01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: as001

[gap: illustration (portrait of the author)]

image: as002

JOANNIS PIERII VALERIANI BELLUNENSIS HIEROGLYPHICA, SIVE DE SACRIS AEGYPTIORUM ALIARUMQUE GENTIUM LITERIS, Commentariorum Libri LVIII. duobus aliis ab eruditissimo viro annexis. Accesserunt loco auctarii, HIEROGLYPHICORUM COLLECTANEA. ex veteribus et recentioribus auctoribus descripta, et in sex libros ordine alphabetico digesta; HORAPOLLINIS item hieroglyphicorum libri duo ex postrema Davidis Hoeschelii correctione. Praeterea ejusdem PIERII DECLAMATIUNCULA PRO BARBIS SACERDOTUM; De INFELICITATE LITERATORUM LIBRI DUO; denique ANTIQUITATUM BELLUNENSIUM Sermones quatuor. Editio ad novissimas Germaniae composita, quibus et annotationes ad marginem atque necessarias Indices debet [gap: illustration] FRANCOFURTI AD MOENUM, Sumptibus Christiani Kirchneri, Typis WENDELINI MOEWALDI, ANNO M DC LXXIIX.



image: as003

[gap: praeliminaria; body text]

page 3, image: cs003

HIEROGLYPHICORUM COLLECTANEA, EX VETERIBUS ET NEOTERICIS DESCRIPTA, LIBER PRIMUS. AD LECTOREM, DE HIIEROGLYPHICIS, PROLEGOMENA.

[gap: Greek word(s)] dicta, sunt aenigmaticae quaedam in rebus arcanis sculpturae, et sacra apud AEgyptios monumenta. Illi enim prius quam usitatissima esset literarum ac scripturae ratio, vel ne facile vulgo sacra profanarentur mysteria; non literis haec, sed Sculptis rerum animaliumque figuris delignabant, quem morem ab Hebraeis mutuasse videntur. Clemens Alexandrinus, Strom. lib. 5. ait Aegyptios et Hebraeos symbolis usos fuuisse redonditis, ut sapientiae divinae eos participes efficerent, qui rebus sacris essent initiati. Addit etiam nefas existimatum Platoni, eum qui minime purus esset, ad purum quidpiam attrectandum accedere: quam ob causam sacra vaticinia aenigmatis olim reddita fuisse constat, nec vera mysteria ostendi iis solita, qui temere et impudenter accederent, sed qui primum purgati essent, seseque diligenter praeparent. Observat idem eos qui ab AEgyptiis docerentur, primo quidem sequutos esse rationem, quae [gap: Greek word(s)] ficitur. alteram qua [gap: Greek word(s)] utebantur: tertiam et postremam [gap: Greek word(s)] nominabant, nempe sacram quandam sculpturam vel caelaturam; ex quibus maxime celebris ea fuit quae [gap: Greek word(s)] dicebatur. Omnes autem quotquot vetustis temporibus de rebus divinis aliquid scriptis mandarunt, tam Barbari quam Graeci, rerum principia occulta esse voluerunt; et ipsum [gap: Greek word(s)] aenigmatis, signis, symbolis, et allegoricis quibusdam figuris tradiderunt. Eadem fuere celebrata illa Graecorum oracula: unde Apollo Pythius [gap: Greek word(s)] et flexiloquus cognominatus est, quod obscure ac oblique responderet. Plutarchus lib. de Iside et Osiride veterum AEgyptiorum institutum illud fuisse ostendit, ut vel ex ordine Sacerdotum aut eorum qui militiae nomen darent, ab iis reges legerentur: eo quod alii ob fortitudinem, alii autem ob sapientiam magni ac celebres haberentur. Ex bellicosis rex delectus, statim se sacerdotibus erudiendum tradebat, idemque sapientiae particeps efficiebatur, ejus


page 4, image: cs004

inquam sapientiae quae mythologiarum involucris pleraque occultabat, et obscura quadam verborum fascia veritatem complectebatur.

Certe antiqua illa Pythagorae symbola hujus Philosophiae usum non minimum praebuere; quae cum a Tyrrhenis (apud quos fuit educatus) vel ab AEgyptiis, quorum scholas perlustravit, accepisset, ita excoluit, ut magnam suae doctrinae partem hisce mysteriis occlusam esse voluerit. Tradit enim Jamblichus, eos olim designasse per navis gubernatorem supremum Deum primum motorem, et primam illam causam rerum omnium, ut ostenderent omnia Dei nutu administrari sicut per mundi lutum materiam generationi aptam ipsumque corpus intelligi volebant. Atqui et interdum non alio symbolo Deum designabant, quam oculo depicto, cui et baculum seu screptrum subdebant: quandoquidem Deus unus est, qui omnia videat, et penes quem sit praecellens regiaque dignitas. Nonnulli tamen stantem oculum ad aliud referunt, nempe ad naturam divinam [gap: Greek word(s)] . Hanc AEgyptiorum philosophiam Chaeremon complexus est, ut et Horapollo Niliacus, qui Graece editus exstat; auxit Pythagoras, illustrarunt excellentes quidam Philosophi et scriptores nobiles, Athenaeus, Clemens et Cyrillus Alexandrini, Origenes Adamantius, Pausanias, Porphyrius, Plinius, Apulejus, Plutarchus: quamque nostra aetate pene intermortuam magno labore, laudabili industria, imo vero admirabili peneque divino ingenio excitavit suisque perfecit numeris Joannes Pierius Valerianus, magnis illis [gap: Greek word(s)] commentariis. Hujus primae sapientiae usum retinuerunt multo ante Pythagoram Moses, Jobus, David, Salomon, aliique Hebraeorum sapientes. Sunt et qui de Chaldaeorum Symbolis ex Commentariis Pselli, quibus Magicu oracula Zoroaster exequitur, nonnulla posteris reliquerunt. Sic enim ex figuris plantarum florum, animalium, astrorum, rerumque aliarum pleraque involvebant, ut minime putem commodius sapientiae veterum quasdam reliquias ad nostra usque tempora transmiti potuisse. Id vero si quis velit aliquo exemplorum specimine sibi demonstrari, starim colliget, pro fertilitatis symbolo Papaver usurpatum, Cupressum pro morte; Olivam esse Hieroglyphicum seu symbolum pacis, Lauram et Hederam ingenii semper virentis, Malum Cotoneum concubii notam iisdem habitam fuisse, ut Satyrum et Capram libidinis, Leonem terroris, iracundiae, dominatus, Solem anni, Lunam mensis: et caetera alia longe multa, quae immenso labore parique doctrina idem Pierius est exequutus.

De Hieroglyphicis autem ita Lucianus in Hermotimo, nullis olim literarum figuris, sed signis quibusdam et characteribus sortes connotabantur, cujusmodi per multa literarum loca depingunt AEgyptii, puta homines caninis aut leoninis capitibus. Porro illud non omittendum, referente Plutarcho, solitos fuisse AEgyptios ad templorum limina Sphynges locare, ut innuerent eam quam de rebus sacris doctrinam profitentur, ea sapientia constare quae obscura sit, et involucris quibusdam lateat. Quemadmodum vero Hebraei arcanas suas sententias et sacrosanctae religionis interpretationes mysticas omnibus indiscriminatim, literarum monumentis manifestare noluerunt, sed potius per certam, et ordine continuato propagationem ac vivam vocem parentes filiis, atque hi suis posteris per manus tradere studuerunt (unde etiam Cabalam, id est, depositum atque haereditariam, ut ita dicam,


page 5, image: cs005

acceptationem vocarunt, quam Chrysostomus in priorem ad Corinthios [gap: Greek word(s)] quoque ab ipsis dicta fuisse commemorat:) ita consvetudinem hanc imitantes finitimi populi, potissimum AEgyptii et Indi, longo tempore, praesertim iis in rebus, quae ad medicamentorum facultates spectant, eandem observarunt. Verumtamen cum eorum Sacerdotes postea deprehenderent, hunc modum instituendi et docendi, ob vitam nostram brevem, caducam et fluxam, nimis fore incertum ac dubium, pauloque post plane forsitan interiturum, alium faciliorem et stabiliorem excogitarunt, notis scilicet quibusdam et figuris, quae tamen obscuriores essent, et sine autorum indicatione vix ab aliis intelligerentur, sacras suas ac arcanas disciplinas hac ratione describentes. Hunc morem adhuc apud Chinenses, extremae Asiae latiss. populos (quos Sinas esse apud Ptolemaeum docti existimant, alii ad Seres referunt) vigere, testantur recentiores rerum Indicarum scriptores. Diodorus Siculus lib. 1. eadem [gap: Greek word(s)] , nempe [gap: Greek word(s)] , vocat [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] , id est, sacra, illa, (lib. 3.) opponens [gap: Greek word(s)] , quae [gap: Greek word(s)] Herodoto, lib. 2. Plinius lib. 36. cap. 8. Sculpturae illae effigiesque, quas videmus, inquit, AEgyptiae sunt literae, de quibus etiam Diodorus lib. 4. Philo Jud lib. 1. de vita Mosis vocat [gap: Greek word(s)] . Clemens Alexandr. Stromat. lib. 1. et 5. [gap: Greek word(s)] . Ignorabiles literas nominat Apulejus, lib. 2. Metamorph. Meminit etiam eorum Plutarchus, praesertim lib. de Iside et Osiride. pluribus item locis C. Tacitus lib. 2. Annalium, et Ammianus Marcellinus, lib. 17. his verbis, formarum innumeras notas, hieroglyphicas appellatas quas obelisco AEgyptio undique vidimus incisas, initialis sapientiae vetus insignivit auctoritas. Voluerum enim ferarumque, etiam alienimundi, genera multa sculpentes, ad aevi quoque sequentis aetates Imperatorum vulgatius perveniente memoria promissa vel soluta regum vota monstrabant. Non enim, ut nunc literarum numerus praestitutus et facilis exprimit quidquid humana mens concipere potest, ita prisci quoque scriptitarunt AEgyptii: sed literae singulis nominibus serviebant, et verbis nonnunquam integros sensus significabant. Cujus rei scientiae in his interim sit duobus exemplum. Per Vulturem Naturae vocabulum pandunt: quia mares nullos posse inter has alites invenir, rationes memorant physicae: perque speciem Apis mella conficientis indicant Regem moderatori cum jucunditate aculeos quoque innasci debere, his signis ostendentes, et alia plurima. Libro autem 22. idem historicus, de AEgyptiis agens ait, excisis parietibus, volucrum ferarumque genera multa sculpserunt, et animalium species innumeras, quas hieroglyphicorum literas appellarunt, Latini ignorabiles, Lucanus libro tertio linguas magicas vocat.

AEgyptiorum Sacerdotum inventioni tam ingeniosae sapientes posteri multum ornamenti suis libris et disputationisbus adjecerunt. Permulti etiam nobiles et generosi virique principes, bellicis olim negotiis praefecti, quo sui nominis atque familiae splendorem quam latissime propagarent, stemmata quaedam et symbola, alii sacra, alii profana omnibus usurparunt et certe omnibus pene gentibus in more positum fuit, ut speciale aliquod signum militare haberent, quo facilius cogi possent, et in unum convocari locum milites qui vel sparsi vel fusi extra castra essent. Diodorus lib. 1. initium ejusmodi schematum a temporibus Osiridis repetere videtur,


page 6, image: cs006

et Pindarus canit Amphiararum in expeditione Thebana pictum Draconem in clypeo circumtulisse; Statius Capaneum Hydrae, Polynicem Sphingis imagine fuisse usos in scutis. Agamemnon in bello Trojano pictum habuit in scuto Leonem una cum Epigrammate, [gap: Greek word(s)] . Ulysses Delphinem: Hypomedon Typhonem ore fumos efflantem; Perseus Medusae vel Gorgonis caput. Neque enim dubitare potest, quin et caeteri nobiles suae insignia familiae, seu symbola quaedam propria sibi vendicarint. Virgilius lib. 8. AEneidos id minime sibi praetermittendum putavit, cum Turni auxiliares copias memorat, quorum hominum arma signaque diligenter et studiose persecutus est. Cimbrorum et Teutonum bello illo horribili, qui in Mario Plutarch. describit, id memoratu dignum observat, eos populos, quanquam immanitate barbaros, suis in peltis, aliisque id genus bellicis instrumentis, non modo nitorem armorum habuisse, sed et depictas ferarum imagines. Primis imperii Romani temporibus in expeditionibus bellicis, cum acies esset educenda, vel etiam praelium committendum, pro signo foeni manipulis utebantur: unde legiones manipulares primo appellatas esse constat. Quum vero imperium crevisset, signa alia sibi finxerunt, qualia fuere Lupi, Equi, Capri, Minotauri, pro vario Principum arbitrio qui militibus praeficiebantur. Sed ut ea demum Aquila usurpar coepta est, pro publico et perpetuo imperii Romani symbolo, sic usus invaluit, ut quaecumque legio distinctas insignium notas haberet. Quod posteris ita transmissum est, ut ejus rei memoria, quamquam longa temporum intercapedine, longoque spacio, et pene vetustatis oblivione demersa, scriptorum beneficio tamen nondum intermori potuerit. Dio tradit Pompeji Magni annulo expressa fuisse trophaea tria, ut ante Sylla dictator fieri sibi curaverat. Plutarchus vero ait in eo summi pretii lapillo, qui Pompeji fuit, quippe post mortem ejus Caesarem coegit ad lachrymas, Leonis conspicuam fuisse imaginem ensem tenentis. Alexander Macedo serpentis imagine symbolo usus est, quod se a Jove Ammone sub forma serpentis esse genitum credi vellet. Augustus Caesar magnam animi sui moderationem, alienumque ab omni temeritate judicium, id est maturitatem in rebus gerendis ostensurus, in altera numi aurei parte, quem cudendum ea maxime eausa jusserat, Papilionem una cum fluviatili Cancro sculpi voluit: altero tarditatem, altero celeritatem significans, et lente festinandum esse praecipiens. Eandem et Sphingis imaginem in sigillo sumpsisse memorant: quo plerique conjiciunt eum designasse suam in rebus obscuris illustradis, et conficiendis negotiis alioqui perplexis admirabilem solertiam, quod tamen signum commutavit Republica primum composita, et Alexandri symbolo postea fertur usus, fortasse ut Monarchiam, qua se dignum putabat, intelligeret: quam ubi magna planeque inaudita felicitate consecutus est, non alia delectatus est imagine quam sua. Mecoenas eques, Augusto familiarissimus, Ranam usurpavit, fortasse Seriphiam, ut quibusdam placet ad arcani fidem, quam unice observabat ille, designandam. Titus Vespasianus, Augustum aemulatus, proprium sibi ac peculiare schema vel symbolum habuit, quod maturandum esse praecipiebat, Delphinum anchorae alligatum. Narratur historiis Ecclesiasticis, et D. Hieronymi Commentariis, literam Hebraicam TAV salutis fuisse olim signum etiam Paganis ipsis habitum, quod


page 7, image: cs007

parietibus templi Serapidis passim visum est. Nullus est ex nostris quin audierit aut legerit memorabilem illam Constantini Magni expeditionem adversus Maxentium, qua, maxime signis militaribus, signum Dominicae Crucis tum primum cepit: et certe crux merito pro salutis nota usurpari coepta est, quod T. literae, quod fuit olim absolutionis signum, videtur respondere, si picturam et lineas spectes. Schemata vero, seu insignia vel arma, quae vocantur gentilitia, imagines et peculiaria hominum, vel publica nationum aut civitatum symbola verera vel recentia describere, vel explicare nostri non est instituti. In Opere Pieriano quaedam occurrunt. De nonnullis aliis fortasse pauca alia addentur! Unum hic apponamus. Verba significant, inquit Jurisconsultus, Comment. in tit. de rerum et verb. significat. res significantur; tametsi et res quandoque significent, ut hieroglyphica seu sacrae Aegyptiorum literae. Ad hieroglyphica accedunt emblemata, symbola, insignia, quae quamvis nomine differant, reipsa multis modis convenire videntur. Alia imaginum gentiliarum ratio, quamquam ad eundem fortasse finem olim Romani sumpsisse videntur imagines, ut posteriori et hodie nobiles sua illa stemmata. Ii certe nobiles dicebantur, qui sui generis imagines pro nobilitate usurpare sit auctorib. familiare. Eas Romae patricii inprimis sibi tribuerunt, et qui soli majores magistratus, nemque AEdilitatem majorem, Praeturam, Censuram, Consulatum obtinebant. Quae imagines quales fuerint docet Polybius lib. 6. Plinius lib. 35. cap. 2. ut etiam M. Tullius permultis locis. Erant enim simulachra quaedam oris similitudinem artificiose fictam coloribus pigmentis adumbratam referentia, quas insigniore domus parte positas armaria lignea includebant. Eas autem imagines festis diebus exornabant apertis armariis: cumque e propinquis aut affinibus aliquis mortuus efferretur, in funere circumferebantur imagines, addito, ut magnitudine quamsimilimi apparerent, reliquo corporis trunco; eas demum cereas fuisse monet Plinius, ut inde appareat majorum imagines posteris etiam temporibus nominatas, non ita tamen usurpatas. Nam insignia nobilium imagines habent illas quidem, sed non humani vultus, ut fuerunt olim Romanorum. Pro quibus posteriora saecula habuerunt sua illa quae vulgo arma vocitantur, id est insignia gentilitia; quae ut ad honorem et gloriam veteribus usurpata sunt, poste virtutis praemia rerumque praeclare gestarum aperta testimonia fuerunt.



image: cs008



page 9, image: cs009

HIEROGLYPHICORUM COLLECTANTEA, EX VETERIBUS ET NEOTERICIS DESCRIPTA, LIBER PRIMUS. ABJECTA et vilia prosunt.

DE Alce tam veterum quam recentium autorum descriptiones non parum inter se discerpare videntur. Quam enim Caesar lib. 6. De Gallico Alcen, Doctiorum judicio est Machlis Plinii, lib. 8. cap. 15. quam in Moscovia adhuc reperiri sunt quid dicant. Prutenica autem et Suecica Alce, Germanis vocatur Elend. q. d. miseria ipsa, cum timidum sit animal admodum, statimque homines olfaciens fugiat, ac praeterea quovis parvo vulnere accepto moriatur. Ajunt etiam epilepsia laborare crebro, et ungula posteriore auri apposita inde liberari, quod tamen apud quosdam incolas nondum fidem reperit. Scaliger in eercitationibus cum Rangifero (ut et alii) confundere videtur. Jubatos Bisontes nominari a Plinio, de Scythicis animalibus loquente, putat Apollonius Menabenus Sveciae regis Medicus, qui etiam peculiarem de eo commentarium conscripsit. Dodonaeus existimat Strabonem, Solinum, Pausaniam, quamvis plenam illius cognitionem non habuerint) de nostra Alce esse intelligendum. facultatem autem ungulae singularem inesse asserunt, quamvis infimae parti corporis, contra epilepsiam et hysterica mala, non solum intra corpus, sed amuleti quoque instar adhibitae. De Cornibus idem alii affirmant, non pauci negant, tametsi contra venena, instar cervini cornu, usurpari posse docti asserunt. Inde vero discimus, saepe etiam abjecta contempta, humilia, vilia, non exiguam in se continere utilitatem. Quare Plinius recte dicit, lib. 15. cap. 14. Nihil tam parvum esse, quod non gloriam et utilitatem parere possit. Inde distichon;

Vilior haud pars est Alci nec dignior ungue:
Ergo etiam parvis gratia magna data est.

ABSURDA.

SApiens, Proverb. 26. V. I. Quomodo, inquit, nix in aestate, atque pluviae in messe: sic indecens est stulto gloria. Omnibus non tantum ex meteorologia, verum etiam ex quotidiana observatione notissimum est tantam nivium vim mensibus aestivis nequaquam effundi posse, quin annorum ac tempestatum vices plane invertantur. Eodem spectat alterum illud de pluvia in messe, quae apud Judaeos ita raro conspiciebatur, ut ingentis esset miraculi loco. 1. Sam. 12. vers. 16. 17. Quamvis autem in temperatis regionibus, etiam tempore messis, pluviae frenquentiores decidant: omnes tamen fieri cogimur, eas tum admodum esse intempestivas et noxias. Nam et collectionem frugum impediunt, et iisdem accedente ad aestivum illum calorem nimia humiditate, facile putredinem inducunt. Ad actiones absurdas hae notae hieroglyphicae possunt accommodari, tum vero


page 10, image: cs010

imprimis ad praeposteram illam facilitatem qua tituli et gradus honorum conferuntur in homines impios, stolidos, nonnumquam etiam manifeste facinorosus, quos [gap: Greek word(s)] mitti, atque in crucem tolli aequius erat. Applicationis causae cuivis obviae. Primum enim, plane absonum, atque a justitiae legibus alienum est, si honore digni cum ignominiosis comparentur, aut (quod gravius est) ab iisdem etiam superentur. Deinde haec confusio non tantum incontinna, verum etiam apprime damnosa est. Impii enim sublimi rerum festigio collocati, pietatem labefactant, bonos opptimunt, et justiam omnem evertunt. Et ut maxime nihil violenter suscipiant, tamen exemplo suo virtutem segetem ac frugem corrumpunt. Plerique enim si videant eodem ordine haberi probos atque improbos, strenuos et ignavos; omissa virtute, ad quaevis flagitiorum genera convertuntur. Quamobrem Salomon istiusmodi homines, quos stultos nominat, a gubernaculis Rerumpublicarum aliisque dignitatibus arcet. Graeci quoque indignis honorem exhiberi vetant trito dicterio [gap: Greek word(s)] . id est. Asmi caput ne laves nitro. Et Publius Syrus proxime ad Sapientis mentem hoc mimo accedit;

Loco ignominiae est apud indignum dignitas.

Ad idem hieroglyphicon referri potest aliud Salomonis proverbium, v. 8. ejusdem 26. cap. Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii: ita qui tribnit inspienti honorem. Per acervum lapidum D. Hieronymus intelligit [gap: Greek word(s)] , quod Suidas nominat [gap: Greek word(s)] Nam ut idem ille autor paulo post commemorat, [gap: Greek word(s)] . Veteres acervos lapidum in triviis aut viis obscurioribus Mercurio consecrabant; ita ut viatores adjicerent lapides cumulo, velut vias superstiti one ducti repurgarent, vel ut statuas et itinerum notas collocarent in triviis, vel ut lapidum acervo Mercurialis imago praetereuntibus notior fieret. Est autem D. Hieronymi sententia. Qui insipienti, id est, haeretico honorem docendi confert, non minus delinquit, quam qui idola delubraque Gentilium cultum veneratur inani. Haec ille, lib. 3. in Proverb. ad cap. 26. vers. 8. Alii legunt, Qui stultum honore adficit, perinde facit ac qui lapidem in funda ligat. Alii, Ut qui applicat lapidem balistae, ita facit qui stolido praebet honorem et ita exponunt; Qui stolidae personae aut verbis honorem habet inbeditum, manum furioso gladium porrigit, et ei quadammodo arma subministrat ad nocendum, e[?]que confirmat in malo; perinde ac fi quis lapidem aut missile quodvis gravissimum imponeret tormento illius qui temere ejaculaturus esset. Alii autem, ut lapis preciosus annulo iuclusus in cervum lapidum cojectus: ita qui stulto dat gloriam. Vel perinde facit qui stultum honore prosequitur, ac si in acervum lapidum gemmam aureo annulo inclusam conjiceret. Gloria nihil pretiosius. Illam stultis tribuere, absurdam plane, et plane, et veluti in Sterquilinium temere conjicere gemmam pretiosissimo affabre annullo inclusam. Caeterum, ne quid omittamus, quidam acevo lapidum intelligunt locum publicum, ubi sontes extremo supplicio corporis afficiebantur. Judaei enim danonatorum cadavera plerumque ingenti lapidum cumulo penitus obtegebant, sicut ostendit Achanis, regum Chananaeorum et Absalonis historia, Josu. 7. 25. et 8. 29. et 10. 27. et 2. Samule. 18. 17. Quemadmodum autem omnes natura duce a funestis ejusmodi locis, et crebra illorum inspectione abhorremus: ita longe indignius est gemmas eo conjici, quas olim quocumque modo violari nefas erat, quod veterum judicio (Plin. lib. 37. prooem.) rerum naturae majestatem in arctum coactam ostenderent, ideoque non immerito annulis aureis inclusae summi ornamenti loco ducerentur.

ABUNDANTIA COPIA RERUM.

VAriis hieroglyphicis notis pingitur in volumine sacro. I. Nomine aquarum, ut Job. 3. 24. tanquam inundantes aquae, et 15. 16. Bibit iniquitatem, quasi aquas. et 34. 7. Bibit rubsannationem quasi aquam. Psal. 36. 8. Potabis eos voluptate, sicut torrente, etc. notat enim delicias abundanter effusas. Prov. 18. 4. Aqua prosunda verba ex ore viri, ut torrens redundans fons sapientiae. Esa. 48. 18. Pax tua sicut flumen: justitia tua sicut fluctus maris, et 66. 12. Declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam Gentium. Thr. 2. 19. Effunde ficut aquam cor tuum, id est, in summa calamitate totum cor atque omnes ejus cogitationes Deo suppliciter expone: ut Ps. 62. 8.


page 11, image: cs011

dicitur, effundite coram ipso corda vestra. Nahum. 2. 8. Quasi piscina aquarum: de Nineve, quae antea tam hominibus quam facultatibus aliunde importatis erat refertissima, ut totius prope mundi opes in eam confluxifle viderentur, itidem ut aquae in piscinam solent. II. Nomine terrae et arenae quae est littore maris. Job. 27. 16. 16. Comportavit argentum, quasi terram, praeparvavit vestimenta quasi Iutum. Genes. 13. 16. Sicut pulvis terrae. Gen. 22. 17. et 32. 12. et 41. 49. Judic. 7. 12. Sam. 13. 5. et 1. Reg. 4. 20. 29. Psal. 78. 27. et 139. 18. Jerem. 33. 22. Ose. 2. 1. Rom. 9. 27. Hebr. 11. 12. Velut arena quae est in litore maris. III. Nomine stellarum. Gen. 26. 4. et 27. 17. Exod 32. 13. Deut. 1. 10. et 10. 22. et 28. 62. Nehem. 9. 23. Nahum. 3. 16. Hebr. 11. 12. Sicut stellae caeli.

ABUSUS rerum.

VInum sanos et commode degentes juvat, aque cor hominis laetificat: febricitantibus vero si vel guttatim paulum hauserint, perniciem et interitum continuo parit. Ita sit ut eadem res, eodem modo sumpta, uni quidem vitam, alii vero mortem conferat. Orig. homi. 5. in Lib. Judic.

Et mellis satietas vomitum movet quantumvis mel sit. Ut Salomoni, sic mihi videtur suum cuique negotio destinatum esse tempus. Et videmus quae per se bona sunt, si non bene quoque tractentur, boni gratia amittere, non aliter atque hybernis mensibus sunt intempestivi flores. Nec mulieres virilis, hec voros muliebris ornatus decuerit. Ut nec luctui convenit musica, nec in potum lacrymae. Nazianzen. lib. 1. de Thelogiae.

In rerum natura quae spectatissima florent, celerrime marcescunt, veluti rosae, lilia, violae, cum alia durent: et in hominum vita quae folorentissima sunt, citissime vertuntur in diversum. Plin. libr. 9. capite 15.

Polypus stupidum alioquin animal in captandis conchyliis incredibili utitur soleria. Quidam ad solum quaestum suum sapiunt, alibi pecudes merae. Plin. lib. 9. cap. 29.

Vina vasis e taxo factis infusa mortifera sunt; salutaris alioquin eruditio, si in hominem pestilentem inciderit, moribus illius redditur noxia. Plin. lib. 16. cap. 11.

Si multi vino inebriantur, non ideo vites amputamus, sed prophus fontes sunt admovendi. Nec protinus abjiciendum scientiarum studium, quo multi abutuntur, sed adhibenda cautio, ut fiat salutare. Plutarch. in Moralib.

Prometheus Satyrum ignis amplexus ambientem monuit ut a proposito disisteret, et gauderet lumine commode captato. Sic eadem res et utilis et perniciosa fit prout ea uteris. Plutarch. in Moralib.

ACTIONES praeclara.

ALoe quod vulgo, ob perpetuam viriditatem in Italia Semper vivum quoque vocatur, imprimis fovetur a Sole, et cum ejus radiis flores illius elegantissimi circumaguntur. Ita quoque actiones praeclarae et laudabiles a Sole justitiae, id est, Deo Optimo Maximo conservantur semperque durant; nec a malis ac invidis hominibus, tanquam crassioribus nebulis unquam possunt obscurari vel labefactari.

Sol a cursu, quam mens proba tramite recto
Flectatur, semper vindice tuta Deo.

ADMONITIONES.

EQuis non in ipso cursu, sed ante cursum, frenum injicimus. Iracundi vel libidinosi ante rationibus ac monitis refrenandi sunt, priusquam in periculum ventum sit. Plutarch. in Moralib.

Oculo lippienti non est admovendum lumen. Animus affectu laborans non admittit increpationem, huic admisce laudem, et sic de mederis. Idem.

Helleborum, tametsi efficax, medici non propinant senibus, aut pueris, aut exilibus. Admonitio sic est temperanda, ut eam is ferre possit, quem cupis emendare: nec solum spectandum est vitium, sed natura quoque hominis, cujus vitio studeas mederi. Plinius lib. 25. cap. 5.



page 12, image: cs012

ADOPTIONIS Gratia.

INtueris Oleastrum? vide ut de gratia tuae adoptionis, et de vera animi modestia cogitans memoria repetas gravissimum Apostoli dictum, Roman. 11. cap. vers. 17. etc. Si nonnulli rami defracti sunt, tu vero quum esses oleaster, insutus es eorum loco, et particeps radicis ac pinguedinis oleae factus es; Ne gloriare adversus ramos: quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. Dices igitur, defracti sunt rami, ut ego insererer. Recte: per infidelitatem defracti sunt, tu vero fidem stas; noli altum sapere, sed time.

ADVERSA Constantiam desidernat.

MUscae in speculi superficie tanquam nimis glabra et expolita non possunt consistere, indeque levi momento decidunt, at in corporibus scabris et duris inhaerere diutius et validius illis comeditur. Non aliter viri constantes in rebus duris et adversis omnia magno animo agunt, et quidem stabilius ac alacrius, quam in secundis, quas Xenophon ait difficilius esse moderate ferre quam adversas. Et Plutarchus in erudito commentario [gap: Greek word(s)] ad Apollonium, inter alia egregia dicta, quae huc pertinent, hoc quoque exponit: [gap: Greek word(s)] , id est, Recte enim instituti hominis est atque cordati, neque mutari ob eventum rerum quae videntur prosperae, et constanti animo decorum in adversitatibus servare. Minimum enim illi obesse fortuna potest, qui sibi firmius in virtute quam in casu subsidium collocavit, ut author in Rhetoricis ad Herennium inquit. Videtur etiam ita non inconcinne accommodari posse ad innocentiam probitatemque vitae, quod in ea nulla sordes adhaerescere, nulla malevolorum reprehensio, nullus fortunae impetus locum invenire possit, sicuti viro bono fecit Ausonius,

Securus, mundi instar habens, teres atque rotundus:
Esternae nequid labis per laevia sidat.

Et ante ipsum Horat. lib. 2. Serm. Satyr. 7.

In seipso totus teres atque rotundus,
Externi ne quid valeat per laeve morari,
In quem mancaruit semper fortuna etc.

Poeta noster autem.

Rebus in adversis sis fortis, nempe ea parva
Laus est virtutis, prosperitate frui.

ADVERSA Fortium pabulum.

CArduelis (ut Isidorus ait) ita nominatur, quia spinis et carduis pascitur, quare Graecis est [gap: Greek word(s)] . Apparet autem ex Aristotele lib. 9. Carduelem potius esse veterum [gap: Greek word(s)] quemadmodum etiam Plinius et Gaze verterunt, [gap: Greek word(s)] vero spinum sive ligurinum. Nostrum, vero carduelem, ut nomen indicat, spinas quoque appetere, ac illis vesci Aristoteles ait. Ad eundem modum viri fortes et strenui, res difficiles et asperas pro pabulo suae virtutis habent, et inde ad omnia pericula subeunda promptiones et alacriores efficiuntur. Quod imprimis factiant homines militares et vera disciplina bellica exercitati, qui pro religione et patria semper intrepide in armis versantur, et necessitate postulante se vitamque suam ideo fortiter hostibus objicere non dubitant. Quibus plane dissmiles sunt mercenarii nostri quidam, quorum (secundum Claudianum.) emta est fides, venalesque manus, venalia castra, ut ex Lucano ait Duntherus: quos vir eruditissimus ingeniose Ianiis comparat, nam quemadmodum hi pecudes, sic illi homines spe lucri ingulant. Caesar Capuccius Neapolitanus scribit alio quodam sensu hoc hieroglyphicon usurpasse quendam suum amicum, virum probum et sapientem, cui uxor esset non quidem formosa, sed virtute ac moribus eximia, cum Italico dicto, ED'ALTRO NONMI CALE, id est, haec mihi sola placet: quod Seneca in Octavia quoque subjicit.



page 13, image: cs013

Probitas, fides, moresque pudorque cojugis
Placeant marito.

Et Lucretius:

Nam facit ipsa suis interdum foemina factis
Morigerisque modis et mundo corpore culta,
Ut facile insuescat secum vir degere vitam.

Poeta noster autem hieroglyphicon explicans, ita canit,

Adversos casus fortis sua pabula ducit,
Pro victu ut spinas mollis acanthus habet.

ADULATIO.

LUpus animal est Cani simile. Adulator, adulter, parasitus amico similis est. Epictetus apud Stobaeum, Serm. 3. Delphini, quo usque unda subest, comitantur natantes: in littus vero nunquam egrediuntur. Adulatores in sereno rerum statu semper manent, in adverso, ut muscae, foco extincto, recedunt. Sotion Serm. 12. Stob.

Ligna dum augent ignem ab ipso consumuntur. Opem dum alunt adulatores, ab eis ipsis pereunt, Aristonymus apud Stob. eod. Serm.

Actaeon a canibus suis discerptus est. Adulatores eos a quibus aluntur pessundant. Phavorinus ibid.

Corvi cadaverum oculos effodiunt. Suis laudibus adulatores corrumpunt hominum animos. Plutarchus de adulatoris et amici discrimine.

Praeterfluens aqua refert colorem subjecti soli. Adulator sui dissimilis est, pro re nata sese adaptas.

Vix deprehenduntur ferae quae ad similitudinem loci colorem mutant. Adulatores non facile deprehendunt, qui chamaeleotis instar, ad quaecunque dicta et gesta sese flectere norunt.

Speculum quicquid objicitur imitatur et refert: Sic adulator.

Simia cum nec domum servare possit ut canis, nec onera gestare quemadmodum equus, necarare sicuti boves, parasitatur, ac risum movet. Adulator cum ad seria et gravia sit inutilis, voluptatum est minister.

Umbra, quicquid agas respondet et adest. Adulator, quoquo te vertas, sequitur.

Chamaeleon omnem imitatur colorem praeterquam album. Adulator in turpibus nihil non imitatur: solum quod honestum est imitari non potest. Plinius lib. 8. c. 33.

Nihil insidiosius melle venenato: et nihil magis cavendum quam blandus hostis. Lib. 21. c. 13.

Hyaena, sicut et ichneumon, nunc mas est, nunc foemina. Quidam sui dissimiles nunc fortia loquuntur, nunc mollia: nunc Philosophi sunt, nunc nepotes: nunc amici, nunc inimici. Lib. 7. c. 2.

Hyaena vocem imitatur humanam, et nomen alicujus ediscit, quem evocatum lacerat. Quidam obsequio blandiuntur, donec in perniciem trahant. Ibid.

Cupresso non innascuntur cerastae, propter amaritudinem; nec buxo propter duritiem: Ita pestis adulationis fugit severa tristiaque ingenia, mollia captat, et facilia. Lib. 7. c. 24.

Quod oleum est muscis, formicis, fereque reliquis insectis, id est, adulatio stultis principibus. Siquidem illa oleo peruncta moriuntur: hi assentatione et palponum obsequiis in exitium trahuntur, ipsi trahunt rempublicam. Lib. 11. c. 19.

Heliotropium herba spectat semper in eam partem qua sol est, et eo conditio florem contradit. Nonnulli ad regis nutus omnes obsecundant, et in quodcumque viderint propensum, in id feruntur et ipsi. Lib. 18. c. 27.

Vitrum mire crystallum imitatur, res vilissima longe pretiosissimam. Adulatio amicitiam imitatur, res pessima longe optimam. Lib. 37. c. 2.

ADULATOR.

IDem evenit adulatori quod Chamaeleonti, inquit Platarchus, lib. de amici et adulatoris discrimine, hic enim omni colori se potest similem praestare demto albo: et adulator in iis quae digna sunt studio


page 14, image: cs014

cum se similem praestare nequeat, nihil turpe imitando exprimit. Cum autem parum absit, quin totum corpus ejus pulmone impleatur, is spiritu plenus ob ratitatem et pellucidam cutim ita distenditur, atque aptam ad mutationem reddit superficiem corporis. Plinius vero paulo aliter lib. 8. c. 33. haec de eo recenset. Ipse CeIsus hianti ore solus animalium nec cibo nec potu alitur (notandum tamen, interdum muscis, formicis, et aliis insectis vesci) nec alio quam aeris alimento. Et coloris natura mirabilior: mutat namque eum subinde, et oculis, et cauda, et toto corpore, redditque semper quaecumque proxime attingit, praeter rubrum candidumque. Quae profecto assentatoribus optime conveniunt, quorum scopus est omnia imitari, et assensum cunctis praebere, praeterquam iis, a quorum ingenio longe absunt, qui scilicet candido simplicitatis et innocentiae decore, ac pudoris verecundiaeque rubore sunt praediti. Quare Seneca epist. 44. recte ait, Veritas in omnem partem sui semper est eadem. Quae decipiunt, nihil habent solidi. Tenue est mendacium, perlucet, si diligenter inspexeris. Vide proverbium, Chammaeleonte mutabilior. Et Alciatum Emblem. 53. et Pierium lib. 27. In Chamaeleonte.

ADULATORES perniciosissimi.

INter symbola Octavii Stradae, Caesaris antiquarii, hoc de balaena cum pisciculis colludente Eduardo III. Angliae Regi, qui de victo Joanne Gallorum Rege res maximas gessit, tribuitur, quo forte innuere voluit, vel nocere hos grandissimae belluae, si nimis se indulgentem illis praestet, vel certe alillis allectam in minus tuta loca deferri, cum ejus certo exitio. Nobis enim et de inventore, et de inventionis argumento veritas nondum comperta est. Hoc igitur teneamus, etiam maximis quibusque animalibus, a minimis saepe paratam esse perniciem. Nam et Crocodilum, vastum illud Nili monstrum, ichneumon, exiguum animalculum interficit. Nempe, haud aliter adulatores, homines contempti, et quos nulla re laedere, ne dum Principibus damnu adferre aliquod posse putares, maxime tamen noxii sunt, et amplissima saepe imperia concutiunt ac evertunt. Argute Antisthenes malle se dixit incidere: [gap: Greek word(s)] incidere illos quippe mortuos, hos vero viventes devorare. Stobaeus autem exl havorino citat: [gap: Greek word(s)] . Quemadmodu Actaeon a canibus, quos ipse enutriverat, dilaceratus fuit, ita adulatores hos, qui ipsos alunt, evertunt. Sed Plutarchus pulchre ait, adulatores more aucupum vocem suam ad imitationem Regum componere, itaque eos subire ac decipere. Mellitum enim eis venenum est, ut Plinius loquitur, et rectissime Diogene orationem adulatoriam [gap: Greek word(s)] melleam praefocationem, appellavit, quod assentatione quidem delectaret, caeterum mendacio strangularet admittentem. Gravis etiam est Aristonymi apud Stobaeum sententia: [gap: Greek word(s)] . i. e. Ligna dum augent ignem, ab ipso consumuntur. Opes dum alunt adulatores, ab eis ipsis pereunt. Hic refert etiam distichum,

Vilis adulator blande mentitus amicum,
Si ingeris, admissus maxima damna dabit.

Quamdiu Adulatores Principem circumbsident, aegrotat Respublica, quae convalescit iis de medio sublatis.

Ipse sui est morbi medicus leo: vos quoque Reges.
Asentatores pellite sponte malos.

Referunt Physiologi leonem febricitantem, Simia animali ridiculo et ad adulationem facto, vescentem convalescere. Astentatores et parasitos Comicus [gap: Greek word(s)] , populares simias festive vocat. Eosdem tineas et sorices palatii Constantinus Imperator nominare solitus est. Curtius eosdem regum malum perpetuum appellare non dubitavit. Et Bias rogatus, quaenam bellua omnium maxime noxia putaretur a sapientibus: Inter feras (respondit) tyrannus; inter cicures adulator. Principum omnium praestantissimus David, Psal. 101. canebat, Qui clam obtrectat proximo suo, eum funditus perdam. Oculi mei intenti erunt ad eos, qui in terra veritati student, ut mecum versentur. Non habitabit domi meae qui dolum facit: qui mendacia loquitur, nihil firmi apud me habebit. Et haec quidem utinam Christiani Principes serio, quamvis sero meditentur.



page 15, image: cs015

ADULATORES arcendi ab aulis Principum.

DIoscorides et alii rerum simplicium scriptores tradunt Cupressum non solum blattas et tineas ob suam acrimoniam non ferre, sed eas repellere: quin etiam dessectas ligni particulas aliis rebus appositas ejusmodi animalcula inde arcere. Atque ideo apud veteres simulachra potissimum ex hac arbore fiebant, ob materiae perpetuitatem, cum cariem non sentire dicatur. Unde simulachru Jovis Romae in arce ex cupresso ab V. C. sexcentesimo sexagesimo primo anno dictum, suo adhuc tempore durasse Plinius testatur annis circiter ducentis. Admonentur hoc hieroglyphico principes et magni viri, ut suam gravitatem et recte administrandi studium in omnibus rebus suis semper observent, ac imprimis adulatores, gnathones, et ejusmodi farinae homines, reipub. pestes, singulari severitate a se repellant, nec eoru consuetudine sese oblectent, multo minus aures faciles ipsis praebeant. Sic interrogatus Demosthenes, quodnam animal pessime morderet respondit, ferorum quidem calumniatores: cicurum autem, Assentatores. Et Clemens Alexandrinus dixit Adulationem esse amicitiae morbu. Aut enim laudat vituperanda, aut contra saepe vituperat omni laude digna. Seneca etiam adulatores suorum dominorum non tam arrisores quam arrosores apposite nominat. De quibus integrum commentariolum doctissimum composuit Plutarchus. Caeterum, lepido disticho cupressus nebulones istos perstringit,

Ite leves procul hinc aliorum in praedia blattae:
Noster adulantes nescit amare decor

ADULTERIUM.

IN Graece editione vetere bibliorum, Proverb. nono legitur, [gap: Greek word(s)] , id est, Ab aliena aqua abstine, nec ex alieno fonte bibas. Vetat hoc hieroglyphicon ne quis rem habeat, aut corpus commisceat cum aliena conjuge. Quod qui faciunt, dicuntur [gap: Greek word(s)] , id est, Descendere in alienam aquam, et [gap: Greek word(s)] alienum fluvium trajicere. Hebraei libro, qui inscribitur, Pirke Aboth, id est, Capitula vel apophthegmata patrum, referunt Jose filii Jochanam, dictum illud, Omni tempore quo homo multiplicat colloquium cum muliere, accersit malum sibimetipsi, et impeditur a studio legis, tandemque descendit in gehennam. Eodem libro dicit Rabbi Akiba, Risus et levitas capitis asuefaciunt hominem ad scortationem. Huc referre placet sententias quasdam Ben Syrae, vetustissimi Hebraei, Propter formosam mulierem, inquit, multi perierunt: et ob eam robusti quique fuerunt interfecti! Abstrahe carnem tuam a muliere venusta, tanquam a carne prunarum instar adurente. Absconde oculos a muliere formosa, ne forte te capiat rete ejus.

Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Prov. 9. 17. Verba sunt mulieris impudicae, quae in foribus desidet, ac praetereuntes observat, ut illos pelliceat ad se blandis verbis. Intelligit autem per aquas furtivas adulterinum concubitum. Quidam existimant metaphoram a re rustica ductam esse. Quemadmodum enim in pratis irriguis, vicinorum alter alteri, vix inde digresso, aquam rursus eripit, eam in fundum suum deducturus, ita moechi, maritis absentibus, statim in illorum aedes clanculum irrepunt, et uxorum amorem paulatim in se derivant, donec tandem optato harum congressu potiantur. Unde apud Latinos Rivales dicti, qui eamdem amarient mulierem. sive ea virgo esset, sive jam marito juncta, quod expressit artis hujus magister his verbis:

Me tibi rivalem, si juvat, ess veta. Eodem referenda sunt sequentia dicta de pane abscondito. qui nimirum proximo subducitur, et in occulto devoratur. Caeterum toto hoc dicto nihil aliud agit impudens adultera, quam ut stolidis persuadeat illicitam et furtivam Venerem longe dulciorem esse honesta consuetudine piorum conjugum in legitimo matrimonio, Nam ea est mentis humanae perversitas in plurimis, ut nolint sese ad certum thori soedus adstringi, sed in exercendis libidinibus temere vagari cupiant: imo illa vehementius appetant, quaru conversatione ipsis divina lex interdixit. Sic David, quamvis multas admodum uxores aleret, 2. Samule. 12. unicam tamen Bathsebam, Uriae coniugem, impotenti amore deperibat. Et plerumque adulteri, cum domi sormosissimas habeant


page 16, image: cs016

uxores: nihilminus furiosa dementia perciti, turpissimas meretrices et adulteras sectantur. Quod vere est, [gap: Greek word(s)] , id est, puro fonte relicto ad immundi coeni cloaecam currere: quemadmodum D. Chrysost. in 13. c. epis. ad Rom. homil. 24. commentatur.

Similia dicta, cum in Sacris, tum etiam apud profanos scriptores, passim reperiuntur. Syracides utramque picturam in eadem causa est imitatus, priorem quidem de aqua, capit. 26. vers. 15. Mulier procax, inquit, sicut viator sitiens, ab omni aqua proxima bibit. Posteriorem, de pane furtivo, cap. 23. v. 24. homini scortatori quilibet panis dulcis est. Inter Ethnicos primus omnium Pindarus hanc sententiam a Salomone matuatus videtur. Is enim teste Clemente Alexandrino, lib. 3. Paedag. cap. 11. dixit:

[gap: Greek word(s)]
Res dulcis est, furtiva cum Cypridis.

Huic respondet Senarius, quem citat Plutarchus in Erotico; ubi postquam detexit nebulonem, qui supercilia tollens, et se philosophum profellus nimirum foris, metu legum, noctu dum alii quiescunt, reipsa dicit,

[gap: Greek word(s)] :
Suave pomum, si quidem custos abest.

Similitudine petita a pueris furacibus, qui hortos alienos observant, et quamprimum vident [gap: Greek word(s)] custode suo destitutum, sepem transcendunt, et fructus arborum furtim decerpunt. Hinc istarum obsoenitatum professoris carmina:

Quod licet, ingratum est: quod non licet, acrius urit.
Ferreus est, si quis, quod sinit alter amat.

Et alio loco idem:

Nitimur in vetitum semper cupimusque negata.
Sic interdictis imminet aeger aquis.
Quicquid servatur cupimus magis, ipsaque furem
Cura vocat: pauci, quod sinit alter, amant.
Indignere licet, juvat inconcessa voluptas.
Sola placet (timeo dicere) si qua potest.

Verum his profanis cogitationibus opponendae sunt divinae comminationes de gravissimis poenis, quae adulteris omnibus imminent. Harum nonnullas etiam Ethnici modestiores annotarunt. Menedemus apud Diogenem Laertium jactabundo cuidam adultero dicebat, [gap: Greek word(s)] ; id est, Ignoras non modo brassicae succum inesse jucundum, sed et raphano? Suavis primus gustus raphani sed postremus amarus, et tandem esus difficilis concoctionis. Alludit forsitan Menedemus ad poenam veterum temporibus in moechos constitutam, de qua procax illa Pythias apud Terent. Eunuchum act. 5. Scen. 5. Suidas in voce [gap: Greek word(s)] , et Aristoph. in Nubibus, act. 3. Scen. 3. Pindarus autem in Isthmiis, Od: 6.

--- [gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
Quod praeter honestatem dulce est, finis manet amarissimus.

Sed haec omnia illustriora sunt in Salomonis contextu, praesertim v. 18. ubi de aeternis et horrendis istorum suppliciis agit. At juxta D. Hieronymi sententiam, Aquae furtivae et panis absconditus doctrinam adulterinam indicant, quae stultis ac peditis suavior videtur, quod dictum adulterii corporalis et spiritualis analogiam respicit.

Cap. 20. Proverb. v. 17. Suavis est homini panis mendacii, sed postea implebitur os ejus calculo, Haec Salomon non tam de adulteris, quam de adulatoribus, parasitis, mensarum asseclis,

Qui bona summa putant, aliena vivere quadra.

Furibus, foeneratoribus et rapacibus hominibus, intellexisse videtur.

Salomon Proverb. Cap. 6. v. 27. Scortationis et adulterii periculum hieroglyphico elegantissimo designat;


page 17, image: cs017

Numquid poteest, inquit, homo abscondere ingem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? Interrogata Hebraeorum affirmationem continent. Ignem vero in sinu vel intra vestimentum portare dicuntur, quicumque domi suae malum aliquod intestinum alunt, quod paulo post flammae instar omnes ipsorum facultates depopulatur. Sapiens hoc loco phrasim illam in specie ad meretrices et adulteras accommodat. Quemadmodum enim ignis tametsi hominibus aliquamdiu calore suo suaviter blandiri, eosque molliter fovere videatur, tandem tamen iis accidit idem quod evenisset Satyro, nisi Promethei voce fuisset mature ad saniorem mentem revocatus, Plutarcho teste. Cum enim ignem, ut primu ei apparuit, Satyrus osculari et complecti vellet, Prometheus exclamavit, Heus hirce. Lugebis miser barbam tuam: tangentem adurit. Ignis, ut ex Xenophonte refert Stobaeus, serm. 50. tangentes solum urit: pulchri vero etiam procul distantes inflammant. At interdum etiam nutrimentis et viribus acceptis, integras domos cum cuncta supellectile ignis in cineres convertit: Ita ejusmodi mulierculae, simulata sua benevolentia, stolidos amatores bonis omnibus exuunt, et in horrendas calamitates praecipitant. Pythagoras dicere solitus est, Idem esse in ignem ac in mulierem incidere. Et apud Comicos Scortum fundi amantium calamitas saepius appellatur. Porro adulterii atrocitas insacris literis eadem similitudine saepius exaggeratur, praecipue vero Jobi 31. cap. v. 12. ubi flagitium illud appellatur ignis, qui usque ad perditionem devorat, et proventus omnes eradicat funditus.

Potest etiam paulo aliter exponi, ut in illos competat, qui primum quidem at tempus sua scelera clandestinis artibus tegere conantur, sed tandem deprehensi rapiuntur ad supplicium. Id confirmat Sapiens in parabolae [gap: Greek word(s)] . Eodem modo (inquit) nemo impune habiturus est, qui proximi sui uxorem attinget: tandem enim, et si pede claudo, veniet dies vindictae, scelus admissum in lucem proferens, et adultero poenas infligens debitas. Hinc natum Socrati adscriptum Sermon. 6. Stobaei dictum, [gap: Greek word(s)] , id est: Nec ignem veste occultare possibile est, nec turpe peccatum diuturnitate temporis. Ut enim ignis veste superinjecta nequaquam opprimitur, sed ardentiorem flammam sub illa concipit, ac postea majore violentia erumpit: in hominibus.

--- alitur vitium, vivitque tegendo,

quo magis occultatur, eo magis interim crescit, atque iram Dei exasperat, quae, ut eleganter scribit Valer. Max. lib. 1. cap. 1. lento gradu ad vindictam sui procedit, et tardinem supplici gravitate compensat. Tarditas illa vero, sicut loquitur S. Petrus est admirabilis illa patientia qua clemens et benenignus Dominus omnes, etiam ferocissimos quosque, ut tempora Noachi arcam construentis testantur, variis modis invitat ad resipiscentiam.

Etsi quae de Viperae cum Muraena coitu litteris consignata sunt, falsitatis coarguant Rondeletius, hipp. Salvianus, Baldus, Angelus: jucunda tamen et valde hieroglyphica sunt, quae de illo apud scriptores complures leguntur: Viperam nimirum veneno prius posito consortem muraenam sibilo evocare e mari: hanc auten sponte illi morem gerere, atque in littore cum illa commisceri. Tradunt hoc constanter Horopollo in hieroglyphicis, Oppianus, AElianus, Philo in Jambis, Licinius Macer apud Plinium, et Achilles Statius graphice admodum lib. 1. de Clitophonte et Lencippe: Aristoteles quoque et Theophrastus muraenam non raro in siccum exire testantur, pluresque qui eadem commemorat Scholiastes Nicandri in Theriacis ejus. Sequuntur illos Basilius Magnus et b. Ambrosius in hex. uterque ad matrimonio convenientem reverentiam, et conjugale obsequium rem erudite transferens. Quo sensu etiam Alciatus hoc hieroglyphiocn accepit, et lepidissimo Epigrammate descripsit. Sed cum non ejusdem generis sint haec animalia, idcirco longe rectius ad violationem thori alieni referri forte posset. Nam et in muraenarum genere, teste Aristotele, mares sunt, ut alienigenam sectari necesse non habeant: et pulcherrime Basilius dicto ante loco ait: [gap: Greek word(s)] : veluti adulterium quoddam naturae esse hunc viperae et muraenae concubitum. Et idcirco eos, qui alienae matrisfamilias corruptores sunt, considerare debere cujusmodi bestiae sint similes. AEgyptios sane hominem [gap: Greek word(s)] muraenae typo expressisse etiam Horapollo scribit. Pulchrum sane est Euphronis illud:



page 18, image: cs018

[gap: Greek word(s)]
Non est adultero ullum majus malum:
In aliorum enim infortuniis delicias quaerit.

Ominibus Divinis et humanis legibus damnatur sacri concussio lecti.

Nauclerus in portu naufragium faciens, neutiquam viniam assequitur. Et vir, post nuptiale portum aliena conjugia invadens, vel mulierem alienam curiosius spectans, nullam habebit defensionem tam apud Deum, quam apud homines, etiam si sexcenties naturae voluptatem praetexat. Chrysostom. Serm. 9. de Ozia.

In adulteros rotundum extat et elegans epigramma, quod descibere libet.

Vis orbem excindi? Subvertito funditus urbes,
Vis urbes ipsas collere? tolle domos.
vis delere domos? careat fac conjuge conjux,
Vanaque sint sancti foedem conjugii.
Ergo perire domos, urbes, urbemque necesse est:
Orbe vel expelli quisquis adulter erit.

AEQUANIMITAS.

DE Shingibus, Diodorus Siculus et Plinius multa tradunt, et Natalis Comes caput peculiare habet, nempe 8. lib. 9. suae Mythologiae, ubi ad finem, per Sphingis fabulam, inquit, id significatum fuisse ab antiquis sapientibus crediderim: suam fortunam aequo animo cuique esse ferendam, quam tamen si quis aegerrime ferat, omnino ferre necesse sit. Nam quid significant alae? an non fortunae inconstantiam? Aut cur ungues in praedam flexae illi tribuuntur? nonne quod undecumque libuerit omnia potest auferre? Cur humana est facies? quia humanum est subjici calamitatibus et vicissitudinibus fortunae. Leonina pars forti animo esse ferenda adversa significat, quae vel vi omnino sunt ferenda. Si quis enim miserias pars forti animo esse ferenda adversa significat, quae vel vi omnia sunt ferenda. Si quis enim miferias prudenter sustinere nequiverit, aut nisi se sapienter inter adversa custodierit, ille ab ipsa Sphinge crudelissime torqueretur et laniatur. Atque, ut summatim dicam, nos monere per hanc fabulam sapientes voluerunt, aut prudentia et Minervae consilio sortunae iniquitatem esse superandam: aut si minis istud fecerimus, nos ab illa superari opertere. Nam quid agitur in aenigmate Shingis? an non de humana imbecillitate? cum nihil nascatur homine debilius aut calamitosius Hoc sensu Sphinge etiam dictam possumus asserere [gap: Greek word(s)] , id est, confringere vel vincere, quod divina providentia (quam Ethnici forturam finxerunt) nos sibi potenter subjiciat, ita ut ducat volentes, no lentes trahat: nec penes nos sit tantae sapientiae nodos solvere, vel arcana rimari, sed aequis oporteat animis ejus scita et mandata sequi, Huc pertinent disertissimi versus Cleanthis, quos Seneca Latinos fecit, epist. 107.

Duc me, parens, celsique Dominator poli,
Qucumque placuit. nulla parendi mora est.
Assum impiger. fac nolle: comitabor gemens,
Malusque patiar, quod pati licuit bono.
Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.

Addit ille Sapiens: sic vivamus sic loquamur. Paratos nos inveniat atque impigros fatum. Hic est magnus animus, qui se Deo tradidit. At contra ille pusillus ac degener, qui obluctatur, et de ordine mundi male existimat, et emendare mavult Deos, quam se. Sequens tetrastichon instituto nostro conveniens etiam appingamus:

Humana vita pluribus molestiis
Ext mixta, quae vitare nullis est datum.
Prudens sequetur ergo quo ducet Deus,
Fortique mente damna quaevis perferet.

Caeterum Aegyptii Shinges in templorum suorum vestibulis collocasse videntur, quod mustica dogmata, praesertim de divina rerum administratione, mentes humanas veluti aenigmatum nodis obligare debeant, et sint pia quadam ignoratione colenda. Alciatus emplem. 187. ad rerum ignorantiam Sphingis hieroglyphicum retulit, quod ex Cebetis tabula ejus interpres confirmat. Sed addit ex Clemente Alexandrino 5. Stromat. et Dione Chrysostomo Orat. 10. alias significationes, de ingenii solertia, de corporeis viribus, et de justitia. Porro superius dicta de aequanimitate et in adversis constantia Deum sequente nobis sufficiunt.



page 19, image: cs019

Dum autem manum tollimus de tabula, occurrit Joann. Goropius, hieroglyphicorum lib. 8. pag. 124. Collocari solent (inquit) Sphinges pro templorum foribus, et in ipsa etiam Palladis galea, ut monerentur homines in iis quae viderent, se mentem suam et omnem intelligentiam captivam dare debere ipsis religionis arcanis, nec fas esse de iis judicare, nisi mox leoninum divinitatis robur, et celerem vindictam exspectare vellent. Redigenda enim erat in captivitatem intelligentia, dum sacros ritus et ceremonias, quarum caussas ignorarent, homines videbant. Hermathenae autem libr. 6. pag. 131. idem, erat (inquit) Sphinx, non animal, cujus Diodorus Siculus et alii meminerunt, in Simiarum genere; sed hieroglyphicum religionis signum, templis maxime praeponi consuetum: quo obscure indicaretur quaecumque in veterum religione fierent, aenigmata esse omnesque ceremonias et ritus alia prorsus signare, quam prima fronte viderentur. Alia autem quae subjungit Goropius quum AEgyptiis et aliis Ethnicis ante apostolorum praedicationem ignota fuerint, sciens volens omitto.

AEQUANIMITAS.

IN omnibus rebus bene agendis ac recte administrandis nimia vehementia et austeritas summopere improbatur; at contra facilitas quoque modum omnem excedens non parum nocet, mediocritas vero sicut aliis in rebus universis, hic quoque locum habet et plurimum commendatur, aequanimitas scilicet quaedam ac benevolentia conveniens. Nam et ramus paulatim flectendo obsequitur, vi autem attractus rumpitur. Sic Terentius in Adelphis praeclaram sententiam nobis proponit:

Et errat longe quidem mea sententia,
Qui imperium credat gravius esse aut stabilius
Vi quod fit, quam illud quod amicitia adjungitur.

Et Cicero secundo libro de Officiis; Malus (ait) custos diuturnitatis metus, contraque benevolentia fidelis vel ad perpetuitatem. Atque idem autor alibi dicit; Omnibus odio crudelitas, et amori pietas ac clementia. Sunt autem versus intergri apud Ovidium:

Flectitur obsequio curvatus ab arbore ramus:
Frangas, si vires experiare tuas.

Atque id quidem locum habet apud homines liberales et tractabiles, non autem barbaros istos Scythas et Moscos nimirum, duriori disciplinae assuetos in quos potius congruit Agesilai dictum, teste Plutarcho, quod de Asae populis nonnullis solitus est referre; Si libertate fruerentur (inquiens) malos, sin servirent bonos esse.

AETAS hominis.

IN oculo caeci vitium, nocte durante, caecitatis est, sed non apparet, nec discernitur inter videntem et caecum, nisi luce veniente. Sic in puero vitium non apparet, donec aetatis provectioris tempus occurrat. D. Augustinus, De verbis Apostoli.

Ex amphora primum, quod est sincerissimum effluit, gravissimum quodque turbidumque subsidit: sic in aetate nostra, quod optimum id primum est. Seneca epist. 109.

Illa herba, quae in segetem frugemque ventura est aliam constitutionem habet tenera et vix eminens sulco; aliam cum convaluit, et molli quidem culmo, sed qui ferat onus suum constitit; aliam, cum flavescit et ad aream spectat, et spica ejus induruit: in quamcumque constitutionem venit, eam tuetur, in eam componitur. Alia est aetas infantis, pueri, adolescentis, senis. Ego tamen idem sum, qui et infans fui, et puer, et adolescens. Idem. epist. 121.

AEVUM.

AEVum innuentes AEgyptii, referente Horapolline hieroglyphic libr. 1. cap. 1. Solem ac Lunam pingunt, quod haec aeterna sint, aevique fluxum producentia elementa. Quin et aliter aevum pictura exprimere volentes, serpentem delineant, cujus cauda reliquo involvatur ac tegatur corpore. Hunc AEgyptii quidem lingua sua Uraeum, Graeci vero Basilisum appellant. Eumdem ex auro conflatum Diis circumponunt. Caeterum hoc animali aevum significari propterea AEgyptii dicunt, quod cum


page 20, image: cs020

tria sint serpentium genera, solum hoc ex omnibus immortale est, cetera mortalia: utpote cum quodvis aliud animal solo afflatu absque ullo morsu serpens hic interimat. Unde et quoniam vitae necisque potestatem habere videtur, merito sane Deorum capitibus inseritur.

AFFECTUS caecus.

INimicitia perpetua laborant mustelae et bufones. De mustelae remediis in pugna contra eosdem et serpentes testantur naturalis historiae scriptores. Nihilominis perhibent hoc cautem et assutum alioqui animalculum, nescio quo errore impulsum, sponte sua interdum in os bufonis inimici sui irruere, atque ita nonnumquam perire, haud aliter quam viperam caput maris ori suo insertum prae. mordere quidam ajunt: sed apud veteres Scriptores nusquam reperitur annotatum. Quadrat hieroglyphicum illud in illos qui satis caute ac prudenter in aliis suis rebus versantes, interdum tamen caeco irae, libidinis, avaritiae, ambitionis, vindictae affectu rapti, se a tramite virtutis abduci finunt, ac ita saepe ruunt in manifestam perniciem. Quem aflectum violentum Seneca duobus locis egregie depingit, prior extat in Hippolyto:

--- Furor cogit sequi
Priora: vadit animus in praeceps sciens,
Remeatque; frustra sana consilia appetens.

Alter est in Medea:

Caecus est ignis stimulatus ira,
Nec regi curat, patiturque frenos:
Haud timet mortem, cupit ire in ipsos
Obvius enses.

Et fortissimis quibusque ratio placidis dictis semper occinit, Vince animum, qui caetera vincis. Ei qui nimium suo affectui indulgens in pericula gravissima incidit, confestim Minerva occurrit, et veluti suum Achillem retrahens, clamat,

Caetem qui vincis, tibi cur dominata voluptas
Te haud improvisum mergit in exitium?

AFFECTUS compescendi, frenandi, moderandi.

OCulorum acies pura et lucida acute omnia intuetur, neque in deprehendendis tenuissimis corporibus laborat. Verum si quis malus humor a capite, vel caligo aliqua ad oculum ascendit, densa quidem ante pupillam nebula objicitur, quae ne quidem crassiora corpora videre sinit. Quum omnis perturbatio quae animam offendeat, purgata est, intenta objecta omnia prospicit. Sed quando plurimis turbatur affectibus, vim omnem illam amittit, et nihil altum intueri potest. Chrysost. homil. 1. in Joann.

Qui contudit caput serpentis, reliquum corporis longum syrma necavit. Qui primos vitiorum surculos eradicat, etiam caetera quae inde proveniunt, sustulit. Hoc vero numquam eveniet, nisi postibus nostris effusus fuerit cruor ejus (nempe Christi) qui interfectorem interfecit. bisariam necantur affectus, scilicet promogenitis pereuntibus, et nostris januis, ob sanguinis aspersionem in tutum collocatis. Procopius in Exod.

Ferae blanda manu si demulceantur, levi cicurantur conamine. Et libidines, pavores, animi moerores, aliaque ejusmodi veneficia mala consuetudine sopita, nec perpetuo irritamento efferata, virationis mansuetiora deinde fiunt . Basilius Magus ad Gregor.

In Magno fluctu non sistitur navis, nisi hanc retineat pondus anchorae alto vado infixae. Et in magnis procellis rerum summa ratio animum cohibere debet, ne ab affectibus auferatur. Plutarchus.

Pro navis magnitudine velis est utendum. Et cupiditates pro virili sunt moderandae. Idem.

Equi jam mansuefacti, etiam si auriga non moderatur habenas, tamen sua sponte viam ineunt. Et affectus a ratione jampridem domiti assuefacti, nec in somnis, nec in morbis, sopita ratione quicquam tentant quod turpe sit. Idem.



page 21, image: cs021

AFFECTUS ET RATIO.

PLatonis Phaedrus, seu Dialogus de Pulchro hieroglyphicum pingit equi indomiti et domiti, quibus omnis generis cupiditates significave voluit, quae si Rationi obtemperent bonae sunt, sin minus pravae avadunt. Quapropter ira, superbia, aliique pravi affectus, si Rationis rectae quasi vinculo et freno non coerceantur ac confringantur, homo suae potestatis amplius esse nequit, sed efferatur in omnes partes, et extra se rapitur. Contra.

--- Diis proximus ille est,
Quem ratio, non ira, movet;

inquit Cladianus in Mallii Theodori panegyrico. Et sane,

Affectus quisquis mentis moderatur habenis,
Fertur equo domito: qui vagus, ille fero.

Est autem Ratio nihil aliud quam de humanis divinisque rebus, quatenus tamen eae ad nos spectant, verum judicium ac purus sensus. Opinio vero, de iisdem est futile fallaxque judicium. Cicero lib. 1. de Offic. Ratio praesit, appetitus obtemperet. Quae magis theologice explicat Dives Chysostomus hom. 5. in Isaiam: Anima laxans (inquit) habenas cupiditatibus extra rationem positis, quovis rapitur, nec aliter quam equus ferociens, ubi frenum ore, sessorem tergo excussit, fertur quovis vento velocius, omnibus obviis intolerabilis. Ergo timore Dei qui Christianis est vera ratio, undique constringendae sunt cupiditates, et intra suos limites continendae.

AFFECTIUM. tormenta.

VIs ignis absumit omnem objectam materiam. Affectus excandescens corrumpit quicquid fit obvium. Philo.

Oculus turbatus aliud pro alio cernit, et mens pravarum cogitationum confusione perturbata idem patitur. Chrysostomus.

Venti quidam feri atque immanes, cum in serenum irruerint pelagus, ipsum totum a fundo perturbant, adeo ut et arena saepius undis misceatur. Animi affectus cum irruperunt, cuncta miscent, superiora ad inferiora detrahunt, excaecantque mentis clarissimum lumen. Idem.

Subitis procellis crescentes amnes legitimum excedunt alveum, et super segetes vel plantarum culturam praecipites lati, rusticorum operum salutem atque ornamentum evertunt. Sic et animus affectum nimia vi a rectis ratiocinationibus depulsus, falsis atque improbis opinionibus corrumpitur, quae ejus menti pro ebriorum more, quibus nimia crapula interiores concire solet aegitudines, velut ex latibulis repentia quaedam animalia confundunt mentem, ab iisque cogitur proprias eorum voces personare. Si vero manifestioribus exemplis opus sit, improbitatem animi inconditae plebis assimilabimus iperio. Maximus Tyrius, Serm. 17.

Timidi, et qui nauseae navigando sunt abnoxii, existimantes se meliuscule habituros, si sedes mutaverint, nihil tamen proficiunt, bilem timiditatemque secum circumserentes: ita aliud vitae genus animo non eximit ea quibus gravatur et turbatur, nempe rerum inscitiam et rationis imperfectionem, ac illud vitium quod nequit et nescit recte praesentibus uti. Plutarch.

Periculosior est tempestas quae non sinit in portum appellere, quam quae vetat navigare. Et graviores sunt animi motus, qui hominem consistere sinunt, ratione perturbata, sed in fluctus commotos auserunt praecipitem. Plutarchus.

Hominem vehementer aegrotum, vel lunae deliquium, vel ventus asperior, vel maris decessus, aut hujusmodi quaepiam levis commutatio tollit de vita. Sic animos imbecilles et affectibus corruptos quaevis offensa perturbat: cum qui firmis sunt animis istiusmodi non sentiant.

Podagra laborantes ad levissimu tactum acerbe conqueruntur, et dolore gravi perculsi gemunt: animi pravis affectibus oppressi nullam monitionem sustinent.



page 22, image: cs022

AFFIXI rebus caducis.

DBernardus Serm. I. de Adventu; Qubus assimilabimus, inquit, homnes generationis hujus, aut quibus comparabimus illos quos videmus a terreris et corporalibus consolationibus avelli separarique non posse? Profecto iis similes sunt qui submersi pericitantur in aquis. Nimirum videas eos temere nec ulla ratione prehendere, quod primum occurrerit manibus, quicquid sit illud, licet sit tale aliquid, quod omnino non possit prodesse, ut sunt radices herbarum caeteraque similia. Sic pereunt in hoc mari magno et spatioso miseri, dum peritura sectantes omittunt solida, quibus apprehensis emergere et salvare possent animas suas. Neque enim de vanitate, se l de veri tate dicitur, Cognoscite eam et liberabit vos. Haec Bernardus. Ad eundem modum Clemens Alexandrinus stultos ait non veris ac solidis rebus, sed iis tantum quae specie tenus absque opinione sunt animum adjicere: perindeque illis, ut mente captis accidere, qui alba nigra esse sibi fingunt. In D. Bernardi dictum haec Billius,

An sapit is, pressus qui fluctibus accipit algam;
Nec solidis nixus littora tuta petit?
Haud magis ille sapit, qui vitae in fluctibus hujus
Praeponit solidis fluxa, meserque perit.
Ut fugias tanti discrimina ponti,
Nec caput ista minax obruat unda tuum:
Spemque, fidemque agapemque tene, fluxa omnia linquens,
Has nihil in tabulas ulla procella potest.

AFFLICTIONES.

1. SOL diu nubibus obtectus laetius postea splendet, et ver post hyemis tristitiam est acceptius jucundior tranquillitas blanda, et mare quietum post ventorum seditiones et perturbationem aquarum littoribus allidens: sic post afflictiones nobis vita tranquillior. Nazianzen. in orat. de Cypriano.

2. Nisi praecesserit pugna non potest esse victoria: cum fuerit in pugnae congressione victoria, tunc datur vincentibus corona. Nam gubernator in tempestate dignoscitur, in acie miles probatur. Delicata jactatio est cum periculum abest, conflictatio in adversis probatio est veritatis. Arbor, quae alta radice fundata est, ventis incumbentibus non movetur: et Navis quae forti compage solidata est, pulsatur fluctibus, nec fertur. Et quando area fruges terit, grana fortia et robusta Ventos contemnunt: inanes paleae flatu portante rapiuntur. Sic et Paulus post naufragia, flagella, post carnis et corporis gravia tormenta, non vexari, sed emendari se dicit in adversis. D. Cyprian. serm. 4. de Mortalitate.

Sicut ab uno igne aurum rutilat, palea fumat, et sub eadem tribula stipulae cominuuntur, frumenta purgantur: nec ideo cum oleo amurca confunditur, quia eodem praeli pondere exprimitur: Ita una eademque vis irruens bonos probat, purificat, eliquat: malos damnat, vastat, exterminat. Unde in eadem afflictione mali Deum detestantur, atque blasphemant, boni autem precantur et laudant. Tantum interest, non qualia, sed qualis quisque patiatur. Nam pari modo exagitatum et exhalat horribiliter coenum, et suaviter fragrat ungventum. D. Augustinus lib. 1. de civit. Dei cap. 8.

Non caret admiratione parvulam ac elengatem plantam Rorariam, plerumque sabulosis ac udis locis interdum etiam umbrosis sylvis provenientem, et quae cum capillaribus herbis magnam habet affinitatem, veteribus forsitan ignotam, ad multos morbos tamen efficacem, quantumvis etiam aestate ardentissimis Solis radiis sit exposita, nunquam tamen folia ipsius, cava instar pusilli cochlearis, roscido quodam humore destitui, eorumque lanuginem admodum teneram guttulis quibusdam pellucidis semper madere, unde etiam nomen sortita est, ut Rorem solis ac Rorariam recentiores nuncuparint. Illustris profecto haec imago est, nos etiam in summis aestibus ac coloribus calamitatum et afflictionum nunquam flaccescere aut succumbere, si ex sacratiss. verbi divini fontibus vividum semper ac roscidum succum, qui nos subinde recreet, alat ac sustentet, hauriamus. Qui alioquin nimis rerum humanarum ac caducarum cupiditate dissimpatus ac consumptus perpetuum macorem et tandem interitum perniciosum producit. unde Chrysost. in epist. ad Corinth. Homil. 26. Roraria igitur.



page 23, image: cs023

Ex veterib. et neotericis descripta. Lib. 1.
Syrius ut flagret, viret ac perfusa liquore est.
Candida sic durant pectora, firma fide.

Seneca in lib. de providentia: Id, inquit, in quoque solidissimum est quod exercuit. Non est arbor solida nec fortis, nisi in quam ventus frequens incursat. Ipsa enim vexatione constringitur, et radices certius figit: fragiles sunt quae in aprica valle creverunt. Pro ipsius ergo bonis viris est, ut esse interriti posisnt, multum inter formidolosa versari, et aequo animo ferre quae non sunt mala, nisi male sustinenti. Haec ille. In hanc vero sententiam adhuc multo nervosius D. Chrysostomus, Homil. 32. in Genesin breviter haec commentus est: ut arbores quae radices altius miserint, quamvis summum ventorum excipiant impetum non frangi aut evelli possunt: sic orationes quas pius animus Deo suo reddiderit perquam tuto affixae efferunt sese in excelsum, nulloque pervertuntur aggressu cogitationum. Haec Chrysostomus. Ventorum incursionibus certe arbores soidantur. Animus enim recte institutus multisque aerumnis ac adversitatibus exercitus, eo fortius in malis resistit, et radices constantiae firmiores agit. Quo spectat apud Thucydidem Periclis egregium dictum, [gap: Greek word(s)] . id est: Nam qui in calamitatibus animo quidem minime tristantur, re autem et operibus maxime obsistunt, hi optimi sunt sive privati homines, sive civitates fuerint. Sed disticho sacro de afflictionum utilitate dicta obsignemus.

Ventorum adversis solidatur flatibus arbor:
A cruce et a precibus mens pia robur habet.

Myrrha, quamvis acris et amara, tamen vulnere sanat, et prohibet putrefactionem. Piorum afflictiones, etsi carni insuaves et molestae, tamen minime exitiales, quinimo sunt salutares: teste sancto Apostolo, Hebr. 12.

AGRICOLA. COLONUS.

INter plurima antiquitatis monumenta et [gap: Greek word(s)] elegantissima, formis Lafrerianis in aere ante aliquot annos Romae impressa, pictura quoque hieroglyphica admodum ingeniosa praestat, ex vetusta tabula marmorea desumpta, quae astervatur in aedibus Octaviani Zeni, prope theatrum Pompeji et campum Florae. Haec cum de re rustica egregia in se praecepta contineat, et charta breviores rerum notas tantum expresserit, interpretationem praeclari hieroglyphici subjecimus. Primum itaque Colonus apparet, pileatus et ocreatus, habituque solutiore et viliore distinctus, qualis sane adaestus solis imbriumque injurias, atque alias ejusmodi rusticas molestias sub dio perferendas conveniens esse solet. Ipse vero, facie juvenili, vultu alacri, humeris latis, lacertis torosis, corpore denique robusto (quae omnia in Agricola requiruntur) praeditus, uno pede Taurum sive Bovem insistendo et comprimendo conficere conatur, id est, Terram ipsam, suae industriae suisque laboribus potissimum destinatam, strenue exercere, et domando sibi quasi obsequentem reddere studet. Hujus Coloni manu sinistra bovis os comprehenditur: dextra vero Gladiolum sive cultrum in ejus corpus magna vi adigit: quare conatus rusticos, et in colendo atque tractando solo, tanquam subjecto proprio, Agricolarum labores assiduos designare volluerunt. Unde illud Ovidianum.

Fertilis, assiduo si non renovetur aratro,
Nil nisi cum spinis gramen habebit ager.

Et Horatius canit quod

Nil sino magno
Vita labore dedit moratlibus.

Et sauciato vero corpore quasi cruor emanat, id est, ex terra diligenter subacta, saepius proscissa, ac quasi vulnerata crebra oratione, fructus uberes et ad sustentandam vitam necessarii enascuntur. Qui intra corpus assumti, si nutrimentum conveniens praebere nobis debent, prius in sanguinem quoque converti necesse est. Post ipsum Colonum Spicae duplicatae apponuntur: quibus admonemur frugum convenientem copiam et commeatum necessarium diligenti colonon semper in promptu esse debere;


page 24, image: cs024

ne (quod dicit breviter et eleganter M. Varro) sumtus fructum superet. Fuerunt olim quoque spicae symbolum Aedilium, qui rei frumentariae Romae praeesse solebant, et cornucopiae, Cerenis, Annonae, proventus boni, ubertatis, regionis fertilis pacis denique notis in antiquis numis adduntur. Spicam vero a spe deduci, idem Varro tradit lib. 1. de re rustica.

[gap: illustration]

Cum vero omnium fructuum quae terra nobis suppeditat, atque agriculturae beneficio habemus, proventus lucis tenebrarumque alternis vicibus creentur, producantur, ac denique colligantur, eam ob caussam ante Colonum Arbor diurna adhuc arida, et sterilis, una cum capite bovis et face ardente ponitur; quibus omnibus incrementi diurni atque uniuscujusque diei diligentem imprimis habendam esse rationem, indicatur. Quid caput bovis designet, lector viderit. Ex adverso Arbor nocturna pomis onusta virescensque apparet: cui additur Scorpius, quibus generatio et procreatio rerum quasi insensibilis, praesertim per amica silentia noctis, ut Poeta inquit, Serpens, et laboris diurni opera prius adaucta ostenditur. Solebant autem Chaldaei, secundum suam artem superstitiosam partes generationi destinatas in homine scorpio tribuere, ac nescio quid praeterea de illorum foecunditate, qui sub illo sidere nati essent, commentari.

Supra etiam Colonum nostrum Corvus volitat, illiusque cervicibus quasi imminens, et crocitans, ad assiduitatem et perseverantiam adhortari videtur, e cujus clamoribus indicia tempestatis impendentis deprehendi autor est Plutarchus. At cum in hoc rustico negotio ante omnia fides et amor ad mutuas tradendas operas requiratur, ideo bovi Canem, assilientem et quasi comitem fidum ipsi conjunxerunt.


page 25, image: cs025

Hunc sequitur Leo, fortitudinem et roburquoddam hic expeti innuens. Columella autem libri primi initio, non solum diligentiam, fidem ac robur, sed etiam prudentiam, solertiam ac providentiam ad agriculturae studium plurimum requiri; quapropter hic quoque Cani ac Leoni Serpens additur, cujus allegorica explicatio in sacris etiam literis habetur, dum summus Magister jubet suos discipulos prudentes esse sicuti serpentes, quo reptili notatur vigilantia, industria et singularis in rebus curandis et expediendis prudentia.

Infra Bovem Scorpius ac Cancer collocantur, quibus et creationem et generationem omnium ex terra nascentium significare voluerunt, de Scorpio supra aliquid dictum, cui addimus, si glebae sumantur ex ruderum illorum terra: in quibus Scorpii breperiutur eaeque collocatae inter duos lateres coctos, et tempore suo terra irrigatos, aestivis caloribus sub dio exponantur, spatio paucorum dierum Scorpios inde oriri certum est, atque experientia confirmatum: quapropter etiam hoc nomine merito generationis symbolum esse possunt. Cancer vero vitae humanae ortum et propagationem Platonicis denotat. Supra haec omnia Sol Oriens radiis undique fulgansapparet qui autor est terrestris foecunditatis, quorum vi abdita in terrae visceribus semina foventur atque excitantur: quamobrem Horatius ipsum Almum vocat, quod ejus lumine et calore vivifico supra universam terram omnia alantur et foveantur: sintque haec ad generationem rerum singularum necessaria. Ciceroni moderator est et dux temporis, qui sua luce cuncta lustrat et complet. Equi quatuor quibus vehitur celeritatis modum judicant, et varios Solis effectus, Huc refero Ovidiicarmina:

Interea volucres Pyroeis, Eous et Aethon,
Solis equi, quartus Phlegon, hinnitibus auras
Flammiferis implent, pedibusque repagula pulsant.

Prope Solem forma muliebrifasciis involuta Natura assistit. Cujus occulta et abditaut omnium rerum primordia Solis lumine ac efficacitate et terrae diligenti cultura, producuntur atque conservantur. Tres praeterea lampades prope collocatae sunt, tria Solis tempora indicantes, Ortum nimirum, Meridiem et Occasum, quae tamquam certi indices, et laborum atque operum rusticanorum notae convenientes, in omni diurno negotio, ceu faces quaedam prae lucentes, praeferri debent, quarum observatione plurimum opus esse solet. Ex altera parte Luna bigis insidens quasi [gap: Greek word(s)] , equis nonihil defatigatis et jamjam procumbentibus vecta sefe occultare velle videtur. Noctu enim humor sideris hujus reficit et humectat quod saepe nimius calor Solis interdiu languefecit. Faces autem quatuor juxta ipsa posita quatuor ejus [gap: Greek word(s)] sive [gap: Greek word(s)] repraesentant, novae scilicet, crescentis, plenae, et decrescentis Lunae: quae omnia quam diligenter a rei rusticae studiosis observari, et propemodum ad unguem praesciri necesse sit, nemo est qui non intelligat. Rursum autem et huic Naturae simulacru muliebre adjungitur, idque alatum, Lunae celerem cursum consequens, atque insuper serpentum gyris circumvolutum, hastaeque innitens, quasi leges quasdam sua naturali prudentia et rediviva procreat: one omnibus rebus nascentibus praescribens. His expositis erudit antiquitas ostendere voluit Colonum peritum non solum oportere duorum Luminarium coelestium diligente rationem habere, sed omnitempore sedulo hoc agere, ut singula [gap: Greek word(s)] fiant: atque in primis diei ac noctis partes recte distribuere ac observare studeat; quod innuitur postremo loco duabus facibus ad agriculae latera collocatis, quarum una erecta et ardens diurni laboris est nuncia, altera vero quasi sese oceultans inversa Noctis tenebras adesse indicat, et ad quietem defessum agricolam horatur.

ALASTORES.

SAlamandram, bestiam feralem, non nisi horrida tempestate exorta, saevientibus nimborum procellis, coruscantibus fulguribus, coelo tonante imbribusque omnia longe lateque inundantibus et vastantibus, infausto partu in lucem prodire multi Scriptores perhibent. Ita quidam Androcledae et Alastores, non nisi Ecclesia aut Republica majorem modum turbata, inter seditiones et motus civiles emergunt, classicum canunt, antesignanos aguntiac tum non tam in clarescunt quam passim fiunt abominabiles; cum ex eorum [gap: Greek word(s)] et polypragmonicis gestis infamiae plurimum, verae gloriae nihil plane ad eos eos redeat. Docti nonnulli Salamandram, sicut pingitur, in natura rerum extare


page 2, image: cs026

negant: et de lapide Salamandra, apud Tartaros invento, qui in igne durat et nitidio fit, dicta illa volunt, Est etiam lapis quem Pyrimachum vocant, et ajunt ab inge nihil pati, ac ne calefieri quidem. Cum autem Salamandra iisdem quibus Stellio notis depingatur, an eadem sit cum Stellione in certum. Omnia porro conveniunt, signa, figura, color, foeditas, torpor. Prunis injecta, inquit Scaliger exercit. 185. extinxit eas, non (ut puto) frigiditate, sed lentore; id quod ab aliis quoque fit carnibus. Ipsa tamen interiit, idcirco Nicander eam [gap: Greek word(s)] , appellavit, quod esset pingui corio, id est [gap: Greek word(s)] . Tantum abest, inquit Bodinus, Theatri libr. 3. ut Salamandra flammis delectetur, ut etiam summa sua frigiditate carbones ardentissimos ante restinguat quam uratur: et ita languida est et stupida, ut nisi impulsa, vix loco moveatur, quod ipsi in agro Tholosa vidimus: frigiditatis maximum argumentum; nusquam vero nisi locis frigidis et humidis versatur. Alastores etiam quicquid lucis et coloris est in hominum societate suo corpore ad bonum facile exstinguunt.

AMBITIO.

1. AEQue mortuus est conditus in odoribus, et tractus unco. AEque etiam sunt infelices et qui voluptatibus indulgent, et qui ambitiosis negotiis vacant. Seneca.

2. Chamaeleon maximum habet pulmonem, nihil aliud intus: et quidam praeter ostentationem et ventosam jactantiam nihil possident. Ex Plinio, ut et sequentia.

3. Taurusavis, cum sit pusilla, tamen boum vocem imitatur. Et nonnulli, quamvis nihil sunt, regna Strapiasque loquuntur.

4. Columbo in volatu pernicitas, sed dum plaudit in aere, sibi placens implicatis strepitu pennis, capitur ad insidiante accipitre. Multi dum ostentant suas vires, nec eis commode utuntur, fiunt praeda inimicis.

5. Pavo non explicat pennas nisi laudatur: etu quidam putant se non habere quod habent, nisi sint qui mirentur.

6. Gallus victor ilico cantu superiorem sese testatur: quidam sua facinora jactant ipsi, et suarum laudum ridiculi sunt tubicines.

7. Ventus Caecias ad se trahit nubes: et ambitio simultatem, invidiam, luxum, etc. Ex neotericis.

8. Minimi cancri quos pinnoteras vocant, quo tutiores sint, inanium concharum testis se condunt, et cum accreverint migrant in capaciores. Quidam majorum titulis sese tuentur, cum suis dissidant virtutibus.

9. Ova plena sidunt, inania fluitant: veris virtutibus, aut eruditione solida praediti, minus se ostentant quam qui secus.

11. Chamaeleon, quonia aura cibo pascitur, semperhinait est ore. Qui gloriolis et auris popularibus aluntur, semper ejusmodi fumos captant quibus inflantur miseri.

12. Vitis nisi amputes, late sese spargit, palmitibus suis omnia complectens et implicans. Princeps ambitiosus semper aliquid e proximis suo adjungit imperio, nisi subinde coerceatur.

AMBITIOSUS. AVARUS. GULOSUS.

ONocrotali dictionem graecam volunt esse, a voce asini rudentis desumptam, Itali hodie adhuc Grotto vel Agrotte vocant, Galli goutterese, quasi gutturo sam, ab ingluvie quae strumae instar dependet. Olim a Trua vasis genere, (ut vult Verrius Flaccus) dicebatur, Truo, unde Caecilius comicus secundum Festum, irridens quendam ob nasi magnitudinem, Truonem nominabat. Huc refertur Avis illa Mechlinicatis quam vulgo Vogel Hein nominabant, et ultra octoginta annos vixisse dicitur, de qua plura non sine admiratione apud Gesnerum et alios leguntur. Bellousus in observationibus hodoeporicis, refert ad Gazarim AEgypti urbem fe vidisse gregos Onocrotalorum versus mare volantium. Plinius saepius indicato libro capite 47. ita describit. Olorum similitudinem Onocrotali habent, nec distare existimantur omnino, nisi illis inesset alterius uteri (quidam legunt ventri genus.


page 27, image: cs027

Huc omne animal inexplebile congerit, mira, ut si capacitas, mox perfecta rapina sensim inde in os reddita in verum alvum ruminantis modo refert. Gallia hos septentrionali proxima Oceano mittit. Qua icone repraesentatur egregia gulae et inguluviei deditus, qui Graecis est [gap: Greek word(s)] , et Iulio Polluci [gap: Greek word(s)] f, sua helluatione et voracitate omnia consumens,

Et quibus in solo vivendi causa palato est,

fecundum Iuvenalem.

Quod vitium sane detestandum, quamvis nimis vulgatum, Lucanus non parum reprehendit, libro. 4.

--- prodiga rerum
Luxuries, numquam parvo contenta paratu.

Potest quoque intelligi de alio, nimia cupiditate habendi, et immodico appetitu laborante: praesertim avaritiae causa, cum immensae opes per fas nefasque cum aliorum maximo damno corraduntr.

Qui nequit explere ventrem, mentemve, vel arcam.
Piscivori effigiem cernito Onocrotali.

AMICI. Amicitia.

AUrum igne probatur: amici, benevolentia in rebus adversis. Menander.

Ciconia tametsi demigrat, tamen revertens semper eosdem repetit nidos. Ob intermissam vitae consvetudinem non oportet oblivisci amicorum, sed illorum memoriam semper nobiscum circumferre. Plin. lib. 10. c. 23.

Adamas sifrangi contingat malleis, in minutissimas dissilit crustas, adeo ut vix oculis cerni queant. Ita arctissima necessitudo siquando contingat dirimi, in summam vertitur simultatem: et ex arctissimis foederibus, si semel rumpantur, maxima nascuntur dissidia. Idem, lib. 37. cap. 14.

Abies adeo cohaeret glutino, ut prius scindatur, qua solida est, quam glutino ferruminata. Ita post reditum in gratiam firmior debet esse amicitia: at arctius cohaerent quos copulavit mutuae benevolentiae glutinum, quam quos natura coniunxit. Idem, lib. 16. cap. 2.

Crystallifragmenta sarciri nullo modo possunt. Et difficilimum est eos reconciliare, qui ex arctissima familiaritare in mutuum odium venerint. Idem, lib. 17. cap. 3. et lib. 37. cap. 2.

Pyrites gemma non aperit vim igneam, nisi atteras, tum enim digitos adurit. Ita quorundam malitiam non sentias, nisi cum illis consuetudinem autrem habueris. Vel, non senties Philosphiae vim nisi exercueris. Idem, lib. 37. cap. 11.

Ixion Iunonem persequens in nubem incidit: multi etiam in fucatam amicitiam incurrunt. Plutarchus.

Orabanche ciceri infesta est et ervo, ut aera tritico, hordeo festuca quae vocatur aegilops, lenti securidaca: atque hae quidem omnes complexu necant. Ita quorundamamicitia pestilens magis est quam inimicitia. Plin. lib. 18. cap. 17.

Luna quo propior est Soli, hoc minus habet luminis: et plus fructus atque dignitatis est iis qui proculabsunt a magnis Principibus. Plin. lib. 2. cap. 9.

Arithmeticorum digiti, nonnunquam plus, aliquoties minus, aut nihil valent. Et regum amici saepe quidvis possunt, rursum mutata in fastidium gratia nihil possunt. Plutarchus.

Stultus est, qui equum empturus, non ipsum inspicit, sed stratum ejus ac frenos. Et stultissimus, qui amicum asciturus eum e vestitu aut opibus aestimat. Seneca.

Hirundines sub hominum tectis nidulantur, et tamen non assuescunt, nec fidunt homini: Ita quidam amicos semper habent suspectos. Plin. lib. 10. cap. 24.

Equi virtutem in bello exploramus: amicum in calamitate et infortunio. Philo. Asini usum arguit vitae asperitas: amicum benevolum calamitares ostendunt. Maximus Serm. 6. Numu exploras, num sit adulterinus, priusquautaris et amicus probandus priusquam eo sit opus. Plutarch. Diligenter copingitur navis, quae sit praesidio futura, et ager casibus variis oppositus: ita diligenter probandus amicus, quo si usurus ad omnia. Idem. Discussis spinis nos complectentibus ad vitem tendimus aut olea.


page 28, image: cs028

Ita non quemvis obvium oportet in amicitiam admittere; sed ad idoneos aliis rejectis, undum est. Idem.

Frumentum non ideo bonum est, quod ex agro pulcherrimo natum sit, sed quod commode nutrit: Sic bonus et verus amicus est, non qui genere clarus, sed qui moribus egregiis fuerit praeditus. Socrates apud Stob. Serm. 84. Apem propter aculeum non adisti, sed propter fructum foves et tueris. Amicum acerbe objurgantem ne adverseris, sed ama propter benevolentiam. Cato apud Maxim. serm. 6. Mel exulcerata mordet ac purgat, alioquin utile et dulce: amici etiam libertas quod vitiosum et corrigendum est carpit. Plutarch. Poma quaedam suaviter acerba sunt, et in vino nimium veteri delectant: ipsa amaritudo amicoram defunctorum memoria mordet animum, sed non sine voluptate. Idem.

Muscae in popinis non manent, si desit nidor. Et vulgares divitum amicinon perseverant, si non adsit utilitas: Plutarch. Nandi imperiti, dum auxilium ferre volunt iis qui submerguntur, nocent magis quam prosunt, atque suffocantur cum illis: Sic amici qui in rebus adversis tantum collachrymant amico. Idem. Creon filiam nihil adjuvit, sed eam complexus cum illa combustus est. Ita quidem felicibus amicis non fruentes cum infelicibus pereunt. Idem. Hirundo aestate advolat: ita infidus amicus rebus laetis praesto est, commutata fortuna deserit amicum. Plin. lib. 10. 34. 24. Veri amici nota hieroglyphica in avibus Seleucidibus conspicitur. Hae numquam conspiciuntur a Casii montis incolis, nisi cum illa rum praesidio est opus adversus locustas, nec unde veniant quove abeant cognitum. Plin. lib. 10. cap. 27.

AMICI sinceri,

VLmum proceram arborem vitibus solere adjungi, et olim usitatum fuit, et nunc etiam ubique in Italia, praesertim in Campania felici circa Neapolim atque alibi fieri consuevit. Quamvis autem haec senio arefacta, et pristino vigore destituta, nihilominus tamen vitem retinet ac sustentat, non aliter ac antea crescens et virescens factitare solebat. Ulmo etiam aridae vitis constanter adhaeret. Amicitiae sincerae tabella hieroglyphic. Comparemus nobis, quantum fieri potest, amicos qui nec rebus adversis, nec temporum diuturnitate, neque locorum distantia, vel ulla denique re a nobis temere desciscant, et nos amare desinant. Quod Phocion ille sapiens referente Stobaeo, nos facere jubet, [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] , id est. Quaerere convenit maritum et liberos, et amicos qui usque ad vitae exitum tales permaneant. Eruditissimus Alciatus haec omnia emblemate 159. complexus est quod hic reponimus:

Arentem senio, nudam quoque frondibus, ulmum
Complexa est viridi vitis opaca coma:
Agnoscitque vices Naturae et grata parenti,
Officit reddit mutua jura suo:
Exemploque monet tales nos quaerere amicos,
Quos neque disjungat foedere summa dies.

Alciati commentator subjicit Catullianos versus nuptiales, idem hieroglyphicon spectantes, quos etiam adscripsimus:

Vt vidua in nudo vitis quae nascitus arvo,
Nunquam se extollit, nunquam mitem educat uvam.
Hanc nulli agricolae, nulli accoluere juvenci.
At si forte eadem est ulmo conjuncta marito,
Multi illam agricolae, multi accoluere juvenci.

AMICITIA mutua.

HEdera vincire quasi quibusdam brachiis quicquid apprehenderit, arctissimeque continere solet: vicissim ergo murorum rudera ea sustentantur ne cornuant, ab illis quoque hedera conservatur acerigitur, ut hac ratione neutrum sine altero consistere possit. Amicitiae verae constantisque hieroglyphicon, de qua in primis Cicero aureolum libellum illum, qui utinam quemadmodum omnium manibus


page 29, image: cs029

teritur, sic etiam in universa vita a cunctis observaretur, accurate conscripsit. In amicitia (inquit inter caetera) et absentes adsunt, et egentes abundant, et imbecilli valent, et (quod difficilius dictu est) mortui vivunt. Paulo post subjungit, Amicus est tamquam alter idem. Laelius quoque circa finem commendans amicitiam, quae fuit inter Scipionem et ipsum arctissima, addit, Mihi quidem Scipio, quamquam subito ereptus, vivit tamen, semperque vivet. Seneca epistol. 67. Nihil, ait, aeque aegrum reficit sicuti amicorum affectus. Non video memori cum illos superstites reliquero: puto, inquam, me victurum non cum illis, sed perillos.

Murihederam, haec illos, alterno munere, firmant,
Hic typus expressus mutuae amicitiae est.

AMICUS.

BEne olet unguentum, bene olet et pharmacum: verum illud ad nihil utile, nisi ut delectet: hoc, praeter odorem, majorem utilitatem habet. Sic adulator tantum jucundus, amicus etiam utilis et necessarius. Plutarch.

Pictura colores habet jucundos; sunt et pharmaca quaedam grati coloris. Sic amicus ideo delectat ut juvet: adulator tantum pascit inaniter aures. Idem.

AMICUS certus in re incerta cernitur.

INsignis fides et mire ingeniosa calliditas Scaros pisces celebrat. Scarus enim, teste Plinio, inclusus nassae non fronte erumpit, nec infestis viminibus caput inserit, sed adversus caudae ictibus crebris laxat fores, atque ita retorsum erumpit. Quem luctatum ejus si forte alius scarus extrinsecus viderit, apprehensa mordicus cauda adjuvat nixus erumpentis. Quae ad verbum ex Plinio exscripsit Isidorus. Rem porro ipsam AElianus quoque, Oppianus, Plutarchus, Ovidius in fragm. halieut. et Joan. Tzetzes satis superque confirmant. Propterea apud Athenaeum [gap: Greek word(s)] dicitur. Nam profecto admiranda haec illius cum ad se, tum ad socios liberandos solertia est: et fides non minori laude digna, quam vel Thesei et Pirithoi, vel Damonis et Pythiae, vel Orestis et Pyladis, vel quorumcumque aliorum, quos sincerae amicitiae cultus immortalitati inseruit, Praeclare autem Val. Max. libr. 4. cap. 7. disserit: Sincerae fidei amicos praecipue in adversis rebus cognosci: in quibus quidquid praestetur, totum a constanti benevolentia proficiscatur. Et quae ibi sequuntur plura lectu utilissima. Quibus omnino conveniunt illa Orestis Euripidei:

[gap: Greek word(s)]
amicorum in malis
Prodesse amicis convenit.

Ubi et ratio subnectitur eadem, quam Valer. Max. exprimit. Nervose Seneca in Agamemn.

Poscunt fidem secunda, at adversa exigunt.

Igitur non male, ut puto, haec nostra inscriptio hieroglyphico huic convenit, quae est Lucan. vers. lib. 8. de bello civili.

Adversis non deesse decet, sed laeta secutos
Nulla fides umquam miseros elegit amicos.

Atque ut neotericus quidam disticho expressit, picturae ingeniosae addito,

Ecce scari socios prendant ut vimine clausos:
Scilicet est verae hoc symbolum amicitiae.

AMICUS inimicus.

SAlmoni, ad delicias nostras nato, variae a piscatoribus struuntur insidiae, cum retibus majoribus tum machinis in fluminibus exstructis. Est et haec ejus capiendi ratio, cum alibi, tum praecipue in Anglia. Salmonem viventem foeminam funialligant, inque flumen demittunt. Astat navicula aut ponticulo in aquis facto piscator, observans, si quos forte alios sui generis alliciat hic proditord,


page 30, image: cs030

Quod ubi fit, ille de longe adventantes prospiciens, funem paulatim ad seretrahit, sicque Salmones vel foeminae desiderio, vel pugnandi caussa insequentes in cautos ex improviso obruit, stimulisque ad id paratis conficit, aut in casses optatam praedam conjicit. Sane autem istiusmodi insidiis omnis nostra vita plena est, ut longe difficilius sit amico non fidere nimium, quam hosti manifesto resistere. Quotusquisque enim, cum moribus sit improbissimis, amicitiae tamen praetextu non et bonus videri vult, et alios reddere sibi quam similimos? Nam ut Plautus dixit in Trinummo, Malus bonum malum esse vult, ut sui similis. Convenit etiam hoc in mulierum impudicarum blanditias, de quibus alibi. Convenit et in proditores et Sycophantas, qui suis versutiis et dolis incautos in discrimen adducuut, et non raro misere pessundant: quibus voluptati etiam est, ubi contra sanguinem suum insidiantur, et in animas suas fraudem moliuntur, ut Salomon loquitur. Illorum igitur casses qui evitare volet, semper in animo Syracid. illud habeat: Ab inimicis tuis separare, et ab amicis tuis attende. Quo et Martialis illi decantatissimi versus pertinent, lib. 12. epigr. 34.

Si vitare voles acerba quaedam,
Et tristes animi cavere morsus;
Nulli te facias nimis sodalem.
Gaudebis minus: et minus dolebis.

Multi dum aliis officiosi videri volunt, suis sunt exitiosi. Caeterum,

Hostis aperte, ast clam falsus nos perdit amicus:
Nec quisquam est structis tutus ab insidiis.

AMOR causa omnium.

CAEsar Terevisanus, ut hieroglyphicon illud explicaret, curavit in libro commentario depingi quatuor diversi generis animalia, eo modo ut unum alterum respiceret Inter illa aquila et leo e regione superius et inferius Siren, cum dracone conspiciebantur. Illis autem animalibus, amorum quatuor genera voluitrepraesentare, nimirum desiderium et amorem verae gloriae et famae, secundum virtutis, et praestantiae animi, tertium pulchri, quartum divitiarum. Quibus eorum proprietates accommodat, nam ad primum quod omnia inferiora in altum ducit, et famae ac gloriae e rebus praeclaris et laudabilibus conquisitae incumbit, aquila pertinet, quae inter omnes alias aves volatu suo partes superiores coeli petit, et acie praeterea oculorum singulari praedita est, unde veteres poetae Jovis esse ministrum fabulati sunt. Solaeautem aquilae corona incapite est addita, quae amorem sanctum et divinum circares coelestes designant. Leo secundo generi accommodatur, quirobore et quasi fortudine quadam caeteris universis auimalib. dominari dicitur, adeo genero si animi, et timiditatis, atque ignaviae expers, ut auctores rerum naturalium scribant, quod hominibus dormientibus, vel in terram, quasi mortui essent, prostratis, vel et am infantibus parcat, nec illis ullam noxam iuferat, ac praeterea in campis apricis et latentibus securus, spretis venatoribus, non mitato consueto ingressu, procedat quod virtutis et magnanimitatis conveniens est exemplum. Ad tertium genus amoris, quod in vera rerum pulchritudine appetenda consistit. Siren additur, cui, ut fingunt poetae, tam suavis vox est, ut omnes qui audiant ita demulceat, quod etiam somno inde corripiantur, (Alibi tamen ad illicitum amorem hanc similitudinem transferri non est ignotum.) Draco ultimo generi comparatur, quod versatur circa divitias, et opes mundanas, nam his illum praesidere, ac custodire eas perhibent et oculis quoque utitur acutissimis, quae omnia divitiis conquirendis non male possunt applicari. Quod si cum [gap: Greek word(s)] quoque, id est parvo mundo, sive homine haec conferre voluerimus, Aquilae semper in altis locis viventi, et praedae inhianti caput respondet, in quo est intellectus in perpetua rerum inveniendarum meditatione occupatus, deinde, osquoque illi ad cibum ingerendum in est. Leoni cum pectore conveniet, in quo consistit fortitudo. Sireni tanquam voluptuariae, et in aquis degenti inferior venter, et tandem Draconi per terram repenti pedes, et crura attribuentur. Circum haec vero animalia undiquaque flamma mollis, et lucida conspicitur, qua nobilitas et excellentia amoris denotatur, nam inter alia elementa ignis praecipuum locum obtinet, tanquam magis efficax reliquis. Occupata autem haec flamma universum spacium circa quatuor animalia, quoniam ipsius vis et potentia per cunctas res penetrat


page 31, image: cs031

atque sese diffundit. Quod etiam catena indicat, quibus animalia invicem colligantur, et saepe unum ad alterum pertrahitur. Est autem illa in superiore parte aurea circa Aquilam et leonem, cum amor divinus, et universalis sit praestantiss. circa inferiora autem animalia plumbea, humanum, atque etiam bestialem significans. Huic [gap: Greek word(s)] figmento auctor addidit inscriptionem Graecam hanc, [gap: Greek word(s)] , id est, Amor causa omnium, et adipsum omnia: quod nimirum ex amore vero omnes res originem ducant, primumque rerum sit principium. Ingeniose haec sane, et eleganter excogitata fateor, quae tamen in schola pietatis Christianae multum melius et rectius explicantur. Nam ut taceam de Amore DEI erga genus humanum (cujus vim et praestantiam nulla unquam lingua humana satis exprimere vel laudare potest primum est Amor sive dilectio quo DEUS diligitur propter se et proximus ptopter DEUM, ut docet B. Augustinus de doctrina Christiana: qui lib. VIII. de Civitate DEI quoque ait, Platonem non dubitare hoc esse Philosophari, scilicet DEUM amare, de quo habemus praecepta sacrarum literarum plurima, quae nunquam ex animis nostris sunt deponenda. Est deinde amor erga proximum, qui proprie Charitas dicitur, qui ex priore quasi uberrimo fonte promanat: qui enim DEUM amare negligit, diligere proximum nescit, ut veterum quidam dixit. Et secundum S. Paulum. 1. ad. Tim. 1. Finis praecepti est Charitas ex cordepuro, conscientia bona, ac fide non ficta. Ac SALVATOR noster, Io. XIII. certum ac indubitatum signum suorum discipulorum dicit esse mutuam dilectionem. Huc etiam referri debet amor patriae: nam quid illa nobis potest esse proximior? quam Ethnici etiam adeo magnifecre, ut pro illa mortem saepe obierint. Et Seneca dicit,

Praeferre patriam liberis regem decet.

Maxime autem charitati adversatur amorsui, cum quo congruit amor hujus saeculi quae Graecis est [gap: Greek word(s)] , quae omnium vituperabilium affectionum dicitur esse principium, sicut superbia est finis. Hunc stultum et improbum merito appellat. Horatius, et Aristoteles VI. Ethic. infamem, alii caecum; a quo vitio omnes quam longissime abesse debemus. Est denique amor honestus et laudabilis in rem aliquam vel animatam velinanimatam (quem Plato etiam videtur describere in dialogo quem symposiumsive de amore inscripsit) qui longe lateque sese extendit, ea tamen conditione ne ullo modo limites honesti excedat. Atque extat egregium dictum apud Dionysium (ut fertur) Areopagitam in libro de divinis nominibus amorem sive divinum, sive angelicum, sive spiritualem sive animalem aut naturalem dicas insitam quandam intellige et connascentem virtutem, quae superiora quidem ad inferorum Providentiam prolicit. AEqualia rursum ad socialem sui invicem communionem conciliat, ac postremo infima quaeque incitat, ut ad sublimiora potioraque convehantur, imo veluti fomite quodam igneo amplius succensa resiliant, Haec ille. Postremo loco est inhonestus voluptuarius amor, priori plane contrarius, praesertim ille impudicus et [gap: Greek word(s)] , qui belluarum similes homines reddit, atque ideo [gap: Greek word(s)] quandam Aristoteles vocat. Quantum vero libidines vagae nocuerint omni tempore, et quo pacto propter illas non solum privati homines a DEO puniti graviss. Sed etiam ideo saepenumero integra regna funditus eversa fuerint, tam sacrae quam profanae historiae plurimae testantur.

AMOR Caecus sobolis.

SImiarum generi, inquit Plinius, lib. 8. c. 54. praecipua erga foetum affectio. Gestant catulos quos mansuefactae intra domos pepererunt, omnibus demonstrant, tractarique gaudent, similes gratulationem intelligentis. Itaque magna ex parte complectendo necant. Oppian. lib. 2. Cyneget. paulo aliter haec exponit. Simias enim ait ex duobus, quos pariunt, alterum amare, atque alterum odisse, hunc statim arctiore complexu necaro, quae Solinus quoque in hunc modum commemorat. Immoderate foetus amant, adeo ut catulos facilius amittant quos impendio diligunt, et ante se gestant, quoniam neglecti pone matri semper haerent. Tabella est convenientissima nimiae parentum erga liberos indulgentiae, quae saepe illis detrimentosa, vel etiam exitiosa esse solet, ut recte monet vetus dictum.

[gap: Greek word(s)] :
Exitium natis parit indulgentia patrum.

Recte etiam dicit ingeniosus poeta simiam pingens

Est cum et amare nocet, Suffocat simia amando
Simiolum exemplum hoc fugitote patres.


page 32, image: cs032

Nam ut Plato, libr. 5. de legibus annotat, [gap: Greek word(s)] , Id est, Amans omnis fit caecus rem amatam; cujus indulgentiae plurima mala et incommoda post Salomonem multis in locis Syracides enumerat, et exempla saeculis omnibus extant illustria quae hieroglyphicon illud explicant.

AMOR immensus Sobolis subitorum.

PElicanus sive Pelecanis, quae Graecis est [gap: Greek word(s)] , describitur ab Aristotele, libr. 8. Animal. et libr. 9. quam avem Plinius et eum secutus Gaza, verterunt plateam, estque apud Ciceronem libr. 2. de Natura Deorum platanea, nisi sit error scribarum. Oppianus lib. 2. de Aucupio, non Pelecamum, sed [gap: Greek word(s)] nominat, nec videtur ab Onocrotalo distinguere quod tamen Physiologus improbat. Quanquam vero de sauciante proprio nostro pectus, et pullis ex eo sanguinem excipientibus, apud veteres scriptores (quantum ego sciam) nulla fiat mentio, et Isidorus quoque lib. 12. orig. dubitanter de hoc loquatur, ubi ait: fertur enim, si verum est, eam occidere suos natos, eosque per triduum lugere, deinde seipsum vulnerare, et aspersione suisanguinis vivificare filios: cum tamen tam sacriquam profani authores hac similitudine crebro utantur, et omni laude digniss. Rex Alphonsus hieroglyphico uti voluerit, nos quoque hoc loco ejus facere mentionem non inconveniens fore putavimus. Quo indicare voluit, nihil sibi esse antiquius, quam populum sibi commissum et vera justitia ac aequitate regere, et simul ab omni vi adversariorum illos salvos et incolumes conservare. Seque ideo non solum opes omnes suas, sed sanguinem quoque et ipsam vitam constituisse impendere. Potest etiam ad [gap: Greek word(s)] , et amorem parentum, et qui eorum loco sunt, in libros referri, de quo legitur Ravennae ad pelicani picturam additum hoc distichon.

Magnus amor, permagna fides, quam maxima virtus,
Alterius vitam morte parare sua.

Quare sancti patres, hoc mystico sensu ad CHRISTI nostri Salvatoris unici sacro sanctam passionem pie admodum retulerunt, ut videre est apud D. Hieronymum, et D. Augustinum, ac Imprimis in Physiologo S. Epiphanio ascriptus.

Sanguine vivificat Pelecanus pignora, sic Rex
Pro populo vitae est prodigus ipse suae.

AMOR. meretricius.

SArgorum mirum erga capras amorem, et quae fit ejus occasione illorum captura, cum Oppianus admodum poetice describit, tum rem ipsam AElianus quoque Phile in Iamb. et Plinius confirmant. AEliani locum. ut eum Gellius vertit, ascribam: Sargi capras vehementiss. amant. namque cum caprarum propelittus pascentium, unius aut alterius umbra in litore apparuerit, protinus gaudio exilientes, summo studio adnatant, ac saltu (non admodum ad saltandum idonei) capras contingere affectant, sensum caprini odoris percipiunt, etiam si sub fluctibus natent, itaque voluptate gestientes ad eas accedere student. Quod autem tanta amoris insania in capras existunt, ex iis idcirco capiuntur, quae tantopere desiderant. Nam piscator caprinam pellem extractam cum cornibus induens, insidias parat, sole a tergo relicto, atque farinam caprino jure made factum in eam maris partem spargit, ubi habitare solent Sargi, qui tanquam philtro quodam odoris allecti accedunt, farina vescuntur, pellis assimilatae caprae conspectu permulcentur: ex his autem piscator multos hamo robusto capit, etc. Miranda mehercle hujus piscis cum a natura ad amorem quadrupedis et terestris animalis inclinatio, tum ex eodem noxia stultitia. Sed eo hieroglyphico meretricius amor recte exprimitur, quod est Alciati 75. emblema ubi elegantiss. epigrammate rem depingit. Apud Athenaeum, nisi fallor, Nico Attica meretrix, [gap: Greek word(s)] , Capra cogno~inatur, quod Thallum adolescentem, qui in Atticam mel et caricas empturus advenerat, abligurivisset. Et plane jucundum est de capra et hoedo Se~is Plautini somnium in Mercat act. 2. sc. 1. Satyri


page 33, image: cs033

quidem eapripedes finguntur esse monstra libidinosiss. De quibus praeter alios videantur Plinius et Pausanias. Si lectori placet hieroglyphicon Sargi illustrare repetat Socratis cum Aristippo et Theodota dissertationes 2. et 3. lib. Commentar. Xenoph. quales sunt fallacis fructus amoeis videbit:

Ut stolidus Capitur Specie deceptus amatae
Sargus, Sic Capitur quisquis amore furit.

AMOR Prolis.

OPpianus eximius poeta, v. [gap: Greek word(s)] . scribit, contra coelitum foedera impios Thraces delphinem audere insequi, et tridente ad id parato configere, et primum quidem vulnerari ab ipsis teneram ejus sobolem, quam misera mater continue subsequens, ita illi adhaereat ut nulla vi, nullis ictibus inde queat abigi, quin simul et ipsa capiatur et interticiatur una cum filio, cum quidem ante alterum ex filiis, incolumem adhuc, ac effugiendum pene adduxerit. Quod similiter AElianus et Jo. Tzezes tradunt: etiam pertinent quae de vulpansere Horapollo et AElianus referunt. Quod si brutis animalibus tam ingentem [gap: Greek word(s)] natura instillavit, quid non homines ratione praeditos aequum est facere? Profecto enim pietatis et affectus plena est vox illa.

Omnis in Ascanio chari stat cura parentis.

Igitur non inepta est Angeli Aretini, celebris inter I. C. doctrina; Amorem descendere, non ascendere: Et quod etiam vulgo dicitur minore molestia patrem alere decem liberos, quam decem liberos unicum parentem. Quo referenda est Aristot. disputatio lib. 8. Eth. cap. 12. affectum parentum erga liberos tam vehementem ex eo esse asserentis, quod liberi sint veluti sanguis et radix eadem cum parentibus. Quamvis ejus ratio illa, cur videlicet mater ardentius amet sobolem, quod nimirum ex se genitam illam esse certo sciat, quam tamen Homerus quoque, Menander, et juris civilis auctores tangunt, sane videatur leviuscula: cum tanta sit [gap: Greek word(s)] erga prolem etiam in bestiis, quantam hic expressimus, quarum tamen nulla est cogitatio, quid magis minusve suum sit.

Mirus amor Sobolis mater quod comprobat ecce
Delphini, captae quae Soboli immoritur.

AMOR parentum ergs liberos.

PAlumbos, quos vulgo Torquatos vocan, non nisi peracto solstitio parere, auctor est Plinius lib. 10. cap. 34. et in lib. 39. ait, Transisse Solstitium caveto putes, nisi cum incubantem videtis Palumbum: Alciatus vero Emblemate 193. ait, Palumbos in frigore nidificantes sibi proprias plumas evellere, ut pulli mollius foveantur, etiam cum suo incommodo, exemplum appositum admodum [gap: Greek word(s)] . Sed in Graeco Epigrammate, Antipatri, unde sumpsit Alciatus, gallinae fit mentio, idque integrum propter ejus elegantiam adscribere visum fuit.

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] . Id est,
Undique ad hiberna gallinae nive obruta matrix,
Alas in pullos explicat, hosque fovet;
Nec prius absistit, quam frigore mortua coeli
Sic quoque defendens permanet usque nives.
Medea et Progne si quid sentitis ad orcum,
Talia nonne avium cernere facta pudet.

De magnitudine autem amoris parentum erga liberos praeclare disputat Xenophon lib. 2. [gap: Greek word(s)] . in colloquio Socratis cum filio, et Plutarch. in peculiari libro [gap: Greek word(s)] , in quo non pauca exempla quoque ex brutis desumpta, nimirum Alcyone, fele, ursa, Perdice et Gallina proponit, quae hic verbosius exponere non est nostri instituri.

AMOR sui.

Columella refert equas, conspecta in aquis forma sua, agi in rabiem. Et quidam nimium admitantes sua redduntur insolentes ad insaniam usque.

Formica sibiipsi tantum laborat: Sic nonnulli mortales sibi duntaxat consulunt, suaque modo negotia, tractant, de aliis nihil quicquam cogitantes.

Foetus suos asinus et simia impensius amant, indocti suas nuges seriis aliorum laboribus praeferunt, et veluti Ixion nubes cupidissime amplectuntur.



page 34, image: cs034

AMORIS ignes.

ACarnanis piscis est marinus, pagri vel erythrimi forma, cum quibus etiam confundi eum plerunque scribit Rondeletius. Ab Athenaeo dicitur [gap: Greek word(s)] , et commodatur a dulcedine. Acarne apud Plinium legitur in Catalogo piscium. Aristoteles autem Acarnam scribit aestate laborare et extenuari, 8. hist. anim. 19. Unde nobilis quidam Italus in ludis equestribus symbolum hoc ostentavit, quemadmodum refert in suis Impresis (utamur enim hac voce usu fere facta latina) Scip. Bargaglius Senensis. Non autem dubito, quin inventor more gentis ad amoris sui ignes respexerit. Est enim, ut de Didone canit Virg. mollis flamma medullas. Et ut Delphis ille apud Theocritum ait Idyll. 2.

[gap: Greek word(s)] ,
amor enim vel Lipareo
Saepe Vulcano flammam ardentiorem excitat.

Quo etiam pertinet pulcherrimum epigramma Graecum 4. [gap: Greek word(s)] . quod vertit Alciatus Emb. 107. Et quaecunque apud Poetas passim de amoris ignibus leguntur. Quin et B. Augustinus etiam in sacris literis non semel iguem pro amore usurpari observavit, ut Job. 31. et Psal. 57. Caveat igitur sibi unusquisque, ne dum amoris illecebras veluti Solis sui radios excipit, aduratur ab iis, et sic non tantum corpore et facultatibus extenuetur, sed quod longe gravius est, in animae quoque periculum, ac veluti Phaedria Terentianus in exitum ruat voluntarium. Argute sane et lepide atque ad hoc hieroglyphicon non incommode de Thrasilli amoribus L. Apulejus 8. Metam ait: Quidni? Cum flamma faevi amoris, parva quidem primo, vapore delectet, sed fomento consuetudinis exaestuans, immodicis ardoribus totos comburat homines.

En radii possint quid Solis, et astus amoris:
Ii torrent piscem: torret at hic homines.

AMORIS illiciti lethalis exitus.

DIpsas ex genere viperarum serpens est, qui secundum Dioscoridem, lib. 6. cap. 50. vocatur quoque [gap: Greek word(s)] , propter continuam sitim, qua illos, quos morsu laesit, afficere ac veluti urere soleat. Idem Galenus lib. 9. de Simpl. Medicam. facultatibus tradit, easque in Lybia non in Italia reperiri ait. Aetius vero lib. 13. prolixius insuper describit, ac dicit esse magnitudine cubitali, ex crassa in tenuem desinentem, cum notis fulvis et nigris per totum corpus, capite autem angustiore. Sitis vero, secundum eundem, est intolerabilis ex ipsorum veneno, ut si etiam multus potus exhibeatur, ea non sedetur, nec tamen per urinas vel vomitum aut sudorem quicquam excernatur. Duobus igitur pereunt modis, aut ob multam sitim exusti, si potum non sumant, aut ob ejusdem repletionem nimiam venter rumpitur, idque infra circa inguina, vel imum ventrem, ut inaqua inter cutem saepe evenit. Eadem AElianus lib. 6. cap. 51. et Lucianus in Dialogo, quem ad amicos mittit, copiose describunt. Notatur autem hoc loco per Aquilam tanquam invictam avem a dipsade in pectore ictam (quemadmodum Hieronymus Ruscellus exponit in Italicis Impresis) vis et ardor nimius amoris, qui secundum Plautum in Mercatore, in pectore et in corde facit incendium, et ex conspectu et consuetudine mulieris adamatae, semper majores vires et desiderium ardentius sumere consuevit. Cui tam venenatae bestiae et rabioso animali omni ratione et cura statim in principio obviam eundum, ac totis viribus resistendum est, illique priusquam vulnus immedicabile in fligat, prae sentibus ac efficacibus remediis sobrietatis occurrendum, et animus vera ratione, et salutaribus praeceptis instructus ad meliora convertendus. Quod Ovidius quoque 1. lib. de remedio amoris recte monet,

Opprime dum nova sunt subiti mala semina morbi,
Et tuus incipiens ire resistat equus.
Nam mora dat vires, etc.

Alibi vero idem principiis obstandum esse jubet: nam si quis vulnus alit venis et coeco carpitur igni sero medicina parabitur.

Reginam voluerum dipsasnecat: ardor amoris
Sic animum accendens tedabit exitio.


page 35, image: cs035

AMORIS nimii levamen.

TEmporum magna differentia avibus (inquit Plinius saepius laudato libro cap. 25.) perennes sunt ut columbae, semestres ut hirundines, trimestres ut turdi et turtures, quaedam cum foetum eduxere, abeunt, ut galguli, upupae. Abeunt autem hirundines, ut idem author priore ex Aristotele refert, hibernis mensibus circa pridie Id. Septembr. ad Arcturi ortum, et ultra illud tempus deprehensae pereunt, redeunt vero circa 6. Cal. Martii. Sed in vicina abeunt, apricos secutae montium recessus, ubi repertae sunt nudae ac deplumes, secundum Aristotelem quoque lib. 8. de hist. Anim. c. 16. Sunt tamen nonnulli, qui existimant eas etiam mare transvolare instar aliarum quarundam avium, praesertim in locis mari propinquis. Quod etiam Petrus Martyr affirmat lib. 2. Legationis suae Babylonicae his verbis: Hiematum Alexandriam hirundines, milvosque caeterasque volueres, pontum hyeme adveniente e nostris regionibus Europaeis transvolantes tendere cognovimus. Quemadmodum igitur hirundo vernum tempus tanquam amoeniss. totius anni partem expetit, ac ante illud non apparet: ita quoque se habet amantis ratio, qui amore non capitur, nisi sensibus animi et corporis infixis in aliquod subjectum pulchrum. Est autem quatuor affectibus amans subjectus, laetitiae ac spei, qui ambo cum veris amoenitate, quam hirundo tantopere desiderat, conferri possunt, nec non timori ac dolori, asperae hyemi convenientes. Unde Ovidius:

Pessima mutati coepit amoris hyems.

Sed qui laudabili proposito ac singulari generositate flammas et illecebras amoris nimii absentia sua restinguere, et proprerea ad alia loca ubi hyems minus sit aspera, id est, impetus cupiditatum sedatior, sese conferre student, sapienter faciunt: idque monet quoque Ovid. 1. lib. de remedio Amoris hoc disticho.

Tu tamen et quamvis firmis retinebere vinclis,
Iprocul, et longas carpere perge vias.

Et poetae nostri distichon,

Ardorem quisquis fugere optat tempore amoris,
Dum ferret, fugiat: namque hyeme arcta fuga est.

ANIMA.

AEGyptiis accipiter pro anima pingitur, inquit Horapollo, juxta nominis interpretationem. Siquidem illis accipiter Bajeth dicitur: quod nomen si diviseris animam et cor sonat: Bai enim anima est, et Eth cor. Cor autem ex AEgyptiorum sententia, animaeambitus est. Itaque compositum nomen hoc animam cordatam notat. Unde et accipiter ob eum quem cum anima habet naturae consensum, aquam omnino non bibit, sed sanguinem, quo et ipsa nutritur anima. Hora pollo l. 1. c. 7.

ANIMA humana.

LAtet, inquit Lactantius, Lib. de Opificio Dei, cap. 18. mens oppressa somno, tanquam ignis obducto cinere sopitus, quem si paululum commoveris, rursum ardescit, et quasi evigilar.

Igni (inquit Plutarchus) si extinctam subito facem admoveas, statim redaccenditur: et animus si statim evolet a corpore, facile redit in suam naturam.

ANIMA sancta.

UNiones, et si nascuntur in mari, cum coelo tamen, cujus splendorem referunt, plus habent cognationis. Ira sanctam animam, et si in his terris corporis sui domicilium luteum et fragile incolit, non tamen terrena, sed coelestia quaerere decet. Quum enim a coelo ducat ortum, a coelo pendere, non autem terrenae glebae et plane sordidae haerere affixam, prorsus aequum est.

De Columbae innocentia dicitur: Estote prudentes ut serpentes, et innocentes ut columbae. Anima sancta temperamento simplicitatis et prudentia delectatur, et id sibi dictum intelligit, quod Paulus hisce verbis exposuit, volo vos sapientes quidem esse in rebus bonis, innocentes vero in malis. Roman. 16. 19.

Noti sunt versus, quibus Columbae natura maxime expressa videri potest.

Et sine felle, gemit, rostro non laedit, et ungues
Possidet innocuos, puraque grana legit.


page 36, image: cs036

Anima Deo devota sine felle iracundiae et amarulentiae est. Caritas enim quae non irritatur, summae ei curae est. Novit sibi dictum, Omnis amaritudo, et excandescentia, et ira, et clamor, et maledicentia, tollatur ex vobis, cum omni malitia. Ephes. 4. 31.

Sardonix, D. Hieronymo teste, nigredinem in imo, candorem in medio, et ruborem in summo habet. Pictura hieroglyphica est piae animae e tenebris in lucem prodeuntis, et inardescentis sancto et aeterno Christi sponsi, cujus sanguine redemta et respersa est, amore et desiderio.

Ad piam animam, humilem, innocuam, parvo contentam, sobriam, castam, Deum sitientem, coelestia meditantem, in luctu precantem, in laetitia corde canentem, charitate praeditam, communionis sanctorum studiosam, superna quaerentem pertinent ingeniosi versus scripti de proprietatibus Columbae, cujus symbolum Christus suis commendavit, jubens ut simplices essent sicut columbae.

Felle columba caret, rostro non laedit, et ungues
Possidet innocuos, granaque pura legit.
Estque frequens ad aquas, pennaque per aera fertur

Praepete, pro cantu lugubre voce canit.

Educat alterius pullos, volitatque gregatim,
Et studet in tutis nidificare locis.

ANIMAE domicilium.

QUi in aliena domo habitant multis anguntur incommodis, semperque de aliqua domicilii parte queruntur. Animus etiam nunc de capite, nunc de pedibus, nunc de stomacho, nunc aliud de alio quaeritur: significans se esse non in suo domicilio, sed in ergastulo unde brevi sit emigrandum. Haec Seneca.

ANIMAE inconstantia misera.

CAncri facile capiuntur insidiis, eo quod alias antrorsum, alias retrorsum incedant. Sic anima nunc risui, nunc deliciis, mox luctui dedita, nihil, proficere potest. Clemens apud Anton. part. 1. Serm. 17.

ANIMOSI viri.

PIcarum (Pica autem Graecis est [gap: Greek word(s)] ) duo habentur genera, quorum unum est illud varium et caudatum ubique notum, olim tamen, ut apparet ex Plinio, in Italia rarius: alterum picam glandariam sive garrulam vocant. Utrumque genus sermonem humanum addiscit, minor tamen illius nobilitas (ut Plinii verbis utar) quia non ex longinquo venit Ovidius 5. Metamorph. Pieri filas in has aves mutatas fingit. Constantinus Landus doctiss. Comes in veterum Numismatum eruditis interpretationibus docet hieroglyphica AEgyptiorum pro homine sibimetipsi medente pinxisse vel picam lauri folium ore tenentem, vel leonem simiam comedentem, de quo alibi. Sed in hieroglyphicis Horapollinis nuper ab eruditiss. viro Davide Hoeschelio, Rectore Scholae Augustanae, graece ac latine editis, hoc legitur de Palumbo, quae [gap: Greek word(s)] est graecis, non multum absimili dictionea [gap: Greek word(s)] . At quomodocumque haec se habeant, hieroglyphicon hoc non male convenit cordatis et animosis, qui non ab aliis pendentes et auxilium eorum expetentes, seipsos in rebus adversis sua virtute, patientia, et [gap: Greek word(s)] sustentant, et sibi satis firma remedia inde conquirunt: quales tanquam publice privatimque optimos esse apud Thucydidem lib. 2. Pericles ait, [gap: Greek word(s)] , id est, qui in rebus adversis non franguntur animo, sed reipsa maxime resistunt, et in Republ. et in vita privata sunt optimi.

Sapienter etiam monet poeta noster,
Ne pende ex aliis, in te tua cuncta repone:
Id te etiam volucris, se medicata, docet.

ANIMUS ager discursationibus non curatur.

QUi animi aeger, et multis curis atque aerumnis affectus, arbitratur non alia ratione se posse dolori mederi, atque mentis inquietudini consulere, quam hinc inde vagando et discutsando, interea tera sui mali remedia negligens, assimilatur cervae sauciatae,



page 37, image: cs037

Quam procul incautam nemora inter Cressia fixit

Pastor agens telis:

--- illa fuga silvas saltusque peragrat Dictaeos.

Frustra: quoniam

--- haeret lateri lethalis arundo.

