07/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization



image: s001

JACOBI BONGARSI [abbr.: BONGARSII] ET GEORGII MICHAELIS LINGELSHEMI [abbr.: LINGELSHEMII] EPISTOLAE. [gap: illustration] ARGENTORATI Ex Officina JOSIAE STAEDELII. CIC ICC LX.



image: s002

[gap: blank space]

TYPOGRAPHUS Lectori.

LEges hic Bongarsii et Lingelshemii Epistolas, multa eruditione, et variis prudentiae documentis plenas, beneficio Nobilissimi Amplissimaeque dignitatis viri, qui Inclytae Reip. ad Helvetios Legatus a Clarissimo viro Dn. Francisco Veyrazio eas, utlucem viderent, accepit. Has venerandus hic senex, qui in contubernio Illustris Bongarsii, duodecim annos, eidem ab epistolis, vixerat, descripsit integras; Nos autem rationibus quibusdam adducti, quaedam punctis signata


image: s003

omittere maluimus, Quod quo consilio factum, prudentiores facile agnoscent.

JANI GRUTERI Epigramma, In effigiem JACOBI BONGARSII.

A quo candorem poterat sibi sumere Candor,
Fidem Fides, modestiam Modestia:
Quoque minus fuerat Pietas pia, Gratia grata:
Quo Comitas minus Comis, minus Lepos:
Quaelibet a quo gaudebat Doctrina doceri:
Tali videndus ore erat Bongarsius.

EX EPISTOLA FRIDERICI SPANHEMII Ad LUDOVICUM CAMERARIUM.

Valis et quantus Bongarsius fuerit, illi norunt, qui aliquam rerum superioris seculi notitiam habent. Gallum gente, domo Aurelianensem fuisse, et nobili quidem genere oriundum, constat, quod tamen decus Minimum eorum fuit quae in eo spectari debebant. Plus suae Virtuti debuit, quam maiorum imaginibus. Illa maximi Regis Henrici IV. amorem meruit et favens iudicium


image: s004

Ab eo etiam ad Germaniae Principes creperis rebus saepius missus, suam Regi fidem, candorem et integritatem omnibus probavit, Prolegati munere aliquoties, Legati semel, et quidem pro dignitate, functus. Judicium ei obtigerat magnorum negotiorum capax, et quod caput est, cum singulari probitate coniunctum, quae mistura rarissima est nostro seculo, quo vafra potius quam sincera ingenia probantur et quo nonnisi illi magni censentur qui vulpinari norunt et scenae servire. Pietati et integritati Bongarsius eruditionis et eruditorum adiunxerat amorem. Nec vel aula, vel negotia, vel peregrinationes creberrimae intercessere, quo minus et illam promoveret in aliis, et suae fidem faceret, quam non vulgarem habuit, et tanto magis aestimandam, quo cum maiori modestia coniuncta fuit. Nec tantum luvenis Justinum doctissimis notis a se instructum dedit, sed et senex inter gravissima negotia vulgavit Volumen ingens Gestorum Dei per Francos, quo belli sacri scriptores complures complexus fuit. Alterius etiam materiam collegerat. Sed mors et vitam integerrimi Viri, verum prudentiae et probitatis exemplar, et tantum eius fructum nobis intervertit. Bibliothecam suam, quam instructissimam habebat, et vel maxime Codicibus manu exaratis, locupletissimam, eruditis semper patere voluit, quorum commoda in publicos usus summa propensione iuvit, nec


image: s005

magnam tantum, sed et bonam famam apud bonos omnes reliquit. Quanti eum etiam summum seculi decus Vir Illustris Cl. Salmasius, cui familiarius notus erat, fecerit, faciatque, ex eius ore non semel intellexi.

GEORGIO LUDOVICO HUTTENO.

NObilissime ac Generose Domine. Quod postremis ad te meis accepi, praestabo quantum potero, ut quorsum evasurum sit foederis illius negotium, cognoscas, Deprecati primum Ordines, ne ad se, priusquam in Angliam Dn. de Sancy veniret: futurum hoc vitandae aemulationi, atque invidiae, qua iam satis gravarentur. Et memini, tetigisse me haec posteris meis. Angliae vero Regina priusquam Dominum de Sancy admitteret, significandum curavit, vellese de ipso Legato suo Omptono intelligere, quo loco res essent. Omptonus postquam Regi exposuisset, quae habebat in mandatis et vicissim a Rege accepit, quae ipsi committenda Rex putauit, ad Reginam litteras dedit, ab eaque responsum accepit, quod bona spe replevit nostros. Ita mutuis hactenus scriptionibus actum, dum aerario reformando Dominus de Sancy incumbit. Videtur mihi (quod tibi soli commissum velim) Regina expetere Regis colloquium, a


page 2, image: s006

quo non est alienus Regis animus: sed Fera, nimis hactenus fera nos tenet. Eā occupata, spero de colloquio facile negotium futurum. Ex adiunctis miscellis excerptis, cognosces de rebus nostris, varia. Lubet addere, Principis Condaei educationi inspectores constitutos, Harlaeum, primum, et Augustinum Thuanum Buerium alterum, Senatus Parisiensis Praesides. Praeceptorem datumei, Nicolaum Fabrum; Viros insignes probitate; Iniunctumque, inculcarent puero; Quoniam scindere Galliae Regni subditos Religionis diversitate DEO visum, teneri et servari Regnum non posse, nisi utriusque Religionis subditi aequali jure haberentur. Esse praeterea jura quaedam Regni ipsius Ecclesiae Gallicanae, quibus Galliae Regnum super caetera sit; Ea conservari, non solum ex dignitate, sed etiam ex salute Regni esse. Politica haec sunt, quae quidem velim ad DEI verbum peracta, et diligentius: sed nos, ut quimus, quando ut volumus non licet. Vale Amplissime et Nobilissime Domine. Argentina, 20. Aprillis 1596.

Eidem.

NObilissime et Generose Domine. Heri accepi quas ad me de publicis rebus inter multiplices occupationes, et valedudine non satis firma dedisti. Expectavit aliquot dies Onoltsbachii tabellarius, ex quo vobis discessit, nec tamen retulit quicquam certi. Spem facit Waldenfeldius noster, intra triduum missurum seab Illustrissimo Marchione responsum. Litteras Illustrissimi Principis Domini Electoris cras ad Regem mittam, quibus addam expositionem eorum, quae prolixioribus ipsius Celsitudinis ad me litteris continentur: et Illustrissimi quidem Principis Domini Electoris egregium, in publicam rem, animum, ex ipsis iliis ad me litteris facile perspicio, atque agnosco in eo studium atque operam tuam, qui fideli et prudenti educatione talem nobis reddidisti Principem, et cum porro regis consiliis tuis feliciter: quod ut quam diutissime facias, et ille te consulente facilius sequatur. a DEO peto obnixe. Consilium Illustris Comitis Mansfeldii, ab ipso cognovi, quod eo facit, ut levius videatur Principibus hoc onus: sed exteris prodit animorum inter ipsos Principes distractionem, quae iam ex ipso elucet, quod solum hodie ab Illustrissimo Principe Electore responsum habeam, in re quae tractari et constitui communi consilio debuerat. deliherantibus adhuc aliis, et variantibus. Vellem aliter esset: sed feramus, quod mutare


page 4, image: s007

non possumus, et vix aliter potestintes pares. Non potest tamen durare ista drstractio, quin senestram bosti aperiat, ad eam cui iam dudum insidiatur, libertetem invadendum; sed aderit, ut spero, DEVS e machina. Quic quid ab aliis responsi accepero, faciam ut id cognoscatis quamprimum De foedere ita tes haber: Cum profectioni paratus esset, Dominus de Sancy. et incipere ab ordinibus vellet, quos Hagae conaeregatos audiebat, advenit Omptonus, Legatus a Regina Angliae; cuius eo primum Rex expostulare graviter desertam se a sorore Regina in causa publica, et depositam ab ea, a qua minime oportuerat. et tum, cum minime oportuerat, Rempublicam: et alia huiusgeneris. Ad ea ille et excusare Dominam suam, implicatam rebellione Hybernica, quā sibi Hispanus aditum in Angliam comparare conatur: et offerre inposteium, studium atque operam eius: atque petere, ut profectionem Dominus de Sancy maturaret: Rex, genenlia esse, quae afferret a Regina, et incerta: suos vanis ultra et irritis legationibus fatigare non decrevisse: praecederet ipse, et si is esset in, Remp. animus, qui esse deberet, et quem praedicaret ipse, e vestigio subsequuturum Sancium. Interim deprecari ordines, ne primum ad se Dominus de Sancy veniret, ipsorum respectum esse Regiae Majestati animum, cui defuturi nunquam sint. Seu abripi aemulatione Angliae Regiram, quae, si Legationem ab ipsis Dominus de Sancy inciperet. honori ipsius et amicitiae da tum interpretatur, non captatam conventus ipsorum, qui tum habeatur, occasionem. Quid praeterea actum, nondum comperi: nisi quod ex Hollandia amici scribunt, accersiriab Angliae Regina Sancium, et ante maium vix in Hollandiam perventurum. Haec ad te confidenter, ut ex iis de statu Reip. quaetua prudentia est, iudices, spargi vero nolim. Constitueram excurrere ad meos in patriam, ordinandae. rei familiari, et a Rege, ut licerer, petieram; sed video, mihi actionis istius expectandum exitum; et monui huc mittendum, confecta Domini de Sancy legatione, Ancelium, qui Illustrissimos Principes de successu Legationis edoceat; is comes est adiunctus Domino de Sancy. Interim quaecumque cognovero, faciam vos de iis certiores. Vltimum, et Regis Christianis, et publico nomine non possum, quin ingentes tibi gratiasagam, pro Excellenti tuo in Remp animo. Novi nihil habeo, praeter vulgata et protrita. Vale Nobilissime Dominec. DEVS te servet, et


page 6, image: s008

restituat pristinae valetudini. Argentorato 24. Martii 1956.

ELECTORI PALATINO.

ILlustrissime et Potentissime Princeps, ac Domine benignissime. Litteras ab Illustrissima Celsitudine vestra ad Regem Dominum meum, et adiunctas ad me heri accepi, illas curabo cras perferendas: et quae prolixioribus illis ad me Illustrissima Celsitudo vestra exponit, ea adiungam Celsitudinis vestrae ad Regem litteris. Interim et Majestatis eius nomine, et Reip. meritas ut possum, gratias Illustrissimae Celsitudini vestrae ago, pro suo illo perpetuo in ipsius Maiestatem Remquep animo, ad cuius exemplum effictos alios Principes utinam cernercliceat. Novi nihil habeo quod addam, Nam hoc Illustrissimae Celsitudini vestrae novum non est. Comparare se Cardinalem Austriacum quantum potest, ad bellum nobis inferendum: cui excipiendo paratum esse Regem confido, Sed opportune sane accidet hoc Majestati eius ab illustrissima Celsitudine vestra aliisque principibus auxilium, sustinendis porro Hispanicis viribus, quae augescentes undique, caeteris neglectis. nos solum petunt. DEVS Opt. Max. et illos tandem pro sua in Rem Christianam benignitudine reprimat aliquando, et Illustrissimam Celsitudinem vestram diutissime servet incolumem. Argentorato 24. Mar tii, 1596

JOHANNI GUILIELMO STUCKIO.

REverende, et clarissime Domine. Non teneome, quin gravissimi in dolotis mei partem effunda in amicum sinum tuum. Erepta est ipsa. diequi nuptiis dictus. erat, amata mea Odetta Spifama Chalongia. Mutuus nos amor devinxerat fere sexen nium. Nuptias vero utrinque optatas peregrinatione meae et Regia negotia hactenus im. pediverunt et postquam missiouem a Rege non impetro, impetro abea, ut Duce parente, iniquissima tempestate, molestissimis et cum periculo itineribus in Germaniam ad me se referret. Locus dictus conventui, nuptiisque, Basilea: sed illa superatis molesti is omnibus, ut Montbelgardum venit, et me detineri Argentinae, neque ipsi obvium ante octiduum posse cognovit eodem spiritu essicere quod


page 8, image: s009

restabat itineris, Argentinam usque voluit. Excepta sum mo gaudio, et a me, et ab amicis; et quia abesse mihi tum temporis Argentina non licebat, nuptias facere ibidem placuit. Dum comparamur omnia (ingerit manum DEVS) et octavo postquam advenerat die, febri correpta, quarto demum post, beatam animam coelo reddidit, cum; duabus aut tribus ante horis primum pestilentem esse morbum cognovisse mus. Ita summum gaudium Dominus summoluctu mutavit, et viduum ante, quam maritum esse voluit. Te vero in partem acerbissimi doloris imprudens an impudens, voco. Publica attingere luctus vetat, defixo penitus. in gravissimum hoc vulnus animo. Tu vero justissimum dolorem excusabis, et memiserum, afflictumque amare pergas. Gravestadā prope Argentinam 8. Febr. 1597.

Eidem.

REverende et Clarissime Domine. Litteras tuas mihi Escherus reddidit, gratissimas illas et optatas, in quibus hoc tamen ingratum, quod de coniugis tuae obitu significas, grave tibi ista ae tate, hoe seculo, sociam amittere vitae, laborumque. Sed istos uobis veluti aculeos DEVS immittit, quibus torpentem aliquando virtutem exerceat, et nos, nostri oblitos, admoneat. Sed frustra ego apud te, tanta doctrina, Virtute, Constantia hominem, vulgatos consolandi locos usurpem: alia tu a vulgo et supra vulgum habes, quibus iacturae istius desiderium vincis. Scriptum quod com memoras tuum, nimis valde videre velim, aptum ad tempora, quibus malis publicis ex alto, et remedium, et consolatio petenda est: quae hic inter nos nusquam reperias, namque inferiora haec. Quid occurrat aliud, quam vitiorum omnium Chaos? Nec fides, nec probitas (privatorum hominum et magnates iudicant virtutes) nec prudentia illa gubernatrix, nec magnitudo animi, qua se tollere vulgo principum, principes deberent, usquam apparet; Itaque ad ipsam Reip. vel levem mentionem totus cohorresco Quid dico Reip Rempubl, eum dieo, dico quod nusquam est, ex publica privata facta est. Privatam rem suam omnes agunt, tractant, promovent, publicae incuriosi; Nisi im merentem, DEVS ex alto ruinam sistit, verti et ruere omnia iamiam video. Publice loquor, de toto hoc nominis CHRISTIANI misere diseerpto corpore. Vale Reverende et Clarissime Domine. Argentorato 25. Apr. 1595.



page 10, image: s010

Eidem.

QVas ad me dedisti XII. Novembr. accepi heri, et debeo tibi sane plurimum, quod amicum in me animum servas constanter. Sed filium tuum videre, non contigit. Me certe pessime habet, quod usui tibi aut tuis esse non possum: ita me undique destituunt rationes, quibus explicare vobis possim animum meum, tui tuorumque merito studiosissimum; Legationem vestram feliciter re confecta rediisse gaudeo. His locis, ut scribis, turbant non leviter homines inquieti: sed non tam ego horum turbulenta ingenia, quam Principum veternosam quietem accuso, qui pati omnia edocti, cervices iam aprant iugo. Et ipsa... quam prope abest a servitute? Vestrum est, qui libertatem et parare, et servare veteres estis, amicis et foederatis illis vestris, sana et vobis digna subministrare Consilia, et porro ipsis adesse re et ope omni. In Belgio, DEI gratia, salva omnia. Embdanus Comes ab ordinum milite, qui urbi adest, male habetur, exutus castellis omnibus, quae ad Amasim exstruxerat, navigationi in potestatem suam redigendae, contra pacta: nempe ut postea Hispanis addictus, Ordinum vexaret subditos, iisque negotiationis cursum impediret. DEVS istis adfuit tempori. Is te tuosque et Remp. vestram servet salvam, florentemque Francofurto 9. Decembr. 1602.

G. L. HUTTENO.

NObilissime et Generose Domine. Quod addam iis quae ad Illustrissmum Principem, Dominum Electorem, Regis Domini mei nomine scribo, non habeo. Sed praeterire te insalutatum non potui. Statum rerum nostrarum et Regis consilia cognosces de illis ipsis litteris, et adiunctis excerptis. Sed rogote, Hultene, ut nobilissime, ita prudentissime, per excellens tuum in Remp. studium, per ipsam salutem publicam, oro atque obtestor, ne praetermitrendam hanc tibi Reip. consulendi occasionem putes. De foedere agitur inter Regem Christanissimum, Serenissimam Angliae Reginam, et Ordines Belgicos. Quantum vestrae, Reique pub. intersit, atque adeo eius quam profitemur Religionis, vosin id convenire, satis ipse intelligis. Qui voshomines circumstent, quae consilia agitent, cernis: quanta etiam inter ipsos, unius Imperii vestri Principes, distractio sit, quotidie experiris. Vinculum aliquod accersendum,


page 12, image: s011

quod nos adversus illa consilia constringat, atque firmet, id in hoc offertur faedere. De quo, ut animum mihi tuam explicare, per. amicorum ex vestris aliquem velis, etiam atque etiam oro. Si quid vobis difficultatis obiicitur, id ego si sol vere non possum, ad fontem recurram, et ipsum Regem consulam; et faciam vobis, ut expedita sint omnia. Per hunc tabellarium, et ad illas quas Stutgardia dedi, et ad has responsum a vobis expeto, et sane expecto. Tu vero Vir Nobilissime Vale. Argetorato. Raptim 27. Februarii. 1606.

G. M. LINGELSHEMIO.

AMplissime et Clarissime Domine, Redii tandem domum, confecto itinere sane molesto, utinam non in fructuoso, sed fructum hactenus nullum video. Tot iam septimanae elapsae sunt, ex quo et Illustrissimus. Elector, et Illustrissimus Marchio Onoltspacensis, litteras ā Rege acceperunt, et quid ab Eorum Celsitudinibus Rex peteret cognoverunt: Ego vero, ne verbulum quidem ab iis vidi hactenus: et interim in eos intuentur alii: et adhuc quod miror magis, expectant communicari sibi pro more, quae agitantur. Repetere Rex iubet, non unis litteris, quae iam et Illustrissimo Domino Electori, et aliis Principibus exposui: et repetere verbis liberioribus. Id facio uti cognosces de adiuncto scripto, quod conscribere consti tueram Consiliariis iis omnibus, quos subsistere Heydelbergae Illustrissimus Elector. voluit: sed consultius putavi, mittere id ad te privatim, et ad Plessenium vestrum, vos ei legendo advocabitis, quos e Rep. visum fuerit Idem, totidem verbis ad Illustrissimum Electorem, et alios Principes mitto. Vestrum est, qui in magno Principis Consilio estis merito vestro, id Optimo Principi consilium dare, quod sit ex ani mi vestri sententia: et dignitati Principis et Reip. accommodatum. Addidi etiam excerpta, ex ipsis partim Regiis, partim praecipuorum amicorum litteris, quae me a pleniore scriptione exeusabunt. Tabellarium hunc iussi Onoltzbachium, inde Noribergam, tandem Am bergam, ubi erit Illustrissimus Elector, conten dere: si expeditiorvobis fasciculum meum ad Illustrissimum Electorem mittendi ratio est cum ut a tabellario accipies, peto, proquo Schedulam Tabellario dabis, ad Hochfelderum, aut alium e consiliariis, quo advenienti huc, et responsum petenti, fides


page 14, image: s012

habestur. Vale, Vir Clarissime, et me vicissim utere. Argentorato 27. Febr. 1596.

COMITI ERNESTO DE MANSFELD.

ILlustris et Generose Domine Comes. Quae habeo de rebus nostris, ea cognoscet Generositas tua deadiunctis scriptis, quibus addidi Exemplum litterarum, quas ad me dedit Myronius, consiliarius Regius, missus conficiendae pacis Lotharingicae causa, quae Generositati tuae fidem facient, me de Benseldio Majestatem eius fecisse certiorem. Monui et Clarissimum Dominum Reuberum, et Iuntam, ut consignatas mihi darent querelas suas, quas ab ipsis Germanice acceptas, Gallicas seci, et confestim misi ad Myronium, ut de iis agat cum ipso Lotharingiae Duce, et filio Cardinali uti a Rege ipso in mandatis habet. Sed ab Illustrissimo Palatino Electore et Marchione Onoltsbacensi nihil hactenus litterarum ad Regem me accepisse demiror: et obstare publicis commodis eum audio, quem etiam non nominatum Illustris Generositas tua facile intelligit: caeptam ille viam pergit, magno malo publico, et aliquando ut spero suo, Illustris et Generose Domine, Vale. Argent. 17. Martii. 1596.

G. M. LINGELSHEMIO.

CLarisime et Amplissime Domine. Litteras, quas ad te dedi, Kal. Decebr. nondum esse redditas, cognovi ex iis, quae ad Dominum Doctor. Lobbetium scribis. Nos hic transitu militis Hispanici, qui Burgundiam ingressus, Montbelgardenses anxios habet, expectatione suspensi sumus: Etil mihi hoc eum iter facturum non facile perluadźo. Montbelgardenses ne in vicinia eorum hyemem exigat, videntur timere. Et hi forte Lucii illi, de quibus Illustrissimum Electorem consultum audio. DEVS omen. De Fera in bona spe sumus, nec inferri annona, nisi Marte aperto, qui Regi in votis facile poterit; Solmensis ex vulnere, quod eo ipso die, quo ad Feram venit, accepit, convaluit. Tremblecurtium mandato Lotharingiae Ducis interemprum iam omnino constat, et insolenter se dictis, factisque erga Ducem habuisse, et de liberando captivo Marchione de Chausii, consilia agitasse aiunt Remiremontii circa mediam noctem,


page 16, image: s013

obsessa in qua divertebat domo oppressus, vim, ferro flammisque iis quibus datum erat negotium parantibus, sededidit, deductus in aperta, iam Duci sistendus, iubetur si quid mandare ultimum vellet expromere, et se ad mortem comparare, e propinquo sacerdotem impetrat, etiam ut liber, solutusque colloqui cum eo possit. Sc opetarii hinc inde dispositi obseruant hominem, qui effugio occasionem datam ratus, sepimentis qui in proximo saltu superatis, se in Mosellam praecipitat, sed ictibus aliquot, antequam sese in aquam immitteret, in ipsa etiam aqua acceptis, submersus est: hic finis hominis, ut audacissimi ita levissimi. Illis quas ad te dedi Kal. Decembr. adiunctae erunt ab Ancelio litterae Quid audio? Pistorium esse apud Illustrissimum Durlacensem, is ne quod in Religione valde turbet, nimis valde timeo. Vale Clarissime Domine, Argent. 17. Decembr. 1595.

Eidem

ETsi nihil erat, quod te valde vellem, nolui tamen Dominum de Lantij absque meis ad vos abire; ego in horas expecto Capitaneum Sage, qui litteras a Rege adfert ad Illustrissimos Principe, quarum exempla iam accepi, et illeubi locorum haereat miror. Cardinalem Austriacum aiunt Vesontium advenire, sub praetextu videndi sacri Sudarij: tenuit illum in Allobrogibus, expectatio consiliorum, quae Massiliae agitabantur, quae frustra fuisse spero: nam quae nuntiantur de Consule oppresso, nondum mihi plane certa. Quae de Induciis cum Sabaudo rumor nescio qui, et redire ad officium Espernonium, sed haec coram ut spero brevi, etsi excusare me hoc tempore molestis profectionibus velim. Nobihssimos. Dominos, Amplissimum Huttenum, Plessenium, Colbium, Loeffenium, Gernandum saluta officiosissime. Argent. Kal Ian 1596. quem ilhistrissimo Electori, ciusque familiae, et tibi, tuisque felicem a Deo precor.

CANCELLARIO REGNI DANIAE.

MAgnifice et Illustris Domine, Quae de statu rerum nostrarum hic, litteris amicorum comperi, ad Generositatem tuam perscripta mitto. His liueris nullum aliud argumentum, nec alia causa, nisi forte Generosa Dominatio tua expectat, ut ei res nostras commendem: atque petam ab ca, ut in id incumbat, ut Rex Christianissimus


page 18, image: s014

intelligat non frustra me ab eius Majestate ad vos missum. Sed ego neque ista commendatione, neque hac petitione utar. Scio et res nostras saris commendatas esse Generositati tuae, et Generositatem tuam ea pietate esse, ut quod iudicaverit esse in Remp. Christianam, id in medium consultura sit: sed eam auctoritatem esse scio vestrae Generositatis, merito suo, ut quod optimum, consultissimumque iudicaverit, id etiam effectum datura sit. Itaque nihil addam, nisi modo licet et decet, salutem Domino Ramelio, Domino D. Petro. Tu vero Illustris Domine Vale et Salve. DEVS tibi, Regno, Regique vestro faustum felicemque annum in sequentem faciat. Gustrovio ultimo die anni 1589.

HEUGELIO.

CLarissime Domine, Gratias habeo diligentiae tuae, qua scio procuratas mihi ab Illustrissimo Principe vestro, ad senatum huius Vrbis litteras? Ita conceptae sunt, ut sperem, non abituras sine fructu, Mihi quidem nullum unquam dubium fuit, quin Illustrissimus Princeps vester, accedente opera tua, res nostras, favore atque ope sua, prosecuturus esset. Sed terrebant me, nonnihil calumniae, quibus videbam innocentes nos peti: et vercor adhuc, ne quid illarum auctores nobis ultro noceant: nam de caeterorum Principum auxilio, video Illustrissimum Landgravium frigide loqui. Tu vero, Optime et Clarissime Vir, si quid scis, quod scire me intersit, ut sane scis, perscribe Francofurtum, quo loco spero me brevi futurum. Imprimis autem dubius sum valde. quid in Saxonia Palauicinus effecerit: Eins subito discessu, quem non additis causis per litteras significavit, non nihil commocor, Impeditum me his curis, tu facile expedire potes, si lubet. Peto itaque abs te, ut quae de his comperta tibi sunt, per litteras mihi significare vel is. Taedet iam, Clarissime Domine Heugeli, inanes et verbosas gratias meritis tuis agere. Ago tamen, ut scias me meritorum tuorum, et cum primu se occasio dabit, non verbis amplius, sed reipsā gratiam relaturum. Vale, et me amare resque nostras amplecti studio tuo perge. Noriberga 29. lunij 1590.



page 20, image: s015

ILLUSTRISSIMO LANDGRAVIO HASSIAE.

ILlustrissime Princeps, Non fefellit me spes illa mea, quam certam de Illustrissima Celsitudine Vestra conceperam. Sciebam illam nullis permovri rumoribus posse, ut vel minimam minimam iniectam necessariis Regi Christianisimo auxiliis moram vellet. Et confir marunt acceptae hoc mane ab Illustrissima Celsitudine vestra litrerae datae Casselis 17. Iunij. Adiectum exemplum carum, quae Amplissimo huius Reip Senatui inscribuntur, legi et plucuit ita pressim et eleganter, quae justissimae causae comendandae faciunt, expre e continet, ut optari a me, nihil amplius potuerit Ego vero Illustrissime Princeps, hoc nomine Illustrissimae Celsitudini vestro summas cum subiectione debita gratias ago; Quid enim possumus aliud, tot ab Illustrissima Celsitudine Vestra cumulatis ingeutibus beneficiis, quam id teitari verbis, quod praestare reipsa non possumus. Sed absit, ut ita aversum sit a Regno Francorum Numen, ut non aliquando nicritas Illustrissimae Celsitudini Vestrae gratias Rex referre possit. Animus Majestati eius nec deest, nec decrit unquam: facultatem, Pax DEI auxilio constituta, afferet aliquando. Sed litteras Amplissimo huius Vrbis senatui inscriptas tradam, nt Illustrissima Celsitudo Vestra iubet, paucis, iisque quos favere optimae causae, et optimo Regi bene velle comperi. Spero ex iis fructum, quem Illustrissimae Celsitudinis Vestrae maximis meritis suis comparata auctoritas, et haec ipsa optima causa merentur. Quamdiu quidem hic versatus sum, visus sum notare eam esse Illustrissimae virtutis, prudentiaeque vestrae apud omnes existimationem, ut quodcumque daret Consilium, id omnes boni, facile sequerentur. Quicquid responsi tulero, id ut resciscat quamprimum, Illustrissima Celsitudo Vestra sedulam operam dabo. Sed quid apud Illustrissimum Saxoniae Electorem a Domino Palavicino actum, aut transactum sit, id ego hactenus exquirendo investigare non potui. Et ex ipsius Palavicini litteris non sine stupore intellexi, cum in Angliam properare, causas profectionis quasi litteris diffidens non addebat. Hoc scio, ipsius illam profectionem, quae latere non potest, non parum detrimenti allaturam rebus Chriltianissimi Regis. Amici, subditique, nullam hinc opis auxiliique spem amplius esse iudicantes, concident animis. Hostes, quos quaecumque etiam


page 22, image: s016

occulrius aguntur, non latent, eadem de causa animos tollent: et si fortealiud agi suspicentur, nec eo loco res esse, ut deseren dum sibi vicinum, amicissimumque Regem, Illustrīssimi Imperij Principes putent, tamen lente iam agi nec parata prompta que, ut decebat, auxilia esse, facile perspicient. Atque dum illis occasio datur, non decrunt sibi: et tempus, quod nos cunctando terimus, ipsi agendo serio impendent. Certe Prudentissime atque Illustrissime Princeps, undique ex Italia vicinisque locis nunciatur magnas copias in Provinciam Galliae nostrae comparari: et praeter alia, longas naves sexaginta paratas in Genvensium portu esse, compertum est. Et Sabaudus Helvetiorum opera, componere res cum Gencvensibus conatur: ut totum se vertere in Gallam possit. Me vero res Metensis et Marsalium 14 ut ajunt maioribus tormentis valide oppugnatum, graviter assiciunt: et crescere in dies Lotharingiae Ducis audacia videtur. Caeterum in Gallia, ubi rebus ipsis Rex ipse interest praeestque, DEI gratia, mediocri loco sunt: sed personam illinc suam avellere, aut vires distrahere non potest: atque utinam pluribus in locis simul esse ipse praesens posset; sperarem non liberum ubique hostibus exteris aditum futurum: sed unum solum corpus ipse homo gestat, nec adesse ipse omnibus nec providere copiis suis ubique potest. Ab amicis sperat, expectatque vires roburque, quo munire opportuna loca, et hosti vndevis ingredienti occurrere possit. Et inter hos amicos plurimum ab Illustrissima Celsitudine Vestra sperat, expectatque. Ego rebus hic transactis Francofurtum meconferam. Peto ab Illustrissima Celsitudine Vestra submisse, ut quid mihi istic imposterum agendum, quid de Palavicini tractatione in Saxonia sperandum sit benigne significare dignetur. Consiliun Celsitudinis Vestrae, ut fidele prudensque sequar, et quantum in me est, exequar. Vale Illustrissime Princeps, Illustrissimam Celsitudinem Vestram DEVS Opt. Max. nobis Reique pub. Christianae quam diutissime fervet incolumem. Noriberga 24. Iunij 1990.

NICOLAO BENINGER DURLACUM.

CLarissime et Amplissime Domine. Tuas scriptas 19. Martij, misit ad me Amplissimus Dominus Doct. Reuberus, Eas vero accepi Francofurti ante paucos


page 24, image: s017

dies, et ago illustrisimo Principi summas gratias, quod de Itali illiustransitu, admonitum me voluit: et ita illum libere abiisse sane doleo. Sed neque mihi his locis ea auctoritas, ut ea excipere eum facile potuissem, et certe non minus interest vestra. consilia illorum agnoscere, quos aeque coniuratos in vos habetis atque in nos esse palam est. Magnum omnino ex disjunctione nostra damnum Resp. capiet; cui mederi ego impar: Et quae esset sententia Regis Christianissimi, exposui saepissime. Ego functus officio meo, DEO commendo reliqua; et oro, ut illustrisimum Principem tuum, et te una servare, atque salutaribus Consiliis regere velit. Mihi hinc Argentoratum iter est. Vale. Linckenhemii 13. Martij 1597. St. N.

Dn. LINGELSHEMIO.

CLarissime et Amplissime Domine. Spem mihi fecit Amplissimus Praeses noster brevi te Argentinam venturum. Et nolim certe excedere Germania te inviso, cui tot sum nominibus devinctus, quot exsolvere meum non est, sed nec hac iter facere volui te insalutato, et si praeter salutem, quod diecrem tibi nihil, esset. De publicis vellem colloqui tecum possem, sed id forte Atgentinae, eo utique malo loco. Rexad Ambianum est, sane diligenter. et certant affectus omnium, Nobilium, Ignobilium: Itaque nondum nobis istic spes omnis decolauit. Sed Atrebatum frustra tentauimus: attamen sine damno nostro, et cum hostium nonnullo, cum viderent enim nostri post occupatam portam adesse magno numero Cives, et nimis dubium fore certamen, receperunt se direpto et exusto opulento, ut aiunt, suburbio. Sed haec ad summam rei sane nihil. Mihi, a DEO, omnis in diligentia Regis, quam insignis haec excitavit iactura. reposita spesest. De vestris agam tecum coram, si datur, quod Spero, et opto, sin minus agam tamen per litteras. Vale Heidelberga. 12, Aprilis 1597.

LINGELSHEMIO.

AMplissime et Clarissime Domine. Quod libere ad me, qui tuus est mos, quid sperandum esset, Illustrissimo Bullonio a Principibus vestris, est quod magnas tibi habeam gratias, et firmas tu opinionem meam quam vero illi non dicam


page 26, image: s018

iniuste. sed imprudenter faciant, tu ipse Vir. prudentissime judica. De Fera, spero deditam iri, intra paucos dies, nisi intra pauciores firmiore auxilio liberetur: Et conuenisse de deditione aiunt, si intraNatalem non advenirent auxilia. Moenius cum Rege fuit. et Majestatem Eius Suessonem induxit: in Britannia, recruduit cum Mercurio bellum, cui ex vulnere periit S. Laurentius Praefectus Dinani, magni inter militares illius Provinciae nominis: Conestabilis Montmorantius in Castris est. Et Condaeum Lutetiam, aut in propinquam arcem, quae Sylva Vincennarum nostris dicitur, advenisse ex eo coniicio, quod scribit Ancelius Aureliano. Eum transiturum fuisse XXIII. Novembris cum Matre, et Marchione Pisano, qui ei Praefectus additus Aggerem Rex ad fluuiolum, qui Feram praeterlabitur instituit, quo aiunt ita exundaste illum, ut consistere in urbe vix quisquam possit. Quae de Prouincia scribunt, idem ille noster Ancelius, adiunxi verbis ipsius. Vale Clarissime Domine, et amicis nisi molestum est, salutem. Atgentina, XXI. Decembris, 1595. St. Novo.

CASPARI PEUCERO, PRINCIPUM ANHALTINORUM ARCHIATRO ET CONSILIARIO.

CLarissime et Praestantissime Domine S. Litteras tuas scriptas 20. Septembris accepi penultimo. Tu itaque Heydelberga discesseras. Et illae Basileā, nescio qua tempestare. eo delatae ad memittebantur. De vestris rebus recte judicas, opinor; ego certe inter vos nihil reperio consilii: et distracti sunt animi vestrum omnium: nihil cohaeret, artibus id fit eorum ipsorum, qui res vestras poene perdiderunt: Sed nostra nondum eo loco sunt, quo putas. Ferimus, quod medicorum plerique, Externos illos dolores mitigavimus, causam, radicemque morbi nondum sustulimus, nec spes nisi in DEO est; qui utinam diutissime adhuc nobis Regem salvum servet: Ego etenim ita judico ab eius vita pendere vitam regni nostri. Si ei vita conceditur, donec aut liberos ipse habeat, aut Condaeus legitimam aetatem attigerit, spero posse in certum statum res reduci nostras, nisi nos haec Iberica tempestas everterit: nam si imposterum destituti ab omnibus, quomodo


page 28, image: s019

pares esse soli possimus non video. Non possum, Vir Clarissime, quin efferam hoc apud te, qui juvare nos pro Rep et libertate communi pugnantes debuerant, corpore opibusque suis, ij non modo non pugnant, sed poene oppugnare videntur; ita gestiunt, si quando levis aliqua maledicendi occasio offertur, desidesipsi, et inutiles. alieni certaminis spectatores, cavillantur, et differunt promiscue omnia. Sed non possum hoc sine stomacho argumentum attingere, itaque mitto, et venio ad alia. Deditam Hispanis civitatem Cameracensem, ad te dolens scribo: Factum id proditione civium et Helvetioium, quos cives corruperant. Arx salva est, utinam Regis expectare adventum possit, quo absente, jam dudum experimur, nihil nobis feliciter cedere, quantumvis innocentem eum calumniari vestri homines nocentissimi non desinant. Fateo, perculit me gravius, quam decebat, amissa illa Civitas, Civitasaliena, et quae Reip. erat quam nobis privatim opportunior; sed video fenestram apertam calumnijs otiosorum hominum. De reliquo Rei nostrae statu, scribam ad te plene, ut primum rediero Argentoratum, quo me revocat illa qualiscumque inita inter partes transactio, quae tamdiufirma erit, quamdiu nobis res erunt prosperae, et vidi ipse, quantum in negotij huius transactione, dissiciliores facti fuerint Lotharingici, rebus nostris in Picardia parum feliciter cedentibus. Sed nihil aeque defuit, ac nota eis Principum vestrorum consilia, parum virilia, de quibus, eorumque auctoribus, (nam noti ij nobis, noti et summo illi, cui ignotum nihil) malim coram tecum, quam per litteras, qui nisi aliam ingrediuntur viam, et famam suam jam affectam conficient, et dabunt in periculum Remp. sed illi DEVM non latent. Tu vero, Vir Clarissime amorem mihi tuum serva, et Vale cum lectissima conjuge, et dulcissimis neptibus. Francofurto, Raptim 17. Octobris, 1595.

J. GUIL. STUCKIO.

CLarissime, et Doctissime Domine. Omnino sperabam venturum te Francosurtum his nundinis; et illa me spes recreabat non leviter. DIV enim est, quod te virum summa eruditione, prudentia pietate, videre atque amplecti cupio, Sed quod oculis non datur, id neque porro negabitur animis, quibus caeptam amicitiam percolere licet. De negotio piae memoriae


page 30, image: s020

fratris tui cognovi de litteris tuis, et VVolffij atque Voegelini sermonibus, quid velles, et VVolfio quidem, quid sentirem, aperui. Facihorres esset, si qui tunc militarunt Regi, conjunctis votis stipendia sua peterent. Sed non puto quem quam eorum hactenus tum infelicis operae praemium petere ausum esse: et si peteret, certe frustra suturum puto. Fratris tui, quia Helvetius, alia forte erit ratio; Sed ejus non arbitror, ullam tibi faciendam mentionem, nisi praesentibus in Aula, et ipso Regis consilio ijs, quorum amicitiam certam habes: itaque Domini Sillerij expectandum reditum censeo. Tum de ejus et Domini de Vicque qui hodie legatus est, apud nos Regius, consilio rem exponendam. Ambassadoris titulum, quem mihi tribuis non agnosco, legatorum nos habemus varios gradus, et suis nominibus notamus: quod nec latini faciunt, nec Germani. Veterem Gallicanam Synodum, quam curavi hic excudi, ad te mitto. Et DEVM oro, ut a nobis abeuntem Veritatem sistere velit, et imminentes tenebras propellere. Is et te, tuosque servet. Francosurto Kalend. Octobris 1600.

G. M. L INGELSHEMIO.

AMplissime et Clarissime Domine Quantum tibi debeam, quod et salutaribus alloquiis lenire dolorem meum tentasti, et penultimis tuis, et his ultimis rerum nostrarum statum explicas, explicare ipse satis non possum, malim probare. Et dolor quidem ille justissimus, me volente ipso tempore vires acquirit, et valetudinem jam tentat. Publica velim, et apud vos, et apud nos esse meliore loco. Conventus Rothomagensis solutus est. Reformatis nostris leviter satisfactum, ij ex eo Viadocini convenerunt. Sed Metensibus concessum intra moenia, in templo olim ab ipsis aedificato, vacare publice religiosis Exercitiis; quod jam factum, diffentiente fratre Praefecti absentis. Sabaudus iterum per Sabaudum Praesidem pacem urget. Mercorius cum jam utrinque denuntiatum esset bellum, prorogari ad trimestre inducias petiit, et obtinuit certa ut aiunt spe conficiendae pacis. In hac vicinia nostra aiunt de nuptiis conveniffe, inter Vaudemontium et


page 32, image: s021

Salmensem unicam: suspecta nonnullis bonis affinitas. Frater eius Marchio Regiam. Sororem dicitur ambire. Vale et me ama studiosissimum tui. Litteras quaeso adjunctas cura reddi Melisso; Is mihi iam pro Epithalamio, Epitaphium debet, mihi inquam, nam ego vix inter vivos Salutem isthic amicis; addo et Socero tuo, et Hutteno, si quid ad eos dederis litterarum. Argentorato 23. Febru. 1597.

COMITI ERNESTO MANSFELDIO.

ILlustris et Generose Domine, Non possum non ferre graviter, quod discedere hinc cogor, non visa Illustri Generositate tua, Multa erant et publica, et privata, de quibus agere cum ea cupiebam; sed vocatus in Aulam, quamvis laborantibus adhuc ex morbo viribus differendum non putaui: Si quid vero sit, quod mihi injungere illustris Generositas tua velit, habebit me merito suo ad omnia mandata promtissimum. Nuptiae Regiae sororis ad diem 15. Nov. dictae sunt, celebrandae in arce Fontisbellaquaei cum Lotharingiae Principe; sed eius Sororem Principis, Iuliacensi desponsatam hic Nanceio certo perscriptum est. Conquererer hic de eorum, quos publicis rebus praeesse DEVS voluit, summa et supina negligentia, si quid id profuturum Reip. putarem: sed fato urgemur, id sequendum etiam invitis. Quod unum possum, hoc praesto, ut ardentibus votis petam a DEO, ne ira sua premere merentes velit: sed periculis, quae et stultitia et improbitate accersivimus, benignus eripere nos velit. Cum nos dico, quos intelligam, intelligit ipsa Generositas tua, de cujus prudentia, quod salubria haurire monita non datur, hoc vero fero aegerrime. Eundem DEVM OPT. MAX. oro, ut Illustrem Generositatem tuam servare incolumem diutissiine velit. Argentina 27. Octobr. 1598.

G. M. LINGELSHEMIO.

AMplissime etc, Responsum quidem quod tuae indicant datae 26. Febr. accepi ab Illustrissimo Electore, sine Responso. Significabat eius Celsitudo scripsisse ad alios Principes super postulatis nostris, eorum se expectare sententiam: Caeterumparatus Regi Chistianissimo ad omnia.


page 34, image: s022

Fuit hoc litterarum argumentum, spero plenius aliquid et certius, saltem litteras ad Regem ab eius Celsitudine me accepturum per Tabellarium, qui tibi penultimas meas reddidit, quem expecto intra triduum aut quatriduum. De rebus nostris quae habeo, postquam legeris, peto ut adjungas litteris, quas do ad Hochfelderum et Colbium; in iis exemplum litterarum leges a Myronio, ad me. Missus is a Rege Sedanum, ut adjunctus Illustrissimo Bullionio, coeptam cum Lotharingo de Pace tractationem conficeret, et ea quae Sarburgi super hoc Episcopatu et Civitate transacta sunt, curaret ob. servari. Misi ego confestim ad eum querelas, et Capituli et Civitatis. Sabaudo difficilius fore pacis negotium, post Massiliam deditam, et Espernonium reconciliatum arbitror. Sillerius tamen Cameria cum adventare dicitur: et difficultas hactenus omnis in Genevensis Civitatis prorectione crat, quam deseri a Rege Sabaudus petebat. Delibris, si qui mihi forte apud Sylburgium fuerint, quod operam tuam amice offers, et liberaliter, facis pro more; et iam non invitatus scripsi de ijs ad te: sed invitabant me satis vetera tua in me merita, ob quae aeternum tibi addictus sum. Domiao Hungerford, et Gernando, nisi molestum est, salutem a me. Argentina 17. Martij 1596.

C. PEUCERO.

REverendissime et Clarissime Domine Grave mihi est silentium tuum accusare, et tu meum potes, sed discurrenti non se dant occasiones: Attamen si significaveris, ad quem mitteres Lipsiam literas debeam, diligentiorem me tibi praestabo, Quid vero scribam, in tanta rerum perturbatione? Apud nos Regis beneficio, DEI vero summa gratia, pace fruimur. Sed vereor, ut nullam, non reddant, ambitiosa quorundam ingenia, quibus nihil unquam est satis. Iam quid tu, cum inteliges reditum etiam Iesuitas tentare? et liberum legatis eorum aditum Pontificios a Rege impetrasse? Scientes volentes, in perniciem ruimus. Nihil tamen afflrmo, et sperare vellem meliora. Sed nec apud vos sani quidquam video Bellum necessarium quidem susceptum video, sed ita susceptum, ut omitti satius fuerit. Neque enim nune deponi absque certo exitio potest. Ista tu, me melius et certius cernis. PerLipsenses ad te scribam, pluribus. Haec volui dare, discedenti


page 36, image: s023

optimo D. Petzelio, ne absqua mea ad te: salute abiret. D. Gerisio salutem dico, et DEV Moro, ut te et lectissimam familiam fervet. Francofurto 29. Septembr. 1599.

TYCHONI BRAHE.

NObilissime et Clarissime Domine Vix inter varias occupationes, hoc momentum surripio, quod liceat tribus verbis tibi salutem dicere, et has theses infasciculum coniicere, quas spero fore ad gustum tuum. Ego certe et auctori auctor sui edendi, et typographo excudendi Epistolarum tuarum volumen primum percurri, et ad hunc Elysaeum exemplum statim misi; Is te et colit, et admiratur. Sed tu Praestantissime Domine Vale: et si ego tibi memoria excidi, velle tibiaurem, et succurrent anno 1584. hospites tibi Guilelmus Curcellius, et ego, qui tui studiosissimus, Francosurto 30. Martij 1597.

PETRO SEVERINO.

EXcellentissimo et Clarissime Domine. Scelus sit, si hanc abire occasionem siverim te insalutato: cum maxime se these hae offerant, quas ad te omnino mitendas judicavi, sunt enim ut mihi quidem videtur, eiusmodi, ut ad genium illum tuum accedant: prosectae a Viro sane bono, et studiis naturae sine ambitione dedito. Hoc solum volui, nec licet plura per multiplices occupationes: nisi quod salutem addo. Vale Clarissime Domine. Francofurto 30. Martij, 1597.

PAULO CUPREO, CONSILIARIO SLESWICENSI.

MEmini, Amplissirne et Clarissime Domine, cum Legatus a Rege Christianissimo apud vos effem, desiderare te valde commentarios, quos conscriptos in consuetudines Brunsvvicenses deposueras apud Fornerium ICtum Aurelian: et spondereme, sedulo de iis quaesiturum, si quando videre Fornerium contigeret: Id vero factum a me, et ex animi tui sententia confectum. Commentarium itaque ruum accepi a Fornerijfilio, et ipso ICto, viro sane humanissimo. Eum tu recipies, cum volueris: id est, cum significaveris cui comittere debeam: significare autem poteris,


page 38, image: s024

litteris tuis, quas mittes aut Stadam ad Ioh. Calandrinum, aut hucjad VVechelianos: Librum ipsum reliqui Argentinae loco certo: Inde curabo adferri, postquam litteras a te videro. Vir Ampliss. Vale, et tuos Collegas Viros Amplissimos saluta nomine meo. Kal. Octobr. 1595.

TYCHONI BRAHE, IN ARCEM CAESAREAM.

NObilissime et Amplissime Domine, Tres iam septimanae abierunt ex quo redditae mihi sunt illae, quas ad me dedisti 9. Martii. Sed neque easaccepi, quas memoras datas sub finem superioris anni, neque Franciscum Teugnalium vidi, quem a te tanto viro commendatum, omnibus fuissem officiis prosecutus. Non grauaberis itaque repetere, et quae illis litteris erant explicata, et quae huius fidei commiseras. Mecerte, magno tuo merito, habebis ad omnia semper paratissimum. Nec addo plura, mandata tua expecto cupide. Tuas vero tute poteris committere bibliopolae, qui Claudi Marnii VVecheliani officinae praeest Pragae. Francofurto 1. Maij. 1599.

P. PITHOEO. S.

BIbliotheca tua P. Pithoec fons est doctrinae purus et perennis: ita auctores ex ea perbonos probosque cottidie haurimus, nec exhaurimus. Et tibi quidem illa meritissimo contigit, qui veluti publicam habes communemque Doctorum omnium. Dedisti ex ea patriae Reique publ. nuper scriptores veteres, qui Karoli M. et eius familiae Francorum Regum memoriam litteris prodiderunt. Damus ex ea ipsa beneficio tuo, auctores qui familiae huius historiam conscripserunt quae tertia Francorum regnum tenuit olim feliciter; tenet hodie, quantum potest, fortiter. Tertia haec, Francorum Regnum familia possidet, Iure, si quod Ius inquam Regnis: et possidet annos supra sexcentos, quod vix ulli datum familiae. Quaesitum virtute, Lenitate retinuit. Lenitate vera illa et nativa, quā prope extinctum Imperium Princeps noster suscitat, serio dico et ex animi mei sententia. Sed pergetu, Vir magne, de litteris simul et de patria bene meteri: in quas conjurato impetu ruentes Barbaros, plerique nostrum aut adjuvant scelerate, aut spectant turpiter. Iam duo haec, quae a te legimus


page 40, image: s025

historiae Francorum volnmina, rertium appellant, ad quod hisce duobus videtur obligatafides tua. Karolinam et hanc stirpem explicuisti nobis: illa restat vetus Francici in Gallia nominis Regnique auctor. Scio esse quibus parum sapiat scriptio haec, rudis et stylo batbara, et illius omnino saeculi. Nimis illi delicati, qui omnia ad Ciceronis atque Augusti aevum exigant, nec nisi Sallustios ferant, et Caesares, et Livios. Sed vere tu olim; Historiam omnium aetatum auctores, non solum ferre, sed etiam desiderare: Vere et inter antiquos nescio qui, Historiam quomod cumque scriptam delectare; addo et prodesse, quod caput historiae, Igitur de illorum indiciis parum solliciti, et haec a te praeclara monumenta, grati lubentesque complectimur, et illa expectamus. Vale.

SENATORIBUS REGNI DANIAE.

NOn possum, Illustres et Generosi Domini, absque summo dolore, memoriam Nobilis et Magnifici Domini Dancaei, dum vixit, fidelissimi et prudentis. simi Legati Regij revocare. Nec omittere tamen possum, quin a Generositatibns vestris petam, ut chartas quibus litterae ab ipso datae, aut acceptae, et alia legationis eius monumenta continentur, studiose asservari curent: ne quis eas aut inspiciat, aut avertat. donec de iis Rex Christianissimus statuerit Sunt enim jam Iuris Regij factae: nec privato cuiquam quicquam in eas juris est. Facient hac in re Illustres Generositates Vestrae Regi Christianissimo rem gratam. Atque hic, Illustribus Generositatibus vestris res nostras etiam atque etiam commendo: et summum DEVM oro, ut consilia vestra regere, vosque diu servare propitius velit. Hafniā vestra. I. Decembr. 1589.

