07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 222, image: s238

IOHANNIS ANTONIDAE VAN DER LINDEN, IN V. CL. ADOLFI VORSTII, Medicinae et Botanices Professoris Primarii, EXCESSUM ORATIO FUNEBRIS. Habita XVI. Octobris M DC LXIII.

MAgnifice Rector; Nobilissimi, etc. Reddidimus terrae, quod ex terra erat ADOLFI VORSTII, Summi


page 223, image: s239

Viri, et Collegae optimi. Cuius cum tot et tanta in hanc Academiam, eiusque tantum non Professorum singulos, certe me sunt merita, quanta exspectari ab ullius prudentia, benevolentia, atque amicitia queunt, sane indecorum esset, in publica tot illustrium Virorum et florentissimae iuventutis panegyri non celebrari memoriam Viri, cuius eruditio atque virtus omnino aeternum et numquam deinceps sine iusta laude loquendum meruere nomen.

Novistis, inde ab antiquis obtinuisse, ut Clarorum Virorum laudes in funeris sollennitate dicantur, atque hoc eorum posteritati detur, ut, quomodo exsequiis a promiscua sepultura separantur, ita in traditione Supremorum accipiant habeantque propriam memoriam.

Maiorum hoc institutum est, et omnibus omnium, quotquot uspiam Christianum intra orbem sunt, illustrium Scholarum exemplis confirmatum, et ad propagandam virtutem, simul et celebrandam DEI gloriam vel inprimis comparatum.

Interest enim bonarum mentium, exemplar habere, ad quod se deforment atque instruant iis, per quae non tantum honestum est ad familiae soae decus atque ornamentum grassari, sed et honorificum maximeque laudandum ad Rei publicae salutem et Ecclesiae aedificationein eniti. Interest, inquam, scire, ad quid se maxima ingenia a teneris unguiculis applicuerint; quem tramitein sint ad bonum humani generis quaerendum sectati; quo studio, quâ Diligentiâ in optima quaeque incubuerint; quâ fide, quâ probitate, quâ sinceritate egerint, atque in officio quisque suo versati fuerint, quibusque laboribus functi, ut viam aliis ad conspicua ad perpetuae laudis apefirent.

Neque vero inter minima eorum est, quae ad celebrationem Divinae gratiae contendunt, agnofcere et laudare eos, per quos derivari DEUS sua ad nos dona voluit. Quin et inter praemia, quae viris honeftis et licet exspectare et deberi fatemur omnes, laus est et benigna poster orum memoria. Nam, hac sublata, cur facere homines laudanda velint, nihil superest apud homines.

Taceo, quod desiderabilem posterit, memoriam spectanti


page 224, image: s240

necesse est ita agere, ita vivere, ut amore, honore, laude dignus agnoscatur, longeque absit ab ignavia, iisque ommbus, quae vel specie sua dedecorare aliquem possunt. Taceo, quod laudaria Collegis cupienti tacite iniungatur lex amandi collegas, et eos, etiam vivos, non fraudandi suis honoribus, a quibus orunes flagitant, ut restimonium defunctis Collegis perhibeant, et bene de iis loquantur. Fateor, humanum esse, imopium, ut de mortuis nihil nisi bonum. Qui ergo nihil boni, certe bono consilio non agunt, nihilque post se ex vero laudandum atque commendandum relinquunt, si meminisse eorum et, quae fecerint, modeste apud alios ceu fugienda memorare non licet, aeterno prorsus silentio, veluti pecora, sunt involvendi. Videmus tamen Sacram Scripturam etiam summorum in populo DEI Virorum malefacta nobis ob oculos posuisse, ut, quae DEO displicent, et propter quae sua in omnem carnem exercet iudicia, intelligeremus, ac Serio studioque disceremus paria in nos aut maiora etiam non arcessere. DEO laus, quod talis mihi Vir laudandus obtigerit, de quo nihil non optimum bonus, nihilque mali dicere vel pessimus potest.

Quam igitur ita divina voluntate evenerit, ut tw| makari/th| superstes essem, eique, ut locoproximus atque officio coniunctus, exsisterem virtutum et eruditionis laborumque praeclarorum testis, non possum non mihi gratulan, quod Amplissimus Academiae Senatus iudicaverit adelle mihi et benevolentiam ut velim, et facultatem ut possim hoc honoris atque amoris omnium officium ei hoc e loco praestare. Quamvis enim probe mihi constet, esse eximios in nostro ordine Viros, tum ab Eloquentia tum a familiari to=u makari/tou notitia longe me instructiores ad hanc laudationem peragendam, atque ego enixe contendenm, ut in se potius illi munus hoc susciperent, non potui tamen Senatui meum hac in parte studium, ex mei conscientia profectum, approbare.

Igitur accessi quidem ad haec iusta facienda, sed tanto maiori cum trepidatione, quanto propensiori cum voluntate. Quipppe non ignarus, quam assequi id nequeam, ut, qua facundia o( makari/ths2 cum alios, tum omni pene laudatione maiora Academiae huius, imo orbis eruditi lumina, CUNAEUM at que SALMASIUM honoravit, et exomavit, eadem, quod merebatur, a me exornaretur et honoraretur. Credo autem, me et Clarissimis Collegis, et


page 225, image: s241

honoratis defuncti Amicis, et quotquot erga ipsum praesentia vestra restatum venistis affectum, ita satisfacturum, si, quae de Collega desideratissimo novi, sine invidia enarrem, et, quae de ipso sensi ac sentio, ingenue explicem. Quod dum facio, metuendum mihi non puto, ut iustus sine mendacio candor apud bonos sit crimini.

Magnus ad virtutem atque decus commeatus efl, ex bonis nasci. Non, quod non heroum filii sint noxae, quodve existimem, ingenium et virtutem esse hereditariam, aut in subolem cum semine transmitti: Sed quod sua etiam gratia DEUS prosequatur posteritatem eorum, quibus se amare et secum ambulare dedisset, Patrem o( makari/ths2 habuit AELIUM EVERADRUM VORSTIUM, qui, etsi in familia sua Brabantiae Cancellarium, et Aquaependentis Episcopum, et alios dignitate atque eruditione praeclaros Viros praetulerit: tamen ipse meritus fuit, ut familiae suae primus haberi iure potuerit. Nam et Italia per annos non paucos arte se, et prudentiâ, et fidelitate, et moribus, et ingenio maximis, qui tum in ea florebant, viris probavit, et in patria, cuius amor eum ex amoenissima regione revocavit, aetatem consulendo miseris et iuventutem ad medendi peritiam formando consumpsit. De quo plura possem, et commemoratione digna dicere, si non publice exstarent in oratione, quam a funere eius habuit, quem modo laudavi, Clarissimus antecessor PETRUS CUNAEUS.