Celeri cursu hinc inde fugit, semper reflexa cervice respiciens ad sagittam corpori infixam. Proprium aegri est, inquit Seneca, nihil diu pati, et mutationibus, ut remediis uti. Inde peregrinationes suscipiuntur vagae, et littora pererrantur, et modo mari se, modo terra experitur praesentibus semper infesta levitas. Animus aeger fugit turbas discurrendo, non virat. Quapropter Plutarchi dictum, lib. de animi tranquillitate memorabile videtur. Recta, inquit, ratio se accedat ad quodvis genus vitae, et quamvis mutationem, eam reddit facilem. Quod argumentum luculenter tractavit Horatius epist. ad Bullatium, lib. 1.

--- Nam si ratio et prudentia curas
Non locus effusi late maris arbiter aufert,
Coelum non animum mutant, qui trans mare currunt.
Strenua nos exercet inertia, navibus atque
Quadrigis petimus bene vivere, quod petis hic est,
Est Ulubris: animus si te non deficit aquus.

Sed, ut ii qui febriunt, jactant se inquiete et versant, atque adeo lectum subinde mutant vana spe levamenti: in eadem caussa nos, qui terram e terra frustra mutamus, aegri scilicet mentis. Aperimus morbum, non tollimus; calorem internum fatemur, cui nullam facimus medicinam. Post diuturnos et multos errores, animi pravos affectus nullo mari eluemus, obruemus nulla terra. Sequentur nos, et post pedites, equitesque sedebit atra cura. Socrates interroganti cuidam, quid ita peregrinatio sibi non profuisset? Scite respondit, Non enim te deseruisti. Simile hic dixerim: et quocumque fugies, corruptum corruptoremque animum tecum habebit, comitem non bonum. Atque utinam comitem: sed vereor ut ducem, quia non sequentur te effectus tui, sed trahent. Igitur,

Omnem tolle metum, mentem nec anxius urge:
Laesus enim, frustra spicula fixa fugis.

ANIMI affectus, motus, perturbationes.

PAsserculus pede alligatus, volare incipiens, in terram funiculo detrahitur. Mens nondum affectibus liberata, et ad coelestium meditationem contendens, ab affectibus ad terrena retrahitur. Maximus, lib. 1. de charitate.

Gubernatores se ventorum mutationibus accommodant, et viri sapientes animorum affectibus. Stobaeus, sermon. 1.

Multa agrestia subnascentia in agro, mala quidem ipsa sunt, sed tamen signa felicis atque uberis soli, si quis excolat. Sic animi affectus per se mali arguunt ingenium non malum, si accedat recta institutio. Plutarchus.

Corpus non est capax voluptatum, nisi bene temperatum. Animus non capit veram voluptatem, nisi liber metu ac caeteris affectibus. Idem.

Puro vase frustra haurias e fonte turbido. Nec potes aliis jucundus esse, aut rebus obeundis accommodus, nisi malis affectibus animum purgaveris. Idem.

Qui lucernam non ferunt, multo minus ferent solem: et qui mediocribus rebus perturbantur, multo magis obstupescunt in magnis. Idem.

ANIMI tranquillitas.

NOn fit mare tranquillum, nisi cessaverint venti: non extinguitur ignis, nisi materiam incendii, spinarumque sarmenta detraxeris: nec animus erit quietus, nisi ea quibus inflammatur, fuerint abdicata. Chromatius.

Sapiens gubernator in tranquillitate tempestatem expectat: et rebus tranquillis ad dolorem aliquem prae parandus est animus. Plutarchus.

Canes feroces ad omnem vocem irritantur, ad solam notam ac familiarem mansuescunt: Sic animi morbi cum saeviunt compesci non possunt; nisi dicta adsint nota et familiaria quae commotos corripiant. Idem.



page 38, image: cs038

Qui nauseant inter navigandum, existimant se melius habituros, si ex scapha in liburnicam aut in triremem demigrarint, at nihil agunt cum secum pavorem et bilem circumferant: ita frustra mutant genus vitae, qui morbos animi secum portant. Idem.

Nihil differt utrum aegrum in ligneo lecto, aut in aureo colloces: quocumque illum transtuleris, morbum suum secum transferet: ita nihil refert utrum animus aeger in divitiis, aut in paupertate constituatur: malum suum illum comitatur. Senecae epist. 17.

ANIMUS bene institutus.

HOrapollo lib. 2. cap. 29. tradit AEgyptiacos pinxisse Aquilam gestantem lapidem, pro homine qui tuto urbem quampiam incolat. Nam scribunt eum, vel e mari vel e terra sublatum lapidem in nidum suum referre, quo tutior ac firmior esse possit. Hunc vero plerique AEtitem esse putant, cujus meminit Plinius lib. 10. cap. 3. quamvis cum gagate videatur confundere: cujus quatuor genera enumerat, lib. 36. cap. 21. Dioscorides quoque et Galenus ejus faciunt mentionem. Oppianus vero ad partum accelerandum hunc Aquilam nido imponere scribit. AElianus lib. 1. cap. 35. existimat id fieri, ut sit contra fascinationis injuriam quoddam amuletum. Georgius agricola lib. 5. de natura, fossilium prolixe de eo tractat, et ostendit in Saxonia et Misnia quoque AEtitem reperiri, quamvis frequentior, et praestantior ex Gargano monte afferatur. Sunt autem omnes cavi, et lapide alio vel arena quasi praegnantes, et inde sonitum edentes. Nec multum ab illis distat Geodes, quem Dioscorides seorsim describit, terramque in se continet. Intelligi autem debet per nidum (ut Scipio Bargaglius interpretatur) lapide ingesto stabilitum, animus juvenilis bene institutus, cui nihil prius, nec antiquius est, quam se summo studio munire contra omnes affectus effrenes, et vehementiores affectuum impetus, contraque rerum caducarum vanas et quandoque perniciosas cupiditates, idque pietatis, et verae rationis auxilio, tanquam lapidibus admodum firmis et stabilibus, quibus imperare nobismetipsis, et modum statuere immoderatae libidini possimus. De quo plaeclero regnandi modo Horatius lib. 2. od. 2. ita cecinit:

Latius regnes avidum domando
Spiritum, quam si Lybiam remotis
Gadibus jungas, et uterque Poenus
Serviat uni.

Conveniens hieroglyphico distichon adpingamus:

Non bene firmum animum abripient vanissima rerum:
Quare hunc doctrina constabilito gravi.

ANIMUS excelsus.

ANtiqua admodum ac celebris familia Fregosia Genuensis, ex qua plures Duces istius Reipublicae et alii clari viri prodierunt, in gentilitiis suis insignibus aquilam quoque gestare solet, cujus occasione Galeacius Fregosius triremium Magni Ducis Florentini generalis Vicarius, sive, ut jam usitato nomine nuncupantur, Locum tenens, Aquilam (referente hoc Hieronymo Ruscello) symboli loco usurpavit, magno impetu contendeniem suo volatu adversus montem, circa quem coelum existit admodum turbidum, plenum pluviis, grandine, fulminibus et aliis saevis tempestatibus, contra quae universa Aquila nihilo minus illis omnibus spretis alacriter contendit, aciem oculorum ad Solem supra montem apparentem semper dirigens, atque eo tandem per tot pericula pertingens, cui inventioni Hispanicum dictum adjunxit, NI MATARMI, NI SPANTARMI, id est, nec occidere me, nec terrete, scilicet potest. Quo iste fortissimus heros indicare voluit, nullum periculum, nullam rem quantum libet terribilem, nec ipsam denique mortem sibi extimescendam proposuisse, respectu mandati muneris, et propter res laude dignas ab eo suscipiendas. Quandoquidem in omnibus actionibus nihil aliud cogitet, nec ante oculos habeat, quam solidam virtutem et veram gloriam, ad quae per multos labores et varias difficultates, tanquam ad montem altum, et aditu difficilem (nam secundum Ovid. 4. Trist.

Ardua per praeceps gloria vadit iter.)

animo intrepido et constanti aspiret, a quorum accessu quamvis multiplicia genera tempestatum, id est,


page 39, image: cs039

fortunae incursiones variae et plurima alia discrimina illum retrahere et avertere conentur, se tamen ad Solem, id est, veram rationem et mentis aciem oculos dirigere, et tandem superatis omnibus difficultatibus ad optatum finem pervenire. Cuique etiam fortissimo heroi hieroglyphic[?]n illud et convenit: justo item et viro illi, quem Horatius lib. 3. carm. Od. 3. vividis pingit coloribus,

Justum et tenacem propositi virum,
Non civium ardor prava jubentium,
Non vultus instantis tyranni
Mente quatit solida; neque Auster
Dux inquieti turbidus Adriae,
Nec fulminantis magna Jovis manus.
Impavidum ferient ruinae,

Exclamet igitur pius et invictus animus, coelum acribus oculis intuens:

Nec me praerupti montes, nec fulgura terrent;
Quominus in summo vertice conspiciar.

ANIMUS generosus.

LAcerta viridis dicitur cum serpentibus acerrime pugnare, et si quando ab illis laesa, aut alioqui nimium defatigata fuerit, ajunt remedium vulneris vel languoris nimii petere ab odorata Chamaemeli planta, totam in eam sese involvendo, atque hac ratione pristinas vires recuperando. Constat autem hanc odoratissimis floribus abundare, quos lassitudini mederi ac venenis quoque resistere autor est Plinius. Sic etiam animus generosus semper sese gravibus ac infestis opponens fortunae telis, contraque invidiae occulta venena continue pugnans, si quando sese hisce inferiorem et quasi defatigatum senserit, subinde ad cogitationes honestas et actionum heroicarum meditationem sese confert, et in illis quasi involutus seipsum recolligit, ac pristinam acquirit industriam atque alacritatem, qua adversus rabiem et insaniam adversariorum et malevolorum jamjam quasi triumphantium eo fortius pugnare illisque resistere, et subinde etiam aliquid novae laudis atque autoritatis conquirere queat. D. Petrus Forestus, de Galega sive Ruta, Caprari avulgo dicta, cujus contactu lacerta se contra viperam ita munierat, ut tandem superior evaderet, admodum luculentam historiam commemorat, in suis commentariis de falsa urinarum praedictione. Sed nostro hieroglyphico distichon addamus:

Invidae ut virus vincas, imitare lacertam:
Utque Chamaemelo haec, pectore te abde bono.

ANIMUS magnus et sacer.

RAdii Solis contingunt quidem terram, sed ibi sunt unde mittuntur: Sic animus magnus et sacer, inquit Seneca, Epist. 41. et in hoc demissus ut propius divina noscamus, conversatur quidem nobiscum, sed haeret origini suae.

ANIMUS sua sorte contentus.

INter plura genera vitium, refert Plinius lib. 14. cap. 3. quoddam etiam peculiare reperiri, nullo plane indigens fulero alterius arboris, aut palis; sed quod ipsum sese sustineat, unde etiam a Graecis [gap: Greek word(s)] , id est, vitis recta nominatur. Strabo autem de talis vitis mira crassitie lib. 17. ea scribit, quae prope fidem communem superant. Haec profecto imago est accommoda verae [gap: Greek word(s)] , id est, illius, qui contentus est suis rebus suique ingenii dotibus, neque ab aliis temere pendet. Quas divitias maximas certissimasque nominat Cicero in Paradoxis. Et Lucretius inquit,

Divitiae grandes homini sunt, vivere parce
--- AEquo animo, etc.

Quod multo rectius ac plenius D. Paulus paucis docer: [gap: Greek word(s)] (inquit) [gap: Greek word(s)] , id est, Quaestus magnus est pietas cum animo sua sorte contento. Et Syracides cap. 40. [gap: Greek word(s)] , id est, Vita operarii, cui quantum satis est, suppetit, dulcis erit. Tam magni autem veterum nonnulli hanc, [gap: Greek word(s)] fecere, ut teste Theodorero, in libro contra Graecos infideles, serm. 11. in quo tractat de fine et judicio, in ea ultimum hominis quidam Philosophi, authore Hecataeo, bonum statuerint. Quo pertinet etiam praeclara haec sententia Pindarica in Olympiis: Sanam si quis opulentiam irriget, contentus iis, quae conquisivit, laudemque adjungens, ne quaetat Deus fieri, vel ultra humanam sortem sese extollere.



page 40, image: cs040

ANIMUS.

ANnum demonstrare volentes AEgyptii, Isin, hoc est mulierem pingunt, quo etiam signo Deum significant. Est autem apud eos Isis sidus: quod AEgyptio quidem nomine Sothis, Graeco vero Astrokyon dicitur, qui et inter reliqua sidera videtur obtinere principatum: ut qui, dum oritur, nunc major sit, nunc minor, interim splendidior, interim vero secus. Insuper et quoniam in hujusce sidetis exortu, ea signis quibusdam observamus, quae toto anno peragenda sunt; propterea non ab re annum Isin appellant. Aliter quoque annum indicantes, palmam pingunt, quod arbor haec sola ex omnibus ad singulos Lunae ortus, sigulos etiam ramos procreet, ita ut duodecim ramorum productione annus expleatur. Horapollo in hieroglyphicis lib. 1. cap. 3. haec prosert.

ANNUS instans.

INstantem annum significantes, eodem Horapolline teste, lib. 1. cap. 5. quartam [gap: Greek word(s)] partem delineant. Est autem [gap: Greek word(s)] , unde Latinis arvum, terrae mensura centum complectens cubitos. Itaque annum volentes dicere, quartum dicunt: propterea quod ab uno, ut tradunt, sideris, cui Sothis nomen, ortu, ad alterum quarta sit interjecta diei pars. Enim vero Solaris annus trecentis sexaginta quinque diebus absolvitur: unde et quarto quoque anno supervacuum quoque diem computant et intercalant AEgyptii: quatuor siquidem diei quadrantes diem perficiunt.

Joannes Pierius libr. 18. de iis quae per vulturem significantur ex sacris AEgyptiorum literis agens, pag. 179. mentionem cursim injicit deliramentorum Basilidis de numero coelorum, cujus numeri princeps Abraxas, inquit, ab istis est constitutus. Hic autem plura de eodem commento in antiquitatis studiosorum gratiam subjicere libet. Caesar Baronius Soranus, tomo 2. Annalium Ecclesia sticorum, addit ad pag. 68. lin. 43. editionis Plantinianae, refert circa annum 1590. Romae in lucememersisse gemmam ex a methysto, quam D. Fulvius Ursinus ostendit unam ex illis imaginibus esse, quibus uti solerent Basilidiani haeretici, quas loco bullae vel amuleti, aut alia causa superstitiose gestarent. Antica parte sculptus apparet juvenis, indusium ad genua gestans, caetera nudus, aperto capite, super quod virga extat apposita; Dextra manuclypeum rotundum, sinistra hastam seu bidentem tenet: multis characteribus toto corpore insignitus, qui nihil nisi magiam et superstitionem spirant, atque inconditas voces vel implexas, et erronibus illis melius cogni as continere putamus. Sub pedibus AB[?]ANA[?]A[?]E[?] Ablanathalel scriptum legimus. Ad imam hastae partem ABPA[?]A[?] Abrasax, qui fuit Basilidis summus Deus: et gemmae caelatura post Abrasax habet [?] Thoyth vel Thouth, qui AEgyptiis Mercurius fuit, si Gyraldum audimus, Syntag. 9. Platonis et Ciceronis sententias referentem. Haec vox fuit generis, inde Theos. Basilidianis Deus fuit igitur Abrasax. His namque elementis (ut testantur Irenaeus lib. 1. cap. 23. Tertullian. De praescript. cap. 46. Epiphan. haeres. 24. Aug. De haeres. cap. 4. Theodoret. haeret. fab. lib. 1.) Basilides concepit summae Virtutis nomen, ex qua Dii reliqui dimanarent, omnes numero trecenti sexaginta quinque, secundum anni dierum numerum, totidemque caelorum (ut somniabant) quibus singulis eodem numero Dii sive Angeli ab eo nominati praeessent. Porro eorum, ut dictum est, numerus literis illis exprimitur, quibus evidens Summi omnium Deorum Abrasax nomen compositum est, nempe A et B unum et duo: P et A centum et unum [?] et A ducenta et unum, [?] sexaginta sunt: quae simul juncta summam efficiunt CCCLXV. Ita enim S. Irenaeus et citati superius auctores omnes interpretantur, et numerant ex mente Basilidis. Multi ex Platonicorum et AEgyptiorum curiosis scholis ad Christianismum transeuntes, neglecta prophetica et Apostolica simplicitate, veritatem coelestem ridiculis istis numerorum et coelorum figmentis obscurarunt, et dum sapere nimium voluere omnium apparuerunt infipientissimi. In gemmae parte postica Leonis signum et tauri caput ad genituram pertinet ejus qui gemmam illam ex amethysto gestabat: sicuti solemne est ejusmodi nebulonibus his impostutis sibimet illudere.

ANTIPATHIA hominum.

MUraenam, quae adeo Romanis in deliciis fuit, ut ex Macrobio, Cicerone, Plinio, Columella, et aliis constat, recte, ni fallor, exhibet Hipp. Salvianus in pulcher. suo opere hist. aquatil. et an eadem illa sit cum lampetra nostra, et Ausonii Mustella, multa affert aliis non animadversa Jos. Scaliger in Auson. Lect. Ejus capitale odium cum polypo, praeter AElianum et alios Oppianus elegantiss.


page 41, image: cs041

describit 2, [gap: Greek word(s)] . Posse nimirum Polypum nullis artibus, nullis viribus muraenae evitare insultus, sed cogi quamvis invitum ad necessarium praelium devenire, et frustra quidem miserum suis cirris, et flagellis, velut spiris ac vinculis, muraenam implicare. Nam et sua lubricitate illam elabi, et denuo adorientem hostem, brachia illi abscindere et discerpere, ac ita tandem devictum conficere. Sic videlicet ratione etiam carentibus implacabile quiddam natura ingenuit, ut AElianus quaeritur. Sed cur ita? cum ubique fere terrarum, ut est in versu Timonis Phliasii apud Cl. Alexandr. et Euseb. libr. ultim. praeparat. Evangel.

[gap: Greek word(s)] ,
Rixa hominum pestis stridere vagatur inani.

Et muraena quidem in polypum, in muraenam locusta, in diversum nempe a se genus piscium, odia sua exercent; at in se ipsos et genus proprium, et viscera sua saeviunt homines. Verissima igitur est Juvenalis querela: Satyr. 15.

Sed jam serpentum major concordia, etc.

Et eodem pertinet Plinii locus: Caetera animantia in suo genere probe degunt: congregari videmus, et stare contra dissimilia. Leonum Feritas inter se non dimicat: Serpentum morsus non petit serpentes: nec maris quidem belluae ac Pisces, nisi in diversa genera saeviunt. At hercule homini plurima ex homine sunt mala.

ANTISTES improbus.

QUod D. Augustinus, epistol. 148. De Ecclesiae Antistibus suo tempore dicebat, hoc nostra quoque tempestate dicere possumus: Nihil in hac vita, maxime hoc saeculo, facilius, laetius, et hominibus acceptabilius, Episcopi aut Presbyteri officio, si perfunctorie atque adulatorie res agatur: sed nihil apud Deum miserius, tristius et damnabilius. Item in hac vita, maxime hoc saeculo, difficilius, laboriosius, periculosius est Episcopi vel Presbyteri munere: sed apud Deum nihil beatius, si eo modo militetur quo noster Imperator jubet. De iis autem qui sine ullis Doctrinae virtutumque praesidiis functiones Ecclesiasticas, tamquam ad ignem pyraustae temere pro siliunt, operae pretium est audire quid sentiant Salvianus libr. 1. ad Eccles. et Bernardus lib. 2. De consider. ad Eugen. Nihil est, inquit Salvian. turpius, quam excellentem esse quemlibet culmine et despicabilem vilitate. Quid est enim principatus sine meritorum sublimitate, nisi honoris titulus sine homine? aut quid est dignitas in indigno, nisi ornamentum in luto? Bernardus autem: Absque his insignibus, inquit, eo deformior, quo illustrior appares? Numquid abscondi potest civitatis supra montem positae desolatio? aut latere fumus lucernae extinctae super candelabrum? Simia in tecto, rex (antistes) fatuus in solio sedens. Et nunc audi Canticum meum, et quidem minus suave, sed salutare. Monstrosa res, gradus summus, et animus infimus, sedes prima et vita ima, lingua magniloqua et manus otiosa, sermo multus et frustus nullus, vultus gravis, et actus Levis, ingens authoritas et nutans stabilitas. Sed et quid eo antiquior Ambrosius dicat, Epist. 6. audiamus. Nihil in Sacerdotibus plebejum requiritur, nihil populare, nihil commune tum studio atque usu, et moribus inconditae inultitudinis. Quid in te mirabitur, si sua in te cognoscat, si nihil in te aspiciat quod ultra se inveniat, si quae in se erubescit, in te quem reverendum arbitratur offendat? Et libr. De dignit. sacerd. cap. 3. Ne sit nomeninane, et crimen immane. Ne sit honor sublimis, et vita deformis. Ne sit Deifica professio, et illicita actio. Ne sit religiosus amictus, et irreligiosus provectus. Ne sit gradus excessus, et deformis excessus Ne habeatur in Ecclesia Cathedra sublimior, et conscientia sacerdotis reperiatur humilior. Qui plura cupit, legat Chrysostomi praeclarum opus de Sacerdotio, Gregorii magni Pastorale, praesertim vero Nazianzeni Apologeticum. Illic enim quantae stultitiae ac temeritatis sit, illotis (ut dici solet) manibus tam arduum ac sacro sanctum munus attingere, discet. Hieroglyphicum vero Simiae inrecto saltantis et Antistitis indocti atque improbi apprime convenit.

ARDELIONES.

PEtrus Crinitus lib. 2. de honesta Disciplina, 14. cap. pingit hieroglyphicum quod hic explicamus, sub Apologi lineis. Sata est olim Curcubita juxta Pinum arborem procerissimam. Cum


page 42, image: cs042

vero multis pluviis ac coeli temperamento haec plurimum crevisset, lascivire coepit, et ramulos audacius porrigere: jamque in pinum serpebat, et in suos ramos audebat frondes involvere, praegrandia sua poma ac virescentia ostentans. Tanto itaque fastu ac insolentia intumuit, ut Pinum ipsam ausa sit hoc pacto aggredi. Vides, ait, ut te jam supero, utque fol is ac virore praesto. Tumpinus, quae senili prudentia praestabat, nihil mirata est cucurbitae inso entis audaciam, sed respondit; Ego vero hic multos calores et hyemes, variasque temporis adversitates pertuli adhuc tamen integra consisto, tu vero ad primos rigores minus habebis audaciae: nam frondes concident, et virescere desines. Tabella est Ardelionum, agyrtarum et nebulonum, qui si quando nescio quam gloriolam suis artibus conquisiverint, quibus etiam probis et doctis viris audacter insultare non erubescunt, ubi ad seria ventum est, tanquam fumivenditores suo ipso fumo oppressi pereunt.

Quid certat tardae cito nata cucurbita pino?
Interitu celeri, qua cito nata, cadunt.

ARDUA sectanda.

ERigitur vir solidae gloriae cupidus, ut exigatur, Capram imitatus, quae magno conatu sese erigens, et lauri surculos teneriores depascens, ac inde tamquam ex nutrimento convenientissimo, corpori alimentum et incrementum praebens, robustiorque inde existens, hieroglyphicum est liberalium artium studiosi, quarum auxilio sperat sefamam ac celebritatem nominis perpetuam consecuturum, quum, Horatio teste,

Dignum laude virum Musa vetet mori, et,
Coelo Musa beet.

Capra etiam salicum et aliorum amarorum virgultorum summitates, neglectis humi nascentibus etiam suavioribus herbis, carpens, ostendit nullos labores esse ingratos, imo studiosis videri jucundissimos et suavissimos ob virtutis et aliarum rerum laudabilium acquisitionem. Quod Phocylides testatur,

[gap: Greek word(s)]
Nullum fine labore est hominibus facile opus,
Nec ipsis Diis: labor autem virtutem valde adjuvat.

Et Manlius Astronomic. lib. 4.

Propretio labor est; nec sunt immunia tanta.
At nisi perfossis fugiet te montibus aurum.
Impendendus homo est, Deus esse ut possit in ipso.

Ad prius hierogryphicum etiam hi versus pertinent,

Ardua secteris scansurus culmen honorum,
Vt lauri Caprae summa petunt folia.

ARMA, Sine consilio, infirma, et noxia.

XIphias piscis Latinis Gladius, insigni corporis robore, et rostri potissimum, quod in formam gladii et usum a natura accepit, fretus, insolenter in mari grassari, ac obvios quosque pisces fugare solet adeo ut balaenis quoque sit formidabilis. Tantae enim duritiei et acuminis est ejus [gap: Greek word(s)] , ut AElianus vocat; ut illo etiam naves perforet cum submersionis periculo, quemadmodum Plinius scribit, ac idem AElianus corfirmat, qui visum ait navigium, quod reparandum erat, cujus carinae Xiphiae caput rostro impacto infixum remanserat, et quod rostrum, dum ad cetaceam magnitudinem Xiphias exscrescit, simul increscat, adeo ut tandem [gap: Greek word(s)] , triremis rostro, comparari possit: Sed et Oppianus non minus accurate illud describit in 2. [gap: Greek word(s)] . Hic igitur piscis tam saevis armis instructus, ut maximis etiam pelagi belluis sit formidabilis, a pusillo tamen hoste superatur et conficitur. Sub caniculae enim exorsum, ab aestro sive asylo, insecto vix aranei magnitudine, quod sub pinnas ejus se insinuat, percitus, adeo in rabiem agitur, saepe ut in naves vel terram exiliat, donec tandem immensos cruciatus cum morte commuter, veluti idem Oppianus scribit, et rem ex Arist. confirmat Athenaeus lib. 7. meminitque Eustathius [gap: Greek word(s)] . 10. Exemplum mehercl evidens, quam parum profint arma absque ratione et prudentia, imo et noxia illa saepenumero esse.


page 43, image: cs043

Armis enim non cedunt omnia, sed rationi potius et consilio, quibus ista regi necesse est. Igitur ex Comici scito;

Omnia prius sapientem experiri, quam armis decet.

Pulchre etiam Q. Curt. lib. 7. Nihil, ait, tam firmum esse, cui periculum non sit, etiam ab invalido. Et idem lib. 4. Patere velunius insidiis Regem.

ARTIFEX suis artibus et machinis eversus.

PInna fundo maris ad litora perpetuo affixa, lanaquadam seu villo extra concham propendente, tanquam radice nititur. Ea lana tenuissima est, et byssus Aristot. dicitur, ex qua sunt byssinae vestes nobilissimae, quas IC. per byssicum opus videtur intelligere in l. ult. . Species. D. de publican. et vectig. Certum autem est, quod pinna hanc suam lanam, veluti manum quandam, ad alimentum attrahendum expandat, ut apud AElianum legimus, plane ad similitudinem retis piscatorii: in quam ubi pisciculos et minuta conchilia, caeterasque maris quisquilias attraxerit, illis delicate vescitur. Et AElianus quidem hanc ejus lanam [gap: Greek word(s)] vocat: [gap: Greek word(s)] : et carunculam extra conchas eminentem ex sese praetendit, tanquam escam circumnatantibus piscibus. Sed quid fit? Ipsa pinna suis his inventis et piscatori ad retia conficienda primitus monstravit viam et simul illi ostendit, hoc ipso pacto et astu etiam se capiendam esse. Quod plane ita accidit. Nempe, ut praeclare Seneca in Hercule fur. admonet:

Quod quisque fecit, patitur: auctorem scelus
Repetit, suoque premitur exemplo nocens.

Nec reprehendi potest, qui hostium artes et dolos similiter eludit, eosque propriis ipsorum inventis et machinationibus circumvenit ac superat, atque ita in auctores technas rejicit. Sic enim, ut idem Seneca ait in Thyeste:

Saepe in magistrum scelera redierunt sua.

Pertinent huc noti versus Ovidii:

Iudice me fraus est concessarepellere fraudem,
Armaque in armatos sumere jura sinunt.

Et isti M. Palingenii in Capricorno:

Nam jus fasque sinunt, vim vi propellere, fraudem
Fraude, velut meritum merito pensare decorum est.

ASTUTIA fallax.

EFfugia spem alunt, et fallunt. A canibus agitata Rupicapra in praecipitia montis quaerens tutum effugium, ibidem a canibus undique obsessa, tandem nullum fugae exitum prospiciens capitur. Hieroglyphicum eorum, qui suis consiliis atque actionibus nimis callidis et calidis, quibus se fore tutissimos opinantur, ac ideo temere et audacter aggrediuntur omnia, saepissime seipsos evertunt, vel in ea conjiciunt pericula, unde vix sese extricare possunt. In historiis innumera exempla occurrunt, quae instituti nostri ratio praetermittit. Festive, ut fere semper Plautus in Captivis,

Qui cavet ne decipiatur, vix cavet cum etiam cavet,
Etiam cum cavisse ratus, saepe is cautor captus est.

In eare egregia occurrit magni viri sententia. Omnes qui magnarum rerum consilia suscipiunt, aestimare debent, an quod inchoatur, Reipubl. utile, ipsis glorio sum, aut promptum effectu, aut certe non arduum sit. Simulipse qui suadet considerandus est, adjiciat ne consilio periculum suum, et si fortuna coeptis adfuerit, cui summum decus acquiratur. Equidem

Astus saepe nocet: qui cavit ne caperetur,
Hoc ipso captum commemini citius.

AVARITIA.

HYoscyamus, sive Apollinaris herba (Altercum quoque veteribus dicta) propter nimiam suam frigiditatem inter Narcoticas plantas, id est, stuporem inferentes, refertur, sumptaque copiosior etiam propter quandam facultatem occultam amentiam parit. Unde hodie etiam incolae vallis


page 44, image: cs044

Ananiae (ut Matthiolus refert) sua lingua, propter hunc effectum Italice nominant distarbio, id est, mentem turbans Ad Hyoscyamum quoque si aves aduolent, et potissimum semine ipsius non adeo ingrato pascantur, tandem stupidae in terram decidunt, ut facile capipossint, exceptis tamen sturno ac coturnice, quae aves illo impune vescuntur, idque ob certamquamdam formam similem, ut vult Theophrastus. Adhunc modum plures homines nimio auriamore capti (nam secundum Tibullum,

Saepe solent auro multa subesse mala)

et dulcedine divitiarum irretiti, saepissime a vera rationis semita aberrant, atque tandem in perniciosissimum avaritiae vitium, fontem omnium malorum, quasi mente capti detruduntur. Hoc Seneca in suis epistolis, et libello de Paupertate, ex illis Centonum instar collecto, paucis verissime explicat. Divitiae, inquit, inflant animos, superbum et arrogantem pariunt, invidiam contrahunt, et eo usque mentem alienant, ut fama pecuniae etiam nobis nocitura delectet. Quod infinitum studium accumulandarum divitiarum ubique, in sacris etiam literis, plurimum reprehenditur, et Syracidae praesertim capit. 27, et 31. tanquam loci communes quidam de eo consuli possunt, liberales tamen opes et recte usurpatae minime vituperantur: quas Sappho vocat [gap: Greek word(s)] , id est, divitias virtute exornatas.

Ut volucres dementat Hyosciami gravis herba:
Sic insana stupent pectora divitiis.

AVARUS.

ESt magnus quaestus pietas cum animo sua sorte contento. Fatuus autem aliena requirens, Lupum cervarium (quem nonulli Lyncem existimant) imitatur, cui quamvis in fame mandenti, si respexerit, oblivionem cibi subrepere ait Plinius lib. 8. cap. 22. Digressumque quaerere alium; et ita, ut Solinus refert, immemor praesentis copiae, it quaesitum quam reliquerat satietatem. Quod avaris, id et aliis mundanae vanitati addictis saepius contingere solet, qui dementati vana spe fortunae uberioris praesentia commoda per stultitiam negligunt, Hesiodici versiculi immemores,

[gap: Greek word(s)] . Id est,
Stultus est, qui, certis relictis, sectatur incerta.

Sophocleae item sententiae.

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] . Id est,
Non possibilium cupiditas
Multos fecit praesentibus frustrari.

Huc refer, quae mythologi de cane carnis frustum aliunde raptum et secundum flumen decurrente docent. Hujus frusti cum imago in aquis appareret, canis avidus illam quasi alterum frustum undis innatans appetit: sed dum pandit rictum ut assumat, id quod tenuerat, amittit.

Incertis inhiat, certissima spernit avarus:
Ceu praesentem alium Lynx cupit ipsa cibum.

Omnia paucis Horatius,

Semper avarus eget.

Et Bias apud Ausonium,

Quis dives? qui nilcuptat? quis pauper? avarus.

Sapiens Hebraeus, Quis dives? qui gaudet parte sua. Cicero autem suis rebus esse contentum maximae sunt certissimaeque divitiae.

AVARUS. TYRANNUS.

POst mortem prodest avarus, nec ullus homo nobis occurrit, qui historias non teneat de isto vel illo sene pecunioso, multa pretio sasupellectile ac praediis locuplete, ita tamen avaro simul et sordido, ut omnes alios homines contempserit et semper vacuos a se dimiserit, ut

Qui nummos aurumque recondit, nescius uti


page 45, image: cs045

Compositis, metuens veluti contingere sacrum.

Istius Euclionis nota hieroglyphica erit porcus saginatus, a quo nisi occiso, nihil commodi emolumenti capi potest, cum ex Chrysippi sententia sus amica luto praeter escam nihil habeat: et Cato dixerit, animam ei pro sale datam, ne carnes putrescerent. Hunc, Horatio teste lib. 1. serm. 1.

Non uxor salvum vult, non filius: omnes
Vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.
Miraris, cum in argento post omnia ponas,
Si nemo praestet, quem non merearis amorem.

Recte igitur existimemus cum S. Apostolo, 1. Timoth. 6. et ad Ephes. 5 avaritiam esse idololatriam, radicem omnium malorum, et secundum Chrysostumum) omnis injustitiae fomitem, nec non omnis malignitatis matrem, ut ait Phocylides,

[gap: Greek word(s)] .

Et ingeniosus poeta hieroglyphicon illud exponens canit,

Nec sus, ui mactes, poterit prodesse: nec ulli,
Dum vivit, prodest, quicquid avarus habet.

Alii hinc sumpserunt tyranni hieroglyphicon, sicuti etiam Stobaeus in Sermon. contra tyrannidem. Nam ut porcus, quando contractatur, semper grunnit, quasi metuens ne mactetur, cum sciat se nec lac praebere homini, nullique rei esse utilem dum vivit: sic Tyrannus vel ad levissima timet, ne cum sibi paratum existimans. Et Seneca in Hercule est florente de tyranno dicit,

Victima haud ulla amplior
Potest, magis que opima mactari Iovi,
quam res iniquas.

IN Hieremia Propheta cap. 17. Haec habentur. Clamavit perdix, incubavit quae non peperit, fecit divitias et non in judicio in dimidio dierum suorum derelinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens. Quem locum B. Hieronymus ita interpretatur. Perdix aliena ova calefacit, si propria furto omiserit, sed cum creverunt in nidis, pulli evolant, et ad parentes suos redeunt, ementitum omittentes. Eademque fere tradunt B. Ambrosius in Hexaem. et Augustinus contra Faustum, libro 15. ac Isidorus libro 12. Accomodat etiam hoc hieroglyphicon B. Ambros. Epist. lib. 7. in hominem avarum, ubi ait. Quidam naturae perdicis etiam istud aptandum putarunt, eo quod aliena diripiat ova et foveat suo corpore, atque hac sua fraude alienos studeat partus accipere. Ita avarus quoque opes malis artibus conquirit ac corradit, quas tamen mox aut invitus veris possessoribus jure reddere, aut usum earum morte praeventus amittere, ac aliis saepenumero ingratis relinquere cogitur. Pierius Valerianus aliter explicans lib. 24. hieroglyphic. scribit Theologos quosdam per perdicem malum daemonem intelligere, qui Dei foetum in pravitatis nido adulterina educatione sibi velit enutrire, per eam autem avem, quae vere mater est, et ova ediderat, piorum conventum interpretari, ad quem ad legitimam matrem, simul acvocem ejus audierint, deserta falsa esse procurrendum. Tradit idem secundum Adamantium etiam hac similitudine notarihaereticos, quorum genus instar perdicum sit malignum ac fraudulentum, ubi tamen ab aliis vera matris sanctioris quippe institutionis vox audita fuerit, eos deseri, atque tandem poenas suae desipientiae luere.

Quae sunt alterius perdix illa incubat ova,
Quaeque alius peperit possidet alter opes.

AUDACIA malesuada et infoelix.

MUrena de Polypi victoria facta ferocior, et dentium firmitati confidens, provocata vieissim a carabo seu locusta, non cunctatur, sed audacter descendit ad praelium, quod eleganter describunt Oppianus et AElianus. Ut autem ab initio superbe contemnit hostem, ita temere etiam cum illo congreditur, frustra suis dentibus locustae aculeatum dorsum et partes duriores complectens. Nam hujus siliceis forcipibus et robustis aculeis, in quae coeco furore ipsa incurrit, transfixa tandem sua stultitia misere occumbit. Sic videlicet, ut praeclare Livius ait, saepe contemptus hostis


page 46, image: cs046

cruentum certamen edidit, et inclyti populi regesque perlevi momento victi sunt. Quo magis praeceptum illud in omnium animis esse debet: nihil in bello oportere contemni: nec sine causa dici, matrem timidi flere non solere, ut AEmyl. Probus in Thrasybulo scribit. Poterat Muraena in suo domicilio tuto consistere, et spernere Locustae provocantis minas: sed nimia fiducia protracta in proprium volens ruit exitium. Unde rectiss. idem Livius, temeritatem, praeterquam quod stulta sit infaelicem etiam esse, pronunciat. Et pulchre Polyb, [gap: Greek word(s)] : Celeritas, et audacia, et impetus praeter rationem, et vanitas et typhus, hostibus quidem percommoda, noxia vero maxime amicis. Nam ad omnes insidias, fraudes atque astus obnoxius est talis. Potest etiam hoc significari Mars [gap: Greek word(s)] , qui se ab alio ad alium confert, et modo harum, modo illarum est partium. Homer. [gap: Greek word(s)] .

[gap: Greek word(s)] ,
Communis Mars, inque vicem perimit perimentem.

Et eod. libr. [gap: Greek word(s)] ,

Nunc his, nunc illis contingit vincere.

Sed ad prius significatum sequens distichon applicamus:

Nunc semper nimium promptis audacia foelix,
Saepius ast miserum ducit in exitium.

AULICORUM Conditio.

HOrum tabellam hieroglyphicam exhibuisse nobis videtur vetus ille vanitatum humanarum censor libr. de mercede conductis. Graecam [gap: Greek word(s)] ejus picturae, qui volet, ex ipso fonte hauriat. Nos Latinam versionem proponimus. Libet mihi (inquit ille) Cebetis exemplo imaginem quandum vitae Aulicae tibi depingere, ut eam contemplatus scire queas, num ex usu tuo sit eam adire. Equidem magnopere cupiam vel Apellem quempiam, vel Parrhasium, vel Aetionem, vel Euphranorem ad hanc depingendam tabulamadhibere. Verum, quoniam fieri non potest, ut aliquem artificem tam egregium atque absolutum nanciscamur, in praesentia tenuem quandam pro mea virili imaginem adumbrabo. Pingatur ergo vestibulum sublime, atque inauratum, neque id humi situm in sole, verum procul a terra in edito collis fastigio: praeterea in accessum ferme et abruptum, lubricoque aditu, ita ut plerumque qui se jam usque ad summum verticem penetrasse sperant, lapso pede praecipitati frangant verticem. Intus autem Plutus sedeat, totus (sicuti videtur) aureus, majorem in modum formosus, atque amabilis. Porro amator ubi vix tandem conscendit, jamque ad fores accessit, obstupescat. oculis in aurum defixis. Deinde Spes, quae et ipsa specioso vultu est, ac versiculoribus amicta, manu prehensum introducat, mirejam ipso ingressu attonitum. Atque ab eo quidem tempore Spes usque illum antecedat, ducatque, tum aliae mulieres illum excipientes. puta fallacia Servitusque tradant labori, at is miserum penitus defatigatum tandem Senectae tradat jam morbidum, coloreque commutato. Postremo Contumeliae arreptum illum ad desperationem pertrahat: et hoc quidem tempore Spes avolans evanescat. Tum ille non per aureum illud atrium, per quod ingressus fuerat, sed posticum quoddam et occultum exitum trudatur pernudus, ventricosus, pallidus, senex, laeva quidem pudenda occultans; dextra vero seipsum stangulans. Occurrat autem exeunti Poenitudo frustra lacrymans, et miserum his etiam conficiens. Atque hic quidem esto picturae finis. Caeterum tu, Timocles optime, ipse diligenter consideratis singulis, expende cum e re tua sit, ut in hanc imaginem per aureas illas fores ingressus, per alias longe dissimiles tam turpiter excutiaris. Quicquid autem feceris, memento sapientis illius qui dixit, Deum in culpa non esse, sed eum qui hanc conditionem sua sponte delegerit. Haec pictor et Censor ille.

Tabellae addamus ornamenta quaedam poetica. Virgilius libr. 2. Georgic.

O fortunatos nimium, sua si bona norint,
Agricolas! quibus ipsa procul discordibus armis,
Fundit humo facilem victum justissima tellus, etc.


page 47, image: cs047

Horatius, Carminum libr. 3. Od. 10.

Auream quisquis mediocritatem
Diligit, tutus caret obsoleti
Sordibus tecti, caret invidenda
Sobrius Aula.

Et Epistolarum lib. 1. Epist. 18.

Dulcis in expertis cultura potentis amici.
Expertus metuit. tu, dum tua navis in alto est,
Hoc age ne mutata retrorsum te ferat aura.

Idem libr. 2. Sermonum, Satyr. 2.

--- at simul assis
Miscueris elixa simul conchylia turdis,
Dulcia se in bilem vertent, stomachoque tumultum
Lenta feret pituita. Vides ut pallidus omnis
Coena desurgat dubia.

Ovidius lib. 3. Tristium, Elegia 4.

Vsibus edocto si quidquam credis amico,
Vive tibi et longe nomina magna fuge.
Vive tibi, quantumque potes, praelustria vita:
Saevum praelustri fulmen ab arce venit.

Paulo post in eadem Elegia:

Crede mihi, bene qui latuit, benevixit, et intra
Fortunam debet quisque manere suam.

Tandem concludit,

Tu quoque formida nimium sublimia semper;
Propositique precor contrahe vela tui.

Seneca tragicus in Thyeste.

Stet, quicumque volet potens,
Aulae culmine lubrico.
Me dulcis saturet quies. Paulo~ post.
Illi mors gravis incubat,
Qui notus nimis omnibus
Ignotus moritur sibi.

Idem in Hercule Oeteo,

Colit hic reges, calcet ut omnes,
Perdatque aliquos, nullumque levet.
Tantum ut noceat cupit esse potens.
Quota pars moritur tempore fati?
Quos foelices Cinthia vidit,
Vidit miseros abitura Dies.
Rarum est, foelix idemque senex.
Cespes, Tyrio mollior ostro
Solet impavidos ducere somnos.
Aurea rumpunt tecta quietem,
Vigilesque trahit purpura noctes.

Martialis Epigrammatum lib. 9.

Nemo suos (haec est Aulae natura potentis)
Sed Domini mores Caesarianus habet.


page 48, image: cs048

Lucanus lib. 8. De bello Civili.

--- exeat aula
Qui volet esse pius: virtus et summa potestas
Non coeunt.

Anthonius in Epigrammat.

Fortunam reverenter habe quicumque repente.
Dives ab exili progrediere loco.

Inter poetas recentiores innumeri occurrunt. Ex ingenti acervo grana pauca exhibemus.

Vana Palatinos quos educat Aula clientes,
Dicitur auratis nectere compedibus.
Aulam reperit qui bonam, et utilem, et fidelem,
Me auctore sequatur, Duce me, meque sequente.
Si quis quaeritur, nec fugis; hujus miserebor.
Odisse verum, saepe fucis oblini,
Parumque cautis ora sublimere viris,
Illudere imbecillo, et absentes male
Accipere: eae sunt aulicae dulcedines.

At tandem tollamus manum de tabula.

AULAE Principum.

PArdus odoris gratia allectas feras invadit, atque interficit. Ita quidam blandiloquentia irretitos fallunt ac perdunt. Sic etiam principum aulae habent nescio quid blandum, quod invitet in perniciem. Plin. libr. 8. cap. 17.

AUDITUS.

AEGyptii, teste Horapolline, libr. 1. cap. 47. auditum demonstrantes, tauri auriculam pingunt. Ubi enim concipiendi desiderio vacca stimulatur (idque non amplius quam trihorio) vehementer mugit. Protinus vel ex longissimo intervallo audit taurus, cumque eam intelligat Venere excitari, mox accurrit: id quod soli huic ex animantibus omnibus, in congressu peculiare est:

AUXILIUM Dei.

QUamquam hedera sit ex numero earum plantarum quae numquam folia amittunt, sicuti quoque Olea, Myrtus, Palma, Pinnus, Cupressus, etc. nihilominus tamen levi momento, vel propter ipsius temporis incommoditatem, vel soli imperfectionem, aut alia de causa decrescit et interdum plane exsiccatur. Emblema est, quod fidelis servus Domino alicui strenuo et diligenter inserviens, ac vicissim illius benevolentiam ac favorem experiens sibi accommodare poterit. Sed multo adhuc rectius ad verum Dei cultum et honorem transferre hoc licebit. Nam sicuti videmus hederam, vitem, lupum salictarium, et alias hujus generis plantas, propter imbecillitatem, innixu ad arborem, palum, vel murum egere: ita persuasum esse nobis debet, nos non posse alia ratione ulla assurgere, crescere vei florere, quam accessu ad Deum Opt. Max. et gloria ejus pro viribus tuenda.

Pyramidis surgentem hedera munimine cervis:
Talis stat pietas fulta favore Dei.


page 49, image: cs049

HIEROGLYPHICORUM COLLECTANEA, EX VETERIBUS ET NEOTERICIS DESCRIPTA, LIBER SECUNDUS. BELLA Civilia.

DE Draconis et Aquilae cruenta pugna locus est apud Homerum [gap: Greek word(s)] quem Cicero vertit in Mario, ex quo ejus versus referuntur libro de Divinatione elegantissimi:

Hic Jovis altisoni subito pennata satelles
Arboris e trunco serpentis saucia morsu, etc.

Imitatus etiam est Homerum Virgilius XI. AEneid. ibid.

Utque volans alte raptum cum fulva Draconem
Fert aquila, etc.

Plinius ancipitem Aquilae et Draconis in aere conflictum esse scribit, ita ut saepe simul decidant, Tangit idem breviter Plutarchus quoque Commentario [gap: Greek word(s)] . Est autem haec imago mutuo se Marte conficientium, qualis fere conflictatio potentiorum inter se belligerantium esse solet, maxime in bellis civilibus, ut Pompeji et Caesaris congressus docere possunt. Unde proverbium ex Sybillae Etythraeae vaticinio natum:

[gap: Greek word(s)] :
Flet victus, sed victorem mors atra peremit.

Sic videlicet, ut in Pace Aristophanes ait,

[gap: Greek word(s)] :
Ac recalcitrans per iram testa testam vulnerat.

Qua de re vide Proverbium Testa collisa testae. Et alterum: Cadmea victoria, ipsis scilicet victoribus haud foelix, cujusmodi Graecorum fuit, quorum nulli non magno constitit capta tandem Troja. Argute, sed vere Pyrrhus Epiri Rex, cum duobus praeliis vicisset Romanos, multosque amicorum et ducum amisisset, si adhuc semel, inquit, Romanos vincemus, actum est de nobis. Agesilaus etiam cum ad Corinthum Lacedaemonii vicissent Athenienses, multitudine occisorum audita exclamavit: O infoelicem Graeciam, quae tantum hominum ipsa sibi interemit, quantum satis erat ad universos vincendum Barbaros! Utrumque refert Plutarchus in apophth.

Victor uterque cadit: proh quam victoria acerba est,
Cum trahit in praeceps una ruina Duo!

BELLATOR Strenuus.

AUt mors, aut vita decora, vel ut nostro saeculo nonnulli, Victoria numeris omnibus absoluta, vel pax tuta, vel mors honesta.

Dixeris hos fortes, quos nec formidine mortis,
Pro patria laetos occubuisse juvat.

Acanibus venaticis agitatus Aper, et summa vi in venabulum irruens, quod aut excutere conatur, aut ab illo confici cupit, hieroglyphicon est viri fortis ac plane imperterriti, praesens periculum minime fugientis, quem Petrus Angelius Bargaeus lib. 4. Cynegaetic. ita describit:

--- Non ille iras, non ille superbos
Demittitque animos, aut saeva pericula vitat
Ignavus, neque etiam cursu pedibusque salutem


page 50, image: cs050

Quaerit, et hostiles praeceps evadere terras:
Sed ruit in medias hominum canumque cohortes
Ultor, atrox, certusque mori, quem coeperat unum
Ante locum tutatur habens, nec deserit unquam.

Non aliter magnanimus et strenuus bellator, urgente necessitate, omnia alia contemnit, plane sibi persuadens, quod, secundum Horatium,

Dulce et decorum est pro patria mori.

Et Virgilius intrepidum militem armis hostilibus oppressum, sociosque suos ad praelium adhortantem inducit inter caetera dicentem, lib. 2. AEneid.

Una salus victis nullam sperare salutem.

Estque etiam Musonii (citante Stobaeo) praeclarum in hanc sententiam praeceptum; [gap: Greek word(s)] . Id est, Arripe, dum licet, mortem honestam; ne paulo post moriendum sit tibi quidem, sed honeste facere tibi non sit amplius integrum. Othoni primo vere magno Imperatori hieroglyphicon illud gratum, et in usu fuisse docti viri referunt.

BELLICOSUS.

QUo acrior equus est, inquit Plinius lib. 8. cap. 49. eo altius in bibendo nares mergit. Sic quoque vir fortis ac bellicosus, quo majora pericula ipsum circumstant, eo alacrior et acrior redditur, intrepide admodum pergens ad propositum, ut scilicet virtutis suae specimen illustrius exhibere possit. Apud Lucanum lib. 9. Cato Uticensis exercitum in Lybiam ducturus, militibus suis inter alia haec suggerit,

--- Serpens, sitis, ardor, arenae,
Dulcia virtuti: gaudet patientia duris,
Latius est, quoties magno sibi constat honestum.

Claudianus etiam praeclare,

Vile decus, quod non erexit praevius horror.
Ingentes ingeminant discrimina magna triumphos.

Et qui Plinii mentem expressit, ita Disticho ludens,

Totus equus naso ceu fertur anhelus in undam
Praesenti, adversis obvius ite malis.

BELLI alea dubia. RERUM vices variae.

NOn caret admiratione pugna Falconis cum ardea, nam si haec accipitrem vel falconem in sublimi potest superare, et sibi illum subjicere, suis excrementis in eum emissis, pennas ipsius corrumpit, et ad putredinem perducit. Quare falco hoc quanto potest studio evitans, et naturali instinctu sibi cavens, tamdiu ex obliquo cum illo in aere contendit, donec tandem occasione oblata superior factus Ardeam magno impetu deturbet. Quis magis evidenti similitudine belli incertos ac fallaces eventus repraesentari posse existimet? De quo omnium veterum scriptorum plurimae graves extant sententiae, et notus est versiculus Homericus. [gap: Greek word(s)] .

[gap: Greek word(s)] . Id est,
Communis Mars, inque vicem perimit perimentem.

Seneca quoque Naturalium Quaestionum, lib. 4. Ubi de Pompejo ac Lepido illi sermo est, cum ille alienum exercitum fugeret, hic vero suum; inquit. Ex quo liquere mortalibus posset, quam velox foret ad imum lapsus ex summo, quamque diversa via magnam potentiam fortuna destrueret. Legitur quoque ascriptum, Nulla salus bello, pacem te poscimus omnes, ex Virgil. XI. AEneid. item Claudiano lib. 1. in Ruffinum:

--- Jam non ad culmina rerum
Injustos crevisse queror: tolluntur in altum,
Ut lapsu graviore ruant.


page 51, image: cs051

Cum quo congruunt versus poetae veteris, relati ab Aristot. 2. Rhetoricorum,

Fortuna multos saepe in altum provehit,
Non quod bene illis esse consultum velit;
Sed ut inde casu insigniore corruant.

Et Poeta noster ingenioso Disticho:

Sunt dubii eventus incertaque praelia Martis,
Vincitur haud raro qui prope victor erat.

BELLUM civile.

MIserias bellorum civilium hieroglyphice descripsit poetarum Gallorum facile princeps in nobili poemate, quod Hebdomas dictum est. Hujus aurei versiculi alius Latinus expressit; In iis Draconis cum elephante pugna, mutuam civium lanienam et foedam internecionem depingit. Ab altis ramis Draco elephantem velut ex insidiis et excubiis moratus.

Desilit, et circum sinuosa volumina fundens,
Nodosis elephanta modis et nexibus angit,
Nuda cui laxare sinus et vincla potestas.
Ergo amens elephas trunco rupive propinquat,
Flictu illusurus saevum quem longius hostem
Si ferat, extremos gemitus effundat in auras.
Protinus exsolvit nodos, et corpore lapsus
Crure draco spiris asper sic implicat arctis,
Ferre, ut is alterius nequeat prae compede gressum.
Dum nodos elephas pugnat laxare tenaces
Vana fremens, adhibetque manum, simul impius anguis.
Inseris os ori, penitusque illapsus in altum
Spirantes animae caulas atque ostia claudit.
Atqui Cadmeo similis fortuna triumpho:
Nam submissus humum vita fugiente petessens,
Immani barrus victorem pondere frangit.
Mutua causa necis, Francum de more, cruentas
In sua, prob rabies! vertentum viscera dextras;
Dum cives temerare manu vis suadet, et amens
Relligionis amor, Druidum quo sanguine campi,
Et Moncontoriae late rubuere novales,
Totam incestarunt tumulis et funere gentem;
Et patriae florem patrio mersere sepulchro.

Iidem versus de dissidiis civilibus Judaeorum, Graecorum, Romanorum, patrum item nostrorum memoria Guelforum et Gibellinorum in Italiae campis et civitatibus exponendi videntur. Etenim in iis, civium praeliis commoritur dimicatio, victusque corruens, pondere complexum victorem elidit, Plinio teste, lib. 8. cap. 11. Paucis omnia, victus ejulat, victor autem lacrymas nequicquam effundit: et sero Phryges sapiunt.

BELLUM civile.

ARistoteles lib. 9. de hist. Animal. cap. 1. inter alias inimicitias innatas quibusdam animalibus, haec de noctua et cornice quoque refert. Cornix cum noctua dissidet, nam cornix meridie surripiens ova noctua ea absumit; cum non clare interdiu noctua videat. Contra vero ova cornicis noctu expedit noctua, estque altera noctu, altera interdiu potentior. Idem Plin. lib. 10. cap. pen. et AElianus lib. 5. c. 40. affirmant. Plutarchus in libello de odio et invidia addit insuper, harum avium occisarum sanguinem non permisceri, et si etiam quis confundat, utrumque seorsim diffluere. Sed nonne videmus quotidie ferme homines ipsos tot capitales inimicitias exercere, ac saepe numero absque omni justa caussa [gap: Greek word(s)] , id est, irreconciliabile bellum inter se gerere? Quod si ista vehementia et inimicitia contra communes hostes, Turcas istos et Scythas aliasque similes barbaras et crudeles gentes usurparetur, non quidem esset culpanda, sed hoc inter illos, qui debebant esse conjunctiss. fieri, quantopere est deplorandum? Sic Euripides quoque in Iphigenia Aulidensi conqueritur fratrum iras esse acerbissimas.

[gap: Greek word(s)] . Id est,
Res dira verbis invicem altercarier,
Dictisque fratres dimicare mutuis
Si quando lis inciderit aut contentio.

Quod cum magno probrorum et pacis amantium dolore, nimis esse nostris temporibus tristissimis tam in politicis, quam in ecclesiasticis rebus usitatum, experientia comprobat.



page 52, image: cs052

Non tenebris cornix, non luce est noctua tura,
Alterius savis hostis ab insidiis.

BENEFICENTIA.

VItis Lauro fulta rectius fructus suos ad maturitatem hoc modo producere potest, quamvis Laurus ipsa quoque non parum utilitatis hominibus praebeat, atque ita utraque stirps non sibi, sed aliis hanc quasi operam mutuam tradat. Quapropter nos quoque quibus humanitatis virtus proprie competit, cuncta nostra consilia ac universas actiones eo semper dirigere debemus, ut non solum nobis, sed aliis quoque prodesse possimus. Nihil enim melius neque praestantius bonitate ac beneficentia. Ex balsami frutice liquor nobilissimus, vulnerato vel sacrificato cortice iu aestate destillat, hodie etiam in AEgypto illius magnus usus est ad omnia vulnera aculcera difficilia ac sordida, aliosque plures ejusmodi affectus. Docemur hoc hieroglyphico de mutua inter homines praestanda benevolentia ac prompta opera, etiam si interdum aliquid propterea laborum et molestiarum sit suscipiendum. Nihil enim, ut ait Cicero, bonitate ac beneficentia est melius aut praestantius. Quod quidem S. Paulus multo efficacius ac verius in epist. ad Coloss. cap. 3. monet, inquiens, Induite viscera commiserationis, benignitatem, animi humilitatem, lenitatem, clementiam.

BENEFICI et liberales.

SEleucidatum avium (ut Plinius refert lib. 10. cap. 27.) adventum a Jove precibus impetrabant Casii, vel secundum alios Caspii montis incolae, fruges eorum locustis vastantibus. Nec unde veniant, quove abeant compertum, nunquam conspectis, nisi cum praesidio earum indigent. Has doctiss. Jacobus Dalechampius in commentariis huic authori additis existimat esse ex Eloriorum genere. Meminit autem harum quoque Galenus lib. 6. de locis affectis: ac Anthonius Galatheus in libello de Japygiae situ, annotavit simili ratione avem quandam marinam, quam in Apulia Gainam nominant, bruchos ibidem copiosissimos non solum devorare, sed etiam ova et foetus eorum ubique consumere. Sic AElianus lib. 3. de Animal. cap. 12. idem scribit de monedulis Locustarum fruges vastantium ova et foetus perdentibus, unde tanquam bene meritis Thessali, Illyrii et Lemnii illis victum publicum praebendum decreverunt. Potest autem hieroglyphicon illud convenire omnibus beneficis et liberalibus, et nihil nisi commoda et utilitatem aliorum imprimis egentium et calamitosorum spectantibus. Quod recte etiam militibus strenuis sine privato emolumento patriae tantum juvandae causa suam operam aliis praestantibus accommodari poterit, quorum utinam hisce temporibus periculosissimis, ob Turcarum immanissimam tyrannidem plures numero quam (proh dolor!) fieri solet, existerent: cum videamus potius (secundum Aurelianum) lachtymis sociorum quam praeda hostium multos ex illis delectari. Sed consulatur hac in parte eruditiss. Justus Lipsius lib. 5. cap. ult. de re militari Romanorum secundum Polybium, quo in loco nostram militiam cum antiqua accurate consert. Utiliter etiam legetur Adrianus Turnebus in Panegyri de Calisio capto, ubi illum locum gravissimo hoc versu concludit,

Vique in Christicolas, in Turcam foemina pugnat.

Et Poeta noster,

Qui prodesse aliis studet, is sua commoda spernat;
Ne pereat turpi gloria pulchra lucro.

BONIS mala cedunt in bonum.

GArsias de horto et Nicolaus Monardes referunt lapidem Bezoar, hodie nominatissimum, cujus magna vis contra venena esse perhibetur, reperiri in ventriculo, vel potius in receptaculo quodam fasciae modo formato, et ventriculo parte intetiore adhaerente. Animal dicitur esse figura hirci vel caprae. Clusius cervicapram nominat, propter similitudinem, quam habet cum utroque animante. Praefertur autem lapis ex montanis ejusmodi capris ablatus, cum sit ob pabulum odoratissimarum plantarum aliis multo praestantior. Addunt nonnulli hoc animal serpentibus quoque vesci, partimque in succum et sanguinem, partim in hunc lapidem eos convertere. Quo hieroglyphico declaratur Bonis viris mala etiam ipsa cedere in bonum, et ab iis vitiis, vel rebus etiam adversis, quibus


page 53, image: cs053

alii succumbere, aut prorsus perire solent, cordatis ac piis nihil periculi vel incommodi esse metuendum, sed insuper inde propter constantiam et recti judicii roburmagis cenfirmari, spiritus etiam acriores et alacriores colligere.

Nulla venena probis vitii, sortisque malignae
Obsunt; quin potius robora dant animis.

Huc referri potest celebri Horatii de justo et propositi tenace viro carmen, lib. 3. Od. 3. quem

Si fractus illabatur orbis
Impavidum ferient ruinae.

Ille etenim, ut canit Psaltes,

Securus atras inter et aspides
Deget, ferarum et pignora tigridum,
Tutusque calcabit dracones,
Et Lybicae catulos leaenae.

Quin et ipsos, imo mortem ipsam, superabit et devorabit.

COELESTIA Spectanda.

URanops piscis est Greacis, (Latinum enim nomen non habet, unde et Plinius Graecum retinuit) qui iisdem [gap: Greek word(s)] dicitur, ut ex Athenaeo et Plinio liquet. Oppiano [gap: Greek word(s)] dicitur. Ejus oculi supra caput siti recta in coelum semper erecti sunt, unde et illi nomen, et Latinus interpres coeli speculatorem vertit. Hinc argute Galenus ridet eos, qui existimant id circo hominem erectum stare, ut coelum prompte suspiciat. Nam illos hunc piscem nunquam vidisse ait, qui etiam invitus coelum semper intueatur: hominem autem si contemplari illud velit, collum retorquere necesse sit. Rideret igitur Galenus Ciceronem et Ovidium, huncque sequutos Claudianum, Silium Boetum et Manilium. Rideret multo magis ipsum Platonem in Cratylo, cui [gap: Greek word(s)] et Etymologum, qui deducit [gap: Greek word(s)] , quod debeat

Erectos ad sidera tollere vultus.

Rideret denique B. Augustinus Ambros. Lactantium, et alios, et imprimis Lactantium, qui toties idem inculcat, et lib. 2. de orig. err. velut in sublimi aliqua specula constitutus, Persianum illud proclamat:

O curvae in terras animae, et coelestium inanes!

Coelum potius (inquit) intuemini: ad cujus spectaculum vos excitavit ille artifex verus Deus. Ille vobis sublimem vultum dedit; vos in terram curvamini: vos altas mentes et ad patrem suum cum corporibus suis erectas, ad inferiora deprimitis: tanquam vos poeniteat, non quadrupedes esse natos. Igitur tantum ab sit, ut Galeni nos impietas moveat, ut potius semper in corde nobis sit S. Pauli 3. ad Coloss. [gap: Greek word(s)] .

Sursum oculos, Mens, vani obliviscere mundi,
Te manet in coelis non peritura domus.

COELESTIA quaerens terrena non curat.

AVis quaedam pulchertima et rarissima, qualis jam exsiccata cum plumis apud nonnullos visitur, in Moluccis reperitur insulis, mole corporis satis parva, ob pennas vero longiores putatur mediocris magnitudinis. Haec (ut incolae affirmant) nunquam in terra est conspecta viva, sed interdum exanimis in eam ex alto aere decidit, ac inventa apud istos populos in magna habetur veneratione. Appellant autem lingua vernacula Manucco diatta, id est, Aviculam Dei, quia putant eam in paradiso nasci, quare apud nos quoque inde nomen sortitum est. Hanc pedibus omnino carere constar, quamvis Aristoteles neget talem in avium genere reperiri, cum hirundines [gap: Greek word(s)] , sive [gap: Greek word(s)] , secundum eundem: pedes habeant pilosos, sed ita minutos ut his carere videantur. In maris vero dorso fila gemina, nigra cornuum instar utrinque in rectum extensa, tres et amplius longa observantur, quorum usum peritiores rerum Naturalium esse existimant, ut foemina dum ova fovet in eodem dorso cavitatem efformante, istis vinculis mari alligetur, atque ita in ipso pullos excludat. Melchior Quilandinus


page 54, image: cs054

putat apud veteres esse Rhyntacem, cujus meminit Plutarchus in vita Artoxerxis: necnon Ctesias et Dion. Scriptores rerum Iudicarum, alias tradunt in Mexicana regione existere aviculas, Cinzonos dictas, carentes pedibus, et rore tantum viventes, ex quarum pennis Chinenses artificiosissimas picturas concinnat. Congrui autem hoc hieroglyphicon in eos optime, qui rebus terrestribus ac caducis spretis ac cont mtis ad coelestia et aeterna semper toto animo se convertunt. Quare alibi additum legimus: SUPERATA TELLUS SYDERA DONAT. vel METE[?]PO[?] [?]XH, id est, Sublimis anima, secundum pulcherrimum Nazianzeni versum:

[gap: Greek word(s)] ,
Sursum anime specta, terrenaque spernito cuncta.

Convenit enim nos ima negligere quorum conversatio esse debet in coelis. et

Foelices nimium quorum semper aethera mentes
Sublatae, cuncta haec infera despiciunt.

CALUMNIATOR.

PAstinacae, quam [gap: Greek word(s)] Graeci vocant, radius sive aculeus adeo venenatus est, ut tam piscatores quam pisces lethaliter vulneret, quibus etiam eo ictis intra paucas horas, nisi remedia adhibeantur, occumbendum est. Ea de re post Aristotelem Athen. AElian. Micand. Plinium. inter veteres vel imprimis Oppianus legendum est, cujus pulcherrimos de Pastinaca versiculos Hadr. Junius Embl. 8. latine reddidit. Clam autem in mari delitescit, adeo ut stabilis ac quieta videri possit: accedentes igitur incautius pisces, radio, quem in media parte oblongae caudae infixum, quo vult, dirigere potest, miro astu et nocendi libidine ex occulto figit et enecat. In piscatorem quidem quod radium etiam ejaculetur, inde Proverbium natum esse quidam existimant, Piscator ictus sapit. Tales sunt homines pestiferi, qui cum virus suum palam in bonos effundere nequeant, latent in insidiis tamdiu, et calumniis sibi occulte ad nocendum viam sternunt, donec eos vel otio suo, vel aliena fraude securiores factos, tandem ex aperto aggrediantur, et omnibus fortunis exuant. Nam, vere Achil. Statius lib. 6. ait: [gap: Greek word(s)] , Calumnia est gladio acutior, igne ardentior. Sic Dionysius Syracusarum tyrannus, cum ob facinora ferri amplius non posset, ociose et inertiae ad eximendam tyrannidis suspicionem suis dedidit, donec eam denuo consecutus, longe crudelius quam antea exercuit, ut de eo Plutarch. refert. Sed et arbores pastinacae radius enecat, AEliano et Plinio testibus. Ex quo est Had. Jun. iemblema doctissimum, in delatores itidem contortum. Busbequius in tinerarlis suis, pastinacam saevo aculeo metuendam a suis comitibus captam fuisse narrat, quo dum ipsos appetebat, se ipsam transfixeris. Quod et Scorpioni consuetum esse saepe vidimus. Id certe Calumniatori seipsum suis artibus evertenti apprime convenit. Porro

Saeva venenatae cautus fuge spicula linguae:
Plus ea quam ferro vulnera facta dolent.

CANDOR. CONSTANTIA. INTEGRITAS.

EX amphibiis, et Salamandra est. Eam non tantum non consumi igne, sed flammam etiam extinguere rigore suo, plerique veterum affirmant, Aristoteles, Suidas, Nicander Nazianzenus paraen. ad Virg. AElianus, Plinius, et Q. Serenus Sammonicus. Quamvis autem contra disputent Dioscorides, recentiores multi, et Brodaeus 3. Misc. 3. Galeni auctoritatem adducat, ipse tamen Galenus vel de mortua Salamandra agit, vel hoc sentit, non aliter eam igni succumbere, quam si nimis diu in illo moretur. At non esse fabulosam hanc ignis extinctionem, quae Salamandrae tribuitur, etiam magus ille Scaliger ex Olympiodoro convincit. Nobis huic hieroglyphico occasionem praebuit Greg. Nazianzeni locus in vita Basilii magni, in quo Salamandram Constantiae iconem faciens, se et Basilium in Athenarum [gap: Greek word(s)] salvos et sanos esse conservatos gloriatur. Verba ejus sunt: [gap: Greek word(s)] , (Salamandrum intelligi patet ex ejus paraen. ad Virg. vers. 480.) [gap: Greek word(s)] : Et si quis est aut esse creditur fluvius, dulcedinem suam in salso mari retinens, aut animal in igne saliens, a quo


page 55, image: cs055

cuncta domantur, id scilicet, ego et Basilius eramus inter omnes aequales nostros. Quidam Salamandram in igne etiam nutriri volunt: unde Chymistae ex Avicenna lapidem suum Philosophicum hoc typo exprimunt. Et hoc sensu Salamandram igneam Francisco I. Regi Gall. in usu fuisse T. Paradinus innuit, cum dicto Italico: NUDRISCO IL BUONO, ET SPECO IL REO.

Ambulat en medios Salamandra illaesa per ignes;
Nempe illaesa manet semper et integritas.

CAPIENTES. capti.

NOn est usitatior, nec jucundior, utpote omnis pene laboris et periculi expers, piscandi modus, quam, ut Martialis cecinit, piscem tremula salientem ducere dextra: eumque dulciss. versibus graphice descripsit Oppian. init. [gap: Greek word(s)] . ubi Antoninum Imp. hamo piscantem fingit, cui se pisces ultro ad capiendum objiciant. Hinc nata nobis hieroglyphici inscriptio ex 3. Claudian. de laud. Stiliconis, ubi de leonibus loquitur, qui a Diana se capi gaudeant. Lud, dulcis in suis Impresis, Italico verbo communiter sic dictis, addit: NON CAPIO, NI CAPIOR. Quod ut ambiguum, vel de hamo, vel de pisciculo intelligere possis. Quod non inepte, quamvis amagno argumento ad rem ludicram Senecae illud in Thyeste referas:

Non poterit capi,
Nisi carpere vellet. Ut et Proverb.

Inescare homines. Nihil autem melius, ut puto, haec explicare poteris, quam insignis ille Senecae locus Ep. 8. Clamo, vitate quaecumque vulgo placent, quae casus attribuit: ad omne fortuitum bonum suspiciosi pavidique subsistite. Et fera et piscis spe aliqua oblectante decipitur. Munera ista fortunae putatis? Insidiae sunt. Quisquis nostrum tutam agere vitam volet, quantum plurimum potest, ista viscata beneficia devitet, in quibus hoc quoque miserrimi fallimur, quod habere non putamus, habemus. Hinc Martialis illa:

Munera magna quidem misi, sed misit in hamos,
Et piscatorem piscis amare potest?
Qui potes insidias dona vocare tuus?

Sic Plato in Timaeo, Cicer. teste, [gap: Greek word(s)] voluptatem escam malorum dixit, quod ea scilicet homines capiantur, ut hamo pisces, quod et Plaut, in Merc. vertir.

Dum capimus, capimur: si linquimus, haud capiemur.
Instructas vitat, qui sapit insidias.

CAPTATORES. HAEREDIPETAE.

DE vulturibus, qui Graecis [gap: Greek word(s)] sunt, haec apud Plinium saepius laudato libro legimus: Triduo ante vel biduo eos volare ubi cadavera sunt. Quod AElianus lib. 2. cap. 46. copiosius ita exponit. In hominum cadavera vultures infestissimi seruntur, in quae incurrentes tanquam hostilia invadunt, et hominem vicinum ad moriendum quando supremum vitaediem agat, diligenter observant. Expeditos in bello exercitus praesensione quadam consequuntur, plane scientes, quod ad bellum proficiscantur, et quod omnis pugna strages edere solveat. Idem D. Bafilius, et D. Ambrosius in hexametro tradunt. Sic Plautus in Truculento,

Illud est, vide ut jam quasi vulturii triduo
Prius praedivinant, quo die esuri fient,
Illum inhiant omnes.

Horapollo quoque lib. 1. cap. 12. tradit hieroglyphice inter alia vulturem notare rerum praecognitionem. Nam ad eam partem exercitus sese convertere solere, ubi major est futura clades, sibi ex cadaveribus alimentum seponentem et in futurum prompte reservantem. Est autem hieroglyphicon conveniens in homines avaros, rapaces, et per fas, nefasque aliorum bonis insidiantes. Unde Apulejus causidicos et improbos rabulas forenses vocavit vultures togatos, sicuti Cicero quoque in Orat. pro Sextio, Gabinium et Pisonem, qui pretio omnia nundinarentur, ac ad sc raperent, vulturios paludatos


page 56, image: cs056

nominavit. Quo etiam pertinent haeredipetae et testamentorum captatores, quos Martialis irridet cum alibi passim, tum in illo Epigrammate:

--- Cujus vulturis hoc erit cadaver?

Ac Seneca lib. 15. Epist. 96. hos describens: Amice, inquit, aliquis aegro assidet, probamus. At hoc si hereditatis causa facit, vultur est, cada ver expectat.

Vultur praedae inhians est captatoris imago;
Heu quam plena etiam sunt fera vulturibus!

CASTITAS Conjugalis.

INter pisces fere omnes unius Canthati castitas, et odium promiscuae Veneris Oppiani versibus in I. [gap: Greek word(s)] . celebratur.

Uxores sargi multas, et merulus ardens
Ducunt, ast alii contenti conjuge sola,
Cantharus aetneus contemnens agmina lecti.

Idem etiam Phile in Jambis asserit. Oppianum imitatus AElianus scribit, Cantharum pro una uxore decertare, non aliter, quam Menelaus olim cum Paride: quam quidem si semel sortitus sit, non attingere illum aliam: neque ad fidem tuendam tabulis ullis ei opus esse, nec dote: neque malae tractationis poenam timere, neque Solonem vereri. Et adjungit exclamationem dignam memoria: [gap: Greek word(s)] : O nobiles vero leges, et Resp. graves, quibus libidinosi homines non parere nihil verentur! Eant igitur nunc, quibus adulteria commixtionesque nefandae ludibrium et jocus sunt, et piscis hujus memoria tandem se excrucient. Certe enim, ut Seneca dixit in Agamemnone,

Nec regna socium ferre, nec taedae sciunt.

Quin etiam inter quadrupedes Cameli et Elephantes, inter volucres columbae, turtures, cornices et ciconiae, ut rerum naturalium scriptores tradunt, unius comparis consortium norunt, turpes hymaeneos detestantur. Sed insigne est de Meleagro Oenei filio exemplum [gap: Greek word(s)] . I. qui cum in expugnatione patriae neque a civilibus, neque a parentibus commoveri potuisset, tandem Cleopatrae uxoris precibus excitatus cives urbem excidio eripuit.

Conjuge contentus laudatur Cantharus una,
Masculus et totum foemina conjugium.

CAUSAE rerum latentes.

EX [gap: Greek word(s)] , unde etiam [gap: Greek word(s)] Suidae a retinendis navibus, Latinis Remora dicitur. Non eundem vero pisciculum hac proprietate praeditum veteres descripsisse, ex collatione Aristotelis, Oppiani et aliorum apparet. Oppian. enim. 1. [gap: Greek word(s)] . viderur mustelam marinam, Ausonii lampetram intellexisse, ubi Pindari imitatione pulchram sententiam subjicit:

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] . Id est,
semper enim inexpertorum mens virorum
Expugnatu difficilis, neque volunt etiam veris
Fidem adhibere.

Idem videtur AElianus quoque sensisse. Et mustelam sane seu lampetram nostram eandem vim obtinere ipse Rondeletius [gap: Greek word(s)] sua evincit. Plinius limaci magnae similem facit, testimonio eorum, qui eam videre Caji Imp. quinqueremem inhibuisse: narratque eandem pugna Actiaca Antonii properantis Praetoriam retinuisse. Quamvis vero Plutarchus et alii in pervestiganda hujus tanti arcani caussa laborent, et Rondeletius ore hujus pisciculi clavo aut gubernaculo puppis affixi id velit effici, nobis tamen summi Scaligeri candidiss. placet judicium, quinon defugit hic salutare illud asylum occultae proprietatis, et ad manifestas deducere omnia qualitates, summae impudentiae esse ceusuit. Hinc nostra [gap: Greek word(s)] . Nam et Plin. ubi de adamante hircino sanguine fracto, disserit: Nec quaerenda, inquit, est in ulla parte naturae ratio, sed voluntas. Hoc igitur constet, ex Hippocratis praeceptio:


page 57, image: cs057

[gap: Greek word(s)] , cum etiam spreta omnibus maximas saepenumero mutationes afferant. Egregie Pausan. in Arcad. [gap: Greek word(s)] . At enim vilioribus plerumque rebus Deus indidit, ut ea superent, quae maximae erant inter homines aestimationis. Aliter sentiunt multi, quorum disputationes lubens omitto.

Sistere currentem Remora alta per aequora navim
Fertur: sic vis est maxima in exiguis.

CHARITAS in proximum.

RAia a Graecis [gap: Greek word(s)] , pro sexus differentia, ut ex Aristo: ele potest colligi, dicitur. Ex eo scilicet, quod caudam et dorsum recurvis aculeis, agrestis rubi instar, quem Graeci [gap: Greek word(s)] appellant, armatum habeat. Marinus piscis est, et ad magnicudinen non contemnendam excrescit. AElianus quidem non majores Argolico cly peo in India non procul a littore gigni prodidit. Sed longe maximas esse in mari Gothico Olaus M. observavit. Varae autem sunt Rajae species, et non raro illa cum Rana piscatrice confunditur, cum toto genere tamen inter se differant: et si pisciculos capiendi eudem fere utrique sit ratio et calliditas. Caeterum Jul. Caesar Scaliger de Subtil. ad Cardanum scribit: Solam Rajam inter omnes pisces in mari Gothico, ubi Rocca dicatur observatam esse, insigni pictate, naufragorum cada vera a grassatoribus piscibus tueri. Quod fortassis ab Olao M. accepit, qui commemorat hominem naufragum in mari natantem a canibus sive caniculis, matinis piscibus tanto cum numero et impetu impeti, ut non tantum crebris morsibus, sed pondere etiam in profundum eum demergant ac devorent. Ubi vero Raia caniculis illis superveniret, tum eam ut injuriarum vindicem, magno conatu (cum quidem naturalibus aculeorum armis instructa sit) grassatores abigere, hominemque ut enatet, adjuvare pro viribus. Tamdiu etiam illum saepe tueri, donec spiri u penitus inter cluso post dies aliquor, dum mare naturaliter se purgat, sursum feratur. Unde hominem, qui afflictis calamitate opem ferat, eosque tueatur contra improborum injurias, quique in extinctos pius sit, Raiae hieroglyphico significabimus. Et Raiae sequens distichon apposite adscribitur:

Sum pietatis amans, hominis nam Raja cadaver
Non patior pelagi monstra vorare fera.

Vel ut Dido apud Virgilium.

--- miseris succurrere prompta,
Haud ignara mali miseris succurrere disco.

CHRISTUS. Christi domestici. Christi vox.

1. DOminus noster dixit simile esse regnum coelorum (sic vocat Ecclesiam suam, in qua ipse regnat per Spiritum sanctum, laetoque Evangelii praeconio, et Sacramentorum usu, sanctos suos exhilarat) cuipiam Negotiatori, quaerenti pulchras Margaritas. Qui inventa quapiam magni pretii Margatita, abiens venum dedit universa, quae habebat et emit eam. Matth. 13. 45. Evangelium Jesu Christi Margarita illa pretiosissima est, Matth. 7. 6. quam omnibus hujus mundi opibus nos anteferre: a vili hominum doctrina prudenter separare, Jerem. 15. 19. et cui ceu typo ita nos quoque conformari oportet, ut vere pretiosi coram Domino evadamus, Rom. 6. 17.

2. Marparita Graecis dicitur et nitore splendente. Celebratur autem et lumen Evangelii gloriae Christi irradians mentes fidelium, 2. Corinth. 4. 4.

3. Latini Uniones vocant, quod indiscreti nulli reperiantur. Sic una est Evangelii veritas, de qua Chtysostomus, Una quippe veritas est, nec in multas scinditur partes: ac velut qui Margaritam habet novit se divitem esse, etiam si ignotum nonnunquam illud sit, quum parvo in loculo Margarita reconditur: sic et in praedicatione veritatis, qui ei adhaerent, totoque animo amplectuntur, opulentos esse non ignorant, quamvis infideles the sauri vim non cognoscentes fidelium opes contemnant.

4. Omnes autem fideles [gap: Greek word(s)] , Margaritarii esse debent. Margaritae enim Sanctis destinatae sunt: non profanis hominibus, qui canibus suibusque comparantur. Ideo Ambrosius: Perdit (ait) coelestis Margarite gratiam, quisquis eam foediffimo peccatori dareconatur. Gemma enim, sicut ipsi scitis, nisi auro non convenit: Margarita nisi preciosis monilibus non aptatur. Estote ergo


page 58, image: cs058

aurum optimum; estote monile pretiosum, ut possit in vobis Margarita spiritualis includi. Margarita enim Christus est Dominus, quam Negotiator ille dives in Evangelio, venditis omnibus rebus suis emere festinavit, et maluit omnes quas habebat saeculi gemmas amittere, tantum ut unam Christi emeret Margaritam.

5. De Natali solo Margaritarum, Indicus (ait Plinius) maxime has mittit Oceanus. Inter illas belluas tales, tantas que, per tot maria venientes, tam longo terrarum tractu, e tantis solis ardoribus atque Indicis insulis pecunt, et admodum paucis, fertilissima est Taprobane et Toidis, ut diximus, in circuitu mundi: item Perimula promontorium Indiae. Praecipue autem laudantur circa Arabiam in Persico sinu maris rubri. lib. 9. cap. 35. Evangelium coelitus allatum est. Quum enim omne Dei consilium de salute nostra complectatur, Deumque nemo unquam viderit, [gap: Greek word(s)] , unigenitus filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit nobis. Joan. 1. 18. et quidni Evangelicae Margaritae et obtinendae et retinendae gratia, nullis ipsi sumpribus, laboribus nullis parcendum statuamus, quando hanc solam aeternam habere vim et gratiam, per fidem intelligimus?

6. Originem Margaritarum, Ammianus Marcellinus libro vigesimo tertio Plinio subscribens ita describit: Apud Indos et Persas Margaritae reperiuntur in testis marinis robustis et candidis, permixtione roris anni praestituto tempore conceptae. Cupientes enim velut coitum quemdam humoris ex lunari aspergine capiunt densius oscitando. Exindeque gravidae edunt minutas binas aut ternas, vel uniones sic appellatas, quod ejus terrae conchulae singulas aliquotiens pariunt, sed majores. In Ecclesia, gratuito benevolentiae divinae tempore, Evangelii Margarita, simul ac fide purgatur cor, non equidem in nobis gignitur, sed nos regignit, ut renati non ex semine mortali, sed ex immortali, per sermonem Dei vivi, discamus bona opera tueri ad necessarios usus, ut non simus infrugiferi. 1. Petr. 1. 23. Tit. 3. 14.

7. Conchae, ait Plinius, ubi genitalis anni stimulaverit hora, pandentes sese quadam oscitatione impleri roscido conceptu tradunt, gravidas postea eniti, partumque concharum esse Margaritas pro qualitate roris accepti. Si purus influxerit candorem conspici: si vero turbidus, et foetum sordescere. Evangelium, si propensa voluntate Christus annuncietur, illustrius est: sin autem [gap: Greek word(s)] Christus praedicetur, obscurius minusque purum ac sincerum.

8. Quemadmodum autem uniones licet in mari nascantur, cum coelo tamen cognationem habent, sicut his verbis Plinius ostendit, quum addit Margaritarum candorem pallere coelo minante conceptum: ex eo quippe constare coeli eis majorem societatem esse quam maris, inde nubilum trahi colorem, aut pro claritate matutina serenum: Sic mentes, Evangelii doctrina imbutae et illustratae, coelo junguntur, non terrae affiguntur: superna quaerunt ubi Christus est ad dexteram Dei sedens. Superna curant non terrestria. Col. 3.

9. Ait Plinius de Conchis, si tempestive satientur grandescere et partus. Sic quum in tempore annunciator Evangelium, sancti adolescunt in eum per omnia, qui est caput, nempe Christus, Eph. 4. 15. incedunt sicut Domino dignum est, ut per omnia placeant, omni opere bono fructum proferentes, et crescentes in agnitionem Dei, Coloss. 1. 10.

10. Scribit Plinius, si fulguret comprimi Conchas, ac pro jejunii modo minui. Si vero et tonuerit pavidas ac repente compressas, quae vocant [gap: Greek word(s)] efficere speciem, verum inani inflatam, sine corpore: hos esse Concharum abortus. Idem evenite solet iis, qui locum dant falso doctori, umbras rerum ceu fulgura: non autem Christum, qui justitiae Sol est, docenti, cujus haec descriptio est: nullus voluntarius moderatorde vobis statuat ex subjectione et cultu Angelorum, sese ingerens in ea, quae non vidit, et temere turgens carnis suae sensu, Coloss. 2. 18. Etenim illi semper discunt, nec unquam tamen ad veritatis agnitionem perveniunt: ut de mulierculis quibusdam Apostolus noster loquitur, 2. Timoth. 3. 7.

11. Athenaeus Plinio nonnihil contradicens. Quando (ait) coelum tonat et fulgurat, et horrenda est tempestas, tum majores et lucidiores fiunt Margaritae. Quum autem Conchae gravidae non immerguntur fluctibus, sed innatant mari, sole rubescunt Margaritae, candoremque perdunt. Evangelium, quum tonat et fulgurat mundus, quumque coelum terrae misceri videtur, Confessores veritatis


page 59, image: cs059

et Martyres ardentiores et illustriores sistit. Quando autem hi non premuntur, sed in sublime attolluntur, et delitiis enervantur, tum eximium ipsorum decus obscuratur. Ideo Paulus dixit: Oportet esse haereses, ut qui probati sunt, manifesti fiant inter vos. 2. Corinth. 11. 19. Similes enim suat domui aedificatae supra Petram, quae non a culmine ruit, aut etiam concutitur, etiam si descendat pluvia, veniant flumina, et flantes reflantesque venti saeviant. Matth. 7. 24. 25.

12. Usu ait Plinius, atteri non dubium est, coloremque indiligentia mutari. Evangelium contra, usu nitescit et augetur: diligenter autem custodiri debet, ut sincerum et impermixtum maneat.

13. Dos unionum omnis, ait idem, in Candore, magnitudine, orbe, levore pondere, haud promptis rebus, in tantum ut nulli duo reperiantur indiscreti: unde nomen unionum Romanae imposuere delitiae. Evangelii dotes sunt, quod non solum [gap: Greek word(s)] , clarum, maximum, Ephes. 3. 18. rotundum seu omnibus suis partibus perfectum, alienum ab omni asperitate et inaequalitate, summique ponderis, ac proinde [gap: Greek word(s)] est: sed etiam illuminat oculos mentis niveoque candore pectora imbuit, vere magnos, rotundos seu integros, ab omni asperitate alienos, minimeque vanos levesque efficit.

14. Jure autem reprehendit Plinius Lolliam Paulinam, Caji Principis matronam, quam se mediocrium sponsalium coena vidisse ait, smaragdis margaritisque opertam altero textu fulgentibus, toto capite, crinibus. spiris, auribus; collo, manibus, digitisque, quae summa quadringenties sestertium colligebat. Addit autem, Nec dona prodigi Principis fuerant, sed avitae opes, Provinciarum scilicet spoliis partae. Utinam vero matronis Christianis, et virginibus nobilibus et divitibus maxime probetur ornatus non externus ille in nodis capillorum, et circumposito auro, vel palliorum amictu: sed occultus ille cordis homo, situs in incorruptione lenis ac quieti Spiritus, qui est coram Deo pretiosus, 1. Petr. 3. 3. 4.

15. Idem merito et Cleopatram AEgypti reginarum novissimam, reprehendit, quod Antonio Triumviro magnificentissime coenante, interrogata, quid astrui magnificentiae posser, respondit, una se coena centies sestertium absumpturam: atque aceto liquefactum unionem absorbuit, judiceque L. Planco vicit. Scilicet 250000. coronatorum pretio aestimatam Margaritam tam imputae foeminae vanitati servire oportebat? Nos alienae vanitatis exemplis incitati, eam fugiamus, et nobis gratulemur esum panis vitae, quem electis suis Deus Pater praebet, et majoris fieri vult quam omnes totius mundi uniones, gemmas et thesauros.

CHRISTUS Redemptor et Vivificator.

Robore ab annoso viscum sanare caducos,
Quos valet Christi viva figura Dei.

Quanquam Viscum in pluribus arborum truncis vetustioribus enatum reperiatur, tamen in quoreu praestantissimum inveniri certum est, quod prae aliis ad morborum, ac imprimis Epilepsiae remedia expetitur: quem alii morbum sacrum et Herculeum vocant, non quod Hercules eo laborarit (ut monet Becanus in Gallicis) sed quod a solo Hercule queat curari. Quemadmodum vero per hunc morbum gravissimus humani generis lapsus significatur, ita per viscum quercinum singulare hujus antidotum (eodem auctore) verus noster Hercules et liberator unicus Christus denotabitur. Unde Plinii verba de visco, lib. 16. cap. 44. AEneae ramum aureum visco comparat Virgilius. Apud Platonem in Euthydemo legitur, [gap: Greek word(s)] , rarum honore dignum est.

De Loto multa scripserunt veteres, Theophrastus, Dioscorides et Plinius, ac tradiderunt Sole Occidente comprimi, occludique, ad ortum autem aperiri; qui seorsim Nymphaeam quoque descripserunt. Est autem significatio hujus hieroglyphici cum aliis non paucis communis, nimirum omnes nostras cogitationes et actiones dependere a radiis aeterni solis, Christi Dei Opt. Max. qui sua virtute et gratia suos vivificat, conservat, et in lucem profert.

Homo Christianus ad Christum conversus clamat, dum respicis, erigor. Item,

O Sol justitiae, sine te non fluctibus atris
Curarum potero tollere, Christe, caput.


page 60, image: cs060

CHRISTUS Intuendus.

ESt egregia quaedam planta admiratione sane digna, ante paucos annos inter exoticas ad nos quoque allata, et ubique jam in hortis colitur, quam Chrysant hemum Peruvianum a loeo natali, a forma plantam Maximam, florem solis vero propter effectum et similitudinem nominam, quidam Bellionem Plinii esse opinantur, incerta tamen (meo judicio) conjectura. Haec intra sex vel ad summum septem mensium spacium, ex quo terrae semen ipsius est mandatum, eo pervenire solet magnitudinis, ut humani brachii crassitiem, et altitudinem duodecim vel plurium cubitorum excedat. Quemadmodum vero florum densitate ac multiplici foliorum numero Paeoniae nonnihil cedit, ita seminum copia, quibus altera caret, hanc longe superat: nam eorum ultra mille in uno cippo numeravimus. Cum itaque hic flos etiam solem semper respiciar, atque ad ejus radios sese plurimum pandat, et superiora semper respiciat, decet nos etiam multo magis ad verum doctorem et largitorem omnium bonorum [gap: Greek word(s)] continue oculos mentis attollere, nec terrenis caducis ac voluptariis bonis quasi humi jacentes semper inhiare: ostendentes, secundum Platonem quoque, nos esse coelestes plantas.

CHRISTIANI.

BEryllus lucet ut aqua Sole percussa: manumque tenentis urit, quanquam nonnulli asserunt viridis et pallentis esse coloris, et reddere hominem mitem atque benignum. P. obatissimi, inquit Plinius, sunt ex iis, qui viriditatem puri maria imitantur: proximi qui vocamur Chrysoborilli. Annumerat et degeneres secundum gradus, Chrysoprasum, hiacynthizontes, Aeroides, Cerinos, Oleaginos. Nos vim reddendi homines mites atque benignos uni Spiritui S. nos regeneranti tribuimus. Laudamus autem eos maxime Christianos, qui quoniam non sequuntur peccantium multitudinem, [gap: Greek word(s)] , puri maris viriditatem, seu earum gentium, quae colunt Deum fincero cordis affectu, splendorem referunt, et studio habent, ut per Dei gratiam mites, humiles, et mundi cordes. Id omne autem a sole justitiae obtinent, qui eos collustrans, manus ardentis caritatis administrans, ita officiosas efficit, ut benefi centiae prunas etiam hostium capitibus imponant.

CIVIS Optimus.

IN lib. III. [gap: Greek word(s)] Graecum Epigramma tersissimum legitur, in quo Delphin lamentatur, se e mari, quod tamen sibi parens sit et patria, ejectum in terram: sed susceptum ab hac, decorem invenisse tumulum. Oppinus vero Delphinem jam motibundum sponte ad littus appellere, ut in terra expirans forte in ea sepeliatur ab hominibus, dulciss. versibus commemorat. Sed Epigramma illud ex Graeco versum Alciatus quoque inter Emblemara sua retulit, cujus sententia per se satis manifesta est. Cui enim Reip. vel regni alicujus vastum corpus potius, quam mari, Delphinem autem magis, quam bono vel civi vel Principi Rei. compares? fit itaque saepiss. ut et hi, quamvis innocentes, indigne ejiciantur aliorum invidia et malevolentia ex patria in miserum exilium. Atheniensium quidem Ostracismus notus est, quo bene meriti cives, qui vel gloria rerum gestarum, vel virtutis opinione, multitudinis invidiam provocaverant, in decennium relegabantur: Quo etiam Aristides condemnatus fuit, tantum, quod Justi cognomen cum applansu illi tribueretur, uti haec referuntur a Plutarcho in Aristide. Meminit et poenae illius Aristot. in Pol. et Jul. Pollux lib. VIII. In Rep. autem: Romana Scipionis Africani et Ciceronis exilia clara sunt: et exempla quam plurima alia facile quaerenti se offerunt. Diodor. Siculus lib. XI. apud Syracusios similem quandam, exemplo Atheniensium (qui tamen ipsi Ostracismum illum suum, quam vis infamia carentem, tandem, sustulerunt) relegationem, quam [gap: Greek word(s)] appellaverint, in usu fuisse scribit, sed fatetur correctionem eam talem esse, quam non adhiberi foretmelius: ut in eo medicinae genere hanc poni conveniat, quo malum malo interdum tollere conantur. Exilii denique miserias et molestias etiam Syracides commemorat cap. 29.

Crudeli ingratum mare Delphinem expulit aestu,
Saepe etiam Civis fert benus exilium.

CLEMENTIA.

ROmae in domo Carafellorum sub effigie Leonis catulum tenentis appositum hoc distichon legiturae



page 61, image: cs061

Iratus, recole quod nobilis ira Leonis
In sibi prostratos se negat esse feram.

Ocymum, vulgo Basilicum dictum, sua vissimi est odoris si mollius attractetur, sin vero prematur vel plane conteratur, ingratum spirat. De qua re extat lepida historia apud Augustinum Justinianum lib. 6. Franciscus Marchio, inquit, Jurisconsultus egregius missus a Republ. Genuensi orator ad ducem Mediolanensem, cum is nollec cum admittere, nec pactis conventis cum Genuensibus stare, captaca occasione, obtulit eidem Duci manipulum herbae Ocymi. Qui admirabundus quid sibi hoc donum vellet, quaesivit quid rei esset, cui ille respondit, ejusmodi proprietatem huic plantae inesse, ut leviter ac suaviter contrectata praeberet gratum odorem, nimis autem duriter compressa, et attrita, non solum omnem suavitatem perderet, sed etiam tandem Scorpios produceret: habere autem se ingenia Genuensium eodem plane modo. Dux hoc ingenioso admodum responso plurimum delectatus, et sententiam priorem mutavit, et legatum honorifice dimisit. Clementia itaque et lenitate plura consequimur quam nimia vihementia. Quod Claudianus quoque brevi, sed admodum plaeclara sententia monuit.

--- Peragit tranquilla potestas
Quod violenta nequit, mandataque fortius urget
Imperiosa quies.

COGITATIONES varia.

SCombri, ut et alii pisces non pauci, temeritatis et stultitiae suae poenas luunt captivi. Nam cum alios Scombros vident reti aut nassae vimineae inclusos, ad eos et ipsi ingredi cupiunt, ingressi detinentur. Et dum nassa ad littus trahitur, multos in illa Scombros haerentes, ac instar cunei impactos videas utrinque aliis adhuc ingressum, aliis vero exitum molientibus. Quod illorum sane diversum desiderium elegantiss. cermine Oppianus describit, et similitudine a pueris sumpta illustrar, qui ignis abblandientem fulgorem magno suo cum malo attingere gestiunt. Quo referantur Bapt. Mantuani versus:

Est facile incautos offendere: parvulus infans
Innocuos rutilum digitos extendit in ignem,
Nec, nisi jam laesus, vires intelligit ignis.

Et eodem pertinet usur patum a B. Hieronymo proverb. Prudens in flammam mitto manum. Ad Symboli autem declarationem valde congrua est Socratis illa comparatio, qua dicebat. Juvenes coelibes similes esse piscibus, qui circum nassam alludunt, in eamque se penetrare gestiunt: contra, qui jam inclusi tenentur, exire, et pristinam libertatem recuperare nituntur. Unde idem Socrates interrogatus, [gap: Greek word(s)] , quinam homines poenitentiam incurrerent? respondit juxia Stobaeum, [gap: Greek word(s)] , Qui uxorem duxerunt. Sic qui hostili praelio nunquam interfuerunt, aspirant ad militiam. Nam ut est apud Pindar. [gap: Greek word(s)] . Dulce bellum inexpertis est; expertus quispiam horret, si accesserit, corde supra modum. Quod et Vegetius tangit de re militari. Animus non est omnibus idem: et scinduntur homines frequenter atque in studia contraria et incerta feruntur. Comparantur piscibus a Propheta Habacue, cap. 1. vers. 14. facis (inquit, Deum alloquens) homines ut pisces maris.

Isti intrare volunt, at hi perrumpore nassam.
Multi et cum Scombris desipiunt pariter.

COMMORATIO et migratia nostra.

CAncellus vulgo Bernardus eremita dicitur, quod solus in aliena domo diversetur. Eum accurate describit Aristoteles 4 hist. Animal. Scaliger vacuarum testarum inquilinum vocat. Cogitur enim in alienis ae libus habitare, quia cauda crustis careat. Conchas igitur; quas ad littus vacuas invenit, turbinum puta, buccinarum et purpurarum, ingreditur, teneriores sui partes illis abscondens. Factus grandior, capaciores usque conchas quaerit, et incolit, nec unquam nisi ob jam dictam caussam eas deserit. Quo hierogyphico an non vita haec nostra egregie exprimitur? Nam praeclare


page 62, image: cs062

Cato Major apud Cicer. de Senect. dixit: Ex vita ista discedo, tanquam ex hospitio, non tanquam ex domo. Commoraudi enim natura diversorium nobis, non habitandi dedit. Et pulchre Clem. Alexandr. 4. [gap: Greek word(s)] . disserit, quod libenter relinquere debeamus tabernaculum hoc mundanum, et ad coeleste potius transire. Quae igitur insania est, tam operose et splendide aedificando thesauros profundere? cum verissima sit Horatii sententia:

Multo ille tutius vitam exigit
Quicunque parvis primus in aedibus,
Nullum cimens, nulli timendus
Pelle sub exigua quieseit.

Porpendant igitur illi, qui ac si aei ernum in hoc mundo victuri essent, ita domos sibi et palatia extruunt. et ista Hor. 2. Sat. 2.

Nam propriae telluris herum natura neque illum,
Nec me, nec quenquam statuit: nos expulit ille,
Illum aut nequities, aut fabri inscitia Juris.
Postremum expellet certe vivacior heres.

Usurpari etiam potest hoc hieroglyphicon ab iis, qui avitis sedibus, vel ob egestatem, vel alias caussas necessario relictis, in peregrino solo stationem tamen Dei beneficio tutam et commodam alicubi nanciscuntur, unde etiam non facile, nisi et hujus in melius commutandae occasione recedunt.

Hic nunquam certis habit amus sedidus: ast hinc
Ibimus ad superi coelica regna Dei.
COMMUNIONIS humanae necessitas.

VItis avulsa ab ulmo, qua antea sustinebatur, et umbra frondium ipsius non parum recreabatur, humi jam prostrata sine adminiculo isto fructus maturos producere nequit. Quo significatur in omnibus rebus semper unum indigere alterius ope ac auxilio. Quod quidem potissimum locum habet inter probos et pios homines, in quibus charitas omnia praestat et implet. Quod eleganti admodum similitudine D. Chrysostomus in Matth. homil. 79. explicat, dicens: Si in rebus secularibus nemo vivit sibi solus, sicut opifex, miles, agricola, mercator ad communem usum proximi omnia conferunt; multo magis in spiritualibus hoc faciendum. Haec enim maxime vita est, aliis prodesse. Namqui sibi vivit, caeteros negligens, et vita ejus supervacua est, et ipse super fluus homo generis nostri. Ideo quoque ratione et oratione nos ornavit Deus, mentem, et ingenium concessit, manus, pedes, vires corporis dedit, ut his omnibus et nos et proximum juvemus. Haec ille. Quod unico versu Nazianzenus complexus est.

[gap: Greek word(s)] .

Et elegans extat distichon,

Stratus humi absentem palmes sterilescit ob ulmum.
Indiget alterius quilibet auxilio.

Unde etiam Platoni dicuntur homines [gap: Greek word(s)] , id est, animalia civilia, et ad societatem nata: Quandoquidem sola vivere sine mutuo auxilio non possunt. Unde etiam proverbium vulgare natum, Vnus homo, nullus homo.

COMMUNIO Sanctorum.

MAnus eadem, in varios dissecta dignitos, majus tamen robur obtinet, et ad operandum agilior est. Plurium etiam fides et charitas plura impetrat a Deo et praestat proximo laboranu.

CONCORDIA conjugalis.

DE Cornicum maritali amore, castitate simul et concordia multa apud scriptores rerum Naturalium habentur, et Aristoteles ac Plinius perhibent, cornicum foeminas solas incubare, mares vero his cibum suppeditare et incubantes pacescere. Ac secundum Plinium sola cornix pullos volantes aliquandiu alit, In nuptiis quoque (referenre Horapoliine) Graeci ob harum avium


page 63, image: cs063

concordiam duas cornices appingi curarunt, acclamantes [gap: Greek word(s)] cum cornicem [gap: Greek word(s)] appellarent, prius verbum ignorantes. Romani similiter per ciconiam et cornicem in suis numis concordiam repraesentabant, ut apparet in Faustinae posterioris numo, ubi ad cornicem ascriptum est: CONCORDIA. Ac extat proverbium huc pertinens apud D. Nazianzenum in Epistola ad Africanum, [gap: Greek word(s)] id est, Graculumm assidere graculo vel ex proverbio audis. Ac D. Augustinus lib. 1. de Civit. Dei, cap. 21. recte ait: Quae harmonia Musicis dicitur in eantu, eam esse in civitate concordiam, arctissimum atque optimum vinculum in Republ. incolumitatis, eamque sine justitia nullo pacto esse posse. Sed tam concordiae encomia, quam discordiae vitupetationes a pluribus auctoribus abunde sunt expofitae.

Juncta pudicitiae si sit concordia, sancto
Conjugio haud quicquam dignius orbis habet.

CONCORDIA invicta.

OMnium totius piscium generis minutissimi sunt, quos Graeci et Latini Aphyas, quidam Apras appellant. Si paulo sint remotiores nihil praeter oculos fere conspicitur, ut multitudo oculorum collecta videri queat, testante Aug. Niph. Plinius ilios ex pluvia: Aristoteles ex spuma: (unde et [gap: Greek word(s)] , quod Jonum esse nomen tradit Archestratus, is piscis dicitur) AElianus et Oppianus ex limo gigni narrant. Injuriis et maris et voracium piscium imprimis expositi celerrime intereunt. Sub venit tamen illis natura quoque ad diuturniorem conservationem. Si enim Oppiano, Suidae, aliisque credimus, in densissima agmina conglomerati, et in se isvicem veluti complicati, maxime ad maris scopulos circumnatant, et hoc modo ne magnis piscibus praeda fiant, praecavent, itaque in unum conjuncti globum se tuentur, qui disjuncti, et dissipati ne unum quidem diem superesse possent. Sic scilicet est invicta cencordia, et periculi expers virium conjunctio, quamvis imbecillium, quos

Defendit numerus, junctaeque umbone phalanges.

Ut Juvenalis cecinit. Quo etiam Homericum illud pertiner:

[gap: Greek word(s)]
Conjuncti pellent etiam vehementer inertes.

Pulchre etiam T. Quinctius apud Livium: Adversus consentientes nec Regem quenquam satis validum, nec tyrannum fore. Nec minus prudenter Micipsa moriens apud Salustium ad filios: Regnum vobis trado firmum, si boni eritis, si mali, imbecillum. Nam concordia parvae res crescunt, discordia maximae dilabuntur. Evidentius vero Scilurus Scytha, uti Plutarchus refert, qui moriturus filiis suis, quos LXXX. habuit, jaculorum fasciculum singulis porrexit, ac tumpere jussit. Quod cum recusassent, tanquam impossibile quid: ipse singula jacula exemit, facillimeque confregit: concordes si fuissent, invictos: disjunctos animis, imbecilles futuros innuens. Referenda est hoc et fabula Gabriae, XXX. de tribus bobus concordib. et discordibus. Tutos conjunctio praestat, qui tametsi variis alioquin deliciis fracti, vel sicuti Aphiae ex limo gignantur, dicere possunt,

Nos tamen haec glomerata simul conjunctio servat.
Quos facile sparsos perderet una dies.

CONDEMNATIO moestitia, pudor.

CApite operto esse aliquem, damnationis ad supplicium, et explosi hominis, atque a civitate et vitae communione abalienati hieroglyphicon fuisse apud Orientales populos intelligimus, ut ex historia Hestherae, Amani faciem prolata a rege sententia, cap. 6. continuo fuisse velatam observamus. Solent etiam homines ipsi summa moestitia, et magno pudore affecti sibi cuput velare, alioium occursum, colloquium, consolationem declinantes quod idem Aman fecisse dicitur Hest. 6. 11. et Aman festinavit ire in domum suam, lugens operto capite. Jerem. 14. 3. de Judaeis, inquit, Confusi sunt, et afflicti, et cooperuerunt capita sua.

CONDITIO humilis, luctuosa, miserrima.

HEbraei quoties conditionem humilem, moestitiam, luctum, dolorem, animi consternationem, misertimam rerum faciem velut ob oculos ponere volunt, hieroglyphico capitis in terram demissi,


page 64, image: cs064

et hominis sacco induti, nec non cinere et pulvere aspersi designant, ut colligere licet ex Esaia; cap. 58. 5. Jerem. 48. 37. et Lament. 2. 10. Dejecerunt in terram capita sua virgines Jerusalem.

CONJUGII vintulum.

A Mphisbaenam serpentem in Lybiae desertis reperiri tradunt, qui geminum caput, unum in anteriore, in posteriore corpotis parte alterum habeat, eumque circulatis tractibus incidere, et alterutrum caput sive attollere, sive retrotrahere, prout usus et necessitas exegerit. Qua dere AElianus, Plinius, Solinus, alii: Et tangit Lucanus lib. 9. hoc versu:

Et gravis in geminum surgens caput amphisbaena.

Usus autem et hoc hieroglyphico ad testandum insignem suum propter amissam conjugem dolorem fuit nobilis Neapolitanus Bern. Rota, cum scito: SUPERESSE, MORI EST, ut Scip. Ammiratus commemorat. Quo imprimis Ovidii illa exsulis in navi de conjuge sua cantata pertinent:

O bene, quod non sum mecum conscendere passus:
Ne mihi mors misero bis patienda foret.
At nunc, ut peream; quoniam caret illa periclo:
Dimidia certe parte superstes ero.

Profecto enim cum vir et uxor in legitimo matrimonio etiam S. Scripturae oraculo una caro. unumque corpus sint, fieri non potest, quin si unum caput ex illo corpore abrumpatur, alteri vita non quidem erepta, sed quavis morte sit acerbior. Non ignota autem sunt, atque ideo huc referenda, quae de Alcesti Admeti uxore Euripides: de Paeti Arria, de T. Sempronio Graccho, de C. et M. Plautiis, Valerius Maximus, Plinius Secundus in Ep. et Sextus Aurelius Victor de viris Illustribus memoriae prodiderunt: et alia exempla similia. De Admeto quidem Chorus apud Euripidem in Alcesti ait, illum hac extincta in posterum victurum vitam [gap: Greek word(s)] , hoc est, minime vitalem, ut Ennius loquitur. Sed pulchre idem Chorus ibi concinit:

[gap: Greek word(s)] ; etc.
Quod enim hommi majus malum accidere potest, quam amittere
Charam conjugem?

Casta mulier vidua, et prudente marito orbata vere dicere potest, Mihi nec mors nec vita relicta est: Et vir Sapiens bona matrefamilias ei per mortem adempta,

Parte mei supero, pars est mihi dempta, vel ergo
Cum chara praestat conjuge posse mori.

CONJUGIUM DISPAR.

LEpidam Plautus in Aulularia senis conjugium dispar sub bovis et asini pictura damnantis excusationem proponit his versibus:

Venit hoc mihi in mentem, Megadore, te esse hominem divitem,
Factiosum; me item esse hominem pauperum pauperrimum.
Nunc si filiam locassim meam tibi, in mentem venit
Te bovem esse, et me esse asellum: uti tecum conjunctus siem,
Ubi onus nequeam portare pariter, jaceam ego asinus in luto,
Tu me bos haud magis respicias, natus quasi nunquam siem;
Et te utar iniquiore, et meus me ordo irrideat.
Neutrubi habeam stabile stabulum; si quid divortii fuat
Asini me mordicibus scindant, boves incursent cornibus.
Hoc magnum est periculum, me ab asinis ad boves transcendere.

Plutarchus sub finem lib. de institutione liberorum, sapienter ait: Parentes suis filiis uxores despondebunt, quae neque nobilitate generis, neque divitiis multum eos superent. Sapienter enim dictum est, Tu tibi sume parem.



page 65, image: cs065

CONJUNCTIO Fida.

TUrturem, dicit Aristoteles lib. 9. historiae Animal. uno mare contentam sicuti palumbum vivere, nec alterum recipere. De qua multa AElianus lib. 3. cap. 44. ubi refert inter palumbos adulterii quoque poenam morte luere utrumque sexum: in tarturum vero et albarum columbarum genere marem tantum foeminae ignoscere: Placuit autem hoc loco elegantissimum carmen poetae doctissimi ex sacris fastis adscribere:

At tu prae reliquis avibus, blandissime turtur,
Exemplum fidei et specimen constantis amoris,
Dic mihi quid matres aris adhibenda docebas?
Unius et solius amor te comparis urget,
Cum quo dulce tibi viridi considere ramo,
Cum quo dulce novis implere nepotibus agros,
Cum quo dulce mori. Sed enim dum vivitis, unus
Est animus vobis, est mens, est una voluntas,
Vna fides, studiumque unum siniul occidit alter
Non gemere aerea vidusu desistit ab ulmo,
Implens stebilibus late nemus omne querelis.
Non illum novus urit amor: memor ille prioris
Conjugii, solus superantes exigit annos,
Solus et in sterile expectat sua funera ramo.
Fallor, an haec matres imitari exempla volebant
Turturis, ipse Deus nihil illis aptius omne
Conjugis officium laudataque foedera pingit.

Typus profecto eximius matrimonii fidelis, de quo etiam Horatius lib. 1. Od. 13.

Felices ter et amplius,
Quos irrupta tenet copula, nec malis
Divulsus querimoniis
Suprema citius solvet amor die.

Estque hoc hieroglyphicon inventum et celebratum cum hac pictura in gratiam sereniss. Johannae Austriacae, cum nuptias celebraret cum sereniss. Magno Duce Florentiae Francisco Mediceo.

Casta persistunt aeterno in amore columbae.
Quod sint humani regula conjugii.

CONSCIENTIAE morsus.

SAlmo veteribus Graecis cum Oceano pariter ignotus, nominatur a Plinio, eumque in Mosella eleganter describit Ausonius. Pro diversitate anni vel nomen hoc retinet, vel amittit, ut varii Scriptores annotarunt. Hunc piscem ob carnositatem hirundinibus valde obnoxium, atque ab iis adeo vexari et privari sanguine tradunt, ut neque in aquis, neque in petris, neque saltu, neque fricationibus molestos hospites excutere unquam possit, donec tandem continuis cruciatibus fractus, vel alicubi tabescens reperiatur, vel ad littora adnatans extinctus reperiatur. Sane etiam Aristoteles docet, pisces bestiolis quibusdam, quales sunt pulices et pediculi, frequenter exagitari, et de Oestro Xiphiam tandem etiam ad mortem adigente, hieroglyphicon alibi explicuimus. Non aliter improborum animi ultricibus furiis exagitantur. quo pertinent, quaecunque apud Plationem, Ciceronem et utrumque Senecam passim, Juvenalem, aliosque de conscientiae morsibus disseruntur: et vetus dictum; [gap: Greek word(s)] . Nam ut Rhadamantus Luciani ait [gap: Greek word(s)] : Quaecunque quis male in vita perpetaverit eorum singulorum obscura in anima stigmata circumfert. Graviter Corn. Tacitus de Tiberio 6. Ann. Si recludantur tyrannorum mentes, posse aspici laniatus et ictus: quando ut corpora verberibus, ita saevitia, libidine, malis consultis animus dilaceretur. Quippe Tiberium non fortuna, non solitudines protegebant, quin totmenta pectoris suasque ipse poenas fateretur. Nempe, secundum Plautum:

Nihil est miserius, quam animus hominis conscius. et Ovidius
Multa miser timeo quia feci multa proterve,
Exemplique metu torqueor ipse mei.

Orestes apud Euripidem gravissimo conscientiae morbo se afflictum fatetur. Et Isocrates ad Daemonicum, numquam (inquit) sperate debes, si quid turbe feceris, te latiturum: quamvis enim alios lateas, tute tamen tibi conscius eris. quod detrasticho expressum est postea:

Scelus occulisse proprium, immensus labor,
Idemque inanis irritusqu: quidlibet
Patres at ipsum non potes te fallere.
Nam se latere nullus umquam visus est.


page 66, image: cs066

Sed ut Hieroglyphicon Salmonis amplius illustretur Distichon subjicimus,

Non adeo Salmonem exugit turpis hirudo,
Conficit ad sontes conscia mens scelerum.

CONSCIENTIA pia.

DE Cygnis alio hieroglyphico multa dicta sunt. Ubi exposuimus veterum de cantu ipsorum ante mortem dissentientes opiniones, major tamen numerus eorum esse videtur, qui hunc musicum concentum illis attribuant, tam ex sacris quam profanis authoribus. Sic Aristoteles libr. 9. de histor. Animal. cap. 12. expresse scribit: Canere Ioliti sunt, ac praecipue jamjam morituri. Volant enim in pelagus longius, et jam quidam in mari Africo navigarunt, et multos canentes voce flebili, et mori non nullos conspexere. Cum quo consentit Ovidius, ubi ait:

Carmine jam moriens canit exequialia Cygnus.

Et Horapollo libr. 2. cap. 39. scribit, senem musicum volentes AEgyptii commonstrare Cygnum pingunt, quod senescen [gap: Greek word(s)] , id est, suavissimum concentum edat. D. Nazianzenus etiam oratione de Theologia 2. et in carmine ad Nemesium hac similitudine utitur, sicuti quoque D. Chrysostomus in commentar. ad Epistolam S. Pauli Philippensibus inscriptam [gap: Greek word(s)] hanc illis tribuit. Faciunt itidem hujus rei mentionem Plato in Phaedone, Cicero 1. Tuscul. quaest. Isidor. lib. 12. et alii plures. Dubitant contra de hoc cantu, Plinius libr. 10. cap. 29. et AElianus variae histor. libr. 1. cap. 14. quamvis in libro 5. de Animal. et lib. 10. Aristotelis locum confirmet. Usus est autem hoc hieroglyphico vir quidam magni nominis, qui mundi hujus vanitatibus valedicens, totum se tradidit divinis meditationibus, et sacris rebus, nihil aliud cogitans, quam de foelici exitu ex hac vita, atque ideo Cygnum sepulchro imposuit. Alii generalius viris doctis hoc tribuunt, qui ante obitum nihil aliud agunt, neque meditantur, quam quae posteritati, tanquam Cygneae cantiones, plurimum utilitatis afferre possint.

Ipsa suam celebrat sibi mens bene conscia mortem:
Ut solet herbiferum Cygnus ad Eridanum.

Equidem vir piae eruditioni et eruditae pietati deditus, divina sibi canit et Orbi.

CONSCIENTIA recta.

MOri mavult quam foedari mens sibi bene conscia, et ut fert ingeniosum Distichon,

Omnibus antistat recti mens conscia rebus:
Hoc bene emi vita tu quoque crede ducus.

Pierius libr. 13. putat. AElianum et alios per album murem intellexisse cum quem Albertus Armenium et vulgo Armelinum nominant; quem videtur quoque sequi Georgius Agricola, atque idem existimat apud Plinium lib. 8. cap. 37. murem ponticum esse eum, quem album duntaxat conspici ait: murem autem Fennicum, vel Venetum potius, vel varium vocant, qui Agricolae est Sciurus Fennicus. Sed Armelini proprietas fertur esse sane mira, quod nimirum fame aut siti prius moriatur, aut a venatoribus sese capi ferat, quam luto aut simili re immunda, quibus circum data sit, suam pellem candidam et elegantem defoedari patiatur. Hieroglyphica pictura est incontaminati pudoris in quibus libet. Nam, ut Claudianus ait.

Nempe mori satius, vitae quam ferre pudorem.

Et Pindarus in Olympiis, hymno 8.

[gap: Greek word(s)] . id est,
Orci obliviscitur, qui facit ea quae conveniunt.

Sapienter Sapiens Romanus libr. 4. de benef. cap. 21. Conscientia etiam obruta delectat, concioni et famae reclamat, et in se omnia reponit: cum ingentem ex altera parte turbam contra sententiam aspexit, non numerat suffragia, sed una sententia vincit. Si vero bonam fidem perfidiae suppliciis affici videt, non descendit e fastigio, sed supra poenam suam consistit.

CONSILIA Moderata.

GRandis et annosa quercus ob ramorum pendus gravius in duas partes divulsa, a lenta ac humili salice rursum ita constringitur, ac vincitur, ut non amplius disrumpi facile queat. Non aliter


page 67, image: cs067

nimia asperitas et superba severitas in hominibus elatis ac duris, ne gravius exorbitent, vel etiam sese in manifesta pericula ob nimium rigorem suum et animi vehementiam praecipitent, nullo aptiore vinculo contineri, atque ad quandam animi comitatem ac aequabilitatem flecti ac reduci possunt, quam humilitate ac moderatione, cum nullum violentum sit diuturnum. Et secundum Horatium,

Vis consilii expers mole ruit sua.
Vim temper atam dii quoque provehunt
In majus; iidem odore vires
Omne nefas animo moventes.

In quam sententiam Claudianus quoque inquit:

Tu licet extremos late dominere per Indos,
Te Medus, te mollis Arabs, te Seres adorent,
Si metuis, si prava cupis, si ducerit ira,
Servitii patiere jugum, toler abis iniquas
Interius leges: tunc omnia jura tenebis
Cum poteris rex esse tui.

Hucque pertinet brevis quoque sententia, sed multa comprehendens, Philonis, [gap: Greek word(s)] : id est, quae absque ratione fiunt, omnia sunt turpia; quae vero cum ratione, omnia decora.

Et distichon quercui constrictae adpictum:

Consilio moderato animos fraenato furentes,
Ut rigidas quercus vimina lenta solent. id est,

CONSTANTIA in adversis.

ESt inter alia haec quoque mira Struthocameli proprietas, qua (ut testatur Plinius} sine delectu concoquit devorata: et Alexander Aphrodisiensis in praefatione problematum [gap: Greek word(s)] perhibet: itemque AElianus lib. 14. Animal. cap. 7. Hunc lapides concoquere diu in omaso prope ventriculum asservatos ait. Sed Albertus asserit, a se fetrum pluribus hujus genetis avibus objectum fuisse, quod tamen illi devorare noluerint, ossa vero magna et lapides avide comedisse. Convenit autem optime hieroglyphicum, viris fortibus, ad durissima ac adversissima quaeque sua virtute superanda paratis. Quare Valerius Max. libr. 3. recte ait, AEqualiter se in adversis gerere, quid aliud est, quam saevientem fortunam in adjutorium sui pudore victam convertere? Quod si insuper hoc ad fortitudinem et animi constantiam, quam pii et vera religione imbuti in rebus ad versis et omnibus periculis evincendis usurpare debent. transferre voluerimus, latissimus campus tot Martyrum sanctorum nobis sese obtulerit, de quibus aliorum scripta et exempla sunt in medio. Quod etiam D. Basilius in [gap: Greek word(s)] . id est, Gubernatorem quidem tempestas, et athletam stadium, imperatorem acies, magnanimum calamitas: at Christranum tentatio probat et explorat: atque aegritudines animam ut ignis aurum arguunt. Dura placent fortibus. Spiritus durissima coquit.

Magno animo fortis perferre pericula suevit,
Ullo nec facile frangitur ille metu.

CONSTANTIA invicta.

HOratius lib. 4. Od. 4. Romanae gentis fortitudinem, ore etiam ipsius hostis Annibalis celebratam fuisse scribit, ut quae bellica virtute illustris, post aequatam solo Trojam, in Italiam vexerit natos virosque, necnon Deos penates: Dein subjecit Ilicis hieroglyphicon appositiss.

Duris ut ilex tonsa bipennibus,
Nigrae feraci frontis in Algido,
Per damna, per caedes, ab ipso
Ducit opes animumque ferro.

Hoc vult, Romanos per bella, clades accaedes, contra suos hostes semper aliquid sumpsisse virium, et inde ipsorum potentiam latius crevisse auctamque esse. Id de plerisque in Europa populis, principibus, Republicis, praesertim vero de Ecclesia militante dici potest.

Cladibus augescit virtus animosa: Bipenni
Sic ilex vires tonsa subinde capit.


page 68, image: cs068

CONSUETUDO.

POntica pecora fuerunt absynthio pasci, ut pulchriora pinguioraque reddantur, ac (ut quidam volunt) sine felle. Ad eundem modum Plinius lib. 24. cap. 9. sues assuetas cibum capere in vasis sive alveis e Tamarisco confectis, liene carere dicit, quod multi recentiores scriptores pernegant, et explodunt tanquam fabulosum. Quanta vero sit vis consuetudinis tum in bonam, tum in malam partem, pluribus veterum sententiis et iunumeris exemplis probant historiae. Aristoteles lib. de memoria et reminiscentia, scribit, [gap: Greek word(s)] , id est, Consuetudo est veluti ipsa natura. nil assuetudine majus, teste Ovidio; et, quod male fers, assuesce, feres bene: multa vetustas lenit. Sed ad absynthii pontici pastum distichon addimus.

Felle carent Ponti pecudes absynthia pastae.
Ferre mala assuetus non male ferre solet.

CONSUETUDO altera natura.

NOtum est Lycurgi politicum Strategema ut cives suos tempetantes et virtutis studiosiores redderet. Catulos duos iisdem canibus natos educavit, quorum alterum domi desidentem ad voracitatem assuefecit, alterum ad venationem. Tandem vero ambos produxit in concionem, et quid consuetudo in utroque ac educatio effecisset exemplis commonstravit, quae Plutarchus in Lycurgo prolixe refert. Hieroglyphicon isud doc et, quae utilitas sit rectae et liberalis instructionis in tenera aetate, ad universam reliquam vitam recte et laudabiliter absolvendam. Et idem Plutarchus in Comment. de liberorum educatione, prudenter ait, naturae bonitatem corrumpit socordia, pravitatem corrigit doctrinae institutio. Aristoteles idem docet, Ethic. lib. 2. cap. 1. Non parum refert, inquit, sed permultum, sicnean sic a pueris assuescamus: immo vero totum in eo positum est. Quod Horatius quoque. Carm. libr. 4. Ode. 4. declarat.

Doctrina, sed vim pronovet infitam,
Rectique cultus pectora roborant.

Et inter recentiores vir doctus,

Vincit naturam consuetudo atque reformat.
Cui quisque assuefit deditus esse solet.

CONTENTIONES fugiendae.

ANagyris, prima a Dioscoride ac Plinio descripta, plurimum crescit in agro Romano ac Neapolitano: Plauto (ut quidam existimant) Nautea dicta, foetidus admodum est frutex, potissimum si comprimatur ac digitis atteratur. Unde ortum Proverbium, [gap: Greek word(s)] , commoves Anagyrin, cujus meminit quoque Aristophanes in Lysistrata. Eodem tamen nomine locus etiam quidam in Attica, authore Stephano de urbibus, ubi hic frutex copiose provenit, appellabatur. Monet autem hoc symbolum sive proverbium, res cas, quas satius est ut quiescere sinamus, temere in nostram perniciem non esse concitandas quod potissimum hominibus maledicis, ac in aliorum detrimentum intentis, quorum queastus est maxime obtrectari melioribus, dici poterit. Quemadmodum etiam malterum huic simile proverbium habetur, [gap: Greek word(s)] , id est, malum probe quiescens non est movendum. Et illud, [gap: Greek word(s)] . Quod utinam hisce nostris rem poribus quoque diligenter observaretur, essetque procul dubio in rebus tam sacris, quam profanis minus contentionum ac disputationum inutilium pertimescendum: quae res profecto plus quam cogitari aut dici potest, Reipublicae tranquillitati ac incolumitati obesse solet. Proponamus itaque nobis semper ante oculos Pindari aureum dictum in Pythiis, Oda 8. [gap: Greek word(s)] , id est, Quies et tranquillit as nihil nisi humanitatem et amicitiam cogitat.

CONVICIA contempta.

FOrtis convicia spernit, ut luna luporum ululatus canumque latratus non curat. Hinc Alciati emblema 164.

Lunarem noctu, ut speculum canis inspicit, orbem,
Seque videns alium credit inesse canetis,
Et latrat; sed frustra: agitur vox irrita ventis,
Et peragit cursus surda Diana suos.


page 69, image: cs069

Monemut autem hoc hieroglyphico inanes minas et obtrectationes eorum quibus est (secundum Plautum) uberrimus quaestus in lingua positus, omnino esse contemnenda, Dei et Christi, sanctorumque omnium exemplis edocti. Decet autem viros principes, Ecclesiae servos, pios magistratus, prudentes politicos et patresfamilis ad stultorum mussitationes sycophanticas obsurdescere, necnon de reddenda summo Judici suae administrationis ratione cogitare frequenter, ut humili pede in via veritatis et justitiae ambulent, illius distichi memores,

Irrita vaniloquae quid curas spicula linguae?
Latrantem curat, ne alta diana canem?

In eam rem Philemonis versus commendantur,

[gap: Greek word(s)] . id est
Haud auribus concentus est jucundior,
Quam devorare criminantis jurgia.
Nam mussitando si quis haec redarguat,
Ipsum refut ant criminantem crimina.

Seneca totus fere in eo est, ut mentes nostras ad conviciorum contemptum informet. Ex ingenti sententiarum acervo unam et alteram seligamus, libr. 2. de ira, capit. 32. Magni animi est, inquit injurias despicere. Ultionis contumeliosissimum genus est, non esse visum, ex quo petatur ultio. Multi leves injurias altius demisere, dum vindicant. Ille magnus et nobilis est qui more magnae ferae latratus minutorum canum securus exaudit. Sed ut hieroglyphicon nostrum de cane lunam allatrante magis ac magis illustremus, nobis doctum tetrastichon occurrit:

Luna velut toto collustrans lumine terras,
Frustra allatrantes despicit alta canes:
Sic quisquis Christum allatrat Christive ministros,
Index stultitiae spernitor usquesuae.

CUNCTATIO prudens.

IOannes de Boria in Hispanicis symbolis ait, a scriptoribus rerum Iondicarum speciem quamdam Psittaci describi, quae sese mense Novembri incipiente hieme soleat in trunco alicujus arboris densae abscondere, et ibidem dormientem usque ad tempus vernum commorari, atque tum pristinum rursum vigorem recipere, majoremque alacritatem conquirere. Tractat autem Aristoteles quoque lib. 8. de avibus et quadrupedibus, quae per hiemem sese abscondunt: et Plinius lib. 10. cap 9. scribit, coccyga sive cuculum vere procedere, caniculae ortu latitare, idque fieri in cavis arborum Agricola testatur. Sic viri prudentes et circumspecti suorum consiliorum et actionum tempestivum exitum caure circumspectant, et interea quamdiu opus esse existimant, in aliquam rei bene gerendae occasionem intenti quiescunt. Quod Dionysius Halicarnassensis quoque paucis verbis recte subjicit: [gap: Greek word(s)] . Inprimis res utilis et minime periculosa est cunctatio. Quanquam vero singulari quadam fortuna Alexandro Magno, Julio Caesari et aliis [gap: Greek word(s)] , id est, Nihil differens vel procrastinans, absque tamen stulta praecipitantia ac temeritate, potius placuerit, atque in rebus potiss. bellicis celeritas amplius prosit quam virtus, Cicero tamen in illa praeclara oratione pro lege Manilia, vel potius de laudibus Pompeji, inter virtutes imperatorias laborem in negotiis et fortitudinem in periculis, industriam in agendo, celeritatem in conficiendo, nec minus consilium in providendo commendat. Ac praeceptum est alterius nescio cujus auctoris, utendum consilio in arduis, celeritate in urgentibus, mora in periculosis, et experientia in dubiis.

Morus, Graece [gap: Greek word(s)] , id est, stultus, per [gap: Greek word(s)] ita dicitur, ut plerique volunt, cum habeatur arborum sapientissima. Nam haec sola nihil properat, sed caeteris praecurtere permissis, ipsa etiam tandem prodit, et grato se virore vestit, fructibusque tempestivis praedita est. Longissimam quoque vitam consequitur haec sua Fabiana cunctatione, et materiam praestat ad multos annos duraturam. De qua eadem Plinius quoque scribit libr. 16. cap. 25. Novissima urbanarum germinat, nec nisi exacto frigore, ob id dicta sapientissima arborum, sed cum coepit in tantum universa germinatio erumpit, ut una nocte peragat etiam cum strepitu. Haec Plinius. Sic vir prudens, et in suis rebus circumspectus consulto ac mature uni versas actiones suas, ac sine omni praecipitantia, instituit, nec ante tempus ses effert. Nam secundum Graecum senarium [gap: Greek word(s)] Multis malorum causa est praecipitantia, Sed in omnes occasiones rei bene gerendae citra periculum, instar Fabii Maximi peritiss.


page 70, image: cs070

Ducis, qui cunctando Romanis restituit rem, est intentus. Quo pertinet etiam consilium Scribae Ephesini Actorum 19. quod civibus suis dat. Oportet vos esse sedatos, et nihil praecipitanter agere. Idem etiam sine ostentatione progreditur, nec praeter modum se effert, quodque mature praestandum est, suo tempore, neque nimio impetu, nec socordia utens diligenter et praemeditate exequitur. Unde alii huic symbolo dictum addunt, Tempore suo: ad alterum proverbium, quod monet [gap: Greek word(s)] , id est, praesentia recte administrare, vel. nosce tempus, respicientes. Huc referimus dictum poetae,

Festinare nocet, nocet et cunctatio saepe
Tempore quaeque suo qui facit, ille sapit.

