01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: as001

[gap: illustration (portrait of the author)]

image: as002

JOANNIS PIERII VALERIANI BELLUNENSIS HIEROGLYPHICA, SIVE DE SACRIS AEGYPTIORUM ALIARUMQUE GENTIUM LITERIS, Commentariorum Libri LVIII. duobus aliis ab eruditissimo viro annexis. Accesserunt loco auctarii, HIEROGLYPHICORUM COLLECTANEA. ex veteribus et recentioribus auctoribus descripta, et in sex libros ordine alphabetico digesta; HORAPOLLINIS item hieroglyphicorum libri duo ex postrema Davidis Hoeschelii correctione. Praeterea ejusdem PIERII DECLAMATIUNCULA PRO BARBIS SACERDOTUM; De INFELICITATE LITERATORUM LIBRI DUO; denique ANTIQUITATUM BELLUNENSIUM Sermones quatuor. Editio ad novissimas Germaniae composita, quibus et annotationes ad marginem atque necessarias Indices debet [gap: illustration] FRANCOFURTI AD MOENUM, Sumptibus Christiani Kirchneri, Typis WENDELINI MOEWALDI, ANNO M DC LXXIIX.



image: as003

[gap: praeliminaria; body text]

page 375, image: bs375

Tomus Secundus.

ILLUSTRI AC GENEROSO HEROI D. JOANNI JACOBO FUGGERO, KIRCHBERGAE, WEISSENHORNI, etc. DOMINO, LITERARUM PRAESIDI, AC STUDIOSORUM omnium Moecenati, JOAN. PIERIUS VALERIANUS S. P. D.

CUm ea munera, quibus humanum genus Deus liberalissime honestatum voluit, mecum ipse considero, Jo. JACOBE FUGGERE Heros ornatissime, in eam opinionem adducor, ut existimem nullum majus reperiri posse, quam literarum flagrans studium, vel discendi cognoscendive cupiditatem potius, ex quibus et rerum bonarum voluntatem excitari, et verarum intelligentiam nasci perspicimus: nihilque in rerum natura existere, quod ita tum mores erudiat, tum viam quasi muniat ad summum splendorem consectandum, quam [gap: Greek word(s)] humanitatem inquam atque doctrinam. Idem plane te sentire video, qui cum omnem semper excellentem in societate humana virtutem memorabilem extitissem cognoveris, tum ingenii, doctrinae, sapientiae honores praecipuam habuisse erga mortale genus famam ac commendationem non ignoras. Hanc ut veram et expressam, minimeque adumbratam tibi comparares, nihil praetermittendum putavisti, quod ad verum ingenii cultum, animumque doctrina informandum pertineret. Lustrandam itaque primo una cum fratribus Galliam eruditissimis hominibus, et liberalibus studiis affluentem, mox Italiam omnium bonarum disciplinarum altricem censuisti: ac inde eam sapientiae morumque laudem paulo post ad tuos reversus vestrae Germaniae ostendisti, ut jam omnes cognoscerent te non solum eximiam ad recta vitae instituta progressionem fecisse, sed eos etiam aditus quasi adaperuisse, quibus laetos uberesque fructus ad genus humanum redundaturos et sperarent, et jam etiam cernerent: eamque spem et expectationem de praestanti consilio tuo, successus plane confirmavit et auxit. Videmus enim admirabilem illam tuam virtutem non modo elegantissimarum artium institutione, scientia ac judicio commendar, sed etiam animi magnitudine, clientelis, munificentiae, liber alitateque mirum in modum illustrari: ut commoda, quae ex tanta tua fortuna et amplitudine omnino maxima sperabamus, longe majora nos jam consecutos fateamur. Quamobrem ut multa praetermittam, egregia quadam ac plane invicta animi celsitudine te praeditum declarasti, cum maximas opes profunderes, ut bibliothecam magna librorum Latinorum, Graecorum, Hebraicorum, aliarumque linguarum multitudine ex Italia, exterisque provinciis comportata construeres et exornares, ut quam multorum hominum studia laudatissimo exemplo ad dignitatem, ac rectiorum disciplinarum cultum excitares. Tua enim semper laus erit, tibique acceptum referre debebunt studiosi, quod multis commodis fruantur, et quod animum optimarum artium scientia disciplinarumque studiis excolere possint. Verum bis in omnes collatis benesiciis, quae maximae sunt, acquiescendum tibi minime judicasti, quin potius major moliris, ac alteram illam plane regiam benignitatem abhibendam, dum afflictos recreas, jacentibus dexteram istam tuam pietate praestantem porrigis, de bonorum commodis et ornamentis cogitas, dum omnes denique liberalitate immortalibusque beneficiis tibi devincis. Siquidem existimasti te pro tua fortuna posse, pro acerrimo singularique judicio debere, ut curares tenuiores, felicioribus tamen auspiciis natos adolescentes, tuis sumptibus in Germania, Italia, et Gallia benigne tantisper fovendos et sustentandos, dum eos in omni bonarum artium genere progressus fecissent, ut docendi alios munus jam sulcipere ac obire possint. Quo quidem instituoto nullum illustrius, nullum ad commemorationem nominis tui cum omni posteritate adaequandam aptius esse judicamus: hac enim ratione declaras te maximo semper honore dignum, teque perstudiose ea sequi, ex quibus vera, non adumbrata laus nascitur, et nomen


page 376, image: bs376

tuum tot etiam et tam praeclaris testimoniis virtutisque monumentis ad omnem memoriam commendatum celebrabitur. Nam quaecumque accuratius nunc scriptae et expolita Germanorum opem sunt, ea forte omnia ad te missa, et tuae felicitati credita leguntur: etsi non authorum commendatione, vel tuo saltem nomine sunt in manibus. Tibi debetur (de aliis eruditissimorum vivorum lucubrationibus, quae saetis multae sunt, nihil dico) quod Demosthenem, AEschynem, Isocratem, Pausaniam, ad nostrorum hominum cognitionem translatos habemus, dum eruditione praestantem virum Hieronymum Vuolfium in clientelam suscipis, ac praemiis ornas. Haec cum sermone omnium ad nos perferuntur, cum in editis libris videmus et legimus, felices eos judicamus, quibus Dei beneficio datum, vel usu familiaritatis, vel officiis aliquibus tibi conjungi, qui a tantis ornamentis commendationem ducis. Quapropter ego primus fortassis eorum, qui ne de facie quidem te norim, accurate operam dedi, ut aliqua in re animum tibi atque observantiam probarem meam. Nam Hierglyphicorum meorum commentariorum alterum Tomum ad te mittendum censui, ut unicum studiosorum ornatorem, cunctarumque artium bonarum praesidem: adductus non solum bumanitate ac benignitaete tua, plurimis quidem et amplissimis officiis perspecta studiosis omnibus, verum etiam, ut jam dixi, opinione quae apud me est, de egregia tua erga literas promovendas voluntate. Cui quaeso aptius et convenientius hujuscemodi scripta mitti possunt, quam ei, qui ita illa semper amavit et excoluit, ut in his ipsis vel tractandis, vel judicandis longe omnibus praestet, ac maxime insignis habeatur? Accessit huc et similitudo quaedam, quam te habere video ornatissimo Florentinorum principe Cosmo, qui cum familia Medicea ortus sit, hoc est sapientia stirpe, avita quadam benignitate solus hoc tempore in Italia in ventus, literarum, venustatis elegantiae, atque adeo virtutum omnium vindex. Quaemobrem cum singulos fere Commentarios amicis variis inscripsissem, priorem Tomum in universum huic optimo Principi tuendum conservandumque praemisi: pari ratione satis feliciter agi cum hoc altero Tomo jam existimavi, si eum in tuam clientelam de me absente, deditissimo certe, tanquam praesente susceperis. Quod te facturum pro singulari tua humanitate minime dubito, cum jam Fuggerana domus in ipsa Germania non solum singulos ac universos debitis officiis complectatur, sed virtutis ipsius quasi seminarium existat. Praeterea si requirendus erat literarum patronus, inveniant? Equidem quod ad me attinet, quotiescumque ad ingenium, studia, et instituta, tua inquam et Cosmi Medicei consideranda animum confero, non possum non confiteri, me maximo cumulari gaudio, cum propter multa quae et sapienter facitis, et optime ratione temporum habita statuitis: tum quod in tanta bonorum Principum orbitate, tantaque beneficorum et liberalium hominum inipia, qua hodie passim in orbe Christiano (quod pudes dicere) laboramus, pro humanitate, sapientia, liberalitate prolixa, aliis libentissime ea largimini, quae magnis laboribus, ac singulari industria consecuti estis, quodque omnes intelligunt vos in beatis et omni copiarum genere florentibus civitatibus pricipem locum tenere, in summa tamen vestra fortuna, virtutis laudim magis enitescere, quam fortuna gratiam. Quae jam tuae [gap: Greek word(s)] adferimus, explicationem continent eorum, quae sacerdotes AEgyptii [gap: Greek word(s)] circa corporis humani fabricam commenti sunt, auspicati a capite longe nobilissima parte: ne quis existimet hoc AEgyptios ipsos ita brutorum cultui deditos ut non etiam hominem qua meretur veneratione susceptum reliquis omnibus praetulerint: ac [gap: Greek word(s)] agnoverint. Nam si multa eruditi viri admirati, quae illi in eo animantium genere quod nos rationis expers ducimus, observassent: longe ea plura sunt, qua solo ex homine sacrarum apud eo literarum materiam ad sua illa hieroglyphica suppeditarint, quippe cujus membra singula in hujusmodi mysteria receperunt. Hasce meas lucubrationes separatim eo nomine tibi deberi intelligebam, quo studiofi et boni omnes communiter ingenii sui monumenta tibi deberi profitentur. Et certe si justi rerum astimatores esse volumus literati, optimisque studiis dediti, nulla alia ratione majorem suorum laborum commentationem sperare possunt, quam si in ejus principis nomine illas apparere fecerint, in cujus authoritate et judicio praecipua proborum doctorumque pars acquiescit, et qui animi magnitudinem diligentia, integritate et consilio sustinet, atque tum literarum gloria, tum etiam sapientia laude fruitur.



page 377, image: bs377

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIBER XXXII. DE IIS QUAE PER CAPUT SIGNIFICANTUR Ex sacris AEgyptiorum Literis. AD JACOBUM FUGGERUM.

PRINCIPIUM. CAP. I.

PRaecipuum quidem Capitis hieroglyphicum apud omnes fuit, ut ex eo principium intelligeretur, [note: Terent. in eunucho. ] id vel frequentissimus authorum usus, vel nominis ipsius indicat originatio: siquidem ita vocatum ait Varro, quod ab eo capiant initium, et sensus et nervi. Vel quotidianus sermo aperte declarat, dum aliquem esse huic vel illi rei caput dictitamus, dum a [note: Vel arcessere [gap: Greek word(s)] . Aperte Virgil. AEneid. 10. O Latii caput horu et causa malorum. Capitis in Dibinis explicatio. ] pite aliquid exordiri, dum in proverbiis, piscem a capite primum putere, Graeci dicunt, cum malorum publicorum et privatorum causam in Reipublicae vel familiae cujusquam principe confistere profitentur: ad id Platonicum scilicet intuentes, tales esse cives, quales qui primatum inter eos obtinent. Et Cicero, caput esse ad beate vivendum securitatem ait. Pro praecipue vero, ad Appium Epistol. An tibi obviam non prodirem? primum Appio Claudio, deinde Imperatori, deinde more majorum, deinde quod caput est, amico. Sed quid alienis adeo immoremur, cum nostris abunde uti possimus? Ipso statim Bibliorum principio, Beresith, Aquilla vertit, [gap: Greek word(s)] , in capitulo, quod caput initium custosque rerum sit, vulgata editio fecit, In principio, quod hieroglyphici esset interpretamentum. Alii dixerunt, in capite, in Filio: nam mundus per ipsum factus est. Quod vero in Esaiae visione habetur de Seraphim duobus, qui senis singuli alis praediti, binis caput Dei velabant, binis alteris ejusdem pedes obtegebant, per adopertum caput, exordia Dei incoperata esse interpretatur Adamantius, per obtectos vero pedes, novissima non comprehendi, sola media in conspicuo esse, opera quippe ejus divinae indicia providentiae, coelorum motus varios, Solis, Lunae, stellarumque progressus, terrae, maris, et aeris vicissitudines, et quaecumque in rerum natura suo sunt ordine disposita: sedenim quae antea ita fuerint, novit nemo. Ex iis, quae sunt, Deum intelligimus: posthaec quae futura sunt credere quidem possumums, sed scire nequimus. Unde legas apud concionantem in Divinis literis Regem: Annunciate mihi priora, et novissima quae erunt, et dicam vos esse Deos.

DIVINITAS. CAP. II.

IN Deo sane Caput cum ponimus, id quod in eo constat Divinitati sintelligimus, quae cuncta scilicet praecedit, et cui omnia subjecta sunt, diceret Eucherius. Idem et Hieronymus tradit eo libello, in quo, quid sit Divinitas, explicat. Tam insano vero cultu AEgyptii caput omne venerabantur, ut a capitibus et armis brutorum prorsus abstinerent, Divinitati injuriam facere arbitrati, si quis illa esitasset. Platonici tradunt humanum caput ad mundani orbis similitudinem compactum, in eoque duos animae divinos circuitus interlocatos, esseque membrum divinissimum ac reliquorum omnino princeps: reliqua, ut capiti serviant adjuncta. Caput, ait Hierosolymitanus Hesychius, ut hoc obiter


page 378, image: bs378

[note: Una cum quinque sensibus interioribus et quatuor exteriorib. Caput pro minte. ] addamus, uniuscujusque animalis ratione pollentis Mens dicitur, cujus sedes cerebrum: unde caput, et cuncta quae adhaerent jecori, super altare in holocaustum ponere jubemur: nam et cor et jecur concupiscentiae nostrae impetum, motumque continent. Hinc Paulus nobis bene precatus: Pax, inquit, Dei, quae exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras. Idem Hesychius huc adnectit illud ex Esaia: Omne caput languidum, et omne cor moerens, a planta pedis usque ad verticem, non est in eo santias. quod enim in nobis est rationis, ut dictum, in utroque habitat, et corde et cerebro. Non decet autem mentem sobriam dividi, sed esse veluti vinculum, quod aflectus nostros ad sanam rationem adjungat atque devinciat.

DOMINIUM, CAP. III.

[note: [gap: Greek word(s)] caput et princeps tyrannidis. Lucian. in Tyrannicida. Artem. l. 1. cap. 18. ] ET quamvis per se caput principatus indicium sit, longe tamen significantius hieoglyphiceque magis id ostendit, si fascia redimatur, sive ea Corona, sive, ut apud Graecos, Diadema vocetur. Nam et conjectores eo redimiculo caput insignitum per somnium visum, dominii signum autumant. Sedenim diademati suus est locus inter vestimenta, ubi reliqua tractamus insignia, nunc de capite simpliciter verba facimus.

MUNDI MOLES. CAP. IV.

SErapidis simulacrum apud veteres authores celeberrimum, coelum habere caput dicebatur. Unde Eustathius erudite I. Illid. veteres ait coelum pro capite accepisse, atque ita Pallas de coelo desendit, incitatiorem Achillis iram compressura. Sed quoniam multa super eo toto opere dicenda sunt, quod id sibi numen AEgyptii pro rerum natura confinxere, non importunum fuerit loco hoc totam hieroglyphicam ejus effigiem, per quam mundi totius moles indicatur, semel eo modo describere, quo exhibita est ab oraculo, quod ut fertur, ipse de seipso in Nicocreontis Cyprii regis gratiam his carminibus enunciavit:

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]

Sed quoniam in Macrobianis aliquot codicibus pro lectione, quae est [gap: Greek word(s)] . legere est castigatiore versu [gap: Greek word(s)] , si cui ea magis arrideat, dicamus:

Sum Deus, ut disicas, talis, qualem ipse docebo,
Coelestis mundus caput est, mare venter opacum,
Term pedes, aures versantur in athere summo,
Lux, oculi, quam solis habet splendentis imago.

Ubi animadvertendum, ventrem pro mari, et vice versa, mare pro ventre etiam apud alios accipi, praesertimque apud conjectores. Nam Hippocrates Cous horum sententiam secutus, cum aegrotum, [note: Quin etiam tres in Deo bero personas, juxta oraculum, quod perbi. betur Thulidi AEgyptiorum regi renunciatum. Sed hoc superstitiosorum commentis depravavit. ] qui per nocturnam imaginem mare perturbatum viderit, morbo ventris tentari conjicit, idque minime contemptui habendum judicat, qui adhibitis remediis, quo nutricatu is curandus sit, statim docet. Quin apud nos etiam in sacris literis aliqudi in hanc sententiam de Deo legere est. Nam, ut Cyprianus ait, mali daemones ita per fabulas ea depravabant, quae manifestissimis passim verbis in Divinis literis explicantur, ut illud in hanc sententiam apud Esaiam 66. Quam mihi sedem aedificabitis? aut quis locus ad requie mihi? coelum mihi thronus est, term autem scabellu pedum meorum, quod, quo sit intellectu accipiendum, videris apud Adamantium super Genesim, homilia prima. Apud Hieremiam zz. Nonne coelum et terram ego impleo? Et Prov. 15. In omni loco oculi Dei speculantur bonos et malos. Hinc Cyprianus ide, in abditis et secretis vel semotis locis, in cubiculis etiam ipsis orandum monet, idque magis fidei convenire. ut sciamus Deum ubique esse praesentem, audire omnes, et videre, et majestatis suae plenitudine in audita quaeque et occulta penetrare. Cumita veteres per Serapin universam mundi molem, et ipsa rerum principia intelligerent, certatim eum templis magnificentissimis honestarunt, cujusmodi ea fuerunt, quae in Memphi et in Alexandria celebrantur. Pausanias Athenis etiamnum templum Serapidis fuisse narrat, Ptolomaei in gratiam structum. Invaserat autem Ptolomaeum


page 379, image: bs379

[note: Ut et apud Spartanos, Messenios Boeotios. ] Lagi superstitio ex daemonis apparitione, qui jusserat, ut apud Eustathium est, mitti navem, quae appulit Phocidi, et accepto inde oraculo Sinopen accessit, indeque Jovis Serapidis simulachrum transtulit, quod quidem cujusnam esset materiae discerni non poterat: nempe ut chaos ipsum, cujus symbolum erat, prae se ferret. Et quod illi simulacrum in templo Alexandriae ita vastum erectum est, ut dextra unum parietem, alterum laeva perstingeret, ex omnibus metallorum lignorumque generibus compositum ferebatur, ut nihil non complecteretur: quod terra vel proferat, vel intra viscera abditum occultarit.

LOCHPLETATIO. CAP. V.

[note: Plato in Cratylo. [gap: Greek word(s)] Plutonis bero nomen ob dibitiarum largitionem. Idem Lucianus in Timone. Artem. l. 1. cap. 18. Sueton. in Galba c. 1. Portenta ex manu capilli superposita] EA autem potissimum de causa Serapis in cultu erat, quod persuasum mortalibus fuit, inde locupletiores divitias obvenire. Ait enim Psellus, daemonas nobis saepe divitias polliceri. Porphyrius magnorum daemonum principes Sarapin et Proserpinam agnoscit. Nam omnino qui apud AEgyptios Serapis, apud Graecos Pluto est. Pluto idem qui Divitiarum Deus. Hinc avarissima meretrix apud Catullum solitita est, ut ad Serapin deferatur, cui preces alleget, divitias et opes petitura: quod is daemonum princeps locupletandis supplicibus dare operam, ejus superstitionis errore crederetur, atque ideo gestare calathum, de quo paulo post plura, unde bona haec liberalissime depromerentur, nunc pauca haec pro re sufficiat attigisse.

LUCRUM. CAP. VI.

ESt et lucri signum caput, verum id apud conjectores: illi enim capitis magnitudinem insolitam, per nocturnam imaginem oblatam, divitiarum accessionem significare tradunt; propterea quod vulgo numi, ut apud Artemidorum est. Capita vocantur.

SALUS. CAP. VII.

REceptum etiam est apud omnes, ut caput pro salutis hieroglyphico ponatur, idque in extremo discrimine commendare, id adjuvare, id devovere. Hinc totiens apud Homerum ea loquendi figura, [gap: Greek word(s)] . Hinc Tib. Gracchus cum salutem suam populo commendaret, manu capiti superposita ire perrexit in Capitolium, quod illi male vertit, interpretantibus inimicis, eum ei signo diadema sibi deposcere. Tale aliquid apud Aristophanem Acharnanibus legas, dicente Dicaeopoli: Et si non justa profactus fuero, manu supra caput imposita, quaeque universus approbet populus. Sed et portenta huic subscribunt significationi, tacta siquidem de coela Caesarum aede, capita omnibus statuis simul dedicerunt, quo quidem ostento praemonstratum est Caesarum progeniem una cum Nerone ejus gentis ultimo defecturam.

[note: Ut Domitianus qui se Deum et dominum asserens, statuas aureas, ac argenteus sibi in Capitolio poni bolebat. Sueton. in eod. cap. 13. Octabiani Augusti nmismata. Sueton. in Augusto cap. 50. Imago Alexandri. ] DOCTRINA IMPERIOVE PRAESTANTES. CAP. VIII.

ANtiquum autem suit institutum eos honore numismatum decorare, qui vel doctrina vel imperio caeteris antecellerent. Quare Mitylenaei Sapphys imaginem numis impressere, Homerum Chii, auctore Strabone. Horum exemplum secuti Mantuani principes, Maronis sui speciem in numis alquamdiu expressere, non immerito sibi alumno eo applaudentes, qui Venetiam universam sui nominis celebritate sempiternae gloriae commendavit Plurimum vero Principum imagines posteritati per ejusmodi monumenta innotuere, neque numis tantum, verum etiam gemmis expressae ut tot statuarum memoriam, quibus non suam tantum similitudinem humano habitu insignem esse voluerunt, verum etiam facies suas diis adscribi, utque ipsi eorum nominibus vocitari se jusserint, praetereamus. Longe illud simplicius, quod Octavianus Augustus numum cusit, in quo singula ex utraque facie capita, atque ea quidem pulcherrime elaborata, eorum alterius inscriptio est, DIVOS JULIUS. alterius, AUGUSTUS DIVIF. quam quidem inscriptionem multis aliis in monumentis usurpavit, ut in lapidibus, qui ruinarum injuriam effugerunt, passim Romae legitur; cui ut adblandiretur Maro, AEneidos sexto, Divi eum genus appellavit: in Antiquissimis enim Romanae Bibliothecae codicibus habetur, AUGUSTUS CAESAR DIVI GENUS. Idem cum Sphingem repudiasset, qua tabellas signare solitus erat, non sine multorum conviciis, qui aenigmata illum missitare cavillabantur, Alexandri aliquamdiu imagine signavit, quoad sua demum uti collibuit cu,


page 380, image: bs380

authoritatis jam validissime corroboratae, clarissimusque haberetur. Quin ea lignare, qui quoque subsecuti principes, perseverarunt.

PROSPERITAS. CAP. IX.

QUod vero pertinet ad Alexandri imaginem, persuasum olim fuit, pervulgata inter homines opinione, illi prospere omnia successura, omnesque ejus actiones adjuvari, qui Alexandrum vel auro vel argento expressum gestitaret, adeo ut Macriana familia, quam suo tempore nobilissimam Romae fuisse Trebellius attestatur, Alexandri effigiem consueverit habere quasi familiarem, apud viros quidem in auro vel argento, apud mulieres in reticulis, et dextrocheriis, et in annulis, et in omni ornamentorum genere. Quin et Antoninus Severi filius Alexandri studio sissimus fuit, cujus imagines cum passim renovasset, mortales, ut huic ejus studio adularentur, statuas aliquot erexere, quae uno corpore facies duas gestarent, Alexandri scilicet et Antonini. Quam quidem superstitionem Chrysostomus acerrima insectatur increpatione: nam et eo tempore abusus hujusmodi circumligandi aurea Alexandri Macedonis numismata capiti vel pedibus, auteri nondum potuerant.

DIVINA PROVIDENTIA. CAP. X.

IN Theodosii et aliorum, qui eo seculo fuerunt Iperatorum insignibus, in atrio praesidis Thebaidos nuncupati argumentum hoc pictum spectabatur, cujus exemplum in quodam ejus militae ordinum, officiorumque canone descriptum Romae apud Maflaeos inspexi. Tabula est libris quodam ordine dispositis onusta, quorum nonnulli syllabariis quibusdam notis inscripti sunt, quibus per compendium contentae in eis rationes indicabantur, alii nihil praescriptum habent. Supra tabulam fastigium attollitur, in media cujus facie genii duo latum sustentant orbem, in quo caput instar humani, cujus ita inscriptio est, DIVINA PROVIDENTIA. In angulis vero tabulae, quae descriptos, uti diximus, libros continet, singulis capita sunt apposita, quorum superius a dextera inscriptionem circumductam ostendit. VIRTUS. alterum a laeva, SCIENTIA, inferius a dextera, AUTHORITAS. quartum a laeva, FELICITAS. Quod quidem, ut puto, innuit rerum omnium gerendarum summam a Deo primum emanare: eumque conciliandum in primis, ut nostra omnia fortunentur. Mox necessariam esse virtutem, quippe animosum, aptum, et idoneum esse debere hominem, qui praeclara sit facinora aggressurus. Verum virtutem solam parum prodesse, nisi accesserit et disciplina, cujus scientia eruditi, et tempora et occasiones internoscamus. Sed enim et haec, et illa vix sufficient, nisi et authoritas adjuncta fuerit, qua milites populique sub imperio contineantur, jussaque non contanter exequantur. Unde legas de Vespasiano, cum esset jam a militibus salutatus Imperator, authoritatem et quasi majestatem quamdam inopinato scilicet, et adhuc novo principi defuisse, quae non prius accesserit, quam e plebe quidam Iuminibus orbatus, item alius debili crure, sedentem pro tribunali pariter adiissent, orantes, ut Tranquillus ait, opem valetudinis demonstratam a Serapide per quietem, restituturum oculos, si inspuisset: confirmaturum crus, si dignaretur calce contingere: cumque vix fides esset rem ullo modo successuram, ideoque ne experiri quidem auderet, extremo hortantibus amicis palam pro concione utrumque tentavit, nec eventus defuit, atque ita, quod primum desiderabatur, authoritatem indeptus est. Sed et quarta necessaris est, felicitas quippe: licet enim animis valeas, experientia sis eruditus, authoritateque communitus, nisi tibi res feliciter cedat, ruere plerumque omnia, et elabi in irritum experieris. Addita hinc et altera tabula cum eisdem libris et librorum notis, et geniis in fastigio orbem cum capite sustollentibus, sed angulares circuli affixi adscripta habent nomina singula singuli, VER, AESTAS, AUTUMNUS, HYEMS: ut scilicet admoneamur, diligenter nos animadvertere debere, ut suo quaeque tempore agantur, procurenturve.

MUSA. CAP. XI.

NUdum autem mulieris caput, quale Nympharum fingunt, nullis gestaminibus appositis, quae hieroglyphici notitiam afferre solent, sed quod comam habeat nonnumquam ab occipitio nodo comprehensam, nonnumquam in humeros negligenter diffusam, Diodorus Musae hieroglyphicum esse contendit: cujus dicto standum, cum in hujusmodi rebus indagandis non incuriosus fuerit, tamet si nonnumquam sententiam ex vulgo mutuatur.



page 381, image: bs381

TERROR. CAP. XII.

MUliebre simulacrum horrifica specie fabrefactum apud Corinthios, imago terroris erat: de quo Pausanias lib. 11. Atque huc nonnulli tradunt Medusae caput, quam Domitianus pro pectore gestare gavisus est, ut sui admirationem apud omnes incuteret. Quamvis non desint, qui factum id ab eo in gratiam Palladis, quam unice coleret, interpretantur. Sedenim de Medusa plenius in Anguium Commentario.

ADVERSARIUS. CAP. XIII.

[gap: illustration]

APud Mathematicos faciem invenias collo, ore, oculis, et toto capitis gestu tortuosam, idque contradicentem adversarium significare: cujusmodi simulacrum in decimum Scorpii gradum intulere, eoque supra horizontem ascendente in lucem editum, cervicis fore indomitae, opinionisque destinatae, futurum esse praesagiunt.

ROMA. CAP. XIV.

MUlieris vero caput galeatum in plerisque numis Romam ostendit, non tantum quia Romani nihil non armis arrogarint, aut quia suam ad Martem originem referre voluerint, quam ut arcanum illud suum de Romae nomine publicari vetito, peritis quidem rerum patefacerent, vulgo [note: Romae nomen Cephalon. Virgil. 1. Eclog. ] vero tenebricosius obscurarent, re ad interpretationem aliam distracta. Gergithius enim author minime contemnendus, antiquum Romae nomen Cephalon fuisse tradit, quae quidem, tantum alias inter caput elatura esset,

Quantum lenta solent inter viburna cupressi.

Sed nos quid soliciti sumus, quibus rationibus Roma sit caput, cum Dominus Deus noster Christus Petro praedixerit, nomen illi Cephas convenire, quem scilicet Romae principatui destinasset? Alias vero cum eum Petrum nominat, ad Capitolii immobile saxum alludit, ac perinde omnium, non Romanorum tantum, sed quaqua tota terra habitabilis extenderetur, caput futurus esset, quod dictum volui, ut Oecolampadii conversio diligentius expenderetur, qui cum Theophylactum Latinum faceret, verba illa, [gap: Greek word(s)] , videtur praetermisisse.

DE BICIPITIO. CUSTODIA. CAP. XV.

DUo vero humana capita, quorum alterum maris, quod intro aspiceret, alterum foeminae, quod extra prospectaret, custodiam significare AEgyptii tradiderunt: propterea quod hieroglyphici hujusmodi beneficio sese a nullo daemonum infestari posse persuasum habebant: et, ut Horus ait, figura haec satis superque ad tutelam sufficere credebatur, nullis vel literis, vel imprecationibus appositis, quae infortunium amolirentur.

DIMANES. CAP. VXI.

INvenias plerumque in veterum monumentis capita duo, duabus additis inferne literis D. M. quod DISMANIBUS, hoc est, defunctorum tutelaribus sacrum vel commendatum intelligas. Caeterum, uti dicebamus, AEgyptii idipsum invenere volentes, et tutelam significantes, nullas addebant literas. Manes vero et superos et inferos, augures dicebant, invocabantque eos ita nuncupatos: quod per omnia aetherea terrenaque manare arbitrabantur.

ANIMADVERSIO SEVERA. CAP. XVII.

TEnedium numum memorat Pollux, ab una cujus parte duo essent capita, ab altera securis cufa. Severissimae hoc animadversionis signum, ut in armis alibi diximus, habebatur, qua Tenediorum


page 382, image: bs382

Rex filium percuti jussit adulterii convictum, lata prius ab eo lege, ut in adulterio deprehensi mas et foeminae eodem supplicio securi subjicerentur. Quo judicio cum neque filio pepercisset, rem [note: n politicis. ] eo monumento jussit insigniri. Meminit hujus legis etiam Aristoteles in Tenediorum Republica. Et proverbium in acerbos judices inde factum, Tenedia securis.

PRUDENTIA. CAP. XVIII.

[note: Macrob. Sat. l. 1. c. 7. ] QUod vero bicipitium Jani apud Romanos celeberrimum fuit, sunt qui prudentiam solertiamque Regis prae se ferre autument: prudentis enim hominis est praeterita noscere, futura vero multo ante praevidere. Hinc illa apud Persium exclamatio, cum hominis nescio cujus prudentiam desideraret.

[note: Indidem ex Macrob. ] O Jane, a tergo quem nulla Ciconia pinsit.

Eodem ferme significato Antervorta Postuortaque, Divinitatis assumptitiae comites colebantur.

ANNUS INIENS. CAP. XIX.

NEque tamen desunt, qui bicipitium hoc ad munus occludendi aperiendique anni referant: [note: Obid. lib. 1. Fastor. ] nam et Cyprianus bifrontem eum exprimi scribit, quod in medio constitutus, annum incipientem pariter et recedentem spectare videatur. Quae vero super hoc Ovidius late describit, apud eum videnda praetereo. Imberbe Jani bicipitium in numo quodam est, ab cujus altera parte quadrigae sunt, cum Jove fulminante: inscriptio literis fossilibus ROMA, quod nimirum ipsius Reip. sigillum fuerit. Geminus vero Janus utraque facie barbatus in argento numo est, in quo literae, L. F. M. F. O. V. R. I. Ab altera parte trophaeum est cum flagello et sceptro, cujus apex serpentinus, Roma juxta, quae coronam civicam trophaeo superimponit.

SATURNI BENEFICIA. CAP. XX.

[gap: illustration]

JAnicolos plerosque numos videas capitibus geminis una cervice contentis, una parte signatos, altera navi. Sunt qui ex hieroglyphicis hujusmodi Saturni beneficia significari tradunt, Ja numque eo monumento Saturno gratiam relatam voluisse, qui navi ex AEgypto in Italiam vectus agriculturam commonstrarit: nam a satu illi nomen apud Latinos fuit. De ratico vero hujus [note: Lib. 1. Fast. ] modi numo ita Ovidius:

Et bona posteritas puppim signavit in aere,
Hospitis adventum testificata Dei.

Hunc vero fuisse primum numum cusum, et a Jano ipso signandi aeris morem inventum, plerique memoriae prodidere. Sed et Cecropis effigies biceps facta, quod linguas duas calleret, Graecam et AEgyptiacam. Porro sama est Athenienses AEgyptiorum colonos fuisse e Sacensi civitate duce Cecrope deductos, ut Nazianzenus in Monodia Basilii.

INCONSTANTIA. CAP. XXI.

ALioqui Mathematici bicipitium inconstantiae hieroglyphi cum posuere. Nam tertio supra vigesimum Leonis gradu bi cipitis hominis simulachrum oriri confinxere, quod eo ascendente gradu natum, inconstantis ac leviter mutabilis voluntatis atque sententiae fore praesagiunt.

BENE CONSULTORUM STABILITAS. CAP. XXII.

COntra vero quos Janos hujusmodi bicipitio insignes plerisque locis videas, sed sine manibus ac sine pedibus, qua


page 383, image: bs383

drangulari quodam scapo ita praeciso, ut ab humeris ubi in quadrum abire incipit deorsum versus magis ac magis angustetur, per hieroglyphicum hoc sunt qui firmitudinem et stabilitatem eorum denotari dicant, quae sapienter et maturo consilio gerantur. Quod vero manibus et pedibus careant, [note: Virgil. AEn. lib. 10. Idem AEn. lib. 1. ] vim divinam ostendit, cui nihil horum opus, ut quod facere destinarit efficiat: Deus enim simul et

Innuit, et totum nutu tremefecit Olympum.

Et alter,

--- Dicto citius tumida aequora placat.

Illa praeterea dilatio, quae fit a basi sursum versus ascendendo, ostendit humana omnia, quo Divinitati propius accedunt, eo augustiora amplioraque fieri. Unde apud Maronem Dido apotheosin sibi, ob res a se praeclare gestas pollicita, dicit:

[note: Virg. lib. 4. AEneid. ] Et nunc magna mei sub terras ibi imago.

dequo alibi latius.

DE TRICIPITIO. GERYONES. CAP. XXIII.

[gap: illustration]

PEr Tricipitium vero Geryonem in primis significari passim [note: Geryones quid. ] invenias. Quid autem sibi Geryones velint, et utrum historicum an fabulosum fuerit commentum, ut adhuc in ambiguo sit, scriptorum varietas efficit: vulgatior tamen est ea opinio, tres in Hispania fratres unanimi concordia imperium obtinuisse, quos Hercules oppresserit. Graeci, ut ingenio sunt ad comminiscendum nova promptissimo, alia atque alia super Geryone tradiderunt: sed inter eos Hecataeus Geryonem affirmat loca circa Ambraciam et Amphilochos tenuisse, indeque abactas boves, quae specie mira reperiantur [note: Nempe pra nicei coloris Tricipitem. ] in ea regione valde herbida, et pascuis laetissima. Alii in Euxino ponto urbem [gap: Greek word(s)] memorant, cujus principem Geryonem Hercules sustulerit, cumque boves speciosissimas ejus abigeret, interroganti cujus illae fuissent, responsum, Geryonae Tricareni, quod Tricipitis sonat: inde datum locum fabulae.

HISPANIA. CAP. XXIV.

SAne ut Hispania, quae tripartito divisa est, per hieroglyphicum Geryonis intelligatur, tum authores [note: Imp. Hard. numus. ] plerique, tum Imp. Hadriani tertium Consulis numus ostendit: in quo simulacrum triceps hastae innixum, quod dubio procul factum, ob Hispaniam peragratam, sive ut originationem suam ostenderet, quod Gaditana esset matre genitus, ut apud Spartianum est.

LUNA MENSISVE. CAP. XXV.

[note: Tricipitem Geryonem] INterpretes Hesiodi [gap: Greek word(s)] , Lunam significari contendunt: alii tempus praesens, praeteritum et futurum: alii triplicem mensis divisionem, quae ternis apud Graecos denariis dispertitur, apud Latinos in Nonas, Idus, et Calendas dividitur. Graecorum nuncupationes sunt, [gap: Greek word(s)] , quarum nuncupationum ultima, dierum numeri Romano more retrocedunt.

AUXILIARES. CAP. XXVI.

[note: Quare multis manibus et pedibus praeditus Geryon. Virgil. in Pharmaceutria. ] NEque me praeterit Plutarchum, in libro de civilibus institutionibus ad Trajanum, asserere Geryonem multis oculis, multis manibus et pedibus praeditum ea de causa vulgo dictitatum, quod in aegotiis obeundis confilio uno, multorum opera uti consueverit, quod in principe vel alio quopiam cui Reipubl. summa credita sit, commendabile plurimum habetur. Non enim omnia possumus omnes. Idcircoque Pelopidas laudatur, qui legationem initurus, cum se ad dicendum parum idoneum intelligeret, adjutorem sibi sociumque muneris Epaminondam cooptavit. Sic Nicias cum ad labores tolerandos imbecillo admodum corpore et inexperto esset, Lamachum sibi et robustum et industrium socium accepit. Quod vero ait Plutarchus Geryonem pluribus oculis, manibusque praeditum,


page 384, image: bs384

eundem et Quadricipitem legas apud Aristophanem, ubi de Lamacho loquitur, [gap: Greek word(s)] .

SOL. CAP. XXVII.

[gap: illustration]

[note: Ad verbum ax Macrob. in Sat. lib. 1. cap. 20. ] TRiceps quoque Serapidis imago in numismatis quid sibi velit, in brutorum commentariis sparsim attigimus sed id nunc locupletius explicandum est. Tricipitium est ex tribus animalibus, quorum in medio est Leonis caput vastum admodum, dextera parte Canis applaudibundi blanditientisque, laeva Lupi, superne calathus insidet: quae species universa, Anguis ambitu complexa est. Qui Solem hinc interpretantur, ex capite Leonis tempus praesens indicari volunt: quod ejus conditio inter praeteritum futurumque actu praesenti valida fervensque sit. Praeteritum ex Lupi capite conjiciunt, quod animal est admodum obliviosum, oblivio autem de praeterito est. Futurum ex adblandientis Canis effigie, quod estindicium spei, quae nobis semper adblanditur: spes vero semper de futuro est. Competit vero Soli temporis consideratio. Quid vero sibi velit Serpens, ut Deus sit, ut temporis author, alio commentario satis explicatum est: alibique ostendimus hujusmodi tricipitium prudentiae convenire. Calathum vero loco hoc ajunt altitudinem sideris commonstrare, vimque refertissimam ac opulentissimam: quia in eum omnia terrena redeunt, dum immisso calore rapiuntur.

JUPITER AEQUUS. CAP. XXVIII.

QUamvis qui Serapin Jovem esse dicunt, modium ejus capiti superpositum ea de causa figurari autumant, quod omnia sint aequis distributionibus ab ipso rerum omnium arbitrio moderata. [note: Virg. AEnei. lib. 10. ] Nam, ut optime Maro, Rex Jupiter esse omnibus idem.

DIANA. CAP. XXIX.

[gap: illustration]

ET Dianae simulachrum tribus insigne capitibus celebratur, quorum unum Equinum, Caninum alterum, tertium Humanum, sed facie admodum rusticana. Unde Maro:

[note: Aeneid. 4. Vel, ut alii maluerunt apri, aut suis agrestis ex Orpheo in Argon. ] Tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae,

dixit. Apud AEginetas tamen una tantum facie et unico corpore fingi Hecaten, talemque apud eos, statuam se ob servasse Pausanias tradit, Alcamenemque primum tria illa simulachra invicem connexa excogitasse. Quid vero sibi velit Equus, Canis et rusticana illa facies in eo simulachro, alibi docuimus.

QUA DRIFRONS. QUATUOR ANNI QUALITATES. CAP. XXX.

CUr vero Janus quadrifrons plerisque locis informari solitus sit, ea fuit causa, quod illi rerum omnium principia finesque, introitus exitusque dedicati essent: quin et quae illi templa erigebantur, quadrata specie fiebant. Et mercatorum stationes trapezitarumque mensae, in ejusmodi Janis habebantur, de quibus apud Horatium:

[note: Epistola 1. ] --- Haec Janus summus ab imo Perdocet.

Ad id etiam spectabat ea effigies, ut quatuor anni qualitates indicaret, quas Graeci Latinique Hora


page 385, image: bs385

[note: Lib. 1. Car. Od. 14. ] usitatissimo vocabulo appellarunt. Horatius de Jove: Variisque mundum temperat horis. Et quoniam in horas incidimus, erat apud Megarenses Jovis simulachrum, supra cujus caput et Parcae et Horae statutae erant, ea de causa, inquit Pausanias, quod fata in Jovis omnino potestate consistant: Horas vero, quippe quae nos Anni tempora dicimus, arbitrio suo disponat. Caeterum quod ad Parcas attinet, AEschylus Jovem quoque ipsum fato subjectum esse dicit, ita super eo locutus, [gap: Greek word(s)] . Atque hinc forte Parcae illi supra caput insident.

JANI FILIAE IV. CAP. XXXI.

CRitolaus tertio [gap: Greek word(s)] , Jani simulachrum ideo quadrifrontem figurari dicit, quod filiae ejus quatuor laqueo gulam fregerint, Jani patris desiderio, quem agricolae lapidibus obruissent: ubi de Jano illo loqui videtur, qui Saturni filius perhibetur, qui vino finitimis agricolis communicato, cum ii suavitate illecti plus aequo hausissent, in somnumque prolapsi diu jacuissent, experrecti demum, venenumque sibi propinatum arbitrati, consurrexerunt in Janum, eumque lapidibus oppresserunt. Haec eadem a Plutarcho referuntur.

QUINCUCEPS MANASSES. CAP. XXXII.

QUinis vero frontibus neminem praeter Manassem formatum legi, qui Rex Hebraeorum posteaquam Prophetam Esaiam sustulit, quincuplici facie statuam sibi posuit, ut longe plura se perspicere indicaret, quam Prophetae, qui Videntes appellabantur.

SEPTICEPS. CAP. XXXIII.

MULTISCIUS.

[gap: illustration]

MAthematici, si Petri Aponensis inventa sumus admissuri, quae unde desumpta sint, quamque antiquum [note: Praesertim forsan in septem artibus liberalibus. ] sit argumentum illud, alibi declaravimus, hieroglyphicum septem capitibus insigne, quintodecimo Geminorum gradu statuere: inde significantes, sub eo graduum numero in lucem editum Multiscium fore: quippe nullum doctrinae genus, artem nullam, nullam denique linguam esse celebrem, quam is non sit optime consecuturus, eumdem tam publicis quam privatis rebus agendis aptissimum, et inter mortales admirabilem omnino fore pollicentes.

DE COMA. CAP. XXXIV.

[note: Matth. 10. Capillorum in Sacris hieroglyphicum. ] CApilli vero cum ad caput pertineant, hieroglyphicis ejus postulant adscribi, qui nimirum in Divinis literis cogitationes, quibus ornatur anima, mensque contegitur, significare feruntur a venerandae antiquitatis Theologis: anima enim ipsa cogitationes generat, perinde ac caput sibi capillos profert, quibus ornetur et obtegatur. Hinc illud, Capillos capitis nostri numeratos esse: cogitatus quippe nostros omnes Deo patescere. Tondere autem, superfluas et inutiles cogitationes summovere significat: quae nisi tondeantur, vel obcaecant, vel aliquod aliud afferunt impedimentum. Eucherius pilos veterum cogitationum indices esse dicit, ideoque imperatum a Moyse, ut Levitae abradant omnes corporis sui pilos. In Nazaraeis autem non tondere, neque quidem pati, ut eorum caput a novacula tangatur, indicium est, eos cogitatus suos, atque omnem vitae rationem, ita Deo dedicasse, ut nihil in eis superfluum appareat. Nam et qui sacerdotibus mandaverunt, ut barbam nutrirent, quod in Nazaraeorum quandam similitudinem olim Concilia pleraque statuerunt: fieri hoc intellexerunt, ut hi dum barbam capillosve vel viderent vel attrectarent suos, sui idemtidem officii recordarentur, cogitatus quippe suos in Deum dirigendos, totum esse sanctum debere sacerdotem, bono semper uti consilio, et in se nihil admittere, quod vel mutare vel summovere sit opus. Quis esthic, dicet aliquis, ut laudem DEO demus? Esto vel nullus, vel quam rarissimus, admonitio tamen


page 386, image: bs386

haec sub oculos assidue obversata proficere aliquid potest, veluti reliqua quoque sacerdotis ornamenta gestaminaque aliquid prae se ferunt singula, quae per hieroglyphicum quaeque suum, hominem integritatis admoneant. At decies in die vel justum cadere clamitabunt, ideoque tondendum identidem, ut avellendarum cogitationum pravarum memores idemtidem simus: seducere enim seipsum hominem, qui se sine peccato esse professus fuerit. Atqui sanctius est longeque laudabilius, in eo mentem cogitationemque omnem collocare, ne potius peccemus, quam quotidie peccare, ut emendationis admoneamur. Sedenim quantum ad comam attinet, modum his moribus Gregorius sapientissime praescripsit, qui quarta et vigesima libri primi epistola, capillos ipse quoque in capite ait exteriores cogitationes indicare, et praesentis vitae curas exprimere: quae quidem ex negligenti atque torpescente sensu coortae, quia minus opportune prodeunt, nobis quasi non sentientibus pullulant. Igitur aliis qui praeficitur sacerdos, neque prorsus debet solicitudines exteriores a se projicere, neque [note: Levit. c. 19. ] illis multum inhaerere. Coma itaque nequaquam deglabretur, sed ne immoderatius excrescat, diligenter attondeatur. Quod vero de non abradenda in rotundum facie capillorum, lege prohibitum est, vel, ut Septuaginta reddidere [gap: Greek word(s)] , facere more barbarico, quod nonnulli densioris capilli taedio factitant, ob Paganorum instituta nonnulla vetitum putant, apud quos voveri comas, et puerorum capita daemonibus offerre mos fuit.

SERVITUS. CAP. XXXV.

[gap: illustration]

[note: Servi Agrippa Posthumi factum. ] CAEterum rasitatio capitis apud Graecos pariter et Latinos diu servitutis indicium fuit. Ideoque Agrippae Posthumi servus nomine Clemens magna ausurus, ut pro Agrippa jam necato, cui nonnihil omnino similis erat sese ferret, et res novas in Republ. concitaret, furatus domini cineres, Coram Hetruriae promontorium vectus ignotis sese abdidit locis, donec (inquit Tacitus) crinem barbamque promitteret: nam servi caput rasitabant. Apud Aristoph. Avibus, Pistotherus admiratur Poetam, qui se Musarum servum dixerat, comatum esse. Et apud Latinum Comicum tamquam mirum de se futurum dicit Amphytrione servus Sosia,

Ut hodie abraso capite calvus accipiam pileum.

LIBERIAS. CAP. XXXVI.

[note: Artem. l. 1. cap. 22. Lacedamoniorum. mos in bello. ] ONirocritae frontem capillis glabram imaginari, indicium esse autumant liberationis a molestiis et impedimentis Quin et calvitium ipsum, accersitis in judicium, aut supplicium timentibus, effugium ostendit. Idcirco vero Lacedaemonii frontes abradi, capillum a tergo dimitti jusserunt, ut longe tutiores in bello essent, adimereturque hosti facultas in pugna capillum apprehendendi. Nam et barbam etiam ea de causa, praeter Graecorum aliorum morem, rasitare consuerunt. Quod si fugam meditarentur, instabat a tergo vinculum atque ansa, quo capi possent, atque ita praecapturae metu destinatiore animo consistebant, adversique dimicabant. Pollux Euboicos opisthocomas vocatos ait, et Hectorem Timaeus ea per terga fusa coma insignem describit, id quod Abantes primos omnium excogitasse Homerus tradit. Idem Homerus [gap: Greek word(s)] Graecos ea de causa vocat, ut antiqui ejus interpretes tradunt, quod moris esset apud Graecos comas nutrire, in signum fortitudinis: Theseaque primum ajunt anteriorem capitis comam Apollini Deliaco dedisse.

MOLLES. CAP. XXXVII.

[note: AEneid. l. 1. ] ALioqui coma tam apud Graecos, quam apud Latinos, mollitiei semper signum fuit: comatum enim puerum Graeci probri causa dicunt. Et Cicero passim, capillum nunc compositum et delibutum, nunc comptum et madentem, nunc calamistratam in unguentato Consule comam incessit. Vituperat et Maro madentem crinem Maeonia suffultum mitra.



page 387, image: bs387

DE SEMICRINITO CAPlTE. CAP. XXXVIII.

OSiris non semel dicendus est nobis, tot et tanta fuerunt ea, quae super hominis celebritate veteres memoriae prodiderunt, dum commentum alii, historiam alii, consectantur: veluti de semicrinito ejus capite varia traduntur.

OSIRIDIS PEREGRINATIO. CAP. XXXIX.

[note: Osiridis simulacrum. ] NAm eam effigiem in Osiridis memoriam fieri author est Xenophon, quisquis ille fuit, qui scripsit AEquivoca, quo nonnulli peregrinationem ejus ostendere interpretantur. Ita vero habebat simulacrum hujusmodi, ut qua parte crines et barba promittebantur, ita prolixi sinerentur, ut alteram oris partem omnino cooperirent. Causam hanc afferunt: quod toto expeditionis tempore, quo Gigantas bello persecutus est (id decennium in Italia fuisse ferunt) capillum et barbam nutrierit, quam mox in AEgyptum reversus deposuerit. Unde mos inolevit apud AEgyptios, ut peregrinantes barbam et comum nutrirent. Superioribus annis facies hujusmodi dextera parte capitis crinita, laeva abrasa, Viterbii antiquo lapide visebatur, egoque apud Petrum Melinum virum Rom. nobilitate et literarum peritia insignem, marmoreum capitulum vidi a sinistra parte capillatum, a dimidia altera glabellum.

MARIUM INTERITUS. CAP. XL.

[note: Artem. l. 1. c. 24. ] COnjectores (nam libenter hos in comitatum accipimus, quod eorum dictata magnam cum AEgyptiacis hieroglyphicis similitudinem habent) rem aliter interpretantur. Nam dexteram capitis partem capillis denudatam imaginari, ostendere ajunt mares consanguineos extingui debere: [note: Artem. ibi. ] quod si nullos habuerit, damnum nihilosecius aliquod extimescendum.

FOEMINARUM INTERITUS. CAP. XLI.

[note: Artem. l. 1. c. 18. ] SI vero laeva capitis pars sine capillis esse visa fuerit, cui hoc acciderit, foeminas, si quas habet consanguinitate junctas, interituras ostendit: Si non habet, alicunde damnum omnino obventurum: cognatorum enim hi significativum caput constituunt. Dexteras vero partes mares, sinistras foeminas, in Tauri commentario non ex conjectorum tantum opinione, sed et Medicorum et Philosophorum et Astronomorum etiam traditionibus indicavimus.

SOLIS VIAE. CAP. XLII.

QUi demum Osiridis rem curiosius interpretantur, Solem ajunt apud AEgyptios Osiridis nomine acceptum, et manifesto naturae ipsius argumento laevas partes abrasas ostentare, dexteras vero hispidas. Nam quo tempore dexteras, hoc est, Septentrionales mundi partes inambulat, virent omnia, herbis, fruticibus, arboribusque tum pubescentia, tum hispida: quo in laevam vertente, abradi omnia videntur.

SENECTUS MISERA. CAP. XLIII.

[note: Ibidem. ] OCcipitium vero calvum, ut iidem Conjectores opinantur, senectutem indicat inopem et infelicem.

JACTURA. CAP. XLIV.

[note: Ibidem ad verbum. ] QUod si toto capite calvitium esse visum fuerit, amissionem eorum, quae ad vitae ornamenta pertinent, praemonstrari tradunt. Quin et abradi caput, nisi sacerdotes sint, aut scurrae, aut qui id facere consuerint, malum portendit, bona quippe eorum vi auferenda, navigantibus naufragium, morbo affectis periculum extremum, citra mortem tamen: quod moris sit naufragio facto capillum deponere, neque non a morbo convalescentibus.

SUPERFLUA SUMMOTA. CAP. XLV.

QUod vero sacerdotes AEgyptii quotidie rasitabant, neque ullum capillorumvestigium toto capite cerni patiebantur, hieroglyphice significare volebant superflua omnia summovenda: cujusmodi significatum habetur 21. Deut. ubi si mulierem quis ex hostico viderit approbaveritque, ita ut eam uxorem ducere concupiscat, jubetur inter alia caput ejus detondere, unguesque praecidere: hoc est (ut Cyrillus interpretatur) si quid in profanis disciplinis deprehenderimus, quod approbemus, idque in usum nostrum transferre cupiamus, dandam operam, ut ex his, quae superflua fuerint, amputentur.



page 388, image: bs388

VIRTUTIS DECOR. CAP. XLVI.

[note: oma Samsnis quid sinificet, et Dalidae amor. ] IN Divinis denique literis multa leguntur de Samsonis coma, quam studiosissime nutriverit: propterea quod dum ea capiti esset applicita, quo diffusior erat, eo ipse viribus valentior, et ad injecta quaelibet vincula disrumpenda robustior efficiebatur: ea vero detonsa, deficiebat viribus et toto robore destituebatur: Intelligitur vero Samson Nazaraeus, ut vir aliquis Deo dicatus: comam enim is ordo religiosissime, uti dictum, nutriebat, per quam amplissimae virtutis ornamentum accipimus, quae caput, hoc est, intellectum nostrum decoret: quae quo magis excrescit, eo fortiores adversus adversarios motus efficimur. Per alienigenas, qui vincula contendunt injicere, humanos affectus et concupiscentiae vim intelligimus: id enim innuunt preces sacrae, dum parci nobis ab alienis supplicamus. Quod si eveniat, ut humana victi fragilitate mulieris Dalidae, hoc est, corrupti sensus amore corripiamur, declinamus in somnum, et in ejus gremium obdormiscimus, obliti scilicet eorum: quae rationis lumine irradiati vigilantes operabamur, jam facti desides ignavique, bona opera intermittimus: ita mulieris dolo tondemur, hoc est, voluptatis insidiis illecti spiritus fortitudinem amittimus, et in hostium ita potestatem incidimus, qui nos vexent, exagitent, et ludibrio habeant. Nulla enim re magis cruciatur homo, quam rerum huma~arum cura: aut enim simulac huic deditus fuerit, avaritia, aut amore, aut odio, aut invidia, aut alia quapiam lue molestationeque male affectus, assidue laborat. Ubi vero resipiat (id enim est ubi expergefactus fuerit) errorem agnoscit suum, poenitentiaque adductus amissam studet comam reparare, paulatimque vires ita resumere, donec pristino recuperato robore peccato jam moriturus, cum universo inimicorum conventu exitialem in se ruinam trahat, extinctaque omni cupiditatum et vitiorum manu mundo etiam ipse moriatur.

DE CANITIE. SENECTUS. CAP. XLVII.

SUpervacuum videtur, per canos senectutem locorum ubique significatam dicere, sed illud commemoratione [note: Haec a Suetonio in Galba cap. 10. ] non injucundum fuerit, quod in hanc sententiam ostenta olim praemonstravere. Galbae siquidem, cum is provinciam Hispaniam Tarraconensem ingressus sacrificaret intra aedem publicam, accidit ut puero e ministris acerram tenenti capillus repente toto capite canesceret, quod rerum mutationem significare Aruspices respondere, successurumque juveni senem. Nam is Neroni Claudio successit qui alterum et XXX. natus annum sublatus est, ipse tertio et septuagesimo aetatis anno Imperium adeptus. Sedenim Conjectores ominosum habent, si vel puer vel adolescens in [note: Ad verbum ex Artemidoro lib. 1. cap. 26. ] senem mutari sibi visus suerit: mortis enim propediem affuturae signum hoc volunt. Neque laetum esse, si contra senex fieri se puerum imaginatus fuerit: portendere enim hoc imprudenter eum aliquid futurum, quod ei nocumentum asserat: propterea quod, ut Homerus ait:

[gap: Greek word(s)] .

DEUS PATER. CAP. XLVIII.

INvenies in Divinis literis Deum visenda canitie figuratum, ut apud Danielem: Capilli capitis ejus [note: Quare Deus canitie pingatur. ] quasi lana munda. Angelos hinc Eucherius, et albatorum multitudinem significari tradit. Alii ad humanae naturae similitudinem transferentes, ideo fieri autumant, ut dierum antiquitas inde subinnuatur: Deo enim nihil antiquius. Quod ea de causa libentius adnotavi, quia scio esse plerosque, etiam quantivis pretii viros, qui Deum patrem ea canitie insignem pingi nequaquam approbent.

DE BARBA. CAP. XLIX.

DE barba vero aliis atque aliis temporibus, apud alias et alias gentes varia semper fuit institutio, neque constans unquam usus. Verum de ritibus nunc dicere supersedebimus quod materiam hujusmodi perpetua nuper declamatione pecurrimus, ubi rationes explicuimus, cur sacerdotibus comam nutrire vetitum sit, barbam vero abradere non concedatur. Verum hic significata tantum pro secuti sumus.

VIR. CAP. L.

UNum ergo atque id praecipuum est barbae hieroglyphicum, ut virilitatis indicium sit. Nam etsi alia sunt signa, quae marem a foemina secernunt, qui tamen plerique viri dicuntur effoeminascere,


page 389, image: bs389

[note: D. Laerlire tu Diogene. ] mulieresque idemtidem virum inducere: barba viri illius signum ad veteres habitum, qui non sexu, sed virtute ipsa longe alius a foemina reperitur. Nam et mulieres si quae virtutem hanc consecutae sint, viriliter agere dicuntur. Unde Horatius de Cleopatrae animis ait: Nec muliebriter expavit ensem. Quod vero virum barba significet, multa Sapientum dicta testantur. Nam barbam se ideo gestare [note: Artem. l. 1. cap. 32. ] Diogenes respondebat, ut se virum esse subinde recordaretur. Haliabas et plerique philosophi admodum clari, barbam dixere viris a natura ornamenti dignitatisque causa contributam. Inde Artemidorus, filios tantum ornamenti patribus afferre dicit, quantum ori barba decoris addit. Cynicus apud Lucianum, tam deforme putat esse ornatum barbae auferre viris, quam Leoni jubas attondere. Thesca perhibent tondere barbam nunquam voluisse, ut virtutem ipse suam eo profiteretur indicio, qui tamen omnium primus anteriorem capitis comam Apollini Deliaco dedicavit. Sed haec [note: Levit. c. 9. ] tam multa sunt, ut si omnia complecti velim, nunquam habitura sint finem. Ad nostra igitur revertamur. Sed nec radet is barbam, inquit, qui Dominus est: vel ut Septuaginta: non corrumpetis barbae faciem, quia perfectionis nostrae signum est barba, Hierosolymitanus ait Hesychius. Neque enim est congruum, virtutes, quarum barba symbolum gerit, corrumpere, agentes nos non sub vero, sed sub falso et ficto habitu. Theologi veteres, quos imitatur Eucherius, eo loco Regum, ubi Hanno Ammonita nunciis Davidicis, qui de patris obitu Regem consolaturi advenerant, barbas abstulit ad ignominiam, historiam ad mysticum sensum deducentes: Hannonem injuriosum diabolum esse dicunt qui subinde [note: 2. Sam. 10. vers. 4. ] benefacere volentibus barbam abradit, hoc est, fortitudinem adimit. Ita apud eos barba erat fortitudinis hieroglyphicum: quia scilicet virum indicat. Atque ubi Dominus 21. Levitic. cap. repetit ad sacerdotes filios Aaron: Non radent caput, neque barbam: Caput et barba, ait Hesychius, sapientiae est et perfectionis nostrae signum.

ORTA SENESCERE. CAP. LI.

[gap: illustration]

CUr vero intonsa semper barba sit AEsculapio, cum tamen pater ejus Apollo impubis passim ostentetur, capilla ejus tantummodo luxuriante, hieroglyphicum Philosophi sic explicuerunt. Nimirum ille rerum author viridi semper fruitur juventa, verum omnia quaecunque generantur, in senium ocyus aut serius vergunt. Sed quamvis ita passim barbatus AEsculapius figuraretur, apud Sicyonios tamen simulachrum ejus imberbe ex auro et ebore confectum fuisse, Pausanias tradit.

IMPERITIA. CAP. LII.

[gap: illustration]

[note: Pausan. in Corinthiacis ait hoc simulachrum fuisse apud Phliasios. ] FAcere mihi videtur ad institutum negotium (ut id etiam addamus) quod sacerdotes illi imperitum hominem, eumque praesertim, qui universum vitae tempus domi sessitarit necaliorum mores hominum peregrinasve urbes inspe xerit, ut ita rerum ignarus sit, ne rei cujuspiam rationem norit, non amicitiae, non hospitalitatis jura susceperit, ipse quis sit, utrum sit, an non sit, id quoque nesciat, per asininum caput humano appositum trunco significabant. Asinum enim esse imperitiae hieroglyphicum, suo, satis commentario declaratum est. Solitos vero AEgyptios humana corpora brutorum capitibus insignire, prout hoc vel illud animal alia atque alia prae se ferebat significata, testimonio ea multa sunt quae in gemmis in marmoribus, in aes, ad hancusque diemmonumenta superaverunt, quorum intellectus ad simplicium significationes referendus est. Haec enim hoc loco persequi, infiniti laboris esset, et reliquis commentariis de animalium significationibus deriperet argumentum.



page 390, image: bs390

DE CERVICE. CAP. LIII.

[note: Hoc est poflerior colli pars, nam anterior gula dicitur. ] ADjuncta capiti cervix est, ita ut caput raro sine cervice proponatur. Ea autem, ut sola aliquod habet hieroglyphicum. Nos igitur et naturam et hominum mores secuti, aliquid etiam super ea referemus. Neque enim frustra illa modo mollis atque summissa, modo rigida erectaque, sed veluti ex habitu gestuque aliquid prae se fert, quod omnibus manifectum videatur, ita non indiligenter veteres sua inde significata desumpsere.

SUPERBIA. CAP. LIV.

IN Divinis sane literis pro arrogantia atque superbia cervix accipitur, quare Psalm. 29. supra centesimum, impiorum concisas cervices legas, pro edomita superbia: Quamvis eo loco non desunt qui Funes, hoc est, Vincula legendum asseverant: quae scilicet injecturos se minitabantur. Pro elati vero signo, Filiae Sion ambulaverunt extento collo, Esaiae 3.

FEROCITAS. CAP. LV.

NOstri ferocitatem per cervicis hieroglyphicum exprimere maluerunt: unde Horatius in Epistolis,

[note: ib. Epi. 13. ] --- At vos
Seu calidus sanguis, seu rerum inscitia vexat,
Indomita cervice feros.

Et elatae rigidaeque cervicis homines physiognomici superbos esse dicunt. Et apud Esaiam cap. XV. contumax hujusmodi vitula, sternax, et indomita, pro ingenii nostri documento notatur. Et Psalm. XXIX. supra centesimum: Dominus justus concidet cervices peccatorum,

AUDACIA. CAP. LVI.

PRo audacia, multa apud Ciceronem, ut illud in Verrem: Tamen si qui erunt tantis cervicibus recuperatores, qui audeant in provincia, cum Praetor adsit, contra voluntatem ejus judicare, et hujusmodi, pleraque.

SUMMISSIO. CAP. LVII.

COntra vero summissum animum apposito jugo significat, estque hieroglyphici hujusmodi metaphora apud scriptores usitatissima. Cicero in Ant. Dandae eervices erunt crudelitati nefariae: legiones ad urbem adducere, et eas in cervicibus nostris collocare cogitat. Et de natura Deorum: Itaque imposuistis in cervicibus nostris sempiternum dominium, Absque jugi vero signo in obsequii significatum vitula est Oseae X. quae trituram amare docta, supra Ephraemei colli pulchritudinem transitura sit.

DE DORSO. CAP LVIII.

CErvici subjicitur dorsum. In dorso gibber esse solet. Gibberosus homo hieroglyphicum ejus est, qui, ut in Divinis literis habetur, rejicitur a sacris, eumque significat, qui flagitiorum sarcina oneratus est, neque tamen errorem aut delictum intelligat suum: utpote qui non videat manticae, quod in tergo est. Vide vero illud: Quid operatur gibberosus quasi rectus? ab Rege Israel dictum in Regem Syriae.

FUGA. CAP. LIX.

DOrsum autem fugae manifestum est hieroglyphicum. Unde 1. Regum, ubi de Dagonis idoli casu scribitur: Arca Domini juxta locata, noctu fractum dissiliisse, maneque dorsum ejus tantum inventum, quod indicium fuit, veri numinis adventu falsum ejectum, et in fugam actum. Nam qui fugiunt, [note: Psal. 21. ] persequentibus dorsum dant. Eadem sententia in Psalmo scriptum: Quoniam pones eos dorsum, hoc est, coges eos arrepta fuga dorsum obvertere. Id nostri dixere: Terga dare.



page 391, image: bs391

DE HUMERIS. VIRES. CAP. LX.

HUmeri dubio procul vires et fortitudinem, ut Eucher. alt, in Sacris literis indicant. Unde Esaias, cap. 9. cum magni arcani onus crucem ipsam gestandam praedivinaret: Potestas, inquit, super humerum ejus. Cicero de senectute: Cum bumeris bovem sustineret vivum. Et Orat. pro Flacco: Respublica quam vos universam in hoc judicio vestris bumeris, vestrit, inquam, humeris, Judices, sustinetis, et ita saepius.

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIBER XXXIII. DE IIS QUAE PER OCULOS, AVRES, NASUM, OS, ET IN EO PARTES SIGNIFICANTUR Ex sacris AEgyptiorum Literis. AD URBANUM BOLZANIUM PATRUUM.

FAcile miminisse potes, honoratissme Patrue, quarto ab hinc mense cum Venetiis essem, tequi viri illi clarissimi, Daniel Ranerius, Nicolaus Leonicenus, et Leonicus Thomaus adiissent, Gracas adhuc liter as aetate tam confecta docentem inspecturi: quanam illa fuerint, qua super oculis ex totiut antiquitatis eruditione repetisti, quaque illi ad propositum argumentum addidere; quid super auribus, quid suptr ore, et ejus partibut examinarint. Nam eum tu diem, ob erum amicorum conventum, et am variam rerum eruditionem inspectam, quae hinc inde emicuit, inter totius vitae tua jucundissimos recensuisti, Comperimus vero te in bonestissimo studiosorum coetu Pindari oracula interpretantem, forteque locum illum explicabas, Nemeis, Dinia, [gap: Greek word(s)] . bic tu borum adventu plurimum exbilamtus, opportune de latitia, quae statuerit in oculis fidem, disseruisti. Gestit enim interpretabaris, voluptat ex oculis fidem facere: laetitiam scilicet oculi patentioris figum hieroglyphice apud AEgyptios significari in iuque jucunditatis praecipuam esse sedem, quia gaudium se primum ab oculis prodat. Eorum enim tum intentione, tum remissione, tum cojectu, tum hilariate, motus animorum expticari, atque, ut nostri ajunt, eos nimis argutos: quem admodum animo affecti simus, loqui. Polemonis dictum haberi, oculos esse tanquam fores animi: per oculos quidem animum enicare, indidemque animum introspici: ex quo nonnulli oculum verum cordis nuncium dictiarunt, Usque adeo vero totam corporis vim in oculis incumbere, ut Zamolxis et Abaris Philosophi, totius corporis cumtione opus esse dixerint, si quis oculis mederi vellet: quod si corpus cumre quis affectaret, animum in primis depurgandum. Subjecisti mox: Essent autem multa ex AEgyptiorum doctrina in oculorum hieroglyphicis: sed ne vos [gap: Greek word(s)] importune demorer, reliqua Pindarica prosequar. Imo, respondit Ranerius, peropportune, Ur bane pater, in hunc sermone incidisti, ut de literis AEgyptiacis loquerere. Nam per totum besternum atque bodiernum diem bospites hosce meos Leonicenum atque Leonicum fatigavi, super bujusmodi generis doctrina eos perconatus, qui quidem muloa eruditissime, tanquam sacra Cereris aperuerunt. Sed quod ad singulorum partes faceret, harere se aqua in plerisque ingenus Professi sunt. Causa autem bujus inquisitionis erat quod bula cujus dam ob antiquitatem admirabilis exemplum


page 392, image: bs392

ad me roma misit Bembus meus, obeliscorum etiam plurimas notas, quae illic reperiuntur: quas quia ex AEgypto olim aduectas manifestum est, tuque AEgyptum per agragrasti, ubi magna est inscriptionum bujusmodi copia, et quae tua semper fuit in antiquitate omni cognoscenda cura, studium, et diligentia, putamus te rerum bujusmodi non ignarum. Ad haec Horum AEgytium a Philippo quodam Graece redditum accepimus, qui materiam hanc tractavit, sed codicem hujusmodi, quamvis ab Aldo nostro publicatum, plurimis locis mutilum et imperfectum invenimus, nonutique Aldi, viri diligentissimi negligentia, sed exemplatium vitio, quae rarissima reperiuntur, atque ea in damno omnia. Eaque de causa nunc ad te conveneramus, si quid borum nosti, a te libenter audituri. Et quoniam oculi jam hieroglyphica commemorare coepisti, ea rogamus (ut etiam pro amicis his meis loquar) ne nobis invideas. Hic tu: Gravissimum viri optimi onus cervicibus meis imponitis, cum pauca admodum ea sint, quae praestare possim, ut vestro responde am desiderio: siquidem argumentum hoc in tot pyramidum, et inscriptionum antiquarum memoriis, quas non in AEgypto tantum, verum et Romae, et plerisque aliis in locis aspexi, me quoque diu multumque torsit, cum rerum barum observationes apud scriptores diligentissime conquisierim, interpretationes autem, praeter laevia quaedam, nusquam repererim, easque tantum veluti nutu quodam indicatas ut asseritis, Niliacique opusculum, in quo talia promittuntur, lemmata summatim quaedam attigerit, atque ea qualiacunque sint in manus nostras orruptissima pervenerint: quare, uti dicebam, quid super haec re polliceri possim, quod satis vobis faciat, non babeo, pudorque non minimus me absterret, de secretioribus literis apud eos loqui, quos nihil, quod sciri possit, ignorare compertissimum habeam. Ne tamen rusticitatem ullam induisse videar, quae paucissima mihi cognita sunt, proferam: ea spe, ut a vobis et meliora et reconditiora sim magno meo cum foenore recepturus. Et ne tempus in excusationibus quantumvis honestis conteram, quae de oculorum hieroglyphicis recitare possum quando ita vos jubetis, ut in memoriam venerint, explicabo quod eo libentius facio, quia dum vos charissimas animas conspicio, succurrit illud Euripidis:

[gap: Greek word(s)]
Suave est viri benevoli oculos intueri.

JUSTITIA. CAP. I.

[note: Viria justitia epitheta. Justitia oculus. ] APud AEgyptios Sacerdotes primum omnium Justitiae servatorem per oculi patentis hieroglyphicum significari compertum est, frequensque dicterium apud Graecos, quod minime ignoratis, [gap: Greek word(s)] . Tum Plato Legum nono. Justitiam Speculatricem atque Vindicem appellat. Chrysippus oculos justitiae acres, rectos atque immotos facit, quod eum, qui recte judieaturus sit, non oporteat huc aut illuc oculos ab honesto de flectere. Illud etiara nostris ex Diphili Comoedia:

Hoc a Gellio l. 14. c. 4. [gap: Greek word(s)]

quod Nepos meus ita reddidit:

Ect qui tuetur cuncta justitiae oculus.

Apud Epigrammatarios, qui temporis injuriam pervixere, pulcherrimum habemus pentametrum:

[gap: Greek word(s)] .

quod Nepos idem:

Cernunt omnia quae fiunt lumina justitiae.

Hinc aliqui in facienda dictis fide, justitiae oculum attestantur. Orphei quoque id de Sole dictum. [gap: Greek word(s)] , [note: Justitia oculus. ] cui justitiam in primis veteres dedicassent. Unde Bithynni, quod scribit Arrianus, indicia ex adverso Solis sedentes exercere consueverant. Et veteres Theologi justitiam prodidere, ut Proclus ait, e medio Solis throno per cuncta propagari, omniaque, veluti Sol ipse omnium moderator est, dirigere.

MODERATOR. CAP. II.

[note: Ad hoc Macro. in Somscip. c. 20. Osiris etymon. ] MArcus Tullius vester Solem mundi Mentem et temperationem appellat. Scipionis somnio: Et vetustissimi illi sacerdotes moderatorem hieroglyphice significaturi, oculum et sceptrum facere soliti sunt: nunquam in sceptro ipso ramusculos complicare, ut in complexum coeuntes oculi speciem in medio spectandam informarent, eaque specie Osirin, quasi multoculum dicere vellent, intelligebant. Nam Os AEgyptiaca lingua, multum: Iris vero oculum significat, cujus interpretationis et Plutarchus lib. de Iside et Osiride, neque non Eusebius meroinere.



page 393, image: bs393

SOLIS VIS. CAP. III.

[gap: illustration]

[note: Osiridis imago. ] IMaginem enim Osiridis apud Plutarchum fulgendi admodum amiculo vestitam habemus, ex quo Solis vis intelligebatur. Apud Euseb. [gap: Greek word(s)] . Hinc Homericum illud:

[gap: Greek word(s)]

Quem secutus Maro dixerit:

Sol, qui ternarum stammis opera omnia lustras.

[note: AEnei. l. 4. Natal. Comes lib. 2. c. 2. ] Illud vero non ignoratis, eundem esse Osirin et Dionysium, unde Eumolpus:

[gap: Greek word(s)]

CUSTOS. CAP. IV.

QUinetiam ab officio in universum corpus praestito, custodem ex oculo hieroglyphice significari comperimus, Unde oculos nonnumquam geminostotidem capitibus incumbentes aspeximus, quod DIS MANIBUS interpretantur. Capita enim Manes apud AEgyptios, oculos vero divinitatem prae ferre manifestum est. Maxime vero admirandam esse custodiam, quam oculus pupillae praestat, ex Euthymio didicimus: siquidem Psalmo decimo septimo philosophatur Tunica super tunicam: et alia quaedam integumenta eam muniunt, quorum alia tenuia et translucida sunt, ne ullam pupillae, quae suaptae natura humida est, ac perinde mollis, inferant asperitatem: alia vero exterius crassiora, ut palpebrarum tunica, quae duobus est semicirculis distincta, ut pulveris atque aeris incursum et parvula quaeque animalia in oculos involare solita, repellat atque summoveat. Quin pilis etiam vallatae sunt, ut sudorem prope fluentem alio avertant, neque in oculum influere permittant. Acutum enim et salsum sudorem esse, ac perinde molestum et cruciabilem, si oculum attigerit, futuru.

DEUS. CAP. V.

[note: Oculus mudi Deus quomodo. ] PRaeclara autem illa sunt, quae de Deo ipso per figuram nuncupationemve oculi commonstrato, intelligebant, veluti scilicet in minori mundo oculi sunt articulorum omnium praestanussimi pulcherrimique, ac omnium actuum moderatores, ita Deum illum Opt. Max. mundi oculum, patrem luminum a Jacobo nuncupatum, omnia formositate transcendere, omniaque gubernare, atque, ut ait Apostolus, nihil eum latere, cujus oculis omnia nuda et aperta sint, atque ita bonos et malos speculetur, et, ut quae pro facie sunt homo videt, ita quae delitescunt in imo corde prospicit Dens et perscrutatur. Hinc eruditorum opinio est, [gap: Greek word(s)] dictum, quippe quod omnia prospiciat, ut inquit Eucherius, quique oculi in Divinis literis Deo attribuuntur, ejus sunt signum intelligentiae, cui porro nihil occultum sit. Cyrillus libro nono Apologiae. quam Juliani Apostatae maledicta cavillationesque in pietatem nostram refeliere aggressus est, ubi ille Moseos aenigmata reprehendit, qui verbis, non occultis rerum involucris, humarum genus erudire debuisset, is omnes, qui antiquitus habiti sunt sapientes, hujusmodi institutionis genere usos indicat, cumque AEgyptios memorat, eos dicit per oculum, et adjectum scipionem, ut paulo ante diximus, Deum intelligere voluisse: quippe summam super omnia naturam, quae scilicet omnia conspicere, ac omnium dominaretur. Per Sceptrum [note: Macrob. l. 1. b. 21. ] enim passim Regiam intelligi dignitatem. Quinetiam absque oculi pictura plerosque veterum reperimus Deum per stantem baculum figurasse. Cur vero ex humanis membris oculu illi pro Dei signo desumpsissent, eam afferunt rationem: oculum humanum mistura suae materiae aliquid Iuris possidere, quod in nonnullis tam efficaciter exploratum est, ut per medias noctis tenebras, oculis [note: Xiphilimus e Dione in Teberio lib. 17. ] repente patefactis clare cernant: id quod praecipue Tiberio Imperatori contigisse praedicant. Et. aetate nostra Marcum Antonium Sabellicum, dum apud nos Graece disceret, de se affirmationem audivi, quotie scumque noctu excitaretur, aliquamdiu et libros et instrumentum cubiculi universum liquidissime discemere solitum. Quo constituto, congruum idemtidem erit, unicum ac primarium illud lumen, quod omnem supereminet lucem, cum sit ditione fulgentissimi splendoris potens, ejusque


page 394, image: bs394

ejusque omnino dominus, pro luce merito nominari, eummundi lucem profiteri, ac per oculum, lucis receptaculum, figurari.

ANGELI. CAP. VI.

QUatenus vero noster oculus, licet alicujus sit particeps lucis, alterius tamen luminis indiget, si videre velit, eum Divos, sive Angelos, sive, ut veteres plurimum dicebant, Genios referre autumant: qui quidem sine superioris luminis, hoc est, Dei ipsius irra diatione obire per se proprium munus intelligentiae nequeant: intellectum enim quasi oculum videri, qui non ex se, sed lucis participatione videt. Oculum porro, hoc est, ipsum intellectus vigorem, non omnino esse simplicem, alioqui adventantis lucis compositionem concretumque minime pateretur. Hinc communis est authorum sententia, constare Angelos ex actu et potentia: quod altiori quadam inquisitione elueidari deberet, nisi solam hieroglyphicorum commentationem mihi demandassetis.

SERMO. CAP. VII.

[note: Sermo dupliciter consideratur. ] UT coeptum igitur prosequamur argumentum, eundem Oculum invenimus esse sermonis hieroglyphicum apud AEgyptios, sermonemque ipsum dupliciter considerari. Uno modo, quatenus loquendi facultatem a natura consecuti sumus: altero, quo in hoc velillud idioma linguam inflectimus, et in proprio artem et elocutionem adhibemus. Simplicem itaque sermonem illum per linguam tantum figurari: sed si cultum et elegantiam accessisse innuere vellent, linguae oculum subsanguineum subjiciendum. Vigorem enim in eo quendam ita ostendebant, aut animae principatum, cujus in sanguine sedes esse fertur. Sic autem perfectos animae sermones cffimlisse visi, similitudine a nobilitate sumpta: quae ut praecipue oculis in est, ita etiam sermoni congruit: casuum quippe multiplici desinentia, pronunciationis varietate, accentuum tenore, alio atque alio oris, ac totius demum corporis motu, vel ab arte, vel a natura concurrentibus.

CONTEMPTOR DIVUM. CAP. VIII.

ALicubi videmus in solea insculptum, oculum, quod juniores pro animo Deo subjecto, et ad ejus obsequia parato, posuerunt: quod ego aliorum judicio reliquerim. Scimus nos soleam simpliciter calcandi supprimendique indicium esse, ipso uno quod satis est, Virgilio dicente:

[note: Georg. 1. 2. ] Atque metus omnes, strepitumque Acherontis avari
Subjecit pedibus.

Ideoque divum contemptorem, impium et perditum hominem intelligi, videri convenientius.

FAVOR. CAP. IX.

NEque desunt, qui oculum favoris et beneficentiae signum dicant, et in sacris verbum Aspicere, significare se propitium et benignum ostendere. Videmus enim apud Maronem, ubi Jupiter Lybiae defixit lumina regnis. Reginam rite quietum acciperein Teucros animum, mentemque benignam. Contra vero de Pallade acriter irata, Diva solo fixos ocules aversa tenebat. Hunc vero favorem qui per oculum indicatur, Theologi nostri Gratiam vocant. Unde quos Deus aspicit, fortunari: quos aversari videtur, derelinqui, et infelices esse profitemur. Et quoniam nutus plurimum in palpebris consistit, sunt qui palpebras attfibutas Deo locutionis ejus, quae in Divinis literis habetur, hieroglyphicum esse dicant. Unde de incomprehensibilibus ejus sacramentis atque judiciis, diceret Eucherius, Psalmo dictum: Palpebrae ejus interrogant filios bominum Hieronymus quoque iisdem verbis, palpebras (ait) incomprehensiiblia judicia Dei, esse eodem citato versu.

CASSUS LUMINE. CAP. X.

[note: Hinc fortasse illud allegorleum lib. 2. Sam. c. 5. Cacus et claudus non intrabunt templum. ] IN Divinis literis, ut hoc subjiciamus, obcaecatus pro eo ponitur, qui Deinullam habet cognitione neque ullam veritatis lucem intueri potest. Quod vero Aslertor noster ait de oculo, qui mentem infestet atque seducat, eruendo: inepte quidara, imo impie atque Judaice cameum oculum re ipsa eflodiendu abjiciendumque intelligunt: unde nunnulli, nacta hinc calumniandi ansa, in Christiani jugi suavitatem onerisque levitatem, dura nimis praecepta Christi vocaverunt. Caeterum si tam stupidi sunt, ut Evangelicae lectionis sensum non intelligant, seiant Chrysostomum, Cyprianum, et Hilarium, doctos


page 395, image: bs395

probosque alios plerosque omnes, de amicis illis declinandis intelligere, quorum nobis perniciosa sit consuetudo, dum vel exemplo, vel etiam adhortationibus bducere nos a abonis moribus, et a vitae [note: Julianus Apostata. ] integritate connituntur. Omnia enim fatemur amico deberi: sed usque ad aras. Atque hic subticuisti, mi patrue, profatus tantum, ne reliqua prosequerere, honore habere te auribus gravissimorum hominum, cum lepide THOMAEUS conjectari se professus est, cur tibi tacendum imperasses: addens in explicanda rerum natura, obscurioribusque scriptorum locis in lucem eruendis, sibi, utpote viro Philosophiae studiis dedito, nullam esse debere verecundiam. Nam tu, inquit, oculum amoris lascivi etiam esse signum ideo dicere nolustri, ne Venerem ex obscoeno carmine lumine esse paeto probare cogereris. Atqui poteras Venereum hujusmodi oculum ex Hesiodi Theogonla proferre; hunc enim, ut nosti, Poeta vetustissimus [gap: Greek word(s)] appellat, quasi lasciviae amorisque plenum, et mobilitate lubrica quoque se facile vertentem, hominisque mentem, in quem inspexerit, tenacissime complicantem, sumpta Hesiodani vocabuli a claviculis vitium metaphora, quasi aspicientes laqueis et vinculis devinciant atque constringant. Hic tu, Patrue: Scio quid me deceat. Sed ea potius de causa finem feci, quod nuper praelegendo, et nunc dicendo, lassulus mihi videbar: quare nisi vobis grave est, vos reli, qua [note: Oculus Venerem. ] prosequimini, [gap: Greek word(s)] . Hic Thomaeus multa de te honorifice locutus, admittendam lassitudinis excusationem dixit Ut vero dictionem tuam prosequeretur lepidus senex; multa super amore ex Musaeo et Platone disseruit: quemadmodum is ex paetis amati corporis oculis in amantis puplilas involet, bique aperta sibi via in medium usque cor penetret atque transiliat, sive spiritus, sive sanguis sit tenuissimus, qui corpus in alienum tam lubricus illabatur: idcircoque si gnate admodum inverecundi, ac maxime petulantis hominis hieroglyphicum fieri ex oculo subsanguineo, observatum ab iis, qui Physiognomiae scientiam tradidere, quare apud Lucianum de lascivo et admodum improbo adolescente dictum, habuisse eum [gap: Greek word(s)] . Neque temere Ovidium [note: Subtus sanguinem babentem oculum. ] inter lasciviae signa posuisse, purpureas genas pollice tangendas, cujus haec sunt carmina:

Cum tibi succurret Veneris lascivia nostra,
Purpureas tenero pollice tange penas.

LIBIDINOSUS. CAP. XI.

[gap: illustration]

ITaque si hominem Veneris usui intemperanter deditum significare quis voluerit, ejus ajebat oculos glabris ex toto palpebris effingendos, quarum pili tunc defluere incipiant, cum res Venerea coeperit exerceri: eoque magis decidunt, quo amplior accidat ejus rei usus.

PRAESTANTIA. CAP. XII.

ADdebat denique ad ea quae de amore aut pulchritudine, autalia quapiam charitate, quae affectum excitet, disseruerat, oculum esse ubique hieroglyphicum rei, quae maxime praestet, quaeque carissima omnium habeatur: Catullianaque illa tot exempla, quae toto passim opere comperiuntur, [note: Siciliae oculus. ] rei locupletissimum facere testimonium. Sed quod insularum peninsularumque omnium ocellum dicit, ex Pindaro desumptum, qui Agrigentum Siciliae oculum vocet, Olympiis, ode secunda, [gap: Greek word(s)] . Atque in hanc sententiam Tullius: Hi duos oculos terrae maritima effoderunt.

VITA MORSQUE. CAP. XIII.

[gap: illustration]

[note: Ad licinium Calbum. ] PEr adapertum autem oculum hieroglyphice Vitam significari, veluti per eum clausum, Mortem. Hinc apud Homerum totiens, Intueri Solem, pro Vipere, hinc Clatidi lumi na, apud eundem, neque non apud nostros ubique, pro mori, Oculos enim morientibus operire, rursusque in rogo patefacere, Quiritum magno ritu sacrum fuisse legimus: ita more condito, ut neque ab homine supremum eos spectari fas esset, et coelo non ostendi nesas, authore Plinio.



page 396, image: bs396

METEORA. CAP. XIV.

[gap: illustration]

JAm et monoculos Cyclopas hieroglyphice confictos ea de causa, quod eorum officium circa fulgurationes, et fulmina, et hujusmodi alia versari commentum fuit: quae quidem in aere fieri manifestum. Aer autem cum in medio sit situs, datus est locus fabulae ut oculo unusquisque uno tantum in medio fronte dito, praeditus haberetur. Ita interpretes Hrsiodi Theogonia commentati sunt.

JOVIS PROVIDENTIA. CAP. XV.

[gap: illustration]

[note: Nempe ligneam. ] STatuam demum Jovis in subdiali ara, ad quam Priamum Troja capta incensaque confugisse proditum, tribus insignem oculis fuide ex Pausania cognitum, idque simular [note: Pausanias in Corinthiacis at Agatarchides in Asiaticis. ] crum a Sthenelo Capitanei filio Argos translatum. Hieroglyphice vero indicasse triplicem ejus providentiam, quae coelestia, maritima, et inferna curat. AEthereum enim eum passim et ab omnibus appeliari. Quod maris imperium gerat, et nostri saepius, et AEschylus atque alii apud Graecos ostenderunt. Quod infernus etiam sit, Homerus [gap: Greek word(s)] eum vocat. Atque idem de Junone apud Maronem Junoni infernae dictus facer. Atque hic cum Leonicus et [note: Hom. Iliad. lib. 1. Virg. AEn. lib. 6. Leonici et Ranerii dia logismus. ] screatu et pituitae abstersione paulum substitisset, RANERIUS excepit Quantum ex iis quae hactenus allata sunt observavi, pauca admodum et jejuna propemodum ea esse con spexi, quae veterum traditione ad hieroglyphicorum explicationem extare comperimus. Animadverti vero te, Thomaee, caute admodum ad Graecorum et Latinorum eruditionem confugisse, ut rem ipsam locupletares, abundantioremque redderes: quod et Urbanus egregie secerat, cum ad sacras praecipue literas dessexisset. Nam quamvis rerum effigies proverbis positae sint ab AEgyptiis, in iis tamen, uti video, Philosophorum, Poetarum, Historiarum, et Divinarum etiam disciplinarum sententiae delitescunt, quaeque illi angustis oculorum spatiis inclusere, reliqui ea per latissimos eloquentiae campos produxere: unde ansa datur commodissima, rem amplificandi, et quaqua libuerit. cum simile nusquam desit argumentum pervagandi. Recte quidem Raneri doctissime judicas, respondit LEONICENUS, AEgyptiorum argumentum hoc latissime diffundi posse. Nam et Hetruscorum doctrinam de prodigiis, et ipsa Onirocritarum commenta, cum Physica magna sui parte sint, ab AEgyptiis emanasse crediderim, qui praesertim videam ipsum Hippocratem nostrum tantae claritatis Medicum, decumbentium suorum somnia usque adeo magnifacere, ut ad hanc vel illam imaginem, quae videri visa suerit, morborum, quibus affligerentur, naturam exploraverit, seduloque his animadversis, opportuna remedia singulis adhibuerit quae quoniam ab eo diligentissime descripta sunt, superfluum fuerit commemorare. Tum RANERIUS: Habendae mihi sunt tibi, Leoriicene, gratiae non vulgares, qui conjectores mihi charlores esse facis, dum eos AEgyptiacum quid sapere docueris, quibus sum ab ineunte aetate mirifice delectatus. Dumque Urbanus, atque mox Thomaeus loquerentur, titillabat me cupiditas quaedam, ut ad ea quae dicebant, de somniis quaedam non incongrua subjicerem, sed verebar sermonis tam jueundi cursum interturbare. Atqui, inquit LEONICENUS, opportune, vir clarissime, partem hanc de somniis tractasses, nobisque, si horum ego animos perspectos habeo, rem gratissimam secisses: quare omnes te obsecramus, ut quae dicturus eras, jamjam incipias explicare. Subsecutus est RANERIUS. Cum oculo, de quo hactenus multa sunt dicta, cilia componenda mihi videntur, neque non supercilia. De ciliis Leonicus, dum palpebrarum tangeret nuditatem, optime.



page 397, image: bs397

SEVERITAS. CAP. XVI.

[note: Seberutas Senum propria maxime. ] SUpercilium ego pro severitatis hieroglyphico positum video, cujus vos eam affertis rationem, senibus peculiarem esse severitatem, eosque passim ita habitos. His vero supercilium maxime nutriri, et plerumque in hirsutum haberi, ut tondendum sit, unicuique manifestum: quod propterea evenit, ut vester tradit Aristoteles, quia supercilia compagini sunt apposita ossium, quae senescente aetate laxantur, et ita plus humoris transmitti patiuntur, unde superciliis alimentum affatim impendatur.

HILARITAS. CAP. XVII.

[note: Artem lib. 1. cap. 27. In superciliis pars animi his negamus his et annuimus Pl. l. 11. c. 37. Artemid. l. 1. c. de superciliis 27. ] SEd longe secus invenimus Onirocritas sentire, qui supercilium hilaritatis indicium esse posuerunt, bonique alicujus adventantis praesagium, si et densum, et bene coloratum apparuerit: maxime vero si mulier ea fuerit, quae per somnium id se videre imaginata sit: foemellis enim id studium accuratius, ut etiam intinguant, ad venustatem agendam. Solere nos praeterea et serenitatem frontis, et animi jucunditatem, ex supercilii relaxatione interpretari.

LUCTUS. CAP. XVII.

GLabellum vero supercilium somnlare, luctus esse significationem, iidem Onirocritae conmenti sunt, cujus signi causam afferunt, quod veterum mos esset supercilium in luctu vellicare.

JUNO. CAP. XIX.

ID quoque mihi videtur observatione dignum, quod apud Sex. Pompejum habetur, Oculi superius integumentum in tutela Junonis esse: quod eo protegantur oculi, per quos luce fruimur, quam ab Junone tribui putabant: atque inde Lucianum eam dictam. Et partem eam capitis illi dicatam tradit Varro.

NUMEROSA PROLES. CAP. XX

[note: Artem. id. cap. 28. ] APud eosdem conjectores, eum qui tres oculos habere se vel plures imaginatus sit, si ducturus uxorem sit, bene illi eventurum portenditur: filios enim quos quaesierit, brevi suscipiendos. Indicium enim filiorum esse oculos, Arremidorus tradit, somniorum oraculis explicandis: propterea quod et amabiles sunt, et instar oculorum chari, neque non senescentibus duces ministrique agendorum. Quod enim ad amorem facit, in promptu est dictitare nos, ferre in oculis eos, quos [note: In luctu passeris, et ad Calbum] charos habemus, et unice diligimus. Praeterea dixisse Ciceronem ad Atticum: Oderat, nunc fert in oculis. Et apud Catullum, nil charius esse oculis: Ne te pltu oculis meis amarem, et hujusmodi multa.

ORBITAS. CAP. XXI

[gap: illustration]

[note: Artem. ib. cap. 28. ] SI vero quispiam utroque oculo per nocturnam imaginem obcaecari se visus fuerit, eum aut filiis orbandum aut fratres, aut parentes amissurum ajunt. Fratres quidem propterea quod oculi inter se germanitate quadam conjuncti censeantur. Parentes, quoniam lucem prae se ferunt, in quam nos eorum beneficio prodierimus. Quin etiam filios, ea quae superius allata est causa.

SECURITAS. CAP. XXII.

CAEterum si quis compeditus sit, aut alia quapiam calamitate circumseptus, bene illi eventurum si obcaecari sibi videatur: securitatis enim id esse indicium propterea quod mala quae circumstent, minime sit inspecturus.

CAECITAS. CAP. XXIII.

[note: Lib. 1. c. 28. ] NEque dissimulandum id quod ab eodem Artemidoro traditum est: Oculum in aure situm in somnis


page 398, image: bs398

videri visum, caecitatis indicium esse: quippe quod ostendit, aurium tantum beneficio percipi, quae oculis legi consuerunt; Idemque significari si per singulos manuum digitos oculos quis dispositos inspexerit; propterea quod caeci tentabundi, manus oculorum vice utantur. Quae quidem commenta cum mecum, jam a Leoniceno monitus reputare coepi, AEgyptiprum inventis tam similia esso conspicio, ut inter hieroglyphica non immerito locum habere posse videantur: quod et pictura commode possunt exprimi, et certam rei rationem suscipiunt, Ad haec THOMAEUS: Vera quidem, et nulli non approbanda sunt haec, omatissime Raneri, quae dicere commentus es, atque ego in ea sum sententia, ut nihil fere differre putem, utrum talia quae recitasti, an vetusta ea hieroglyphica praeponi debeant. Sed quoniam in aures incidisti, venit in memoriam mihi, in iis etiam esse multa, quae doctrinam sapiant AEgyptiacam, qualia quae sint, si perraittant socii, libenterenumerem. At quid (responderunt omnes) acceptius et jucundius sit nobis futurum, hoc praesertim sermone suscepto. polyhistor noster Thomaee Leonice, cum quanta qualisque sit eruditio tua ignoret nemo? Tum ille: Vestrae hoc est benignitatis dictum, nam nostra quam pedestria sint satis intelligo, sed qualiacumque dicam tamen.

AEQUUM DOMINIUM. CAP. XXIV.

[note: Nat. Cpmes lib. 2. cap. 1. ] APud Graecos in Creta simulachrura ]ovis absque auribus fuisse fertur: argumenta, ut qui caeteris jura daturus est, neminem ullum privatim auscultare debeat, sed omnibus publice consulere. Eaque de causa sapienter Alexander vere Magnus, alteram praebere aurem accusatori, alteram reo eservare solitus erat. Quod si quis eum, aut judicem aliquem aurem unam vel avertentem, vel manu adpressa obturantem effinxerit, ad hujusmodi significatum non inconncinum, ut puto, fecerit hieroglyphicum.

SAPIENTIA, CAP. XXV.

[gap: illustration]

[note: Simulacru Apollinis. Auctor Zenedorus ex Aristophane Grammatico. ] QUatuor vero aures manusque totidem, quibus Lacedaemonii simulacrum Apollinis praeditum esse voluerunt, vero nimirum hieroglyphico, nihil aliud significabant, nisi sapientiaro, cujus Deus ille symbolum esset. Eam autem et multarum rerum auscultatione, et operibus identidem agendis comparari. Non enim digne sapientem eum dixeris, qui se rerum cognitioni tantum emancipaverit, nisi et facta, quae probes, inspicias, quaeque is et diligenter et probe examinarit, in utile aliquod vel sibi vel aliis opus promulgarit. Res enim gerere, et captos ostendere civibus hostes attingit solitum Jovis, noster ait Horatius. Neque me fugit alios esse qui hieroglyphicum hoc Lacedaemonio rum summo Deo attribuunt, quia summa rerum sit Pythagorica [gap: Greek word(s)] : de qua multa dicenda essent.

DE NASO SAGACITAS. CAP. XXVI.

QUoniam vero Nasus est inter aures, interque oculos medius, non est hic praetereundus. Ejus autem hieroglyphicum praecipuum est, sagacitatem indicare: Nasutique vocabulum Festo sagacem notat, quod uniuscujusque reiodorem statim explorat, et prius scilicet sentiat quam inspexerit. Sic auritum, ab audiendi curiositate dictum. Sic oculatum, qui exprompto oculi utitur beneficio. Sic cordatum qui corde praestet. Tu vero. URBANE pater, quia sacrae literae odoratum saepe Deo Opt. [note: Nasus et Nares. ] Max. attribuunt, quo sensu sit nobis accipiendum, explicare ne graveris precor. Tum tu Patrue: Deo Naso quidem unum tantum nunc succurrit, quod ad hanc rem facere videatur. Nares quippe in Deo


page 399, image: bs399

[note: 1. Sam. 22. Genes. 9. Lebit. 21. ] perscrutationem eam significare, qua ipse corda hominum odoratur, eoque spectare illud ex lib. Regum Ascendit fumus de naribus ejus. Alibique in sacris literis, odorari, cujus et indicium et instrumentum est nasus, placere significat. Ita Noe sacrificante odoratus est Dominus Dem odorem suaviatis: hoc est, placuerunt illi sacra, quae virillae probus obtulerat. Idcirco Lex hominem qui vel parvo vel magno nimis, vel obtorto naso fuerit, ab altari sancto summovet: ne scilicet accedat ad ministerium ejus. Tales sunt quibus vel pauca admodum habentur in Divinis institutionibus quae ipsi probent, vel quibus omnia nullo discrimine, tam bona quam mala placent, vel illi, quibus mala pravaque tantum placent, diceret Hesychius. Deinde ad Ranerium conversus: Scio vero conjectores super hac parte multa commentos quae tu recensere potes, Raneri, qui partem hanc tibi agendam suscepisti. Libentissime, respondit RANERIUS. Et quando ineidimus in nasum, ut ordinem sequar tuum, apud [note: Reg. cap. 1. Artem. l. 1. c. 29. D. l. 1. c. 29. ] Onirocritas, Urbane pater, eum quise magno naso per somnium viderit, magna in rebus agendis sagadtate prudentiaque fore promittitur. Hinc etiam emunctae nans vitos dici eos usitatum, qui acri sunt judicio conspicui.

MORS. CAP. XXVII.

[gap: illustration]

[note: Conjectoru baria super auria super aurib commenta. ] SI vero aliquis morbo decumbat, et absque naso se imaginetur, futuram illi mortem inde praesagiunt: quod er, pars actutum abit a cranio.

SERVITUS. CAP. XXVIII.

[gap: illustration]

UT vero ad aures redeamus, id in primis jocosum est, quod apud cosdem Onirocritas habetur de auribus [note: Artem. d. 1. cap. eod. ad berbum] afininis, quas qui se habere per somnium imaginatus fuerit servitutem ii atque aerumnas ingruere homini praesagiunt nisi fuerit is Philosophus, cuitantum eam speciem prospera ominari tradunt, ob tardiorum aurium motum, quae contanter in hujusmodi animali movontur, quemadmodum firmam esse debere Philosophorum auscultationem volunt.

LONGA SERVITUS. CAP. XXIX.

QUinetiam humanae aures apud eosdem Conjectores, [note: Ari. ibid. ] si servo homini plures accessisse visae fuerint, longae sunt servitutis indicium: multa enim ostendunt extare imperia, quae somniator is sit auditurus.

AMPLITUDO FAMILIAE. CAP. XXX.

[note: Indidem. ] COntra vero, si patersamilias is suerit, qui plures habere se aures imaginetur, familiae huic ajunt amplitudinem significari: propterea quod plures filios et servos dicto parentes sit habiturus.

LUCRUM. CAP. XXXI.

[note: Indidem. ] OPificibus autem insomnium idem lucrum apportat: audiet enim multorum voces opera locantium. Verum haec et hujusmodi pleraque ut ingenue fatear quid ego sentiam, ingenii humani argutias potius ostendit, quam solidiorem ullam sapiant disciplinam. His dictis ad te Patrue conversus addidit: Nunc tu autem, Urbane pater, si quid sacratius habes super autibus, in medium afferre potes: Tum tu nihil contatus.

CONTEMPLATIO. CAP. XXXII.

[note: Nempe com munem. Plin. lib. 1. c. 37. ] DUm de supercilio disputatum est, unum mihi videtur esse praeteritum, per quod homo intelligitur sublimium divinarunique rerum contemplatione detentus: propterea quod supercilia eminentiori sunt loco sita, circaque organa quae sensum contineant, qui mentis agitatione moveatur. Is vero nimirum sedem habet in cerebro, Neque negarim apud profanos supercilium pro sastu poni, fastuososque Superciliofos dici.



page 400, image: bs400

OBEDIENTIA. CAP. XXXIII.

SEd ad aurem potius transeamus, quae iisdem in sacris literis hieroglyphicum est Obedientiae, ubi praecipue Moses, secundo immolato arietate, sacrificio quod Explicationis LXX. dixerunt, alii, Consummationis, vel, ut vulgata habet editio, In consecratione sacerdotum: aliis rite factis, insuper de hostiae hujusmodi sanguine extremum dexterae auriculae tum Aaronis, tum filiorum ejus tetigit: quod ut interpretantur Theologi, ad obedientiam refertur, quam praestare debemus Domino, memores scilicet Adamum propter relictam abjectamque obedientiam, paradiso ejectum, et solum vertere coactum. Agnovere hieroglyphicum nostri etiam Poetae, ut Horatius:

[note: Her. prima Epist. ] Nemo adeo fertu est, ut non mitescere possit,
Si modo culturae patientem accommodet aurem.

Atque aliud etiam in Sermonibus:

[note: Sat. 9. lib. 1. ] Demitto auriculas, ut iniqua mentis asellus.

CONTUMAX. CAP. XXXIV.

COntra vero, veluti auris adaperta obedientiae signum est, ita et obturata hieroglyphicum est contumaciae, hominisque mandata detrectantis, idque sibi volle, quod apud Esaiam legimus: Surdi clam antem audite, Abscissam eam, sunt qui idem significare asterant: summoto quippe obedientiae ministerio.

CALUMNIATOR. CAP. XXXV.

ADhaec, praeter hujusmodi contumaciam Theologi per amputatam aurem accipiunt eum quoque qui de detractionibus et calumniis in alios oggestis delectantur, et turpium, impudicorumque sermonum lascivia capiuntur: proba vero consilia, et admonitlones de honesta et homine [note: Carpocratis haretici impietas. ] digna ratione vivendi. Cane peius et Angue protinus aversantur. Carpocrates porro haereticorum sceleratissimus, mala et bona omnia, non natura mala neque bona, sed opinione hominumita vocari disputabat: ut quodcumque adlibuisset, id idemtidem licere persuaderet, merito discipulos summa dexterae auris inusta particula praesignabant. Nam eodem modo, sed stigmate longe graviori, eorum omnium non aures tantum, sed oculi etiam, et nasus, et os, atque lingua inuri deberent, qui deliriis hujusmodi audiendis tempus insumunt. Hic, cum aliquantulum incensus esse videris, LEONICUS commotiunculam eam sedaturus ita sermonem excepit, Dum de extrema auris particula loqueris, Urbane, venit in mentem mihi recordationis hieroglyphicum, quod per pollicem et indicem ad infimam aurem appressos figuratur. Nam inter agalmata Ferdinandi secundi Neapolitani Regis, numus erat, in quo auris manu apprehendebatur. Commentum literae ab altera parte declarabant, [note: In Bucol. ] MNHSOH, ultima tamen litera parum conspicua; quod cum Maromano quadrat carmine,

Cymhius aurem
Vellit, et admonuit.

[note: Plin. idem lib. 28. c. 2. Auris in gemma incisa. ] Consecrata enim auris est memoriae, Hinc illud apud Pliniu: Est in aure imamemoriae locus, quem taugentes attestamur. Est post aurem aeque dextera Nemeseos, quae dea Latinum nomen non in Capitolio quidem invenit, quo referimus tacto ore pro ximum a minimo digitum, veniam sermonis a Diis expostentes, ne scilicet ejus memores nos ulcisci velint. Observavi vero aurem in gemma quadam incisam, cujus extremam partem expassa manus pollice atque indice tantum leviter comprehendebat, literis identidem, quae rei facerent interpretationem, adsculptis, MHMONETE[?]N. Id nonnulli aliis gemmis imitari conati, cum literas nescirent, ET diphthongi characteres invertere. Sed quod ultima syllaba per M Latinam expressere, saepe in quibus dam numis eam prospositam inspeximus, et [?] vice versa loco M Latinae. In numis autem multae aliae literae dejectae conspiciuntur, ut B pro B. E pro E et similia. quod ideo dictum volui, ne sallant impostores qui nova interdum opera, atque ea quidem de pravata, pro veteribus venditare non erubescunt. Et vero Fuscus frater meus referebat, apud Angelum Colotium Bassum antiquarium Latine Graeceque eruditissimum, Romae viderat gemmam eodem sculptam signo, cujus inscriptio erat, MNHMONETE, ut etiam superior. Ad hujus


page 401, image: bs401

hieroglyphici figmentum respexisse mihi videtur Ovidius eodem loco, quem supra citavimus:

Si quid erit de me tacita quod voce loquaris,
Pendeat extrema mollis ab aure manus.

FUTURUM OPUS, VEL QUID AGENDUM. CAP. XXXVI.

[note: Vel arrecta [gap: Greek word(s)] . ] ESt et futuri operis indicium auris ad audiendum intenta, ab ejus dubio procul officio, inquo est rei quaedam formula. Auscultatio enim initium est et imago quaedam operis quod aggressuri sumus: eoque spectant numismata tot cum inscriptione, ADLOCUTIO, in quibus milites obversis intentisque adstare auribus conspiciuntur.

DOCILITAS. CAP. XXXVII.

ILIa vero quae de figura aurium a Physiognomicis traduntur, docilitatem, benignitatem, mansuetudinem ex auribus extantibus significare, saciunt quidem ad eorum doctrinam, sed ad negotium nostrum parum afferunt utilitatis.

INDOCILITAS. CAP. XXXVIII.

PErinde ac etiam pressas aures, et simiarum instar temporibus adhaerescentes stuporis et imperitiae, quae doctrinam nullam admittant, signum esse perhibent: quae si quis in hieroglyphicorum usum trahere voluerint, integrum unicuique dicimus, suo jure ludere.

DE LINGUA. CAP. XXXIX.

SEd ut ad linguam convertar, jam res exigit, quandoquidem quod superius Urbanus de ouclo linguae subjecto ad perfectam sermonis rationem indicandam dixit, alterius ab eo non alieni admonet hieroglyphici. Lingua haec, est manu praetenta. Nam qui per linguam sermonem articulari voce coagmentatum intelligebant, adjecta manu quae illam comprehenderet, eloquentiam significabant. Sane quidem Hebraei per Lason, quae lingua est, sermonem intelligunt, ut forte [gap: Greek word(s)] Graecis. A Dico verbo nimirum Latini Dinguam olim appellavźre, inde D litera in L mutata, AEolum more, Linguam fecimus: ut etiam Sellam, quae prius a sedeo, dicebatur. Ajunt tamen Graemmatici veteres, Pompejum Magnum Diguam semper scribere solitum. Esto igitur sermo lingua, verum pronunciatio manu, hoc est, artificii ope indiget, ut in usum deducatur, et appareat eloquentia. Nam manum operis esse symbolum unicuique manifestum est. Quicquid vero vel in judicando, vel in demonstrando, vel in deliberando contingit, nequaquam solo cogitationis termino continetor, sed in actione ipsa perficitur. Opus autem facere cum sit proprium manus, et ab ea praerogativa, potestatem etiam indicet, non absurde linguam manu rectam affinxere, in eloquentiae significatum: [note: AEn. libr. 1. Manus lingua tenens. ] quae quidem, ut Maro canit, regat dictis animos, et temperet iras. Speciem eam in aliquot obeliscis observes. Privatim vero manum quae linguam comprehensam tenet ex marmore vetustissimo, ex aliqua satua nimirum avulsam, apud Vivem Hispanum Pontificium medicum Romae Fuscus frater conspexiffe fatebatur. Sed ut ea, quae ad hanc rem pertinent prosequamur, non improprio quorundam invento excogitatum est, hanc dicendi vim per linguam perforatam, a qua catenulae quamplurimae [note: Ibidem tribitum Mercurio. ] religatae ad aures subsequentis multitudinis applicarentur, significare. Nam Herculem Galli senem admodum, corpore tamen praevalido, crudo, viridique faciebant, Leonis spolio, clava pharetra, et arcu intento praeditum, armatumque eo gestu ut ingredi videretur: facie tamen in humerum con versa ad numerosam multitudinem, quae gressum ejus subsequeretur, ad quorum omnium aures catenae singulae aureae adjunctae essent, quae mox in unum quasi nodum collectae, in perforatam Herois, blando mansuetoque gestu hilarem ipsosque coetus hominum ita catenis tractos sponte properare, quasi alius alium praevenire concertarent. Quod quidem, sive Gallorum fuit inventum, sive Lucianus ipse, qui rem conscripsit, qua erat ingenii felicitate, fabulam ex se commentus est, nihil meo judicio


page 402, image: bs402

[note: Lucianus in Hercule Gallico. ] ad eloquentiae vim exprimendam significantius excogitari potuit, neque magis hieroglyphicum. Nam quod ad Gallicanum figmentum spectat, Cornelius Tacitus Gallos ait duas semper artes studiosius exercuisse, militarem quippe, et disceptandi rationem. Reliqua ad hanc rem pertinentia, quid [note: D. Laer. lib. 1. c. 9. ] singula sibi velint, apud Lucianum ipsum inspicienda sunt. Et quoniam eloquentia tam boni quam mali causa fit, estque quotidie: merito Anacharsis quid esset in homine pessimum, quidque optimum, interrogatus, Linguae, respondit.

MERCURIUS. CAP. XL.

[note: Natalis Comes lib. 1. c. 10. Sermonis praeses Mercurius. Nempe quod Latena forsan ab oblibione dicta. Nam [gap: Greek word(s)] , id est, obli bio. Id est dator honorum. Hom. Odys. 0. Et [gap: Greek word(s)] id est balde utilis, ut Odyss. 0. Id est serbator. Homerus Iliad. v. ] LIngua porro Mercurio sacra, quam ab eo regi sidere Mathematici tradunt, velut splenem a Saturno, hepar a Jove, a Marte sanguinem, cerebrum cor a Sole, a venere renes et genituram, stomachum a Luna. Sermonis itaque praeses Mercurius: Unde apud Homerum, Deus hic ad fluvii Xanthi ripam, Deorum inter se orto certamine, Latonae commititur, sermo quidem recumque memoria adversus oblivionem. Quid enim magis inter se contrarium, quam orationis vis, et oblivio? Ajunt vero AEgyptii, Mercurium primum omnium verba in ordinem redegisse, multisque rebus indidisse nomina: literas, ejus inventum fuisse, Deorumque cultum instituisse, quae sine magna vi eloquentis mortalium mentibus insinuari minime potuerint. Apud alias quoque gentes in honorem Mercurii, qui Deorum praeco fingitur, lingua in sacris dissecta praeconi tradebatur. Facit ad hoc nominis ipsius interpretatio: nam Hermen [gap: Greek word(s)] , quod omnino loqui significat, deductum ajunt. Quique veterum figmentorum rationem explicant, per Mercurium nihil aliud intelligi volunt, quam sermonem ipsum, quo solus homo ex terrestribus animalibus honestatus est. Vel Hermes nuncupatus est. [gap: Greek word(s)] , quod humano generi sermo sit veluti praesidium quoddam et munimentum, unde [gap: Greek word(s)] initio [gap: Greek word(s)] fuerit appellatus, apud propinquas animas disserendo explicet. Est etiam illi cognomentum [gap: Greek word(s)] , quod magnae cujusdam sit utilitatis, summaque ope eos adjuvet, penes quos sit illius facultas. Unde etiam [gap: Greek word(s)] dictus: non enim sermo in perniciem aut detrimentum, damnumve ullum, mortalibus datus, sed ut hominem sospitet atque tueatur. Quocirca salutem, id est, Canis imaginem ad custodiam adhibitam Mercurii simulacro semper adjiciebant, atque illi aedem in foro, ubi eloquentiae usus plurimum viget, statui monet Vitruvivus, ex aruspicum disciplina.

DISCIPLINAE. CAP. XLI.

NEque vero mirum, si omnia Mercurio scripta, inventa, meditationumque suarum argumenta, [note: Scripta Mercurii. ] AEgyptii soliti sunt inscribere, solumque illum et sapientiae et eloquentiae arbitrum judicarunt: quando is, authore Seleuco tota rerum universalia, sive principia malimus dicere, viginti millibus voluminum (quae reperimus, quae accepimus, damus explicavit: ut vero Manethus asseverat, triginta millibus quibus etiam addidit sex millia quingenta, et vignitiquinque, in quibus libros de diis empyreis centum, de aethereis totidem, mille de coelestibus elucubravit: quae si membranae tot convolutae essent, vix fidem facerent: facit tamen horum mentionem Jamblichus, magnae vir apud Graecos authoritatis.

SOMNUS. CAP. XLII.

ERat et lingua in araposita, quae somnum significabat, quod Apollonius argonauticōn primo indicat, ubi dicit:

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]

[note: Mos antiquus somnu captantium] quae tuus, Urbane, nepos in Latine reddidit:

--- Interea exustis libamina linguis:
Spargebant, nigra captantes nocte soporem.


page 403, image: bs403

Quoniam, inquit interpres, antiquis mos erat somnum captantibus victimaru lingas adolere Mercurio, propinatisque crateribus vinum superlibare, idque ex antiqua Philosophia: quandoquidem sermo esse Mercurius perhibetur, cujus instrumentum est lingua, quae quidem somno incidente quiescit [note: Hom. Iliad lib. 3. ] tacita. Atque hinc repertum est eam adolere Mercurio, quod et Homerus ipse tetigit, [gap: Greek word(s)] , Linguas imponit in ignem. Qui vero fabulas consectantur, historiam hujusmodi a Direchida in Megaricis traditam recitare solent. Alchatoum Pelopis ob Chrysippi caedem in exilium actum, peregre profectum, ut alibi verso solo degeret. Accidisse vero ut Leoni fieret obviam, qui Megara devastabat, in quem et alii complures a Megarensium Rege missi fuerant: sed Alchatous aggressus feram, eam conficit, linguaque ejus in ara posita, Megara evestigio reversus est, cumque iis, quia Rege missi fuerant, nunciassent se monstrum debellasse, Alcathous feram elinguem ostendens, mendacii eos redarguit. Atque hic apud Megarenses institutum ajunt, ut sacrificiis quae fierent in posterum, linguae aris imponerentur. Philochorus libro de sacrificiis de causa linguas Mercurio adoleri dicit quoniam in corpore pars optima sit, quaeque sibi rerum vendicat principatum.

SILENTIUM. CAP. XLIII.

[note: Hom. Odyss. lib. 3. ] ADdemus et illud ex Homero, praecisas linguas indicium esse silentii: ille enim, ut nostris, ait, [gap: Greek word(s)] , jamdudum incidite linguas, pro, Silentium capessite, ut interpretes exponunt. Quo quidem admisso omine, cum jam satis superque nugatus fuerim, oportune mihi silentium imperabo. Tu vero, mi Patrue, ominis suscepto joco: At nolim, respondisti, virum tam probum, tam modestum, tam eruditum, in abscissae linguae turpissimam ignominiam incidere: siquidem ea praecisa in Divinis literis, impurum indicat hominem, qui sordidam, nefariam ac profligatissimam vitam vivat: atque ideo repellatur sacris, ab omni piorum moderatorumque hominum conventu turpiter [note: Psalm. 60. ] et ignominiose rejectus, de quo David: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias oneas et assumis testamentum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam: et quae fequuntur. Quod vero conjectas in ignem linguas apud Homerum citasti, nostras cuperem ego in flammam eam injiceremus, quam Assertor noster accendit, cum XII. comites ab eo electi, afflati sunt, igneis linguis ab uniuscujusque vertice promicantibus. Hujusmodi enim linguae splendore tanto conspicuae, omnino significarunt eam orationis vehementiam, ardorem illum, illamque fandi vim coelitus illis affuturam, ut, quae a divino Magistro praecepta acceperant, per universum mox terrarum orbe persuasibili (penetrat enim ignis) sermone disseminarent, sanctissimisque monitis mortale genus incenderent, aberrantesque late mentes, et inscitiae torpore frigescentes, pietatis ardore succensas, ad hostiae purae atque immaculatae sacrum incitarent, essetque eorum fulgurum sonitus in omnem terram exiturus: [note: Nam veritas temporis est filai. ex A. Gello lib. 12. c. 12. ] sonitus, inquam, fulgentium earum linguarum, quas ad incudem fabricatas diceret Pindarus, qui linguam ferream, Pythiis, veritatis indicium ponit: [gap: Greek word(s)] . Nam dubio procul lingua si fabricata fuerit ad incudem: ferrea erit; si ferrea, solidissimae firmitatis, Mendacia enmi imbecilla sunt, quia tempus veritatem in lucem adducit, atque ita mendacium evanescit. Sane quidem hodie ut vulgo diciturVeritatem ad maleum durare, quod idem fere est, quod Pindarus. Ad incudem dixit. Possent alia multa sermone super hoc examinari, atque hinc ad Apollinis plectra, et multiplices Musarum choros sterni via, si praecipue dentes ad linguam socii conferantur: sed quoniam ego jam edentulus nullam eis amplius gratiam debeo, cur mihi sit pro eis laborandum nusquam video. Praeter haec, cum reliqua linguae disputatio de gustu nos appellet, eaque sit potius Physica quam Historica, ad Leonicenum haec meo calculo transtulerim, Consensere reliqui, neque invitus ille ita loqui coepit.

