07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 615, image: s615

VITA MICHAELIS SENDIVOGII, Poloni Nobilis Baronis, Ex Relatione Ipsius quondam Oeconomi, IOHANNIS BUDOWSKI. Cui accessit Epistola DN. DE NOYERS, Ex Gallica lingua in Latinam conversa.

SENDIVOGIUS natione Polonus, fuit Baro, cuius praedium gravarnae, in confinibus Poloniae et Silesiae situm, paucis milliaribus distat ab Vratislavia Silesiae metropoli. Habuit et alio in loco plumbi fodinas, quae annuos reditus augebant. Sitae sunt illae in territorio Cracoviae, Poloniae superoris metropoli. Quod ad vitam eius, si cuius relationi fides habenda est, id possum dicere, quod superioribus annis astatis suae ab Imperatore RUDOLPHOII. peregrinationi versus Orientem destinatus fuerit, eoque missus, cum transiret Graeciam, incidit in familiaritatem Patriarchae Graecorum, quem, ubi Philosophi adepti signa in illo deprehenderet, multa veneratione, amore et obsequio prosecutus est; tandem que sibi propitium reddidit, ut Philosophiae adipiscendae remedia ulterius ipsum non celaret, et consequenter veram artem lapidis Philosophorum conficiendi doceret, quo adepto reversus est ad Imperatorem, eumque fructuum peregrinationis suae participem reddidit. Post uterque suo quisque loco rem elaboravit, et ex voto omnia successerunt. Multo insamore et observatione habuit hunc Philosophum Rudolphus, eumque fecit Consiliariorum suum, vixitque cum illo, nun ut Imperator, sed ut amicus familiaris. Verum Sendvogius cum nollet astrictus esse ad Aulam, pro liberate sua, sedem sigere maluit Gravarnae ditionis suae propriae, ubi vixit laute semper et splendide, instar Principis, usque ad mortem. Tincturam Philosophorum asservavit in pyxide aurea, sub specie pulveris rubei, quae reducta fuit proportione unius grani ad quingentos Ducatos, seu mille lmperiales, quos vocant Reichstaler, et


page 616, image: s616

utplurimum proiectionem fecit super Mercurium. Pyxidem praedictam utplurimum non ipse quidem portabat in itineribus, verum ipsius Oeconomus eam gestabat in collo, ex catena aurea, sub veste, et reliquum quo habebat ex isto pulvere, concluserat in loco quodam secreto scabelli pedum, quo uti solebat in rheda sua, ut cum vile esset et abiectum, in obiectis itinerum periculis non aestimaretur, se ipsum quoque, urgente occasione, servum quandoque simulabat, et vice sui alium quendam domesticorum suorum, Dominum: eo quod ob nimiam sese ostentandi liberalitatem, coram personis forte indifferentibus proiectiones saepius modo hic, modo alibi fecisset in Germania, (nam Poloniam non amavit, et idiomate semper Germanico usus est:) et hoc ipso se variis periculis exposuisset, ut cum aliquando coram Principe quodam Germano, ad summam eius instantiam, et silentii iuramentum, flexis genibus praestitum, proiectionem faceret super Mercurium, accidit, ut post discessum Sendivogii, dictus Princeps, prae nimio gaudio eius, quod viderat, iurati silentii oblitus, cuidam suo Mullensels, qui laboribus Chymicis penes ipsum vacabat, comnia narraret, seque ab ipso persuaderi pateretur, ut dictum Mullenfels duodecim equitibus stiparet, ad persequendum Sendivogium, et ab illo seu persuasione seu vi illata extorquendum tincturae visae secretum, quod quidem'non adeo sinistre successit, Nam ubi Sendivogium attigisset in diversorio quodam pagi cuiusdam scirca prandium, rem tentabat primum suaviter, post serio et extorsorie, tandemque Philosophum ad columnam quandam domus istius alligatum, vestibus exuebat, ut nihil relinqueretur intactum. Invenit tandem quoddam Manuscriptum de Lapide Philosophorum, et ipsam quoque tincturam, aurea pyxide contentam, quam Sendivogio eripuit, cum multis aliis pretiosis, quae secum habebat, inter quae fuit imago Rudol phi II. cum catena aurea, quam Sendivogius usitate gestabat ex collo, et pilcus cum spira adamantina centum mille Imperialium seu Reichstaler. Sendivogius ita spoliatus properavit ad Imperatorem, eique malitiam facti exponit, qui statim per expressum, a Principe requirebat, ut Mullenfels ad Imperatorem mitteretur captivus. Princeps vero cum posset, quod inevitabile erat, declinare, quasi praeveniebat


