07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 408, image: s408

DANIELIS PERCKRINGERI PARENTATIO PROSAICA, SUPER Luctuosissimo Obitu Undique Celeberrimi, et undecumque Doctissimi Viri, ANTONII AEMILII, Historiarum et Politicae Exemplaris in Academia Ultraiectina Professoris Ordinarii, Polyrhetoris et Polyhistoris in comparabilis.

DE Antalcada Lacedaemonio, consarcinatore et compagin atore famosissimae pacis, initae inter regem regum Artaxerxem Mnemonem, et Mavortiam Graecorum gentem, quae ab Auctoris sui nomine Pax Antalcidae vocari meruit, de hoc Antalcida Lacedaemonio, more suo Laconissante, referunt palliatae historiae conditores, eum, cum anonymus Sophista forte recitaturus esset catalogum logiorum atque elogiorum Herculis Thebani, Iovis satu editi, si credere dignum est, aut Amphytruonis verius et Alcumenae seminio proseminati, ex abrupto intercessisse, interfatumque, cucurbitatium illum encomiasten, vel, si mavis,


page 409, image: s409

viti-praeconem, interpellasse in haec verba: Quis Herculem vituperat, ut opus sit eum laudare? Nae apposite, meo iudicio! Supervacanei quippe laboris esse videtur, commendare conspicuos perindeque absonum, atque si quis in sole positis facem et funalia praeferre, accensuque luminum claritudinem diei adiuvare gestiat. Liceat mihi, pace tamen quod fiat vestra, auditores, hodie ex hoc loco *a)ntalkidi/zein, et compendifactis compendifaciendis, idem gemino modo pronuntiare de no stro *makari/th|, vere Hercule qaumatou/rgw| kai\ a)potropai/w| tw=n kaktw=n, domitore atque averruncatore monstrorum, non corporis, sed animi, non temporum et locorum, sed morum ac humorum: Quis AEMILIUM nostrum, magnum, maioren, maximum AEMILIUM nostrum, numquam sine praefatiuncula laudis nominandum, vituperat, ut post fata ac funera eum postliminio opus sit laudarier? Cui enim non intime et extime notus hic Hylas? Cui non studiorum suorum claritudine innotuit ialter hic Scipio Nasica, corculum qui Rei publicae togatae quondam a Populo, optimus vero vir a Senatu iudicatus, dignusque Patribus visus, qui Magnam Matrem Tellurem, tunc primum in urbem gentium dominam ex Phrygia advectam, in eam introduceret; eiusdemque imitatione noster nostratem hanc Novellam Academiam, Patrum Conscriptorum animo ac voluntate, in Inclitam hanc Urbem Ultraiectinam, praemisso anteambulo sermone panegyrico, in Templi Dominici augusto auditorio, cuius sermonis, si bene admemini, hoc tunc fuit caput. Quia tamen fere moribus fit, verum improbis et improbandis, ut laudem alii mereantur, alii vero habeant, nemoque sapienter laudari possit, (verba sunt Salviani, Christianissimi scriptoris, et novi sui temporis Ieremiae,) nisi in exitu vitae, non in pueritia, non in iuventute, non in statu rerum incolumium, non in successibus et prosperitatibus secundorum, quia in his omnibus, quicquid laudatur, incertum est, ideoque quam diu quis subiacet mutationi, nequit cum securitate laudari, saltem iuxta Solonem et Solonistas, quorum hic Solonismum sequitur, horsum, ne per incuriam, aut memoriae lapsum, adeoque per immemoriam, praeteritus compertae pietatis, honestatis, eruditionis heros videatur, nostris que inornatus relictus chartis, ex quo ex hoc hypogaeo, dicam, an apogaeo, ex inferioribus, inquam, provinciis in superiores profectus est, cominus Agonia sive Agonalia eius, hoc est, Heroicam


page 410, image: s410

Vitam et Mortem, brevibus, quasi in bene lineata tabella, deline abimus, penicillo quidem nostro, at coloribus alienis, suppeditatis e domo mortuaria defuncti. Cui rei dum operamur, togam quaeso cum Catone Censorino paulisper componite, et cum ea insimul animum togatum. Unde autem potissimum textum huius praetextae, texentis historiam tou= *makari/tou, Exprofessoris AEMILII, quo Academia, a primis suis incunabulis, vix habuit Professorem parem, saltem non superiorem in Facultate, detexam, unde? Annon commodissime a Patria, sive natalitio solo, quod cuique Polus dedit, non Arcticus, non Antarcticus, sed Olympicus, id est, Deus, utrius que poli politor, qui, quemadmodum avibusaerem, piscibus aquam, animantibus feris silvas et montes, in Oeconomia mundi assignavit, ita hominibus terram, Africam aliis, Asiam aliis, Europam aliis, pro natabilbus dedit, illi Aegyptum Africae, isti Syriam Asiae, huic Graeciam Europae, in ipsa Aegypto, illi Alexandriam, in Syria isti Damascum, in Graecia huic Athenas. Unde triplex resultat Ius Orginitatis et Urbinitatis, Universale, quo de quis Africanus Asiaticus aut Europeus audit, Particulare, quo de Homo Aegyptius Syrus aut Graecus, et Singulare, quo de Civis Alexandrinus, Damascenus aut Atheniensis. Noster heros, servato triplici hoc iuris intergerini discrimine, notione fuit Euro peus, quae pars mundi ceteris praefertur, et quoad togae, et quoad sagi studia, natione Germanus, vere Germanus, non magis nomine, quam re et professione, facie, quam persona, nativitate Aquisgranus, sive de Urbe Aquisgrano, sic denominata, inde a saluberrimis calidarum aquarum natabulis et medicabulis, hinc vel a Grano, Netonis fratre, minimum agnato proximiori, vel a Serenio Grano, Praeside Romano, qui hanc primulum condidisse fertur, rerum per Imperium potiente Adriano. Haec urbs adnovitium vitae candidatum prima sinu suo excepit, fasciisque rubentem, atque adhuc a matris utero fumantem, involvit, hanc voce sua primulum consalutavit, pedibusque suis pressit, hoc clariorem, quod Caroli Magni palatio eosuperstite, et Mausolaeo, eo e vivorum contubernio sublato, inclaruit, lapsuque temporis Romano-Germanicorum Imperatorum coronatione, quae fiebat per coronam ferream, pendentem in summis lacunaribus templi primarii, quo coronati modo, praeter Ludovicum Pium, Lotharium, Henricum Aucupem,