DE GUSTU. CAP. XLIV.

[note: Gustus duplex. ] NEmpe, ut susceptum prosequar argumentum, si de oculis, de auribus, de naribus, quid praestare queant, disseruimus, gustus quoque his accedit, seque tractari postulat, ne per ignominiam praeteritus videatur. Est autem hic duplex apud AEgyptios, quorum Sacerdotes si delibarum aliquid leviter, neque tamen plenius gustatum significare vellent, hieroglyphicum linguae inter primores


page 404, image: bs404

dentes nonnihil exporrectae proponebant. Sed si absolutam gustus plenitudinem ostendere curassent, primores gutturis partes quae intimae adhaerent linguae, sigurabant. Asserebant enim illi, quod Medici nostri etiam nonnulli prodiderunt, perfectum gustrum in linguae radice consistere: inde enim nervos quosdam, et sentiendi vim illam provenire. Neque tamen sum ignarus, esse multos, qui gustatus praerogativam attribuunt palato. Sane Diogenes explorari saporem ajebant, propter fungositatem mollitiemque linguae, perque commissas illi corporis venas, perfundi sapores ad sensum elicitos, non aliter atque spongia exuctos. Hujusmodi vero sensum in anima sedem suam posuisse. Quamvis vero dicat Alcmaeon, humore teporeque, atque adeo mollitie linguae sapores internosci, AEgyptii nequaquam cognoscendi saporis instrumentum solam linguam esse consenserunt, sed cum muitis aliis, palatum praecipue participem agnovere, et in nonnullis, quae gutture carent, simile quidpiam linguae esse: ut in quodam piscium genere qui ventrem habent ori propinquum, inesse intus sentiendi facultatem. Sunt et alii rerum naturalium scriptores, qui linguam ajunt sapores quidem sentire et judicare, eorum vero suavitatem amaritudinemque in descensu, unde deglutiuntur Meminit [note: Aristot. in Ethicis. ] explorato sentiri. Quare et Philoxenus magis forte quam Philosophiae, ganeae peritus, Gruis gulam optabat, ut voluptas illa longius deglutiendo produceretur. Quantum vero ad palatum pertinet, scimus Catonem gustus sedem in eo esse credidisse. Nam cum Lurconi cuidam ambienti, ut inter ejus familiares reciperetur, negare vellet, ei dixit, non posse se cum eo vivere, qui plus palato quam corde saperet. Adversus tamen AEgyptiorum, et horum omnium opinionem insurgit Aristoteles, qui [note: Aristotelis de gustu opinio. ] linguam in primore sui parte vim perfectius sentiendi saporem obtineri contendi, nam interiore si tangat, minus illam sentire, quod in catapotiis ex aloe, vel amariore aliquo succo pastillove devorandis, manifestius experimur. Nam cum illa intra duorum digitorum sumitatem contenta in imas fauces immiserimus, vix tantillum sentimus amaritudinis quae si quis lingua vel summa lambat, vix ferre posset. Videtur vero natura ipsa, uti recte reliqua, ita hoc sapientissime constituisse, ut haec sentiendi vis juxta labia, et in prima consisteret lingua, quo sapores omnes admittendos exigendosve, antequam ori demandarentur, exploraremus. Quod vero quispiam dicat eo vehementiorem esse saporis gustatum, quo magis cibus ingestus ori opulentius et contantius mandatur, respondent periti homines non ideo majorem gustandi vimin radice linguae insitam esse, sed propter diuturniorem moram, et affluentiorem saporis copiam, vehementius sentiri. Haec atque alia multa prisci Philosophi inter se dissidentes prodidere, ut minime mirum sit eos de rerum principiis et aliis a sensu remotis dissentire, si re super omnibus tam explorata diversi abeunt, nec certi quicquam constituere potuerunt.

DE ORE ET DENTIBUS. CAP. XLV.

[note: Hoc ab Artemidoro lib. 1. c. 33. ] SEdemim ut jam ad totius oris fabricam convertamus, Aristandri Telmesiii sentnetia est, os et ejus partes esse quasi hieroglyphicum quoddam domus, dentes cumprimis incolas ostendere. Hoc vero dupliciter accipi: aut enim domesticos esse, aut alienigenas. Itaque superiores dentes domesticorum incolarum signa esse: propeterea quod pars illa superior toti sere capiti adglutinata est, atque cognata. Inferiores vero, alienos ideo commonstrare, quod maxilla ea, quae illos sustinet, tota sit mobilis, atque ita adventitium nescio quid prae se ferre videatur.

DETRIMENTUM. CAP. XLVI.

[note: Artemid. ibidem. Porsius. In impudentes proberbium. ] SUnt autem qui detrimentum per dentes putent significari, in iis quae in sermone vel voce consistunt, eisque famam dilacerari obtrectantium calumniis objectant. Nam et Poetae Oratoresque omnes hic mordere, carpere, rodereque metaphorice dixerunt, quoties cujusquam nomen feurriliter traductum aut hostiliter infamatum innuere volunt. Sed quod planos tantum in hujusmodi significatm Conjectores ponunt, Satyrici nostri ad acriorem vim amplificandam genuinum adhibuere, et alii caninos enim immiscuerunt.



page 405, image: bs405

VERECUNDIA. CAP. XLVII.

[note: Hinc illa figura, quo ore audebis patrem adire, et os infraene. ] APud Philologos hieroglyphicum verecundiae os videtur esse, unde de impudentibus dici solet, eos os non habere. Hinc Cato Major Lentulo, qui sputum in ejus faciem ejaculatus fuerat, abstersa tantum facie dicit: Affirmabo omnibus Lentule falli eos, qui te negant os habere, argute vulgatam hominis impudentiam notando, quamvis de sputi copia dicee videretur.

AMOLITIO. CAP. XLVIII.

NEque nescius sum pro amolitione, ut ita nunc dicam, veteres expuendi gestum usurpasse, ut Theocritus, [gap: Greek word(s)] : et multa apud alios hujusmodi, quae recitare superfluum esset. Nam quae maxime abhorrebant, quaeque opprobrio habebant, ea ignominia designabant. Quin et veteribus Christianis mos fuit, estque adhuc, ad immunda verba expuere, quodam veluti expiationis modo. Ita illud apud Tertullianum lib. ad uxorem altero, acciendum: Cum aliquid immundum flatu expuis.

HOROSCOPUS. CAP. XLIX.

SEd ut os tandem comprimam, uno adhuc hieroglyphico illud obturabo, quod apud Horum Niliacum [note: Quomodo horas comedere in telligatur homo. ] habetur, ut super cibo aliquid attingamus. Nam illic per hominem, qui horas comedat, hieroglyphicum explicari tradunt horoscopum intelligendo: non quia horas comedat homo, quod fieri minime potest, sed quia ab horis alia atque aia humano generi alimenta subministrantur. Hujusmodi vero horarum pastum commode forte exprimere poterimus, si ex uniuscujusque horae proventibus aliquid decerpserimus: puta, rosas, spicam, et pomum aliquod, quae in unum fasciculum colligata, ori adaperto admoveantur. Horas porro hic intelligendum tres eas anni partitiones, quae suo quaeque tempore singula maturnat: ver quippe, aestatem, autumnumque: quae tempora AEgyptii, quatuor unumquodque mensibus nostris complexi sunt, ex Hori Regis partitione, a quo his etiamnum nomen Horis inditum, ut quadrimestris esset unusquisque eorum annus, de quo diffusius alibi. Quin Perae atque Assyrii, quos nos Annales, Horas vocitarunt, et Graeci Horographos eorum scriptores. Apud Lucianum enim legimus, [gap: Greek word(s)] . Cum vero Horus ab AEgyptiis Apollo esse praedicetur, nostri una cum Graecis nomen idem ad quatuor et viginti horas trastulere, quas Solis esse filias Homerus dicit, de quibus, ut hoc [gap: Greek word(s)] ponam, veterem habemus fabulam: Horomazen, cum in mundi fabrica reliqua digessisset, quatuor et viginti deos in ovum inclusisse. Id cum Arimanii gnatiludo perforassent, bona malis immixta prodiisse: atque ita quantacumque fruamur jucunditate, quocumque simus gaudio exhilarati, serus quid vesper vehat, nos nescire. Hic cum finem facere vusus esset Leonicenus, ad inclinatum jam Solem aspectans Ranerius: At nos, inquit, quid serus vesper advexerit probe scimus, qui bonam hujus diei partem tam jucundis sermonibus exegerimus. Utinam vero saepe daretur occasio istiusmodi conventus celebrandi; et cum dicto, salute dicta surrexit, quod et alii fecere, die prius constituto, quo iterum essent conventuri: illi domum, ego in navim abii, mox Florentiam, quo fueram, ut scis, per Julii Cardin. domini mei literas accersitus, atque ibi primo quoque tempore, tam ea, quae ex te audieram, quam quae viri illi eruditissimi disseruissent, quaeque convenire mihi visa sunt, in commentaria mea AEgyptiaca transtuli, vestra ope fretus, et latius et plenius explicandi multa quae curta et angusta nimium compereram apud authores posita: neque vero sinit me temporis brevitas, quae quisque disputasse ad amussim dirigere, et ipsa quae audissem verba repraesentare, quod nonnulli ex amicis a me postulabant: id enim negotium multum mihi temporis abstulisset, nec meae me occupationes id facere permissent. Satis igitur a me factum puto, si res ipsae breviter, quantum memoria complecti potui, recitatae sint. Verum age, benignissime Patrue, Aristarchum indue, atque hunc castigandi laborem minime gravem ducat, quaeque me recte meminisse compereris, asterisco insignias, quae segniter et oscitanter excepta, obelo defodices: ut ego haec aliis communicaturus, judicio adjutus tuo, audentius id facere confidam. Vale.



page 406, image: bs406

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIBER XXXIV. DE IIS QUAE PER HYMANUM COR ET GENITURAE VASCULA SIGNIFICANTUR Ex sacris AEgyptiorum Literis. AD SEBASTIANUM CORRADUM.

EEce tibi Cor meum, Corrade incundissime, cui etiam addidimus geniturae vascula, eaque mundissima pudicissimaque? Cor quidem a meo desumptum, qui summam eruditionem tuam, frugalissimum studium, acutum denique, quo polles judicium, et multum admiror, et plurimum diligo. Geniturae vero vascula, causa tua, a quo fruges tot proficiscuntur, quibus studiosi omnes avidissime apscuntur: quemque hactenus cibum velputridum, vel adulterinum saepe mandere coacti sunt, tua nunc cultum, tuo studio diligentiaque valeant jam recenti, maturo legitimoque frui. Neque fructus hujusmodi ex Ciceronianis tantum hortis electi, sed ex totius Latini nominis possessionibus agrisque decerpti, quorum hactenus arbores vel teredinibus, vel erucis, vel visco, vel ulceribus, conductorum plurimum negligentia nescio qua, vitiatae fuerant, per te nunc perpurgatae, cultae, sarritaeque, in pristinam rediere viriditatem, uberrimam incolumemque feracitatem. Sed quod etiam pertinet ad vascula tam in Divinis nostrorum literis, quam in sacris AEgyptiorum, neque non apud Graecos praeterea quae a corde desumuntur significata, sermonis ipsa quoque indicia sunt. Qui cum igitur ego libentius sermocinarer, quam tecum, qui sponte me in tam utilium sermonum tuorum partitionem admisisti, qui clarissimo Egnatio collegam consularem me quaesturae tuae cognitione creari procurasti? Quare mihi videbor non sine magnae voluptatis sensu lequi te cum, quotiescumque memor ero, scriptorum meorum, qualiaecumque sunt, aliquid a te legi, non id fortasse ingenio et eruditioni tuae responsurum, aliquod tamen daturum mei erga te animi testimonium.

DE CORDE. VIRI PROBI SERMO. CAP. I.

[gap: illustration]

UT vero a corde exordiamur, per id ita concinnatum ut loro catenulave suspensum a gutture propenderet in pectus, probi hominis orationem indicabant, ut qui mentiri aut fallere nesciret: sed, uti vulgo solet, ea ex ore proferret, quae corde concepisset: ea scilicet loqueretur, quae ipse snetiret, omni fuco mendacioque procul. Hoc ipsum Cicero, toto pectore, de sinceritate loquens, dicit. In pectore enim sedem habere cor, manifestum: atque illud, Aperto [note: Cicero 2. de legibus. Cic. in libel. de amicie. Pectus cordis sedes. Hom. Odys. 1. bers. 49. Epist. 3. li. 1. ad Tibullum] pectore, frequentissimo eorum usu, qui citra fucum loqui se profitentur. A quo loquendi candore Mercurius fuerit [gap: Greek word(s)] appellatus, candidum enim veteres [gap: Greek word(s)] dicebant. Praeterea pectus pro recessu quodam accipitur sapientiae. Unde Horatius:

Non tu corpus eras sine pectore.

Et hanc sententiam accipit Ambrosius, quod Apostolus ille, qui ante alios divina sapientia donatus est, ad Christi pectus reclinet in coena caput.



page 407, image: bs407

CONSILIUM. CAP. II.

ATque haec illa est bulla, quae puerilis ingenuitatis insigne fuit: de qua multa suo diximus commentario. Quoniam vero cordis erat ejus figura, admonitos inde pueros volebant, ut frugalia semper consilia secuti, corde praestare conarentur: Corculum enim veteres pro solerti et acuto dicebant. Et animae partem rationis participem, Cor appellari solere dicit Adamantius. In hujusmodi significatum accipi locum illum Pauli, epistola ad Romanos: Qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Quis enim putet quod dicit, in cordibus, in membro corporis quod Cor appellatur, tamquam in membrana aliqua legem scriptam intelligi? unde enim caro tantos prudentiae sensus concipere vel ostentare posset? aut tanta memoriae receptacula continere? Nam et quod divinae literae Cor Dei saepe nominant, intelligendum ex eo arcanum illud Divinae sapientiae, quae a Patre est: ut Psal. Eructavit Cor meum verbum bonum, innuens filium ejus JESUM Christum illius sapientiae mysterio genitum. Ita Eucherius.

VITA. CAP. III.

[note: Paulo aliter Sueton in bita Jul. Caes. c. 81. ] ITa vero in consilii significatum accipi Cor plerumque solet, ut humanae etiam vitae rationem prae se ferat, quod ex pernicioso auspicio Caesaris exploratum. Ille enim quo primum die in sella aurea sedit, et cum purpurea veste processit, valde consternatus est cum Spurina Aruspice suo, corde in extis Bovis opimi non invento: ajebat enim ille, vereri se, ne consilum et vita Caesari deficeret: quorum utrumque a corde proficiscitur. Nam Philosophorum omnium consensu, nullum animal sanguine praeditum, sine corde et jecore invenitur, qua de re quaestio magna inter eos fuit qui divinationis praecognitionem, ejusmodi profitebantur, potueritne hostia sine corde vivere, an ad [note: Haec a Plin. lib. 1. c. 71. ] tempus amiserit? quamquam Caesar id elusisse fertur, audaciorique animo respondisse laetiora quaedam, neque pro ostento ducendum, si pecudi cor defuisset: quod quidem non semel, sed bis ei sacrificanti, quod meminit Plinius, accidit ut cor in extis non inveniretur. Neque Caesari tantum non inventu in hostiis, peractu vitae tempus ostendit, sed et Helvio Pertinaci eo die, quo occisus est sacrificanti, negatur in hostia cor repertum; et cum id vellet, procurare, caput extorum on deprehendit. Et Theologi nostri secuti Prophetarum dictata, consilium in corde residere dicunt, in eoque agendorum omnium radicem statuunt, docente Domino, in corde esse, quod coinquinat hominem: et ubi mudo corde, sacrae literae habent, synceras intelligunt cogitationes. Quaque ratone consilii symbolum est, eadem pro illa intellectus parte, a qua regimur, figuratur, ut illud: Quare cogitationes ascendunt in corda vestra? ascendunt, dominantur, primum ita locum asciscunt sibi, ut vestra omnia [note: Hierm. c. 4. ] consilia conlculcent. Ita vero facit cor ad animam, quae vitae nostrae materia est, ut prisci vates illi animae receptaculum esse Cor significaturi, id hieroglyphice Animae ventrem appellarint, atque ita intelligendum esse illud apud Hieremiam: Ventrem meum, ventrem meum doleo. Hescychius ait: Nam quem ventrem? Ipse subinfert: Et sensus cordis mei conturbati sunt: ideoque intestina hujusmodi aqua lota offerre admonemur in holocaustum, hoc est, abditas latentesque cogitationes eluere, et diligenter abstergere.

[note: Cordu cum Nilo conbenientiae. ] NILI DILUVIUM. CAP. IV.

[gap: illustration]

SAcerdotes AEgyptii coelum et terram diluvio liquescentes, exundationem quippe Nili, quae tam a terra, quam a coelo esset, uti alibi disputatum, ostendere cum vellent, cordis simulacrum proponebant, cui lingua esset applicita: ex corde quidem Nilum ipsum intelligentes, qui sua potens vi affluentissimam humoris copiam e terrae visceribus educeret, uti motus omnis a corde principium habet. Sane illi, cordi totius corporis principatum, praefecturam, arbitri umque tribuunt, ac perinde Nilum AEgypti dominum agno scuntL neque quicquam aliud eam esse, quam Niliacae alluvionis uliginem profitentur. Per linguam vero confluentes undecumque imbrium eluvies, quas eo quo plurimum


page 408, image: bs408

inturgescit tempore, in AEthiopia maximas fieri compertissimum habebant, quibus in Nilum collabentibus cataclysmo facto, AEgyptum universam sub aquis versari, veluti lingua humore undecumque ad ipsam confluente, semper in udo est, aliquo semper corrivio irrigatur alluiturque. Quoniam vero illis fertilissima rerum omnium ubertas a Nilo est, rerum itidem causas omnium originemque [note: [gap: Greek word(s)] . Diog. in Toalete. ] nemque in humorem referebant, omniumque parentem, omni rejecta contraversia, celebrabant. Quorum opinionem Thales Milesius secutus, ex aqua omnia sensit esse, et in aquam vicissim reditura: principium quippe animantium omnium esse genituram, eandemque humidam ex quo simile esse veri judicabat, ex humore oriri omnia: quae ratio fuit ut maritum Graeci potionis nomine nuncuparent, [gap: Greek word(s)] enim utrumque horum significat. Praeterea stirpes omnes humido aluntur, humido ad fruges evadunt, humoris autem penuria interim exarescunt. Solis adhaec ignis siderumque omnium aquarum exhalationibus alitur, quinimo et mundus ipse, ut praestantissimi Philosophorum asseverant: quod quidem apud AEgyptios tam persuasibiliter receptum erat, ut Solem et Lunam non curru, sed navigio uti dicerent, ad nutrimentum scilicet et generationem eorum hoc referentes.

AEGYPTUS. CAP. V.

[gap: illustration]

PRaecipuam autem AEgypti effigiem ex imagine cordis in ardenti ara thuribulove considentis, ostendere consuerunt: calida enim ac humida est AEgyptus, in Australibus praesertim locis, quemadmodum et cor, idemque in sinistram hominis partem toto declinat turbine. Alibi vero antarcticas regiones, Sinistras ab eis appellari docuimus, in illis autem oriri Nilum, in quo summa eorum religio, et a quo paulo ante omnia proficisci, ex eorundem institutis dicebamus. Quod vero pertinet ad thuribulum, Hippon Philosophus, [note: Homerus Iliad. [?]. ] ut ex Cratere didicimus, fabula cui titulus [gap: Greek word(s)] , coelum veluti praefurnium esse dixit, homines vero carbones. Sed haec melius ex Homero declarabuntur: ait is, nullius disciplinae quantumlibet remotae nescius, Jovem cum reliquis diis, Solem quippe stellasque omnes ad AEthiopum epulas invitatos accedere: quasi velit id, quod paulo ante dicebamus, innuere, hauriri ex udo nutrimenta sideribus. Accumbunt vero apud AEthiopas, quia circa Oceani oram non nisi AEthiopes habitan, quos vicinia Solis, vel diuturna parallelorum mora usque ad nigri coloris speciem exurit. Oceanum autem quemnam alium hic intelligamus, nisi Nilum, cui antiquissimum id cognomentum fuit: propterea quod Nilum illi, ut dictum, totius humoris fontem arbitrarentur, AEgyptumque ipsam suapte vi tantam aquarum redundantiam evomere? Erit itaque cor AEgypti instar, hoc uti sanguinis, ita haec primarium totius humoris receptaculum: thuribulum vero convivas ipsos, utpote sacrificulos, indicabit hostiarum super ignem positarum nidore exhilaratos.

ARDENS ORATIO. CAP. VI.

[note: Cor, thus mundum. Matth. 23. ] SEd cur non potius dicamus, Cor ita in thuribulo positum significare orationes, precesve, quae puro ex corde proferuntur ad Deum? idque esse thus illud mundum, quod sibi Deus offerri mandat in Divinis literis, ex quo scilicet odorem capiat suavitatis. In Evangelio Matthaei, ubi Dominu sperperam agere Pharisaeos inquit, qui non obligare juramentum, quod per altare fieret, arbitrabantur, sed quod per donum altari illatu: Admantius cor hominis inter alia significata idem et altare intelligit, per votum vero recti alicujus operis deliberatione, quod faciundum simulac insederit animo, oblatum uti votum, interpretatur. Nam et Latini vota alia Concepta, alia Nuncupata vocant. Priora illa sunt, de quibus hic intelligit Adamantius. Quoniam vero multi palam dona haec eleemosynarum, precum, jejuniorum, offerunt corde, tamen sunt alieni a Deo, hi Pharisaei sunt, caecorum duces: qui quae exterius perpendunt, quae vero interius sunt, minime contuentur: ita per dona jurnadum censent, non per altare, a quo donis ipsis accidit sanctitas. Monet igitur Dominus, ut consideremus cujusmodinam


page 409, image: bs409

ex corde eleemosynae, vel Psalmi, vel preces, vel jejunia offerantur: atque ita qui testem pltare, hoc est, cor et conscientiam appellat, per altare jurat, ac perinde omnia quae continencur in eo. complectitur.

COELUM. CAP. VII.

PLutarchus hanc cordis effigiem subiecto in foco succensam, coelum indicare contendit, animumque [note: AEgyptus coeli imago, et mundi templum. ] illum, qui propter aeternitatem nulli umquam senectuti obnoxius est: Et Apulejanus Trismegistus ab Hippone non admodum diversus, AEgyptum coei agnoscit imaginem, iisque omnibus aequi parari, quae in coelo gubernantur exercenturque, et, si dicendum sit verius, terram eam totius mundi templum esse. Quinetiam invenias apud nonnullos, universum terrarum orbem in Divinis literis nonnunquam AEgypti nomine nuncupatum, ut eo Psalmi loco, Venient legati ex AEgypto, prepterea quod universam terram eodem, quo AEgyptus, modo coagmentatam imaginentur.

CLIBANUS. CONSCIENTIA IGNE EXAMINATA. CAP. VIII.

FAcit vero, ad hanc cordis significationem Clibanus, in Divinis literis passim propositus, cui cor hominis aptissima confertur similitudine, de quo tam frequens in Mosaicis libris, et Prophetarum aliorum oraculis mentio reperitur, sive per similitudinem, sive sit pro instrumento sacrorum positus: Clibanus enim praefurnium est apud Latinos: per ejus figuram interpretes cor hominis, uti dictum superius, intelligunt. Nam quaedam Deus apud majores nostros, veteres inqum Prophetas, apponi sibi vult Clibano cocta, hoc est, tacita mentis agitatione examinata: cum scilicet nos erroris poenitet, conscientia nostra ardore quodam occulto intra se succenditur, utrumque ipsa suum paulatim exuere contendit.

SACRORUM ARCANA. CAP. IX.

[note: Clibani in sacris literis hieroglyphica. ] ADmantius putat ex Clibani forma, quaecumque in Divinis literis profundiora vel inenarrabilia sunt significari: quippe quae recondita delitescunt in sensu mentis, neque facile ad imperitum vulgus proferri possunt: sunt enim multa hujusmodi, sicut de Camelo, et Sue, et altero quidem ruminante, sed qui pedem integrum habeat, altero bifidam pro se ferente ungulam, sed qui minime ruminet. Ita etiam de Adamo per Evam astu Serpentis deceptam, in praevaricationem adducto, quarum historlarum mysticum significatum locis suis exposuimus ex Philone apud Ezechielem, ut [note: Ezech. c. 10. ] ad Adamantium revertamur, quae de Cherubino, vel de Deo media sui parte succenso, vel de admirabili illa visione, sunt literis demandata, nisi coquantur in Clibano, neque quidem mandi, neque devorari, ita ut sunt cruda, poterunt: hoc est, ut cruditatem hanc interpretemur, nisi qui latet interius sensus divini calore ignis molliatur, excoctusque ita cibus fiat, ut mandi possit, et ad nutrimentum assumi, aliquid semper occursabit, asperitate sua difficile, quod ab eorum gusto mortales avertat. Oseae [note: Oseae c. 7. ] dictum est: Corda eorum sicut Clibanus incaluerunt, quod longe seciore a superioribus sensu tunc fieri intelligendum est, cum vitiorum ardor cor ipsum interius exurit: quippe cum mortales flagranti cupidine incensi, suam ipsimet perniciem assectantur: in medio enim haec posita sunt, utrum res ad sacrificium coquere, an exurere potius inutiliter velimus. Atque ita Clibanus varia interioris affectus habet significata, proque sensu mystico figuratur. Minime vero praetereundum videtur, quod Hierosolymitanus [note: Lebit. c. 1. ] Hesychius hieroglyphice super Clibano philosophatur eo Levit. loco : Cum autem obtuleris sacrificium coctum in Clibano de similae. Nam per Clibanum Mariae virginis uterum significari tradit; Clibano enim ignis superponitur, qui supponitur in craticulae minisserio. Veluti enim Clibanus et ignem et panem coquendum desuper accipit, ita Dei genitrix Spiritum sanctum, et Dei verbum in utero suo conficiendum maturandumque suscepit, et quae multa in hanc sententiam prosequitur. Est vero Clibanus, tum furnus, tum sartago, aut testa quaedam grandior, operculo vel ferreo, vel ex aere praemunita supra quod ardentes prunae ingeruntur: ut quod intra positum est, coquatur, condiaturve: alicubi totum hoc opere figulino conficitur. Ad hujus autem similitudine formata es pectoris


page 410, image: bs410

concavitas, per quam spiritus ultro cotroque commeat. Columella scrobem Clibano similem fieri monet, ut imus quam summus sit patentior, quo radices latius evagari possint. Ex hac itaque forma nonnulli Prophetarum scripta Clibano similia dicunt, quae plus habeant in recessu, quam ore summo polliceantur.

DE SARTAGINE. CAP. X.

ESt et Sartago ab hieroglyphicis hujusmodi non absimilis: nam eodem significato sacrificium Deo facturi, quaedam in sartagine frigere jubemur.

RESIPISCENTIA. CAP. XI.

[note: Clibani et Sartaginis differentia. ] EA tamen differentia, quod in Clibano tacitae conscientiae stimulus adurit, in sartagine culpam agnoscimus, eamque nosmetipsos incusando ream facimus, quasque mereri nobis videmur poenas, ultro deposcimus, et modo hunc, modo illum errorem solicita repetitione versantes animo, quae satisfaciendi ratio nobis reliqua sit, agitamus. Alii rem eo tradunt, ut Prophetarum oracula toto mentis ardore versanda submoneant: inde enim fieri, ut repetita saepius, et inter se conglobata, facile intelligi et explicari possint: un hinc eam saltem quae ad mores pertinet doctrinam assequamur. Alio [note: Joan. 6. ] vero modo sartago apud Hesychium acciditur pro cruce Christi: siquidem cibus, qui prius ineptus erat ad mandendum, simulatque sartagini fuerit incoctus, mandi potest: ita corpus Christi antequa pateretur, si soret esui exponendum, ut ipse de se saepe futurum ajebat, abominabantur humanae aures, respondebantque omnes: Durus esthic sermo: quomodo potest hic corpus suum apponere ut manducetur? Post crucem vero patefactum est id divino munere dispensationeque fieri posse: nam totum illud mysterium in Christi passi commemorationem institutum est.

DE CRATICULA. CAP. XII.

CRaticula tota prorsus Hebraeorum esse videtur: sedenim Cyrillus hieroglyphicum in ea agnoscit AEgyptiacum.

IRA. CAP. XIII.

AIt enim eam subjecto igni, et corde superimposito, furoris et indignationis apud sacerdotes illos indicium fuisse, ut ex eo scilicet cordis bile succensi excandescentiam ostenderent.

POENITENTIA. CAP. XIV

[note: Poenitentiae bera inditia, ] NOstri hoc sanctius intellexere, qui Craticulam poenitentiae signum posuere (liceat vero mihi Theologorum dictata sectanti, eorum interdum vocabula usurpare) non tamen hinc tacitam mentis exulcerationem intelligentes, sed amurititudinem conscientiae minime simulatam, manifestissimis vero conspicuam argumentis: quippe ubi luctu, lacrymis et lamentatione conficimur ob ea, quae nequiter, improbe atque inique patraverimus: unde mox fletus ex intimo cordis fonte prorumpens carnem maceret, jejunia debilitet, abstinentia comminuat, atque arefaciat. Haec enim est illa in propatulo posita sui conflictatio, quae succensos divini amoris igne carbones omnibus ostendit, exemplumque aliis praebet, qua se quis ratione possit abnegare Hinc nonnulli quos ardens invitat ad aethera virtus, non flagrantem modo animum prae se ferunt, verum et corpus ipsum tormentis objectare non dubitant. Talis olim pientissimus Laurentius fuit, qui dum edaci corpus igne torreretur, longe magis animo in ipsius Christi amorem accendebatur, sacrificiumque Deo sanctum et [note: Dibi Lauventii martyrlum. ] immaculatum interius cor, exterius corpus, in vera craticula ustulatus offerebat. Neque tamen sum nescius Adamantius haec, quae de craticula dicta sunt, ad Divinae lectionis inquisitionem adducere: cum ea scilicet ardenti studio consectamur, quae nullo obtecta velamine unicuique sunt intellectui pervia, cujusmodi scilicet est sensus, quem Historicum Theologi nomirarunt. Qua vero ratione craticula Christi mortem et resurrectionem significare possit, apud Hesychium videndum, Levitic. 11. eo loco: Si autem in craticula fuerit sacrificium.



page 411, image: bs411

CONDITORIUM. CAP. XV.

EX eo autem, quod cor in abcessu pectoris latitat, et intra praecordia se reducit, Divinae literae cor plerumque non tam pro iis, quae in abdito profundoque mentis recessu conduntur, quam pro quarumcumque [note: Cor terus sepulcrum. ] rerum receptaculo, ubi hae in diuturnum tempus asservandae reponuntur in occulto, per cordis effigiem exprimere consuerunt. Unde in sepulcri etiam significatum cor accipiunt. Christus enim Evangelio manifeste sepulcrum Cor terrae nuncupavit: Sic erit, inquiens, Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. Matth. 12.

CONCORDIA. CAP. XVI.

NEque vero me pigeat juniorum etiam inventum antiquis his subtexere, qui commenti sunt in concordiae significatum duo corda vinculo colligata figurare, quod a corde vocabulum, non a citharae chordis deductum existimarunt.

DE SPINA DORSI. CAP. XVII.

OSsa quinetiam et narvos aliquot AEgyptii inter hieroglyphica retulere, cujusmodi os illud est, quod a summa cervice multis distinctum internodiis per universum dorsum excurrit.

TITILLATIO. CAP. XVIII.

PEr ejus enim picturam, nequitiam petulciorem concitatamque titillationem significabant: siquidem humanam genituram a cerebro delabi, perque id ossis defluere, non AEgyptiorum modo, sed multorum etiam aliorum opinio fuit: Alcmaeonis vero praecipua, quam una cum Hippocrate Poetarum aliquot authoritas confirmavit. Sentire hoc ipsum Plato videtur, dum seminii vim vertebralis [note: AEneid. l. 4. ] ossis defluvium esse tradit. Hinc Maro:

Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor.

quod ad Anaxagorae [gap: Greek word(s)] nonnulli referunt, cujus opinionem Lucretius acriter incessit, quod putarat is:

[note: Genitura humana origo. Vide Censorinum c. 4. ] Ossa videlicet ex pauxillis atque minutis
Ossibus, et sic de pauxillis atque minutis
Visceribus viscus gigni, sanguemque creari,
Sanguinis inter se multis coeuntibus guttis.

Democritus eam ex totis prodire corporibus, praecipuisque eorum partibus velut carnosis, fibres, et ossibus, arbitratus est. Caeterum Philosophorum et Medicorum plurium diligentia secus rem invenit, qui genituram minime esse ossis ullius medullam, sed sanguinem potius asserunt: quibus Pythagoras etiam adstipulatur, dum eam probatissimi sanguinis spumam esse contendit, ac alimenti nutrimentum. Hujusmodi porro sanguis ab hepate ad renes immittitur, per meatus inde ad id aptos flexuoso quodam tramite ad testes dilabitur, quod in dissectionibus apertissime compertum est. Unde Anchises, apud Maronem, paterna impulsus charitate clamat:

[note: AEneid. l. 6. ] Projice tela manu, sanguis meus,

Quod ad imitationem Pindari dixisse videtur, qui Nemeis ita, [gap: Greek word(s)] . Quidam Philosphorum rerum venerearum libidines in jecinore contineri arbitrari sunt, quod a Lactantio quoque memoratur lib. de Artificio. Et Mathemathici jecur a Venere regi autumant, in eoque amoris sedem Poetae omnes agnoscunt, dum Cupidinem jecur sagittis appetere ulcerareque conqueruntur. Atque ita VII. Proverb. Salomon: donec transfigat sagitta jecur ejus. Verum aliud est concupiscere, aliud commoveri ad procacitatem: alterum enim mentis, alterum corporeae munus est vivacitatis. Quae vero ad jecur pertinent, in Vulture satis examinata sunt. Sedenim cum renes ossi, quod supra posuimus, adhaerescant, non imperite figmentum hoc suum AEgyptii commenti sunt: nam et Astronomi renes et genituram in Veneris potestate constituunt. Renes ait Varro ita dictos, quasi rivi ab his obscoeni humoris oriantur. Quod vero et lumbi eidem ossi adjacent, [note: Lumborum varia significata. ] AEgyptii per lumbos Venerem innuebant: hinc apud Comicos et Epigrammatarios Poetas, ubi quid lascivius enunciandum fuerit frequens adeo de lumbis mentio: dum fluctuantes eos alii, alii exporrectos, alii aliter dicunt. Tangit et Persius hoc, ubi lascivorum Poematum recitationem incessit, dicens:


page 412, image: bs412

[note: Psal. 38. ] Cum carmina lumbum intrant, et inferius: Summa de lumbe saliva. Habemus et in Sacris concentibus, usque ad noctem renes increpuisse, et impletos illusionibus lumbos. Et Genes. XXXV. Reges de lumbis tuis egredientur. Praeterea ubi Paulus de Levi ad Hebraeos scribit: Adhuc enim ait, in lumbis patris erat, [note: Capit. 7. ] quando obvius ei factus est Melchisedech. Neque tamen inficias ierim, aliquot Divinarum literarum locis Lumbos poni pro Virtute, ut XVII. cap. Regum tertii, qui tamen apud Hebraeos primus inscribitur, ubi Roboam seniorum spreto consilio salutari, adolescentiorum, in quorum adulatione fuerat educatus, animos praetulit, qui ferociores erant: sua serunt enim illi ut rex juvenis et imperitus rerum, fortem se atque terribilem populo ostentaret, et ita loqueretur ad eos: Minimus digitus meus compactior est lumbis patris mei. Quo responso amaritudinis pleno factum est, ut statim a tribus decem desertus fuerit, regno quod pater auxerat, ad duas tantum tribus imminuto. Quamvis vero Divinae literae lumbis plurimum tribuant, ubi de genitura mentio sit facienda, non illae tamen ossa ipsa ex AEgyptiaca disciplina rejiciunt. Nam ubi Laban accipit hospitio Jacobum sororis suae filium agnitum, significare volens etiam ex patris consanguinitate eum sibi conjunctum esse, Os, ait, meum es, et caro mea: quasi ad id respiceret, quod veteres pletique Philosophi tradidere ossa ex virili semine in embryone gigni: ex materna vero genitura virili circumfusa, carnem ipsam fieri. Sed quod alicubi Lumbos, in vulgatis habetur editionibus, Symmachus vertit, Latem, sed eodem utrumque significato, concupiscibilis animae pars signatur: juxta enim latera renes sunt. In lumbis sane maxima, ajunt interpretes, esse solet incitatio ad concupiscentiam, adversus quam renes nostros et cor nostrum aduri, in sacris adorationibus suppliciter imploramus: quippe ut et naturali appetitui, et voluntati simul obsistere valeamus. Hac de causa dicebat Apostolus: State praecincti lumbos vestros vero tamon cingulo, hoc est, voluptate ea, quae vera sit, quae scilicet a castitate et continentia oritur, quod dubio procul est a Domino desumptum, ubi praecinctis nos jubet esse lumbis. Nam et apud Romanos, Cinctus, armatum strenuumque significat, ut Discinctus, contra imbellum et effoeminatum. Jam et hostiae renes ignibus tradici; dubio procul significant genitalium partium ardores extinctos esse, quique omne quod pingue est de renibus et omnibus interioribus obtulerit, tunc vere purgatus omni libidinis vitio, pro delicto hostiam jugulaverit. Sed quoniam haec in Divinis literis et saepe et multipliciter habentur, non importunum fuerit, quod ad hanc sententiam facit, locum ex Levitico repetere, ubi de pacificorum sacrificiis agitur: ubi sane Legislator jubet duos renes cum adipe, quo teguntur ilia et reticulum, sive ut alii edunt, fibras jecoris cum renunculis, adoleri super altare in holocaustum: ex his, ut ait Hierosolymitanus Hesychius, Legislator vult nuptiarum desiderium offerri Deo, ut prolis causa, non fornicationis, provenia et honorabile sit conjugium, et torus immaculatus. Jungit vero jecur [note: Concu. pi scentiam. ] renibus, quia delectatio sive concupiscentia in eo sedem habere fertur, hepate vero in renes vim operationis suae ministrante, quod per desiderium quam Graeci [gap: Greek word(s)] vocant, motum fuerat, ad desiderium effectus concitatur, quae duo simul adolenda sunt: ut scilicet neque prava nobis proponamus, et si quo modo suggerantur, abolere festinemus: et ut verbis utar Hesychii, qui a in hpatoncupiscentiae requiescere putantur: propterea pinnam, hoc enim ex LXX. desumit, hoc est, summitatem cum renibus auferri recipit, et offerri ad altare, ut ab omni mala delectatione mundemus, scientes quod primitiva cogitationum nostrarum Deo necesse habemus offerre. Demum, ut a gentibus quoque arma nobis mutuemur, Poeta venustus in hanc sententiam ait:

[note: Ovidius. ] Principiis obsta, sero medicina paratur,
Cum mala per longas invaluere moras.

TEMPERANTIA. CAP. IX.

NImirum in Sacris nostrorum literis id erat temperantiae signum, quod in salutari victima lumbos eximi mos erat, tamquam impuros, ait Philo, propter concitandae libidinis titillatum, semine per eos irriguo. Divino autem praecepto lumbos praecingi jubemur, cum sacra illa solemnia Ecrimus, quae tunc temporis instituta sunt: cum exeuntes ex AEgypti captivitate, hoc est, ex voluptatum et deliciarum illecebris, Agnum, hoc est, puritatem edere admonemur, et in castimoniae convictu discumbere. Apud Nilum autem hujusmodi lex de temperantia lata est, qui, ut Ambrosius, Geon est,


page 413, image: bs413

unus ex quatuor Paradisi fluviis, qui virtutem hanc significare dicitur: de quo satis in Accipitris commentario [note: An testes soli, causa genitura. ] disseruimus. Quod vero de vasculorum perplexitate dicebamus, admittit id etiam Aristoteles, qui testes libramenta quaedam esse dicit, quorum beneficio semen ad penem commode labatur: neque id semel asseruit, dum eorum adversatur opinioni, qui testes solos geniturae receptaculum putant. Innititur vero is exemplo Tauri, qui jam exectus Vaccam impleverit. Quemdam etiam, ait Albertus Magnus, eviratum, prolificam in coitu operam navasse, licet Galenus ab Aristotele diversus eat, testesque omnino seminis receptacula esse contendat. Quinetiam Averoes in hoc a suo dissentit Aristotele. Quibus responsum fieri posset, si testes in hunc usum a natura tributi essent, animalibus utique omnibus id officii subministrarent, neque ulla esset absque illis propagatio: secus vero plerumque repertum, ut quae recita vimus exempla testantur. Cadunt igitur causa, qui solis, quos oggerunt, testibus innituntur. Ab hac spina cauda exit: ea curta, in Divinis literis ostentat eos, quibus nulla de futuris cura, qui diem novissimum, futurumque Dei judicium aspernantur, qui subinde dicunt, Edamus et bibamus, pereat qui crastina curat: cras enim forte moriemur, quia mors aurem vellens, Vivite, ait, venio. Est enim cauda pars corporis extrema.

DE PUDENDIS. CAP. XX.

PUdendorum significata his adjungere necessarium est. Nam vetustas illa, ut minus vitiosa fuit, ita simplicius apertiusque de unaquaque re philosophata est: neque erat tunc temporis in humano corpore quicquam, quod vel visu, vel nuncupatione sua, turpe judicaretur. Pravis vero moribus succrescentibus, multa decernenda fuere tam factu esse, quam dictu turpia, ut qui rebus suis modum praescribere nescirent, ipsius saltem turpitudinis insamia absterrerentur. De antiquissima igitur disciplina dicturus, quae ad significationem figurae illius, quae tam visu, quam dictu obscoena judicatur, pertineant, veniam mihi dari postulo, ac in eam haec accipi partem cupio, propter quam et prius excogitata a veteribus illis fuerunt, et a me nunc in communem usum propalata: eo quidem consilio, ut haec illis scriberentur, qui sanctius instituti, rerum viscera et intimas medullas, non verborum superficiem, examinarent.

[gap: illustration]

MAGNANIMITAS. CAP. XXI.

[note: Artem. l. 1. cap. 47. ] ESto igitur prima pudendi virilis significatio, quae tot columnis incisa, tot obeliscis notata, tot aliis veterum monumentis insculpta, magnum et erectum viri fortis animum ostentarit. Extant adhuc columnarum frusta aliquot in Sesostreos memoriam erectarum, quae literis AEgyptiacis incisae sunt, in quibus utri usque sexus naturae insculptae conspiciuntur. Sesostrem enim hunc Theopompus libr. III. appellat, quem Sesonchosin aliqui nomi narunt: qui scilicet AEgypto regnavit universae, imperiumque in [note: Artem. ib. ] Europam protulit, de quo apud Herodotum multa. Ubi igitur in columnis aut obeliscis ab eo positis virilia pudenda conspexeris, bellicosos, strenuos, et magnanimos viros armis ab eo superatos intelligas. Nam et conjectorem, mulieres, quae virum et liberos habeat, si commutatam se in marem somniaverit, viduam brevi futuram conjiciunt, atque ita viri muneribus functuram: quae vero liberos no habeat, mares parituram: quae virgo sit, futurum ut primo quoque tempore matrimonio elocetur. Ita semper ea humani corporis pars aliquid indicat, quod ad negotia virilia pertineat.



page 414, image: bs414

FORMIDOLOSUS ET IMBELLIS. CAP. XXII.

[note: Macro. Satur. l. 5. c. 9. siocitat, ex Hom. Iliad. [gap: Greek word(s)] . AEnei. lib. 9. Harat. l. 2. Epistol. ] UBi vero in monumentis iisdem muliebria videris incisa, argumentum est, imbelles, molles et inertes homines ab eo subjugatos, cujus nomen, vel nota superposita fuerit. Ad quod dubio proprocul respexit Homerus, cum Thersitem Graecorum pusillanimitatem increpantem his verbis inducit, [gap: Greek word(s)] . Id quod ad Numanum sese et sua gloriose jactantem non invenuste transtulit Maro, dum eum, ō Phrygiae (neque enim Phyges) in obsessa Trajanorum castra dicentem inducit. Alibi virorum negotia praescribit, ut hi bella pacemque gerere deberent. Et Horatius virilem Cleopatrae animum obstupescit, quae generosius perire quaerens, ensem haudquaquam muliebriter minus expaverit. Apud eundem Tyrtaeus Poeta non mulieres, sed mares potius animos in Martia bella versibus exacuit. Ovidius quoque in Enuchum, cum militem virum esse debere assereret, Ista mares tractant, dixit, tuspes depone viriles. Ad haec Onirocritae dicunt si princeps quispiam in foeminam se degenerasse per nocturnam sit imaginem arbitratus, futurum, ut loco decjiciatur: propterea quod mulieres plurimum imperiis virorum subjiciuntur

INNOCENTIA. CRIMEN. CAP. XXIII.

[note: Quid per Masculum et Foeminam in divinis significetur. ] NOn est hoc loco praetereundus sacrificii veteris mos, ubi per Masculi vocabulum, insontem, et nulla criminis macula notatum intelligi debere autumant Theologi: per foeminam vero, crimen. Cyrillus enim Levitico, homilia prima, sive ea sit Originis, ubi agitur de Vitulo masculo sine macula offerendo, masculum ait intelligi, qui peccatum ignorat: propterea quod foemina sit peccati symbolum. Labilis enim, mollis, et ad delinquendum ptoclivis admodum est mulier. Mosculum igitur sit munus quod Deo offers, hoc est, muliebre nil habeat, concupiscentia vacet, fragilitatem aufugiat, nihil molle, nihil dissolutum meditetur. Et Masculi denique nuncupatio in Divinis literis virum indicat virtutibus perfectum, qui praesenti fortique animo semper est: cum mulier contra tantae sit infirmitatis, ut Salomonis Sapientia dixerit, Melior est iniquitas viri, quam mulier benefaciens. Et mares tantum stirpis Aaroneae jubet Dominus vesci sacrificato: quia scilicet non omnium est de Deo disputare, sed eorum tantum qui nihil foemineum, nihil fluxum in cognitionibus habeant. Demum, ne de Deo disputare praesumamus, quamdiu per quasdam declinationes diffluentes, vel domesticas curas, [note: Per testiculos avulsos quid. ] vel inania negotia, a Masculorum dignitate vigoreque exciderimus. Similiter in victima peccati, Masculus tantum de genere Sacerdotali vescetur carnibus, ejus: ad poenitentiam enim forti opus est sensu, ait Hesychius, et intentione virili. Cui Psalmographus ita succinit: Viriliter age, vigoremque audacter amplectere, et in quamcunque provinciam te delegaverit Dominus, eam et alacriter suscipe, et non ingnaviter administra. Porro Vir qui testiculos avulsos habeat, in Divinis literis hieroglyphicum est hominis qui vitam prius pie sancteque institutam habuerit, juventutemque omnem bonis operibus exercuerit, ingravescente vero aetate ad nequitias et inquinamenta declinarit. Nam cum testes, uti superius ostensum est, virtutis indicia sint, evitatio mollitiem dubio procul effoeminationemque significat, ipso se vocabulo prodente Vel, ut Hesychii sententia est secuisse, ille abstulisseque sibi testiculos videtur, cujus impius animus scelerataque mens timorem Domini, veramque abjecerit pietatem: perinde ac si crudelis manus semet ipsum abscinderit, hoc est, sese a Dei conjunctione, quae sita est in virtutibus, abstulerit, et bonae frugis prole foetificationeque privaverit, quippe abjecto signo per quod vera virilitas in homine cognosci possit.

[gap: illustration]

ERGA PARENTES INGRATI. CAP. XXIV.

ANtiquorum autem religione institutum fuit, Gallos, eviratos quippe Sacerdotes, Deūm Matri ministrare,


page 415, image: bs415

perpetuae ejus servituti addictos: quod qui patris, matrisve nomen violaverint, eo supplicio damnandi viderentur, ne possent ipsi unquam fieri parentes, in qua sententia fuisse Lucretium, haec ejus carmina declarant:

[note: Lib. 8. ] Gallos attribuunt, quia numen qui violarint
Matris, et ingrati genitoribus inventi sint,
Significare volunt indignos esse putandos,
Vivam progeniem qui in oras luminis edant.

COELI FOECUNDITAS. CAP. XXV.

[note: Unde Ovid. in Ibin. -- Saturnus ut illas. Subsecui partes, unde creatus erat. Marc. Sat. lib. 1. c. 17. ] Quae vero de Coeli pudendis a Saturno falce abscisis, et in mare dejectis veteres fabulati sunt, sententiam prae se ferunt a Divinis literis non admodum alienam: Deum quippe omnium rerum species conformasse, moxque praecepisse, ut conjugio quaeque suo crescerent, replerentque terras: id quod et plerique Philosophi dixere, rerum semina coelitus delapsa tempore quaeque suo coaluisse, inde ad eas propagandas naturam usum Veneris indicasse. Jam et Osirim AEgyptii suum (de quo saepe alibi) humuna effigie pudendis obscoenius excitatis faciebant, inde generis nostri causam (Sol enim Osiris) et per quem capite gestabat calathum, educationis beneficium significaturi.

MERCURIUS, VEL EFFICAX SERMO. CAP. XXVI.

[gap: illustration]

SErmonis efficaciam persuadendique vim ostentare veteres si voluissent, Mercurii simulacrum grandiori jam aetate, barbatum, et effoeto propemodum corpore, natura tamen obscoenius excitata, eaque tantum parte validissimum faciebant: cujusmodi signum Cyllenis fuisse Pausanias [note: Sigillum Fabii Calvi Ravennatis] tradit, atque eo sigillum ea specie aeneum apud Fabium Calvum Ravennatem, Romae vidi, cui quidem signo, praeter haec vestis erat suffarcinata, in cujus sinum poma, foetuturae scilicet indicium, condebantur: nempe quod sermo, cujus omnino symbolum est Mercurius, in grandiori provectiorique aetate vim quandam propemodum generandi, transigendique aliquid habeat, ut quod in consultatione [note: Artem. l. 1. cap. 47. Artem. ib. ] propositum est, deliberet, persuadeat, ac omnino conficiat. Artemidorus Onirocrita scribit, se quoque Cyllenis vidisse Mercurii simulacrum, cujus species non alia erat, quam pudendi virilis effigies: eaque de causa Conjectores super sermone disserunt, quae quis per ejus partis imaginem somniaverit.

INVETERATA NEQUITIA. CAP. XXVII.

ADdi solida est Hermis hujusmodi vestis longo syrmate tracta, quorum quidem similitudinem Theophrastus Eresius in homines nequam et intemperantes detorquebat: propterea quod syrma, ventrem, pudenda, et barbam tantum haberet: ita illi vestem traherent foeminarum more, ventri dediti essent, atque libidini, nequitiam in aetatem etiam grandiorem producerent, cum vitia quaedam, ut Satyricus monet, cum prima sint barba resecanda.

SERMO INANIS. CAP. XXVIII.

INanem vero sermonem ostendere volentes, Mercurium eundem juniori specie ac prorsus impubi cum effinxissent, attracta illi pudenda vel desidentia faciebant: in his enim qui nondum ex


page 416, image: bs416

ephebis excessissent, infoecundam et imperfectam esse orationem animadverterant: utpote quod aetas illa ad prudentiam nondum esset idonea. Hujusmodi vero signum vidi Neapoli in magnificentissimis Mactaleonum aedibus.

PROVENTUS. CAP. XXIX.

[note: Quin et nominis etymologia indicat Priapum esse semen. ] JAm et Priapi simulacra in hortis statui ab antiquis solita, ne multum in his immoremur, proventus qui deposceretur significatum habebant. Ea vero de causa fieri consuesse, ait Varro, quod horti omnes in tutela sunt Veneris, quae totius est generationis Dea.

CONTINENTIA. CAP. XXX.

[gap: illustration]

[note: Libidinis fraenum. ] FRaenum libidinibus atque nequitiae impositum et impo nendum esse, admonere cum vellent AEgyptii Sacerdotes, genitale viri manu cohibitum atque coercitum pingebant: quippe hominis continentiam eo gestu describentes. In appendicibus utique ad Virgilianum opus adjectis; cujuscumque illi fuerint joci, sapienter quidem compedibus Venerem constringendam invenies, quantumque natis creandis serviat adeundam, ut corruptum ibi locum ex Lactantii Firmiani lectione corrigamus: ita enim apud eum legas:

Vina sitim sedent, natis Venus alma creandis
Serviat, hos fines transiliisse nocet.

Approbesque interim eorum fortitudinem, qui potius excastrari Voluerint quam illicito coitu contaminari, cujus facti fidem apud Cyprianum et Origenem quaerito. Praecipuum autem illud in Christianorum [note: D. Laert, in ejus vita. Continentia Anacharsis et Alexandri Magni. ] institutis praeceptum ponit Eusebius, [gap: Greek word(s)] , ventrem quippe, quaeque sup ventre sunt, coėrcenda. Sane Anacharsis Scytha convivio acceptus apud Solonem, ita mox decubuit compositus, ut una manu pudenda, altera vero os obsignaret, palma ad id appressa, daturus quippe per hujusmodi gestum continentiae atque silentii monumenta. Eam vero toto vitae tempore continentiam a deliciis omnibus alienam secutus est Anacharsis: quare statuis ejus inscriptum erat, [gap: Greek word(s)] : quippe, linguam, ventrem, mentulam compesce. Nam ille nimirum ante omnes probus est, qui tribus his egregie sibi temperarit. Neque vero parvam hujus continentiae laudem meruisse videtur Alexander Macedo, cui adhuc juveni cum puella, noctis bona parte peracta, deducta esset, ut cum eo dormiret, quaerenti Regi tarditatis causam, respondit illa, [note: Plutarch. in Alexandri vita. ] expectasse se donec maritus cubitum iret: commotus Alexander ministros acriter objurgavit, Reducite, inquiens, hanc: parum enim abfuit quin vestra culpa factus fuerim adulter. Quin et captivas Darii puellas quanta integritate servaverit, ignorat nemo. Exempla haec adolescens, aetate fervidus, deliciis affluens, adulatoribus undique circumseptus, sponte praestitit, ut nos qui monitis dubio procul sanctioribus eruditi sumus, aliquando cogeret erubescere.

VENUS VERECUNDA. CAP. XXXI.

NOn defuisse vero unquam qui verecundiam adamarent, tot Veneris simulacra in antrum abdita, de quibus alibi meminimus, indicio esse possunt. Adhaec, juxta Mantineam Nigrae Veneris sacellum apud Meliastas fuit: ad verecundiam quippe, qua praeditum esse debet humanum genus, indicandam. Reliqua enim animantia die plurimum et in propatulo, homines vero et clam et plurimum noctu liberis dare operam solent. Simulacri hujus meminit Pausanias lib. VIII.

EXTINCTA LIBIDO. CAP. XXXII.

[note: Herūs et Leandri fabulae sensus. ] APud AEgyptios genitalia a Titanibus desecta, et in fluvium demersa comperias, quod libidinis ardorem extinctum, aut extinguendum esse, mystico eo sacro intelligendum. Graeci Herūs et Leandri


page 417, image: bs417

fabulam commenti sunt, ut extincto lucernae lumine, calore quippe naturali deficiente, juvenilis quoque concupiscentiae ardorem extingui significarent: atque ita tam marem, quam foeminam gelida senectutis procella exagitatos in aquas immergi, ac denique suffocari. In sacris nostrorum literis sententia huic fabulae non absimilis de flore amygdalae, de locusta et cappari habetur, quam loco suo satis explicamus. Neque tamen illud contemnendum, quod Graeci extinctos compressosque nequitiae stimulos a viro forti, hoc est, virtute, praedito judicare volentes, Anteum illum suum Terrae filium ab Hercule collisum fingunt: nihil enim aliud est Anteum a terra procul sublatum enecare, quam a libidinoso tactu manus et mentem procul amovere.

COELESTE RERUM OMNIUM PROMPTUARIUM. CAP. XXXIII.

[note: De Panos et Lunae mutuo amore, Virg. Georg. l. 3. Simulacrum Panos. ] PAnos urbs in AEgypto fuit, in qua hujus etiam dei colossus visebatur inguine procaciter extento, qui flagellum in Lunam a dextra ejus sitam attolleret, Pana enim illi ad Lunae simulacrum addere voluerunt: quod omnia mortalium usui necessaria putarent a Luna suppeditari. Sed quid hoc sibi vellet argumentum, facilius ex Cabalisticae disciplinae significationibus eruemus. Ajunt enim ejus mysterii sapientes, omnem siderum vim, quae rerum procreationi comparata sit, in lunare prius corpus infundi, tanquam in penum aliquam promptuariam: mox illam pro rei uniuscujusque materia formam unicuique suam fideliter erogare, idque sibi velle videtur in Panos manu flagellum, quasi accepta eo gestu doceat expendere.

SOL. CAP. XXXIV,

IN Suidae collectaneis legas Priapi simulacrum, quem Horum AEgyptii esse dicant, laeva penem arrectum [note: Priapi simulacrum et explicatio. ] continere, dextera sceptrum disco et pennis insignitum, quae omnia Solis vim ostentent: ex genitali siquidem obscoenius attrectato significari ajunt, quae abdita sunt in visceribus terrae semina, vi solis erumpere: per sceptrum vero imperium, quod in coelestibus et terrestribus gerit, cujusque opera et terra et mari patefacta, sese mortalibus exhibuere, ususque et commoditates rerum omnium subministrarunt. Discus, orbem quo circumfertur indicat: pennae vero, velocitatem, totius coeli ambitu quatuor et viginti horarum spatio quotidie decurso. Sic illis philosophatum est temporibus, ut rem tam seriam, et omni modestia et verecundia tractandam, ad nequitiae turpitudinisque imaginationes traherent. Sic Judaei quoque Beelphegori nonnunquam initiati sunt, ignominiae quippe simulacro, quem Priapum Latini vocant, Moabitarum de more ferentes sacra, gravissima contra se numinis Omnipotentis iracundia concitata. Sic Athenarum eruditio, arcanaque mysteria universum [note: Num. c. 25. Deut. c. 3. Iu ridiculam veterum impietatem. ] orbem elusere. Atque huc demum in Eleusynae Cereris sacris tormentum illud caeremoniarum, ad occlusas portas diuturnior mora, linguae obsignatio, et tot habituum et ornatuum, quot Apulejus enumerat, varietas tendebat, ut posteaquam per quinquennium anxii anhelabundique magni alicujus oraculi cognitionem expectarant, et rei cujuspiam divinae majestatem quandam, diceret Tertullianus, se visuros concepissent, sub naturae significatione simulacrum virilis membri tot integumentis tamdiu coopertum, revelatum tandem intuerentur, quodque quotidie ad naturae requisita non semel tangere cogerentur, vidisse se pictum aut sculptum, sub religiosissimi jurisjurandi prohibitione, profiteri vetarentur. Quodque longe magis ignominiosum est, huc Philosophi, huc Principes, huc ipsi Romanorum rerum domini Augusti, levitate nescio qua pellecti, perhibentur.

DE UMBILICO. CAP. XXXV.

QUoniam vero umbilicus quaedam communia habet cum genitalibus, exigit locus ipse, ut quae partis ejus significata sunt, explicantur.

PATRIA. CAP. XXXVI.

[note: Significationes umbilici tres] UMbilici significata alii alio modo acceperunt: sunt enim qui Jovem, sunt qui medium, sunt qui finem, per simulacrum ejus intelligant. Jovem quidem ex umbilico significare videas apud


page 418, image: bs418

Curtium lib. VI. cujus effigies smaragdo et gemmis aliis coagmentata erat. Et hoc idem indicat numus, quem apud clarissim. patritium Venetum Stephanum Tepolum vidi, cujus inscriptio est, [note: Mart. lib. 4. Epig. Artem l. 1. cap. 43. Quia in utero infans ab umbilico alimoniam capit. ] [?]E[?]ETKE[?]N [?]EIEPIA[?] ZE[?]. ibi enim quaedam hujusmodi species habetur. Medium vero, ut qui dixit Delon orbis umbilicum. Finem, Martialis, cum scripsit:

Jam pervenimus usque ad umbilicum.

Sed eo loco intelligendus est voluminis terminus, qui cum volumen explicatur, in fine omnino est: cum vero idem obvolvitur in spiram collectum, medium tenet locum. Sedenim Onirocritae per umbilicum dubio procul patriam intelligunt, unde scilicet educationis auspicia suscipiuntur, et per ea quae umbilico accidant in somniis videri visa, de patria vaticinari solent.

MEDIUM. CAP. XXXVII

[note: Hominis medium quid. ] VIdetur vero patria unicuique homini orbis medium esse, cum ab eo loco, ubi quisque lucem auspicatus est, et terrarum situm, et mundi spatia metiri incipiat, et quoquo versum iter atripuerit, patriam semper quasi centrum statuat. Sed apertissime Cicero Umbilicum pro Medio poni ostendit in Verrem actione VI. Et raptam esse Liberam, quam eandem Proserpinam vocant ex Ennensium nemore, qui locus, quod in media est insula situs, Umbilicus Siciliae nominatur. In homine quoque umbilicus medio totius corporis loco constituitur, sive circulum circumduxeris lacertis manibusque exporrectis, sive ad quadrae figuram factum eum imagineris: quamquam de medio hominis diversa est et Vitruvii et Varronis opinio: hic enim inguem in homine masculino medium agnoscit, umbilicum ille. Apud Martialem medios lambere comperias, quod ad Varronis sententiam accedit: nam foeminae inguem esse medium, idem quoque Vitruvius confitetur.

FINIS. CAP. XXXVIII.

CUm autem et finem significer umbilicus, ostendendum quid umbilicus in libro sit, de libro enim loquitur Martialis, cum se pervenisse dicit ad umbilicum usque, uti paulo ante dicebamus. In quo quidem multi hallucinantur, dum alii umbilicos esse putant, defensacula ea aenea quibus librorum [note: Umbilisus in libro quid sit. ] anguli ornantur simul et muniuntur: quandoquidem cornua etiam eodem errore vocari crediderint a Poetis, praecipue vero bullam in libro medio affixam. Alii signa esse quaedam arbitrantur, quibus antiqui librorum fines concludere soliti essent. Ideoque Porphyrionem citant, qui ad umbilicum, ad finem interpretetur, apud Horatium.

--- Deus deus nam me vetat
Incoeptum celeres promissum carmen jambos
Ad umbilicum ducere.

Alii clavos ad similitudinem bullae, qui pro ornamento affigi soleant tabulis quibus libri conglutinantur, intelligunt. Alii, ut ex errore uno in alium trahantur, rati se aperte rem indicasse, locum Ciceronis ex tertio de Oratore citant: Sed tum ita solet narrare Scaevola, conchas eos umbilicos ad Cajetam et Lucrinum legere consuesse: ibi per Umbilicos, lapillos intelligunt lotos et politos, ita enim scriptis prodidere, cum hae buccinorum quorundam testulae sint, quae turbinatim convolvuntur, in fastigium acuminatae umbilici forma, qui ex lapide olim fieri consuevit, ad umbilici nostri similitudinem. Ut vero et Martialem et Horatium idem dicentes, neque non Catullum et Ovidium etiam intelligamus, qui umbilicum hunc eodem omnes significato posuere, sciendum libros olim fieri solitos ductu plurimum perpetuo, una quippe pagina, non ut nos, illis dissectis, et in quaterniones quos dicimus consertis: et quia complicabantur ad instar spirae convoluti, inde Volumina dicta sunt a volvendo. In extrema autem pagina firmitudinis ergo parvus admodum bacillus, ex cedro quippe, aut buxo, cupressove, vel ex ebeno, vel ex ebore adglutinabatur, ad latitudinis modum, qua membrana praecisa erat, hunc Umbilicum appellabant, cujus quidem capita volumine complicato hinc et inde prostarent: solebantque ea ex argento, vel etiamnum gemmis ad ornatum praemuniri, atque ea sunt quae Cornua nonnulli vocitarunt, ut Ovidius ad librum Epistola Tristium prima:

Candida, nec nigra cornua fronte geras.


page 419, image: bs419

hoc est, neque ebore, neque argento, aut nitida ulla gemma umbilici praemuniantur, cujus facies atrata luctum prae se ferat Martialis XI.

Explicitum nobis usque ad sua cornua librum.

Sic apud eundem, uti superius dictum, quod et apud Horatium, umbilicus pro Fine ponitur: quia principium libri est, ubi a titulo incipit explicari: finis, ubi tota revoluta pagina perventum est ad umbilicum. Hujus ego generis volumina multa vidi, eaque vetustissima, alia ex membranis, alia ex Nilotica papyro, alia Graecis, alia Hebraicis, alia etiam Arabicis literis perscripta. Non praeteribo papyracea illa monumenta, quae in arcis AEliae thesauris Romae asservantur, in quibus archetypa est Constantini Imperatoris donatio, papyraceum esse textum, glutine quodam delibutum, mox aut aprina sana, vel vitro exaequatum ac perpolitum, ut et scripturae patiens fuerit, neque ulla calamum asperitate offenderit, miro quippe laevore complanatum.

CASTIMONIA ET CONCUPISCENTIA. CAP. XXXIV.

[note: Umbilici amputatio quid in foeminis. ] EXcisus umbilicus apud Divinarum literarum Interpretes castimoniam significat: eo enim modo, quo praecisum praeputium Circumcisionis illius est signum, qua libidinem atque nequitiam a corde resecare debemus, ita in foeminis umbilici amputatio castimoniam indicat; virtus enim eius in umbilico est. Hinc de profanatis prostitutisque Hierosolymis Ezechiel ita lamentatur, In qua die nata es, non est excisus umbilicus tuus, vulvae igitur matris adhaerescit: hoc est, nihil quicquam ab originatione separatur, sed patriae coalita est, et applicita mollitudini, ut minime mox mirum sit eam, quae omnia subsequuntur, turpia perpetrare. Nam quod ex Jobe dicebamus, virtus ejus est in umbilico, sub umbilico ventris legere videtur Eucherius ut per hoc faeminae significet genitalia, sicut in viro lumbos dicimus. Nam umbilicus dubio procul est concupiscentiae signum.

DE VENTRE. CAP. XL

NAm Venter quoque sua continet hieroglyphica, eaque ab umbilico, de quo nunc diebamus, non admodum aliena, quare nusquam de eo, quam post umbilicum, possumus commodius meminisse.

PRINCIPIUM. CAP. XLI.

ABsolutum perfectumque opus significat, uti diximus, umbilicus. Contra venter in sacris praeciapue literis nunc principii, nunc originis indicium est cum scilicet quis vel a nativitate, vel ab eo quo sapere coepit tempore, factum incoeptumve aliquid ostendere voluerit, ex utero, ventreve dicet. [note: Cap. 31. v. 18. ] Ita Jobes: Si non ex ventre matris meae dux illis fui: de misericordia loquens, qua pauperes ab aetatis initio prosequi coepisset.

MARE. CAP. XLII.

IN Serapis descriptione figurave, de qua plenius alibi, [gap: Greek word(s)] legitur, [gap: Greek word(s)] quippe mare est: et, uti superius notavimus, Hippocrates decumbentem quempiam, qui mare conturbatum in somniis sibi sit videre visus, morbo eum ventris tentari conjicit, similitudine puto a mari sumpta: quod veluti flumina fontesque omnes in se recipit, ita venter omnia consumat.

INSATIABILITAS. CAP. XLIII.

[note: Lib. 1. ep. 15. ] UNde Poetae ventrem pro ganea, et insatiabilitate variationeque parasitica ponunt, ut apud Horatium in Epistolis:

Quicquid quaesierat ventri donabat avaro.

Sed ibi apertius:

Scilicet ut ventres lamna candente nepotum
Diceret urendos.


page 420, image: bs420

[note: Tit. 1. 12. ] Epimenidis in Cretenses objurgationem Paulus Apostolus repetit, qui [gap: Greek word(s)] , ventres quippe ignavos eos appellat. Versus vero ille ita in codicibus aliquot antiquis habetur:

[note: In gulosos dictoria quaedam. Alii, [gap: Greek word(s)] . ] [gap: Greek word(s)] ,

Semper mendaces Cretes, commercia pessima, ventres ignavi. Jam et, Vivite ventres, Lucilius dixit. Et quod apud Terentium legitur, Pugnos in ventrem ingere, Donatus de toto parasito ventrem intelligi posse dicit. Apud Suidam, et in aliis proverbiorum collectaneis parasiti cujusdam responsum habetur, qui ventris opprobrium objectum sibi ita refellit, ut probrum id omnium pulcherrimum existimare se dicat: praestare enim eo ventrem aliis rebus, quod plenus, levis agilisque sit, atque strenuus: inanis vero, gravis, et inutilis. De adipali sane lautitia geneaque verbum apud Graecos [gap: Greek word(s)] . In Divinis literis Psal. XVII. Impletum ventrem legas, pro insatiabilitate atque ingluvie. Quique gulae et nequitiae imperandum praecipit Philosophus, Ventri, uti superius dictum, temperandum, et his quae sub ventre sunt, inquit. Sane quidem AEgyptii mortuorum ventres eximere, et in Sole discindere soliti sunt, ut qui scelerum omnium causa essent, atque ita vel expiarent, veluti de impulsore poenas sumere viderentur. Verum haec plerique dictu quidem speciosa dicent, non tamen imitanda sibi progonent, [note: Plutarch. et A. Gellius Venter non habet aures. ] lepidumque orationis Catonianae principium in dissuadenda lege Agraria ita exordientis objicient: Arduum esse ad ventrem verba facere, qui careat auribus: nam et in hanc sententiam Graecum est proverbium, [gap: Greek word(s)] .

HUMANA DELICTA. CAP. XLIV.

SAne ventres, Levitico, modo aqua eluendi, modo extra castra exportandi, apto admodum hieroglyphico, reatus, maculas quippe nostras indicant: quia Fimus in Divinis literis pro delictis accipitur: ea vero vel corrigi possunt, atque ideo elui, vel expiabilia sunt, eaque procul deportanda, ne contagione ulla pars, quae syncera est, contaminetur. Qui vero Deo venter in Divinis literis attribuitur, [note: Psalm. 110. ] secretam substantiae ejus originem idicant: unde illud in Psalmo, [note: Ex utero ante lucem genui te. ] Significet alibi judicia ejus incomprehensibilia, diceret Eucherius, quae rimari nulli datum est, [note: Job. cap. 38. Abac. cap. 3. Hier. cap. 4. ] de quo Jobes: De cujus utero egressa est glacies, et gelu de coelo quis genuit? Idem Eucherius, quod apud Abacunta legitur, venter meus turbatus est in me, interpretatur, ut per ventrem hieroglyphice rationis vas et receptaculum intelligat. Apud Hieremiam, ubi, Ventrem meum doleo, pro Mente accipit. Quod autem de spiritali, non de corporeo loqueretur, indicium est quod sequitur, Sensus cordis mei [note: Johaen. 7. Levit. 19. ] conturbati sunt. Manifeste autem in Evangelio: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vitae. Contra vero de ventriloquis invenias in iisdem Divinis literis: nam ibi in Levit. legitur: Ne declines ad magos? Septuaginta reddidere: Ne sequimini ad ventriloquos. per hos Theologi falsos Prophetas intelligunt, qui Deum professi, a Deo aliena quaeque docent, falsasque doctrinas et Prophetas comminiscuntur: contra quos dixerit Ezechiel, Vae Prophetis insipientibus, qui Spiritum non divinum, sed suum sequuntur. Maxima est enim omnino, inquit Hesychius, diabolici erroris et fraudis species, ventriloquorum inventum, et quae multa super hoc exequitur.

DE PELLE. CAP. XLV

TRahit ad se venter pellem, quam propemodum similitudine, qua super in Divinis literis aliquot invenias hieroglyphica, cujusmodi sunt haec.

VEXATIO. CAP. XLVI.

PElles hieroglyphice in sacris literis vexationes sunt, quae hominem ad mortem usque commacerant, imbecillumque reddunt: distractae enim illae in usus varios, in vasa, in opera multa, patiendo probatae, laudem a Domino consequuntur. Nam, ut Paulus ait, afflictio patientiam generat, patientia probationem, probatio spem, spes virtutis firmamentum, et inconcussam in operibus bonis stabilitatem.



page 421, image: bs421

MORS. CAP. XLVII.

[note: Genes. 3. ] Sunt qui locum ex Genesi, Et fecit eis tunicas pelliceas, eo interpretentur hieroglyphico, ut mortalitate convestitos esse eos intelligi velint. Nam cutis omnino eos indicat, qui solis exterioribus intenti, interius emarcescunt. Apud Plutarchum libro de Iside et Osiride tympanum humanam sapit [note: Tympanum] naturam, atque ideo mortalitatis hieroglyphicum est. Conficitur vero tympanum ex pelle, plana, latoque circulo circumducta.

SCORTA. CAP. XLVIII.

INvenies et pro Meretrice pelles positas Levit. 15. Vestem et pellem quam habuerit, lavahit aqua, quem locum citat Hierosolymitanus Hesychyus, sententiae hujus interpres. Jam et apud Romanos meretrices Scorta dicuntur, a scorteis pellibus, quibus pro strato utebantur. Idem pellem pro Divitiis poni dicit, et pro cognatione alicubi.

CASTRA VEL BELLICUS APPARATUR. CAP. XLIX.

ALio significato pellis pro tentorio et castris ipsis ponitur: propterea quod vetusti moris suit, [note: Abac. c. 3. ] tentoria ex consutis pellibus conficere. In Abacuntis cantico: Pro iniquitate vidi tentoria AEthiopiae, turbabuntur pelles terrae Madian, hoc est, Madianit arum castra vertentur in fugam et dissipabuntur.

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIBER XXXV. DE IIS QUAE PER MANUS ET PEDES SIGNIFICANTUR Ex sacris AEgyptiorum Literis. AD JOAN. MANARDUM FERRARIENSEM.

SUmma quidem ingenii amoenitas tui, raraque admodum eruditio, judiciumque in omni disciplinarum genere exactissimum acerrimumque, quibus te praeditum superioribus diebus animadverti, cum apud Caelium Calc agninum coenaremus, effecere, ut doctissimae illius coenae numquam immemor sim evasurus. Sed quoniam parum est gratum animi affectum in corde tacitum fovere, nisi ubi facultas datur, eum palam feceris, et in propatulum exposueris: cum nihil mihi commodius nunc ad meum erga te amorem explicandum occurrat, quam earum rerum commentarium, de quibus plurimus ea coena, sermo fuit, id quam primum ad te curavi transmittendum: ibi enim tu per abditissima Philosophorum arcana, Medicorumque sapientiam ingressus, nihil obscurum reliquisti, quod super pulsu, venis et arteriis quaeri posset, quamque necessarium esset, Medici non modo cor, verum etiam manus ipsas eruditas esse, manifestissime docuisti: frustra enim esse mentis disciplinam, et scientiam, nisi eam manus opere facto comprobarent. Cumque medicamina plurima, quae manibus tuis ipsemet confeceras recensuisses, opportune Vincentius Caprilis conviva noster lepidissimus acclamavit, Manardum te denique esse a manuum ardore divinitus appellatum: itaque tunc manum Celius, et alii, qui accumbebant omnes, suis quisque laudationibus in coelum extulere. Ego vero aliam ingressus semitam, nihil a re, quae prae manibus erat, abscedens, eadem haec, quae nunc descripta ad te legenda misi, ad verbum propemodum manu super declamavi: qua quidem si legenti tantum placuerint, quantum audienti probari videbantur, minime putabo me oleum et operam perdidisse, sperans scilicet inde aliquid futurum, quod initam hanc ex literis amicitiam apud posteros faciat


page 422, image: bs422

testatissimam. Neque tu illa supprimes si recte diligentiam tuam perpenai, quae ad humani generis utilitatem paucissimis antea cognita reserasti. Facit hoc idem Caelius noster, qui quotidie aliquid de Musarum penetralibus eruit, et in promiscuum usum exponit, inde per petuam sibi laudem, et amicis nomen comparaturus. Nostra vero haec qualiacunque sint, si non utilia, uti vestratia, certe aliqua ex parte spero fore delectabilia. Tu igitur, quod auribus libenter haurire visus es, oculis nunc et mente perfruere.

DE MANU. CAP. I.

QUae fuerint super manu hieroglyphica apud AEgyptios significata, quique honos ei habitus ab ejus nationis sacerdotibus, Manarde mi, dicebamus, ea nunc in hunc modum, uti dicta fuerant, repetemus.

OPUS. CAP. II.

[note: In protypis Artem. lib. 1. c. 44. Plurimae manus acceptiones, cum in Divinis, tum in profanis Artem ibi Manus et cor similia sunt. ] MAnus apud AEgytios sacerdotes operis in primis hieroglyphicum fuit, eaque, picta, sculptave, hominem aedificationis studiosum significabat: quippe qua in operibus faciundis plurimum utimur, cujusque beneficio rerum artificia constant, et conceptae in animo excogitationum imagines oculis subjiciuntur. Ut vero ait Hippocrates, in una quaque arte manus unusqusque ad opus, quod facere destinarit, accommodat: Natura enim ut ait Cicero, de dit homini manus multarum artium ministras. Artemidorus conjector artes ex manu significari ea de causa dicit, quod earum opera artes exerceantur. Jam et oblatae in somniis manus si pulchrae formosaeque sint, felicem rerum agendarum successum indicant, et iis praecipue, qui manibus opus faciunt, ut idem tradit Artemidorus. Et Pindaricum illud Olympiis celebratur Ode 4. [gap: Greek word(s)] , ubi per manus opera, per cor audaciam intelligendam interpres Triclinius observat. In sacris quoque nostrae pietatis libris manus operis hieroglyphicum habetur, eo praesertim loco ubi Deus Moysi mandat, ut Serpentis caudam apprehendat manu. Actionem hic per manum singnificari tradit Philo siquidem nullo fieri modo potest, ut voluptates, quas per Serpentem significari alio commentario diximus, coerceri, opprimive valeant, nisi prius manus, hoc est, sinceros animi affectus, utpote rectorum operum ministros expediamus, et in omne pietatis ministerium promtissimas habeamus, atque ita demum arreptus intrepide Serpens virga fiat, hoc est, voluptas in disciplinam, quae per virgam figuratur, ut in Caduceo declaratum est, quamprimum habeat, atque ita absolutam veritatis cognitionem partim intelligendo, patim [note: Unde illud [gap: Greek word(s)] . manum admovere. ] experiundo, consequatur. Apertius vero manus opus est eo loco: Exodi 14. Et viderunt Agyptios mortuos super littus maris, et manum magnam, quam exercuerat Dominus contra eos. Hujusmodi significationem etiam Graeci veteres admisere. Nam Lacedaemonii sic invocandos deos existimabant, ut manum etiam admoveremus, nostram scilicet operam addentes, neque enim eos aliter exaudire. In quam sententiam Salustianus Cato: Non votis, neque suppliciis muliebribus auxilia Deorum parantur, vigilando, agendo, bene consulendo, prospere omnia cedunt: ubi socordiae te et ignaviae tradideris, ne quicquam Deos implores: irati infestique sunt. Sed ut ad nostra redeamus, Psalm. 78. Deum exquisivi manibus meis nocte coram eo, quamvis apud eos, qui Hebraeos sequuntur, nulla [note: Matth. c. 6. Levit. c. 19. ] hic de manibus mentio. Verum alii exponunt, manibus id est, bonis operibus, quae tamen nocte, hoc est, occulte, et in Dei tantum conspectu fierint. Nam et Assertor: Nesciat, inquit, laeva, quid dextera agat tua. Dum attollit Moyses manus suas, vincitur Amalech. hoc est, ut ut interpretatur Adamantius opera et actus sustulit ad Deum, non humi jacens, obrepensque reptilium instar terrae applicitus, sed ad Deum porrectus, inque coelum surrectus. Quodque Levitico praecipitur: Manus ejus offerant hostiam Domino, Theologi per manus opera interpretantur, [gap: Greek word(s)] vero quamdam, manus Dei pro ipso accipitur [note: Cap. 40. ] Filio, per quem facta omnia ut Eucherius et alii plerique, interpretatur illudEsaiae: Omnia hac manus [note: Cap. 53. ] [?]ae fecit. Sed longe manifestius alibi vates idem clamat: Brachium Domini cui revelatum est? ubi Theologi, ut apud Hesychium est, Filium dubio procul intelligi debere profitentur, Patri scilicet [gap: Greek word(s)] , quod ne cui ambiguum relinqueretur, labores ejus pro nobis susceptos statim subjicitm, vir extra omnium [note: Ibidem. ] aleam divinissimus, ait enim: Labores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit, ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, afflictusque est propter scelera nostra. Disciplina pacis nostrae super eum, et


page 423, image: bs423

livore ejus sanati sumus. Psalmo sane 70. Donec annunciem brachium tuum generationi omni, quae ventura est. Theologi subjectam antiquilus interpretationem huic versui memorant, potentiam tuam et justitiam tuam, id esse brachium: Ubi vero hostiae salutaris brachium dextrum separari, darique muneri Sacerdoti praeceptum est, Cyrillus, vel Adamantius potius, per hujusmodi brachium a vulgo separatum significari ait, Pontificem debere dextera quaeque, hoc est, proba et honesta facere, ut qui tamquam lampas illucescit in atrio, exemplo reliquis esse possit, non opinione tantum, verum etiam operibus, quam quisque viam ad virtutem et pietatem ingrediatur: contra vero sinistra, hoc est, prava et turpia non anttingat, vitaque sit omnino integra et inculpabili.

INNO. CENTIA. CAP. III.

[gap: illustration]

[note: Sic proverbium, [gap: Greek word(s)] , a puritate veterum saerorum, tractum, ex Hesiodo in operibus. Mos anti, quus prositendi innocentiam. ] EUthymius, ubi de manuum puritate sermo fit in Divinis literis, per manus actiones operationesque inquit significari: eo quod per eas opera fieri soleant. Earum autem puritas dubio procul insontem ostendit: unde etiam abluen darum manuum gestus innocentiae signum est, quasi illas non contaminatas habere profiteamur. Antiqui enim quando contestari volebant se alicujus innoxios esse sceleris, neque impuris se facinoribus immiscuisse, assensumve praebuisse, in multitudinis conspectu manus abluebant, ut scilicet ex illa manuum munditia animae idemtidem puritatem indicarent. Inde Deut. cap. 21. ubi cadaver in agro caesum quis repererit, ignorato caedis authore, seniores civitatis, quae loco ita polluto proxima fuerit, accersiri jubentur, et in deserta sterilique convalle vitula facere, super quam lavent manus: ut ita expientur et ipsi et civitas, populusque omnis absolvatur. Sic circum daturum se altare Domini Psalmographus vates profitetur, cum una cum innocentibus manus suas abluerit. Et Pilatus, cum iniquae sententiae crimen in Hebraeos rejiceret, innocentiam suam [note: Manus functiones. ] attestaturus, manus publice lavit. Datas autem homini manus ideo, ait Athanasius, ut ad rerum necessariarum usum inserviant, et ad preces Deo porrigendas attollantur: atque, uti palam est, manus est quae cibum et alimenta omnia legit, condit, instruit, et ori admovet: manus est, quae praeclara facinora in pugnae vel discriminum conflictu facit, ab ea est scribendi commoditas et elegantia, quam Propheta honestavit, de Deo dicens: Calamus scribae velociter scribentis, quo scilicct divinae [note: Psal. 45. ] vocis oracula exprimuntur. Manus sacra infert altaribus, et pietatis omne munus peragit, sacramenta coelestia nobis subministrat, et Mysteria reliqua rite perficit et operatur: eam dignatus est Dei filius commendare, cum dixit, Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me. Manus [note: Psal. 118. ] denique est, quae omnia confecit, omnipotentis Dei testimonio, per Prophetam dicentis: Nonne manus mea fecit haec? Manus est totius corporis propugnaculum, quae dum illud totum defendit, totum comit, totum vestit, totum ornat, universae ejus molis dominam se re ipsa profitetur.

AUTHORITAS. CAP. IV.

[note: Psal. 80. Jerem. 18. ] Hinc manus authoritatemque et potestatem signatissime indicat, ut in sacris pietatis nostrae canimus, in manu Dei esse omnium potestatem, et jura regnorum omnium, quo significato dictum a Psalmographo, Exaltetur manus tua. ut Theologi sunt interpretati. Jam apud Hieremiam: Sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea domus Israel, de summa Dei potentia. Et illud minime dissimulandum, quod Poeta Caecilius ait: Deum quis non summum putet, cui in manu sit quem esse dementem velit, [note: Sueton. in. Vesp. c. 5. Cur. aqua. terra longe altior dicatur. ] quem sapere, quem insanire, quem in morbum injici, quem contra amari, quem aversari, quem expeti? Sic ad Terentiam Cicero: Verum haec non sunt in nostra manu. Et Aruspices, nulla quamvis sanctiore imbuti disciplina, cum prandenti Vespasiano humana manus triclinio illata fuisset, et subter mensam subjecta, praesagium fuisse respondere, rerum potestatem ad Vespasianum aliquando perventuram. In Dei vero manu esse omnes fines terrae, sacra piorum vatum oracula testantur: qui fieri posset admirantium,


page 424, image: bs424

ut aqua longe altior terra, ita suspenderetur, ne continentem omnem obrueret, quoquo versum circumfusa. Tametsi non defuerunt antiquorum ingenia, quae natura fierii hoc commentarentur. Ptolemaeus quippe Almagesto, triginta se nescio quas stellas Arctico polo affixas deprendisse profitetur, quae cum siccae frididaeque naturae sint, vi sua repellant aquas, terram autem ea parte, qua illae micant, ut sibi natura similem, et temperatura quadam a Saturni sidere copulatam exerant, et suspensam teneant. Alii Magneti hoc attribuunt, quo lapide tota illa pars, quae ad Arcticum versa est, incrustata quodammodo comperitur, tantamque illi vim, dum se ad polum erigit, esse dicunt, ut universum terrae corpus eodem trahat, atque ita bonam ejus partem undis extare faciat. Alii alias atque alias super hoc rationes comminiscuntur, concavitates subterraneas, ovalem figuram, protuberationes, et commenta alia ingeniose magis quam vere excogitata: quae omnia si suscepti operis ratio pateretur, facile refelli postent, utpote quae tam validissimis naturae rationibus, quam hodiernae navigationis exploratione, falsa deprehenduntur. Sed haec illi viderint. Basilius Magnus totum hoc ad Architecti summi Dei sapientiam refert, admirationemque omnem dirigere nos ad ejus providentiam adhortatur. [note: Jer. c. 5. ] Nam et apud Hieremiam Prophetam ipse rerum opisex clamat: Vos igitur non timebitis me, qui posui aerenam terminum maris? quasi nulla alia in re magis potentiam viresque suas ostentarit. Ille enim cum abyssos circum vallaret, legem imposuit aquis, ne datos transiliant fines, signatisque terminis coerceantur.

IGNAVIA. CAP. V

[gap: illustration]

[note: Fabius libr. 12. languentem otio manum habere sub pallio ait. D. Laertius in ejus vita Et tenacis, avarisque, ex Theocrito in Charitibus. ] EXpedita autem manus, et in propatulum prolata, ita opus, authoritatem, atque potestatem indicabat: contra vero, nihili hominem, ignavum et otio desidiaque torpescentem significare si vellent, manus ejus in signum conser tas effingebant: qui porro status ignavissimi nebusonis est, cum praesertim Anaxagoras ideo sapientissimum omnium animantium videri hominem dixerit, quia manibus instructus foret. Quod dictum Plutarchus in Moralibus repetit, neque dissimulat Aristoteles.

FURACITAS. CAP. VI.

[gap: illustration]

APud authores aliquot invenias laevam manum pro Furacitate positam. Nam Plautus, Persa, ubi Sophocli discalena Pechnii pueri manum deposceret, atque ille dexteram porrexisset, respondit ea: Ubi illa altera est furtifica laeva? Ita et Catullianum illud intelligitur de Marrucino, qui manu sinistra non bene utebatur, sed in joco atque vino tollebat lin tea negligentiorum.

PLAUSUS. CAP. VII.

PLausum autem, laetitiaeque et gratulationis signum, mani bus in eum gestum figuratis ut sese complodere viderentur, significare, theatra Romana, et Poetarum pulpita saepius ostenderunt. Id autem in Sardanapali statua, quae Tharsi erat, exprimebatur, cum inscriptione, quae modis omnibus lasciviendum esse commoneret.

IMPEDIMENTUM. CAP. VIII.

COmplicatas vero manus digitis pectinatim insertis, adeo vetus illa religio impedimenti signum esse credidit, ut parturientium nixibus obstare, ne partum edere postent, quamdiu manus eo gestu tenerentur, perdita admodum superstitione persuasum habuerit.

LIBERTAS. CAP. IX.

[note: Tibi. Claudii et Juliae Fiea numus. ] QUemadmodum vero per manus ita complexas impedimentum significabant, sic per eas explicatas libertatem innuebant. Numus est Tib. Claudii Caesar in quo videre est sigillum, quod


page 425, image: bs425

dextera pileum tenet, laevam quam late potest discapedinatam exporrigit, cum inscriptione, LIBERTAS AUG. Quamvis vero pileus per se sit libertatis signum, manus ea tamen ita passa significatum adauget. Sedenim, ut de parturientium fascinatione per implexas manus dicebamus, ita contrarium est in numo Juliae Piae, ubi partus felicitas explicatur, inquo Venus laeva hastae innititur, dexteram expansam ostendit, cum inscriptione, VENUS GENETRIX. Romani enim genus a Venere, propter AEneam ejus filium, se ducere asseverabant, maxime vero gens Julia.

VENUS GENETRIX. CAP. X.

[gap: illustration]

Quae quidem condente et dicante Julio Caesare, templum erexit Veneri Genetrici, cujus Plinius, Tranquillus et alii meminere. Legimus et Caesaris tesseram fuisse, Venus Genetrix: ut Syllae, Apollo Delphicus: Marii, Lardeus Observandum autem, in numo scriptum esse GENETRIX per E media syllaba, prout veteres Grammatici scribendum monent, cum tamen genitor per i notandum agnoscant.

LIBERALITAS. CAP. XI.

ESt et illud frequentissimo Latinitatis usu dictitatum: Manus remittere, liberalitatis et donationis significato, quo loquendi [note: manus remittere quid. Extat apud Sueton. in Aug. c. 71. ] modo lusores praecipue utuntur: nam Remittere manus, est Condonare Collusori jactum, quem sua ipse manu damnosum fecisset, debueritque ob id numos exolvere. Hinc legere est in epistola Octaviani Augusti ad Tiberiu: Ego perdidi viginti millia numum, sed cum effuse in lusu liberalis fuissem, ut soleo plerumque: nam si quas manus remisi cuique exegissem, aut retinuissem, quod cuique donavi, vicissem vel quinquaginta millia: sed hoc malo, benignitas enim mea me ad coelestem gloriam effert. Praecipue vero dextram liberalitatis et erogationis indiciu esse voluerunt: utpote quae, uti prompta est, et ad capiendum expeditissima, ita et ad porrigendum erogandumque usitatissima. Unde Graeci [gap: Greek word(s)] illud suum mensurae de manu sumptae vocabulum, de quo alibi locus, suus, deductum volunt, quod scilicet inde dona porrigantur. Sed quoniam tam liberalitatis quam libertatis significatum in dextera ponunt, hujusmodi disciplina longe melius sacrae nostrorum literae prodiderunt: veteres enim Theologi, qui divinorum nominum significata perscrutantur, eam inesse vim in Dei dextera intellexere, unde pulchra, grata, laetaque omnia provenirent, proprioque nomine Michaelem vocari. At Graecorum Theologia Michaelis vim in Deo eam esse dicunt, quam Mathematici Veneri dedicarunt. Psalmo decimo supra centesimum jubetur Christus sedere a dextera Dei patris, [note: Hebraice, fortitudo Dei. ] ubi Theologi per Sessum, Requiem et fruitionem divini imperii, et patri, et filio propriam, et honore parem intelligunt: per Dei vero dexteram, effusissimam ejus benignitatem interpretantur. Laevam demum Aramei eam in Deo vim esse dicunt, unde fortia, dura, et castigantia procedant, idque numinis Gabrielem appellatum, quod Astronomi ex Graecorum Theologia Martem esse dixerunt.

VER, HYEMS, SOL. CAP. XII.

[gap: illustration]

APud Graecos, Latinosque Poetas plerumque, reperimus centimanum Briareum, centimanumque Gygem: [note: Hom Iliad. [?]. 402. Virg. AEn. 6. Horat. 2. Car. od. 17. Centimanum. ] quin et Homeru Solem [gap: Greek word(s)] nuncupavit, quorum signisicata cum hieroglyphicon instar interpretentur, non importunum fuerit hic explicasse. Interpretes Hesiodi, per Briareum vernum tempus dici tradunt, ob herbarum, florum, et frondium copiam, quam affluenter adeo sumministrat. Per Gygem vero, hyemem, et ipsum centimanum,


page 426, image: bs426

ob ea multa, quae jam dudum collecta congestaque in varios mox usus distribuit, et negotiis quaeque suis accommodat. Quod vero et Sol centimanus Homero sit, multa et innumerabilia ejus officia, quae magis aperta cognitaque sunt, quam recensere oporteat, effecerunt.

OFFICIA MUTUA. CAP. XIII.

CEssit et in proverbium mutui beneficii officiique ab officio provocati, Manus manum scabit, ex Epicharmi Comici versiculo, quem in ore fuisse semper Prodico Sophistae, Socrates apud Platonem memorat, Axiocho. Erat vero hujusmodi:

[note: Utitur eo Seneca in lib. de morte Casaris. ] [gap: Greek word(s)] .
Ne manus manum fricabit,
Da quid, auferes quid.

Sedenim illud vulgatum magis;

[gap: Greek word(s)] .

sic enim manuscripti codices habent, quod alii suo freti ingenio corrigere voluerunt, quae trimetri esset ratio minus animadvertentes:

Manus manum, digiti interim digitos lavant.
OPEM FERRE. CAP. XIV.

EAdem dextera, quae Pullaria Plauto dicitur, passis digitis opis ferendae fuit hieroglyphicum: cujusmodi species in Opis deae simulacro aliquot in numis observatur, quasi ea opem omnibus velle se ferre polliceatur. Quinetiam et nunc vulgo, et apud veteres usurpatum iliud [gap: Greek word(s)] , manum admovere, quotiens operam nostram alicui negotio adjutricem adjicimus. Hinc apud Maronem Palinurus ad AEneam clamat:

Da dextram misero, et tecum me tolle per undas.

[note: AEN. lib. 6. ] Sane illud sumptum a sacris, in quibus quispiam adveniens admotae victimae manu, fiat et ipse particeps sacrificii. Sed hoc frequentius apud nostros, cum infantes ab originali labe per sanctas aquas expiantur, lustricusque eorum dies celebratur: quicumque enim manus admoverint ad infantem, dum sacrum id peragitur, paternis sese obligant officiis, et artissima pietatis necessitudine et nato, et parentibus [note: Levit. c. 6. ] conjunguntur, propemodumque affines fiunt. Quod vero de manibus sacrificio admotis dicebamus, quod Theologi nostri interpretantur eo Levitici loco, Quicunque illa attigerit, sanctificabitur, id dicunt ostendere, quod in disputationibus, quae de Deo sunt, Theologicisque misteriis, sufficit nobis tantummodo tangere, quemadmodum qui vult igne calefieri: nam is si interius manum immittat, pro eo quod poterat et satis erat calefieri, comburitur: sic qui profundius, vel altius de Deo disputare praesumit, pro eo quod gloriosius aliquid ostendere affectat, in blasphemiam cadit, dum divinorum dogmatum nequit sublimitatem assequi. Ea de causa populus Israeliticus non ascendebat in montem Domini, sed juxta radices corona ducta desidebat, quod utinam superioris seculi tempora animadvertissent: non enim sanctissima haec doctrina tot ineptorum hominum, ne ignavorum dicam, nugis atque coeno implicata esset et contaminata. Sed Deo Opt. Max. gratia, qui nostra demum aetate tot authorum veterum thesauros aperuit, et in unaquaque disciplina proficere volentibus, veram, facilem, brevemque viam patefacere dignatus est. Quod vero ad hanc rem facit, monet Paulus, haud facile cuiquam manum imponendam, de ordinibus nimirum communicandis, quorum vis et ratio in Spiritus sancti contributione consistit, juxta ritum, quo impositis supra caput manibus sacerdos dicit: Accipe Spiritum sanctum. Id vero diligentius examinandum imperat Paulus, ne indigno, vel improbo, vel imperito talia conferantur.

FLAGELLUM. CAP. XV.

[note: Soph. cap. 1. Manus in malam partem. Joh. c. 19. ] SIgnificat etiam flagellum manus in Divinis literis, ut apud Sophoniam: Extendam manum meam super Judam, et super habitantes Ismel, et disperdam de loto hoc reliquias Baalis. Et B. Jobus de calamitatibus, plagis, et infortuniis suis loquens, Manus Domini inquit, tetigit me. Et illud, Tradentur in manum gladii, castigabuntur gladio significat, utpote qui occidione occidendi sint. Jam quod alibi legitur: Firmasti super me manum tuam, de castigatione intelligendum est.



page 427, image: bs427

PIETAS. CAP. XVI.

IN Antonini numo pietas ipsa dexteram exporrigit expansam, Iaeva donarium in subjectam aram [note: Antonini. AElii Caesaris, et Gordiani numi mata. Virg. lib. 4. AEneid. ] porrigit. In L. AElii Caesaris numo aureo, dextera sigilli eodem est gestu, laeva donum tenet, cum inscriptione, PIETAS. Quod vero dictum est in Cynocephalo, passas in coelum manus adorationem significare, videas id in Gordiani Pii numo, in quo sigillum est, passas hinc inde manus ad coelum attolens, cujus inscriptio est, PIETAS AUG. Et Jarbas apud Maronem dicitur:

Multa Jovem manibus supplex orasse supinis.

Jam et Salomon Trecensis, non ignobilis S. Scripturae commentator, sacerdotes, inquit, cum Sanctum BENEDICTUM pronunciant, nomen inquam id Sanctum XII. literarum extendunt manus suas.

SUPPLEX, CAP. XVII.

[gap: illustration]

APud nationes aliquot invenias, rejectas post tergum manus, eas connexas, supplicem hominem significare. Eam formam in hujusmodi significato peculiarem apud Assyrios fuisse tradit Ammianus, ubi libro XVIII. Antonius ab Ursicino agnitus in hostili acie, objurgatorio sono [note: Rejectae in dorsum manus. ] vocis increpitus, Proditor et nefarius appellatus, sublata tiara, quam capiti summo ferebat honoris insigne, desiliit Equo, curvatisque membris humum vultu pene contingens, eum salutavit, Patronum appellans et dominium, manus post tergum connectens, Ignose mihi, inquit: et quae pro criminis depulsione subsequuntur.

CAPTIVITAS. CAP. XVIII.

[note: Virg. AEnei. lib. 2. ] SEdenim apud Romanos hujusmodi species manuum post terga revinctarum, captivitatis nimirum indicia sunt, quod et Virgiliano confirmatur carmine:

Ecce manus juvenem interea post terga revinctum
Pastores magno ad regem clamore trahebant,

et multis ubique terrarum monumentis, ex aere et marmore dedicatis, passim intueri licet. Ita lib. de Amicitia Cic. de eo, qui litigare se simulans blandiatur, atque ad extremum dat manus, vincique se patitur, ut is, qui illusus sit, plus vicisse videatur. Talem Astronomi figurare solent, ubi ostendere volunt eum ab inimicis superandum, et in eorum potestatem redigendum, qui xui. Sagittarii gradu lucem auspicatus fuerit.

PACIFICATOR. CAP. XIX.

[note: M. Catonis Propraetoris numus. ] QUae vero species in M. Catonis Propraetoris numo cernitur, ubi victoria est sedens, manu exporrecta, pollice summisso, quod puto victoriam consilio partam significare, ut illud, quod alibi explicatum est, Romanos sedendo vicisse, huc accommodetur. Ille porro gestus in manu res compositas ostendit, qui habitus in statuis pacificatorum exprimi solet, ut in equestri colossea ex aere M. Aurelius, in area Lateranensis basilicae visitur, de qua in Digitus.

RESTITUTOR. CAP. XX.

[note: Alex. Imp. numus et Gratiani. ] IN alio IMP. SEV. ALEXANDRI AUG. numo simulacrum est laeva hastae innixum, dexteram porrigens, vola et digitis demissis, pollice pendente, in quo literas eas tantum inspexi, quae RESTITUTOR dicerent, reliquas discernere non potui. Verum apertius in Gratiani numo porrigitur manus mulieri altero genuflexae genu, cum inscriptione, REPARATIO REIPUBL.

SALUTATIO. CAP. XXI.

ERat et salutationis Indicium, dextera juncta dextrae, quod apud Varronem, atque etiam apud [note: AEneid. l. 6. ] Callimachum AEtiis habetur. Unde Virgilius in eandem sententiam AEneam inducit cum patre in Elysiis loquentem ita queri: Cur dextrae jungere dextram non datur. In hunc sane diem mos hic perdurat, ut hospites et peregrinos, et quoscumque notos peregre venientes, dexterarum conjunctione salutemus.



page 428, image: bs428

ADORATIO. CAP. XXII.

NEque vero tantum porrectis in coelum manibus adoratio fieri solita, sed et adversa manus ad osculum exposita, adorationis indicium est. Hinc iilud apud Plinium, quandam effe in dextera religionem, quae osculis aversa appetitur. Qui adorant, inquit Hieronymus in Ruffinum, solent manum deosculari. Unde Haebrei deosculationem pro Veneratione usurpant. ejusmodique loquendi forma [note: Deosculatio pro Veneratione, eaque ab Hispanis vulgo introducta. Sueton. in Aug. c. 91. ] per totam jam Italiam, ex quo Hispanos in dominationem admisimus, inolevit, cum prius id honoris non nisi in Pontificibus deberetur. Et nonnulli Catuli somnium de Augusto referunt, quasi Jupiter compluribus praetextatis tutorem a se poscentibus, unum ex eis demonstrasset, ad quem omnia desideria sua referrent, ejusque osculum delibatum digitis ad os suum retulisset. Alioqui, ut in Cynocephalo dictum, sublatae in coelum manus adorationis indicium sunt. Apud Ciceronem Quaestionibus Academicis admirationis id signum est, ut dicitur: Hortensius autem vehementer admirans, quod quidem perpetuo Lucullo loquente fecerat, ut etiam manus sape tolleret: nec mirum, nam nunquam arbitror contra Academiam distum esse subtilius. Pervulgatum vero est Catullianum illud in hanc sententiam: Admirans, ait, haec manus que tollens, Dii boni et quae sequuntur.

CONSENSUS. CAP. XXIII.

[note: Sublata manus, quid. ] IN militaribus vero allocutionibus sublata manus, consensus et approbationis hierogliphycum est. Unde totiens apud Xenophontem, si quod propositum esset, scitum facere se profiterentur, manus tollere jubebantur. Sedenim, hoc ritu Hebraeorum prius institutum fuit, quod plerisque locis habetur, et Aaron Levitico, tollens manum, populo bene praecatus est. Ita nobis quoque faciundum imperavit Paulus: Orate, inquiens, in omni loco artollentes puras manus. Et Tertullianus, ubi de oratione pro salute Imperatoris agit: Illuc suspiciens (ait) Christiani, manibus expansis, quia innocuis: capite nudo, quia non erubescimus: denique sine monitore, quia de pectore oramus, et quae sequuntur in hanc sententiam.

FOEDUS. CAP. XXIV.

[note: Manuum ad invicem porrectio et deosculatio Relatum a Diog. Laer tio, ex Apol lodro, in Solone. ] SEd neque Pythagoricum illud praetereundum, [gap: Greek word(s)] , non unicuique dexteram porrigendam, quippe non temere esse quempiam in amicitiae familiaritatisque foedus admittendum. Citat hoc symbolum in hanc sententiam Plutarchus eo commentario, quod de multorum amicitia, conscripsit, et Solonis dictum illud in primis fertur, [gap: Greek word(s)] , Amicos, ne cito compares; quot autem acquisieris, ne rejicias, contemnasve. Mox vero adhuc est nostris Praesulibus, in admittendis in clientelam amicis manum porrigere exosculandum, quod firmum quasi foederis et conciliationis signum habetur. Observes etiam apud Ammianum, rerum gestarum lib. 1. supra XX. Nebridium, qui contra Constantium unus omnium jurare noluerat, metu militum, qui ferrum in hominem strinxerant, ad Julianum profugisse, suppliciterque orasse, ut timoris levandi causa ei dexteram porrigeret Julianus: Ecquid, ait, praecipuum amicis servabitur, si tu dexter am attigeris meam? Plutarchus in Catone Uticensi morem tangit osculandi manus Imperatoris apud Romanos, neque id quidem omnibus, sed paucis admodum honoris gratia concessum. Unde etiam in Divinis literis legitur: Tua dextera me suscepit, quod ita interpretantur Theologi: Mos corum est, qui opem alicui sint allaturi, dexteram porrigere, in qua et vis, et aptitudo agilitasque magis promptuaria, quam in laeva. Et Psal. LXIII. Tenuisti manum dexteram meam: i. e. optimi Assertoris instar manum meam apprehendisti, meque de terra et servitute Babylonica eduxisti. Alii sic exponunt, ut per texteram manum a Deo [note: Manuum impositionis effectus. ] tentam, meliora ac laudabiliora opera intelligantur, quae benigno Deus animo susceperit. In sacrificiis demum manuum impositio nunc benedictorum ministrabat, nunc peccatorum remissionem, nunc fancti Spiritus adventum, nunc expiationes, quas solo percipimus intellectu, ait Hesychius,

FIDES. CAP. XXV.

QUia vero fides in foederibus primum expetitur, Numa Romanorum Rex constituit, ut manus eae quae fidei sacra facerent, ad digitos usque involverentur, quod fidei tutandae indicium esset, cujus praecipue sedem in dextera esse docuit: vel, ut arcana in abdito habeantur. Porro fidem in manibus Arabes adeo colebant, ut foedus nunquam facerent, nisi sanguine ex vola juxta majores digitos


page 429, image: bs429

eorum, qui foedus inirent, lapide quodam eliso, intinctoque inde flocco ac lapidibus septem, qui forent in hunc usum comparati, illitis, suis interim Oratal et Alilat numinibus unicis invocatis. Agnoscit [note: AEneid. l. 4. ] et Maro fidem per dexteram significari, quare Dido apud eum exclamat:

--- En dextra, fidesque
Quem secum patrios ajunt portare Penates.

[note: Aeneid. l. 3. ] Atque hoc est, quod Achemenidi Anchises,

Dat dextra, atque animum praesenti pignore firmat.

Velamen vero illud, quod Fidei simulacrum, vel manus ipsae obtegerentur, album fuisse constat. Unde [note: Fides cur cana dicta sit. ] Maro Canam fidem appellavit, ut nonnullorum est opinio, quamvis et literatissimi viri sunt, qui canam ideo sidem a Virgilio dictam putant, quod primum omnium templum Fidei fuerit a Roma AEneae filia conditum, ut in fragmantis Pompeji, divino illo numine rerum opifice jam tum Romanae originis initio, quod futurum olim erat, praemonstrante: ut quod imperium ibi sine fine praemansurum [note: Carm. lib. 1. od. 35. ] parabatur, fundamentum pietatis in fide jecisse tot ante seculis constaret. Horatius tamen velaminis albi mentionem facit, ubi dicit: Et albo rara fides colit velata panno. Id enim ad sinceritatem, quae requiritur in fide, indicandam excogitatum: a fide enim sucus omnis abesse debet, neque ullo subterfugii calore candor ejus violari. Quapropter juste magnanimiterque Romani fidem hostibus etiam servandam rati, Cannensi clade accepta, cum Hannibal, quibusdam captivis redimendi se potestatem fecisset, fide ab eis accepta redeundi, nisi res confici posset, ea quam proposuerat conditione, dolose illi unius diei iter progressi, simulato negotio in castra hostica redierunt: inde quasi sacramento soluti, tanquam liberi essent, securi confidentesque Romam se contulerunt. Indignatus Hannibal, dum eos sibi dedi postularet, ipse etiam S. P. Q. R. factum aegerrime tulerunt, neque ullis civium suorum precibus aut lachrymis vinci potuerunt, quin publice ad Hannibalem remitterentur. Sed quid vetussiorum male praveque facta conquirimus, si recentioribus seculis dolosa hujusmodi fide deceptum Adelbertum Bambergae Regulum legimus, turpi nostrorum principium ignominia, quem Atto Maguntiae Archiepiscopus blanditiis pellectum, ad Ludovicum Regem capitalem ejus hostem attraxit, juramento pollicitus se procuraturum, ut quemadmodum eum salvum de munitissimo, ubi erat, loco educebat, incolumem idemtidem reduceret. Cum itaque paulum extra portas prodiisset, Atto conjectis in Solem oculis, iter longum et horam jam tardam causatus, satius fore dixit redire, commodum ut corpus aliquo cibo curarent, itineris lassitudinem ita levaturi. Cui Adelbertus, nihil suspicatus mali, non difificulter assensit. Reversi igitur, sumptoque jentaculo, dant se iterum in viam, ac simulatque in Ludovici conspecti constitere. Adelbertus in manus Regis deditur: quo proditionis Attonem audacter incusante, juramento, inquit Atto, tunc plane satisfactum, cum te impransum eductum, [note: Hadriani numus. ] intro ut pranderes reduxi. Sed haec improba barbari hominis facta praetereamus, et ad fidem reversi, haberi eam dicamus in Hadriani numo quodam, laevae tenentem orbem planum, id nonnulli speculum esse contendunt: nam id quoque significatum habet fidei, additaque est erecta columella, ob fidei quippe tum rectitudinem, tum firmitatem. Multo vero manifestius duae manus junctae, fidei sunt hieroglyphicum: quod in plerisque numis antiquorum observes, inscriptionibus etiam additis, modo FIDES EXERCITUM, modo FIDES ROMANORUM. Sed hujusmodi manus junctae ad alia etiam extenduntur significata.

FELICITAS. CAP. XXVI.

[note: Trajani Adriani numus. ] QUandoquidem alicubi simulachra duo dexteras jungentia felicitatis hieroglyphica sunt, caduceo praesertim opposito: rebus enim pacifice compositis, congruum est publicam privatamque subsequi tanquillitatem. In Hadriano numo tenet ipsa dea caduceum manu una, altera Imperatorem apprehendit: inscriptio est, FELICIT. AUGUST. Ubi vero idem Imp. genibus quendam procumbentem sublevare videtur, quid sibi velint junctae dexterae declarat inscriptio, RESTITUTORI GALLIAE. Quod vero superius dexteram salutationis signum esse diximus, in numo qui TRAJANUS HADRIANUS inscribitur: Imperatorem ipsam videas dexteram Dei sedentis dexterae jungentem, cum inscriptione sub basi posita, ADVENTUS AUG.



page 430, image: bs430

JUDEX. CAP. XXVII.

[note: Judicum et Principum statuae. ] SEd et abscissae manus ipsae hieroglyphicum suum habuere, quod minime fuit praetereundum. Spectari enim solitas Thebis judicum statuas absque manibus, Plutarchus ait: et eam quae Principem referret aversis oculis, ut justitiam et a donis alienam esse debere, et nulla mulceri facundia oportere significarent. Nam Stratoclem et Dromoclidem quis iniquo animo non ferat, quorum sermo omnis cum de Reipublicae negotio aliquo capessendo, deque tribunalibus colloquerentur, erat, ut se invicem ad auream messem invitarent?

DEI VIS. CAP. XXVIII.

SAne Janum, de quo plura alibi, veteres bicipitem, sed absque manibus et pedibus effingebant, quadrato lapide ab exili basi in latum exurgente. Indicabat id Dei vim, cui, neque pedibus, neque manibus opus est, ad ea, quae jusserit efficienda: utpote qui nutu solo totum potest mundum tremefacere, et, ut apud Poetam, dicto citius tumida aequora placare. De statua vero Jani, quae numerum CCCLXV. dierum digitorum gestu indicaret, suo loco dicetur.

PROVENTUS. CAP. XXIX.

[note: Artem. l. 1. cap. 45. ] QUamvis vero ita veteres justitiam informarint, apud Conjectores tamen reperias virum agendis causis nobilem, judiciaque et leges fama optima consectantem. qui plures se habere manus fomniaverit, prospera expectare, quod id portendat et clientum, et amicorum, atque etiam pecuniarum proventum exuberantem.

VINCULA. CAP. XXX.

[gap: illustration]

[note: Artem. ib. ] IMperitis tamen, maleficis et sceleratis hominibus id somnii vincula minitatur, multas scilicet manus ad eorum coercitionem expediri. Sed quoniam incidimus in proventum, [note: Hom. Iliad. [?]. ] succurrit id Psalmo CXVII. Labores manuum tuarum comedes, apud Graecos [gap: Greek word(s)] scriptum esse, quare bene periti quidam, Fructuum potius, quam Manuum reddidere: [gap: Greek word(s)] enim, tametsi non quidem manum, non palmam, sed juncturam palmae cum brachio significat, ut apud Homerum legas Venerem a Diomede vulneratam [gap: Greek word(s)] , ubi non [note: Nempe junctura manuum cum cubito ex Arist. l. 1. de partib. animal. Virgil. iu Buc. Ecl. 1. ] pars pro toto, sed locus lethalis, et convulsioni obvius de industria designatur, ad criminis atrocitatem augendam: pro Fructu tamen passim ponitur, et multa inde hujusmodi significatum vocabula. Erit itaque sensus, fructibus suis vescetur is, qui timet Dominum, nec impius haec tam culta novalia miles habebit.

SPES IRRITA. CAP. XXXI.

INvenias et operum inefficaciam per praecisas manus significari, quae vanas nonnunquam irritasque cogitationes, spesque hominum inanes indicant: quod ita scilicet opus ad finem, qui fuerat institutus, perduci minime possit: Et Mathematici nullius utilitatis et haudquaquam frugi hominem in lucem edi sub XVII. Geminorum gradu ostendere cum vellent, hominem eo loco utraque manu mutilum pingunt, atque eum ignaviter consistentem.

MINISTERIUM. CAP. XXXII.

[note: Dagonis monus abscrissae. 1. Sam. c. 5. ] SEd longe alia de causa Mycerinus AEgyptiorum Rex, viginti colossos ancillarum circa filiae cadaver circumstantium, truncis manibus, iisque humi ante pedes jacentibus erexerat: iis enim uxor manus absciderat, quod adulterii tam nefarii ministrae fuissent: uti scilicet pater sceleratissimo exemplo complexu filiae abuteretur. Quod vero in Divinis literis primo Regum habetur, ubi Arcam Domini Palaestini praedam abduxerant, et in Dagonis idoli sui templo posuerant, mane repertus Dagon prolapsus confractusque, abscissis manibus: interpretes loco hoc, abscissis manibus: intelligunt fore


page 431, image: bs431

tunc praemonstratum, ut cum Domini nostri doctrina ad gentes pervenisset, idolorum manus abscinderentur, hoc est, praestigiae quibus mortales omnes eludebant, desiturae essent, neque ulla ulterirus decipiendi potestas daemonibus relin queretur. In hujusmodi fere significatum Levitico legas, ubi de [note: Lebit. c. 22. ] victimis agitur: Si non poterit manus ejus invenire, hoc est; si propter egestatem emere non poterit, si pretium erogare nequiverit. Alioqui, sideratae, attritae, vel etiam abscissae manus neque non pedes actiones indicant depravatas: studiosum quippe hominem, eorum tantum, quae vel avaritiae, vel superbiae spiritu suggeruntur. Quare David ita deprecatur: Non veniat mihi pes supesbiae, et manus peccatoris non moveat me, diripientis scilicet aut violantis: superbi enim hoc est, avari illud. Eodem et brachia significato accipiuntur. Nam ubi Psalm. 26. delinquentis hominis brachia conteri legitur impurorum hominum brachia debilitata significari ait Origenes: quandoquidem ad nullum misericordiae, aut beneficentiae opus exerceantur. Nam manus et brachium, inquit is, operis est inditium. [note: Artem. lib. 1. cap. 45. ] Sed eo loco Euthymius adimi perperam agendi authoritatem, viresque confringi interpretatur.

AVARITIA. CAP. XXXIII.

SUnt tamen qui hoc ad avaritiam pertinere censeant, interpretamentumque hujusmodi ex Theocritiano carmine mutuentur [gap: Greek word(s)] et quae sequuntur in hanc sententiam. Neque desunt qui manum tantum sinistram digitis compressis pro tenacitate et avaritia pingant: nam et conjectores laevam lucri, et augendae rei signum ponunt, quippe quae ad custodiendu magis idonea sit, utpote segnior, et tenacitati accommodatior Ad hoc facit quod Diogenes, ut nonnulli tradunt, dicere solebat, non esse tradendas amicis manus complicatas: quod interpretantur benignitatem addendam comitati. Avaritiam et ille gestus in manu significat, cum exporrecta capedunculam assimilat, quo gestu Philemonis Romae signum vidi cum in altera volumen complicatum haberet, idque tenaciter restrictum, ut qui pretium sibi deposceret, nonnisi eo numerato librum exhibiturus. Ferunt enim eum Comoe diarum scriptorem, aere gravi solitum lucubrationes [note: Aristophanis jocus. ] suas venundare. Inscriptio sane erat [?]IAHM[?]N. Apud Aristophanem jocus Concionatricibus, ubi Phidolus deos exemplo ponit, quibus cum supplicamus boni alicujus gratia, eos supinam manum porrigentes, non ut quid dent, sed aliquid accipiant. Hinc quoque Atheniensium in aucupandis lucris aviditas dicterio carpitur, [gap: Greek word(s)] manum etiam dum moritur Athenienfis porrigit.

SERMO. CAP. XXXIV.