CUNCTATIO prompta, salutaris.

ALio hieroglyphico dictum est testudinem esse symbolum tarditatis, quae tamen conjunctam habeat constantiam aliquam et assiduitatem; Accipitrem vero celeritatis nou quoque nimis temerariae notam esse constat. Si igitur haec duo, salutaris cunctatio, et bene praemeditata celeritas pro re nata recte usurpentur, actiones inde felicem sortiuntur effectum. Cum quo convenit tritum proverbium Graecum, [gap: Greek word(s)] , festina lente, quod a duobus praecipuis Imperatoribus Romanis, Augusto et Tito, crebro fuit usurpatum. Et Gellius lib. 10. cap. 11. eo monuisse perhibet, ut ad rem agendam simul adhibeatur et industriae celeritas, et diligentia tarditas, ex quibus duobus contrariis fiat maturitas. Cum maturum, secundum Nigidium, ex eodem Gellio sit, quod neque citius est, neque serius, sed medium quippiam et temperatum. Notum autem est, quantum Fabii Maximi cunctatio utilitatis Reip. et contra Minuti ipsius Magistri Equitum prae cipitantia detrimenti attulerit. unde Plato 7. de Repibl. ait, [gap: Greek word(s)] , id est, Eum qui festinat celeriter omnia percurrere, magis retardari. Ex quo vulgaris factus est versiculus,

Tardius absolvit, qui nimium properat.

Est autem hoc hieroglyphicon in primis convenientissimum principibus et aliis magnis viris, qui aliis praesunt, quo admonentur, ne aut voluptatibus aut aflluentia omnium rerum, aut successu prospero et nimia potentia, insolentiores facti, sua ignavia et socordia, vel ex adverso temeritate et vehementia, interdum suae dignitati et existimationi indigna committant, et perpetrent.

Et tardus nimis, et praeceps nimis esse caveto:
Ille sapit, medium qui inter utrumque tenet.

CURA Vigil.

CAnorum animal Cicero libr. 2. de divinat gallum gallinaceum vocat, et ante lucem canere inquit, quem Plinius lib. 10. ita describit Proxime gloriam sentiunt et hi vigiles nostri nocturni, quos excitandis in opera mortalibus, rumpendoque somno natura genuit. Norunt sydera, et ternas distingunt horas interdiu cantu. Cum sole eunt cubitum, quartaque castrensi vigilia (id est, secundum Vegetium libr. 3. hora tertia post mediam noctem) ad curas laboresque revocant. Nec solis ortum incautis patiuntur obrepere, diemque venientem nunciant cantu, ipsam vero cantum plausu laterum. Idem. AElianus pluribus verbis exponit lib. 4. cap 24. Causam hujus rei Cicero 2. de divinat. et Lucianus in Dialogo de somno sine gallo reddere conantur. Non etiam sine ratione legitur apud Jobum cap. 37. Quis dedit gallo intelligentiam? Convenit itaque hoc hieroglyphicon homini industrio, omnia magna attentione ac vigilantia peragenti: quales in primis omnes pietati addicti, et praeterea aliis in religione praefecti esse debent. Quare D. Ambrosius lib. 5. cap. 24. Hanc similitudinem eleganter explicat, ubi ait: Galli cantus suavis est in noctibus, nec solum suavis, sed etiam utilis, qui qua si bonus cohabitator et dormientem excitat, et solicitum admonet, et iter facientem solatur, pressum noctis canora significatione prorestans. Hoc canente latro suas relinquit insidias, hoc ipso lucifer excitatus oritur, coelumque illuminat, hoc canente moestitiam trepidus nauta deponit, omnisque crebro vespertinis flatibus excitata tempestas et procella mitescit. Hoc canente devotus animus exsilit ad precandum, legendi quoque munia instaurat.

Utcum laude geras res, expergiscere, magnas:
Et tibi sit galli cura magistra vigil.


page 71, image: cs071

CURIOSI.

QUi curiosos depingere cupit, fingit sibi Simias, hominum imitatrices, at in gesticulationibus tantum, non in ratiocinando, loquendo, et judiciose res alicujus momenti exequendo. Curiosi nihil boni praestant, quum ad omne bonum opus sint inutiles, et nihil aliud quam vulgi fabula arque risus effusus.

2. Canes dimittuntur a venatoribus post praedam quam assequi possunt, non semper, nec omnibus momentis, sed certo quodam modo et tempore. Ita refrenanda est animi curiositas, ne in immensum excurrat, sed tantum necessaria et convenientia perse quatur.

3. Serpentes veneno pascuntur, et loca tenebricosa foetidaque colunt: sic curiosi rerum ac eventuum tristium relatione atque auditione animum pascunt.

CURIOSITAS maledica.

MAnus hominis spinosissimum fruticem Rhamnum temere contrectans, ac inde seipsam vulnerans, indicat curiositatem sive [gap: Greek word(s)] , quam Plutarchus dicit esse [gap: Greek word(s)] , id est, studium cognoscendi aliena mala, non solum inutilem, sed etiam saepenumero detrimentosam esse, cum homines in aliena semper inquirere, et quae non sui sunt officii cum magno suo damno peragere volunt. Unde etiam recte Plautus in Sticho dixit, neminem esse curiosum quin sit malevolus: et Menandri praeclara est sententia.

[gap: Greek word(s)] .
Multa facere multas moltstias continet.

Potest idem quoque referri ad alias res periculorum et molestiarum plenas, quibus si frui cupiamus, multa nobis discrimina sunt subeunda. Aliud Epicteti est generalius dictum, qui reliqua philosophorum dogmata, quae ad humanae vitae institutionem pertinent, duobus verbis complecti voluit, [gap: Greek word(s)] , id est, Sustine et abstine. De quo multa A. Gellius Attic. noctium, lib. 17. cap. 19. Addamus Distichon.

Carpere parce meas frondes, qui singula carpis,
Vulneret audace, ne tibi spina manus.

CURIOSITAS nimia vitanda.

DE Pelecano praeter ea quae alibi dicta sunt, in hieroglyphicis Horapollinis habetur hunc non aliarum avium more nidum suum supra terram elatioribus locis construere, sed potius quadam innata simplicitate in scrobe aliqua humili, terra egesta ova sua excludere. Sed item Horapollo vult esse typum imprudentiae potius quam simplicitatis: nam dicit hanc avem cum circa nidum in terra constructum ex bubulo stercore aucupes ignem excitent, suis alis eum extinguere conantem, se ipsam amburete, et ita facile capi. At nos priorem expositionem tanquam magis [gap: Greek word(s)] retinere placuit, una cum ascripta sententia, quae legitur in Syracide inter alia utilissima modestiae ac submissionis praecepta cap. 3. Altiora te ne quaesiveris, et fortiora te ne scrutatus fueris, sed quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus ejus operibus ne sis curlosus. Haec graviter repraehendunt ni[?]iam curiositatem et stultam animi elationem: ac contra commendant simplicitatem ac humilitatem cum circumspectione tamen et prudentia conjunctam, non fatuam et inertem. Cum quo S. Pauli in Epistola ad Romanos cap. 12. sententia insignis congruit, [gap: Greek word(s)] [gap: Greek word(s)] , id est, non sapere supra quam oportet sapero, sed ad sobrietatem sapere. Hinc Distichon,

Noli altum sapere, aut aliena inquirere, ne mox
Culpa det ex alto te tua praecipitem.

CUSTODIA tuta.

PIngunt recentiores Indiae Occidentalis chirographi animal, quod Caesar Scaliger, [gap: Greek word(s)] vocat. Refert autem anteriore parte vulpem, posteriore Simiam, eandemque habet cercopitheci, aures fere vespertilionis, ac subter ventrem usitatum aliud gestat receptaculum instar crumenae latioris, in quod catulos suos recipit, ibidemque occultat, donec tuto per se hinc inde vagari,


page 72, image: cs072

et sibi victum quaerere possint. Similia de cane marino scribit Oppianus libr. 1. de piscibus. Idem de vitulo marino refert D. Basilius 7. hexaem. et de Delphine in eruditiss. carmine Nicobuli ad patiem. Haec Hieroglyphica indicant [gap: Greek word(s)] , id est, studium et solicitudinem parentum erga liberos, qui potissimum sub fideli horum custodia vitam agunt securam et foelicem. Custodia etiam ea tute dici potest, quum quis Biantis vel Stilponis apophthegmate nixus: Omnia mea mecum porto, vivens moriensque sibi suisque canit laetus. Et de civibus sub pio principe vel magistratu viventibus merito dicitur,

O tuto satis hos cives, populumque beatum,

Queis velut in patrio fas habit are sinu!

De providentia et custodia divina melius adhuc intelligitur, de qua Psaltes, Ecce non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel. Dominus custodit te, etc. Psal. 121. 4. et Psal. 144. v. 18. Beatus podulus, cujus Dominus Deus ejus.

DECOR.

LEonem cui circa collum serpens fuit circum volutus quidam pinxerunt, addita inscriptione Graeca, OY'[?]E'N KA[?]HKO'TEPON, id est, nihil Decentius, ut fortitudinem cum prudentia conjuugendam esse docerent. Officium enim prudentis viri est, ut Aristoteles tradit 6. Ethicor. Nicomach. [gap: Greek word(s)] , id est, posse recte in medium consulere de iis quae sibi ipsi sunt bona et utilia. Ethic. lib. 3. vult [gap: Greek word(s)] , fortit udinem esse medium inter motum et confidentiam. In quam sententiam eleganter et breviter D. Bernardus lib. 1. de consideratione, fortitudinis matrem vocat prudentiam. Paulo post. Bonus circuitus est, inquit, si justitia quaeri, prudentia invenit, fortitudo vendicat, temperantia possidet: ut si justitia in affectu: prudentia in intellectu, fortitudo in effectu, temperantia in usu. Huc refertur Distichon eruditum,

Provida magnanima si adsit prudentia dextrae,
Dic mihi quae rerum pulchrior esse queat?

DECOR juvenum et senum.

HUjus stirpis, quae vulgo ob similitudinem corona imperialis sive regia appellatur, et quam Carolus Clusius ad Hemerocallidem veteram non male referri posse existimat, flos maturus expanditur, ac in suis propriis pediculis plane deorsum flectitur: at quamprimum flaccescere incipit, succedunt illi satis magna capita (ut quoque in lilio rubro fieri solet) quae excusso flore statim sursum eriguntur, ne scilicer, si deorsum dehilcerent diutius, semina nondum matura putrescant ac excidant. Sic juvenes, quantumvis ingenii, vel corporis atque fortunae bonis ornati singulari modestia sese submittere, nec ante tempus (quod saepe fieri videmus) exultare, superbire, et insolentiae cristas erigere debent. Contra vero senes, jam prudentia et usu rerum confirmati, auctoritatem suam tueri, ac bene monendo praecipiendoque alis praetre jure ac merito possunt. Unde etiam Cicero libro de Senect. ait: Apicem Senectutis esse auctoritatem, et vetus poeta jubet senum colloquia expeti: et versus Graecus commendat senum consuetudinem.

[gap: Greek word(s)] .

Honestum senem modesto juveni dicentem audiamus,

Disce puer virtutem ex me, nec flore superbi:
Matura tollat fruge senecta caput.

DEJECTIO.

HUmilitatem et dejectionem AEgyptii hieroglyphice per Accipitrem indicant, ut ait Horapollo, libr. 1. cap. 6 quod caeterae volucres ex sublimi in terram non perpendiculi modo, sed velut ex transverso et flexuose deorsum ferantur, solus accipiter directo ad inferiora viam carpat.

DELATORES.

VEspae, ignavum pecus, cum murmure tamen volitant, et pungunt acerrime. Hinc illud, quod Stobaeus es Diogenis diatribis refert, Antisthenem, scilicet aliquando a Diogene correptum


page 73, image: cs073

quod exigua voce esset, tamen castigaret homines, respondisse. Vespas itidem sonum hand magnum edere, aculeum tamen habere acerrimum. Lepidum iraque est Archilochi mordacissimi poetae Epitaphium, quo in ejus sepulchto vespae habitare dicumur, in 3. [gap: Greek word(s)] . ex quo Alciatus Emblema suum 51. desumpsit. Sane cum vespae a se cum noxa pungunt, et quid facient, ubi viperae vencno spicula sua tinxerint? Quamvis autem figmenta haec sint, (Refert tamen in Exer. Scaliger, a Cambaiae Indiae Hege filium veneno educatum adeo venenosum fuisse factum, ut muscae, quae modo solo suctu cutim perstrinxissent, turgidae interierint.) Jucundam nihilominus et utilem considerationem habent. Per viperam enim delatores, pessimum genus hominum, qui clam apud aliosinno centes deferunt, inrelligere possumus. Nam veluti suppeditare haec ad volantibus vespis venenum fingitar, quod illae postea in alios cum pernicie effundant. Per has igitur porro significabimus calumniatores et maledicos, qui quae ab aliis per mendacium acceperunt, nihilom inus pro veris dispergunt. Utrique rei gravissimi crimmis. Sed optimum est Plautini senis votum in Pieudolo:

Homines, qui gestant, quique auscultant crimina,
Si meo arbitratu liceat, omnes pendeant:
Gestores linguis, auditores auribus.

Nam ut Thucydides dicit: [gap: Greek word(s)] . Non decet calumnias neque aliis narrare, neque audiendo susciptre.

DELICIAE.

VEpres acuti, undecumque tanguntur ac conitringuntur, manus cruentant: Deliciae, manibus, pedibus, capiti, oculis, omnibus denique membris officium, inquit Chlysostomus homil. 45. in Matth.

Canthari, Scarabei, et hujus generis insecta plurima, ita foetoribus atque fordibus, exquibus originem duxerunt, delectantur, ac illis sustentantur, ut contra odorum suavitate plane pereant. Ideoque rosis insidentes Scarabei vel cantharides torpescere vel tandem emori dicuntur. Ad hunc modum molles et effoeminatos in suis voluptatibus ac deliciis, quae non solum corpori, sed merti quoque obsunt, plurimumque nocent, paulatim contabescere, ac tandem illicito luxui interitu fuo metitas poenas lucre constat. Quod Claudianus libro secundo ad Stiliconem egregie hisce versibus nobis explicavit:

Luxuries praedulce malum, quae dedita semper
Interim fucata genas, et amicta dolosis
Corporis arbitriis bebetat caligine sensus,
Illecebris, torvos auro circumligat hydros.
Membraque Circaeis effoeminat accrius herbis,
Illa voluptatum multos innexuit hamis.
Blanda quidem vultu, sed qua non tetrior ulla;

Silius quoque Italicus breviter haec exposuit:

--- Nec ira Deum tantum, nec tela, nec hostis.
Quantum sola nocet animis illapsa voluptas.

Pierius in suis hieroglyphicis refert, Hannibali alioquin duro, sed ob Capuanas delicias tandem effoeminato, non abs re scutum debuisse offerri, in cujus medio Scarabeus fuisset depictus, quem undique Rosaru serta ambirenr, significatione eadem, quam hoc hieroglyphico exptimer evoluimus.

DEUS.

SOlem hunc visibilem nulla alia re quam Sole ipso adjuti cernimus. et stellas ipsas sola stellarum ope aspicimus: lucis aspectum debemus luci: Deus etiam per seipsum sui illustrat notitiam, cooperante nemine, quod ea res omnium vires excedat. Philo jud. lib. de praemis et poenis.

Sol exortu suo stellas offuscar, immenso suo splendore, per fusis nostris oculis. Quoties item animae oculi sincero, puro, fulgidissimoque Dei lucem inferentis sensibili splendore irra diantur, nihil aliud inspicere possunt. At fulgens enim ejus, qui est, cognitio nihil non illustrat, ut etiam, quae sunt per se splendidissima, collatione hac obscurentur. Idem, lib. de temulentia.

Communis hic Sol nobis quotidie se praebet onmibus, nec magis minusve irradiat alium quam alium, sed in omnes ex aequo vim suam exetit et exercet. Attamen si qui acutiore visu polleat, plus


page 74, image: cs074

ejus splendoris reeipit, non quod Sol magis in eum agat, quam in caeteros, sed propter vim oculorum eximiam. At quisquis infirmos habet oculos, ne obtueri quidem tantam lucem poterit, proptet eorum hebetudinem. Idem cogita de Sole coelesti et aeterno, ex aequo illum adesse omnibus essentialiter; nos autem peccatorum sordibus conspersos, ad tantum lumen percipiendum idoneos non esse: Christum vero, in quo plenitudo Deitatis corporaliter habitat, oculo purissimo totius luminis coelestis capere splendorem, utpote naturae visibilis respectu formatum Spiritus S. opera, et a peccato prorsus alienissimum. justin. de orthodoxa confessione, sive de sanctissima Trinitate.

Certo scire non possumus qualis sit cujusque stellae essentia, magnitudo, etc. quaerimus tamen alacriter, oblectamurque rationibus vetisimilibus, propter innatum discendi desiderium. Licet etiam verum illud Ens, Deum, non valeamus cernere. quaerimus tamen indesinenter, quando haec consideratio vel in seipsa, licet investigabilis, res sit summe desiderabilis. Philo jud libio primo de Mo narthia.

Solis lux a nullo illustratur, sed seipsam ostendit. Et Deus qui millis hominum operibus illustrari potest, divina sua essentia seipsum solus illustrat. Idem, eod. lib.

Hoc Dei tergum est, quicquid eum nobis suo judicio refert, ut tamen illius naturam non contingat: perinde acumbra et in aqua telucens solis imago hebetioribus oculis illum adumbrat: dum illum ipsum, prae nimio purissimae lucis fulgore, quo sensum facile exuperat, intucri nequeunt, Nazianzenus lib. 2. de Theologia.

Solem hunc sen sibilem nemo est, qui non laudet, et ipsius magnitudinem, simulque pulchritudinem et radiorum symmetriam, atque lucis splendorem admirans: si vero in eo diligentius atque pertinacius intuebitur, et indies ejas aspectum considerabit, non solumquae sentit in eo deprehendet, sed etiam oculorum aciem debilitatus abscedet. Tali quid videor mihi pati mente, si requiratur de Deo, quid sit. Basilius magnus in 1. cap. joannis.

Quod lux est videntibus et visus, hoc Deus est intelligentibus et intellectis. Thalassius ad Paulinum.

Sol oculos puros, sanos, vegetos, fortes habenti tranquillus apparet, in oculos autem lippos, quasi tela aspera jaculatur, intueptem illum vegetat, hunc excruciat, non mutatus, sed mutatum. Et tu cum coeperis esse perversus, et tibi Deus perversus esse videbitur, tu mutatus es, non ille. Augustinus in Psalm 92.

Sol, qui oritur die, licet sit unus (unde solem esse appellatum Cicero vult videri, quod obscuratis fideribus solus appareat) tamen quia verum ac perfectae plenitudinis lumen est, et colore potissimo et fulgore clarissimo illustrat omnia. Et in Deo, licet sit unus, et majestas, et virtus, et claritudo perfecta est. Lattant. lib. 2. cap. 10. de Orig. erroris.

Respectu nivis et solis omnis albedo fusca videtur, et omne lucidum, obscurum. Respectu Dei qui solus singulariter bonus est, omnes homines mali videntur. Chrysost. in Matth. 7. hom. 18.

Lucis proprium est illuminare; Dei autem misereri suorum operum. Nilus apud Maxim. Sern. 6.

Sed occulta corpora detegit: Deus omnia creans non solum in lucem produxit, sed omnia, quae prius non fuerant, condidit. Philo jud. de somniis.

Lux quantumvis hominum multitudinem illuminaret, nihil splendoris remitteret: Deus antequam mundum conderet, et postquam condidit, idem perfectus atque integer permanet, nihil tanto et tam admirabili opificio minor, nihil imbecillior. Chrysost. hom. 4. in joan.

Quod Sol est sensibus, hoc intelligentibus est Deus. Hic enim mundum illuminat visibilem, ille vero mvisibilem: et hic quidem visum corporalem illustrat, ille vero naturas intellectuales splendidas reddit. Sol videntibus ut videant, visibilibus rebus ut videantur vim subministrat, ipseque inter visibilia est pulcherrimus: Deus etiam intelligentibus ut intelligant, intellectis ut intelligantur suppeditat, ac ipse inter intelligibilia est altissimus, in quo omne desiderium consistit, et super quem minime fertur: nihil enim sublimius quid habet omnino desiderium, neque mens sapient issima et indagatrix seu curiosissima. Nazianzenus orat. de Athanas. Episeopo.

Vetus sermo docet simplicem esse Deum, et unam simplicem habere operationem, in omnibus


page 75, image: cs075

omnia operantem, instar solis, qui omnia fovet, et in unoquoque secundum naturalem habilitatem, et quantum capere potest, operatur, ab eo, qui eum condidit, Deo, talem adeptus operationis virtutem. Damascen. lib. 1. de Orthod. fide, cap. 13.

Neque vero quemadmodum Solis radius fulgore nimio corrumpit oculos, caligantesque reddit, sic est ipsius boni conspectio. Illustrat enim, atque oculi lucem eo magis exauget, quo quis capere magis potest intelligibilis spleridoris influxum. Velociot est divina lux, et acutior ad penetrandum; innocentia praeterea et immortalitate singula complens. Mert. Trismegist. in Pymandro.

Igne qui vult calefieri, sufficit si accedit ad illum: nam si interius manum mittat, pro eo quod calefieri potuit comburitur. Et qui profundius vel altius de Deo disputare praelumit, pro eo quod gloriosius quis vult ostendere, in blasphemiam cadit, dum comprehendere altitudinem divinorum dogmatum non potest. Hesychius in Levitic. lib. 2. cap. 6.

Deum cum AEgyptii volunt sigmficare, inquit Horapollo lib. 1. cap. 6. pingunt accipitrem: tum quod foecundum sit ac diuturnae vitae hoc animal, tum etiam quod So is praeter caeteras volicres simulacrum esse videatur, utpote peculiari quadam atque occulta naturae vi, intentissimis in ejus radios oculis prospiciens. Sol autem est visibile Dei hieroglyphicum.

AEgyptii Deum pulchte ornatum, seu gloria amictum, siguificantes, sidus pingunt, inquit Horapollo. lib. 1. cap. 13. quod Dei providentia victoriam decernit atque imperat, qua et siderum orbisque univer si motus peragitur. Existimant enim sine Deo nihil prorsus consistere.

Qui inconniventibus oculis solem intuentur diutius, fere ob coecantur: ita et qui divina mysteria altius speculantur saepe obtunduntur. Proinde et hic intra sobrietatem sapere, et illis connivore satius est.

DIABOLUS.

SErpentem venenatum et in primis noxium animal. max. invisum esse homini, utpote cujus semini perpetuae cum eo fuerunt et erunt inimicitiae, ipsa natura nos docet, et S. pagina confirmat. Hinc videmus, ad conficiendos et tollendos e medio serpentes, si in quos forte incidimus, impnmis nos esse cupidos, nec satiari, donec multis ictibus concisos relinquamus tandem. Utinam vero homines in concidendis et extirpandis vitiosis cupiditatum affectibus et in dispergendis fugandisque voluptatum illecebris, quae veluti serpentes animis illorum se insinuant, tam vigilantes essent ac studiosi! Nam sccundum Horat. 3. Od. 24.

Scelerum si bene poenitet:
Eradenda Cupidinis
Pravi sunt etementa.

Sed nos in hoc hieroglyphico per serpentinam figuram diabolum, humani generis acerrimum hostem significare voluimus, qui nisi coelcsti manu, hoc est, virtute Dei conficiatur, nostra tela flocci solet facere. Quo praeclarus ille justini locus pertinet ex dialogo cum Tryphone Judaeo: [gap: Greek word(s)] : Nobis quidem diabolus instabat, semper abversans et ad se trahere mus perinde atque ex igne extracti, a peccatis videlicet pristimis purificati: atque ab afflictionibus, et exploratione ignis probati: qu nos exercet diabolus, et administri ejus omnes. Haec ille, cujus sententiae Distichon subjicimus,

Coelesti auxilio vetus ille extinguitur anguis,
Humana elident spicula missa manu.

DIGNITATUM Gradus. Suffidentia.

QUemadmodum a spicae collectione progredi solemus ad manipulum coacervandum, ac pariter deinde a manipulo ad fascem ipsum: sic etiam sedulitate, industria ac prudentia paulatim, atque


page 76, image: cs076

secundum Platonem in Theaeteto, [gap: Greek word(s)] , addentes, infimae sortis homines ad majora, et tandem ad maximum dignitatis gradum pervenire solent. Quod si, divina liberalitate promoti, ascenderint, rectissime faciunt, si tempestive gradum sistant, ac sibi laudibilem istam ac fortunatam reipsa. [gap: Greek word(s)] , id est, terum sufficientem usam, tanquam divitiarum terminum con venientissimum pro unico scopo proponant. Nam secundum Salomonem. Proverb. c. 27. Qui custodit ficum, comedet fructum ejus, Suntque ejusdem sententiae Hesiodi versus in ore omnium:

Adde parum, parvo super adde pusillum,
Tempore sic modico magnum cumulabis acervum.

DIFFIDENTIA prudens.

PLinius refert lib. 8. cap. 28. Vulpes in Thracia, locis rigentibus amnes gelatos lacusque non nisi aditum reditumque auditus transire. Observatum est, aure ad glaciem apposica, conjetare gelu crassitudinem. Quod Plutarchus in Commentario de Animalium solertia prolixius exposuit. Vulpina haec attentio per universam vitam nostram praeceptum nobis est utilissimum, rebus ut in omnibus, singularem quamdam adhibeamus [gap: Greek word(s)] , id est, cautionem convenientem, quae efficit, ne temere cuivis vel homini vel rei fidem adhibeamus, neve ex opposito obsunate omnibus diffidamus. Quo pertinet Euripideum dictum in Hecuba,

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] . Id est,
Prudenti diffidentia
Nil est melius, nil utilius mort alibus.

Ac notum est illud Epicharmi, [gap: Greek word(s)] . quod mlibello de petitione consulatus Cicero ita vertit: Nervos atque artus esse sapientiae, non temere credere, Idemque etiam in epistolis ad Atticum saepe commendat Et Senarius proverb.

Ab boste dita ne unquam amica duxeris,

idem confirmat, et Alcibiadis responsum revocat qui amico quaerenti cur patriae de eo judicaturae non fideret? Ego sane, inquit, ne matri quidem: vererer enim, ne insciens pro calbo calculo nigrum immitteret. Sophocles in Ajace docet hostium munera non esse munera. Erisis Ajaci datus ab Hectore, et Ajacis baltheus Hectori, fuit utrique exitio.

Atque ita ab hoste hosta veniunt lethalia dona,
Quae studii speci fata necemque ferunt.

Eide, igitur, juxta. vetus dictum: sed cui vide, etc.

Omnibus esto salutaru tibi Cautio rebus.
Ni prius explotes, aggrediatur cave.

DILECTIO Sincera proximi.

Lllius Gytaldus syntagmate primo historiae Deorum [gap: Greek word(s)] elegantissimum proponit amicitiae seu syncerae dilectionis proximi, quam picturam priore libro omissam hic reponere visum est sub dilect onis titulo. Apud Romanos, inquit ille ex veterum sententiis, amicitiam pictura antiquitus pulchre demonstrabat. Pingebatur enim juvenis forma, detecto capite, quae erat tunica rudi induta, in cujus fimbria scriptum crat, mors et vita: in fronte, AEstas et Hyems: habebatque latus apertum usque ad cor, et brachium inclinatum, digitocor ostendens. Ibi scriptum erat, longe et prope, suberat et picturae explicatio quae ita legitur: forma juvenilis indicat amicitiam semper recentem, nullaque temporis diuturnitate tepescentem. Nudum caput, ut omnibus pateat, et amicus nullo unquam tempore amicum publice suum fateti erubescat. Rude autem indumentum ostendit, ut amicus nulla ardua, extremamque inopiam pro amico subire non recuset. Vita et mors in vestimento scripta, quod qui vere diligit, osque ad mortem amat. AEstas et hyems, quia et in prosperis et in adversis aeque amicitiam servat. Latus apertum habet usque ad cor, quia nihil amico celat. Brachium inclinat, et digito cor ostendit, ut opus cordi, et cor verbis respondeat. Longe et prope, quod scriptum est, quia vera amicitia nullo tempore aboletur, nec locorum intercapedine disjungitur.


page 77, image: cs077

Haec ferme totidem verhis adscripsi, quae exoticam scilicet sapientiam ac peregrinam redolere videotur.

DILIGENTIA contioua in studiis adhibenda.

VEterum sapientum quidam adhortans adosescentes ad diligentiam adhibendam in suis studiis ac laborum perseverantiam et quandam [gap: Greek word(s)] , solitus est dicere, a ves cohortales suavissimas habere carnes, si non abundantiore esca saginentur, sed [gap: Greek word(s)] , id est, rimando et fodiendo ipsum solum, sibi quaerant cibum. Sic qui veram et solidam doctrinam et laudabile, rerum utilium cognuionem conquirere student, in eruendis et perscrutandis accurate ac sedulo veterum scriptis ac monumentis multum temporis et laboris impendere debent. Nam secundum proverbium graecum, [gap: Greek word(s)] , ex labore gloria: Vel, ut Euripides breviter, dixit, [gap: Greek word(s)] , labor gloriae genitor: cui simile est dictum AEschyli,

[gap: Greek word(s)]
--- Labor anti a Deo
[gap: Greek word(s)]
Debetur foetus (praemium) illius gloria.

Versatur quoque in ore quidem multorum, sed non semper in animo aut opere Epicharmi versus, quem etiam Xenophon lib. 2. [gap: Greek word(s)] commendat,

[gap: Greek word(s)] , id est,
Conventienbus laboribus vendunt nobis omnia bona divi.

Plutarchus tamen in Commentariu [gap: Greek word(s)] aliter, nimuum ad curiositatem, haec accommodat. Sicuti, inquit, gallina proposito saepe alimento in angulum aliquem sese subducit, ubi vel in sterquilinio unicum apparet hordei granum: ita curiosi in medio sitos sermones et historias, et de quibus nemo prohibet aut indignatur quaeri praetereuntes, occultata et latentia cujusque familiae mala colligunt.

Rimatur vigili Sophiae secreta labore,
Qui cupit Aonia frondis honore tegi.

DISCIPLINA et institutio domestica.

LUscinia, tanquam lucinia, putatur dicta Isidoro, quia suo cantu indicare diei surgentis exortum solet. Varro et Plautus Lusciniolam quoque vocant, quod luctuose canat: estque Latinis philomela, ac Graecis [gap: Greek word(s)] , quod cantus amet: itemque [gap: Greek word(s)] ab AEolico verbo [gap: Greek word(s)] , quod similiter est canere. De pullorum vero institutione a parentibus Aristoteles lib. 4. de histor. Animal. cap. 9. ex versione Gazae satis rem raram in medium affert. Jam vero, inquit, luscinia modulos docere suos pullos versusque quos imitarentur tradere visa est, utpote cum non perinde locatio, ut vox per naturam proveniret, se acquiri posset per disciplinam et studium. Unde homines quoque locutione utentur varia, cum vocem omnes reddant eandem. Idem Plutarchus in libro de solertia animal. et AElianus lib. 3. cap. 40. testantur. Commendatur autem hac similitudine domestica et laudabilis institutio sive parentum seu praeceptorum, qui loco parentum censendi sunt. Nam secundum poetam,

Adeo a teneris assuescere multum est.

Quod a philosophis sumpsit. Nota enim est Aristotelis sententia 2. Ethicor. Nicom. cap. 1. [gap: Greek word(s)] . Id est, non parum refert, sed per quam multum, sic ne an sic a pueris assuescamus, imo vero totum in eo positum est. Et Claudianus 4. Consul. Homorii idem monet.

Interea Musis animus dum mollior instet,
Et quae mox imitre legas, nec desinat unquam
Tecum Graja loqui, tecum Roman vetustas.

Disputat autem Plato de hac puerili institutione ac disciplina, tum alibi sapius, tum potiss. in lib. 2. et 6. de legibus, quae omnia cognitione sunt admodum digna.

Vt canere alma docet pullos philomela tenellos,
Sic genitor gnates formal et ipse pius.


page 078, image: cs078

DISPUTANTES.

ARtifices industrii ad silicem et focum lucernas suas accendunt, et operi se accingunt alacres. Contra nugatores a verbis ad verbera et caedes deveniunt frequenter. Ut veritas ex disputatione patet et elucescit, sic altercando amittitur. Inde Bochii epigramma:

De Silicis venis excussa ut seminae flamma
Excipit arenti fomite materia;
Inde suam accendunt pro se sibi quisque lucernam.
Exemplo, et coecas discutiun tenebras.
Sic disceptando studiosi in luminis oras
Verum ipsum e latebris excurtiunt facile.
Contra, altercando, nimis id plerumque Sophista
Funditus evertunt insidiosa cohors.

DISSENSIONES Potentum.

DE vehementi ac continuo attritu lignorum ignem tandem excitantium ita Plinius lib. 16. c. 40. Calidae sunt et morus. laurus, hedera, ac omnes, ex quibui igniaria fiunt. Explotatorum hoc usus in castris pastotumque recepit, quorum ad excutiendum ignem non semper lapidis occasio est. Teritur ergo lignum ligno, ignemque concipit attritu, excipiente materia aridi fomitis, fungi vel foliorum facillime concipientium. Sed nihil hedera praestantius, quae teratur, [?] quae terat. Haec ille. Duos tamen lauri bacillos hoc etiam praestare experientia quoque testatur, et qui de Indiis scripserunt, idem adhuc cum aliis 1 gnis calidioribus ibidem usitatum esse fieri perhibenr. Hoc vero inventum, ut alia muha (nempe in Graecia) Mercurio tribuit hymnus graecus ad ipsum scriptus. Sic etiam arboribus sylvasun ventorum vi inter se collicis ignis elicitur, unde Lucretius lib. 5.

Exprimitur validis extritis viribus ignis,
Er micat interdum flammaei fervidus ardor,
Mutua dum inter se rami stirpesque terumur.

Non aliter ex potentiorum dissensione et ira semper graviora quam alias pericula oriri certum est.

Damna dat atque facit vis vi collisa potentum:
Ramorum attritu ut flumma resustut edax.

DIVITIAE verae.

EGregia, Plinio teste, etiamnum Topazio gloria est, suo virenti genete, et quum reperta est omnibus praelatae. D. Hieronymus paulo aliter describit: Aureum, inquit, habet colorem, et aetheream claritatem: atque quando solis ardore tangitur, omnem superat gemmarum splendorem. Deus est anima sidelis, sed auro sapientiae, quae est Christus: fulgore precum quae aera penetrant, atque ad Deum Patrem, mediante Christo, pertingunt; et gloriae Dei, qua irradiata totius mundi gloriam omni ex parte superat.

DOCTRINA Solidae.

CArpio, solius Benaci lacus in Italia alumnus, (ut vult Bellonius, cum Hipp: Salvianus etiam in lacu quodam prope Aluitum Campaniae oppidum reperirieum tradat) videtur esse piscis ex truttarum genere, teretiori tamen est corpore, pedem raro excedens. Facit hujus mentionem Bembus in histor. Veneta, qui et ipse aflirmat, tantum in Benaco illum pasci. Cum vero optimi sit nutrimenti, et propter raritatem magni pretii, lautioribu Italorum mensis plurimum expetitur, atque ideo frixus et salitus vel etiam aromatibus conspersus ad longinquiora loca deferri solet. Hunc auri sabulo vesci vulgo creditur, ut etiam de thymaliis et aliis nonnullis piscibus traditur: et Joan. Paliazius in symbolis Italicis scribit se experientia obser vasse, rem ita habere. Alludit eodem et Hieronymus. Fracastorius in tersissimo carmine, quod irscripsit, Carpio. Omnium autem optima erit hujus rei accommodatio ad animarum nostrarum praestantissi. pabulum, quod ex sacis literis illae petere possunt et debent. Quo pertinet insignis locus Cl. Alexandr. [gap: Greek word(s)] sub init. Operamini, inquit Dominus, non cibumqui perit, sed qui manet in vitam aeternam. Sumitur autem nutrimentum et per cibos et per verba, etc. Sunt enim etiam animae propria habentes nutrimenta, et alur quidem augentur per agnitionem et scientiam, aliae vero per Graecam pascuntur philosophiam, cujus, quem. admodum nucum, non est quid vis esculentum. Praeclara etiam sententia est 8. Proverb. [gap: Greek word(s)] Accipite disciplinam meam, et non argentum, doctrinam magis, quam aurum diligite; ut habet vetus versio:



page 079, image: cs079

Scilicet est quevis doctrina potentior auro,
Has ergo ingenii collige divitias.

DOLOSI homines.

REm totam hujus sive Symboli sive hieroglyphici narrat et explicat omnium pulcherrime B. Basilius in hexaem. Prout hunc ejus locum selegit Simeon Logotheta, eumque Latine vertit Simon a Maille. Archiep. Turone. Velim itaque, homo, dolosorum ac maleficorum exemplum fugias, in imbecilli etiam animalculo fraudis plutimum dolique animadvertens. Cujusmodi istud est: Cancer summo carnis ostreorum desiderio tenetur: sed propter testae ambitum, difficilis illi est hujus praeda. Teneram enim ostreotum carnem firmissimo natura munimento circumvallavit, quo sit, ut [gap: Greek word(s)] testam habere siliceam dicamur. Atque ubi duae illae conchae cavae ad amussim inter se commissae ostreum circumplexae fuerint, vanas atque inutiles cancro denticulatae forcipes sint neces se est. Quid igitur facit? Cum deprehendit praedam optatam in serenis ventoque carentibus locis cum volupute apricantem, atque ad solis radios suas pandentem conchas, tum calculo clam interjecto commissuram impedir, atque virium suarum imbecillicatem ille hoc artificio adjuvare dignoscitur. Haec illa est a nimalium, quae et ratione et voce carent, malitia. Talis est, qui fratrem dolo aggreditur, quique proximi angustias observat, atque alienis cala mitatibus insolentius exultat. Eodem fere modo B. Ambrosius et ipse in hexaem. Veteratoriam autem hanc cancri calliditatem late describunt Oppianus, Plutarchus, Plinius. Volunt quidam, dum ostrea pisciculis capiendis aperta teste inhiant, sic illorum dolum a cancro confundi. Unde etiam originem hujus hieroglyphici desumpsit Jul. Caes. Capaccius. Sed vere ne ista sic se habeant, Rondeletius disputet. Symbolica cerre sunt atque ideo huc pertinet veteris poctaea pud Ciceron. illud: Qui alteri exitium parat, eum scire oportet, sibi paratam pestem, ut participet, parem. Adagium item: Capantes capimur, Malum consilium consultori pessimum, incidit in foveam, quam fecit faber, quas aliis fabricavit, gestat compedes, Perilli Taurus; et similia.

Obene factum aliis qui fata inimica parabat,
Se magis astutum repperit artificem.

DOCTI aliis minus doctis prosunt.

REgnum Aristoteles, Plinius, et alii nominaut quoque Regem et Senatoren avium, eumque cum Aquila pugnare ferunt: ac esse hunc alium a passere Troglodyte, quem Aetius lib. 11. c. 15. tanquem efficax remedium contra calculum tam renum, quam vesicae commendat, facile probari posset, si brevitas nostri instituti operis pateretur. Quamvis vero a plerisque nomina haec consundantur, putant tamen rerum naturalium periti Regulum sive Trochilum alium esse, alium vero passerem Troglodytem pro quo quidam recentiores perperam Motacillam, sive Graecis [gap: Greek word(s)] accipiunt. Notus autem est apologus, Regulum cum Aquila de celeritate volandi, qua haec alias aves antecellit, contendisse, ac instituto certamine, clanculum supra dorsum hujus regulum consedisse, et ad praefintum locum delatum subito inde evolasse, et ita victoriam obtinuisse: atque ideo ajunt ab eo tempore inter ipsos inimicitiam extare. Non aliter cum multi suo ingenio vel natura parum praestare possint, saepenumero tamen adjumenta ab alils sibi asciseunt, quibus facile emergere, et non raro ad majora ascendere queant. Idque si fieri concedatur absque injuria et detrimento ac supplantatione aliorum, non adeo est improbandum. Alioquin praeceptum Plutarchi in libello de gerenda Republ. expositum, cui etiam haec fabula eleganter est inserta, in hac parte locum habebit. Sic enim ille inquit: Tales igitur viri sunt tenendi, iisque adhaerendum nimirum, de quibus est maxima opinio virtutis et auctotitatis: nec quomodo AEsopi regulus humeris aquilae vectus subito evolavit, et sic antevertit; ita oerum suffuranda gloria, sed ab iis amice et cum benevolentia accipienda. Lucas Contilis ascribit: NEC USITATA NEC TENUI FEROR, ex Horatio lib. 3. oda 20.

Regulus est Aquilae auxilio defertur in aruas:
Sic quisquu docti nititur ingenio.

Hietoglyphicon nobis candida mente praeditis conveniens, qui Eruditorum veterum et Neotericorum scriptis adjuti, hujus additamemti initia qualiacumque sint studiosae juventuti consecramus.



page 080, image: cs080

DOCTOR, DUCTOR, PASTOR. Populorum.

ANubis nomen AEgyptiis familiare, nota pictura suit. Quid de ea docti sentiant paucis verbis in dicandum. Hebraei tria verba retinent, ex quibus. AEgyptii hieroglyphicam tabellam Anubis sui sculpsisse videntur. Primum est Naba, quod siguificat prophetavit, vaticinatus est, praedixit ventura, praedicavit. Anubis igitur hieroglyphicon est doctoris, prophetae, vatis qui tum in Ecclesia, tum in politica rerum admiistratione de rebus futuris homine admonet, quos in officio tot praedictionibus continere cupit. Sed cur caninum caput Anubi tributum est? Alterum verbum igitur et signisicatum attendamus. Nabac signisicat latravit, allatravit, clamavit, et de canibus nominatim dicitur. Inde fortasse [gap: Greek word(s)] latrare: et si ad alia bruta extendamus [gap: Greek word(s)] et Latinum boo, id est, clamo. Eruditissimus Physiologus de cane loquens, sunt, inquit, qui lingua AEgypuaca Anubin canem dici affirment. Servius autem in Virgil. Anubis lingua AEgyptiaca canis dicitur, lub cujus forma colebatur Mercurius. Virgilius ipse veibi Hebraei significatum expressit, AEneid. lib. 8.

Omnigenumque Deum monstra, et latrator Anubis.

Diodorus Siculus lib. 4. Canis tum venationi, tum ad custodiam prodest. Propterca Deum qui apud AEgyptios, Anubis vocatur, capite fingunt canino, quem volunt corporum Isidis atque Osiridis fuisse custodem. Et paulo post Anubis (inquit) canem, Macedo lupum insigne armorum tulit. Apulaejus veto metamorph. Lib. XI. Ille superm commeator et Inferm, nunc atra, nunc aurea facie sublimis, attollens canis cervices arduas Anubis, laeva caducaeum gerens, dextra palmam virentem quatiens. Lilius Gyraldus Syntag. 9. De diis gentium habet multa de Anubi, quorum nonnulla hic appingimus, quae tertiam Hebrae verbi Nabbat significationem, ut et primam respiciunt. Idem enim est, ac intueri, videre, aspicere, conspicere. Anubis igitur, inquit Gyraldus, ab AEgyptiis Mercurius vocatus est. De eo multa Plutarchus profert lib. de Iside et Osiride. Tertullianus Apologet. et D. Augustinus 2. lib. de Civit. Dei Anubin Cynocephalum appellant. Lucanus de eodem.

Nos in templatuam Romana accipimus isin,
Semicanesque Deos, et sistra moventia luctum.

Et Sedulius in opere Paschali:

Quis furor est, quae tanta animos dementia ludit,
Vt volucrem, turpemque jovem, torvumque draconem,
Semihomiemque canem suppex homo pronus adoret?

Quae autem tribus lineis ex Plutar. Lilius expressit, Goropius pro suo more longo verborum tractu producit Hermathen. lib. 6. Anabis, ait, capite canino pingebatur, qui in hieroglyphicis ejus tessera gerebat, qui nobis iter ad custodiam et tutelam nostri demonstrat, quem Hermanubin etiam vocarunt. Plutar. hac de re ita: [gap: Greek word(s)] id est. Ratio arque sermo nobis coelestia et superiorum lationes declarans, Anubis est, qui et Hermanubis vocatur. Credidit fortasse ab [gap: Greek word(s)] quod sursum notat, vocatum Anubin. Paulo post. Anubis igitur caninum caputhabet, ut moneat, neminem, insi sagacem, iter ad custodiam posse monstrare, nec iter hoc docere, nisi quod docet ipse prius norit. Demonstrat praeterea eu, qui docet animosum esse debere, et audacter latrare contra ignoramtes. Canem aute symbolum doctoris esse, non de vetusto tantum nomine, sed etiam ex Esaia discas, apud quem dict Dominus. c. 56. Speculatores ejus coeci omnesj, nescierunt universi, canes muti no valentes latrare, videntes vana, dormientes et amantes somnia: et canes impudentissimi nescierunt saturitate: ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam. Hic videmus, populi sive Pastores, sive Doctores, sive Episcopos canes vocari: quoniam ipsorum sit tum scire et videre quid in omnibus fieri oporteat; tum sublata voce et magno animo docere veritatem, et lupos omnes a grege, quem custodiendum acceperunt arcere. Accusat ergo eos Deus, quod non solum non doceant et latrent contra igoorantes; sed ne ipsi quide videant et sciant vecitatem. Tum etiam tantum abesse, ut gregem pascentem contra lupos custo diant, ut ipsimet perpetuo praedis inhient, avaritia nunquam satianda. Non habere itaque eos, quae in bonocane laudanda sunt, sed ea, quae in hoc animali sunt vicuperanda, voracitatem, scilicet, impudentiam, et pro vigilia altum


page 081, image: cs081

altum soporem. Exhis ita que et Anubis interpretatione liquet, custodiae doctoribus Anubin praesidere: cui si Hermae nomen praeponas, idem fuerit ac si diceretur, publicus monitor ad custodiam iter monstrans. Miror Pierium pro impudente hominem canino capite pinxisse cum Anubis sic pingeretur pro eo, qui custo diam tut lamque homini demonstrat; tum quia canis custos, ut nomine suo scientiam indicat, tum quod contra veritatis et sapientiae desertores non dentes modo: sed animum etiam et latratum habere oporteat. Praeterea custodiae doctorem sagacem decet esse, partim in rerum caussis inveniendis et explicandis, partim in discipulorum ingeniis agnoscendis atque tractandis: tum etiam vigilem, ne quis error, ne quod peccatum, ne qua fraus irrepat. Quamobrem in sacris Isidis Anubis prae cedebat, uti doctor et demonstrator tutelae omnium, cujus ritus caussam nequicquam ab aliis interroges. Quodvero custodiam potissimum doceret, palmae ramo et caduceo ostendebat, quorum hoc laeva, illum dextra portabat; indicansse pacem demonstrare ac victoriam: pacem quidem cum Patre coelesti, victoriam vero adversus Draconem et mortem; quibus rebus tota humani generis tutela continetur. Eo enim omnis religio, omnes ritus, omnes caeremoniae spectant; ut discarnus quavia, quo deprecatore, quo medio pax nobis cum aeterno patre sit concilianda, et victoria adversus cacodaemonis, mundi et carnis insultus consequenda, quo ab interitu aeterno custodiamur. Haec Goropius. Quae subjiciuntur eodem loco, ita videntur explicanda, nempe quod per Doctores ducamur ad Isidem, nempe Patris aeterni sapientiam et veritatem, per quam (est enim via nostra) ad Patrem pervenimus. Dehis autem nonnulla in dictione Sapientta aeterna. Libro autem decimosexto hierogly phicorum idem Goropius vult Anubin fuisse Spiritus sancti [gap: Greek word(s)] quod Spiritus Deitotam mundi machinam, et quicquid in ea continetur in essentia et natura sua custodiat. Sed hic paucis majoreque cum observantia philosophandum esse censemus.

DOCTI Sapientes.

NOnnullae plantae reperiuntur, quae proptertenacem et copiosum adeo succum alimentarium, humidique proprii cum calore mistionem satis convenientem, diu integraegrato virore supersunt, ac insuper a terra avulsae, ac laquearibus aedium suspensae, si modo nonnihil circaradices interdum humectentur, per annum et ulterius non solum virent ac crescunt, sed etiam flores producunt. Inter quas Aloe imprimis, itemque Sempervivum, ac Telephium quorundam, vulgo Crassuladicta, potissimum numerare licet. Ita viri docti et sapientes grato promptoque labore, sineque omni invidia suae eruditionis, virtutis, ac prudentiae monumenta libenter postenrati communicant ac consecrant, memores voti egregiia pud Propertium,

Attamen exiguo quodcunque e pectore rivi
Fluxerit, hoc patriae serviat omne meae.

Quare etiam recte in illis adhuc quasi vivere, et quamplurimis prodesse hoc pacto censentur, nec illorum praeclara dicta ac factaulla unquam abolere potest vetustas: utrecte Ovidius cecinit:

Vivitur ingenio; caetera mortis erunt:

Et alibi idem Propertius:

At non ingenio quaesitum nome ab aevo
Excidet: ingenio stat sine morte decus.

DOLOR.

IEremias cap. 31. v. 19. et Ezech. 31. 13. Eorum qui vehementer soliciti sunt ob aliquod patratum magnum scelus, aut ad triste nuncium graviter dolent, gestum exprimunt hieroglyphico hominis femur percutientis. Ejusdem memiuit Plautus in Melite glorioso, Act. 2. scen. 2.

--- in femine habet laevam manum,
Dexteradigitis rationem computat, feriens femur

Et Ovidius Metamorph. lib. 11.

Et conata femur moerenti plangere dextra,
Roborapercussit, etc.
Hieroglyphicorum Collectanea,


page 082, image: cs082

Quod Homerus pridem de Ulysse dixerat, Odyss. 13, v. 198.

--- [gap: Greek word(s)]
Et sua percussit foemora.

Flevisse etiam et manibus dejectis loquutum fuisse eodem loco refert.

DOLOR. crescens.

DE Crocodilo, terrestri simul animali et aquatili, alibi quaedam dicta sunt. Qui vero accuratam illius historiam plene cognoscere cupit, legat Herodotumlib. 6. Aristotelem 9. hist. an. cap. 6 Diodorum Siculum lib. 1. Achill. Statium lib. 5. de Clitoph. et Leucipp. Heliodorum in AEth. Solinum cap. 35. Plinium lib. 8 cap. 25. et Ammianum Marcellin. lib. 22. Herodotus quidem ac Strabo urbis etiam Crocodilo poles meminere. Inter alias haec Crocodilo esse proprictas fertur, ut quadiu vivit, crescat. Vivit autem longiss. tempore, ut Plinius scribit, quamvis Plutarch. [gap: Greek word(s)] 60. annorum spatium non excedere eum asserat. Problema autem, an semper crescat Crocodilus, et quae sit ejus causa [gap: Greek word(s)] Magnus ille Scaliger in exerc. ad Cardan. enucleat. Ex eo sane Nobilis vir, Bernard. Rota Neapolitan. dolorem ob amissam conjugem suum perinde cresecre ac augeri, quamdiu vivat, hac Crocodili effigie exprimere voluit, teste Scipione Admirato in Dial. Italico Impressis. Quo referendi sunt Ovidii elegantissi versus 2. Trist. 5.

Mens tamen agra manet, nec tempore roborasumit,
Affectusque animi, qui fuit ante manet.
Quaeque mora spatioque suo coitura putavi
Vulnera, non aliter, quam modo facta, dolent.
Scilicet exiguis prodest annosa vetustas,
Grandibus accedunt tempore damna malis.

Praeclare iteam Cicero disputat. 3. Tusc. aegritudinis ex vetustate levationem non in die esse positam, sed cogitationem diuturnam, nihil esse in re mali, mederi dolori. Haec igitur ubi abest, frustra in tempore quaeritur remedium. Sic Artemisia illa Mausoli Cariae Regis uxor, quae nobile illud Halicarnassi fecit sepulcrum, quamdiu vixit, vixit in luctu, eodemque etiam confecta contabuit.

Noster saepe dolor pariter cum tempore crescit,
Non secus ac Nili bellua vasta solet.

DOMUS amica, et quedem Opima.

EXPlutarchi libello [gap: Greek word(s)] adducitur Adagium [gap: Greek word(s)] Cochlea vita: Domiporta enim haec est, Ciceroni 2. de Divin. ut hallucinentur docti viri qui quod a Cicerone de Cochlea dictum est, Terrigenam, herbigradam, domiportam, sanguie cassam, testudini tribuerunt. Testudinis enim sanguinem Plinius claritatem visus facere, suffusionesque oculorum tollere asserit. Sed hoc nostrum hieroglyphicon de iis usurpabitur, quivela forensi luce remoti fugiunt omnem turbam ac tumultum, vel domi latitantes cavent sibi a periculis et injuriis, quibus expositi sunt, qui vivunt peregre. Celchratur enim illud: [gap: Greek word(s)] Et Gajus IC. suamcuique domum tutissimum esse refugium et recoptaculum dixit. Jucundum etiam est Claudiani Epigramma de sene Veronense, extra pomaria sui agelli nunquam egreflo: et Ovidianam sententiam nemo nescit: Bene qui latuit, bene vixit. Bene quilatuit, nempe cum ratione et judicio, et ubi necessitas, forte etiam utilitas publica sic exigit. Nam et hac in parte [gap: Greek word(s)] imprimis servandum. Inepti enim sunt, qui, ut Seneca ait, adeo in latebras reugerunt, ut putent in turbido esse quicquid in luce est. Inter se ista miscenda sunt, et quiescenti agendum, et agenti quiescendum est. Quidam aureum illud [gap: Greek word(s)] ascribunt: alii ex Persio, TECUM HABITA. Referenda item huc: quae in laudem [gap: Greek word(s)] alibi adductasunt. Et simul Horatius in Epodis,

--- fuge magna licet sub paupere amicos.

Pulchre etiam in hanc rem Turpilius, in Lindia:

Profecto ut quisque minimo contentus fuit,


page 083, image: cs083

Ex veterib. et neoteris. descr. Lib. 11.
Ita fortunatam vitam duxit maxime:
Vt Philosophi ajunt isti, Quidvis sat est.

Et nos ex Neoterico addamus,

Exemplo domiporta tibi sit cochlea, quisquis
Exoptastuto consenuisse domi.

DONA Dei aliis cemmunicanda.

NUbeculae mites et irriguae pluviam suavem ac utilem super prata virescentia ac florusculorum variorum amoenite undique referta leniter effundentes, vivifico illo ac suavihumore intra terrae viscera attracto plurimum reficere et latiora reddere solent: absque illis vero, siccitate et squalore plane exarescunt, Unde Propeta Jeremias, cap. 51. Dante eo vocem multiplicantur aquae in coelo. Similiter quoque viri docti et prudentes multarum rerum peritia excellentes, dona sua a Deo ipsis concessa non invide occultant, sed divino imprimis auxilio adjuti de omnibus bene mereri, ac liberaliter Scriptis dictisque suis egregiis universis prodesse student, diligenter operam dantes, ne secundum sauctum vatem Davidem sint tanquam, [gap: Greek word(s)] id est, terra sineaqua, aut (quemadmodum sanctus Judas Apostolus loquitur) nubes sine aquis, sibi tautun viventes sine ulla aliorum utilitate. Sic vir Dei sanctus. Moses Deuteronomii trigesimosecundo optat ut concrescat in pluviam doctrina sua, ac fluat ut ros eloquium ipsius, quasi imber super herbam, et tanquam stilla super gramina.

DONA Dei.

COmonefacit Timotheu discipulu S. Apost. 2. Tim. 1. 6. ut exsuscitetdonum, quodaccepit a Deo. [gap: Greek word(s)] (inquit) [gap: Greek word(s)] etc. Comonefacio te, ut exsuscitesdonum Dei, quod est in te, etc. [gap: Greek word(s)] significatignem pene extinctum rursus excitare: et saepe usurpatur pro, rursus accendere calorem in corpore pene extinctum. Est autem gratuitum Dei donum [gap: Greek word(s)] , viva quaedam flamma in cordibus renatorum accensa, quam nituntur caro et Satan variis machinis suffocare. S. Apostolus igitur suum discipulum commonefacit, ut illam flammam magis ac magis foveat et exsuscitet. Nam ut flamma facile extinguitur. nisi flabello, impositis subinde lignis excitetur: Ita Dei et Spiritus S. dona in renatis panlatim dispereunt, nisi assidue excitentur: quod fit perpetua sincerae doctrinae auditione. lectione, meditatione, sancta invocatione, exercitiis poenitentiae, clritatis officiis, infirmitatum nostrarum consideratione, repugnando subitis affectum incendiis, sustinendo pericula et certamina in vocatione licita. In hujusmodi exercitiis excitatur Dei donum, crescunt gratiae gratis datae, spiritus imperium adversus carnem in dies apparet.

DUX via et vitae.

POmpilus piscis est pelagius, et circa naves frequens, quas et comitari eum, et in portum tuto deducere tradunt Oppianus, Athenaeus, AElianus, Ovidius et Plinius. De experientia autem ipsa attestatur Rondeletius. Hinc et [gap: Greek word(s)] dicitur, tanquam servator navigantium, ut apud Eustachium et Varinum in [gap: Greek word(s)] legimus: Quod ubi ininus secure naves agi in pelago animadvertat, praenatatione sua tutumiter demonstret, ut P. Bellonius tradit. Hinc et Neptuno et incolis Samotraciae sacratus est. Quod si nautae huic suo duci magnam habent gratiam et eum sancte venerantur: quam gratiam referent memores discipuli fidis suis magistris, qui Ulyssis exemplo illorum aures adversum noxios Sirenum cantus obstruentes praeter horrendos scopulos Scyllae et Charybdis eos ad vinutis et sapientiae portum salvos perdncunt? Juvenalis quidem in hanc rem divinum votum est Sat. 7. et accurata Aristot. disputatio IX. Eth. 1. Graviss. etiam Artemidorus 2. Onirocrit. 74. dirit: [gap: Greek word(s)] Parentes et praeceptores sunt diis similes. Alteriscilicet in vitam inducentes: alteri vero, quomodo vita instituenda sit, docentes. Non minus recte usurpari etiam hoc hierogly phicon poterit ab iis, qui inter varios hujus mundi casus, tanquam in Oceano quodam jactati, omnem spem suam in Deo collocant, eoque duce et comite ex omnibus periculis emergunt. Igitur secundum Synesium in epist. [gap: Greek word(s)]


page 084, image: cs084

Deus cujusvis et dicti et facti auspex esto. Quem sic alloquitur Boetius lib. 3. metropol. 9.

Tu requies tranquilla piis, te cernere finis,
Principium, vector, dux, semita, terminus idem.

Ducenavis eat.

Pompilus hic navim tuto prope littora ducit:
Vnus sed mihi sit duxque comesque Deus.

HIER OGLYPHICORUM COLLECTANEA, EX VETERIBUS ET NEOTERICIS DESCRIPTA, LIBER TERTIVS. EBRIETAS.

VErsatur in ore vulgi Sapientis Poetae dictum,

Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.

Vino sobrie ac [gap: Greek word(s)] (ut loquitur Theognis) utendum esse monet ad virium debilitatarum recreationem et laetitiam, sed non ad ebrietatem, quod etiam ubique in sacris literis serio nobis proponitur ac explicatur. Unde D. Basilius, homil. de Ebrietate, hanc non immerito vocat [gap: Greek word(s)] seuarcem omnium flagitiorum. et Athenaeus lib. 10. [gap: Greek word(s)] Quod ut ubique hominibus in culcatur; ita certe deplorandum est, nihilominus hoc vitium maxime detestandum adhuc esse non solum nimis commune, sedapud multos ferme haberi virtutis loco, cui etiam praemia proponantur, ut olim a Mithridate factum accepimus, iis quiplurimum biberint. Hierogly phicum exhibet in mensatres calices, ultra quos sobrietas inebrietatem desinere videtur. De his dictum,

Sit tibi, ne noceat, vini moderatior usus:
Prima sitim, curas altera pocla levent.

Et paulo susius a quodam Epigramm.

Tres vitis profert uvas, tria pocula mensae,
Sicircumspicias, apposita esse vides.
Multatribus vicibus docet haec pictura bibendum;
Scilicet ut sedent pocula prima sitim:
Altera rancorem cruda de pectore pellant,
Firma valetudo quo tua membra beet.
Tertia sed misce tibi pocula propter amicos.
Inter quos maneant gordia vincla decet.

ECCLESIA Dei.

HOrtatur Propheta pios, Psal. 122 ut quae ad Ecclesiae pacem pertinere videntur pro virili parte sincero cordis affectu procurare velint. Et si quis sanctae Ecclesiae Catholicae membrum decorem domus Deiviventis non diligit. Hic autem mihi occurrit hieroglyphicon eximium Ecclesiae ex Luna desumptum, quod in gratian hujus Ecclesiae siliomrum explicare non gravabor, Theologorum vestigia sequutus.

1. Luna cum reliquis astris a summo illo mundi totius opisice per Verbum [gap: Greek word(s)] condita


page 085, image: cs085

est ac perpetuo conservatur: ita Ecclesiae conditor, redemptor, et conservator est Deus Paterper Verbum et Spiritum sanctum.

2. Quarto demum creationis die, Luna plena, Soli opposita, creata est: ita Ecclesia, etsi statim ab Origine mundi coepit, tamen quarto demum fere mundi millenario plenissima luce in toto terrarum orbe refulsit, quando nimirum Sol justitiae Christus Deus homo, in his terris et ortus seu natus est ex Maria beata virgine, secundum carnem, et occidit vel occisus suit, et quasi eclipsin passus est mortem pro genere humano subiens, deinde redivivus in coelos sublatus, coelestemque gloriam evectus est, apostolica denique atque universali illa Evangelii praedicatione, Spiritusque sancti effusione, plurimorum per totum mundum hominum montibus affulsit.

3 Luna est una (Sicut et Solunus est, et sosus in uiundo) et radiiejus malti. Ecclesia etiam una est, quae ut scite D. Cyprianus ait) in multitudinem latius in cremento foecunditatis extenditur, non secus atque solis multiradii, sed lumen unum; et rami arboris multi, sed robur unum tenaci radice sundatum: et cum de fonte uno plurimi rivi defluunt, numerositas licet diffusa videatur exundantis copiae largitate, tamen unitas in origine servatur. Ecclesia vero est innumerabilibus, licet omnis generis, nationis, sexus, ordinis, conditionis, aetatis, hominibus conflata, ac longe lateque per totum orbem terrarum diffusa sit, perque omnia saecula extensa, tamen revera est una. Quid ita? Quia unius ac solius veri Dei, qui unus est essenda, trinus personis, cultrix est, atque veneratrix et unius patris coelestis filia at que heres. Deinde quia unius Christi, aquo nomen, dignitatem salutemque suam omnem haurit, tanquam unius Regis est regnum, unius faeerdotis ac summi Pontificis sacerdotium, unius Domini serva, unius sponsi sponsa, unius magistri discipula, unius patroni cliens, unius fratris germana soror et coheres, unius tutorispupilla, unius capitis corpus, unius pastoris grex et ovile, unius vitis palmes, unius architecti domus, unius lapis angularis aedificium, unius principis Palatium, unius sancti Spiritus templum: unius legis, Evangelii, doctrinae, sacrificii, baptilmi, epuli Dominici, redemptionis, fidei, spei, charitatis et hereditatis aetemae consors acsocia. Vnum est illius cor cum Deo angelisque sanctis concordissimum, unus animus, una mens, una voluntas, unus sensus, unum studium, una dignitas.

4. Sicuti una Luna, ita etiam est universalis, quae universo mundo, non unitantum genti lucet: Ecclesia est Catholica, non uni loco et genti allgata, certorumque locorumquasi terminis circumscripta ac definita; sed longe lateque pertotum terrarum orbem diffusa.

5. Luna coelo in quo volvitur ita firmiter affixa inhaeret, ut ab eo minime avelli et abstrabi possit. Ecclesia, etiam in his terris adhuc militans, est coelessis, coelo orta, inde pendet, illuc aspirat, contendit, ac tandem pervenit, unde nulla vi avelli unquam potest. Utigitur ridiculum est, inquit D. Ambrosius, quod nonnulli existimant Lunam coelo magicis carminibus posse deduci: sic Ecclesia non potest deloco ac statione sua (cum super Cheristum fundata sit) deduci, dejici ac deturbari. Multi quidem Ecclesiam tentant, sed ei sagae artis carmina nocere non possunt. Nihil incantatores valent, ubi Christi canticum quotidie decantatur. Galli proverbio dicunt, Deum conservare Lunam a lupis: sed multo magis coelestem hanc suam Luuam, nempe Ecclesiam a luporum rapacissimorum, dia bolorum et impiorum hominum injuriis atque insidiis Deusperpetuo tuetur ac protegit.

6. Sol et Luna perpetuo foedere sunt conjuncit (unde D. Ambrosius Solem eleganter Lunae fratrem et consortem appellat.) Inter Christum et Ecclesiam arctissimum, perpentuum acindissolubile foedus est socictatis aeternum duraturae pactum. Quamobrem sanctis persuasum penisus exploratumque habent secundum promissionem divinam Davidi factam, foedus hoc sacrosanctum ac inviolabile permansurum, quamdiu Sol et Luna durabunt: qua quidem promissione tutissime niti atque confidere possunt. Quemadmodum igitur omnes vel potentissimi populi atque reges mundi virium suarum opumque omnium contentione nequaquam possent Lunam e coelo detrahere, vel a Sole avellere: multo minus Ecclesiam a Sole justitiae Christo abstrahere illamque opprimere unquam poterunt. Utigitur nunquam vel Sol est sine Luna, vel Luna sine Sole, ita nunquam vel Christus sine Ecclefia, vel Ecclesia sine Christo esse potest.

7. Corpus Lunae sua natura Lucis expers opacum et obscurum, omne suumlume (ut Astromoni sentiunt)


page 086, image: cs086

a Sole haurit, unde Solis filia Poetis dicitur: sic Ecclesia tenebris ignorantiae in mundo circumfusa, a solo illo justitiae Sole, fonte luminis aetemi, sponloque suo omne scientiae atque virtutis lumen mutuatur. Unde D. Ambrosius: Haec est (inqui) vera Luna, quae de fratris sui luce perpetua lumen sibi mutuatur immortalitatis et gratiae. Fulget enim Ecclesia, non suo, sed Christi lumine et iplendore, quem fibi ita accersit, ut dicat. Vivo autem jam non ego, sed vivit in me Ghristus.

8. Quema dmodum autem Luna a Sole quotidiani vices habet luminis, ita militans Ecdesia vitae aeternae initiis et progressibus, nec non Spiritus sancti fruitur primordiis, alias magis, alia minus Dei agnitione et timore illustrata.

9. Fraremis Luna et radiis adversa refulgens,
Pleno curusca lumine:
Sic Christi opposites spectans Ecclesia vultus,
Splendore luces integro.

10. D. Augustinus in Psal. 10: Duas Astronomorum sententiasrecenset: unam eorum, qui Lunara propria luce destitutam omne suum lumen volunt a sole accipere. Alteram eorum, qui lunam volunt suum habere lumen, et globum ejus dimidium lucere, dimidium esse obscurum. Eo sensu Lunae potest Ecclesia comparari, quod ex parte quidem Spirituali lucet, exparte autem carnali est obscura, et quod aliquando pars spiritualis apparet hominibus, aliquando autem in conscientia latet, et Deo tantummodo nota est, quum solo corpore hominibus appareat. et quum oramus corde, quasi nihil agere videmur, dum non ad terram, sed sursum cor habere jubemur ad Dominum. Haec ille.

11. Luna, velut fratri propius conjuncta, perisse

Stultis videtur funditus;
Quae tamen admoti spectat qualumina Solis
Longe refulget clarior:
Sic periisse pir vulgo quimorte videntur,
Absit perisse dixeri.
Ipso qui potius dixeri.
Ipso quipotius Christo qui propiore potiti
Quod quaesierunt obtinent.

12. Luna quantumvis valde lucida, tamen Solis comparatione et respectu obscura est ac tenebricosa. Ecclesia, licet sit valde luminosa et illustris, tamen Soli illi justitiae a quo omne suum lumen habet si conferatur, magna est ejus obscuritas.

13. A Sole accensa Luna lumen, quod accessu suo et recessu mutuatur a Sole, demittit interras: et Ecclesia coeleste illud suum acspirituale gratiae, scientiae, bonorum operum lumen et radios pro charitate sua cunctis hominibus liberalissime communicat.

14. Sicut Luna, quemadmodum et Stellarum fixarum atque errantium chorus, nocte lucet (nam ut Soli diei, ita Lunae noctis dominium a Deo fuit assignatum unde illam Varro vult esse dictam, quod sola nocte luceat, et a Graecis poctis, [gap: Greek word(s)] Latinis nocturna, noctiluca, noctivagua, a Plinio eleganter molle nocturnumque sydus tenebrarumque nocturnarum remedium, a Tertulliano noctis sotatium, a Statio noctis moderatrix appell ita fuit: etiam Ecclesia peregrinans ac militans, in hoc mundo, et sub cruce, tanquam in umbra mortis et obscura nocte clarissime resplendet et refulget ad piorum solatium atque remedium donec dies ille perpetuus et anemus secundo Solis justitiae adventu illuxerit. Unde Origenes homil. 1. in Genesin: Christus (inquit) est lux mundi, qui et Ecclesiam illuminat sualuce. Sicut enim Luna de Sole dicitur percipere lumen, ut per ipsam etiam noxpossit illuminari: ita et Ecclesia suscepto lumine Christi, illuminat omnes, qui in ignorantiae nocte versantur. Item. Christus est lux vera, quae illuminat omnem hominem venientemin hunc mundum, ex cujus lumine illuminata Ecclesia, etiam ipsa lux mundi efficitur, illuminans eos, qui sunt in tenebris, sicut et ipse contestatur, dicens: Vos estis lux mundi. Et Paulus Philip. 2. Inter quos lucetis, sicut luminaria in mundo.

15. Luna suas habet maculas, quas Plinius nihil aliud quam ruptasterrae cumhumore sordes esse dicit. Ecclesia quamdiu in hoc mundo exulat, suas habet maculas, naevos, atque labes publicas et privatas, quas Sol justitiae suo lumine, id est, suo numine sanctoque Spiritu paulatim abstergit, in altero demum saeculo perfecte abstersurus. Quod vero S. Apostolus Ecclesiam dicit esse sine ruga et macula, id et comparatione sine respectu mundi hujus immundi dicitur, atque de imputatione justitiae Christi, de vitae justitiaeque novae acinchoatae studio in hoc mundo, denique de spe coelestis illius fanctiutis et perfectae iustaurationis ad Dei imaginem intelligendum esse videtur.



page 087, image: cs087

16. Valdevaria est Luna atque mutabilis, (unde etiam Ecclesiastic. 27. 12. stultus Lunae comparatur) modo crescit, et plena luce fulget, modo decrescit, senescit, silet, prout Soli vel conjungitur, vel opponitur. Hinc variae sunt ejus facies et formae, diversa item nomina synodica, silens, corniculata, crescens, media, plena, ete. Ita quoque in hoc mundo Ecclesiae status instabilis, varius, inconstans, perpetuisque mutationibus obnoxius. Nam modo crsecit. augetur et amplificatur, et tunc similis est Lunae crescenti: modo decrescit, et diminuitur, et tunc similis est Lunae decrescenti et senescenti. Modo est [gap: Greek word(s)] hoc est, florenrissima, et tunc [gap: Greek word(s)] id est, plenilunio, comparatur. Nodo denique valde obscuratur, itaut videatur plane interiisse, et tunc est veluti Lunasilens vel deficiens. Unde D. Ambrosius Ecclesia, inquit, sicut Luna defectum habet, et ortus frequentes, sed defectibus suis crevit, et his meruit amplius, dum persecutionibus minuitur, et confessionum martyris coronatur.

17. Solis annos cursus Luna spatiis menstruis constanter consequitur, et iisdem perpetuo cum Sole spatiis vagatur, quasi comes ejus fida atque perpetua. ita Ecclesia Christum solem sponsumque suum charissimum constanter comitari, consectari, imitari, seque totam ad nutum illius ductumque componere, et accommodare solet.

18. Motus Lunae mutabiles quidem et varii sunt, sed tamen rati, fixi, constantes. Ecclesiasua habet in hoc mundo periodos, motus, cursus, varios quidem et mutabiles, sed firmos et constantes: quales nimirum ipse Deus ab aeterno praefinivit et ordinavit.

19. In orbe suo, cui adfixa est Luna perpetuo volvitur, et orbitam sibi a Deo praescriptam ac destinatam nunquam deserit, et ne latum quidem unguem ab illa deflectit. Sic Ecclesia a verbi Dei praescripto ne vel tantillum declinet, summopere cavet.

20. Lunam interveniens ceu terrae corpus opacum
Atrainficit caligine:
Sic interveniens hominum sapientia, purum
Ecclesiae infuscat jubar.

21. Luna a Sole illuminata graviditatem panumque adfert: et Ecclesia Solis illius coelestis atque Spiritus sancti radiis accensa se suosque silios fructibus justitiae gravidos plenosque reddit.

22. Vario suo motu, ortu, obitu, accessu, ad Solem et recessu, Luna quosuis corporum humanorum, animantium, plantarum humores nec non marium aestus, fluxus et refluxus, varie movendi, augendi, minuendi, concitandi sedandi, maximam vim obtinet. Sic Ecclesia, verbi et Saramentorum administratione hominum mores et affectus varie commovet, buc vel illuc flectit, modo concitat, modo sedat, et tranquillat. 23. Plinius lib. 2. cap. 8. Omnia maria, inquit, plenilunio purgantur. Et tumidum vastumque mundi pelagus Lunae mysticae, seu Ecclesiae, pleno lumine, quod est verbum Dei, optime purgari potest.

23. Omnium stellarum errantium Luna est humillima, novissima, infima, terraeque proxima: sic regni Christi, hoc est, Ecclesiae, prae caeteris mundihujus regnis et imperiis maxima est interris humilitas, vilis et multum abjecta conditio.

24. Actionum et quorumvis operum, praesertim rusticorum, Luna est moderatrix optima; ita ut alia quidem Luna crescente, alia senescente, alia plenilunio, alia interlunio commode fiant, de quibus vide Plinium libro 18. capit. 31. 32. et rerum rusticarum scriptores. Formica quoque, ut notae Plinius libro decimo octavo, capite vigesimo nono, animalculum vel insectum, interlunio quiescit, plenilunio etiam noctibus operatur. Eodem modo Ecclesia humanarum actionum optima certissimaque rectrix atque gubernatrix censeri debet, nempe propter sacrum divini et sacramentorum ministerium illi commissum, ad quod tanquam regulam et normam rectissimam illae dirigi debent. Et ut alia opera novae Lunae, alia senescenti conveniunt; ita aliae ceremoniae, alii ritus, antiquae illi, quae Christi in carne adventum praecessit, alii novae, quae post illius in coelos ascensum extitit, congrui sunt et consentanei.

25. Neomeniae, id est, Novae Lunae, seu Novilimii festivitas olim Judaei secundum Deilegem sacra fuit, quando Luna inno vari incipit, et Soli proxima est penitusque conjuncta. Sic, ut D. Augustini


page 088, image: cs088

verbis utar, quando Soli jnstitiae Christo Ecclesia, quae lumine ejus repletur, juncta fuerit, et penitus ei adhaeserit, ita ut secundum Apostolum, qui adhaeret Domino, unus cum eo fiat Spiritus, tunc festivitatem aget Neomeniae. Nova enim efficietur, quum abjecerit veterem hominem, et induerit novum, qui secundum Deum creatus est, atque ita merito innovatione solennitatem, quae est. Neomeniae festivitas, gerit. Tunc denique est, quando neque videri, neque comprehendi potest humanis aspectibus. Anima enim quum tota se sociaverit Domino, et splendorilucis ejus tota consesserit, nihilque omnino terrenum cogitat, nihil mundanum requirit, nec hominibus placere studet sed totam se sapientiae, totam lumini, totam calori sancti Spiritus mancipaverit, subtilis et spiritualis effecta, quomodo cerni ab hominibus, aut ab humanis potest affectibus comprehendi? Animalis enim homo intelligere et discernere non potest spiritalem, et ideo dignissime diem festum aget, et hostiam Neomeniae Domino, utpote per ipsum innovatam, jugulabit.

ECCLESIA Dei.

QUia inter germina excellit vitis, est quaedam singularis analogia seu similitudo spectanda inter vineam et Ecclesiam, ut quae naturam et conditionem Ecclesiae nobis propius aliquanto depingit. Semel consideremus etiam hujus similitudinis partes in scriptum potissimum expressas.

1. Stirpes vulgo nascuntur multae in Sylvis, montibus, campis, et aliis locis publicis, quae certum possessorem aut Dominum non habent. Vinea vero quemadmodum et horti, non est nisi certi alicujus Domini. Sic Ecclesia est populus a Deo adoptatus atque redemptus maximo pretio, hoc est, sanguine filii Dei unigeniti, ut sit ipsius domus, hortus et vinea propria: non sit sicut liae gentes in mundo, quae sunt absque Christo, alienia Republica Israelis, extranci a pactis promissionis spem non habentes et Dei expertes. Ephes. 2. Sola Ecclesia adorat quod scit, aliae gentes adorant quod nesciunt. Joan. 4.

2. Vites in vineis, non ut aliae stirpes, sua sponte proveniunt, sed oportet cas studio et labore plantari singulas. Sic non fiuut homines Ecclesiae membra, nisi a Deo illi inserantur, per verbum et Spiritum Dei regenerati, ut dictum est, Qui non ex sanguine, neque ex voluntate carnis, ne que ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Ioan. 1. ltem, Omnis plantaquam non plantaverit, pater ille meus coelestis, eradicabitur. Matth. 15. Et tamen ad hanc plantationem vincae suae, hoc est, conversionem hominum ad se utitur Deus ministerio Ecclesiastico: unde dictum est, Isai. 51. Posui verba mea in ore tuo ad plantandum coelis. Et 1. Cor. 3. Ego plantavi, Apollo rigavit, etc.

3. Vinea, postquam plantata est, prue aliis fundis requirit diligentem, laboriosam et assiduam culturam, si debeat afferre fructum. Sic et Ecclesiam non satis semel colligi, sed oportet excoli, et excolitur a Deo assidue, variis operis, hoc est, mediis et adminiculis ad veram pietatem in ea conservandam indiget assidua doctrina, admonitione, hortatione, correctione, consolatione verbi Dei: diligenti inspectione totius corporis et singulorum ejus membrorum: indiget praeterea scholis et studiis, indiget hospitiis et magistratibus, qui disciplinam et ordinem politicum tueantur, etc. Indiget etiam castigationibus divinis, et crucis exercitiis. Sine his quippe facile sylvescit et degenerat, ut ad frugem non perveniat. Ideo tam multis ornamentis et beneficiis spiritualibus et corporalibus, Eccl siasticis ac politicis, excultus a Deo fuit populus Israeliticus, Sicut enim plantationem, sic et culturam Ecclefis Deus persicit, opera ministerii et aliorum instrumentortum, quibus utitur, ad salutem nostram perficiendam: ut dictum est, 1. Cor. 3. Dei cooperarii sumus. Dei agricultura estis, etc.

4. Requirit praecipue vinea solum, coelum et tempestates commodas: sine his enim experimur nimis saepe aut nullos aut non bonos fructus eam edere: sic Ecclesia sine Spiritus, emolliente et foecundante corda nullos adfert fructus Deo gratos. Deus est, teste Apostolo, 1. Cor. 3. qui dat incrementum, plantans et rigans nihil est sine illo.

5. Vinea potissimum est obnoxia injuriis et insidiis bestiarum et furum: ideo requirit diligentem custodiam. Sic Ecclesiae multa sunt pericula a diabolo, a tyrannis, ab haereticis, ab impiorum malis exemplis et illecebris muadi. Itaque indiget perpetua Dei, et piorum ministrorum et magistratuum custodia et vigilantia, ne qua in eam irruptio et ejus vastatio fiat.

6. Vineam oportet esse non confusam et perplexam instar Sylvae, sed bene ordinatam et disposiam, unditam


page 089, image: cs089

undique perspicuam et perviam. Sic in Ecclesia Deus vult esse disciplinam et ordinem, non autem dissolutionem et confusionem: Sicut dicitur 1. Corinth. 14. Omnia decenter fiant et ordine. Non enim est seditionis auctor Deus, sed pacis, ut in omnibus Ecclesiis sanctorum. Itaque aliae gentes et sectae, in quibus idololatria, impietas et omne genus flagitiorum, licet ac regnat, collatae ad Ecclesiam, sunt veluti densae et asperae sylvae, dumeta, semiceta, et ferarum lustra, collata ad hortum seu vineam pulchre ordinatam.

7. Ligoum vitis est admodam infirmum, humile et vile, ac nisi uvas gignat nullum habet asum oisi cobustionis: cum alia ligna, praesertim Sylvestria, sint firma, ptocera, pulchra, ad aedificia et alios nsus hominum idonea. Sic Ecclesia est infirma, vilis et contem ptibili in mundo, cum impii potentia et opibus, et gloria mundana floreant. Hanc collationem facit Deus, Ezech, 15. sic loquens de suo populo: Quid est lignum vitis prae omni arbore ramosa, quae est inter arbores sylvae? Assumatur ex eo lignum ad formandum opus: An sument ex eo vel paxillum e quo suspendatur ullum vas? Ecec in ignem conjicitur ad consumptionem.

8. Vtcumque autem sit vitis lignum vile, tamen gignit prae stantissimum et sua vissimum fructu, cum aliae urbores syluestres procerae et validae, aut sint infrugiferae, aut fructus earum nihil sint collati ad fructum vitis. Sic Ecclesia producit fructus pulcherrimos et sua vissimos Deo et hominibus, officia nimirum dilectionis et pietatis erga Deuan et proximos, et erga omnes; sacrificia laudis, vetam in vocationem et celebrationem Dei, qui fructus non interit, sed in vita aeterna demum perficitur. Coutra vero impii nullos bonos fructus Deo ad vitam, sed duntaxat diabolo et carni ad mortem proferunt, Rom. 7. Quem fructum habebatis ex iis, de quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est. Nunc vero liberati a peccato, mancipati autem Deo habetis fructum vestrum in sanctimoniam: finem autem vitam aeternam. Item mortificati estis legi in corpore Christi ut fructum feramus Deo. Quum enim essemus in carne, affectiones peccatorum vigebant in membris nostris ad fructum ferendum morti.

9. Ideo sicut inter fundos preciosissima et charissima possessio est vinea: sic Deo charissima et in conspectu ejus preciosissima est Ecclesia: non sua dignitate et merito, sed Dei gratuita misericordia, qui ex hoc vilissimo, et perse inutili ligno, suavissimum suae laudis fructum vult educere. Ideo ab Ifaia cap. 5. vocatur planta deliciarum lehovae.

10. Sicut in vinca sunt vites et palmites, ac nisi palmites in vite maneant, non possunt fructum afferre: Sic in Ecclesia est unica vitis per totam vineam Domini extensa, cujus palmites sunt omnes fideles ab initio mundi usque ad finem: et nisi maneant insitihuic viti, fructum non ferunt, sed exarescunt, Ioan. 15. Ego sum vitis vera, vos palmites. Sicut palmes non potest ferre fructum a semeripso, id est, nisi manserit in vite, ita et vos nisi in me manseritis, etc.

11. Sicut in vinea palmites alii sunt vegetes et fructiferi qui excoluntur et foventur: alii sunt steriles et superflui, qui vel alias, vel in pampinatione defringuntur et abjiciuntur, ne fructum aliorum palmitum impediant: sic in Ecclesia sunt alii electi et vere sancti, et Christo vereper fidem et Spiritum ipsius insiti ex ipso vitam et vigorem haurientes, quo fructum Deo placentem producunt: hos Deus fovet et servat, et magis ac magis erigit et confirmat ad vitam aeternam. Alii vero sunt hypocritae, qui ligno et foliis quidem luxuriant, id est, speciem filiorum Deiprae se serunt, et eorum nomine gloriantur, sed fructus pietatis veros non asserunt. Hos tandem Deus tollit ex Ecclesia, et in ignem aeternum ab jicit, Ioan. 15. Pater meus est agricola: omnem palmitem in me non ferentem fructum tollit: et omne qui rert fructum purgat, ut plus fructus adferat. Item, Nisi quis in me manserit ejectus extravineam statim ut palmes arcscet. Deinde coguntur isti palmites, et in igne abjiciuntur.

ECCLESIA Christi Catholica. Membra vera Ecclesiae.

1. IUdae a inclita est vel magis palmis, teste Plinio, lib. 13. cap. 4. Sed Ecclesia Catholica amoenissimum Iesu Christi Palmetum est, quod passim in orbe terrarum plantatum est illius manu.

2. Palma, Hebraeis Thamat, Graecis [gap: Greek word(s)] salsum solum diligit: ergo ubi non est tale, salem aspergunt, non tadicibus, sed paulo longius amandando ut ex Theophrasto annoravit Ruellius de Natura Stirpium, lib. 1. cap. 108. Homo autem justus, Sapientiae sale respersus, dictis et factis id profitetur quod


page 090, image: cs090

sibi haec dicta voluit: nam omais homo igne salietur, et omnis oblatio sale salietur. Bonus est, sal: si vero sal insul sus fuerit, quonam ipsum condietis: Habete in vobis ipsis salem: et pacem habete inter vos mutuo. Mirc. 9. 49. 50. Icem, Col. 4. 6 Sermo vester semper cum gratia sit sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.

3. Afimo Palmam magnoper abhorrere quidam perh bent. Spiritualis Palma, videlicet sancta Ecclesia, peccatorum sordibus, ceu teterrimo simo, gravissime offenditur, Novit enim sibi praeceptum, Purgemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem cum timore Dei, 2. Corinth. 7. 1. Item, Apocal. 22. 11. Qui nocet, noceat adhuc: et qui sordidus est, sordescat adhuc: et qui justus est, justificetur adhuc: et sanctificetur adhuc.

4. Comam palma habet in Cacumine circumtensam, ramos in digitorum morem protensos: ac ejus tructus, quod digitis similes sint, palmulae, dactyli dicuntur. Homo justus puras supplicesque palmas ad Deum tendens preces per fidem concipit, et in Spititur ac veritate Deum patrem adorat, non iguarus sententiae distichi Gregorii Nazianzeni,

Non opus est manuum melius quam tendere coelo
Castas et toto jungere corde preces.

Seu, eas legibus divinis praestandis prompte et dextre adhibere.

5. Ex urbano genere (ait Ruellius, veterum physiologorum sententias repetens) perpetua fronde pubent Olea, Palma, Laurus, Myrtus, etc. Idem et de justis hominibus, qui constanti houore virent, dicitur, ut testantur haec dicta: Ego tamen ero sicut olea viridis in domo Dei: speto in bonitate Dei in saeculum et perpetuo, Psal. 52. Iustus ut Palma germinabit, Item: etiam germinabunt in senectute, pingues et virides erunt, Psal, 92. 12. 14. Ponam in deserto Cedrum, lectissimam Cedrum, Myrtuque et arborem Oleosam, etc. Isai. 41. 19. Sic autem allegorice nominat praestantissimos quosque in Ecclesia homines. Pro spina alba ascendet Abies, et pro urtica ascendet Myrtus, Isai. 55. 13, hoc est, noxiis et improbis hominibus divinitus extirpatis et submotis, substituentur salutaria et utilia Ecclesiae organa, ad Iehovae laudem, et aeternum beneficentiae ejus signum ac monumentum.

6. Palma gaudet riguis, totoque anno bibere quum amet, anno sitientisqualidoque laetior est. Iustus gaudet ea rigatione de qua dicitur, Ego plantavi, Apollos, rigavit, sed Deus dedit incrementum, 1. Corinth. 3. 6. Item Isai. 8. 11. Deducet te Iehova semper et saturabit in siccitatibus animam tuam offaque tua impinguabit: et eris velut hortus irriguus, ac veltui scaturigo aquatum, cujus a quae non deficiunt. Idem in medio arffictionum aestu spe gaudet, et gloriatur in oppressionibus, Rom. 5. 3. ac cum Apostolo, 2. Corinth, 4. 89. ait, In omnibus premimur, at non coarcta mur: hasitamus, at non prorsushaeremus. Persecutionem patimur, red in ea non deserimur: de jicimur; at no perimus.

7. Folia fructum, germina propemodum cacumine gestat Palma: quippe cum vis tota genitalis in ejus verrice resideat: quare de cacuminata moritur, nec (tanquam esset adusta) germinat. Pius in Christo Iesu, Capite suo, summum decus obtinet, et fructus bonotum operum profert: sine Christo nihil potest faccre. Ioan 15. 2. Bene autem habet, quod unum cum Christo sesu factus nunquam ab eodem sejungi potest. Rom. 8. 38. 39.

8. Ut autem, Aristotele et Theophrasto attestantibus, Palma victoriae Symbolum est, nec cedit oneri, quamlibet ingenti, nec intra flectitur, sed contra pondus resurgit: ideoque fere in coronariis certaminibus aliud praemium quam palma non dabatur. Sic de justis dicitur, Quicquid natum est ex Deo, vincit mundum: et haec est victoria quae vicit mundum, nempe sidesnostra, 1. Iohan. 5. 4.

Pressa sub ingenti ceu pondere Palma virescit,
Sub cruce sic florent dedita corda Deo.

9. Palmae translatu gaudent, quanquam in Graecia loci mutatione sterilescant. Iusti laetantur, se translatos esse ex morte ad viram, 1. Iohan. 3. 14. Numquam, nusquamgentium, fiunt in frugiferi: quia Christi consortes facti a Spiritu ejus reguntur et ad omne opus bonum iostructi fiunt.

ECCLESIAE Cives.

HIacynthos AEthiopia mittit et Chrysolytos aureo colore tran lucentes, quisunt in sereno perspicui, in nubilo obscuri. Ecclesie civibus diversum quiddam praestat Dei benignitas, ut nimirum


page 091, image: cs091

etiam tempore nubilo nitescant, et per aerumnas decus suum proferant, glorienturque sub spe gloriae Dei, et in medio pravae nationis splendeant ut luminaria in mundo.

ECCLESIAE Dotes.

AMethistus purpurei est coloris, mixto colore rosae et violae, ut ait Hieronymus. Ecclesia non est ebria opinionibus humanis voluptatibusque, sed tenax sanae doctrinae, sobria, temperans ac sanctimoniae documentorum decora cum spirituali fragrantia conjungit.

ECCLESIAE Dei gloria.

VTeximias et pretiosas esse debere dotes pectoris ejus qui legali sacerdotio legislator Deus ostenderer, in pectorali Aronis extare et conspici voluit duodecim pretiosos lapides, Pyropum videlicet, Topazium, Smaragdum, Chrysoprasum, Sapphirum, Adamantem, Cyanum, Achaten, Amethystum, Berillum, Thalassiam, Sardium, Iaspidem, Exod. 39. Sacerdos legalis typus suit aeterni Sacerdotis Christi. De Ecclesiae militantis gloria ait Deus per Prophetam. Oafflicta, proceliis agitata, consolatione destituta. ecce ego collocaturus sum cum ornamento lapides tuos et fundaturus te Sapphiris. Disponam Pyropo specularia tua, et portas tuas lapidibus carbunculi: denique totum terminum tuum lapidibus delectantibus. Et erunt omnes filii tui edocti a Domino, amplaque pax filiorum tuorum, Esai. 54. Scicentia vero et conscientia bona in Christo acquiescens. Deinde sancte Deo inserviens, per pretionssimum aedificium delineatur. Sed de triumphante in coeris Ecclesia, qae libera plane est et Ierosoly a coelestis nominatur, magnus Theologus ditit, Apocal. 21. Etatautem structura muri ejus ex Jaspide, etc. Vide etiam cap. 22.

ECCLESIA militans.

1. Balsamum, inquit Dioscorides, arbuscula magnitudine violae albea, aut pyxacanthae conspicitur, folia habens similia rutae, multo tamen albdiora et magis semper virentia. Ecclesia in his tetris specie humili et depressa est: sed tamen lucc Dei plena, castimoniaeque amantissima, quibus nominibus longe praecellit acuentes lumine rutas carnisque impuras flammas restinguentes. Commendat autem eandem et niveus ille piorum condor, et semper vitens sanctificationis decus.

2. Omnibus (ait Plinitis) odoribus praaefertur Balsamum, vni terrae Iudaeae concessum, quondam in duobus tantum hortis, utroque regio, Dioscorides etiam in AEgypto nasci adfirmar. Militans in his terris Ecclesia, hoc quidem tempore, in Germaniae, Bohemiae, Poloniae, Hungariae, quibusdam partibus, in quibus cirea persecutionis aestum, Christum crucifixum, una cum Anglicis, Scotis, Danicis, Heiueticis Ecclesiis profitetur, tanquam in pacata Iudaea; eadem, in regno Gallig et in Belgio, inter media arrua; velut in AEgypto, nascitu et succrescit, tanquam ioter spinas lilium. Emicat autem [gap: Greek word(s)] et sinceritatis doctrinae coelestis decus in iis maxime Ecclesiis, quae persecutionis aestum et pondus sustinent.

3. Xylobalsamum vocam Graeci fruticem, sarmenta, surculos. Constat Paulum Apostolum Christi appellatione collective quandoque sumpta, et Christum, qui vitis, qui [gap: Greek word(s)] est, et nos, qui surculi insititii sumus, designare. Sumus igitur et nos, qui de plenitudine ejus omnes accepimus, balsam surculi. Nostr itaque fuerit in eo manere, vivere, fructus ferre.

4. Carpobalsamum iiden vocant fructum Balsami. Ecclesia fructus Spiritus fert charitatem, guaudium, pacem. lenitatem, benignitatem, fidem, mansuetudinem, temperantiam.

5. Opobalsa mum, Balsamelaeon, Balsaminum, succum illum oleo similem vocant, qui ex imis Balsami frutieis partibus scarisicatis profluit: ut post Aetium caeterosque docuit Ruellius. Diversum quiddam Ecclesia accidit, atque frutici Balsami. Nam illa e supernis a Chrtsto capite, inquo omnis boni plenitudo est, tanquam e fonte inexhausto, Balsamelae on Spiritus sancti gratis accipit et eode recreatur et vivificatur.

6. Xylobal samum, ait Dioscorides, probatur, sirecens et tenuibus sarmentis praeditum, et fulvu ac odoratum, ut parum Opoalsami odore spirer. In Ecclesia nova Creatio et regeneratio viget, eade contenta est initiis gloriae divinaeac dum utitur fideli eorum ministerio qui Christi bona fragrantiae


page 092, image: cs092

sunt, fruitur victimae Christi [gap: Greek word(s)] omnium fragrantissim et efficacissima, ad recreandum, et refocillandum novum hominem.

7. De Carpobalsamo scribit Dioscorides, pernecessarium ejus usum esse: eligendum vero flavum, plenum, magnum, gravem, in gustu mordentem, fer vorem inducentem, et moderate Opobalsamum spirantem. Ecclesiae maxime prosantea dona Spiritus sancti, quae carni quidem mortisicandae, Spiritui autem vivificando, zelo cum sciemia conjuncto excitando, conducunt, et Spiritus sancti unctionem maxime redolent

8. Opobalsamum in caniculae ardoribus excipitur, ferreis unguibus arbuscula incisa, ut ait Dioscorides. Sed Plinius econtra, Inciditur, ait, vitro, lapide, osseisve cultellis, ferto laedi vitalia odit. Incidentis manus librantur artifici temperamento, qui ultra corticem violet. Ecclesia, ut vivum et efficacem Dei sermonem penetrantiorem esse quovis gladio ancipiti, ac pertingere usque ad divisionem animae simul ac spiritus, vitalia tamen non laedera; si malas cogitationes concupiscentias et opera carnis praescindi experitur: et quidem in ipsis tentationum ardoribus lacrymas per sidem fundit quarum magnum est precium apud Deum, usus magnus.

9. Praecipua, inquit Plinius, gratia lacrymae, seccunda semini, tertia cortici, minima ligno. In Ecclesia discrimina sunt donorum, sedidem Spiritus: discrimina ministeriorum, sed idem Dominus: et discrimina facultatum, sed idem Deus.

10. Balsaminum variis modis vitiari docent Physici. Sed militans Ecclesia a Christo ita regitur ut Spiritus sancti ductum sequens, sicceritatem suam incorruptam retincat, in doctrina fidei, charitatis, spei; in liturgia divinitus praescripta, in pietatis studio, in exereit ationibus deique corporalibus.

11. Summa Balsamelaei probatio est, teste Plinio, ut lac coagulet, et in veste maculas non faciat, Ideo mirum non debet videri, quod ea Sacerdotis summi vestem respersam legimus. Ecclecsiam aspersio sanguinis Christi, qui illi Balsamelaei loco est, non contaminat, sed ab inquinamentis peccati emundat.

12. Commemorabile autem est quod ait Plinius Saeviere in eaudem Iudaei, sicut in vitam quoque suam. Contra defendre Romani, et dimicatum pro frutice est. Quoties autem factum est ut quum Pseudo christiani Ecclesiae arma intulissent. Turcae aliud spectantes, id ipsum armis correptis sedarent[?]Annon etiam hac aetate, impiorum [gap: Greek word(s)] aemulationes, irae, digladiatio, Syncretismi, eorundem [gap: Greek word(s)] Ecclesiis Dei et quibusdam earum fihis nutritiis, respirandi, animum et vires colligendi ansam praebuerunt?

13. Scribit Theophrastus, colligi lacrymam, et in caudice et in parte superna, subsidere quum aestus maxime angit: id fieri aestare tota: sed quod manat non esse multum: vix enim toto die concham posse impleri. In Ecclesia militante summi et infimi ordinis homines, in oppressionibus, quando eae maxime fervent fundunt fragrantes ad Deum preces et gratiarum actiones et confessiones, quibus Deo debita gloria tribuitur.

14. Negat Theophrastus sincerum Balsaminum exportari et Graeciae vendi: et hodie Turcis tribuitur, quod illud ob invidiam exportari et Christianis vendi non patiantur. Sed vera Ecclesia non soler [gap: Greek word(s)] sermonem Dei, sedut ex sinceritate, sed ut ex Deo in conspectu Dei, de Christo loqui: contra quam Pseudecclesia agit.

15. De virtute medica lacrymarum Balsami. Dioscorides scribit, vim efficacissimam habere, quum sint calidissimae: detergere ea quae pupillis oculorum tenchras effundunt: rigores solucre: purgare ulcera: vim concoquendi habere: mederi iis qui aconitum cum lacte biberunt, aut a serpentibus lae, si sunt morsu venenato. Sanguis Christi Ecclesiam illuminat, ejus enim fusi merito etenebis in lucem producta est: Sanguis Christi emollit corda, ut apta fiantad motus Deo placentes: Sanguis Christi purulentiam et sordes peccatorum nostrorum detergit: Sanguis Christi antidotum nobis est adversus antiqui draconis morsus et vires.

16. Negat Hieronym. Balsa minum quaestus causa Tyriis vendendum. Negat et Ecclesia Religione quaestui servier debere, aut sanctum canibus dandum, aut Margarita ante porcos projiciendas esse.

17. Paulanias in Baeoticis hisoriam viperarum describens, ait eas versari circa Balsamum, delectari


page 93, image: cs093

ejus umbra vesci succo ejus suavissimo, ac eo nomine venenum earum temperari unguento maximeo dorato ut ex lethifero mitius fiat. In externa societate, quam multas viperas ferre cogitar Ecclesia? Quam multi in bonis Ecclesiasticis deliciantur, qui non tantum sunt inutilia pondera Eclesie, sed etiam vera progenies viperarum? Quam multos sanctos homines hae vipere mordent? Sed bene habet, quos illos sanat, has perdit, omnipotens ille et verax filius hominis, cui pater omne judicium commisit.

18. Iuxta mare mortuum, inquit Cedrenus, [gap: Greek word(s)] . Et in his terris jaxta mundanos homines, mortuos in offensis et peccatis, Ecclesiae militantis membra sparsim crescunt, virescunt, fructus ferunt, Christo Jesu dominante et ovile tuente medios et infestissimos hostes.

19. Myrtus, Theophrasto auctore, Oleae inter caetera, si generationem spectes, similis, et ligno et tamo provenit, et semper viret. Ecclesia nascitur ex immortali verbi divini semine, et Christo (qui peccata illius pertulitin corpore suo super lignum, 1. Pet. 2. 24.) inserta, in eodem manet, vivit, viret.

20. Idem Theophrastus lib. 6. de causis Plantarum. c. 22. de eo asserens, cur odoratis insit acrimorum quaeedam, aut pinguedo: (ait) Myrti odoratus, et ea quoque aliquem odorem reddit. Illud permirum; quod anno squallente Myrti maxime odoratae surgunt. Est et Ecclesiae et in ea docentibus sua quaedam [gap: Greek word(s)] seu bona fragrantia, de quadicitur: Odor vestimentorum tuorum, velut odor Libani, Cantic. 4. 11. Mandragorae dederunt odorem, Cantic. 7. 13. Item, Christi bona fragrantia sumusi. 2. Corinth. 2. 15. fragrantia autem haec in adversis, quando fidei virtus confessione dedaretur, maxime spargitur et Deo ipsi ac piis hominibus gratissima est.

21. Myrti amant umbras. Ecclesiae cordi est un, bra. de qua dicitur, habitans in latibulo Dei excelsi, in umbra Omnipotentis commoratur. Item, Ichova est custos tuus. Jehova est umbra tua, Ps. 91. 1. et 121. 5.

21. Myrto corticem si detrahas, perit. Ideo Theophrastus, Oleae, ait, ac Myrti corticem nequaquam detrahendum existimant: obsepit enim conservatque arboris vitam. Sic nuptialis illa vestis, qua clecti in Baptismo vestiti. Christum ad sanctifi cationem induerunt, neutiquam illis detrahenda, ne emoriantur.

23. Diligit purgationem Myrtus. Theophrastus ait, purgatione myrtum et Oleam maxime egere, Androtion auctor est. Erenim quo pauciora reliqueris, melius gerrninant, fructumque copiosius praestant, excepta vite. Ecclesia et singuli sancti militantes, circumcisione cordis, aurium labiorum, purgantur, mortificata carne, et abjectis terrenis cupiditatibus in Christo manentes, probeque purgati, fructum copiosum ferunt.

24. Myrtus frigore facillime laeditur: quia et ipsi ramuli tenues tenellique sunt, et tota arbor minus calida est. Ecclesia. refrigescente quorundam charitate, admodum citoque afficitur et laborat, sed tamen in vivis Christi membris flammas sancti amoris non plane extingui, interdum autem vehementius inardescere sentit.

25. Nigredo quaedam est in Myrto, quo nomine opacam umbram praebet. Canit et Ecclesia, Cantic 1. 5. Nigra sum, at desiderabilis.

27. Non deeidunt folia Myrto, perpetua fronde pubenti: ac ejus folia augnsta et disposita Plinius esse ait. De Eccle sia et ejus civib. dicitur, est tamquam arbor plantata se cundum fluenta aquatum, quae fructum suum dabit in tempore suo: folium ejus non marceseet: et quicquid facit prosperum est. Psal. 1. 3.

1. Haleyon, ait Basilius in Hexamero quaedam est avis, marimaximopere gaudens. Haec foetificare secundum littora solet, ovis in ipsa arena positis circa mediam bromam, quum crebris saevientibus flatibus, vehememibusque procellis agitatum volvitur ad littora vastum atque illiditur mare, Attamen silescunt tum omnes venti, quiescunt undae, tumida aequora placantur, septem totos dies, quum incubat Halcyon. Tot enim duntaxat dies ipsam soos exeludere pullos ferunt. Sed quum et victu ipsis sit opus, alios pro incremento suae prolis benefi centissimus ipse Deus, huic tam exiguo praestit animali serenos iridem septem tranquillosque dies. Id omnes etiam Nautae sciunt, et Halcyonides illos dies nuncupant.


page 94, image: cs094

2. Enim Vero non sunt quidem omnia Naturae parturientis opera allegorice nobis interpretanda: quum vel eorum historia nos hortetur ad laudes potentissimi, sapientissimi, moderatissimi et optimi conditoris concelebrandas. Quia tamen vere dixit beatus ille Martyr Christi Cyprianus: dum in arbores et vites, quas videmus, oblectante prospectu oculos amoenamus, animam simul et auditus instruit, et pascitur obtutus: quid obstat quominus Basilii, Ambrosii, et aliorum exemplo, histo riam Halcyonum, ut ea vere ab Aristotele tradita est, transferamus ad Ecclesiae militaiitis picturam, quae de multis bonis rebus nos commoncfacit?

3. Boni consulit militans Ecclesia, quod juxta tempestuosi hujus mundi mare, decumanosque fluctus. extrema omnia minantes, hospitiola quaedam, divina providentia, sortita est. Scit enim sibi etiam in aerumnis Deo obediendum esse: laetatur tamen, quod supra petram extructa, nullis ventorum procellis, nulsis imbribus et fluctibus superari potest: non enim vel inferotum portae ad versus eam praevalebunt.

4. Ut autem Halcyon asperrimo anni tempore, dum si igus maxime saevit, ovis incubat et ea excludit mari quiescente: sic periculosissimis turbulentissimisque temporibus nihilominus repressa, quum opus est, pelagi mundani tempestate, electi renascuntur per aquam et Spiritum, et a Domino quotidie adduntur Ecclesiae qui salvi fiunt.

5. Quum autem renatis alimento opus sit, ut adolescant in cum per omnia qui est Caput, nempe Christus; scut pujlis Halcyonis semper alii dies conceduntur, ut probe nutriti crescant: sic Ecclesia alitur pane vitae, vivifica (inquam) Christi carne quae pro mundi vita est tradita, ut illa in Christo crescat. Hanc autem alim oniam Mundus Ecciesiae, velit nolit, relinquere cogitur, ut ea vitae terne consors sit.

6. Ut autem Nautae dies Halcyonides observant, et iisdem navigationes necessarias instituunt: sic Dei cooperarii, Ecclesiae fidi et prudentes Pastores et Doctores, signa temporum, inter quae sunt et publicatum tentationum initia, media, fiues, et eventus, diligenter observant: ac induciarum tempore ad nova certamina sese praeparant. In ipso autem certamine, side et spe seipsos et alios crigunt.

7. Addidit autem Basilius supetioribus exhortatiunculam ad precationem fidei, dicens: haec illis orationis expertibus commoda divina providentia praestas, ut inde quasi lege tibi sit starutum, ea re semper a Deo, quae ad salutem tuam pertinent postuiare. Quid quaeso a Deo tui causa non fucrit exorabile quem ad imaginem ipse similitudinemque suam ereavit: quandoquidem alitis tam exiguae gratia, mare tam vastum, tam terribile saevuraque, tranquillum esse media bruma, juflum detinetur atque quiescit?

8. Sedenim haec ii demum credunt, qui Halcyonis in cordibus suis, vera (inquam) animi tranquillitate giudent. De ea autem dicitur Rom. 8 Iustificati fide, pacem habemus erga Deum, per Dominum nostrum Jesum Christum: gloriamque non solum sub spe gloriae Dei, sed etiam in oppressionibus, scientes quod opptessio patientiam efficiat, patientia vero ex perientiam, experientia vero spem non pudefacientem.

ECCLESIA militans.

1. PSalmo 73. 19. 20. confertur Ecclesi ain his terris militans, Deo catissimae, apud eum gememi, et hoc unum suppli citer petenti Turturillae, ue pro derelicta habita, accipitri lanianda et devoran da tradatur. Fatetur se esse cougregationem pauperum et miserrimorum in his quidem teris, de qua sit actum, nisi Deus cum vora et aeterna gratia ejus memor sir. Allegat autem illa tum foediis gratiae, quo quum Deo juncta sit, ob liujus veritatem et virtutem bene speret: tum tetram illam terrae faciem, quae quum sit latronum et grassatorum latibulum facta, a justo Deo sit ivacuanda et desolanda. ut Ilaiae 24. 1. dicitur.

2. Aristoteles de histor. animal. lib. 5. cap. 13. Turtures, ait, minimi inter omnes cohmbas. Ecclesia inermis (si carnalia arma spectes, inter aspides, Basiliscos, et leones incedens, sec maguitudine, netime, o parve grex nam visum est Patri vestro dare vobis regnum.



page 95, image: cs095

3. Inter mundas volucres, quibus criam in sacrificiis locus olim erat, Turrares et Columbaesunt. Sancta est et Ecclesia, quam dilexit Christus. et semetipsum exposuit pro ea, ut eam sanctificaret purgans lauacro aquae per verbum, etc. Ephes. 5. 25. 26.

4. Turtur est avis simplex innocens, nec tamen prudentia detituta. Tota Ecclesia, Christi dictum amplectens, temperamento simplicitatis et prudentiae delectatur, et id sibi a Paulo dictum intelligit, volo vos sapientes quidem esse in rebus bonis: innocenies vero in malis. Rom. 16. 19.

5. Noti sunt versus de Columba, quibus Turturis quoque natura maxime expressa videri potest:

Est sine felle, gemit, rostro non ladit, et ungues
Possidet innocuos, puraque grana legit.

Ecclesia sine felle iracundiae et amarulentiae est. Caritas enim quae non irritatur, summae ei curae est. Novit sibi dictum: Omnis amaritudo, et exandescentia, et ira, et clamor, et maledicentia, tollatur ex vobis, cum omni malitia. Ephes. 4. 31.

6. De gemitu Turturillae spiritualis, extant haec verba Cregorii in 1. Capit. Canticorum. Turtur postquam parem suum perdiderit semel, nunquam alteri se jungit, sed semper solitarie habitans, in gemitu perseverat, quia quem diligebat non inveniens quaerit. Sic sancta anima quaeque, dum a sponso suo absens est, ab ejus amore non recedit, sed in ejus de siderium. sem per anhelat, et gemit: et dum illum, quem valde diligit, non invenit, quia ab omni alieno a more se retrah t, quasi in genarum verecundia, castitatem cordis ipso habitu et actu exreriore ostendi.

7. Ecclesia autem a fremitu abstinens, gemituque content, exem plosuo pastores et Doctores monet, ut ne Periclem illum imitentur in docendo, qui tonando et fulgurando, totam miscuisse dicitur Gtaeciam. sed ut memores sint ejus, quod Bernardus sermon. 59. super Cantica his verbis monuit: Vox turtur is indicium est transactae hyemis, tempus nihilominus putationis adesse denuncians. Id juxta literam. Alias turturis vox non admodum dulce sonat, sed signa dulcia. Ipsa avicula, si emis non magnii, si discutis, non parvi precti est. Et vox quidem gementi quam canenti, similior, peregrinationis nostrae nos admonet. Illius doctoris libenter audio vocem qui non sibi plausum, sed mihi planctum moveat. Vere turtutem exhibes, si gemere doceas. Et si persuadere vis, gemendo id magis quam declamaindo studeas opertebit. Exempium sanctum in ahis multis, tum vel maxime hoc in negotio verbo effica cius est. Dabis voci tuae vocem virtutis, si quod suades, prius tibi illud cogno scaris persuasisse. Validior operis quam oris vox.

8. Aliae frugibus vivunt, inquit Aristoteles lib. 8. de histor. Animal. cap. 3. ut palumbes, columbus, vinago turtur. Ecclesia pane alitur virae quem pater dat. loan. 6. 32.

9. De. [gap: Greek word(s)] et inimicitiis quarundam avium disserens Aristoteles lib. 9. ejusdem opetis, cap. 1. Turtur, ait, cum ignaria puguat. Locus enim pascendi victusque idem est. Turtur et Luteus pugnant, occiditurque Turtur a Luteo. Ecclesiae [gap: Greek word(s)] , est, non tantum cum Caini posteritate, quae ex professo inimicicias cum ea dem exercet; sed etiam cum domesticis hostibus hytocritis, et cum iis qui ad tempus credunt: et ab his saepe sancti quidam homines jugulantur. Haec nimirum causa est propter quam multi sancti et docti viri, quanrum quidem conscientia et vocatio permittunt, illud [gap: Greek word(s)] , libeter sectantur, et ardentem illam precationem regii Prophetae re petut, Timor et tremor venerum in me, et horror me operuit; et, dixi, Quis mihi dabit alas sicut columbae: avolarem et quietem caperem. Ecce procul discederem et commorater in deserto, Psal. 55. 5. 6. 7.

10. Pecit autem compare orbatus turtur solitudinem, et in editissimorum montium jugis gemit. Vbi, ait Bernardus, regni coelorum facta est promissio, tunc intellexcrunt homines se non habere hc manentem civtatem, sed futuram inquirere tota aviditate coeperunt, et tunc manifeste sonuit in terra vox turturis. Nam dum sancta quaeque jam anima Christi praesentiam suspiraret, regni dilationem moleste ferret, desi deratam patriam gemitibus et suspiriis a longe salutaret, nonne tibi videtur vice fungigemebundae ac castissimae turturis, quaecumque anima in terra ita fecisset? Hoc quippe est quod ipsebat: Numquid possent filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Vernent aute dies quum ab est anferetur sponsus, et tunc lugebunt: ac si diceret, et tunc vox turturis audietur. Ita est, lesu bone, venerunt dies illi. Nam et ipsa creatura ingemiseit, et parcurit usque adhuc, revelationem


page 96, image: cs096

filiorum Dei expectans. Non solum autem illa, sed et nos ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei, expectantes redemptiomem corporis nostri. Hoc scientes, quod quamdiu sumas in corpore hoc, peregrinamur a Domino. Nec vacui gemitus, quibus e coelotam misericorditer respondetur, propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exurgam, dicit Dominus.

II. Brevis autem est Turturum vita, ut qui (Aristotele teste) vel ad octavum annu vivat. Sed Sanctotum vita in Christo jam abscondita, cum aeterna beatitudine et gloria conjuogeretur. Quum autem multis Sanctis, ceu Turturibus Christi, nunc idem eveniat, quod toti militanti Ecclesiae comune esse vident, ut tyrannos, ceu leones frementes, lupos ululantes, et piis anathema denunciantes, maledicos homines ceu canes rabiosos latrantes, indoctos hoines ceu corvos crocitantes, sophistas cea picas et graculos fetale canes stridentes, audire necesse habeant: e re illorum fuerit [gap: Greek word(s)] . quod S. Biblia, quae sunt [gap: Greek word(s)] , subministrant, uti, et cum Christiano poeta dicere,

Vna est in trepida mihi re medicina, Ichorae
Cor patrium, os veraae, omniptensque manus.

ELO QUENTIA.

EFfigies ejus ab ingeniosis hominibus ita depingitur. Fingunt ii statuam aeream ingentem, instar Colossi, in templo fundari, super lolida rupe, cujus in medio collocata est, fir missima basi, consistens haec statua ordine duplici columnarum forma circulari circumdata, in quibus singulis conspiciuntur imagines virorum, qui in celeberrimis linguis, quae nobis note sunt, excellucre. Is Colossus manu sinistra renet facem flammis coruscantem: in dextra vero vas plenum aquae. In ejus ore apparet aurea lingua, a qua pendent aureae catenulae subtiles. quibus ad se trahit innumeram hominum multitudinem utriusque sexus, anuexam auriculis, non vi, sed sponte, magnaque a lacritate ad ea pro perantem. Postremo, sub pedibus ejus jacent veluti dormientes, tres immanes belluae, Tigris, Aper, et Ursus. Haec tabella hieroglyphica ita explicari meo judicio poterit. Ruprs indicat robur, firmiutem, constantiam praestantissimi divinique doni, eloquentiae. Colossea statua virorum eloquentissimorum prae stantiam denotat. Sicut enim Colossus sua mole et magnitudine minores statuas longe vincit: ita hi rudiores et imperitiores multis modis auctoritate et sapientia superant, et maximo in pretio ubique terrarum habentur. Exempla occurrunt in Pericle, Demo sthene, Cicerone et aliis. De quo postremo, tamquam Romanae facundiae principe, tale extat Iulii Caesaris Monarchae praeconium, se curitatis et honoris ergo illi concessum: M. T. Ciceronem ob eximiam ejus virtutem et egregias animi dotes per universum orbem terrarum salvum esse jubeo. AErea edoquentie statua fingitur ob ejus suavem sonum orationis et diuturnitatem. Quemadmodum enim tinritus aeris harmonicus auditum mirifice oblectat, ita orationes disertae, non tam suaves autibus, quam perpetuae sunt, neque ulia temporis iniuria interire solent, non secus ac aes, quod aerugine numquam consumitur, quodque non modo seipsum, sed etiam res al as ab interitu conservare soler.

Sed quid sibi vult fax in sinistra manu? Ea sane significatur vis ardens eloquetiae, quae suis persuasionibus et efficacibus verbis lucem, detectis tenebris, praebet veritati, et sicut ignis non solum purgat et consumit obstantia quaeque, sed etiam splendore suo illustrat; ita hominum animos eloquentia illumin at, accendit, et reddit illustres, ut recta sequantur, falsa fucataque vitent ac fugiant. Quaobrem in dextera quoque ejus vas plenum aquae collocatur, indicans flumen cloquentiae et sa pientie tantam efficaciam habere, ut cupiditates pravae; et persuasiones falsae atque frivolae ab ea esuantur, et sieut incen dium aquafacile extinguantur. Porro catenulae aureae annexae linguae, attrahentes auticulis hominum multitudinem, non tristem, sed alacrem atque laetam demonstrent, salutares monitiones et doctrinas aureas, quae diserta lingua emanant, et auditores ad se melliflua oratione trahut, animosque hominum conciliant, sibique veluti perpetua serie et connexu devincunt. Hinc nimirum et et dusciplina Druydum Gallicus Hercules, dictus illis Ogmius, extitit, non solum exuviis Leoninis et clava veluti armatus, sed decrepitus, calvus, canus, rugosus magnumque hominum numerum auribus vinctorum, carenis anreis ore et lingua trahens, quibus blande comiterque arridet. Postremo tres belluae, alioquin ferocissimae, accubantes infra pedes eloquentiae, at domitae et pacatae, innuere,


page 97, image: cs097

videntur sermonis atque orari onis elegantiam et suavitatem compescere ac emollire ut plarimum, licet effe ratissimos, crudelissemos, barbaros, et truculentissimos homines. Quo consilio veteres etiam fabulam de Amphione, Orpheo et Arione, introduxerunt. Imagines in columnis linguas praecipuas, Orationis facundae instrumenta et ornamenta significant.

Sed veceres Galli sapienter elo quentiam Herculi forti, prudenti, senili experientia docto, non Mercutio imbelli garrulo, juveni tribuerunt. Siquidem facundia consuevit in senecta demum absolutum vigorem ostendere. Huic apud Graecos senis Nostoris lingua melle profluit et Trajanorum senes legau [gap: Greek word(s)] , flondam vocem edunt, flores enim illis [gap: Greek word(s)] speciatim lilia et narcissi dicuntur. O miseram Ogmium illum pharetram sagittis gravem atque humeris apratam gestare, tum arcum tensum laeva praetendere, quae omnia eloquenti viro non deesse rationes acutas, missiles, citas, quibus audientsum mentes sauciare et transfigere valeat, satis demonstrant. Addamus et sequentes ver sus ex Baccianis symbolis:

Dic, age Calliope, quid imago vult sibi? nempe est
Florida Trojanorum oratio creditur esse
Qui vetus Alcides, junior is fuerat
Ad linguam vinctos auribus ille trahit!
Olim Mercurius: nimirum dea facultas
Nec hoc est cur mirere quidem: cognatio linguae
Micendi tardoprae valet in senio.
Aurum et ipsarum cognita si tibi sit.
Mens volucris juvenum instabilisque vocata poetis:
Auro divina, ast Electro humana notatur
Et merito, at semper firmagravisque senum.
Cognito, majus quanihil aut melius.
Propterea vates Smyrnaeus mel senis olim
Fluxisse e dulci Nestoris ore canit.

Vide Alciati emblema 180. et ejus proolixam Minois expositionem, ne diutius hc retinearis.

EPICUREI Profani.

SUillum pecus, immundam, terram respicir, sordes rostro proluit et eruit. Erant sues in numero animalium immundorum, quorum carnibus Israelitis vesci non licuit. Levitic. 117. Susquoque (ait legislator) quia dividit ungulam et findit fissuram ungulae, nec ruminat, immundus erit vobis. Vox vetitatis Epicureos, verbi divini contemptores, coelestium rerum adversarios, terrenarum et foedatum voluptatum amantes porcis frequenter comparat. Vide Marth. 7. 6. et. 2. Petr. 2. 22. Apostolus coeni seu luti nomine complectitur cum pra vas ejusmodi hominum opiniones, tum multiplice impietatem divino cultui contrariam, quae ut plurimum cum flagitiosa turpitudine conjuncta est, Sapient. 14. cap. v. 22. 25. 27. tum etiam [gap: Greek word(s)] , 2. Petr. 2. 20. id est, quamcunque vitae impuritatem, et manifesta scelera, quae contra sanae rationis et conscientiae dictata designantur, totumque hominem inquinant: Matth 15. v. 10. et 11. Clemens Alexandrinus in adm. ad gentes, suillos homines prolixe exagitat, accommodata ad ipsos Democriti sententia, [gap: Greek word(s)] , hoc est, Sues magis delectantur luto, quam aqua munda, et in quisquiliis poluptate insaniunt.

2. Contra serpentum acscorpionum ictus Tripolia valere, si seminis grana viginti ex vino vel posca assumantur, vel folia ac universa herba decocta usurpentur: ac praeterea serpentem nunquam in trisoliis conspici, auctores sunt Dioscorides et Plinius. Non dissimili ratione homines Epicurei, profani, fluxis rebus luxuique potissimum dediti, ad honestis ac laudabilibus praeceptis adhorrent, ac imperitum vulgus pravis opinionibus imbutum vitiisque variis obnoxium utilissima monita virtutis ac honestatis respuit, illaque fugit. Indenatae voces sapientum, Procul este, profani, et,

Odiprofanum vulgus, et arceo:
Favete linguis.

Plato etiam, [gap: Greek word(s)] (inquit) [gap: Greek word(s)] id est, Nefas est, ad eo purum contrectari, qui purus ipse minime sit.

2. Proverbium vetus est. Nihil sui cum Amaratino. id est stolidis ac impuris vel optima sordentac displicent: non aliter ac Amaracus herba, vel Amaracinum unguentum male olet sui bestiae foetoribus sese oblectanti, et amicae luto, ut ait Horatius. Servius in 1. libr. AEneid. scribit Amaracu puerum fuisse regis unguentarium, qui casu lapsus dum ferret unguenta, majorem confusione odorem excitarit:


page 98, image: cs098

unde optima unguenta Amaracina dici coeperunt, et ideo hunc postea fabulae tradiderunt in herbam Amaracum esse conversum. Sic etiam sancta et suavis supra omnes sua vitales coelestis veritas, hominibus itri soribus, profanis, Epicuri de grege porcis est adversissima, quemadmodum suillo generi unguenta odocata. Lucret. lib. 6. De Natura rerum, ait

Denique amar acinum fugitat sus, et timet omne
At contra nobis coenum, teterrima cum fit
Vinguentum: nam setigeris subus acre venenum est,
Spurcites; eadem subus haec tam munda videtur.
Quod nos interdum tamquam recretre videtur.
Insatibiliter toti ut voluant ut ibidem.

Scribunt etiam quidam in Arabia suillum genus non posse vivere, quod ea regio sit plena odota mentorum. Unde insuper altecum proverbium enatum, [gap: Greek word(s)] , Susper rosas.

ERUDITORUM candor.

OLorem vultisidorus libr. 12. originum sic nuncupatum, quod totus sit plumis albis praeditus Graeca derivatione, cum [gap: Greek word(s)] totum significet. Exprim it autem haec avis ob suum candidum colorem apud poetas et alios (quod et Pierius testatur) animi candotem et simplicem integritatem. Eamque ob caussam hoc symbolum familiare habuit Ludo vicus de Aquino, quo ostendere voluit, eumdem animi candorem et fidem, quan majores ipsius semper erga Reges suos constanter observassent, se quoque totosuae vitae cursu religiose retenturum esse. Non minus autem spectat ad omnes viros egregios, placidis et apertis erga cunctos motibus praeditos, quive, quamum honeste possunt, qua vis in optimam partem interpretari solent. Commemorat autem Plerius Valei ianus in Hieroglyphicis, ejusmodi condidorum virotum suis tempotibus extitisse tria exempla maxime memorabilia. Iovianum nimirum Pontanum, nobilitatis Neapolitanae praecipuum, quem testantur ingenia quaevis bona et praeclara singulati animi promtitudine fovisse acpromovisse. Alterum nominat M. A. Antonium Sabellicum, ipsius Pierius Pierii praeceptorem, quem affirmat ne adversarios quidem apertos voluisse lacessere, sed potius omnes alba, ut dicitur, linea notasse. Tertius Romae fuit Pomponius Laetus nomine, re et animo erga omnes hilaris, facilis et placidus, tantum suis studiis sine injuria, immo cum aliorum multorum utilitate intentus. Utinam nostra quoque aetas talia candidissima pectora, et cygnos unius coloris plurimos proferret, minus profecto esset ubique locorum et gentium contentionum et rixatum pernitiosissimarum. Sed haec optare quidem licet, sperare vero vix conceditur.

Salvete, ingenii divum unica cura, poetae.
Pector a saluete candidiora nive.

ERUDITUS mulios erudiens.

Pleus Martius, quod Marti sit dicatus, ab Aristotele libr. 9. cap. 9. appellatur [gap: Greek word(s)] , quasi [gap: Greek word(s)] , quod suorostro arbiores (quas sub quereus nomine veteres intelligunt (tundat atque excavet. Poetae fabulitur. Picum Regem Latinorum in hancavem mutatum a Circe propter denegatos amores, quod Servius in 7. AEneid. (ubi hujus re sit inentio) ideo confictum ait, quod Picus augur esset, et domi istam, avem aleret, per quam futura noscebat. Apud AElianum libr. 1. de Animal. c. 45. Plinium et Oppianum plura de illo legimus, quomodo incavis arborum nidifiet, et foramen ab aliquo obstructum, herba nescio qua rursum aperiat. Aristoteles quidem dicit picum humi numqua consistere, sed scandere omnibus modis per arborem, aut resupinum more stellionum ingredi: et in fine addit. Iam vero mitescens quidam amygdalum, quod rimae inseruisset, ligni, ut fixum constanter ictum reciperet, tertio ictu pertulit, ac nucleum comedit, quod se quoque obserbasse aliquoties Albertus asserit. Lucas Contilis hierogliphicon illud refett esse usurpetum a quodam nobili vido, qui suum nomen dederat privatae Academiae Ticinensi, quam intelligi voluit per abiejtem semper viridem et crescentem fore quamdiu rediis solaribus illustretur, ac foveatur, in qua arbore rara haec proprietas observatur, quod cacumine illius abscisso, non raro deinceps sota arbor exarescat. Seisum vero intelligit per hanc avem, indicant se animo certo ac deliberato quasi in sinu hujus. Academiae, ex qua non exiguum suorum laborum et studiorum fructum ac praemium expectat, semper cupere permanere ac conservati. Sdditur radius astella mercuril per arborem ad stellim usque penetraos,


page 99, image: cs099

quo doctrinam et peritiam singularem hujus Academiae exprimere voluit; quod sane, ut nimis longe petitum, non omnibus probari apparet: de quo aliorum esto judicium. Nos autem cruditae Sapientiae ra diis illustratum hominem significari pico putamus, qui postea sue cruditionis multes alios tum vita voce, tum scriptis reddat participes. Vir doctissimus, qui nobis in his collectaneis ptaeluxit, Disticho mentem suam circa pici hieroglyphicam picturam sublimiore sensu patefecit.

Spernit humum picus, petit ardua sic quoque virtus.
Appetit excelsis sacra reposta locis.

EXERCITATIONIS vis maxima.

IUsius Caesar Scaligerexercitat. 232. satis breviter aves describit cornutas, hisce verbis: Insula Catigan, quae est in man Sur, aves fert gallinae magnitudine cornutas, Subtus arenas ad duos pedes ova alte condunt, ande vi solis exeludantur pulli, ut perse prodeant. Sic avis cujusdam cornigerae vel unicornis in aete eleganter incisae, ante aliquot annos medieu quidam Romanus ita descripsit: Avis haec laponica, quam hactenus a nemine visam existimo, gallo, gallinaceo aliquapto major est, toto corpore nigricans, praeterquam sub inguine, quod albis plumis est conspersum, oculis, promicantibos, collo oblongo, rostro rubro, cui ad summam parrem capitis lapidosum, oculis promicantibus, collo oblongo rubro, cui ad summam partem capitis lapidosum cornu, primum molle, dein de induresces metae instar, cui ad summam partem caoutis lapidosum cornu, primum molle, deinde induresces metae instar ceneritio colore prominet. Hujus generis duae avesmas et foemin ex Insula Japonica fuerunt transmissae Romam ad pontificem Pium V sed mas periit, foemina vero plane ciur facta diu supervixit. Haec ille. Sicuti igitur ex mollisiima cerebri materia, progressu temporis natur a producit solidum ac durum corpus (quod etiam non sine admiratione in tam vastis cervotum cornibus, quotidie observamu) ta quoque consuetudine et exercitatione assidua, virtutem nobis comparare et paniatim tanquam habitu fim iorem conquirere debemus, Ejus rei nobis Ulyssem Horat: us pulchre proponit lib. 1. Epist. 2.

Qui domitor Irosa multorum providus, urbes
Et mores hominum inspexit, latumque per aquod
Dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa
Pertulit, adversis rerum immer sabilis sabilis undis.
Sirenum voces et Circes pocula nosti.
Quae si cum sociis stultus cupitiusque bibisset,
Sub domina meretrice fuisset turpu et excorios. etc.