CHRISTIANO DISTELMEYERO, CONSILIARIO BRANDEBVRGICO INTIMO.

CLarissime Domine, Quod litteras a Serenissimo Rege Navarrae Illustrissimus Princeps vester tardius accipit, in causa est, primu Majestatis eius gravissimus et periculosissimus morbus quo sub finem Ianuar: ita laboravit, ut de eius salute una omnium nostrum in uno DEO spes esset. Inde, ego


page 42, image: s026

ab eius Majestate ablegatus, in itinere ita male habui, ut mihi nec dum bene sit. Quicquid id est morbi, quod me vexat, malignum nescio quid habet, et pertimax: Ipsi illi, qui medicinam profitentur, quid sit, non satis perspiciunt. Ego rem totam DEO commendo. Ex quoautem a Serenissimo Rege Navarrae discessi, mutata est, Galliae veluti facies. Erat tamen tum is rerum status, ut quae postmodum evenerunt, facile serenissimus Rex prospiceret: et pendent omnino ista ab illo Bloesensi divino facinore. Itaque mittendum me Majestas eius in Germaniam putavit, ut certiores vos redderem, mutato Galliae statu, non mutatum esse animum suum; nec mutatum iri, ullo vento, sive is adversus, sive secundus spirasset. Vovisse se ipsum DEO, et Ecclesiae commodis: in ea devotione permansurum, quicquid tandem evenisset. Hoc ut Illustrissimo Principi Electori Excellentia vestra confirmet, valde peto. Sed singula in Gallia hodie ut se habeant, ea ad vos certo perscribere non possum. Rumores varij sunt, et incerti: eos a me vos non expectatis; et perferuntur ad vos aliunde. Commendo me Excellentiae vestrae, ab eaque ita amari cupio, uti eam ego colo, observoque. Vale, Vir Clarissime. Dessavvia 29. Aprill. 1589.

G. M. LINGELSHEMIO.

AMplissime, et Clarissime Domine. In ipso sum procinctu, et laus DEO, qui mihi hanc gratiam conciliavit. Visum tamen et posteris respondere, quibus me Elector dignatus, et aliquid ad Plessenum scribere, super iis, quae ipse nuper Gueretino. Haec vero tibi permitto, tradas, aut supprimas. Vitium ego meum agnosco: sed tenere me non possum. Tu retine, et moderare impetum hunc: qui sane nonnisi ab animo studioso Reipublicae. Sed ista aut, Argentina per linteras, aut coram, apud nos. Nam vos complecti, cupide cupio. Ego tuus Bongarsius. Multam tibi salutem Casaubonus. 1602.

Eidem.

AMplissime et Clarissime Domine, Paucis te allequar: vulgata cognosces de litteris quas tabellarius hic Lutetia defert ad vos: sortasse et his meis secretiora Malo in hanc sperare. Nuptiis Lotharingicis dies dicta XV. Novemb. Vidit ipse Lotharingiae Dux in Regiae sororis


page 44, image: s027

aedibus Reformatorum adpublicas concio nes concursum, et admiratus est sine animi ulla commetione. Conditiones in rem Regni sunt, insigni Regis providentia, de quibus alias. Regem Hispaniarum diem suum obiisse, in aula nostra, pro certo est. Filium novum Regem, aiunt, donationem a Patre factam filiae irritam habere. DEVS nos, si non concordia nostra, faltem hostium discordia tutos praestet. Regisad Ecclesiasticorum nescio quas varias querelas responsum habetisa Vestris Lutetiā, rotundum et elegans. Certi aliquid nec pervulgatiabs te expecto, de Hungaricis, Danicis, aliisque, quae ad vos. Rursus in aulam vocor, si quid imperare Illustrissimus Princeps Elector. Eiusque coniux Illustrissima, si quid tu, vultis, paratu mead nutus vestros. omneshabetis: Serio dico, et exanimi certa sententia: Intra dies 12. Si DEVS faxit, iteraggrediar cum optimo Gravisseto. Vale. Octob. 1598.

JOACHIMO CAMERARIO.

CLarissime Domine, arnice colende, Monstra tibi et spectra narro; Cornutus homo Lutetiae ostentatur, nomen ei Franciscus Trovillu, oriundus ex pago Mareschalli Laverdini, opificio Carbonarius, eoquevitam ducens in sylvis. Caepit ei aetatis anno Vll. erumpere e summa fronte cornufabae in modum; nec excessit usque ad annum aetatis XX. auctum ex eo adpollices septem, reflexum incurvum, caetera etiam cornuarietinum referens: et cottidie crescere cum dolore ipse affirmat. Latuit hactenus, nunquam nisi operto capite procedens. Forte eo seras persequens deductus cumaliis, Laverdinus inopinanti supervenit, hodie spectaculo est omnibus Regi ad venationem Fontebellaquum repetenti, post decimam nocte illum, audita venantis vox, etcanumlatratus, (addunt etiam nomine canes advocatos) teneri, adeoque comites Regij gnari, neminem in ea sylva venari Rege inscio licere. Rex vero in arcem reversus, rusticos seniores aliosque incolas interrogare. Narrare ii, solitum intempesta nocte quandoque apparere Venatorem equitem canibus accinctum septem aut octo, cum sylvam percurrere venantis in morem, sine cuiusquam laesione: Addunt quidam, interfectum olim, Francisco I. Rege, eo loci Venatorem: cum esse qui apparear, et inquietam sylvam reddat. Hocetsi factum 8. Septemb. volui tamen explicare


page 46, image: s028

tibi, et te in partem vocare, eorum quaeagitantur vulgi nostri sermonibus. A Rittershusio nihil responsi me habere super Servio miror: negare enim etiam licet: sedsi P. Danielem eo juvare animus est, peto abs te, ut huc ad Doctorem Lobbetium curetur quam primum. Casaubonus in aula nostra fuit a Rege exceptus, et Lutetiam invitatus, benignissime. Ipse quo inclinet, non plane constat, scribit enim dubius. Valetudinem tuam etc. Lutetiae. 25. Octobr. 1598.

CASPARI SCHOPPIO.

S. D. Augustā haec ad te scribo, Schoppi. Clarissime, et quidem aliena manu, cum sim aeger oculis a pulvere, iactationeque itineris. Susceperam hoc animi vel potius valetudinis confirmandae causa; Verum ut video, pene aliter vertit. Etsi enim caetera mediocriter valeo, conspectu alloquioque magnorum amicorum, addo, etiam honore publico hujus Reip. vere Augustae perfruens: tamen de fructu, suavitateque huius itineris, non parum dererit illa, quam dixi, oculorum molestia. Ignosces igitur, brevitati quam aliās resarciam abunde. Interim tamen, non ante putavi hinc mihi discedendum, quam vel pauca, atque. incondita ad te scripsissem, imo dictassem, et apud Ampl. M. Velserum nostrum deposuissem ad te curanda saltem, ut intelligeres, quae ad communemamicum nostrum primo, deinde et ad me dedisti ex urbe, recte nobis reddita esse. Et ille quidem pro se fortasse quae volet. et res postulabit ipse respondebit. Ad me quod attinet mallem coram ad ea capita respondere, quibus me in tuas partes pertrahere conatus fuisti, quam litteris tecum contendere. Nam neque epistolica haec esse videntur, et vero ut essent, volumennon epistolam requirerent: denique actum agere, possem judicari, si ea revoluerem, ac explicarem, quae jam toties ab alijs suntagitata. Hoc tibi vere ac breviter babeo dicere: Nondum mihi videri abs te: allata, quae tanti sunt momenti: ut me a priore sententia dimovere, aut labefactare possint aut debeant. Ea fuit, et elt consentiens dicto Principis Apostolorum, quod ille in conversione Cornelii protulit. In emnigente, quis quu DEVM timet, et justitiam colit, hune ipsi acceptum esse: consentiens item alterius Gentium Doctoris verbo: Novit Dominus, qui sint sui. Neque ego velantiquitate, vel continua successinone


page 48, image: s029

certae sedis, vel Syncretismo et conspiratione eorum, qui eruditione, sapientia, auetoritate, dignitate, et sanctitatis opinionem plurimum apud mortales pollent, veram DEl Ecclesiam metiri didici; cum et Salvator noster pusillum gregem vocet Ecclesiam, idemque dixerit, latam esse viam, quae ad perniciem ducat, plurimosque eam ingredientes. Quid DEVS apud Prophetam? Reliqui mihi populumpauperem, sperantem innomine meo. Quid: S. Paulus? Non multi sapientes etc. sed quae mundo, despecta sunt, elegit DEVS. Quid Salvator? an non Regnum coelorum puertli sim, plicitati repromittit? Annon patri suo gratias agit, quod parvulis mysteria sua, sapientibus occulta revelarit? Non tamen ego, dum in quibusdam rebus a vestratium dogmatis me dissentire profiteor, vel omnes a me dissentientes condemnare, (id quod plerique factitant) vel omnia eorum, qui a vobis secessionem fecerunt, dicta factave probare volo, aut debeo, vel novam sectam instituendam aio, cui me aggregem: Quin potius ita sum affectus, ut cum Romanis velim et vivere, et mori, dummodo velmutent sententiam de hisce capitibus, quae ego ex animi mei sententia nondum amplectipossum. Primo, de Iustificatione, quam autore D. Paulo, non operum meritis, et nostrae satisfactioni, sed fidei verae, et per opera efficaci. (alioquin enim non tam fides ea fuerit, quam inanis profana et fallax persuasio) Christo meo, eiusqueunico, et pro totius mundi peccatis sufficienti merito, atque intercessioni, non cuiusquam hominis satisfactioni, aut deprecationi, Christi sacrificio unico semel in ara crucis oblato, non Missarum toties iteratarum immolationibus et oblationibus tribuere didici. II. de operibus bonis, quae ego existimo, DEI verbo, non hominum arbitratu, et (ut Graeci vocant) [gap: Greek word(s)] definienda esse, ne audiamus illud, frustra me colunt decretis et institutis hominum, neve illud in nos competat, vos traditionibus vestris legem DEI vacuefecistis, etc. III. De invocatione; quem ego cultum, nulli Sancto, nulli Angelo, sed uni et unico DEO, et Mediatori, ac sequestro DEI et hominum IESV CHRISTO defero. praeterea autem memini, absque diminutione et laesione Divinae Majestatis, adeoque Idololatria manifesta et [gap: Greek word(s)] , meo animo praestari posse arbitror: Nam quem quis invocat (sive per [gap: Greek word(s)] , sive per [gap: Greek word(s)] , id fiat nihil refert) cum facit hoc ipso [gap: Greek word(s)] , hoc est cordium copnitorem: quod solius est


page 50, image: s030

DEI, quem unicum agnoscimus IV. De Sacramento caenae Dominicae, quam ego absque grandi sacrilegio mutilari non posse sentio: sentiunt mecum D Paulus, Irenaeus, Tertullianus, Iustinus martyr, et breviter tota vetus Ecclesia, etiam Papa Gelasius: ut demirer, cos qui alias semper de antiquitate gloriantur, hīc sui parum memores, recentiora antiquioribus anteferre. V. Sicut etiam alii abusus huius sacramenti et transsubstantiationis nescio cuius dogma, primitivae Ecclesiae ignotum suit, cui equidem potius assentior, eiusque sequor simplicitatem, quam acutas et spinosas Scholasticorum hac de re disputationes, quas saepe est cum Paulino verbo [gap: Greek word(s)] pof sis appellare. VI. Quod autem multo maxime alienum me reddit a vestro coetu, illud est, quod tantam exerceri ab eo crudelitatem constat, in eos omnes, qui de coelesti veritate in articulis controversis investiganda, dequesua salute soliciti a Romanis dissentiunt: dum hosce serro, fune, flamma, flumine, fulmine anathematis, exilio, publicatione bonorum, et caeteris, quaecunque excogitari possunt, tormentis ac suppliciis porsequuntur, et perdunt. Ego didici, veram Ecclesiam potius persecutionibus fuisse subiectam, quam aliis dissentienibus vim ullam intulisse, nec vi externa, sed virtute verbi coelestis homines ad CHRISTVM, et veritatis agnitionem perduxisse. Hanc priscam et Divinam simplicitatem, probitatemque ubi videro a Romanis vestris in usum et mores resumi, alia vero, hisce et contraria reiici, tunc demum inter Romanos ipse quoque nomen meum profitebon Interea dum hoc faciam eorum quaesupra commemorata sunt, cum dogmatum a veritate alienorum, tum factorum a Christiana pietate, simplicitateque abhorrentium Neque me dum ita sum, extra Ecclesiam esse puto, extra quam nullam esse sperandam salutem scio. Imo vero piis precibus DEO meo salutem meam cornmendabo, cognoscenti suos ubicumque terrarum degant, quocunque nomine aut Iure ab hominibus censeantur. An tu extra Ecclesiam esse dices, qui capiti Ecclesiae CHRISTO vera fiducia adharrescunt, nec se alio ministeriali autvicario capite ad salutem consequendam indigere existimant? Qui retinent fundamentum Prophetarum, et Apostolorum, praeter quod aliud poni non potest? Qui commentis hominum Divina praeceptasibi existimant praeferenda? Qui in Agno DEI illo potius spem et fiduciam collocant, quem digito monstrabat Ioannes


page 52, image: s031

Baptista, quam in nescio qua imaguncula Agni DEI, in cerula idololatrica consecrati, et de colloamuleti instar suspensi? Qui coelestis dictata Magistri anteponunt incertis [gap: Greek word(s)] quae saepe ad Apostolos auctores referuntur, cum constet longe posteriores esse Apostolicis temporibus? Qui verbum DEI in corruptum corde perfecto conservare student, neque ei addere quicquam neque detrahere praesumunt? Qui Divinitus instituta et nobis tradita sacramenta integra et incontaminata retinent, et quicquam quibushic mutare aut mutilare Religio est? Qui denique Sacro Ministerio, reverentiam, honorem, et obedientiam, quam debent praestant? Sed iam prolixior fui, quaminitio constitueram: neque mihi consilium fuit, persequi omnia, quibus explicandis libri aliquot necessarii essent; ac praevideo sane, quid mihi ad ea quae attuli possis reponere: quorum illud est potissimum; esse illa antiqua, in Ecclesia universa perpetuo unanimi consensu recepta, patribus SS. probata: Hos errare non potuisse. cum habuerint Spiritum Sanctumnon posie DEVM habere patrem, qui non agnotcat Ecclesiam pro matre. Haec enim et eiusmodi plura perpetuo crepatis etc. De auctoritate Patrum illud primum dico, unicum mihi esse Magistrum, qui prohibuit plures vocari Rabbi, de quo Pater coelitus-denunciavit, hunc audite. Deinde et Patres ipsos sibi et alios aliis saepe opponi posse. De antiquitate velim cogites; omnibus esse antiquiorem CHRISTVM: de quo S. Ignatiusin Epistolis, [gap: Greek word(s)] quem nolle audire certa perniciesest. Cogites, annon eodem antiquitatis argumento, quasi [gap: Greek word(s)] et quidem longe speciosius, adversus CHRISTVM, eiusque discipulos orbis magistros uti potuerint et Iudaei, et Pagani. De universalis Ecclesiae in rebus hodie controversis, perpetuo consensu qui gloria tur, aut [gap: Greek word(s)] peccare, aut quae scit, nescire videtur: Toties variatum, toties dissensum est. Ecclesiam autem esse [gap: Greek word(s)] inquit Theognis. Etsi enim DEVS Spiritum suum perpetuo Ecclesiae ad futurum promisit, ducem ad omnem veritatem: tamen hoc eam vim habere non videtur, quasi Ecclesia quiequid agat, privilegium huiusmodi habeat non errandi. Imo vero Spiritus Sanctus verbo alligatus est, sic enim Propheta, Spiritus meus, qui inteest, et verbabiea, quaeposutinore tuo, nonrecedent abore tuo, etc. Etannon etiam Veteris Testamenti Ecclesia, quam Spiritu Sancto


page 54, image: s032

omnino privare nemo au sit, erravit, degeneravit? Quod si novi foederis Ecclesiam prorsus [gap: Greek word(s)] ponimus, ubi maner libertas arbitrii? Vbi tot admonitiones Apostolorum ad Ecclesiam, ne seduci, sese patiatur? Quarum certe nullus est usus in iis, quae aliter se habere non possunt. Et annon ipsas illas celebratissimas quondam et ab Apostolis plantatas et fundatas Ecclesias miserrime degenerasse constat? De matre Ecclesia quod dicitur concedo, si recte intelligatur, sed non ut a vobis. Sed ecce iterum imprudens delabor ad disputationum contentionem, quam, post hac nolim, a me expectes. Recte etiam feceris, si alia scribendi argumenta usurparis, de litteris, de Viris magnis, litterarum in Italia antistitibus, quid meditentur, ac parent luci, et utilitati publicae. Huius modi litterae nostram necessistudinem conservabunt magis. In diversis scribendi generibus, cuius modi nuper adeo usurpare cepisti, video nos nihil nisi operam et oleum perdituros, dum et tibi tuum, et mihi meum pulchrius ac melius. Bene Vale. Augustae Vindelicorum, 30. Iulij Gregoriani. 1599.

Eidem.

VIr Clarissime, Fateor non potui non affici, cum primum Romanam hanc te doctrinam amplexum cognovi Rescripsi nihilominus, et indicavi verbo, falso ad vos perlatum de Casaubono, ingenii et judicij solidioris, quam ut lectione Patrum abduci se a veritate pateretur: qua quidem lectione nescio, an quicquam sit, quod vos magis et prodat, et perdat, dum notare ex ea facile est, ut sese errores in Ecclesiam insinvaverint; quidve, et a quo, quoque tempore de verbo Divino demptum, mutatumve: Vnde illa, et quando nata nomina Blasphemiae, quibus plena dicitur mulier sedens super bestiam coccineam. Addebam redditam mihi Epistolam, quam Servianis tuis cupiebas proponi tardius, et confecto paene opere, nec mihi tunc accincto ad iter, inter innumera negotia vacasse, typographum convenire: Renuntiare autem amicitiae, nunquam in mente fuit, quam ego cum aliis colo, qui eandem, quam tu nuper ingressus in Religione viam, et si mihi multis nominibus improbatam, olim tenent. Habeo in illo errore, propinquos, affines, amicos quos ad veritatis suae lucem,


page 56, image: s033

DEVS, ut pro sua misericordia adducat aliquando, oro quotidie: et eadem, ut te quoque gratia complectatur oro imposterum. Sed tu certe nimis injurius es in nostros, cum perditissimos vocas, et omni scelerum et sordium genere inquinatissimos, cum nescis an sint misericordia digni: cum stolidos nominas, cum bacchantium furorem, cum vesanas interpretationes illis tribuis. Si tenere me istis voluisti, frustra es. Neque ni fallor, ego erraverim, si vos tales habeo, quales expertus sum: qui aedificatis Sion in sanguinibus, et lerusalem in iniquitate: quorum ego, vere dico, crudeles manus vix evasi olim, sed evasi summa DEI gratia: Itaque vos, quales sitis, reipsa doctus scio, nec id me quisquam docuit, docebitve Praedicatorum: et Romae vixi, eo me deferente ardore juvenili, et studio rerum locorumque; sed vixi certe, Constantinopoli, quam Romae securior. lam vero, solum, verum, et unicum, DEI verbum auditis, et audiendum dicitis? Eo si vos animo sincere estis, gaudeo sincero gaudio, et vobis, atque Ecclesiae gratulor; sed id nuperrime Doctores e vestris quidam non infimi refutarunt. Addis, si Ecclesiam non audierat, sit tibi velut Ethnicus et Publicanus; hoc vero extra rem esse, tu ipse non nescis: qui scis non de doctrina illic Dominum loqui, sed de moribus. Sed scriptum esse scio, Hunc audite Scio et de vobis dictum esse, sine causā colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum. Nec Beza, mihi Doctor, nec Augustinus, Nullius, nisi CHRISTI nomen fero, est quod laudem. Pro libello (unum enim accepi, cum tu libellos dicas) gratias habeo: legam, non quidem quia Christianam mihi Religionem Romanorum exponant, quam DEI gratia in fontibus ipsis haurire habeo: sed tamen legam, quia a te missus, quia a te scriptus. Sed cascas et rancidas historias Romanorum, te jam Romanum ita procul ablegare, miror, qui non ignores, esse ex iis pleraque vestrae Religionis externa. . Baronium non contemno, hominem diligentem. Augustinos, Hieronymos, et alios Ecclesiae scriptores veteres, tanti facio, ut puros et incorruptos, uti scripserunt, extare, judicem Ecclesiae valde interesse. Illa vero abs te videre aueo, in Apulejum, Varronem, Gellium, aliosque levioris litteraturae scriptores, quibus tractandis, crede mihi, aptius Ingenium tuum, quam hisce Theologicis. Sed cui cui studio te dicaveris. DEVM oro, vitae auctorem, et veritatis, ut te illam in viam ducat, quae ad veritatem ducit, et vitam. Vale. 1599.



page 58, image: s034

HAbes quae raptim vix vacavit respondere omnibus ni fallor epistolae tuae capitibus. Me vero certe amicum habes, habebisque tuum Bongarhum.

Eidem.

MEnsis hodie labitur, ex quo ad te scripsi Ferrariam; interim nihil a Rittershusio, quem super Servio ter compellavi, de quo, ex litteris tuis certam P. Danieli spem feci. Ille vero vel verbulo negare poterat, aut excusare. Iter meum in Galliam suadente valetudine differre in ver proximum constitueram; sed mutare cogor, et jamjam me accingere, vocatus, atque satis facere valetudini. Litteras tuas prae misi per hominem certum. Sed de Servio, adhuc expecto, quid sperare nos jubeas. Litteras huc Argentinam ad D Lobbetium mittas, is certo curabit. Sperabam reddere me libris, a quibus aetatem absum. Sed vereor, ut me in altum, nescio qui ventus, referat. Quid facturus sim, faciam, ut scias. Casaubonus cum Lutetiae fuit, et in Aula Regia, a Rege exceptus, et habitus benigne, et Lutetiam ad professionem in vitatus: conditionem an acciperet, nondum ipse apud se constituerat, cum littetas ad me daret, sub huius mensis initium. Tuas expecto, et cum iis, si quid vis a me, qui tui amantissimus.

ELECTORI BRANDEBURGICO.

ILlustrissime et Potentissime Princeps et Domine, Litteras Illustrissimae Celsitudinis Vestrae datas 14. Aprilis, accepi hic ante dies aliquot, et adiunctum fasciculum Regi, cui erat inscriptus, reddidi: atque propensum Majestatis suae, ad ea quae Illustrissima Celsitudo Vestra petit, animum notare mihi facile fuit. Videtur autem vereri Majestas sua, ne obitus Illustrissimi laudatissimae memoriae Principis Domini Marchionis Georgij Friderici etc. novas in causa Prussica difficultates adferat, quas tamen prudentiā sua Illustrissimam Celsitudinem Vestram superare posse confidit. Ego, si qua in re his locis inservire Illustrissimae Celsit: vestrae renuitas mea potest, ut sum Illustrissimae familiae eius addictissimus; ita paratus ipsi ero promptusque semper. Caeterum et Rex DEI gratiā et Delphinus noster valet, et pacata sunt eiusdem DEI benignitate apud nos omnia. Sed turbavit non leviter Majestatem suam obitus ille Illustrissimi Georgij


page 60, image: s035

Friderici, quem inter primos amicum sibi serio Majestas ipsa cognoverat. Me vero jactura illa Principis optimi gravissime affecit: sed eam DEVS ille sarciet, in cuius tutela Principes, et inter eos Illustrissimae et potentissima familia; Is et Illustrissimam Celsitudinem vestram servare diu velit, incolumem, florentemque, Lutetiae, ultimo Iunii. 1603.

DOMINO a STITTEN, CONSILIARIO AULICO ILLUSTRISSIMI ADMINISTRATORIS BRANDENBVRGICI.

NObilissime et Amplissime Domine, S. Quo statu sint res vestrae, cognovimus ex litteris Illustrissimi Domini Administrators, sed et Chanualonius querelas edidit Lotharingiorum artificiose compositas, ut eorum est mos. Rex quo animo sit, ex litteris ad Celsitudinem suam videbitis. Omnino pudendum, rem tanti momenti tam agi a vestris negligenter. Sed fatum hoc est causae huius, ut eorum operā pessum eat, quorum eam salvam esse interest: maxime; adeo jam ab ipsis initiis, nihil prudenter, nihil cordate in ea susceptum, actumve: Ego et consiliorum meorum et actionum omnium reddere rationem paratus sum Nam sugillari eas a nescio quibus hominibus intelligo: qui si bilem mihi moverint, faciam ut temeritatis eos suae facile poeniteat. Sed DEVS avertat, quae malis consiliis suis illi mala accersiverunt; et vos, justamque causam servet. Lutetiā 18. Maij, 1603.

Eidem.

NObilissime. et Amplissime Domine Datas abs te 6. Ianuar: litteras mihi reddidit N. Dominus V Volmarus. Equidem et dudum professus sum, et hodie profit eorlibere, causam quae vestra dicitur, vestram non esse; Publicam esse, in qua et de. Religionis agatur libertare, et de Illustrium in Imperio familiarum dignitate: quam et a Principibus quos a Romanae Ecclesiae sordibus DEVS evocavit, et ab Illustribus illis familiis turpissime non tam negligi, quam deseri, non possum non summopere indignari. Sed illos suae paenae manent. Nos hic, alia agimus, de quibus silere malo. DEVS interim judicii sui negotium aget, et peraget. Si quid hic me curandum, cognosces ab homine meo, cui has


page 62, image: s036

ut reddi cures, abs te peto. Me vero, ut amare pergas, etiam atque etiam efflagito. Lutetia 1. Febr. 1604.

G. M. LINGELSHEMIO.

AMplissime et Clarissime Domine, Salvum me e Biturigibus Lutetiam DEVS reduxit, per Soloniam aquarum exundatio periculo, per Bealsiam lutum profundissimum molestiae fuit. Itaque a defesso homine litteras verbosas non expectaveris. Sed et Datheni hic diligentia facilź me excusabit. Ille casum Cotroni Iesuitae, aliaque aulica, aut horrenda, aut ridenda, etsi ridenda omnia, perscripsit Sed silentium tuum sane stupeo: quas enim abs te habeo recentissimas, scias datas esse 25. Novembr. 1603. Ego tota hac peregrinatione silui, avocatus negotiis domesticis, quae aliquo modo componere ante discessum, conari saltem debui. Sed istic praecipua cura fuit, conquirere reliquias Cujacianae bibliothecae. Ridebis tu sua viter, hoc tepore quo accurrunt certatim huc omnes, tanquam ad nundinas pecuniae a Rege extorquendae, me aulicum hominem nec pecuniosum, terga vertere, et loca ultima petere, pecuniae in libros maculatos et semesos profundendae. Haec vero avaritia mea est. Nec me laboris nec sumptuum poenitet. Vtinam fruit istis detur libero et quieto: Rosnij mihi gazas non optarem, nec Persarum montes aureos. Servet nobis DEVS quem dedit: servet nos sibi, et te publicae rei, et mihi. Salutem amicis etc. 19. lanuarii 1604.

Eidem.

AMplissime etc. Is quem Pragae putas fuisse sub Kal. April. nescio quid minitabundus fecisse dicitur, quod nostrorum animos non leviter affecit, et difficiliorem reddidit causam Parmenionis. Mihi etsi nec illum impudentia nec hunc culpa libero, fons tamen mali esse in Alexandro ipso videtur. Sed nescio, quid nos magni mali expectat, cuius nos nobis ipsi fabri sumus: spes mihi ulla, nisi in summo illo auctore et motore omnium: Sed nec vestra satis firma. Elector delatum ipsi et Bavaro sequestri onus recusat, quo corruunt magno opere a nobis impetratae induciae, et cum iis spes omnis servandirem... Qui enim non et Rex curam eius onnem


page 64, image: s037

deponat, a qua alienos sese ostendant vicinii omnes? Rosnius sese legationi Anglicanae parati Buzanvalli hic praesentiam spero so recum fructu Dere Genevensi nihil adhuc constituimus, omnium in Angliam versae sunt cogitationes Rex cepisse nunc primum videtur, quanti intersit Christianae Reip. salvas esse res Principum vestrorum: DEVS porro adsit Princip, quantum assequor, non malo, ut oculos intendat serio, ad ea quae sunt et publici et privati ipsius boni, Mea omnia inincerto, sperare jubent Regis sermones benignissimi: sed aulae mos spes nostrasarctat, et jamjam me ad domestica converro, quae per diuturnam absentiam habent pessime; ea ut curavero, ad vos excurram, ut tecum imprimis de sede certa constituam. DEVS te tuis reddat, mihique server salvum et valentem. Vestri hic se ad iter Anglicum comparant. Vale. Lutetiā. 16. Maii 1603.

AD ANONYMUM.

UNis quas ad me dedisti, binas rependi: utrasque ex praescripto tuo inscripsi Hamburgensi Syndico Vincentia Mollero. Has Germania discedens, debere bere tibi videor: nempe ut scias, fore me tui ubique memorem, ubique paratam promtam que opellam meam, Aula me, ut spero, non tenebit, aetas namque et fracta valetudo, secessum suadent et latebras, de loco non dum constitui Tuvero, si quid ad me, si quid a me vis, litteras curare poteris Fran cofurtum ad Nicolaum Malapertam aut Claudium Marnium typographum. De publicis nihil habeo scriptione diguum. Apud nos non pacata tantum, sed laeta etiam sunt om nia. Parantur om nia solemni aut Baptismo, aut nominationi Delphini et fororum. Testes advocantur cum Mantuana Pontisex, Lotharingiae Dux cum Archiducissa Belgica, et Hetruriae Magna Ducissa, et Ducissa Barri (illa filia, nurus haec Lotharingi Quo peracto, nuptias instituet Auraniae Princeps cum Borbonia sorore Principis Condaei. Vrget et Vendomii nuptias Rex cum unica filia, Mercurii Ducis, illius qui Hungariae rebus praefuit: Ille filius est Gabrielae illius notissimae: haecomnium in tota Gallia procerum ditissima et eius cum illo nuptias pactus est Pater cum se Regi dederat fractis conjurationis illius magnae viribus, et Ambiano recepto. Sed haec ego ad te hominem peritissimum inepte: nihil estenim rerum nostrarum non tibi cognitissimum.


page 66, image: s038

Veneta tibi aliunde comperta, iis componendis Rex nosteroperam seriam impendit, et spero futurum, ut concedat hic aliquid de dignirate sua S Marco S. Petrus. De lesuitis, genus hominum, Hispano addictissimum, ut scis, quicquidfuturum no adhuc dubito. Serenissimi Regis vestri Britannicam prosectionem Reip. Christianae utilem fore spero. Et tandem sumpturum Regem Britanniae, Rege magno dignos animos: ut illi audacia, ita patientia nostri peccant. Sed ista DEVS vertet, cum voluerit, volet autem, cum nos ii erimus, quos esse Ipsum decet. Scripsi raptim, abitum parans. Argentina 23. Iulii 1606.

C. PEUCERO.

NVllas ad te cogitabam dare, nisi certis acceptis ex Gallia litteris, quo certi aliquid ad te de statu rerum nostrarum possem perscribere: Sed me tuae 23. Octobris scriptae excitarunt, ita me DEVS amet, ut nunquam sine fructu, tuae ad me litterae veniunt, sed illae meae quas accusas querelae non tam in adversa illa, quibus tentati sumus nuper, quam in ipsas adversorum causas insurgunt. Discordiam corum Principum, qui deberent esse coniunctissimi, et DEI Reique publicae negligentiam, quocunque me verto, pietatem contemni, ludos fieri officium video: Hoc me de spe omni dellcit, nec me privata mea stimulant, quibus ut carui tot annos, ita pauculis illis, quae mihi forte supersunt, diebus, carere facile potero Sed magna illa me magnorum Imperiorum ruina afficit, qua siccis intueri oculis, non constantiae, sed inhumanitatis esse judico Attamen ruant illa, neque enim ad vitam beatam aeternamque, nisi per istas ruinas iter est; Expecto iam singulis non diebus sed horis litteras a nostris hominibus, absque iis nihil possum ad te certi scribere; nam rumores accipitis ab aliis, quamprimum autem illas accepero, faciam te de omnibus certiorem. Hic negotia satis tranquilla sunt, et satis est avertisse hoc tempore ab Imparatis, et arma fugientibus vim, quae certa aderat, absque Domini de Sancy adventu. Cum Espernonio fortassis nobis bellum fore arbitror, sed haec ut dixi, postquam certiora habuero. Effigiem certo alicui tradam, qui eamtibi red dat, videbo, sed si quis forte vestrum huc veniret de eo ut me moneas, volim. Vale Vir Clarissime et Excellentissime Domine, et coniugem lectistimam, neptesque elegantissimas, saluta


page 68, image: s039

a me, et Ifenburgium. Reineccii obitum nuper cognovi, et indolui, accuratae doctrinae vir erat, et inter paucos, eram rogatus ab eo, ut corraderem quaedam, quae ci ad quartam partem Syntagmatis futura crant utilia: de qua quae spes sit, velim de te cognoscere. Iterum Vale Optime Virorum. Argentorato 20. Novembris 1595.

Eidem.

LItteris tuis nihil mihi accidere gratius potest: Sed tu eas sane aut nullas aut raras scribis, Heydelbergae datas accepi, interceptas, de quibus quaeris, ita vulgatas video, ut jam innotuisse tibi earum sententiam non dubirem. Sunt autem duplices: A Legatis Sanclemente et Hauraeo, quae Comitiorum Ratisbonensium disceprationes, et placita, et suam in Principum aut Consilianorum animis corrum pendis operam explicant, et de Imperii successore cogitandum, in eoque la boratum a se strenue, significant: Aliae ab..., quibus studia sua omnia officiaque Regi Hispaniarum submisse defert eiusque commoda, et milite et consilio, si quo valet, pronvoturum pollicetur, En quo res vestra delapsa est. Turcam haben ad portas, imo intra portas, et vestris hominibus neglecta sua re. Indici Thesauri spe alienam rem agere, et sese Hispano subdere lubet. Sed possem hac de re, si velim disserere, et vere et copiose. Nec quin faciam, retinet me periculum, quod audio in ora vestra litteris fieri: sed ista non scribere tantum, sed cogitare pudet: et me publicarum rerum tanta cepit satietas, ut in antro aliquo, extra harum societatem, reliquum aetatis agere in votis sit. Publicas res vere dicimus, in quas publice omnes, magno scelere impetum faciunt. Ruunt omnia, nec consilio jam nec remedio locus est: Eorum est culpa, quos praeesse rebus deceret: qui omnia, imperitiā alii, alii audacia, alia ignavia, corrumpunt. Sed tu a me de nostris rebus aliquid expectas: Vienna, quae est urbs Delfinatium, non procul Lugduno, quam Hispanico et Sabaudico Praesidio Nemursius tenebat, artibus Connestabilis nostri, in Regis potestatem rediit. Bironius vastata Bressia, (Sabaudici Iuris Provincia) castella et oppida aliquot ad Ararim, supra Lugdunum, suscipere conatur, ut Lugdunensibus liberam provinciam reddat. In Lediguierio et Espernonio reconciliandis laboramus, nescio quo fructu. In Comitatu Burgundiae incerto statu sunt omnia.


page 70, image: s040

Nec Hispanica auxilia tanta sunt, ut liberare externo hoste provinciam adhuc possint: nec ii, qui in. provinciam invaferunt, tam validi sunt, ut tenere occupata, nisi novis auxiliis sustentati, possint Leviter hactenus utrinquae certarunt, jam hinc, mox illinc inclinante victoria. Vesalium oppidum, inter ea quo occupata sunt, praecipuum, sed situm loco sane iniquo, et ab arce leviter municum Hispani obsederunt, cos oruptione ab obsessis facta, et Regis in Burgundiam adventantis fama discedere coactos arunt: sed de his proximis quas ad te dabo, certiora Bullioniusex aula Sedanum ante octiduum reversus est, Regem reliquit Fontebellaei, quae arx est distans Lutetia itinere unius drei, Lugdunum versus. Britannica dubia sunt. In Scotia turbae solitae. Pacem tu nobis quidem jam dudum praedixrsti sed eam necerta, ne constans sit facit..., quae vix coerceri potest, licentia: quae et Germania vestrae malum dabit aliquando, ni DEV Saverrerit: quem ego pro pace publica, pro tuaeque familiae incolumitate oro, Vale, Clarissime Domine, Argenio rato 10. Maii 1595.

GENEROSIS ET IN BONA SPE ADOLESCENTIBUS, HARLAEIS, SANCIIS, ET MONGLATIO, S.

ITer in Galliam cogito, id scire vosvolui, ut si quid esset, quod mihi privatim imponendum, quisque putaretis, id cognoscerem de vobis, quibus ego paratus semper promtusque Debeo hunc animum parentis vestri, ingentibus meritis: debeo spei, quam de vobis concepi ego certe egregiam. Enimvero si fallitis, vos metipsos turpiter fefelleritis: ex quo et damnum ad vos redibit, et dedecus, Sed hoc DEVS avertat, quem si ex ipsius praecepto colitis, accedent vobis indubie et succedent omnia. Coletis autem si praefecto vestro et praeceptori auscultaveritis. Eos, amabo observate et ferte in oculis, ut decet. Ita vos DEVS ille ferver, cui studia vestra profectumque commendo, ego Vester Bongarsius scripsi Fancofurti ipso die Paschatis 1597.



page 72, image: s041

HUTTENO.

NObilissime Domine, Etsi mihi a No. bilissimo Domino VValdenfelsio nostro litterae, quibus Magnificum Dominum Ancelium, ad Illustrissimum Princi. pem Dominum Marchionem invitat: sed non putat is, hinc sibi discedendum, nisi cognita prius Illustrissimi Principis Domini Electoris voluntare de qua litteras tuas, aut ipsius Celsitudinis expectamus avide. Ego sane, nisi tu aliter censes, judico esse e re communi, non amitti egregiam hanc magnos et amicos Principes simul conveniendi occasionem: sed judicio nos tuo stabimus. Generose Domine Vale Norim. berga, 21. Decembris 1596.

COMITI ERNESTO a MANSFELD.

ILlustris et Generose Domine, Meminisse, Generositatem tuam arbitror, et olim scribere, et cum Rastadii essemus coram dicere, inconficiendo negotio, quod inter Illustre Capitulum et Illustrissimum Ducem VVirtembergicum agitaretur, operam meam necesseriam fore. Etsi non ingratum id negotium Regi meo esse satis habebam cognitum, putavi tamen ad Majestatem cius referendum: Scripsi igitur: quo loco res esset, quidve a me Illustris tua Generositas petiisset: Rescribit, non dubitare, quin sciente et volente Domino Administratore id negotium tractetur, et de Illustrissimi Ducis VVirtembergici in se Remque publicam tanta habeat argumenta, quanta quae maxima: causam nullam esse ob quam denegare operam meam debeam; et probare omnino, ut me Illustrissimo Domini Administratori, Illustrique Capitulo et hac in causa, et in aliis quae essent ex re ipsorum accom modem: Significare hanc Regisvoluntatem Illustri Generositati tuae, judicavi esse ex officio meo. Vestrum jam videre est, qua in re usui ipsis esse ego possim, idque facere, ut sciam; Meum, rei commodisque vestris obsequi. Et ne studium atque opera mea Illustri Generositati tuae aliisve improbetur, quos hoc negotium tangit, sedulo curabo. Quae nova habeo, ea ut soleo, scribo ad Clarissimum et Amplissimum Dominum Doctorem Lobbetium, etc. Francofurto 1596.



page 74, image: s042

ELECTORI PALATINO.

LItteras a Rege his adjunctas accipiet Illustrissima Celsitudo vestra, responsum iis quas ad Majestatem cius Illustrissima Celsitudo Vestra postremas dedit. Iubet Majestas eius addere, fuisse sibi gratissimum cognoscere de ipsis Illustrissimae Celsitudinis vestrae litteris, Illustrissimam Principem Electricem peperisse feliciter: feliciter omnino, quod et ipsa facile liberata et Princi. pem enixa esset, et uterque valeret: Sed editum Principem gratulari Palatinae domui, Germaniae universae, sibique adeo, suisque omnibus. Palatinae domui natum successorem, Germaniae Principem primarium, sibi amicum. Talibus columnis fulciri Remp. quae alias ruat. Et ruat sane, vitio dicam an negligentia corum, quorum onus illud humeris sit a DEO impositum, qui Reip. incuriosi, grassari impune hostem publicae libertatis patiuntur. Audere eum destinare iam, atque constituere Imperio successorem, quem impositurum cervicibus Principum confidat, artibus suis et largitionibus. Sed quoniam cognoverit Majestas eius de litteris meis, adfuturos sacro Principis infantis Baptismati multos, eosque praecipuos Principes Imperii, sperare atque adeo confi dere, serio eos de Rep. conservanda deliberaturos, atque manum tandem operi publico admoturos. Facere id Serenissimam Angliae Reginam, facere Ordines Illustres Belgicos, et se Majestati eius arcto sacroque foedere ad publicam restituendam libertatemus et foedissimae servitutis avertendum jugum, adjungere. Sperare idem et Illustrissimam Celsitudinem vestram aliosque Principes facturos, quos publicus ille hostis uno animo, consilioque, diversis rationibus tentat: Si nihil aliud sit, saltem auxilia Majestati eius ab Illustrissima Celsitudine vestra, coeterisque Principibus, et alia amicitiae officia praestita numquam illum remissurum. Sed et numquam Celsitudini Vestrae ipsisque Principibus caeteris Majestatem eius defuturam, et quae incertis rebus suis beneficia acceperit ea grato animo reddituram, atque aliis cumulaturam: Sed super his, aliisque missuram, ad Illustrissimam Celsitudinem Vestram, quamprimum quae ab Illustrissimo Bullionio cum Ordinibus Belgicis aguntur, confecta fuerint, Magnificum Dominum Ancelium. Orare tandem DEum Opt. Max. ut Illustrissimam Celsitudinem


page 76, image: s043

vestram et Charissimam conjugem et ipsum hunc dulcissimum filiolum, et utrique matri filioque ipsam Illustrissimam Celsitudinem vestram servare feliciter quam diutissime velit, ut ex iis superstitibus diuturnum capere fructum Respub. possit. Haec sunt, Princeps Illustrissime, quae litteris suis Majestas eius addere jussit. Vota vero Majestatis eius ego lubens atque ex animo subscribo. 29. Octobr, 1596.

MARCO VELSERO, PATRITIO AUGUSTANO.

BOica tua legi cum admiratione et diligentiae et elegantiae, qua Veteres corte aequas, veteres inquam notae melioris. Itaque et quod me exemplo priuatim donaveris exulto, et quod tam accuratum opus, publicum feceris, huic saeculo nostro gratulor Gallicanorum conciliorum editio a Fr: Pithoco omnino pendet. In Catalogo praeteritarum nundinarum puto magno errore Aureliae nomen irrepsisse: nam istic, qui haec curet, novi neminem. Casaubono inscriptum exemplum Lutetiam commendavi: et ecce hic ab eo ad te litterae. Hae nundinae a bonis libris steriles fuere. Lutetia Artemidorum adhuc expectamus. Francofurto 25. Septembris.

J. G. STUCKIO.

ME vero Germania adhuc habet invitum, non quod me gentis raedeat, sed quod negotiorum et taedeat, et pudeat. Nam horum, ut de nostris taceam, Principum quis ferat socordiam. Eius tibi unum do argumentum, Rem Episcopatus..., quam flagitiosissime illi desertam produnt, quae conservari nullo negotio potuisset; sed me teneo. De Vicquio, quod scribis grave est, et spero atque opto falsis illum rumoribus peti. Mauritius magno opere, divinitus dissipata exercitus Archiducis parte, Gravam deditione coepit, oppidum munitissimum, et ad alia situ opportunum. Nos, Galliam dico et Germaniam, DEVS Ordinum armis hodie tutos servat: sed valde vereor, ut patientiam Divinam peccatis nostris expugnemus. In... furiose debaechantur ipsi Baechi, ventrisque alumni. Francofurto 27. Septembr 1602.



page 78, image: s044

JOANNI MEURSIO

COgitare me de autoribus Hierosolymitanae historiae verum est: sed in iis me esse, non ausim dicere, qui vix mecum sim ipse. De rebus Hungavicis puto me misisse, cui librum tradiderim; sed is si periit, aliud hic exemplum habes. Pro libello poematum tuo et elegantissimo, magnas tibi gratias ago, sed quod reponam nihilest. Tu vero, si quid est, quod hinc velis, id fac sciam, Paratus tibi ego sum ad omnia. Vale et vive bono litterarum. Francofurto 25. Septembr. 1602.

JOANNI ROSINO.

ARgentinae accepi, quas ipsis Calend. ad me dedisti: Iis respondeo raptim et distractus varie. Quae ad te misi, misi ut tibi habeas, non ut remittas. Notitia illa non est ullius libri index, namque similem habuit Schonhovius nisi fallor, et Onuphrius: sed nostra plenior quibusdam locis. De conjuratione scelerata et prodigiosa in Regem, vere ad vos perlatum est: de ea vero certiora ad te mittam brevi, tu interim nos juva precibus tuis. Vitas trium Electorum avide expecto; sed non nescis quae fides sit historiis, quas aulicus favor obumbrat. Annales Gilij Gallici sunt, an prostent adhuc, cognoscam Lutetiā. Historica quae commemoras a Goldasto et alia quae excudantur Aurelianis, promissa puto, nondum exhibita: et si quid a nostris illorum prodibit, ea tibi curabo: alia enim sunt ab iis, quae hic ediderunt VVecheliani. Privilegium tuum accepi, sed negligentia tabellarii sigill confracto: Hoc vero nihil de cius auctoritate detrahit apud nostros. Fraucofurto 5. Allgusti 1602.

Eidem.

REverende et Clarissime Domine. Litteras tuas scriptas 3. Maij, 10. accepi Argentinae, nam tardius respondeo. De privilegio, uti nuper scripsi, non despero, praesertim, si quod sbero, post proximas nundinas in aulam profectus fuero. Isidorum mittam prima occasione, nam volumen est grande Frontini de Coloniis an viderim libellum, nescio; est enim nisi fallor, Lutetiae tantum editus, eum si requiris, mittam. Cum his vero habebis, quae ex optimo et veteri manuscripto curavi exscribi.


page 80, image: s045

Notitiam locorum Vrbis, et Provinciarum, hanc quidem pleniorem ea quam edidit Schonhovius et Onufrius. Nam Vrbis eadem est, quae legitur passim edita: non putavi tamen separanda, cum illi adjuncta legeretur. Vale et me ama, DEVS te tueatur; et animum tibi juvandi Rempubl. servet. Francofurti 10. Iunii 1602.

G. M. LINGELSHEMIO.

AMplissime et Clarissime Domine. Quid reponam pro tuis, quas Arbalnotus reddidit, nihil habeo. Gravisseto tradidi fasciculum ipsi inscriptum. Bilderbeckus hic nobiscum est, Baccharaci substitit aliquot dies: quae refert, vetera sunt. Hollandi Dunkerkensem navim in ipso Albis ostio ceperunt, caesis ex ea nautisaliisque LII. De Rege Daniae, quod ex Angliae a primariis viris scriptum fuerat, in Scotia eum fuisse, falsum. Navigaverat suis insciis in Norvvegiam, ut Anglos quosdam prohiberet piscatione: et prohibuit non sine magno suo periculo Scribit ad me Middelburgo Lesierius de Electore Palatino in Hollandia etc. Et ego cum nuper essem Coloniae viris quibusdam sane magnis sinistras quasdam de eo opiniones vix eripui. Non ignoras Famae Principibus praecipuam esse curam, quam illi paene omnes leviter curant: Sed nos nostra: Tu Vale. Francofurto 26. Sept. 1602.

CHRISTOPHORO COLERO.

VIr Clarissime, Nihil abs te mihi litterarum redditum hisce nundinis miror: Itaque quod postremis tuis significabas, puto te in itinere ad nos esse. Germaniam tuam cum epistola tua de studio Politico Marnius excudit, et Salustius a nescio quo prodiit Lugduni Batavorum: quae mitterem si mihi constaret, te adhuc in Polonia versari. Expectabo littetas tuas missurus illa et scripturus prolixius, cum de te certi aliquid cognovero, Vale Francof. 27. Sept. 1602.



page 82, image: s046

AD ANONYMUM, ELECTORIS PALATINI AUT BRANDEBURGICI CANCELLARIVM VEL CONSILIARIVM.

MAgnifice Domine, Non potui cum discedere Germaniā constituissem non salutare Dominationem vestram, cuius amicam operam eram expertus. Videat ipsa, an qua in regratificari ipsi apud nos, alibive possim: et utatur mea opera libere. Experietur me virtutis suae, meritorumque memorem. Caeterum eo lubentius discedo his locis, quod sciam te apud Excelsissimum Principem Electorem, patronum rebus nostri: fidelissimum remanere. nihilque passurum desiderari abs te; quod ad rem Christianam restituendam et constuendam pertmebit: quantum autem in rebus Gallicis momentum situm sit, non ignorat prudentia tua Ignosce, si liberiorem apud te vocem emisero Paene collapsas eas Video procrastinationibus vestrorum: sed refici et stabiliri poterunt celeritate: Diligentia est opus et robore: serio res, non pefunctorie tractanda. Morbi causam agnoscis, facile et medicinam noto adhibebis morbo. Hoc ut faceres contenderem abs re multis verbis, et obtestarer perid, quo scio duci te, Reip. studium. Sed facis, faciesque id ipse ingenio tuo, quod natum, comparatumque scio bono publico. Vale igitur, Magnifice Domine, et nos ama Responsum autem ad litteras expectabo ab Excelsissimo Domino Electore. Id ut quamprimum habeam peto abs te vehementer. Nam hoc solum me tenet: ne redeam vacuus ad Regem Christianissimum, et animi vestri ignarus. Iterum Vale. Francofurto 29. Septembris 1590.

Ad eundem.

MAgnifice Domine, Filium tuum hac transeuntem libenter vidi: litteras ei adamicos in Italiam dedi: et vellem me majus quid eius, tuave causā posse. Res nostrae eo loco sunt, utgratificari amicis velimus quidem; sed vix aliqua in re possimus. Succedent et aliae rerum vices, DEO dante. Sed auxilia vestra lenta: et rebus in praecipiti constitutis, parum apta. Scribo ad Illustrissimum Vestrum, ut habeam, quamprimum: hoc me solum moratur. Tu vero Vale. Francofurto, 22. Septembr. 1590.



page 84, image: s047

AD ANONYMUM.

