07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 136, image: s136

OLLUS. GEDANENSES. LETO. DATUS. EST. IOANNI. MOCHINGERO.

SACERDOTI, RHETORI. POLYHISTORI EXEQUIAS. IRE. QUIB COMMODUM. EST. IAM. TEMPUS. EST. OLLUS. EX. AEDIBUS. ECFERTUR. ECQUID. AUTEM. NON. COMMODUM. SIT. EXEQUIAS. IRE. MOCHINGERO. QUEM. SIVE. DOCTOREM. OLYMPICUM. SEU. AD. CATHEDRAM. ORATORIAM. NON. CATHEDRARIUM VEL. AMICUM. AC. DECUS. URBIS. OMNES. OMNES. NUPER. ADMIRATI. AMPLEXATI. IAMQ. MERITISSIMO. PLANGITIS. NATUS. GEDANI. PARENTIBUS. HONESTISSIMIS. ANNO. SECUNDO. SECULI. SUPRA. MILLESIMUM. SEXCENTESIMUM. QUI. IN. GLORIAM. LITERARUM. ET. INCREMENTUM. QUIRITUM PRAETEXTATORUM. PLURIUM. FELICITER. ADOLEVIT. IN. STUDIIS. URBIS. PRIMA. SUBBELLIORUM. ET. TYROCINII. TEMPORA. OMINATA. SUNT. FESTINATAM. AUTUMNITATEM. ET. SUGGESTUM. QUEM. OCCUPAVIT. AD. MAIORUM. GENTIUM. SCHOLAS. PROFECTUS ERUDITIONEM. SACRAM. PROFANAMQ. ET. QUAE. ORIENTIS. ARDUA. ET. VARIA. EST. LOQUELA. SUB. MAGNIS. PRAESTITIBUS. ALIQUOT. ANNIS. IMBUTUS EST. EX. BREVI. PEREGRINATIONE. GALLIARUM. ALBIONIS. ET. BATAVIAE. IUXTA. QUOSCUMQUE. ALIOS. PRODIGIOSA FELICITATE. INGENII. LINGVAS.


page 137, image: s137

GENTIUM. CALLUIT. LATIALIS. ET. IBERAE. SUPRA. MULTOS. ARNI. AUT. ESCURIALIS. ACCOLAS. INTELLIGENS. EX. SOLO. LECTU. IN. PATRIAM. REDUX. AETATEM. DOCTRINA. ANTEGRESSUS. PRIVATO. MAIOR. CONSENSU. OMNIUM. DIVINA. ET. HUMANA. DOCENDI. CAPAX. IN. SACRORUM. BASILICAE. CATHARINEAE. SYMMYSTAM. ET. LYCEI. RHETOREM. AC. POST. BIENNIUM. MOX. DICTI. TEMPLI. DOCTOR. PRINCEPS. ADSUMPTUS. EST. AD, COLLOQUIUM. REGIUM. DE. REBUS. SACRIS. TORUNIUM. CUM. MEGISTANIBUS ALIIS. SACERDOTII. EX. SC. DEPUTATUS. FUIT. ENTHEUS. DOMI. FORIS. ADSERTOR. RELIGIONIS. SED UBIQ MODESTIAE. RETINENS. RHETOR. NON. DE SALAMINE. NEC. AD. POMPAM. NISI. RARO. SEMPER. AD. VITAM. ET. MORES. PROLOCUTUS. EST. IMITATOR. OMNIUM. ET. NULLIUS. INCHOAVIT COMMENTARIA. FLORIDA. IN. ARPINATEM. ABSOLVIT. MELETEMATA. DE. ORATORE. SUPER. INSCRIPTIONIBUS LIBERA. PER. VACUNUM. VESTIGIA. AUSUS. EST. STATOR. SCIENTIARUM. RARO. ENCOMIO. NULLA. PROPE. INDECORUS. FACUNDIA. CIVILIS. ANIMI. APUD. URBEM. MAGNI. INGENII. APUD. OMNES. FECIT. FIDEM. DIXIT. MILLIES. MILLIES. OPTIMUM. MAXIMUM. NUMEN. CUIUS. VERE. CULTOR. SACER. VERE. SACERDOS. FUIT. DIXIT. AUGUSTOS. POLONIARUM. ET. GOTHORUM. REGES. SIGISMUNDUM. TERTIUM. VLADISLAUM. QUARTUM. ET. IOANNEM. CASIMIRUM. GRATUS. IN. TUTELARES. SUBDITUS. MAGNIFICUS. OMNIA. PANEGYRISTA. DIGNUS. IPSE. QUI. SUPLIMI. DICATUR. ORE. IN. EXEMPLUM. NEPOTIBUS. FECIT. ANNOS. VITAE. NONDUM. QUINQUAGINTA. UTRIUSQ. PULPITI. VIGINTI. TRES. EXHAUSTUS. PROPE. TRIMESTRI. VALETUNDINE. HECTICA. EXPIRAVIT. ELOGIO. URBIS. SACERDOS. PIUS. RHETOR. INDUSTRIUS. OMNIA. BONUS. PACIFICUS. NEC. INGLORIUS. SANE. TRADUX. SIVE.