[gap: illustration]

POrro autem orationem unamquamque tradunt ex manu significari, quamvis alio loco prensam manu linguam id facere dixerimus. Ea tamen differentia habetur: quod species illa non orationem tantum, sed eloquentiam indicabit. [note: Artem. lib. 1. c. 45. Herme a signae. ] Manus vero unumquemque sermonem per se ipsa significat quod una cum sermone manuum etiam motum expetimus, ut ait Artemidorus: histriones enim vel celebres invenias soloedsmi redargutos, quod gestu manuum aliquando peccassent, de quo alibi. Contra vero erant Hermea signa quadrata sine manibus et brachiis, solo quippe insignita capite, eaque praecipue apud Athenienses, sed in quorum medio virilia etiam adsculpebantur. Sermonis haec erant indicia, ut in Pudendis etiam ostensum, Mercurii quippe ipsius vim ostendebant. Nam is et Cyllenius ideo vocatur, quod [gap: Greek word(s)] Graeci vocant eos, qui sine manibus sunt. Ostendit vero hoc, sermone suapte vi poliertet sine manibus omnia conficere. Cur vero signa illa quadrata fierent, in quadra jugeris dictum. Sedenim cum Aristotelis duplicem sermonis ponat intellectum, unum scilicet primae intentionis, alterum secundae, ut nostri interpretantur, sermone illum qui per Hermea figuratur virilibus arrectis, primae dixerim intentionis quasi mente conceptu: secundae vero, qui per manus significatur: is enim per vocis instrumenta expressus, opus quodammodo conficere videtur. Hic vero sermo plurimum


page 432, image: bs432

apuderuditos aut per Dialecticam in angustias intruditur, aut per eloquentiam in latiores campos explicatur: unde Zeno Stoicae disciplinae princeps commentus est, per manum utrumque diverso gestu porrectam significare, quod quidem in ventum cum manifestum sit hieroglyphicum, minime fuerat dissimulandum.

DIALECTICA. CAP. XXXV.

DIalecticam enim ostendere cum vellet, manum pingere solitus est digitis in pugnum compressis, angustias hinc scilicet et argumentorum brevitatem, quibus illa cohibetur, ostendens, quod simplex uniuscujusque rei qualitas tribus plurimum propositionibus comprehendatur, axiomate, assumpto, et illatione, vel partibus his etiambrevioribus.

ELO QUENTIA. CAP. XXXVI.

[note: Lib. 12. Gestus concionatorum Pontisiciorum. ] ELbquentia vero late diffusa patienti decurrens planitie, quaque libuerit pervagata, per diductos digitos dilatamque manum ab eodem exponebatur. Reprehendit sane Quintilianus eos, qui orantes ulla in causa manum sub pallio continent, quasi res ignaviter agatur: nostri tamen instituti est, cum apud Pontifices inter sacra sermonem habemus, manus intra pallium cohibere, frugalique tantum pronunciatione uti. Quoniam vero Theologi finiunt aliud orare esse, aliud adorare, status ad cultum, manus ita surrectae ad adorationem facere videbuntur.

PRECES. CAP. XXXVII

IN Hetruscis quoque institutis hoc gestu manuum ad preces utebantur, neque non in devovendis civitatibus, evocandisquia diis: cumque Jovem dicebant, manus ad coelum sustollebant, ut eo etiam loco apud Virgilium est:

[note: AEneid. l. 4. ] Multa fovem manibus supplex orasse supinis.

Sane, quod ad hanc rem facit, Polemonem sophistam legimus in Olympicis ludis, qui Smymae olim celebrabantur, inepti cujusdam actoris soloecismum manu factum reprehendisse, cum in exclamatione, [gap: Greek word(s)] manus ad terram protendisset. Cum vero [gap: Greek word(s)] pronunciaret, faciem ad coelum erexisset. Sed quantum ad Jovem pertinet, eumdem morem vetustissimo ritu apud nostrae pietatis Pontifices observari videmus, quotiens enim vel DEUM, veI DOMINUM enunciant, gentem Sanctam bonis verbis expiaturi, prosperaque et felicia mortalibus precaturi, manus sub eam locutionem supinas in coelum tollunt. Quinetiam [gap: Greek word(s)] quod sacrificare est, etymologi Grammatici nonnulli dictum putant, quod qui sacrificant, praecanturve Deos, [gap: Greek word(s)] manus quippe protendunt. [note: Gordiani numus. ] In numo Gordiani Pii simulacrum est, quod Passes hinc inde manus ad coelum tollit, cum inscriptione ad rem accommodata, PIETAS August. Illud addam, antiquum praecandi modum noctu sub dio Pindarum posuisse, Olympus, ode secunda, apud quem, [gap: Greek word(s)] ob hanc causam inscribitur.

DE PEDIBU CAP. XXXVIII.

HAEc quidem manu super memini, Manarde, tibi disseruisse: sed quoniam Caprilis velle se de pedibus audire similia dictitabat, quae super his a me tunc dicta suerunt, visum est subjungere.

IRRITUM. CAP. XXXIX.

[note: Haec, et sequentia sumpta sumpta ab Firas. Chil. 3. cent. 5. prob. 100. ] Fleri minime posse aliquid, aut inconstans irritumve futurum, quod coeptum actumve fuisset, ostendere si vellent AEgyptii sacerdotes, pedes in aquae superficie inambulantes pro hierogly phico faciebant. Nemo enim est qui nesciat, nulla id humana ope ingeniove fieri posse: nihil eniae magis irritum cedit, quam si qui plantas super aquae superficiem firmare sibi persuaserit. Ad hoc respexit Cicero, cum libro officiorum tertio, fluxas, labiles et inconstantes Epicuri rationes esse dissereret, quippe quae minus in solido consistant, quod aqua haerent ut ajunt. Sunt qui elocutionem hanc, In Hac causa mihi aqua haeret, rem nondum peractam significare contendant, dubiumque aliquod superesse,


page 433, image: bs433

quod nondum fuerit explicatum, aut sibi re super adhuc dicendum esse sumpto a clepsydris, in quibus aqua, temporis dati index, per horas stillatura statuebantur argumento Et hoc esse quod ad [note: Aqua haerere, quid. Nempe secundi. ] Q. Fr. Cicero ita scribit alterius libri epistola V. Quodidibus et postridie fuerat dictum de agro Campaere, non est actum, in hac causa mihi aqua baret. Ubi tamen damnat Epicurum, cum AEgyptiorum hiero glyphico videtur convenire: utpote qui argumentomm [?] infirmitatem omnino redaruit. Nam ingredienti unicuique anima, ut palam est, solo opus est, diceret Aristoteles, cui firmiter innitatur: id autem hotnini, ut pote graviori animali, neque in aere, neque in aqua coneeditur, et ea de causa pedes suam habent nuncupationem, quod [gap: Greek word(s)] idest, solum sibi deposcunt.

VACILLATIO, CAP. XL.

CUm AEgyptiaco consentit hieroglyphico quod Psalm. LXXIII. legitur, Mei pene moti sunt pedes. Graeca lectio habet [gap: Greek word(s)] quippe vacillarunt, sive potius [?]: maris enim turbatio, fluctuumque commotio, [gap: Greek word(s)] Hic vero Pedes pro Cogitatione ponuntur, quae scilicet animi nostri pietatem pedum instar regit, et suitinet. Pene igit, inquit, cogilatione perversus, acpene lapsus sum, ut crederem Deo nullam inesse providentiam, incertoque casu mortalia defluere, aut quid hujusmodi. Ita ibi legitur Psal. XXXVIII. [gap: Greek word(s)] ubi si verbi maritimi et fluctuantis ratio est habenda, Latine dicemus, Cum fluctuare coepissent pedes niei.

FUNDAMENTUM. CAP. XLI.

COntra vero pedes in solido constituti, jactum ostendunt fundamentum. Hinc apud Jurisconsultos [note: Et possidere hinc in D. et G. Possessiopedum positio dicta. Pedes in Deo, quid Deut. c. 33. 1. Reg. 18. ] legas, Ponere pedem pro Fundamentum jacere. Hinc illud apud Tullium De Finibus IV. Quid enim? sapientia ubi pedem poneret non habebat sublatis offic iis omnibtus. Alibi, Pedem ponere, significat Occupare. In Deo autem pedes virtutis ejus firmitatem ostendunt, et solidi fundamenti stabilitatem, Esaia dicente: cap. 66. Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum. Alibi pedes Dei, hieroglyphice accepti, humanitas Ghristi est: nam sicut caput Pater, ita pedes Fliius, qui eo quod terreno mixtus est, divinitate ipsa inferior est. Quod vero scriptum est Deuteronomio: Qui appropinquam puant pedibus ejus, de doctrina illius aliquid assequentur, sunt qui ex mysticis hisce pedibus abeundos intelligant sanctos interpretes, et qui divinam praedicant sapientiam. At quod Psal. 73. et 122. stantes pedes hieroglyphice ponuntur, mentis atque fidei stabilitatem significant. Nam contra de malefidis Propheta: Cur claudicatis utroque pede? Et Psalmographus Psal 17. Claudicaverunt aberrantes a semita. Porro vitiatus pes, aut mutilus, aut intortus, in Divims literis homine significat, qui a recta divinae institudonis semita declinat: quandoquidem Pedes pro Actionum, ut dictum est, progressu saepe ponuntur. Theologique omnes hunc vitae nostrae cursum viam appellare conseverunt, de qua David Psal. 119. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini, hoc est, qui dum hanc vivunt vitam ea faciunt quae lex Domini praecipit atque mandat.

PURIFICATOR. CAP. XLII.

SIvero pedes altius in aquam mersos effinxissent, purificatorem significabant. Nam et alibi aqua et ignis in defaecationis significatum accipiuntur, quod rebus his labes omnis eluatur et eximitur. Hic vero de iis sermo est, quae laevi sint macula contaminata, quibus unda satis superque sit ad depurandum. Apud Horum legas fullonem hic significarr, quod tantundem est: nam id est fullonis officium, [note: Fullonis officium. ] ut res depurget, et munditiem vestibus inducat. Alii commenti sunt [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] apud Horum legere, ut scribam ex hac pictura commentarentur: propterea quod hoc a Mercurii similitudine descriptura apud Horum vulgatum legerant: sed non animadverterunt eo loco non [gap: Greek word(s)] sed [gap: Greek word(s)] legi, quod exponi debet, ab operae videlicet similicudine, ut scilicet gestus ilie describeretur, figurareturque, qui fullonis est vestimenta pedibus in aqua pressantis.

DIVES AVARUS. CAP. XLIII.

[note: Tantalus in aquam demersus. ] TAntali vero species in aquam demersi, ramis fructiferis ad frontem usque, et ob oculos dependentibus, quos frustra carpere, et hanc haurire irrito conetur eventu, quanam meliori


page 434, image: bs434

[note: Ejusdem sententia. Horat. l. 1. Serino notat abarum quendam. ] patescat interpretatiene, quam luculentis his Petronii versibus?

[gap: illustration] Nec bibit inter aquas, nec pomapatentia carpit
Tantalus infelix, quem sua vota premunt.
Divitis haec magnifacies erit, omnia late
Qui tenet, et sicco concoquit ore famem.

SERVITUS.

[note: Artem. l. 1. cap. 50. ] APud Onirocritas pedes servorum indicia sunt: utpote qui totius corporis pondus sustineant, uti opera domi rurique facienda servis incumbunt, et quae perperam egerint, compedum supplicio puniuntur.

TRIUMPHATOR. CAP. XLIV,

QUoniam vero Regum triumphantiu mos erat captivorum corpora pedibus conculcare, subjectionis signum, triumphabundum hominem per ita positum pedem Romana pleraque signa significant, eoque spectat versiculus ex Psal. 66. Imposuisti homines supra capita nostra, hoc est, de mobis triumphum aliis concessisti.

VIA. CAP. XLV.

[note: Et in profanis, hinc illud [gap: Greek word(s)] pedum bisa est bia. AEn. lib. 6. ] ABofficio quoque pedes in Divinis literis viae persectionisque significatum habent. Unde plerumque videas vetultis in imaginibus, Deum pingi pedibus intra nubes absconditis, quod fatidici vates nostri volentes carnis a Deo assumptae viam (eam Theologi nostri adventum dicunt) arcanam, obscuram et incognitam sore significare, eam praeferebant speciem. Hinc Davides offusam ad divinos pedes caligenem canit Psal. 18. Sed quod idem alibi canit: Pes meus stetit in via recta, dictum volunt veteres Theologi: propterea quod non solum manus, sed etiam pedes pro actione progressuque negotiorum accipiuntur. Et Levitico, ubi sacrificium fertur pro sacerdotum consecratione, pollices manuum et dexterorum pedum, hostiae sanguine oblinuntur: dexteras quidem partes obunctas ponunt, quia bonorum hae sunt operum indices, cum sinistrae pro pravis accipiantur. Nam et Maro, dextera, ait, esse her ad Elysium, ad laeva malorum exercet poenas, et impia tartara mittit. Quod vero unctionis mentio facta est, ea sane vigoris, conservationis, et salutis assecutionem significat. Unde etiam apud Gentes athletae non nisi oleo delibuti certamen inibant. Non ungi vero, in Divinis iis dem literis desolationem, ruinam, et perditionem indicat. Sic in AEgypto sublati sunt una nocte omnes quotquot limina postesque intinctos Agni sanguine non habuere, ut Hesychius ait.

SOLSTITIUM HYEMALE. CAP. XLVI.

SOlis cursum in hyemali solstitio signisicare si vellent AEgyptii sacerdotes, pedes duos compedibus implicitos, atque ita progredientes (nisi codex impressus mendosus est) effingebant, quod Soltunc lentius, et quasi pedicis coercitus ingredi videatur. Sedenim hujus reilonge aliam picturam esse diximus in commentario Polypi, ubi manuscriptos Horo codices, duos Polypos invicem colligatos, non pedes duos, habere monuimus.

VOLUPTARII AFFECTUS. CAP. XLVII.

[note: Inbiolabilis Achilles praeter tales. ] PHilosophi antiquiores, quique doctrinam eorum secuti sunt, pedes pro contemptissima parte ponunt, essequs in anima pedes ajunt voluptuarios affectus, Venereae mollitudini mancipatos. Quique Achillis sigmentum interpretantur, fuisse illum inviolabilem praeter talos, qui Stygis aqua illini nequiverint, quod ea parte manu matris tentus fuerit, cum ab ea est fatalibus undis immersus: ea autem parte saucium periisse, id sibi velle fabnlam dicunt, quod fortis alioqui homo ad versis cafibus omnibus animosus, nullaque fortunae injuria dejectus, libidini tamen ita interdum succumbere


page 435, image: bs435

[note: Sic [gap: Greek word(s)] illotis pedibus ingredi bus ingredi profane, irrberenter. ] deprehendatur, ut inde sibiraet exitium paret. Nam et Orpheus principem libidinis locum talum ait, sed idem mystice, uti suus est mos. In coena Domini discipulorum lavantur pedes, ut scilicet ablutis animorum sordibus, ad Eucharistiae donum mundi nitidique procederent. In Jacobi et Esau partu philosophatur Philon, firmissimaequia mentis, quippe optimi luctatoris, esse opus ait tenere calcaneum: nam id animum indicat, qui vitio dominetur. Calcaneum enim, ut alibi saepe, infirmae vitiosaeque naturae indicium est.

FINIS. CAP. XLVIII.

[note: Usus est Cicero in libellis de Amicitia, et de Senectute. ] ESt etiam pes absoluti operis indicium: ad calcem enim dicimus, cum ad finem perventum esse vel operis, velnegotii, volumus indicare. Et Adamantius, ut alibi dictum novissimum in Deo nobis incognitum esse, apud Esaiam ostendi eo argumento dicit, quod Seraphin duo alis inferioribus Dei pedes obtegebant.

INIQUITAS. CAP. XLIX.

[note: Idem Macro. l. 1. c. 10. Recti pedes. et retorti. ] ANguineos alibi diximus Gigantum pedes effingi, cruraque obtorta, et quodammodo deluxata, propterea quod tota aberrant via, qui coelo bellum inferre parant. Pedes igitur ita male affecti, iniquorum operum indicia sunt. Nam uti recti pedes quatuor animalium in Divinis literis apud Ezechielem memorantur, ob eorum quae in Evangeliis habentur veritatem, ita retorti pedes de pravis didtur ingeniis atque malesiciis: non enim recte pedes dirigunt, diceret Ambrosius qui posteaquam semel in viam rediere, ad scelera mox et iniquitatem revertuntur, et tamquam Sus [note: Lib. 6. ] lota primo quoque tempore repetunt luti volutabrum, et, ut Lucretius ait,

Insatiabiliter toti volvuntur ibidem.

Sane apud Psalmographum, impiorum ambulationes obtortas esse, ambagibusque circumactas, invenies. Psalm. 125.

AGGRESSIO. CAP. L.

TNstatuis vero pes laevus ante porrectus, aggressionis indicium est, quo ita firmato, gestum ajunt ad invadendum aptum: quod dexteri pedis agilitas ictum. quoquoversum quis incubuerit, juvet. Sinister enim sua quadam peculiari tarditate, totius est veluti corporis firmamentum, ac quasi centrum, circa quod alteris pedis alacritas et promptitudo versetur exerceaturque, et quasi rotae curvatura axi per radios innixa circum agatur, parti unicuique laboranti opem allatura: quod non ignoravit Maro noster, ubi libro X. Lucagus AEneam ferire parat: projecto nam pede laevo aptat se pugnae. Hoc etiam in numis, ubi martis ultoris inscriptio est, saepe comperias: nam et Philosophi [note: Militaris doctrina. ] consentiunt, motum a dextris partibus oriri. Atque ego Roraae in Mediceis aedibus pulcherrimi operis statuam observavi, quae speciem hanc in aliquem invadendi, laevo projecto pede prae se fere bat. Militaris praeterea disciplinae Magistri commonent, si missilibus agatur, sinistros pedes ante haberi a peditibus: ita enim vibrandis spiculis vehementiorem esse ictum. At si res, inquiunt, aeatur gladio, pes proferendus, ut propinquior dextera sit ad vulnus inferendum. Sed utcumque illi, [note: AEnei. l. 10. ] apud Maronem tamen eodem ipso congressu, quem paulo ante dicebamus, strictum rotat acer Lucagus ensem.

EGRESSUS. CAP. LI.

NOn ierim tamen inficias, regressum dextero porrecto pede figurari: quia qui loco se moveat, necesse habeat a dextero pede motum auspicari. Ita signari videas numos FORTUNAE REDUCI cusos.

IGNAVIA, VEL REQUIES. CAP. LII.

[note: Pes supra pedem, quid. ] ET quoniam gestus ab histrionibus in primis observabantur, inde factum, ut hieroglyphica nonnulla inde desumpta sint, quale illud pro otio et desidia, pedem supra pedem statuere, qui gestus in aliquot sepulcrorum imaginibus, sed pro quiete habetur. Sane Aristophanes cum otiantem meditabundumque Euripidem describeret Acharnanibus, famulus ejus interrogante Dicaeopoli an intus


page 436, image: bs436

esset Euripides, respondit: Ipse intus pede supra pedem. posito tragoediam meditatur. Et Pluto, Mercurius: Nunc autemae suriens pede supra pedem posito altum requiesco.

DE CALCANEO. CAP. LIII.

CAlcaneum, quamvis sit pedis pars, a pede tamen, quantum ad hieroglyphica pertinet, separatur.

SENTENTIA PRAEPOSTERA. CAP. LIV.

CAlcaneum quidam hieroglyphice accipere videntur pro infirma, fassa, atque praepostera illa ratione, qua nos vitia nostra [?], et nimium plus aequo nosmetipsi nobis indulgemus. [note: Gen. c. 3. ] Unde Deus Genesi ad Serpentem, [?] est signum: Homo ipse tuum observabit caput, et tu illius calcaneum, imbecillitatem scilicet mentis, quae sacile seducatur, et quicquid adlibuerit sibi permittat. [note: Calcantum quid in spiritualibus. Luc. 10. ] Sive, ut alibi diximus ex Philone, calcaneu ea pars animae est, quae terrenae adhaerescit naturae, in sensum, voluptatesque prona et labilis. Ideoque Assertor noster discipulorum pedes lavisse dicitur, ut signum esset, dilutum esse maledictum illud calcanei, quod ab ipso rerum primordio Serpentis morsibus patebat aditus. Nam alibi dictum invenias, Ecce dedi vobis potestatem calcandi super Serpentes et Scorpiones, in hanc sententiam.

TERMINUS. CAP. LV.

INterdum accipitur pro Actionis termino, sumpto a saltatorum more, in quorum saltu extrema pars vestigii, quam calcaneum, presserit, signatur. hinc Psalmo: Ipsi calcaneum meum observabunt, quod proxime accedit ad id, quod inquit Ovidius:

--- Sed scilicet ultima semper
Expectanda dies bomini est, dicique, beatus
Ante obitum nemo supremaque funem debet.

[note: Ac pro meta et fine, ut supra, et a calce ad carceres, et extra calcem, ex Ammiano lib. 12. ] Latinus quoque sermo Calcem accipit pro Termino. Sic videt Cicero calcem, ad quem decursum est: et ad calcem pervenire, et similia passim habentur.

DE GENIBUS. CAP. LVI.

[note: Alterius sic Altera, etc. Horat. de Arte. Poplites alternis genibus impositi. ] ADdam et Genua, sine quorum auxilio parum aut nihil agerent pedes, alterius sic altera polcit opem res, et conjurat amice.

IMPEDIMENTUM. CAP. LVII.

[gap: illustration]

ESt in his quoque signisicatum impedimenti, si poplites altemis genibus impositi figurarentur, qui quidem gestus nullo magico susurro simpliciter inter veneficia recensetur: eo enim partus detineri, et omnem actum impediri majorum religio, decretis etiam inhibitoriis, ut perhibet Plinius, testata est.

MISERICORDIA. CAP. LVIII.

[note: Focus Thebani Cratetis. Meminit D. Laer. in ejus bita. ] CAEterum genu misericordiae sedem esse antiqua omnis superstitio consitetur, ut memoriae auris, irrisionis nasus habetur: quamvis Thebanus Crates religionem eam, uti reliqua facere solebat, eluserit. Nam cum pro quodara Gymnasii principem suplicaret,


page 437, image: bs437

procumbens coxam illius pro genibus attigit, principeque prae fastu indignante: Quid, inquit, annon haec tua sunt, aeque ac genua? Apud Ciceronem legas oratione post reditum vbi L. Pisonem acerbissime compellat: Tu meum generum, propinquum tuum, tu affinem tuam, filiam meam, superbisimis et crudelissimis vebis a genibus tuis repulisti. Jam vero illa, Ad pedes jacere, et accidere ad pedes, eodem significata notissima sunt.

HUMILITAS. CAP. LIX.

[gap: illustration]

[note: Epist. l. 8. epist. 12. ] DEpositum genu humilitatis et superiorem agnoscentis indicium esse, nulli non innotuit. Hinc apud Horatium:

Jus, imperiumque Phraates
Casaris accipit genibus minor.

[note: [?]. Reg. 19. ] In Divinis literis: Reliqua mihi sunt septem millia virorum, qui ante Balaam genua non curvaverunt, et alibi: Flecto genua cordis mei, et hujusmodi pleraque, id uno verbo dicitur procidere: atque ita etiam nostri Psalmo 72. Septuaginta reddidere: [note: Ephes. 3. ] Coram illo precident AEthiopes. Multo vero plus Procumbere, et Terram lingere ut ibidem: Inimici ejus terram lingent.

PROCLIVIS AD VITIA. CAP. LX.

NEque negarim alicubi flectere genua esse hieroglyphicum ad terram, hoc est, ad viria declinantium, et humanae cedentium fragilitati, impurisque affectibus inservientium: adversus quos nisi steterimus, nullam ex hoste victoriam sperare possumus.

LEVATI PARIENTIUM LABORES. CAP. LXI.

VIsebantur olim in Capitolio ante Minervae cellam signa tria Nixidia nuncupata, quae genibus [note: Nixidia signa in Caepitolio. quid. ] nitebantur: sed ea de causa ita dicta, quod parientium nixibus praesiderent, quod eo libentius retulimus, quod vulgata exemplaria Festi corrupta sunt, in quibus scilicet pro Nixidia, Noxiidii scriptum invenias. Sunt qui signa haec Antiocho Rege Syriae superato, a M. Attilio subtracta prodiderint, ab eoque Romam apportata: alii capta Corintho advecta, quae ibi mensae subjecta fuerint. Sed jam de manu, deque pedibus et genu, haec dicta sufficiant. Videor enim mihi nullam, neque tui, neque publici commodi rationem habuisse: tui, quia Philosophum scio nolle desidibus et supervacaneis lectionibus detineri, eaque tantum lectitare, quae ad sanam doctrinam facere videantur. In publica vero commoda me peccasse vereor: quia dum de his detinui nugis, boni aliquid ad alicujus aegroti salutem excogitasses. Quicquid tamen in hoc erratum est, to tum id tua culpa factum, qui Cicadae, ut dicitur, veterum scabere non dubitasti.



page 438, image: bs438

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIBER XXXVI. DE DIGITIS ET MENSURIS. Ex sacris AEgyptiorum Literis. AD ERUDITUM VIRUM FRANCISCUM ROBORTELLUM, IN ACADEMIA PATAVINA BONORUM LITERARUM PUBLICUM PROFESSOREM.

CUm nuper scripta tua omnifariae doctrinae plenissima et utriusque linguae ornatissmae, summa cum voluptate legerem: incidissemque in obervationes eas, quas doctissimo viro Joanni Sico inscripseras: duplici sum dolore affectus, ob amici memeriam, qui tam miserabiliter nobis ereptut est, noctu in habitatione sua clam trucidatut: deinde commentario eo amissa, quod amicitiae nostraepignus paulo ante illi recognoscendum dederam, sed adhuc absque titulo: ita duplici hac jactum et amici, et libelli facta, summopere dolere cogor, quod potuiisses doni ejus hares esse. Ne vero amplius hoc accideret, coepiante omnia commentariis omnibus titulum incribere et cum magni nominis Philosopho Bernardino Tomiano de digitorum numeris libellum inscripsissem, superesse vidi alterum de digitorum mensuris, eumque ne amicos nimium obtunderem, tibi, Francisce Robortelle dotlissime, commendavi: quamvis partem hanc praeteriturus eram, quodea parum suavis vide batur, verebarque ne imago fere eadem toties repetita, satiaret potius quam oblectaret. Partem tamen hanc omni jure tuam non modo legendam, verum etiam examinandam mibi commendabo, quod id in animum induxi meum, eventurum, ut quemadmodum ego doctrinam tuam mihi laudi fore persuadeo, tu quoque pro animi tui candore putes ad rem tuam facere, ut quicquid ego scribere sum aggressu, id tum tua, tum aliorum amicorum opera politius siat. Verae enim necessitudins ea lex est, ut amicorum existimationem non secus ac si eadem nobiscum invehatur navi, nobiscum identidem et servari, et omne periculum adire judicemus.

[note: De digito communiter. ] DEbuerant quidem digiti in Manuum commentarium, sed quoniam tam varia tamque multiplex est eorum materia, quam comprehenderunt, ut iidem ipsi uno nequiverint commentario coaretari: necesse fuit eorum argumenta dividere, quorum alter liber circa numeros versaretur. cumque numeri quoqueipsi sua gerant hieroglyphica, separatim de numeris per digitorum gesticulationem significatis, et quorumdam etiam numerorum intellectu mystico, disserendum fuit. Alter hic de digito communiter, ad mera pertinet hieroglyphica. Demum, quia digitus idem dimensionem praecipue significat, eamque creat, addenda erunt dimensionum et species et significata, cum quae peculiariter quisque sibi digit comparaverit, ad calculum examina verimus.

ALMUS SPIRITUS. CAP. I.

UT vero rem auspicatius exordiamur, ad almum conversi Spiritum, qui nos afflet, eum dicimus in Divinis literis per digiti hieroglyphicum et intelligi, et nominari. Evangelio autem, omni summota dubitatione, ut cum Assertor dicit: Si in digito Dei ejicio daemonia, profecto venit in vos regnu Dei. Quo loco D. Gregorius ex eo manifestum esse ait digitum pro sancto Spiritu accipi: quod cum Marcus


page 439, image: bs439

posuerit, Si in digito Dei, alius Evangelista dixerit , Si ego in Spiritu Dei. Porro in precibus, [note: Match. 12. ] quas certo anni tempore almo huic Spiritui allegamus, Dexterae Dei digitum eum appellamus. Praeterea D. Hieronymus eo opusculo, cui de Divinitatis essentia titulus est, digitum unitatis numero, pro almo eo divinoque Spiritu accpi debere profitetur, quo lex in duabus tabulis in monte Sina scripta fuerit: ipse enim, ut idem ait, scripsit, qui et dictavit.

PROPHETAE. CAP. II.

[note: Explicatio mystica coelorum. Psal. 8. ] Numero vero multitudinis digiti sunt Prophetae, per quos Spiritus idem almus libros Legis afflatu suo conscripsit. Unde Davides, Videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum, ubi per coelos ipsam Prophetarum incitationem accipiunt, qua correpti, admiranda tot oracula de divinis humanisque rebus in posteros consparsere. Sunt qui Psalmographum dicant ad historicum sensum simpliciter respexisse per digitum tamen virtutem Dei exponant. Unde Magi Pharaonis cum Moseos miraculis cederent, Digitus Dei est, dicebant: ubi pars pro toto, digitus pro manu: nam omnino manus, [note: Exod. 8. ] ut loco suo dictum, confecti operis hieroglyphicum est. In mundi vero totius fabrica, nihil coelo ipso admirabilius.

MEDITATIO. VEL ULTIO. CAP. III.

[gap: illustration]

[note: Digitos commordens, quid. ] QUod si hominem digitos aut ungues suos commordentem pictum sculptumve inspexeris, scias eogestu, alias quidem meditationem, profundumque ad ecstasim usque cogitatum intelligendum: alias vero poenitentiam facti, ulciscendive minas. Illud significatum apud Persium et Horatium habes, quorum alter dicit:

Nec pluteum cedit, nec demorsos sapit ungues:

alter et in versu faciendo:

Sape caput siaberet, vivos et roderet ungues.

Ultimum apud Propertium habes:

Ungue me am morso saepe querere fidem.

sed haec omnibus notissima praeterimus.

LASCIVA MOLLICIES. CAP. IV.

[gap: illustration]

ASpicies forte statuam saltatorio gestu positam, ritu barbarico adornatam, digitis supra caput veluti argutum aliquid crepitantibus, ea hieroglyphice lascivas mollicies, et enervatae nequitiae delicias indicat. Et uno digito caput scalpere delicatae admodum molliciei signum est, quod Cn. [note: Plutar. In bita Pompeji dictum nimirum. A Calbo Posta. Juben. Sat 9. Jubenlis. Chilonis et Hebraeorum dictiria, ] Pompejo vitio datum, usque ad inimicorum publicum cavillum, ait Plutarchus: quo super gestu Juvenalis etiam mordaciter jocatus, cum dixit: Qui digito scalpunt uno caput. Pluribus vero modis haec in digitis mollicies notata gesticulatione, munditia nimia, ornatu gemmarum annulorumque sumptuoso, motuque ad mimicum propius accedente [?] Chilonis Lacedaemonii dictum est, inter loquendum manum moveri non debete. Et Hebraico proverbio dicitur, Stultum digito loqui,

SOCIETAS. CAP. V.

[note: Foederis percutiendi mos antiquus. ] LIcet in duabus eonsertis manibus fidei foederumque hieroglyphicum locupletius habeatur, non est tamen illud dissimulandum, quod de pollicibus est a Cornelio Tacito traditum: morem quippe fuisse Regibus quorumdam barbarorum, quotiens in societatem coirent, applicare dexteras, pollicesque inter se vincire, nodoque perstringere, et ubi mox sanuis in artus extremos pervenisset,


page 440, image: bs440

levi vulnere cruorem eliciebant, at que invicem lambebant: idque foedus arcanum, quasi mutuo cruore sacratum haberi solitum.

FURIAE ORESTEAE. CAP. VI.

QUi vero digitus lapideus parvo olim tumulo superpositus erat, inter Megapolim et Messeniam, in regione Mania nuncupata, a quo quidem digito tumulo nomen fuit, non alia de causa erectus fertur, authore Pausania, nisi quia Orestus furiis agitatus unum ipsemet sibi a manu digitum abroserit, remque eo monumento notare voluerit.

PACIFICATIO. CAP. VII.

SEd quoniam ad pollicem reversi sumus, qui aliorum dux est et dominator, super eo quaedam, quae hieroglyphicum sapiunt, apponemus. Hic inter alia significata compositae pacis hieroglyphicum apud Romanos hahitus: eo quippe gestu, ut manui porrectae subjiceretur. Rem tangit Quintilianus Rhetor, ubi ait: Qui gestus in statuis pacificaterum esse solet, qui inclinato in humerum dextrum capite, [?] ad aure praetenso manum inflexo pollice extendit, quod perperam in codicibus aliquot impressis legitur, infesto pollice, quod inhil est. Atque hinc locus apud Papinium Sylva prima intelligitur, Dextra vetat pugnas, ubi de gestu hoc dubio procul accipiendum: de quo quia multa alii, rem ego breviter substrixi. Hunc gestum periti antiquitatum agnoscunt in Marci Aurelii statua, quae nunc ante Lateranas aedes, ex aere, magnitudine colossea, equo insidens visitur: dexteram enim porrigit resupinam, inclinatam, digitis disjunctis, pollice deorsum verso.

FAVOR. CAP. VIII.

[note: Mot attel. Lendi pollices, bariae d: notat. ] FAvor autem assensusque alienae victoriae praestitus: aut, cum aliquem facientem laudare vellent, per sublatum pollicem exprimebatur. Hinc illud apud Horatium, epist, 18. lib. 1.

Fautor utroque tuum laudabit pollice lumdum.

Hoc est, maxime faevebit. Quippe si pollicum alter saris est ad favorem indicandum, uterque in eum gestum adhibitus quam maxime savere profitebitur. Nam et qui certabant, cum succumbere se, et hosti victoriam cedere fatebantur, pollicem sustollebant. Unde illa in victos apud Graecos imperitatio, [note: Tolle digitum, hoc est fatere te bictum. Guelphoru et Gibellinotum. ] [gap: Greek word(s)] quod alio de more nostri Herbam dare dicere maluerunt. Nostro vero tempore cum universa Italia, et tota etiam Europa alterutri ex duabus factionibus damnata sit, moris est, his pollicem, illis indicem attollere, si cui faveant factioni, attestari voluerint, idque utinam studio non tam perdito fieret: non enim Italia omnis sibimet ad versaria, omnium hinc praedae exposita, tot clades, direptiones, incendia, desolationesque suarum jam omnium urbium, tam continenti per tot annos bello pateretur, seque mox ob solam suorum pertinaciam, implacabileque dissidium, ruituram miserabiliter deploraret.

TRUCULENTIA. CAP. IX.

[note: Versus pollex, quid. ] QUem vero versum pollicem apud Juvenalem, et aliquot alios legas, nihil habentem cumfavore simile, sciendum est id tyrannorum quorundam signum fuisse tetemporarium, ut eo scilicet tempore sicarii pereussoresque in caedem trucidationemque populi debacchari inciperent, cum signum id versi pollicis ab Imperatore dalum observassent. Qua de re, scholis omnibus nota, et nihil ad hieroglyphica pertinente, plura dicere non puto necessarium.

ROBUR. CAP. X.

[note: Pollicis etymologicae ratio. Quo demtio mancus sit fututurus manus usus. ] ID potius referemus, robur validasque vires perpollicem significari, si surrigatur, quatuor reliquis ad volam appressis. Nam ea de causa [gap: Greek word(s)] a Graecis dicitur, quod pari cum reliqua tota manu robote contendat, alteriusque manus vice fungatur, ut Galenus interpretatur. Apud Latinos autem, quo praecipue polleat, nomen habet: is enim dominatur in manu, nec in sinistra cessat, quamvis ea tota sit ignava, neque minus quam tota manus semper in officio est. Quin et veteres hunc praestare aliis intelligentes, Hallum eum appellabant, quod in reliquorum dorsa unus omnium insiliret: aspirationem enim loco S litterae positam nonnunquam ab antiquis invenias, et vice versa, S pro H. Sed longe simplicius est hallum ab [gap: Greek word(s)] deducere, id enim salire est.



page 441, image: bs441

INUTILIS BELLO. CAP. XI.

[note: Abscissi pollices. ] HOminem bello inutilem ostendere qui volunt, manum ab scisso pollice faciant: digitus enim hic sumraotus, hominem actionibus et praesertim bello inutilem reddit. Eaque de causa legas graviter animadversum in nonnullos, qui bellum detrectandi causa sponte sibi pollices amputassent, ut a Senatu in C. Voctienum, veI ut alibi legitur, Votienum: a Caesare etiam Augusto in quendam equitem Rom. qui duobus fillis adolescentibus causa detrectandi sacramenti pollices amputaverat. Marcellinus [note: Gaelli bellicosiores Italis, ex Macellino. ] cum Gallos militiae semper obvios et expositos ostendere conetur, nostram vero ignaviam (quod Graecani vir ingenii libenter admodum facit) incessere, reprehensionique objectare, neminem umquam apud eos ait, quod in Italia plerumque accidit, munus Martium pertimescentem pollicem sibi praecidere. Sane vero Athenienses, crudeli admodum atque immani exemplo, AEginetarum juventuti pollices praeeiderunt, ne populus qui classe valebat, descendere secum posset in virium maritimarum certamen.

DE INDICE. CAP. XII

POllici proximus est Index, ita dictus, quod eum porrigere solemus indicando Sunt qui eum Salutatorium etiam appellent, sunt qui Medicum, neque de sunt qui Lichenon esse velint: sed horum prosequi controversias, nostri non est in stituti, qui ad hieroglyphica festinaraus. Satis igitur fuerit eum Indicem Romano nomine nuneupare.

SILENTIUM. CAP. XIII

PRaecipuum igitur digiti hujus hieroglyphicum est, silentium indicare, si ori appressus figuretur, quo gestu Titi Livii Pataviani imago supra fores praetorii in ejus urbe patria dicata: nempe quod is scribendo adeo multa complexus, scriptioribus aliis filentium indixisse videatur. Hinc apud Apulejum libro I. Metamorph. legas: At illi digitum a pollice proximum ori suo admovens, et in stuporem attonitus, Tace, tace, inquit. Et Pontianus Pontifex Epistola quadam: Si est tibi intellectus responde proximo: sin auntem haesit as, sit manus super os tuum. Ita et Eutychianus, quae verba sunt ex Salomonis dictis. Et Damasus epistola de Coepiscopis, Digitum ori imponite, hoc est, nihil alterius loquamini. Ita et apud Jobem c. 31. Principes cessabant loqui, et ori suo digitum superponebant. In omnibus vero templis, ubi colebatur Isis et Serapis, simulacrum erat digito labris impresso, quod multi interpretantur, tacendum esse: illos itidem mortales fuisse. Sed quae fuerit Harpocratis effigies apud AEgyptios, Iiterariis ludis omnibus innotuit. Figmentum hoc porro totum AEgyptiacum fuit, quod digito labiis impresso, significaret de diis immortalibus habendum, in quos ne licentiosiloquendo simus, a Platone etiam monemur, Legibus. Alias Harpocratis sigillum in anulis gestari solitum a veteribus ea de causa [note: De Angerona Macrob. Sat. lib. 1. c. 10. Effigies Augerona. ] tradit Plinius, ut silentium de agendis rebus indicarent. Angeronae autem effigies obligato obsignatoque ore fuit apud Romanos, ut silentio praetereundum innueret, in cujus tutela numinis urbs Roma esset, quodque proprium illi nomen ob eam scilicet superstitione, ne tutelares dii sacris quibusdam avocarentur, devoverenturve. Hinc Valerium Soranum neci traditum constat, quod arcanum hoc propalare ausus esset. Eaque de causa Plinius de Roma loquens ait: Cujus nomen alterum dicere arcanis ceremoniarum nesas habetur. Quod vero ad obsignatum os facit, Alexander Macedo cum matris epistolam accusationis in Antipatrum plenam una cum Hephaestione legisset, detractum e digigito signatorum anulum ori illius appresit, silentii monumentum.

EX PATIENTIA VOLUPTAS. CAP. XIV.

[note: Hoc a Macrob. Sat. 1. 1. c. 10. Ratio simulacri Angranae et Harpocratis. ] SEd nihil fere tam erudite traditum a quopiam est, ut non ingenia inventa sint, quae aliorum commentationes evertere conarentur. Inventus est siquidem scriptor Masurius nomine, qui Angeronae siraulacrum, quod Romae in sacello Volupiae obligato, uti superius, obsignacoque ore visebatur propterea confictum uit, quod qui suos dolores anxietatesque dissimulat, patientiae beneficio ad maximam perveniat voluptatem. Nam et Venius Flaccus Angeronam dici ait, quod angores et aniniorum solicitudines prupitiata depellat. Sed quamvis alia atque alia etiam super Harpocrate commentati sint ingeniosi viri, illud ego minime dissimularim, quod summae eruditionis authores approbasse videntur,


page 442, image: bs442

summum Deum ex eo figmento silentio coli debere, quod et in Pisce, et in Crocodilo, et alibi ex Jamblichi monitis aperuimus. Et in pietatis Christianae sacris preces pleraeque sunt, quas ad Optimum Maximumque Deum nulla emissa voce dirigere jubemur. Super Harpocrate demum Plutarchus multa, quae quoniam multorum commentariis vulgata sunt, ea non existimavi hic ad commeraorandum necessaria. Illud unum minime praeteribo, traditum ab AEgyptiis Oron et Harpocratem digito ad labia appresso coalitoque in lucem editos, eodemque modo et Heraiscum, magnae apud eos celebritatis viros. Jam apud Romanos silentii nota fuit S, prima ejus nominis litera, quae triciiniis, [note: Odi memorem compo corem. ] et diaetarum foribus superponi consueverat, ut inde silentium convivis indiceretur, quando multa inter bibendum dicisoleantlicentiusatque liberius, quaepalam efferre nefas. Unde Flaccus Torquato ad coenam invitato cauturum se pollicetur, ne fidos inter amicos sit, qui dicta foras eliminet Et convivas memores odio habendos esse, Graeco, quod Martialis ponit, adagio monemur, [gap: Greek word(s)] Procille. Vino enim libertas, unde Lyaei nomen, attributa apud Comicos nonnunquam invenias ad S literam, Tquoque adjectam, ut Phormione Terentius, ST.

DE MEDIO. CAP. XV.

[note: Hint Gallicum licher. Procopium, nimurum Sophistam in epistolis. ] MEdius a situ ipso nomen accepit, ab officio Medicus, a loquendi usu Infamis et impudicus. Sunt qui hunc non Hallum, sed Lichanon velint, [gap: Greek word(s)] , quod nos Lambere dicimus, ut ita exploratis uniuscujusque rei saporibus quid ad stomachum faciat quidve ab eo repudietur, intelligamns. Apud Procopium legimus. summo quid digito gustatum, cum tamen in digito nullo gustandi vis esse possit: intellexerit tamen ille, sublita digiti extremitate ori aliquid admortum.

STOMACHUs. CAP. XVI

[note: Cur digitus praesertim medius, flomachum signisitet. ] SAne quidem AEgyptii sacerdotes, ut apud Horum habetur, ex digiti pictura flomachum hieroglyphice inteliigebant: sed neque certus illic digitus, neque cur id secerint, explicatur. Dici sorte posset ab officio, quia solent, qui gravantur ex crapula, auxilium alleviationemque ab eo plurimum deposcere, quo scilicet in summum gutturis immisso, incitata nausea evomere compellantur, atque ita sibi incommodi ejus remedium comparant. Vel quia Medici flomachum torius corporis Regem appellant: quippe qui omnibus portiones suas. certa quadam dimensione impartiri videatur. Digiti vero praecipuum hierogyphicum est, mensuram prae se ferre: de qua multa paulo post loco suo. Ea vero a medio ad extremum unguis, et ad radicem suam. aequa dimensione divisus, alterutra pollicem et auricularem aequat, circino ad interiores cutis angulos appresso: mox frontem, nasum, aures, et plerasque alias humani corporis partes dimetitur, cujus quidem rei studium ad pictores, et staroarios delegabo. Neque me latet, esse qui Lichani nuncupationem in anularem transferant, sed ipsi sententiam suam probent. Quem nos Medium et Medicum dicimus, hic nimirum est, qui etiam impudicus.

INFAMlA. CAP. XVII.

[note: De Diogene dictum. Persius in satyris. D. Laert in ejus bita. [?] Martiale. ] EXporrectus enim medius, reliquis in pugnum attractis, virilis pudendi species quaedam stenditur, eoque gestu infamiae est hietoglyphicum, de quo Satyricus:

Cum fortuna ipse minaci
MAndaret laqueum, mediumque ostenderet uguem.

de Diogene dictum, qui hospitibus quibusdam Demosthenem videfe, cognoscereque anxie quaeri tantibus eum osten dit, medio digito, pro indice porrecto, ut scilicet illum impudiutiae aut ignominiae cujuspiam notaret. Mittoilla nota nimis: Et impudicum ostendis digitum



page 443, image: bs443

DE ANULARI. CAP. XVIII.

ANulari, qui minio proximus est, nomen dubio procul inditum ab anulo: quo digitus is insigniri solitus. Cur id institutum, variae sunt authorum opiniones, ex quibus nos pluribus aliis omissis quas in Gemmarum commentario recensuimus, eas quae potiores videbantur afferemus.

COR. CAP. XIX.

ILlud autem primum omnium manifestum est, anularem digitum cordis esse hieroglyphicum: [note: Aegyptioric ritus in suic sacris. ] eaque de causa institutum ab AEgyptus, ut is anulo tamquam corona honestaretur. Eumdem sacerdotes cum circa deorum aras operabantur, consectis odoribus illinebant, ejusmodique honores illi ea de causa haberi solitos ajunt: quod dissectionum periti nervulum quendam a corde natum, per dorsum ad cor tendere, et in eo desinere compertum habuere. Sane solebant in ejusmodi anulis eorum etiam imagines fieri, quorum memoriam colerent atque observarent, ii qui eas gerebant, ita nos sibi praecipue esse cordi, cum quadam etiam ambitione, omnibus ostentantes. Unde Cicero libro de Finibus, Epicuri studiosos memorans, Epicuri imaginem, inquit, non modo in tubulis, sede etiam in poculis et in anellis habebant.

CONJUGIUM. CAP. XX.

[note: Vincula jugalia. Aeneil. L. 4. ] HIc porro digitus anulo insignis, conjugii est hieroglyphicum, eaque de causa sunt qui eum Pronubum appellent. Hinc Majo, vincla jugalia, posuit pro connubio. Et in Divinis literis inditum. sponsalitiis anulum, arrhabonis indicium, nuptiarum causa legimus, eumque morem et institutum omnes Chrioianorum conventus semper obtinuerunt. Unde Septimius Florens digitum hunc et pronubum appellavit, et anulum quoque pronubum, eo Ioco: Nam et mulieres parcisiima patrum sobrentate aurum minime noverant, uno excepto digito quem anulo pronubo sponsus oppignorasset.

VINCULUM. CAP. XXI.

[note: Hoc a Luci ano in dia logis Deoru~Jobis indignatio unde orta. ] Jugalia illa vincla monent, ut qua de causa anulus inter alia significata: vinculi etiam fuerit hieroglyphicum, aperiamus. Ea sic fertur: Promet bea olim Saturni lege perpauis vinculis ab Jove damnaium, ea mox conditione liberatum, ut inde anulum lapide et ferro compactum gestaret, ne omnino exo lutus poena videretur: indeque anulorum usum propagatum. Indignationem autem Jovis inde ortam ajunt, quod Prometheus Parcarum sortem de Thetidis filio. qui patre major et clarior futurus esset, patefecisset, atque ita Jovem ab ejus congressu deterruisset, ne se praestantior filius nasceretur. Sedenim, cum ejusmodi legis silentium in Jovis pemiciem evasurum esset, fabulatorum desidero prudentiam, qui velint Jovem pro imperio et authoritate sibi conservata, Ptomethea ita male multare voluifle.

SERVITUS. CAP. XXII.

QUod vero anulus sit servitutis hieroglyphicum, tam maritale signum attestatur, quod addidam esse viro sponsam indicat, quam Pythagorae symbolum exponit, dum nos arctum anulum gestare vetat quod ex divi Hieronymi interpretatione, non esse anxie vivendum admonet: quippe cavendum, ne nos in eam servitutem conjiciamus, quae dura sit, et incommoda. Habet vero secum vinculi significatum anulus, quod tota ejus nominis originatio, quantum ad etymon attinet, ab an particula desumitur, quae Circum significat, atque ideo viriculum aut compedum manicarumve oppressionem. Essent vero super anulo plura commentanda, sed hic de anulari digito, non gestamine velomamento scribere institutum est meum: quare longe plura in commentarium id rejicimus, quo insignia pleraque ordine locoque suo interpretati sumus.

VENIA. CAP. XXIII

PEtitam a diis sermonis veniam, cum obsecratione, ne nostri memores delicti, ulcisci cogitarent, eo exprimebant hierogiyhico, ut proximum a minimo digitum ad aurem dexteram referrent, quod tacto prius ore fieri institutum. Est enim locus ille Nemeseos, quam gestu hoc, ut in ore ostensum conciliari, crediderunt.



page 444, image: bs444

DE AURICULARI. CAP. XXIV.

[note: Chiromantica obserbatio falax. ] Super auriculari nullum hactenus hieroglyphicum inveni, id tantum apud Chiromanticos deprehendi, eum qui breviorem hunc habeat quam legitima mensura deposcat, id est, ad tertium anularis nodum non perveniat, indidum esse eum illegitimo concubitu susceptum: sed quoniam ex divinatricibus conjecturalibusque disciplinis, si modo disciplina est talia profiteri, nulla est hac magis fallax, his omissis, ne digitus praetereatur indictus, ad ea me convertam, quae de numero cujus is praecipuum est hieroglyphicum, superius fuerant examinanda, nisi prae voluminis magnitudine morositatis notam declinare visum esset. Is igitur, cum, uti sequenti commentario explicabitur. et unitatem et quatemarium alio atque alio gestu prae se ferat, septenarium, quantum fieri pofest, in extremam volam exporrectus ostentat. Numeri autem hujus hieroglyphicum est, ut praeter ea, quae loco suo commemorata sunt, multiplicitatem, aut frequentem significetiterationem.

FREQUENS ITERATIO. CAP. XXV.

[note: Septem. Bocabulum quid apud Herbraos. ] HEbraei autem in primis, ut Aegyptiacae linguae discipuli, SEPTEM de re pluries repetita ponere consueverunt. Unde argentum septies purgatum, pro saepius, Psalmo undecimo dictum, hoc est, ut Euthymius explicat, donec quicquid in eo terreni fuerat igne abstersum, exhaIarit. Et Psalmo none supra septuage simum, Redde vicinis nostris septuplum, interpretes ajunt, septuplum Hebraeorum more positum pro multiplici, quemadmodum et septem, saepe pro multis. Nam et Regum i TheoIogi ponunt illud, Sterilis septem peperit, itidem et Ecclesias septem pro multitudine. Jam Chrysostomus actione in Judaeos quinta, septinarium numerum ait in Divinis literis infinitae mulutudinis signum [note: Georg. 1. 4. ] habere. Et ita forte Virgilianum illud accipiendum:

Septem illum totos perhibent ex ordine menses.
Rupe sub area deserti ad Strimonis undam
Flevisse.
Et alibi,
Immania semptem Terga boum.

[note: Aen. lib. 5. ] Et eodem modo pleraque.

SANCTUS SPIRITUS. CAP. XXVI.

ESt et sancti Spiritus praerogativa septenarius, de quo, ut infinita alia praetereamus, Esaias c. n. Et requiescet super eo Spiritus Dommi, dein dona ejus VII. enumerat, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et Spritus timoris Domini.

PERFECTIO CAP. XXVIIII.

QUae vero plurima et Philon, et Hirocles, et alu super septenarii perfectione disputant, nunc missa faciemus: illud quod nostri temporis inventum est minime dissimilabo, multarum rerum, ne de argento solo dictum hoc existimemus, quae per ignis iterationem depurgantur, perfectionem jn septima decostione consistere; veluti quotidie cernere est in saccharo purgando: nam tibi septies igne id examinaveris percoxerisque, nihil quicquam ulterius proficit, sed lapidescit penitus, ne ulterius eliquam possit. Unde proverbium vulgo usurpatum de re, quae summam adepta sit perfectionem, Septimae decoctionis saccharum, ubi sagacissimum quempiam atque vaferrimum hominem designamus.

HUMANAE VITAE CURSUS. XXVI

[note: Lebit. C. 31. ] ADdemus et illud, septenarium numerum totius humanae vitae cursum significare, ut Theologi declarant eo Levitici Ioco: Septem diebus comeditis azyma, dequo Palus: Epulemur non in fermento veteri, neque infermento malitiae et ne quitiae, sed in azymis synceritatis et veritatis: et non ad tempus, sed omni nostra vita ab hujusmodi pravitatis fermento mundi esse debemus. Nam si septem diebus holocaustomata, ut LXX. Reddunt, offere debemus, necesse est diebus septem nos puros permanere: quia non debent, qui sacra ferunt celebrantque criminis cujuspiam sibi esse conscii.

DIMENSIO. CAP. XXIX.

NOn eram autem super digito quicquam ulterius philosophaturus, nisi mihi venisset in mentem, in mensuris quoque multa delitescere hieroglyphica, eaque plurimum de Divinis. Mensuram vero



page 445, image: bs445

[note: Mensura digitorum filia, et ejus origo. ] vero ipsam digitorum esse filiam. Nam AEgyptii mensuram ex digito posito ideo significabant, quod tota metiendi ratio a digito principium capiat. Mensura enim, ut apud Aristotelem, a minimis oriri debet, atqui digiti sunt omnium membrorum minimi. Neque me praeterit. novissimos quosdam menfurae principium, perinde ac etiam ponderum, a grno tritici desumpsisse: ut scilicet cohae rentia grana quatuor, digiti spatium expleant, cujus ratione reliqua mox ad mensum veniant. Caeterum cum veteres ab humanis membris mensuram inchoarint, satis constat ex eorum traditione, digitum omnium [note: Auctor Lucianus in haere sibus. Plutarchus tamen refert ad Alcaum De desectis oraculis. ] mensuratum esse minimam. Ita apud M. Junium Nypsum legas, qui de limitibus agrorum luculentum reliquit opus. cujus de digito verba haec sunt, [note: Mnima pars earum mensur arum est digitus, ] quod et Julii Frontini sententiae. cor. sonat: si quid enim infra digitum metiamur, partib. respondemus, ut dimidiam aut terriam partem digiti. Hinc illud apud omnes usurpatissimum, Latum unguem, aut transversum digitum non secedere, cum minimum quodque spatiolum intelligi volunt, et illud, Leonem ex unguibus astimare, cum ex minimo quoque vel indicio vel argumento, vel causa, rei totius summam intelligimus. Id inde sumptum, quod memoriae proditum est, Phidiam ex viso Leonis ungue totam feri faciem magnitudinemque, magna artis suae commendatione repraesentasse. Qua vero ratione certa digiti dimensio nationibus omnibus praescribi possit, adhuc incompertum est mihi. Nam apud authores digitus et quae inde mensurae desumuntur. proportionis potius regulam, modumve quendam, quam certum ullum mensurae terminum ostendere videntur. Quaeque Bomae atque alibi, vel in aes, vel in antiquis marmoribus mensurarum exemplaria signata reperiuntur nationibus omnibus non inserviunt. Ad haec, hominum facies prolocorum et regionum situ, perinde ac aliorum etiam animalium corpora, tum exiutate, tum proceritate, tum crassitudine diversa dissimiliaque nasci manifestum est: id quod Basilius Magnus a veteribus traditum, a se vero diligenter observatum assererat. Tritici quoque, si mensu, ram indequis maluerit exordiri, et pondere et magnitudine, non provinciae tantum, sed regiones singulae, et vel modico inter se distantes intervallo, ac plerumque etiam contigui agri variant. Perque aetates, et secula fingula, corpora nostra imminui, Homerus, et ab eo Virgilius et Horatius una cum Philosophis tradidere: id quod et majorum nostrorum ossa passim eruta testa tissimum relinquunt. Rari enim, qualia nunc hominum producit corpora tellus, ut apud Poetam est, vel Plinii testimonio, patribus proceriores fiunt, con sumente ubertatem seminum exustione, in cujus vices nunc vergat acvum. Quare certa exactaque digiti dimensio, quae pari sit apud omnes mensura, nusquam potest reperiri. Quoniam tamen veteres in eam conveniunt sententiam, ut digitus sit mensurae principium, quae inde mox distribuuntur, mensurarum nomina loco hoc recensere libet, argumentum quidem ab [note: Mensura capita prae cipua. ] AEgyptiorum sacerdotum inventis non alienum: siquidem in mensuris etiam hieroglyphica quaedam inveniuntur, quae suo se loco prodent, Mensurae autem his praecipue capitibus discemuntur, ut loco primo sitdigitus, secundo uncia, mox sextans, inde palmus, doron, dochme, spithama, pes, cubitus, gradus passus, orgyia, ulna, hexapus, decempeda, plethrum, actus, jugerum, stadium, hexaplethron, diaulus hippicum, milliarium, dolichus, para sanga, schoenus, funiculus, stathmus, quorum omnium rationes afferre perdifficile fuerit in multa scriptorum dissentione. Ne tamen Chrysippi Medeam penitus exscribam, ea tantum colligam, quae a probatioribus tradita videbuntur.

DIGITUS. CAP. XXX.

[note: Digiti mensuta. ] ESto igitur digitus, vel ex granis tritici quatuor cohaerentibus spatium collectum, vel mensura omnium minima, unde Rerum publicarum decreto resiquas astruere necesse sit. Quae vero super eo sint hieroglyphica, longa jam narratione supra dissemimus.

UN CIA. CAP. XXXI.

[note: Unciaem sura. ] CErto autem dato spatiola, quod digito attribuatur, uncia sesquidigito constat, ea vero octava palmi portio: ita tamen ut palmum hic accipiamus pro mensura ea, quae [gap: Greek word(s)] Graece dicitur. i Sedenim ex dimenfione Nypsi, uncia supra digitum nihil plus occupat, quam tertiam alterius digiti partem, dum palmum ait quatuor constare digitis, easque esse uncias tre is, et ita Frontinus. etiam tradit: quare uncia pars erit pedis duodecima, ut recte mensores ponunt. Quod si uncia sesquidigito fieret,


page 446, image: bs446

pes in digitos decem et octo produceretur. De quo vero palmo et hic et illic intelligendum, paulo inferius explicabimus.

SEXTANS. CAP. XXXII.

SExtans sexta pars assis omnino est, unciae quippe duae, ut pondera ad mensuras accommodantur, quae quidem unciae, uti propositum ex nonnullorum traditionen, in trium digitorum spatium porriguntur: quamquam, uti dicebamus, Nypsi nonnihil variet mensura. Nunirum vero locohoc assem pro pede, ut inferius patebit, intelligendum.

PALMUS. CAP. XXXIIL

[note: Sexta seu Dodrans. ] PAlmus ex Vitruvii descriptione quatuor constat digitis, ex aliorum vero sententia digitos continet XII Nypsus hunc mensurae modum sextara appellat, et dotrantem etiam vocitari asserit, quae scilicet palmos treis contineat, uncias quippe novera, qui sunt digiti XII. Causam vero cur ita diversi authores erint in assignanda palmi dimensione, eam esse crediderim: quod Latini appellatione Palmi tria dimensionum genera complectuntur, quae suis apud Graecos nominibus discemuntur, Ea sunt [gap: Greek word(s)] .

[?]. CAP. XXXIV.

ESt vero [gap: Greek word(s)] , sive [gap: Greek word(s)] foem. gen. (utrumque enim dicitur) mensura, quam alio nomine [gap: Greek word(s)] appeliant, ut interpretes Hesiodi versu illo enarrant:

[gap: Greek word(s)]
In bapsin curru decadoro caede tripalmum.

[note: Hesiodi locus explicatur. ] Sedenim hoc Hesiodi loco quaedam oboritur difficultas, quam antequam ulterius progrediamur, ne quod nobis negotium facessat, forte non impominum fuerit explicasse. Quatuor hapsidibus currulis rota conficitur. Ad hujus vero rotae diametrum Hesiodum pro modulo decadorum currum vocat, ut unaquaeque hapsis trium sit spithamarum; atque ita necesse est uniuscojusque rotae circumferentiam, sive curvaturam dicere malimus, duodecim esse spithamarum. Hae vero dorae sunt XXXVI. Spithama enim doras, quippe palaestas tres continet: et palaesta, uti dictum. quatuor est ditorum: si ergo, ut ostensum est, circumferentia circuli, qui rotam ambit, XXXVI. Doris constat, et diametrum unumquodque tertia pars est circumferentiae, cur non dodecadorum diametrum posuit potius, quam decadorum? ne Geometriae terminos excederet, veritatique ipsi videretur adversari. Cui difficultati respondetur, decemillas diametri doras ab interiore circuli parte desumendas, de quibus hic intelligit. Duae vero dorae computantur ab interiore parte rotae, usque ad circumferentiam exteriorem: una quippe dora ab utraque rotae parte. Alii ita solvunt, ut digitos octo, qui dorae sunt due expansos intelligant in ea, quae Ligularia dicuntur, sive Compages dicere velimus, quibus unaquaeque hapsis invicem adacta conseratur hoc modo:

[gap: illustration]

Praecipue vero [gap: Greek word(s)] mensuram esse quatuor digitorum, inde colligimus, ubi Nicander basilisci corporaturam describit: que enim Plinius duo decim non excedere digitos affirmat, Nicander eo super [gap: Greek word(s)] . Interpres ejus, [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] . Tria itaque dora duodecim explebant digitos, et Plinii basiliscum.

VITAE BREVITAS. CAP. XXXV.

IN Divinis literis, utmultorum Theologorum est interpretatio, [gap: Greek word(s)] vitae brevis est quasi hieroglyphicum. Nam Psalmo nono supra trigesimum, qui apud aliquos trigesimus octavus est, in [note: Explicatio loci Dabidis ex Graeco. ] Graecocanitur, [gap: Greek word(s)] . Traductione, quam Russinus cicat, scriptum est: Ecce vettres posuisti dies meos. Illi enim qui ita reddiderunt, visi mihi sunt, adverbii [gap: Greek word(s)] , quod andquitus apud Latinos est, significatum ex vocis similitudine sequi. Ita et Romanorum exemplat habet, quod et Cassiodorus agnoscit, et in ea locutione plurimum imraoratur. Qui Hebraeos sequuntur,


page 447, image: bs447

alii breves, alii positos a Deo dies in mensura digitorum IV. ajunt: alii palmi longitudine constitutos dies, alii pugilares dies datos, atque ii minimae etiam mensurae mentionem faciunt Paraphrastici: veluti in digitis numeratos habere paucisimos dies meos: Sed illud, velut in digitis numeratos, nihil adrem: de mensura enim hic est sermo. Quare vulgata traductio, commensurabiles habet, sed sensum non exprimit integrum [gap: Greek word(s)] : quare id forte melius quod ex Adamantio conjicere possumus, si Iegamus, Ecce, quam breves admodum positisii dies meos, quippe cum quatuor digitorum mensura brevis admodum sit, ac perinde vitae nostrae brevitatem significet. [note: Job. 7. cap. ] Hinc clamat Jobes: Nihil enim sunt dies mei. Ut missum saciamus Hippocratem, vitam quidem brevem, artem vero longam esse conquerentem, et quae multa in hanc sententiam dici possent. Euthymius quoque palaestam quatuor digitorum conjunctione fieri, spithamaeque tertiam esse partem dicit, ac perinde minimam omnino mensuram, eoque nomine paucitatem dierum, quos vivimus, intelligi. Sed quoniam id nome [gap: Greek word(s)] deduci possit, interpretari etiam posse dicit Contentiosos, seu laboriosos dies, hoc est, luctae pugnaeque plenos: in lucta enim labore ac con tentione multa utimur. Ideo vero Dori nomine mensuram eam appellari dicunt, quod eorum plurima quae donantur (id enim est vocabuli significatum) ab eodem digitorum loco amittantur, quo [gap: Greek word(s)] [note: Sic [gap: Greek word(s)] palma porecta, et in terstitium in ter palmam porrectam et extremitatem digiti medii. ] constat, aquatuor quippe digitis. Plinius antiquos ait Graecos vocasse [gap: Greek word(s)] , quem nos palmum. Vitruvius quoque, quem nos palmum [gap: Greek word(s)] ait a Graecis dici, quod munerum datio Graece [gap: Greek word(s)] appellatur. Id autem semper per manus geri.

[?]OXMH. CAP. XXXVI.

DOchme dimensio est decem digitorum. Sunt tamen qui [gap: Greek word(s)] mensuram eandem esse putent cum Doro: quatuor quippe digitorum in exporrecta manu cohaerentium ita ut [gap: Greek word(s)] tres [gap: Greek word(s)] efficiant. Atque apud aliquos invenias [gap: Greek word(s)] etiam appellari, atque id apud Hesiodi coramentatores.

[?]AMH. CAP. XXXVII

[note: Quibus constet spithama, et hieroglyphica. hinc illud Diogeniani [gap: Greek word(s)] thama bita. ] [?] [gap: Greek word(s)] omnino duodecim est digitorum: quippe quod a digiti auricularis ungue ad extremum usque pollicem occupamus. Plinio libroVII. CAP. altero, ubi de Pygmaeorum statuta loquitur, ternas eos spithamas longitudine, hoc est, temos dodrantes non exeedere dicit. Dodrantem posuit Plinius ratione pedis habita, ex quo si dematur quadrans, reliqui erunt digiti duodecim, eaque pars quae tribus constat quadrandibus, Dodrans nimirum appellatur. Frontinus spithamam etiam Sexiantem dici scribit, habereque palmos tres, uncias novem, digitos duodecim.

DE US. CAP. XXXVIII

ADducit haec rerum series in memoriam id, quod Prophetae, plurimum hieroglyphico, si non charactere, idiomate certe hieroglyphicis perquam simili utentes, Deum appeliatione Spithamae vocitarunt, penes quem scilicet sit rerum omnium facultas, supremaque authoritas: manu passa propemodum occupata, qua singula ordine tenoreque certo temperat ac moderatur, neque non fines aequis terminis distributos, dimensionesque omnibus, quae in universo mundo sunt, rebus lege sua dipartitur. Moris enim est oblatarum rerum magnitudinem spithamis, quae nobis promptuaria est mensura, dimetiri. Quod vero dictum de omnipotentia Dei, fufficiat unus ex quadragesimo cap. Esaiae locus: Quis mensus est pugillo aquas, et coelum palmo ponderavit? et quae sequuntur. Ubi Hieronymus: Quod autem pugillum vocat et palmum, humanae consuetudinis verbis utitur, atque mensuris, ut Dei potentiam per nostra verba discamus. Et paulo post [gap: Greek word(s)] autem, hoc est, palmus, extensam significat manum a pollice usque ad extremum digitum. Quae vero ibidem posita sunt de lichano gustatore, ut idem interpretatur digito, ac perinde minimo, alii viderint.

VITA BREVIS. CAP. XXXIX.

IN Spithama autem, ut superius dictum, vitae brevis hieroglyphicum habetur, quod a Graecis authoribus positum est, ut minimum vitae spatiosum mensurae ejusmodi parvitate significaretur, usurpaturque


page 448, image: bs448

usurpaturque plurimum ad uniuscujusque rei brevitatem indicandam, praesertim ubi in pumiliones cavillum vertitur, uti de Pygmaeis dictum, quos in derisum Trispithamos scurrae vocant.

PES. CAP. XL.

PEs nemine discrepante digitis constat sexdecim, quare qui scribunt eum palmis quatuor confici, palmam accipiunt, ut Vitruviusio [gap: Greek word(s)] . Dividitur vero hujusmodi dimensio in uncias duodecim: et est sexta pars altitudinis in humano corpore. Frontinus pedem ita describit ut eum dicat habere palmos quatuor, uncias duodecim, digitos sedecim.

CUBITUS. CAP. XLI.

[note: Quibus constet cubitus pollux tamen medium manus digitum [gap: Greek word(s)] vocat. ] CUbiti quoque ratio ideo varia est, quia palmus varie accipitur. Nam qui duobus eum constare palmis dicunt, digitos omnino quatuor et viginti commemorant dum cubiti spatium id esse dicunt, quod ab extremis unguibus in medium brachii angulum protenditur. Id nimirum sesquipedale est, et Graecis Pygon dicitur, unde Pygmaei Eustathio. Ita palmi illi duo pro totidem dodrantibus accipiuntur. Neque diversus erit a Nypso et aliis Vitruvius, qui cubitum senis, more suo, palmis dimetitur, cum duci procul palmos quatuor quemque digitis porrexerit. Cubitum pictores quartam corporis nostri partem esse volunt. Apud Herodotum cubitum invenias viginti digitorum tantum, differreque ab eo qui dicitur [gap: Greek word(s)] : de quo videris apud Suidam. Est etiam cubitus regius, qui major est communi tribus digitis, de quo idem Herodotus primo. Est et cubitus geometricus, qui dimensione una sex cubitos e nostris aequat, ut Origenes et Augustinus retulerunt.

TEMPERANTIA. CAP. XLII.

HIeroglyphicum vero cubiti una cum fraeno manu praetento, temperantiam prae se fert, unde Nemeseos simulacrum insignibus his conspicuum habeant, cujus haec erat inscriptio:

[gap: Greek word(s)]
Una manus cubitum ostentat, gerit, altera fraenum:
Illa, modum serva: haec admonet, os cohibe.

DELICIOSUS. CAP. XLIII

[gap: illustration]

SUnt qui deliciosum molliculumque hominem, ne hieroglyphica haec elabantur, ex cubito cervicali innixo notent. Signum inquit Adamantius, mihi videtur voluptatis carneae sub cubito manuum cervical assutum sumptum id ex Ezechiele, qui dicit: Vae iis qui assuunt cervicalia sub [note: Ezech. c. 3. Mystica cub ti significatio. ] omni cubito manuum: nimirum eos intelligens, qui propter animi corporisque mollitiem a virili recedunt fortitudine, et nequiter effoeminantur. Forsitan autem, addit, Adamantius, sermo divinus per hujusmodi figuram et argumentum eos culpat magistros, qui per vaniloquentiam et falsae beatitudinis promissiones (quod nostro, quippe corrupto tempore, supra modum invaluit) multitudinem audientium libidini, vitiis voluptatique summittunt. Addit etiam Propheta, de capitis velamine quaedam, quoniam his praecipue temporibus valde suspecta sunt, consulto praeteribimus: quae si qui scuriosius appetierit, ejusdem Origenis homiliam legat in Ezechielem tertiam, deque temporum nostrorum proceribus dicta omnia interpretabitur.

GRADUS. CAP. XLIV.

GRadus, quem alii Gressum dicere malunt, et Graeci [gap: Greek word(s)] appellant, uno constat cubito et pede: quod spatium tantumdem est acpedes duo et semis, vel digiti quadraginta.



page 449, image: bs449

PASSUS. CAP. XLV.

[note: Vel spatium quod in spatio pedum. ] PAssus a passis manibus dici videtur. Alii passum quinis tantum pedibus constare putant, quo spiatio gressus duo recen seantur, sintque digiti octoginta. Nam Spatium quod passis manibus occupamus, in sex et nonaginta digitos exporrigitur, quae integra est quadrati corporis proceritas.

ORGYIA. CAP. XL VI.

[note: Herod. l. 2. ] ORgyia Herodoto sex pedum est, Mensura eadem a pedum numero Hexapus dicitur. Orgyiae spatium Suidas interexpansas manus capit, quae quidem mensura sit proceritati humani corporis, nulli dubium et Suidam et Herodotum idem sentire. Libr. Pandect. X. tit. Fin. reg. capit. ult. fodienti putenm passum a vicino limite abesse oportere, interpres Latinus posuit. Lex ea Solonis a Cajo recitata, Graece scripta est in Codice Pisano. qui Florentiae asservatur, et [gap: Greek word(s)] hic habet, quae quidem mensura una plus pede crescit, et alias, uti ostensum, [gap: Greek word(s)] vocatur. Theodorus ex Aristotele interdum Passum vertit. Sed cum Orgyla, uti dictum, uno plus pede supra passum porrigatur, non [note: Vel quod patet in spatio pedum. ] satis recte videtur expositum, ut passus a passis manibus dicatur: id autem si admittitur, recte Theodoms. Sedenim omnino variat ipsa passuum mensura, pro regionum ritu et institutis.

ULNA. CAP. XLVII

[note: In Bucolic. ecgl. 4. ] ULnam Servius, et plerique alii eadem cum ea quam memoravimus Orgyia videtur interpretari, neque tamen inficiatur, longe minori spatio ab allis describi. Sunt vero qui urnam Orgyiae dimidium [note: Nempe, spatium in quantum utraque extenditur manus. ] esse velint, nomenque id, atque ea fere trium pedum mensura in plerisque Italiae locis permansere. Quare quod apud Plinium legitur lib. XVI. CAP. XLI. de Abiete, cujus crassitudo quatuor hominum ulnas complectentium implebat, hominibus quatuor admotis, arboris ambitum ulnis octo comple xum intelligendum. Si vero ulnas altero modo maluerit quis intelligere, nihil laboraverim. Sane hujusmodi amplitudo mihi non est miraculo, qui et abietes et larices et arbores alias vastitatis incredibilis inspexerim in Noricis Alpibus enatas.

DECEMPEDA. CAP. XLVIII.

DEcempeda, quae Grcae [gap: Greek word(s)] , suos se prodit nomine. Ea vero et Acaena est. Thessalorum quidem inventum ut apud interpretem Apollonii Argonauticis legimus. Porrigitur nimirum ea in digitos centum sexaginta, qui duo passus essent, non tamen Orgyiae. Eo dimensionis nomine saepe utitur Cicero, et decempedatorem, Metatorem appellat. Eo sere spatio a vicino abesse lege XII. tabularam jubetur is, qui ficum aut oleam in agro plantaverit: nam si quid aliud severit, satis est quinque [note: Soloni lex. ] ab esse pedes. Quamquam super hujusmodi limitatione libr. Pandect. X. tit. Fin. red. Solonis lex a Cajo recitata, non satis ex fide Latinis reddita. Nam quod interpres redidit. Olivam autem aut ficum novem pedes ab extrema regione plantet, alia autent ligna quinque pedes, in Pandectis quae tanta von eradone Florentiae custo diuntur, ita Graece scriptum reperi, [gap: Greek word(s)] . Ex quibus verbis manifestum, olivam quidem vel ficum pedes novem procul ab alieno solo plantandas, ceteras autem arbores duos tantum pedes abesse posse. Sunt et alia eadem lege, quae aliter habent in Pisano codice, ipso, quam passim in impressis voluminibus praestitum, de quibus alibi disserendum: nunc nostrum sequamur institutum.

ACTUS. CAP. XLIX.

Actus pedibus constat centum et viginti, qui passus essent quatuor et viginti.

JUGERUM. CAP. L.

[note: Varro l. 1. et Plin. lib. 18. cap. 3. ] JUgerum, ut Varro finit, constat ex actibus duobus quadratis. Unde Quintilianus ducentos et quadraginta pedes ponit in longitudinem, dimidium in latitudinem, quod uno jugo Boum in die arari potest: de quo, quiapleni sunt omnes Grammaticorum libri, non est ut plura inculcem.

STADIUM. CAP. LI.

[note: Theophilus lib. 2. Insti. tutionum. ] STadium dupliciter consideratur, alibi pro spatio cursoribus in agone destinato, alibi certum est mensurae genus limitibus agrorum metandis comparatum. Atque hoc plurimum centum vigintiquingintiquinque


page 450, image: bs450

passibus nostris terminatur, quipedes essent DCXXV. Ea summa octies computata milie facit, quae dimensio proxime accedit ad eam, quam ponit Herodotus II. ubi de labyrintho, [gap: Greek word(s)] Orgyiae centum justae stadium conficiunt hexaplet hrum. Quod vero ad agones pertinet, Graeci stadium suum ducentis pedibus metiuntur. Sed Herculem ducentis quantumlibet pedibus dimensum ab Hercule aliis omnino majus. Unde Mathematum. periti herois staturam ex eo stadio, quod ipse suis pedibus metitus est, prodidere. Italicum porro [note: Autor A Cellius lib. 4. cap. 1. Cons. c. 13. ] pedes continet CXXV. authore Censorino. Erat et stadium Pythicum, quod pedibus mille constitisse tradunt: Olympiacum, quadringentis tantum. Sic colligimus ex his stadium non fuisse certae mensurae spatium, sed parts illius, quae alicubi brevior, alicubi longior fuerit, agonibus destinata.

PLETHRUM, CAP LII.

[note: Plutarchum et Suidam. ] PLethrum vero mensura est centumpedum, sexta quippe stadii pars, ut apud authores Graecos passim habetur, [gap: Greek word(s)] . Tantumdem vero est, centum id constare orgyiis dicere, cum, ut superius dictum, orgyia sex occupet pedes.

DIAULUS. CAP. LIII

[note: D. Hier. 1200. constare ait. ] Diaulus mensura est duorum stadiorum. Caeterum varietas stadiorum effecit, ut diaulum nonnulli ducentis constare cubitis crediderint. Quin et cubitus ipse, ut suo loco dictum, plurimum habet varietatis.

HIPPICUM. CAP. LIV.

HIppicum, quo scilicet Equi ad cursum admittebantur, duplo majus diaulo fuit: nam quatuor id stadia comprehendisse, Plutarchus. author est.

MILLIARIUM. CAP. IV.

[note: Vel 100. Passus, unde ei nomen. ] Milliarium, ut junius Nypsus, octo stadiis constat: ut Vitruvius, pedibus quinquies mille, atque ita stadium id assumitur, quod CXXV. passibus nostris terminatur, quos pedes esse diximus sescentos quinque et viginti, quinis unicuique passui pedibus adnumeratis.

DOLICHUS. CAP. LVI.

[note: [gap: Greek word(s)] ut de lognitudine temporis, ita et spatii, et mensum dicitur, a cursu, a cursu er [gap: Greek word(s)] , dolichum curro. ] DOlichus, ut nonnulli ponunt, stadia continet duodecim. unum quippe milliarium et semis. Qui vero quatuor et viginti aut uno minus ponunt, quae tria esset milliaria, recursus rationem mihi habuisse videntur: erat enim locus, ubi Equi sunt cursu exerceri soliti, cursu septies iterato: quare a flexu locus ita nuncupatus. Apud Pindarum invenies, et octies et duodecies iterationem ejusmodi fieri solitam, pro Equorum, qui jungebantur, modo: de quo in commentario de Metis diximus. Ita patet illud apud Chrysostomum in epistola ad Philippenses homilia prima: Etenim qui postquam decem dolichos cucurrit, si post desiciat, omnem amisit landem: dictum, quia scilicet duo adhuc dolichi erant decurrendi

PARA SANGA CAP. LVII

[note: Persae quoque schoenos et parasan gas, alii alia mensura determinant. Plin. lib. 6. c. 26. Leugua gallice, licuem. ] PArasanga, mensura Persicae, in stadia triguita porrigitur. Herodoto ea essent tria milliaria et semis, qua dimensione in itineribus Transalpinae nationes plurimum utuntur volgo Leuguam appellantes: quamquam et Leuguae spatium pro locorum regionumque situ plurimum varient, quippe quae inter Alpes, breviores, in Germaniae vero atque Galliarum campis, longius protrahuntur. Denique eam mihi videntur rationem habuisse, ut quantum itineris una hora obequitando confici posset, id ea nuncupatione appellarint: ideoque cum difficilior ac perinde tardior sit ingressus per Alpes, Leuguas itemtidem breviores constituerunt.

SCHOENUS. CAP. LVII.

[note: Herod l. 2. Plin. lib. 17. c. 14. ] SChoenus duas occupat parasangas, quae septem essent milliaria. Haec inter AEgytiacas mensuras adnumerantur ab Herodoto. Nonnulli stadia ea quinquaginta continere tradunt. Plinius ex


page 451, image: bs451

Erathosthenis rationes quadraginta tantum, qui passus essent quinquies millia. Aliqui stadia XXII. singulis schoenis attribuere. Atque ita mensurarum hujusmodi inconstantiam diversitas authorum fecit, sive Ioca, sive tempora rationem hanc omnem variarint, quemadmodum in ponderibus tanta scriptorum dissensione omnia conturbata.

HAEREDITARIA PORTIO, SORSVE. CAP. LIX.

ITNvitat vero me nommis similitudo, ut quid Schoeni vocabulo velint Divinae literae, aperiamus. Apud Hebraeos enim mensurae genus erat sub funiculi nomine nuncupata, per quem portionem eam indicabant, quae in agrorum divisione huic et illi obvenisset, transibatque vocabulum ad haereditates [note: Deut. c. 32. ] et patrimonia. Unde Moseos cantico, Deuter. Funiculus haereditatis suae Israel. et Psalm. 77. Et forte divisit eis terram in funiculo distributionis. Et 47. Ezechielis: Joseph duplicem funiculum habet, et passim multa hujusmodi. AEgyptiis porro mos, ait Prodicus ut apud Max. Tyrium est, terram metiri [note: Ma traco et mon giste, a benationis metaphora. Psal. 139. ] funibus: quod et Hieronymus agnoscit tertio Joelis cap. ubi Septuaginta ait transtulisse, [gap: Greek word(s)] quod alii, torrentem spinarum fecerant, funciculum ait [gap: Greek word(s)] , aut juxta AEgytios mensuram certi itineris. Unde in Psalmis: Semitam me am et funiculaum meum investigasti. In Nilo enim, subjicit, flumine sive in rivis ejus solent naves funibus trahere, certa habentes spatia quae appellant Funiculos, ut laboria defessorum recentia trahentium colla succedant.

VITAE PROGRESSUS. CAP. LX.

[note: Stetuaginta fortasse pro [gap: Greek word(s)] , funiculum. [gap: Greek word(s)] . cubile berterunt. ] QUia vero versiculum obiter ex tricesimo nono supra centesimum Psalmo citavimus, [gap: Greek word(s)] Semitam meam et funiculum meum investigasti, transtulerunt quidam, Examinasti, a vestigio tamen est [gap: Greek word(s)] : quamvis qui Hebraicam sequuntur Iectionem, grabatum ex junco factum, non funiculum, intelligere videantur, dum [gap: Greek word(s)] cubitum meum eventilasti, reddunt. Quinetiam Chaldaeae Arabicaeque lectionis traductio in hanc ipsam sententiam habet. Sed et, quando ambulavero in via, aut quando accubuero ad studendum, legi. Sed quoniam Graeca lectio jam recepta est, quam, ut plerisque locis apud Hieronymum video, eam esse arbitror quam Septuaginta transtulere, eam secuti, quid in ea hieroglyphici contineretur, exposuimus. Quam vero schoeni funiculive mensuram apud AEgyptios et Persas esse Euthymius tradit, eamdem ait, nostri propemodum stadii longitudinem aequare.

STATHMUS. CAP. LXI.

[note: Cersorinus tamen, de die natali, cap. 13. assignat spatium 126000. stadiorum a terra ad Lunam, secundum Pythagoram. ] STathmus, quod itineris diurni spatium est, produci fertur stadiis centum et quinquaginta, quae milliaria essent undeviginti, quadrante minus. Nam et Jurisconsultorum tabulae viginti milliaria diurnis itineribus concesserunt. Jocose vero Lucianus [gap: Greek word(s)] ludit, [gap: Greek word(s)] : Numquid tria millia stadiorum sunt a terra ad Lunam usque, qui primus nobis stathmus, id est, quod itineris spatium uno die peregimus? sed ut fabulas omittamus, satius fuerit, tot decursis spatiis commodum quiescere: quamvis adhuc digiti quoquoversum accepti quasdam habent dimensiones, quarum norma modoque reliquum totius humani corporis dimetimur, menfura in hoc velillo membro nunc parte pari, nunc geminata, inpluribus triplici: quippe pollex expeditus, ut supra innuimus, ejusdem mensurae est cum infamis dimidio aure, cum naso, cum fronte et ore, cum infima brachii latitudine, et partibus plerisque aliis. Verum cum haec ad pingendi sculpendique artem potius, quam ad suscepti operis negotium pertineant, eam artificibus operam relinquentes, imaginum significata, non artem pingendi, exponere prosequemur.



page 452, image: bs452

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIBER XXXVII. DE DIGITORUM NUMERIS ET SIGNIFICATIS, Ex Sacris AEgyptiorum literis. CLARISS. BERNARDINO TOMITANO, PUBLICO BONARUM ARTIUM IN Academia Patavina Professori.

MIcare tecum digitis libet, TOMITANE honoratissime, Micare mecum? inquiens. Nempe, quantacumquesis gravitate praeditus, micare tamen libet. Quid enim aliud is, qui per digitorum motus varios, numerorum significationes explicare aggressus fuerit, facere videatur, quam ridiculis propemodum articulorum omnium gesticulationibus, modo eos porrigendo, modo contrahendo, colluderene dicam, an pueriliter ineptire? et tamen ipsa rei cognitio aliquid habet, quod eruditi quantumlibet viri minime sint aspernaturi. Quare aufim dicere, aliquid omnino in Digitis meis velipso Tomiano non indignum, quodque forsitan emunctissimam ejus narem ad libri totius lectionem possit allicere. Multa enim ex eo tempore sunt, quae temporibus ullis beatioribus quibus industria et ingenium in pretio fuerint, minime contemnenda videbantur. Sedenim, ut quid de bujusmodi argumento sentiam ingenue fatear, habet omnino aliquam rerum copiam et varietatem. Sed exactissimam diligentiam illam, omnia perquirendi quae in hujusmodi sententiam dici possunt, neque me praestaturum polliceor, cui pleniorem esse, per otium, et tam frequenter infestam podagram, minime licuerit. Neque tu, qui omnem vitae meae rationem optime nosti, id ab occupationibus meis effagitabis, eo uno contentus, quod hoc, qua, lecumque sit, mei erga te amoris et observantiae argumentum esse voluerim. Cognosco autem ingenium Philosophi, qui tam multa quae minime oculis conspicua sunt, ita spectare videatur, ac si rerum suarum imaginibus conformata, suisque coloribus picta proponerentur. Animam nemo vidit, quam Philosophus ita intuetur, et ad amussim factam agnoscit, ac si colossus ingens aliquis aut fabrica quaevis admirabili membrorum artificio elaborata esset.

DE DIGITIS. CAP. I.

[note: Digitorum dibisio, et muniu cujusque proprium. ] RAtioni consentaneum videtur digitos primum dividere, et quod illi munus singuli suscipiant explicare, ut ita mox quae in illis significata reperiuntur aperiamus. Illi enim alio atque alio gestu dispositis, nunc contracti, nunc porrecti, uti praefati sumus, modo hac, modo illa manu varias habent significationes, ac omnem fere numerorum rationem explent, cujusmodi plurima in antiquorum statuis reperiuntur, et apud scriptores passim offeruntur quae non parvam inferant haesitationem, nisi aliqua eorum ratio, quod facere proposuimus, expendatur. Tota igitur supputationis ratio in tres partes divisa est, quarum prima digitus, articulus altera, tertia compositus numerus appellatur. [note: Digitus quid. Articulus. ] Digitus est quicunque numerus sub denario profertur, et hujusmodi puncta usque novem, praerogativa quadam, etiam sub numeri nomine singula continentur. Articulus, qui nullo redundante dividitur in decadas, e quorum utroque compositus numerus resultat, quotiescunque scilicet articuli, sive denarii numerum aut hunc aut illum sibi assumunt. Numeri sedem in inferioribus tribus [note: Compositus. ] digitis habent. Articuli conjunctim in indice polliceque. Compositi et hos et illos, prout usui venit, aut explicant, aut inflectunt socialiter. His ita constitutis, operae pretium est, quos quisque digitus, quos cujusque digiti gestus, numeros ostendat, aperire. Primum autem omnium iliud constat, laevam


page 453, image: bs453

manum omnia indicare puncta ab unitate, usque novem et nonaginta: dexteram vero a centenario, ut ita dicam, usque ad noningenta. Sed quib. digitis millenarium a centenario distinguatur, magna est inter eruditos controversia, dum alii Bedam, virum quidem non ineruditum, sequuntur, alii probabiliorem quandam [note: Beda, in libro de temporibus et natura rerum] rationem amplectuntur. Beda enim, si modo ille ita scripsit centenarium a laeva in dexteram ita transferri tradit, ut quo gestu, quibusque digitis decem in laeva numera vimus, eo centum in dexteram designemus: inde ad millenaria descendamus et quibus gesticulationib. in laeva numeros usque novem ostenderimus, iisdem in dextera totidem millenaria proferamus. Alii naturae ordinem secuti, uti minores numeri majorib. subjiciuntur in laeva, ita minores summas majorib. in dexteras subditas agnoscunt: ea n. proportio est numerorum ad decadas, quae centenariorum ad chiliadas. Congruum igitur est eorum quoque hieroglyphicorum figuras ad eorum regulam accommodari. Quare perplexitate, quae in iis, quae Bedae attribuuntur mentes implicat et obturbat, evitata, ita manus statuendae, ut veluti in laeva coeptum est ab auticulari pro unitate et sociis: ita in dextera ab eodem digito centenarium exordiamur, nsque ad nonaginta. Millenaria vero per pollicem et indicem exprimamus. Atque ut in laeva a numeris per inferiores tres digitos ascensum est ad articulos, ita in dextera per eosdem inferiores et centenariis surrigamur ad millenaria, quo sc. gestu quibusque digitis in laeva decem ostendimus, per eosdem in dextera millenaria explicare incipiamus, quae circa pollicem et indicem longe commodius et convenientius hospitantur. Cujus rei testem appello summae multiplicisque doctrinae virum Irenaeum Theologum ex antiquioribus, qui aliquot aetatib. ante Bedam claruit; aperte enim hic scribit: UNIUS numerum, quo gestu significabantur in sinistra, translatum in dexteram centena conficere. Sed ponam ejus verba super hoc gestu, in Valent. libro 1. C. 13. A numero nonage simonono, qui fuit in laeva per UNIUS significationem, transferri dexteram et ibi centena constitui. Hujus sententiam Graeci, et universus recentiorum usus admisit, quos inter egregie princeps Lucas Minoritanus, qui Arithmeticam et partes ejus absolutissime consummavit, ejusque opus uno omnium ore probatissimum, multis ab hinc annis venit in manus hominum, et habetur in primis. Fuerunt et alii, qui manib. ad hanc seriem, quam ponit Irenaeus figuratis, Iibellos ad mortalium institutionem edidere. Prae. terea tota hujus hieroglyphici ratio cum Chaldaeis ad amussim congruit, mirificeque respondet. Illi enim totam hanc computandi diligentiam per lineas expressere, ita inter se distinctas, ut apicib. solum quibusdam additis situ, tantum numerorum varietatem indicarent. quaternae tamen ita positae, ut prima digitos, secunda articulos, tertia centena, quarta millenaria commonstrarent, eo quidem oridine, ut qui apex surrectus laevorsum unitatem ostenderat, dextrorsum versus centena prae se ferret: iidem, sed inferne vergentes, laevorsum decem; dextrorsum mille signarent, in eum, quem sequenti vides pagina, modum.

[gap: illustration]

page 454, image: bs454

Ad Chaldaeorum igitur normam, manuum digitorumque supputationes accommodabimus, earum volis altera alterius e regione passis, ut unitates centenariis, decades millenariis, ad superiorum hieroglyphicorum instar, opponantur,

[gap: illustration]

Quod vero Orontes Regis Artaxerxis gener, qui ob ejus indignationem quamdam et honoribus amotus, [note: Orontis dictum. Plutarch. in Apophi. Regum. Olim digitis subducebatur ratio ut nunc calculis. ] et ad ignominiam redactus esset, dixerit. Quem admodum supputatorum digiti nunc miriadas, nunc unitates prraese ferunt, ita Regum amici nune plurimum, nunc minimum praestare possunt, non est ut quispiam hoc ad Bedae rationes trahat, quasi Orontes intellexerit de dexterae laevaeque auricularibus, in quibus hinc unitates, inde millenaria constitui debeant: insulsa enim est imaginatio, cum Orontes miriadas hic confusim ad amplificatione oratorio more dixerit: non quod miriadum, hieroglyphica unitati sigillatim opponere cogitarit, sed in universum hinc laevae digitos, illuc dexterae designavit. Obstaret Chaldaeis et Peris, Irenaeo et allis, Quintilianus, que nonnulli ex libro undecimo citant, eo Ioco: Gestus, poculum poscentis, aut ver bera minantis, aut numerum quingentorum pollice flexo efficientis. Quae sunt a quibusdam scriptoribus notata, ne in rusticis quidem vidi. Sed iidem ipsi, qui quingentorum positum volunt, inficiari non possunt, quin eo loco eruditi plerique viri quinquagenarium potius agnoscant. Non sum vero nescius nonnullos esse, qui lectionem apud Bedam defendere aggrediantur: quippe, quae in laeva denaria sunt, iidem digitis in dextera centena significare, atque ita


page 455, image: bs455

per eosdem pollicem et indicem per decadem aggregationem ad noningenta usque procedendum: mox cum millenaria fuerint indicanda, ad ejusdem dexterae inferiores digitos descendamus, quod vel natura ipsa videtur abborrere. Sane Hieronymi verba sunt: Porro centesimus numerus (diligenter quaeso Lector attende) si de sinistra transfertur ad dexteram, et issdem quidem digitis, sed non eadem manu, [note: Explicatio loci citati ex Hieron. ] quibus inlaeva nuptae significantur et viduae, circulum faciens exprimit virginitatis coronam. Ego, ni fallor, ex his verbis Hieronymum puto eadem tradere quae docuit Irenaeus, dummodo Ioco suo sententia commatis additis distinguatur. Sententia quidem Hieronymi est, diligenter attendendum: Quin attendamus? Centesimum numerum de sinistra transferri ad dexteram, et iisdem quidem digitis, non eadem manu circulum facientem exprimere virginitatis coronam. At explicavit se aptius inquiunt, dicens: quibus in laeva nuptae significantur et viduae. Scimus quidem in laeva unguem indicis, quasi ad osculum molliter applicatum, maritalis conjunctionis hieroglyphicum ab eo viro doctissimo positum: quod loco suo plenius commentati sumus. Viduas autem per sexagesimum ostendi, qui numerus per indicem ejusdem laeae, qui extremum pollicis articulum arete complectatur, exprimitur. Idem fatentur omnes. Sed Hieronymus ne fallamur, admonet, transferri numerum centesimum ab laeva in dexteram, per digitum et gestum scilicet, qui unitatem in laeva constituit, in dextera centena conficiat, atque ita de caeteris. Atque hoc est quod ait, Sed non eadem manu: quam manum? eam intelligit qua non utimur in centenis, cujus scilicet digitis nuptae significantur et viduae, quarum manuum hieroglyphica superius et explicaverat, et ingeniose interpretatus erat. Sed quo modo corona haec, dicet aliquis, circumflectetur in auriculari? Respondemus: si digitum cum ita inflexeris, ut digiti ejus unguis mediae palmae tuberculum appetere videatur: id ita coronae plexum imitabitur, ac si arboris cujusvis ramulum ita flexeris, ut cacumen ejus ad locum, unde germinare coeperat inflexeris. Nam gestus hic (ut quod necesse est idemtidem repetamus) in laeva unum significat, centum in dextera, ut singula: copiosius suis quaeque locis enarrabuntur. Nunc quoniam Iectorera aspera et morosa forsitan disceptatione delassa vimus, libet, in hujus gesticulationis sententiam lepido Nicarchi epigrammate aures animumve aliquantulum delinire. Jocatur enimis in Cotyttarin annosam [note: Nicarchi jocus in Cotyttarin. ] vetulam, quae praecano cum esset capite multaeque dicacitatis, ac Nestori comparata, nondum eum ita grandaevum esse sineret, quae Cervos annis superesset, ea aetatem suam laeta manu veram dissimulans inciperet numerare, tamen et viveret, et luminis beneficio frueretur, et firmis ingrederetur pedibus. aeque ac si esset adolescentula. Quare maxime verendum ne Plutoni sinistri aliquid acciderit. Sed Nicarchum ipsum audiamus, quem falso quidam [gap: Greek word(s)]

[gap: Greek word(s)]

Quod si quis Epigramma ipsum Latine sibi cani postularit, id hujus est sententiae:

Multum garrula anus, caput omne Cotyttaris alba,
Propter quam Nestor non sit adhuc senior:
Quae Cervos annos superarit, quaeque sinistra
Vitae iterum coeptet connumerare dies:
Vivit adhuc; cernit, pede firma est, virginis instar,
Plutonem ut dubitem passum aliquid gravius.

Et quoniam in Nestoris aetatem incidimus, synepoeja postulat, ut quatuor etiam Juvenilis carmina subjungamus:

[note: Sal. 10. ] Rex Pylius, mago si quicquam credit Homero,
Exemplum vitae fuit a Cornice secundae.
Felix nimirum, qui tot per secula vitam
Distulit, atque suos jam dextem computat annos.


page 456, image: bs456

UNITAS. CAP. II.

[note: In quo explicando haellucinatus creditur Domit. Calderinus. ] SEd jam strato itinere, sopitisque controversiis. ad ea, quae liquida manifestaque sunt, procedamus, digitosque ipsos erumpere gestientes e carceribus emittamus: primique spatia corripiant auriculares, alter et alter, quorum qui in Iaeva est uno omnium consensu unitatis indicium est, si unguiculum ad medium volae tuberculum advertat, quasi coronam quamdam flectere meditetur. Itaque si fasces a dextera alicujus statuae fuerint, Iaeva vero eo gestu praetendatur, primi Consulatus hieroglyphicum apparebit, vel sialia fuerint insignia alicujus honoris indices, primum eo potitum ostendet, atque ita de reliquis.

CENTUM. CAP. III.

[note: Virginalis numerus. ] AB hoc Iaevae digito ad eumdem dexterae conversi, eodem gestu quo illo unum, hic centum, ut jam constare potest, significari profitemur. Neque id praetereundum, quod centenarius numerus Virginalis, ut sacrarum literarum interpretes tradunt, appellatur: de quo apud Matthaeum habetur c. 13. Quandoquidem iis, qui vitam recte, pie, sancteque instituerunt, tria sunt proposita praemia, vel fructuum proventus: aliis tricenarius, aliis sexagenarius, allis centenarius. Tricenarius quidem iis, qui maritalem secuti vitam, eam conjugio minime contaminato peregere: nam numerus [note: Maritalis mumerus. Viduitatis aut coelibatas mumerus. ] ille, ut suo loco dicetur, aptus nuptiis. Sexagenarius iis, qui viduitatem aut coelibatum incorrupte atque integre custo dierunt. Et sexagenarium annorum numerum viduitatis esse idemidem osten demus. Centenarius demum iis, qui virginitatem intaminatam incolumemque ad ultimum usque vitae terminum servavere. Eucherius centenarium hoc praemium non tantum ad virginum merita verum etiam ad martyrum mercedes praemiaque proposita contendit. Hierosolymitanus Hesychius, perfectissimum, ait, centesimum ideo concipimus, quia quinquagesimus, quae spiritus amplectitur: unde Pentecoste Spiritui facra. Bonorum vero operum fructus, qui messem omnem excellit, in Evangelica lectione ad centesimum usque cumulatur. Adamantius quoque numerum hunc plenum in omnibus atque perfectum autumat: aitque totius rationabilis creaturae sacramentum intra se continere.

DUO, CAP. IV.

ADlaevam autem, unde digressi sumus, revertentes, si, uti de unitate dicebamus, aut Consul, a Imperator, aut Dictator, vel quid hujusmodi fuerit, qui dignitatem eandem sibi accessisse indicare voluerit, non insulse statuam ponet, in cujus manu Iaeva anularis digitus eodem inflectatur modo, atque eodem loco cum ipso minimo applicetur. Duo enim, vel bis, veliterum, eo gestu exprimi manifestum.

CORPUS VEL IMMUNDITIA. CAP. V.

[note: Dualis numeri mysticus sensus. ] IPse vero dualis numerus mystico significato corpoream indicat naturam, et pro immundis accipitur in sacris: quod is numerus sociandis generandisque corporibus aptari solet, de quo videndus Adamantius libro tertio in Epistolam Pauli ad Romanos, ubi de propitiatorio loquitur. Submonet Divus Hieronymus in hanc sententiam adversus Jovinianum, animad vertendum esse juxta Hebraicam veritatem, in primo, et tertio, et quarto, et quinto, et sexto die, expletis operibus singulorum [note: Sed et motus multitudinis et opinionis sybolum] subjectum esse: Et vidit Deus quod esset bonum, in secundo vero die hoc omnino subtractum, ut admoneremur nonessebonumduplicem numerum, quod ab unione dividat: nam unitas tota Dei est, dualitas vero significet hieroglyphice foedera nuptiarum, quibus ubique Hieronymus paulo se infensiorem ostentat.

DUCENTA. CAP. VI.

EOdem vero ipso gestu quo in sinistra DUO, in dextera digitus, idem DUCENTA significat.

III. CAP. VII.

MEdius autem, quem nonnulli Medicum, plures Infamem et impudicum appellant, ita penes duos inferiores incurvatus, ac si citharae cujuspiam filouna serie gestuque apprimedi essent,


page 457, image: bs457

ternarium effingunt numerum. Quodque superius de titulis et honoribus attigimus, ubi tergemini cujusquam notandi essent, hoc assumi potest hieroglyphicum.

ANIMA, DEUSVE. CAP. VIII.

[note: Ternarius numerus. ] SEd ipse etiam numerus suum habet significatum: quippe qui incorporeae naturae consecratus, nunc animae, nunc Dei simulacrum, hieroglyphicumque est, de quo multa Pythagorici, multa etiam veteres Theologi disputarunt, quae brevitatis causa sunt praetereunda. Illud tamen non omittam, Propitiatorium in divinis institutionibus longitudine duorum cubitorum et semis fieri demandatum, ut id Christum hommem significaret, quod et apud Paulum epistola ad Romanos habetur: qui quidem licet verus esset homo, quem proposui Deus propitiatorium per fidem in sanguine ejus, aliquid tamen habuit quod humanam excederet naturam, tria tamen non exaequaret: nam pater eo major est. Sed si quis haec apertius declarari sibi voluerit, ad ejus epistolae interpretes accedat. Quod vero paulo ante binarium malum esse dicebamus: sacerdos Heli, cap. III. 1. Regum dualem numerum pessimi spiritus esse suspicatur, uti Dei ternarium. Nam cum Angelus Domini Samuelem bis vocasset, tertiam vocationem expectandam duxit, ut vocem divinam esse cognosceret.

CCC. CAP. IX.

[note: Vir. AEn. lib. 4. ] EOdem gestu digitoque quo tria in sinistra, CCC. in dextera significantur. Sed et vocabulum, ipsum suas habet significationes. Trecenta siquidem pro magno admodum numero ponuntur, ut apud Catullum: Expecta hendeca syllabos trecentos, Quos complexa simul tenet trecentos, et multa hujusmodi, etiam apud alios: Et tercentenas erroribus impleat urbes. Tercentum nivei tondent dumeta juvenci. Tercentum tonat ore deos. Sane cum superius centenarium plenum atque perfectum numerum esse ostenderimus ex Adamantio, eundem triplicatum, supremum quid significare nulli dubium relinquitur. Sed tercenteni in Arcae longitudine cubiti, ostendunt hominem qui sit a centenario lapsus, hoc est, qui a tota rationis summa per ignorantiam deciderit, facile posse per Patris, et Filii, sanctique Spiritus cognitionem in trecenta restitui. Hic autem animad vertendum est, posse nos gestuum conformationibus illud conjectari quod ait Plinius libro XXXIIII. cap. VII. Janum a Numa rege dicatum digitis ita figuratis, ut CCCLXV. dierum nota, per significationem anni, temporis, et aevi se Deum indicaret.

CCCLXV. CAP. X.

CUm itaque Plinius dicat, digitis ita figuratis, verisimile non est, quod nonnulli putant, in dextera [note: Plini ans loci explicatio. ] iinsculptam fuisse literam T, quae apud Graecos trecenta significat, in Iaeva vero Z et E, quae sexagintaquinque supputant. Dicamus igitur ejus statuae dexteram eo gestu figuratam, ut ea exporrecta tres inferiores digitos graduum in morem incurvatos haberet, qui gestus, uti dictum, trecenta signat: laevam autem, ut paulo inferius patebit, ita conformatam, ut index pollicis ungui circumductus arctissima eum circulatione complecteretur, infamis vero mediam palmam versus adcurvaretur, duobus reliquis extantibus quantulum cumque porrigipotuerint: ita enim quinque et sexaginta describit: annum enim ad hujusmodi dierum numerum intelligi debere civiliter Pandect. ultimo Paulus ait. Et intercalarem, quo scilicet bis sexto calendas Martias dicimus, quarto quoque anno nihilo secius eodem dierum numero Supputari, manifestum: quia duo ilii dies unius vice habentur, nec interesse ait Celsus, utrum priore an posteriore die quid actum sit.

IIII. CAP. XI.

TRium igitur numerorum gestibus ita positis, insequentium aliorum trium ridicula propemodum sese offert gesticulatio. Nam quatuor exprimere cum volumus, minimus sustollimus re liquis in incurvatione sua permanentibus. Ita quartum Cos. Imp. Dict. et reliqua.

CCCC. CAP. XII.

EAdem ratione modoque in dextera iidem compositi digiti, CCCC. constituunt. Nec super hoc aliud ad negotium.



page 458, image: bs458

V. CAP. XIII.

[note: Quinarii hieroglycum. ] QUinque autem, aut quinquies ostendere qui volunt, annularem et minimum exporrigunt, impudicum palmam versus incurvant, uti in Jani statua dicebamus. Neque quidem hoc tantum signo quinarium significabant AEgyptii, verum etiam per sculptae stellae hieroglyphicum, propterea quod, ut Horus ait, ex innumerabili stellarum multitudine quinque tantum sunt ea praerogativa praeditae, ut mundi, quod illi ajebant, curam gererent, humanis rebus omnibus consulerent, nihilque apud mortales fieret, quod ab earum arbitrio non penderet. Ego, si mihi dicere liceat, desumptum puto a radiorum numero, quo Stella piscis insignita est, quod et Naturalis historiae scriptores tradunt, et ego in Anconitanum littus ejectas magno numero conspexi, et manibus meis attrectavi. Sedenim de hac plura Ioco suo in Coelestibus enarrabuntur.

SENSUS. CAP. XIV.

[note: Quinarii numeri mysticus sensus. ] SEd et ipse quinarius numerus quomodocumque descriptus figuratusve, suam habet hieroglyphicam in sacris significationem: pro quinque enim sensibus accipitur. Unde illud Ambrossi per vulgatum de quinque virginibus prudentibus, et totidem fatuis. In antiquioribus vero Mosaicae legis praeceptis, qui peccasset in sanctis, tantumdem reddere jubebatur, et ad illud quintas adjicere, quod in exemplaribus Graecis [gap: Greek word(s)] legitur, ut scilicet ita intelligamus: Si quis de sacris vel oblationibus vel muneribus in usum pauperum erogatis, aut pro templi adificatione, alterius ve voti operis designatione datis, quinque intervertisset, oportere eum quinque sarta tecta reddere, mox peccati veniam imploraturum [gap: Greek word(s)] adjicere, hoc est, et altera quinque, et aliquid insuper auctarii. Quam sententiam Cyrillus examinans ita meditatur: Si quis, inquiens, quinque sensuum opus perverterit, et debito honestoque unumquemque officio defraudaverit, oportere eum synceros illos, et integros Deo restituere, mox alios quinque interiores adjicere, et horum omnium denique summam et solidationem quandam superaddere, firmum scilicet bene agendi propositum, si Deo satis ex asse facere voluerit. Eodem facere videtur, quod ab uno mense ad quintum usque annum didrachmae quinque, hoc est, ut Hierosolymitanus Hesychius interpretatur, quinque sensuum perfectio, sit oblatio: quae ideo per geminarum numerum exprimitur, ut intelligamus, ea quae puer sensibiliter videt, audit, gustat, odoratur, et tangit, ea etiam conduplicet, dum ad intellectum ea accommodare fuerit institutus.

QUINGENTA, CAP. XV.

IDem gestus ex iisdem digitis in manu dextera, quingenta supputat.

VI. CAP. XVI.

[note: Capit. 13. et Censorinum c. 12. ] ANularis ver in Iaeva solus incurvatus, auriculari et aliis exporrectis, senarium ostendet, de quo multa apud Macrobium libro 6.

SEXCENTA. CAP. XVII.

IN dextera vero eodem depositus modo sexcenta colligit, qui numerus apud Latinos pro maxime ingenti copia, numerosissimaque multitudine, ac propemodum infinita, hieroglyphice proferri solet. Ad Atticum Cicero: Venio ad epistolas tuas, quas ego sexcentas uno tempore accepi. Ad eumdem idem: In quo multa molesta, discessus noster, belli periculum, militum improbitas, sexcenta praeterea alia. Lepideque Plautus, Captivis, Sexcentoplago nomen fecitilli, cui plagae innumerae nunciabantur. Sed ne sexcenta ejusmodi proferam, ad reliqua enarranda progrediar.

VII. DCC. CAP. XVIII.

BIs jam trium digitorum spatiis decursis, tertium iterabimus, quod palmam moveat. Facta igitur ad auricularem repetitione, eum dicimus, quantulumcumque porrigi potest, ad imum usque palmae tuberculum appressum, septenarii numeri signum esse. Et in dextera, septies centeni. Eo vero gestu componendomedius quoque adflecti cogitur, ac veluti gnomon horarius supra anularem prominere, ut ea sit ejus digiti figura, quam trapezitae nunc in septenario notando delineant, in hoc scilicet fignum 7.



page 459, image: bs459

CENTURIO. CAP. XIX.

[note: Nota 7. Centurio et nis signum. ] AC, ne lene quid attigiue videamur, eadem trapezitarum nota in plerisque veterum monumentis adsculpta. centurionis signum habebatur. Ostendit mihi Romae vetustum admodum monumentum ex marmore Thomas Petrosanctius, vir antiquitatum hujusmodi studio sissimus: in quo et signum id incisum erat, et verba rem interpretantia, in hunc modum addita.

SIGNUM CENTURIONIS, 7. CAP. XX.

ET Bononiae inscriptionem vidimus ad C. Petronii aedem, in qua signum idem eodem significato incisum spectatur. Romae etiam apud Paulum Caesium Cardinalem inscriptionem vidi ejus notae, quae sic incipit:

M. POMPEIO. M. F. ANIASPRO 7. LEC. XV. APOLLINAR. 7. COH. III.

et quae multa ibidem insculpta sunt militaria, de quibus in Armorum. commentario abunde meminimus.

DEUS. CAP. XXL.

[note: Septenaria numeri praerogatiba. ] NOn erat autem otiosum Septenarii nomen, quod hieroglyphicum esse Dei Philolaus asseverat: quippe quod ea sit ejus numeri praerogativa, ut ipse sibi similis, alter ab aliis sit, veluti Deus, dux et princeps universorum solus, semper singularis et immobilis. Inter enim ea, quae intellectu percipiuntur, septenarius sine motu est, neque quicquam patitur. Nam alii numeri partim generant non geniti, partim generantur, cum minime generent: alii utrumque obeunt munus, solus vero septenarius utriusque conditionis immunis. Unitas quippe a nullo prorsus genita, numeros omnes quotquot habentur, generat. Octo vero generantur a bis quatuor, nullum autem generant. Nam numeri hic infra denarium intelliguntur. At quaternarius eorumdem, et parentum et liberorum jus obtinet, octonarium quippe gignit, a bis duobus ipse genitus.

PALLAS. CAP. XXII.

QUorum cum nihil accidat septenario, quod sine matre sit, quodque virgo Palladi assimilatur, et quorundam symbolico hoc utentium idiomate mos fuit summi Dei sapientiam vocabulo signoque Palladis interpreteri: quanquam ubi figuras mathematicas aliquot hoc commentandi genere declaravimus, ternarium et quae septenarius significata habeat in Divinis literis, dicenda sunt hic satis fuerit pauca haec attigisse.

OCTO OCTINGENTA. CAP. XXIII.

MEdius itaque auriculari adjectus, ita ut una cum eo extremam volae partem apprimat, octonarii numeri hieroglyphicum erit in Iaeva: in dextera octies centena recensita indicabit.

IX. CM. CAP. XXIV.

MEdius demum ad extremam palmae volare, una cum duobus inferioribus applicatus, ita ut totam obtegant, novem in sinistra constituit, in dextera novies centena.

MULTITUDO, CAP. XXV.

[note: Nobenarius numerus. ] ESt etiam novenarius ipse numerus hieroglyphicus: quippe qui se non intra cutem contineat, sed effusus plurimos significet, quod Theon observat in Arati carmine, [gap: Greek word(s)] , non quod nevem, inquit, aetates vivat, sed quod perquam diu, ut Tibullus.

Vivere Cornices multos dicuntur in annos.

Apud Nicandrum [gap: Greek word(s)] Ieges, pro, aliquot praeditum aculeis, Idem [gap: Greek word(s)] in Scorpii cauda ponit, cum septem tantum in ea compages enumerentur. Pro multis igitur novem posita iriterpretes agnoscunt, de quo satis in Scorpii commentario. Quin et Alcaeus Hydram [gap: Greek word(s)] [note: AEn. lib. 6. ] eadem ratione dixit, cum Simonides eam [gap: Greek word(s)] tradat. Quem imitatus Maro, ita super ea:



page 460, image: bs460

Quinquaginta atris immanis hiatibus hydra.

Ad hoc etiam facit, quod Hesiodus novem inquit noctes Jovem cum Mnemosyne jacuisse, unde Musarum prolem susceperit. Oportere enim, ajunt interpretes, eum studiis incumbere, qui sit mox aliquod ingenii atque doctrinae memorabile testimonium reliturus.

Nam decem hos luca per annos
Parturit, ingentem prolem paritura, niteusque
Dentis ebur, decora ampla virum, decom ampla Deorum.

DENA. CAP. XXVII.

POstquam igitur digiti tres inferiores triplici decursu ludi sui partes peregere, athletas nunc spectabimus: pollices quippe, indici unumquemque suo commissos: varia quorum colluct atio a Iaeva theatri parte perdecadum campum, altera vero ad dexteram lucta per numerosissimam chiliadum arenas exercebitur. Erit igitur conflictus primus Iaeva index in primam pollicis sui suffraginem unguem affigens, quem attractus pollex ita urgeat, ut colluctatorem strangulatione quadam elidere videatur. Hieroglyphicum hoc denarium, alterum vero ad dexteram millenarium recensebit. De denario locus patescit apud Apulejum Apologia: Si triginta annos pro decem dixisses, posses videri pro compuationis gestu errasse, quos circulate debueras digitos aperuisse. Quo vero pacto digiti tricenario aperiantur, loco suo dicemus. Apud Horum Nillacum invenias lineam unam surrectam com alia superne dejecta, vel incumbente, decem linearum quae in plano ducendae essent, hieroglyphicum esse. Puto ego hunc exprimere voluisse denarium numerum: cujus scilicet denae unitates per lineas totidem significari, tanquam per puncta, solitae essent, quae apud AEgyptios ejusmodi tantum figura comprehen derentur: compendiosam enim rationem aliquam in numerorum notis nationes omnes, quaeque suam excogitarunt. Omnino enim codices quos inspexi, omnes eo loco mendosi sunt, praesertim impressi, qui sic habent, [gap: Greek word(s)] . Sed et in manuscriptis aliquid desideratur, quorum minus corrupti ita habent, [gap: Greek word(s)] (hic vacuum relictum) [gap: Greek word(s)] , quorum haec est sententia: Linea una recta, una cum altera superne sibi adscita linea vel (hic vacuum) vel decem lineas planas significant. Puto autem lineas illas ita ducendas T. Nam aliquid simile apud nos est cum linea plana superne ducta, cui puncta numeralia subjiciantur, quae singula unitates ostendant, duplicatum numeri tantundem significat, quot sunt signa, quae planae illi lineae subdita conspiciuntur, ut IIIIVIR. aut IIIIIIIVIR pro Sex. vir, et Decemvir. In AEgyptiaco vero signo, superior illa linea producta ostendere videtur, licet una tantum signata sit. X. tamen sibi unitates adsciscere. Quod vero de duplicandis punctis dicebamus, multis potest veterum inscriptionibus confirmari, sed unam tantum exempli Ioco ponam, quam Venetiis apud clarissimum virum Danielem Ranerium Senatorem, antiquo lapide ita notatam inspexi, IIIIIIVIR. quod tantundem est, ac si DECEMVIR scriptum esset. Intelligendum enim est puncta illa quatuor, linea illa supeme ducta, duplicari. Quod vero ad Horum attinet, id ideo appo sui, ut castigatiorem codicem quaerendum admonerem. Nec me latet Probum de notis antiquorum, ejus lineae superne ductae signu~ad millenarium usque provehere: sed in eo libro multa sunt multorum arbitrio, atque etiam errore, inculcata, neque rei cujuspiam sana intelligentia magis nostro tempore desideratur, quam inscriptionum ejusmodi vera cognitio. Ad id vero quod supra Iaevae pollicem indici, [note: X. nota apud Romanos acceptio. ] quippe decadas chiliadibus, respondere asserebamus, Romani quoque ad AEgyptiorum, Chaldaeorum, Persarumque imitationem, cum decem significarent, per X. duplicem literam suam, quod decustatio, qua insignis est, locutionem denarii saperet, mille facturi, litera eadem in suo jure conservata, capite tantum a dextera laevaque oppositis semicirculis, cujusmodi alii apostrophos, alii, ut Victorinus, Sicilicos appellaverunt (est enim sicilicus ponderis certi mensura, quae signo hoc C figuratur) conjunxere: ac ita ex X. litera, ut dictum est, sua, [?] millenarium hieroglyphicum formavere, uti quo gestu Iaevae digiti decem ostendunt, eodem dexterae mille proferunt. Quamvis Priscianus, qui nihil non arrogat Graecitati, id secundum Atticos, quibus [gap: Greek word(s)] mille sunt, factum velit: atque ideo veluti illi ad hunc numerum prima tantum nominis litera usi sunt, quippe X. ita nos M. pro misse posuerimus.


page 461, image: bs461

[note: Quintmo potius milium a mille dictum propter multitu dinem actnorum. ] Sed hoc non vincit, quin notam eam, quam supra posuimus, a sua potius litera, quam a graecanica Romani desumpserint. Non est autem hic praetereundus Ciceronis Iocus, epistola ad Tironem, quae incipit: Quid igitur; non sic oportet? ubi in vulgatis codicibus scriptum, Helluo nequissimus sestertia CC. dabat, nullo aprico aprico horto, nullo emissario, nulla maceria, nulla cassa. In venerandae antiquitatis codice bibliothecae Mediceae, ita Florentiae scriptum observavi: Helico nequissimus H-S. [?] dabat: id sestertia mille dabat, indicat. Idem hieroglyphicum in multis antiquorum memoriis animadverti, notumque est Ravennae marmor vetus ita inscriptum: OB MEMORIAM PATRIS SUI DEC. VII. COLLEGII FABR. MR, H-S. [?] N. LIBER ALITATE DONAVIT. et quae sequuntur: hoc est, Decurionibus septimi collegii fabrūm municipii Ravennatis sestertia mille numūm. Haec vero etiam apud antiquarum inscriptionum impressores ineptissime corruptissimeque edita sunt Idem in antiquis inscriptionibus indicant [?] de quibus loco suo, ubi quinquagenarii numeri hieroglyphicum prosequemur. Sunt qui mulenarium, per miliariae spicae hieroglyphicum indicent, neque quidem authores absunt, qui genus id segetis nomen a maximo granorum numero, mille scilicet, accepisse tradant, ut in spica dictum.