NObilissime et Amplissime Domine Salve. Liberos tuos reliqui Lutetiae, circa initium Augusti mensis salvos: et iis litteras ad te commisi. Auctor iis fui Saumurium se conferendi, litterasque ad Illustrem Plessaeum dedi. Aurelianis ausem, quā iteripsis faciendum est; eos commendavi Domino Ancelio, quem nec ignotum tibi esse puto. Lutetiam venerunt rebus turbatissimis, quae DEI summa, et admiranda benignitate nescio quomodo ita composita, ut nihil hactenus eruperit gravius: itaque abitum e Gallia dissuasi, et ut Saumurium se conferant persuasi. Quid porro nobis futurum sit, pronunciare non possum, dubia ubique omnia video. Iesuitarum apud nos auctoritas videtur vires resumere; fatali insaniā eorum, quorum maxime interest, sectae nefariae audaciam non tantum reprimi, sed puniri etiam graviter. Iam in eo erant, ut Collegium, instaurarent Lutetiae, et lectiones inciperent sollemni die Kal. Octobr. volente Regina Opposuit se Sorbona, et judicio Parlamentires commissa, a quo instantibus vacationibus vindemialibus, post Martinalia iussi adesse. Advenit eodem illo tempore, quo isti negotium urgebant, Dux Feriae, ab Hispano legatus extra ordinem, illius qui conjuratorum factionem Lutetiae fovit postremo bello nostro Civili, filius: qui vereor, ut novas turbasdet. Caeterum cum Britanno et ordinibus. atque etiam Sabaudo faedera renovata. Sed nec hic de obitu Electoris Palatini optimi Principis certa omnia. Bipontinus defuncti testamento Administrationem aggressus est. Neuburgici filius Stutgarda ad nuntium mortis illius, missu patris Heydelbergam tendens, Durlacum usque pervenit, unde Marchionum Anspacensis et Badensis authoritare persuasus, domum reverti, quam quicquam turbare maluit. Ego hiemem Hanoviae transigere constitui, et me libris reddere. Tu si quid vis, impera, paratum me habebis ad omnia, quae quidem praestare tenuitas mea poterit. 1610.

G M. LINGELSHEMIO.

CLarissime et Amplissime Domine, In partem gaudii vestri venio, et tuas legens interesse festivitatibus vestris mihi uisus sum; Illis vero aeternum bene sit,


page 86, image: s048

Plessenio imprimis nostro. Loeffenii me morbus male habuit, sed bene est, quod illi melius. Ego et valetudinis causa, quam sane afflictam quotidie magis magisque experior, acidulas peto Griesbacenses: adaquas me, diluendo vino, damnarunt Medici. Ex aula ne verbulum quidem accepi ā tertio huius mensis. Lutetiae quid actum, cognosces ex scedula adjuncta. Causam tam atrocis sententiae novam nullam video, nisi quod ille publice in partes Hispanoru transiit; attamen laudo Senatus severitatem, quā velim Regis Clementiam temperari. Nec dubito, quin ex eo Moėnius turbatior, et rerum suarum incertior; admonebit eum haec sententia, quid meruerit: Et si nihil aliud, jacentem conscientiam excitabit. Sed currum ego conscendo, et te amicosque istic omnes salvere jubeo. Argent. XIX. Iul, St. Noyo.

CONRADO RITTERSHUSIO.

CLarissime Domine, Hymnos abs te editos accepi a te, et habeo pro munere magnas gratias. Silerius cui Casaubonus Charactere, inscripsit, semper Pontificius fuit, itaque de eo accipiendum non est quod ille scribit. Quod de meo reditu in Galliam scribis, jam dudum sane cupio liberari molestissimo hoc onere, sed impetrare a Rege non possum; spero tamen sub finem hyemis me mihi donatum iri, et publicis rebus, quas ubique administrant qui iis praefecti, turpissime, dicturum longum Vale, et me mihi ipsi a DEO Principem fore. Vale et tu Vir doctissime. Francofurto... Sept. 1601.

JOANNI MEURSIO.

PRaestantissime Domine, Libellum tuum elegantem et doctum accepicum epistola, quae non lecta periit mihi negligentia pueri. Sed et pro libello et maxime pro illa tua in me constanti benevolentia tantum tibi debeo, quantum soluere me non posse, profiteor. In libello tuo ut primum aperui, primum incidi in caput secundum Auctoris. et ad legendum, quamvis aliās occupatum incitavit Epigraphe, et prima vox pagellae, VIALES. Inscriptio est Albae Iuliae in aedibus Principis, quae olim fuerunt Episcopi:



page 88, image: s049

Fortunae Reduci, Lari viali. Romae aeternae,

Q. Axius Aclianus, ve. proc. Aug. IONI.

Eam vidi et notavi ad res Hungaricas, cum Varronis loco, V. de L. L. Compital. dies attributus laribus, ut alibi. Nemo non videt, legendum Vialibus: quod olim adscriptum orae libri mei, cui debeam acceptum referre, nescio: a me non esse scio. Vale Doctissime Vir, et me ama tuum Bongarsium. Francofurti 26. Septembris, 1601.

CUNRADO RITTERSHUSIO.

VIr Clarissime, Apologiam tuam misi ad Melissum, et spero redditam: curavi etiam litteras tuas in Galliam ad Mornaeum, et alias ad Lectium. Quae autem a Marnio recepi tua ad Schoppium, ea conjunxi libellulis novis, quos ex mercatu misi Gentili nostro. Haec Schoppi versio reducit in memoriam Scriptum breve et luculentum, quod Monachus quidam Provincialis (ut vocant) S. Crucis. qui nupere tenebris Papisticis. DEI gratia, ad nos conversus edit, id paucissimarum pagellarum. opponi commode posset epistolae Schoppianae, solidum nempe scriptum, futili epistolae: Sed Gallicum est, et unicum ad me exemplar pervenit, quod adamicos emissum, vereor, ut vix ad me redeat: Videbo tamen, ut tibi aliud comparem, hoc si nobis perierit, Vale. 1601.

Idem AD AMICUM.

NOn possum et sentire ipse ut gravissimi, ita etiam justissimi doloris tui morsus; idque testari pauculis hisce verbis volui. Pauculis, inquam, neque enim multis est interpellandus animus, domestico isto gravi vulnere saucius. Ad cicatricem quiete facilius veniet, quam motu. Neque tu etiam medicaminibus nostri onerandus videris, qui domi habeas promta parataque omnia, quae aut hominum lumine naturae ducta ratio adinvenit; aut Dei beniguitas consolandis


page 90, image: s050

et erigendis afflictis subministrat. Et sictus quidem suae manus nos persentire, et ad cos commoveri, et per eos ipsi admoveri DEVS vult. Ita ut sub potenti sua manu abjectos, ipse misericordi dexterā relevet. Sed cum cadentia circum nos omnia video, disiectas Ecclesias, ruentia Imperia, non miror et nos nostraque universitatis huius exiguas admodum particulas deperire. Laus DEO, qui idem nos in spem certam vitae melioris produxit: et fide, contra omnes et Satanae, et mundi, et vitae huius impetus atque casus, instruxit. Is et te privatim Spiritu suo confirmet, et jacturam hanc gravem gratiae suae bonis resarciat. 1609. Argentinā.

AD AMICUM.

PVblica tangere non possum nisi acri quodam doloris morsu. Et abstineo sane ab iis quantum possum, meque quantum pollum, immergo libris amicis olim meis. Abdere me in secreta loca et avia animus gestit. Latere hīc inter meos non possum. Et pudet scelerum quae produxit, producit foeda civilium bellorum lues. Perimus Vobis spectantibus et ottosis; imo in eadem illa ruentibus per quae perimus. Sed si perimus, perimus stantes aliquo modo certantesque. Et quis ferat amplius vir bonus faciem hanc Christianae Reipublicae? Nostri publicae retinimis sane negligentes, et sua quisque diligentes, nescio quas quisquilias movent, et de regni salute, tanquam in quieto portis, non tanquam in Vasto mari, et Ventorum certantium fluminibus concusso, disputant, etc. Lutetiā, 1604.

Idem AD D. LINGELSHEMIUM, ELECT. PALAT. CONSIL. INTIMVM.

MAgno et varie implicito morbo laboramus, quos peperit nobis diuturnitas et atrocitas civilium bellorum: iis medicinam facere, nisi restituta pace, non possumus. Pacem restituere nisi DEVS. nemo potest. Et qui convenire inter nos potest? Fragrantibus, ambitione et a Varttiā Procerum animis, licentiā militari corruptis, et in suaruentibus? Principum


page 92, image: s051

aliorum et opem et consilium exquisivi saepius frustra. Laborant et ipsi per otium et desidiam ijsdem pene quibus nos Vitiis; nec mala ipsi sua, aut noverunt, aut aestimant. Itaque ad portum illum confugio, certam et aeternam DEI providentiam, certus ipse, nihil accidere nobis posse, nisi volente summo illo, itidemque optimo Rectore etc. Lutetiā 1604.

Idem AD PEUCERUM.

DIuturnum silentium meum, excusabit apud te diuturna peregrinatio. Pauca haec ad te in otio in quod ipse me vindicavi, ut scias Basileae, secretum abditumque transire hanc hyemem constituisse, procul negotiis, solutum miserā ambitione, gravique, superba vitantem Potentiorum limina. Et quoniam vitam hic vivere, quam Poeta dilaudat rusticam, non datur hoc tempore, libris otium oblectabor, fidis sodalibus. Ideo autem hunc secessui locum delegi, quia alibi turba hominum me obruit. Sed haec nihil ad rem Scias. Vir Reverende eo esse loco publicas res Germania, ut nisi unum Principes, (qui ut veritatem religionis sequerentur. Pontifici renuntiarunt) conspirent, magnum sit a Romanis et Hispanicis artibus periculum: quod avertat benignus DEVS, et pacem certam firmamque reddat, servetque orbi Christiano, etc. Basileā, 15. Septembris, 1609.

FINIS.



image: s052

GEORGII MICHAELIS LINGELSHEMII EPISTOLAE Ad JACOBUM BONGARSIUM.



page 97, image: s053

GEORGII MICHAELIS LINGELSHEMII EPISTOLAE Ad JACOBUM BONGARSIUM. EPISTOLA I.

AMplissime et Nobilissime Domine Salutem. Quas Gratias tibi agam de tam multis memorandis perscriptis; communicavi ea cum nostris, ij gratias habent quoque, et de Salute etiam dicta. Gaudeo spem superesse aliquam Patriae meae servandae, semper ad Regiam Majestatem respexi, et spero legationem illam fructu non carituram. De vicinis Principibus mihi adhuc dubia multa, corrupta sunt fere consilia omnia. Princeps meus sub finem buius mensis discedet cum conjuge ad Hessum Cassellas, post et ad alios, Brunsuicensem imprimis. rediit, nudius quartus huc Comes Nassovius Iohannes e Batavia, et adhuc apud nos est... dicitur ab... acriter increpatus in


page 98, image: s054

nuptiis..., quod nimis propenderet ad Pontificios. et contrariam viam insistat, quam avus tanta cum gloria feliciter instituerit, adeo ut etiam... publice defectionem imminere arguerint, aliaque, unde in lacrumas proruperit, et querelas; Ille domum reversus delinivit..., ut retractarit ante sparsa. Grutero ostendi litteras tuas, is gratias habet de cura hac tua: Symeonii observationes se habere dicit, caetera tuo commodo expectat. Quam gaudeo Hochfelderum restitui, iste facit certe maximi. Ego vero quando unquam agnoscere potero tua in nos ben eficia, qui munificentiam tuam etiam in patremmeum extendas; Largiter per hunc ipsius morbum muneribus pretiosis et convenientissimis eum prosecutus: aegre mihi est quod referendae gratiae facultas deest. Deum comprecabor ut in te thesauros benedictionis suae effundat, ac te valentem et florentem servet quam diutissime, Ecclesiae ac Reipublicae. Resalutant te officiosissime collegae mei et amici caeteri. Vale praestantissime virorum et amicorum. Heidelberga, 6. Januarij 1600.

Tui obser vantissimus

Georgius Michael Lingelshemius.

II.

BInas tuas XI. et XV. Februarij datas recte cum multis memorandis accepi, et gratias habeo, praesertim de versibus, quibus Scaliger se vindicavit, et quo Florens. hominem insectatus. Praelegi nostris, quae de malis, nostra socordia adscitis, libere et prudenter disseris. De insidiis opido Heusden structis nihil aliud quam quod abs te accepimus, ... per famulum... indicari curavit, se expectaturum... quo modo cum... accepturus sit, et pro eo se... retulit, dedit igitur litteras ad... quibus explorat, ... Dominus Eisenus nuper Francofurti non dissimulavit Administratorem nihil opis. aut consilij, ad servandas res adferre: Ita omnia ubique misera. Mihi novum erit, si... inter ludicra. quidquam serii tractabitur. Saxo invitatus erat, sed excutavit se. Quam yellem adversarios quoque rebus omissis quieti et voluptatibus indulgerent, sed luemus aliquando


page 100, image: s055

hanc securitatem. Dux Carolus Bipontinus hic est, abit ad epulas natalitias fratris Otthenrici filii recens nati Sulzbachum. In istas res...: Sed tollo querelas. Resalutat te Socer, amicique, quos salute tua dignatus Deus te servet incolumem. Vive, valeque decus aevi nostri. Heidelberga, 8. Februarii 1600,

III.

PErgratum fuit nobis cognoscere exilitteris tuis: Regiae Majestatis ardorem in juvandis rebus Argentoratensibus, quae certe ut libere dicis maiori vicinis curae esse debebant, sed fatalia haec. videmur, et quamvis... Argentoratensis Senatus ad Administratorem misit Kettenhemium, Stedelium, et Iuntham. Summa mandatorum fuit, cognoscere quomodo existiment Cardinalem adigi posse ad servanda pacta Sarburgiana, et petere ut reconcilietur Capitulo suo. Ille aliud non respondit, quam sibi apatre iniunctum, ut exspectaret iussa ulteriora: Sperare autem, nihil moturum interea Cardinalem. Profecto videntur omnia conspitare ad perniciem. Accipies, ut aestimo, una litteras Senatus nostri, quibus nihil addo. De Sabaudo tecum existimo, errare ipsum graviter in hoc negotio, confisum acumini suo. Caute Rex agit qui conatus hominis eludit. Princeps meus Cassellis discessurus erat 12. Februarii vel ad Brunsuicensem vel si is nimis immersus bellicis motibus, recta Dessam ad Anhaltinum, quo invitatus sollicite Princeps, per Iohannem Ernestum Principis fratrem. Huttenus quoque ad Principem venit ex aula Brandeburgica; Is refert Moscos irruptione in Poloniam facta, exussisse pagos aliquot; cepisse Castella duo, ideo comitia Regni indicta, atque evocaros etiam Brandenburgicos. Lehendorfius scribit Florentia, constare Pontifici, et Cardinally Aldobrandino, de adventu Wirttembergici; quodque iter ingressuius, dixerit, se Pontificis personatos ludos spectare velle; Papam autem nihil molestiae creaturum; liberum fore omnibus Protestantibus hoc anno adire Romam, praesertim Principibus Cum ad Florentini ditionem adventassent, unus ex: eius comitatu dixerat, esse inter ipso unum S. Spiritus equitem: Magnus Dux suspicatusde Duce Mercorio, misit obviam Praesectum magnum suum AEneam Pium, qui cum acciperet sollemniter: Sed Benninghausius negavit quemquam adesse praeter


page 102, image: s056

nobiles privatos, atque ita dimissi: notustamen dicitur VVirtembergicus familiaribus Magni Ducis. et fore, aiunt, ut prodignitate accipiatur. Cassellis multa ludicra instituta. in iis etiam comoedia recitata a pueris nobilibus, in quibus et Comites fuerunt. Epilogus hortatus est Principes, ad cautius suscipienda bella, et multa dixit in proteruiam et licentiam hodiernam militum: Egmondanus ab Alberto legatus, dicitur secuturus Electorem meum discedentem Cassellis. A Caesare hic legatus fuit Wamboldus, petiit, ut ad Deputatorum conventum suos mittat Princeps post Pascha itemque consensum ad conventionem cum VVirtembergico. Litteras Baroni Donano reddi, curavi. Velim scire, num meas 8 huius datas acceperis, suspicor insidias meis litteris strui. Resalutat te socer meus et amici caeteri. Vive felicissime vir magnifice. Heidelberga. 14. Februarii 1600.

IV.

AD litteras tuas 27. datas, nihil est quod reponam, nam nullas Argentorato accepi, eo quod tabellarius per inundationes retentus dicatur, neque etiam quidquam accepimus a Principe meo, qui 12. huius discessurus erat Cassellis Mindam, ibique expectaturus ubi Brunsuicensis conveniendi facultas futura post Dessam iturus erat, quo invitatus ab Anhaltino. Salutem dixi abs te collegis, qui te resalutant, ut et amici reliqui. Aulae nostrae Mareschallus Landschadius LXII. annos natos XIX. huius placida morte vitam hanc finiit, nescio an notus tibi fuerit. Praefecturam. gesserat simul Mosbacensem, dum familiares ipsum dormire existimant, ferrea morte tenebatur. Polonus Comitia edixit, arque etiam Brandeburgicos ad ea evocavit, eo quod Moscus irruptione facta, pagos complures exussisset et duo castella occupasset. Vive valeque dulce decus meum. Heidelberga 21. Februarii 1600.

V.

TVas II. Martii datas recte accepi. Sollicitum me habet invaletudo tua, nec sat praesidii in medicis, utinam usus tabacci tibi tam salubris esset quam mihi, ex quo enim, quando me eo pellit necessitas, uti eo coepi, vix catarrbus ullus triduum me tenuit, omnibus superfluis ac noxiis sumo illo extractis, aut siccatis. Socer meus publico


page 104, image: s057

abstinere adhuc necesse habet, remittunt quando que dolores brachii, sed intenduntur post rursus. Irascor negligentiae meae, qui non obsignatas miserim, sed bene habet, quod in manus tuas inciderunt. Spero publice profecturum, si aperto Marte Hispanicis machinationibus resistatur, nam ab illis nihil moderati exspectandum, qui. universi dominatum sibi spondent. Anglicae turbae me sollicitum valde habent, et vereor, ut in discrimine sint ii quoque, quos colo et amo in. illa gente. De prorogata Saxoni administratione, nihil nobis constat. Brandeburgicus Elector nulla circuitione verborum aperte dissuadet Caesari comitia, nisi. gravaminibus Principum sublatis, aliter di, sputationibus inaniter tempus abiturum, nec Caesarem impetraturum quidquam ab istis, qui querelis suis liberari ante velint; . ceterum consensum ad Comitia indicenda reiicit ad deliberationem cum collegis, atque etiam Provinciales suos, quando res in contributiones novas exitum habitura sit. A Domino ... habes hic litterulas affixus lecto iacet vir optimus graviter afflictus, nam ante octiduum, cum in lectum se contulisset noctu, et Bibliis Sacris sumptis legere aliquid porro vellet, lumine in scamno collocato, et bibula charta supposita, ne quid sevo commacularetur, somno abreptus fuit, nec evigilavit ante quam seintilla de lychno in chartam collapsa, iam subuculam, et velum lecticae flammā imbuisset, arsit et statim sponda, ille territus, manibus pedibusque diripere alimenta ignis conatus, auxilio alio omni destitutus vix compescuit flammam, lacunaria iam lambentem, implorato tandem vigilum auxilio incendium intra conclave omne sopitum: Caeterum dextra manus omnis ambusta, et cuti omni nudata, spes tamen nervos nil damni accepisse, pes item unus quo nudo conculcare et opprimere flammas satagebat, eodem modo ambustus; genu alterum, et sinstra quoque noxae aliquid accepit, ingentes dolores sustinuit, sed graviores in mente, veritus absentis Principis iram; sed placidissime Princeps solatus est, et ipse invisit decumbentem eo quo advenit die, et edixit ut summā cura valetudinis et medelae ratio haberetur. Iam melius habet, et dolores remiserunt. Acerbus mihi certe hic amici et viri optimi casus. Sinistra ait se ad tuas rescripsisse, quas iam mitto; Perscriptum ad nos, Fremum transiisse et fore ut ad Venetos legatus abeat. Nondum fidem adhibeo, et dolebo vehementer, si vir iste eo insaniae devenit, ut dum honores ambit, apud bonos


page 106, image: s058

summam infamiam incurrat Tabellarius Reinhusanus, Francofurro rediens, ante quinque dies occisus est, non procul a pago Lossem, qui ad nostram ripam obiacet Spirae: repertus est inter vepres, et litterae omnes ipsi ademptae erant, ut suspicio, ideo necatum; anne forte Comitum illorum duerum, qui iam tam misere deseruntur et opprimuntur, litteris illae insidiae structae? metuo autem ut et abs te litterae fuerint) Caedes facta in Spirensis Episcopi ditione. Gratias habeo maximas, quod tua auctoritare tandem obtenta tabella Mitto libellum iam, missurus plura exempla pro amicis tuis, si tanti, et aveo cognoscere, quid Mercerus, quem ego maximi facio, de mea audacia sentiat, nostri librorum compactores inepti valde, spero nitidius ligata me obtenturum Socer meus valetudinem rectam tibi optat, qua ipse adhuc destituitur: iussus est a Comite Mansfeldio, suas ad ipsum tibi commendare litteras. Valetudini tuae unice inservi, et cum itineris molestias sustinere poteris quaeso hospitiolum nostrum ne dedignato. Crede mihi, omnino nulli molestiae fuisti uxori meae, sed adeo omnibus meis caruses, ut infantes mei balbutiant nomen tuum crebro, et reditum tuum expectent expetant. Deus te restituat. et servet incolumem Ecclesiae et Reipublicae. vale magnifice Domine. Heidelberga postridie natalis Principis mei 6. Martij 1600.

P. S.

ARchidux Maximilianus rediit Mergethemum. Daniae Regis legatus Barnecovius in Poloniam profectus est, ut Brandeburgicis adesset. comitatum habuit centum equorum, et tubicines, tympanistamque secum duxit. Angla neminem misit, nimis neglectim habita, cum litterae Brandeburgicae tantum missae fuerint per ordinarios tabellarios, nec quisquam esset qui responsum urgeret.

VI.

EXhibui in Senatu exemplum litterarum ad te Marchionis Onolsbachici, de quo gratiae tibi aguntur, ut et de narratione, quae Principem Condaeum attinet. Resalutant te collegae mei, et cupiunt, ut tuo commodo, quae a Rege in mandatis habes, vel coram, vel per litteras exponas. Meminimus te id antea nomine Regiae Maiestatis pollicitum, ut et de nuptiis Regis, de quibus


page 108, image: s059

pervulgatae Italorum narrationes, iam nom dubitant amplius. Socer meus lente nimis restituitur, aura ista incommodior novas defluxiones movet, neque adhuc in publicum prodire potuitrinde fit ut hactenus nulla mihi evadendi spes aut occasio, ac paene deposui mentem hoc tempore te incommodandi, quamquam durum mihi suavitate illa, quam animo praeceperam carere. Athanasij, pars prior dicebatur proditura his nundinis, sed titulus absolui nondum potuit, eo fit quod librum illum nondum per me habes. De Principe meo nihil interea habuimus. Eduardus Fortunatus Marchio Badensis. Crucenacum advenit 3. Martij cum conjuge sua, inde ibat Kirchbergam, quod opidum itidem ipsi cum Electore commune, magno numero milites ex Moguntino agro decurrunt Lucemburgum versus Hispano servituri Si vera quae de Fuentano et Adelantado, ingruet et illis mutatio similis eius. quae in Anglia. De ... aiunt, mentem eius alienatam, adeo ut triduum ignaris omnibus sub summo tecto latuerit, addunt eum angi amissā..., et alienatis..., Cancellarius Archiepiscopo Primario dicitur exprobaffe tractatum cum, Maximiliano Archiduce in detrimentum Regni, ille contra ingessit, Cancellarium, cum Cardinali Battorio miscuisse Christiano orbi noxia consilia. Caedes etiam dicitur facta inter factiosos, et occubuisse XV. plus minus. Administrator die Dominica prandit non invitatus in tribu Consulis, per potatum largiter, et acroama praecipuum fuit cantus fossorum metallicorum. Advenit Argentoratum Doctor Glissinus ex aula Caesaris, quo missus fueratab hero suo Duce Lotharingiae, quid ferat, ignorabatur. Melissus noster die Dominica oppressus fuit catarrho, et tussii, ut actum de vita sua existimaret, iam se recolligit paullatim, et evasit periculum. Quod Caesari gratiae actae a Principibus de redditione opidi Reez, nihil nobis constat, nisi forte id factum in legatione, quam ad Caesarem misit Circulus Saxonicus inferior, cui etiam suos adiunxit Brunsuicensis, non quod legatio ipsi valde grata esset, Sed quod suis remotis, plura auderent caeteri. Socer meus te officiosissime resalutat, ut et Gernandus, qui anxius de filii valetudine, cui vires in dies ex tabe deficiunt. Deus te servet incolumem et valentem Magnifice Domine. Heidelberga 12. Martij, 1600.



page 110, image: s060

VII.

LItteras tuas cum iis quas ad Senatum nostrum dedidti recte accepi, cum aureolo libello Rigaltii, nihil est, quod referam. Eodem die a Principe meo litterae advenerunt datae 8. Martij Dessaviae, ubi Baptismi sollemnia peracta ipso natali Principis mei, et nomen recens nato Principi impositum Friderici Mauritii, nam Landgravius ipse adfuit, praecessitque Principem meum Torgam, quo venturus erat herus meus XII. huius, invitatus ab Administratore Saxone, qui etiam designatum Electorem fratresque Dresda evocavit, cum mater ipsorum ad affinis sui Iohannis Friderici Pomeraniae Ducis sepulturam profecta sit. Inde cogitat Princeps recta domum huc reverti. Legationem misit Elector Brandeburgicus super Episcopatu Argentinensi ad Caesarem, et Princeps meus rogatus, de suis addidit quemdam ex consiliariis Ambergicis, incertum, quis ex tribus designatis Beilvvitio, Rumrodio, Thungio iturus sit; in aulam adventare debent ultima huius mensis Martii. Mittitur etiam iussu Principis, Iacobus Billius ad Bullionium Ducem, explorandi certiora de Mercurij expeditione. Tuum studium iam praedicatum Principi, in Rege obsecrando, quo avertat transitum ab istis ditionibus. Civitas Brunsuicensis scripsit ad Electorem nostrum; Brandeburgicum; Landgravium; Mauritium; Anhaltinum; summa est Iudicio se sistere parati sunt, justitiam sibi administrari cupiunt, vim deprecantur, quae si inferatur, maiorum exemplo, se fortunas, vitam et sanguinem pro libertate exponere paratos dicunt. Typis iam promulgata declaratio rebellionis sollemniter a Duce facta. Melissus noster sese recolligit, de salute dicta gratias habet, ut et Gernandus cum filio, etiam Socer meus, qui iam ad consueta munia redit, sed tamen ego infelix adamantinis vinculis attineor, nec tui fruendi facultas mihi datur. Vive valeque felicissime. Heidelberga 19. Martii 1600.

VIII.

ET litteras tuas die Paschae datas, cum plurimis memorandis recte accepi; et per Cambierium quattuor exemplaria Hungaricoium scriptorum tuorum, credo mihi amicisque tuis te dono mittere; velim


page 112, image: s061

tamen scire quosnam aureolo munere hoc: cohonestari velis. Compellatio tua Ancelij profecto insignis, et convenienter aetati nostrae, utinam tandem veternum excutiant homines. Sed quid dicam? ad conduplicatas et iteratas assidue tuas liberalitates erga mealiud, quam infelicem me esse, qui referendae gratiae facultate destituar; Sperabam indicium aliquod studii mei futurum in Athanasio, tandem obtinui nitidius exemplum. sed sineindice, et cum frontispicio non satis conveniente, ut necdum honeste offerri aut compingi possit, et tamen audio, distractam libri partem iam editam. Vtinam feliciter conficiatur Cartusianum negotium, et bene sperant nostri; nam a Lobbetio, Hochfelderoque litterasaccepi, quibus significant, te adventurum, et Regis opera per Lotharingum delinitos Molshemenses Manachos. Lesierius ad me quoque dedit litteras, eiusdem paene quo ad te argumenti, et addit Anglam convenisse cum Dano, ut controversiae per deputatos utrimque cognoscantur et componantur. De Moshi tegatione aliud non habemns; quam Pilse. nom accersitam eam nuper Egrā; de Maximiliano nihil interea, ex quo Mergethemo abiit. Sed heri ad Illustrissimum Principem imeum litterae venerunt a Michacle datae Albae Iuliae 1. Februarii quibus dicit, se iam septennium, postquam ab infidelium societate recessit, fortiter et feliciter pugnare contra Christianorum hostem: Sed non sufficere Caesaris Majestarem auxiliis necessariis mittendis, opus esse pecunia, pudere et pigere tandem debere Christianos Principes, quod tamdiu iugulum Turcicae immanitati praebeant, et petitut Princeps, aliique largiter pecuniam subministrent: subscriptio horridā plane et militari manu expressa notis. illis ipsis, quae etiam in sigillo, his nempe [gap: Greek word(s)] . A Principe meo nihil interea habuimus litterarum, et speramus ipsum in raditu esse; litteras tuas exhibui in Senatu, gratiae tibi habentur de studio. Quod Billius missus, id factum, et habet ea res incommoditatem, quam notas, poterat res sine tanto conatu aliter cognosci Cancellarius noster Eberbachius heri huc rediit. Tuum studium iam piaedicatum Principi, in avertendo Rege, obsecrando, quo avertat transitum militum ab istis. ditionibus, de oculorum dolore queritur, domoque se continet. Resalutat te officiosissime Socer, amicique. Sed patere, quaeso, onus tibi imponi, Magnifico Domino Ancelio me commendandi, veneror, ipsum, et colo inter primos, cupidissimus


page 114, image: s062

ipsi obsequendi. Felicem ipsum hoc tuo praeconio in res Hungaricas. Vivet id opus, DEVS te servet, columen meum magnum. Heidelberga 26. Martii 1600.

IX.

FReherus litteras tuas recte reddidit, et ex praescripto tuo divisi exemplaria rerum Hungaricarum, gratiae tibi habentur maximae: sed supesest mihi unum, nam quattuor simulaccepi, quod credo abs te destinatum, amicorum alicui, itaque asseruo donec nuncies, quem decorare eo munere velis. Credo tibi visum Denassium, ei litteras miseram ad te. Subscriptionem, et sigillum depinxi tibi litterarum Michael Valvodae, in ea, penultimum A existimo A esse debere, ut BOSBO AA, sit. De Principe nostro putamus ipsum esse Birsteni apud Comitem Isemburgicum; sed quid Torgae actum sit nondum cognovimus, uti nec quidquam de rebus Hungaricis aut Dacicis. Gruterus dolet se nescivisse, quod editionem inscriptionum cogitates, habet enim duo exemplaria eiusmodi inscriptionum copiosiora, quae communicasset libens alterum a Carolo Clusio, alterum a Sambuco: nunquam tamen typis vulgata. Quam vellem otium tibi fuisse, quae meditatus quoque addere, et quidni praestes adhuc, semper fas crit addere operi, modo per publicas occupationes tibi liceat. Magnifico Domino Ancelio, velim constare devotum meum animum ipsi inserviendi, et gaudebo vehementer, si salvum ipsum, et bene ei esse cognovero. Salve decus meum eximium. Resalutant te cum adfectu Socer meus, Gruterusque cum gratiarum repetitione, ut et Gernandus Freherusque. Heidelbesga, primo Kal. April. 1600.

X.

LItteras tuas II. et 12. Aprilis datas recte accepi gratias habeo de commuricatione rerum memorabilium Angit me periculum Patriae meae, nec video quid sperari possit in tanta bominum oscitantia Decem dies Torgae substitir Princeps humanissime acceptus: et praedicavit Saxo, sibi in vita nihil optabilius contigisse, quam quod arctam amicitiam cum Principe meo iniuit... Inde abiit Princeps Lipsiam.


page 116, image: s063

et ibi per diem Paschatis substitit, in hosprtio suo per ministrum suum concionem habendam curavit. VVimariae rursus diem unum subititit, et 30 Martii venturus erat Isenacum, inde Birstenium iturus ad Isem Burgicum. Ceterum quid sperari possit de hoc colloquio, ne verbum ad me scribitur, reiiciuntur omnia in adventum. Et sane quotidie exspecto Plessenium Praesidemque Dux Brunsuicensis petit ab Electore Brandeburgico, Ad ministratore Saxone, Hessis, ne... civibus Brunsuicensibus, copias adduci per ditiones suas permittat; Illi suadent Duci, vim intermittar, et aliā viā ius suum persequatur, quietis publicae causā. De Polonicis rebus aut Maximi; liano nihil habeo. Denaisius praedicat mitifice tuam humanitatem, et suavitatem consuetudinis, mittam ipsi Hungaria tua. Vbi Egmondanus haereat, plane ignoramus, nec verbum mihi auditum de eo, ex quo Onolsbachii fuit. Litterae, tuae quae Onolsbachium mittendae erant, Argentorato rectat procuratae, uti mihi significatu, alioqui fuisset ad manu tuto hoc tempore eo curare. Iohan nem Nassovium iuniorem, Administrator Saxo prosequutus est singulari benevolentia. Donavit ipsum duobus ordinibus Saxonicis, et offigie suā gemmis exornata. Princeps meus et Mauritius Landgravius conati aliquid apud Christiani Electoris filios, qui Dresdā Torgam accersiti, eodem die quo Elector discessit, Dresdam redierunt: Sed quid effectum, uti et de..., in qua laboratum quoque nondum ad me perscriptum. Resalutat te officiosissime socer meus, Freherusque. Melissus adhuc decumbit, sed tussi tantum vexatur et langore attinetur, nihil praeterea mali accessi t. Salve decus meum. Heidelberga, 5. Aprilis 1600.

XI.

LItteras tuas 16. Aprilis datas recte accepi, gratias habeo maximas, praesertim de scriptis illis contrariis Plessaei et Eurezani, aveo audire exitum, et spero turpitudinem Babylonicae delectum iri. Video meastibi non omnes redditas, nam certo scio me tibi per litteras gratias egisse de Faucheti libello Originum Magistratuum. Sane lectu dignissimo, quantum ex gusto aliquo, dum libellus ligetur, percepi. Grutero quoque allatiā Schotto libri, qui tamen retineri debebant Francofurti destinati volumini operum criticorum. Sed et socer meus recte accepit libellos quos designas,


page 118, image: s064

et cum Angli libro usus erit, cum gratiarum actione restituet. Denaisius bis diebus apud nos fuit, multus nobis de te sermo fuit. Ei exhibui Hungaricarum rerum volumen tuum, de quo munere, gratias tibi habet maximas, relaturus qua poterit. Valde me anxium habet morbus Domini Hochfelderi, sed aliud non adfero, quam vota, nam lamen tationum nullususus Narrant Norimber gam venisse his diebus ad tria millia militum, qui evocati eo ad stipendia accipienda...: sed cum pecunia in promptu non esset, et..., qui ductor ipsorum fuerat, in alium diem solutionem differre vellet, adeō in ipsum exarserunt, ut necesse habuerit Senatus Norimbergensis auxilium implorare, quo ipse quidem militum insolentiae ereptus, illi tamen iactitant se in... ditionem invasuros, et omnia vastaturos, donec satisfactum ipsis sit de stipendiis: ō quis risus debetur hostibns ob stulte susceptam, et administratam expeditionem: Nihil habeo memorandi, ideoque non moror negotia tua, utinam tibi otium detur ad opus tuum perficiendum de Regno Hierosolymitano, iam dudum id omnibus votis expeto, Deus tibi vitam det et otium ad bene merendum de posteritate. Princeps meus 4. huius mensis fuit Birsteni apud Isemburgicum, 7. venturus erat Hanaiam, inde Darmstadium, hodie Ipsi obuiam profectus Cancellarius, Eberbachius, iussu Principis, intra paucos dies adfuturum Principem, cum omni comitatu feliciter, speramus. Melissus adhuc languet, reliqui te salutant officiosissime. Imprimis focer meus. Vive valeque vir summe. Heidelberga, 9 Aprilis 1600.

XII.

REdiit Illustrissimus Elector Princeps. cum conjuge, et omni comitatu heri, sollemniter acceptus displosione tormentorum, in comitatu habebat quoque Iohannem Comitem Nassovium iuniorem, et Ernestum Mansfeldium. Huttenus discesserat domum ob controversiam, quaeci domi cum vicinis. rediturus brevi, et possessionem Mosbacensis Praefecturae capturus. Quantum ex sermonibus nostrorum praesertim Praesidis Collii ac Plessenii percepi, ubique humanissime accepti fuerunt. apud Administratorem Saxonem studiose laborant Electorac Mauritius Landgravius, pro...


page 120, image: s065

uxorem tamen eius (de cuius carcere aut cius causa nihil audieram) statim custodia solvit. Scripsit autem uterque Princeps ad ordines Saxonicos, et gravissimis usi rationibus lib crationem eius viri urgent... Nihil praeterea memorandi hactenus intelligere potui: et sane omnes meas cogitationes occupat consideratio gravis morbi Dn. Hochfelderi; quem intelligo, X. huius iam in extremis fuisse amisso usu sermonis: quem civem amittit Patria, quem amicum ego: sed tollo querelas, et scio quanti ipse hunc virum facias, Deus fons vitae prorogabit eam ipsi, si Patriam respexerit. Melissus noster se recolligit. Illustrissimus autem Elector febriculā attinetur, ita validus tamen, ut cquo jurbem ingressus sit alacriter. Salutat telsocer meus, et amici illi reduces. Freherus abest, missus cum aliis super contiouersiis quibusdam cum ordine Theutonico componendis Hailbronnam. Deus te protegat et tueatur imprimis, vitam et valetudinem rectam concedat Hochfeldero nostro. Vale vir summe. Heidelberga 13. Aprilis 1600.

XIII.

LItteras tuas 14. Maii cum adjunctis recte accepi, quae pro Principe separatim exscripsisti, Cancellario tradidi, indicauique cupere te ne vulgarentur. Gratias habemus de tot memorandis communicatis. Risum nobis praebet Mercurius ad cuius imaginariam expeditionem tam multi pauebant. Legati Alberti Archiducis, Carolus Egmondanus et Dominus Hatstenus tandem apud nos auditi per consiliarios, proposuerunt plane eadem, quae alibi de matrimonio, cessione Prouinciarum, studio pacis et concordiae cum Imperii membris, rebelles bellum ducere, Regem, seque, pacem malle; excusarunt et hiberna militis in VVestphalia, inscio Alberto et invito facta, polliciti omnia amica: tandem indicarunt se inter primos Electorem convenire statuisse, sed per Moguntinum se de absentia Principis edoctos: responsa generalia retulerunt cum exprobratione aliqua hostilitatis in Imperium exercitae, Statim Spiram abierunt, nec cibum cum Legatis Princeps cepit. Ibi


page 122, image: s066

relati in catalogum conventui deputatorum; et tamen ambo hic praese tulerunt, sefestinare domum. Qui conventus necdum initium cepit, absunt enim praeter nostros VVirzburgici, Iuliacenses, Hessi Pomerani et Civitatis Coloniensis Legati: mittemus nostros his diebus, et speramus adventuros quoque post festos hos dies reliquos. Ex Caesarisaula scribitur, ... Expectabatur diu Pragae, sed 30. Aprilis non dum eo venerant, itaque etiam nostri oratores frustra bactenus expectarunt Diskam, dico, etiam Peluitium, a Brandeburgico et Palatino ob Argentoratense negotium missos. De deditione castri Andreani iam certinuncii ad vosquoque haud dubie perlati; sed etiam Groningenses sine caede exuti, et ad obsequium redacti, quae tu aliunde certius. Socer meus in Boiariam abiit, rediturus ante exitum huiusmensis Praeses. Plessaeus amicique te resalutant. Gruterussimul indicat Apuleium, quem ex Bibliotheca Palatina contulit, vix. esse tanti, ut ratio habeatur, se notasse tamen omnia variantia, sine ullo operae pretio, missurus tamen ad te, si nihilominus expetis: Martialem autem nostrum valde extolit, doleo typographos nobis invidere tam utilem auctorem tamdiu... suavis, qui videri vult in publicis commodis promovendis vigilans: Cum ille omnia fere recta consilia hactenus corruperit, et adeo nuperis litteris suis ad Electorem: nescio an illae ipsaesint, quas tecum communicavit, censet differendam Legationem ad Regem, donec appareat quid Caesar facturus sit ad legationem, quae iam in aula haeret, et censet tibi committi posse rem omnem: Credo ut sumptus vitet. Profecto miser status rerum, ubi consilia apud singulos fere Magnates, sibi ipsis non costant. Gratias habeo de libello auctiore, nullus finis largitionum, Frehero tradidi declamationem cum tabula, Praesidi tradam etiam sibi donatum abs te libellum, perplacuit prior libellus iam magis placebit auctior. Gaudeo tandem adventare Legatos: mea obsequia prompta parataque amplissimo Domino Ancelio, cui opto felicissima quaeque. Gothofredus heri in aulam invitatus, adhibitus mensae Electoriae, cogitat mittere filium Lutetiam ob res suas privatas. Orationem habuit die Iovis praetenta, atque ita exordium recitationum fecit. Tabellarius hic est a Principe Anhaltino, ei tradam suas mihi commendatas. Vive valeque vin


page 124, image: s067

summe, et labantem... salutaribus tuis consiliis firmare perge. Heidelberga, 12. Maij 1600.

XIV.

SCripsi per filium Dn. Gothofredi, interea venerum huc e Gallia Barones duo adole scentes filii Domini de Vitry cum litteris a Duce Bullionio, multo ipsos honore prosecutus Elector Venatum quoque deduxit, cui studio dediti ipsi dicuntur, comitat tatum habent XII. cquorum. Hodie Princeps cum conjuge discedit Darmstadium ad sollemnia Baptismi Caesar dono misit Principe equos duos magni pretii, alter coloris est armelini, quo Caesares dignari tantum soliti Reges: et quamvis monitus Caesar eius rei, tamen in proposito perstitit, dati quoque equi sine ornamentis, designandae libertati Principum Germanorum: Ita munus verbis ornavit Orator Vlmius. Lente plane confluunt deputatorum Legati, necdum Hessi comparent, metunnt ut ex iis, quae Francofurti placuerunt offendedus sit Caesar. Nec a nobis mittentur, nisi praecipui se stiterint. Maximilianum Archiducemiam Romam ivisse cognovimus ex Italicis novis. Vale et amare me perge. Heidelbergs, 19. Maij 1600.

XV.

STat sententia mittere Praesidem nostrum ad serenissimam Regis sororem, sed quia honoris causā, interest ut et coniux eius, si forte rediret, interea etiam Socer compelletur quoque, et inter alia, de causa Argentoratensi etiam ipsi aliquid indicetur, ad ultimas eius litteras, quibus pacis et quietis studium prae se fert. mihi mandatum, ut ex te intelligam, quid Regij Oratores eo nomine effecerint, et quid responsi tulerint. Id significabis tuo commodo, fortasse hic coram... 9. Iunii caput ex casu per lapideos gradus Castellauni, ubi familiari suo nuptias fecerat, et ad eas Carolum... invitaverat, ita afflixit, ut statim cerebrum effunderetur, et ipse paucis verbis prolaris spiritum efflarit. Commendavit conjugem et liberos Carolo, rogans ut operam daret, ne quid innovetur donec a Caesare rescriptum vcniat, quod quotidie expectabat. Princeps meus exspatiatus in novam arcem, credo ad venationes sollemnes. Quod si Mag. Dominus


page 126, image: s068

Ancelius adhuc vobiscum, salutem hic reperiet, et seiet me ad omnia obsequia ipsi paratum. Scripsi tibi 12 huius mensis, et litteras ab Illustrissima Electrice tibi, per cum quem Tossanus ad te ablegavit. Credo recte reddita omnia. Vale magnifice Domine. Heidelberga 16 Iunii 1600.

XVI.

TOndorfii nostri nuptiae dilatae ob luctum Principis, iam supervenit nun eins de sponsae matris decessu Soceri mei reditus dissertur ob morbum Ottonis sui pusionis, qui variolis laborat Multum differtur legatio regia ad Caesarem, spero te hae transiturum cum Francosurtum petes, utinam hospitiolum apud me non tam firmiter recusares: quod animus tuus alienior ab istis publicis, non mihi mirum, et ego abhorreo, et emergere cupio ex istis salebris ad tranquillam vitam, ubi Deo mihique vivam. Electrix Brandeburgica vidua hic est, cum filiolis duobus elegantissimis pueris, Darmstadio venit, ubi filiae suae commater facta, hinc Stutgardiam abit, soror sua ei scripserat. Principem suum rediisse quidem, sed tibi necdum visum, nunciasse tamen ipsi, donum se insigne ex Italia pro ea attulisse. Gernandus noster heri filium suum qui tam diu in morbo suit sepelivit, ita restat ipsi par unicum. Lamentabile suit aspicere puerum tabelcentem, frustrata omni medicorum ope. Gruterusait se quidem a Russato Inscriptiones accepisse sed alterum a Scaligero, alcerum a Boissardo, itaque aliud non praestitit Russatus, quam operam in transmittendis. quod si forte et suas commississet viae, cogitandum erit, cui id darum negotij, ne depereant. Rem miram tibi narro, nudius tertius mane hora quarta, optimus Sindelinus noster ex arce ambulalatum pro more abiit, et ab eo tempore nusquam visus, dimisi in omnes partes qui inquirerent complures, nihil adhuc indagari potuit, suspiciones et coniecturae variae, sed nihil certi habemus. Anxios et sollicitos noshabet mire omnes hic casus, et veremur, ut in aviis scelerati fures spe praedae virum optimum confecerint. Deus meltora. Spero intervenisse causam aliquam absentiae, quam coniectura assequi non possumus. Resalutant te amici Praeses, Gothofredus, Melissus, Gruterus, nam Freherus a nuptiis necdum rediit. Vale amicorum decus. Heidelberga Kal. Iun. 1600.



page 128, image: s069

XVII.

LItteras tuas'ad Lobbetium, misi heri per Melissum nostrum, qui missus ab Electore ad Sindelinum, ut ipsum reducat huc, mirabor magis, si redierit, quam quod ita abiuit. A Sierio litteras accepi 7. lunii datas, ait die Iovis quae proxime antcesserat Essexium causam dixisse in aedibus Custodis sigilli Regii apud Iudices XVIII. a. Regina datos, de intimis consiliariis, Comitibus, Baronibus et Regni Iudicibus: repertum quod varie contra mandata Reginae in Hibernica expeditione egisset, non quidem ex perfidia in Reginam aut Regnum, sed ex confidentia aliqua, ideoque sententia Iudicum privatus dignitate Consiliarii, magni Mareschalli et Ducis artilleriae seu tormentorum: et custodiae traditus domi suae, Equite quodam custode, donec aliud Regina statuat, quod brevi fore putant, ut custodia liberatus in agris degere possit: nulla facta mentio caeterarum dignitatum ut equitis ordinis, Magni Stabulani et c. Addit et Reginam constituisse, potius quam ut permittat suis cedere primum locum Hispanis in Boloniensi tractatu, suos reuocare, et putant Angli, cessuros... cum tanta cupidirate ferantur pacis ineundae. Quod ego vix adducor ut credam. Dominus Lobbetius mihi scribit, Comitem Tubingensem confossum pugione a Firxio, nescio an certo auctore de nece constet. Iuntha missus erat Haganoam, ubi conventus de Mercorii exercitu traducendo. Princeps meus rediit heri salvus. Relationem feci in Senatu eorum quae mihi indicasti, omnia ad Principem perscripta. Denaisius nobis a dest adhuc, is te salutat, ut et omnis amicorum cohors, cum affectu et cultu ergate, ... Vale et vive vita dignissime. Heidelberga, 27. Iunii, 1600

XVIII.

Qvia in nupero colloquio sollicitum te animadverti de... nostro, litterarum suarum exemplum, quas ad Grunradium dedit, mittere tibi volui. Confirmor in opinione mea, taedio aulae ipsum abiisse, sed quod ita repente iter inivit nemine salutnto, causam fuisse opinot, merum: quem ipse sua confessione meticulosior sibi praesentem imaginatus est


page 130, image: s070

propter... cuius consiliorum et mensae particeps fuit, de quo ad intercessionem Electoris mei et Landgravii responsum, fore. ut brevi ea perscribantur, quibus cognitis posthac omni intercessione indignus judicabitur. Veritus igitur ille, ne forte... ipsum quoque expetant, non et ignarusparum praesidii in nobis errore quodam mentis tutiorem se alibi futurum extistimavit. Certe in hac scriptione nulla nota alienatae mentis, quod vulgo iactitant. Is de quo queritur, quod specie amicus, absentem iniuriose insectatus sit, est futilis homo, medicus in aula, in cum optimus... non nunquam ob imperitiam et stultitiam familiariter et false iocatus, ineptissimi hominis malevolentiam sibi paravit: Pus autem quod evomuit erat, quod cum ita aufugerit noster, necesse fit, hominem esse perfidum et c. Principem meum aiunt intra paucos dies reversurum. Spirae lente agere pergunt. Socer meus nunciat, Egmondanum non substitisse Spirae, sed tantum cum Hatsteno, nomine suo dato, postridie abivisse, neque ex eo tempore reversum... judicialibus versatus, et eloquentiae famam adeptus, ceterum Reip. administrandae plane imperitus. Salutant te amici nostri, prae cipueautem nobis in votis fuisti in caena eo die quo abiisti, et nudius tertiusapud Gothofredum, ubi tui grata laetaque mentio facta, cum amicisvotis. Vale vir summe Heidelberga; 25. Iulli, 1600.

XIX.

EX quo domo abfui, nihil occurrit scriptione dignum. Nam quae Monbelgardi jactata de bello Sabaudico, fere absurdafuerunt, ut fieri solet in locis eiusmodi, ubi nec Principis aula nec frequentia negotiatorum. Ceterum laute habitus sum ab adfinibus, qui creberrimam tui honorificentissimamque mentionem fecerunt, praecipue in convictu, ubi sollemniter pro te vora nuncupata, quibus applaudere solitus Sage, tui quoque perstudio: cum iam currum conscensurus essem, redditae mihi a Lobbetio litterae, quibus adjunctae erant tuae 28. Augusti darae, de quibus gratias habeo maximas, ut et ii quos salutari voluisti, affines, Capitaneus, et Granfemmius; et Sage, quidem totus est in matrimonio quaerendo, sed podagrā alligatus lecto, eo quo abivi die.


page 132, image: s071

Is has mihi tradidit adiunctas Dn Lobbetius magnum adhuc animum servat debilitato in corpore; Deus ipsum lervet, qui certe publicum commodutn. Legatum Regium Boisdauphinum reperi Rastadii, sed is iam caenabat solus, et a caena statim se cubitum contulit, et quia mature discessi ego, videre virum non potui, sed Comites sui varie praedicarunt insolitos honores in Caesaris aula exhibitos, sed scio te omnia ex ipsismet cognoscere potuisse. Gernandi nostri filius publice disputavit 12. annorum puer, cum laude et admiratione. Stuckius noster inter eos fuit, qui ipsum oppugnarunt. Sed ecce rem miram et ridiculam tibi nuncio... noster sponsus est, idque pro testimonio tibi affirmo. Nam Huttenus noster sponsalibus interfuit, ducit viduam, 45. annos natam, quae ut solet, commendatur vehementer a probitate et suavitate morum. Melissi nostri epithalamia videre gestio, et lusos Poetarum nostrorum. Itane ex aula profugus, in matrimonio quietem quaesitum ivit? Profecto res mihi perquam ridicula. Cras hic aderit Princeps Elector, familia praecipua iam advenit. Ego tuus manco omni studio et observantia, et Deum comprecor, ut te servet incolumem. Vale magnifice Domine. Heidelberga, 4 Sept. 1600.