page 138, image: s138

MAIORUM. SUORUM. SIVE. COGNOMINUM. MOCHISGERORUM. AD. POSTEROS. TANTI. VIRI. HOC. DIE. GEDANENSES. DUCENTUR. EXEQUIAE. INTRA. URREM. HUMABITUR. ORATOR. URBIS. INQ. AEDE. UBI. TOTIES. ADSTRUXIT. BEATITATEM. QUAM. INDEPTUS. EST. LECTICAM. NULLAE. ANTEVERTENT. VENALES. ANIMAE. PRAEFICAE. NON. SITICINES. CANET. FLEBILE. PUBES. CUIUS. INSPECTOR. FUIT. FLORABIT. SUA. SPONTE. COETUS. PIETATE. VICTUS. NEMO. QUAESTU. AUDIENTUR. EX. THRONO. TEMPLI. NON. MORTUALIA. AUT. THEATRICA. CALLOPISMATA. SED. ACROAMATA. SACRA. ET. POST. ILA. SUCCINCTA. MAGNORUM. MERITORUM. COMPENDIA. ADESTE. COMITATE. FREQUENTES. QUAESUMUS. VIDEANT. ADVENAE. VESTRA. GLORIA. DISCAT. ORBIS. RENASCI. GEDANI. DIGNITATEM. PRISCAM. LITERARUM. HEIC. FELICITER. NASCI. VIROS. CLAROS. HEIC. DENASCI. QUIDPE. QUOS. FUNGENTES. VITA. OMNI. HONORE. RECOLITIS. ET. DEFUNCTOS. GRATITUDINE. PUBLICA. EFFUSI. AD. MEMORIAM. COMMENDATOS. HONORIFICA. CUM. POMPA. ET. PARATU. COMPONITIS. POSVIT. CONTRA. VOTUM. IOAN. ERNEST. Schmieden PRAECEPTORI. BEN E. DE. SE. MERITO.

EPITAPHIUM.

Relligio, Candor, Doctrina, Modestia, linguae
Pervariae, nec non summae, quas dicere longum,


page 139, image: s139

Virtutes reliquae perrarae, Nestoris annis
Quem dignum fecere (dolor!) tumulo hoc requiscit.
Nosse cupis nomen? Tacito me, fama loquetur
Ipsa Viri, Gedanum; quin Orbis. Is est IOANNES
In Patria Pastor, Rhetorque REGINCHOMUS urbe
Praeclarus meritis bis denos amplius annos.
Haec quoties recolis, calidis consperge Viator
Laudatos cineres lacrimis, et facta imitare.

GEORGIUS PHELAVIUS, Dantisc. in Aede Mariana Ecclesiastes.

SCRIPTA.

Discursus Philologicus de Nominibus Dei Hebraicis biblicis et Rabbinicis. Witteb. 1623. in 4.

Oratoris boni, sicut et Rhetoristae industrii idea atque dedescriptio. Gedani. 1641. in 12.

Silva floridorum e Dissertationibus Rhetoricis super Cicerone in Lyceo Gedanensi habitis. ibid. 1640. in 4.

