07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 48, image: s048

CURSUS ET EQUITES ISRAELIS, Hoc est: VITA ET MORS, DN. D. CASPARI BARTOLINI, Insignis Philologi, celebris Philosophi, Medici scriptis et praxi notissimi, Theologi magni, Academiae Hafniensis iterato Rectoris magnifici, viri ad exemplum usque probi et pii. Publicâ oratione celebr ata in Academia Regia Hafniensi XXV. Iulii, Anno 1629. CASPARO ERASMO BROCHMAND, SS. Theol. Doctore et Professore ordinario, Acad. Hafn. p. t. Rectore.


page 49, image: s049

DE Domino Doctore CASPARO BARTOLINO, Philologo insigni, Philosopho celebri, Medico scriptis et praxi satis noto, Theologo magno, Academiae Hafniensis iterum Rectore Magnifico, viro ad miraculum usque probo et pio, quam difficile sit et arduum verba facere, qui ignorant: aut operis magnitudinem digne non aestimarunt, aut tanto ingenio sunt, ut immensam ingenii BARTOLINI nostri capacitatem, singulari quodam et plane admirando DEI dono aequent. Non enim adeo, acutus sum videre ut possim, quomodo Philologum decenter laudare possit, qui maxima et minima, quae in Critice sunt, non pervidit: nec satis intelligo, quâ felicitate celebrandum sibi sumat Philosophum, cui Philosophia Platonica, Aristotelica, Stoica non est cognitissima: nec ingenio adeo perspicaci sum capere ut queam, quo successu Medicum commendet, qui scripta Hippocratis, Galeni, Theophrasti, vigili oculo ac sagaci mente non lustravit: hebetior etiam sum, quam comprehendam animo meo, quomodo iustas magni Theologi laudes concinne enarret, qui Mosis, Prophetarum. Apostolorum scripta accurate non perdidicit: nec capere possum, quâ decentiâ onerosum Rectoris magnifici munus describat, qui Rectoratum saepius non gessit: non denique mente assequi possum meâ, quomodo in viro ad exemplum usque probo et pio laudando occupari feliciter possit, quem DEI spiritus eximiâ pietate et probitate non beavit. Unde de sacili intelligiris, quam non satis aptus sim, qui beatissimo BARTOLINO, Academiae nostrae Rectori Magnifico, viro dum vixit maximo, non dico magnifice, sed vel tenuiter iusta faciam. Teneot tamen onus, cui ferendo nullâ parte par sum, etiam cum quodam famae meae periculo, subire, idque sollemnis promissi religione obstrictus. Convenerat enim inter Dn. Doctorem BARTOLINUM, animi plusquam dimidium mei, et me; ut qui diem prior obiret, huîc is, quem DEUS volebat superstitem, publice parentaret. Quia vero Doctor BARTOLINUS, in his terris, proh dolor, mihi amplius non videnus, dignus fuit, qui DEUM, conditorem suum; IESUM, redemptorem suum; spiritum sanctum, sanctisicatorem suum, prior videret: ferendum mihi patienter est, quod flebile parentationis officium mihi ex condicto incumbat. Ubi uberrima se offerret dicendi materies: modo mihi aut ingenium esset, tantis rebus comprehendendis par; aut facundia suppeteret, quae


page 50, image: s050

vitae Doctoris BARTOLINI non dico exornandae, sed vel tenuiter enarrandae sufficeret. Interim ingenii defectum et linguae balbutiem facile compensabit mea pietas et in demortuum religiosus animus: cui in solidum adscribetis, quod has dicendi partes, quas nemo non vestrûm felicius me implere posset, mihi sumam. Volo enim tenui hac opellâ quam demortuo D. BARTOLINO commodo, pubhce testari, quanti ipsum fecerim vivum. Nefas enim duco, ut quem colut vivum, hunc sine qualicumque mnhmosu/nw| dimittam mortuum. Quocirca a vobis omnibus et singulis, qui ad audiendum frequentes convenistis, quâ par est animi ob servantiâ peto, ut aurium animorumque operam benignam ad exigui temporis moram mihi commodetis: idque ut me interprete, sed parum facundo, intelligatis; vixisse in Daniâ virum, quem qui norant, non potuerunt satis aestimare: qui non aestimarunt: numquam satis cognoverant.

Non persequar minutatim omnia, quae huc facere poterunt: id enim nimis operosum foret, nec diei aut mensis unius opus. Ex uberrimâ et densissimâ, quae se ad tractandum offert, materie, legam tantum ea, et quidem parcâ manu, que aut scitu digniora, aut aliorum exaedificationi quam maxime servire apta sunt.

Ordiamur a Patria, Parentibus et pueritiâ: Nam et hic occurrunt non pauca, quae magnum illum BARTOLINUM non parum commendent. Celeberrima Scaniae Urbe Malmogiâ oriundus fuit, Anno 1585. XII. Februarii, Patre Reverendo et Cl. Viro, Dn. BARTOLINO CASPARO, in Urbe pariter ac arce Malmogienst, Pastore vigilantissimo, e scriptis, Danica potissimum lingua concinnatis et bono publico publicatis, satis noto, homine rarâ pietate, et antiqua plane virtute et fide: matre vero Anna Erasmiâ, Dn. Erasmi Tenchelii, praepositi Vehemenhoiani filia, femina ad exemplum usque proba et pia: cuius avus maternus, M. Petrus Tonckelius, Evangelicorum Praepositorum in Scania primus fuit, officio isti sollemniter admotus a Francisco Vormardo, Evangelicorum Episcoporum in Scania primo. Haec igitur sparta hunc terris Laconem dedit: hi parentes hunc Daniae genuerunt filium: emicantibus in ipsa etiam pueritia singularis e)ufui+as2 et admirandae indolis radiis, etiam ad admirationem usque parentum et praeceptorum. Nam natus tres annos, libellum,