XX.

LItteras tuas XXIX. huius datas foecundas rerum memorabilium recte accepi, gratiasque maximas habeo, accepi et heri a Magnifico Dn. Ancelio litteras plenas amore et affectu singulari. Spirae video parum expediri, quod bono publico et Patriae meae cedat, video rem reiici in alium conventum, et compositionem tentandam videri, sed haec rectuis a vestratibus cognosces, nondum enim ad notitiam meam pervenit. Administrator Argent: heri vesperi huc venit cum Principe meo, in transitu e Durlacho huc: Spirae locutus est VValdenfelzio; istorum mihi consilia deviare videntur. Persica Legatio Cassellis 16. Sept. Landgravio quoque litteras a Rege Persico exhibuit, quibus favorem et amicitiam offert, et petit ut apud Caesarem efficiat, quo postulatis suis annuat, offert foedus cum Christianis contra Turcam, paratus educere 60. millia equitum, totidemque pedites, si Caesar bellum continuet, spondet se pacem sine consensu Caesaris non facturum. Deinde offert Christianis liberum commercium, sed et ditionem suam ut inhabitent, Ecclesias aedificent,


page 134, image: s072

privilegiis et immunitatibus etiam vectigalium fruantur. Valde sibi placet in eo Land gravius, quod prae caeteris tanto honore dignus visus a Maximo Rege. Camerarius noster cogitat edere avi sui historiam, de fratribus Bohemicis, accurate scriptam, si quid habes, quod adjungi posset, gratum ipsi officium praestares, paratus et ipse vicissim ad quaevis officia. Resalutant te nostri, et in iis Grunradius qui te colit eximie. Vale praestantissime virorum. Heidelberga, 26. Octob. 1600.

XXI.

UTramque tuam epistolam XX et XXVI. Novemb. datam recte accepi. gratias habeo, de duabus narrationibus simul missis. Memorabilis sane conflictus inter Bastam et Valacchum: sed res altera paullo tenuior quod gaudeo, de lite Espernonii cum Dornano. Valde me impellis judicio iilo tuo de Savilii Militia, ad editionem libelli, et summopere gaudeo, non deerrasse me in ad miratione doctrinae illius viri: quare libellum in manus sumpsi, et Graeca quoque Latine converti, ne absterrerentur lectores, minus eius linguae periti. sed quam vereor, ut alicubi doctis tastidio sim, inculta et incompta interpretatione. O si liberet tibi per otium notare errores meos summo beneficio me afficeres, sed id non tanti, praesertim tibi homini occupato. A Sierio redditae mihi hodie litterae Kal. Nov. datae Londini, aitaulam occupatam in festivitate adornanda ad diem 17. Nov. quo completur annus 42. ex quo Regina coronata. et addit numquam ipsam melius valuisse. Litteras adhuc commeare inter Richardotum, Anglosque, sed frigidiores hac nive. In Irlandia redigi in ordinem rebelles, cum spe bona conficiendae rei. Legatum Barbariae Regis in procinctu fuisse, eique satisfactum, comparasse merces pretio 12. millium librarum anglicarum: arcanam valde retineri legationem eius; Moscum autem legatum hiematurum in Anglia, et pulchre frigus depellere Hispanico vino. haec ille. Caesar Badensibus ditionibus, quas Fortunatus Eduardus tenebat, Ad ministratorem dedit Maximilianum Bavarum, et subditis omnibus edicit, ut iusiurandum illi soli praestent, et obediant. Scribitur Argentorato, quod Tabernis exspectetur, quo et venturus Lotharingus, ut adscito Electore Palatino et Durlacensi, controversia inter Cardinalem et Administratorem componatur.


page 136, image: s073

Caesar ad se evoeaste nunciatur VVamboldum et Pistorium, et hunc iam advenisse. Carolum Hohezo lerium munus obire, quod Rumpfius tenuerat. Dedita Canischā Archidux Ferdinandus periculum suum et vicinorum Bavaro per Legatum significavit, auxilium et opem omnium flagitans. Quod de Lobbetii in me benevolentia plane paterna ais, ea mihi constanter perspecta, ex quo Dei ductu in paternas aedes advenit; nunquam ego assequar merita illius viri in me, vel grata commemoratione, ne dum ut spes referendae sit gratia in summis ipsius beneficiis etiam hoc colloco, quod conciliator fuit tui in me amoris, quo nihil in vita mihi carius. Vive, vale decus meum eximium. Heidelberga, 20. Novemb. 1600.

XXII.

NEcesse est ut deprecer rursus, quod tam tenuiter te accipere ausus: sed pro omni excusatione erit necessitas et confidentia mea de tuo in me favore Princeps meus adhuc propendet ad iter Lotharingicum, quod dissuademus serio et accurate. Etiam Onolsbachius ipsum ad se invitavit. et responsum hic expectat. Fridericus Baro Thruchsesius eam ob causam huc missus, atqui necesse foret, ut ipse rebus maximi momenti, quae iam incumbunt, vacaret et prospiceret. Praesidi mandatum, ut in Polonia intentus sit in Hispanicas technas, cogitat paucis diebusiter ingredi. Non dubito, quin narrationem de colloquio Regis cum Beza, amicis quibusdam scripto communicaturus sis. Gratissimum mihi foret et amicis, si eius exemplum obtinere possemus, quod tamen sine ulla tua molestia fiat, per administrorum tuorum aliquem: En audaciam, sed ea est facilitas tua, ut amicis. quidlibet in te permittas: Tu vicissim me habes ad nutum. Salutant te caterva amicorum. Columnam Traiani summa cum voluptate perlustravi, et graliam tibi habeo de communicatione, iam Freherus eam habet. Risi in hac luce litterarum ineptum conatum Monachi in defendenda fabula de Trojani liberatione ad preces Gregorii, et risi acumen hominis in conquirendis nugis. Sed et ego hisce nugis tibi occupato molestus. Ignosce et vale amicorum eximic. Heidelberga, 18. Decembr. 1600.



page 138, image: s074

XXIII.

SCripsi nudius quartus cum discessurus putabatur Praeses noster; sed ipsi expectandae fuerunt litterae a Principibus aliis, interea reddit mihi tuae cum libello Elogiorum sane pereleganti et mihi iucun dissimo, nescio tamen an mihi destinatus sit et quomodo. Litterae enim tuae nullam faciunt mentionem. Sed bone Deus quid extollis tenuitatem meam in te accipiendo nunquam adsequar partem tuorum in patremque meum beneficiorum, et tu minutias istas, et conatus strudii mei tibi servien di et gratificandi exaggeras, tamquam in aere meo esses. Deus te servet mihi tantum amicum, ego felicitati meae imputabo, si tibi grata obsequia praestare licuerit. Quam vellem iam comes esse Praelidi, sed inania haec vota. et teneor ego lentis vinculis servitutis. Dn. Ancelius misit Plessenio, ... Quod prae haereditario hoste Sabaudiam sibi curae esse sinunt, non sine exemplo faciunt, nam et Carolus V. id factitavit et publice in Comitiis professus est. Iter Lotharingicum hoc tempore vitatum. De Onolsbacensi nescio quid futurum sit; non tamen puto discessurum Principem, ante conventum Fridberganum finitum. De quo quid sperem, cum propendeant plerique, sundendum... ut pareat mandatis, ad quam cognitionem horreo, et moriendum satius judico, quam tot indigna, quae secuturasunt, perferenda. Cardinalitii dimissi, et communicabitur res cum Brandeburgicis. Ancelius scribit se vidisse conventionem VVirtembergici cum Cardinali, et herus meus earum rerum ignarus esse debet. VVirtembergicus nuperscri. psit se operam suam coniuncturum cum aliis in aulicis processibus redarguendis: sed quid sperem bis moribus. Resalutant te omnes nostri, etiam Camerarius, qui iam scribenti adest. Vive vale decus meum, et hunc annum ingruentem felicissime transigito, gratias tibi habemus uxor liberique de faustis votis, et regerimus [gap: Greek word(s)] Salve iterum Heidelberga, 26. Decembr. 1600.

XXIV.

LItteras tuas proxima die Dominica datas recte accepi, Neupurgicus ipse quidem non est, quantum scio, apud Bipontinum,


page 140, image: s075

sed filium sium Augustum cum consiliari is eo misit, a nobis consilium an sequester admitti debeat, petiit: nos suasimus ne facerent, idque exemplo nostro, qui statuimus sequestrum non ferre: mam actum est de libertate, si talia subeamus. Caesar per Henricum Neuhausium a Moguntino multis petiit consensum, ut quam citissime Ratisbonae Comitia in stitui possint: a Turca extremum imminere periculnm, neque pacis spem ullam. Moguntinus remreiecit in communi cationem cum collegis suis, paratus obsequi in omnibus Iam expectamus et nos oratorem. Philippus VVamboldus magnus Praefectus noster nudius teitius decessit, cum zo. circiter dies decubuisset, epilepticos paroxismos habuit aliquot, sed postea placide quievit, et spiritum Creatori reddidit, agebat annum 56. Heraldum in Martialem vix inspectum abiecit Gruterus, cum animadverteret non ad suam salivam esse. Ego periculum feci in locis quibusdam, et reperi sicco pede ipsum transire difficilia, contra in pervuigatis et planis ostentare variam lectionem, plane ad normen Lambinianam. Gratiae tamen tibi debentur magnae, et nimis fastidiosus est Gruterus noster, pro ingenio Criticorum. Iuliacensis eiusque uxor Antonetta Legatum habent apud Electorem. et petunt ut Mauricium deterreat, ne vi agat in Moersiano Comitatu obtin endo: vereor ut tarde nimis, nam iam Crakavva arx occupata nunciatur. Vale magnificeDomine. Heidelberga, 13. Februar. 1601.

XXV.

GAudeo te ad nos venturum, utinam liberet tibi hospitiolo meo uti, sed vereor ut tam frigide habitus nuper fueris, ut iam misellum tugurium averseris. Certe voluntas mea recta tibi per omnia obsequendi, quamvis facultas desit. Militia Saviliana absoluta iam, sed cum tabula aenea necdum a Brianis obtenta, libellus neque conglutinari, neque distribui mancus potest; rogo rursus Malapertum, ut homines urgeat. et exempla huc quam primum mittantur. Obauctorem carus mihi libellus, sed typographus non eam fidem adhibuit, quam pollicitus erat, mendis relictis etiam notatis iterum atque iterum. Sebastianum a Florentino custodiae mancipatum, et impostorem repertum, etiam privatorum litteris nunciatur: Nescio quo evasura sit res. Pacem inter Regem et Sabaudum abruptam,


page 142, image: s076

multis ex locis nunciatur. Credo ego Regem Mommilianum adhuc tenere ne circumveniatur ab infidis illis. Gordonii disputatio valde placet, rectum Judicium et exacta cognitio linguarum et antiquitatis inteo apparet, ideoque gratias habeo maxi mas, ut et Socer meus Loefenius: Non serendi Papicolae, qui fulciendis ruinis suis tam inania conquirunt, ō si veritatis studium adesset hominibus, facile agnosceretur error. A Caesare Oratorem hic habuimus Iohannem Eustachium a VVesternach: quem Caesar nuncupat militiae Imperialis commissarium. Isprolixe explicavit, nullam porro pacis cum Turca spem esse, quae cunque de ea acta simulata fuisseomnia, et tantum occasiones quaesitas per perfidiam nocendi, et ita ereptam Canissam: iam patere Turcae planam viam, nullis angastiis auc munitionibus impeditam, ad Viennam obsidendam, et alibi in viscera usque Imperii. In hoc extremo discrimine, omnes considerationes et difficultates alias seponendas, et omni ope ad resistendum crudelissimo tyranno elaborandum. Caesarem oneri imparem. rebus etiam VValachicis perturbatis et Sigismundo cum Turca perfide colludente, ideoque auxilia ab Imperio imploranda: ad quae quam celerrime comitia convocanda, id ut possit Electorum consensum petere ut quam celerrime Ratisbonae comitia institui possint. Eadem omnia proposuit Mogun. tino Henricus a Neuhausen; utrique responsum datum, rem cum collegis Electoribus communicandam, et opetam datum iri, utquam primum Caesar responsum ferat. Salve amice magne: Deus te servet Reip. et amicis. Heidelbeigā, 20. Februar. 1601.

XXVI.

UTerque affinis meus Virotus et Morilotus recte tuas reddidit, de quibus gratias habeo maximas tibi de tanta beneuolentia, et munere gratissimo Parasiti Libaniani, qui nos amicos tuos hilaritate perfudit. Libri manuscripti tibi ergo asservabuntur: tantum metuo ut domo absim, si tu transieris tempore nuptiarum Viroti, quibus utinam interesse velles aut posses, mihi Princeps suasvices in illis demandavit. Deserrera libros mecum Spiram. De... optimam spem concepit Princeps meus. ut antea scripsisse memini: quod autem a lesuitis aut Pontifi cio legato corruptus sit, nihil cognovi adhuc: pollicitus est sancte Principi meo se Germaniae libertatem


page 144, image: s077

et conservationem summo studio curatorum, et extraneorum technas vitaturum: si quid cognovero, vel in tractatione publicorum negotiorum animadvertero, faciam te certiorem. De legatione Praesidis nostri in Galliam, altissimum apud nossilentium iam dudum fuit, et miramur nos unde hic rumor emanarit: si quid forte Princeps movebit, memor ero monitorum tuorum, quae collegis etiam communicavi iam, ii te resalurant officiose. Princeps meus die lunae apud nos erit, ut certi quid statuat de substructionibus aulicis novis, veniet una Electrix, cupida hic habitandi. Nostri Oratores qui Pragae, iam dudum nullas huc litteras miserunt, sunt illic qui pollicentur non ingratam fore Caesari legationem. Adiunctae a Barone Rhoedano sunt, eas Plesseniuscom mendavit, utserias et momenti alicuius, is compater meus factus pernuperum filium suum, te officiose salutat, cum collegis meis ac Praeside, cui valde novum fuit audire de legatione in Galliam. Vive vale, vir praestantissime. Heidelbergā, 13. Iunii 1601.

XXVII.

LItteras tuas 24. datas per ordinarium recte accepi: quod Princeps Mauricius invitatus a nostris Principibus dicitur ad obsidionem Berganam, gloriosius nostris videri possit, quam compressis manibus sedere, neque de dignitate servanda, aut damno vitando aut auertendo curare, cum ipsi ignaviae dediti nihil audeamus, saltem alios ad juvandum inclamemus: Verumtamen tanti non sumus, ut vel in tantum assurgamus. Halberstadij in Cireulari conventu 14. menses Caesari decreti, qui faciunt 102, millia thalerorum. Brunsuicensis Civitas ibi querelas suasadversus Ducem proposuit. Ex Austaia adhucambigua pax nunciatur, et Mercurius Dux supplendis mille equitibus suis, a Caesare litteras ad Palatinum impetravit, ut Centurioni suo facultas concedatur 100. equites in Iuliacensi agro conducendi, et per has ditiones Ratisbonam deducendi, ubi navibus i mponatur; Centurionis nomea est Vom Berghe. De Bergana obsidione cras speramus bonos nuncios, iam enim tormenta collocata fuerant ante octiduum feriendis propugnaculis. Saviliana


page 146, image: s078

mea aliter non peto, quam ut tuo commodo ipse deferas tecum, sive iam ad nuptias Viroti, quod voveo ut fiat per hunc rhedarium tuum, sive tuo commodo. Angit me cura Ecclesiae Francofurt: sed non video quid commodare possim ego, adeo omnis cura publica reiecta, sed ea dere coram agemus, et nulli labori parcam ego. Ignosce quod adiunctiste onerem, speroper familia tuam absque molestia reddi possc. Ego totus in spe bona, foro ut brevi te videa. Mareschalla Bokia effusc in laudes tuas evagata, adstipulatores habuit omnes qui aderant. Vale decus meum et eximium huius aevi. Heidelberga. 22. lunii 1601.

XXVIII.

ANxij valde eramus de valetudinae Electricis tam enim vicina partui febri attinebatur, ideoque proxime sacrae synaxi interesse non potuit, verum hac praeterita nocte, nuncius nobis allatus, feliciter enixam filium. Deusad suam gloriam faxit, ut vitalis sit et validus, servetque nobis sociam Principis drutissime, magnum columen felicitatis nostrae. Testamentum optimi Lobbetii en tibi mitto, in quo videas intimi tui amici ultimum quoque judicium. De litteris tuis ad ipsum datis memor ero, operamque dabo ne in aliorum manus perveniant; quod si impetrare potero magni thesauri loco ducam, tot prudemissimorum virorum quorum familiaritate usus, cum prudentissimo viro communicata consilia, seria, iocosque cognoscere. Indicem expurgatorium tuam imprimet Voegelinus, memores erimus praefationis: ego notavi tria vulnera Cyrillo illata, nam sumpto e bibliotheca libro, ipse oculis meis usurpavi, tres locos violatos, et ex ipso Cyrilli textu delendos, ibi notari. Item in Alberti Argentinensis Chronico ubi de Romanae sedis superbia agit caput integrum. Idem in Eucherio ausi; sed cum librum hic reperire non potui. In toro lunii indice nihil tale repertum. O scelus? quod omnium hominum aniniosabista faece hominum auertat! Hac nocte, per terrae motum e somno excitatussnm, cum concuteretur lectulus meus acriter, paulloque post, mitius iterum. Sed ego dubius an somnium fuisset, iam cognovi aliis quoque animadversum: nescio an eā ipsā horā contigerit, qua natus Princeps nobis, certe non diu post nuncjus nobis allatus. Contigit terrae motus sub horam secundam, etiam in aula terrae motus animadversus, paullo postquam


page 148, image: s079

Electrix enixa esset. Deus bene fortunet. Pforzhemi pacata rursus omnia, sicut ex te perceperam. Quattuor praecipui e civibus offensam deprecati apud Praefectum, qui suam iniuriam remisit, Principi castigationem reservavit. Dn. Castilionaeus referet, quae ipsi de Helveticis rebus nota et Genevensibus. Deuste clementer conservet et tueatur. Vive valeque felicissime amice magne. Heidelbergā, 8. Sept. 1601.

XXIX.

IAm, video, sollemne tibi est, muneribus me obruere, per tempus nundinarum. Iam binos fasces accepi, Persius sane ornatissimus est, aliaque addita memoranda: imprimis admonitio Plessaei, quae sane gravissima, ornatissimaque: ego quid contra? nudas gratias, et solis verbis tinnientes, re ipsa nihil refero, quod doleo sane et ringor nihil a me proficisci posse, quod tibi vicissim gratum sit. Electori litteras tuas per Camerae, ut vocant, Secretarium reddendas curavi: Electrici nova misi, quae eo gratiora, quod nunciat compositionem initam Bullionio cum Mauleurerio. Ea in sansque belle hahent. Deo gratia sit. 13. Octobris dicta iis qui ad sollemnia Baptismi venturi sunt. Nomina compatrum nondum probe noviomnium. Princeps ... ni fallor, id est Auraicus et Hessus. Vtinam modus fieret, inanibus sumptibus, ne post desiit, ... Pro certo ad nos perlatum, fore, ut 26. Novembris colloquium Ratisbonae habeatur inter Theologos Ducis Bavariae Maximiliani, et Theologos Philippi Ludovici Comitis Palatini Neuburgici: aiunt Hunnium quoque adhibitum iri. Non ... Pfortzhemensis, quoque turba erupit in apertam rebellionem. Nam 11. huius mensis tricenti cives coniurarunt follemniter, id Marchioni denunciarunt, sealios ministros verbi non admissuros, neque invicem se deserturos, sed si quid uni ipsorum adversi contingat, pro sua iniuria habituros, custodias ad portas et vigilias collocarunt; opem auxiliumque Georgii Friderici Hochburgensis implorarunt, qui per litteras zelum erga religionem ipsorum laudavit; sed dehortatus est ab omni rebellione, suasit modeste agerem, pollicitus tamen opem et auxilium. Flabellum huius tumultus dicitur, ... Doctor, qui Pforzhemi habitat,


page 150, image: s080

is quater processus in Camera Spirensi per libellos petiit, sed ii negati. Sigillum usurpant recens sculptum cum inscriptione, sigillum concordiae Pfortzhemensis. Nulla adhuc cuiusquam caedes facta, sed minae atroces, crebraeque; quamquam in Politicis omnem obedientiam spondeant, et prae se ferant. De ... apparatibus bellicis iamaudivisse te puto, 26. Iunii omnibus vasallis suis edixit, instmerent se paratos ad defensionem Provinciae, contra, quemcunque. et intra 14. dies rescribant, quot equosadducturus sit quisque, si Dux interesse ipsc expeditioni velit, quot item, sialium ductorem mittat. Aiunt haec apparari, ut Salisburgensis Praesul deiiciatur, et Episcopatus Ernesto Coloniensi tradatur, quod mihi non fit credibile, et puto ob metumTurcae haec instituta, per commodam tamen occasionem, etiam alio usurpanda. Architectus quoque Ant: Vaillant litteras tuas quinto die postquam scriptae essent reddidit, accepi hominem, commendavi Cancellario, suasi libello desiderium proponeret suum, et instruxi quos adirepraecipue deberet, Mareschallum imprimis, sub cuius dispositione talia: et porro qua potero iuuabo hominem. De rebus ... nihil tangit in suis ad me lunta noster, nisi quod speret te venturum a nundinis. Sentiunt quid amiserint in ... felicis memoriae, cuius desiderium neque apud me lenius fieri potest. In Sierii litteris nihil omnino, pratterquam Reginam bene valentem venationibus indulgere, et provisa omnia contra conatus Hispanicos. Princeps meus quoque venationibus se oblectatum ivit Friderichsbuhelum: Electrix cum insante valet. Deus te servet eximium decus saeculi. Heidelbergā 16. Sept. 1601.

XXX.

INstirutum servo, quam vis argumentum non si, et dubitem num abitus tuus has praeversurussit Retractare quoque volui, quod nuper nunciavi, non enim Mauricius Landgravius, sed Ludovicus Marburgicus, compater delectus, et dies baptismo prolata in 28. Octobris, missusque est Otto Comes Solmensis, qui ordines Mauriciumque ad festivitatem invitaret. Electrix et infans valent. De ... administrationis exitu nihil adhuc perscribitur. adeō opera nobis data, ne quisquam nobis placere, aut sua consilia communicare velit. Salisburgensis ideo aptus miuriae videtur, quod saepius a


page 152, image: s081

Papa Romam citatus comparere noluerit, tandem anathemate percussus, ideoque ... cum deturbare de Solio Archiepiscopali et patruum. suum illuc ingerere cogitare dicitur. Mihi nondum res fit credibilis. Magni Melicensis magistri nomen et Patriam nuper ex te audivissc me memi. ni, sed non recte planeque ex ductu scriptionis suae, videtur Trignacourt vocari, tu dirige, si potes, nam respondere ad litteras suas cogitat Elector. Te avide exspecto, rursusque hospitiolum apud me offero, si tantum hospitem meretur, et assecla tuus Gravissetus cum suis, nam et illum expecto, ostendamque ipsi, posse nos etiam sine exquisitis deliciis, quae ipsi familiares, hilariter, frugaliterque vivere. Deus vos laetos lubentesque adducat. Vivite selices, tu imprimis vita dignissime. Heidelbergā 18. Septembr. 160 I.

XXXI.

QVod proxime abeunti non valedixi, eo factum est, cum qui in curra vehebantur, avertissent iter. Administrator Saxo scripsit Electori meo, Christianum Electorem Saxoniae 23. Sept. munus et dignitatem Electoris suscepisse, et se in procinctu esse, migrandi in ditiones heredi tarias suas: gratias agit Electori meo pro exhibitis officiis per gestam administrationem: offert vicissim studia, et vora facit pro pupilli sui felice gubernatione. Princeps meus gratulaturos mittet quoque. Huttenus id praesta bit, ni impedimentum aliquod intervenerit. Omnino te quaeso, ut Saxoni scribas, sicut constitueras, sorte id viam patefaciet ad maiora. Comes Palatinus Ludovicus Philippus septimo die post acceptum in oculovulnus decessit, media sexta hora manc 14. huius mensis: Electortotam noctem ipsiadsedit, quamvis sermo intercidisset: Mortuo apertum est cranium, et repertum, quod digiti minoris longitudine lignumtenuiori ossioculi infixum haesisset; quod digitis evelli non potuit, reperta vis sanguinis defluxisse inter tunicas cerebri et cranium, unde dolor gravis in occipitio. Funeri dies dicta 22. huius mensis, idque matri, fratribus sororibus denunciatum, cum ... huc accersitus, detrectarit, et omnem funeris curam Electori permiserit. Elector inmagno luctu, adeo abominatur hastiludia, ut statim deiici iusserit repagula ad quae concursus fieri solitus, professus se potiente rerum, ludis huiusmodi Heidelbergare porro locum non


page 154, image: s082

fore. Baptismi festivitas nihilo minus pro. cedet, nec enim differri potest, invitatis iam omnibus, quibus renunciari ob longin quitatem non posset. Cancellarius noster semel in Senatu mihi visus, vacat Hendschuchsemianis negotiis. Mareschallus Helmstadius gratias tibi habet de salute per me dicta, spero fore ut incidat reditus tuus in ipsas festivitates, ubi cum iis colloqui licebit, qui ab ordinibus mittentur, unde fructus in publicum redundabit. A Caesare mittitur huc Landgravius Leuchtem bergicus, exspectatur hodie. Quid ferat, nescio. Credo fore, ut funus istud hominem abigat alioqui hic substiturum ad sollemnia Baptismi: Vita bit enim, ut opinor, molestiam ceremoniarum et concionem sacram. Nihil gratius elogiis Regis, Villeroy que de Lobbetio: maioris ego haec judicia facto, quam cathenas aureas aliaque, in quibus vulgo glonantur: ego asservabo diligenter, atque utinam ad posteritatem propagari possit exemplum tantae virtutis et praestantiae. Salutant te amici. Vive valeque amicorum coryphaec. Heidelbergā 16. Octobr. 1601.

XXXII.

Profecto anxium me fecerunt litterae tuae super itinere Helvetico, Deus rata faciat vota mea, ut te salvum videam reducem, re ex animi tui sententia gesta. Apud nos est a Caesare Duce Mutinensi huc missus David Geriniius, qui Pragae sollicitatorem agere solet, is litteras attulit quibus fidem legationi suae fecit. Narravit autem quomodo Papa per iniuriam et vim Ferrariensem ipsi Ducatun eripuerit, nec eo contentus, etiam Comachium Imperii Romani feudum una abstulerit; iam etiam Sassuolum mortuo Pio sine heredibus, ad se ut proprietarium devolutum, quod et ipsum feudum Imperii, a Papa appeti, misso AEnea quodam Pio, qui tamen familiam suam docere non potuerit: re autem ad Caesarem delata, artibus Nuncii Apostolici factum, ut Caesar sequestrum miserit, quod Mutinensis deprecatur, et petit ab Electonbus, ut pro se apud Caesarem intercedant, quod noster omnino facere constituit. De Dn. Ancelio is omne mihi dubium exemit, florere ipsum et crebro in aula bene valentem conspici: quod vehementer gaudeo. Abit autem


page 156, image: s083

Mutinensis ille Legatus ad Brunsuicensem, Saxonem et Brandeburgicum: alium autem Pontificiae religionis missum ad Electores Ecclesiasticos. Aiebat ille Mutinensem ad defensionem instructum, modo auxilium aliunde obtinere possit. Pervulgatae Italicae narrationes habent etiam aliquid ea de re. Deus te servet, decus orbis. Heidelbergā. 24, Ian. 1602.

XXXIII.

RHedarius Argent: non omnino sceleratus, nam Spira et litteras et cistulam illibata misit per rhedarium nostrum 12. Febr. vesperi, doleo te anxiuni interea fuisse. Sed Capitaneus Sage mirifice angebatur, verum ea res bene ipsi. vertit: nam ab Electore equum praestantem tulit et munera alia, ut plane fortunae filius audiat: perpetuo deductus ad venationes et epulas, cras discessurus putatur. Illustrissimae Electrici per Tondorfium exhibenda dedi Cotoneata; Mareschallae Bockiae tradidi ipse, quae tibi ingentes gratias, ut et uxor mea agit, egoque de caseolis aureolis: Carolus Paullus cum uxore sua quoque gustarunt et commendarunt, cum laetis. Votis pro tua valetudine, quo nomine et vina coronavimus. De comitatu Seinensi sic habe, Henricus Comes, ultimus suae stirpis sine prole, proximum adignatum habet Expraefectum magnum nostrum Ludovicum Vvitgenstenium, sed illi, ut solet, infensus, id iam dudum egit, ut pessum daret omnia, adeo ut praecipuam ditionem Comitatus. qui feudum ab Electore meo, intervertere in Coloniensem voluerit, et investituram eius a Coloniensi obtinuerit. Itaquecum varie in Principem peccasset, et iam fraudare et Dominum et agnatum omnino operam daret, consultum visum, occupare Hachenburgum, praecipuum castrum et oppidum, idque factum per VVihelmum Comitem Solmensem: iam audiri expetit Comes Seinensis, idque fiet, et transigetur, ut opinor, aequis condicionibus. Gruterum puto fore successorem Melisso in Bibliotheca Palatina; equidem is omnium mihi videtur ad eam rem apatissimus Dn. Plessenius cum plurima salute mittit nova haec de rebus Livonicis: ego stilum Baronis Donani agnosi, qui haec Dessam perscripsit. A Praeside Collio litteras: habeo Basileae datas 11. huius mensis, ait se confectis rebus suis, in iter se daturum hāc liebdomadā, ideoque in horas ipsum exspectamus: apud Rhaetos per sententiam ipsi


page 158, image: s084

adiudicata 8. millia aureorum in liquidis, de reliquo, longior res. Ait istos homines Helvetios valde infensos Gallis, quod necdum nummi compareant, ideoque foedus necdum subscriptum aut sigillis confirmatum Vive valeque Magnifice Domine, et verbositati ignosce. Heidelbergā, 18. Februar. 1602.

XXXIV.

FReherum nostrum ut ego sine meis ad te abire patiar, non si duplo districtior sis, quam hoc tempore soleas ita novi te, ut quos amas, eorum quoque importunitatem toleres aequo animo. Illustrissimo Bullionio Duci rescriberem libens, sed ante tecum lubens communicarem consilia; illum certe reperi salutis publicae studiosissimum et consilia ipsius rectissima: valde me tibi devinxit, et in admirationem sui pertraxit. Sollicite exspecto quid Regiae litterae tibi adferant, et iam mente praecipio felicitatem meam, si iter illud, quod mihi necessario obeundum, in tuo comitatu, conficere detur. Aveo quoque cognoscere, bene habere Gravisserum cum suis, res ex animi sententia confectas in Gallia; eum cum familia saluto. Ex Aula nobis nunciatum fore, ut Geitzkoflerus a Caesare huc mittatur, coniectura facilis, cui fini. Comes Otto Solmensis responsum tulit a Rege per Maessium, quale tu iussu Regis nostris Fridbergam euntibus indicasti, excusationes, sunt Helvetii, Ordines, Angla, nuptiae, bellum Sabaudicum. Comes audientiam sibi fieri rursus petiit: sed illud responso additum, mense Octobri Regem constituturum, unde satisfieri Electori possit. Vive valeque magnifice Domine. Heidelber ga, 27. Mart. 1602.

XXXV.

Salutem dixi collegis meis tuo nomine, qui iam solliciti erant de te accipiendo, et quaerebant num mandata haberes ad Electorem, imprimis Cancellarius. Grynaeus honorifice habetur, in arcem adductus pransus est com Principe, senex dignus omni honore. Tondorfius excusatum se cupit, quod te non adierit, aderat et ipse Principibus in noctem usque. Multum queritur de catarrhis et tussi, magnam spem in fonte salubri Mombelgardico collocarat, quae ex mea relatione et adspectu oculorum meorum


page 160, image: s085

ipsi non nihil, imminuta: Comitem se tamen adderet tibi post nundinas Argentinenses. Solmenses Comites hic exspectantur: Comiti Ottoni tradam quod a Gravisseto per te mihi commendatum. Grutero misi libellos duos Curtii, sed virum necdum vidi, in aulam accersitus a Principe Refalutant Praeses, Grunradius etc. Conservet te Dominus columen rei labentis publicae. Heidelbergā 27. Maii 1602.

XXXVI.

Nvllum finem tu ponis munificentiae, pro gratissimo et opportuno munere gratias tibi agit maximas uxor mea, quae et beabit Matronas deliciis illis, et invidiam sibi attrahet, ob varitatem et peregrinitatem. Insuper et gratias agis, tanquam egregie nostro munere defuncti essemus, cum importune te abstraximus ad tenuitatem nostram: animum illum tuum erga me diligo, atque utinam factis praestare queam, quod animo cupio assidue. Grynaei, Polanique conveniendi facultas non fuit, indicabo ipsis quae iubes. Princeps hactenus eos detinet, et quamvis colicis doloribus vexatus, tamen mensae plerumque adhibuit, petentibus permisit nt die Sabbathi domuitionem suscipiant. Grynaeus in Ecclesia publice docuit heri, cras coram Principe in aula concionem habiturus. Tondorfius incertior est quam usquam, de usu fontium, quem dissuadet medicorum unus, et ipsi ex longa deliberatione taedium obrepit; sed si te comitem habere poterit, non morabitur ultra, ō cur non ego assecla vester esse possum, non ob fontes, quorum usus meae spei non respondebit, sed fontem illum limpidissimum, qui ex pectore oreque tuo profluit, quo nunquam satiabor ego Hermanus Comes Berganus Rhenum traiecerat cum 70. equitibus, infestus Germanico equitatui, sed illius adventus iam innotuit. Aiunt Mauricium Hessum dilectui interesse, id narrat. Cancellarius noster: qui te resalutat cum collegis, item Praeses et Gernandus. En litteras quas Praeses, egoque Argentoratum miseramus, Iunthā procurante. Deus te server, eximie virorum et amicorum. Heidelberga, 3. Junii 1602.

XXXVII.

GErnandus Miegiusque salui ad nos venerunt, litterasque tuas tradiderunt, in quibus iter Solodurense reiicere


page 162, image: s086

videris, ille tamen asseverat te ad Bironium abiisse, De Domini Tossani obitu scripsi festinanter ante octiduum, iam programma de ipso mitto. Lipsensis Magistratus in conventu Torgano depositus, Consul Schoenherr captivus abductus. Alius Magistratus Civitati datus et Mansfeldius Praefectus, sine cuius scitu nihil porro statuere possint. Noster rigide servat institutum. Nescio an videris emblema societatis initae inster Administratorem et Electorem Saxones, depictum tibi mitto, si forte necdum vidisti. Vidistine Italicum sermonem del Stato del Partito Vgonotto in Francia? annon continetur volumine illo relationum, cuius usum mihi concessisti nuper in iter Halberstadrum, nemo nostrorum hominum id habet. Vive valeque amice magne. Heidelberga, 17. Junii 1602.

XXXVIII.

Litteras tuas Malaperto misi per ordinarium nostrum, de ferina curae nobis, et Praefectus Venatorum iam pollicitus iussā mittere Laurishemensi. De publicis, nihil omnino ad nos a discessu tuo perlatum, nisi quod Bilderbekius addidit in Amirantis castris reperta arma doliis inclusa, instruendis mille hominibus, adeo fugae similis discessus illius.

Boica Velseri devoravi, nihil iam diu est, ita me rapuit in admirationem: mirum mihi quod toties P Aemilium vestrum notet, qui tamen accuratus valde scriptor: sed istius hominis diligentiam nihil fugit: et dictio eius pura, propria, constricta: superat, (ita rapit me istius hominis vis) antiquos. Salutat vos Praeses quoque noster et Socer meus. Vive vale dimidium animae. Salveat et Gravissetus, Gothofredus, Iuntha. Heidelbergā, 30. Augusti 1602.

XXXIX.

DOlui, cum ex litteris Malaperti cognovi, iter Domini Ancelii in octiduum prolatum, quod id plane adversum sit rationibus tuis. Litterae ad Electorem de Comitiis a Caesare venerunt datae 12. Augusti non tantum de bello Turcico, sed et de Iustitia, et reliquis capitibus consuetis: sed et de tumultu Belgico deliberationes instituit:


page 164, image: s087

si ipse adesse non possit, missurum dich Matthiam fratrem, mandat ne quid praeter illa ibi tractetur. Kal Decembrisstilo novo, Ratisbonam conveniendi propositae. Anxium me habet res ... Caesar ad Anspachium quoque litteras dedit, petit Administratorem permoveat, quo is conventioni Obernehanae a VVirtembergico initae etiam stet: ille vero a nobis consilium petit, super re quam familiae suae ignominiosam; et publice irrecuperabiliter damnosam ait; quia ille ... accurrit, aut idoneos mittit qui Caesareanis resistant, Capitulum et Senatum confirment, et quod: facto opus est, praestent: verum dum nos invicem nos respicimus, et per summam ignaviam torpemus, res eo deducitur, ut remediis locus amplius non sit: sed querelas tollo. Oinsigne opus Plessaei! pudet me saeculi nostri, quod in tanta luce doctrinae tenebras quaerat. Tibi gratiae aeternae debentur, quae nos thesauro isto beaveris, Durlaci ludi continuantur, praemium etiam propositum, vastissimo ori, viro caseus 60. pondo, mulieri pellicea vestis: sed et Marchionis coniux iaculatoribus praemium alterum dedit bovem ingentis magnitudinis ... Hae curae nostrae, [gap: Greek word(s)] . Magnificum Dominum Ancelium saluto cum affectu, et totus eius sum, uti et tuus mancipio. Heidelb. 2. Sept. 1602.

XL.

LItterae tuae cum variis litterarum fascibus recte mihi redditae, distribui statim omnes, et Anhaltino snum misi. In Castilionaei continebantur litterae Senatus Genevensis, cum narratione liberationis suae, quam non dubito ad te quoque perlatam. Hodie in omnibus Ecclesiis nostris publice Deo sunt gratiae actae sollemniter. De Republica, fallor, aut isto conventu, fumi tantum vendentur, causas meae desperationis nosti. O mores! Excrucior quod pro Bullionio nihil a nobis praestatur, omnes nostros prenso et capto, sed incassum hactenus. Hodie a Bullionia tabellarius ad Electricem missus litteras mihi attulit a Tileno, quarum exemplum tibi mitto, quid ipsa petat, nescio adhuc, iam enim omnia turbarum plena in arce. Anhaltinus ipse non venit, legatus vices eius gerit, Donanum vidi curru in arcem vectum. Ceterum nulli peregrino locutus. Datenus misit litteras Bullionii ad Regem valde accurate scriptas, sed quomodo excusari poterit, si Rex nolit


page 166, image: s088

Casseroni cognosci caussam, ubi legitimi eius Iudices? Freherus nudius tertius primum iter ingressus est, pollicitus tibi scribere Varsoviā de rebus omnibus. Quinta huius mensis discedetur hinc, ut audio; valde mirabor, si quid in rem communem redundabit boni. Salve decus meum Kal. Ian. 1603. quem tibi reique publicae felicissimum a Deo voveo.

LItteris iam confectis reddidit tuas Dn. Brederodius, gratias habeo maximas de memorandis communicatis, et Bullionii exemplum miserat quoque Datenus. Deus servet porro Genevam bonosque imprimis illos, qui per calumniam premunturin Gallia. Hodie sollemnia baptismi filit Electoris pro more celebrata, nomen puero inditum Ludovici Philippi in memoriam aui utriusque. Deus te servet incolumem Ecclesiae et Reipublicae, atque coepta tua secundet Salutat te Socer et utraque domus. Litteras commendatas curae habebo. Domino Gravisseto reditum felicem gratulor et voveo ipsi familiaeque felicissima omnia. Heidelbergā 2. Ian. 1603.

XLI.

TAbellarius Metensis, hodie sub horam nonam matutinam, fasciculum abs te attulit cum litteris. Ad eas, quas Argentorato et Bipontio ad me dedisti, respondi antea, ac Malapertio misi, quod omnino existimarem Regem Metas non venturum; eo quod Datheni recentiores litterae, consilium mutatum nunciarunt; qui addit Regem decrevisse 50 millia francorum hoc anno Electori numeranda quattuor vicibus; ... Princeps meus Elector cum coniuge profectus heri ad baptismi sollemnia instituta Kyrburgi a Iohanne Rhengravio Ottonis filio. Dux Bullionius una discessit in novam arcem, inde deflexurus ad Comitem Hanoium, atque ulterius Dillaebergam, unde huc rediturus est. Electrix Gernandum, meque expedivit in Hollandiam, sed ita tamen, ut litterae nondum omnino confectae sint; ideoque vix ante sextum abhinc diem ingredi possimus. Dn. Brederodius hodie responsum suum demum tulit, cum eadem animi oblectatione, qua tu tuum, intra biduum hinc discedere cogitat Francofurtum, monui ipsum, si


page 168, image: s089

quid per hanc occasionem ad te litterarum dare vellet. Praesidi necdum fatalis dignitas tradita, remoras iniiciente illo ..., qui omni conatu avertere tentat animum Principis a proposito, qui firmus perseverat. De Comitiis expectamus quottidie propositionem, nam et Archidux Matthias Ratisbonam advenit, et noster Procancellarius Culmanus cum Camerario secutus Baronum Donanum, ut iam haud dubie illi in mediis undis fluctuum comitialium versentur. Anspachicus tamen Leuchtembergico respondit, non posse non gravissime queri Brandeburgicos de sententia ... quā ignominia afficiantur, et nisi retractet ..., vix fore ut Brandeburgicus Elector ad Comitia suos mittat, neque vero ipse etiam pollicitus suos eo ablegare: a nostris tamen nihil adhuc litterarum vidi. Ad Argentoratensem tractatum venerunt Cardinalitii sine alio mandato, quam ad audiendum. Capitulares postulata sua splendide, ad ea Cardinalitii regesserunt, non se ea initura, si maxime florerent adversarii: placuit tandem diem proferre, itaque 7. Martii nostro stilo alius conventus indictus, ad quem rogatur Elector quoque suos mittere, quod non puto futurum. Itaque misere concidit res illa tota, quam tu recte nominas in tuis ad Administratorem portam ad servitutem. Ex Hungaria nihil habeo memorandi. Vastationes Tartarorum nunciantur: nosttorum militum dissipatio ob non soluta stipendia: inuasio Pestanorum in Turcicas mulieres quae thermis vtebantur ad Budam: ibi complures occubuisse nunciantur Turcae et mulieres nudae in oppidum aufugisse: late vagari Tartaros vt etiam a Graetio non longe abfuerint. A Frehero nihil habemus, neque ex aula Caesaris quidquam: Resalutan te nostri, Socer meus Plessenius, Praeses, Gernandus, Gruterns, qui magnam salutem a se scribere me iussit. Dominum Gravissetum officiosissime resaluto eique gratulor quod relatus inter eos qui pecuniam hoc anno a Rege recepturi. ita enim nunciat Dathenus. Salve decus meum: Deus coeptis tuis adsit. Heidelbergā, 3. Martii 160 3.

XLII.

LItteras tuas Lutetiae datas recte mihi reddidit Orator Regius, gratias habeo maximas, quod me instruis iis, quae gratissimum est cognoscere. Heri literas domo accepi, 9. Aprilis datas, nunciant


page 170, image: s090

nuptias Landgravii Mauricii cum Iohannis Nassoici iunioris filia 15. annorum, formosissima puella. Dux Bullionius ibi erat adhuc, et legati nostri quatriduo post erant ad vos discessuri. In Comitiis nihil erat actum hactenus, nisi quod disputatum de sessione Megalburgensis adversus quosdam alios, interea Pontificii sollemnes processiones cruciarias agitabant, et putantur machinari exitiosa Evangelicis: etiam Saxonici infensi ordinibus istis, iactant ferendum non esse, vt teneant ea, quae ad Imperium pertinent, et toties praedas auferant. Anhaltinus 4. Apri. Iis Amberga discesserat ad Imperatorem: Deus bene vertat. Freherus 30. Martii discessurus erat Cracoviā: Eo res perducta erat, vt Brandeburgici Ducatum Prussiae retinerent, 50. millia annua Poloniae Regi eo nomine solverent, et iam in numerato 150. millia pro iure tutelae. Sed inde discessum est re infecta et decretum vt intra annum Comitia indicantur. Adducit Freherus octo iuges equos praestantes, a Duce Radzivilo missos Electori, aliaque, ipse etiam onustus muneribus. Praeses noster tandem Praefectus factus Heidelbergensis, Nimium nos hic detinemur, nec vlla spes vt cito dimittamur, decimus sextusdies, quod hic sumus, nec ullum responsum tulimus: Ceterum amica omnia nobis fiunt. Hic consuetudine gratissima fruor Hugonis Grotii ad admirationem docti et politi iuuenis, vix 20. annum complevit. Librum facit de Patria sua Hollandia: legendam mihi dedit partem aliquam vbi Remp. Atheniensem et Romanam, confert cum Hollandica, et per omnia laudanda et culpanda comparationem instituit, vt speculum quoddam esse videatur virtutis: dictio autem pura, propria, sine calamistris ad normam Ciceronianam, Iulianam: quam miror judicium juxta et doctrinam! Advocati munus habet in Curia ista: Altero mense prodibit Martialis Leidae, nomine cuiusdam studiosi, sed revera Scaligeri. Scaliger Eusebii Chronicum dat, cum operoso commentario. Iam praecipio animo gaudium, quod capturus sum ex complexu tuo, si te apud nos salvum videro. Confido enim omnino fore, vt me hinc extricem, quo ante Maii exitum, domum repetere possim. Cuius desiderium facit, vt ingrata mihi hic sint, aliter valde expetenda. Det tibi Dominus, vt pro voto tuo, reliquum vitae traducere possis ad nominis sui gloriam, et Reip. utilitatem, sive ea Ecclesiae et saluti publicae inserviat, sive per ingenii tui monumenta posteritati. Gernandus salutem tibi dicit. Nomen tuum in


page 172, image: s091

istis partibus celebre et in eximia laude. Vale vir summe. Haga-Comitis, 22. Aprilis 1603.

XLIII.

REspondi ad ternas tuas simul redditas 14. Maii. Sed et Vander Mylius reddidit tuas 17. Maii scriptas, quas grates referam pro tanto amore? qui tantum tibi laboris mei causa suscipere adigit, et rursus [gap: Greek word(s)] permutare, qui pro exiguis libellis thesauros reponis: facis ut ingrato mihi sit moriendum. Parmenio sollicitus valde, nuper rursum ad me scripsit: hic reiiciunt omnia in eius reditum, qui Heidelbergam missus: nos hic quantum video, omnem operam lusimus, ac responsum tulimus deterius omnino spe nostra, quamvis ea perexigua esset: hodie, ut spero, abrumpemus, ac domum redibimus: quam toto pectore aversor negotiationes omnes cum Magnatibus, et libellis me dare cogito, in quibus mensmea acquiescere potest. Grotii consuetudo, aegritudinem meam mire ac paene unice lenivit, quem magis magisque miror. Nostri putant me iam in reditu esse, ideo. que de Comitiis nihil scripserunt. Audio Solmensen et Plessenium in Angliam traiecisse, et per Galliam constituisse redire, ut responsum in reditu ferant, De Iesuitis in Galliam admissis, rursus, omnium sermo, Deus det meliora: quam egregie monet Regem denuo Arnaldus, cuius libellum apud Vandermylum legi. In tuo adventu ad nos exsulto, et Deum comprecor, ut rebus tuis ex animi sententia confectis salvus incolumisque ad nos redire possis. ubi a me omnia grati animi officia et obsequia exigere debes. Vive valeque vir summe, et decus meum eximium Hagā Comitis 24. Maii 1603.

XLIV.

SAlvi rediimus domum, 8. huius mensis, salva omnia reperimus, nisi quod recordatio imminutae domus obitu filioli dulcissimi gaudium temperat: sed litterae tuae amabiles, quae adventanti etiam de reditu gratulatae, scriptae Lutetiae 28. Maii, dum Hagae fui, novem abs te epistolas accepi, non credas quanto meogaudio. Nescio autem an istae te reperturae sint Lutetiae, cum sperem Argentoratum te ad nundinas venturum; quod utinam fiat, et te coram amplecti


page 174, image: s092

detur. Litterae Regiae ad Casaubonum praeclarissimae: amo magis magisque hunc Regem et faveo ei, quam metuo ut collidantur duo Reges magni. Ordines in magna exspectatione sunt, et videntur plus spei in vestro, quam in novo illo collocare, ambigua iis plane spes. et metus paene praevalet. A Principe Mauricio id responsi tuli ut putem fore, ut hic acquiescatur: donavit Ger. nandum meque fingulos cathena aurea, magnum affectum testatus erga nostros. Comitia necdum finita: octoginta sex menses a plerisque decreti, itemque legatio ad Ordines super pacificatione rursus Onols bachium mittitur Huttenus gratulatum, et ut consilio juvet novos Principes. Hic florent Principes, et Bullionius nobis ad huc ad est, quam doleo viri summi casum. De oratoribus nostris avide exspectamus laetiora: sed haec mitto. Munera tua, Artemidorum et Caesares Casauboni hic reperi, gratias habeo maximas: heu quando aliquando relaturus? Sed avocor, vive vale decus meum, et salve, etiam a Praeside et Loefenio. Hei delberga, 13. Iunii 1603.

XLV.

Proxime significavi me post longum intervallum binas tuas accepisse, iam Argentorato missae etiam tertiae 6. Decemb. datae: gratias habeo maximas de affectu, quem erga me video constantem, utinam et pectus illud tui studiossimum demonstrare possem. Tilenus programma Flexerise nobis non misit, mittet forte monitus a nobis: Quid dicam de peste illa? nisi irā Dei ingratis hominibus immissam: Isti homines et in Imperio omnia turbant. Abbas Fuldensis mandatis Imperatoriis adigit omnem nobilitatem eius ditionis ad abolendum exercitium religionis reformatae, itemque Hammelburgum oppidum suum, ubi per 60. annos Evangelium annunciatum fuit; et urget ille iam, ut is ipse minister Evangelicus, quem eis dederat ipse, eiiciatur, et missificus substituatur O ignaviam incredibilem nostrorum. Certe nos nihil sumptuum in eam rem erogamus, quam credimus Reip. detrimenco cessuram. A Capitulo Argent: hic sunt Dux Lunaeburg: Augustus et Dr. Statuarius, ii petunt consilium, et auxilium pecuniarium: ad Saxonem


page 176, image: s093

profecturi sunt, ad quem VVirtembergicus; scribit, et causam commendat: etiam pecunia ipsos juvat... dicitur Geizkoflerum, qui Durlaci erat, ad se accersivisse, nescio quid novorum consiliorum agitans, credo ut num mis aliquot obtentis infaustum sibi munus deponat. Landgravius Leuchtembergicus postridie Natalis hic crit, metuo quidquid id est, quod huc eum adducit. Servet te Deus, et det ut ex animi tui sententia confectis negotiis salvus et et valensad nos redeas. Heidelbergā, 20. Decemb. 1603.

