07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 67, image: s071

PARENTATIO In honorem et memoriam VIRI Magnifici, Ampliss. et Praecellentissimi, D. LEOPOLDI HACKELMANNI ICti celeberrimi, Academiae Lipsiensis Professoris et Ordinarii, Curiae supremae Provincialis Adsessoris, Ecclesiae Cathedralis Martispurgensis Canonici, et Academiae praedictae Septemviri etc. Publice habita in Academiâ IENENSI, a BALTHASARE GUALTHERO S. Lingg. Prof. pub.

QUod apud Principem Lyricorum inter Graecos, P. C. tuque Studiosorum flos lectissime, quod, inquam, apud Principem Lyricorum inter Graecos Adrastus Telaionides de Vate Oideide Amphiarao, et Lyricus Thebanus ipse, de Agesiâ Syracusanô egregiô illô in Olympiis hymnô conqueritur: poqe/w stratia=s2 -- o)fqalmo\n e)ma=s2, a)mfo/teron ma/ntin t' a)gaqo\n -- kai\ douri\ ma/rnasqai: h. e. Desidero exercitus oculum mei utrumque vatemque bonum et ad pugnandum hastâ. Idipsum hâc turbulentâ universi orbis tempestate, ubi omnia in peius ruunt, Bellonam et arma omnes fere anguli spirant, et magnarum Rerump, sive conversiones dicam, sive eversiones, nostrâ in Germaniâ laevis quidem, sed non vanis, auguriis imminere videntur; nos rectius tralatitiumfacere, et nostras ad Academias transferre possumus; si paulo altius nobiscum recogitaverimus, non ita pridem anno ad metam properante Virgilium Pingitzerum, Collegii Iuridici Ordinar. Magnif. Decretalium interpretem gravissimum, Curiae Provincialis Adsessorem primarium, ICtum septuagenarium, et unum non e multis ex hâc statione militari


page 68, image: s072

evocatum, exercitum nostrum reliquisse, totamque Provinciam expertissimoô belli Duce orbatam fuisse. Sive enim Vatem bonum respicimus, quô nomine veteres civilem prudentiam inprimis innuebant, sive armorum tractationem sollertem attendimus, quae in Duce animi potius quam corporis robur requirit; vobis omnibus, qui illum propius novistis, clam esse non potest, quae insignis prudentia multiplici rerum usu ac eventu comprobata, quae infracta animi magnitudo, tot rebus adversis explorata, quae constans denique pro exercitu et Rei publ. nostrae Cura, tor annorum excubiis et vigiliis continuata, in hôc nostrô PINGITZERO tamquam Duce veteranô, ab utraque parte reluxerit. Et haec omnia Academia nostra sermone et querimoniâ luctuosâ contestat est publice, et cladem suam acerbe deploravit. Idque gravius ei accidit, cum paucis retro mensibus HILLIGER UM suum, virum ad invidiam usque ad ardua penetrantem amiserit, vel potius aetate floridum, viro aetate grandi confecto, vicissitudine naturae inimicâ praemiserit. Sed haec vulnera, quae felici Colleg. successione coire incipiunt, refricare animus iam non est. Academia Giessena paucos ante annos Ordinarium et caput Facultat. Iuridicae magnum illum GOTHOFREDUM ANTONI amisit: vicina Academia Lipsiensis recenti luctu itidem Ordinarium suum LEOPOLDUM HACKEL. MANNUM praeclarissimum Rei pub. Ducem deplorat, et iure meritô hôc statu omnium rerum periculosô de utroque oculô gravissime dolet. Tacitus iam praetereo alios in Repub specula constitutos Duces emeritos, quos longissimus rerum usus et experientia ad fastigium evexit, nuperô (sed heu interpestivô!) fatô in ipsâ statione suâ occubuisse. Parvi sunt foris arma, nisi sit consilium domi, praeclare dixit Cicero. Et Alphonsus interrogatus, plusne libris quam armis deberet: Ex libris, inquit, et arma didici, et armorum iura. Si igitur Gentiles suos belli Duces tam graviter luxerunt; quid dicemus, Auditores, de nostris huius militiae togatae Ducibus, quos nomen tam clarum obtinere audivistis?

Faciam igitur quod mecum constitui bonô adfectu, et vobis etiam, praeclarissimi viri res gestas et vitae periodum ob oculos ponam, et e)pi\ kte/rea kterei+/cw, quod ait Homerus; viri nempe, qui olim tamquam Acad. huius ICtus celeberrimus, de iuventute atque adeo de omni Repub.


page 69, image: s073

optime meritus fuit. Atque ut rationes instituti mei, quas mecum iam reputo, prolixas non adferam, sed ad rem ipsam pedem rectâ conferam; a vobis P. C. et Auditores lectissimi, eâ quâ par est observantiâ et humanitate contendo. ut sparii breviusculi usuram mihi largiri, et animum benevolum et aures vacivas mihi indulgere ne dedignemini.

Atque ut a Patria haec nostra Oratio incrementi sui auspicium sumat, natus est noster o( makari/ths2 Anno Messiae nostri M DC LXIII. STADAE, populosô Archiepiscopatus Bremensis emporiô, cuius mercimonia Albia fluvius navigandi commoditate multis ab annis non parum auxit. Geographi de mediis et temperatis orbis regionibus ex Physicorum Scholis ad illustrandum loci ingenium multa subinde depromunt, ut quae ad corporum temperamenta salubria, et ingeniorum acumen subtile plurimum conferre solent. Neque id sine omni ratione. Quibus enim aer purior et lucidior, illis etiam cum Atheniensib, melior luna, quam aliis qui cum Corinthiis caelô crassiori utuntur. Verum, locis istiusmodi non adeo temperatis, quae, prout est nostra in hâc vitâ metatio versiformis, quod ait Tertull. modo huius, modo illius regionis et incolas et parentes hospitiô excipiunt, naturae bonitatem in tantum adimere velle; ut vel ex unius vel alterius ingeniô agresti, aut moribus invenustis, totam Provinciam aut regionem aestimare velis, id vero tam abnorme est, et ab omni ratione alienum, ut non immerito suae propetei/as2 paenituerit tandem virum magnum, qui ex itinere per inferiorem Saxoniam et Westphaliam opinionem illam sinistram in belgium imprudens secum attulerat. Cum enim nullâ in urbe, ne dicam Provinciâ, omnes sint sani, et bonâ valetudine constituti, plerumque fit, ut quidam homines calidô caelô, quidam frigido melius aut deterius valeant: bile abundantes, hieme, pituitâ, aestate porsperius degant: adeoque parum quandoque referat, an quis Colchus, an Assyrius, Thebis nutritus an Argis.

