07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 179, image: s295

PROGRAMMA In funere Viri Nobilissimi, Experientissimi atque Excellentissimi, DN. IOHANNIS THEODORI SCHENCKII, medicinae Doctoris et inalma Academia Salana Professoris longe meritissimi et celeberrini, P. P. a RECTORE ACADEMIAE IENENSIS, FRIDERICO BECHMANNO, SS. Theol. D. et P. P.

OCtavus iste dies est, ex quo diuturna molestissimaque infirmitate, et acerrimis cruciatibus tandem liberatus


page 180, image: s296

placido excessu, et inter ipsa initia sacrorum publicorum. quibus Ecclesia nostra celebrationi natalitorium Servatoris nostri se parare solet, ad iesum suum, quodtoties et tam anxie optaverat, migravit, vir nobil ssimus, experientissimus atque excellentissimus, DN. IOHANNES THEODORUS SCHENCKIUS, Doctor Medicus celebrerimus, et in Academia hac per annos amplius octodencim Professor publicus ac ordinarius longe meritissimus. In quo sicuti nos collegam et amicum coniunctissimum, Vos, Cives optimi, Senatorem ac Professorem prudentissimum dexterimumque, ac haud pauci doctorem fidelissimum, amistis: ita quod pietatis officium collega collegae, amicus amico, civis Senatori, praeceptori denique auditor ac discipulus debet, id beate defunctus hodie iure optimo a nobis exposcit. Ac Vos quidem quin hora I. postea ad exsequias Viri frequenter nobiscum coituri sitis, merita illis in Academiam hanc et rem medicam, famaque per orbem eruditum longe lateque sparsa, dubitare nos haud sinunt. Quae vero praeterea nostri sunt muneris in commemoranda vita tou= makari/tou, ea nunc breviter hac charta exsequemur. Natus in hoc oppido est anno saeculi huius XIX. die mensis Augusti XV. Pater, iisdem quibus noster dignitatum honorumque titulis insignis, EUSEBIUS SCHENCKIUS, dictus de Burgkstadt, ultra decennium in Academia hac professioni Medicae, magna pietatis, eruditionis, dexteritatis, follertiae, et integritatis laude, praefuit. Mater URSULA NAEVIA, religioso Numinis cultu, et sexum suum decentibus virtutibus plerisque conspicua. Ambo claro spectatoque genere orti. Pater enim, viro reverendo, Petro Schenckio, de burgkstatt dicto, SS. Theologiae Baccalaureo, et Croloppensis in Bohemia Ecclesiae, quarto ab Annaeberga Misniae lapide, Pastore, ac Rebecca, spectatissimi viri, ANDREAE GESNERI, Praetoris Cycnei, filia, matrona honestissima, genitus, avum habuit Iohannem de Burgkstadt, rei culinariae in aula Divi Ernesti, Saxoniae Electoris, praefectum: et a Friderico III. Imperatore anno Christi M CCCCLXV. iure armorum insigniumque, litteris Neostadii ad Mittichin pridie diei S. Francisco in fastis sacrae conscriptis, donatum. Mater autem ex vetusta et patricia Chemniciensium familia NAEVIA ortum traxit, quae non modo patriae urbi Zachariam, Rebeccae patrem, Praetorem; et Paulum, avum eiusdem, Consulem: sed etiam rei litterariae duos dedit


page 181, image: s297

fratres, professione Medicos et fama celebres, Ioannem et Casparum, eiusdem laudatissimae matronae propativos. Quorum ille, duorum Saxoniae Electorum, D, Mauricii, ac D. Augusti, Medicus supra genium saeculi illius eruditus, et bis a Divo FERDINANDO I. Caesare valetudinis causa Viennam evocatus, etiam eximia liberalitare in pauperes ac bonarum literarum studiosos, et rara singularique pruentia ac felicitate aulica inclaruit. Casparus autem, Medicinae in illustri Lipsiensi Academia Professor fuit, felix septem siliorum pater, quorum tres utriusque Iuris, duo Medicinae Doctores, ac duo reliqui Iurium Candidati: omnes autem meritis kac dignitate in praecipuis aliquot Germamae civitatibus, quibus praeclaram navarunt operam, eminentes clarique fuerunt. Sed redeamus ad Nostrum. Hunc, matre anno aetatis tertio statim, patre octavo, orbatum propinqui, cum ingenio docili et studiis idoneo esse deprehendislent, anno M DCC XXIX. numburgum in ludum litterarium missum, Concrectori illus, M. ADAMO RUFERTO, commiserunt. Illic exacto biennio, revocatus a Turore suo, et suasu celeberrimorum Theologorum, D. Ioannis Gerhardi, Susceptoris sui, ac D. Ioannis Himmelir, in scholam Arnstadiensem ablegatus est. Ubi. fideli institutione d. Ioannis Groshaini, et M. Andreae Stechanii, Rectorum: ac Davidis item Alberti, Conrectoris, sexennii spatio eos in humaniroibus litteris ac Philosophia progressus fecit. ut anno M DCC XXXVI. cum fructu in Academiam patriam redire posset. Verum ob turbas bellicas et grassantem heic luem pestiferam statim anno sequenti discedere coactus est. Concessit ignitur Servestam ad adfinem suum D. Nathanem voigitium, urbis Illiuys Medicum ordinarium, a quo non solum filii loco habitus, et fideliter Institutiones Medicas, et Botanicen cam pharmacceutica edoctus; sed etiam anno M DCC XXXVIII. in Academiam Lipsiensem missus, et partim illic sustentatus, ac celeberrimo Medico D. Ioanni Michaelis commendatus suit. Sed cum incendium belli etiam Misniam corriperet, nec ille ultra frui stipendio Naeviano posset, An, M DCC XXXIX. huc rediit, ac telam studiorum suorum proximo biennio ductu, favore, fidelissima institutione clarissimorum Medicinae Professorum, D. Guerneri Rolsincii, hodie sui Ordinis totiusque Academiae Senioris, ac D. Pauli marquardi Slegelli, b. m. (quorum paternum erga se adfectum praedicare


