07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 171, image: s171

ANTONII THYSII, IC. Et Eloquentiae Professoris Ordinarii, ORATIO FUNEBRIS IN OBITUM Nobilissimi Celeberrimique Viri, DN. DANIELIS HEINSII, S. MARCI Equitis, Politices et Historiarum Professoris, etc.

NObilissimi et celeberrimi Viri DANIELIS HEINSII, diutino languore confecti, exuvias terrae matri immenso luctu commisimus hodie, Auditores: magnus vero ille et excelsus animus, qui nuper admodum hic in terris Principatum omnis humanioris eruditionis obtinuerat, terrestrium nunc securus caelesti et divina luce fruitur. Cuius viri laudes et ingentia merita me tacente totus ad inodum


page 172, image: s172

loquitur, atque obstupescit Christianus orbis, nunc vero tanto exstincto lumine horret, et fatalem eruditonis noctem metuit. Magna itaque me formido concussit, ne me dicente laudes eius minuantur, qui omnibus superior pro dignitate neminem praeconem adimittit. Sufficiebat illi sua gloria, amplissimum illud virtutis et eruditionis praemium, qua per totum se terrarum orbem effudit, qua post funestam mortem immortalis in omnium animis vivit, vivetque, quamdiu verum pretium virtuti et eruditioni futurum est. Nemini loquendum erat, nedum mihi, quem ingeni imbecillitas, verborum inopia in tanta terum ubertate excusabat, Placuit tamen Amplissimo Academico Senatui mihi hanc provinciam iniungere, cui morem non gerere summa me incessit religio. Et quamquam insolita haec rerum facies, indictum hoc funesto die omnibus Sapientiae Magistris altum et luctuosum silentium, atque adeo ipsa haec cathedra atro velamine induta horrorem incutiat, mihi tamen publica auctoritate hodie loquendum fuit, ne impietatis in defunctum et quidem in Praeceptorem meum rgui possim. Namque et illud gloriae duco, me sub tanti Herois auspiciis in hoc Musarum augustissimo sacrario literis humanioribus imbutum fuisse: tum etiam vetus et arcta iam ante sexaginta annos inter illum et parentem meum intercessit familiaritas et necessitudo. Rupto itaque silentio non opus erit anxie hic laudes conquirere, vel putida ambitione vana rerum sectari, cum tota eius vita verae virtutis atque exactae eruditionis nitidissimum fuerit speculum. Longam denique moram desiderum vestrum et prolixus in defunctum amor non admittit, atque adeo vester inutitus me admonere videtur, ut sine ambagibus initium dicendi faciam. Faciam itaque, quod pictores solent, qui totum terrarum orbem exiguis circum scribunt tabulis; ita vitam tanti Herois, immensas eius laudes, quas et Reges Principesque terrarum venerati sunt, angustus huius orationis concludam. Danielem itaque Heinsium A. M DC LXXX. mense Maio Gandavum produxit, quae Flandriae urbium Princeps, Caroli V. mater, ingeniorum semper fecunda nutrix fuit. Si genio loci quid tribuendum, patria illustris fuit: verum tamen an plus gloriae a patria acceperit, an eidem reddiderit, iure dubium est. Parentes fuere Nicolaus Heinsius, Consulis Gerardimontani filius, et Elizabetha Navegeria, splendida utrinque stirpe et spectatissimae inter suos dignationis. Etsi autem non tam


page 173, image: s173

familia, quam animus nobilem faciat, ut plurimum tamen Maiorum clara vita necessitatem generosam imitandi nepotibus imponere creditur. Noster autem utramque gloriam et Maiorum et suam ita iunxit, ut sine imaginibus posteris initium Nobilitatis et virtutis Iuculentum esse exemplum potuerit. Miserum est Maiorum incumbere famae, si tuam negligas. Melius est sua industria peperisse, quam socordia a Maioribus acceptam contaminasse: verum ubi utraque gloria surgit, eo splendidior in oculos mortalium in currit. Quod defuncto nostro ita contigit, ut et Maiores illi praeluxerint, et ipse Maioribus. Familia certe paterna et materna utrinque amplissima. Illustris Navegeriae stirpis etiam Flandrorum Annales meminerunt. Praeter plures alios sanguine vel affinitate propinquos, avunculus summus rerum criminalium in Flandria Praefectus Auriaci partes secutus, etiam postmodum inter Foederatos proceres summam dignitatem tenuit: cuius uxor, quae Gandavi manserat, post occupatam ab hoste urbem, immani pecunia multata, cum uxore Praesidis Meetkerckii, rustica veste per militum praesidia, perque horrida castra ad maritum incolumis pervenit. Inter propinquos Martinus Hauwelius, Haveschoti et Lembecae dominus, Nobilitatis Flandricae eruditissimus, Principi Guilielmo vindici libertatis Belgicae gratissimus, optimum Reip. officium praestitit. Pater eius vir cordatissimus, rebus domi turbulentis, prudenter admodum a Rep. abstinuit, quamquam ante deditionem Gandavensem a Magistratu Brugensi honoratissimum illi Syndici munus offerretur. Contemnere potuit dignitates, qui et Fortunam poterat, homo tranquillus, taeiturnus, et sui semper similis. Rebus itaque dubiis numquam se immiscuit crebro illud usur pans, Audi, tace, vide et abstine. Sapientis nimirum est discordias civiles tamquam ingruentem procellam declinare, praesertim cum incertae sint utplurimum Principum voluntates, et varium et mutabile vulgus tamquam tempestatibus agitatum levi momento huc atque illuc fluctuet. Quippe illa tum erant tempora, ut quod extremum in servitute esse solet, ne verba quidem libera essent, atque sola indignatio pro crimine essent. Dum enim Libertati Belgarum conculcandae per vim vel raudes cuncta destinabantur consilia, nihil pensi habitum: Religionis velo dominationis arcana obducebantur: sanguinolenta inquisitione passim gladio, laqueo, aqua, et igne innocentissimi mortales nec


page 174, image: s174

abantur, quibus nullum aliud crimen erat, quam quod Christum profiterentur. Tota admodum terra innocenti sangume turgebat, lassa carnificum manus, vastae urbes fuga et caedibus, exulum proscriptorumque caita numerari nequibant. Denique cum religio veluti captiva deduceretur, et in exilium mitteretur, Nicolaus Heinsius religionis et pietatis amore, quam ex maximi viri Desiderii Erasmi lucubrationibus hauserat, cuius lectione praeter sacramscripturam unice oblectabatur, ruenti patriae se subduxit, atque in Bataviam, ubi communis libertatis et religionis asylum, sanguine civium, et cnsiliis Procerum fundatum erat, secessit. Defunctus itaque Noster inter maximos Rei publ. nostrae fluctus per multa dura et aspera iactatus, vix triennis patria extorris, atque ob eam causam Fortunae privignum se appellare solitus erat. Primo Hagae Comitis initia literarum didicit, postmodum i Zelandiam cum parentibus delatus sub doctissimis Praeceptoribus, Ioanne Kauwenburgio Belosio, Nicolao Olivario, Petro Montano, quantum aetas ferebat, literarum et Philiosophiae primordiis imbutus est. A Grammaticis Canonibus, qua cruce optima saepe puerorum obtundi solent ingenia, mirum in modum abhorruit: ad versus componendos adeo proclivis, ut sponte illi nascerentur, et si quid puerilis error admisisset, versibus plerumque iussus expiaret. In prima nimirum aetate florentissimi ingenii ignes imicabant, certo admodum indicio, quantus in hoc genere futurus esset. Illud excellentibus ingeniis a Natura tributum est, ut aetatem suam antevortant, et cum ipsa semente iam fructus ferant. Anno utique decimo in obitum nobilissimae puellae, cum qua familiariter pueritiam transegerat, Elisabethae Boreckiae, ex sorore neptis Illustr. Anglorum Legati Caroni, et cognatae suae venusta admodum elegia parentavit. Exstant et ingeniosa illius aetatis Epigrammata, quae maxima facilitate effudit. Anno admodum decimo aetatis et quarto a Parente severioribus destinatus studiis Franequeram Frisiorum missus, ubi in Iurisprudentia Henricum Scotanum docentem audivit. verum eo tempore ingenti graecarum literatum aestu flagrate coepit, quas tanto studio arripuit, ut intra paucos menses etiam alios doceret. Noverat enim literatae gloriae cupidissimus adolescens literas graecas fontem esse omnis eruditionis, quarum peritia ad omnia severiora se extendit studia. Cum impatiens morae generosus eius spiritus esset, primo


