiculi ipsius Praefecto, cui scripsi, commendavi, per Gemmarium Pragae habitantem. Palatino et ejus Aulae Praefecto inscripta Commelino Heidelbergensi Typographo tradidi. Landgravio Mauricio etiam suum exemplar misi, per aulicos, quos ipsius parens huc singulis nundinis ad necessaria coemenda mittere solet. Bellonii versio ut ex tempore fuit effusa, ita nunc maxime displicet: mihi etiam negotium fuit cum confuso admodum scriptore, qui quasi sui oblitus plerumque eadem capite eodem, aut secundo repetit, et male periodos connectit. Ego illam nunc quodammodo recudi et expolivi, ut sperem secunda editione aliquanto cultiorem prodituram in publicum, cum reliquis meis lucubratiunculis, Deo volente. Summi hc fuerunt caniculae aestus, atque etiam per universam, ut puto, Europam: nam vina Augusto mense lecta sunt inPannonia, atque, ut intelligo, abundanter. Scriptum mihi ab amico, Turcarum Imperatorem compositis Constantinopoli motibus, exercitum paratum habere, cui cum induciae sint cum Persa, verendum esse, ne in Daciam et Pannoniam convertat. Serenissimus Archidux Maximilianus Polonia excessit, non praestito jurejurando, quod Poloni exigebant: an id laturi sint Poloni, dubium. metuendum tamen, ne mutuis dissidiis aditum praebeamus Turcae in penitiora Provinciarum, quae Austriacis subsunt. Meum hortulum fuisse elegantissimo aulaeo ornatum, alii referunt: ego isto eleganti spectaculo fraudatus sum, evocatus Cassellas ad Landgr. Wilhelmum: occupatus fui hac aestate in repurganda terra a saxis et aliis sordibus, quibus abundabat, ut sperem proximo vere magnam voluptatem ex florum dispositione et colorum mixtione me capturum, si Deus vitam concedet, et per Senatores hujus urbis liceat, quibus peregrini non admodum grati sunt. Id eo fit, quia potior pars eorum, qui sunt in Senatu, aut litteris operam non dederunt, aut suis finibus numquam excesserunt: nostri omnes sunt mercatores, et qui quaestui duntaxat inhiant, quae his affinitas cum Musis? Nisi Vienna tam procul a patria abesset, et religionis exercitio privaretur, eo redirem: nam istic major hominum comitas, et vilior annona. Pro solo victu et habitatione binos Imperii talleros pendere cogor, sunt qui totidem solares aureos expetunt: quid praeterea in ligna, candelas, lotrices, vestes et alia in quotidianum usum necessaria expendendum sit, vide. Veteribus nummis te delectari puto, mitto argenteum nuper ab Illustri Dn. de Barthyan, Ungaro Procere, missum, sed in Dacia erutum: ab una parte binae facies quid sibi velint ignoro,


page 317, image: s317

nisi forte Danubium, qui et Ister appellatur, significent, certe [note: Forte nummus fuit, quem ex Goltzio refert Harduinus in nummis Populorum, [gap: Greek word(s)]. et refert ad Istropolin.] [gap: Greek word(s)] ab altera parte inscriptum, et aquila dorso Hausonis, quem nonnulli Exossem Plinii putant, in Danubio frequentis, insistens, caputque ejus rostro feriens, significare videtur Istrum a Romanis domitum. Tu pro tua doctrina felicius expendes. Bene vale vir Clarissime, Francoforti ad Moenum VII. Kal. Octobr. CICICXIC. Juliano calculo.

Pituita et tussis me vehementer excruciant.

EPISTOLA CCCXIII. CAR. CLUSIUS J. Lipsio S. P. D.