page 182, image: s298

solebat) auscultando disputandoque pertexuit, artisque nobilissimae solida fundamenta iecit. Eorundem suasu anno M DCC XLI. cum in transitu Academiam Altorfinam, et illius tractus Civitates Imperiales, ac aeternam Venetorum urbem adiisset, Patavivum se contulit. Heic per biennium integrum feliciter studia continuavit sua, promotoribus eorum praecipuis usus viris fama meritisque longe praeeminentibus. Ioanne Veslingio, Ioanne Baptista Silvatico, Dominico Sala, Petro marchetto, et Andrea Virsungo. Eodem tempore et Bononiam, Senas, Florentiam, Neapolim, ipsamque Romam, olim caput orbis, magno studiorum suorum emolumento, etsi non sine ingenti discrimine; excucurrit. Mox relicta ob adversam valetudinem cultissima terrarum Italia, redux in patriam, Numburgi praxi medicae operam dedit, usus consilio ac familiaritate. D. Fabricii, aliorumque urbis illius medicorum. Anno M DCC XLIII. die VII. Decembris, summos in Medicina honores, suadente iam laudato D. Rolfincio, modesle ambiit, ac editis consuetis profectuum speciminibus, habitaque sub Eiusdem umbone inaugurali de melancholia hypochondriaca disputatione, paulo post cum adplausu in sollenni panegyri adeptus est. Ex eo tempore permissu gratiosissimi Medicorum Collegii scholas medicas privatas instiruit, ac medicinam facere perrexit: donec Anno M DCC XLV. a Chemniciensibus ad munus Physici ordinarii evocaretur. Anno M DCC XLIX. a perillustri Domino, DN. CHRISTIANO, et anno M DCC LI. a perill. itidem Domino, Dn. Gvolgang Hoenrico, Dominis a Schonburg, Dynastis Glauchae et Waldenburgi ad obeundas functiones Medici aulici accitus, utrobique, sicut et in aulis reliquorum Dominorum a Schonburg, quoties ab iis opera eius expetita est, feliciter medicinam exercuit. Anno M DCC LIII. a Serenissimis Academiae huius Nutritoribus, Dominis nostris clementissimis, professioni Medicae praefectus est, quam per annos XVIII. magna diligentia, fide ac sollertia, magnoque studiosae iuventutis cum fructus administravit. Quanta eruditione fuerit, vel scripta viri fidem abunde fecerint; e quibus iam lucem adspexere Hortus plantarum Academiae Ienensis; Exercitationes Anatomicae; Schola partium corporis humani; historia de sero sanguinis Lib. de humor. Synopsis Medicinae generalis novantiquae, Syntagma componendi et praescribendi medicamenta, ne devariis


page 183, image: s299

disputationibus Academicis nunc dicamus. Plura iam adfecta habeat alia, editurus itidem si vitam ei diutius vinum Numen prorogasset. Qurbus omnibus factum est, ut fama eruditionis eius iamdudum per orbem litteratum propagara fuerit, amicitiamque cum eo et litterarum commercium inierint coluerintque passim viri varia doctrina sctiptisque immortale nomen consequuti, in his Thomas Reinesius, Cunradus Victor Schneiderus, Ioh. Georgius Volcamerus, Henricus Methomius, Phil. Iacobus Sachsius, Georg. Hieronymus Welschius, Germani: ex Italia vero, Athanasius Kircherus, Otto Tachenius, marcellus Malpigius: e Gallia Guido Patinus: e Dania Thomas Batholinus: e Belgio Franc. Sylvius de le Bde. Rectoris Academiei munere rer; Decani ac Brabeutae, saepius functus est, Matrimonium bis iniit: semel cum lectissima virgine, ANNA, Dn. Melchioris Straubi, Chemniciensium consulis meritissimi, filia, An. M DCC XLVIII. iterum, cum puella itidem ornatissima, ANNA ELISABETHA, Dn. Ioannis Soergelii, huius oppidi Consulis, filia natu minore, anno M DCC LIX. Et cessit utrumque haud male: prius et secundum quadruplici prole fuit. Filiolum enim in eo suscepit unum, Eusebium Erdmannum; filiolas tres, Catharinam Reginam, Christianam Sophiam, Annam Martham: sed omnes vixdum anniculos amisit. Posterius steriles quidem fuit: sed damnum id abunde compensavit sides et amor coniugis, et in illa diuturna molestissimaque infirmitate paene incomparabilis, rarique admodum exempli, et a marito saepius praedicata pietas, constantia, ae patientia. Qua ipse pietate in Deum, quo candore, qua integritate, quo veritatis ac iustitiae studio, qua denique beneficentia et promptitudine erga papueres et opis suae iudigos fuerit, norunt, qui familiariter cum eo versati sunt. A teneris usque hereditaria quadam dispositione in morbum hypochondracium, catarrhos, et phthisin procilvis fuit: saepiusque sputo sanguinis adflictus est, quibus malis anno M DCC LVIII. cum viduus per hehdomadas U gravissime decumberet, dolores ex calculo accesserunt, quos et ex eo tempore subinde ad finem vitae usque exquisitissimos sensit. Novissime magis magisque invalescentibus doloribus inveteratis asthma vehemens superveniens, et inde orta continua a)grupni/a, quicquid aegro virium supererat, exhausere penitus, omnemque remediorum vim superarunt. Igitur die mensis huius X. sacro viatico