Haec vero HACKELMANNI nostri Patria, et vicinae districtus, sicut fertilitate soli, et fluvii amoenitate paucis cedit: ita hactenus viris in omni doctrinarum genere claris, in primis vero egregiis quibusdam Iurisprudentiae Antistitibus auram vitalem, quam Poeta scue dixit, primum concessit. Et hîc silentio praeterire non possum SAMUELEM GOECHUSIUM. Aulae Saxo. Vinariensis Vice-Cancellarium, virum,


page 70, image: s074

Seu linguam causis acuit, seu civica iura
Respondere parat, - - -

sollertissimum; quemque ob egregia animi dona, pietatem in Religione, propositum in recte agendô, et solidam eruditionem una cum humanitate singulari coniunctam, et Princeps et tota provincia ultra duodecennium in oculis habet, et veneratur; qui et ipse ortum suum ad hunc Archiepiscopatus districtum refert. Sed ad genesin pie defuncti redeundum est. Hanc vero quis inde minus felicem aut auspicatam dicat, cum longam avorum, abavorum, atavorum tritavorumque seriem numerare, maiorum suorum vetustas imagines, et nomina multis stemmatum illigata flexuris, ostendere nequiverit; quae paradigmata multis hôc tempore maiori in preciô habentur, quam ipsa virtutum facinora. Verum haec schemata si penitius excusseris; annon iure meritô cum satyricô exclamaveris?

Stemmata quid faciunt? quid prodest Pontice longo
Sanguine censeri, pictosque ostendere vultus
Maiorum? et stantes in curribus Aemilianos?
Tota licet veteres exornent undique Cerae
Atria; nobilitas sola est, atque unica Virtus.

Et quid prodest ei, inquit aurea Ecclesiae Graecae Suada Chrysostomus, quem sordidant mores, generatio clara? aut quid nocet illi generatio vilis, quem mores adornant: Ipse enim se vacuum ab omnibus bonis ostendit, qui gloriatur in parentibus. Stannum de argentô egreditur, sed non est argentum. Itaque argentum colatum servatur: Stannum autem foras expellitur. Melius est de obscurô genere fieri, quam de clarô genere obscurum nasci. Qui enim de clarô genere clarus nascitur, gloria claritudinis non est eius solius, sed communis videtur. Qui autem de obscurô genere clarus egreditur, tota gloria claritatis eius solius est. Ideo melius est, ut in te glorientur Parentes, quam tu in Parentibus glorieris Quamquam si pie defuncti ortum accuratius per lustremus, facile inveniamus, quae familiam ab integritate, quae prosapiam ab honestate, addo et antiquitate, commendare possint. Parentem enim habuit virum, prudentiâ et vitae integritate spectatissimum IOHANNEM BACKELMANNUM, Civem et Mercatorem nominatae urbis primarium: Matrem vero GERTRUDAM, oriundam ex amplissima Patritiorum Schenensium STADAE familiâ,


page 71, image: s075

Ab hisce suis Parentibus postquam e)ugenei/as2 kai\ kalogaqei/as2 semina accepisset, tempusque instaret, ubi, udum et molle lutum est, ac iuxta Persii monitum,

Nunc nunc properandus, et acri
Fingendus sine fine votâ,

ea, postquam Patriae Scholae traditus fuisset, herbescentem Christianae Doctrinae et Literarum viriditatem mature protulerunt; adeo ut de fruge spes esset ôptima. Studia enim in adolescantiâ, quod ait Orator, tamquam in herbis significant; quae virtutis maturitas, et quaenam fruges industriae sint futurae.

Lunaeburgum dehinc missus, disciplinae LUCAE LOSSII diligentissimi Praeceptoris traditus fuit; ubi ea, quae domi prominuêre, magisque ad maturitatem pervenire visa sunt. Tale, siquidem literarum primordiis conciliavit incrementum, tale in artium disciplinis fundamentum ibi iecit, ut honorificô testimoniô ornatus, Anno aetatis suae XXI. ad publicam a)kro/asin bonâ cum gratiâ dimissus fuerit. Quippe tum serio malum Homeri praesagium in Odyss. a se am oliri incipiebat:

*pa=uroi ga\r toi pai=des2 o(moi=oi patri\ pe/lontai
(*oi ple/ones2 kaki/ois2. pa=uroi de\ te patro\s2 a)rei/ois2.
Pauci filii similes patri sunt, plerique peiores: pauci patre meliores.