XI. XII. et reliqua. CAP. XXVIII.

[note: Undenarit duodenariibe hieroglyphicum] HIs igitur eo gestu constitutis, ubi accidisset ut denariis reliqui etiam numeri infra x. adjungendi essent, trium illi, ut ostensum est, inferiorum digitorum flexionibus porrectionibusve significabantur: Undenarius quippe, indice ac pollice pro decem circulatis, auriculari mox eo loco, ubi unum significat, adflexo: Duodenarius, firma denarii circulatione permanente, annulari ad auricularem adjecto. Ita reliqui numeri usque ad unum de viginti prout per inferiores digitos ostendi, satis explicatum.

XVI. CAP. XXIX.

QUoniam vero sextodecimus numerus inter hos collocatus, ejusque significatio magni apud, AEgyptios momenti fuit, et jam constat numerum eum per medium molliter inflexum, et indicem et pollicem circulatos significari: nunc quid ipse sibi velit numerus, videamus.

VOLUPTAS. CAP. XXX.

SAne quidem AEgyptii Sacerdotes per ejusmodi numerum eo, ut verisimile est, gestu signatum, voluptatem praecipue Veneream indicabant. Ab eo siquidem annorum numero adolescentuli ad muliebres consuetudines, et oblectamenta nequitiae incoeptant animum applicare, licet ad ter septimum usque annum semen infoecundum esse dicit Aristoteles. Quod si prolificum sit, vel exigua vel imperfecta generari autumat. A bis septimo autem anno pruritu Veneris incitari vult, a quo etiam, tempore pubescere primum incipit, stirpesque imitari, ut Alcmaeon Cratoniata ait, quae semen Iaturae florescunt prius. Atque hic ille est aetatis flos, de quo saepius apud authores, ut apud Terentium: [note: In Eunucho Obid. Metam. ] Anni? sedecim, atatis flos ipse. Et Ovid. Philosophiae istiusmodi non ignarus, cum Narcissum ostendere vellet ejus jam aetatis, ut amoribus dare operam posset, ait:

[note: Ad berbum ex Censorino cap. 4. ] Jamque ter ad quinos unum Cephisius annum
Addiderat.

Indicium autem incoepti coitus est vox crassior et inaequabilis, quae secunda fere omnibus hebdomade, [note: Hircorum more coitum appetere. Censorinus ibidem Puerum, helpubem, et puberem. ] vel saltem incipiente tertia, evenit, et subalaris odor. Aristoteles id [gap: Greek word(s)] appellat. Antiqui nostri, ut Censorinus ait, Hirquitallire dixerunt, et quibus corpus olere incipiat, Hirquitallos. Nam annorum quatuordecim vel [gap: Greek word(s)] , vel [gap: Greek word(s)] appellabant, ad sexdecim vero [gap: Greek word(s)] , ut Terrentianum illud obiter interpretemur, Postquam is excessit ex ephebis. quamquam [gap: Greek word(s)] quoque unica locutione Graecis dicitur de grandiore jam adolescentia. Adstipulantur huic AEgyptiorum commento Astronomorum traditiones super aetatum affectibus: illi enim Lunam ad quintum usque annum insantem propemodum ductare dicunt; decennium inde Mercurio adscribunt unde illud ejus aetatis


page 462, image: bs462

studium rerum plurimarum, et mutabilitas, et inconstantia, ut modo hoc, modo illud appetant, hinc gestiunt paribus colludere, temereque iras colligunt atque ponunt, et ut Horatius ait, mutantur in horas. [note: Dearte poetica. ] Mox hominem sextodecimo aetatis anno in veneris ditionem devenire asserunt. Ad hunc usque annorum numerum et Servius Tul. et Terentius Varro pueritiam protraxere. Nam Rex in Institutionibus suis pueros ad sextumdecimum usque aetatis annum appellavit, ad quintumdecimum Varro Juniores ille a sextodecimo, ad sextum et quadragesimum usque dicit, adolescentes hic ad trigesimum usque. Quod reliquum est aetatis apud illum seniores habentur. Apud Varronem a tricesimo ad quintum et quadragesimum, juniores, inde seniores, ac demum senes appellantur. Diversa haec aliquantulum aetatis descriptio apud Pythagoram, qui vitam hominis quatuor aetatibus dispescit, viginti unicuique annos impertiens: pueritiae quippe: adolescentiae, juventuti quam Latini virilitatem potius appellarunt, ac senectae demum: quas totidem anni temporibus aequiparavit, ut suo loco singula tractavimus.

EXCESSUS. CAP. XXXI.

[note: Sedecius pedibus superare benedicendo oratores. ] PRaeterea sciendum est, hunc quoque numerum ex eorum esse classe, qui multitudinem, excessumve significant. Cum enim dicimus sedecim pedibus superare, intelligimus maximo excedere intervallo. Usurpatum ab Aristide, qui Periclem dixit [gap: Greek word(s)] , Ab Eupoli, ut Bruto ostendit Tullius.

XX. CAP. XXXII.

[note: Signum numeris XX. et XXIII. ] CUm vero XX. significare vellent, pollicarem unguem infimae indicis suffragini (ut hoc pro re utar vocabulo) adprimebant: ubi scilicet index ab infami incipit separari. Beda vero, cujus codicem in damno esse suspicor: non enim adduci possum virum tam eruditum ita scripsisse, ut infamem hieroglyphico ejusmodi admisceret, quippe qui apud eum scriptum legerim, impudici summitatem inter nodos indicis et pollicis arete figen dam esse, quod si quis facere meditetur, id subsequetur incommodum, ut neque quo pacto possis tria et viginti commonstrare, neque unum de triginta repraesentare, et alia multa ejusmodi: cum in XXIII. ostendendis tres illi inferiores digiti arctius contracti, lineae, quae palmae ejusdem flexu media fit, ita applicandi sint, ut trium graduum speciem prae se ferant. In novem vero et viginti notandis, iidem digiti quantum exporrigi possunt, ad palmae usque radicem apprimantur. Quare necesse est decadas omnes, indicis et pollicis tantum gesticulationibus explicari, nullo eorum in societatem admisso digito, qui partem eam quae Numerus [note: Erasmus sua emendat. ] vocatur, indicent. Ac ne quis authoritate cujuspiam decipiatur, Erasmus ille multiscius, qui scholiis in Hieronymum ad Jovinianum, ubi de virginitatis agitur hieroglyphico per coronam expresso, inepta quaedam somniaverat, quae nemo umquam eruditorum cogitasset: cum errorem mox recognovisset, dum cognitiora, ut ipse dicit, traditurum se profitetur, loco hoc impegit in Bedam, imo in vitiatum Bedae codicem. Eamdem jacturam fecit in quinquagenarii nota, cum apud Bedam, scriptum sit corruptissime de [gap: Greek word(s)] Graecae literae similitudine, quod loco suo, suae dabitur luci.

VOT. XX. CAP. XXXIII.

CUrae pretium mihi videtur, anteaquam vicena haec amittam, quid sibi velint notae vot. XX. in numis et aris, vel, ut vulgus ait, triumphalibus arcubus, explicemus. Dicimus itaque fieri solitum id in salutis augurium, cum scilicet S. P. Q. R. vovebat haec vel illa sacrificia se laturos, ludosve celebraturos, aut aedes dedicaturos, si praescriptio annorum spatio Respub. in eodem statu permansisset, quo tunc florebat cum vota suscipiebant. Hinc apud Cornelium Tacitum legas, salutis augurium quinque et viginti annis omissum repeti, ac deinde continuari placuisse Claudio Imperatori. Fuisse vero salutis augurium in hunc modum, ait Dion, ut si Deus permittat, salutem populo poscerent: quasi ne salutem quidem a diis petere fas sit, nisi prius hoc ipsum dii concesserint. Observabatur autem quotannis dies una, in qua nullus ad bellum exercitus proficisceretur, nemo contra hostem se pararet, nemo pugnaret, quod in bellis civilibus haudquaquam observari


page 463, image: bs463

poterat: hoc salutis augurium, cum aliis caeremoniis jamabolitis, restituit et Augustus Caesar. Apud Livium saepe reperias vota ejusmodi facta. In ara sive arcu Constantini Romae VOT. XX. scriptum, [note: Maximiani Poeni numus. ] aspicias. In numo Maximiani Poeni VOT. XX. in media Iaurea positum. Ita plerisque aliis locis et numis, VOT. X. alibi, VOT. XXX. votis quippe decennalibus, votis vicenalibus, tricenalibus: reatum scilicet voti solutum: quod ita postea posteritati commendabant, factis aut ex aere aut marmore monumentis.

MULTITUDO. CAP. XXXIV.

ILlud autem scitu non indignum, quod vicenalis numerus multitudinis significatum habet, de quo Theocritum legas:

[gap: Greek word(s)]
Viginti natorum Hecubae neque maximus Hector.

Ubi Poetam numero abusum ajunt interpretes, pro multorum: propterea quod sit numerus multitudini maxime congruus, quod etiam apud Simonidem observarunt. Homerus in ejusmodi significatum Undeviginti posuit, quod Latini uno minus viginti dicere consverunt.

DUO MILLIA. CAP. XXXV.

VIcena superius eo gestu figurari ostendimus, cum pollicis laevi unguem in eum indicis et infamis infimum locum, ubi digiti illi duo divaricari incipiunt, affixerimus. Idem gestus iisdem digitis in dextera, duorum millium est hieroglyphicum. Neque ultra repetemus, quae super hoc gestu perperam a quibusdam aliis excogitata sunt. Sed ad calcem festinantes, triginta jam et ter millia proferemus.

XXX. CAP. XXXVI.

TRiginta, uti ex Apulejo dicebamus, in denario indicabantur, indice et pollice adapertis: ita tamen, ut utriusque ungues ad osculum quodammodo coirent blando, inquit, amplexu Beda. Hieronymus eorum digitorum conjunctione molli.

NUPTIAE. CAP. XXXVII.

[note: Tricenarit numeri in sacris acceptio. ] ESt vero numerus tricenarius nuptiarum hieroglyphicum, ut sacri Evangeliorum interpretes super Matthaeo, affirmant, quod non multum abest ab eo numero per quem AEgyptii maritalem copulam, sive, ut apud Horum est, maris et foeminae congressum significabant: geminae quippe voluptatis interventu. Nam cum numerus, ut paulo ante dictum est, XVI. voluptatis signum haberetur, illi mox duo atque triginta nuptiarum hieroglyphicum esse constituerunt. Nuptiae vero conjugalisque conjunctio eodem hic significato accipiuntur. Qui quidem congressus utrique voluptuosus, cum, ut Ovidius diceret, utrimque resolvat, geminari idemtidem poscit ipsum voluptatis signum. Atque hoc illud est in Divinis literis, quod trigesimus annorum numerus pro maritali copula ponitur. Unde fructus ille trigesimus, qui offertur Deo, cum conjugalis vita caste puriterque, et nulla alterutrius partis injuria cum fide peragitur. Gommode vero fecerimus, si rem. hujusmodi sculpturi, eam non ex duplicatis XVI. velex integro XXXII. fecerimus, ac manum ipsam ea specie composuerimus, ut XXXII. repraesentet, unguibus, uti dictum est, laevae manus duobus illis ad osculum coeuntibus, anularique et auriculari in flexum palmae appressis, ut duo significent addita tricenis.

[note: Nota signuque quadragenarii numeri. ] TERNA MILLIA. CAP. XXXVIII.

IDem gestus in dextera, qui XXX. in laeva commonstrarat, tria miliia significat. Quae fuerint vero apud Romanos millenariorum notae, quae paucissimis aetate nostra patuerunt, quae earum ratio, in quinquageno et quingenteno numero copiosius explicabimus.

XL. CAP. XXXIX.

QUod si pollicis ejusdem suffragio lateri vel dorso in laeva ejusdem indicis superinducta sit, ita ut signo [?] facto digiti ambo quantum fieri potest axtendantur, indice tamquam horologii


page 464, image: bs464

cujuspiam gnomone prominente, quadraginta significabantur. Atque hoc illud est quod apud Apulejum habetur: Cum vero XL. quae facilius cateris porrecta palma significantur, ea XL. tu dimidio auges, non potes digitorum e gestu errasse, nisi forte triginta annorum Pudentillam ratus, binos cujtuque anni Consules numerasti. Haec ille disputat oratione secunda pro seipso, ubi Pudentillam quadragesimum annum non excedere contendit, quam AEmilianus jam sexagenariam deposuerat, ideoque nefas esset eam ad nuptias solicitare, quando, ut sacri etiam interpretes ajunt, sexagenarius numerus viduitati sacer est, ut paulo infra loco suo plenius. Facit et ad virum hic annorum numerus. Nam Philon problemate proposito. Quare Isaac quadragenarius Rebecam duxit? tempus id congruum maritali copulae ait sapienti viro, idque fieri boni ominis causa: quia semen in vulva reconditum quadragenis diebus in masculum figuratur. Esaus quoque quadragenarius Judithen uxorem accepit.

IGNOMINIA. CAP. XL.

[note: Mysticae quadragenarii numeri significationes. ] APud Hebraeos in flagris quadragenarium numerum vel uno excedere infame habitum, et pro ignominiae nota accipiebatur. Unde illa in actis v. illi autem ibant gaudentes a conspectu Contilii, quod digni habiti essent, qui pro nomine Jesu contumeliam paterentur. Verbum autem Graecum illud [gap: Greek word(s)] , habet inse aliquid, quod infamia notatum indicet, sed et intestabilis sit, et ad honores non amplius idoneus haberi possit. Apud Hebraeos enim lege cautum erat, ut si quis vel unam plagam supra quadragenas accepisset, ad honores et dignitates consequendas non amplius idoneus haberetur, Hinc locus ille cap. XI. secundae ad Corinthios epistolae patescit: A Judais quinquies quadragenas, una minus, accepi. Cur, una minus, quaerit Theophylactus? atque ea citata lege jussisse ait Judaeos tot numero plagas, una minus, infligi, ne illis cederet ad ignominiam, si forte pecussor ultra constitutum numerum provectus esset: quod si errore, vel casu aliquo accidisset, eam esse voluerant quadragenam: cupiebant enim eum per ejusmodi castigationes ad se trahere: quod si facere potuissent, par erat, ut hominis doctrina, ingenium, et fandi vis, honores sibi deposcerent, quos nequaquam deferre recusassent. Cavebant vero ne ad repulsam locus esse posset ignominiae. Sunt qui simpliciter rem accipiant: quia Judaei literae tantum addicti, habebant in lege, non excedendum in flagris numerum quadragenae. Sed nos illud, una minus, pensitamus. Neque nescimus Moysem illum plagarum numerum ideo non excedendum instituisse, ne forte qui castigandus tantum esset, nimia flagrorum repetitione exanimaretur. Cujus verba sunt Deuter. XXV. Sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis, prosternent eum, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum modus, im dunax at ut quadragenarium numerum non excedat, ne foede lacentus ante oculos tuos obeat frater tuus.

REDEMPTIO. CAP. XLI.

ESt et ea quadragenarii numeri consideratio in Divinis literis, quod a v anno usque ad vigesimum, qui se Deo voverit, redimere sese potest fructu quadragenario, siclis quippe XX. sive, ut Septuaginta reddidere, didrachmis. Siclus enim, ut saepe dictum, duabus aestimatur drachmis. Illae igitur drachmae sunt. XL. Hujusce rei hieroglyphicum significatum est, ut praeter sensuum castigationem, possit ea aetas jejuniis interim et orationibus vocare, donec eo perveniat, ut opulentioris doctrinae fiat idonea. Ad operis cujus quandam similitudinem Moyses per XL. dies jejunus orationi operam dedit.

QUATERNA MILLIA. CAP. XLII.

ACneidem saepius repetendo morosus fiam, qui gestus, quaeve digitorum collocatio in laeva fuit, cum IV. notaremus, eadem figura statusque idem in dextera quatuor millia computabit. Quia vero polliciti sumus loco hoc rationem reddere, cur Romani millia haec per rectam lineolam, et sicilicos (ea est certi ponderis nota ad apostrophi, quo nunc plurimum utimur, similitudinem) hinc inde adalligatos figurarint, ostendendum est. Manifestum est millenarii numerinotam, quae tam antiquis


page 465, image: bs465

[note: Milleuarit muneri aliorum notae. ] in marmoribus inspicitur, hac fuisse figura, [?] duo millia vero sicilicis ad rectam lineolam duplicatis [?]: tria millia, triplicatis [?]: quaterna millia, quadruplicatis [?]. Praeteribo millenarium quod id signum et a Prisciano et aliis agnitum plerisque Iocis in conspicuo est Duo millia, Mediolani videas in hortis qui olim Zichi Simonetae fuerunt, porta Comensi, ea inscriptione, cujus initium est, C. VALERIUS C. F. O. V. F. et quae sequuntur. Cai fil. ob votum fecit. Denique, [?] ARBITRATU VALERIAE C. F. SORORIS. et Ravennae apud Petrinum Suessanum, MONUMENTUM [?] EX TESTAMENTO. Sed impressores nonnulli signum vitiarunt, utpote qui HS. C. C. T. C. C. imperitissime fecerunt. Terna vero millia hac ratione signata conspiciuntur in antiquissimo codice Mediceae bibliothecae Florentiae, nunc ad D. Laurentii dicatae per Clementem VIL P. M. epistola ad Caninium Salustium, quae lib. II. incipit: Literas a te mihi Stator, eo loco. Quod scribis ad me de drachmis CCCLIII. notatum est de drachmis, [?] quod computat tribus millibus. Ac ne in quatuor millibus similiter signandis immorer, scilicet [?]. haec ut semel dicam, demum erit regula, ut quotiescumque sive apud Plinium, sive Livium, et alios, praecipue vero in Verrinis, I. unum inveneris duobus CC. praepositis, totidem vero II. subjectis, CCLII. interdum etiam hoc modo per X. denariam notam, CCLXX. tu, [?] facito, nulla dubitatione impeditus. Ubi CCCLIII. vel CCCLXXX. tu, [?]. Ubi CCCCLIV. vel CCCCLXXXX. tu, [?] et millena tot fimiliter credas.

QUINQUA GINTA. CAP. XLIII.

QUinquaginta vero hieroglyphice per digitos indicandis, laevae pollicem, palma tota passa, deorsum inflectes, et R tertiae apud Graecos literae similitudinem effinges: non autem ut Erasmus ex depravato Bedae codice scripsit, cum quinquaginta pellicem exteriore arcu instar Graecae literae [?] incurvatum ad palmam inclinabis. Sed jam ad hujus numeri hieroglyphica veniamus.

REMISSIO VEL INDULGENTIA. CAP. XLIV.

[note: Quinquaegesimus annus. ] ERat autem hic numerus remissioni et indulgentiae consecratus. In veteri enim lege quinquagesimo anno cujusque obligationis remissio condonabatur: quippe si quis possessionem distraxisset, recipiebat, si liber in servitutem incidisset libertatem assequebatur, indulgentiam debitor accipiebat, exul in patriam redibat.

EFFOETUS. CAP. XLV.

PEreos qui alterum a quinquagesimo vitae annum excessissent, cur nonnulli effoeto jam corpore, mentis quoque et ingenii debilitatem significari dixerint, non sat scio: nisi Aristotelis dicto freti sint, qui in Politicis ait, post annos LII. ingenii vigorem evanescere. Unde etiam Euripides Bacchis dixerit:

[gap: Greek word(s)]
Cerno, senecta vestra mentem non habet.

Atque alius non minus dicax, ait:

[gap: Greek word(s)]
Cani judicant aetatem, haud prudentiam,

Sedenim ad haec amplissimus erit alibi respondenti locus.

PLURIMI. CAP. XLVI.

EThic quoque numerus, multitudinem significat, quo libenter utitur Maro:

- Quinquaginta intus famulae.
Quinquaginta atris immanis hiatibus Hydra.


page 466, image: bs466

[note: Quinqua ginta capita habentem Novem capita habentem. ] Quam tamen et Simonides [gap: Greek word(s)] appella vit, cum Alcaeus [gap: Greek word(s)] dixerit, uti superius meminimus. Utcumque autem quinquagenarius numerus describatur, spiritalis vitae hieroglyphicum est, et animi ejus qui divinis intentus, sublimia quaeque mente concipiat et contempletur: perinde ac duplicatis in centenarium negotiosum significat. Quinquagesimo enim post resurrectionem die sancti Spiritus afflatus advenit. Et operum nostrorum fructus uberrimi atque pinguissimi, ad centenarium usque numerum cumulantur, eorum, inquam, qui vitae integri, scelerumque puri peregrinationis [note: AEn. lib. 1. et lib. 6. ] nostrae cursum pie sancteque peregerunt. Hic vero numerus centenarius non sine mysterio per quinquaginta potius didrachmas, quam per drachmas centum exprimitur in significato hujusmodi: sed quinquaginta bis, ideo complectitur, quia nullum bonum integrum et perfectum opus esse potest, absque ipsius sancti Spiritus ope auxilioque. Ad similitudinem autem quamdam gestus ejusmodi, qui quinquaginta prae se fert, factum putarim, ut Latini ejus numeri notam I. esse voluerint: quanquam non desint ingenia, quae re super ea sic philosophentur, aut ratiocinentur potius. Numeri a punctis prius originem traxerunt: sed quia erant adeo exilia, puncta ipsa aliquantulum producere coeperunt ad instar vocalis mediae, [?] I. II. III IIII. Sed si ita processissent, [note: Numerorum origo et notae variae. ] ut usque novem lineolis totidem unumquemque numerum notarent, molestam et inconcinnam rationem fore suspicati sunt: ad compendia igitur animum verterunt, et pro quinario, ne quinque lineas facerent, una signata, reliquas quatuor, per obliquam unam a tergo ductum, [?] fecerunt. Mox usui placuit, ut expeditior esset scribendi ratio, pro nata ea V. vocalem quintam statuere, moxque usque novem unitates eas addere, prout numerus quisque postulabat. Ad denarium cum venissent quinque duplicarunt: ita tamen ut secundum inverterent, et subjicerent priori, unamque facerent notam per decussationem. Tribus his notis processum est usque ad quadraginta et novem Visum est inde facere ad commoditatem, quam ex compendio aucupabantur, quinquaginta notandis, signum illud ex una obliqua linea pro quatuor rectis, et quinta adalligata surrigere, ut staret quae pendebat in latus, quae stabat in planum dejiceretur. Ita ex L. nota sunt quinquaginta. Ventum mox ad centena, quae per primam ejus nominis literam intelligi voluere. Ad quinquaginta cum venissent, rectam lineolam quae jacebat in quinquaginta, in semicirculum adcurvatam surrexere in hunc modum [?] quam notam imperiti superiori capiti conjunxere, quartam Alphabeti literam arbitrati. Atque hoc illud Sicilium est, de quo facta mentio in millenariis, quod a tergo quingentorum [?] ita applicitum, [?] mille facit: et ita reliqua, uti supra dictum.

QUINA MILLIA. CAP. XLVII.

QUina vero millia, quo gestu L. in laeva, eodem in dextera composito figurantur.

SEXAGINTA. CAP. XLVIII.

SI vero pollicem eo gestu inclinatum, quo quinquaginta per se significat, toto indice circum ducto diligenter a fronte praecingamus, sexaginta constituemus. Hinc errore fieri non potuisse dicit Apulejus, ut AEmilianus, contra cujus accusationem causam suamagit, sexaginta pro quadraginta Protulerit: quia Ionge diversus est utriusque numeri gestus.

VIDUITAS. CAP. XLIX.

[note: AEtas vidaitatis quae. ] PEr numerum sane sexagenarium, uti dicebamus, viduitatem veteres signifirabant: quod mulier id aetatisnata haudquaquam amplius idonea est ad conceptum, propterea quod ab eo annorum numero claudi vulvam Philosophi naturae contemplatores tradunt, ideoque ulterius illi nubere non licebat: cui legi plurimum nititur AEmilianus contra L. Apulejum. Si qua vero, quod aliquando accidisse ferunt. natu tam grandi concepissent, ostenti Ioco habitum. Quare Elisabethae conceptus grandaeva ea aetate pro miraculo adducitur a divino nuncio, ut virgini Deiparae fidem faceret, posse Deum, quaecumque naturae vim excedunt efficere. Sara etiam cum a summo Numine sibi jam nonagenariae promitti conceptum audisset, risit, utpote quae id naturae lege fieri minime


page 467, image: bs467

posse cognoscebat. Paulus quoque, qui sexagenarium numerum viduitati dicatum agnoscebat, illi, inquam viduitati, quae casta, syncera et intaminata in solitudine perseverat, ubi probatam mulierem eligi mandat, quae junioribus praesit, Vidua, inquit, eligatur non minor LX. annorum: ad eum usque numerum scilicet, perfectionem in muliere designans, et qui est viro infirmior, non nisi sexagesimum [note: Levit. c. 27. ] fructum colligit in Divinis literis. Ideo, si se redemptura sit mulier, Levitico, didrachmas XXX. offert, id est, fructum sexagenarium. Eruditeque ad modum D. Hieronymus causam, ut sexagenarius numerus ad viduas referatur, explicare volens, ad numeri ipsius hieroglyphicum se confert: in quo scilicet pollex a superiore digito deprimatur, areteque cinctus ab eo in quantis affligatur angustiis ipsa viduitas, ostentet, quae ita sit undecumque cohibita. Mox illud addit ad consolationem: Quanto scilicet major est difficultas expertae quondam volupatis illecebris abstinere, tanto majus propositum esse praemium.

LXX. ET SEPTENA MILLIA. CAP. L.

UT vero et reliquas tres decadas attingamus, septuaginta exprimebantur, ut Beda tradit, indice ut supra circumducto, pollice vero ita exporrecto, ut in medium indicis artum affigatur. Neque aliud super hoc numero mysticum adinveni. Idem gestus in dextera, sed non ex Bedae sententia septena millia computabat.

OCTOGINTA, ET OCTONA MILLIA. CAP. LI.

INdex idemtidem circumflexus, pollexque protentus, ita tamen ut ejus unguis extra medium indicis articulum prominens appareat, octogenarii numeri est hieroglyphicum in laeva, in dextera octona millia signat.

ADORATIO. CAP. LII.

QUiquidem gestus ad os admotus adorationis hieroglyphicum est: de quo Apulejus IIII. Metamorph. Et admoventes oribus suis dexteram, priore digito in erecturo pollicem residente, ut ipsam prorsus deam Venerem religiosis adorationibus venerabantur.

NONAGINTA, ET NOVEM MILLIA. CAP. LIII.

PEr inflexum autem laevae indicem, ita ut ejus unguis ad radicem pollicis applicetur, pollex liber extet, qui superiore numero, toto extremo articulo oppressus ab indice, nonagenarius exprimitur. In dextera gestus idem millia novem. Ita cum ad novem et nonaginta perventum est, manus omnis ita clauditur, ut pugnum faciat pollice superextante, et ad mediam infamis dorsum exporrecto. Qui si pugno ita includatur, ut cum ungve suo totus occultetur articulus, exaginta novem attenuet.

TACITURNITAS. CAP. LTV.

SUperesset de myriadibus dicere, quae per manum variis gestibus modo ad pectus, modo ad semur applicatam indicantur, de quo apud Plautum:

Pectus digitis pulsat, cor credo evocaturus foras.
Ecce autem avortit nixus laeva, in foemore habet manum,
Dextera digitis rationem computat, feriens femur.

Sed quoniam intentio nostra fuit hieroglyphica conquirerem, non artem omnem numerandi tradere, et argumentum id non indiligenter a Beda explicatum, et jam in omnium manibus versatur: finem huic dictioni facturus, quo numero taciturnitatem AEgyptii soliti sint indicare, non est animus prarterire. Erat is utique MXCV. mille scilicet et nonaginta quinque: qui partim dextera, partim [note: Numeri MXCV. hierogly phicum. ] laeva designabatur. Mille, uti superius ostensum est, dexterae manus indice, ad primam sui pollicis suffraginem appresso, summoque ejusdem articulo super indicis ungue inclinato. Quinque vero et nonaginta, in laeva tribus inferioribus digitis, inflexo infami, anulari et auriculari porrectis, indicis autem ungue ad infimam pollicis suffraginem affixo. Causam vero cur eo numero taciturnitatem


page 468, image: bs468

AEgytii significarent, eam afferunt: quod compertum est eo dierum numero, qui annos tres complectitur, nisi coeperit puer effari, linguam ejus praepeditam esse, neque ullam superessespem ut amplius loquatur. Sunt qui Pythagoram triennale silentium dicant hinc instituisse, ut naturae [note: Apollts nobiliss. pictoris auctor Plin. lib. 35. cap. 10. ] species exprimeretur in discipulis: quos, ut tunc primum natos, alendos educandosque animi cibo suscepisser. Sed nos in taciturnitatis mentionem illapsi, ejus demum memores, ne hominem gravioribus occupatum studiis et disciplinis, in leves adeo nugas avocare videamur, dicti illius sapientissimi, MANUMDETABULA, non frustra vulgati, memores, nihil ulterius super digito loquemur.

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIBER XXXVIII. QUA RATIONE LITERAE ET DISCIPLINAE HIEROGLYPHICE SIGNIFICANTUR. Ex sacris AEgyptiorum Literis.

AD Illustriss ac Reverend. Dn. Herculem Gonzagam Cardinalem Mantuanum.

FUrnius tuus, Antistes Illustrissime, vir plane probus, et disciplinis optimis pereruditus, cujus tu opera non solam ad doctrinam, sed ad rerum tuarum etiam administrationem, uteris, proximis hisce diebus cum Romam advenisses negotia tua curaturus, impendio me rogavit, Leonem meum illum AEgyptiacum, quem olim Amplitudini tuae dedicare cogitassem, sibi videndum traderem: Respondi, fuisse quidem olim id consilii, sed pro re nata captum: quia scilicet clarissius adolescens discipulus meus, Hippolytus Medices, quo tempore Florentiae in honore erat, leaenae foetum qui expectabatur in dies, ad illustriss. Principem Fridericum fratrem germanum tuum mittere decreverat, marem et foeminam orituros. Id enim frater ipse tuus propagandi seminii causa, maxime cupiebat. Ita volebam ego, dum leunculorum illud par splendidissimo fratri tuo oblatumin propatulo spectaretur, haberes et tu Leonem alterum interiorem, quem una cum eruditissimis, quos domi alis, amicis attrectares: multa enim insunt Leoni, quae studio sorum omnium ingenia semper exercuerunt. Verum accidit, ut spem falleret leaena: quiae utramque foeminam edidit. quare sublam mihi quoque mittendi Leonem meum occasio: quia neque foetura illa jam erat transmittenda, sine qua si meus venisset Leo importune accedere visus esset. Coeperam tamen cogitare, numquid aliud invenire possem, quod ad ingenii tui sublimitatem videretur accommodatius, cum opportune de studiis tuis ex ipso eodem Furnio, quae mihi mirifice placuerunt, intellexi. Ajebat enim te Philosophae et divinarum literarum lectionibus incumbere, maxime vero pietatis nostrae ignibus incensum, cogitationes omnes tuas ad ejusmodi disciplinam convertisse, qui quidem nuncius mihi accidit jucundissimus: quandoquidem, si quid ego hujusmodi scribere instituissem, quod ad hoc ipum, quod tibi adeo cordi est, argumentum facere videretur, sperabam me tibi rem longe jucundiorem effecturum. Erat vero mihi tunc prae manibus, de literis et disciplinis commentarium, quod ad explicanda AEgyptiorum, atque adeo majorum etiam nostrorum quaedam super his mysteria conficiebam: quibus scilicet imagmibus per hieroglyphica Sacerdotes AEgyptii, per mystica mox verba veteres Hebraeorum patres, literas essent inditare soliti, quibus disciplinas, quibus demum sapientiam ipsam figur assent. Interrogavi Furnium, an commentarium hoc, pro Leone missum, ulla tibi esset in parte platiturum. Legit, et, ut animo est egregie candido, approbavit, suasitque ut omnium summota contatione libellum omnino omitterem. Cujus ego judicio fretus, nam eum palati tui optime callentem arbitrabar, quamprimum per occupationes licuit commentarium absolvi, tibique statim, quicquid id esset,


page 469, image: bs469

dedicapi. Videbis igitur, Antistes honoratiss quae de literarum studiis, de qua humana divinaque disciplina vetustas illa sub rerum verborum ve quorundam involucris occulaverat, quod peritissimi quique inter se hoc velut aenigmatum genere uti consueverunt. Et nisi me suscepti operis fallit amor, spero te consensum hunc multorum eruditorum, qui per hujusmodi sculptur as Egyptiorum inventa secuti sunt, aliquae cum voluptate suscepturum, tuumque tibi institutum tunc longe magis placiturum, cum ex iis quae sumus allaturi, nationum pene omnium sententiam, in eam quam sequeris studiorum rationem convenire perspexeris. Sed antequam ad illam deveniamus, de literis quaedam simpliciter prius dicere necessarium est.

Apud AEgyptios sacerdotes librorum bibliothecarumve facies juncorum fasciculo, cui appensa esset sepia cribrumque illi subditum, hieroglyphice signabantur. Et literatorum hominum memoriae, vel marmore vel, aere conspicuae, his iisdem figuris insculpebantur, et quicquid ad eruditionis monumentum faceret, hoc elaboratum erat ornamento.

LITERAE AEGYPTIAC AE. CAP. I.

EA vero species literas, praesertim AEgyptiacas, ut apud Horum est, significabat: propterea quod et junco illi, et atramento hujusmodi de sepia exempto scriptitabant, neque ad hunc usum alio utebantur [note: Satyra. 30. ] instrumento. Quod autem ad sepiam attinet, quae pro theca atramentaria poni solita sit, ac perinde literas significet, non apud AEgyptios tantum, verum et apud nostros quoque habetur. Persius,

Tum queritur crassus calamo quod pendeat humor,
Nigra quod infusa vanescat sepia lympha.

[note: A sepia. ] Atramentum sane Graeci [gap: Greek word(s)] appellant. Sunt et alia pleraque sepiae significata, sed ea inter pisces convenientiori loco memoravimus. Cribrum vero sub sepia ponere ideo comenti sunt quia ea prima sunt arma, quibus in pane conficiundo utimur, atque id apud AEgyptios ex junco contexi solitum. Nam [gap: Greek word(s)] , quem Solojuncum appellare possumus, utilissimus ad nassas marinas, vitiliumque nexus elegantiam. In AEgypto vero, uti Plinius tradit, cribrorum longitudinem implet. Admonebat autem ea cribri caelatura, ita junco et sepiae subjecta, eum qui victui necessaria comparasset, literis dare [note: Simonidis et Aristippi dictum egregium, D. Laertius in vita Aristippi. ] operam posse. Cui vero desit provisae frugis in annum copla, alii dedatur arti, aliamve sequatur industriam necesse esse. In hanc AEgyptiorum sententiam Simonides interrogatus, utrum divitiae an sapientia prius optari deberet, nescire se respondit: id vero exploratum omnibus esse, sapientes divitum fores frequentare. Opinionem tamen hanc interpretatione callide elusit Aristippus, qui a Dionysio illo suo interrogatus, unde fieret, quod Philosophi divitum limina tererent, non illi Philosophorum? respondit: Quia Philosophi norunt quibus egeant, illi autem minime. Sed ut ad AEgypti mores revertamur, illud constat, anteaquam. pollutionum contage contaminarentur, et a pristina caderent disciplina, primariam apud eos nobilitatem, dignationemque eorum fuisse, qui literas callerent, cum literis non nisi Iocupletes operam darent. Nam et Athenienses morem hunc ab AEgyptiis acceptum aliquandiu servavere, ut is primas in Republica partes obtineret, qui et eruditione et sapientia maxime praestaret. Et quantum ad institutionem attinet, Romani artes honestiores omnes, et quae literarum ope comparantur, Liberales appellaverunt, quod earum doctrina ad ingenuos [note: In Eunucho. ] spectaret. Hinc illud apud Terentium: Fac periculum in literis, fac in palaestra, in musicis: quae liberum scire aequum est, solertem dabo.

INSTITUTIO. CAP. II.

SAne apud AEgyptios institutio, si quos habuimus codices in damno non sunt, SBO nuncupabatur: cujus interpretationem plerique ponunt, victus opulentus, vel ad necessitatem idoneus: id scilicet innuentes, literarum studia rem paratam sibi deposcere. Qua in sententia fuisse etiam Aristotelem ex eo manifestum est, quod eum nullius rei egenum esse cupit, qui Philosophiae sit operam daturus. Et Zachariae Chimios inter Hebraeos nominatissimi dictum circumfertur: Si farinam habueris, legem capessere poteris si legem assecutus fueris, farinae non egebis. Legis enim appellatione, literas intelligunt Hebraei, et farinam pro frumento annonaque omni ponunt. Quod quidem cum eo quadrat, quod Isidem, sive Cererem malis dicere, legum inventricem fuisse memorant, cum eadem fruges etiam humano generi commonstrarit: de qua loco suo plenius. Ad hujusmodi rem Aristotelis scomma est quo


page 470, image: bs470

reprehendere solitus est Athenienses, qui jam a pristinis moribus et studiis deciderent, cum tamen se frumenti perinde ac legum inventores fuisse gloriarentur: frumento quidem plurimum, legibus vero minimum uterentur. Sedenim magis facere ad AEgyptiorum sapientiam videtur, si quae alii de corporis cibo, deque rerum opulentia intellexerunt, ad animi pastum, et doctrinae foecunditatem referamus, cum dubio procul illi per cribri signum [gap: Greek word(s)] institutionem interpretarentur. Nam et [note: Cibus verus quis. ] azymorum calathus, qui Levitico ab Aarone et filiis ejus offerendus erat, linguam, hoc est, sermonem vel eloquentiam potius divini numinis significasse fertur. Sicut enim panis nutrimentum est corporis, sic et lex, et doctrina Dei, nutrimentum est animi. Cum vero saepe cibus pro doctrina positus sit non apud AEgyptios solum, sed apud nationes omnes, quae literis et disciplinis clarae habentur, cujusnam sermo vel eloquentia pleniorem perfectioremve doctrinam induxit, quam is, qui copiae totius et perfectionis author est? Ille cibus animi verus, ille pastus sua vissimus, ille ferculum et lautissima doctrinae totius mensa, super mel et favum optatissima. Et hujusmodi sensu panes illi duo primitiarum dicti, ex duabus decimis similae fermentatae, quos XXII. Levit offerri sibi jubet Dominus, novo sacrificio Legem et Evangelium indicant. Panes enim hi sunt fidelium animarum cibus. Quod vero ex duabus similae decimis conficiantur, admonet haec geminata perfecti numeri designatio, condi eos ex doctrina, quae perfectam in Christo divinitatem, perfectamque humanitatem tradit: nec aliter coqui nisi per hujusmodi doctrinam possunt. Sed ipse demum Dominus Assertor noster, hieroglyphicum hoc explicavit, cum astuto daemoni respondit, hominem non ali pane solo, verum etiam quocumque verbo, quod ex divini Numinis ore procederet. Animadvertendum vero in Divinis literis per cibum modo pecuniam, modo rem domesticam, modo annonae genus omne intelligi, atque omnes has locutiones identidem accipi pro doctrina: ut cum praecipit Deus simulac in terram Canaam ingressi fuerimus, eaque et expiata, et rite perpurgata fuerit, ne veteres incolas expellamus, sed cohabitare nobiscum permittamus, quin et pecunia nostra eos sublevemus. Hierosolymitanus Hesychius pecuniam hic hieroglyphice pro doctrina nostra positam intelligit. Septuaginta hic cibos ponunt, quod idem est cum fructibus et annona. Nam cum aliquem a sceleribus ad virtutem et bones mores, ab impietate ad Dei cultum atque timorem adductum et in ditionem nostram redactum inspexerimus: eum, quia perditus fuerit, nequaquam abominabimur, sed doctrina sublevabimus, et honesti commercii laudabilisque consuetudinis exemplo pascere, educare confirmareque pemitemur. Missum facio fermentum in farinae sata tria absconditum, ubi Eucherius Farinam pro scientia positam tradit. Quinetiam missos facio non modo panes, verum et totam messem, et patentes campos, in Divinis literis pro sacrae doctrinae hieroglyphico positos, de quibus idem Eucherius dictum ait: Et campi tui replebuntur ubertate atque de pascuis idem. Unum illud minime praeterierim, quod utili admodum documento apud Maximum Tyrium habetur, sermones similitudinem ciborum gerere, sicuti concentus odorum, cum ea sit ciborum natura plurimum, ut foecundissime nutriant; odor aer sit vaporatus, ut sonus aer ictus, quorum uterque cum in re tenuissima consistat, aut nullam, aut minimam habeant pascendi vim. Appetendas itaque monet epulas nutrientes, sermones quippe de virtute, atque adeo divina in primis Philosphia: parvique ideo faciendam eloquentiam, eam, inquam, quae praeter aurium [note: Ahac. c. 3. Metaphoricae locutiones pervenustae. ] oblectamentum, nullam aliam afferat utilitatem: sermonesque illos esse potiores, qui animum rebus optimis, cibi instar, enutriant. Apud Abacunta Prophetam legas boves non adsistere ad praesepia. Boves, Euthymius Judaeos intelligit hieroglyphice positos, qui olim virtutis cultores fuerint: per praesepia, sacros et divinos libros, qui pabuli nihil eis in posterum allaturi essent. Et Psalmo sexagesimo quarto: Super oves pascuae tuae Interpretes per pasouae vocabulum sacram intelligunt lectionem, qua illi animum opipare nutrire sibi fidentur, qui ex divina lege vivunt. Ita nonulli Psalmo 69. Fiat mensa eorum in laqueum. Mensam esse volunt divae inspirationis scripta, quae Judaeis implicationem mentis afferunt, non doctrinam. Idque sibi velle laqueum, in quem Propheta mensam hujusmodi transmutari poscit. Mox et tormentum adddit, et multam, qua castigati sunt ob destinationem suam: inde scandalum, propter pristini status divisionem, totiusque generis dissipationem. Denique ut a mensa demum saturi recedamus. Simandius AEgypti Rex bibliothecam inscripsit, ANIMI ALIMENTUM, cum id, quod cibus corpori, studium literarum animo subministret. Et noster Tullius, Tusculanis, ubi de


page 471, image: bs471

Archimede Ioquitur: Ejus mens, ait, rationibus agitandis exquirendisque alebatur, cum oblectatione solertiae, qui est unus suavissimus pastus animorum. Idem pasci se Fausti bibliotheca alibi dicit. Alibi contemplationem, Animi pabulum vocat. Alibi se vorare literas profitetur.

SACER SCRIBA. CAP. III.

UT vero cribrum etiam expediamus, ex ejus hieroglyphico AEgyptii sacrum etiam scribam intelligi volebant: ea enim nuncupatione eos, qui futura praesagiret, appellabant, uti Prophetam Hebraei, [note: [gap: Greek word(s)] dum significat cribrum: ad cribri dicta. Ambros. ] Videntem. Nam veluti cribrum utilia ab inutilibus disjungit, ita per signa quaedam sacerdotes illi, mortem a vita discernebant. Et [gap: Greek word(s)] dici solitum de iis, quae vera compertaque viderentur. Sane librum Horus apud AEgyptios fuisse tradit, qui Ambres nuncupabatur, divinationum plenus, ex quo praecipue decumbentem aegrotum, utrum victurus necne, an moriturus esset augurabantur: idque ex aegrotantis decubitu praecognoscebant. Nam et alii plura id genus observarunt, uti fimbriarum in Iodice complicationes, advenientes moleste ferre, eorum conspectum aversari, obtutus solito torviores: et alia, non tamen cum arcanis iliis conferenda. In antiquis Hebraeorum scritis mentionem invenias de libro quodam arcana, in quo scripta designataque essent omnia, quae universo mortalium generi eventura sunt: adduntque eum et Adamo divinitus ostensum, atque etiam Moysi: sed haec illi supremi Numinis aspiratione accidisse crediderim, oraculumque hujusmodi ob quandam docendi similitudinem, Librum appellatum. Hinc sapientissimi viri Maronem volunt ad hujus quasi libri formulam dixisse illa super AEneae futuro successu:

[note: AEneid. l. 6. ] At pater Anchises penitus convalle virenti
Inclusas animas, superumque ad lumen ituras
Lustrabat, studio recolens, omnemque suorum
Forte recensebat numerum, charosque nepotes,
Fataque, fortunasque virūm, moresque, manusque.

Nam et Romani, dum a fando fatum dicunt, edicta decretaque hujusmodi, veluti relata in deorum acta intelligere visi sunt.

PERFECTAE VIR SAPIENTIAE. CAP. IV.

ALii dicunt per cribrum consummatum virum significari, sapientem quippe, qui de divinis humanisque [note: Georg. lib. 1. Antisthenis dicterium] rebus sciat apposite disputare, quod veluti ejus instrumenti munus est apludas a frumento secernere: ita doctrina, rerumque usus et experientia faciat, ut bonum a malo, rectum a curvo discemamus, ut merito a Marone dictum sit, Mystica vanus Iacchi. Huc nonnulli trahunt Antisthenis [note: Proverb, et ejus interpretatio. ] dicterium, Absurdum esse Iolium a tritrico non repurgare, hoc est, inutiles cives non secernere ab utilibus, milites ignavos a strenuis, quod dictum alibi latius interpretati sumus. Apud Galenum proverbium est, Stulti ad cribrum, cum illi notantur, qui rem aut negotium, quod vires exuperat, aggrediuntur: non enim stultorum est naturae secreta investigare. Quamvis alii putant id ideo dictum, quia si Thessali velit errores omnes corrigere, vel dictione prosequi, numero superatus in scomma proverbii decidat, quod est, Stulti ad cribum, hoc est, stultorum conatum esse velle singulatotius cribri foramina obturare. Apud nostros D. Joannes Praecursor, doctrinam coelestem summam [note: Luc. c. 3. ] sapientiam in Christo praemonstraturus, in hanc sententiam clamat: Ventilabrum in ejus est manu (sunt qui cribrum eadem omnino sententia transtulerunt) are am itaque suam purgabit, ut quae nullius sunt fructus, a fructuoso discernat, triticumque in horreim condet, paleas vero igni exuret inextingguibili. Cujus mysterii significatum, ne nos morosi simus, Iate explicatur ab Adamantio cap. in Lucam 3. homil. 26.

TERMINUS, METAVE. CAP. V.

PEr idem, quod superius posuimus hieroglyphicum, terminum etiam metamve significari proditum, propterea quod is, qui strenue decurso spatio profecerit in Literis, ad tranquillum jam vitae portum applicaverit, eumque scias posse demum habere vitae suae modum, neque hallucinari amplius in iis, quae mortalium generi accidunt malis. Ita is omnium quae sunt, quae fuerint, quae mox ventura trahantur, cognitionem assecutus est, ut undecumque prudentissimus effectus, neque secundis intumescat


page 472, image: bs472

mescat insolenter, neque adversis perturbetur: in utramque vero fortunam ita se compararit, ut aequum et insuperabilem ad omnes casus animum prae se ferat.

HUMANAE DISCIPLINAE. CAP. VI.

ACribro ad panificia devenire, non admodum importunum fuerit. In panificiis autem fermentum [note: Scientiarum divisie. ] non ultimum habet Iocum. Id in sacris literis multa significat, sed nos id quod ad rem, quae prae manibus est, facit, interim desumemus. Ajunt vero fermentum inter alla symbola humanas etiam disciplinas indicare. Scientiarum siquidem, ut plerique dividunt, nonnullae humanae, nonnullae divinae perhibentur Humanae sunt, quae sermonis variatione subjiciuntur, unde vulgo etiam humanitatis studia dicuntur: Divinae, quae perpetuo constantique tenore quodam perseverant, eodemque semper habent modo, atque parte hac ipsam referunt divinitatem. Quod enim semel justum est (de perfecto Ioquor) semper justum est. Qui semel calefacit ignis, calefacere numquam desinit, dum ignis est. Neque divina deficit providentia, neque perpetua mundi gubernatio. Ita Moralis, Physica, et Theodologia, cum divinitate consentiunt. Humanas autem disciplinas appellant, Grammaticam, Rhetoricam, et Dialecticam. Atque hoc illud est (ut sentit Origenes) quod fermentum in sacrificia non admittitur. Per fermentum enim, uti dicebamus, Theologi humanas has intelligunt disciplinas, quarum quidem vis et materia in locutionibus ipsis omnino consistit Accedunt tamen ad ministerium, quia sermo purus, quem docet Grammatica, eloquentiae splendor, vis atque copia, quam per Rhetoricam assequitur, et disputandi ratio, quam indicat Dialectica, ministri sunt omnium scientiarum.

DIVINAE DISCIPLINAE. CAP. VII.

QUo igitur hieroglyphico humaniora studia significentur, expositum est: super est de divinis quibus ea signis hieroglyphicisque figurarentur, explicare. Divina vero, quod primum sibi signum poscant, nisi quod ipsam indicat divinitatem: cujus circulus est hieroglyphicum, uti latius in figurarum Mathematicarum commentario disteruimus: nempe quod in ea figura neque principium, neque finem invenire sit, quod aeternitatis est proprium. Huiusce rei ratione habita, AEgypti Deum ex circuli [note: Ubi etiamnum id factitare notatur. ] figura intelligebant. Persae vero cum Jovem coeli circulum dicerent, sacrificia illi se facere putabant, ubi celsissimam speculam conscendissent, Jovemque coeli circulum nuncupassent: et quae multa eo loco tractavimus, hic ad repetendum minime necessaria.

ENCYCLOPAEDIA. CAP. VIII.

[gap: illustration]

NOn temere igitur AEgypti sapientes, Graecique antiquiores qui priusquam sophismatamortalium mentes implicuissent, simplicius ac forte melius philosophabantur, quarundam disciplinarum complexum Encyclopaediam vocaverunt: nempe quod per circulorum quorundam colligationem inter se copulatae, ab ampliori quodam circulo complecterentur, cujus nomen est Theologia, intra quem tres alii circuli centris et circumferentiis adeo invicem compliciti designabantur, ut unius centrum alterius principium et circumferentia esset, in hunc scilicet modum. Per illos quidem interius ductos, alia quadam ratione, quam superius dictum sit ex Origene, humanas disciplinas indicantes, quae moribus ratione rerum, quae naturae vi instituta, considerata, examinataque, mortalium mentibus insedere: per illum vero



page 473, image: bs473

qui latiori ambitu exspatiatus, reliquorum centra et circumferentias in semetipsum amplectitur, divinam ostedenbant. Verum eadem haec Levitico inteliguntur ex ornatu Pontificio, qui totus est hieroglyphicus: ibi enim Pontifex humeros primum praecingi jubetur, hoc est, moribus optimis atque castigatissimis ornari, prava scilicet opera cohibendo, mox logium assumere, quod dubio procul rationis intelligentiam suscipiendam indicat, inde quam vocant Manifestationem, quae quidem rerum est disciplina, videlicet Philosophia, per quam naturae secreta omnia pervestigamus, et veluti Cerberum quendam ex imis penetralibus extractum in lucem exponimus: quarto loco veritatem, quae dubio procul ipsa est Theologia. Observat vero Cyrillus ordinem in ornamentis his assignandis, quoniam non prius de ratione verborum disputare debemus, quam mores composuerimus, ne nos male imbuti animi pravitas a recto divertat, et vero cognoscendo minus idoneos reddat, neque rerum eognitionem prius aggrediendam, quam sermonum rationem prius intellexerimus, neque Deum et coelestia contemplari posse nos manifestum, priusquam per mores, per rationem, per rerum cognitionem quosdam veluti gradus, per quos ad veritatem in sublimi considentem erigi possimus, [note: Moralis in primis discenda. ] nobis praepara verimus. Ut vero alii rem copiosius tradidere, moralem in primis discere debemus, quae in humanae degendae vitae ratione modoque occupata est: effraenis quippe excursionibus irae, animisque contundendis, sordibusque omnibus excutiendis, quando memorabile illud in Divinis literis dictum, in malignum non intrare spiritum sapientiae. Neque enim polluti, qui scilicet morali disciplina minusinstituti essent, in tabernaculum admittebantur apud Mosem, sed cum plebe sub dio habitabant, sese interim expiantes. Praecipue vero hoc praestare possunt oratoria et poetica facultates, cum Oratoris sit proprium, bonum esse virum, et Poetica, omnis laus et exemplar virtutis habeatur, ut Magnus Basilius inquit. Sed haec dicimus adeos, qui sunt adeo imbecilli, ut divinorum voluminum pondera sustinere nequeant, ideoque validiorem cibum omnem aversantur: quare modo per fabulas modo per historiarum exempla deducendi sunt. Quod si eveniat, ut tandem ablactati firmitatem a Deo, et a fide consequantur, tunc hordeacei quinque panes, quinque scilicet Mosaicae, diceret Cyrillus, institutionis libri gustu asperiores, et pisces duo pro pulmentario, hoc est, Evangelica et Apostolica disciplina, pabuli longe suavioris, satis superque futuri sunt ad omne bene instituti animi robur confirmandum. Quamvis non desint, ut varia sunt mortalium ingenia, qui partem hanc de moribus (hoc [gap: Greek word(s)] afferemus) e disciplinarum choro summoveant: tum quod mores ad cujusque populi libitum componantur, exemploque potius et usu ipso quam ratione vigescant: tum quod non eadem apud omnes justitia, neque fortitudo, neque ullum fere virtutis genus, quod non alibi virtus existimetur, constareque prorsus id in opinionibus incolarum. Nam quod apud Athenineses justissima [note: Hinc [gap: Greek word(s)] Ac apud Romanos ecUlpiano. tit. deagne liberis vel parent. 25. ] omnium est lex Pelargica, de parentum senecta renutrienda, qua etiam apud Lacedaemonios nihil sanctius, apud Chios honestissimum atque sanctissimum habitum est, eos, qui sexagesimum aetatis annum implessent, trucidandos inter se publice committere: quo moris in Julidae Co insulae urbe Menander fuisse notat, ut aqud Stephanum, de quo plenius iu Ciconiae commentario. Quodque in hujusmodi dissimilitudinis sententiam in Institutis Theophili Graece legi, Athenienses advenas et hospites omni officii genere prosequebantur, apud se permanere adhortabantur, civitate donabant, ad honores et Reipubl. participatum cooptabant. Lacedaemonii contra advenas non admittebant, hospites unius tantum noctis mora receptos, urbe mox ejiciebant. Unde quod Paulus Jurisconsultus ait de candelabro argenteo in argentum relato, ideoque pro argento, non autem pro suppellectili ha bitum, [note: Jurisprudentia arbitraria. ] indicat nihil aliud esse quam humanum placitum, totamque Jurisprudentiam in sola denique hominum voluntate consistere, roborarique.

DIALECTICA. CAP. IX.

SEd rem nos nostram prosequamur. Addiscenda statim a morali postmodum est rationalis disciplina, [note: Munus proprium Dialectices. ] quam ipsam Dialecticen, hoc est, sermocinatricem vocant: quae rationis turbas inter orationis pugnacitates captionesque anxie tumultuantes pacifice componat, et clara nitidaque sylloogismi serenitate tranquillet. Nam etsi mores Mosaici composuerant, essentque in sanctuarium recepti, sacra tamen nondum attrectabant, nisi prius dialectico famulatu seduli Levitae sacris ministrarent.



page 474, image: bs474

NATURALIS PHILOSOPHIA. CAP. X

[note: Philosphia naturalia munus. ] NAturalem inde Philosophiam aggrediebantur, quae de mundo, aut de iis, quae sunt in mundo, quaerit. Haec autem disciplina opiniones, lites et dissidia, quae inquietum hinc inde animum vexant, distrahunt, lacerantque, molliter sopit atque componit, ut ita demum ad sacra admissi, nunc superioris regiae multicolorem, id est, siderum aureum ornatum, nunc coeleste candelabrum septem Iuminibus distinctum, nunc pellicea elementa in Philosophiae sacerdotio contemplemur.

THEOLOGIA. CAP. XI

POstremo Theologia est amplectenda, quae, uti dictum est, omnes amplectitur disciplinas, cujus [note: Effectus Theologia. ] munus est solidam praestare pacem, quam neque mores humanae fragilitatis sanctissime quantumlibet instituti, neque colloquiorum curiosa cognitio, neque naturae totius pervestigatio praestare potuerunt. Tunc vero pax haec firmissimo nobiscum est foedere sancita: cum motus omnino nullus adversus rationis imperium discessionem ullam meditatur: cum omnia cogitationum nostrarum dissidia composita sunt, sopiti sensuum impetus, discussa opprestaque penitus cupiditatum conjuratio. Haec illa est Pythagoreorum amicitia, quam totius Philosophiae sinem autumant, Haec nos in templi adyta et adducit et recipit, ubi nullo imaginis intercedente velo, divinitatis gloria perfruamur. Per scalarum itaque gradus philosophantes, a centro ad centrum omnia pervadentes et quaecumque sunt in unum contrahentes, nunc unum quasi Osirin (admirandus diceret Picus) in frusta plurima vi Titanica discerpentes, ire pergamus, donec in ainu patris, qui aupra acalas est, tandem quiescentes, Theologica felicitate consummemur, individuaque mox copula complexuve non modo Deo conciliemur, sed admirabili quodammodo unum penitus evadamus. Ut vero quaedam a Pici sententia non aliena subjungamus, a quatuor his doctrinae partibus circumdari Deum, Maximus Tyrius mihi videtur intelligere. Circumdatur autem is, qui coram, retro, ad dexteram, atque ad sinistram, aliquos habet circumfusos. Eorum vero qui Deum circumdare videantur, illi retro esse dicuntur, qui per virtutem [note: Quibus Deus circumdatur et quemede. ] illam, quae ad actiones pertinet, Deum sequi persissunt. Ea vero plurimum in moribus sita est. Dedit autem is exemplum nobis, ut quae ipse egerit, imitemur. Ad sinistram illi constitui videntur, qui naturalem secuti Philosophiam, usum ejus in spiritualem dirigunt intellectum, perque inferiorem indaginem, ad superiorum cognitionem pervenire connituntur. Ad dexteram illi esse intelliguntur, qui sublimium, et a materia separatarum, humanumque visum excedentium, rerum scientiam perscrutantur. Coram denique Deo cos esse dicimus, qui ob immensum divinae pulchritudinis amorem digni effectisunt, ut Dei ipsius conspectu perpetuo perfruantur, facieque quodammodo in faciem intenta, verae felicitatis participes dicti, dii quoque et ipsi fieri mereantur. Ea enim perfecti tetrade, ut Pythagorae vocabulum interim usurpem, rite que instituti, animam undecumque puram, sanctam et immaculatam Deo videntur asserere: atque ita mente optima, manifestissima scientia, opinione firmissima, sensuque absolutissimo praediti, soli hominum super hominem evecti, terque quaterque beati efficiuntur.

TRIAS. CAP. XII.

QUatuor itaque circulis hujusmodi describitur institutio, in quatuor ipsa divisa partes. Sedenim [note: Disciptinarum division fact ad Salom. ] Salomon, qui, divino afflante Spiritu disciplinarum ordinem primus excogitavit, quem plerique Graecorum sapientes, qui ejus inventa sibi vendicant, non temere secuti sunt, tres tantummodo totius disciplinae partes agnoscit, moralem, naturalem, et contemplativam, quas per tria identidem volumina pertractavit, Proverbia, Ecclesiasten, et Canticorum Canticum: mores utique per Froverbioram praecepta docens, naturam rerum per Ecclesiasten, per Canticum autem speculationem. Neque etiam Logicen distinctam ab his portionem arbitratus est, quae in unaquaque disciplina per se ipsa conseritur, et instar staminis ad firmitatem contexta, cujuscumque subtegminis laborem admittit, sive pexum, sive plumatile, sive beluatum opus intexere volueris. Nam cum institution omnis per sermonem fiat, quomodo quispiam probabilem sermonem suum efficiat, nisi ita loquatur, ut ipsius rei, quae in promptu est ratio, verisimilitudo, ipsa denique veritas deposcere videatur? Unumquemque


page 475, image: bs475

igitur sermonem dirigit Dialectica. His similia videntur, quae de Deo Abraham, Deo Jsaac, et Deo Jacob habentur in sacris literis. Nam quod Abraham ubique locorum se morigerum et obsequentem Deo praebuerit, moralem innuit. Isaac, dum scientiae puteos fodit, profundaque et abdita quaeque rimatur, naturae indicat Philosophiam. Contemplationis vero munus Jacob ostendit, tum ex ipso nomine, quod Israel ob divinorum contemplationem appellatus fuit: nam mentem, quae Deum intueatur, nomen id significat: tum obinspecta coeli castra, Dei sedes et Angelorum vias, scalas quippe a terris in coelum usque surrectas, de quibus in hanc omnes sententiam tam Hebraei, quam [note: Per quatuor elementorum naturam scientia figuratae. ] Graeci, Latinique Theologi plurima disputarunt. Quinetiam ipsa elementorum natura, quandam istiusmodi institutionis figuram ostendere videtur, terra scilic. una cum aqua, inde aer et aether, quorum mutuus complexus certos in disciplinisgradus constituere perhibetur: terra quippe, et illi applicitus humor, magistram morum historiam: in his enim mundi partibus res gestae continentur, atque, illae vel privatae, vel publicae, unde oeconomia, atque politica, ex eorum, qui sapientiores habiti sunt, exemplo describuntur. Facit vero historia haec ad institutionem, quoniam exempla ipsa per eventus varios aut hortentur ad imitandum, si praeclara sint, aut absterrent a perperam factis, si male tractata male ceciderint. Hoc vero amplius, aquae variis ventorum flatibus agitatae, mores in humana natura varios et inconstantes indicant. Quo igitur pacto cogitationum procellis, et consiliorum tempestatibus obviam ituri simus, per orationis fluxum institutio moralis edocebit, atque pars haec illa est, quam Ethicen Graeci dicunt, quam unusquisque hominum debet secum diligenter examinare, inde sibi, et suis, et patriae, et universo demum mortalium generi profuturus. Terrae pariter atque humori undequaque circumfusus est aer, atque una cum duabus, quae simul adhaerescunt partibus, nascentium omnium atque morientium naturas amplectitur: atque ita aer naturalis indicium est scientiae. Extra haec omnia, quae variationi sunt obnoxia, aethereus ille ardor igneus est, in empyreum usque coelum, ut multorum sapientium est opinio, diffusus, quae quidem est naturae divinae contemplatio, quam Graeci Theologiam nominant, ultra quam nullus procedit intellectus. In qua quidem divisione, Dialectica non immerito praeterita est, cum ea minime particularis scientia esse videatur, sed tanquam spiritus harum unicuique partium insita, coalitave: per eam enim historiam scribimus verisimilem, per eam morum rationes varias edocemus, per eam naturae vim perscrutamur, per eam demum ipaam divinarum rerum imaginem intelligimus. Quare, uti auperius dictum, etiam illi, qui disciplinas ad elementorum similitudines diviserunt, Dialecticam, utpote quae cujuslibet institutionis ministra sit, in partem non admisere.

DE IIS, QUAE PER COELUM ROREMPLUVIAM ET ALIQUOT AQUARUM GENERA SIGNIFICANTUR. CAP. XIII.

AEGyptii quidem de disciplinis hoc modo in universum disserere consueverunt. Quatuor vero illas, Arithmeticam per surrectos digitos, Geometriam per arundinem, Musicam, per dentes IIII. lingua percussos: Astrologiam, per maculosam hinnuli pellem, et figuras alias indicatas, nunc omittimus, quod aliis ea commentariis sunt a nobis explicata. Atque ut susceptum semel negotium peragamus. quamvis alia nunc circumacti via eandem tamen metam contingere procurabimus. Theologi siquidem nostri cum antiqua AEgyptiorum dictata conspexissent, qui coelum imbre rorulento liquidum in doctrinae significatum pingere instituissent, Mosemque ex ea, quam adolescens in AEgypto didicerat lingua, figuris hujusmodi passim usum animadverterent, ea multa, quae de pluviis, de fontibus, de fluminibus, de mari, deque aquis reliquis passim in Divinis liceris reperiuntur, ad hujusmodi vetustatis exemplum interpretati sunt: quorum ego commentationes prosequutus, aquarum de doctrina significationes, post AEgyptiacas illas explicare congruum existimavi.

INSTITUTIO. CAP. XIV.

[note: Roris et disciplinarum rum similitudo. ] UTigitur praefati sumus, coelum AEgyptii rore pluvium cum pinxissent, disciplinam institutionisque laborem et operam intelligebant: mira etenim est utriusque rei similitudo. Nam velutiros in herbas, frutices, plantasque omnes decidens, ea omnia quaecumque molliri apta sunt, humectat,


page 476, image: bs476

pascit, et liberaliter educat: contra vero in iis, quae natura proprietateque sua obdurata, dura, solida atque repugnantia fuerint, proficere nihil quicquam potest: ita in hominibus erudiendis instituendisque evenit, quorum ii, qui prompto, acuto, et docili sunt ingenio, minimo negotio erudiuntur: contra [note: Lib. de arte poet. ] vero si plumbeum et obtusum, atque honestis artibus et disciplinis aversum, instituere aggrediaris, nihil prorsus efficias: invita siquidem Minerva nihil recte fieri, dicive potest, ut apud Horatium. Ita demum disciplina contumacem nacta naturam, frustra omnino laborabit, sed idonei fundi compos, [note: Irrigationi smilis laudatio. ] laetissimae frugis opulentia laetabitur. Sane Pindarus ejus rei, quae plurimum ad foecunditatem faciat, ratione habita, irrigationi similem esse laudationem dixit. Nam quemadmodum illa plantarum vim auget, et ut laetius proveniant efficit, ita virtus dignis Poetarum scriptis commendata mirificum suscipit incrementum: laudatam enim virtutem crescere, vulgo etiam dictitatum: contra vero loca, quae aquarum beneficia non suscipiunt, plurimum infioecunda sunt. Et Divinae literae ubi agri cujuspiam sterilitatem, desertaque et inhospita tesqua notare volunt, inaquosum dicunt, ut Psalmo Exacerbaverunt altissimum in inaquoso: eodemque modo saepius. Quod vero facit ad doctrinae sapientiaeve [note: Infrugiferanam [gap: Greek word(s)] fructum sigxificat. ] significatum, in iisdem literis. cum Psalmographus desiturum in Adventu Christi promptuarium illud vaticinationis domum praevideret, neque divinationem ipsam quicquam amplius producturam, Psal. 106. terram frugiferam in salsuginem vertendam oraculo haudquaquam vano praesagivit. Marina autem aqua [gap: Greek word(s)] Homero dicitur, quod nullum ex ea fructum possis decerpere, propterea quod adeo est salsuginosa,

DOCTRINA GENTIUM. CAP. XV.

EJusdem salsedinis atque amaritudinis causa, marina aqua doctrinam gentium significabat: propterea quod sine fructu esset, propter rerum quae sacris ejusmodi adhibebantur amaritudinem, intractabilis, dum neque quidem humanis hostiis abstinebant, et alia dictu foeda faciebant, sceleraque ac turpitudinem omnem diis etiam suis adscribebant: quorum exemplo lascivire, et mollia quaeque sectari mortales sibi permitterent. Tot praeterea deorum marinorum lusus nihil aliud sunt, quam mera Iascivia; profanis quippe et impuris ea dulcis et delectabilis, piis vero syncerisque invisa [note: Herculis columna. ] et amarissima. Forte autem Herculis columnae inhabitabilis terrae finibus erectae. virtuti documento sunt, non esse a duris terrae laboribus ad undarum mollitiem atque Iasciviam dilabendum. In has autem aquas Abacuc Propheta armentum a Deo inducendum canit: accessurum quippe cultum, et polituram, hoc est, Apostoios per omnem terrarum orbem profecturos, qui omnia committigarent, mansuefacerent, et habitabilia frugiferaque redderent, amaritudinem omni dulcium aquarum corrivio delinita.

DOCTRINA COELESTIS. CAP. XVI.

PIndarus plerisque locis hieroglyphico utitur hoc dicendi genere, ut cum canit, [gap: Greek word(s)] , hoc est optimo pulcherrimove Gratiarum rore irrigant, id quod odarum luculenta lepiditate dictum interpretes exponunt, ut denique per rorem eloquentiae Ieporem intelligamus. Sed quid egemus Pindaro, cum Mosem audimus coelum ad audienda, quae loquitur, ac terram etiam ipsam invitantem, doctrinamque suam uti pluviam concrescere augurantem, eloquium uti rorem [note: Symbola coelestis doctrinae. Psal. 1. ] pluere meditantem, esseque quasi imbrem et stillicidia super herbam et gramina, quae manifesta sunt doctrinae coelestis symbola? Quin et Angelici chori Aquae vocabulo designantur, ut Psalmo: Et aquae, quae super coelos sunt, laudent nomen Bomini. Unusquisque autem Prophetarum simulac os adaperuit, terram irrigat universam, hoc est, ut interpretatur Adamantius, disciplinam in aures, et in corda hominum infundit. Davides autem noster per lignum propter aquarum fluenta plantatum, foetiferum et opportuno proventu laetum reddi, hominem intelligit, qui divina praecepta susceperit, [note: Moyses enim aquaticum, vel assumptum de aqua sonat. ] quibus ingenia non aliter quam plantae aquis irrigantur. Sane Moysi divinitus ab aqua nomen inditum facile crediderim, qui uberrima divinarum humanarumque rerum omnium doctrina mortale genus in aeterna esset secula instituturus. Moys enim AEgyptiis aqua dicitur, quamvis eventus nomini causam dederit, quod a Thamura Pharaonis filia ex profluente, in quem a parentibus acerbissimi edicti regii metu projectus erat, Divinae ita providentiae commendatus, in cistula jacens exemtus


page 477, image: bs477

esset. Antiquitas demum tota disciplinam aquis comparavit: hinc Pegaseus, hic Castalius fons, hinc undae Cephisides, hinc Permessus, Ilissus, Termissusque fluviii, totaque, ut semel dicam, Aonia aquis irrigua: unde, ut fit in fabulis, non tamen inanibus,

Vatum Pieriis ora rigantur aquis.

Apud Virgilium cum Damoetas et Menalcas ingenii et artis doctrinaeque suae periculum alternis cantando fecissent, Palaemon utriusque virtute commendata, demum ait:

Claudite jam rivos pueri, sat prata biberunt.

Musicam porro Pindari commendatores, ex aqua fieri autumant. Et Varro tres Musas ponit, unam quae mera tantum voce consistat: alteram, quam aeris icti sonus efficit: tertiam, quae ex aquae motu nascitur. Hinc percussa juvant fluctu littora, hinc dulce etiam petra rivus, qui stillat ab alta, ut Theocritum [note: Quare pluviae pro dectrina coelesti accipiantur. ] illud imitemur: [gap: Greek word(s)] . Cum vero tam nostri quam AEgyptii pluvias plurimum in doctrinae coelestis significa, tum acceperint, causa ea esse videtur, quod imbres longe foecundiores aquis aliis esse, magisque nutrire, et celerius confici experimento compertum est. Hinc Hesiodus Theogonia, foecundum coet lum dixit: propterea quod ut interpretes ejus ajunt, et Virgilius affirmat,

Plurimus ut coelo descendit Jupiter imbri,

Omnia terra nascentia foecundantur, Hinc Menander:

[gap: Greek word(s)]
Amore tellus imbrium peruritur.

Eodem modo doctrina ea, quae coelitus instillatur, longe foecundior est, quam quae ab hominum opinionibus emanavit. Hujusmodi autem imbribus affluenter omnes alluimur, quicumque Christianam sequimur institutionem, ex quo tempore super Hebraeos decidere olim desiere: quod non temere praemonstratum libro Judicum eo loco legimus, ubi Gedeon Ephraimita, qui et Hierobaal, Madianitarum Amalechitarumque et Arabum viribus Israelitas omnes opprimentibus, signum petiit a coelesti numine, quo se populumque adhortaretur ad virile aliquod facinus aggrediendum, et se suosque de montium solitudine liberaret, in quibus, patriis expulsi finibus, extorrem vitam, rerum omnium inopia laborantes, agitabant: excitatus itaque Gedeon oraculo minime contemnendo, cui tamen haud facile fidem adhibuerat, ob ita accisas res, ut facile esset omnia desperare: Sequar te, inquit, sanctissite, tuae erga nos propensae volunatis signum id assecutus, si ros scilicet ceciderit super lanae vellus in area stratum, et term circum arida perstiterit: id quod uti petierat, factum est. Subjecit mox Gedeon attestatum: Si ros, inquiens, super terram deciderit, eaque tantum aspersa, stratum vellus minime madefecerit: cui petitioni Deus, cum iterum annuisset, planus animis negotium aggressus, victoriam est felicissimam consecutus. Hic, ut interpretantur sapientes, vellus lanae populum indicat Israeliticum, terra vero Gentes reliquas ejus eo tempore pietatis ignaras. Qui vero ros coelitus decidit, Dei doctrinam ostendit, quae prius Israelitis divinitus indulta est: hos enim solos ros Divinae legis prius irrigabat: reliquus autem terrarum orbis nulla istiusmodi humoris Gutta madefactus, arida prorsus succitate laborabat. Postea vero quam secundum accidit postulatum, aruit vellus, terra irrorata est: Hebraeis quippe adempta est Prophetarum pluvia, nobis vero per Christi doctrinam divini eloquii fontes adaperti. Tale aliquid tangit Chrysostomus Psalm. 71. sed rem copiose tradit Adamantius. Eodem modo Tertullianus etiam interpretatur locum iilum, Et mandatum est nubibus ne pluerent imbrem super vineam Soreth, h. e. coelestibus beneficiis, ne provenirent in Israelitis domum: subtractis enim charismatum roribus, lex et Prophetae cessa verunt, neque ultra Joannem processerunt. Quod vero ad Gentes facit, assentitur huic sententiae Cyprianus, qui praenunciasse Deum per Prophetam ait, apud Gentes in locis, quae inaquosa prius fuissent, flumina postmodum redundatura: et Christum ait, ut doceret, ostenderetque futurum, ut populus Gentium succederet, et in locum quem Judaeis, perdidissent, merito fidei perveniret, de aqua vinum fecisse, ut ad Christi quippe et Ecclesiae nuptias Judaeis, qui fuerant invitati, [note: Aqua vino mixta quid in saeris literis. ] venire cessantibus, eventurum ostenderet, qualiter non temere, neque contanter plebs Gentium e plateis et triviis, ut se quisque obtulerat, convocata conflueret et conveniret: vinea enim Domini sabaoth domus erat Israel. In eandem significationem aquam vino instillare institutum sacrificio


page 478, image: bs478

nostro, quae modico temporis momento vinum fiat, ut receptos ad nos populos sentire et facere nobiscum intelligamus. Quamvis longe sublimiore significato, preces quae hujusmodi mysterio adhibentur, humanam naturam indicent aggregari ad divinam, uti divina humanam ad se traxit. Hinc Irenaeus de Ebionitis loquens, qui unionem Dei et hominis non recipiebant: Reprobant, inquit, hicommistionem vini coelestis, et sola aqua secuari potati esse volunt. Alio tamen modo sententiaque longe seciore [note: Capit. 1. ] aquam vino mixtam ajunt ab Esaia, Caupones tui miscent vinum aqua, ut id scilicet innueret, quod austero amariorique Dei praecepto, jam tum Judaei illi seniores aequae dilutionem immiscere coepissent, multaque laxare, et in commodum suum indulgere sibi, legem adulterantes, cum alioquin legem observare fingerent, et quae minimi momenti essent, religiosissime custodirent, quod eis pluribus objectum est a Domino; ut de menthae decimatione, et cameli devoratu, tum illud apertissime: [note: Matth. 15. ] Quare vos transgredimini praeceptum Dei propter traditionem vestram? Nam, ut inquit Irenaeus, non solum per praevaricationem frustrati sunt legem Dei miscentes vinum aqua, sed et suam legem contrariam statuerunt, quae Pharisaica vocabatur, in qua quaedam quidem auferebant, quaedam vero addebant, et ex libidine sua interpretabantur: et, ut ait Esaias, et Psalmographus subscribit, labiis Deum honorabant, eor autem eorum ā Deo procul aberat, eumque frustra colebant, cum doctrinas et praecepta hominum edocerent.

AQUAE RELIQUAE. CAP. XVII.

[note: Aquarum distinctio. ] QUoniam vero varia admodum est aquarum consideratio, operae pretium videtur priusquam huic commentario finem imponamus, aquas distinguere, singularumque mox specierum significata pertractare. Primae autem omnium videntur esse pluviae, de quibus abunde est a nobis disputatum. His nubes necessiario conjunguntur, harum igitur significationes statim subjiciemus. Subsequentur inde fontes, mox fluvii, in quos naturae ipsius impulsu torrentes inferentur, dein construenda erit cataracta. Hinc se offeret mare vastum et magnum. cujus pars nobis erit praesulcanda, iisque demum, quae in conspicuo sunt enumeratis, descenus erit in abditam puteorum profunditatem. In universum autem aquae singulae, vel limpidae, tranquillaeque reperientur, vel turbidae atque procellofae, quo constituto, singularum hieroglyphica commodius exequemur.

NUBES PROPHETAE. CAP. XVIII.

[note: Nubium hieroglyphica. ] NUbes in Divinis literis Prophetarum significato passim positae, in quas scilicet Dei veritas extenditur, atque hae dicuntur mandatum Domini audire, et quo tempore quove loco pluviae sint effundendae cognoscere, et a quibus etiam eas suspendere ipsa res exigat. De quibus, uti superius habetur, [note: Cap. 5. ] Esaias, Et mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem. Domum enim Israel Vineam appellat Vates divinissimus, mandatumque ait nubibus ne super eam pluerent, hoc est, ne Prophetae oracula sua ulterius in Israeliticum populum conspergerent. Quod autem ad nubem facit, manifestum est eam suisse multa obscuritatis caligine circumfusam, arcanumque illud de Christo mysterium, unde nostra omnis doctrina defluxit, per tenebrosas aquas, densissimis quippe nubibus collectas, Psal. XVII. indicari Theologi monuerunt. Nam ubi, Et nebulae pulvis pedum ejus, ***Eucherius nebulas pro mysteriorum velamento hieroglyphice pofitas ait. Nam et caligo in id accipitur significatum: utpote [note: Psal. 17. ] quae divinorum secretorum operimentum intelligatur, ut Psal. Caligo sub pedibus ejus: atque alibi: Posuit tenebr as latibulum suum. Est et ubi significant perperam admissorum abolitionem, ut apud [note: Cap. 44. ] Esaiam: Delevi ut nubem iniquitatem tuam, et quasi nebulam peccata tua. Eucherius idem, ubi legitur: Velut nubes pertransivit salus mea, iniquorum ait tempora significari. Quinetiam propter eandem Prophetae duritiem atque difficultatem, doctrinamque solido velut quodam corpore concretam ac minime diffluentem, ex grandinis metaphora signatam Psal. VII. viri iidem divina mente praediti tradidere. Alioquinix, glacies, et grando in Divinis literis plurimum ponuntur pro duritia atque rigore [note: Matth. 24. ] delinquentium. Et quod ait Dominus, Orate ne fuga vestra fiat byeme vel Sabbato: sunt qui per Hyemem sordidum quippe et ignavum tempus intelligant hieroglyphice humanam vitam in peccatorum immunditiis occupatam, scelerumque voraginibus immersam atque detentam: per Sabbatum autem, cessationis diem innui vere dicant, cavendum idemtidem ne cum dies illa ingruerit, desides et a bonis operibus cessantes deprehendamur. Non enim sufficiat non peccare nisi bona


page 479, image: bs479

etiam opera faciamus: quia tam rebellis est vetita consectari, quam contumacis facienda relinquere. [note: Pruina abstinentiae symbolum, quare. ] Ac de nive, et omni glacie, sentit idem Eucherius: de pruina vero secus, quippe quam abstinentiae symbolum esse tradit, propterea quod ea sit in causa, ut calor corporis ad salubritatem refrigescat, eaque de causa dictum, Factus sum sicut uter in pruina. Et quoniam huc incidimus, LXVII. Psalmo ubi legitur, Et virtus ejus in nubibus, Theologi Apostolos idemtidem per nubes interpretantur, veluti procul extantes, et supra terrena omnia negotia in altum evectos, divinique insuper spiritus aqua plenos, qua mox arva, campos, et universam terram inundarent, unde foecundissimos bonorum fructuum proventus obveniret. Hujusmodi enim pluviam decidere, et rotulentum imbrem terram irrigare, nostra pietas per preces poscere consuevit.

FONTES LIBRI. CAP. XIX.

[note: Funtium mysticae significationes. ] SEquuntur fontes, de quibus Psalmo sexagesimo octavo legimus, Ex fontibus Irael Dei laudes in Ecclesiis emanare: quod ita Theologi accipiunt, ut intelligamus, ex Legis et Prophetarum libris veluti ex quibusdam fontibus perennibus, Israelitico olim populo Dei doctrinam atque cognitionem affluxisse: ex quibus fontibus viri illi sanctissimi ac Deo pleni multa haurientes, hymnos in Dei laudem componebant. Apostolus etiam, primos Christianae pietatis doctores a Christo electos, per aquarum fontes, qui repente apparuerint, interpretes plerique designarunt, ubi Euthymius unartimem veterum sententiam secutus, saepenumero ait per Aquam, Evangelicae praedicationis doctrinam [note: Psal. 104. ] significari. Jam quod David ait, Inter montes transibunt aquae, potabunt eat omnes bestiae agri, osendere voluit, nulla tam alpestria, tamque inaccessibilla loca fore, in quae doctrina Divinae legis non sit penetratura: nam per bestias plerisque sacrae Scripturae locis impii ponuntur, et qui nullam adhuc rerum divinarum doctrinam audierunt. Et quod Levitico legislator vasa omnia pollui dicit, in quae pollutorum morticinium inciderit, exceptis, inquit, fontibus aquarum, per fontes quippe et cisternas, et castella, et collectiones aquarum, doctrinam intelligens, et Magistros, qui quod pravis nonnumquam [note: Matth. 230. Exod. 150. ] moribus polluti sunt, non tamen prorsus abominandi: de quibus scilicet Matthaeus, Omnia, quaecumque dicunt vobis, facite et custodite, secundum autem opera eorum nolite facere. Ad haec sextis Hebraeorum castris per XII. aquae dulcis fontes ad Elim repertos, Hieronymus Apostolos XII. interpretatur, de quorum fontibus derivatae aquae totius terrarum orbis siccitatem rigant. Communi vero scriptorum omnium consensu, dulcedo aquis praecipue fontanis attribuitur, quamvis in optima aqua neque sapor neque odor ullus a Physicis requiratur. Quia tamen sitientibus, cum scilicet sicco spuit Virg. [note: Ecl. 5. Deut. c. 38. ] ore viator, aquae potus suavissimus accidit, factum ut Poetae dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo, inter objectamenta ingenii posuerint. Ita illud Deuteronomii cantico expressit, mel de petra dictum super Mose, hoc est, tam suavem tamque dulcem et amabilem aquam, ut melli similis esse videretur. Chryostomus quoque aquae suavitatem pro melle ex petra prosiliente intelligit, cum nusquam legatur mel a Mose de petra unquam eductum. Apud Davidem vero Psalmo LXXXI. Educto de petra melle saturavit eos, Interpretes ita dicunt: Pavit Christus quatuor millia hominum septem panibus, quia potavit eos mellita doctrina sua usque ad saturitatem. Res enim omnes ab eo gestae, praeter [note: Psal. 119. 1. Cor. 10. Psal. 41. Zach. 13. Hierem. 2. ] historiam, mysticum etiam sensum secum trahunt. Quam dulcia (canit pietas) faucibus meis eloquentiatua! super mel ori meo. Petra igitur illa unde fluebat aqua, ut Apostolus ait, erat Christus. Atque hic fons ille fertur, de quo cecinerit David: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum. Zacharias patentem fontem dixerit appariturum: Hieremias fontem aquae vivae derelinquendum conqueratur.

FLUVII CHRISTUS. CAP. XX.

[note: Metaphoricae fluviorum in Divinis acceptiones] SEdenim in fluviorum metaphoris longe frequentius est in Divinis literis Christi significatum, ut Psal. XLV. Fluminis impetus laetificat tivitatem, quam incolit Deus, ubi nostri Theologi flumen Christum esse dicunt, propter ducissima ejus fluenta, de quibus Pfalmo primo multa disseruere. Hinc apud Prophetas legas: Ecce ego ad eos delabor quasi tranquillum flumen. Et Eccl. 24. Ego sapientia effudi [note: Joan. 78. ] flumina: ego quasi trames aquae immensae de fluvio: ego quasi fluvius Dorix, et sicut aquaeductus exivi de Paradiso: et quae sequuntur in hanc sententiam. Quinetiam ait Dominus, flumina aquae vivae de


page 480, image: bs480

ventre ejus, qui crediderit emanatura, quo sapientiam et facundiam intelligit volui; Ambrosio interp retequam aflecuti erant ii, qui divino afflari Spiritu meruissent. Itaque Apostolorum doctrinam et institutionem [note: Psal. 92. ] praevisam a Pfalmographo. Theologi eo loco volunt, ubi, Extalerunt flumina Domine, extulerunt flumina voces suas, habetur. Et per amnes, qui per eosdem alveos decursuri erant, subsecutos Doctores accipiunt. Non negarim vero quod tradit Eucherius, flumina nonnumquam pro populo [note: Psalm. 336. ] accipi, qui nondum in fidelem receptus esset, in quam sententiam corrivat ille flumina a Babylonis. Jam et Apoc. 17. Aquae quas vidisti, super quas meretrix illa sedet, populi et turbae et gentes sunt, et linguae. Eodem [note: Esaia. 32. Abat. 3. ] tendit Esaiae dictum, cum Beatos appellavit eos, qui super omnes aquas seminarent. Apud Abacunta Prophetam legas, Fluminum terra scindetur, quod de Hierosolymis dictum Graeci tradunt, quae scilicet fuerit Prophetarum patria, qui fluminum instar eam irrigabant, sed ad JESU CHRISTI adventum hiatura esset, et rimis aperienda, omnisque humos alveo ita fatiscente defluxus, penitusque defecturus, futurum scilicet ut pristina exaresceret vaticinario, quod eventus comprobavit. Quod vero septimo supra centesimum Psalmo legitur, Deserta reddidit flumina, et aquarum fluxus in sit im transmutavit, flumina scilicet exsiccavit, et quae terra prius erat irrigua uliginosaque, ita desertam reddidit, ut prorsus sterilesceret; et aquarum venas abundantes ita obturavit, ne ulla inde potio, sed sitis potius prosilirent; Euthymius Graecus ipse ad Graecos Philosophos referri dicit, qui scilicet cum eloquentiae quasi fluminibus et disciplinarum varietate et copia redundarent, omni demum sapientia destitui visi sunt, cum illiterati ac piscatores homines eos represserunt.

TORRENS. CAP. XXI.

[note: Eloquentia descriptio. ] ACcedit huc torrens, cujus significatum ita refertur ad eloquentiam, ut torrens facundia veterum scriptosum sententia dicta sit ea dicendi vis, quae magno dictionis impetu decurrit, quam in Pindari comendationem ita describit Horatius:

[note: Carm. l. 4. Od. 3. ] Monte decurrens velut amnis, imbres
Quem super rotas aluere ripas,
Fervet, immensusque ruit profundo
Pindarus ore.

In Divinis vero literis mentio fit de quodam deliciarum torrente, Psalm. supra XXX. quinto pro quo plenissima Christianae dostrinae fluenta intelliguntur. Torrentem autem dixit Psalmographus, ob tempestativam doctrinam, quae a Christi ore loco et tempore diffluebat, propterque ejus in suadendo et arguendo vehementiam, affluentissimamque vim. Quin et propterea ea multa, quae de propheticis sermonibus collecta in unum adducebat: fluit enim ad tempus torrens, et vehemens est ac violentus, et ex multiplici aquarum concursu corrivatur, unde ait Eucherius, per torrentes insignium praedicatorum eloquentiam significari. Alioqui torrens in iis dem Divinis literis pro concupiscentiae stimulo ponitur, quae vel difficulter superetur, vel in profundum trahat, de quo plura inferius. [note: Psalm. 125. ] Nam hic praeterire non est animus locum in Psalmo, Sicut torrens in Austro, quam exultantis esse vocem, inquit Eucherius, et ex vitiorum vinculis ad libeltatem conversionemque redeuntis, qua postulat, ut Divinae aspirationis auxilio atque ope, peccatorum captivitate solvatur, sicut constricti glacie torrentes Austri tepore solvuntur.

CATARACTA. CAP. XXII.

[note: Cataractae descriptio. Nam Graecis dkfkd, id est, impetuose rumpo, et erumpo, et erumpo, et defiuo. Her odet. l. 3. ] ESt et Divinarum literarum proprium, vehementiam vel in sermone, vel in opere, aut alia quapiam vi, per cataractam significare: atque haec ea est cataractarum vox, cujus mentio habetur Psal. 41. Est vero cataracta, aquatici cujusdam alvei coarctatio, ubi aqua in augustum vel natura, vel arte collecta, aut sponte, aut artificis arbitrio, magno inde impetu atque etiam fragore prorumpit. Sedenim quae a natura est cataracta, nihil aliud quam strepitum et impetum prae se fert, eaque est naturalis eloquentia sermonisve copia, nullo studio, sponte profluens. Quae vero arte construitur, et vim et efficacem operum utilitatem suggerit: atque hujusmodi est dicendi facultas, arte labore, diligentia, judicio atque exercitatione comparata.



page 481, image: bs481

MARE. CAP. XXIII.

QUemadmodum autem fontesque fluviique omnes in mare decurrunt, ita nos dictionis ordo devexit in pelagus. Ut vero loco hoc ea praetereamus, quae multa super mari ex AEgyptiorum doctrina in Pisce disseruimus: contenti nunc erimus aliquot locis, quos ex Divinis literis eruemus.

PERDITIO. CAP. XXIV.

[note: Sic Plautus in Asinaria lenam et scortum mare vocat. ] ID vero cum primis proprium est maris significatum, ut perditionis indicium sit, ob ipsam quippe profunditatem: utpote quae idonea admodum sit ad suffocandum. Quanquam alia de causa Mare apud AEgyptios pro pernicie ponebatur, ut suo loco docuimus, Quod ad perditionem attinet, eo significato Theologi Prophetam ajunt Psalm. XVII. canere, se de aquis multis eductum. Passim vero interpretes, Exundantes fluctus pro Calamitatum excessu accipiunt: et per turbulentas aquas suprema [note: Sic de his, qui emerserunt e poroculo, Ex [gap: Greek word(s)] Extra ludum pedes habes. ] quaedam doloris ostenditur vehementia, quae omnem respirandi facultatem exuperat: ut Psalm. 68. affixum se clamat in profundo luto, unde nulla se vi possit expedire, rapidissimis demum vorticibus advoratum, in imam maris sedem dejectum esse: in quem usque locum tempestas etiam accedat, quae arenas omnes aestu commisceat atque perturbet, qua quidem nulla major describi potest inquietudo: primo enim aquarum, in quas deciderit, ponit altitudinem, mox limum cui affixus inhaerescat, inde maris amaritudinem, et immensas undas, postremo eas saevis tempestatibus agitatas: merito itaque paulo post se de profundo hujusmodi liberari supplicat, ne tanta rerum vexatus perturbatione deficiat.

HOSTILIS IMPETUS. CAP. XXV.

[note: Sic illud Demosthenus de corona, [gap: Greek word(s)] tanquam torrens AEneid. l. 7. ] APud eundem hostilis impetus, et subitaria quaedam oppressio, per aquam indicatur, Psalm. 123. Cum exacerbatus eorum furor in nos debaccharettur, sane aqua demersisset nos, quod ut magis exasperaret, addit; Torrentem pertransivit anima nostra, ubi impetuosos inexpectatosque hostium insultus iucursu repentino proruentes, torrenti turgido comparavit, quem tamen auxilio Dei fretus tuto pertransierit: et quasi parum adhuc dixisset superaddidit: Saene pertransivit anima nostra aquam intolerabilem, ingentes quippe rerum difficultates atque pericula. Tale aliquid apud Maronem legas:

Diluvio exillo tot vasta per aequom vecti.

Idemque alibi nubem belli dixit, utrumque desumptum ex Pindaro. In Isthmus enim [gap: Greek word(s)] . et alibi [gap: Greek word(s)] . Apud oratores historicosque, turbines et procellas saepe pro bello positas invenias. Causa vero cur aqua vehementiores indicet aerumnas, ea est, quod pericula casusque reliqui corpus soleant ex una aliqua parte labefactare: aqua vero universo statim corpori circumfusa, omnibus evestigio membris impedimento est, atque undique oggerit difficultatem atque molestiam.

AERUMNAE. CAP. XXVI.

[note: Metaphora ducta a jactatione fluctumm, sic fluctuans anima. ] HInc Psalm. 87. ubi legitur: Omnes fluctus tuos induxisti super me, interpretes per fluctus, perturbationes et aerumnas omnes intelligunt, quaecunque affligere possunt humanum genus, quibus omnibus Christi esset humanitas obnoxia: in ejus enim persona dictum id autumant. Fluctuare autem verbum saepe pro Perturbari ponitur. Sedenim aliquando pro timore posita fluctuatio, ut Psal. 61. Ecce enim ipse Deus meus, et audjutor meus est, quare non amplius fluctuabo: id est, nihil est quod ulterius pertimescam.

DILUVIUM. CAP. XXVII.

ACcedit huc diluvium, de quo Psalm. 28. Dominus diluvium inhabitare facit, sive ut alii reddidere, Diluviumsedat, vel, Tempore diluvii regnum obtinuit. Utcumque significatum ad humanam pertinet salutem, quoniam hic gentes intelliguntur, quae suarum inundatione cupiditatum, in vitiorum pelago, et humanorum affectuum voraginibus demersae detinebantur, quae mox a Domino exemptae servatsque sint. Alio vero loco, Psalmo quippe 31. habetur, Diluvium aquarum mulrarum proxime ad eum non accedat: per hujusmodi aquas supra modum exundantes, tum scilicet excrescentia ripas flumina praetereunt. vel mare turgidum per littora spatiatur, quas supra memoravimus calamitates intelligi volunt. Ita Euthymius et plerique alii sentiunt.



page 482, image: bs482

ABYSSUS. CAP. XXVIII.

[note: Abyssus abyssum invocat quid. Vel. potius malorum abyssus, [gap: Greek word(s)] . ] EOdem modo, ubi sit de abysso mentio, vastum calamitatis pelagus figuratur, ut Psalm. XLI. abyssus abyssum invocat: quod ita accipiunt, profunda atque vasta calamitas vastiorem aliam semper vocat calamitatem, quod alii dixerunt Malorum hydram, cum scilicet aversae res cladesque continenter ingruunt, ac velut unda supervenit undae, aliae post aliam succedunt. Sunt qui dictum ita interpretantur, ut uniuscujuspiam rei magnitudo alterius invocet magnitudinem: utpote, peccatorum cumulo necessarium esse ingentem cumulum misericordiae. Alii per abyssos hos novam et veterem divinarum institutionum doctrinam intelligunt: profundissima enim utraque est, et altera alterius indiget auxilio: ita enim Eucherius. Psalmi dictum hujusmodi citans, profunditatem inquit Scripturarum inde coliigi. Neque illud non probat, ut vetus testamentum, qui novi egeat auxilio, et veteris novum. Quin et humanam mentem unicuique abyssum esse dicit, qui nequeat semetipsam ipsa comprehendere. nisi superioris abyssi ope sublevetur: unde scilicet affulgeat Iumen, quod alti profundi tenebras discutiat.

LACUNA FOSSAQUE. CAP. XXIX.

[note: Sie Cicero 4. Verr. Lacunam res familiaris pro pernicie [?]na. ] AB abysso haud multum dissimilis est alia aquarum species Iacunosa, eaque plurimum turbida, coenosa atque faeculenta, quae nimirum pro cladibus et aerumnis accipi solet. Ita dictum Ezechielis interpretantur, ubi Dominus ad Hebraeos: Aperiam sepulturas vestras, et educam vos de Babylone. Frequenter enim in Divinis literis pro una eademque re ponuntur, sepultura, vorago, infernum, abyssus, fossa, Iacus, et similia. Psal. 27. Similis descendentibus in lacum, nonnulli profundissimas fossarum altitudines intelligunt, unde non detur emersus: nonnulli sepulchra foveis excavata. Sedenim Psal. 29. Servasti me ne deciderem in lacum, quod foveam alii, alii puteum vertere: Euthymius inevitabile periculum exponit, quippe voraginem, in quam qui forte inciderit, suis ipse viribus nequaquam possit evadere. Alibi exauditum se ait Propheta, ut de lacu profundissimo sordidissimaque extraheretur quod maxima vitae discrimina, quod divinitus evaserat, declarat. Et quod ibidem dicitur de luto Inmi, lividissimam loci putredinem ostendit: ea vero est, quae animas nostras eo demersas tenaci veluti coeno implicatas detinet. Hinc Davides orat se de luto eripi, ne affixus in palude putoreque illo perpetuo recumbere adigatur: atque haec de turbidis.

LIMPIDAE. CAP. XXX.

[note: Claritudo et obscuritas aequae quid. ] AQuae vero limpidae perspicuaeque omnes, dubio procul pro doctrinae symbolo, uti ostensum est, accipiuntur. Doctrina autem omnis velin conspicuo est, in ore quippe ipso, vel in mentis recessu. Hinc ea, quae manifeste patent, perspicuis et nitidis, neque admodum alis profluentibus comparamus: quae vero in arcanis habentur, aut solo concipiuntur intellectu, ea vel nubium, uti superius, densitari, vel puteis, vel altioribus undis similia sunt. Transfertur autem commodissime haec aquae claritudo atque obscuritas ad humanum animum, eaque metaphora, quod syncerum apertum, manifestumque et perspicuum est, Candidum appellamus: propterea quod hujusmodi propemodum est aquae purae conditio, ut superficiem habeat claram atque perspicuam. Hinc Pindarus Pythiis, Arcesilao candida praecordia dixit, [gap: Greek word(s)] . Contra vero quae abdita, incognita, et in intima mentis penetralia recondita, ab ejusdem aquae similitudine, obscura, nigra, vel alta nuncupamus: ut quaeque enim in aquis profundiora sunt, eo videntur obscuriora. Ita Homerus nigra inquit praecordia, [gap: Greek word(s)] quippe [gap: Greek word(s)] ob taciturnitatem, et consiliorum occultationem. [note: AEneid. l. 1. ] Et Virgilianus AEneas premit altum corde dolorem, quem nullo scilicet signo manifestabat.

PUTEI. CAP. XXXI.

ET in hujusmodi significatum Divinae literae Puteos plurimum ponere consueverunt. Hinc Isaac puteos tot fodit, tot purgare aggreditur, tot novo labore aperit, quae omnia mystiko sensu vitae, quam sequi debemus, doctrinam indicant. Nam et Philo eo loco, Quae foderant pueri patris ejus, ingesto rudere obstruunt Palestini, fossuras puteorum auspicia esse disciplinarum ait. Eae vero in pacatissimo contemplativae Philosophiae recessu commorantur, ubi tranquillae, placidae, leniterque fluentes aquae castissime lasciviunt. Non negarim autem puteum in Divinis literis esse etiam uxoris


page 483, image: bs483

[note: Puteus prouxore. Prov. 5. ] hieroglyphicum. nam eo Theologi nostri trahunt Salomonis praeceptum, Bibe aqua de vasis tuis et de puteorum fontibus. Jam Bersabeae nomen Septimus puteus interpretatur, quae septima fuerit Davidis uxor. Propter aquas educatum se Davides plurimum gloriatur, sed perspicuas, vivas, dulces, et placide prolabentes aquas, quae nobis quoque sunt idemtidem adeundae, si modo illos adeamus puteos, in quos Palaestini terram non ingresserint, in quos scilicet, ut hoc obiter interpretemur, invida, ac periniqua Haereticorum factio suae turpitudinis coenum non admiscuerunt: quicumque enim suam uberrimis hinc limpidissimisque undis sitim expleverit, aut coelestem exceperit rorem, fontes melle fluentes hauserit, nubium harum imbrem collegerit, inque auctoris iisdem imbribus fluvios demersus Iavet et volutetur: aestuosos is cupiditatum ardores extinguet, membris morbos, qui sensum obstupefaciunt, expellet, animique podogram, bonorum quippe operum impedimentum, elidet, omnique demum labe perpurgatus, nulla corporis faece sordidus, situ obsitus nullo, nulla denique labe contaminatus, ipsam aethereae puritatis claritatem induet, et superis par effectus, immortalitatis etiam conditionem divini decreto liberalitatis assequetur.

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIBER XXXIX. DE IIS, QUAE PER ISIDEM, ET JUGERIS QUADRAM, ET PICTURAS ALIQUOT alias significantur, Ex Sacris AEgyptiorum literis. AD M. ANT. PASSEREM, PATAVINUM PHILOSOPHUM PROBATISS.

NOlim putes, eruditissime M. Antoni, dedicationem hanc meam de Iside, deque iis, quae similitudine quadam ad Isidis argumentum in comitatum sese adjunxere, ideo tibi factam, ut sperarem te aliqua hinc obligatione mihi devinecre: cum mihi potius persuaserim, multum me acquisiturum, tibique plurimum debiturum, si commentationes has meas, qualescunque sint, suscipere, dignatus fueris. Nam quid ego vel meditari, vel continua lectione consequi unquam potuerim, quod eruditionis cujuspiam nomine venditari mereatur tibi, cui totus sit calathus ille domi, unde omnia possis largissime depromere? Non enim te solis Medicinae Philosophiaeque terminis cohibuisti, sed longe ulterius progressus, variarum insuper rerum minime protritarum doctrinam ita tibi comparasti, ut te quacunque reproposita, et erudite loquaris, et eruditionem ipsam mira sermonis jucunditate noveris convestire. Quin Poetas, Historicos, Polyhistor asque omnes ita familiares effecisti, ut nihil tota in encyclopaedia sit, quod te lateat, quod non in promptu habeas, proque loco et tempore utaris quam felicissime. Quare nihil, aut parum legendis nostris profecturus es, nisi quantum amici virtutibus tuis deditissimi nugas amas, et qui amant, Ovidianum illud objectare solent:

In sacie naevus causa decoris erat.

Sit utcumque, non debui ego, quantulumcunque praestare potui, quin ad te mitterem haesitare, aut propemodum expavescere, qui scirem quantum inde lucri facturus essem, qui rem quidem imbecillam admodum et infirmam offerrem: sed quae apud tam peritum, tam prudentem, tam probum, eundemque humanissimum amicumita accipi possit, ut vigorem firmasque vires sit consecutum.



page 484, image: bs484

DE ISIDE. CAP. I.

ISis dea quae suerit, quantoque cultu a veteribus verae pietatis nesciis, sed rerum humanarum peritissimis, suscepta, quod superstitionibus celebrata jam omnibus innotuit: quare nos circa hieroglyphica ejus tantum immorabimur.

QUADRIENNIUM. CAP. II.

[note: Isidis varia significata. ] PEr ejus effigiem inter alia significata AEgyptii annum suum, qui scilicet quatuor annis solaribus [note: Hinc Suidas ait, [gap: Greek word(s)] , Sirium canem, et quidem solem Apud nos circa 8. Kal. Julias. ] constabat, indicabant. Erat vero muliebre simulacrum patrio paludamento vestitum, ut paulo post dicetur, quod et anni et ipsius Dei signum habebatur. Isis in coelestibus astrum est, Sothis AEgyptiaca lingua nuncupatum, [gap: Greek word(s)] Graeca, quasi Astrocanem dicas corrumptam eam dictionem multis in Iocis invenimus. Is idem apud nos Sirius est, eademque Canicula, quae stella sub mento Canis est, ut Aratus observavit, quamvis alibi ex Eusebii observatione diximus, Solem et Sirium eundem accipi. Simpliciter vero stellam hanc in Isidis honorem AEgyptii colebant: quod ortu suo ingentes apud ipsos et pluvias concitare solet, quibus Nilus crescat, unde sibi victui necessaria comparabant, qualem honorem et Leoni habitam eadem de causa, ipso Leonis comentario declaravimus. Cur vero annum ex hieroglyphico hujusmodi intelligerent, causa est, quod AEgyptii annum ab istius sideris ortu auspicabantur. Oriri vero in AEgypto solitus XII. circiter Calend. Augusti. Sed hoc de vertente, de proprio inferius.

LUNA. CAP. III.

PLutarchus vero et Eusebius, qui veluti Solem Osirim, ita Isiden Lunam ex AEgytiorum dictatis esse contendunt, eam hoc hieroglyphico describunt, ut cornua taurina, veluti novae Lunae speciem gestet, nigraque amicta palla, per latebras et obscura Ioca Solem appetere, atque unum ipsum concupiscere videatur. Unde factum est, ait Plutarchus, ut in amatoriis, quemadmodum apud Theocritum est, Lunam invocarent. Eudoxus enim Isin rebus amatoriis opitulari dicit. Hinc apud Ovidium, in Arte amandi, legas:

Multas illa facti quod fuit ipsa jovis.

[note: Adjutrix amatorum Luna. ] Porro Luna cum sit noctis domina, noxque voluptatis illecebris et Veneri sacra quae ut alibi dictum Iatebris et spelaeis gaudet, hieroglyphice plurimum cum iis, quae Veneri attribuuntur, congruit. Amatores enim apud Maronem,

[note: AEn. lib. 6. ] Secreti celant calles, et myrtea circum
Sylva tegit.

Hinc legas apud Eusebium voluptates, atque eas, quae forte omnium maxime censeantur, si aspexerimus, aut quod risu dignum, aut visu turpissimum est, advertimus, quocirca vel crubescimus, vel occultare [note: Hinc Ovid. l. 2. de Arte, Utque viro furtiva Vemus sit grata puellae. ] properamus. Id autem impendio cavemus, ut haec omnia nocti concredamus. Celari enim, ut elegans Poeta dixit, vult sua furta Venus.

MATERIA FORMAQUE. CAP. IV.

CUm vero Isis materiam etiam mystice signisicet, Sol vero sormam, vel agentem vim, Lunaque Solem ita suum observet, ejusque semper radios excipere quaerat, quibus illustretur, videor Platonis illud intueri desponsa, quae veluti prostituta sponsum expectat avidissima, unde rerum species, atque novatus concipiat, et loco reddat: uti Luna lumen acceptum mutuo, quo potest studio restituit. Atque haec ita obscura hieroglyphicum est materiae, quae nullam adhuc formam susceperit. Figurae autem variatio in Lunari globo materiam aperte satis commonstrat, quae veluti cera mollis, nunc hanc, nunc illam impressionem ex quocunque sigillo suscipere apta sit. Hinc taeniae variae multicolo resque Isidi dicatae, non septem tantum eas Lunae sades, quas Graeci [gap: Greek word(s)] dicunt, ab Heliodoro ita [note: Septem Lunae facies, earumque nomina. ] nuncupatas, [gap: Greek word(s)] , sed etiam vim ejus, quae circa materiam versatur, indicant: qua scilicet gignit omnia, et omnia concipit, lucem quippe, tenebras, diem, noctem, vitam mortem, principium, finem. Quis enim assiduam in Lunari facie varietatem non admiretur, dum eam nunc evanescentem, ut Heliodori sententiam


page 485, image: bs485

interpretemur, nunc corniculatam, nunc dividuam, nunc protumidam, nunc plenam contemplatur? Ignium denique facie varia, quanto longius facessit a Sole, tanto Iargius collustrari, parte luminis compotem, parte altera cassam proque oris circumversione fulgoris speciem variare: sive id alieno irradiata lumine faciat, sive proprio praepetique candore, ut Chaldaei arbitrantur. Cleomedes enim libro de coelestium orbium contemplatione scribit, inter Berosi placita contineri, corpus Lunae pilam esse dimidia parte candidam, altera caeruleam, partemque illam candidam proprietate quadam [gap: Greek word(s)] ad Solem semper converti: unde quo magis illi succedit, luminosam illam partem a nobis averti magis: quo vero longius abscesserit, eo magis oculum nostrum in amborum medio [note: Mutuo consensu. ] sisti, partemque candidam nobis adversam fieri, ac perinde sese exhibere conspicuam. Tangit idem Apulejus in Deo Socratis.

PRINCIPIUM. CAP. V.

OSiridis vero taeniae nulla fucabantur umbra, sed undecunque micantissimae splendorem nitidum prae se ferebant. Nam cum illae principii symbolum essent, idque virtute sua purum nitidumque sit, neque ullius rei admistione labefactetur, nihil praeter candorem ostentare par erat. Sacerdotes autem illi cum has semel in manus suscepissent, eas evestigio recondebant, non amplius videndas attrectandasve, Isiacis vero saepius utebantur. Taenias autem Graecam vocem sic interpretatur Verrius, ut dicat ornamentum esse laneum capitis honorati. Hinc Ennius Alexandro:

[note: Taeniae quid] Volans de coelo cum corona et taeniis.

Sed ut rei Philosophiam in albis hisce taeniis explicemus: manifestum est rerum omnium principium ab omnibus sanae mentis hominibus ad Deum referri. Album autem est prima veluti materia quaedam, [note: Albi coloris commendatio. ] in quam colores, quotquot volueris, perinde ac in universalem illam possis omnes species inducere. Hinc ad Dei cultum alba plurimum indumenta omnium pene nationum consensu adhiberi solent, semperque albus color sacris accommodatus. Atque ideo ait Persius: Quamvis albata rogarit. Sed quid indigemus Persio, si Assertotis nostri indumenta, cum gloriam suam vellet discipulis patefacere, alba sicut nix apparuere? Apud Ciceronem II. de Legibus: Color albus praecipue decorus Deo est tum in caeteris, tum maxime in textili. Et nostra pietas canit, ut linteas, easque purissimas induti tunicas, sacra Deo caneremus. Sed quoniam praecipua annorum, mensium, et dierum hieroglyphicatam significata, desumuntur a vario coelimotu, praeteritis multis, quae per figuras varias indicabantur, nec vulgo tamen, sed solis sacerdotibus AEgyptiis innotescebant, ad coelorum perindeque circulorum considerationem progressi, reliqua quae de temporibus significantur, per horum figuras explicabimus.

DE CIRCULO. CAP. VI.

CIrculi signisicata non apud AEgyptios tantum in usu fuere, sed et apud nationes alias multisariam accepta: quare separatim suum, hoc est, hunc Iocum sibi deposcere visi sunt.

AETERNUM PERPETUUMQUE. CAP. VII.

NAm quod modo in Osiridis taeniis dicebamus, has utpote albas principium indicare, unus quippe circulus descriptus, aut simpliciter, aut alteri cuipiam picturae signove circumductus: nunc semper, nunc perpetuum et aeternum, nunc omnia, quippe [gap: Greek word(s)] significabat: nempe quod in ea figura neque principium, neque finem in venire sit, quod aeternitatis est proprium, et quia omnium est figurarum capax, universitatem ipsam intra se complecti videtur. Ab hujusmodi autem circulari ambitu exacte peracto, videlicet cum Sol a matutino horizonte digressus, eodem redierit, unde ferri [note: Tota die pro perpetuo. ] coeperat divinae literae Tota die, pro perpetuo posuerunt, ut Psal. 71. Ut cantem gloriam tuam tota die, ubi Symmachus, pro lectione, quae est, Tota die, perpetuo reddidit.

DEUS. CAP. VIII.

CUjus etiam principii finisque nusquam apparentis ratione habita, AEgyptii Deum ex hieroglyphico circuli intelligebant. Persae vero (quod non absurdum est repetere) cum Jovem coeli


page 486, image: bs486

dominum dicerent, sacrificia illi se facere putabant, ubi celsissimam speculam conscendissent, Jovemque coeli circulum nuncupassent. Transiit idem mos ad Turcas. Hinc ab alta quaque turri matutinales illae acclamationes, quarum sensus est, Deum fuisse semper, futurumque semper, neque quicquam aliud, nisi quod suum etiam salutant Mahometum Sarraceni quoque et pleraeque aliae nationes Deum, Circulum appellabant, atque hinc sempiternum exprimi contendebant.

ADORATIO. CAP. IX.

EA de causa Pythagoras circumactu corporis adorandum jubet his verbis, [gap: Greek word(s)] , [note: Adorandum circumactu corporis. ] quod Plutarchus ad imitationem coeli perpetua vertigine circumacti fieri putat, quamquam nonnulli dictum ad rerum humanarum varietatem, assiduamque mutationem, in quibus nihil stabile, perpetuumque sit, arbitrantur. Sedenim quod ad corporis conversionem pertinet, multarum is gentium mos suit: idque Propertiani loci aperit intellectum, libro I.

Ante tuos quotiens verti me perfida postes,
[note: Sueton. in Vitell. c. 2. ] Debitaque occultis vota tuli manibus?

Quod dubio procul adorationem rite sactam innuit. Tale aliquid apud Suetonium invenias, ubi Lucio ait, de Vitellii progenitoribus Ioquens: Idem miri in adulando ingenii, primus Cajum Caesarem adorari, ut Deum instituit, cum reversus ex Syria non aliter adire ausus esset, quam capite velato, circumvertensque se, deinde procumbens. Fuit vero Numae institutum, ut adorantes Deos, in orbem sese verterent, [note: Numae institutum in adorandis Diis. ] deinde vero sederent. Praeterea conversio illa, et totius corporis circumactio, nobis documento est, nihil ex humanis rebus firmum esse et stabile, et utcumque vertat Deus, revolvatque vitam nostram, id jucunde ac libenter admitti oportere. De sessu autem in Cynocephali commentario dictum, situm hujusmodi ad divina pertinere. Id vero minime praetereundum, fieri solitam eam corporis conversionem a sinistra in dexteram, ad ipsius mundi imitationem, cujus ortus, ut et Plinius, et nonnulli alii tradidere, ab Iaeva parte est in dexteram praeceps. Quare jocatur Plautus Curculione, dicente Phaedromo: Quo me vertam nescio. subjungit Palinurus servus: Si Deos salutas, dextroversum censeo. De Camillo memoriae proditum est, cum se ad dexteram convertisset, ut mos erat Romanis adorantibus, subito eum lapsu cecidisse quod omen ad damnationem, qua postea oppressus est, pertinuisse creditum, omnia eo populo superstitiosius aequo perpendente. Quoque ad hujusmodi circuitum in adoratione pertinet, notum ex historiis est, quam prudenter Marcellus ad Capidium Cisalpinae Galliae vicum se gesserit. Nam cum impetum in Gallos faceret, retractus ab Equo ob hostium clamorem perterrefacto, circuitum eum adorato Sole, ut Romanis in pugnae principio facere mos erat, de industria fecisse simulavit, ne apud suos mali ominis religionem excitaret. Econtrario Galli sinistrorsum, et in Iaevam partem religiosius fieri ab adorantibus conversionem corporis arbitrabantur, de quo ita Plinius: In adorando dexteram ad osculum referimus, totumque corpus circumagimus: quod in laevum fecisse Galli religiosius credunt.

PERFECTIO. CAP. X.

DEnique apud veteres observabatur, ut facto sacrificio, circulum in ara illinerent ex hostiarum [note: Nam [gap: Greek word(s)] , Id est, penfectus et [gap: Greek word(s)] , perfecta virtus. ] sanguine, quem phiala religiosissime collegillent. Idque erat sacrum illud verbum [gap: Greek word(s)] , quod perfectionis indicium esse dicebant quod figurarum ea sit undecumque perfecta.

ANNUS. CAP. XI.

QUi vero per circuli designationem annum intelligi volunt, ut manifestiora praetereamus, ejus potissimum aurei circuli ratione inniti videntur quam de Simandii sepulchro et Cambyses et Persae sustulerunt: erat enim ille trecentorum et sexaginta quinque cubitorum ambitu, cubiti unius latitudine, singulis anni diebus in singulis cubitis, exsculptis, per astrorum ortus occasusque, quidque [note: Arist. libr. Eth. 1. c. 13. Aurem circulus in Simandii sepulchro. ] ea secundum Astrologos observata significarent: cujusce rei quaedam propemodum umbra habetur Patavii in Palatini palatii aula, ubi corona superne circum circa ducta, Zodiaci primum totius figuris insignis, mox gradibus suis distincta, quorum unicuique adpictae sunt certae rerum imagines, quae pueri gradus ejus emersu nati, modo ingenium, modo sortem indicent: quarum ego testimoniis saepe uti soleo hieroglyphicis meis fide facienda: nam AEgyptium quid omnino sapere videntur.



page 487, image: bs487

POEMATIS GENUS. CAP. XII.

AD anni autem similitudinem Poematicis etiam genus Circulus appeliatur, cujus Aristoteles [note: Hinc forsan veteris Gallicae Poeseos notaen, Rondeau. Circulares Psalmi qui. ] Analyticis meminit. Id alii alio exposuerunt modo. Sed nimirum Poema illud Circulus appellatur, cujus finis idem est cum principio, cujusmodi est Catullianum epigramma in annales Volusii, et alterum in Nonium Strumam, et unum etiam in Mamurram et Caesarem Euthymius sane Circulares eos Psalmos vocat, qui eodem finiunt versu, quo coeperant, cujusmodi est XVIII. supra centesimum: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam sempiterna est ejus misericordia. Fierique solet, ubi sententiam aliquam insigniorem quaerimus in audientis animo quasi aculeum quendam e repetitione productum affigere, utque tenacius memoriae inhaerescat, affixum ita relinquere.

[note: Mathematica observatie. ] CONTRARIETAS: CAP. XIII.

MOtus vero, qui est in circulis, natura considerata, in causa fuit, ut periti Mathematicarum, cotrarietatem hieroglyphice significare volentes, duos juxta sese contingentes circulos describerent, quales in quibusdam machinis fieri vidimus, propter unius incursationem adverso motu alterum circumagi: atque ita manifestam discordiam apparere, quam in adolescentiae nostrae delictis, amore in indignationem converso, ita ex Aristotele descripsimus.

Non aliter motas concurrere ad oscula vidi,
Hinc atque hinc geminae si coiere rotae,
Quae simulac primis sese tetigere labellis,
Pars ea quamprimum, quae veniebat, abit.
Fitque ex concursu facies contraria prima,
Machina versa meo qualis in igne fuit.