page 617, image: s617

Imperatoris mandatum exsecutione Mullenfelsii, quem veste foliis auri undique deaurata indutum, tribus patibulis invicem erectis, in superiori pendi iussit, imagine Imperatoris cum catena, et pileo cum spira adamantina redditis illi, quem Imperator miserat, quod ad tincturam, dixit, se nihil vidisse. Ita Imperatorem placabat, ne in ipsam quoque personam Principis animadverteretur. Sed et alia eiusmodi pericula possem recensere, quibus Sendivogius implicatus fuit et elapsus: nisi unicum hoc exempli loco sufficeret. Quandoque ubi nimis divulgasset proiectionibus suis, se Philosophum esse, pro ratione circumstantiarum simulavit, se pauperrimum esse, qundoque lecto decubuit, ut Podagricus, tamquam ipse afflictus morbo, quem curare nesciret, quandoque et falsum argentum fecit, vendidituqe Iudaeis in Polonia et alibi, atque ita vario stratagemate elusit opinionem existimantium, eum lapidem Philosophorum habere, ut potius audiret deceptor et falsarius, quam Philosophus et Alchymista. At non tantum Alchymista fuit, verum et Magus fuisse videtur, cum viderim et legerim literas, quae ad ipsum scriptae fuerant, gratiarum actione repletissimae, super casu, quo magice curaverat hominem, qui morbo plane incognito vexatus, per intervalla paroxysmis quasi epilepticis percutiebatur, et in istis angustiis constitutus evomebat, diversis vicibus omnis generis monetas veteres, aliasque res plane alienas, ut mox frustum alicuius clavis, mox clavi, fustis ferrei, ungulae equi et cetera. Hic cum vel centum milliaribus a Sendivogio abesset, visum est, ut scripto requireretur consilium eius super praesenti necessitate. Respondit, ut res, quas evomuisset aegrotus, ad se mitterentur, quo facto, paulo post tempore aeger convaluit. Ac quoque non praetereundum censeo, quod aliquando venerunt ad ipsum Viri duo, senior et iunior, eo tempore, cum in arce sua Gravarnae domi esset, et illi praesentarunt literas, duodecim diversis sigillis munitas, inscriptione directa ad Sendivogium. Hic se Sendivogium illum esse negabat, nec literas acceptare volebat. Tandem multis persua sionibus victus legit, quod ibi scriptum erat, ubi cum percepisset, a se requiri, ut in fraternitatem quandam roseae crucis se intromitteret cum reliquis istius Societatis, intellexissetque ex discursu


page 618, image: s618

istarum literarum ulteriori, eos, qui ad ipsum scripsissent, loqui de lapide quodam Philosophorum, simulavit se nihil eorum, quae scriberentur, captu suo assequi; Verum tamen Legati istius Societatis tandem obtinuerunt, ut in Discursum Philosophicum cum illis descenderet, quo satisfacti discesserunt, quamquam Sendivogio in Socretatem roseae crucis non consentiente. Editus fuit postea in lucem publicam liber quidam idiomate Germanico, dictus Rhodostauroticum, quo compellant Sendivogium ut fratrem, suppresso tamen nomine, multisque elogiis ipsum in caelum usque evehunt Porro unicam ex matrimonio habuit filiam, quae cum nupsisset Capitaneo militi, contra iussum patris, non multa postmodum affectione ab ipso prosecuta, non amplius obtinuit pro sua hereditate, quam viginti quatuor mille Imperiales, quos ipsi debebat Imperator, iisque exigendis moribundus curatorem praefecit Comitem Schlick, Bohemum. Scripsit, et absolvit tractatum tertii principii rerum de Sale, eumque legendum dedit suo Oeconomo, Viro, cui confidebat omnia, ob candorem et sinceritatem, cuius nomine quoque iam praefationem fecerat, eique mandaverat, ut post mortem eius ederet tractatum dictum, quoniam noluit, ut eo vivente imprimeretur, ob nimiam, quam ibi exercuisset philosophandi liberalitatem, ne eo ipso inimicis suis daret ampliorem occasionem, in ipsum inquirendi. Verum contigit infortunato, ut dictus Oeconomus tempore mortis Sendivogii esset Hamburgi, ideo filiae suae commendavit tractatum de Sale, suo sigillo clausum et sigillatum, accepto iuramento, ne alicui moratlium alio, quam suo Oeconomo illum de manu in manum traderet, qui cum in itinere redeundi esset, obiit in Prussia. Mortuus autem est Sendivogius Gravarnae in Silesia, ibique sepultus, aetatis suae LXXX. anno millesimo, sexcentesimo, trigesimo sexto, trium Imperatorum Consiliatius, Rudolphi, Matthiae et Ferdinandi.

