07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 132, image: s148

PROGRAMMA IN FUNERE Nobilis, Excellentissimi et Experientissimi Viri DN. CASPARI HOFMANNI, Medicinae Doct. et Prof. Publici ac in sua Facult. Senioris meritiss. etc. RECTOR UNIVERSITATIS ALTORPH. GEORGIUS KONIG, SS. Theol. Doctor, et P. P. etc. Civibus Academicis S. D.

QUi vitam humanam fabulae comparârunt, sive ea Comoedia sit, sive Tragoedia, sive, ut Plautus loquitur, Tragicc-Comoedia, apposite, imo rectius dixisse quam sensisse videri possunt. Respereunt enim, ut conicere licet, ad ludos tantum et ludibria Fortunae, quae ut in Scenâ oculos spectatorum tenent, ita in hac vitae humanae Orchestrâ animos hominum non tam capiunt, quam turbant, angunt, cruciant, intentos ad eventum, multum plerumque diversum ab eo, quem sperârant. Verum enim vero qui nihil hîc nisi fabulam videt, nihil videt. Ut enim in Comoediis qui vulgo sagaciores sunt, non tam ad id, quod agitur, quam ad sollertiam Poetae et dexteritatem Iudentium respiciunt,


page 133, image: s149

haec si laudabiliter sese habent plausu digna prae aliis iudicant: ita in his vitae nostrae vicissitudinibus is demum aliquid videt, qui post aulaea latentem summi Choragi Providentiam agnoscit. Se verô non otiosum spectatorem, sed vel medium in choro recordatur, cui unice hoc debeat esse curae, ut personam sibi impositam recte gerat, cura de eventu ante diem ventis commissâ. Tali tabellâ vitae Humanae exemplar exhibere, hoc potissimum tempore, quo iusta funebria solvenda sunt Viro Nobili, Clarissimo, Experientissimo et Excellentissimo Dn. CASPARO HOFFMANNO, Medicinae Doctori ac Professori Publico, et in sua facultate Seniori, meritissimo; Religio nobis fuisset, prohibitis gravitate Viri, omni Scenâ superiore, nisi et alii Magni et Graves Viri, inter quos etiam fuit Augustus Imperator, tum suam tum aliorum vitam eodem penicillo depinxissent: et singularis in cursu huius NOSTRI gubernando DEI Providentia spectatum nos, tamquam in Theatrum, Tragicum. si Honestatem, Comicum vero, si beatam Catastrophen respicias, vel mvitos deduxisset.

Natus est Vir laudatissimus Gothae Thiiringiae, A. C. M Ic LXXII. Ad V. IDUS NOV. HORA IV. A. M. Patre Viro Integerrimo IOHANNE HOFFMANNO cive Cothano, Matre vero Matrona Honesta ANNA LEUFFERA. Susceptorem e S. S. Baptismatis Iavacro habuit Virum itidem Honoratum CASPARUM MUNCKIUM Civem Gothaum. Sed ecce tibi protasin eius quam diximus Comoediae, iis qui fortunam habere videntur iniquiorem, apprime notabilem. Deus Pater pupillorum, ut vices parentis ipse sustineret, et quod sustineat, tanto clarius ostenderet, Patre ipsum primo statim aetatis anno privavit. Orbum Patre Avus Maternus IOHANNES LEUFFER pro filio educatum, et disciplinâ domesticâ ad omnia honesta institutum, Scholae ibidem oppidanae Sexennûm admovit, ubi in annum usque aetatis decimum nonum commoratus, in Academiam Lipsiensem de consilio Scholae Gothanae Rectoris DN. M. IOHANNIS HELDERI, et cum eiusdem commendatitiis ad Virum Clarissimum DN. MATTHAEUM DRESSERUM Historiarum Professorem sese contulit. Minus favente uti videbaturr fortunâ huic conatui. Subsidiis quippe vitae admodum exiguis, adversa insuper valetudine, ex constitutione loci, Naturae ipsius minus conveniente, afflicto. Post semestre igitur aegre ibi peractum