SUMPTUS PUBLICI PRIVATIQUE. CAP. XIV.

[note: Orbiculi numismatum speciem praese ferentes. ] ORbiculi quidam numismatum speciem referentes, quos in aliquot pyramidibus et obeliscis excisos videas, pecuniam indicant in opere construendo erogatam: qui si fuerint in orbem dispositi, sumptum ejus operis significare ajunt publicum fuisse, sin parallelari quodam ordine sculpti, privatam impensam significare contendunt, quae tamen interpretamenta juniorum quorundam esse, non inficior: nam apud veteres nihil tale interpretatum inveni. Exigeret hic locus, ut de circulis quibusdam mutua complicatione conjunctis, qui disciplinarum hieroglyphicum constituunt, rationem subjungerem, sed quoniam argumentum illud alio commentario, quod Illustrissimo reverendissimoque Herculi Mant. inscripsimus, late satis explicatum est, ad sphaeram nunc et figuras aliquot issius cogitationis convertemur,

DE SPHAERICA FIGURA. CAP. XV.

PEr circulum superius Deum a nonnullis intelligi docuimus. Caeterum si qua Deo forma similitudove adscribi possit, longe convenientius sphaerica illi figura accommodabitur. Merito itaque [note: Et Esai. c. 1. Audite coeli. ] Xenophanes mundum illum archetypum sphaeram appellavit, veteresque plerique verae Theologiae scientiam nondum assecuti, nihil esse aliud Deum, nisi coelum ipsum, et coelestia ista arbitrabantut. Sed et Salomon ad Deum conversus: Exaudi ō coelum, dixit. Deos tamen, ut nostrorum interim oracula missa faciamus, neque mensura, neque forma ulla comprehendi posse dicit Jamblichus, et omnes, qui aliquo verae doctrinae lumine irradiati fuerunt,

AETERNITAS. CAP. XVI.

ITaque recte cum per hieroglyphicum sphaerae Deum intelligerent, aeternitatem quoque eadem figura descripserunt. In numo enim Faustinae, quam retulerant inter divos suos, sigillum est cum [note: Faustinae numus. In princt. pio. ] sceptro super sphaeram sedens, dextera exporrecta, cum inscriptione, AETERNITAS. Eadem inscriptio in numo altero, ubi dea summis laevae digitis palam tollit, dextera sphaerulam porrigit. Cum vero mundi ipsis figura in orbem conglobata perhibeatur, plerique veterum eo signo credidere,


page 488, image: bs488

mundum identidem principio caruisse, quodque in divinis Graeci reddiderunt [gap: Greek word(s)] , ab aeterno hi sunt interpretati. Quibus Magnus Basilius egregie respondet, atque inter alia, figurae huiusmodi principium, quod incompertum illi putant, et scholis omnibus declamitant, a centro is esse demonstrat. Apud Romanos quoque perpetuitas est per sphaeram indicata, ut sphaera illa, quae cum caduceo et pharetra transversis, virgaque cui palliolum appensum est, dexteraeque consertae, in numo, quem [note: [?] aeumus. ] Caesari cudit L. Buca, in cujusaltera facie inscriptio est his literis, CAESAR. DICT. PERPETUO. Sane perpetuitas ex sphaera, authoritas vero Dictatoria, quae illi consensu atque concordia civium demandata fuerat, per insignia reliqua significantur, de quibus sigillatim dicere non est hic locus.

COELUM. CAP. XVII.

EAdem pila Solis et Lunae signis conspicua, coelum significabat. Alii per hujusmodi speciem, CUNCTA, veluti etiam in circulo, interpretabantur: siquidem circumflexu coeli, quem alio nomine Mundum appellamus, cuncta regi comprehendique manifestum est: quippe qui totus in toto sit, imo vero ipse totum, extra intraque in se cuncta complexus. Quin non modo pila, sed simplex rotae curvatura coelum apud AEgyptios indicabat. Ita enim apud Cyrillum legas libro nono contra Julianum, quod praecipiti quidam ingenio pro Aspide Aspidem transtulerunt. Hujus picturae eam AEgyptii tradebant causam, quod coelum in circuitum assidue feratur.

FORTUNA. CAP. XVIII.

[note: Fortunaessigurae. et munus praecipurum] VUlgatissimum illud inter hieroglyphica, Fortunam nunc rotulae, ut vulgus, nunc sphaerae alicui, ut Cebes, insistentem pingere: sive ut eam rerum dominam ostentent, qua etiam de causa Apelles ea in sedem collocavit: sive ut ejus instabilitatem inde coarguant. Quin a volubilitate nomen etiam Illi: nam quae prius Vortuna a vorto dicebatur, digammi mox mutatione in F affinem literam, quod in plerisque factum est locutionibus, in Fortunam abiit. Cujus praecipuum opus est ima summis, et summa imis commiscere, rerumque omnium vicissitudinem inducere, cujus quidem vertiginis [note: Polum ferens fortuna. Idem Homerus Ilia. lib. ultimo. tribuens Jovi dolia duo; in quibus sunt bona et mala, quae pro arbitrio dispensat. ] ergo [gap: Greek word(s)] Pindaro nuncupata. Nam si fortuna proprium hoc habet, ut vicissitudinum author sit, quos modo claros effecerat, mox obscuret, fovereque desinat: quos vero premebat, jam erigat, et illustres efficiat, quaeque antiquissimus Hesiodus super his de Jove dixit, jure ipsa suo propemodum administret, quid in rerum natura mutabilitati huic et apertissimae rerum vicissitudini magis simile reperiatur, quam circuli, rotaeve motus? constant enim haec primum, simulac fiunt, ex re ipsa, contrariis simul manentibus, et integris, curvo scilicet et concavo, ex stante et moto, centro scilicet et circumserentia: ac simulac impelli coeperint, una eademque linea uti superius dicebamus, abit et redit, ascendit atque descendit, eodemque motu, quod primum erat, ultimum, quod ultimum, primum evadit, ut nihil denique in una re quapiam variantius exeogitare possis. Unde merito dixerit Aristoteles circulum miraculorum omnium esse principium. Id vero minime praetereundum, AEgyrenses ejusdem mutabilitatis ergo Amorem atque Fortuam eodem in delubro venerari consuevisse. Constat igitur pilam atque rotam volubilitatis hieroglyphicum esse, et luculento apud Graecos eprigrammate Posidippi de Occasione, quae idem fere cum Fortuna officium exercet. Ea enim cur rotulae insistat interrogata, Stare loco nequeo, respondet. Auguralis autem disciplinae observatione proditum est, [note: Ab Auson. in Epigram. matis. ] sphaeram aeream de Caesaris Maximini statua, quae in vestibulo Regiae locata erat Antiochiae, excussam repente Joviano Imperatore urbem eam ingrediente, turbarum quae subsecutae sunt in ejus perniciem, portentum habitam, quod Aruspices rerum volubilitatem id significare asseverarent. Et Constantius Imp. paulo eantequam moreretur, imaginari per quietem visus est, cernere se patris effigiem, quae pulchrum infantem offerebat, quem ubi gremio suscepisset, projecit is longius sphaeram de manu ipsius Imperatoris excussam: quod temporum permutationem portendere, eventu minime [note: P. Septimii Ge [?] ae numus. ] irrito ab Aruspicibus responsum est. Quod vero dicebamus, Fortunam sphaerae insistentem pingi solitam, apud plerosque variat hujus argumenti species, ut in numo P. Septimii Getae, Caes. sigillum ab altera parte est cum radio in laeva, cum sphaerula in dextera, quae exporrigit, uti colossea quaedam manus ahenea, in Capitolio habetur. Vidi etiam Fortunae simulacrum pilae insistens cum novacula, cum navali clavo, et cornu copiae, in qua, novacula felicitatis indicat amputationem: pila facilem ejus volubilitatem,


page 489, image: bs489

ut passim: clavus, vitae nostrae sub ejus ditione cursum: cornu copiae, bonorum largitionem. Sane Plutarchus commentario de Fortuna Romanorum, Furturiam ait trajecto Tyberi, positis alis, exutis talaribus, abjecta instabili et vestigia fallente pila, ita Romam ingressam, quod indicium esset eam ibi constanter permansuram, neque alio in posterum abvolaturam, illud scilicet Maronianum secutus, quod de Romanis ait:

[note: AEneid. l. 1. ] His ego nec metas rerum, nec tempora ponam,
Imperium sine fine dedi. -

TERRARUM ORBIS. CAP. XIX.

QUo pacto autem terrarum orbem pila descripta significent, rudi etiam innotuit plebeculae. Orbem enim linea quadam, veluti finitore circulo dissectum, alterum quoque ex hemisphaeriis, quippe superiorem quasi meridiano circulo producto dividunt, a meridiano autem quasi coluri partem ad occidentem Solem vertunt, atque inde Asiam, hinc Africam et Europam intelligunt, cum tamen Poetae terram [gap: Greek word(s)] dicant. Cujus vocabuli si vim simpliciter interpretemur, infinitam exponemus. At Joan. Grammaticus, Aristotelis interpres accuratissimus, [gap: Greek word(s)] mavult interpretari, omnino enim neque sphaera, neque circulus finem principiumve ullum prae se ferunt. De figura vero terrae quam varia aliis atque aliis credatur, videndum apud Plutarchum libro de Philosophorum placitis altero. Sed nos in hoc antiquis feliciores sumus, quod non uniuscujusquam testimonio, sed jam innumerabilium de visu referentium, universum hunc orbis globum terra marique et habitabilem et permeabilem, accepimus et quoditiana in hanc et illam partem supra et infra navigatione, manifestior fit in dies. Sed quod ad orbem nostrum attinet, videre est in Faustinae numo quodam sphaeram [note: Faustinae et quorundam Impp. numismata. ] pro terrarum orbe positam: ibi enim Cybele Leoninae insidet sellae, sphaeramque inter manum atque genu continet, inscriptio, quae ad hanc rem facit, est, MATRIMAGNAE. In numo Germanici Imp. Caesaris Aug. Victoria sphaeram movere videtur, in qua literae, S. P. Q. R. quasi terrarum orbem Senatui populoque Romano adjudicatum jam esse, significare velit. Sane autem Imp. Nervae Caes. Aug. sphaeta S. C. adcusa est, cum adjecto temone, quod orbis gubernationem dubio procul indicat. Et eodem significato Imperatori Vespasiano Aug. P. M. P. P. P. COS. VI. Utrumque numo aereo signum idem dedicatum Grati vero Imperatores qui diis acceptum referent, quod regnarent, id deorum providentiae adscribentes, remnumismatum monumentis testati sunt. Nam in M. Antonini Pii numo simulacrum muliebre videas quod stans Iaeva contum tenet, dextra radium, quo praejacentem pilam verset. Inscriptio, PROVIDENTIAE DEORUM. In altero ejusdem simulacrum idem laeva manu baculo innititur cujus apex in lituum flectitur, Iaeva pilam radio attingit, quasi eam versaturo, aut leges illi consistendi praescripturo, inscriptio, PROVIDENTIA. Eadem pila in manu dextera exporrecta in numo L. Veri Aug. cum inscriptione, PROV. DEOR. TR. P. III. cos. At in Maximini simulacrum cum cornu copiae, radioque in ejus manu dextera pilam a pedibus versante, cum inscriptione, PROVIDENTI AUG. In Antonini vero Pii numo sphaera cum cornu copiae, FELICITATIS adscriptionem habet. Dicata etiam est cum jaculo, Philippi filio, inscriptio, PRINCIPI JUVENTUTIS.

MUTABILITAS. CAP. XX.

[note: Graece [gap: Greek word(s)] Hebraice Gagal. Vel quomedo trochus torquetur pueris. ] QUod autem ad rerum mutabilitatem facit, non pila tantum, verum etiam rota in hujusmodi accripitur significatum Psal. enim 83. legitur: Deus meus, pone eos ut rotam, hoc est, tam facile felicem eorum statum converte, quam volubiliter rota ipsa convertitur. Ita Euthymius, Eucherius, et alii.

DEROTA. CAP. XXI.

ET quoniam res ipsa nos ad rotam iterum reduxit, cum aliquot adhuc super ea reliqua sint significata, quae distinctio sit in rotis primum enarrabimus, mox quae ad significatum attinet, exequemur,



page 490, image: bs490

DEORUM ROTAE. CAP. XXII.

SCiendum enim rotas plurisariam a tadiorum numero distincta esse. Nam quae diis attribuuntur, octo radiis insignes figurantur: propterea quod rerum coelestium motus in octavam usque sphaeram, quantum humani oculi visporrigi potest, observantur.

HUMANAE ROTAE. CAP. XXIII.

HOminum vero rotae sex tantum radiis compingi debent: tot enim sunt humanae naturae motus, in anticam, inposticam ingredi, vel retrocedere, in dexteram aut in laevam ferri, sursum aus deorsum ascendere, vel descendere.

INFERORUM ROTAE. CAP. XXIV.

QUae vero Ixionis rota fertur, quatuor tantum radiis compacta fingitur, unde Pindarus dixerit, [gap: Greek word(s)] . In ea vero ita districtus fingitur Ixion, ut manus singulae singulis radiis affixae essent, totidemque aliis pedes singuli. Qua de re apud Pindarum Iegas Pythiis, Ode ad Hieronem altera. Nervae Trajani numus est, a cujus una parte ipse pro suggestu populum alloquitur, rogatus vero populus sublatis in coelum dextris applaudit, inde in extremo margine meta est: juxta cujus [note: Nervae Tra. jani numi. ] basim Nympha jacet humi fusa, sinistro brachio supra rotam exporrecto. Sunt qui ex hoc Circum instauratum a Trajano interpretentur: quia rota circumagi videntar.

AQUA TRAJANA. CAP. XXV.

SUnt qui, ut mihi videtur, Ionge rationabilibus aquam Trajanam intelligant. Nympha enim humorem, humi praesertim susa, dubio procul indicat: innixa vero rotae, aquae cursum non incongrue significare possit. Alibi vidi Nympham ipsam in ejusdem Trajani numis cum rota superne sita, et inscriptione, VIA TRAJANA, quorum utrumque artificiose, maximeque proprie figuratum. Nam in via rota superne volvitur, in aqua cursus ab imo est. Alius item numus ejusdem Trajani, in quo signum idem pene humi prosternitur, leva ramum frondibus vestitum, dextera currulem rotam juxta genu tenens, sub basi cujus literae sunt, VIA TRAJANA. S. C. circum circa vero, S. P. Q. R. OPTIMO. PRINCIPI. In alio, in quo eaedem literae circumductae, aquaeductus habetur in semicirculum fornicatus, idem que simulachrurm humi fusum cum arundine infra, et literis in hunc modum dispositis.

[gap: illustration]

VITAE NOSTRAE PROGRESSUS. CAP XXVI.

SEdenim VIA etiam fua habet significata in Divinis literis: quippe quae vitam hanc quam vivimus indicat, unde omnes a die nativitatis ad extremum usque viatores, hospites, et peregrini dicimur: utpote qui solum hoc extra patriam incolimus, ubi nulla consistendi firmitas, perpetua vero femper agitatio animi, ubi demum rerum, aut sententiae considendum sit examinantis. Distinguunt insuper Theologi viam a semita, per viam mandata ea peragenda intelligentes, quae universo mortalium [note: Via et semita discrimen. ] generi data sunt: per semitam vero, quae huic vel illi personae, ordini, collegio nationive praecipiuntur.

[gap: illustration]

THEOLOGIA. CAP. XXVII.

SUnt qui per rotam currulem in Divinis litens Theologicae doctrinae hieroglyphicum intelligant: propterea quod rota ea terram ima tantum attingat superficie, reliquum in sublime tollatur, et [note: Rotae idem ac Theologi officium. ] aurigam animum semper terra procul surrigat. Idem praeterea est officium rotae, quod et Theologi, ut scilicet a terrenis imisque rebus ad sublimium coelestiumque naturarum speculationem attollatur: inde mox a Divimis ad humana descendat, quoque inter se vinculo colligentur ostendat, qui quidem est rotae motus. Sed quoniam proprio commentario multa de universo curru diximus ex Divinis literis, deque mysticis ejus rotis, nunc cum terrestre iter eamus, Trajana procedemus via.

IMPERITORUM PRAECIPITIUM. CAP. XXVIII.

SEd cur id dissimulem, quod in divinis literis imperitorum praecipitantiam per rotam significari comperimus; et in hanc sententiam Psalmographo dictum citamus; Deus meus, pone illos ut ratam.


page 491, image: bs491

Rota quippe posteriore parte attollitur, anteriore cadit. Posteriora sunt bona fortunae, quae quia nostra non sunt, ea nobiscum transportare non possumus, ideosque a tergo relinguuntur. Anteriora [note: Anteriora et posteriora Roat quid. ] sunt aeterna, et quae nos assidue comitantur, imo nos praecedunt, seque duces, quo progrediendum sit, exhibent. Impurus igitur et imperitus rerum, cum fortunae bonis augetur, aversus retro faciem quae aeterna sunt obliviscitur, atque ita fit, ut anteriore parte neglecta praeceps eat: nam posterioris, quae attolli videtur, admiratione captus, in quam rapiatur, voraginem animadvertere nequaquam potest, atque ita praecipitatur.

DE QUADRATO. CAP. XXIX.

AB egregie mobili figura ad maxime stabilem transire quodam veluti antipathiae loco visum est: quippe ut vario eo delassatus motu, firmitatis istius occasione quietem aliquam aucuparer. De quadrangulari igitur figura disseremus, quae multipliciter descripta, multas idemtidem prae se significationes.

ANNUS SOLARIS. CAP. XXX.

[note: Annus bertens, et Sotheos] QUarum prima illa est, quam initio commentarii super Iside tetigimus, AEgyptios quippe duas anni rationes habuisse, unam qua vertentem, CCCLXV. diebus, et horis senis, agnoscebant: alteram, qua Sotheos ortum quarto quoque anno quadrantibus illis diei quatuor in unum contractis, observabant supputationi hujusmodi respondere. Cum vero jugerum centum cubitis dimetirentur quartam jugeris, quae scilicet cubitis XXV. claudebatur, pro sex horis quae unoquoque anno superabant, accipere consueverunt, ac perinde vertentem annum intelligebant, cui quarta illa diei pars addita, quarto quoque absoluto, dies etiam unus intercalaris ex quartis illis adauctus adjiciebatur. Sed quoniam haec et alia multa superius super anni ratione disseruimus, ea repetere supervacaneum esset et importunum.

SAPIENTIA. CAP. XXXI.

VEluti vero Fortunam rotundo lapidi insidnetem pingere veteres instituerunt, ita Sapientiam [note: Ligna quadrata in arca Noes quid. ] in quadrato statuebant, ex hoc hieroglyphico volubilem illam, uti paulo ante diximus, hujus vero, sedm firmam et inconcussam indicantes. Et nostri quadrata ligna quae ad arcae. Noes fabricam parari divinum jussit numen, Doctores et magistros in Ecclesia significare dicunt, quorum sapientia inclusi intus populi conservantur, et ab incursantibus haereticorum procellis muniuntur. Ex quadratis enim lignis construere debere nos Bibliothecam admonet Adamantius, non ex agrestibus, rudibus, et impolitis: quippe Propheticis et Apostolicis voluminibus, in quibus, solis vera continetur sapientia, utpote qui vitiis omnibus resectis excisisque, quadratum vitae justioris tenore, et ex omni parte libratum prae se ferant.

MERCURIUS. CAP. XXXII.

CUmque apud veteres Mercurius sapientiae Deus haberetur, Hermaea illa apud Athenienses fieri [note: Sed et Mercurius quadrato statu figurabatur. Macr. Satur. l. 1. c. 19. [gap: Greek word(s)] stabili mentu a [gap: Greek word(s)] id est, necto. ] solita, quadrati quippe lapides, quos tumin privatarum, tum in sacrarum aedium vestibulis ponere consuerant: ut significaretur, rationem et veritatem perinde ut forma quadrata recta semper stare. Nam rationis et veritatis Deus, Mercurius antiquis erat.

JUPITER. CAP. XXXIII.

APud Arcadas non Mercurii tantum, sed et Jovis, et aliorum deorum simulachra quadrantalia fieri solita, Pausanias author est: nempe ut eorum inde stabilitas significaretur. Jupiter enim ipse manens stabilis, dat cuncta moveri, ut veteres Poetae canunt. Nam et Hermaeis a firmitudine nomen quod herma fundamentum sit.

VIR PROBUS. CAP. XXXIV.

[note: Sumptum ab. Aristot. Ethic. lib. 1. Quadratus bir quid. ] QUantum vero pertinet ad virtutes, quadrata forma virum ea de causa probum dicimus, quod cubicae figurae species quoque versum jacta versataque fuerit, recta semper consistit, quatuor lineis, et totidem angulis semper insignis. Hinc illud, [gap: Greek word(s)] . Quadrangulus revera probus, nullique obnoxius vituperationi, quod tangit Aristotel. Ethic. primo,


page 492, image: bs492

[note: Vere bonus et quadran gulus, sine bitio. Ubi usurpat hoc nomen. tanquam metaphoricum. ] Et ad Theodecten III. quadratum simpliciter virum per translationem dictum autumat, et perfectum significare. Sane quidem cum tres in corporibus staturae considerentur, rotunda, quadrata, teres, humanum corpus quod a pictoribus et statuariis commendetur, sex et sexaginta digitos excedere non debet: quippe quod quatuor cubitorum altitudinem aequat, et quatuor et viginti digitos cubito adscribi, suo commentario probatum est. A quotuor igitur cubitis quadratum corpus denominatum, quod laudatissimae staturae sit. Infra honum digitorum numerum, quos forte ab unicujusque corporis proportione accipimus, quo quis magis contrahi, ac propemodum desidere videtur, eo magis ad rotundam appellari potest, quod digitis aliquot est quadrato brevius, vel cujus altitudo extremus brachiorum quam maxime porrectorum digitos non exaequat. Teres vero, cujus proceritas supra sex et nonaginta digitos ascendit, altiorve sit eo mensurae modo, quem, uti dictum, exporrecta brachia designant. Staturam hanc alii oblongam, alii gracilem appelavere, et rotundionem illam obesam dixere. Cornelius CeIsus corpus illud habilissimum dicit, quod quadratum est, neque gracile scilicet, neque obesum. Nam longa statura, ut injuventa decora est, sic maturiore conficitur senectute: solere enim homines hujusmodi supra modum mox incuravari, tam philosophorum rationes, quam historiarum exempla ostendunt, si quae quotidie oculis offerutur minus animadvertimus. Et Antoninum Pium hujusmodi fuisse tradit Julius Capitolinus, usumque eum ad emendandum vitium tabellis ex tilia, quibus pectus ad sustinendum pondus astrictum fasciis obligaret.

CLARI VIRL. CAP. XXXV.

[note: Proceriores statuae quibus crigebantur, et quare. ] QUod tamen de certa hominis altitudine dictum est, non negarim proceriores statuas iis erigi solitas, qui vel victoria aliqua, vel praeclaris aliis facinoribus supra reliquorum mortalium gloriam evecti sunt, ut Diagorae Rhodio Olympionicae statua decreta est quinque supra quaterna cubita digitis. At Damageto ejus filio paterna minor uno, caeteris major digitis quatuor. Sunt qui habitam in his rationem putent, ut recta proportio oculis repraesentaretur: quoniam ejusmodi statuae in columnas sublatae, dum suspiciuntur, naturae longitudinem excedant, in monstrosam quandam obesitatis speciem declinare videantur, spatio fallente oculum. Sed ut hoc non negarim, ita etiam plures statuarum ordines fuisse, non ignorandum dixerim: pariles quippe, magnas, majores, atque maximas, alias, benemeritis et sapientibus viris, alias Regibus, Imperatoribusque alias heroibus, diis alias fieri solitas. Sed in iisdem ipsis statuis non ea mensurae consideratio, qua de nos agimmus, perpenditur, cum in illis sua cuique proportio adjudicata esset, qua opus perfectissimum redderetur. In ratione vero nostra cum obesum, quadratum, aut procerum corpus dicimus, ratonem eam inspicimus, quae ad digitorum [note: Idem de eodem, c. 20. Statua fuit quadrata compactis firmisque membris. ] et numerum et proportionem quadret, ut haec ab illa distinguatur. Hinc illud apud Tranquillum intelligi potest de Flavii Vespasiani habitudine quadrata, et quod apud Palladium est, Sint boves novelli, quadrati set grandibus membris.

MULIERIS STATURA. CAP. XXXVI.

QUoniam vero decet muliebrem habitudinem gracilionem esse, atque ea de causa matronales virginalesque columnae, quarum ratio ad humani corporis similitudinem primum excogitata fuit, proceriores quam Doricae, quae viriles nuncupantur. Hinc fit, ut quae virum decet quadrata facies et habitudo, deceat mulierem, et qui virum probum Quadratum dicimus, mulierem Quadratam, et quadrantariam. Alia tamen ratione prostitutam intelligimus, de quo apud Plutarchum in M. Tullii vita, et apud Tullium oratione pro M. Caelio, quod non a corporis dimensione desumptum sed ab exigua ea stipe, qua parabilis habetur. Sedenim Siculi ad haec usque tempora meretrices vulgo Quadratas dicunt, easdem Itali reliqui, vel ab obsequio, vel ironie, Bonas foeminas appellitare consueverunt.

ROMA VETUS. CAP. XXXVII.

ET Roma olim quadrata, eaque specie primum aedificata, diuque permansit, ut quadrata Roma dicitur, praecipue locus in palatio ante templum Apollionis, ubi repofita erant, quae boni omnis


page 493, image: bs493

causa urbe condenda adhiberi solita. Saxo autem munitus erat in speciem quadratam. Ejus loci meminit Ennius eo versu,

Est nunc, et quis erat Romae regnare quadratae.

DE META. CAP. XXXVIII.

JAm metarum pyramidumque ratio nos appellat, quarum significata referamus: et quoniam et quadrangulares et triangulares metae reperiuntur, de quadrangularibus prius dicere incipimus, argumento eo, quod prae manibus erat, invitati.

FINIS.

[gap: illustration] [gap: illustration] [gap: illustration] [gap: illustration]

FInem haec aut operis consummationem absolutumque modum ostendit: [note: Hinc Aen. 1. His ego nec metas, id est, fines. ] siquidme myrias, qui decem millium numerus est, metam. astruit. Numerus vero is ab unitatibus multiplicatus, et maximus, et perfectissimus est, adeo ut sumpto ab unitate principio, sit in myriadem finis. Pyramidis enim basis, ut apud Philonem est, longitudine pedum centum, ac totidem latitudine constituitur, quibus juxta quadrati naturam multiplicis, in quem diximus numerum resultat: quem quia perfectissimum esse dictum est, finem itidem et exactum opus meta, et ter multiplicato denario constituta, [note: De denario numero. ] significare dicitur. Decadis autem vis est quaternarius numerus: secundum enim compositionem a monade ad quaternarium punctis in unum contractis ac supputatis, decas fit. Decies autem decem, centum: decies centum, mille: millia decies, summa perfectissima. Adstipulatur huic perfectioni architectorum etiam commensus, qui perfectionem in denario, quem antiqui [gap: Greek word(s)] appellant, collocaverunt. Et Romulus. non ille quidem inter pastores, ut putat vulgus, educatus, sed Stabiis oppido non incelebri literis institututs, et ut Plutarcus attestatur, liberalibus artibus et disciplinis eruditus, ad eam quae subsecuta est felicitatem ausum minime temerario via sibi adaperta, confirmatis jam rebus, regnoque jam constituto, quaecumque fecit, et instituit, denario finivit numero, ut puta Senatores in X. decurias, urbem in curias XXX. in totidem decurias equites. Principes hastatos et pilanos denario finivit. Annumque demum in menses X. terminavit, quod ad nostram [note: Nempe ob abaritiam ducum. ] usque diem tributo militibus erogando perduravit. Addunt nonnulli, non temere esse denarium numerum tam pedum quam manuum digitis attributum, et os capitis a mento ad frontem summam, et manus palmam ad Medii usque digiti summum, mensura decies repetita, perfactam cujusque hominis altitudinem dimetiri. Quod vero Mathematici, qui altius Philosophantur, numeri perfectionem alii in senario, alii inseptanario posuerunt, alterius est consierationis, quam in Digitorum commentario delibavimus, sed ad hos numeros illa nihil attinent. Hujusce perfectionis ergo AEgyptii, reges suos, qui mortales reliquos gloria praecessissent, honorare metis et pyramidibus, quae sepulchris eorum superponerentur, consueverunt: de quibus, cum


page 494, image: bs494

pleni sint historicorum libri, neque plura super AEgypti rebus miracula celebrentur, quam molium hujusmodi amplitudines, aliquot etiam ad hanc usque diem perduratibus, rem adeo [note: Tyramidum origo et etymon. ] notam verbosius prosequi superfluum existimavi, si unum illud addidero, Nazianzenum minime respuere eorum opinionem, qui pyramides eas in AEgypto celebriores ab Josippo Hebraeo exaedificatas putant, ut frumenti conditioria essent, et nomen rei consentire dicit, quod [gap: Greek word(s)] triticum vocant. Nam et Stephanum, in iis quae Hermolaus Byzantinus compilavit, legas dictas eas [gap: Greek word(s)] . Sed fabulam subjungit, [gap: Greek word(s)] , a tritico sciliet quod undique congestum Rex eo contulerit, penuriaque AEgyptum affecerit, eum Josippi consilium salutare fuerit, ne mortales fame, quae per tot annos futura erat, absumerentur. Illas porro vulgus adhuc Granaria Pharaonis vocat.

DE TRINO. CAP. XXXIX.

INter hieroglyphicas has imagines, et trinum, triangularemque pyramidem nonnulli adnumerant, cujusmodi obelisci bases Romae vidi, quod mysterium enodare, etsi profundioris ingenii, altiorisque disciplinae opus esse non ignoro, in quo omnia, ad hoc usque tempus ingenia praestantissima defatigata sunt: non absurde tamen me facturum existimo, si modicum quid umbrae ad commenti hujus rationem ex Philosophorum Theologorumque vetustiorum dictatis, pro re nata breviter tetigero.

TRINITAS RERUM. CAP. XL.

[note: Unitates in rebus tres, et quae. ] TRes ajunt hi in rebus unitates considerari, ita tamen mutuo connexas, ut unitatis simplicitate minime discedant. Est enim primum ea in rebus unitas, qua unumquodque sibi est unum, sibique constat atque cohaeret, cui quidam ex veteribus adeo favere visi sunt, ut numerum ex natura rerum amovere cogitarint. Est ea secundo, per quam altera alteri res unitur, et per quam demum omnes mundi partes unus sunt mundus. Tertia, atque omnium princeps, est, qua totum univesum cum suo opifice, quasi exercitus cum suo duce, est unum. Adest tripartito considerata unio haec unicuique rei per suam unam simplicem unitatem, derivatam ab uno illo, quod et primum unum, et trinum simul, atque unum est, a Patre inquam, Filio, et almo Spiritu. Nam et Patris potestas, omnia producens, suam omnibus largitur unitatem. Et sapientia Filii rite omnia disponens, omnia invicem unit et copulat. Mox Spiritus amoris sui vinculo ad Deum omnia convertens, totum opus opisici, nexu charitatis adjungit. Hinc illud Deo inditum amoris cognomentum quo mortales affecti, primo Deum ipsum supra nos, supraque omnia diligere debemus, secundo loco nos ipsos, tertio proximum, sicut nos ipsos.

CUBUS. CAP. XLI.

[gap: illustration] [gap: illustration]

[note: Obserbatio Mathematica de cubo. ] ACcedit huc Cubis ex trigonalibus figuris, quatuor compactus triangulis cujus hieroglyphicum est SUPREMUM NUMEN. Nam cum in Mathematicorum datis punctum referatur ad monadem, linea ad dyadem: utpote quae ab aliquo tendat ad aliquid, superficies vero sit ternarius, qui figuras inter rectilineas principium habetur, ut quoddam veluti elementum, inde si corpus solitum conficiatur, cubus erit, triangulis quippe quatuor rectilineis in corpus unum coagmentatis atque compactis: ita prima pyramis inter solida emicat. cujus basis tres ostenat angulos. Quartus in ipsius figurae summitate positus, ut numinis formam, ita et nomem quod Pythagoricos accepit. Addunt Magi, simplex quoque triangulum aequilaterum Divinitatis indicium esse, sive rerum. coelestium effigiem: utpote quod sit sibi aequale, difficulter moveatur, et ad malum declinare non possit.



page 495, image: bs495

JUSTITIA. CAP. XLII.

[gap: illustration]

UT vero trini prosequamur significata, ternarium veteres, ut alibi etiam ostendimus, justitiae dicaverunt, ut de Pythagoricis disciplinis Plutarchus ait. Injuria siquidem afficere, neque non affici, cum extrema sint, et idcirco vitiosa, justum aequaliter utrimque reductum in medio residet. Sane Pythagorici non numeros tantum, verum etiam figuras deorum nominibus dedicarunt, quippe qui triangulum aequilaterum Minervam appellabant, Verticigenam et Tritogeniam: propterea quod tribus perpendicularibus lineis ab angulis tribus dissecetur.

MINERVA. CAP. XLIII.

[note: Cur trigemina Minerba dicta sit. ] QUod vero pertinet ad Minervam, trigeminam eam nonnulli faciunt, propter anni tempora, quae ut saepe dictum, apud AEgyptios tria tantum fuere: quippe, Ver, aestas, et hyems. Huic etiam tertium uniuscujusque mensis diem dedicarant, cum a Lunae coitu mensem auspicarentur, ut Sthenis author est. Pallas enim, ut in eorum est Theologia, die tertia orta est. Et eandem et Pallada et Lunam plerique interpretamur. Haec vero non prius quam tertio a coitu die se videndam exhibet. Quamquam non desunt qui Tritogeniam ea de causa dictam asserant, quod e Jovis capite otta praedicetur. Trito enim Boeotiorum lingua caput appellatur. Sane Diodorus Pallada aerem esse dicit, eumque incorruptibilem, eaque de causa et virginem deam, et Jovis e vertice editam, confictum esse. Ad hoc facit Horatianum illud:

Proximos illi tamen occupavit
Pallas honores.
[gap: illustration]

Nam cum aer tertium ex elementis locum obtineat, AEthrae, quaepro Jove accipitur, omnino proxima est, et ternarius illi numerus recte datur. Missa facio quae multa et varia de palude Tritone Graeci fabulantur. Sed illud minime dissimularim, quod Democritus dixisse fertur, Pallamda Tritoniam ea de causa nuncupatam, quod praecepta tria ad humanam vitam bene beateque degendam necessaria proposuerit, bene quidem consulendum, recte judicandum, juste denique agendum. In quem terminum omnis disciplinae sanctioris finis dirigitur. Merito igitur ternarius, et triangularis figura ea, quae lineis aequalibus describitur, et Palladi est, et justitiae dicata.

HUMANITAS. CAP. XLIV.

[gap: illustration]

SUnt et alia figurarum triangularium significata, quae Psellus et libello De daemonibus interpreatur. Ea libenter apponam, quia caeteris hieroglyphicis videntur minime dissimilia. AEquicrurem enim humanitatis symbolum ajunt, quod quidem una breviori linea descriptum, indicat ratonis modulum contractiorem esse, ac perinde multa effugere, quae percipi non possint.

MORUM DISSOLUTIO. CAP. XLV.

VEl si una sit linea latiore productioreque, aberrare significat ab institutis, et a recta via, et plus aequo indulgeri quaedam cupiditatibus.

CORRECTIO. CAP. XLVI.

QUae tamen lineae si notentur oentractae ad aliarum normam, ostendit, ex perperam actorum poenitentia vitaeque solutioris correctione, fieri nos posse longe meliores, quam anteacta vita fuerimus.



page 496, image: bs496

DAEMONIACA NATURA. CAP. XLVII.

[gap: illustration]

SCalenus autem daemonum, et malarum potestatem figura dicitur, usque adeo inaequalis est, et a bono aequo remotus. [note: Sex daemonum genera. ] Componitur autem ex senario numero, sed imperfecto, qui corporeis, et mundi hujus inferioris rebus obnoxius est, quod in eo circumscriptiones corporeae sitae sunt, per eumque mundus hic inferior copositus esse imperito eo seculo putabatur. Ideoque ajunt sex genera daemonum infra lunarum globum inveniri, quorum primum per sublimiorem aera vagari tradunt, LELIURON appellatum, quasi velint ingeum significare. Secundum aereum, quod in crassiori nebulosaque regione sedem habeat. Tertium terrenum. Quartum aquatile vel marinum, a locis et regionibus in quibus oberrant, quarum curam gerunt. Quintum vero subterraneum, quod vel noctu, vel in puteis, et antris, et hujusmodi locis frequenter apparet, ne antrum Nursiae fabulosum esse credamus, aut quem Divi Patricii puteum in Hybernia memorant. Nam et cunis et aliis plerisque locis responsa in antris dari solita, totius antiquitatis testimonio persuasum est. Sextum et ultimum est lucifugum, imperscrutabile ac tenebricosum penitus, algorique perpetuo damnatum. Id vero daemonum genus modis omnibus mortales infestare creditur, Stygiosque latices haustos spargere, unde calamitates pestes et fames consequantur. Adduntque hujusmodi rerum periti nomina, Actaeum, Megalesium, Ormenon, Lycum, Nicona, Mimona, Alastoras alios, alios Palamnaeos appellatos, a quibus omnia in homines incommoda congerantur. Sed haec forte plus nimio homini sublimium rerum cupidissimo, cum [gap: Greek word(s)] futura sint omnia quae de daemonibus loco hoc affere voluerimus. Multiplices tamen eorum figuras et apparitiones, variis rerum et animalium imaginibus conspicuas, tota opere, ubi hieroglyphicum tale aliquid deposcat minime dissimula vimus.

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIBER XL. DE IIS QUAE PER VETES ALIQUOT SIGNIFICANTUR, Ex sacris AEgyptiorum Literis. AD JANUM VITALEM PANORMITANUM.

Non parva quidem de causa, Jane mi jucundissime, Leo X. Pont. Max. quam primum tuum de Trinitate poema legit, ingenio et eruditione tua delectatus, pietateque in primis commendata, praeclam tibi munera dari jussit, in quibus fuit et Palatinae vestis ornatus, ut inter amicos admissum esse te, virtutis et optimarum artium ergo, omnibus innotesceret, tuque ad disciplinarum studia in dies magis incitarere. Quae mihi tam jucunda accidrant, ac si omnia et iis longe majora in me collata essent, qui tot annos amorem erga me tuum habuerim exploratissimum, quemque ego semper ob summum ingenium, suavissimos mores, singularem animi tui integritatem, fratris loco dilexerim. Itaque cum ex remuneratione hujusmodi, quae tibi obtigisset, magnam ego laetititiam concepissem, incensus ego quoque sum tanti Principis aemulatione, ut ipse quoque grato erga te animo


page 497, image: bs497

essem, pro voluptate ea, qua me tuo de commodo, addam etiam honore, affectum sentio. Qualescumque igitur essent opes meae, ex iis aliquid ad te mittere decrevi. Atque ubi horrea aperuissem, vestes aliquot hinc tibi deprompsi, non eas quidem Luculliano sumptu magnificentiaque comparatas, neque Mileti textas, neque, ut Pontificiae vestes erant, Tyria purpura saturatas, sed quales ex AEgypto me attlisse non ignoras, in quibus scilicet mim conspicitur parsimonia. Sunt enim vestes labore omnino cumque aliquae contextae, sed materia admodum parca, junco quippe omnes papyraceo, ut facile contemni possint ab iis qui nostri temporis luxum deliciasque consectantur, quibus nil facere videtur ad cultum, nisi quod carissime vaenierit. Utcumque tamen, habendae tibi sunt qualesquales fuerint: quas si foris in conspicuo uti verecundabere, certe, quaetua est moderatio, domi tibi usi esse poterunt. Non enim puto te ita repente superbum evasisse, ut quamvis Pontificia in purpura tibi merito placeas, si quid tamen manibus meis elaboratum acceperis, id sis aspernaturus. Sed jam quid hot sit supellectilis, explicemus.

DE PILEO. CAP. I.

QUemadmodum in unaquaque re nihil est capite prius, ita vestium aliquot significationes dictur, a pileo, quod praecipuum est capitis integumentum convenienter incipiemus.

NOBILITAS. CAP. II.

[gap: illustration]

[note: Hinc forsanmos ut qui Magistri doctoresque titulo honorantur, pileum accipiant. ] NImirum vero is apud Graecos nobilitatis indicium fuit, hique ea de causa Ulyssis caput pileatum fieri solitum autumant, quod magna scilicet ab utroque parente nobilitas illi obtigisset. Nam apud Ovidium eam ita in Ajacem oggerit:

Nam genus et proavos, et quae non fecimus ipsi,
Vix ea nostra voco: sedenim quia retulit ajax,
Esse Jovis pronepos, nostri quoque sanguinis author
[note: Memta. l. [?]] Jupiter est, totidemque gradus distamus ab illo.
Nam mihi Laertes pater est, Acrisius illi,
Jupiter huic: neque in his quisquam damnatus et exull.
Est quoque per matrem Cyllenius addita nobis
Altera nobilitas: Deus est in utroque parente.

[note: Mos pugnadi Laconum. Nam pileus libertatis symbolum, et ad pileu bocare, id est, ad libertatem. ] Quod vero Castorum quoque capite pileata pingerentur, nil aliud sibi velle tradunt, nisi ut indicio esset, eos fuisse Lacones. Hos vero pileatos pugnare mox fuit, quo indomitum animum adversus barbaros Reges et tyrannos significatione libertatis ostentarent. Quique aliquot ab hinc annis Venetias confugerunt Graeci, extorres a Turca facti, nobilitatem suam et ingenuam libertatem unanimiter pilei illius gestatione profitentur.

LIBERTAS. CAP. III.

[gap: illustration]

[note: Tib. Claudii, Antonini, Caracallae numi. ] PAssim enim in numis videas pileum ipsum cum inscriptione LIBERTATIS, ut in numo TIB. CLAUDII, in quo simulacrum est dextera pileum gestans, levam expassam habens, cujus inscriptio est, LIBERTAS AUGUSTA. In Antonini item numo pileus a manu dextera pendet, laeva hastam tenet, inscriptio. LIBERTAS COS. IIII. Sed in Caracallae numo libertas ipsa praeter virgam, et pileum, stellam etiam habet ante sitam. Aliter libertatis argumentum figurabant per sigilla quatuor,


page 498, image: bs498

expeditis pedibus gradientia, quorum secundum et quartum fasces et secures alligatas gestarent cum inscriptione, BRUTUS. Unde apud Virgilium legas,

[note: AEn. lib. 6. ] --- Animamque superbam
Ultoris Bruti fascesque videre receptos.

Ab altera parte foemineum caput est, cum inscriptione, LIBERTAS. Sed hoc nimirum in historiae memoriam, quod exactis Regibus, partaque libertate, Consularis magistratus annuus authore praecipue Bruto sit constitutus.

LIBERATORES PATRIAE. CAP. IV.

[note: Dion. l. 47. ] QUod vero in alterius Bruti numismatis cernere est pugiones duos adjecto pileo, Dion ex hoc Brutum et Cassium patriae liberatores indicari dicit. Nam pugio caedem patratam omnino significat, pileus vero libertatem. In numo quodam argenteo venerandae antiquitatis observavi foeminea capita ab utroque latera singula, simplici quodam modo capillos collecta, in quo nihil aliud [note: Ser. Galbae et Nerba numi. Serbi ad pileu bocati. Et apud Suetonium in Tiberio. Haec ab A. Gellio lib. 7. c. 4. ] scriptum quam LIBERTAS. In numo Ser. Galbae simulacrum est cum jaculo et pileo, cujus inscriptio est, LIBERTAS PUBLICA. Eadem in Nervae numis aliquot habentur. Apud historicos legas servos nonnumquam ad pileum vocatos, ut apud Livium XXIIII. Postero die servi ad pileum, vocati, hoc est, promissa concessave servis libertas.

SERVILIS IMPROBITAS. CAP. V.

SEcus vero intelligendum de servo pileato. Nam cum imposito pileo venundabantur, nequam et improbum esse servum innuebant: significabat enim venditorem dominum nihil super eo polliceri velle, quod postmodum ad praestandum cogi posse, evolvebatque ita se ab omni vinculo, quod posset ad redhibitionem trahere, de quo vide apud Caelium Sabinum, et alios.

THEODOSIANI. CAP. VI.

SPectandum etiam erat trium ordinum Theodosianorum insigne, sub militum Fraesentiali merentium, qui dimidium quique simulacrum humanum in clypeo gestabant, idque manibus ab utraque parte porrectis, quorum dextera vinculum, sinistra pileum praetendebat: quasi vellent innuere, oentumacibus se vincula injecturos, obsequiosis libertatem donaturos. Sedenim de primis in Vulpis commentario diximus.

SECUNDI THEODOSIANI. CAP. VII.

IN eodem Canone, quae apud insignes Maffaeos Romae vidi, gestamen erat, Iuteus taurus ad viridantis monticuli radices pictus, in sumo vero collis vertice dimidius AEthips de extera manu lorum, laeva pileum praetendebat, passis hinc et inde manibus: id ipsi quoque indicantes, in sua esse manu captivos facere, et libertatem indulgere. Gestabant insigne hoc secundi Theodosiani. Ipsa vero palmae facies hyacinthina, quasi coeli colorem prae se ferebat.

TERTII THEODOSIANI. CAP. VIII.

[note: Ut Scipione L. Terentius et T. Quintiu Romani liberati. T. Libius lib. 4. de bello Macidonico. ] ERant et tertii ejusdem nominis, ejusdemque ductoris, quorum parma in hunc modum facta praeferebatur. Margo hyacinthini coloris circulo aliquantulum lato circumductus, sub quo alter contiguus angustioris spatii: inde facies media rubra, ab ima cujus parte albus erigebatur cippus in angustum superne desinens, qui Lunae speciem, cornibus sursum versis sustentabat. In medio parmae insidebat Lunae albus identidem circulus, cujus centrum late fusum nigri coloris erat. Supra circulum eadem dextera loro, sinistra pileo munitis. Illud addam, eos Imperatoris triumphantis currum pileatos sequi solitos, qui fuerant e servitute manumissi.

TRIPLEX LIBERTAS. CAP. IX.

ANimadvertendus apud Ausonium locus, eo versu,

Triplex libertas, capitis minutio triplex:


page 499, image: bs499

quod nonnulli legendum arbitrantur, Caepitis munitio triplex, pro tribus pilei speciebus, vel triplici eorum conditione, qui pileum assequerentur. Sedenim minutio, inferius ostendemus, longe castior [note: Tres manumittedi rationes. ] est lectio. Quod vero attinet ad libertates, tres manu mittendi rationes erant. Prima, qua majorem et justam libertatem consequebantur, ita ut etiam cives Romani fierent. Altera, qua Latini fiebant, ex lege Julia Norbana-Postrema, qua in ordinem deditiorum ex lege AElia Santia adscribebantur. Tres has manumittendi species tangit Boetius primo Topicorum commentario. Apud Tacitum duas tantum institutas reperias. Quas vero Boetius enumerat, sunt, census, vidicta, testamentum, de quibus apud Jurisconsultos copiosius, de his Plautus, Cassina: Tribus, inquit, conduci non possum libertatibus, quin ego hodie illis comparem magnum malum.

FLAMINES. CAP. X.

[note: Flamines unde dicti. ] SAne pileus apud Romanos Sacerdotii symbolum semper fuit. Nam Flamines a Numa constituti quasi pileamines dicti, quamvis nonnulli arbitretur a Flammeo, quod est capitis tegumentum, appilltos. Nam et infulae, et mitrae, et amictus alii atque alii sacrificulis attributi: sedenim ut in Sacerdotio pileum praestare fateamur, Fabii Pictoris authoritas facit, qui Flaminem ait non posse esse sub dio sine pileo, sub tecto autem, ut libebat: quem quidem morem in sacerdotio etiam nostro servari nemo non videt. Domo enim provehi praesulem sine pileo, nefas habetur.

HIPPOCRATES. CAP. XI.

[note: Pileata Hip pocnatis imago quid. ] ANte alias autem antiquorum statuas Hippocratis imago pileata celebratur, eoque habitu multis locis erecta. Ex eo nonnulli hieroglyphice interpretati sunt partem eam custodiendam, inqua, tanquam in domicilio, princeps animus resideret, totaque intelligendi vis collata esset. Alii ex Graecis solam hominis nobilitatem inde intelligi volunt: utpote qui cognationem ab Appolline et ab Hercule traheret. Nam eum ab AEsculapio oriundum senatus Atheniensis testatus est publicis etiam monumentis. Id vero si ad libertatem referamus, cui potius Liberatoris nomen accommodare debeamus, quam illi, qui tot mortalium corpora morbis tot obnoxia liberavit, et bonae restituit valetudini, sitque humanae incolumitatis author appelandus, si merito tum titulo honestare voluerimus? Non defuere tamen qui rem maligne admodum interpretarentur, et quod illi honoris causa datum erat, modo calvitium, modo imbecillitatem capitis, modo quid iis inanius tradiderent inde significari. [note: Caput instar junci acumin atu Genuensiu obstertricu mos. ] esset supra modum acutiore, unde ab aemulis [gap: Greek word(s)] appellabantur. Hinc etiam, ut alibi diximus, statua ejus cum casside posita. Formam tamen hanc, quae dedecori nonnullis adscribitur, Genuenses honorificam, et adeo ingenuam ducunt, ut obstetrices statim nato puero nihil diligentius curent, quam infantuli capu: tenerum, palmis digitorum complexu complicatis, adstrictum producere, et fasciis colligatum, donec solidius fiat, conservare.

FORMA PILEI. CAP. XII.

ANTIQUA vero forma pilei est, quam Lucianus in Dipsade describit, dimidum quippe corticis alicujus ovi. Nam apud Garamantas ex struthiorum singulis in aequas partes dissectis, bini fiunt pilei. Tanta ibi est ejus ovi magnitudo, eoque capitis tegumento populi illi sibi plurimum [note: Gordiani numus. ] applaudunt. Eo porro pilei figura est in numo, quem Imp. Gordianus Pius Fel. Aug. cusit, cum signo ab altera parte, cujus laeva hastae toto cubito surrecto innitidur, dextera pileum ea qua dictum est forma praetendit, inscriptio, LIBERTAS AUG. Non negarim tamen in aliquot munumentis, ubi signa majora sunt, extremum pilei marginem paululum sursum versus inflecti, utin statuis aliquot observavimus, praesertim Mercurii. Sed et numismata pleraque eam pene speciem ostendunt. Variatum autem apud has et illas nationes, ut alii marginem dilatarint, tam pluviis amoliendis, quam sereno umbris captandis: alii cavam partem presserint, alii alte sustelerint, eamque acuminatam, alii produxerint, alii [note: Vt Hispani Ut Gals. ] planam esse maluerint. Neque tamen nescius sum pilea apud Romanos ex lacernis caesis consui solita, quod et apud Papinium et Martialem habetur, quem morem longo antiquatum tempore, nostra aetas


page 500, image: bs500

revocavit, pileamque elegantissimia ex consutis panni frustulis quatuor, tam ad ornatum capitis, quam etiam ad umbellae usum fecit, non ea tamen ovi singula dimidii speciem referentia, sed quatuor veluti costis ad quatuor instar mundi cardinum assurgentibus divisa, ita tamen ut quarta defideat in plicam, quasi polum describat, quem

[note: Geor b. lib. 1. ] Sub pedibus Styx atra videt maneque profundi:

argumento, nos coeli semper memores esse debere, cujus figura quadam capita contegamus. Sacerdotes vero hoc plurimum utuntur capitis tegumento.

DE INDUMENTIS. CAP. XIII.

QUantum vero ad reliqua pertinet indumenta, cum multi materiam eam pertractiam eam pertractarint, nobis non est consilium singula recensere, sed pauca admodum quae vel remotiora vel ab aliis diversa videbantur, et aliquid sapiant hieroglyphicum.

ROMANUS. CAP. XIV.

MIssam itaque faciemus togam, cujus figuram Quintilianus satis explicavit, cum nulli non innotuerit per eam ita Romanum, civem indicari, quemadmodum per pallium Graecum hominem. [note: Togatae et Palliatae Comoediae. AEneid. l. 1. ] Unde Latinae Comoediae, in quas scilicet Latinae personae inducuntur, Togatae vocitantur, Palliatae vero, quae per Graecas personas aguntur. Sed hoc Virgilius explicavit, cum dixit:

Romanos rerum dominos, gentemque togatam.

CIVILIS. CAP. XV.

AT eum quidem Romanum per togam intelligebant, qui civilia negotia tractaret, sive, ut diceret Horatius, civilibus undis mergeretur. Unde Martialis: Toga rara, mens quieta. Nam Marcellus vestimentum eam esse tradit, quo amicimur in foro negotiatur. Caeterum toga non solum viri, sed etiam foeminae utebantur. Varro de vita populi Romani, ut apud eundem citatur, de togis loquens: Ante enim olim fuit commune vestimentum et diurnum, et nocturnum et muliebre, et virile. Hinc apud Propertium legas:

[note: Tertulliani dictum memorandum. ] Sive togis illam fulgentem incedere Cois.

Tertullianus cum notaretur, quod indumenta Romana fastidiret, pallioque potius vir tantus uteretur homo minime ambitiosus, causam tuetur suam, evitareque se eo habitu et impensam et incommodum respondet, cum toga vestis sit admodum onerosa. ait enim: Conscientiam denique tuam perrogabo, quid te prius in toga sentias, indutum, anne onustum? habere vestem, an bajulare?

[note: In toga, dignitatis principatus est datus. Cic. 1. offic. Per toga et sagum hominum distinctio. Hinc Cicero in Philippicis ad saga ire pro ad arma proeurrere. 6. 7. 8. et 13. hinc sagati, i. e. armati. ] QUoniam vero ea quae domi fieret Reipublicae administratio, vel civilis vitae negotiatio, longe diversa videtur a bellicis negotiis: inde factum ut pro pace nonnumquam toga acciperetur, quippe cum de ea vitae ratione dicatur, quae pertinet ad forensia.

BELLUM. CAP. XVII.

SEd sagum cum militare omnino sit indumentum, cujus scilicet usus expeditiorem ad itinera et negotia hominem reddit, pro bello poni solitum. In arma togae apponuntur, de quo celebre illud Ciceronis dictum Cedant arma togae. Nam ad hunc usque diem nationes pleraeque, praesertim Galli, viros militiae deditos brevis indumenti vocabulo designant, cum Sacerdotes, legum professores, ac negotiis civilibus deditos, longae vestis nuncupatione describant, ita dulplex hominu genus distinguentes, quemadmodum veteres per togam et sagum varia hominum studia significabant Facit ad hoc Tullianum illud ad Caesarem juniorem lib. Epistolar. 1. Prid. Nonas Feb. cum ad te literas man ededissem, descendi ad forum togatus, cum reliqui consulares sagati vellent descendere. In Canone autem illo, ut hoc [gap: Greek word(s)] , non importune tamen inseramus, qui apud Maffaeos Romae habetur, de Militum


page 501, image: bs501

Romanorum ordinibus, nuncupationibus, vexillis, et gestaminibus, ad Theodosium et Valentinianum inscripto, lata de Thoracomacho indumento laneo Lybicis pellibus cooperto mentio est. Sed [note: AEneid. l. 7. ] usitatissimus semper fuit corii usus in militaribus tegumentis. Hinc apud Maronem nonnulli,

--- Lupi de pelle galeros
Tegmen habent capiti, vestigia nuda sinistri
Instituere pedis, crudus tegit altera pero.

BLEBECULA. XVIII

[note: Vulgus imperitum et tu nicatus populus transeuntes nom ne vocat. Corn. Tac. in lib. de Oratore. ] TUnica autem, plebeculae signum erat, eaque etiam servi utebantur. Vulgatissimum enim est, Tunicatum aliquem ex Romana plebe significari. Unde Horatius, epist. lib. 1. epist. 7.

Vilia vendentem tunicato scruta popello.

Quae vero esset tunicae species, Nonius explicavit, cum sine manicis eam esse dixit, et plurimum talarem sine manicis esse ostendit, indumentum aptum ad opera facienda, eaque gens otii propemodum nescia erat. Hinc Virgilius vulgo gratulaturus, manicatos irridet, utpote minus idoneos qui bella negotiave, aut artes ullas tractent. Numanum enim Latinum hominem sui generis strenuitatem jactantem, et imbelliam Phrygibus objectantem, ita loquentem inducit:

[note: AEneid. l. 7. ] Et tunicae manicas, et habent redimicula mitrae.

ILITHYIA. CAP. XIX.

SEd ut antiquiora repetamus, Atheniensium institutum fuisse Pausanias tradit, ut Ilithyiae simulacra ad imos usque pedes contegerentur. In Divinis vero literis tum tunica, tum color ejus hieroglyphice consideratur. Pontifex enim praeter interiorem tunicam, quae fit ex lino, materia quippe terrestri, [note: Hypodytis Pontificis indumentum. ] Podere etiam vel hypodyti dicamus hyacinthino induebatur. Coelestis enim color, dubio procul est hyacinthinus, monimentoque est coelestia demum meditanda, coelestia tractando, coelestia discutienda, totamque mentis agitationem circa ea, quae coeli sunt exercendam. Sunt vero interpretes, qui non Hypodytin, sed Epandytin edidere, quod indumentum signat quod superinducitur, nimirum enim hypodytis interior est tunica, quae primam nostram indicabat generationem, ut apud Hierosolymitanum Hesychium. Alii exponunt, quia hominem ostendunt interiorem: alii tunicam hujusmodi justitiam interpretantur.

DE PODERE. CAP. XX.

EStautem poderes, ut Eucherius, sacerdotalis vestis linea, corpori penitus adstricta, eademque talaris, [gap: Greek word(s)] , quae et subucula dicitur. Per hanc igitur, quippe quae vestimentis aliis subjiciebatur, doctrinam sacratiorem intelligi veteres Theologi tradiderunt. Exodo: [note: Exod. c. 28. ] Et fecerunt vestimentum poderum sub umbone, opus textile, totum hyacinthium.

PUDICITIA. CAP. XXI.

QUod vero in numis et monumentis aliis antiquis velatae nonnumqum facies observantur cum inscriptione PUDICITIAE, non tam ob flammeum, quo novae nupta faciem obnubere solitae sunt, cum ad virum traducerentur, unde illis nuptarum nomen, quam ob historiam institutum crediderim, ut ita fieret. Ab Icario enim Penelopes patre simulacrum ejusmodi dedicatum Pudori ferunt, Graecique historiam super hac re hujusmodi conscripsere. Cum Icarius ab Ulysse frustra contendisset, ut Lacedaemone habitare mallet, id demum filiae persuadere conatus est, cumque acrius instaret, ne se desereret, Ulysses jussit ut ea sponte sequeretur, aut cum patre, si gravaretur, Lacedaemona rediret: Penelope obtecta facie, nihil quicquam respondebat, quare pater intellecta filiae sententia, eam dimisit, et in facti monumentum, eo loco pudoris simulacrum erexit, quod in Laconia spectabatur. [note: Sabinae Adriani Aug. et Herenniae numi. ] In numo, cujus inscriptio est, SABINA AUGUSTA HADRIANI AUG. ab altera parte dea sedens velo faciem cooperta, digito dexterae in dice ad jugulum admoto conspicitur, cujus inscriptio est, PUDICITIA. In alio Herenniae muliebre sigillum sedens cum conto in laevam ulnam jacente, dextera velum ante faciem obducit, inscriptio est, PUDICITIA AUG. In eo quoque, cujus literae ab una parte sunt, MARCIA OTACIL. SEVERA AUG. ab altera sigillum est quod velum in faciem


page 502, image: bs502

praetendit, cum simili inscriptione, PUDICITIA AUG. In altero ejusdem Otacillae cum eadem inscriptione et specie, quae velum eodem modo praetendit. laeva radium tenet, sed nomen ita scriptum est, MARTIA OTACIL. SEVERA AUG. cum in altero MARCIA per C literam in ordine quartam, habeatur, quod quidem ostendit, eo quoque tempore eamdem fuisse pronuntiationem literae T, quae nunc est, cum post I vocalis altera subsequitur. Quamvis aetate nostra fuerint publici non postremi nominis professores, qui longe aliter sentirent, blesitatemque eam in T litera suapte vi sonora, [note: Flammeus nove nupta rum. ] pervicaciter abhorruerint. Sed enim puto ego variatum in numis, quia alii Marciae nomen a Marco, alii a Marte deductum existimarint. Sed ut ad Flammeum redeamus, quo nova nupta olim cooperta ducebatur ad virum, crocei coloris id plurimum fuisse comperio, ut apud Maronem, Cyri:

[note: AEnei. l. 1. Ibidem. ] Ut tibi Corycio glomerarem flammea luto.

Idem alibi pro maximo negotio habet, venerabile matronalis ornatus donum celebrare:

Circumtextum (quippe) croceo velamen acantho,
Ornatus Argivae Helenae, quos illa Lycenis
Pergamae cum peteret, inconcessos que bymenaeos
Extulerat, matris Ledae venerabile donum.

Neque satis semel hoc dixisse, sed paulo post mirari Tyrius ait:

[note: Sed et cultus concessus atque magnificus addit hominibus authoritatem. ] Pallaemque et pictum croceo velamen acantho.

Hoc illud est quod Cyprianus ait, continentiam et pudicitiam non in sola carnis integritate consistere, sed etiam in cultus et ornatus honore, pariter et pudore. Solicitus admodum in hac re Tertullianus mihi videtur, qui non solum velamen hujusmodi Armaturam pudoris vocat, verecundiae vallum, seauthorita. xus foeminei murum, qui nec suos emitat oculos, nec admittat alienos, verum etiam modum praescribit, ad quem velaminis istius forma produci debeat: Quantum, inquit, resoluti crines occupare possunt, tanta [note: Fiuchius l. 8. Instit. orat. ] est velaminis regio, ut cervices quoque ambiantur. Ipsae enim sunt quas subjectas esse oportet, propter quas potestas, supra caput haberi debet. Velamen jugum illarum est. Denique bonum esse, ait, ut mulier usque ad lumbos a capite veletur. Judicabunt nos, addit, Arabiae foeminae Ethnicae, quae non caput, sed faciem quoque ita totam tegunt, ut uno oculo liberato contentae dimidiam frui lucem, quam totam faciem prostituere: mavult enim foemina videre quam videri. Nam et qui Flammeum describunt, vestem alii, tegmen alii esse dicunt, quo matronae capita tegebant, dictumque volunt a Flaminica, quae uxor Flaminis erat, boni ominis causa, quippe cui usque adeo injuncta erat pudicitia, ut uni illi divortium facere non liceret. Sanctissimumque praeceptum est apud Christianos foeminis, ait Adamantius ex Paulo, ut cum orant, habeant velamen supra caput, propter Angelos, qui sanctis assistunt, et in Ecclesiis versari delectantur: quos quidem nos, qui sumus peccatorum sordibus inquinati, videre nequaquam possumus.

ALBATAE. CAP. XXII.

[note: Albae vestes quid notant. Sic Cicero 1. lib. de legibus Color albus praecipue decorus Deo. ] IPsi vero colores etiam hieroglyphicum quid sapere videntur. Nam Flamen, ut Varro tradit, cum ovi sacra ferebat, totus albatus erat, et pileum etiam gestabat album. Magi sane in Perside dicebant. Deum ipsum non delectari nisi albis vestibus, quod ego ex Salomone desumptum crediderim, qui dum morum candorem, et animi puritatem persuadere intendit: In omni tempore, inquit, candida albus sint vestimenta tua, utpote qui aetatem nullam, officium nullum, nullum otium et negotium toto vitae tempore sinceritate et innocentia vacuum esse debere praecipiat: ita enim sacrae literae vestimenta accipere [note: Et si peccata vestra purpurae in star rubuerint admodum nivis a albabo. Esaiae. c. 1. ] consuerunt, ita veterem hominem exuere admonemur, ita qui nuptiali veste non ornatus, convivio nuptiali Regis discumbere ausus erat, ad crutiatum in vincula conjicitur.

VESTALES VIR GINES. CAP. XXIII.

QUae vero suffibulo amictae sacrificabant, virgines Vestales erant. Fuit vero suffibulum vestimentum album, praetextum, quadrangulum, oblongum, quod illae in capite sacrificantes habebant, idque aub mento sibula comprehendi solebat, unde nomen. Eadem pene specie qua sufficulum erat, Romanae matronae nunc utuntur, cum domo exeunt, pudicitiae simul et pietatis, quae duo in illis egregie vigent, indicia et vera et manifesta.



page 503, image: bs503

LIBERTAS. CAP. XXIV.

LIbertos manumissione accepta, alba veste decorari solitos id ostendit, quod apud Tertullianum legitur de famulo libertate donato. Atqui et vestis albae nitore, et aurei anuli honore, et patroni nomine ac tribu mensaque honoratur et alibi talia, ut adversus Marcionem lib. 5. Et sacra tincturae candidatis mos fuit albam vestem induere, de quibus eleganter Pontius Paulinus:

Inde parens sacro ducit de fonte sacerdos
Infantes niveos, corpore, corde, habitu.

Neque minus luculenter Fortunatus:

Capdidus egreditur nitidis exercitus undis
Atque vetus vitium purgat in amne novo.
Eulgentes animus vestis quoque candia signat
Et grege de niveo gaudia pastor habet.

Et quoniam per hebdomadam Paschatis una tingi plures consuerunt, ea de causa feriae illae, quae ad hoc omnes institutae sunt, et quae subsequitur hebdomada. In albis adhuc appellatur. Erat vero signum quoddam manumissionis, de quo supra dictum.

MODESTIA. CAP. XXV.

[note: Hint candidati cultu integritatem prae se ferebantin Magistratus petitione. ] ERat et modestiae signum alba vellis, animique qui praesentibus aequus, nihil ulterius tentare videatur: uti purpura ambitionis, animique sublimis et vasti, amplitudinis, magistratusque summi. Sane cum apud Alexandrum quidam Antipatri parsimoniam atque modestiam commendaret: Foris, inquit Alexander, albo utitur pallio, intus vero totus est purpureus: fictam notans in homine ambitiosissimo, qui maxima quaeque appeteret, parsimoniam.

LEGES, VETUS ET NOVA. CAP. XXVI.

SEd ut ad nostra redeamus, Canticorum cantico legitur, Fratruelis meus albus et rubicundus, [note: Cant. c. 5. ] quo loco Divinarum literarum interpretes, per colorem album Legem veterem intelligunt, per rubicundum praedicationem Evangelii, utrumque autem in Christo: ipsius est enim Lex, ipsius Evangelium. Sane ubi Levitico de cicatricibus agitur, albam, ajunt, cicatricem Legis transgressionem significare. Ita illi omnia hieroglyphice sunt intelligenda.

DE STOLA. CAP. XXVII.

[note: Hinc Tibullus, Impediat crines nec stola longa tuos] STolam apud veteres invenias matrimonialis pudicitiae signum, de qua Tertullianus plura. Ovidius amoris et impudicitiae praecepta daturus, quo se tamen verecundum assimularet, ait:

Este procul vittae tenues, insigne pudoris,
Quaeque tegis medios instita longa pedes.

BAPTISMUS. CAP. XXVIII.

EVangelii vero locum, Cito proferte stolam primam, pro juvene perdito, qui redierat in viam, [note: Luc. 15. ] veteres aliquot Theologi accipiunt pro baptismo, ut apud Eucherium. Supra vero exeuntibus a baptismatis tinctura, vestem albam parari ostendimus.

DE ATRATIS. SACERDOTES AEGYPTII. CAP. XXIX.

COntra vero nostrorum mores, sacerdotes AEgyptii, cum supplicabant, nigris utebantur vestibus, neque alias quam nigras vestes eum decere arbitrabantur, qui diis preces allegaret: quippe ut terram ipsam supplicare significarent, ex qua mortales conformati sumus. Ea vero apud ipsos nigra figurabatur. -

CERES ET FALACRALIS FLAMEN. CAP. XXX.

ET Cereri nigra vestis apud Arcadas induebatur. Et Falacralis flamen nigro utebatur pileo: erat [note: Etiamnum virilis hodie. ] enim Plutonis: cui cum immolabant, vestibus utebantur nigris, quem colorem ajunt inferis diis


page 504, image: bs504

dedicatum. Et lugentium vestis maxime nigra erat, unde eas Varro Anthracinas vocat, quasi carbonarias velit dicere: [gap: Greek word(s)] enim Graece, Latine carbones appellantur.

AERUMNOSUS. CAP. XXXI.

[note: Saceus seu saccium, quid Hebraeis. ] APud Hebraeos luctus supremaeque moestitiae indicium vestis erat saccus, et Saccium appellata, humilis illa quidem, abjectae utilitatis, et informis, quae quidem induta calamitatem, qua quis oppressus esset, indicabat, conscissa vero laetitiam. Genesi, [gap: Greek word(s)] , Jacob autem saccium indutus, mugnitudineque moeroris humi oppressus assedit. Sunt qui cilicium interpretentur, Sed et Graeci Sacci vocabulum usurpantutcumque, vestem hujusmodi induere consuerant, cum in aerumnas, quae omnem superarent consolationem, incidissent, qua demum levati saccum discindebant. Unde Psalmo trigesimoquinto legas: Ego autem cum mihi molesti essent induebar sacco, et macerabam jejunio animam meam. Eodem autem significato color niger luctum, et quam Theologi nostri facti poenitentiam vocant, indicare plerisque locis manifestum. Nam atratas in luctu vestire, a rerum primordio ad hoc usque tempus unanimi omnium consensu factum. Tum illud Levitico celebratur, Si non capillus niger fuerit, quod exponunt: si nullum poenitentiae signum per lachrymas dederit, aut aliquem omnino moerorem prae se tulerit.

MAPPA. CAP. XXXII.

[note: Mappae usus. ] ET mappa veli genus, quod mensis insternimus, quoque abstergendis manibus utimur, hieroglyphicum suum adepta est, si quidem ea signum erat in ludis, quo Equi de carceribus excitati cursum arripiebant: mittebat enim Praetor eam cum signum daret, quod nunc clangore tubarum significatur, de quo apud Martialem habes:

Cretatam Praetor cum vellet mittere mappam.

Nero libertos suos id facere voluit, quod tanto apud veteres honori ducebatur. Nam apud Livium legas VIII. ab Urbe cond. L. Plautio Praetore gravi morbo detento, Dictatorem creatum fuisse, qui ludis Romanis signum daret quadrigis emittendis: qui eo ministerio functus, Dictatura se abdicavit. Hodie quoque, mi Jane, Romae munus id ad ornatissimos viros desertur. Nam, ut non ignoras, Angelus Caesius Advocatorum sacile princeps, et Cardinalis pater, et nobilissimus vir Petrus Menus, tam eruditione, quam domestica celebritate insignis, duo S. P. Q. Romani Cancellarii (is enim titulus apud omnes Europae Principes inter honoratiores hodie celebratur) inter alia praefecturae tam praeclarae munera, cursorum in stadio emittendorum etiam negotio praeficiuntur.

PALUDAMENTUM. CAP. XXXIII.

[note: Sed et lictores authore Livie. ] TRibunum, vel Praefectum, aut Praesidem aliquem ex habitu significare qui volebant, imaginem ejus paludamento insignem faciebant. Erat enim paludamentum vestis militaris, quo Duces, Tribunique, et Praefecti ad id munus electi, cum in provinciam proficiscebantur, uti consuerunt, indeque Paludati dicebantur, quemadmodum milites praecincti. Paludamentum Nonius chlamydem mox appellatam dicit, sed id quoque antiquum nomen. Sedenim, omnia militaria ornamenta, paludamenta dicebantur. Unde Verrio libris auguralibus: Paludati, armati ornatique sunt.

RUBICUNDA. CAP. XXXIV.

RUbicunda vestis, tunica vel pallium deprompta, pugnae acieive committendae hieroglyphicum apud Romanos habebatur, de quo in Marcello, et in Pompejo, et in M. Bruto, Plutarchus.

LAENA. CAP. XXXV.

[note: Aen. lib. 1. ] ET laena vestimentum militare, quod supra omnia vestimenta inducebatur, de qua Maro:

Tyrioque ardebat murice laena:

Id vocabuli a Graecis dubio procul mutuo sumptum, qui genus id indumenti [gap: Greek word(s)] , dicunt.

VERSICOLORIS. CAP. XXXVI.

[note: Et lasciviae etiam, ideoque foeminis proquebitae. ] VErsicoloris vestis adolescentiae hieroglyphicum est. Eaque de causa veteres Comici adolescentis personam versicolori veste indutam, in scenam inducebant: ut scilicet ingenii volubilitatem,


page 505, image: bs505

cupiditatumque varietatem, in ea aetate praecipuam commonstrarent. In Josippo vero puero [note: Livius lib. 34. ex l ge Oppia. Vesieus ex duob. Textis induere vetitum, et quare. ] per versicolorera vestem doctrinarum et virtutum copiam, quae jam ex ejus indole concipiebatur, intelligit Adamantius. Quod vero lex nostra praecipit, vestem ex duobus textis non induendam, eo respicit, quod minime debeas Christum adorare simul et daemonas: id enim est abominabile vestimentum. Non vult enim hominem semel Deo dicatum, diabolicis sese immiscere negotiis, neque simul orationibus incantationibusque vacare, et hujusmodi alia, quae in spiritus contumeliam quotidie fiunt. Neque vetat hoc lex in textis tantum, verum etiam diversi generis animalia commisceri prohibet, circumcisionem quippe, atque baptismum, ut ait Hesychius, non esse commiscendos.

LINTEA. CAP. XXXVII.

LIntea vestis alba supra caeteras vestes inducta, puellaris aetatis indicium fuit, quod eo genereamiculi apud veteres puellae ante duodecimum annum utebantur. Hinc illud apud Afranium citatur: [note: Supparum Nonii. ] Puella non sum, supparo si indutasum. Vult vero Nonius supparum linteum esse femorale, usque ad talos pendens, dictum quod subtus appareat. Sunt etiam puellares vestes ex Varronis jussu, chlamydes, encobomata, ac parnacides, quas jubet ut puellae habeant, potius quam togas. Utcumque, longa vestis omnino foeminea est, aut citharoedica, de qua Maro:

Nec non Threicius longa cum veste sacerdos
[note: Aeneid. l. 6. ] Obloquitur numeris septem discrimina vocum.

Ita Propertius libro II.

Pythius in longa carmina veste sonat.

FIDES LUBRICA. CAP. XXXVIII.

NOnianum vero supparum adducit in memoriam mihi linteum alterum, quo mulieres hodie passim utuntur domi. Id infra thoracem accingitur, et ad pedes usque propendet, anterioresque tantum partes velat, vulgo non improprie gremialia vocantur. Habet hoc vestimenti genus hieroglyphicum suum. Nam proverbium est. Nec mulieri, nec gremio credi oportere, quod et illa incerti et [note: Ad verbum ab Erasimo. chil. 4. centur. 4. proverb. 89. ] levis animi sit, et in gremio posita plerumque cum in oblivionem venere, illis temere, surgentibus, procidunt.

FIDES LUBRICA. CAP. XXXIX.

SInum hunc Latini mihi videntur appellasse, quamvis ejus locutionis late patet usus, praesertimque ubi potestatem aut quid fidei creditum significat, ut altero et vigesimo Pandect. lib. Tit. 3. Scaevorla: [note: Scaevol 1. l. Pandect. 22. Titulo, de probationibus. ] Titio C. do, lego, qua mihi pertulite quae ideo ei non cavi, quod omnes fortunas, et substantiam, si quam a matre susceperat, in sinu meo habui, sine ulla cautione.

PRAETEXTA. CAP. XL.

PRaetextam nonnulli putant togam fuisse, quae ad talos usque produceretur, dictam quod in ea purpura praetexeretur. Per eam honorem intelligebant, qui esset cuipiam habitus: honestorum enim praetexta erat, ait Paedianus, toga viliorum. Alii nomine hoc purpuream quamdam fasciam valde latam intelligunt, quae tamen multipliciter plicata in angustum contraheretur, atque ita supra alia vestimenta nunc ab humeris, nunc a pectore in fasciae modum circumduceretur, nunc ejus capita utrimque ab humeris in pectus demitterentur: cujus generis amicula Romae plerisque antiquorum statuis inducta conspicias. Et in Veneta nobilitate qui togati incedunt, eo omnes amiculi genere utuntur, eo excepto, quod purpurea apud eos in usu non est, sed ex nigra panno plurimum. Purpura enim non [note: Apud Venetos praetexta in usu. ] nisi magistratibus conceditur, hisque insignioribus. Nuptialibus quoque, et cum primi honores, quos procuratorios vocant, alicui differuntur (Sunt vero hi sacrarum largitionum praefecti) tunc consanguineis et cognatis et affinibus licet per aliquot d[?] purpura in laetitiae gratulationisque significatum. Sed admonet me color purpurae, ut quid in Divinis literis manus coccino praeligato sibi velit, exponam: Zarae manus inquam Judae filii, quae se de matris utero porrexit: nulli enim dubium esse id hieroglyphicum, per quod Theologi, ut apud Irenaeum est, Judaicum populum simplicibus legis operibus et circumcisionis sanguine insignem, qui prius apparuerit, seque mox retraxerit, loco alteri fratri,


page 506, image: bs506

[note: Idem Macrob. lib. 1. Sat. cap. 6. Fratexta Nonii, et praetextatae fabulae. ] qui et ipse in utero matris erat, dato interpretantur, et per Pharea Christianos, qui secundo loco cogniti haereditatis primigeniae messem abstulerint. Sed ut Romam repetam, antiquissimum apud Romanos quoque fuit, ut magistratus praetexta uterentur. Nonius quoque ait, praetextam insigne Romanum esse, quod supra tunicas honorati quique sumerent. Et praetextatae sabulae dicebantur, ut apud Festum legas, quae res gestas Romanorum continebant, in quibus scilicet Imperatorum negotia agebantur, Regesque Romani vel Duces inducebantur.

PALMATA, ET TOGA PICTA. CAP. XLI.

JOvis quoque imago tota praetexta insignis dedicabatur, cui et palmatam tunicam, et togam pictam adjiciebant: quo habitu triumphales etiam viri conspicui incedebant, ut apud Livium legere est lib. 10. Et apud Juvenalem triumphantem vides in tunica Jovis superbire.

PUDOR. CAP. XLII.

[note: Aetaes praetextata. Macrob. ibidem. ] Quantum vero pertinet ad pueros, praecipuum praetextae significatum fuit, ut pudorem indicaret, quem scilicet aetas ea, quae Praetextata dicebatur, sibi proponere deberet, ejusque rei indicium esse purpureum colorem, unde admonerentur verecundiam in dictis factisque omnibus amandam. Quod si nuptialibus, de quibus apud Catullum, ad aliqua petulantius dicenda adhiberentur, quod id facere liceret praetextae jure minime violato, eam in id tempus abjiciebant. Hinc pro lascivo sermone atque licentioso, alii qui praetextatum dixere. Sunt vero haec quae tangit Seneca, Medea:

Festa dicax fundat convitia feceninus.

Ita Catullus:

Nec diu taceat procax Fescenina locutio.

Ea vero qvalis sit, ad multos qui subsequuntur, versus explicatur.

MANIPULARIS. CAP. XLIII.

[note: Suetonius in Augusto c. 25. Ordo manipularis. Manipulus. ] CAliga quoque suum habuit hieroglyphicum, ut scilicet ejus ordinis militem indicaret, qui manipularibus praefectus esset: eo enim calciamenti genere utebantur. Subjecti hi Centurionibus, et Caligati dicebantur, unde apud Tranquillum legas de Augusti facilitate, qui vallares muralesque coronas saepe etiam Caligatis tribuerit. Inter hos infimae notae milites, quia et enutritus, et assidue versatus eraet C. Caesar, qui Tiberio successit in Imperio, ab eo calciamenti genere Caligula vocitatus est. Qui vero esset manipularis ordo, et quo militum numero constaret, quoque signo turma hujusmodi cognosceretur, minime dissimulandum. Apud Livium enim numerus XXX. militum sub manipulo cogebatur, uno quippe vexillo. Manipulus vero praecipue dicitur fasciculus alicujus rei, quia manu capitur. Romulum quippe ajunt manipulos foeni pro vexillis habuisse, quod repentino tumultu excitatus, id signi genus praetulerit, reque bene gesta, boni inde ominis causa manipulos instituisse.

PENULA. CAP. XLIV.

[note: Imperii omen penulae omissa. ] PEnula militaris vestis, quam coelo pluvio gestare consuerant, quam Horatius solstitio nihil prodesse dicit, Tribunitiae potestatis insigne suit. Hadriano autem Tribuno facto, Imperii omen fuisse penulas amissas, quas Tribuni gestare soliti pluviae tempore, Imperatores vero numquam, ait Spartianus. Potestas vero Tribunitia, quia sacrosancta erat ab Imperatoribus usurpari solita, ut quae maxima esset pars Regalis imperii, ut apud Vopiscum est.

ZONA. CAP. XLV.

[note: Sed et Magistratus ex Authenticis Instiniani Imper. Pontifex zona praecinctus. ] VIrginitatem per zonam significare tam Graecorum et Latinorum est, quam etiam Hebraeorum. Troezeniorum autem virgines zonam Palladi Apaturiae ante nuptias dedicabant, sicuti crines Hippolyto, cui Diomedes templum excitarat quod Aurigam in coelo positum Hippolytum crederent. Author Pausanias. Sed nos ad zonam. Denique plerisque locis Divinae literae zonam pro fortitudinis hieroglyphico ponunt, eaque Pontificem [?] facturum praecingi jubent. Sed quod variari cum opere plumatili praecipitut, non recte nonnulli pro Plumatili Topiario substituendum putant: multa enim hujus antiquitatis vestigia extant, ab extremis praecipue novi orbis nuper inventis partibus allata, ubi tam indumenta, quam gestamina, scuta etiamnum, et diversi generis vasa pleraque omnia,


page 507, image: bs507

psittacorum, et phoenicopterum, et aliarum pictarum avium plumulis intexuntur, opere tam venuste variato, ut nihil delectabilius possit oculis offerri. Nam quod superius dicebamus, hanc pro sortitudine poni, cinctus ipse apud Romanos strenuum significat, uti discinctus imbellem, et ignavum, ac nihili hominem notat. Tertulliano zona tormentum est. Hilario, efficax in omne opus bonum apparatus, ut ad omne ministerium Christi voluntatis cingulo simus accincti.

VINCULA JUGALIA. CAP. XLVI.

IUgalia vero vincula quae sint, apud Poetas omnes vulgata sunt, Nova sane nupta cingulo praecingebatur [note: Novae nuptae cingulum] ex lana ovilla facto, quod vir prima nocte, in Deae virginalis honorem, sponsae accubans in lecto solvebat. Unde Homerus, [gap: Greek word(s)] . E apud Ovidium:

[note: Solvere virginalem zonaem. ] Castaque fallaci et zona recincta manu.

Eoque spectat Catullianum illud,

Qui zonam solvit diu ligatam,

Indicabat vero hieroglyphicum hoc, ut sicut illa in glomos sublata conjuncta inter se est, sic vir suus secum cinctus junctusque esset. Cingulumque hoc Herculaneo nodo vinctum, vir omnis gratia solvebat, ut sic et ipse in liberis suscipiendis felix esset, quemadmodum Hercules fuit, qui liberos septuaginta reliquisse fertur.

PUERPERIUM. CAP. XLVII.

QUin etiam zonae solutio puerperii fuit hieroglyphicum: olim siquidem Solvere zonam dicebantur, quae primo pariebant, eaque de causa levatae partu mulieres, zonam Dianae dicabant. Unde fanum Solvizoniae Dianae Athenis fuit, de quo apud Apollonium Argonauticis.

TEMPERANTIA. CAP. XLVIII.

HAbent et Divinae literae hieroglyphicum quod per zonam cingulumve significent, praecipue vero temperantiam et moderationem, qua fluxae animorum cupiditates coercentur, luxuriantia [note: Zona in Divinis significatio. ] compescuntur, et modus denique imponitur rebus, ut quinto supra quadragesimum Psalmo legas, Regis filiam in cingulis aureis conspicuam, quod alii in fimbriis transtulere. Apostolus tamen praecincti circa lumbos zonis aureis dixit, quod pro cordis munditia nonnulli interpretantur, alii vestem auro [note: In Apocal. ] contextam simpliciter accepere. Verum Euthymius zonam agnoscit, et pro temperantia atque modestia, quae concupiscibilem animae partem coercet, interpretatur: non hoc dicturus, si vestem simpliciter agnovisset, Quamquam et fimbriarum non respuit ornatum, et virtutum inde multiplicitatem non aversatur.

DE PERA. CAP. XLIX.

POsita zona, visum est [gap: Greek word(s)] et Peram apponere: nam et zona ipsa saepe pera est: ut apud Horatium:

[note: Horat. in epistolis. Hinc [gap: Greek word(s)] , ultra peram sapere et esse solicitum. Lucianus in Timone. ] Ibit eo quo vis qui zonam perdidit.

Haec tam apud Graecos quam apud Hebraeos hieroglyphicum habet id, quod pro cura et solicitudine victus accipitur, unde Theologi transferunt ad impedimenta humanae vitae, quae animum alioqui paratum ad disciplinas interturbant. Graeci super hoc dicunt, Diogenes cui pera penus, cui scilicet minima harum rerum cura. Evangelium quoque, Nam peram in via, cum nec quidem solicitos esse de crastino imperaverit Dominus. Eodem facit et sacculus, quem habere non licet, hoc est, in hac peregrinatione minime thesaurizandum esse. Quod ibi apertius: Facite vobis sacculos qui non veterascunt,

HIEREMIAE CINGULUM. CAP. L.

EJusmodi est et cinguli significatum, quod ex lino factum, eoque cingere se jussus est Hieremias. [note: Lini et [?] comparatio. ] Quod quidem ut manifestius intelligatur, exigit locus, ut de lino quaedam altius repetamus. Linum enim ex terra nascitur; satumque prius in gramen pullulat, mox ut flore Iascivierit, vellitur, aqua immersum maceratur, exsiccatum mox frangitur, et quoquo versum perdomatur, inde


page 508, image: bs508

pectitur atque netur, neque tamen prius, quam ferventi mordacique subinde lixivio perpurgatum sit, effectumque candidum, texitur, ut vestes inde consuantur, quas induti ante faciem Domini preces allegemus. Haec omnia nobis diligenter inspicienda sunt, hujusmodique segetis herbaeve cura ante oculos proponenda: quippe quae probatioris, castigatiorisque vitae scenam quamdam pingere videatur. Siquidem nos e terra geniti, luxuriare ineptiis statim incipimus, magistra igitur disciplina avellendi a terra sumus, et lachrymarum aqua macerandi, ad sacerdotalem Solem mox exponendi, laboribus inde et perperam factorum poenitentia domandi, inde per omnes conscientiae scrupulos qam diligentissime pectendi, ut ita sordes excutiantur omnes, nihilque relinquatur, quod in filo vitae producendo possit officere: quod quidem filum longa bonorum operum continuatione nendum est, mordacique subinde lixivio dealbandum, ut eluto ita tetro illo colore, quem a terrena contraxeramus origine, candidissimum nobis amiculum puta cingulum contexamus: quod tamen ad Euphratem minime defodiamus, ne ibi computrescat, inutileque reddatur, hoc est, Assyriorum et Babyloniorum moribus corrumpamur, sed eo et integro et nitido custodito, clericos, qui vere sint per sortem electi, profiteamur. Atque haec est super sacerdotum amictu ratio nulla non hora repentenda. In universum autem linteas vestes sacerdotibus attributas habilitatem significare veteres plerique Theologi dixerunt. Inde lintea tunica justitiam, femoralia idemtidem lintea castitatem ostendunt: nempe id innuentes, quod veluti linum res est admodum parabilis, ita virtutes, modo eas appetierimus, minimo negotio comparantur.

PURITAS. CAP. LI.

HErodotus, ut Gentes quoque nobiscum in puritate vitae sentire commonstremus, nefas ait apud AEgyptios laneas vestes in aedes sacras inferre, proindeque linteis usos, de quibus ita Martialis:

Linigeri fugiunt calui, sistrataque turba,
Inter adorantes cum stetit Hermogenes.

Unde apud Tertullianum de Christo, cum linteo circumstringitur, propria Osiridis veste. At Plutarchus libro de Iside et Osiride, cur eorum sacerdotes linteis tantum vestibus uterentur, unicam eam [note: Sacerdetum vestes cur linteae. ] esse causam existimat, quod immortalibus diis omnia pura mundaque conveniant: non enim esse fas, Platone teste, pura deorum numina impuris et contaminatis rebus coli: quare cum linum iis quas superius recitavimus causis maxime purum fiat sitque ad eluendum expeditissimum, sacrificiis Deum cultoribus ante omnia congruere censuerunt. De nigris vero vestibus, quas tunc induerent cum Deos precibus placare instituissent, superius dictum est.

FATUM. CAP. LII.

ADdemus et illud, receptissimum apud Poetas esse Lina pro Fato ponere, quod nescio quid sapit hieroglyphicum. Nam ut Parcarum stamina praetereamus, quaeque super his alibi dicenda sunt, cur linum pro sato Poetae ponant, causam afferunt interpretes Theocriti: quia scilicet terrae foetus est linum, quemadmodum etiam mortales: idque abruptum, significat, hominem rursum ad terram redire.

CASTIMONIA. CAP. LIII.

SEd ut ad vitae redeamus integritatem, moresque castos, nihil aliud sibi divina nostrorum monumenta volunt, dum sacerdotalia memorant indumenta, quibus Campestre adnumerant, quod alii Femoralia dixerunt, nisi ut hinc castitatem etiam nos assumere commonerent: indumentum quippe quo pudenda cooperiamus, et renes etiam constringamus: eo enim sacerdos praecingi jubetur, in holocausti faciendi lege, hoc est, ut Cyrillus interpretatur, fluxae libidinis Iuxuriam castitatis cingulo coercere. Sacerdos enim qui sacris assistit altaribus, id praecipue curare debet, ut castus et intaminatus operetur.

PROFECTUS ORATIONIS. CAP. LIV.

TAmetsi Origenes sublimiore quadam contemplatione raptus, cum octo ponantur Exodo sacerdotis indumenta, cur Levitico septem tantum recenseantur, inquirit, hoc scilicet Campestri


page 509, image: bs509

posthabito, eoque rem deducit, ut veluti de Mercurio nationes reliquae veteres intelligebant, per Genitale nos quoque Sermonem accipiamus, qui quidem tunc exerceri debet, cum spes profectus [note: Campestr[?] quid. ] aliqua visa fuerit affulgere, foeturamquam minime irritam futuram. Cum vero nos nulla profectus spes invitarit, sed aversas a bono aures, aversa hominum ingenia prospexerimus, Campestria subliganda, orationis quippe nihil quicquam profuturae fraenum imponendum. Sunt vero Campestria, perizomata, ut Eucherius, quibus juvenes qui nudi exercebantur, in campo, uti consuerunt, pudendis cooperiendis. Jam et illud continentiae significatum est maxime proprium, et admodum hieroglyphicum [note: Hujus rei rationem reddit Cor. Celsus l. 7. ] nisi oculos verecundiorum offenderet, quo pudendum fibula cohibitum ostentatur. Usitatissimum autem apud veteres fibulam apponere, praecipue his, quos ad Musicam educarent, ne scilicet Veneri operam dantes raucedinem contraherent. Unde et fibulare, et ejus contrarium. refibulare, verba.

RERUM PROGRESSUS PER CALCEUM. CAP. LV.

[note: Calceus in Divinis quid. Et pro demissione conditionis extestimonio D. Jo. Bapitistae. ] SEd neque calceus est inter indumenta contemnendus, qui progressionis indicium est: pro viatoribus enim excogitata sunt calceamenta, proque expeditionum auspiciis in Divinis literis calceamentum ponitur. Inde Pfalmo LX. dictum volunt: In Idumaeam extendam calce amentum meum: hoc est, in Idumaeam progressus, eam mihi subjiciam. Sane veteres Theologi, ut Eucherius tradit, veluti per pedes humanitatem Christi significari dicunt, ita eum advenisse, et corpus nostrum induisse, per calceamentum ita porrectum interpretantur, et quod positum est, in Idumaeam, in plebem gentilium hanc manifestatum iri pollicentur. Quod quidem dictum, Jane mi, AEgidius noster cum tempora, quibus haec futura sint, dinumerasset, rem multis divinorum vatum oraculis comprobavit. Reliquum est, ut quae futura ille magnus omnino vir praedixis, nos assiduis precibus, ab Optimo Maximo fatorum Rege deposcamus, ut tu argumentum habeas ingenio tuo dignum, quod scriptis illustrare aggrediaris.

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIBER XLI. DE IIS QUAE PER BULLAM, ANULUM, INSIGNIORES ALIQUOT GEMMAS, ET gestamina quaedam significantur, Ex sacris AEgyptiorum Literis. AD ORNATISS. PATRITIuM VENETUM JO. CORNELIUM FANTINI CLARISSIMI F.

CUm primum intellexi, Magnificentissime Joannes, te praestantissimi viri Aloisii Cornelii generum effectum, clarissima quippe Clara ejus Eilia in uxorem accepta, statim Venetias advolavi, de tam felici matrimonio tibi coram gratulaturus. Inveni vero domum totam exultantem gaudio, et auspicatissimis nuptiis bona commodaque omnia ominantem, te vero cum institoribus agere de muliebri mundo, de bulla aliqua pereleganti, aureoque torque, et anulo pronubo, in quo non splendorem tantum, sed et pulcherrimum aliquod signum, quod antiquitatem saperet, quaeritabas: ideoque adventu meo laetatus, super his multa interrogare coepisti, quod circa rerum hujusmodi cognitionem me diu versatum noras, de quibus cum multa dicta fuissent, longeque plurima dicenda essent, rogasti me, ut per otium ea scripta tibi traderem, ut haec quietius examinares. Bullam autem praecipue petebas,


page 510, image: bs510

anulumque cum gemma aliqua insigniori, praeclaraque antiquorum opera, quae non temere olim et magistratibus, et iis qui fortiter aut sapienter se gessissent, honori fuerint condonata. Haec igitur ego quoque per otium in unum tibi congessi commentarium. Quid enim ego antiquissimus domus tuae cliens negare potuisem, quod tu tam honeste posceres, quodque ad ingenii tui elegantiam facere mihi videretur? Antiquissima enim est imaginum disciplina, et gentibus omnibus quae ingeniis eruditione claruere, in primo semper honore habita. Idem de Regiis, de Romanorum fascibus, de sella, deque ornamentis aliis dici posset, cujus potissimum rei ratio ab AEgyptiis primum desumpta, reliquis mox nationibus communicata. Volui itaque, ut pars haec meum erga te studium, amorem, observantiamque declararet: eo enim consilio scripsi, ut haec qualiacunque sint, istiusmodi erga te cultus testimonium essent manifestum. Ingrati siquidem animi esset, non assidue esse memorem beneficiorum, quae in me domumque me am universam, clarissimus patritius Fantinus pater tuus, summae vir integritat aessidue contulit, quae quidem e memoria vitaque mea numquam evellentur. Accedit ad haec, quod tu quoque jure quodem haereditario eadem benignitate patrocinium erga nosidem suscepisti, meque praecipue vel a teneris utriusque nostrūm unguiculis in amicitiam tuam acceptumne dicam, an in domo tua compertum, fovere, ac omni officiorum genere prosequi numquam destitisti, disciplinam liberalitatemque eam, quam a patre sapientissimo atque optimo viro acceperas, egregie consecutus. Auxerunt autem tot merita summum ingenium tuum, suavissimique mores, probitas dubio procul singularis, quae ut te semper mirabiliter amarem et colerem, effecerunt: nam et tu aliquid dignum majorum tuorum gloria cogitas: futurumque est, ut inde virtutis etiam tuae lumen elucescat. Sed quoniam tam clarae sunt laudes tuae, ut meo non indigeant testimonio, eaeque suapte vi omnibus innotescunt, iis nunc dimissis ad negotium quod explicari quaeris, accingamur.

DE BULLA. CAP. I

[note: Bullae commendatio. Haec a D. Laertio in ejus dem vita. ] BUllam apud Romanos cordis effigiem habuisse, multi profitentur. Hetruscorum sane gestamen illud ab Lucumone Hetrusco duce, quem Romusus tam condendae quam instituendae urbis socium, habuit acceptum. Eum vero Pythagoricum fuisse Ausonius ostendit, ubi Samii Lucumonis acumen celebrat. Sedenim Pythagoram Tyrrhenum fuisse, Aristoxenus Aristrachus et Theopompus asseverant, quod Theodoretus id ipsum sentiens authores habet, quamvis unus Neanthes eum Tyrium fuisse suspicetur. Multa vero hujusmodi excogitata sunt a Pythagora: quia non solum originatione motus, quod multae olim in Hetruria civitates ab AEgyptiis fundatae constitutaeque dicuntur, sed quod ipsos etiam AEgyptios adierit, a quibus sacri sermonis rationem, obscuritatem in loquendo symbolicam, et disciplinas alias reportavit. Cur vero Samium nonnulli eam fuisse dixerint, alibi disputatum.

CORDE PRAESTANDUM. CAP. II.

[gap: illustration]

[note: Idem Macrob. lib. 1. Satur. c. 6. ] ERat vero apud Romanos gestaminis hujus hieroglyphicum significatum, ut ingenui pueri figuram hujusmod de collo suspensam ante pectus inspicientes, se tum demum homines futuros cogitarent, si corde praestarent. Ideoque Tarquinii Prisci filium, quatuordecim non amplius annos natum, virili edito facinore, hoste quippe in acie caeso, Bulla primum omnium ea aetatula donatum ajunt, quamvis et Hersiliae filium adhuc infantulum, quod primus ex raptis conjugibus ortus esset, eo gestamine decoratum, proditum sit: puerumque Papyrium ob tacendi simulandique peritiam, qua in eludenda matris importunitate, quae Senatus ab eo secreta perscrutabatur, usus est, maxime nobilitatum. [note: Bullae etymon. ] Sunt autem qui vocis secuti significatum, [gap: Greek word(s)] , id est, a consilio Bullam dici voluerint, ideoquam datam pueris gestandam: quod aetas ea ulterius sit consilio regenda. Puerile enim omnino gestamen fuisse Persiani ad Cornutum versus ostendunt:



page 511, image: bs511

[note: Satyr. 5. ] Cum primum pavido custos mihi purpura cessit,
Bullaque succinctis laribus donata pependit.

Apertius vero Tullius, Verrinis: Bulla in toga praetexta erat ornamentum pueritiae, indicium atque insigne fortunae.

CONSILIUM. CAP. III.

VEl quod [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] sit bullae affine. ALii significare voluisse dicunt, consilium a pectore proficisci, ideoque Bullae hieroglyphicum in eam partem residere. De consilio vero per figuram Cordis a gutture pendentis expresso, in Cordis ipsius Commentario satis disputatum.

VERITAS. CAP. IV.

AEGyptii sane cum veritatem ex humano corde gutturi appenso [gap: Greek word(s)] indicari dicunt, Bullam hanc intelligunt, insignemque sane hoc gestamine praedicant judicem illum, quem in Simandii monumentis fuisse tradunt, cujus a collo suspensa veritas penderet, oculisque esset in sinum dejectis, octo legum libris circumstantibus, quod nos admonere dicunt, Judices integros esse debere, et solam inspicere veritatem. Quod vero esset compendiosum veritatis hieroglyphicum, nullum [note: Ezech. c. 16. Justitiae sedes in pectoro. ] Corde ipso commodius invenimus. Adamantius ubi Ezechielis dictum illud interpretatur, Et catena circa collum tuum: Si me, inquit, posteaquam justitiae opus adimplevero, intellectus ornaverit veritatis, tunc mihi ornamentum nuptiale, tunc catena collo decora circumdatur. Nam et Platonici, qui justitiam volunt actionem esse quandam animae propriam, ei locum etiam circa pectus attribuunt. Nos vero cum veritatem esse quid ingenuum, et mendacium servile quiddam addidicerimus, [gap: Greek word(s)] , Ingenui opus viri est, ut vera proferat, eamque Bullam ingenuos tantum gestare solitos, quid illud fuerit gestaminis, quod veritatis indicium a collo penderet, praeterquam Bullam hanc, suspicari nequimus. Sane Diodorus signum id variis ornatum gemmis fuisse profitetur. Levitico etiam, ubi de Pontificis ornatu agitur, veritatis signum invenias in pectus incubuisse, de quo alibi suo loco diximus. Sed et Salomonis dicteriis cap. III. veritatem gutturi circumdare commonemur.

INVIDIAE AMULETUM. CAP. V.

[gap: illustration]

[note: Bullae triumphantium gestamen. ] ERat et triumphantium gestamen Bulla, quam in triumphis prae se gestabant, inclusis in eam remediis, quae adversus invidiam pollere credebantur. Illud adnotandum ex Asconio, Bullam suspendi in collo infantibus, ingenuis aureream, invenio etiam apud alios argenteam, libertinis vero scorteam, esse solitum, ut illud apud Juvenalem aperiatur, [note: Observatio gestaminis torquis aurei. ] Signum de paupere loro. Sane nostrae etiam aetatis mos est, ut si quis torquem aureum, catellamve gestare voluerit, neque tamen equestri, vel, ut ajunt, militari, aut alia quapiam dignitate, cui gestamen illud competat sit insignitus, ligulam ex loro gestamini ejusmodi alligare compellatur.

GLORIOSUS. CAP. VI.

NEque tamen ubique Bullae nomen pro gestamine accipiendum, sed et pro baltheorum, et forium, et aliarum plurimarum rerum ornamentis, unde pars haec pro gloria fastuque ponitur, ubi quis non aliter gloria turgescere videatur, quam Bullae ipsae inturgescentis cujusdam figurae speciem prae se ferant. Unde dixit Persius:

[note: Sumpta Metaphora [gap: Greek word(s)] . ] Non equidem hoc studeo, bullatis ut mihi nugis
Pagina turgescat.

Id quod alia metaphora alibi dixit, Ad populum phaleras. Bullae autem in zonasum ornamentis tanquam clavi affixae baltheis dedere nomen, quasi Bullatei vocitentur. Et clavorum capita tumentiora, qualia templosum, et privatarum aliquot aedium valvis ornamenti causa affigi solent, Bullae nuncupantur: quas Cicero ait, Verrem, quaecumque aureae essent, omnes auferre non dubitasse. Et apud


page 512, image: bs512

Plautum in Asinaria, Leonida servus in Atriani Sauriae persona, Jussin', inquit in splendorem dari Bullas has soribus nostris? Idque nominis est similitudine inde sumpta, quod perquam similia sunt bullis, quas aqua in aquam decidua suscitat.

HUMANA FRAGILITAS. CAP. VII.

[note: [gap: Greek word(s)] . ] QUoniam vero tumorculi illi perexigui, qui stillicidiis in aqua fiunt, cito praetereunt, ad humanae vitae fragilitatem ostendendam hieroglyphicum factum est proverbium, Homo bulla, cujus meminit Varro libro de re rustica primo: quamvis nonnulli de iis tantum dictum volunt, qui jam saturi annis prope casuri sunt, et morituri.

DE ANULO. FIDES. CAP. VIII.

[note: Anuli usus apud veteres. ] PRaecipuum anuli significatum hieroglyphicumque verum, ingenui hominis fidem indicare: quandoquidem anulum veteres non ornatus, sed signandi causa circumferebant, nec plus habere quam unum licebat: quamvis laudatissimum ejusmodi morem, succrescente postmodum luxu et [note: Contra tamen Macrob. Satur. lib. 3. c. 15. a pisce Orata. ] divitiarum ostentatione, deliciosi populi labes violarit. Scimus enim invidiosum Sergio cuidam, nobili alioqui viro, cognomen additum, ut Orata diceretur, propterea quod duobus anulis aureis et grandibus uteretur: vulgus enim aurum, orum, ut nunc passim dicitur, enunciabat. Sed erat hoc ad gemmarum etiam ostentationem, quarum mox luxus crevit in immensum. Nam signum in uno tantum habere permittebatur, nec cuiquam nisi libero, quos solos fides decerneret, quae signaculo contineretur. In Divinis quoque literis anulus est fidei signum, quo spectare Evangelicum illud Theologi ajunt, Date anulum in manum ejus, et quod Psalm. legitur: Signatum est super nos lumen vultus tui Domine. Nam et Paulus ultimo Digestorum, anulum hujusmodi signatorium inter ornamenta recenseri negat. De hoc Cic. ad Q. Fratrem, Sit, inquit, anulus tuus non minister alienae voluntatis, sed testis tuae. Sane apud veteres testamentorum tabulae, septem testium signis anularibus muniebantur, quae facti testamenti fidem facerent. Quod vero servis atque libertis jus anulorum negaretur, quo tamen impetrato ingenuitas simul impetrata intelligeretur, XL. Digestorum lib. Papinianus, Neratius, Paulus et Ulpianus ostendere. Hic vero quaesivisti a me, quid sibi vellet in scenis anuli aurei legatus usus, quo non alibi, quam in scena liceret uti. Respondi, locum eum ex Pandectis desumptum esse, sed foedissime vitiatum eorum imperitia qui literas numquam attigerunt. Nam quod vulgata habent exemplaria, Proinde etsi scenicae vestis usus fructus legetur, aut anuli aurei, vel alterius apparatus, alibi, quam in scena non utetur, legendum ex antiquissimo Pisano codice qui Florentiae custoditur: Proinde si scenicae vestis usus fructus legetur, vel aulaei, vel alterius apparatus, alibi quam in scena non utetur. Habes enim vestem scenicam, habes aulaea, habes reliquum apparatum. Ac de aulaeis hujusmodi apud Horatium legas. Auditoris egent aulaea manentis, in hujusmodi ornatus scenici significatum.

COR. CAP. IX.

[note: Haec a Macrobio 1. Satur. 7. c. 13. Digitus anularis cur anulo honestatus. ] SEd haec utcumque habeant, illud manifestum est digito qui minimo laevae proximus est, anuli gestandi munus demandatum, eaque de causa nomen illi inditum Anulari: erat enim is cordis indicium, ideoque institutum ab AEgyptiis, ut anulo tanquam corona honestaretur. Eundem Sacerdotes, ad deorum aras operantes confectis adoribus illinebant, idque propterea fieri solitum ajunt, quod dissectionum periti nervulum quendam a corde natum per dorsum ad eum tendere, et in eo desinere compererint. Sane solebant in hujusmodi anulus eorum etiam imagines fieri, quorum memoriam colerent et observarent, quod eos sibi praecipue cordi esse, qui eas gerebant, cum quadam, etiam ambitione omnibus ostentarent. Unde Cicero lib. de Finibus, Epicuri studiosos memorans: Epicuri imaginem, inquit, non modo in tabulis, sed etiam in poculis et in anellis habebant.



page 513, image: bs513

IGNAVIA HONORATA. CAP. X.

ALii putant anulum in hunc digitum immissum, ne aurum tam facile obtereretur. Ignavissimum [note: Idem fere Macrob. Ibidem. ] enim esse eum inter omnes digitos, manifestum est, ideoque ad auri et gemmarum incolumitatem aptior videtur. Non enim exporrigi sine aliorum comitatu potest, unde minus attritui obnoxius est. Itaque non desunt qui per eum digitum anulo honestatum, honores ignavo cuipiam habitos interpretari velint. Sed quantum pertinet ad locum subsecuta aetas nihil interesse indicavit, quo gestaretur articulo, sed ut quisque vellet, quacumque manu, quove liberet digito, ferre permissum est.

NOBILITAS. CAP. XI.

[note: Nimirum equestris. ] SEd utcumque illi philosophentur, apud Romanos anulus omnino signum nobilitatis fuit: nam ut apud Livium libro secundi belli Punici tertio, Mago, qui Cannensis victoriae nuncius Carthaginem missus erat, post rerum gestarum seriem enarratam, ad rerum tam laetarum fidem effundi jussit in vestibulo Curiae ingentem illum anulorum aureorum acervum: deinde verbis adjecit, quo majoris cladis indicium esset, neminem nisi Equitem, atque ipsorum primores, insigne id gestare. Et in calce noni ab Urbe condita: Tantum, inquit, Flavii comitia indignitatis habuere, ut plerique nobilium anolos aureos et phaleras deponerent. Et ubi Cicero oratione quarta objicit Verri, quod indignissimos in concione anulis aureis donasset, Honori, ait Asconius, et lucro sunt, ut hastae, vexilla, phalerae, coronae civicae, item anuli aurei ingenuitatis signa.

DE DIADEMATE. CAP. XII.

[note: Ut quod a [gap: Greek word(s)] , circumligo. ] ABanulis et gemmis, casu nescio quo, ad diadema progressum est, quo in sermone, quod fasciam esse diadema dicerem, et in numis aliquot eam gemmatam ostenderem, admirari videbare, cujus rei fidem afferebam, AEgyptios Sacerdotes, si principem hominem ostendere voluissent, hieroglyphice Canem solitos facere fascia velatum, de quo ad Florium loco suo plura.

REGIA POTESTAS. CAP. XIII.

IDem Regiae potestatis significatum a fascia etiam apud Romanos acceptum, exemplis tibi plurimis [note: Idem apud Plutarchum in Pompejo. ] confirmavi. Apud Ammianum enim Pompejo legimus objectum ab obtrectatoribus, quod esset rerum novarum cupidus, et Regiae majestatis affectaret insignia, quia crus fasciola candida obligatum, tegendi ulceris causa, gestaverit aliquamdiu: nihil enim interesse, jactitabant illi, quam quis partem [note: Lib. 7. c. 2. ] corporis redimīret Regiae majestatis insigni. Nam et Favonius, ut Valerius ait, dicere solebat, nihil referre, qua in parte corporis sit diadema, cum ita Pompejum eundem carperet. Eoque Senecae [note: Novissime quoque Imp. Graeci cothurnum pro diademate babuere. ] sententia nimirum spectat, ubi dicit: Fasciam solve, multum enim mali sub illa latet. Libro de Alexandri virtute Plutarchus ait, Tigranem Armenium candidam fasciam, quod insigne regni est, ad Pompeji pedes abjecisse, regnumque foedissime depositum in praedam concessisse. Cujusmodi vero esset ornamentum hoc in numis vidimus in quibus ejus Regis caput impressum est, cum inscriptione, BA[?]IAE[?] TIPPANO[?]. ab cujus altera parte hostem ipse prostratum calcat, palmamque dextera praetendens, hosti sceptrum sustollere videtur. Ibi vero diadema ita figuratum est, praealta fascia opere Phrygio, floribus et alitibus superadditis, elaborata, a fronte ad occipitium circumdetur, duaeque a temporibus hinc inde taeniae, ipsae quoque a medio deorsum scissae in humeros usque dependeant, [note: Diadematis descriptio. ] gemmis per omnem marginem bacchantibus. Et Cidarin Regis Persarum insigne, quod Darius capite gestabat, caerulea fascia albo distincta circumibat. Ad diadema vero facere fasciam, Antigoni dicterium indicat, usurpatum a Seneca. Ille enim vetulae cuidam felicitatem ejus admiranti respondit, Si [note: Antigoni dicterium et factum Myrilli in Gaesarem. ] nosses, ō mater, quanta quotve mala panni frustum hoc obtegat (diadema commonstrans) illud quidem vel e fimo tollere minime dignareris. Sane cum Caesaris imagini quidam ex adulatorum numero, ut Appiani more loquar, coronam lauream candida fascia praeligatam imposuisset, Tribuni Epidius Myrillus Cesetiusque Flavus, ut apud Tranquillum est, coronae fasciam detrahi jusserunt, hominemque qui id fecerat, duci


page 514, image: bs514

[note: Sueton. in Jul. Caesare c. 79. ] in vincula mandarunt, simulantes et in hoc Caesari rem gratam facere, qui ad Regni mentionem subirasci consueverat atque iis, qui aliquando eum circa portas regem salutassent, cum populum vocem eam indigne ferre atque ingemiscere animadvertisset, responderit, se Caesarem esse non Regem, quasi illi ad nomen ejus aberassent: cum tamen Myrilli factum adeo aegre tulerit ut in Senatu graviter conquestus insidias sibi strui per Myrillum, qui calumniam affectatae ab se tyrannidis astute commentus esset: cumque eum morte dignum censeret, id demum obtinuit, ut magistratu privaretur, senatuque summoveretur. Quod si quis adhuc dubitet diadema fasciam fuisse: qua principatus insigni Reges uti soliti sunt, si quae retulimus ambiguum quidpiam habent, illud aperte dilucideque declararit, quod super Alexandro Macedone fertur olim eum diadema sibi dempsisse, causa vulneris alligandi, quo Lysimachus in fronte vulneratus fuerat, quod auspicium Regalis potestatis Lysimacho fuisse rerum scriptores prodidere. Tradunt vero Graeci, fasciam hujusmodi candidam pro insigni Regum esse, et a Libero patre fuisse primum institutam.

VICTORIA. CAP. XIV.

[note: Corinnae puellae fascia data. ] EAdem fascia in victoriae significatum nonnumquam adhibita, ut quae Corinnae puellae poeticis studiis clarissimae, data capiti fascia traditur, quod Pindarum Thebis melico certamine superaverit: ejus enim picturam capite taenia vincto, hieroglyphicum dubio procul hujusmodi victoriae argumentum, in Tanagraeorum gymnasio fuisse Pausanias author est. In quo tamen, uti illi victoriam, ita nos principatum interpretari possumus. Nimirum fuit haec Corinna illa, de qua Propertius noster,

Et sua cum antiquae committit scripta Corinnae.

Et in vulgatis a Jo. Lascari antiquorum epigrammatis:

[gap: Greek word(s)] .

unde nos in nugis nostris puerilibus: Inclytae, quae Minervae clypeum canit Corinnae. Quod vero gestaminis hujus inventum Libero patri, Graeci adscribere voluerunt, manifestum est AEgyptios eo multo ante usos, neque in cane tantum, sed in aliis quoque simulachris, ut in Isidis taeniis, alio Commentario latius declaravimus.

DE TITULO. CAP. XV.

ERat et aniculi sive redimiculi species, cui nomen Tutulo prius, mox Titulo fecerunt: ornamentum quippe capitis in sublime surgens, purpurea vita redimitum, instar coni, galerive rosarum.

SACERDOS. CAP. XVI.

EO Sacerdotium hieroglyphice significabant. Quin et uxores et ministrae Flaminis, eo erant gestamine insignes. Petronius ait Titulum a Numa Rege factum, fuisseque palliolum ex lino, quo Sacerdotes in sacris uterentur. Alii per Titulum mitras sive fascias accipiunt, quorum ussus esset Sacerdotibus ad ornamentum, non illae tamen otiose, neque temere appositae, cum sua prae se ferant significata. [gap: Greek word(s)] Eucherius pileum Sacerdotalem ait ex bysso, quem Graeci et nostri Tiaram dicunt, quidam etiam Mitram vocant, eamque incorruptam dicit Apollonius, cum integram et incolumen intelligit pudicitiam, propter fascias scilicet quibus id gestaminis praeligatur. Utcumque, ornamentum hoc capitis Hierosolymitanus Hesychius interpretatur, sapientiae signum est: propterea quod in capite cerebrum sapientiae organum habetur. Sed antiquioris illius Tituli species hodie quoque in usu est sub Regni nomine, quo quidem Pont. Maximi caput, maximis quibusque sacrorum solennitatibus insignitur, et ut summa ejus potestas eo gestamine significetur, triplici fascia auro, [note: Petalum Hebraorum. ] gemmisque ditissima, ornamentum illud redimitum conspicitur. Sed apud Hebraeos nullum venerabilius gestamen erat, quam Petalum, aurea lamina in fronte Pontificis, quae Dei nomen illud, quod nulla lingua mortali enunciari potest, quatuor Hebraeis literis scriptum praeferebat, quod Tetragrammaton adhuc appellant.



page 515, image: bs515

REGIA CLARITAS. CAP. XVII.

[gap: illustration]

IN antiquissimis AEgyptiorum monumentis cernere est mulierem quandam tribus Regiis caput insignitam. Significare ajunt id, eam regis filiam, regis uxorem, ac regis matrem fuisse. Ea vero Simandii clarissimi Regis mater fuit, de qua scriptores rerum plurima: quorum si nos diligentiam sequeremur, tale aliquid in Blancam Philippi Magni Mediolanensium Ducis filiam diceremus, quae Francisco Duci nupsit, quae Galeatium Ducem genuit, de qua cultissimum extat Epitaphium a doctissimo ejus temporis viro Bartholomaeo [note: Spuriam tamen. ] Lampridio, Lyrici nostri clarissimi patruo editum. Id est hujusmodi:

Tres Italos proceres terris ego Blanca Latinis
Esse duces vidi, filia, nupta, parens.

[note: Variae titulorum formae. ] In aliis AEgyptiorum Regiis varias gestaminum formas inspicias, quae Regum capitibus imponerentur. Leonis quippe, aut Tauri, aut Lupi, aut alterius cujusque ferae priores partes, Draconum etiam capita, insignia principatus, pro virtutis aut operum conditione, quo quisque in argumento clarum aliquod facinus edidisset, quove rerum studio teneretur, quorum quidem significata de simplicibus [note: Causam Pierius superius reddit. lib. 15. ibi Rex tutelaris. AEneid. lib. 1. Palladis simulacrum. ] eorum Commentariis, quae conscripsimus, requirenda sunt. Neque vero sum nescius, coria Serpentum plerisque populis tegumentorum bellicorum usum praestitisse, quibus plurimum Amazones in Lybia uti solitae, unde quod nonnulli tradunt, Medusae figmentum emanarit.

PALLAS. CAP. XVIII.

SAne Phidias Draconem Palladi apposuisse perhibetur, quod cum optime caleret Maro, Dracones illos geminos a Tenedo in terram elapsos, post facinus in Laocoonta et ejus liberos perpetratum, ad summa Palladi delubra confugisse dicit, sub pedibusque deae, clypeique sub orbe locum tutelae sibi delegisse. Quod ut manifestius intelligatur, operae pretium est, quae Pausanias de simulacro Palladis tradidit, explicare. Ait enim simulacrum Minervae Athenis fuisse talari veste, Medusae capite eburno pectus obtegente, cum victoria, cubitorum quatuor, et hasta in manu, ad pedes vero clypeus appositus erat, juxta hastam Draco obvolutus cernebatur, quem Erichthonium suspicabatur esse. In basi, quae statuam sustentabat, Pandorae historia sculpta erat, quae mulierum omnium prima fuisse traditur ab Hesiodo, et in ultionem surrepti ignis, in humani generis perditionem emissa.

PROTEUS. CAP. XIX.