XLVI.

SVperiore septimana ternas ad te dedi, prout supervenit aliquid haud indignum visum tua cognitione. Iam a Frehero nostro adeptus narrationem hanc, de rebus gestis hoc anno praeterito in Hungaria, ex Caesaris aula sibi missam, quamvis imperite descriptam, mittere tamen volui. De... obitu res certa, aiunt Capitulares eum minime lugere, quod innovaturus multa putaretur. Convalvit Princeps Fridericus, iter Sedanum versus ingressurus 16. Ian. una cum Bullionia. Elector prosecutus, Leuchtembergicum, Darmstadium usque, comirabitur abeuntem filium Lautream usque. Heri litteras accepi a Lesierio nostro Vlissingae datas 22. Decemb. Cobhamo et Rauleigo supplicii gratia facta, et in Turrim Londinensem reducti erant ambo. Nos suspensos tenet Iesuitarum receptio apud vos: O si Parlamenti auctoritas Regem excitet ad suam salutem considerandam. Ego cum Praeside Gernando abeo ad fratris Alexandri nuptias institutas in 16. Ianuar. Pater meus id vehementer expetit: Quanto acriore cum desiderio eo excurrebam, cum tu illic esses cum felicibus Lobbetio et Hochfeldero, sed illi cursum suum cum, laude peregerunt, nos nostra manent rata. Denaisius noster iam ultimam manum adhibuit [gap: Greek word(s)] , credo placiturum tibi opus, nihil enim mutavit: et cum considero aviationes interpretis vestratis, animum inducere non possum, ut credam Regi visum sine magna indignatione: adeo ne mentem quidem saepius affequitur, quae considerabimus aliquando, cum Deus nobisuna vivere dabit: Salve at Magnificus Dn. Ancelius. Clarissimus Mercerus et Casaubonus, quorum nova ingenii monumenta avide exspecto. Tu salve decus nostrum eximium. Heidelb. 12. Ian, 1604.



page 178, image: s094

XLVII.

TErnae mihi abs te simul redditae 19. 16. Ian. et 3. Februar scriptae, quam gaudeo te salvum rediisse Lutetiam, confecto negotio utilissimo in coemptis reliquiis, Cujacianae Bibliothecae: rideant alii studium hoc, ego ad miror, et omnium laudibus praedicandum censeo, et spero particeps fieri gaudii illius, quod inde redundabit in publicum. Det modo Dominus tibi otium, quod spero ubi domestica tua constitueris, et Rex meritorum tuorum rati onem habuerit, quod voveo. Socero meo reddidi tuas ita uti erant resignatas, cum meis, sic decet inter alteros eosdem, qualis ipse mihi, scriptionem illam communicaverat mihi, ut fere omnia. Tua vero responsio mihi placuit ut pote candida et sincera. Plessenius necdum Sedano rediit, quo cum Principe ac Bullionia pervenerat 28. Ian. Expectatur in dies. Moguntinus Archiepiscopus factus est ante quatriduum, Iohannes Svveikartus a Cronemberg, qui Decanns Capituli fuerat. ... Episcopus omni conatu hoc munus appetiverat, multis ante corruptionibus usus, ac tandem ipse Moguntiam venit, ac in comitatu eius notatus currus, auro et argento ita onustus, ut octo equis vix traheretur. Sed collegium illud coruum delusit hiantem. Elector noster adhuc podagrā vexatur, quae ipsum arcuit, quo minus celebritati baptismi Lauterekae instituti a Gustavo Comite Palatino interesse potuerit. Sed omnino confidit, alteri quae ex eodem capite Darmstadii instituta est, celebritati interesse possit. His Lupercalibus adfuturi putantur illi complures Principes. Turcicus Imperator ad plures abiisse pro certo nunciatur 21. Decemb. filium reliquisse novennem. Scrivanum propendere ad Caesarianos et Bosnam traditurum, Maurosin Aegypto etiam turbare, et Persam Taurisium vi cepisse, et nescio quae inde maior spes pacis, quae serio tractatur Strigonii. Memorandi nihil habeo praeterea, et avocor. Itaque vale decus meum, et quod gnaviter facis me tui amantem amare perge. Heidelbergā 10. Februarii 1604.



page 180, image: s095

XLVIII.

HEri mihi redditae tuae 9. Febr. datae, una cum regali plane munere, Historia Thuani, tamdiu desiderata. In eo vero triumpho, quod praestantissimum librum, unus ego et solus habeo, incomparabilis amici beneficio ac liberalitate. Totus fui in illo, et oculis meis bellum indixi, adeo de manibus deponere non possum scriptorem plane ad genium meum. Gaudio nos, replesti, nuncio certi adventus tui, obsecro te hospitium tibi apud me sume, neu adspernare tenuitatem nostram. Tantum desiderium tui impressit diuturna absentia, ut paucorum dierum consuetudine temperari sitis illa non possit. De [gap: Greek word(s)] iacta est alea, libei iam typis expressus est, et considerata fuerunt illa ipsa quae notas ab interprete, sed vieit utilitas libri, et ingenuitas, ut incorruptus proponeretur. De Mauricio illo Auraicensi, et Renaldo video graviora ad vos delata, de illis rebus coram licebit tutius. Princeps meus cogitat adhuc Darmstadium istis Lupercalibus, quamvis necdum recte restitutus. Cronebergius, ut proxime scripsi, Moguntiae Archiepiscopus: factus, jubet nos sperare... necdum mitigatus erga..., metum adhuc facit; ō..., quoties se politicis negotiis immiscet. Quam doleo referre me gratiam tibi non posse pro innumerabilibus beneficiis tuis, et hoc aegritudinem meam auget, quod sumptu tanto tibi constat amicitia mea, et quod modum excesserunt dona tun, ut impar sim referendae gratiae: sed quid verbis te obtundo, ubi factis opus est. Praeses gratias tibi maximas de Milite Gallico, salutat te officiose, uti et Praefectus, collegaeque mei, Freherus, Gruterus, Gernandus, etiam Grunradius. Serset te Dominus, Ecclesiae et Reipub. necessarium virum ac reddat nobis salvum et florentem. Salve amice magne. Heidelbergā, 14. Februarii 1604.

XLIX.

BInas abs te his diebus accepi 6. et 11. Maii datas: gratulor tibi toto pectore reditum Lutetiam, sed istud miror quod ne verbum quidem de tuo ad nos reditu, quem impatienter exspecto. Me quoque perturbat et proditio illa consiliorum,


page 182, image: s096

et audacia Iesuitarum, verum haec in manu sunt Dei. Summus ille vir Thuanus, per litteras ad Gruterum petiit censuram nostrorum hominum, de rebus Germanicis. Denaisius meo rogatu coniecit suam in chartam hanc quam mitto, spero non indignaturum ipsum, et agniturum inductum se auctoribus, qui non satis explorata tradiderunt: nam haec ita se habere tu rectissime judicabis, ut pote optime gnarus rerum nostrarum. Principes recte valent, neque est memorandi quidquam. Praeses nimirum apud Helvetios est, is scribit frustra Badenae tentatam concordiam inter Bernates et Friburgenses. Per maiora conclusum, ne religionis reformatae hominibus locus apud Valesios esset; ii ad Tigurenses partim migrant, partim ad Pontificios se congregant. Decreta Helvetiorum splendida legatio ad Fuentanum, de demoliendo castro in limite Grisonum exstructo. Resalutat te Praefectus magnus, ac collegae mei, itemque studiosissime Grunradius, Freherus, Camerarius, Gernandus, Gruterus, Dathenus. Brederodius has litteras mihi commisit, ab Onolsbachio et VVirtembergico spem bonam reportavit, iam Cassellas proficiscitur. Gothofredum brevi habebimus, ut spero, petiturus erat facultatem discedendi a Scholarchis. Gravissetus mire officiosus fuit in Socerum meum, Socrumque, quod praedicant vehementer, nota hominis liberalitas et hospitalitas. E Belgica nunciantur prospera adhuc. Deo gratia sit qui suos respicit. Servet te Dominus incolumem et det tibi quae optas. Salve decus meum. Heidelberga, 15. Maii 1604.

L.

LItteris tuis nihil amabilius et tu tamen extenuas scriptiones tuas, pudet me sane tam inanes tuis rependere. Domino Casaubono en mitto Arabicum librum. Cavendum mihi fuit, id est, cautio praestanda, fore ut intra sex menses restituatur: adeo solliciti sunt nostri ne hi thesauri peteant: qui tineis cederent absque hoc esset. Quae pagellae interiectae, omnes numeratae quoque, et opera danda ne quid depereat. Sane in Flandria, secunda hactenus, Deus porro juvet: apud nos quieta omnia. Moguntinus colloquium expetiit Principis mei 11. huius dicta conventui Alzeiam, Procancellarius et Socer meus una proficiscuntur. Rumor sparsus, quod defunctus Episcopus stratam montanam, ut yocant, armis a Palatino


page 184, image: s097

recuperare constituisset, eos sermones redarguere studet, qui iam prae est Moguntinus. Ad res Iuliacenses non eo ardore ferimur quo decebat: resectae nobis alae, superiorum annorum culpis, ad restauranda ea, tempore opus est, et indnstria. Memorabile illud quod narras de Cornelio, simile narrabatur de Petro Paulo Vergerio: ea vis lucis coelestis. De Saxone nihil audimus, uti nec de Paderbornensi re, quam nimis frigide tractat..., metuens Brunsuicensem. Praeses noster ex Helvetia rediit; existimat risum debere... qui ad Fuentanum legationem miserint, de castro demohendo, quod cervicibus Grisonum impositum. Deum precor, ut te ex molestiis aulicis liberet, et sibi, tibique, ac Reip vivere sinat. Salve amice magne, et me amare perge. Heidelbergā, 5. lunii. 1. 6. 04.

LI.

GRatulortibi toto pectore felicem adventum in Germaniam, omnino occurrere tibi constitueram; sed retinuit me absentia uno tempore omnium collegarum, excepto Procancellario Culmano, ita spes nulla fuit obtinendi commeatus. Magnus Praefectus necdum rediit a celebritate baptismi Praefecti Simmerensis Comitis Ludovici VVitgenstenii. Principi meo iam adest in nova arce Landgravius Marpurgicus ille senex, qui Moguntinum inviserat; Moguntinus sollicite purgavit rumorem illum vanissimum de'montana strata (sic vocatur in antiquis documentis) recuperanda: Sed alium terrorem iniiciunt, rebelles illi Archiducales, minati invadere Frisiam, et Rhenum traiicere, eo nomine Mauricius Landgravius conventus Circulares expetit reprimendis istis, Lesierius noster scribit, fore omnino pacem cum, ..., sed dubiam. Apud nos rumor invaluit, in capitali morbo jacere Mauricium ad Clusam, et inde moram, oppugnationis: O Deus quam fragiles omnes spes in hominibus collocatae. Vormaciensis novus Episcopus Cratzius itidem vitae finem fecit, non diu gavisus principali dignitate. Sed omnes meae cogitationes defixae in eo, ut coram te frui liceat, quam metuo, ut transcurras tantum pro more tuo: ego autem te velim sedes hic figere, certe non puto in Germania usquam esse plures tibi obnoxios, tuique amantes, quam hic habeas. Obsecro te, meum Larem ne sperne, et qui Gravissetum beas tua


page 186, image: s098

praesentia, etiam me ne dedignare: vel fallor ego graviter, vel opportunius tibi erit apud me degere, quam in publico, praesertim, cum liberius omnia quae voles, imperare possis. Domino Gravisseto salutem dico, qui poterit rogatus curare istas Mombelgardum. Gratias habeo de procuratis iis quae ad me spectabant. Gratias itidem habeo de Panegyrico, qui communis erit amicis omnibus. Vive valeque decus meum. Salveat et Dominus Gothofredus. Heidelbergā 9. Iulii 160 4.

LII.

IGnosce quaeso importunitati meae, et qui me ferres, si coram adessem, intempestive te compellantem, et serias cogitationes tuas turbantem, idem litterulis praebe, quas abiicere vel non lectas tibi liberum. Gravisseti res confecta, nec restat quicquam expediendum: Optime certe cupio optimo Gravisseto, et scio quam ille sit tui studiosus: in amore erga te quidem mihi certamen cum illo, non eadem facilitas in te promerendo. Magno mihi tamen gaudio, amor ille tuus, qui extollit etiam aspernanda. Sed haec mitto, tuus ego sum mancipio, tot devinctus beneficiis. In... re, video eo redactam rem ut unicum agant, quo ventres ulterius pascere possint, omni jure et munere publico derelicto. Quid Senatui mentis sit, nondum cognovi. VVirtembergicus rogatus ut Lotharingos ipse conveniat, et tolerabiliores conditiones urgeat coram Nanceii, vel per splendidam legationem Bilderbekius ad vos redit, cui has committere volui. Ac iam te ipsum exspectare incipio, ō si diuturnior fructus tuae praesentiae daretur. Salveat Dominus Gravissetus, itemque Marinus. Tuque decus meum salve. Heidelbergā, 22 Sept 1604.

LIII.

OCtiduum est quod ad tuas respondi 17. Ian. datas Carolo Paullo nostro, interea nihil abs te relatum, tanto magis intenditur cura nostra de tua valetudine, quam nimis afflictam narrat valde sollicite Paullus. Nos hic habemus Baronem Rei danum et caeteros Brandeburgico, sed ii perendie discedent domum. Carolus Suecui per suum petit, ut Elector sororis suae ex Sueco filiam ad se recipiat pro arbitrio elocandam. ... ad


page 188, image: s099

Patrem suum recta proficiscitur, pro 40 millibus, quae Electori debet, privatim ipsi mutuo data, cum solvere ea non possit, offert famulatum suum in tot annos quot collibitum erit nostro. Sed ad illam Legatorum et Principum frequentiam (nam Saxo Coburgicus quoque nobiscum) accessit etiam a Britannia impostor, qui se legatum dixerat, et nomen sumpserat Roberti Gray ex Baronibus Faulensium. Is ipse qui Colonienses eluserat, et cathena aurea emunxerat, is decepto Coadiutore Coloniensi, Trevirensi, et Moguntino, per consictas litteras; huc quoque litteras attulit, in quibus dolus statim deprehensus, itaque serio interrogatus, et remotis famulis tribus, quos Coloniae sibi adsciverat, custoditus, fassus est fraudem, et ex chartis quas apud se habuerat, deprehensus esse Thomas Douglassius Scotus, Regis secretarii frater, qui ob scelera ex A'nglia, profugus, hac se arte ad opes perventurum putabat: et cum superstitiosus Papista sit, conatus suae factionis hominibus utilem operam adversus Regem suum et Patriam navare. Iam misericordiam Principis implorat, et cum mortem se promeritum fateatur, unum petit, ne ad Regem remittatur, petitque imperitiae et juvenili aetati ignoscatur, 25. circiter annorum videtur, Latine, Gallice, Italice satis expedite, sed male fabulatur. Moguntinus ipsum effigie sua aurea donavit ita fabrefacta, ut cum recludi possit, in medio habeat... Credo ego fore, ut tota series ad Britannum perscribatur, et exspectetur eius voluntas. In Hungaria idem status rerum. Botskaius offert ad Caesaris obsequium se rediturum, si perpetuus superioris Hungariae Gubernator constituatur, libertas et religio ipsis sinatur, et de iis qui harum turbarum caussae fuerunt supplicium sumatur, et judicandi Hungaris tradantur. Caesar, ut antehac monui, Circulorum conventus quam celerrime indici ad decernenda nova auxilia petiit, et ne hora ulla omittatur in re maturanda. Ecce Vormatiensis noster ait sibi videri indicendos conventus in Kal. Maias. Hic scilicet ostendit quam festinandum existimet. Ad... iturus erat Brederodius, sed illi certiores facti, per amicum quemdam, suadent operae parcat, non enim receptum ut illi in alios nummos erogent, assueti undiquaque capere: candide hoc, et fide antiqua, sine fraude dolove. Loisae Christinae Freherae munus a Gravisseto ad me missum tradidi sollemniter matri, illa et splendorem, et pretium muneris admirata, et verbis extollens,


page 190, image: s100

gratias egit studiosissime. Lipsius iam edit alteram Divam Virginem asperi collis, et monita Politica, ita Schottus Grutero. Grunradius, Gruterus, Camerarius, Gernandus, Dathenus te salutant: Itemque Boschius, is Scultetus apud nos factus: Bakovius enim in consilium rationalium allectus, Vive valeque beatissime Heidelberg. 5. Februar. 1605.

LIV.

ANte quatriduum ad te dedi litteras, illa vespera accepi Argentorato tuas 29 Ian. datas, et heri binas abs te 24, et ult. Ian. scriptas. Nihil te amabilius, et litterae tuae mihi prae omni auro: sed temperat imo aufert gaudium, nuncius de afflicta tua valetudine: quin tu unice in eius curam incumbis? non ut medicis te excarnificandum praebeas; sed ut quidquid valetudinem labefactare potest, vites. Si Lutetiana aura tibi gravis, quin alio concedis, et tandem ad nos redis per mitiorem auram? Certe domi meae suppeditabitur, quidquid voles, quod mea tenuitas non praestare poterit, amici repraesentabunt, quorum fateris in Germania te nusquam maiorem copiam habere. Si ea felicitas mihi contingeret, ut tuo convictu frui liceret, nihil porro expeterem, in tui unius praesentia ac suavissima consuetudine acquiescens. Conspirat mecum Dominus Gothofredus, qui omnino secessum in Germaniam tibi suadet, si valere velis. Fortunarum jacturam te aequo animo ferre posse scio, ita animum tuum novi supra haec fluxa erectum Interea Deum comprecor. ut te restituat et confirmet. Quod gratias agis de libellis missis, erubui, qui abs te prae, stantissima et pretiosissima opera habeo, et quotidie gratissima et rara munera accipio, sine spe referendi. Marnius graviter peccat, si Plessaei opus, non legibus datis suscipit, sed nimis attentus est ad rem. Putschianos Grammaticos deterrimo et minutissimo charactere exprimere vult, neque uti paullo grandiori; nisi caveatur Genevenses non idem expressuros: qui certe ferendi non sunt cum in aliorum res involant cum damno publico. De impostore scripsi nuper, qui se apud Colonienses, Electores caeteros Rhenanos, et hic legatum Britannicum simularat, is iam imposturam fatetur, et nomen sibi esse Thomae Duglassio, quod propter crimen ex Anglia profugus, ex inopia ad haec consilia descenderit, deprecatur supplicium, imprimis ne Britanno mittatur, Ridiculum est,


page 192, image: s101

quomodo ipse Pontificius et lesuitarum Romae discipulus, Ecclesiasticos eluserit, Nuncio Apostolico Coloniae persuasit Regem Pontificium incorde, singulis diebus clam missam audire, religionem simulare donec opera saecularium Romanorum Imperator fiat: post professurum publice quod animo reconditum gerat, atque id ipsum spopondit etiam Electoribus Ecclesiasticis. Si voto potiatur facturum hunc Nuncium Cardinalem, ac sede vacante plane Pontificem... ipsi praeter cathenu. Iam auream cum sua effigie, etiam Ianblancum auro inclusum cum armis suis dono dedit, ob consecrationem ad varia utilem. Vive vale anime mi, et valetudinem unice cura. Heidelbergā, 9. Februar. 1605.

LV.

EXperiri libet num hac viā per Argentoratum certius et citius deferri litterae possint, quam illa altera Sedanensi, qua indignor cumulari epistolas et gratiam perire tanta mora: quamvis iam non magna seges rerum scriptione dignarum. In conventu Bacharacensi Ecclesiastici nostri liberales sunt, et Caesari decreverunt menses 10. atqui vicissim duo illi inferiores negant se praesta re quidquam posse, ob incommoda vicinorum belligerantium: ita quod verbis promittunt, reipsa negant. Nobis stat sententia, nihil erogare, quod ad oppressionem fidelium convertatur... in convivio, vino calidus, in Botskaium omne virus evomuit, hominem esse vilisoriginis, ne quidem ex nobilitate, negotiationem boum exercuisse, et cum in opibus vix mille haberet, fraudibus rem auxit ad quinquies centena millia: his opibus suffultum, spiritus sumpsisse ad Regnum invadendum, auro corrupisse Hungaros, et hos motus excitasse, religionis nullam umquam sibi curam fuisse, esse praeterea debilem senem corpore mutilato, et sanguinarium crudelemque, adeo ut Germanis militibus desectas auriculas dono miseritTurcae, magno numero. His ego tamen fidem minime adhibeo, gnarus quam ille audacter asserere soleat, quae ad scopum suum facere putat. Anspachicae copiae, ductore Fuxio, concurrunt agminatim: et numeri complebuntur, equitatus conscriptio irrita facta: sed Rex praeclare, qui tam liberalem opem ferat, pro publica salute dimicantibus; nos pro nostro modulo. Praeses noster febricula per hos dies a publico arcetur: Denaisius noster podagram, incredibili


page 194, image: s102

abstinentia domuit, totis 10 diebus, ne guttam bibit, neque liquidis sorbitiunculis adeo usus, saevos dolores ita repressit, sed simul corpus ad summam debilitatem depressit. A Britanno huc venit cursor Duglasii caussa, eum Rex ad se mitti petit, castigandum ob imposturam, qua Regis nomine abusus: litteras necdum vidi. Aveo cognoscere judicia vestra de Idolo Hallensi: Tilenus vehementer probat, sed et omnes quos hactenus audivi: Quam gaudeo Scaligerum in aream processisse adversus mortalium impudentissimam sectam, postquam jam alea jacta est, pedem referre porro non poterit. Tu vive valeque felicissime. Heidel bergā, 15. April. 1605.

LVI.

LItteris tuis, Aurelianis datis 17. Apr. nihil amabilius, nihil optatius; et volupe mihi est, si quid a me proficiscitur, quod te oblectare possit, cum tu tam assidue me bees. Quam gaudeo, approbare scriptum de idolo, idem omnes boni judicant, etiam Tilenus ac Gentilis laudibus in coelum usque efferunt, et hic quidem Deum restatur, se in hoc genere nihil vidisse perfectius, hoc saeculo tam feraci talium. Miseret et me Lipsij, quem veneror, sed potior fuit cura juventutis praecipue cui fucus detegendus fuit. Quod publicis tricis valedixisti, probo in hac confusione rerum, scio nihilominus opem tuam nunquam Ecclesiae aut Reip. defuturam, ubi ubi occasio erit. Certe Paullus noster in tenebris, quamdiu tu sol ipsi non luces, sed gaudeo te ipsi adcurrere. Anspachius exspectationem de se excitavit, utinam ei respondeat, peracta celebritate baptismi Darinstadij ad exercitum profectus: etiam Anhaltinus abiit ad Socerum suum, inde huc reversus. Si equitatus quoque instrui potuisset, momentum aliquod rebus Ordinum accessisset, jam metuo ut scopus obtineri possit. Placet quod... summam illam auctoritatem corruptionibus obtinere necesse habuit, certum argumentum corrupti regiminis, cum auro venalia sunt omnia: rem magnam ipse praestiterit, si Hispanorum invidiam sustinuerit, et cum... non collidatur. Ex Hungaria perpetuo nunciatur, Vn. garorum res augeri, Caesaris ad desperationem redigi. Varadinum Botskaius obsedit, nulla spe subsidij reliqua, cum Basta destitutus pecunia et comeatu, etiam deserere omnia constituerit... vidua custoditur


page 196, image: s103

et qui adulterii in ipsa reus... Zigenhaemi in vinculis jacet, Illa renuntiavit instrumento omnibus quae maritus in eam contulit, modo custodia solvatur, intelligit illa scilicet, unde ipsi haec mala. Iam salve amice maxime. Heidelbergā 24. April. 1605.

LVII.

UBicumque sis, amorem mei non exuis, qui elucet in omnibus epistolis tuis, quamvis extra lucem aulicam jam degas: nam et jam tuas accepi 21. April. datas Aureliae plenas amoris. Quam gaudeo probari tibi scriptum Idolo, certe omnium bonorum cum magno applausu acceptus est. Sed facetiae illae scholasticae commoverunt nostros Academicos, adeo ut Rector distractionem libelli edicto inhibuerit, et jam vindictam spirant magistri, eo quod nimis contumeliosus sit interpres in totum ordinem, et quia Goldastum editorem huius ludi ex typographo cognoverunt; et stilis et telis in illum insurgunt, atque etiam aulicos in partes trahunt, quos nimis rusticatim ille tetigerit. Sed tu facete meam miseriam tangis, qui triobolares libros rependo tuis aureis et pretiosis voluminibus, quae [gap: Greek word(s)] assidue in me effundis. Lente adhuc procedit conjunctio nostrorum, et Charitinus procedit tamen, de Saxone vane sperarant quidam e nostris, itaque jam spes illa decollavit, superest ut ceteros retineamus in cursu, et in eo laboratur, atque adeo Anbaltinus ipse ad Charitinum hodie profectus hac de caussa: post iturus est ad Socerum suum in VVestphaliam. In Franconico circulari conventu decreti menses 12. Vormatiae adhuc conventus durat; Hessi contra promissa se molles praebent, ut qui gratiā se Caesaris indigere fateantur. Haec cura Reip. quae ad privatos respectus fere diriguntur. Anspachius celerrime ad Mauricium festinavit, adeo ut ne Coloniae quidem pedem e nave extulerit. Deus bene fortunet. Illustris Dominus Magnus Praefectus et collegae te amantissime resalutant. Mareschallum nondum compellare licuit. Denaisius noster multum debet tibi, de tam amico etc aequo judicio de suo libello, vides non vane me antea tibi hominis virtutes praedicasse. Douglassius adhuc hic exspectat reditum cursoris Britannici. Moguntinus misit huc exemplum litterarum Britanni, in iis gratias agit de benevolentia, quam ostendit in litteris Douglassio impostori datis, et quamvis


page 198, image: s104

iste omni supplicio dignus sit, tamen gratum sibi esse, quod per hanc occasionem ad amicitiam mutuam aditus factus. Regis ad Palatinum litterarum exemplum nuper misi. Iam quod addam, non habeo, quam nos vota facere pro tua incolumitate et felici ad nos reditur. Vive vale candidissimum pectus. Heidelbergā, 7. Maii, 1605.

LVIII.

LItteras tuas 20. Maii Fontanobleaei datas recte ad me transmisit bumanissimus Gueretinus, qui officia sua mihi tam amanter et subinde defert, ut valde ipsi commodare cupiam. Ad Pyramidis demolitionem jussu Regis factam stupemus omnes, et quis non praevideat, quos spiritus sumpturi sint, quibus iste conatus successit: sed Deus omnia haec ad suam gloriam et Ecclesiae salutem dirigit dejecta mole illa, non extinguetur tamen memoria nefandissimi facinoris. Landgravius Mauricius indicavit se optime sperare, si Elector noster arbitrum se praestet ad controversias quae sibi cum Brunsuicensi componendas; fore ut firma coeat rursus amicitia, in ea re jam laboratur. Carolus Paullus modum facere non potest (neque sane reperiri quit) tuis officiis ac virtutibus praedicandis, itemque Tondorfius, atque hi sermones nostri paene unici fuerunt, dum hodie extulimus Gernandi nostri filium minimum. Vota nostra fere, ut te frui hic incolumi possimus, et molestissimis tricis liberari illic possis... cum Comitibus mirifice displicuit omnibus nostris, ob factum insolitum, et affectatas delicias, cum in meridiem stetri, et ex nocte diem facit, quod importunum toti sodalitio, satis aspere derisus maritus qui indulgeat: ego non minus rideo eos qui istis de rebus queruntur, quam hermaphroditarum mores ipsos. Certe Satyrica duo scripta in mollitiem aevi, quae tuo beneficio habeo, mihi maximopere placent, et si cui haec foeditas ob oculos posita, nauseam movet, profecto peponem pro corde gerit. Magno cum risu hodie ex Anglicis litteris cognovi... per splendidam legationem Britanno obtulisse effigiem suam cum veste torqueata et Panegyricum... quo nomine merito derisus. Mirum cur hero meo invideat Panegyricum hunc, cum et... iter et Italicum dono miserit, ni miserit, faciam ut exigatur. Cras infelix ille Douglassius cum custodibus 6. mittitur secundo Rheno in


page 200, image: s105

Britanniam, multis verbis per litteras ab Electore liberationem aut supplicium flagitavit, exhorrescens crudelitatem supplicii patrii, verum obsequendum voluntati Regis... Te salvere iubeo, ac voveo ut tricis libereris feliciter. Vale Nobilissime Domine. Heidelbergā, 28. Maii 1605.

LIX.

REcte mihi redditae binae tuae 10. et II. Iul. datae, etiam opus historicum P. Matthaei, Sedano recte ad me missum. Profecto stupeo ad illam tuam inexhaustam. in me benevolentiam, neque ulli te sumptus deterrere possunt, quo minus in me accumules, quidquid mihi jucunditati aut utilitati esse potest. Suspicatus fueram prius esse Cayeri historiam, qui idem argumentum tractavit, sed iste maiore cum apparatu, quem exponit sane plausibiliter in prooemio, Gratias tibi habeo maximas, sed tu jam dudum effecisti, ut ingrato mihi moriendum sit. Grammaticos veteres iam ad Putschium ipse detuleram, sed domo aberat; ō utinam eum ardorem ad opus istud exornandum adferret, quem decet. Queritur de laboribus immensis in indice conficiendo, et mallet dare notas suas; ego dissuasi vehementer, et bonum indicem pro notis esse dixi, et maximo ipsi levamento fore indicem ad notas suas rite conficiendas. Ait se unum hoc agere posthabitis omnibus aliis studiis Verum magna tua felicitas, qui thefauros istos nancisci potes, posteritatis hoc tuum studium erit laudibus extollere. Inerant in bene obsignato fasciculo omnia quorum mentionem fecisti, et dabo operam, ut Putschius salva ea tibi conservet, uti et priora. Gaudeo probari vestris hominibus Anthallense, mitto jam utriusque formae, quantum tabellario committi potestmerito gratulatur sibi Denaisius de successu in tam utili opere, Sed de tuarum rerum statu praeclaras nobis conceptas spes tu plane: infringis: nobis certe omnia propemodum confecta nunciata fuerant, ex veteribus debitis portio numeranda, novum salarium duorum millium aureorum decretum, cum priori dignitate: sed quidquid erit, te tamen nos potituros sub autumnum, confido, ac: quod decedet Reipublicae, si ei re subtraxeris, accederrei litterariae, quam tuum otium mirifice illustraturum est; tu tantum te tibi vindica, ut Deo, tibique vivere possis: nam revera, ut te dixissea liquando memini, publica


page 202, image: s106

species praetenditur, privatis cupiditatibus fucandis. Nescio, jam scripserim, Illustrem Comitem VVitgenstenium Ludovicum, qui magnum Praefectum apud nos egerat, animam Creatori reddidisse, vixerat annos 5. et sincerae, minimaeque fucatae pietatis exemplar fuit: placidissime extinctus est, inter pias ad monitiones, quas filiis suis instillabat. Excessit secunda die Iulii, postquam quietam Seinensis comitatus possessionem per plurimas difficultates adeptus, liberis reliquit. Benevolentiam suam in me assiduitate litterarum, quas eleganter et prudenter Latine scribere solitus, constanter demonstravit. Genero suo Magno Praefecto, nobisque aeternum sui desiderium reliquit Socer meus Hainhofii in Boiaria aedificat, nihilominus tamen etiam de publica salute sollicitus, in eo laborat, ut... nobiscum concorditer vivere persuadeantur: quod etiam Neupurgicus litteris suis ad Electorem datis probat, sed urget ut colloquium instituatur inter...; exquo nihil fructus sperare possum, adeo stat istis hominibus, minime cedere. Vale decus nostrum. Heidelbergā, 16. Iunii 1605.

LX.

EX tuis ad Colbium litteris 9. Aug. datis, cognovi te in procinctu esse, itaque jam confido te salvum et incolumem Argentoratum pervenisse, et vota mea, rata facta; jam vix me teneo, quin ad re excurram, et candidissimum istud et carissimum pectus amplectar. Gentilis noster Velserum invisit Augustae his canicularibus, qui cum multa de litteris, tum etiam libello de Diva, atque has Lipsij litteras communicavit, quas Gentilis vetat, ab alio praeter me legi, nec pecco in ipsius interdictum, dum tibi mitto, tu enim mihi alter ego. Est ita certe ut isti judicant, libellus ille noster pestilens, sed idolis eorumque cultoribus, quo etiam tendebatur. Vellem Lipsius ipse responderet, haud dubie veritatis lux clarior fulgeret: sed Alex. Romanus Mathematicus celebris, qui ante VVirtzburgi, nunc Lovanii Canonicus docet, Norimbergae in Gentilem incidens negabat Lipsium scripturum, Theologis se disputationem de idolorum veritate et cultu demandasse, ipsum plane affectae esse valetudinis et in horas mori. Scribanio demandetur ea cura, qui in Amphitheatro


page 204, image: s107

plane Iesuitam egit, id est conflatam ex mendaciis et maledictis personam, cum plusquam canina impudentia: quis ferat stercus illud, quo Scaliger inviolabilis hactenus collutulatur? Indignum facinus! sed par tamen est, ut lupi agnis infesti sint. Lipsius constituit Lovaniensem quoque Divam producere et eam fore postremam operam suam dicit, ergo trigam habebimus ineptiarum et superstitionis. Vive vale decus: nostrum. Heidelbergā, 19. Aug. 1605.

LXI.

HEri respondi statim ad binas tuas 24. et 25 Sept. datas, et gratias egi de libris missis, non habeo quo par referam, jam VVidemarkerus alteras tuas 24. Sept. scriptas reddidit, cum excerptis de rebus vestris, et litteris Sagii Centurionis. Graviter tu praevides pericula, et indignor tam parum cordi ea esse, quibus esse debebant. Mulhusianus conventus irritus factus per Saxonem et Brandeburgicum, [gap: Greek word(s)] : vix est ut Caesarianis id deberi credam, sed hoc indignor, Evangelicorum hic non vigere curas. Premunt nos fatales poenae, in quas ruimus caeci, sed haec mitto. Denaisius tibi de munere Casauboniano, qui gratias verbis agat non reperit, ita enim ille ad me; Sed Bongarsio qua fronte occurram, aut gratias agam verbis nudis pro magnis factis? plane pudore victus abscedo, ne oculos quidem contra attollere audax. Decoctor mihi videor publicus, et merito post columnas latere, nisi me pinguior quaepiam et insperata sors foro restituat. Bene quod res mihi cum benigno creditore, cui satisfacere possum, eo quod facere possum, hoc est animo, aut si rem spectes, nihilo. Ad Casaubonum en litteras dedi, sed inanes, sperabam mittere posse Isidorum Pelufrotam, sed vix puto absolutum: faciam ut primum licebit, pudet certe pro tantis muneribus verba tantum regerere: sed Schoppiusquam intolerabilis, ō mancipia foeda quid, quaeso, illud est, quod Velserus de carmine Thuani, quo offensus Bavarus? sed de illis coram. Resalutant te collegae et Paullus VVidemarkerum honoris causa conveni, dignum fortuna sua, Vale maxime amicorum. Heidelbergā, 18. Sept. 1605.



page 206, image: s108

LXII.

IMmensum frigus, et nivium altitudo retinuit hic Praefectum fisci Ecclesiastici per hoc triduum, ideoque has jam addere licet. Hodie a Brunsuicensi venerunt litterae, quibus Electorem invitat ut ad se veniat VVolfenbutelum, ubi Rex Daniae eum exspectet, cupidus notitiae ineundae cum Electore et amicitiae contrahendae. Dux autem etiam suā caussa vehementer urget adventum, quod id sibi solatio, hostibus terrori futurum sit: sed ego vix fieri posse existimo, ut Elector se in hoc iter det, cum tumor in altera manu nondum decesserit, et pedes adeo infirmi ut sine scipione aut fulcro incedere ne in conclavi quidem possit, adde frigus istud praeter huius coeli solitum, acre nimis et constans. Animus tamen eius eo fertur. Saxo quoque venturus est eodem. A Sierio hodie accepi litteras: dicit Northumberlandium e custodia Archiepiscopi Cantuariensis deductum valido cum praesidio in Turrem Londinensem; ac iam existimetur, si non conscius totius sceleris, saltem partis alicuius, et constare non tantum tenuis fortunae homines huius paricidii reos. Exspecto ulteriora, et num pro certo... sceleris impulsor, quod Gallicae litterae suadent. Princeps noster Fridericus Sedano gratulatus per litteras Principi VVallensi de servato ipso cum patre et regno, et noster litteras dat, vellem mitteretur, qui graviter ad officium Regem illum compelleret. Te Deus servet incolumem. Heidelbergā, 27. Dec. 1605.

LXIII.

IAm tandem omnes tuae, quas ad me dedisti, plenas prudentiae et amoris, recte mihi redditae. Litterae tuae copiose scriptae, de coniunctione nostra cum Ordinibus probantur illis, quibus ostendi eas voluisti. Haec una via, quam monstras, est ad salutem expediendam, aliter periimus, et ego ex superioribus tuis etiam litteris ea de re et cum nostris et Brederodio ipso accurate egi. Vnum nobis obstat, quod inanibus sumptibus nos exhaurimus, ac iam supra octingentos equos hic habemus quotidie pascendos, cum innumeris ventribus otiosis si isti sumptus comparcerentur, quam praeclara geri possent: sed de abitu cogitare incipiunt, ac intra triduum abituri putantur, ita tamen ut


page 208, image: s109

in nova arce biduum etiam se venationibus oblectent, inde Darmstadium ituri ac Hanoviam. Mauricius Landgravius eos ad se quoque invitavit, qui legatos misit VVolfembutelum, in iis Beinebergium, qui Regem Daniae Cassellas invitarent, eo si pertrahitur Rex, spes est huc etiam venturum. Noster cupide eo fertur, et restifutus est iam, pedes tamen valde adhuc imbecilli: sed quas gratias tibi agam aut referam de tot memorandis, quorum me participem esse voluisti. Et nos gratulamur Gravisseto; ardor tuus amoris in illum elucet nimia illa sollicitudine, quae etiam quietem tibi interrupit, sic solet amantibus: exosculor hunc tuum in illum affectum, et tamquam in speculo considero amorem tuum in me quoque, ut qui meminerim te nos duos coniunxisse, quos iuxta in his partibus ames. Thuanum summum virum restitutum. Reip. gratulor, quod etiam nostii memoriam colit, in eo magis magisque nos sibi devincit, certe vota ardenter pro ipso ad Deum fundimus. Quae tu communicasti. Merargiana et de insani hominis in Regem impetu, longe exactiora iisquae nos Lutetia acceperamus, quamvis Gueretinus accuratissimus sit: Sed de colloquio Regis, cum Hispanico legato, varietas quaedam est, et spero fore ut mascula consilia locum reperiant. Ex Anglia nihil recentius habeo a Sierio, et praeter gratulationem etiam exhortatio accessit ad suscipiendam causam communem contra Antichristum, nosterque suam opem offert. Atque ecce redduntur iam tuae 12. Ian. scriptae a Castilionaeo cum excerptis ex epistola Thuani, vide quae improbitas istorum hominum, qui per calumnias praestantibus viris metum iniicere tentant. Spero ego haec talia magis alienatura animum incomparabilis istius viri, a factiosis istis hominibus; et censuram Romanam ferat ille, cui constat veritas rerum, quid aliud inde concludat, quam quod nostri: dicunt, sedem esse mendacii et abominationis; certe porro locus ipsi non permittitur dubitandi, quando in historia sua, nil nisi veritatem nimis nudam arguunt. Lipsius Grutero scripsit, se Lovanium describere, credo illud ipsum esse, quod antea nobis innotuerat, velle ipsum Virginem Lovaniensem addere prioribus duabus, et quando tam male acceptus in Hallensi, iam alium fucum illinet. Sed tua exspectamus, ac quamvis per intervalla haec tractes, tamen recta et vera dabis. Gravisseto gratulor reditum e periculoso itinere, et gaudeo vota nostra rata. Tu salve decus meum. Heidelb. 5. Ian. 1606.



page 210, image: s110

LXIV.

PEr Iuntam scripsi, ac misi a Marnio litteras, iam nil est quod prioribus addam, neque quidquam litterarum acce pi ab eo tempore. In Prussia principia sunt dissidiorum, dum nobilitas magis ad Polonos propendet, praesertim qui vicini Masoviis; Civitates et Barones Brandeburgicis addictiores. Magno conatu magnas nugas describunt, qui splendorem nuptiarum Polonicarum nimis operose narrant, putatur fore ut fraus Demetrii patefiat, quem Iesuitam esse suspicantur. Dominum Gravissetum officiose saluto, et eius consilium expeto, in redemptione proprietatis, cuius nos usum fructum habemus. et Numinis tutelae commendo. Vale animae dimidium meae. Heidelbergā 27. Ian. 1606.

LXV.

LItteras tuas 12. Febr. datas recte accepi, ac adiunctas statim distribui: sed tu iam iterum rides ineptias meas, quod neminem sine meis litteris ad te abire patior, hoc tu diligentiam nominas, vereor ut importunitas sit, praesertim cum argumento fere destituar. Recte tu de Castilionaei itinere, litteras litteris pensandas fuisse: sed et tu benigne, qui interpretatus hoc factum in obsequium Regis. Cras abeunt hinc qui Principem nostrum Sedano reducant, Baro VVinneburgicus, qui Praefectus Alceanus, item Starkemburgicus, Carolus Paullus, et iuniores nobiles alii: sed miror nondum venisse Bullioniam, quae exspectabatur ante multos dies. Induciae factae in Hungaria usque ad exeuntem Iunium: spes pacis rursus ostentatur. Quae a Sierio accepi iam, exscripta en mitto, et Gentilis litteras, veteres quidem, sed lectu non indignas. Velim scire, an revera Iesuita sit ille Mathematicus. Domino Gravisseto gratias maximas debeo de cura in negotio nostro, ipse optime pervidit rem ipsam, exspectandum erit, quid Valentiana scribatur, ipsum et uxorem salvere iubeo. Pro te autem vota facio affidue, non minus quam pro Patre meo, quem etiam saluto: itaque vale decus nostrum. Heidelbergā, 6. Febr. 1606.



page 212, image: s111

LXVI.

DEsiderium grande tui reliquisti nobis abiens, prosequor te assidue votis et precibus. Valetudo mea confirmatur, ac domum adhuc servo, non quod necesse judicem, sed quia id amici iubent. Ipso quo a nobis discessisti die, a Lesierio litteras accepi 15. Febr. datas, quibus multa de suo in te studio dicit, ac optat ut aliquando te Londini videre contingat. Etiam a Gentili nostro eodem tempore litteras accepi, in quibus multa tui mentio. Sedanensia nos in suspenso tenent, neque exitum huius fabulae prospicere possum. Savilius scribit se notas in Tacitum, si fieri possit istis nundinis mihi remissurum: addit sibi collectas per Darimplium suum supra trecentas homilias Chrysostomi, quae hactenus lucem non viderint: sed remissurum se esse ipsum Lutetiam, et fortasse etiam in Italiam ad reliquias conquirendas: laudabile viri institutum. Denaisius queritur de Catoniano rigore tuo, quod non passus tibi persuaderi, ut secum pernoctares: prosequitur te quoque faustis comprecationibus. Sierius aliud non nunciat, quam captum Iesuitam Garnet provincialem, qui diversis in locis docuerit, non ideo irritam coniurationem factam, quod Deo coepta displicuerint, sed propter iniquitatem eorum qui susceperant. Auditores suos ita instruxit, ut si a magistratu etiam iureiurando adacti interrogentur, constanter negent se scire, convicti deinde periurii, Iesuitica distinctione effugium quaesiverunt, quod nempe aequivoce ignorarint, non enim scivisse cum intentione declarandi: ō acumen pestilens et dignum societate. Salutat te Praeses, Socer et tota domus mea. Heidelbergā, 10. Martii 1606.

LXVII.

REcte et ordine mihi redditae tuae, quibus nihil mellitius, optatiusque, sed in isto capitis pertinaci dolore nolim te laborem scribendi sumere, praesertim tam copiose scribendi; sed profecto cum te novi, ut tua omnia desideriis amicorum postponere soleas. Casauboni assiduitatem in Polybio laudo, et admiror: eius Gregoriana mirifice placent Socero meo, ob similitudinem argumenti, quod ipse etiam tractat de Concordia. Quam placet quod Britannus cedere Papae non vult: ō factum bene:


page 214, image: s112

agnoscat iam Gallus, Hispanusque et Caesar, adeco se non Majestate vera frui, quando in terris aliquem supra se agnoscunt: heu foedum servttium meretricis Babylonicae. Nescio unde Polanus habeat de concordia Darmstadii aliquid actum. Hoc scio istos in unico potandi studio valde consentire: reliqua impetu et impulsu suorum caecorum in morem ferri. Ergo Papa Astrologis credit belle, praeclare, et concilio Tridentino convenienter, scilicet: ō rem abominandam, atque ille auguratur haud dubie Venetias ex tribus istis, interituris esse. Sed metuo ut prolixitate mea, capitis dolores incendam, tu incende potius litteras istas, sed in pectore incendium amoris foveac vale felicissime. Heidelbergā, 7. Iulii 1606.

LXVIII.

BInas hac septimana rursus abs te accepi, 16. et 20. Iul datas. Sollicitum me facit quod capitis dolores nondum recesserunt, et tu tamen in iter te dare constituisti, quod ut feliciter et ex animi tui sententia conficias, Deum comprecor. gaudeo comitem tibi futurum Perrottum, cuius virtuti, experientiae et doctrinae faveo, ac amicitiam cum ipso hic initam colere officiis cupio, cumque saluto amanter. Gravissetum avice exspecto, nec deerunt ipsi filioque officia mea, ubi ubi usus erit. Casar Italicicus recte redditus Grutero, et Targetus, ait, PiiV. Vitam se cum mercibus suis composuisse, quas in dies exspectat. BarneVeldios et Meursium huc adventare gaudeo, Meurfius Hagae in me officiosus fuit, reddam par pari, qua potero. Principium luis Lutetia nae quoque sollicitudinem meam pro te auget, nam commercium tantae urbis vitari nequit, et metus est ut malum latius propagetur. Spirae tam saeVire caeperat exinanitis duab. domibus, sed iam remisit rursus; in vicinia nostra et praesertim Via mont ana, quam Vocant, Francofurtum versus, iam pullulat. Escuyerius feret praemia Virtuti sua digna, uti coniicio ex iis quae Gueretinus scripsit, sed istius tam spectata virtus et: probitas, ut frustra in cum vipercam linguam strinxerit miserabilis ille, qui suo hero dedecori est, gnaro satis huius morum: Quae Carolus Rex Suecorum Principi meo de sicariis interceptis et a Polono, ac Iesuita Barthio submißis scribit, descripta tibi mitto. Propendebat ad pacem arbitro Electore et Landgravio incundam, sed quid serio agi possit, cum ita animatis, videxe se non posse


page 216, image: s113

ait. Iesuitarum scelera ubique propalantur, et tamen factiones adhuc pestem istam tuentur. De Demetrio cum suis Moscae trucidato etiam ex Polonia nunciatur, et caedem factam, postquam fassus esset, se natione Polonum a Iesuitis ad istud facinus aggrediendum impulsum. Caesar Electorem per litteras hor. tatur ut in Circulo Rhenano, auctoritate sua permoveat reliquos ad praestanda auxilia quae petit; ab Electorio Circulo petit mille equites, a Rhenano superiore, quatuor millium peditum Regimentum ut Vocant: ex aggerat periculum a Turca et rebellibus, et se constituisse Comitia Imperii indicere in mensem Novembrem. Saxonem Vulgō iactant venturum Meguntiam, et iam metatores ibi diversoria hospitibus assignarunt. Certi tamen nihil adhuc habemus: vix puto si advenerit, ipsum huc concessurum; adeo sui opinionem malam ipsi de nostris hominibus impresserunt, neque sane quidquam ex congressu, quod in publica commodare. dundare possit, prospicere queo. Ritershusius ad me misit exempla litterarum Scaligeri et Lipsii ad Taubmannum quae hic una accipies. Existimat ipse tangi a Lipsio auctorem Dissertationis de idolo Hallensi, qua de re ambigo ego, neque ratio temporis convenire videtur. Hos Scazontes in Scioppium vellet mitti Scaligero, nescio an tanti sint, nam nec inventio, neque elocutio satisfacit. Resalutant te ac omnia fausta ad iter precantur tibi, collegae mei omnes, itemque Grunradius, Camerarius, Gruterus, Boschius. omnisque familiola mea. Deus te ducat ac reducat, ac det quae optas, maxime et spectatissime amicorum. Vale vale animae dimidium meae. Heidelberga, 14. Iul. 1606.

LXIX.

ANte octiduum ad te scripsi, post misit ad me litteras tuas Gravissetus, quibus abiens filium eius tanto ardore mihi commendas, ut curam ipsius meis liberis praepositurus sim. Gravissetus Buvvinkhusii adventum exspectatadhuc, brevi post filium adducturus. Gruterus vellet verasesse laudes, quas ipsi tribuis, gaudet de iudicio tuo. et revera talis est, qualem depingis... in Circulo Suevico agit, nuper donatus ab; ... torque ingentis pretii, 80. adamantes numerati, et ille se jactat tamquam laudabile esset munera capere ab hoste publico religionis et libertatis. Landgravius Mauricius adhuc peregrinatur: credo ut notus fiat: certe praedicatur litteris


page 218, image: s114

omnium prudentia eius et comitas. Gruterus noster totus in indice Tacitiano. De libellis abs te missis gratias habeo ego, amicique, maximas. Sierius ad nos scripsit de Balo Hiberno ex Hispanici legati aedibus abducto, et sociis eius deprehensis, quae scio ad vos etiam nunciata. Mirum si necdum agnoscet infidam ovibus cum lupis amicitiam. Ab Anhaltino Dessā huc missus, Bila, consiliarius, ut de coniunctione arctiore agat, sed reliqui eo nomine evocati, non suos miserunt adhuc. ita languet ubique publicae salutis cura. Elector cum Palatino Gustavo et Badensi se oblectat sollemnibus cervorum venationibus. Te amici omnes officiosissime salutant, et in omnibus congressibus vota pro te faciunt. Salve decus no strum Heidelbergā, 4. Aug. 1606.