page 411, image: s411

Rudolphum Habspurgicum, Adolphum Nassovicum, Albertum Austriacum, Ludovicum Bavarum, Wenceslaum Ignavum, et Sigismundum eius fratrem, Maximilianum item et Ferdinandum, huius nominis primos, tres Ottones, quatuor Henrici, tres Friderici, duo Caroli, Quartus et Quintus, observataque fuit haec consuetudo tantisper, donec desuetudo contrariam consuetudinem cassavit, fecitque cessare. Hodie non tam urbs est, quam cadaver urbis, et bustum, in cineres nuperrime redacta tumultuario incendio. Verum enimvero, quorsum haec tam multa de patria? Ut intelligatur, auditores, quod, quemadmodum ea, si cui benignitate boni genii obtigit clara atque illustris, ortum alumni sui nescio quomodo reddit illustriorem, sic si cui malignitate mali genii, aut magni geniorum genii potius, eadem contigit abiecta, obscura aut infamis, eam eius natales nescio quomodo tenebris suis obscurare, aspersionumque maculis foedare, nisi quod hoc fallere dicunt, si vel nobilem patriam quis scelere suo ignobilitarit, v. g. Cloduis aliquis aut Catilina Romam, omnium urbium matrem et reginam, terrarum columen et caput, orbis terrarum epitomen, mundi templum, domicilium imperii, omnium regum et nationum arcem, vel ignobilem patriam virtute sua, et recte factis, nobilitarit, v.g. Aristoteles Stagiram, Ulysses Ithacam, in asperrimis saxulis velut nidulum affixam. Olim certe magno honori datum esse legimus, si quis Graecus audiret, vel Latinus, Civis Atheniensis, vel Romanus, quae res Thalem Milesium quondam movit, ut Dîs gratias triplici nomine ageret, puta, quod homo, et non bellua, mas et non femina, denique Graecus et non Barbarus, natus fuisset; contra vero probro datum esse accepimus, si quis audiret monosyllabus Phryxx, Thrax Cres, bisyllabusve Mysus vel Lydus. Nec abs re utrumque utrinque. Multum quippe refert, de mente Satyrici, sitne quis

Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis?

Corinthiusne quis, an Atheniensis, quoniam Athenis melior multo luna lucere, quem Corinthi, veteridicterio. Sed scilicet magis interim spectandum, ut quis moratus, et quî educatus sit, quam ubi natus, praestatque in comparatione, alicui dedecori esse patriam, quam ipsum patriae, quod responsumi quondam dedit cuidam Atheniensi, sibi natale solum petulantius exprobranti, Anacharsis Scitharum Socrates. Sed transeo recta a Patria ad Parentes herois nostri literarii.


page 412, image: s412

qua Remotos, qua Propinquos, qua Proximos. Remotiorum parentum nomine mihi veniunt Maiores de Familia Melia, ex qua kata\ pro/s1qes1in, sive per appositionem capitis, noster, ut erat o)nomatopoio\s2, felix faber in cudendis vocabulis, fabrefecit Aemiliam, quid habentem de idiotismo Romano. Propinquorum parentum titulo agnosco ascendentes, a secundo gradu usque ad sextum inclusive, quos omnes constat Deo et virtuti usque litasse, quasi patrissando et matrissando, patragaqi/an maiorum excipiente a)ndragaqi/a| minorum, faculam virtutis alteris tradentibus, accipientibus alteris, de manu in mannm, quasi per lampado. fori/an gentilitiam. Proximorum parentum locum sibi vendicant uterque parens, et a quo genitus est noster, qui pater alio nomine, et ex qua genitus est idem, quae mater alio nomine, illedispositione naturae generantis gignens in alio, non in se ipso, haec gignens ab alio in se ipsa, at non a se ipsa. Quis ille, et quae illa? Pater tou= *makari/tou fuit Ian Meles, qui consulem egit plus vice simplici Hassellis Leodiensium, unusque ex Octoviris fuit, quibus hodieque debent leges suas patrias Hassellenses, ut olim Romani Decemviris leges duodecim tabularum, quas Patres rogarunt, Populus iussit. Mater fuit Elisabetha van Hobraecken, Filia Antonii van Hobraccken, et genionobilis, et genere in cuius rei Probam suppetunt documenta domestica non una. Hi exoriente procella persecutionis, tantum non eiecti sedibus patris, quo conscientiae suae facerent satis, hac occasione religionis ergo lares suos trausferre Aquisgranum, atque ibi fortunarum suarum domicilium constituere coeperunt, transgreffi ex vicino agro Leodiensi in contiguum Iuliacensem, altero parente uterum ferente, ex quo prodiit hic pullus insigniter cristatus Antonius Aemilius, tunc Melius, anno salutiferi partus, post millesimum quingentesimum octuagesimo nono, vicesimo Decembri, die Mercurii, circa sextam vespertinam. Sed iuvat audire super hoc argumento Aemilium redivivum, hodoeporicam vitae suae, quae nil aliud quam hodoeporia, deponentem de se in haec verba, quae artectis auribus accipite, sultis ab Hercule vestro, partim apud superos, partim apud inferos, constituto. Antonius Aemilius natus est Aquisgrani, anno M DC LXXXIX. parentibus gente et domo Brabantis, Iano Aemilio, et Elisabetha ab Hobraeken: Pater prima iuventa Antverpiae, dein