Academia vero in quam primum concessit, Helmstadium fuit, non ita pridem a IULIO Duce Brunsvicensi, unde et Iuliae nomen accepit, magnisice exstructa: quam ingressus non sibiipsi mutus Magister fuit, quod veteres pessimum putabant, sed auscultationem cum Aristide, qui ex loquentis Socratis intuitu se miram utilitatem percepisse apud Platonem refert, merito magnipendebat; utpote quae ex Philosophi mente, cumprimis pro\s2 nou=n kai\ fro/nhsin deducit, et aureô Senecae monitô ad Lucilium adstipuletur. Plus tibi viva vox proderit. Unde cum ex sententia Agesilai et Aristippi ea ex Scholis secum asportâsset, quae viro et Seni usui quondam futura, et quorum utilitas non tam in principiis, quam post principia sese exserere solet; in humanioribus disciplinis longe feliciores progressus fecit, quam illi, qui cum ne quidem inter apid fuêre, alioquin a naturâ non mali, Musarum et Apolinis hortos proterve invadunt. sepes procaciter perrumpunt, fragrantiores flosculos temere proculcant, suaeque


page 72, image: s076

proterviae nullum aliud praemium reportant, quam ut suâ et suorum cum ignominiâ, et insigni incommodô aliorum, quos exemplô suô abarcent, instar empusae habeantur, aut Priapi vicem sustinere cogantur. Tanti momenti in praeviâ moderatione situm est, priusquam liberiori aurae adolescens se committat. Terra quo melior est naturâ, hoc magis corrumpitur, si negligatur: ita ingenia, nisi recte excolantur, quo sunt feliciora, eo pluribus vitiis postea obducuntur. Helmaestadiô Lipsiam se contulit, Lipsiâ paulo post Ienam: Anno videlicet Christi M DC LXXXVII. tempore vernô: inque his quoque Academiis viam ad honoris et dignitatis apicem sedulo paravit; non nescius, quod ait Seneca: factlius dignitatem crescere quam incipere. Unde ut difficultares oborituras eo facilius superaret, tacitô quodam naturae instinctu inflammatus, Theocriticum illud saepe animô circumferebat:

)*auta\r e)gw\ timh/n te de\ a)nqrw/pwn filo/thta
*pollw=n h(mio/nwn te kai\ i(/ppon pro/sqen e(la/man.

Et ubi desiisset Ethices et Politices Studiosus, Iurisprudentiae alumnus incoepit alacriter, perrexit impigre, mascule totum cursum peregit; praesertim cum natura ingenio vires indulsisset, sollersque informatio animum ita obfirmasset, ut ipsi in proclivi esse su\n *aqhna= kai\ xei=ras2 kinei=sqai, sociamque Minervae adiungere dextram.

Duo sunt ordines Sapientum, ait Philosophus Scaliger, unus eorum fuit, qui Res publicas constituerint, Legibus communiverint: alter eorum est, qui procul a civili turba sibi ac caelô vixerunt, despectâ terrâ Horum principia doctrinae quantum sibi usui fore prospiciebat HACKELMANNUS noster, praelibabat; illorum vero fundamenta diligentius inquirebat, Iurisque et aequitatis originem penitius scrutabatur, priusquam spatiosa illa Iuris volumina contrectaret. Longe rectius, quomodo ego quidem de hoc studiorum genere existimo, ac isti aiilocutii et rabulae, qui rerum momenta non mente tenent, sed dente, male corde consultant, bene linguâ loquuntur, forumque nugis suis ita occupant, ut, quod ait Comicus, citius a forô

Abeant, quam in cursu rotula circumvertitur:

quamvis plerique frontem detritam habeant, et non nisi insigniter depuduerint. Horum a moribus alienissimus noster LL. cultor, non tantum Paragraphos et Leges, sed et apices legum investigabat; quaeque probe cognita habebat,


page 73, image: s077

subinde una cum aliis disputationum ventilabrô committebat, vile a pretioso, et paleas a granis separaturus. Occasio lucidissima ipsi tum temporis affulgebat, suos profectus indies augere, quaesitis aliquid superaddere, et praeclarissimorum ICtorum, qui id temporis hôc loco vigebant, responsa audire, Iudiciaque tum disputandô tum colloquendô exquirere: quibus si et ipse in praesentiâ satisfacere non poterat, tamen multae ei ad satisfaciendum reliquo tempore facultates dabantur. Inde adeo flagrare coepit discendi ardore, sic infiammatus ferri desideriô, ut eum non labor, non lucubratio, non sudor, non molestia, non rerum diversitas aut multitudo a cupiditate revocaret: sed animum consiliô ac ratione firmatum, pelliciebant iis omnibus studiis Doctores, quibus ingenia illa capi ac deliniri possunt. Appion ille, falso polyhistor dictus, cum Homerum magnô molimine ab inferis evocâsset, nihil eum interrogavit, nisi, unde domo? Noster vero, vero polymathes, in hâc occasione praeclarâ discendi, non futilia consectatus est, sed ea, quae conatibus suis responderet, animumque hiantem, utilitate suâ replerent. Iucunda est haec sunomhli/a, et dici non potest, quam frugifera iis, qui non Scholae, sed Rei publicae discere, non sibi et suis Musis canere, sed universo Apollinis choragio succinere cupiunt.

Et quemadmodum gemmarum lapidumque arcanae vires, non nisi attritu et experiendo apparent: sic vera eruditio, quae interiori animô insita, torasque non spectat aut pendet, huiusmodi sermonum conflictu elicitur, eliciendo augescit, augescendo in apricum statuitur. Hic Themidos cultor strenuus cum hâc viâ, Amplissimo ICtorum Ordini plenius innotuisset, sibique eximiam doctrinae legalis supellectilem comparâsset, supremos in Iure honores et titulum ambire coepit, et praemium quoddam laborum quaerere. Vidisses hîc nutum Altissimi, et bonorum affluentiam lucu. lenter animadvertisses. Cum enim vix pedem a delubrô honoris abesset, ecce auspiciis divinis, pronubâ Themide, coniugium paciscitur! MARGARETHAE, viduae HEINRICI SCHNEIDEWINI, cum quô pauchlos menses vixerat, feminae qua animi, qua corporis, qua fortunae dotes ornatissimae, fidem promittit. Et factum est, cum Themis suas itidem urgeret operas, et tam progymnasmate quam gymnasmate ipsô, Ordini ICtorum suam industriam sufficienter probasset, ut ei Anno M DC XIC. Die Mensis


page 74, image: s078

Septembris XXIII. insignia Doctoralia omnium bonorum e)pishmasi/a| et applausu publice conferrentur, et die sollenni eôdem, socia vitae antea delecta ritu Christiano nuptum daretur. Verûm hîc esse deprehendimus suavissimum, quem Flaccus vocat, Dircaei cycni, melos in Olympiis:

- *timw=ntes2 d' a)reta\s2
ei)s2 fanera\n o(do\n e)/rxontai.