LXX.

GRatulor tibi toto pectore felicem adventum in vrbem. Pater Barthius cuius in praecedentibus litteris mentionem fecit, Iesuita est. Bonum factum, quod qui Lojolitarum consiliis reguntur, infelices exitus sortiuntur. Certe Polonus in ancipiti haeret, exclusus, ut nuper scripsi penitus e Suecia, Regni procerum decreto. Carolus Suecus unum ex proditoribus illis forciprbus candentibus in minuta fiustra discerpendum curavit... aiunt, iam compotationes aversari, et aulicam suam familiam omnem ab ebrietate arcere sevaerissime: quod mihi paene incredibile videtur: addunt et gratum illum Regem coli a populo Britannico propter comitatem. Vtinam serii aliquidagant inter festivitates illas: certe Danus post detectam illam inanem coniurationem per litteras Britannum monuit, ab Hispanis sibi caveret. Freherus dignitate Historici Palatinicum honesto stipendio auctus. Nescio an iam ante tibi significaverim, Moguntinum iussu Caesaris vehementer expedivisse Nassovii patris aut filii colloquium, mira et grandia pollicitus illi familiae; si pacem cum Hispano ab Ordinibus impetrent. Satis noverunt isti artes, itaque cautos futuros spero. Segetus nobis narravit, Fra Paolo Serviram, illum qui Papae auctoritatem Venetiis oppugnat, ideoque effigies eius Romae exusta est, esse virum doctissimum in omni scientiarum genere: trium tamen igarum penitus esse, poeticae: musicae, et amoris. Cetera criticum etiam et antiquitatis exacte scientem: mirifice praedicat hominis praestantiam. Vale decus


page 220, image: s115

meum, et rebus confectia feliciter ad nos revertere Nobilissimum Dominum Ancelium officiosissime saluto. Heidelbergā, 17. Augusti 1606.

LXXI.

SCripsi nudius quartus ad te festinantissime per Sedanensem: heri mihi reddidit tuas 5. Septenibris datas, Salmasius: quem etiam in coena retinui, miratus in adolescente tam raras dotes, carus mihi erit, et tua, Casaubonique quem veneror, caussa, faciam quidquid gratum ipsi cognovero: quod malo ex ipso cognoscas olim, quam ut ego studium meum iactem. Scribunt Vienna pacem cum Hungaris conclusam, et permissam religionem liberam: et spem esse cum Turca transactum iri. Dantisco scribit Keckermanus verbi minister, senatum Iesuitas omnes urbe decreto eiecisse, illos ad Regem appellasse. Elector cum coniuge acliberis Lautreae id agit, ut Bullioniam ac Tremoliam variis ludicris et venationibus oblectet, sed quinque sorores nullam oblectationem gratiorem habent, quam mutuos sermones, Bipontinus iis adest, uxor ratione valetudinis se exeusavit. mensem hunc ibi transigent. Gravissetus iam nobis adest, te in votis habemus perpetuo, nec abit coena sine tui memoria grata. Deus tereddat nobis incotumem. Sed quid dicam de summorum virorum Thuani ac Casauboni in me humanitate et liberalitate, impar sum referendae gratiae, et pudet verba dare, enitar ut non plane indignus ipsorum fovore reperiar, tu per occasionem me ipsis commendabis. Vale vir magne. Heidelbergā, 26. Septemb, 1606.

LXXII.

ADliuc recordatio suavissimi tui convictus animos nostros oblectat, iamque; totus in ea cogitatione sum, quando iter illud Mombelgardicum vobiscum inire possim. Percurri Scioppiana perfectissimum exemplar sycophantiae. Si nimios spiritus sumpsit Scaliger, profecto nimis acerbe luit. Sed quae indignitas Thuanum etiam conspui a Furio isto, Sinonem vocat, et carpit hinc inde, sed offendit certe solido, quam putidum, quod conatur redarguere eximium illum de Haereticis locum? Ex Antichristi schola talia prodire debent, aliter non constaret sibi Babylom Tilenus disputationum


page 222, image: s116

theologicarum suarum volumen inscripsit Principi meo, ac heri librum exhibendum curavit, nil nisi egregium ab isto ingenio exspectandum. Veneris obtulit loyesius benedictionem; illi nihil contra gravitatem suam moti, dignitatem et libertatem indelibatam servare student. Salurat te amicorum catetva, domusque mea tota Salveat et Gravissetus cum suis, filium, uti petierat, praeceptori classico commendavi. Vive valeque beatissime. Heidelbergā, 20. April. 1607.

LXXIII.

NEscio quomodo semper tora hac septimana mihi visus sum in indigentia, quod nihil abs te litterarum habui, ita iam tamquam victu quotidiano mihi carere videor, si suavissimum pabulum tui alloquii negatur. Genevensis Senatus ad Electorem litteras dedit 21. Aprilis, quibus scribit nunciatum e variis locis, atque etiam a Regeipso missum Gubernatorem Burgensem cum litteris benevolentia plenis qui certiores ipsos faceret: omnes copias Hispanicas in Italia contractas destinari ad oppressionem Genevensium, Regem autem polliceri omnem opem liberalissime. Implorant et illi Electoris nostri opem, ac pollicentur se perpetuo certiores facturos Principem, de statu rerum suarum. Certe Veneti se viros praestant, neque delibari minimum patiuntur de libertate sua. Quod si Pontifex ingenium suum sequetur, vix acquiescet actis Ioyeusii. Venit huc studiosus quidam Roma, qui dicit se vidisse magnum librum, magnum malum infamis illius Scioppii in Casaubonum, quidquid mundi reperit canicula illa, inquinare tentat. Indignum, optime meritos de litteris, expositos esse talibus contumeliis, quas quamvis boni omnes aversantur, tamen improbi qui numero superant, talibus sese oblectant, et a calumniis semper aliquid haeret. Brandeburgicus rursus litteras ad Regem, et Proceres Poloniae, petit, super Prussia ab Electore nostro, nam suos missurus est ad Comitia Polonica 8. Mairindicta. Salutatte Socer meus, Praeses, Gruterus, Portus, domus mea tota. Valedecus nostrum. Heidelbergā 5. Maii 1607.



page 224, image: s117

LXXIV.

NVllum finem tu facis liberalitatis, quum tamen ego nil nisi verba reponam: profecto eximia gemma illa qua me donasti, et emblemaipsum a Gratiis. et amore confictum: dolerem vehementer, si te ipsum privasses tam rara gemma et artificio, nisi ex obsignatis litteris tuis observassem, te tibi eiusdem typi servasse. Gratissimum mihi munus, quod etiam posteritati meae sanctum esse volo, testimonium sinceri nostri et ardentis mutui affectus: ō Deus fac, ut nunquam indignus hac benevolentia reperiar. Certe iam dudum desperavi, paria reponere posse, animus tibi devotus aeternum manebit. Gratias habeo etiam maximas de communicatis multis praedaris, etiam arcanis, quae sciem tantum boni, et quorum interest Genevensium periculum me afficit vehementer, certe publica caussa piorum, in illo certamine cernitur alacritas Regis, in caussa illorum tuenda, profecto admirabilis, confido et Electorem nostrum facturum officium, et qua poterit, adiuturum. Buzam valium in sanctius consilium Regium receptum gaudeo, meretur id virtus, prudentia, dignitas peracta: et gratulor Reip quod veritati coelesti publice addictus, ad hanc dignitatem admisius. Marchio Onolsbachius in se receperat Neupurgicos, patrem, filiumque, apud quos gratia valet; ad concordiam nobiscum colendam in politicis impellere, id fecit gnaviter praesertim apud VVolfgangum Philippum: sed cognovit, litteras Electoris super coniunctione bene prolixas ad Philippum Ludovicum datas, traditas fuisse consultandas tum... tum consiliariis: ... dissuaserunt omnem fraternam amicitiam cum Calvinistis: consiliarii unanimiter suaserunt concordtam. Pater... obsequitur: filius consiliariis credit, sed a patre dissentire publice non audet. En quomodo iste captivus ducatur. Etiam Ioh Sigismundus Marchio Electoris filius praedicat, se mitiorem nobis Saxonem fecisse: aurea secula imminent, scilicet: minime autem languet adversariorum nos opprimendi ardens desiderium, quod Deus avertat; nam certe in nostris; nihil cerno, cui inniti queamus. Brederodius Arsenium arguit praecipuum foedi consilii de pace auctorem, etiam Buzamvalium incusat iniquiorem Ordinibus: ita fit, suspicionibus indulgemus, et culpam a nobis in alios amoliri studemus. Salutat res


page 226, image: s118

omnis domus mea quam studiosissime, Salveat et Gravissetus, cuiu filius mihi curae est, praeceptori classico ipsum commendavi summo studio: omnino confido publicum illum ludum et aemulationem aequalium incensurum magis magisque studium, quod in Friderico meo experius sum. Vive valeque felicissime amicorum coryphaee. Heidelbergā, 6. Maii 1607.

LXXV.

LItteras tuas Caleri datas recte accepi, magna cura sublevatus, eo quod animadverii tempestatem quae Lesierium nostrum iactaverat, iam desaeviisse quum tu ad mare pervenisti: Iam Deum veneror, ut te salvum florentemque nobis reddat... in maximis angustiis constitutus refugium apud Saxonem quaesivit quod ei negatum, Matthias trium milliarium spatio, aberat Pragā Brandisii nempe. Maximilianus Archidux 18. huius venturus est in viciniam hanc ditionis Teutonicae, ibi acturus cum Nostro, Moguntinoque, quomodo sedari turbae illae horum trium interventu possint. Princeps meus satis commode valet, totus in adornando recensu in 12. Iunii ubi exercitus repraesentabitur, et omnia adornabuntur tamquam in hostem iretur. Foedus arctum initum nobis cum Neuburgico, Anspachiis, VVirtembergico et Badensi, quae res tamen silentio tegitur, quod cur fiat nescio. Resalutant te efficiose nostri, Socer, Freherus, Gruterus, Gothofredus, Datenus, Paulli, et Portus. Gravissetulus officium facit, his diebus Principi Friderico adfuit in remissionibus. Vive vale, et nos conspectu tuo quamprimum bea. Heidelbergā, 13. Maii, 1607.

LXXVI.

REcte tuas 19. huius datas cum binis Thuani exemplaribus, et Scaligeri Florilegio, cum Casauboni litterisaccepi. Denaisio mittam alterum exemplar cum litteris magni Thuani paullo post accepi et Carmelitani monstri Palaestritam, quem itidem cras Denaisio nostro mittam. Sed quas grates dignas unquam reponam? frustra, nec enim verba reperio, et iam modum omnem excesserunt merita tua. Magno Praefecto, Cancellario et Plessenio ostendi tuas, illi benigissime mutuum affectum testantur, et Cancellarius quidem agnoscit sibi apud te


page 228, image: s119

excusatione opus esse; cur vocatus se non stiterit: sed Princeps ipsum avocaverat. Bone Deusquam praeclara Casauboni ad Scaligerum compellatio, iam satisfactum dignitati Scaligeri contra latratus sceleratorum. O factum bene! quod ne quidem nominare dignatus opprobrium hominis. Abripuit et me totum narratio de laniena apud Thuanum, puero me illa acciderat, neque aliud; ita sensibus meis e publicis calamitatibus impressum: atqui summus ille vir, quam candide omnia recenset, nil veritus, qui contraria omnia sibi credi postulabant invidiam. Istos thesauros et tantorum virorum amorem tibi uni debeo, atque id in maximis tuis beneficiis numero. Sed asinum illum de monte Carmelo uncantem quis ferat? dignus scilicet vindex Lipsii, nil nisi Sordes et monachismus. Itane Lipsius bonas litteras docuerit, ut alios non reperiat qui causam suam agant, quam pecus tam brutum? convicia et contumelias iacit de plaustro, sed sine Sale. Indignatus sum, quum reperi anagramma Sus Obnigra, ubi monastico acumine suspicionem suam prodit, quasi tu autor esses. Cogitavi, anne per Oratorem, Regium, qui Bruxellae est, si is tibi amicus, negotium bestiae illi creari posset, ob atroces iniurias quas in te effundit, cum tamen author libri non sis, et quam voluptatem in male dicendo cepit, eadem in lite molesta et infamia, quae condemnatos iniuriarum manet, perdat; sed tanti non est iterquilinium istud, neque lectores reperiet, nisi suae sortis: Itaque mitramus ista, et nobisgratulemur lucem, qua Deus nos perfudit, et regnum tenebrarum in factione illa tota agnoscamus. Vniversi te salutant, et felicissima quaeque precantur. Salveat et Gravissetus et Gothofredus, Boesius, aliique amici. Vale felicissime magnum decus meum. Heidelbergā, 13, Septemb. 1607.

LXXVII.

LItteras ad te dederam, via Sedanensi mittendas: quum Gothofredus abs te alias reddidit, et paullo post Gravissetus quoque, Bone Deus, ignem amoris spirantes. Perspectus mihi candor tuus, et tu de fide mea quoque non dubitas. Amemus inter nos, et divulsionem hanc corporum, non animorum aequo feramus animo, quod mihi sane difficile. Bonum factum, quod examen illud Catholicum Edicti Anglicani Lutetiae publice exustum. Interest publice, ut tales chartae aboleantur: nimis se prodit


page 230, image: s120

spiritus ille Lojoliticus. Gravissetulus noster heri ad altiorem ordinem promotus, primas inter condiscipulos tenuit; a Grunradio, qui eum mihi ignotum putabat, ab alacritare ingenii et ardore praecellendi aliis commendatus: magno id mihi gaudio fuit: etiam Delphinus honesto loco inter suos fuit, mihi curae sunt, uti et Doschius, ac Svvebelii nostri frater, qui faxo sentiat, tuam commendationem multum valere, a fratre Doctore iam diu est, quod urgeor. Moguntinus a Caesare attulit plumas ardeanas ingentis pretii, ut solent munera regum: etiam mandata a Caesare habuit super Comitiis. Caesar vult ut Ferdinandus Archidux vices suas illic gerat. Leuchtembergius pecunia nos emungere laborat, et obtinebit. Caesareanis permolestum est, quod... ad nos propendet, et avertere nos moliuntur, prolatis atrocibus, quae ille antehac in nos conatus in aula; sed hoc ipsum incitamentum erit ad maiorem coniunctionem. Heroas illos vestros demisse saluto, et iam aveo, nuncium audire de confecto feliciter itinere tuo. Det tibi Dominus quae optas. Vale alter idem. Heidelbergā, 26. Septemb. 1607.

LXXVIII.

LItterae tuae ab optimo Gravisseto, huc Mombelgardo redeunti mihi redditae sunt heri. O quanto mihi solatio fuerunt in miseria mea; nam dolor, qui pedes invaserat Mombelgaido, triduum me lecto affixum tenuerat, neque dum recessit; sed malui itineris molestias perferre, quam in morbo molestus amicis esse, et imminente hyeme maioribus difficultatibus me involvere. Ac quamvis pedibus captus, tamen domum festino, illic quae Deus porro immiserit, exspectaturus. Ceterum negotia mea Mombelgardi pro voto confeci et affinium insignem benevolentiam expertus sum. Nihil autem tam me afficit, quam hic et illic praedicatio tuarum virtutum et testimonia innumera ingentis tui in me amoris, quem tu ubique apud omnes larga manu spargis. O Deus serva mihi incomparabilem huncvirum et amicum. Preces ad Deum fundo pro tua incolumitate assidue, et gaudeo Gravilletum ad te iter suum maturare. Certe nihil illo suavius et tui amantius. Vivite ac valete foelicissime. Argentorato, 16. Octob. 1607.



page 232, image: s121

LXXIX.

HEri Iuntae nostro commisi litteras, ad te Gravisseto reddendas, quem ille confidebat omnino reperturum esse Argentorati, quum ipse litteras ad Regem expediendas habeat pro ipso in Carthusiano negotio. Addidi et librum pro te Richardi Streinii adversus Bellarminum, post summi illius viri fata, inter scripta eius repertum, mihi perplacuit eius libri lectio. De Anhaltini adveatu nihil adhuc mihi constat, neque dum compellare potui Baronam Donanum sed spes est hoc biduo fore, ut in aulam conscendere possim, iam enim in plano ambulare rursus possum. Praeses noster constituit iter suum ingredi 6, Novembr. nam et Dillaeburgi et Cassellis ipsi subsistendum erit, et difficultas viarum ex continuis pluviis, his brevibus diebus, maius tempus flagitat. De Mansfeldii et Hanaici legatione nihil certius interea didici. Princeps cubiculo se tenet ob defluxiones in pedes. Deus maius malum avertat. Nescio an nunciarim Plessenium nostrum sponsum esse, et ducere Quadii nostri viduam natam ex stirge Ketleria, quaeque iam Gynaeceo praefecta apud nos est. Nuptias institutas audio in 20. Novembr. Deus te servet tamquam pupillam oculi, ac reddat nobis saivum et incolumem. Vale Heidelbergā, ultimo Octob. 1607.

LXXX.

SCripsi ad te 30. et 31. Octob. misique Rich. Strenii librum de Bellarmini scriptis, iamque spero, quum hae reddentur, Gravissetum nostrum tibi adfore, quem bonis votis prosecuti sumus. De Casau bono viro incomparabili, nihil adhuc certi scribe. re possum, nosti mores nostrorum lentos, sed ego urgere non desino. De lib. Eccles. in ad mirationem rapit omnes qui viderunt, iam scripsi ante quid sentirem, ō virum! Peccatur in publica commoda, nisi libertas ipsi plena datur vacandi huiusmodi lucubrationibus. De concordia in religione apud nos, utinam vera essent quae apud vos iactata: nihil tale sperare possum ego his moribus. Genevenses consulti super colloquio, quod Neupurgicus urget, et improbant illi id, in quo fundamentum nostri collocarant, nempe non resecandas ad vivum minutas cōtradictiones, si in praecipuis consensus


page 234, image: s122

sit. Certe Hessi adhuc acriter digladiantur, et nostra ad concordiam invitatio, quantam. apud illos excitavit, quinis, ut audio, libris contra editis Denaisius, qui te officiose salutat, mihi scripsit Scioppium Monaci iam esse, et in transitu ius Civitatis Venetae adeptum, biduana carceratione, cum Paulum Servitam insolentius ac minaciter allocutus, suspectum se fecisset: quam velim scire totam seriem rei gestae. Caesar atrociter respondit Neupurgico, VVirtembergensi, Badensi, et civitatibus, qui pro Donavverdanis civibus intercesserant, nolle se de proposito decedere, sibi ac aulae suae cognitionem hanc deberi etc. Misera illa Civitas extrema omnia subiit, et iugum recepit. Cemitia Imperii dilata fore scribunt ex aula: sed nostri tamen sub finem huius mensis se sistere debent. Ii sunt Ludovicus Comes VVitgenstenius, Praefectus Simmerensis, Iohannes Engelbertus a Lauteren, Praefectus Lautraeanus: Carolus Paullus, Christoph: Reinerus Cancellarius Ambergensis, Ludo vicus Camerarius, et D. Schlocerus, gener Tossani; iis addentur Secrerarii duo. Caesar cognovit in superiore Palatinatu esse picturam Dureri artifi ciosissimam inara quadam Papebergi quod exiguum est oppidulum ad Eschebachum, ea deposita iacebat in angulo obscurissimo situ perirura. Caesar eam magnis precibus ab Anhaltino et Electore petit, pro magno munere, quod se artificiosis huius modi tabulis oblectare soleat, Metus est, ut iam producatur ad superstitionem, nihilominus Caesaris desidetio satisfiet. Tota domus mea te salutat. Vale felicissime decus nostrum. Heidelbergā, 7. Novemb. 1607.

LXXXI.

SPero ego fore, ut has meas ante vertat reditus tuus in Germaniam, tamen si forte ulterius te teneat Patria, malui te scire nos valere, et Principem quoque restitutum, nisi quod pedes ad officium nondum redeunt. Iam avide exspecto nuncium felicis tui ad nos reditus: credo enim Gravissetum omnem moturum lapidem, ut te in tutiorem locum sistat. Nos anxios habet Bavaarica expeditio: nam constat nobis Monachii delectum habitum, et recensitos septies mille equos, 16. millia peditum. Hic apparatus nimius ad domandum oppidulum Donaverdam, et cives illi ad omnia subeunda parati tamen, neque illis usquam spes auxilii; nam quod VVirtembergicus in 6. Dec.


page 236, image: s123

conventus habuit Vlmae Circuli, ad quos evocavit Evangelicos tantum, atque adeo Badensis suos non misit, nescio quae praetexens, inde ego nihil solidi sperare possum. Neque tamen assequi possum, quo tendere possint molitiones istae: delabor eo ut existimem inanem hanc esse ostentationem potentiae, et periculum illum facere velle virium suarum et metum vicinis incutere. Sunt qui suspicentur Electoratum eum appetere, nec contentum forruna sua, ampliorem ambite: nos certe nihil opponimus adhuc, neque tam facile veternus excutiatur. Hispani molitiones quoque suspiciones augent: quod aurum tanta copia colligit: quod Fuentano exercitum mense Ianuario parare iniunxit; quod Diestanos seditiosos quadringentis millibus florenorum placavit Sed qui in coelis est, ridet: et custos Israelis suos tuebitur aut castigabit. In eius paterno amore acquiesco. In Casauboni magni illius caussa nihil adhuc constitutum, indignor, et lentorem istum nostrum abominor, interea et M Praefectum et Cancellarium urgere non desino. Camero Scotus, quem mihi aliquando commendasti cum Calignoniis, egregie doctus vir est, et saepe me frequentat, gratias tibi debeo de hac conciliatione: sed iam dudum effecisti, ut tibi uni debeam, quidquid mihi jucundum accidit. Tu vive valeque amicorum eximie, Heidelbergā, 12. Dec. 1607.

LXXXII.

BInas abs te simul accepi, cum libello, pro quo gratias habeo maximas. Leopoldum nunciant Tabernas Alsaticas pervenisse, quum Tubingam transiret tribus cum cisiis, simulavit se ab Austriacis legatum. Confirmationem habet a Papa, neque quisquam est, qui se eius dignitati novae opponat: dum nos elabi occasiones nobis prospiciendi, negligimus omnes, ita irretimur et tamquam indagine circumclaudimur, ut iugi excutiendi vix futura putetur facultas. DOMINVS providebit. In conventu Vlmensi aliud non actum, quam ut de Donaverda in Comitiis agatur. Caesar illuc suos miserat. qui acre scriptum exhibuerunt, ne quis omnino proscriptorum causam sublevare cogitet: quin et scribunt Caesareis iussis Vlmenses atque adeo Neuburgicum adeo territos, ut suis publice edixerint, ne quis quemquam Donaverda profugum hospitio accipere audeat; annon compendiaria ista ad servitutem via? Copias suas retinet adhuc


page 238, image: s124

Maximilianus Bavarus, item que Episcopus Augustanus. Etiam Herbipolensis magna tormenta conducenda curat, nuper 5. quibus singulis adhibiti 30. equi festinan. tissime transvexit, noctu itinere per Evangelicorum ditionem facto. Stulti forent, ni uterentur occasione in hac omnium nostrorum socordia. Praeses noster nihil adhuc Haga scripsit. pr. Kal. Decemb. Brema scripsit, questus de itineris difficultatibus, terrā illuc Bataviam petere constituerat. A pacis illius tractatione, nostra tranquillitas pendet. Gothofredus noster Rector Academiae creatus est in hunc annum. Domino Gravisseto salutem dico, cuius filius belle habet et officium facit. Litteras se daturum pollicitus mihi est, Portus et Praeceptor eius te officiose resalutant: periculum de studiis nudius tertius feci et insignem profectum animadyerti. Vix fero indignitatem quod specie negotiorum publicorum, et quae ad Comitia, faciunt: nihil adhue constitutum certi de Casaubono. Pudet pigetque morum. Tu vive valeque decus nostrum. Heidelbergā, 26. Decemb. 1607.

LXXXIII.

ETiam tuas 26. Decemb. datas cum Polybianis paginis Marnio mittendis et binis exemplarib. Philostrati Epistolarum recte accepi. Sed miror nullam te in utraque epistola, etiam, ea quam scripseras 23. Dec. mentionem facere, ego certe singulis septimanis scripsi et proxime Strenii duo exemplaria misi. Gentili mittam suum hodie, nam commodum redit ad eum qui salicem mihi ab ipso dixerat. Totus fui his dieb. in Polybio, adeo afficit me et interpretatio, et typorum elegantia: plurimum tibi debeo eo nomine, uti et pro Philostrato; sed quid ego pro ingentib. tuis in me beneficiis repon ere possum quam verba. Bonum factum, quod Gravissetum retinuistis a discrimine viarum et tempestaris, eum salvere jubeo. Salvent et hic sui, nec ullae supersunt in urbe reliquiae luis, quam in unicis aedib. arcularii cuiusdam. A Praeside nostro litteras accepimus tandem 20. Dec. datas Haga: Postquam Principem Mauricium salutasset, convenerunt ipsum Francici Oratotes, quod ego tua commendatione factum credo. Archiducales nondum advenerant,


page 240, image: s125

itaque ambigua omnia de pace erant. His dieb. Comes Hanovius domum suam rediit salvus, num in Belgicam legatus a Caesare abiturus sit, ne magnus quidem Praefectus noster mihi dicere potuit: sed ego arbitror, numquam futurum, ut Caesar tres illos ableget. Onolsbacensis arx incendio tota absumpta nunciatur, neque additur quomodo, et num Princeps domi fuerit, magna hac jactura. Brederodius misit mihi has pagellas tibi mittendas: meo animo non debebat Lojoliticum et Italicum figmentum addi, nec puto eam mentem tibi fuisse, posterius enim etiam fidem priori detrahit et in dubium trahit rem totam, existimabam autem opponi hoc debuisse verum, fucato et fictitio illo Regis responso. Reuberus his dieb. hic se sistere debuerat ad feudi paterni investituram accipiendam, sed frigus istud amne Rheno gelu constricto iter facientes moratur, ei servo litteras tuas, et curae mihi est negotium. interea salutem dico Dn. Hotmano quem aestimo et amo et ob patris et suas virtutes. De Roncasio in carceres a Sabaudo coniecto, ob structas hero insidias, etiam Geneva scribitur, sed nihil exacti. Nostri quiad Comitia profecti, quatridnum insumpserunt, donec Boxbergam pervenirent, quod sesquidiei itinere hinc abest. Propositionem nondum publicatam puta Comitiorum, sed 30. foliorum eam esse aiunt, et ad recitandam eam sex horarum spatium requiri scribunt, gratulor nostris gaudium illud. Resalutant te Socer, Gruterus, Freherus, omnis domusmea. Vive valeque felicissime, animae dimidium meae. Heidelbergā. 9. Ian. 1608. Princeps rursus pulico abstinet, defluxio genu rursus occupavit. Pertinax apud nos frigus et acerrimum.

LXXXIV.

BInas rursus accepi hac septimana 11 et 15. Ian. datas. Nostri ad Comitia missi vix de curru descenderant, quum ad Archiducis convivium invitati fuerunt, id habitum 12. huius splendidissime, et ab epulis et 40. vini generibus. Ipse Archidux in summa mensa sedebat, a dextris Ecclesiasticorum legati, a sinistris saecularium; Perpotatum praeclare, Leuchtembergius praecentor fuit. Post institutae sunt consultationes. Evangelicorum consensus est maior quam unquam, etiam Saxonici consilia coniungunt. Gravamina tolli volunt, nec aliter contribuere: sed et Pontificii conventicula sua habent.


page 242, image: s126

Si in consensu isto perseverabitur, frangentur conatus aliqui. VVirtembergici et Neuburgici acriores se praebent reliquis. Civitates sollemniter Palatino nostro gratias egerunt, de vigilantia, tempestive monuisse de istis quae iam experimento sentiant. Sed audi. Neapoli publice cremati Baronii Annales, ob revocatam in dubium Iacobi Galaeciani peregrinationem; magis ob disputata iura Sicula. Id si verum, per omnes ditiones idem edictum servandum erit, quo capitale, libros habere: si vera res, tu aliunde rem scies. Fuentanus minaciter Rhaetis scripsit, nisi Curiensem Episcopum restituant, et a persecutione amicorum suorum desistant: illi perseverare dicuntur. Durlaci incendio periit, hortus ficuum magno sumptu ab isto institutus: Vormaciensi Episcopo horreum in quo 70. plaustra vini fuerunt, damnum darum 10000. florenorum, Deus te et bonos illic omnes servet. Vale amicorum eximie. Heidelbergā, 23. Ian, 1608.

LXXXV.

PEr hos dies nihil abs te accepimus, necdum venit Sedanensis. In Comitiis unanimiter censuerunt negandum Caesari omne auxilium, sed serio urgetur Caesar pacta cum Hungaris servare, et pacem cum Turcam factam ratam habere: ininime consultum, ut Imperium adversus Hungariam quae munimentum hactenus fuit adversus Turcam, quidquam conferat. haec sententia Saxonum fuit, in quam reliqui omnes concesserunt, ideoque idem nostris quoque placuit. iam videbimus an conitantiam servaturi sunt, quod acriter praese ferunt. Badenses, scis, utriusque factionis citatos fuisse ad Gomitiam, id est Eduardi filios non minus quam Durlacensem, quumque illi de sessione certarent, iussi utrimque consultationibus interea abstinere: hoc praemii fert iste ob obsequia tam serviliter praestita. Leidae parant Satiram Menippeam in sceleratum Schoppium, quae typis mandabitur. Bogardus et Arminkis Hagae Praesidem nostrum adierunt ac rogarunt, ut ipsorum innocentiam apud nostros testari velit, quamvis de praedestinatione libero arbitrio, et perseverantia sanctorum aliter sentiant, quam in Ecclesiis doceatur, nolle se tamen pacem Ecclesiae turbare, aut dissidia movere: ipse petiit scripto id comprehenderent, quo melius apud alios excusare ipsos possit, quod illi in se receperunt. Princeps Anhaltinus intra 6. aut 7. dies aderit, evocatus ab Electore.


page 244, image: s127

Ego satis assequi non possum, quidnam Saxonem ad diversa plane a prioribus consilia impulerit, vix est, ut mihi persuadeam, glaucomam ipsis ademptam, Donaverdensi executione: quamquam ea exacerbatus dicitur. Vive vale que quam beatissime. Heidelbergā Kal. Februar. 1608.

LXXXVI.

HIs diebus nihil a vobis accepimus. Dux Ferdinandus Bavarus obiit Monachii relicta sobole ex uxore thesaurarii sui filia, masculos duos sacris ordinibus addixit. In Comitiis praeclarus adhuc consensus Evangelicorum, et Saxones caeteris acriores et liberiores, in Iesuitice Catholicos acriter invecti, qui tolerari non possint turbarum auctores, itaque ante omnia pacem religionis confirmandam, et quidquid contra eam factum, revocandum, et de pace interna cavendum. Caesarem pacta cum Turca et Hungaris servare debere: nihil porro contribui posse, popularibus exhaustis tam diuturnis et immensis erogationibus. Pontificii contra ne latum unguem de sententia sua demoveri patiuntur, ideoque fieri poterit, ut re infecta comitia ista dissoluantur. Hungari in Comitiis Posoniensibus, Matthiae Archiduci diadema offerunt, si recuset, alium electuri: Clerus mitior factus exercitium religionis liberum permittit. Princeps noster bene rursus habet, heri hilariter plane apud eum caenavi. Vale foelicissime decus meum. Heidelbergā, 5. Februarii, 1608.

LXXXVII.

HEri scripsi, et quia Elisaeus adhuc moratur, addere volui, praeclarum illum consensum Evangelicorum labascere, nam iam scribunt nostri, ... insciis nostris ac Brandeburgicis, cum Moguntinis transegisse, et de priori fervore recedere, ac quod petunt Moguntini, concedere. Mirabar unde haec subita mutatio provenisset, iam suspicamur fraude priora omnia ita structa fuisse, ut tanto nocentius fallerent. Leopoldus Episcopus Argent: in urbe fuit, sine sollemni ingressu, divertit apud Iohannitas, dona duplicata a Senatuaccepit, et monialibus, quas etiam invisit distribuit, Armamen tarium vidit, et in Comitatu lesuitam habuit, qui eum dirigit: haec facta 18. et 19. Ian. VVirtembergicus Dux, patris sui obitum.


page 246, image: s128

Principi per litteras significat, et amicitiam expetit, etiam Ratisbonam suis mandata misit, ut cum nostris consilia communicent. Sed haec... levitas conturbabit omnia; ego dedidici in publicis bene sperare. Sed te sub has nundinas ad nos venturum firmiter spero, et in ea spe recreor. Salve amicorum coryphaee. Heidelbergā, 6. Febr. 1608.

LXXXVIII.

Mlrifice me recrearunt litterae tuae 4. Mart. datae, cum ingentem mihi sollicitudinem creassent priores tuae de horrore febrili, qui te invaserat. iam sollicicum me habet traiectus tuus in Angliam. Deus ductor esto, in cuius manu salus nostra terra marique. iam impatienter Gravissetum nostrum exspecto, ut ex eo cognoscam minutiora, et omnia de rebus vestris omnibus. Tuis litteris nihil mihi iucundius aut optabilius, itaque studiose illas elicio. Mompenserii fatum, nos quoque vehementer afficit. subtrahuntur tales quodammodo relliquiae virtutum, imminentia mala accelerari solent, quae clementer avertat DOMINVS. Turbulenta omnia in Comitiis, atque inde metus maiorum malorum. Bavarus copias novas conscribit. Neupurgicus male metuit Kaishemio monasterio suo, quod eripere conatur Sacer ordo. Si Saxones firmi manebunt, et irrita fiat pacis actio in Belgio, contur babuntur rationes improborum Caesar omni conatu frangere satagit fratris sui Hungarorumque et Austriacorum consensum. Violenta consilia agitant Caesareani contra institutum antiquum eius familiae. Scioppsus effudit contumeliosum scriptum in Venetos, sub nomine Nicodemi Macri adversus Nicolaum Crassum: putidus omnino est, et pedantismis scatet scriptum: id mittant, ubi recepero. Princeps belle valet, heri in publico pransus, quod dudum factum non fuit. Misit falconem album Regi, quem mille thaleris aestimant, ob raritatem et industriam avis. Grunradius te officiosissime salutat, idem Rector Gothofredus, Freherus, Gruterus, Boschius, And. Paullus, et collegae mei, itemque domus tota. Servette DOMINVS et dirigat gressus tuos. Sierius mihi laudat Regis sui librum, cui titulus Triplici nodo, triplex cuneus, qui Latine et Gallice conversus: sed tu forte haec iam ante coram ex ipso cognovisti. Vale decus nostrum. Heidelbergā, 12. Mart. 1608.



page 248, image: s129

LXXXIX.

SVavissimas tuas litteras 24. Martii datas recte nudius tertius accepi, et summopere affecit me flagitatio mearum litterarum etiam per hoc iter tuum Anglicanum. Recte tu de Archiducibus; et Soceri mei, mecum eaedem suspiciones. Caesar Austriacis severe edixit ut a pactis Presburgi factis recedant, et obsequio se reddant ni faciant statim, amissuros omnia feuda, iura, privilegia. Illi longa epistola rationes facti sui reddunt, se semper Caesarem implorasse in miseriis suis, nuper adeo per legatos, qui post diuturnam moram Aula remissi fuerint ad Matthiam Archiducem, qui plenipotentiarius eius sit, itaque se cum illo convenisse, petere ut rata illa omnia habeat, et offensionem deponat. In Moravia quoque ordines Vicarium Caesaris Baronem a Berga, locō moverunt, custodias posuerunt, et ad vim sustinendam se instruunt. In Comitiis adhuc Delegati mandata a suis exspectant, interea potatur, et convivia agitantur gnaviter. Iesuitae foedis libris et turbulentis concionibus pacem religionis lacerant. Princeps noster belle habet, magno gaudio affectus, quod Regi gratum munus falconis, et ille coram Rege [gap: Greek word(s)] fecisset. Heinsius Panegyricum Scaligero dictum tandem mihi misit heri, insigne opus, nondum habemus Satiricon. Schoppiana putida missurus eram in Galliam ad te, sed quia tu iubes alio misti, quae ad re spectant, iam intermitto. Gravissetulus ad superiorem ordinem promotus est, Patrem eius hodie expectamus, cui tradam tuas. Tu vale sub Dei ductu. Heidelbergā, Kal. April, 1608.

XC.

PRaeses me certiorem fecit de litteris tuis, quas Caleto ad eum dedisti, indies nuncios exspecto foeliciter peractae navigationis, Princeps, et nos tui, vale mus, Dei gratia: etiam studiosi nostri. Pertus tibi inscribit Homerum. Savilianas notas in Tacitum relegi per hos dies recognitas ab auctore, et omnino puto publicandas. Matthias Archidux Zaschae, qui locus Ptaga distat 9. milliaribus, conventus Bohemicos habet, etiam Pragenses, eo evocavit consultatum, quomodo rara habeantur Presburgi acta, et castigentur homines nihili, qui Caesarem avertunt. Protestatur, si repugnantibus


page 250, image: s130

ipsis vis fiat et clades inferatur, sibi id omne imputent. Brederodius nobis adest, urget foedus cum ordinibus ineundum. Is persuasum sibi habet, non serio dissidere fratres Austriacos, et alios quoque idem sentire vult. Edicta est Apologia Ecclesiarum Hungaricarum, qua profitentur se alienos ab Ariana blasphemia confessionem Helveticam recepisse ac servare, paucos Augustanae confessioni adhaerere, sinc labe fraternae charitatis ac coniunctionis. Vive valeque felicissime, ac laetus lubensque ad nos festina. Heidelbergā 6. Maii 1608.

XCI.

LItteras tuas 5. Maii Londini datas recte accepi. Deum precor ut te nobis salvum et incolumem restituat, rebus ex amici sententia confectis. Heri huc venit Moguntinus cum Maximiliano Archiduce, hic fratri Matthiae favet, ille Caesari, putant si noster se illis coniungat, posse sedari res turbatas. In Comitiis Pragensibus Matthiae decreta successio Regni, sed ille per legatos in quibus Zerotinius petiit diadema statim sibi sollemniter tradi, ... Matthias quoque maiores copias accersit. Matthias queritur Comitem.. per Italum quemdam veneno ipsi insidiatum, quem convictum in quatuor partes discerpi iusserit. Bavarus hic legatum habuit his diebus, qui nihil aliud, nisi vectigalium suorum augmentum ursit, haud dubie exploratum missus, quid hic rerum agamus. 15. Iun. delectus habebitur, et novi artificii experimentum fiet, quod Iohannes Nassovius excogitavit curribus cum tormentis concinnatis, in quibus asseres et hastae tutos reddant musquetarios adversus equitatus impetum. Res magnae impensae est. Vale amicorum eximic. Heidelbergā, 27. Maii 1608.

XCII.

DEo [gap: Greek word(s)] gratia sit et laus in aeternum, quod redditus es feliciter Orbi nostro. Iam horas numerare incipio, donec te potiri possimus. Auditor esse cupio novae tuae philosophiae, quam adeptus es hac peregrinatione: iam diu egoludos istos Principum rideo, sed saepe malis alienis, cum tot boni evertuntur illorum stultitia aut scelere. Quorsum evadant Bohemica adhuc incertum. Vlmenses a Neupurgico et


page 252, image: s131

VVirtem bergico invitati, petierunt sibi singula explicari antequam in foedus se darent, curus rei delegati mandata non habehant. Bavvinkausius in Galliam ad Regem celerrime mittitur, Regem de foedere edocturus et exploraturus, quid a Rege sperandum vicissim. Principis nostri militia placuit iis qui spectarunt: alacrior fuit, quam per invaletudinem sperari poterat: feliciter omnia peracta. Hodie Principem reducem exspectamus. Spectator fuit quoque Marchio Badensis, et agmen comitissarum. Deus te nobis reddat salvum et incolumem, quod et optat omnis familia mea. Vale Decus nostrum. Heidelbergā 17. Iun. 1608.

XCIII.

LItteras tuas 6. et 7. Sept. datas recte accepi. Socer te resalutat amanter. Et quia libelli de studiis Iefuitarum abstrusioribus aliunde facultas obtinendi non fuit, suum tibi latine et germanice editum mitrit: ego ut primum legendus obtigit, probare scriptionem non potui: aiunt Scotum quemdam, cuius nomen tamen mihi indicari non potuit, qui apud Lojolitas vixerit, auctorem esse, et interea amissum, existimatur a Lauginganis Iesuitis interceptus: Ambergae excusus est libellus. Quod de Veneto nobili scribis, qui callide inarcana Lojolitarum penetrarit, eadem Lutetiae acceperamus, sed minus exacte Certe operae pretium praestitit iste patriae. Euphormionem a Brederodio receptum, misi Richio Ambergam, sed quas grates reddam pro aureo Molinaei libello, qui plane gemmus est illi alteri in Iosemanum, tam evidenter demonstrantur fraudes Romanae superstitionis, et tamen sunt, qui lucem illam aversentur. Pro Gravisseto et Delphino Praeceptorem nacti sumus commodum, Scotum quemdam Alexandrum Ramsey medicinae studiosum. Gothofredus primus eius mentionem iniecit. Camero deinde consultus candide quid sentiret de eo exposuit. Gallice et Germanice loquitur, et Latine satis doctus, ad principia pueris instillanda, itemque Graece: modestus est, et religioni addictus: omnem fidem et industriam pollicetur, qua de re ad Gravissetum nostrum scribo. Deus bene fortunet: ideoque aptior institutioni videtur quod annos iam habet supra 30. Tenet quoque artem Lullii, in qua se iactasse hactenus dicitur, sed monebitur, ne pueros incerta et fallaci illa ratione perturbet. Delectum Elector trans Rhenum ad Alceam


page 254, image: s132

habuit; ad fuisse illi dicuntur Principes 30. et Comites 50. Nobilitatis magnum agmen. Mombelgardi in religione quid turbetur, valdescire velim, sperabam mitiora omnia ab isto, sed demagogi plurimum ubique possunt. Rapini versus miror, quomodo in extremis constitutus, ipse mente sibi constare adhuc potuerit, certe memorabite illud est. Omnes vota coniungimus, ut migratio Basileensis feliciter tibi eveniat. Edunt Iesuitae Virgilium cum commentariis copiosis, quos laudari ait lungermanus. Vive valequequam beatissime. Heidelbergā, 5. Septemb. 1608.

XCIV.

DOminum dominantium venerer et oro, ut hunc annum, quem ingredimur tibi fortunatissimum esse velit, et te salvum et incolumem conservet: idem yovet familia mea. Tuas 29. Decemb. datas recte accepi, et gratiam de constanti tuo in me amore ago: Grynaeo et Castilionio pl. debeo, qui mei memoriam conservant. De Belgicis nihil habeo memorandi scribere ex ore Praesidis nostri: adeo ipse quoque incertus est, quo res evasura sit; rectum esse animum et iudicium. Mauricii et Gulielmii Nasioviorum: reliqua valde corrupta aut suspecta. Ianinus non eam opinionem, quam primordio de ipso conceperat, conservavit, sed haec colloquii potius, neque litteris commitenda. Freherus noster ambigit rursus an Cancellarii Ambergici munus accipere velit, ad quod eum omni conatu impellit Dr. Loefenius. Gothofredus noster onere Rectoratus sublevatus, ei suffectus Lucius medicus. Praeses non satis testari studium suum erga te verbis potest, iterato salutem dicere iussit: nondum ad satietatem cum eo fabulari licuit: nam Princeps eum sibi paene soli vindicavit. Vive valeque dulce decus meum. Heidelbergā, Kal. Ianuar. 1609.

XCV.

LItteras tuas 26 Febr. datas quarto die post accepi, voveo ut feliciter tibi eveniat profectio Argentoratum. Car. Paullus noster nondum se extrica verat Lutetia 7. Febr. adeo ut metuam, ne comitem se dare Gravisseto nostro possit. Toletanus tandem abierat cum praeclara fama liberalitatis Ibericae. Addit Polybium Casauboni


page 256, image: s133

non proditurum his nundinis, nequequid quam auctarii ad historiam Thuani. Sed quis ferat istos homines apud vos, qui tam parum libertatis ac dignitatis rationem habent, et publicas iniurias. tamquam privati remittunt? tales et multi apud nos, praepostere pacis amantes. In Belgio nondum tractationum de induciis finis, et nunciant Hispanum rata habere omnia ab Archiducib. acta, idque persuasione Confessionarii sui. Ex Anglia nihil accipio, quod miror Austriaca quoque in suspenso. scribunt Matthiam Papae denunciasse imparem se domandis suis, itaque cogi permittere religionem. In Conventu Circuli Rhenam placuit Ordinib. Edictum Electorum de moneta, ego adhuc de executione eius dubitare necesse habeo interea tota res nos difficultatib. et damnis involvit. Gentili misi tuas, de quo nihil interea accepi. Socer meus catarrhis vexa batur Ambergae, scribit se tuas pilulas cum fructu usurpasse, et laudib simul extollit tuum in se suosque amorem et felicissima omnia comprecatur. Aveo ex ipso audire, quid censeat de Venera censura. Praeses collegaeque et Freherus et And. Paullus, et tota familia mea te amantissime salutant, et teipsum votis omnibus expetunt. Vale decus nostrum. Heid. 26. Febr 1609.

XCVI.

SEmper tu tui similis, et in amicos beneficus esse pergis: binas abs te accepi. unam cum muneribus trium librorum: gratias agam taedet verba tantum reponere. De Thuani epistola gratias ingentes ago. O virum! qui etiam mei ioci rationem habuit: sed quid reponam ad munus pretiosum historici operis. Epistola Italica elegans est, quae Iesuitarum beatitatem belle extollit, Praeses cogitabat Germanicam reddere, sed labore longiore absterretur. Defensio Lipsiana haud dubie est Caroli Scribanii Rectoris Lojolitici. Deo gratia, quod ineptiunt ita perdite, qui se veritati opponunt. Vapulat ibi nominatim Goldastus, sed immerito: nullo iudicio praeditus sit, qui eum auctorem orationis de duplici concordia asserat. Magno Praefecto et Cancellario, quae iubes indicavi, ii te resalutant officiose et aiunt Buvvingkausium eadem Principi indicasse cum hic esset. Coadjutor Coloniensis legatos hic habet, qui ius suum in Comiratum Nuenariae feudum Palatinum explicarunt, professi nihil commissum, quo ius Palatini imminueretur, sed nostrum ius longe apertius et


page 258, image: s134

certius: atque illi Colonienses turbaverant aliquid ante 200. annos, sed deiecti iam olim. De induciis duodecennalibus res certa, eaeque publicatae 4. huius mensis. Deus aderit suis, quidquid callidissime rexant fraudes veritatis hostes Ex program mate isto videbis conatus Christmanni nostri in Arabicis, cupit etiam apud vos hoc innotescere itaque tibi inittere volui. Remitto Thuani epistolam, quae mihi fuit optatissima: defero omnia mea viro tanto, in me tam prono, quod itidem tibi uni debeo. O Deus serva mihi tantos amicos. Lepidam narrationem misit Camerarius Goetinga de Bachanalib. Dresdensib. apparatus et ludi equestres fuerunt sumptuosi, et insignes: in foro instituta venatio ursorum, et... r, Praefectum venationis egit, quem etiam veste et cultu repraesentavit: accidit ut ingens ursus procurreret, quem canes mordicus tenebant. ibi... non legatus amplius Britannicus, industriam suam et fortitudinem demonstraturus se ingereret, hunc Dux... manu in iugulum impressa retorsit, scipione etiam quem manu gestabat verbera intentans, ni absced eret, non ipsi, sed Electori et Principibus haec oblectamenta instituta, recessit ille et nihilominus venationi reliquae dissi mulata contumelia interfuit. Post cursu annulati instituto, sponsione centum thalerorum provocavit Electorem, qui haud abnuit et fiducia peritiae suae sponsiones pro more excreverunt, donec tandem 400. thalerorum... Electori deberet: iussus numerare, negavit se in numerato habere, ibi venator incitare fratrem, ne quidquam condonet, si sua res ageretur, potius ad mendicitatem se illum redacturum esse, ibi Elector accensus, minari, nisi satisfaciat, se carceri ipsum qui Caesar vocatur mancipatutum, Sed ego abutor otio meo, qui te negotiosum istis nugis morer/ Ignosce. Resalutant te amantissime Magnus Praefectus etc. Vale amicorum cotiphaec. Heidelbergā, 14. April. 1609.

XCVII.

GRavissetus noster tuas. reddidit 29. Aprilis datas, nos vero ardentibus precibus te abeuntem prosequimur, et vota cum tuis coniungimus. Dirigat Deus tibi omnia in. bonum, sive immergaris rursus fluctibus civilibus, sive otia concedat, quod ego sane malim. Fiat voluntas DOMINI. Gravissetus se valde durum praebet,


page 260, image: s135

et tuo exemplo invitatiunculas nostras reiicit hactenus, hodie totus est cum quaestore Electoris occupatus: filium cum Delphino et praeceprore Ramsaeo Basileam deducit. Iuliacensia non fluunt pro voto, dum Consiliarii et nobilitas Brandeburgicos agnoscere differunt, donec conveniat inter eos, qui se successores iactant, interea Sacer grex consilia miscet, quomodo arcerr possint, quicumque Pontificem Romanum non adorant: Interea iurisdictionen, illic sibi paullatim usurpant. Genevenses Principi scripserunt, de Terraillii supplicio et periculo insigni quo defuncta Resp. illa, mirum, non posse sapere Sabaudum, toties frustratum. Landgravius Otto Argentorato discessit, revisurus Patrem, inde Leidam iturus studiorum causa. Salve eximie amicorum. Heidelberga, 14. Maii 1609.

XCVIII.

ETiam alteras tuas 19. Maii datas recte accepi, et post ex Gueretini litteris cognovi te Fontibellaquaei detentum, et fore, ut in Germaniam remittaris DEVS te dirigat et custodiat Gravissetus heri huc venit, Stutgardiam abit inde Argentorarum, quo et Datenus, Colmariae, vicinarumque Civitatum conciliandarum in foedus nostrum. Anhaltinus nomine foederatorum Pragam mittitur, ei adiungitur Camerarius, et a VVirtembergico aliquis et a Civitatibus Hartliebius, Donaverdae et aliorum gravaminum caussa. Serenissimus Elector perendie prosequi abeuntes constituit, coniugis sorores Bullioniam et Tremoliam. Portus noster abiit cum familia Cassellas, a Praeside nostro Principi commendatus. Salutant tePraeses, Paullus, qui iam in Electricis sororumque caussā Hagam ablegatur, Gruterus, omnis domus mea. Vive valeque beatissime. Hcidelbergā, 4. Iunii 1609.

XCIX.

