07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 471, image: s481

PROGRAMMA, Quo Ad exsequias, Quas Viro Reverendo et Clarissimo, DN M SAMUELI BOHLIO, SS. Theologiae apud nos Professori vigilantissimo paratas cudit Maestissimus hospes, Omnium ordinum cives Academicos, ca qua par est diligentia invitat, et ut frequentes compareant, sedulo hortatur. RECTOR Academiae Rostochiensis, IOHANNES COTHMAN, SS. Theol. Doctor et Profess.


page 472, image: s482

SApientissimus Seneca inter suas, quas habet memoriae imprimendas illustres sententias, et hanc, hoc inprimis tempore consideratione dignissimam, proponit in Epistolis, hisce verbis: Quottidie morimur, quottidie enim demitur aliqua pars vitae, et tunc quoque cum crescimus, vita decrescit. Infantiam amisimus, deinde pueritiam, deinde adolescentiam: usque ad hesternum quicquid transit temporis perit. Hunc ipsum quem agimus diem cum morte dividimus. Non opus est, dicti huius Senecae aliunde, quamvis quottidiana, conquiramus exempla inopinatum praesentis funeris, Viri Reverendi et Clarissimi Dn. M. SAMUELIS BOHLII, SS. Theologiae Professoris vigilantissimi exemplum, axiomatis huius viri Sapientis veritatem abunde satis comprobat. Amiserat ille infantiam, pueritiam, deinde adolelcentiam, ac tandem Vir factus inopinanter diem cum morte divisit, isto quidem tempore, quando per aetatem et vires corporis vegetas, ut ipse de se saepe praedicabat, quod coram audivi, diutius vivere potuisset. Imo si singularam, multo labore ac vigiliis sibi acquisitam, literaturae Hebraicae scientiam consideramus, longiore vitâ dignissimus fuisset. Verum enim est quod quidam vir Clarissimus Professorlinguae Hebraeae, celebris alicuius loci, de nostro Defuncto ad me scribit: Indefessum hominis studium laudo, nullusque dubito Dn. BOHLIUM egregias orthodoxae nostrae Ecclesiae navare posse operas, quia fontes Hebraeos ita imbibit, ut cuivis palmam facere possit ambiguam. Haec ille. Quando vero inopinatum ac plane inexspectatum, viri huius Clarissimi exactius consideramus obitam, merito cum Apostolo dicimus: Quam inscrutabilia sunt iudicia DEI, et impervestigabiles viae eius. Ecce! ille moritur, cuius unica delectatio fuit DEI verbum, quod diurna; imo et nocturna cura sedulo pervolvit. Vivunt alii, terrae filii, fruges consumere nati. Qui tempus studiis impendendum, otio et crapula, et nescio, quibus rebus transigunt, parum vel nihil considerantes finem, cur in Academias a dulcissimis parentibus, aut fidelissimis Tutoribus missi sint. Cum ergo studiorum amantes mori, eorundem vero osores vivere, ac in deliciis suis luxuriare videmus, non oportet nos has DEI vias scrupulose rimari, sed in ipsius voluntate simpliciter nobis acquiescendum erit; utpote scientes vias DEI non esse sicut nostras. Ut autem more solito vitam nostri pie Defuncti a nativitate exordiamur, illum Anno 1611. hoc ipso, quo vitae extremum diem confecit, mense


page 473, image: s483

Maio, natum accepimus Gryphenbergae, quae est civitas Pomeraniae ulterioris patre viro Prudentissimo ac Doctissimo Dn. PAULO BOHLEN, Senatore et Advocato loci istius spectatissimo; Matre vero ANNA FRIEDBORNIA, Matrona honestissima. Hi pie defunctii nostri parentes, postquam hunc suum filium, Christo per Baptismum inseri curarunt, deinceps eundem pietati a teneris assuefecerunt, et adultiorem factum fidissimorum Praeceptorum cum privatim. tum publice, institutioni commiserunt. Et postquam in Schola patria prima Studiorum elementa feliciter locasset, solliciti parentes studia filii bene coepta, promovere cogitarunt; Proinde eundem ad scholam minorem Gryphiswaldensem, et inde Stralsundensem ablegarunt. Cum vero ingenii felicitate, ac indefesso studio et labore pie Defunctus noster, illos studiorum fecisset progressus, ut altioribus aptus satis videretur Anno post Christum natum 1629. ad Academiam celeberrimam Wittebergensem ablegatus fuit, ibidemque per integrum triennium commorans, strenue literis incubuit, post Regiomontum concessit Anno 1632. Quem se ibidem triennium gesserit, literae testimoniales typis exscriptae testantur. Nos ne hîc aliquid vel addere, vel demere videamur, verba Magnifici Rectoris, et Senatus Academiae repetimus: Potestate ipsi facta privatim tum legendi, tum disputandi: ea ita fuit usus, ut et Academiae nostrae magno ornamento et studiosae Iuventuti insigni emolumento fuerit, et sibi immortale apud nos nomen compararit. Nam et ante Promotionem collegia tum Chaldaico-Syriacum Grammaticum et practicum, tum Arabicum, in quo passionem Dominicam explicuit: tum aliud Grammaticum, in quo Grammaticam Hebraeam suopte Marte summa diligentia methodice conscriptam proposuit. Et post Promotionem Propheticum, tum super Esaiam Oratorium: in quo et verum Vatis sensum tradidit et in certas eum orationes sive contiones tribuit, ad quarum imitationem sex quoque Orationes Hebraicae, ipso )*ergodiw/kth| et Moderatore, approbantibus eas prius Dominis Theologis, a Studiosis stylo Prophetico publicitus fuerunt habitae: tum super Malachiam Grammaticum: In quo praecepta Grammaticae Hebraicae, ante promotionem dictata, accurate revidit, clariusque rara dexteritate explicuit: tum Rabbinicum disputatorium privato publicum super Danielem, ex Rabbi Ioseph Iachiade: tum Arabicum sive Chaldaico-Syriacum super Esdram et Epistolam ad Romanos:


page 474, image: s484

Unde ipso itidem Directore, Orationes Chaldaicae et Syriacae aliquot habitae, a linguarum Orientalium Studiosis publice in a)kroathri/w| maiori fuerunt: Ad haec tres disputationes super Esaiam anti-Rabbinicas, Consensu Dnn. Theologorum publice habuit, easdem volenre Domino, alibi continuaturus. Ut ita praeceptorum Grammaticorum in linguis supra dictis gnw-s1in cum ipsa pra/cei et usu, magno cum operae pretio et incredibili Candidatorum linguarum Orientalium utilitate semper coniungens, hoc verissimum elogium a nobis nunc reportet: Linguas Orientales supra nominatas hactenus in Academia Regiomontana inde a prima eius fundatione numquam floruisse magis, quam vivente in ea ac florente M. SAMUELE BOHL. Ceterum ita vixit, ut in conversatione sua nemini fuerit gravis, non nimis multis iisque doctis et bonis duntaxat familiaris: DEO iuxta monitum Apostoli vixit e)us1ebw-s2, sibi s1wfro/nws2, proximo dikai/ws2 kai\ pro\s2 o)ikodomh/n: breviter ita vixit, ut eruditioni et studiis pietatis, ac linguarum, vita moresque responderent. Unde non Studiosorum modo amorem: sed et Patrum Academiae nostrae benevolentiam favoremque sibi singularem conciliavit: dignissimus sane, qui magnorum Academiarum Germaniae Maecenatum opera ad functionem aliquam Academicam optimam promoveatur, ut utilissimos suos labores ac vigilias, sicut coepit, in gloriam divini Numinis, Ecclesiarum salutem, Studiosae iuventutis salutare incrementum continuare possit, Hactenus verba Academiae Regiomontanae. Discedens vero Regiomonto 1635. Invitatus a Rev. et Clariss. Viro Dn. IACOBO FABRICIO, S. S. Theolog. D. et generali Pomeraniae orientalis Superintendente, ut apud se tamquam filius, aliquantisper commoraretur, quod et per integrum annum factum est. Stetino ad nos Anno 1636. 1. August. venit, et studium linguae sanctae auditoribus commendavit. Quomodo vero deinceps sese gesserit chartae huius augustia, non capit. Notum vero id est illis, qui illum docentem audiverunt. Cumque Amplissimo ac Prudentissimo Rei publ. huius Senatui ipsius diligentia, et in lingua Hebraea singularis scientia innotesceret, locum vacantem Reverendi et Clariss. Dn. STEPHANI CLOTZII, SS. Th. D. et quondam SS. Theol. Professoris huius Acad. dignissimi, amici et popularis nostri dilecti, nunc veor generalis Superintendentis Holsatiae gravissimi, assignavit, Spartam vero quam nactus est


page 475, image: s485

diligentia, et assiduo ac concatenato quasi labore, ita ornavit, ut in semetipsum, ac propriam valetudinem iniurius quodammodo videri posset. Hinc perpetuo illo, et numquam ferme interrupto labore confectus, non diu licuit muneri affignato praeesse. Officium enim quod praeteriti anni 4. Iunii aggressus est. 10. Maii anni currentis, die videlicet Veneris post tertiam pomeridianam deposuit annos natus 28. Non diu quidem cum morbo conflictatus fuit. Nam praeterito die Solis corporis infirmitatem primum sentire coepit, quae incrementum paulatim sumens makari/thn nostrum elapso die Lunae lecto affixit, et 10. Maii dicta hora pomeridiana, finem vitae intulit. Nec mirum corpus alias robustum, ita subito prosterni, viribus eiusdem laboribus fractis. Referentibus enim discipulis illius Herculeos sustinuit labores. proponendo Grammaticam Hebraeam quinquies, Chaldaeam bis, Syriacam semel, additis textibus et auctoribus instituto suo inservientibus. Unde effectum est, ut discipulorum quidam, illos in linguis hisce fecerint progressus, ut publice perorantes et disputantes auditi sint. Librum Psalmorum pie Defunctum nostrum, ut et Iobum, aliosque libros ex fontibus interpretatum fuisse relatum audivimus. Exercitium quoque habendarum contionum institutum fuisse non unum, testantur illi qui exercitiis illis interfuerunt. Et non semel pie Defunctus noster publice contionando, multorum cum applausu, auditus fuit. Disputationes quoque varias de diversis materiis publicas, tum et privatas habuit. Et ut multa paucis complectar, uno verbo laboriosissimus homo fuit. Et si DEO ita visum fuisset, crescente aetate et iudicio Reverendum et Clarissimum hunc Virum Dn. M. SAMUELEM BOHLIUM, conservare, omnino mihi orthodoxiae illum nostrae insignem fore propugnatorem promisissem. Quia vero divina providentia rem aliter disposuit, oportet nos in DEI voluntate humiliter acquiescere. Ceterum corporis infirmitatem sentiens, sese corpore et sanguine Christi, duas ante obitum, et felicem ex hac vita abitum horas pavit, animumque suum ad moriendum intrepidum, adstantibus viris ac mulieribus declaravit, seseque ex mundo hoc immundo exire dixit, et Christo coniungi petiit. Vates ut refertur suae mortis fuit; triduo enim ante quam lecto affigeretur dixisse dicitur, sibi in somno visum apparuisse, et se Stralsundium evocatum