Et quod ipse hinc tralatitium fecisse videtur:

Virtus repulsae nescia sordidae,
Intaminatis fulget honoribus.

Quemadmodum vero aurea illa Themis animum corque ipsum Doctoris ex asse effinxerat, adeô ut nihil iucundius sibi existimaret nil praestabilius fore quam si huic adhaereret unice, virtutes explicaret commode, nomenque et titulum strenue tutaretur: ita haec ipsa tori socia, a matre, viduâ FRIDERICI PENSOLDI quondam Professoris Physices in hâc Academiâ sollertissimi, quae filias suas, quas tres habebat, in pietate, prudentia rei familiaris gerendae aliisque virtutibus virginitatem condecentibus, sollicite informavit, ita edocta fuit, ut ipse sine ullâ negotiorum adscititiorum remorâ et sua agere et optatis ex sententia frui posset. hanc quippe laudem felicis educationis Matronae PENSOLDINAE, tunc quasi proprium fuisse, omnes nôrunt, quibus constat reliquas filias utpote huius sorores germanas itidem Viris Ampliss. et Consultiss. Doctori IOHANNI WEXIO, quondam Aulae Aldenburgo Saxonicae Cancellario p. m. et Doctori IULIO ARMB, Curiae Provincialis Saxonicae nobiscum Advocato dexterrimo in matrimonium locatas fuisse, suaeque virtutis laudem apud optimos quosque post mortem reliquisse, utpote feminas examussim optimas, quod Sasia Plaudinus ad Amphitruonem de Alcmenâ (et nos de harum quâlibet) sic loquente refert:

Non ego mihi dotem duco esse, quae dos dicitur:
Sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem,
Deum metum, parentum amorem, et cognatum concordiem,
Tibi morigera, atque ut munifica sim bonis, prosim probis.

Sed ad HACKELMANNUM nostrum redeamus, quem uxor dilectissima, cum quâ annos ad viginti duos concorditer transegit, sex liberorum parentem fecit; ex quibus binae foemellae virgines supersunt, et unus adhuc filius


page 75, image: s079

IOHAN-HENRICUS, quem paternarum virtutum heredem et aemulum futurum probo indicio auguramur. Ad hoc igitur honoris fastigium evectus vir clarissimus, fidem quam Themidi dedisset, egregie praestitit, et operâ quam Rei publicae addixisset, gnaviter functus est. Lectionibus enim privatis et disputationibus iuventutem exercere, et publicas Professorum operas suis sublevare unice allaboravit. Quam ingenii dexteritatem unâ cum sedulitate coniunctam cum ii perspicerent, Illustriss. Saxoniae Ducibus Academiae huius Patronis benignissimis eundem de notâ optimâ commendarunt, et ut Professor Iuris extra ordinem reciperetur, literis Collegii impetrarunt; id quod factum Anno M DC XIUC. Hanc spartam sine exemplô tunc ipsi commissam, ut bene ornaret, non solum Digestorum interpretationem, quam magnus ille LIBERIUS HOFFMANNUS antea sustinuerat, pertexere coepit, sed etiam publicis disputationibus Academiae eam navavit operam, quae non nisi ingenium sobactum, memoriam promptam, et virium contentionem summam requirebat. Namque Ius Feudale, quod Mense Decembri anni huius inchoarat, Mense Iunio Anni sequentis disputando absolvit. Et cum Ius Civile integrum antea sub disputationes publicas revocare coepisset, mense Augusto Anni iam dicti has quoque ad umbilicum perduxit. Quo labore confecto quiescendum sibi non putavit, sed statim interruptâ serie Mense sequenti ad Ius Canonicum accessit, in disputationum formanz redegit, et anno subsequenti nonagesimo sexto XXIIX. Aprilis his publicis exercitiis quoque ultimam smanum imposuit. Quem studii sui cursum intra biennii spatium, aut praeter propter, confecit; et postea Quaestiones illustres, iuxta seriem universi iuris tam Civilis et Saxonici, quam Canonici digestas certis disputationibus repetitionis loco subiecit; quas non ita pridem in publica paloestra Consultissimi RIEMERI nostri opera, industrii quidam Iurium Lytae et Candidati disputando evolverunt.

Haec fuerunt, Auditores, HACKELMANNI nostri gymnasmata in Schola peracta; ita tamen comparata, ut Auditores non sibi relinquerent, sed proveherent, viam ad Rei publicae usum non intercinderent, sed recluderent, et quae olim foro accommoda, mature exhiberent. Hisce vero lucubrationibus suis indefessis, post mortem D. DANIELIS EULENBECCII p. m. cui Professione


