07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 157, image: s173

PROGRAMMA IN FUNERE Viri Nobilissimi, Excellentissimi atque Experientissimi DN. LUDOVICI IUNGERMANNI, Medicinae Doctoris et Professoris Botanici per Eurpam celeberrimi. P. P. a RECTORE UNIVERSITATIS ALTDORFINAE M. ABDIA TREVV, MATH. ET PHYS. PROF.

SApienter Seneca ut alia pleraque, dum ait: Omnibus posse contingere ut bene vivant, ut diu nulli. Prius illud de bene vivendo iuxta ipsius sensum ad Philosophiam practicam respicit, quam omnibus posse putat contingere, quia omnibus recta ratio data sit, quam si adhibere velint, recte sapere possint, in quo beatitudo iuxta eos quos ipse fectabatur consistat, Etsi vero nobis Christianis illa sapientia


page 158, image: s174

non sufficit, qui sciamus humanam rationem adeo non esse capacem eorum quibus beate sapere docemur, ut potius ea aversetur; recte tamen ad nostrum sensum dictum interpretari possumus: quia fidei quae vera sapientia et sanctae vitae o)dhgo\s2 est, adeoque salutis aeternae media, nemini prorsus sunt denegata, qui autem ita vixit ut ad aeternam salutem viam sibi struxerit, bene vixit. Sed quid alterum? nulli ut diu vivat contingere? At contigit ei, cui funus hoc ducimus, quippe qui Anno fere superavit longissimae, ut Moses in Psalm. 90 determinavit, vitae apud homines mensuram, Annos ipsos LXXX. Verum enim vero si vel illum ipsum Psalmum, vel reliquam scripturam, vel saltem nosintuea. nur, affirmare poterimus nullum honinem vel diem vixisse, nedum diu. Absurde hoc? Ergo absurde Moses et ex ipso Petrus Apostolus, qui mille Annos quos nemo hominum, ne eorum quidem qui ante diluvium adeoque longissime vixerunt, implevit, esse dicit, ut dies, et quidem non qui iam in cursu est, sed qui HERI transiit. In Oculis DEI scilicet, quid si dicam in nostris etiam? Quid enim? quid diutissime vixit; eum moriturum non aeque ac Ezechiam dicere putatis posse; Generatio mea ablata est, et convoluta a me quasitabernaculum pastorum: praecisa est velut a teaxente vita mea? Ita inquam est. Tempus praeteritum, quantumvis forte prolixum sit visum, cum instaret, aut etiam flueret, breve est ei cui transiit. Hinc non iuvenes tamtum, sed etiam Senes, et maxime quidem, si Aristoteli credimus filo/zwis e)pi\ th=| teleutai/a| h(me/ra|. Torquet scilicet ipsos quoque mortales esse, ideo fortasse maxime, quod fugacitatem vitae exquisite magis sentiant, cum contra iuvenes, ut longissimam vitam optant, ita tamquam exoptassent spei suae blandiantur et votum suum, cuius incertum est an sint futuri compotes, perinde tamen ac si compotes iam essent amplectantur. Hinc iterum sapienter sapiens ille initio laudatus. Alter, inquit, adolescens decessit, alter senex, aliquis praeter hos infans, cui nihil amplius contigit quam prospicere vitam, omnes hi aeque fuere mortales, etsi mors aliorum longius vitam passa est procedere, aliorum in medio flore praecidit, aliorum interrupit principia, mors omnium par est. Haec ita praefari visum est in funere hoc senili, ut intelligeretis, Cives Academici, non minus expressam mortalitatis in ipso imaginem, quam in coaetaneo vobis, aut eo etiam qui nec horas ot quot iste annos viderit. Est autem is Vir Nobilissimus,