Et novo D. sticho hieroglyphiconillud exornatur:

Cornua cen molli nascuntur dura cerebro,
Virtutem assiduus firmat alitque labor.

EXERCITUS numerosus.

LOcustae sunt numerosi exercutus velingentis copiae hieroglyphicon, teste Scriptura S. Iudic. 65. lerem. 46. 23. Nahum 3. 17. Etapud profanos Aristophan. in Acarnens act. 1. sc. 4. De Sitalce rege Thracum loquens, dicit, ut e Groeco expressum est.

Turavit inter sacra, se laeturum opent,
Exercitu tam forti, ut hostes clamitent,
Quantum locustarum agmen in nos advolar?

Locuste enim fere gregatim, tan quam conferro agimine proficiscuntur, Proverb. 30. 27. ut nonnunquam per aera volitantes solis sulgorem hominibus intercipian: in terram demissae tegant ejus supersi ciem universam: Exod. 10. 5. et. 15. Hinc Plinius lib. 11. cap. 29. Tanto volant pennarum stridore, ut aliae alites credantur, solemque obumbrant, solicite suspectantibus populis, ne suas operiant terra, sufli ciunt quippe vires, et tanquam parum sit maria transisse, immensos tractus permeant, dira que messes contegant nube, multo contactu adurentes; omnia morsu erodenres, et fores quoque tectorum. In [?]yrenaica etiam regione lex etiam est ter anno debelandi eas; primo ova obterendo, deinde scoetum postremo adultas desertoris porna in eum qui cessaverit. Et in Lemno Insula certa mensura prae finita est, quam singuli enecatarum ad magistratus referant. Necare et in Syria militari imperio conguntur. Totobis partibus vagatur id malum, etc.

EXPECTATIO aulica.

HYginus signis coelestibus, in Hydra fabulam quandam satis festivam refert. Corvus, inquit, Apollinis tutela usus, eo sacrificante missus ad fontem, aquam puram petitum, vidit arbores complures


page 100, image: cs100

ficuum immataras, eas expectans dum maturescent, in arbore carum quadam consedit Itaque post aliquot dies coctis si cis, et a corvo plutibus eorum comesis, expectans cum Apollo, vidi cum cratere pleno volare festinantem, pro quo amisso ejus, quod diu moratus sit Apollollinem, qui coactus mora corvi, alia aqua est usus, hac ignominia illum affecisse dicitur, ut quamdiu sicut eoquerentur, corvus bibere non posset. ideo quod guttur haben pertusum illis diebus. Quam fabulam Ovidius verbose 2. fast. exponit, et hoc Disticho concludit,

At tibi dum lactens harebit in arbore fitus,
De nullo gelida fonte bibantur aquae.

Voluit autem quidam Aulicus hoc hieroglyphico aliis declarare se apud quendam principem, cuisideliter diu inservierat, nullam unquam potnisse inire gratiam, vel quicquam beneficii recipere, sed postea oblata occasione liberaliorem alium quendam herum, maturis scilicet redditis ficubus, id est, fortuna meliore aspirante nactum, tandem plenissimum laborum suorum fructum diu expectatem coepisse. Talis est querela duorum fratrum Anglorum, quam tetrasticho hoc expresserunt:

Vitam animum, operam, sumptus impendimus aulis,
Aula dedit nebis rescripta notata papyro,
Pramia pro meritis quae retributa putes?
Et fine mente sonos, et sine corde manus

Altera, Borbonii poerae non indocti:

In praedivite sum domo maratus
Sper ando, ingenueque inserviendo,
Contrivique bonos miser tot annos.
Tantorum mihi praemium laborum
Gustando mala, gratiasque agendo,
Sunt, sero sapere atque poenitere.

FAMILIARITAS adver santium vitanda.

SCriptores rei rusticae tradunt naturale odium inter filicem et arundinem intercedere, ut simul enatae non solum una alteram enecent, sed etiam vulnera alterutrius stirpe facta, contusa et imposita altera rursus sanentur. Quod etiam Cornelius Celsus hisce verbis memoriae prodidit: Pessima ex surculis arundo est, quia aspera: eademque offensa etiam in filice est: sed usu cognitum utramque adversus alterum medicamentum esse, si contrita superimponatur. Plinius vero ita scribit lib. 18. capit. 6 Filices ajunt non renasci arundine sectas, aut exaratas arundine vomeri imposita similiter et arundinem exarari vomeri imposit a filice praecipiunt. Quod ratione alimenti fieri doctissi. Costaeus lib. 11. De universa stirpium natura existimat. Filixe enim pinguia, inquit, sponte amat loca, arundo vero macris facilius provenit, quavis insuper addat, peculiarum formarum adversantem facultatum illis inesse. Admonemur hoc modo, eo rum familia ritatem nobis esse fugiendam, qui ita sint animati, ut cum illis quasi innata contrarietate nobis nihil conveniat, quique in omnibus contentiofe adversari aliis soleant: cum (fecundum Caesarem) magna ex dissensionibus incommoda oriri soleant, et apud Ciceronem libello deamiitia recte dicatur, dispares mores disparia quoque studia sequi, Hinc vulgatum illud,

Triste filex calamis, filisi quoque tristis arundo.
Qui socium cupies quarere, quaere parem.

FATUM.

HOrapollo testatut libr. 1. hierogliphicon capir. 13. AEgyptios fatum significare cupientes, sidus pingere: quod fatum ex siderum cursu ac dispensatione constituatur. Et litere septem duobus inclusae digitis illis fatum indicant, teste eodem lib. 2. cap. 10.

FELICITAS.

ACademici quidam doctissimi Ticinenses, qui se Affidatos, id est, receptos in fidem aliorum nominarunt, pro suae Academiae hieroglyphico elegerunt avem quae volatu suo ad stellam Mercutii tendit, infra quam pullus ex ovo quasi prosiliens et alas quoque ad volandum expandens conspicitur. Vocant autem avem hanc Stellinum, quod tamen nomen necapud veteres, neque recetiores invenitur, uno excepto Asculano, ut refert Contilis ex cujus Italico libro haec desum psimus. Alii voluerunt esse Asseriam vel Stellarem Aristotelis, cujus fic mentio interardeas. Scribitavem Asculinus ille de Stellino, cum pulchritudine, coeli, et imprimis stellae Mercurii mirifice affici, atque avem


page 101, image: cs101

que avem illam Asteriam dictam, quia tendit ad astra: intentamque inhanc stellam oculis, illiusque radiis oblectatam, ovi quod ungulis complectitur, oblitam in terram id delabi sin ere, ex quo pullus enascatur, qui propter stridorem matris, ad ipsam nititur ad volare, Sed cum ardea stellaris in locis potiss. palustribus vivat, ex sententia Aristotelis et aliorum, eaque raro in altum sese attollat, stellini nomen illi haud conveniet: quare hanc vocem fictam esse, sicuti quoque illud de pullo ex ovo statim delapso putant. Quicquid vero sit, docti statuut, hanc ingeniosam inventionem inter alia hieroglyphica recte posse collocari, per quod ab Academicis istis studium et cupiditas tam ad vitam [gap: Greek word(s)] quam [gap: Greek word(s)] amplectendam notatur. Priorem quidem per avem ad coelum et potist. ad sydus Mercurii aspirantem, in qua vera sapientia et rerum divinarum scientia continetur: posteriotem autem per pullum eo quoque respicientem, quae in actionibus laudabilibus versatur: Disputat vero prolixe Aristoteles 10. Ethie. Nicom. quod perfecta foelicitas sit [gap: Greek word(s)] , alteram veto circa virtutes existentem priore esse inferiorem.

Vivere praelare, ac rerum cognoscere causas,
Vnica et ad laudem atque unica ad astra via est.

FELICITAS fluxa.

PSaltes, cantico decimo graduum, v. 6. fluxam et evanidam foelicitatem, quam velox interitus consequitur foeno tectorum velut hieroglyphico, et quidem ad modum idoneo depingit, imprecatione concepta in hostes populi Dei. Quamvis enim gramen in tectis edito loco consistere, et longe supra hominum capita eminere videatur; tamen quia ejusdem radices succo vel alimento necessario destitutae sunt, Luc. 8. 6. nunquam ad justam maturitatem aut frugem pervenit, sed aestu solis paululum intenso exarescit, lob. 8. 12, ut non incommode simul ostentatum raprumque dici queat. Sic Ausonius, in professoribus, cap. 7. De Aletio Minervio Rhetore, Ostintatus (uiquit) raptusque simul, Solstitialis velut herba solet. et antea Callidorus in Plauti pseudolo, Quasi solstitialis herba paulisper fui: Repente exortus sum, repentine occido. Talis fere est impiorum conditio. Nam ii quoque aliquantisper honoribus ac potentia prae caeteris flotent; sed paulo post, justa Numinis vindicta, subito excinduntur, et maledictioni perpetuae adjudicantur, ut canit Psaltes, hymmo 92. v. 8. etc.

FELICITAS infida.

VTinter quadrupedes Leo rex est: in volucrum genere regina Aquila: sic in pelago Delphines principatum obtinent, ut pulcherr. Oppianus in aureo suo de piscat. Poemate cecinit, qui et alibi [gap: Greek word(s)] ; eos appellat, quasi dicas marinos principes. Illos tranquillo mari lascivieutes, flatus ex qua veniunt parte praesagire, Plinius author est: cjusque rei causam ex Th. Aquinate adfert Coel. Rhodiginus in Ant. Lect, etde tota erudite Rondeletius in opere suo de piscibus disserit. Non igitur nec placido ac tranquillo mari, coeloque sereno, quo max. colludere Delphines solent, nec fortunae, quamvis mire blandienti, bene cruditur. Quo pertinet imprimis pulcherr. illa Palinuri in fin. V. AEneid. cygnea cantio. Gravissime etiam Livius dixit, Maximae cujque fortunae minime credendum esse. Et P. Syri illud in omnium ore fertur: Forra vitrea est, quae cum splendet, fratigitur. Sed et Aristoteles init. VIII. Ethie. pronunciat: [gap: Greek word(s)] : id est, Quanto major est rerum prosperit as: anto pluribus casibus et periculis proposita est. Elegantissimi etiam sut versus Apollodori Comici:

[gap: Greek word(s)]
Habent perampla dona fortuna metum
[gap: Greek word(s)] ,
Periculoque non catent praelustria:
[gap: Greek word(s)]
Nec ulla celsa tuta sunt mortalibus.
[gap: Greek word(s)]
Quae evertere vel invidia, vel tempus solet,
[gap: Greek word(s)]
Foelivitatis culmen ubi quis attigit.

Exempla infinita in omni bistoria occurrunt, et notiss illud de Polycratis foelicitate refertur aliud hieroglypsucon, de quo alibi, hoc titulo, Prosperitas mudana dolosa. Tu igitur cuirecum vicissitudo applaudit,

Contrabe vela licet ludant Delphines in alto:
Nam tunc tempestas non procul esse solet.


page 102, image: cs102

FEMINA pudica et foecunta.

Iunonis autem dici pavonem notum est, et inde Ovidius lib. 2. Metamorphoseos curum illius a pavonibus trahi fingit.

--- habili Saturnia curru
Ingreditur liquidum pavonibus ather apitis.

Hinc in antiquis numis conse crationem Angustarum pavone indicari notum est, idque factum est tam propter pulchritudinem quam foecunditatem hujus alitis. Aristoteles. lib. 6. de hist. Animal. cap. 9. haec refert. Parit maxime pavo a trimatu, et colores pennarum varios recipit; exeludit diebus tricenis aut nonnihil tardius. Semel tantummodo in anno parit ova duodecim aut paulo pauciora, nec continuis diebus, sed binis ternisque interpositis. Primiparae octona maxime edunt. Columella lib. 8. ter anno fere partus edere, ac quae foveat ova, totum tempus foecunditati aut exeludendis aut etiam educandis pullis consumere. Quapropter vere icon debet esse foeminae pudicae et foecundae, quae tam propter [gap: Greek word(s)] honestam, quam foelicem [gap: Greek word(s)] merico commendatur. Cujus utriusque rei Aristoteles 1. Rhetoric. meminit, ubi ait. Si ergo ea est foelicitatis natura, necesse est ejus partes intelligi, praeclarum genus, amicitias tum multorum, tum bonorum divitias, sobolem et copiosam et probam senectutem vegetam. Multo autem adhuc praeclarior est sententia D. Augustini in libro de viduitatis bono. Non ideo, inquit, laudanda es, quia filios habes, sed quia pie illos nutrire et educare studes. Ut enim nascerentur foecunditatis; ut vivant, foelicitatis est, ut autem pie instituantur, voluntatis est et potestatis. In illis homines tibi gratulantur, in hoc imitantur. Haec ille. Quantae autem fuerint immunitates et privilegia eorum, qui in uiroque genere [gap: Greek word(s)] , excellucrunt, praesertim apud Romanos, testantur passim Iurisconsultorum libri. Dicat igitur honesta et numero et sobolis mater,

Me beat et forma et numerosa copiaprolis,
Vt sim marronis dulcis imago bonis.

FESTINATIO. praecox. mala.

DE Perdicis pulli nimis praecipitata exelusione AElianus lib. de Animal. cap. 12. inquit; Perdicum foetus intra ovum nunc etiam complicatione testarum comprehensi, a parentibis sui exclusionem ex ovis minime expectant, sed a seipsis tanquam fores pulsantes ova elidunt, et jam extra eminentes se impulsu suo impellunt, ovique etiam nunc tegumento circumvestiti currunt, atque a dimidia testae parte, si adhuc circa caudam adhaerescat, semet excutientes liberant, et velocissime ad cibi investigationem procedunt. Qua similitudine reprae sentatur aptissime nimis praecox et celer in rebus suscipiendis progressus, cum festinatio modum excedens et praecipitantia inconsulta in omnibus consilis et actionibus plurimum obesse soleat. Quare Herodotus recte monet, [gap: Greek word(s)] , Eum jqui in omnibus expediendis fenstiat, magis retardari. Quo etiam spectat Luciamo dictum: [gap: Greek word(s)] : quod quidam hoc Disticho vertit:

Tardum consilium est melius quam praecipit atum:
Numquam non jungi cui met anaea solet.

Et notum est praeceptum sapientissimum Biantis, [gap: Greek word(s)] cogita et, postea rem aggredere. Itemque Euripidis in Electra praeclata sententia,

[gap: Greek word(s)]
Qui facimus ingens tentat, ille lentus est.

Ac exempla plurima tam recentia quam vetera in promptu sunt, quae temeritatem ac praecocem celeritatem semper multum detrimeoti attulisse satis clare ostendunt.

Vix exclusa volat perdix: sed saeperuina
Ingenium praecox unica causa fuit.

FESTINTIO.

QUi de animalibus scripserunt annotant, Pardum ac Leopardum, interdum (respectu nominum) ab auctoribus promiscue accipi: cum quidem nomen Pardi ante Lucanum et Plinium vix in


page 103, image: cs103

usu fuisse deprehendatur: sed Pardalis sumebatur de utroque sexu. Leopardi vero denominatio adhuc est recentior, cujus ante Iulii Capitolini aut AElii Spartiani tempora nemo (ut docti nonnulli autumant meminerit. Significat autem proprie feram natam ex seaena et Pardasi. Leopardu Cicuratus principibus inservit tanquam canis venaticuss, quem in cervos et damas emittunt. Ac tale est hujus animalis ingenium, ut nisi intra paucos faltus (aliqui ternos statuunt) feram vel neporem assequatur, ita efferatus recedat, quem venator haustu sanguinis ex lagena, vel frusto carnit placare solet. Significat autem hieroglyphica Leopardi pictura, celcritatem seu festinationem et industriam in rebus arduis peragendis admodum esse necestariam; quae si non babeat locum, quiescendum, optatiorem occasionem esse expectandam.

Advigila, prensa, momento occafio constat.
Elapso hoc frustra quod facis, omne facis.

FIDELITAS benevola.

ROmae extat tabula marmorea, cujus explicationem descripsimus in Agricosa, cujus est hieroglyphicum. In ea praecipue videtur Canis boni assiliens et quasi comitem fidum ipsi se adjungens. Hujus animalis fidelitas benevola non solum vivos dominos colere, et obscrvate, sed etiam tam mortuus prose qui solet: ut etiam saepius cum illis mori, vel paulo post se quoque conficere non dubitarint. Graecis [gap: Greek word(s)] a verbo [gap: Greek word(s)] , osculor, suavior. Canis enim blaudus est et adulator. Fidelitatis caninae tam veterum quam recentium historiae plurimae in prom, tu sunt: et potissimum Plutarchus libi. De antinantium solertia rara recenset exempla, sicuti AElianus, et Plinius libr. 8. capit. 40. Paucis multa.

Inter quadrupedes Canis fidelis,
Inter quadrupedes Canis patronum
Inter quadrupedes Canis voluptas.
Cognoscit, veneratur, et tuetur.

Hinc quoque in Phaedone per canem, tanquam fidei symbolum, jurat Socrates. Praeterca Romani in suis numis (qui multam eruditionem in recessu continent) canem fidei hieroglyphicum esse voluerunt. Huc referat Lector quae de eanum miranda sagacitate plutimi auctores scripserunt, quae virius in agricolis plurimum requiritur, et bene volae fidelitatis comes merito dicenda.

FIDES Conjugalis.

COlumba est Graecis [gap: Greek word(s)] quod supra modum amorisit deditas quare veteres eam dicarunt Veneri, et AEneas ideo apud Virgi lib. 6. AEneid maternas aves nominat utque est apud Apuleium Phronutum et alios [gap: Greek word(s)] currum Veneris, propter ipsarum puritatem et castutatem trahere finguntur. Quod Ovidius quoque 15, Metamotph testatur.

Perque leves auras junctis invecta eolumbis,
Litus adit.

Adduntur faces nuptiales, quae eonjugii amerm et ardorem apud veteres innuebant. Unde hoe hieroglyphicon conjugibus unanimiter et pudice viventibus, veroque amore devinctis destinatum est. Atque hac sim litudine columbarum quoque utitur Tertullianus in libro de Monogamia, et noti sunt Propertii versus lib. 2. Eleg. Ome foelicem.

Exemplo juncta tibi sint in amore columbae,
Masculus et totum foemina conjugium.

Syracides quoque capit. 15. inquit, detribus forma mea (dicit Sapientia) enituit, et surrexi formosacoram Domino et homiinbus. 1. De concordia fratrum. 2. De amicitia proximi. 3. Tertium est vit et uxor qui semutuo tolerant. Quo in loco multa in vicuperationem improbarum mulierum adduntur, cum veterum quispiam etiam de talibus scripsetir omnium bestiarum saevitram harum immanitate superari. Exrant quoque numi argentei Favtinae, ac luliae piae conjugis Severi Imperatoris in quibus conspicitur matrona sedens in sella, tenens una manu sceptrum, ad cujus pedes sunt duae columbae candidae, in dicantes putirarem et castitatem conjugii.

Conjugii servant socialia jura columba:
Et grata est superis sancta in amore fides.


page 104, image: cs104

FIDES data scrvanda.

IN libello mirabilium narrationum Aristoteli ascripto, de iasula Diomedaea, quae bodie S. Maria de Tremita vocatur, haec leguntur, ajunt in eo esse templum Diomedis sacrum, et mirabile, idque circumsideri undique avibus insigni magnitudine, quarum magna et dura sint rostra. Eas. si Graeci homines advenerint, quiescere: sin vero ex vicinis locis Barbar ialiqui, sub volare, et e sublimi praecipites capita eorum ferire, rostrisque ad mortem usque vulnerare. Quod tamen nostris temporibus a nomine observatum fuisse putatur. Simile quippiam deavibus Memnoniis AElianus lib. 5. Anmal. capit. 1. refert. Fabulantur autem poetae, Diomedis socios, cum ipse ab AEnea regionum illaru rege dolo occisus esset, naufragio circa hanc insulam facto, in aves ejusmodi esse mutatos: cujus quoque Strabo lib. 7. et AElianus lib. 1. Animal. cap. 1. una cum Plinio meminere. Vocant adhuc nostro tempore has aves vulgo incolae, Ardennas tanquam ardeas, cum Plinius dicat esse instar fulicarum. Patatur nunc ex pinguedine harum avium unguentum, quod in morbis articularibus in Italia magoifieri solet. Placuit autem huic hieroglyphico Duci Neapolitano de Matalona dicto uti eotempore, quo una cum duce Albano contra Pontificem Romanum Paulum IV. propinquum suum bellum gereret, ut eo ostenderet multo pluris se facere fidem datam adiuratam Regi suo, quam cosanguinitatem arctiorem cum Pontifice, absque quo fuisset potius ad exemplum istarum avium suos defendere et exteros abigere voluisse.

Quae semel est promissa fides, servanda perenni
Foedere, et est ipsa sanguinitate prior.

Verno tempore ficus arbor speciosis floribus aut fructuum praecocium abundantia minime sese ostentat, nullamqque inanem hominibus de se spem in jicit: in autumno autem fructum suaviss. ac quidem in illis reconditos quasi flores quodam (unde in Italia adhuc vulgari lingua in quibusdam locis fiorini appellantur) proferre solet. Salix vero elegantes et admodum praecoces flores exhibet, sine tamen ullo fructu paulo post evanescentes. Ad eundem modum magnae levitatis esse censetur, multis et inanibus promissis aliorum benevolentiam captare, ac minime laudabile praeceptum Ovidianum, quod nullo modo imitandum, velle sequi:

Promitas facile, quid enim promitere laedit?
Pollicitis dives quilibet esse potest.

At graviter breviterque Horatius inquit,

Multa fidem promissa levant.

Quapropter in universa vita commendatur promissorum observatio, et sine omnifuco ac simulatione in omnes prompta beneficentia. Unde Cicero quoque lib. 1. de Officiis praeclare scribit fundaraentum justitiae esse fidem, id est, dictotum conventotumque constantiam ac veritatem. Dehoc Petri Castalii poema tale legitur;

Si lubet. insignem quam mititmus, accipe ficum,
Quid tua me dubium toties promissa morantur?
Forsan et haec vitae corriget acta tuae.
Quod spondes primum si sapis, illud age.
Vere nullo florum vestitur honore,
Talla vel miseros possent promissa beare,
Et tamen autumno dulcia pomagerit.
Ni structos tandem proderet arca dolos.

FIDES vigilans. MEDICUS.

CAnum fides a polyhistoricis et physiologis omnibus celebratur. De anseribus lib. 10. cap. 22. Plinius scriptum teliquit, est anseris vigilcura Capitolio testata defenso quod Livius libr. 5. et plutarchus in Camillo explicant, Socrates solitus per canem, tanquam fidei resseram, et per anscrem, ceu vigilantise auctorem, jurare. Ex his igitur fidei vigilantis, seu vigilantiae fidelis hieroglyphicon pingitur. Nonnulli ad probos et doctos medicos speciatim reserunt, quorum princeps graviter et breviter (suo more) 6. Epidem. monet, [gap: Greek word(s)] , id est, Nil temere, nil negligenter esse agendum. Quod utiliss praeceptum ad omnes totius vitae partes recte poterit transferri. Pausanias in Corinthiacis observat a Transimede Pario fuisse sculptum AEsculapium in solio sedentem, sceptrum dextra gestantem, etc medici hicroglyphicon, quod Hadr. Iunius tetrasticho nobilitavit et luculento commentario explicuit, sic ille:



page 105, image: cs105

Sceptriger, et lauro, baculoque instructus acervo,
Imperat hic aegris, operosaque ate medetur,
Quid draco, quid gallus vult sibi, quidve canis?
Sedulus, et fidus, dignus, dignus homore, vigil.

Canis et anseris hicroglyphicon Disticho boni poetae ornamus.

Quid vis fida canis? quid vult sibi candidus anser?
Sit monet integritas, sit vigilaxque fides.

FIDUCIA humana excutienda.

OCcasio hujus desumpta est ex Apologo, quem Agellius lib. 2. cap. 29. eleganter et copiose describit in hunc modum. Cassita in segetibus nidulari solet, pullique ejus adhuc involucres fere existunt, frumentis flanes centibus. Cumque Dominus agri amicos primum coguatos, deinde et affines ad labores messis capessendos invitasset, sed illi rogati non apparuissent, valeant, inquit dominus filio, amici cum propinquis, cras ipse ego et tu frumentum nostris manibus metemus. Quod factum cassita a pullis cum intelsexisset, tempus est cedendi, ait, et a beundi in alia loca: fiet enim proculdubio quod futurum dixit dominus, atque ita cassita migravit, et seges ab ipso domino fuit demessa. Hinc apparet quam saepe sit levis et inanis amicorum et propinquorum fiducia, et proinde melius est, ut in nobis tantum ipsis nitamur. alia autem omnia, quae extra nos extraque nostrum animum sunt, neque pro nostris, neque pro nobis ducamus. Unde idem auctor ibidem monet, operae pretium esse, ut Ennianos versus de hoc Apologo scite admodum et venuste compositos, cordi atque memoria habere studeamus.

Hercle puto, hoc erit tibi argumentum semper inpromptu situm,
Ne quid expectes amicos quod tu agereposis.

Quod Plautus in Mercatore argute dixit,

Suam quisque homo rem metninit,

Nihilomlnus tamen verorum amicorum opera necessitate urgente saepe etiam utilis esse solet, quale Homer. [gap: Greek word(s)] . quoque finxit unam ex gratiis Vulcani esse sociam, vel, utalii, uxorem, quod nimirum ardenti quadam cupiditate debeamus amicis gratificari, nec in ejusmodi officiis multum cunctari. Est autem hujus hieroglyphici integer versus,

Nemo quidem melius, quam sua quisque facit.

cui Distichon conjungimus,

Cumsua quis recte curare mgotia postit,
Aletrou stulte pendet ab ar bitrio.

FILIORUM erga parentes gratitudo.

DE Ciconiae in parentes graitudine tam veterum quam receniorum scripta plurima sunt in medio, et inter caeteros Piatonis, Atistotelis, Ciceronis, Plutarchi, Oppiam, AEliani, Horapollinis, Plinii, Valerii Maximi Suidae, et inter sacros auctores Basilii Magni in Hexamero. Homilia 8. ac in libello de honore quo afficiendi sunt patres in senectute, et Ambrosii in Genesin cap. 5. legi possunt. Qui quidem universi in hoc consentiunt quod gratam memoriam educationis et nutricationis praestitae, juniores Ciconie, diligenter observent, atque ideo senio confectos parentes nunquam deserant, sed mutuis officiis eos foveant ac magna cum cura pascant. Unde Graeci elegans verbum [gap: Greek word(s)] , id est, reciconiare, derivarunt. Ac Budaeus in Pandectis, quasdam leges [gap: Greek word(s)] , exposuit ex Scholiaste Aristophanis, quibus cavebatur de alendis in senectute parentibus. et Petronius Arbiter vocat Ciconiam pietatiscultricem. Quod Romani quoque in suis numis observarunt, ut imprimis in Hadriani Ciconia est expressa, cum inscriptione, PIETAS ANCUSTA. Ac notus est cirjusdam veteris poetaeversiculus,

[gap: Greek word(s)] .
Diu vives, senectum si parentum nutrieris.

Quae autem ex adverso, mala et tandem exirema pernicies sint expectanda ingratis et erpaprrentes ihjustis liberis, exempla plurima tristia et horrenda satis superque testantur, et S. Paulusin Ep sola ad


page 106, image: cs106

Ephesios cap. 6. ostendit quartum praeceptum singularem habere hae in parte adiunctam promissionem. Vnde Homerut quoque (quanquam Ethnicus) de quodam grauiter [gap: Greek word(s)] protulit,

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] .

Quos versus Picrius in hieroglyphicis ita vertir;

Et quoniam claris nunquam genitoribus aquum
Reddidit officium, immatur a est morte peremptus.

Hieroglyphica tabella exhibet Ciconiara in aere, quae gestat patentem senio confectam, eique in os inserit ranam pro alimento, cum inscriptione, acceptum reddimus Officium, et Disticho,

Orara illustris pietatis imago, prentem,
Quando bumeris gestat filius ipse suis!

Ilc AEneae Anchisen patrem ex flammis ereptum, tollentis Syracusanorumque adolescentum parentes per medios ignes auferentium, picturae nobis occurrunt: de quibus et aliis Valerius Maximus egregie disserit. Lepidum vero est epigramma in Neronem parricidam scriptum, quod AEneae pietatem illustrat.

Quis neget Aenea magni ne stirpe Neronem?
Sustulit hic matrem, sustulit ille patrem.

FORMIDO vana.

MAG NOS vana terrent. Leonem, animalium serocissimum, ferunt circumactos rotarum orbes, cantus gallinaceorum, et omnium maxime faces ardentes timere. Quod ad primum atque tertium attinet, rem ita se habere rerum naturalium scriptores affirmant: alterum vero de gallirum longe valere volunt. At sicut iguis subito et sine causa Leonem perterrefacit, ita videmus ponimis alioqui sese efferentes terreant, et in officio contineat. Sed alijplurimi ex ignorantia quadam saepe metuunt non metuenda, teste Lucretio.

Nam veluti pueri trepidant, at que omnia cacis
Inter dum nihilo quae sunt metuenda magis, quam
In tenebris metuant, sic nos in luce timemus
Quae pueri in tenebris pauitant, singuntque futura.

Et sapienter poeta quidam,

Non est ingentis vis expers ulla timoris.
Sic pauet ingesto percitus igne Leo.

Alij paulo aliter haec explicant, atque hoc indicari volunt, philosophiam esse antidoton irae, atque vehementissimi affectus impetum non melius sedari, quam huius consideratione, ac inprimis meditatione coelestis sapientiae, quae facis instar mentem nostram illustret atque regar.

Getulus Leo non sic aliud quam metuit
Sidit trux animus vel facibus Luciferis
Taedam flammiuomam, qua rabies sava cadit.
Coelestis Sophiae, aut supplicij terriculis.

NAVTILVS, ut de oe Aristoteles, Athenaeus, Oppianus, Plinius, alijque memotiae prodiderunt, ut, in mare veluti remigans et velificans, ut verbisutar doctist. Scaligeri, adeo scite, miro nadentes extendat, intra quos tenuis membrana velut velum panditur vento aspirante, subter vero alij hanc similitudinem naues primum exaedificatas et conformatas Oppianus existimet. Quod si mali quid alicunde imminear, tum rudenes omnes, vela, gubernacula contrahens, impletusque multa amachus quoque descripsit. Icon autem hic piscis est hominis ad utramque fortuna recte composit. Sapiens enim, ut praeclare Apuleius ait, necin secundis rebus effertur, neccontrahitur in aduersis,


page 107, image: cs107

sed rectos oculos tenet, tu Seneca loquitur, nihil ex vultu mutat, sive illi dura, sive secunda ostendantur. Quin imo dura praevidet, et declinat. Ergo unicuique i promptu esse debet Teretii admonitio.

Quamobrem omnes cum secunda res sunt, maxime
Meditari secum oportet, quo pacto adversam fortunam ferant.

Nam ut plucherrime B. Basilius scripsit: [gap: Greek word(s)] ille demum prudens est gubernator, qui natura scopum, quo tendat, sibi proponens, ea quae accidunt, moderatur, sibique semper similis, neque prosperis extollitur, neque adversis corruit,

Nantilus ut placidum et saerum mare sustinet aeque.
Sic itidem fortis sorte in utraque animus.

FORTIS.

VIR GILIVS. lib. 5. AEneidos, de Entello scribit.

At non tardatus casu nec territus heros,
Acrior ad pugnam redit, et vim suscitat ira.

Viri sortes, nisi valde irritati, et aliqua insigni injutia stimulati, non cito deponunt animi sui moderationem; sed ad justam indignationem nimium provocati, tandem sese acrius incitant et egregie viros exhibent. Quemadmodum autem ejusmodi heroicus in magnis viris metito locum suum habet, ac laudem quoque metetur, sic absque discrimine non ubique sunt imitandi, sed potius aurea sententia reponenda, Quo major, eo placabilior. Euripides etiam praeclare moner, [gap: Greek word(s)] , sapientis esse operam dare, ut irae moderatae indulgeta Rhinoceros provocatus ad pugnam, sic effertursum, jactat ut impositas taurus in astra pilas: et viri sortis, cujus patientia laesa fit furor est hieroglyphicum. Et profecto.

VIR fortis et patriae imptimis amans, nihil aliud sibi proponit in bello juste gerendo, quam aut praeclare pugnando vincere, aut laudabiliter succumbendo mortem oppetere. Quod ramorum duorum decussatim se mutuo complectentium hierogliphico significatum est. Unus est palmae, quae arbore usi sunt veteres in suis victoriis, quod plures numi, picturae et statur satis ostendunt, ejusque rei reddit rationem Plurarchus, 8. Symposiac quam ante ipsum Aristoteles quoque approbavit: nimirum arboris istius eam esse proprictatem, ut urgentibus prementibusque ponderibus prae aliis non facile cedat. Alter ramus est Cupressi, funeribus dectinatae, quod cariem aut cortuptionem non sacile sentiat. Et Thucydides lib. 2. perhibet arcas ex cupresso fuisse efformatas pro eorum corpotibus qui pro patria in bello Peloponnesiaco contra Spartanos mortem oppetere non dubitassent: qui denique ur fortiter vixerant, fortiter e vita abierant.

Vincere pro patria vel pulchra occumbere morte
Fortis amat: ramus quod monet iste duplex.

Nempe Cupressi et palmae decussatim repositus. Quicquid obtigerit erit gratissima merces.

FORTIS mergitur, non submergitur.

MERGVS, inquid Isidorus, ab assiduitate mergendi nomen accepit, Saepe autem in profundum dimisso capite auratum signa usb fluctibus colligit, et praevidens aequoris tempestatem, cum clamore al\d littora tendit. Quod Plinius quoque confirmat, et hujus fabulalam exponit Ovid. XI. Metamorph quam tali versu concludit,

AEquor amat nemenque manet quia mergitur illi.

Graecis ut sentir Gesnerus, ex Gaza et Scaligero, putatur esse [gap: Greek word(s)] a colore, quamvis Wottonus alitersentiat. Hoc symbolum imprimis convenit illis qui rebus difficilibus et asperis agitari, nunquam animum despondent, sed sorti animo ac constanti semper se sustentant, et tandem etiam eluctantur. Ubi inter


page 108, image: cs108

alia multa prarclara dicta locum aliquem etiam habere potest Bocthi Carmen lib. 1, metro. 4. expositum.

Quisquis amposito serenus aevo
Versum funditus excitantis astum,
Fatum sub pedibus regit superbum,
Nec ruptis quoties vagus caminus
Fortunamque tuens vit amque restus,
Torquet sumificos vesevus ignes,
Invictum potuit tenere vultum,
Aut celsas soliti ferire turres
Non illum rabies minaeque ponti
Ardentes via fluminis movebit.

Voluit autem hoc hieroglyphico Caesar de Aquino Comes Maturani dedarare, familiam ipsius ferme submersam et extinctam, per eum rursum invicto animo avitam gloriam et eclebritatem recuperasse. De cujus magnanimi viri forrissimis factis plenae sunt historiae Neapolitanae a dirersis edite.

Non raro mediis vir fortis mergitur undis
Adversa sortis, nec tamen obruitur.

FORTITUDO.

POpulilsraelitici fortitudo invicta robori monocerotis apposito hiereglyphico designatur, Num. 23. 2. 1. et 24. 8. ke Tohaphoth Reem lo. id est, et altitudines mono cerotis, ipsius, quod ita exponunr, fortitudo ejus (nempe Israelis) similis est cornu moaocerotis. Tobaphoth proprio significat altitudines, ut Psal. 95. 4. Tohaphoth harim. Altitudines montium, quorum arduo ascensu viatores defatigantat. Et Jobi 22. 25. keseph Tahaphoth, Argentum altitudinis vel defatigationum, quasi Eliphas dicat, tantos argenti cumulos sive acervos, ut lassitudo membris omnibus oboriatur, priusquam illud libra pendere, vel numerare possis Ita numerorum locis citatis, quidam non incommode vertunt Alritudines monocerutis, ob sublime cornu quod ex fronte hujus animalis prominet; unde etiam apud Hebraeos nomen accepit. Raam etenim exaltari. aut sublimem esse siguificat. Huc pestinet traductio Rhetorica, qua David ad ferae hujus ctymon alludere videtur Psal. 92. 10. Vattazem Kireem Karni, id est, et exaltabitur, sicut monocerotis, cornu meum. Alii vocem Tohaphoth [gap: Greek word(s)] , de summa animi alacritate, et indefessa vel insuperabili fortitudine corporis accipiunt. Haecenim fera, monoceros, viva non capitur; Plin. lib. 1. cap. 21. Idem vox divina, lobi cap. 39. v. 12. et 13. innuit.

Utramvis expositionem amplectamur, Balaam ostendit populum Israeliticum tanta fortitudine et magnammitate praeditum fore, ut nec Balaci nec aliorum regum viribus oppugnati queat. Similis pene locus extat Deuter. 33. 17. De gloria regni Israelitici, cujus summa tandem ad tribum Ephraimiticam e poderis Iosephi reditura erat.

Aristoteles lib. IX. cap. 12. [gap: Greek word(s)] , Inquit, [gap: Greek word(s)] . Quae ita vertit Gaza . Nec probitate rictus, morum, prolis et senectutis vacant. Aquilam, si pugnam inceperit, repugnantes vincunt; ipsi autem nunquam nisi provocati inferunt pugnam.. Quid idem quoque Oppianus, Plinius, AElianus et alii tradunt. Exprimitur autem hac sinnlitudine is, qui sine justa caussa neminem offendere, aut cum ullo contendere cupit, quive adversarios animo magno contemnit. attamen prudens quoque et cordatus non plane negligat, ac nimium provocatus ac lacessitus quoque de sua defensione cogitat. Quare Aristoteles quoque. Ethic. Nicomach. forticudinem ait esse quoddam medium inter metum et confidentiam. Quae copiosius explicat Seneca in quadam Epistola ad Lucilium, his verbis. Fortitudo non est incosultat tomeritas, nec periculorum amor. nec formidabilium appetitus, sed est scieotia distinguendi quid sit malum, et quid non sit. Atque haec quidem ut [gap: Greek word(s)] , dicta non sunt improbanda, cum defensio jdsta jure divino ac humano sit concessa, sed in schola verae pietatis Christianae, quae etiam inimicis benefacere jubet, adhuc multo meliora praecepta traduntur. Magna enim est vittus (inquit Isidorus) si non laedis a quo laesus es. Magna est fortitudo, si etiam laesus remittas. Magna est gloria, si cui potuisti nocere, parcas. Eo demque sensu Lactantias lib. 6. cap, 16. reprehendit Ciceronem, quod lib. 1. Offic. dicens, eum virum bonum esse, qui prosit quibus prossit, nemini noceat nisi lacessitus injuris, simplicem vetamque sententiam duorum verborum (nimirum lacessitus injuria) corroperit.



page 109, image: cs109

FORTITVDO Invictapij animi.

THEO PHRASTVS docet, et cultores hoc testantur, Croci plantam priusquam in florem sese exerat, conculcatam nonnihil ac pedibus leuiter attritam, postea pulchrius renasci feliciusque germinare. Sic viri fortes et animosi atque ad quaeuis magna et egregia facta suscipienda ac expedienda nati et parati, tantum abest ut rebus difficillibus ac aduersis frangantur, vel deterreantur, ut multo etiam inde reddantur alacriores et aptiores ad quaeuis laudabilia facinora, virtutisque opera praeclara subeunda atque exequenda, sequentes adhortationem Sibyllae apud Virgil. AEneid. 6.

Tu necede malis, sed contra audentior ito
Quam tua te fortuna sinet.

Quod etiam ingeniosus alius Poeta, aliis versibus ita expressit.

Quaelatet inque bonis cessat non cognita rebus
Pulchrior ut crescat, teritur Crotus: o furor ingens!
Apparet virtus arguitur quemalis. Etalius.
Laetior ut possis surgere, nollepremi.

FRAVDES perniciosae cauenda.

VIGILA et time, inquit Sapiens.

Passim fraus cacis latet insidiosa tenebris:
Ne capiare caue, et sobrius aduigila.

Apud Virgilium, Ecloga 3. hi leguntur versus.

Quilegitis flores, humi nascentia fraga,
Frigidus, pueri, fugite hinc, latet anguis in her ba.

Qua similitudine admonemur, ne plausibilia quidem et speciosa, reipsa vero non solum inutilia, sed pernitiosa quoque dum persequamur, in opiniones absurdas, prauas et a vero nos longissime abducentes incurramus: memores praecepti Theognidei.

[gap: Greek word(s)] . id est.
Ac mentem species fallere saepe solet.

Alij ita interpretantur, ut herbas ac flores elegantes accipiant pro diuitiis, quae deliciarum ac aliarum voluptatum odores suauissimos spargunt; in quibui tamen saepissime latet serpens iste vitiorum, superbiae scilicet, prodigalitatis immodicae ac luxurie tandem omnia labefactantis, per que non solum valetudinem bonam, sed vitam insuper ipsam multi amittunt. Atque eodem modo per alia quoque foelicitatis genera licet haec deducere: ubicumque cum modum excedimus, nec veram animi moderalionem ante oculos habemus, numquam ad veram virtutem, quae in medioctitate quadam consistit et animi tranquillitatem solidam pemenire possumus.

FRAVDVLENTI homines.

VESPERTILIO a vespertino tempore dictus, a nocte graecis appellatur [gap: Greek word(s)] . Hanc auium solam animalsiue viuum foetu parere et lacte nuirire Plinius lib. 10. cap. 61. memoriae prodidit. Extat autem elegans fabula apud Ovidium lib. 4. Metamorph. de Alcithoe et sororibus, Minei Thebani filiabus, ob contemtum facrificium Bacchi in vespertiliones conuersis. Notantur veto per vespertilionem tria genera hominum (quod Alciatus quoque in Emblematis nonnihil innuit) quorum ptimum est qui ob malam famam, aes alienum, vel aliam similem caussam lucem et homines fugete eoguntur. Alterum Philosophos nonnullos continet, qui dum nimis abdita et incerta, et longe supra ipsorum captum positaperscrutari conantur, saepe caecutire solent, quod etiam Aristotel. lib. 2. Metaphys. monuit, ubi ait, [gap: Greek word(s)] , id est, Quemadmodum vespertiliotium oculi ad lumen die se habent. ita et intellectus animae nostra ad ea, quae manife stissima omnium sunt. Tertium est quorundam versipellium, et callidotum, ac plane ancipitis fidei, iam hoc probantium, jam aliud, de quibus versus commemorantur veteres ex Agathone apud Varronem delingua latina.

Quid multa? factus sum vespertilio, neque
In muribus plant, neque in volucribus sum.

Quales fraudulenter [gap: Greek word(s)] , neutri parti in civili discordia adhaeretes, lex Solonis (ut in eius vita tradit Plutarchus) ab omnibus publicis muneribus rimovit, quod quide nonideo factum


page 110, image: cs110

est, quod pacis et tranquillitatis necessario tempore studiosi improbarentur: sed potius ut hac ratione facilius ac commodius cives tam in concordia retinerentur, quam disiuncti rursum ad illam rectius perducerentur: Conuenit etiam hieroglyphicon illud versutis illis qui in negotio pietatis duabus sellis sedent, ut proverbio fertur, et foro atque tempori serviunt, ita ut tandem inter gravissima suspiria desperabundi misere pereant, in tenebris et mortis caligine constituti, gloriae hominam studiosi, lucifugae, Christi hostes capitales, atque salutis aeternae obliti. De quibus pridem dictum est Joano. 3. 19. Haec est condemnatio, quod lux venit in muodum, sed dilexerunt homines potius tenebras quam lucem: quia mala sunt eorum opera.

FRAUS oppressa.

CERVVM dicunt nomiuari [gap: Greek word(s)] , quasi [gap: Greek word(s)] , quod attrahat serpentes vel [gap: Greek word(s)] . quod serpentes abigat. Plinius narium spiritu dicit extrahere renitentes, quod AElianus quoque asserit, addens eos etiam a cervis devorari. Idem Lucretius refert lib. 6. Nec aliter Nicauder in theriacis, et D. Basilius Maguus in Hexae nero. Ac secundum Oppianum 2. Cynaeget. et 2. halicut. et alios, cervi et serpeutes mutuo odio tantopere flagrant, ut etiam cornu cerviaum, teste Dioscoride, Apollonij Scholiaste, lib. 2. et AEliano, suo suffitu abigat serpentes. Hieroglyphica nota est docens fraudem nullis latebris esse tutam et versipelles homiues ac pravos simulatores pessim: sihiipsis consulere, qui tametsi aliquantisper tanquam in antris suis et caecis recessibus latitent, nihilominus tamen vi ac potentia veritatis inde tandem extrahuntur, atque ab illa opprimuntur. Sic Peregrinus apud Gellium lib. 12. cap 9. dicebat eos errare qui spe et fiducia latendi peccant, cum nulla sit perpetua peccati latebra, eorumque falsae imaginationi Sophoclis versus apponebat.

[gap: Greek word(s)]
Nihil occulta ad haec quando cuncta tuens,
Et cuncta audiens, omnia tevelabit dies.

Istis vero ne temporum intervallo sibi fucum faciant meminerim se caruum in corde gestare, qui ex antris pravae peccatisque ob duratae conscientiae serpenres extrahat, in judicium illis, qui novos serpentes et scelera atrocibus delictis quoddie cumulant.

Scelus occulisse proprium immensus labor,
Idemque inanis irritusque: quidlibet
Patres, at ipsum non potes te fallere:
Nam se latere nullus unquam visus est.

Vno verbo pius sibi serpens et cervus, dici potest, Impius vero tot serpentibus scatet, ut etiam si conscientia nonnunquam reclamer, tamen a seipso tandem conncitur, eumque scelus ulciscitur suum. At.

Dispereat fraus ficta dolis candorque triumphet:
Tandem illa opprimitur, ceulatebris coluber.

Posset quoque particulatim magistratus et princeps aliquis scelerum vindex justissimus et improborum hostis acerrimus ad horum terrorem ejusmodi uti hieroglyphico. De principe et magistratu loquimur qui sit secundum Euripidem in Stobaei collectaneis,

[gap: Greek word(s)]
Iustis quidem aequus et justus: malis vero
Omnium maximus hostis in terra.

FRVGALITAS.

[?] piscis Hesychio et Varino dictus, [gap: Greek word(s)] nomen accepit, quod iutra suum mucum, vuluti pholeum quemdam, id est, latibulum se contineat, quod ex Aristot. 9. hist. 37. palam est. Pietius subdubitat, an non idem hic piscis sit cum Tinea Ausonij, sed causam eum dubitationis non habere apparet, cum proculdubio diversi sint. Caerum idem Pierius lib, 30. scribit, AEgyptios hominem, iis quae sudore proptio compararit fruentem, indicaturos, pholim, piscem pinxisse. Eam enim mucorem, quem ipsa emittat, ad altam crassitiem sibi obducere, ut tota uti hic piscis admonet. In quam rem sunt tot praecepta Horat. imprimis 1. Sat. 3. 2. Ep. 2. Haec si quis respiciat, facile discet, a d vitae usum necessarium homini frugi et sorte sua contento


page 111, image: cs111

nihil deesse posse. Quo pertinent Euripidis versus a Chrysippo philosopho toties usurpati, teste Fellio 7. Noct. 16. quibus Cereris munus et aquae poculum mortalibus ait sufficere, quorumque nulla unmquam sit saties: In caeteris autem epulis versari lusum, ut exemplis e Varrone petitis hoe Gellius illustrat, Certe enim, ut eximie horatius cecinit 3. Od. 16.

Bene est cui Deus obtulit
Parca, quod satis est, manu.

Pluchre etiam Chrysost. [gap: Greek word(s)] : Non ingigens alienis, sed sua sorte gaudens omnium est ditissimus.

Nobis nostra satis, alienae haud ingiga curae;
Et suprm nectar negligo et ambrosiam.

VEL ut sorte sua gaudentis verba usurpemus, quae ad pium virum pertinent: Est (inquit) quaestus magnus pietas cum animo sorte sua contento. Audi rationem. Nihil enim intulimus in mundum. nec efferre quicquam possumus. Sed habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti erimus. Vide reliqua 1 Timoth. 6, 9, 10.

GARRULITAS coercenda.

DE gruum volaru, Cicero lib. 2. de natura deorum ex Aristotele (qui lib. 9. hist. Animalium illas ab ultimis Scytharum campis et Troglodytica regione advenire, memoriae prodidit) eleganter haec exponit: Grues, cum loca calidiora petentes maria transmittant, trianguli formam efficiunt, ejus autem summo angulo aer ab iis adversus pellitur, deinde sensim ab utroque latere tamquam remis, ita pennis cursus avium levatur. Basis autem anguli, quem effieint grues, tam quam e puppi ventis adjuvatur, eaque in tergo praevolantium colla et capita reponunt. Quod quia ipse dux facere non potest, nam non habet ubi nitatur, revolatut ipse quoque acquiescat. In ejus locum succedit una ex is quae acquicverunt, caque vicissitudo in omni cursu conservatur. Haec ille. Atque ex eo congruere, id est, convenire invicem, a gruibus dictum, quae non se separant, sive cu volant, sive cum pascuntur, ut Festus habet. Sed AElianus in super lib. 2. cap. 1. addit, unam quamque; gregem ante volatum lapidem devorare, ut et unde prandere possit habeat, et adversus incursiones ventorum firmamentum assequatur. Id tamen Albertus et alii improbant. Rectius itaque Plinius sibro saepe comemorato c. 23. Certum est, inquit, Pontum transvolaturas, primum omnium angustas petere inter duo promontoria Criumetopum et Carambia, mox saburra stabiliri, cum medium transicrint, abjicit lapillos e pedibus cum contigerint continente, et e gutture arenam: cui etia So linus astipulatur. Repraesentatur hoc hieroglyphico prudentia singularis, quae apto et opportuno tempore ita verba et facta omnia moderatur, ut inde nihil detrimenti ulli accidere queat. Additur quoque VEL CVM PONDERE, ostendens sine labore, molestia ac vigilantia nihil laude dignum effici posse.

Mira fides! Palamedis avis lapide obstruit ora,
Tu quoque ne noceat garrula lingua cave.

Sapientes Hebraei garrulitatem adagio eleganti perstrinxerunt: Qui, multiplicat verba, multiplicat peccata, Et sapiens Gallicus in tetrastichis, idem expressit, inquiens,

Vel falsa saepe, aut vana saltem dicere,
Brevis loquela veritatis proxima est,
Hominem necesse est obloquentem plurima.
Vt fabularum inanium loquacitas.

GENEROSUS.

SENECA philosophus epist. 95. fortem et generosum virum sub equi Virgiliani, Georgic. lib. hieroglyphico depictum asserit. Haec autem Poetarum princeps.

Continuo pecoris gener osi pullus in arvis
Nec vanos horret strepitus: illi arduacervix,
Altius ingreditur, et mollia cura repenit.
Argutumque caput, brevis alvus, obesaque terga,
Primus inire viam, et fluvios tent are minaces
Luxuritatque toris animosum pectus.
Audet, et ignoto sese committere ponto,

Dum aliud agit Virgilius noster, inquit Stoicorum decus, describit virum fortem; ego certe non aliam imaginem magno viro dederim. Deinde perpetuum apud Stoicos fortis et generosi viri subjicit exemplum, addens: Si mihi Cato exprimendus interfra gores bellorum civiliu impavidos et primus


page 112, image: cs112

incessens admotos exercitus alipibus, ciuilique se bello ferens obuium, non alium illi vultum assignauerim, non alium habitum altius certe nemo ingredi potuit, quam qui simul contra Caesarem Pompeiumque se sustulit, et aliis Caesarianas opes, aliis Pompeianas fouentibus, utrumque prouocauit ostenditque aliquas esse Reipublicae partes. Nam parum est de Catone dicere. Nec Vanos horret strepitus. quidni? cum veros vicinosque non horreat? Cum contra decem legiones et Gallica auxilia, et mixta barbarica arma ciuilibus, vocem liberam mittat, et Rempublicam hortetur, ne pro libertate decidat, sed omnia experiatur, honestius in servitutem casura quam itura? Quatum in illo vigoris ac spiritus, quantum in publica trepidatione fiduciae est. Scit se unum esse, decuius statu non agatur: non quaeri an liber Cato, sed an inter liberos sit. Inde periculorum gladiorumque contemptus. Libet admirantem inuictam constantiam viri, inter publicas ruinas non labantis, dixere, luxuriatque toris amimosum pectus. Haec ille.

GENEROSI, fideles.

FAL CONES alibi nobilist. (ut testatur Sigismundus Baro ad herbestain, in descriptione Moscouiae) magnitudine eximii, quos Gyrofaliones alij appellant, in illius prouinciae asperis acinac cessis rupibus inueniuntur, quos incolae ad cygni, gruis, et aliarum auium aucupia usurpate solent. Paulus lonius similiter in libello de legatione Moscouitica scribit, apud lungros et Vgolicos in altiss. montibus capi falcones praestantiss. quorum quidam sint candidi guttatis pennis, et herodios vocat, quanquam Aristoteles hoc nomen potius Adeis attribuerir. Horu singularem gecrositate commemorat Olam Magnus in historia Septentrionali. lib. 19. cap. 4. Nam sub aurorae tempus auem aliquam, quam per noctem ad calorem naturalem fovendum in istarum tegionum frigotibus acerrimis tenuerat. rursum incolumem dimittere fertur. Hieronymus Rusecllus, qui hoc hicroglyphicon Nobili Anglo Richardo Scelleri assignat, de Phasiano dimisso loquitur, eoque hunc nobilem declarare voluisse scribit, se nihil prius neque antiquius habiturum, quam ut in omnibus dictis et factis integram fidem retineat, generisque sui nobilitatem sartam tectam conservet, parcendo inferioribus, et erga omnes eomitate et benignitatem singularem usurpando. Non aliter Claudianus quoque lib. 2. cum Stilliconi clementiae laudem tribuisset, adiugit illi simul germana sororem ipsam si de.

Huic diuae germana fides eademque sororis
Corde tuo delubra tenes.

Et paulo post,

Haec et amicitias longo post tempore firmat,
Ingenium, paruae strepitu nec vincula rixae
Mansuroque adamante ligat, nec mobile muta
Dissului patitur.

subditis.

Non necat accipiter, tenuit quem nocte volucrem:
Sic seruare fidem mens genorosa solet.

AELIANVS lib. 8. de Animalibus, cap. 2. scribit, Omnem canem canem venaticum, ex eo quod ceperit feram, non mediocri voluptate affici, et tanquam praemio, si venator ei permittat, ea capta vti: sin vero hoc illi denegatur, feram seruare integram, donec venator aduentarit, deque illa capta pro arbitrio statuerit. Quod si inciderit in aprum vel leporem iam mortuum, non attingere quidem, nec alienorum laborum se partecipem faccre, ne quicquam quod ad ipsum haud pertincar, sibi vindicare velle videatur. Ex quo, inquit AElianus, apparet [gap: Greek word(s)] , id est, cupiditatis gloriae non esse expertem. Non enim carnes, sed victoriam amare videtur. Plutarch. lib. De animalium solertia commemorat leporem, si se mortuum simulet, relinqui a cane, qui adstans et caudam mouens, quasi indicare vult, se non praedae, sed victoriae causa certasse. Vnde Ouidius.

Pugna suum finem, cum jacet hostis, habet.

Est autem gloria laudabilium factorum approbatio conjuncta cum judicio recte sentientiu: sicuti Ambitio. [gap: Greek word(s)] vanam gloriam captat ex applausu imperitae multitudinis, vel etiam aliorum obtrectationibus. Aristoteles 4. Ethic. [gap: Greek word(s)] (inquit) [gap: Greek word(s)] , id est, virtutis praemium et honor, et tribuitur bonis viris. Unge Romae quoque, ut Livius refert Decad. 3. lib. 7.


page 113, image: cs113

bina templa inter se quasi contigua virtutis et honoris conspiciebautut, quorum in hoc nonnili per illud aditus cuiqua m pateret.

GLORIA humana.

MOMENTO transit gloria mundi: nam ut canit poeta,

Vita fugax, quam causa levis tuastamina rumpit?
Pussa levt statu, sic Anemona cadit.

Flos Adonidis apud poeras. Anemone vocari videtur, cujus plures sunt specics, flores elegante, sed caducos profert, phaeniceos, purpureos, luteos et albos quoque. Alii florem Adonidis vocant quandam plamam, quam Herbarii Chamaemelum rubrum quoque appellant. Flos iraque Anemones ut est pulcherrimus, sic levi ventorum impetu, aut solis calore languescit et decidit, ejusque semen pariter facile in pappos abit. Est typus vitae humanae brevis acfragilis. Quidam referunt ad pulchritudinem sexus muliebris, qua sese nimium superbire, seseque efferre solent foeminae: cum secundum Senecam in Octvita, florem decoris singuli carpant dies. Suntque noti versus ingeniosi poetae.

Forma bonum fragile est, quantumque accedit ad amos
Fit minor, et spacio carpitur ipsa suo.

Alii habenr. Gloria vento discutitur. Nam Anemone nunquam se aperit, secundum Plinium, lib. 25. capit. 23. Nisi vento spiranre, unde et nomen accipit, et facile rarsum eodem vento flores et semina discutiuntur. Quod gloriae vanae et instabili, quae non virtute solida nititur ac coufirmatur. recte possumus aecommodare.

GLORIA mundana fugienda.

DAugustinus, epist. 119. hunc Scripturae locum, Stultus ut Luna mutatur, ad Adamum cjusque postetos accommodans: Quis est ille stultus, inquit, qui tamquam Luna mutatur, nisi Adam in quo omnes peccaverunt? Anima quippe humana recedens a Sole justitiae, ab illa scilicet interna contemplatione in commata bilis veritatis, omnes vires suas interrena convertit, et comagis magisque obscuratur in interioribus ac superioribus suis. Sed cum redire coeperit ad illam incommutabilem sapicutiam, quanto magii ei appropinquat aflectu pietatis, tanto magis exterior homo corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem: omnisque lux illa ingenii, quae ad inferiora vergebat, ad superiora convertitur, et a terrenis quodammodo aufertur, ut magis magisque saeculo moriatur, et vita ejus abscoudatur cum Christo in Deo: mutatur ergo in deterius, ad exteriora progrediens, et in vita sua projiciens intima sua. Et hoc terrae, id est, jis qui terrena sapiunt, melius videtur, cum laudatur peccator in defideriis animae suae. Mutatur autem in melius cum intentionem suam et gloriam a terrenis, quae in hoc saeculo apparent, paulatim advertit et ad supetiora ab inferioribus convertit. Ethoc terrae, id est, jis qui terrena sapiunt, deterius videtur. Idem alibi locum lobi exponens, si prae Gepit Lunae, non lucet: forte, inquit, rationalis animae natura figurata hic in sinuatur, cui solimelligibilis est lumen illud verum, quod illuminat omnem hominem. Et quoniam tanto magis Luna lucet terrenis aspectibus, quanto magis recedit a Sole; cum autem appropinquat Soli, interimitur terris: intelligamus animae divinitus praecipi, ut superata nativirate terrena atque mortali, qua splendor ejus apparet terreno sensu videntibus, appareat, propinquet et subjugetur sapientiae: quo ejus luce secretissima exultans, caveat facere justitiam suam coram hominibus ut videatur ab ejs; sed cum gloriatur, in Domino glorietur: quia et cum appariet hominibus, dono Creatoris apparet. Hinc illud Bilii, Ant. lib. 1.

Quo magis a Phoebo distat soror, hoc mage nobis
Fulget. at a supera lumine parte caret.
Cum vero fratri juncta est, non lucida nobis
Illa quisdem est: supero fulget ab orbe tamen.
Esse Deo quisquis cupitergo fuigidus, ipsi
Haeroat, et mundi spernat inane decus.
Nam quo mortales quisquam est mage fulgidus inter,
Hoc minus est magno fulgidus ille Deo.


page 114, image: cs114

GRATITVDO.

APVD veteres maximae commetionis saerunt equi Thessalici, quibus bovilli capitis notam incolae inurebant, a qua dictux volunt Bucephalos, non quod capite bovis essent praediti: fuit autem [gap: Greek word(s)] ita nominatus Alexandri Macedonis equus Thessalicus qui nullum alium quam regum ipsum sessorem admittebat. Qui cum in praelio, quo Alexander Potum Indiae regem vicit, fuisset interfectus, accepti beneficii memor Macedo princeps, ad Hydaspim Indiae fluvium, urbem Bucephalam abequo suo sic denominatam condi jussit: teste Stephano de urbibus, et Plio. lib. 6. c. 20. Beneficiorum memoriam nullo pacto senescere siuamus et gratitudinem quandoque non solum ad homines, sed et ad animalia de nobis bene merita extendamus.

Plutarchus lib. de animalium industra seribit Trochilum avem ex carum genere, quae circa lacus et fluvios versantur, Croco dilum custodire, nonproprio victu, sed ejus reliquiis enutritam. Cum enim sentit Ichneumonem. luto, sicut athletae pulvere solent, oppletum crocodilo dormjenti insidiari, vociferans et Mindens rostro huncexcitat. Crocodilus vicissim ita se huic cicurem praeber, ut eum o perto ore intromitrat, gaudeatque eo tenues carnium particulas, quae dentibus luis inhaeserant, rostro sensim legente et deradente auferre, ac ubi jam os claudere vult, leniter man dibulam inclinans id significer, neque etiam prius demittat, quam trochilum evolasse senserit. Et hoc infigne exemplum gratiudinis, et, teste Xenophonte, [gap: Greek word(s)] , id est, Borti proparva magna beneficia conferre solent. Ac Cicero in orat. pro Co. Plancio summopere hane virturem pluribus verbi commeodans: Haec, inquit est mater omnium virtutum reliquarum. Paulo post: Equi dem nihil tam proprium horninis esse existimo, quam non modo beneficio, sed etiam benevolentae significatione alligari: nihil tam inhumanum, tam immane, tam saevum, quam committere, ut beneficio non dicam indignus, sed victus esse videare

Vel trochili meritis Crocodili gratia constat.
Praeclare meritis tu quoque redde vicem.

GULOSUS.

NES CIT gula modum. In Lituania et Moscovia vora cissimum est animal, inquit Matthias Michovius lib. 2. Sarmatiae Europeae, magnitudine canis facic felis, colore nigro. Olaus Magnus, Septemtr. hist. lib. 18. tribuit illi colorem mustelinum, nigricantem, nitentem in pilis loagis, nec adeo mollibus, crura brevia, caudam vulpis breviorem tamen. Cada veribus vescitur quibus ita repletur, ut tympani instar distendatur, atque vi per duas arbores proximas ingreditur, et ita ventrem exonerat. Sic extenuatum, ad cadaver properat et rursus impletur. Multis Rosomaca, Scaligero in exercitationibus contra Cardanum vuliur quadrupes dictum. For fitan natura tam insatia bile animal in illis regionibus produxit, ut homines simili voracitate laborantes redatguat. Fugiamus et nos ingluviem, quam multi hodie sectantur,

Quibus in solo vivendi caussa palato est.

Ac diligenter observemus Socratis praeceptum, edendum et bibendum, ut vivamus: non autem vivendum ut ventri inserviamus, et theogasteres dicamur, quemadmodum de sese apud Euripidem glocatur Cyclops. Acnoti sunt Horatii lib. 2. Satyr. versus elegantissimi,

--- Quin corpus onustum
Hesternis vitiu, animum quoque praegravat una,
Atque affigit humo divina particulam aurae.

Servator noster Lucy. 21. cap. graviter suos monuit, dicens: Cavete ne corda vestra graventur crapula et ebrietate.

HOMINES imfimi.

INFIRMTITATEM homioum Scriptura sancta locustarum hierogiyphsco pingit, Numer. 12. V. 34. et Esai. 40. v. 22. priore loco de exilitare staturae et membrorum in corpare humano, posteriore de hominis nihilitate verba faciens. Exploratores enim referum longe minorem esse proportionem Idrarlitarum ad immania Gigantum corpora; et Esaias quoscumque homines, si cum Deo conferantur,


page 115, image: cs115

quam locustae corpusculum ad maximam viri staturam. 2. Aliis locis, nempe lob. 39. 23. et Psal. 109. 23. nimia timiditas eadem imagine adumbratur. Nam locustae cum alias, tum vero imprim is soenisecii tempore, graminis arescentis strepitu vel quocumque alio sono territae, in fugam conjiciuntur. Et quibusdam [gap: Greek word(s)] locustae, quasi loco stare nescientes, dicuntur: et Gallis sauterelles quod indesinenter subsiliant.

HOMINIS status absolutissimus.

ITA se res habet in homine, ut in Repuplica, in qua cum mali melioribus imperant, metuendum est, neidem fiat quod navi, amoto perito nauaicho, et in ejus locum substituto reinauticae ignaro, accidere solet. Quid enim hic aliud fieri potest, quam ut orta tempestate, et navis submergatur, et pereant quae in navi sunt. Hoc est quod gravissime admonet Theognis: cum bajuli bonis videtur positus, ut anima imperet, et corpus animae imperio subsit: deinde ut animae fasultates suum quaeque tueantur ordinem: ut sit anima sana in corpore sano.

HOMO homini supus.

PLINIVS scribit prooem. in lib. 7. non saevire pisces, nisi in diversum segenus. Idcum ex Arustot. 9. hist. 1. falsi convincitur, tum ex Polib. lib. 15. Horapollo etiam ait pisces non parcere suo generi unde piscem rei abomioandae fuisse symbolum AEgyptiis, Cl. Alex. 6. [gap: Greek word(s)] et Plurarchus lib. de Iside ostendunt: et sacerdotes AEyptios ejus esu et usu in sacrificii abstinuisse, idem Plutarch. Auctor est. Symp. q. 8. Lucium certe sui etiam generis minusculos et persequi et vorare, docet experientia. Et Scaliger in exere. ad Cardan. se integrum Luciolum in Lucii ventre vidisse affirmat. Hieroglyphicon est hominum in alios homines, etiam sanguine aliisve necessitudinibus sibi junctos crudeliter sae vientium, cum tamen, ut est in proverbio, Lupus non voret lupum. Verissime B. Ambrosius: Auaritiae, inquit, potentiorum subjecti ubique inferiores sunt. Quo quisque infirmior, eo praedae magis patet. Monor esca majoris est. Rursus ipse major a validiore invaditur, et fit esca alterius praedator alieni. Nam ut Ovidius 1. Met. cecinit:

Vivitur ex rapto: non hospes ab hostite tutus, etc.

An ne putent isti truces, quibus miseros conculcate et consumere jocus est, semper hoc ipsis impune fore. Nam, ut breviter, sed vere Seneca, Thyeste:

Omne sub regno graviore regnum est.

Consentit et alter Seneca gravissima me herele sententia: Quod regnum est, cui non parata sit enina et pro culcatio, et dominus, et carnifex? Nec magnis ista intervallis divisa: sed horae momentum interest inter solium et aliena genua.

Lucius in proprium ut sua viscera congerit aluum,
Sic ipsi sese conficiunt homines.

HOMO regenitus.

PLORVM nullus est, quicamis et Spiritus pugnam molestissimam in scipso non experiatur ac saepenumero deploret. S. Paul. certe tristes ob eam causam plerisque locis querclas edit. Gregorius Nazianz. in poeticis opulculis, praecep. ad virg. carnem appellar Remoram, quod, ut Remora naviu cursum sistit, ita caroanimam ad vitam aeternam omnistudio ac diligentia tendente, ori viribus remotari atque inhibere soleat. Vox autem Spiritus delignat creatam qualitatem seu sanctitatem a Spiritu sancto in hominis mente, voluntate, corde, atque affectu progenitum: Caro autem denotar natut aeingencratam eorruptionem, pravitatem et inclinationem mentis, voluntatis, cordis, seu affectuum ad ea, quae sanctae Dei legi tepugnant. Hi duo hostes in homine non sunt disclusi sejunctis locis, ac si caro in alia parte et facultate animae, spiritus vero asia resideret. Vtraque pars constigens per omnes animae vires de facultate diffusa et conjuncta est. Altera pars mentis non est Spiritus, altera existente carne. Sed tota mens partim caro est; partim spiritus; tota voluntas hominis partim earo, patrim spitius est. Spicitus et Caro, hoc est, gratia et corruptio, non loco, sed ratione disstinguuntur. Quida conflictum illum perpetuum inter carnem et spiritum in homine regenio Goliach.


page 116, image: cs116

Philisthaei gigantis et Davidis adolescenti pusillae staturae hicroglyphico depinxetunt. Alii Centauro assimilarunt. Nonnulli hominem Tragelapum appellarunt, Et D. Augustinus hoc animalqua parte cervus est, mentum significare ait, legi Dei secundum hominem interiorem ser vientemqua autem parte hircus est, videt alteram legem repugnantem legi mentis fuae, atque captivantem eum legi peccati. Id autem dicere videtur D. Augustinus quia cervus mira pedum leviiate praeditus est; hircus autem ab libedinem pronus est, ingratique odoris. At vero impii Severiani, ut refert Ephiphanius haeres. 45. hominem partim Dei esse partun diaboli contendebant: Dei nimirum ab umbilico sursum, diaboli autem ab inferioribus pattibus.

HONOS alit artes.

CANCRORVM genus, inquit Arist. 4. histor nimal. multiplex est, nec facile enumerandum. Conveniunt aute in hoc omnes, quod universis sit pars dura et testacea foris pro cute, mollis et carnea intus, supina corporis planiora et tabellata magis, quibus et ova deponunt, quando pariunt. De his etiam Plin. lib. 9. cap. 31. Omnia ejus generis hyemo laeduntur, autumno et vere pinpuescunt, ac plenilunio magis, quia nocte sidus tepido fulgore mitificat. P. Bellonius seribit, eos plena luna uberiores, silente flaccidos ficri. Quod ex Cicerone 1. de divinat. habrt, qui generaliter ait, ostreis et conchyliis omnibus contingere, ut cum Luna crescant pariter pariterque decrescant. Sed et Lucilii illud apud Sel. lib. 20. c. 7. notum est: Luna alit ostrea, et implet echinos. Sed hoc quidem symbolum, quamvis quidam ad suos potissimum amores applicucrunt, indicantes se advultum foeminae adamatae vel crescere. vel de crelcere, rectius tamen, et [gap: Greek word(s)] nos ad Principum et magnatum erga suos ministios gratiam, vel contra neglectum ac contemptum referre poterimus. Quin et ad litteraros, doctos et ingeniosos viros accommodare, quorum vigor et incrementum, sicuti e contra miscriae et (qualor fere in manu sunt potcatum, secundum usitatiss versiculum:

Sint Maecenates, non deerunt, Flacce, Morones.

In quam rem sane est memorabilis Plutarchi in Orat. 2. de fortuna et virtute Alexandri sementia, ita latine reddita: Ut enim frugum copiam bona temperies et tenuitas aeris gignit, ita artium et bonorum ingeniorum incrementa, benignitas, honor, et humanitas regis efficit: et contra principum invidia, sordes aut studium contendendi omnia ista extinguit et perdit. Honos equidem alit artes: sed et unusquisque Principum minister hieroglyphicon illud sibi applicans fortasse diecre possit,

Crescente adcresco Lunadecresco minuta.
Aulae num melius pingitur effigies?

HOSTIS nullus spernendus.

ARIES, qui adole scentem, a quo saepe provocatus est, nonnunquam impetu facto prosternit, hieroglyphicon censetur illius viri, qui a potentiore non levi affectus injuria, fert quidem ad certum tempus patienter se contemni, interea tamen occasionem observans, ut se tandem quoque virum ostendat, et adversarium dejiciat. Nam ut air Publius:

Furor fit lasa sapius patientia.

Est autem hoc de sumptum ex tragoedia Accii antiqui Divinat. quibus introducitur Tarquinius, somnium quoddam recitans, ubi inquit,

Visus est in sommis pastor ad me appellare,
Duos consanguineos artetes intle eligi:
Pecus lanigerumeximia pulchritudine,
Praelarioremque alt erum immolare me;
Deinde ejus germanum cornibus connitier
In me arietare, eoque ictu me ad casum dari.

Ubi ad ditur, a conjectoribus somniorum hane interpretatienem esse factamde Bruto illumexpulsuro Roma:

Proin vide, ne quem tu hebetum deputes atque ac pecus,
Is sapientia munitum pectus egregie gerat,
Teque regno expellat.

Ideo docti non adolescentem prostratum, sed sceptrum in corona ab ariete in terram dejectum piogunt, cum symbolo miuaci, Nunc noscito vires, et disticho.



page 117, image: cs117

Hostem quid spernis? quamuis abiestior ille,
Saepe irritatus maxima damna dedit.

Nota autem est historia de L. Tarquinii Superbi filio, Lueretiae vim inferente, quomodo Brutus, antea se stolidum esse simulans, patrem una cum filiis, ob tam nefandum facinus, regno exuerit. Livius lib. 1. Decad, 1. Nullum itaque hostem, quantumuis infirmum, imbellem, et despectum esse contem nendum admonemur, cum

Saepe aquilam ad poeuas vel Scarabaeus agit.

Pausanias in Arcadicis recte ait, vilioribus et abjectioribus plerumque rebus vim eam Deus indidit ea superarent, quae maximae essent inter homines existimationis, quo in loco plura hujus rei exempla commemorat. His nostri saeculi historiae refertae sunt, Ex antiquissimis, Goliathe Philistaeo praetermisso, Maximus (referente Capitolino) Romanus Imp. vir omnium robustissimus, et molis giganteae, quem immortalem se prope crederet, ob magnitudinem corporis sui vit tutisque, mimus quidam in theatro praesente illo dicitur versus Graecos dixisse, quorum haec erat sententia;

Qui ab uno non potest occidi, a multis occidutur.
Elephas grandis est, et occiditur.
Leo for tis est, et occiditur.
Tigris fortis est, et occiditur.
Caue multos, si singulos non times.

Tandem ille cum filio in tecorio quiescensa praelio, a militibus interfectus est medio die: filiu item. Caprificus teste epigrammatario poeta, lib. 10. epig. 2. marmora findit. Ficus sylvestris quaedam species est, cujus fructus ad maturitatem nunquam pervenit. Theophrasto [gap: Greek word(s)] ; Plinio Caprificus, fractus [gap: Greek word(s)] , et (ut Dioscorides) [gap: Greek word(s)] .

Quamuis dura tamen Caprificus marmora findit.
Contemnas hostem si sapis, ipse caue.

Videant Principes ne ex nimia ira in suos ministros et subditos aliquid praeter rationem statuant, ac in ipsos plus aequo duriores postea omnis injuria redundet: sicuti Carolo Burgundiae duci accidit, qui inpraelii momento desertus a Campobasso comite, cui colaphum inflixerat, periit. Campobassiis vero alias partes sequutus in vexillo suo postea gestavit Caprificum marmoreum quoddam antiquum sua vi innata per medium findentem, sequutus Martialis dictum,

Marmora Messalae findit Caprifieus, etc.

HVMILITAS.

PRIMI gratissimi flosculi vernales Violae, hinc inde humiserpentes, et in locis humilibus ad radices montium libenter crescentes odore suavi ac beneolenti ab omnibus expetuntur: contra, montes etiam altissimi saepe ob asperhatem et altitudinem plane remanent Steriles, paramque usum praebent hominibus Vnde S. Petrus cap. 5. epist. 1. humilitatem animi vobis infixam habete, inquit: propterea quod Deus superbis resistit, huumilibus vero dat gratiam. Et D. Chryso stomus in epist. 1. ad Corinth. 1. eleganter scripsit, [gap: Greek word(s)] : nihil ita Christianum admir abilem efficit, ac humilitas. Quod etiam Chilon Lacedaemonius vidit, qui interrogatus quid in coelo Deus ageret, Alta (inquit) deprimit, et humilia extollit. Vel ut Herodotus loquitur, [gap: Greek word(s)] . Quod insuper poeta Lyricus cecinit, ex Hesiodo lib, 1. oper. et Xenoph. lib. 5. rerum Graecarum.

--- Valet imasummis
Mutare, insignem attenuat Deus,
Obseura promens.

Etalibi:

Vim temperatam dij quoqueprovehunt
In majus: ij dum odere vires
Omne nefas animo mouentes.


page 118, image: cs118

Ut frequenter Scriptura S. saepissime etiam rerum vicissitudines innumerae illud verissimum esse probant, Superbis Deus resistit, humilibus vero dat gratiam.

Alta cadunt vitiis, virtutibus infima surgunt:
Hoc te mons sterilis, vallis a moena monet.

Et Hesiodus de Deo loquens lib. 1. Oper. praeclare canit,

[gap: Greek word(s)] .
[gap: Greek word(s)] . Id est,
Facile enim extollit, (Deut) facile vero elatum deprimis:
Facile insignem minuit, et obscurum auget.

Arborem, ut sursum creseat profundas subtus radices agere oportet. Qui in humilitatis radice fixum animum non habet, in ruinam suam extollitur, Augustinus.

HYPOCHITA.

CROCODILVS quadrupes ad Nilum malum, ut Plinius loquitur, tanto hiatu est, ut integram buculam possit excipere. Non igitur mirum si homines quoque devoret. Sed hoc cum facit plorare scribitur, de quo videatur Adag. Crocodili lachyma. Verum, ut rarus ita memorabilis est de hac re locus apud Photium in Eclogis. Asterii Amaseae Episcopi: [gap: Greek word(s)] Niloticorum Crocodilorum imitatores estis quos fama est deflere hominum capita, pestquam eos devorarunt, et illacrymari cersorum reliquiis: non quod poenitentia facti aliqua afficiantur: sed quod ita doleant (quantum mihi videtur) ob espitis macilentiam, quasi quod ad vescendum minime fit idoneum. Usus autem fuit hoc hieroglyphico Sigismundus Gonzaga Cardinalis, postquam evecto sua quoque opeta ad Pontificatum Leone X ejus postea ipsum poenituir, cum adicctione Proverb. CROCODYLI LACRYMAE, testante Jovio. Tales fuerunt Bassiani Imp. lacrymae, quas ficta pietate semper promere solitus est, ut AEl. Spartianus refert, quoties aut mentio incideret, aut imagines conspiceret Getae fratris. qui tamen ejus jussu fuerat interfectus. Talem etiam describit pessimam illam novercam Demaenetam Heliodorus in, AEth. ejulantem nimirum super Cnemone privigno, quem tamen ipsa suis calumnus ibat perditum. Tales sunt etiam nostro tempore hei! nimismulti, qui licet ex intimo corde laeteotur miseriis nostris ficto tamen vultu et sermone, dolore se mutuo affici simulant.

Non equidem ambigui dictis mihi fidere amici
Certum est, ut lacrymis nec Crocodile tuis.

HIEROGLYPHICORUM COLLECTANEA, EX VETERIBUS ET NEOTERICIS DESCRIPTA, LIBER QVARTVS. IGNAVVS.

ASELLI piscis species est, qui Germanis Stockfisch dicitur, a trunco videlicet, cui aridus et induratus tundendus imponitur. Riget enim tanta ariditate, ut nisi prae maceratus aqua, et insigniter contusu, coqui nequeat. Alius piscis est Salpa, licet et is, sed recens, ferulae ictibus raemolliatur, ut ex Plin. discimus. Era smus are ipsa fustuarium pisscem hunc appellavit: sed a trunco potius eum sic nominari notavit Georgius Fabricius. Congruit in homines stupidos, insulsos et bardos quos frustra obsequio aut rectis praeceptis emendes,


page 119, image: cs119

sed plagis et verberibus adigere necesse habeas, ut faciant officium. Quo etiam adagium pertinet: Phryx plagis emendatur. Quod salse Cicero adducit pto L. Flacco in testes Asiatieos: Asia vestra constat ex Phrygia, Mysia, Caria, Lydia. Utrum igitur nostrum, aut vestrum est hoc Proverbium: Phrygem plagis fieri solere meliorem? Quod et apud Suidam similiter extat:

[gap: Greek word(s)] :
Verber atus Phryx melior et obsequens erit magis.

Servos sane natura etiam quosdam esse, Aristoteles in Politicis disputat; et quidam ingenio adeo sunt duro, ut nisi severe coerceantur frugi esse nequeant. Sed et hic tamen modus tenendus est. Nam et M. Varro servos quoque verbis potius quam verberibus castigari putat oportere: Et rescripto D. Antonini nimia dominorum asperitas in servos adeo nunitur, ut cogantur cos bonis conditionibus vendere. Expedit enim, ut justinianus Imp. ait. Insti Reip. ne sua re quis male utatur. Sed modica castigatio servorum legibus permittitur, uc et propinquorum, tit. C. de emend. serv. et propinque

Durus asellus amat fustes et verbera, num quid
Sic piger attrabitur verbere ad officium.

Deasino quadrupede, ignavi hieroglyphico, id dici potest, quod etiam occurrit apud Salomonem, Proverb. 26. 3. flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium. Item Ecclesiastici cap. 33. v. 25. Cibaria, virga, et onus asino: panis, disciplina, et opus servo.

Ignavi hicroglyphicou variis librorum Salomonicorum locis depictum extat. Eccles. cap. 4. v. 5. Stultus. inquit, complicat manus suas. Livius Decad. 1. lib. 7. Sext. Tullius C. Sulpirim Dictatorem his verbis alloquitur, de nobis ita desperasti, ut te mancorum ac debilium ducem esse judicares. Quid enim a iud esse caussae credamus, curveteranus dux fortissimus bello compressis, quod ajunt, manibus sedeas? Et apud Lucanum, lib. 2.

Compressat tenuisse manus.

Graecis [gap: Greek word(s)] . Proverb. 6. cap. 10. v. Ignave, quousque cubabis? quando surges ex somno tuo? paululum somnorum, paululum dormitationum, paululum complicationis manuum ad cubandum. Sive dormiat, sive vigilet ignavus, petinde est, nec praestantiore hieroglyphico inertiam repraesentare possis. Vide reliqua in Pigri hieroglyphico.

IGNORANTIA.

DE Talpa ex Aristote in hist. animal. lib. 1. cap. 9. et lib. 4. cap. 8. haec Plinius ejus hac in re interpres lib. cap. 37. commemorat. Quadrupedum talpis visus non est, oculorum effigies in est, si quis praetensam detrahit membranam: atque non levia etiam rudimenta pupillae et albi circuli apparere in illis sciunt qui diligenter per anatomen inspexerunt. Et secundum eundem Plinium, quamvis semper in terra defossa vivat, liquidius audit obruta terra tam denso elemento. Oppianus lib. 3. Cynaeget vocat [gap: Greek word(s)] , quod ex terra et pluvia gigni eredantur, et proverbium ex Suida extat, [gap: Greek word(s)] . Talpa coecior. [gap: Greek word(s)] est ignorantiae, et coecitatis, teste Horapolline. lib. 2. c. 63. et Hesythiu. Ignorantia autem seu spiritualis coecitas apprime formidabilis est.

Heu mortale genus, ceu talpae, lumine capiun,
Coesti donec restituatur ope.

Socrates apud Platonem conqueritur, homines pauca scire, vel potios nihil. Ac notum est Aristotelis dictum de espertili onibus, Metaphysic. lib. 2. cap. 1. Quemadmodum oculi vespertilionum sese habent ad meridianam lucem, sic mentis nostrae acies ad ea, quae sui natura omnium manifestissima sunt. Similes extant multae querelae apud Pindarum, Lucretium, Persium, et alios. Quibus tamen approbari Sceptieorum et Pyrrhoniorum [gap: Greek word(s)] , id est, nullius rei veram et certam apprehensionem, minime censendum: sed potius illis incitari debemus, ut eo accuratius veritati indagandae et rerum causarumque investigationi operam dare studeamus.

ILLECEBRAE peccati fugienda.

SERPENTEM callidissimum esse omnium animalium, etiam S. pagina attestatur, vulgoque prisci credidere, ut ex Virgilii Ecl. 8. pater, quod rumpi possent carmine magico serpetes, id circo ipsos, si praesentirent,


page 120, image: cs120

recamtare, seu incantationem retoquere et exsolvere ut ex Plinio, secundum Adr. Turnebi lectionem, licet colligere. Et veteres AEgyptios hominem refractarium et inobe dientem hoc hieroglyphico denotasse scribit Pierius. Certe Psal. 58. mentionem facit surdae aspidis: quae scilicet aurem utramque obturet ad vocem incantatoris: alteram nempe in terram defigendo, alteram caudae suae a cumine occludendo, ut testes sunt ad eum locum Arnobius, Hierony mus, Augustinus, Cassiodorus, et alii. Jeremiae etiam 8. minatur Deus populo Israelitico serpentes, qui incantari nequeant. Tangit etiamrem eandem Clem. Alexandr. [gap: Greek word(s)] . lib. 7. et Ephiphanius contra Ophitas. Verum ut dextre S/ Scripturae indicata similiaque loca accipi debent, ne stabiliatur de vi verborum Magicorum super stitiosa opinio, et ita confirmentur magui illius serpentis pernicosa ludibria: Sic nihil vetat, quominus adducamus quae olim et vulgo, quamuis falso, de fer peutum astutia hac in parte jactata fuere, utpote illis in rebus imitanda, quae usui nobis esse possunt ad evitanda exitiosa et turpia. Unde et Christus nos esse jubet prudentes ut serpentes: sed adiecta salutari mentione columbinae simplicitatis, qua vafritres serpentina refraenetur, ut B. Hietonymus in Oseam inuit. Monentur igitur adolescentes potissimum, serpentis ita depicti more obturares ad quaevis obsc oena et noxia, ita ut nec in animum, nec sensus admittant ullas voluptatum illecebras, ne earum vi, veluti voce Thessala, misere tandem disrumpantur ac pereant. Principes etiam monet hoc hieroglyphicon, ut obturent aures assentatoribus et scurris, quorum opes illi saepius, quam hostes everterunt, ut alibi haec ex Q. Curtio, et simul plura in hanc rem adducta leguntur in his Collectaneis.

Carminis insidias serpens magici exit opertis
Auribus: illecebras sic fuge, tutus eris.

INTER tot immensi maris admitanda, non inpostemis Miluus piscis censendus est, quem Graecorum [gap: Greek word(s)] , et Oppiani [gap: Greek word(s)] esse contendunt Hipp. Salvianus Thiphernas, et Rondeletius. Is cum linguam, palatum, et reliquae oris internas partes spiendentes ac rubicundas habeat, tranquillis noctibus adeo relucet, ut ex ore ignem flammamque evomere, et ciaculari credi possit. Qua etiam de caussa a Plinio Lucerna dicitur, qui tamen a quibusdam in eo erroris arguitur, quod vibrata ex oreillius linguae hinc splendorem tribuat, cum tamen ejus palato adeo haec affixa sit, ut nullo pacto possit eam exerere. Sane autem nescio, an non etiam Nazianzenus [gap: Greek word(s)] , Hunc piscem intellexerit, cum ait.

[gap: Greek word(s)]
Piscis vero estigneus, quidnon omatur ab infido igne,
Igneus, ardens autem per medium mare resulget.

Verum ut inventot hujus hieroglyphici adamorum forte suorum difficultates respexit: ita nos rectius et honestius tribuste possumus vito, cujus, ut Horatii verbis utar,

Pudor et justitiae soror
Incorrupta, fides, nudaque veritas.

Quascumque etiam iniquioris fortunae tenebras, et adversitatum coecos fluctus, adde etiam malignorum hominum fuscas calumnias splendore integritatis suae adeo discutit ac dispellit,

Stellas exortus uti athereus Sol.

ut Lucretius loquitur. Talis fuit in vita et morte magnus ille Socrates, lucidissimum vir tutis et Constantiae sidus, quod nec adversae sortia tristia nubila obscurare, nec indignum tandem supplicium extinguere potuit, quin ad omnem posteritatem aeternum fulgeat. Talis nempe vere, secumdum Arist. [gap: Greek word(s)] , ut idem Horatius cecinit,

Rebus angustis animosus atque
Fortis apparet.

Hieroglyphicon iliud proprie pertinet ad constantes et in victos Christi Martyres, quales fuere Stephanus, Laurennus, et innumeri. alii.



page 121, image: cs121

IMITATOR, LIBERTATIS jactura.

DE Psittaco Aristoteles lib. 8. cap. 12. de histor. Animal. haec scribit: Omnes denique aves uncae brevi sunt collo et lingua lata, aptaque ad imitandum. Nam et Jndica avis, cui nomen Psittaeo, quam loqui ajunt, talis est, et loquacior cum vinum bibetit redditur. Idem Solinus Plinius, Apulejus, AElianus, lsidorus, et alii plures affirmant. Versibus quoque Psittacum celebrarunt Oppianus, Ovidius, Statius, et inter recentiores Vespasianus Stroza, Eroticon 6. hujus avis diversa genera, quae nostris temporibus sunt nota, describit Scaliger in exercitationibus contra Cardanum. Quod autem tam meditando quam loquendo mira praestet, inter alias plurimas historias, Zonaras Annal. lib. 3. in vita Basilii patris Leonis Philosophi, memorabilem admodum hanc exponit. Cum filius a patre propter quotumdam calumnias, quasi ejus vitae insidiaretur, in tetrum carcerem esset conjectus, accidit ut Imperator cum praecipuis regni Senatoribus splendidum convivium celebraret, Psittacus vero forte fortuna in eodem conclavi inclosus cavea voce flebili semper exclamavit, Leo, Leo. (quam vocem ab aliis, calamitatem illius juvenis deplorantibus, audiverat) Qua occasione arrepta pro filio apud patrem inter cedentes deprecati sunt, et ipsum in gratiam reduxerunt. Indicatur autem hoc hieroglyphico cura acdiligentia imitandi alios qui sua industria alioquiparum efficere possum. Quapropteralibi ascribitur: ALIENOLOQVITVR ORE. Vel brevius: ORE ALIENO, quod convenit cum vulgari proverbio: Loquie[?] Psittacus. Aliis magis placet, esse notam libertatis a contrario sensu, quaesecundum Jutist consultos, res est inaestimagis, placet, nullo auto compatanda, et optima omnium (ut vult Diogenes apud Lacrtium) inter homine: secundum vero Horatium, potior metallis: unde addiderunt. Arbitrium ditius auro.

IMPIETAS.

COTVRNIX, quae nunc etiam corrupte in Gratcia [gap: Greek word(s)] nominatur, cum proprie sit [gap: Greek word(s)] inmare transuolando (quemadmodum Oppianus scribit) ut deprehendat superatum ne hoc illi sit necne, ternos lapillos in ore fert, eorumqueunum quemque perincervalla dimittit, diligenterque observat utrumne in mare lapillus decidat, atque ideo ultetius volandum esse an vero in terram, et jam tempus instare quiescendi. Idem Plinius quoque asserir. Quamvis vero hujus contra Lunam proterva insulcatio apud Horapollinem Oryci potius, quam coturnici a doctioribus auribuatur, cum tamen facilis lapsus sit unius tantum literae inter [gap: Greek word(s)] , Pieribus Valerianus libro XXIV. Hieroglyphicorum potius huic aviquam quarupedi convenire, pluribus ostendit, ac pethibet: deo hauc vem impuram haberi, quod luna oriente inauspicatos clangores contra eam excitare soleat, cum manifestissimae indignationis indicio. Quod quidem proprie est [gap: Greek word(s)] , id est, cum umbra pugnare et inaniter laborare, quod magnopere improbatur a Platone in Apologia Socratis, et 8. de legibus, sed multo adhuc vehementius tam hic quam alii detestantur [gap: Greek word(s)] , quod est ipsi divinae potentiae ac naurae velle se oponere atque repugnare, dum quis secundum Homerum [gap: Greek word(s)] . conatur.

[gap: Greek word(s)] .
Pugnam infrugiferam et mutile ducere bellum.

Sic Gamalie! Actuum 5. monet reliquos colIegas Synedrii, ne velint inveniri [gap: Greek word(s)] . Et alii Pharisaei St. Paulo causam dicente coram Anania, Act. 23. pronunciant, [gap: Greek word(s)] , Ne bellum Deo gigantum more inferamus. Et talis ab AEschylo et Euripide describiturCapancus Hipponi, et apud Virgillam Salmoneus AEoli filius: quorum similes utinam nostro etiam saeculo non pauci reperirentur,

Impietas coelum probris superosque lacessens,
Nulla dabit superis, maxima damna sibi.

IMPIGER.

DIOSCORIDES Helicrysum nominat quoque Amaranthum, qui Graecis ita dicitur [gap: Greek word(s)] , quodumquam marcescat. Sed Plinias diversam ab eo plantam, putpureo flore praedi tam ita vocare videtur, quamItali, fior velluto, appellant, puellis ob colorem vividum et perennem


page 122, image: cs122

ennem ad coronas texendas gratiss. praesertim hyberno tempore quo viridum suum coIorem adbuc retinet. FascicuIum ex hisce flonbus spicatis colligatum quidam copiarum militarium in vexillis gestarunt, ut hoc hieroglyphico innuerent, se in omnibus rebus, quae ad suoru principum auctoritatem et utilitatem conservandam spectant, fortier et constanter acturos, nullosque laboret unquam fiiper fugituros, sed sine intermissione animo praesenti, impigro, intrepido, provinciam sibi demandatam administraturos, juxta. Virgilii dictum.

Tu ne cede malis, sed contra audentior ito.

Annotat quoque Pierius, de Amarantho loquens, veteres illorum capitibus, qui valetudine integerrima viribusque ad extremum senectutis vegeti vixissent, solitos fuisse Amaranthinam corollam imponere, propter alIatam supra rationem. Hinc Distichon illud,

Impavidum invictumque animum signas, Amaranthe:
Et vegetis senibus grata corona tua est.

2. Alii duces belli Cytisum pro hieroglyphico in militaribus signis usi sunt, quoniam haec planta, teste Plinio, lib. 13. cap. 24. non, aestuum, non frigorum, non grandinum aut nivis injurias expavescit. Ut testarentur se pro Republica nuIlum laborem aut periculum detractaturos. In hunc sensum Seneca ad finem lib. 3. Deira, dum inter homines sumus, inquit, colamus humanitatem, non timori cuiquam, non periculo simus: detrimenta, injurias, convicia, vellicauones contemnamus, et magno animo brevia seramus incommoda. Dum respicimus (quod ajunt) versamusque nos, immortalitas aderit. At Livius Decad. 1. Iib. 4. graviter, Labor (ait) et periculum impenditur, unde honor speratur et emolumentum. Sic Virgilius AEneid.

Ograviora passi, dabit Deus his quoque finem.

Et Distichon appositum.

Non astu Cytisus, non frigore, non nive lasus,
Spernere magnanimos omnia dura docet.

IMPROBITAS inemendabilis.

VATES sacer increpans Judaeos pervicaces, an mutabit AEthopscutem suam? an inquit, pardus suas maculas? etiam vos benefacere potericis, malefacere edocti. Jetem. 13. v. 22. quasi diceret, Quemadmodum naturalis nigredo in alhedinem non transit, nec panthera aut pardus versicolor puncturas pilorum retinet: qui fieri potest, ut vospeccatis assueri, bonis operibus vacare velitis? Nazianzenus in eundem sensum:

[gap: Greek word(s)] . Id est,
Pardalis non deponit maculas, neque AEthiops nigrorem.

De vano cirea improbitatis profligatae correptionem labore, Latini dicunt AEthiopem lavas, id est, naruram transmutare ne quicquam studes. Hanc si furca pellas, tamen usque recurret. Al i, vulpem excoria, vulpes remanebit. Sic impii, profani, vitiis et sceleribus pridem assuefacti nulla sapientia emendantur, nulla disciplina pravam mentem exuunt.

IMPROBITAS sibi supplicium.

BASILISCVM in rerum natura unquam fuisse fabulosum plerique putant. Unde Franciscum 1. Reg. Gall. ejus quidem vulgo recepta effigie usum fuisse scribunt, sed cum dicto TV NOMINE TANTVM. Rem tamen non pauci affirmant. Nicander, Lucanus, Plinius, Solinus, Scaliger, et Mercurialis, qui in Imper. Maximiliani thesauris Basilisci cadaver se vidisse testatur. Basilisci etiam venenum tollunt Galenus, Aetius, et Erasistratus, auctore Dioscoride. De generatione Basilisci vulgi opinio fabulosa proculdubio, veluti Albertus Magnut demonstrat, ut canorae de ea sint nugae Levini Lemnii. Affltatum ejus omni animali exitialemtradunt. Quodcur adeo mirum sit. cum Thebiorum ad Pontum gentem adeo hominibus pestilentem esse ex Philarcho Plutarchus in Symposracis scribat, ut illotum obtutum, anhelitum, aut loquelam qui sustinuerint, tabescant paulatim ae pereant? Sed expecimenti ilIius, ut basibscum, si in speculo objecto seipsum intuitus fuerit, interire viderit, quis auctor est Et hoc tamen in are omnium. Igitur tanto magjs hier giyphicum, ut allegat


page 123, image: cs123

gat Anton. Riccardus in Comment. Symb. tribuens hanc inventionem Joan. Bapt. Pittono. Eodem modo homines egitiosi aliis, tandem malitia sua seipsos quoque conficiunt. Notus enim est versus:

[gap: Greek word(s)]
Qualia quisque egis, tali quoque fine potitur.

Gravissime Seneca: sunt Dii immortales lentiquidem, sed certi vindices generis humani, et magna exempla in caput in venientium regesserunt: ut justissima patiendi vice, quod quisque alieno exeogitavit supplicio, saepe excipiat suo. AEgyptios hominem a calumniatoribus objectum periculis Basilisci, etiam sine morsu extinguentis, pictuta expressisse Piersus indicat.

Improbitas solet esse sibi justissma merces.
Auctor es interitus sic Basilisce tui.

IMPROBI vitandi.

HICESIVS apud Athenaeum lib. 7. ait, nomen Mlelanuri ideam quoque ipsius nobis proponere, ut ex caudae nigra nota statim internoscatur ab aliis piscibus, Eundem cum Plauti optalmia, et Plin. oculata piscem esse, Rondelet vult, et oculatam vertit Th. Gaza. Meminit ejus Aristot. quoque Artemidor. 2. Onirocrit. Oppian. et Ovid. in Halicut. Isidorus item et alii. Hujus autem nominarim esu et usu Pythagoram suos vehementer prohibuisse apud Suid. et Diog. Laertium reperio, his verbis: [gap: Greek word(s)] , ut errasse videantur, qui ad sepiam referunt natum inde proverb. [gap: Greek word(s)] . Quod minus etiam recte Marosius Ficinus, vel quisquis primus fuit, generaliter vertit, eosque secutus Erasmus retinuit: Negustes ex jis, quibus nigra est cauda, ac si Pythagoras non speciatim Melanurum piscem nominasset. Quam vis sciam Pythagoricos alias omnino a piscibus ab stinuisse, cujus rei caussam reddit Athen lib. 7. et Plutarch. in Sympos. Idem Plutarch. in sin. lib. [gap: Greek word(s)] . Hoc etiam Symbolum explicat: non esse habendum commercium cum improbis, qui nigris ac infamibus sunt moribus. Quo sensu Antiphanes quoque a Melanuro, et mugile abstinendum esse suasit. Tryphon autem Grammaticus Graecus, inter aenigmatum exempla hoc commemorans, in hunc modum interpratatur: Ne mendacem sermonem protuleris. Mendacium enim ad extremum nigrsecit et obscuratur. Sed et Horat. et Catullus, aliique homines malos nigros vocant. Vitanda igitur est improborum societas, ne et alteri cuidam Proverb. quod ex Numenio et Eubulo Athenaeus adfert, et tangit Suidas, locus sit: [gap: Greek word(s)] . Comitatur perca Melanurum. Nam et hic piscis niger est, quod nomen ejus similiter indicat.

In vita quisquis niger est, hunc discecavere:
Nause Pythagorae ceu Melanurus erat.

IMPROBUS tandem dat poenas.

ESt omnibus nota fabula de corvo ac serpente. Nam corvus dormientem illum rapiens, cum tandem jam experrectus esset serpens, in gyrum sese convertendo ita eum laesit, ut eo vulnere paulo post extingueretur. Alciatus Emblemate, Iusta ultio, ex graeco quodam epigrammate idem de corvo et scorpio habet. AElianus lib. 7. cap. 11. De aquila et polypo tale quippiam commemorat, et addit exempla de Cambyse Gyri filio ex Herodot. lib. 3. et de Polycrate diripiendi auri caussa ad Oraetem profecto et turpiter decepto. Et sunt noti versus Hesiodi,

[gap: Greek word(s)] id est
Ipse sibi nocet ille alium, qui laedere quaerit.
Consultum malum consultori pessimares est.

Ac vulgaris est Senarius ex Vatrone et Agellio noctus:

Malum confilium consultori pessimum est.

Ac sane memorabile admodum est quod apud Suetonium legimus de I. Caesaris, et apud Jul. Capi tolinum de Gordidani interfectoribus, qui propriis gladiis, quibus alios interemerant, vel seipsos confecerunt, vel ab aliis occisi sunt. Legitur quoque ascriptum: RAPTORI NOXIA PRAEDA SVA Vel INFAVSTA LVCRA: quod explicat inter alias multas sententia Antiphanis Poetae veteris:



page 124, image: cs124

[gap: Greek word(s)] . Id est,
Lucra male quaesita voluptates quidem pariunt
Breves, longam vero deinde tristitiam.

Et in tabellam Hieroglyphicam serpentis coruum hiantem pede arripientis Disticho lusit Poeta noster;

Institia pereat semper sic vindice, quisquis
Alterius vitae, struxerit insidias.

IMPRUDENS.

TABELLARIVS literas in perniciem suam scriptas perferens imprudentis seu parum cauti hicroglyphica tabella dici porest. Vriae historia huic picturae argumentum praebuit, 2. Sam. 11. 14. Et vir ille strenuus regique suo perfido fidelis literas necis praenuncias ad Joabum perferen eum exhibet qui inscius et imprudens litera contra se scriptas defert, atque male affectis confervis seu potentioribus executioribus defert. Graece, [gap: Greek word(s)] . Bellerophon literas, nimirum, portat. Nam Proetos Argivorum rex (ut refert Homer. Iliad. lib. 6.) etiam Bellerophonti sub commendationis specie literas ad Jobatem perferendas tradidit jubens ut tabellarium interimeret. Hinc Chrysalus in Bacchid. Plaut. act. 4. Sc. 7.

Bellerophontem jam tuus me fecit filius
Egomet tabellas detuli, ut vincirer.

Et Lucianus in Commentario adversus indoctum librorum supellectile tumentem, atque in Apologia pro mercede conductis hujus histotiae memenit, suo more ludens. Plutarchus autem lib de Curiositate, Bellerophontem, continentiae et multae probitatis nomine laudat, quod innocentia sua fretus, sicut reginam Proeti uxorem impudicam tangere, ita regis arcana literis sibi commissa reserare noluerit. Et quidem adulterii species quaedam videtur tabellarum alienarum indagatio curiosa, sicuti qui thori alieni voluptates appetunt adulterii morbo laborant. Apud Lace daemonios frequens fuit dictum, [gap: Greek word(s)] , Lysandri literae. Is enim a Pharnabazo Satrapa coram Ephotis accusatus, de quarumdam provinciarum expilatione, ad ipsius Pharnabazi colloquium viam affectans, rogavit eum ut ad Ephoros alias scriberet literas, quibus testaretur nulla se a Lysandro injuria fuille affectum, nec habere quod de ipso conqueri posset. Pharnabazus se id facturum pollicitus, in propatulo quidem literas conscripsit, quales Lysander flagitaverat, clam vero alias habebat exaratas, et inter obsignandum commutavit codicillos, specie nihil inter se discrepantes, atque adeo Lysandrum astute fesellit, qui Spartam reversus, et ad curiam profectus Pharnabazi literas Ephoris tralidit, nihil dubitans quin res pro animi desiderio esset composita. Spartanis enim Pharnabazus inter regios praefectos fuit charissimus. Ut vero lectas literas Ephori Lysandro legendas tradidrunt, se a Pharnabazo circum ventum miser animaduertit. Ita Cretenses cum Gretensibus saepissime cretizant: ut refert Plutatchus in Lysandro.

IMPUDENTIA deplorata.

FRons animi janua est, et sedes pudoris, quem quia meretrices omnino deponunt, Proverb. 7. vers. 13. Earum frontem Hieremias cap. 2. vers. 40. tribuit hominibus graviter impudentibus. Metsach (inquit isscha zona frons mulieris meretricis. Ex Homero [gap: Greek word(s)] dicitur impudens, id est, vultu canino praeditus; quod canis animal sit omnium impudentissimum. Et Latini perfrictae frontis ejusmodi scurras appellant.

IMPUNITAS.

FEROCES reddit improbos impuniras. Felis muscipulae inclusa, circa quam captam saltante undique mures, suoque adversarii petulanter insultant, donec tandem illa effractis repagulis libetata, meritas poenas insolentiae sumat, hieroglyphicon est nimiae petulantiae ex summa impunitate ortae, qua homines plus quam oportet superbire, et ferociores fieri solent. Maxima enim est illecebra (Cicerone in Miloniana teste) peccandi, spes impumtatis. Haec, inquit, Livius lib. 24. Natura


page 125, image: cs125

multitudinis est: aut servit humilirer, aut superbe dominatur: libertatem, quae media est, nec spernere modice, nec habere scit: et non desunt magistri, qui intemperantes animos irritent. Quapropter necesse fuit, ut respectu legum ac suppliciorum homines petulantes et scelerati in officio severe continerentur, ne licentia ipsorum crescente impune in alios quidvis tentare auderent. Itaque Horatius quoque ait, id est, Sermon. Satyr. 3.

Iura inventa metu injusti fateare necesse est;
Tempora si fastosque velis evolvere mundi.

Et Isidorui 2. Etymol. factae sunt leges, inquit, ut earum metu humana coerceatur audacia, tutaque sit inter improbos innocentia. Cum vero, ut in Paradoxis Cicero praeclare docet, sapiens vir non nisi recta sequitur atque colit, quia id salutare maxime esse judicat. Itemque 2. De legibus. Constat profecto ad salutem civium civitatumque incolumitatem, vitamque humanam et quietam, et beatam, inventas esse leges.

IMPURUS.

ROSAE, aromata, unguenta, Suibus ingrata sunt admodum, nec bene conveniunt cum brutis coeno gaudentibus et amicis. Impurum vero, virtutis et honestatis hostem. AEgyptii designantes suem pingebant in luto se volutantem, vel rosas conculcantem. Per rosas autem veteres vitae puritatem et sensuum sinceritatem exprimebant. Rosarum autem odor huic animali natura est contrarius. Unde elegantiss. Luctetius lib. 6.

Denique amaricinum fugitat sus, et timet omne
Vnguentum, et c.

Inde etiam adagium Crareti ad scriprum, [gap: Greek word(s)] , id est, sus per rosas. Porcus igitur per rosas festino cursu transiens declarat, neutiquam [gap: Greek word(s)] , id est, insanam ventris cupiditatetem cum studio virtutis et sobrietatis posse convenire. Unde Rhadamanthus apud Claudianum lib. 2. in Ruff. homines luxui ac gulae deditos in sues transformare dicitur.

At, qui desidia semper vinoque gravatus,
Indulgens Veneri, voluit torpescere luxu,
Hunc suis immundae pingues detrudit in artus.

Ideo etiam Ulysses apud Homerum a Circe non potuit in suem commutari, ut quibusdam ex sociis ipsius contigerat, quia ex Mercurii, id est, rectae rationis consilio, contra luxuriae stimulos temperantia et frugalitate se munisset, herba Moly Instar antidoti usus. Et graviter haec quoque protulit Cicero lib. de Senectute, ubi ait, impedit consilium voluptas, et rationi inimica est, ac mentis, ut ita dicam, perstringit oculos, neque ullum habet cum virtute commercium.

Quid subus atque rosis? numquam mens erbria luxu
Virtutis studris esse dicatapotest.

INDIGNUS repulsam patitur.

ALEXANDER cognomine Magnus solus dignus habitus est ab equo Bucephalo, qui sessor tam praestantis equi videretur. Ita quoque generosus animus viles et indignos affectus respuit, praeter virtutem ac honestatem: nec anquam pravorum consuetudinem admittit. Qui cum virtute praeditis versatur, sit melior: pravorum et indignorum consortium virtutis est eversio. Repulsam igitur a nobis isti patiantur.

INDUSTRIA laboriosa et disiendi cupida.

PINGITVR accipiter per aerem volans praedae caussa, ut Ovidius quoque libro XI. Metamorph, fecit.

--- Rapto qui vivit, et omnes
Terret aves.

Perdicem jam captam suis unguibus tenens, qui tamen nihilominus alias hujus generis aves avolantes, comite cane, qui illas excitat, intentis oculis perfequitur. Hoc hieroglyphico (quod extat apud Lucam Contilem) homo industrius, laboriosus ac cupidus discendi repraesentatur, qui non solum


page 126, image: cs126

singularem do etrinam sibi comparavit, sed etiam in dies uberiorem scientiam conquirere, et luculentiorem cognitionem adipisci studet. Nam secundum Menandrum:

[gap: Greek word(s)]
Comprehendi possunt industria et labore,
Omnia prorsus quae inquiruntur.

Quod Sophocles adhuc brevius voluit exprimere,

[gap: Greek word(s)]
Quod quaeritur, comprehendi potest; effugit autem quod negeligitur.

Aseriptum quoque legitur: PROVIDE ACCELERO, quo commendatur utilis [gap: Greek word(s)] . dens cunctatio, et ut Sophocles in Electra subiicit

[gap: Greek word(s)]
Qui facinus ingens tentat, ille lensus est.

Est autem secuudum Suidam [gap: Greek word(s)] , id est, que bene circumspecte capescit: et Euripides in Phaenissis eam commeudans plurimum, dicit esse [gap: Greek word(s)] , maxime salutare numen. Quapropter etiam apud sacros scriptores pro pietate ii Deum, sive religione accipitur, quae religio inde dicta est, auctore Lactantio, quod animos nostros ad Deum religet atque astringat.

Multa licet fido sapiens in pectore condat,
Plura avido taemen usque appetit ingenio.

INDUSTRU nutrix.

SCITE Aristoteles IX. historiae animalium, cap. 37. [gap: Greek word(s)] , sed in marinis quoque animantibus permulta intelliguntur non sine solerti ingenio effici ratione vitae commodioris. Subjicit que statim et primo loco Ranae piscatricis exemplum, quam in coeno absconditam gemina ante oculos dependentia fila exerere, et creberr. commovere scribit, quae occurentes pisciculi prchendant, at ipsa post subducens fila occultis quibusdam viis, in latas maxillas suas deceptos ingerat. Ex quo Aristotelis loco et AElianus hanc historiam, et Plinius quoque ac Plutarchus transcripserunt, et memmit etiam Cicero. de nat. Deor. Sed Oppian. 2. [gap: Greek word(s)] . admodum poentice hancipsius fraudulentam solertiam depingit, eamque similitudinibus pulcherrimis suo more illustrat. Ad quartum priorem quidem de aviculis, tritico et ante et intra portam a captante disperso illectis et captis, locus Dionis Sophistae pertinet [gap: Greek word(s)] , Anates haud prius capimus, quam a nobis objecta edant. Id quod ad falsos amicos, qui benevolentiae simulatione homines in nassam illectos pessundant, accommodat, quod et nostrum hoc hieroglyphicon exprimit. Nam, ut praeclare Livius dicit, fraus fidem in parvis sibi praestruit, ut cumoperae pretium sit, cum magna mercede fallat. Et vere Seneca initio declamationum, Magis nocent insidiae, quae latent. Convenit etiam ex inscriptionis indicatione in homines industrios, qui suo labore et solertia victum et res necessarias sibi acquirunt ac comparant. Dij enim, ut est in proverbio, facientes adiuvant, quia non cessantibus et igoavis, sed industriis, et pro virili sua laborantibus solent esse auxilio. Sicut autem

Inertis est nescire quid liceat sibi,

Contra stadiosus et industrius variis modis rebus suis prospicit

[gap: Greek word(s)] . Id est,
vias peculiares scrutantur qui industrio sunt ingenio.

Et sapienter Euripides in Hippol.

[gap: Greek word(s)] . Id est,

Laborantem Deus adiuvat.

Epicharmus item apud Stobaeum. Sermon. 29.

[gap: Greek word(s)]
Convenientibus laboribus vendunt nobis omnia bona Dij.


page 127, image: cs127

Verissimum et illud,

Audaces fortuna juvat, timidosque repellit.

Denique

--- Labor omnia vincit
Improbus, et duris urgens in rebus egestas.

INGENIA praeclara saepe latent.

FALCO, capitis velamento (quod vulgo capellum vocant, de quo prolixe agit Fridericus 2. Imp. lib. 2. De arte venandi cum avibus) involutus atque vinculis sive lori pedum, quos calceos Accipitrarii nominant, impeditus, quanquam libere hinc inde vagari nequeat, nihilominus tamen in altum evolat, et caltem cupiditatem suam persequendi et capiendi aves promptam et alacrem prae se ferre videtur. Eoque hieroglyphico vir doctissimus Alphonsus Massarius exprimere studuit voluntatem suam cupidissimam bene de aliis merendi, atque in hoc suo proposito constanter perseverandi, licet multa impedimenta illi obiiciantur, et saepe ab aliis laudabile hoc suum institutum impediatur. Cum quo Alciati emblema de puero manum alatam erigente, et alteram a lapide depressam gestante convenit. Nec ullum dubium est nostris quoque temporibus multa ingenia praeclara ad quaevis magna ac laudabilia apta nata, propter contemptum et neglectum torpescere, quod Plautus quoque in Captivis deploravit.

Saepe summa ingenia in occulto latent.

Ac nota est Juvenalis sententia:

Haud facile emergunt, quorum virtutibus obstat
Res angusta domi.

Quod si major liberalitas in ejusmodi homines ab iliis. qui in vesanum luxum, et alias virtutes illaudabiles sua bona inutiliter et male insumere saepenumero solent, impenderetur, ac benignius foverentur, proculdubio non sine ingenti utilitate Reipublicae plutes praestantes vitos utiles essemus habituri. Propertius lib. 2. Elegiarum ad Musam:

Quod si deficiant vires, audacia certe
Laus erit, in magnis et voluisse sit est.

Neoterius Poeta Disticho rem expressit:

Sapius excelsis tenuis res officit ausis,
Et tamen attolit mens generosa caput.

INGENIA Ambitiosa, Luxuriantia, praecocia.

IN agris laetioribus praeque ubertate nimium luxuriancibus, segetes interdum tanta fertilitate crescunt et augentur, ut nisi suo tempore non nihil demetantur, et nimia copia illis detrahatur, seipsas suffacare, ablatis vero super fluis, multo quam prius crescere uberius soleant. Non aliter quaedam nimis ambitiosa ac foelicia ingenia, plus quam oportet sibi tribuentia, ac ideo omnia audacter ac praecipitanter agentia, saepe se ipsa evertunt ac consumunt: ac si interdum falce moderationis ac humilitatis reprimantur ac castigentur, tum demum fructus maturiores ac praestantiores producere consueverunt: contra praecocia et nimium luxuriantia ingenia saepe in ipsa quasi herba suffocantur.

Luxuriem segetis castigat falce colonus.
Ingenium praecox reprime sic sapies.

Nam, juxta Senecam, ad maturitatem non pertinet nimia foecunditas. Quo pertinet D. Augustini dictum in epistol. 1. ad Maced. Quaedam acutiss. et excellentiss. ingenia tanto in majori errant, quanto confidentius tanquam suis viribus concurrerint, nec suppliciter ac veraciter Deum, ut viram sibi ostenderet, petiverint.

INGENUTAS laudata.

OMNIBVS est nota fabula de cornice, aliarum pennis sese exornante, quas tamen illae rusum ipsi ab stulerunt, illamque ludibrio habuerunt, quam exposuit quoque Horatius lib. 1. Epistol ad Elorum.



page 128, image: cs128

Ne si forte suas repetitum venerit olim
Grex avium plumas, moveat cornicula risum,
Furtivis nudata coloribus.

Hieroglyphicon hoc contra nimis ambitiosos et arrogantes, aliorumque labores sibi temere ac fraudulenter attribuentes, recte usurpari potest, de quo etiam recens quidam non indoctus poeta in Nictocosmo hoc hexasticon exposuit de corvo,

Dic mihi cur plumis alienis corve superbis?
Dic adeo tumido cur aliena placent?
Agmine jam facto repetitum cursitat omnis
Grex avium, plumis andique nudus eris.
Nemo sibi dotes furtivas arroget unquam, Nec decus alterius surripuisse velit.

Unde B. Gregorius Nazianzenus in sermone de Epitaphio patris recte ait, [gap: Greek word(s)] . Quod Cicero explicat lib. 2. De Offic. Ficta omnia celeriter tanquam flosculi decidunt, nec simulatum quicquam potest esse diuturnum. Alibi ascriptum est: PONE PERSONAM, eodem sensu M. Aureliano Numeriano Imp. etiam ascribitur simile dictum: ESTO QVOD AVDIS. Ex Horatio lib. 1. Epistol. 16.

Tu recte vivis, si curas esse quod audis.

Et Martialis:

Quod sis esse velis, placeat moneo tibi caeutus,
Sors tua: nihil aliud si sapis esse velis.

Item in alio loco:

Quod sisesse velis, nihil que malis.

INGENUUS.

COBAROS Medus apud Q. Curtium lib. 7. cap. 4. in Oratione ad Bessum, nobilis equus, inquit, umbra quoque virgae regitur: igna vus ne calcari quidem concitari potest. Hierogly phicon est hominis ingenui generosaque indole praediti, qui verbis placidis ducitur, et vel ad levissimam objurgationem rubore suffunditur, totisque viribus eo incumbit, ut in posterum sua sponte quod rectum est diligenter exequatur. Ingenia servilia vero vix multis verberibus in officio continentur. Multa flagella peccatoiis, Psal. 32. et Proverb. 10. Virga tergo stultorum. Et cap. 17. Plus proficit correpto apud ingenuum, quam centum plagae apud stultum.

INGENIUM corporeo robore praestantius.

IANVS Dubravius, qui postea Olomucensis Episcopus in Moravia factus, Joannem se nominavit, cujusque extat historia Bohemica, in libello suo de piscinis et piscibu lepidum mehercle duellum Lucii piscis et Ranae palustris commemorat, cujus ipse et antecessor in Episcopatu suus. Stanislaus Turzonius, spectatores fuerint. Ranam in insidiis latitantem in Lucii forte ad insidiarum locum delati, ibique secure apricantis caput insiliisse, lateque divaricatis pedibus frontem piscis circum plexam oculos potissimum ejus invasisse: at illum molestum incessorem, nulla vi, nec corporis rotatione, nec aad arundines attritu excuttere valuisse, sed victum tandem et viribus exhaustum succubuisse, seque ranamque una in ima gurgicis demersisse. Exsiliisse paulo post ranam victricem, miris modis tripudiantem, et tanquam opimis de hoste spoliis receptis in palatia sua recepisse. Extractum vero continvo retibus et lucium devictum, utroque lumine orbatum repertum fuisse, affirmasseque tum piscatores rem non novam hanc, sed se certaminibus ejusmodi assuetos saepenumero lucios a ranis ex coecatos piscari, quibus ad hunc modum amissis oculis piscium captura adempta sit. Sunt autem pulcherrimae divini Oppiani de piscium [gap: Greek word(s)] sententiae, qua Deum ilis, qui nec robore, nec armis praestant, eo majorem animi promptitudinem insevisse canit, qua vali dissimos etiam hostes suos vincant ac superent. Et eleganter Plinius scripsit: Callent in hoc cuncta animalia, sciuntque non sua modo, verum et hostium adversa: norunt sua tela, norunt occasiones partesque dissidentium imbelles.


page 129, image: cs129

Generaliter usurpari hoc hieroglyphicon poterit, cum ingenii solertiam corpotis robori potiorem esse ostendere vol umus.

Lucius imbelli misere succumbere ranae
Cogitur: in vires vincimus ingenio.

INGRATITUDO.

HIeroglyphicon ingrati animi lupus est, capram a qua olim lactatus est, devorans. Ingratus nullo flectitur obsequio: et ut

Praeda lupo fit capra, suo quem lacte cibar at,
Sic cedunt homini quae bene facta malo.

Et Graeco Epigrammate lib. 1. Anthologiae, titul. [gap: Greek word(s)] , Alciatus confecit emblema 64.

Capra lupum non sponte meo nunc ubere lacto,
Quod male Pastoris provida cura jubet.
Creverit ille simul, mea me post ubera pascet:
Improbitas nullo flectitur obsequio.

Ingrati nullis officiis aut meritis a sua perversitate flecti possunt; immo loco gratitudinis, quantum possunt be refactores suos in extremam adducunt perniciem: quo pessimo [gap: Greek word(s)] vitio nullum derestabilius reperiri potest; adeo ut Salomon in Proverbiis, a domo ejus qui reddit malum pro bono, scribat non recessurum malum. Persae ingratos odio perpetuo prosequebantur, nec in illos Solon legem ferre voluuit, existimas fieri non posse, ut in Republica bene constituta quisquam reperiretur ingratitudinis labe deformis. Et apud Xenophontem lib. 2. [gap: Greek word(s)] . occurrit egregia dissertatio Socratis ad filium Lamproclem de ingra titudine.

Aquila ex sagitta de suismet pennis concinnata, periit, quae exprimit hominem pereuntem eorum improbitate ac per fidia, quos plurimum juvare ac promovere studuit, quod etiam Ovidius in quodam ver siculo deplorat:

Heu patior telis vulnera facta meis.

Quo pertinet quoque Actaenis fabula a suis canibus perempti, quam idem Ovidius 3. Metamorph. describit, et apud Theocritum in hodaeporis exclamat pastor,

--- [gap: Greek word(s)]
En memor illius quo serpit gratia facti!
I nunc ergo canum catulos nutri atque luporum,
Vtrum nutrieris, comedent tua viscera adulti.

Quod ultimum quoque in proverbium de sceleracis et ingratis hominibus abiit. Usus est autem hoc hieroglyphico quidam vir magnus qui alios plane neglectos studiose promovere et ad magnas dignitates evehere conatus est, a quibus postea ingratissimo animo non solum contemptus, sed insuper quoque multis injuriis affectus, et tandem de suo gradu dejectus est. Sic apud Valer. Maximum legitur de Cn. Popilio Lenate, quem rogatu M. Coelii cum Cicero non minore cura quam eloquentia in judicio deffendisset, tamen hic flagi iose ingratus homo, nec verbo, nec re umquam a Cicero. ne lausus, ultio M. Antonium rogavit, ut ad eum proscriptum persequendum et jugulandum mitteretur, quo facinore detestando per petrato, caput in sius Romam tamquam opima spolia retulit, quod antea pro illius capite tam praeclare peroraverat.

Ipsa suis pennis aquila interit icta: refertur
Scilicet haec hodie gratia pro meritis.

INIMICUS nullus contemnendus.

PArva saepe nocent, et

Parvula, quae de asino vindictam sumit acanthis,
Vim magnam et parvis rebus inesse moent.


page 130, image: cs130

De inimicitia inter Asinum et Acanthides aves Aristot. lib. 9. de histor. Animalium cap. 1. et Plin. libr. 10. capit. 74. eodem sensu. Asinus et Acabthides inter se sunt hostes. Victus enim acanthidibus e vepribus, quas adhuc tenellas Asinus depascit. De hoc dissidio Achilles Bochius lib. 3. Hos versur composuit:

Cur tantula Asinum tantum acant his oderit,
Obscura non est causa spinis affricat
Sese ille acutis, in quibus cubilia
Texens avicula nidulatur, ejus et
Depascitur flores. Acanthis usque eo
Terretur, ut procul rudentem si audiat,
Dejiciat ova, decidant pulli metu
E nidulo, nec fert inultum hoc: nam illius
Qua fustibus, qua sarcinis facta ulcera
Parvo fodit rostro, atque pungit narium
Mollissimas partes. Id omnes admonet,
Ne humillimis quidem inferendam injuriam:
In parvulis vim saepe inesse maximam.

INJURIA nemini inferenda.

ASinus et Spini ( [gap: Greek word(s)] ) inter se sunt inimici, inquit Aristoteles libr. 9. De historia Animal. cap. 1. Victus enim Spinis e vepribus, quas Asinus tenellas adhuc depascit. Quod Plinius iisdem ferme verbis expressit libro 10. cap. 74. De quo Achilles Bochius lib. 3. Symbolicarum quaest. hos versus composuit:

Cur tantula asinum tantum acanthis oderit,
Obscura non est causa: spinis affricat
Sese illa acutis, in quibus cubilia
Texens avicula nidulatur, ejus et
Depascitur flores. Acanthis usque eo terretur, ut procul rudentem si audiat,
Desiciat ova, decidant pulli metu
E nidulo; nec fert inultum hoc 3 nam illus
Qua fustibus, qua sarcinis facta ulcera
Parvo fodit rostio, atque puugit narium
Mollissimas partes. Id omnes admonet,
Ne humillimis quidem inferendam injuriam:
In parvulis vim saepe inesse maximam.

Huic succinit ingeniosus poeta, Disticho eleganti,

Parvula, quae de asino vindictam sumit acanthis,
Vim magnam et parvis rebus inesse moent.

INSIDIAE.

INvita humana perpetuis insidiis undique circumcingimur. Hieroglyphico id demonstratur a mustelis de sumpto. Quamvis multae regiones abundent cuniculis, cum sint admodum foecundi, maximus tamen in Hispania semper eorum fuit proventus, unde Catullus vocat, cuniculosam Celtiberiam. Quin etiam Balearici axilium militare ab Augusto Imperatore olim contra eos petierunt, teste Plinio lib. 8. cap. 55. et Strabon lib. 3. Atque etiam oppidum ab iis subversum esse narrat Varro, quem adducit Plinius eodem lib. cap. 29. Strabo in Turditania contra illorum copiam nimiam, plures esse modos inventos eos venandi et capiendi scribit, quorum unus fuit, quod [gap: Greek word(s)] Africae, id est, mustelas sylvestres studiose adhibeant, ac ore obligato in foramina cuniculorum imittant, quae unguibus eos extrahant aut expellant, ut ab insidiantibus capiantur, ut Plinius quoque commemorat, quod venationis genus multis in provinciis adhuc est usitatum, ubi venator mustelas illas sylvestres, vel viverras funiculo tenens in cavernas immittit, quae ubi cuniculum apprehenderint, ita mordicus tenent, ut una cum ipsis extrahantur. Monemur hoc hieroglyphico quantopere insidiae cavendae sint: quod quidem in primis de calumniae pessimo et valde occulto malo est intelligendum. Inde proverbium Aristophanicum, nullum reperiri remedium contra morsus Sycophantae. Nam in Plauto cuidam jactanti anulum se habere magicum, adversus omne malorum genus efficacem, respondet alter, [gap: Greek word(s)] , scilicet [gap: Greek word(s)] , id est, non illi inest remedium contra Sycophantae morsum. At, ut sapienter dictum est,

Non illa tractus atris volubiles,
Nec subter undas, nec per umbrosum nemus
Habitat, sed arures Regum, ut aedes, possidet:
Et inde pressae illudit innocentiae.


page 131, image: cs131

INSTITUTIONIS efficacia.

MErcurius apud Mythologos ingenii, eloquentiae, doctrinae vim denotat. Is fingitur irrigare lautum, arborem Apollini sacram, qua ipsa quoque poetae et docti viri ornabantur. Hieroglyphicon illud docet multum referre, quo magistro et duce qui illos recte instituant, adolescentes bonarum artium ac literarum studiosi, modo progressus in illis laudabiles facere velint, utantur.

INTEGRITAS.

KYKNOY Graecum vocabulum Latini quoque retinuerunt, [gap: Greek word(s)] , id est. quod coenum scrutari ac turbari propter cibum soleat, ut vult Varinus. Estque fabula apud Ovidium libro secundo Metamorph. de Cygno nota, quod libenter versetur in locis palustribus, ut evitet fulmina, que plurimum metuit. Nam fingunt poetae, regem Liguriae filium Stheneli Phaetonti materno genere proxim. in Cygnum mutatum. Pausanias in Atticis Cygnum Ligurum regem, Musicae laude clarum, post morte ab Apolline in sui nominis avem transformatum scribit. Sic Laurum quoque, sub qua hic Cygnus securitatem quaerit, immunem esse a fulmine, et hoc quasi privilegio a Jove donatam, vetustas existimavit. Intelligitur autem sub Cygni imagine integritas, modestia, candor et animi bonitas, quae universa protectione et umbra solius virtutis tutum praestare, vitamque ab omni labe integram conservare pottest. Quemadmodum enim laurus, etiam in horridissima hyeme sua virentia folia retinet, ita quoque virtus semper viget floretque, etiam in rebus asperis et adversis, suique sectatores quovis tempore egregie tuetur et conservat. Cum autem Ethnici scriptores tantopere virtutem commendent, tantique faciant, quid nobis Christianis de veta pietate, cui omnes virtutes merito famulantur, sentiendum dicendumque erit? Quare sanctus Paulus quoque 1. ad Timoth. 4. recte nos admnet, ubi inquit: [gap: Greek word(s)] . Quod Plato quoque quasi per transennam vidit in Epinomide. Nemo sane nobis umquam persuadeat, majorem esse virtutem generi humano, quam pietatem. Quibua cum utiliter confetantur versus Lucilii, quos refert Lactantius lib. 6. cap. 5.

Fulgura non metuo, pellunt ea germina lauri:
Fortunae insultus despicit integritas.

Echinus non sine vafricie quadam naturali, sentiens canes accedentes, con volvit se in pilae formam, ut tantum in aculeos vim suam exerceant. Plutarchus lib. de animalium solertia.

[gap: Greek word(s)]
Scit multa vulpes, magnum echinus unum habet.

Nam accedente, ut ajunt, vulpe, echinus

Corpus convolvens, pineae in morem nucis,
Spinas riget horrens, ne vel morderi queat,
Vel tangier.

Hieroglyphica nota est hominis qui fretus integritate sua nihil moratur ictus invidiae, fraudes et obtrectationes malevolorum facile contemnit, et ab illis se tueri potest, undique tutus. Nam

Integritas virtusque suo munimine tuta,
Non patet adversae morsibus invidiae.

Viro equidem vitae integro scelerisque puro convenit illud veteris poetae,

--- Expers terroris Achilles
Hostibus haud tergo, sed forti pectore notus.

INTEGRITAS invidiae clamores contemnit.