[note: Hinc Proteo mutabilior, proverhium. hunc tamen Plato Euthy demo ait AEgyptium Sophistam. Protei symbolum. ] INter insignia reliqua spectare est nonnumquam arborem, nonnumquam ignem flammulis promicantem, quandoque flores, quandoque plumas in varias cristarum species dispositas, quae modo ad decorem, modo ad stuporem comparabantur. Quibus cum Proteus AEgypti Rex nominatissimus varie uteretur, datus est fabulae locus, ut in tot se vultus commutaret. Quamvis non sum nescius Protei figmentum in longe seciorem intellectum ab antiquis interpretibus acceptum.

VERITAS. CAP. XX.

QUippe qui per ejusmodi fabulam, si quis hieroglyphici locutionem abhorreat, difficultatem eam ostendi dicant, quam in assequenda veritate rerum experimur: tot sunt quae nos eludunt species, sophistarum decipulae, atque subterfugia Dialecticorum posita, quae veritatis speciem prae se ferant, Oratorum inductiones atque soritae multis argumentorum acervis in immensum congestae, ut multum diuque laborandum sit, anteaquam Proteus ipse humana, hoc est, vera se facie spectandum exhibeat.

INSIGNIUM CAUSAE. CAP. XXI.

AJunt vero nonnulli, insignia haec ideo prius olim excogitata, at Principis et ductoris sui ordinem milites in bello servarent: quibus vero res prospere successerat, animal consecrasse, cujus auspiciis


page 516, image: bs516

victor evasisset: cum animalia singula singulis geniis et coelorum virtutibus credita, persuasum haberent, quos omni cultu sibi propitios reddere, et servare curabant, cujus aliquando numen voti compotes explorassent. Quam opinionem magnus etiam Jamblichus, ac plerique alii Platonicae factionis proceres enixissime fovere contendunt: esse quandam in rebus inferioribus congruentiam, ut nunc ita dicam, cum superis asserentes, ideoque ad sacrificiorum efficacitatem conferre. Neque animata tantum id praestare, verum etiam inanimata, colores, figuras, numeros: veluti hexagonarius numerus cum Sole congruit, in Crocodilo, in Cane rursus, et canicipite Simia. Quaedam a natura profectae rationes, et vires, pari cum Luna temperatura deprehenduntur, ita demum colores, figuras, formasque omnes, cuipiam superiorum convenire, vel animalium membra singula, ut Galli cor ad solares genios conciliandos efficacissimum.

ANIMALIUM CURANDORUM CAUSA. CAP. XXII.

ANimalia vero apud AEgyptios ideo, dicit Jamblichus, alebantur, quia dum conservarentur tenerenturque, familiarem proprietatem ad deos augerent, vimque communionis inter homines deosque conservarent. Quare Mathematici super hoc multa tradiderunt, ac nostris quoque temporibus plerique non postremae eruditionis viri, certis quibusdam siderum momentis imagunculas hujusmodi signant afflatu captato, ut astri geniive illius tutela, quibus se vel a genesi, vel a professione, vel etiam ab eventu aliquo commendatos credunt, fortunatiores simul ac beatiores fiant, [note: An propter alimoniam, sanitatem, damos, vestes focum chlucos et sapores. Ad hoc Pli. lia 23. c. 8. A. Cellius lib. 3. c. 6. Propter oleo fomentum membrorum. ] Sedenim omnia haec irrita fiunt: ac penitus summoventur, cum sanctissimum Christi nomen in omnes hujusmodi delusiones opponitur: inde enim omne bonum, inde felicitas vera, et incasura, beatitudo. Sed ut susceptum prosequamur negotium: in honore plantae etiam fuerunt, ne legumina tantum, ex iis quae terra nascerentur, cultu suscepta existimemus. Phoenices enim plantas divinis honoribus coluere, ut apud Eusebium, et casu aliquo avulsas terra, aut alio quopiam eventu intermortuas, miseratione, luctu et deploratione, expatrio sacrorum ritu prosecuti sunt. Ad horum fere imitationem non arborum tantum, verum herbarum atque florum observationes alias alia de causa excogitavit terra Graecia, uti lauream pro triumphantibus, et iis qui immortalitate dignum aliquid perpetrassent: quernam pro iis qui civem servassent, oleaginam et alia quaedam pro Gymnicis, de quibus multa passim Graeci tradidere. Namque hi Pandorae primum caput ponunt coronatum a Charitibus. Saturnum Pherecydes ante omnes coronatum ait. Jovem Diorus post evictos Titanos. Idem Priapo taenias dat, et Ariadnae sertum. Junoni vitem Callimachus, de quo alibi ex Tertulliano. Hercules nunc populum, nunc oleastrum, nunc apium capite praefert. Suam Apollo lauream, post Delphicum Draconem interfectum, de quo Pindarus, atque Callimachus. Liber hederam, cujus rei causam loco suo, ex Harpocratione recitavimus, quamvis idem India triumphata lauream [note: Legendi Geniales dies Alexan. ad Alexandro. ] tulit: namque is ut Saturninus, triumphatorum Deus habitus. Milites idem ait etiam myrto, quae propria Veneris est, coronari solitos, quamquam et olea, quae Minervae debetur in primis, redimiti aliquando processere. Praetereo castrenses, murales, et navales ex auro dari solitas, et quae late habentur apud Gellium, Suetonium, et alios, et quae vulgatissima sunt de insignioribus, Graeciae certaminibus. Olympiis, Isthmicis, Argivis, et Pythiis, quorum praemia, oleaster, pinus, apium et malum [note: Quia credita Ceres. ] erant. Unde ilud apud Max. Tirium: Minime fas est oleastro malove coronari, qui secum ipse deceret; ut victor praeconio declareris, opus est aemulo. Sed ne videamur immemores AEgyptiorum, Isis prima reperta spicas capite circumtulit, quod Leo scriptor AEgyptius tradit. Et ut nostrarum quoque literarum monumenta prosequamur. Eva omnium prima, diceret Tertullianus, pudenda sua foliis coronavit. Sed qui plura his petierit Claudii Saturnini librum quem de coronis edidit, inquirat, qui Tertulliano tesse, et origines, et causas, et species, et solennitates earum ita disseruit, ut nullam gratiam floris, nullam laetitiam frondis, nullum cespitem aut palmitem non alicui capiti invenias consecratum.

LEGES. CAP. XXIII.

[note: Coronam ne caupseris. ] AD coronarum demum hieroglyphica reversi, coronam dicimus legum indicium esse, propterea quod certis est vinculis complicata, quibus vita nostra veluti religata coercetur. Atque haec D.


page 517, image: bs517

Hieronymi sententia est qui [gap: Greek word(s)] , Pythagorae symbolum interpretatur leges non esse dilacerandas, sed in vigore et incolumitate sua conservandas. Et quoniam sepes complicatione quadam ambituque certo coronis quodammodo similes habentur, eadem ratione factum, ut in Divinis literis ipsae quoque sepes sint legum hieroglyphicum.

HILARITAS. CAP. XXIV.

ROseam tamen et florulentam praeterire noluimus, quae quidem corona hilaritatis erat indicium: veteres siquidem convivia celebrantes, ornare se coronis consuerunt cujus rei principium a diademate simplici fuit: ut scilicet frontem fascia constringerent, quod institutum est salubritatis causa, ut tradit Athenaeus, propterea quod conviviorum mos sit, sese ad bibendum liberius invitare. Ne igitur vinum aequo largius sumptum molestos ad caput vapores attolleret, experimento compererunt plurimum prodesse frontem ita colligare. Posteritas vero salubri huic invento decus et ornamentum adjecit, atque ideo fascias illas floribus pervestire coeperunt, quae res procliviter admodum in effusissimum mox luxum evagata est.

CORNUA. CAP. XXV.

[note: Alii a Grae cavoce, [gap: Greek word(s)] quamquam etiam [gap: Greek word(s)] , i. e. cornua vel cervicem effero. Moyses cornuta facie depictus. AEn. lib. 12. ] QUae vero corona Regium est gestamen, eam a cornu dictam volunt, passimque in Divinis literis cornu pro Rege positum invenias, conveniuntque similitudine quadam inter se Cornu, radius et corona. Unde Moses cornuta pingitur facie, quae radiata esse deberet. Divini enim Solis afflata lumine, radiis quibusdam igneis promicare videbatur, quem splendorem cum Israeliticus populus ferre non posset, precibus ab eo contendit, ut velata ad eos facie loqueretur. Coronae porro Regiae ex instituto veteri, radiorum referunt similitudinem, ut non temėre olim institutum sit eas in Apollineo c. XII. preciosis lapillis confici, qui splendore suo fulgentes caput universum radiis illustrarent: atque, ut in Cervo rem hanc totam latius explicavimus, vetusti numi, marmoreae aheneaeque Regum statuae pleraeque duodecim conspicuae radiis ostenduntur. Hinc apud Virgilium Latinus rex foedera inter AEneam et Turnum sancturus:

Quadrijugo vehitur curru, cui tempora circum
Aurati bis sex radii fulgentia cingunt,
Solis avi specimen.

MURI. CAP. XXVI.

ET frequentissimus authorum usus coronam pro muris urbium usurpavit. Pindarus Alcimedonti Olympiis, [gap: Greek word(s)] , metaphorice ajunt interpretes moenia: muri enim urbium tanquam coronae sunt. Hinc Anacreon:

[gap: Greek word(s)] .
Nunc dissipatae sunt coronae ab oppido. Vel,
Urbis at jamiam periit corona.

Quod vero coronas Regias non esse discerpendas Pythagoram admonuisse dicebamus, sunt qui eodem argumento dictum existimant, quo ignem non esse gladio fodicandum edixit: quippe non esse ut quisquam principibus negotium facesseret. Quod vero de regno dicebamus, per Cornu significari, cum id passim in Divinis literis habeatur, superfluum est iis diutius immorari, ut: Exaltavit cornu Christi sui, et quae hujusmodi dicta sunt in Cervi commentario. Illud hieroglyphicum ante omnia videtur, quod apud Ezechielem Cherubim humano primum capite pingitur, eoque quatuor cornibus bubulis insigni, humeris inde alatis, et pectore leonino, qua in specie Theologi nostri, ut apud Hierosolymitanum Hesychium legere est, insigniores virtutes quatuor, per totidem vituli cornua intelligunt. [note: Cherubin in Ezechiele. ] Humana quippe facies sapientiam indicat, quam Philosophi aliquot Prudentiam dixerunt, sed sublimius atque divinius quid in Sapientiae nomine, Leoninam nimirum fortitudinem. Per partem eam, quae vitulum exscribit, justitiam interpretantur, de qua nonnulla in Bovis commentario. Aquilae species castitatem prae se fert, quae sublimi volatu in coelum sese erigit: nam Joannes, qui omnino Aquila est, scriptorum omnium consensu intaminata fuisse castitate perhibetur. Animadvertendum tamenest in Hesychiano codice vulgato desiderari quaedam, et perperam esse positum, In persona Leonis sapientia, nulla de persona hominis facta mentione.



page 518, image: bs518

VIRES. CAP. XXVII.

JAm quod alibi per cornua vires significari diximus, antiquum insuper dicterium est, [gap: Greek word(s)] , [note: Ad verbum ab Erasmo, Chil. 3. cent. 3. prov. 12. L. 2. carm. Ode 16. Tamquam in expugnabile. Indidem. ] olim putassem te habuisse cornua, cum quis fortis antea habitus, spem mox per ignaviam fefellisset. Et Horat. de Baccho: En addis cornua pauperi. Quem secutus Ovidius ait:

Tunc veniunt risus, tunc pauper cornua sumit.

Alibi vero super eodem dixerat: In praelia trudit inermem. Et Dialectici syllogismi speciem, Dilemma dictum, quod hinc et inde feriat, Cornutum appellant,

DE SCEPTRO. CAP. XXVIII.

SCeptrum Regium diademati et coronae addere res ipsamet postulat, de quo tamen toto opere, uti variis imaginibus insigne apud hos vel illos haberi solitum, pro loco, et signo, quod occurrebat, multa disseruimus: nunc vero super eo quaedam generatim disserenda sunt.

REGNUM. CAP. XXIX.

APertissime quidem sceptrum sive virgam, hieroglyphicum esse regni, illud in Divinis literis ostendit, quod sceptrum de manu Judae non auferendum pollicetur Dominus, donec veniret qui [note: Virgae et baculi differentia. Festiva collatio Antisthenis virgae Homericae et Palladiae cum suo baculo. ] mittendus erat. Regium quippe nomen in Judaeis tamdiu duraturum dum veniret Christus. Nam et Psal. Virga regni tui habetur, et hujusmodi multa passim. Ponunt vero Theologi differentiam inter virgam et baculum, quod virga in Divinis literis plerisque locis sit castigationis, correctionis, et disciplinae signum, ut virga aequitatis, baculus consolationis, auxilii, sustentationisque, ut eo loco: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Pro sustentaculo, Thob. Baculum senectutis meae. Latini in hujusmodi significatum scipionem protulere. Invenitur et pro defensione, ut de Cleomene Atheniensium duce fertur, qui cum propter omnium in se odium effectus esset insanus, baculo se adversus insultantes muniverit.

DE TORQUIBUS ET PHALERIS. CAP. XXX.

[note: Plin. l. 7. c. 28. ] SUbsecutus hinc sermo est de torquibus, phaleris, armillis, quae praemia fuisse militaris virtutis Plinius, Gellius, et quidam alii tradiderunt, quippe Scinium Dentatum donatum torquibus ter et sexagies, phaleris vicies quinquies.

VIRTUS SOLIDA. CAP. XXXI.

TOrquem aureum solidae virtutis praemium fuisse traditum est a Vegetio, quem qui meruisset, praeter laudem duplas consequebatur annonas. Species torquium in marmore incisas Brixiae videris cum inscriptione hujusmodi.

L. ANTONIUS L. F. FAB. QUADRATUS DONATUS TORQUIBUS ET ARMILLIS AB T. CAESAREBIS. LEX. XX.

BIni enim hinc, et inde alteri torques cum literis, quae vigesimae eum legionis fuisse declarant: inde duo signa militaria quadrata, ad cognomentum ejus exprimendum, aut forte legionis nomen. Et species quaedam candelabri in tridentis modum figurati, in medio sita, de quibus in Armis.

OPERA LAUDABILIA. CAP. XXXII.

TOrquis quidem significatum aperuit Vegetius, de armillis nihil meminit, eas laudabilium operum praemium esse indicat Adamantius, dum in ea Ezechielis verba: Et imposuit tibi armillas circa


page 519, image: bs519

[note: Sueeon. in Caligula c. 35. ] manus tuas paraphrasim hujusmodi subjungit: Cum mihi dederit Deus occasionem bonorum operum armillas circundat manibus meis. Diffundebantur ad posteros gestamina haec, quo minores ad imitandas majorum suorum virtutes invitarentur. Hinc apud Tranquillum legas, C. Caligulam vetera familiarum insignia nobilissimo cuique adempsisse, Torquato torquem, Cincinnato crinem, Cn. Pompejo Magni cognomen,

ARMILLAE. CAP. XXXIII.

[note: Unde Priscianus ea brachialia vocat, Armillarum etymon, et dona. ] ARmillae non humeris tantum decus afferebant, verum et brachia decorabant. Eas vero ita dictas volunt veteres etymologici, quod antiqui humeros cum brachiis armos vocabant, inde arma, quaecunque ab illis dependent, vel iis alligata sustinentur. De armillarum donis habetur apud Livium X. ab Urbe cond. post victoriam e Samnitibus ad Aquiloniam, a Papyrio quippe Sp. Nautium, Sp. Papyrium fratris F. et quatuor centuriones manipulumque hastatorum armillis aureisque coronis donatos. Idem ibi centuriones, militesque atque equites, corniculis armillisque argenteis donat. Et Decius Tribunus observatum ex obsidione praesidium Romanum, dissipataque Samnitium castra, aurea corona ab A. Cornelio Cosso donatus. Aurea vero corona erat quae castrensis, ex auro quippe in valli speciem fabrefacto, quae dabatur ei, qui hostium castra pugnando primus introiisset.

DE ADAMANTE. CAP. XXXIV.

[note: Nempe ex perticula privativa. et [gap: Greek word(s)] , domo quod indomitus. Ab Horatii 1. epistola. Sic Hieremiae cap. 17. peccatum Juda scriptum est stilo ferreo, in ungue Adamantina Virg. 6. AEn. Cur Adamas dictus Pluto. ] HInc sermonem transtulimus ad Adamantem, quo super multa ultro citroque dicta sunt, dum tu ea quae passim praedicantur, quaeque lectione laboreque tuis super acquisieras, commemorares. Verum ea, quae tu meministi, quaeque tuopte studio consecutus es, hic repetere superfluum judicavi, quare ea tantum, quae paucissima illis ego addideram, recensebo.

FORTITUDO. CAP. XXXV.

NOn temere scilicet Adamantem pro fortitudine proponi, cui robur indomitum visque insuperabilis, nomen merito fecisset: quippe qui limae, scalpro, et malleo duritia inenarrabili resistat, quodque omnium maxime admirandum est, contra etiam ignis violentiam incolumis lapillus evadat, neque calore quidem admisso: unde Graeci ex ipso nomine a re imposito, gemmam indomitam intelligi voluere. Per hanc vero ea fortitudinis virtus ostentatur, qua quis ea, quae adversa acciderint ferendo pervincat, secundis nihil quicquam immutetur, atque, ut apud Horatium est, rebus angustis animosus atque fortis appareat, idemque vento secundissimo turgentia vela contrahere sapientia duce didicerit. Quinetiam id insitum divinitus habere fertur Adamas, ut mentem animumque gestantis vano metu liberet, ut superbae etiam fortunae responsare suadeat.

INEXPUGNABILIS. CAP. XXXVI.

[gap: illustration]

TRansit et in communem locum significatum hujusmodi, ut tam de animi fortitudine, quae virtus sit, hoc est, honesti justique causa concepta, quam etiam de obturara aliqua mentis destinatione, quae nulla queat ratione loco dimoveri, possit intelligi, eaque de causa Ditis pectora Adamantina fingi, et apud inferos solido ex Adamante portas et columnas esse, atque ita demum omnia dura et implacabilia, ejus lapilli elogio significari. Adamanta quidem Plutonem Theocritus manifeste nuncupavit Pharmaceutria:

[gap: Greek word(s)]

Propterea enim dictum hoc nomine ajunt interpretes, quod durus sit et inexorabilis: ajunt enim hoc [gap: Greek word(s)] particulam intentionis esse, atque ita Plutonem mirum in hunc


page 520, image: bs520

modum in exorabilem exponunt. Sed ut ad eam partem quae virtutis est, redeamus, qua scilicet quis munitus aerumnosissima quaeque patientissime perferat, nullique calamitacum generi succumbat: Adamantius ubi causam quaerit, cur corpus etiam Jobis viri justi piique, Deus in potestatem daemoni concesserit affligendum, comparationem ab eo desumi, qui boni Adamantis dominus, cum cuivis periculis omnibus concedat explorandum, dicatque: Tolle, proba, experire, tormentisque omnibus examina, sic omnium Cognitor atque praescius, qui optime nosset Jobem Adamantem inviolabilem, poscenti diabolo eum dedit in potestatem, sibi quidem satis conscius Jobem verum Adamantem esse. Mox [note: Lege Plin. in prooemio lib. 20. Christus verus Adamus. ] illa de Christo subjecit: Sic namque et singularis ille et divinus, coelestis atque incorruptibilis Adamas, unigenitus Deus a Patre ad terras missus de quo dicit Deus Pater: Ecce ego ponam Adamantem in medio populi mei, quem neque ignis tentationum in deserto comminuet, quem ictus verbem, plagaeque impiorum in cruce non atterent comminuentve, quem neque descensus ad inferos vel minimum violare poterunt: sedenim omnia superabit, seque divinum et incorruptibilem probabit Adamantem. Et ne quis fabulosa putet, quae de hircino sanguine, cui rerum uni cedat Adamas, memoriae produntur, memoratu digna sunt, quae super hoc D. Cyprianus libro de duplici martyrio disserit, cum efferas, nationes quas Romani numquam frangere vel domare petuerint, Christi sanguine indicat emollitas. Qui natura causas scrutantur, ait, narrant Adamantem nulli chalybis duritiei cedentem, hircino sanguine maceratum, ictu mox malleorum dissilire. Nullus autem Adamas corde saxeo peccatorum durior. Hoc igitur cor ferreum, cor saxeum, cor plusquam Adamantinum emollit sangvis Christi.

LITATIO. CAP. XXXVII.

[note: Pectorale summi sacerdotis, in quo medius Adamas. ] IN Hebraeorum sacris Adamas litationis signum habebatur, quia quae foret summi numinis de mortalium rebus sententia, manifestabat. Gestabat enim eorum Pontifex ornamentum quoddam ante pectus opere pulcherrimo elaboratum ex auro, non ultra palmi magnitudinem, in cujus medio veluti stella quaedam aurea, elucescebat, duo utrimque Smaragdi, quorum unus tribubus sex, totidem alter e XXII. Israeliticis insigniti erant. Inter Smaragdos medius Adamas erat. Sacerdos igitur Deum de re quapiam consulturus precibus rite prolatis, supinis in coelum manibus porrectis, oculos in id operis conjiciebat, deque proposita re Deum interrogabat: qui si prospera secundaque polliceretur, Adamas ardentissimo splendore promicabat, radiisque fulgentissimis coruscare quodammodo videbatur. Sin autem ex voto nihil promittebatur, lapillus nihil quicquam immutatus, sua se specie continebat. At si Deus populum caedi destinasset, sanguineus apparebat. Si mors cuiquam impendebat, nigro obfuscari conspiciebatur, idque gestaminis EPHUD illi appellitabant, de quo tota sacra historia plurima. Sedenim et genus vestis sacerdotalis erat Ephud, quae aliter Superindumentum, vel Superhumerale appellatur, cujus vestimenti duo erant genera: unum lineum simplex, quod sacerdotes habebant, alterum diversis coloribus; ex auro, purpura, et bysso hyacinthino gemmisque suprapositis ornatum, quo soli Pontifices utebantur. Logium quoque intec ornamenta Pontificia celebre, nostri Rationale appellitarunt, de cujus significato alio commentario diximus, contenti hic formam ejus ex Eucherio prodere. Erat vero pannus exiguus, ex gemmis et auro coloribusque variis, qui superhumerali contra pectus pontificis adnectebatur.

SAPPHIRUS. IMPERIUM AUT SUMMUM SACERDOTIUM. CAP. XXXVIII.

[note: A Jove regnum a Saturno sacer dotium. ] SApphirus et apud veteres et apud juniores, omni aetate, magna semper in celebritate fuit: siquidem per eum imperium, aut summum sacerdotium significari manifestum est. Causam nonnulli eam comminiscuntur: quod lapillus is coelitus a Jove et a Saturno vim quandam contrahat, ut ad ejusmodi eventa viam praeparet, et faciliora haec affectantibus omnia reddat: ita ab Jove regnum, ab Saturno sacerdotium impetrari. Sedenim pietas nostra sanctiora patrum documenta prosequens, Sapphirum in similitudinem Throni figutatum apud Ezechielem agnoscit, idque Dei


page 521, image: bs521

Opt. Max. sedem significare contendit. Eucherius hinc coelestes formas, ipsosque Angelos intelligit, ita per serenum coelum electorum conventus ostendi dicit. Neque dissimilia Hesychius super tunica coloris hyacinthini.

COELUM DECIMUM. CAP. XXXIX.

[note: Thronus Sapphireus. ] SPecies tamen ea Sapphirei throni, ut ab Isaache Philosopho explicatur, decimum coelorum orbem designat, Empireum ab aliis vocitatum: ex colore siquidem sapphiri nitorem intelligunt illius lucis, quae omnem supereminet lucem. Throni vero similitudo immobilitatem ejus indicat, siquidem orbis ille fixus manens, et quietus esse perhibetur. In Divinis sane literis legere est, Intuebuntur pii, quae sub pedibus Dei sunt, quasi opus lapidis sapphirei. Quinetiam profanae religionis authores Jovem in throno statuebant, quod firmae apud eum perennitatis indicium esset,

Qui stabilis cum permaneat, dat cuncta moveri.

SMARAGDUS. VIRGINITAS. CAP. XL.

SUnt qul perpetuo claroque Smaragdi virore considerato, signum id esse virginitatis velint, idque insuper argumento addunt, in patranda re Venerea, quod ex perimento compertum est, si quis lapidem attingat, eum sponte frangi. Caeterum Astronomi Smaragdum Veneri coelesti dedicarunt, et ad impetrandum ejus numinis afflatum perquam idoneum esse profitentur. Nihil autem coelitus non undecumque purum, honestum, et candidum, mortalium animis, si Platoni et veritati credimus, inspiratur.

JASPIS. GRATIA. CAP. XLI.

JAspidem pro gratia poni authores tradunt. Sumptum ab ejus vi, quod mortalibus persuasum [note: Vis Jaspidis. ] est gemmam eam hominum gratiam conciliare erga gestantem. Unde non otiose dictum a Virgilio volunt,

[note: AEneid. l. 4. ] Illi stellatus Jaspide fulva
Ensis erat:

[note: AEneid. l. 1. ] quo praecipue tempore Didus gratia expetebatur, cujus amore detentus,

Carthaginis fundabat arces, ac tecta novabat.

VENUSTAS. CAP. XLII.

SUnt qui gemmas omnes in ornatu Veneri deberi putent, quod scilicet eam maxime comptam esse [note: Gemmae omnes Veneri debentur. ] deceat, et deliciis omnibus affluentem. Operae pretium vero est apud Tertullianum legere, quae de morosa gemmarum cura dixerit, dum nostras miseratur ineptias, qui tam anxie in re tam inani occupemur. Tarde (ait) terentur ut niteant, subdole substruuntur ut floreant, anxie forantur ut pendeant, et alia in hanc sententiam. Uniones tamen cum ad ornatum praecipue comparentur, venustatis significatum sibi ante alias usurparunt: lapilli enim reliqui non de pulchritudine tantum, sed de dotibus etiam aliis censentur: in unione nitor et laevor tantum expetitur. Quod vero fuerint, qui eos etiam devorare magnificum existimarint, id improbitati potius, quam ulli sit liberalitatis splendori [note: Ut Cleopatrae unio liquefactus. ] tribuendum. Divinae literae per hieroglyphicum margariti, praemium ostentant, quod recte facientibus offertur. Evangelilta: Invento autem uno pretioso margarito abiit, et vendidit omnia, quae habuit, ut id emeret.

UNIONES. LACHRYMAE. CAP. XLIII.

ILlud magis receptum, unionem esse lachrymarum indicium, sumptum quidem a Conjectoribus, qui visos in somnis uniones lachrymarum profluvium portendere tradiderunt: ajunt enim


page 522, image: bs522

[gap: Greek word(s)] , ut apud Suidam est, Artemidorum, et alios: cujusmodi somnium cum nobis aliquando contigisset, resque postmodum subsecuta esset, ita cecinimus:

Visus eram niveos manibus tractare lapillos
Unio in his, laetis gemma inimica viris.

AMETHYSTUS. SOBRIETAS. CAP. XLIV.

[note: A' [gap: Greek word(s)] ab [?] particula privativa, [gap: Greek word(s)] ebrietas, vel quod ad colorem vini accedat. ] NEque desunt qui Amethystum pro sobrietate poni dicant, quod ejusmodi lapidem contra ebrietatem stare compertum est: non enim vino tentari potest, qui eum gestet, in quo praeter nomen, quod ejus est significationis, nihil certi habeo, plerisque tamen, qualecumque sit, commentum placet.

DEPECTINE. CAP. XLV.

ERam hic finem facturus, cum tu ut prosequererita hortatus es: Mulierem nobilem gemmis aliquot ornavimus, sed ea nisi caput compserit, parum profecerimus: addamus igitur et pectinem, et speculum, ut si qua eo uti velit, non aliunde quisitum eat. Subjeci ego.

VENUS. CAP. XLVI.

VEneri quidem praecipue sacer est pecten, ejusque Deae statua cum pectine aliquando Romae dicata est: soluto quippe voto, quod mulieres Romanae voverant, comis propter insuperabilem pruriginis ardorem abrasis: quo quidem incommodo atque cruciatu liberatae, statuam hujusmodi Veneri erexere, quae comas restitueret. Eamdem etiam barbatam statuerunt, quod utroque sexu praedita sit Venus, quam e lumbis ad superiora, marem, ad inferiora, foeminam esse dictitabant. Atque huc spectat Maronianum illud, Discedo a ducente Deo, quamvis non contemnendi authores utrumque sexum diis attribuant. Sed super hoc alibi. Sane quod ad pectinem attinet, Naso eum Cytheriacum dixit:

Saepe Cytheriaco deducit pectine crines.

[note: Propria muliebris curae vanitas, qua Hinc Terent, in Eunuch. Dum comuntur annus est. AEneid. l. 2. ] Metamorph ubi de Salmaci. Ea enim propria est muliebris curae vanitas, ut in comendo ornandoque capillo, studium omne suum exerceant. Quare in numismatis videas Faustinae caput multis et diversis capillorum concinnitatibus saepe variatum. Sane Seleucus merito duodecim eos versus sustulit, quibus Hesiodus inducit Palladem Theogonia Pandorae satagentem, comendo eam et ornando: indignum ratus sapientiae deam tanto studio circa muliebris ornatus curam occupari. Versus illi XII. hi sunt:

[gap: Greek word(s)] .
Cinxit vero et adornavit Dea caesiis oculis Minervae,
Candida veste: a capite vero calyptram
Ingeniose factam manibus detinebat, mirum visu.


page 523, image: bs523

Circum vero ei serta florentis ź floribus herbae,
Optata imposuit capiti Pallas Minerva,
Circumque ei coronam auream caput posuit,
Quam ipse fecerat inclytus Vulcanus,
Elaborans manibus, gratificans Jovi Patri.
In hac artificiosa multa celata erant, mira visu,
Animantia quacunque continens alit atque mare,
Ex illis hic multa indidit, gratia vero resplendebat magna,
Mirabilis, animantibus fimilia vocalibus.

DE SPECULO. EXPLORATIO. CAP. XLVII.

[note: Unde speculari pro explorare. ] SUnt autem qui speculum explorationis signum esse velint. propterea quod et naevi, et rugae, et uniuscujusque color, et alia, quae forent incognita, indice speculo deprehenduntur.

FALSUM. CAP. XLVIII.

SEdenim, sapientius illi rem expendisse mihi videntur, qui falsum ex speculo significari tradiderunt, in quo scilicet quamvis similitudo quaedam appareat, eo tamen falsa est, quod in speculo, quae laeva sunt, dextera: quae dextera, laeva referantur, atque ita veritati fucus fiat.

HYMNUS. CAP. XLIX.

ALioqui speculum Pindaro est hymnus, in quo scilicet res praeclare gestas, virtutesque cujuspiam celebres possimus intueri.

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIBER XLII. DE IIS QUAE PER ARMA SIGNIFICANTUR. Ex sacris AEgyptiorum Literis. AD ILLUSTRISS. PRINCIPEM D. NICOLAUM RODIVILLUM OLICAE ET NESUESII DUCEM, PALATINUM VILENENSEM, AC MAGNI DUCATUS LITUANLAE SUMMUM MARESCALCUM ET ARCHICANCELLARIUM, BRESFENSEM, SAULENSEM, BORISSOVIENSEMQUE CAFITANEUM.

CUm jam varios commentarios diversis misissem amicis, dedissemque opetam ut argumenti ratio unicuique non inconveniens esset, diligenter dispiciendum mihi putavi, cuinam, hanc nostram de Armis elucubratiunculam inscriberem. Verum cum arma acri mittenda viro non ignorarem: tu certe Nicolae Rodiville magnanime Princeps, animo statim obversabare meo, teque unum e multis delegi, in cujus patrocinio ac tutela, noster qualis is cumque esset in hac re insumptus labor, conquiescere deberet. Nam cum multa sese offerrent causae, quae quemvis ad te vel amandum, vel suspiciendum allicere possint, ut animi tui celsicudo cum summa conjuncta clementia et moderatione, ingenium facile et


page 524, image: bs524

apertum, nulla malevolentia suffusum, nullaque avaritia inquinatum, bellica laudis militarisque gloriae flagrans studium, tum illa in primis Caroli V. Imp. Sigismundique Sarmatiae regit (quos majestatis causa nomino) de insigni tua virtute testimonia tot tantaque fuere, ut alter te Ducem renunciaret, ab altero multis maximisque Lituaniae imperiis et administrationibus ornatus longe clarissimus esses, dignusque habitus, qui in fortium bellicosorumque populorum vel flore, vel robore summam potestatem haberes: et in quo omnes rebus secundit animi aequabilitatem et religionis propagationem agnoscerent, adversis invictum robur cernerent, et disciplinam militarem prudentiamque in administrandis disponendisque singulis sequerentur, et authoritatem amplissimam libenter retinerent. Haec cum in te sint dona, conerisque tam pulchro laudabilique exemplo ad eorumdem lucem alios multos adducere, et quasi normam boni gubernatoris dirigere, merito te omnes strenuorum istic hominum florem, ditionum istarum firmamentum, bonique Principis ornamentum existimant: merito quoque nos tuae Excellentiae hosce nostros de Armis commentarios nuncupamus et consecramus. Arma certe hujuscemodi mit timut ad bellum ita delectabilia, ut eadem vel domi sedens, in alto contrectare possis otio, cum in iis ipsis et disciplinarum cultum, et variae eruditionis totiusque aentiquitatis imaginem honoratissimam sis agniturus. Haec qualiacunque a me conscripta, meae in te perpetuae observantiae testes, probata ad alios venire patieris: equidem nec dubito, quin tuo patrocinio defensa, gratiora omnibus futura sint. Faxit Deus Opt. Max. ut potestat et voluntas quo tibi dedit, eos exitus habeat, qui et illi maxime gloriae sint, et Christianis utilitati, et tibi dignitati, Vale.

JUS IN ARMIS, CAP. I

[note: Hinc, Jus in manu, [gap: Greek word(s)] , apud Lucianum 1. in armis Mulierum Lacedae moniarum virtus. ] DEorum, ut hinc exordiamur, simulachra armis ornata, authoritatem, vimque armorum ihdicant. Nam Graeci praxipue deos omnes in universum ferro accinctos fingere consuerunt: ex eo scilicet innuere volentes, armis omnia parere, in armis jus esse, cum tamen Phoenices, ut pote mercatores, et assiduis dediti negotiationibus deos cum loculis et crumenis bene pecuniosos omnes effingerent: nempe, quod rerum omnium vim penes aurum et dividas esse arbitrarentur.

MULIEBRIS VIRTUS. CAP. II.

QUod vero Lecedaemonii Veneris armatae simulacrum dedicarint, virtutis id hieroglyphicum, quae praenituit in mulieribus. Nam cum Lacedaemonii bello cum Messeniis congressi eorum impetum sustinere non possent, pedesque sensim retroferrent, uxores eorum hoc animadverso, repente arma corripiunt, impetuque in hostes facto non tantum lapsam maritorum aciem restituere, verum et Messenios ipsos fugaverunt. Eas inde amplexi Lacedaemonii, prout erant armati, cum armatis promiscue, ut Lactantius ait, concubuere. Atque ita mox armatam Venerem colere coeperunt. [note: Sed habentem calyptram et pedicas. ] Neque tamen Venerem tantum, quam [gap: Greek word(s)] vocitabant, sed deos, deasque omnes cum lancea figurabant, ut eas ita redderent honestiores. Nihil enim apud eos ignavia turpius, nihil bellica virtute praestantius habebatur. Alia vero ratione armatae virgines in sacrificiis adhibentur: eas enim in numis aliquot, atque etiam in lapideis signis atque memoriis videas lacinia toga in humerum rejecta figuratas. Hae sunt virgines, quae Armatae dicebantur, quod in armum ita vestes conjicere sacrificii ritus deposceret. Unde etiam poma ex alieno in armum lagere, legibus prohibemur, tanto scilicet numero asportare, quantum humerorum onus sit. Hoc quidem [gap: Greek word(s)] fatemur, sed hoc loco necessarium.

[note: Cum hasta et scuto. Sumptum ab Aristophane in Pace. ] MARS ULTOR. CAP. III.

[gap: illustration]

VIdere autem est plarisque locis, atque etiam in numis, signa Martis Ultoris cum scuto et hasta, quae nimirum belli indicia sunt, cum omnis ejus ornatus in eo versetur, ut arceat a se cladem, et hostibus inferat calamitatem. Hinc proverbium illud emanavit, [gap: Greek word(s)] , cum quid omni conatu aggrediendum innuimus. Hujusmodi vero statuam sibi Sesostris erigi curavit supra quatuor


page 525, image: bs525

cubitorum magnitudinem, ut ita mortales reliquos superasse gestarum rerum gloria testaretur. Nam eorum, quae plaeclara gesserit Rex hic AEgypti, pleni sunt omnes antiquitatis libri.

BELLUM INDICTUM. CAP. IV.

APud Romanos indicti belli signum erat hasta ferrata praeustaque, faecialis manu praetenta, quam ubi primum in hostium fines emisisset, tribus puberibus praesentibus, causa prius exposita, bellum justum indictum, fierique coeptum intelligebatur. Hinc apud Maronem Turnus primus,

[note: AEneid. l. 3. ] --- Jaculum intorquens emittit in auras
Principium pugnae.

ARCUS ET SAGITTAE. TUMULTUS. CAP. V.

[gap: illustration]

AEGyptii sane sacerdotes tumultum, aut belli principium esse factum, significare cum vellent, armatum hominem figurabant, qui telum arcu contenderet, et ad feriendum paratus videretur. In Divinis tamen literis per arcum et sagittas ab improbis hominibus paratas, interpretes totum belli apparatum acipiunt, et hujusmdi significatione Psalm. LIX. Dedisti metuentibus refugium, ut declinare valeant artum, quamvis in Hebraicis codicibus longe alia lectio reperiatur. Ita tamen legit Euthymius, et hic arcum recipit Ecclesia.

SOLARES RADII. CAP. VI.

IN Apollinis vero Dianaeque simulachris, arcus et sagittae vibratilem radiorum vim ostendunt. Unde Lucret ius hieroglyphice ita eos expressit:

Non radii Solis, neque lucida tela diei.

Eaedem in Sagittario coelesti signo, vim ejus a remotissimis etiam locis in plantas et herbas permeare, [note: Gallieni numus. ] quae quidem ubiubi sunt, solari omnino vi vividae, et incolumes conservantur. In Gallieni sane numis Sagittarii signum est, quale coeleste illud fingitur, cum inscriptione, APOLLINI CONS. AUG.

DE PHARETRA. CAP. VII.

MInime vero praetermittendus est locus in carminibus divinis Psalmo X. Siquidem impii arcum saepius intenderunt, promptuariis sagittis pharetram impleverunt, quas in quempiam probi cordis hominem immitterent. Nonnulli Paraphrastae, dum novitati forsan plus aequo student, pro eo quod apud Graecos est, [gap: Greek word(s)] , Sagittas ad nervum accommodarunt, ponere maluerunt: nempe quod ita id exponendum codex Hebraicus admoneat.

COR, CONSILIUMQUE. CAP. VIII.

ADamantius tamen Graecam secutus lectionem, ita pharetram agnoscit, ut quid habeant hieroglyphici, etiam interpretetur: per eam enim cor intelligit, per sagittas, consilia, et cogitationes? per arcum, os, et labia. Nam et alibi dicitur: Cor impii repletum est veluti pharetra sagitis venenatis. Consilia enim cogitationesque pessimae impiorum sagittae sunt: arcus vero, os et labia: quo distento, quippe adaperto, virulenti cordis spicula depromuntur ad vulnera. Quod vero dictum est e latebris, non otiose appositum: si quidem hi cum lucem odio prosequantur, in tenebris delitescunt, et in coeca malignitatis atque ignorantiae latibula sese abdunt. Jam vero apud Lucianum legas, [gap: Greek word(s)] stare aliquem in insidiis incognitum, qui arcu semper intento speculetur, qua latus [note: Sic telum pro consilio, via, ratione, ut saepe Livius. ] exeras, ut ea te quamprimum parte conficiat. Ubi nimirum delatorum intelligas malignitatem, qui dicta factaque explorant tua, ac simul aliquid exciderit imprudenti, collectum statim ad dominum deferunt, ut aliquod inde tibi detrimentum accedat. Olympiis quoque Ode secunda, tela pro verbis pharetram pro sententiis a Pindaro positas in venias: in hunc modum, [gap: Greek word(s)]


page 526, image: bs526

[note: Huic rei aliud invenietur telum. Et Eras. Gbil. 2. centur. 2. Prov. 40. Cor Plutonis ab Herculea sagittapetitum. ] [gap: Greek word(s)] , Multa mihi tela velocia sub cubito in pharetra sonantia ex audiuntur, propter orationis acumen, et laudationum opportuitatem, inquiunt Interpretes. Prae clara enim esse debent, neque ab obtuso ignavoque ingenio prolata, quae dicuntur, sed ea opportuno etiam loco disposita. Alibi diximus, mysticae Philosophiae interpretes, Plutonis cor ab Herculea sagitta vulneratum, hieroglyphice significare velle nullum esse tam abditum in rerum natura locum, quo non pervenerit Philosophia: ejus enim scientiae latebras multi memorant. Nam et Nazianzenus ait Basilium Philosophiae latebras omnes penetrasse.

VULNERA AMORIS. CAP. IX.

[note: Amoris sagitta. ] AMori vero arcus in primis dedicatur, propterea quod eo vulnere saucii semper eminus feriuntur, [note: Ex aspectuenim nascitur amor. ] veluti sagitta quadam ab amatis oculis emissa, et in amantium oculos recepta. Sunt vero illi, ut philosophatur Plato, radii quidam tenuissimi, qui ex intimo cordis expirant, ubi vitalis sanguis dulcissimus calidissimusque sedem habet, viaque sibi, ut Musaeus ait, per oculos patefacta, per amantis idemtidem oculos illapsi, ad intimum ejus cor penetrant: accensoque interim magis ac, magis sanguine, bilis etiam inflammatur, unde illi sequitur dolor, quem affixum esse cordi amantes omnes profitentur, quicumque illos eventus, aut durus, aut facilis sequatur. Hinc etiam adjectae ad amorem faces, de quibus alio loco disseruimus.

AMOR. CAP. X.

[note: Ad verbum ad Artem. lib. 1. c. 34. sub. sinem. ] APud Conjectores sane, si quis aetate florida vir aut foemina pectus sibi transfixum imaginatus fuerit, amorem significat. Non aeque id in grandaevo, siquidem huic id somnii triste aliquid, et illaetapile nuncium affert,

POENITERE. CAP. XI.

IN Divinis vero literis sagittae saepissime ponuntur pro doloribus, qui ex rerum perperam actarum conscientia cor stimulant, compungunt, exulcerantque. Ita Psalmo octavo supra XXX. Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi. Attigerunt me, transtulit Symmachus.

COELUM. CAP. XII.

SEdenim Philosophi cum amoris cognomento coelum intelligant, non otiose commenti funt, et alas et sagittas velocitatis indicia figurare, simulque faces, utputa ignem, que et coelum ipsum maxime spectabile est, ac puerum denique, cum senium auferant a coelo. Amorem insuper primum omnium genitum autumant, et coelum initio creatum a Deo sacrae testantur literae.

VELOCITAS, CAP. XIII.

[note: AEn. lib. 5. Et Medi. ] ESto igitur fagitta velocitatis etiam hieroglyphicum, cujus vero Virgilius juvenibus cursu pedum certaturis cum Equum primo praemium proposuisset, alteri Amazoniam pharetram, plenamque sagittis pollicetur. Et Armenii sagittam Tigrin vocant, unde et velocissimum animal Tigris, et fluvius rapidissimus, qui ex Armenia in Mesopotamiam labitur. Ibi enim sagitta Tigris dicitur. Et Psalmo septimo, quod minatur Propheta futurum, ut Deus gladium suum espediat, et arcum intendat, interpretes per gladium acerbitatem, per arcum celeritatem mortis indicari tradunt. [note: Alaris mirae volacitatis homo. Hinc de velocibus Nazianzenus ad Easilium [gap: Greek word(s)] , Ab aridis sagitta. Psal. 127. ] Ab hac sagittarum velocitate vulgus totius Italiae hodie cum quid properandum esse innuit, vocabulum formavit Affrezzare, ex quo sagittam Frezzam vocant. Sane Abarin genere Hyperboreum apud Scythas tantae velocitatis hominem fuisse tradit Nazianzenus, ut cum sagittam, veluti fabulantur, accepisset ab Apolline, emissam eam pari cursus pernicitate consequeretur, quo signo populos circumiens responsa dabat: inde sibi fidem acquirens, quod conatus ille longo supra humanas vires esse putabatur. Sed non fabulose apud nos dictum, Sicut sagittae in manus potentis, ita filii excussorum: per quas Eucherius Apostolos hieroglyphice significari tradit, qui orbem terrae volatu perniciosisimo peragrantes, doctrina sua mortalium. qui nondum Deum norant, corda penetrarunt. Filii vero excussorum, quia de prius excussis telis, hoc est, Prophetis, Apostolis geniti sunt. De iis Psalmographus ait; Misit sagittas suas, et alios alio delegavit. Plerisque enim locis sagittae verba divina sunt, quae penetrabili charitate corda nostra configunt. Hic arcus ille erat, quem tetenderat, paratumque adferiendum


page 527, image: bs527

asservabat quamvis hoc nonnulli ad minas referant, quod arcus inter alia significat, minarum [note: De arte poetica. ] etiam signum sit. Unde Horatius:

Nec semper feriet quodcumque minabitur arcus.

CONTRARIETAS. CAP. XIV.

UBi tamen sagittae duae parallelari positu jacentes animadversae fuerint, quarum cuspides altera ad alterius pinnas vicissim convertantur, praesentaneae contrarietatis signum esse volunt.

FRACTA BELLI FEROCIA. CAP. XV.

[note: Regis Attila mortis augurium. ] QUemadmodum vero arcus intentus belli signum est, ita fractus sublatam belli ferociam ostendit. Et in ostentis eodem accipitur significato: veluti quod in recentiorum historiis legitur, ea nocte, qua Rex Attila sanguinis eruptione, quae profluvio effusissimo de naribus emissa est, suffocatus et extinctus est, supremum numen Martiano Imperatori apud Constantinopolim agenti apparuit in somniis, arcumque Regis defuncti relaxatum, ut alii fractum, ostentare visus est, quod de [note: Psal. 46. ] bellica ejus ferocia jam extincta signum fuit. Et in Divinis literis scriptum est, Deum eorum conterere arcum, et arma confringere, qui pietate posthabita spem omnem in ferocitate sua posuere.

PERSAE. CAP. XVI.

[note: Darii et Artoxerxis numi. ] AB eo vero armorum genere, quo Persae plurimum utuntur, sagittas numis Darius impressit: sive ita gentem suam significare voluerit, sive potentiam suam late diffusam indicare. Nam et in Artoxerxis numo sagittarius miles cusus erat, eaque de causa numi illi Sagittarii vocitabantur, ut Plutarchus Agesilai dictum. in Apophthegmatis. Unde non infacete dixerit Agesilaus, triginta sec milibus Sagittariorum Asia pulsum, cum ea summa Rex corruptis per Timocratem Atheniensibus effecisset, ut bello adversus Lacedaemonios concitato is provincia decederet. Quod quidem dicterium proxime accedit ad Gylippi Noctuas, de quibus loco suo.

PESTlLENTIA. CAP. XVII.

[gap: illustration]

SAgittas autem Apollinis in Graecos immissas, pestilentiam manifestissime significasse nulli dubium, de quibus late apud Homerum. Hae vero hieroglyphice solares radios indicant corrupto coeli tractu contagem illam dispergentes. Et Christiana pietas e divinorum numero Sebastianum sagittis impetitum, dum Christo fidei testimonium praestat, adversus pestilentiam sibi tutelarem proposuit.

DAMNATIO. CAP. XVIII.

SUnt qui telum in sagittae cuspidem ita figuratum damnationis signum esse autument, aut explodendum summovendumve aliquod inepte dictum in scriptis: id quod Aristarchi summi Grammatici judicio inter hieroglyphica receptum est, quod eo ille signo usus sit in adulterinis apud Homerum carminibus summovendis.

DE HASTA SAPIENTIAE VIS. CAP. XIX.

QUod Palladem armatum ubique conspiciamus, indicat, arma parum proficere, nisi quae per sapientiam administrantur: nam stulto praecipitique ingenio Imperatores, quot et quantas et sibi et Reipubl. calamitates attraxerint, ut alia dissimulem, clades illae insignes ad Trebiam, ad Thrasimenum, ad Cannas acceptae, facile ostenderunt. Porro autem hasta in manu Palladis, ingenii vim atque promptitudinem ostendit. Unde apud Martianum legas,

Hasta etiam vibrans penetrabile monstrat acumen.


page 528, image: bs528

FAMA. CAP. XX.

[note: Alexandri statua. ] ADhaec lancea in quacumque videatur imagine, praeter militiam ipsam famae etiam celebritatem indicat. Quare Lysippus, ut Plutarchus ait, eam in Alexandri manu posuit, fulmen quod alii fecerant, aspernatus, utpote qui celebrem eum una vix aetate existimaret, dummodo quis veritatis studiosus, ea tantum quae re vera gesta fuissent ab Alexandro collegisset. Quod vero ad extensionem in longinquum facit, Telum appellant quicquid a manu jacitur, quod [gap: Greek word(s)] procul apud nos sonat. Quamquam apud Cajum Jurisconsultum telum vulgo appellaretur, quod ab arcu tantum mitteretur.

HOSTIS INFENSISSIMUS. CAP. XXI.

[note: Ad verhum a Plin. libr. 38. cap. 4. Saliva ictum aggravat. ] INfestissimum hostem, qui omnes, quo maxime laedat, vias exploret, nonnulli significare cum volunt, jaculum terrae appressum cuspide in ejus laeva statuant, dexteram vero oriri objiciunt, eo gestu, ut in eam inspuat: nempe quod persuasum sit ictus aggravari saliva in manum ante conatum ingesta. Id vero ea de causa fit, quia manus ita magis solidescit, et major in vibrando vis accedit: non autem quod ea quaedam sit fascinatio, ut Magiputant.

OFFENSIONIS ILLATAE POENITENTIA. CAP. XXII.

[note: Idem a Pli. lib. 38. c. 4. ] NAm illud forfan pertineat ad Magiam, quod a jactu, si quem inferendae jam injuriae poenituerit, in mediam expuendo manum, qua vibraverit, laevari percussum a poena prodiderunt. Alioqui pleraque alia expuere, contra omnes fascinationes et pericula amuletum esse creditur. Unde apud Theocritum [gap: Greek word(s)] , ter in sinum meum inspui. Meminere hujus rei et Plinius, et authores alii plerique.

SUMMUS HONOR. CAP. XXIII.

[note: Hastae gestamen honoratum. ] SEdenim ne Lysippum adeo malignum aut invidum in Regem suum, ut paulo ante dictum, fuisse suspicemur, sciendum hastae gestamen haudquaquam inter vulgares honores habitum, tantaeque apud veteres venerationis fuisse, ut loco diadematis pro insigni Regio haberetur. Neque temere Virgilianus AEneas,

[note: AEneid. l. 12. ] Bina manu lato crispans hastilia ferro,
Ingreditur.

Et Regis filius Pallas apud eundem, telo rapto volat obvius ipse AEneae. Neque quidem ea solum Ibidem. donari solitos tradunt, qui fortiter in bello fecissent, verum et Junonem Curitin ab eo nuncupaverunt: Curis enim hasta Sabinis erat, quod jam apud omnes pervulgatum est.

STRENUUS. CAP. XXIV.

[note: Plin. lib. 7. cap. 28. Hasta pura. ] EOrum qui fortiter fecissent insignia, more quodam hieroglyphico apud veteres fuisse reperio hastas puras, quibus milites ab Imperatoribus donari soliti, eaque de causa Sicinium Dentatum, Plinio referente, hastis puris duodeviginti donatum. Hastas vero puras, Donatus et Servius interpretantur, sine ferro, eo praesertim Maroniano visu:

[note: AEneid. lib. 9. ] Ille, vides, pura juvenis, qui nititur hasta.

Qui quidem futurus erat Rex, multorumque Regum parens.

BELLUM. CAP. XXV.

APud Carthaginenses, genus intractabile bello, belli hasta erat indicium. Hinc cum bellum velle se cum Romanis professuri essent, Romam ad eos hastam suae voluntatis signum miserunt. Sedenim apud Macrones, dare accipereque lancem, sanciti foederis signum fuit, cujus rei meminit Xenophon, De reditu Graecorum IIII.

SUMMA IMPERII. CAP. XXVI.

EA vero de causa viros fortes hasta donari putat Festus Pompejus: quod hasta summa armorum et Imperii esset, captivosque sub ea vendi morem fuisse, proindeque rei fortiter gestae signum


page 529, image: bs529

erat. Et sub jugum mittere, qui superati essent, quique per [note: Jugum militare. ] vim sub Imperium devenissent, apud historicos frequentissimum. Constabat vero jugum ex hastis tribus, duabus quidem fixis, et alia in transversum ad eas alligata: sub his enim distinctos transire cogebant, inquit Festus, ubi discinctos intelligendum armis spoliatos. Hinc etiam mos apud Romanos fuit, ut nuptarum capita coelibari hasta comerentur, [note: Hasta coelibaris. ] propterea quod quae nuberet, imperio viri subjiceretur. Coelibarem autem hastam vocabant, quae in corpore gladiatoris abjecti occisique stetisset.

[gap: illustration]

CONJUNCTIO MARITALIS. CAP. XXVII.

[note: De hasta qua homo occisus sit, mira Plin. l. 28. c. 4. ] AJunt vero nonnulli conjunctionem maritalem hieroglyphicum id significasse, ut quemadmodum hasta ipsa in corpore gladiatoris haesisset, conjunctaque fuisset, ita debere sponsam viro conjungi, ut quod nostrae monent Divinae literae, duo sint in carne sua. Alii boni tantum ominis causa factum autumant, ut vota hinc ostenderentur, fore ut viros fortes geniturae essent.

DII. CAP. XXVIII.

PRaeterea, ut Justinus ex Trogo memorat, ab origine rerum pro diis immortalibus veteres hastas coluere, ob cujus religionis memoriam hastae adhuc, ait ille, deorum simulacris adderentut.

Quinetiam simplex baculus surrectus apud AEgyptios divinitatis hieroglyphicum fuit. Atque hoc [note: De delubrio Macro. lib. Sat. 3. c. 3. ] illud est, quod Paedianus ait in Divinationum commentario non placere sibi eorum opinionem, qui delubra existimant ligna delibrata, id est, decoriata, pro simulacris deorum more veterum posita.

Id fieri solitum a veteribus Cyrillus inquit, quod natura divina nullo modo neque dejici neque labefactari potest, sed inconcussa firmaque suo robore communiat, sustinereque omnia et omnium fundamentum esse perhibetur. Sed ut ea etiam, quae ad ineptias usque facta sunt in hoc genere commemoremus: Alexander Phereus hastam, qua Polyphranem avunculum interemerat, consecravit, additis etiam corollis, ei tamquam Deo rem divinam fecit. Tantum vero hastae a veteribus tributum, [note: Hastae a veterib. multum tribitum. Ovid Met. lib. 12. ] est, ut sceptrum illud Agamemnonis, multorum Regum successione apud Homerum celebre, Chaeronei Boeotiae populi divinos illi honores meditati, quo cultus ejus fieret angustior, Hastam appellitarent. Colebant vero illud uti numen singulis diebus hostiis a sacrorum antistite immolatis. Cui etiam (tanta fuit hominum vesania) mensa variis instructa carnibus parabatur, omniformiumque placentarum libis referta semper adstabat. Jam et Cenea illum, quem ex foemina in virum a Neptuno [note: [gap: Greek word(s)] . ] commutatum Graeci fabulantur, primum omnium ajunt comites suos jussisse per hastam suam jurare. Unde mox proverbium, Hasta Cenei, de quo apud interpretem Apollonii, et alios, Argonauticis, plura reperias.

DII PENATES. CAP. XXIX.

[gap: illustration]

ET Penates, qui apud Romanos tanta religione colebantur, armatos, hastatos quippe fuisse, memoriae proditum est. Dionysius enim duos ait adolescentes fuisse militari habitu, et vetusto opere, qui sederent, et pila in manibus [note: A Macrob. lib. 3. cap. 3. Saturn. ] tenerent, cujus rei testimonium titulus subesset. DII PENATES. Eos Nigidius putat esse Apollinem et Neptunum, quod in Apolline calor et aritudo, in Neptuno humor et frigus intelligatur, quae nostrae ompositionis principia perhibentur. Et quoniam Penatibus magnorum deorum cognomentum attributum est, unde Maronianum illud:

[note: AEn. lib. 8. ] Cum sociis natoque, Penatibus et magnis diis,


page 530, image: bs530

[note: A Macrob indidem. ] eruditiores particulam, Et, ad expositionem positam volunt. Alii eos Jovem et Junonem esse voluerunt, horum enim praecipuum esse munus, juvare mortales, atque inde utrique nomen. Alii Castorem et Pollucem Deos magnos vocari persuasum habere. Sed quoniam in nullo deorum magis, quam in diis Penatibus et Poetae et Historici occupantur, tum ipsa vetus Romanorum religio tam multa, tam saepe de his in medium protulit, haud quaquam ab instituto negotio alienum fecero, si [note: Deorum Pennatium origo et inspitutio. ] super his aliquid ex remotiore vetustate repetiero. Pallantis filiam legimus, cum Dardano in Arcadia nuberet, dotis nomine munera Palladis attulisse, scutum quippe breve coelo lapsum, quod Palladium appellarunt, cumque hujusmodi scuto, magnorum deorum simulacra. Orta autem seditione in Peloponneso, Dardanum inde cum uxore et magna Arcadum manu vertisse solum, atque in Samothraciam navigasse, ubi dotalibus muneribus templum erexit, quibus occultas instituit caeremonias, ut sacra ea separaret a vulgi cognitione. Simulachra itaque in subterraneo specu condidit, quae mox cum inde in Asiam transmigraret, secum advexit, et in Dardania a se nuncupata collocavit. Illus cum Ilion aedificasset, eo deos ipsos transtulit. AEneas ex incendio Trojano ablatos in Italiam vexit, eosque Lavinii posuit. Ascanius in suam Albam traduxit, pulcherrimo illis templo aedificato. Vemm ajunt sequenti nocte Penates, nullo ferente, Lavinium rediisse, ostia clausa inventa, parietes integros, et tectum nulla in parte violatum: quo miraculo motum Ascanium, ajunt, sexcentos curatores Lavinium misisse, qui sacra custodirent, praefectumque his antistitem Egestum nomine. Iidem demum Romam translati cum urbem approbassent, nequaquam abierunt. Cumque eos Romani in urbis Imperiique sui custodes admisissent, ne per vim aut dolum auferri possent, eos in subterraneo, ut Dardanus fecerat, specu, templo ibi dedicato, posuerunt. In quo quidem templo id praecipue religionis observabatur, ut spuere nesas esset. Ad hoc specu, et pristinum Dardani institutum, Virgilius allusit, cum scripsit:

[note: AEneid. l. 7. ] AEternumque adytis offert penetralibus ignem.

Nam sacra Penatibus sine Vesta nunquam fieri solita, sed una cum Vesta semper illi colebantur. Quid vero Vesta foret, declarat NaSo:

Nec tu aliud Vestam, quam vivam intellige, flammam.

Et Sinon apud Virgilium, ubi se Penatum offensam vereri simulat, si patriae secreta hostibus prodat, cujus cura Penatibus credita:

[note: AEneid. l. 2. ] Vos, aterni ignes, et non violabile vestrum
Testor numen, ait.

Sed quoniam de Vestali igne, et diis Penatibus alibi etiam disseruimus, hoc pro loco commemorasse sufficiat.

DII TUTELARES. CAP. XXX.

[note: Hinc Plautus in Mostellaria, Nimio plus sapio sedes. Bila quid. ] ID vero tutelares eos esse ostendebat, quo sederent, quod pila gestarent, quod adolescentes essent, Nam sessio hieroglyphicae firmitatis et constitutae rei consiliive signum habetur. Pila propulsationem malorum, incommodorumque significant. Adolescentia incrementum, quod Imperio esset in die accessurum. Quod vero genus teli pilum sit, a Vegetio ita describitur: Missilia pedestris exercitus pila vocabatur, ferro subtili praefixa trigono novem unciarum, sive pedali, quae scutis infixa non possent abscindi, et loricam facile perrumperent.

DE FRAMEA. CAP. XXXI.

FRameae vocabulum, et id genus teli, Germanicum est, de quo Cornelius Tacitus in Germanorum moribus in hunc modum scribit: Hastas, vel ipsorum vocabulo Frameas, gerunt, angusto et brevi ferro: sed ita acri, et adusum habili, ut eodem telo, prout ratio poscit, vel cominus vel eminus pugnent. Ita Eques scuto frameaque contentus est.

MORS. CAP. XXXII.

IN Divinis literis framea, ut et alia telorum genera mortis hieroglyphicum habetur. Ita Theologi eo Psalmi loco: Erue a framea Deus animam meam.



page 531, image: bs531

DE SCUTIS. CAP. XXXIII.

[note: Seuto donati. AEneid. l. 9. ] LOcus exigit, ut hastis scuta etiam adjiciantur, quorum varia sunt hieroglyphica, quia variae sunt eorum speciej, varii etiam usus, neque facile est omnim rationes exquirere in tam varia tamque frequenti armorum pene omnium mutatione, quae unaquaque aetate facta est: eas tamen non formas amplectemur, quas in nurnis, aut veterum monumentis figuras observaviraus.

STRENUUS II. CAP. XXXIV.

PAri honore cum hasta scutum fuit, quo inter praemia reliqua militaria donari soliti sunt, qui strenue fecistent, cujus rei exempla passim apud historicos. Et apud Virgilium AEneas clypeum afferri jussis, quo juvenem egregium Nisum praestanti munere donaret. Praecipuum vero honorificum apud Argivos fuit scutum Enhippi, puero, qui tale aliquid meruisset, gestandum tradere, eoque inserto pompam ducere. Argivi porro primi omnium scutis ligneis usi, eo praelio quod inter Proetum et Acresium fratrem gestum est, pro tyrannide occupanda. Sedenim de honoribus inferius.

SALUS. CAP. XXXV.

[note: Palta coelo delapsa. ] CUm Palladium superius coelo lapsum, scutum fuisse diceremus, significatum ejus ad Imperii tu telam spectare interpretati sumus. At identidem observatum est Peltae quoque significatum salutis esse, quod interpretatione Numae desumptum est: is enim delapsam coelo peltam salutem urbi immissam interpretatus est, cum octavo ejus anno pestilentia peruniversam Italiam debacchata, Romam quoque urbem invasisset. Utrum vero gravis alioquin author peltam proprie necne dixerit, [note: AEn. lib. 9. ] quod scutum Numae tempore coelo delapsum fertur, et lapsa ancilia coelo Maro dixerat, alii viderint. Legi tamen de Sahorum ornatu, consuesse illos capite gestare pileum instar coni, non obrotundum, ut vulgo: thoraca aheneum induere, dextera manu anale, laeva peltam aheneam circumiulisse: quamvis, ut dictum, et laeva ancile gerebat,

FORMA. CAP. XXXVI.

[gap: illustration]

[note: AEn. lib. 1. ] Quoniam vero pelta Maroni lunata dicitur, operae pretium me facturum crediderim, si figuram ejus ex antiquis monumentis descripsero. Nam ea Romae multis locis aspicitur, nusqua tamen speciosius quam in marraore quodam conditorio, quod nunc in hortis Pontificio Palatio subjectis pro aquae temporariae alveo ab Leonina porticu spectatur. Ibi pugna quaeda mAmazonum incisa mira quadam arte, sive ea Trojana sit, sive, quod potius reor, quae ad id genus erraticis in Scythia commissa est. Ita viri mulieribus parcere, invitique obvlas sauciare videntur, cupereque eas potius captivas facere, quam laedere. Omnes illae peltis armatae sunt, quarum species in hunc modum describi potest: ut scilicet circulus descriptus linea diametrali dissecetur, pars altera quantum cubiti manusque ministerio inserviat, relinquatur, altera duobus a lateribus excavetur, ita ut in eorum medio spatium sit insertando brachio, cujus hoc sit propugnaculum Extrema ad scuti marginem lunentur in cornua Orbes illi duo hinc inde exempti, insertandae si opus sit hastae alter commodus, alter ad inspectandum inserviat.

PRIMA ARMENICA. CAP. XXXVII.

VAriabat vero peltarum sorma, qua parte manus erat inferenda: ut in prima Armenica incisura erat rectanguiaris.

SE CUNDA ARMENICA. CAP. XXXVIII.

QUae in secunda, orbicularis fieri consuerat. Tum etiam coribus, cum pelta primae caeruleo color est, in alba parma: secundae vero, purpurea in parma ipsa caerulea: in utraque vero pelta aureus umbilicus.



page 532, image: bs532

MENAPII. CAP. XXXIX.

[gap: illustration]

MEnapiorum autem pelta rubra erat in alba parma, sed infra in eoalbo sub pelta canis lutei coloris, pedibus ad cursum quantum fieri possit, exporrectis, utero ad peltam verso, dorso parmae superficiem spectante.

VESONTES. CAP. XL.

VEsontes, qui sub illustri viro Magistro peditum militabant, parmam habebant peltis quatuor caeruleis insignem, quadrangulari situ intra parmae marginem et centrum dispositis: centrum autem in partes quatuor decussatum, quarum duae albae, caeruleae duae. Circa centrum coloris rubri circulus, et in parmae ambitu alter itidem ruber conspidtur.

ANCILIA. CAP. XLI.,

[gap: illustration]

[note: Antonini Pii numisma. ] EJusdem omnino significati Ancile est, cujus figura, ut ex veterum numis habetur, ovalis est, ductu quidem oblongiore: quod, ne cui dubium relinquamus, ex Antonini Pii numo didicimus, ab cujus altera facie scuta tria una serie disposita, ea qua diximus figura conspiciuntur, quibus inscriptio subjecta est, ANCILIA. In altero Antonini ejusdem numo scuta sex habentur ancillorum specie, ut pariaduo, uno super alterum sublato, partem inferiorem ostentent, qua scilicet brachium insertatur: mox singula utrique pari appensa, quae umbonem spectandum objiciant, in eum quem vides modum. Literae nonnullae in eo quem attrectavi numo detritae sunt, una excepta locutione, SUPERATO: ubi etiam duo prima elementa ita curta sunt, ut vix discerni ab oculatissimo quoque possint.

SAPIENTIA. CAP. XLII.

[gap: illustration]

EA plurimum forma scuta sunt, quae Palladi dedicantur quamvis non negarim orbiculari etiam specie nonnumquam facta, cujusmodi est Argolicus clypeus, quem Maro cum Phoebea confert lampade. Hieroglyphicum vero id esse plerique volunt, ut orbem indicare videatur, qui sub clypei specie regatur a sapientia. Quare Martianus Capella, qualisqualis author est, ita de Pallade ait:

Hinc tibi dat clypeum sapientia, quod regat orbem.

PAVITATIO. CAP. XLIII.

[gap: illustration]

[note: Quoniam Medusae caput inspicientes in saxa berterentur. ] DE Medusa vero, quae fit in umbone medio figurata idemsentit, quod in serpentis commentario diximus, ubi de Domitiano loqueremur, qui Medusae signum gestare solitus est ad stuporem, quem affectabat de se inter mortales concitari. Martiani versus de Medusa:

Quod pavidum stupitet sapiens solertia vulgus.

DE FENSIO. CAP. XLIV.

[gap: illustration]

ITa vero scutum pro defensione ponitur, ut milites eos ignominiose notari passim videas, qui plus salutis et spei in scuto, quam [note: Scipionis dictum. ] in gladio posuissent, Scipionis praecipue dicterio notum, cum railiti. qui clypeum elegantius ornaverat, dixit: Non miror quod clypeum tanta ornaris cura, in quo pluspraesidii statuas, quam in gladio. Scuto


page 533, image: bs533

vero nos coronatos ait Psalmographus pro tuto circumseptos munimine: monitiones enim plurimum in orbem circumduci consuerunt.

DEDITIO. CAP. XLV.

ESt et deditionis signum clypeus, si caput ei summittatur, quod apud Appianum legas, ubi Afranii et Petreii turmae quaedam a Caesare circumventae, capita clypeis subjecere deditionis indicio. Alibi scuta supra caput sublata, et hujusmodi junctis umbonibus progressus oppugnationem ostendit: qualia Romae passim in columnis et triumphalibus arcubus, aris, clypeisque conspiciuntur.

INITIUM PUGNAE. CAP. XLVI.

[note: Mos antiquus pugna tueunda. ] SCuta vero hastis illisa pugnae initium significabant: siquidem moris erat cumprimum hostes collatis signis in propinquum ita processissent, ut jamjam pugna esset ineunda, ad concitandos militum animos, uno eodemque tempore sub datum signum scuta percutere hastis, strepitu quam maxi, mopossent excitato: quem morera apud Marcellinum invenias. Eundem morem hunc a Graecis observatum tradit Xenophon, sed ad Equos incitandos fieri solitum. Apud Philostatum etiam, ubi de expiationibus ad Achillis tumulum agitur, legere est, milites qui ad tumulum succederent, post hymnum, quem cecinissent, scuta hastis solitos incutere, quemadmodum in bello fieri soleret, cujus haec sunt verba: [gap: Greek word(s)] .

PLAUSUS. CAP. XLVII.

QUod vero milites initio pugnae facere consuerunt, togati, fabula vel concione, quam spectatum vel auditum venissent, absoluta, scabellorum crepitum faciebant, eo scilicet plausu actoribus [note: Scabellorum crepitus. ] gratulati. Hinc apud M. Tullium oratione pro Caelio legas: Deinde scabella concrepant, aulaeum tollitur. Dictumque illud de Callgula apud Suetonium: Et quondam tres consulares secunda vigilia in palatium accitos, multaque et extrema metuentes super pulpitum collocavit: deinde repente magno tibiarum et scabellorum crepitu, cum palla tunicaque talari prosiliit, et decantato cantico abiit.

HONORES. CAP. XLVIII.

CLypeis unde nomen incidi, describive facta pulchra moris fuit, unde qui nihil adhuc strenue in [note: AEnei. l. 11. ] bello gessissent, alba utebantur parma, de quo Virgilius: Parmaque inglorius alba. Donabantur ab Imperatoribus honori militibus, atque etiam diis, quare saepius apud Livium legas, argentea clypea templis illata, ac diis dicata. Hic nonnulli vocabulum a sculptura factum voluere, quod in his [note: Clypei etymon. Plin. lib. 35. cap. 3. ] omnino imagines haberentur, in qua quidem sententia Plinius est: scutis enim (ait ille) qualibus apud Troja pugnatum est, continebantur imagines, unde et nomen habutrunt clypeorum, non, ut perversa Grammaticorum subtilitas voluit, a cluendo deduci. Sed quoniam in Grammaticos incidimus, inter clipeum peri, et clupeum peru, differentiam ponit Cornelius Fronto, clupeumque peru, quae omnino ypsilon [note: AEn. l. 2. ] Graeca est, imaginis esse dicit. peri vero armorum. Apud Virgilium tamen, Mutemus clypeos legas, ubi de armis dubio procul intelligendum. Sed et in iis imagines fuisse, Servius attestatur, qui Graecorum in Clypeis Neptunum, in Trajanorum Minervam pictam fuisse dicit. Sed nihil sit horum, quomodo se pro Trojanis venditassent, nisi Trojanorum insignia in clypeis apparuissent? Sedemm aui sunt, qui genus, non scriptionem, differentiam facere putarint: ait enim Labienus, clypeum neutro genere Imaginem significare, virili vero inter arma poni. A quo diversus est Pomponius dubii sermonis libro secundo, ubi Clypeus et Clypeum indistincto genere dici ait, sed litera differre, ut pugnatorium peri, Clipeum dicamus, imaginem vero peru, Clupeum, ut etiam ex Cornelio dicebamus. Eam vero differentiam improbat Charisius, qui Clipeus peri, et Clupeus peru, non alia ratione dici asseverat, qua Maxumus et Maximus, Optimus et Optumus, propter communionem i et u literaru. [note: AEn l. 2. ] Sane Clypeum utroque genere pro scuto Virg. posuisse, agnoscit Nonius Marcellus, non malus author: [note: AEn. l. 9. ] Ardentes quippe Clypeos, et ita alibi, et noco: Clypeum superintonat ingens: Clypeum ingens recto casu indubitato legis Nonius, cuiServius assentitur, dum per hoc expressum ait illud Homericucto [gap: Greek word(s)] , quod etiam alibi Virgil expressit: Sonitum super arma debere. Sed ut has Grammaticornm altercationes omittamus, quamvis hae tibi doctissime Nicolae, numquam displicuere,


page 534, image: bs534

de significato rei potius agamus. Dedicabatur sane Clypeus iis, qui grave aliquod periculum a Repul propulsassent, sustulissentque penitus, propugnationis defensionisque memoriam: iisque rem gestam imaginibus explicabat. Denique hoc non tantum de militaris Clypei forma intelligendum est, quantum de quacumque dedicatione in alicujus praeclari viri memoriam posita, et vel sculpta. vel inscripta ad posterorum memoriam: cujusmodi marmoreae aeneaeque tabulae et Romae et alibi adhuc superant, quae omnia Clypei cognomentum usurparunt. Trahit vero me gestae rei tam praeclara magnitudo, ut [gap: Greek word(s)] , sed forsitan non importune dicam, qualianam essent, quae clypeos hujusmodi mererentur. In longa sane tempora spectatus est clypeus aureus in Romana Curia collocatus, qui senatus totius judicio in D. Claudii honorem affixus erat, quod ille ut primum Imperator salutatus est tricena XX. millia Barbarorum, qui adversus Imperium Romanum arma sumpserant, naviumque, si Pollioni credimus, duo millia selicissimo successu delevit, adeoque attrivit, ut paucos ad solum patrium redire permiserit. Extat adhuc exemplum ejus epistolae, quae ita scribitun Claudius Broccho. Delevimus trecenta viginti millia duo millia navium mersimus, et quae sequuntur. Adducit hoc in memoriam, quod duodecimo de bello Macedonico apud Livium legitur, clypea aerata ab AE DD. CUR. P. Claudio, et P. Sulpitio Galba posita. In codicibus vetustis manuscriptis clypea aurata legi. Quod vero ad arma pertinet, Poeni quoque clypeos ex auro factitavere, sculptis imaginibus, et secum in castris tulere.

LACONES. CAP. XLIX.

[note: In clypeis picta, belincisae. ] ET literae nonnumquam singulae, hieroglyphieorum munus explevere. Apud Romanosid frequentissimum, in omnibus fere familiis appellandis. Sedenim de his dicere, tam longum quam superfluum esset. Id unum, quod ad arsua pertinet, dicam, a literam in Lacedaemoniorum scutis notatam, populum eum significasse.

MESSENII. CAP. L.

AT in Messeniorum clypeis, qui et ipsi clarissimi olim extitere, M descriptum erat, sui et ipsum populi significatione.

MORO SITAS. CAP. LI.

[note: Dionysii dicterium. ] QUod ideo non sum referre gravatus, quia arrepta hinc occasio est in argutum Dionysii dictum illabendi. Erat in antiquorum sortibus M. litera morositatis et stoliditatis signum, unde proverbium, [gap: Greek word(s)] , obvenit tibi M. objectunque aliquando Dionysio cavilli vice, cui sors obvenerat M. [gap: Greek word(s)] , cui tamen et vasre, et vero de se praesagio respondit ille, [gap: Greek word(s)] . Quamquam ex eo quod res optime successit Dlonysio, proverbium iliud, Sortitus es M, de callidis, et longe majora quam in hominum spe, aut opinione fuerint attentantibus, dici mox coeptum.

DE [?]. ET K. CAP. LII.

ADdemus illud E, signum in Equos impressum apud Graecos curiosiores, indicasse ejus generis Equos, qui Samphorae vocabantur. Imo quia E, illis inustum fuerat, eo sunt nomine nuncupati, vocabulo ipso notae hujusmodi signum prae se ferente, uti Koppatiae, quibus K generis erat signum. Fuerunt enim. ait Eustathius, qui [gap: Greek word(s)] literam [gap: Greek word(s)] nominarent, uti nunc Theutones plerique omnes Papa scribunt, et Popa enundant. Ita Dorienses [gap: Greek word(s)] dicebant, ut apud Athenaeum. Samphora igitur a ferendo [gap: Greek word(s)] .

NEFASTUS. CAP. LIII.

ET ne singulas literarum notas alieno loco commemorem, subsequentis in ordine literae M, sigmficatum in Pontificum libris tantum liceat addidisse: per eam liquidem nefasti dies notabantur. [note: N. L. quid. N. D. quid. ] Notum illud, N, L. pro non liquere, positum in judiciis Et N. D. neci datum interpretari, quod mihi non satis constat. Verum illud non importune addiderim, Neci datum intelligi, sine vulnere mortuum, utputa veneno, aut fame, sed haec tamen authores confudźre:

SALII. CAP. LIV.

DE Salus, quorum insigne esset thorax aheneus, et Ancile in dextera manu, in laeva vero. Pelta, cum historia sit scholis omnibus notissima, supervacaneum judicavi plura repetere.



page 535, image: bs535

DE GLAIDIO. CAP. LV.

[gap: illustration]

POst arcum et sagittas, jacula, pilaque et scuta demum, Gladius locum habeat, cujus plurimus ex omnibus armis usus.

CRUDELITAS. CAP. LVI.

ID vero praedpuum ejus erat hieroglyphicum, ut pro crudelitate poneretur, cujusmodi nuncupatione AEgyptii Ochum appellare soliti sunt, qui quidem Persarum [note: Ochi Regis crudelitas] Rex omnium crudelissimus, ac maxime formidabilis, caede omnia roedavit, quacunque per AEgyptum progrederetur, quodque apud eos inexpiabile facinus habebatur, Apin ipsum jugulavit, et amicis epulandum apposuit, atque ita universam AEgyptum unius animalis caede luctuolam fecit, tanto is odio gentem eam prosecutus est.

SCELUS. CAP. LVII.

[note: Crudelitas praesagita. ] PRaesectum gladio sinciput, scelestum indicabat sacinus: ita enim [gap: Greek word(s)] . interpretabimur ex Hori Nilaici dictatis.

OCHUS PERSARUM REX CAP. LVIII.

QUare apud AEgyptios machaerae nomen imagove, in Regum nomenclatura pro nomine Ochi hieroglyphice exponebatur, atque ita recensebatur, ab instrumento eo tam lethali sumpta similitudine. In Asino sane dictum, quonam argumento Persarum Magi crudelitatem in eo ab initi Regni principio praesagiverint: quia scilicet Artaxerxe patre defuncto, in ingressu regni lautiori, ut fit, mensa ex pluribus eduliorum condimentis apposita, Ochum animad verterunt manus primum ad cultrum injecisse, mox ad panem, et cames, quas avide et immoderate comedit.

VERBA. CAP. LIX.

DIogenes verba gladio comparavit, cum adolescentem formosum admosum turpia quaedam [note: Diogenis dictum. Huc spectare potest illud potest illud. D. Hie ronymi ad D. Augustinum, Melle litus gladius Ad berbum ab crasmo Chil. 1. Cladium acutum abertas. ] fabulantem audivisset: Non te inquit, pudet ex eburnea vagina plumbeum gladium exercere? In venies vero passim de maledicis verbis proscindere: et eloquentiam ipsam esse gladium, et gladium in ore aliquem gestare, qui ut ait Horatius, sit

Quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus.

Et sacrae nostrorum literae linguam gladio saepe comparant, ut Psal. 58. Lingua eorum gladius acutus. et subsequenti. Exacuerunt ut gladios linguas suas, ubi quidem de calumniis et insidiis sermo est, quae ab hossibus parabantur. Aliter apud Paulum, cum ait, vivum esse Dei sermonem, et efficaeem, et omni gladio ancipiti acutiorem, penetrabilioremque. Hebr. 4.

PERICULOSUS. CAP. LX.

QUod vero declinadum subterfugio acutum gladium Pythagoras mortuerit, dicens [gap: Greek word(s)] , plerique symbolicum sensum secuti, a periculosis negotiis abstinendum interpretantur.

JOSTITIA. CAP. LXI.

IUniorum autem inventum est justitiae severitatem atque rigorem, per exertum ensem manu virginea praetentum significare, cui ad aequitatis judicium trutinam etiam addidere. Sedenim apud veteres aliter traditum inveni, qui justitiam cum libratis omnino lancibus in laeva figurabant, sed in dextera non entem, sed fasces cum adaliigata securi statuebant, merita aequaque ex hujusmodi hieroglyphico


page 536, image: bs536

praemia merentibusimpendi atque distribui, hinc scelerum convictis castigationem impendere significantes. Sed enim species haec duas secum mulieres captivas trahit, unam, quae fractum ensem manu praetendit, alteram, quae conto innititur, duo ex hoc figmento vitia domita indicantestes, ut ex utriuque medio virtutem ipsam adstruerent. per fractum scilicet ensem severitatem nimiam retusam cohibitam veintelligentes: per contum, lenitudinem ad serulam revocatam, qua judicia plus aequo producebantur. Inde enim contatio, quae retardationem significat. Lenti vero sunt, qui nullo atroci quantumlibet scelere concitantur, neque publicis neque privatis injuriis commoventur. Sunt tamen et alia justitiae hieroglyphica, quae locis suis, prout res exigit, exponuntur. Apostolus tamen ait, judicem esse Dei ministrum, ideoque non sine causa portare gladium: vindex enim in iram ei, qui male operatur. Et quoniam satis constat gladium severitatis animadversionisque indicium esse, praetereundum non est, quod in Divinis literis saepe mentio sit ancipitis gladii, cujus hieroglyphicum est, quod in judicio corpus atque animam punire simul potest, vel quod et supplicio praesentis poenae, et suturae metu puniat. Ita accipi ancipites gliadios in Sanctorum manibus. Nam ut et Eucherius ait, qui mundi peripsemata et quisquiliae creduntur, de nationibus ac Regibus judicabunt.

[gap: illustration]

IRRITATIO. CAP. LXII.

[note: Quales forsan gladii Delphici [gap: Greek word(s)] Ignem gladio ne fodito. Satyra 3. His adde cruerem, atque ignem gladio scrutare. [gap: Greek word(s)] Eucianus in sectis. Apud Teretium in Phormion. A caso matris utero dictus Caesar, bel ab Blephanto easo. Unde caesones ettam dicti. Meminit Suet. in Tyberio. c. 10. Esaia. 27. ] IGnem vero gladio dissecare, quid sibi velit apud Pythagoram, non facile fuerit augurari, cum in ejusmodi symboli enarratione diversi abeant praeclari admodum viri. Nam D. Hieronymus, atque etiam Cyrillus, impudentem, ac ira percitum animum aseritate erborum (is enim gladius est) non esse lacessendum exponunt. Diogenes, potentiorum iracundiam non incitandam interpretatur, cui sententiae subscribit etiam Plutarchns. Et Flaccus Horatius cum in sermonibus dixit, atque ignem gladio secare, nihil aliud prorsus sibi voluit, nisi admonere nos, ne magnorum hominum indignationem adversus nos provocaremus, lacesseremusve.

NULLIUS FRUGIS OPUS. LXIII.

REm, quae neque usui, neque efficaciae respondere possit non solicitandam, attendendamve, Lucianus, Basilius, et Plato, hinc significari arbitrati sunt, quorum si qua est authoritas, apte admodum, qui studium in nullius frugis opere insumptum significari voluerit, hominem pinget flammam gladio dissecantem. Cui simile dicterium illud, Aquam in moratrio tundere: neque non, Laterem lavare.

CAESAR. CAP. LXIV.

QUod vero fabulantur Caesarem per eultrum significari, juniorum inventum est, non inselix tamen. Nam cultrum pro dissolvendi incidendive significato poni apud Jamblichum reperias, in iis, quae scripsit ad Porphyrium.

PONTIFEX. CAP. LXV.

JAm et inter insignia Pontificum, Flaminumve, eultri species aspicitur oblonga, manubrio, quod ex ebore fieri solebat, et ex auro, vel ex argento, rotundo, solido ad capulum juncto, fixo clavis aereis, aere Cyprio, ut apud Pompejum legitur, cui a secando secespita nomen fuit.

SPIRITUS SIBI REDDITUS. CAP. LXVI.

QUinetiam Pontificis nostri JESU CHRISTI gladius celebratur, qui, ut celebripentametro fertur,

Non venit pacem mittere, sed gladium,

quod apud Matthaeum praecipue legitur. Apud Esaiam vero Dominus intentato gladio visitare fertur. Per hunc Adamantius dissectionem Spiritus a carne videtur intelligere. Carnis enim sunt, sont fornicatio,


page 537, image: bs537

immunditia, adulteria, veneficia. idolorum servitus, et quaecumque dictu factuve foeda perhibentur, qux omnla Dominique Deique nostri secespita abscidit abstulitque. Antea enira quam ille nos inviseret coelo delapsus, non erat ensis hic inter mortales, neque caro quiequam adversus spiritum concupiscebat, neque spiritus adversus carnem. Adventu vero ejus edocti sumus, quae camis essent propria, quaeque spiritus, doctrinaque ejus quasi gladius vibratus carnem a spiritu essecuit, dissepara vitque, ut inde viveremus in spiritu, neque rerum nostrarum summam in carne, sed in spiritu statueremus, non corruptionem a carne, sed beatorum vitam a spiritu in lucro reposituri

MORS. CAP. LXVII.

[note: Lucianus in Toxari. Scytharum juramentu. ] APud Scythas, qui multa AEgyptiorum more confinxerunt, a quibus, ut veteres quidam authores tradunt, etiam instituti sunt, gladius mortis erat symbolum: fuitque maximum omnium illis juramentum, ventum et acinacem attestari (acinaces enim ut Medorum, ita eorum gladius est) per hunc quidem interitum, aut salutem: ineo enim salutis suae praesidia statuebant, per ventum autem animam, hoc est, vitam interpretantes, quod scilicet tamdiu vivamus, quoad vitales auras carpere permissum est. Pari modo in ostentis mali hominis et caedem minitantis habitus, ut Helvidio Pertinaci accidit, qui ante triduum quam occideretur, in piscina sibi visus est videre hominem, [note: Sueton. in Galba c. 11. Libelli dua in secretis C. Caligula in suet. in Caligula. c. 49. ] a quo gladio insestaretur. Eodem significato formidabilis minabundusque Galba, cognita Nero nis nece, fusceptaque Caesaris appellatione, iter ingressus est paludatus, pugione ante pectus a cervicibus dependente, usu togae non prius recuperato, quam omnes qui res novas moliebantur oppressisset. Quid vero libelli duo, qui reperti sunt in secretis C. Caligulae post ejus necem, in quibus notae nominaque continebantur morti destinatorum? praescripti enim erant diverso titulo, alterique Gladius, alteri Pugio nomen erat, per hunc eos qui clam opprimendi essent, intelligebat: per gladium, quos palam caedere destinasset: moliebatur enim Princeps carnificinae deditus, electissimum quemque utriusque ordinis interimere, mox Antium, inde Alexandriam commigrare.

IMPERIUM. CAP. LXVIII.

IAm et potestatem et imperium ex gladio significari, a nostrae pietatis fundatoribus accepimus. Nam quod responsum a pio discipulo est, Eue duo gladii, sacrae Legis interpretes humanarum divinarumque rerum potestatem sub Christianae Reipublicae principe perventuram praemonstratum ajunt. Apud Chaldaeos idem indicatum, cum Darius vaginam acinacis, quem gestabat, Persico ornatu conspicuam haberet, longe ante quam Alexander e Graecia moveret in Asiam, eam ornatu Graecanico communiri jussit, quo facto Chaldaei responderunt, Imperium, quod Darius obtinebat, in eorum jus venturum, quorum arma imitatus esset.

DE SECURI. CAP. LXIX.

[note: Plubarch. in Demosthene. ] ESt et Securi a secando nomen, quare Demosthenes Phocronem orationum suarum securim appellabat: brevi enim ille, sed acuta oratione, Demostheni plurimum adversabatur. Et Hieremias sermones Domini sicut securim ait, quae vel petras incidat.

LYDIAE REX. CAP. LXX.

EA non Romanos tantum Consules insignes faciebat, verum et Lydiae Reges, quorum gestamen erat. Inde Jovis Labradaei simulacrum, quod securis labris Lydorum vocabulo dicebatur.

ROM. COSS. CAP. LXXI.

ROmanarum vero securum significata cum scholis sint omnibus admodum vulgata, plurimique una cum Plutarcho rem interpretati sint, eas ad scelus, quod emendationem non reciperet, excidendum comparatas, ulterius ego de his quicquam in medium afferre supersedebo.



page 538, image: bs538

ANIMADVERSIO. CAP. LXXII.

[note: Hic Tenedia securi. [gap: Greek word(s)] Tenedius numus Hinc [gap: Greek word(s)] pro inexorabili et tetrico bito. Plut. in collectaneis Adag. Proberbiu. ] NEque enim apud Romanos tantum, sed etiam apud aliquot Graecorum gentes securis severissmae fuit animad versionis hieroglyphicum, ut in Tenedio numo, de quo Pollux, cernere est. Tenediorum enim Rex cum legem eam tuisset, ut in adulterio deprehensi mas et soemina eodem supplicio securi subjicerentur, neque filio pepercisset suo, rem eo monumento jussit insigniri, quo Tenedius numus signatus est: de quo Aristoteles in Tenediorum Republ. una quippe parte securis est cusa, altera capita duo.

DURA TURA MEM ORIA. CAP. LXXIII.

IN antiquorum memoriis plerisque securim et asciam, sed hanc frequentius, videas adsculptam, addito etiam elogio, Sub asciam dedi vetuit, quotiens defunctus non obliterandam de sepulchro memoriam cavet, aversaque ideo scalpitur ferri acies. Sed in Divinis literis, per asciam simpliciter pravorum hominum in insectandis abolendisque proborum operibus studium et conatum intelligimus: ut Psalmo 74, In securi et ascia dejecerunt eam,

DE FALCE. CAP. LXXIV.

FAlx praecipue in Saturni manu, temporis, quod uniuscujusque rei maturitatem attulerit, hieroglyphicum est, quod et nomen ipsum [gap: Greek word(s)] prae se sert. Nam aqud Graecos [gap: Greek word(s)] vindemiare est atque metere. Tempus autem edax rerum, omnia demetit.

AGRICULTURA. CAP. LXXV.

UT vero Cyprianus sentit, rei rusticae, quam Saturnus docuisse fertur, signum fuit. Nam finis ejus industriae est, metere, fructusque colligere.

CASTIGATIO. CAP. LXXVI.

QUam vero falcem in custodis hortorum manu veteres posuerunt, ad fures arcendos, avesque ne fructus lae derent deterrendas, antiquum inventum est, castigationis quippe hieroglyphicum. Apud Zachariam Prophetam siquidem legas capit. 4. Falcem quam videre visus est longitudinis cubitorum viginti, latitudinis decem, contra fures eam, et contra perjuros exacutam, inferrique eam in domum furis atque perjuri.

DE SERRA. CAP. LXXVII.

[note: Hic illud Esa. cap. 10. Serra glori atur contra trabentem. ] INter instrumenta secandi et Serra est, eadem militare vocabulum. Ea sane in AEgyptiorum obeliscis frequens habetur: caeterum apud eorum authores, quos viderim, quid ea sibi velit, traditum non inveni.

MALEDICENTIA. CAP. LXXVIII.

[gap: illustration]

PLaciades maledicentiam, sive ut ipse scribit, maliloquium, per Serram significari observavit, sive id ob dentium seriem, quae mordacitatem innuere videa tur: sive ob invisum stridorem, maximeque auribus infen sum, quem in nodos praesertim illapsos reddit, acerbo, ut inquit Lucretius, horrore concitato.

ANCEPSPUGNA. CAP. LXXIX.

ANcipitem vero pugnara, victoriam alternatim modo in hanc, modo in illam partem, vicissitudine saepius variata, inclinantem, significare qui volunt, Serra pugnare dicunt, aut praeliari Id est tunc, Festus ait, cumfrequens est consertae puguae vicissitudo, cumque assiduo acceditur et receditur, neque ullo consistitur tempore, quod quidem ab secandi gestu desumitur: serra quippe modo in hanc, modo in illam partem assidue tracta.



page 539, image: bs539

SUBSlDlUM. CAP. LXXX.

IN militari disciplina Serra subsidium significat, de qua apud FI. Vegetium; Si ducenda serra, ex abundantibus ducendam esse, proptere a quod si de loco suo ordinatum militem transferre coeperis, univera turbabis. Serra enim a strenuis directa, ante frontem hostibus opponitur, ut turbata acies reparetur, sitque ad similitudinem A literae vel libellae sabrilis. Fuit etiam Germanici numi noca, de quo apud Tacitum legas, eaque de causa Serratus dictus.

DE GALEA. CAP. LXXXI.

QUoniam de armis ad offensionem comparatis est dictum satis, nunc de galea et thorace, quae ad defensionem accipiuntur, dicendum aliquid.

PRINCIPIA OCCULTA. CAP. LXXXII.

GAlea, qua Pluonis caputin primis tegitur, significat occulta esse principia generationis. Plutonem autem Solem interpretantur, eo tempore quo per hyemem remotas a nobis mundi partes circuit: unde etiam Proserpinam rapuisse confinxere, de cujus rei significato passim habetur. Illud addam, sceptrum illi et breve et aduncum figurari, quod inferioris regni indicium habetur.

ROMA. CAP. LXXXIII.

ROraae quoque caput galeatum in numis passim, et aliis veterum monumentis. Id quanam alia [note: Sic Graci [gap: Greek word(s)] robur diunt. ] de causa fieri dixerimus, nisi ut fuisse eam omnino Martiam intelligamus?

THELESILLA. CAP. LXXXIV.

[gap: illustration]

ET Thelesillae Archivae poeticis studiis clarae statuam se vidisse Pausanias arrirmat, quae una manu galeam, altera velitarem hastam teneret, libris circa pedes appositis: ob praeclarum scilicet facinus, quod illa caesis acie ad unum Argivis a Cleomene Spartano, senes et pueros armatos moenia tueri jusserit, ipsa cum validam mierum manu hostem ad urbis direptianem incursantem exceperit, fuderit, fugave ritque.

PERICLES. CAP. LXXXV.

CUr vero Periclis statuae casside tegerentur, si quaesierit quis, sciendum id a sculptoribus ea de causa excogitatum, ut eo remedio capitis vitium emendaretur: capite enim is [note: Pericles cur [gap: Greek word(s)] dictus. Unde Statius: Propugnat pectora thorax. ] fuisse traditur oblongiore, nec caeteris partibus respondente, quod deformiorem hominem reddebat. Constat eum ab obtrectatoribus ea de causa [gap: Greek word(s)] appellatum, utpote qui caput, junci instar acutum notarent. Quo vocabulo nonnulli decepti, [gap: Greek word(s)] apud Plutaschum legi credidere, commenti etiam causam, sed ineptam et importunam, id ei nominis datum, ob a gendi, fandique libertatem, quam is, ut iidem ajunt, ad impudentiam usque vendicasset.

DE THORACE. CAP. LXXXVI.

THorax porro munimenti signum ponebatur: vitalia enim defendit universo pectori circumfusus. [note: Quin et pro septo ipso bitalia continente. ] Deque hoc Antisthenes Philosophus dicere solebat [gap: Greek word(s)] virtutem, quod auferri minime posset, munimentum esse. Nam et ensis et clypeus excuti amittique possunt: sapientiae arma, quae quis accinctus fuerit, firma sunt et stabilia. In pectore autem ita habere sedem sapientiam, ut pro sapientia pectus ipsum aliquando ponatur, ostendit Horatius, ubi dicit in Epistolis,

Non tu corpus eras sine pectore.


page 540, image: bs540

PUGIONES. CAP. LXXXVII.

QUaesierit aliquis, quid in numis Bruti pugiones duo significent, adjecto pileo. Sed quoniam inter vestimenta, ubi de pileo agitur, explicatum est ex Dione, pugiones caedem, pileum vero libertatem significare, proindeque ex numo illo, Brutum et Cassium per caedem patratam patriae liberatores indicari, non esse hae duximus ulterius repetenda.

DE CASTRIS. CAP. LXXXVIII.

INter castrensia ornamenta honoresque, invenias plerisque locis non tantum signa, verum etiam et arcas pullarias, et castrorum ipsorum modulos, et signorum tum loculos et coronas, quae quoniam observatione digna sunt, et eruditis jucunda, minime gravatus tum quaedam subtexere: qualia uno marmore apud Paulum Cardinalem Caesium animadverti.

[note: Castrorum descriptio antiqua. ] Castra quidem hujusmodi quam adpinximus contignatione fabricata erant, tignis octo pro parte qualibet ita compactis, ut tribus quaeque locis in transversum conserta. clavis sive fibulis leonina capitaprae se ferentibus conjungerentur: quorum quidem clavorum hieroglyphicum in primis erat, ut in Leone suo loco dictum: Vigilandum esse. Supra hujusmodi castrorum speciera capita duo adsculpta erant, velo quodam a dextro usque in laevum protento, et superinsidente. Supra utrumque caput singulae laureae. A castrorum angulis, inferiore parte, loculi duo, unus hinc, inde alter, qui quadrata forma, intus vacui, in acutam cuspidem desinebant. Hi terrae impingebantur pro theca, mox signi pars ima in eum inserebatur. Ibidem erat et pullaria cavea cum duobus pullis pascentibus: inter quam et castra signum Aquilae conto praefixum. Idque manifeste ostendit, quaratione fieret, cum exemptus loculo contus suspensus videatur, loculo vacuo apparente. Alateribus longissimi conti duo, signis, praemiis, et gestaminibus militaribus instructi, in quorum summo cuspis ad loculorum formam, ima pars ferro praemunita, capulisque praedita, ut commode sisti et avelli possent. Sed jam et inscriptionem harum rerum indicem, et faciem ipsam marmoris repraesentemus



page 541, image: bs541

M. POMPEIO M. F. ANI ASPRO LEG. XV. APOLLINAR. CHO. III. PR. PR. PRIMOP. LEG. III. CYREN. PRAEF. CASTR. LEG. XX. VICTR. ATIMETUS. LIB. PULLARIUS FECIT ET SIBI ET M. POMPEIO. M. F. ET CINCIAE COL ASPRO SATURNINAE FILIO SUO ET UXORI SUAE M. POMPEIO. M. F. COL. ASPRO FIL. MINORI.

[gap: illustration]

ApudDionem leges de loculo parvo, in quo Aquila aurea collocaretur, eum longissimo conto praefixum in exercitu a signiferis gestari, qui, ut facilius impingi terrae posset, in acutam cuspidem delineret. De quo videndus etiam Cornelius Tacitus, in expeditione Germanici, ubi de hoc loculo, sive de sistendis signis loquitur.



page 542, image: bs542

Sed quoniam superioris marmoris inscriptio quaedam habet, quae interpretatione indigeant, ut Centurionis signum apud veteres usitatissimum, et alia in dictionibus concisa, operaepretium visum est, ne quid a quoquam desideretur, totam eam explicare.

MARCO POMPEIO, MARCI FILIO, ANISIO ASPRO CENTURIONI LEGIONIS DECIMAEQUlNTAE APOLLINARIS CENTURIONI COHORTIS TERTIAE PRAETORIAE PRIMOPILARI LEGIONIS TERTIAE CYREN ENSIS, PRAEFECTO CASTRORUM LEGIONIS VIGESIMAE VICTRICIS, ATIMETUS LIBERTUS PULLARIUS FECIT ET SIBI ET MARCO POMPEIO MARCI FILIO, ET CINCIAE COLLIBERTAE, ASPRO SATURNINAE FILIO SUO, ET UXORI SUAE MARCO POMPEIO MARCI FILIO COLLIBERTO ASPRO FILIO MINORI.

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIBER XLIII. DE IIS QUAE PER SELLAM, CURRUM, FULMEN SIGNIFICANTUR. Ex sacris AEgyptiorum Literis. AD REVERENDISS. PATREM NICOLAUM SCOMBERGUM CARD. CAMPANUM.

MAxime vereor, sapientissime Pater, ne aliquando me tacito cogitationis convicio verberaris, quod tuae erga me beneficentiae tibi conscius, tot que insuper meritorum, quae a te summa semper alacritate profecta sunt, nullum abhuc grati animi signum in me conspexeris elucere. Scias tamen accidisse, non negligentia, non russicitate, non ulla tuorum erga me meritorum oblivione, sed ob eximiam commodorum, quae abs te sum assidue consecutus, magnitudinem, ea quippe vel singula, pro quibus immortales tibi agere gratias debuissem, ingenium ita meum obruere videbantur, ne potuerim ulla unquam medit atione parem vorborum copiam excogitare, aut ulla mihi in parte satis facere. Dicendum enim erat, quanta me semper humanitate vir tantus amplecti perseraveris, ut mearum omnium rerum patronus extiteris officiosissimus, ut vitae dignitatisque meae rationem omnem favore, praesidioque tuo tuendam, juvandam, sustentandam, ornandamque etiam susceperis: denique author fueris, ut illustris adolescens Hippolytus, quem a summo pontifice ejus patruo mihi regendum, instituendumque mandari procuraveras, me tandem egere vetuerit: unde factum, ut aliquan mijo asserere, et interimissa per tot annos studia repetere licuerit, quodque parturiebam opus absolvere demum sperem: quod omnium meritorum maximum semper appellabo. Nam etsi alia perjucunda saepe mihi fuerant, nullum tamen hoc neque opportunius accidit, neque commodius. Cujus quidem consilii mei majorem in dies singulos fructum voluptatemque percipio. Hinc enim evenit, ut multa in amicos, quos mihi paria literarum commercia conciliaverant, non obscura forsitan extarent officia, dareturque interimoccasio, ut meum summum erga te studium inciperem omnino patefacere, quod omnium maxime cupiebam. Parum enim existimabam talia mecum cogitasse, quae menti semper firmiter inhaesenant, nisi res ipsa aliquo, utut fieri poterat, signo caeteris omnibus innotesceret. Visum itaque est unum e commentariis, quae per datum a te mihi otium


page 543, image: bs543

conscripsi, de mysticis AEgyptiorum literis tibi, si quid hoc ad rem facit, de dicare. In eo continentur Curna, Sella, et Fulmen. Sella, ut quies demum aliqua laboribus detur tuis, quos ut Rempubl. Christinam plerisque locis couvulsam firmares, bonam orbis partem ambiendo, quaeque ubique labe factata cerneres, prudentia consilioque tuo resarciendo, tolerasti: Currus, in quo doctrina sapientiaeque tuae sublimit as provehatur. Fulmen, quod tuae sit indicium et claritat is et famae. Dicent aliqui, impudenter a me factum, qui de picturis, de signis, de artificum operibus instituerim cum eo fabulari, quem consiliarium, quem socium, ubi arduae quaeque res inciderint deliberandae, nnximi quique principes sibi adsciscere contendat: agnosco quidem banc culpam, et inepte fecisse profiteor, qui te nugis his obtundere cogitarim: sed mali et a te, et ab aliis desiderari prudentiam meam, quam nisi hoc qualemcumque, est fecissem, me moriam, fidem, amorem, cultum et observantiam, officium denique ipsum forsitan exquiri.

DE SEDE. CAP. I.

SUmmorum Principum ornamenta, insigniaque et multa et varia fuisse, alibi recensuimus sed nullum unquam sella sublimius, neque augustius, neque venerabilius habitum. Reliqua enim ad humanae tantum amplitudinis decus facere videntur, hoc ad divinae propemodu majestatis honores proximum accedit. Quare minime arbitror me operam elusunu si multa, quae de sellae dignitate tradita sunt a Veteribus, commentarium hoc collecta, si quis hujusmodi rerum cognitione delectetur, in promiscuo usu fecero, measque super his lucubrationes studiosis omnibus communica vero.

PERENNITAS. CAP. II.

POrro perennitatis, aeternaeque quietis hieroglyphicum esse sellam, plerisque locis toto opere disputatum est ex AEgyptiorum Sacerdotum institutis, eoque praesertim loco, ubi sedentis Cynocephali significata percurrimus: sic enim eum statuebant, cum AEquinoctii quietem aequalitatemque describebant: quae quidem necesse est ibi sit, ubi nihil subsultat quod alterum inquietet, sed omnia firma [note: Cynoceph a lus. ] stabiliaque in aequilibrio conquiescant. Quinetiam Veteres Deum infantiliaetate, utpote unicum atque perpetuum rerum omnium principium nullo conficiendum senio, inter loti arboris ramos conquiescere profitebantur: utpote qui divinitatem ex ipso sedentis habitu internoscebant, quem nulla unquam posset inquietatios sollicitare. Numa Pompilius Jovi flaminem assiduum Sacerdotem instituit, cui praeter alia ornamenta sellam etiam decrevit, et duos illi comites. Martialem et Quirinalem. Quod vero ad firmitatem attinet, ejusdem Numae praeceptum fuit, ut Post adorationem sederent, boni ominis causa, ut Plutarchus arbitratur, quo scilicet preces esse ratas augurarentur: Religionem hanc sella super, secuti plurimum sunt Romani Principes. Hinc Macrinus Imp. cum Bassianum Antoninum inter Divos referri, procuraret, tum multa alia, tum praecipue duas etiam statuas sedentes civili habitu illi decrevit, Divos eos, ex eo quod sederent interpretatus. Nasamones autem, quod ab obitu ad Deos evolare se arbitrabantur, eo quod sederent Diis ipsis propiores, cum morituri erant, inter expirandum sedere, ac sedentes etiam sepeliri volebant.

AETERNITAS. CAP. III.

[note: Ausonius, Ammianus Marcellinus lib. 15. Alciatus embl. 114. Maro AEn. 1. aliique multi Romam AEternam dixere. [gap: Greek word(s)] sola Vesta manet in Deorum dome. ] CEllam hanc aeternitatis signum occulta fide perspicimus in numo quo dam in quo Romae simulacrum est in sede cum ancili et inscripdone: ROMAE AETERMTAS, cur scilicet Jupiter apud Virg. fateatur nec metas rerum nec tempora posuisse, sed imperium sine fine decrevisse. Nam et ipsum Romae vocabulum, nationes nonnullae ex patriae singuae significatione aeternitatem interpretantur. In numo cujus inscriptio est: CLOD. SEPT. ALB. AUG. idem simulacrum est sedens dextera genium porrigens Jaeva vero jaculum terrae affigens, cum eadem AEternitatis inscriptione.

VESTA. CAP. IV.

EAdem aeternitatis significatio effecit, ut et Vesta per sedem exprimeretur, ut sella illi ante omnia, dedicaretur. Itaque Diis reliquis apud Platonem, Phaedro, duodecim ordinibus domo digressis, ac alatum Jovis currum subsequentibus, sola Vesta residet domi, eaque ubique sedens sculpi et pingi solita. Nam in Caligulae numo gemmata sella sedens, dextera pateram porrigit, sinistra contum terrae affigit, cum eadem inscriptione, VESTA. In alio Tiri Vespasiani, ipsi eadem sedens cum conto, dextera genium sustentat: literae, VESTA. In numo hoc inscriptio inferne, in altero superne posita est.



page 544, image: bs544

DIVUS CAP. V.

[note: Caligula et Titii Vespasiani numi. julia Augustia et Faustina Pia numi. M. Aur. Antonini Brit, M. Jul. Philippi numi. ] EAdem species, uti superiusde Bassiano dictum, relatum quempiam in Deorum numerum ostendit, quod ex inscriptione, quae est, Divus, intelligitur. Numus est cujus inscriptio, DIVUS AUGUSTUS, ab altera facie DIVA AUGUSTA, ipsa sella sedens conto innixa, dextera duas spicas porrigit. Juliae Augustae numo Dea signata est sella sedens, pinum dextera praetendens, Leone accumbente inscriptio, MATER DIUM. In Divae Faustinae Piae simulacrum muliebre est sedens cum lancea, signis ante affixis, quod pilam cui Aquila insidet porrigit, inscriptio, MATRI CASTORUM. Nam M. Antoninus ejus maritus Faustinam subito morbo exanimatam, divam a Senatu appellatam gratulatus est. Matrem vero castrorum ideo ipse vocitare solitus, quod eam secum et in aestivis habuerat.

SECURITAS. CAP. VI.

[gap: illustration]

CUm vero proprium Deorum sit perpetua srui quiete ne que ullos humanae vicissitudmis casus in postrrum expavescere securitatem invenlas hieroglyphice plurimum sella compositam. In M Aurelii Antonini Brit. numo dea sedens caput manu suffulcit, dextera radum tenet: quae vero manus caput sustentat, eadem sellae innititur. Inscriptio est, SECURITATI PERPETUAE. In altero Imp. M. Jul. Philippi Augusti Dea sedens est, quae dextera sagittam tenet, laevam supra caput tollit innixam sellae. Inscriptio, SECURIT. ORBIS. In numo quodam Imp. Neronis Caesaris Aug. P. M. TR. P. P. P. Dea sedens ara apposita, radium laeva tenet, dextera caput ab occipitio sustentat, cum inscriptione SECURITAS AUGUSTI, quod mihi reducit in memoriam dictum illud: In utramque, aurem quiescere.

CONGIARIUM. CAP. VII.

[note: Clodii Pupieni et Domitiani numi. ] JAm et congiarium dari solitum simulacris tribus pro tribunali sedentibus, in numo Clodii Pupieni cernitur. Et in numo Domitiani Cos. XIII. congiarium ipse sedens populo elargitur, cum inscriptione, LUD. SAEC. AEdes vero juxta sita est, et in tribunalis facie literae appositae sunt, S. V. F. P. D. quarum sententiam ita reperi a nonnullis interpretatam, Sedem vovit firmam primo decennali.

AEDITUMUS. CAP. VIII.

AEDitumum quoque significaturi Sacerdotes iidem AEgyptii, hominem pro templi foribus in sede statuebant, eo amictum indumento, iisque gestaminibus ornatum, quae late Eusebius lib. 11. de praep. Evang. recenset, ubi templum Serapidis describit, et custodes. hos ipsos pastophoros enumerat, a Sacer dotali scilicet habitu sic cognominatos, a Latinis alias aeditumos, quasi aedium indumos, alias aedituos, a tuendis aedibus appellatos, ut apud Charisium est. Praevidit David principes Sacerdotum e Judaeis futuros, qui adversus Christum insurgerent, cum dixit: Adversum me loquebantur qui sedebant in porat. Nam et idem mos pro templo sessitandi, apud Hebraeos etiam fuit. [note: Thronus gloria quid] Sed cur ab AEgyptiis, a gentibusve aliis exempla quaerimus, cum Djvinae ubique literae de throno Dei tam multa protulerint? Vidit enim Michaeas Deum Israel sedentem in fede fua, et Esaias, Dominum sedentem super thronum excelsum atque sublimem, et apud Hierem. thronus gloria exaltatus abinitio locus, sanctificatio nostra, sustentatio Israel: quae quidem omnia firmum et stabiie Dei significant imperium: et, ut inquit Adamantius, sive de Christo volueris ista intelligere, non peccabis: sive de Patre, nonimpie senseris: est enim thronus gloriae excelsus et aprincipio, Assertor noster: propterea regnum esus et sanctificatio nostra Christus est: quia et ille sanctificans, et nos sanctificati ex uno omnes sumus. Ideo vero eum sedere dicimus, ait Euthymius, quod hinc Regiam ejus digniatem stabiliatemque, et ventrabilem judicis autioritatem imaginamur, Ita sedere super sedem suam dicitur Deus, qui late Dominus super omnes gentes regnat. Quin et malignus cum scythas, Turcas, et plerosque alios a Septentrione barbaros, alios impios, alios haereticos sibi addicendos praesagisset: Ponam, inquit, thronum meum ad Aquilonem. [note: Esai. 14. ] inde enim mali genus


page 545, image: bs545

omne, per tot aetates, per tot saecula, in quietions vitae provincias continenter effluxit. Cum vero super. Cherubim sedere ponitur Deus, intelligitur de summa scientiae plenitudine, quaetum [note: Cap. 24. ] Angelis, tum viris insigni pietate praeditis superastitit, de qua Salomon Proverbiis: Anima ejus sedes sapientia. At scabellum a somno sede dimmutum, humilitatis et subjectionis, inquit Eucherius, in dicium est, ut in Psalmo: Donec ponam immicos tuos scabellum pedum tuorum. Accipitur et pro Christi [note: Psalm. 99. ] humanitate, ut: Adomte scabellum pedum ejus. Nam et pedes pro Filio ponuntur in Divinis, sicut Pater, de quo loco suo.

DOCTRINA. CAP. IX.

[note: Per cathedram quid. Matth. 23. ] PLerisque vero hieroglyphicis cathedra doctrinae significatum habet, atque ita D. Hieronymus, et plerique omnes interpretantur locum Evangelicum: Super cathedrum Mosis sederunt Scriba et Pharisaei. Ita illud Psal I. Et in cathedra pestilentae a non sedit, quod pro doctrinanon sana interpretatur Euthymius, Haereticorum ait Eucherius: beatique porro illi habentur, qui pro sceleratis non steterint, et cum impiis atque perversis minime sederint. Quamvis pro pestilentia nonnulli accipiant, derisores, et pro cathedra, societatem ponant: ut sit, neque commercium habuit cum iis quorum ingenium et doctrina orrmis eludendis decipiendisque mortalium animis exercetur. Quod vero Paraphrastae nonnulli scripserint, neque socius fuit eoru qui studio faciunt male, multo minus eo deraentiae pervenit, ut impostorum illi vita placuerit. Latinum est omnino: Assidere cuipiam, pro socium esse, vel similem, vel imitatorem. Hinc Horatius in Epistolis.

Parcus ob haeredis cumm, nimiumque severus
Affidet insano.

hoc est, par, vel socius, aut similis est insano. Sunt qui cum superiore significato consentientes, per cathedram hoc loco perscverantiam, et firmitatem in malis operibus significare velint. Nam desidere, unde deses et desidia contationem indicat hujusmodi.

CONSULTATIO. CAP. X.

[note: Lib. 1. ep. 5. Nam sidedo et quieseendo fit amina prudes aitphi. losophus. AEnie. l. 9. Apud Varronem l. 1. cap. 2. de re rut. Virg. 6. AEnied. Vel. potius quodad artes, quam ad bires. Et cym boluptate. ] QUin et consultationem per sessum ex AEgyptiaca doctrina significari manifestum. Vulgatumque apud nos illud de Romanis, Sedendo eos vicisse, quod ea consilia referunt eruditi, ut apud Plautum is, qui nimio plus sapere se sedentem asserit, et quod apud Maronem: Turnus sacnata valle sedebat, legitur, exponit Servius, sedere est consilium capere. Multaque apud alios etiam in hanc sententiam. Non otiose positum est in sacris concentibus, Psalm. XLIX. Sedens adversum fratrem tuum obloqueris, id enim [gap: Greek word(s)] . indicat. Sedens, hoc est consulto, non subita ira aliqua percitus, non dolore concitatus, non repentina aliqua re commotus, sed animo conquiescete, et sponte de calumniis agitante, vel aliquid quod obesse posset, excogitante.

CESSATIO. CAP. XI.

NEque desunt, qui sedere pro cessareponunt, Horatium secuti, qui de pusilianimo dixit:

Sedit qui timuit, ne non succederet. Epistolarum. lib. t. epist. 17.

Uti stare, ad expeditionem, paratum esse interpretantur. Ita Maro:

--- Stat ferri aties mucrone corusco, Stricta panata neti.

Ita pro deside sedentem, vel qui nihil attentet, intelligunt.

OPIS IMPLORATIO. CAP. XII.

[note: Ac pro cunctari, et se pigre gerere ut Cicero in Pisonem. AEneid. l. 2. ] ILlud non omiserim, implorantium opem fuisse morem apud hospites, quos adiissent, in foro sessitare: quod apud Alcinoum fecisse Ulyssem Homerus scribit, neque dissimulavit Apollonius. Et Martium Coriolanum patria prosugum. Actii Tullii Volscorum Principis supplicem factum ad focum sedentem scribit Dionysius Halicarnasseus. De Themistucle quoque in exilium abacto, talia invenies apud Graecos historicos.

AEDILIS CURULIS. CAP. XIII.

ERat vero sella eburnea proprium AEdilium Curulium hieroglyphicorum, quod quidem quoniniam aliis aliquot Magistraribus debebatur, animad vertendum apud Plutarchum in Mario, duos apud Romanos AEdilium ordines fuisse, quorum alter sella, quae curvos pedes haberet, utebatur, in qua sedentes jus dicebant, huicque honori aderat Magistratus nomen. Inferiorem, alterum Popularem


page 546, image: bs546

vocabant. Quod si quis a majori honore decidisset, rursus ad alterius petitionem accedere consuerat. Pauloque infra: Marius cum ad Herennium responderet, hujusmodi sellam [gap: Greek word(s)] memorat, quae cujusmodi esset, in numismatis intueri licet: duae enim hujusmodi cause habentur super [note: M. Plaetorii rinmus. ] tribunali, in M. Plaetorii AEd. Cur. nnmo, ut omnino inde qua fieri specie solerent sellae illae conspicuum sit. Magna autem ambitio Romanis fuit eburneis hujus modi sellis ad clarissimos quosque Reges, quorum amicitiam sibi conciliassent, dono missitandis. Inter ampla quippe dona, quae Masinissae Numidarum Regi missa sunt, sella etiam Curulis fuit. Ad Syphacem quoque cum donis aliis sella missa, cum is se Carthaginensibus inimicum, Romanis amicum per Iegatos professus esset. Et Ptolemaeo Egypti Regi, cum legati ad commemorandam renovandamque amicitiam missi sunt, tulere dono, togam, et tunicam purpuream, cum sella eburnea. Et Consules, cum Magistratum inibant in sella eburnea sedere solebant. Unde apud Ovid. in Fastis:

Et nova conspicuum pondera sentit ebur.

Sed haec missa faciamus, quae omni um sunt historiis pervulgata: currumque protinus a sella ipsa insiliamus.

DE CURRU. CAP. XIV.

PRoximus ad sedem accedit currus, multis et ipse hieroglyphicis insignis, quae commemorare insigniti propemodum operis labor esset: sedenim ea tantum recensebimus, quae vel in numis, vel auctorum devetustate libris comperiuntur, et si qua facient ad pietatem, nequa quam dissimulabimus.

TRIUMPHUS. CAP. XV.

[note: Statuae triumphales. ] SAne constat, apud Romanos et gentes alias currum Triumphi significatum habuisse, cujusmodi victoriarum monumenta passim in numis, in aris, in arcubus conspiciuntur. lis autem qui triumphassent, statuae in curribus ponebantur, quae ob id triumphales appellatae sunt. Earum vero statuarum omamenta erant, quae Livius enumerat, Corona aurea, sella Curulis eburnea, eburneus Scipio, rota picta, et palmata tunica. Sellam autem Curulem ea de causa dictam volunt, quod curru honoris gratia soliti erant in Curiam vehi Senatotes, qui Curulem magistratum, hoc est, majorem honorem gessissent, in quo curru sella effert, supra quam considerent.