Haec est historia (inquit Borellus in Dictionario suo antiquarum Vocum Gallicarum p. 479.) quae mihi missa fuit ab amico quodam ex Polonia; sed quoniam multi non sine causa crediderunt, quod illa vitam Cosmopolitae et Sendivogii confundat, idque factum esse, cum diu pro iisdem habiti fuerint, eo quod utrumque nomen Cosmopolitae et Sendivogii in libro isto Novi Luminis, quem habemus, inveniatur; ecce literas curiosas Dn. de Noyers, qui sollicite,


page 619, image: s619

ad instantiam amici cuiusdam, historiam istam conquisiverat: Quae quidem mea sententia multum luminis rei isti affundit, et differentiam inter hasce duas vitas, secundum rei veritatem constituit. Ut autem Lector iudicare possit, epistolam istam ex idiomate Gallico conversam apponimus.

Quoniam, Domine, Lutetia Parisiorum discessurus promiseram, me summam adhibiturum diligentiam, ut opera omnia ac integra Cosmopolitae nancisci possem; maxima quidem in id incubui cura, donec tandem comperi, ipsum, praeter librum XII. Tractatuum, cui titulum Cosmopolitae inscripserat, composuisse nihil. Quemadmodum ex sequentibus facile intelliges, me multa de eo tescivisse, quae tecum iam communico. Auctor igitur libri, cui nomen Cosmopolita, fuit natione Anglus, qui in Ducatu Saxoniae aliquandiu commoratus, proiectionem fecerat pulveris, cuius ben ficio quae vis metalla in purum putum converterat aurum. Quidam exiis, quibus praesentibus id factum erat, retulerat id Duci Saxoniae, qui metuens, ne homo iste elaberetur, misit satellites, qui eum in hospitio, ibi una cum uxore diverterat, detinerent et ad se deducerent. Interrogatus a Duce; utrum is ipse esset, qui metalla ista in aurum transmutasset? affirmabat id quidem, nec enim negare poterat, adstanubus its, qui id suis oculis viderant; attamen nescio quid causatus, discessum et varia quaerebat effugia, quibus tamen apud Electorem nihil efficiebat, quippe qui promissis primum, demde minis, vi tandem arcanum illud expiscari conabatur. Cosmopolita iste (ita eum nominabo, quoniam verum eius nomen cognoscere haud potui) qui Ponuficus erat, videns se misere captum, et sua culpa ita illaqueatum esse, an mum inducebat, tormenta et quidvis potius perpeti, quam haeretico tanta suppeditare media, quibus Ecclesiam oppugnare, et bellum inferre posset, eoque fine Deum precatus est, ut sibi vires largiretur, quo in proposito isto perseverare posset. Cum igitur Princeps se nihil precibus ac humanitate sua obtinere posse cerneret, eqvuleo ipsum imponi fecit, unde sine ulla spe revelandi secreti remotus, et sanitati quodamm odo redditus, toties iterum impositus fuit, ut corpus eius dilacetatum et membra distorta apparerent, nihilo tamen magis, ne igni quidem admotus, verbulum eius, quod Dux tantopere scire gestiebat, protulit. Hoc ipso tempore Michael Sendivogius, quem scriptor quidam Polonus per errorem