page 51, image: s051

quem vocant, alphabetarium, et praecipuas religionis Christianae partes ambitu suo comprehendem, decursu XIV. dierum non tantum accurate legere didicit; sed etiam penitus edidicit. Et quod magis mitere, cum BARTOLINUS noster iam primum fari inciperet, integro prope anno vocibus usus est diversissimis ab his, quas tenellis suis auribus aut a parentibus, aut a nutrice, aut ab ullo magistro hauserat. Cuius rei testes auriti sunt viri quidam docti et linguarum periti: qui etiam expensis diligentius vocibus, qu bus BARTOLINUS adhuc puer utebatur, certo deprehenderunt, quod vocum istarum non paucae cum lingua Hebraea exacte convenirent. Disputent iam Platonici, hoc documento sive usi sive abusi, quod linguae scientiaeque non tam improbo labore acquirantur, quam hominibus connascantur: prodeant quoque qui huic firmamento suam illam superstruant sententiam; homines sibi relictos, nes certa lingua ab ullo magistro imbutos, natura duce Hebraice loquuturos. Ego veluti cum h s aut illis litigiose contendere nolo: ita malo hanc admirandae loquelae afserre causam, placuisse DEO hoc testamine docere, BARTOLINUM futurum virum Rei publicae Christianae et domui DEI singulariter utilem. Notum enim est, quomodo DEUS, emissurus Apostolos in universum terrarum orbem ad praedicandum Evangelium, ad opus adeo singulare stupenda cognitione linguarum, quas non didicerant, ipsos admirabiliter praepararit.

Sed vero crescentibus annis, ignei istius ingenii stricturae magis magisque emicuerunt. Nondum tredecennis orationem Latinam et Graecam eleganter condebat, istosque eâ aetate fecerat in arte dicendi propressus, ut de quovis argumento, etiam memoriter, peroraret. Logicam etiam hac aetatula probe callebat, adeo ut si vel quispiam aetate provectior litem ipsi intentaret de quaestionibus Logicis, etiam subtilioribus, adversarium inveniret, imberbem quidem, sed non imbellem. Uno verbo: Studia sua adeo calide tractavit puer, ut non calcaribus, sed freno eguisse ipsum, parentes et praeceptores iudicarent. Et quamquam vix expletis tredecim annis, abunde maturus esser exercitiis Academicis: noluerunt tamen parentes, ut inter cives Academicos


page 52, image: s052

nomen suum profiteretur, antequam septendeeim anno: explevisset. Non enim iudicarunt consultum, ut tredecim annorum puer libertate gauderet, quam Privilegia Academica suis concedunt civibus.

Annum ergo agens decimum octavum, felici sidere adpulit ad Academiam Hafniensem: ac sollennibus ritibus sacro studiosorum ordini inauguratus est, Rectore Reverendo admodum et Cl. Viro, Dn. Doctore IOHANNE PAULO RESENIO, iam Sielandiae Episcopo honoratissimo; Decano autem Philosophico, M. IONA VENUSINO. Et quia constitutiones Academiae non concedunt, ut quisquam sine certo studiorum directore in Acdemia oberret, keiragwgh seu manuductorem sibi delegit virum polu/glwtton, Reverendum et Cl. Dn. Doctorem CUNRADUM ASLACHUM, linguae Graecae tum temporis Profeslorem, postea Theologum, iam makari/thn.

Postquam vero in Academia patriâ aliquandiu vixisset, et admirandâ divini ingenii celeritate atque singulari morum facilitate et suavitate singularem in omnium animis de se spem excitasset: recta ivit Rostochium, et quidem An. ^603. et inibi aliquantisper commoratus, docentes audivit D. Bacmeisterum Seniorem, D. Frederum, D. Skaktium, D. Lobechium, Theologos: D. Pegelium. Mathematicum: D. Lubinum, Poetam: Posselium, Linguae Graecae Professorem. Hinc profectus est Vitebergam, fecundum istud verae religionis seminarium, inque Academiâ Vitebergensi integrum triennium tum Philosophiae, tum Theologiae discendae insumpsit, et quidem tantâ adsiduitate, ut ante lucem semper surgeret, vix vero ante intempestam noctem unquam cubitum iret. Tantum fuit in homine iuvene sapientiae desiderium. tanta in praeceptores reverentia, tantus zelus atque impetus pietatis, ut inter studiosos non pauci BARTOLINUM, ut vivum quoddam industriae litterariae et verae pietatis exemplum sibi ad imitandum proponerent. Florebant tum temporis in Academiâ Vitebergensi Theologi celeberrimi, Doct. Georgius Mylius, D. Salomon Gesnerus, D. David Rungius, D. Leonhardus Hutterus: in Philosophia verô eminebat, D. lacobus Martinus, iam Theologus: in Mathesi, Melchior Iostelius: in litteraturâ Graecâ et Latin â Laurentius Rhodomannus, Fridericus Taubmannus, Adamus Siberus. Hos omnes BARTOLINUS creberrime audiebat docentes: ab horum ore pendebat: ab his recte


page 53, image: s053

sentiendi et vivendi exemplum petebat. Et quoniam beatae memoriae D. CASPARUS BARTOLINUS, et diligentissimus et ingeniosissimus fuit, brevi in sapientiâ Philosophica et Theologicâ ita profecit, tantis inprimis usus manuductoribus, ut dignus censeretur publicâ Senatus Academici auctoritate, qui iuventutem Academicam ad adyta sapientiae Philosophicae feliciter manuducere, et praelectionibus disputationibusque exercere posset. Quod munus, quo et tutius et honorificentius obiret, sollemnibus Magisterii Philosophici honoribus ornatus est Vitebergae Anno 1607. aetatis vero suae vigesimo: tantâ certe laude et tanto adplausu, ut nemo non subactissimum iuvenis viri iudicium et expeditissimam linguam admiraretur.