page 175, image: s175

elegantissimum Musaei de amoribus Leandri et Heronis Poematium studiose lectitavit, propriaque manu descripsit, atque avide menti insixit, hinc, ubi Lugdunum artem omnis eruditionis migravit, auctore Illustri viro Iosepho Scaligero, scientiarum omnium linguarumque veluti Dictatore quodam, noctes atque dies in volvendis antiquis Graecis auctoribus exstinguere desiderium suum immensus eius ardor nequibat. Atque adeo, uti maximus ingeniorum aestimator Scaliger adolescentis animum quottidie gloriae facibus incitabat, ita noster vigiliis quoque continuis laborum immodicus se ipsum fatigabat, quo studia sua tanto viro probaret. Ipse admodum memoriae reliquit, saepe incredibili se gaudio erfulum, saepelachrymantem domum concessisse, prout placuerat displicueratque magno Scaligero. Tanta honestae gloriae cupido pectus eius agitabat, quae numquam illum quietum esse permittebat, donec aeternitatis candidatus immortale quoque sibi nomen compararet. In pangendis graecis latinisque versibus quottidie secum certabat, quottidie se psum superabat, donec ipse ostmodum superiorem non habuit. Negligentiae aliquando a divino sene notatus, quod, uti convenerat, Latina in sermonem Doricum non vertisset, per longum tempus concoquere tale dedecus nequibat, atque inedia aliquot dierum se ipsum vindie abat. Interea per omnes antiquos scriptores liberale se circumegit ingenium. Servile putabat in uno carcere claudi, generosum per cunctas disciplinas se diffundere. Praeter Poetas Graecos Latinosque quibus maxime delectabatur, Historicos omnes. Philosophos Platonem, Aristotelemque, ceterosque interpretes Graecos simul cum facundia hausit. Queis studiis ita placuit magno illi Scaligero, ut moru propinquus in haec verba eruperit, se neminem aeque amasse, ac Danielem Heinsium. Quin etiam idem Heinsium filium suum appellare solitus fuit, ille autem tamquam patrem suum semper veneratus est. Et revera fuit Defunctus noster vera et unica soboles scaligeri, non quidem natura, sed eruditione, ingenio, quod digna tanto patre proles igneum heroicumque habebat. Cum successorem principatus literarum quae reret Scaliger, non potuit alium eligere, alium sibi adoptare, quam Heinsium nostrum, quia nemo Heinsio similis, nemo Scaligerum virtute et eruditione magis exprimeret. Integram illi Bibliothecam saprema voluntate addicere, illustris ille Heros in animum induxerat suum,


page 176, image: s176

sed ipse reluctatus hoc tandem admisit, ut paucos libros seligeret; Bibliothecam vero ingenii et eruditionis alteri relin. quere non potuit, quia nemo alius accipere poterat. Neque maior hereditas Heinsio contingere potuit, quia nemo actionem deinofficioso testamento instituere quibat, quia nemo propior haeres fuit, cum suus et solus, et proximus esset haeres, in quo magnus ille spiritus Scaligeri iterum eluxit, et liceat mihi cum Pythagora loqui, vitam recepit. Neque vero erectum illud ac admirabile ingenium ceteros diu latere potuit. Literarum ille magnus vindex Casaubonus illum adhuc adolescentem quam effusissimis laudibus in libris Epistolarum extollit. Amor erat et deliciae nobilissimi Dousae, qui cum Lugdunum veniret, ut plurimum adolescentem visitabat, saepe etiam Nordovicum abducebat, ut illic literis huanioribus simul diem frangerent, otiumque honestum ponerent. Fama quottidie crescente, adolescens admodum, anno nimirum decimo et octavo, publice primum Latinos, deinde Graecos auctores interpretatus est, ultimo Politices et Historiarum Professionem suscepit. Queis et Secretarii Acad. et Bibliothecarii nobile munus accessit. In docendo summum ingenium, facundiam incredibilem, igneumque in dicendo ardorem et in Politicis prudentiam omnes admirati sunt. Quinimo et magnam partem celebritatis Academia nostra illi debuit, cuius causa frequentes huc venere Galli, Germani, Angli, aliaeque nationes, qui illum tamquam commune consulebant oraculum: obsidebantur quottidie limina et fores, implebantur atria literatorum hominum turba, atque adeovidisse talem virum, gloriae ducebatur. neque ad eum plebeiae tantum animae ventitabant, quae ex inscitia cuncta admirantur, sed viri Illustrissimi Regum Principumque Legati, aliisque maximis dignitatibus praediti: cum quibus de Republica, de gravissimis negotiis familiares sermones serebat. Et tamen fama, quae cuncta in maius augere solet, minor illius meritis esse comperiebatur: namque immensa per omne genus literarum eruditio, inusitatum ingenium, cordata et generosa facundia, omnes in stuporem rapiebat. Itaque et pergrini homines, dignitate et eruditione nobiles, quottidie illum officiosis literis obruebant, vel dubia illi sua proponebant. Namque divinis scriptis, quae postmodum seorsim enumerabimus, tantam celebritatem nominis acquisivit, ut nulli hoc saeculo superiorem habuerint. Alii


page 177, image: s177

delicias Musarum, alii omnis literaturae Princiem, alii columnam Graecae Latinaeque linguae, unicumque Statorem appellabant. Et nihil tam magnum dixere, quod laudibus eius non multo inferius esset. Virtutum omnium scopulus est arrogantia, qua plerique mortalium secunda Fortuna abripiuntur, Noster autem prosperam famam ea prosecutus est animi moderatione, ut infra ipsam modestiam se submitteret, ipsaque dissimulatione famae famam augeret. Quam ingens illud modestiae exemplum, cum nihil fere ignoraret, passim suo symbolo pofiteti, QUANTUM EST QUOD NESCIMUS! In eo propemodum sapientissimum Socratem imitatus est, qui dicebat, se nihil scire, praeter hoc quod nihil sciret, reliquos vero ne hoc quidem scire. Sol quo altior, eo minores umbras facit: Phoebus noster, verus ille Musarum hoc saeculo antistes, in excelso positus nullam quoque superbiae umbram iaciebat, omnibusque tamen conspicnus latitare nequibat. Ipsi Reges, Principesque terrarum; quibus rara et exquisita tantum placent, tantum illi honorem tribuerunt, quantum Fortunae suae celsitudo permittebat, plurimisque illum muneribus illustribusque dignitatibus auxerunt. Invictissimus Gustavus Adolphus Rex Sueciae, fulmen illud Septemtronis, quo nemo in scrutandis ingeniis nostro tempore sagacior fuit, ultro illum nihil tale affectantem in illustrem consiliariorum numerum adscivit, Regioque stipendio ornavit, atque a nemine suam Historiam quam a tanto viro describi voluit. Illum solum tantae Provinciae parem esse iudicabat, et verba factis aequaturum: quod uti difficillimum erat, ita vel omnibus tacendum, vel illi soli loquendum. Quod et divino in laudes Gustavi Panegyrico abunde defunctus ostendit. Quid ego hic ingeniorum Principem Italiam commemorem, quae virtutes et merita ex vero aestimare solet? Prae ceteris hic elucet Illustrissimi Dominici Molini, Senatoris Veneti, tenerrimus affectus, qui tanti illius virtutes ingeniique dotes fecit, ut, quod proprium est Italorum, eum quem admirabatur, colebatque, omnibus officiis humanitatis obrueret. Neque vero hic Patrem paulum Servitam praterire licet, qui religioni nostrae propior illum similiter effuse coluit, literisque officiose admodum salutavit, queis, incredibile dictu, etiam de hoc Synodo Dordracena, in qua Noster Proceribus a literis fuerat, iudicium continetur, illam Apostolorum doctrinae congruam efle; Batavos felices, quibus divinae gratiae detecta


page 178, image: s178

essent caelitus mysteria; Sapientibus mundi, rationique humanae ea adversa esse, quae sui intellectus lumine percipere nequeant. Sicuti ad lucem noctuas, ita illos ad divinam lucem caecutire. Et porfecto profanum est, velle Dei voluntatem nostrae subicere, quia eam non capimus. Pleraque mysteria a nobis non intelligi voluit supremus Dictator. Nescire autem velle, quae nesciri voluit, ut ait ille, erudita inscitia est. Sine murmure Deum sequi oportet, a quo suspensa sunt omnia, a quo omnes causae causarum. Hic est ille Paulus Servita, qui sub nomine Petri Suavis Concilii Tridentini historiam edidit, qui pro libertate Veneta contra Pontificem scripsit, qui omnis eruditionis vasta quaedam fuit Bibliotheca: qui ut parcus fuit in laudando, ita ab illo laudari, idem est, atque omnes laudes excedere. Sed haec exigua prae illis honoribus, quos Sereniffimus Rei publicae Venetorum Dux Antonius Priulus, Augustissimusque Senatus praeter omnem exspectationem in illum congessit. Illustris enim Divi Marci Equestris dignitas, quae virtutis summum apud Venetos praemium atque fastigium esse solet, sine ullo ambitu ultro, et nihil tale cogitanti oblata est, cum arctissimo foedere inter invictam Rem publ. et Foederatum Belgii populum contracto, disertissima oratione utrique genti gratulatus esset. A Marco Antonio Moresino oratore Veneto, simul cum Nobiliss. Amplissimoque Viro Marco a Lyclema, qui eo tempore, quo subsignatum fuit foedus, in Collegio Illustr. ac Praepotentium Foederatorum Procerum ex more praesidebat, torque aurea, diplomate, ceterisque illius ordinis insignibus donatus est. Quae suprema dignitas uti ipsis aliquando concessa fuit Principibus, ita neque infra animi magnitudinem esse censuit, accipere, praesectim cum non ambitu sed sola virtute, cuius solius ratio haberi debet, supremum honorem consecutus esset. Neque vero maxima haec dignitas tanti aestimanda est, quam quod splendida eius virtus, quae suprema omnium dignitatum est, hoc mereretur. Quam multos ambitionis aestus. et cupido gloriae omnibus affectibus potentior transversos egit, qui per inhonestam licitationem praemium virtutis quaerunt, quibus ignavissimis mortalibus, vitiisque omnibus coopertis, ipsa admodum dignitas ignominiae et dedecori fuit? Plures quaerunt honores, ut existimationem sui perdant, noster non quaesivit oblatosque meritis superavit, quos non humiliter ambivit, ut superbe gereret. Tanta