Matrem o( makari/ths2 habuit GERTRUDEM VAN VOORST, lectissimam Matronam, atque oriundam ex familia non ante quadringentas modo annos Ultraiectinota, sed et multorum, qui ex ea orti sunt et variis ibi honoribus functi, meritis clara. Huius sororem in matrimonio habuit ARNOLDUS BUCKELIUS, eruditione et historia Episcoporum Ultraiectinensium celebris.

His parentibus natus est noster in proxima urbe Delphis. Quanti intersit, quo quis in solo nascatur, discere vel ex eo est, quod ingenii mores fere sequi corporis temperamentum videamus. Hoc vero quantam ex natalis soli constitutione varia varietatem accipiat, illustribus et sane admirandis nos exemplis docuit Hippocrates. Quod ego non propterea suggero, quod existimem aliam esse vervecum patriam, aliam vero tam felicem terram, ut Catilinas non generet. Non certe. Nulla enim terra est, quae non sit


page 226, image: s242

DEI: nulla gens est, cuius non indolem ipse formet, cuius mores non moderetur, cuiusque cupiditates non frenet, et studia non regat atque ad suum honorem dirigat. Eius est Iudaeus, eius est Graecus, Scytha, Barbarus. Attamen nullus in regno Dei Iudaeus, Graecus, Scytha, Barbarus. Hollandia nostra, si verum amamus, olim vel littus pauperum piscatorum fuit, vel habitatio hominum non minus barbarorum, quam visuntur hodie in remotissimis Americae terris. At postremo hoc tempore, quae DEI omnia variantis et commutantis sapientia est, Hollandia exstitit splendidissimum virtutis, fidei, artium, eruditionis, prudentiae, fortitudinis, et cuius non divinae benedictionis theatrum. Per magnum vero est, ea in terra nasci, ubi complura decori omnis exstent exempla. Erant in Graecia, quos Miltiadis tropaeum dormire non sineret: quidni adolescentes, quibus quid laeva salit sub mamilla, existimatione commoveantur et decore inscitentur honestissimorum et ob eruditionem laudatissimorum Virorum? Roterodamum, quem iactaret, Erasmum suum habebat: habebant Delphi suum Grotium, quem admirentur, quum noster alios erat cogniturus homines: quippe maiorem annis quatuordecim.

Natus est o( makari/ths2 in ea tempora, quibus patefieri in hac patria nostra voluit DEUS, quid fides, quid fortitudo, quid scrutatio Sacrae Scripturae, quid ingenium in utrumque sagax et pro veritate et contra eam posset. Nuper eiurata Hispanorum iniusta liberaeque genti intoleranda dominatio erat; bellum cum hoste gerebatur potentissimo: iacta in Ecclesia erant semina controversiarum litiumqueve, sine quibus numquam oppressa veritas emergit, nedum de talis zizanii semin atore triumphat. Ibi nasci, tali tempore nasci, in sinu Ecclesiae et ex fidelibus nasci, habereque Domi Rectorem Patrem, et morum atque linguae formatricem Matrem, probum utrumque et prudentem, quanta felicitas est! Valet in vulgus insipientium opinio, ita quemvis esse et sentire, uta parentibus, a civibus, a sodalibu acceperit. Fateor, ita pleros que vento saeculi huius agi, ut agit is, qui potestatem eius habet Princeps mundi. Verum, ita nasci, ut, veritatem et pietatem nosse, sit et vernaculum ac domesticum, et accedente divinâ illuminatione ac testimonio conscientiae, fides fiat et caelestis revelatio, tantum est, quanium comprehendere mens humana potest. Da patriae DEUS, has opes suas atque hoc pulchetrimum caeli


page 227, image: s243

depositum agnoscere, proque iis gratias tibi semper agere, et precibus a te per CHRISTUM impetrare, ut, et seri nepotes nostri habeant, quare nec ulli terrae invideant, neque illi se postponant, quae Sancta nominata fuit.

Natus itaque est noster anno fuperioris saeculi nona gesimo septimo, Novembris vicesimo tertio, quae tum dies erat Dominica, circa primam noctis horam, et quidem subito partu, citra aut obstetricis aut ahus feminae auxilium, ut est a parente annotatum. Nomen ei in sacro baptismate inditum est ADOLFI, quod Comitis Nevenarii, eius familiae ultimi, fuit. Imposuit hoc ei WALBURGIS, Comitrssa Meursensis, dicti Comitis uxor, quae to makari/thn ex Sacro fonte suscepit.

Ut autem primogenitus Parentis optimi fuit, ita diligenter ab eo observata sunt, quaecumque observari in infante meruerunt. Ex quibus iudicavit, esse eum temperamento calido et modice. Sicco, e)/uskrkon fore, et ob membrorum compaginem saris validum. Quo praesagio quam non aberrarit, quin contra ostenderit, quantum et Ars certi habeat, et ipse sibi ad hoc eruendum et afferendum sollertiae comparâsset, eventus comprobavit. Praeter enim, quae in nostro erant obvia usque ad vitae novissima febrim non fuit expertus, neque morbum fere ante senectutis, quae ipse morbus, annos. Quod eum de se saepius testantem audivimus.

