07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 544, image: s544

MEMORIA Nobil. Consultissimi et Excellentissimi VIRI, DN. IOH. MICHAELIS MOSCHEROSCHII, ICti, Polyhistoris et Poetae famigeratissimi, Diversorum Principum Statuumque S R. Imperii Consiliarii quondam meritissimi, Renovata et translata, Ex sermone lugubri, ipso Exsequiarum die, e sacra pergula recitato, a MATTHIA MEIGENERO, Ecclesiaste Wormatiensi.

ILlustris Teutonicae linguae Reparator, Vates, Vindex et Arbiter, quique depravatos aevi nostri mores penetranti stringere stylo mire didicit, MOSCHEROSCHIUS, lucis huius usura, tertio Nonas Martii, anni supra millesimum sexcentesimi, frui coepit. Eius nativitas obtigit Wilstadii, in Comitatu Hannoviensi: Patrem coluit Virum spectatae fidei, MICHAELEM MOSCHEROSCHIUM, Ecclesiarum ibidem Curatorem perindustrium; Matrem, VERONIAM BECKIN, muliebrium Virtutum ideam. Nihil autem prius optimi habuerunt Parentes, quam ut hic eorum filius e)c o)nu/xwn a(palw=n pietate bonisque tingeretur literis, sedulo perpendentes, ab educatione totius vitae rationem dependere. Et quum o( *makari/ths2 a summo Numine sublime ingenium cum acri iudicio nactus esset, eaque iam superasset, quae in triviali proponi solent, ad proximam commigravit


page 545, image: s545

Academiam Argentoratensem, undique iam tum celebrem. Nec otio illic marcuit, aut voluptatibus se mancipavit, sed ab ore docentium, ceu ingenuum decet Musarum alumnum, totus pependit. Ideoque non splendida solum a Professoribus testimonia, sed et Magisterii titulum ac honores, primo inter XXIV. Competitores loco, cum totius Alsatici Parnassi congratulatione, meritissime obtinuit. Inde recedens, Galliam, illam morum formatricem, omnisque elegantiae scenam, frequentavit, et in praecipuis eiusdem emporiis aliquandiu substitit. Ex itinere isto redux a variis honeste expetitur, utpote quibus ab eximia eruditione linguarumque variarum cognitione inclaruit. Anno a partu Virgineo MDC XXVI, Ephoriam iuniorum Leinigensium Comitum ultro sibi oblatam suscepit, ac biennium apud ipsos non absque perpetua nominis sui laude peregit. Postea vitae thalamique consortem elegit sibi Virginem, Virtutum hunc sexum apprime decentium exemplum, ESTHERAM ACKERMANNIAM, cum qua connubiale iugum tam blande traxit, ut propter istum s1umbibas1mo\n una mens in duobus habitare corporibus videretur. Illa maritum carissimum, quatuor liberos enixa, inter amoris reciproci flammas, parentem effecit. Ex quibus unicus duntaxat ERNESTUS LUDOVICUS superstes, reliqui ultimum Beatissimi Genitoris fatum anteverterunt. Circa idem quoque tempus territorio Grichingensi et Wellingensi a Generosissimo harum ditionum Comite praeficitur. Quam spartam ita exornavit, ut Domino suo fidem et industriam evidenter probar et, ac amorem sui apud omnes facillime conciliaret. Nec inde recessisset, nisi hostili tum Gallorum impetu repulsus, Argentinam repetere necessum fuisset. Ceterum post acerbam dixotomi/an desideratissimae Estherae, fidem coniugalem secundum dedit florentissimae tum Virgini, MARIAE BARBARAE PANIEL. Sed eheu rerum humanarum vicissitudo et inconstantia! Dum enim MOSCHEROSCHIUS cum indivulsa hac sua compare, inter concitatissimos belli Germanici motus, peregrinabatur, ipso in itinere immatura eam morte amisit, vel in supernam potius vitam praemisit. Cum ergo iuvencula coniux vigesimum vix aetatis annum attigisset, binosque in toro annos consumpsisset, triste sui desiderium altera tunc vice dolenti viduo reliquit. Non diu post commodum ipsi accidit, ut ab