Porro veluti aquilae gaudent motu, nec testudinum more et modo contentae sunt uno et stato domicilio: Ita praeclaris et ad maxima quaeque natis ingeniis quasi innatum est, varia lustrare loca, variarum nationum mores et instituta observare, viros ab eruditione rarâ et singulari pietate commendatos, sed per dissita regna sparsos, adire, familiariter cum ipsis conversari. Id quod etiam usu venit D. BARTOLINO: qui ut sapientiae et prudentiae accessionem laudabilem compendio quodam faceret, meliorem orbis Europae ipartem peragravit; et quidem sine viatico, quod aut parentes aut amici subministrarent. Non est ulla in Germaniâ urbs, saltem quantivis pretii, quam non viderit: vix ulla Academia, quam non lustraverit: vix ulli insigniores Philologi, Philosophi, Medici, Theologi, in quorum familiaritatem non penetraverit. Galliam quoque accurate lustravit, praecipua rei literariae lumina vidit; Academias nobiliores adiit; tantamque de succrescentis BARTOLINI virtute spem conceperant Galli, ut dignum censerent, cui vacans in Academiâ Sedanensi Professio Graeca, per Archiatrum Sereniss. Ducis Bullionii, Doct. Mosen Quadiatum, sollemniter offerretur. Nec Angliam reliquit intactam, Sed vetustas in eâ Academias sagaci oculo inspexit, viros celebriores convenit, nec quidquam praetermisit, quod ad sapientiam et prudentiam augendam facere potuit. Belgium etiam, ab arte et Marte commendatissimum, visit et ita visit, ut nullus prope in universo Belgio sit locus, saltem celebris, quem non lustraverit, perviderit. Fecundam illam felicium ingeniorum matrem Lovanium intravit: magnum illum et toti orbi Europaeo notum Philologum


page 54, image: s054

Iustum Lipsium, non tantum vidit, sed etiam familiarissime cum ipso conversatus fuit. Lugdunum quoque Batavorum adiit, et inibi studium medicum, quod cum Philosophico coniungebat, non sine fructu et singulari profectu excoluit. Frequens ipsi cum Iosepho Scaligero, mundi miraculo, Paulo Merula, Bonaventura Vulcanio, Petro Bertio, Scriverio, Rudolpho Snellio, Philologis, Philosophis, Historicis, Geographis maximis, conversatio: Pavio adtem, Botanico et Anatomico notissimo plane intimus fuit. Tandem Lugdunensem Academiam cum Basiliensi commutavit: in qua studium medicum, cui se tum dederat totum, eximie florebat. Hic commoratus est integrum annum, magnaque et plane memorabilis fuit ipsi cum medicis celeberrimis et summis, D. Felice Platero, D. Casparo Bauhino, D. Iacobo Zvingero familiaritas: dignusque iudicatus fuit BARTOLINUS publica Academici Senatus censura, qui in disputationibus Philosophicis, et quidem progradu Magisterii institutis, publice Praesideret. Quinimo tanti fecerunt Academiae Basiliensis Professores virtutem et doctrinam BARTOLINI, viri adhuc iuvenis et nondum viginti duos nnos nati, ut summos in Medicina honores, non nisi viris iudicio et aetate maturis conferri solitos, sollemniter ipsi detulerint: quos tamen, quae eius modestia erat, ut digniores quam qui in istam aetatem conferri poffent, tum temporis recusavit. Animo BARTOLINI nostri insidebat illa mundi regina Italia. Huius montes vitiferos et miraculis admirandos, vernantes silvas, sinus amplos et profundos, fidos portus, alta lataque flumina, lacus limpidos et vivos, inlimes et variarum virium fontes, urbes florentes, oppida clara et civibus numerosa, pagos praetoriis superbos, et praeter innumera alia, miserandas veterum urbium structurarumque reliquias, et stupenda totius antiquitatis monumenta videre, BARTOLINO unice curae et cordi fuit. Inprimis vero hoc suo in Italiam itinere id spectabat, ut iucunda cum Medicis, quos Italia habebat celeberrimos, conversatione, in re medica tum qua scientiam, tum qua curandi felicitatem, quam plurimum proficeret. Pulcherrimam itaque terrarum Italiam ingressus Anno 1609. Ferrariam adiit: Bononiam, Florentiam, Lucam, Pisas, Senam lustravit. Orbis caput Romam, non semel, sed ter adspexit: nec tanrum adspexit, sed etiam diutule inibi haesit, partim ut


page 55, image: s055

admirandarum antiquitatum oculatus testis esse posset, partim ut praxin medicam obiret: oblata medici exercitii commoditate insigni, per Doct. Iohannem Fabrum, ipsius Pontificis medicum, et D. Marsilium Cognatum; quibus, praxin medicam gnaviter exercentibus, BARTOLINUS se adiungebat. Et quoniam tum temporis Romae vivebat celeberrimi nominis Philosophus et Theologus Pontificius, Benedictus Pererius, et magnae famae Mathematicus, Christophorus Clavius: tam illum quam istum convenit. Inter commoda autem, quae Roma ipsi attulerat, principe Ioco numerabat, quod mysterium istud iniquitatis vidisset, et ita vidisset, ut quae de Antichristo et Romana Antichristi curia vulgo memorantur, merissimasnugas esse diceret prae iis, quae ipse oculis suis lustrasset. Neapolim etiam vidit, et in ea Iohannem Baptisam Portam, Ferdinandum Imperatum, et Latinum Tanoredum: inprimis vero familiaris fuit Doctori Iulio Iasolino Siculo, Professori Anatomico, seni oppido capulari: qui BARTOLINUM. ob singularia ingenii dona, ut filium amans, hoc unum egit et singulari sollicitudine ursit, ut liberatus et levatus Professione Anatomica, eam in BARTOLINUM transferret. Quod etiam successisset, nisi BARTOLINUS omnia verae religioni postponenda iudicasset. Censuit enim non decere, ut qui de vera religione recte institutus est, pedem ibi figat, ubi vera non viget religio. Siciliam, Insularum omnium Mediterranei maris amplissimam, hortatu Doctoris Iasolini, lustravit, non sine extremo vitae discrimine, a piratis intentato.