page 620, image: s620

inter Nobiles Polonos numeravit, cum tamen ex Moravia esset oriundus, et domicilium saltem Cracoviae haberet, forte, ubi captivus detinebatur iste Anglus, versabatur, et qua erat curiositate et chymica scientia imbutus, maximo desiderio videndi hominem flagrabat. Ideoque Electoris aulam frequentans, aulicos eius familiares sibi reddidit, quorum opera etiam tandem in carcerem intromissus, Cosmopolitam istum et videre et alloqui potuit. Hic varia quidem de rebus Chymicis in medium attulit, ad quae tamen alter lente nec satis ad sententiam ipsius respondit. Sendivogius vero; cui curae erat interiora secreti adyta penetrare, tot iteratis visitandi ipsum officiis effecit tandem, ut ipsi secreto et sine metu proditionis dicere posset, quid impendere vellet, siquidem ipsum ex vinculis posset libereare. Miser iste, qui tantum non inter sordes suas ac vulnera periret, ipsi daturum promisit, quo cum tota familia sua per omnem vitam posset esse beatus. Sendivogius itaque res suas composuit, et salutatis amicis, se, propter negotia quaedam, peregre abiturum ac brevi reversurum, dicens, Cracoviam abiit. Ubi vendita domo, quam ibi habebat, reversus est in Saxoniam, et laute habitis, quibus erat notus, eorumque opera etiam, qui custodia Cosmopolitae fungebantur, probe aliquando inebriatis, miserum istum et penitus luxatum Anglum in carpentum, quod eo fine praeparari curaverat, deportavit, qui diversorum istud, ubi uxorem reliquerat, praereterundum esse contendit. Huc ubi venerant, uxori monstravit, unde pulverem, quem ibi abscondiderat, promere debebat, quo facto, illa quoque rhedam conscendit, brevissimaque qua poterant via, ex ditione Ducis properarunt. Appulerant illaesi in Poloniam et Cracoviae exsistentes, Sendivogius memoriam promissi Anglo refricabat, qui ut se se inde liberaret, uncium pulveris istius ipsi donabat. Verum Sendivogius ipsum secretum contendebat, ad quod Anglus corpus suum monstrans, respondit; se tot mala ac cruciatus perpessum fuisse, ne secretum illud divulgaret, idcoque non id ipsi mirum debere videri, si istud porro reticeret: cum et ingens peccatum se commissurum crederet, si revelaret id, quod a Deo tanto studio ac pretio impetrasset. Hoc illud omne est, quod Sendivogius inde reportavit. Brevi post Cosmopolita naturae concessit, atque moribundus dixit, si morbus iste ex naturali ac internis causis


page 621, image: s621

provenisset, se facili negotio, pulvere isto, sanatum fuisse, Atcorpore putredine undique infecto, nervis contractis, et abscissis, non esse quo nunc restitui amplius posset. Post obitum ipsius Sendivogius uxorem Cosmopolitae, secreti istius participem credens, in matrimonium duxit, sed rudem illam ac rei prorsus ignaram postmodum invenit, nec quicquam aliud ab illa accepit, quam praefatum librum XII. Tractatuum, sive Cosmopolitam una cum Dialogo de Mercurio et Alchymista. Quem quidem ille non ex auctoris, sed suo sensu interpretatus, multiplicationem pulveris tentare coepit, inque eum finem praecipue Mercurium istum communem adhibuit. Cum vero is haud esset materia isti negotio conveniens, nihil effecit. Postmodum iterum atque iterum, quamvis diversimode, frustra tamen eandem rem aggressus est. Pragam deinceps contendit ad Imperatorem Rudolphum, quo praesente transmutationem suam instituit, quin imo ipsum Imperatorem, cui pulveris aliquid tradiderat, eam tentare sinebat. In cuius rei memoriam Imperator muro istius Camerae, ubi facta erat operatio, tabulam marmoream infigendam curabat, cui inscripta eranthaec verba: Faciat hoc quispiam aliis, quod fecit Sendivogius Polonus. Id quod quidem adhuc hodie cernere ibidem licet. Postquam igitur experimentum illud coram Imperatore fecetat, cui procul dubio omnem etiam rem aperuit, et in reditu constitutus per Moraviam transiret, Comes quidam istius regionis, qui eum viderat, captivum eum duci et in carcerem conici iussit, sperans se hoc pacto secreti istius, quod illum possidere credebat, conscium futurum. Fama istius rei, quae coram Imperatore facta erat, hominem reddiderat celebrrimum, quamvis iam tum eruditione sua valde esset clarus. Sendivogius ita inclusus, nec sine causa metuens, ne et ipse eodem modo, quo Anglus iste in Saxonia haberetur, lima quadam, quam ab amico forte nactus erat, clathros fenestrae ferreos dissecabat, et fune ex vestibus facto, se demittens, periculum istud evasit. Comes vero coram Imperatore in ius vocatus, et facinoris convictus, non tantum gravi mulcta fuit mulctaus, sed et integrum pagum Sendivogio dare condemnatus, qui eum postea uni ex filiabus suis in dotem tradidit. Redux itaque factus in Poloniam, Mareschallo Regni Magno, cui nomen erat Wolskius, persuadebat, se pulveris istius conficere potuiste magnam copiam, nisi sumptibus hactenus destitutus fuisset.