page 76, image: s080

Ordinariâ surrogabatur, accessêre labores practici et cura Forenses, tum in Scabinatu, tum in Curia Orovinciall, quas Adsessor rite constitutus promptus subibat, et Socra tis exemplô contemplationi et theoriae paullatim se subtrahebat. Quâ occasione, quam scite usurâbat, theoremata vivis exemplis animavit, scientiam experientiâ fir mavit, ingenium curâ quotid anâ ad tantum industriae gradum evexit, ut iudicium ad ardua quaevis negotia armatum habuerit. Id quam multum illi in subeundis functionibus aliis profuerit, ipse non sine adfectu et gratiâ meminisse solebat. Tria genera Politicorum ex sententiâ Aristotelis constituuntur, primum eorum est, qui dia/noian habent, e)mpeiri/an vero non habent, hoc est, qui qidem indocti sunt, usu tamen rerum aliquid prudentiae sibi compararunt: alterum literatorum quibus dianoia, sed e)mpeiri/a nulla, hoc est, qui ex libris prudentiam Politicam hauserunt, sed huius aleam numquam in usu communi periclitantur: Ultimum vero illorum est, qui utrumque, seientiam nempe et usum coniungunt. Horum in numero, quod esset HACKELMANNUS huic Academiae et occa. sioni tribuebat, ad quam principia et fundamentum studii huius unice referebat. Praeclarissimus ille Legum Inter. pres Baldus Iure Consultum duplici indigere sale et pie scripsit et erudite; sale scientiae, sine quô sit insipidus, ac sale conscientiae sine quo sit Diabolicus. Et sale scien. tiae HACKELMANNUM bene conditum, prolixe cognovistis, conscientiae sale non leviter aspersum, sed intimius subactum fuisse testes apello, non unum aut alterum, quos hîc Collegas reliquit superstites, sed plures, qui taciti meis sermonibus coram suffragari videntur. Actiones suas subinde ad hanc amussim exigebat, probe intelligens eam uti rectissimam ita subtilissimam et tenerrimam esse, et quod ait Ambrosius, ita gravem culpam esse conscientiae, ut sine iudice ipsa se puniat, et velare se cupiat, et tamen apud Deum nuda sit. Obumbrari posse con. scientiam, quia non est Deus, exstingui non posse, quia a DEO est, quod ait Patrum Latinorum et antiquissimus et dissertissimus. Hâc face quam et sibi et Studiosae iuventuti praeluxit, mature actionibus suis splendorem conciliavit, atque ita eas informavit, ut ingruentibus affectuum nebulis, quod in hâc mortalitate oppido quam frequens? regiam calcare viam, ac vitae integrae tenorem servare posset. Hâc Luce et Duce fretus Religioni Orthodoxae, quam


page 77, image: s081

Lutheranam, non tamquam ab Auctore, sed repurgatore et propagatore felicissimô, nuncupamus, sine fucô apertum praebuit testimonium, Politicorum illorum pestilem morem indignabundus derestans, qui sententiam fidei vel cum Arheniensibus receptae hominum opinioni, vel cum isto Vertumnô aulicô nutui Principis accommodare, et ceu heliotropium solem sequi tutissimum esse arbitrantur; vel qui cordis sui cryptam sibi reserari mussitant, si confessionem paratam expetas, si testimonium huius desideras, si ad conscientiae sinceritatem appellas. Hôc fundô ita recte excultô, hôc fundamentô bene constituto non erat, ut decoeterô ingenii aut fortunae dotibus calamitatem metueret, sed potius annuente caeli clementiâ, incrementum uberius speraret, omnemque actionum suarum eventum DEO committeret.

Anno supra millesimum quingentesimum nonagesimô octavô ad negotia aulica evocatus inter Consiliarios Archiepiscopatus Magdeburgensis receptus est. Antequam vero hinc discederet, per vernum semestre Rectoris epomida et secptra Academica eâ auctoritate, dexteritare et moderatione gessit, ut Magistratu virum ostenderet, et specimen Provinciae posthâc administrandae ederet luculentum.

Quam invitus Academiam reliquerit nostram quô adfectu eam vel absens prosecutus fuerit, exinde aestimare licet, quod huic valedicturus, â Rectore et Senatu amplissimô obnixe petiit, ut post disscessum eius ius civitatis Academicae et sibi et suis salvum ac integrum maneret: quam petitionem, ad Acta Academiae relatam, ante quadriennium cum hic esset, repetiit, et grata commemoratione renovavit. A qua enim liberaliter enutritus, a qua amplissinô honore affectus, a qua felicissimô matrimoniô ornatus discessit, hanc, matrem tâm caram tam liberalem, plane relinquere, ab huius amplexibus et osculis penitus divelli, gravissimum ipsi accidit.

Aulicam vitam splendidam, si nostra cum umbratili scena contuleris, primô obtutu gratissimam et stabilem, si penitiûs introspex eris inamoenam, et fragilem esse omnino deprehendes. In aula plus peccatur demorendô, quam offendendô. Nam saepe accidit, ut aulicus vafer et improbus, in illos, futuri exitii semina pederentim proiciat, a quô ad dignitatem evectus, quem veneratur extrinsecus, quem


page 78, image: s082

benefactorem verbis laudat. Mos hic pessimus et con. suetudo pestifera, uti ab humanitate et prudentiâ simplici, cuius officinam Academiae constituunt, longe remota, ita doctoris et Professoris nostri animus sincerus et pectus candidum ab iis alienissimum fuit.

Benefactorum memoriam honorificam secum recens circumferebat, et horum ad exemplum demerendo alios sibi subinde devinciebat. Aulae vero incommoda pericula et iniurias, a quibus sibi metuere potuisset, commodum declinavit, Sedis in Archiepiscopatu ob minorennitatem quasi-vacantis status et conditio; quae eo tempore in istiusmodi Republicâ talis esse solet, ut Aristocratia liberior saepe unius vel alterius malevolenitam castiget, iniurias avertat, impetus frangat. Ab eo tempore, quo per quindecim annos consultationibus Regiminis incliti interfuit, et inter alias Archiepiscopatus causas arduas, etiam illas, quae a summo Imperii Romano - Germanici Dicasterio dependent, industrie tractavit, et caute egit, singularem universi Capituli Archicathedralis prothymiam semper ex pertus est. Scilicet, qui bonas norunt literulas, qui humanitatem sinceram aetate iuvenili in Academiis imbiberunt, longe pluris faciunt eruditorum candorem modestum, quam Politicorum fictam humanitatem et pictum candorem. Verum sicuti Cyrenaeis. qui ob es secundas ferociebant, Pla. Plato Leges dare noluit, ita consilium dare imperantibus, qui sibi licere putant omnia, nec aliorum monita, quibus aliquidauctoritati et regimini suo derogari putant, ferre possunt, difficillimum est et periculosissimum. Quamprimum Princeps Illustriss. Dn. CHRISTIANUS WILHELMUS, quem ob amorem erga literas et favorem erga eruditos alterum alphonsum Iure dixeris, Archiepiscopatus curam subiret, et gubernacula imperii capesseret, Consiliarius, industriam et fidem suam Principi laudatissi. mo ita probavit, ut conatu simili officii munia continuare potius, quam aostentationis specie, ad aucupandum favorem, compareare visus sit. Unde hoc praemii loco retuli, quod benignitatem et clementiam Principis optimi numquam interruptam erga se per universum vitae reliquae spatium numquam non expertus fuerit. Rarus est ille felicitatis tenor continuus et constans in aulâ; et plures inveniuntur, etiam opibus cum Statilio Tauro insignes, quos Agrippina paullatim subvertit. qui cum Papiniano apud