page 134, image: s150

domum rediit, ubi per toram Hiemem Anni M DC XCI. male habens, adeo ut Hydrops etiam insultum meditaretur, eo cum suis redactus est, ut quamvis restitutâ valetudine de abrumpendis tamen literarum Studiis cogitaret. Sed hîc apparuit, non humanis, sed DEI Sapientiss. consiliis gestum esse, quod hactenus gestum esset, praevidentis iam tunc, quanto bono carendum esset Reip. literariae, si hoc Viro destitueretur. Venit in ipsius patriam praeter opinionem Vere sequentis A. M DC XCII. Argent. Studiosus per eruditus, nomine PHIL. WALDECKER, mire praedicans Universit. Argen. tinae tum in seipsâ, pro tenuioris fortunae Studiosis commoditatem, tum vero Professorum illius loci erga tales Humanitatem et ad inopiam illorum sublevandam promptitudinem. Movit ea res tum ipsum, tum cognatos, et potissimum Avum Maternum, ut ipsi eo proficiscendi, viatico simul suppeditato, auctor fieret. Cui obsecutus, Paedagogiis in illa Academia privatis vitam ita, ut in hoc vitae genere necesse est, tenuiter scilicet sustentavit. De cursu tamen Studiorum tanto minus interim remitrens, quanto magis stimulasse ipsum consentaneum erat Virigilanum illud:

- - - - - labor omnia vincit
Improbus et duris urgens in rebus egestas.

Biennio ibi exacto de Promotorum sententia Noribergam venit. Ubi iterum pro ipso vigilans Divina Providentia Fauto rem ipsi singularem dedit, Virum Praestantiss. atque Literatiss. Dn. MATTHIAM SCHILHERUM, Inclitae Reip. Norib. Proto-Notarium, qui eius virtutum apud Viros Reip. Primar. laudator, effecit, ut Mense Aug. Anni M DC XCV, cum Stipendio et Discipulis privatis ad nos Altdorphium mitteretur, ubi septennium ita peregit, ut sibi simul et concreditis fidei ipsius laudabiliter prodesset. Doc entes audivit celeberrimos illius temporis Professores, nominatim Viros Clariss. atque Excellentissimos Dn. NICOL. TAURELLUM, et Dn. PHLL. SCHERBIUM, Med. Doctores: quorum famam et celebritatem nominis beati cineres nec hodie spirare desinunt. Ita denique sese gessit, ut cum suorum Praeceptorum omniumque bonorum favore Stipendium etiam Medic. Studiosis destinatum, cum quo in Italiam proficisceretur, impetraret. Declaravit autem ipso facto in illo Eruditionis et Peritiae mercatu, quam sciret foro uti; quippe qui et Paduae nihil praeterrnitteret, quod ad locupletandum Studii Medici thesaurum facere videretur, et cum triennio ibi exacto reditum in patriam


page 135, image: s151

meditaretur, alia prius etiam Italiae loca rerum conspiciendarummonumentis clara, sibi contemplanda duxerit. Qua rationepraeter aliorum multorum cognitionem Italicae etiam linguae expeditê eloquerndae dexteritatem sibi comparavit. Autumno An. M DC. V. Basileam venit, Rect. Magnis. FELICE PLATERO Archiatro, Decano vero in eadem Facultate Spectatiss. PETRO RIFIO Mathem. Ubi memor illius Horatiani

Parum sepultae distat inertiae
Celata virtus.

Doctoris gradum petiit, et pro sua eruditione aliisque ingenii morumque dotibus eâ cum laude impetravit, ut IV. Idus Dec. primo loco inter quatuer Candidatos Doctor Medic. sollenniter renuntiaretur. Hisce adeo opibus apud exteros sibi comparatis, Noribergam rednt circa Pascha A. M DC VI. cumque postea Autumno eiusdem, Pestis in hanc urbem et ipsam etiam Academiam nostram grassaretur, relato cum aliis in censum Libitinae Dn NICOLAO TAURELLO supra laudato, a Nobilissimis atque Prudentissimis Inclitae Reip. Noribergensis Proceribus nominatim tum Scholarchis, tum Provinciarum Curatoribus, Dominis, Nutritis ac Moecenat. nostris Benignissimis, Medicus est constitutus peste infectorum. Quod iterum documentum singulare divinae noin modo directionis, sed et protestationis et promotionis. Officio enim illo difficili et sollicitudinis ac periculi plenissimo, cum esset ita perfunctus, ut eius benevolentiam et dexteritatem experi rentur plurimi omnes vero boni celebrarent; Humanitatis suae putabant qui tunc erant Professores, non modo complecti Virum omnium favore dignissimum, sed etiam ad Nobilissimos atque Ampussimos Universit. Curatores commendare, tamquam dignum, qui in locum Dn. D. TAURELLI pie, ut diximus, defuncti, Medicae Facult. Professor constitueretur. Hanc Spartam nactus, promissam Mense Febr. Anni M DC VII. sollennibus autem Petro Paulinis Publica ipsorium Nobiulissimorum Dominorum Scholarcharum renuntiatione sibi commissam, Coniugio etiam ornandam duxit. Ducta Honestissima Virgine, nunc Vidua maestissima MARIA MAGDALENA, Viri Consultiss. atque Clariss. Dn. IOHAN. BUSENREUTH, Inclutae Reip. Norib. Consil. Primique in Facult Philosophica apud nos Decani, et MARIAE e Nobiliss Fu HRERORUM Familia oriundae Filiâ, celebratis hîc Altdorphii Nuptiis IV. Idus Novembris An C. M DC VII. prolem e coniugio suscepit sequioris quidem tantum sexus, sed