page 179, image: s179

porro Defuncti nostri virtus fuit et doctrina, ut ingenii incredibilis ille ardor velut flamma cunctorum Principum animos abriperet. Tam singulare ornamentum literarum invidebat Bataviae nostrae orbis terrarum: suum esse voluit Germania, Gallia suum adnitente Bullionco, ut ipsi a consiliis esset, denique ipsa admodum Italia. Quid dico, Italia? vereor dicere, dicendum tamen: ipse Pontifex Urbanus Octavus, et Cardinalis Barberinus honores ingentes, amplissimum honorarium promiserunt, si praesens in Urbe esse cuperet, quo Romam a Barbarie vindicaret. Ita enim recte iudicabant, in Herois nostri solo capite, virtutis ac literatae eruditionis incolumitatem tempestate nostra verti. Aliquotiens illum sollicitavit Nuntius Pontificis, sed invictus eius animus stetit, non ut religionem mutaret, nam ne hoc quidem Pontifex postulaverat, sed uti in ea Urbe viveret, quae omnis superstitionis mater esset. Ingeniiitaque et literarum felicitate omnem Fortunae magnitudinem supravit, et qui dignitates accipere noverat, etiam noverat recusare. Neque vero Patriae Patres ingentia eius in hanc Academiam latuerunt merita. Cum enim undique ad summas dignitates a Principibus aliis vocaretur, atque adeo Curatores Consulesque huius urbis metuerent, ne tam illustri ingenio Academia privaretur, eorundem nomine F. Arfenius Sommelsdicae dominus, et Iacobus Brouchovius Consul Leidensis tanti viri merita Proceribus Hollandiae proposuerunt. Quibus cum semper cordi fuerit maxima iugenia liberalitate sua accendere, decretum fuit, ut Historici Hollandiae munus magnifico stipendio illi offerretur. Et maiora tamen eiusdem merita esse, utpote i quo spiendor et decus unicum huius Academiae consisteret, ipsi admodum proceres iudicarunt, sicuti ex instrumentis publicis vidimus, legimusque. Excusarunt pro ratione temporum tenuitatem stipendii, cum tamen longe splendidissimum esset, quod nihil eius meritis comparari posse non ignorarent. Ita, Auvitores, undique ad cumulandos eius honores concursum fuit. Unde et in invidiam et livorem nonnullorum incurrit, sicuti illa virtutis perpetuo comes esse solet: sed ille suerior illa, virtute sola se sustentabat, livorem autem atque aemulationem pastum et obsonium magnarum animatum esse iudicabat. Utique qui ferre invidiam non potest, ferre postmodum contemptum cogitur. Neque vero mirum erat, tantum favorem omnium, tantam


page 180, image: s180

nominis celebritatem, et quidem subito sulminis instar illum comparasse, cum divinis scriptis totum repente terrarum orbem impleverit. Quam enim partem literarum intactam reliquit fecundissimum eius ingenium? In poesi latina neminem superiorem, in Graeca nostro aevo ne quidem parem, si Scaligerum excipias, habuit. Quid Peplo divinius, quo Philosophorum vitae, placita, dialecti graecis versibus ita depinguntur, ut laudem etiam nonnullis antiquorum ancipitem reliquerit? Quid reliquis versibus, Pandora in primis, elegantius? Audeo dicere, ab antiquis temporibus in tanta ingeniorum ubertate neminem fere esse repertum, qui venustatem Graeci carminis, qualis inter antiquos fuit, felicius expresserit. Quid latinis in elegacis numerosius, in quibus vel ingeniosissimum Poetarum Ovidium exprimit, qui ubi torrentis in modum ingenii frenos laxat, aequalem quandam carminum legem versibus corstrixit: vel Graecorum venustatem secutus, fractis quibusdam numeris ita animos legentium detinet, ut venustissimo illo modo loquendi satiari nemo possit. Quid lyricis elegantius, heroicis sublimius? In tragicis vero omnium mentes ita perturbat, ut suo unusquisque interesse videatur infortunio. Memini me, cum Herodem in fanticidam legerem, aliquando in effusissimas lacrimas erupisse, atque diu dolori meo non potuisse temperare. Balsacum tamen in minutiis quibusdam, si Diis placet, reprehensorem invenit, cui admodum erudite Noster respondit. Nam Guilielmum Auriacum, quam tragaediam in prima dolescentia condidit, ne quidem in partes affero, quam luxuriantis ut credo, ingenii fetum, ideo suppressit, et ne quidem inter sua numeravit. Illam tamen tanta cum admiratione se legisse Casaubonus commemorat, ut iudicio eius omnes longe a tergo reliquerit, qui a multis saeculis in hanc arenam descenderunt. Idem ille magnus auctor omnia in dramate illo ad stuporem proposita, argumentum magno iudicio electum, inventionem ubique ingeniosissimam, affectus incredibiles, denique purissimam latinitatem extollit: quotiescumque vero eiusdem versus graecos legeret, Homerum non Heinsium, cum latinos, Ovidium aut Propertium se legere existimabat. Atque adeo cum multi nostro saeculo Psalmos graece exprimere infeliciter vel ridicule tentaverint, idem obtestatus est, et obnixe rogavit, ut accingeret se Noster tanto operi, cui unus hodie par esse posset: cum plurimis saeculis vix ullus repertus sit,


page 181, image: s181

qui graeci Poetae titulum, ne Apollinare quidem excepto, mereretur. Non hoc amori sed exacto iudicio tanti viri tribuendum. Ecquis enim sublimem vere et regiam Psalmorum maiestatem, prae qua Homerus et Pindarus sordescunt, graeco fonte imbueret, nisi ille, qui genium antiquitatis cum ingenio iunxerat, et in graecis carminibus pangendis superiorem a multis saeculis non habuit, imo novitios Graecos venustate superavit? Neque enim Lascaris Poematia famam tanti viri sustinere posse videntu, et praeter pauca admodum voluntatem sine successu ostendunt: neque Musurus auribus satisfacit, nisi unico illo carmine, quod Divini Platonis operibus praefixum legitur. O magnum igitur et vastum Heinfii ingenium, qui tamquam Proteus in omnes formas mutare se potuit! In graecis omnes dialectos expressit, in lyricis alter Pindarus vel Horatius, vel Catullus, in heroieis Virgilius, in elegiacis Ovidius vel Propertius, in tragicis Seneca. Idem Belgicis quoque versibus inter piimos nostratibus Parnassum hic aperuit, Castaliasque undas cum Rheno miscuit: in quibus omni laude maior est divinus ille hymnus in filium Dei, quem ingeniose postmodum Germanicis versibus Opitius expressit; quo tota Ecclesiae doctrina continetur, cum annotationibus perpetuis, quae ex antiquorum Patrum monumentis depromptae sunt. Poetas caelesti quodam instinctu divinoque spiritu afflari, et natura ipsa rnentisque potissimum viribus excitari, Sapientum iudicium est. Luxuriat tamen saepe natura, quae arte politur. Sicuti plures arbores citra curam insitionis insipidos utplurimum fructus gignunt, atque soecunda matertellus, si sibi relinquatur, ex ubere felicis alioquin glebae zizania producit, ita mentis optimae seminaria, queis sevit agros ingenii beata rerum narura, saepe nimis quam luxuriant, insipidos vel nullos sine cultura fructus ferunt. Quid enim est hodie quorundam Poesis, quam sine delectu ruentium verborum strepitus? Defuncto nostro caelestis quidam impetus ad Poetica studia fuit, ita tamen ut artem impleret simul et tegeret. Putida est artis affectatio, sed sequi illam et dissimulare, excellentis artisicii esse censeo. Primus fuit Aristoteles, qui ex multorum Poetarum virtutibus artem perfecit. Ex cuius mente tragoediae veram ideam ita aperuit defunctus noster, ut simul absolverit, etiam antiquorum censor eruditiffimus. Quis enim melius de Poesi iudicare potuit, quam qui artem cum sublimi ingenio