page 546, image: s546

Illustrissimo Duce de Croia, ERNESTO BOGISLAO, ad Consiliarii et Praefecti Winstringensis officium benigne invitaretur. Quod cum legitimum esse cognosceret, grassante licet ubivis adhuc Marte, recusare minime ausus est. Simul cum novo isthoc munere, novum contraxit pactum, firmum utique ac stabile, quodque nil nisi cum vita deserendum. Annus agebatur saeculi huius trigesimus sextus, quum o( *makari/ths2 ad tertias descenderet nuptias, cum raro Virginum spectamine, sexus sui ornamento, ANNA MARIA KILBURGIA. Haec quoque fideliter ei adhaesit, plurimasque cum marito aerumnas sustinuit. Nec enim a militibus solum ternis vicibus miserrime spoliati; sed et fame insuper ac pestifera lue satis duriter vexati fuere. Quid? quod Noster, si quisquam alius, per totam fere vitam, sub ficto amicitiae schemate, acerbissimas varii generis persecutiones senerit. Ope tamen Divina, ex praesentissimis vitae periculis aliquotiens liberatus, prout in aureo suo libello, quem Insomnis Cura Parentum nuncupavit, ipsemet prolixe recenset. Hinc quasi denuo coactus Argentoratum petiit, ut securam inibi sedem inveniret, tantisque se paulatim subduceret tempestatibus. Verum haud propterea pristinae dignitati repudium misit, sed vicarii cuiusdam ope, quicquid ipsi commissum, rite expedivit. Placuit postea DEO Opt. Max. ut Nostrum nu=n en e)nlogi/a| Serenissimo SUECIAE REGI â Consiliis militaribus atque Secretis Benfeldii constitueret. Huic pariter Spartae per aliquot annos, cum immortali nominis sui gloria, prudentissime praefuit, multisque haud parum profuit. Tandem de tranquilliori vitae ratione cogitare coepit, praeprimis cum domum prole ditiorem haberet, ut eo melius ad pietatem suos posset deducere. Dum itaque varia hinc inde animo complectebatur, ex tribus diversis locis vocatorias accepit literas. Res publica quippe Colmariensis Syndicum, qui Osnabrugae Irenicis adelset negotiis, Argentoratensis vero Secretarium ac Fiscalem eum expetiit. Accessit eodem prorsus tempore fortissimi Herois et Archistrategi Suecici, GUSTAVI HORNII, perbenigna invitatio, ut MOSCHEROSCHIUS Consiliarii Regii partes susciperet, et prosperrima rebus bellicis consilia suppeditaret. Ex quibus ille medium, quo tutissimus iret, elegit, suamque Argentoratensibus operam addixit. Verum enim vero quam nefandum ab omni parte in se odium excitaverit, dum


page 547, image: s547

officio huic sibi commisso strenue perfungitur, impraesentiarum exponere mhil attinet. Anno MDC LVI. a Comite Hanoviae perquam Illustri. FRIDERICO CASIMIRO, ad intima Consilia accersitus fuit; Qui, quoniam tanti Viri in gravissimis obeundis expeditionibus dexteritatem atque prudentiam singularem perspexerat, Cancellariae Praesidium, aliosque praeeminentium dignitatum titulos tw=| en a(gi/ois2 Nostro gratiose concessit. Hinc malevolorum repente livor ac invidia, maximarum nempe Virtutum pedissequae, optimum Virum eo adegerunt, ut aula excederet. Benignissimi tamen Comitis sui gratiam erga eum diminuere, aut penitus auferre, quam enixe etiam laborarunt, nullo modo potuerunt. Quin et idem aliis subinde Magnatibus Nostrum de meliori nota commendare numquam destitit. Deinde a Reverendissimo Celsissimoque Archiepiscopo et Electore Moguntinensi, IOH. PHILIPPO, splendidum Consiliarii decus obtinuit. Ad simile negotium Illustrissima HEDWIGASOPHIA, Hassiae lPrinceps laudatissima, MOSCHEROSCHIUM adhibuit, ut, quoties opus, sagaci consilio prompte succurreret. Quo insuper honore Noster in Senaculo Inclutorum RHENI COMITUM aliorumque illustrium Aulis mactatus, qua fide, sollertia ac felicitate omnibus illis defunctus sit provinciis, longum pene esset, hic ubertim declarare, et singula facta magnifico, ceu deceret, elogio exornare. Profecto si nihil aliud praestitisset, de quo laudem mereretur, amussitata capacissimi ingenii monumenta, quae publicis olim usibus concessit, inter summa saeculi lumina ipsum merito collocarent. Privatam vero quod Viri vitam concernit, erat filo/qeos, congregationum sacrarum amans, nec folia duntaxat ficulnea, sed plenos fidei fructus, caritatis a)nupokri/tou operibus declarantes, edebat. Ingravescente demum aetate, firmiter sibi proposuit, ab omni publicae rei cura vacare, quo domesticis vita a)me/mptw| praeluceret, quasque a Maioribus facultates acceperat, rite disponeret. Quamobrem Wormatiam se contulit, cum consanguineis ibidem nonnulla maxime necessaria deliberaturus. Sed tempus, ab aeternitate definitum, instabat, quo ad a)nw/tera kalli/w commigraret. Factum id non velociter minus quam feliciter, ipsa Palmarum Dominica, die IV. Aprilis, quo Francofurtum ad Moenum abire destinaverat, inter preces atque suspiria; posteaquam in hocce mundi ergastulo LXVIII: annos,