Sed srustra sudo, ut omnia et singula loca, etiam celebria, sigillatim enarrem et enumerem, quae BARTOLINUS noster pedibus suis calcavit, oculis lustravit. Plura enim sunt, quam ut aut memoria mea comprehendi, aut brevi oratione constringi possint. Hoc tantum addam: Patavii diutile ipsum vixisse, Academiae Patavinae Professoribus Medicis carissimum exstitisse, iuventutem Academicam in Philosophia et Medicina instituisse, in cadaverum humanorum dissectionibus laboriose occupatum fuisse, tractatum Chirurgicum et Medicum de Cauteriis in frequentissimo auditorio praelegisse: et ut verbo me absolvam, Celeberrimis totius Iatliae Medicis, Botanicis, Anatomicis, Philosophis, Mathematicis, Geographis, Aquapendenti, Casserio Placentino, Eustachio Rudio;


page 56, image: s056

Thomae Minadoo, Caesari Cremonino, Galilaeo de Galilaeis, Sanctorio de Sanctoriis, Iulio Caesari Claudino, Flaminio Rotae, Iohanni Magino, aliisque notissimum fuisse.

Tot iam lustratis regionibus: tot visis Academiis: tanta etiam factâ sapientiae accessione, ut BARTOLINUS paucos in Philologia, Philosophia, Medicinâ haberet pares: praemia qualiacumque exantlatorum laborum reportaturus splendido Doctoris Medici titulo in illustri Academiâ Basiliensi decoratur Anno Christi 1610. suae vero aetatis vigesi. mo qumto; honores istos sollemniter conferente celeberrimi nominis Medico Doct. Casparo Bauhino. Et ne BARTOLNUS, vulgarium ingeniorum consum ab ipsa puetitia longissime transgressus, abire videretur a se ipso in velita. tione istâ, quae recepto in Academiis more honoribus Doctoreis praemittenda fuit; honoratissimo Medicorum ordini oppugnanda proposuit CCXL. paradoxa, pathologica, simiotica, Aetiologica, therapeutica, Botanica, Anatomica, Chirurgica, Pharmaceutica, Chymica: partibusque su s ita functus fuit, ut subactum iudicium et expeditum ingenium hominis Dani stuperent omnes. Venit dehinc Vitebergam, inque Academiâ istâ, sibi a teneris carâ, annum subsistens, felicem aegrotis operam locabat; meliorem iuventutem in Philosophiâ et Medicinâ instituebat; nobiles quaestiones, Philosophicas et Medicas evulgabat; iustum universae Anatomiae systema elaborabat; compendium Logicae adornabat et publicis typis exscudi curabat.

Hac Doctoris Bartolini famâ excitatus septentrionis Monarcha, CHRISTIANUS IV. exactum illud magni Regis exemplar, in mandatis dat Illustri Domino, Christiano Friis, Domino hereditario de Borreby, Regiae Mai. Cancellario magno, Regni Daniae Senatori Principi, Acad. Regiae conservatori supremo, iam makari/th|, ut D. BARTOLINUM, in patriam revocet, ac vacantem linguae Latinae Professionem ipsi demandet. Cui officio ubi iam admotus esset D. BARTOLINUS Anno Christi 1611. aetatis vero suae vigesimo septimo, dici non potest, quanto numero ad ipsum audiendum concurrerint studiosi, Praelegebat scripta Philosophica, Ciceronis, et inter ea. officia Ciceronis: quae comment ationis suae face ita illustravit, ut non modo mens sententia que Ciceronis in claraluce poneretur, sed etiam omnes et singulae controversiae Ethicae, de quibus Platonici,


page 57, image: s057

Aristotelici, Stoici litigiose disputant, singulari et plane admirandâ iudicii dexteritate deciderentur.

Ut vero a vitâ Doct. BARTOLINI publicâ ad privatam nonnihil deflectam, ita postulante annorum serie; animum ad vitam sociam adiciens duxit An. 1612. lectissimam virginem, a singulari pietate et probitate commendatissimam, Annam Finckiam, Excellentiss. Viri, Doctoris Thomae Finckii, Mathemat ci per universum prope orbem Europaeum scriptis ela boratissimis notissimi, Medicinae in regia hac Academiâ Professoris primarii, medicaeque facultatis Decani perpetui, filiam primogenitam: fuitque coniugium non tantum piâ et placidâ conversatione beatum, sed etiam felix et fecundum una filia et sex liberis masculis, divinum beati Patris ingenium laudabiliter aemulantibus, adeo ut Bartolus, filius natu maximus, nondum XIV. natus annos, Graecas orationes e cathedra Publica, et quidem memoriter, habuerit, admirante universo auditorio.