page 182, image: s182

iunctam exhauserat, quemque longa exercitatio eo promoverat, ut nemo illo iudex superior esset? Omnes labores eruditorum consumpti in Horatio interpretando videbantur, noster ita fecundum pectus excussit, ita iudicium duobus libris de Satyra Horatii instituit, ut, quod palmarium est, primus totius operis admirandum artificium proposuerit, atque adeo numquam plus antiquitatis renatae, plus rationis congestae, plus subtilitatis vi innixae a longo tempore editum fuisse, illorum iudicium sit, qui nomen suum clarissimis monumentis aeternitati iam diu consecrarunt. Neque vero tantum ingeniosis versibus, sed et soluto eloquio regnavit noster heros, et ingenii fluentis aestum modo libertate Tulliana laxavit, modo Senecae gemmis aspersit, vel cum Plinio arctiore gyro facundiam constrinxit, vel cum Tacito maiestarem servavit. Quod immortalitate dignissimae orationes prae se ferunt. Egregium illud opus historicum obsidionis Silvaeducis etiam hostes huius Rei publ. laudarunt, quod inusitata quadam eloquii maiestate exurgit. Brevitas facunda, et perspicua, sententiis turgida, nitida dictio, et sui similis. Victor erat Auriacus gladio, Noster calamo, ille armis, hic stylo triumphum et aeteinitatem meruit. Scripsit et alios venustissimos prosa tractatus, quas quia aliud agendo scripsit, obiter quoque memorabimus, laudem nimirum Asini variae eruditionis opusculum, an viro literato sit ducenda uxor, et similia. Adscribuntur illi Satyrae tres, Hercules tuam fidem, Virgula divina, Cras credo hodie nihil, quibus hoc nostro saeculo nihil elegantius prodiit lta porro Cr sin in antiquos auctores exercuit, ut non in syllabis et literariis tricis negotiosum otium poneret: a quo instituto longissime ratio, voluntasque abhorruit Defuncti nostri, verum ut cuncta neceslaria utilitate metiretur, supervacua negligeret. Utique nisi sic sapiamus, omnes potius relinquendae essent literae. Est enim in literis intemperantiae quoddam genus, vernilibusineptiis incum bere, et circa res frigidas et inutiles occupari. Ingenii haec sunt tormenta, et cerebri aestuantis verminationes, spinas non flores carpere. Eruditionis et sapientiae vinculum arctissimum esse opottet, haec vero non est sapientia, in minutiis subtilitatem vanissimam agitare. Et quidem ita nuper admodum hic error publicus factus fuit, ut qui in antiquis auctoribus syllabam restituisset vel loco movisset, iam regnum literarum affectaret, a quibus si quis diffentiret, bella


page 183, image: s183

plusquam civilia gliscebant: deinde acerbis scriptis se invicem violare, calamum pro gladio stringere; venenatae maledicentiae frenos laxare, morbus imo furor huius saeculi fuit. Noster autem ut iudicii erat acerrimi, cordate, et sobrie et modeste illustrandis antiquis auctoribus illustrem sum operam intendit, neque quod in labyrintho properantibus evenire solet, inconsulta se implicavit velocitate, sed maturo iudicio obscura adyta emensus est. Nam ut Silium ltalicum, vernatis adolescentiae primitias praeteream, ingenii, iudicii et admirandae eruditionis copiam in Theocritum, Hesiodum, Senecam doctissimae produnt lucubrationes. Quam multa autem in omne genus auctorum sibi annotavit, quae nondum edita si in ambitiosas quorundam manus incidissent, ad solam nominis aeternitatem sufficere possent? In principem omnium Poetarum et veteris Philosophiae parentem Hometum ita ingenium et iudicium exercuit, ut ex oriente illipotissimum lucem dederit, quod Eustathium Didymumque doctissimos fefellerat grammaticos. neminem excelsi ingenii virum humilia delectant: maximus erat Homerus, neque alium quam nostrum admittebat iudicem. Hesychius grammaticorum doctissimus, qui eruditorum hactenus torsit ingenia, nunc demum intelligi posset, si cum defuncti annotationibus immensae industriae, iudicii, atque eruditionis, lucem aliquando conspiciat. Cum multa peregrina in hoc auctore occurrant, nihil illi potuit esse peregrinum cui tota familiaris erat antiquitas, qui orientem cum occidente iunxerat. qui sine ambitione Imperator utroque sole eruditionem terminaverat, ingeniique supremos fasces per omnes populos diffuderat, et qui omnia aliis invia expedire iudicio exacto, stupendo ingenio, et memoria, unicus huius saeculi Phoenix poterat. Neque vero his limitibus se clausit vivax illud et omnium capax ingenium. Cum enim antiquae Philosophiae adyta penetrasset, etiam editis libris aeternam memoriam posteris reliquit. Namque in iuventute divinum Platonem, atque Aristotelem, graecosque omnes interpretes cum serio lectitasset, etiam de iis iudicare recte potuit. Barbarae et Scholasticae Philosophiae, illorumque interpretum, qui Aristoteli summo Philosopho tenebras offuderunt, infensissimus hostis, illorum loco Alexandri perspicuitatem, diligentiam Ammonii, Themistii facilitatem, Simplicii diffusam eruditionem sectabatur. His adiutus praesidus Maximum quidem Tyrium


page 184, image: s184

Platonicum philosophum, qui Marci Antonini sapientissimi Imperatoris temporevixit, quo nemo genium Platonis melius expressit, qui dicendi venustate, sapientia, facundia, nulli nisi magistro suo cedit, interpolatum restituit, versione exacta, notis eruditissimis auxit. Alcinoi quoque in Platonis Philosophiam introductionem cum gra cis codicibus contulit, versionem notasque addidit, quibus elegantissimam de Pulchro Socratioco dissertationem adiunxit. Quae vera pulchritudo captum iudiciumque multorum excedit. Divinus quidem Plato, cuius concitate et sublimis ingenii vis, attico lepoe aspersa dictio, neminem non trahit, quam qui illum non intelligit: sed maximus quoque Aristoteles, naturae illud ingens miraculum, de quo cum Quintiliano dubitare licet, an eum scriptorum copia, an eloquentiae nervosae suavitas, an inventionum acumen, an varietas operum clariorem fecerit, qui disciplinas omnes primus in ordinem redegit, et cuius errores si qui sint, pluris sunt, quam illorum inscitia, qui in omnibus illum contemunt, et faciunt, ut intelligendo nihil intelligant. Credidit autem defunctus noster concisae Aristotelis dictioni, suspensae et ambiguae nonnumquam brevitati, nihil accommodatius esse, quam paraphrasin. Quod iam olim in octo de Physica auscultatione libros, tres de Anima, et alios nonnullos Themistius admirabili quadam ratione perfecit; Paraphrastes autem antiquissimus, qui Andronicus Rhodius esse creditur, in decem libros de Moribus, quos Nicomacheos vocant, omnem laudem superavit. Quem auctorem primus in lucem noster Heros protraxit, in linguam latinam convertit, eadem, qua Andronicus, perspicuitate et felicitate. Politica quoque Aristotelis perpetua paraphrasi interpretatus est, quod opus Italos in stuporem abripuit, cum omnium commentatorum labores superat. Hi sunt illi libri de Republica, quibus procul dubio Alexandrum futurum Imper. universi instruxit summus Philosophus, quos cum plurimi laboriosis commentariis oneraverint, Noster omissis salebris Aristotelis genium ita continuo orationis filo expressit, ut omnibus illum iam intelligere proclive sit. Neque vero Stoicos sapientiae humanae summos magistros neglexit, qui natura duce praecipue in moralibus eo ascenderunt, ut, cum gentiles essent, naturam ipsam, atque rationem humanam superasse videantur. Praeter Senecam defunctus noster aureo libello Epicteti maxime


page 185, image: s185

delectabatur, qui sapientia Fortunam suam superavit, atque in ipsa servitute sui ipsius dominus fuit augustissimus, atque triumphator vitiorum illustris, et posteritati splendidissimum speculum humanae vitae reliquit, in quo virtutes ac vitia sua nullo negotio contemplari quis potest. In eum Simplicii commentarium eruditissimum cum Nansiano manuscripto collatum (quod non video cur nonnemo vitio verata) plurimisque in locis emendatum, quin etiam auctum, literato orbi dedit. Paroemias quoque veterum graecorum, queis popularis sapientiae et quidem antiquissimae illustre exemplar exhibetur, quas Michael Apostolius inter novitios graecos, qui post eversum Graecorum imperium in Italia Graeciam erexerunt, non in fimi nominis, collegerat, erudite recensuit, emendavit. In Diogenem Laertium de Vitis Philosophorum, plurima annotavit, et luculentum edere commentarium in animum induxerat suum, sed fati inexplicabilis lex et necessitas impedivit. Neque vero Medicos et Iurisconsultos intactos reliquit, cum in Theophrasti editione nobilem operam posuerit, in Iurisprudentia dissertationem ediderit in qua IC. ac Aristotelis de naturali servitute sententia conciliatur. Denique, uti ab ipsa adolescentia sacris semper addictus fuit studiis, ita postmodum continuus fuit in legendis antiquis Patribus, et simul auctore Thoma Erpenio in hebraicis syriacis que ingenium vastum exercuit. Quantus in his linguis evaserit, Constantinus l' Empereur et Ludovicus de Dieu, quibus nemo hoc saeculo illarum linguarum peritior fuit, publice testari sunt. In Patribus graecis, latinisque ita exercitatus fuit, ut paucos sibi similes habuerit. Memini reverendum Parentem meum, qui totam in Ecclesiasticis scriptoribus aetatem consumpserat, mihidixisse, se vastam memoriam, diffusam lectionem, subactumque eius iudicium admiratum fuisse. Itaque saepe usque ad extremam vesperam summa cum voluptate sermonem de antiquitate Ecclesiastica conseruerunt. Praeterquam autem quod Clementem Alexandrinum, quem tantopere Eusebius, et Hieronymus commendant, summo studio recensuit, et plurima passim in Patres annotaverat, quis diffusissimae eruditionis Aristarchum, et inexhausti illud laboris opus, Ecercitationes sacras pro dignitate satis laudavit? Quo quidem splendidissimo ingenii sui partu, quem Germani, Angli, Galli, Italique, ut thesaurum aestimarunt maximum, se ipsum superavit, qui aliis iam pridem monumentis