MAgno cum animi mei dolore intellexi, te ita circumagi, mi Lipsi, ex Jesuitarum praepostero consilio. Nam si Swalbacensibus acidulis uti in animum induxisses, tibi maxime profuturas non est dubium. Riverius Medicus Regius, qui tibi ex animo bene vult, Coloniam evocatus, hinc profectus est eodem, quo ego Moguntiam die. Coloniae intellexit te eo venisse, sed requisitum jam te Confluentiam rediisse audiit; voluit ille tibi suo consilio adesse, ut mihi hodie retulit: nam metuit ut te eas perditum. Postridie quam tuas accepi, Heidelbergam profectus sum, comite Dn. Pellisonio. Doluerunt Grinradius, Melissus, et alii, te ipsis non salutatis hinc discessisse: Melisso enim spem feceram post acidularum usum, te ad ipsos profecturum, et haud dubie gratissimus illis fuisses hospes. Donellus e vivis excessit. Si Gifanius tam brevi futurum putasset, forsitan Altorfium non reliquisset. Sed illum etiam circumagi audio: nam relicto Ingolstadio Coloniam profectum ajunt. Mitto Melissi fasciculum, quem eodem, quo hinc Heidelbergam profectus sum, die accepi, alias literas redux ex ea peregrinatione hc repperi. Brederodius mihi hodie significavit alium hc in urbe esse ad te fasciculum (a Viviano quantum intelligere potui) sed qui habet inveniri non potuit, bis aut ter a me requisitus, alioqui adjunxissem. Bene Vale, et ab amantissimis tui Gallis salutem accipe. Francofurti XVI. Maji veteris CICICXCI. multa nocte.

EPISTOLA CCCXIV. J. LIPSIUS Carolo Clusio. Francofurtum.

NOn obliviscor tui, mi Clusi, neque obliviscar, etsi ut rarius scribam, facit importunitas ex his locis mittendi. nunc abeunte Hovio Librario Leodicensi,


page 318, image: s318

officio fungor lubens. Quod de valetudine, media est. ejusque firmandae caussa iterum Spadam cogito, quamprimum advenerit nostra uxor, quae est in via. a Batavis missionem impetravi aegre, sed honeste. Apud omnes gentes testor, gentem eam in me fuisse perhumanam, atque absens etiam amo. Nos in libris et studiis toti, et fruimur fine illo consilii nostri, qui fuit quiescere et latere, non tamen, ut spero, sine publico fructu. Exspecto privilegium edendis libris meis, quod peti jussi ab Imperatore, tum aliquid nostrum aut plura videbis. Circumspicio de domo (nam adhuc vage habitavi) quae hortum habeat, in quem transferam bulbos, id est delicias meas. D. Prunius (virum credo nosti) per uxorem promisit quaedam se ad me missurum; si quid rarius scies, tu quoque; si quid sine detrimento ad me potes, aut seminum aut bulborum, quaeso, esto is, qui soles, et largire: Animo, si non re, agnoscam semper et reponam. Ego in tristitia hac temporum, quae nullam emendationem promittunt, duplici hoc solatio utor et sustentor, librorum et hortorum. Colvius estne apud vos? vix opinor, et credo in Gallia jam esse, si tamen sedet illi consilium semel captum. Haec dubitatio repressit me in scribendo, et omnino puto aeque vos conjectare. Vale, Vir Cl. Leodici, ubi hyemare constitui. Postridie Non. Sept. CICICXCI.

EPISTOLA CCCXV. CAR. CLUSIUS J. Lipsio S. D. Leodium.