Orationes XV. de variis argumentis in Athenaeo urbis Gedanensis dictae, quarum I. De Bellorum Vicissitudinibus et eorum vario exitu. II. De plangore Urbis Gedanansis super excessu Sigismundi III. Poloniae et Sueciae Regis. III. De plausu eiusdem Urbis super Electione Uladislai, Sigismundi Sueciae Regis Hereditarii, ad fasces Poloniae. IV. De Conservata Borussia et Pace restituta. V. In Usuram sortiariam. VI. In Pasquillos et Pasquillfices. VII. Contra Munitiones Urbium. VIII. Pro Munitionibus Urbium. IX. Iudex Physices sit peritus. X. De lotionibus frigidis in profluentibus fugiendis. XI. De eminentia Scachorum inter alios ludos. XII. De praemiis in bene meritos conferendis. XIII. De Polytropia. XIV. De Vulpe, quae, ut in fabula est, blanditiis usa, Gallo caput morsicando abstulit. XV. De Symbolo Hieronymi Falleti, quod fuit, Rosa inter Allium et cepas surgens, cum inscriptione; Fragrantior. Gedani 1637. in fol.

Hermathenae Gymnasii Gedanensis a Iohanne Mochingero editae; in quibus sunt dissertationes variae: De Vicissitudinibus Bellorum: De Fortunae Olla: De Eloquentia: De vario vestitus coltu: De modo nostra


page 140, image: s140

gerendi bella: De mira pecuniae indigentia eiusquc causis: De libellis famosis: De Excessu Sigism. III. Polonorum electi, Sueonum Hereditarii Regis: De Electione Uladislai Regis: De laudibus Linguae Germanicae, Typographicae, Boinbardicae, artis utriusque a Teutonibus inventae, Alemanficae Poeseos: De Ovo: De Consultatione, cicra vitae genus sapienter eligendum, recte instituenda: De peregrinatione: De conservata Borussia et pace restituta: De praemiis in Rep. conferendis et moderandis: De Polytropia: De Funeribus quibusdam praeclarissimis Gecani confectis: In Nupriis Henrici Frederi et Reginae Wideria: DeGedano: De themate, Parva magnis etsepraestan. tiora: De Luxu literario: De Andrea, Cloria et Ave Pelecano: Invitatio ad audiendam orationem funebrem: De Amnestia: Commendationes duae studio forum: Invitatio ad Orat. Ecclesiasticam: Acclamatio in nuptiis, Valentini Thilonis: De Viris Magnificis Magnificentiaeque virtute: De Natali Gymnasii Gedanensis: De Mercatore sapiente, honesto atque Christiano: *ma/karis1mo\s2 Theologi Gedanensis, Danielis Dilgert: De mmemoria, pronuntiatione, et compositione: Invitatio ad quinque orationes audiendas: De Maecenatis ptisci descriptione: De librorum Tullianorum utiliter evolvendorum ratione commodissima: De Fortuna: In Nuptias Friderici Henrichsenii: De valetudine tuenda: De Fortitudine: In obitum Uladislai Pol. et Sueciae Regis: Gratulatio ad Iacobum Zetzkium, Scholae Marianae Rectorem: De Modestia: In Electionem Regis Ioh. Canmiri: In Nuptias Salomonis Blanckii: De Martini Lutheri incomparabili Eloquentia: De Bibliothecis: Testimonium Augustino Wisaeo debitum: De Modestia, sedulitate et obsequio iuvenum: De armorum Apparatu: Memoria Eggertia Kempen et Dorotheae Schumanniae: Elogium Ioh. Freudenburgii: Monumentum Theologo Gedanensi, Michaeli Blanckio, debitum: Monumentum Elisabethae Dalmerio-Rassovianae: Lapis literatus Henrici Closii: De gloria Gedani: De Mosis ex monte Nebo inspectione in terram Palaestinam: In introductionem Mich. Falckii ad


page 141, image: s141

Professionem Philosophicam: Gedani recusa sunt singula 1651. in fol.

I. A. Comenii Ianua Linguarum reserata, cum collaterali Germanica et Polonica versione, vocumque indice Etymologico, studio Io. Mochingeri et Andr. Wegierscii. ibid. 1637. in 8.