Puer doctus et prompte legere et literas belle formare. Quae prima cura honestorum parentum est. Literis enim omnis veritas, prudentia, ars, historia, tamquam custodia, continentur conservanturqueve. Et non sine literis divina nobis innotescit voluntas, quae animae nostrae sol est. Praecipue vero et animus eius ad veritatis, quae pios facit, cognitionem, et lingua fuit ad pronuntiationem divinorum elogiorum assuefacta. Post haec initia taditus est disciplinam IOHANNI TRAUDENIO, Viro inprimis sedulo et erudito, celeberrimi Patris Filio, Gymnasii huius urbis tum Rectori. Apertum hoc eum in finem a Proceribus urbis fuit, ut pueri ad pietatem, ad intelligentiam Latini et Graeci sermonis, ad prima artium initia, ad lectionem optimorum Auctorum, ad promptam et ornatam elocutionem optimarum cogitationum


page 228, image: s244

introducantur. Iam enim anno, qui nostri nativitatem sequutus est, Parens, viri eximia virtute, eruditione, arte, vocatus in hanc Academiam erat: in cuius proscenio clarus omnibusque carus annos sex et viginti fuit.

Noster, quum omnibus sollertis ingenii et ingeniosi adolescentis muniis ex parentum et praeceptorum voto esset functus, atque cum laude ac praemio per omnes processisset ordines, quevintodecimo aetatis anno Academiam ingressus est. Quae aetas, uti cerea est in vitium flecti, ita et, si ductorem habet, et custodem, qui abigat sodalitium pravum, aut sua si quis sponte ad decus et honorem feratur, aptissima est, ut seriis studiis initietur. Noster consilium et tractandarum tum literatum latinarum graecarumque tum Artium liberaliumformam a prudentissimo Parente accepit.

Erat tum in Academia HENRICUS BREDIUS: Erat adhuc in vivis BONAVENTURA VULCANIUS Senex. Illius cura plenam utriusque linguae notitiam, huius vero etiam Graecae elegantiam fuit consecutus. Bredius eum in Luciani praesertim et Homeri, in quibus universae Graeciae penu est, lectione exercuit. Vulcanius vero, quicquid praeterea erat in optimis quibusque auctoribus dignum observatu, tempore vespertino suggerebat; quo eum frequentare solitus fuit.

Habebat tum quoque Academia viros celeberrimos et eruditionis indubitatae; CUNAEUM, HEINSIUM, BAUDIUM, IACCHAEUM. Hisce omnibus aurem attentam et animum sagacem, prudentem, memorem accommodavit ADOLFUS noster: Sive in publico praeclaras suas meditationes pronuntiarent, sive domi familiariter ingenium infirmius formarent firmarentque, sive ad eorum colloquium accederet. Hoc vero frequenter faciebat, ut animum intendere seriis, et vultum ferre seniorum, et honesta atque silentio meliora disceret loqui, simul et a doctissimis Viris, tamquam e perenni fonte, hauriret, quae in illorummemoria recondita latebant, et percunctando eliceret, quae esse sibi ex usu possent. Qua sollertia effecit, ut omnibus esset gratissimus, et magno haberetur in pretio, praesertim a VULCANIO, cui, quia oculi prae senectute iam caligabant, volupe erat hunc, quod anni faciebant, fructum habere otii, ut erectioris ingenii adolescentem et ad magna prudenti consilio atque indefesso studio


page 229, image: s245

properantem instrueret eo commeatu, quo esse illi opus sciebat, ut sibi et Republicae utilis evaderet. Quemadmodum autem ista arte nihil est studioso iuvenifructuosius: Sic tali negotio nihil est erudito seni iucundius. Quippe nihil est, vel esse potest, quod docti magis cupiant, quam fieri periculum sui, quam dari occasionem, sibi, ut, quae multo labore atque curâ paraverunt, transfundere in mentem discendi avitam, tamquam in fertilem agrum, queant. Idcirco gaudent se excitari ad quaerendum, meditandum, et de rebus iudicandum. Scilicet ut, de aliis bene merentes, suis interim ipsi thesauris fruantur, eosque augeant et amplificent. Docendo enim discimus omnes: et se exercet, quisquis docet; mentemque doctrina aeque, ut labor corpus firmat. Ista arte usus est ADOLFUS noster, hoc agens, ut semper aliquid a doctis viris auferret keimh/lion doctrinae utilis. Eo etiam fine admotus est a Parente colloquiis, quae cum doctis domi habuit.

Videtis, quos et quantos noster praeceptores habuit. Maximus tamen e)rgodiw/kths2 ei fuit carissimus Pater, qui nullum tempus omisit, quin optimis eum praeceptis et monitis imbueret, vel mores eius exornaret, vel publice privatimque audita ab eo exigeret, eiusque iudicium quaestionibus exerceret. Inter quas exercitationes palmarium et maxime fixum fuit, ut quottidie vel ante, vel post cenam, idoneam ex Novi Testam, codice pericopam Graece praelegeret et inter pretaretur.

Neque vero contentus fuit, Latinam linguam et Graecam ita discere, ut utraque ei familiaris esset et quasi vernacula, sed a magno ERPENIO Hebraeam atque Arabicam didicit una cum D. IACOBO GOLIO, Collega honorando, et GULIFLMO MERULA, Pauli filio. Qui uti multis ante nostrum annis esse inter vivos desiit: ita illum nostro, cum quo individua semper societate atque illibata amicitia inde a primis contrahendae notitiae annis vixit, superstitem Divina benignitas voluit, atque utinam diu Rei publicae, Academiae, familiae bono velit! Illis vero in linguis tantum profecit, ut etiam senex utraque scriberet, et cum Hebraeis Bibliis, tum literis Arabicis non infeliciter uteretur.

Neque vero putandum est, quod multi putant, linguas istas eruditas discere et perdiscere, ut earum naturam, indolem, proprietatem, elegantiam, copiam, vim,


page 230, image: s246

familiariter noris, laborem esse imutilem, et operam hominis otio abundantis atque ei illudentis. Reverascientiarum fores linguae sunt. Quae cui clausae sunt, ei clausa sunt omnia. Sine illis enim nec praeclara veterum inventa recte cognosci, neque historia resciri, neque sapientia illa, quam etiam gentibus largita est, et per earum nobis manum tradi divina voluit providentia, neque sermo formari prudens, venustus, commodus, flexanimus potest. Quin ipsis profecto experimentis constat, quantus earum sit usus, et quantum in earum ignoratione damm. Unde quaeso factum est, nisi per illarum neglectum et contemptum, ut ante novissimum saeculum maximae in omnes artes atque scientias, imo in totum mundum invectae sint tendebrae, et eo perventum, ut cogerentur optima quaeque ingenia nescio quorum tenebrionum et inepte subtilium salivam sorbere pedesque lingere? Nonne contra, quando DEO visum est per veritatem suam mundum illuminare, et utilissimas scientias ad maiora incrementa provehere, id instrumento illarum linguarum dedit effectum?