AMPLIATOR IMPERII. CAP. XVI.

TRiumphalis autem effigies Romae iisomnibus decreta est, qui fines Imperii ampliassent. Augustus vero memoriae Ducum, qui populum Romani Imperium ex minimo maximum reddidissent, proximum a Diis immortalibus honorem praestitit: itaque et opera cujusque manentibus titulis restituit, et statuas omnium Triumphali effigie in utraque fori sui porticu dedicavit, professiis edicto, commentum id se, ut illorum veluti exemplar, et ipse dum viveret, et insequentium aetatum Principes exigerent a civibus.

MARITIMA VICTORIA. CAP. XVII.

[note: M. Agrippae numus. Carm. lib. 1. Ob. 5. C pro Q, litera usurpata. ] INnumo M. A GRIPPAE COS. III. ab altera facie Neptunus est Equos agens flagello sublato, ipse currui cymbae speciem prae se ferenti insistens. Cymba inter utrumque Equum sita. In puppi ejus navigii avis est alis surrectis quae Aquilae speciem refert. Literae, HIC OMNITOTENS CORIS. Unde apud Horatium illud: Suspendisse potenti vestimenta maris Deo, ubi animad vertendum est C, literam apud nos ordine tertiam pro Q, positam more majorum, qui Q, literam olim exclusere, ut Velius Longus attestatur, neque Nigidio Figulo in commentariis suis unquam posita est, teste Victorino. Numi vero hujus species nimirum victoriam ab Agrippa contra Sex. Pompejum, partam ostendit, quam Maro etiam celebravit in Scuto:

[note: AEn. lib. 8. ] Parte alia ventis et Diis Agrippa secundis
Ar duus agmen agens, cum belli insigne superbum
Tempora navali fulgent rostrata corona.

Sunt etiam numi alii in victoriae hujus memoriam cusi, in quibus triremes tridentalibus rostris [note: Ibid. lib. 9. ] praeditae conspiciuntur, ut tandem aliquando Virgilianum illud incolumitati suae restituatur,



page 547, image: bs547

Rostrisque tridentibus, quo in iis quae circa Virgilianae lectionis castigationem olim elucubravimus, plerique dubitant.

IMPERIUM. CAP. XVIII.

IMperium autem, aut summam rerum, speciosioresque magistratus, aruspicina quoque per currum significavit. Nam Tarquinius cognomento Superbus cum adhuc Romae regnaret, et Jovis Capitolini templum pene absolvisset, currum quendam fictilem Thuscis quibusdam ex Vejorum gente figendum locaverat, quem cum jam confectum figuli in fornacem intulissent, non ut reliqua fictilia humore expresso exuior evasit, quam impositus esset: sed sermentati panis instar intumuit, eoque magnitudinis concepto robore duritiaque increvit, ut vix sublato fomacis culmine, parietibusque disjectis, educi potuerit. Consulti super hoc aruspices, responderunt, apud quos ejusmodi currus asservaretur, felicitatem et imperium iis portendi.

NUPTIAE CAP. XIX

EJusdem boni ominis causa, et aucupandae felicitatis affectatione institutum apud veteres erat, ut nova nupta curru vecta traduceretur: quod Hesiodus, sive is Aristophanes Grammaticus fuit, Scuto Herculis ita describit:

[gap: Greek word(s)]
Hi curru invectam geniali virginem amanti
Traduxere viro, pisiimque Hymen Hymenxus
Excittu cantu.

Et ligneum sponsae simulachrum Citheronis consilio fabrefactum, pro Asopi filia suppositum, et in curru constitutum ab Jove reperias: quo Junonem, quae divortium fecerat, illuderet. Eo vero nuptiali curru tres tantum vectari solitos, Sponsam, quae sederet in medio, Sponsum et Parochum, Pausanias tradit. Parochum eum nimirum intelligens, quem nos hodie anuli maritalis Compatrem appellamus: [gap: Greek word(s)]

TERRA. CAP. XX.

QUod vero Cybelem curru invehi finxerunt, cum eadem et fellus sit, terrae ipsius libramentum in aere pendentis indicare Lucretius putat:

Hanc veteres Grajūm docti cecinere Poeta,
[note: Lib. 2. ] Sedibus in curru bijugos agitare Leones.
Aer is spatio magnam pendere docentes
Tellurem.

[note: A Plinie lib. 7. ] Illud addam, ex iis quas rerum natura partes habet, uni illi veteres matemae venerationis merito cognomen indidisse, quando ita hominum ilia mater, ut coelum Deorum, habita est. Haec nos nascentes excipit, natos alit, semelque editos sustinet semper, novissime complexa gremio, jam a reliqua natura [note: Tum quod [gap: Greek word(s)] . Cyberli Rhea a monitibus Cybelis dicta. ] abdicatos, tum maxime ut mater operiens. Quod si quis causam quaesierit, cur turrito capite conspicua sit, eam Lucretius rationem in hunc modum expressit lib. 2.

Muralique caput summum cinxere corona,
Eximiis locis, quod sustinet, urbes,
Quo nunc jnsignis per magnas praedita terras
horrifica fertur divinae matris imago.

In editis enim et excelsis locis urbes ponere antiquis mos erat, non tam alterius diluvii metu, qui diu mortalium mentibus insedit, quam ut difficilior hostibus accessus foret.

BATTI NAVIGATIO. CAP. XXI.

ERat Delphis Batti effigies in curru, quem Cyrenenses dedicarunt, posteaquam is navibus in Libyam trajecit. Auriga erat Cyrene: Libiae vero capiti coronam imponebat. De Batto autem qui Thera insula pulsus, Apollinis oraculo in Libyam prosectus, Cyrenaicis rebus originem auspicarissime dederit, alio loco diximus copiosissime.

CIRCENSES. CAP. XXII.

LUdos Circenses per bigas et quadrigas, quae tot numis signatae sunt, significari, satis omnibus innotuit, universa Graecia cum Romanis eo spectaculorum genere per multa secula detentis.


page 548, image: bs548

Id autem honoris habitum aurigarum factionibus, ut in victoriarum eorum memoriam numi ipsi et bigati, et quadrigati cuderentur: de quibus in vita Veri apud Julium Capitolinum legas, postulatum interdum a populo Prasinianorum aureorum modium propter Equum ex factione Prasina, cui Verus impotenter favit. Ubi cavendum ne, ut aliquot habent codices, Parsimanorum legas, aut quid hac locutione corruptius: sed veluti Capitolinus a Veneto, Venetianum fecit, ita Prasinianum a Prasino deduxit.

AURIGA COELESTIS QUIS. CAP. XXIII.

IN Coelo quoque Aurigae species ostenditur, de quo ita Theon in commentariis Arati: Fabularum scriptores, in quit, Aurigam eam, qui coelo adscriptus est, imaginem esse dicunt Bellerophontis, vel Trochili, qui Calitheae filius fuit: solemniaque hujus rei sacra in Agris primum instituta, quod primus junxerit currum. Sunt tamen qui putent Myrtili, sunt qui Cillantis, qui Pelopis auriga fuit, sunt qui Oenomai figuram esse contendunt. Atque ita Graecia demum est in unaquaque re contentiosa.

DIVINA MAJESTAS. CAP. XXIV.

SEdenim cur nos mortalium fabulas aequo curiosus prosequamur, cum Deus Opt. Max. sua se conspicuum authoritate nobis exhibeat? cujus summa majestas, qualisque videri coelicolis et quanta solet invehitur curru, non eo in quam Platonico, in quo [gap: Greek word(s)] , sed de curru loquor quem Hetruscorum monumenta observanda nobis vetustate ostendere, quem ex Aramaeorum arcanis profundissimae doctrinae vir AEgydius Viterbiensis, in circum aetate nostra primus induxit. Verum super hoc quaedam altius repetenda sunt. Aramaei unum eundemque librum duas esse leges dixerunt: alteram scriptam, alteram a Deo Moysi traditam: illam populis, hanc sapientibus: illam proverbii rerum humanarum, hanc lucis rerum divinarum formam gerentem, in illa historiam orbis conditi atque admimstrandi; in hac formulam adumbratae atque ad effigiem expressae divinitatis osiendi. Duo itidem Plato regna commemorat. Jovis et Saturni, regnumque Saturni regno Jovis tamquam felicius anteponit: si quidem sub. Jove, actio vitaque humana, sub Saturno vero contemplatio divinorum significatur. De quorum temporum felicitate Platonicam ita sententiam Maro mihi videtur expressisse, ut cum Platone currum agitet ad palmam. Ait enim:

[note: Georg. lib. 1. ] Ante Jovem nulli subigebant arva coloni,
Nec signare quidem aut partiri limite campum
Fas erat: in medium quaerebant, ipsaque tellus
Omia liberius nullo poscente ferebat.

Mox de Jove:

Ille malum virus serpentibus addidit atris,
Praedarique lupos jussit, pontumque moveri,
Mellaque decussit, foliis, ignemque removit:
Et passim rivis currentia vina repressit,
Ut varias usus meditando extendere artes
Paulatim, et sulcis frumenti quaereret berbam:
Et silicis venis abstrusum excuderet ignem:
Tunc alnos fluvii, et c.

et quae plurima de humanis fere omnibus negotiis Subsequuntur. Hunc imitatus Naso utriusque regnum ita describir.

[note: Meta. lib. 1. ] Aurea prima sata est aetas, qua vindice nullo,
Sponte sua, sine lege fidem, reuum colebat:
Poena, mettuque aberant, nec verba minanti afixo
Aere ligabantur, nec supplex turba timebat
Judicis ora sui, sed erant sine judice tuti.

et quae multa prosequitur.



page 549, image: bs549

Sed ut ad rem nostram convertamur, utrumque duobus nominibus appellat Hebraeus, illud opus BERESCIT, ac creationis hocopus CURRUS, et arcanae intellectionis. Legis igitur secundae hujus [note: Currus Ezechielis. ] quae arcana est, per Messiam et suos aperienda, per speciem Currus apud eos conscribitur [gap: Greek word(s)] . Currum hunc Ezechiel quatuor eximaginibus excogitavit: vidit enim in divina luce tanquam ideas quatuor, atque iis veluti gemmis ac sigillis, formati a Deo sunt Angeli quatuor, omnium coelestium mentium et Duces et Principes. A dextera Dei gemma ea prima est, unde pulchra, grata, laetaque omnia proveniunt: eamque vim Michaelem vocant. A laeva gemma altera est, unde fortia, dura, castigataque manant, ea Gabriel nuncupata. Mixtum ex iis medicina et temperamentum Raphael. Quarto denique loco Uriel tertae proximus horum trium veluti dispensator. Ita Michael et Gabriel pro duabus rotis, Raphael pro sella. quae sit media inter rotas pofita. Quarta Uriel pro axe, circa quem sabricae hujus est totius fundamentum. Duo illa priora nonnulli Brachia vocant: tertium et pectus et zonam: quartum tamquam vel pedes, vel pedum scabellum. Idcirco dictum ajunt de Imperio Romano Hierosolymae eversore, Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Graeca Theologia Michaelis vim in Deo vocat Venerem, Gabrielem Martem, Raphaelem Jovem, cui sella proprie dicata est, et Solem quartum foeminae marisque vim habentem, omnis plane generationis initium, et Urielem nominal et Adonin Hebraeus. Orpheus ea quatuor uno refert versu, quod mas, quod foemina, quod rerum genitura, quod Adonis:

[gap: Greek word(s)]

Ut non ita commentitia esse videantur ea, quae Plutarchus de Bacchi cultu apud judaeos observavit, et in Sympoliacis late disputavit. Eorum enim scenopegia in Bacchi celebritatem fieri putat. Adonimque et Bacchum eundem esse. Rotis quatuor, sive gemmas, sive currus ipsius partes, aut membra libeat appellare, quinto adjiciunt loco Nurielem tamquam temonem, cui alligatus trahitur currus. Atque quinque haec divini currus nomina alto mysterio una locutione scribuntur in Canticis: eam nostri ascensum purpureum interpretati sunt Salomon scribit currum hoc modo: ARGAMAN. Prima litera fit Uriel, per a enim illi scribunt. Sequenti R, Raphael. Tertia G, Gabriel. Quarta M, Michael. [note: Michael Psal. 89. ] Quinta N, Nuriel. Neque sum nescius, Hebraeorum quorumdam juniorum super Angelis, Planetisque et signis, quibus imperitent, commentationes longe diversas esse, aliterque tradi in diurnis iliis supplicationibus, quae secundum doctrinam Cabalisticam institutae dicuntur: caeterum Astrologos hi potius quam Theologos secuti mihi videntur, qui Michaelis in Deo vimita interpretantur, ut numen in comparabile significaredicant. Unde illud in Psalm citant: Deus, quis est similis tibi? Mercurium e Planetis huic ministrum esse, fandi et agendi potentem, divinaeque et humanae naturae totius interpretem: cujus laetiores receptus sint, sive (ut Graeci dicunt) [gap: Greek word(s)] : e coelestibus signis Gemini atque Virgo: hujusmodique genio die quarta preces allegandas. Et nostri Michaeli munus illud attribuunt, quod Mercurio Graeci veteres: qui scilicet animas coelo inferat, atque alias sub tristia tartara mittat. Ad haec trutinam in manu ejus statuunt virgae loco, ut pote, qui merita inquirat, bona malaque compenset, proindeque utut quisque apud superos vixerit, aut poenis, aut praemiis afficiatur. Sed antequam a Michaele discedamus, quamvis cuipiam [gap: Greek word(s)] dictum videatur, praeterire nolo id, quod Rabi Tedacus Levi libr. de duodecim numerationibus ait, Michaelem Occidentali [note: Torquantus ordo Gallo rum D. Michaelis. ] vento praepositum, ut magna mihi de causa institutuma Gallorum pietate videatur, quod ad nostra tempora magno eultu perdurat, honoratissimum ordinem cohortis Regiae D. Michaeli dicatum esse. Sed ut revertamur, Gabrielem isti Deum fortem interpretantur, minoris tamen cujusdam fortitudinis esse. Lunam e Planetis huic ministrare, cujus gratissimum hospitium Cancer [note: Raphael. ] esse perhibetur, secundaque ille die supplicandum. Ex Raphaelis nomine atque vi, rerum ajunt omnium medicinam emanare. Esse hunc Solem ipsum, qui et Phoebus. Nam is apud Ovidium [note: Metam. 2. l. ] dicit, inventum medicina meum est. Leonis unius domicilio gaudere: prima illi de vota coneipienda, nuncupandaque. Ac, ne Apoliinis et AEsculapii fabulas irrideamus, Jovis filius Apollo censetur, hujus vero AEsculapius: ipsa nimirum Theoretice, quae intellectum illuminat, Apollo est, AEsculapius arsipsa. Unde Maro:

Tum pater omnipotens aliquem indiginatus ab umbris


page 550, image: bs550

Mortalem infernis ad lumina asurgere vitae,
Ipse repertorem medicinae talis et artis
Fulmine Phoebigenam stygias detrusit ad undas.

[note: Z mael. ] Arsigitur AEsculapio attributa, per quam bona comparatur valetudo: utpote quae in curatione ipsa versetur. Est et Zamael, cujus munus ulciscendi, venenaque dispergendi esse perhibent, uberrimae illi bonorum omnium largitioni semper oppositus. Martem hunc esse Graeci volunt, Arieti et Scorpio [note: Nanael. ] praefectum: tertia illi die preces faciendas. Nanaelem mox enumerant, in nomineque id esse significatum autumant, ut Deum benigne nobis omnia respondere, ac omnia ipso horreo mortalibus elargiri interpretentur. Esse hunc Venerem, qui Tauro libraque delectetur, sexta illa die supplicandum. [note: Zachiel. ] Zachielem inde deprehendere, qui Dei justitiam, et quinta diei sacrificia, precesque procura ret: unde nonnulli quinarium justitiae dedicarunt. Esse hunc jovem, nam ut Maro: Rex Jupiter omnibus idem. [note: Caphziel. ] Isque, ut illi commenti sunt, Sagittario apud Piscibus praeficitur. Caphzielem demum septimae luciscuram gerere, eaque mortalium preces sibi deposcere. Ab eo vim frigidam emanare, qua scilicet singula inferiori mundo concreta condensentur. Nam uti calidi est dissolvere atque rarefacere, ita frigoris est solidare coagulareque. Satumum hunc nostri vocant, qui Capricomum et Aquarium sedes habet. [note: Platonis regna dito. ] Sedenim ut in curru satis expatiati, metamque ipsam rite circumvecti, eo dem, unde cursum auspicati sumus, revertamur, id aliqua egere videtur elocutione, quod a Platone regna duo posita diximus. Is siquidem multo ante tempore praesagisse videtur, quae nunc demum speramus eventura. Mundi circuitum is ab Oriente ad Occidentem Jovis esse, ac perinde Fatalem dici. Appariturum vero olim alterum sub Saturno huic oppositum, ab occidente scilicet Orientem versus, in quo sponte nascantur homines, et a senio in juventutem regrediantur, Id ita Platonici interpretantur, ut Jovem mundi animam intelligi velint, cujus lege fatali manifestus, hic manifesti mundi ordo disponatur. Praeterea animorum vitam in corporibus concretis ab Jove esse, sensibusque et rerum agendarum studio deditam. Satumum vero supremum inter Angelos intellectum, cujus radiis animi etiam ultra Angelos illustrentur, accendanturque, et ad intellectum pollentem vitam continue pro viribus erigantur. Que quoties ad vitam hujusmodi convertuntur, sub regno Satumi agere creduntur. Sub Jove vero, cum rerum humanarum negotiis imolicantur: Plotinusque regnare nos ait sub hoc vel illo, prout secundum hoc vel illum egerimus. In hac autem vita sponte regenerari dicimur, rursumque juvenescere, ac in dies magis efflorescere, cum sana bene institutae mentis optione ad meliora contendimus: de quo Paulus Apostolus: Homo interior renovatur in dies. Atque passim in divinis literis de juventute nostra, quae sit ut Aquilae renovanda. Quod si ullo umquam tempore spes affulsit ut mortales haec essent consecuturi, nunc sperandum maxime, cum eorum omnium ingenia, quae aliquem verae lucis fulgorem consecuta sunt, majorum nostrorum errores, qui tot annos uni tantum sensui adhaesere, deprendere jam incoeptarunt, omnemque studiorum suorum conatum ad veritaem ipsam convertere, sanctioresque disciplinas adamare. Adjuvant insuper hanc proborum horainum voluntatem, sanctissimorum auctorum scripta, lucubrationesque et documenta, quae de vetustatis eruta voraginibus quotidie prodeunt in lucem. Et jam ille minime censetur eruditus, quantumlibet Graece, Latincque sciat, qui Jovem scrutaturus caelestem non insiliat in currum, qui sacra non attigit, qui divina non est imbutus disciplina, qui Christum atque adeo Christians institutionis volumina non assectatur, quid mysteria sibi velint non exquisierit, quaqueratione Deo animum asserere possit, inspicere neglexerit. Verum ille omnium optime peritus, qui lutosas, faeceque conglutinatas alas in profluente puriter abluerit, perpurgaveritque, a terraque sublatus coelestium Circensium pompam comitatus eo pervenerit, ubi sparsas manu veri Jovis fruges, donariaque pereipiat, pipareque et ipse et jugales excepti, amoenissimi lautissimique diversorii tio perfruantur: quod qui secerit, dubio procul intelliget reliquas doctrinas omnes, studiaque omnium reliqua, nihil aliud nisi summam esse vanitatem.



page 551, image: bs551

DE FULMINE. CAP. XXV.

JOvem igitur in alta sede conspicuum alato invecti curru consecuti sumus. Quo vero eum esse Jovem agnosceremus, nullum manifestius signum fuit, quam fulmen ejus manu praetentum: quare cum id gestaminis ad Jovem praecipue pertineat, non secus ac sella, de fulmine dicere, minime alienum est ab instituto negouo futurum.

JUPITER. CAP. XXVI.

[note: Jobi curdatum fulmen. ] OMnibus utiquevulgatum est hieroglyphicum illud: Fulmen supremi Jovis gestamen esse. Sed ut nunc fabulas dissimulemus, veram figmenti causam afferamus: si quidem hoc ipsius fulminis naturam exprimere videtur, quod quidem ita fit. Calor interdum per refrigeratum a ventis aera conspersus, ubi contrariae naturae viribus solicitari coepit, sese in globum colligit, et adversus algorem validissime reluctatur: urget algor ventis ingruentibus, ille sese magis ac magis adstringit, quoque angustius premitur, eo validior evadit, ac simulac extremam intentari sibi vim intelligit, totis erumpit viribus, crassioreque aere, qui cicumfusus est, disrupto, viam sibi cum strepitu et incendio patefacit. Suprema vero illa pars elementorum, unde calor emanat, cum Jovi sit attributa, ideo illum vetustas, fulgura et fulmina ciere confinxit, Signaque Jovis passim cum fulmine fieri consuerunt, cum uno quidem frequentissime: sed et cum duobus fulminibus aliquando Jovi statua pofita est: ut apud Elidem Olympiae Jovis Horcii nuncupata: ea quidem severa minacique effigie, utraque intenta manu fulmina tenebat, juxta quam pugiles in certamen descensuri super mactati Porci exta jurabant, nihil se dolo malo facturos, aut secus quam Olympiae leges paterentur ausuros.

FAMA LONGE LATEQUE PROPAGATA. CAP. XXVII.

[note: Varia fulminis significata. ] Illud vero praecipuum fulminis significatum est, ut vocem proeul auditam, hoc est, famam rerum gestarum longe lateque per immensa terrarum spatia diffufam expatiatamque prae se ferat. Transit et illustrem praeclari facinoris memoriam, in longam annorum seriem propagatam. AEgyptii enim facerdotes hujusmodi gloriae amplitudinem ostendere si vellent, Vocem, ut ipsi dicunt, aeris quippe tonitrum, hoc est, ipsius fulminis imaginem describebant. Nihil enim magis, nihil validius, nec terribilius tonitru sonare constat. Eaque de causa Apelles pictor, (uti in Armorum commentario diximus) cum Alexandri effigiem pingeret, fulmen in ejus manu posuit, quo nominis ejus amplitudinem ex rebus ab eo gestis longe lateque propagatam, et memoria numquam intermoritura celebrem indicaret. Posita ea tabula (ut Plinius ait) in templo Dianae Ephesiae, 20. talentis auri picta. Eo vero artificio fuit, ut digiti eminere viderentur, et fulmen extra tabulam esse. Sedenim Lysippus statuarius factum ut adulationis plenum improbavit, quare hastam ipse in manu Regis posuit: qui quidem, si vera quis de Alexandro, non fabulas conscripsisset, famam ejus ne una quidem aetate supersuturam judicaret, nedum id assequi meritus sit, ut divini honores ei decemerentur, datis ad Graeciae civitates literis, ut se decreto publico Deum instituerent. Ea res cum matrem Olympiam etiam offendisset, magnae integritatis foeminam, Rex ipse ut incoeptum excusaret, et institutum suum approbaret, infigne volumen ad matrem suam conscripsit, ut apud Cyprianum legi: quo rationes multas ostendit, Regibus suis Apotheosin decernere, atque hinc majorum Regum memoriam servari, indeque colendi et sacrificandi ritum inolevisse. Sane quidem Athenienses ipsi, qui doctrina et sapientia semper insignes habiti sunt; cum XII. tantum Deos antea colerent, Alexandrum tertium de cimum appellavere, honoresque illi adhuc iventi instituere, qui tamen vulneribus saepe confossus, morbisque tentatus, ac postremo vita functus, se mortalem ostendit, qui Deorum Interim concilio adjecrus Nimirum Damis. Plutar. in Apoph. erat. Quare Lacedaemonii literis acceptis, argute libereque admodu more suo responderunt, [gap: Greek word(s)] , Quando quidem Alexander vult esse Deus, esto Deus, quo decreto id declaratum voluere, nullam aliam fuisse causam, neque meritum aliud cur Deificatio esset Alexandro decemenda, nisi quod ipse ita vellet. Caeterum is, qui adhuc vivens divihis honoribus inhiabat, ne communibus quidem post obitum justis honestabatur, ad gravissimam usque Olympiae


page 552, image: bs552

matris lamentationem. Pervulgatum tamen apud multos populos et nationes fuit, Reges suos, ut nuper dicebamus, pro Diis colere. Nam et Romani non tantum Reges pierosque suos, verum etiam eorum uxores divinis honoribus honestarunt, et nonnullis templa, et sacra etiam instituerunt. [note: Lysimaehi ambitio. ] Quantum vero pertinet ad fulmen, eo tolerabiIius id Alexandro concedendum, quo insolentius Lysimachus ab Alexandri morte particulam ejus regni sortitus, non quam armis virmteve sua ulla subegistet, sed ex Regis tabulis adeptus esset, lancea coelum tangere se jactabat: quod tantumdem erat, ac si famam astris terminare se diceret. Qua de causa Pasiades Byzantinus hominis vanitarem irridens, ad suos conversus ait: Cavendum ne is lance ae mucrone coelum medium pertundat. Quodque impatientius aliquis ferat, Clearchus Heracleae tyrannus fulmen gestavit, et ex liberis unum Tonitru appellavit. Quanta vero Clyti, quanta Demetrii fuit insolentia, quorum iste non magna admodum regni parte ab Alexando accepta, Jovem se vocari passus est, responsa sua pro oraculis haberi gavisus: ille, quatuor ad summam navibus demersis, Neptunus vocitari voluit, tridentemque gestavit? Ut minus jam Salmonea miremur eo provectum insaniae, ut flammas Jovis, et Olympi sonitus imitaretur. Nam, ut apud Maronem:

[note: AEa. lib. 6. ] Quattuor is invectus Equis et lampada quassans,
Per Gratiūm populos, mediaeque per Elidis urbem
Ibat ovans, Divūmque sibi poscebat bonores,
Demens, qui nimbos, et non imiabilefulmen
Aere, et cornipedum cursu simulant Equorum.

[note: Fabula. ] Longe verofelicius atque tutius Numa Pompilius eliciendorum fulminum rationem invenit. Nam cum quaedam occulta sacra ad fulmina expianda noscere cuperet, Egeriam consuluit, quae respondisse fertur, ut Aventinum peteret, et fontem, qui in antro quodam erat, melle et vino generosiore in ficeret, quo solebant hora certa Daemones duo sitibundi convenire. Hi erant Picus et Faunus. Cura ret vero ille sibi latebras, in quas abditus ab advenientibus illis non conspiceretur, ipse tamen fontem intueretur, disponeretque per fontis marginem retia, prout opportunum sibi videretur. His peractis Dii venerunt, et potus allecti suavitate multum ebiberunt: tamdem sopore gravati, ibidem, ubi constiterant, somno se prostravere, quos ita gravatos Numa implicuit in rete, qui videntes se captos, in varias se formas transformabant. Sed cum nihil quicquam proficerent, ad veras tamdem effigies rediere, Numamque ut retia solveret oraverunt. Rex se non prius retia soluturum dixit, quam de placando Jove docerent. Illi et hoc docuerunt, qua scilicet rationec coelo Jupiter eliceretur, quoque modo fulmen expiaretur. Unde Jovi Elicio nomen datum, cujus templum in Aventino positum, ubi res haec contigerat. Scio fabulam importuno loco positam, sed quia non ita vulgata est, minime fuit dissimulanda. Ne vero nos alienae gloriae detractoribus favere videamur, Alexandro fulmen merito attributum dixerim, ea de causa, quod annos vix tres et triginta natus, celeritate mira Orientales fere omnes nationes subegerat, et Oceanum ipsum enavigaverat, ut non immerito Caesar, qui pari saltem animo ad eam rerum amplitudinem adspirabat, cum Gades venisset, animadversa a pud [note: In Casare. c. 7. ] Herculis templum Magni Alexandri imagine, ingemuerit, atque (ut Tranquillus ait) pertaesus sit ignaviam suam: quod nihil tum a se memorabile actum esset in aetate, qua jam Alexander orbem terrarum subegisset.

CELERITAS. Cap; XXVIII.

ESt enim fulmen ante omnia velocissimae omnino celeritatis indicium, quam Poetae cum volunt exprimere, diciunt, fulminis ocyor alis. Idem ex antiquomm numis manifestum est: ut in eo cujus inscriptio est, Q. PILIPUS, Equus habetur in pemicem cursum admissus, cauda exporrecta, fulmine subsequente, lancea protenta, quod innuere videtur, provinciam susceptam summa celeritate peragratam, negotiumque quam ocyssime confectum. Nam et Ptolemaeus, unus ex AEgypti Regibus, promptitudinis et audaciae causa [gap: Greek word(s)] appellatus est, ait Pausanias. Facit huic rei fidem numus alius, in quo caput humanum est, Capreae coopertum spolio, sub cujus jugulo fulmen est, et arcus ab occipitio: ab altera vero parte Pegasus, cum fagitta subjacente, omnia uti palam est velocitatis indicia, cum praesertim inscriptio sit, L. PAPY. De quo quidem Papyrio (qui ob mirificam in agendis rebus


page 553, image: bs553

festinationem atque celeritatem, Cursoris cognomentum meruit) multa rerum scriptores memoriae prodidere. Equorum porro velocitatem in Curuli certamine fulguri comparat Hesiodus Her culis Scuto, ubi dict:

[gap: Greek word(s)]

Quem Statius secutus ait:

llicet, igne Jovis lapsique citatior Astris.

Et inferius idem Hesiodus de Equis in cursum a Pallade concitatis:

[gap: Greek word(s)]

Quod proxime accedit ad Papiniani sententiam.

CELEBRITAS. CAP. XXIX.

IN Angurali disciplina fulmen tam in publica quam in privata opera vibratum, atque etiam per noctumam imaginem in somniis visum, celebritatem nominis, et magnarum rerum auspicia facit. Nam Olympiae Alexandri fulmen per somnium oblatum, futurae in filio claritaris indicium fuit. Illa enim priori nocte, qua se viro adjunxit, existimavit facto tonitru in uterum sibi fulmen illabi, ex cujus ictu magno excitato incendio, in flammas inde late diffusas abire visum. Quid vero hic memorem JuIiae filia Caesaris monumentum ictum fulmine? Quid Euripidis PoetaeTragici, atque Lycurgi sepulchra de coelo tacta? Quid Velitemum murum? Quid Eutimi Pictae, aut Horatii Coclitis, aut Probi Imperatoris, aut Taciti et Floriani statuas eodem modo afflatas? quaeque hujusmodi exempla plurima declamatione, quam olim de fulminum significationibus edidimus, explicata sunt: quorum significata in hanc nominis amplitudinem accepta, tam Aruspicum responsis, quam eventis postea comprobata reperiuntur.

ELOQUENTIAE VIS, CAP. XXX.

QUod vero de claris Eloquentiae viris dictum, ut de Pericle et aliis reperimus apud antiquos, eos ciere tonitrus, et fulgura dispergere solitos, cum orarent, tanta erat animorum percussio et indicentium sententia motus, tanta verborum authoritas, de sacra dubio procul lectione metaphoram sumpsere. Psalmo enim centesimo supra quartum et trigesimum canitur. Educit nubes ab extrema terra, fulgura vertit in pluviam. Ubi per nubes viri sanctiintelliguntur, per fulgura vero persua dendi vis, per pluviam eloquentia: de quo plura alibi, Et quod alibi. David: Vox, ait, tonitrui tui in rota, eo hieroglyphico significat Evangelii voces, quae de coelo divinitus intonaturae essent, et universum terrarum orbem (id enim rota est) commoturae attonitumque redditurae. Eodem modo per fulgura verba Christi signari tradit Eucherius, eoque spectare Psalmi dictum: Et fulgum multiplicavit, et conturbavit eos, de Judaeorum confusione, qui ei nulla in re umquam resistere potuerunt. Et Hieronymus primis Hebraeorum castris, Ramesen, tonitrui gaudium interpretatus, divina verba, et quae voces sunt in sacris literis, per tonitrum accipi docet, quod coelitus editae exciplantur. Fulminis vero radii descripti, quae ipsae coruscationes sunt, ad cjusdem Evangelii pertinent claritatem et famam, de quibus Psalmo: l lluxerunt coruscationes tuae orbi terrarum.

CLEMENTIA. CAP. XXXI.

IN Antonini Pii, atque etiam in aliquot Nervae numis cernere est fulmen in toto collocatum, quod manifestum et pulchrum admodum est clementiae signum: arguit enim offendendi potestatem penes ipsum Imperatorem esse, verum ob ejus clementiam quiescere: quod perinde est atque illud quod Apum regem ajunt aculeo quidem praeditum esse, verum eum invulnus numqdam exeri. Primam vero hujus virtutis laudem aetate nostra tulit Julius Medices Princeps noster, qui simul ac bonorum in eum studiis inclinatis Pont. Max. electus atque salutatus est, omnium statim, et earum quidem atrocissimarum injuriarum oblitus, iis omnibus evestigio pepercit, quos adversarios habuerat iniquissimos, quos hostes totius vitae cursu perpessus erat infensissimos, quique rioh bonis tantum et fortunis ejus, sed et vitae modis omnibus insidiati saepius fuerant. Quare Clementis nomen, ut tantae mansuetudinis pignus perpetuumque monumentum, assumpsit, ita summa totius vitae moderatione conservavit,


page 554, image: bs554

reque probavit, ut Christianum demum Pontificem mortales intuen se profiterentur. Sed enim cum nobis de tanti Principis laudibus loqui non liceat, qui ejus auspiciis annos aliquot in hominum luce versati sumus, negotium aliis relinquemus, eam fuisse nostri Principis clementiam professi, ut vel hostes ad eam aeternis literarum monumentis celebrandum impulsura sit.

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIBER XUV. DE IIS, QUAE PER SOLEM, LUNAM, ET STELLAS SIGNIFICANTUR Ex Sacris AEgyptiorum literis. AD JOAN. BAPTISTAM MONTANUM.

SCribis, Clarissime vir, vidisse te lemmata quaedam mea in breve admodum compendium redactae, de Hieroglyphicis, quae per Stellas apud AEgytios sacer dotes, in doctrinarum suarum arcanis habentur: quod ut ad se mitterem Reverendissimus Cardinalis utriusque nostrūm alumnus Hippolytus Medices, tamtopere flagitaverat. Addis in super, cognovisse te rei istiusmodi argumentum non in ea tantum schedula contineri, sed a me longe copiosius conscripium. Rogas itaque, ut rei totius Commentarium ad de mittam. Nam quicquid erat ad figurarum tantummodo formam spectabat, quibus pictor uteretur in Julio illo sidere adornando, cujus celebritatem Hippolytus ipse tanto studio fovet. Nimirum video te Montane eruditissime, Leonem ex unguibus aestimare voluisse: at in re mae non Leo, sed Musculus continetur, qui se olim apud Mythologos pro Leone ausus est venditare. Quamtulum cumque tamen id sit, quod ego praestare potuerim, officii mei fuit, omni posthabita cunctatione, obse qui viro, tum a primis studiorum nostrorum annis amico, tum aetatis totius demum cursu mihi semper admirando tam in Philosophiae, quam artis Medicae peritia, quam etiam in cultioris cruditionis elegantia, seu Graeca, seu Latina quis poscat, politissimo. Accipies igitur Stellarum hieroglyphica, prout a me fuerunt interprecta. Sed nostri Stellas sine Luna desolatas quodammodo videri. Nam quo illae rerum quaeque suarum semina conspergant, nisi in Lunaris orbis paratissimum, ut ita dicam, horreum condatur, quae post modum illa quasi se questra terris demum indulgeat, aut potius uberrime largiatur? Sed neque Luna neque Stellae sine Sole sui compotes esse possunt: quare Sol quoque his adnumerandus, imo anteponendus. Ridebis, scio, non erubescere me, quod ausus sim de Sole, de Stellis apud talem tantumque virum totius Encyclopediae decus et ornamentum verba facere: sed id me consolatur, quod tu, ut haec ad te darem, jusseris: quare si quid haec attulerint taedii vel molestiae, uni tibi qui crabrones irritaris imputato. Ut cumque si leges haec, quae sunt per nos in unum veluti corpus hinc inde collecta, opto non ea tantum quame longe accuratius legeris, in memoriam tibi reducant, verum etiam te Pierii tibi deditissimi memorem assidus faciant.

DE SOLE. CAP. I.

COElestium corporum, quae die nocteque micant, significationes dicturi, rationi consentaneum esse duximus a Sole ipso dictionem auspicari: quando nisi Sol esset, neque Luna, neque Stellae [note: Marcrob. l. 1. c. 1. in Som. Stip. ] ullae conspicuae essent, ut doctrina est Astronomorum, et res ipsa indicat. Cum itaque Sol reliqua hujusmodi corpora lumine illustret suo, nostrisque videnda oculis offerat, ab eo, ut pote lucis arbitro, initium merito faciemus.



page 555, image: bs555

[note: Sic omnes Deos referi ad Solem probat Macrob. Sat. l. 1. c. 17. [gap: Greek word(s)] . Adbersua Solem ne incito. ] DEXUS OPTIMUS MAXIMUS. CAP. II.

THeoiogi tam vetustae Religionis, quam nostrae pietatis interpretes, Deum Opt. Max. et unum et lumen, et bonum appellaverunt. Baque ratione Sol cum sit unus, unde illi nomen, quippe a solitudine sit lumen, ut sensu manifestu est: sit bonus, ut quotidiano cernitur experimento; Dei ipsius hieroglyphicum, nullo alio signo addito, perhibetur. Eprofano vero cultu ante omnes Persae, reliqua Deorum omniuro, quam gentes ipsae venerabantur, caterva rejecta, Solem Deum esse unicum arbitrabantur, ita ut nulla Diis templa condenda esse crederent, ea inducti ratione, quod uni Soli, quem colerent, vix mundus ipse sufficeret. Pythagoras tanta eum veneratione prosecutus est, ut ad versus eum nefas esse dixerit lotium effundere: utpote quem omni cultu dignum arbitraretur. Et Hesiodus praeceptum hoc summa religione observandum adhortatur. Omnino autem Gregorius Theolous id esse Deum dicit inter intellectuales creaturas (his enim locutionibus utuntur, qui divina tractant) quod Sol inter sensibiles. Quae vero de Solis similitudine cum Deo referuntur a Joann, a Paulo, ab Hierotheo, absolutissime vero aDionysio, qui horum documenta literarum monumentis quam diligentissime coramendavit, cum ea quotidie per templa scholasque omnes commemorata recitentur, ea hic ego duxi praetereunda, Phoenicum interim et AEgyptiorum in ventis gratulatus, qui primi omnium, [gap: Greek word(s)] . Solem candens ferrum esse acpeni. tus ignitum D. Laer. in ejus bita. Socratis pia opinio. ut Eusebius memoriae proditum ait, Solam et Lunam et Stellas ita esse Deos intellexere, ut eos tantum gignendarum abolendarumque rerum omnium causam affirmarent, quod iis congruit, quae Plato Legum II. de Parcis philosophatur. Nam et Anaxagoras Solem [gap: Greek word(s)] esse, hoc est, ferrum candefactum, arbitratus est, atque ita omnia ex eo gigni conformarique affirmabat. Ferrum enim ita dispositum, in quod volueris opus infortnabis. Magnificentius Euripides Anaxagorae discipulus, cum eodem sentiens, Solem Auream glebam appellavit. At Socrates apud eruditissimum optimumque Xenophontem eos reprehendit. qui Solem Deum posuere, lumenque ejus et formam ad Deum Opt. Maximum refert, quod omnis ejus potestas et magnitudo a Deo sit, a quo una cum Luna fuerit creatus. Eaque ratione reprehendit et Homerum et caeteros omnes, qui Solem unicum esse Deum crediderunt.

UNIT AS. CAP. III.

SI quid autem est in rebus, quae nostris objiciuntur oculis, quod unitatem significara possit, nempe Solis est: id quod uti dicebamus, locutionis etiam etymon attestatur, a solitudine deductum, sive. potius a Sole ipso fiat Solitudo. Sapienter itaque Alexander Macedo Dario amicitiam petenti respondit, nec mundum duobus Solibus posse regi, nec duo summa regna salvo statu terrarum haberi posse, quam sententiam ex Aristotelis Ethicis sibi desumpserat, qui discipulo adulaturus, tum haec, tum illam praecipue Homeri sententiam praetexebat:

[gap: Greek word(s)] .

[note: Non est nonum plures authoriatatem habere, sit unicus prin cops ac rex. ] Quod vero Solem in rebus egregie unum esse dicebamus, extra res Deus quoque unus, et [gap: Greek word(s)] cognomento ab Orpheo, a Platone, et a nostris agnoscitur.

VERIT AS. CAP. IV.

ET qua ratione Sol unus est, eadem est veritatis hieroglyphicum, duplicia enim et multiplicia sunt veritati contraria. Simplex igitur sit, necesse est, quod verum censeri debeat. Hinc nudum effingitur [note: Et beritas nuda ba Horatio lib. 1. Carm. adbersus Solem. ] ipsius veritatis signum: et quia omnia habet in conspicuo, ex eo praecipue veritas est. Hinc Pythagoras [gap: Greek word(s)] quempiam loqui non debere monuit, facie scilicet contra Solem versa, quod non esse manifestis repugnandum significare contendunt, neque hominem loqui fere posse, quod unde cumque verum sit, cum omnem hominem divinae literae mendacem esse dicant. Sane de iis, quae liquido patent, apertamque in se continent veritatem, dici solet: Mercdiana esse luce clariora.

CHRISTUS. CAP. V.

AT sacrae passim literae CHRISTUM per Solem imaginari tradunt, ut illud: Insole posuit tabernaculum suum, et, Exiit de tribu Juda cujus signum est Leo Solare animal. Plato in Rep. ut solet mysteriis suis inhaerescens, et Prophetarum quos adiit et audivit, oracula depromens, Solem visibile Dei filium appellat: quippe qui Deum ipsum exscribere non audeat, et a quoquam fieri posse diffidat. Atque


page 556, image: bs556

identidem intelligendum, quod ubique Christus ipse profitetur hominem imaginem esse invisibilis filii, qui si lux est vera, quae mentem omnem illustrat, expressissimum habet simulacrum hunc Solem, qui est lux imaginaria illuminans omne corpus. Hinc patiente Christo adversa Luna deficiens, consensum nobis suae naturae perspicue commonstravit, nosque jure optimo die, qui Soli a Mathematicis adscribitur, eum Domini vocitamus, et ejus cultui sacrum dedicamus, vel hinc ostendentes, non esse cur amplius corporeum Solem, ut olim Gentes, colamus, quasi Regem coeli et dominum, atque moderatorem, posteaquam Sol invisibilis, coaeternus Patri et coaequalis, per quem et coelum et terra condita sunt, sitos in umbra mortis homines illuminavit, estque, ut cum Simeone absolvam, Iumen, [note: Dies Domini. ] quod e gentium oculis tenebras discutiat, et electo populo gloriam afferat, nullo unquam tempore defuturam. In aliquot antiquorum numis cernere est humanum caput radiis circumquaque diffusis, cujus inscriptio est, ORIENS. Sive igitur pro Sole, sive pro regione, unde Sol oritur, imago ea recipiatur, utroque hieroglyphico Christum reserre videbitr, de quo Zachar. Propheta: Ecce vir, [note: Cap. 6. ] ORIENS nomen enus, qui dominaturus esset super solio suo. Alter quoque Zachar. antiquum hoc dictum attestaturus: In quibus nos visitavit, ait, Oriens ex alto, ut eos qui sedent in tenebris et in um. [note: Luc. 1. ] bra mortis illuminaret. Ideoque tam vox, quam imago Oreintis, Assertorem nostrum significat, ait Eucherius. Exorientis autem Solis imago altera erat apud AEgyptios sacerdotes, Lotos quippe arbor [note: Matthoel. in Dioscor. c. 109. l. 4. ] aquatica, ubi infantem in ea considentem figurassent. Hinc utique vapores illos matutinos, qui a Sole moventur, strictiori quadam aura refrigerantes potius quam adurentes intelligi volebant. Caeterum ego significatum hoc, ut exortum lotos indicet, inde sumptum crediderim, quod ea ante Solis emersum implicata folia habeat, quae quidem ita sensim exsinuantur aperiunturque, uti magis ac magis tollitur jubar Solis. Maxime vero panduntur, ubi medium is iter emensus est. Eodem vero decedente, folia ipsa vicissim contrahuntur, complicarique incipiunt ac insinuari, veluti nulli parere velint praeterquam numini, quod venerantur, atque ita quibus liceat modis, eo abeunte, sese intra claustra cohibeant, Quod, ut Proclus ait, observatum a Magis, ut sacram omnino eam Apollini crederent, effecit.

[note: Hinc Hierachia et Monarchia a Canonicis duob. luminarib. comparatur. ] RESIPISCENS. CAP. VI.

HAbet et Aurora suum hieroglyphicum, quod aperire non pigeat. Per eam siquidem vir ostenditur, qui de voraginibus emergens pravorum operum, et erroris caecitatem derelinquat, et ad justitiam et lucis puritatem evehatur, quae sententia ejusdem est, quem supra citivimus, Eucherii.

CLARITAS. CAP. VII.

ASolis vero claritate, viros omnes insignes, qui vel rebus praeclare gestis patriam illustrarunt, sive sublimiori aliqua doctrina mortale genus (quod egregie tu facis) instituerunt, aut vitae sanctioris exemplo reliquis fuere documento, quo veram possent assequi beatitudinem, LUMINA nuncupare mos est. D. Ambrosius Luminaria, sanctos inquam homines, inter mortales versatos ait. Illi enim verae participes lucis, eas animas quas erudiebant ab ignorationis tenebris educentes, luminaria [note: AEn. l. 11. ] non injuria nuncupati sunt. Ita gentes reliquae viros, qui praeclari nominis essent, nomine Luminis appellarunt, ut Latinus Rex apud Maronem queritur. Lumina tot cecidisse Ducum.

IMPERII MAJESTAS SUMMA. CAP. VIII.

APud eosdem Persas, quos paulo ante nominavimus quorum quidem disciplina recentior omnino fuit, deducta ad res humanas similitudine, Sol eum penes quem summa esset Imperii majestas, [note: Georg. l. 1. ] indicabat, Solem in ejus sublimitatis homines signa dare persuasum habebant. Unde etiam apud Maronem:

Ille etiam extincto miseratus Caesare Romam
Tunc caput obscura nitidum ferrugine texit.

Et ultimo Domitiani tempore corona quaedam Iridi similis Solem circumdedit, quam lumen ejus ac radios obscurabat: quod portendebat, ut Arioli interpretabantur, fore ut is Imperator a Stephano jugularetur.

HUMANA VITA. CAP. IX.

TAntus vero est Soli cum humana vita consensus, ut is claritate sua insignis, vitae identidem nostrae tranquillitatem: obscurus autem obnubilatusque rerum nostrarum perturbatione ostentet.


page 557, image: bs557

[note: Artem. l. cap. 36. ] Hinc apud conjectores invenias, quod etiam vester Hippocrates Medicis non otiose observandum praecipit: Si visus Sol in somniis obscurari, occultareve, aut nusquam apparere, periculum instare ut aegrotus vitam amittat. Si vero vim alicujus insequentis ipse Sol aufugiat, decumbentem in furorem agi praecipitem. Mentis enim lumen eo signo labefactari, inquietari, ac loco exturbari suo. Quae cum quis imaginatus fuerit, solicitus admodum est Hippocrates, ut aegroto certa victus ratione obviam eatur. Tantam vero Sol praerogativam in iis, quae ad nutriendi rationem spectant, habet, ut Physici omnes ex calores et humore nostrum constare incrementum asserant. Nam et Hesiodus posteaquam fluviorum quorundam nomenclaturam absolvit, subjecit mox: hos esse qui mortale genus enutrirent, una cum Sole. Interpres addit: Aquae enim et Sol nutriendi vim habent, eorumque beneficio res aluntur et gliscunt. Inde Catullus de flore quodam vivido:

Dum mulcent aurae, firmat Sol educat imber.

ANNUS. CAP. X.

Apud Aruspcies Sol annorum significatum habet, quorum ipse Dominus est. Quodque ad hanc rem facit, Cyri somnium memoratur, scilicet imaginatus per quetem sit, Solem ter manibus apprehendere frustra appetiisse: siquidem convolvebat se Sol, et elapsus abire videbatur; hinc Magi dixerunt, eum triginta annos regnaturum, quo scilicet tempore Saturnus Solem eodem assequitur puncto, unde simul deferri coeperat. Id utcumque interpretatum fuerit, tamen ipsis commentum placuit.

GRAECI. CAP. XI.

AEGyptii vates per Solis imagine Graecos in prodigiis intelligi tradidere, cujusmodi rei nota est historia. Cum Alexander Macedo Tigrin fluvium superasset, paulo post Luna prima vigilia defecit, deinde sanguinis colore suffuso lumen omne foedare visa est: quod Macedones laborum pertaesi dirum arbitrabantur, resque ad omnium desperationem processisset, nisi vates. AEgyptii quorum doctrina omnis per rerum imagines explicabatur, affirmassent, bene sperandum esse, quod Sol Graecorum, Luna Persarum indicium esset: ideoque ruinam stragemque eo ostento illis gentibus portendi, quorum signum laborare visum esset: quod effectus postmodum comprobavit. Interserere autem hieroglyphicis prodigia, somnia et ostenta licet, quia manifesta inter se congruunt germanitate.

PATER, MATER, LIBERI, CAP. XII.

[note: Genesis cap. 37. ] SEd ut ad hieroglyphica nostra redeamus, cum Sol generationis arbiter existat, Luna veluti lac humorem significat ad nutrimentum, liberi vitae lumen a patre sortiantur, non temere apud Hebraeos Josippus puer imaginatus est sopore oppressus se a Sole Lunaque et stellis undecim adorari: nam quod Patrem simul et matrem, et fratres totidem in olim facturos, tunc ostensum, eventu postea comprobatum, cum illi annonae Praefecto, et maxima quaeque negotia Regis in AEgypto administranti, cum nondum eum agnoscerent, procubuerunt.

PRAEGNANTIA. CAP. XIII.

SEd quod ad partus attinet, manifestissimo hieroglyphico id AEgyptii figurare consuerunt, apud quod bipartitus Solis robis, in media cujus scissura Stella imposita esset, humanum foetum in praegnantis mulieris utero significabat: non ea tantum de causa, quod uterum in corpore medio situm solari corpori ob rotunditatem aequipararent, sed quia Sol conceptus omnes irradiatione sua vivificat: a quo vitalis virtus praecipue demanat, quod quidem Aristoteles Physicae Auscultationis secunda affirmat: gigni hominem ex homine et Sole professus. Veluti vero Stella Iumen a Sole mutuatur, ita foetus in utero alimentum a matre consequitur. Neque hujus eruditionis imperitus Lucretius, cum Epicurum illum suum mortalibus vitae tranquillae intia dedisse conaretur ostendere, mortales reliquos Stellas dixit, Epicurum vero Solem appellavit, his versibus:

Ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
Qui genus humanum ingenio superavit, et omnes
Praestinxit stellas exortus uti aetherius Sol


page 558, image: bs558

[note: Cur Solis ortu Stellae extingui vidcantur. ] At dicet aliquis: Si Sol ex ortu suo Stellas omnes extinguit, quomodo illis lumen mutuatur? Quibus responsum facio, accidere id ex oculorum nostrorum imbecillitate, qui luce illa omnium maxima perstricti, minora nequeant lumina conspicari.

DE LUNA. CAP. XIV.

ATque haec de Sole dicta sufficiant, non enim omnia prosequi volui, quae super eo dici potuissent ab instituto hoc non aliena: sed occupationum tuarum ratio mihi habenda fuit, publicae quippe professionis, Iucubrationum tuarum peculiarium solicitudinis quam pro laborantibus, quotquot opem implorant tuam, benignissime suscipis atque accuratissime, a quibus si longiore sermone avertere te voluissem, in alicujus omnino commodum peccassem. Ad lunam igitur breviter examinandam aggrediamur.

NATURA HUMANA. CAP. XV.

SOle pro sublimioris naturae imagine constituto, fuere qui per Lunae hieroglyphicum naturam humanam exprimi dissererent. Nam quod haec e limo terrave constant, terra etiam lunaris globus esse perhibetur. Pythagoras enim Lunam modo Terram coelestem, modo terrestre coelum appellabat, [note: Lunae ac hominis conbenientia. ] ac terrae similem eam dicit Aristoteles. Varia est praeterea Lunae facies, diebusque singulis, immutata conspicitur, neque variantiae quicquam magis obnoxium, quam rerum humanarum conditio. Quinetiam si uniuscujusque hominis vultum intueamur, numquam aut rarissime hac et illa vice eundem esse conspiciemus, modo enim iratum, modo lenem, modo tristem, modo hilarem, modo hoc, modo illo affectu perturbatum comperiemus, ac prout diversae rerum imagines animu perculerint, [note: Diog. Laertius in ejus bitae. ] ita varias in vultu figuras conformabunt. Hinc inter magna naturae miracula de Socrate fertur, eum eodem semper vultu conspectum. Ad haec, ut quae tam manifesta sunt, missa faciamus, cupida lucis Luna, cupidum intelligendi (ea enim lux est) mortale genus. Eam modo Soli suo adjunctam, modo abeuntem, modo redeuntem aspicias. Animus quoque noster nunc ipsius veritatis lumini copulatur, nunc longe recedit, nunc ad verae rationis intellum factarepetitione revertitur. Aberrare [note: Prob. 24. ] enim hominum est, et septies in die vel justus cadit. Luna ea semper parte clara, conspicua, et illustris est, qua Solem aspicit: obscura vero, cava et inanis parte ea, qua divertit a Sole. Homo qua se parte convertit ad Solem suum, micantissimis radiis velut alter Moses illustratur: ab eo vero aversus alio, turbulentissimis omnium errorum tenebris offuscatur. Hinc dies a Deo dictus Neomeniae, novae quippe Lunae, quem festum celebrare debeamus: Quod eo spectat, ut intelligit Adamantius, quando lex vetus umbra futurorum est, quod Apostolus Paulus ait, eandem ipsam [note: Herbr. 10. ] memorans Neomeniam, ut intelligamus justitiae Solem Christum esse, Lunam vero Ecclesiam, quae lumine ipsius repletur, ac cum Soli suo juncta fuerit, eiphe penitus adhaeserit, tum festum diem agit Neomeniae.

PIORUM COETUS. CAP. XVI.

IGitur Theologi, qui Christum Soli aequiparant, in quo sit sensibilis humanitas et divini luminis imago, iidem per Lunam piorum, uti dictum, universitatem intelligunt: cum nulla sit gens, nulla natio, nulla sectae cujuslibet congregatio illustrata lumine, nisi quae, ut in Sole Luna, Christi radio verberatur. Eucherius quoque Lunam Ecclesiae dicit hieroglyphicum, nempe quod in hac mundi nocte resplendeat. Et quoniam defectibus menstruis imminuitur, et faciem quotidie variat, nostrae sit etiam symbolum imbecillitatis, de qua superius.

AETERNITAS. CAP. XVII.

APud Gentes praecipuum erat Lunae significatum aeternitatis hieroglyphicum haberi: propterea quod, cum defecisse videtur, nova iterum fit, saepiusque anno toto juvenescit. Quare scite admodum [note: Carm. lib. 4. Od. 7. ] Horatus, cum brevem et imbecillam humanae vitae conditionem lamentatur, ait:

Damna tamen celeres reparant coelestia Lunae.


page 559, image: bs559

[note: Faistomae et Seberi Alix numus. ] In Faustinae numis aliquot simulacrum est, quod laeva pallam sustinet, dextera aviculam cum Luna supersidente porrigit: inscriptio, AETERNITAS. Alibi enim diximsu eam in Marci adulationem relata inter divos a Senatu. In numis etiam aliquot Severi Alexandri Aug. simulachrum videre est, quod dextera novam Lunam attollit in sublime, inscriptione addita, PERPETUITATI AUG. AEgyptius autor Horus ad hujus hieroglyphici supplementum et Solem adjecit. Et Catullus noster, quae de Luna dixit Horatius, ipse de Sole dixit:

Soles occidere et redire possunt,
Nobis cum semel occidit brevis lux,
Nox est perpetuo una dormienda.

[note: Per Sole et Lunam cur perpetuitas significatur. ] Causa vero cur per hieroglyphicum Solis et Lunae AEgyptii Sacerdotes perpetuitatem significarent, ea perhibetur, quod eos perpetua esse rerum elementa arbitrabatur: quippe quae virtute propria inferiora omnia generarent, conservarent, et perennare facerent. Hujus ergo perpetuitatis, quae semper fuit, est, et futura est in Christo, Psalmographus memor, futurum scripsit, ut Christum populi omnes revereantur per generationes omnes, quamdiu Sol et Luna circuitu se convolverint. Et Cabalistae vigesimam illam intelligentiam agnoscunt a perpetuitate desumptam, quae per meatum Solis et Lunae quotidie continuatur. Vita porro nostra (ut id identidem repetamus) eorum regimine ducitur, cujus cum duae praecipue partes sint, eaeque maxime propriae, sentire, et crescere, quorum alterum Graeci [gap: Greek word(s)] , alterum, [gap: Greek word(s)] dixere, sentiendi vim a Sole, crescendi a Lunari globo sortimur: atque ita utriusque luminis beneficio haec nobis constat vita, qua fruimur. Denique humore unius, et alterius calore sustentatae rerum species prorogantur, aeternaeque fiunt. Ad hoc faciunt plerique Corneliae Saloninae Augustae numi, cujus caput ex nova Luna prodire videtur, a quorum tergo modo FOECUNDITAS, [note: Luna mortalium corporum auctorem et coditricem bocat Macro. in Som. Scip. l. 1. c. 1. Ut Assyrii Solem Adad nomine taquam Deu potetissimu benerantes, et terra nomine Alagartim, his duob. omnia tribu entes. Lun [?] mascunlino genere. Carrenum mos notandus. Mensis Lunae annus est, nam et a Luna mosis dicitur. Macrob. in Som. Scip. l. 2. c. 11. ] b id quod modo dicebamus: modo JUNO, quod eadem Lucina est: modo PUDICITIA, quod Juno Luna, Diana, et idem Proserpina numen inscriptum apparet. Horum omnium summam Catullus ita breviter colligit.

Tu Lucina dolentibus
Juno dicta puerperis,
Tu potens Trivia et notho
Dicta lumine Luna,
Tu cursu Dea menstruo
Metiens iter annum,
Rustica agricolae bonis
Testa frugibus exples.

Quod vero ad hujusmodi foecunditatem facit, plerique coelum omnium terra nascentium partem arbitrati sunt, terram vero matrem. Ipsum autem aethera propterea patrem, quod aquarum lapsus inde cadentium seminis vicem praebeant: terramque matrem, quod matris vice has excipiat, et inde pariat. Eadem de causa Lunam, quippe quae totius humoris domina perhibeatur quasi virilem operam in eo sumministrando praestet, a multis Lunum virili genere vocitatum reperias, quod professus est etiam Tertullianus. Et Cornelius Severus, quem Charisius citat, Phoeben epitheto generis masculini adjecto dixit:

Ignea jam coelo lucebant sidem, Phoebe
Fraternis successor Equis.

Quamvis non desint Grammatici, qui eruditionis forte istius ignari, putent SUCCESSOR foeminino etiam sexu dictum ab antiquis: ut, Autor ego audendi, de Junone. Verum illud probabilius est, quod aliquam sapit eruditionem. Sane inveteratum esse constat apud Carrenos Mesopotamiae populos, eum qui lunam muliebri nomine ac sexu nuncupandam putasset, eo supplicii genere damnatum iri a Natura rerum omniu arbitro, ut is mulieribus addictus, eis semper servire cogeretur. Qui vero marem eam esse credidisset, futurum ut uxori semper suae dominaretur, neque ullas unquam muliebres insidias pateretur. Ii Hebraeorum arcanis, quae Cabalistica vocant, omnes siderum idearumque coelestium virtutes Lunari corpore suscipiuntur, a quo postea, uti diximus, in inferiorem materiam ut genitale semen immittuntur reru species, fructus, animantia, novatusque omnes per elemeta singula progeneraturae. Alibi simulacrum Panis, quod Panopoli visebatur, attigimus, eo gestu factum, ut Lunam a dextera sitam flagello verberare videretur: quippe ut quae apud eam quasi in penum quandam reposita essent, rerum semina loco et tempore depromi flagitaret.



page 560, image: bs560

MENSIS. CAP. XVIII.

QOd si Lunam AEgyptii dejectis infra cornibus pinxissent, hieroglyphico eo mensem significari praedicabant, cum palam sit eam in ortu cornua surrigere fursum versus, eo praecipue tempores, quo signa Zodiaci vel recta cadunt, vel oriuntur, quod pars inferior tantum, eaque oculis nostris minima, propinquo occidente Sole conspicua sit. Ad coitum vero properantem, sub septimum et vigesimum itineris decursi diem plane mane conspectam, deorsum cornua dimittere: duobus enim reliquis, quos in assequendo Sole, eoque mox praetereundo consumit, omnino latet, tertio see incipit ostentare. Hoc eodem significato Poetae quoque, Mensem intelligunt, ut illud: Lunae quater latuit: atque eodem modo apud alios passim.

AEGYPTUS. CAP. XIX.

[note: Antonimi August. Pii numus. ] IN T. Antonini Aug. Pii PP. numo, qua parte inscriptio est ALEXANDRIA, videre est humanae figurae signum, quod ambabus manibus Lunam affectet apprehendere: sive sit is adorationis gestus. Ea autem cornibus infra dejectis sita est, tribus in convexo tuberculis, duobus inferne, quae veluti guttulae pendentes sunt. A pedibus postica parte, spicae tres fructu praegravidae conspiciuntur: ab antica, Crocodilus humi repit, capite in simulacrum id reflexo. Quae omnia, ut hae partes alibi declaratae sunt suis quaeque locis, AEgyptum ipsam significare, etiamsi non adesset inscriptio, Alexandriae, nulli dubium relinquitur.

SOPHISTAE. CAP. XX.

VArietas autem Lunae, mutatis quotidie faciebus, adeo conspicua, ansam dedit, ut nonnulli sophistas per Lunae hieroglyphicum intellexerint: et AEgyptii Sophistae quando Luna AEgyptii symbolum est, cujus provinciae Isis domina perhibetur, toto opere notantur. Alia tamen ratione Clitomachus, ut apud Stobaeum legere est, Dialecticam Lunae aequiparavit, quae numquam eadem facie sese mortalibus ostentet, nunc accretione nunc diminutione luminis assidue variante, numquam interquiescat.

INSIPIENTIA. CAP. XXI.

[note: Hinc forsan insipientes: quin et insani lunatici quod natque interlunio. Jul. Firmicus lib. 4. Mat] NOstri hujusmodi varietatis ergo insipientiam per Lunae simulachrum indicarunt: quippe cum propter uniformitatis effigiem, veritatem, propter lumen in Solis corpore, ratione firma praeditum intellectum innuerent. Contra per Lunae varietatem, et nothum lumen, inconstantiam mentis accipiebant. Unde Ecclesiast. 27. Sapiens sicut Sol permanet, insipiens autem sicut Luna mutatur. Et Matthaei locus de juvene lunatico, qui nonumquam in ignem, nonumquam in aquam cadere consueverat. Quod si trahas ad spiritum, animadvertas in talibus impetus quosdam quasi bonorum operum surrepentes, ita ut laudandi videantur, ab iis tamen qui dilucida in eis intervalla non agnoverunt: rursus enim eos minui videas, quodque videbatur in eis lumen, non est diurnum, sed nocturnum lumen, quod quidem usque adeo imminuitur, ut jam penitus deficiat. Atque ii nonnumquam in ignem cadunt, id est, in ardorem concupiscentiae, in veteres excandescentias, in ulciscendi cupiditatem, in pecuniarum amorem, et vitia reliqua. Nonnumquam in aquam, hoc est, in lubricas mortalium curus in perseverandi desperationem, in ambitionis fluctus, civilesque undas perpetua instabilitate exagitatas. Humana enim vita, ut alibi ostensum, marinae instabilitati plurimum assimilatur.

PERSAE. CAP. XXII.

QUod vero Luna Persarum hieroglyphicum esset, superius ex ostento dictum, et quid super eo senserint AEgyptiorum Magi.

[note: [gap: Greek word(s)] : Sed haecostentatio illis pro hor suit. ] PErvulgatum et illud est, Lunae gestamen apud Arcadas nobilitatis hieroglyphicum fuisse qui quidem Proselenes ea de causa nuncupati sunt, quod ab Deucalioneo diluvio primi ipsi Lunam inspexisse nascentem se credidere: quodque putarent universum humanum genus aquis obrutum


page 561, image: bs561

[note: Nam et [gap: Greek word(s)] dicti. Arcadum gestamen. Idem obserbatum a nobissimis magistratibus Constantino politanis, Niceta auctore. ] perisse, et a se rursus originem propagationis emanasse. Erat vero gestamen id quo uti soliti arcades, fibula in Eunae cornua porrigentis speciem, qua calceamenta connectabantur: de qua scommaticum. Herodis dictum fertur in Bradeam uxoris fratrem, qui cum generis sui nobilitatem aequo verbosius apud Romanos ostentaret: Nae tu, inquit Herodes, generis tui nobilitatem in astragalis gestitas. Quin et Romanis, qui nobilitate praestarent, gestandi lunulas morem fuisse Plutarchus tradit, nisi satis sit Martialis dictum, lunulatam pellem appellantis calceum in hanc sententiam. Et de Quintiliano Rhetore apud Juvenalem habetur.

--- et nobilis, et generosus
Appositam nigrae Lunam subtexit alutae.

Sunt qui causam hujus gestaminis eam commenti sunt, ut sic admonerentur considerandum esse rerum vicissitudinem, quae praesertim in Luna spectabilis est, ne solo nobilitatis nomine nimium turgeseerent.

DE STELLA. CAP. XXIV.

SEd jam locus exigit, ut Stellas tuas aggrediamur, quarum significata recensere rationemque reddere, nostrae potius fuerit indaginis, quam alterius cujuspiam inventum: cum praesertim in restituendo contextu paucissimorum admodum verborum, quae Stella super apud Horum AEgyptium tradita inveniuntur, cura laborque non defuerit. Sed est omnino in damno libellus ille tam in vulgatis Aldina impressione, quam etiam in manuscriptis exemplaribus, quorum nobis copia fuerit. Sed jam ad rem ipsam.

UNIVERSI DEUS. CAP. XXV.

[note: Nam AEgyptii primi planetaset stellas fixat depreh ndire, Macr. l. 1. cap. 20. in Som. Scip. ] APud Horum igitur legas Stellam hieroglyphicum esse Dei, neque fere quid amplius: quare necesse est rem ipsam paucis his inclusam verbis manifestius et latius aperire. Etenim cum AEgyptii Iuctamen et concertationem, quam Deus Opt. Max. in coelestibus orbibus, adverso motu atque eo etiam vario concitatis, instituit, contemplarentur, neque id alia quapiam ratione deprehendissent, quam Stellarum motu, earumque ab exortu occasum versus, vertigine supra mentis captum citatissima, ac nisi res ipsa quotidie fidem faceret, prorsus incredibili: obniti vero contra, ab occasu exortum versus sphaeras ex iis, quae nobis innotescere potuerunt, easque prout magis minusve a centro distant, pro ratione sua eo segnius aut velocius ad metam properare, nimirum fieri, haec absque Deo minime posse crediderunt. Quis enim tantarum molium rector constitueretur, qui certo temporum spatio omnia gubernaret, nisi mens suprema omnium arbiter haberetur? Cum igitur per. Stellas potissimum in Dei ipsius cognitionem pervenissent, ipsius universi Deum, per signum idem ipsum, quo rem deprehenderant, significare instituerunt. Ideoque stellae hieroglyphicum pro [note: Pertinacis numus. ] mundi totius Deo ponere voluerunt. Sententiam vero hanc Romanis etiam placuisse, possumus ex eo conjicere, quod in Pertinacis numo simulachrum est, manibus versus ingentem Stellam ad coelum sublatis, cum inscriptione: PROVID. DEOR. COS. II. Ita ille Diis gratias agere professus, quorum providentia rerum potius esset.

PAN. CAP. XXVI.

[note: Hinc Orpheus. [gap: Greek word(s)] . Pana boco magnu, qui totum conitinet orbe. ] ATque ea potissimum ratio est, cur Pana Deum ex hieroglyphico Stellarum intelligi contendebant: quin et pectus ejus variis insigne Stellis effingebant, cum omnino per Pana totam rerum naturam interpretarentur: qua de causa et fistulam septem calamis campactam, propter erronum totidem concentum, ori ejus apptimebant, de quo apud Orpheum plura. Probo autem idem et Pan et Jupiter est, quod [gap: Greek word(s)] omne, universam quippe, ut dictum est, naturam significet. Propterea vero et hinnulae pellis varietate, tegi solitum ajunt, ut ex maculis referri Stellae videantur, de quo in Serpentis commentario plura, quod quidem isti forsan de sacris nostrorum literis desumpsere, in quibus


page 562, image: bs562

legitur: Extendit coelum ut pellem, quamvis Adamantius dictum de sapienti anima interpretatur. Nimirum illa extensio in modum pellis, tamquam literis inscriptae luminaribus et Stellis, dicitur Rakia, et [gap: Greek word(s)] Graecis corium est. Nos vero tentorium illud Firmamentum appellamus, et aulea picturata vulgus etiam ubique hodie Racia nuncupat. Porro coelum propter micantes Stellas a coelatura [note: Et sericum pannum a Gallus satin dicbum. Coelum a coelatura. ] appellatum Probus idem putat, unde scilicet Luna bigis ferri incipit in superiorem usque coelestium orbium partem, quaecumque continentur, ea Graece ab ornatu [gap: Greek word(s)] , a puritia Latine Mundus vocatur, ait Varro.

CELEBRITAS. CAP. XXVII.

NOn temere itaque in somniis, ut apud Philistum legere est, Satyriscus est celebritatis hieroglyphicum. Nam Dionysii mater, ejus qui Syracusanorum tyrannus fuit, cum praegnans eum ipsum alvo contineret. per nocturnam imaginem visa sibi est Satyriscum peperisse. Ex quo galeatae Siculi conjectores interpretati sunt, eum quem illa perperisset, clarissimum Graeciae sidus, ac diuturnum cum Fortuna fore. Hinc Naso etiam sidus pro nobili claitate generis posuit, ubi Maximum, ad quem de Ponte scribit, sidus Fabiae gentis appellat. In Divinis quoque literis, Doctorum et pietate insignium [note: Dan. 12. ] vororum lumina per stellas significantur, ut apud Danielem, Docti tamquam stellae fulgebunt. Et quae progenies Abrahae promissa divinius est, tamquam Stellae, non tam ad numerum innumerabilem refertur, quam etiam ad rerum, quibus posteri ejus illustrandi essent, claritatem. Praecipue vero Hyades in hujusmodi celebritatis hieroglyphicum delectae, ut admonet Eucherius: siquidem ortu suo solent pluviam inducere, atque ideo per id sidus sacrae disciplinae Doctores interpretantur. Cur vero pluvia divinae sit institutionis hiroglyphicum, suo commentario est abunde disputatum.

PROSPERITAS. CAP. XXVIII.

ARuspicum autem observationes Stellam asserunt prosperitatis, ac laeti alicujus eventi signum esse, ac Atteio Capitone traditum, quod (ut Festus ait) acceperat a P. Servilio augure. Hinc Iocis inaugurandis Stella ex lamella aerea, qua specie reliquae spectantur in coelo, Stellae, praefigebatur, Disciplinam hanc secutus Virgilius, felicissimum Trojanae posteritatis successum Anchisae ita praemonstratum ait:

[note: AEn. lib. 2. ] --- subitoque frogore
Intonuit laevum, et de coelo lapsa per umbras
Stella facem ducens multa cum luce cucurrit.

[note: Suet in Jul. Caesar. c. 88. Eclo. 34. ] Neque immerito Caesar Augustus crinitam Stellam visendae magnitudinis, quae Julio Caesare sublato statim apparuit, cum paucis admodum sententiam suam professus, felicitatis, quae se deposceret ostentum interpretatus est: quamvis palam Julii Caesaris animam in eam Stellam commigrasse dictitare solitus esset, remque testatus sit numismatum monumentis, Stella scilicet impressa in eo numo, cujus inscriptio est: CAESAR AUGUSTUS. Ab altera vero facie, DIVUS JULIUS. Adjectum etiam est insigne capiti statuae ejus in foro positae. Et alii plerique numi Caesaris caput Stella supra frontem praefixa conspicuum ostendunt. Et Dionei Caesaris astrum Virgilius hac de causa celebravit. [note: Carm. lib. 1. Od. 12. ] Veluti etiam Horatius micare dixit Julium sidus, veluti inter ignes Luna minore. In numis vero quos Metius Macer in honorem Caesaris cuisit Cometa ab occipitio Caesariani capitis apposita est, ut ab ejus obitu signum id subsecutum innuat. Fuerunt autem ex junioribus nonnulli, qui per Stellam tantum Julium Caesarem intelligi voluerint, picturis publicatis. Verum haec consignificat, non simpliciter signifieat.

FATUM. CAP. XXIX.

[note: Quomodo per Stellam fatum indicatam. ] ADjecere Sacerdotes AEgyptii, Fatum per Stellam significari, quoniam id ex fiderali dispositione consistere vulgata Doctorum opinione creditur. Per motum enim Stellarum negotia transiguntur, ut Hesiodi interpres ait super Asterie. Nam et Parcae illae, Clotho, Lachesis et Atropos, ut alibi ex. XII. Legum Platonis ostendimus, nihil aliud sibi volunt, quam tardum in primis Sturni


page 563, image: bs563

motum, quo singula maturantur, et multitudinem virtutum, quae in firmamento sunt, per quas tanta rerum varietas in inferioribus generatur, ac reliquorum denique erronum motum quo suo quaeque tempore perficiuntur. Quamvis enim a Solis et Lunae beneficio vita constet, qua fruimur nostra tamen negotiatio tam ad ipsa duo lumina, quam ad quinque vagas Stellas refertur, ut vulgus Astrologorum putat. Quinetiam nullum in coelo sidus, lumen nullum otiosum volunt. Et Cabalistae nullam esse herbam, plantamve in orbe hoc dicunt, quae non ab aliqua fimamenti Stella irradietur, foveatur, et ad incrementum adjuvetur. Errorum vero variis conjuctionibus et aspectibus, ut vocant, ea rerum vicissitudo in humanis rebus esse perhibetur, quae Fati cognomento a plerisque nuncupatur. [note: Praesertim Joan. Picus Mirandula] Tametsi clarissimi aetate nostra fuere viri, qui acriter in Mathematicos invecti, hujusmodi veterum commentationes plurimas evetere conati sunt. Caeterum, ut Divos August. et Ambros. ac plerosque e nostris alios missos faciam, qui lapidem hunc volvere, Plotinus e veteribus nihil vi et potestate fiderum hominibus evenire contendit, sed ea quae decreti necessitas quam nostri Praedestinationem vocant in singulos sancit, ita per horum septem transitum, stationem, recessumve, monstrari: ut A ves seu praetervolando, seu stando, futura pennis vel voce significare dicebantur, ipsae tamen rerum indociles, ac quid agant prorsus ignarae: quarum volatus, aut status, aut garritus, prout fausta infaustave, commoda vel incommoda portendere existimabantur, ita salutares aut terribiles habitas, eum a se ipsae neque salutem, neque terrorem ullum afferant.

DE SIRIO. CAP. XXX.

[note: Stellae Sirii consideratio. ] QUam tamen prae se fert Stella Sirius praesagituram, non levi de causa, sed ex gravissimis Philosophorum observationibus adinventa est. Ajunt AEtaeos ortum Caniculae diligenter quotannis observare solitos, conjecturamque inde capere, salubrisne, an pestilens annus futurus esset. Ea enim Stella si obscurior ac caliginosa propemodum extitisset, pingue ac concretum esse coelum, ac perinde afflatum ejus gravem et pestilentum futurum abominabantur: sin illustris atque pellucida apparuisset, coelum idemtidem tenue purumque conjiciebant, futuramque inde salubritatem praesagiebant.

COELESTES SPIRITUS. CAP. XXXI.

[note: Angelorum tres Hierar chiae. ] CAEterum nos cum pie simus instituti, cur non etiam pie loquamur? Sane constat apud Theologos, et Dionysium praecipue, tres Angelorum esse Hierarchias, quibus in Firmamento sedes praecipue constituta. Harum suprema soli contemplationi vacat, Deumque perrenni sono continuaque assiduitate nullo unquam tempore defutura, collaudat, Medius autem ordo, cum sit coelestibus, officus atque muneribus delegatus, per Firmamentum, quod ab excellentia coelum appellant, significatur. Postrema vero Hierarchia, etsi natura supra omne corpus est, supraque coelum, curat tamen ea quae sub coelo sunt. Et cum dividatur in Principatus, Archangelos et Angelos, omniu horum munus circa ea tantum versatur, quae sub Luna sunt. Principatuum cura circa Resp. Principes ac Reges, ut ex Davide cognoscimus Argangeloru, circa mysteria, et sacras caeremonias. Angelis privatis student rebus, et singuli singulis hominibus adhibentur. Euthymius porro Judaeorum fuisse custodem Michaelem nominat, ubi verba citat ex oratione Azaria, libro Danielis Angelus autem Domini descendit simul cum Azaria et sociis in fornacem: cum tamen Archangelus sit. Sed enim saepe admodum in quotidiano sermone omnes ordines Angeli nuncupatione usurpat. Cum igitur tertius rodo hujusmodi res humanas tueatur, et ad incorruptibile superioris dominii decretum dirigat, cuinam potius quam huic ordini Fati cognomentum dabimus? Qui demum cum octavae sphaerae, hoc est, stellato insideat orbi, a soli ejus excellentia Stellae significatum Fato conguere merito videtur. Neque tamen absurdum est Angelos per Stellas intelligi, qui Stellarum praesides habeantur: veluti cum [note: 1. Reg. 8. ] apud Salomonem pro coelo Deum intelligimus. Scriptum est enim historia Regum, Exaudi, ō Coelum: ubi non coelum tamen, sed coeli et terrae Rectorem ac Dominum, ex Theologorum interpretatione, Deum appellat. In Moseos etiam traditionibus, ut summi viri locum interpretantur, per Stellas Angeli


page 564, image: bs564

[note: Itaque bim sati bel Parcam Graeci [gap: Greek word(s)] dixerunt. ] perfectum reddere: si Parcis haec, ut forte non incongruum videatur adscribere voluerimus ne penitiora haec documenta sublimius aequo perscrutemur, Fatum id omnio esse constabit. Cui quidem opinioni subscribit Chrysippus: hoc enim authores citare compellor, propter nostrorum quorundam literatorum pervicaciam, qui profanis authoribus majorem adhibent fidem, quam Christo, et a Christo patreque ejus omnipotente Deo illuminatis. Igitur si Graecis Philosophis magis quam Paulo vel Apostolis aliis credunt, Chrysippum praecipuum ex antiquiribus audiant ita dicentem, Fatum [note: Fatum quid] esse potentiam spiritalem, certa quadam ratione universi constitutricem. Atque alibi: Fatum, inquit, est mundi ratio: vel, Lex eorum quae in mundo providentia constituuntur: aut, Ratio ad quam omnia quae fuźre facta sunt. Quin et Possidonius, dum Deum Jovem primum appellat, secundum Naturam, tertium Fatum, si quae de Angelis retulimus, et alia Theologorum scripta considerare volurimus, idem hoc, aut non multum dissimilia sentire deprehendetur.

TEMPUS. CAP. XXXII.

AD haec Stella temporis etiam est hieroglyphicum, quia nihil in mundo toto statam tempris legem magis observat, quam coelestia corpora, quae sua quadam lege iterum ad saepius mota, eodem semper temporis intervallo, certisque periodis eo redeunt, unde ferri coeperant.

EXPLORATIO. CAP. XXXIII.

STella eadem apud AEgyptios circuitionis indicium habetur: quod sive ad orbicularem motum, sive ad coeli ipsius figuram, sive ad ea, quae de temporum repetitionibus modo dicebamus, quis retulerit, omnia quadrabunt. Sedenim quam hi circuitionem ponunt, Explorationem potius ego dixerim: propterea quod Stellae pervigiles facta consiliaque nostra omnia videntur explorare. Unde apud Catullum legas:

Aut quam sidem multa cum tacet nox,
Furtivos hominum vident amores.

Apertissime vero apud Plautum exploratores per Stellas intelliguntur, si cui non satis est Christi ipsius testimonium dicentis, vel puerulorum Angelos facta eorum omnia referre coram Patre sui. Nam Stellas paulo ante Angelorum hieroglyphicum agnoscebamus. Apud Plautum igitur Arcturo Stella in scenam introducta, haec, Rudente, recitantur.

Qui est Imperator divūm atque hominum Jupiter,
Is nos per gentes alios disparat,
Qui facta hominum mores, pietatem, et fidem
Noscamus, ut quemque adjuvet opulentia:
Qui falsas lites falsis testimonils
Petunt, quique in jure abjurant pecuniam,
Eorum referimus nomina exscripta ad Jovem,
Quotidie ille scit quis hic quaerat malum.

Romani enim veteres haec de Stellis opinabantur, quae nos officia Angelis attributa noscimus: cum animi illi, olim jam electi ad pietatem et religionem, cultumque Dei, in rerum divinarum curam, qua [note: Coronae ex ploratoria Caligulae. ] poterant, ante omnes propensi essent: quare hi de Stellis, quae nos superius de Angelis ex sapientissimorum hominum sententia retulimus, intelligebant. Hujuscemodi autem explorationis ergo C. Caligula novum quod excogitavit coronarum genus, Solis et Lunae, siderumque specie distinxit, easque coronas, novo etiam nomine exploratorias appellavit: utpote qui per Solem diurnos, per Lunam et Stellas nocturnos exploratores intelligeret. Cur vero noctem Sacerdotes iidem ex stella picta significarent manifestius est, quam reddi causam ullam oporteat.

CUSTODIA. CAP. XXXIV.

VIdere est in numo quodam cujus inscriptio est, URBS ROMA. specum in arcum productum, cum Lupa et geminis infantibus circum ubera in medio sitis. Ab utroque autem specus latere assurgunt pueri duo colludentes: superne stellae totidem, sive pro geniis illae sint, quorum auspiciis infantes qui fuerant in fluvium abjecti, sospitati sint, mox famelicam lupae rabiem non effugerint. modo, sed ab ea perhumaniter etiam fuerint educati, atque ita argumentum hoc omne, CUSTODIAE sit hieroglyphicum, quae divinitus fuerit infantibus praeparata. Nam et apud nos certae sunt preces quibus Angelum nobis custodem dari depolcimus. Sive celebritatis, neque non apotheseos, quae subsecutae sint, Stellae illae signa sint. Siquidem Romulus fratris nomen etiam post mortem ejus publicis


page 565, image: bs565

actis adscribebat. Unde Virgilius dixit; Cum fratre Quirinus jura dabant, commentus quidem id Romulus, ut Remi fratris manes placaret, quibus terrificis imaginibus saepius infestabatur.

ANIMA. CAP. XXXV.

ESt etiam id apud AEgyptios stellae significatum, ut defuncti jam hominis animam ostendat, quod in manuscriptis codicibus habetur: quod dubio procul animae immortalitatem indicabat: quae scilicet deficiente corpore, vim atque vigorem suum efficacissime conservaret. Atqui vim luminis manifestam anima ipsa videtur obtinuisse, quam scintillam massae stellaris Heraclytus Physicus asseverabat. Timaeus vero Locrus uncuique animae collegam esse, sive consertam Stellarum aliquam tradidit, quod non dissimile est a genio sospitali atque custode, quo de spuerius disserebamus.

MORBUS GRAVIS. CAP. XXXVI.

[note: Vide Arte. l. 1. c. 38. ] HIppocrates Medicus observavit Stellas per somnium in mare vel in terram cadere, atque evanescere visas, graves indicare morbos ei apparatos, qui sibi id videre visus fuerit: cum contra, clarae et exortum versus currentes, sanitatis affuturae indicia sint.

CREPUS CULUM. CAP. XXXVII.

ADdunt AEgyptii sacerdotes (quod impressis codicibus non habetur) crepusculum ex micantissimae Stellae simulacro significari, propter Hesperi, Phosphorique notabilem fulgorem, ut puto: quae quidem eadem Veneris Stella est, nonnumquam Solem praecedens, nonnumquam subsequens: itaque per aliquot dies ante Solis exortum Strellarum omnium maxime splendesicit, alias occidentes eo, luce sua aliis praemonstrata, atque his quasi valere jussis, ipsum mox Solem subsequitur. Vel quia tota Stellarum ratio inter utrumque crepusculum, vespertinum scilicet et matutinum, munus peragit suum. Vespertino siquidem excitatae crepusculo, simul ac matutinum advenerit, suo quasi perfunctae excubiarum munere, Soli sua data vice, Stellae recedunt omnes. Et ut tandem Stellarum commentationem cum utroque crepusculo absolvamus, earumque principium et finis terminetur, [note: Noctis hieroglyphicu. ] pauca quaedam subjungam ex Divinis literis, in quibus Nox suum habet hieroglyphicum, cum praesentis vitae tenebras, et hallucinationem significet: matutinum vero tempus pro futuro seculo ponatur: [note: Rom. 14. ] de quo Paulus, Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Eoque spectare dicit Hesychius Hierosolymitanus praeceptum illud Levitici, Ne de carnibus sacrisicii salutaris quicquam in matutinum relinquatur: quippe ne vitam nostram deprehendi sinamus imperfectam, quo scilicet tempore intercipiatur agendi facultas: quippe ubi misericordiae opus nullum cujuspiam alterius virtutis aggredi poteris, vel exercere. Quare quinque illae virgines parum prudentes ante oculos nobis proponendae sunt, quae [note: Matth. 15. ] dum lampadum suarum oleum comparaturae retrocedunt, adventu interim Sponsi clausa janua excluduntur, non amplius admittendae. Idem admoremur 3. Proverbiorum a Salomone: Ne dicas amico tuo, Vade, et receriere, nam crastino tibi dabo, cum statim possis dare: nescis enim quid pariat superventura [note: Sic Varro in Monip. Satyris. Nescis quid serus besper bahat: et Maro lib. 1. Georg. ] dies. Ad hoc ita Hesychius: Festina, neque quicquam differas, ne forte in eas coarcteris angustias, unde expedire te nequeas, eoque difficultatis adigaris, ut evestigio rerum omnium, quas tractaveris, rationes addere cogaris. Epicurus, qui plerisque in aliis, res agere deprehenditur, in eo versu prudentissime se gessit, cum dixit:

[gap: Greek word(s)]
Nemo hominum est, qui non inter agendum obeat.

Quod si quis aetate nostra, praeter bonorum omnium spem oppressus, inter agendum obiit, quis umquam majore totius Romae luctu desideratus, quam noster Hippolytus? qui parata aere suo privata triremi, fortique militum manu ad Carolum Imperatorem, qui Libyam debellabat, Christoque asserebat, priusquam instructam navem, explicataque vexilla illa Julii sideris videre posset, modio itineris veneno lethali, quo perditissimus minister ferculum infecerat, nobis tam juvenis, tam Caesari charus, [note: Nimirum a Lautrentio Medice post modum Venetiis caeso. ] tam ejus gloriae cupidus, miserabiliter interceptus est. Paucisque post mensibus, nepos ejus Alexander Florentiae Dux, Imperatoris ipsius gener, a consanguineo sibi conjnctissimo, non minori sceleremucrone crudelissime, dum dormiret, trucidatus. Sed nolo vulnera tam atrocia refricare, potiusque tibi naeniam, qua infelicissimum utriusque casum, jacturamque luctum nostrum deploravis, pro libelli hujus Coronide subjungam.



page 566, image: bs566

HIPPOLYTI MEDICEI CARDIN. ET NEPOTIS EJUS ALEXANDRI FLORENTIAE DUCIS, MISERABILES EXITUS DEPLORANTUR.

UT cum potenti dicederit Jovis
Dextrā, superba insigne latus domus,
Et strage et ingenti fragore
Corda hominum attonita obstupescunt,
Mox, dum misertum est pulvere grandia
Coementa solvi, parte alia latens
Erumpat improvisa flamma
Vis, reliquumque operis ruina
Involvat oppressum, cinis omnia
Pulvisque fiant praetereuntium
Honore et admiratione
Tecta prius celebrata, puncto
Uno auferantur temporis, omnium
Mortalium per corda pavor meat,
Considerantum quam caduca
Sint ea quae asserimus beata:
Sic duplicato concidimus malo,
Quicumque claras Mediceae domus
Stellas colebamus, fideli
Obsequio, officiisque chari.
Nam vix cicatrix illa coiverat
In altum adacti vulneris, intima
Per ossa lapsi, cum peremptum
Eximium Hippolytum abstulit mors.
Qui dum cohortes cogeret impigras,
Arma et triremes aere parans suo,
Hanc ultro opem opem allaturus orae
Caesari opes Lybicae prementi,
Roma profectus Parthenopejum
Navale iturus, media via
Improvide interceptus atro
Fraude dato opprimitur veneno.
Hinc mille et illinc mille peravia
Sparsi locorum, sive domi in situ
Fletuque lugebamus, aegra
Pectora per lachrymis profusis:
Cum foeda clades huic super addita
Oppressit incursu subito omnium
Mentes, et unda undae nivosis
Alpiaus incubuit refusa.
Majora aperto vulnere vulnem
Nunc facta sunt, consanguinea ut manu
Confossum Alexandrum in cubili
Fama tulit, medioque noctis.
Sic heu misella haec vita hominum omnibus
Injuriarum objecta periculis,
Quovis dieque horaque nostra
Assidue capiti ingruentum.
Mens nulla prudens est adeo, ut queat
Obstare fatis, vel petulantias
Ictusque fortunae cavere
Aut varios subitosque casus.
Sed magna Regum ō progenies Ducem
Quae Petrum Athenis magnanimum inclytae
Olim dedisti, totque honorum
Muneribus titulisque fulges:
Quam clari eratis, quam prius improba
Turcae tyrannis et Scythicum genus
In Graeciam invasisset, alta
Vi superum imperio potita.
Eato Quiritum scilicet Ilium
Eversa, Romanum imperium extulit
Gens pestra Athenis pulsa, ut orbis
Consuleret statui universi.
Atque hinc duorum Pontificum decus,
Amplum Leonis, mox venerabile
Clementis: idque iisdem tiaris
Continuis prope colligatum.
At non potentes dicere Cosmidas,
Laurentiumque et nobilium virūm
Proventum honoratum, Camoenis
Lugubribus licet, atque moestis,
Sed flere ademptorum miserabiles
Vices, in ipso limite gloriae, et
Primo rudimento invidendi
Nominis, egregiaeque laudis.
Heu quo juventus, et validus vigor,
Et promptitudo mentis, et ingeni
Atque indoles illa ecuata
Auspiciis sapientum avorum!
Quo purpuratus Hippolyto decor
Splendorque rerum, seu patruo comes
Puer sonem adjuvaret, ingens
Pondus et Imperii subiret.


page 567, image: bs567

Quem Caesar alto in pulvere Pannonum
Vidit paratum cernere Principem
Cotra superbarum catervas
Gentium: et horribiles phalangas,
Cum Turca numquam pluribus antea
Instructus armis, crederet Italas
Vires Iberorumque robur
Et Tamesin domitare, et Albin,
Quem tota circum vis Asiatica
Nilique late gens vaga turgidi,
Et Graecia totius arma
Atque Scythae, atque Arabes obibant.
Verum explicatos vidit ut ordines
Nostrorum ita acri pralia spiritu
Poscentium, aufugit, reductis
Retro equitum peditumque turmis.
At qui virum se praestinerat foris,
Haudquaquam inerti pectore erat domi,
Quem multo abundantem Senatus
Consilio juvenem probabat.
Qui saepe romam se ditionibus
Tumultuantem, irasque Quiritium
Pacasset irrumpens in arma
Fronte bilaro, eloquioque dulci.
Qui splendidas tot divitias, opes
Tantas, amicis atque clientibus
Vellet paratas, se exhiberet
Ditem aliis, sibi pauper uni.
Sive apparatu Refigico penum
Elaboratum apponeret omnibus
AEqualiter, parcissimo ipse,
Et tenui et facili uteretur.
Sed quis modum vitae omnis, et integram
Synceritatem narret? Hic omnibus
In posterum exemplo futurus.
Tam viridi excipitur juventa.
Immitis aufert Parca eadem Ducem
Illustrem Alexandrum, juvenem inclytum,
Florentiae, Hetruscique regni
Omne decus, columenque summum,
Quo justum et aequum Principe floruit,
Servata morum est integritas, fides
Intaminata: at vis scelesta
Pulsa procul, pudor ipse tutus.
Nic gloriosi Caroli erat gener
Selectus omni de grege. Filio
Hic Regio Henrico sororem
Conjugio celebri elocorat.
Haec obfuerunt, perniciem haec bonis
Traxere: vestrae nomina gloria
Vos abstulerunt. Haec amarum.
Invidiae stimulum incitarunt
Laboriosum scilicet est opus.
Tutum esse Regem, qui violentiae
Obstet suorum, ullumque fraudi
Esse locum vetet, et rapinis.
Sic Pertinacis mens bona: Servii
Sic victa virtus caede nefaria:
Sic multa ubique exempla, quorum
Jam numerum hoc etiam obtinebit.
At vos meum unum praesidium ad decus,
Si quid clientis Musa erit, ibitis
Numquam velignotis, velullis
Illacrymabilibus recensi.
Non vos ego inquam perpetiar mori,
Dum vis mibi adsit perpetuum quibus
Debetur excelsa in columna
Nomen, honos, statuae, asque fusum.


page 568, image: bs568

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIRBER XLV. DE IIS QUAE PER NAVEM, ET ALIQUOT EJUS PARTES SIGNIFICANTUR. Ex sacris AEgyptiorum Literis. AD REVERENDISS. D. THOMAM CAMPEGIUM EPISCOPUM FELTRENSEM.

NUnquam putassem, Colendissime Praesul, accidere posse, ut mihi de Jure tecum disserendum esset, quod nunc casus tulit, et nec essitas poscere visa est. Nam cum mecum cogitarem aliquod tibi Commentarium de significatis AEgyptiorum, pro meo erga te cultu et observantia, dedicare (non enim vir tantus praetereundus eras, qui aetatem omnem, et jure publice profitendo sententiis, Romae dicnedis, sacrosancto Consilio praesidendo, et in Principum negotiis procurandis, insumpseris) argumentum quaerebam quod ad hujusmodi Personae nomen accommodari posset, opportuneque piscium meorum hieroglyphita commentaria prae manibus habebam, quae Praesulibus quibusdam, quos praecipuo colo, honoratissime Antistes, coeperam distribuere: atque cum non tam ipsi pisces, quam etiam instrumenta quaedam nautica interserenda essent, Anchora tibi deberivisa est, quae quod firmatae Christianae Reip. praesidio aliquando fuerit, antique clarimaeque nobilit atis Campegiae domui pro insignibus argentea hinc et inde gestare concessum est, ex illo, quo Ugolinus ipse Caempegius pisanae classis Imp. maris imperium ab impiis infidelibus inquinatum, pacificum reddidit. Sed priusquam de Anchom dicere incipiamus, ex re me facturum puto, si animadvertendum dixero locum libro Pandectarum 14. titulo, de Exercitoria actione, capite statim primo, altero mox paragrapho, perperam interpositam esse. Anchorae locutionem. Accursium hallucinari puto, quia corruptum sit codicem nactus: ibi enim Ulpiani ex libro ad edictum verba ita notam sunt: Magistrum navis accipere debemus eum, cui totius navis anchora mandata est, scilicet a domino. Nusquam vero legi ego Anchoram pro gubernatione poni, quod quidem munus pertinet adclavum: usitatissimaque omnium aut horum metaphora, temonem aut clavum aut gubernaculum regiminis loco poni passim observavi. Sedenim in Ulpiani verbis, nulla erit ambiguitas, si veluti in Pisano habetur codice antiquissimo illo, qui Florentiae asservatur, ita legerimus, Cui totius navis cura mandata est. Castigatissimamque lectionem hanc et in meo perveteri, et in aliquot codicibus manuscriptis, in quos nemo manus injecerit deprehendi. Elegi itaque te judicem, ut quae aliena assent, legitimos agnoscerent possessoresque, resque omnis nautica legitime tractaretur. Tu quod Juris est videris: nos anchom jam ablegata, quando hic standum minime necessum fuerit, ad iter institum peragendum, navim jam ipsam ascendamus.

DE NAVI. CAP. I.

NAvis, atque ejus partes aliquot, armanentaque ipsa multis locis in veterum monumentis sculpta, et in numis cusa non leve cogitationis argumentum spectantibus exhibuere, dum quid haec sibi velint plerique omnes investigant, quorum bonam explicaturi partem, a numo omnium antiquissimo exordiendum duximus. Quid igitur sib Jani numus velit examinemus.

ADVENTUS VEL MIGRATIO. CAP. II.

[note: Nabi numus. Obid. lib. 1. ] ROstrum navis alias autem puppis, vel interdum navigium in aes signatum, Jani navigationem in Italiam ostendit: ex altera enim numi parte Janus geminus, ex altera rostrum navis, inquit Plinius, et nos inspeximus. Ovidius ita etiam interpretatur:

At bona posteritas puppim signavit en aere,
Hospitis adventum testificata Dei,


page 569, image: bs569

Quinetiam Onirocritae observant, quotiescumquequis vel navem vel ratem imaginatus fuerit se videre per quitem, nuncium ex longinquo peregre confestim auffuturum. Antiquissima vero est illa [note: Artem. lib. 1. cap. 7. ] numi species, quadrans scilicet, Raticus nomine, in quo ratis. Mosque inde duravit, ut pueri in aleae lusum denarios in sublime jactantes exclamarent, aut capita, aut navim: quorum altero post firmatum numum conspicuo, ejus esset victoria, qui divinasset, lusu teste vetustatis. Quanquam et altero [note: Galli cracem bel pilam, pro parte opposita. ] usi sunt numo, Ovem, Bovemque insculptos habente, quod numi genus documento erat, veteres gregibus et armentis abundasse, quippe quorum omnis res in Ovibus et Bubus collocata erat, ut author est Plutarchus in Problematis.

FELICITAS. CAP. III.

[note: Auctore Serbio Rege Rom. teste Plin. l. 18. cap. 3. Hinc nomen pecuniae, et Theseus Athenis numum notationis signabit, teste Plut. in problem. Hadriani numus et Augusti. ] ADhaec navis in aliquot veterum monumentis felicitatis hieroglyphicum est, ut in Hadriani numo, quae remigio vecta, pulcherrimeque elaborata visitur, cum inscriptione: FELICITATI AUG. Sub navi vero S. C. cos. III. P. P. In numo etiam Augusti cernere est navium longam cum remigio, cujus inscriptio: FELICITATI AUG.

SALUS. CAP. IV.

[gap: illustration]

QUae vero navis apud Athenienses erat SALUTIS indicium, in Thesei memoriam coli consueverat, singulisque annis Delon mittebatur Apollini cultum allatura, suscepto olim a Theseo voto hujusmodi, si civibus suis una secum salvis teversus esset. Eoque interim tempore, quo sacerdos Apollinis navis ejus puppim coronaverat, et Delong ea profecta esset, pelagoque [?]remenso in patriam rediisset, cautum erat, Atheinensium lege, ne quemquam publice interficerent. Eaque de causa, scribit Plato in Phaedone, longum temporis intervallum interjectum esse inter judicium Socratis, et mortem ejus: quod sententia pridie quam spectaculi auspicium fieret, lata erat.

CHRISTIANAE PIETATIS SUCCESSUS. CAP. V.

HAbet et Christiana pietas felicissimi successus sui signum, navem cum piscatore Petro, tam in familiari summi Pontificis anulo, quam in aureis Apostolici fisci numis expressam, manifestissima ejus quae subsecuta est felicitatis indicia, tot annis antea praemonstrata. Nam quod Ovidius dixit: Hospitis adventum testificata Dei, sumptum omnino est ex altiori disciplina, qua prisci Romani [note: Nam sunt qui eundem Noachum et Janum bocant. ] divinitus admoniti essent, hospitem adventurum, qui verum Dei cultum afferret, sive Noam navigio ereptum undis, sive Janum salutaria tot praecepta Italiae daturum, navi ad nos vectum, ac navi mox insignem in numis, sive ipsum nostrae pietatis authorem fluctuanti naviculae affuisse meminerimus. Hoc verum ac unicum est adversus saevientis maris rabiem sospitamentum: hic unicus salutis nostrae portus, quem ejusmodi navis auxilio occupare festina verimus. Sapientissime Joan. Scholasticus vigesimosexto scalarum suarum gradu pericula recenset, in quae per mare hoc magnum et spaciosum navigantes incidimus, scopulos, vertigines, inundationes, piratas, belluas, siphones, procellas [note: Periculoru mari senumeratio. bide epistolas Guebara Hispani. ] ventis fluctibusque commistas, singulorumque adjicit interpretetiones: ut per scopulos, feram praecipitemque iracundiam intelligamus. Per vertiginem, res eas, quae praeter spem oblatae mentem circumsistunt, delirioque agitant, et in desperationis profundum rapide devoratos trahunt. Per inundationum tumores, ignorantiam, quae boni specie decipit. Malus enim et egregie superbus est, sibique omnia arrogat, quicumque est imperitus. Per piratas, gloriarum satellites, qui nostras opes omnibus vitae incommodis partas, interventu subito diripiunt. Per belluas, nostrum hoc corpus grave, brutum et efferatum, ac perdifficile cicuratu: utpote quod ventri tantummodo diditum, solam sibi finem constituit voluptatem. Per siphones, elationis nostrae impetus, per quod ad coelum usque sustollimur,


page 570, image: bs570

unde mox deturbati, in profundissimam tartari voraginem praecipitamur. Hujus, inquam, pelagi causa navis illa tot olim numis cusa, divinitus adventuram miseris mortalibus salutem indicavit. Ac ne de praesagio dubitemus, in ipsius Jani numis, tam gemino capite barbato, quam etiam imberbi, ut habetur in argenteo, in quo etiam navis cum rectore, literae superne C. FONT. neque non in aliis videre passim est inscriptionem, ROMA. Romae enim pietatis nostrae principatum, et in togata praecipue gente constituendum, ut Evagelicam interim veritatem praetereamus, vel Maro ipse supremae intelligentiae actus spiritu divinavit, dum Jovem inducit asterentem,

Romanos rerum dominos, gentemque togatam.

[note: AEn. lib. 1. ] Cui quidem imperium sine fine concessisset: quippe quod eorum institutiones essent in omnem terrarum orbem, ut Theophylacti verbis utar, exiturae, neque ullo unqua tempore defuturae. Neque vero mirum in Marone homine divini muneris exerte, et qui verum pietatis ritum adhuc abditum ignoravet, divinationis lumen illuxisse: quia verisimile est eum in hujusmodi vaticinio, ex veterum arcanis aut Marci, aut Sybillae, aut Hetruscorum, praeditionem illam excerpsisse. Vel quoniam summus ille spiritus nullum hominum genus, nullam unquam nationem aspernari compertus est: quare Balaam legimus hominem et alienigenam, et piorum hostem, praeclara tot super Israelitarum fucceffu divinasse.

SOSPITAMENTUM. CAP. VI.

[note: Usurpatur etiam pro periculo, ut in eadem nabi, a Cic. lib. 2. Epist. ad Curion. Q. Nasidii numisma. Non dissimile plenis belis nabigare a Cicerone pro Domo sua. ] IN Q. Nasidii numo navis est cum velo, et stella in antenna, et ab altero latere caput cum tridente, et inscriptione, NEPTUNI, subaudiendum, ope vel auxilio servatos. Hoc enim Stella significat in antenna sita, de qua loco suo inter coelestia.

MANIFESTA OPPUGNATIO. CAP. VII.

[gap: illustration]

QUoniam vero obiter in velum incidimus, minime praetereundum videtur, quod dici solet. Velificatione plena in quempiam ferri, quod est, aperto Marte, inimicitiis minime dissimulatis, rem aggredi, hostemque lacessere.

OCCULTA OPPUGNATIO. CAP. VIII.

HUic contrarium est, Conto, remulcove navigare, cum tacite quispiam insidiatur, atque, ut vulgo etiam dici solet, Subaquanea ut opera. Locum hunc ad hanc propemodum sententiam interpretatur Ammianus, rerum gestarum libro 18. dicens: Non conto neque remulco, ut ajunt, id est, non flexilouquis [note: Conto nabigare. ] ambagibus, vel obscuris, sed velificatione plena in Rempublicam ferebatur, quamvis aliter expositum sit in collectaneis Suidae, Proverbio [gap: Greek word(s)] , quod quisquis ille fuerit, exponit, [gap: Greek word(s)] .

LUNAE VECTATIO. CAP. IX.

[note: Isidis nabis. ] QUod navigium in Isidis honorem AEgyptii coluerint, sunt qui raptam eam ab Jove navi, cujus insigne Vacca esset, arbitrentur: sed commentitium hoc mihi videtur. Mabis autem ad AEgyptiorum eruditionem quadrat, quod Plutarchus ait, Lunam apud eos navigio vehi fictam. Hanc Isidis navem Apulejus multis donariis ornat. Diodorus fabricatam a Sesostri navim ex cedro octuaginta cubitorum ait longitudine, deauratam exterius, interius vero deargentatam, quam dono obtulit, Deo, qui Thebis ab AEgyptiis colebatur. Is Isis erat.

NAVIGATIONIS AUTHORES. CAP. X.

IN Tyriorum numo navis est cusa, nimirum ea de causa, quod ipsis Tyriis commentum placet, navigationis primae se authores haberi. In hujusmodi eorum numo legitur BA[?]I[?]A[?] [?]HMHTPIOT T[?]PI[?]N. Est et alius cum eadem navi longa numus, in cujus altera facie caput est


page 571, image: bs571

cum corona irradiata, inscriptio: BA[?]I[?]E[?] ANTIOXO[?] [?]I[?]ONI[?]N. Ita demum Phoenices inventae navigationis laudem asciscunt sibi.

VICTORIA NAVALIS. CAP. XI.

[note: Agrippa, numus. ] IN Agrippae numis navis illa tridentali rostro insignis, qualem scilicet Maro saepe describit, dum non uno loco ait, rostrisque tridentibus, partam ab eo victoriam indicat maritimo praelio, quod adversus Sex. Pompejum commisit, id quod Maro in Augusti gratiam ita immortalitati commendavit. [note: AEn. l. 6. ]

Parte alia ventis, et Diis Agrippa secundis
Arduus agmen agens, cui belli insigne superbum
Tempora navali fulgent rostrata corona.

Aliquot in monumentis videas et Varronis insignia navalia, qui Propraetore sub Pompejo Piratico bello militavit, a quo, ob res bene gestas navali corona donatus est.

DE ANCHORA. CAP. XII.

HIeroglyphicum anchorae non AEgyptiorum tantum est, sed a Graecis et Romanis Principibus usurpatum, ut minime importunum sit rem a plerisque tractatam repetere: ut quae sectamur significata, loco suo manifestentur.

MATURANDUM. CAP. XIII.

[gap: illustration]

CIrcumvolutus anchora Delphinus, quod signum in aliquot Titi [note: Ut et Oct[?] Augusti ex A. Gellio libro 10. c. 11. Noc. Att. ] Vespasiani numis observavimus, maturandum, ut Latini una locutione dixerunt, omnino significat. Sed quoniam rei causam in Delphino satis explicuimus, et res jam aevo nostro lippis et tonsoribus innotuit, plura super eo dicere supersedebimus. Id pro pictura animadvertendum est, anchoram, quae in numo Titi habetur extrema dentium in vomeris speciem dilatare, cujusmodi figuram Aldus noster imitatus est in omnibus, quos impressit libris. Alia vero forma esse, dentibus quippe in acutum recto ductu mucronatis, quam in numo veteri apud eruditissimum virum Romulum Amasaeum vidimus.

TUTELA, REFUGIUMQUE. CAP. XIV.

[gap: illustration]

HOminem, qui rebus suis tutelam praesidiumve paraverit opportunum, per navem et anchoram significabant. Quod [note: Nimirum [gap: Greek word(s)] ubi Suidas subaudit anchoram, ut sitsensus. Non eadem anchora utitur, qua vulgus. ] si sola anchora manu praetenta figuraretur, refugium indica bat, quasi vellet innuere pictura haec si adversa ingruerit tempestas, resque nostrae fluctuare coeperint, paratum esse profugium, ut possimus ita servari. Estque dicterium apud Graecos in hanc sententiam celebre, quo Demosthenes utitur oratione pro Ctesiphonte. Et Propertius eruditionis elegiacae columen ad hoc innuens ait: [note: Anchora jacta mihi. ] Idem sermo apud Paulum rei nullius ignarum, epistola ad Hebraeos, capit. 6. Qui confugimus, ut spem propositam teneremus, quam veluti anchoram habemus animae cum tutam, tum firmam. Et Chrysostomus, de supremo firmoque profugio, concione in Lazarum IIII. haec ait: Sunt divinae sapientiae opera, haec maxima illius prudentiae sunt argumenta. Conscientiae increpatio sacra est anchora, quae nos nequaquam sinit in peccatorum profundum absorberi.

STABILIMENTUM. CAP. XV.

[note: [gap: Greek word(s)] , subaudi anchoris: ] Quod si firmitatem, ac immobile stabilimentum rei cujuspiam significare vellent, anchoras duas appingebant: similitudine sumpta a navibus, quae tunc

Ventorum temnunt rabiem fluctusque sonantes,

cum duabus anchoris innituntur. Qua similitudine utitur Aristides Panathenaicis. Sedenim Pindarus


page 572, image: bs572

[note: Duabus anchoris nixus. Aristides in Panach. ] duabus innixum anchoris dicit, qui duas habet patrias: unde proverbium, [gap: Greek word(s)] , Domo domum, de commode peregrinantibus: quippe de iis, qui arrepto itinere quotidie apud amicos aut necessarios divertunt. Nam pro firmitate Pindarus idem una etiam utitur anchora. Isthmiis, [gap: Greek word(s)] , Jam anchoram ad foelicitatem jecit: hoc est, firmitatem jam ad vitae tranquillitatem assecutus est. Vitae porro nostrae tumultus, perturbationes, cladesque omnes, marinis fluctibus, tempestatibus, vorticosisque aestibus solemus aequiparare, quemadmodum Archilochus facit, qui cum in Thracenses calamitates incidisset, bellum marinis fluctibus ita comparavit:

[gap: Greek word(s)] .

Myrsilus quoque Mitylenaeorum infortunia tyrannicasque procellas ita describit:

[gap: Greek word(s)] .

[note: [gap: Greek word(s)] . Sacram anchoram quod ajunt. ] Atque iis urgentibus infortuniis ad sacram, ut ajunt, anchoram confugiendum. Sapientes enim fere omnes hieroglyphico utuntur anchorae, tam scribendo quam loquendo: ut Pythagoras, quem Phocion ait super humana vita ita disserere solitum, [gap: Greek word(s)] , quae si primum amaritudine aliqua praedita videatur, sua vem ipsam redditura sit consuetudo. Divitiae si optentur, sciendum eas infirmam admodum esse anchoram. Gloriam, etiamnum infirmiorem. Quae corporis sunt, ejusdem esse tenoris. Principatus, honores, omnia haec imbecilla, et nullo robore suffulta. Quae firmae igitur anchorae? prudentia, magnanimitas, fortitudo, puas nulla procella discutiat. Nam divina lex est, virtutem solam atque unicam habere robur, reliqua omnia nugas esse.

INTERPRES. CAP. XVI.

[note: Anchora Indis pro caduceo. ] APud nationes aliquot anchora fuit interpretationis signum, quo scilicet caduceatores, et internuncii pro gestamine uterentur. Praecipue vero Indi anchoram pro caduceo habuere: proptereat inquit Philostratus, quod omnia tentet ac pervestiget. Eaque de causa cum Apollonius ad locum, quem Indi sapientes incolebant, appulisset, seque cum comitibus intra stadium cohibuisset, adolescens eum adiit a sapientibus missus qui auream anchoram pro caduceo manu gestabat, perque eum in colloquium adductus est.

FRAENUM. CAP. XVII.

ADhaec anchora moderandi compescendique signum est, fraenumque indicat, quod quidem ex Pindaro desumitur. Ille enim [gap: Greek word(s)] Ode quae inscribitur, [gap: Greek word(s)] , fraenum Argus navis dixit, ubi interpres ait, Anchoram [gap: Greek word(s)] , sumpta ab Equis translatione, quod ea naves compescat fraeni instar.

SELEUCI GENUS CAP. XVIII.

[note: Seleuci numi. ] EXtant Seleuci numi anchora signati, propterea quod is anchora signatum femur habuit ab ipsa origine, siliique et nepotes ejuseodem insigniti modo anchoram in femore veluti notam generis naturalem habuere. Et ut Graeci sunt ad figmenta promptissimi, fabulam etiam adjiciunt. Laodicen Antiochi nuptam, Apollinis congressum per quietem pati visam, qui anulum ei quendam veluti concubitus praemium donavit, jusseritque ut mox filio eundem redonaret, futurum eum aliquando felicissimi eventus auspicium: repertumque prima luce anulum in lecto, cujus signum anchora erat, admirationi fuisse: Seleucumque mox natu grandem, tradito anulo a matre, de origine sua, deque futura felicitate edoctum, cum mortuo jam Alexandro, quem in Persicam militiam secutus fuerat, regnum ipse Orientis occupasset, gemmae istiusmodi memoriam consecrasse. Nam et cum urbem Antiochiam patris nomine condidisset, campos vicinos urbi Apolloni, uti originis authori dicavit. Haec Trogus. Appianus indignum ratus fabulas historiis admiscere, rem aliter tradit in Syro: Apollinem quippe Laodicae per somnium mandasse, ut quem anulum aliquando reperisset, filio statim gestandum


page 573, image: bs573

daret: fore namque ut quibus in orbis locis Seleucus anulum eum amisisset, eam ipse postmodum regionem Imperio suo subjiceret. Is igitur cum Alexandrum sequeretur, anulum juxta Euphratem fluvium amisit, factusque ejus Provinciae Praefectus in divisione regni post Alexandri mortem, moxque inde deturbatus ab Antigono, Ptolomaei, cui AEgyptus obvenerat, auxilio in regnum restituitur.

POSSESSIO. CAP. XIX.

ESt et obtinendae possessionis signum anchora, cujusmodi ejusdem Seleuci fuit interpretatio, reperto, [note: Seleuci historia. ] quem jam amiserat, anulo, in quem anchora incisa fuerat. Cujus quidem rei hujusmodi fertur historia, quae ad futurum augurium ab Apolline promissum facit. Seleucus cum ejectus Babylone, Ptolemaei mox copiis adjutus, posset quidem uti vi, ex amisso tamen anulo in spem regni omnino erectus, omnia prius quam armis experiri constituit, ne populum, quem per benignitatem sibi allexerat, belli metu exacerbaret. Internunciis ad rem usus, civium comperit studia erga se propensissima: itaque festinatione opus esse admonitus, paucis admodum, sed iis impigris et fidelissimis electis, Babylona versus quanta potest celeritate proficiscitur. Accidit vero, ut inter gradiendum pede lapidem offenderet, evelleretque, ex cujus impulsu tanto dolore affectus sit, ut ibidem evestigio subsistere, ac humi residere cogeretur. Ecce vero ibi amicis pedem demulcentibus, et evulsum lapidem inspectantibus, anulus ille affulsit, qui sublatus attrectatusque, magnae inter socios moestitiae argumentum fuit. Id quid rei esset cum Seleucus sciscitaretur, signatam illi anchoram anulo reperto moestitiae causam dedisse responderunt; ex qua captivitatem portendi interpretabantur. Tum Seleucus: Bono, inquit, animo estote omnes: nam quam terram calcamus, et retenturi sumus, firmiter possessuri: et cum dicto doloris immemor prosilit, iterque arripit alacriter. Cui paululum progressio adfuere obviam qui tuta et pacata omnia nunciarent, exceptusque ita omnium studiis, dignitatem pristinam et regnum illud obtinuit. Mox Indiam et Asiam omnem subjugavit. Anuli vero memor, urbem in Oriente condidit, et gemmam originis memoriam consecravit.

DE TEMONE. CAP. XX.

IN navi autem primas omnino partes tenet temo, de quo multa sunt apud veteres significata, quae tamen omnia in unum coeunt intellectum.

REGIMEN. CAP. XXI.

NAm regimen per figuram ejus significari manifestum: et cujus arbitrio res aguntur, is gubernare, et gubernaculum temo ipse dicitur. Hinc Juvenalis, Aut de temone Britanno decidet Arviragus, dixit, cum Domitianum Britannia potiturum praesagit adulator ille Veiento, expulso inde Arvirago, qui totius insulae imperium obtinebat. Nam ad ea tempora Britannia nondum venerat in ditionem Romanorum, tentata bello saepius, licet cum eorum aliquot Imperatoribus foedera junxisset, [note: Sueton. in Nerone. c. 46. ] quae nostri plus aequo forsitan extulerunt. Contra vero Nero, paucos ante dies quam moreretur, vidit per quietem sibi navem regenti extortum gubernaculum, trahique se ab Octavia in arctissimas tenebras: quod aruspices respondere, eum administratione dejectum mortem infelicissimam moriturum.

FORTUNA. CAP. XXII.

[note: Extat haec imago apud Galenum in oratione paraenetica ad bonas artes. ] QUapropter veteres cum Fortunae plurimum tribuerent, eamque negotiorum pene omnium quaecumque mortales gererent, arbitrum opinarentur, simulacrum ejus dextera clavum, sinistra cornu copiae tenere finxerunt, quod bona et commoda ab eadem omnia proficisci crediderunt: unde divitias et opulentiam, fortunas apellavere, uni illi regendi elargiendique facultatem concessam arbitrati.

INCONSTANTIA. CAP. XXIII.

UT vero inconstantiam ejus notarent, utpote quae, ut Horatius ait, possit imo tollere de gradu mortale genus, vel superbos vertere funeribus Triumphos, et valet ima summis mutare, sedentem eam in pila sculpebant: quod tum in marmoreis monumentis, tum in numismatis antiquis observa


page 574, image: bs574

[note: Nerva Trajani numus. ] servavimus. Talis ejus species est in numo Nervae Trajani, cum inscriptione, FORT. RED. S. C. ubi etiam legas, SENATUS POPULUSQUE ROMANUS, literis omnibus expressis, quod raro invenitur.

FORTUNA REDUX. CAP. XXIV.

