07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 89, image: s099

PROGRAMMA, in funere Magnifici huius Academiae Rectoris, VIRI Reverendi, Clarissimi, et Excellentissimi, DN. LEONHARDI HÜTTERI, SS. Theol. Doctoris, Eiusdemque Professoris primarii ac Senirois: de umversa Christi Ecclesia egregie meriti: Propositum ab ACADEM. VVITTEB. PRO-RECTORE, AMBROSIO RHODIO, Phil. et Med. D. et Mathes. Superiorum Prof. Publ. d. XXX. Octobr. Anni M. DC. XVI.


page 90, image: s100

QUod olim Claudius Nero, cum ex Augusti praescripto adhuc, ut gloriari solebat, imperaret, et praeclarissimis illis regni sui auspiciis omnes retro superaret principes, de supplicio cuiusdam capitis amnati, ut ex more subscriberet, moneretur, dixisse proditur; quam vellem nescire literas: Id vero et nos in praesentiarum iure merito possmus. Si enim unquam inviti ad hoc scribendi officium processimus, certe nunc facimus: dum et ingenium detectat partes, et stylus manusque, ceu veneficiis sopita, torpeat. Cum Hectore, priami filio, sepultam et Troiam suam fuisse, ac sitam unâ, quae unâ perierat, nescio quis Poetarum prodidit. DEUS quidem meliora! sed utinam ne Academia nostra hodie, dum funus, quod indicturi sumus, exsequitur, se ipsamefferre incipiat, et eadem, de quibus queritur sentire fata! Ne vos diutius anxios teneam, LEONHARDUS ille HUTTERUS communi orthodoxae Christianitatis suffragio, Theologorum Optimus idem et Maximus, nudius tertius leto datus est, rebusque humanis supremum valere dixit et plaudere; nobis, et quotquot puriorem Evangelii doctrinam sequimur, plangere atque dolere amarum. Exspectatis fortasse, ut magnifica de ipso nunc adornetur nobis oratio? Frustra id quidem. Neque enim cuiusquam laudem postulet, qui invidendis ingenii monumentis toti orbi christiano ita inclaruit dudum, ut quam diu pietas literaeque, ac Theologicae praesertim erunt, in pretio, ipse a se posteritati traditus, vesaturus sit in animis hominum, ae ternitate temporum, fama rerum. Igitur quod de Carthagine Historiae iugurthinae conditor prodidit, id super tanto Viro nunc usurpandum nobis videatur: Melius esse de HUTTERO tacere, quam parum discere. Quantum enim a vituperio laus tralatitia abest? Ne sileamus penitus tamen, et mos receptus exigit, et suadet viri existimatio. Verendum enim ne ad livorem ac malignitatem referatur, quod imbecillitatem nostram debebat arguere. Dicemus itaque tantum, quae hôc in locô taceri non possunt. Igitur natus Histterus Ulmae Suevorum metropoli, annô Christianô M. D. LXIII. iam ineunte, patrem habuit Leonhardum, Ecclesiasten virumque Reverend. ac doctum. In cuius sinu indulgentiaque educatus, per liberalium artium cultum pueritiam adolescentiamque transegit. Inde magistram studiorum Argentinam nactus est;locum et literarum studiis et aliis rebus admodum illustrem. Ibique perinde, sicut Graeciae proceres ad Ilium, ut potirentur, totis annis decem ipse haesit, ut divinarum humanarumque doctrinarum possessionem obtineret.


page 91, image: s101

Anno M. D. LXXXIII. Mense Octobr. abunico illo Theologo, et cuius ob os omnes ora obvertebant sua, Iohanne Pappo, inquam, Brabeutâ Philosophicam lauream, tamquam legitimus victor, accepit, deportavitque: atque ex eo tempore totum se studio Theologico, quod, ut reliqua omnia supergreditur, ita eodem ipse, fretus altiore ingenio, omnes pene hodie pressit ac superavit, addixit. Annô M. D. XCI. Argentinâ Lipsiam digressus est: inde, exactô bienniô, Heidelbergam petiit; sed ut cum Thuringorum Academiâ, quae Ienae est, post paulo mutaret. Sequenti annô summos in sua Facultate honores ambire instituit, quos consecutus etiam recte per virtutem est, in quam repulsa cadere non potest. Aegre tegitur ignis: et ei fimilia ingenia latere diu haud possunt. Itaque iam se fama viri spargere coeperat, Hiitterusque non uniurbi et regioni, sed passim et apud exteras etiam gentes celebrari. Quo factum, ut anno M. D. XCVI. Wittebergam vocatus, inter publicos Theologiae Prefessores, auctoritate Principis cooptaretur. Quas partes, quâ fide, quô studio industriaque vicenis his annis administraverit, boni gratique fatebuntur per se; maligni atque ingratique vel invite. Annô M. D. XCIX. Mense Octobri Barbaram Manlichiam, Augustanam, splendidisortam natalibus, Ulmae Suevorum, sollennibus nuptiis sibi iunxit; idque matrimonium satis fortunatum habuit ac felix, excepto, quod communibus liberis destituerentur Vixerunt mirâ concordiâ per charitatem mutuam, et anteponendo se invicem, nisi quod in bona uxore tanto maior laus, quanto in malâ plus culpae est. Superiore aestate epidemia febris ipsum invaserat, quam traxit circumtulitque hactenus, donec paucas ante septimanas quartanâ tandem corriperetur. Quae etsi non decretoria arma in ipsum videretur stringere, pridie tamen, circa horam XII meridianam, sub pedibus dedir, et ut Poetae veteris verbo dicam, evitavit, quum iam medium quidem aetatis integrae spatium vix attigisset, ad gloriam tamen longissimum progressus aevum. Quippe tantis ornamentis praedito, tantis officiis defuncto, iamque ipsum quartum Rectoratum, rarum summumque honorem, auspicanti, quid aliud adstruere fortuna poterat? Praecipue cum eamgenii, doctrinae, iudiciique monimenta reliquerit, virtutumque exempla ingentium, ut numquam exstingui viri gloria, aut partae laudes intermori posse videantur. Restat, ut corpus, illasque sanctissimae ac beatissimae animae exuvias, procuremus rite, et, quantum potest, honoratissimas ipsi adornemus exsequias: ut quam