Nostro certe ADOLFO magnum operae pretium fuit, de omni re cogitata terse, pure, eleganter, perspicue, argute, rotunde Latino sermone explicare; tum et in Graecis auctoribus. Historicis, Oratoribus, Poetis, Philosophis, et imprimis Hippocrate ac Galeno aliisque artis nostrae celeberrimis Scriptoribus; atque etiam in Ecclesiae Doctoribus Graecis, Nazianzeno, Basilio, Chrysostomo, quorum nomina abolere nulla potis est vetustas, praecipoe autem in Sacris Novi Testamenti literis, ut inter notos ac familiares versari, neque illis uti barbaris: denique etiam fontes divinorum eloquiorum, Mosis nempe et Prophetarum Scripta, voces a DEO traditas audire, et ex illis mentem atque sapientram sermonis Apostolici propius cognoscere. Arabica autem lingua ei plurimum, cum ad Botanicam Professionem, tum ad Medicinam profuit. Quo enim saeculo bonae literae et artes e deliquio suo velut red vivae se resumebant, prima quaeque ab Arabibus sint accepta: Et occurrunt hodieque plurima eorum in arte vocabula, quae scite pulchrum est, ignorate incommodum. Noster, ne ignoraretaut interpretis egeret, proposito studioque effecit.


page 231, image: s247

Quum vero ingenium suum in hisce subegisset, antequam ad maiora se transferret, in publica de Motu disputatione, quam ipse conscripserat, periculum sui cum laude fecit, sub praesidio GILBERTI IACCHAEI, cuius manuductione ad Philosophiae adyta erat introductus. Tempus iam erat, ut, quod diu deliberarat, semel statueret, cuinam operi se totum dedere ac consecrare vellet, in quo vitam suam transigeret. Atque ipsi quidem vehementer placebat Theologiae studium. Non possunt enim non probi homines verbo DEI delectari, et cognitione eius veritatis, cuius intellectus vera sapientia, cuius usus vera et unica prudentia est. Quam invenisse, ut beatum est: ita eam verbis a DEO traditis enarrare et explicare, magnum sine dubio decus et ornamentum est. Sed illud propositum Pater dissuadebat, qui etsi filium cupiebat esse pium, et discipulum DEI, ac caelestis sapientiae candidatum: tamen metuebat impellere, ut esse eius Doctor conaretur. Subivit sine dubio animum eius, quod Sanct. Iacobus dicit: Nolite multi doctores fieri, fratres, scientes quod maius iudicium accipiemus. In multis enim offendimus omnes. Qui in sermone non offendit, is perfectus Vir est, qui et totum corpus freno regere rationis possit. Et videbat Vir prudentissimus magnas inter Theologos illa tempestate lites, easque non moderate exerceri, sed contra odiis in se mutuo fratres grassari, factionibus scindi, et politicis intemperiis in fermentem congeri atque componi. Quorum malorum quum esse filium expertem cuperet, auctor ei fuit, ne hunc studiorum suorum faceret scopum, ut sacra doceret. Supererant severiorum disciplinarum duae, Iurisprudentia et Medicina. Quum non magis ad unam factus, quam ad alteram videretur, sorti re commissa, Patriam artem Medicinam elegit, seque totum Parentis et Collegarum eius, Clarissimorum Virorum institutioni commisit, auresque iis et animum, qua publice, qua privatim, substrinxit ita, ut, quae audiret cum ratione et experientia cumprimis, deinde cum aliorum etiam doctorum, praesertim vero priscorum commentariis compararet, Quos inter priore loco Hippocratem et Galenum semper habuit. Quippe principes nostrae artis, et unde defluxit, quidquid posteri habent in praeceptis certi, solidi, utile, salutare.


page 232, image: s248

Ita eum Academia integrum septennium tenuit, occupavit, polivit, exercuit. Quo tempore, ne honestum et utile ei deesset intensioris studii laxamentum, non in otrum se e negotio praecipitavit, sed, praeter amoeniora studia, etiam Graphicen et Musicen adhibuit, magistris usus optimis. Quarum etiam hanc dilexit senes et exercuit eleganter, saepius fidibus suos maerores solatus aut insomniam fallens.

Vexerat usque ad annumhuius saeculi vicesimum in paternis laribus, iamque duos habebat et viginti annos; quum Patri visum, ad visenda eum nobilissima Christiani orbis regna peregre ablwegare. Quippe expertus erat Peter quantum ad deterendam soci vernaculi fuliginem, ad exuendam ruditatem, ad abstergendam arrogantiam, ad abradendam ineptam ac rusticam dus1wpi/an atque trepidationem insantem faceret peregrinatio et cum gentium cultioribus atque humanioribus conversatio. Quatuordecim enim annis in Germania et Italia ipsaque magna Graecia egerat. Praeterea iter illud multum videbatur ad peritiam Artis medicae collaturum.

Igitur, salutatis amicis, itineri se commisit onustus praestantissimorum Virorum commendatitiis, per quas tamquam duces et admissionales (si fas est cum Lampridio loqui) ad Summos Viros deduceretur. In itinere pro cynosyra habuit, ut, quicquid nobile, egregium, doctum esset peregre, id cognosceret, inde exemplum caperet, ad id se transformaret, denique domum ut melior, ut prudentior, et humano generi utilior rediret, patriae suae ornamentum futurus. Per Brabantiam, traiecto mari, venit in Angliam, lustrataque obiter praecipua eius parte, in Galliam iter reflexit.

Ibi ei volupe fuit cognoscere Summos Viros, SAL. MASIOS, RIGALTIOS, PUTEANOS, MAUSACOS, RIOLANOS, MARTINOS. Ibi PETRUM MOLINEUM, huius olim Academiae Professorem, tum Lutetiae invisit et coluit, et ab eo vicissim amatus est. Laetabatur vehementer, quum in ea urbe obvium habuit THOMAM ERPENIUM, Praeceptorem suum, qui Rever. et Clariss. D. ANDREAM RIVETUM illac Lugdunum ducebat: iterumque, quum Constantinopoli reducem GUL. MERULAM, condiscipulum suum offendit. Multos enim


page 233, image: s249

laetos cum his exegit dies apud Maronitas linguae Syriacae et Arabicae Professores.