page 186, image: s186

superaverat alios Non ego celeberrimorum virorum, quorum ingens copia est. encomia hic in medium adducam; solum illud nobis sufficit incomparabilis Viri Francisci Gomari luculentum testimonium, qui sincere et pro more suo asserit, eo libentius. Deo evocante, mortem se obiturum, quod opus tanto animistudio a se ac bonis et literatis omnibus exspectatum emerserit, et aeternitati tuto consecratum sit, atquem eo exsultat, D. Heinsium, quem tamquam literarum columen sempet merito suspexetat, novum Testamentum illustrissima opera ornare voluisse. Cum summa iam omnia scripsisset, atque maiora nemo posset, ut rebus florentibus solet, invidiam, quamquam et alias expertus, numquam tamen magis adversam habuit. Quae uti eminenti virtuti, vel eruditioni adhaerere solet, ita solo contemptu se vindicavit. Sicut rupes insanis alisa fluctibus immota tamen manet, ita sapientis animus supra omnem contumeliam est. Atque adeo, qui gloriae illius invierunt, eo confessi sunt se minores esse. Praecipue infirmi victique animi fignum est, in convitia erumpere. Virtus laceslita moltum sibi quasi adicit etiam tacendo. Nulla enim vindicta maior elle adversario potest, quam ne dignum quidem censere, cui respondeas. De voce et appellatione linguae Hellenisticae, (linguam enim appellari debere ipse Clemens Alexandrinus testatur) acres contentiones in nervum eruperant, res in confesso erat. Insolitum modum loquendi, phrases orientis in novo Foedere inveniri nemo inficias iverit, nisi qui in linguis orientalibus peregrinus est, inprimis vero qui Rabbinorum veterum monumenta non scrutatus de causa iudicare nequit. Hellenistas, quorum in Actis Apostolorum mentio fit Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius Iudaeos natione, qui nimirum mores et linguam graecam imitabantur, suisse testantur. Qui praecipue in sacris genium et maiestatem hebraicae linguae sectabantur, sicuti hodieque Iudaei variis gentibus immixti in vertendis sacris factitare solent. Praeter magnum Scaligerum, Drusium, Conftantinus I Empereur, Ludovicus de Dieu, et Buxtorfius ita iudicarent, censuerunt, qui principes eruditionis orientalis, Iudaeorum secreta adyta perruperunt. Quorum ego singularem peritiam, exactum iudicium, et industriam sequi malo, quam paucorum invisam malevolentiam. Quorundam. qui studia humanitatis colunt, ea est hodie morum intemperies, ut omnia officia humamtatis exuisse videantur,


page 187, image: s187

tumidi, praeferoces per ruinam alterius sibi nomen quaetant, denique ita affectibus indulgeant suis, ut huc atque illuc fluctuantes, modo huius vel illius ententiae patroni, modo desertores fiant. Vera autem sapientia est, ut inquit ille, idem semper velle atque nolle. Calumniis itaque noster et invidia superior, in eo quoque Scaligeri haeres, famam tamen cum orbe Christiano terminavit, et tacendo victor fuit; nisi quod Croyo, ingenti antea laudum eius praeconi, qui illius postmodum nomen laceraverat, succincte relpondit. Videtis, videtis, Auditores, nos, copia immensarum laudum obrui, et quo plura diximus, eo adhuc plura dicenda restare. Neque mirum est, cum ipse laudem sibi nullum terminum posuerit, me neque dicendi finem invenire posse. Haesitat iam lingua, titubat oratio, multus ore toto rubor, exaestuante ab imis praecordiis sanguine: vitam tamen eius privatam, et divini senis excessum vestrum exspectat desiderium. Eadem autem fortuna privata fuit, quae publica, id est, splendida, gloriosa. Anno trigesimo aetatis circiter et quinto Ermigardim Rutgersiam, Nobilissimi celeberrimique viri Iani Rutgersii, legationibus ad omnes fere Europae Principes illustris, Gustavi denique Suecorum Regis ad Foederatos Proceres Oratoris, sororem unicam matrimonio sibi iunxit, quo coniugio nobilissimis familiis Rei publ. Dordracenae innexus est: cuius obitum impatientissime tulit, et admirando carmine, cui simile in tal genere ne quidem inveniri potest, parentavit. Ex qua duplicem prolem suscepit, virum nobilissimum, Nicolaum Heinsium, ingenio et eruditione pollentem, Foederatorum Procerum in Regno Sueciae Oratorem, et Elizabetham filiam, delicias (heu!) quondam patris sui, quae nupsit Amplissimae dignitatis Viro, Guhelmo Goesio, Curiae Hollandiae, Zelandiae, West-Frisiaeque Senatori, de cuius eximia virtute et eruditione plura dicere modestia eius, et praesentia non patitur. Quod ad mores defuncti attinet, nihil ex umbra prae se ferebat, ad civilem vitam natus, officiosus, inter amicos usque ad sales iucundus, ita tamen ut vultus gravitatem retinerat. Maguitudo animi in oculis, in loquendo elucebat. Simulationes et fluctuationes male compofitae mentis aversabatur, ipse candidus et nullius fuci. Itaque aliquotiens conquestus est, se a nonnullis sub specie amicitiae circumveniri. Gloriae cupidor fuit, sed quae vera virtute nititur: quam ego solam honestissimam ambitionem esse arbitror. Iniurias


page 188, image: s188

primo impeto gravissime ferebat, sed ita tamen ut placabilis esset. Religioni et melioribus in Patria partibus semper favit: itaque in Synodo Dordracena Politici hunc potissimum sibi a literis esse voluerunt. Impios, vel qui parum honeste de religione loquerentur, ne quidem aspectu dignabatur: animus enim illi emendatus et purus fuit, quique semper Deum immortalem in pectore suo fovebat, venerabatur. Videbat hoc perdito saeculo ita impietatem in nervum erupisse, ut plures vel non reverenter de Rectore et Vectore universi loquerentur, vel religioni veliflcarentur, vultum religiosum promerent, profanum pectus occultarent. Titubante autem religione, nutare, vacillare omnia iure censebat. Quippe sine vera religione, horrendum dictu, Deus ipse veluti Republ. eicitur, sine quo omne regimen collabascit, probitas ceteraeque bonae artes subvertuntur, et pro his flagitia novis admodum flagitiis reguntur. Plurimos amicos, paucos familiares habuit. Praeterquam quod Reges Principesque terrarum amicos et fautores habuit, Illustrissimis viris, Buzenvallio Galliae, Noello Carono Angliae, iacobo Dycquio, Axelio Oxensterno Sueciae, Alberto Ioachimi Foederatorum Procerum Legatis supra modum carus acceptusque fuit. De Dominico Molino, Iosepho Scaligero, Isaaco Casaubono iam ante diximus. Iano Douzae Nordovici Domino, et Cornelio vander Mylen, qui illum ita deperibat, ut fratrem suum appellare solitus fuerit, intimae erat admissionis. Cum Hugone Grotio usque ad fatalia dissidiorum in religione tempora, Dominico Baudio, Petro Scriverio, Constantino Hugenio Zulichemi Domino, Thoma Erpenio, Ioanne Seldeno, Eryco Puteano, pluribusque aliis, quorum nomina iam diu aeternitati consecrata sunt, dulcissima illi intercessit consuetudo, Cum Petro quidem Scriverio Polyhistore celeberrimo, (cuius vastam in omni genere literarum eruditionem, ingenium amoenissimum, Martialis sui aemulum, acerrimumque iudicium nemo non eruditorum veneratur, suspicitque,) ultra quinquaginta annos familiaritatem coluit, quem etiam in summa senectute lumine oculorum privatum, mentis tamen lumine lilustrem cum Poetarum Principe Homero elegantiffimo comparavit carmine, eundemque singulari affectu vernacula consolatus fuit allocutione, quamquam ille animi quadam magnitudine supra omnem calamitatem positus, ita ratione prava Fortunae corrigere posfit, ut, quod admirandum, in maximo