page 413, image: s413

Romae, mercaturae operam dedit, et domum denique reversus, eandem continenter exercuit, missis in exteras regiones mercimoniis, inprimis in Britanniam, quo subinde commeare consuerat. Cum autem a tenera aetate Pontificiae superstitioni in nutritus, Romae, quod ipse nonnumquam inter familiares narrare solebat, Italos, in ipso sacro Missae, de suis impuris amoribus confabulantes audrsset, Romanam religionem primo supectare, et magis magisque in dies coepit fastidire, ac Reformatam denique tacite amplecti, adeo ut in Eburonibus iterum consul designatus, verae pietatis causa solum vertere, et inter alienos sospitari, quam apud suos maximis extolli honoribus, maluerit. Aquisgranum itaque, una cum parturiente uxore, et tribus liberis, profugus, et mox in Ecclesiae Presbyterium adscitus, filium suscepit Antonium Aemilium, qui inibi a prima pueritia Latinis literis imbutus est a Iohanne Kunio, viro litteratissimo, et gymnasii apud Aquenses praefecto: cum vero mandato Caesaris templa Reformatorum et Scholae claudi iuberentur, sub eodem praeceptore, in Iuliacensem agrum profugo, sua studia constanter persecutus est, quoad una cum parentibus migraret Dortrechtum in Batavos, ubi Rectori Adriano Marcello, et mox clarissimo viro, Gerardo Vossio, in disciplinam traditus est, a quo gnaviter eruditus, et Academicis lectionibus iam maturus, Lugdunum, ad capiendum uberiorem ingenii culum, missus est, ubi Rudolphi Snellii, celeberrimi id temporis Mathematici, et Dominici Baudii, Professoris Historiarum, frequens auditor fuit, et Iosephi Scaligeri cultor et adwirator maximus. Dein visendis exteris Academiis quadriennium impendit, ac primo Heidelbergam concessit, in contubernium celeberrimi viri Davidis Parei, et prae ceteris eius loci viris clarissimis, inprimis Dionysio Gothofredo, I. C. Hippolyto a Collibus, Marquardo Frehero, et Iano Grutero, familiariter usus, ad Palatinam Bibliothecam frequenter admissus est, praecipue Graecorum codicum studio, quo tum potissimum tenebatur; hinc Argentinensem Academiam, et mox Gallicas prope omnes adiit, ubi in illustris viri, Philippi MOrnaei, Plessiaci Domini, amicitiam recepto, quae eius erga exteros singularis erat benignitas, quoru~vis librorum fuit copia. Utque a popularium turba, qui ad Ligerim frequentes coire solent, longius secederet, in Aquitaniam denique profectus, aestivos


page 414, image: s414

menses in Monte Albano, et agro Tholosano, exegit: Novissime, Galliarum extima circulatus; aliquandiu in Allobrogum et Rauracorum Academia, subsedit, Coloniensi quoque et Lovaniensi perlustrata. Domum redux, cum iam explesset annum XXV. protinus suo praeceptori Gerardo Vossio successit in Dordraccno, et paucis annis post, hac in urbe Hierony miano praefectus est; Lugdunum denique ab Academiae Curatoribus vocatus est, per Clarissimum virum Constantinum L'Empereur, sed Ultraiectinam conditionem praetulit, ubi ad Historiarum professionem delectus; pet annos plus quam XXVI. ennarravit Annales Taciti, et quandoque aliquem ex libris Suetonii? Hactenus redivivus Aemilius, in cuius scripto authentico testimonio, quod loco mille testium merito esse debet omnibus; (absit emim; ut fidem defuncto negemus, quam adhibuimus adhuc vita fullgenti,) quoniam quaedam abbreviata, quaedam plane praetermissa, videntur, ideo in supplementum et complementum, qua indictorum, qua dictorum dicendorumve, huic togae consuendae assuenda est haec fimbria, Sciliect Rector Hieronymiano iure optimo maximo datus noster, ab am plissimo Senatu Ultraiectino, anno saeculi sexti decimi unde vicesimo, postquam post domuitionem ex Gallia; per quadriennium modo non integrum, Sch lae Dordracenae summa cum laude praefuisset, successor Vossio, ad Professioneni Lugduno Batavam evocato, designatus in Praefectura Scheilastica. Rebus domi Scholaeque constitutis, de socia tori serio cogitare coepit, connubioque felici sibi associavit, anono saeculi currentis vicesimo tertio, Agnetam van Langen Vollenhovianam, virginem nobilem, ??? am Iohannis van Langen, Ecclesiae Ultraiectinae Ministri, eademque Deputati ad Synodum Dordracenam, quae id temporis forte celebrabatur, neptem vero Rudolphi van Langen, Ducis Legionarii in militia Belgica, et Excubiatum Suppraefecti. Ex hac stante matrimonio sustulit unicum filium Iohannem, patri supparentantem in praesenti choragio, ut paternarum opum heredem ex asse, ita et virtutum patriarum, praeterque praenominatum filium binas filias, Elisabetham et Gertrudem, ambas praedefunctas ante utrumque parentem defunctum. Haec domiacta, et apud privatos penates. Publice se omnia bene habuerunt, nisi quod aliquot annis post Schola quasi eclipsin passa est, abdicante se Rectoratu eius nostro, sed non