page 92, image: s102

viventi amplius haud possumus, mortuo saltem pro tot ingentibus meritis dignam exhibeamus vicem. Efferetur ex aedibus suis ad horam primam postea: ac in parochiale quidem templum initio, deinde Contione habitâ deportandus in Arcis, ut inter cetera ibi virorum ingentium sepulcra, more Christianô, sepeliatur. Ad quod officii genus invitare vos pluribus haud ducimus opus: cum sponte propria id vos frequenti operâ, tamquam virtutibus et meritis defuncti obstrictos facturos deputemus omnes. PP. XXX. Octobr. Anni M. DC. XVI.

B. Doctori huttero habita fuit concio exsequialis, ex II. Reg. II, 1. seqq. a Friderico Balduino, SS. Theol. Doct. et Prof. Wittebergensi.

LEONHARDUS HUTTERUS per Anagramma: REDONATUS LUTHERUS.

EPITAPHIUM.

LEONHARDI. HUTTERI. ULMENSIS. SS. THEOLOGIAE. DOCTORIS. EIUSDEMQUE. IN. HAC. ACADEMIA. PROFESSORIS. CELEBERRIMI. ANNIS. FERE. XXI COLLEGII. THEOLOGICI. SENIORIS. IAM. QUARTUM. RECTORIS. AETATIS. ANNO. LIII. PIE. DEFUNCTI. ANNO. CHRISTI. M. DC. XVI. SEPTEMBR. XXIII. CORPUS. HOC. MONUMENTO. SEPULTUM. EST.

SCRIPTA.

Analysis methodica Augustanae Confessionis Articulorum XXIV. disputationibus comprehensa. Wittebergae 1594. in 4. et 1602. in 8.

Refutatio duorum librorum Roberti Bellarmini de Missa. Ibid. 1604 in 8.

Disputationes pro Formula Concordiae: Ibid. 1605. in 4. )*ece/tas1is2 Theologica de Voluntate Dei circa aeternum praedestinationis salvandorum decretum: ibid. 1605. in 4.

Disputationes de Verbo Dei fcripto et Traditionibus non scriptis: Ibid. 1606. et 1610. in 4.


page 93, image: s103

Sadeel Elenchomenus, seu, Tractatio pro maiestate humanaenaturae Christi: ibid. 1600. et 1607. in 8.

Triumphus de regno Pontisicio, tractatus Scholastico- Theo. logicus: Witteb. 1607. in 4.

Controversia II. generalis de persona Christi in X. disputationibus distributa, contra Bellarminum: Ibid. 1608. in 4.

Ilias malorum regni Pontificio Romani sive historica dissertatio de iniustissimo Pontificis Romani in Ecclesia Dei dominatu: ibid. 1609. in 4.

Explicatio poana et perspicua libri Christianae Concordiae: ibid. 1609. et 1611. in 8.

Compendium Locorum Theologicorum, ex Scripturis sacris et libro Concordiae collectum: ibidem 1609. 1618. 1624. etc. in 8. Cum notis D. Gothofredi Cundisii Ienae 1612. cum cura et praefatione D. Ioh. Meisneri, Wittebergae 1666.

Collegium Theologicum, sive XL. disputationes de Articulis Confessionis Augustanae et libri Christianae Concordiae: ibid. 1610. 1618. in 8.

Controversiae duae Theologicae de verbo Dei scripto et non scripto, et de persona Christi contra Bellarm, ibid. 1610. in 8.

Controversiae binae generales: de sacra Scriptura contra Iesuitas, et de persona Christi contra Calvinistas: ibid. 1611. in 4.

Meditatio crucis Christi, sive homiliae Academicae in historiam Passionis et mortis Christi: ibid. 1612. in 8.

Actio in Iacobum Gretserum, de Imperatorum, Regum ac Principum Christianorum in sedem Apostatico- Romanam munificentia, pro Nicolao de Clemangis, Doctore Parisiensi, et Theologis Lutheranis: ibid. 1613. in 4.