PLutarchus in libello de Oraculorum silentio perhibet inter templi cujusdam a Cypsello consecrati donaria et anathemata extitisse Palmam aeneam, ad cujus radices insculptae visebantur plurimae ranae, et natrices, quas hydros nominant. Hoc hieroglyphico indicantur (ex quorumdam sententia) sycophautae qui invidis linguis et exitiali maledicentiae veneno armati, probos ac integros


page 132, image: cs132

vitae, scelerisque puros viros, non obliqua, sed regia via ac ratione ad honorum et dignitatum exereitia sacra tendentes, evertere, et omnibus bonis exuere, sed frustra conantur. Nam innocentia virtuteque sua freti invidorum morsus et obtrectatorum calumnias facile spernunt ac retundunt, et tantundem curant, quantum luna luporum ullatus. Palma enim ardua primaeque nobilitatis arbor, frondibus numquam vidua, homines ad magna tendentes aptissime exprimit, ad cujus radices ranae plutimae, odiosa sua coaxatione omnibus molestae, calumniatorum mores ad vivum exprimunt, et hydri nullis serpentibus veneno inferiores (si Plinio credimus) virulentos invidorum fibilos designant. Quod hieroglyphicon, eruditus Hadrianus Junius (cujus liber excusus est a Plantino) ita explicat;

Palma caput tollit coelo ardua, cujus ad ima
Rana loquax, stabulantur et hydri.
Oppugnant proceres, quorum via consona recto est.
Degeneres, atque invida lingua.

INVIDIA. LITES. RIXAE.

PAusanias in Corinthiacis describit paludem leonam, et addit: Ad Amymones fontem platanus exsurgit, sub ea Hydram educatam narrant. Equidem facile adducor, belluam illam tum multo maximam caeterarum fuisse, tum vero tam insuperabili veneno, ut ejus felle spicula sagittarum Hercules infecerit. Caput vero, ut ego opinor, unicum et non pluta habuit. At Pisander Camirensis, sis, quo et fera terribilior, et carmina sua plus dignitatis haberant, pro uno illi plura capita dedit. Haec Pausania. Sed Naucrates quidem Erythreus septem, Zenodotus Ephesius nocem, Heraclides Ponticus quinquaginta capita illi tribuit: quae quoties unum illorum caedebatur, priorum numerus duplicabatur continuo. Hoc igitur monstrum Jolai aurigae opera Hercules, licet hydrae Cancer ingens opem tulisset, perdomuit, ipso etiam Cancro concultato fortiter. Plato sane in Euthydemo per Hydram et Cancrum callidissimos Sophistas intelligit, quo viri et docti veritatis amantes, utut illi invicti videri cupiant, instar alicujus Herculis retundere ac superare soleant. Alii, cum ex uno scelere plura serpant non secus ac ex hydrae uno capite abscisso plura renascebantur. Her culem uno tempore omnia ejus capita ex tinxisse putant, id est, virtute ut temperantia cuncta vitia repulisse. Quo et Horatii illa 2. Epistol. 2. referri possunt ac debent, ad quae alludit nostrum Distichon. Alii ad laboriosas et nimis intricatas lites non minus concinnetranstulerunt, cu dicto: SPES AEGRA SALUTIS. Quod et Proverbio significari posset: [gap: Greek word(s)] , Hydram secas. Quidam dolorem cum tempore usque veluti renascentem hoc symbolo exprimere studuerunt, cum inscriptione: NON AECUS USQUE DOLOR.

--- malorum sensus accrescit die:
Leve est miserias ferre perferre grave.

Inquit Thyestes Seneca. Distichon superest, quod subjicimus:

Extemplo tibi sit duram qui contulit hydram.
Sternere lativagam qui cupis invidiam.

INVIDIA fugienda.

ABannosis et ingentibus arboribus subnascentes arbusculos umbra laedi, succum et nutrimentum eis subtrahi, sicut incurvas enasci et succo destitutas inarescere necesse sit animadvertens, de Invidia fugienda te hieroglyphicws admoneri crede, et alienam virtutem et gloriam herbescentem cum gaudio inture, favore pro sequere, congratulatione tua fove.

INVIDIAE Conatus irriti.

CAnes Lunam frustra adlatrant, et serpentes ac ranae ad palmae radicem sibilantes atque coaxantes nihil efficiunt.

Quantum palmae hydri possunt ranaeque nocere,
Tantumdem innidiae virus obesse probis


page 133, image: cs133

Nam innocentia virtuteque sua freti Sycophantarum calumnias facile spernunt ac retundunt. Palma enim ardua primaeque nobilitatis arbor, frondibus numquam vidna, homines ad magna tendentes denotat: ranarum coaxario calumniatorum ingenium, erpentum sibili morsus invidorum exprimunt. Hieroglyphicon illud pinxit, et tetrasticho illustravit. Adrianus Junius vir Doctissimus in emblem.

Palma caput tollit coelo ardua, cujus ac ima
Rana loquax, stabulantur et hydri.
Oppugnant proceres, quorum via consona recto est,
Degeneres, atque invida lingua.

INVIDIAE Anitidotum.

AELianua lib. 1. cap. 37. auctor est, Ciconiam vespertiliones ejus ovis perniciem molentes admodum caute vindicare. Nam cum hae solo contactu ova illius sterilia et riirita reddere soleant, hoc remedio utitur, ut folia platani in nidos suos inferat, que vespertiliones ferre nequeunt, sed inde torpore affectae nihil amplius nocere possunt. Non dissimilem proprietatem (ut idem auctor habet) natura hirundinibus est largita: nam cum pariter blattae ipsorum ovis sint perniciolae, matres apu folia ante pullos projiciunt, atque hinc omnis accessus blattarum prohibetur, de quibus propriet atibus Diodorus Siculus lib. 2. praeclaram habet sententiam, ubi ait: Proba enim natura omnibus animantibus magistra est, non solum ad sui conservationem, sed etiam ab illis procreatorum, idque ob innatum studium et amorem vitae, successiones in perpetuum stabilitatis perducens circulum. Recte autem usurpari poterit hoc hieroglyphicon a magnis viris, qui contra invidimorsus quasi efficacissimo amuleto suam virtutem ac bonitatem opponunt, et aemulorum occ[?] machinatione singulari constantia ac foriitudine arceere ac irritas facere norunt. Quare vete[?] quispiamm, referente Stobaeo, virtutem non immerito ita commendavit,

[gap: Greek word(s)]
Non est virtute virtute ulla possessio preciosior,
Non enim submittit se neque pecuniis,
Neque securitati, neque adulationi vulgi,
Sed virtus quo frequentius ea uti libet,
Eo magis crescit, perfectiorque fit.

Et ut propius accedamus ad hieroglyphici sensum,

Virtuti invidia est hostis, verum illius omnes
Sincera insultos despicit integritas.
INVIDUS.

PIorum virorum virtute macrescit invidus, et atra bile percitus fertur in seipsum, sicut Pantheram ajunt homine, vel hominis simulaccro in rabiem agi, et in hominem vel ipsius hominem ferri toto impetu, ut quod odit quamprimum discerpat. Panthera igitur in hominis personam vel effigiem insiliens invidi macrescentis rebus opimis proximi hierglyphicon esto.

IRA.

VArro libr. 3. de re rustica, cap. 9. Meleagrides vocat gallinas Africanas, quae aliis sunt Numidicae, quae ad nos quoque de feruntur. Quamquam vero Gesnerus nostras vulgo dictas Indicas gallinas ad Meleagrides recenseri posse existimet (sicuti quoque Turnerus Anglus, et Bellonius Gallus) rectius tamen pavonem Indicum vel Gallopavum nominari, idem Gesnerus putat. Sed Gellius interpres et Commentator, AEliani lib. 16. de Animal. cap. 2. existimat Gallinaceum Indicum


page 134, image: cs134

debere appellari. His vero avibus quasi peculiare hoc est insitum, ut ad iram provocatis, cutis circa collum sanguineo colore splendescat, et crista ipsius variis coloris infletur, et ad nares usque protendatur, caputque nudum pelle purpurascente obducatur, quam antea laxam et quasi vacuam, cum irritatur, sic inflat, ut ad bracchii nonnumquam crassitudinem accedat, ac tum vox cum fragora aliquo per collum redditur. Quae omnia in hac ave peregrina vere [gap: Greek word(s)] et mores iracundiae exprimit, ut vix aliquid accommodarius excogitari posset. Est autem hierogluphicum ex Claudiano de 4. consulatu Honorii desumptum, ubi ait:

Iram sanguinei regio sub pectore cordis
Protegit, imbutam flammis, aridamque nocendi
Praecipitemque sui rabie succensa tumescit.

Cum quo convenit Persius libr. 3.

Non face supposita, fervescit sangis, et ira
Scintillant oculi, dicisque facisque quod ipse
Non sani esse hominis, non sanus juret Orestes.

Seneca quoque in libr. de ira eam luculenter describit his verbis. Nam in ea facies turbatior ora pulcherrima foedat, torvos vultus ex tranquillitate reddit, linquit decor omnis iratos. De remediis vero contra hunc tam impetuosum affectum aliorum scripra consulantur.

Quam deforme malum ferventi accensa furore
Ira sit, iratis Indica monstrat avis.

IRA furor brevis.

APer iratus ac frendens, nimiaque vindictae cupiditate irritatus, magno impetu arborem etiam validam dejicere cupit; quo tamen conatu irrito nihil aliud conse quitur quam quod dentes sibi ipsi confringit, seque frustra conficit, atque ita declarat quam noxia sit iracundia, omnis rationis expers. Hanc Xenophon [gap: Greek word(s)] , improvidam vocat. Et Cicero 4. Tuscul. An quicquam est, inquit, insaniae similius ira? Ennius insaniae initium dicit. Color, vox, oculi, spiritus, impotentia dictorum et factorum, quam partem habent sanitatis? Paulo post addit, non igitur desiderat advocatum [gap: Greek word(s)] fortitudo iracundiam; satis est instructa, parata, armata per sese.

Concitus ira aper in truncum se reddit inermem:
Ira ultrix quoties in sua damna ruit?

Extant adversus iram praeclara Senecae et Plutarchi documenta, quae illam animi perturbationem ad vicum depingunt. Paucis omnis Horatius libr. 1. epist. 2.

Ira furor brevis est, animum rege, qui nisi paret
Imperat: hunc frenis, huc tucompescecatena.

Compescitur autem sapientibus verbis, verbis, teste Plutarcho,

[gap: Greek word(s)] , id est.
Animae morbidae remedtum oratio.

Qualis autem debeat esse illa oratio docet hierosophia apud Prophetam et Apostolum, ira scimini [gap: Greek word(s)] et nolite peccare. Sol non occidat super iram vestram. Psal. 4. 5. Eph. 4. 26.

IRA compescenda.

INgeniose admodum, ut multa, Isidorus Pelusiotes epistol. 43. lib. 4. nuper editi. De ira compescenda hieroglyphicon nobis proposuit corvum Prophetae Eliae cibum aderentem, hic verbis. Deus fuons bonitatis curavit Prophetam per corvum pasci, avem sobolis propriae osorem, et quae parit quidem atque excludit pullos, sed eos non alit. Maxime quidem omnia nutrit ac sustentat divina providentia; eximie vero et peculiari quodam modo pullos corvorum, qui a parentibus suis negliguntur. Animalcula enim parva quae nidos circum volitant, pabulum ipsis praebent, quoad advolare possunt. Per corvos igitur Deus non tantum voluit suadere Eliae, ne nimium indignationi suae indulgeret, neve magis inhumanus esse videretur quam illud volatile animal, quod quantumvis in pullos


page 135, image: cs135

los suos crudele alioqui sit, tamen jam prophetae humanitatem illi allato pabulo exhiberet. Nam haec quidem, inquit Deus, avis jam te meo jussu pascit. Tu vero totus ira et indignatione occupatus, jura humanitatis habes despectui. Haec Isidorus.

IRREQUIETI homines.

CAmelus sitim quadriduanam tolerat, impleturque cum bibendi occasio est, et in praeteritum, et in futurum, obturbata prius aque pedum proculcatione: aliter potu non gaudet. Quod AElianus quoque Elephanti tribuit, cui aquam limpidam exosam esse testatur. Ad hunc modum homines irrequieti, atque ad turbas nati affectibus suis ut indulgeant omnia pervertunt, hostes publicae tranquillitatis, qui consilia sua eo dirigunt ut alios inter se committant, atque miris artibus excitent bella non necessaria. In aquis turbidis piscationem multam se facturos somniant, nonnunquam familiarum suarum, saepissime suo ipsorum maximo malo. Turbata delectatur, et

Turbat aquam sitiens quam vult haurire Camelus:
Sic pacem ex bellis qui lucra foeda sitit.

Apud Jovium occurrit insignis historia. Virginis Ursinus, strenuus alioqui bellator, contra multorum etiam gentilium suorum sententiam, quo tempore universa fere Italia contra Gallos conspiraverat, nihilominus tamen ipse castra Gallica sequi maluit. Ideo usus est symbolo Camelino, cui adpingi curavit, latrouble me plait, id est, mihi turbida placet; sed conatu et exitu parum doelici. Nam durante bello isto gravissimo Atelle obsessus in hostium manus incidens in carcere Neapolitano foeda morte periit.

JUDICIUM vulgi mire depravatum.

IN eo fallimus turpiter quod mensuras rerum ignoramus, praesertum quum de hominum evanido splendore agitur. Quod ut corrigeret Seneca Stoicus, hieroglyphico tum ex pumilione et Colosso, tum ex vatio humano habitu sumpto, multa egregia proposuit, quae hic proponere libet, ad vetustissimam sapientiam pertinentia. Nemo (inquit, circa finem epist. 76.) ex istis quos purpuratos vides, felix est, non magis quam ex illis quibus scriptum et chlamydem in scena fabulae assignant, cum praesente populo elati incesserunt, et cothurnati, simul atque exierunt excalceantur, et ad stuturam suam redeunt. Nemo istorum quos divitiae honoresque in altiore fastigio ponunt, magnus est. Quare ergo magnus videtur? Cum basi sua illum metiris. Parvus pumilio, licet in monte constitterit. Colossus magnitudinem suam servabis, etiamsi sterterit in puteo. Hoc laboramus errore: sic nobis imponitur: quod neminem aestimamus eo quod est, sed ad jicimus illi et ea quibus adornatur est. Atqui eam voles veram hominis aestimationem inire, et scire qualis sit, nudum inspice; ponat patrinonium, ponat honores, et alia fortunae mendacia: corpus ipsum exuat: animum intuere, qualis quantusque sit, alieno an suo magnus, si erectis oculis gladios micantes videt, et si scit sua nihil interesse utrum anima per os, an per jugulum exeat, beatum voca. Si cum illi denunciata sunt corporis tormenta, et quae casu veniunt, et quae potentioris injuria, si vincula et exilia, et vanas humanarum formidines mentium, securus audit, et dicit,

--- Non ulla laborum,
O virgo, nova mi facies inopinave surgit,
Omnia praecepi, atque animo mecum ipse peregi.

Tu hodie ista denuncias: ego semper denunciavi mihi hominem paravi ad humana praerogitati mali mollis ictus venit. At stultis et fortunae credentibus omnis videtur nova rerum et inopinata facies. Magna autem pars est apud imperitos mali, novitas. Hoc ut scias, ea quae putaverunt aspera, cum assuevere, patiuntur. Ideo sapiens assuescit futuris malis: et quae alii diu patiendo levia faciunt, hic levia facit diu cogitando. Audimus aliquando voces imperitorum dicentiu, Nesciebam hoc mihi restare. Sapiens scit omnia restare sibi. Quicquid factum est, dicit, Sciebam.



page 136, image: cs136

JUSTI.

HEbraeis vox Chasidha, Ciconiam, et misericordiam significat, Justos autem, id est, Dei electos in Christo, Isaias viros hesed, id est, misericordes appellat cap. 57. 1. 2. Silet autem aestaris advena Ciconia [gap: Greek word(s)] , id est, parentibus senio confectis mutuam nutricandi vicem rependere. Ideo Plin. libr. 10. Naturalis hist. cap. 23. Genitricum, ait, senectam invicem educant. Justus etiam officiosus est erga omnes et beneficus, maxime tamen erga de se bene meritos fidei patres et domesticos, quibus ex talionis lege pro acceptis beneficiis parem gratiam regerre studet.

2. Honos iis, ait Plinius, serpentum exitio tantus, ut in Thessalia capitale fuerit occidisse, eademque legibus poena qua in homicidam. Bellum sine induciis, et Justi in hic tertis militantes, cum antiquo illo et tortuoso serpente satana, gerunt: et super Leonem ac Basiliscum calcant, Psal. 91. 13. versantes in medio nationis pravae ac perversae, Phil. 2. 15. Sed per Christum, fide mundi hujus victrice, vincunt et pedibus calcant illum Serpentem, Rom. 16. 20.

3. Ciconiae in coelo noverunt tempus suum, Jerem. 8. 7. Ideo Basilius in Hexamero ait, Mores vero Ciconiarum haud longe diceris a prudentia rationeque distare. Ita uno tempore hae omnes in nostras provincias veniunt, ita russus abiturae certo congregantur in loco, indeque universae, ceu lege, praedicata die recedunt. Ita et justi homines tempus gratuitae Dei benevolentiae studiose observant, et memores sunt dici Apostolici: Idque perspecta opportunitate, quod videlicet tempestivum jam sit nos a somno expergisci, etc. Roman. 13. 11. Item, Redimentes occasionem, quoniam dies mali sunt. Ephes. 5. 16.

JUSTI et injusti.

1. MYricae (de qua Plinius, libr. 13. cap. 21.) duae species sunt: sylvestris altera, quae non fert fructum: Sativa altera quae [gap: Greek word(s)] est, fructumque copiosum fert. Sic Spiritalis Myrica, videlicet Ecclesia, siquidem externam societatem hominum spectes, complectitur duos hominum ordines: quorum alter Pseudochristia norum, alter Germanorum Christianorum est. De illis Sylvestr. bus myricis dicitur Jerem. 17. 5. 6. Sic dixit Jehova, Maledictus vir qui sidit homini, et ponit carnem brachium suum, et a Jehova recedit cor ejus. Erit enim tamqum Myrica in deserto, neque videbit quum venerit bonum, sed habitabit in siccitatibus in deserto. Sed de Myrica laudata, Psaltes, efficacitatem piarum precum commendans, ait, eo quod respexerit Deus ad orationem eorum qui sunt veluti Myricae, et non spreverit preces eorum, Psalm. 102. 18. Haec sativae Myricae renascuntur non ex semine mortali, sed per sermonem Dei vivi et manentis in aeternum. 1. Petr. 1. 23.

2. Nascuntur Sylvestres nyricae proxime paludes, residesque aquas ac quiescentes, teste Dioscoride, lib. 1. 95. Pseudochristiani peccatis mundoque huic nimium addicti, palustribus et uliginosis hujus terrae locis plurimum delectantur. Sativae Myricae lympidis et salutaribus Spiritus Sancti fluentis rigantur, eamque aquam bibunt quae in eis sit fons aque salientis in vitam aeternam. Johann. 4. 14.

3. Sativae Myricae lympidis et salutaribus Spiritus Sancti fluentis rigantur, eamque aquam bibunt quae in eis fit mons aque salientis in vitamaeternam, Joh. 4. 14.

4. Humiles sunt Myricae. Sic et fideles homines corde sunt memoresque praecepti quod illis dedit Dominus Jesus, quum diceret, Matr. 11. 29. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quod mitis sim et humilis corde: et invenientis requiem animabus vestris.

5. Fragiles et tenues Myricae sunt. Fragiles et tenues sunt fideles homines, ut qui in seipsis considerati, una cum docentibus de fidei thesauro quem circum ferunt in hoc mundo necesse habeant dirati, una cum docentibus de fidei thesauro quem circum ferunt in hoc mundo necesse habeant dicere, habemus autem thesaurum hunc in testaceis vasculis, ut ejus virtutis praestantia sit Dei, et non ex nobis dum in omnibus premimur, at non coarctamur. 2. Corinth. 4. 7. 8.

6. Myricae autem Spirituali, idem quod Croco accidit. Gaudet calcari Crocum, premendoque melius provenit. Sic Ecclesia inilitans, sic etiam cuncit sideles, crucem Christi gestantes, habent cur una


page 137, image: cs137

cum Davide dicant, Multis angustiis affecerunt me ab adolescentia mea, etc. Psalm. 129. 1. 2. 3. Ad Moabitas autem dicitur. Jerem. 48. 6. Fugite, eripite animam vestram, et sitis veluti Myrica in deserto. Signifacat geni superbae, inhospitali, et fiducia opum ac potentiae suae inflatae, rerum vices imminere: ac duturum, ut qui antea in cultissimis et populosis oppidis vixissent, trepiada formidine diffugere in solitudines incultas, in iisque delitescere, necesse haberent. Hoc sane sylvestrium Myricarum fatum est.

7. Sed Sativae et Spirituales Myricae, non in terris, sed in coelo radices agunt, et ubique locorum. perpetuo fidei, charitatis et spei honore virent. Ac de eorum ante cessoribus dicitur, Oberraverunt cum ovillis et caprinis pellibus, destitudi, oppressi, male habiti. Quibus indignus erat morbus, in desertis errantes, in montibus ac speluncis et cavernis terrae. Hebr. 11. 37. 38.

8. Theophrastus libr. 1. de Plantis, cap. 16. Myricae, ait inter frutices folim carnosum: nonnullis harundinaceum, ut palmae, Coici, caeterisque similibus, quae foliis angularibus constant. Myricae mysticae cor carneum, non lapideum est, Deo ei pro infinita sua gratia benedicente, ut habetur Ezech. 11. 19. Et dabo eis cor novum, et Spiritum nocum tribuam in visceribus eorum: auferamque cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum. Qui autem carnei bonique cordis flores, quae folia, qui fructus Spiritus sint, idem Propheta verbis sequentibus indicat, dicens: Ut in statutis meis ambulent, judicia meo custodiant, faciantque ea: et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.

9. Testitur Dioscorides, Myricam Sativam in AEgypto et Syria Syria fructum fructum ferre gallae Similem, inaequaliter in gustu adstriogemem, commodumque pro galla in medicamenta ocularia, et quae ad os parantur, et ad alia multa medicamenta. Myrica Spiritualis eos frutus profert: qui iis serviunt, quorum mentis oculi illuminandi sunt, ut eis illucescat Christus: quorum os apetiendum, et sermo eorum semper cum gratia sit sale Supientiae conditus, juxta dictum Psalm. 37. 30. Os justi loquetur Sapientiam, etc.

10. Vulgus Myricam infelicem arborem vocat. Talis est errore opinionis filiorum hujus saeculi, Ecclesia: tales sunt et fideles aerumnosi in hoc mundo. Sed bene habet, quod servator dixit, Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quoniam ridebitis, Luc. 6. 21. Beati qui lugunt, quoniam ipsi consolationem accipient, Matth. 5. 4.

11. Iuter Myricam et Lienis morbos ejusmodi [gap: Greek word(s)] est, ut spleneticis cibus potusque in vasis Myricis cum fructu exhiberi vinumque carbonibus myricis igni flagrantibus adustum propinari, perhibeaatur. Myricae Spirituales, homines nimirum modesti et fideles, ac [gap: Greek word(s)] , cor lienosum, turgidum, et opinione sanctimoniae in flatum non habent. Nemo etiam eorum tam est suui immemor, ut ebrius voluptatibus alios irrideat, dicatque, sed sum petulanti splene cachinno. Neminem enim risu sardonio prosequuntur, ut qui non illud Simonideum solum didicerunt, Mementote esse hominem: sed etiam illud Beati martyris Ignatii ad Maquesianos, Deceet nos non tantum dici, verum etiam Christianos esse. Non enim dici, sed esse beatum efficit.

JUSTITIA.

CUm Aquila regina avium dicatur, et huic alitum, secumdum Plinium maximus honos et magna vis insit, constat tam ex profanis quam sacris literis semper insigne fuisse alicujus Imperii, ut apparet nominatim ex 17. cap. Ezechielis prophetae, quo in loco Aquilae nomine regnum Babylonicum et AEgyptium designatur. Xenophon lib. 7. de Cyri institutione praecipuum signum exercitus Persici auream Aquilam fuisse scribit. Idemque Romani longa serieab Hetruscis acceptum observarunt, secundum Dionys. Halicarnass. libr. 3. et Dionem, libr. 40. Atque nunc etiam Imper. Rom. felicibus auspiciis eam gestant, bicipitem quidem, ut Occidentis et Orientis imperii divisionem denotent. Praeterea numi aliquot antiqui extant, in quibus aquila fulmini insidens addito oleaeramo conspicitur, pacis et belli hieroglyphicon, a Carolo V. usurpatum cum inseriptione, Suum cuique. Idem retinuit Maximilianus 11. addito hoc dicto Graece EN KAIP[?] EKA, TEPON.



page 138, image: cs138

Laeva tenet fulmen, sed olivae dextera ramum,
Vt bello et pace sis memor officii.

Officium illud vero poetarum Princeps paucis expressit, AEneid. 6.

Tu regere imperio populos, Romane, memento,
(Hae tibi erunt artes) patique imponere morem:
Parcere subjestis, et debellare superbos.

JUSTITIA distributiva.

AChilles Bocchios Bononiensis in Symbolicis suis Quaestionibus Cl. V. Berguncio inventionem hieroglyphici ascribit, quo significare voluerit, acumine, ratione, diligentia quemvis beari posse: remque ipsam elegantissimis versibus minutatim excutit ac persequitur. Astraeae quidem seu Justitiae imago, quae vulgo virginis decorae bilancem manu gestantis pictura repraesentatur, efficaciter nos exhortatur ad cognitionem veritatis rei causaeque cujusvis, tum ea cognita ad integram et circum spectam distributionem, quae in Geometrica proportione potissimum consistit, suum cuique tribuit, praemia bene meritis constituit, poenas nocentibus pro cujusque delictoi rogat. Unde convenienter admodum quidam dixit justitiam hanc, quam distributivam vocant, cujusque propria sunt Cognitio et Electio, admittere adhibereque in consilium Gratias et [gap: Greek word(s)] , et Plato tum demum beatas fore Resp. praedicat, cum ad hanc justitiae analogiam constituuntur. Delphinus vero, cum in perpetuo constanti semper motu sit, etiam cum dormit, neque ante movendi quam vivendi finem faciat, ut Plutarch. tradit in libr. de solertia animalium, veram et genuinam Justitiae notam adumbrat. Est enim ea constans ac perpetua voluntas jus suum cuique tribuendi, ex Ulpiani I. C. definitione. Et justus vir semper juste agit, nec umquam juste agere cessat aut defatigatur, secundum descriptionem Aristotelicam. Delphinus etiam hieroglyphice matis imperium denotat, ut docet Pierius. Atque ut in bello, sic in navigationibus et maritis negotiationibus justitia vel primum sibi locum vendicat. Quo pertinet Rhodiorum navalis disciplina, quam ad suam usque aetatem perdurasse scribit Cicero pro L. Manil. et quam Strabo [gap: Greek word(s)] admirabilem nominat, quamque omnes populi, etiam Romani ipsi, secuti sunt, ut annotat doctiss. Jac. Cujacius in [gap: Greek word(s)] . Dig. ad tit. de L. Rhodia, de jactu.

JUSTUS.

1. MOntes amant Cedrus, Larix, Teda et caeterae e quibus Resina funditur: ut ait Ruellius. Justus eum montem diligit in quo renascitur, de quo, Ecclesiam Christianam celebrans, Isaias, cap. 2. ait, erit in novissimis diebus mons domus Jehovae praeparatus in vertice montium, et elevabit se prae collibus, confluentque ad eum omnes Gentes.

2. Cedrus durissima, quae medullae proxima, velut in corpore ossa: ac (ut ait Plinius) oleo peruncta materies ejus, nec tineam, nec cariem sentit: clavum non tenet. Justus, delibutus oleo Spiritus Sancti, firmus est, et a carie tineisque peccatorum mortalium immunis, immortalitatem meditatur et obtinet: nec clavum peccati regnantis admittit, sed eundem per gratiam Dei repellit et excludit.

3. Folia non decidunt Cedro, sed perpetua Coma vires: quasi castretur decacuminata, confestim, ut ajunt, interit, nec postea regerminat. Justus homo sanctificationis suae honestamentum numquam omni ex parte amittit: licet illud interdum aspergatur offensis, quibus nonnunquam et Sancti praeoccupantur. Semper autem meditatur illud Apostoli, Rom. 11, 20. Tu vero per fidem stas, nec effertor animo: sed time. Ideo nexu Spiritus Sancti Christo capiti conjuncti perseverantiae donum ab eodem petunt et impetrant.

4. Cedri medulla rubet et odorata est. Cor fidele rubet et suavissima fragrantia excellit, quia sanguine Christi respersum est, et ejus merito ab omni peccato emundatum.

5. Cedri usum damnat Plinius propter ancipitem naturam viventia corrumpendi, et defuncta conservandi: cum vitam auferat spirantibus, defunctisque pro vita sit, ob hoc non censet interius utendum.


page 139, image: cs139

Hujus diver sitatis rationem Galenus inivit: quia tametsi Cedrus adurat, ita ut ordine quarto calefacientium censeri meruerit, inter omnia tamen ardentia medicamenta, infirmissimum esse conster. Proinde viventibus admotum vitali calore adjuncto assumit vires, et quasi accenditur, atque ita jugulat: sed defunctis additum putrilaginem exterit, et viciosos humores depascit, quibus detractis corpora a labe ruptionis asserit. In homine justo mortificatur caro, ut Spiritus vivificetur. Ideo non segnescit, sed etiam si ejus homo externus corrumpitur, internus atamen renovatur quotidie, 2. Corinth. 4. 16. Ac justi mortificant membra sua terrestria, neque sistunt membra sua arma injustitiae peccato, sed sistunt sese Deo, ut ex mortuis vivos et membra sua arma justitiae Deo. Col. 3. 5. Rom. 6. 13.

6. Si verum est quot Plinius libr. 16. cap. 11. scripsit Cedri tanta vis est, ut in AEgypto corpora defunctorum eo perfusa serventur: At Justi etsi in seipsis ejusmodi facultatem non obtinent, tamen e plenitudine Jesu Christi aquam vitae salientem in vitam aeternam uberrime hauriunt, et eidem immortalitatem animae corporisque resuscitationem acceptam ferunt.

JUVENTUS neglecta.

HOmerus Odyss. 10. lib. Salicem arborem nominat [gap: Greek word(s)] , id est, frugiperdam, idemque de ea Theophrastus quoque Pliniusque tradunt. Nam semen celeriter amittit et quidem ante maturitatem, quamvis in Creta id producere nonnulli asserant. Quemadmodum itaque Salici humor ille inter calamos arundinaceos collectus praebet nutrimentum commodum, facitque ut egregie crescat ac luxuriet, attamen inde nihil fructus ait seminis saltem percipi potest: non aliter saepenumero etiam parentes et amici in suos liberos et alios adolescentes sibi commissos multum sumptuum faciunt, ac saepe impensas plus quam necessarias, qui tamen hoc parum bene collocant suo officio male fungentes, nec comoda sua tempestive perpendentes, inutiliter omnia decoquunt, de futuro minime, ut par erat, soliciti: atque ita una cum aetatis florre ac preciosiss. temporis jactura semina virtutis perdunt, ac ita postea nullius usus neque sibi, nec aliis esse solent, immemores egregii praecepti Tibulliani;

At, dum primi floret tibi temporis aetas,
Vtere, non tardo labitur illa pede.

Quod idem Propertius quoque cecinit:

Vidi jam juvenem, premeret cum serior aetas,
Moerentem stultos praeteriisse dies.

Hoc hieroglyphicon utinam nostro saeculo nimis licentioso, vel potius plane efferato, juvenes diligentius apud se perpenderent, nec aliorum exemplo se tam facile seduci cum magno suo malo paterentur.

LABOR improbus omnia vincit.

SCiurus castaneam, quamvis aspero et spinoso cortice circumdatam, tamdiu versat et laboriose tractat, donec aperiat fructuque illius interiore frui ad vescendum queat. Quod Hieroglyphico indicatur absque labore et sudore ad res laudabiles nullum nobis patere aditum.

Nucleus arridet? Spinoso putamina rupe,
Non vult felices absque labore Deus.

Etque hc similitudine hieroglyphica Plautus usus in Curculione,

Qui e nuce nucleum esse vult, frangat nucem.

Monens commoda quaerentem ut laborem quoque non subterfugiat. quod B. Hieronymus ad diligentem sacrarum litterarum lectionem accommodavit. Cicero quoque ex Attico vetere poeta refert hos versus in Orat. pro Sectio.

Sed te id quod multi invideant, multique expetant,
Inscitia sit postulare, si tu laborem summa cum cura effer as nullum.


page 140, image: cs140

Idque de Sapientiae adeptione peculiariter pronunciat Turpilius Comicus, referente Nonio, in verbo Spissum.

Ita est: verum haud facile venire est illo, ubi ipsa est sapientiae.
Spissum est iter, adipisci haud possis nisi cum magna miseria.

Et numerosus Pindarus Pyth. VIII. Od. ult.

Ei [gap: Greek word(s)] , id est.
Si vero aliqua est inter homines felicitas, ea non sine labore existit.

Cui similis est Epicharmi sententia, [gap: Greek word(s)] , id est, Convenientibus laboribus vendunt omnia bona Dii. Totam vero hoc hieroglyphicon eleganter explicat Philo de vita Mosis libr. 3. De homine laborum amante usurpamus dictum a Claudiano libr. 2. de laudibus Stiliconis,

--- Durum patientia corpus
Instruit, ut nulli cupiat cessisse labori.

Testudinem tardigradam fingunt lento illo, sed continuo gressu ad montis fastigium ascendere, eoque tandem pervenire. Quo hieroglyphico indicatur, nonnullos, quamvis ingenii tarditas, vel alia eos non parum remorentur, assiduitate tamen et diligentia id omne compensare, ac tandem ad sapientiae et doctrinae veram possessionem ascendere; cum etiam Cato dicat (qua sententia B. Hiero Dymus quoque usus est) sat cito, si sat bene quod breviter Aristoteles, 3. Ethic. dixit, [gap: Greek word(s)] . id est, Negotia quidem aggredienda cunctanter, sed in susceptis constanter inharendum. Et Periandro adscribitur illud semper meditandum, [gap: Greek word(s)] . In cura sane et diligentia omnia consistunt. Paulatim, et cum pruden cunctatione Cochlea per acclive et salebrorum iter ad excelsum montis jugum perrepere conatur, idque solertia et labore indefesso et continuo tandem assequitur. Quod hieroglyphicum affert Jo. Baptista Pittonnus ascripto, NON TEMERE. Solent autem eodem modo homines virtutis amantes, laboris iter, quod ad gloriam ducit, non defugere, quamvis arduum imprimis illud sit ac difficile. Nam et Quintus Smyrnaeus in clypei Achillei descriptione libr. 5. Virtutem in celsissimo monte collocat, in cujus vestigium non nisi extremo cum sudore et periculo ingeoti pervenire liceat. Quod Silius Italicus imitatus, et Herculis Prodici historiam ad Scipionem suum eleganter transferens, sic virtutem inter alia loquentem introducit;

Casta mihi domus, et celso stant colle penates,
Ardua saxoso perducit semita clivo,
Aspera principio, (nec enim mihi sallere mos est)
Prosequitur labor ad nitendum intrare volenti.

Alii nobili Catonis dicto rem explicant: SAT CITO, SI SAT BENE. Non male: nam et praeclaros conatus temeritas corrumpit: et tempestivum est, quicquid Reipublicae salutare est. Constantia modo adsit et tolerantia, et moram facile compensabit felix gloria. Nemo enim, ut verissime dixit Sallustium ignavia immortalis, ignavia immortalis factus est. Sola virtus clara aeternaque habetur. Pulcherrime etiam Pindarus Olymp. 6. [gap: Greek word(s)] : Vitus periculorum expers, neque apud homines, neque mari habetur in preito: at multi memorant, si quid honesti laboriose per actum est.

Cochlea igitur tardo, sed non levi ascensu montis excelsi petens verticem juvenes his verbis compellare fingatur,

Disce puer virtutem ex me verumque laborem,
Si verae ornari laudis honore cupis.

De pugna aquilarum cum cervis Plinius libr. 10. cap. 3. haec habet. Multum pulverem volutata (Aquila) collectum, in sidens cornibus excutit in oculos, pennis ora verberans, donec praecipitet in rupes. Qua icone indicatur, multo labore animo constanti ac industria singulari opus esse ad magna facinora subeunda, et res difficiles ac arduas, tam aggrediendas quam consequedas. Quod idem Pindarus praeclare quoque Olymp. 5. cecinit.



page 141, image: cs141

[gap: Greek word(s)] , id est.
Semper autem circa virtutes lalor sumptusque pugnant, adversus opus periculo tectum.

At Sophocles in Tragoedia Euryphile, quae non extat, ait:

[gap: Greek word(s)] , id est.
Pectus virorum fortium haud fiat languidum.

Cujus rei exemplum memorabile legitur apud Pausaniam libr. 8. de Philopaemene, qui in praelio fortissime pugnans, atque hasta trajectus circa utrumque femur, in genua se dimisit, tantisper impediente telo progredi conatus, dum infringeretur hastile inter femora medium. Victis deinde hostibus, eo in castra reportato, ex altero femore spiculum, ex altero missilis fragmentum extractum est. Cujus viri ingentem animositatem, virtutem ac fortitudinem eximiam summopere admiratus Antigonus, omni studio in Macedoniam eum ad se allicere conatus est, ad quem tamen ille se conferre noluit. Atque huc inter alias sententias hujus argumenti praeclaras, dictum Senecae in Epistola 22. ad Lucilium videtur non habere postremum locum. Non vir fortis est et strenuus, qui perterritus laborem fugit, sed cui crescit animus in ipsa rerum difficultate, cum turpe sit cedere oneri luctarique cum officio, quod semel accepisti.

Aspicis ut torquet volucris Saturnia cervum?
Nempe docet vigili cuuncta labore dari.

LABOR moderatus.

PLinius agens de Camelis, velocitas, inquit, inter equos, sed sua Camelis mensura, sicuti et vires. Nec ultra assuetum procedunt iter, nec plus instituto opere recipiunt. Omnes praeclarae actiones invicto sunt animo persequendae et absolvendae. Quae virtus Graecis [gap: Greek word(s)] , id est, industria et ardens affectus in laborib. capessendis. Et vetus proverbium ait, [gap: Greek word(s)] , ex labore gloria. Xenophon lin. 1. institutionis Cyri, [gap: Greek word(s)] , id est, ipse honos leviores reddit bellico duci labores. Claudianus item in epithalamis Honorii canit sua viter:

Non quis quam fruitur veris odoribus,
Hyblaeis latebris nec spoliat fabos,
Si fronti caveat, si timeat rubos.
Armat spina rosas: melle tegunt apes.

LAETITIA, Ovatio, victoria.

UNctum et coronatum; altum item et erectum, laetitiae, ovationis, fuit Hebraeis hieroglyphicon. Psal. 3. 4. Exaltas caput meum. et 21. 4. posuisti in capite ejus coronam. et 23. 5. impinguasti oleo caput meum. et 27. 6. nunc exalta vit caput meum. Job contra miseriam suam sentiens dicebat, abstulit Deus coronam de capite meo. Esa. 51. 11. Laetitia aeterna super caput eorum.

LAUDABILIA expetenda et sequenda.

OBservatum est ab Indagatoribus et cultoribus stirpium inter alia Naturae admiranda opera etiam hoc, quod quaedam cucurbitae genera ita humiditate aquae delectantur, eamque sic appetant, ut vase ea pleno, vel fructui, vel radici applicato, manifeste paulo post deprae hendatur, cucurbitam non solum ad istud vas liquore impletum sese inclinare, sed etiam illum quasi pedetentim vase absorbere atque consumere: contra vero, si oleum eodem modo cucurbitae admove atur, illud quasi contrahendo se respuere, ac incurvatam tandem tabescere. Cum itaque haec et alia hujus generis plurima Natura, recte ideo ab Hippocrate, Epidem. sect. 5. vocata [gap: Greek word(s)] , id est, ab aliis non edocta vel instituta, factitare soleat, atque insita vi sineulla hominum sagacitate, tam in plantis quam in aliis rebus, expetat utilia ac fugiat noxia: multo profecto magis homines ratione praediti atque [gap: Greek word(s)] agentes, omnia quae ad vitam honeste ac laudabiliter instituendam virtutemque sequendam, prodesse possunt, semper appetere contraria vero modis omnibus fugere debent.

Vtilis attrabitur plantis, aet noxius humor
Spernitur; anne homines in sua damna ruent?


page 142, image: cs142

LEGUM cura observatio, reverentia neglecta.

ENumerat Aristoteles lib. 9. de histor. cap. 39. tria aranearum genera, ex quib. tertium dicit esse sapientissi. et de illarum venatione et artificio in tela conficienda piurima lectu digna proponit. Quem secutus Plutarchus in commentario de solertia Animalium, non minus hoc argumentum eleganter tractat, nec non AElianus lib. 1. cap. 21. et Plinius lib. XI. cap. 22. itemque Cicero 2. libro de natura deorum. Anacharsis autem, ut in vita Solonis Plutarchus refert, aranearum telis leges comparabat. Nam ut in his animalcula et insecta firmiora, quales sunt muscae, papiliones, et similia, retinentur: validiora autem, ut vespae, et crabrones perrumpunt: ita legibus humiles, et pauperes constringuntur, divites vero et potentes illis non alligantur. Quod quidem de legum inae qualitate potius, quam recta ipsarum observatione intelligendum. Nam Trajanus justiss. Imperator (ut Dio in sua vita vita perhibet) praefecto praetorio tradens gladium dixisse fertur: Hoc gladio pro me ut aris, donec justa facio. Sin injuste egero, contra me. Ac similiter Antiochus tertius civitatibus sibi subditis scripsit, si quid umquam per litteras mandasset, quod legibus adversaretur, ne curarent, sed haberent pro illo, quod se nescienre esset scriptum. Quod pertinet Platonis graviss. sententia lib. 4. de legibus, [gap: Greek word(s)] , id est , paratum ills civitati exitium video, in qua non lex magistratibus, sed legi magistratus praesunt. Salutem vero illi, ubi lex servientibus magistratibus dominatur: cuncta certe bona, quae dii civitatibus praebent, huic affore cerno. Et Cicero quoque alibi dicit, leges cum omnibus una et communi voce loqui.

Innodat culicem, sed vespae pervia tela est:
Sic rumpit leges vis, quibus haeret inops.

LIBERTAS non libera.

CIcero in para doxis, Quid est, inquit, libertas? Potestas vivendi ut velis. Quis igitur vivit ut vult, nisi qui recta sequitur, qui gaudet officio, cui vivendi via considera ta ac provisa est, qui legibus quidem non propter metum paret, sed eas sequitur atque colit, etc. Quae Horatius imitatus est, lib. 2. Serm. Satyra. 7.

Quisnam igitur liber? Sapiens sibique imperiosus.
Quem neque pauperies, nec mors, nec vincula terrent;
Responsare cupidinibus, contemnere honores,
Fortis, et in seipso totus teres atque rotundus.

Sed licentia, qua omnes (secundum Comicum) deteriores reddimur, sub libertatis specie multis imponit, et cupiditatibus indulgentes ab actione virtutis avocat; de quo Lucan. lib. 8.

Libertatis amor, miserum quid decipis orbem?

Sic canis abruptis vinculis, quibus tamen adhuc irretitus apparet, seipsum rursus intricat et in novam servitutem trahit. Praeclare itaque Plato, epist. 8. ad Dionis familiares; Iis, inquit, qui liberum vivendi genus persequuntur, jugum vero servile ut vere malum fugiunt, etiam atque etiam sunt auctor, ut caveant ne insatiabili importunae libertatis cupiditate, in eundem majorum suorum morbum incidant, quo quidem illi laboraverunt, quod immoderato libertatis amore perciti, imperiorum ordine proculcato, in vagam confusamque perturbationem inciderint. Et tandem

Quid juvat abruptis in libertate morari
Vinclis, si maneant et tibi colla premant?

Multi sane dum fumum servitutis se effugisse somniarunt, reipsa in anarchiae flammam prolapsi sunt. Avarus servili gaudet libertate,

--- qui pauperiem veritus potiore metallis
Libertate caret, Dominum vehet improbus, atque
Ser viet aeternum, quia parvo vesciet uti.

Et aulicus, cui objiciendum Publii dictum,

Grave praejudicium est, quod judicium non habet.


page 143, image: cs143

Et sequentia ex variis.

Ea libertas est, quae pectus purum et firmum gestitat. Ennius.
An quisquam est alias liber, nisi ducere vitam
Cui licet, ut voluit? Persius Sat. 5.
Si poena petitur, quae gravior potest?
Famulare collo nobili subeat jugum

Seneca in Troade. Et illud Publii,

Beneficium accipere, est libertatem vendere.

Tandem addamus ex Seneca Stoico, Quid eques, libertinus, aut servus nomina ex ambitione aut injuria nata, suspicere in coelum ex angulo licet. Item: horum misera conditio est, qui nec suis quidem laborant occupationibus, ad alienum dormiunt somnum, et ad alienum ambulant gradum. Et D. Ambrosii sententia, lib. de Joseph huic annotationi seu hieroglyphico finem imponamus; Ille in quavis conditione servitii liber est, qui turpi amore non capitur, avaritiae vinculis non tenetur, metu crinis non obligatur: qui securus expectat praesentia, quem non terrent futura.

LIBERTATIS amor.

FElem dici Catum, quasi cautum vulgo, quo nomine Palladius quoque usus est; [gap: Greek word(s)] vero Graecis, et Varino quoque [gap: Greek word(s)] , nemini est dubium. Varro tamen et Columela felem videtur de Marte vel Ictide intellexisse, ut Augustinus Niphus quoque observavit. Apud Philostratum putatur esse [gap: Greek word(s)] . Gaza [gap: Greek word(s)] non semper etiam mustelam, sed inter dum felem interpretatur, cum tamen Plinius ubique [gap: Greek word(s)] felem, et [gap: Greek word(s)] mustelam verterit. Huic animali innatum ac proprium est, ut sit libertatis cupidum, et propterea carceris impatientissimum. Qua propter. Methodio teste (ut refert Paradinus in symbolis heroicis) antiquis Alanis, Burgundionibus et Suevis insigne militare fuit felis libere excurrentis delineatio, quo innuebant se pro libertate tuenda animis paratis, ac totis virib. semper pugnaturos, quod propositum firmiter multis seculis continuarunt. Nam secundum Plautum in Captivis.

Omnes profect liberi lubentius
Sumus quam servimus.

Stoicorum disciplina Sapientem in vinculis liberum pingit, sed libertatis amantem exclamat saepius [gap: Greek word(s)] , id est, Si corpus servum sit, mens tamen est libera. Horatius libr. 2. Serm. 7. liberum hominem ita describit.

Quisnam igitur liber? Sapiens sibique imperiosus,
Quem neque pauperies, neque mors, neque vincula terrent:
Responsare cupidinibus, contemnere honores
Fortis, et in seipso totus teres atque rotundus,
Externi ne quid valeat per laeve morari
In quem mnca ruit semper fortuna.

Ambrosius lib. de Joseph. Ille vero (inquit) in quavis conditione servitii liber est, qui cupidine non capitur, amaritiae vinculis non tenetur, metu criminis non obligatur, qui securus expectat praesentia, quem non terrent futura.

LIBIDO carnis. TYRANNI.

HIrudines sive sanguisugar, Graecis [gap: Greek word(s)] , a sugendo et emulgendo sanguinem, ut Scholiastes Theocriti habet, tam ad aquatilia quam ad reptilia referri possunt. Nam et in aquis degunt, et veluti vermes corpus agglomerando humi serpunt, unde eas Oppianus 2. [gap: Greek word(s)] vocat, nigra stagni reptilia. Sanguinem calidum tam avide exsugunt, ut etiam si illis in corporibus animalium haerentibus cauda praecidaur, atque inde sanguis veluti per eanalem effluat, sugere tamen porro non desinant, doces vel artificio certoremoveantur, vel tandem languidae dehiscant. Quod Horat. in arte Poetica expressit:

Non missura cutem, nisi plena cruoris hirudo.

Quem versum egregie expressit Oppianus dicto lib. 2. [gap: Greek word(s)] . Verum insatiabilem hanc sanguinis cupiditatem symbolice ad viria transferre licebit. Quavis enim hirudine tenaciores et crudeliores sunt libidinosae foeminae, quo Plautini juvenis de sua amica querela pertinet in Curcul. Quae mihi misero amanti ebibit sanguinem. Et de amoris vi Simaethae Theocritum.



page 144, image: cs144

[gap: Greek word(s)]
Heu, crudelis amor, quid inhaerens ossibus omnem
Sangguinis humorem bibis ut fluvialis hirudo?

Pertinet huc etiam locus Salomonis Proverb. 30. Sanguisugae sunt duae filiae dicentes, Affer, affer, et quae ibi sequuntur exempla, maxime de inferno, et natura mulieris. Quae recte Rodolph. Baynus, licet ad enormes effraenesque concupiscentias, quae numquam explentur, in genere referri queant, duplici tamen metaphora de concupiscentia carnis conjunctim interpretatur. Nam, ut idem Salomon inquit Prover. 5. Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus ejus penetrant. Poterit etlam usurpari de cruentis ilis tyrannis, qui quo plus sanguinis fundunt, eo plus sanguinis sitiunt.

LIBRI varii quomodo legendi.

QUemadmodum Apes ad omnes quidem flotes advolant, quamquam interdum amari aliquid vel acris in se contineant humoris, quales sunt ranunculi et alii plurimi similes; nihilominus tamen succum quendam utilem inde ex sugunt, ex quo, non sine admiratione postea miro artificio mel parant: sic etiam sedulo magnoque studio ac judic o viris bonis ac doctis annitendum, ut non solum ex optimis ac selectissimis aucto ribus, sed aliis etiam non adeo commendabilib. scripris, si quid boni illis insit, omnia ad unicam utilitatem publicam colligant, et posteritati commendent, ut hac ratione prodesse plurimis, neminisautem, si fieri queat, nocere possit. Quod Poeta quidam hisce verbis eleganter expressit:

Floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
Omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
Aurea perpetua semper dignissima vita.

Huc pertinet libellus Basilii de legendis Ethnicis scriptoribus, Clemens Alexandrinus, Nazianzenus in orat. adver. Julianum, et alii inter veteres, apud quos multa leguntur, quae ad confir mandum hac in parte judicium plurimum con ducere possunt. Estque AEschyli sententia haec quoque observatione digna, [gap: Greek word(s)] , id est, Qui utilia, non qui multa novit, is sapit.

LINGUA compescenda.

LUcas Contilis in Italicis suis symbolis sive impresis, de grusbus Taurum montem praetervolantibus, scribit eos propter aquilarum metum, ne scilicet elangore suo illis prodantur, ora lapillis obturare, quod tamen veteres plerique de anseribus sylvestribus memoriae prodiderunt. Sic enim Plutarchus in Commentario de solertia animalium. Similes sunt Cretensium apum, et anserum in Cilicia artes. Illae enim ventosum aliquod circumvolaturae promontorium, ne disjiciantur, seipsas exiguis lapillis in os sumptis quasi saburrant, hi quando Taurum trajiciunt, animalia alioqui vocalia et obstcepera, tum metu a quilarum inos justae magnitudinis lapide sumpto taciturniatem sibi imperant, ut fallere in transitu eas possint. Atque hoc copiosius quoque Ammianus Marcellinus lib. 18. sed de gruibus exposuit, exponens Barbationem pedestris militiae rectorem oblinguae petulantiam tandem esse interfectum, quem ait ignorasse notum Aristotelis sapientis dictum, qui Calisthenem sectatorem et propinquum suum ad Regem Alexeandrum mittens, ei saepe mandabat, ut quam rarissime et jucunda apud hominem loqueretur, vitae potestatem et necis in acie linguae portantem, et addit idem auctor, Ne sit hoc mirum, homines profutura discernere nonnunquam et decentia, quorum mentes cognatas coelestibus arbitramur: animalia carentia ratione salutem suam interdum alto tueri silentio solent, ut exemplum est hoc per quam notum, linquentes orientem grues ob calorem, plagamque petentes occiduam, cum montem penetrare cupiunt Taurum Aquilis abundantem, timentes fortissimas volucres, rostra lapillis occlu dunt, ne illis eliciat vel extrema necessitas clangorem, iisdemque collibus agiliore volatu transcursus projiciunt calculos, et ita secure pergunt.

Ne pereant clangore grues lapide ora saburrant,
Obstrue sic lingua, garrule, ne pereas.


page 145, image: cs145

LINGUA Hominis.

EX Conchyliorum genere est et purpura, quam Oppianus Ostreis, et Aristoteles [gap: Greek word(s)] annumerant. Unde etiam pretiosissimus ejus liquor Ostrum vocatum a veteribus fuit. De quo cum alii legi possunt, tum imprimis Vitruvius lib. 7. arch. ca. 13. et Julius Pollux lib. 1. cap. 4. Purpurae autem lingua est longitudine digitali, acie et duritie tanta, ut proditum sit, ea et conchas, et quascumque sui generis testas illam perforare posse, unde et Proverbii, Purpura voracior, origo esse creditur. Ut autem ad pastum hoc ex lingua commodum habet, ita eandem ipsi affert extremam perniciem. Ita enim purpuras capi cum alii referunt, tum Plinius. Contexere piscatores exiguas nassas, quibus conchas et ostrea escae loco injiciant aut appendant. Eas semineces, sed mari redditas avido hiatu reviviscentes purpuras appetere, exertisque, quantum possunt, infestare linguis. At conchas aculeo extimulatas claudere sese accomprimere. itaque pendentes aviditate sua tolli purpuras. Aristoteles et Oppianus paulo aliter purpurarum hanc capturam describunt, et [gap: Greek word(s)] eas inescari tradunt. Potest autem et hujus hieroglyphici varia esse accommodatio. Nam hic quoque captaus capitur, et fraus in auctorem recidit. Sed omnium rectiss. de lingua hominis usurpari poterit. Nam et illi haec, non minus quam purpurae, secundam Anacharsidis Scythae apud Diog. Laertium dictum, simul et bonum et malum est. Unde et Adag. celebratur a Suida et Zenodoto: [gap: Greek word(s)] : Lingua quo vadis? urbem ut struam et rursus ut destruain. Cum quo et Salomonis illud congruit cap. 18. Mors et vita in manibus linguae. Recte igitur Hesiodus:

[gap: Greek word(s)]
Linguae thesaurus est optimus inter homines
Parcae, et plurimum gratiae meretur, si fuerit moderata.

Addamus et poetae neoterici [gap: Greek word(s)] :

Ex lingua vitam, ex lingua haurit purpura mortem:
Lingua homini et vitam praebet et interitum.

Quod divinis verbis exponit sanctus Apostolus Jacobus, Epist. Cathol. cap. 3.

LUCIS vera efficacia.

HOratius Epod. 2 Struthiocamelum vocat Afram avem, quia in desertis Africae plurimi reperiantur. Romani in suis numis Arabiam per eam notarunt, ut apparet ex numo Trajani aeneo, cum inscriptione ARABIA ADEVISITA. De quo Dion in hujus Imperatoris vita plura. Volunt autem nonnulli, inter quos etiam est Caelius Rhodiginus lib. 20. cap. 5. locis fervidis ova in arenae fovere, et radiis suis halituque tandem vivificare. Ac in Job cap. 39. legitur, Quando dere liquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea? Isidorus tamen lib. 12. Originum scribit ova negligenter fovere, quae projecta fotu pulveris animentur. Observatione quoque dignum videtur, quod AElianus libro 9. de Animalibus cap. 58. tradit, nimirum ex tribus minimis animalia maxima generari, Crorodilum inter aquatilia, Struthiocamelum ex avibus, et Elephantum ex quadrupedibus. Est autem et hujus hierog yphici auctor Jovius, in gratiam Petri Navarei celebris admodum CAROLI V. Polemarchi excogitati, cum ille inventor esset peculiarium quarumdam machinarum antea non cognitarum, quas singulari industria, et inaudita ingenii dexteritate ad expugnanda atque evertenda etiam munitissima propugnacula primus in usum protulisset. Quod pariter aliis quoque rari alicujus et ingeniosi operis inventoribus attribui poterit. Rectius tamen et melius dici debet de hominibus piis et divinitus illuminatis, qui vitam omniaque bona ac sibi salutaria a coelestibus radiis, quod est [gap: Greek word(s)] , ut quidam veterum Theologorum dixit, unice expetunt, et studiose conquirunt.

Passer ut ova fovet statu vegetante inarinus:
Sic animat mentes gratia dia pias.

LUCTUS.

MAnus super caput habens foemina, dolentis animi perturbationem prodit, atque hieroglyphicon est gravissimi luctus. Jerem. 2. 37. Manus tuae erunt super caput tuum, quoniam obtrivit Dominus eonfidentiam tuam, et nihil habebis prosperum.



page 146, image: cs146

MAGISTRATUUM oscitantia.

NOstra aetas eum Rempublicam sicut picturam accepisset, egregiam quidem, sed evanescentem vetustate, non modo non coloribus iisdem quibus fuerat ornata, re novare neglexit: sed ne id quidem curavit, ut formam saltem ejus, et extrema tamquam lincamenta servaret. De civit. Dei libr. l. cap. 21. D. Augustinus.

MAGISTRATUUM solicitudo.

APes, sive apis, [gap: Greek word(s)] Graecis dicta, a melle nimirum conficiendo, ab Aristotele lib. 9. de histo. Animal. cap. 40. vocatur [gap: Greek word(s)] , id est, animalium omnium mundissimum et laboriosissimum. Quo in loco apum natura et proprietas, et quasi polita quaedam concordis accurate describitur, unde postea alii fere omnes ut Plutarchus, Plinius, AElianus, Virgilius, et reliqui desumpserunt, inter quos Plinius libr. 11. cap. 5. ait, labores tolerant, opera conficiunt, rempublicam habent, consilia privatum, et duces gregatim, et quod maxime mirum est, mores habet. Et cap. 6. Nullusque, cum per coeluum licuit, otio perit dies, et cap. 10. Mira operis observatio. Cessantium inertiam notant, castigant mox et puniunt morte. Sic Virgilius inter alia 4. Georg. dicit:

Omnibus una quies, operum labor omnibus unus.

Qua imagine clarissime exprimitur tam gubernantium solicitudo ac diligentia, quam subditorum in aliqua bene ordinata Repub studium obeundi et fideliter fungendi officio suo. Eodem sensu quidam addunt, MENS OMNIBUS UNA EST. Ruscellus ascribit hoc symbolum Antonio de Leva, praecipuo Caesaris Caroli V. polemarcho, cum dicto. SIC VOS NON VOBIS, scilicet, mellificatis apes; cum enim hic omnino sperasset, Ducatum Mediolanensem sibi gubernandum traditurum Imperatorem, quoniam potissimum ejus opera fuerat recuperatus, nihilominus tamen Francisco Ssortiae, ut promiserat Caesar, bona fide fuit ille restitutus.

Doctus apum et studia et mores et jurarevolvat,
Qui bene vult populis dicere jura suis.

MAGNANIMITAS.

PHysiologi omnes in hoc consentiunt canibus Indicis, natura prae aliis esse inditum, ut spretis animalibus minoribus leones imprimis invadant, atque ita obstinate retineant, ut non cedant caesi, sed sibi crura potius, nullo clamore edito, abscindi patiantur, quam feras dimittant.

Numquam, caesa licet, linquit canis Inda leonem,
Nec, licet ociisus, facta decora bonus.

Viri fortes et virtute praestantes nihil nisi quod honestum ac laudibile est, constanter sibi imitandum et conservandum statuunt; atque ideo pro patria pietate, et sui nominis fama pugnare constanter student, atque pro iisdem vitam denique profundere non dubitant. Porro, cavendum est, ne nos offeramus periculis sine causa: quo nihil potest esse stultius, atque ideo tales homines temerarii et imprudenttes [gap: Greek word(s)] , projecta audacia praediti nominantur.

Romae in domo Carafellorum, sub effigre leonis catulum tenentus distichon legitur adiram compescendam scriptum.

Iratus, recole quod nobilis ira leonis
In sibi prostratos se negat esse feram.

Olim dictum ab ingenioso Poeta,

Candida pax homines, trux decet ira feras.

Hodie contra generosi nil nisi pugnas imitantur: et nobiles humano sanguine gaudent.

MAGNANIMUS.

SCribit Paulus Jovius in Dial. de Impresis Italico, Sitenem antiquissimae inter Romanas familiae Columniensium gentil tium signum fuisse: sed se fortiss heroi Stephanto Columnae, hoc nostrum peculiariter inventum dedicasse, quod et Capacciusattingit. Ostendere autem illo voluit, quemadmodum


page 147, image: cs147

Siren saevas maris tempestates, utpote cujus domicilium sit mare ipsum, contemnit: ita etiam magnaninium illum et strenuum ducem omnia pericula, omnes hostium minas fortiter sustinere debere. Columnae enim tantum ut familiae istius insignia appictae sunt. Animose igitur Jocasta apud Senecam in Oedipo:

--- regium hoc ipsum reor.
Adversa capere: quoque sit dubius magis
Status, et cadentis imperii moles habet.
Hoc stare certo pressius fortem gradu.
Haud est virile terga fortunae dare.

Et alter Seneca Consol. ad Marc. vel in naufragio laudandum censet, quem obruit mare clavum tenentem et obnixum. Quo Proverb. pertinet ex Ennii versu:

Dum clavum rectum teneam.

Fortiter etiam Justinus Imp. ad Senatum, referente Corippo:

Qui pedibus rectis graditur, mala nulla veretur,
Non timet offensam, nescit via recta ruinam.

Sed omnium mehercle magnanimitatem Germanorum legati illi superarunt, qui interroganti Alexandro: Et quidnam in rebus humanis extimescerent, rato nominis sui magnitudinem ante omnia ipsis formidolosam videri, responderunt, Nihil se metuere, nisi forte, ne coelum rueret. Ut refert auctor supplementi in Q. Curtium, hauriens ea ex Strabonis lib. 7. et Arriano de Alexandro. Magnanimitatis propium illud est, quod contemnit tuta procellas.

MARTYRES.

SArdius, ut asserit D. Hieronymus, sanguinei coloris est, Christi martyres hieroglyphice significans. Etenim martyrum

Sanguine sundara est Ecclesia, sanguine coepit,
Sanguine succrevit, sanguine finis erit.

Ac pie prorsus impio praesidi Sancta virgo et martyr Agnes respondit. Sanguis Christi sponsi mei tinxit genas meas.

Olorum, ait Plinius, morte narratur flebilis cantus, falsis (ut arbitror) aliquot experimentis. Quod de Cygnorum concentu in dubium vocavit Plinius, id de Christi servo ad Dominum migrante vere dicitur.

Dulcia defectu modulatur carmina linguae,
Cantator Cygnus funeris ipse sui.

Quam praeclara est illa vox Ceciliae martyris, in agone? Miseria moritur, non homo. Patheticmu est et hoc de morte distichon,

Tempora fatalis quando sic limitis itis,
Tristia concentu funera solor, olor.

Sed consolatione plena est oratio Simeonis, Nunc dimitris servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace. Et digna est relatu vox aulici exhortantis Ananiam senem ad martyrium, quem exhorrescere et trepidare anim advertebat: Paulis per, pie senex, ocelude oculos, et virilitet age: non enim multo post lucem aeternam clari conspectus Dei intuebere.

Dissident, inquit Plinius, Olores et Aquilae. Ita raro bene convenit praeconibus vetitatis et quibusdam petentibus in hoc mundo. Est enim, ut recte Augustinus pro nunciavit, veritas dulcis et amara. Dulcis quidem iis, de quibus dicitur, Justificata est sapientia a filiis suis: Amara autem iis. qui formam pietatis habentes vim ejus abnegant.

Olorum, ait idem, similitudinem Onoerotali habent: nec distare existimarentur omnino, uisi faucibus ipsis in esset alterius uteri genus. Huc omnia inexplebile animal congerit, mira ut sit capacitas. Mox perfecta rapina sensim in os reddita, in veram alvum ruminantis modo refert. Tales in externa Ecclesia Onocrotali sunt, non ii e vulgo solummodo, qui voluptatum porius quam Dei amantes sunt: sed etiam speculatores illi avari, turpis lucri cupidi, indocti, ebriosi, quaerentes quae sua sunt, non autem ea, quae sunt Christi Jesu. Quum autem Anseres non pauci hoc tempore obstrepent inter


page 148, image: cs148

Olores, et feralia quaedam carmina repetant: cum Gregorio Nazianzeno nunc huic Sophistae, nunc isti dicamus, Aut desine tuis nugis obstrepere nostro silentio, aut tibi referemus ut brevissimum, ita verissimum proverbium: Tum canent cygni quum tacebunt graculi, quod D. Gregorius Nazianzenus inseruit epistolae 1. ad Celeucium.

MATRONA pudicissima.

MIlio quamdam peculiarem vim naturalem inesse constat, non solum longo tempore (propter suam siccitatem potissimum) seipsum, sed alia multa, quae in illius acervis reconduntur conservandi a corruptione ac putredine, qualia sunt Rhabarbarum, Camphora et similia non pauda. Typus certe valde appositus matronae pudicissimae, quae semper eastitadem, honestarem, et omnem virtutem huic sexui convenientem et necessariam prae oculis habere, et non solum sedulo curare debet quo pacto seipsam, sed etiam omnes quae illius fidei sunt commissae ab omni labe et turpitadine integras ac inculpatas semper conservet: in quam vere illud Senecae in Octavia comperit, Probitas fidesque, conjugis mores, pudor, placeant marito. Ac secundum Aristotelem in Oeconomicis, non tantum nitor vestimentorum, nec excellentia formae, nec auri multitudo ad laudem mulieris valet, quantum valet modestia in rebus ac studium honesse decoreque vivendi,

Seque aliasque pudens matrona a crimine servat:
Putrorem milium ceu procul esse facit.

Joach. Camerarius in Symbolis, Embl. 59.

MEDITATIONES.

SPicae jam maturae inter duas manus nisi continue fricentur ac valide exprimantur, grana frumenti in illis conclusa inde non possunt excuti vel recte colligi, quibus ita expressis con venientissimum alia alimentum generi humano praebeant. Ita enim quantumvis praeclarae cogitationes acmeditationes de rebus tam sacris quam profanis, nisi ad actum (ut dici solet) traducantur, parum utiles esse solent. Unde etiam Cicer. lib, 1. de officiis, ait virtutem omnem in actione positam esse, quod supsit ex luculenta de hacre disputatione Aristotelis in 10. Ethic. ad Nicomachum. Opus itaque est ad res praeclaras peragendas multum laboris ac defatigationis impendere. Unde etiam poeta

Quae latet inque bonis cessat non cognita rebus,
Apparet virtus arguiturque malis.

Et alius nons serio monet,

Spica attrita manu suae grane effundit ad usus:
Sic ostende actu quae meditata tenes.

Fl. Valerio Coonstantio Caesari ejusmodi hieroglyphicon attributum est, Virtus dum patitur vincit. Quod inprimis de Christiana pietate ac virtute intelligendum est, quemadmodum praeclare dicitur in epist. ad Hebraeos cap. 12. Omnis castigatio in praesens quidem non videtur esse gaudii, sed molestiae. At postea fructum tranquillum justitiae reddit iis qui per illam fuerint exercitati.

MENDAX SOPHISTA.

SEpiam piscem insectantibus se ad capturam piscatoribus atramento, quod pro sanguine ipsi est, effaso ipsum mare offuseare, atque ita oculis illorum subtractam per incerta itinera elabi ac effugere, ex Aristorele, Oppiano, AEliano, et Plinio discimus, qui etiam ex Anaxilao tradit atramenti illius tantam vim esse, ut in lucerna additum, summotis aliis luminibus, efficiat, ut cuncti astantes videantur esse AEthiopes. Meminerunt etiam sepiae Nicand. in Theriacis, Phile in Jamb. Plutarch. et Horapollo in Hierog!. Et similia nostris sunt apud Nazianz. Orat. ad Cl. Episcopos, et Carm. 1. vers. 500. De sepia autem omnium elegantissimi versus sunt Ovidii in fragm. hal. AEgyptii Sacerdotes, hominem qui magna polliceretur, sed foede spem de se conceptam falleret, hac figura demonstrarunt, ut paulo aliter quam Horapollo annotavit Pierius. Vafri enim et tecti hominis, et simulatione artificiosa cunctos fallentis signum fuisse se piam, Sebast. Erizius in ex positione antiquorum num orum Italica affirmat, ubi numisma, sub Neronis Caesaris nomine valde, ut ait, vetus describit, in quo piscis, vulpis, sepia pelagii cuncti, et fluviatilis gammarus incisi fuerint, quae cuncta in Neronis infamiam fuisse ita composita existimat. Nostrum quidem hoc etiam in Sophistam torqueri possit, secundum Platonem,


page 149, image: cs149

[gap: Greek word(s)] quem dum veritatis reti comprehendere niteris, ille effusa sumorum atra fuligine subito evanescit. Horat. etiam 1. Sat. 4. per nigrae loliginis (est haec e sepiarum genere) succum, livorem mentis intellexit, uti vetus ejus Commentator innuit. Ipsum denique Aristotelem Picus Mirandula sepiae comparat, forte quod de animae immortalitate animi sui sensum obscurius proposuisse illi visus fuisset. Quod nos in medio relinquimus.

Hic niger est piscis, fallitque cruore sequentes:
Nempe etiam mendax fallit ubique miser.

MENS Generosa.

CUm viva animalia in publicis spectaculis et imprimis nobilium ludicris certaminibus tam pedestribus quam equestribus insignium vel symbolorum loco gesta ac usurpata plus animos afficiant; et oculos quoque magis oblectant, quam solae figurae eorum aliqua pictura reprae sentatae, ideo quidam Nobiliss. vir in Italia simili tempore et loco, quib. ejusmodi ludi solent celebrari, cassidi suae imponi curavit caveam rotundam affabre elaboratam et ita in aequilibrio suspensam, nec minus tamen in suis polis se moventem, ut avicula illic inclusa, in quamcumque partem verteretur, semper in medio firmiter consisteret, et in axe tantum permanerei. Quod etsi ille de suo honesto amore quodam erga foeminam quandam nobilem intelligi voluit, nihilo tamen minus quoque de omnibus aliis laudabilibus et egregiis actionibus magna constantia susceptis, ac confectis, idque auxilio verae virrutis, cujus laus in mediocritate, teste Aristotelem, sita est, accipi recte ac usurpari merito hoc ingeniosissimum hieroglyphicon poterit, Definitur autem constartia stabilitas animi firmi et in honesto proposito perseverantis: cum ex adverso secundum Senecam in Oedipo.

Quicquid excessit modum,
Pendet instabili loco.

Ac Socratis in Stobaei sermonibus dictum admodum memorabile fertur tale: [gap: Greek word(s)] , id est, ut statua in sua basi, sic etiam vir bonus et virtutis studiosus in suo preposito constans et immobilis esse debet. Poeta noster autem Disticho hieroglyphicum ornat his verbis,

Hic licet usque orbis celerem volvatur in orbem,
In se immota tamen mens generosa manet.

Plinius libr. 16. capit. 34. scribit hederam, potissimum candidam, arbores alias necare omnemque succum auferendo tanta crassitudine augeri, ut ipsa tandem fiat arbor. Nam pluribus locis intercisam vivere tamen ac durare, ac totidem initia radicum habere quot brachia, quibus incolumis et solida arbores strangulare possit. Unde etiam Laberii carmen Gnomicum extat:

Vt hedera serpens arborum vires necat,
Ita vetustas ambitu annorum nocet.

Hujus hieroglyphici significatio ad varios usus applicatur. In illos enim non male convenit, qui suis laboribus et vigiliis, etiam cum valetudinis jactura de plurimis bene mereri cupiunt, et ut alii floreant ac vireant, ipsi etiam quasi consumi et exarcscere non dubitant.

Mens generosa aliis se totam impendere gestit.
Quidni? tali ipsam morte perire juvat.

Alius vero sensus est, quando quispiam magnis ac principibus viris fideliter inserviens, ipsorumque sola commoda respiciens, illis declarare cupit, se ad suorum dominorum commoda promovenda ac exequenda, nulla pericula subterfugere velle. Sed ut omnia sub coelo vanitati subjiciuntur, nec ullus omni ex parte beatus praesertim ante obitum apparet: non raro evenit ut improbitas et vis subegerit jus et aequum, sicuti ab hederae complexu nimis arcto arbor tandem suffocatur ac perit: ita saepe actio nimis callida ac improba etiam justae caussae nocere vimque adferre solet. Addamus et illud, hedera columnam amplectens hieroglyphice denotat fidum amicum potenti adhaerentem amico, cui dicere audeat, te staute virebo; te ruenre ruam.



page 150, image: cs150

Myrrham arborem proceram ac spinosam in Arabia felici nasci veteres perhibent, de cujus tamen integra descriptione nihil certi adhuc constare hisce temporibus, quibus omnes tamen ubique locorum ac gentium anguti diligentissime inquiruntur, sane mirum est. Hanc scribunt ablaqueationibus ac incisionibus gaudere, ac praeterea ventis vehementer spirantibus gummi istud tam preciosum (quod tamen raro plane legitimum et omnibus a veteribus descriptis absolutum ad nos deferri solet) effloere copiosius, quo imprimis a putredine ac corruptione corpora defunctorum integra conservari scimus. Ita animus rectus et constans in proposito laudabili semper immotus permanens, invidiae ac obtrectationum suriis, tamquam fructus virtutis profert, et magis conspicuum sese exhibet. Quod versus quoque Horatiani docent;

Justum et tenacem propositi virum
Non civium ardor prava jubentium,
Non vultus instantis tyranni,
Mente quatit solida, neque Auster
Dux inquieti turbidus Adriae,
Nec fulminantis magna Jovis manus.
Si fractus illabatur orbis,
Impavidum serient ruinae.

Itemque Claudiani egregia sententia probat.

Explorant adversa viros, perque aspera duro
Nii itur ad laudem virtus interrita clivo.

MENS pia.

VIret, inquit Plinius, et saepe translucet Jaspis, etiam si victus a multis, anilquitatem tamen gloriam retinens. Mens pia, tore et luce Spiritus sancti reipersa et plena, semper viret et illustris est in Domino, ac primae eoque nomine antiquissimae, fidei gloriam, etiam in mediis persecutionibus, constanter et sincere retinet. Uniones, etsi nascuntur in mari, cum coelo tamen, cujus reprae sentant faciem, plus habent cognationis: Sic pias mentes, et si in his terris corporis unaquaeque sui domicilium luteum et fragile incolit, non tamen terrena, sed superna quaerere decer. Generosum enim piumque animum a coelo, unde ortum ducit pendere, non autem terrenae glebae plane soi didae affixum haerere aequum est. Gallinaceus, ales vigilantissima, secundum Lucretium,

Auroram claram consuetus voce vocare.

Ad Laurum libenter advolare dicitur, ibique consistere, quod ea arbor (ut veteres tradiderunt) a fulminis vi immunis esse existimetur, solemque intuens libere et absque solicitudine et insultu aliarum avium cantando sele eo in loco oblectare. Ad eumdem modum pii continenter et ubique divinae protectioni se commendantes, et in unicam Dei aeterni providentiam et auxilium intenti, vigilanter et alacriter munere ac osticio suo sungi, nec rerum adversarum impetus quantumvis horrendos extimescere debent, secuntum Psalmi sententiam,

Qui Dominum metuunt, caestris coelestibus isti
Sunt tuti, et tegit hos Angelus ipse DEI.

Ac profecto videmus, nihil magis stabilire, ac animum in religione ac pietatis observantia confirmare, quam diligenteni observationem earum rerum, quae quotidie accidunt a providentia divina, in quibus tandem boni, soli Deo aeterno confisi mirabiliter proteguntur, ac improbi contra a juste puniuntur. De quibus innumera exempla et historiae plurimae ubique tam in sacris, quam in moralibus libris unicuique se offerunt.

Gallus amans lauri vigili solem ore salutat:
Sic a coelesti mens pia pendet ope.

Theophrastus, tum alibi, tum libr. 2. De caussis plantarum reddit rationem quare flores nonnulli ad radios solis sese aperiant, et multi ex illis cum iisdem plane convertantur. Clauduntur, inquit, hi imbecilliores nocturno frigore solis vero tepore foventur ac aperiuncur, qui revocat calorem naturalem, et a centro ad ambitum effundit, simulque humorem superfluum educit. Quod tamen in nonnullis tantum nocte sese aperientibus, interdiu vero claudentibus locum non habet. Id vero, quod priore loco diximus, in primis observatur in duobus Heliotropiis majore et minore, quae etiam inde


page 151, image: cs151

denominationem acceperunt, atque ideo, minus praesertim Italice adhuc Girasole, et Hispanice Ternesole dicitur. Hujus autem symboli interpretationem ex Lactantio libr. 6. cap. 8. assumere recte possumus, ubi inquit: Itaque si oculos in coelum semper intendit, et solem, qua orltur, observas, eumque habeas vitae quasi navigii ducem, sua sponte pedes in viam difigentur; et illud coeleste lumen, quod sanis mentibus multo clarius sole est, hic quem carne mortali videmus, sic reget, sic gubernabit, ut ad summum sapientiae virtutisque portum sine ullo errore perducat.

Christe, tuos vultus semper venerabor adorans,
Vt Clytie ad solem germina pulchra rotat.

MENS reproba.

PArdalis non mutat cutis maculas, neque ex nigro fit albus AEthiops, neque mens reproba emendatur umquam, sed in malo proposito senescit et opprimitur.

Callida si varios sibi Pardalis exuit orbes,
Exuet et mores mens scelerata malos.

Homines praeter modum perverse mali et improbi, quorum fallaces et pessimi mores in naturam abiere, salutaribus monitis nullum locum relinquunt. Definit autem D. Am brosius in Hexaemero malitiam, id est, [gap: Greek word(s)] , esse mentis atque animi depravationem, deviam a tramite veritatis. Ac Cicero III. libr. De natura Deorum, vult esse versutam ac fallacem rationem nocendi. Profecto (inquit Nazianzenus) res est rationis expers [gap: Greek word(s)] : nec quiequam est, quod pravos mores meliores efficere queat. Quod de illis intelligitur, qui emendationem nullam volunt admittere, ac dari sunt, secundum S. Paulum, [gap: Greek word(s)] , id est, in reprobam mentem, quae vitae conditio est omnium miserrima: nam ejusmodi homines, teste S. Petro, [gap: Greek word(s)] , id est, velox exitium sibi accersunt.

MENS nulla sine Deo bona.

MUltas inesse peculiares vires ac occultas proprietates pluribus stirpibus et plantis, idque per singularem superiorum ac coelestium corporum influxum ac efficacitatem, nemini dubium esse potest: quarum causas tum alii investigare conati sunt, tum imprimis Theophrastus Peripateticus erudite et docte inquirere studuit, quemadmodum ejus accuratiss. libri de causis plantarum satis abunde testantur. Inter quas quidem Aspalathus imprimis occurrit, qui frutex utauctor est Plinius, libr. 25. cap. 13. quamvis ibidem aspalathum otientalem et Rhodium forsitan sine causa frutices diversos faciat) pluribus in locis reperitur, sed non ubique odoratus est. Quam peculiarem vim tradit in se recipere coelesti arcu (ut ejus verbis utar) in eum innixo. Sic etiam omnis doctrina, prudentia, ac universa virtutis laudabilia dicta et facta tum demum fiunt illustriora, praestantiora, omnibusque, ut dicitur, numeris absolutiora et gratiora, si coelestis bonitatis ac divinae gratiae suaviss. aura aspiret, Quod etiam Seneca, Ethnicus quidem ille scriptor, sed admodum [gap: Greek word(s)] , tradit breviter in hunc modum scribens ad Lucillum suum, epist. 10. Nullam sine Deo mentem esse bonam. Hinc natum Distichon,

Iridis Aspalathus vi suavior, ipsaque virtus
Gratior est superm quam pia cura fovet.

2. Alio hieroglyphico demonstratur mentem nullam sine Deo esse bonam, et quid de cogitationibus atque actionibus humanis sit cogitandum. Collis ex omni parte variis arborum selectissimarum generibus plenus, atque multiplici herbarum ac florum diversitate conspicuus, in hoc amoenissimo decore et pulchertimo statu diu consistere nequit, imo brevi omnia intereunt, nisi superne tempestiveque solaribus foveatur, ac in suo vigore subinde reficiatur. Ad eumdem modum nulla bona mens sine Deo,

Sanctus enim sanctos facit, et de lumine lumen
Exoritur, nullus sit bonus absque bono.


page 152, image: cs152

Et nullae humanae eogitationes atque actiones, quantum vis alioquin speciosae et laudabiles appareant, nec ulla virtus, doctrina aut scientia per se consistere, vel aliquid boni producere potest, nisi divinitus a Deo unico fonte omnis boni, gubernentur, illustrentur, ac splendore divinae gratiae ad optatum finem perducantur. A Deo enim, luminum patre, munus omne bonum et omne bonum per fectum desuper descendit, teste Apostolo S. Jacobo. Et Nazianzenus in Orat. de Athan. pie scripsit. Quod sol est sensibus, id intelligentibus est Deus. Mundum enim illuminat ille visibilem, hic invisibilem: et ille quidem visum corporis illustrat: hic vero naturas intellectu praeditas reddit splendidas.

Mons omni hoc, nisi sol foveat, viduatur honore,
Quicquid ages, cassum disperit, absque Deo.

3. Arbori undique detruncatea inseruntur recentiores alti surculi bonam de se spem germinum praeclarorum promittentes; modo coelitus foveantur ac conserventur: alioquin levi de caussa exarescunt et pereunt. Quare non secundum communem et deprayatam hominum consuetudinem omnia ad favorem fortunae nescio cujus (nisi hanc allegorice voluntatem Dei dicere velimus) sed ad unius Dei benedictionem, quae sola ditat merito debemus referre, ea tamen conditione, ut nos quoque sedulo nostrum faciamus officium, neque turpi otio nos tradamus. Unde Menander, [gap: Greek word(s)] , id est, Deo volente etiam in vimine navigares. At praeclarius multo Nazianzenus.

[gap: Greek word(s)] .
[gap: Greek word(s)] . id est.
Deo annuente, nil livor valet.
Et non favente, nil labor potest.

Nuper Disticho pereleganti hieroglyphicon illud est jllustratum:

Si faveat coelum, bene surculus arbore crescet.
Si faveat Numen, tu quoque magnus eris.

MENSIS.

AEGyptii mensem notantes, inquit Horapollo, lib. 1. cap. 4. Hieroglyphic[?]n, ramum pingunt, aut lunam deorsum conversam, Ramum (Palmae) quod illa arbor singulis mensibus ramos procreet. Lunam vero deorsum vergentem, quod in ortu quidem, ut ajunt, quindecim partes supersunt, ut sursum erectis cornibus appareat: at in occasu triginta diebus completis, cornua deorsum inflexa gerat.

METUS.

SEmper in metu eum versari convenit,

Ardua sunt cujus commissa negotia curae.

Huicque merito occinitur,

Fas animum usque habeat sollicitudo tuum.

Quod expressum est hieroglyphico virginis timide cibum leoni ex patina porrigentis, addito Disticho.

Nuda a praesidiis ego virgo ministro leoni,
Danda opera est magnis: sed comitante metu.

Viri prudentes, quibus Reipublicae cura est commissa, in perpetua solicitudine versantur, nec liberalem metum umquam deponunt: alioquin aliquid temere vel negligenter committent, quod potentiores offendet. Huc metum Plato, libr. 3. et 5. de legibus plurimum commendat, pudoremque adjungit comitem, tamquam caussam omnis honestatis. In Eutyphrone vero Socrates ostendit, non recte dici a Stasimo Cyprio, [gap: Greek word(s)] , Vbi timor, ibi pudor: sed potius, ubi pudor, ibi timor. Est enim alius quoque metus servilis, semper cum odio conjunctus, juxta Ennium apud Ciceronem, lib. 2. de Offic.

Quem metuunt oderant. Et,
Quem quisque odit periisse expetit.


page 153, image: cs153

Admonet item hiereglyphicum illud Leonis virginea manu cibum capientis, potentiorum favore et gratia caute esse utendum, cum saepe levi de causa mutentur.

Graetiam fortuna sequitur, veluti umbra sereno
Sole aliquod corpus. Sol occidit, occidit umbra.

MISERICORDIA Dei.

TErtia, teste Plinio, Smaragdis auctoritas perhibetur, pluribus de caussis. Nullius coloris conspectus jucundior est. Nam et herbas quoque virentes frondesque avide spectamus, Smaragdos vero tanto libentius; quoniam nihil omnino viridius, illis compamtum, viret. Praeterca soli gemmarum contuitu oculos implent, nec satiant. Quin et ab intentione alia obscurata, aspectu Smaragdi recreatur oculorum acies. Hieroglyphicon mihi est Smaragdus immensae erga nos di vinae misericordiae, perpetuo virescentis, animas exhilamntis, de qua Jeremias, Lament. 3. Misericordiae Domini, quod non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes ejus. Novae sunt diluculo, multa est fides tua. Vir pius misericordiam adeo sublimem, profundam, latam, et terminis nullis inclusam intuere.

Expleri mente nequit, ardescitque tuendo.

MODUS optimus.

SEneca epist. 5. ad Lucill. Magni (inquit) animi est magna contemnere et mediocria malle quam nimia. Et haec, eo quod super fluunt, nocent; sic segetem nimia stemit ubertas, sic rami onere franguntur, sic ad maturitatem non pervenit nimia foecunditas.

Rumpitur innumeris arbos uberrima pomis
Et subito nimi praecipitantur opes.

Idem, libr. 1. De tranquillitate vitae; ut fertilibus agris, inquit, non est impemndum, cito enim exhauriet illos numquam intermissa foecunditas, ita animorum impetus assiduus labor quoque frangit, ita quoque praeclaris ingeniis, ac alioqui bene natis nihil est nocentius, neque perniciosius, quam immodica voluptatum atque commoditatum affluentia. De quo Claudianus quoque lib. 1. ad Ruffin.

Et luxus populator opum, cui semper adhtaerens
Infelix bumils gressu comitatur egestas.

Ac noti sunt versus Ovidiani;

Luxuriant animi rebus plerumque secundis,
Nec facile est aequa commoda mente pati.

Nihil ultra vires. Et,

Ne nimium imprudens teneris impone lacertis:
Nam fortem sternunt pondera iniqua virum.

Camelus spome in genua procumbens, vel sessionem recipit, vel aliud onus converniens admittit. Sentiens autem justum sarcinarum pondus sibi impositum, rursus sese erigit, et alacriter progreditur: ubi vero nimio onere se gravari persentit aut succumbit, aut abjicit imposita. Equidem aurea mediocritas in omnibus est observanda: nam

Qui sua metitur pondera, ferre potest.

Et Delphicum oraculum occinit illud toties repetuum [gap: Greek word(s)] quod Terentius ita exposuit;

Apprime in vita utile est, ut nequid nimis

Et Hippocrates, omne nimium naturae inimicum esse sapienter asserit. Nihil sane supra virestemere tentandum est, sed Homtianum istud potius tentare nos decet:

Metiri se quemque suo pede ac modulo rectum est.

MOLLITIES vitanda.

INter marinas testudines, de quibus cum veteres, tum receutiores. quaedam mime sunt magnitudinis. Et Indicae quidem, Taptobanicae max. ut Plinius AElianus et ex Plinio Soliuus scribunt, tante, ut singularem


page 154, image: cs154

superficies habitabiles casas integant. Rondeletius in mari Gailico captam fuisse anno M. D. XX tam magnam refert, ut funibus tracta homines tres supra dorsum stantes veheret. Tradunt autem de marina testudine Aristoteles, Oppianus et Plinius, illam fervente sole, circa meridiem maxime liberius, sed radiis ejus in summitate maris se immergere nequeat. Hoc igitur pacto voluptate libere spirandi deceptam frustmque se superne volventem et gurgitem desiderantem, in piscatores hoc ob servantes incidere, illisque praedae fieri. Simili modo ex Varrone Macrobius asserit, muraenas solaribus radiis siccatas et torrefactas amplius se curvare non posse, nec in aquam immergere, atque ita in summo fluitantes opportunam praebere venantibus capturam. Sic Martialis in Xeniis:

Quae notat in siculo grandis muraena profundo,
Non valet exustam mergere sole cutim.

Contra illos locum habebit, qui caeca voluptatis libidine capti, ei adeo se exponunt, ut non animadvertant paratam sibi perniciem, donec ab ea pene consumpti fuerint, ita ut omnium direptioni, adde etiam ludibrio, pateant. Sit itaque cuuctis perpetuo in mente gravissima illa Musonii apud Gell. lib. 7. cap. 1. nota sententia: et illud etiam, quod Phornutus refert, ut vulgo jactatum:

[gap: Greek word(s)]
Ne quaere mollia, nec dura feras.

Et praeclare Homtius, libr. de atte poetica,

Qui studet optatam cursu contigere metam,
Multa tulit fecitque puer: sudavit et alsit
Abstinuit Venere et vino, qui Pythia cantat
Tibicen, dicit prius extimuitque magistrum.

MORBORUM usus.

EX nostris incommodis commoda quaedam captare nos decet. Morbi corporis de animae immortalitate praebent sapienti notam hieroglyphicam. Nam, ut qui alieno habitant, multis anguntur incommodis, semperque de aliqua domicilii parte queruntur: sic anima nunc de capite, nunc de pedibus, nunc de stomacho, nunc aliud de alio queritur, significans se esse non in suo domicilio, sed unde brevi sit emigrandum. In aedibus pretio conductis igitur habitantes perpetuum mansionis aeternae hieroglyphicon intueamur.

MORS medela.

UT foecundissimum, sic norissimum animal est Scorpio: qui minimo inflexae caudae ictu, atque insensibili materiae quantitare, ut doctissi. Scaliger loquitur, mortem homini affert, gravique per triduum supplicio illum conficit. ut Plinius tradit, simul que ostendit, Scorpionis cinerem in vino epotum homini ab eo icto pro remedio esse. Certe quotidianis experimentis constat. eum in oleo demersum et suffocatum, si teratur, et vulneri ab ipso illato imponatur, medelam esse praesentissimam. Mira certe naturae et arcana vis, cum tam pusillum animal culum et ad mortem et ad vitam de stinavit homini. Sic Achillis hasta Telepho Regi Mysiae et vulnus lethale, et praesentem simul salutem attulit. Qua dere Suidas, in [gap: Greek word(s)] Eustaihius [gap: Greek word(s)] et Hyginus Fab. 101. et tangit rem Pamemiographus in Adag. Polypi caput. Nostrum quidem hoc haud scio an non recte doceat, hostes etiam sae pe nostros vitam quandoque nobis et gloriam afferre. Quo Xenophontis dictum spectat, sapientis esse, etiam ex hostibus utilitatem capere. De quo integrum libellum Plutarchus commentatus est. Scite etiam ad fessos labore in gravioribus litterarum studiis similitudinem hanc vir doctus transtulit, qui ab iisdem, sed amoenioribus remedium et recreationem solent petere. Elatius vero et ferocius Ludovicus Gonzaga Marchio, qui in ingressu Caroli V. Imper. in urbem Mantuam in veste triumphali Scorpionis iconem ostentavit, cum adscriptione. QUI VIVENS LAEDIT, MORTE MEDETUR. Eo enim, ut Paulus Jovius Scribit, ostendere voluit, se interfecturum, a quocumque laederetur aut afficeretur injuria, ejus morte vindictae ardorem mitigaret ac restinguerer. Sic ipsi scilicet fuit,

Vindicta bonum vita jucundius ipsa.


page 155, image: cs155

MORTIFICATIO, et vivificatio.

ARistoteles Iibr. 9. cap. 3. refert, Aquilis senesceritibus rostrum superius accrescere, et semper incurvari, ut tandem fame pereant. Quod Plinius quoque libro 10. cap. 1. confitmat. Unde (ut in Horapolline libr. 2. capit. 96. habetur) veteres senem fame pereuntem exprimere volcutes, pinxerunt aquilam cum adunco rostro. Sed D. Epiphanius in physiologo addit, oculis jam caligantibus et rostro nimis incurvato, aquilam in sublime sese attollentem ad altam rupem conferre, et ibidem rostrum allidere, ac denique frigidis aquis immergere, quo facto se postea solaribus radiis exponere et sic quasi juvenescere. Quod idem D. Augustinus quoque exponit in explicatione dicti ad Psalmum 103. Renovabitur ut Aquilae juventus tua. D. Hieronymus tamen et alii inPsalmi hujus expositione, renovationem hanc tantum de oculis et pennis ipsius intelligendum esse perhibent. Cum quo etiam dictum Isaiae, cap. 40. convenire videtur, ubi ait, Sustinentes DAMNUM mutabunt vires et renascentur eis pennae in modum aquilarum. Quod etiam aquilae cum accipitre est commune. Sed quocumque modo accipiatur, posissimum quaedam ex Epiphanio, quae hujus hieroglyphici piam interpretationem complectuntur, ascribenda duximus. Ait enim, si quis multitudine criminum fuetit oppressus, in altum debet ascendere, id est, in propriam conscientiam, et ad petram. id est, fideni orthodoxam, se projicere, et deflere peccatorum multitudinem, perpetuis aquis, id est, lachrymis ea abstergere, denique solis radiis incalescere, id est, incoetu fidelium et in Spiritu sancto ad colorem poenitentiae properare, squamas, peccata nimirum, abjicete. Statim enim renovabitur, ut aquilae Juventus tua, et justus vocaberis apud Deum. Haec ille

Inveterata tuae jam tandem crimina culpae
Exue, sic rediet laeta juventa tibi.

MORTIS Mysterium.

ROmae ad S. Sal vatorem in Lauro, in urna marmorea

DILS MANIBUS C. CASSIO. C. F. GAL. SATURO LLBERTI PATRONO BENE MERENTI.

SUb inscriptione genii duo portam occlusam monstrant, in cujus episty liis aviculae duae, una deorsuma, altera seorsum aspicientes et in angulis pinnae. Sub geniis Sphynges duae in columellis Sedentes portam ipsam custodiunt, ut Smetius refert in inscriptionibus.

MUNDUS.

MUndum exprimere volentes AEgyptii, serpentem pingunt, qui suam ipsius caudam rodat, variis interstinctum squamis: per squamas quidem stellas quibus coelum mundusve distiuctus est, obscure innuentes. Caeterum hoc animans, non secus ac terra gravissimum est lae vissimum autem ac maxime lubricum, in aquae morem. Insuper, ut serpens quotannis pelle simulque senio exuitur: sic et arinus vertens, qui mundi circumacta producitur, immutatione facta renovatur, ac velut rejuvenescit. Quod vero velut cibo, suo utatur corpore, significat id, quaecumque Dei providentia in mundo gignuntur, ea rursum in eumdem resolvi, et tamquam immunitionem sumere. Haec nobis Horapollo, lib. 1. hieroglyphic. cap. 2.

MUNERUM acceptatio.

TOrpedo piscis, Graecis [gap: Greek word(s)] , qua vi polleat ejus nomen exprimit. Suo enim contactu pisces, in stuporem et [gap: Greek word(s)] conjectos, capir et devorat, quamvis tarda ipsa, velocissimos, ut scribit Aristoteles. Nec in suum tantum genus haec illi potentia, sed etiam in hominem. Nam licet illa non


page 156, image: cs156

tangatur, stupotem tamen manibus piscatoris impingit, per lineam aut setam ascendens ac subiens. Tradunt haec praeter Aristotelem et Oppianum, Theophrastus, Galenus, Averrhoes, Alex. Aphrodisius, Plinius, et alii: et de hoc etiam pisce extat tersiss. Epigramma Claudian. Plato ejus etiam meminit in Menone: [gap: Greek word(s)] . Diphilus autem Laodiceus in lib. de Nicandri Thenacis non totum piscem scribit torporem inducere, sed partem ejus tantum. Sed utut ista se habeant, certe ad munerum illicitam et clandestinam acceptationem, quae non quidem corpus, sed quod pejus est, animum ipsum obstupefaciunt, recte transferri posse videntur. Illorum sane quanta vis sit, expressit Euripides, cum etiam Deos muneribus duci scribit: [gap: Greek word(s)] . Cui et Ovidius astipulatur. Et pulchre Seneca Tyest.

Moventes cuncta divitias

dixit. Apulejus etiam ix. Met. ait, pecuniae difficuitates omnes esse pervias, auroque adamantinas perfringi fores. Referenda huc est Horat. Ode. 16. lib. 3.

Inclusam Danaen turris aenea et c.

Philippus quidem Maced. Rex, ut Cicero meminit ad Att. omnia castella expugnari dicebat, in quae modo asellus onustus auro posset ascendere. Non mirum: nam Pithia ei consulenti responderat:

[gap: Greek word(s)]
Ex argento bastis pugna, sic omnia vinces.

Verum [gap: Greek word(s)] in Torpedine pisce caussam pulchre enucleat Theophylactus Simocat. [gap: Greek word(s)] . ex quo loco hoc hieroglyphicon quis in contagia mala et pemiciosa usurpare non inepte posset. Sed audiamus ipsam veritatem judices alloquentem, Deuter. 16. 19. Non accipies personam nec munera: quia munera excaecant oculos sapientum, et mutant verba justorum. Vide Proverb 17. 24. et 21. 14

Nonne manus torpent tibi cum clam munera sumis?
Non sentis certe mens animusque flupent

NATUM Sequenda.

ARbor Medica sive Citria tum florum Suavisstum fructuum odoratiss. gratia celebris, quos contra venena magnam habere efficacitatem experientia testatur, non facile adolescit, nisi calore solis admodum valido foveatur ac sustencetur. Solum enim a sole, quare in locis frigidioribus ac septentri onalibus non facile provenit. Unde docemur unicuique regioni Deum Opt. Max. sua peculiaria dona concessisse, quibus, si aperet, posset forsitan esse contenta. Quare proverbii loo quoque dicituru coelum dissentiat frustra fieri fundum. Et utcanit poeta, Nonomnis fert tellus omnia

NOBILITAS vera.

FEstus ait Aquilam ab acute videndo dictam, vel abacumine oculorum, ut isi dorus vult. Nam, inquit, contra radium solis fertur obtutum non flectere, unde et pullos suos ungue suspenso radiis solis objicit, et quos viderit immobilem tenere aciem, ut dignos genere conservat, si quos vero fletere obtutum, quasi degeneres abjicit. Idem commemorat Aristoteles libr. 29. capit. 34. de historia Animal. et AElianus lib. 2. cap. 26. itemque Oppianus et Scholiastes in Homerum. [gap: Greek word(s)] et alu tradunt. Hinc factum existimant sacrarum littemrum interpretes, quod S. Johanni Evangelistae Aquila fuerit attributa, quae sicuti intendit oculos immotos in Solem, ita hunc sanctum Scriptorem divinitatis Solem contemplando, aciem mentis ad coelestia tantum direxisse constat. Est autem hujus hieroglyphici argumentum desumptum ex Lucano lib. 9

Vtque Jovis volucer, calido dum protulit ovo
Implumes natos solis convertit ad ortus
Qui potuere pati radios et lumine recto
Sustinere diem, coeli servantur in usus,
Qui Phoebo cessere jacent, et c.

Potest autem hoc universaliter intelligide illis. qui suammet virtutem et industriam conjungunt cum splendore nobilitatis ac opulentiae, et ex illis per petuis bonis, non his fluxis et instabilibus, apud alios nomen praeclarum et auctoritatem singalarem obtinent, nam, secundum Boe ium, splendidum aliquem, si non suam habet aliena claticudo non effici nec minus quoque peculiariter de fide et constantia


page 157, image: cs157

amicorum in rebus maximeadverfisaicipi recte Solet. D. Chrysotomus homil. 49. in cap. 22. Matthaei, ad filios Dei accommodat, qui pleno corde verba justitia: suscipiunt. Alias additur, Mei non degenerant. Vel: SIC CREDE. Item: PROBATOS FOVET. Aut, Degeneres lux arguit. Vera nobilitas, inquit, Nazianzenus, Otar. 11. est divinae imaginis conservatio, atque archetypi imitatio, quam ratio et virtus efficiunt, purumque desiderium, eos qui supernarum rerum vere studiosi sunt quotidie magis ac magis quantum ad Deum attinet, informans; ac denique cognitum habere, quinam et quam ob causam facti simus. Et Chrysostomus in Matth. Ille clarus, inquit, ille sublimis, ille nobilis, ille tunc integram nobilitatem suam putet si dedignetur servire vitiis, et ab eis non supemtur. Si de fide et constantia amicorum in rebus ad versis hieroglyphicon accommodare libeat, adde sequens Distichon,

Vt dobolem ingenuam ad solem jovis aestimat ales,
Cernitur advirsis rebus amica fides.

OCIUM fugiendum.

Nihil optatius accidere potest unicuique, quam suorum laborum ac operum videre et pereipere tandem fructum aliquem et utilitatem convenientem, atque contra molestissimum est (quod saepe usu venire solet) si alii in nostram messem, ut in proverbio est, suam falcem immittere pattisque alorum frui conantur. Sio Agricolae quoque per totum annum terram colunt, ac semina magna cura illi mandant, ut suo tempore messem optatam faciant, nec facile patiuntur ab aliis pigris ac inertibus proprios fructus sibi eripi. Docemur ideo ocium esse fugiendum, et semper honestis laboribus incumbendum, quod sacrae literae quoque ab initio et passim monent, inprimis vero crebrae sententiae in Proverbiis Salomonis et Syracidae hoc nobis abun de subiciunt: quas hic exponere nimis longum esset.

--- Nil sine magno
Vita labove dedit mortalibus.

Horatio teste, qui Epicharmi verba sequutus est. [gap: Greek word(s)] , inquit ille, [gap: Greek word(s)] . id est, Convenientibus laboribus divi cuncta vendunt bona. Igitur, ex veritatis mandato,

Pigar facesse manus, plenam ne collige messem:
Commoda frumenti qui petit, ille serat.

OMINA non omnia spemenda.

QUamquam noctumarum avium plum sint genera, noctua tamen potissimum a nocte nomen accepit, sicuti apud Graecos. [gap: Greek word(s)] , id est, vespertilio, quibus noctua [gap: Greek word(s)] dicitur, a glauco oculorum colore, De Nyctimene vero, propter incestum, in hanc avem conversa, extat fabula momlis apud Ovid. 2. Metamorph. Sed per noctuam mortem indicabant veteres, um nox quoque eam designet apud poetas, sic Horatius lib. 1. od. 28.

Sed omnes una manet nox
Et calcanda simul via lethi.

Item Catullus,

Nobis cum semel occidit brevis lux,
Nox est perpetuo una dormienda.

Refert quoque: AElianus lib. 10. De Animal. cap. 37. Hanc avem extitisse infaustum augurium mortis infelicis ac ignominiosae in Rege fortissimo Epirotaium Pyrrho, cujus hastae in itinere, dum Argos expugnare contendit, insedit. Nam urbem hostiliter ingressus a cujusdam aniculae filio leviter vulneratus, dum in percussorem impetum facit, Argivi mater, quae superne hoc spectabat, regulam magnam vi arrepiam, super Regis galeam dejecit, quo ictu ille exanimatus concidit. Pierius lib. 20. Hieroglyph, dicit in tabula noctuae iconem a lictore ad damnatum publico judicio fuisse delalum apud AEthiopas, quo viso reum sponte sibi mortem conscivisse, magno sibi ac patriae dedecori futurum, ni obremperasset. Hoc itaque hieroglyph con Duci Paliano, et familia Caraffarum, fuit attributum. qui anno CHRISTI M. D. LIX. cum aliis fuit in carcere mori jussus sub Pio 4. cujus extat Italica epistola, ante obitum ad filmm conscripta, praeceptis salutaribus referta.



page 158, image: cs158

Non temere, quicumque sapit, laeva omnina spernit:
Cum ferat et spetum saepius exitium.

OPINIONIS vis.

SPecie recti decipimur, et retum veritate neglecta fallimur imagine. De Tigride S. Ambrosius Hexaemero, C. 4. et Albertus Magnus de animalibus haec annotant. Venatores quidem in se. quentibus catulorum quos rapuerunt matribus sphaeras vitreas objiciunt, quas illae intuentes imagine, quam ipsae reddunt, ita decipiuntur: nam catulos subesse putant, quod sphaera moveatur, ceu vivum animal in se continens. Sed cum tandem sphaeram illam fera confregit, ut catulo potiri queat, delusam se videns insequi pergit. Illi alias subinde sphaeras objiciunt, deluduntque tigridem, donec in tutum locum se recipiant. Inde Claudianus de tigride,

--- Vitreae tardatur imagine formae.

Atque inter recentiores Petrus Angelius Bargaeus lib. 3. Cynaegetic.

--- Speculo persaepe illuditur, ut se
Inspexit, natosque illic decepta putavit
Esse suis caveis et iniquo carcere clausos. Aliusitem,

Alius item,

Ambigua spendens nos fallit imagine forma,
Fallitur ut vitreoTigris acerba globo.

Sic nimis crebro in nostris rebus secundum Simonidem, [gap: Greek word(s)] , Opinio etiam ipsi veritati vim facit. Theognis etiam

[gap: Greek word(s)]
Et mentem species fallere saepe solet,

Vel ut nobililumus Poeta nostri seculi,

Et veri specie nos ludit opinio falsa.

Quod praesertim in verae pietatis negotio summopere fugiendum est, ut D. Basilius Magnus multis verbis monet Horail. [gap: Greek word(s)] .

OPPORTUNITAS observanda.

HAlcedo, quae secundum Varium Cerylus et Ceyx est, Graecis dicitur, [gap: Greek word(s)] quod in mari pariat, non quasi ales Oceana, ut opinatur Isidorus. An vero cum aspiratione vel sine illa sit haec vox exprimenda, disputant Grammatic, cum apud veteres utrumque fuerit in usu. Aristotelet lib. 9. de hist Animal. c. 14. dicit non multo esse majorem passere, colore tum caeruleo, tum viridi, tum etiam leniter purpureo insignem, rostro subviridi, longo et tenui. Quem colorem Caelius Calcagninus hirundini marinae vulgo nuncupatae convenire scribit. Est autem adeo maris amans, ut etiam, secundum Oppianum, prope fluctus nidificet, idque in hyeme circa brumam mari tranquillo, quos dies Alcedonia nominat Plautus. De admiranda quoque nidi constructione Aristoteles, Plutarchus, AElianus, Oppianus, et alii, nec non D. Basilius et S. Ambrosius in Hexaemero multa annotarunt: ac Lucianus integrum dialogum Alcyonis nomine inscripsit. Estque typus haec avis prudentis viri, qui in mediis Reipublicae procellis sibi prospicere, et quietiora ac tranquilliora tempora expectare novit. Quare Jovius hoc hieroglyphicon voluit exeogitare in gratiam Fliscorum nobilium Genuenrium, qui contra multorum alionim sententiam a Rege Galiiae ad Caesaris Caroli V. partes sese contulissent, fuitque haec Gallica addita inscriptio, Nous SCAVONS BIEN LE TEMPS, id est, nobis est bene notum, quando tempus vel occasionem adversus nostros adversarios aliquid agendi debeamus arripere. Alii addiderunt; SAT CITO, SI SAT TEMPESTIVE. Quod congruit cum praecepto Pittaci, unius ex septem sapientibus, [gap: Greek word(s)] nosce opportunit atem, et cum Hesiodea sententia,

[gap: Greek word(s)]
Occasio omnitum rerum optima est.


page 159, image: cs159

ORATIO Ardentissima et efficacissima.

SIngularis cujusdam studii et magnae fidei atque efficacis intentionis ex Dei benedictione et omnipotentia argumentum est, quod Elias Propheta Spiritus S. impulsu egit, dum revocandae interras pluviae causa Deum oraret, 1. Reg. 18. cap. Et habitus ille, quod ascenderit in verticem Carmeli, pronusque in terram posuerit suam inter genua sua hieroglyphica, nota est hominis ardentissimo mentis affectu Deum orantis. Solent enim, qui plurimum confidunt in amicitia, ejusque de re gravi, aliqua compellare orareque constituunt, laboriosum aliquem atque difficilem sibi habitum aptare; quem non alias nisi re impetrata, mutandum profiteantur. Est autem ille habitus non causa impetrationis beneficii postulati, sed indicium animi solliciti atque ad petitionem suam compositi. Idque Spiritus Sancti inviris piis speciali quadam virtute corpora et animas suorum ad interna externaque officia impellente. Idem igitur piis accidit apud Deum, quod honestis subditis coram clementissimo principe comparentibus. Nam princeps sibi personae acceptae ratione habita, quod postulatur gratis concedit; neque enim potest grave amici propositum perrumpere, neque afflicti animi spectaculum extemum ferre diutius. Effica cissima fide igitur, et maxima spe instructus Elias, difficillimum omnium, quos ferre humani corporis membra possunt, habitum situmque induxit. Deus Prophetae amans et fidem maximam probans ad concedendam subito pluviam permotus est. Porro quemadmodum fuit ille habitus et gestus vehementissimus, ac eximius testis fidei incorde latentis, verbis etiam eamdem erga Deum et populum pietatem demonstrantibus usus est Propheta, quem Divus Jacobus Apostolus, cap. 5. catholicae Epistolae nobis in exemplum pro ponens, Elias inquit, homo erat similis nobis, passibilis, et oravit oratione, ut non plucret super terram, et non pluit annos tres et sex menses: rursum oravit, et coelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. Aliud hieroglyphicum orationis efficacissimae habemus in Moyse, qui in venice collis habens in manu sua virgam Dei. cum levaret manus, Israel vincebat: sin autem paululum remitteret, Amalecitae superabant. Quum vero manus ejus essent graves, posuerunt lapidem subter eum, in quo sedit. Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est, ut manus ejus non lassarentur usque ad occasum solis. Unde Amalecitarum strages et praeclara Israelitarum victoria. Exod. 17. 11. 12. 13.

ORATOR.

ORatorum actiones (inquit Fr. Polletus, histor. fori Rom lib. 2. cap. 13.) non temere paucioribus partibus olim quam quatuor absolvebatur, Exordio, Narratione, Confirmatione et Peroratione. Mediae duae ad docendum, extremae ad ciendos affectus accommodatae, quorum cum sit duplex genus (sunt enim mites et vehementes) illos sibi Exordium, hos Epilogus vendicat, in quem Orator omnes facundiae suae opes impendit. Si enim sustuleris Oratori facultatem rapiendi convertendique sursum deorsum animos motibus violentis, quid a rixoso, Dialectico differat non video: nisi quod unus strictius, et quasi argumentorum punctis atque aculeis rem tangit: alter quasi caesim puguat, perpetuitateque orationis hostem impetit: Rhetorica enim pugno extenso Dialectica contracto simili Zenoni videtur. In affectib. vero regnat Orator, quorum naturam cum a Philosophis, maxime Stoicis, discat, usum tractandorum a sui habet Rhetoribus, quem explicat in iis maxime consessibus, ubi ratio aliqua humanitatis et civilitatis habetur, ubi judices sese homines semiunt, neque a se humanos affectus alienos putant. Nam tristis et rigidus illis Athenarum Areopagus, ac plusquam Stoicus, magis fungos aut saxa suis in subselliis habere videtur, quam homines, quos vix peristaseis movent, quae in maleficiis, quo cum Areopagitae fuerunt quaesitores, plurimum valent in utramque partem. Noctu enim judicant, et prae conem habent perpetuum qui affectibus interdicat. Ideoque Romanorum Patronorum eloquentia, non modo necessarias ad vitam retinendam partes habet, sed et artus quosdam ad speciem tributos, quibus tamquam toris et lacertis, Oratio stantia rectique adversa everteret. Sed eloquentiae laudes elegantissime prosequitur M. Aper in Dialogo de Oratoribus apud Tacit. Oratori facundo et eloquenti certe vires easdem viri eruditi tribuunt, quas olim Virgilius virgae et caduceo facundo Atlantis nepotis Mercurii dedit, magni operis libr. 4.

--- Hac animas lille evocat Orco


page 160, image: cs160

Pallentes, alias sub tristia Tartara mittit:
Dat somnos adimitque et lumina morte resignat.
Illa fretus agit ventos et turbida tranat
Nubila.

Orator enim sua facundia in reatu constitutos periculo mortis liberat, alios autem de gradu dejectos ad supplicia mittit, quoties accusauonum suarum fulminib. reorum fortunas et capita in mortiis trahit periculum. Dat autem somnos et adimit, quum auditores vel infestos placat et mitigat, vel benevolos pungit ac exasperat, aut parum attentos, veluti dormitantes suscitat et erigit. Agit autem ventos sua virga vel lingua, cum motus se ditionesque componit auditorum, ut quondam Hercules Ogmius pingebatur catena aurea linguae alligata circumducere populos quocumque vellet

OUTIONUM piarum necessitas et effectus.

ADmiratione profecto non caret quod in tam diligenti alioquin investigatione omnium rerum naturalium, cum tot navigationibus ac peregiinationib. universi ferme anguli orbis terrarum excutiantur, nihil adhuc certi tamen nobis constet de Arbore Thuris, quemadmodum quoque myrrhae. Quod etiam Plinius affitmat lib. 12. cap. 14. Quidam literis prodiderunt in Arabia nalci, loco Saba dicta, unde Vrgil. 1. Georg.

India mitiit ebur, molles sua thura Sabaei,

Huius vero arboris Gummi dicitur inodorum, nisi exstillans a sole vel igne incalescat, quomodo etiam adhuc in acerra sive thuribulo suffiri soler. Ad eumdem modum nisi orationibus ac precibus, et reliquis universis piis ac religiosis exercitationio. animum nostrum sine omni fuco ac simulauone (quae imprimis Deo displicent) crebro incitemus ac inflammemus, odorem suavem et fragrantem bonorum ac laudibilium operum numquam edere possumus. Sic aromata ac potissimum thara igni imposita, hieroglyphice (ut inquit Pierius lib. 46. orationem spiritualis doctrinae significant. Et Goropius Becanus in suo Vertumno prolixe admodum declarat, apud priscos sacrorum antistites, Thus fuisse charitatis amorisque tesseram. Hanc similitudinem quoque exponit D. Augustinus in libello, cujus tituius Speculum peccatorum, hisce verbis: Ut Thus non redolet nisi ponatur in igne, nec virtus sinapis sentitur, nisi conteratur in lapide; itanulla Scripturae sacrae sententia vim suam declatat, nisi cocta in igne.

Thura inodora manent, nisi vel igne calescant,
Sic bene quo fraget, cor prece adure pia.

ORBIS i ter.

VEteres hieroglyphicorum auctores, cum rei alicujus itritum eventum et spem frustratam exprimere voluerunt, cancrum, sive gammarum potius nostrum fluviatilem, retrogradientem saepius, quam recta prorepentem, pingere solebant, ut apud Pierium Val. legere licet. Et notus est Versus Proverbialis Aristophanis in Pace, quamvis de Cancro:

[gap: Greek word(s)]
Ambulet ut cancer recta hand effectris umquam.

Hujus quidem picturae inventor fuit Rever. et Nobilill. vir ex anitiquiss. Franconica equestri familia, Laurentius Truch elius, Canonicus Wirtzburgensis, bonarum literarum amantissimus. Est autem vetus haec et communis de mundi perversitate querela, de qua insignis Horatii locus 3. Carm. 6.

Aetas parentum pejor avis, tulit nos
Nequiores, mox daturos progeniem vitiosiorem.

Cui convenienter etiam Seneca: hoc, inquit, majores nostri questi sunt, hoc nos querimur, hoc posteri nostri querentur eversos esse mores, regnare nequitiam, in deterius res humanas et in omne nefas labi. Similiter Euripides in Hippolyto,

[gap: Greek word(s)]
Hei! quo progredietur humana mens?
Quis finis temeritatis et audaciae erit?
Si enim unius cujusque viri vita superbe propagetur,
Et posterior priore longe
Deterior sit, Deos adjicere terrae
Oporterbit aliam terram, quae capiat
Eos qui sunt injusti et mali.


page 161, image: cs161

Et ut [gap: Greek word(s)] ludamus pro more:

Miraris Cancri dorso consurgere mundum?
Desine: sic hodie vertitur orbit iter.

OS, [gap: Greek word(s)]

OS significantes AEgyptii, serpentem pingunt, Horapolline teste, Hieroglyphicon lib. 1. cap. 45 quoniam serpens nullo alio membro valet, nisi ore.

OSTENTATORES.

DE Platano, quae arbor a foliorum latitudine apud Graecos nomen accepisse videtur, Plin. lib. 12. cap. 1. ita scribit: sed quis non jure miretur, arborem umbrae gratia tantum, ex alieno petitam orbe? Platanus haec est per mare Jovium in Diomedis insulam, ejusdem tumuli gratia, primum invecta, et c. At sicut

Umbram, non fructum Platanus dat: sic quoque multis
Vana alios specie ludere saepe placet.

Virgilius Georg. 1. vocat quoque steriles platanos: et lib. 4. ejusd. operis, inquit,

Jamque ministrantem platanum potantibus umbram.

Quod in illos dici potest, qui semper magna de se pollicentes, omniaque sua ad ostentationem tantum parantes, quo opinionem singularis doctrinae ac prudenti vel falso apud alios conquirant, vel etiam si quae possideant bona ingenii neutiquam cum aliis communicent, nullum unquam specimen suae memoriae praeclaris monumentis vel actonibus posteritati praebere consueverunt. Quorum alterum est ridiculae vanitatis, alterum invidiae detestandae indicium. Deque priore vitio Menandri unicus versus multa complexus est, ubi ait:

[gap: Greek word(s)]
Miserabilius est gloria vanae nihil.

De altero veronos recte monet Phocylides hoc dicto,

[gap: Greek word(s)]
Ne invideas bona fociis, ne incurras in vituperationem.

HIEROGLYPHICORUM COLLECTANEA, EX VETER IBUS ET NEOTERICIS DESCRIPTA, LIBER QUINTUS PACIFICUS.

BAlsamum totas aedes sua replet fragrantia: et unus; vir, pacis studio sus magnum coetum dissidentem in concordiam reducere potest.

PAC IS amor et studium.

OLea arbor Palladi dicata, pacisque symbolum, semper viret, nec sua folia amittit, idque (ut scriptores plantarum tradunt) ob peculiarem quandam sibique innatam pinguedinem. Fructus quoque producit ad multos bominum usus admodum commodos et necessarios, quare ob utilitatem singularem neque incidi nec evelli ullo modopar est. Non aliter cavendum dummopere omnibus, qui pacis concordiae, publicaeque utilitatis dtudiodi esse volunt, (ut univerdi esse debemus) ne ulla invidia aut malevolentia improborum ac maleferiatorum hominum a tam necessario ac laudabili proposito, se impediri aut avocari ulla ratione


page 162, image: cs162

patiantur. Sunt autem, secundum Petrarcham, quatuor hostes pacis, quae in exilium pellantur, (quod certe si cuncti facere studerent, pax et concordia esset perpetua ac sempiterna speranda) nimirum, avaritia, invidia, ira, superbia. Sed nemo ferme pacis encomium brevius ac sanctius D. Augustino nobis proposuit, ubi ait: Pax est serenitas mentis, tranquillitas animi, simplicitas cordis, vinculum amoris, sonsortium charitatis. Haec est quae serenitates tollit, bella compescit, iras comprimit, superbos calcat, humiles amat, discordes sedat, inimicos concordat: cunctis est placida, nescit extolli, nescit inflari. Hanc qui accepit teneat, qui amisit exquirat, qui perdidit repetat. Aurea profecto sententia omnium bonorum animis infigenda, vita et moribus exprimenda.

Dure facesse ligo, validae procul este bipennes:
Frondeat aeternos pacis alumna dies,

PACIS Divinae nuncia.

DE Columbis, quae veredariorum loco habentur, et literas in remota quoque loca perferunt, plura tam apud veteres quam recentiores fide digna exponuntur, quod in primis Plinius confirmat his verbis. Quin et intemunciae in rebus magnis fuere, epistolas annexas earum pedibus obsidione Mutinensi in castra consulum Decimo Bruto mittente. Similia legimus apud AElianum lib. 9. de animal. cap. 2. et multos alios. Sed et in Genesi cap. 7. habemus, Nohacum cessante paulatim ex divina gratia universali diluvio, columbam (avem propter simplicitatem et castitatem etiam testimonio sacrarum literarum commendatam) ex arca emisiisse, et hanc quidem prima vice nondum reperisse locum, in quo consistere posset, atque ideo adeum rediisse, sed post septimum diem (quem numerum tradunt Doctores significare irae mitigationem et remissionem) vespere reversam attulisse in ore ramum oleae, quod et ipsum signum pacis et divinae reconciliationis extitit. Ad eundem modum aetemus Deus per sanctum Spiritum petentibus pacem et gratiam suam affert, idque propter sacratissimum meritum CHRISTI. Contilis albam columbam in aere cum ramo oleae pingit, adjecto dicto, LNTUS ET EXTRA. Nam quemadmodum columba dicitur carere felle, et candidum colorem exteriorem prae se fert, ita quoque unusquisque vera pietate et simplicitate praeditus operam dare debet, ut cunctae ipsius actiones exterae candidis ac bonis cogitationibus respondeant, omniaque ipsius dicta ac facta cum saluberrimis praeceptis divinis semper congruant. Quicquid enim fide integra et mente sobria offertur, a Spiritu sancto perficitur, utD. Ambrosius in 15. S. Pauli Epistola ad Romanos docet.

Ore columba olea fert ramum, insignia pacis,
Quam serit in verbo Spiritus alme tuo.

PATIENTIA invicta.

AQuilam saepius a cornicibus frustra irritari atque impoitune provocari AElianus annotavit lib. 15. cap. 22. Unde proverbium quoque extitit, [gap: Greek word(s)] , Aquilam cornix provocat. Atque idem de aliis quoque avibus dici potest. Quemadmodum vero generosa avis hosce insultus inanes, et vanam ac maledicam petulantiam decidet, (quod etiam de molossis importunos canicularum latratus contemnentibus dici solet (ita quoque animus excelsus et fortis leviusculorum et abjectorum hominum, qui neque prodesse nec laedere quicquam possunt, conatus et insultus ne dignatur quidem ulcisci, et minoris facit (ut alto proverbio dicitur) quam Elephas culicem. Atque huc pertinent praeclari versus Poetae veteris Philemonis:

[gap: Greek word(s)]

Id est,

Nibil est jucundius neque eleggantius,
Quam ferre posse conviciantem,
Quoniam si ille cui convicium fit
Dissimulaverit, in ipsum auctorem illud reduntdat.

Anonnumquam tamen, ubi haec malitia et insignis conviciandi libido modum excedit, et suae importunitatis cursum nimis efferenem prosequitur, tandem secundum Pub H. Mimum,

Furor fit laela saepius patientia

A licribitur autem hoc symbolum Alberto Comiti Habspurgensi XVI. qui dives fuit cognomento dictus,


page 163, image: cs163

cujus magnanimitatem, simul et bonitatem ac sapientiam singularem, historici magnis laudibus extollunt,

Nun quam aquila imbelles comices celsa fatigat:
Nec generosum animum lingua maligna, movet.

Huc non incommode referri posse videtur B. Augustini dictum, major animus merito dicendus est, qui vitam aerumnosam magis eligit ferre quam fugere; et humanuni judicium, maximeque vulgare, quod plerumque caligine erroris involvitur, prae conscieritiae luce ac puritate animi contemnere. Id Prosper Aquitanicus Regiolepidi Episcopus versibus ita expressit:

Qui valet adversis oneratam ducere vitam,
Et tolerare magis vult mala, quam fugere,
Majoris multo est animi, quam ferre pavescens
Indocti injustum judicium populi.
Mens etenim recta, et puri sibi consia cordis,
Hoc plus splendescit, quo magis atteritur.

PARASITI. GULOSI.

ELegans profecto et argutum est Epigramma Graecum, quod ex lib. 1. Anthologiae feliciter ex pressit latine Alciatus Embl. 94. quo mus ostreis hiulcis furtive ob praedam se insinuans fingitur conclusa ab illis testa multari miseris modis. Convenit hieroglyphicum illud in eos, qui ditiorum domos ventris caussa turpiter sectantes, spontaneae se servituti mancipant, et nihil inde nisi infamiae et damnum reportant. Quod Lucianus aureolo plane tractatu [gap: Greek word(s)] graphice admodum demonstrat. Convenit et in eos, qui perpetua luxuria, et gulae impotentia, nimiaque vini ingurgitatione praeproperum sibi accersiverunt exitium. Sicuti revera plures semper gula, quam gladius perdidit: et ut habent Theognidis versiculi:

[gap: Greek word(s)]
Multo perdidit satietas, quam fames,
Viros, qui plus sua sorte gabere volunt.

Exempla in omni historia occurrunt innumera. Sic Elpenor Ulyssis socius apud Circen vino largius hausto de scalis lapsu exanimatus: Antinous autem poculum adhuc manu tenens ab Ulysse interfectus est. Quinetiam Alexandrum magnum, alioquin contra omnem vim humanam invictum, gula et vinum prostravit. Gravissima igitur est optimi Poetae Opplani ad vitandam ingluviem exemplo interitus, quem pisci noctuae affert voracitas, adhortatio in 2. [gap: Greek word(s)] . Sed Christianis praecipue ante oculos esse debetsalvatoris nostri sanctiss, praeceptum, Luc. 21. [gap: Greek word(s)] , id est, cavete vobis nequando graventur corda vestra crapula et ebritate. Et Apostoli dictum diligenter observandum est, ebriosos hereditate regni Dei excludens. i. Cor. 6. V. 10. gravissima et plane coelestis ejusdem exhortatio finem huic hieroglyghico impanat. Nox praecessit, dies appropinquavit, ab jiciamus ergo opera tenebrarum, et induamus arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus et ebrietatibus, et c. Sed induite Dominum jesum Christum, et carnis curam ne habete ad explendas cupiditates. Rom. 13. V. 12. 13. 14.

PARAT US in utrumque

BOs ut ferre jugum aptus est, ita jugulum ad sacrificium et mactationem dare paratus comperitur. Hieroglyphicum illud convenit in bonos viros, qui non solum pietate, religione, nec non laudabili quaque doctrina excellere cupiunt, atque aliis praeire, sed etiam pluribus aliis laboribus, sicutibos arans, in defesso studio proximis inservire student.

PARENTUM officium.

AE [gap: Greek word(s)] , id est, ab impetu volandi deducunt Etymologi, vel [gap: Greek word(s)] id est, quod semper sit vera et genuina. Hanenidificare in locis non planis, sed excelsis, et quidem praecipue in arduis saxis et praecipitibus, nonnunquam tamen in arboribus, Aristoteles scribit lib. 9. de hist. animal. c. 32. Dicitur autem Aquilam paulatim quoque suos pullos ad volandum assuefacere, atque etiam provocare. Cujus etiam Deuteron. cap. 32. in cantico suo Moses meminit, Dei


page 164, image: cs164

bonitatem erga mos conferens cum Aquilarum [gap: Greek word(s)] erga pullos. Sicuti Aquila, inquit, excludit pullos suos, et eosdem fovet calore vitali et expandens pennas suas assumit eos, et gestateos super alas suas: ita DOMINUS solus duxi et Israelem, et non erat cum eo Deus alienus. Sed similitudo haec recte etiam de omnibus iis, qui juventutem ad virtutem et omnia laudabilia facta assuefacere student, et illos paulatim ad vitam meliorem quasi attoliere docent, accipi poterit, sicuti Horatius quoque epist. 2. lib. puerum instruit,

--- nunc adbibe puro
Pectore verba, puer, nunc te melioribus offer;
Quo semel est imbuta recens servabit odorem
Testa diu.

Et AEneas ad Ascanium ult. AEneid.

Disce puer virtutem ex me, utrumque laborem.

Sic legimus apud Suidam de Apollonio, cujus rei etiam facit mentionem Philostratus in vita ipsius; quemadmodum Aquilarum pulli teneras adhuc pennas sortiti juxta parentes volitant, iisque magistris ad volatum sese exercent, cum vero sese offene possunt parentes antevertunt, sic Apollonius Euxenum puer audiebat, eique auscultabat, sed annno decimo sexto ad vitam Pythagoricam se contulit.

Vos virtutis iter gnatis monstrate parentes:
Ipsa Aquila ut pullos fida volare docet.

PARSIMONIA.

ERinaceus, vel secundum Plinium Herinaceus, forsitan quia infixa spinis illius inhaereant, dicitur quoque Ericius, et apud Plautum in Menechmis Eres, Graecis [gap: Greek word(s)] ; Autumni tempore (ut refert Plutarchus lib. de solertia animal.) Sub vites obrepens uvarum acinos pedibus in terram decutit, eosque circum volutans se spinis suis excipit, speciem deinde exhibens ambulantis uvae, in cavemam suam abscedens catulis eas a se decerpendas praebet, non solum sibi, sed aliis natus, et prolis suae memor, nec non parsimoniae amans, cujus hieroglyphicam tabellam nobis exhibet. Apposite Menander,

[gap: Greek word(s)]
Hoc vivere est, haud sibi uni vivere.

Et Cicero in Paradoxis: O dii immortales, inquit, non intelligunt mortales, quam magnum yectigal sit parsimonia! Plinius lib. 8. cap. 37. refert Erinaceos praeparare sibi hyeme cibos, et supra jacentia poma volutatos, affixa spinis, unum non plura tenentes ore, portare in cavas arbores. Idem narrat AElianus lib. [gap: Greek word(s)] Plutarchus, ex parcorum hypothes: Lucrare (inquit) et reconde, atque te tanti esse crede, quantum est quod possides.

PATIENTIA pressa valentior.

ACanthus ea herba esse putatur, quam vulgo a. similitudine foliorum cum pedibus ursinis Brancam Ursinam Itali vocant, et apud nos quoque hoc tempore exeolitur. De qua Vitruvius lib. 4. cap. 1. historiam refert ejusmodi. Virgo civis Corinthia, jam matura nuptiis, implicata morbo, discessit. Post ejus sepulturam, quibus ea viva delectabatur poculis, nutrix collecta et composita incalatho pertulit ad monumentum, et in summo collocavit, atque uti ea permanerent diutius sub dio, tegula texit. Is calathus fortuito super acanthi radicem fuerat collocatus. Interim pondere presse radix acanthi, media folia et cauliculos circa vernum tempus profudit, cujus cauliculi secundum latera crescentes, et ab angulis tegulae ponderis necessitate expressi, flexiones in extremas partes volutarum facere sunt conati. Tunc Callimachus statuarius praeteriens hoc monumentum, animadvertit eum calthum, et circa foliorum nascentem teneritatem: delectatusque genere et sormae novitate, ad id exemplar columnas apud Corinthios fecit. Hactenus Vitruvius. Utigitur haec herba melius crescit et elegantius, si nonnihil prematur: sic etiam animus fortis et sua virtute invictus. contra omnes fortunae insultus, in adversis semper sese magis exerit, ac multo clarius omnibus conspiciendum praebet.