Sed ut ex hoc vitae privatae diverticulo ad publicam revertar: vix annum cum dimidio ornarat Linguae Latinae Professionem, cum evocaretur ex hac vita Experientiss. vir, Doctor Gellius Sascerides, Medicinae in Regia hac Academia Professor Ordinarius: cui auctoritate regia subrogatur Aesculapius noster. D. BARTOLINUS. Quam provinciam qua felicitate undecim prope annos administraverit morborum ille terror, BARTOLINUS: notius est, quam ut mea opus sit commemoratione. Tanti certe medicam ipsius operam aestimavit aula regia. ut Sereniss. Rex et Electus Daniae Princeps, CHRISTIANUS V. ea non raro sint usi. Taceo Duces, Comites, Barones, Nobiles, alios; quibus, in malis desperatis et morbis difficillimis, optatissimam locavit operam. Non attingam exteros Medico, eosque celebertimos, in casibus gravioribus consilium Doct. BARTOLINI crebro exquisivisse; attestantibus hteris longe plurimis, quae in Bibliotheca Bartoliniana diligenter asservantur.

Ad honores vero Rectoratus Academici evectus An. Christi 1618. immane quanta prudentia, quanto Academiae bono, officio adeo arduo praefuerit. Adeatur oratio Doct. Bartolini, typis publicis exscripta, de ortu et incrementis Academiae Hafniensis, quam Magistratu Academico abiturus habuit: in hac enim strictim annotatum invenies, quanta, ipso Rectore, facta sit Academiae Hafniensi accessio. Privilegia


page 58, image: s058

pro immunitate colonorum impetrata sunt: duae habitatio. nes, eaeque satis splendidae et amplae, reliquis Professorum habitationibus sumptu publico adiectae: numerus Professorum Professore Metaphysico adauctus.

Sed quam celsum fuit Doctori Bartolino in genium, et ad quaevis cum laude obeunda expeditum: tam imbecilli fuit corpore. Vigilatae noctes, Iongae et difficiles peregrinationes, tenuis victus, continuae et concatenatae lucubrationes, corpus adhuc iuvenile ita exhauserant, ut postquam iam factus esset vir, perpetua ipsi cum pertinacibus morbis fuerit lucta. Dolor ischiaticus ipsum affigebat, catharri graviter urgebant; calculi exquisitos dolores excitabant. Et licet vix unquam immunis esset a morbis: attamen Anno 1623. mense Augusto, varii, iique cotrarii morbi, tanto impetu ipsum adorti sunt, ut nemo non de vitâ ipsius desperarit. Arthritis molestiam gravem exhibebat; febris hectica corpus urebat; exquisitissimi in lumbis, dorso, scapulis dolores, vires prosternebant. Tanta morbi vis et valentia erat, tanta mali pertinacia, ut praestantissimi Medici Doct. Finckius, Doct. Vormius, Doct. Fyrenius frustra hîc sudarent. Quocirca cum in praesidiis medicis atque remediis humanis nihil plane praesidii superesse intelligeret Doctor BARTOLINUS; ad archiatrum IESUM CHRISTUM, se toto corde convertit totum, ab ipso mali sui medelam petiit, CHRISTO et CHRISTI curae se in solidum concredidit et commisit. Et quia experientia iam doctus erat, non esse quidquam, praeter solius DEI verbum, quod iustam propugnationem et tutam consolationem praestet contra morbos et mortem: viribus exhaustus et in mortis colliminio constitutus D. BARTOLINUS, sancte promisit DEO suo, quod si vitam redderet et valetudinem, quicquid reliquum vitae foret sacrosancto Theologiae studio, isti secundum pietatem doctrinae, impensurus esset. Votum vero impendio placuisse DEO, eventus abunde comprobavit. Nam non modo vita redditur et profligato divinâ gratiâ morbo vires opinione citius admirabiliter redeunt; sed etiam paulo post, mortuo Reverendo et Cl. Viro, Dn. Doctore Cunrado Aslacho, SS. Theologiae Professore, declaratur auctoritate Regia SS. Theol. Doctor et Professor; oratione inaugurali, publicâ luce dignissima, habita Anno 1624. XII. Martii. Qua autem felicitate, quo successu, quantâ melioris iuventutis


page 59, image: s059

exaedificatione, Theologi laudabilis partes adimpleverit, si prolixe explicare adgrederer, in re omnibus nimis notâ, inutili conatu occuparer. Humana inventa, de relligione ubi agebatur, alto animo contempsit: I tigiosas Scholasticorum concertationes risit et explosit: intricatas disputatorum distinctiunculas, quas magno pietatis intertrimento in Theologiam invexêre, animositate plane divina damnavit. Mosen amavit: Prophetas aestimavit: Apostolis iustum pretium statuit. Cum his sentire, cum his loqui, Doctori BARTOLINO unice curae cordique fuit. In publicisipsius praelectionibus, nil nisi scripta Mosis et Prophetarum audiebatur. Ad hos fontes, plane illimes, palantem iuventutem revocare, summo studio adlaboravit. In contionibus ad rudem plebem, quas rogatu amicorum subinde habebat, immane, quanto zelo, quanto impetu, vivam fidem, bonorum operum feracem et per charitatem efficacem, urserit. In publicis disputationibus, quas de articulis Christianae Religionis instituebat, hoc spectabat, ut resectis spinosis quaestionibus, ea tantum proponerentur, quae ad vitam in IESU CHRISTO pie et beate transigendam quam maxime facerent. Quoniam vero veri Theologi est, non tantum viva voce et scriptis auditores suos exaedisicare; sed inprimis requiritur, ut quod aliis faciendum praescribis et inculcas, hoc ipsum ipse re atque facto praestes: Doctor BARTOLINUS, officii quod gessit memor, vitam traduxit adeo innocuam, ut qui familiarius ipsum nôrint, exactum pie vivendi exemplar iure iusto vocare possint. Non iam memorabo, quantâ attentione sacras contiones frequens audierit; quanta devotione ad divinum IESU CHRISTI epulum crebro accesserit; quam liberalis in tenuioris sortis scholasticos exstiterit: quam ab omni contentione, ambitione, amore sui, et similibus vitiis, hodie nimis frequentibus, alienus fuerit. Tacebo quantum templo, Scholae, Pauperibus legaverit. Hoc tantum dicam: exercitia pietatis in ipsius familiâ tantâ devotione viguisse, ut pacem praeter spem admirabiliter restitutam, familiae isti magna parte adscribam. Vix unquam ad ipsum ventitabam, quin Psalmos sacros in ipsius aedibus concini, Biblia Danica clara voce recitari, adhortationes ad pietatem urgeri, audirem. Et ubi maritus, occupationum publicarum mole a relligiosis istis exercitiis avocabatur; Uxor, relligiosissimi et


page 60, image: s060

sedatissimi animi femina, partes mariti laudabiliter implebat; quippe in Bibliis sacris versatissima, et ad pietatem veut facta.