Concordia concors, sive de Origine et progressu formulae Concordiae Ecclesiarum Augustanae Confessionis, contra Rudolphum Hospinianum: ibid. 1614. 1616. in fol. et 1622. in 4.

Epistola apologetica et monitoria de loco quodam ex annalibus Belgicis Emmanuelis a Metern, in concordia concorde Rudolphi Hospiniani nugis et criminibus falsi nuper opposita, a se citato: Ibid. 1615. in 4.

Lect ones Evangeliorum et Epistolarum anniversariae.


page 94, image: s104

Ebraice, Graece, Latine, Germanice, Harmonice et Symmetrice: Amsterod. 1615. in 4.

Irenicum vere Christianum, sive Tractatus de Synodo et unione Evangelicorum non fucata concilianda: Rostoch, 1616. in 4. et 1619. in fol.

Loci Communes Theologici: Witteb. 1619. 1653. et Ienae 1660. in fol.

Tabellae duae haereseologicae: Witteb. in 8.

*a)po/deicis2 altera a)nas1keuastikh\ confutationem argumentorum, quibus sacrificium Papale Missaticum falso stabiliri solet, continens: Tubingae et Francof. 1622.

Succincta explicatio Epistolae D. Pauli ad Galatas: Lipsiae 1635. in 12.

Formulae contionandi: Wittebergae 1635. in 8.

Oratio Parentalis in obitum D. Aegidii Hunii: Ibid. 1603. in 4.

Oratio Parentalis in obitum D. Salom. Gesneri: Ibid. 1605. in 4.

Oratio Parentalis in obitum D. Georgii Mylii: ibid. 1607. in 4.

Laudatio funebris in obitum D. Polycarpi Lyseri: Ibid. 1610. in 4.

Laudatio funebris Illustrissimi Principis, Augusti, Ducis Saxoniae: ibidem 1616. in 4.

Laudatio funebris Christiani II. Ducis Saxoniae et Electoris: ibid. 1611. in 4.

Widerlegung dreyer unwarhafften Bezüchtigungen, welche neulich wider die Lutherische Kirchen-Confession au0gesprenger worden, Wittenb. 1598. in 4.

Bericht, vom ordentlichen und Apostolischen Bernff, Ordination und Ampt der Lutherischen Evangelischen Prediger: ibid. 1608. in 4.

Epitome Biblica, kurtzer Begriff aller und jeden Capituin der gantzen heiligen Schriffe: ibid. 1609. in 8.

Calvinista Aulico-Politicus, eigentliche Entdeckung und Widerlegung etzlicher Calvinischen Politischen Rahtschlägen, welche Johan von Münster fortzupslantzen, und die verdammete Calvinisterey in das Hertzogthum Holstein einzuschieben sich bemühet: ibid. 1610. et 1614. in 8.

Calvinista Aulico- Politicus alter: Christlicher und nohtwendiger Bericht, von den fümehmsten politischen


page 95, image: s105

Hauptgründen, durch welche man die verdammete Calvinisterey in die Chur- und Marck-Brandenburg einzuschieben sich starck bemühet, sambt ein em Anhang wider Salomon Fincken Apostatam zu Berlin: ibid. 1614. in 8.

Gründliche Antwort auf die außgesprengte Berliniche nene Zeitungen, oder Gespräch Hauß Knorien und Benedict Haberechten, wie auch die zweene Sacrament-Spiegel Salom. Fincken, Ibidem 1614. in 8.

Examen oer gründlicher Bericht von der zu Franck furt an der Oder getruckten Glaubens-Bekäntnüß der Reformirten Evangelischen Kirchen: Ibid. 1614. in 12.

Abfertigung zweyer Bedencken, sovon dem Leben, Wandel, Sitten und Lehr Herin D. Georgii Myhi durch einen Päbstischen Sycophanten in Truck verfertiget werden: Ibid. 1608. in 4.

Erhebliche Motiven und Ursachen, umb welcher willen er mit den ungenanren Berlinischen und andern Salvinischen Dialogisten in Schrifftwechselung oder Oisputat sich einzulassen Bedencken trägt, biß ste, nach abgelegten Larven, sich mit Nahmen zu ihren Schrifften bekennen: ibid. 1615. in 4.

Kurtzer Begriff aller Articuln Christl. Glaubens auß der Heiligen Schrifft: ibid. 1614. 1618. 1635. etc. in 8.

Widerlegung deß heillosen Gespräche Harminii de Mosa, und Gregorij Brandenburger: Ibid. 1615. in 8.

Disputationes D. Hutteri Theologicae exstant in Tomis disputationum Wittebergensium, ex quibus sunt: Delibro vitae: De Agno Dei ex Ioh. I, 29. De Peccato mortali et veniali, deque blasphemia in Spiritum Sanctum: Pro Luthero et Libro Concordiae: De Pace et unione Lutheranorum et Calvinianorum, Irenico D. Davidis Parei opposita, et quae sunt de nostrae Religionis articulis aliae.


page 96, image: s106