page 159, image: s175

Excellentissimus arque Experientiss. Dn. LUDOVICUS IUNGERMANNUS Medicinae Doctor et eiusdem, maxime quoad Botanicen, in hac Universitate Professor publicus. Pater ipsius fuit Vir Nibiliss. et Consultiss. Dn. CASPARUS IUNGERMANNUS, I. U. D. Prof. publicus, Procancellar. et Senior Facultatis luridicae in Universitate Lipsiensi. Mater URSULA omnium virtutum, tam pro se quam Patris nomine. Magni illius IOACHIMI CAMERARII cuius erat filia, laude cumulatissima. Ex his parentibus natus est Lipsiae A. C. M DCC LXXII. die IV. Iulii. Hi ut Christianismo per Sanctissimum Baptismatis Lavacrum initiatum mature voluerunt, ita etiam ipsi ad studia literarum privatim Medicinae et partis eius praecipue Botanicae auctores et adiutores fuerunt. Fundamenta horum cum iecisset Lipsiae non contemnenda, Ienam primo, post huc ad nos Altdorffium venit, ubi cum biennium transegisset, (intra quod Catalogum sponte nascentium cum Synonymiis conscripsit, quem postea Anno M DCC XXV. Clarissimus Caspar. Hofmannus Typis exscribi curavit) Giessam se contulit, in qua Universitate magnam laudem ex singulari Plantarum notitia adeptus (quippe pro qua excolenda et studioforum profectibus in hac parte adiuvandis hortum instruxerat) Disputationum etiam ac Declamationum documenta cum dedisset laudatissima, Doctor Medicinae ibi creatus et ad Professionem Medicam admotus est, cui per triennium cum laude praefuit, eâ celebritate quae eo usque increbuit, ut in Angliam in locum celeberrimi Botanici Matthiae Lobelii invitaretur. Sed Germaniae conditiones praetulit. Ad descriptionem etiam Horti Eichstetensis totâ Germaniâ celeberrimi laudabilem et haud vulgarem operam contulit, Alterâ vice ad nos venit A. C. M DCC XXV. Professionem Medicam-Botanicam suscepit, cui quantâ industriâ in Annum usque 28. praefuerit testatur hortus noster Medicus, apud exteros etiam celebris, in quo et Agro nostro Altdorffino ultra duo milia simplicia visuntur, quorum notitia eius fidei apud Studiosos quibus ostendit, paltatio vero praesertim exoticorum, eius sollertiae maxima ex parte debetur. Certe ita cordi ipsi hae operae fuerunt, ut morbus hic ultimus, doloresque quos acerbissimos in ipso sustinuit, hoc uno fere nomine molesti ipsi fuerint, quod metuebat Vere proxime elapso, ut hortus in hunc Annum ita uti optabat institueretur et adornaretur quod manum admovere ipse non posset. Sed nimirum quod ipse


page 160, image: s176

facturus erat seminibus plantularum suarum, id fata in ipso meditabantur. Podagricus fuit a multis iam Annis, cui ante annos non ita multos accessit Apostema criticum post ferbrim malignam, cum eresipelate, cuius fluxus consueti subito subsistentes, gangraenam scorbuticam ante trimestre (circa motum Martis in loco Lunae natalitio opposito, tardum et Retrogradum) in extremitate pedum pepererunt; adfuit tandem senectus, quae, ut Comicus ait ipsamor bus est, et quidem talis, cuius intuitu metuendum erat, ne violentis fectionis et aliis, quae interdum adolescentia admittit, remediis, natura effeta non amplius obsequens morbi violentiae nihilo minus succumberet. Factum itaque lenioribus quod poterat, donec magis magisque fatiscentibus naturae viribus, intra horam XI et XII. pomeridianam diel huius mensis VII. exstinctus est. Rectoris officio in Universitate Giessena semel, in hac vero ter functus est. Vitae genus privatim sibi delegit quod ad id idoneis optimum, certe commodissimum et a molestiis plerisque ac sollicitudinibus huius vitae remotissimum est, caelibatum scilicet, in quo non est necesse continentiam praedicari, qua nulla in ipso opus erat, virtus enim est cum lucta Aristotele censore coniuncta, cuius indicium, nulla quae unquam in hoc genere emicaret flamma, praebere animadversa est. Vitam in conversatione communi duxit eam, qua molestum se nemini, comem et commodum omnibus cum quibus viveret praebuit; quod tanto magis in ipso mirandum, quod tanto magis in ipso mirandum, quod quottidianum convictum non cum suae aetatis hommibus sed cum Iuvenibus celebrarit. Ut ita in quorum animis coniungendis nihil inveniret, quae plurimum alias momenti putatur habere, morum similitudo, humanitas eos et comitas vinculo non parum admirando inter sese devinciret. Affectus sui in Universitatem signum praeclarum dedit, cum Bibliothecam suam Bibliothecae Universitatis publicae inseripost obitum voluit. Festivitatis ingenii singularis in ipso indicium, quantumvis paucorum esset verborum, dederunt Epigrammata et potissimum Anagrammata, in quibus tum fingendis tum applicandis ad admirationem usque felixerat. Cui itaque non tantum Auctoritas quod Doctor et Professor Universitatis nostrae fuerit, sed etiam convictus cum plurimis vestrum, Cives Academici, imo tota vita laudabiliter acta et in venerandam usque senectutem perducta