page 415, image: s415

toto vertente quadriennio ad vetus praesaepe suum revocato, addito auctario Professionis Historicae in Illustri Schola. Factum id anno tricesimo quarto, decimotertio mensis Decembris. In continia aut interfinia huius temporis incidit Vocatio Lugduno Batava ad Professionem Graecam, quae aperta er at per discessum Vossii ad vicinos Amstelodam enses, quamvis haud dubie secutura fuerat alia priori pinguior, secutura, dico, sed longo intervallo, in locum Heinsiiemeriti, nisi Pallas Ultraiectina huic conatui iniecisset securim, aucto stipendio Aemiliano, sub decessum Schotani Iurisconsulti ad prensatores Batavos. Hic vero, qua dexteritate, aequanimitate, sedulitate, fidelitate, humanitate, quove adeo cum apparatu ac successu, semel mandatam sibi provinciam Academicam, domi administrarit, per viginti sex amplius annos, patietes, ma\ *dia, et pulpita ac subsellia Academica, siquidem his usuta vocis esset, locupletissime, vel abs se, etiam me intestante, testari possent, palmamque studiosis, idem contestantibus, facere ambiguam, quos instar Heliotropii miraculo eruditionis undique ad se traxit, corculum orbis literati, Musa, inquam, decima, et Gratia quarta, Aemilius. Dico, miraculo eruditionis Sive enim in homine Professore desideres Latinitatis et Graecitatis cultum, nae ille fuit Latinissimus inter Latinos, Graecissimus inter Graecos! Sive Antiquitatis mysterium et scrutinium, naeille fuit Antiquarius, si quis alius! Sive Historiarum, tam Archaicarum, quam Neotericarum, familiarem cognitionem, nae ille fuit Historicus primae cerae, neque tam Polyhistor, quam Pantohistor! Sive Eloquentiae studium, nae ille fuit in oratione Graecus Ciceto Demosthenes, et Latinus Demostheves Cicero: in carmine vero, Graecus Virgilius Homerus, et Latinus Homerus Virgilius! Sive Donum (*ermhnei/as2, naeillefuit alter Hermes hac parte! Verbo to\ pa=n. Me quod attinet, equidem mihi videor etiamnum illum videre audireque, iam dissertantem e contione Academica in Tacitum, iam in Suetonium, iam alloquentem Augustum Imperatorem, artibus Politicis statuminantem Imperium, iam exercitum Romanum, armis Arminii undique circumvenrum, iam debacchantem et destomachantem in Seianum, iam consolantem Germanicum moribundum, iam improperantem Caligulam, iam liberius atque asperius invehentem in iracundum Rectorem populi, ambitionemque civilem, iam commendantem bellum,


page 416, image: s416

disrecommendantem pacem, iam erudientem et instituentem Ordines Foederati Belgii de maximis momentis rei maritimae, tanta vocis et manus maiestate, qua utraque valuit, singulari naturae pariter et artis privilegio, ut non tam verba facere Aemilius, quam Hortensius aut Gracchus, cui contionanti eburneola fistula servus Erycinus clam inflare sonum, quo illum aut remissum excitaret, aut intensum revocaret, videretur. Tantiaestimii vir cum fuerit Aemilius, tamen nec Historica, nec Oratoria, nec Philologica, nec Philosophica, nec Politica Studia, immo omnes novem Musae, collegialiter congregatae, quae in ipsius capite, tamquam in vivo atque inambulante Musaeo, cohabitarunt, eum nec a morbis, nec a morte, absolvere potuerunt, quin aegresceret primo, hinc aegrotaret, demum moreretur more maiorum, morte sua consignans vetus Senatusconsultum: Terra es, et in terram postliminio redibis, homo in humum scilicet, ex qua sumptus est, alias immediate, morte intempesta, inopinata, inexpectata, quam expeditissimam et expedientissimam olim pronuntiavit Iulius, suoque huic pronuntiato fidem fecit exemplo; alias mediate, praemissis apparitoribus mortis, quos olim Letus, devictus ab Hercule ad bustum Alcestidis, et curatus a Phaeraeo Medico, huic promisisse fertur, cuius promissi compos quoque suo loco factus est noster, a quatuor ex ordine viatoribus, de ultima necessitate, multo ante praemonitus, citatusque ad vadimonium mortis, puta a nephritide, hernia, podagra, et cachexia, qui morbi sicut et cognata symptomata, ceu sunt, psora, scabies, defluxiones, oppilationes, tusses, febres, phthisis, sellulariam ac sedentariam vitam prositentibus, qualis quoque etiam est litteratorum, Quid enim litterati aliud, quam sessibula mera, Plautina dictione?) oppido quam familiares esse solent. Ac nephritis quidem, (quae vox accipitur in sua latitudine, in diatribis Medicorum, pro omni affectu, quo oi( nefroi\ incommodantur et infestantur, verum hic loci presse ac compresse pro calculo renum et vesicae, orto ex humore seroso, pariente stillicidii difficultatem, tanto tamque acuto cum cruciatus sensu, ut Medicorum filii pro Maxima habeant, si per leges naturae fieri posset, intestino hoc tormento proditores patriae excarnific andos esse,) haec nephritis, perpeffitium senem nostrum, cui nunc inferias Aca demicas persolvimus, primulum invadere atque inquietare coepit