Fortis ab adversis animius praeclarior extat:
Pondere sic pressus surgit ac anthus bumo.


page 165, image: cs165

PATRIAE amor.

IBis a quibusdam Ciconia AEgyptiaca nominatur, propter magnara cum ipsa similitudinem, sic in veterum numis. potissimum Adriani, AEgyptum denotat, quod eae regioni propria et inquilina sit. Aristoteles lib. 9. histor. Animal. cap. 27. (quem Plinius, AElianus, Solihus et alii sequuntur) illas aves distinguit in candidas et nigras. Candidae apud Pelusium (vulgo Damiata, vel secundum alios Tenessa) nullae reperiuntur, cum in universa reliqua AEgypto habeantur. Nigrae vero contra solae apud Pelusium sunt, alibi nusquam apparent. AElianus lib. 9. Animal. cap. 27. ita peculiarem avem esse AEgypto tradit, ut si quis vi et impetu velit ex ea alio transportare, sibi ipsi mortem consciscat, et Plinius lib. 10. cap. 48. scribit a M. Egnatio Calvino praefecto aliquando tanquam rem inusitatam in Alpibus visam. Vocatur autem [gap: Greek word(s)] ab esu serpentum, et ovorum serpentinorum, quod Cicero lib. 1. de natura deor. testatur, atque eam ob caussam ab AEgyptiis hanc avem coli refert (idque Diodorus Siculus et Ammianus Marcellinus quoque asserunt) quod a serpentibus et aliis venenatis bestiolis regionem mundam conservet, atque ideo teste Alexandro Aphrodisiensi, lib. 12. primae philosophiae, et ante illum Herodoto lib. 2. capitale fuit ibidem interficere. Docemur autem ante omnia curam et solicitudinem maxime impendendam patriae, quam Plato in Critone inquit esse [gap: Greek word(s)] , id est, in majore bonore patriam babendam, quam matrem et patrem. Eumque imitatus Cicero in lib. de Republ. et in Epistolis ad Atticum, patriam antiquiorem parentem appellat. Et Euripides in Phaenissis, ni fallor,

[gap: Greek word(s)]
Convenit omni ratione et arte,
Amantes patriam salutem ejus crare.

Huic autem hieroglyphico appingimus distichon, pro more.

Nunquam excedit Ibis terrae Mereotidis arvis,
Ut moneat quantum possit amor patria,

PATRIAM tueri, Optimum Auguritm.

INter omnia, quae regum exactionem ex urbe Roma praecesserunt, Livius hoc etiam commemorat, anguem ex columna lignea elapsum, non fugam tantum regiam, sed Tarquinium etiam Subperbum valde anxium fecisse. Quod in L. Brutum accurate convenit. Sed longe aliter simile fere prodigium accepit L. Sylla, qui consul in Soclali bello, cum in agro Nolano ante praetorium immolaret, subito ab una parte arae prolapsum anguem conspexit: qua visa Posthumi aruspicis hortatu continuo militem eduxit, ac fortissime Samnitum castra cepit: fuitque haec victoria fundamentum potentiae ac felicitatis Syllanae, ut Valerius Maximus auctor est. Sic diu ante apud Homerum [gap: Greek word(s)] . Graeci in Aulide omen quidem futuri decennalis belli, sed certae victoriae ex serpente, qui ex ara prosiliens aviculam matrem cum octo pullis consumpsit, collegerunt: quem Homeri locum elegantissimis latinis versibus expressit Cicero 2. de divin. et eum imitatus Virgilius 5 AEn. per anguem septem gyris contortum, septennalem AEneae errorem innuere voluit, quemadmodum exponit Servius. Sic alias in ostentis, angue aut summa nominis dignitas, aut regia potestas portendebatur. Nota enim sunt, quae Cicero 1, de Divinat. de Roscio Com. in hanc rem affert. Et praeter Herculis exemplum, Severi et Aureliani Imperatores, et alia plura: usum autem hoc hieroglyphico Scipio Ammiratus scribit Ducem Seminariae in regno Neapolitano cum hac Inscriptione velle monstrat inter, qua demonstraverit, sibi Regi suo contra Romanum Pontificem, merenti nullo omine augurio alio opus esse: sed unicum sincerae Fidei et Virtutis studium sufficere. Praeclare igitur Q. Fabius Maximus (ut Cicero refert de Senect.) dicere ausus est, optimis auspiciis ea geri, quae pro salute Reipublicae firent, quae contra Rempublicam ferrentur, contra auspicia ferri. Ut enim insigniter dicit Hector apud Homerum, [gap: Greek word(s)] .

[gap: Greek word(s)]
Una avis optima, pro patria pugnare tuenda:


page 166, image: cs166

Et Poeta noster distichis seria pingens,

Tutum monstrat iter virtus, cur anxiut auceps
Augurium expectas, si voluisse sat est?

PECCATORES.

Quod de Sciaena Oppianus refert, eam cum caput et oculos saltem occultarit, totam se latere putare: idem mugili tribuitur a Plinlo, forte ex Aristot. lib. 8. hist. an. Pierius Cephalo hoc ascribit, quem et nos hic exhibemus depictum. Ut autem similes sunt inter se isti pisces, ita saepe confunduntur. Similis est stultitia et avium quarumdam, de quibus alibi et hyaenae inter quadrupedes, de qua lepidam narrat historiam Busbequius Ep. 1. de legatione Turcica. Est autem haec imago illorum hominum, qui opinionis errore flagitia sua occulta esse putant, Deique justam animadversionem se effugere posse impie arbitrantur. Frustra. Nam, ut habet Graecum Epigramma lib. 1. [gap: Greek word(s)] .

[gap: Greek word(s)]
Improba facta homines possis clam forsan habrere:
Verum animi ipsa Deo singula sensa patent.

Quo et Propertii illud pertinet:

Ah miser, et si quis primo perjuria celat,
Sera tamen tacitis poena venit pedibus.

Pulcherrime igitur Isocrates dixit ad Demon: [gap: Greek word(s)] . Nunquam sperare debes, si quid turpe feceris, te latitatuum Quamvis enim lateas alios, tute amen tibi conscius eris. Etsi autem de Providentia imprimis divina Sacri libri pleni, et exempla, quibus Deus saepe mirabiliter scelestos e latebris fuis ad supplicium et poenam protraxit, ignota sunt nemini, nihil tamen in hoc genere luculentius, nihil ad hoc hieroglycum illustrandum accommodatius modo mihi succurrit, quam Psalmus Davidicus 139 quo lectorem uno verbo remitto.

PECCATUM.

PEssima radix, non evulsa de terra, perpetuo germjnat: et peccatum, cui indulges, novas vires quotidie acquirit, et maximus peccatorum cumulus essicitur.

PERDUELLES.

ANguillas vel max. turbatis et limosis aquis capi, praeter Aristotelem. Athenaeus quoque et Clem. Alex, tradunt, et docet experientia. Basilius homil. 9. Hexaem. [gap: Greek word(s)] . Ex quo loco et Athenaeus indicatione recte David Hoeschelius, doctissimus vir, Etymologum corrigit, apud quem [gap: Greek word(s)] , legitur, pro [gap: Greek word(s)] . Hieroglyphicon autem hoc vel ex AEsopi apologo, vel ex Aristophanis Equitibus rem in turbulentos cives, qui ex Reip. motu ditescere, et saepe, ut Tacitus loquitur, privata vulnera Reipubl. malis operire statuunt, detorquentis, desumpsit Alciatus, cujus elegantiss. in divites publico malo Epigramma legitur Emblem. 88. ad illos pertinet Overonis Orat. in Catilin. 2. dictum: honores quos quieta Republica desperant, turbata consequi se posse arbitrantur. Nam, ut apud Plutarchum Callisthenes ait:

[gap: Greek word(s)]
In seditione bonore afficitur etiam pessimus.

Cui simile est et illud, quod a Suida, Diogeniano, et Plutarcho refertur:

[gap: Greek word(s)]
Seditione orta dux est etiam Androclides.

Et sunt similla proverbia alia, quae itidem huc referri possunt: Sed imprimis illud, [gap: Greek word(s)] , Auguillas captare, Sed illam quidem [gap: Greek word(s)] Philippo Maced. Regi, magnitudinis et potentiae occasionem et caussam extitisse, ajebat Callisthenes: Qui, ut justinus inquit, veluti especula quadam libertati omnium (civitatem Graeciae puta) insidiatus, dum contentiones civitatum alit, auxilium inferioribus ferendo, victos pariter victoresque subire regiam servitutem coegit:

Turbato anguillae capiuntur flumine, sic res
Turbare in patria seditiosus amat


page 167, image: cs167

PERFECTIONIS assequendae ratio.

VIrgilius 6. AEneid. eleganter describit geminas columbas AEneam ad lucum et arborem, in qua aureus ramus positus erat, deducentes, quo [gap: Greek word(s)] videtur Poetam voluisse designare illas duas alas, quas animo humano in Phaedro longa oratione attribuit Plato. Ac erudite admodum hoc symbolum explicat vir doctiss. Joannes Anton. Viperanus in oratione 4. de perfecto hominis habitu, ubi ita scribit. Ad quam perfectionem (quando scilicet ad virtutum actiones exequendas quispiam bene affectus et rerum intelligentia perpolitus est) assequendam, quia non solum naturae et doctrinae adjumentis, sed etiam divinin numinis afflatu opus est, egregie inquit Poeta:

Pauci quos aquus amavit
Juppiter, aut ardens evexit ad aethera virtus,
Diis geniti potuere.

Id quod idem Poeta suis commentis sapientissimis commendavit. Nam AEneam inter densam atque asperam Sylvam ramum aureum quaerentem introducit, sine quo ad patrem aditu prohibitus fuisset, atque ad eum duas columbas a matre Venere immitti facit, quae inter sylvestres sepes ad lunoni sacram arborem volatu suo viam monstrent,

Tollunt se celeres, liquidumque per aem lapsae
Se dibus optatis gemina super arbore sidunt,
Discolor unde auri per ramos aura refulsit.

Aurum propter eximium splendorem, sapientiam mihi designare videtur, qua nihil optabilius, nihil praestantius est. Sed tum inter falsas hominum opiniones et errores, tum inter acres aut honorum aut divitiarum curas tum inter turbidos animi motus delitescit: tamen fas est nobis eam cum Deo comprehendere, actione et cognitione ducibus quas geminae columbae significant.

PERFECTIONIS fludium.

COrolla ex Lauro, Quercu, et Olea contexta, arae cuidam imposita confecrataque, hieroglyphice nos monet, ut harum arborum naturam ac proprietatem imitemur, et secundum earum mysticum sensum vitam nostram universam integritaci ac pietati consecremus. Per laurum enim, Apollini dicatam, studium prudentiae et rerum causas investigandi inteliigimus. Unde Dionysius [gap: Greek word(s)] , id est, arborem vaticinatricem vocat, in quem finem Lauro propter singularem doctrinam Poetae coronabantur: nam a sulmine, id est, temeritate et ignorantia immunis esse putabajur. Quercus vero jovi sacra fuit, tanquam prima arborum, ac propter incorruptam ipsius materiam et diu durabilem, fortitudinem ac constantiam animi exprimit, quibus contra sensuum aberrationes acillecebrarum fortuitarum insidias nos munire debemus. Oleam denique Palladi attributam, pacis esse [gap: Greek word(s)] non modo Graecorum [gap: Greek word(s)] et numi antiquorum plurimi testantur, sed etiam sacrae literae passim indicant.

E Lauro, Quercu, atque Olea, duce digna corona,
Prudentem, fortem, pacificumque decet.

PERFIDUS, VAFER.

SCorpio hominem vafrum, cuique nulla sit habenda fides denotat, ut apud scriptores hieroglyphicorum legimus. Non igitur nisi resecta cauda, in qua illi aculei venenum stillantes, ab ejus ictu quis tutus sit. Similiter ne hosti quidem ulli, cui arma erepta aut exeussa non sint, fidendum, multo minus ad colloquia cum eo veniendum est, aut ad foedera, etiamsi per omnia sacra jurare paratus sit: Cujus rei significatio libri depicti imagine subjicitur. Rectissime igitur Q. Cicero, legatus Caesaris respondit Nerviis: Non esse consuetudinem Romani populi, ullam accipere ab hoste armato conditionem. Et memorabilis est ille apud Livium lib. 33. inter Philippum Macedon. et T. Quintium corigressus, ex quo patet nullam fidem esse cum hoste ad colloquium congredi. Sic sane 2. Samuelis 20, Amasa sub pacis et araicitiae praetextu a Joabo interimitur, non attendens cinctum eum gladio. Philippus quidem Cominaeus saepius monet, quantum sit periculi in congressibus magnorum Principum; et quam dubia ac periculosa sint inter ipsos plerumque contracta foedera. Et affert cum alia exemplat;


page 168, image: cs168

tum imprimis lib. 3. Ludovici Regis Galliae, Peronae in Caroli Burgundi potestate periclitantis: et lib. 6. de Joanne Burgundiae Duce a rege Carolo in mutua salutatione interempto quae sunt illustria, Recte igitur Demosthenes in Philippicis dicit, urbibus ad custodiam multa quidem inventa esse, valla, moenia, fossas, et c. quae tamen omnia manibus conficiantur, et sumptus postulent ingentes. Verum unum commune munimentem a natura inesse animis hominum [gap: Greek word(s)] , idque cum cateris salutare esse, tum maxime plebi contra tyrannos: [gap: Greek word(s)] , nempe. Et sane in celebrem ilsum de hac Epicharmi versiculum integrum etiam scriptum Dio Prusaensis contexuit. Cuicumque igitur hosti perfido, verbis ludenti, fidem observandam esse neganti, juranti, periurmti, sub honesto pallio sclopetum gestanti, occinat libertas publica,

Non nisi desecta credam tibi, Storpio, cauda;
Armaque ni ponas, foedera nulla dabo.

PERICULA nulla contemnenda.

QUemadmodum Urtica, ob subtiles adeo acutosque foliorum aculeos, si manibus leniter contrectetur, magnum post se pruritum et acrimoniam satis molestam relinquit: contra vero, si plena manu fortiter comprimatur, parum nocere potest: Ita pericula quandoque exigua, si negligantur, nec illis in tempore praesenti animo obviam eatur, non contemnendas vires sumere, et hominibus tandem plurimum exhibere negotii videmus. Unde etiam veteri proverbio admonemur parvum hostem et exiguum vulnus non temere esse contemnendum, cum utrumque principio neglectum levi aliqua occasione vires sumere, et nonnunquam plurimum damni inferre consueverit. Quare, ut Poeta monet:

Principiis obsta: sero mediana paratur,
Cum mala per longas invaluere moras.

De hoc symbolo quidam eruditum hoc carmen composuit:

Molliter urticam siquis tractaverit, uret,
Et timidas laedit tacta bomgo manus.
His tamen intrepido franguntur spicula pressu,
Hacque omnis subito pellitur arte dolor,
Res age, non magnis nec neglige viribus hostem,
Sed leve, quo poteris robore, tolle malum.

Hieroglyphica porro haec tabella disticho sequenti delinentur;

Laeditur is merito parvum qui negligit hostem,
Fortiter urticas qui premit, ille sapit.

PERICULA undique imminentia.

INter pisces marinos volantes etiam recensentur hirundines, qui Aristotele, Oppiano, aliisque referentibus, sublimes extra aquam evolant, cumque pinnas suas explicant, nostris hirundinibus non sunt absimiles, uti Plinius innuit: et vivos se eos vidisse attestatur J. Caes Scaliger. Evolant autem more avium gregatim, ut effugiant instantes sibi in mari hostes, quemadmodum Oppianus et AElianus scribunt: et oculatus testis est Ant. Pigafetta Vincentin. in descriptione suae navigatipnis circa universum orbem, ubi narrat se saepius hoc observasse non procul a freto Magellanico. Verum non in aquis tantum haec illis parata pemicies, sed in aere etiam tugitivos excipiunt rapaces volucres, quae misere captos enecant ac devorant. Et avium quidem istiusmodi marinarum, quae e mari praedam pro victu habent, in Brasilia maximam esse copiam Lerius observavit. Alciatus simile commentatus est hieroglyphicon de Sardis pisciculis quos simul in mari hinc Aurata, hinc mergi fulicesque persequuntur, quod Claud. Minos in litigatores, qui frustra ab uno judice ad alium usque provocant, nec ad exitum litis pervenire unquam possunt, accommodat. Congruit autem hoc nostrum generaliter in omnes, qui evitata, quod diciur, Carybdi in Scillam incidunt. Quo pertinet Amos Prophetae illud; Quomodo cum fugiat homo e conspectu leonis, et obviam ei fiat ursus et insiliat in domum suam, et innitatur manu ad parietem, et mordeat eum serpens? Referendum etiam huc est adagium: Fumum fugiens in ignem ignem incidi.


page 169, image: cs169

Item aliud: De fumo ad flammam: cum similibus. Quosdam adeo affligit fatum, ut illis non parcat quamvis mortuis. Quod eleganter expressit Augussi libertus Phaedrus fabella LIX. Ejusmodi homines dicere possunt:

In nos nempe omnis coeli pelagique rapina est:
Et fatale rapit, quem maret, exitium.

PERSEVERANTIA efficit, non deficit.

COlumella lib. 8. rerum rusticarum de pullo anserino tractans, cavendum est, inquit, ne aut aculeis urticae compungantur, aut esuriens mittatur in pascuum. Nam si adhuc parum firmus et indigens ciborum pervenit in pascuum, fruticibus aut solidioribus herbis obluctatur ita pertinaciter ut collum abrumpat. Paulo aliter Varro, et Plinius, e quibus posterior lib. 10. cap. 59. ita scribit: Pullis anserum urtica contacta mortifera. Nec minus aviditas, nunc sacietate nimia, nunc suamet vi, quando apprehensa radice, morsu saepe conantes avellere, ante colla sua abrumpunt. Sic unusquisque magna constantia in rebus laudabilibus ac honestis perseverare posthabitis omnibus difficultatibus debet. Dicit autem Cicero 2. de Invent. perseverantiam esse in re bene considerata stabilem ac perpetuam permansionem, sicuti ibidem patientiam ait honestatis ac virtutis caussa esse arduarum rerum ac difficilium voluntariam ac diutumam perpessionem, ac constituit utramque virtutem partes fortitudinis. Plutarchus in Laconicis institutis quandam Lacaenam filio scutum tradentem, refert dixisse. [gap: Greek word(s)] . Fiti, aut hanc aut super hac, nimirum aspide. Unde Sybarita quidam, ut est apud Stobaeum, cum peregrinatus Lacedaemonem venisset, moribus civium perspectis, et imprimis considerata patientia, ad quam statim a pueris sese assuefacere coguntur, Cicero etiam teste in Tusculanis Quaestionibus, nihil illos mirum praestare dixit, quod ita facile mortem in bello obeant, veriti scilicet ne ita duriter vivere cogantur. Sic legimus apud Xenophontem de Cyri institutione lib. 1. Non ita victum illum refugisse, ut nollet in eo ipso quo inferior fuisset, amplius oecupari, sed versatum esse in experiundo idem iterum facere rectius.

Consiliis suffulta bonis constantia, multum
Rebus in inceptis utilitatis habet.

PERSPICAX.

PLinius scribit Lynces reperiri in AEthiopia, lupos autem Cervarios in locis Septentrionalibus. Nonnullis sunt animalia congenera: ut utrique tribuunt scriptores visum acerrimum pellisque varietatem. Plutarchus lib. contra Stoicos scribit creditum fuisse de Lynceo quodam, quod saxa

quoque et arbores oculorum acie penetraret, [gap: Greek word(s)] , ut ait Pindarus Hymn. 10. Nem. et Horatius 1. Epist. ad Mecoenatem,

Non possis ocuto quantum contendere Lynceus.

Haec nonnulli ad hanc feram transtulerunt, quod tamen fabulosum pluribus et nimis hyperbolicum esse videtur. Nihil ominus eleganter accommodari ad aciemmentis singularem, atque ingenii acumen et perspicacitatem poterit, quae Graecis est [gap: Greek word(s)] , eximia admodum et utilis, si ad res laudabiles adhibeatur: contra vero plurimum nocens ac perniciosa, si tam egregio dono homines ad sutilia perperam abutuntur. Tribuit hanc laudem Cyro suo Xenophon lib. i. quod ad aliorum quaesita, propter ingenii celeritatem et perspicaciam prompte responderit.

Et muros penetrant fulgentia lumina Lyncis:
Et secreta acies perspicit ingenii.

PERSUASIO stolida.

SUnt quaedam animalia, potiss. exavibus, quae capite tantum quocunque modo occultato, se universo etiam corpore reliquo similiter latitare opinantur, qua stulta persuasione decepti saepe capiuntur. Quod Struthiocamelus quoque, referente Plinio lib. 9. ab initio, et perdix, secundum Olaum Magnum, atque Phasianus in nive factitare dicitur. Idem de Sciaena pisce Oppianus 4. halicut tradit. Nos hic Phalianum proponimus, qui a phasi vel phaside fluvio apud Colchos, ubi id genus avium copiose reperitur, nomen accepit, unde in alias regiones fuit exportatum, ut Marualis habet,



page 170, image: cs170

Argiva primum sum transportata carina,
Ante mihi notum nil nisi phasis erat.

Proponitur hic nobis stolidae persualionis luculenta imago, cum videamus multos, qui vano opinionis errore seducti ac excoecati sua enormia flagitia apud DEUM et homines se posse tegere existimant, instar infantum, qui male sibi conscii apposita manu faciem velant, vel oculos claudunt, et sic se putant a nemine conspici. Hoc vitium juventibus nimis usitatum ita Menander describit,

[gap: Greek word(s)] , i. e.
Ego enim, viri, cum junior essem, (mihi
Opinabar quidem, sed nihil sapiebam, Verum omnia
in manu erant negotia, quae cogitabam,
Nunc demum mihi mentem senectus inserit.

Demosthenes quoque alibi dicit, [gap: Greek word(s)] id est, omnium facilimum esse, seipsum decipere. Et vetere proverbio effertur, Sabini quod volunt, somniant.

Ab miser, et si caute sua crimina celat,
Haec tamen aeterno sunt manifesta Deo.

PETULANS ad mode stiam reductus,

PLutarchus in Symposiacis lib. 6 cap. 10. de Tauro ad ficum mansuefacto scribit, Spiritum validum et vehementem in ficu exhalare, cum visus plane testatur, tum id quod de tauris fertur, scilicet ficui allegatum taurum etiam ferocissimum quiescere, tactumque admittere, et omnino ferociam quasi languescentem deponere. In acrimoniam tamen arboris major pars caussae collata est. Plimus vero lib. 23. cap. 7. secuti Horapollo quoque in hieroglyphicis hoc potius Caprifico adscribit: et quidem collo eorum hanc circumdatam mirabili natura compescere tauros ait, ut immobiles praestet. Cujus proprietatis caussam Clius Calcagnimus lib. 2. investigare conatur. Sic frenum petulantiae est saepe adversa fortuna hominibus, rebus secundis nimis sese efferentibus, vel aliis vitiis impune indulgentibus, et idem quoque praestat doctrinae sanioris institutio, nec non ad virtutem atque honestatem assuefactio, quibus effrenes hominum animi ad modestiam et mansuetudinem redueuntur, quod praeclare Horatius expressit lib. 1. epist. 1.

Nemo adeo ferus est, qui non mitescere possit,
Si modo culturae patientem commodet aurem.

Qui similiter lib. 2. serm. 4. satyra, inducit Polemonem Atheniensem, perditae luxuria adolescentem, qui ebrius et coronatus, forte ingressus scholam Xenocratis, cum philosophus hic acriter de industria esset in luxuriam invectus, coegit poenitentia ductum oratione sua Polemonem, ut deposita priore mala vita philosophiae serio operam daret, qui etiam eidem Xenocrati postea successor datus est, de quo idem Horatius,

potus ut ille

Dicitur ex collo furtim carpsisse coronas,
Postquam est impransi correptus voce magistri.

PIETATIS amor, aliis dulcis, aliis amarus.

STurnus, [gap: Greek word(s)] , sive [gap: Greek word(s)] , catervatim, secundum Plinium, volat, et quodam pilae ordine circum agitur, omnibus in medium agmen tendentibus, et est quoque haec avis sermonis humani aemula. Ajunt autem cicutam illi esse alimentum conveniens, sicuti helleborus coturnici, utrumque quidem homini venenum, ut Galenus lib. 3. de Alimentis et alibi tradit. Allii vero semen Stumum interimere AElianus docet lib. 6. deAnimal. cap. 46. Deque hac [gap: Greek word(s)] extant elegantes versus Lucretii lib. 4.

Tanaque in his rebus distantia differit asque est,
Ut quod aliis cibus est, aliis sit acre venenum,
Estque utique ut serpens, hominis, quae tacta salivis
Disperit, ac sese mandendo sonsicit ipsa.
Praeterea nobis veratrum est acre venenum,
At capreis adipes et corturnicibus auget,

Galenus vero lib. 3. de simpL. Medicam. facultatibus rationem hujus proprietatis in Sturuo reddere conatus est his verbis. Sic hominem quidem cicuta necat, tum ob meatuum amplitudinem, calorisque


page 171, image: cs171

multitudinem, tum ob attractionis arterlarum robur validum etiamnum ad corpertingens. Sturnos vero ob caussas contrarias non enecat, quandoquidem retineatur ac cunctetur, et sese temporis tractu concoqui praepararique a corde tanquam a foco incalescens sinat, non secus ac lignum extrinsecus. Sicuti autem quidam vir nobilis ad honestos suos amores hoc hieroglyphicon accommodavit, eo innuens, omnia alia quae caeteris amara et contraria in amore contingant, sibi esse accepta et grata: ita multo rectius usurpari poterit ab iis, qui amore virtutis et pietatis cuncta alia quantum vis laboriosa et injucunda sibi reputent pro condimento suavissimo et admodum salutari.

Est uni jucundus amor, nocet alteri amasse:
quodque uni prodest, alteri obesse potest.

PIGER.

MUltis hieroglyphicis Salomon ignaviam traducit Proverbiorum et Ecclesiastis libro, quae ex contextu descripsimus.

1. Proverb. 6. v. 9. 10. 11, Usquequo piger dormies? quando consurges e somno tuo? Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum complicabis manus tuas ut dormias: et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus. Eccles. 4. V. 5. Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas. Qui otio indulget plerumque manus decussatim collocat, et in gremium deponit, ut sibi ipsi somnum facilius conciliet. Apud Livium, Decad. 1. lib. 7. Sex. Tullius exercitus Romani nomine C. Sulpitium dictatorem his verbis allo quitur: de nobis ita desperasti, ut te mancorum ardebilium ducem judicares esse. Quid enim aliud esse causae credamus, cur veteranus dux fortimmus bello, compressis (quod ajunt) manibus sedeas? Et apud Lucanum lib. 2. Compressas tenuisse manus. Theocritus Idyll. 16. [gap: Greek word(s)] , quod sectio sequens exponit.

2. Proverb. 19. 24. Abscondit piger manum suam sub axilla, nec ad os suum applicat eam. Cap. 26. vers. 15. idem proponit hieroglyphicon, et addit, Piger laborat, si ad os suum manus converterit. Alii legunt, Piger manum suam abditam habet in sua manica, etiam ad os non reducit eam, id est, ne tum quidem, quum maxime opus est, manum extra os manicae suae exerit, quam operi admoveat; sed iilam adeo studiose in ea continet, ut etiam cibum in os suum inseri pacienter ferat. Magni viri quidam, cognatione litera rum decepti, legerunt tsalabath pro tsallakath. ideoque axillam vel sinum reddiderunt: cum dictio Hebraea proprie significet sartaginem, in qua carnes friguntur; interdum etiam, ut 2. Reg. 21. 13. scutellam sive patinam, qua cibus mensis infertur. Sed idem est sensus. Depingitur enim gestus hominis plane ignavi et somniculosi tanto stupore correpti, ut manu saltem exerta epulas appositas tangere, orique admovere nolit, sed tamdiu expectet, donec aliquis eas jam mansas ab prol pemodum liquefactas ipsi in os inserat, quemadmodum nutrices infantibus solent; aut ipsi etiam cibi sua sponte sese palato ingerant,

[gap: Greek word(s)]
Assique turdi bene conditi et fervidi.
In os volantes, se vorari supplicent.

Haec Athenaeus ex Pherecrate, lib. 6. dipnosophist. cap. 14. pingens Utepicam felicitatem, qua si quis delectatur amplius addat Comici Cratetis eodem capite citata carmina, quae Dalecampius ex Graecis Latina fecit hoc modo:

Vasorum unumquodque cum vocabitis
Accedet, apponetque seipsum.
Heus, mensa, instrue teipsam:
Mortariolum, mazam pinse: cyathe, vinum affunde.
Utinam calix est? teipsum diligenter lava.
Ascende, maxa. Ex olla teipsam, beta, oportet exerere.
Huc ades, piscis. ad assus nondum sum parte altera.
Itaque te convertito, et olivo te inungito.

Ignavorum in Moronia insula somniantium tabella.

3. Aliam ex Salomone, Proverb. 20. cap. 4. V. Subjiciamus. Propter frigus piger arare noluit: mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi Rustici sive ad autumnalem, sive ad trimestrem sationem agros praeparent, semper inter arandum auram gelidiorem experiuntur. Nam sub autumnum, praesertim horis mauitinis, jam tenue quoddam sentitur frigus, quod paulatim fit asperius. Martio mense, cum jam dies apricos speramus, novi veris initia plerumque comitatur quaedam hyemis ruminatio.


page 172, image: cs172

Sic enim ejus mitescentis, quamque omnino abiisse putes, exasperationem et rigorem posttiminio reductum, Plinius lib. 17. cap. 22. appellat. Quapropter ignavi hoc tempore domi ad focum desidere, quam sub dio arare, et frigoris mjuriam perferre malunt. Verumtamen aestate jam ingruente, nemo est qui frugibus inde enatis non apprime gaudeat, et aliquam messis partem ad se quoque redire cupiat. Eodem modo plerique sapientiam, eruditionem, opes, honores, similiaque commoda vehementer appetimus: sed horum acquirendorum medium, videlicet labores et molestias in juventute devorandas refugimus: ut non immerito torqueri possit in nos proverbialis versus Athenaei lib. 3. c. 4.

[gap: Greek word(s)]

Gaudet avis ficu, sed eam plantare recusat.

4. Cum priori hieroglyphico convenit et illud Proverb. 10. 5. Qui congregat in messe, filius sapiens est: qui autem stertit aestate, filius confusionis. AEstas sive messis, occasionem rerum bene gerendarum significat. Collectio frugum, diligentiam debitam in vocatione: somnus ignaviam denotat, quae tempus frustra elabi patitur. Filius Sapiens Hebraeorum idiotismo dicitur homo circumspectus et providus, qui sibi non tantum in praesens consulit, sed etiam de futura necessitate solicitus est. Nam etiam, ut sapienter quidam dixit,

Illuc est sapere, non quod ante pedes modo est
Videre, sed etiam illa, quae futura sunt,
Prospicere.

Quam ob causam formicae prudentissimis animalibus annumerantur, Proverb. 30. 25. quod hyemis venturae memores, cibum aestate colligant, et in cellulas recondant: sicuti etiam c. 6. v. 6. et c. piger ad formicam mittitur a Salomone, ut in secti tantuli vias consideret, et discat ejus sapientiam. Formica enim quamvis non habeat ducem, nec praeceptorem, nec principem, parat in aestate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat Confusionis filius dicitur piger, quod tandem redigatur ad inopiam ignaviae filiam, quam plerunque cum laboris aversatione conjunctam cernimus. Nam qui occasionem semel amiffam stulte requirunt, non minus ridentur, quam si diebus hyemalibus ad fruges demetendas expaciarentur per agros. Interdum etiam non sine confusione farcasmos auribus excipere coguntur, quemadmodum Apologus de formicis innuit, quae cicadis mendicantibus otium aestivum exprobrarunt, false invitantes ad saltandum, quandoquidem tota aestate cecinissent. In unoquoque negotio diligenter observetur temporis opportunitas, eaque sic utendum est, et inde praesidium aliquod nobis comparemus, quo hyemis injurias, id est, inopiam et reliqua senectutis incommoda, absque alieni auxilii humani imploratione facilius propulsare possimus. In eum finem Hesiodus postea scribit, lib. 2.

[gap: Greek word(s)] .
AEstas non semper durabit: condite nidos.

Id omnibus, praesertim adolescentibus inculcandum est, quibus praeceptores in quotidianis lectionibus amplissimam studiorum segetem tam fideliter proponunt: ut occasionem illam, fronte tantum capillatam, utraque manu apprehendant, et florente adhuc aetate sibi eruditionem comparent. Eccles. 50. 33. Potest etiam ad pietatis negotium extendi, cum proximos adhortatos cupimus, ut in tam copiosa gratis Dei messe, Matth. 9. 39. poenitentiam agant, seque sincero animi affectu praeparent ad sponsum excipiendum, nisi olim in extremo die pudore suffundi, et cum fatuis virginibus ad mercatores remitti velint, ubi tamen nullus mercaturae locus erit relictus. Matth. 25. 1. et c. Nam ut Damascenus eleganter scribit, Serm. de defunctis, [gap: Greek word(s)] , id est, Nundinis dissolulis nullum restat negotiationis commercium.

5. Pigrum Sapiens apposite comparat homini dormienti, Proverb. 20. v. 13. Noli (inquit) diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus. Esto providus (inquit) evigila, labora, ut pane satieris, ut vitae necessaria tibi acquiras. Hieroglyphicon illud dormientis ad somnum spirisualem ignorantiae et peccati accommodari potest. Videndum enim ne somno simus dediti, socordes, et mundi veterno correpti: sed vigilemus, ne solido bono privemur.



page 173, image: cs173

Ut jugulent homines, surgunt de nocte latrones:
Ut teipsum serves non expergisceris? etc.

Huc refer quae de somno et vigilia spirituali frequenter dicta occurrunt in literis sacris:

6 Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quicquam manus ejus operari. Tota die concupiscit et desiderat. Prov. 21. 25. 26. Hoc hieroglyphico piger imprudenti viatori comparatur, qui in lacronum manus et sicas incidit. Ignavum vanae cogitationes pessundant: quales sunt, qui inter pocula, vel in lectulis stertentes sibi aureos montes pollicentur. Quotiescunque vero leve nescio quod onus vel digito pertingunt, subinde has voces ingeminant, Utinam hoc labore jam essem defunctus ante labore sudore diffluentes hoc irridet Euripidis Electra:

[gap: Greek word(s)] Id est,
Nemo piger, quamvis Deos in ore habens,
Victum potest citra laborem acquirere.

Et Cato apud Salustium de Conjurat. Catilin. Non votis neque suppliciis mulieribus auxilia Deorum parantur: vigilando, aegendo, bene consulendo, prospere omnia cedunt. Ubi socordiae te atque ignaviae tradideris, nequicquam Deos implores: irati infestique sunt. Hinc apud eosdem nata est fabula de Bubulco, qui plaustro in salebris haerente otiosus adstiterit, et numina coelestia, cum primis autem Herculem Deorum fortissimum invocarit: sed ab eodem de rectiore eluctandi ratione fuerit admonitus versu proverbiali, teste Suida,

[gap: Greek word(s)]
Deos precare, admota manu.

Quod vulgus exprimit his verbis: Ora et labora.

7. Piger ut sibi molliores delicias faciat chimaeras fingit et pericula, quae novo hieroglyphico tabellam aptant, ex Salomone, Prov. 22. 23, dicit piger: Leo est foris, in medio platearum interficiar. Et 26. 13. Piger dicit: Leo est in via, et leaena in itineribus. Quam lepide sibi imponit impudens verbero! Leones et plurimum in montibus et sylvis degunt: ideoque in mediis urbium plateis nunquam conspiciuntur nisi vinculis constrict, Ezech. 19. 3. aut mansuefacti, qui hinc inde circumducantur; vel singulari quadam divini numinis ira urbibus immissi, 2. Reg. 17. 25. Nihilominus ignavi Lenum (i. Chimerarum) metum desidiae suae praetexunt, ne in publicum progreti, aut nonnihil operis in Ecclesia, Republica, Oeconomia, vocatione privata peragere cogantur. Imo, quum mediis et instrumentis idoneis plerumque non careant, etiam in locis tutissimis constituti nescio quae pericula sibi ipsis fingunt, et nunquam non aliquid impedimenti comminiscuntur, tantum ut laborem subterfugiunt. Eo pertinet Theocriti dictum,

[gap: Greek word(s)] Id est,
Semper sunt otia pigris.

8. Elegans aliud hieroglyphicon nobis exhibet caput 26. Proverbiorum, vers. 14. his verbis Janua vertitur in gyrum super cardine suo, et ignavus super lectum suum. Salomon somniculosi homini gestus graphice depingit. Quemadmodum enim janua impulsa seipsam quidem movet, atque huc et illuc vertitur, sed nihil promovet, neque enim a cardinibus recedere potest: sic ignavus quamvis

--- jam clarum mane fenestras
Intret, et angustas extendat limine rimas,

Satyrographo teste; nihilominus in lecto hinc inde volvitur, non secus, ac si funiculis vel cardinibus ei affixus esset. Quod si ipsum semel atque iterum excites, ille tamen

--- tarda gravitate jacentes
Vix oculos tollens, iterumque iterumque relabens,
Summaque percutiens nutanti pectora mento.

tamdiu moras nectit, donec ipsi somnus denuo obrepat, Prov. 6. 10. Si acrius instes, nunc praematurum horae sonitum, nunc frigoris externi injuriam, nunc indusium calafaciendum, vel alias ejusmodi nugas obtendit, ut vel tantillum temporis spacium lucretur. Denique nisi minarum et increpationum machinis admotis statione illa ignava non dejicitur.

9. In pigritiis humiliatur contignatio: et infirmitate manuum perstillabit domus. Eccles. 10. 18.


page 174, image: cs174

Hieroglyphicon ignavi cunctatoris, qui malum aut damnum aliquod gliscens supina incuria negligit, utraque manu captus, donec paulatim ex parvis initiis vires majores acquirat, et tandem reddatur immedicabile cum ante levissimo sumptu averti potuisset. Accommodatur ad luxuriosos potentes, qui indulgentes genio gubernationis publicae habenas relinquunt, in utramvis aurem stertunt, donec tandem Reipublicae corpus, instar aedificii vetustare exefi, funditus corruat.

Sapientiam vero censuras in ignavos scriptis variis consignatas hic reponere non fert animus, nec institutae hujus opellae ratio patitur. Satis superque veternum istis excutere sumus conati. Coronidis loco Rabbi Simeonis celebre dictum addere libet. Dies brevis est, opus multum, operarii pigri sunt, merces est multa, et paterfamilias urget. Haec si ignavia ipsa alta mente reponere velit, tandem sapiet.

Cordatis autem et studiosis adolescentibus repetimus libenter ex Vidi Fabri Phocylidae Francogalli doctissimi tetrastichis,

Usque ad sepulchrum quare semper discere,
Illamque prorsus perditam ducas diem,
Nisi quid in illa comparaveris boni,
Unde melior sis, doctior, prudentior.

PII et Impii.

MUltae plantae Physica quadam conspiratione cognatae sunt. Sanctorum communico spirituali foedere constat, licet alii aliis donis peculiaribus polloeant. Et ut aliae quaedem plantae nativo dissidio, propter qualitatum adversitatem disjunguntur: ita piis et impiis non potest convenire, nec jungi possunt. Quae Physici tractant de sympathia et antipathia rerum ad illud hieroglyphicon commode referri possunt, et innumeras fere tabellas exhibent.

2. Sunt flores quidam, qui et coloris et fragrantiae causa cemmendabiles gratique sunt, ut Rosae, praesertim quae carneo colore sunt, et violae: et flores exstant non tam odore quam colore commendabiles. Ita etiam hominum alii in aliis rebus excellunt. Sunt flores qui foetore tetroque colore improbos homines, quorum umbra bonis quoque obest, egregie repraesentant.

3. Rosae inter spinas efflorescunt: et florentissimi homines inter multos adversarios, Dei consilio et populo quandoque serviunt. Quae spectatissime florent, cito marcescunt, ut rosa, lilium, violae. Homines qui gloria et dignitate subito eminere coeperunt, plerumque brevem habent terrenae felicitatem periodum.

4. Gemmae latent in terrae abditis: Uniones in mari nascuntur, attamen habent cum coelo cognationem. Pii cum impiis ad tempus mixiti terestria minime sapiunt, sed coelestem habentes originem, coelestia quaerunt.

PIORUM et Impiorum conditio.

PAlma non facile crescit, nisi radiis solaribus soveatur, nec non humore aliquo convenienter irrigetur: ideo ad fluviorum ripas feliciter provenit. Huic ad aquas florescenti fructusque suos idoneo tempore producenti justus comparatur. Contra injustus foeno in tectis radice destituto, terra, et aqua carenti, quod paulo nimio solis ardore comburitur, ut neque hominibus quicquam prosit, nec benedictio Dei super eo expectetur, dicitur esse similis. Hieroglyphica ista Psa. 1. et 129. designantur. Jeremias Propheta c. 17. v. 68. homo, inquit, cujus cor recedit a Domino, erit instar myricae in deserto, et non videbit cum venerit bonum: sed habitabit in siccitate deserti, in terra salsuginis et inhabitata. Contra vir pius sicut arbor ad aquas plantata, radices suas ad rivum extendens quae venientem aestum non sentit, cujus folium viret, et in tempore siccitatis non erit solicita, nec a fructu ferendo cessabit.

PIUS et Impius.

CErnis arborem loco irriguo sitam, foliis et fructibus illustrem? Hieroglyphicon esse vitae pii hominis ne dubita: proinde ex primo Psalmo repete verba: Vir ille est tanquam arbor plantata secundum fluenta aquarum, quae fructum suum dabit in tempore suo: folium ejus non marcescit, et quicquid agit prosperum est.

Occurrit sterilis aut arida arbor? Cogita futurum, ut, nisi mature edas fructus resipiscentia dignos, excidaris, et in ignem aeternum conjiciaris: juxta dictum: Jam vero securis ad radicem arborum


page 175, image: cs175

posita est: Omnis igitur arbor non ferens fructum bonum excinditur, et in ignem abjicitur. Matth. 3. 10.

PIUS vir.

APes nullis nocent floribus, cum ad omnes advolent: et pius vir, licet incidat in multum dissimiles homines, nemini nocet; hoc enim spectat semper, ut prosit (pro virili sua parte) omnibus, obsit nemini.

PHILOSOPHIAE studium.

NOta est fabula de Hesperidum hortis, quorum custos fuerit draco pervigil, aurea mala vigilantissime asservans, quem interfecerit Hercules. Unde hodieque Romae in Capitolio Herculis pulcherrima ex aere statua, clava insignis, laevaque tria mala ostentans visitur: quam rem mythologice Pierius explicat lib. 54. Mala quidem illa Agraetas in rebus Lybicis, eumque secutus Varro, ove fuisse tradit, quae aureae cognominarentur, quas Hercules ex Africa in Graeciam asportaverit. Quidam rerum Astronomicarum peritiam ab Hercule in Graeciam relatam: nonnulli etiam venas auro copiosas ex Atlante monte fluentes, quas Hercules occupaverit, per mala illa significatas fuisse volunt. Draco sane ab antiquis etiam thesaurorum custodiis praeficitur, ut ex Festo liquet, et Artemidor. 1. Onirocr. 13. Et Prov. vice est apud Ciceronem 13. Phil. Quasi thesaurum Draco. Fulgentius singula mala, quorum fuere quatuor, mythologice pro studio, intellectu, memoria et facundia accipit. Natalis Comes in avaros pecuniis fere immorientes detorquet. Quo referenda est elegantissima Phaedri Augusti liberti fabula de Vulpe et Dracone lib. 5. et Horatii increpatio lib. 1. Stat. 1. Nos per Draconem, perspicacissimum animal, vim animi indagatricem et [gap: Greek word(s)] , per arborem malis aureis fulgentem philosophiam, et illum scientiarum orbem, quovis auro pulchriorem et pretiosiorem intelligimus: quem mens sapientiae cupida, perpetua vigilantia et studio indefesso sectatur, tuetur ac custodit. Nam ut praeclare Cassius Parmensis in Orpheo,

Non laevis ascensus, si quis petit ardua, sudor
Plurimus hunc tollit, nocturno exsomnis olivo
Immoritur, jactat, quod mox laudaverat in se,
Qui cupit aeternae donari frondis honore.

Accommodari ista sic quoque possunt, ut significent diligentissime custodienda esse, quae nobis elargitus est Deus, dona, ne ob ignaviam nostram ea nobis rursum auferat.

POETAE Mecoenatem desiderant.

PHilostratus lib. 1. Iconum de Phaetone (quod etiam AElianus lib. 1. de Animal. notavit) de Cygnis ait, leni atque in itinere congruo ad cantum utuntur Favonio, Et D. Nazianzenus in eleganti illa Epistola ad Celeusium praesidem, improbans loquacitatem, et contra commendans taciturnitatem, haec habet: Sed nos quorum gratia quispiam vel in solitudinem concesserit, ut musicam audiat, si quando Zephyro spiranti alas nostras permiserimus, jucundum quid et concinnum modulamur. Praefert autem eo in loco Cygnorum suavem quamvis rarum cantum hirundinu intempestivae garrulitati, ac introducit Cygnos eo, ut diximus, modo hirundinibus respondentes. Sunt qui velint ventis istis Favoniis spirantibus Cygnos etiam facilius concipere, quod in medio relinquimus. Est autem haec similitudo admodum conveniens viris doctis et litteratis, atque imprimis Poetis, quibus ad sua studia prosequenda et excolenda, et doctrinae praeclara monumenta elaboranda, opus est Mecoenatum favore et auxilio, quibus ad omnia reddantur alacriores, secundum versum Martialis,

Sint Mecoenates, non deerunt, Flace, Marones.

Ac Seneca in Hyppolito,

Ingenia melius recta se in laudes ferunt,
Si nobilem animum vegeta libertas alit.

Extat quoque hujus argumenti Petri Costalii Galli haud indoctum carmen,

Non canit assueta Cygnus vocalis in unda,
Ni Zephyri spiret mollior aura sibi.


page 176, image: cs176

Quare alibi additur: ZEPHYRIS ASPIRANTIBUS. Quidam contrario sensu ascribunt, ABEST CUR AURA PARATIS? quibus scilicet ad studia omnia subsidia sunt denegata.

Dulcisonum mollis Zephyrus demulcet olorem:
Et vaetum exstimulat pectora dulcis honos.

POTENTIA victoriosa.

COrnu ad homines figurate translatum hieroglyphica nota est potentiae; exaltatum autem praestantiam et victoriam indicat Hebraeis. Inde haec dicta, exaltatum est cornu meum, 1. Sam. 2. 1. ut exaltaret cornu, 1. Chron. 25. 5. exaltabuntur cornua justi, Psal. 75. 11. exaltabitur cornu nostrum Psal. 89 18. Cornu ejus exaltabitur in gloria, Psal. 112. 9. exaltavit cornu populi sui, Psal. 148. 13. Exaltavit cornu hostium, Thren. 2 17. Christi autem potentia et victoria eodem hieroglyphico pingitur: Sublevabit Deus cornu Christi sui, 1. Sam. 2. 10. Exerit nobis cornu Salutis in domo David. Luc. 1. 69. et David appellat Deum cornu salutis suorum, Psal. 18. 3.

PRAEJUDICIA fugienda.

ABsynthium de praejudiciis fugiendis hieroglyphice nos commonefacit, juxta Prophetae dictum: Judicium in absynthium convertunt. Amos 5. 7. Item, Convertistis fructum justitiae in absynthium, cap. 6. 12.

PRAESTANTIA.

ACcipiter praestantiae hieroglyphicum est AEgyptiis, inquit Horapollo lib. 1. cap. 6. quod caeteris avibus praestare videatur.

PRINCEPS. Clemens.

VUlgaris quidem notitiae, sed multae utilitatis herbam Betonicam Antonius Musa Augusti Imperatoris Medicus celeberrimus peculiari scripto celebrare non dubitavit. Radix tamen terrae abscondita, si copiosior sumatur, vomitum concitat, et aliquid veneni in se continere existimatur. Sic et Reges ac Principes clementiam ac benignitatem suam omnibus notam ac testatam reddere, severitatem autem occultare debent. Quod verbosius explicat Seneca in principio lib. 1. de Clementia. Et Poeta ingeniosus ait,

Est piger ad poenas Princeps, ad praemiae velox,
Cuique dolet quoties cogitur esse ferox.

Quamvis interdum etiam, teste Cicer. epist. ad Brutum lib. 11. salutaris vincat inanem speciem clementiae.

PRINCEPS Munificus.

DE Capreolo Moschum proferente varie disserunt recentiores. scaliger exercitatione 211. contra Cardanum feram illam vult esse Gazelam Arabum, quam [gap: Greek word(s)] describit. Circa umbilicum solet tempore Novilunii huic Capraeae Indicae abscessus quidam protuberare, qui maturus vel sponte rumpitur, vel ob quemdam pruritum terrae aut saxo affricatus humorem saniosum emittit (hinc a nonnullis pus aromaticum vocatur) evacuataque hac vomica rursum sanguinem quasi menstruum colligit, quem et iterum emittit suo tempore. Maximus vero Moschi proventus est in Sinarum regno. Existimant autem peritiores hunc tam pretiosum succum producere, et tanquam uberiore liberalitate compensare, quod accepit propter odoratissima pascua herbarum, quae in sanguine convertantur, et hunc odorem illi ferae concilient. Alii hoc potius ad quandam [gap: Greek word(s)] referre malunt. Hoeroglyphica nota est Principis, qui subditorum suorum opibus et sumptibus sustentatur, atque ideo majori illis, vice versa, quantum fieri potest, reddere cupit, ut scilicet ejus opera contra aliorum injurias semper vitam tranquillam et felicem agere queant. De quibus accurate disserunt Plato lib. 1. de Republ. et Xenophon in Cyripedia lib. 1. et 8. suntque noti Claudiani versus ad Honorium,

Tu civem patremque geras, tu consule cunctis,
Non tib: nec tua te moveant, sed publica vota.


page 177, image: cs177

PRINCEPS Illustrissimus.

NOn sibi vivit, sed subditis: et pie canit poeta,

Res bonus est pastor populi, tutorque, paterque;
Nec sua, sed populi commoda sola cupit.

In Scythiae latissimis campis animal quoddam reperitur, Suhak ab incolis dictum, sylvestri Caprae simile, quotannis ad fines usque Podoliae adventare solitum, mirae pernicitatis, nec minoris ferocitatis, cornibus striatis, albicantibus, pellucidis, acutis et validis praeditum. Hoc animal se quasi ductorem praebet Capreolorum gregibus, ipsisque praeire solet, acerrimo visu simul et auditu praeditum; quare longe lateque curcumspiciens, et omnis observans, facile hominum persequentium insidias e longinquo depraehendit, et comitibus sibilo acuto dat signum fugae, ut in loca tutiora se recipiant. Qui typus profecto est pulcherrimus, et hieroglyphicon elegantissimum solertis ac soliciti principis, rectorisque vigilantis, quem Homerus ideo [gap: Greek word(s)] , id est, pastorem populorum vocat. Et Chrysanthas apud Xenophontem lib. 8. institutionis Cyri, nullum discrimen inter bonum principem et bonum patrem constituit: [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] . Hadrianus Imperator in frequenti Senatu, teste Dione dixit, ita Imperium administrabo, ut sciam non mearum rerum, sed subditorum cura mei affici debere. Sic legum vera clausula haec est, salus populi, suprema lex esto.

PRINCEPS Optimus.

GAllinarum amorem in pullos, et defensionem illarum acerrimam Plutarchus in commentario [gap: Greek word(s)] , describit his verbis: Gallinas aute quotidie ante oculos habemus, ac cernimus. quomodo pullos suos foveant, alios sub alas recipientes, aliis tergum conscendendum et undiquaque aditum praebentes, simulque blandam et gaudii indicem vocem edentes, eaedem canes et angues fugiunt, cum sibi metuunt, cum vero pullis timent, defendunt, et ultra quam vires patiantur iis propulsandis certant. Haec ille. Imprimis vero sese opponunt milvis et accipitribus rubetariis, qui pullis insidiantur, quod certamen pulcherrime describit Oppianus lib. 3. Cynegeticorum. Ac scimus ipsum Salvatorem nostrum charitatem et solicitudinem pro genere humano ostendentem hac similitudine usum, Matth. c. 23. et Luc. 13. Sanctus vates etiam Ps. 57. hac quoque metaphora utitur. In umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. Sic recte ad alios fideles principes, et magistratus solicitos transferri potest. Quare hoc elegans symbolum ascribitur in Genealogia Austriaca Alberto Comiti Habspurgensi 18. principi optimo ac fortiss. patri Rudolphi. I. Imperatoris Rom. qui contra infideles gentes egregiam navavit operam, ut testantur plures de illo historiae. Ut autem dulce et decorum est pro patria mori, idem dicendum de principe optimo, qui bro fidis subditis quaevis pericula subit, ut in pace habitent.

Gallina ut timidos defendit provida pullos,
Sic populum auxilio Rex tegit ipse suo.

PRINCEPS placidus.

ARistoteles lib. 9. hist. Animal. placidissimum et mitissimum omnium ferarum dicit Elephantem. Ajunt vero tantam esse illius mansuetudinem erga debiliora animalia, ut gregatim occurrentia pecora proboscide paulatim removeat atque segreget, ne sorsitan imprudens illa conculcet atque Addunt praeterea Physiologi illum nisi lacessitum non facile irasci vel saevire. Strabo lib. 15 de Indicis Elephantis agens, hoc illis tribuit encomium, quod sint natura mites, atque ad animal ratione praeditum propius accedant. Cicero de Officiis lib. 1. Nihil laudabilius, inquit, nihil magno ac praeclaro viro dignius placabilitate ac clementia. Addit tamen hoc quoque non minus prudenter; Et tamen ita est probanda mansuetudo, ut adhibeatur Reipub. causa severitas, sine qua administrari civitas non potest. Et Homerus eamdem virtutem commendans ait:

--- [gap: Greek word(s)] ,
Placabiles sunt animi bonorum.

Ac noti sunt versus Ovidiani:

Quo quisque est major, magis est placabilis irae,
Et faciles motus mens generosa capit.


page 178, image: cs178

Elephas igitur cum ovibus ambulans, est placidi principis hieroglyphicum, atque de eo dicamus,

Praterit, haud elephas animalia parvula laedit.
Nempe quod hic clemens Rex imitetur habet.

Discat sapiens et clemens magistratus,

Parcerc subjestis et debellare superbos.

Mansuetis certe grandia cedunt; et mites terram possidebunt, atque in tuto versabuntur.

PRINCEPS Sapiens.

CEte quaedam, et quas vulgo balaenas vocant, tantae esse magnitudinis in comperto est, ut naves etiam quamvis praegnantes, evertere ac pessundare valeant, et Oppianus in [gap: Greek word(s)] . idem affirmat. Tradunt autem quasdam ex istis, cum naves recens picatae sunt, sentire illum odorem, eoque attractas affricare se navibus, atque ita, ni praecaveatur periculum, illas evertere. Nautae igitur picata dolia illis objiciunt, cum quibus dum ludunt, illi effugiunt. Ferunt hoc symbolo usum fuisse maximum heroem, Mauricium Saxoniae ducem, cujus excelsus animus et imprimis illustres virtutes bellicae ad omnem posteritatem erunt celebres. Fieri autem potest, ut prudentissimus princeps innuere voluerit, non temere occurrendum, sed obludendum esse potentioribus, si illorum vim et insultus aliter vitare et frangere nequeas. Nam profecto, secundum Pacuvii illud,

Cum contendi nequitium est, clam tendenda est plaga.

Neque etiam illud Spartani Regis apud Plutarchum apophthegma, de leoninae et vulpinae pellis usu ignotum est. Referri denique huc possunt egregia illa belli furta et stratagemata, ab omni prorsus reprehensione, secundum Val. Max. remota, per quae, ut Thucydides loquitur, [gap: Greek word(s)] hostes max. decipiuntur, et amici plurimum juvantur. Verissimum igitur est Polybianum illud apud Suidam: [gap: Greek word(s)] : Unius mentis solertia aliquando efficacior, quam mille manus. Docere etiam potest hoc hieroglyphicon, imminente gravi aliquo periculo omnem honestam esse rationem expediendae salutis, et vitae servandae causa insuper habendas omnes divitias. Vere namque Alcestis apud Eurip. ait:

[gap: Greek word(s)]
Nam nihil est vita pretiosius,

Ad posteriorem hanc significationem pertinet sequens Distichon,

Ut teipsum, et navim serves, comitesque pericli,
In pontum cunctas abjice divitias.

PRINCEPS vigilans.

IMmanes illos Oceani alumnos, quales sunt cete, orcae, physeteres, pristes et alii,) de quibus post Plinium, aliosque veteres, ampliss. ex recentioribus. Gu. Rondeletius, Gesnerus, et Olaus Magnus scripserunt) cum ob vastitatem corporum in vadis periclitantium, oculorumque caliginem, tum etiam ob bella inter ipsosmet, et fraudes insidiantium, duce uti exiguo pisciculo, quem [gap: Greek word(s)] vocant, ejusque ope et vigilantia securitatem illis, sed capto eo exitium adferri, Oppianus, AElianus, et Plutarchus scribunt, et elegantiss. versibus expressit Claudianus quoque II. in Eutr. Quidam piscem illum Aristotelis [gap: Greek word(s)] , quem Gaza, Plinium secutus, musculum vertit, cujusque etiam Phile meminit in Jambis, faciunt. Ad rem autem hunc typum ipse Oppianus pulcherr. mehercle sententia accommodat:

[gap: Greek word(s)]
Robur mentis expers, rei inanis est.
Et vel potentissimum viribus perdat servetve
Parvus vir, qui valet consilio.

Ne incongrue huc referri possit Xenophontis illud in [gap: Greek word(s)] Principem subditis anteire debere, non luxu et


page 179, image: cs179

otio, sed providentia et industria. Nam, ut Plutarchus inquit in vita Lycurgi: [gap: Greek word(s)] : Ut populus sit dicto audiens, hoc discit ae Principe. Nam qui bonum praebet ducem, is facit, ut alii bene sequantur. Vigilantis Principis hieroglyphicon exhibet hic pisciculos plebem stertemtem et stupidam ducens, et inter periculorum undas innumeras conservans,

Hoc Balaena suo tuta est ductore per undas,
Principe et est foelix plebs vigilante suo.

PRINCIPIS gloria.

SErpens Prudentiae, gladius severitatis et animadversionis, corona gloriae typus est. Gladius quidem magistratui vindex in iram ei, qui male operatur, 13. ad Rom. Unde hodieque magnis principibus in solemnitatibus praegestari solitus. Sed imprimis memorabile est, quod de Trajano Imper. ex Dione Xiphilinus et Aurelius Victor referunt, cum Licinio Surae Praefecto Praetorio de more gladium accingere deberet, ei porrexisse nudum cum hoc dicto: Tibi istum ad munimentum mei committo, si recte agam; sin aliter in me magis. Etsi autem salutaris severitas vincit saepe inanem speciem clementiae, ut Cicero ait ep. 2. ad Brutum, maxime cum flagitia et facinora sine modo sunt, ut Tacitus loquitur: certe tamen ut Princeps recte utatur gladio magna cautione opus est. Non enim diuturnae est possessio, in quam gladio inducimur, ut Q. Curtius Rusus dixit lib. 8. Et severitas amittit assiduitate auctoritatem, ex Senecae dicto, I. de clement. qui idem ibid. pulcherrime, ut arbores, inquit, quaedam recisae pullulant: Ita regia crudelitas auget inimicorum numerum, tollendo. Quinetiam pronunciare ibidem audet: Principi non minus turpia multa supplicia, quam Medico sunera. Igitur justitiae quidem ille minister sit, sed cum prudentia: His enim ducibus veram consequetur gloriam, ut hieroglyphicon hoc nostrum, quod serpentem ore coronam gestantem, et ense erecto convolutum exhibet, subjicit. Pulchre Cassiodorus II. Var. Benigni Principis est, ad Clementiae commodum transilire interdum terminos AEquitatis. Quando sola est misericordia, cui omnes virtutes cedere honorabiliter non recusant. Proprium igitur Principis, ex Taciti monitu in Agric. Omnia scire, non omnia exsequi: parvis peccatis veniam, magnis severitatem commodare: nec poena semper, sed saepius poenitentia contentum esse. Ex quib. liquet, verissimum esse Aristotelis dictum: [gap: Greek word(s)] ; Prudentia, imperantis propria et unica virtut.

PRINCIPUM Exempla.

SCilicet in vulgus manant exempla Regentum, inquit ille. Et, Regis ad exemplum totus componitur orbis. Exyngium herbam si qua ex grege caprorum comedit, grex totus cum ea veluti solo affixus stat immobilis, donec herbam ex ore comedentis pastor abstulerit. Idem populis praestant Principes, quorum virtutibus vitiisque ad eos accedunt, ita accedunt, ita afficiuntur, ut quam primum boni vel mali fiant.

PROSPERITAS malesuada.

HIstoria Sacra refert, 2. Chron. 25. Amasiam regem Judae, ob victoriam de Idumaeis reportatam, nimis elatum bellum indixisse Ioae regi Israelis. Duae causae Principem ambitiosum impulisse videntur. I. cum Idumaeos debellasset, sperabat hanc felicitatem fore perpetuam. Etenim est

Nescia mens hominum fati, sortisque futura,
Et servare modum rebus sublata secundis.

2. Putabat Deum non praesto esse futurum Israelitis apostatis, quum Amasias ipsemet idolis sese subjecisset, et veri Dei Prophetam subsannasset. Sed tempora discernunt actiones. Sed a proposito revocatus a rege Israelis festivo et elegantissimo hieroglyphico superbus pedem minime refert, imo poscit arma nocitura, et provocator injustaque bella movens succumbit, juxta dictum, Gentes dissipa, quae bella volunt. Apologus hieroglyphicus hic fuit; Spina Libani misit ad Cedrum in Libano, cui jussit nunciari, Colloca filiam tuam in matrimonium filio meo. Sed bestia Libani transivit per spinam et conculcavit eam. Amasias videtur petiisse a loa soedus conjugii pro liberis, et responsum tulisse quod ferocientem superbiam ingenioso sarcasmo contudit, docens Principes modestiam ut


page 180, image: cs180

bella non necessaria et injusta omittant, memores praeclarae sententiae Artabani apud Herodotum, Nemo propriae sapientiae aut potentiae fiducia res non necessarias et periculosas moveat.

PROSPERITAS mundana, dolosa.

OMnibus scilicet est cognita portentosa illa Polycratis Samii tyranni foelicitas, qui ut suam perpetuam laetitiam moestitia aliqua temperaret, pretiosissimum sibique carissimum annulum projecit in mare. Sedenim piscis eximia magnitudine captus, fortunae insidiantis manu reddidit. Igitur paulo post a Persarum Satrapa et ipse dolo interceptus, suspendio turpiter interemptus est. Tradunt eam historiam Herodotus, Strabo, Plinius, Val. Max. et alii. Admonet autem nos hic Polycratis piscis cum Ausoniano hemistichio, quam vanum et ridiculum sit [gap: Greek word(s)] , id est, ob res secundas et bene gestas aliquam in fortuna spem sitam habere, ut Polybius loquitur libroi. ubi singulari M. Attilii exemplo hoc comprobat. Et vere B. Nilus Episcopus, et Gregor. Theologus, quae homini prospera contingunt, rotae, fumo, acumbrae comparant. Prudenter itaque, etsi tecte, Tiberius apud Tacit. cuncta mortalium incerta jactabat, quanto plus adeptus foret, tanto se magis in lubrico dictitans. Sit igitur oraculi instar Senecae dictum Neminem eo fortuna provexit, ut non tantum illi minaretur, quantum permiserat. Noli huic tranquillitati confidere. Momento mare vertitur: eodem die, ubi luserunt navigia, sorbentur. Pulchre etiam Justinus de Xerxe ex Graecia fugiente disserit: Erat res spectaculo digna, et ad aestimationem rerum humanae sortis varietate miranda, in exiguo latentem videre navigio, quem paulo ante vix aequor omne capiebat: carentem etiam omniservorum ministerio, cujus exercitus propter multitudinem terrae graves erant. Nempe, ut argute Simonides ait in Threnis;

[gap: Greek word(s)]
Fit enim citius, quam volucris muscae
Status mutatio praesentis.

Et Ausonianum hemistichium Disticho persectum est.

Fortunam reverenter habe, cum summa tenebris,
Subtrahe venturis tum tua colla malis.

PROVIDENTIA Dei.

QUando coelum occupant densae nubes, exoriturque violenta tempestas, quia et tristis caligo oculis objicitur, et tonitru aures percellit, et sensus omnes terrore obstupefiunt, videntur nobis omnia confundi et misceri; eadem interim sempermanet in coelo quies et serenitas: ita statuendum est, dum res in mundo turbulentae judicium nobis eripiunt, Deum ex pura justitiae et sapientiae suae luce hos ipsos motus optime composito ordine temperare ac dirigere in rectum finem.

PROVIDENTIAE Divinaevis.

PLures fuere Glauci, unde etiam diversa de iis figmenta ab Athenaeo, Strabone, Clearcho, aliisque commemorantur. Nasonis autem de Glauco Anthedonio sabula vulgo etiam nota est. Eum, ut piscatorem, cum forte captos pisculos in herba quadam (Athenaeus [gap: Greek word(s)] , Sempervivum nominat) ad littus expositos, illa tacta in mare subito resilire conspexisset, eadem degustata et ipsum in mare se dedisse praecipitem, et illico in Marinum Deum Oceani Thetyosque ope transmutatum fuisse. Haec Glauci [gap: Greek word(s)] est, quae etiam proverbium peperit: Glaucus comesa herba habitat in mari. Est et Glaucus piscis, sed a colore, non ab hoc fabuloso maris Deo nomen habens. Sane autem hoc hieroglyphico significare possumus, nullam adeo depressam et humilem hominum conditionem esse, quam non Dei benignitas et gratia facile extollere et illustrare possit, atque idcirco ejus providentiae obsecundandum, et quo Fata, hoc est divina ejus voluntas, sequendum esse. Nam, ut pulchre Horatius cecinit:

--- Valet ima summis
Mutare, et insignem attenuat Deus,
Obscura promens, etc.


page 181, image: cs181

Id quod ab Hesiodo mutuatus videtur. Pulcherrima etiam est Xenophontis sententia: [gap: Greek word(s)] . Igitur

Quo fata trahunt retrahuntque sequamur:

Ut praeclare Virg. 6. AEneid. apud quem etiam Sibylla de aureo ramo AEneam sic affatura, ut fati providentiaeque divinae vim exprimat:

Carpe manu; namque ipse volens facilisque sequetur,
Si te fata vocant: aliter non viribus illis
Vincere, nec duro poteris convellere ferro.

PROVIDENTIAE Divinae vis.

NItepula sive Cicindela, quam vulgo noctilucam appellat, insectum est pennatum instar musae, cujus quoque meminit Aristoteles lib. I. de part. Animal. cap. 3. vocatque, [gap: Greek word(s)] , vel secundum alios [gap: Greek word(s)] , quia noctu per arva luceat, instarque flammae micet. Plinius lib. 18. c. 26. de his ita scribit. Est lignum illius (hordei) maturitatis, et horum (milii ac panici) sationis commune, lucentes vespere per arva cicindelae, ita appellant rustici stellantes volatus, graeci vero lampyridas, incredibili benignitate naturae. De quo plura apud eundem auctorem legi poterunt, libro jam commemorato, et libr. XI. cap. 18. Quamquam vero et hoc hieroglyphicon auctor illius ad honesti amoris significationem accommodaverit, imprimis tamen ille sorsitan demonstrare voluit, conjugium optatum et foelix a coelo, id est, Deo Opt. Max. peculiariter hominibus procurari, nec nostro judicio aut industriae, sed soli providentiae divinae esse adscribendum. Quod probat memorabilis fententia Salomonis in proverb. cap. 19. Ut autem prima lux a Deo primo die creata, atque per totam mundi molem sapientissime sparsa, et omnibus corporibus inclusa, vivificat res creatas, et harum unamquamque exclamare cogit, ignis et vigor meus ab illa primigenia luce, mero Dei omnipotentis favore pendet; ita unumquemque vel tantilla Dei cognitione imbutum hoc Disticho excitatum ad piam gratitudinem percupimus:

Ne forte in tenebris offendas, sit tibi summi,
Flamma iter ostendens provida cum Dei.

PRUDENS.

ARdea, Graecis [gap: Greek word(s)] , quasi ardua dicitur secundum Isidorum libr. 12. propter volatum in altiora loca: formidat enim imbres, et ideo supra nubes evolat, ut eorum procellas evitet. Quo autem altius volaverit, eo majorem tempestatem indicat. Ob quam caussam Italice vulgo AErone vel Airone, Gallis Hairon, vel potius Airon, dicitur. Atque hoc praesagium tempestatis Aristoteles quoque lib. 9. de hist. Animal. et AElianus lib. 7. cap. 7. retulerunt. Unde Virgilius lib. I. Georg.

notasque paludes
Deserit, atque altam supervolat ardea nubem.

Sunt autem ardearum sive ardeolarum tria genera, ex Aristotele, loco indicata, et Plinio lib. 10. c. 60. [gap: Greek word(s)] , id est, ardea pella, Leucon sive alba vel [gap: Greek word(s)] , et Asterias sive stellaris, quae et [gap: Greek word(s)] , id est, pigra dicitur. Quadrat autem hoc hieroglyphicon in hominem prudentem et cordatum, qui fortunae adversae tempestates in tempore praevidens, sibi mature cavere ac prospicere studet. Atque ideo Cicero 1. de Legibus a providendo providentiam esse dictam ait, et lib. 1. de Divinat. prudentes nos posse appellare providentes scribit. Sophocles quoque hanc virtutem commendans, inquit:

[gap: Greek word(s)]
Providentia enim hominibus lucrum est maximum.

Ac Seneca de virtutibus praeciare scribit: Si prudens esse cupis, in futura prospectum intende, et quae possunt contingere, animo tuo cuncta prospice. Nihil tibi subitum sit, sed totum ante prospicias. Qui enim prudens est, non dicit; Non putavi hoc fieri, quia non dubitat, sed expectat, non suspicatur, sed cavet. Cujuscumque facti caussam require, cum initium inveneris, exitum cogita. Alias additur:

Sublimitate securior.


page 182, image: cs182

Etenim vir prudens quo magis eminet, eo minus aliis imminet, minas remittit, sibi cavet cum vera animi humilitate, coelestia spirans, et de caducis securus.

Prospicit atque fugit fortunae flaminae, prudens;
Ceu fugit imbriferos Ardea celsa notos.

PRUDENTES.

EChini marini tempestatem ingruentem vi naturae praesentientes, lapillis in tergum conjectis se operiunt, et arena saburrant, ne fluctibus obortis ob levitatem evertantur aut allidantur ad littora, sed ut hac veluti anchora nixi inconcussi consistant. Quod quidem nautae animad vertentes, statim pluribus anchoris naves infrenare et ipsi solent. Id cum alii (inter quos praecipui sunt AElianus, Oppianus, Plutarchus et Plinius) constanter affirmant: tum Basilius Magnus et Divus Ambrosius uterque in Hexaemero eleganter adducant, et explicant. Quae autem possit esse accuratior prudentiae adumbratio? Haec enim, Seneca paucis omnia complectente praesentia ordinat, futura providet, praeterita recordatur. Quo etiam pertinet Planaetii aurea sententia, quam ex 2. ejus de Officiis A. Gellius recitat. Argute Pindarus:

[gap: Greek word(s)] :
Sapientes futurum perendie ventum noverunt.

Nam, ut praeclare Aristoteles in Eth. disputat, [gap: Greek word(s)] : Prudentes censemus, qui ea, quae sibi, quaeque aliis conducunt, possunt dispicere. Cui et Platonis illud plane par est: [gap: Greek word(s)] : Prudentem dicemus sibi et Reip, consulere potentem ac validum. Unde Achilles apud Hom. [gap: Greek word(s)] . Agamemnonis accusans imprudentiam, cum is Briseidem abduxisset, ait:

[gap: Greek word(s)]
Nec potest prosticere simul praeterita ac futura:

Ubi omnino videndus est Eustathius Commentator. Pertinent huc Proverb. Sapiens divinat, et similia. Tumidis non mergitur undis vir prudens, et imprudenti occinit.

Disce meo exemplo casus praenosse futuros:
Praevisa ante minus namque pericla nocent.

PRUDENTIA.

MUstelarum non unum genus habetur, inter quas ea quae minima est, et Plinio vulgaris ac domestica dicitur, ubique est nota. De hac atque testudine apud Aristot l. 9. hist Animalium, c. 6. naturalis tam [gap: Greek word(s)] , quam [gap: Greek word(s)] exempla leguntur memorabilia. Testudo (inquit. Gaza interprete) cum quod viperam ederit, mox edit origanum: quod cum ita saepe factum animad vertisset quidam herbam evulsit, quo facto testudo (quae gustato origano viperam repetebat) interiit. Mustela vero quoties dimicatura cum serpente est, rutam comedit. Odor enim ejus herbae infestus serpentibus. Caute pugnandum est: amat certe victoria pugnam. Et ut sert Distichon,

Obfirmet fortis prudentia pectus in hostem,
Mustelae veluti ruta dat antidotum.

Si quis autem ad [gap: Greek word(s)] animum advertat, militis Christiani in spirituali pugna adversus mundum, mundi principem, et seipsum fortiter pugnantis Christum salutis herbam vivificam in corde gestantis egregiam imaginem contemplatur.

PRUDENTIA ex variis peregrinationibus comparata.

LApidescit Coralium, ut primum contigit auras. Sapientis peregrinantis ut multorum mores ad virtutis usum varium videat et diligenter observet.

Qui sapit, ille animum peregrino obdurat in orbe,
Comlium extra undas sic abit in lapidem.

Dioscorides lib. 5. c. 97. ait Coralium marinum esse fruticem, qui alto extractus duratur statim atque emergit, tamquam effuso aere protinus concrescat, atque ideo Lithodendron vocatur. Unde poeta Metamorph, lib. 4, fruticem illum describens canit,

Nunc quoque Coraliis eadem natura remansit,
Duritiem facto capiant ut ab aere, quodque.
Vimen in aequore erat fiat, super aequora saxum.
Sic et Coralium, quo primum contingit auras
Terapore, durescit: mollis fuit herba sub undis.


page 183, image: cs183

Ad eundem modum etiam illi, qui patria ac propriis laribus relictis, ubi molliter ac delicate vivere eis licuisset, sine tamen aliquo fructu ac utilitate, instar Ulyssis sibi proposuerunt explorare mores multorum et urbes, atque laboribus et peregrinationibus fructuosis prudentiam ac rerum laudabilium copiam ac experientiam sibi comparare, instar Coralii aere indurati judicium confirmatum et stabilium copiam ac experientiam sibi comparare, instar Coralii aere indurati judicium confirmatum et stabile ad quosvis casus aceventus ferendos tandem consequuntur, et secundum Horatium.

--- est animus illis
Rerumque prudens et sicundis
Temporibus dubiisque rectus.

Huc pertinet praeceptu Isocratis, Ne graveris longa viam ingredi ad utilis alicujus doctrinae professores. Quidque Plato et alii plurimi ultissimis suis peregrinationibus consecuti sint nemini est ignotum.

PRUDENTIA viribus potior.

AELianus 1. Var. hist. 3. memoriae prodidit, miram esse vafritiem ranarum AEgyptiarum, quarum si quae forte in Hydrum, agnuem Nili alumnum, incidat, subito arundinis furctum arreptum, ac ore transversum mordicus apprehendens, nequaqua remittat. Hydrum igitur ranam cum festuca illa simul deglutire minime poste atque ita illam esse extra periculum, vincereque hanc ranae prudentia Hydrorum robur. Similem Chamaeleontis astum adversus serpentem idem AElianus refert ex Alexandro Myndio 4. de an. 33. Sic videlicet ex Coroebi Virgiliani sententia: dolus an virtus, quis in hoste requirat? Quod simile est illi Pindarico: [gap: Greek word(s)] : Decet omnia agere in hostis exitium Etsi autem de his, bene ne dicta sint, an secus, viri docti, et in his princeps ille Scaliger, de re poetica, nisi fallor, disputant: certe solertia ingenii culpari nequaqua poterit, cum saepe aliter qui est imbecillior, contra potentiorem tueri se nequeat. Sed de omni genere dolorum in hostes, et quatenus illi liceant, copiose tractat Alb. Gentilis de jure belli, ubi testimonia auctorum quamplurima cumulat. Hoc quidem hieroglyphicum Lucas Contilis scribit sibi elegisse Polydamum Mainum, Academicum Tininensem, qui fuit ex familia celeberrimi Jurisconsulti Jasonis Maini, quo indicare voluerit, numquam fuisse animum offendendi alios, sed tantum necessitate urgente sese legitimis modis defendendi. Fuerat autem insidiis occultisque machinationibus potentum quorundam continuis saepe petitus, e quibus tamen candore morum, et laudabilium actionum exercitatione in rebus publicis privatisque seipsum vindicavit, ac securum praestitit. Sic videlicet secundum Pythagorae versum;

[gap: Greek word(s)] : Robur, et murum, et arma sapienti prudentia praestat.

PRUDENTIAE vis.

IRam prudentia vincit. Pastor Getulus Leonem rugientem ad se accurentem conspicatus, in harena consilium capiens in animalis faciem sagulo conjecto sibi salutem animali servitutem acquisivit. quod spectaculum postea Romae in harenam protinus translatum est, vix credibili modo torpescente tanta illa feritate, quamvis levi injectu operto capite, ita ut devinciatur non repugnans: videlicet omnis vis in oculis constat. Plin. l. 8. c. 16. Chrysostomus autem, homil. 4. in Matth. Leonem quidem, inquit, mitigas reddisque tractabilem, furorem vero animi tui prorsus efficis Leone saeviorem. Ponamus iram quoque bestiam esse. Quantum igitur ab aliis erga mitigandum Leonem studinum datur; tantum tu erga iracundiam impende curam, et effice hujusmodi cogitationem mitem ac mansuetam: siquidem haec fera et unguibus sae vissimis armatur ac dentibus. Nisi illam solicite mansuefeceris, cuncta simul disperdet ac lacerabit. Haec ille. Nos autem irato subjicimus,

Si licet objecto sagulo iractare Leonem,
Quid tandem est, iram nolle domare suam?

PULCHRITUDO vera.

[gap: Greek word(s)] , Seneca anguiu apud Dioscoridem et alios nominantur exuviae veteris pellis, quas inter saxa et stirpes relinquere serpentes solent. Dicuntur et [gap: Greek word(s)] quibusdam, et Lucretio eleganter vestis, lib. 3 et 4. Meminere ejus rei Epiphanius in Physiologo, et longe antea Aristoteles lib. 8. hist. animal. cap. 17. Plin. lib. 8. cap. 17. Nicander in Theriacis: Nonnus item in Dionysiacis libr. 41. Et Tibulli querela nota est. Aristoteles quidem tam vere quam autumno senectutem eos exuere scribit: Et Plinius foeniculi succo ad hoc adjuvari ait. Lanctantius Commentator ad locum Statii 4. Thebaid. (ubi et ipse de juventute ferpentis hoc modo renovata) Marathron herbam nominat, qu cum comederit, senium deponat aetatis. De caussis physicis cum alii, tum ad Cardanum in Exrec Scaliger disputant. Virgilius autem in Georg. et XI. AEneid. elegantem hinc similitudinem sumpsit Varie


page 184, image: cs184

autem hieroglyphicon explicari solet. Quidam exprimere eo voluerunt, sibi priori fortuna minus lauta relicta, optatiorem jam et laetiorem affulsisse. Nonnulli priori vita minus laudabili deserta in melius se mentem efformasse innuere studuerunt. Hos in recto proposito confirmet B. Basilius, qui apposite ad hoc hieroglyphicum, [gap: Greek word(s)] , id est, Estote prudentes, sicut serpentes, qui cum opus fuerit vernationem exuere, per angustam rimam corpusque strictim coercentem repentes, prudentes exuunt senectutem. Quod et idem nos imitari ipsa suadet scriptura, per angustam et arctam viam ingredientes veterem hominem exuere, induere vero novum. Videatur Augustin. libr. XI. doctr. Christ. cap. 16.

Ut solet exuvias veteres deponere serpens:
Sic scelerum sordes exue, pulcher eris.

Tertullianus libr. de Pallio, Serpens ut senium persensit, in angusta se stipat, pariterque specum ingrediens, cutem egrediens ab ipso statim limine erasus, exuviis ibidem relictis, novum se explicat cum squamvis, et anni recurrantur. Vide Isidori Pelusiotae libr. 1. epist. 416.

REGES. PRINCIPES. MAGISTRATUS.

1. SOlus Apum Rex, seu aculeum quo laedat non habet, seu eo non utitur: ut autem corpore grandior caeteris est, sic habet minores alas: et si vero non operatur ipse, circumvolans tamen, caeteras quodammodo exhortatur: Ita Reges, Principes, Magistratus, manus innocentes et ad beneficentiam paratas habere, forti dextera pios tueri, neminem consulto laedere, omnibus (quantum fieri potest) prodesse, suis consilio et auctoritate adesse et praeesse, opus est et oportet.

2. Syracides, Parva (ait) inter volucres Apis est, et fructus ejus dulcedinis primas obtinet. Facit eadem opus admirabile, et politiam suam miro quodam modo instituit et moderatur. Sic nonnumquam miranda ingenii vis et solertia in iis est, qui pusillo sunt corpore et viribus tenuibus.

3. Ut autem ad omnia (excepta rumice et chenopode) Apes advolant, floribus autem nullis nocent: sic primores populi Dei omnium subjecturum cura duci, nemini autem nocere, nemini timori et fraudi esse debent.

4. Sicut tamen Apiculae a marcidis floribus abstinet: (mortuis, ait Plinius, floribus quidem, non modo corporibus insidunt) ita heroicis naturis a vitiis a vitiosis hominibus abstinendum: Adulatores, Voluptatum administri, Qui mortuos refodiunt et conviciis proscindunt, Sycophantae et alii Alastores, aversandi sunt.

5. Quemadmodum vero Apes, non quidvis ex omnibus colligunt: sed aliunde metyn, aliude pissoceron, aliunde propolin, aliunde rhythacen, aliunde sobolem, aliunde mel: Sic decet Gubernatores alia officia exigere a Theologis, alia ab Jurisconsultis, alia a nobilitate, alia a civilibus, alia denique ab infimae notae hominibus terraeque filiis. Est autem singularis cujusdam officii animadvertere quid unumquemque ordinem deceat, quid quisque praestare praestare possit, et ad Harmoniam quamdam omnium hominum ordines perducere.

6. Solent Apes, quoties coeli clementia et commoditas invitat, non autem statis diebus, opus suum peragere. Idem facere gubernatores oportet, de quibus dicitur, [gap: Greek word(s)] . Sed tamen absit Ironia et noxia hypocrisis. Non enim sine summo consilio Fridericus III. Imperator, Dux Austriae, si quando Consiliarios Viennae Curiam ingredi videret, optare solebant ut ad unum omnes priusquam intrarent, deponerent duas pestes rerum publicarum, Simulationem et Dissimulationem.

7 Quemadmodum autem praelia Apum, quando ea maxime fervent, jactu pulvisculi, aut fumo, dirimuntur: sic morte quorundam dynastarum, bella interdum finiuntur: ut de iis quoque dici possit, quod monent versus veteres,

Hi motus animorum, et haec certamina tanta,
Pulveris exigui jactu compressa quiescunt.


page 185, image: cs185

REIPUBLICAE Sanatio.

INter [gap: Greek word(s)] , quibus, ut Florus loquitur, aquam terramque incolendi gemina natura est, omnium maximum et monstrosiss. est Hippopotamus, Nili et Hydaspis fluviorum AEgyptii et Indiae alumnus, cujus Herodotus, Horapollo, AElianus, Strabo, Q. Curtius, Solinus, aliique mentionem faciunt. Ejus descriptio extat apud Aristot. 2. histor. an. 7. Sed imprimis graphica est Achillis Statii l. 4. Nili, inquit, equum AEgyptii appellant, reraque et ventre, et pedibus, sicuti fama fert, equus est, nisi quod scissas ungulas habet. Corporis magnitudine max, quemque bovem aequipparat. Cauda ei brevis est, et pilorum asperitate, quemadmodum corpus etiam reliquum, carens. Caput rotundum, non parvum: maxillae fere equinae, nares perquam patulae, ac ignitum fumum tamquam ignis scaturigines quaedam, spirantes: mentum latum, quemadmodum etiam maxillae: oris hiatus ad tempora usque protensus: dentes qui canini vocitantur, curvi, forma et situ equinis similes, verum triplo majores. Effigies ejus est cum in antiquo numo Adriani ad Nili imaginem addita; tum in marmoribus etiam quibusdam vetustis. Voracissimum autem est animal, ut totas etiam segetes depascat, sicut apud AElianum et Nonnum in Dionys. libr. 26. memoratur. Hinc sanguine se gravatum sentiens, in arundinum caesuras et acutiss. stipites corpus imprimens, venas discindit, et sic morbum praecavet, plane ut artis in venae sectione magister videri possit: ut Plinius innuit. Sed paulo aliter Am. Marcellin. lib. 22. ista commemorat. Constat autem in arte medica solum curationem progredi ex contrariis, ut ex innumeris. Hippocr. et Galeni locis liquit, cum quidem sit medicina [gap: Greek word(s)] : Sed in omni etiam vita, et max. in Reb. pub. loc. hoc habere in quibus ut seditiones et morbi intestini evitentur, saepe purgatione violenta, ac veluti sanguinis superflui quadam eductione opus est.

Et fluvialis equus corpus cum sanguine purgat,
Purgatur caesis publica resque malis.

RELIGIO.

QUam multa admiratione digna, et propemodum fidem superantia de Elephante tam veteres quam recontiores auctores litteris mandarint, nimis foret longum exponere: ac legi pleraque poterunt apud Aristotelem, Plinium, Plutarchum, AElianum, Strabonem, Solinum; recentiores Garziam Ortam, Christoforum Costam, I. Lipsium epist. 50. 1. centur. et alios. Scribit autem Solinus, et alii confirmant, Elephantes, Luna splendente gregatim amnes petere, atque mox aqua conspersos, Solis exortum certis gestibus salutare, deinde in suos saltus reverti. Merito itaque exemplo hujus animantis nos quoque assidue ad pietatem colendam atque pura mente Deum venerandum assuefacere debemus: quam quidam veterum [gap: Greek word(s)] , omnium virtutum principium atque sinem. Huc referendum Aristotelis dictum [gap: Greek word(s)] . Omnium rerum Principium Optimum Deus; virtutum autem pietas. Elephas igitur esto Atheorum, Epicureorum, profanorum omnium magister et censor,

Injiciat nobis brutorum haec cura stuporem,
Qui tarda incipimus quaerere mente Deum.

RELIGIO Christiana et Catholica.

DE Opalorum natali solo Plinius ait, India sola et horum est mater. Et paulo post: Traduntur nasci et in AEgypto, et in Arabia, et utilissimi in Ponto. Item in Galatia et Thaso et Cypro. Sed de coelesti origine Religionis, quae ubique gentium sibi similis et preciosissima est, praeclare pronunciat Evangelista, e coelesti sanctuario illam a Christo Jesu allatam esse, docens, Deum nemo vidit umquam, unigenitus ille filius, qui est in sinu Patris, ille nobis exposuit. Joh. 1. 18.

2. Opali tantum Smaragdis caedunt, ut testatur Plinius: et Christiana et Catholica Religio non modo non cedit ulli religioni: sed etiam caeteras omnes, tamquam commentitias, et impias, fugiendas esse pie monet. Eo sane nomine ab errantium multitudine, ubique illi contradicitur, Act. 28. 22.


page 186, image: cs186

quoniam illa celebrat solum Jesum Christum crucifixum, qui positus est in casum et resurrectionem multorum, et in signum cui contradicatur. Luc. 2. 34.

3. In Opalis multarum gemmarum eximiae dotes eminent. Est enim in iis carbunculi tenuior ignis: est Amethysti fulgens purpura: est Smaragdi virens mare, et cuncta pariter incredibli mixtura lucentia. Alii summo fulgoris argumento colores pigmentorum aequavere. Alii sulphuris ardentem flammam, aut etiam ignis oleo accensi. At in Catholica Religione, omnia summa et admiranda conspiciuntur. Lucet enim in ea inenarrabilis majestas et gloria obnitatis et providentiae aeterni Patris, meritorum Jesu Christi, virtutis Spiritus sancti: et tota Catholica Ecclesia fulgore majestatis et donorum Salvatoris collustratur: sic ut etiam in singulis Sanctis splendascat radius fidei, flamma charitatis, spei et Christianarum virtutum jubar. Vicavit enim Ecclesiam Dominus e tenebris in admirabilem suam lucem, 1. Petr. 2. 9. Ac etiam caeteras professiones, Jurisconsultorum dico, tamquam justitiae et prudentiae civilis laudatissimorum testium: et Medicorum, quibus Philosophos adjungo velut naturae functionum et benedictionum Dei, quibus nobis ad vitam tuendam opus est, bonae fidei administrorum: Religio Christiana eo nomine magnopere commendat, quod boni publici causa divinitus patefactus, illustratasque, usibus hominum servire, modisque omnibus esse necessarias perspicue testatur.

4. Scribit autem Plinius, Opali magnitudinem nucem avellanam aequare, ac narrat Nonium senatorem causa Opali quem Triumvir antonius ambitiose desiderabat, proscriptum fuisse: ac fugientem, hunc e fortunis suis omnibus annulum abstulisse secum, quem certum est sestertiis viginti milibus fuisse aestimatum. Reprehendit autem et Antonii feritatem Juxuriemque, et Nonii illius contumaciam proscriptionem suam amantis. Sed Religionis Catholica altitudo, profunditas, latitudo, pretium, usus, usque adeo est inaestimabilis, ut non terrenis tantum opibus, sed etiam vitae, qua nihil charius est, totique huic mundo anteponi debeat: sicut docet Parabola de Margarita, divenditis omnibus quae habemus, nobis emenda, Matth. 13. 46. Et praeceptum Christi de promulgatione Evangelii, Math. 10. 27.

5. Indii adulterant Opalum, indiscreta similitudine: sed ejus experimentum est in Sole, ut ait Plinius, cujus haec verba sunt: Vitia Opali, si color in florem herbae, quae Heliotropium vocatur exeat, aut crystallum, aut grandinem si sal interveniat aut scabricia, aut cuncta oculis occursantia: nullosque magis Indiae similitudine indiscreta vitro adulterat. Experimentum in Sole tantum. Falsis enim contra radios libratis digitos a pollice, unus atque idem translucet color in se consumptus. Veri fulgor subinde variat, et plus huc illucque spargit, et fulgor lucis in digitos funditur. Religionis autem Catholicae et Orthodoxae, et sinceritas impermixta manet: vitia nulla in seipsa habet, ac proinde nec sentit: nullae etiam sibi misceri sustinet: vitreis hominum commentis ne fucus vere religiosis hominibus fieri possit, praestat, et ad justitiae Solem, qui est Jesus Christus, sese explorari vult: ac adulterinarum Religionum vanitatem, turpitudinemque retegit, quando eas non esse secundum Christum luce meridiana clarius ostendit.

RENOVATIO prospera.

SOlent in Italia, more sane laudabili instituta eruditorum hominum Collegia, quae illi veterum imitatione Academias, et se Academicos nominant, in locis publicis in quibus convenire, et se instudiis rebusque honestis ac liberalibus exercere consueverunt, affigere depicta symbola, quae illi Impraesas vocant: Quae si nomen Collegii et professionem rite exprimant, censentur esse lectissima. Exempla quamplurima cum alii recensent, tum Scipio Bargaglius Senensis de novo Romae instituto ejusmodi Academicorum, qui se Renovatos nuncupabant, Collegio, hoc, quod proponimus, in quo serpentes a latebris prodeuntes ad Solem apparent, commemorat. Significare autem illo procul dubio voluerunt, non secus ac serpentes hieme sub terra in squalore et tenebris latent, vere aute novo Soli calore protrahuntur: Ita se quoque temporis iniquitate pressos delituisse, sed mox meliore aspirante fortuna, et favore Maecenatum recreatos, ae veluti renovatos, coivisse in pubsicam Academiae societatem, in qua illustres ingenii et doctrinae suae fructus cunctis ostensuri essent. Poterit autem in


page 187, image: cs187

universum usurpari ab iis, quibus post tristiorem fortunam serena lux affulserit. Nam ut ait Pindarus in Pythiis.

[gap: Greek word(s)]
Alias alii (sunt) flatus sub limiter volantium ventorum.

Quo omnino Horatii illa 10. Od. lib. 2. sunt referenda:

Informes hyemes reducit, Jupiter idem summovet, etc,

Et Theocriti illa Idyll. 4.

[gap: Greek word(s)] .
[gap: Greek word(s)] .
[gap: Greek word(s)] :

Quae nos ita vertere conati sumus:

Fidere, Batte, decet, non si nunc est male, erit cras.
Spes vivis tantum, non est spes ulla sepultis.
Nunc pluit: ast coelo nunc fulget Jupiter alto

Refer item huc trita illa: Post nubila Phoebus. Et,

Grata superveniet, quae non sperabitur hora.

Denique poetae nostri Distichon,

Vere novo latebris serpens prorepit opertis:
Gloria sic artes ad loca summa vehit.

RESIPISCENTIA frugifera.

RAdiis Pastinacae tam exquisita virulentia est, ut etiam a corpore reliquo piscis avulsus, tamen noceat, et ejus contactu herbae, arbores, et saxa exarescant; Hoc igitur Telegonum Ulyssis filium a Circe donatum, eoque hastili suo praefixo, patrem, sed inscienter interfecisse canit Oppian. et meminit Parthenius [gap: Greek word(s)] . Quae etiam de re B. Ambros. 5. Hexae. cap. 10. Quid, inquit, loquar, turturis (pastinacam intelligit) aculeum, et hoc mortuae? Sicut enim viperae os si quis calcaverit recens. nocere perhibetur, et immedicabile vulnus serpere: ita etiam turtur aculeo suo mortua amplius qua viva periculi afferre memoratur. Haec quamvis ita sint, reliquum tamen pastinacae corpus salubre nutrimentum praebere, et jucundi cibi esse constat, adeo ut etiam Galenus inter boni succi alimentae referat, cum caro ejus mollis sit, et facilis concoctionis. Convenit in illos, qui nocendi facultate et viribus instructi, iidem tamen juvare etiam et bene de Rep. mereri possunt. Quo Plauti illud referri queat in Bach. Nemo frugi esse potest homi, nihi qui et bene et male facere norit. Et Adag. Qui nocere potest, et idem prodesse. Sed rectius convenit in illos, qui vitiorum malitiaeque aculeis resectis, et abjectis, falutare in Rep. ornamentum in posterum honestis et laudabilibus virtutis actionibus esse annituntur. Nam ut Seneca pulchre dixit:

Sera numquam est ad bonos mores via.

Sic Phaedo ex lupanair, Socratis, Polemon ex Bacchi Schola, Xenocratis beneficio in Academiam perducti Philosophi facti sunt. Sic Gelonem ex Plutarcho scimus et Hieronem et Pisistratum, cum malis artibus, tyrannidem occupassent, moderatos tamen postea et Reipubl. salutares fuisse principes.

RESIPISCENTIA vera.

DOctissimus Physiologus et polyhistor, ex pluribus auctoribus, qui de Aucupio aliquid litteris mandarunt, tradit quo pacto Accipitres ad radios solares vita pennarum, veteribus abjectis, et quasi rejuvenescere solent: docetque simul quae applicari debeant, ut hoc defluvium acceleretur, et eo celerius novae renascantur. Quo indicatur, alicujus in flagitiis viventis propositum laudabile in mutando eo genere vitae in meliorem statum. Idque imprimis piis Christiana [gap: Greek word(s)] sese ad DEUM convertentibus convenit, qui nihil aliud cogitant, nec in votis magis habent, quam depositis omnis improbitatis et humanae depravationis sordibus, in vera innocentia et pietate secundum divinam voluntatem et mandata ipsius vivere, ac secundum S. Paulum ad Corinthios veterem hominem


page 188, image: cs188

exuere, novumque induere, qui desideria carnis vincat, et semper [gap: Greek word(s)] sapiat. Atque ita quoque nonnulli Doctores sacrarum litterarum dictum Jobi cap. 39. interpretantur, ubi ait: Numquid per sapientiam tuam plumescet accipiter, expandens alas suas ad Austrum? quamvis in Graeco textu legatur, [gap: Greek word(s)] , id est, Numquid per intelligentiam tuam volat accipiter? Sed inter alia plura sanctorum Patrum hujus argumenti praeclara dicta, placuit admodum eruditum et grave carmen B. Nazianzeni hic adscribere,

[gap: Greek word(s)]

Quos versus ita reddidit vir doctissimus, totidem senariis,

Sic te para, ut se mens cito ad coelestia
Alata libret vi rationis optima,
Superfluum nihil te aggravet. Jactis procul
Inaniis vita hujus ac molestiis.

His poetae nostri Distichon adjungimus.

Exuviis vitii abjectis, decus indue recti,
Ad Solem ut plumas renovat accipiter.

RESURRECTIO Carnis.

FRumentorum et leguminum semina ac grana in terram projecta, illique quasi concredita certo tempore renascuntur, atque multiplices fructus producunt. Sic nostra etiam corpora, quamvis jam mortua, ac terestri sepulturae destinata, in die tamen ultima resurgent: piorum quidem ad vitam, impiorum vero ad judicium. Qua similitudine S. Paulus quoq: uti voluit, 1. Corint. 15. ubi ait, seminatur corpus in corruptione, et surget in incurruptione. Quem locum D. Ambrosius explicans praeclaro haec subjicit: Si ergo gramen semintur, ut dei nutu quodammodo elementorum ministerio vestitum resurgat, multa secum habens incrementa utilitatis humanae: cur non credibile sit, Dei virtute mortuum posse resurgere, meliore tamen reddita substantia, non numero multiplicatum? Et D. Chrysostomus in homil. De refurrect. idem tradit. Etenim semina ait, nisi prius moriantur et putrescant ac corrumpantur, non pariunt aristam. Sicut igitur qui videt ibi gramen quod corrumpitur non pariunt aristam. Sicut igitur qui videt ibi gramen quod corrumpitur et dissolvitur, non dubitat de resurrectione, sed certissimam demonstrationem usurpat (nam si ita maneret, et non corrumperetur vel dissolveretur, certum quod numquam resurgeret) sic cogita et in corpore tuo; cum vides corruptionem, tunc potissimum de resurrectione philosophare. Quid quod Salvator ipse ad hanc considerationem nos revocat? Sic enim ait, Joann. 12. Amen amen dico vobis, nisi granum frumenti in terram delapsum fuerit, ipsum solum manet. Si vero mortuum suerit, copiosum fructum fert, etc.

Secure moritur qui scit se morte renasci:
Non ea mors dici, sed nova vita potest.

REX bonus et potens.

HIstrix, vulgo porcus spinosus, Suidae [gap: Greek word(s)] , e genere Erinaceorum est, sed multo longioribus et acutioribus aculeis armatus, atque iis quidem (ut Plinius loquitur) cum cutim intendit missilibus: unde non solum pungit illis et sauciat ora canum, sed longius quoque in eos ejaculatur. Hieroglyphicon est potentis et boni Regis qui cominus et eminus suos tuetur, novitque

Parcere subjectis et debellare superbos.

Et ut sapienter notat hoc Distichon,

Cominus ut pugnat jaculis, atque eminus histrix,
Rex bonus esto armis consiliisque potens.

Apud Claudianum extat integrum poema de histrice, ex quo sequentes versus collecti funt.

Ecce brevis propriis munitur bestia telis,
Externam nec quaerit opem, fert omnia secum,
Se pharetra sese jaculo, sese utitur arcu.
Unum animal cunctas bellorum possidet artes.
Quod si omnis nostrae paullatim industria vitae
Fluxit ab exemplis, quicquid procul appetit hoste,
Hinc reor esse inventum.


page 189, image: cs189

Delectatus est hoc hieroglyphico Ludovicus XL. rex Galliae, qui eo aureae monetae impresso ostendere voluit, arma ipsi talia esse in promptu, quibus prope et procul hostes petere posset.

Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.

De viro sapiente, et qui bona conscientia fretus, suaque virtute, vel potius Dei auxilio se involvens, et secum omnia sua portans, idem hieroglyphicon comode usurpatur, quemadmodum pluribus locis de sapiente Stoico loquitur Seneca, nos de Christiano homine intelligimus.

REX Sapiens.

DElphinum anchorae circumplicatum, ad demonstrandam salutarem illam in rebus maturitatem, quae inter nimiam celeritatem et tarditatem media est, pro insigni suisse cum Augusto, Titoque Impp. tum superiori saeculo Aldo Manutio celeberrimo Typographo, res, scilicet, omnibus est notissima: et aureum quidem plane illud, et [gap: Greek word(s)] , Festina lente, luculenter et copiose enarrat Paroemiographus. Nostrum hoc ex Alciato desumptum est diverso significatu. Tradit enim Delphinum mare magnum turbantibus aequora ventis, ut Lucretius loquitur: cum a nautis anchera jacitur, eam singulari erga homines pietate complecti, et quasi humano quodam instinctu, ut eo tutius infigatur, dirigere. Nam peculiarem hanc Delphinis proprietatem inesse, ut tempestates veluti praenuncient, alibi retulimus. Anchota autem stabilimentum et securitatem: Delphinus [gap: Greek word(s)] , et incolumitatis simulachrum hieroglyphice exprimit, ut videre est apud Pierium. Talis profecto est Rex bonus et prudens, qui non tantum praevidet imminentem Reip. motum, sed tumultu etiam exorto ita dirigit consilioru suorum anchoram, ut tuto possit consistere curae suae et tutellae demandatus populus. Nam ut vere Am. Marcelli. dixit. Imperium cura est salutis alienae. Inter alia autem memorabile Cyri dictum refert Xenoph. [gap: Greek word(s)] . VIII. [gap: Greek word(s)] , Boni pastoris et Regis boni opera esse consimilia; Ubi leguntur plura in eamdem sententiam sicut apud Aristotelem quoque, Cicero in Off. et de Repub. tum variis in hieroglphicis dictum est. Regia vox haec est ad obedientes subditos;

Auspiciis nostris tutos vos littore sistam,
Stabit et in portu vestra carina suo.

Quae de Regum Rege et de Dei populo vere dici possunt.

Quatuor genera hirundinum habentur, quorum primum domesticum, passim notum, alterum rusticum sive agreste, quod ab imo ventre albicat. Tertium riparium, minimu omnium, quae hirundines falculae quoque dicuntur, et ripas excavant, inque illis nidificant. Quartum est Apodum, quae et marinae et [gap: Greek word(s)] vocantur nec utuntur pedibus, quamvis non plane illis destituantur. Commendat autem industriam hirundinis Aristoteles libro nono de histor. Anim. cap. 7. his verbis: Omnino ratio brutorum magnam refert vitae humanae similitudinem, magisque in minore genere quam majore videris intelligentiae rationem, quod primum in avium genere hirundo in effingendo et constituendo nido existit. Quo in loco plura de artificiosa hujus constructione commemorat, quae postea a Plinio, Plutarcho, AEliano, et aliis quoque sunt exposita. Ac addit ibidem Aristoteles: In nutrienda prole mira tam mas quam foemina aequitate laborat. Impartit pullis singulis cibum observans consuetudine quadam, ne qui acceperit, bis accipiat. Plinius similiter ait (cujus et Oppianus meminit) in foetu summa aequitate alternare cibum, et AElianus libro 3. cap. 26. Justitiam servare adversus suos filios refert. Quare Horapollo scribit esse apud AEgyptios symbolum parentum omnes suas facultates et opes filiis suis destinantes. Est que similiter icon boni et justi Principis, qui singulari aequitate et justitia suos subditos regit, illisque necessaria suppeditat. Quapropter Robertus Rex Neapolitanus, passim in illis conclavibus, quibus ipse utebatur, hanc picturam appingi curavit. Idque Phocylidis quoque versus monet.

[gap: Greek word(s)] , id est.
Partem scilicet suam cunctis tribue: aequalitas sane in omnibus rebus optima.

De justitia autem tam commutativa quam distributiva (ut in scholis loquuntur) extant Ethic. Nicomach. Iuculentae disputationes.



page 190, image: cs190

Sollicitam Prognes curam spectate, Regentes,
Atque fovete pari pignora vestra fide.

ESaias Prophetis Judaeis profanam mentem excutere cupiens, c. 45. 9. clamat, Vae litiganti cum factore suo: testa cum testis terrae, sub. litiget, aut rixetur, q. d. homini cum homine sit jurgium, similis similem increpet, si opus est, responset craturae creatura: non autem creatori et Deo suo omnipotenti. Si quis celebris et clarus ignobili atque obscuro dicat, Litiga cum tui similibus, testa cum testis terrae, aut si vir in civitate primarius dicat plebejo: Nulla mihi res tecum; testa terreas testas aggrediatur, quantum libuerit, superiorem timeat. Argumentum illud tractat sanctus Apostolus in epistola ad Romanos, cap. 9. et alio symbolo sacro ab arbore excisa, desumpto, cap. 11. Praeterea Jobi cum amicis collationes et Dei omnipotentis reprehensio paterna, qua Jobu ad se revocat: consolatur et erigit, in eo versantur, ut ex rixa, lite, disputatione inutili et noxia praesertim cum Dominorum Domino, semper abstineamus.

SANCTI.

PLinius de Beryllis et Chrysoberyllis disserens meminit. Chrysoprasi, porri succum referentis: et paulum declinantes a Topazio in aurum. Chrysoprasus, inquit D. Hieronymus, viridis coloris et aureae mixturae, sive (ut alii asserunt) purpurei coloris, cum guttis aureis. Sancti in quibus virent spes, fides, charitas, sunt homines aurei, si cum aliis conferantur: ac purpureus ille Christi sanguis, quo abluti sunt, efficit ut donis et operibus sanctificationis, quasi quibusdam auri guttis, coram Deo exornati appareant.

SANCTORUM virtutes.

PRata florida varios et omnis generis flores exhibent. Divina Scriptura gestorum virtutes nobis demonstrat; non ut illorum florum fragrantia brevi tempore fruamur: sed ut perpetuam inde utilitatem recipiamus, et eas in sinu mentis reponamus, ut per omnia secula, si lubet, eorum suaveolentia frui possimus. D. Chrysosti homil. 43. in Genes.

SANGVIS.

AEGyptii sanguinem significare volentes accipitrem pingunt. Horapollo lib. 1. c. quia hoc animal, inquiunt, sanguinem non aquam bibit.

SAPIENS.

AUreis Punctis Sapphirus collucet: cerulei sunt et Sapphiri raroque cum purpura, inquit Plinius, lib. 37. cap. 9. ubi vide notas Dalechampii de Sapphiris varis, eorumdemque coloribus. Imaga est hominis auro sapientiae radiantis, superna curantis et quaerentis, non terrestria. Recte enim Hieronymus, Aerei coloris, ait, est Sapphirus. Et quia praecedentes multos, atque ad superna tendentes, per coelestem conversationem videntur vincere, narrantur Sapphiro pulchriores extitisse Nazaraei, Thren. 4.

Hesperidum Alcides victor fert aurea mala, et hieroglyphicon nobis est viri fortis modesti, vere potentis, id est, sapientis, quem Bochius lib. 2. Symb. 55. Epigrammate nobilitavit.

Quae statuo insignis clava, nemeique Leonis
Exuviis, laeva quae tria mala tenet?
Magnanimi Alcidae vera et sapientis imago est,
Aurea qui victo poma dracone tulit.
Nempe draco in nobis nihil est, nisi dira cupido.
Extincta hac triplex illicet extat hones.
Comprimitur furor irae, et habendi sacra libido
Interit, et ventris desidiosus amor.
Fortem animum exuviae signant, clava illa potentem,
Qui domitis victor sensibus imperitat.

Phocylides Gallicus, Vidus faber, in sapientibus tetrastichis, iram, gulam, luxuriam conjungit. Bochius ventris amore duas postremas intelligere videtur, queis avaritiam adjunxit. Sed Phocylidem nostrum etiam audiamus numeris Latinis Gallicos exprimentibus canentem,

Quisquis cluere studet fortem virum,
Iram domare discat, et ventrem prius;
Et igneum illud nostro adhaerens pectori
Quod flabra alunt crroris atque ignaviae


page 191, image: cs191

SAPIENS fert omnia secum.

PErvulgata est Biantis (quidam Stilponi Megarensi ascribunt) sententia cujus cum partiam Prie nem coepisset hostis, caeterique ita fugerent, ut multa de suis rebussiml asportarent, ipse admonitus a quodam ut idem faceret. Ego vero, inquit, facio: Nam omnia mea mecum porto. De Simonide etiam Poeta similis est apud Phaedrum August. fabula 79. lib. 4. qui ex naufragio nihil assumens rationem hanc reddidit, Mecum mea sunt cuncta, cum quidem caeteri rerum arreptarum onere graviti vel periissent in mri, vel in praedones incidissent: ipse vero sua arte statim divitias acquisivisset. Aristippus quoque ex simili in fortunio elapsus, et ob doctrinam benigne susceptus, comites navigationis adhortandso, cives suos rogavit, tales ut sibi opes pararent, quae enatarent simul cum naufragis. Ex his nobilis foemina Fulvia Spanocchia hoc hieroglyphicon erudite comentata est, ut pingeret Cochleam domiportam, quam penates suos et omnem substantiam circumfert, nec ullo alio indiget divesorio cum Biantis dicto; Omnia mea mecum. Alia inscriptio eodem sensu ex Claudiano assumitur, fert omnia secum. Pertinetque ad hieroglyphici illustrationem Plauti illud: Virtus omnia in se habet: omnia adsunt bona, quem penes est virtus. Caetera enim humana fortunae sunt ludibria: Virtus et doctrina de ipsa fortuna triumphant. Hinc pulchre D. Basilius: [gap: Greek word(s)] ; Sola omniu possessionu virtus homini auferri nequit, et superstiti et extincto commorans. Nam ut vetus dictum habet: [gap: Greek word(s)] . Quod Phaedrus sic enunciavit: Homo doctus in se semper divitias habet. Cum quo Carneadis etiam simile congruit in libro Telesiaco, ut apud Fulgentium legitur:

[gap: Greek word(s)]
Omnis fortuna in sensu habitat sapientis.

Distichon etiam poetae neoterici,

O foelix, secum sua quicumque omnia portat,
Fortunae vivens liber ab arbitrio.

Felix ille vero verusque sapiens pingitur ab Apostolo, paucis lienis 1. ad tim. 6. v. 6. [gap: Greek word(s)] . Est quaestus magnus pietas cum animo sua sorte contento. Esto igitur pia sufficientia sapientis viri hieroglyphicon et sacrum symbolum.

SAPIENTIA aeterna.

PLutarchus refert Isidem de se dixisse, sicut legebatur in templi pavimento huic Deae ab AEgyptiis constructo; Ego sum, quicquid fuit, est, et erit: nec meum peplum retexit quisquam mortalium. Et haec quidem libro de Iside et Osiride. Alio autem tractatu de inscriptione [gap: Greek word(s)] , quamvis nihil tale cogitat, detegit fraudes spiritus mendacis, qui superbe admodum superstitiosis ad Delphicum oraculum accedentibus; illudebat hac vocula, quae duo varia significat: nempe vel adverbium dubitantis, Si, vel verbum Es, ut sibi nomen et honorem divinum usurparet: aut ambiguis oraculis deludere miseros Ethnicos. Qui verum Deum salutat et compellat, vere dicit [gap: Greek word(s)] , Tu es: quod de nulla creatura dici potest. Quum vero Isidis dictum ex templi pavimento collectum expenditur, ad Dei sapientiam aeternam referri debet: et nonnulli existimant AEgyptios sacerdotes ab Hebraeis multa decidisse pietatis arcanae mysteriis, quae suis figmentis postea fucarunt, Dei veritatem in injustitia detinentes. Interea non probamus conjecturas eorum, qui Isis volunt signiflcare Es Es, [gap: Greek word(s)] duplicato. Quamvis enim Plutarchus, Graecus scriptor, plausibilia multa protulerit de AEgyptiorum et Graecorum commentis etiam expetimus originem. Nec deiffitemur Graecorum sepientissimos multa ab AEgyptiis accepisse, sed quae postea suo more tamquam inter suos patres nata, suae Gentis propria, et velut in Graeciae solo nata somniarent. AEgyptii sacerdotes audiernt ab Israelitis, futurum ut ex Isi seu Issa, i. muliere aut virgine filius nasceretur generis humani redemptor. Hanc virginem deinde variis superstitiorum velis obtegentes mira confinxerunt, quorum nonnulla Plutarchus, ut potest, explicat. Sed Goropium Hermathenae lib. 5. de Iside post Lilium Gyraldum apertius disserentem audiamus. Isis nihil aliud est quam Verbum Dei, ea ratione consideratum, qua Deus de Deo, verum unum de vero uno, veruens de vero ente: quod quid aliud est, quam Opisicis sapientia, per quam ex


page 192, image: cs192

Patre omnia creantur? quae praeter caetera quam plurima nomina, propterque Myrionyma quoque vocatur, hoc etiam nomen habet quo geminus [gap: Greek word(s)] continetur. Quod SUM verbum Deo conveniat, ipsemet Mosi declaravit: quod si geminetur, non aliud significatur, quam verus Deus de vero Deo: ita ut [gap: Greek word(s)] dicatur de Dei [gap: Greek word(s)] seu Verbo, cujus potentia sapientiaque omne esse ex Patre accipiunt omnia creata: cujus Sapientiae peplum nemo revelavit, quia caput ejus obscuro, caligiosoque, invio mortalib. abysso occultatur. Hujus quidem numen unicum est, et apud nomine orbis incolas in summa veneratione, sed (ut Apulejus inquit) multiformi specie, ritu vario, nomine orbis incolas in summa veneratione, sed (ut Apulejus inquit) multiformi specie, ritu vario, nomine multijugo. Hanc infinitis modis sub ingenti nominum diversitate latitantem, Salomon Sapientiam vocavit: D. Paulus luce clarius sententiam dicens, Christum Dei virtutem et sapientiam pronunciavit. Audiamus igitur ipsam Sapientiam de se Salomonis ore praedicantem, Prov. 8. cap. ut tandem videamus, quae sit Isis AEgyptiorum. Dominus possedit me, inquit, in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Ab aeterno ordinata sum, et ex antiquis, antequam terra fieret. Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram, necdum fontes aquarum eruperant, etc. quae declarant omnia a Patre per sapientiam aeternam creata et certa lege, tempore constituto, fuisse disposita. Unde colligas necessaria conclusione, hanc eamdem cum fillo esse, quem patris virtute et sapientiam vocat D. Paulus, plenum gratiae divinae dolium. Geminatis certe in nomine Is is, essentiae actus, secundam personam sive hypostasin indicat, cui totum mundi visibilis et invisibilis opificium debetur quod Isis sibi a suo pavimento adscribit. Haec Goropius, qui variis locis multa de Iside et Osiride, illa AEgyptiorum sapientia, in medium profert, quae amplius excutere non libet.

SAPIENTIA praeditus.

GUbernator in navi, magistratus in civitate, Imperator in exercitu, anima in corpore mens in anima: et sapiens primus inter homines. Philo Jub. lib. de Abrab.

In horreum frgues comportantur, res honestae in sapientis animam. Idem lib. 2. Allegor. legis.

Ex templi janua aperta pulcherrima simulacra perspiciuntur: ex ore sapientis anima apparent imagines. Socrates apud Stob. serm. de virtute.

Pumilio etiam in montis vertice pusillus, colossus in fundo putei magnus est: et sapiens in quacunque fortuna suis bonis sublimis est, stultus autem in summo rerum splendore humilis. Plutarchus in Moral.

Mundus undique teres ac rotundus sibi constat: et sapiens nihil extra se quaerit seipso contentus. Plinius lib. 2. cap. 2.

Halcyones etiam media hyeme mare tranquillum praestant, non sibi solum, sed aliis quoque: Sapiens rebus turbatissimis, non solum tuetur animi tranquillitatem, sed etiam alios concitatos componit et sedat. Idem lib. 10. cap. 23.

In Culice non minus admiranda naturae vis est, quam in elephante. Sapiens in maximis pariter ac minimis negotiis magnum virum ostendit. Lib. 11. cap. 2.

Animantia quaedam etiam corporis partes amputant, ob quae periclitari se sciunt: et sapientis est aliquando facultatum jactura vitae consulere. Lib. 36. cap. 10.

Rhododendri frondes jumentis, capris, ovibus, venenum, homini contra serpentum venena remedium: quod stultis perniciem, adfert, ut adversitas rerum copia, scientia, sapiens vertit in suum bonum. Lib. 16. cap. 21.

Ingentes obelisci magno quidem negotio statuuntur et collocantur, ob immensum molis pondus, sed collocati semel infmitis durant seculis. Arduum est, virtutis aut sapientiae parare famam: sed parata numquam intermoritur.

SAPIENTIS vox semper eadem.

TUrtur secundum Isidorum et alios, a vocis sono ita vocatur. Graecis est [gap: Greek word(s)] , ut vult Eustathius et Varinus, cum quoque [gap: Greek word(s)] dicatur: quod utrumque est gemere. Unde Virgil. in Bucolicis.

Nec gemcre aerea cessabit turtur ab ulmo.


page 193, image: cs193

Solent autem eumdem sonum in cantu et gemitu usurpare, sive Iaeti sive tristes esse videantur. Idem factitant illi, qui in fortuna tam secunda quam adversa rerum humanarum vicissitudines aequabili quasi harmonia ferunt. Cujus rarum exemplum nobis proponitur in Socrate de quo Cicero Tuscul. Quaest. lib. 3. haec memoriae prodidit. Hic est ille vultus semper idem, quem dicitur Xantippe praedicare solita in viro suo Socrate fuisse, eodem vultu semper se vidisse eumdem illum domo et revertentem. Idemque 1. lib. Offic. inquit: Praeclara res est aequabilitas in omni vita, et idem semper vultus, eademque frons, ut de Socrate, idemque de Laelio accepimus. Quod Horatius quoque monet lib. 2. carm. in illa praeclara ode 2. ad Q. Delium,

AEquam momento rebus in arduis
Servare mentem, non secus in bonis
Ab insolenti temperatam
Laetitiam, moriture Deli.

An vero facilius sit res secundas aut adversas eodem modo animi aequabilitate ferre, ambigitur, et disputant de eo Philodophi, quemadmodum apud Aristot. in Ethicis, Senecam, et alios videre possumus: quae omnia colligens satis verbose tractat Petrarcha, in praefatione librorum de Remediis utriusque fortunae, ubi tam praecepta quam exempla admodum utilia non pauca proponuntur. Extat quoque de eadem re disputatio apud Muretum variarum Iectionum lib. 5. c. 15.

Fortis in adversis, timidus sed vive secundis,
Neu te haec extollant, illave dejiciant.

SAPIENTIS labor.

PLato lib. 6. de legib. ait, [gap: Greek word(s)] , id est, Bispulchrum et laudabile dicere nihil nocet. Quare etsi hoc hieroglyphicon alibi exposuimus, hoc loco tamen diversa quidem explicatione propter illius elegantiam repetere placuit. Varro lib. 4. de Re rustica naturam api plurimum artis ac ingenii tribuisse scribit, ut quae minime sit malefica, et quod nullius opus vellicans faciat deterius. Nam neutiquam floribus insidendo officit aut impedit quominus plenum fructum afferant. De quo Aristoteles lib. 11. c. 8. adhuc multo prolixius agit, nec non Plinius, ipsius hac in parte copiosus interpres. Rectissime autem ab illis usurpari poterit, quorum omnium actionum et universae vitae finis eo spectat, ut sine ulla injuria et damno semper quam pluribus possint inservire, ne ulli quicquam mali inferre: secundum praeclaram sententiam cujusdam distichi neoterici poetae,

Hic scopus unus erit, cunctis prodesse, nocere
Nemini amare bonos, ac toler are malos.

Est autem innocentia, secundum Ciceronem, puritas animi, omnem injuriae illationem abhorrens, quam in Tusculanis Quaestionibus [gap: Greek word(s)] , id est, affectionem animi quae nemini noceat, nominare solitus est. Apud alios adjecta est Graeca inscriptio, A[?] EKA[?]TOY TAXPH[?]IMA, id est, ABUNO QUOQUE UTILIA. Quemadmodum enim apicula in florido prato ad quosvis flores advolat, atque ex illis solum ea, quae sibi utilia sunt, carpit et inde aufert, sic nos quoque relictis aliis superfluis, vel etiam detrimentosis studiis, ad ea tantum animum applicare debemus, quae aliquid utilitatis ac doctrinae bonae ac salutaris afferre possint. Habent igitur cordati, sapientes, eruditi viri tabellam hieroglyphicam sibi convenientem in apicula, quae sine injuria colligit quae hominibus grata, utilia esse possint, et ut necessaria juvant: juxta distichon,

Quae multis prosint sapiens fert, colligit, auget,
Ut varios flores sedula lib at apis.

Iisdem vero frequenter occurrit Lucretii dictum circa lib. 3. de natura rerum initium:

Floriferis ut apes in vallibus omnia limant:
Omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
Aurea perpetua semper dignissima vita.

SAPIENTIAE vis.

DE Monocerote dicturi, authorum veterum et recentium proferemus testimonia, deinde ad reliqua pergemus. Caesar, Comment. lib. 6. animal. quoddam pingit observatu dignum, Bos (inquit)


page 194, image: cs194

cervi figura, cujus a media fronte inter aures unum cornu existit excelsius, magisque directum iis, quae nobis nota sunt cornibus. Ab ejus summo, sicut palmae, rami late diffunduntur, Eadem est foeminae marisque natura, eadem forma magnitudoque cornuum. Marcus de Nizza, in novae Hispaniae itinerario, ferunt, inquit, vaccae magnitudine ibi reperiri animal, cujus corium et villi hircino persimiles sint, crassitudine digitali. Est autem illi in fronte cornu ad pectus retrorsum, ac deinde in rectam cuspidem se vertit; tantaque vis in eo est, ut quaeque obvia penetret aut confringat. Plinius lib. 8. c. 21. Monocerotem fingit asperrimam feram, reliquo corpore equo persimilem, capite cervo, pedibus elephanto, cauda apro, mugitu gravi, uno cornu nigro, media fronte, cubitorum dum eminente: hanc feram vivam negant capi. AElianus hist. animal. lib. 16. c. 20. Monoceros in Indiae quibusdam montibus inaccessibilibus reperitur, ad confirmatae aetatis equum magnitudine comparatur, juba pilisque fulvus, pedibus celer, digitis ut elephas indivisis. Apri caudam habet, at inter supercilia cornu unum, idemque nigrum, non leve, sed versuras quasdam naturales habens, quod desinit in acutissimum mucronem; omnibus aliis animalibus ad se accedentibus mansuetus, suo genere, si ve maris, sive foeminae, semper pugnax.

Paulus Jovius hist. lib. 18. de ortu Nili loquutus, paulo post sic habet: Monoceros animal, unicorne a nostris appellatum, pulli equini forma, colore cinereo, jubata cervice, hircini barba, bicubitali cornu armatam frontem praefert, quod levore candoreque eburneo, et pallidis distinctum spiris ad obtundenda hebetandaque venena mirificam potestatem habere dicitur. Cornu enim immisso et per lymphas circumducto, fontes expiare perhibetur, ut salubriter bibat, si inde virulentae bestiae praepotarint. Id vivo animali non detrahi, cum ullis insidiis intercipi nequeat. Cornu tamen sponte decisum in desertis reperiri, ut in cervis accidere videmus, qui et senectae vitiis renovante natura, vetus cornu exuunt, venantibusque relinquunt. Hoc cornu regiis impositum mensis toxica, si qua sint epulis indita, emisso statim admirabili sudore, convivis prodere narrant. Ex his vidimus bicubitales brachiali fere crassitudine; primum Venetiis, quod postea Solimano Turcarum imperatori Senatus dono misit: alterum pari prope magnitudine, sed praecisa cuspide, argenteae basi infertum, quod Clemens VII. Pontifex Massiliam prosectus, pro insigni munere ad Franciscum regem Galliae detulit. Caeterum de vi tantae dotis in hoc animante nihil plus affirmaverim, quam quod evulgata fama credentibus suadet; cum antiquorum auctorum nemo, praeter AElianum, quidquam de hac Monocerotis admiranda potestate memoriae prodiderit. Haec P. Jovius.

Nicolaus de Comitibus Venetus in Itinerario venenatis rebus remedio cornu Monocerotis esse refert in Mangi Orientalis Indiae provin ia. Marcus Polus lib. 2. c. 43. apud Tartaros in regno Mien, in filvis Monocerotes repertos esse commemorat. Idem refert de regno Guzzerat, quod confine est Indico regno Mabarensium lib. 3. cap. 28. praecipue vero haberi in regno Basma Javae majoris tradit lib. 3. cap. 12. frequentissimos autem esse in regno Lambri ejusdem insulae meminit eodem lib. 3. cap. 15. Hos ita depingit. Monocerotes elephantis minores sunt, villo a bubalorum non dissimili, pedibus elephantinis, unico in fronte cornu armati, quo neminem umquam laedunt: est illis apri caput, semperque in tertam pronum: in volutabro luti suum more delectantur. Ludovicus Barthema, qui et ipse Orientalem Indiam omnem perlustravit, simul et Persidem, meminit Monocerotis: sed villos ejus subfusco colore esse tradit, cornu longitudinem tricubitalem habere affirmat: et cervinum caput illi tribuit, nec non crura cervina, quorum posteriora admodum villosa: pedum ungula caprina, paululum in summa anteriore parte divisa: mite animal apparere, vidisseque duos Monocerotes testatur in Arabia ex AEthiopia missos. Haec ille, cap. 17. itinerarii. Julius Caesar Scaliger, libro de subtilitate ad Cardanum, exercitatio. 205. Monocerotis cornu unum integrum Niceae vidimns: alia alibi; subfulvum unum, unum subluteum, accedens maxime ad buxeum, unum subpuniceum: etiam habemus frustum candidum. Negat Vartomannus ferocem esse: contra quam vulgo ab aliis acceperamus.

Veteribus Romanis Monocerotes ignoti. Quod autem cornui hujus animalis tribuitur haec vis et pro prietas, quod contra plaeraque venena sit admodum efficax, viri docti hieroglyphicon et symbolum esse sapientiae laudabilisque doctrinae, cujus vi et beneficio possumus in rebus dubiis ac periculosis


page 195, image: cs195

constituti difficultates et remotas omnes, a virtutis et honestatis via avocantes removere, malaque a bonis segregare. Praeterea sapientiae vis haec est, ut nihil inexploratum aggrediamur: sed, juxta veritatis praeceptum omnia probemus, quod vero bonum est teneamus; venenata fugiamus, et pro vocationis nostrae ratione ac modulo in fugam cojiciamus,

Moly herham describit Homerus Odyss. 10. (quem Plinius sequitur lib. 25. c. 4.) inventamque tradit a Mercurio qui contra veneficia et magicas artes Ulyssi illam tradiderit, ut ea adversus fraudes et illecebras Circes, quae ejus socios in varias belluarum species mutabat, sese muniret. Quae omnia mythologice accipi debent. Facultates enim animi quaedam conspirantes cum affectibus rationisque obedientiam excutientes, et deinceps facile hinc inde exorbitantes, ad quaevis vitia homines arripiunt, atque secundum Horatium,

Affigunt humo divinae particulam aurae:

unde propria forma exuti in diversas bestiarum figuras transmutari dicunrur. At contra Ulysses vir prudens, ac multarum rerum usu praeditus, verae rationis normam ante oculos habens, ac Moly sapientiae, adversus monstra pravorum affectuum unicum amuletum prae se ferens, haec facile omnia depellit, nec a statu suae constantiae se dimoveri ullis patitur illecebris.

Moly venena sugat, fraudem sapientia pellit:
Hanc pete, cum tot sint plurima monstra locis.

SATAN.

INter immanissima crudelitatis exempla, quae literarum monumentis consignata sunt istud haud postremum locum tenet, nempe cum protrahendi cruciatus causa verus homo cada veri jungitur. Quo etiam crudelitatis genere Mezentium testatur his verbis Virgilius,

Murtuae quinetiam jungebant corpota vivis.

Ac proinde Clemens Alexandririus, in adhor. ad Gent. calamitatem eam deplorans, in quam Satanas crudeli fraude Gentiles conjecerat, hoc videlicet ipsis persuadens, ut cultum atque honorem uni Deo debitum ad res sensu carentes transferrent, his verbis utitur: Perversa bestia, inquit (de diabolo loquens) praestigiis quibusdam homines in servitutem redigit, atque usque ad hunc diem affligit, eos, ut quidem mihi videtur barbarorum more excrucians: quorum tantam esse inhumanitatem ferunt, ut quos bello atque armis ceperint, cadaveribus jungant, quo una cum illis putre scant. Eodem enim modo perversus tyrannus ac draco, quotquot homines subigere potest, misero superstitionis vinculo constrictos, ad lapides, ligna, ac simulacra vivos adducit, unaque cum illis inhumat, quoadusque una cum illis intereant. Habes lector similitudinem eam, quam scriptor gravissimus affert. Quam in hoc Octasticho amplificandam duxi, eam nimirum, non modo ad Gentilium simulacra accommodans, sed etiam ad eo omnia extendens, quae fluxa et caduca sunt: quibus cum homo voluntatis nexu adstrictus est misere perit atque corrumpitur. Quemadmodum enim fieri ne quit, ut quispiam picem tangat, quin ipsius manus inficiantur: eodem modo fieri non potest, ut qui praepostero affectu rebus vanis atque interitui obnoxiis adhaeret, non ipse quoque evanescat et corrumpatur, atque, ut cum Propheta Joel. loquar, in faecibus suis computrescat. Unde etiam Paulus Rom. 1. de iis loquens, qui Dei veritatem in mendacium converterant, judicio hoc ipsis contigisse ait, ut in cogitationibus suis evanuerint. Ex quo perspicuum est, quod quemadmodum Chamaeleo rei cui sese adjungit colorem contrahit, sic etiam homo talis efficitur qualis est res ea, cui animum addicit. Si Deo adhaeret, divinus efficitur. Si mundi vanitatibus vanitate ipsa vanior redditur. Ob eamque causam ajebat Plaulus, 1. Cor. 6. Nescitis, quoniam qui adhaeret meretrici, unus spiritus efficitur: qui autem adhaeret Deo unus spiritus est?