page 622, image: s622

Wolskius, Cinifloum Vanitatibus addictus, facile homim fidem adhibebat. Sed ut etiam constet, qua ratione Sendivogius ad paupertatem devenerit, altius paululum historia ista repetenda est. Quamdiu igitur ipsi de pulvere suppertebat, genio suo, ut erat ad luxum proclivis, largiter indulgebat. Partem pulveris in experienda multiplicatione perdebat: Partem impendit rransmutandis metallis, quae Iudaeo, qui adhuc Cracoviae in vivis est, vendenda tradebat. Tandem parum sibi pulveris adhuc restare videns, consilium cepit extrahendi ex vino spiritum, inque eum rectificatum residuum pulveris coniciendi. Quemadmodum etiam se se pro Medico venditavit, et curis suis admirandis multis laudem praeripuit. In hoc eodem liquore nummum quendam, vel potius Imperialem Rudolphi, quem possideo, rubro colore tinctum transmutavit, idque in praesentia Sigismundi III. Regis factum fuit, quem ipsum etiam morbo valde molesto, Elixiris istius beneficio, liberavit. Hoc pacto Sendivogius omnem pulveren atque liquorem consumpsit, ideoque Mareschallo Wolskio dixerat, se inopia sumptuum laborare non potuisse, quamvis ecretum optime calleret. Wolskius hoc modo inductus, sex milia florenorum ipsi numeravit, quos tamen Sendivogius inutiliter consumebat, nihil prorsus efficiens. Mareschallus, qui secum dolose actum sentiebat, vehementer in hominem invectus, se eum, si vellet, sin patibulum adigere posse dicebat, condonaturum tamen, si saltem pecuniam reddere posset. Sendivogium interea fama ita undique extulerat, ut Dn. de Mniseck, Palatinus Sandomiriensis, ipsi ad se vocato itidem sex milia florenorum dederit, quo laboribus Chymicis incumberet, quorum ille dimidiam partem Mareschallo reddidit, dimidiam operationibus quidem impendit, sed vano prorsus successu. Tandem cum consumptis opibus ad ineitas redactus esset, circumforaneum agere coepit, et frusta seu lamellas aureas cum argenteis scite ferruminatas, et charactere numismatis publico signatas, Mercurio totas dealbabat. Postmodum simulans sibi adhuc de Elixire suo esse, nummos istos in ignem coniectos ut Mercurius evanesceret, atque partem monetae, qua aurea erat, ignitum rubentemque in suum Elixir tingebat, atque ita argentum in aurum transmutasse videri volebat. Quo quidem apud rudes ac rei istius ignaros, quibus nummos istos carius quam ipsi constabant, vendebat,