GRatissimum fuit intelligere, mi Lipsi, tuam valetudinem satis tolerabilem esse, ejusque firmandae causa Spadam iterum cogitare: sed vereor ut aptus sit Autumnus, qui frigidior esse solet. Quod frueris fine illo consilii tui, gaudeo, nec otiosum te futurum satis scio. Velim aedes istic nancisci possis ex animi tui sententia, et quae hortum habent, in quem transferas tuas delicias. Caniculares dies fuerunt hc permadidi, multosque bulbos mihi corruperunt, praesertim e selectioribusTulipis, ut vix habuerim, unde meorum aulaeorum lacunas explerem. Mitto tamen aliquot tulipas semine selectiorum natas, et aliquot bulbos stirpesque tuberosas elegantiores, addidi etiam semina non vulgaria, ut e plantis inde natis aliquando voluptatem capere possis. Quas meis adjunxeras, diligenter curavi: et binas ad te mitto, his nundinis mihi redditas. Colvius frustratus fuit sua spe, de qua apud omnes gloriabatur, et etiam ad parentes scripserat; alius locum, quem sperabat occupavit: locum tamen apud fratrem ejus, cui a secretis esse cogitabat, tandem obtinuit, et cum exercitu abiit, sed non tam honeste ab suo hospite discessit, quam decebat, et nostrae nationi maculam inussit. Brederodius multam salutem tibi renuntiat, Bongarsius, Sylburgius, Cassiodorus, qui vellet hc diutius haesisses, ego sane prae ceteris. Bene vale. Salutem dico Cl. V. Lampsonio, qui mihi


page 319, image: s319

notus initio anni LXIII. cum istac cum Sambuco facerem iter, Augustam Vindelicorum tendens. Francofurti. XX. Sept. veteris calculi XCI.

EPISTOLA CCCXVI. J. LIPSIUS Carolo Clusio. Francofurtum.

UNa cum literis flores et semina a te accepi, mi Clusi, et quod soles, largus in Lipsium tuum es, et benignus. Gratias habeo. quid aliud nunc possum? Utinam opes aut copiae meae unquam forent, ut exhibere gratum me possim! sentires me certe ex animo et sine fuco tibi unicum. Ego adhuc Leodici sum, et apud me nunc uxor, et domum hortumque satis commoda habeo: sed quia non solus (ita enim hc mos, et plerique exteri in aedibus amplis Canonicorum habitamus) non ausus sum bulbos meos horto concredere, eosque in loculis ligneis deposui, et exposui fenestris cubiculorum meorum ad imbrem et ad solem: ad summam, sunt velut Adonidis horti. Ego proxima aestate de tota mansione consilium capiam, si Deus volet, idque pro temporum fluxu. spero etiam me tunc repetiturum Spadanos fontes, si tamen tuto licebit. nam Batavi praemiatores, aliique eorum velo et nomine, totum hunc tractum habent infestum. De Colvio quod mihi nuntias, inopinatum non est. Adolescentem novi, a studiis magis, quam a moribus mihi probatum. Linguae enim intemperans est, et semper in malignam partem. Quid dicam mi Clusi? juventus pleraque hodie, uti aevum istud, superba, vana, petulans, et non ad mores parentum. iste qui has tibi, ut opinor, tradet, [note: Hunc et commendat Serario 111. Cent. Misc. 5. fuit Ultrajectinus ex honestissima et domi clara olim familia. Epistolas tres Lipsii ad Leemputium edidit Gabbema Centur. 11. 23. 24. et 26. fuit ejus comes in itinere cum Leidam fugeret. ex eadem familia Henricus Leemputtius videtur fuisse, quem laudat et describit Valerius Andr. Biblioth. Belgica. Apud Ultrajectinos meos celebratur adhuc memoria Catharinae, Leemputii Scabini urbis, uxoris, quae animo virili mulieres duxisse et praeivisse dicitur, ad diruendam arcem, quam Hispani, ut jugum, urbi imposuerant.] Adamus Leemputius est, viae meae et totius itineris fidus hucusque comes. incredibile est quam auxilio et solatio mihi fuit. rogo te velis, videns eum, habere virum bonum, et non ex genere quod descripsi. Salvebis multum a Lampsonio nostro, qui nunc senescit, et caput respersum gerit cana nive. Leodici III. Id. Octob. 1591.



page 320, image: s320

EPISTOLA CCCXVII. CAR. CLUSIUS J. Lipsio S. P. Leodium.