page 417, image: s417

ante sexennium, in itinere, quod ingressus erat pater, tempore diludiorum Academicorum, cum suo unico Aquisgranum versus, salutaturus adhuc semel natale solum, eademque consalutaturus natalem urbem, dans hoc officium pietati in patriam, cuius fuit studio sissimus amantissimusque. Hanc anno post, sive ante quinquennium, quasi ex compacto, excepit hernia, causata ex descendentia intestinorum, e loco suo naturali, in scrotum, id nominis sortita a)po\ tou= e)/rnous2, sive a ramo, eo quod, ubi in scrotum praecipitat, figuram rami prae se ferre videatur. Herniam secuta est bienniopost, sive ante triennium, arthritis, quae podagra Latinis, quasi a)/gra tou= podo\s2, pedis captura divitum quae patadisus vulgari dicterio audit, vera autem re lautumia est minime lauta. Postremo ante trimestre praeter propter, amissa consorte tori, quam tenerrime amabat, (a cuius obitu, dicam, an abitu, numquam inducias, nedum pacem, domi habuit,) ecce ad tria pessima KKK. nephritidem, arthritidem et herniam, accessit quartum K. persuade cruditas stomachi, coniuncta cum cachexia, sive nequam habitu corporis, atque ita ad triplicem vexam, quasi alluvione quadam malorum, affluxit quarta, animans et commasculans tres priores in caput decum bentis, qui, cum quatuor morbis sonticis conflictaretur et afflictaretur, tandem deficiens viribus, sub quadruplici hoc onere, cui ferundo vix humerosus Atlas, aut lacertosus Hercules, erat par, hostibus suis dedit victas manus, herbamque, quod aiunt, porrexit, Atque ita Heros Aemilius, in primo ardore et paroxysmo lectionum publicarum, cum eum, facto impetu, hinc duo, inde totidem, aggressores hostes, uno agmine invaderent, (ne Hercules quidem adversus duos, nedum quatuor!) neque tantum pausae darent, ut auditoribus suis dice ret ultimum vale, prout apud animum suum constituerat, ecce post sex septimanarum decubitum, convasatis sarcinulis suis, secundum Rector Academiae, et multoties Senior Ecclesiae, spiritum naturae, (naturae autem? immo Domino naturae,) resignavit, non sine cordolio et dividia omnium bonorum, maxime vero domesticorum, et civium Academicorum, in medio aestuario tumultuantium morborum, et voce, et gestu, et animo, sibi constans, ut non alieno a vitae desiderio, absque ferreis his com pedibus esset, ita nec averso a mortis approximatione, ut qui multo ante didicisset in schola Christi, e verbo dominico, diem hanc emortualem alterius vitae natalem esse,


page 418, image: s418

mortemque, quam ante nos passi sunt omnes, et post nos passuri sunt omnes, sine privilegio exceptionis, aut praerogativae, non tam exitum esse, quam transitum ex Aegypto per mare rubrum in terram Canaan, (iuvat a)llhgorizein) quas cogitationes qui affert ad mortis meditationem et commentationem, nae ille non moratur, sed aequo animo moritur, prout mortuusque est noster Aemilius, paulo ante mortalitatis et mortis, nunc immortalitaris candidatus, ex quo in vivis esse desiit, id quod factum circa confinium quintae antelucanae, duodecimo Novembris die, anno aerae Evangelicae, post millesimum sexcentesimo sexagesimo, Professoratus vero anno vicesimo septimo initiali, cum biduo ante ad calidas preces Gisberti Voetii, et Iodoci Lodensteinii, clarum reposuisset fiduciarium et valedrctorium Amen, idemque reiterasset eodem animo ad Ioannis Flamani supplicationem devotam, septihorio ante decessum, Exuviae defuncti, de consilio Medici, eorumque, quorum intererat, apertae per chirurgum publicum, et tres calculi in affectis partibus reperti, in dextro rene unus, referens ad vivum colorem et magnitudinem ungulae gingiberis, in sinistro alius, ad magnitudinem cochleae marinae corniculatae, priori maior, in vesicae vero recessibus hinc tertius, voi anserini, rotundati magis quam rotundi, magnitudine, duobus alveolis, quasi arte ductis, conspectior. Sed mitto malignos Saturni calculos, animi qui sunt eculei, et corporis carnificina mera, benignumque sententiae meae calculum, pro editis atque ineditis in re litteraria monumentis a defuncto, pono, quae minime cum eo contumulanda consepeliendave. Quae illa? Orationes et Poemata omnis generis, cedro vivaci, an caelo, dignissima, sed digniora interim, multa arte elaborata, saepiusque recocta, scholia in Tacitum, et ad Tacitum, non magis racenda, quam ipse Tacitus, cur? quia enim quomodolibet genium atque ingenium commentatoris exprimunt, non secus ac filum parentum filii inde dicti. Verum enimvero, quid ego vivum characterem Aemilii mortui apud mortuos quaero hoc est, libros, qui mortui consiliarii; vivi vigentisque potius iconem intueamur, in dictis et factis, non scriptis. Atque adeo, quid impediat quaeso, quo minus dictum Aemilium, propter similitudinem vocis, orationis, incessus, gestus, denique morum et humorum, cum Viro Magnanimo, prout eum in moralibus descriptum it Aristoteles, parallh/lws2 coronidis loco