page 136, image: s152

virtute nulli secundam: sex nimirum filias. Ex quibus duae, ANNA SIBYLLA et altera SABINA nupserunt Viris Clarissimis atque Excellentissimis Medicinae Doctoribus. Illa DN. CHRISTOPHORO Kern, Medico Gothano, ad Vitam meliorem ante paucos Annos cum ipsâ Coniuge translato: Haec DN. ANDREAE LAUXIO, inclutae Reip. Noribergensis Phys. Ordin. pie et ipsi defuncto, viduâ tamen. et duabus, in spem crescentis solatii filiabus vivis adhuc per DEI gratiam relictis. Ceterae partim infantes, partim plenis quidem Annis nubiles, innuptae tamen decesserunt. Ut omnibus quae a Professore requiruntur officii partibus in Annum usque Quadragesimum et primum, ita nominatim Rectoris munere quater, Decani in sua Facultate a promulgatis Novis Academiae in Universitatem elevatae legibus quinquies cum laude perfunctus est. Lectionum vero, aliarumque cedro dignarum et Extris dudum celebratarum lucubrationum, et inter has Medicorum Principis Galeni enucleationum operas ut fama illustris dudum loquitur, ita posteritas, nisi ingratissima sit, numquam conticescet. Ingravescente senectute, cum vires inciperent decrescere, assiduitas tamen in docendo nequaquam decrevit. Manebit, Inquiebat, verum prophetae illud: Maledictus qui facit opus Domini negligenter. Cum in publicum prodire non posset, domum suam auditores invitabat et comparentes fideliter docebat. Invalescente tandem et vires plane prosternente, lecto tandem ipsum defigente, senectutis quae ipsa morbus est, a)dunami/a|, quod factum est VIII. Idus Oct. cum brevi sibi migrandum intelligeret, de Viatico Caelesti ante omnia sibi prospexit. S. S. Coenâ postridie debita cum devot usurpatâ, quod vitae adhuc erat reliquum, in eo spe et patientiâ plenus devotiss. ad fata sua obsequium piis precibus aliisque indiciis Christiano homine dignis DEO declaravit et comprobavit. Do. nec tandem III. Non. Nov. dimidiâ circiter primâ post merid. Spiritum DEO redderet, cum pridie vesperi Uxori carissimae, Filiae et Neptibus suavissimis extremum vale dixisset, et de paterna DEI misericordis ope, optime ipsas, et DEI verbo, et suo ipsius exemplo doctas sperare iussisset. Atque hic est, Cives Academici cui contigit, quod paucis contingere aiunt Sapientes, ut et Diu pro hodierna hominum aetate et bene, imo quod adhuc paucioribus et sibi et aliis vixerit Sibi vixit, qui ita vixit, ut deinceps in aeternum vivat, aliis vixit, qui plurimis profuit, imo pluribus adhuc, dum monumenta ipsius extabunt, proderit.


page 137, image: s153

Polixius iam Vos ad cohonestandas Exsequias hortari, Cives Academici, suadet sane sancte defuncti dignitas et merita; dissuadet conra plenissima de Vestra pietate et in praeceptorem gratitudine, fiducia. Quod virtutes hae vos iubent, facite. Ita funus frequentiâ vestrâ, rite et ut vos decet decoratum fore confidimus. Valete P. P. VII. Id Novembr. A. AE. C. M DC XLIIX.