ANte triduum litteras a D. Joachimo Camerario acceni, et illis inclusas, quas a Richardo Barone a Starenberg sibi missas scribebat, ut ulterius curarentur. Istius adolescentis patrem aliquando in Gallia novi, virum probum et litteris bene excultum. Si quid respondere voles, ad me per occasionem mittito, curabo, ut recte Viennam perferantur. Quid Spadani fontes? utiles ne fuerunt? velim ex te scire. Ego nihil adhuc ab his, de quibus superioribus nundinis ad me scripsisti: interea undiquaque spargitur rumor, me ad ipsos venturum, nec aliud existimant plerique amici, quorum litteras e variis locis quottidie accipio. Et certe qui ejus rumoris auctores, plurimum incommodi meis rationibus adferunt: et puto illos me habere ludibrio. Hoc autem constitui, hinc pedem non efferre, donec meam Stirpium Historiam absolvero: quia vitae curriculum mihi breve restat, propterea eo diligentior adhibenda opera, nec illa interrumpenda. Monavius cum hc esset, singulis momentis se expectare ajebat Caesareum diploma, quod tibi mitteret: sed ille abiit, nondum eo recepto. An postea aliunde miserit, cuperem scire. Vereor ut illud negotium remissius tractarit, quam erat necesse, vir aulicorum morum non satis gnarus. Crede mihi, plus tu una epistola apud Vicecancellarium Caesareum effecisses, quam multi Monavii: et auctor tibi sum, ut, si nondum accepisti, ad eum scribas. Nam, quantum intelligo, vir est politissimis moribus, multarum linguarum gnarus, multae eruditionis, nec a Musica alienus, imo Mathematices etiam peritus. et non dubito quin facile impetrabis: clarum enim est in Caesarea aula tuum nomen apud omnes doctos viros. Nomen Vicecancellario Jacobus Kurz a Senfftenau: gaudent autem omnes Aulici, praesertim qui illustri loco sunt siti, magnificis titulis: propterea, si scribes ad eum, tribue illi titulum Illustris Viri. S. R. Imperii Vicecancellarii; tametsi nondum sit a Caesare designatus. Fungitur tamen hoc munere. et statim a Viheri morte functus est. Cancellarium autem Imperii non ignoras esse Electorem Moguntinensem. Ego sane proximis Autumnalibus nundinis ad illum scribere statui, pro diplomate ad meas lucubrationes; et quia illum hortensibus delitiis delectari audio, addam hortense munus, quo facilius impetrem: nec inanem, ut spero, operam lusero. Omnino autem diploma mihi impetrandum: nam in Germania multi alienos labores suffurari soliti. valetudinem firmam ad tuos labores perficiendos a Deo opt. max. tibi ex animo opto et precor, mi Lipsi. Francofurti ad Moenum XI. Junii vetere calculo oo IC XCII. Salve a Bongarsio: Brederodius adhuc Basileae haeret.



page 321, image: s321

EPISTOLA CCCXVIII. CAROLUS CLUSIUS J. Lipsio suo S. D. Lovanium.