page 623, image: s623

aliqualem retinuit existimationem. Cum tamen prudentiores fallaciam facile, eumque secreto isto, quo tantopere gloriabatur, destitutum deprehenderent. Postquam igitur frustra scriptis Angli istius insudasset, in publicum emittere statuit librum, ut periculum faceret; utrum quis esset, qui plura inde assecutus, ea de re cum ipso communicare vellet. Sed ad hanc rem arte sibi utendum esse censuit, verbaque quaedam inserenda, quae ipsum libri auctorem arguere possent, idque eo fine, ut eo minus is, cui ex lectione libri forte licuisset fieri beatiori, aut secretum illud adipisci, dubitaret, se ipsi aperire. Interim non tam effrictae forntis fuit, ut nomen suum aperte praefigere auderet, ideoque illud sequenti Anagrammate expressit: Auctore me, qui Divi Leschi genus amo. Anglum vero istum, praeter librum XII. Tractatuum scripsisse nihil, non dubiis coniecturis colligo, unde simul constat, auctorem tractatus de Sulpure librum illum XII. Tractatuum sibi falso attribuisse, nec fuisse Cosmopolitam. Et ut rei veritas eo facilius appareat, examinetur editio impressa Hagae per Theodorum le Maire anno 1639. cuius excutiam folia. In praefatione XII. Tractatuum dicit, quod integer iste liber, ex propria experlentia ac encheiresi sit depromptus. Repetit foliis 24. 31. et 32. se composuisse librum, ut hominem istum lapidem habuisse Philosophorum minus dubitare possis. Auctor vero Tractatus de Sulpure, eiusdem impressionis fol. 45. ait, quod non elaboraverit Tincturam aurificam, sed eam sibi donatam fuitse ab amico quodam. Unde patet, auctorem huius libri non esse eundem cum eo, qui in XII. tractatibus quatuor in locis affirmat, se consecisse magnum illud opus. In eodem tractatu de Sulpure fol. 48. auctor secredere affirmat, quod Mercurius vulgaris sit vera materia metallorum, quandoquidem refert historiam de Alberto Magno. Id quod refutatum passim in opere XII. Tractatum, ubi intelligentibus probatum Mercurium non esse veram materiam. Porro affirmat, si in ventum sit aurum inter dentes demortui cuiusdam, idex Mercurio esse, quem vivus aut in Medicaminibus aut in unctionibus adhibuisset. Scilicet innuere vult, talem Mercurialibus medicamentis curatum fuisse a Lue Venerea. Quod si hoc mens eius est, fallitur egregie, cum malum istud eo tempore adhuc esset incognitum, adeoque et remedium eius. Ex contrariis istis colligo, auctorem tractatus de


page 624, image: s624

Sulpure fuisse impostorem, qui falso sibi attribuit opus istud Cosmopolitae, neque magna opera inducor, ut credam, auctorem tractatus de Sulpure esse Sendivogium, quoniam non erubuit alteri isti operi tale praefigere anagramma, quo verus crederetur auctor. Id quod adhuc animadvertes in opere XII. Tractatuum pag. 42. ad Lectorem, ubi dicit, non esse cur tantopere in auctorem parvi istius tractatus, qui habuit Lapidem Philosophorum, inquiratur, se cum eodem auctore intimiorem coluisse amicitiam. Vultque videri auctorem illum sibi explicuisse tria ista principia, quae in lucem editurum se promittit. Sed Sendivogius id nullo alio fine dixit, quam ut alliceret adeptos, ne quid ipsum ea de re celarent, quemamodum supra dictum fuit. Verisimile quidem fit, Cosmopolitam ipsi multa de secreto Philosophorum Lapide revelasse, sed numquam quicquam de materia primaria aut primo Agente. Et si tractatus de Sulpure penitius inspiciatur, facile deprehendetur, eum non esse eiusdem ponderis cum altero, neque auctorem eum, qui hactenus creditus fuit. Observandum quoque, Cosmopolitam dicere fol. 2. 6. 7. quod nihil in centro terrae remanere possit, ideoque Archaeum removere et continuo reicere, quae elementa proiecerunt, quae sunt semina rerum omnium. Cui adstipulatur auctor tract. de Sulph. f. 6. quando ait, quod ignis gehennae infernalis sit in Centro terrae ubi Archaeus eum regit. Idem repetit f. 7. quod ignis Centralis calefaciat aquam, id quod dixerat de igne gehennae f. 3. et alibi, et interim tamen quasi sibi contradicit f. 8. ait, quod polus Arcticus virtute quadam magnetica atrahat aquas, quae transeuntes axem mundi exirent iterum per polum Antarcticum. Dubio quidem caret, quod axis iste transeat per Centrum, id est, suo loco, nam revera non exstat; sed ingens iste fluvius sive torrens aquarum, transiens centrum mundi, exstingueret sine dubio ignem istum Centralem, et vi fluminis secum traheret semina omnia, quae elementa proiciunt. Id quod non tantum contrariatue Cosmopolitae afferto, sed et ipsus Sendivogii, qui non erat cum altero quoad eruditionem comparandus, quamvis fuerit doctissimus: Est enim Auctor Tractatus de Sulpure. Obicienti vero: non esse verisimile, quod Anglus mentionem fecisset Poloniae in libris suis, quemadmodum cap. 10. fol. 22. refert, quod mala punica ibi non tam feliciter proveniant, quam in Italia; Respondetur, quod id insertum sit