page 79, image: s083

Antonium de capite periclitantur, qui cum Croeso a conspectu Cambysis mortem fuga antevertunt, qui a Bambadilla cum columbô deiciuntur: vel cum Polycrate inunguntur a Sole, et a Iove abluuntur: quam qui salva prora puppique hos aulae scopulos praeternavigent et felices ad portum appellant. Qui propius ad ignem accedunt, calescunt plus saris, et nisi e vestigio pedem restectunt violentiam flammae experiuntur. Consiliarius ita ad ignem accessit, ut calefieri posset, propius non accessit, ne flamma fortunam suam lamberet. Sapientis quippe est cum Satyro ignem osculaturo Promethei admonitionem audire:

*tra/gos2 ge/neion a)/ra penqh/seis2 su/ge:
*kai/ei to\n a(ya/menon - h. e,
Barbam deflebis: nam tangentem ignis adurit.

Et hanc superiorum henevolentiam numquam temere prostituit aut vilipendit, quod fastuosi est, et maiora sectantis, sed quod modestum decet et sua sorte contentum, eandem sollicitê amplexus est, et semper magnifecit., Inde cum ad aulam electoralem Saxonicam in locum eximii ICti P. Heigii vocaretur: Provinciam arduam, usus incliti Capituli literis, modeste renuit, Cum enim annos non ita multos lucem aulae ferret, ac strepitus et ictus nondum occalluisser, inconsultum fore arbitrabatur, stationem ingenio suo magis accommodam tam cito relinquere, onus humeris suis gravius imponere, ac singularem incliti Capituli benevolentiam insuper habere. Et ut naturâ inge. nio ad modestiam proclivior erat, secum habitans: ita animo ea persaepe volutabat, quae Scaliger hoc carmine expressit:

Certo modulo te, et tua metire probando:
Ne scande locos e quibus inde sit ruendum.

In Senatu et iudicio animum in corruptum habebat, et integrum, nec unquam commisit, ut cum demosthene argentinae insimularetur, aut calidas e Senatu manus aspoortasse diceretur: Sed ex eorum numero erat, quibus to\ di/kaion en tai=s2 yuxai=s2 h)/ en tw| balanti/w|, ut cum Xenophonte loquar. Notum ipsi erat et familiare illud Augustini verbum verissimum: Nemo habet iniustum lucrum, sine iusto damno. Ubi lucrum, ibi et damnum. Lucrum in arca et damnum in conscientiâ. HInc ipsi elegans frugalitas et frugalis elegantia, adeoque vetus illa toties a sepientibus laudata parsi. monia, quae in fundo, ubi non tantum minimum, sed pessimum


page 80, image: s084

remanet, nimis sera est, tantopere adamata fuit, et in familia sua post pietatem et cultum DEI familiam duxit. Quid enim aliud sunt, quod nequaquam pantelw=s2 e)cw kairou= kai\ lo/gou esse puto, ut Nazianzeni verba mea faciam, splendidae istae Consiliariorum iuxta aulas Imperatorum ac Regum commessationes? quid tragemata luxuriosa, epulae exoticae, potus exquisitissimi? quid vestes pretiosae, familia ampla, ministrantium turba, aedisicia magnisica, quid quaeso aliud sunt, quam clientum emunctoria, et ansae, Ius non in Scholasticorum loculis, in quibus propter pecuniae defectum vacuum dari, Rebuffus dicebat, sed in clientum crumenâ interdum quaerere; iis praesertim, quibus, quod frequentius, exigua sunt salaria, aliunde vel hereditariâ accessione, vel ab exspectantiis, seu gratiosis donationibus Dominorum suorum, quas vocant, nihil abunde suppetit; quod vel sumptus impensos aequare, vel saltem ad speciem illis respondere queat. Hic vero Consiliarius noster, ne conscientiam sauciaret integram, ne oculos exeoecaret claros, ne manus puras pollueret, rationes suas ita putabat, ut curaret ea non quae opus, sed quae necesse: imo omnia ad mediocritatem ita reducere conabatur, ut quae officil dignitas et rei honestas pro re natâ exigebant singula, non ad exuberantiam, sed sufficientiam instructa vidisses:

Felix qui indultis potuit mediocriter uti
Muneribus, parcumque modum servare fruendi:
Quem locuples mundi species et amoena venustas
Et nitidis fallens circumflua copia rebus
Non capit, ut puerum, nec inepto addicit amori.

Iure merito cum Prudentio exclamo. Copia facultatum si tibi suppetit, pauperes adsunt quorum inôpiam sublevare ex debitô vi mandati divini, teneris. Et hinc quoque defuncto nostro, divina benedictio non defuit, sed affatim profuit, inque lauta et bene aucta parte illum constituit.

Audivistis, Aud, et iuxta mecum intellexistis, maximam vitae partem HACKELMANNI nostri: resat ultimus vitae actus et clausula, quam si prioribus subnexuero, finem dicendi faciam, et perorabo.