page 161, image: s177

frequentem funeris comitatum merito impetrat, pro eo multis quasi intercedere, opus esse vel ideo non putamus, ne de humanitate atque observantiâ vestrâ dubitare videamur. Ite quibus commodum est, commodum autem erit omnibus qui poterunt, venerando huic Seni exsequias, quarum officium si ipse non sentit, is tamen sentit cui pietas cuiusque non sine remunerationis voluntate et facultate maxime probabitur. B. V. P. P. die Iunii XII. qui proximus est a Slolstitio aestivo Anni M DCC LIII.

Inobitum praeclari huius Viri funebrem habuit contionem Georgius Konig, SS. theol. Doct. et Prof. P. ex 2. Timoth. IV, 18.

LUDOVICUS IUNGERMANNUS, kat) a)nagr. NUNC AD VULNUS IESU MIGRO. Pergit Defunctus.

HOrto Academiae flos hic fere defuit unus,
Unum profecto summe tristabar abesse,
Cui IESU nostri tristis dat Passio nomen.
Tandem aliquis dono datur: At necdum Granadilla est,
Indica quâ tellus sub sole ruente superbit.
Hanc magis et magis exoptans: Non advolat, aio,
Per ventos florum regina: Erit ergo migrandum:
Pes, fac officium! Negat hic; nnisi scipio servet.
Hunc etiam arripio: Sed adhuc iter indupeditur.
Labor computreo, nec tantum est, ense recidi
Putrida grandaevo: paulatim cuncta trahuntur.
Ergo mihi Granadilla vale, violaeque valete.
Vosque omnes hortûm gemmae, mea summa voluptas!
Non iam lychnidibus recreor, flammisve rosarum,
Non mihi porro placet prati nativa Smaragdus,
Teque nivem, nimium est, quam nauseo lilii odorem.
MENTE MIGRO, dum pes moritur: Quin et Granadillam
Nullus NUNC curo. Sed AD ipsum VULNUS IESU
Perfugio, in iam dum Defunctipectus adactum.
Salve porta patens, rubicunda, profunda salutis!
Salve, mite latus! Latet in te vivus amoris


page 162, image: s178

Fons: Mihi ne misero praecludere, Sancta medela!
Ah! Inte sine me, sanctissima sossa, recondi!

M. LUCAS FRID. REINHART, Eccles. Min. et SS. Theol. Prof. P.

TUMULUS DN. LUDOVICI IUNGERMANNI, Medici, Poetae et Botanici Clarissimi.

Hôc LUDOVICUS agrô placide post fata quiescit,
Vir bonus, et priscae simplicitatis amans,
IUNGERMANNIADUM celebri de stirpe creatus,
Quâ Clarias fundit clarus ELISTEr aquas.
Excepit dias prognatum lucis in auras,
Et blando fovit culta Minerva sinu.
Utque suas Musae possent ostendere vires,
Certatim dotes huic tribuêre suas.
Phoebus at ipse Sacrâ frontem Permessidos undâ
Lavit, et auriculas tersit amica Charis.
Hinc bonus evasit Medicus, dulcisque Poeta,
Cui non producent quaelibet arvaparem:
Atque peregrinis halantes floribus hortos
Instruxit, longum quos memorare foret.
Cor nive candidius fuit, ut nec dissona menti
Labra, nec a ficto tincta colore fides.
Cetera praetereo, quae mox intexere peplo
Ipsa Minerva suâ non dubitabit acu.
Sic tibi terra levis: tua molliter ossa quiescant,
IUNGERMANNE, animô numquam abiture meô.

M. IACOBUS TYDAEUS, Pr. P.

SCRIPTA.

Catalogus Plantar. quae circa Altorfium Noricum et vicinis quibusdam locis nascuntur: Altorfii 1615. in 4.

Cornu copiae Florae Giessensis proventu Spontanearum stirpium cum Flora Altorfiensi amice et amoene consporantis, uti Lipsiensium, Wittebergensium, Ieneni. qoque deliciis herbarum abundantis: Giessae 1624. in 4.

Aulaeum Academicum, in quo Clarissimorum Professorum, quibus Academia Giessensis maxime inclaruit, Anagrammata tam Latinae quam Vernaculae linguae notis exhibentur: ibid. 1624. in 4.


page 163, image: s179