page 476, image: s486

esse, ut super haec verba: Homo de muliere natus, brevi viti tempore, et plenus est laborum et aerumnarum: Contionem haberet. Et adstantibus dixisse perhibetur paulo ante mortem: post horam tertiam auditam, mundo exibo, et ad caelestia commigrabo. Quae alia de pie Defuncto nostro dici possent, chartae angustia excludit. Nos cives Academici, moriendum nobis esse singulis horis, imo momentis considerabimus, quod enim pie Defuncto nostro praeter omnem exspectationem accidit, et nobis opinione citius contingere posse, exemplo hoc discamus, capiamus ergo occasione huius funeris id, quod nobis suo tempore ex usu siet. Interim DEUS consolationis adsit iis omnibus, qui inopinato et planissime inex spectato Defuncti nostri obitu, maerorem conceperunt. Quem ut et nos cives Academici quantum possumut leniamus, frequentiori comitatu funeris, viri huius clarissimi deductionem hora media primae hodie in aede Mariana, a Reverendo et Clarissimo Viro Dn. D. IOHANNE QUISTORRIO, Collega et amico nostro dilecto, pie Defuncti nostri hospite instituendam exornemus. Simulque Illustrissimum nostrum Principem, Dominum nostrum clementissimum, Academiam, et urbem hanc, DEO propitio supplicibus precibus commendemus. Et nosmet ipsos ad beatam sex hac vita emigrationem, quando DEO summo imperatori, vitae et mortis Domino placet, praeparemus. PP. sub sigillo Recotratus 13. Maii. 1639.

ELOGIUM SAMUEL. BOHLII, Tractatui suo de Divisione Decalogi praefixum.

QUod Calvini sequas quoque Grammaticâ arte refutas,
Magnum opus, et dignum laude Magister eris.
Namque ita demonstras, quod cuncta in Codice puncta
Et quod pro vero militet omnis apex.
Iota etenim nullum pereat de Codice sacro,
Cuius et est auctor fautor itemque DEUS.
Omnia, nam quamvis sint disperitura per orbem,
Non tamen est ullus disperiturus apex.

DANIEL CRAMERUS D.


page 477, image: s487

SCRIPTA.

Commentarius Biblico-Rabbinicus in Esaiae cap. VII. et seqq. Stetini 1636. in 4.

Pro regula rustica reintroducenda in explicatione Scripturae sacrae, disputationes XIII. Rostochii 1637. in 4.

Tractatus contra matrimonium Comprivignorum: ibid. 1637. in 4.

Responsum brevissimum ad necessariam ita dictam defensionem in casu matrimoniali: ibid. 1638. in 4.

Tractatus de quibusdam quae Deo proprie competunt, cum praemissa Epistola, de necessitate novi operis regii, ad Theologum Praecellentissimum, Dn. Casparum Brochmand: ibid. 1638. in 4.

Vera DivisioDecalogi, ex infallibili principio accentuationis data: ibid. 1637. in 4.

Commentarius et Disputationes in Malachiam: ibid. in 4.

Grammatica Hebraea, exhibens generalia principia et communes partes orationis consecutionem Accentuum in libris tam prosis quam metricis, ut et veram, naturalem et generalem Syntaxin, et alias speciales observationes, in tabula redacta et publicata a Matthaeo Marci: ibid. 1638. in maiori fol.

Analytica Paraphrasis Psalmorum: ibid. in 12.

Ethica sacra, sive Commentarius in Proverbia Salominis, post auctoris obitum continuatus per Georgium Witzleben: ibid. 1640. in 4.

Disput. super Psalmum XVI.

Quide CL. Bohlii Operibus plura cognoscere cupit, is legat praefationem a Georgio Witzlebio adornatum. ac Ethicae sacrae praefixam, et habebit materiam damirandi, tanta, tam ardua, tamque varia, ab uno homine, tam brevi temporis spatiô (vix enim triennium Rostochii docuit) tractari et proponi potuisse. Nos in allegatis hîc subsistimus.


page 478, image: s488