Salmurii cognovit Illustrissimum PHILIPPUM MORNAEUM, Plessiaci Dominum, enumque saepius adiit, et humanissime ab eo acceptus est. Quo Viro Gallia nullum eo tempore habuit nec veritatis amantiorem defensoremque acriorem, nec pacis magis cupidum, Regiaeque Maiestatis observantiorem, nec civem denique meliorem. Quamvis a nulla parte debitam retulerit gratiam. Quae plerumque sors est eorum, quibus studii est, partes nec facere, nec sequi.

Salmurii quoque IOH. BENEDICTUM. Graecae linguae Professorem adiit, eique exspectatus adfuit. Posteaquam enim solidum cum eo pomeridianum in evolvendis quibusdam Galeni et Luciani locis consumpsisset, suasque illi coniecturas, emendationes, versiones probasset, et peritiae in Graecis opinionem de se ei praebuisset, rogatus est ad tempus subsistere, ac operam in Galeno corrigendo et recensendo conferre.

Blaesiae familiarem habuit, PAULUM RENEALNUM arte medica et botanica peritia scriptisque celebrem. Sic deinceps praecipuas Galliae urbes adiit et cognovit, comite Illustri Viro D. GISBER TO VAN DER HOLCK, Patritio et Consulari Ultraiectino, cognato suo, qui summis honoribus in patria urbe functus, a multis nunc annis in consessu Celsissimorum Foederati Belgii Ord. Generalium, Provinciae suae nomine, fide, consilio, integritate clarus, et solus ex Defuncti consanguineis superest.

Inde in Italiam venit, regionem ubertate terrae et fertilitate ingeniorum a multis saeculis celebratam: nisi quatenus per sedem malitiae ingenia illius capistrantur et atteruntur. Vidit Venetiis Illustrissimum Senatorem, Ducis fratrem, DOMINICUM MOLINUM; neque tantum vidit, verum etiam amorem illius meruit, quia nihil in ipso erat non amandum. Qui et optima ei semper monita suggessit, nempe, ut esset Vir bonus, DEUM timeret, civem se bonum praestaret, statum Rei publicae, in qua erat natus, maximi faceret, et libertatem, quam ei DEUS est largitus, nemini proderet, et sententiam, si forte in Senatum aliquem cooptaretur, libere et sine affectu diceret. Exstant eius epistolae de ADOLFO nostro ad ad ipsum scriptae, testes et internuntiae non vulgaris benevolentiae


page 234, image: s250

ac favoris. Eius beneficio licuit nostro Bibliothecas illius Rei publicae adire, eisque frui, et nominatim Bibliotheca Bessarionis Cardinalis, sive potius eius reliquiis. Quippe et illa grande latrocinium passa erat, et sacrilegam manum. Potissimum tamen eius beneficium est, quod per eum in notitiam venit PAULI SERVITAE, illius, qui Concilii Tridentini historiam ingenue descripsit.

Quem hominem promiraculo merito habuit, quisquis cognovit, sive immensam doctrinam eius, sive probitatem consideret. Per quem hominem divino beneficio effectum est, ut ea Res publica nec tyrannidi Papali nec fallaciis cederet. Ibidem cognovit NICOLAUM CONTARENUM, Patritium et Senatorem, et magni in Reherbaria nominis, qui eum nullo non humanitatis officio devinxit. Eiusdem MOLINI commendatione insinuatus est in amicitiam Clariss. Virorum, qui tunc Italiae erant ornamentum, LAURENTII, PIGNORII, SPIGELII, PRAETORII. CREMONII. Quamvis nec ipsorum humanitas commendatitias exspectaret, nec aliud ipsius virtus atque eruditio mereretur quam ut inter decora haberetur iuventutis, quae tum ipsos sectabatur. Quare et ab inclita Natione Germanica ad Consiliarii sui dignitatem evectus est, proque ea aliquando magno, magni Fautoris sui commendatione, apud D. Marci Procuratores obtinuit, omnesque sibi aeternum obstrinxit. Priusquam vero ex illustri Antenoreo discederet, ab ADRIANO SPIGELIO (quanto Viro!) in Philos et Medicinae Doctorum ord. publice adscriptus est an. Christi millesimo sexcentesimo et vicesimo secundo, Augusti vigesimo.

Adiit deinde Romam, ubi Illustrissimo heroi REINERO ZENO, gravissimo tum temporis apud eum hominem, quem Pontificem Maximum vocant, Oratori acceptus, MOLINI quoque commendatione, fuit; a quo et benigne habitus est, et ad omnia eius urbis arcana tuto cognoscenda admissus. Prosecuta est eum benevolentia Viri optimi (nam quid illustrius dici potest?) etiam abeuntem. Nam et parenti et amicis eum non defunctorie laudavit, a bonitate, modestia, comitate, aliisque virtutibus; eiusque promotionem ad Professorium munus ipse per epistolam est gratulatus. Neque hoc tantum benevolentiae specimen erga eum edidit, sed etiam, tamquam si pater eius esset, ut tuto et commode in patriam rediret, procuravit.


page 235, image: s251

Illustrissimo enim Viro, M. ANTONIO MAUROCENO, qui ad Celsissimos Ordines Legatus proficiscebatur, eum commendavit. Qui eum et Augustae Taurinorum lubentibus oculis conspexit, et apud se detinuit, donec se itineri dare posset, salvumque et incolumem in patriam reduxit.

Quae a me sunt eo fine commemorata prolixius, ut et tanti benefacoris, cuius ipse saepius in se beneficia solebat magnifice praedicare, memoria exstet, et vos inprimis, iuvenes optimi, qui vos ed Rem publicam ingenio ornandam paratis, hinc intelligatis, quemadmodum DEUS iis, qui se non inertiae et turpibus voluptatibus dedunt, sed esse et boni et docti et optimis simillimi quaerunt, Angelos suos dare Duces et Comites soleat, et in omni mundo praeparare favorem atque benevolentiam. Angelus Domini castra habet circa timentes ipsum, cosque suis fert manibus, ut pedem non allidant.