page 625, image: s625

a Sendivogio, idque saltem in secunda editione, cum id in priori Cracoviae anno 1604. imperessa non exstet. Sicut et ea, quae de Salinis regni istius afferuntur; ut et quae fol. 34. quod non voluerit in lucem emittere librum istum, et fol. 77. nisi eius conditionis esset etc. habentur, adiecta sunt a Sendivogio, ut eo facilius Adepti sua arcana ipsi revelent. Multa adhuc alia ex duobus istis tractatibus afferre possem, quae probarent, hosce duos Auctores esse diversos, et quod posterior sit Sendivogius, qui proris opus falso sibi adscribit. Obiit Sendivogius eodem anno, quo in Poloniam appuli, hoc est, 1646. magna conflicatus egestate, summis miseriis, et maximo senio. Ego persevero, Domine etc. Datum Varsoviae d. 12. Iunii, Anno 1651.

Addam etiam (pergit Borellus l. c.) quae ipsemet hac de re rescire potui. Quoniam igitur Cosmopolita nomen suum non expressit, variis eum indigitarunt titulis, qui mentionem eius fecerunt, velut Maierus, Libavius, Crollius et alii. Quidam enim ipsum nominarunt Heliocantharum Borealem. alii Nobilem Sarmatum, Nobilem Polonum etc. Maierus ipsum collocat inter duodecim Heroas mensae suae aureae, et Crollius testatur, vidisse effic aciam Tincturae eius. ut et transmutationem Metallorum imperfectorum in aurum. Cum peregrinationibus adhuc addictus esset, ausus fuit coram curiosis quibusdam et scientiae iftius cupidis, proiectionem facere, qui, quod illos secreti nollet reddere participes, ipsum persequuti sunt, et in carcerem coniecerunt. Inter illos, qui ipsum male habuerunt, videntur quoque Reges quidam ac Principes fuisse, quemadmodum ipsemet innuere videtur in loco quodam, ubi recenset calamitates suas, in quas ob nimiam inconsultam in artis veritae ostendenda audaciam inciderat. Captus enim turri inclusus fuit, et quadraginta hominum custodia stipatus, ita ut non possibile videretur eum evadere posse. Aliquando tamen custodes suos hoc modo allocutus est: Si verum est, de quo accusor, nonne Vos egolonge maioribus divitiis cumulare possem, quam is, qui me vestrae commisit custodiae? Quibus et aliis argumentis illos persuadens, sibi addictos reddidit, et omnes secum abduxit, eorumcue famulitio in itineribus suis per Europam usus est. Praeter hanc historiam exstat adhuc alia magis memoranda et utilior, scilicet quod Imperialis argentei in igne rubefacti dimidiam partem oleo


page 626, image: s626

quodam tinctam in aurum converterit. Idque in praesentia Defuncti Regis Poloniae fecisse, et eofacto, ex aula eius se subduxisse dicitur. Rex vero a quibusdam inductus misit, qui eum persequerentur Lutetiam usque, ubi captum et deductum in Poloniam turri isti, unde eum evasisse ante dicebam, inclusit. Hic Imperialis diu inter cimelia Regis Poloniae asservatus fuit. Tandem tamen in manus Domini de Noyers, Secretarii Reginae Poloniae, qui eum secum Parisiis deportavit, et non solum videndi eius copiam, quibus id libebat, fecit, sed particulas inde diversas explorandas dedit, quae tamen purum et undique sine ulla mixtura sincerum aurum continebant, quemadmodum omnes nummi per Tincturam Philosophicam facti: ita enim distinguuntur a communiori moneta, quae numquam absque Mixtura invenitur. Et ut appareat nummi istius partem revera esse transmutatam, nec ex diversis frustis consolidatam, praeter quod ibi nulla ferruminatio apparuerit, illa tota fuit porosa in parte ista conversa. Et quoniam aurum solidius et ponderosius est, quam reliqua metalla, non potuit eandem undique formam retinere, sed utique porosa fieri debuit. Equidem hoc optimum transmutationis nostri saeculi exemplum esse credo, cui addendum quoque experimentum istud, quod du Bois pulvere, quem a Perier compatre suo acceperat, fecit. Aurum enim istud Cupella examinatum, seu catillo probatorio impositum, secus ac reliqua metalla, quae in hoc examinis genere, de quantitate sua perdere solent, augebatur, quoniam partem plumbi in naturam sibi summogeneam convertebat, quod plus Elixiris, quam opus erat, contineret. Nam du Bois iustam quantitatem ignorans, adeoque metuens, ut effectum monstrare posset, plus quam requirebatur, apposuerat. Verum de Sendivogio nunc satis dictum esto.