Hic vero singularem supremi Numinis Providentiam satis mirari non potuit, ut quem ab Academicis studiis olim ad consilia aulica pertraxisset, iterum post tot annorum decarsum â consiliis et negotiis aulicis ad studia


page 81, image: s085

Academica denuo retraheret: cuius vicissitudinis ipsum non sine adfectu aliquoties recordari audivimus. Namque ante annos seotem Sereniss. Saxoniae Elector, nil qui cquam tale cogitantem, ad munus Ordinarii magnificum in Academia Lipsiensi vocavit, et per lieras cum Archiepiscopo Magdeburgensi egit, ut boina cum gratia, quam perpetuam erga se suosque expertus est, dimitteretur, id quod factum anno supra millesimum sexcentesimo duodecimo. Procul dubio Deus benignissimus desiderium viri optimi iam olim erga studiorum humaniorum tractationem conceptum, et adfectum quo nostram Academiam prosecutus est, hoc ipso officii et loci statu commutato allevare, et magna quadam felicitatis parte compensare voluit. Dulce nomen est Academiae tam de docentibus quam discentibus etiam post longum annorum intervallum. si probe pars utraque suo officio defuncta, si vita inculpate et decenter transacta fuit.

*ti/ ga\r )esti\n a)/llo h( par) h(mh=n kaloume/nh *akadhmi/a; h)/ *akro/polis2 ???ofi/as2, *nao\s2 a)lhqei/as2, *episthmw=n qhsauro\s2: *pasw=n e)leuqeri/wn texnw=n panh/guris2: *sofrws1h/nhs2 te kai\ filanqrwpi/as2 palai/stra; fili/as2 te kai\ a)nqrwpi/nwn a)retw=n e)rgasth/rion; *politikw=n o)rga/nwn o(poloqh/xh: *para/deis1os qaumasi/wn th=s2 yuxh=s2 h(donw=n: *phgh\ q) a(pa/shs2 th=s2 e)pi\ gh=s2 e)udaimoni/as2: *te/los de\ kai\ h)w/s2 tis2 th=s2 koinh=s2 pa/ntwn *swthri/as2 pro/dromos: quemadmodum Germaniae nostrae Academias insignee illud literarum decus Iulium hoc elogio ornavit. Vel si Latina mavultis Aud. eximii ICti et Philologi interpretationem in praefatione ad Salvianum, quem Bibliothecae Academiae huius sua manu consecravit, percipite: nempe Academiam nihil aliud esse, quam arcem sapientiae, templum veritatis, scientiarum thesaurum, omnium liberalium artium mercatum, modestiae et humanitatis palaestram, amicitiae et humanarum virtutum officinam, civilium instrumentorum armamentarium, mirabilium animi voluptatum Paradisum, ac fontem universae in his terris vitae beatae: denique auroram quandam, communcem omnium salutis praenunciam. O illustre Academiae encomium, et cedro dignum! Quis ergo aulae inquietae tumultibus, quis fori strepitibus et susurris, quis aleae sortis periculosae hanc vitam tranquillam et securam, laboriosam quamvis et humilem praeferre nolit, et nostro cum Ordinario causis de non unis anteferre? Veniens igitur, Lipsiam simul


page 82, image: s086

Professor et Curiae Provincialis supremae Adsessor constitutus suit; quas sunctiones tum lectionibus tum disputationibus publicis, tum consultationibus ita obiit, ut summum sui desiderium post se reliquerit. Anno sequenti cum Illustris. simo et Celsissimo Principi ac Domino, Domino IOHANNI- PHILIPPO, Duci Saxoniae, Iuliae, Cliviae et Bergae, etc. Domino nostro clementissimo, sceptra Academica deferrentur, et Parastates, qui partem oneris gravissimi in se suscipere, ipsius Celsitudini adiungendus esset, ii penes quos ex vigore statuti et consuetudinis, ius eligendi erat, ex omnibus magnificum Dn. Ordniarium nominarunt, qui etiam in gratiam Academiae lubens id oneris in se recepit, et cum singulari gravitate et sapientia per totum administrationis tempus rebus Academicis praefuit. Ac. cessit prioribus et hoc, quod ante biennium in publico quatuor Nationum conventu et Canonicus Merseburgensis et Decemvir Academiae renuntiatus fuit; quae beneficia et officia ab incunabulis suis multis retro annis Academia Lipsiensis obttnuit, et adhuc viridi, quod dicitur, observantia custodit. Superiori anno Praepositus trium Pagorum veterum Academiae constitutus, omnia quae e re fuerunt, diligenter circumspexit, admonuit, effecit; quorum omnium, his verbis, testimonium satis luculentum academia publico Programmate ipsi perhibuit.

Felix ultimus rerum gestarum cursus hic fuit, quem magnificus Dn. Ordinarius loco celeberrimo mira celeritate confecti, atque ita se gessit, ut in summo honore rara hu. militas, et in rara humilitate summus honor conspicuus esset: quae omnia cum in hoc viro perspecta essent, dignus spectatu iudicabatur. Et si mecum antegressa paululum ievolveritis Aud. prima respondent ultimis, et ultima primis aptissime cohaerent. Unicum est, quod eudaemonias huius civilis tenorem vitiare et tantum non interrumpere potuisset Obitus nempe uxoris suavissimae, quem statim annus secundus Lipisae excipiebat, quo ipse labores Magistratus Scholastici, onus illud Aetnâ gravius, sustineret.