page 419, image: s419

conferamus, hoc amplius. quia non ovum ovo, ficus ficui, similior, quam illehuic, hic illi. Quid ergo Aristoteles, Peripateticorum pater? Ille vero gnhs1i/ws2 magnanimum ita delineare ingreditur, ut huic adscribat, cum alias, qua animi, qua corporis, qua fortunae, dotes, cum has, quod sit dominus passionum suarum, et neque secundis rebus erectior, neque adversis desectior, quod inquerulus et insupplex, inadmirator, immemor iniuriarum, invindex, inconviciator, indissimulator, quod nihil minus, quam pronus ad laudandum, vel vituperandum, ut non laudator sui, ita nec adulator aliorum, quod aperte amicus et inimicus, verax, liberi animi atque linguae, con versabilis, munificus, verecundus, vocis gravis, orationis sedatae, incessus tardi, denique pulchrarum potius et infructuosarum, quam fructuosarum atque utilium rerum, possessor: quae charismata omnia sic in unum Aemilium consluunt, quem admodum in circumfluum oceanum flumina. Ut ad singula me dedam: Dominus passionum suarum est Magnanimus; mortificando eas domi moraliter, ne quo pacto obstent virtuti, sed huic ancillentur, tamquam famulae et pedissequae rationis. *parallh/lws2 Aemilius! Nec rebus secundis erectior, nec adversis deiectior, est Magnanimus, dum, utcumque ceciderint Iovis taxilli, tam e)utuxh/mata, quam dustuxh/mata, recte atque erecte fert, neque secundis rebus sublimatus laetitia, neque adversis profligatus maerore, et neque perturbationi, neque fortunae, neque hominibus, succumbens. *parallh/lws2 Aemilius! Inquerulus et Insupplex est Magnanimus, dum de rebus ad vitam necessariis, si forte hae ei desunt, non muliebriter conqueritur, aut aliis eo nomine supplicat, propterea quod omne querulum sua natura sit invalidum, hocque communiter factitent illi, qui toti in his rebus sunt, omnem operam ponentes in re familiari conquirenda, quae res a genio atque ingenio magnanimi alienissima, quem sicut taedet queri, ita pudet, pigetque supplicare. Hinc non plorat, si forte non sit factus praetor Romanorum, non consul, aut si consul, quod non prior: non queritur de ariditate et ficcitate, si aestus est, non de inundatione, si ubertim pluit, non de sterilitate, si infecundior annus est, non de vilitate annonae, si idem est fecundior, scit ei, qui per frequentia urbis loca properat, in multos in cursandum esse, alicubi labi necesse esse, alicubi respergi, *parallh/lws2 Aemilius! Inadmirator est Magnanimus, quia nihil ei magnum


page 420, image: s420

prae se, ac sua virtute, quo fit, ut licet admiretur intrinsece virtutem sui comparis, Agensilaus virtutem Epaminondae, Hannibal Scipionis, tamen non facile miretur extrinsece, vel res, puta, raras, novas, inopinatas, fortuitas, peregrinas, vanas, abstrusas, vulgares, eo quod sciat plerarumque causas; admiratio vero ex ignorantia earum, deficientiaque experientiae, oriatur, vel homines, v. g. multorum famulorum comitatum, eo quod, quae eximia plerisque et praeclara videntur, parva ducat, eaque stabili firmaque ratione contemant. *parallh/lws2 Aemilius! Immemor Iniuriarum est Magnanimus, parvi pendens iniurias, sibi non digno illatas, nisi forte sint famosae, hoc est, alte convulnerates et consauciantes famam, quae non magis ludum patitur, quam oculus. Cum enim sibi domi non sit male conscius, ideo suam existimationem haud laedi patat illis, quarum propterea nec meminit, gnarus, sicui imbecilli animi est inferre iniuriam, ita alti atque excelsi, esse, eam perferre cum Socrate, praesertim ab iis, qui non didicerunt bene loqui. *parallh/lws2 Aemilius! Invindex est Magnanimus, ut qui non cito moveatur ad vindictam, sive iniuriae depulsionem, ne, dum gestit conrumelia probari indignus, faciat se ea videri dignum, cum domesticae imbecillitatis confessione, quia imbecillia se laedi putant, si vel obiter tangantur. *parallh/lws2 Aemilius! Inconviciator est Magnanimus, dum convicia, quae vocant, stoliditatis,inscitiae, inopiae, ignobilitatis, negligit, Philippi Macedonis exemplo, qui Nicanorem conviciatorem beneficio suum fecit, dicens, in sua potestate esse, bene vel male audire: parilique Vespasiani, dicentis ad Demetrium Dynicum, se canem latrantem non occidere. *parallh/lws2 Aemilius! Indissimulator est Magnanimus, dum ea, quae in se laudabilia sunt, haud dissimulat, nisi forte apud vulgus hominum, non capiens eius magnitudinem, cuius sicut laudes haud captat, ita huic nec consilia sua aperit, monstrando totam suam magnitudinem, Afranii simulatorem agens hac parte, non Ulyssis Homerici. *parallh/lws2 Aemilus! Nihil minus, quam pronus ad laudandum vel vituper andum est Magnanimus, quia neque dese, neque de aliis, libenter loquitur, neque ut ipse laudetur, vel alii vituperentur, magnopere curat, ne videatur esse similis ventosis hominibus, superbiae vento inflatis, qui aliorum reprehensiones suas laudes, aliorum laudes suas reprehensiones esse existimant; nedum ut laudet vicissim