IN EFFIGIEM Celeberrimi Medici, CASPARIS HOFMANNI.

HOrtorum Vitas qui in floribus excolit, HOFMAN
Dicitur, et Medici quid magis ornat opus?

SCRIPTA.

De Termis Hirsbergens. liber. Exstat cum consiliis et Epistolis Ioh Cratonis. Francof. 1591. in 8.

De usu lienis, secundum Aristotelem, liber singul. Lipsiae 1615. in 8. Lugd. Bat. 1639. in 12.

De Ichoribus, et in quibus illi apparent, affectibus collectanea: Lipsiae 1617. in 8. Lugd. 1639. in 12.

De usu Cerebri, secundum Aristotelem, Diatriba: Lipsiae 1619. in 8. et Lugd. Bat. 1639. in 12.

Oratio de Barbarie: Breslaviae 1620. in 4.

Variarum lection. libri VI. in quibus loca multa Dioscoridis, Athenaei, Plinii, Hippocratis, Aristotelis, Galeni et aliorum, qua illustrantur, qua explicantur: Lipsiae 1619. in 8.

Oratio in Promulgat. Privilegiorum extensorum Academiae Altorphinae habita: Altorphi 1623. in 4.

Oratio in Creat. duorum Medic. Doct. d. XXIV. Novemb. An. M. DC. XXIII. habita: ibid. 1624. in 4.

De Thorace eiusque partibus commentarius tripartitus, in quo discutiuntur praecipue ea, quae inter Aristot. et Galenum controversa sunt: Francof. 1627. in fol.

Commentarii in Galeni de usu partium corporis humani, lib. XVII. cum variis lection. in utrumque codicem Graecum et Latinum: ibid. 1625. in fol.

De Generatione hominis libri quatuor, contra Mundinum Mundinium: ibid. 1629. in fol.

Epistolae variae exstant cum Cista Medica Ioh. Hornungi: Norib. 1625. in 4. et Epistolis Georgii Richteri: ibid. 1662. in 4.


page 138, image: s154

Reiectanea Pathologica, quae de Morbis formae et materiae a Fernelio Argenterioque per somnium visis: Helmstadii 1639. in 8.

Notae perpetuae in Cl. Galeni de Ossibus ad Tirones librum: ibid. 1630. in fol.

Pathologia parva, in qua methodus Galeni practica explicatur: Ienae 1640. in 8. Paris. 1647. in 4.

De locis affectis libri tres; Norib. 1642 in 12.

Relatio historica iudicii acti in campis Elysiis, coram Rhadamanto, contra Galenum, cum approbatione Apollinis in Parnasso, communicata per Mercurium: ibid. 1642. in 12.

Animadversiones in Com. Montani libros quinque de morbis, et Thomae Erasti Anatomen eorundem, nec non Ant-Erastica eiusdem Montani, cum auctario de causa continente: Amsterod. 1641. in 12.

Institutionum Medicarum libri sex: Lugd. Bat. 1645. in 4.

Institutionum suarum Medicarum Epitome in sex libros digesta: Parisiis 1648. in 12. Lugd. Bat. et Heidelb. 1672. in 12.

De Medicamentis officinalibus tam simplicibus quam compositis libri duo. Accesserunt quasi Paralipomena, quae vel ex animalibus vel mineralib. petuntur. Opus triginta annorum: Paris. 1646. 1647. in 4.

Opuscula Medica in duas partes divisa: Paris. 1647. Francof. 1667. in 4.

Proveritate opellae tres: Parisiis 1647. in 4.

Digressio ad circulationem sanguinis in Anglia natam. Exstat cum Io. Riolani opusculo Anatomico: ibid. 1647. in 4.

)*epikri/seis2 in Aug. Buccium et Ludov. Buccaferream de Principatu partium corporis, et Iul. Caes. Claudinum, de sede facultatum principum: ibid. 1647. in 4.

De calido innato et spiritib. syntagma: Francof. 1667. in 4.

De Methodo Medendi: Lipsiae 1668. in 4.

Cardianastrophe admiranda, seu cordis inversio: ibid. 1671. in 4.