Quod malum quod ad cor usque et medullam penetrabat, ipsius vires publicis molestiis alias satis detritas, adeo deiecit, ut vix ac ne vix quidem haud exiguo temporis spatio res suas, praesertim domesticas, colligere et com. ponere potuerit. Magnum malum fuit scissura haec domestica, Quis enim tam compositae felicitatis, ut non aliqua


page 83, image: s087

ex parte cum status sui qualitate rixetur? ait nobilis Romanorum Philosophus Boethius; hanc tamen alterô annô, rebusita ferentibus, DEUS propitius iterum consolidavit matronâ spectatissimâ ELISABETHA, Doct. GEORGII FEIGII, Prof. quondam illius Academiae, viduâ, quâm votô et fatô secundô in matrimonii societatem cooptavit, cumqueve eâ suaviter, sed a)/pais2, ad ultimum vitae articulum, tempus reliquum transegit.

At quaerat fortassis sub finem Orationis meae vestrûm aliquis, quomodo discessus ex hâc vitâ, successibus felicissimis Ordinarii responderit? Imperator L. Septimus Severus, quem Divum Institutiones Iustiniani paullo ambitiosius nuncupant, mortem iam appetiturus, omnia dixit; sui, sed nihil mihi expedit, quod refert historia Persica Bizari. Serio quidem, hic ipse gravissimum momentum quod in discessu vitae huius situm est, animô secum expendit; et contra omnes ivius mundi delicias et gazas vilipendit, sed nimis ero. Pientissima vero fuit theodosii Augusti meditario, qui Ecclesiae Christianae se membrum esse, magis, quam in terris regnare, gavisus fuit, memorante Augustino Tom. 7. lib. 5. de C. D. c. 26. Haec optimi Imperatoris meditatio, uti omni in vitâ animum to=u makagi/tou occupavit, sidei sigilla ipsi in memoriam reduxit, et vera et sincera erga DEUM cultus et siduciae subinde admonuit, sic sine omni dubio quamvis ex improvisô die 8. Novembr. hemiplectibus factus et linguae Paralysin passus esset, ad extremum usque halitum Salvatoris sui meritum et lytron universale. mente fidâ et corde firmo complexus est. Namque et pietatis exemplo in vitâ suâ universâ aliis praeivit, et hoc ipso anno, quo sebri gravissime decubit, ad mortis iter se praeparavit, ita certo confidimus, ipsum et pie obiisse diem, et viam angustam, quae per mortem ad caelum ducit, animose superâsse.

Habetis nunc A. integram vitae periodum, quam DEI et naturae ductu Vir Magnisicus secutus est. Amisit Acad. Lipsiensis professorem, Facultas Iuridica Ordinarium, Curia Provincialis Adsessorem, quaelibet suo in genre magnum; omnes una lumen clarissimum, et quidem hoc rerum staru pertur batissimo, gravissimâ cum Rei publicae iacturâ et detrimento amisit. Amisit virum, qui Christiane vixit, quod est pietatis, virum qui verum intellexit, quod est prudentiae, virum qui bene voluit, quod est aequitatis,


page 84, image: s088

virum qui constanter egit, quod est perseverantiae; hunc virum amisit Res publica, Auditores. De cuius virtutibus plura, quae supersunt, dicturus essem, nisi clepsydram ultimum stillicidium iam iam hausuram esse animadverterem. Summus IEHOVAH, qui solus nutu et renutu suo universum huius mundi imperium administrat ac sustinet, lacunam redintegret, virosque magnos excitet, et conservat, qui veluti lucentes quidam Phari in hoc tempestuoso salo nobis alluceant, quo ad mundi colophonem, quem extra sua iam impositura videtur, Ecclesia vera inter nos perennet. Vos vero Magnif. Dn. Pro Rector, Vir Rever. Ampliss. et Clariss. tuque Studiosorum concio lectissima, vos quaeso ignoscite mihi, quo benevolentia vestra ultra metam praestitutam abusus pro auscultatione attenta non prolixas agam gratias inque studiis meis repromittendis sim uberior. Nam si aliquid taedii prolixitate sermonis Vobis concitavi tanto molestius Vobis futurum arbitror quanto diutius hiuc immorari voluero: sive quod tou= makari/tou manes sperare iubent, grata fuit auditu et accepta, Vobis iam videor pro hoc humanitatis officio parte aliqua gratias persolvisse.

Concio D. HACKELMANNO habita fuit lugubris Lipsiae, ex Apocal. VII, 13. 17. a Polycarpo Lysero, D. Past. et Professore.

)*epita/fios2 lo/gos2

HACKELMANNUS in hac tenui concluditur urnâ,
Astraeae cordum delitiumque dices;
Lipsia quem coluit, stupuit quem Ieena diserto
Fundentem Themidos nectar ab ore sacrum.
Candida quem Virtus et rara scientia notum
Fecere Eois Occiduis qu plagis.
Muto, quod dixi, Non HACKELMANNUS in urna hac
Clauditur, ast tenues corporis exuniae.
Pars eius melior caelorum sede recepta est,
Spiritus in Christo gaudia mille capit.
Fama Viri niveis evecta per aethera pennis
Vivit et aeterno flore perenis ovat.

IOH. GERHAR DUS D.

Mors HACKELMANNI merito iugetur ubivis;
Tanto namque Viro Lipsia nostra caret.
Hunc sibi poscebat tuus, illustrissime Princeps,
Supremus iudex, dicere iura volens:


page 85, image: s089

Hunc sibi poscebat Themidis studiosa iuventus,
Et Mersburgensis sacra cathedra sibi.
Hunc sibi poscebat Deus in consartia regni,
Optima de mundo pectora quaeque vocans.

I. SCHULTES D.

SCRIPTA.

Quaestiones iuris illustriores et selectiores in communi vita usum habentes XXVI. Disputationibus propositae. Francos. 1602. Magdeb. 1613. in 4.

Selectiores quaestiones ex iure Pontificio Canonico: Francof. 1602. in 4.

Disputationes in lib. Pandectarum: ibid. in 4.
Disputationes Feudales. Ienae 1595. in 4.

Disputationes habuit quouqe in ius universum: De pactis: de Banno, et eiuscemodi dubio procul plures.