page 421, image: s421

laudaturos, ne praesumatur mutuum rudere velle in praeconiis, vanamque foenerari gloriolam. *parallh/lws2 Aemilius! Ut non laudator sui, ita nec adulator aliorum, est Magnanimus: Non laudator sui, ad exemplum Pyrgopolinicis Plautini, aut thrasonis Terentiani, similes quos recte dixeris rotis, hoc vitiosioribus, quo maiorem edunt strepitum et stridorem, Cymbaloque Dodonaeo indesinenter sonanti, eccur? ut qui, cum Pisone, quae aegenda sunt, curet, absque ostenttatione agendi, cumque Sallustiano Iugurtha, plurinum facere, et minimum de se ipso loqui, soleat, non quasi non et ipse in sui ipsius laudes abeat quandoque, verum tempestive, citraque, ut invidiam, ita offensionem cuiusquam: Non etiam adulator aliorum, ut qui nesciat laterius vivere ac regi imperio, ne dum aliis assentari, et palpum obtrudere, granditer facetiando, auriumque castarum reverentiam nuptis incestando verbis, more scurrarum et parasitorum, quos constat quasi clavum figere in oculis Thrasonizantium, omniaque ad voluptatem loqui, ad veritatem nihil, cuius professionem pro crimine laesae maiestatis habent in suo ludo. *parallh/lws2 Aemilius! Aperte amicus et inimicus est Magnanimus, dum se palam amicum vel inimicum profitetur, animum in primori fronte gerens, cum Ennio tricorde, ut qui neminem metuat, ideoque nec dissimulet cuiusquam causa, quod metuentis, cuius proprium, fronte occultare sententiam, quo magis ingenuum esse perhibent, quem vel aperto odisse odio. *parallh/lws2 Aemilius! Verax est Magnanimus, ut qui ne pro Dei quidam laude mentiatur, itaque teneat veritatem, ut, quod in ipso est, hoc ipsum quoque sit in verbis, eaque, quae per se dulcedinem habent, dulcia, quae amaritudinem, amara appellet. scapham scapham, litonem ligonem, neque unquam peripheriam eius egrediatur, etiam tunc, cum taciturnitas prudentiae et iustitiae leges iubent tacere, neque indifferenter omnem omnibus omnino veritatem enuntiare. *parallh/lws2 Aemilius! Liberi animi atque linguae est Magnanimus, ut qui nesciat *parallh/lwsw, byssina verba loqui, omniaque, quae libertatem dicendi prohibere possunt, magno animo despiciat, et extra miserias, et in miseriis, praesertim ultimis, quae hoc habere perhibentur, ut dent animum ad loquendum liberiuscule. *parallh/lwsw Aemilius! Conversabilis naturae est Magnanimus, ut qui omnibus prudenter se accommodare sit doctus,


page 422, image: s422

utens adversus summos, hoc est, eos, qui vel dignitate, vel copiis et genere, excellunt, magnitudine sua et gravitate, non quo iactare etiam inter magnos se velit, sed ut locum virtuti suae debitum teneat, adversus vero mediocres, et multo magis infimos, moderatione et facilitate, gravitatem comitate temperando, ne videatur valentissimus cum valentulo certare velle. *parallh/lwsw Aemilius! Munificus sive Beneficus est Magnanimus hactenus, ut libentius det, quam accipiat, beneficia, multoque malit audire, quos ipse beneficiis affecerit, quam a quibus his sit affectus, eo quod illud sit virtute superioris hominis, hoc inferioris, non quasi sit eôpse ingratus, beneficiorumque vel apertus ostentator, vel opertus exprobrator, verum ut datione sua, recordationeque datorum, renovetur upsi domi sua excellentia. *parallh/lwsw Aemilius! Verecundus, minimum verecundans, est Magnanimus, qui, ut erubescat accipere, accipit tamen erubescendo, imitatione Ulyssis Homerici. Ut enim verecundia non laudetur in magnanimo sumpta passive, (liceat mihi quasi parenqetikw=s2 Philosophari in argumento oratorio,) ut est simpliciter, et, ut includit propriorum actuum turpitudinem, tamen non non laudatur in eodem, sumpta active, adeoque ratione modi, qui, sicut commendatur, cum medius est, ita vituperatur, cum est extremus, sicut commendatur in verecundo ac verecundante, plus metuente proprii actus turpitudinem, quam deprehensionem in actu suo turpi, ita vituperatur in inverecundante, plus metuente deprehensionem in actu suo turpi, quam ipsum actum turpem, cuius contrarium facit magnanimus, qui verecundatur, sumpta verecundia magis pro quadam naturali inclinatione ad timorem confusionis, quam pro passione consequente ad talem inclinationem, ob deprehensionem in actibus turpibus, et reprehensionem de actibus turpibus, quia vere magnanimus est virtute, tam ornatus, quam ornatissimus, tales autem hau decet verecundari, cum non debeant patrare actum turpem, ob quem verecundari sit necesse. *parallh/lwsw Aemilius! Vocis hinc gravis est Magnanmus, ut qui utatur domi forisque singulari quadam vocis maiestate, indice maioris, et claoris, et roboris. *parallh/lwsw Aemilius! Orationis sedatae quoque est Magnanimus, dum declinata studiose, inde vocis acuitate, hinc praecipitantia, temquam duobus infestis scopulis, sermone utitur costanti et aequabili, non corsorio atque