page 189, image: s189

infortunio serena animi tranquillitate felix sit. Inter Theologos, viros praestantissimos Franciscum Gomarum, Antonium Thysium parentem meum, Constantinum l' Empereur, Danielem Colonium, Iacobum Revium, Ludovicum de Dieu maximi semper fecit. Praeter elegantissimi ingenii feminam, Dominam Gournaeam, a qua frequentes et nitidissimas accepit literas; Nobilissimam virginem Annam Mariam Schuyrmas, quae omnes fere scientias et linguas muliebri pectore clausit, ita admiratus est, ut elegantissimo versu non tantum eam decimam Musam appellaverit, sed omnium vicem praestare prae dicaverit. Inter aetate in feriores iuventutis tum literatae Principes M. Zuerium Boxhornium, Vincentium Fabricium nunc Syndicum Gedanensem, Franciscum Gronovium summo in pretio habuit, quorum florentissima ingenia ad maxima quae que accendit. Boxhornii diffusam admodum eruditionem, Fabricii excelsum ingenium et Poetico aestu agitatum, Gronovii singularem doctrinam, atque in dustriam postmodum admiratus est. Firmae ut plarimum fuit valetudinis, nisi quod semel Ischouria periculose admodum laboraverit, et in senectute articulari morbo admodum premeretur. Anno huius saeculi quinquagesimo secundo vehementi febri correptus extrema exspectabat, sed Natura praevaluit. Postmodum tamen omnia in peius ire, ac retro sublapsa ferri, et corpus paulatim languescere, et nonnumquam memoria vacillare coepit, ita tamen, ut quae in iuventute didicisset, tenaciffime retinerer, adeo quidem, ut totum fere librum IV. Aeneidos memoritet recitaret. Apolliniautem nostro inter Musas suas decumbere iucundum fuit, ita ut medio ingentis atrii, lectulo cubans, instructissimam undique circumspectare Bibliothecam, et deliciis quondam suis oculos animumque pascere posset. Iacente illo iacebant languebantque Musae, quamquam quae sano et vigilanti semper inservierant, tunc etiam dormienti, et languido, Zulichemio vate, ingenioso carmine nomen eius celebraverint. Ita paulatim insenili colrpore fatiscebat natura, quamquam eidem succurrere summa ope niteretur praestantissimus Medicus Iohannes Elemannus, Reip. Leidensis Senator amplissimus. Ab hoc fere tempore non solido cibo, sed lacte et vino corpusculum sustentavit; atque omnibus relictis soli Deo immortali incubuit. Cum Zulichemi Dominus, qui illum officii causa salutaverat, ex eo quaereret, ecquid solitudinem et dolores carmine, veteri


page 190, image: s190

oblectamento, non altquando falleret, respondit se unicam voluptatem in Deo suo posuisse, caelestia cogitare, cetera contemnere. Quin et ipse eodem animo, quo de contemptu moritis scripsit, eadem superior, mortem hanc terrenam vitae suae caelestis primordium esse iudicavit. Testem habemus virum praestantissimum Martinum Ubbenium, quem etiam pluribus ad eum scriptis literis magni semper fecit, et qui in extremis illi adfuit, D. Balbianum, qui praeter alias eximias dotes in aegrorum consolationibus rari est exempli, quanta fuerit in Deum suum, in Servatorem Christum fiducia. Ipse tandem vigesimo quinto Febr. die vesperi inter decimam et undecimam praeeunte Ecclesiaste perrupit ipsum caelum precibus, quibus peractis primo pauxillulum somno se dedit, dein expergefactus placide sine ulla membrorum titubatione ultimum spiritum dedit, oculosque tamquam dormiturus sponte clausit. Excessit, excessit magnum illud Reip. literariae lumen, et simul cum exsequiis suis exsequias literarum nobis reliquit, Ubinunc illa diserta lingua, qua totiens ampliffimum hoc atr um personuit? obmutuit, obriguit; quod dum dicimus, etiam nobis lingua impeditur. Ubi illa agihs dextra, ubi illa latera? immota iacent. Ubi illi vivaces igneique oculi? caligo mortis clausit. Ubi illud vegetum corpus illustris illius spiritus domici. lium, in quo non Heinsius tantum sed ipsa Pallas habitabat? paucorum pedum tumulo continetur. Quamquam quid illum sepulcri claudi angustiis dico, qui totum terrarum orbem, ubi ullum decus eruditioni est, pro domicilio habet, qui vivit victurusque admirandis suis monumentis, quae nulla iniuria temporum delebit? Maxime Heinsi, iterum dico, maxime Heinsi, quis nunc literarum gloriam tuebitur, quis dotes tuas exprimet? Illas nemo exprimere potest, nisi Heinsius. Quis divinam tuam Poesin initabitur? exaruit Castalis unda, aufugerunt Musae, quae tuis carminibus detinebantur. Quis Platonicas delicias, quis magnum sectabitur Aristotelem? tenebrae heu fatales imminent. Graeciae olim in Batavia inveniebatur, nunc in Batavia ne quidem Batavia invenitur. Ubi vetus ille studiorum ardor, qui in maioribus nostris cordatissimis mortalibus fuit? Excessit, evasit, evanuit. Fuere, fuere illa tempora, cum non tantum ab aliis scientiis, sed potissimum a liter arum gloria haec Academia aestimaretur, nunc, etsi virorum praestantissimorum copia sit, qui sapientiae et eruditionis gloriam


page 191, image: s191

coniunxerunt, omnis fere iuventus bonam mentem eiuravit, in praecipitia studiorum abripitur, nihil denique pensi habet. Ita quemadmodum imperiorum, etiam studiorum quaedam subitae sunt conversiones, et sola in hac sorte mortalium varietas stabilis est. Crescentibus ingeniis in immensum crevit Resp. nostra, Auditores, metuendum, ne socordia nostra fatali vicissitudine decrescat. Tali igitur relinquis nos tempore Illustris Heinsi, ô literarum Princeps, invidiae victor, virtutis speculum, quo omnis eruditio, omnis virtus collabascit? Solus tuus aspectus et maiestatis plenus vultus auctoritatem literarum servare potuit, Videor, videor hic tuam imaginem praesentem videre, ipsa admodum haec cathedra horret, ex qua totiens divinae facundiae verba emisisti: ex hoc loco totiens tamquam alterum Demosthenem vel Ciceronem te non loquentem, sed tonantem audivimus. Horret iterum animus, et te tamquam prae sentem alloquitur. Ignosce itaque mihi maxime Heinsi, quod ingentia vestra merita tenuissimo dicendi genere detriverim, ignosce mihi, qui vix mihi ipsi ignosco. Quod idem Nobilissimi, Amplissimi, Clarissimique Viri, vosque lectissima Iuventus, qui partim ex vicinis Provinciis, Partim ex dissitissimis terrarum locis frequentes ad hoc sapientiae Prytanaeum confluxistis, obnixe a vobis peto, uti prolixae meae erga defunctum voluntati, quae tanto oneri succubuit, faveatis: quod uti ex vultu vestro mihi polliceri videor, ita hic dicendi finem faciam.

DIXI.

AD MANES HEINSIANOS. ALLOQUIUM FUNESTUM.

TACEBO TE CLARUM TERRA COELOQUE SIDUS MAGNE HEINSI? Etiam Atys, quam natura negaverat vocem, periculo monitus rupit: Ego funus tuum maestus silensque comitarer?

Non quod immortalitatem tibi invideamus, aut ad terrestria haec inanibus votis et nihil profuturis te reperamus, aut illis tuam, qua frueris felicitatem, augeri laudibus nostris posse credamus, qui supra omnia haec, quae miramur, quae cupimus, longissime evectus es.

Pietati nostrae tantum indulge, ut liceat ultimumte, quasi praesentem alloqui, non tua, sed superstitum causa,


page 192, image: s192

quibus magnum et vivus exemplum fuisti, et iam caelo receptus tumuloque conditus ingens futuris saeculis certamen praebebis.

TRIUMPHALIS TUA ADOLESCENTIA SENECTUTI OMNEM PALMAM PRAERIUIT.

Non poteras maior fieti cum aetate, qui intra iuventutem, omnem vel exhauseras famam, vel occupaveras.

Numquam illustrioriex emplo, natura, quantum in capacisfimo animo posset, ostendit. Et quasi morae pertaesa, citius te absolvit, quam inchoaverat.

ILLE SECULI SUI NESTOR TUA IAM PRAESENTIA ABSQUE FINE ABSQUE TERMINOFRUITUR.

Quam delectabatur Fortunatus senex tua pueritia?

Quam ipsum tot exhaustum curis et laboribus, subinde recreabat illa vivacitas et vigor mentis, atque ingenii tui inexhausta ubertas?

Tecum universam Graeciam in suum induceb at sacrarium.

Tu ipsi Roma, tu Athenae eras. In te sibi reviviscere et renasci velut ex cineribus Phoenix videbatur. Neque digniorem reperit cui monumenta relinqueret, quia neminem rectius illis usurum noverat.

IAM EMENSUS ERASOMNEILLUD, QUOD CETERI MORTALES IMPROBO TOTA VITA LABORE QUAERUNT, SCIENTIARUM ET GLORIAE REGNUM.