2. Perpetuae est haec Satanae consuetudo, ut primo peccata. quoad ejus fieri potest, extenuet, eoque hominem adducat, ut ea tamquam levia, parvique momenti nihil curet: quod scilicet, ut est apud Marcum Eremitam, de lege spir. n. 96. In Com. Epist. ad Gal. hominem alioqui ad majora et graviora scelera trahi minime posse perspectum habeat. Unde etiam hanc esse causam ait, quamobrem atrocioribus peccatis aditus ad nos pateat quod in minoribus non eam, quam par sit, correctionem adhibeamus. Qua quidem in re ad illud Scripturae respicere videtur, Eccles. 19. Qui minima contemnit,


page 196, image: cs196

temnit, paulatim decidet. Atque ut clarius istud ostendat, hac similitudine utitur. Quemadmodum in corporibus humanis, qui vulneribus suis medicinam adhibere negligunt, febres ac putredines atque adeo mortem quoque ipsam sibi accersunt: eodem modo in anima, ii qui exigua peccata parvipendunt, majora invitant. Augustinus item de decem chord. c. 11. ut indicet plurimis levibus peccatis animam opprimi posse, similitudinem a pluviis ducit quae tametsi guttatim labantur, flumina tamen implent, ac domos subruunt. Quod idem etiam ait de arenae granis, quae tametsi minutissima sint, tamen si plus aequo his navis oneretur, non est dubiuum quin consestim pessum itura sit. Quin Gregorius quoque Nazianz. in carmine adves. Diabolum, his verbis eum alloquitur:

Tu minimis primo vitiis in pectora nostra
Influis, ac ve lut exiguis illaberia undis.
At simulatque tibi datus est locus, illico magnus
Irrumpis, rapide que fluens latissimus amnis:
Donec ne chaos accipiat, batatrumque profundum.

Quare non immerito Paulus nos admonet Ephes. 2. 4. ne locum diabolo demus et David Ps. 136. sub Babylonicorum filiorum typo, beatos eos pronunciat, qui primas Diaboli suggestiones atque consilia ad firmam petram, hoc est, Christum alliserint. Quo spectat id, quod ait Cyprianus, de jejun. et tent. Christi Diaboli nimirum primis titillationibus obviandum esse, nec colubrum foveri debere, donec in serpentem formetur. Ac post eum Hieronymus, in c. 9. Eccl. Diabolum serpentem lubricum esse ait, cujus capiti, hoc est, primae suggestioni nisi resistatur, non esse dubitandum, quin inpenetrale cordis furtim illabatur. Certissima porro ipsi resistendi ratio in hoc sita est, ut juxta Spientis consilium. Prov. 4. cor nostrum omni custodia fervemus, ac vel levissima quaeque peccata horreamus, illud Hieronymi epist. ad Celant. memoria tenentes, qui nescire se ajebat, an peccatum ullum leve dici possit, cum non nisi per Dei contemptum admittatur. Quod quidem ita in animis nostris infixum esse debet, ut vel a levissimis quibusque cogitationibus, quibus animae nostrae quoquomodo infici queant, abhorreamus, illud nimirum pro certo habentes, quod etiam si consensum ipsis negemus, non tamen foetoris aliquid nobis inhalare desinant, quemadmodum his verbis eleganter ostendit Cyprianus, De jejun et tent. Christi; Quamvis Diabolus ab ingressu mentis arceatur revitente consensu, aliquid tamen de spurcitia sua ibi evomens, abominationum horrore nauseare compellit. Sic, ut aliquid poeticum inseram, temulentus Ciclops, illiciti conjugii appetitor, licet a Pallade repellatur, in gremio tamen ejus Erichthonium fundit, et incorrupta Minerva, superest tamen deforme monstrum: nec omnino affectata scelera in memoria moriuntur.

3. Augustinus Serm. 197. de temp. dicit, Ante adventum Christi, solutus erat Diabolus: Christus veniens de eo fecit quod in Evangelio dicitur, Matth. 12. Nemo potest intrare in domum fortis, et rapere vasa ejus, nisi prius alligaverit fortem. Venit ergo Christus et alligavit diabolum. Sed dicet aliquis, si alligatus est, quare adhuc tantum praevalet? Verum est, frantres charissimi, quia multum praevalet: sed tepidis et negligentibus, et Deum in veritate non timentibus dominatur. Alligatus est tamquam innexus canis catenis, et neminem potest mordere, nisi eum, qui se illi mortifera securitate conjunxerit. Jam videte, fratres, quam stultus est homo ille, quem canis in catena positus mordet. Tu te illi per voluptates, et cupiditates seculi noli conjungere: et ille ad te non praesumet accedere. Latrare potest, solicitare potest: mordere omnino non potest, nisi volentem. Non enim cogendo, sed suadendo nocet: nec extorquet a nobis consensum, sed petit. Ac rursus August. tract. 52. in Joan. haec Joannis verba exponens, Nunc princeps hujus mundi ejicitur foras, ad hunc modum loquitur; Quid ergo? Jam neminem fidelium tentat Imo vero tentare non cessat. Sed aliud est intrinsecus regnare, aliud forinsecus oppugnare. Nam et munitissimam civitatem aliquando hostis oppugnat, nec expugnat. Ac rursum alio loco: Qualescumque potest diabolus ad malum invitare, non potest trahere. Delectationem infert, non potestatem. Consilium ingerit, non conflictum.

4. Cur Diabolus tam infestum atque implacabile adversum nos bellum gerat, invidiam in causa esse tradit Scriptura. Invidia enim Diaboli, ut ait Sapiens, mors intravit in mundum. Nam, cum videret hominem, hoc est, naturam longe inferiorem, ad eum honorem evehi, unde ipsum superbia dejecerat, invidia confestim exarsit, ut Cyprianus de xelo, et Nazianzen. Carm. de subst. mente praedit. pulchre ostendunt. At vero praeter invidiam alia quoque a nonnullis afferri causa solet: nimirum,


page 197, image: cs197

horrendum illud odium, quo in Deum flagrat. Hanc enim causam esse ait Basilius, homil. habita in lacy. cut nos ille odio insectetur, quod Deum acerbissime oderit. Hinc enim fit, ut quemadmodum perfidus quidam ac rebellis subditus, cum eam vim, easque opes non habeat, ut regem adoriri atque obtruncare possit, in ipsius statuam plerumque impetum facit eamque omni contumeliae genere afficit: sic etiam Diabolus, cum Deo ipsi nihil detrimenti aflerre queat, immane illud atque horrendum odium, quod in eum gerit, in nos, qui ad ipsius imaginem conditi sumus, effundit, et quia [gap: Greek word(s)] est, idcirco etiam [gap: Greek word(s)] est.

5. Qui divites fieri volunt, inquit Apostol 1. Tim. 6. incidunt in tentationes, et in laqueum diaboli, etc. Quod etiam in honorum ac voluptatum cupiditate locum habet. Est enim hic triplex funiculus, quo diabolus stultorum animas, tam arcte constrictas tenet, ut nihil eorum quae ad sempiternam salutem spectant exequi possint. Quanam autem ratione hujusmodi laquei vitari possint, pulchre ostendit Psalmista, Psalm. 123. cum ait, Sicut passer erepta est anima nostra de laqueo venantium. Quibus nimirum verbis illud nobis indicatur, hanc demum rationem nobis patere, qua diabolicas insidias vitemus, si a rebus omnibus terrenis animum abducamus, nosque totos ad coelestium rerum amorem ac studium convertamus, ut cum Apostolo Phil. 3. vere dicere possimus, Nostra conversatio in coelis est: ac rursum 2. Cor. 10, In carne ambulantes non secundum carnem militamus. Qua de re non alienum fuerit hic afferre, quod scribit Chrysostomus, homil. 8 epist. ad Rom. Serpentis formam, in quit gerit diabolus: deorsum trahitur, ab inferiori loco depugnat, id est, a rebus quae infra nos sunt, a voluptate, divitiis, et secularibus rebus. Si quem viderit volatu in coelum ferri, saltu eo usque contingere non potest. Deinde, id aggressus celeriter labetur. Neque enim pedes habet, ne formides, non alas, ne terreare. Super terram trahitur, iis quae in terra sunt adhaerere sciens. Igitur nihil tibi sit cum terra commune, ac labore nullo egebis. Neque enim eam pugnam novit, quae adverso utrinque cornu geritur, sed veluti serpers spinis occultatur, intra divitiarum imposturam assidue latitat: qui, si spinas incideris, facile aufugiet, timidus redditus. His Chrysostomi verbis non admodum dissimilia sunt quae priore libro ex Augustino attulimus, illud Evangelii Matth. 12. explicante, ubi fortis a fortiori, hoc est, Satanas a Christo alligatus esse dicitur, ut jam canum more neminem mordere possit, nisi si quis suapte sponte ad eum propius accedat. Sed et quid de ea re Hilarius dicat, in Ps. 124. non incommodum fuerit audire. Exponens enim hunc Psalmistae versum, Sicut passer erepta est anima nostra de laqueo venantium, ad hunc modum loquitur; In coelestem scientiam, homo, eruditus es: quid tibi cum terrenis operibus et gestis? Avis effectus es; cur non in elemento tuo moraris? Volucres enim coeli nuncupantur. Psal. 8. Non injuste ergo illis in possessione terrenae haereditatis insidiae sunt. Seculo renunciasti: quid tibi cum saeculi rebus? Quid quereris captus in saeculo? Quid quereris injuriam laquei in regione non tua? Dic tu potius, Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Natura avium est, ut non, nisi cum volant, requiescant. Tu autem jam factus es columba: volando requiesci, id est, in coelestem sedem et cognitionem a laqueis terrenis volatu fidelis animae te efferendo.

6. Chrysostomus, Serm. 3. de Lazaro, Canis (inquit) mensae assistens, si viderit hominem vescentem, subinde aliquid eorum quae in mensa sunt ipsi projicientem, manet assidue, quod si semel atque iterum fic adstitit, ut discesserit nihil adeptus protinus abstinet, veluti qui jam frustra et incassum adsistat: Itidem et Satan jugiter nobis inhiat, si quod blasphemum verbum ipsi ceu cani projiciamus: quo ac cepto rursus aggreditur. Quod si perseveraveris gratias agere, jugulaveris illum fame, celeriterque abegeris, et aufugere coegeris.

Idem, Homil. 8. ad Rom. Deus diabolum habitare voluit, tamquam praedonem quempiam ac tyrannum; qui nisi quem apprehenderit inermem et solitarium in speluncas suas descendentem, accedere sane non sustinet, nisi nos per desertum iter facientes viderit appropinquare non audet. Desertus autem locus diaboli nihil aliud est nisi peccatum. Opus est ergo nobis fidei scuto, salutis galea, spiritus gladio: non ut ne malum aliquod patiamur tantum, sed ut illius caput irruere volentis obtruncemus. Serpentis formam gerit, deorsum trahitur, de inferiori loco pugnat, id est, a rebus quae infra nos sunt, a voluptate, divitiis, rebus secularibus. Si quem viderit volatu ad coelum ferri, primo


page 198, image: cs198

saltu eo usque pertingere haud quaquam potest: dein de id aggressus celeriter labetur, neque enim pedes habet, ne formides: non alas, ne terreare: super terram trahitur, iis quae infra sunt adhaerescens. Igitur nihil sit tibi cum terra commune, ac labore nullo egebis: neque enim eam pugnam novit quae adverso utrinque cornu geritur, sed veluti serpens spinis occultatur, intra divitiarum imposturas assidue latitans: qui, si spinas incideris facile aufugiet, timidus redditus, si et in illum divina carmina canere noveris, statim vulnerabitur: sunt enim nobis incantationes spirituales, ipsum nomen Domini nostri Jesu Christi, atque ipsius Crucis potentia. Haec ipsa incantatio non solum Draconem a spoliis abigit, atque in ignem conjicit, sed et vulneribus quoque ab ipso illatis medetur.

7. Idem Homil. 44. ad Hebr. Hamo escae praeda posita pisces decipimus, qui videntes escam hamum non considerant, et dum praedam volunt rapere hamo capiuntur: Satan dum humanum corpus tantum in filio Dei considerat, et Deum in corpore non agnoscit, quasi ad praeparatam sibi praedam, solita rapina festinatum. Sed dum vult draco avidus praedam rapere ipse draco, ut piscis adductus in hamo, praeda Domini captus efficitur.

8. Serm. 9. de Ozia. Piratae non tunc insidiantur cum e portu vident exeuntes: nam quid prodesset invadere navem vacuam? sed tunc omnes artes explicant, quando naves onustae redeunt. Et cacodaemon, cum nos viderit multa convexisse, et navim nostram gemmis pietatis onustam, tunc undequaque sese objicit, ut thesaurum rapiat, et in ipso portus, ingressu vincat et spoliet.

9. Idem Lib. 2. de Orat. Civitas muris non cincta, in potestatem hostium facile venit, quoniam deest id quo fuerat hostium cursus arcendus. Animam precibus minime munitam diabolus facile in suam ditionem redigit, et sine negotio omni genere scelerum implet.

SCRIPTURA Sancta.

CHrysolithos, aureo colore translucentes, non varios et turbidos, fulgorisque nubilo interpellatos (quales sunt Arabici) Plinius commendat. D. Hieronymus addit aureum habere fulgorem, et videri scintillas ardentes emittere, et nocturnos pellere timores. Venustissima imago est Scripturae sanctae, quae ut est, instar auri obrizi sincera et pretiosa, ita doctrinae suae radiis illustrat mentes nostras, corda exhilarat et accendit ad pios motus, quoties in ejus lectione et meditatione devote versamur.

SECURITAS.

INter [gap: Greek word(s)] vitulus quoque marinus est. Nam in mari et terra degit, adeo ut Jul. Caesar Scaliger in Exerc. ad Cardanum testetur, se in Illyrio vitulum marinum vidisse vineas populantem. Somniculosum maxime est animal, quod praeter Plinium, aliosque Martialis etiam attingit hoc versu:

Dormitis nimirum glires vitulique marini.

Dormit autem extra aquam, saepe super saxa ut Oppianus et ex Homero AElianus asserunt, et quidem turbato licet mari securissime. Hujus enim fluctus altissimo somno oppressus nequaquam sentit, sulminibus vero solum ex omnibus marinis non tangi Plinius et Plutarchus auctores sunt, quod tamen vanitatis arguit Brodaeus 3 Misc. 2. Sed Pierius etiam docet in hieroglyph. AEgyptios hominem contra omnia pericula, maxime contra potentiorum vim, tuto se praemunientem significantes, marini vituli pelle indutum pinxisse, quod eam fulminis ictum non admittere observatum, et Principum iras fulminum instar esse ex Poetis notum sit. Augustum certe illa pelle pro [gap: Greek word(s)] fulminis usum, a Suetonio in ejus vita: et de Severo Imperatore refertur quod eadem superstitione Iecticam suam corio illius tegi curaverit. Viri autem in utraque fortuna recti et constantis effigiem hoc hieroglyphicon subjicit. Quo pertinent Horatii illa,

Justum et tenacem propositi virum, etc.

Cui plane similia Chorus apud Senecam in Tyest. post act. 2. concinit. Igitur, secundum Boet. libr. 2. de cons. phil.

Quamvistonet ruinis
Miscens aequora ventus,
Tu conditus quieti
Foelix robore valli,
Duces serenus aevum,
Ridens aetheris iras.


page 199, image: cs199

SECURITAS intrepida.

PArturiens vulpes ita secedit, ut raro gravida capiatur, inquit Aristotiles, lib. 6. hist. animal. cap. 34. Unde versus proverbialis

[gap: Greek word(s)] . id est:
Vetula vulpes laqueo haud capitur.

Non aliter homines circum specti et prudentes mature sibi a fraudibus et insidiis malorum prospicere et sanis consiliis sese praemunire debent. Tela praevisa minus feriunt. Et Seneca vult, ut in ipsa securitate animus ad difficilia se praeparet, et contra fortunae injurias inter beneficia firmetur. Qui enim in ipsa re trepidare noluerit, ante rem exerceat. Quam in sententiam Cicero copiose disputat, lib. 4. Tuscul. quaest. Sapientem praecipere ac praesumee oportere omnia quae homini acerba et gravia accidere possunt. Tali enim praemeditatione effici illa leviora et toleratu faciliora. Idque auctoritate Euripidis et Terentii comprobat. Et apud Virgilium AEneas lib. 6. Sibyllam Cumeam alloquens, ait:

Non ulla laborum
O virgo, nova mi facies, inopinave surgit.
Omnia praecepi atque animo mecum ante peregi.

Quem locum et Seneca mire extollit, et petrarcha commendat in praefat. libr. 1. de remediis utriusque fortunae.

Prudens insidiasque fugit, fraudesque malorum.
Sic vulpes, uterum dum gerit, haud caepitur,

SECURITAS periculosa.

P. Bellonius in observationibus suis hanc ad Euxinum, Bosphorum et Propontidem, piscandirationem, quae obscura nocte fieri soleat, inter alias commemoreat. Binos viros cymbam occupantes unum quidem hanc impellere, alterum vero et taedam accensam et fuscinam tenentem observare dormientes pisces, datoque rectorina viculae signo, quo illam impellere debeat, si praedae certus jam sit, magno impetu tridemtem inquiescentis piscis dorsum vibrare, eumque captum ad se attrahere. Affirmat autem hunc piscandi modum ad lumen cum fuscina, cum ad polypos, loligines magnas et parvas, tum ad omnis generis pisces squamis praeditos max. esse accommodatam. Dormire vero pisces non minus, quam terrestria animalia, certum esse, nec deesse, qui eos ronchos ducenttes exaupraeter scarum, somnum neget capere, quod sibi metuant a potentioribus. Profecto autem ad excitandam in hominibus vigilantiam et vitandam omnem omnino securitatem hoc hieroglyphicon conducit. Nam, ut Horatius canit;

Ut jugulent homines surgunt de nocte latrones,
Ut teipsum serves non expergisceris?

Nemo enim celerius opprimitur quam qui nihil timet. Et frequentissimum initium calamitatis, securitas, ut praeclare Vell. Paterculus dixit. Pertinet autem huc praeclara enarratio sententiae Homericae in progymna. Theonis Sophistae:

[gap: Greek word(s)] . id est:
Dedecus est totam consultum stertere noctem:

quam ipse Jupiter protulit. unde et Theon omnibus caeteris in Homero [gap: Greek word(s)] eam praefert, et exemplis illustrat ac confirmat. Stertentes opprimit hostes. Vigilandum igitur, orandum et laborandum.

Ut capiat pisces piscator nocte laborat.
Ut seipsum servet surgere nemo parat.

SEDES incertae.

PAsser noster vulgaris quibusdam videtur a patiendo dictus, quod saepe morbo caduco laboret, quae etymologia satis longe petita esse videtur. Nulla vero avicula ferme invenitur, quae certa sede


page 200, image: cs200

carens pervolitando sic locum muter et incerta vagetur. Quare etiam Proverb. 26. dicitur passer quolibet vadens. Est tamen nihilominus testimonium divinae providentiae ac protectionis in rebus quoque vilibus et despectis: quod ipse Servator nostere Christus nos monet, Matth. cap. 10. Nonne, inquit, duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Videtur autem hoc symbolum illis conveniens, qui in continuis peregrinationibus, sive voluntariis, sive necessariis versantur, quod studium si moderatum est, non solum gratum, sed utile quoque esse consuevit: sed ubi modum excedit, plurimum profecto molestiae et incommoditatis secum afferre solet, de quo Menandri sententia intelligenda,

[gap: Greek word(s)] .
Peregrinatio enim multis modis difficilis est.

Quid quod peregrinatio ipsa morbus esse dicitur a Symmacho in Epistolis? At recte etiam ad piorum hominum in hoc mundo tanquam diversorio aliquo peregrinationem accommodare poterimus de quo Epi. ad Hebraeos, [gap: Greek word(s)] , dicit, [gap: Greek word(s)] id est, non habemus hic civitatem permanentem, sed futuram inquirimus. Deque hujus vitae brevi et instabili curriculo B. Nazianzeni extant versus:

[gap: Greek word(s)]
Trochus est parum certus parumque stabilis;
Fallacis hujus cursus et vitae brevis.

Ad hieroglyphicon autem propius alludens poeta noster, ait:

Ut celer huc, sed mox volitata passerculus illuc,
Sic nusquam est, si quis vivere ubique volet.

SEDITIOSI.

SAlamardra aquatilis a multis cum Corylo et Scinco fere confunditur. Lacertum (cujus speciem Theophrastus eam videtur facere) refert pro pemodum corporis specie, caput maculis albis refertum habet, et in dorso pinnulam rectam per totum oris rictum ranae similem, caudam, ut in Cobitide fluviatili vel potius in anguilla vernimus, nonnihil latam. Degit in fluminibus et stagnorum ripis, et per fulgetra et tempestates caput exerit. Hinc Plinius scribit, numquam nisi magnis imbribus provenire, et serenitate deficere. Eodem plane modo obscuri saepe homines, et quibus si in pace domi vivendum esset, ne panis quidem ad victum suppeteret, per tumultus et bella emergunt, et ad maximas cum opes, tum dignitates perveniunt. Non meminerunt illi, rem esse, ut Synesius dicit in Orat. de Regno, multo beatiorem pacem, quam bellum, quippe cum pacis caussa bellici etiam apparatus fiant. Bellum igitur, ut de Hispaniae populis Justinus inquit, quam otium malunt. Si extraneus deest, domi hostem quaerunt. Omnium autem graviss. et Nestoris illa apud Homer. [gap: Greek word(s)] . oblique tam in Achillem, quam Agamemnonem exprobratio:

[gap: Greek word(s)]
Sine cognatione injustus, sine domo est ille,
Qui bellum intestinum amat asperum.

Quam laudat Aristoph. [gap: Greek word(s)] Aristot. [gap: Greek word(s)] . et expressit Cicero 13. Philip. Ad hierglyphici vero meliorem intellectum facit etiam Adag. In se ditione vel Androclides belli ducem agit: Quod paroemiographus in rixosos Theologos, qui tantum [gap: Greek word(s)] suis scriptis clarescere, et ex rebus ubique perturbatis ditescere cupiunt, rectissime accommodat. Turbis pascuntur, Solem comitiorum et Synodorum ferre nequeunt. Hujusmodi turbonibus convenit [gap: Greek word(s)] ,

Sunt pluviae mihi vita, necem sed Sirius affert:
In pace et languent quos fem bella fovent.

SEBITIOSI tollendi.

Ere corporis humani est putridum membrum mature abscindere, ne pars sincera trahatur: et societatis humanae (quam cupimus salvam) interest, perniciosos cives e medio tollere, ne malum unius paulatim serpat in totum corpus societatis.



page 201, image: cs201

SENECTUS laudata.

BArbo pisci, quo nullus est frequentior alius in praeterfluente Nicro Germaniae fluvio nobili, nullum Graecum nomen est. Errat enim Volaterranus, qui [gap: Greek word(s)] , mullum, Barbum facit, cum ille marinus, hic aquae dulcis alumnus sit. Sed et inter Latinos veteres solus Ausonius Barbum et nominat, et immortalitati consecrat in nobili sua Mosella, iis versibus, ex quibus et hoc hieroglyphicon, et inscriptionem eius accepimus. Dicit autem ibi Ausonius, Barbum, quo grandior natu et magis longaevus sit, eo meliorem esse. Quae laus caeteris animantibus, ut etiam piscibus non aeque convenit. Unde manet in hunc usque diem celebre: Piscis nequam est, nisi recens. Sic profecto aetas hominum, etiam pejor et declinans, melior est juvenilis incremento, et majori tum Iaude, tum honore digna Solon quidem Atheniensis, etiam lege vetuit, valde juvenem magistratum gerere, vel consulere, etiam si opt. a mente constitutus esse videretur, ut scribit Juncus lib. de Senect. apud Stobaeum. Lycurgus etiam, referente Justino, max. honorem in sua Rep. senum esse voluit, quod et Cicero et Gellius laudant. Unde proverb. [gap: Greek word(s)] , Insola Sparta expedit senescere. Nec cesserunt hac in parte Romani Lacedaemoniis. Gravissime enim Callistratus in l. Semper. D. de jure immu. Semper, inquit, in civitate nostra senectus venerabilis fuit. Namque majores nostri paene eumdem honorem senibus, quem magistratibus tribuebant. Et Gellii cap. 15. libr. 2. prorsus huc convenit. Et noti sunt praeterea Juvenalis in hanc rem Sat. 13. et vesus Ovidii, l. 5. Agamemnon quoque apud Homer. [gap: Greek word(s)] . non optata Ajacis similes decem, sed Nestoris: quod et Cicero de Senect. tangit. rigere jubet. Barbi Ausoniani hieroglyphico ascribe distichon,

Ausonio vetus hic laudatur piscis. An ergo
Perpetuam hanc laudem Cana senecta tenes?

SEPULTURA probrosa.

CIcero Philip. 1. insepultam sepulturam vocat. Ubi quis insepultus a feris et bestiis lacerandus in locis ignominiosis projicitur. Jeremias Propheta, de Jehojakimo impio rege Judaea Babyloniis capto, interfecto et probrose projecto, loquens, capit. 22. v. 18. 19. non plangent eum, inquit, heu frater mi, aut heu soror: non plangent eum, heu Domine, aut heu decus ejus: sepultura asini sepelietur; tractus et projectus ultra portas Jerosolymorum. ut asinorum mortuorum vilia cadavera feris et avibus lanianda relinquuntur in sterquiliniis et campis remotis ab hominum conspectu, idem profano illi principi, accidisse minime dubitamus.

SERVITUS voluntaria.

QUi velit de diversis Accipitrum generibus, exquisite omnia cognoscere, Gesnerum, et nuper Augustae Vindelicorum librum Friderici 2. Imperatoris de Aucupio elegantibus typis excusum, consulat. Quidam nostros Sparuieros veterum Nisos esse existimant, nonnulli vero accipitrem palumbarium vocant. Qua ratione autem accipitres sint tractandi, ne temere oberrrent, aut difficulter ad dominum redeant, idem Gesnerus ex pluribus authoribus copiose tradit. Solet autem aucupi familior et obsequentior redditus Accipiter, tantum invitatione sibili ad scapum, sive ut vulgo vocant, revocatorium sponte rursum advolare. Porro instrumentum istud alarum, cui in medio aliquid carnis alligatur (ut diximus) revocatorium vulgo nominant. Budeus in Philologia scapum, Galli vero rappel, et leurze dicunt, forsitan a loyer, quod praemium significat, Germani ein. Luder. Etsi autem, secundum Plautum in Captivis,

Omnes profecto liberi libentius sumus quam servimus:

Ac homini ingenuo nihil sit difficilius quam imperium praesertim durius ferre, cum Homerus quoque Odyss. 7. dimidium virtutis illi perire asserat, quem servilis necessitas captum teneat,

[gap: Greek word(s)] . id est,
Dimidio mentis privavit Juppiter illum
Servilis quemcumque virum sors coeperit umquam:


page 202, image: cs202

Hoc tamen omne de nimis aspera et iniqua servitute accipiendum, cum idem Plautus in Milite dicat,

Facile est imperium in bonis.

At Claudianus lib. 3. de laudibus Stiliconis:

Fallitur, egregio quisquis sub principe credit
Servitium; nunquam libertas gratior extat.

Alii scribunt. ULTRO AD VINCULA REDIT. Sponte quidem, non vi: unde distichon.

Sponte mea redeo, mihi cum victoria parta est,
Nec vis mevocat, ast aucupis obsequium.

SERVUS Dei.

CHalcedonius Lapis colorem habet pallentis lucernae, inquit Hieronymus. Fulget sub dio in domo obscurus omnium sculpentium argumentis resistit, radio Solis vel digitorum attritu excandens paleas ad se trahit. Eximius Christi servus aliis praelucendo servit; seipsum, si humana spectes, absumens: inter exteros plerumque magis quam inter domesticos quosdam refulget et in honore est: accensa autem in eo luce Solis justitiae et digiti Spiritus S. efficacitate eundem confirmante, ut hostium sacrosanctae veritatis artes aperit et refellit, sic peccatores invitata ad resipiscentiam et vitae seriam emendationem.

SILENTIUM.

SOlebant veteres in annulis signatoriis paeculiaria quaedam signa usurpare: quemadmodum Syllam Jugurthae captivi traditione: Pompejum leone ensifero: Augustum primum Sphinge, postea Alexandri Magni tandem sua imagine, signasse scribunt Suetonius, Plinsus, Plutarchus et plura ejus generis colligit Alexander ab Alexandro, 2. Gen. dier. 19. Maecenatis autem Rana imprimis celebris fuit, teste Plinio. Sunt qui putent, ob silentii fidem, quae in Maecenate insignis fuerit, Ranam Seriphiam ipsi placuisse, quod, ut Suidas et Plinius litteris proderunt, in Seripho insula ranae mutae sint, ut AElianus tangit, ex Persei voto. Theophrastus aquae frigiditati causam ascribit, ut et Theophyl. Simocat. in Quaest. phys. Sane Maecenatis sui taciturnitatem Horatius quoque commendare videtur, cum negat illum de aliis secum colloqui, Quam quae rimosa bene deponuntur in aure. Quamquam Suetonius scribit, desiderasse nonnumquam Augustum Maecenatis fidem silentii, quod is secretum de comperta Muraenae conjuratione uxori Terentii prodidisset. Quidam, quod Augustus omne terrae marisque imperium cum Maecenate communicasset, ut Dion auctor est, hoc signo illum fuisse usum censent: Et certe Plinius affirmat. Ranam Maecenatis propter collationes pecuniarum in magno terrore fuisse. Non igitur Seriphia illa aut muta fuit, cum et gemitus tot gentibus expresserit. Neque vero haec conjectura prorsus inepta videtur, modo, ut Seneca ait, ex nimia felicitate Maecenati capite, ut proculdubio animo etiam fuerit elatiori, quod in omnibus et per omnia absentis Caesaris partibus fungeretur. Etsi autem vile admodum et contemptum animal est Rana: in hieroglyphicis tamen plurimis illius fuit usus, ut apud Pierium et Horapollinem, qui volet, reperiet.

SOBRIETATIS opus.

VPupa [gap: Greek word(s)] . cristam gerit plicatilem, quam contrahere et explicare potest secundum capitis longitudinem. Mutat quoque pennas tempore aestatis et hyemis, secundum Aristotelem. Extat autem fabula de Thereo in hanc avemmutato apud Ovid. 6. Metamorph. Ac legitur quoque hoc hieroglyphicon apud Adrianum Junium ex hieroglyphicis Horapollinis acceptum lib. 2. cap. 93. ubi ita scribitur. Uvae esu offensum et se curantem notantes, pinguntupupam cum herba adianti, vulgo capilli Veneris in ore tenentem. Haec enim avis si iera comesta laesa fuerit, adiantum ori inserens, certo decurso spatio, pristinam valetudinem recipit. AElianus lib. 1. de Animal. cap. 35. upupam contra fascinationes adiantum, quod callitrichum quoque vocant, in nidum ponere ait. Quo ostenditur ebrietatis et temulentiae optatissimum et efficaciss. remedium esse abstinentiam et frugalitatem, Quod


page 203, image: cs203

similiter ad alios vehementiores affectus et perturbationes animi transferri poterit, quibus omnibus Philosophiae praecepta, et vita moderata ac placida optime mederi folet, ex quo postea omnium victoriarum laudatissima nimirum seipsum vincere, existere consuevit. Sicuti testatur Plato lib. 1. de Legibus ubi ait, [gap: Greek word(s)] , id est, ita habeto, hospes, maximam, optimamque victoriam esse, seipsum vincere, at siquis a seipso superetur, omnium esse pessimum ac turpissimum. Et distichon poetae nostri bene convenit,

Quisquis difficiles praesentit pectore motus,
Is norit praescriptum a ratione modum.

SOBRIETATIS utilitas.

PLinius omnibus hominibus contra serpentes inesse veneum scribit: illosque saliva jejuni hominis ictos, non secus ac contactu aquae ferventis fugere, quae in fauces penetraverit, etiam mori illos. Tangit rem eandem Aristoteles quoque: et Lucretius lib. 4. in ejus caussas physicas inquirit. Versus ejus sunt isti:

Saepe etiam serpens hominis contacta salivis
Disperit, ac sese mandendo conficit ipsa. etc.

Hoc sane ut benignae naturae memorandum est beneficium, ita sobrietatis, temperantiae, et castitatis luculentum est testimonium. Jejunus enim sit homo oportet, qui hac efficacia non velit distitui. Sobrietatis igitur tanta vis est, ut contra omnia Iuxuriae et libidinis venena praesentissimum sit antidotum. Unde etiam Graecis tam augusto nomine [gap: Greek word(s)] , quasi [gap: Greek word(s)] , quod mentem illibatam conservet, dicitur. Quod et Hierax vult lib. de justitia, ubi virtutem illam, quae [gap: Greek word(s)] repellit, ait sapientes vocasse [gap: Greek word(s)] , scilicet, [gap: Greek word(s)] , incolumtatem prudentiae. Eam Plato [gap: Greek word(s)] . definit, quod sit [gap: Greek word(s)] : decus et certarum volupatum et cupiditatum continentia. Praeclare igitur Xenophanes Epist. ad Lamproclem, [gap: Greek word(s)] : Nihil innasci malum potest in homine, qui sapientiae fundamenta jecerit, Temperantiam et continentiam. Temperantia enim, ut Seneca ait in Ep. voluptatibus imperat: alias odit, atque abigit, alias dispensat, et ad sanum modum redigit, nec unquam ad illas propter ipsas venit. Apposite etiam ad hoc hieroglyphicum Macarius hom. 16. Igitur in omnibus, inquit, opus est sobrietate, ne bona quae videmur habere vitantur in perniciem nostram,

Emoritur serpens hominis contacta saliva,
Hei mihi quam magnum Sobrietatis opus!

SOCIET AS civilis.

AThenaeus ex Chrysippi Stoicilib. [gap: Greek word(s)] haec refert: Pinna (inquit, interprete Dalechampio) ac pinnotheris mutuas operas praestant, nec vivere seorsum queunt. Pinna quidem ostreum est. Pinnae vero comes et tutor, exiguus cancer. Pinna igitur disclusa testa, otiosa et quieta expectat adventantes pisciculos. Astans vero custos si quis subierit, morsu significat. Vellicata sic concha os comprimit, et eo quod intus est exceptum acinclusum communi dape cum socio vescitur. Eadem etiam ex Chrysippo Plutarch. de Solert. an. affert, ubi ait, Chrysippo plurimum atramenti in omnibus libris absumpsisse hunc pinnotherem. Eadem tradunt Aristoteles, quoque Theophrastus, AElianus, Oppianus, Phile in Jambis, Cicero et Plinius. Pinnae etiam meminit Nemesius capit. 1. de Nat. hom. Et pinnotheris Scoliastes Aristophanis in vespis. Horapollo quidem, eumque secutus Pierius. scribunt, AEgyptios hominem qui a propinquis curetur, hoc hieroglyphico expressisse. Sed nos ex Ciceronis 2. de Nat. Deor. ad civilis societatis conjunctionem inter homines referimus: quam primum constituit [gap: Greek word(s)] , indigentia. Nam, ut Artemidor. ait 3. Onirocr. 9. [gap: Greek word(s)] : Auxilio homines opus habent, et adjumento aliorum. Qua de re in Platonis et Aristotelis politicis leguntur plurima. Ad hospitalitatis etiam, cujus Jupiter ipse [gap: Greek word(s)] Homero et Virgil. testibus, praeses sit, iconem exprimendum non inepta forte haec pictura fuerit. Qua siquis in parasitos quoque [gap: Greek word(s)] , ut eos Athenaeus vocat, utatur, non male fecerit. Nam et Plinius


page 204, image: cs204

hunc pinnotherem cancrum dapis assectatorem nuncupat, et Pierius a nonnullis piscem parasitum cum dici scribit, quamvis si hoc parasito pinna careat, fame ipsi pereundum foret.

Quam bene conveniunt, et in una sede morantur,
Quos natura, usus, junxit et unus amor.

SOCIUS exosus.

NEminem admittit dives suae felicitatis socium, meminitque pollitici praecepti,

Solus opima tenet bos pascua, para tuetur,
Tu quoque sic dotes solus habeto tuas.

Perhibent autem physiologi boves feroces et magis generosos in pascuis et pratis quempiam locum occupare, nec alios facile admittere. Hujusmodi boum consortis impatientium pugnam graphice descripsit Oppianus lib. 2. Cyneg. Usus est hoc hieroglyphico Poloniae rex Stephanus Batorius, princeps admodum magnanimus et prudens, nec literatus, satis quidem apposite, cum pascuis simul et bobus ista regio abundet: non obscure innuens, se ad regni illius possessionem, magnis laboribus acquisitam nullum facile socium admissurum esse: cum secundum Thyestem in Seneca tragico,

Non capiat regnum duos.

Et alibi apud eundem,

Nec regna socium ferre, nec tada sciant.

Idem Lucanus affirmat lib. 1.

Nulla fides regni sociis, omnisque potestas
Impatiens consortis erit.

HIEROGLYPHICORUM COLLECTANEA, EX VETERIBUS ET NEOTERICIS DESCRIPTA, LIBER SEXTUS. SOL.

ACcipiter prae caeteris avibus Solis fimulacrum et symbolum esse videtur, utpote peculiari quadam atque arcana naturae vi, intentissimis in ejus radios oculis prospiciens. Et Solem interdum, tamquam visus tutorem ac Dominum accipitres forma pingunt AEgyptii, teste Horapolline lib. 1. cap. 6.

SOL Justitiae.

SOlis aspectabilis collationem in hac hieroglyphica tabula cum Sole Justitiae aeternae instituimus ex philosophia depromptam. Videat et judicet pius lector. Sol est lucidum corpus a Deo creatum. Christus Sol justitiae, splendor est gloriae Dei patris, et. Iux mundi, increata si [gap: Greek word(s)] , et creatam si humanam naturam spectes. 2. Sole illustrantur oculi corporis. Illuminat mentes Christus. 3. Suo calore sol animat et fovet res animatas. Christus vita nostra et vivificator est omnium sanctorum. 4. Oriens Sol est instar sponsi de thalamo suo prodeuntis. Christus est sponsus Ecclesiae suae. 5. Sol (cujus progressus inhiberi a nulla natura potest) instar est gigantis in stadio a carceribus ad metam in offenso cursu properantis. Et Christus princeps omnipotens gloriosum gratiae suae cursum absolvit,


page 205, image: cs205

ita ut a nemine praepediri possit. 6. Et si corpus Solis in coelo suo sit, calore et splendore suo tamen pertingit usque ad fines extremos orbis terrarum. Christus ascendit in coelum, et nobiscum est usque ad consummationem saeculi, quo modo id fiat docet S. Vigilius Episcopus Tridentinus in libris adversus Eutychen. 7. Lumen caeteris sideribus Sol communicat. Sol justitiae non modo illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, sed etiam luce gratiae electos suos illustrat, efficietque ut olim in regno Patris instar Solis fulgeant. 8. Unus in coelo Sol: unus Ecclesiae princeps Christus.

Antithetice, Sol est lux creata. Christus ratione Deitatis est increata lux 2. Ille oritur super bonos et malos: hic super bonos tantum. 3. Ille obscurari potest: hic nullam eclipsin, nullas caligines umquam passus est, vel patitur, aut patietur. 4. Ille homini animali servit: hic spirituali. 5. Ille huic caducae vitae: hic etiam aeternae. 6. Ille oritur et occidit: hic numquam verget ad occasum. 7. Illecaetera sidera obscurat: hic suos [gap: Greek word(s)] illustrat.

Solis aspectabilis ortus admonet nos 1. de illuminatione mentium, quam [gap: Greek word(s)] vocat Apostolus, 2. Cor. 4. Christus enim ut Sol et phosphorus, 2. Pet. 1. exoritur in cordibus nostris. 2. De sanctificatione quam Apostolus ita depingit, Rom. 13. Tempestivum jam est nos a somno expergisci. Nunc enim propius nos est salus, quam cum credidimus. Nox praecessit: dies autem appropinquat: abjiciamus igitur opera tenebrarum, et induamur habitu qui luci conveniat. 3. De Carnis resurrectione. Mors enim prima somno, sepulcra cubili conferuntur. Isai. 26. Joan. 11. et 1. Thess. 4. Itaque qui mane expergefacti surgunt, de resurrectione sua cogitare debent. 4. De beata aeternitate sanctorum, et justitiae Sole perpetuum sine occasu duratur. Unde sequentes versus:

Quum Sol fugatis exoriens diem
Reddit tenebris, quum jubar aureum
Diffundit, objectique montis
Verticibus rutilum renide:
Nunc finiendae lucis amoenitas
Sperata mentem recreat; horridas
Praesentis aevinam tenebras
Perpetuum jubar insequetur.

5. De diurnis laboribus, Psalm. 104. Sole oriente egreditur homo ad opus suum, et ad culturam suam usque ad vesperam. Hunc ordinem pervertentibus Epicureis gravissime irascitur Deus apud Esaiam, cap. 5. Sol justitiae Sanctos illuminat, ut quae ad vocationem suam pertinent singulos momentis humiliter et diligenter exequantur.

Solis meridies inter multa alia monet, 1. justam causam tandem patefieri, Psalm. 37. Educet Dominus quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem. 2. Pios a morbis et aliis incommodis praeservandos. Psalm. 91. Non timebis ab incursu et Daemonio meridiano. Psalm. 121. Per diem Sol non uret te. Solis justitiae meridies aeternus erit et vivificus: suos a morte prima et secunda liberatos glorificabit in saecula saeculorum. Occasus Solis nos commonefacit, 1. De [gap: Greek word(s)] , juxta praeceptum Apostolicum, Ephes. 4. Sol ne occidat super iracundiam vestram. 2. De morte. Quam certum est Solem occidere suo tempore, tam certum est, praestituto nobis a Deo tempore moriendum esse. 3. De rerum humanarum inclinatione et vanitate. Eccles. 1. Oritur Sol et occidit. Pompejus Cinnae dicebat, plures adorare Solem orientem quam occidentem. Verum ipse quoque expertus est rerum humanarum vanitatem, cum devictus a Julio profugisset in AEgyptum, in qua et periit. Sol aeternus perpetuo viget inter Sanctos, quos illuminat, excalefacit, vegetat, fovet ac deducit per semitas justitiae, vivificatque, ut transeant de morte ad vitam. Creati Solis eclipseis admonent fidei lucem in sanctis nonnumquam obscurari, numquam tamen extingui. Luc. 22. Christus ad Petrum, Oravi pro te ne deficiat fides tua. Joan. 7 Idem petiit a Patre coelesti pro omnibus Sanctis. Christo patiente et cruci affixo Solem obscuratum esse plenilunii tempore, tribus horis praeter naturae ordinem.

Caeterum, sicut Sol non expectat preces, ut exoriens lucem rebus humanis inferat, sed statim refulget, et omnibus videntibus prodest: idem Sol justitiae praestat: prior dilexit nos: ut benefaciat suis subditis non admodum praestolatur, verum eos praevenit, statim et sponte sua maximis ditat et ornat beneficiis, Illi autem piis affectibus et perpetuis sanctisque vocibus clamant laeti,

Tu Sol, tu clypeus, tu Dominus: tuis
Tu das conspicua fulgere gloria:
Nec puro scelerum umquam
Claudis munificam manum.


page 206, image: cs206

Alia superaddamus. Quod et in Sole est lux et calor, id in Sanctis est veritas et pax. Quid enim aliud veritatem esse dixeris quam illustrissimum Solis justitiae radium, qui in Sanctorum corda sparsus ignorantiae tenebras discutiat; fidei autem, quae est veritatis agnitio, Iucem infert? ideo ipse clarissima voce pronunciavit de seipso; Ego sum lux mundi, qui sequitur me non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae. Joan. 8. 12. Ut autem lux naturale solatium est, teste Curtio, nec sine causa Graeci lumine oblatato dicebant [gap: Greek word(s)] , sic veritas spirituale est solatium. Ac ut precamur cum regio vate, Psal. 43. Domine, mitte lucem tuam et veritatem tuam, quae me dirigant: ita quum melior spes rerum affulget, non tam Euripideum illud occinendum, [gap: Greek word(s)] , quam hoc divinum effatum repetendum, ex nonagesimo septimo 11. Lux sata est: justis, et rectis corde laetitia. Item, Dominus lux mea, a quo timebo? Dominus robur vitae meae, a quo trepidabo? Psal. 27. 1. Divus Augustinus, lux, inquit, regina oculorum est: dies imago vitae, nox vero mortis. Ego vero non minus recte dixero, veritatem Christianae mentis esse reginam: ejus splendorem vitae imaginem; privationem illius mortis vultum. Quid etiam pacem charitatemque Christi justitiae Solis dona aliud esse dixeris quam flammam a Spiritu sancto in corde per fidem purgato accensam, qua illud ardescit pieque aestuat amore Dei? hunc sanctum et ardentem Dei amorem studio veritatis et obedi entiae fidei testemur: secundum illud Domini Christi Jesu dictum, si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et apud eum manebimus, Joann. decimo quarto. 23.

Si Solem aspicientes delectamur encomio Pliniano (Sol medius fertur inter planetas, amplissima magnitudine et poetestate; nec temporum modo terrarumque, sed siderum etiam ipsorum coelique rector. Hunc mundi totius animum, ac plenius mentem, hunc principale naturae regimen ac numen credere decet opera ejus aestimantes. Hic lucem rebus ministrat, aufertque tenebras: hic reliqua sidera occultat, hic vices temporum annumque semper renascentem ex usu naturae temperat: hic coeli tristitiam discutit, atque etiam humani animi nubila serenat: hic suum lumen caeteris quoque sideribus foenerat, praeclarus, eximius, omnia intuens, omnia etiam exaudiens, etc.) Quanto magis Solem justitiae contemplantes, qui solis et omnium creaturarum ministerio illa bona omnibus prope subministrat, laetari pius decet, quando ejus vim vivificam persentiunt. At illae primitiae lucis aeter nae confirmant in eis spem complementi ejusdem lucis, agnoscentes et lucem coelestem mentis esse reginam et tenebras morum magis quam oculorum extimescendas esse. Portenta mendaciorum et errorum perosi in luce Dei ambulare, in lumine ejus videre lumen et clamore fidei resipiscentis atque per charitatem operantis Sanctos in terra militantes clamare oportet,

Vespera jam venit; nobiscum, Christe, maneto,
Extitigui lucem nec patiare tuam.

Germanis Sonn vox est (vel Son ) analogica ratione plura significans, inquit Io. Goropius, hieroglyph. lib. 15. Primum significat pacem facere, sive reconciliare: mox etiam osculari: deinde sanare: adhaec Solem: postremo filium. Mirum autem est haec omnia ei primum convenire, qui sic inter filios Princeps est, ut ante mundum etiam. creatum Filius fuerit. Quid dico ante mundum creatum, cum Filius sit ab aeterna seculorum infinitate? Hic enim dolus est et verus reconciliator. Hiv princeps in osculando, dum in ipso pax et justitia sese sunt osculatae. Hic verus sanitatis auctor, non corporum tantum, sed, quod infinito plus est, animorum. Hic est Sol, non ille quidem spectabilis. sed Sollumine suo illustrans universa: quoniam lux est aeterna Patris aeterni, omnibus rebus et corporatis et non corporatis lumen affundens. Hujus aspectabilis imago Sol est coelestis, quem propter quamdam luminis et sanationis communionem, corporatarum rerum finibus inclusam, Son etiam vocant Germani. Quamobrem si filii, i. e. justitiae Solis lumen, quod est Spiritus sanctus, ad homines sanandos se diffundens depingere velis, optime Solem pinxeris; et id quidem ea ratione, ut orbe suo hominis caput complectatur, atque illud sensim sublevare videatur.

Solis motus, inexplicabilis prope est ratio, inquit Plinius lib. 18. c. 25 Quis vero Solis justitiae vias et motus in membris suis plane mirabiles enarrabit? Exemplo sint omnes? a seculo sancti homines in quorum cordibus, sensibus internis et externis admirandi effectus apparent.


page 207, image: cs207

Graeci et Latini sanitati Apollinem praefecerunt, inquit Goropius Becanus Hermathen, lib. 8. cur ita faciendum esset ignare, nisi quantum natura Solis aspectabilis suppeditabat rationis. Nobis de alia longe sanitate cogitatur, dum filium Dei, phoebum nostrum, vitae et sanitatis facimus auctorem, quae tamen Solis omnia corpora conservantis tessera recte notatur, si corporalia ad spiritualia et mentalia transferantur. Stolida antiquorum insania, et inepta de divinis fabularum exordiis cogitario, dum nihil certi de vero Apolline et Phoebo vitae sanitatisque satore et datore inveniret, multos confinxit Apollines, non secus in hoc, atque in caeteris Diis seu idolis et figmentis suis stultissima somnia protrudens. Verus Sol nobis dicitur Dei filius, cujus corpoream imaginem Sol visibilis repraesentat. Christus itaque verus Sol justitiae, et verus Apollo, mane diluculo transiit, ut dicit Isaias, atque idcirco ver omnium saeculorum, omnia nova luce, nova vita, nova pulchritudine exornans, nec alia de causa formolissimus et imberbis juvenis Apollo habitus, ut eo nimirum, quod Christus nobis praestitit, indicaretur. Hic coelo dejectus est ab amore paterno et proprio, quod humanum genus dilexit: hic greges et armenta pavit Admeti, sive Adameti, nempe Adami primi hominis, qua voce Christus indicatur secundus Adam, verum caput generis humani, praesertim vero filiorum Dei, quorum primogenitus appellatur. Deus enim Dei Patris filius aeternus de coelo delapsus, et verus homo de Spiritu sancto conceptus, et ex beata virgine natus, greges et armenta pavit, nempe homines et Adami posteros per peccatum brutis similes effectos, et ad bestialem animorum proclivitatem redactos. Adameti autem pecus grex humanus dicitur, quia Christo vero pastori datus est, quod nomen sibi proprie tribuit, Joannis 10. et obtinet a Prophetis et Apostolis, qui eum Judaeorum et Gentium pastorem, et vere [gap: Greek word(s)] appellant. Vide Eccl. 12. 11. De pastore Ecclesiae Christo. Item Ezechielis 34. 23. ect 37. 24. 24. Zachar. 13. 7. Matth. 26. 31. Jonann. 10. 11. 16. Hebrae. 13. 20. 1. Peter. 2. 25

In aspectabili Sole splendorem, celeritatem, calorem, usum eximium, motum imperceptibilem, et in Sole justuiae, apientiam, omnipotentiam, charitatem, sufficientiam, providentiam summam et numeris omnibus absolutam, atque adeo infinitam miramur et adoramus. Ut Sol aspectabilis nubibus obvelatur, eclipsin patitur, rutilus et ruber apparet, idem de Sole justitiae dicamus. Filius Dei, Sol vitae aeternae, per carnis assumptionem velatus apparuit: in cruce deliquium passus est: illuminatus per resurrectionem: ruber et formidandus judex resurgentium.

Ut in ignota regione coeloque nubilo et caliginoso, oberranti viatori, Sol discussis nebulis qua sit iter instituendum commonstrat: sic in vitae hujus et actionum trivio versanti, animique dubio, Christus Jesus, Deus aeternus, Sapientia nostra, Justitiae Sol.

Quem, quia respicit omnia solus,
Verum possis dicere Solem.

Ut canit Boethius, quo pergendum, quid sentiendum, dicendum, faciendum sit, iis quos illuminat, ostendit.

Sua luce caetera sydera Sol collustrat, nec illius splendori quicquam propterea decedit. Justitiae Sol luce divina mentes fidelium illustrat, et ignorantiae tenebras discutit. Esa. sexagesimo, v. 1. 2. Joan. 1. 12. Eph. 5. 14.

Ex tertio versiculo prioris capitis epistolae ad Hebraeos Theologi nonnulli colligunt, 1. [gap: Greek word(s)] Patris et Filii in divinis, coelesti hoc hieroglyphico. Radius et Sol essentia non differunt: nec est alia Filii, alia Patris essentia. 2. Coaeternum esse Filium Patri. Sol numquam fuit sine radiis: numquam Pater sine Filio. 3. Distinctas esse personas Patris et Fili. Sol et Solis Radii distinguuntur: distincta est persona Patris persona Filii: quum illa gertuerit Filium, haec genita sit a Patre. 4. Non dividi Patrem a Filio: sicut nec radii dividuntur aut separantur a Sole.

SOLERTIA naturalis, potentissima.

PLutarchus de solertia animalium quae sequuntur de corvis Africae commemorat. Haec omnia ejusmodi sunt (loquitur autem de mirabili araneae textura) ut nisi quotidie conspectui nostro of ferentia fidem facerent, non minus fabulae putarentur, quam corvorum in Africa solertia, qui potu


page 208, image: cs208

indigentes lapidibus injectis in aquam, eo usque eam impleto cavo continente ebriant, dum rostro attingere licet. Aut cum vidissem canem in navi absentibus nautis lapillos in amphoram oleo non repletam injicere, miratus sum quomodo intelligeret a gravioribus immissis Ieviora sursum elabi. Idem verbose AElianus quoque de corvis Lybicis exponit libro secundo de Animalibus, cap. 48. et dicit eos scire natura quadam recondita duo corpora unum locum eumdemque non capere. Cui consentit Plinius libro decimo capite quadragesimo tertio. Atque inde existimant quidam proverbium ortum, [gap: Greek word(s)] , corvus aquat, quod de illis dicitur, qui rem optatam ingenio singulari consequuntur, aut nova quadam ratione obtinent quod desiderant, alii tamen ad fabulam Ovidii retulerunt, de qua in expectatione Aulica mentio facta est. Sibi vero metipsi hoc symbolum propter multa ingenii sui monumenta edita voluit adscribere Caesar Capacius Neapolitanus, quod in illis saepe ab aliis non tractata attigerit. Paradinus habet INGENII LARGITOR: eadem significatione. Alius LABORE ET INDUSTRIA. Quo monerour, in omnibus rebus difficilibus et necessitati obnoxiis, singulari studio et cura opus esse, quod etiam indicat proverbialis versus apud Suidam,

[gap: Greek word(s)] .
Rudes docet sapientiam necessitas.

Et Poeta noster ingenioso Disticho,

Mira est ingenii vis solertia corvis:
Natura ut doceat, quam sit ubique potens.

SOLERTIAE vis.

SCiurus tranat amnes exiguo ligno caudam habens pro velo expansam. Non enim natura alium ei concessit natandi modum, propter exiguum corpus et nimiam pilorum densitatem in cauda villosa, qua cito imbuta aqua mergeretur in fundum. Oppianus solertiam illam elegantibus verbis describit, Sciurum cum pavone caudam explicante conferens. Nec absimilis natatio piscis Nautili Hujus hieroglyphici significatio est saepe ingenio et solertia in rebus difficilibus et admodum impeditis plus obtineri quam viribus corporis. Vincit equidem solertia vires, et

Exiguus tranat ceu flumina magna Sciurus,
Res gerimus magnas viribus ingenii.

Polybius deprudentia Xantippi Spartiani scribens, qui Romanorum copias profligavit, antea insuperabiles, et Carthaginem collapsum erexit, ex Euripide dictum refert, unius rectum refert multorum manus vincere. Et quid vires sine solertia? periculosissimum impedimentum.

SOLITUDO honesta.

MAior est postotia virtus. Ursos certo tempore latitare in suis antris ferunt, in quibus residentes priorum pedum suctu vivunt, eoque pinguescunt: adeo [gap: Greek word(s)] , i. e. in lustris degentes, et a Theocrito cognominati. Non aliter ingenia vivida, quo plus recessus et otii interdum sibi sumunt, eo postea alacrius rursum sese exerunt, omniaque dextre peragunt, secundum illud Sophoclis,

[gap: Greek word(s)] , id est,
Solet enim remissius agere vir magnum negotium tractans.

Quemadmodum autem vita solitaria nimis, et istud [gap: Greek word(s)] , et Plutarcho impugnatum, intempestive et sine ratione susceptum, praesertim ab iis qui Reipublicae et patriae prae aliis inservire possunt ac debent, non probatur: ita profecto hominum doctorum et ad vitam philosophicam idoneorum secessus honesti minime sunt vituperandi. Quod certe in hac nostrorum temporum infelicitate et tanta animorum distractione privato nemini vitio verti poterit. [gap: Greek word(s)] , i. e. Gratum enim est quodammodo tristitia affectis locus secretus et solitarius. Ac prae clara etiam est sententia Justini Martyris in epistola ad Zenam et Severum, [gap: Greek word(s)] . i. e. llt paucis dicam, qui bene vult vitam peragere, neque videre neque audire multa studeat.



page 209, image: cs209

SOLITUDO multitudinc potior et tutior.

THynni, sive Thyunni, ut Dorion et Oppianus tradunt, soli ex Oceano migrant, et per fretum Gaditanum ingrediuntur in mare mediterraneum: Vere autem subeunt in Pontum Euxinum, nec alibi quam in illo foetificant, uti Aristot. Plinius et Solinus asserunt. Illorum maximi soli semper et separatim natant: minores vero gregatim, adeo ut horum agmen exercitui Oppianus comparet. Figuram enim Cubi efficiunt et quadratum in natando ordinem observant, ut si thunnispex eminentes thunnos probe numeret, statim totius gregis numerum inire possit: quod facile colligat altitudinem latitudini et longitudini aequali ordine respondere, ut Plutarch. refert lib. de sol. anim. Igitur non solitariis illis, sed totis gregibus piscatores inhiant, ut quaestus sit illis uberior. Fit etiam mentio piscationis thynnariae in 1. venditor. D. Commun. praed. etc. Varius autem hujus hieroglyphici usus esse poterit. Satius enim est vel in solitudine tuto latere, quam temere perire cum stolida multitudine, Sunt et juvenum mores illo luculenter expressi, qui multo gaudent, quamvis pernicioso, consortio. Sed senes ut prudentiores, remoti a turbis et strepitu, sibi potius vivunt, et Reipub. vigilant, et ita cum privata, tum publica evitant pericula. Praeclare Euripidea Menalippe;

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] ,
[gap: Greek word(s)] .
Senectus, fili, juvenilibus annic
Sapientior est, atque tatior:
Et experientia vincit imperitiam.

Videatur et Nestor apud Q. Smyrn. lib. 5. Paralip.

Turmatim juvenes, ast gaudent aequore Soli
Majores Thunni: dic mihi utri sapiant?

SOLITUDO quid requirat.

PAsser solitarius graecis [gap: Greek word(s)] , quo etiam nomine in Psalmo III. (quamvis aliqui de eo disputent) appellatur, nunc etiam in Alpibus Tridentinis ab incolis Italice vocatur, merulo siotario. In Germania vero reperiri vix existimatur, estque ex Merularum genere, colore fusco, magnitudo tamen illis minor, ac solivaga. Nostris etiam temporibus Mediolani et Venetiis mas cicur redditus, et canorus saepe numo aureo comparatur. Cumque illi sit proprium et innatum amare solitudinem, et in illa suavius quam alibi cantare, non male repraesentat eum qui propter studia graviora aut aliarum rerum laudabilium gratia, vitam solitariam expetit: nam ex Horatio lib. 2. Epist. 2.

Scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbes.

Ac Ovidius praesertim de poetis, 1. Trist. 1. cecinit,

Carmina secessum scribentis et ocia quaerunt.

Quamvis vero Petrarcha in duobus libris de vita solitaria, magnis laudibus eam extollat, fatetur tamen solitudinis studio amicitiae jura non esse contemnenda, et turbas non amicos fugiendos. Sed propter nimis enormia vitia profecto his nostris dissolutissimis temporibus multis civitas carcer, et solitudo paradisus merito fieri incipit. Idem Petrarcha, et ex illo Guazzius de civili conversatione, laudabilem solitudinem (non de altera vitiosa, qualis fuit Tiberii Caesaris Capreis, ubi saevitiae ac libidinis detestandae officinam aperuit) distinguunt in perfectam, quae est piorum et religiosorum hominum et minus perfectam, quam et ipsam trifariam partiuntur. 1. in solitudinem temporis, qualis est noctis silentium, et similia. 2. Loci, quando sibi quispiam idoneum secessum ad utiles meditationes elegit, de qua hic potiss. agitur. 3. Animi, quando corpore quidem in medio aliorum versamur, animo autem et cogitationibus toti in nobismet ipsis sumus.

Secessus praelari aliquid mediantibus apti.
Namque boni in strepitu quid cecinisse queas?

SOPHISTA. Vir prudens.

CAmmari sive Gammari nostrates caudati, quos Cardanum cum Cancris confundentem Scaliger acriter castigat, et prorsum et retrorsum promoventur. Illud, collecta leniter et sublata parum, citoque impulsu rursum correcta cauda: hoc, contracta ea celeriter, et retrorsum collecta: Sicuti volunt, se movent; et imminenti atque urgenti se subtrahunt incommodo. Dionysius Lebeus Batillus,


page 210, image: cs210

Regius Mediomatricum Praeses, acri cum invectiva in Sophistam haec dirigit, (quamvis non gammarum, sed cancrum ab Hercule debellatum exhibeat depictum) qui quidem adeo lubricus ac versatilis esse solet, ut cum jam te constrinxisse fugitivum putas,

Effugiat tamen haec sceleratus vincula Protheus.

Unde et Plato Sophistam describit [gap: Greek word(s)] : multiplicem esse belluam, et (ut est in proverbio) non una manu apprebendendam. Scipio vero Bargaglius in Italicis libris de Impressis, ut vocant, nos docet, recte etiam eos uti hoc hieroglyphico, qui dum in virtuos curriculo, atque bonarum artium studiis retrogredi existimantur, tanto in illis saepe promoventur celerius, atque ad illustrem honoris metam tandem pertingunt. Tribuitque hanc inventionem Ludovico Ludovici Bononiensi Comiti, cum dicto: Retrocedens accedit. Nos in adjecto Disticho magis [gap: Greek word(s)] eos, qui sibi jam ad propositum felicitatis gradum pervenisse videntur, monuimus, ut caveant, ne res ipsorum subito retro sublapsae ferantur. Nam ut Syri sententia habet:

Fortunam citius reperias, quam retine as.

Igitur juxta vetus monostichon:

[gap: Greek word(s)] :
Minus insolesce, quo magis beatus es.

At disticho concludamus:

Nec tibi confidas nimium, ne coepta ferantur
Mox tua, retrogradus cancer ut ire solet.

SOPHISTAE.

RAna Graecis [gap: Greek word(s)] , quasi [gap: Greek word(s)] dicitur, ut Schol. Theo criti observavit. [gap: Greek word(s)] , ut Moschus Idyllio 3. innuit. Certe Ranarum nocturnam illam et molestam coaxationem, sulgentis lampadis splendore illis repente objecto reprimi, cunctasque illico, ut pote quibus oculos inopinatus fulgor praestrinxit, conticescere, experientia ostendit. In S. quidem literis. Ranae, ut pote immunda animalia et loquacia, pseudoprophetas significant, Apoc. 16. AEgyptiis inter alia [gap: Greek word(s)] Ranae Sophistarum nugas, et contorta aculeataque Sophismata, ut Cicero loquitur, exprimunt, sive ob vocis tantum argutiam, sive quod in coeno Ranae voluptuose habitent. Quod utrumque in Sophistas congruit, Nam et his eloquentiae multum, sapientiae parum, secundum Salustium, et omnis ad theatricam pompam et inanem ostentationem actio ipsorum est composita, ut vivis illis coloribus describit Plato in Sophista. Ut igitur Ranae face noctu accensa obmutescere coguntur: sie Sophistis etiam, detectis ipsorum argutiis, et resolutis fallaciarum strophis irrefragabili veritatis luce, tandem adeo os oculique confunduntur, ut omnibus sincere judicantibus sint ludibrio pariter et odio. Vetus est:

[gap: Greek word(s)] :
Nunquam mendax diu latet.

Quod pulchre expressit B. Chrysost. [gap: Greek word(s)] : Nullo eget auxilio veritatis vis. Quin etiamsi infiniti ipsam velint extinguere, non modo non obscuratur, verum etiam per eos ipsos, qui incommododare conantur, illustrior et excelsior redditur, illos frustra se torquentes deridens.

Lumine perculsae cessant maledicere ranae,
Et victus veri luce Sophista tacet.

SPES Certa.

ANthiarum diversa genera cum veteres, tum recentiores scriptores recensent. Sed Anthias a Graecis [gap: Greek word(s)] dicitur, sacer piscis, teste Aristotele. Quod cognomen etsi cum multis aliis commune habet, Anthiae tamen jure quodam peculiari tributum videtur, quod quem locum in mari incolit, et belluarum expers, et urinatoribus tutus sit, quodque ejus fiducia confirmati piscis ibidem audacter foetificent ac pariant, tanquam obsidem securitatis nacti, ut Aristot, AElianus, Plutarch.


page 211, image: cs211

aliique tradidere, quibus tamen causa in obscuro est, fugiantne natantia illa monstra Anthiam, an praesentla ejus signum sit locorum belluis istis carentium, quae agnoscat ille ac observet, ut calliditate et memoria praeditus. Sed et Delphini hic tripudiantes conspiciuntur, tamquam Anthia praesente securi a marinorum Theonum, atque Cleonum immanitate. Usus autem fuit hoc symbolo Illustris quidam bellicosus vir, in regno Neapolitano Marchio, quo innuere voluit se excisis communis tranquillitatis perturbatoribus securitatem publicam peperisse patriae suae: nec inconcinne addidit ex Horat. 1. Carm. Od. Z. NIL. DESPERANDUM. Quod elegantius apparet, si sequentia istic verba memoria simul colligas. Et certe Principe bono, justo ac forti, amanteque pacem et quietem pub. duce et auspice, suditis nil desperandum est. Hinc illa tot Romanorum Impp. qui urbi et orbi pacem securitatemque praestiterunt, in vetustis numis elogia: SECURITAS PERPETUA, SECURITAS AUG. SECURITAS P. R. SECUR. ORBIS. SECURITAS REIP. Quae inter alios explicat Const. Landus, Complani Comes, in suis Numismatum miscellaneis. Et pulcre Seneca: hi, inquit. quibus ad propositum bene vivendi aditum confert securitas publica, necesse est auctorem hujus boni ut parentem colant, Dicat igitur Princeps justus et fortis,

Me duce Squammigerum tuto genus ambulat undis,

Quoque loco versor bellua nulla manet.

Sed verissime de Principum et Regum principe. ejusdemque prineipis populo dicamus.

SPES Frustrata.

SI cui palea pro tritico, et pro thesauro carbones offerantur, expectatione sua ille frustratur. Esaias cap. 5. V. 2. de Deo et Ierosolyma, quam vineae comparat agens: expectabat, inquit, ut ederet uvas et edidit labruscas. Populus Judaicus vitiis luxuria vit labrusca vitis agrestis est, uvam proferens quae Plinio [gap: Greek word(s)] et uva taminia dicitur. Alii vocem Hebraeam Beuschim, interpretantur uvas malas et foetidas.

SPES in adversis,

CIcadam quasi cito cadentem, id est, celeriter evanescentem dictam esse quidam volunt apud Graecos [gap: Greek word(s)] est [gap: Greek word(s)] , id est, stridere. Aristoteles lib. 5. c. 30. in minores et majores dividit et has argutas, illas mutas esse, maresque canere, foeminas silere ait. Quod si quis pleniorem de his cognitionem desideret, legat quae Caelius Rhodiginus lib. 17. c. 6. prolixe disseruit. Sicuti autem cicada hieme recondita torpet, et in terra latitans frigora patienter tolerat, expectans tempus aestatis calidius, cujus tempore et simul roscido florum ac herbarum humore quasi reviviscat: ita vir prudens ferens aliquantisper patienter adversae fortunae insultus fortunam meliorem animo constanti et aequo in terra expectat. Quod quidem piis hominibus indubitanter divinum auxilium suo tempore sperantibus in omnibus calamitatibus assidue est meditandum. Quale evidentissimum exemplum in S. Jobo proponitur, ex cujus lib. c. 14. hoc dictum desumptum est, ubi ait: Cunctis diebus militiae meae expecto, donec veniat immutatio mea. Hadrianus Junius aliter accepit: nam cum cicada tantum rorem lambat ex floribus jam apertis, et reliquos immaturos et occlusos praetereat, donec suo tempore quoque illis frui liceat, praesentibus interea fruens, ita quoque unusquisque in sua [gap: Greek word(s)] contentus vivere quamdiu necesse est, debet. Addidit autem Italicum proverbium proverbium, DI EVESTO ME CONTENTO, ET MEGLIO SPERO, id est, Praesentibus contentus meliora spero. Quo pertinent Lucretii versus libro 4.

Quod si quis vera vitam ratione gubernet,
Divitiae grandes homini sunt vivere parce,
AEquo animo, neque enim est penuria parvi) etc.

Et Poetae ingeniosi Distichon,

Frigora fert patiens, spe veris, parva cicada:
Sperat et infestis mens bona semper opem.

SPES Impiorum.

DUm aliquid melioris fortunae reliquum est impiis, Dei judicia subsannantibus, et in cordis duritie ferociter perse verantibus, confidunt se sua prudentin et virtute facile sarcire posse suas


page 212, image: cs212

jacturas; et cum alios periisse vident, se tamen inviolabiles imaginantur, quando malis ipsi non opprimuntur penitus. Ita recurrit vetus illa vox profanorum quos Esaias cap. 9. v. 10. amarulenter vociferantes inducit, lateres ceciderunt, sed laevigato lapide aedificabimus: Sycomori succisae sunt, sed cedros immutabimus. Lateritii parietes diruti sunt, lapideos et quidem eleganter politos atque constructos erigerous. AEdisicia Sycomoris excisa, facile computruerunt et corruerunt: cedros sufficiemus, id est, cedrinas trabes substituemus. In summa, domos aeternum duraturas extruemus a fundamentis ad fastigia. Insaniam istam perstringit propheta, Psalm. 429. Arnos item cap. 3. et 6. At impii poenas quibus a Deo ad humnitatem et poenitentiam vocantur, in occasionem majoris petulantiae fastus, luxus, libidinis, sibi convertunt, fingentes se satis superque instructos et armatos esse contra Deum ad omnes illius iras et minas propulsandas: atque ita suppliclis attriti, quasi jam defuncti quibuscumque periculis, securius et impudentius quam antea peccant. Haec autem quid aliud sunt quam aperta blasphemaque veritatis, potentiae, providentiae, severitatis et justitiae Dei negotia quae sine atrocibus poenis et ultimo exitio abire non possunt?

SPES Jucunda nutrix.

COnstat ursos pluvio interdum tempore et imbribus cadentibus solere potissimum una colludere et tripudiare; quasi praesagientes depulsis nubibus aurae serenitatem esse brevi consecuturam. Sic viri sortes et constantes e longinquo saepe in rebus adversis prosperiorem fortunam prospicientes, tantum abest ut abjecto sint animo ac perturbentur, ut etiam spe certa sibi laeta omnia polliceantur, Horatianum illud crebro meditantes,

Non si male nunc, et olim
Sic erit.

Et Ovidianam similitudinem,

Nube solet pulsa candidus ire dies.

Atque ita fortitudinem cum prudentia conjungentes, tamquam duobus ducibus certissimis, facile consequemur, ut neque in rebus secundis nimis nos efferamus, neque in adversis desperemus: quod eleganter Nazianzenus exposuit in tetrastichis.

[gap: Greek word(s)] , etc.
Ne fide multum, neve despera nimis.
Illud solutos efficit, pessundat hoc.
Hoc corrigens, illud tenens, reliquam sine
Livore rectius peragrabis viam.

Huc pertinent egregia scripta de Tranquillitate animi, quorum tam sacri, quam seculares auctores non pauca posteritati reliquerunt, et quae manibus studiosorum teruntur.

SPIRITUS Sanctus.

NOta est venti substantia, nota origo, nota progressio aliquo modo: sed aliquo modo etiam ignota. Nescis unde venit, etc. Joan. 3.

Scitur rationibus exhalationem esse fumosam, subtilem, ex terra progressam, sursum elevatam, frigiditate aeris repulsam deorsum et oblique agitatam circa terram, aerem secum rapientem. Item scitur sensu a qua plaga mundi, in quam tendat. Sed nescitur ex quo loco terrae prodeat, et quousque progrediatur. Scimus ex verbo Dei et patefactionibus et operibus ipsius, quod Spiritus Sanctus sit [gap: Greek word(s)] . quod sit Deus, quod essentiam a Patre et filio habens, hoc est spiritus utriusque. Item quod a Patre per Filium nobis detur, mittatur in corde nostra, et ad illum tendat, hoc est, illi conformes nos faciat. Sed nescimus modum processionis ex Patre et Filio: nescimus modum operationis in cordibus.

Ventus est flatus substantialis, et agitatur. Sic Spiritus sanctus est [gap: Greek word(s)] divinum, et spiratur a Patre et Filio, hoc est substantiam ab illis communicatam habet, et mittitur in corda hominum, ut ea moveat, vivificet, regeneret ad vitam aeternam. Ideo Christus afflans discipulos dicebat: Accipito Spiritum sanctum, etc.

Ventus spirat ubi vult, hoc est, libere vagatur, quo et qua Deus vult: ab hominibus non produci


page 213, image: cs213

neque coeceri potest. Sic Spiritus sanctus dona sua confert quibus vult, quibus destinata sunt a Deo liberrime, sine respectu dignitatis aut facultatis nostrae: utque non allici potest Deus ut quemquam eligat, ita nec prohiberi quominus electos convertat. Distribuit unicuique prout vult, inquit Apostolus.

Ventus est validus et mirabilia efficit: arbores evellit, saxa torquet in sublime, aedificia dejicit, etc. Spiritus sanctus efficacissimus, quia divina potentia operatur: ex cordibus lapideis facit carnea, ex mortuis vivos, ut Apostolos timore confectos admiranda fortitudine et constantia roborabat, et donis miraculorum replebat. Arma nostra, inquit Paulus 2. Corinth. 10. non sunt carnalia, etc. At 1. Reg. 19. dicitur: Non in vento valido montes subvertente, et petras confringente; nec in commotione, nec in igne Dominus, sed in voce tacita et tenui. Item super Christum descendit Spiritus sanctus in specie columbae, quae significant Spiritum Dei levissimae aurae, et simplicitati et quieti columbina: potius similem esse quam vento valido, terrae motibus et flammis Isaias de Christo, Ecce (inquit) Servus meus non clamabit, etc. Resp. Diversa, sed non pugnantia monstrantur haec symbola et testimonio in natura et actione Spiritus sancti, etc. Lenis autem et mansuetus est. 1. Quia Deus ad misericordiam magis quam ad iram est propensus: beneficiis per se, perditione non nisi per accidens laetatur. Ideo dicitur alienum opus facere, ut faciat propriam. Isai. 28. 21. Miseretur in mille, vindicat in quatuor generationes: non irascitur sine aliqua misericordia, in ira recordatur misericordiae: miseretur sine ira: omnium iniquitatum peccatoris poenitentis non recordatur. Ezech. 18. 11. Quia numquam aut in principio, nec statim, mediis utitur, violentis et terribilibus. Calamum quassatum non conterit. Stulta et infirma mundi elegit, In silentio et spe fortitudo piorum. Rogantur fideles, nomine Christi, 2. Corinth. 5. ut reconcilientur Deo. III. Quia fecit mansuetos. Exemplum est ipse Christus, discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Beati mansueti et pacifici. Estote simplices sicut columbae: sine fraude et cupiditate vindictae. Est autem validus et vehemens Spiritus, quoniam efficaciter agit per instrumenta infirma. Vis ejus potenter exerit sese in electis, eos convertendo: in reprobis eos convincendo, judicando, damnando, et morte aeterna puniendo. Odor vitae et mortis, etc.

Ventus, et si validus, tamen non semper aequaliter flans: sic non semper aequalis gratia et vigor donorum Spiritus sancti in electis. Bernard. epist. 253. homo in hoc saeculo numquam manet in eodem statu: sed semper proficit aut deficit.

Ventus ducit in mari navigantes in portum. Nos navigamus in periculoso mari, in mundo. Hic flatus Spiritus sancti regit nomen, hoc est, totam Ecclesiam Christi et singula membra, et provehit in portum, hoc est, in coelum, etc. Qui Spiritu Dei ducuntur, hi sunt filii Dei, Rom. 8.

Ventus sonat, et tanto magis quanto ipse flat validius, et quanto validius ei resistitur. Spiritus sanctus excitat confessionem et tanto magis, quanto ipse agit efficacius in cordibus, et quanto acrius resistit mundus praedicationi Evangelii. Exemplum sunt Apostoli in Pentecoste, edentes confessionem sonoram, etc. Item Act. 4. Non possumus nos quae vidimus et audivimus non loqui. Accendit enim animas zelo gloriae Dei. Act. 17. Irritabatur Spiritus Pauli in ipso cum videret civitatem idolis deditam. Rom. 10. Corde creditur ad justitiam: corde fit confessio ad salutem. Exemplum habemus nostrorum temporum: quo magis adversarii conantur reprimere Evangelium, eo magis propagatur.

Ventus tempestates ciet in mari. Spiritus sanctus per professionem Evangelii excitat motus in mundo dissensiones, pugnas, bella, caedes, etc. Occup. Atqui Spiritus sanctus pacificus est mansuetus. Resp. Pacem et mansuetudinem efficit in iis quibus donatur: sed bellum et persecutio sequitur confessionem veritatis propter malitiam hostium Evangelii. Ideo Christus ignem veni mittere, etc. Non pacem, sed gladium. Nostro tempore, quantae tempestates motae; quantum sanguinis fusum? procellae, et fluctus decumani nos petunt: Deum oremus ne nos opprimant.

Ventus terra nascentia fovet et vegetat, quia aerem, terram, et res ipsas perspirat, humorem et siccitatem in illis temperans. Sic spiritus sanctus et Creator fuit cum Patre et Filio, et adhuc fovet ac conservat res creatas. Genes. 1. 2. Est etiam regenerator hominum ex caelesti semine verbi Dei, quod non fert fructum nisi ab ipso excitatum: neque fructus manet nisi ipso afflance et fovente corda. 1.


page 214, image: cs214

Corinth. 3. Ego plantavi, Apollo rigavit. Deus dedit incrementum. Joann. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu non ingredietur regnum coelorum. Idem significatum est vento suscitante ossa, Ezech. 37. quia Spiritus vivificat etiam corpora. Job. 3. 34. Spirirus Dei fecit me, etc. Et animas. Ideo Spiritus vitae dicitur. Rom. 8. 2. et Spiritus vivificans, 2. Cor. 3. 6. Et resuscitabit ad vitam aeternam consummabitque beneficium inchoatum. Rom. 8. 11.

Ventus aerem purgat. Spiritus sanctus in nobis dispellit nebulas ignorantiae Dei, errorum, cupiditatum malarum, etc. Illuminat mentes agnitione Dei, Est Spiritus veritatis docens Apostolos et pios omnes omnia.

Ventus, siccum aerem humectat: humidum siccat et serenat: aestum refrigerat. Spiritus sanctus conscientias sensu irae. Dei arescentes, contabescentes, et tristitia obnubilatas, consolatione et sensu gratiae divinae rigat, serenat, reficit.

Ventus non solum refrigerat in aestu, sed ignem etiam excitat flando. Sic Spiritus sanctus incendia et ardorem malorum affectuum, cupiditatum, et desperationis ignem infernalem extinguit: accendit autem in cordibus ignem coelestem, id est, amorem Dei et proximi.

Frigidi sumus natura: sed per Spiritum sactum dilectio Dei in cordibus nostris effunditur et sensu illius exitatur dilectio nostra erga Deum et per hanc dilectio proximi. Rom. 8. Misit in corda nostra Spiritum filii sui clamantem, Abba Pater.

SPIRITUS Sancti lux vivifica.

PUlcherrimus flos, et si quis alius inter omnes insigni varietate colorum admirandus, quem a forma Turcici pilei Tulipam nominant, quae fuerit planta apud veteres nondum plane constat; quamvis pertinere ad Narcissos nonnulli rei herbariae peritiores conjiciant, nunc passim in hortis cultus celeriter ad radios solares sese pandit, illis vero occultatis, aut pluvia tempestate superveniente statim rursum clauditur ac languescit. Illuminationis caelestis hieroglyphicum, ad quam mens conversa clamat,

O Lux beatissima,
Reple cordis intima
Tuorum fidelium.
Sine tuo Numine,
Nihil est in homine,
Nihil est innoxium etc.

Addamus et illud,

Marcidus ut flos hic languescit sole latente;
Caelesti sapimus sic sine luce nihil.

STUDIORUM Modus et ratio.

SUnt nonnullae plantae, quarum flores nocte tantum, ut Hesperidis, aliae ad auroram, ut Genistae Hispanicae vel Italicae dictae, arborescentis, gratum odorem spirant; quarum flos deinceps Sole superveniente, potissimum fervidiore, plane redditur inodorus. Cujus rei causam Theophrastus et alii referunt in humidi ac sicci tenuitatem ac paucitatem, quae ambo acre diurno calidiore superveniente facile dissipentur. Admonemur hoc symbolo, labore ac industria in laudabilibus rebus universis, vel addiscendis vel gerendis opus esse, non desidia ac procrastinatione. Inprimis vero indicatur, horas matutinas (cum diluculum etiam in sacris literis accuratum studium et rem mature procuratam significet) et tempestivas, ad studia liberalia ac musas excolendas esse conventissimas. De quo haec hendecassyllaba doctiss. Jo. Sambuci plura erudite admodum subjiciunt.

Quod tempus studiis severiores
Certatim tribuunt feruntque amicum
Est aurora parans viam diei,
Nondum cum radiis sequens coruscus
Sol, pastos revehit suos jugales.
Tum nulli impediunt graves calores,
Vexant frigora nec molestiora.
Ergo qui sitiunt sacros liquores,
Auroram studiis colant amicam.

Notus est omnibus Hefiodi versus:

[gap: Greek word(s)] .

Huc pertinet quod noctem Graeci [gap: Greek word(s)] appellarunt, teste Plutarcho [gap: Greek word(s)] , et Clemente Alexandrino in Protreptico.



page 215, image: cs215

STULTI.

CAmelopardalis Graece ac Latine dicta, AEthiopib. Nabis, Arabibus vero ac Turcis Zurnapa unde vulgare Ciraphaenomen, apud Pausaniam libr. 9. Camelus Indiae putatur. Plinius Julium Caesarem primum Romae in amphitheatro ludis Circensibus spectandum hoc animal dedisse scribit, quod Dion libr. 43. confirmat, atque ibidem Camelopardalin accurate describit, quemadmodum et Oppianus III. Cyneget. Heliodorus, Strabo, Petrus Bellonius inter recentiores, Observat. l. 2. Strabo libr. 16. propter asymmetriam et partium inconcinnitatem Camelopardali nihil tribuit celeritatis, ac [gap: Greek word(s)] potius esse dicit. Unde Horatii dictum libr. 2. epist. 1.

Diversum confusa genus Panthera Camelo.

Recte autem hac similitudine illi notantur, qui omnia dicunt vel faciunt stulte et confuse, nec ullibi sibi constant. At contra in omnibus rebus verus ordo commendatur et Harmonia mutua, quam Plutarchus divinam, pulchram, admirandam, ut antea Plato et Aristoteles, cognominat.

Stultorum numerus innumerus. Verum ad quasdam classes eosdem revocare fert animus. Prov. cap. 26. v. 11. Sicut canis, inquit Salomon, ad vomitum suum revertitur, sic stultus iterat stultitiam suam. Et S. Apostolus Petrus, 2. ep. c. 2. v. 22. Sus lota reversa est ad volutabrum coeni. Nomine stultitiae, primum errores salutis nostrae fundamenta concutientes intelliguntur: deinde mundi inquinamenta, quorum meminit Apostolus. Hieroglyphicas notas igitur habemus in cane ad vomitum suum revertente, et sue lota in coeno iterum provoluta. 1. Perfidorum et transfugarum qui agnitam Christi veritatem deserunt. 2. Hypocritarum, et improborum, de quibus Chrysost. Homil. 5. in 1. ad Timoth. cap. 2. scribit, Homo, qui aversus fuerit a peccato suo, et rursus pergens, eadem fecerit, est instar canis ad vomitum suum reversi. 3. Scurrarum, qui nihil nisi inania verba dicteria obscoena, sycophantias et sarcasmos evomunt, hauriunt et perpetuo meditantur. 4. Voluptuosorum et Epicureorum, qui turpissimis sceleribus, sannis et profana mente Dei longanimitate tota vita abutuntur, subinde crimina criminibus cumulantes. At Servator noster. Matth. 7. 6. Nolite, inquit, dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Nazianzenus, postquam Julianum variis modis exagitavit, tandem subjungit S. Petri dictum. Et Clemens Alexandrinus in Protreptico 2. ad Graecos, suillos homines prolixe depingit, ad eos gnomen Democriti accommodans, sues magis delectantur luto quam aqua, et in quisquiliis voluptuose insaniunt. Potest etiam Hieroglyphicon istud reprae sentare Sophistas qui altercationibus gaudent, veritatem mendaciis, quantum in se est, conspurcantes: de quibus lepide quidam dixit,

Hoc scio pro certo, quod si cum stercore certo,
Vinco, seu vincor, semper ego maculor.

Et alius de unoquoque istorum, Hic homo, ne incipiens quidem peccare, minimis rebus posuit fundamentum; sed ita ingressus est, ut neque ab alio vinci possit neque ipse omnino reliqua aetate praeterire. Itaque nihil aliud studet, nisi ut lutulentus sus, cum quovis volutari.

STULTUS.

MUscae in unguentum fragrantissimum collapsae, si illic moriantur, odorem corrumpunt et bullis veluti scabie obducunt; sic laevis quaedam culpa (quam Hebraei stultitiam, ut et graviora delicta nominant) homini ob sapientiae famam et reliquas naturae dotes claro, multum existimationis adimit hominum sapientissimo teste, Ecclesiast. 10.

SUBLIMITAS.

PIngunt accipitrem AEgyptii cum sublimitatem significare volunt, inquit Horapollo, lib. 1. cap. 6. quoniam cum caetera quidem animantia, quoties in sublime tolli volunt, oblique ferantur, recta sursum evehi possunt; solus accipiter recta in altum.

SUPERNA meditanda.

HIeroglyphicon fuit Joannis Baptistae Rasarii viri doctissimi et nostro seculo celeberrimi sicuti ipsius scripta abunde testantur, Aquila nigra supra nubes volare contendens, quod Lucas


page 216, image: cs216

Contilis scriptor Italicus explicat, cujus verba in hunc modum covertere in linguam Latinam volui. Est opinio Graeorum quorumdam autorum, quod species quaedam Aquilae nigrae sit, quae quando timet ne quid damni illi inferatur, neve per insidias capiatur, ad nubes usque et ulterius evitandi periculi caussa suo volatu ascendere conatur, neque cessat donec se in tuto fore existimet. Verisimilius tamen est, Aquilam tamquam reginam avium ista proprietate admiratione digna esse praeditam, quod ad Solem fixis oculis propter visus acumen, et absolutam hujus sensus perfectionem sese convertens, facile illum eximium splendorem ferre queat. Alii existimant, Aquilam beneficio istius luminis incomparabilis non solum vitae longitudinem sibi conquirere, sed simul etiam pennas et vires renovare ac instaurare: quare ajunt, tempore potissimum autumnali, quando per plures dies coelum nubilum et obscurum nobis solis conspectum adimit; aquilam ad superiora loca se conferre, intentisque oculis solares radios intueri, ac illis foveri ac sustentari. Hinc clarissimus iste vir ostendere voluit, se animo constanti et obfirmato, unicum hoc semper desiderasse ac expetiisse, atque omnes eo suas cogitationes direxisse, ut nimirum superatis omnibus rebus adversis, et quocumque discrimine contempto, tandem ad certum portum et asylum, ac veluti ad verum lumen et splendorem perpetuum; bonarum scilicet artium ac laudabilium scientiarum cognitionem ac possessionem, pervenire, quarum ope et auxilio tuto et sine impedimento acquiesceret, ac sese quasi sua virtute involveret.

Nubibus, ecce, Jovis volat altior omnibus ales.
Tu quoque ad alta animum, si sapis, alta vola.

SYCOPHANTAE.

ARaneae etiam optimorum et frangrantissimorum florum succum vertunt in venenum: Sycophantae etiam pie tum dicta, tum facta sinistre interpretantur et depravant.

TACITURNITAS.

TUrdus, [gap: Greek word(s)] Graecis, ab Isidoro putatur a tarditate ita dictus, quamquam alii potius per [gap: Greek word(s)] sic nominari existiment. Aristoteles de histor. Animal. tria genera recenset ex primo genere est [gap: Greek word(s)] , viscivorus, 2. [gap: Greek word(s)] pilaris, et 3. [gap: Greek word(s)] iliacus. Alii plura addunt, de quibus nimis longum esset hoc loco disserere. Habuit autem hoc Hieroglyphicon in crebro usu prudentiss. simul ac doctissimus vir Albertus Lollius, qui in Academia Brixiensi se arcanum nuncupari voluit, propter singulare studium secretiorum consiliorum quibus delectabatur. Turdo autem non ideo taciturnitas attribitur, quod semper taceat, vel plane expers sit vocis, sed quia ab omni garrulitate abstineat, idque potissimum saciat, quando solus in prato viridi vel simili aliquo plano ac patente loco versetur. Hincque factum quod antiquitas Harpocrati silentii deo turdum sacrificarit. Quamquam vero Erasmus et Pierius ex Xenodoto proverbiu [gap: Greek word(s)] , surdior turdo interpretentur, apud Suidam tamen et Varinum ex Eubuli Dionysio, videtur potius de taciturnitate esse intelligendum. Sunt autem innumerae sententiae apud autores, quibus silentium et taciturnitas commendatur, et nos superius quoque de eo aliquid attigimus, idque paucis verbis Menander studuit exprimere, ubi inquit,

[gap: Greek word(s)] , id est,
Nihil silentio est utilius,

Plura de hoc qui velit cognoscere, legat Isocratem ad Daemonicum, Plutarchum in comment. [gap: Greek word(s)] , et in libello de Iside et Osiride, Agellium, lib. 11. cap. 10. Plinium lib. 3. cap. 5. et lib. 28. cap. 6. et praeterea Paroemiographum in proverbio, Tutum silentii praemium.

O decus eximium mentis sapientis, et apto
Tempore nosse suo et tempore nosse loqui.

TALIONIS poena.

SIlurum veterum male a Th. Gaza apud Aristotelem Glanim esse versum, et imprudenter a Jovio aliisque cum Sturione confundi, recte notavit Rondele[?]us, Sed Ausonii Silurum in ejus Mosella non esse Silurum veterum et Plinii; verum ipsum Sturionem, erudite evincit Jos. Scaliger in Aus. Lect. Certe veterum Silurum in rerum natura non esse desiisse, sed hodieque cum in mari, tum in Danubio,


page 217, image: cs217

aliisque majoribus fluminibus reperiri, certum est, et historiae piscium scriptores late de re tota disserunt: ejusque veram effigiem exhibet, ad quam nostra quoque conformata est. Grassator est Silurus et voracissimus, piscibus aliis sine discrimine se explens, et omne animal appetens: ut ex Plinio constanter fere omnes tradunt. Unde et a Germanis ad Danubium Schaid dicitur, a damno, quod voracitate sua dare solet. Silurus igitur ut omne animal appetit, sic ipse ab hominibus contra ad delicias epularum studiosissime appetitur. Variae igitur a piscatoribus struuntur ipsi insidiae, et aliquot illum capiendi modos recensent auctores. Sic videlicet ex Rhadamanti lege, et ex talionis poena, quae et decemviris et Mosi visa est aequissima, merito quisque patitur, quod fecit aliis. Nec refert, etiam si non statim, sed lento gradu vindicta veniat. Nam ut pulcher. Heliod. ait in AEthiopicis lib. 1. [gap: Greek word(s)] : Non omnino deseruit nos justitia secundum Hesiodum: sed quamvis interdum aliquantisper connixerit in sceleribus hominum, in longum tempus ultionem protrahens, tamen in ejusmodi nefarios acrem, injicit oculum. Lege Plut. [gap: Greek word(s)] , [gap: Greek word(s)] .

Ubi de viperae coitu Plinius disserit, Tertia die intra uterum catulos excludit, deinde singulos diebus singulis parit, viginti fere numero. Itaque caeterae tarditatis impatientes perrumpunt latera occisa parente. Paulo aliter Aristoteles et Theophrastus haec exponunt. Herodotus quidem hanc mari prius interempto poenam luere faeminam affirmat, cui adstipulantur Horapollo, Nicander, AElianus, Plutarchus, Basilius magnus et Hieronymus. Sed Apollonius apud Philostratum, et Maximus Tyrius superesse partui suo viperam tradunt. Quod simliter confirmant Jo Brodaeus in Misc. et Jul. Caes. Scaliger in Exerc. Quicquid sit, typus profecto hic talionis poenae est insignis, ut merito ab eo potius, quam ab Oreste aut Alcmaeone ex Tragoediis exempla ultae paternae necis petenda esse AElianus censeat. Potest etiam accommodari in malorum parentum nefariam sobolem. Nam, ut Nicephorus Gregoras argute ait, [gap: Greek word(s)] . Malorum seminum mali fructus. Certe Proclus Archimedi in hanc rationem scribit apud Theophylactum Simocatam: [gap: Greek word(s)] : Liberos babebis vitiorum paternorum veram et expressam imaginem. Sic enim et viperae partus, maternam impietatem aemulantur, dum ventrem, qui eos tulit et nutrivit, lacerant. Angelus Politianus alio sensu hoc Hieroglyphicon de Marsilio Ficino, paucis annis innumeros ingenii foetus producente usurpavit, hac addita [gap: Greek word(s)] : ANTE PARIS QUAM CONCIPIS. Alius quidam vir magnus idem torquet in hostes Ecclesiae, qui illam quidem non secus, ac viperea soboles matrem rodant ac lacerent, sed illa tamen incolumi et salva, ipsi misere pereant. Ad prius Hieroglyphicon accommodantur sequentes vers.

Ecce ut rupta alvo protrudat vipera gnatos.
Sustulit illa matrem, sustulit hanc soboles.

Ad postremum autem referimus Hexastichon:

Viperei exedunt ceu matris viscera foetus:
Sic, quos ipsa suo fovit alumna sinu.
Roditur, heu, nimium sanctorum Ecclesia multis!
At non eventu, nec ratione pari.
Vipera nam salva infelix prole interit, illis
Haec contra extinctis non peritura manet.

TEMERITAS.

DEfinitur Temeritas, ut sit defectus consilii, et praecipitatio quaedam, imprudentiae cognata, per quam ea fieri dicuntur, quae ratione non geruntur, vel propter impetum voluntatis, vel passionis, vel ex contemptu. Ideo temeritas continetur sub praecipitatione, quae utrumque respicit, sed magis primum. Recte itaque Horatius lib. 3. Od. 4.

Vis consilii expers mole ruit sua:
Vim temperatam dii quoque provehunt
In majus: iidem odre vires
Omne nefas animo moventes.


page 218, image: cs218

Ob hanc causam D. Ambrosius, quum olim apud Thessalonicam seditio esset exorta, et Theodosius Imperator ira incensus, ex improviso plebem ad ludos congregatam, a militibus obtruncari jussisset, persuasit imperatori, ut in omni poena capitali sumenda, spatium triginta dierum interponeretur, a lata sententia ab Imperatore, ne is impetu et furore illa faceret, quorum etsi eum postea poeniteret, illa tamen non possent amplius emendari, et hac ratione locus misericordiae vel poenitentiae non periret, sicut legimus in Sozomeni hist. Eccl. lib. 7. cap. 24. et in August. lib. 5. de Civit. Dei, cap. 26. et L. Si vindicari, C. de poenis. item Carm. cum apud Thessalonicam, in q. decreti. Temerariorum hieroglyphica tabella est is, qui equum conscenderat furentem. Raptans enim illum ferebat equus: at hic non magis descendere equo currente potuit. Hic quidam obvius, Quo abis? inquit. Ille vero, demonstrans equum digito, verbis in auras evanescentibus clamavit: Quod isti placet. Eos etiam si quis interroget, Quo ferimini? vera volentes dicere, respondebunt simpliciter quidem, Quo cupiditatibus nostris placet? partim vero quo quidem voluptati, aliquando autem quo gloriae vanae, nonnunquam turpis lucri studio. Saepius ira, metus, desperatio, vel aliud quid ejusmodi temerarios transversos rapit, et in ruinam suam evehere videtur.

Non te quaesiveris extra, inquit Persius, Satyra prima. Hieroglyphicon a Cochlea testae suae inclusa petitur, et principibus atque Rebuspublicis (aliorum principum potentissimorum respectu) non multum valentibus, quibusque quies tuta est, apprime conveniens. Monet eos autem Persius ne immature prodeant cum certo vitae suae periculo. Sibi optime consulit quicumque cum eodem Persio Sat. 7. gloriari potest:

Hic ego securus vulgi, et quid praeparet Auster
Infoelix pecori, securus et angulus ille
Vicini nostro quia pinguior: etc.

Cochleae telo confixae hieroglyphico usum ferunt Ferdinandum Calabriae ducem, postquam a Rege Hispaniae in bello Navarrensi, quod in Gallorum castra transire parasset in Sciativae arcem, qua Arragonii Reges ad Illustrium virorum carcerem utebantur, conjectus fuit, sicut eam historiam Fr. Guicciardinus recenset lib. 11. Ostendere nimirum miserrimus Princeps eo voluit, quod Achaeis T. Quinctius apud Livium lib. 36. similitudine pene eadem ob oculos posuit: Testudinem ubi collecta in suum tegimen est, tutam ad omnes ictus esse, ubi exerit partes aliquas, quodcumque nudavit obnoxium atque infirmum habere. Meminit et Plutarchus in vita T. Flaminii. Hinc recte Plautus: Feliciter sapit, qui alieno periculo sapit. Quo pertinet pulcherrima Polybii [gap: Greek word(s)] lib. 1. quam ita Latine interpres reddidit: Cum duo hominibus modi propositi sint, quibus facile mutare in melius queant; unus ob suam cujusque calamitatem, alter ob alienae exemplum; proculdubio primus efficax quidem est, sed non sine detrimento ejus cui accidit. Secundus vero, etsi non habet in se tantum virium, ideo tamen praestat, quod omnis damni prorsus est expers. Quo fit ut priorum quidem nemo fit, qui sponte eligat, cum absque dolore et periculo accidere id nequeat. Hunc vero semper amplecti convenit, quod per eum sine detrimento cernere licet quod est melius. Idcirco recte consideranti, optima ad veram vitam institutio videtur esse experientia, quae fit ex commemoratione rerum ab aliis gestarum. Polybius [gap: Greek word(s)] nominat. Haec enim duntaxat absque omni damno optimos veri judices perficit.

Non tibi tela nocent latitanti erumpere at ausum
Configunt: temere qui ruit, ille sapit.

TEMPORIS praenotio.

CRocodilus AEgyptii et Indiae inquilinum animal est, de quo Plutarchus, divinationi (inquit) non rationi imputetur hujus animalis praenotio. Nam neque infra nec ultra illud spacium, ad quod Nilus sua anima eluvie perventurus est, progressus ova ponit, ut quicumque agricola in ea incidat, cum ipse intelligere, tum aliis prae narrare queat, quousque sit effluxurus amnis, adeo scite dimensus est, ne humidus ipse humido incubat. In libro de Iside et Osiride plura de Crocodili praenotione idem auctor. Plinius lib. 8. cap. 25. parit ova, quanta unseres, eaque extra eum locum semper incubat prae divinatione quadam, ad quem summo auctu eo anno egressurus est Nilus. Huc pertinet Pittaci dictum. [gap: Greek word(s)] , id est, tempus nosce. Et Hesiodus monet,



page 219, image: cs219

[gap: Greek word(s)] . id est,
Observato modum: nam rebus in omnibus illud,
Optimum erit, si quis tempus spectaverit aptum.

Et Pindarus Olymp. 13. [gap: Greek word(s)] , id est, Consentaneus autem unequaque in re est modus, quem intelligere opportunitas est optima. Quae providentia quam sit utilis, Sophocles in Electra demonstrat his verbis:

[gap: Greek word(s)] . id est.
Providentia nullum hominibus aptum natum est
Lucrum capere melius, neque mente sapiente.

Et in hieroglyphicon illud ingeniosum extat Distichon,

Nosse modum tempusque doces, Crocodile magister,
Et ventura diu tempora prospicere.

TEMPORI serviendum.

AQuila serpentem in ore tenens, ac in alto monte ex omni parte conspicuo sedens, ex quo imbres et tempestates horribiles imminentes undique respicit, pro symbolo fuit usurpata ab excellentissimo viro Andrea Canutio Medico Aulico sacratissimi Imperatoris Maximiliani 2. laudatissimae memoriae, quo innuere, dubio procul, voluit, se instar Aquilae reginae avium suis oculis perspicacibus, in omnes partes hujus mundi, unde aliquid adversi vel incommodi oriri posset, intentum, constituisse omnino vera ratione ac solerti prudentia omnia mala diligenter observare, et quasi a longinquo praecavere et vitare, a quibus laedi forsitan posset, in primis vero a se in tempore amovere omnes machinationes invidiae plenas, et obtrectationes maledicorum hominum, sibique de loco tutiore tempestive prospicere. Serpentem autem Aquila in ore detinet, non ad devorandum (quod alioquin fieri scribitur) sed ut admoneat, caute et circumspecte esse agendum, cum sciamus tam in sacris, quam profanis literis prudentiae iconem esse serpentem. Sperat autem ipse quoque author hujus hieroglyphici, se in aliquo loco securo, et a vulgi turba remoto, placide meliora tempora esse expectaturum, et interea otio honesto et literato operam daturum. Hinc Cicero quoque in epistola quadam ad Brutum graviter paucis verbis monuit, tempori cedere, id est, necessitati parere, semper sapientis fuisse habitum, quam sententiam Phocylides uno versu nobis proposuit,

[gap: Greek word(s)] .
Temporibus servire, nec Ventis velle reflare.

Ad sacri silentii cultum hoc Distichon accommodatur,

Nubila si fuerint, sapienter comprime linguams.
Tunc loquere, illuxit si qua serena dies.
[gap: Greek word(s)] .

Satius enim est tacere, quam temere loqui, inquit Philonides apud Stobaeum, Serm. 33. Est et fideli tuta silentio merces, Horatio teste, Carm. lib. 3. Od. 2. Et Menander in monostichis, ait,

[gap: Greek word(s)] ,
Utilior haud est ulla res silentio.

Nullus repertus est Epaminondae Thebani seculo, qui plura quam vir ille sciret, et pauciora loqueretur. In ejusdem vita apud AEmylium Probum dictum egregium extat. Commissa celare interdum non minus prodest, quam diserte dicere.

TENEBRIONES. Nebulones.

LAmpyridem noctu, aut caliginosis tantum in locis splendescere constat. Quidam Strabi non nisi inter coecos regnant: veritatis lucem et splendorem ferre nequeunt. Illustrium et magnorum virorum conspectum, ut noctuae meridianam Solis lucem fugiunt, ac rerum umbris et imaginibus, exemplo eorum, quos in specu vinctos sedere, umbrasque mirari. Plato monet sese oblectant. Virtutis autem splendor tantus est, ut nunquam non conspicuos reddat gubernatores heroicos, de quorum dotibus recte Cicero pronunciavit. Tempestate saeva virtus quieta est, et licet in tenebris: pulsa loco manet tamen, splendetque per se semper, neque alienis unquam sordibus obsolescit.



page 220, image: cs220

TERRA.

MAcrobius tradit AEgyptios per tauri figuram significare terram: propterea quod animal hoc ad rem rusticam imprimis aptum, atque etiam necessarium esse compertum sit. Idque etiam sacrae literae testantur: nam boves pingues per somnium Josepho oblati terrae fertilitatem, macilenti vero sterilitatem portendebant. Praeterea ex Romanorum numis antiquis idem quoque colligitur, in quibus nihil illis usitatius, si vel terrae foecunditatem et ubertatem, vel rei frumentariae copiam, aut coloniarum ac municipiorum deductiones, aut agrorum designationes et divisiones indicare voluerunt. AElianus quoque lib. 11. variae hist. cap. 53. hoc animal [gap: Greek word(s)] , id est, maximi usus et hominibus utilissimum esse ad agriculturae exercitationem, dicit. Bos igitur vel taurus, quem Varro lib. 2. cap. 5. socium hominum in opere rustico et Cereris ministrum appellat, merito terrae ipsius nota hieroglyphica dicatur. Et antiquos a bove aratore Cererisque servo abstineri voluisse ita severe vero asserit, ut capite sanxerint, si quis talem occidisset.

TERROR ex errore.

MEmorabile stratagema narrat Livius lib. 22. de Hannibale in Casilinianis angustiis incluso Fabii Maximi Cunctatoris prudentia. Commentus est enim Poenus ille ludibrium oculorum specie terribile ad frustrandum hostem. Quale autem fuerit stratagema, prolixe descriptum non est quod lectori studioso describamus, quum sit ipsis pueris notissimum. Sed hieroglyphicum istud boum, numero magno, ignem in cornibus accensum gestantium, errore et terrore captos Romanos in fugam conjicientium ostendit inter praecipuas ducis bellici virtutes hanc non esse postremam, ut si quando se tempore locoque ac aliis in rebus hosti suo inferiorem videat, neutiquam tamen plane desperet, sed in omnem occasionem intentus, non minus arte et ingenio quam aperto Marte adversario suo terrorem simul et errorem incutiat, atque hoc pacto se suosque conservet incolumes, et ab omni periculo tutos praestet. In qua tamen parte nimis callida, multo minus persida consilia locum habere non debent. Denique

Fraudem fraude, astum non fallere dedecet astu.
Saepe timore timor truditur, arte dolus.

TRIBULATIO utilis.

REferti sunt tam sacrorum quam ethnicorum libri non solum dictis pluribus egregiis, sed etiam nonnulli integros libros conscripserunt, quibus docemur, magnam saepe nos utilitatem capere ex rebus adversis, quas ipse Deus ad nostri emendationem immittit. Sunt enim bonis et piis universa instar flagelli, quo frugum sasciculos excutimus, frumentumque ipsum a paleis inanibus secernimus. Significat autem in sacris literis tritura laborum et calamitatum exercitationem, jubemurque esse similes frumento, quod per trituram ac ventilationem fit mundius. Unde D. Chrysostomus homil. 2. in 3. caput Matth. Sicuti granum, inquit, inclusum in palea foras non egreditur, nisi fuerit trituratum: sic et homo de impedimentis mundanis et rebus carnalibus, quasi in palea involutus, difficile egreditur, nisi fuerit aliqua tribulatione vexatus. Idem D. Cyprianus Serm. 4. de mortalitate tradit. Quando area fruges terit ventos grana valida ac robusta contemnunt, inanes paleae flatu portante rapiuntur: Sic S. Paulus post naufragia, flagella, post carnis et corporis gravia tormenta non vexari, sed emendari se dicit in adversis. Huc pertinet usitatum proverbium, [gap: Greek word(s)] , id est, quae nocent, docent, Et distichon:

Si tritura absit, paleis sunt abdita grana:
Nos crux mundanis separat a paleis.

Tetrasticum item:

Quod duro lima est ferro messique flagellum,
Auro quod ignis est rudi,
Hoc tibi, si sapias, crux est, licet aspera: quisquis
Coelum Deo petis duce.


page 221, image: cs221

TYRANNI.

ESt quoddam luporum genus, Oppiano teste, quod Syrium orientem maxime metuit, et eo exorto in aliquod antrum aut terrae hiatum se abscondit, dierum Canicularium finem, et Syrii sideris occasum expectans. Hoc hieroglyphico magnus quidam princeps usus est, cum ad ejus adventum nonnulli Reguli minus juste erga subditos sese gerentes, atque illius metuentes vehementiam et auctoritatem, se in alias regiones subduxissent. Testantur autem historiae injusta imperia non esse diuturna. Unde Seneca in Medea,

Iniqua nunquam regna perpetuo manent.

Quem locum egregie explicat Demosthenes Olynth. 2. Et Herodotus breviter hoc libro tertio confirmat tyrannidem cognominans fallacem. Sic Romanus sapiens libro primo de Clementia, Reges, inquit, consenescunt, ac regna tradunt nepotibus. Tyrannorum brevis et execrabilis potestas est.

TYRANNIS.

LUtram, quam Graeci [gap: Greek word(s)] , vel [gap: Greek word(s)] , AElianus caniculam fluviatilem norunt illi, qui piscinas habent uberiores, in quibus interdum magnas strages edit. In piscibus et quidem melioribus capiendis mira illi agilitas et tanta sagacitas ut dicatur ex aqua per rivulum effluente, longe admodum piscium odorem ex vivariis percipere, quae ubi invaserit, in omnes saevit, quamvis non universos possit devorando absumere. Tabella hic occurrit hieroglyphica admodum evidens tyrannicae crudelitatis, quae nil nisi cruentum et nesarium spirans omnibus est infesta; imprimis vero bonos et virtute praestantes viros e medio tollit. Nara secundum Claudianum de IV. consulatu Honorii;

--- Sors ista tyrannis
Convenit, invideant claris fortesque trucident.
Munitique gladiis vivant, septique venenis
Ancipites habeant artes, trepidique minentur.

Et Cicero libello de amicitia ait: Haec est tyrannorum vita, nimirum in qua nulla fides, nulla charitas, nulla stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia semper suspecta atque solicita sunt, nullus locus est amicitiae. Nam Secundum Sophoclem in Oedipo [gap: Greek word(s)] , id est, Injuria creat tyrannum. Quare Antisthenes philosophus, ut est in Stobaeo, carnifices tyrannis in pietate praeferebat: quoniam a carnifice quidem homines injusti interimuntur, a tyranno autem etiam innocentes.

Plures lutra necat pisces, quam condat in alvum:
Sic rabie tumidus saeva tyrannus agit.

TYRANNIS saevissima.

ARistoteles 8. historiae anim. 29. cap. observavit, quod vipera Scorpium devoret: ideoque venenum alere tanto deterius, adeoque morsum ejus esse laetiferum, quod venenatis pasci soleat. Idem saepe in Italia a viperarum captatoribus observatum: quanquam capsulis inclusae, scorpionibus objectis, raro id faciant. Galenus de Theriac. lib. 13. auctor est, viperam alia etiam venenata animalcula consumere, puta buprestes, cantharidas et istiusmodi, ipsi proculdubio non ingrata cibaria. Eodem scilicet modo homines crudules, et natura facti ad tyrannidem, saeviores tamen longe evadunt, cum ad inclinationem illam innatam accedit perversa et flagitiosa educatio, et consuetudo ex pessimis moribus inquinatissima. Verissime enim Plato dixit 6. de Leg. [gap: Greek word(s)] : Hominem autem mansuetum animal esse dicimus. Porro, si cum natura felici rectam quoque disciplinam fuerit assecutus, in divinissimum mansuetissimumque animal solet evadere. Sin vero non satis, aut non bene fuerit educatus, ferocissimum omnium, quae in terris nascuntur, animal redditur. Quod si ad malam naturam et consuetudinem vitiosam accedat etiam potentia, et regnandi fastigium, tum certe nihil medium est, inter praecipitia et summa, ut Tacitus loquitur. Recte enim Plutarchus, [gap: Greek word(s)] : Potestas malitiae conjuncta, nervos ac robur affectibus addit.



page 222, image: cs222

Et ut Seneca in Hipp. dixit:

--- durus et veri insolens
Ad recta flecti regius non vult tumor.

Equidem dira diris pascuntur; et

Tetra quod extinguit, non mirum, vipera morsu:
Ecce etenim quali gaudeat illa cibo.

TYRANNUS.

DE Ichneumone, quem murem Pharaonis appellant, haec Plutarchus: Ab induto thoracem ad praelium milite parum differt; tantum sibi circumdat coeni, tamque densam sibi circumlinit tunicam, aggressurus crocodilum. Plinius addit saturum Crocodilum in littore se supinum abjicere, ibi tum trochilum aviculam ejus os purgare, in qua voluptate somno pressum ab Ichneumone conspicatum, per ejus fauces ut telum aliquod immissum erodere alvum, et sic bestiam illam conficere. Idem ferme scribunt Strabo, Diodorus, Siculus et Oppianus, atque hic quidem 3. Cynegetic. eleganter admodum et copiose. Aristoteles et alii Ichneumonis ita armati, etiam cum serpentibus pugnantis mentionem faciunt. Est autem hieroglyphicon tyranni, qui ut Crocodilus in Nilo, injustum imperium exercens, hominibus et animantibus non parcit, attamen a parvo et contemptibili Ichneumone interficitur: ita quoque pon raro a vilissimo homine tyrannus e medio tollitur. Unde Juvenalis Satyra 10.

Ad generum Cereris sine caede et vulnere pauci
Descendunt reges et sicca morte tyranni.

Et ex sapientiae arcanis manavit dictum illud,

[gap: Greek word(s)] . Id est:
Nunquam tyrannus obiit aetate exita.

Extat Xenophontis Hieron, in quo tyrannos plane praphice depinxit. Graecum Proverbium est, [gap: Greek word(s)] : Serpens ni edat serpentem, draco non fiet. Et hoc quidem Hieroglyphico ab AEgyptiis Regem, qui multos alios debellasset et consumsisset, significatum fuisse scribit Pierius, nec minus recte nos de tyrannis usurpare possumus qui aliorum exitio accrescere student. Pertinet huc insignis apud Polybium lib. 15. locus ille: [gap: Greek word(s)] : Piscium vita, proverbio nota, inter quos tametsi congeneres minoris exitium a validiore in escam, quavitam trahat, convertitur. Quo et Varronis illud in Margopoli, referente Nonio, facit,

Qui pote plus urget; pisces ut saepe minutos
Magnus comest, aut aves enecat accipiter.

Pulchre itaque Irenaeus lib. 5. adversus haereses Valentini; ad utilitatem, inquit, gentilium terrenum regnum positum est a Deo, ut timentes regnum humanum non se alterutrum homines vice piscium consumant: sed per legum positiones repercutiant multiplicem gentilium injustitiam. Quo etiam referenda sunt quae copiose in eandem fere sententiam disserunt Basilius Magnus hom. 7. in Hexaem. et B. Ambrosius lib. 5. Hexaem. cap. 5. Paradinus addit: UNIUS COMPENDIUM, ALTERIUS DISPENDIUM. Nam injusti et iniqui homines cum pauperum ruina ditescunt, et illorum veluti esca se saginant. Seneca in Hyppolito,

Factus praeda majori minor: pro jure vires sunt.

Et recentior Poeta:

Majoris minor esca ferae, velut esca Draconis
Serpens, ergo potens opprimit innocuos.

TYRANNUS potentissimus.

HUjus Hieroglyphicon malleus est a manu e nube ostensus hominum frequenti coetui. Ita Jeremias Propheta cap. 50. v. 22. Monarcham Chaldaeorum universae terrae malleum appellat: hujusque Hieroglyphici toto capiti explicationem subjicit. Tum temporis enim, armis hujus monarchiae,


page 223, image: cs223

quasi malleo quodam ad conterenda caetera totius Orientis regna utebatur: itidem ut hodie, tyranno Turcico, et superioribus seculis Attila vel Tamerlane: quorum hic, mundi terror; uterque flagellum Dei cognominati sunt.

Sed aliis Hieroglyphicis, ex Esaiae Prophetae cap. 10. repetitis quaedam alicujus momenti proferamus. Versiculo 5. Assyrios virgae et baclo comparat, clamans: Vae Assur, virga furoris mei, et baculus ipse est, in manu ejus indignato mea. Quidam exponentes, Assur. accipiunt particulam Hoi pro hortatione Assyriorum ad invadendum Israelem. Alii exponunt, Vae Assyrio virgae irae meae; ut sit initium comminationis contra tyrannos istos, et sequentia legunt adversative, quamvis sit in manu eorum baculus indignationis meae, et ingentem fallacem, hypocritam, impiam (nempe Israelitas) mittam eos, cum mandatis, up praedentur, etc. q. d. Et si utat Assyrii opera in puniendo Israele, tamen ipsum quoque propter sua peccata ulscisar. Ali, Vae, vel, Heu Assur, virga furoris mei: ut sit exclamatio propter saevitiam Assyriorum adversus Israelitas, q. d. Heu, quanta clade afficient, quanta crudelitate excipient Assyrii miseros Judaeos: Nonnulli legunt in vocativo, sicut Jerem. 47. cap. Eheu, gladie Domini, usquequo non es requieturus? Vel in nominativo, Heu Assyrius, eodem sensu, ut sit quasi deploratio et abominatio calamitatis inferendae Judaeis per Assyrios, quae Deo tribuitur [gap: Greek word(s)] , ad notandam poenaetrocitatem. Virga furoris mei. Ita quidam legunt, nempe per appositionem, vel subaudito verbo substantivo, eodem sensu, Vae vobis ab Assyriis, qui sunt virga furoris mei, vel, Heu, quas stragas dabit Assyrius virga furoris mei, i. quo tanquam virga usurus sum ad exequutionem justae meae indignationis in gentem impiam. Et baculus ipse est, in manu ejus indignatio mea. Docti interpretes exponunt, Baculus indignationis meae est in manu ejus. Alii in manu Assur est baculus nempe indignatio mea.

Ostendit autem Deus, vocans Assyrios et ipsorum arma virgam et baculum suum, illos tantum fore exequutores suppliciorum populi, quae ne se movere quidem, nedum possint laedere Judaeos sine Dei voluntate et nutu. Si quis objiciat, sunt virga et baculus; ergo non agebant libera sua voluntate: ipsa metaphora suppeditat responsum. Nam non necesse est similibus omnia congruere, sed ea duntaxat quorum gratia adhibentur. Si sequeretur, Assyrius est baculus: ergo non libere invadit Judaeos; eadem ratione sequeretur, est baculus, ergo nec vivens nec intelligens agit. Similitudo enim in eo duntaxat est, quod Assyrius regitur Dei nutu, neque minus, neque plus facere potest adversus Judaeos quam mundi judex justus decrevit: sicut baculus regitur manu et voluntate caedentis eo, neque incipit, neque desinit ferire citius, neque levius, neque durius ferit, quam is vult, qui ipsum agitat et moderatur. In modo autem hujus motionis et gubernationis est maximum discrimen: neque ad hunc declarandum pertinent similitudines virgae, baculi, securis, serrae quas paulo post adjungit. In baculo enim nihil est, quod externi objecti intuitu ad percutiendum excitetur et alliciatur, et motus baculi sit causa effectrix: sed tantum impellitur vi agentis externi, utentis eo ad percutiendum. In Assyriis autem fuit mens intuens praedam oblatam et speratam: voluntas item hoc intuitu allecta ad praedam et aliarum cupiditatum expletionem appetendam et persequendam, ac proinde imperans menti et loco motivae facultati.

Sunt igitur Assyrii instrumentum Dei tale quod movetur ab alio, sed simul movet etiam seipsum, et est ex interno principo suae actionis causa efficiens, una cum illo principo externo, a quo fortis cietur et regitur. Atque hoc ipsum est, quod dicitur, hominem, libero arbitrio, seu voluntate, seu motu voluntatis agere, nimirum intellectu monstrante, et voluntate eligente aut repudiante aliquod objectum. Cum hac autem libertate voluntatis nequaquam pugnat decretum divinum, et efficax voluntatis inclinatio ad objecta. Quin potius, quanto efficacius objecta voluntatem afficiunt; stimulant et alliciunt, tanto ipsa liberius agit, cum tanto magis ultronea, spontanea et alacris in objectum feratur. Est igitur cavendum hoc extremum, videlicet ne hostes, qui nos affligunt, ut de Turcis et ejusmodi carnificibus illud dici potest, putemus a Deo instar truncorum aut lapidum impelli; quod et vox divina, experientia, sensus humanus et absurditas refellit, quae inde sequeretur multiplex; videlicet frustra suscipi omnes dehortationes hominum ab impietate et flagitiis, et vel Deum esse peccati ipsorum causam, vel nullam in ipsis rationem haerere peccati et culpae, ac pronide ipsos non juste puniri propter


page 224, image: cs224

propter maleficia. Sed alterum quoque extremum seu praecipitium, aeque cavendum est, ne videlicet sic in potestate et arbitrio carnificum istorum esse putemus, Christianos affligere vel non affligere, ut pro suo affectu et animi impetu quidvis agant, Deo sciente quidem et spectante quid acturi sint et agant; sed nihil decernente ut faciant, nihilque (tanquam summus, justus, formidabilis judex, sapiensque rerum omnium arbiter) agente vel efficiente eorum, quae per ipsos fiunt, ut suos probet, hypocritas detegat, et santanae organa brachio potente tandem coerceat.

Aliud Hieroglyphicon tyranni potentissimi, vers. 15. ejusdem 10. capitis Prophetae proponitur, quum quaerit, An gloriabitur securis contra secantem ea? Num extollet se serra contra agitantem quum quaerit, An gloriabitur securis contra secantem ea? Num extollet se serra contra agitantem eam? Falsae gloriationis Assyriacae sophismata non attingimus. Illud tantum ex Theologis repetimus, non sequi homines sine libera voluntate et sine culpa sua peccare, quia securibus et serris conferantur. Non enim similia secundum omnes partes congruere necesse est; sed secundum illas tantum, ad quas declarandas adhibentur. Homo intelligit, et vult, et efficit ipse opus suum, et expetit in eo finem, quem spectat, et ad quem fertur suo proprio et spontaneo motu, quorum nihil est in securi, serra baculo, aliisve ejusmodi instrumentis inanimatis, quae tantum ab externo principio moventur, non autem seipsa movent.

Neque ad modum agendi, qui est in hominibus adhibetur illorum instrumentorum mentio et similitudo: sed dumtaxat ad necessitatem actionis, moderatiois et promotionis divinae, ad perficiendum sive Dei, sive hominum consilia, et successus optatos confequendum. Nec enim haberet ullum robur Assyrius, Turca, Tartarus, nec ille posset uti, vel quidquam efficere, nisi Deus ad sui operis exsequutionem ipsius uteretur opera, et conatibus successum daret. Interea voluntatis et actionum suarum pravitas spontanea satis cuivis tyranno satis justa est damnationis causa.

Declarat hoc instrumenti et instrumento utenis collatio. Si peritus opifex securi vel serva bona et commoda utatur, bene et commode secabit per eam. Sin autem vitiosa et hebeti, bene quidem per se et recte per eam secabit ipifex: sed per accidens, instrumenti vitio secabit male et incommode. Hujus autem vitii in sectione causa per se erit pravitas instrumenti, quod si bonum fuisset, bene secuisset ductum manu artificis eo perite utentis. In hunc modum Deus Optimus et sapientissimus Artifex bene utitur instrumentis tam pravis quam bonis ad bonum opus suum perficiendum, his tamen cum ipso bene, artificis misericordia, illis vero male operantibus suo vitio. Sic eadem vastatio gentium erat Dei et Assyriorum actio, quae velut unum subjectum diversissimas et oppositas rationes sustinebat. Justa poena fuit Dei respectu: latrocinium vero respectu Assyriorum, Deo ita permittente, id est, non corrigente ipsorum coecitatem et malitiam, justo judicio frenum cupiditatibus laxante, media et successus suppeditante, et ipsorum prava consilia, quo voluit, dirigente. Nullum est igitur consequens istud, securis non potest secare, nisi aliquo tollente et feriente: sic Assyrius non laedit Judaeos, nisi Deo sic volente: eodem modo igitur agit securis et Assyrius. Hic enim objectis allicitur, et volens agit, vel bene secundum, vel male contra Dei voluntatem conscientiae suae inscriptam.

Cur ergo non modum agendi Assyriorum, sed providentiam divinam designet Esaias, scopus concionis spectandus est, Judaeorum consolationem respiciens. Ad hanc autem nihil dici potest efficacius, quam si cogitent pii, videntes, audientes et sentientes hostium insolentiam et immanitatem, ne digitum quidem illos movere posse, sine certo, accurato, et ipsis salutari consilio patris sui coelestis, in cujus manu sint hostes quantumvis efferi, tanquam baculus, qui post filios Dei castigatios, in ignem sit abjiciendus. Simul autem piorum coetus, exemplis peccatorum et tragicis spectaculis poenarum in suis adversariis, ad modestiam et Dei timorem instituitur, ne donis, vel successibus suis quisquam efferatur, vel securus et confidens fiat; sed quicquid habet, consequitur, aut efficit boni, nihil ejus sibi arroget, neque de eo glorietur, quasi non acceperit: contra bonorum omnium omnem gloriam in solidum soli Deo transscribat.

Idem Propheta cap. 7. v. 4. alio hieroglyphico pereleganti tumultuantes Tyrannos graphice depingit. Quemadmodum enim extremitas titionis fumigantis oculos quidem aliquantisper fumo infestat, sed neminem aduere potest, quod ignis jamdudu deflagraverit, vel aquis aspersus resederit: ita Tyranni suis clamoribus et terriculamentis misero populo admodum molesti sunt, et innocentibus


page 225, image: cs225

hominibus, viduis, orphanis, peregrinis, civibus clachrymas excutiunt, tamen pios et innocentes nequeunt opprimere. Tandem enim illorum minae, vociferationes, terrores, ut fumus, evanescunt in auras, teste S. Scriptura, Psal. 68. 1. 2. 3. Proverb. 10, 25. Act. 12. 24. Huic oppositum videtur Athanasii de Juliano dictum, Orat. 1. citante Damasc. orat. 3. de Imag. Quid novus, inquit, hic Nebucadnezar? Nihil enim humanius iste in nos, quam vetus ille prae se tulit; cujus flammas licet effugerimus, carbones tamen nos adhuc affligunt. Hoc est, Quamvis ipse jamdudum sit extinctus, temen miserandae illius cladis, quam Ecclesiae superioribus annis intulit, sine lachrymis recordari non possumus.

Proverb. 10. c. 12. v. Salomon hieroglyphico nobili conatus et exitum tyrrannorum describit. Nam turbo vel tempestas subito erumpit, obvia quaeque radicitus evellens et prosternens: sed celerrime transit et evanescit. Eodem modo Impii, Tyranni, Violenti et profani homines, ad tempus quidem tumultuantur, non aliter quam si ima summ. essent permisturi: verum opinione citius ad poenas abripiuntur, et funditus exstirpantur, ut nequidem ullum sui nominis relinquant vestigium, Ps. 37. v. 36. Quod quaedam mentio in historiis occurrat, maledicta superest et omnibus exosa istorum memoria. Cum Julianus Apostata Christianis internecionem post bellum Persicum indiceret, Athanasius tyranni intericum praedixisse fertur his verbis, quae Socrat. lib. 2. hist. Eccl. cap. 12. retlit, [gap: Greek word(s)] , id est, Secedamus paulum amici. Est enim nubes aquosa, quae cito praeterit. Hujus praesagii veritatem eventus comprobavit. Nam paulo post in praelio contra Persas Julianus improviso telo vulneratus occubuit, et Christi victoriam fateri coactus est.

Jeremicas c. 15. v. 12. tyrannos comparat ferro, Ecclesiam chalybi, et Dei nomine querit an ferum (commune) fracturum esset ferrum Aquilonis et chalybem? q. d. Tui hostes equidem sunt ferrei, sed ego qui intervenio pro te, sum tibi murus calybaeus: non est (inquit Deus) quod metuas ab hominibus istis. Alii existimant vaticinium esse exilii Chaldaeorum, quorum monarchiam Persae eversuri erant. Ferrum conteret ferrum, vel malo afficiet. Hebr. Jaroha Barzel Barzel. Commode pingetur, si admonere volumus neminem ita fortem aut malum esse quin tandem aliquando incidere possit in fortiorem vel pejorem, a quo superetur, ut Bajazeti a Tamerlane superato accidit quod expressum est monosticho graeco.

[gap: Greek word(s)] .

VENERIS Immodicae incommoda.

VIperae, mas et foemina, coeunt, ut Plinius tradit, tam arcto complexu, tam sibi ipsae circumvolutae, ut una existimari biceps possit. Viperae foeminae mas caput inferit in os, quod illa abrodit voluptatis dulcedine. Quod longe ante Horapollo scripsit, AEgyptios dicens hac figura mulierem, quae odio prosequens maritum ejus vitae insidiaretur, blanda tamen in coitu esset, depixisse. Rem autem ipsam ex veteribus affirmant Herodotus in Thalia, Nicander, Galenus, AElianus, Basilius Magnus Homil. contra foerner. et de Invid. et us. hex. Hieronymus ad Praesidium, Prudentius in Hamartigenia, et alii: ut miretur Pieris Albertum Magnum unum contradixisse. Sed verana sint haec, Baldus Angelus in libro de Viperae natura et facultatibus enucleat. Symbolica certe esse manifestum est: quae morbos et caetera ex nimia et immodica Venere incommoda, et quod per illam naturali calare tandem entincto cita mors veniat, accurate oculis subjiciant. Eryximachus quidem apud Stobaeum, braeviter [gap: Greek word(s)] . Coitum brebem morbum comitialem esse dixit, ac tempore tantum differre. Et similiter apud eundem Democritus: [gap: Greek word(s)] : Coitus est brevis apoplexia. Prorumpit enim homo ex homine. Sed quid aliud sunt amatoribus suis libidinosae foeminae, quam vipeae? Illis enim omnem succum et sanguinem, facultates, et ipsam denique vitam abrodunt, et adimunt. Notus enim est veteris cujusdam Poetae Senarius: [gap: Greek word(s)] : Par est leaenae et feminae crudelitas. Omnium autem pulcherrima est Phaedri fabula lib. 2. de anu et puella diligentibus juvenem, cui hos praemittit versus: A feminis utcunque spoliari viros, Ament, amentur, nempe exemplis discimus. At nos ex disticho Poetae nostri,

Sic pereat quisquis meretrici turpiter haeret,
Per Venerem ut nimiam vipera mensa perit.


page 226, image: cs226

VERBUM Dei.