TUas mihi reddidit D. [note: De Adriano Romano vid. supr. ad Epist, CXC. et infra ad epistolam Lipsii ad eum scriptam.] Adrianus Romanus, carissime Lipsi, perbreves quidem illas, sed longe gratissimas, quia primae post annum: et sane non mediocriter mirabar obstinatum istud silentium, praesertim cum aliquot meis esses provocatus, ad quas his postremis nihil respondes. Dic quaeso, an Pinelli ad me litteras acceperis, quas pridie Non. Decembr. proxime praeteriti meis inclusas mittebam? Denuo urgeor, non modo ab eodem Pinello, sed etiam a Bibliopola Patavino, (cui datum hoc negotium a Magnifico viro N. Michaeli, Curatore Academiae Patavinae) ut ad te scribam, et petam, ecquid haberes animi ad ipsos te conferendi, qui te magnopere expetunt, et liberali stipendio exciperent, si ad eos proficisceris. Addebat Bibliopola multos esse Senatorii ordinis et Patritios Venetos, quibus magna in admirationc es, qui tibi Patavii liberorum curam committerent, ut praeter fructum, quem ex publicis tuis lectionibus reciperent, cum, qui ex familiari conversatione proficisceretur, etiam haurirent. Scribe, quaeso, prima quaque occasione vel ad eundem Michaeli, vel Pinellum, quis sit tuus animus, et litteras ad me mitte, opera Mourentorfii, qui brevi curare potest, et ego statim Patavium ablegabo per cursorem ordinarium. Cogito ad Batavos honesto stipendio invitatus, et ab omni publico munere liber: sed non ante Nundinas Autumnales: nam ante absolvenda Stirpium Historia, in cujus Quinto Libro scribendo nunc versor, Sextum hac aestare absolvam, Deo volente. Et non sine Divina Providentia factum agnosco, ut illi me invitarent (tametsi jam ante multus apud illos de me evocando sermo, nullus vero ab eis ad me) cum Cattorum Princeps Wilhelmus, (qui in senectutis subsidium quotannis centum florenos Francofortenses mihi numerari curabat) rebus humanis exemptus est: nam filius, ex Purpuratorum consilio, subsidium illud ademit. De jactura stirpium, quam fecisti, valde doleo: jubeo tamen esse te bono animo: nam licet acerrimum fuerit postremum gelu apud nos et densae nives, quac solutae et in summa superficie terrae haerentes, multas stirpes mihi corruperunt, praesertim versicolores tulipas, quas multo teneriores aliis, quotidiana experientia didici, et Muscari Hyacinthique bulbos; depromam tamen ex eo, quod superest, penu, quae meo Lipsio grata esse possint, circa Autumnum, vel etiam ante, si commoda ulla sese offerat mittendi occasio. Vade, mi Lipsi, et verbum unum ad Ill. Pinellum, aut ad Magnificum Michaeli, scribere ne pigeat. Francofurti ad Moenum VI. Id. April. CIC IC XCIII. vetere calculo.



page 322, image: s322

EPISTOLA CCCXIX CAR. CLUSIUS J. Lipsio. Lovanium.

REcte factum, quod ad meas, postremis nundinis datas, responderis: ut Illustri viro Pinello, (qui me de negotio ad te scripto urgere non cessat) habeam quod respondeam. Nam postremis suis, quibus ad eas respondebat, quas 24. Aprilis ad ipsum dabam (scripseram autem me ante octiduum litteras denuo ad te dedisse) in haec verba scribit. Si stara attendendo con desiderio la risposta del Sr. Lipsio, gia che questo Illustrissimo Sigr. Giovanni Michele Procuratore di S. Marco, et insieme riformatore dello studio di Padoua, la sta attendendo con quella devotione, che la S. V. puo facilmente imaginar si dalle tante repliche, che le ne bo fatte a sua instanza. Ex his facile colligere potes, quam gratus foret illi tuus adventus. Nec dubito, quin si in animum induxeris profectionem istam suscipiendi, valetudo tua sit firmior futura. Nam istic habebis praestantissimos totius Europae Medicos, qui (si qui alii) maxime utilia ad valetudinem tuam praescribere poterunt: habes istic vicinas Aponenses aquas, quas audio vehementer commendari, et adeo celebres, ut plurimi non modo ex universa Italia, sed etiam ex regionibus exteris valetudinis recuperandae causa eo confluant. Cupio tibi bene esse, mi Lipsi, ex animo dico, atque utinam tanti apud te momenti mea epistola esse possit, ut propositam conditionem acceptare velis. Significabo Illustri Pinello tuam voluntatem, quam non dubito illi gratam fore, sed longe gratiorem, si quid certi de tuo adventu decernere posses. Tuus hortus mihi curae erit. Velim scribas, per quem tuas has postremas ad Arnold. Mylium curaris. Colonia enim ille ad me XX. Junii, sed resignatas, et ipse in epistola culpam fatetur, se videlicet resignasse, non perspecta inscriptione, et primum animadvertisse ipsi non fuisse inscriptam, cum eas legere incepisset. Studio potius factum suspicor, quam nimis supina negligentia: nam cum ille totus a novo Monachorum genere pendeat, et illi sint vaferrimi, cupiantque omnium consilia nosse, facile in suspicionem venio, ab illis mandata accepisse ut ista faciat. Monebo Moretum, ut in posterum quas ad me, dum hc vivam, dabis, suis mihi inscriptis includat. Nunc ad me venio. Singulari sum fato, mi Lipsi, ut in cruribus infortunium accipiam: ante sexennium pes sinister luxatus: Ipso die Paschatis, vetere calculo, hora decima ante meridiem, ad conventum Mercatorum iturus, descendens gradus, et infimum jam me attigisse putans, dextrum pedem promoveo, tanquam in plano ambulaturus (obscuriores autem erant gradus) pes subsidens, nec inveniens in quo sisteret, inclinavit totum illud latus et tabulatum pertingens contortus est, fecitque ut in latus dexterum caderem adeo graviter, ut coxendicis dextri luxationem metuerem, et adhuc metuo aliquam esse, licet et Medicus