Venerat in Belgium MAUROCENUS, inter prima ei fuit laudare ADOLFUM nostrum MAURITIO Principi, cuius inter Medicos tum etiam numerabatur parens eius EVERARDUS. Quid multa? Suscepit Princepslaudationem, et effecit, ut Nobilissimis D. D. Curatoribus et Amplissimis huius urbis Consulibus placeret noster, et Professorum numero adscriberetur, et Patri suo, raro exemplo, Collega daretur. Factum id anno huius saeculi quarto et vicesimo: Rectore PETRO CUNAEO, quo tempore annum agebat aetatis vicesimum septimum. Successit autem Clar. Viro REINERO BONTIO, Mauritii Principis archiatro. Orationem eius inauguralem ornavit Illustrissimus MAUROCENUS, faventissimus idem et iudiciosissimus auditor.

Assignata ei lectio Institutionum medicarum fuit. Quam auspicatus est ab interpretatione th=s2 te/xnhs2 Galeni. Qui etsi inter omnes Pergameni libros subtilissimus est et spinosissimus, ita tamen a Nostro fuit dilucide, nervose, docte explicatus, ut statim ostenderet, quantum ingenio, iudicio, eruditione valeret. Hac valuisse scio iam mirarineminem, qui ex me, quanto ad prositendum commeatu instructus processerit, attentus intellexit. Doctum esse doctorem oportet. Quae enim haec impudens arrogantia est, docere, quae non dediceris, velle? Volenti vero, quae doceat aliquando, et cum fructu, abunde discere, non unus vel alter sufficit liber.


page 236, image: s252

Verum est, nullus est tam malus, qui non aliquid habeat boni: Sed contra nullus est tam bonus, in quo non plurima requiras, quae ignorare virum in publica luce constitutum non licet. Ut iurisperiti domus, civitatis; sic Profel. soris esse oraculum studiiosae iuventutis debet, et ipse instar patrisfamilias, qui e thesauro suo profert nova et vetera, quotiens ad eum generosa discendi cupiditate consultum commeant. Istum sibi thesaurum comparaturo opus est, ut libros verset plures, et in pluribus Disciplinis, variisque linguis. Quae noster sciverit, dixi. Certe eruditis, Latina et Graeca, earumque similis, Gallica et Italica, utebatur tam feliciter, ut in qualibet earum ex tempore epistolam, de quovis etiam argumento, scriberet perspicue et venuste.

Sequenti anno, quam defunctus esset Excellentissimus Pater, ei, in Senatum Academiae et ordinariorum numerum cooptatus, successit in Botanica professione et cora Horti publici.

Proximo anno mense Octobri, quum pene nomum et vicesimum aetatis exegisset, uxorem duxit CATHARINAM VAN DER MEULEN, ornatissimam Virginem, filiam DANIELIS VAN DER MEULEN, et HESTERAE DE LA FAILLE. Fuit is ex antiqua et nobili prosapia. Constat, ante annos ducentos et quinquaginta in Galliarum Regis aula vixisse NICOLAUM VAN DER MEULEN, unde DANIEL genus ducit. In ea familia dignitate et auctoritate splenduit superiori saeculo ANDREAS VAN DER MEULEN, Dominus de Ronst et Millegem, Vir pietate insignis, virtute et prudentia clarus Antverpianus Senator, Procerum foederatorum Assessor, Ducis Alenconii, ante tragicos illius motus et scissas provincias, Consiliarius. Eiusdem dignitatis fuit DANIEL, Socer Collegae quondam nostri, Vir in omni literarum genere versatissimus, et Theoologiae peritissimus, amator et studiosus indagator Sacrarum literarum, quas non nisi sua lingua legebat; Graecam ita callens, ut et cum Graecis graece loqueretur. Ad Germaniae Principes legatione functus est integre et dextre. Delata ei legatio ad HENRICUM MAGNUM, Galliarum Regem. Quam magnas ob causas excusavit, obiit autem FRANCISCUS AERSENIUS, magnus religionis et libertatis assertor. Quum autem idem DANIEL VAN DER MEULEN esset in gratia MAURITII (queru nommare, laudare est) cupivit Archi Dux


page 237, image: s253

ALBERTUS cum eo colloqui, quod arte quadam effecit MARTINUS DE LA FAILLE, Baro Nevelensis, affinis eius. Nam, ficta valetudinis causa, invitatum coniecit in colloquium Archi Ducis inopiatum. Locutus est cum eo Principe libere, et summam Colloquii Federatorum Proceribus et MAURITIO Principi fideliter exposuit. Quod Reidanus memorat libro quinto decimo. Fuit idem PHILIPPO MARNIXIO, Aldegondii Domino, adeo familiaris, ut tutelam ei liberorum obtulerit.

Huius igitur filiam, Virginem moribus, et pietate inprimis, dotatissimam, duxit in spem prolis, quam et ei DEUS largitus est copiosam et ornatissimam. Ex qua filius superstes unicus est EVERARDUS, quem humanioribus literis et Mathematicis artibus ac iuris scientia egregie imbutum noster ante hoc triennium Lutetias Parisiorum dimisit ad illustrem D. GULIELMUM BORELIUM, Dominum de Duinbeke et Westhoven, etc. Celsissimorum Ordinum Generalium apud Galliae Regem Oratorem ordinarium, Virum sapientissimum prudentrssimumqueve, ut ei a Secretis esset. Sciebat enim quantum ad artem vivendi, ad prudentiam politicam, ad rerum, praesertim publicarum, peritiam conferat non tantum conversatio cum omne genus hominibus, maxime vero cum personis splendidis et in variis honoribus constitutis, sed et ipsarum rerum assidua tractatio ac negotiorum pro Republica gestio.

Ex filiabus supersunt quatuor, magnis animi corporisque dotibus praeditae, praeclarum laudationis argumentum, si laudari se modestissimae Virgines patetentur. Earum tertiam nuper admodum ingeniosam et gratiosam, Phthisi consummatam Noster humavit maestus.