Non habebat tua, quo progrederetur, eruditio, neque tamen velut fessa substitit. Neque Sol radiis augetur et semper tamen lucet. In tanta fortuna magis mirer prosperam famam, an dodestiam et animi in se reducti ac compositi tranquillitatem?

Dum omnem illum ambitum declinas et tibi sufficis, non te Reges et magni Principes patiebantur esse tuum.

Maior eras quam utlatere, excelsior, quam ut eorum sollicitationem effugere posses.

Instar Solis universum hoc, non tam illustrabas, quam magnitudine nominis implebas.

Dicamne quantum stupendis tuis virtutibus tribuerit ille Septentrionis sui Rector et Germaniae liberator, et omnium hostium victor, GUSTAVUS?

Non alium immortalitatis suae inter mortales et testem


page 193, image: s193

et praeconem te digniorem reperit. Tu ipsi, quod Alexandro Aristoteles. Neque ab alio scribi Gustavus, quam Heinsio, vel poterat, vel debebat.

Illa Resp. quae antiquam Rom. Maiestatem hodie ingentibus factis repraesentat, quae Ottomannico furori metas ponit et limites: illa cum tanto deposito frui propius non posset te tamen inusitatis honoribus suum fecit; et D. MARCI creavit Equitem, quem non modo Marci, verum omnium Evangelistarum ac Apostolorum praevidebat fore illustratorem.

CUM EXTERI IN TE ORNANDO CERTARENT, QUID BATAVIAE TUAE NON DEBEBAS?

Illa, sicut propius divini ingenii tui fructus sensit: ita aliorum omnium magnificentiam superavit.

Te Ordines victoriarum suarum et casuum volebant esse scriptorem, ut quaqua versum Auriaca arma fugam hostibus et metum intentabant, tu stylo et sermone immortalitati consecrares.

Dignus tanto Scipione Polybius: et quantum praestiteris Silva Ducum omni aevo loquetur, nescio maiori a tanto Principe animo expugnata, an a te grandiori eloquio scripta: ut neque ab alio capi potuisse, neque ab alio scribi voluisse, videatur.

LEVIA SUNT HAEC, SI CUM SECRETIORIBUS TUIS STUDIIS ET CURIS CONTENDANTUR.

Quem non illa tot ingenii monumenta tuis illustrata laboribus, vel erudiant discendi cupidum, vel afficiant stupore invidum?

Habent omnia tua aliquid nobis inaccessum, et sacer quidam horror inest.

Non persuades sed trahis: et tamen violentia abest.

Non blandiris sed delects: et tamen fucus abest.

Nemo tecum paria aut faciet, aut fecit, nisi, cui tantum te tribuere semper professus es, Scaliger.

ERAT IUDICIUM TUUM LIMA SINE STRIDORE, NORMA SINE ERRORE.

Quo se non penetrabat illa mentis tuae acies? Quam partem universae doctrinae inaccessam intactamque reliquisti?


page 194, image: s194

Nullae tantae in omni antiquitate tenebrae, quin ad lucem tuam diffugerent.

Tibi clausa aperiebantur, recondita promebantur.

Sanabas desperata, curabas mutila, reponebas detorta.

Et post haec omnia, totam Graeciam, totum Latium, atque insuper longinquum Orientem, in Batavia solus possedisti.

ALII DIVINA CARMINA TUA LAUDANT ET ORIS FACUNDIAM: EGO SUPRA LAUDEM DUCO.

Quid enim antiquitas habet quod iis opponere possit?

Tu saeculi nostri Maro, tu Naso eras, et quem proprio quodam naturae genio aemulatus es, Homerus.

Ita virtutes eorum exprimis, ut vitia omiseris et lapsus.

Ita elegantiam, ut insuper altius quid et quod ipsos fugiebat, et nomine caret (est enim proprie tuum) superaddas.

Si Augusti saeculo vixisses, quantum tibi magna illa ingenia cessissent, quibus in hac mundi senecta et par eras et superior?

Quicquid Cicero habet auqusti, Caesar generofi, Livius magnanimi, Plinius delicati, hoc omne tuum est.

ITA CUNCTAE NATIONES CUM CETEROS AESTIMARENT, SOLUM HEINSIUM ADMIRABANTUR.

Tibi GERMANIA assurrexit: quamquam civili sanguine oblita.

Tibi ITALIA applausit: quamquam sua tantum miretur.

Tibi GALLIA concessit, quamquam magnorum ingeniorum aemula.

Quod Themistocli Miltiades, hoc nobis omnibus eras.

Heinsium admirari iam magna eruditionis pars erat.

Nemo magnus videbatur, nisi cui HEINSIUS magnus: ita saeculum erat.

CUM OMNIA IAM EXHAUSISSES VETUSTATIS MONUMENTA, AD DIVINA TE ARDOR TUUS, ANNIS MATURUM, IMPULIT.

Et quod Heinfio dignius munus erat, quam in altissimis desinere, qui a maxims coeperat?

Ergo magno animo, id est tuo, et ab omni ad tantam expeditionem instructo apparatu, id est toto Oriente, cuius


page 195, image: s195

tibi amorem inspiraverat Erpenius tuus, opus aggressus es, quod cuncta saecula, quia carpere nequeunt, mirabuntur. imitabitur nemo, quia inimi tabilis es.

Ostendisti iu quo etiam summa perspicacitas, non tamen omnia assecuta fuerit. Hellenismum ita asseruisti, ut cum ratio quod obtrectaret, reperire non posset, invidiam exercueris.

Orientem in Occidente, Occidentem in Oriente, velut transmigratione facta et coloniis ductis, cum quaereres, etiam invenisti. Magnum scilicet nomen primi novarum detectores terrarum sibi vel faciunt vel merentur: quanto maior tu qui abditos tot saeculis ingenii recessus et hactenus impenetrabiles, aperuisti?

HOC, VELUT QUO PROGREDERERE NON HABERES, PAUSAM TIBIET TERMIN UM IMPOSUISTI.

Quamquam maximus esses, non tamen PLUS ULTRA voluisti.

Et Hercnles columnas laboribus fuis posuit, et Alexander aras.

IAMQUVE IPSE ANIMUS TOT ANNIS INQUIES ETINSATIABILIS, TERRISPAULATIM ET EVANIDIS HISCE CURIS EXSOLUTUS, AD ORIGINEM SUAM, QUA NUNC BEATISSIMUS FRUERIS, TENDEBAT.

Angustior erat ille carcer quam quo diutius claudi posset.

Alta et immensa caelorum appetebat, ac si per ipsum stetisset, dudum te luxisset, tanto sidere spoliatus orbis.

TU VERO COELITIBUS NUNC MAGNA FACTUS ACCESSIO HEINSI, INTER INGENTES ILLAS, ET TIBI SOLI, DUM FATA SINEBANT, PARESANIMAS, SCALIGEROS, CASAUBONOS, ERPENIOS, CUNAEOS, etc. IACENTIA TERRARUM ET VANAS INUTILESQUE CURAS NOSTRAS, EX ALTO DESPICIS.

Ingressus es portum nullis tempestatibus obnoxium. ubi neque invidiae et obtrectationis brevia, neque Syrtes, noque infirmitatum humanarum metuendi impetus: omnia ibi liquida et serena.

Nos vero tuarum ingentium virtutum admiratores, et qua datur, longo intervallo sectatores, dum in hoc mari iactamur, inter naufragia et scopulos, inter miserias et


page 196, image: s196

aerumnas, quod unum possumus, non otioso aut remisso vultu. ad te subinde respectabimus.

Erunt nobis divini monumenta ingenii tui, velut in densis tenebris praefulgida Pharos. Tuerrantes, ex praecelsa illa arce, velut Helice et Cynosura diriges.

QUICQUID EX TE AMAVIMUS, QUICQUID DESIDERAMUS, MANET MANSURUMQUE EST IN AETERNITATE TEMPORUM, FAMA RERUM, HEINSIUSQUE POSTERITATI SAEPE DICTUS SAEPE DICENDUS, SUPERSTES ERIT.

AETERNUM VALE MAGNA ET BEATA ANIMA. G. HORNIUS.

Viro Incomparabili DANIELI HEINSIO, haec maestus accinebam LAMBERTUS BARLAEUS.

Lugete ô Veneres Cupidinesque,
Et quantum est hominum politiorum:
Veste heu cecidit patronus ingens,
Ingens HEINSIUS: ille Gratiarum
Cunctarum Pater Helladisque Vindex.
Et nostri iubar emines Lycei,
Laudum aevique satur petivit astra.
Qui quicquid Plato Socratesque dius,
Et Stagira Vetus, rigensque Zeno
Quondam disseruit, tenebat unus.
In hoc pectore Homerus alter, alter
Sedit Virgilius, Theocritusque,
Et tota Hesiodi patebat Ascra.
Sappho, Nonnus, Anacreon, lyraque
Praestans Flaccus, amabilisque Naso
Vates, vate sub inclito hoc latebant.
Quis nunc historias leget Iuventae
Vi tanta eloquii tonans Professor?
Quis nunc Versiculos canet Poeta
Tam gratis salibus iocisque tinctos?
Nemo mehercule, nemo: namque par huic
Caelesti ingenio, stylo, vel arte,


page 197, image: s197

Nil usquam invenias Viro aut secundum.
Quare fletibus et frequente planctu
Lugete ô Veneras Cupidinesque,
Et quantum est hominum politiorum.