page 548, image: s548

Menses II. inque posteriori connubio XXXII: annos consumpsisset. Cui nos, ex Ebraeorum Epitaphiis, succinimus. SIT ANIMA EIUS IN FASCICULO VIVENTIUM!

CHRONICON. WorMatIae ChrIsto teUto phILanDer obIt. PHICEDION.

Cedat PANTAGRVEL, Clarus concedat OVVENUS,
Et si sunt alii, nam saecula nostra tulerunt
Plures illustres, inter quos Teutona ponit
Terra Virum, sua quem dicunt bona scripta PHILANDRUM.
Excessit vivis verae Virtutis alumnus,
Sustulit atra dies istum, sed vivida Parcas
Contemnit Virtus, per mortem nescia vinci.

IOH. THEOD. SPRENGER, U. I. D. et Cancellarius.

ALIUD.

Qui Vitiis larvam pulchram detraxit, et ipsam
Ostendit speciem monstri sine tegmine tetri
Nudatam, multum, nae! publica commoda debent
Hisce Viri meritis. Quid enim ne tramite recto
Continuent Virtutis iter, plerosque (pudendum!)
Transversos agit, aut perdit, nisi pessima quaeque
Sub picta specie arripiens insania vecors?
Sustuleris vero fucum et mendacia formae,
Tartarcas pauci furias infandaque monstra
Agnita amare volent. Saeclum MOSCHEROSCHIUS isto
Egregie iuvit studio, erroresque repressit
Vulgi, quod vitium et virtutem ex more recepto
Aestimat. Is frontes duratas atque ruboris
Iam pridem ignaras, pulsus pudor usque rediret,
Perfricuit sale mordaci, speculumque politum,
Non blanditurum maculis obvertere foedis
Vultibus, in pretio posuit. Nunc occidit, inquis,
Ingratus censor, genioque vacare licebit
Posthac liberius. Sed, stulte, id credere noli.


page 549, image: s549

Fama et scripta Viri, post fata superstitis, illud
Te sperare vetant: corruptos acriter ista
Non insectari cessabunt omnia mores,
Dum sua Virtuti constabit gloria digna.

PHIL. IACOBUS SPENERUS, D.

SCRIPTA.

Epigrammata. Argentor. 1643 1650. in 18.

Iacobi Wimphelingi Catalogus Episcoporum Argentinensium, sesqui saeculo abhinc desideratus, restitutus cum supplemento et notis. ibid. 1651. in 4.

Imago Rei publicae Argentinensis. ibid. 1648. in 4.

Insomnis cura Parentum; Christliches Vermächtnüß, oder, schuldige Vorsorg eines treuen Vaters. ibid. 1643. 1653. in 12.

Danice hunc librum transtulit Severinus Terckelsen.

Georgii Gumpezheimeri Dissertatio de Politico, auctiro edita a I. M. Moscheroschio. ibid. 1651. in 12.

Philander von Sittwalds wunderliche Satyrische und warhafftige Gesichte, aus dem Spanischen Don Franciscode Quevedo verteutschet. Franckf. 1645. Leiden 1646. in 12. Straßb. 1642. 1650. in 8.

Jacob Wimpffelingens Teutschland, zu Ehre der Stadt Straßburg und des Rheinstroms, ietzo nach CIIIL. Jahren im Druck gegeben. Straßb. 1649. in 4.

Dialogues Gallice, Italice, Germanice. ibid. 1645. in 8.

Philander resuscitatus, wunderliche Apparitiones, und Erscheinungen des Don de Quevedo, in welchen er, nach seinem Tod, seinem Reiß-Gesellen Don Experto Roberto, erschienen. Franckf. 1647. in 12.

Technologie Allemande et Francoise; Ausgeübtes Wörter-Buch, Teutsch und Frantzösisch. Straßb. 1656. in 8.


page 550, image: s550