Fratrem unicum habuit IOSEPHUM IConsultum. Qui hoc nomen habuit a IOSEPHO SCALIGERO, quem ego tacendo magis apud vos, quam loquendo laudaverim. Quid enim magni potest dici, quod in ipso maius non fuit? Inter quem et defuncti Patrem tanta intercessit et tam familiaris consuetudo, ut non modo hunc filium e sacro sonte susciperet, sed et plurimos ei libros, certe quos in bibliotheca habebat Medicinae Princeps suâ manu emendatos, moriens legaret omnes. Exstat huius IOSEPHI epistola dedicatoria ad Illustrissimum MOLINUM, nitide et terse scripta, et praesixa Cluverii in Geographiam introductioni.


page 238, image: s254

Is in dignitate Scabini apud Ultraiectinenses caelebs fato functus est. Sorores aut virgines aut sine prole decesserunt.

Cum coniuge sua dilectissima ita vixit, ut numquam cum ea in gratiam rediret. Habuit et illa fratrem in dignitate Scabini et Secretarii Silvae-Ducensis defunctum, et sorores aliquot. E quibus nisi una non superest, aupta Nobili et Amplissimo D. DAVIDI DE RUYTER. Curiae federatae Brabantiae Praesidi et annis tringintaque quioque Senatori integerrimo, quem et veneranda annorum quinque et octoginta subviridque senecta funus, quod secuti sumus, deducentem vidimus, et ea, quam lubentes canis meritoque pii deferunt, reverentia praesentem videmus. Nostro sua coniux erepta est in secundo Rectoratu, ut frater in primo.

Ter enim summum huius Academiae Magistratum gessit. Primum iniit anno labentis saeculi XXXVI. alterum LII. tertium LX. ante diem octavum Februarii, qui Academiae natalis est. Rectores in hac Academia leguntur partim suffragio Collegarum, partim voluntate et iudicio praecipui in hac Republica Magistratus, aut etiam ipsorum Nobilium et Praepotentum Ordinum: quorum summa porestas est, quibus tres a Senaru solent proponi. Quam nominationem sequitur Amplissimorum huius urbis Consulum commendatio Testimonium igitur non contemnendum est integritatis et prudentiae, hoc decore ornari, et quidem tertio.

In eo munere, quoties id gessit, fautorem se et adiutorem demonstravit, studiosae iuventutis, quae ad hanc Academiam venit, ut ex optima quaeque audiat, et ad omnem laudem ac honorem provehatur. Quamquam etiam vitia quorundam insanabilium et a)taci/an non toleraret. Ita sub ipsius extrema Rectura effectum est, ut omnes, quotquot in Academia vivunt, lubentes uno contenti Rectore essent.

Memor semper fuit iurisiurandi, quod Rectores quotannis Illustrissimis D. D. Ordinibus praestant. Ii leges quasdam praescripserunt, quae partim ad ordinem, partim ad Professorum dignitatem, partim ad studiosae iuventutis commodum, partim ad ius ipsorum ordinum pertinent. Quod quum ita sit, semper ei antiquissimum fuit, in iis immanere. Quippe persuasus, eum, qui iuravit, etiamsi damnosum sit aut incommodum


page 239, image: s255

iuramento satisfacere, tamen non posse, nisi DEO teste abnegato, discedere ab eo, quod iuravit. Quotiens igitur tempus et locus fuit de istiusmodi rebus sententiam dicendi, in illa se tenuit parte, ut neque suo se, neque alieno affectui pateretur abripi: Sed, quod erat praescriptum, quantum facere pro virili posset, sancte observaret. Quod profecto a nemine accipi in malam partem potuit. Nam, quiita agunt, non possunt non haberi pro viris bonis et integris, etiam ab iis, qui aliud cupiunt. Qui autem aliter agunt, non possunt non ab omnibus contemni, etiam quibus placere volunt. Quippe quos necesse sit vel rudiores haberi, quam ut sciant, quid se deceat, et quid sibi commissum sit; vel pavidiores, praeut elaturo supercilium se ausint obicere, vel quaerentes quod ipsorum est.

De cetero comis et urbanus erga omnes fuit, amicitiae constans cultor, et ab amicis ad extremum amatus: quamquam etiam, ut serius et liber erat, nonnumquam moneret, quid posset in iis desiderari; neque mutuas aspernaretur admonitiones. Denique in omni conversatione unicam regulam sequebatur, quam ab Illustriss. MOLINO se accepisse identidem commemorabat: Signor Adolfo Siete vertuoso. Quo a pophthegmate ita delectabatur, ut omnium molestiarum itineris sui unicum fructum et operae pretium videretur habere, ore tanti Viri ad virtutem, ad pietatem, ad fortitudinem bono proposito dignam, ad studium denique bonae conscientiae, tamquam ad certissimum animi munimentum, exstimulari et excitari. Has ob res etiam saepius a Senatu Acad. ad negotia eius curanda delegatus fuit.

Interim exhac cathedra saepissime dixit, sive quis studiosorum publice ornandus esset, sive etiam Collegarum aliquis vel Amicorum Defunctus, cui iusta exsolvere suarum esse partium putavit. Inter quos est Nobiliss. SALMASIUS, cum quo ut familiaritatem coluit arctam et minime vulgarem, ita eum etiam post immaturum eius et inexspectatum decessum publice laudare voluit et celebrare Quod ut pleno affectu, ita et stilo praestitit facundo.

Quod ad commentationes privatas attinet, nihil quidem hactenus ab ipso editum est. Sive quod sibi non satisfaceret et posteritatem nimis formidaret, sive quod doctorum iudicia vereretur, vel potius Sciolorum maledicentiam, quibus abundat haec tempestas. Quam omnino aleam coguntur subire, quotquot hoc tempore vel inventiones suas


page 240, image: s256

vel meditationes publico communicant. Interim non abierunt ipsi inanes et inutiles horae succisivae. Praeter enim plurima, quae ab ipso sunt in optimos auctores annotata, vel de insignibus argumentis affecta, eruditissimus ab eo commentarius in Theophrastum, Philosophiae botanicae scriptorem admirandum, pene est ad umbilicum deductus. In quo innumera, aliis praetervisa, observavit, annotavit, emendavit.