EIDEM.

Quisquis in illustrem defigis lumina pompam,
Praeclarisque potes condolisisse rogis:
Atratos sequere immistus longo ordine Patres,
Et sint maeroris publica signa tui.
Hâc probitas, hâc prisca fides tumulantur in urnâ
Et miscent cineres consonciata suos,
Hôc defuncta pridem tumulo doctrina quicscit,
Ista sibi Pallas marmora structa gemit.
Haec sunt Socraticis immista cadavera membris,
Hîc iacet exstinctus cum Cicerone Cato.
Ista Stagyraeum concludunt busta Magistrum,
Ascraeique tegunt ora diserta senis.
Hoc Ovidî, hoc docti sublimis Musa Maronis.
Hoc Taciti illudit flebilis umbra rogo.
Imus ad exsequias cuncti, illustrique feretro
Praebemus quassas, languida membra, manus.
Scilicet, est aliquid comitari funera, Divûm,
Atque humeros istis supposuisse suos.
Quis paria Heinsiadae faciet? Tu maxime Fili,
Sanguine Virtutes serpere posse proba.

IACOBUS REEPMAKERUS.

EPITAPHIUM *x*r*o*n*o*s*t*i*x*o*n.

HoC LIterat Urae DeCUs
poLItIorIs et arbIter,
oCeLLUs orbIs HeInsIUs
ConCL UsIt artes entheas,
CUnCtasqVe VIrt Utes LoCo.

Aliud.

Si Pietas expers foret et Doctrina sepulcri,
Heinsiadae non hîc deflerent funera Musae.

SCRIPTA.

Crepundia Siliana, seu Notae in Silium Italicum. Lugd. Bat. 1600. 1618. in 12. Cantabrig. 1646. in 12.


page 198, image: s198

Auriacus sive Libertas saucia. ibid. 1602. 1608. in 4.

Iammbi partim Morales, partim ad Amicos. ibid. 1602. 1608. in 4.

Hesiodus, eiusque interpretes, cum notis atque introductio. ne in opera atque dies. ibid. 1603. in 4. 1622. in 8.

Theocritus, eiusque interpretes, cum Scholiis Theocriticis. ibid. 1604. in 4.

Laudatio Iani Dausae. Accedunt eiusdem Manes Dausici. ibid. 1605. in 4.

Paraphrasis Andronici Rhodii in Aristotelis Ethica ad Nicomachum, aum interpretatione. ibid. 1607. 1617. in 4.

Maximi Tytii Platonici dissertationes XL. Graeco-Latinae cum Notis. ibid. 1607. 1614. in 8.

Panegyrici suo Iosepho Scaligero dicti. ibid. et Antverpiae 1609. in 4.

Satyrae duae, Hercules tuam fidem, sive Satyra Menippaea, et Virgula Divina, cum brevioribus annotatiunculis. ibid. 1609. in 8. 1617. in 12.

Poemata. ibid. 1610. 1613. 1617. in 8. 1640. in 12. Amstel. 1617. 1649. in 12. 1666. in 8.

Dissertatio de Nonni Dionysiacis. ibid. 1610. in 8.

Theophrasti Erefii opera omnia Graece et Latine, cum notis. ibid. 1611. 1613. in fol.

Oratio de coniungendis Graecorum Lingua et Disciplinis. ibid. et Francof. 1611. in 4.

Aristotelis de Poetica liber ordini suo restitutus, cum interpretatione et notis. Accedit de constitutione Tragica liber, secundum Aristotelem, ibid. 1611. in 8. 1643. in 12.

L. Annaei Senecae Tragoediae cum Animadverfionibus. ibid. 1611. 1619. 1619. 1621. in 8.

Socrates, sive de doctrina et moribus Socratis oratio. ibid. 1912. in 4. Gallice Paris. 1642. in 12.

In Theophaniam sive Domini Natalem Homilia ib. 1613 in 4.

In cruentum Christi Sacrificium, sive Domini Passionem Homilia. ibid. 1613. in 4. Anglice. Lond. 1618. in 8.

Peplus Graecorum Epigrammatum aliaque Graece scripta, et e Graecis Latine reddita. ibid. 1613. 1616. in 4.

De praestanria et dignitate Historiae Oratio, ibid. 1614. in 4.

De Sapientia Politica Oratio. ibid. 1614. in 12.


page 199, image: s199

Q. Horatii Flacci opera cum notis. ibid. 1612. 1628. 1635. in 12. et 16.

Orationes ibid. 1615. 1620. 1627. in 8. 1621. in 4. 1642. 1652. 1657. in 12.

Aurelii Clementis Alexandrini opera Graece et Latine, quorum texturn Graecum recensuit, interpretationem veterem meliorem reddidit, et breves infine emendationes adiecit: ibid. 1616. in fol. Amsterod. 1667. in 12.

Disserataio epistolica. an Viro literato ducenda sit uxor, et qualis? eiusdem alia amoeniora opuscula. ibid. 1616. in 12. 1638. in 8.

Q. Horatii Flacci de arte Poetica ad Pisones epistola, ex D. H. recensione seorsim edita. Addita est eiusdem Dissertatio super Plauto et Terentio Comicis. Witteb. 1616. in 4.

P. Terentii Comoediae sex, ex recensione D. Heinsii. Amsterod. 1618. 1622. 1633. in 8. Lugd. Batav. 1635. in 12.

De prima Romanorum aetate et virtute, ad L. Florum: De secunda et postrema Romanorum aetate, ad Corn. Tacitum. Lugd. Bat. 1614. in 4.

De contemptu Mortis libri IV. ibid. 1621. in 4. et 12. Belgice. ibid. 1625. in 4.

Paraphrasis in Aristotelis Politica. ibid. 1621. 1656. in 8. Ienae 1660. in 4.

Aristarchus sacer, sive Exercitationes ad Nonni Paraphrasin in Iohannem. ibid. 1621. 1627. in 8.

Laus Asini, absque auctoris nomine. ibid. 1623. 1629. 1632. in 4. et 24. Postea, adiecto nomine, inter ludicrarum Dissertationum scriptores recusa. ibidem 1644. in 12.

Cras credam, hodie nihil. ibid. 1629. in 12.

Oratio in obitum Reinerii Bontii Doct. Med. habita: ibid. 1624. in 4.

Oratio in obitum Philippi Cluveri habita. ibid. 1624. in 4.

Laudatio funebris Mauritii, Principis Auriaci. ibid. 1625. in fol.

Gallice. ibid. 1625. in 4.

Laus Pediculi ad conscriptos Mendicorum Patres. ibid. 1629. in 12. 1638. 8. et in Dissertationibus ludicris. ibid. 1644. in 12.


page 200, image: s120

Herodes infanticida, Tragoedia. ibid. 1632. in 8.

Dissertatio Epistolica de servitute naturali. ibid. 1630.

Homilia in locum Iohannis cap. XVII. ibid. 1625. in 12.

Pub. Ovidii Nasonis Opera recensuit. Amsterd. 1630. 1653. 1661. in 12.

Historia rerum ad Silvam-Ducis atque alibi in Belgio aut a Belgis M DCC XXIX. gestarum. Lugd. Bat. 1631. in fol.

Panegyricus Gustavo Adolpho, Suecorum Regi, etc. consecratus. ibid. 1632. in fol.

Gallice. Paris. 1638. in 8.

Tit. Livius, ex eius recensione. ibid. 1632. in 12.

Hymnus in Iesum Chaistum Latine et Germanice redditus. Rostoch. 1635. in 4.

Aurelii Prudentii opera cum notis. Amsterod. 1637. in 24. 1670. in 12.

Epistola, qua Dissertationi D. Balsaci ad Herodis infanticidam respondetur. Lugd. Bat. 1636. in 8.

Exercitationes sacrae ad Novum Testamentum; quibus accessit Aristarchus sacer. ibid. 1639. in fol. Cantabr. 1640. in 4.

Apologia adver sus Io. Croii calumnias, suppresso prodiit nomine ibid. 1646. in 8. Creditur tamen esse aut D. Heinsii, aut M. Zuerii Boxhornii.

Oratio de pace inter Hispanorum Regem, et Belgas foederatos. ibid. 1648. in fol.

Exercitatio demonstrans omnem Aegyptiorum aliorumque Religionem ex Oriente profluxisse. Cantabrigiae. 1646. in 12.

Loffsanckh van Iesus Christus, den eenighen und euvvigen Sone Godes. Tot Amster. 1618. in 4. 1621. in 8.

Nederduytsche Poemata. ibid. 1622. in 4. et 8.

Emblemata amatoria Belgice. ibid. 1616. in forma oblonga et Rotterod. 1625. in 4.

Historie du Siege de Bolduc. 1631. in fol.

Heinsiana quaedam anonyma detexit Cl. Vir, Vincent. Plac. cius, in Syntagmate saepius a nobis citato p. 64. 74. et 129.


page 201, image: s201