INstitutum meum servo, ut singulis septimanis certiorem te faciam de rebus nostris, ignosce huic importunitati meae; te frui videor, cum calamum ad te dirigo. A Britanno missus Robenus Aitton, Regi a cubiculis, vir doctus et insignis Poeta, ad Principes nostros, is attulit Electori librum Regis Latine a Barclaeo conversum, litterasque quibus petit ut unanimi consensu obsistatur ambitioni et potentiae Papae Romani: abiit


page 262, image: s136

hinc ad VVirtembergicum, inde Landgravium aditurus, Saxonem, Brandeburgicum, Anhaltinos, Brunsuicensem: vir est egregius, cuius consuetudo paucorum dierum mihi fuit iucundissima. Sed ego Regem illum vellem sua agere, disputationes illas scholasticis permittere, et iram suam regie in hostem publicum effundere Placuit in Latina versione addita monitio, quod in Puritanos dicit tantum suos attingere, qui in suo regno constitutionibus, quae de adiaphoris. fere obsequium negent: reliquis Magistratibus permittit libertatem Christianam. Heri Plessenius secundo flumine descendit, missu Electoris in ditiones illas, Zollerensis qui se Vicarium Caesaris nominat in arcem Dusseldorpi non admissus a Principibus. Freherus de auro thenano scripturus dixit, si miserit his addam. Barclaeus mittitur ad Caesarem, Sabaudum, Lotharingum quid censes Aquilio mentis fore, si gnarus est Satyrici? Regi est a cubiculis, et cum libro mittitur. Sed quid sibi vult titulus ille (Aulae Regiae Praefectus) quem tibi tribuit Bullionius, quod tamen nos celasti? cur consiliarii Regii non tribuit simul, quem vidisse memini in litteris Regiis? Te Deus servet et reducat ad nos incolumem. Salutant te amici et tota domus mea. Vale felicissime. Heidelbergā, 7. Iulij 1609.

C.

IAm diu languemus desiderio cognoscendi, te superasse molestias itineris et hospitiorum sine labe valetudinis, quam tibi integram et exploratam comprecamur. Iuliacensia in praecipiti, ob adventum Leopoldi Episcopi Argentinensis, qui Iuliacum arcom nomine Imperatoris occupavit: accedunt mandata Caesarea atrocia quae mitto. Bohemi et libertatem religionis, et ad ministrationem Academiae Pragensis obtinuerunt, litteris eo nomine sollemnibus traditis. Silesii pariter exercitium religionis liberum, et ut Capitaneus porro iis sit saecularis, et hoc tempore Carolus Dux Munsterbergensis. Anhaltinus 10. huius audientiam nondum habuerat apud Caesarem; Brandeburgicus Dr. Sigism. Goetio mandata dedit, ut nostris se adiungat; isque approbat hactenus gesta omnia Hispanicus Orator magna cum honoris significatione Anhaltinum salutavit, etiam Florentinus Orator, atque adeo Persici legati. Pragae conciones habentur cum ingenti concursu


page 264, image: s137

hominum. Socer meus Noribergae iam cum Civitatibus agit. inde ad nos huc venturus est, sed ad paucos tantum dies substiturus. Antverpia nunciatum Papam, Hispanum, Sabaudum uno tempore Regem Galliae per legatos adiisse, ut protectioni Genevensi renunciet et vires suas cum ipsorum ad obsidionem perficiendam coniungat: quod Rex statim negavit se facturum. Vale decus nostrum. Heidelbergā, 21. Iul. 1609.

CI.

LAnguemus tui desiderio hic, et qui sunt tui amantes Argentorati, hoc indignamur, quod tibi extrema Prussiae adeunda, quum Principis Electoris illius intersit, ad has potius regiones accedere. Deus det tibi molestias legationis feliciter superare. Iuliacensia ob adventum Leopoldi vacillant, quadringenti e Mosae traiectu Hispanienses in arcem Iuliacum inducti nunciantur, et exspectari 200. alios inde. Dum nostri Oratores Pragae exspectant, donec pandere eloquentiae vela possint. Caesar suos delegavit Donaverdam, quibus Bavarus suos adiunxit. Convocatis civibus indicatum, respexisse Caesarem preces eorum, et quamvis graviora meritos, solvere tamen proscriptione, itaque de novo recepti, praestiterunt Imperio iusiurandum: sed quia immensos sumptus domandis ipsis fecisset Bavarus, tantisper in eius potestate futuros, donec sumptus reluantur, itaque iussi, etiam Bavaro iusiurandum praestiterunt. 18. huius Caesar nostros audivit, Camerarius cum laude peroravit. Caesar nullum indignationis signum edidit, quaesivit anne de Camerariis Norimbergensibus esset. En quo ludibrio habeamur maximo nostro merito. Loefenium in horas exspectamus, qui Norimbergae cum Civitatibus Franconicis transegit de foedere: Boemi pergunt in instituto, et obtenta libertate religionis etiam in reliquis sibi satisfieri petunt, ut loco moveatur Popelius Cancellarius Bohemiae, cuius... ordinc recensent, ut Iesuitis adimantur possessiones, quas in Bohemia emerunt, et in aeternum adquisitiones immobilium ipsis interdicantur, aliaque. Ab Hispano nondum approbatae induciae, unde de mutatis illic consiliis suspicio, et Zelandi intenti ad instruendas naves bellicas. Deus te servet, decus nostrum. Heidelbergā, 28. Iuli i 1609.



page 266, image: s138

CII.

QVarta huius ad te scripsi et respondi ad tuas 24. Iul. Berlini datas. Praeses noster ad Regem Christianissimum mittitur, suasu VVirtem bergici et Badensis, rogatum ne Rex se a proposito dimoveri patiatur legatione Caesaris, qui dicitur Zollerensem eo missurus... legationem nostram cludit, et tantum abest, ut a proposito demoveatur, ut exemplo Donavverdae, eamdem viam insistat contra Civitatem Kaufbeuram, itaque credo, nostros responsum non exspectaturos, sed domum repetituros. memini prudentis tui moniti. Brandeburgicus Orator post mensium moram, non auditus Praga abit, idem et Florentino evenit. A Sierio habeo litteras, ait Archiducem Regis librum accipere recusasse: itidemque Hisp. Oratorem qui in aula Britannica: sed Regem vestrum legisse statim avide, eius iudicium scire velim. Castilionius Basilea scribit conventum Badensem solutum, nulla re memorabili constituta: amicissime hinc inde discessum, et poculis sancitam amicitiam, quamvis atroces querelae propositae fuissent super Martini du Voisini supplicio, ad quas Lucernenses non responderunt, mandatis destituti. Rex Betunio et Castilionio mandavit, ut cum copiis suis ad iussa praesto sint, et apud Metenses confluunt armati, Espernonius ibi exspectatur. Te Deus servet et reducat incolumem. Vive valeque decus amicorum. Heidelbergā; 11. Aug. 1609.

CIII.

LItterae tuae 19. et 26. Octob datae simul mihi redditae fuerunt: ergo involveris rursus civilibus undis, Deum precor, ut tibi det superare molestias legationis, et ut fructus uberrimus in Remp. redundet ex tuis gravissimis curis et laboribus. Praeses noster in suis litteris perpetuo laudibus ad coelum effert tuas virtutes, in se benignitatem comitatemque, et incredibile studium orga publica commoda: eum in dies exspectamus, et vovemus ut salvum amplecti possimus, coramque audire narrantem de suavitate vestri convictus. Socer meus, qui nobis adest, bonis quoque votis legationem tuam prosequitur, mecumque gaudet ac gratulatur Reip. tali viro ad eam adhibito iuvandam, quae certe opus habet. Ipsi neccessitas


page 268, image: s139

imponitur prosequendi Anhaltinum ad nuptias Stuigardianas, non ut nugarum spectator sit, sed publica dirigat consilia Principum. De nuptiis istis varii sermones, et notantur multa in instituendo apparatu [gap: Greek word(s)] . Brederodius totus in eo, ut nostiis excuset. cur Ordines nihil hactenus praestiterint Principibus, qui sibi ipsis non consulant. Vive valeque beatissime cum tuis. Heidelbergā, pr. Kal. Novemb. 1609.

CIV.

LItterae tuae 8. Decemb. stilo novo datae, novam mihi curam iniecerunt de valetudine tua, quum iter tibi faciendum sit hac aurā brumali, Deum precor, ut te servet, ac reddat nobis incolumem. Saxo asper est in proposito rerum Iuliacensium, neque se flecti patitur: regitur consiliis cuiusdam... qui stipendia a Caesare habere dicitur. Venetiis scribitur, Ordinum Legatum ea magnificentia, qua Regum Oratores solent acceptum esse. Car. Paullus noster Hagā discessit 24. Novemb. convivio ab Ordinibus acceptus et honorifice dimissus: itaque brevi hic adfuturum speramus. Te quaeso, ut vale rudinis curam omnibus rebus praeponas, nam ut propter publica eam pericliteris, cur id facias, quum quidvis aliud agere videantur qui publicas curas prae se ferunt. Itaque Deo exitum commendemus, qui suos servabit, etiamsi corruat tota ista Principum moles. Vive beatissime et vale, Heidelbergā, 8. Decemb. 1609.

CV.

TErnas abs te Argentorato accepi 6. 8. 9. Martii datas. Deo gratias ago, qui usum thermarum salubrem tibi fecit: Is porro te server, et reddat incolumem, et restituat ita ut plurimum commodare publice privatimque possis. Boissisius illud ipsum de quo locuti eramus coram, tandem proposuit, et acriter institit, ut Principes foederati scripto sponderent se non adiuturos, si quid in religiosos susciperetur: post varias concertationes, ut cum Principes quidquid salva conscientia et existimatione sua fieri posset, pollicerentur, tamen maluit ille discedere, et ratihabitationem Hallae actorum retinere; quam honestis promissionibus locum dare; putatur callide illud postulatum reservasse, donec omnium consiliorum


page 270, image: s140

gnarus fieret, et ad iniqua adigere posset nostros: quos ego recte atque ordine fecisse arbitror, et consultius esse ope Gallica destitui, quam ut postulato absurdo satisfacerent. Deus aderit suis, et ego existimo etiam absque illa ope, posse tamen nostra sustineri. Badensis abit ad Saxonem illic quoque tentaturus, si expugnari pertinacia illa possit. Anhaltinus ad Regem redibit, ego valde vereor, ut mora illa incommodi summae rerum inferat: sed exitus est in manu Omnipotentis. Trautmansdorfius Tribunus pro Caesare copias colligit Ratisbonae, minas spirat, uti et Bavari, nimis proterve. Insignis est consensus Principum istorum hactenus et ardor pro Patria et religione certamen ineundi. Per totum hoc tempus, quo hic fuerunt, nulla facta compotatio, sed a diluculo in noctem usque deliberationibus vacaverunt, non servata consueta cibi capiendi hora, iam plerique abierunt. Heinsio tradidi munus tuum, nimis magno tibi constitit libellus exiguus, nolim factum, sed tu sollemne tuum servas omnes beneficiis accumulandi, quicumque vel minimum pro te praestiterunt. Speramus Regem ipsum aequiorem futurum, neque aures praebiturum esse Pontificis mancipiis. Quas gratias dignas referam unquam, ob aureum libellum Molinaei, qui a Spiritu sancto dictatus videtur; ō utiles meditationes, quibus tota vita dicanda: ego lectione eius satiari non possum. De Heraclito eius nihil memini me audivisse, sed quidquid istius auctoris vidi summopere ad miratus sum semper. Vale amicorum decus. Heidelbergā, 4. Martii 1610.

CVI.

BEas tu nos assidue scriptionibus tuis, tam amicis, tam prudentibus. Domino Denaisio mittam descriptionem medicamenti adversus hydropem, cum invisi bis diebus, nec unquam tam exhaustum vidi. Iam aliud non exspectat, quam ut vel peritonaeum dirumpatur, aut aliter finis vitae acceleretur: interea fidem in Christum servat, et aequissimo animo liberationem suamv exspectat, pertaesus huius vitae tam aerumnosae; pransus tamen nobiscum est, et pro te quoque vota fecit, ac Praeside, multum praedicata tua virtute, et inse suumque filiu beneficentia, unice optans gratias referendi sibi suisque obtingere posse occasionem Galilaei liber huc allatus est: iam maioris facere incipio, quando Paulus Servita approbat. A Venetis Orator ad ordines missus, Thomas Contatenus,


page 272, image: s141

nobis ad fuit superioribus diebus, litteras reddidit a Duce Venetiarum valde humanas, ipsi locutus sum diu, id urgebat, ut dissidium Vnitorum cum Caesare amicabiliter componeretur: nihil se vidisse apparatus bellici in Pedemontano agro, qua transierit: Oratorem Venetum ad Britannum aliud in mandatis habere negabat, quam ut officia mutua deferret. Secundo Rheno iter facturus erat, et Francofurtum petiit, in comitaru habuit sex Venetos nobiles, et Comires Veronenses tres: tota familia fuit quinquaginta capitum, in arce splendide hic habitus. Copiae Caesareae quae Passavii conscribuntur, minantur superiori Palatinatui, initruuntur omnia addefensionem, neque omnia pro voto fluunt hostibus, ut qui et pecuniae et armorum penuria laborent. Credo ego Anhaltinum, iam Dusseldorpium pervenisse, si Ordinum et Britanni copiae coniungantur, confido fore, ut rem gerat, et levi momento Iuliacum recipiat. Confluunt magno numero copiae pedestres, in equitibus maior difficultas. Elector omnes Vasallos suos pr. Kal Maias in armis instructos esse iussit Germershemi sed spero opus non fore. Badensis a Saxone nondum rediit, sed Saxonis frater Culmbachiano Marchioni scripsit, frustra omnia per alios tentari, quando ipse nihil obtinere potuerit. Landgravio Mauricio scriptum, ut is 250. equites conscribat nomine unitorum. Brunsuicensis quoque Pragam iter instruit, vestes holosericas rubras, certā formā suo comitatui nobilium praescripsit, spe proscriptionis obtinendae ad versus Civitatem. Magno Thuano pl. debeo, qui mei memor sit, et tam liberaliter sua largiatur, gratias maximas habeo. Eius [gap: Greek word(s)] divinum opus, ō auream eius carminis clausulam. Vive valeque, magne amice. Heidelbergam, 16. April. 1610.

CVII.

COnturbata est ratio nostra mittendarum litterarum, dum Sedanensis ratio omissa, et extra ordinem litterae mittuntur nobis fere ignaris; inde factum, ut iam diu nullas abs te acceperim, ego tamen singulis septimanis litteras ad te dedi. Anhaltini principia valde laeta. Nam quum. Hagae ab Ordinibus obtinuisset equites mille quingentos securitatis suae caussa, re cum Principe Mauricio consulta, visum est aliquid tentare, itaque additus peditatus quoque duce Ioh. Ernesto Nassovioy et Leopoldianae


page 274, image: s142

copiae, quae grassabantur secure in Leodicensi agro, oppressae, octingenti equites dissipati, 300. equi abducti, caesi 600. equites et totidem captivi abducti, cum Enhautio ductore et centurionibus: id factum 21. April, ad Mosam. Leopoldus statim ad Anhaltinum litteras dedit, questus quod nulla iniuria provocatus, hosteliter egisset, eius facti rationes Caesari reddendas, petit ut de redimendis captivis mentem suam decla. rare velit. Anhaltinus statim respondit, se non posse nisi consultis Principibus possessoribus luliacensium ditionum, certi quidquam statuere. Ceterum facti sui rationes se Deo et cuicumque reddere posse, nec potuisse caussam hanc deseri, sine pernicie publica omnium Imperii ordinum, quum... pravi consiliarii privarint avitis ditionibus, et Regno, et porro seducant. Magna clades illata hosti et vix reparanda. Hic omnia scatent militibus qui coniungi debent cum copiis Ansbachici, ad infringendos conatus exercitus, quem Leopoldus collegit Passavii. Pragae convenit Caesarem, Moguntinus, Coloniensis, Archiducesduo, Saxo Elector, Brunsuicensis et Darmstadiani fratres duo, nondum ad nos perlatum quid constituerint. Deus te ab omni malo custodiat. Vale decus nostrum. Heidelbergā, 5. Maii 1610.

CVIII

REcte mihi redditae tuae 10. Maii datae, tanto gratiores, quod de adventu tuo ad nos. asseverant; faxit Custos Israelis, ut salvus et incolumis quamprimum sistaris, et laudatissimum opus tuum perficere possis. Publica nos anxios habent et oportet ut maiora mente agitet Rex quam Iuliacensia, quando tam numerosas copias ipse adducturus scribitur, Deus dirigat bono publice. Caesar Electoribus tribus Moguntino, Coloniensi, Saxoni, duobus Archiducibus, Maximiliano et Ferdinando, itemque Brunsuicensi et Darmstadianis scripto proposuit, super quibus consilium eorum flagitat: primum caput esse aiunt, quomodo recuperare possit a fratre Matthia sibi adempta: alterum de Iuliacensi negotio, super quo omnes propendent adamicabilem compositionem, nisi quod Saxo impunitam esse non vult pervicaciam istorum. qui se Caesaris desiderio, armis arreptis, opponunt. Copiae militares hic collectae, mittuntur ad Anspachium, una cum duobus vexillis VVirtembergicis, ut Passaviano


page 276, image: s143

militi occurrat, mminenti Palatinatui. Ex Italia habemus. Venetos negasse transitum copiis Hispanicis ex. Tirolensi agro, per suas ditiones, et Papam monuisse Galli et Hispani legatos, se in eo esse, ut legatione extraordinaria, utrumque Regem ad pacem et concordiam hortetur. Hispanicum respondisse nihil opus ea esse, nam suum Regem, nil nisi quietem cupere; Gallicum itidem, nil opus legatione esse: arma enim suum Regem non depositurum nisi Condaeus ipsi reddatur, Iuliacensia possessoribus Principibus relinquantur, et sumptus in hos bellicos apparatus facti refundantur: nihilominus Papam celeribus equis legatos suos ad utrumque misisse, Sed quas ego gratias tibi agere habeo, pro epistola Pauli Veneti: gratissima fuit eius lectio, et magis xnagisque virum admiror, eiusque exactum judicium. Thuanum admirari satis nequeo, quomodo tot negotiis sufficere possit, eum i litteris meis avocare a seriis suis non audeo, gratias acturus, pro constantisua in nos beneficentia, tu nos ipsi excusa, et officia nostrasponde. Molinaei pro Britanno ad Coeffetaeum impatienter exspecto, ita admiror omnia illius viri, tum vero in illa caussa. Landgravius Mauricius adfuit Electori in Nova arce, indigne fert sui rationem non eam quam veller hahitam: fuisse, sed placatus, suam quoque operam in hac expeditione pollicitus est. Thuani ultimam partem perlegi maxima cum voluptate et fructu; eadem iam fabula agitur, et metuo parem exitum. Sed quae spes est de ceteris? Stat ne ipsi sententia, reliqua premere? quin pergit, quum improbos ita infestos iam habeat, ut accedere ad odium, vix quidquam possit. Eum officiosissime Saluto, et Deum nostrum veneror, ut te salvum reddat nobis feliciter. Vale eximium decus nostrum. Salutat te omnis familia mea. Heidelbergā, 7. Maii 1610.

CIX.

PErculsi sumus omnes improvisa caede: Maximi Regum, Deus vindex esto, et sceleratis consiliis exitum der, quem merentur. Quinto die post patratum facinus, nuncius Metis huc allatus est, quod Arguienus Regi adfuisset, et celeribus equis eo venisset. Petunt abs te collegae mei cum officiosa salute, ut duo haec celeriter ad nos perscribere velis, quid Sicarius ille confessus fuerit, nam vivum captivum detineri aiunt; et quid sperandum de gubernatione


page 278, image: s144

sub Rege puero, et quomodo status firmatus sit. Ad primum honorem abominandi nuncii statim pro tua salute cura et sollicitudo animum occupavit, itaque pro vobis preces quoridianas ad Deum fundo: quam velim te'ereptum flammis istis turbarum. De Romanorum Regis electione tu prudenter monuisti, locutus sum multum ea de re cum Socero meo, hactenus consilia eo directa, ut quando invito Iovi, successor obtrudi nonpossit a Pontificiis, res ad Vicariatum deveniri permittatur, quod ipsum agnoscimus esse plenum difficultatis. Saxo alienissimum se ab omni electione instruenda ostendit in Fuldensi conventu, et accerrime sese Ecclesiasticis opposuit. Iam certior factus sum de Car. Paullo nostro Sedanum ablegando, super Principis Friderici reditu cum Bullionio agendi. Heu quot miserias et clades prospicio sub Rege puero, et quam infringuntur et conturbantur consilia Principum! Deus aderit suis in quem confidimus. Laeta principia Anhaltini, secuta alia itidem prospera, nam Principum copiae ad Iuliacum confecerunt 300. circiter 400. captivis cum magna praeda abductis Sed hic casus omnia consilia conturbabit. Praga nihil habeo, post illa quae proxime scripsi. De tua securitate unice sollicitus sum, et voveo, ut te in tuto collocatum esse, quamprimum cognoscere possim. Pro Thuano et Casaubono, aliisque bonis vota quoque facio ad Deum, in quo confido. Vale decus nostrum. Heidelbergā, 11. Maii 1610.

CX.

DVm suspensis animis nobis adhuc blandimur, deque atrocis casus veritate ambigimus, redduntur tuae 16. Maii datae, quae nimis veram Tragoediam nunciant. Preces meas cum tuis ardenter coniunxi, et pergo porro, perfugium meum et solatium in publicis privatisque malis, in vero illo, omnis misericordiae fonte collocare. Quot mala praevideo, sub pueri Regis Imperio? quot impedimenta obiicientur molitionibus Principum nostrorum. Ad Deum igitur mentem convertamus, et coelitus opem speremus: etiamsi libertas omnis ruat, tamen servabitur Ecclesia Proxime per Car. Paullum; adducendi Principis nostri Sedanum missum scripsi, maximopere te rogare collegas meos, ut ad nos perscribas, quo auctore caedes facta, et quid de statu regimiminis sperandum; Vides igitur abs te nos certissima sperare. Gueretiniana nondum


page 280, image: s145

vidi, neque scio an Villaregius scripsit: sed tuum ego vaticinium in initio litterarum tuarum admirari satis nequeo, qui ictum hunc clare prospexisti: iustus es DOMINE, tecum exclamo, et cetera fervide precor. Quum regimen apudvos iam stabilitum sit quodammodo, spero et iam fore, ut consilia a Rege incohata, non plane omittantur, sed promissa a Rege auxilla Principibus praestentur, avocando hosti, qui Condaei praetextu conabitur omnia perturbare. De Dano paucula nuper scripsi, non committi charrae possunt talia, sed video impedimenta varia. Id serio egerant Vniti, ut Saxo arbitrium compositionis amicabilis super Iuliacensibus Dano permitteret: sed reiecit ille penitus omnem actionem, uti et proxime Badensis nihil apud. . illos promovere potuit. Videntur administrari illi corrupti auro Hispanico, adeo Mercenarios Aust riacis se ostenderunt, adeo ut.. etiam omnem ulteriorem sermonem de istis rebus aversatus fuerit, et Iuliacensibus dixerit, malle se ut Caesar ipsi iniuriam inferat, quam ut Caesari resistat. Pragae quid fiat nondum cognovi. Maximi Regum caedes, animos istorum inflabit, sed in Deo confido, qui difflabit conatus. Serenissimus Elector valetudine meliora utitur, ad nuncium abominandi facinoris, plane consternatus fuit quoque, et iam serio tristem casum laget: et quis non cohorreseat, ad tanti Regis, qui parem hoc saeculo, et superioribus etiam non habuit, tam horrendum casum? Tu vale animae dimidium meae. Heidelbergā, 13. Maii 1610.

CXI.

INgens est nostra de te et statu Reip. sollicitudo, itaque cottidianos, si fieri posset, nuncios de vobis exspectamus. Vidi litteras Ratisbonse datas, quibus scribitur, intra quadrieuum advenisse Bruxellis cursorem, qui laetum nuncium adferat. . de parricidio illo, supervenisse statim duos alios summe festinantes, gaudia ista improborum nunciare. Additur Baronem Schvvartzeburgium e Carinthia, Lojolitis mire addictum, ante dies aliquot quam nuncius allatus esset, dixisse, iam provisum, ne Gallus nocere caussae possit: in Alsatia iidem sermones auditi ex Felschio quodam et nobilitate Episcopali, et Leodici 12. ante caedem perpertatam diebus, inter Sacerdotes, cosdem susurros auditos. O Deus vindica, et exempla statue. Anspachius, assumptis


page 282, image: s146

quoque nostris copiis profectus est in Alsatiam, illic fortunam tentaturus, equites habet mille ducentos, peditatum legionum duarum. Iohannes Nassovius in superiorem Palatinatum profectus. custodiendae Provinciae adversus vim a Passavianis aut Bavaris. Pragae deliberant Electores et Principes, quomodo Caesar ditiones suas Austriacas a fratre ademptas recuperare possit, et de Iuliacensi negotio super utroque capite Leuchtemburgius putabat, incassum laborari, ac frustra consultationes institutas: nihilominus convivia, ingenti cum luxu agitantur, et perebrietatem, multa stulta fiunt, et dicuntur. Anspachius VVirceburgico Praesuli intercepit 70. millia florenorum, quae Sub sbecie vini honorarii mittebantur ad Bavarurm: accidit autem cum in pago Anspachiano, rota currus confracta esset, et populares in auxilium attollendi currus vocarentur, admirandum ipsis visum pondus tantum vini, quumque adessent illic quoque viri militares, visum est explorare, et fraude detecta Anspachicus argentum retinuit. A Praeside litteras Londino accepimus pr. Kal. Maias scriptas, cum Rege collocutus suerat per horam integram, quae negat litteris committi posse. Ceterum magnis honoribus a Rege, Magnatibus, aliisque mactari, idem scribit. Lesierius, qui levatur hoc tempore legationt Florentina. Leopoldus paratum se decedere bonis conditionibus nunciavit, et paratum fide publica data ipsos convenire: isti responderunt, ubi decessiflct omni ditione quam violenter occupaverat, fore ut honestis cum eo conditionibus conveniretur: nescio an nuncius atrocissimi facinoris rationes mutaverit Brederodius cogitat apud nos sedem figere aliquandiu. Deum veneror, ut te bonosque alios, Thuanum, Casaubonum, Gueret inum, aliosque incolumes conservet, et mala imminentia avertat. Vale. decus nostrum. Heidelbergā, 19. Maii 1610.

CXII.

LItteras tuas copiosas recte et celeriter accepi, statimque tuarum litterarum, quas ad Landgravium dederas exemplum ad VVirtembergicum et Badensem misi, tibique maximas gratias eo nomine ago. Quid non speremus boni, si Regina Thuani consiliis dirigatur? sed fluxa sunt omnia Aulica, et sane perculsus est non mediocriter Anhaltinus, eo quod Boissisius indicavit, nihil certi sperandum de auxiliis Gallicis. Deus meliora! sed hoc Nuncio


page 284, image: s147

Papali debemus. De te sollicitus sum, donec proripias te ex discrimine illo. Quid tandem de impulsoribus perditus ille, cognoscere desideramus: satis est quod constet, ex qua schola imbiberit extremum hoc scelerum. Anspachicus cum copiis suis, quae sunt duorum millium equitum, et septem millium peditum: laeta quoque habuit initia, oppressi cohorte una, 90. captivis etiam abductis Dalhemi, quod non longe a Molishemo. Passavienses nihil adhuc movent. Caesar novam legionem conscribi iussit, et quia Magnus Rex occidit, spiritus resumit. Brunsvicensis obtinuit proscriptionem urbis suae, eamque signavit Moguntinus. Dux ille vicissim Caesari pollicetur se suis sumptibus praebiturum mille equites, duo millia peditum. Danus Rostochii convenit Brandeb. Electorem, et approbare foederatorum caussam dicitur, uti et Mechelburgicus. Vtinam, quod tu tam serio et saepe inculcas, Vtinam, quod tu tam serio et saepe inculcas, serio ageretur a nostris, sed indicavi proxime, quid nostri spectent. Iam alius nuncius adfertur ad Anspachio, quod alteram cohortem conciderit et obtriverit equitatus cius, et supre mus legatus Lucelburgii Orsbekius captus sit, vexillo etiam reportato Veyrasius noster constituit. Argentorati subsistere, et Anhaltino se excusatum cupit. Tu decus nostrum vive valeque beatissime. Heidelbergā, 29. Maii 1610.

CXIII.

CArolus Paullus cum Illustrissimo Bipontino ad vos iam abit, doloris testandi et gratulationis caussa ab Electore nostro ablegati. Tres exercitus iam alunt foederati Principes, in Iuliacensi, in Alsatia et in superiori Palatinatu, quo iam quoque deducuntur equites Landgraviani 400. quos ducit Canis. Ioh. Nassovius Dux esse debet eius. expeditionis. Colonienses edicto vetuerunt, ne quis suorum sacras conciones audiat, Mulhemii, mulctam ponunt 100. aureorum rhenanorum, secunda vice delinquenti ius Civitatis adimunt, et criminis reos statuunt. Domino Casaubono scripsi, multum debeo illi viro, et admirator sum eius doctrinae eximiae. Deus bone, quam insigne est et exactum scriptum illud pro Britanno, cuius mihi initium misisti, agnovi statim auctorem Molinaeum, auide exspecto reliqua: magis magisque virum admiror et suspicio. Vale decus nostrum eximium. Heidelhergā, 30. Maii 1610.



page 286, image: s148

CXIV.

LItterae tuae 6. Iunii datae, nobis magnam lucem attulerunt ad ea, quae cognoscere avebamus maxime, et gratissimum id officium tuum collegis meis fuit, qui te resalutant amantissime et vota porro pro tua incolumitate faciunt. Gratulor tibi hanc magnanimitatem, qui seiungere a sociis fidei tuam caussam non vis, confisus in Providentia divina. O si publicetur aliquando, quod innuis, ut pestifera secta magis innotescat. Socer meus molitur aliquid, ut publice constet, unde manarit parricidiale facinus istud. Verum a vestris ingeniis potiora expecto. Praesidis nostri hoc est:

Cor Regis Iesuita petit, cur? Maxima caussa est,
Quod cultro petiit, cor Iesuita petit.
Iure pari dentem poscat, debetur eadem,
Debetur torum denique corpus ei.

Summopere placet Molinaei de usurpationibus Pontificium. Nostri Dachstenum deditione acceperunt 4. Iunii, milites egressi 400. gladiis accincti, ii debucti Benfeldam usque, iam Molzhemum aggressi sunt. Lotharingus ablegavit huc unum e suis consiliariis Myronum, ac suadet ut vicinia ista bellicis turbis liberetur: se effecturum esse, ut et copiae militares statim excedant ex Alsatia, si modo nostri pariter recedant. Consultum videtur accipere conditionem, quae etiam defertur Vvirtem bergico et Marchionibus duobus. Leopoldus cum Comite ridbergio celeribus equis Pragam petiit. Nanccei fuit ante dies 10. et Praga nunciatum eo ipsum advenisse. Illic potatur strenue, et pacis viam amplecti velle videntur. Coloniensis et Brunsvicensis concordiam tentare debent, ita ut in possessione maneant, qui tenent: et si res decidi non ita possit, cognitioni Principum Imperii permittatur. Caesar dicitur Passavianas copias Bavaro permisisse ad tuendam Donavverdam, aut invadendum Palatinatum superiorem, cui iam praeest cum imperio Comes Ioh. Nassovius. Auxilia Gallica vereor, ut lente subministrentur, ob artes et molitiones Nunciorum Pontificis, ac legati Hispanici, qui ostentatione pacis morabuntur ea. Vale decus nostrum eximium. Heidelbergā, 8 Iunii 1610.



page 288, image: s149

CXV.

TVas 4. Iunii datas recte accepi, neque mirari satis possum, quomodo fiat, ut parricidialibus hominibus detur accessus ad novum Regem. Bonum factum quod Marianae liber publice exustus, sed dicent supposititium esse. Illud magno mihi gaudio fuit, quod. Buvvinghusius certa omnia spondet de auxiliis. Incidit in manus nostros Iesuita qui se primum professus est Italum nomine Alexandrum Brounum, sed ex dilaceratis et sub fimo in stabulo absconsis epistolis, suspiciones nobis ortae sunt, ut indagare potuerimus, quod etiam postea fassus est se esse famosum illum Gulielmum Balduinum Anglum, conscium coniurationis pulveratitiae illius, a Rege expetitum, sed negatum ab Archiduce; is hic in arce custoditur, donec Britannus certior fiat, et quid eo fieri velit, rescribat: nam ex Garneti accusatione, et aliunde constat, ipsum inter conscios et adiutores atrocissimi sceleris fuisse, et interest publice, ut pestes istae aboleantur. Gretseri Vespertilionis duo exempla nactus sum beneficio Denaisii nostri, eorum unum iam mitto, ne fascis nimium excresceret, et quod liber tam futilis haud meretur communicationem. Vale amice magne. Salutat te tota domus mea et Iacobulus noster alacris est. Heidelbergā, 18. Iunii 1610.

CXVI.

IN maximo desiderio eram litterarum tuarum, quum hodie binae abs te mihi redditae 18. et 28. Iun. Datae, cum reliquis Molinaei. adiunctas distribui, etiam quae Francofurtum tendunt. Ego hodie mittor in castra ad Molshemum, communicandi consilii cum Marchionibus, inde Haganoam eundum, ut illic arbitro Lotharingo, Comite Hanovio, Civitate Argent et nobilitate Alsatica intersim nomine Principis actioni de deponendis armis et avocando milite ex Alsatia, diesdicta 6. Iul. stilo novo. Ad Molshemum lente procedit oppugnatio, iam audio, Tribuno Fuxio, ictu sclopeti manum trancatam, et globo pedem traiectum. Badensis ad Conventum. Hailbronnensem proficiscitur, ubi Civitates magnas difficultates proponunt, quas tamen superare sperat Socer meus. De Praeside nihil accepi, ex quo Hagam venit, De Anhaltino quoque nihil


page 290, image: s150

audimus. VVirtembergicus iunior hic est per dies aliquot, Dusseldorpium petit militaturus, in comitatu habet octoginta. Paullus noster ait, se ipsis comitem Sedanum usque futurum: itaque dubito an hae ad te perventurae sint, felicissima omnia tibi a Deo comprecor fonte omnis boni. Socero meo misi, quae ad Lojolitas pertinent. edetur quod colligit ipse, De Aphorismis Anglicis videbitur, credo Socerum meum abs te subministratos habere. Denaisius in unica vectatione levamen valetudinis invenit. Resalutant te collegae mei, M. Praef. Canc. et amici, totaque domus mea. Deus faxit, ut brevi nos amplecti detur feliciter. Vale decus nostrum. Heidelbergā, 4. Iulli. 1610.

CXVII.

DElfinus iam indicat se ad te contendere, nefas sine litteris meis ipsum dimittere. In extremis Princeps noster, et nihil aliud loquitur, quam suum finem imminere, et cupere se liberari turbis mundanis et, Christo coniungi. Ratio ipsi constat, sed respiratio perquam difficilis, et pectus obrutum defluxionibus. Instruuntur omnia in omnem casum. DEVS misereatur nostri. Bipontinus celerrime huc accersitus. Basileae ad Zuingeri iacturam, iam accessit luctus novus Grynaei, cuius uxor quum quinque dies decubuisset, decessit: miseret me optimi senis, qui orbatus in extrema aetate, gratissimo subsidio. Tu vive, vale et precibus tuis nos iuva. Heidelberga 5. Sept. 1610.

CXVIII.

Litteras tuas 6. 16. Oct. Datas recte accepi, adiunctas distribui, vicissim has a Veyrazio mittere statim volui, heri vesperi redditas, misit et mihi Elogia. Heri huc venerum Bullionia et Tremolia, aiunt Bullionium ipsum subsecuturum, si Regina permiserit, Recte turides me valde applaudente, inane hoc totum, propter quod desudant mortales. Legati nostri a Bavaro patienter auditi, et ex sermonibus praecipuorum videntur opportune advenisse, neque minus belli taedere Bavarum, quam nostros. Deus pacem reddat, in belle nulla salus, praesertim istis nostris ductorib. neque nos sufficimus sumptibus. Tibi gratulor reditum ad libros et otium eos tractandi, omnib. votis


page 292, image: s151

tecum sum, et adiutor esse velim. Missi sunt ad Moguntinum, Lauterius et Camerarius, ut obviam eant conatib. Neuburgicis et isti persuadeant, ut nostras partes amplectatur. Socer meus Norimbergae valetudinis curam gerit, queritur medicamenta hactenus non profecisse: molestum ipsi quod Brederodius, ipsius in Cottonum ediderit, quib. extrema manus imposita non fuerat, nam tua monita inserere voluerat, aliaque addere. Sed intelligo, Anticottonum recudi Sedani auctum. Resalutant te collegae mei, imprimis praeses, et tota domus mea, atque Denaisia cum filio, multum tibi debemus omnes ob constantem hunc amorem. Etiam Grunradius te resalutat peramanter. Vale felicissime compater venerande. Heidelberga, 10. Octob. 1610.

CXIX.

PErgratum mihi fuit cognoscere sermones tuos cum VValdefelsio habitos, eos explicavi Illustrissimo Administratori, et Senatui, ita tamen ut [gap: Greek word(s)] non dederim, quod nec opus erat. Gratum iis omnibus fuit, uti et scriptio tua ad eius Celsitudinem. Recte tu omnia Waldenfelsio proposuisti. Ego vereor ut totum Iuliacense negotium ruat. Boissisius indignatur gravissi me, dimitti exercitum sine consensu Regum, neque etiam pacem in Alsatia ipsis inconsultis fieri debuisse queritur. Anhaltinus Hagam abiit. Moguntinus nostro Administratoris titulum dat et promittit omnem opem et amicitiam. Ad Neuburgici litteras quas in Thuringiam obviam ipsi miserat, non dignatus est respondere. Caesar litteras Administratoris, et Neupurgici, Consilio Aulico tradidit consultandas, et putatur res moram latura. Badensis huc venit, a reliquis legati. Brandeburgicus Etector peramice scripsit, et egregium affectum in defunctum, viduam et liberos demonstrat. Vale Domine colende. Heidelberga, 17. Octob. 1610.

CXX.

NVncio tibi Monachii conventum esse, ut intra tres septimanas utrimque copiae dimittantur, omnis hostilitas cesset, amicitia colatur: ita tamen ut integrum sit praesidia, ubi necesse videbitur collocare. Damna perpessa quisque ferat, aut iudicio repetat, non autem vi. Petebant Bavari, ut


page 294, image: s152

nostris copiis cum suis coniunctis Leopoldiani profligarentur, quae res tamen difficilior visa Haec ita peracta 14 huius mensis Postridie legati nostri a Neupurgico evocati, ad ipsum profecturi erant. Enshemenses spondent, non se permissuros, ut copiae Leopoldianae Badensi in sua ditione damnum dent. Funus pro dignitate Electoris sanctae memori deductum. Palatini Principes frequentes adfuerunt et Badensis. Cras Gruterus orationem a studioso recitandam habebit. Heri peroravit Copenius professor Theologiae in magna frequentia Principum et Magnatum. Vive foelicissime, decus nostrum. Gravissetus ad nos remisit filium cum Delphino et Praeceptore, ii sollemnitatem funebrem spectarunt. ego quidquid in me erit, ipsorum commoda promovebo. Vale iterum. Heidelbergā, 19. Octob. 1610.

CXXI.

DEdi ad te litteras per Maussacum. Patruelis tuus salvus huc venit, Gothofredi opera hospitium nactus, et victum apud Gravissetulum in aedibus Lucii professoris medici, cum eo huc venit Baronis de la Nove filius cum praeceptore Evervino Geldro, egregio iuvene, Obtuli ipsi omnia mea, et faciam quae potero. Pacem factam Monachii, nunciavi antea, non ea quidem ex dignitate nostra, sed nobis necessaria est pax. Landgravius Mauricius magnum affectum in nos abunde demonstrat, sed in publicis quandoque occasiones de ipso querendi praebet. Quod Villaroeus tibi nunciarit, gratum est, et Bullionio obviam missus Car. Paullus Lautream, is mandata habere dicitur Regia, ad alios quoque principes. Neuburgicus nihil non intentatum relinquit, et cum atrocitate verborum etiam minas violentas spargit. De Sabaudicis omnia videntur fallacia, et scribunt, 6000. Hispanorum recens advenisse in Italiam. Salutant te collegae et tota domus mea. Vive valeque foelicissime Compater venerande. Heidelbergā, 24. Octobris, 1610.

CXXII.

FOElix iter confectum tibi gratulor, toto pectore voveo tibi foelicissimum quem iam ingredimur annum. De Anticottono et aphorismis gratias habeo maximas. Gratum erit Socero meo, labores suos tam grata mente accipi, ei mitto eos. Maximilianus


page 296, image: s153

Archidux per legatum gratulatus est. Electorio Administratori, et solatus viduam. Rudolphus Caesar Spira citationem promulgavit in qua Nostrum vocat Tutorem et Administratorem, quid restat, quam ut Pragensis non dissentiat a seipso Spirensi. Anspachicus lecta Adsertione iurisnostri, quam fecit Loefenius, approbat caussam nostram, paratus Neuburgicum a proposito dehortari, re cum VVirtembergico et Badensi communicata, cuius istius Cancellarius fatetur iam sibi de nostro iure constare. Neuburgicus pergit omnia movere, etiam Helvetios obtestatus, suam utique caussam probent. Nudius tertius redditus. nobis Princeps Elector salvus et incolumis, egregiis moribus, et proceritate pro aetate. Iter foelix fuit, et sine ullo periculo aut incommodo. Lotharingus magnam benevolentiae significationem praebuit. Deus porro adsit, et spiritu sancto suo ipsum regat, et reliquos Proceres. Vale Compater venerande. Heidelbergā, 31. Decembris 1610.

CXXIII.

Adiscessu tuo statim in aulam adscendi, ubi vidi extemporalem epistolam, quam Princeps Fridericus ad Landgravium filium confecerat, mirifice gavisus sum, videre eum in litteris profectum, qui optima quaeque sperare nos iubet: diu postea latinos sermones cum eo miscui, et singularem peritiam et ingenii promptitudinem animadverti. Deus porro adsit, et servet rem Palatinam miris difficultatibus involuram Hallā re infecta disceditur, hodie nostros reduces exspectamus. Neuburgici hac lege conveniri posse dixerunt, si Neuburgicus cum Bipontino rem Palatinam coniunctim administraret, iura Electoratus folus exerceret. Id totum reiectum penitus. Postea arbitri haec nostris proposuerunt: anne pecuniola Neuburgico obiici posset, ducenta millia florenorum: aut feuda Iuliacensia, ipsi concederentur, aut mutuum ad Iuliacensia, a Palatinatu datum remitteretur: aut tandem in suis teloniis subditi Electorales cogantur vectigalia solvere, super quo diu lis fuit. Nostri haec reiecerunt omnia. Neuhurgici petierunt ut unionis conventui


page 298, image: s154

proximo actio illa continuaretur. Illustrissimus Administrator legit epistolam tuam in Senatu, uti et ea quae adiunxeras, sane memorabilia. Pro Praeside solliciti sumus, Ramaeus Pragam invasisse dicitur, et Ratschinum tenere. Tua consuetudo per hos dies longe suavissima, acerbum tui desiderium animo meo infixit. Osi daretur, una vitam degere, diriget Deus haec et alia nostro bono, ita confido. Is te servet, et valetudinem exploratam tibi concedat. Vale decus nostrum a me, et tota familia. Heidelbergā, 8. Februarii 1611.

CXXIV.

REcte tuas 2. Martii datas accepi, spero te et meas vicissim quas eadem die hinc dederam, in quibus significavi, quae de Praeside acceperamus, iam ab Ehemio quoque litteras Ambergā accepimus cum quibus, et missae familiarium Praesidis; Praeses ipse nihil dedit. Consilio 9. Febr. audire ipsum Caesar constituerat, quo die Ehemius eius suasu cum Landgravii Leuchtembergii uxore, Praga discessit navi. Leopoldus ad Henkelium quoque divertit, hospitem Praesidis, et mensae fere adhibuit, omnia amica pollicitus, etiam si abire vellet litteras et tubicinem, sed itinera intuta tam a milite, quam rusticanis. Praesagit mihi animus, fore ut expugneris tandem studio iuvandae Patriae, et adhiberi ad eam te sinas rursus, quantum vires et aetas tua ferent: quidni enim aequo animo reddere te publicis negotiis possis? aut quis a te requirat eos labores, quos florenti aetate sustinuisti: amanuensis aliquis industrius multum te sublevarit, itemque nos amici, si nobis te sistas: nam quod de memoria quereris, quamvis tibi non satisfaciat ea, omnibus tamen admirationi est, et vigor iudiciumque inest tibi. Stantem mori Imperatorem decet, et turotam vitam Patriae devovisti, cur non et ultimum actum? Anhaltinus 21. Febr. Iossa scribit, Saxonem a Pragensibus consiliis deterritum, meliora sequi. et iam de cognitione, cautione, et instituenda possessionis ratione agi. Misisse Principes istos ad Matthiam, ut eum erigant, et ad recta impellant: optimam spem omnino facit. Colonellus de La Nove Genevam venit, comitatus 10, equitibus, Bernates 600. musquetarios submiserunt, Helvetii instructas habent copias. Sunt. qui dubitent, sincere protectionem suscipi a ... Te Deus servet columen ostrum. Heidelbergā. 6. Martii 1611.



page 300, image: s155

CXXV.

REcte tuae mihi redditae 9. scriptae: Gravissetum monui te significasse fore ut intra triduum Francofurtum proficiscereris, ne deflecteret Hanoviam, is iam se abiturum dixit: has ego Brederodio committo. Stat ergo tibi sententia non misceri porro publicis? Fiat cum Deo, nec sane quidquam est, quod virum bonum eo vocet, quam cura pro patria, quam aliter tractant homines cupidi, ne quid gravius dicam. Casaubono gratulor sedem quietam, et voveo ut bene ipsi, bene rei litterariae eveniat. Per hoc biduum Princeps Elector Fridericus professionem fidei suae fecit, ad sacram synaxin aditurus hoc Paschate: respondit de omnibus capitibus fidei Christianae, et maxime de controversis exacte cum admiratione omnium, qui adfueramus, in quibus etiam fuit Brederodius, ex quo plenius cognosces. Deo laus sit, et gloria, qui pectus istud perfudit tantaluce divinae sapientiae. Magnus Praefectus quoque Francofurtum abit, ob privata sua maximi momenti negotia: ita collegium nostrum ad paucos redactum. Suinfurti nihil alicuius momenti statuetur. Civitates, querelas de Principum prava militia fundunt. Neupurgici directorium magnis conatibus affectarunt, frustrati tandem discesserunt. Neupurgici delegati, Iutterbokae praeeminentiam adversus Saxonem et Brandeburgicum affectant ratione Administratorii tituli, ea ratione offensionem ferunt, et caussae suae nocent. De Praeside solliciti sumus. Rosembergius Princeps acceptis nostris litteris statim eum Herberstenio Mareschallo Matthiae commendavit, et Praesidem monuit, ut ad se veniret, inde tuto ad nos iter facturum. Vtinam recipiamus eum incolumem. Anhaltinus litteris 28. Febr. datis bonam spem fecit de Saxone. Danus consiliarios misit lutterbokam, qui Brandeburgico in hoc negotio adessent nil metuens offensam affinis. Sed ego te obtundo aliis tam intentum et varie distractum. Valetudinem, quaeso, cura diligenter, et accedet spero fulcrum ex convictu optimi Gravisseti. Gratias tibi habemus maximas ego, puerpera, tota domus de tam piis votis et benevolentia. Vota regerimus, et obsequia deferimus. Deus te servet incolumem. Tu vale et laetus dege, magnum decus nostrum. Heidelbergā, 13. Mart. 1611.



page 302, image: s156

CXXVI.

ET ego tecum laudes gratesque pando Deo Patri luminum, qui eripuerit e spelunca latronum Praesidem summum illum virum et amicum. Idem det, ut feliciter ad nos redire et diu ipso frui possimus. Sed tu porro pergis, non tantum beneficus in nos esse, sed magnificus: doleo sumptus te fecisse, uxor tibi habet gratias maximas, et agnoscit muneris grande pretium: fecisti iam dudum, ut ingrati notam effugere ne queamus Ago et ego gratiam de donis litterariis. Tua benignitate facis ut quidquid bonum et eximium est in re litteraria, ego primus et solus habeam. Savilius ad me scripsit Londino his verbis:

Iac. Bongarsium, ut tu recte bono litterarum natum, rogabis meo nomine, ut Volumen epistolarum tradi curet Nortonianis Bibliopolis, in nundinis Francofurtensibus, fide optima restituendum post sex menses: nundinis scilicet proxime sequentibus: habet enim ipsius codex aliquanto plures, quam noster, et in iis quas habemus epistolis, quaedam supersunt emaculanda.

Verba ipsius ponere malui: iam scio te non rogandum, qui monitus tua voluntate ruis ad gratificandum omnibus, qui bonas litteras iuvant. Recte tu de rebus Bohemicis, utrimque nihil prudentiae apparet, et in istorum praedonum coeptis et consiliis nil nisi levitas. De ... constat hominem infestissimum bonis, et Hispanicae factioni mancipatum quique turpiter se dat, quoties publica tangit. De Principe nostro, negotiis adhibendo, recte tu omnino, et ego apud Serenissimam Electricem iam dudum id urgeo, illa nuper in colloquio mihi indicavit, fratrem suum Mauricium super eo consultum, sua manu conscripta copiosa epistola, diligenter id suadere. Evincet confido tantus auctor, praesertim quum quae contra adferuntur, futilia sint. Deus nobis adsit, et det ut Princeps factis exprimat, quibus mens ipsius tam probe imbuta. Colbius ait se tuas litteras Principi legisse, qui gratissimas habuerit. Vive, vale beatissime, benefactor noster. Heidelbergā, 21. Mart. 1611.

CXXVII.

REcte mihi Denaisius reddidit tuas, cum libellis sane gratissimis, Gratias tibi maximas habeo, heu mihi, quod


page 304, image: s157

referre non possum. Narratio a Lesierio nobis communicata, plane memorabilis, et quae..., eiusque iuvenilia consilia pandat, quanta levitas ubique, et tamen isti terrori sunt omnibus. Ab Ordinibus Bohemicis missus advenit huc Handelius cum litteris. Is ait Bohemos instructos esse 6. millibus peditum, duobus millibus equitum, totidem ab Hungaro submissos, Regem Matthiam tum in limite fuisse Iglae, missam ad eum ab ordinibus formulam, quam si ob signaret, ac sponderet, hac sua expeditione nihil facturum contra privilegia Bohemica, fore ut Pragam deduceretur. Rameum Budevveissae munitiones agere, et in duos menses commeatum intulisse: obsidionem parasse copias ordinum, et Hungaricas, et iam obsidione cinctum Rameum, se existimare; cladem aliquam Bohemos accepisse, sed non pro fama magnam, ... existimare se potiri iam omnium Matthiam, et omnibus viribus incubiturum, ut praedonibus liberetur Patria. Bohemici ordines scribunt. Illustrissimo Administratori, ... ad se misisse Cubicularium suum intimum Comitem de Mirabaldo, qui indicarit, pravorum virorum consiliis se deceptum, petere veniam et tutum transitum, ut proficisci possit ad Matthiam Regem apud quem deprecaturus sit culpam. Quid autem responderint Mirabaldio non addunt. Quis haec credat? Levitati huic quid addi possit? Et nisi isti categorice hoc scriberent, fabulam putarem. A Genevensibus Argentoratum missus Sarazenus, huc venturus quoque. Sabaudus aperte Pontificiis Helvetiis indicavit Genevam se obsessurum. Deus frangere pergat consilia impiorum. De nuptiis Sabaudicis mirum, quod VVottonus quoque eas promoveat, vix sine Regis iussu id fecit, ubi assertio illa in Basilico suo? sed Reges alia via grassantur. Coram malim de istis omnibus. Ego tales affinitates, nostro non expetendas puto, et mediocria nostris rebus aptiora. DOMINVS providebit. Vale amicorum spectatissime. Heidelbergā, 23. Mart. 1611.