Quis vero fuerit o( makari/ths2 in cognitione Artis, tum in Hippocratis, Galeni, aliorumque Veterum usu ac familiari notitia, tum in Botanicis demonstrationibus, non modo quotquot in hac Academia sunt Medicinae Studiosi possunt testari, sed et praestantissimi variarum gentium Medici, qui aut docendo at tem nostram aut faciendo profitentur. Professorum sane, quotquot Germania praesertim habet, cene celebriorum partem maximam ab ipsius ore pependisse, certum est. Me, gloriae duco, aliquando etiam esse doctissi maillius institutione usum, et per eam mihi insinuatam esse aviditatem legendi Veteres, ipsosque fontes adeundi, et praecipue omnium magistrum Hippocratem. Quem illeut a multis annis, qua Aphorismos aliosque eius nobilissimus et urilissimos libros, publice atque erudite ac diserte exposuit: ita et omni occasione commendavit serio, et tanto interdum impensius, quanto eum tractari observaret negligentius. Nam hoc sapiebat Virsapiens, eos, quise a veterum lectione vel abstinent, vel absterrent, ad omnis solidi cognitionem sibi viam obstruere, atque interim se pascere aliquando displicituris. Nam ea sors plerarumque novita tum est: et solet, qui novum gustat vinum, dicere, verus est melius. Verum est, et grati agnoscimus, multa nos posteritati, plurimaque huius praesertim saeculi Naturae Scrutatoribus debere, quae esse exsusu Medicinae queunt. Verum, inter multiplicem illum profectum, Hippocratis in tradendis Medicinae praeceptis tum ratione fundata soliditas, tum experimentis comprobata veritas, tum linguae omnibus gratiis exornatae venusta gravitas, suam facile retiner et retinebit auctoritatem.

Et talis quidem o( makari/ths2 in publica hac Academiae orchestra apparuit. Privatim autem fuit minime terricus, sed hilaris plerumque, et nihilominus serius, et filo/filos valde. Extremis annis insomnia eum, et calculus, et arthritici subinde dolores inceperunt moleste habere. Nuper


page 241, image: s257

autem maceratus diururno filiae morbo ac maerore, quem tamen fortiter comprimebat ewt dissimulabat, fastidire omnem cibum caepit, neque fere quidquam, quantumvis olim placitum et suave, admittere praeter potum, quem et pene unicum aliquor septimanis habuit sui corporis tum solatium adversus urgentissimam sitim aridamque linguam, tum sustentaculum virium paulatim defetiscentium. Quae mala, quod inde ab initio valetudinis essent sine febre (ut retulit mihi Vir experientissimus et in medendo felicissimus, D. DANIEL DE DIEU, familiaris Defuncto Medicus) nihil tw| makari/th| boni praesagiebant. Quippe lingua (si hoc inter ponere ex dictatore nostrolicet) quae initiis mor borum vigidiuscula est, sed in colore manet, labentibus in de diebus exasperatur et livescit finditurque, mortifera. Ad quae accessit anni tempestas varia et a se ipsa prorsus mutata, et senibus inprimis incommoda. Ita inter focum et lectum se fortiter sustinentem, et sua amicorum visitationibus taedia minuentem invasit novissimis diebus febricula, maligni et clandestina uredine corrupti humoris effervescentia. Tum lingua nigta, et lecto noster in totum affigi.

Intervenerat aliquod serenum, quo etiam in publico visus est faece rat que spem, eum discrimen evasisse. At aliter visum DEO creatori eius et fidelissimo Patri, cui vivimus, cui morimur, quotquot pie et vivere et moristudemus. Huic ergo cum placuiit eum ex hoc ergastulo et vanitatis Scena in tranquillam piarum mentium sedem transferre, facile istud serenum disparuit. Igitur sexto huius mensis die, quum pridie ad eum invisissem et valentis instar accinctum reperissem, lecto affixus mansit.

Ita viribus, praesertim ex Ischuriae, quae supervenerat, cruciatu in horas decrescentibus, et coercita loquendi facultate, terrio die, antequam quartus oriretur sol, animam DEO reddidit: visitatus interim a Collegis et amicis, quorum sermones de spe et desiderio Christianorum, de aeterna felicitate, de vera iustitia, de filii DEI beneficiis, quibus se pius animus in ipsa morte solatur, avide excepit, et, quantum infirmitas sinebat, assensu et confessione prosecutus est. Mihi quoque, horis admodum ante excessum novem, supremi Vale vicem ei dicenti, D. IESUS tibi sit ad dextram et salutare animae tuae, annuit propense.


page 242, image: s258

Ita noster et vivens et moriens exemplum dedit, quod ante oculos habeamus, ut nos ad omnis decori honestatem, ad multorum utilitatem, ad bonorum dilectionem, ad patriae et spartae, quam in ea nacti sumus, exornationem, ad mortis denique meditationem, illiusque vitae, quae morte resignatur, quaestionem sollicitam nos esse natos agnoscamus, atque hoc agamus, ut, quum venerit Dominus, servi fideles inveniamur. Quod si fecerimus, satis a me dictum est hoc tempore, quamquam non satis pro merito Defuncti, et singulari debito meo erga eum, cuius voto et consilio atque commendatione in hanc Academiam me vocatum esse, ingratus essem nisi agnoscerem. Cuius quidem memoriam ego gratissimam servabo, quamdiu vivam, quin eam omnes ut benedictione prosequamur, et nobis, et quibus animus laevus non est, praestantissimi et desideratissimi Viri virtus iniungit. DIXI.

SCRIPTA.

Oratio funebris, recitata in exsequiis Viri Incomparabilis, D. Petri Cunaei, Iuris et Polit. Prof. primarii: Lugd. Batav. 1638. in 4

Oratio funebris, in excessum Literatorum Principis, Claudii Salmasii, habita: ibid. in 4.

Recognitio versionis Io. Opsopaei Aphorismorum Hippocratis: ibid. 1628. in 32.

Catalogus Plantarum horti Academici Lugduno Batavi. Accedit Index Plantarum Indigenarum, quae prope Lugdunum in Batavis nascuntur: ibid. 1643. in 24.

Disputavit in publico Lyceo de Motu: De Dysenteria: De febri tertiana intermittente exquisita: De Epilepsia: De leienteri/as2: De Incubo: De Spiritibus: De Pleuritide vera: De Purgatione: De Plica Polonica: De Angina vera, etc.


page 243, image: s259