EPIGRAMMA. In vere aureos de Lapide Philosophorum Tractatus ANONYMI LESCHI.

Sunt multi lapidis nostri queîs fabrica sordet;
Hi sordent merito, Maxime LESCHE, Tibi.


page 627, image: s627

Maxime LESHE placet Tibi triga: DEUS, NATURA. ARS.
Triga Tibi haec placeat, Maxime LESCHE, diu.
Perge mari uxorem coniungere, solvereiunctos
Perge; Deus foveat coepta secunda diu!
Prge malos Chymicos convellere, perge docere:
Ut ne dilapitent omnia pro lapide.

IOH. HENRICUS ALSTEDIUS, Professor Philosophus.

SCRIPTA.

Duodecim Tractatus, de Lapide Philosophorum, auctore me, qui DIVI LESCHI GENUS AMO (Per Anagr. MICHAEL SENDIVOGIUS. Leschum, seu genus Divi Leschi amat, id est, Polonos, apud quos colitur Sanctus ille, qui eorum Rex olim fuit. Conf. Borelli Biblioth. Chymicam p. 78.) Parisiis 1619. in 16. Argent. 1613. in 8. Colon. 1613. in 12. Exstant quoque in Volumine IV. Theatri Chemici p. 420. edito Argentinae 1659. in 8.

Aenigma Philosophorum ad filios Veritatis. Vide Theatrum Chemicum l. c. p. 442.

Dialogus Mercurii, Alchymistae et Naturae. ibid. p. 449.

Cosmopolitae Novum lumen Chemicum, e naturae fonte et manuali experientia depromptum. Pragae 1604. Regiomonti 1614. in 12. Francof. 1606. Colon. 1617. in 16. Lutetiae 1608. in 12. Witteb. 1623. in 8. Genevae 1628. in 12. 1630. in 8. Venetiis 1644.

Gallice. Paris. 1618. in 8.

Anglice. Lond. 1650. in 4.

Tractatus de Sulpure. Hagae-Com. 1619. Genevae 1653. in 8.

Gallice, Paris. 1618. in S. Anglice. Lond. 1650. in 4. Germanice. Argent. 1628. in 8.

Lucerna Salis Philosophorum a Sendivogii Filio in lucem edita. Amsterod. 1658. in 8. Germanice. ibid. 1658. in 8.

Commentatus quoque est in Sendivogium quidam, qui se ficto nomne Graeco )*andro\s2 *o)/rqos h(/lios appellat, vero autem nomine Andreas Orthelius dictus est.


page 628, image: s628

Titulus est talis: Michaelis Sendivog I, Poloni Lumen Chymicum, novum, XII. Tractatibus divisum, et totidem antiquis figuris in Germania nuper repertis, Notisque clarissimis illuminatum, renovatum, illustratum, opera et studio )*andro\s2 *o)/rqos h(/lios. (licet rectius scriberetur o)rqo\s2) Erfordi 1624. in 8. Hunc Orthelii Commentarium Gallice curis suis traductum esse scribit Petrus Borellus in Biblioth. Chym. p. 12, 79.

Legatur, si lubet, de Sendivogio eiusque scriptis limatum iudicium Celeberrimi Dn. D. Morhofii, in pereleganti libello de Metallorum Transmutatione p. 149. 150. 151.