page 184, image: s300

corporis ac sanguinis Dominici instructus, et oraculis divinis, cum a semetipso, tum saepius a Ministro Ecclesiae confirmarus adversus novissima, tandem die huiusdem mensis XXI. inter horam VIII. ac IX. matutinam mente integra, et firma in Servatorem suum fide, inter suorum et Dn. Nicolai Weberi, Pastoris et Adiuncti in grossen Eitersdorff, preces placide exspiravit: cum vixisset annos LII. menses IV. ac dies VI. Exanime corpusculum hodie hora I. ut iam diximus, efferetur et ritu Christiano in aede Academica iuxta exuvias prioris coniugis humabitur. Cui funeri etsi confidimus Vos sponte frequentes interfuturos, tamen ut faciatis, more consueto Vos hortamor. P. P. d. S. Ioanni Evang. sacro, h. e. Decemb. XXVII. an M DCC LXXI.

Concio praeclaro huic Medico habita fuit lugubris a Sebastia. no Niemanno, SS. Theol. D. P. P. et Superint. ex Philipp. I, 21.

EPICEDIA.

SCHENCKI tatus eras, et tot clarissima dudum,
Sol Medici coetus munera mentis erant,
Ut te non possent terrarum longius orae
Ferre, sed aetheriae te petiere domus.
Mente volutasti, vovisti saepius illas,
Illas aeternum nunc habitare licet.

GUERNERUS ROLFINCIUS, Phil. et Med. D. Practicae ac Chimiae P. P. Academiae Senior.

ARtis grande Decus Medicae, quem tota Salana
Parnassique Chorus, Musarum templa, theatra
Usque stupent, terrae peregrinae quem venerantur,
Hippocrati tamquam celso non inferiorem.
Qui Medicis manibus tristis depellere morbos
Calluit, ac hominum cura producere fatum:
Cuius Paeomis, herbis, validaque medela
Ipsius mortis furor est elusus, et Aegris
Recta valetudo regno regalior omni
Reddita, quem Pietas, Virtus, Doctrina saluti
Servarunt nostrae, hunc, eheu! mors impia tollit,
Accepti damni iam nunc ultura dolorem.
Abstulit illa quidem languentem corporis umbram,


page 185, image: s301

Inclita Fama tamen numquam noritura manebit.
Vindice dum seros calamo descendet in annos.
Felici medicos pangendo et Apollinae doctos
(Ultores aderunt alieno in corpore) libros.

NICOLAUS MICHAEL Hun~el, D.

SCRIPTA.

Humorum corporis humani historiae generalis: Ienae 1654. 1663. in 4.

Dissertatio de Foeniculo: ibid. 1665. in 4.

De sero sanguinis, ex veterum et recentiorum scriptis, historia: ibid. 1655. in 4.

Exercitationes Anatomicae: ibid. 1662. 1664. in 4.

Observationes Medicae: Lugd. Batav. 1644 in fol. Franc. 1665. in fol. 1670. in 8.

Synopseos Institutionum Medicinae Disputatoriae Prolegomena Physiologia et Pathologia: Ienae 1668. 1672 in 4.

Pars Semiotica, Hygieine et Therapeutica: ibid. 1671. in 4.

Schola partium corporis humani: ibid. in 4.

Syntagma componendi et praescribendi medicamenta: ibid. 1672. in 4.

Disputationes habuit non adeo paucas de nobilissimis quibusdam in medicina materiis, e. lg. De Imbecillitate ventriculi: De Dysenteria: De Pleuritide: De macie puerorum ex fascino: De Ophthalmia: De Peste: De lassitudine: De Morbillorum et Variolarum cognoscitiva et curativa: De fermentantibus, sedativis et praecipitantibus: De Conceptione: De methodo cognoscendi et curandi obstructiones: De Angina: De cholera: De terra sigillata: De sero sanguinis etc.

FINIS.