Pergerem in hac laudum tela pertexenda, nisi adeo langueret maerore ingenium, ut neque mens neque lingua amplius apta sit, quae officio suo decenter fungatur. Ad exitum ea propter properat oratio mea, sed invita: Nam exitus orationis meae exitum Doctoris Bartolini ex hoc mundo comprehendet. Qui quoties mihi in mentem venit, toties animo meo obversatur vastissimum Doctoris Bartolini ingenium, immortalitate dignissimum. Nullum studii genus attigit, quod non penetraverit: nihil adgressus est, quod non absolverit. Quicquid rei bonae invenitur in Oragno Aristotelaeo, quicquid succi boni in interpretibus Organi, Latinis et Graecis: id totum D. Bartolinus Enchiridio Logico ingeniosissime et compendiosissime inclusit. Naturae mysteria, quae Aristoteles. Seneca, Plinius, alii, immensis voluminibus fuse et obscurê tradiderunt: D. Bartolinus elaboratissimo Physices systemate, nupere evulgato, brevitate tanta, perspicuitate tanta, ordine adeo concinno pertractavit, ut ne ipse quidem Momus, ad optima quaeque rodenda alias nimis pratus et pronus, hîc inveniat, quod culpet, quod carpat. In Oratoria vero istam praestitit Bartolinus noster meliori iuventuti operam, ut qui libros, quos de Rhetorica de Oratoria evulgarit, probe didicit, quicquid Aristoteles, quicquid Hermogenes, quicquid Cicero, quicquid Quintilianus, de hoc argumento uriliter scripsit, exacte didicisse, non iniuria iudicari possit. Enchiridion autem Metaphysicum D. Bartolini, mole quidem paginarum exiguum, sed pondere rerum praegnans, qui accurate intelligit, compendio quodam intelligit, quic quid spissis scriptis de argutiis Metaphysicis tradidere, qui hoc in genere excellere putantur, Fonseca et Franciscus Suarez. At institutiones Anatomicae D. Bartolini cui cognitissimae, Vessalii Anatomiam novit, Andreae Laurentii Anatomiam novit: imo multo plura, quam hic aut ille tradidit, novit. Et ut concludam: libros quinque, quos de sacris Bibliis concinnavit D. Bartolinus, sed nondum publicavit, qut accurate didicit, compendio quodam didicit, quicquid ambitu monumentorum sacrorum continetur. Haec et innumera alia D. BARTOLINI monumenta, partim publicata, partiam si vixisset publicanda, immortalitatem tanto viro spondere videbantur.


page 61, image: s061

Sed stat irrevocabilis DEI sententia: Omnibus moriendum esse. Quam etiam legem, de inevitabili moriendi necessitate, subiisse cum aliia Doctorem BARTOLINUM, iniquius ferrem, si mihi non esset persvasissimum, omnia DEI providentia regi, et ita quidem, ut omnia fiantinsigni piorum bono et commodo.

Soram profecturus X. Iulii, eo ut transferret filium natu maximum Bartolum et Henricum Fyrentum, in via cum Colico dolore conflictari coepit: sed iter suum pertinaciter urgens, Soram venit XI. Iulii, sed aeger, humanissime exceptus a veteri et fido amico, Dn. Doctore Ioachimo Bursero, in Regia et Equestri Academia Sorana Medic. Prof. Ordinario. Sequenti die, ubi dolor Colicus plane abierat, vehemens extremarum corporis partium aestus fuit, pulsus celer, frequens, inordinatus; aliqualis dexterae coxae dolor; sitis satis intensa. At tertio die, qui Doctori BARTOLINO emortualisfuit, acres catharri, qui semper ipsi solebant esse molesti, graviter recruduerunt; et ne quid, quod ad mortem accelerandam facere poterat, deesset, urinae suppressio accessit. Invalescebat in singula momenta morbi vis, obnitente quidem et vires naturae prolectante, quantum per artem et industriam fieri potuit, exercitatiss. Medico, Doct. Bursero: sed frustra. Altius enim radices egerat malum, quam ut arte aut industria humana extirpari posset. Quocirca cum satis intelligeret D. BARTOLINUS tatalem illum et ultimum vitae terminum imminere; eximium illum DEI servum, Dn. Doctorem IOHANNEM CLUVERUM, SS. Theol. in Regia Acad. Sorana Professorem celebrem et Pastorem primarium, advocari curavit: coram quo ingenuam peccatorum suorum confessionem tanta devotione edidit, ut qui vivus vivum recte vivendi exemplum fuit, moriturus recte moriendi exemplar reliquerit. Naturae communis inf firmitatem deflebat: side indubitata in mortem meritaque IESU CHRISTI immotus recumbebat: pro se, pro Ecclesia, pro uxore, pro liberis, pro omnibus vere piis ardentes ad DEUM preces concipiebar. Antequam vero corpus et sanguinem CHRISTI participaret, rogatus in praesentia non tantum celeberrimorum Professorum; sed etiam Illustris Domini IUSTI HOGII, Domini hereditarii de Giordslof, Regni Daniae Senatoris honoratissimi, Regiae et Equestris Academiae Soranae Directoris supremi, Viri in decus huius saeculi plane nati; an