page 323, image: s323

et duo Chirurgi aliter sentiant. Is casus valde me afflixit: nam praeter magnos cruciatus, quos pertuli, me totis decem septimanis cubiculo inclusum detinet, nec possum adhuc pede dextro uti: fuit mihi vero is casus tanto gravior, quod meum hortum interea temporis conspiecre non potuerim, qui haud dubie, per continuas fere praecedentes pluvias multum detrimenti acceperit; nam bulbaceae et tuberosae (quae meae delitiae) nimia humiditate plurimum laeduntur, et plerumque etiam pereunt. Huc accedit, quod toto isto tempore, nihil scribere, nihil commentari potuerim, et breve restat tempus ad Nundinas, quibus praeteritis, mihi ad eos proficiscendum, apud quos, Deo volente, quietam sedem inveniam. Cras thermas Weisbadenses accedere animus est, ut experiar an illae sint futurae salubres. Sed chartae angustia ut longior sim, non patitur: itaque bene vale, mi Lipsi. Francofurti ad Moenum v. Kal. Julii MDXCIII. D. Bongarsius plurimam ex animo reddit salutem.

EPISTOLA CCCXX. CAR. CLUSIUS J. Lipsio P. S. D. Lovanium.

QUas ad me VIII. Kal. Septembres dedisti, amicissime Lipsi, eae, VII. Eidus ejusdem, vetere calculo sunt mihi redditae. Gaudeo caniculares dies tibi fuisse propitios: utinam Italicum aerem experireris, non dubito quin Belgico salubrior. Id opto valetudinis tuae gratia, quia alias Lovanii mihi vicinus magis futurus. Utinam pax, pax, divulsas regiones jungat, ut libere possimus nos amplecti. Sed video parum spei affulgere: etiamsi Ernestus Austriacus adveniat, quem nescio an hostis vicinus et potens remorabitur: certe nuper Sizech urbem, apud quam paulo ante Bassa Bosnensis cum magna militum manu caesus, ad Colapis et Savi confluentes, occupavit, et omnes, qui inerant, ad internecionem cecidit, libereque nunc potest Stiriam et Carinthiam pervagari. Beglierbeg Graeciae istic praesens est, Sinan Bassa cum Regio exercitu adventat, atque ut fertur variis locis in Hungariam impressionem facere debent Turcae. O Principes Christiani, et ista negligitis? Deus consilia Barbarica evertat. Mitto tibi pyxide inclusas selectas aliquot plantas, tametsi meus hortus magnam jacturam passus sit, et multis me dare oportuerit: numerus accedit, ut opinor, ad quinquagesimum. Sed tu inter primos. Cogitabam Sextum mearum Observationum librum, qui et postremus, hac praeterita aestate absolvere; sed adversus casus impedivit: Nos Leydae, Deo volente, illum insequente hieme scribemus. Eos autem, etsi hc haesissem, non dedissem istis typographis cudendos, quia Moretus illos habebit, cui et ante annum priores tres misi. De