page 423, image: s423

interrupto, instar hominum vocalium et clamosorum, quos videas affectare contentionem vocis maiorem. *parallh/lwsw Aemilius! Incessus tardi, neque interim testudineti, est Magnanimus, dum non utitur acceleratione gatadus, cum properato ipsi haud sit opus, qui paucula curat, nec nisi magna, vel ipsius etymi argumento, acceleratio vero, vel negotiorum miltitudinem, vel certe animi levitatem, significet. *parallh/lwsw Aemilius! Denique pulchrarum potius et infructuosarum, quam fructuosarum atque utilium rerum, possessor est Magnanimus, dum mavult possidere res honestas et elegantes, licet infructuosas, luqiitando secundum opinionem vulgi, infructuosas aestimantis possessiones, quae nihil faciunt ad farinam et coquiam, nihilque afferunt lucri, ceu sunt, servorum comitatus, signa, tabulae, statuae, quam res alias fructuosas atque utiles, ceu sunt, pecunia credita, agri, pecudes, et similia, honestum utili anteponens, in argumentum, quod sit homo sibi sufficiens, seque ipso contentus. *parallh/lwsw Aemilius! Usque adeo omnia hic con geminant et conduplicant, Aemilio exsistente Magnanimo, Magnanimo exsistente Aemilio? Sed tempus est, ut carbasa feralis sermonis contrahamus, pausamque orandi faciamus, auditores. Extulimus heri sollenni pompa Professorem seniorem Acdemiae, adhuc intra annos pubertatis constitutae, eumque, si non primum, saltem modo non principem, primulum in Gymnasio, mox in Academia, postquam illud in hanc abire coepit, comitante exuvias defuncti, e diversorio domus, frequenti atratorum pedissequio: Eundem, persoluto extremo Musarum debito, impraesentiarum efferimus e musaeo Academico in Latium, sedes ubi fata quietas ostendunt. Quid restat ad summam sepulcralium atque exsequialium sacrorum, nisi ut stante luctu publico Academiae, quae orbata sorti anresignano, recta viam affectemus ad Capitolium, Deum venerati, quod Collegam nostrum Aemilium difficili hoc nexu liberaverit e pistrino m iborum, eo manumisso a servitio tot molestissimorum dominorum, sub quorum inperio misere vapulabat, velut alter Prometheus, aut Ixion: Hinc ad Curiam Capitolio proximam, deprecatum Patres Conscriptos, quo letali vulneri Academiae, quod accepit decessu Aemilii, prae sentem medicinam afferre velint, substituto alio Hercule in locum Herculis decedentis de statione Academica, supremi Academiarchae iussu, contra


page 424, image: s424

quem non latur exceptionis aut provocationis provisionale remedium: Demum ad Academiam Curiae proximam, omnium nostrûm matrem, ne animum propterea despondeat, cum apud se reputat, intra non totum semestre, duos Professores de Philosophica Facultate, vitae vadimonium deseruisse, cum videat Curatores Studiorum Academicorum totos in eo esse, ut lacunam Academiae, quantum pote, resarciant, quam Academiam, cum Diis suis Tutelaribus, Clientibus, et Pupillis, DEO Optimo Maximo, omnium Academiarum Conditori, Statori et Conservatori, rite do trado. DIXI.

IN OBITUM Doctissimi et Clarissimi Viri, D. ANTONII AEMILII, Hist. et Polit. Prof. Collegae optimi.

AEMILIUS cecidit, Musarum Mysta celebris,
Ultraiectinae gloria magna Scholae!
Vir gravis atque potens et prosa et carmine docto,
Romuleos referens ore manuque viros.
Volverat hic Graecos Scriptores atque Latinos:
Praereliquis Tacitum triver at usque suum.
Gesta Latinorum ritusque sciebat ad unguem:
Graiorum promus condus et historiae.
In cathedra magna cum maiestate docebat,
Tullius eloquio, carmine Virgilius.
Quique iuventutis vultus animosque trahebat,
More Demosthenico, Rhetori in arte potens:
Et qui mellifluo non multum cedat Homero,
Dum cuperet Graio verba ligare stylo.
Lucernas oluit, morsos sapiebat et ungues.
Accuratat probe Lectio, Prosa, Metrum.
Sustulit hunc annis maturum calculus acer,
Dignum Nestoreos exsuper asse dies.
Ortus Aquisgrani, Traiecti mortuus, almae
Uxoris sequitur funera maesta cito.
Fata viri tanti, pubes Academica, luge:
Non facile accipies ore styloqove parem.


page 425, image: s425

Mortuus interea tibi vivat mente repostus!
Et quantus fuerit charta loquatur anus.

Affectus testandi ergo L. P. MATTHIAS NETHENUS, SS. Th. D. et Prof.

SCRIPTA.

Oratio de Politicis artibus Principis Augusti. Ultraiect. 1638. in 4.

Oratio in obitum CL. et Praestantissimi Viri, Henrici Renerii. ibid. 1639. in 4.

De Civili ambitione. ibid. 1640. in 4.

Allocutio ad Caesarem Germanicum iam moribundum. ibid. 1640. in 4.

Orationes variae. ibid. 1651. in 12.