CXXVIII.

LItteras tuas 9. Apr. datas recte accepi: gaudeo opus tuum non retardari per typographos, Aubriani debebant hoc tibi ob merita tua in Patrem. Gravissetus pen biduum nobis adsuit, filium cum Delphino


page 306, image: s158

et praeceptore abduxit ob caussas, quas iustas existimavi. Deus faxit, ut bene eveniat haec migratio, et plurimum proficere possint. De Praesidis adventu monueram te, salvus ad nos et incolumis rediit, ac narrat, sibi omnia secunda fuisse, praeterquam in terrore illo occupatae urbis: magno se in honore fuisse apud Caesarem, Regem, optimates, utriusque partis: spectatorem se fuisse fabulae, eo locoubi omnia percipere quam rectissime potuerit: sed haec non sunt epistolae, sermonis potius: Quorsum evadant motus isti incertum est; Nuncius et Hisp. Orator laborant, ut fratres reconcilientur, et... quoque excusatus habeatur. Caesar super investitura concedenda, rem distulit, donec Electores super controversia Administrationis sententiam suam explicent. Caeterum memorandi nihil. Vive valeque beatissime. Heidelbergā, 3. Aprilis 1611.

CXXIX.

TErtia huius ad te scripsi, post Durlaco ad me pervenerunt hae a Veyrazio ad te, cum magno fasce pro Saraceno, qui hinc discedens me rogaverat, ad te omnia mitterem, quae ipsi inscripta ad me perveniant. Tribuendum hoc amicis, quamvis invitus te istis onerem. Francofurto is ad me scripsit, se recta petere Principes illos, quos vereor ut una reperturus sit, quum Praeses noster referat Anspachicum prope Norimbergam pernoctasse in vicino loco, ubi ipse diverterat. Hungaricu legatum Baronem Starrembergium in horas exspectamus, qui tertio huius fuerat Stutgardiae, existimamus Badensem ipsum in itinere convenisse. Leopoldus dicitur prope Ratisbonam, in coenobio quodam convenisse Bavariae Duces. Quid relliquiis Passaviensibus fiat, ignoramus, uti nec quid fiat istis, qui in custodiana a Bohemis deducti. Comes Emdanus Ordinibus cognitionem et exsecutionem suae controversiae cum urbe Emda penitus tradidit, et in eum finem arcem suam Aurikam Ordinibus tenendam praesidio suo dedit, ut re decisa, facilior ipsis esset exsecutio. Duo egregia dicta Saxonis mihi retulit Praeses, quorum unum accepit ex ipso Comite Friderico Hohenloio, qui cum apud Saxonem Neuburgici causam urgeret ac quereretur Bipontinum propria auctoritate possessionem Palatinatus arripuisse, respondit, non iniquum id ipsi videri, quum recte factum iactarit, Iuliacensia pari audacia arripuisse: ad quod nihil reperit, quod responderet Comes.


page 308, image: s159

Alterum est, ... Acumen certe de quo dubitare non licet, isto... Implendae chartae haec sunto, cum memorandi nihil nunciare habeam. Te Deus servet incolumem et florentem. Vive valeque beatissime. Heidelbergā, 6. Apr. 1611.

CXXX.

SAlvus ad nos rediit Brederodius, et tuas recte reddidit, postea etiam per ordinarium allatae tuae 21. datae. Quam vellem te nobis: adesse posse, nullus enim mihi in vita dulcior fructus, quam consuetudo cum sinceris et fidis amicis, Praeses iam abest, in Praefecturae suae negotiis, indignante Illustrissimo Administratore, quod necdum frui eius colloquio nequit. Recte tu disseris, de publicis, nec excusari potest socordia Electorum, praecipue Moguntini, qui ludos istos Pragenses spectant tantum. Anhaltinus brevi nobis aderit, tum licebit illa aggredi, quae dudum curanda fuerant, aderit ut confido, et socer meus qui queritur in litteris suis labilem memoriam, commune senum malum. Casaubono quum proxime scriberem, gratulatus sum illi sedem stabilem et quietam, et vehementer hortatus sum, ut omnes ingenii vires ad gloriam Dei propagandam, et Antichristum convincendum intenderet. Sunt apud nos qui vehementer flagitant, ut de libertate Ecclesiastica coeptum opus absolvat. Profecto tecum sentio, astute removeri Thuanum a melioribus curis, dum ei demandata cura rei nummariae, spero fore, ut se inde extricet brevi. Non desinam, ipsum hortari, et quia in aere eius sum gravi, ob opera sua pretiosa mihi donata, valde velim occasionem mihi praeberi, bene de ipso merendi. De Bohemicis nos nihil certi: vulgo iactant, magos quosdam in custodiam datos, in quibus Capellanus..., qui canem... nomine baptizarit, et duos daemones vitris inclusos habuerit. Quam haec sunt abominanda, et ultricibus flammis vindicanda! Starrembergius hodie hinc discessurus est, ei promittitur auxilium, si reliqui foederati consentiant et offeruntur equites, qui in Superiori Palatinatu aluntur. Metuo, ut Saracenus Principes una offenderit. Intelligo Ordines pronos esse ad iuvandos Genevenses pecunia, itaque velim ipsum maturare suum in Hollandiam iter. Resalutant te, collegae mei et amici, imprimis domus mea. Vive valeque foelicissime, decus nostrum. Heidelbergā, 17. Apr. 1611.



page 310, image: s160

CXXXI.

NVdius tertius ad te litteras dedi, et misi Veirazianas, iam alterae eius mihi redditae postridie priorum datae, quibus adiunxit ista Genevensia tibi transmittenda, unde apparet, necdum propositum mutasse Sabaudum; aliunde etiam nunciatum Barauldo legato Francico respondisse Sabaudum, paratum se dimittere exercitum, sed ea lege, ut eodem tempore Helvetii quoque suum dimittant, deinde ut Rex amice impetret a Bernatibus, ut de iis quae sibi crepta tenent, secum transigant. Interea magni sumptus fiunt, et in limite Gallico, alendis praesidiis. Socer meus misit mihi, quae de Anhaltino ipsi nunciata Hatzgeroda; de Saxone iam praedicant secunda omnia, tantum potest amor et odium in iudicio immutando, itaque sub Pentecosten Ambergae futurus putatur, inde huc venturus, in id differuntur curae publicae. Pragae maximas nugas agunt, Ordines cum Caesare litigant de quisquiliis, interea exercitum inutilem alunt, et hosti tempus et occasionem sibi cavendi praebent. Miror ego silentium Moguntini de toto hoc negotio, et inducor ut existimem, Pontificios alium aliquem Matthiae praeferre constituisse: ego nihil firmi video, neque quid in ista animorum et studiorum distractione, in commune consuli possit, reperio. Vive valeque foelicissime. Heidelbergā, 19. Apr. 1611.

CXXXII.

REctź tuae 20. Apr. mihi redditae sunt, missae quae aliis inscriptae erant, quo decebat, mihi vero ut grave sit, ad te litteras mittere, aut pro te, quidquid id sit curare, crede mihi nihil optatius mihi contingere potest. Nos Pragā nihil memorandi aut recens habemus. Dilabitur Passaviensis miles, praesertim si qui praedam copiosiorem obtinuerunt, et singillatim per nostras superiores ditiones elabuntur. Ovirtus, quonam recessisti, veremur istos castigare, aut saltem iniuste extorta adimere. Dum ordines Bohemici cum Caesare de minutis quibusdam cavillantur, praedae cedit Regnum, et miles ob non soluta stipendia, minatur exemplo Passaviensium, sibi cavere de stipendiis velle, occupatis oppidis quibusdam. Plessenius noster Dusseldorpium redit intra paucos dies. Gothofredus generum


page 312, image: s161

reperit Hallerum, illius Caesarum quondam secretarii et Palatini consiliarii filium, ante generum Reuberi: gratulor utrique, et voveo ut foelix sit coniugium. Casaubonus rectissime fecerit, si ut suades, in Baronium, omnem vim ingenii et doctrinae convertat; scribo Lisierio, de quo nihil adhuc accepi. Deus te servet incolumem, decus nostrum. Heidelbergā, 24. Apr. 1611.

CXXXIII.

LItteras tuas 8. Maii datas recte accepi, et adiunctas epistolas distribui, iam simul binas a Veyrazio accipies, Plessenius noster abiit heri, recepturus legationem Dusseldorpianam quam per biennium fere gesserat. Praeses narrat nobis se cum Cleselio multum locutum esse, qui suam familiaritatem valde expetierit, dixit se olim, pro Theologo sensisse, non ferendam aliam praeter Catholicam religionem, iam se aliter sentire, et iudicare, servanda esse reformatis sua iura, idque se Regi suo suasisse, qui et firmum id propositum habeat; petiitque a Praeside, ut istud, et suo, aliisque Principibus referat, scire se quo in odio apud multos versetur, sed nullo suo merito. Quaesivit deinde quantum Heidelberga distaret a Rheno; quumque Praeses respondisset, spatio trium aut quatuor horarum itineris; Ille, hoc nempe erat, Rhenus quidquid praestantium est virorum, eo tamquam per alluvionem ducit. Hominem esse ait procerum, fusco colore, mediae aetatis. Sed profecto nugas maximas agit..., qui occasione non vtitur, et cum fratre tricatur, quem iam servatum cupiunt Silesii, aversati Matthiam. Saxo et Moguntinus quoque Caesarem fulciunt, ac Brunsuicensis nihil movetur Bohemorum precibus et minis, sed Caesarem qua potest, sublevat. De Casaubono gaudeo, quod prospere agat, et perseverat in proposito serviendi Deo Heri convivio nos accepit Gothofredus ob novos nuptos, celebritatem nuptiarum instituit in 20. huius mensis. Tu crebro in votis fuisti, et speramus pro amore tuo in optimum senem, te huc venturum, quamvis comessationes averseris. Resalutant te amantissime Praeses, Freherus, tota domus mea. Vale foelicissime decus nostrum. Heidelbergā, 4. Maii 1611.



page 314, image: s162

CXXXIV.

REcte tu et sapienter disseris, de urgendis publicis negotiis: sed differre necesse fuit Rotemb. conventum hoc tempore, neque dum a Brandeburgico responsum habemus. Anhaltinus nondum venit, Anspachii retentus per Caesaris legatum, Baronem Gunterodium, ipse hic expositurus quid Caesar petat, hodie venturus huc est. Administrator Illustrissimus se instruit ad iter Mulhusinum, praemittitur Camerarius. Moguntinus 2. Iul. iter ingredi constituit. Saxo sexcentos equos adducturus nunciatur. Ego vellem Nostrum hoc iter omittere, nam incommoditates multas praevideo, fructum vix spero, satis foret monere illos per legatum, inania fore omnia quae statuant, absente de collegis aliquo: sed de his quum Anhaltinus venerit, statuetur: ego adhuc confido, elabi hinc posse Argentoratum. Saxo benigne habuit Praesidem, supra se in convivio locavit, amice quoque respondit Administratori, nihil magis sibi in votis esse, quam ut statim ad petitionem ipsius respondere liceret, sed rem in Mulhusinum conventum dilatam, polliceri interim amica omnia. Pro salute Principum nostrorum bibitum. Praeses 2. Iun. Pragam abiit Dresdā Freherus ad Episcopum Spirensem missus, ius nostrum ipsi expositurus. quando a Caesare ad Conventum illum delegatur. Moguntinus noster est, alienus a Neuburgico. VVolfvvilhelmus Berlinum profectus est, agmine centum equitum, in quibus Comites quoque. Sexaginta millia florenorum mutua extricavit. Te Deus server incolumem. Vivite foelices. Heidelbergā, 24. Iunii 1611.

CXXXV.

REcte reddidit tuas 7. Iulii datas Castilionaeus noster, cuius consuetu dine iucundissima per triduum frui datum. De Leopoldo securos nos esse iubet Praeses a Collibus, litteris Praga 7. Iulii datis, se enim ex Mirabaldo Leopoldi Camerario maiore cognovisse, Leopoldum postquam omnes res ipsum deficiant, etiam spes Gallicae, constituisse in Hispaniam abire, et illic 60. millibus annuis frui, donec per biennium Epi scopatus sui sese recolligant. Brandeburgicus illic Orator hactenus decessit Praesidi in omnibus conventibus, id Neuburgicus


page 316, image: s163

... cum vidisset, is quoque proferre se in convivio conatus. Brandeburgico, quod antea tentaverat nunquam, sed conatu excidit, cum risualiorum: ita isti homines consectantur minuta ista ubique, Neuburgicus ipse spiritus retinet, et omnia querelis replet, vix putatur Rotemburgum venturus, quum consensum caeterorum videat in Nostro agnoscendo, omnes unitos obtestatur, uta conventu isto abstineant, sed ipsi tamen venturi sunt: Culmbachicus suos mittet, ipse non se sister. Elector deliberationibus iam interesse solet, [gap: Greek word(s)] , quod foelix faustumque sit: quae in Anhaltini adventum dilata, iam maximam partem constituta. Casaubonus uti Lesierius scribit 15. Iunii, sebri tertiana liberatus, in magno honore habetur ab Episcopis, qui cius opera utuntur ad controversias Ecclesiasticas. Genevensium desideria proponentur in conventu illo, et nostri curae habebunt. Gothofredi opus absolvetur intra paueos dies, quod mirifice probatur Socero meo. Vxor mea totaque domus te salutat: etiam Miegius, Bakoviusque, qui et Gravisseto mecum gratias agit de hospitalitate eximia. Vivite felices. Dens tibi salubres faciat thermas et te nobis reddat valentem. Heidelbergā, 14. Iul. 1611.

CXXXVI.

LItteras tuas 24. et 25. Iul. datas eodem die accepi. Gallicos illos nobiles quos mihi commendasti, deducendos in Aulam iussit Illustrissimus Administrator, atqueibi prandio accepit, Salutarunt Principes nostros et Anhaltinos, viderunt que seriem Principalium mulierum et puellarum, ostensa illis quae memoranda et bibliotheca; unus ex illis sapientior ceteris videri voluit, et Papae auctoritatem propugnare conatus in Aula a prandio, acceptus est pro merito, et risum debuit nostris, absque acerbitate tamen, et ea moderatione, qua in hospites utendum est. Ceterum ostenderune grata nostra ipsis fuisse officia. Hodie Principes, Administrator, et Anhaltinus discesserunt, etiam socer meus, qui praeter solitum firma est valetudine. Ego persuasi nostris, necesse non esse ut ego agmen augeam. De nuptiis Illustrissimi Administratoris cum prima filia Electorali Loysa, iam non obscuri amplius sermones. Deus bene vertat: post luctus tempus de sollemnibus constituetur. Brederodius salvus et alacris rediit, ei tuae


page 318, image: s164

traditae: narrat is in Saxonia vulgo iactari... Mareschallum, illum apud quem ultimum epulatus defunctus, in custodiam dedit, reposcens ingentem vim argenti, quam interceperit, eadem minari ipsum ceteris hirudinibus aulicis. Hessum Mauricium non venturum Rotemburgum: suadere ut Electori nostro venia aetatis impetretur. Gothofredi liber necdum absolutus: Socero meo perplacet, quod scribacibus istis Neuburgensibus, materia praebetur. Quum Praeses Saxonem convenerit, sciemus quid de illo sperandum sit. Servet te DOMINVS, et reddat nobis incolumem. Heidelbergā, 19. Iul. 1611.

CXXXVII.

QVas 21. Iul. ad me dedisti, eas recte, hic accepi, nam ut ante significavi, Rotemburgensi itinere sublevatus fui. Super tuo reditu ad nos exulto, et spero sore, ut te aliquamdiu frui possimus. Deus te salyum nobis reddat. De Dano planealia nobis Coloniā nunciantur, victorem Colmariam occupasse et Elseburgum obsidere: contra Landgravius Brederodio asseveraverat, Danum 18. millia perdidisse: nescio an unquam tantum exercitum habuerit. Memorabile illud de fraude Hispanorum in aeternis odiis serendis inter Sabaudos et Gallos; sed illud magnae commotionis signum, quod accepto nuncio de desponsata Tertia Sabaudica, Duci Nemourfio, Condestabilis Castiliae, pileum solo illi sit, hoc enim volunt Hispanica illa. Rotemburgum non venit neque suos misit Neuburgicus, tantum ibi Secretarius VVidman visus, qui sorte protestabitur: necesse est, omnesspes ipsum deficere, quando illic nihil tentar. Principes ipsi venerunt et Marchiones duo, multos ductores et Centuriones secum adduxerunt. Praeses 14. Iul. scribit, sibi spem factam responsia Caesare, quod existimant fore, ut durante controversia, Noster habeatur pro Administratore salvo iure tertii. Quae antea ad te perscripsi, spero eum Dresdā ad nos reversurum. Deus te salvum et incolumem nobis reddat. Has ad Gravissetum commendavit mihi Colbius, qui te officiossssime salutat, non deerit tibi commoditas mittendi, volunt enim has antevertere ipsius adventum. Vive valeque beatissime 25. Iul. Iacobo sacro die 1611. Heidelbergā.



page 320, image: s165

CXXXVIII.

SCripsi ad te Nobilissime Domine per Barrerium, quem Amplissimus Ancelius mihi commendaverat, iam teipsum, potius expecto, utinam salvum et incolumem. Tabellarium hunc, quem Ioh. Carolus Bozemius, cum litteris Regiis, quas te impetrasse praedicat, aliisque ad me misit iussi Badenam deflectere honorario etiam praebito, ut per ipsum litterae Colbii ad Gravissetum, si alia occasio nondum obvenit, Argentoratum mitti possint. Praeses decretum a Caesare impetravit 20. Iul. quod mitto, ut et Veyrazio quoque exemplum misi. Hic tibi copia fiet, quantum lubebit. Ipse Praeses Dresdam petiturus erat 25. Iulii, ac inde huc rediturus. Inter fratres convenit, restant minutiae; 300. millia annua Caesari praebentur, et tres dynastiae. Rex in Silesiam abit. Rotemburgi propositio sollemnis fuit sine contra dictione 23. Iul. Principes Administratorem domo deduxerunt in Curiam sollemniter. A Neuburgico Secretarius VVideman litreras habebat ad unitos, quas resignare Anspachicus detrectavit absente Electore Brandeburgico et VVirtembergico, quibus inscriptae quoque fuerant, postridie venturus iste erat, districtus venatiombus. Elector Saxo litterasad Caesarem dedit studii plenas, monet ne calumniatoribus suis aures praebeat, eandem in Caesaris voluntatem suam esse, quam fratris desuncti fuerit. Videbimus, quid Praeses sit relaturus. Rotemburgi decretum, ut unio conservetur et augeatur, in rationibus probandis difficultates se ingerunt, et in Civitatum gravaminibus. De clade Dano illata, confirmatur rumor recentioribus nunciis, sed de ipso Rege nihil certi adhuc, sed de istis omnibus coram. Vale felicissime magnum decus nostrum. Heidelbergā, 29. Iul. 1611.



page 322, image: s166

EPISTOLAE ELECTORUM ET PRINCIPUM etc. GERMANIAE, Ad JACOBUM BONGARSIUM.

[I.]

MOnsieur de Bongars, i' ay sēeu par le rapport demes Ambassadeurs, et de Dathenes mon Secretaire, les bons offices que me continuez faire par de la, ie vousen ay de l' obligation, et fay ce mot pour vous en remercier de toute affection, et pour vous prier de continuer, et comme vous sēauez plus que nulautre, l' equite et iustice de mes demandes, et la sincere affection que de tout temps ie porte a ce qui est du bien des affaires du Roy vostre Maistre, le vouloir aussi remonstrer, et en ce me faire sentir les effects de l' opinion que i' ayconi aeeuc de vostre integrite. Vous asseurant qu'en toutes occasions ie seray porte et prest a m'en reuencher. Ie suis

Monsieur de Bongars

De Heidelberg ce 10.

Nouembre 1603.

Vostre affectioni

Frederic Electeur Palatin

[II.]

MOnsieur de Bongars, Mon secretaire Dathenes ma rapporte que luy auez tesmoigne beaucoup des assistances en la poursuite qu' il a saicte des debtes qui me sont deubz par le Roy et Couronne de France. Ie vous en remercie bien affectueusement, comme aussi de l' histoire du Sr. President de Thou, qu' il a eue par vostre moyen, laquelle pour le merite dudict Sr. i' ay comande estre mise en ma Bibliotheque; Vous me ferez plaisir de continuer voitre affection en ce qui sera de mes affaires, et ie le recognoistray aux occasions qui se presenteront. Sur ce vous priant de croire que ic suis.

Monsieur de Bongars.

De Heidelberg ce 8.

de Maii 1604.

Vostre affectioni amy

Frideric Electeur Palatin.



page 324, image: s167

[III.]

MOnsieur de Bongars. Iay veu par vos deux lettres, et celles qu'il a pleu a la Royne de m'escrire, la peine qua'uez prinse d'asseurer leurs M. tes de mon tres humble seruice. Et ay sceu d'abondant que le Roy auroit eu pour aggreable mon hardiesse, Ie me seruiray donc de l'occasion pour vous en remercier d'une bonne. volonte: et pour, vous prier, que comme i'ay vne fiance particuliere en la vostre, a cause de la constante affection que me faictes paroistre, ainsi vous me la continuiezes occasions qui requerront assistance en mon affaire, Vous asseurant que ie n'en perdray point la souuenance, ains recercheray les moyens pour tesmoigner l'estat que ie fay de vos offices, et que ie m'en ressentiray de bien bon coeur: duquel me recommandant a vostre bonne grace, ie prie Dieu, Monsieur de Bongars. qu'il vous continue et augmente les siennes sainctes. De Heidelberg, ce 19. Auril, 1603,

Vostre tres affectionee amye

Louise Iullienne Electrice Palatine.

[IV.]

MOnsieur de Bongars, les souuenances que me tesmoignez par tant de demonstrations, m'asseurent de plus en plus de vostre bonne volonte. Qui me faict aussi vous continuer ma priere bien. affectionee de seconder mes lettres au Roy, et a son conseil, de vos prudentes recommendations, et assistances au Sr. Dathenes en ce que iugerez pour le mieux. Et quoy estant bien certaine de vostre affection, i'obmettray toute autre instance, et vous assureray que ie desire vous faire cognoistre par effect l'estat que ie fay de vos merites et bons offices, et m'en reuancher d'aussi bonne volonte que ie vous remercie du bon liure que m'auez enuoye, et que ie me recommande a vostre bonne grace tres affectueusement. Priant Dieu Monsieur de Bongars vous conseruer heureusement sous sa saincte et digne garde. De Heidelberg. ce 10. Nouembre. 1603.

Vostre tres-affectionec amye

Louise Iullienne Electrice Palatine.



page 326, image: s168

JOACHIMUS FRIDERICUS, Dei gratia, Marchio Brandeburgensis, Sacri Romani Imperii Archicamerarius, et Elector, Prussiae, Stetini, Pomeraniae, Cassubiorum, Vandalorum, et in Silesia, ac Crosnae Dux, Burggravius Norimbergensis, Rugiaeque Princeps.

MAgnifice Domine, amice plurimum dilecte, S. De optima vestra in nos nostramque familiam animi propensione et studio, apud nos dubium fuit nullum: ideoque dedimus Domino a VVallenfels in mandatis, ut vobiscum de legatione Regia ad Serenissimum Poloniae Regem, in nostro negotio Prutenico ageret: verum et Serenissimus Rex Franciae Dominus cognatus noster plurimum colendus, et vos apud nos propter impedimenta et an gustiam temporis facile excusati estis: Promovebitis tamen, intercessionem ad Regem Poloniae in meliori forma, quam primum certiores redditi fueritis, tam de responso Regio, quam expeditione nostrorum legatorum; Erit ere nostra: omnia enim prius consilio, quam armis sapientem experiri oportet, nobis gratissimum: recompensare studebimus diligenter: ostendetis eo ipso vos cupere, ut arctius etiam benevolentiā nostrā vobis devinciamur. Vale rectissime. Dabantur ex Arce nostra Electorali Colonia ad Sprevam 15. die, Februarii, 1601.

[VI.]

MAgnifice Domine, amice plurimum dilecte, S. et constantissimam benevolentiam nostram. Literas quas Serenissimus et Christianissimus Galliarum et Navarrae Rex, Dominus, Affinis, et Amicus noster plurimum observandus ad Serenissimum Regem, Amplissimosque Regni Poloniae Ordines pro commendanda causa nostra Prussica rogatu nostro, superiore mense Ianuario exarauerat, statim ad legatos nostros ad Comitia Cracoviensia iam profectos transmisimus, et ex iispaucis diebus ante huc reversis, cognovimus recte curatas fuisse, ad quas, cum duo responsa, unum Regiae Serenitatis Suae: alterum vero Cancellarii Zamoiscii, ipsi retulissent: visum nobis est in iis una cum adiuncta epistola nostra, in Aulam Regiam transmittendis, potissimum Dom. V. opera uti, de qua antehac, nobis aliquoties navata, benignissimas eidem et maximas gratias agimus, et ipsam adhuc benigne rogamus, ut iterum sese. haud difficilem praeberc, et causam ipsam nostram


page 328, image: s169

Regiae serenitati suae quam accuratissime commendare velit de nobis ipsis vero etiam, uti iam pridem coepit, bene mereri pergat, nec dubiret quidquid huius fecerit, se in Principem gratissimum, et Dom V. benigne deditum collaturam esse Ac quo rectius Epistolae nostrae tenorem Dom. V. intelligat, et sic maiores Serenitati suae stimulos e re nostra admovere possit, idcirco eius exemplum cum Dom. V. communicamus. Quam recte valere cupimus, et benigna propensione nostra semper prosequemur. Dabantur Coloniae ad Spream 14. Aprilis 1603.

[VII.]

MAgnifice Domine, amice plurimum dilecte S. Quantum et religionis Evangelicae, et salutis publicae intersit. negotium nostrum Prussicum, recte tandem constitui et firmari, non latet Magnisicam Dom. V. nec opus est de eo cum ipsa prolixius agi. Omnia enim illius momenta pro sua prudentia, explorata habet, et de iis antehac quoque ad ipsam nos scripsisse recordamur. Eo autem loco id iam est, ut certam et solidam decisionem in proximis Comitiis Polonicis (quibus 10. mensis dies Ianuarii anni sequentis, styloantiquo destinatus est) sortiatur. Id quod amici in. Regno nostri sperare nos iubent. Illuc igitur. cum nostros legatos omnino mitti oportet, tum aliorum Regum et Principum consanguineorum et confoederatorum nostrorum dilectissimorum consiliarios praecipuos, nostro rogatu, venturos confidimus. Cum vero Serenissimi etiam et Christianissimi Regis nomine adesse, tunc aliquem cuperemus, qui nobis et legatis nostris assisteres, ac prudentiā et intercessione sua communem caussam tueretur; ea de re iam per Nobilem. fidelem nobis dilectum, Iohannem Christophorum a. Volmar, aulicum nostrum, ad Regiam Serenitatem scripsimus, et ut nobis ipsa vel in eo gratificaretur, vel saltem litteris accuratissiimis serenissimo Regi et Ordinibus Regni Poloniae propensionem suam erga nos et familiam nostram pluribus testificaretur, rogaremus: nec dubitamus in alterutro nobis a Regia serenitate sua satisfactum iri. Quod si autem Regiae Sereniti suae legationis destinandae consilium persuaderi posset: quod nos certe mallemus, simul ipsa de nobis quam optime mereretur, si Dom. V. provinciam hanc eundi in Poloniam demandaret. Itaque ab ea benigne contendimus, ut omnem operam nostra caussa det, quo celerius a Regia Serenitate. sua hoc impetretur. Quo nomine nos Dominationi


page 330, image: s170

vestrae magnopere obligatos censebimus, et gratiam illi prolixam referemus. In caeteris, quae dicto aulico nostro expedienda erunt, si Dominatio Vestra Magnifica illi operā et consilio suo non defuerit, nobismet ipsis id praestirum esse putabimus. Cui et propenfronem nostram constantissimam commen damus et cuncta fausta precamur. Dabantur Coloniae ad Spream, ex arce nostra Electorali 17. Nouemb. 1604.

[VIII.]

Monsieur, Mes gens reuenus de Heidelberg, m'ont rapporte deux choses, l'une que touchant le different arriue sur l'administration duPalatinat, il croit de iour en iour, le Duc de Neubourg tentant tout ce qu'il peut pour obtenir son dessein, pour lequel obtenir il negotie a Prague d'unefacon assez dangereuse: pour laquelle contrecarrer mon cousin L'Administrateur faict appeller son Excellence Le Prince Maurice, comme Coadiuteur constitue par le testament, Lequel on espere qu'il viendra en personne pour executer le contenu dudit testament. C'est avous donc a iuger laquelle mine de ces deux iouera le mieux: Dieu vueille conserucr es terres du Palatinat son vray Euangile qui a este iusques a present bien fonde et conserue par des braues et sidelles Ministres, lequel aussi vueille empescher toutes occasions qui pourroyent causer une. rupture de l'union. Le second point qu'ils m'ont rapporte est que Bauiere aye faict vn accord auec les Deputes de l'union, si bien qu'en peu de iours en licenciera d'un coste et dautres les troupes. Ils adiouttent, (comme il m'a aussi ete escrit de Prague par mon Secretaire du cabinet) que les troupes Passauiennes com me mutinees marchent par la Boheme pour estre payees de 700000. Reistalers qu'ils preten dent leurs estre deus: mais que les Bohe miens sont tous prests pour se battre auec eux., et les payer auec l'espec. Voila tout ce que ie vous puis dire pour le present. Le conseil de Heidelberg n'ayant communique aux miens que telles generalites. Si vous auez quelque chose de plus, et principalement concernant le sacre de Reims, ou autres Particularites de France, il vous plaira de me les communiquer. Et vous ayant escrit ce mot en continuation de nostre correspondance. Ie demeure, Monsieur De Marbourg ce 26. Octobre. 1610.

Vostre tres affectione

Maurice Landgraue de Hessen.



page 332, image: s171

[IX.]

MOnsieur, Vostre derniere datec de Hanau ume de ce mois m'a este rendue ce matin: mais ie n'ay pas encor receu le paquet de mon Cousin le Duc de Bouillon, il m'a este fort agreable d'entendre par la vostre, vostre hereux retour de Heidelberg. Quant aux matieres contenues en vostre leare, elles m'ont d'une part conforie, d'autre part esbahi, combien que le cours de ce monde tant peruers ne me deuroit occasioner ny a l'un ny a l'autre Ie propos tenu a Madame la Regente Mere du Roy par l'Ambassadeur, etc. semble nous descouurir a plein les dissimulations de la grande maison, Dieu soit loue que cela se discouure a bon temps: Le seu Roy me la escrit il y a deux ans: la. responce a. vrayementeste Royale, Dieu vueille qu'on tienne: bon. La France a bien faict de ne luy auoir rien accorde: La crainte qu'a la Ville de Geneue est raisonnable, mais plus raisonnable, qu'on y remediast. Touchant Mor sieur l'Administrateur ie m'appreste pour l'aller voir, et vous verray en passant par Hanau, et de la me rendray a Vmbstat, ou i'espere l'honneur de renouuelter nostre vieille. cognoissance auec mon Cousin Le Duc de Bouillon, ou i'apporteray vne estrange relation de ce que les Ambassadeurs de... propose a Friduald, qui tendent a la ruine de nostre Germanie, laquelle est desia bien assez troublee. Si le Conte de Zolleren n'a desia passe outre, ie desireroys fort de conferer auec luy en mon passage. Remettant le sur plus a vous dire de bouche arriuant chez vous, ie vous asseure cependant.

Monsieur que ie suis et demeure,

De Marbourg ce 16.

Nouembre 1610.

Vostre tres affectione

Maurice Landgraue de Hessen.

[X.]

NObilissime Domine S. Ex litteris quas ad te mittit cognatus meus Otto Comes Solmensis cognosces cum ex Gallia rediisse, et a Rege mandata ad Illustrissimos Principes Evangelicos habere: quae nisi communicato cum utroque nostrum consilio exponere iussu Maiestatis eius vetitum se mihi confirmavit: ideoque cum te rogare non dubito, ut si quo modo fieri possit, huc ad nos venias Etsi igitur te perpetuo tuo in Remp. studio, propensaque in Regis commoda voluntate adductum,


page 334, image: s172

omnia post habiturum scio, quo ad nosvenias: idem tamen precibus abs te contendendum existimavi. Multae sunt causae quamobrem nostro congressu opus esse putem. Primum Maiestatis eius mandatum peculiare, communi enim consilio, quod praefentes multo commodius capiemus, quam per litteras, res commodaque Majestatis eius longe celerius promouebimus. Deinde perscripsit ad me Rex, se ea viginti duo florenorum millia, quae Illustrissimns Princeps Georgius Fridericus Brandeburgicus a Capitulo nostro petenda Majestati eius impertiit, militi Germanico oppignerasse, serioque a me petit, operam dem, ut ea dicto militi intra huiusanni exitum persolvantur, quo Majestatis cius fides liberetur. Ei rei ut mature prospiciamus, et tuo consilio aliquam rationem inveniamus necesse est. Nam Praefecti militum solutionem urgent, et se impetraturos sperant; Tertio quae de Illustrissimo Duce VVirtembergico nostroque Administratore ad te perlata sunt, tan. tum abest ut consecta sint, ut etiam sine aliquo mediante transigi posse exigua spes sit. Itaque quod VVirtembergicum tibi uni omnium aures praebere et assentire, nos non praeterit, e re nostra et Rep. futurum indicamas, si tuo aditu colloquioque Celsitudihem eius ad aequas rationes permoveris: quod facile te confecturum spero: modotuis occupationibus tantum otii eripere liceat. Denique congressu nostro Illustrissimorum Principum Evangelicorum conventum maxime promotum iri certum est Is enim quod in dies differatur, culpa non est mea, sed eorum qui cum in ea re plurrmumpossint, minimum tamen de ea laborant, neque alios agere patiuntur. Quamobrem si huc venire non sit commodum, locum qui tibi maxime Visus fuerit quo te adire possimus, constitues, nosque quam, primum certiores facies. Vale vir Nobilissime. Argentorato, 2. Augusti, 1596.

Tui perquam amantissimus

Ernestus Comes Mansveldius.

[XI.]

NObilissime Domine S. Reddita est mihi heri noctu abs te epistola hesterna die scripta. Salvum te Argentinam rediisse gaudeo: tibique, qui pro tua humanitate, huc ad mevelis te conferre, gratias habeo. Equidem cum tuo congressa nihil mihi sit gratius, neque iucundius, libentissime te hodie expectassem. Verum nudius tertius in eo conventu qui Offemburgi


page 336, image: s173

est habitus, permistum est Imperatori delectum militum quos in Vngariam conscripsit, habere in his locis, quae partim ad Episcopatum pertinent. Itaque necessario mihi constituenda sunt hodierna die plurima in Praefectura mea, quae ante vespetam confici non possunt. Qua de re abs te peto congressum tuum in crastinum diem differas quo te sub vesperam hic expectabo. Vale Nobilissime Domine. Oberkirchio sexta Aprilis 1597.

Tui peramantissimus

Ernestus Comes Mansveldius.

S. P. Nobilissime Domine, amice peramantissime, Ex tuis 13. die huius ad me datis intellexi, habere te, quae cum affine meo Ernesto Comite Mansfeldiae et mecum communicata cupis: Verum cum ille sexto die Iulii ad me scripserit se in Comitatum Schavvenburgensem abiturum, hactenus mihi conitare non potuit, utrum ad huc ibidem commoretur nec ne: Vbi vero de reditu ipsius certior factus fuero, cum tibi significare haud gravabor, et literas adiunctas, quam primum affinis, meus Marpurgum vel alibi appulerit, ad ipsum transferri curabo. His paucis te protectioni divinae commendo. Dabantur Butzbachii 7. Augusti, stylo Veteri Anno 1601.

T. Peramantissimus

Hermannus Adolphus Comes Salmensis.

Benigne Lector.

PAucas has magni Scaligeri, aliorumque celebris doctrinae. virorum epistolas, pagellis quae vacabant implendis si adiungerem, rem tibi non ingratam me facturum putavi.



page 338, image: s174

A Monsieur de Bongars, a Strasbourg.

MOnsieur I'ac receu la vostre, par laquelle vous me donnes aduis de Georgius Monachus Syncellus continue par Theophanes, qui auroit beaucoup de Fragmens de Chronicon d'Eusebe, et quili en ya un en la Bibliotheque du Roy. Cela m'a faict venir la saliue en labouche. Mais c'est desirer sans effect. Car il n'ya nulle esperance, d'en pouuoir rien retirer. Veu qu'en plus legeres choses Monficur de Thou President en la Court, et grand Maistre de la. librairie n'a voulurien faire pour moi. Parce ie vous supplie de chercher ces eschantillons, que vous en auos recucilli de la Vati cane. Vous nous ferez beaucoup d'h onneur et de profit au public. I ai retite le Grec et plus detrois quarts de ce Chronicon: et faict bien vn iuste volume. I'ai confere. le liure auec plusieurs manuscripts. Nous y adiousterons pour contenter les gens de bien, quelques notes. Et oscrai bien dire, que la saulse vauldra bien le chapon. Si vous pouuies trouuer ces Extraicts, nous l'enuoier au plustost seroit le meilleur. Il fauldra addresser le tout a leban Commelin, que vous cognoisses, oncle de lude Bomenuict. Monsicur ie prierai Dieu. vous maintenir ensagarde. De Leyden ce 16. Iuillet 1601.

Vostre tres affectionea vom seruir

Ioseph della Scala.

A Monsieur, Monsieur Bongars, a Paris.

MOnsieur. Ie vous renuoie vostre Eusebe, en vous remercient infinement. Vous le receures parles mains de Monsicur Casaubon, vous aues toute puissance fur moi. Ie prierai Dieu Monfieur vous maintenir ensa garde. DeLeyden ce 19. Novembre 1607.

Vr. bien humble a vom seruir

Ioseph della Scala

A Monsieur, Monsicur de Bongars, etc. a trasbourg.

S. P. Binas tuas, quarum his adscriptus dies 17. Iulii. illis 8. Augusti, eodem die recepi ante quinque sex dies. Ex quibus liquido apparet amor


page 340, image: s175

tuus in me magnus, cui non sufficiebat differre excusationem epistolae amissae in adventum, nisi id et altera interim praevia enixe praestares. Quo ipsum te mi Domine multum amo, magnasque ago atque habeo gratias. Interim gratulor etiam mihi te nobis viciniorem, futurumque uti paulo mox beer desiderabili tuo vultu. quem dum de die in horam opperior. libet etiam tribus verbis repraesentare sermonis hanc qualencun que imaginem. De Vulcanii Cyrillo Spero rem fore Reip. Christianae utilissimam, eaque secundum Deum tibi debebitur a doctis et bonis. Adveniat modo, liber ergastulo suo longo panegyri proxima. Ad Rigaltium quod attinet; acquiesco eins voluntati. neque enim aliud mihi cuiae, quam ut auctores illi videant. lucem publicam. Ad eam rem cum offerent operam suam Commeliniani, non videbatur mihi praetermittenda tam bona occasio, hac Typographorum annonā. Verum de eo, si Deo videbitur, coram. Nam e bibliotheca Viennensi nihil dum recepi Heronis, adeo ut nullum sic in mora periculum. Ita est. Grammaticos aliquot a te misit Dn. Marnius communicandos Putschio, iuveni admodum adhuc adolelescenti, sed egregie docto, nec minus bene morato, quantum licuit colligere ante annum, uno alteroque colloquio quod mihi heic cum eo Heidelbergae, quo excurrerat Franco furto: eum e Belgio quotidie heic iterum expectamus. Non frustra quaeris quis sit. nam non quivis sane par tanto oneri. Metuo ne et ille succumbat, nisi nobis det auctores illos per partes. nam vel unus Priscianus aetatem hominis sibi postulet: adeo in eo multa mendosa et mutila. Ego iam totus sum in prostituenda fama mea conciliandaque mihi in signi infamia; publicando Dissertatiunculas in Tacitum: alienissimo meo tempore. Iam enim pene tertius est mensis, quod misere affliger et aegrotem in multiplici morbo filiolae infantis; quae animam tantum habere videtur ut agat: ante septimanas aliquot fuit epileptica: unde colica est an paralytica, imo et (nisi fallit tumor ventris) hydropica: sive domi adsum, sive foris; non possum excutere auribus tristes eiulatus quibus cubile suum implet. Hinc collige quam Industrie manum admoveam operi illi meo. Ita me Deus amet, coniecissem collectanea omnia in ignem; nisi veritus fuissem ne fidei sublestae me postulassetis; imprimis Typographus. Sic fidei meae velificor ad infamiam. O infelicem navigationem! Sed et hoc mihi in fatis. Adesdum igitur mi Domine, et Discursus illos varios


page 342, image: s176

(ita enim Latine nomino) lauda, praedica, non ore modo, sed vultu et manu et scripto, ut a tuo favore impetrent, quod a merito suo nunquam impetrabunt, non si voto meo aeque haberem obsequentem Bacchum, quam habuit Midas, ante nata sibi auresasini. Sed et de his plura coram. Veni modo et hanc animam sole tuo refove, mi Bongarsi, ut solitus es. Praecipitabam die 4 Augusti Iuliani Heidelbergae. Salutem pl. adscribo Dn. Gothofredo, Dn. Hartliebio, et si quis isthic praeterea mei amantiss. Imo et Dn. hospitem tuum Dn. Gravissetum his adnecte.

De votus nomini amabilissimo, tanquam si orbi esset in delittis Bongarsiano,

I. Gruterus.

A Monsieur, Monsieur de Bongars, Seigr. de Chesnaye et Consr. du Roy etc. Paris.

SAlve plurimum mi Domine. Ante tres quatuor dies scripsi tibi de Cyrilli libellis Vulcanianis subobscure. nunc ut res tota liqueat, Scias de eis constare etiam Dn. Casaubono ex quo rescibis unde petendi. hoc temporis articulo respondere nequeo literis Dn. Morelli, ob multiplices occupatiunculas quibus intritor. itaque si per occasionem ei significaveris non potuisse me ci submittere Libaniana quae penes Hoeschelium (quod de hac eius voluntate serius me docuisset epistola eius) rem mihi feceris gratissimam, obtinebisque antiquum, iuvandi scilicet ornandique amicos studium, Scripsi tamen e nundinis eidem Hoeschelio, et communicabit quidem, scio, quae cupit. si per insum modo steterit; et Schottus etiam assentiatur. Inclusam item non gravaberis per tuos tradere Dn. Casaubono, una cum exemplari Inscriptionum, quod amori eius debeo lubens merito: accedit eidem item, Seneca Schotti, quem nescio tamen an tibi potius quam ipsi donatum volebat Schottus; amisi enim epistolam eius, scioque petiisse duobus viris mitterem, Fabro et sive tibi sive Casaubono et memoria quidem propendet in Casaubonum. itaque si forte ipse deinde tibi quid scripserit, unde detegatur meus error, ignosce quaeso oblivioni meae. Alterum exemplar si optimo virorum amplissimo Dn. Nicolao Fabro communicare item non dedignaberis, levabis me scriptionis onere, quam hoc articulo temporisquo domum cogito, vix expedio. adde quod nulla mihi cum tanto viro notitia. Scis autem auspicales illas literas debere


page 344, image: s177

aliquid inse habere aut venustatis aut gratiae, at hoc tumultuario et loco et tempore, utraque se a me segregavit; quam tamen nunquam visam mihi dicere debebam, nisi in somniis. habitat enim triga ille Charitum et Venus unica, in pectore, in corde, in cerebro mi Bongarsi tuo, contubernium scilicet indivisum. Iam defunctum te putas? non es mi Domine. Ecce enim et ad virum incomparabilem Dn. Thuanum vestrum epistolium istud, cui adiectum item velim Inscriptionum exemplar, devoti et observantis animi arrham, quam diu est quod virtutibus eius ac doctrinis debeo. Dn. Mercero tuo-meo non minus quam Phoebi ac Palladis plures meas salutes tuā Suada propinabis spero. Francofurti extemplo plane die 24. Septemb.

Tuus sine exceptione totus totus Ianus Gruterus,

O et praesidium et dulce decus meum.

S. P. Vir summe. Etsi ante tres quatuorve dies tuis exoptatissimis responderim plane extemplo, itero tamen scriptionem; ideoque itero. nam dum nimis festino, id potissimum oblitus sum, qua de caussa te alloquendum putabam. Nimirum iam videtur pulcra esse occasio mi Domine, describendi duos tresve libros illos Miscellaneorum lohannis Brodaei, quos nunquam editos esse, et tamen adservari apud Amicum aliquem tuum, aliquando te ex audire memini. Excuderunt quidem rancofurtani libros eius sex, priores ex sed possent postumi illi commode subiici, aut reservari editioni secundae. Hanc rem tu nobis curabis scio, si modo curari potest. itaque non insto pluribus. Wouvverii Minutium tradidi una cum literis Dn. Druarto, et reperiet ipse alibi inter Chartas si quae siverit, scio. nam Marnio nihil tradidi. De Nicolai Fabri ... [reading uncertain: page damaged] Notis in Senecam, quid fit? imo quid non fit? Si dignaretur mihi transmittere, insererem suis locis, ea mentione nominis ipsius, quam virtuteac doctrina meretur. Nos hic recudimus, imo non nos sed Bonutius Senecae controversias Schotti: quae misellae prorsus periissent, nisi me nactae fuissent Vinditem. nunquam pervenerunt ad Candolam. Alium fasciculum librorum, earum loco receperat a Kalandrino, qui eas domi suae relictas iam non meminerat amplius; imo paratus erat dare iusiurandum Romanum, nisi casus quis supervenisset. Est ergo quod mecum laeteris, istudque pulerum facinus


page 346, image: s178

Dn. Schotte per occasionem communices: forsan commodiora habes itinera: haeret enim Insulae in Flandria, ultimamque imponit manum Photii Bibliothecae Latinae. Dn. Morello plurimam adscribo salutem cum prece ne negligat compellare Hoeschelium per literas, et per Indiculum significare, quae nam habeat Libaniana Graeca. Scripsit enim mihi heri plurima habere quibus editionem reddat ornatiorem. et vero ego ei ante 4. annos aliquot centum epistolas Libanianas misi, quas Schottus reliquerat penes Commelinum piae memoriae. Si et mihi submiserit finem initiumque opusculi cuiusque et Epistolae, libens iterum perlustrarim [reading uncertain: page damaged] Codd. Bibliothecae Palatinae in quorum quinque sex plurima Libaniana. Synesium apud vos excudi significavit Druartus et vidi specimen, non dubito quin auctiorem eum haberent, si de hac re constaret Schotto, qui iam abaliquot annis illud agit. Scripsi ei in Nundinis, sed nescio an etiam receperit Haec habebam, mi Domine, quae tecum garrirem vocibus istis plumatis. Salutem et observantiam nuncio viris magnis, Dn. Praesidi Thuano, Dn. Casaubono, Dn. Rigaltio etc.

Tuus tuo merito totus

Gruterus.

Laurentius Bochelius C. V. Iacobo Bongarsio suo. Basileam.

NAE, mi Iacobe, cum a nobis discederes, et aulicorum nostrorum bullis merito succenseres, ex animo Vale non dixisti: qui iamdudum animus tot fallaciarum, Opinor, Gallicarum pertaesus Hierosolymis degebat. Quid ni tuum nobis de expeditionis Hierosolymitanae scriptoribus in publicum emittendis institutum non aperuisses. Voluisti, scilicet, quem profanum et ... ... ...tum [reading uncertain: page damaged] compereras a sacro Sionis limine arcere. Absit, Bochellum adprime nosti, qui sibi res, non se rebus submittere suetus, variis istorum [gap: Greek word(s)] procellis iactari quamdiu Musas in portu securus videbit nullus patietur. Ergo tuum hac de re consilium ut primum per Fr. Pithaeum innotuit, Roberti cuiusdam Rhemensis qui octo libris Hierosolymorum historiam descripserat, et quam e direpta nequiter bibliotheca nostra fatalis rabies reliquam fecerat, in mentem venit, eamque tibi perferendam lubens dedi. Quis et cuius notae Robertus iste, iudicii tui erit; forsitan eo seculo non


page 348, image: s179

indiligens scriptor fuerit. Ego ne diutius in publica peccem commoda Eusebii Chronicon emendatius paro; de illius prope diem editione fidem habe et Vale. Lutetia Parisiorum. a. d. 12. Kal. Iunii. CIC IIDC.

V. A. Iacobo Bongarsio, Serenissimi Galliarum Regis Consiliario Thomas Seghetus S. P. D.

IAmdudum ad te V. A. scripturienti defuit argumentum, quod ecce subministravit mihi benigna in literis. tuis ad D. Boisium memoria, et amicus apud amplissimos A Collibus et Lingelshemium de me fermo; quod ex Lingelshemii literis cognovi. Liceat mihi sine assentationis notā verum et sincerum animi mei candorem per epistolam aperire, quod coram facere prohibebat pudor. Ego te V. A. iamdudum ex famā notum ob insignes virtutes suspexi, et tacitum cultum dicavi nondum viso. Postquam vidi, et

--- coram data copia fandi,

et sermones tuos degustavi (neque enim haurire licuit per temporis angustiam et occupationes tuas) adeo exarsźre in me hi affectus, ut illud scintilla, hoc incendium videatur. Quia vero reges Persarum nemo sine munere adibat, volui et ego apud te hoc usurpare, cuius pluris facio virtutem quam regum fortunam. De alieno liberalis fui, quia mihi curta domi supellex. Gratiam et dono et danti conciliabit accipientis humanitas. Vale V. A. et usu me tuum fac qui animo sum. Francofurti Kalend. Iunii CIC IC CVII.

PVteanus ad me scribit LIPSIOMNEMA suum cudi sive [gap: Greek word(s)] quem habuit cum anniversanum Lipsii obitus diem Academia Lovaniensis celebraret.

FINIS.