1. IGnis, quia calefacit, utilissimus est: Verbum Dei, quod Spiritus S. dicit in corde, maximo usui est, et facit ut illud audientes dicant: Nonne cor nostrum ardebat in nobis, dum loqueretur nonbis in via, et dum adaperiret nobis scripturas? Luc. 24. 32.

2. Ignis, quoniam lucem subministrat, nocturno tempore tenebrarum remedium est: sic firmissimus Sermo Propheticus velut lucerna est splendens in loco obscuro, usque dum dies illucescat, etc. 1. Petr. 1. 19. Lucerna pedibus nostris verbum Dei, Psal. 119.

3. Ignis, aurum, argentum, et alia liquefacit, et purgat a scoriis et sordibus: ita verbum Dei emollit corda, et emundat ea inquinamentis cordis et spiritus.

Rhododendron sive Rhododaphne, quod Nerion quoque vocatur, plante elegantiss. et per totam aestatem amoenissimos flores proferens, teste Dioscoribd lib. 4. cap. 72. mulis, canibus, asinis, et aliis bestiis, quoad flores ac solia, venenum est: at ab hominibus adv. serpentum morus utliter e vino bibitur, praesertim ruta addita. Ad eundem modum Divina eloquia salubria sunt bene intelligentibus, periculosa vero his, qui ea volunt ad sui cordis perversitatem torquere potius, quam cor ipsum ad eorum rectitudinem corrigere. S. Paulus 1. Cor. 1. Sermo crueis, inquit, iis, qui pereunt, stultitia est: at nobis qui salutem consequimur, potentia Dei est. De hoc eleganter in suo pegmate Potrus Costalius ita scripsit:

Nobilis aspectu folioque virens Rhododaphne,
Dicitur agrotis esse medela viris:
Tollit et humano conceptum in pecotre virus,
Et laesis affert artibus antidotum.
Bruta tamen foliis animata extinguit eisdem,
Haec sunt Scripturae non aliena sacra,
Illa pios recta coeli deducit in axem:
Sed nigrum reprobis addere Theta solet.

VERITAS.

FAcibus nocturno tempore accensis et pisces elici, et imprimis paguros, astacos et cancros, ex penitiss. etiam cavernis extrahi, capique, cum Oppianus, tum Olaus magnus inter recentiores, scribunt: nec fallit experientia. Plato quidem in Sophista hoc [gap: Greek word(s)] vocat [gap: Greek word(s)] : Quam prolixe admodum describit Q. Smyrn. lib. 7. Neoptolemum in Trojanos pugnantem cum piscatoribus, noctu ad hunc modum piscantibus comparat. Docemur hoc hieroglyphico, nihil tam esse abditum, quod non veritatis lux in conspectum proferat: quae, ut Seneca ait in Troad. nunquam latet. Nam, ut Pindarus inquit 10. Olymp. [gap: Greek word(s)] Nihil opertum, quod non revelabitur, nihil occultum, quod non scietur. Potest etiam hujus hieroglyphici usus esse, ut quemadmodum luminis fulgore deteguntur in tenebris pisces et paguri: ita quoque veritatis splendore detegi et dispelli omnia fusca mendacia. Utrumque certe praeclara Polybii [gap: Greek word(s)] complectitur, quae legitur in ejus lib. 13. Epitome his verbis: Mihi videtur Natura. Dearum maxima ostendere mortalibus veritatem, illique maximas addere vires: quod cum ab omnibus impugnetur, nonnunquam et omnis generis suadelae una cum mendacio adversus eam armentur, nescio quo modo per seipsa animis mortalium illabatur, et nonnunquam confestim vires suas exerat: aliquando vero, ubi multum temporis

in obscuro delituit, tandem per seipsam emergat, et mendacium manifestet. Haec Polybius. Pulchre Menander:

[gap: Greek word(s)]
Venit veritas in lucem, interdum non quaesita:

Et idem Menader:

[gap: Greek word(s)]


page 227, image: cs227

Veritas coeli civis est, et sola fruitur convictu deorum.

Huc pertinet etiam distichon appositum,

Elicit obscuris cancros lux clara cavernis:
Flasa etiam vero sic veniente vides.

VERITAS aliis salus; aliis pernicies.

ESt et hoc hieroglyphicon alibi aliqua ex parte expositum, cujus tamen hic tractationem pleniorem repetere voluimus. Quod vero Apes floribus odoratis, et imprimis rosis, apprime delectentur, et inde suaviss, alimentum sibi comparent, alibi dictum est, et libet insuper afferre in medium B. Basilii egregiam similitudinem, quam ponit in commentario de legendis libris Ethnicorum: [gap: Greek word(s)] id est, velut enim floru hominibus quide usque ad odorem et colorem est usus, apes autem mel ex ipsis excipere noverunt: Sic etiam hi, qui diligentes in legendo existunt, non solum quod dulce jucundumque fuerit in eorum libris persequuntur, sed quandam ex illis utilitatem in animum reponere student. E contrario autem Scarabaeus, ut AElianus refert lib. 4. cap. 18. ab odoratis laeditur, ac foetidis oblectatur, imprimis vero rosae adeo illi sunt contrariae, ut illis involutus quoque intereat. Quod proprie etiam convenit ingenio agresti, ac ab omni liberali institutione ac doctrina laudabili plane abhorrenti, cum alii bene edocti et instituti tantopere his sese oblectent ac sustentent. Quo pertinet proverbium tritum, Scarabaeo unguentum, quod Plutarchus 7. Symposiac. quast. 7. in philosophum austeriorem quendam, qui psaltriam in convivio nolebat ferre, convenire ait,

Ut rosae mors, scarabaee, tibi est, apis, una voluptas;
Virtus, grata bonis, est inimica malis.

Veritati vero tribuimus hujus hieroglyphici inscriptionem, ex S. Apostoli dicto, 2. ad Corinth. 2. v. 15. et 16. Nec enim vera virtus extra salutis aeternae veritatem nobis quaerenda est.

VERITATIS Oratio.

FRuctus arboris Perseae formam cordis repraesentare, folium autem similitudinem cum lingua habere, Plutarchus quoque in libello de Iside et Osiride notavit, cum in AEgypto haec arbor fuerit dicata Harpocrati, cujus veteres mentionem fecerint: et inter recentiores Carolus Clusius in suis observationibus Hispanicis diligenter descripsit ac delineavit. Plinius tamen cum Persico arbore (cujus forsitan nonnihil congener est, specie autem diflert) videtur quodammodo confundere. Docemur hoc hieroglyphico, veritatis orationem debere esse simplicissimam, ac undique sibi constare: unde Gemanis proverbium quoque adhuc frequens est, volentibus cor et linguam oportere unum idemque efle. Quod utinam hoc nostro seculo, in quo

Candor inter homines res intermortua pene est,

plures diligentius observarent: cum profecto, secundum B. Nazianzeni dictum graviss. [gap: Greek word(s)] , id est, nihil simulatum potest esse diuturnum. Videmus autem et quotidie experimur, potius jam nimis vere inter multos convenire istud Ciceronis in quadam epistola ad Quintum fratrem, dictum, ubi ait: Multis simulationum involucris tegitur et quasi velis quibusdam obtenditur uniuscujusque natura: frons, oculi, vultus, persaepe mentiuntur, lingua autem saepissime. Definit vero idem Cicero veritatem libro secundo de invent. per quam immutata ea. quae sunt, aut ante fuerunt, aut futura sunt, dicuntur. Ad veritatem autem amplectendam Sophoclis est egregia cohortatio:

[gap: Greek word(s)]
Bono sis animo, vera dicendo nunquam erraveris.

Hieroglyphico autem distichon addamus:

Perseafert cordis fructus, folia aemula linguae.
O utinam in cunctis haec benejuncta forent!


page 228, image: cs228

VIA vitae.

LActantius lib. 6. Instit. Divin. cap. 8. Eadem, inquit, ratione hanc vitae viam quaeri oportet, qua in alto iter navibus quaeritur. Quisquis autem rectum iter vitae tenere nititur, non terram debet aspicere, sed coelum: et (ut apertius loquar) non hominem sequi debet, sed Deum; non his terrestribus simulachris, sed Deo servire coelesti; non ad corpus, sed ad mentem omnia referre: non huic vitae dare operam, sed aeternae. Itaque si oculos semper in coelum intendas, et Solem qua oritur observes, eumque habeas vitae, quasi navigii ducem, sua sponte pedes tui in viam dirigentur: et illud coeleste Iumen, quod sanis mentibus multo clarius Sole est, quem hic carne mortali videmus, sic reget, sic gubernabit, ut ad sapientiae virtutisque portum sine ullo errore perducat. Hinc Billii octostichon:

AEquora qui fragili sulcat male fida carina,
Quid, cursum ut teneat, nocte silente facti?
Pervigil ad coelum tendit sua lumina, sidus
Spectat et in Boreo juge quod axe micat.
Quisquis iter vitae sequeris, vitaeque perennis,
Ne tua sint terrae lumina fixa cave.
Semper at aet hereas sublimi vertice sedes
Conspice: sic tutum laetus habebis iter.

VICISSITUDINES perpetuae.

NAzianzenus orat. de pauperum amore scribit Deum voluisse res humanas in summa varietate atque inconstantia versari, earum instabilitate perspecta, nostrum amorem ad ea conferamus, quae omnis mutationis et inconstantiae sunt expertia.

Stultus ut est, levibus ventis qui fidit, et umbrae,
Et noctis placidae somnia certa putat,
Scribere quique in aquis molitur: sic quoque figit
Qui spes in mundi prosperitate suas.
Atque ideo in terris firmi nil prorsus ut esset,
Constituit supera qui manet arce pater.
Scilicet ut firmi nihil hic stabilisque videntes,
Tendamus celeri semper ad astra pede.

VICISSITUDINES rerum humarum.

SErpentis pictura caudam ori inserentis, ut circulum efficiat, veteres AEgyptios annum et tempus repraesentasse Horapollo testis est, meminitque Servius in 5. AEn. Claudianus autem eandem rem valde poetice describit 2. lib. delaudibus Stiliconis. Quae certe naturae rationi convenit, illique circulorum circuitioni, ex qua dierum noctiumque varietas, et mensis annique mensurae procedit, de qua post Platonem Cicero. Grammatici annum, quasi annulum dictum putant: qui ab Homero [gap: Greek word(s)] appelletur, quasi [gap: Greek word(s)] . Latinis annus vertens est; Hieroglyphici autem usus varius esse potest. Nam, ut Virgilius imitatione Lucretii 3. Georg. canit,

In se sua per vestigia volvitur annus.

Et de Tempore pulchre Seneca Troad.

Tempus nos avidum deverat, et chaos.

Omnium etiam rerum in hoc mundo perpetua est [gap: Greek word(s)] , ut Polybii verbo utamur: Unde ipsius mundi imago hoc hieroglyphico exprimitur, ut apud eundem Horapollinem et Pierium videre est. Quo Taciti aurea illa sententia pertinet Annal. 4. qua affirmat, Rebus cunctis inesse quendam velut orbem, ut quemadmodum temporum vices, ita et morum vertantur. Et illa Croesi apud Herod. [gap: Greek word(s)] : humanarum rerum circulus est, qui rotatus semper, eosdem fortunatos esse non sinit. Sant quae de Rerump. perio. dis Plato et Aristoteles disserunt, ex scriptis ipsorum petenda sunt. Nec enim hic inseri instituti nostri ratio patitur. Quin et Regum, et ipsum denique imperium hac figura intellexisse AEgyptios, scriptores


page 229, image: cs229

hieroglyphici indicant. Itaque vetustum Adriani Imp. honori sacratum numum Seb. Erizzus declarat. Nam et serpens regni icon est, unde caput serpentis, divm regina Juno dextra tenet: Et circuli figura omnium habetur perfectissima. Petrus Costalius in Pegmate suo litium aeternitatem hoc symbolo subjicit.

Rebus in humanis adeo in se cuncta recurrunt,
Finis ut unius sit caput alterius.

VICTORIA.

ACcipitrem pingunt AEgyptii, quoties victoriam significant. Horapollo lib. 1. cap. 6. quod accipiter caetera volatilia vincere videatur. Cum etiam robustioris animantis potentia premitur, tum sese in aera resupinans, ut ungues quidem sursum, pennas vero posterioresque partes deorsum versas habeat, cum idem avis, quae cum eo congreditur, efficere non possit, ita facile eam fugat, ac sibi parat victoriam.

VIGILANTIA.

LEpores inter dormiendum apertos oculos tenere tanquam vigilantes, vel statim evigilaturi constat, unde in proverbium abiit, leporinus somnus, cujus usus etiam est creber in variis linguis. Hinc, secundum nonnullos, [gap: Greek word(s)] Graece dicitur, [gap: Greek word(s)] , quod est videre, quia oculos non claudit in somno, quod Plinius et Suidas quoque annotarunt. Ideo AEgyptii ut vigilantem hominem ostenderent leporem pinxerunt, quemadmodum ex Horapollinis lib. 1. C. 26. colligitur, et Pierius in lepore annotavit. Id autem ad mentis vigilantiam et attentionem transferre recte possumus. Cicero, pro Plancio: Vigilandum est, inquit semper: multae insidiae fiunt bonis. Demosthenes antelucanus opificum operas praevenire solitus est, quam vigilantiam eruditi multi cum magna laude imitati sunt. Est et elegans Platonis sententia lib. 3. de Legib. Somnus multus, inquit, neque corporibus, nec animis, nec rebus gerendis natura aptus est. Nemo enim dum dormit, ullius est pretii, nihilo magis quam qui non vivit. Qui igitur vitae et sapientiae curam gerit, plurimo tempore vigilat, id solum providens atque observans, ut somni tantum capiat, quantum ad sanitatem potest pertinere. Ad cujus quidem conservationem non multo somno opus est, dummodo recte sit constitutus somni capiendi modus:

Luminibus dormit patulis lepus. At vigilandum est:
Insidiis quoniam cingimur innumeris.

Plautus in Rudente, inquit,

--- Vigilare decet hominem,
Qui vult sua tempori conficere officia,
Nam qui dormiunt libenter sine lucro et cum malo quiescunt,

Et Silius lib. 3.

Turpe duci totam somno consumere noctem,
O rector Lybiae vigili stant bella magistro.

Si ad vera hieroglyphica oculos convertamus, Salomon in Proverbiis ignaviam acriter flagellat plurimis locis, vigilantiam ex opposito sedulitatemque diligenter inculcans.

Grus a sono dicta putatur, Graecis [gap: Greek word(s)] , quod generis epicoeni est, sicuti et Latina vox: videtur autem germanica appellatio a graeca derivari. De gruum vero excubiis et vigilantia Aristoteles lib. 9. de hist. Animal. c. 10. Plinius lib. 10. c. 23. AElianus lib. 3. c. 13. Plutarchus de solertia animalium. Horapollo lib. 2. c. 94. et plures alii eadem prorsus tradunt, quae omnia Isidorus lib. 12. orig. quasi in epitomen contrahens ita expressit: Nocte autem excubias dividunt, et ordinem vigiliarum per vices faciunt, tenentes Iapillos suspensis digitis, quibus somnos arceant, hoc quod cavendum erat, clamor indicat. Quae vera est imago hominis industrii et diligenter ab hostium insidiis sibi caventis, secundum Horapollinem. Hinc Alexander Magnus, (ut refert Ammianus Marcellinus lib. 16.) vigilandi exemplum sumpsisse videtur, cum fortunam tam suam, quam suorum non temere aliis in exercitu crederet. Dicitur enim aenea concha pelvi supposita, brachio extra cubile protento, pilam argenteam in manu tenuisse, ut cum nervorum rigorem sopor laxasset infusus, gestaminis lapsi tinnitus


page 230, image: cs230

abrumperet somnum. Quod alii Aristoteli attribuunt. At contra Thrasybulus Athenas a jugo triginta tyrannorum liberans, noctu suis omnibus nimis secure stertentibus, irruptione hostili in domum facta fuit oppressus. Quare Plato 5. Iegum praeclare hoc etiam subjicit: Universi homines cujuscumque actionis participes, quandoquidem sibiipsis et actionibus animum advertant, omnia pulchre et bene conficiunt, non autem attendentibus aut vecordibus contraria eveniunt. Cum quo Plautina sententia in Rudente convenit,

--- Vigilare decet hominem,
Qui vult sua tempori conficere officia,
Nam qui dormiunt libenter, sine lucro et cum malo quiescunt.

Ad veram cordis vigilantiam, de qua Servator noster ait: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem, hieroglyphicon illud a quibusdam refertur. Nihil profecto in sacris literis frequentius occurrit, quam Spiritualis vigilantiae commendatio. Utut sit,

Excubias vigilanter agas, tibi ne irruat hostis,
Ceu vigil exemplo te monet ordo gruum.

In bello, ne turpe illud tibi excidat, vigilas: et quando de excubiis adversus satanam et alios salutis hostes agitur, stertis, Christiane.

Ut jugulent homines surgunt de nocte latrones.
Ut teipsum serves non expergisceris? et c.

inquit Horatius, epistolarum lib. 1. epist. 2. ad Lollium.

VIGILANTIA domestica.

VUlpes absente Taxo foveam illius occupat, suisque excrementis ita inquinat, ut Taxus reversus cogatur illam insolenti hospiti inhabitandam relinquere. Quo hieroglyphico monemur vigilantia et diligentia opus esse, ut res nostras conservemus, et ab aliorum fraudibus tueamur, secundum tritum illud Ovidii,

Non minor est virtus, quam quaerere, parta tueri.

Idem nobis subjicit Apologus AEsopicus de serpente, qui in cavernae suae contubernium admiserat erinaceum, a quo importuno hospite paulo post fuit vi expulsus. Igitur,

Quae tua sunt serva, ne fors haec occupet alter:
Nec temere excipias quemlibet hospitio.

Nec propterea damnatur studium hospitalitatis imo stabilitur, quum vigilantia simplex et prudens in virtutum choro sedem suam obtineat.

VINDICTAE Cupiditas.

TIgridem apud Hircanos et Indos ferunt animal esse mirae velocitatis, ac maculosum, teste Plinio. Authores rerum Indicarum, Oviedus et Petrus Martyr Mediolanensis, hanc feram describunt et faciunt Leoni parem vel majorem. Pausanias lib. 9. Mantichoram Indorum esse putat. In Europaeis regionibus num visa sit, dubitatur. AElianus cum Plinio scribit [gap: Greek word(s)] , sobolti amantem esse in hoc genere foeminam, usque adeo ut ad naves usque venatores acriter persequatur, eosque cogat catulos interceptos rursus unum post alterum abjicere. Pierius in Tigridis hieroglyphicis annotat venatorem conscensa navi vix duobus vel uno tantum catulo ablato aufugere, in continenti post se equo relicto, in quem tigris omnem ultionis saevitiam convertens eum totum discerpat. Hieroglyphicum Illud docet vindictae cupiditatem minuere tum in feris, tum in hominibus quoque dolorem solere, praesertim in iracundis et vera nudatis pietate, quae nos ad clementiam hortatur, ac Deo vindictam relinquendam esse monet. Quod sensit Juvenalis, qui sibi objiciens vindictae cupidorum dictum,

At vindicta bonum vita jucundius ipsa est:

Statim responsum subjicit,

Nempe haec in docti, quorum praecordia nullis
Interdum aut levibus videas flagrantia caussis,
Quantulacumque adeo est occasio, sufficit irae.


page 231, image: cs231

Tandem egregie concludit;

Semper et infirmi est animi exiguique voluptas
Ultio, continuo sic collige, quod vindicta
Nemo magis gaudet quam foemina.

Sed juxta Poetae neoterici dictum,

Persequitur sobolis raptorem concita tigris?
Et saepe est magnis ultio grata viris

VIOLENTA nocent.

URsorum oculi crebro erubescunt, qua maxime de causa favos expetere videntur, ut convulneratum ab apibus os Ievet sanguine gravedinem illam. Et Solinus: Nihil avidius (inquit) quam mel captant, atque ideo alvearibus ubique insidiantur. In varia vero pericula incidunt vel obapibus impetiti, vel ex arborum fastigiis, et ramis pondere fractis in terram cadentes. Quod hieroglyphicum sibi probus ac innocens quispiam sibi recte accommodat, qui contra aliorum violentiam et injustitiam praeter opinionem omnium conservatur, quod Lucretius olim expressit, his verbis:

Circumretit enim vis atque injuria quemque,
Atque unde exorta est, ad eum plerumque revertit.

Et Horatius lib. 3. Carm. Od. 4.

Vis ingenii expers mole ruit sua:
Vim temperatam dii quoque provehunt
In majus: iidem odere vires
Omne nefas animo moventes.

Antea vero Menelaus apud Euripidem:

Si vela tendas nimium, navis mergitur:
Sed si relaxes rursus vehitur tutius.
Odit Deus nimis vehementes impetus:
Odere cives, gratior est moderatio.

Nullum violentum perpetuum; et

Ut favus exitior est urso, sic saepe malorum
Aut horem illaqueaent visque dolusque suum.

VIR bonus.

VIri boni hieroglyphicon Ovis est, Graecis [gap: Greek word(s)] , quasi [gap: Greek word(s)] , secundum Hesychium, quod proventum eorum, quae ad vitae sustentationem requiruntur, significet: animal simplex, innocens, et generi humano utilis (unde in sacris literis praeclarae similitudines sumuntur,) nam propter lanam, lac, carnes, atque ipsam foeturam plurimum commodare potest. Quare ex hoc pecore, temporibus omnibus et Iocis apud plurimas gentes divitiarum non exigua pars conquisita, atque ideo vita pastoralis olim in magno pretio fuit habita. In lege quoque Mosis inter innocentes et mundas pecudes primum Iocum obtinet. Hieroglyphicon illud igitur optime quadrat in virum bonum, pium, innocentem, qui quamvis sit destitutus aliorum auxilio atque subsidio, nihilominus omnibus inservire et gratum facere studeat, quemque innocentia saepe inter medios hostes tutum et incolumen servet. Unde Nazianzenus praeclaro hoc quoque scripsit, [gap: Greek word(s)] , id est, Expers custodiae est simplicitas, et minime mali quicquam suspicatur is, qui a mala est immunis. Huic hieroglyphico aptatum est sequens distichon:

Commoda plurima ovis praebet, nocumentaque nulla:
Sic benefac cunctis, nemini obesse velis.

Et homini in sua simplicitate et innocentia acquiescenti semper propofitam cupimus horum versuum sententiam, nempe.



page 232, image: cs232

Hic scopus unus erit, cunctis prodesse, nocere
Nulli, et amare bonos, ac tolerare malos.

Et istorum,

Juvare cunctos, at nocere nemini
Est summa Christianae vitae regula.

Quemadmodum et Cicero lib. 1. de Offic. Virum bonum esse dicit eum, qui prosit omnibus, noceat nemini, nisi lacessitus injuria. Sed Christiani virum bonum eum esse asserunt, qui et lacessitus injuriis bonum pro malo reddit, Christi sui regis exemplo.

Plucarchus lib. 2. Sympos. q. 9. petit cur ovis a Iupo demersae caro fiat sua vior? respondet esse lupi spiritum adeo fervidum et quasi ignitum, ut ossa etiam durissima in ventre emolliat atque colliquet: ideo a Iupis morsa celerius quam alia liquescere. Et olim propterea gulae dediti expetebant hoedum lupi faucibus ereptum, quod Horatius obiter attingit in Epodis,

Vel agna festis caesa terminalibus,
Vel hoedus ereptus lupos.

Martialis versus idem declarant:

Parvus onyx una ponetur coenula mensa,
Hoe dus inbumani raptus ab ore lupi.

Convenit hieroglyphicon hominibus piis et probis in hoc mundo propter innocentiam vitae ac veritatis studium, variis periculis et tormentis sunt subjecti, ac saepe ideo ab impiis extrema omnia patiuntur, tandemque Deo acceptam hostiam sese offerunt: quo in numero omnes sancti Martyres sunt collocandi. De quorum unoquoque et hieroglyphico ovis a lupo adversae dictum est,

Dum premitur justus fit gratior hostia Olympo:
Sic quoque fit morsu suavior agna lupi.

Apophthegmata sacra S. Ignatii et B. Polycarpi pro Christo morientium, prout in Eusebii hist. lib. 3. cap. 36. et lib. 4. c. 15. ad hujus hieroglyphici illustrationem pertinent.

VIRTUS.

Virtus ipsa firmisima nititur armis;
Saevam hyemem sortis spernere docta malae.

INdicarum rerum Scriptores depingunt et describunt animal quoddam veteribus forsitan incognitum, quod Hispani nominant Armadillo, id est, armatum sive cataphractum, quod quasi panoplia, vel armatura quadam Ioricata a capite usque ad pedes, sit contectum. Subterraneum animal esse dicitur, erinacei magnitudine, sed Iongius, Tatou Mexicanicis et Guinensibus dictum. Rarum hoc animal naturalibus armis munitum, quibus sese defendit, nec externis indiget subsidiis, est virtutis hieroglyphicon, quae instar Ioricae in se munita, tuta consistit, et insultus adversae fortunae facile superat ac contemnit. Quae Claudianus in Panegyri de Mallii Theodori consulatu versibus elegantissimis exposuit,

Ipsa quidem virtus pretium sibi, solaque late
Fortunae secura nitet, nec fascibus ullis
Erigitur, plausuque petit clarescere vulgi:
Nil opis externae cupiens, nil indiga laudis,
Divitiis animosa suis, immotaque cunctis
Casibus, ex alas mortalia despicit arce.

Nec minus eleganter Horatius lib. 3. Od. 2.

Virtus repulsae nescia sordide,
Intaminatis fulget honoribus:
Nec sumit aut ponit secureis
Arbitrio popularis aurae.


page 233, image: cs233

VIRTUS ardua captat.

QUemadmodum invia virtuti nulla est via: ita

Rupis inaccessae virtur habet ardua culmen.
Huc tendis? Sudor multus ad alta levat.

Insuetum per iter eundem est. Ibex, cujus Plinius et alii meminerunt, in Alpium praeruptis et altis rupibus, praesertim in Helvetia et montibus vicinis frequens reperitur, in quibus raro vel nunquam nives liquescunt. Nam calidissimum est animal pernicitatis mirandae, cornibus sese fulciens quod adminiculo ex altis montibus desilit, et hac ratione cavet ne saxis allidatur. Vivit autem continuo in locis asperis et inaccessis, nec facile venit in conspectum hominum. Inde apud Jobum c. 39. Numquid nosti partus ibicum in petris? Hieroglyphica figura est hominis a vulgi consuetudine et consortio remoti, nihil aliud quam virtutem ipsam, quamvis arduam, quaerentis ac desiderantis quem nullae voluptatum illecebrae a proposito studio stadioque avertunt. Clemens Alexandrinus Stromat. lib. 4. hujus argumenti laudat Simonidis versum,

[gap: Greek word(s)]
Virtutem habitare in rupibus accessu difficibus.

Quem imitatus est Silius Italicus, lib. 15.

Ardua saxoso perducit semita clivo,
Aspera principio (nec enim mihi fallere mos est)
Prosequitur labor ad nitendum intrare volenti.

Hujus generis etiam sunt versus Hesiodi, a Cicerone merito commendati,

Virtutem posuere dii sudore parandam, etc.

Musae etiam dicuntur in monte Parnasso versari, propter secessum et tranquillitatem, qua studia gaudent plurimumque adjuvantur, et antiquitas Palladem [gap: Greek word(s)] , quasi solitariam, eamdem ob causam nominavit.

VIRTUS ardua petit.

OMnibus constat Montes passim apud sacros et seculares scriptores sumi pro loco stabili, munivto, tuto, in quo quis ab hostium incursionibus se tueri possit. Super montem excelsum, ad quem nisi per difficilimam semitam non pateat accessus, laurum simul et palmam statue, hoc hieroglyphico significans ad veram doctrinam, solidamque prudentiam, et quae ad haec sequitur, perennem ac stabilem gloriam neminem pervenire posse, nisi per multos labores ac sudores. Inde distichon,

Qui laurum et palmam victricem carpere gaudes,
Montis, si nescis, ardua scande prius.

Et longe antea Silius Italicus,

Ardua virtutem profert via scandite primi.

Cum quo Ovidiani versiculi belle conveniunt;

Ardua per praeceps gloria vadit iter. Itemque.
Difficile est, fateor, sed tendit ad ardua virtur.

Et Cassius Parmensis in Orpheo,

Non levis ascensus si quis petit ardua: sudor
Plurimus hunc tollit.

VIRTUS difficilis, sed fructuosa.

NUx Pinea, Colliculis quibusdam inaequalis et aspera, miraeque duritiae est, quae vix ignis vi potest reserari: intus vero nuclei dulces latitant, non parum ad alimentum ac diversos hominum morbos utiles. Sic ad virtutem et honestatem ac laudabiles actiones non nisi per labores ac varias difficultates perveniri potest: at postea sequuntur suaviss. fructus. Quae omnia Hesiodus paucis versibus ita eleganter complaxus est, ut et Socrates eos commendet apud Xenophontem, lib. 2. commentariorum, et Ciceroni quoque vehementer placuerint: ideoque libr. 6. epist. familiar, ad Leptam, monuerit amicum suum; ut filium ipsius jubeat Hesiodea ista ediscere, semperque habere in ore:



page 234, image: cs234

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] . id est,
--- Virtutem sudoribus undique divi
Praesepsere, et longus ad hanc perque ardua calli;
Asper et est primum: sed ubi alta cacumina victor
Contigeris, jam fit facilis, licet ardua dudum.

Simonides etiam apud Clementem Alexandrinum lib. Stromatum, habitare virtutem dixit [gap: Greek word(s)] , id est, in rupibus difficillimis. Ovidii etiam est praeclarus versus,

Gloria difficili parta labore venit.

Nuci illi adscribamus etiam Distichon,

Ardua vallatur duris Sapientia scrupis;
Dulcibus est eadem fructibus illa scatet.

VIRTUS expedia semper.

STruthiocameli, vel secundum Graecam derivationem, et quorumdam eruditorum sententiam, thruthiocameli appellatio apud veteres Latinos non fuit usitata; legitur tamen apud Plinim. Festus autem, Ausonius et alii passerem marinum nominant, Aristoteles [gap: Greek word(s)] . Herodotus lib. 4. [gap: Greek word(s)] vocat, non quod subterraneus sit, sed quia a terra atrollitur in aerem, unde Luciano quoque [gap: Greek word(s)] dicitur. Aristoteles lib. 4. de part. Animal. c. ultimo, Struthio, inquit, etiam Africus eodem modo partim avem, partim quadrupedem refert, quippe qui ut non quadrupedes pennas habet, ut non a vis sublimis non volat. Sed Plinius lib. 10. addit, pennas ei ad hoc datas ut currentem adjuvent. Idem AElianus (quemadmodum etiam Diodorus Siculus lib. 3.) scribit lib. 2. c. 27. his verbis: At celerrime duabus alis explicatis graditur, quas veritus quasi vela implens propellit. Jovius hoc symbolum pro magno ilio bellico Duce Marchione Vastio, se excogitasse perhibet, cum illi indignabundo a Pontifice Clemente 7. Antonius de Leva in quibusdam dignitatibus militaribus praeferretur. Innuebat autem per id, se nihilo tamen minus in suo munere, quamvis non adeo sublimi, ita progressurum, ut merito alios antecelluisse videretur: quod profecto illum plenissime praestitisse plures historiae abunde testantur. Paradinus addit, NIL PENNA, SED USUS: Atque explicationem aliam affert ex Gregorio Magno, qui ait, Sicuti haec avis plumarum ostentatione volatum praeclarum videtur conari expedire, nec tamen umquam e solo levatur, sic hypocritis est proprium, ostendere quidem splendidam foris sanctimoniam, praeter simulationem, tamen si diligenter observentur, nihil solidi, sed ficta et humi nitentia omnia apparent. Ad priorem sensum refertur Distichon sequens;

Quantumvis humilis, cursu tamen anteit omnes
Struthio: sic virtus quolibet alta loco est.

VIRTUS Neglecta, Dei beneficio virescit.

ROsae frutex hyberno tempore, quasi aridus spinisque solummodo horridus, carens foliis ac floribus, negligitur prorsus, vel etiam pedibus conculcatur. Primo tamen veris tempore, vix depulso srigore hyberno, beneficio mitioris ac temperatioris aeris rursum reviviscere, et rosas protrudere, antea ab omnibus neglectus, incipit. Non aliter saepe virtuti primum sese exerenti ac primum emergenti, quae quidem crebrius quam matura ac omnibus numeris absoluta invidiae stimulis est exposita insidias struere, ac quasi in herba adhuc versantem suffocare homines mali ac invidi conantur. Unde saepenumero quidam in primis suae aetatis annis vigorem ingenii et laudabilem industriam ad omnia honesta praese ferentes, invidia ac malevolentia aliorum quasi frigore hyberno non parum retardantur ac impediantur, ne scilicet plenam de se spem conceptam tempestive adimplere possint. Non raro tamen rursum divino imprimis adjuti auxilio, tamquam aura clementiore conservati ac excitati rursum repullulant, et ad frugem optatam tandem perveniunt.

Emergens virtus nova spernitur, ut rosa bruma
Expecta flores fota calore feret.


page 235, image: cs235

VIRTUS. PUDICITIA.

LIlii flos candidissimus ac odoratissimus, quamvis undique sit horridis spinis circumseptus et molestatus, nihllominus tamen eminet, et odorem ac candorem retinet, omnibusque communicat. Sic etiam virtus inclyta, quae secundum Aristotelem 2. Ethic. semper versatur circa difficilia, tandem emergit ac conspicuam sese universis exhibet, quamvis improborum stimulis ac invidiae morsibus saepe petatur ac exerceatur.

Quamlibet e mediis consurgunt lilia spinis:
Sic virtius ipsis crescit ovatque malis.

Quod et D. Chrysostomus graviter explicat: [gap: Greek word(s)] , inquiens, [gap: Greek word(s)] . id est, Non aliter fieri potest, quin virtutis sectator quam plurimos hostes habeat. Sed nihil hoc viriuti deditum movet: nam propterea longe illustrior evadet. Quod Horatius paucis quoque expressit:

Virtus, repulsae nescia sordidae,
Intaminatis fulget honoribus.

Alii addunt, Castae placent superis. Nam pudicitiae ac virginitatis florem esse lilium D. Hieronymus quoque in exploratione Cantici Canticorum tradit. Hoc dictum Tibullus plene expressit his versibus,

Casta placent superis: pura cumveste venite,
Et manibus puris sumite fontis aquam.

VIRTUS sibi pulcherrima merces.

PAVo, vel secundum Gellium Pavus, a sono vocis, ut opinatur Isidorus, sic dictus, Graecis est [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] (quemadmodum placet Athenaeo) ab extensione pennarum. Quas instar gemmarum vel oculorum (unde Argum, qui secundum Plautum totus oculeus fuit, in hanc avem transmutatum fingunt poetae, ut apparet ex Ovid. Metamorph, 1.) variis coloribus adversus solem expandit, idque potissimum quando laudatur, quare Aristoteles vocat [gap: Greek word(s)] , id est, ornatus et elegantiae studiosum. AElianus lib. 5. Animal. cap. 2. elegantem ejus formam accurate describit, dicitque hanc avem a barbaris ad Graecos fuisse importatam, initio tam raram, ut Athenis sit pretio spectata, et ex illo spectaculo quaestus factus. Atque Alexandrum Magnum ejusmodi aves apud Indos conspicientem, earum admiratione affectum, in omnes qui illos occiderent, gravem poenam instituisse. Unde Martialis,

Miraris quoties geminatas explicat alas,
Et potes hunc saevo tradere, dure, coco?

Notandum quoque ejus carnem, quod D. Augustinus quoque lib. 21. de civitate Dei, c. 3. et Isidorus lib. 12. affirmant, non putrescere. Quemadmodum itaque pavo gaudet sua pulchritudine, et imprimis adversussolem de hoc innato ornatu expansis aus gloriatur, ita quoque virtus ipsa propria laude digna, se per se pulcherrima aestimari debet. Nam secundum Ovidium lib. 2. de Ponto, Eleg. 3.

--- per seque vitanda est
Externa virtus incomiata bonis.

Habetur autem integer hujus hieroglyphici versus apud Silium, lib. 13.

Ipsa quidem virtus sibi pulcherrima merces.

Hieronymus Ruscellus aliud dictum Gallicum usurpatum fuisse ad hanc picturam ab Arone Cibo Gennensi perhibet, nimirum, FEAUTE PASSE TOUT. Fidelitas omnibus antecellit. Nam ut pavo cunctam suam pulchritudinem in seipso ostendit sine omni fuco, et ascititio ornatu, ita animus generosus et fidelis universum studium, in suo proprio candore et probitate collocat.

Pulchra suis veluti est volucris Junonia pennis.
Sic virtus proprio lumine clara nitet.

VIRTUS utilis ad omnia.

IAurum custodia ac incolumitatis esse symbolum ex Proclo tradit Pierius: unde apud veteres, [?] causa prope aedes sata, vel illis adfixa fuit: quod etiam testatur Ovidius, dicens:



page 236, image: cs236

Postibus Augustis eadem fidissima custos.

Eamque insuper non laedi a fulmine, Plinio etiam astipulante, vetustas credidit. Unde Tiberius Imperator Romanus, tempestates et corruscationes nimium expavescens, coelo turbido lauream sibi solitus est imponere, non aliter ac Augustus ante ipsum nescio qua superstitione, ex vituli marini pelle in eumdem finem cingulum gestare consuevit. Herodianus quoque scribit lib. 1. in maxima peste, consulentibus Medicis, Commodum Imperatorem ob copiam arborum istarum in locum, cui nomen Lauretum, secessisse, quod beneficio harum arborum se a contagio immunem fore speraret. Ad eumdem modum virtus, cujus omnis laus, secundum Ciceronem, in actione posita est, per se munita ab omnibus non solum vitiis, sed aliis rebus adversis, semper illaesa ac integra durare solet, aliisque universis commoditatibus est praeferenda. Unde Horat. Carm. lib. 3. Ode. 2.

Virtus repulsae nescia sordidae
Intaminatis fulget honoribus,
Nec sumit, aut ponit secures,
Arbitrio popularis aurae, etc.

Et neotericus poeta, Disticho ingepioso cecinit,

Sic illaesa malis constat pulcherrima virtus;
Laurus ut est dirus integra fulminibus.

VITUTIS alumnus.

HUjus hieroglyphicum est venator fixo pede cum venabulo aprum vel leonem expectans, dum socii turpi fuga sibi cosulunt. Senecam Philosophum epist. 64. audiamus. De Sextii praestantismi viri scriptis agens. Quorumdam Philosophorum, inquit, scripta darum tantum nomen habent. Cum lageris Sextium, dices, vivit, viget, liber est, supra hominem est, dimittit me plenum ingentis fiduciae. In quacumque positione mentis sum, cum lego hunc (fatebor tibi) libet omnes casus provocare, libet exclamare, Quid cessas fortuna? congredere, paratum vides. Illius animum in duo, qui quaerit ubi se experiatur, ubi virtutem suam ostendat:

Spumantemque dari pecom inter inertia votis
Optat aprum, aut fulvum descendere monte Leonem.

Libet aliquid habere quod vincam, cujus patientia exercear. Hactenus Seneca. Quae autem de Sextio vir profanus, nos ad quemvis Sanctum Prophetam, Evangelistam, Apostolum merito referre licet.

VIRTUTIS Amor.

MYthologi scribunt Monocerotem odore et amore castae virginis captum, omni ferocitate deposita, ad eam accedere, caputque in ejus sinum recondere, atque tamdem somno obrutum capi. Quam allegoriam docti putant inde natam, quod rerum naturalium auctores scribant, Monocerote sui generis feras hostiliter persequi, nec aliter cum foemina assuescere, nisi libidine stimulatam. Typus est castae et purae vitae, qualis imprimis virginibus convenit, quae non solum hominibus moderatis summopere probatur, sed etiam a ferocioribus magni fieri, et ad se amandum allicere solet. Sic apud Senecam in Hercule furente Lycus quaerit a Megara, an

Objici feris monstris virtutem putet?

Illa autem respondet,

Virtutis est domare quae cuncta pavent

His et Distichon subjiciamus,

Quem non vincat amor castae virtutis et ardor?
Virtus tanta potest, vincat ut illa feram.

VIRTUTI via nulla invia.

IN antiquis numismatibus equus ad currendum se incitans, summam rei celeritatem et alacritatem denotat. Montis vero ascensus acclivior et asperior, virtutis iter, difficile quidem, quo tamen ad veram gloriam tandem perveniatur, hieroglyphice pingit. Venti autem procellosi, equi cursum remorantes, oimnis generis adversitates, et impementa plurima, quae viros probos et virtutis amantes


page 237, image: cs237

praeclaro suo proposito avertere, vel saltem aliquantisper detinere solent, non male exprimunt. De quo Euripides quoque in Supplicibus conqueritur;

[gap: Greek word(s)] , id est:
Multi viri nati loco honesto non possunt
Seipsos palam ostendere propter malorum potestatem.

Menander idem deplorat, clamans,

--- [gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] , id est:
Quam injusta res, cum natura quidem
Egregium aliquid contulerit, fortuna autem hoc depravat.

Nihilominus contra omnes insultus et procellas graviores, a via virtutis numquam abscedendum, sed fortiter resistendum, donec superatis omnibus malis optatum finem consequamur.

Tu ne cede malis, sed contra audentior ito, inquit ille apud poetam. Quod Cicero quoque monet, libr. 3. quaest. Tusculanarum. Nulla, inquit, diuturna potest esse gloria, quam labor strenuus ac indesessus primum non antecesserit. Quo pertinent Propertii lib. 4. Eleg. versus elegantes,

Magnum iter ascendo, sed dat mihi gloria vires.
Non juvat ex facili lecta corona jugo.

In omnium ore sunt [gap: Greek word(s)] , ut Lucianus ait in Necyomant. quae et alibi adducuntur, nempe, Difficilia quae pulchra. Laudant Cicero, Xenophon, et ante oculos habuit Ammianus Marcellinus libr. 14 et alii. Certe cum Obeliscus, excelsus admodum acclivis, et serpens natura imprimis glaber ac laevis sit, fieri vix potest, ut in summam ejus cacumen perreper re possit. Qui igitur virtutis difficile et periculosum iter exprimere velit, fortassis haud absurde hoc hieroglyphico uti poterit: Simulque innuere, non facile pervenire ad honoris et gloriae fastigium, qui nimis timide omnia explorat, et trepide resilit. Nam, ut pulchre Theoctistus ait: [gap: Greek word(s)] : Obliquae et declives viae modis omnibus fugiendae sunt: abruptae autem et recta sursum ferentes complectendae. Et ut Symmachus dixit libr. 9. Ep. 84. Virtus durioribus negotiis nitescit, et aspernatur declivem facilitatem, maximoque sudore arduum laudis annititur. Eleganter etiam Seneca in Epist ad Lucilium: Ad honesta nitentes, quando magis incubuerint, minusque sibi vinci ac strigare permiserint, admirabor et clamabo, Tanto melior surge et respira: et clivum istum uno si potes Spiritu exupera. Generosos animos labor nutrit. Et paulo post: Animi est ipsa tolerantia, quae se ad dura et aspera hortatur, et dicit: Quid cessas? non est viri timere sudorem. Xenophon quidem 2. [gap: Greek word(s)] . ubi Hesiodea illa adducit, hanc pulcherrimam [gap: Greek word(s)] praemittit: [gap: Greek word(s)] . Curae quidem laboriosae efficiunt, ut ad pulchra et honesta facinor a perveniatur, ficuti virorum optimorum habet adagium.

Sudore haec magno conscendit culmina serpens.
Nempe est virtutis semita difficilis.

VIS Consilii expers.

URus [gap: Greek word(s)] , id est, a montanis Iocis in quibus degit, secundum Isidorum, dictus est. Hunc in Heccynia silva Caesar libr. 6. De bello Gallico reperiri ait. Plinius lib. 8. cap. 15. Uros vi excellenti velocitateque scribit esse praeditos. Iis imperitumvulgus Bubalorum nomen imposuit. Adeo feroces Uros physiologi depingunt, ut si a venatoribus, post arbores Iatitantibus, telis vulnerentur, in tantam iram exardescant, ut crebriore in arbores impetu facto, tandem seipsos quoque conficiant. Sic furores et impetus validos potentiorum, sana consilia respuentium, prudentia declinat et frangit, cedens illis tempestive, et in tutum Iocum sese recipiens, tantisper dum feroces isti viribus suis evertuntur atque ruunt mole sua. Etenim,

Quis furor est caeco temere se offerre furori?
Cede, parum exspecta, nec mora, victor eris.


page 238, image: cs238

Et pridem Ovidius utillter vim vi nimium praecipitanter repellentium inconsultam mentem monuit his dictis,

Dum furor in cursu est, currenti cede furori,
Difficiles aditus impetus omnis habet.

Et Horatius, libr. 4. Carm. Ode 4.

Vis consilii expers mole ruit sua.

Oppianus item libr. 5. Halieutic.

[gap: Greek word(s)] . id est:
Nec robur tantum quantum prudentia praestat.
Nec species: stolidae vires sine morte fatiscunt.

Raro autem haec duo conjunguntur. Nam, ut recte ait Valerius Max. lib. 9. c. 12. nimio robore membrorum vigor mentis hebescit quasi abnuente natura utriusque boni largitionem, ne supra mortalem foelicitatem sit, eundem et sapientissimum et validissimum esse.

Solere saepenumero Balaenas, vel procellarum vi in littora ejici, vel etiam dum ipsae apricandi studio terrae nimium propinquant, ut fidunt, ob refluxum maris aqua destitui, atque ita in sicco relinqui, ut mole illa sua corruant, experientia testis est, suntque ad Oceanum crebra ejus rei spectacula: et in Batavis insigne anno M D. LXXXIIX. contigisse meminimus. Balaenam sane nonnunquam e mari prodire, et ad solem apricari, ipse Oppianus scribit. Unde et Grammatici quidam volunt dictam [gap: Greek word(s)] : eoque hodie nomine cunctas fere majores pelagi belluas vulgo intelligunt, cum veterum quidem balaena ex Rondeletio et aliis satis nota sit. Hieroglyphicon autem hoc seipsum ex inscriptione Horatiana fere explicat: cum qua Isocrates consentiens, Robur prudentiae conjunctum prosuisse quidem, verum ea destitutum, magis fuisse habentibus detrimento, dixit. Et Nestor apud Homerum idem pene pronunciat. Exemplo sunt Milo Crotoniates, et Polydamas athleta: quorum ille dum quercum manibus insertis divellere, hic speluncam ruentem solus humeris sustentare conatur, misere uterque periit, sicuti apud Valer. Max. legimus. Possit hoc etiam accommodari fortassis ingenti alicui imperio, quod ipsa magnitudine sua laborat, minaturque ruinam. Illud enim, dum cuncta immensae duntaxat potentiae suae et tribuit et ascribit, Dei omnipotentis manu et protectione merito tandem destituitur, quod si fit, magno cum fragore subito corruit. Ut enim Apollodorus Comicus ait:

[gap: Greek word(s)]
Ingentis molis ingens ruina erit.

Sapienter itaque Gr. Nazianzenus monuit:

[gap: Greek word(s)]
Ne efferaris alte, ne deferaris altius.

Siquidem, ut pulcerrimus habet Claudiani versiculus:

Magna cadunt subito, summa repente ruunt.

Et quid Babylon, atque Roma, ruens aliud occinit? quam

Sic pereat quisquis robore fidit atrox.

VIS PROLIFICA.

REferunt Physiologi multa de Scorpii prolifica vi et generatione, tamquam naturae quopiam miraculo. Ex terra enim et calore solis Scorpios oriri experientia confirmatum est. Ideo Scorpius generationis symbolum merito dicitur. Aliud quidpiam admiratione dignum ex Ovid. lib. 15. Metamorph. desumptum est: ubi ex cancro demptis brachiis terraque obruto Scorpium enasci scribit his versibus;

Concava littoreo si demas brachia cancro,
Caetera supponas terrae, de parte sepulta
Scorpius exibit, caudaque minabitur unta.


page 239, image: cs239

VITA beata in terris.

CErva matutino tempore, Sole jam exoriente aestivis mensibus, tam propter sui corporis caliditatem, quam coeli aestum, purissimum rorem hianti ore jucunde excipere atque eo sese reficere solet. Designat autem factum illud piorum in terris versantium vitam et conditionem beatam. Cerva autem hieroglyphica nota hic est hominis pietatem colentis, et Dei promissa suavissima jucunde meditantis, quibus tanquam saluberrimo pabulo et desideratissimo rore caelitus nutritur et recreatur. Nihil, me Christe, amabilius

Ore capit patulo rorem vaga cerva cadentem,
Rore riges nobis torrida corda DEUS.

VITA in morte.

DE animalculis tam in nive quam igne viventibus locus habetur apud Aristotelem lib. 5. cap. 19. de histor. Animal. satis memorabilis, quem integrum ascribere placuit. Quin etiam in iis quae putredinem nullam posse recipere existimantur, nasci animalia novimus, ut vermes in nive vetustiore, qui hirti sunt pilis et rubidi, quoniam et ipsa nix vetustate rubescit, sed in nive mediae terrae candidi et grandiores inveniuntur. Torpent omnes ac difficulter moventur. In Cypro insula aerariis fornacibus, ubi chalcitis lapis ingestus compluribus diebus crematur, bestiolae in medio igne nascuntur pennatae, paulo muscis grandibus majores, quae per ignem saliunt atque ambulant. Emoritur pennatae, paulo muscis grandibus majores, quae per ignem saliunt atque ambulant. Emoritur et hoc genus et illud nivis alumnum, cum alterum ab igne, alterum a nive dimotum est. Haec ille. Plinius lib. 11. c. 36. Eadem repetens vocat pyralim sive pyraustam, de quo in symbolo proximo plura. Seneca quoque libr. 5. c. 6. cum admiratione potius quam caussae explicatione idem affirmat, itemque AElianus lib. 2. c. 2. a quo [gap: Greek word(s)] , id est, in igne nati vocantur. Hoc tamen nescio qua ratione inductus Ovid. 6. Fastor. negare videtur.

Nec tu aliud Vestam, quam puram intellige flammam;
Nataque de flammis corpora nulla vides.

Erasmus in Adagiis proverbio, [gap: Greek word(s)] pyraustae interitus, hoc hieroglyphico interpretatur vel de [gap: Greek word(s)] , id est, qui celeriter intereunt, vel etiam de illis qui nullibi alibi vivere possunt, quam in propriis ac consuetis laribus et domiciliis: a quibus si paulo longius abesse cogantur, sibi moriendum existiment. Alii ex Plinio ascripserunt, MORIARSI EVASERO, quod non absimile ist illi, [gap: Greek word(s)] , id est, perimus, si non perimus, a contrario sensu. Et Thermistocles exul, in maximum honorum fastigium a rege Persarum evectus, suis dicebat, referente Plutarcho, O filii, perieramus, nisi periissemus.

VITA perennis.

PHoenix avis est vitae perennis hieroglyphica pictura. De eo autem paulo verbosius hic disserere fert animus. Idque tum propter auctorum plurimorum de eo varias ac interdum discrepantes opiniones, tum ob varia hieroglyphica et symbola, ex hac ave ingeniosa nonnulla et praeclara desumpta. Ac quantum ad primum attinet, si omnium illorum, qui de illo aliquid literis mandarunt, sententias in medium proferre vellem, non aliquot paucae pagellae, sed vix liber quispiam grandior sufficeret, quare satis esse putavi saltem loca praecipuorum scriptorum hoc in loco notate. Inter quos vetustissimus mihi occurrit Herodotus lib. 11. sive Euterpe, quamvis dubitanter de eo Ioquatur. Philostratus quoque in vita Appollonii addit istud, [gap: Greek word(s)] , id est, ut ajunt, Scripserunt de eo etiam Horapollo libra. 1. 34. et 35. Plinius libr. 10. cap. 2. qui et ipse veretur ne quid fabulosi subsit. Solinus cap. 36. Seneca passim. Cornelius Tacitus libr. 5. Annal. AElianus lib. 5. cap. 58. Lucianus. Sextus Aurelius Victor. Suidas. Xiphilinus in vita Tiberii, qui ait in AEgypto visum, ac Tiberio mortem denunciasse. Glycas Annal. part. 1. Artemidorus libr. de insomniis, c. 49. AEneas Platonicus. Aristides in oratione de Smyrna beneficio M. Aurelii Imper. reaedificata: atque inter poetas Oppianus. Ovidius 15. Metamorph. Claudianus. Poema Lactantio falso ascriptum. Tzezes. Statius libr. 3. inter Ecclesiasti


page 240, image: cs240

clesiasticos vero scriptores Gregorius Nazianzenus in praeceptis ad virginem, et oratione ultima de Spiritu sancto. Basilius. Tertullianus in libro de resurrectione carnis. Cyrillus, Cyprianus, Epiphanius, Eusebius Pamphilus, in vita Constantini Imperat. Rufinus. Ambrosius de fide resurrect. et 5. Hexam. Isidorus libr. 12. Inter recentiores sunt, Albertus Magnus, Volaterranus lib. 15. Scaliger contra Cardanum Exercit. 233. vocatque Semendam, ex scriptoribus recentioribus rerum Indicarum: Pierius Valerian. in Hieroglyphicis. Erasmus in Adagiis Chil. 2. Centur. 1. Prov. 21. et 57. Adrianus Junius Prov. 93. Centur. 5. Gesnerus de Avibus, et plures alii, quorum nomina jam non succurrunt. Sed, meo quidem judicio, inter omnes, quos jam enumeravimus, nullus videtur exquisitius ac certius de Phoenice scripsisse, quam Corn. Tacitus lib. 5. Annal. Cujus ideo verba integra hic apponenda esse censuimus. Paulo Fabio et Lucio Vitellio Consul. post longum saeculorum ambitum Phoenix in AEgyptum venit, praebuitqui materiam doctissimis indigenarum et Graecorum, multa super eo miraculo disserendi, de quibus congruunt, et plura ambigua, sed cognitu non absurda promere libet. Sacrum soli id animal, et ore ac distinctu pinnarum a caeteris avibus distinctum, consentiunt qui formam ejus definiere. De numero annorum varia traduntur, maxime vulgatum, quingentorum spatium, sunt qui adseverent mille quingentos sexaginta unum interjici, prioresque aliter Sefostride primum post Anaside dominantibus, dein Ptolemaeo, qui ex Macedonibus tertius regnavit, in civitatem, cui Heliopolis nomen advolavisse, multo caeterarum volucrum comitatu, novam faciem mirantium. Sed antiquitatis quidem obscura. Inter Ptolemaeum ac Tyberium minus quinquaginta anni fuerunt, unde nonnulli falsum hunc Phoenicem, neque Arabum e terris credidere, nihilque usurpa visse ex his, quae vetus memoria firmavit. Confecto quippe annorum numero, ubi mors propinquet, suis in terris struere nidum, eique vim genitalem affundere, ex qua foetum oriri, et primam adulto curam sepeliendi patris: neque id temere, sed sublato myrrhae pondere, tentatoque per longum iter, ubi par oneri, par meatui sit, subire patrium corpus, igne solis aram perferre atque adolere. Haec incerta et fabulosa aucta. Caeterum aspici interdum eam volucrem in AEgypto non ambigitur. Haec ille. Sed notandum, praeter Claudianum et Poema Lactantio perperam attributum, nec Plinium, neque Tacitum, vel alium ex veteribus tradidisse Phoenicem seipsum comburere, quod tamen postea recentiores universi secuti sunt. Sed veniamus jam ad Symbola, quorum primum erit Ut vivat a Ruscello ascriptum Madrucio Cardinali, quod alii plenius afferunt, Sed necat ut vivat: cujus interpretatio multiplex esse potest. Nam primum, generalius significat hominem, qui omnes suas cogitationes et actiones eo dirigere conatur, ut suae vitae brevitatem egregia fama compenset, et inde sese quasi immortalem reddere queat. Alii potius veram pietatem exercendam referunt, intelligendo per solem, ad quem Phoenix aspirat, et cujus beneficio regeneratur, Christum, nostrum Redemptorem, unicum justitiae solem, cui omnia nostra merito debemus referre accepta, et cujus caussa quaevis libenter in hoc mundo perferre, quo tandem per ipsum vitam beatam et aeternam vivere queamus, certo nobis persuadentes hanc mortem nostram esse initium vitae melioris, de quo praeclarum distichum et a multis commendatum legitur Ravennae ad picturam Phoenicis:

Securus moritur qui scit se morte renasci.
Mors ea non dici, sed nova vita potest.

Sic B. Tertullianus in libro de resurrectione carnis mquit, plenissimum ac firmissimum specimen esse hujus spei (resurrectionis) ex hoc alite sumendum, quod B. Ambrosius quoque et Epiphanius in Physiologo asserunt. Quare, quidam graecum dictum scripsit [gap: Greek word(s)] id est, moriens non moriens. Cujus argumenti plurimae extant sententiae apud sacrarum literarum, interpretes praeclarae. Quidnam Bartholomaeus Taegius, qui de Symbolis sive impresis Italice breviter et accurate scripsit addidit, Ne pereat: quo ait exprimi hominis pii ac religiosi propositum et studium laudabile, in fugiendis et compescendis voluptatibus ac illecebris hujus mundi, et affectibus et cupiditatibus suis nimiis moderandis ac vincendis, denique in castigando proprio corpore, ne vitiis cum jactura animae obsequatur. Quod B. Nazianzenus libr. 1. Sententiarum spiritualium his jambicis versibus breviter de quibusdam vitiis exposuit.



page 241, image: cs241

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] , id est:
Vinum, libido, livor, et daemon, idem:
Quorum occuparint, opprimunt haec pectora,
Medentur hisce, lachrymae, fames, preces,
Sic est meae cumtio aegritudinis.

Aliud praeterea symbolum phoenix suppeditat, nimirum, Nutrix ipsa sui, ex poemate Lactantio ascripto,

Ipsa sibi proles, suus est pater, et suus haeres.
Nutrix ipsa sui, semper alumna sibi.

Quod illis recte tribuitur, qui suamet industria et virtute ad res magnas sine aliorum adminiculo pervenerunt. Sereniss. quoque Helionora Austriaca, Caroli 5. soror ex hoc alite disumere voluit symbolum, cum inscriptione: Unica semper avis, secundum Ovid. 2. Amor.

Et vivax Phoenix, unica semper avis.

Quo demonstrare studuit (ut Paradinus refert) sicuti optima et pretiosissima quaeque rara sint, et inventu difficilla, ita quoque sibi esse persuasum, senunquam talem alterum maritum, qualis fuerit Franciscus 1. Rex Galliae, in posterum esse reperturum. Est autem notum, quod proverbii loco vocemus aliquem propter raras ingenii dotes unicum Phoenicem, quia alios omnes ita excellat ut neminem parem habere videatur. Illustrissima quoque Princeps Bona Sabaudiensis, Joannis Geleatii Mediolanensium Ducis mater, orbata marito, curavit in numismate cudi Phoenicem, additis his verbis; Sola facta solum Deum sequor. Quo indicaret, quemadmodum haec avis sola et unica in orbe inveniatur, sic etiam se propter solitudinem ob mariti obitum, eo redactam esse, ut in posterum reliquis omnibus spretis, et posthabitis omnino apud animum suum constituerit, soli Deo aeterno inservire, ac omnuia sa illi addicere.

VITAE humanae brevitas, fragilitas, vanitas.

PLutarchus in Romulo scribit eum primum populum Romanum in centurias distribuisse, quarum unamquamque virunus ducebat qui manipulum foeni ac herbarum in conto affixum gestabat, unde militibus manipulariis nomen est inditum. Idque Ovidius quoque libr. 1. Fastorum notat, dicens,

Pertica suspensos portabat longa maniplos:
Unde maniplaris nomina miles habet.

Hoc postea imitati Christiani (sensu longe quidem meliore) vitae humanae brevitatem ac fugacitatem ita voluerunt exprimere, juxta Prophetae dictum, Omnis caro foenum, et gloria ejus sicut flos agri. Esai. 40. quod etiam ante expressum est, Psal. 103. Igitur

Quisquis es, hunc foeni qui spectas forte maniplum.
Respice te. Foenum es, pone supercilium.

2. Praeclaro alio hieroglyphico David Psal. 39. pingit vitae nostrae transeuntis fugacitatem, Ecce inquit, palmares disposuisti dies meos, id est, non longiores quam sit hominis palmus. Si quis igitur manus humanae quatuor digitos adhaerentes et extensos sculpit, habet vitae terrenae imaginem. Ideo Psaltes addit, tempus meum ut nihil est coram te: profecto omnimoda est vanitas omnis homo, quantumvis constitutus maxime, id est, firmus et fixus in hac vita. Subjicit, Quin in imagine vadit homo, etc. Est umbra, umbrae somnium, vanitas, fumi vapor, brevitas aevi terreni.

Vitae ecce quidquid currimus, tamquam volae
Spatio pusillo clauditur,
Mortalium ut sit quamlibet florentium
Nil vanitate vanius:
Ut qui per umbras, heu, vagentur devii.
Ipsique carnisices sibi,
Se mutuo trudant, opes incognitis
Ut congerant haeredibus.

Alcaeus in carmine lyrico apud Athen. libr. 2. c. 51. [gap: Greek word(s)] . id est, digitus, dies. Et Mimnermus, Sermon. 98. in Stobaeo.

--- [gap: Greek word(s)] . id est:
Flore juventutis cubitali tempore tantum
Perfruimur.


page 242, image: cs242

Sed ut ad Psalmistae locum revertamur, Jamim, inquit Teppakoth, id est, dies palmi, vel palmorum, aut in adjectivo palmares. Palmus duplex est. Major, Gr. [gap: Greek word(s)] , Latine dodrans, qui complectitur digitos 12. vel tantum spatii, quantum inter summum pollicem et extremum minimum digitum expansos, deprehenditur. Minor, quem Vitruvius lib. 3. cap. 1. quatuor digitos habere affirmat. Graec. [gap: Greek word(s)] , ut Eustathius Iliad [gap: Greek word(s)] . definit. Sed hae Palmi majoris et minoris appellationes saepe confunduntur, et utrumque figura proverbiali et [gap: Greek word(s)] ad brevissimum illud vitae nostrae in terris spacium refertur. Unde [gap: Greek word(s)] , apud Paroemiographos. Hebraea vox, pluralis, in forma foem in singulari Tepak, ut plurimum significat mensuram quatuor digitorum transversorum, praesertim, quum in singulari scribitur. Topak, ut Exod. 25. v. 24. et 37. 12. Ezech. 40. 5. et 43. 13. Quando aedificiis tribuitur, denotat subgrandia, partem tecti prominentis, qua stillicidia a parietibus arcentur: quoniam apud Hebraeos illa tecti pars prominebat ad palmi longitudinem. Vide 1. Reg. 7. 9. 26. et 2. Chron. 4. 5. Derivatur autem haec vocula a verbo Tippak, Palma expandit et distendit aliquid, quemadmodum matres solent palma explanare infantes recens natos, ut ipsorum membra in planum et longum distendantur et crescant. Hinc per metathesin literarum [gap: Greek word(s)] , et latinis interposita n. pando. Cognationem habet cum Pattak, apenrit. Sed haec prolixiora fortasse vitae brevitatem meditantibus.

Inter reliquos flores Rosa grata atque odorata, brevi quidem admodum tempore durat, sed rursum languescens atque exarescens perit. Similis plane est ratio hujus vitae nostrae caducae, fluxae ac incertae. Unde ex recentioribus quidam recte cecinit.

Ut rosa mane viget, tamen et mox vespere languet:
Sic modo qui fuimus crat levis umbra sumus.

Quae quidem ad coelestem illam pulchritudinem nunquam pereuntem mentes nostras merito debent excitare, nec non ad perpetuam illius considerationem nos assuefacere: cum ibidem. S Apostolo teste, 1. Cor. 2. ea praepara verit Deus diligentibus se, quae oculus non vidit, nec auris adivit, et in cor hominis non ascenderunt. Atque haec cupidissime expetenda: caeteris vero, si ita acciderit, moderate carendum esse indicant D. Gr. Nazianzeni suavissimi versus.

[gap: Greek word(s)] .
Solum Deum et divina concupiscito,
Sumentibus qui et plura largiri solet;
Sitiens sitiri, semper affluens bonis,
In caeteris, voto excidens, modum obtine.

Hoc de omnibus floribus eleganter exposuit D. Chrysostomus homilia 43. in Genesin his verbis. Sicuti floridum quoddam pratum varios et omnis generis flores exhibet; ita divina Scriptura justorum virtutes nobis demonstrat, non ut illorum florum fragrantia brevi tempore fruamur, sed ut perpetuam inde utilitatem recipiamus, et eas in sinu mentis reponamus; ut per omne tempus, si lubet, eorum suaveolentia frui possimus. Rosarum hieroglyphico distichon appingimus,

Ah, quam forma rosas cito deficit inclyta pulchras!
Non ita coelestis quas Paradisus habet.

Plato in epistolis, [gap: Greek word(s)] , inquit [gap: Greek word(s)] , id est, humana non sunt omnino firmae. Et Juvenalis,

--- festinat enim decurrere velox
Flosculus angustae miseraeque brevissima vitae
Portio, dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas
Poscimus, obrepit mea intellecta senectus.

Idem etiam Ovidius monet, dum ait,

Forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos
Fit minor, ac spatio carpitur ipsa suo.

Et inter neotericos doctus poeta novo disticho,

Haec rosa centuplici ceu flore decora, caduca est:
Sic formae et vitae mox perit omne decur.


page 243, image: cs243

Theophrastus scribit esse genus quoddam rosarum circa Philippos in Graecia, centum folia continens, cujusmodi Plinius ex Pangaeo in Campaniam transplantatas perhibet, quales nunc rosae apud nos quoque, quamvis rarius inveniuntur. Sed nullum, meo judicio, florem pleniorem, elegantiorem, et pluribus foliis refertum vidit haec nostra aetas (harum rerum ad curiositatem usque studiosa (quae Paeoniae ex Hispania, ut ajunt, primum allatae, et jam ubique in hortis instructionibus frequentatae, cujus in unico flore ultra quingenta folia me aliquando numerare memini. At superveniente pluvia, vel nimio sole ardente, subito folia decidunt, et decor omnis abit. Quod in tota vita nostra caduca, fluxa ac incerta unusquisque observare, atque ideo fallacibus voluptatibus, quas brevissimas interdum longissima comitantur incommoda, minime indulgere debet.

VITAE humae cursus.

PRaenavigamus vitam, inquit Stoicorum princeps, epistol. 70. et quemadmodum in mari,

--- Terraeque urbesque recedunt:

sic in hoc cursu rapidissimi temporis primum pueritiam abscondimus, deinde adolescentiam, deinde quicquid est illud inter juvenem et senem medium, in utriusque confinio positum: deinde ipsius senectutis optimos annos. Novissime incipit ostendi publicus finis generis humani. Scopulum esse illum putamus, dementissimi. Portus est, aliquando petendus, numquam recusandus: in quem si quis intra primos annos delatus est, non magis queri debet, quam qui cito navigavit. Alium enim venti segnes ludunt et detinent, ac tranquillitatis lentissimo taedio lassant: alium pertinax flatus celerrime perfert. Idem evenire nobis puta. Alios vita velocissime adduxit, quo veniendum erat etiam cunctantibus: alios maturavit et coxit: quae non semper retinenda est. Non enim vivere bonum est, sed bene vivere. Haec ille. Navis igitur in mari ventis variis pulsa humanae vitae seu navigationis symbolum esto.

VITAE ortus seu propagatio.

CAncer ortum sive humanae vitae propagationem Platonicis denotat. De quo Macrobius ita in Coramentar. ad Ciceronis somnium, cap. 12. Tropica signa, Capricomum et Cancrum, Solis portas physici vocarunt: quia in utraque obviante solstitio, interius inhibetur Solis accessio, et fit ei regressus ad Zonae viam, cujus terminos nunquam relinquit. Per has portas animae de coelo in terras meare, et de terris in coelum remeare creduntur. Ideo hominum una, altera Deorum vocatur: hominum Cancer, quia per hunc in inferiora descensus est: Capricornus Deorum, quia per illum animae in propriae immortalitatis sedem et in Deorum numerum revertuntur. Haec ille.

VITIA extirpanda. FACULTATUM jactura.

THeophrastus, lib. 3. cap. 11. De causis Plantarum et alibi etiam literis prodidit, Oleam ramis vetustioribus ac inutilioribus amputatis, propter ipsius innatam pinguedinem et succum uberiorem laetius novos surculos protrudere, ac hoc pacto arborem multo foecundiorem et pulchriorem effici.

Tu quoque sic reseces vitiis arentia multis.
Virtutum ut soboles pullulet uberior.

Nobis itaque etiam annitendum est, ut inutilia ac minime fructuosa, id est, vitia universa exanimis nostris studiose aboleamus atque extirpemus, ut illis ablatis virtutis fructus multo praestantiores ac pleniores provenire queant. Quod etiam subjicit D. Chrysostomi homilla 6. praeclarum dictum (quamvis eo inloco potius de vite loquatur) ubi ait: Annon vides quod agricola vitem putet, ne vim omnem in pampinis et palmitibus proferat? Idem et tu facito, amputa folia, omneque studium huc intende, ut quamplurimum fructus feras. Potest quoque hoc accommodari ad jacturam fortunarum, quae multis etiam non solum non damnosa, sed insuper lucrosa saepenumero fuit, secundum versus D. Nazianzeni:



page 244, image: cs244

[gap: Greek word(s)]
Perferre damni quippiam, lucrum puta,
Ut fructuosam si repuges arborem.
At si quis addat amplius partis male,
Sylvae addat ignem, corpori morbum adferat.

VIVIFICATIO nostra.

PUIcerrime Plinius conchas margaritiseras describens ait, eas anni genitalis impetu stimulatas naturali quadam oscitatione pandere se, atque ita impleri roscido conceptu, gravidas postea eniti, et si sereno coelo purum nitidumque rorem imbiberint, lucidissimas purissimasque margaritas progignere. Sed hoc ut fabulosum Hieronymus Cardanus deridet. Nos, utut ea sint, recte tamen et pie, opinor, ad hoc accommodabimus, ut quemadmodum margaritae exiles et nullius adhuc decoris Solis et roris beneficio, crescunt, augentur, illustrantur: Ita nostrarum virium debilitatem et intellectum in rebus divinis obscurum adhuc et hebetem, veluti serenari ac perfici ab aeterno Sole, Domino Salvatore nostro Jesu Christo, S. Spirstus ejus divino rore, cujus infusa dona sunt pietas, fides, religio, lucidissimae margaritae, quarum efficacia mentis tenebrae et errores universi discutiuntur, sic ut omnia nostra, divina iliustrante gratia puriora, et clariora fiant. In S. enim literis Sol Jusitiae Christus est: et coeli sereni icon Deum nobis propitium faventemque significat. Rore vero, virtus et foecunditas exprimitur. Unde lsaac filio suo Jacobo benedicens precabatur, ut Deus illi daret de rore coeli, et de pinguedine terrae, abundantiam frumenti et vini, Gen. 17.

ULTIO.

IN eundem sensum vir fortis ad pugnam accedens exelamat, non revertar inultus. Et,

Vincere, vel pulchrae laus est occumbere morti;
Sed tremulo a pugna turpe redire gradu.

Rhinoceros a cornu quod in naso unicum habet, quasi naricornis dici potest. Martialis,

Rhinoceros numquam victus ab hoste redit.

Huic tribuit geminum cornu, licentia poetica, cum alterum in dorso potius tuberosum quippiam, non proprie cornu sit. Taurum AEthiopicum Pausanias libr. 5. et 9. vocat: hujusque animalis an Aristoteles meminerit, docti dubitant. Elephantis et Rhinocerotis pugnam describit Oppianus libr. 11. De Venatione, atque nostrum seculum pluribus exemplis confirmatur, quorum mentio apud Damianum a Goes extat in encomio Hispaniae: Certamini (inquit) unius Elephantis cum Rhinocerote intersui: spectaculum admiratione dignum, in quo Elephas succubuit. Jovius autem in elogioTristani Acunii ferunt, ait, Rhinocerotem, quum ab Oceano Ulissiponensi in portu exponeretur aspectu atque odore suo elephantum, qui tum erat in regia usque adeo truculenter terruisse, ut elephas, ipso naturae miraculo praecipuus hostis, concepto incredibili pavore, septum caveae, ferreis ingentibus elathris permunitum, humerorum et capitis praecipiti impulsu, perruperit et in longam se proripiens fugam, terribilique barritu edito, stridens, et furens, cuncta obvla prostraverit.

Strabo refert libr. 17. circa Meroen reperiri Dracones quibus cum Elephantis pugna esse solet. Plinius lib. 8. cap. 11. Elephantes maximos. inquit, fert India, bellante sque cum iis perpetua discordia Dracones, tantae magnitudinis, ut et ipsos circumplexu fasciatim ambiant, nexuque nodi praestringant. Commoritur ea dimicatio, ut victusque corruens complexum elidit gondere. In bellis civilibus Hieroglyphicum illud apparet, in quibus,

Contemnit mortem, qui non moriturus inultus,
Una etiam est bostis certa ruina sui.

VACATIONIS ratio babenda.

Quo ingentius fuerit saxum cadens ab alta rupe, eo plura fragmenta facit. Quo dignior fuerit persona, et insublimiore dignitatis culmine constituta, eo plures in lapsum secum trahit, cum cadit.



page 245, image: cs245

VOLUPTAS. brevis et damnosa.

DE Pyrausta proprie sic dicta Aristotelis et aliorum sententiam paulo ante exposuimus; nunc de altera ejus significatione aliquid adjungemus, de qua in primis AElianus lib. 12. cap. 8. haec habet. Ex ignis fulgore pyrausta, quod vehementi afficiatur voluptate, idcirco cum flamma vel maxime viget, ad lacernas advolat, atque nonnihil captare videtur. Cujus merninit quoque AEschylus Tragoediarum scriptor hoc senario,

[gap: Greek word(s)] . id est,
Magnopere stultum metuo pyraustae exitum.

Aristoteles lib. 8. de histor Animal. cap. 27. 1. [gap: Greek word(s)] vocat quoddam genus minus papilionum. quod lucernarum luminibus advolat, idque Itali vocant farfallam. Idem tamen et culices et muscas factitare scimus. Hinc proverbium, [gap: Greek word(s)] , Gaudium pyraustae gaudes, de momentanea voluptate. Quamvis vero hoc hieroglyphicum, finem brevissimum ac pessimum omnium pravarum voluptatum abunde exprimat, atque ideo Horatius lib. 1. epistola 12. moneat.

Sperne voluptates: nocet empta dolore voluptas.

Et Silius Italicus recte affirmet,

Quippe nec im Dem, tantum nec tela, nec hostes,
Quantum sola nocet animis illapsa voluptas.

tamen in primis ad perditos et immoderatos amore referri solet, quibus capti non aliter ac vehementi igne consumi soleant. Quare Itali apposite huic hieroglyphico ascripserunt: PIACER CONDUCE A MORTE, id est, Voluptas ad mortem perducit. Quidam addunt, FUGIENDA PETO: quod non solum cum prioribus convenit, sed etiam adhuc magis generalius de omnibus periculosis consiliis et actionibus intelligi poterit.

Qui circum volit at deceptus amoris ad ignes,
Numquid naturam papilionis. babet!

VOLUPTAS esca malorum.

ALlicit voluptas carnis, ut perimat. Id circo sapiens poeta hieroglyphicon tantae pestis subimagine Pardi caput occultantis occinit,

Luxuriem, juvenes, malesicos spernite amores:
Nam necat illectas Pardus odore feras.

Panthea Graecis, referente Varrone, propter omnifariam feritatem nomen accepit; cujus sexum quidam distinguunt, ut marem Pardum, foeminam Pardalim vocent Latinis Varia cognominatur, a pellis varietate: Africana quoque, cum in hac mundi parte, numquam in Europa reperiatur, Plutarchus lib. de animalium solertia scribit, ad Pantheram, pleraque accedere animalia, suavitate odoris illecta, maxime Simias. Plinius, ferunt, inquit, earum odore mire solicitari quadrupedes cunctas, sed capitis torvitate terreri: quamobrem eo occultato reliqua dulcedine ejus corripiunt. Ideo AEgyptii sapientes hominem sceleratum et malitiosum designant, qui animum suum subdole occultet, Pantheram alia animalia persequentem pingebant. De quo vitio parens eloquentiae Act. 3. in Verrem, nullae sunt, inquit, occultiores insidiae, quam hae, quae latent in simulatione officii, ac lib. 1. De offic. recte ait, nulla est totius injustitiae capitalior quam eorum, qui cum maxime fallunt, hoc tamen agunt, ut boni viri esse videantur. Alii generalius ad omnia genera voluptatis pravae referunt: de quibus Silius Italicus,

--- Nec ira Dem tantum, nec tela, nec hostes,
Quantum Jola nocet animis illapsa voluptas.

Jucundiorem hamo piscandi rationem, quam quae linea vulgo fit. Bellonius in Observat. suis hodoeporicis, sane expeditam et uberem edisserit, qua uti solent ad Orientem Bosphori et Propontidis accolae. Verba ejus sunt: Ducentos aut trecentos hamos longa quadam serie et fune, quem cucurbitae fustinent, pendentes disponunt, quibus escam e carnibus aut piscibus constantem affigunt: eum deinde funem noctu ad integrum vel dimidium milliare in mare deferunt isticque tota nocte relinquunt, ut pisces, qui cibum quaerunt, quales sunt muraenae, squatinae, canicuiae, rajae, atque alii similes, hamis capti


page 246, image: cs246

haereant. Postridie mane, nisi tempestas impediat, hamos, quos e longinquo propter annexas ingentes cucurbitas statim agnoscunt, repetitum eunt, et praedam doraum referunt. Compendiosam mehercle absque sumptu magno et labore constantem piscationem, cujus periculum facere non fuerit difficile. Cum autem illi pisces spe praedae ex cucurbitis in tectas illas hamorum insidias incurrant, ac misere pereant, hujus hieroglyphici sensus est, voluptuosos a voluptate, quam capere se posse putant, misere capi et decipi. Cucurbitae illae in speciem magni quid polliceri videntur, sed intus vacuae sunt et in aquis noxia illa tela abscundunt. Igitur, ut P. Syri sententia habet: Grave est malum omne, quod sub aspectu latet. Sic argute nescio quis apud auctorem Etymologici: [gap: Greek word(s)] , Attractus fui a voluptatis esca, ita ut nesciam, an ullus piscis potuerit magis. Et paucis omnia Horatius,

Sperne volupates, nocet empta dolore voluptas.

Id antea Menander,

[gap: Greek word(s)] id est,
Voluptatem fuge, quae in posterum dolorem parit.

VOLUPTATES.

DE Sirenum origine, numero, figura, cantu et interitu, alii aliter: et frustra in poeticis fabulis quaeritur consensio. Videri autem de his possunt Homer. [gap: Greek word(s)] . cujus versus interpretatur Cicero 5. de Finib. Apollonius in Argon. Plato in Phoedro, Virgilius, Ovidius 5. Metamor. Lycophron in Cassandra, Jo. Tzetzes in 1. Var. 14. et 16. 75. et alii. Sirenes autem nihil hae fuerunt aliud, quam formosae meretriculae habitantes in littoribus, quae quia transeuntes redegerunt ad inopiam, his dictae sunt inferre naufragia. Nam hoc expresse tradit Dorion in lib. de Piscibus, et probant Plutarehus junior, Servius et Palaephatus. Isacius autem Tzetzes, [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] . Prudenter igitur Socrates: [gap: Greek word(s)] Voluptates opus est praeterire, veluti Sirenes, eum qui ad virtutem tamquam patriam festinat. Heliodorus etiam eleganter narrtionem mellifluam et illecebrosam dixit [gap: Greek word(s)] . Ulysses itaque hic imitandus, qui Sirenes praeternavigaturus, Illevit cera sociorum callidus aures. Quo pertinet pulcherrima Senecae adhortatio ep. 31. ad Lucil. Ad summam, sapiens eris, si clauseris aures quibus ceram parum est obdere. Firmiori spissamento opus est, quam usum in sociis Ulyssem serunt, et c. Sic [gap: Greek word(s)] apud Clement. 2. paed 6. [gap: Greek word(s)] , puerorum auribus circumponit [gap: Greek word(s)] , quasi aurium quaedam munimenta, quae athletis circumligabantur. Et idem Clemens ait: [gap: Greek word(s)] . Abstinendum a turpibus acroamatis, verbis et spectaculis. Mortem enim adfert ista voluptas.

Vitanda est improba Siren desidia,

inquit Horatius, Serm. lib. 2. Sat. 3. et epist, lib. 1. Sat. 2.

Sinenum voces, et Circes pocula nostri, et c.

VOLUPTATUM vincula abrumpenda.

ADmirandam prorsus Bombycum generationem, et variam mutationem legere possumus apud Aristotelem lib. 5. de histor. Animal. c. 19. et Plinium lib. 11. c. 22. et 23. Quae omnia Hieronymus Vida Cremonensis eleganti poemate elaboravit. Fit autem primum ex ovo vermis, ex verme eruca, deinde bombylius, ex hoc Necydalus, et tandem spacio sex mensium Bombyx. Post quadragesimam yero diem, quo eruca se abdidit et in bombylium est mutata, subnascens papilio (quem Aristoteles videtur [gap: Greek word(s)] vocasse) exeso folliculo, ut exitum quaerat, filum proscindit, ut sit quatuor alis pennatus. Vida ita versibus expressit lib. 2.

Nonne vides, carceribus exire reclufis
Instant ardentes, quanta nitantur opum vi?
Clausa obstat domus, et fili densissimus odo,
Nec mora nec requies, vestrigant omnia circum,
Expomntque aditus omnes, si qua potis extra
Rumpere et optata rursum de reddere luyi.


page 247, image: cs247

Hinc quidam nobilis juvenis mature ex carcere amoris ac Veneris laqueis et illecebris, quasi ex dura servitute sese liberans, et ad bonam frugem rediens, totus se studiis gravioribus et cognitioni rerum laudabilium addicere, et tamquam alas, quibus ex sordibus prioribus evolet, comparare studuit. Alius Graecum hemistichium ex epigrammatum lib. 2. addidit: A[?]TEPO[?] O[?] [?]NATAI, id est. sine pennis non potest, scilicet avolare. Alius ascripsit, ET FECI ET FREGI, ingeniose innuens, quod sicuti incautius in juventute voluptatibus et amoribus fuisset irretitus, atque sponte sua illis serviisset, sic paulo post maturiore judicio et vera ratione superveniente illa omnia reliquisse, ac tamquam fracto ergastulo ad meliores partes evolasse.

Caeca voluptatum, juvenes, adrumpite vincla:
Libera erunt vestra his pectora vindiciis.

VOLUPTUOSI.

SUnt quidam in eadem urbe antipidodes, qui, ut M. Cato ait, nec Orientem umquam solem viderunt. nec Occidendem. Hos tu existimas scite, quemadmodum videndum sit, qui nesciunt quando? et hi mortem timent, in quam se vivi condiderunt, tam lnfausti nominis quam nocturnae aves funt. Licet in vino unguentoque tenebras suas exigant, licet epulis, et in mula quidem fercula distinctis, totum perversae vigiliae tempus diducant, non convivantur, sed justa sibi faciunt. Mortuis certe interdiu parentatur. At mehercule nullus agenti dies longus est. Extendamus vitam. Hujus et officium et argumentum actus est. Circumscribatur nox, et aliquid ex illa in diem transferatur. Aves quae conviviis comparantur, ut immotae facile pinguescant, in obscuro continentur: ita sine ulla exerecitatione jacentibus tumor pigrum corpus invadit. et super membra iners sagina succrescit. Ita istorum corpora qui se tenebris dicaverunt, foeda visuntur. Quippe non speciosior illis, quam morbo pallentibus color est: languidi et evanidi albent, et in vivis caro morticina est. Hoc tamen in illis minimum malorum dixerim: tanto plus tenebrarum in animo est. Ille in se stupet, ille caliigat, in videt caecis. Quis umquam oculos tenebrarum causa habuit? Seneta epist. 122.

UTILlA pretiosa.

Sicuti Monocerotis cornu non per se in tanto pretio habetur, sed propter iplius contra venena essicacitatem et utilitatem desideratur; ita monemur in universa vita non opinione nudae aestimationis solummodo, sed experientia et usu cuncta esse perpendenda, cum nihil sit in pretio habendum, quod non etiam sit vere utile et fructuosum. Quo praecepto admoniti, merito etiam diligenter sumptus temperari ac metiri debemus. Quam enim multis (ut ait Socrates apud Platonem) inutilibus et super fluis quoque carere possumus? praesertim hoc nostro superbo atque sumptuoso seculo, ubi copia rerum non adeo necessariarum, et effusissimi luxus prodigalitate passim omnia, qua publice, qua privatim, in pejus ruunt, paulo post casus praecipites allatura. Nam aurea ista frugalitas, quam Sophocles appellat [gap: Greek word(s)] . id est, sapientum optimorumque consiliorum matrem, passim spernitur, atque de medio tollitur: contra crescit profusio continenti mater, cujus soboles petulantia, quae malorum Iliad. in impiorum capita tandem aecrescit.

Commoda quae est usu, non fama, res pretiosa est.
Displicet haec paucis, at placet illa magis.

UTILITAS ex immicis.

PEriti agricolae (inquit Plutarchus libro de capienda ex inimicis utilitate) rosas ac yiolas existimans se odoratiores ac meliores reddere si allia ac cepas juxta eas plantent, quod in ea excernatur, quicquid alioqui alimenti acerbi et foetidi illis in est: inimicus quoque excipiens invidiae et malignitatis alteriusictus, benevolentiorem aliquem amicis, secunda utentibus fortuna reddet atque commodiorem.

Livor iners stimulos genersis mentibus addit:
Si per foeda rosis allia crescit odor.

UXOR.

HIrundo veris nuncia putatur ab haerendo itadicta, quod aedium trabibus adhaereat, [gap: Greek word(s)] vero Graecis [gap: Greek word(s)] quod labiis cantet. Plutarchus scribit quantum ipsis opus est,


page 248, image: cs248

domos hominum subire, umbram securitatemque quaerentes, ipsum autem hominem fugere tamquam feram. Ac Plinius vult hirundines e volucribus esse indociles, sicut e terrestribus mures, cum elephanti jussa faciant, leones jugum subeant, in mari vituli totque piscium genera mitescant. Quod etiam asserit Plutarchus 8. Sympos. Albertus tamen perhibet, se vidisse mansuefactas hirundines, quae ad manum quoque volarent, quod quidem rarissime accidit, cum experientia constet, hirumdinem cavea inclusam mori potius, quam quod servitutem istam ferre queat, quod AElianus lib. 16. Animal. cap. 3. de Cercione sive motacilla Indica quoque scriptum reliquit. Sic honesta et pudica matrona ita sele gerere cupit erga maritum, ut habeatur tamen pro amica nori serva, fugiens nimis illiberalem submissionem, aut durum praeter modum imperium, quo nihil excogitari potest gravius, praesertim erga hunc sexum imbecilliorem, cum secundum Juvenalem, Satyra 6.

--- faciant graviora coacta
Imperio saepius.

At contra ut Ovidius cecinit,

Penelope mansit, quamvis custode careret,
Inter tam multos, intemerata procos.

Et veterum quispiam recte statuit,

[gap: Greek word(s)]
Optima viri possessio, uxor mutuo consensu illi amica.

De quo praeclare sententiae apud alios auctores, tum passim in Proverbiis Salomonis, et apud Syracidem, cap. Potissimum 26. Legentur.

Tecta hominum subit, ipsum hominem fugit anxia Progne.
Gratum est hospitium, sed grave serpvitium.

FINIS.



image: cs249

INDEX PRIMUS, IN LIBR. VI. HIEROGLYPHICORUM QUAE NUPER COLLECTA ET PIERIANIS ADDITA SUNT. NUMERUS PAGINAM DEMONSTRAT. LIBER I.

ABjecta prosunt. pag. 9

Absurda.

Abundantia. 10

Abusus rerum. 11

Actiones praeclarae.

Admonitiones.

Adoptionis gratia. 12

Adversus constantiam desiderant fortium pabulum.

Adulatio. 13

Adulatior.

Adulatores perniciosissimi 14

arcendi ab aulis Principum. 15

Adulterium. 16. 17

AEquanimitas 18

AEtas hominis.

AEvum.

Affectus coecus. 20

Affectus compescendi, fraenandi, moderandi.

Affectus et ratio. 21

Affectuum tormenta.

Affixi rebus caducis. 22

Afflictiones.

Agricola. 23. 24

Alastores. 25

Ambitio. 26

Ambitiosus.

Amici. 27

Amicitia sincera 28

Mutua.

Amicus. 29

certus.

inimicus.

Amor causa omnium. 30

Amor coecus sobolis. 31

immensus sobolis et subditorum. 32

meretricius.

Amor prolis. 33

parentum erga liberos sui.

Amoris ignes. 34

Amoris illiciti lethalis exitus.

nimii levamen. 35

Anima

humana,

sancta.

Animae domicilium. 36

Animae inconstantia misera.

Animosi viri.

Animus aeger.

Animi affectus, motus, perturbationes. 37

Animi tranquillitas.

Animus bene institutus excelsus 38

Animus generosus. 39

magnus et sacer.

sua sorte contentus.

Annus. 40

Annus instans.

Antipathia hominum.

Antistes improbus. 41

Ardeliones.

Ardua sectanda. 42

Arma sine consilio infirma et noxia.

Artifex suis artibus, et machinis eversus. 43

Astutia fallax.

Avaritia.

Avarus. 27. 44

Audacia male suada et infelix. 45

Aulicorum conditio. 46. 47

Aulae principum. 48

Auditus.

Auxilium Dei.

LIBER II.

BElla civilia. 49

Bellator strenuus.

Bellicosus. 50

Belli ala dubia.

Bellum civile. 51

Beneficentia. 52

Benefici.

Bonis mala cedunt in bonum.

Coelestia spectanda. 53

Coelestia quaerens terrena non curat.

Calumniator. 54

Candor.

Capientes capti. 55

Captatores.

Castitas conjugalis. 56

Causae rerum latentes.

Charitas in proximum. 57

CHRISTUS, Christi domestici, Christi vox. 58

Christus redemptor, et vivificator. 59

Christus intuendus. 60

Christiani.

Civis optimus.

Clementia.



image: cs250

Cogitationes variae. 61

Colonus. 23

Commoratio nostra. 61

Communionis humanae necessitas. 62

Communio Sanctorum.

Concordia conjugalis.

Invicta. 63

Condemnatio.

Conditio humilis, luctuosa, miserrima.

Conjugum vinculum. 64

Conjugium dispar.

Conjunctio fida. 65

Conscientiae morsus.

Conscientia pia et recta. 66

Consilia moderata.

Constantia. 64

in adversis. 67

invicta.

Consuetudo. 68

altera natura.

Contentiones fugiendae.

Convicia contempta.

Copia rerum. 10

Cunctatio prudens. 69

Cunctatio prompta. 70

Salutaris.

Cura vigil.

Curiosi. 71

Curiositas maledica.

Curiositas nimia vitanda.

Custodia tuta.

Decor. 72

juvenum et senum.

Dejectio.

Delatores.

Deliciae. 73

DEUS. 73. 74

Diabolus. 75

Dignitatum gradus.

Diffidentia. 76

Dilectio sincera prox.

Diligentia in studiis. 77

Disciplina domestica.

Disputantes. 78

Dissensiones potentum.

Divitiae verae.

Doctrina solida.

Dolosi homines. 79

Docti aliis minus doctis prosunt.

Doctor populorum. 80

Docti. 81

Dolor.

crescens. 82

Domus amica.

Dona Dei. 83

aliis communicanda.

Ductor populorum. 80

Dux viae et vitae. 83

LIBER III.

EBrietas. 84

Ecclesia Dei. 84. 85. 86. 87. 88. 89.

Ecclesia Christi Catholica. 89

Ecclesiae Dei cives, 90

Dotes. 91

gloria.

Ecclesia militans. 91. 94. 95

Eloquentia. 96

Epicurei. 97

Eruditorum candor. 98

Eruditus multos erudiens.

Exercitationis vis max. 199

Exercitus numerosus.

Expectatio aulica.

Facultatum jactura. 243

Familiaritas adversantium vitanda. 100

Fatum.

Felicitas.

fluxa. 101

infidia.

Femina pudica et foecunda. 102

Festinatio.

Fideles. 103

Fidelitas benevola.

Fides conjugalis.

Fides data servanda. 104

Fides vigilans.

Fiducia humana excutienda. 105

Filiorum erga parentes gratitudo.

Formido vana. 106

Fortes.

Fortis. 107

Fortis mergitur non submergitur.

Fortitudo. 108

Fortitudo invicta pii animi. 109

Fraudes perniciosae

Fraudulenti homines

Fraus oppressa. no

Frugalitas.

Garrulitas coercenda. 111

Generosus.

Generosi. 112

Gloria.

humana. 113

mundana.

Gratitudo. 114

Gulosus. 27. 114. 163

Haeredipetae homines 55

Homines infirmi. 114

Hominis status absolutiss. 115

Homo homini lupus.

Homo regenitus.

Honos alit artes. 116

Hostis nullus spernendus.

Humilitas. 117

Hypocrita. 118

LIBER IV.

IGnavus. 118

Ignorantia. 119

Illecebrae peccati fugiendae.

Illustres viri. 120

Imitator. 121

Impietas.

Impiger.

Improbitas inemendabilis. 122

Iprobitas sibi suplicium.

Improbi vitandi. 123

Improbus tandem dat poenas.

Imprudens. 124

Impudentia deplorata.

Impunitas.

Impurus. 125

Indignus repulsam patitur.

Industria, laboriosa, et discendi cupida.

Industria nutrix. 226

Ingenia praeclara saepe latent. 127



image: cs251

Ingenia ambitiosa, luxuriantia, praecocia. 127

Ingenuitas laudata.

Ingenuus. 128

Ingenium corporeo robore praestantius.

Ingratitudo. 129

Inimicus nullus contemnendus.

Injuria nemini inferenda. 130

Insidiae.

Institutio domestica.

Institutionis efficacia. 131

Integritas. 54. 131

invidiae clamores contemnit 132.

Invidia.

fugienda.

imbellis.

sanata.

Invidus. 113

Ira.

furor brevis. 134

compescenda.

Irrequieti homines. 135

Judicium vulgi mire depravatum.

Justi. 136

Justi et injusti.

Justitia. 137

distribuitur. 138

Justus.

Juventus neglecta. 139

Labor improbus omnia vincit.

Labor moderatus. 141

Laetitia.

Laudabilia expetenda et sequenda.

Legum cura, observatio, revetia, neglecta. 142

Liberales. 52

Libertas non libera. 142

Libertatis amor. 143

jactura. 121

Libido carnis. 143

Libri varii quomodo legendi. 144

Lingua compescenda.

Lingua hominis. 145

Lites. 132

Lucis verae efficacia. 145

Luctus.

Magistratus. 184

Magistratuum oscitantia. 146

Sollicitudo.

Magnanimitas.

Magnanimus.

Martyres. 147

Matrona pudicissima. 148

Medicus. 104

Meditationes. 148

Membra verae Ecclesiae. 89

Mendax. 148

Mens generosa. 149

pia. 150

reproba. 151

nulla sine Deo bona.

Mensis. 152

Metus.

Migratio nostra. 61

Misericordia Dei. 153

Modus optimus.

Moestitia. 63

Mollities vitanda. 153

Morborum usus. 154

Mors medela.

Mortificatio. 155

Mortis mysterium.

Mundus.

Munerum acceptatio.

Natura sequenda. 156

Nobilitas vera.

Ocium fugiendum. 157

Omnia non omnia spernenda.

Opinionis vis. 158

Opportunitas observanda.

Oratio ardentissima et efficacissima. 159

Orationum piarum necessitas et effectus. 160

Orator. 159

Orbis iter. 160

Os, [gap: Greek word(s)] . 161

Ostentatores.

Ovatio. 141

LIBER V.

PAcificus.

Pacis divinae nuncia. 162

Parasiti. 163

Paratus in utrumque.

Parentum officium.

Parsimonia. 164

Pastor populorum. 80

Patientia pressa, valentior. 162

Patriae amor. 165

Patriam tueri optimum augurium.

Peccatores. 166

Peccatum.

Perduelles.

Persectionis assequendae ratio 167.

Perfectionis studium.

Perfidus.

Pericula nulla contemnenda. 168

Pericula undique imminentia.

Perseverantia. 169

Persuasio stolida.

Petulans ad modestiam reductus. 170

Pietatis amor, aliis dulcis, aliis amarus.

Piger. 171. 172. 173.

Pii et impii. 174

Piorum et impiorum conditio.

Pius et impius.

Pius vir. 175

Philosophiae studium

Poetae Mecoenatem desiderant.

Potentia victoriosa. 176

Praejudicia fugienda.

Praestantia.

Princeps clemens.

Munificus.

Illustrissimus. 177

Optimus.

Princeps placidus.

Sapiens, 178

Vigilans.

Princepes. 184

Principis gloria. 179

Principum exempla.

Profani. 97

Prosperitas malesuada. 179

Prosperitas mundana dolosa. 180

Providentiae Divinae vis.



image: cs252

Prudens. 181

Prudentes. 182

Prudentia.

Prudentia ex variis peregrinationibus comparata.

Prudentia viribus potior. 183

Prudentiae vis.

Pulchritudo vera.

Pudor. 63

Princeps.

Ratio. 21

Reipublicae sanatio. 185

Reges. 184

Religio. 185

Religio Christiana et Catholica.

Renovatio prospera. 186

Rerum vices. 50

Fesipiscentia frugifera et vera. 187

Resurrectio carnis. 188

Rex bonus.

Potens.

Sapiens. 189

Rixa inutilis et noxia. 190

Rixae. 132

Sancti. 190

Sanctorum virtutes.

Sanguis.

Sapiens.

Sapiens fert omnia secum. 191

Sapientes. 81

Sapientia praeterna. 191

Sapientia praeditus. 192

Sapientis vox semper eadem.

Sapientis labor. 193

Sapientiae vis. 193. 194

Satan. 195. 196. 197

Scriptura Sancta. 198

Securitas.

Securitas intrepida. 199

Securitas periculosa.

Sedes incertae.

Seditiosi. 200

tollendi.

Senectus laudata. 201

Sepultura probrosa.

Servitus voluntaria.

Servus Dei. 202

Silentium.

Sobrietatis opus.

utilitas. 203

Societas civilis.

Socius exosus. 204

LIBER VI.

SOI. 204

Sol justitiae. 205. 206. 207

Solertia naturalis potentissima. 207.

Solertiae vis. 208

Solitudo honesta.

Solitudo multitudine potior, et tutior. 209

Solitudo quid requirat.

Sophista. 148. 209

Sophistae. 210

Spes certa.

frustrata. 211

in adversis.

Spes impiorum.

Spes jucunda nutrix. 212

Spiritus sanctus. 213

Spiritus sancti lux vivifica. 214

Studiorum modus et ratio.

Stulti. 215

Stultus, Sublimitas.

Sufficientia. 75

Superna meditanda. 215

Sycophantae. 216

Taciturnitas.

Talionis poena.

Temeritas. 217

Temporis praenotio. 218

Temporis serviendum. 219

Tenebriones.

Terra. 220

Terror ex errore.

Tribulatio utilis.

Tyranni. 143. 221.

Tyrannis. 221

Tyrannus. 44. 222

Tyrannus potentiss. 222. 223. 224

Vafer, 167

Veneris immodicae incommoda. 225

Verbum Dei. 226

Veritas.

aliis salus aliis pernicies. 228

Veritatis oratio.

Via vitae. 228

Vicissitudines perpetuae.

rerum humanarum.

Victoria. 141. 229

Vigilantia.

Vigilantia domestica. 230

Vilia prosunt. 9

Vindictae cupiditas.

Violenta nocent. 131

Vir bonus et prudens. 209. 231

Virtus. 232

ardua casta. 233

Difficilis, sed fructuosa.

expedita semper. 234

neglecta virescit.

Pudica. 235

Sibi pulcherr. merces.

utilis ad omnia.

Virtutis alumnus. 236

Amor.

Virtuti invia nulla via.

Vis consilii expers. 237

Vis prolifica. 238

Vita beata in terris. 239

Vita in morte.

Vita perennis. 239. 240. 241

Vitae hum. fragilitas. 241. 242

Cursus. 243

Ortus seu propagatio.

Vitia exstirpanda.

Vivificatio. 244

Ultio. 244

Vocatio.

Voluptas.

Voluptates. 246

Voluptuosi. 247

Utilia.

Utilitas ex inimicis.

Uxor.



image: cs253

INDEX ALTER, SEU NOMENCLATOR ANIMALIUM, ET RERUM VARIARUM, EX QUIBUS HIEROGLYPHICA COLLECTA ET CONTEXTA SUNT. A.

ABIES. 27. b

Absynthium. 176. b

Acanthis. 130. a

Acanthus. 164. c

Acarnanis. 34. a

Accipiter. 35. c. 73. d. 75. c. 112. c. d. 125. d. 176. c. 190. c. 215. d. 229. a

Accipitros. 188. d. 201. b

Achates. 91. a

Adamas. 27. b. 91. a

Alce. 9. a

Acedo. 158. c

Aloe. 11. c. 81. c

Amaranthus. 121. d

Amethystus. 91. a

Amphisbaena. 64. a

Anagyris. 68. b. c

Anemone. 113. a

Anguillae. 166. c.

Anguis. Vide Serpens.

Anser. 199. a

Anseres. 104. c. d

Anthiae. 210. d

Apes. 144. a. 146. a. 175. a. 184. b. c. d. 193. b. 227. a. b.

Aphyae. 63. b. c

Apis. 28. a

Aper. 49. d. 134. b

Aquae. 13. b

Aquae. 10. c. alienae. 16. c. furtivae. 17. d

Aquila. 38. a. 49. b. 129. b. 137. c. d. 140. d. 159. c. 162. c. 164. a. 115. d. 219. a. b.

Aquilae. 155. a

Araneae. 142.. a

Arbor. 22. b. 24. c. 153. b. 174. c. d

Arbores. 23. a. 118. a. 179. b

Arbusculi 132. c

Ardea. 50. c. 181. b. c

Aries. 116. c

Armatum animal. 232. c

Armelinus. 66. c

Aromata. 125. a

Arundo. 100. b.

Asellus piscis. 118. a

Asinus. 33. d. 64. c. 201. b. 119. a. 130. a

ASpalathus. 151. b. c

Aspis. 101. a

Aves cohortales. 77. a. cornutae. 99. a. Diomedeae. 104. a

Memnoniae. 104. a. nocturnae. 245. a. Palamedis. 111. a

Avis Afra. 145. c

Aurum. 27. b

B.

BAlaena. 14. b

Balenae. 178. a. 238. a

Balsamum. 91. b. 92. a. 162. c. d

Barbus piscis. 201. a

Basiliscus. 122. c

Bernardus heremita. 61. d.

Beryllus. 60. a

Berylli. 190. b

Betonicae. 176. b

Bombyces. 246. c. d

Bos. 23. c. 64. c. 163. c.

Boves. 204. a. 220. b

Bucephalus. 114. a. 125. c

Bufones. 20. a

C.

CAEcias ventus. 26. c

Camelopardalis. 215. a

Camelus. 135. a. 141. b

Cammari, pisces. 209. d

Cancellus. 61. d

Cancer. 25. a. 79. a. 132. b. 243. b. fluviatilis. 160. b. c

Cancri. 36. b. 58. a

Canes. 37. d. 71 a. 104. c. d.

Indici. 146. b. c

Canis. 24. d. 79. b. 103. b. 112. c. 142. c. 197. c. 225. a. b

marinus. 72. a

Canthari. 73. b

Cantharides. ibid.

Cantharus. 56. a

Canum catuli. 129. c

Capra. 42. b. sylvestris. 177. a

Caprea Indica. 176. c

Caprificus. 170. b

Carduelis. 12. c. d

Carpio. 78. c

Cassita. 105. a

Catuli. 68. a. b

Cedrus. 138. b. c

Cerva. 36. d. 239. a

Cervicapra. 52. d

Cervus. 110. a

Cete maris. 178. a

Chalcedonius lapis. 202. a

Chamaeleon. 13. c. 26. b. c

Chamaemelis. 39. a

Chrysanthemus Peruvianus. 60. a



image: cs254

Chrysolythi. 198. b

Chrysoprasi. 190. b

Chrysoprasus. 91. a

Crystallus. 27. b

Cicada. 211. b

Cicadae. 172. c

Cicindela. 181. a

Ciconia. 27. b. 133. a. 136. a

AEgyptiaca. 165. a

Ciconiae. 105. c

Citria arbor. 39. c

Clytie. 151a

Coccyx. 69. c

Cochlea. 94. c. 140. b. 191. a. 218. a. b

Collis foecundus. 151. d

Colossus. 135. b. c

Columba. 35. d. 103. c

Columbae. 162. a

Columbus. 26. b.

Copthae. 244. c

Coralium. 182. d. 183. a

Cornices. 62. d. 162. c

Cornix. 51. c. 127. d

Cornu. 176. a

Corvi. 13. b. 207. d

Corvus. 24. d. 99. d. 124. a. 134. d

Coturnix. 121. b

Crassula. 81. b. c

Crocodilus. 14b. 82. a. 114. a. b 118. a. 218. d. 222. a

Crocus. 109. a

Cucurbita. 41. d. 141. c

Culex. 192. c

Cupressus. 13. c. 15. a. 107. c

Cyanus. 91. a. b

Cygni. 66. a. 175. b. c. d

Cygnus. 131. a

Cytisus. 122. b. c

D.

DElphin. 60. b. c

Delphines. 33. a. 101. c

Delphinus. 138. b. 189. a

Dipsas. 34. b. c

Draco. 49. a. 50. a. 175. b

Dracones. 244. c. d

E.

EChinus. 131. c. 222. a

Echini marini. 182. a

Elephas. 51. a. 177. c

Elephantes. 185. b. 244.. c. d

Equae. 33. d

Equi. 11. d. 21. a

Equus. 20. d. 21. a. 27. a. 50. b. 111. d 128. c. 218. 236. d

Exyngium. 179. c

F.

FAlco. 50. c. 127. a

Falcones alibi. 112. c

Felis. 124. d. 143. b

Ferae. 13. b. c. 20. c. b

Ferrum. 225. b

Ficus 104. b

Filix. 100. c

Flores. 174. b. 242. b. c

Fluctus. 20. d

Foenum. 101. b. 174. c. 241. b. c

Formica. 33. d. 172. b

Frons. 124. c

Frumentum. 28. a

G.

GAllina. 77. b

Gallinae. 177. b.

Africanae 133. d

Gallopavus. ibid.

Gallus gallinaceus. 26. b. c. 70. c 150. b. c

Gemmae. 174. c

Genistae. 214. c

Gramen. 101. b

Grana frumenti. 220. b. c.

Grues. 111. b. c. 144. c. 229. c. d

H.

HEdera. 48. b

Halcedo. 159. c

Halcyon. 94. a. b

Halcyones. 192. c

Hedera. 28. d. 78. b. 149. c

Heliotropii flores 150. d

Heliotropium. 13. d

Helleborum. 11. d

Hemerocallis. 72. d

Herba. 19. c. solstitialis. 101. b

Herbae. 37. c

Herinaceus. 164. b

Hesperis. 214. c

Hiacynthus. 90. a

Hippopotamus. 185. a

Hirundines. 30. b. 35. a. 144. c. 189. b. c. pises. 168. c

Hirundo. 27. d. 247. d

Histrix. 188. c. d

Hyaena. 13. c

Hydra. 132. b. c

Hyoscyamus. 43. d

I.

IAspis. 91. a. b. 150. b

Ibex. 233. a

Ibis. 165. a

Ichneumon. 222. a

Ignis. 11. b. 21. b. 22. a. 35. c. 83. b. c. 226. a. in sinu. 17. a

Ilex. 67. c

L.

LAcerta viridis. 39. a. b

Lampyrides. 181. a. b

Lampyris. 219. d

Lapidum acervus. 10. a

Laurus. 52. a. 78. b. 131. a. 167. b. c. 235. d

Leo. 25. a. 61. a. 72. b. 106. b. 153. a. 173. b. 183. c. febricitans. 14. d

Leopardus. 102. d. 103. a

Lepores. 229. a

Lignae. 13. a. b.

Lilia. 11. a

Lilium. 235. a

Locustae. 99. c. 114. d

Lucerna piscis. 120. b

Lucius. 115. b. 128. c.

Luna. 19. d. 25. c. 27. c. 68. d. 85. a. b 86. a. b. 113. b. c. 152. c

Lunae deliquium. 21. d

Lupi. 221. d

Lupus. 13. a. 126. d. cervarius. 44. b

Luscinia. 77. b. c

Lutra. 221. a. b

Lux. 74. c. d

Lynces. 169. b. c.

M.

MAnucodiata 55. d

Manus. 62. d. 145. d

Mare. 22. b. 38. d

Margaritae 58. a. b. c. 59. a

Maris recessus. 21. d

Maxima, planta. 60. a

Mel. 11. a. 13. b. 28. a

Melanurus. 123. a



image: cs255

Meleagrides. 133. d

Mente capti. 22. a

Mergus. 107. d

Messis. 157. b

Milium. 148. a

Milvus. piscis. 120. b

Monoceros. 108. b. 193. d. 194. a. b. c 236. c. 247. b. c

Montes. 117. c. 233. b

Morus. 69. c. d. 78. a. b

Mundus. 155. c

Mugil. 166. a

Mus. 163. a. albus. 66. c

Muraena. 40. d. 45. d. 153. d

Muscae. 12. a. 28. a. 215. c

Mustela. 182. c

Mustelae. 20. a. 143. b

Myrica. 174. c

Myricae. 136. b. c. d. 137. a. b

Myrrha. 23. b. 150. a

Myrtus. 73. a. b. c

N.

NArcissi flores. 214. b

Natura. 25. b

Navis. 20. d. 22. b. 115. a. b. 243. a. b

Nautilus. 16. c. d

Noctiluca. 181. a

Nix. 9. d

Noctua. 51. c. 157. c

Nubecula. 225. a

Nubeculae. 83. a

Nux pinea. 233. d

O.

OCulorum acies. 20. c

Oculus. 19. c. 21. b

lippiens. 11. c

Ocymum. 61. a

Olea. 161. c. d. 167. b. c. 240. a

Oleaster. 12. a

Oleum. 13. c

Olor. 93. a

Olores. 147. c. d

Onocretalus. 26. d

Opalus. 185. c. d. 186. a

Orobancha. 26. a

Ostrea. 58. b. 163. b

Ova. 26. c

Ovis. 231. c

P.

PAlma. 40. a. 89. c. d. 90. a. d. 107. b. 131. d. 133. a. 152. c. 174. c

Palumbi. 33. b

Panis absconditus. 15. c. 16. d

Panthera. 133. d. 245. c

Pardalis. 103. a. 151. a

Pardus. 48. a. 102. d. 122. b. 245. c

Passer. 199. d

Passer solitarius. 109. b

Passerculus. 37. c

Pastinaca. 54. a. 187. b

Pavo. 26. b. 102. a. 235. a. b

Pecora pontica. 68. a

Pelecanus. 32. a. 71. c

Perdix. 45. b. 169. d.

Perdicis pulli. 102. b. c

Persea arbor. 227. b

Phasianus. 169. d

Philomela. 77. c

Phoenix. 239. c. d. 240. a

Pholiis. 110. d

Pica. 36. c

Pictura. 29. c

Picus Martius. 98. c

Pinna. 43. a. 203. a

Pinnoterae. 26. c

Pisces. 115. b. 198. a. 199. b. c. 226. b. c.

Platanus. 161. a

Pluviae. 9. d

Polypus. 211. a

Poma. 28. a. b

Pompilus. 83. c

Porcus saginatus. 44. a

Prata florida. 190. b

Psittacus. 69. b. c. 121. a

Purpura. 145. a

Pyrausta. 239. b. 245. a

Pyrites. 27. c

Pyropus. 91. a

Q.

Quercus. 59. c. 66. a. 167. b

R.

RAdix. 166. b

Rata. 57. a

Ramus. 19. b

Rana palusstris. 128. c

piscatrix. 126. b. c

Ranae. 210. b. c. AEgyptiae. 183. a

Regulus. 79. c

Remora 56. c. 233. c

Rhamnus. 71. a. b

Rhinoceros. 107. b. 244. b

Rhododendrum. 192. c

Roraria. 22. c

Rosa. 234. c

Rosae. 11. a. 125. a. b. 227. a. b. 174. b. 242. a. c. 243. a. 247. d.

Rosomaca. 114. c

Rupicapra. 44. c.

S.

SAlamandra. 25. d. 55. c. 200. b

Salix. 104. b. 139. b

Salmo. 29. d. 65. c

Salpa. 118. d

Sapphirus. 91. a. b. 190. c

Sardius. 91. a. b. lapis. 147. b

Sargi. 32. b. c

Saxum. 244. d

Scarabei. 73. b

Scarabeus. 117. a. 227. a

Scari. 29. b

Sciaena. 166. a. 169. d

Sciurus. 139. c. 208. b. c

Scombri. 61. b

Scorpio. 167. c. d

Scorpiones. 154. c

Scorpius. 25. a. 238. d

Segetes. 127. c

Sileucidae aves. 52. b

Seleucides aves. 28. b

Semina frumentorum et leguminum 188. b.

Sempervivum. 12. c. 81. b

Sepia. 148. c. d

Serpens. 20. c. 25. a. 109. b. c. 123. c. 161. a. 165. a. 179. a. 228. b

Serpentes. 71. a. 75. b. 119. d. 183. d. 186. d. 203. a

Silex. 78. a

Silurus. 218. d

Simia. 13. b. 14. d. 33. d

Simia. 31. c. 71. a

Siren. 146. d

Sirenes. 246. b

Smaragdus. 91. a. 153. a

Sol. 19. d. 22. b. 73. d. 74. a. 152. a. 204. d.


image: cs256

205. a. b. Orient. 25. a

Solis radii. 39. c

Speculum. 13. b. c

Sphinx. 18. b. c. 19. a

Spicae. 75. d. maturae. 148. b

Spina. 71. b. 179. d

Stella. 100. d

Stellae. 74. a

Struthiocamelus. 67. b. 145. c 169. d 234. a. b.

Sturnus. 170. c. d

Sus. 215. b

Sues. 97. b. c. 125. b

Surculus. 152. a

T.

TAlpa. 119. c

Taurus. 23. c. 170. d

avis. 26. b

Tauri auricula. 48. b.

Taxus. 11. a

Tempestas. 21. d

Terra. 220. a

Testa. 190. a

Testudo. 70. a. b. 82. c. 140. a

Testudines marinae. 153. d

Thalassius. 91. b

Thus. 160. c. d

Thynni. 209. a

Tigris. 230. c.

fera. 158. a

Topazius. 78. b. c. 91. a

Torpedo. 155. d

Trifolium, 97. c

Trochilus, 114. a

Tulipam. 214. b.

Turdus. 216. b

Turtur. 65. a. 192. d

Turtures. 95. a. b. c. 96. a

V.

VAlles. 118. a

Ventus. 212. d. 213. ab. 214. a

asper. 21. c. d

Venti. 21. c. d. 37. c. d

Vepres. 73. b

Ver. 22. b

Vespae 72. d

Vespertilio. 109. c

Vespertiliones. 119. c. d

Vinea. 88. b. c. 89. a. 211. b

Vinum. 10. d. 84. b

Violae. 11a. 117. c. 247. d.

Vipera. 17. c. 217. a. 221. c.

Viperae. 225. c. d

Viscus. 59. c

Vitis. 26. c. 52. a. 62. b. 88. a. b. c. d, 89. a

recta. 39. c

Vitrum. 13. d. 14. a

Vitulus marimus. 398. c

Ulmus. 28. b. 62. b

Umbra. 13. b. c

Unguentum, 29. a

Unguenta. 125. b.

Uniones. 35. c. d. 57. c. 58. b. c. 150. b. 17. 4. c.

Upupae. 202. d. 244. b

Uranoscopus. 53. a. b

Ursi, 208, c. 212. b 230. a

Urtica. 168. a. b

Urus. 237. c. d

Vulpes. 76. a. 199. a. 230. b

Vultures. 55. c

X.

Xiphias. 42. c



page 2, image: ds002

HORAPOLLINIS NILIACI SACRAE SCULPTURAE, QUAS IPSE QUIDEM AEGYPTIO SERMONE PRODIDIT, PHILIPPUS VERO LINGUA GRAECA DONAVIT.

1. Quo pactum aevum significant?

AEvum innuentes, Solem ac Lunam pingunt; quod haec aeterna sint, aevique fluxum producentia elementa. Quin et aliter aevum pictura exprimere volentes, serpentem pingunt, cujus cauda reliquo involvatur ac tegatur corpore. Hunc AEgyptii quidem lingua sua Uraeum, Graeci vero Basiliscum appellant. Eundem ex auro conflatum diis circumponunt. Caeterum hoc animali aevum significari propterca AEgyptii dicunt, quod cum tria sint serpentium genera, solum hoc ex omnibus immortale est, caetera mortalia: utpote cum quod vis aliud animal solo afflatu absque ullo morsu serpens hic interimat. Unde et quoniam vitae necisque potestatem habere videtur, merito sane deorum capitibus inseritur.

2.Quo pacto mundum?

MUndum exprimere volentes, serpentem pingunt, qui suam ipsius caudam rodat, variis interstinctum squamis: per squamas quidem stellas, quibus coelum mundusve dinstinctus est, obscure innuentes. Caeterum hoc animans non secus ac terra gravissimum est, laevissimum autem ac maxime lubricum, in aquae morem. Insuper ut serpens quotannis pelle simulque senio exuitur: sic et annus vertens qui mundi circumactu producitur, immutatione facta renovatur, ac velut rejuvenescit. Quod vero velut cibo, suo utatur corpore, significat id, quaecumque Dei providentia in mundo gignuntur, ea rursum in eundem resolvi, et tanquam imminutionem sumere.

3. Quo modo annum?

POrro annum demonstrare volentes, Isin, hoc est mulierem pingunt: quo etiamsigno deam significant. Est autem apud eos Isis sidus, quod AEgyptio quidem nomine Sothis, Graeco vero Astrocyon dicitur, qui et inter reliqua sidera principatum obtinere videtur: ut qui dum oritur, nune major sit, nunc minor, interim splendidior, interim vero secus. Insuper et quoniam in hujusce sideris exortu, ea signis quibusdam observamus, quae toto anno peragenda sunt: propterea non abs re annum Isin appellant. Aliter quoque annum indicantes, palmam pingunt, quod arbor haec sola ex omnibus ad singulos Lunae ortus singulos etiam ramos procreet, ita ut duodecim ramorum productione annus expleatur.

4. Quomodo mensem?

MEnsem autem hotantes, ramum pingunt. aut Lunam deorsum conversam. Ramum quidem, ob causam jam in palma dictam. Lunam vero deorsum vergentem, quod in ortu quidem, ut inquiunt, quindecim ei partes supersint, ut rursum erectis cornibus appareat: At in occasu, triginta diebus completis, cornua deorsum inflexa gerat.

5. Quomodo instantem annum?

INstantem annum significantes, quartam arvi partem pingunt. Est autem [gap: Greek word(s)] , unde Latinis arvum dicitur, terrae mensura centum complectens cubitos. Itaque annum volentes dicere, quartum dicunt, propterea quod ab uno, ut tradunt, sideris cui Sothis nomen fecimus, ortu, ad alterum quarta sit interjecta diei pars. Enimvero diei Solis inquam annus trecentis sexaginta quinque diebus absolvitur: unde et quarto quoque anno supervacuum diem computant atque intercalant AEgyptii. Quatuor siquidem diei quadrantes diem perficiunt.



page 3, image: ds003

6. Quid accipitrem pingentes, innuunt?

DEum cum volunt significare, aut sublimitatem, aut humilitatem, aut praestantiam, aut sanguinem, aut victoriam: accipitrem pingunt. Deum quidem, tum quod foecundum sit ac diuturnae vitae hoc animal, tum etiam quod Solis praeter caeteras volucres simulachrum esse videatur, utpote peculiari quadam atque occulta naturae vi, intentissimis in ejus radios oculis prospiciens. Atque hinc est, quod medici ad sananda oculorum vitia, hieraceo herba utuntur. Inde etiam sit, ut Solem interdum tanquam visus tutorem ac dominum, accipitris forma pingant. Sublimitatem vero, quoniam cum caetera quidem animantia, quoties in sublime tolli volunt, oblique ferantur, nec recta sursum evehi possint; solus accipiter recta in altum volat. Humilitatem porro seu dejectionem, quod eadem ratione caeterae animantes non perpendiculi modo, sed velut extransverso et flexose deorsum ferantur, solus accipiter directo ad inseriora viam carpat. Praestantiam, quod caeteris praestare videatur avibus. Sanguinem, quia animal hoc inquiunt, non aquam sed sanguinem bibere. Victoriam demum, quod caetera volatilia vincere videatur. Cum enim robustioris animantis potentia se videt opprimi, tum sese in aere ita resupinans, ut ungues quidem sursum, pennas vero ac posteriores partes deorsum versas habeat, cum idem avis quae cum eo congreditur efficere nequeat, ita facile eam in fugam vertit, ac sibi victoriam parat.

7. Quomodo animam indicant?

QUin et pro anima ponitur accipiter, juxta nominis interpretationem. Siquidem AEgyptiis accipiter baieth dicitur, quod nomen si diviseris, animam et cor sanat: BAI enim anima est, et E T H cor. Cor autem ex AEgyptiorum sententia, animae ambitus est. Itaque [note: compositum nomen hoc. ] ex consueta significatione nomen hoc, animam cordatam notat. Unde et accipiter ob eum quem cum anima habet naturae consensum, aquam omnino non bibit, sed sanguinem, quo et ipsa nutritur anima.

8. Quomodo Martem ac Venerem?

MArtem vero et Venerem notantes, duos pingunt accipitres, eorum marem Marti, foeminam Veneri comparantes: idque propterea, quod ex caeteris animantibus foemina a mari non ad omnem congressum obtemperat, ut in accipitrum genere, in quo etsi tricies in die foemina a mare comprimatur, ab eo digressa si inclamata fuerit, paret iterum. Ideoque et foeminam omnem quae viro morem gerit, AEgyptii Venerem vocant: Quae vero non est dicto audiens, non ita appellant. Atque haec sane causa fuit, cur Soli accipitrem consecrarint: non secus enim ac Sol, ter denarium explet numerum in congressu foeminae.

Aliter quoque Martem et Venerem scribentes, duas pingunt Cornices, ut marem ac foeminam: quoniam animal hoc gemina solet ova patere, ex quibus mas et foemina gignantur. Ubi vero, quod raro tamen accidit, vel duo mascula, vel duo foeminea ova peperit, mares foeminis connubio juncti nunquam ad alteram divertunt cornicem, ac ne ipsa quidem soemina, quoad vivit, ad alterum marem: sed disjuncti, soli deinceps semper degunt. Unde et cum uni cornici occurrerint homines, augurantur praesagium sibi hoc esse viduae vitae, quod scilicet animali viduam agenti vitam obvii facti fuerint. Proinde in hunc usque diem, Graeci ob tantam harum avium concordiam, in nuptiis ignorantes verbum illud usurpare solent [gap: Greek word(s)] nimirum [gap: Greek word(s)] cornicem appellantes.

9. Quomodo nuptias?

ATQUE eandem ob causam nuptias innuentes, duas rursum appingunt Cornices.

10. Quomodo unigenitum?

UNIGENITUM autem significantes, aut ortum, aut patrem, aut mundum, aut virum:


page 4, image: ds004

Scarabaeum pingunt. Ac unigenitum quidem, quod per se gignatur hoc animal, utpote in utero foeminae non prius efformatum ac gestatum: ejus enim solius hujuscemodi ortus est. Cum mas sobolem procreare vult, bovis fimum nactus, globulum ex eo ejusdem cum mundo figurae fingit: quem ubi ab ortu in occasum aversis pedibus volutarit, ipse rursum, ut orbi persimilem figuram edat atque exprimat, in ortum convertitur. Ipse siquidem orbis a Subsolano circumagitur in Africum: At siderum contrarius est cursus, ab Africo ad Subsolanum. Hanc itaque pilam in terra defossam reponit in dies octo et viginti: nam et totidem diebus Luna duodecim Zodiaci signa perlustrat, sub qua toto illo tempore permanens animatur ac semen vitale suscipit scarabaeorum genus. Nono autem et vicesimo die apertam pilam, in aquam conjicit (eum enim diem esse putat quo et Luna cum Sole congrediatur, et mundi insuper fiat generatio) quae dum in aqua aperitur, prodeunt animalia, hoc est scarabaei. Ortum autem, propter jam dictam causam. Patrem, quod ex solo patre ortum habeat scarabaeus. Mundum, quod ad mundi figuram ejus generatio ac foetus accedat. Virum denique, quod non sit in eorum genere foemina. Sunt porro Scarabaeorum formae tres: Prima felium specie, ac velut radiis insignita, quam et Soli ob significationem quandam dicarunt. Ajunt enim selem marem juxta varium Solis habitum et cursum pupillas commutare, ad ortum quidem Solis mane nonnihil extendi, sub meridiem velut rotundas fieri; Sole ad occasum urgente, obtusiores obscurioresque apparero. Unde et quae apud Heliopolim est DEI Solis inquam statua, felis speciem prae se fert. Habet autem Scarabaeus omnis digitos triginta, idque in indicium 30. mensis dierum, quibus Sol oriens suum per singula Zodiaci signa cursum peragit. Alterum Scarabaeorum genus bicorne est, et taurina specie: quod cum et Lunae consecratum sit, inde etiam eum qui inter sidera relatus est taurum, hujusce deae elevationem esse perhibent AEgyptiorum silii. Tertium unicorne est, et suae peculiaris formae, quod et Mercurio sacrum esse, ut etiam est Ibis avis, existimarunt.

11. Quid, Vulturem delineantes indicatn?

CAEterum matrem significantes, aut aspectum, aut limitem, aut futurorum cognitionem, aut annum, aut coelum, aut misericordem, aut Minervam, aut Junonem, aut drachmas duas: vulturem pingunt. Matrem quidem, quod in hoc animantium genere mas non sit. Gignuntur autem hunc in modum: Cum [note: [gap: Greek word(s)] Ald. mendose. ] amore concipiendi vultur exarserit, vulvam illaesam ad Boream aperiens, ab eo velut comprimitur per dies quinque, quibus nec cibum, nec potum omnino capit, foetus procreationi intentus. Sunt porro et alia [note: volucrium. ] vulturum genera, quae ex vento concipiunt quidem, sed quoniam ova ad esum duntaxat (ipsorum) non item ad foetum suscipiendum ac formandum sunt accommodata. At eorum vulturum, quorum non est subventaneus duntaxat et inefficax coitus, ova ad gignendum, tollendamque sobolem sunt inprimis idonea. Aspectum autem, quod ex omnibus animantibus perspicacissimi visus sit vultur, ut qui oriente quidem Sole in occasum, occidente vero in ortum prospicat, atque e satis longo intervallo quae sibi usui sint, comparet edulia. Limitem, quod cum belli conficiendi tempus instat, locum ubi pugna committenda sit, septem ante diebus ad eum accedens praefiniat et circumscribat. Praesagium vero, tum ob jam dictam causam, tum etiam quod ad eam exercitus partem sese convertere soleat, ubi major sit futura clades, sibi ex cadaveribus alimentum seponens, ac in futurum provide reservans. Unde et prisci reges, exploratores mittebant, per quos in utram aciei partem respexissent vultures, cognoscerent, indeque vincendos ac internecina strage delendos colligerent. Annum porro, quoniam animal hoc trecentos illos ac sexaginta quinque dies quibus completurannus, ita distribuit, ut centum quidem ac viginti diebus praegnans maneat, totidem pullos enutriat; reliquis vero centum ac quinquaginta sui curam gerat. neque uterum serens, neque alendis addicta liberis, sed seipsam duntaxat ad aliam parans conceptionem. Quinque autem illos qui supersunt anni dies inventi, ut jam


page 5, image: ds005

dictum est, compressionem et coitum insumit. Misericordem autem, quod quibusdam alienissimum forsan videbitur, praesertim quum hoc animal infestissimo animo caetera persequatur, atque interimat. Sed ut hoc pictura vulturis innuerent, eo impulsi sunt; quod centum illis diebus, quibus suos educat, pene nunquam evolet, sed omnem curam ac sollicitudinem illis alendis adhibeat. Quod si eo tempore cibus non suppetat, quo eos sustentet, proprio execto femore sugendum eis exhibet et impertitur sanguinem, ut ne cibi penuria atque inedia conficiantur. Minervam ac Junonem, quoniam videtur apud AEgpytios Minerva quidem superius coeli hemisphaerium occupasse, Juno vero inferius. Quae et causa est, ut absurdum censeant coelum masculino genere efferre: quippe cum et Solis et Lunae caeterorumque siderum genitura in eo perfecta sit, qui nimirum foeminae actus est. Quin et vulturum genus, ut jam exposui, foeminas tantum complectitur. Quam ob causam et cuivis foeminei sexus animanti AEgyptii vulturem, ut in eo sexu principem ac primarium apponunt: ex quo et deam omnem, ne sigillatim unamquamque percurrens, prolixior sim, significant AEgyptii. Insuper et matrem innuere volentes, vulturem pingunt: est enim mater foemineae naturae. [gap: Greek word(s)] autem hoc est coelum (neque enim placet ipsis, ut dixi masculino genere [gap: Greek word(s)] [sed foeminino] dicere) quoniam horum omnium generatio inde est. Duas denique drachmas, quod apud AEgyptios duae lineae unitas est. Unitas vero cujuslibet numeri ortus est ac principium. Optima itaque ratione duas drachmas indicare volentes, vulturem pingunt, quod generationis ipse sibi autor materque ac principium, quemadmodum et unitas, esse videatur.

12. Quomodo Vulcanum notant?

AT Vulcanum indicantes, scarabaeum et vulturem p