page 62, image: s062

quae de DEO et rebus divinis, viva voce aut scripto, publice privatimve tradidisset, rata vellet: spiritu heroico, clara voce, corporeque ad devotionem, sed cum quadam Maiestate coniunctam, composito, respondet: Certum esse se, quod quicquid de DEO aut rebus regnum DEI attinentibus publice privatimve, viva voce aut scripto tradidisset, cum verbo divino exacte convenire: Paratum esse se cum hac sua doctrina coram tribunali IESU CHRISTI, iudicis vivorum et mortuorum, comparere. Salvifico igitur epulo refectus, statim in IESU CHRISTO contra morbum, mortem, peccatum, Diabolum, triumphare incepit, et vix elapso horae quadrante, defunctus strenue omnibus Christianae militiae stipendiis, consummato cursu, decertato bono illo certamine, servata side, animam suam, iam pertaesam curarum, iam saturam aerumnarum huius mundi, iam exoptantem liberationem, iam vitae aeternae gaudia praegustantem, iam servatorem IESUM cernentem, oculis in caelum sublatis, palmis ad sidera tentis, placide inter devotas eorum qui aderant preces, DEO conditori suo, IESU Redemptoris suo, Spiritui Sancto sanctificatori suo, reddidit, acclamantibus omnes: Moriatur anima mea morte iustorum.

Corpus vero istud Spiritus Sancti habitaculum, Sora Hafniam translatum est, et in templo Academico, vel a sola Regum Danicorum coronatione satis noto et commendato, in certam resurrectionis spem, terrae gremio commissum: funere ab eminentissimis quibusdam Regni Daniae proceribus, ab universo Academico et urbano senatu, ab honorato Pastorum ordine, a frequentissimo studiosorum et civium caetu, ad istam quietis sedem, sollemniter deducto.

Ita occidit iste litterati ordinis sol: ita occubuit Danicus iste Aesculapius: ita exstincta est ista humanae pariter ac divinae sapientiae fax lucidissima: ita mortuus est iustus: ita sublatus est tot Prophetarum pater: ita curru et equitibus Israelis subvectus est in caelum Doctor CASPA. RUS BARTOLINUS, quo mundus hic amplius non fuit dignus.

Tu vero IESU CHRISTE, Ecclesiae tuae Pastor et Praeses summe, tantum damnum sarci et nos tecum et cum beatissimo CASPARO BARTOLINO, te


page 63, image: s063

iam in clarâ luce intuente et splendore suo stellas caeli longissime superante, quam maturrime coniunge. Vos autem, quoties hoc pietatis Prytaneum, hoc sapientiae domicilium ingredimini: toties huius locum rarâ pietate, singulari prudentiâ, admirandâ sapientiâ Doctoris Bartolini vacuum esse cogitate. DIXI.

EXSEQUIIS Rectoris Regiae Hafniensis Academiae Magnifici, Viri Reverendi, Clarissimi, longoque rerum usu exercitatissimi DN. CASPARI BARTOLINI, SS. Theologiae Medicinae et Philosophiae Doctoris Excellentissimi, Amici, Collegae, Fratris et Affinis sui desideratissimi.

O Decus! O columen! O mens suprema Lycaei
Hasniaci! O nostri delicium generis!
Siccine iam linquis comitem gratumque sodalem.
Quique antmi quon dam pars quotacumque tui?
Rauraca nos iunxit, sovit nos Danica tellus.
Fratres effecit Finckia casta Venus.
Artis Apolltneae, iuncti tracta vimus ambo
Per varios casus, mystica sacra, diu.
Italus est testis, Germanus, Gallus et acris
Brit annus, fortis Belgaque, saevus Iber.
Per mare, per terras, per tot discrimina rerum
Inter nos crevit intemeratus amor:
Quem nec livor edax, nec mentis sustulit unquam
Dissidium. Ad tumulos integer usque tuos.
Heu mihi dum raptum, maestus iam defleo, DONUM
DIVINUM, ac lacrimis funera saeva fleo,
Uxoris, Patris, gnatae, dulcisque Sororis;
Ecce tuas etiam cogor ad inferias.
Heu dolor! heu luctus! tantorum nonne malorum
Finis? Quo tandem, Mors inopina, ruis?


page 64, image: s064

Siste gradum: aut Mortis saevae dominator IESU
Permortem, mortis spicula tolle, tuam.

Inter funera et lacrimas plangebat OLAUS WORM D. Med. Prof. P.

EPITAPHIUM.

MArmorei titulum tumuli lecture Viator,
Da lacrimas, ni des, tu quoque marmor eris.
Ista perennantis superant monumenta laboris;
Hic amor, hic doler est Portua cara tuus.
Sed bene, si vixit, situs hac sub mole sepulcri est.
Nomen at aternum fama superstes agit.
Sic manet ille quidem, neque mortuus esse feretur
Qui post prima, nihil Fata secunda timet.
O nimium selix, qui sic abit, haud pote quisquam
Suavius exstingui nobiliusque tegi.

ETEOSTICHON. Annum, mensem, diem et tempus obitus subindicans.

TEr DeCIes erat aCta DIes VIoLentIS IULI:
HeI, nesCIt VItae parCere parCa tVae.

IO. MEIERUS.

D. O. M. S. CASP. BARTOLINO MALMOG.

THEOL. MED. AC. PHILOS. DOCT. REG. ACAD. HAFN. P. P. ET. ROSCH. CAP. CANON. INGENIO. DIVINO. DISSERENDIQUE. ACUMINE. PIETATE. PRUDENTIA. IUSTITIA. INTEGRITATE. SINGULISQUE. INSERVIENDI. VOLUNTATE. NON. DOMI. MINUS. XVII. ANN. IN. ARTIUM. HUMAN. MED. AC. THEOL. PROFESS. REGNIQUE. GYMNASIIS. VEL. REGIO. IUSSU. DESTINATA. INDUSTIRIA. QUAM. FORIS. IN. MELIORE. ORBI. EUROP. VARIIS. OBITIS. PEREGRIN. ET. MONUM. EDITIS. NOBILITATO. EX. RECTURAE. ACAD. ITERAT. ET. HONORE. ET. ONERE.


page 65, image: s065

IN. COELEST. PATRIAM. IMMAT. MORTE. EVOCATO.

ANNA. FINCKIA.

CUM. VI. FIL. ET. I. FILIA. SUPERSTES. AMORIS. FIDEIQUE. CONIUG. ET. PEREN. DESIDERII. MONUM. B. M. P. C. M.

SCRIPTA.

Threnologia in obitum Annae Catharinae Reginae Danorum, etc. Francof. 1614. in 4.

Oratio de ortu, progeressu et incrementiae Hafniensis: Hafu. 1620. in 4. Witteb. 1645. in 4.

Rhetorica maior: Argent. Lipsiae, Hafn. alibi saepius in 12.

Rherorica minor: Hafniae 1630. in 8.

Oratoria maior et minor: ibid. et alibi saepius in 8. et 12.

Epigrammata extemporanea et carminum fasciculus: ibid. 1621. in 12.

Ianitores Logici bini: ibid. et Argent. 1624. in 12.

Disputationes de genere Syllogismi, contra Scerbium, et de quaestionibus mixtis contra Keckermannum: ib. in 12.

Logica maior Iocupletat: ibid. 1640. Argent. 1624. 1629. in 12. et 8.

Enchiridion Logicum: ibid. 1628. Magded. 1622. Witteb. 1611. et 1614. Argent. 1628 in 12.

Metaphysica maior: Hafn. et Argent. 1629. in 8. et 12.

Enchiridion Metaphysicum, ex Aristotelis optimorumque eius interpretum monumentis adornatum: Francof. 1616. 1625. in 8. Argent. 1652. in 12.

Enchiridion Ethicum: Hafn. 1630. in 12.

Praecepta Physicae generalis breviter explicata: ibid. 1621. in 12. et specialis Rostoch. 1630. in 12. et Hafn. in 8.

De Principiis rerum naturalium opusculum: Hafn. in 12.

De Natura opusculum: ibid. in 12.

De Mundo Tractatus: Witteb. in 4. et Hafn. 1628. in 8. Rostoch. 1618. in 8.

Uranologia: Hafn. 1628. in 8.

Astrologia: ibid. 1616. in 8. et Witteb. in 4. Argent. 1624. in 12.

De Elementis in genere, et in specie, de Terra, Aere et Igni Institutio Physica: Hafn. in 8. et Rostoch. in 12.


page 66, image: s066

De Aquis lib. duo: Hafn. in 8. Francof. 1621. in 12. Rost. in 12.

De Mixtione liber unus: Hafn. 1618. 1628. in 8. Rost. in 12.

De Meteoris libri IV. ibid. 1628. in 8.

De Rerum Naturalium perfecte mixtarum qualitatibus manifestis et occultis libri duo: ibid. 1628. in 8.

De corporibus perfecte mixtis inanimatis, seu Metallis, Lapidibus et Mineral. mediis liber: ibid. 1628. in 8.

De Anima: Witteb. in 4. et Hafn. 1628. in 8.

De Lapide Nephritico opusculum, ubi simul de Amuletis omnibus praecipuis: Hafn. 1627. in 8.

De Unicorum opusculum: ibid. 1627. in 8.

De Pygmaeis opusculum: ibid. 1628. in 8.

De Studio Medico inchoando et absolvendo Consilium: ibid. 1628. in 8.

Institutiones Anatomicae: Witteb. 1611. in 8. Rostoch. 1626. 1632 in 12. Oxoniae, Argent. in 12 Goslariae 1632. in 8.

Hagae Com. in 8. Auctae a Filio, Thoma Bartholino,

Lugd. Bat. 1641. 1645. in 8.

Controversiae Anatomicae: Goslariae 1631. in 8.

Paradoxa Medica CCXL. Basil. in 4.

Problem. Philos- et Medic. Exercitat. decem, disputatae in Academia Wittebergensi: Wittieb. 1611. in 4.

Disputationes Philos. et Medicae decem in Acad. Hafniensi disputatae: Hafniae in 4.

Syntagma Medicum et Chirurgicum de cauteriis praesertim potestate agentibus seu Ruptoriis: ibid. 1624. in 4.

De Aere Pestilenti corrigendo Consilium: ibid. in 8. et 4.

De Luthero Panegyricus: ibid. 1619. in 4.

De Cena Domini brevis institutio: ibid. in 12.

Manuductio ad veram Psycholog ex sacris literis: ibid. in 8.

De Natura Theologiae: ibid. in 4.

De Partitionibus Scriptu rae Sacrae: ibid. in 4.

Consilium de Studio Theologico inchoando et continuando: ibid. 1628. in 8.

In Orationem Dominicam Meditationes: ibid. in 12.

De Natura utraque Christi: ibid. in 12.

De Bello: ibid. in 12.

De Visitatione Mariae: ibid. in 12.

De Benedictione Aharonis: ibid. in 12.

Instit. Anatomicae. das ist, Unterlicht der Zerlegung Menschlichen Leides: Ropenhagen 1648. in 8.


page 67, image: s067