[note: Hadriani Septimii Getae, Domitiani, et Antonini Pii numi. ] EJusdem Fortunae Reducis simulacrum est in altero ejusdem Imperatoris numo, ubi Dea ipsa sede sedens temonem manu regit, qui a pedibus surrigitur: inscriptio est, FORTUNAE REDUCI. Atque hac eadem specie et inscriptione, literisque habetur in Hadriani numo, ubi thema insidet pilae, in nonnullis abest pila. Eadem vero sedens cum temone et cornu copiae est in numo Septimii Getae, cum inscriptione, FORT. RED. Sed illud observatione dignum, quod eadem species cum temone, et cornu copiae in Domitiani numo, quem apud Bembum vidimus, FORTUNA AUGUSTI scriptum est, prima syllaba per u vocalem ultimam, quae passim in ea locutione per o vocalem quartam enunciari solet. Eadem pene inscriptio speciesque cornu copiae et temonis pilae insistentis in manu Fortunae stantis habetur in numo Antonini Pii. De pila vero atque rotula alibi erit locus suus, ubi Fortunae ipsius ornamenta copiosius explicabimus.

DE RETIBUS. CAP. XXV.

PEtrum in navi superius inspeximus, sed habebat idem retia, quae tractaret. Hujus rei memoria nos quoque traxit ad sagenam, ad hamos et tridentes: quare priusquam exiliamus e navi, an possimus aliquid expiscari, videamns.

SILENTIUM. CAP. XXVI.

[note: Magis mutus ipsis piscibus, in Odyss. 5. Carm. lib. 4. Od. 3. ] PEr retia silentium significari tradunt, ea quidem ratione, quod praecipuum est praeceptum piscatoribus, ut dum gregem circumdant, silentio quam maximo navigent. Pisces praeterea altissimo silentio praeditos esse compertissimum est, paucissimis exceptis, ac praecipue Cane marino, unde etiam Proverbium emanarit, [gap: Greek word(s)] Sic eruditus Horatius eos Mutos vocat: Sic Lucretius, Mutas natantes appellavit, lib. 2.

PERSUASIO. CAP. XXVII.

IN Divinis autem literis retia sunt persuasionis hieroglyphicum, qua scilicet homines in veritatis cognitionem inducuntur, atque ita capi videntur. Ad hoc facere Evangelicum illud ait Eucherius Mittite retiani capturam.

INSIDIAE. CAP. XXVIII.

ANtiquissimum esse reperio, insidias per rete significari, neque ea tantum de causa, quod ejus opus omne ad insidias comparatur, quantum etiam ex historia desumptum est. Nam Pittacum memorant, unum ex septem Sapientibus, adversus Phrynonem Atheniensium ducem validissimi corporis hominem, Pancratiasten scilicet et Olympionicam, de finium controversia, quae inter Atticos et Mytilenos erat singulari certamine dimicaturum, rete secum in occulto sub clypeo abditum tulisse, quo cum tempus visum est, jacto Phrynonem impedierit. Historia est apud Verrium, in iis, quae Festus defloravit: neque ea tamen in vulgatis codicibus, sed antiquo manuscripto, cujus partem [note: Ludus Pittaci. ] ultimam Romae comperi. Hinc sane ludus a Pittaco institutus, quo Retiarius Mirmillonem in certamen provocabat, cui adcantabatur, Piscem peto, non te peto, quid me fugis Galle? Erat autem eodem authore Festo, Mirmillonicum genus armaturae Gallicum, ipsique Mirmillones antea Galli appellabantur, in quorum galeis piscis erat effigies.

DESOLATIO. CAP. XXIX.

ESt et desolationis signum retis genus, quod verriculum appellatur, ad multa siquidem in spatia in mare demissum, restibusque longissimis hinc atque inde attractum, quantumcunque spatii complexum fuerit, totum abverrit, neque ulli piscium exitum patere permittit. Transiitque miserabile genus hoc venationis in urbium et agrorum desolationes. Accidit enim plerumque, ut edicto


page 575, image: bs575

[note: Everriculatio. ] universali oppressorum exitio agri sint everriculati. Fiebat autem everriculatio in hunc modum. Viri manus sibi mutuo tenentes, quasi restim unam texunt, occupatisque terrae, quam desolatam volunt extremis finibus, ita late extensi progrediuntur, latentesque passim incolas venando excipiunt, nihilque reliqui faciunt, quoquoversum peragrantes. Quod olim exemplum a Darianis militibus editum in Chio, Lesbo, Tenedoque insulis vi captis, atque everriculatis. Eretrienses quoque legas a militibus Xerxis eadem everriculatione omnes abductos.

DE HAMO. CAP. XXX.

[note: Hinc inesca re pro decipere. Terentius in Adelphis. ] HAbet Hamus cum Anchora similitudinem quamdam, si figuram inspectes. Sed quantum est in Anchora officii, tantum in hamo malignitatis atque perfidiae: quae cujusmodi sit, hinc apparebit.

DECEPTIO. CAP. XXXI.

SUnt qui non imperite, neque improprie, deceptionem per hamum pictum significari tradant: siquidem decipere, est unum ostentare, et aliud praeter opinionem inferre. Ita hamus escam esurienti offerre porrigereque videtur, saturitatemque polliceri, mox apprehendit, alligatque, et captivum facit eum, qui escam illam appetierit. Hoc habemus apud Horatium de coenipeta:

[note: Epistolarum lib. 1. ep. 7. ] --- Hic ubi saepe
Occultum visus decurrere piscis ad hamum.

Et hunc secutus Lucianus eo opusculo, quod in Romanam invidiam de Aulicorum vita conscripsit, in hac plurimum similitudine immoratur, dum spes illas clientium, qui admissi ad Principum amicitias [note: In Bacch. ] montes statim aureos sibi pollicentur, hami istiusmodi vorationi similes esse contendit. Et de [note: Christi corpus per hamum. Ezech. 32. ] lenone in fraudem prolabente, Meus est, hamum vorat, apud Plautum. Longe vero aliter in Divinis literis hamum accipi videas, per quem sanctissimum Christi corpus significatur, de quo apud Ezechielem Theologi dictum ajunt: Et extraham te in hamo meo, et extendam te super terram, campos implebis, et a volucribus omnibus impeteris, perindeque omnes terrae bestias tuo pastu saturabo. Sicuti enim si hamum esca coopertum piscis rapiat, non solum escam ab hamo non sustollit, sed ipse de profundo esca aliis futurus educitur: ita mundi Princeps, penes quem erat mortis imperium, rapuit quidem in mortem corpus Adamiaci JESU, cum sub eo hamum divinitatis inclusum minime sentiret, quo devorato haesit ipse continuo, deque profundo tractus, eductus est, ut esca fieret iis, quibus calcandi super Serpentes et Scorpiones potestas a Deo data fuerat. Idem apud Jobum 40. capite reperias: Aut adduces Draconem in hamo, aut capistrum circa nares ejus appones.

DE TRIDENTE. CAP. XXXII.

ET Tridens inter piscationis arma connumeratur, sed cum hamo parum congruit.

APERTA VIS. CAP. XXXIII.

HAmus enim per fallaciam quicquid acquirit aucupatur, sed tridens aperto marte, medio veluti [note: Infra l. 48. ] campo advenientem hostem accipiens, eum aggreditur, solaque fretus agilitate, conficit. Sed quid is in Neptuni manu, quid in Troezeniorum numis, et in Mantineensium scutis sibi vellet, alio Commentario docuimus. Haec vero plus quam satis esse, quae ad occupatissimum virum, et otii nescium mitterentur, existimavi, Vale.



page 576, image: bs576

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIBER XLVI. DE URNIS NILI, LUCERNA ET FACIBUS, THURIBULO, ET PHIALA, DEMUM IGNE, ET AQUIS, Ex sactis AEgyptiorum Literis. AD MAGIFNICUM VIRUM BENED. AGNELLUM.

ANTONIUS AGNELLUS Patruus tuusVir magnifice, cum esset olim Venetiis apud clarissimum, eruditissimumque Jo. Lascarin, ea tunc in civitate Ludovici Galliarum Regis Oratorem, tanta mihi familiaritate devinctus erat, ut amicitia nulla conjunctior esse posset, quam ea, quam communia studia inter nos conciliaverunt. Incumbebam ego tunc in primae literarum tyrocinia, audiebamque in arte dicendi Prunulum, in Eloquentia Sabellicum, in varia rerum eruditione Georgium Vallam, sed rarissimum Lascarin observabam in primis, in quo magna optimarum artium scientia, summa vetustatis investigatio, reconditarumque rerum studium atque cogritio non vulgaris, atque, ut semel dicam, vir erat omni liberali doctrina politissimus. Hunc itaque frequens invisebam, probatissima ejus consuetudine melior in dies evasurus. Quod si Lascarin occupationes distinebant, aderat illic Paternus tuus, qui diem sine line a praeterire minime permittebat: semper enim novi aliquid de Musarum penu depromebat nune Epigrammatum, quae faciebat, argutias, nunc: Hendec asyllaborum amoenitates, nunc hujus vel illius numeri Poemata, in quibus multum inerat leporis et elegantiae. In eo vero praecipue conveniebamus, quod ille numismatum antiquorum signis mirifice delectabatur, quorum festivam copiam habebat a Lascari, ad quem quicquid in hujusmodi rebus venerandam saperet antiquiatem, id a nobilitate illa sponte conferebatur. Idem propemodum studium ab Urbano patruo meo erat mehi quodammodo haereditarium, qui cum magnam orbis partem pererrasset, multorumque nosset hominum mores, de peregrinationibus suis AEgyptiis, Arabicis, Palaestinis semper habebat novi aliquid, quod scitu dignum et utile communicaret mecum. Quotidie igitur cum simul esse dabatur Agnellus aliquid habebat, quod super numismatis alicujus gestaminibus [note: Nisi hieroglyphicum. ] aut titudis disputaret. Ego, si quid diceret, quod ad AEgyptiaca faceret hieroglyphica, in eo summo opere delectabar. Quodam vero die tuus hic Patruus imagunculam quandam ex orichalco protulit, cujus gestus erat, ut corpore reliquo decumbente, caput manu dextera sustineret, cubito ad basim appresso: manu altera aquam ex tribus urnis una tantum ansa conjunctis effunderet: ad haec puerili minutissimi operis numero sexdecim circumfusi, pueriliter haec et illac peruniversum corpus lusitare videbantur. Super hoc Agnellus, qui argmentum hujusmodi haudquaquam temere factum arbitrabatur, quid hoc sibi vellet curiosissime percontabatur. Respondi ego, imagunculam esse Nilum amnem: tres urnas, causas itidem tres incrementi: puerulos XVI. totidem cubitos, quibus cresceret ad fertilitatem. Vix haec summatim dixeram, et horum omnium rationem reddere parabam, cum affuit tabellarius a Gallis, quo cum literis ad Lascarin ingresso, Agnellus quoque accersitus est evestigio. Ego digresso domum redii, ac triduo post Patavium ā patruomissus, ubi Leonicum audirem: neque ex eo amplius Agnellum videndi facultas fuit, qui Principum negotiis addictus, statim ipse quoque alio migravit. Tantum id, non multo post tempore, cum diemsuum obiisse renunciatum est. Postea vero quam calamit osissimis totius Venetiae temporibus Romam me recepi, ubi locupletior mihi copia facta est hujusmodi rerum, quas alibi difficulter inveniebam: ibi vero tum publice cumprivatim toto calatho suggerebantur, incubui alacrius in idem studium, quo me semper oblectaveram et


page 577, image: bs577

[gap: Greek word(s)] plura ad amicos Commentaria conscripsi: cumque in Roma media vidissem effodi marmoreum Nili Colossum cum XVI. illis puerulis circum lascivientibus, de quibus in maguncula Patrui tui meminimus, subiit statim Agnelli memoria, praeque hominis mihi suavissimi desiderio lacrymas cohibere non potui, quod ereptam mihi videbam occasionem, ne hujusmodi rerum Commentarium ei dedicare possem, qui si fuisset in humanis, nihil illi opratius accidere potuisset, neque ego quicquam lubentius fecissem. Venit autem in mentem mihi, posse me saltem renovare memoriam ejus, quem unice adhuc colerem, si rem omnem ad te converterem, qui nepos ejus esses, in quo praesertim non alienam ab ipsius Patrui genio vigere mentem animadvertissem, videremque, si memoriam ejus qpud te suscitarem, id jucundum mihi, tibi vero gratssimum fore, cum hoc a me deposcere viderentur integritas, humanitasque tua dubio procull singularis, et reliquae virtutes tuae, quibus apud omnes clarus es et insignis, et quarum ergo coluerim ego te semper et observarim. Habe igitur et antiquae amicitiae meae cum Patruo tuo monumentum, et meae ergate observantiae, signum, ut ipsemet spero cofiteberis, manifestum.

DE TRIBUS URNIS. CAP. I.

[note: Nilus cur tribus cum urnis figuretur. ] FLuviorum sane fontiumque fimulachra cum urnis dedicari solita, magis apertum et obvium unicuique est, quam ulla indigeat interpretatione. Cur vero Nilus cum tribus urnis figurari soleat, non otiose quarendum est. Nam AEgyptii illi sacerdotes cum incrementum Nili tribus praecipue de causis fieri putarent, reliquis aliorum opinionibus abjectis, quae propemodum dssent innumerabiles, quo sententiam ipsi suam perpetuis testarentur monumentis, tres urnas Nilo attribuerunt, cum reliquis fluminibus singulae singulis adhiberentur: ut illud apud Maronem,

[note: AEn. lib. 7. sub sinem. ] Caelataque amnem fundens pater Inachus urna.

Harum vero trium causarum primam illam asserebant: quod tellus ipsa AEgyptia aquam ex se ipsa progigneret, uberrimeque proferret, sui ipsa humoris altrix. Unde Timaeus Mathematicus Nili fontem phialam appellarit, quasi ipse intra se contineret eam aquae vim, neque aliunde mutuaretur. Est tamen eodem vocabulo in Nilo locus a figura sic appellatus, quod nihil facit ad Timaei phialam. Phidias inter sculptores celeberrimus, vel ipse rerum peritus, vel ab iis, qui aetate illa peritissimi erant, admonitus, cum Victoriae signum in Marathone sub Nemeseos velamento confingeret, in dextera ejus statuae phialam exculpsit, in qua AEthiopes caelati videbantur propter Oceanum, qui Nemeseos pater habitus est: Nilum Oceanum vocari multa veterum dictata monuerunt. Quod vero gignat AEgyptus aquas, ex eo, ajebant ipsi, facile conjici posse, quod in quovis alio climate fluviorum exundationes circa hyemem plurimum accidunt, nunc imbribus coactis, nunc nivibus liquefactis: sola vero terra AEgyptiaca in medio terrae habitabilis constituta, quemadmodum in oculo pupilla, peculiari quodam aquarum profluvio aestatem mediam irrigat. Alteram [?] ceano causam adscripsere, a quo aquam in AEgyptum exundare incrementi tempore fama est, quae quidem praecipua fuit Euthymenis opinio, AEgyptiorumque in primis sacerdotum, ut Diodorus attestatur, qui rei fidem non aliam faciunt, nisi quod satis sit eorum auctoritas, ut sibi fides adhibeatur, qui rerum scientiam per manus a parentibus traditam, longa annorum serie obtinerent. Juniorum inde diligentia exploratum est, Nilum ab Oceano ex Atlante monte primum emanare, ibique Dyrin appellari: Heptabolum inde lacum stagnare: inde cognomento Nigrin effluere, mox Coloem paludem efficere, inde Astosobam et Astaboram flumina, donec ad cataractam perveniens erumpat, ac per AEgypti campos diffluens, Nili demum cognomentum accipiat. Tertiam causam imbrium esse dicunt, qui australibus in AEgypti regionibus, Etesiis nubila, ut ait etiam Democritus, illo ferentibus ex orbe reliquo, eo maxime effunduntur tempore, quo fertilis aestiva Nilus abundat aqua. Atque uti tradit Eudoxus, AEgypti sacerdotes imbres eos ibi fieri ob antiperistasin arbitrantur: cum enim aestus nobis est, qui viciniora Cancro Iota incolimus, tunc hyems iis, qui Capricorno propinquiora habitant. Addit ad haec Thales, mare in ora agi ultro, Etesiarum ex adverso fluminis flantium repercussu: de quibus ita Iucretius:

[note: Lib. 6. ] Aut quia sunt aestate Aquilones ostia contrae
Anni tempore eo, quo Etesia flabra feruntur,


page 578, image: bs578

Et contra fluvium flantes remorantur, et undas
Cogentes sursus replent, coguntque manere.
Nam dubio procul haet adverso flabra feruntur
Flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur.

Incipit vero crescere Luna nova, quaecumque post Solstitium est, sensim modiceque, Sole Cancrum [note: Tibullus, Fertilis aestiva Nitus abundat aqua. Priscianus, Hoc fluvii pinguis de scendunt flumina Nili. ] transeunte: abundantissime autem dum in Leone progreditur, mox residet in Virgine iisdem, quibus accrevit modis. dQuanta vero feracitate universam AEgytum beet alluvione foecunda, multi prodilia, quae ex eo bibunt, et pinguiora, et obesiora fieri compertum est: quare suum illum Apim tanta cura cultuque nutritum, ex Nilo bibere, quam religiosissime vetuerunt: siquidem et macilentiam et gracilitatem omni pondere vacuam, divinitai propiorem arbitrantur, ut Plutarchus asseverat. Quinetiam sacerdotes eadem causa plurimo uti jejunio et abstinentia consuesse, Porphyrius attestatur, ut eorum copia liberati, eorumque pondere levati, quae intromittuntur in corpus, animi [note: Plin. lib. 7. In AEgypto foetifer potu Nilus. Anima sicca sapientissima, [gap: Greek word(s)] . Gal. lib. Quod animi mores, etc Nili effigies et descriptio. ] oculus a fumo fluctuque corporeo foras emicaret, neque commemratione, neque demonstratione jam indigeret, sui compos, vique pollens sus, ob naturalem sui solertiam, otii nesciam.

AGRICULTURA. CAP. II.

VEteres autem legimus agriculturam hieroglyphice per Nili simulachrum indicasse. Cujusmodi vero ejus esset effigies, lepida descriptione Philostratus indicavit. Lascivire enim eum cubitulis ait circumludentibus: huic enimsese ab undis attollenti, magnitudinis quippe istiusmodi pueri ridibundo adblandiuntur occursu, sexdecim numero, quod itidem cubitis ad fertilitatem facit exundatio: infantilisque aetas ea crescendi est hieroglyphicum. Circumsistunt vero Nilum hujusmodi pueri propemodum garrientes, quorum alii humeris insident, alii de cruribus pendent implicati, in ulnis alii cubitant, lusitant circa pectus alii: ipse vero pater flores suaveolentesque herbas de sinu depromit, et in eos spargit: ex iis alii coronas contexunt, alii sese illis obvolvunt, stratique per flores somnum captant: sistra quatiunt alii, alii subjicientes alteri cuipiam humeros, scalarum vicem officiose subministrant, alterique alteris catena veluti juncta sustolluntur: neque absunt, qui plausum sonitumque ab aquis excitent, applosis manibus. Crocodili vero et fluviales Equi procul hinc, summoti, imo se condunt fluvio, ne puerulos perterrefaciant, et numinis sui Iusum interturbent. Hanc speciem Philostratus, et agriculturae foecunditatem, et rei nauticae Iucrum, et communicatam longinquis regionibus et provinciis opulentiam significaro testatur. Sexdecim vero ponuntur cubiti: quia si infra XV. subsederit auctus, bona AEgypti pars non irrigatur, ac perinde redditur ad serendum inutilis. Si supra sexdecim attolatur, quanto altius inturgescit eo magis fames expectatur: quia diutius aquis immorantibus, serendi praeterit tempus, neque sata possunt ad frugem maturitatemve pervenire Auctu demum intra XV. et XVI. consistente, omnia ex voto succedunt, seminibus Iate jactis, et opportuno tempore maturatis.

NILUS. CAP. III.

ILlud etiam adnotatu dignum, quod simulacra fluminis reliquibus ex Iapide candido fieri solita, utundarum nitorem exprimerent, Nilo vero ex nigro, ut Pausanias ait: propterea quod ex AEthiopia delabitur:

[note: Virg. l. 4. Georg. Quasi [gap: Greek word(s)] novum trahentem limum, quo oblimat AEgyptum. Servius. ] Usque coloratis amnis devectus ab Indis, ait Poeta.

Et ipse fluvius a nigrore Melanis olim cognomentum habuit. Unde Catullus eum, ait aequora colorare: late enim longeque inficit mare, quia limosus est, et unda turbidiore: quare in mare delapsus aquam nactus nitidiorem, per longa spatia colorem servans exs atiatur. Qui tamen Nili colossus antiquis Romae a Leone X. in Citriorum specula, ex Pario marmore factus est.

DE LUCERNA. CAP. IV.

SEd ut reliqua praetereamus, quae plurima Nili super dicipossent, ad ignavia jam devenimus, quae quidem hieroglyphica multa secum trahunt, quae tam a lumine, quam ab ignis ipsius natura desumuntur:


page 579, image: bs579

ea quae et qualia sint, explicare jam cura fuerit, proindeque lucemam, fidam studiorum vigiliarumque nostrarum comitem, seligamus.

VITA, ANIMUSQUE. CAP. V.

[note: Verba sunt Polyxena in Iphigenia Euripidis. ] PRimum quidem Iucernae significatum est, ut pro vita figuretur, cui oleum ad luminis vivacitatem infusum, vitalem eum humorem ostendit, quo pascitur calor, ut corpus vivificet: quo deficiente, et colorem simul et corpus extingui necesse est. Inde apud Euripidem plerisque fabulis vitam relicturi dicunt, [gap: Greek word(s)] . Quam opinionem Plutarchus sequitur, dum lucernam corpori, animae quippe receptaculo, similem dicit, Iumen vero animo. Nam et sacerdotes in captandis auguriis sumine hinime minime coeperto clausove ideo uti soliti, summaque aeris tranquillitate frui, quod animum, qui certi aliquid conjicere velit, tranquillum ab omni ventorum turbine, hoc est, ab impuris affectibus liberum esse deceat: ne veluti aves aeriae transversae plerumque vi ventorum aguntur, ita internae mundi nostri aves, quippe mentis agitatio solertiaque, et hujusmodi pleraque, errore perplexo disturbentur,

ANIMAM SPONTE NON EXTURBANDAM. CAP. VI.

[note: Veterum super igne religio. Piis omnibus detinendus est animus in custodia corporis, Scip in Som. Ciceronis. ] CiHInc illa apud veteres super igne religio, ut eum porro extinguere nesas esset, quem potius per sese languentem deficere sinebant. Tale quid in nobis, veluti per hieroglyphicum indicantes, ne vi animam exturbaremus, nobismetipsis mortem conscientes: animam enim, inquit Plato, nobis custodiae creditam tamdiu observare debemus quoad a Principe repetatur ne si fractis ergastulis, persossisque carceribus effugerimus, divinas leges quotquot sunt, in nos, nullo relicto defensioniloco convertamus.

LIBERORUM PROPAGATIO. CAP. VII.

LOnge vero apertius sexto de Legibus animam lumini comparavit, ubi cives ait oportere liberis generandis atque educandis operam dare, ut vitam, quam ipsi a majoribus accepissent, vicissim, quasi taedas ardentes, posteris tradant. Hunc secutus Lucretius, ubi de animantibus agit, quae successione propagantur, vita per vices aliis in alia transfusa, hujusmodi hieroglyphico rem oculis subjicere visus est, lib. 2.

Et quasi cursores vitai lampada tradant.

[note: Lampadum ludus, qui decebatur Lampadophorium. ] De ludo vero lampadum quem dicunt a Prometheo institutum, legendum apud interpretes Aristophanis, Ranis: apud Platonem lib. 1. de Republ. apud Pausaniam, Atticis: apud Herodotum, Urania: et in Rhetoricis ad Herennium.

HOMO. CAP. VIII.

EOdem argumento Hercules humanas victimas in lumina totidem Saturnalitiis sacris commu tavit, impietate oraculi per hunc modum perhumaniter emendata: nam Pelasgos tradit Varro post longos errores pervenisse in Italiam, ibique ex oraculi Dodonaei monitis decumatos homines Diti atque Saturno sacrificasse. Oraculum fuit, ut L. Manius se vidisse dicit super tripode quodam in templo Jovis characteribus:

KAI KE[?]AAA[?] [?] KAIT[?] [?]

[note: Haec a Macrobio lib. 1. capit. 7. ad verbum. ] quod ita Latinum fiet:

Plutoni capita, est hominem sacra mittite patri.

Sedenim Hercules ex Hispania rediens, rei non sacrae, sed execrabilis immanitate offensus, cum Deos hos lumina, non homines sibi deposcere docuisset, quod [gap: Greek word(s)] commune utrique nomen, et lumen, et hominem significaret, oraculumque interpretandum:

[note: Saturnaliorum institutio. ] Plutoni capita, at genitori lumina dentur.

obtinuit ut Diti oscilla, et Saturno lampades de dicarentur, atque ita Saturnalia instituta, in quibus praeter sigillaria mos fuit cereos etiam missitare. Sane humanas hostias Saturno immolare multarum


page 580, image: bs580

gentium mos fuit, sed immenius apud nullas, quam apud Carthaginenses, qui ut Diodorus tradit, praestantiores ex filiis suis sacrificare consuerant. Caeterum cum aliquando exuta feritate humanitatem demum induissent, aliorum filios aut clam surreptos aut emptos, pro suis educare, sacrificioque supponere coeperunt. Evenit vero ut ab Agathocle Siciliae tyranno post Alexandri magni interitum gravissima obsidione premerentur, atque uti mos est in calamitatibus, aut ad Deos, aut ad pietatem, nonnumquam etiam ad superstitionem confugere, suspicari coeperunt, Saturnum iratum, quod honore sacrificii, quod fuisset a patribus institutum, fraudaretur, tot in eos clades immisisse, cumque res palam facta esset, multique inventi essent, qui pro nobilibus et ingenuis sacrificabant, antiquum ritum instaurandum censuerunt, quoque Deos placarent, ducentos ex nobilissimis adolescentibus publice sacrificarunt: quamvis, ut in Porco scripsimus, apud Diodorum, et aliquot alios variaturhic sacrificatorum numerus adusque CCC. Sed hoc parvi refert, historia reliqua concorde. Plutarchus libro de Superstitione, ubi de hujusmodi religione meminit, eos aitqui sine liberis forent, pueros a [note: Xiphilinus in Adriano] pauperibus in hunc usum emptitasse. Id genus facrificii tangit Plautus cum dicit: Faxo ut bubulis coriis onustus sis Saturni hostia, Q. Curtius id a Tyriis usque ad urbis excidium servatum tradit. D. Augustinus juvenes Saturno sacrificare etiam apud Gallos morem fuisse dicit, Carthaginenses tamen Gelon Siciliae tyrannus legibus adscribere coegit, ut ab infanticidio desisterent, cum eos apud Himeram debellasset, author Plutarchus in Apophthegmatis, quodque alii tradidere immanem hunc morem, Cambyses rex Persarum abolere aggressus, mox et Alexander Macedo, nihil quicquam pro fecerunt: sed Hadrianus demum sustulit.

VITA DIVINA. CAP. IX.

[note: Ignis Vestalium summa religio. ] AT Vestalis ignis ille, quem tanta diligentia Romanae virgines nutriebant, sublimiorem divinioremque vitam prae se ferre videbatur: hunc itaque et custodia, et nutrimento adjuvabant, quod superioris illius vitae symbolum aeternum videretur. Atque inter portenta, ut et Dionysius, et alii referunt, urbis periturae praesagium habeatur, si casu aliquo accidisset eum extingui. Hinc Camillus ad Quirites air: Quid de aeternis Vestae ignibus, signoque quod Imerii pignus cuflodia ejus templi tenetur, loquar? et Maro:

[note: AEn. lib. 2. ] AEternumque adytis effert penetralibus ignem.

Cernere est nonnunquam lucernam in basi alicujus simulacri: id aeternitatem significare, nonnulli interpretantur.

INSIGNE AUGUSTALE. CAP. X.

OBtinebat sane primas ignis inter insignia augustalia, ut ex Herodiano conjici potest. ita in Commodo scribente: quod consilium suum ad Marciam retulit, unam e suis concubinis, cui scilicet plurimum deferebat, ac prope uxoris eam loco habebat, sic ut praeter ignem omnem honores illi velut Augustae tribuerentur. Extant quaedam Theodosianae militiae, et eorum, qui Theodosium aliquot ante annis praecesserunt, monumenta, Provinciarumque, et praefectorum, et Ordinum, et Manipulorum omnium, qui tunc Romano Imperatori parebant, quondam veluti rationario nomina et insignia descripta. In his videas Praefectorum abacos passim cum candelabris superimpositis figuratos, in plerisque etiam ara est in magni procerique tripodis speciem ex aere fabrefacta: quod nimirum ad hujusmodi dignitatis participationem referri debet.

DOCTORES. CAP. XI.

[note: Matth. 5. ] IN Divinis literis saepe invenias disciplinarum professores, mysteriorumque interpretes, morumque moderatores, per lucernam intelligi, quam Assertor noster hieroglyphice monet super candelabrum statuendum, ut domesticis omnibus illucescat, discussisque tenebris ad obeunda munera cuique sua Iumen subministret. Addit et alibi, non occultandam esse Iucem hanc, sed in frequenti quovis hominum coetu proferendam. Quicumque igitur lucem de se daturus est, debet prius omnium vitiorum sordes perpurgare: neque enim unquam charum praestabit lumen faeculenta materia. Quod si lux vertatur in tenebras, ut recte Climace sua Scholasticus, tenebrae ipsae, hoc est, homines ii, qui sacris initiati non sunt, in quantam tenebrarum profunditatem conjecti caecutient, atque hallucinabuntur.



page 581, image: bs581

SPLENDOR NOMINIS. CAP. XII.

[note: AEn. lib. 18. Hinc officere luminibus dicusitur, qui gioriam alterius obscurant, metaphora a Plin. in 3. l. ff. de serbi. urb. praed. ] ANtiqui omnes lumen pro homine, qui vel ingenii vel corporis viribus fretus praeclara facinora edidisset, hieroglyphice ponere consueverunt. Unde Maro, lumina tot cecidisse virum dolet. Et eadem synepeia: Geminos terrarum lumine Reges, vir, quem citare minime pigeat, eloquentissimus Pontanus posuit. Sed nostra potius afferamus. Paravi lucernam Christo meo, legas Psal. 132. ibi interpretes per lucernam, gloriam exponunt, hoc est, splendorem nominis, praeclaramque famam, et victuram in illustri luce posteritatis suae celebritatem. Alii tamen per lucernam Evangelium intelligunt, alii Joannem Baptistam, qui etiam Lucerna ardens dictus est. Lucernae quippe erant et alii Prophetae, sed illunes propemodum, quia aenigmatice fere omnes loquebatur. At Joannes manife stissima declaratione Christum ipsum intento digito commonstravit. Eucherius plerumque bona opera per lucernam in Divinis literis accipi tradit, unde dictum sit Evagelio: Sic luceat lumen vestrum, ut vide ant bona opera vestra. Math. 5.

MORTES DUAE. CAP. XIII

CUm vero n hominibus duae sint occumbendi rationes, una quae vi fit, altera quae natura ipsa [note: Mortis naturalis imago. ] contingit: extinctum idemtidem ignem, vi violentam mortem significare dicebant, cum scilicet quis, uti superius dicebamus, manus sibimet inferret. Quantum vero pertinet ad mortis rationem, quae natura fieret, esse hujus simulachrum volebant ignem, quem ita sponte deficere permisissent: cautum enim erat lege, ne cui prorsus ignem extinguere liceret, neque quidem alimenta adjiciebant, ne frustra nutriretur: extinctum porro nulli ex mulieribus licebat intueri. Sed qui veterum instituta eludunt, non alia de causa cultum apud Romanos ignem asserunt, quam apud AEgyptios vel Canis, vel Crocodilus, vel Lupus enutriretur.

PIETAS. CAP. XIV.

PLerisquo vero monumentis ignis est pietatis hieroglyphicum. Quod si inferiora haec ulla nos superioribus concillare possunt, nihil est quod majore sit cum similitudine cum lumine polleat, et illustret omnia, ac perinde genios ac Deum ipsum nobis repraesentare videatur. Adde quod, nihil aliud viventi magis congruit animali, animal et ipse a nonnullis existimatus: non ea tantum de causa, quod ut animalia caetera nutriatur, imo etiam omnivorus sit et insatiabilis, sed quod etiam sensu pollere videatur, quod tunc praecipue cum extinguitur apparet: quippe qui veluiti principii vitalis expers minime sit, inclamat, excandescit, ulcisci studet, reluctabundusque resistit, veluti reliqua faciunt animantia, quae violenta morte perimuntur.

PERDITIO. CAP. XV.

IGnem alioqui belluam animatum esse AEgyptii ferebant, quae quidem omnia absumeret, omnia depasceretur. [note: Ignis cur dictus sit animal. ] Hinc apud aliquos videas ignem symbolum esse perditionis, cum ita omnia consumat. Animal vero ess indicio est, mori eum deficiente pabulo: quare, ut alibi dictum, cadavera apud illos cremare nefas: utpote quae ita belluis devoranda tradi viderentur, ideoque in ignominiam combustum Amasios cadaver a Cambyse.

BELLUM. CAP. XVI.

USitatissimum etiam est ignem pro bellorum significato ponere. Hinc Hieremias ollam fuccensam videt ad Aquilonem: unde scilicet tot in universum terrarum orbem bellorum essent incendia [note: AEn. lib. 1. Hecubae partu. igneus. ] motibus assiduis effundenda. Hinc tanti incendia belli, legas apud Maronem: et Italiam ardere bello, apud Ciceronem. Hecuba vero face praegnans, ignes enixa jugales est, in futuri belli, quo patria caperetur concremareturque, significatum. Aruspices enim ignem in hujusmodi saepe portentum accepere. Cujus non ignarus disciplinae Virgilius, de Lavinia, cujus causa bellum adeo funestum excitandum erat, it acecinit:

[note: AEn. lib. 7. ] Praeterea castis adolet dum altaria taedis,
Et juxta genitorem adstat Lavinia virgo,
Visa (nefas!) longis comprendere crinibus ignem,


page 582, image: bs582

Atque omnem ornatum flamma crepitante cremari,
Regalesque accensa comas, accenfa coronam
Insignem gemmis, tum fumida lumine fulvo
[note: P. stremi duo bersus arguunt gloriam una cum armis. ] Involvi, ac totis Vulcanus spargere tectis.
Id vero horrendum, ac visa mirabile ferri.
Namque fore illustrem fama fatisque canebant
Ipsam, sed populo magnum portendere bellum.

SIGNA MILITARIA. CAP. XVII.

[note: Sic Galli bexillum Auriflam meum quoda in praeliis culibus praeforetat. ] APud Romanos inter alia militaria signa nonnunquam et flammulas rufas invenio gestari solitas, fuisseque flamma prosperi eventus signum ubique legas: veluti pugna quam Romani cum Sabinis ad Heretum commisere, ubi ferunt militares Romanorum hastas ad altam noctem pertinaciter ardere visas, nec, cum omnia consumat flamma, ex iis quicquam esse detritum: quo facti audentiores, veluti Deorum aliquis victoriam pollicitus esset, ubi primum illuxit in Sabinos illati, qui multitudine longe praestabant, insigni eos victoria profligarunt.

UMBRAE. CAP. XVIII.

HInc etiam superstitibus animis umbrarum nomen, quia fumus adhuc vel torri carbonibus pertinaciter inhaerescens, diutius vaporat, nutrimento adhuc residuo. Vulgo enim creditur eorum diutius errare animas, qui ante diem violenter occubuerint. Quare ita Dido Maroniana minitatur,

[note: AEn. lib. 4. ] --- Sequaer artis ignibus absent,
Et cum frigida mors anima seduxerit artus,
Omnibus umbra locis adero.

MULIERIS AMOR. CAP. XIX.

[note: Amor inconstans. ] APud Onirocritas legere est lucernam ardentem esse mulieris signu, quae sit amore capta, propterea quod levis, inconstans, et infirmus admodum sit earum amor, qui lucernae instar, minimi flatus impulsu extingui potest.

LUCUBRATIO. CAP. XX.

[note: Meminit Varro l. 1. de ling. La. Hinc [gap: Greek word(s)] . Lucernam olet. ] VUlgatissimum vero est lucernam pro lucubrationibus ponere, unde Demosthenis illae ac Aristophanis Grammatici, et Cleanthis lucernae celebratissimae, atque illa Epicteti tam frequenter a nostris et a Graecis authoribus decantata, ut nulla apud omnes celebrior, nulla pretiosior habeatur, Sane quidem a Pythea objectum Demostheni quod ejus enthymemata lucernam olerent: quippe quod is nihil ex tempore diceret, sed meditatione et vigiliis singula elcubraret: neque segnis in respondendo Demonsthenes, qui non eodem pretio sibi et illi constare lucernam subjecerit, nocturna scilicet illi convivia exprobrans, quibus ille plus indulgeret, quam Demosthenes studio. AEschines quoque nimiam hanc hominis diligentiam incessans, [gap: Greek word(s)] eum appellat, sive quod semper, uti dictum ex scripto diceret: sive quod, ut nonnulli ajunt, in utriusque partis favorem aliquando scriptitarit. Unde jocus ille apud Aristoph. Irene, de lucernarum fabro, et quod omnia jam consilia sint [note: Ignis fidei symbolum. Demosthenes scilicet, tum quod descripto diceret, tu quod [gap: Greek word(s)] abstemius. Vol etiam a bene sapiendo. ] ad lucernam consultaturi. Sed ut ad lucernam redeamus, Plato summi boni, qua poterat cognitionem pervestigaret, id minime explicare posse contendit, sed ex diutino contubernio, tanquam ex igne statim prosiliente, succensum ait lumen animam irepere. Sed longe ante Platonem magnus dixerat Propheta: Lucerna pedibus meis lex tua, et lumen semitis meis. Et, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, Et, In lumine tuo videbimus lumen, Hinc illa Esaiae celebris adhortatio: Illuminare, illuminare Hierusalem, quia venit lumen tuum, et pleraque hujusmodi de adventu JESU, qui verum et unicum est lumen. Passim vero apud hos ignis fidei symbolum est, lucerna scientiae, quas in manibus habendas divina institutione commonemur. Et Psalmo 18. illuminandam a Deo lucernam praedicitur, ubi nonnulli interpretes per lucernam, intellectum, per tenebras corpus exponunt. Cedunt vero tenebrae, ubi verae scientiae lumen effulserit. Quod vero pro lucubratione lucerna accipiatur, in causa sunt nocturnae vigiliae, quae meditatinoni maxime commodae sunt, et ad excogitandum propter


page 583, image: bs583

propter silenium aptissimae. Unde illud, plus olei, quam vini quosdam absumpsisse, qua de causa [note: Plut. in Symposiacis. Deca. 7. Addit ad haec apud Lacedaemonios fuisse [gap: Greek word(s)] , nocturnum conbentum grabissimorum. ] silentium aptissimae. Unde illud, plus olei, quam vini quosdam absumpsisse, qua de causa Poeta noctem [gap: Greek word(s)] , a meditationis promptitudine vocitant. Epicharmi dictum est, si quid scitu dignum quaeras, noce meditandum: et ut semel dicam, nihil ad studia nocte commodius. incongruum lucubrationis symbolum est lucerna, cum praecipue frequens AEgyptiorum mos fuerit, per instrumenta saepius eorum usum significare.

DE FACIBUS. CAP. XXI.

ADdemus lucernae faces, utpote quae in eundem cum lucerna veniant usum: nam et Cicero aliquid se ad ligneum lychnum non sine delectatione scripsisse profitetur.

AMOR. CAP. XXII.

AEGyptii sacerdotes, qui odium per aquas intelligebant, sub hoc tamen nomine mare ipsum accipientes, pe ignem amorem exprimi voluerunt, ideoque faces passim Cupidini dedicarunt: [note: Et Maro Georg. 3. Uritque bidendo foemina. ] notum enim illud de amroe captis, uri eos intimis medullis. Et apud Maronem: Regina coeco carpitur igni. Alibi: Est molis flamma medullas. Atque eadem: Uritur infelix Dido: Ardet amans Dido. Cyrus apud Xenophontem, ignem ait urere homines, qui eum tangant: amorem vero non praesentes tantum, verum etiam longe absentes inflammare. Meritoque Porcius Licinius dixit hominnem ob [note: AEn. lib. 4. Ibidem. Amor cum facibus et alis cur. ] amorem non esse ignitum, sed ipsum ignem, cum ait: Quaeritis ignem? ite huc: quaeritis? ignis homo est. Vulgatum et Isidori dictum authoris Graeci de amore loquetis, ea de causa cum facibus et alis amorem pingi solitum, quod nonnunquam cupiditate impatientius exurat, nonnumquam vero prae satietate abvolet. Nam et Propertius alas illi in hujusmodi usum, traditas arbitratur, ut ejus ostendat instabilitatem, dicens:

Idem non frustra ventosas addidit alas,
Fecit et humano corde volare Deum.
Scilicet alterna quoniam jactamur in unda,

Sed cum amorem firmissimam in se uno tantum posuisse sedem indicare velit, ita subjungit:

Sed certe pennas perdidit ille suas.
Evolat is nostro quoniam de pectore nusquam,
[note: In Opere. ] Assiduusque meo sanguine bella gerit.

Sed quod ad faces pertinet, Hesiodus cum terram, aquam et aerem genitos posuisset, quarto loco amorem genitum subjecit, per quem interpretes hieroglyphice igneum elementum intelligunt.

AMOR MUTUUS. CAP. XXIII.

[note: Idys. lib. 1. bers. 70. ] DUae face vinculo constrictae divaricataeque, nimirum indicia sunt amoris mutui, quae Graeci [gap: Greek word(s)] dixerunt, uti [gap: Greek word(s)] Homerus. Pinguntur vero hae accensa parte sursum versus erecta.

AMATORES MORTUI. CAP. XXIV.

QUae si pingantur inversae, amatorum funera indicant, ut in Elegia, qua Tibulli mortem deflet, Naso legere est.

Ecce puer Veneris fert eversamque pharetram,
Et fractos arcus, et sine luce faces.

Sed rem AEgyptiacam, qua ratione quis evasisse de amoris ergastulis indicare possit, in Erycinae Veneris templo sculptam, idem admonuit II. de Amoris remedio:

Est prope Collinam templum venerabile portam
Emposuit templo nomina telsus Eryx.
Est illic lethaeus amor, qui pectora sanat,
Inque suas gelidam lampadas addit aquam.
Illic et juvenes votis oblivia poscunt,
Et si qua est duro capita puella viro.

Erycinae vero Veneris templum non tantum loco hoc ad Ecyris filii memoriam respicere videtur, quam


page 584, image: bs584

verum tacite innuit Graeci nominis significatum, hoc est, asserticis, quippe ab [gap: Greek word(s)] , assero, libero, defendo: unde [gap: Greek word(s)] munitio, propugnaculum. Inde etiam Eryci epitheton celsus, quod editioribus locis arces olim fieri solitae.

NUPTIAE. CAP. XXV.

[note: Romanorum mos in nuptius. ] ERat et nuptiarum index fax illa, quam praetextatus puer apud Romanos patrimus matrimusque praeferebat, duobus aliis ejusdem ordinis et conditionis nuptam deducentibus. Noctu autem, prima aut secunda hora ducere mos erat, ominis causa: quod ita optima ac secundissima eventura sibi proponebant: quod nonnulli tradunt in honorem Ceteris institutum. In hoc autem sacro ea superstitio accesserat, ut fax ea ab utriusque amicis raperetur, perfuncto munere, quod ea inoesserat religio, ne aut uxor eam sub lecto viri ea nocte poneret, aut vir in sepulcro comburendam curaret: siquidem utroque mors propinqua alterutrius captari putabatur: Addemus, tametsi [gap: Greek word(s)] , institutumapud Romanos fuisse, ut virgo, cum ad virum trahebatur, de matris gremio, aut alterius, quae proxima necessitudine esset, rapi simularetur: eo scilicet omnie, quod ea res feliciter Romulo cessisset. Hinc illa apud Catullum:

Hospere, qui coelo lucet crudelior ignis,
Qui natam possis complexu avellere matris,
Complexu matris retinentem avellere natam.
Et juveni ardenti castam donare puellam:
Quid facium hostes capta curdelius urbe?

[note: Graecorum mos in nuptiis. Euripides in Troadibus id tribuit Vulcano. [gap: Greek word(s)] id est, In nuptiis mortalium Vulcanus fers faces. AEneid. l. 4. ] Sed ut ad facem revertamur, apud Graecos ad id ministerii ancillae adhibebantur, ut cernere est in Herculis Scuto apud Hesiodum: opus enim id antiqui illius esse Apollonius et Stesichorus agnoscunt. Ibi novam nuptam plaustro vectam videas:

[gap: Greek word(s)]
Ardentes late spargebant lumina tedae,
[gap: Greek word(s)]
Quas manibus famulae gestabant.

Quamquam moris etiam invenio apud Graecos fuisse, ut mater nuptiales eas faces praetenderet, unde apud Euripidem:

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
Atqui nec ignis praetuli lumen tibi,
Nempe ut beatam in nuptiis leges monent
Decere matrem,

AEneas apud Virgilium cum se maritali conjugio devinctum abnegaret, ait:

Nec conjugis unquam Praetendi taedas.

CERES. CAP. XXVI.

ET etiam Cereris gestamen fax, in ejus enim manu alicubi cernitur, quam ajunt ab ea incensam in AEtna, cum filiam perquirere instituisset.

ILITHYIA. CAP. XXVII.

QUinetiam Ilithyiae hieroglyphicum est, cum face in una manu, altera passa et exporrecta, a capite ad pedes tenuissimo panno contectum, prout apud AEginenses fuisse Pausanias meminit. Fax vero illa, vel partum, ob dolorem, ignis violentiae assimiari ostendit: vel lucis illius quam nascentes indipiscimur indicium est. Exporrecta discapedinataque manus eo significato ponitur, quod solvi gravidam partu dicimus. Amictus per se patet.

DE THURIBULO ET PHIALA. CAP. XXVIII.

QUoniam vero multa super Urna prius et Phiala dicta fuerunt, contrariaque his addita Lucerna, et Faces, consentaneum est visum, ut quid utrumque simul junctum significet, videamus. Proposita autem sunt pro hieroglyphico Thuribulum et Phiala.



page 585, image: bs585

DISCORDIA. CAP. XXIX.

[note: [gap: Greek word(s)] . Nimirum [gap: Greek word(s)] . Proberbiu. ] SUnt enim qui thuribulum, aut aliquod aliud vas igniarium cum aquario pictum, unde scilicet ignem et quam inesse perspiceretur, quippe si ex uno ignis promicaret, in altero aqua desideret, discordiae signum esse tradant: quod ea naturae sint maxime contrariae. Unde Ignem aquae permiscere dictum de iis, qui se ea praestituros pollicentur, quae fieri nequaquam possint.

PURITAS. CAP. XXX.

SEdenim AEgyptii sacerdotes per ignem et aquam, quippe thuribulum et phialam, labes maculasve detersas elutasque optime significari volebant: quin etiam ignorationem hallucinationemque doctrinae ope summotam, ubi praesertim ita illae officerent, ne quis discernere aut internoscere potis esset, ubi veritas latitaret, quod per hujusmodi elementa rerum omnium defaecatio peragatur, ac puritati suae restituatur, ut qualis sit appareat: aqua enim maculas eluit, quae vero aqua efficere non potest, [note: Sufficio. ] ignis exequitur, Hinc illa apud veteres aliarum quoque gentium appellata Sussicio, quotiens qui funus prosecuti fuerant, quod polluti haberentur, ignem aqua sparsi superingredi consuerunt, purgationem scilicet hinc fieri persuasum habetes, et quavis pollutione infectos ita liberari. Unde nonnulli per aquas quae super coelos sunt, purificatorias virtutes, ut ait Ambrosius, interpretati sunt. Aquas vero super orbes aetheris esse, idem die secunda validissime contendit. Docte autem Catullus cum in aqua puritatem hanc intelligeret, dixit, Aut quilibet, qui puriter lavit dentes, hoc est, aqua sola lavit, unam eam allutionibus aptam non ignarus, humores vero reliquos aut inficere, aut medicamentum esse. Ignis autem, ut nostri veteres tradidere, purgat, aqua expiat, lustratque. Hinc ille Plautinus jocus Aulularia.

Quid impurate, quamquam Volcano studes,
Coena ne causa, aut mercedis gratia.
Nos nostras aedes postulas comburere?

Et apud Lycophronem legas Thetim indignatam se Deam mortali Peleo in matrimonium collocatam, [note: Thetis in dignatio. ] filios quotquot oriebantur in ignem exurendos conjicere solitam: quod ita rebatur mortalitatem exuri, et quod immortale esset perpurgatum conservari, veluti aurem aere confusum ignis ope [note: Atque ab eo tempore dictus Pyrisous tamqua ab igne serbatus, et Achilles, quodexusto labro careret. Deus ignis consumens. ] purgatur posteaquam quicquid admixtum erat aeris, in fumum et scoriam verterit. Atque ita sex jam filios absumpserat, donec ad Achillem ventum, quem pater super veniens ab igne exemit, Chironique curandum commendavit. Sacrae vero literae apud nos Deum esse ignem consumentem asserunt, igneosque fluvios hunc praecedere: quin et eundem ipsum instar ignis omnia conflantis incendere: in quo nimirum nequetia intelligetur, quae a Deo consumatur, cum omnis ab eo sit purificatio: nempe unumquodque opus quale sit probat ignis. Referta autem est natura humana tum plumbo, quo animi nostri pergravati ad terram inclinant: tum aliis impurioribus metallis metallis quae rubigne inducut, vel auri et argenti naturam adulterant, ut ait Adamantius: quare divino illo igne opus est, ut quae undequaque immixta est animi nequitia deleatur. In quam sententiam peccanti populo dictum in sacris literis: Habes carbones ignis, quibus insidias, hi erunt tibi in auxilium. Sed nusquam apertius quam in Esaiae visione purgatio haec osteditur, ubi unus de Seraphin a Deo mittitur, qui pruna de alteri incenso forcipe apprehensa, Esaiae labra tetigit dicens: Ecce abstuli iniquitates tuas, et peccata tua circumpuravi: [note: Aromatum hieroglyphica. Ut Diosior. lib. 1. c. 79. Ibi Mattheol. q. Ga. lenus etiam lib. 7. simpl. Medicam. ] labia enim immunda se habere profatus erat, et in medio populi labia immunda habentis habitare. Transfertur nimirum ignis ad thuribulum, per uqod in Divinis literis linguam Dominicam intelligunt, lingua vero ignis, in quo Spiritus. Unde David, Carbones succensi sunt a Deo, qui scilicet nos calefaciant ad pietatem, impellantque mentis nostrae impetum ad doctrinam Dei, ut oratio nostra in conspectu ejus tanquam thymiamatis odor ascendat. Aromata enim super ignem imposita, hieroglyphice orationem spiritalis doctrinae significant, ut traditum a Theologis ostendit Hierosolymitanus Hesychius Praecipue vero thus gratiarum actiones et oblationem significat, non solum quia dicatum est Deo, sed quia, ut Medici dicunt, multas oculorum sanat aegritudines. Quod vero thus, idque lucidissimum, super XII. propositionis panibus XXIV. Levitici poni jubetur, LXX. Sal reddiderunt, quod Apostoloru doctrinam significaret: illi enim Sal terrae. Hebraica tamen lectio Lebon habet, hoc est, thus. In iisdem Divinis literis mentio fit de carbonibus desolatoriis eos esse dici Eucherius, qui peccata


page 586, image: bs586

dissolvunt: hujusmodique fuisse illum, qui ab labia Esaiae Prophetae appressus est, ut quae is contraxerat vitia, perpurgaret. Ponuntur etiam pro igne charitatis, aut exemplorum, aut poenitentiae: quamquam de coronibus his aliter in Junipero traditum. Facit ad hunc locum id etiam, quod Ezechielem legimus, Deum uti corpus visum, a cujus lumbis vero usque ad pedes membra omnia igne conflagrabant, a lumbis vero usque ad caput electri species erat, quo nihil magis est hieroglyphicum. Nimirum indicat hoc, renes lumbosque, et quae partes ad terram tendunt exurendas esse: illecebras quippe, nequitiam, et voluptarios affectus omnes perpurgandos ita enim quae a renibus superne existunt, suprae mollitudinis et nequitiae opera attolluntur, in purissimam electri materiam evadere: electrum enim auro pretiosius esse contendunt. Sin nostrum igitur corpus Dei corpus esse volumus, vitia ejus igne percememus: eo quippe quem Deus immittit, ut ita sordibus exuti, loti, prpurgatique, electri speciem per ea, quae ad sapientiam pertinent, exhibeamus.

VESTA. CAP. XXXI.

DUplex vero apud veteres erat ignis consideratio, quippe qui materialem hunc nostrum longe diversum a superiore illo dictitabant. Eum sane in sublimi positu, Volcanum appellantes, quasi Volicanum dicere voluissent. Vestam vero ajebant domesticum hunc nostrum esse, ut alibi dictum [note: Nec tu aliud Vestam quam biba intellige flammam Obid. lib. fast. 6. ] authore Varrone: quamvis AEgypti translucidum et purum illum ignem Pallade esse volebant, hunc vero, qui materiae applicitus est, Vulcanu intelligebant. sed hujus argumenti consideratio examinatur in Vulture locupletius. Quantum autem pertinet ad Vestam, simulacrum ejus strongilari figura, obrotunda quidem, et in acutum prominente, quae circa modios humoros resideret, cujusmodi est coagmentatae figura: terrae. Eadem et sedentis habitu statuebatur, et apud Graecos [gap: Greek word(s)] , quod sedes ponere significat, appellatam ajunt. Sessum vero ad divinitatis perpetuitatem spectare, alibi commodius disserendum est. Quod vero [gap: Greek word(s)] dicebamus qui vulgidicta consectantur, ab ea tradunt aedificationis principium esse. Scriptores enim rerum affirmant artes nullas a mortalibus inventas, priusquum ignis repertus esset, quo deprehenso, ejusque usu cognito reliquae omnes artes inde indies magis ac magis profecere, cum unusquisque ignis commoditate adjutus novi aliquid semper excogitarit, et modo hoc, modo illud mortalium usui proposuerit.

NUPTIALIA, VEL PURITAS MARITALIS. CAP. XXXII.

[note: Ex aqua et igni rerum formae. ] QUod vero purificatione super dicebamus, nonnulli ajunt inde sacris nuptialibus ignem et aqua praeferri solitam: nam et hujusmodi donaria novae nuptae apponebantur, quae scilicet uxore puram et castam permanere oportere docerent. Qui vero instituti hujusmodi rationem altius rimatur, naturae vicem hinc intelligi interpretantur. Ignem siquidem ajunt actionis vim obtinere, et agendi elementum esse: aquam vero patiendi. Hinc Philosophi non defuere, qui rerum formas ex aqua per admixtionem ignis produci existimarint, atque ita auspicatissime ignis et aquae sacramento nuptiarum foedera sanciri. Apponebantur vero haec in limine domus, qua sponsus et sponsa intraturi essent, ut ea oblata species, memores eos redderet quorsum essent hujusmodi sacris initiati:

AERUMNAE. CAP. XXXIII.

SEdenim Graecus Poeta quidam acerbe nimirum rem hujusmodi interpretatus est, cum dixit:

[gap: Greek word(s)]

[note: Dudum a M. Catone Censorio usurpatum. Sic et D. Petrus ipis. 1. ] tria quippe accidere mortalibus aerumnosa, mare, ignem, et foeminam. Et Theologi nostri ignem in Divinis literis pro aetumnis et calamitatibus quae probent hominis fortitudine, poni dicunt, in eamque sententia dictum autumant Psal. 66. Igne nos examinasti, sicut examinatur argentum, quodque ibidem est: Transivimus per igne et aquam, calamitates quaquaversum ingruentes, omneque genus aerumnaru uno impetu effusum intelligi volunt: quasi nihil jam atrocius, neque miserabilius esse possit, in ullo malorum genere, quod exant latum non esset: alterum enim horum atrocissimo cruciatus conficit, alterum inimicissimo animae mortis genere suffocat: quippe quae cu ignea sit, nihil indignius pati se posse putat, quam per adversarii sui violentiam exturbari. Ita et illud in Evangelio, Frequenter cu et in ignem et in aquam misit, ut eum perderet, quod pro periculosis eventis positum ait Eucherius.



page 587, image: bs587

NECESSITAS. CAP. XXXIV.

SEd ut ad nuptias revertamur, longe honestius Metellus, qui de uxore ducenda sententiam interrogatus [note: , [gap: Greek word(s)] ] uxorem esse malum haudquaquam inficiatus est, malum tamen id esse necessarium: igibolem, quae praecipue causa est: verum etiam ut sit, quae domus et familiae totius cura suscipiat, et quodam veluti gubernaculo administret ac regat.

VITA. CAP. XXXV.

[note: Conjugii necessitas. Quia bumido et calido constat humana natura et bita. ] UT cumque vero senserint alii, scimus ignem et aquam vitae prius auspicia dedisse, vitamque quandiu vitales auras carpimus, conservare. Quis vero ignorat, sine maritali copula brevi periturum esse humanum genus omne, caeterorumque animalium species defuturas? Quare exules, qui vita censebantur indigni, aqua et igni privabantur. Sane Poetae cum fingunt Saturnum amputasse genitalia patri Coelo, eaque in mare abjecisse, indeque natam Venerem, id significare volunt, igneum seme admixtum cum humore, generationis fuisse principium,

CONJUGII COMMODA. CAP. XXXVI.

NOn absurde etiam voluptatem et usum, quae soleant ex uxoria consuetudine, unanimique concordia percipi, qualem Homerus mirifice commendat: per hujusmodi ignis et aquae fercula interpretabimur, cum nihil fere sit in rerum natura igne jucundius, nihil utilius aqua, quae sola ex rebus omnibus necessitatibus innumeris opem affert, quare aquam Pindarus Optimam, Aristotele etiam comprobante, nuncupavit, igneum etiam ardorem auri pari elogio prosecutus.

MAJORIS LUMINIS VIOLENTIA. CAP. XXXVII.

ET ne longius a Pindaro recedamus, argumentum is pulcherrimo hieroglyphico subministavit, ode Olympiorum prima, ubi fulgorem ignis celebraturus inquit, [gap: Greek word(s)] : non ignarus scilicet, ignem soli expositum amittere omnem splendoris gratiam, quae noctu suam habet commendationem. Elegantia igitur ingenia virtutem cujuspiam praestantioris alicujus interventu obnubilatam, labefactatamve, significare cum vellent, ignem Soli expositum, pingere cogitarunt: siquidem ignis splendor, ut palam est, Soli expositus, vim amittit suam, noctu vero praevalet, et ut in suo regno pervigescit. Atque hoc est quod Pindarus ait, [gap: Greek word(s)] .

NUMEN. CAP. XXXVIII.

[note: Persarum super igne religio, et Lyciorum. ] CUm tot igitur sint ex igne utilitates, totque magnarum et admirabilium rerum similitudines habeat, non immerito a Persis in primis, et Sacer, et AEternus vocabatur, quem quacumque rex exercitum duceret, magni numinis instar argenteis altaribus impositum praeferebant. Super hoc Maximus Typrius: Persae diarium ignem adorant, nimirum divinitatis signum, insatiabilem, vorace. Huic cum sacrificant, illi alimentum praebentes his verbis utuntur: Ede, ignis domine. Neque Persarum tantum est ignem colere, ut idem Tyrius refert, sed Lyciorum etia, apud quos Olympus ignem emittit, hunc sacrum habent. Ferunt autem ignis, quo Zoroaster conflagravit, reliquias tanquam ignis divini a [note: Zoroaster quis. ] coelo delapsi, a quodam susceptas, ad Persas, ut perpetuis excubiis servaretur, esse delatas: atque hinc apud eos ignis cultum habuisse principium. Fuit vero Zoroaster is, ut a vetribus accepimus, Chamis filius, Mezraim nomine, qui Magia per manus a patre accepta, signa quaeda, veluti Stellarum scintillas de coelo deducere, et alia hujusmodi ostentare solitus, divinitatis sibi nomen asserebat, donec fulmine tandem ictus interiit: mortalium tamen imperitia, qui tunc erant, ita raptum eum fulmine et coelo illatum credidit, mutatoque nomine Zoroasirum, quasi vivum astrum appellavit, subsecutaque deinde aetas omnia fulmine tacta essent sacra existimavit. Sane Orpheus, a quo noctem alibi diximus Luminis parentem appellatam, aethera [gap: Greek word(s)] vocat, quippe igneum spiraculum. [note: Macro. Satur. l. 1. c. 15. ] Euripides autem, Vides excelsum qui illum infinitum aetherem, et terram undequaque circumplectitur humentibus ulnis, hunc crede Jove, hunc arbitrare Deum. Quem secutus Ennius: Aspice, inquit, hoc sublime candens, quem invocant omnes Jove, Veteres hunc Diespitrem, et Lucetium dixere. Graeci [gap: Greek word(s)] , a [gap: Greek word(s)] quod


page 588, image: bs588

vivere est. Unde Joan. Vica erat. Plato Cratylo [gap: Greek word(s)] dum vocat, transfert ad praepositionis vim, [note: Romani quidem lucetium a luce, Salii bidelicet, Diespitrem, quasi dici patrem ut et Cretenses, [gap: Greek word(s)] . Macrob. ibidem. Ab berbum a Plutarcho in libello cui titulum ficit. [gap: Greek word(s)] . Juramentu in Libonia obserbatum] ut Joannes idem: Per quem omnia facta sunt. De splendore vero: Et erat facies ejus sicut Sol: ut apud Malachiam: Orietur vobis timentibus Sol justitiae. Sed quae plurima pertinent ad Solis hieroglyphicum, cum ea commodiore loco plenius dicta sint, in coelestium corporum commentario, breviter haec tacta fufficinant. Quam vero attonita propemodum veneratione apud Persas coleretur ignis, ex eo manifestum est, quod gravissimus apud eos mos supplicandi fuit, cum quis igne in manus accepto supplex interminabatur, eum se in aquam injecturum, si voto excidisset: non esse illi fas ducebant eum rejicere, qui sic preces allegasset. Sedenim ut imprudentiae nonnullorum modus imponeretur, neque ulli violandi ignis occasio permitteretur, lege sanxerunt, ut qui eo supplicandi genere usus esset, supplicio multaretur. Author Plutarchus.

TEN TAMENTUM. CAP. XXXIX.

FUit et apud quosdam e nostris populos, juramenti atque judicii species super ferro candenti, superstitiose potius quam pie per aeditumos templi, in Livonia praesertim observata. Nam sceleris alicujus accusati, ad ferri candentis judicium vocabantur, et id subire nonnumquam vel inviti compellebantur. Id erat ejusmodi, ut criminis reus ferrum candens, e mediis prunis exemptum, in manus caperet accusatoribusque et judicibus ostentaret, sique adustione nulla subsecuta illae sus esset, absolveretur: Si autem vim eam pati non posset, objecti criminis ita convictus, damnaretur. Purgabant vero se prius jejuniis, confessione, et Eucharistia: mox ad horrificum illud experimentum accedebant: id, quia periculosum erat, et insontes aliquando ex eo condemnabantur, praecipue vero contra Christianae pietatis mores erat, Deusque tentari videbatur, Honorius III. fieri per gravissimum edictum vetuit, ut Decretalium lib. 5. tit. 36. de injuriis, c. 3. habetur.

DE FUMO. CAP. XL.

AC, ne fumum etiam praetereamus, postquam super igne multa diximus, quod fumi significatum esset, jam aperiemus.

IGNIS. CAP. XLI.

ORtus a terra fumus, et in coelum se attolens, ignem, ait Horus, significare perhibetur. Porro ignis Aristoteli nihil aliud est quam fumus incensus, et apud Homerum totiens fumus expetitur, unde ignem ac mox habitabilem esse regionem conjicere detur. Eo vero hierglyphicum fumi tendere videtur, ut suspicionem aliquam non temere obortam esse intelligamus. Nam cum rumor aliquis in vulgus emanat, dici solet, Absque igne fumum nullum oboriri. Et Petrus apud Clementem: Fieri minime potest, inquit, ut consurgat fumus ubi non sit ignis. Quinetia ubi Pindarus. Nemeis, inquit, [gap: Greek word(s)] , certet aquam apposuisse fumo: fumum, ait interpres, pro igne posuit, ex sequela scilicet signum quod praecedit indicans. Et Psalmo 17. legas, fumum ascendisse in ira Dei, et evestigio ignem exarsisse, ubi quidam ajunt interpretes, invectum quidem primo in Daemonis pervicacia comprimenda, mox ad vitia reliqua extirpanda aggressum. Alii fumum hoc loco initia futurae compunctionis intelligi volunt, et ita sentit Eucherius, quod ad AEgyptiacum accedit hieroglyphicum: quamquam et Dei comminationes significare posse non inficiatur. Nam, ut etiam apud Plautum, flamma fumo [note: Plaut. in Curculion. ] est proxima. Quae omnia nostri multo ante literarum monumentis mandavere. Sic Ecclesiastici 22. legas: Vaporem fumumque emanare in altum ante ignem, ita et contumelias et minas sanguinis esse praevias.

PERDITIO. CAP. XLII.

PErditionem multi per fumum intellexere, et mos est, opes divitiasque magnas, Regna, et unamquamque [note: Nepe Galli. Idem ollet illud Plautinum a Cicerone in L. Pisonem, e Trinumo. ] rerum amplitudinem. In fumum abiisse dictitare, cum ita comsumpta fuerint, aut ita collapsa defecerint, ut ne vestiglum quidem pristinae majestati frelinquatur. Jocatur in hanc sententiam Horatius, ubi Mennium paternorum maternorumque bonorum abliguritorem omnia in fumum ac cinerem vertisse dicit. Ad hoc succurrit Demonactis Philosophorum omnium festivissimi dictum, qui a quodam interrogatus eludendi causa, ut plerique literatos ita tentare solent, quot fumi minae ex mille


page 589, image: bs589

[note: Argentum decoctium [gap: Greek word(s)] . ] lignorum minis combustis educi possent: Cineres expendendos esse, respondit, reliquum in fumum abiisse, quod ea ratione supputatur, qua Archimedes detractum fraude aurum a Redemptore ex votiva Hieronis corona deprehendit, de qua late apud Vitruvium. Quod vero ait Hesiod.

[gap: Greek word(s)]
Quamprimum fumo properes clavum imposuisse.

praeclari admodum interpretes, Posteaquam combusseris, exponunt: utpote qui nolit fratrem ulteruis rei maritimae dare operam, sed solam exercere agricolationem.

SOLICITUDINES. CAP. XLIII.

SUnt tamen qui loco hoc Hesiodiano philosophari malint, et pro Fumo, vitae nostrae solicitudines accipiant, quae intellectum ac rationem ipsam obtenebrant. Difficulter enim posse nos pura sensuum claritate, hoc est, tranquillitate frui, ubi illa ingruerint quae mentis oculos lancinenet et caecutire faciant.

BONA VOLUNTAS PER ERROREM OFFUSCATA. CAP. XLIV.

SUnt qui per fumum bonam proficiendi voluntatem, quae tamen fit erroris tenebris offuscata, interpretentur: cui si fomes adhibeatur, hoc est, si recta accedat institutio, flatuque verborum adjuvetur, ignem promicaturum, hoc est rectorum operum effigiem apparituram. Hinc Esaias, lignum a quo vel tenuis admodum fumus exhalet, minime extingui debere praecipit: ubi fumus tantillae illius pietatis quae sit in delicioso divite signum esse videtur: quam sententiam acutissimus etiam Scotus claro fretus lumine cognovit.

IMPERITIA. CAP. XLV.

SAne fumus etiam imperitiae symbolum, cum lumen sit doctrinae signum, cujus contrarium est caligo [note: Vitia fumus immensus. ] ipsa: unde caligare errantes dicimus: fumus vero est, qui caliginem inducit. Transfertur et ad vitia, ut Alexandrinus Clemens: Vitia, ait, veluti fumum immensum esse, qui universam mundi hujus domum repleverit, atque haec institutionem malam, sodalitates pessimas, consuetudinem improbam, colloquia prava, opinationes haudquaquam rectas invexisse: unde primum error, inde contemptus, tum infidelitas, atque militia, parataque semper ad nocendem versutia, avaritia, vana jactantia, atque alia hujusmodi exoriantur.



page 590, image: bs590

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIBER XLVII. DE IIS QUAE PER LYRAM, ET ARMA QUAEDAM ALIA MUSICA SIGNIFICANTUR. Ex sacris AEgyptiorum Literis. AD MARCUM MANTOUM JURISCONS. PRAESTANTISS.

[note: Scribonil Libonis numisma. ] SCribonius Libo, magnae olim apud Romanos celebritatis, inter opera multa quae magnifica et praeclara posteris reliquit, numum eum argenteum signavit, in quo putealis, quod pro judiciali fecerat, exemplum expressit, victurum operis a se instituti monumentum. In eo vero multi non incuriose quaeritare solent, quid sibi velint lyrae ad singulos puetalis angulos adsculptae. Quorsum enim, ajunt, lya ad litigiosa dissidia, discordesque contentiones? aut quid putealis aquae silentium et quies, ad ullam facit harmonia, aut clamosi strepitum fori? Quibus ergo respondere soleo, sapienter a Libone ornamentum illud eo loco excogitatum: utpote qui ob oculos ea posuerit, quae his, qui locum eum frequntarent, et utilia et salutaria viderentur. Litigantibus quidem, ut concordia memores, ad pulcherrimum suavissimumque ejus fructum oculos intenderent, quo quide nihil humano generi accidere possit utilius, neque commodius. Causidicis. si clientibus consultum vellent, congruentia susceptae materiae dicerent: ab iis quae incongruae et discrepantia essent, abstinerent. Qui autem judicaturi consedissent, rationum et argumentorum, quae allata essent, consensum, veritatem, aut non levem saltem verisimilitudinem acriter inspicerent. In cujusmodi sermonem cum proximis diebus apud communes amicos incidissem, evenit ut jucundissima tui recordatio e re natu surreperet, quod antea diu multumque cogitavera aliquodex hieroglyphicis meis commentarium tibi (Marce praestantissime) deberi, quando te potissimum impulsore labor hic omnis susceptus est et exantlatus. Ipsa autem Lyra magis conveniens visa est, quam res alia quaepiam, quae tibi donaretur, [note: Ab Horatio, epistola ad Julium Flo. rum 3. ] quam tu scilicet suaviter adeo, seu linguam causis acuas, seu civica jura respondere paras, concentu tam mirifico resonare facis, ut omnium mentes, tamquam Amphion alter, quoquo velis trahas: neque saxa tantum moveas, sed vel adamantina destinatorum hominum torda, quotiens adlibuerit, arbitrio verses tuo, sive disertissime discutiendo de cathedra intones, sive in foro agendo fulmines, sive mare terrasque publica vel privata tempestate perturbatas, claxissima ingenii tui serenitate tranquilles. Sed quoniam multi longe quam ego sim facundiores in laudes incumbunt tuas, ego ne decus tuum culpa deteram ingenii, ab aliorum me provincia cohibelo, et quod destinavi commentario procurabo.

CONCORDIA. CAP. I.

[gap: illustration]

IGitur, ut palam est, Romani veteres per Lyrae hieroglyphicum concordiam figurarunt, cujus tamen alia quoque sunt significata, eaque multis antiquorum tum Poetarum, tum Philosophorum praeconiis celebrata: sed nos ea tantum seligemus, quae ad hieroglyphicum institutum facere videbuntur: tamen, ut meus est mos, si res exigere videatur, numum, quo de meminimus, diligentius examinabimus. Ejus inscriptio [note: Liboniani numi hieroglyphica interpretatio. ] est, PAULUS LEPIDUS CONCORD. a cujus altera parte legitur, PUTEAL SCRI[?]ON. LIBO. Ibi figuram Putealis videas, de quo scriptores plerique meminere Hinc autem a singulis angulis Lyrae appensae sunt, corymbis


page 591, image: bs591

et sertis medio intervallo dependentibus. Ajunt vero Libonem primum tribunal et subsellia [note: Epist. lib. 1. epist. 19. ] prope Arcum Fabianum collocasse. Hinc Horatius: Forum putealque Libonis mandabo siccis: quia scilicet forensia praecipue sibi deposcunt sobrietatem. Et Ovid. de remedio:

Qui puteal Janumque timet celereque calendis.

hoc est, qui se rapi timet in jus, et qui alienum pascit aes, quod scilicet calendis singulis efflagitatur. Neque illud dissimulandum fuerit, in numi ipsius inscriptione duo esse observatione non indigna in Scribonii nomine [?] literam jacentem atque supinatam, et PAULLUS gemino LL, notatum ex Terentii Scauri sententia atque praecepto, neque non ex antiquorum usu, quod in plerisque monumentis observavi: neque proprium tantum nomen, verum et adverbium PAULLUM eadem lege scribendum Grammatici veteres censuere, ut illud Romae: HOSPES QUOD DEICO PALLUM EST ASTA ET PELLIGE: et hujusmodi pleraque.

JUDICIUM COMPOSITUM. CAP. II.

ATque illud in Lyra praecipuum, quod hominem compsiti judicii, quique aures eruditas haberet, significabat: ea siquidem diversas componit voces et concordi omnes tono temperat: [note: [gap: Greek word(s)] . D. Laer. in D. Cynico. Suet. in Nerone capit 39. Pausaniat in Eliacis prioribus. mercurius cum Lyra quid. ] quod munus in diversae rationis affectibus componendis videtur homo praestare, ut non immerito Diogenes Cynicus carpere sit solitus Musicos, qui cum Lyrae chordas congruenter temperarent, animi mores inconcinnos haberent. Eadem mordacitate Isidorus Cynicus Neronem transeuntem in publico clara voce corripuit, quod Nauplii mala bene cantitaret, sua bona male disponeret, nequam ullum in vitae tenore temperamentum adhiberet.

INAEQUALIUM CONCORDIA. CAP. III.

[gap: illustration]

STatuebatur et in Mercurii manibus Lyra, [?]que hieroglyphicum ostendebat, concentum omn[?] vocum inaequalitate constate: concentus vero hominum est, cum variae voluntates in consensum unum contrahuntur. In fingulis vero mortalium concentus ille est, quo quis beatitudinem assequitur, ubi scilicet res et congruenter temperavit, et ad amussim exploravit, Plato animam in Timaeo concentum et concordiam vocat. Aristoxenus et Dicaearchus harmoniam dixerunt. Lyrae igitur merito dominus Mercurius,

[note: AEn. lib. 6. ] --- Qui animas nunc evocet Orco
Pallentes, alias sub tristia tartara mittat, ut Maro.

BONA DISCIPLINA. CAP. IV.

[gap: illustration]

[note: Hinc Ho merus can torem morum correctorem appellavit Odys. lib. 3. Sic Plato animum harmoniae nomine appellavit. ] ESt et Musarum insigne Lyra. Musas Eusebius a [gap: Greek word(s)] dictas arbitratur, quod significat honesta bonaque disciplina instituere: easque Orpheus et Proclus in hymnis religionem hominibus commonstrasse dicunt, quemadmodum et Orpheo id attribuunt, ut suavisonae testudinis concentu, hoc est, placidis et apte compositis verbis fera hominum corda mitigarit, agrestes mores expoliverit, et dispersos vagosque mortales in coetum unum congregarit. Apud Aristophanem legas, per citharae callentem, hominem sapientem, et Gratiis omnibus ornatum, a veteribus judicatum. Divinae quoque literae citharam pro morali virtute acceperunt, utpote quae in actione consistat. Et in hujusmodi significatum Theologi dictum volunt Psalm. XLIII. In cithara tibi confitebor.



page 592, image: bs592

RATIO. CAP. V.

AThanasius in iis quae contra gentiles scripsit, rationem Lyrae comparavit, ubi de anima, mente et sensu disserit: quippe id Lyrae haud dissimile videri ait, quae rectae temperata sit, et Musico, qui eam resonare faciat, non imperito. Est enim in Lyrae nervis suus cuique sonus, gravis, acutus, medius, argutus, atque alius aliis. Concentus autem nullus discerni aut internosci potest, nisi fidicinis ars accedat. Tum vero modulatio et varia soni svavitas ostenditur, cum qui Lyram tenet, nervis increpuerit, singulosque apte percurrerit. Eodem modo, cum sensus in corpore sint tamquam Lyra compositi, si docta mens illis imperavit, discernet animus, quid absonum quid concinnum sit, quale sit unicuique rei temparamentum adhibendum, ut nihil denique facere, aut meditari aggrediatur, quod modulis et tonis non respondeat, unde concors concentus exaudiatur. Et nonnulli concordiam inde dici putant, quod chordae variae in unam conveniant harmoniam: tametsi alii concordiam a corde deductam malunt, qui Tullio innituntur Tusculanarum primo dicenti: Aliis cor ipsum [note: Coneordia unde. ] animus videtur, ex quo excordes, vecordes, concordesque dicuntur, ut in Cordis commentario disputatum: eamque afferunt rationem, quod id locutionis in monumentis antiquis aspiratione careat. Qui chordis insistunt concordem a Graecis [gap: Greek word(s)] dici opponunt consuesseque ajunt veteres elocutiones plerisque in Latinitatis usum receptis, adjectam consonantibus aspirationem summovere quatuor tantum admissis, quae Scaurus enumerat.

MATRIMONIUM CONCORS. CAP. VI.

SEd nos ut ad concordiae significata redeamus illud ex Onirocritarum disciplina deprompsimus, ut si quis nuptiarum tempore Lyram per so[?] videre imaginatus fuerit, concordiam, id inter maritum et uxorem futuram significare.

MUSICA. CAP. VII.

[note: Neronis nu misma. Idque adeo, ut citharam a judicib ad se delatam adoravit. Suet. in Nerone c. 12. ] QUae vero Lyra est in Neronis numo, studium ejus in arte Musica, et victoriam ex certamine eo partam significare crediderim. Fidibus enim eum oblectatum ad insaniam usque, et in theatris Musica decertasse, non sine majestatis Imperatoriae dedecore atque ignominia, Scriptores eorum temporum omnes prodiderunt. Nam is praeter numos ea nota percussos, statuas etiam sibi citharoedico habitu posuit.

POMPONIUS MUSA. CAP. VIII.

[note: Pomponii Musae numisma. ] ESt et Pomponii Musae numus: a cujus altera parte muliebre signum est cum Lyra et Plectro, id quid sibi aliud velit, quam ejus cognomentum, non video: sive is Pomponius Poeta fuerit, de quo apud Plinium, sive qui in bello Mithridatico captus, cum multis vulneribus saucius ad Mithridatem adductus, interrogatus ab eo esset, an amicus futurus esset, si opera jussu regio daretur, ut curaretur: respondens, Si tu, inquit, populo Romano amicus fueris, aliter me quoque semper inimicum habebis.

AMOR, CAP. IX.

[note: Unde illud [gap: Greek word(s)] . Simitudo mater amoris. Ar. l. 8. Moral. AEneid l. 1. ] QUoniam vero voluntatum, studiorumque consensus atque similitudo amorem parit, celebratur a Platone Lyra inter amatoria monumenta; libro de Anima. Proclusque ubi Venerem Cytheream ab Homero et Hesiodo appellatam exponit, adversatur Hesiodo, neque dictam [gap: Greek word(s)] . Non assentitur, inquam Proclus ut Cythera dicta sit a Cytheris, ubi illi templum araeque tot frequentissimo mortalium conventu colebantur: quia inquit, [gap: Greek word(s)] vocantur insulae illae, et alta Cythera etiam apud Maronem, cujus scilicet vocabuli syllaba media per [gap: Greek word(s)] vocalem longam perscribatur. Dictam [note: Cytherea unde dicta. Hinc de Art poeti Dictus] vero Cytheream ait, quod universae consuetudinis amatoriae vim intra se occulat. Nam et alii Cytheream ab occultanda turpitudine dictam voluere, et illi in abdito templum fuisse alibi diximus. Lyra autem cum omnem in se suavitatem complectatur, quamdam cum Amore, cum Venere, cum


page 593, image: bs593

[note: et Amphion etc. Saxa movere sono testudinis. lib. 1. Historiarum. ] Gratiis similitudinem prae se ferre videtur, parique cum iis illecebra homines illectare. Demumque haec illa videtur Amphionis Lyra, cui sponte saxa etiam paruisse perhibentur: cujus rei mentionem facit Apollonius Argonauticis, et Antimenidas primo, donatamque Amphioni Lyram eam dicit a Musis, quamvis Dioscorides ab Apolline, a Musis tamen etiam Pherecydes Hist. lib. IC.

SEDATUS ANIMUS. CAP. X.

RIdiculum forte nostris videatur, si quis non unum hominem tantum armis instructum quippe Achillem cithara canentem pinxerit, verum et universum exercitum in aciem descendentem, ad citharae modulos progredientem fecerit quoniam neque citharoedi quicquam commune cum armis habere judicantur, neque milites, ferocesque homines ullam hodie liberalium artium disciplinam. assequi dignantur. Verum si Lacedemoniorum disciplinam et instituta respiciamus, inveniemus eos ad Lyram cytharaeque sonum acies instruxisse, rejectisque tubis, et classicis aliis, ad ejusmodi modulationis sonum pugnam inire solitos, id quod indicat illos sedatiori quodam animo praelium aggredi consuesse. Nam et Homerus strepitum et tumultum in congressu primo barbaris dedit. cum Graecos sensim et taciturnos progredi dixerit. Hanc tamen in Pompejo contationem reprehendit Caesar, cum in Pharsalia victor evasisset.

HUMANA VITA. CAP. XI.

[note: Obloquitur numeris septem discrimina vocum. AEn. lib. 6. Tenor humanae vita] Qui vero per Lyram humanae vitae rationem exprimi dixerunt, tam eorum, quae superius de sensibus, atque anima, deque mortalium institutis attulimus, rationem habuisse mihi videntur, quam etiam de naturae nostrae conditione rem ipsam perpendisse. Nam cum in Lyra septem discrimina vocum celebrari comperissent, humanae vitae tenorem eadem assidua agitari varietate anim adverterunt: septima enim hebdomada mas in utero fabricatus existit: septima post partum hora manifestum aut vitae aut mortis argumentum affert: septimo post die umbilicus astringitur, ac folidescit, post bis septem manifestum est luminis indicium, post septies septem obtutus firmitas, atque cognitio. Videmus mox a mense septimo dentes pullulare, post bis septem sessionem esse tutam, post ter septem verborum articulationem, post quater septem incessum, post quinquies septem lactis horrorem suboriri, post annos demum septem primoribus dentibus expulsis validiores enasci, ac perinde vocis sonum integrum fieri: secundo vero septenario pubescentiam, ac emittendae geniturae facultatem, roburque jam ad virilitatem spectare: tertio lanuginem, et crescendi finem: quarto robur, et membrorum plenitudinem. Quinta vero hebdomada, cum virium augmentum, quantum unicuique esse datur, absolutum sit, congruum nuptiarum tempus a Platone conscribi, quod septimo Legum habetur. Sexta autem, partas collectasque vires incolumes servat, ac prudentiae vigorem affatim subministrat. Septima, diminutionem quippe virium, sed perfectum intellectus et rationis incrementum habet: quare soliti sunt milites ea aetate rude donari, et consiliis rebusque publicis [note: Epistolae 1. ] adhiberi. Atque hac de ratione Horatius ad Mecoenatem scribit, se jam donatum rude: nam qui undenos Decembres quater jam, ut ipse de se dicit, expleverat, per septimam hebdomadam deferri [note: Idem David psalmo 40. ] jam occeperat. Octavo mox septenario perfectionem et in intellectu, et in ratione videre est, qualis major in unoquoque jam sperari debeat. Nonus humanitatem ac mansuetudinem adducit. Deicimus vitam finiendi plerumque desiderium: quae omnia versibus elegiacis Solon luculentissime complexus est, Lyramque suam ita temperavit, ut humanae vitae concentum, sonoramque vocalitatem anno septuagesimo terminaret, quem ubi mortales excesserint, desipere jam, et corda modo hac, modo illa subinde videntur aberrare. Neque multum ab hujusmodi consideratione, quod Magnus Basilius per citharam corpus interpretatur: nam et alii Theologi Psalm. 57. Exurgere psalterium et cithara: per psalterium animam, per citharam corpus intelligi volunt, quod ita pluribus esse locis acceptum Euthymius observavit.

LYRAE FORMA. CAP. XII.

SI quis vero Lyram, qua fuerit apud antiquos specie, intueri velit, non ignoret constare illam ex binis cornibus, jugo, testudineaque testa: talem enim, ut in Amphione I hilostrati est, Mercurius


page 594, image: bs594

excogitavit, compegitque: qua posteaquam, ut ajunt, Apollinem et Musas honestavit, Amphionem etiam, uti dictum superius, donavit. Cornua vero illa sublimipetae Capreae fuisse volunt, quibus Musici, antequam ligni usus ad hoc commodus haberetur, ad Lyras conficiendas uterentur. Ex lignis vero quae Lyrae apta censeantur, buxum maxima laudant, utpote quae solida sit materia, et ad polituram aptissima. Potentiores huc ebenum adhibuerunt. Rhaeti atque Norici acerem arborem egregie crispatam exhibuere: utpote quae mirifice colorum varietate delectet, quaeque fissa non fallat, neque excavata dissiliat. Elephas, ait Philostracus, nihil ad Lyram. quocirca sciti viri neque animal ipsum [note: Testudinis testae formae. AEn. l. 6. ] magni quicquam faciunt, neque cornibus ejus utuntur, quanquam nostri, pectine pulsat eburno, libentissime dixerint. Videtur vero natura ipsa opera perquam diligentissime de dita, testudinis testam, ut huic inserviret usui, fabricasse, ita illam excavavit, et vas veluti quoddam vocum repercussioni collectionique praeparavit: vacua quaedam foramina hinc inde fecit, in quae umbilici inseri possent, atque alter alteri apprimi: chordae enim ex una parte, quippe in imo, quadrae suae applicantur, ex altera umbilicis obvolvuntur. Atque haec in iliis ratio potissima consideratur, ut recte in Lyram ductae aequis inter se distent intervallis, et parallelos binae quaeque efficiant: quae quidem species in hodiernis adhuc quodammodo refertur, quamvis cornua non in vacuum, ut olim, sed in ip sum Lyrae corpus inflectantur. Atque haec ea quidem species de qua Graeci scriptores, et Romani Graecos secuti, inventionis laudem partim in Mercurium, partim in alios conferunt. Sed Hebraeorum literae Tubalem appellant, qui primus omnium et hujusmodi instrumenti, et Musicae inventor fuit. Sedenim quam [note: Mercurii Lyra. ] Lyram a Mercurio inventam tradunt, trium tantum chordarum fuisse dicunt: voces enim ab eo tres trium instar temporum inventas ajunt, acutam quippe, gravem et mediam, prout tria tantum apud AEgyptios fuere tempora, aestas, hyems, et ver, singula quadrimestria. Sic aestati acutus sonus attributus, [note: Ab amphione. Quin. Eras. citat Plut. in Apophthegmatis. Chil. 4. cent. 3. [gap: Greek word(s)] . ] hiemi gravis, veri medius. Thebarum tamen portas ea ratione septem institutas Graeci dicunt, ut totidem in Lyra tonos repraesentarent. Et memorabile illud Emerepis Lacaedemonii factum celebratur, qui cum Ephorus esset, cujus scilicet magistratus censurae Graecia universa olim acquiescebat, Phrynidi Musico duas e novem chordas bipenni excidit, dicens, Musicam ne depraves: de quo nono Symposiac[?]n apud Plutarchum. Adhaec ipsa hominis constitutio cum sit quatuor ex clementis, et anima, et quaternarius numerus multis de causis corpori competat, ternarius vero animae de quo alibi copiosius: juncta haec, et in concentum excitata omnem reddunt harmoniam, quae tam ex operibus, quam ex cogitationibus nostris percipitur: ut non immerito humanam vitam tot septenariis variari paulo ante disputaverimus.

DE FISTULA. CAP. XIII.

FAcit ad hoc et fistula, ut chordis Lyra septem, ipsa quoque septem compacta cicutis: cujus forma conspicua est passim in Panos et Satyrorum manibus.

RESIPISCENTIA. CAP. XIV.

[note: Fistulae munus. ] HOminem AEgyptii diu quidem mente captum, postea vero quasi somno excitatum, ad intellectus officia redeuntem, et vitae suae jam modum imponentem significare si vellent, fistulam, inquit Horus, pingere consueverunt: hujus enim munus, animum ab odiosis et gravibus atque etiam impuris cogitationibus avertere, et curarum oblivionem, ut diceret Hesiodus, inducere, et ut exemplo Pythagorae comprobatum est, impotentiores etiam lascivientis animi se dare motus dum composita soni suavitate animum arbitrio suo versat et moderatur. Facit hoc ad illud Antiphanis, sive, ut alii, Bionis, qui Bucolica scripsit, [gap: Greek word(s)] . Tu tibi fistulam ames cera conjungere, quando non labor aut opus hoc magnum.

ADULATIO. CAP. XV.

EAdem vero, ut alibi dictum, cum Cervo picta perniciosam indicat adulationem, ob historiam scilicet quae super ea et Cervo fertur, animal id ejus sua vitate modulisque mulceri, et ad stuporem usque delectari: unde accidat, ut dum Cervus intentior in eam incumbit, incauto illi abalienatoque mors inferatur.



page 595, image: bs595

TUBA. CAP. XVI.

[note: A. virgilis AEneid 9. ] SEd jam altius insonemus, neque semper in molli Lyra aut fistulis immoremur, sed et Tubam strepitu procul aere canoro exauditam, ad Musica instrumenta reliqua adjiciamus.

CELEBRITAS. CAP. XVII.

[note: Tritonum Tubicines quid. ] SIgnificat tuba famam et celebritatem, unde Romani in Saturniae aedis fastigio Tritonas tubicines imponebant, caudis abditis et absconditis: id scilicet eo hieroglyphico significantes, quod historia gestarum rerum ab Saturni commemoratione ad nostram usque aetatem in obliteranda celebritate, nota, clara, et quasi vocalis esset: quae vero ante Satum um gesta fuerint, obscura et incognita in tenebris delitescere: idque sibi velle Tritonum caudas ad humum inclinatas, absconditasque. Erant vero Tubae Marti dicatae, uti etiam nunc sunt: in acie enim mos est

[note: Aen. lib. 6. ] AEre ciere viros, Martemque accendere cantu.

IGENDAE MENTIS SIGNUM. CAP. XVIII.

[note: Num. c. 9. Esaiae c. 58. et Oseae c. 8. et passim in psalm. ] IN sacris vero literis tuba suum habet intellectum. Nam quae memoria tubarum celebranda mandatur a Deo prima septimi mensis die, nihil aliud sibi vult, ut interpretantur Theologi, nisi debere nos Prophetarum oracula memoria repetere, Evangelicas voces omnino recogitare, Apostolorum praedicationes coelestium tubarum instar, quarum sonus in omnes terrae fines exire destinatum erat, reminisci, et ita initio mensis tuba canamus, et in Psalmis Deo jubilemus.

DE TIBIIS. CAP. XIX.

SEd tibiae Veneri sacrae ferebantur, eaque de causa in ovatione tibiis et myrto Romanos uti solitos Plutarchus ait in Marcello.

SENSUS. CAP. XX.

[gap: illustration]

[note: Apollinis in Delo simulacrum. ] E AEdem Pani perinde ac etiam fistula, attributae, quippe quem sensilis mundi rectorem intelligebant: sonus enim non nisi sensu percipitur. Atqui Apollinem etiam ajunt a Pallade doctum libenter tibiis cecinisse: et in altera simulacri ejus, quod Deli erat, manu, tres insidebant Gratiae, quarum una Lyram, alia tibias, tertia sistulam, quae inter has media crat, gestabat: et dona legas ab Hyperboreis Delum missa, Cithara, tibiis et fistula comitantibus.

SACRORUM TEMPUS. CAP. XXI.

[note: Quin et qui a coenis Pontificalibus aderant lauteque immunes vivebant in eos dictum, Tibicinis vitam vivis, [gap: Greek word(s)] . ] Tlbia sane rei sacrae signum erat, praecationumque faciendarum tempus indicabat, quasi adesse jam Deum per eam admonerentur, qui sacris assistebant. Nos quoque cum in sanctis aedibus sacra facimus, aeris tinnuli sono divini libum mysterii adorandum innuimus. Sed quou ad tibiam spectat, minime recens, neque imperitae plebeculae dicterium est de cessantibus tibicinem expectare, sed antiquum et nobile, quippe quo Scipio minor usus est in Pompejum, qui tibicinis filius credebatur. Pompejus enim C. Laelio Consulatum ambiente, cui Scipio maxime favebat, negaverat Scipioni se petiturum, ad fruturum vero Laelio, eumque deducturum: quem dum expectarent, auditum est eum jam candidatum prehensare obvios. Tum Scipio ridens: Nae, inquit, nos egregie stuli sumus, qui perinde ac Deos, non homines praecaturi simus, tempus terimus tibicines expectantes. Hinc ansam arripuit Cornelius Tacitus, ubi lib. 14. de Octavia Messalinae filia loquens: An quia ait, veram progeniem penatibus Caesarum datura sit, malle populum Romanum tibicinis AEyptii sobolem imperatorio fastigio induci? Nempe propter Pompejum, qui, uti dicebamus, Tibicen a Scipione vocatus est. Octavia vero a Scribonia Augusti uxore descendebat.



page 596, image: bs596

DE TYMPANO. CAP. XXII.

[note: Laudate Dominum in tymp. ino et choro, Ps. 249. vers. 4. ] TVmpano etiam et choro laudari gaudet Deus. Per tympanum Gregorius lib. Epist. sexto ad Anastasium, abstinentiae tenuitatem [gap: Greek word(s)] interpretatur, a materia scilicet ipsa qua constat tympanum: nam id dubio procul corium est ex pelle jam arefacta, quae tamen prius diu fuerit macerata: ita vir jejunio confectus, ab omni luxu alienus, parce et duriter vivens, qui laudes Deo canat.

DE TINTINNABULO. CAP. XXIII.

CIere ad se nos videtur etiam tintinnabulum, quod Mosaicus Sacerdos, de quo 28. Exodi, ornatu Pontificio gestare jubebatur: ad imas enim tunicae fimbrias aurea tintinnabula, malaque punica alterna appendebantur, ut eorum sonitus, quotiescumque Pontifex ingrederetur, egredereturve Sanctuarium, exaudiri posset. Significabat id, oportere sacerdotem, ut etiam in Cane dictum, assidue vocalem esse, nunc docendo, nunc arguendo, nunc exhortando, saepissime vero consolando, [note: Tintinnabuli forma. Nimirum Tin tin. ] quod nostra sibi fragilitas deposcit, oportuna remedia conquirendo. Itaque tintinnabulum praedicationis est et institutionis hieroglyphicum, de quo plura Gregorius idem lib. primo Epist. XXIV. Tintinnabula hujusmodi antiqui operis domi habemus: sunt autem ex orichalco, mespili cavi forma cum fibula superne ad appensum apta. Intra concavum aerea immissa pilula est, quae motata sonum impulsu reddit argutum, atque admodum suavem.

DE LITERIS SEPTEM. CAP. XXIV.

ATque ut ad Musicam redeamus, aliis quoque signis ea pingi solita est, non iis tantum, quae propria sunt illius instrumenta: quare superest ut quid AEgyptii per vocales numero VII. significarent, afferamus, et ita Musicos hos numeros absolvamus.

MUSA. CAP. XXV.

ILli siquidem digitos duos literis septem insignitos praeferentes Musam, ut Horus ait, significabant. In quo advertendum vulgatos Hori codices foede depravatos circumferri, qui [gap: Greek word(s)] septem, non [gap: Greek word(s)] , habent. Cur vero nos Vaticanae bibliothecae codicem. in quo [gap: Greek word(s)] , non [gap: Greek word(s)] , scriptum est, castorem judicaverimus, ea in causa sunt, quae apud veteres tradita reperimus [note: Sic Boetius lib. 1. de Musica, tradit antiquitus harmonicam rationem heptachorda tantum constitisse, hoc est, fidibus septem quarum summa [gap: Greek word(s)] , ima [gap: Greek word(s)] . Vocalium sedes. ] super septem vocalium significato, quibus Musica omnis exprimi solita. Nam Demetrius Phalereus in Commentariis [gap: Greek word(s)] , AEgyptiorum fuisse morem ait, septem vocalium modulata enunciatione Deos collaudare. Septem porro vocales Plutarchus Musicae totidem vocibus accommodat. Et Phurnutus ex veterum dictatis observat, septem esse diversos tonos, quibus olim tota modulatio constaret. Vox vero ipsa septem patitur qualitates, acutam, gravem, circumflexam, densam, tenuem, longam, brevem. Ac veluti est apud Philonem, septenarii numeri proportio est valde Musica, quippe qui sex ad unum sexcuplarem habeat: sexcuplaris vero ratio maximum in re proposita intervallum facit, quo quidem acutissimum a gravissimo separatur. Caeterum et quinque ac duo vim plurimam in harmonia demonstrant, ipsi [gap: Greek word(s)] fere aemulam. Et ut semel dicam, hebdomada cum ex ternario quaternarioque constet, harmoniam omnem amplexatur, quippe [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] . Omnes quoque proportiones, Arithmeticam, Geometricam, et Musicam. Quod vero diximus ex Plutarcho, vocales eas fuisse literas quibus forte uterentur AEgyptii, ne qui Graece nesciunt, dictum mirentur, sciendum apud Latinos vocales duas, E, scilicet et O, figura unamquamque eadem vi tamen et tempore et enunciatione diversas esse, quarum unaquaeque apud Graecos suo insignis est charactere, atque ita septem omnino esse, ad humanae ipsius vocis conditionem excogitatas. Ex his notum


page 597, image: bs597

est, A, sedem habere in imo barathro pectoris, quam enunciatam palma ad pectus admota ibidem trepidare sentimus. E, in faucibus, qua manu itidem deprehendimus, atque illa duplex, acuta, et gravis. Gravis enim (nam eam sono E, Latinae literae veteres enunciasse, paulo post in B, litera ostendemus) vocalis haec tunc exauditur, cum spiritus aliquanto inferius contrahi videtur, et suppresso quodammodo sono enunciatur. Acuta vero sub signo e apud Graecos, E vel e apud Latinos cum ad aperta usque labra porrigitur, et vocaliore sono se prodit. l, tanquam columna quaedam, ad cujus imaginem figuratur, palatum medium inhabitat, idque sustentare quodammodo videtur. O item duplex, acuta, et gravis. Acuta, cura emissum ab imo pectore spiritum circa dentes sistit, et expedito cum ore resonare facit. Gravis, cum usque ad dentes emissum interius revocat, et aliquantulum remoratur, quod ex ipsa etiam figura quodammodo replicata, [?] vel [?] Graeci constare voluerunt. V, dubio procul in labiis tota conquiescit. Vocalis ea apud Graecos non habetur, sed ejus soni vice diphthongum ponunt [gap: Greek word(s)] , quam Latini, cum uno charactere [?] saepe scribi observassent, contracta in acutum parte inferiori, V, suam fecere, per quam suum illum usitatissimum peculiaremque sonum exprimerent. Verum multa etiam quae Graeci per [?] scriptitant, ipsi per vocalem hanc suam signare instituerunt, ut [gap: Greek word(s)] , duo [gap: Greek word(s)] , Furrus (ita veteres scribebant, ut antiquae indicant inscriptiones aliquot) nos ad Graecos redimus, et Pyrrhus facimus. Quod ne dictu leve adeo videatur, Verrius Flaccus ita commentatur. Quod illi dicunt [gap: Greek word(s)] , nos cuminum: quam illi [gap: Greek word(s)] , nos cupressum: quem illi [gap: Greek word(s)] : nos gubernatorem. Neque negarim cum Scauro Graeca nomina plurima in nostrum sermonem admissa [gap: Greek word(s)] sonum et figuram conservasse, ut hymnus, hyacinthus, de quo plura Victorinus. Sed ut argumentum susceptum prosequamur, ex literis mutae novem (tot enim Graeci ponunt) [note: Ratio figurae O longi vel magni Graecorum. Ratio figurae vocalis quintae Latinorum. ] eodem authore Plutarcho, Musis totidem dicatae. Octo inde semivocales, voces musicas reliquas absolvunt una cum vocalibus septem, quas natura ipsa commode variare potest, ad quintumdecimum usque gradum ascendendo. Neque vero hic Sophistas audio, neque superstitiosa multorum conamina in hoc albo reposuerim, qui ad unum et vigesimum usque gradum ascensum dari disputant, qui quidem stridor potius est, quam humanae vocis sonus. Verum ego satis habiturus sum, si cum Josquino Musico aetate nostra clarissimo senserim, qui materiam hanc in Theoreticis lucubrationibus ab AEgyptiis, a Plutarcho, et Marone, minime diversas, accuratissime pertractavit.

MUSAE CUM APOLLINE. CAP. XXVI.

VErum haec alii viderint, nos ad Musarum hieroglyphica revertamur, quorum illud praecipuum, [note: In ejusdem vita c. 10. Musae quatuor, novem, plures, et qua. ] ut si lingua dentes quatuor e regione oppositos incutiat, eo gestu Musae cum Apolline significentur, dentes enim Musarum instar sunt: per linguam vero, quae illos pulset, Apollinem uti plectrum aliquod intelligimus. Nam et Romani linguam similem plectri dentes chordarum dicere solebant, ut lib. de Natura deorum Cicero. Et Ambros. in Hexam. linguam veluti plectrum esse dicit. Tranquillus de Claudio: Plectra lingae titubantia. Sedenim cum quatuor tantum Musae positae sint, altior inquisitio est, cum semper multiplices habitae sint apud eruditos. Cur autem eas nonnulli novem posuerint, non linga tantum, aut dentes quatuor, sed tota oris facies discutienda: quia sic ea per totidem oris instrumenta repraesentari tradidere, quae sunt dentes, quos nominavimus, quatuor: labia mox duo, quae cymbalorum usum ad augendum sonitum praebent: inde palatus, in cujus concavitate sonus inturgescit: gutturis fistula, quae spiritum immittit: pulmo denique, qui veluti aeternus follis spiritum concipit, et pro usu rei temperatissime remittit: denique in medio residens Phoebus omnia complectitur. Singula haec contarentur, nihilque proficerent, ignavia veluti quadam torpescentia, nisi sedulae linguae plectra excitarentur, et ad solicitam operis properationem accenderentur: quorum omnium rationem Anaximander Lampsacenus, Leophantes Heracleopolita, Pisander Physicus, et Euximenes latius explicuerunt. Neque tamen desunt qui nonarium numerum pro pluralitate positum contendant, ut apud Nicandrum, ubi descorpii cauda [gap: Greek word(s)] , quasi cauda ejus novem esset spondylis compacta, quae nodis septem tantum insignis est. Quinetiam Nicander idem [note: Georg. lib. 1. ] [gap: Greek word(s)] dixit de eo, qui duos tantum aculeos haberet, observatum ab Apollodoro. Sic apud Maronem, Novies Styx interfusa, et porrecta novem per jugera corpus: et quod observat Theonin Arati


page 598, image: bs598

carmine, [gap: Greek word(s)] ; non quod novem, inquit, aetates vivat, sed perquam diu. Et apud Alcaeum [note: AEn. lib. 6. Novem capitum. Quinquaginta capitum. ] hydra [gap: Greek word(s)] , quae [gap: Greek word(s)] est apud Simonidem, quem imitatur Maro:

Quinquaginta atris immanis hiatibus Hydra.

Itaque qui Musarum numerum supra novem augent, eo nituntur argumento, quod scientiae plurimae sunt, non autem novem tantum: unicuique enim scientiae suam esse Musam praesidem oportere. Ex eorum vero numero qui tres tantum Musas ponunt, est Eumilus Corinthius, qui etiam earum nomina haec prodidit, Cephiona, Apollonida, et Euristhenida, quas Apollinis fuisse filias fabulatur. [note: Et Cicer. l. 3. de natur. Deor. quarum tres colendas ait Pausanias in Boeoticis. ] Aratus quinto de astris, quatuor enumerat, Argen, Meleteam, Thelyonem, Aaeten. Qui has quinque posuere, nomina his a quinque sensibus indidere. Epicharmus in Hebes nuptiis septem ait, et filias Pierii Pimpleidosque Nymphae, quarum nomina, Nilus, Tritone, Asopus, Hebtoporta, Achelois, Titoplus, et Rhodia. Apud Hesiodum in Theogonia novem sunt, haeque Latinis jam celebres, quarum inventa sunt toni tres, [gap: Greek word(s)] , plenus, medius, tenuis. Accentus totidem, acutus, gravis, circumflexus. Tempora itidem tria, praesens, praeteritum, et futurum, quae si ad Musicam referantur, praeteritum longi temporis instar erit, quod ab eo quotidie longius abscedamus: futurum pro brevi accipietur, quod illi quotidie propinquiores efficimur: praesens vero communis, quam Graeci [gap: Greek word(s)] [note: Quaternarius. ] vocant, instar erit syllabae: instantis enim temporis natura est, uno eodemque momento praetereuntia venientibus conjungere. Alii hunc Musarum numerum alio atque alio modo interpretantur: atque ex his qui quatuor statuunt, nonnulli linguarum quatuor differentiam excogitarunt: utpote [note: Quinarius. ] quod Musarum inventum fuerit, Jonicam, Atticam, Doricam, et AEolicam linguam a communi distinguere, et pleraque insuper quaterna ad ostentationem usque dinumerant. Qui quinarium earum numerum [note: Septernarius. ] recensent, quinque, uti dicebamus, sensus ab eis animadversos, distinctaeque cognitioni traditos praedicant. Qui septem, septichordem lyram, septemque compactam cicutis fistulam, climata septem [note: Novenarius. ] et Planetas totidem, vocalesque, uti initio commonstravimus, memorant. Qui novem esse contendunt, historiam Clius inventum ajunt, plantandi rationem Thaliae, conjugalia et saltationem Euterpes, agriculturam Polymniae, Astrologiam Vraniae, Calliopes Poeticam, atque ita demum unicuique invento, quod ad mortalium usus faceret, sua est cuique Musa excogitata: unde necesse est infinitum earum numerum constituere. Sed haec nullo apud Graecos fine disputantur. Apud AEgyptios, uti palam fecimus, compendiosius colliguntur, ambagibusque evitatis, recta per planissima toto constrato itinere traducuntur.

A CAP. XXVII.

CUjusmodi vero essent literarum characteres apud AEgyptios, si quaesierit quispiam, putarim ego partim instrumentorum aliquot, plurimum vero animalium effigies fuisse. Illud enim ex Plutarcho constat, Mercurium, qui primus literas AEgyptiis eommunicavit, Ibin primam esse literam voluisse. Refert quidem ea in ingressu triangularem effigiem, cruribus ita dispositis, ut loco suo dictum, et quae prima apud nos et Graecos litera est, ad isoscelis trianguli faciem accommodatur. Atque ita conjicere possumus, reliquas quoque literas, vel 15. vel quotquot fuerint, alicujus animalis effigie membrove figuratas, quae tam longa inde annorum serie sint abolitae, atque ab eo praesertim tempore, quo Ptolemaei Graecas literas in AEgyptum deduxere: AEgyptiacorum porro characterum formae, una hac excepta, fere omnes absolvere.

B. CAP. XXVIII.

QUod si ejusmodi exemplis insistendum esset, forte B, per pictam pecudem figurari possit, aut membrum statumque ejus aliquem qui Ovem saperet, quod proprium est illi literam ejusmodi articulato proferre sono. Agnoscunt hoc interpretes etymologici, Cratinumque citant [gap: Greek word(s)] ,

[gap: Greek word(s)] .
Stolidus tanquam pecus pecus, Be be dicens ambulat.

Atque ita nonnulli, uti paulo ante monuimus, H. tertiae apud Graecos vocalis sonum per Egravem pronunciant, quod Latini receperunt, Penelope, Anchises, Aristoteles, naturae quidem, in Ove sonum imitati.



page 599, image: bs599

[?] CAP. XXIX.

QUinetiam [?] aliquid habet quod hieroglyphice notari possit: siquidem authores Graeci literae hujusmodi etymon [gap: Greek word(s)] , quod metere est, deduci volunt, et simulacrum ejus saltem ponunt.

[?] CAP. XXX.

DElta dubio procul per stellas tres aequidistantes fere, easque in trigonum sitas notant: et ea de causa signum coeleste inter aestivum et aequinoctialem circulum supra caput Arietis [gap: Greek word(s)] vocant: et AEgyptum Graeci a triangulari forma nuncuparunt. Verum haec curiosioribus relinquemus: id unum dicam, signum id aequis esse lateribus duobus, uno breviore, sed prope reliquis aequali.

DE PENTALPHA. CAP. XXXI.

[gap: illustration] [gap: illustration] [gap: illustration]

QUoniam vero incidimus in literarum notas, et cunctarum rationes [note: Sic Lucian pentagonum salutis symbolum ait, ubi agit de quodam, qui lapsus erat inter salutandum. ] reddere difficilimum, et inexhausti laboris opus est, et quod fortasse sastidium potius quam delectationem ullam sit allaturum, [gap: Greek word(s)] inter has minime praeteribimus, ex qua praeter delectationem, usum etiam et utilitatem aliquam percepturi sumus. Signum id ex alpha quinque numero complicitum: lineis enim a pentagoni recti punctis alternatim ductis ea prosilit figura, de qua multa scitu digna minime sunt dissimulanda. Antiochum ferunt cognomento Soterem, antiquum illum a quo reliqui Syriae Reges Antiochi mox dicti, cum adversus Galatas acie decertaturus esset, per nocturnam [note: Idem Agrippa de occulta Philosophia libri. i. et infra et 60. ] imaginem videre visum adstitisse sibi Alexandrum, qui mandaret, ut militibus tesseram daret [gap: Greek word(s)] , cujus dicti hieroglyphicum olim jam adinventum erat triplex triangulus inter se complicitus, ex quinque paribus lineis sese invicem in puncto contingentibus: quo non cunctanter a se facto, pentagrammoque hujusmodi tum in vexillis imposito, tum et singulis, et reliquis militaribus indumentis superaddito assutoque, admirabilem mox est a Galatis victoriam consecutus. Antiochi porro numus argenteus passim habetur, [note: Antiochi Soteris numus. Id est, sanitas. ] istius rei memoria sempiterna, in quo nota ea impressa est, additis singulis per angulorum intervalla literis [?]EIA, in eum quem hic vides modum. In militia vero Imperatorum, qui praecipue Byzanti claruerunt, ordo qui sub illustri viro Magistro peditum merebat propugnatores nomine, caeruleam praeferebant parmam, cujus margo purpureus erat, viridis autem umbilicus intra [gap: Greek word(s)] hujusmodi contentus, quicquid aut erat spatii reliquum inter umbilicum et lineas quae pentalpha illud describebant, purpureo erat colore illitum. Merito autem propugnatorum iis nomen datum, quorum opera salus exercitui comparabatur. Sed quoniam haec parum forte suavia videantur, multa hujusmodi praeterire confilium fuit: tum etiam, quia non aequum erat virum gravioribus deditum rebus exilibus his legendis occupare. Sed illud minime dissimulare possum, posse nos in verae salutis significatum accipere quinque Christi vulnera, pectoris unum, manuum duo, totidem pedum, quae in propatulo posita pentalpa ipsum commode constituunt: patefactis enim manibus, quae deorsum a lateribus porrigantur, pedibusque ipsis modicum divaricatis, puncta aequidistantia quatuor assignantur, quintum vero in ipso pectore costas inter: a quibus punctis lineae quinque numero aequales omnes, quae altera alterius punctis se contingant, [gap: Greek word(s)] faciunt, duae quippe a pectore ad utrumque pedem duae alterae in chiasmi fere modum decussatae a dextera manu ad pedem laevum, atque a laeva ad dexterum, quinta ab alterutra manu ad alteram. Neque [gap: Greek word(s)] id fuerit,


page 600, image: bs600

si quae de salutatione Lucianus collegit, saluti subjecerimus [gap: Greek word(s)] ait ille, hoc est, Gaudere, antiquam fuisse salutationem, cujus exempla complura ponit. Platoni demum visam esse amicabilem hanc compellationem in [gap: Greek word(s)] quod bene agere est, convertere: unde noster Horatius utrumque complexus [note: Hor. Epist. 8. lib. 1. ] morem, epistolam ad Celsum ita exorditur:

Celso gaudere, et bene rem gerere Albivano.
Musa rogata refer.

Verum Archytas Pythagoram secutus, una cum plerisque ejusdem sectae [gap: Greek word(s)] atque [gap: Greek word(s)] repudiatis, [gap: Greek word(s)] induxere, quod mox alter alteri scribentes usurparunt. Latini horum sententiam approbantes, SALUTEM, ut apud Tullium et alios frequentissimum, perscripsere. Existimarunt vero sapientissimi viri, compellationem hujusmodi et animae et corpori esse maxime congruentem, et simul omnia intra se mortalium bona complecti. Quinetiam Epicurum ferunt, qui voluptatem maxime omnium adamavit, in quibusdam doctis admodum epistolis non [gap: Greek word(s)] , sed [gap: Greek word(s)] , praescripsisse.

INFINITUM. CAP. XXXIII.

[note: Nullam habere expe rientiam. Nam [gap: Greek word(s)] , hoc est; experior, tento [gap: Greek word(s)] finis, et [gap: Greek word(s)] , finio, termino. ] SEd ut jam ad priores illas vocales redeamus, earundem literarum numerus infinitum significat, si quem sequimur codicem fidelis est, quod alii vulgata exemplaria secuti. Rudem, alii inexpertum traduxere, quod [gap: Greek word(s)] apud Horum habetur. Neque sum nescius [gap: Greek word(s)] dici posse [gap: Greek word(s)] : verum iisdem authoribus etymologicis dicitur etiam [gap: Greek word(s)] , quod finem aut terminum non habeat. Hori vero authoritate dicunt [gap: Greek word(s)] significare tunicam, quae non habeat exitum, eoque significato Sophoclem in Polyxena dixisse.

[gap: Greek word(s)] .
Multorum amictus tunica te exitu carens,

subintelligendum, perdet. Et apud Euripidem in Oreste:

[gap: Greek word(s)] ,
Texto maritum imperme abili induens.

Est et alia ratio cur hic infinitum significare locutionem eam contendamus, quam, ex ipsius numeri ratione desumimus, quem Pythagoras immobilem dixit, suaque firmitate solidum, adeoque plenum, ut quod infinitum in rebus est, ipse comprehendat. Sedenim super hoc loco suo in numerorum hieroglyphicis locupletius.

PRINCIPIUM ET FINIS. CAP. XXXIV.

ET ne ab infinitate hac discedamus, quae germana est aeternitati, minime praetereundum videtur, [note: [gap: Greek word(s)] . Apoc. cap. 1. [gap: Greek word(s)] , principium et finis. ] quod hieroglyphicum primae hujus apud omnes literae significatum, quod in Divinis habetur literis, principium exprimit, veluti [?] apud Graecos ultima, finis est indicium: unde illud jam omnibus cognitum: Ego sum A et [?]. Apostosus autem Epistola quam ad Ephesios scribit, Deum proposuisse dicit in semetipso, ad dispensationem adimpletionis temporum, ad caput, id est, ad initium reciprocare universa in Christo, quae sunt super coelos, et super terras in ipso. Et duas Graeciae literas, primam scilicet et ultimam, sibi induit Dominus, initii et finis concurrentium in se figuras, uti quemadmodum A ad [?] replicatur, ita ostenderet in se esse, et initii decursum ad finem, et finis recursum ad initium, ut omnis dispositio in [?] desinens, per quem coepta sunt, per verbum scilicet Dei, quia caro factum est: proinde desinat quemadmopum et coepit, et a Deo in Christo omnia revocarentur ad initium. Repetuntur haec a Tertulliano lib. de Monogamia, ubi secundas impugnat nuptias. Apud Hebraeos, quorum tam multa cum AEgyptiis communia sunt, magna est significationum sylva, singulis in literarum characteribus: sed enim haec, quia latissime apud Cabalistas explicantur, ne actum agerem, praeterire consilium fuit: ea siquidem nos tractanda desumpsimus, quae per rerum figuras, non per literas scribi consueverunt.



page 601, image: bs601

FATUM. CAP. XXXIV.

ADdunt et Fatum, sive Parcas, per eandem vocalium designationem intelligi: non tam ob Planetas septem, qui Fatorum ministri sunt, uti latius in Stella disseruimus, quam ob id, quod imago Dei habetur Septenarius, dux idem et princeps universorum, immobilis, indomitus, omnium victor, gubernator omnium: de quo plura eo loco habentur, ubi de numerorum significationibus ordine suo disputatum est.

DE LIBRO. CAP. XXXV.

ALiteris ad librum transire ipsa rei natura compellit: literae siquidem locutiones adstruunt, locutiones orationem, librum oratio.

ANTIQUITAS. CAP. XXXVI.

DEscripta folia, codicilli vel liber quomodocumque compaginatus obsignatusve antiquitatis hieroglyphicum esse perhihetur. In manuscriptis enim Hori codicibus [gap: Greek word(s)] , legitur, non [gap: Greek word(s)] . Folia quidem codicillique propterea quod antiquorum mos fuit in foliis, et [note: AEn. l. 6. ] quarundam arborum corticibus scribere, unde et Codicis et Libri cognomenta permansere. Et apud Maronem AEneas orat, ne Sybilla foliis mandet nomina:

Ne turbata volent rapidis ludibria ventis.

[note: Liber obsignatus. De arto poetica. ] Ideo vero obsignatus liber, ut superius, quod in eo vel veteres sapientum disciplinae, vel res gestae, longae posteritatis memoriae commendentur, atque ita liber ut diceret Horat. Longum scriptori prorogat aevum. Stesichori Poetae statuam senilem, incurvam, cum libro, temporibus suis fuisse in Sicilia tradit Tullius in Verrinis. Et nos Romae apud Raphaelem Urbinatem marmoream Philemonis statuam validae senectutis vidimus, qui una manu volumen replicatum continebat, alteram ad mercedem operis passam porrigebat: de cujus avaritia in scriptis suis vaenundandis alibi meminimus. Sed quoniam de literis sermo fuit, quae Musicam significant, Musica vero tam animi quam morum concordiam et concinnitatem ostendit, ut in Lyra commonstravimus, succurit mihi quam memorabile [note: Athenodori commentum. ] sit commentum illud Athenodori Philosophi, qui Augustum Octavianum docuit Philosophiam. Nam cum videret hunc ad iracundiam facile commoveri, ne asperum aliquid statueret, ex quo postea poenitentia subsecutura esset, eum monuit, ut ubi irasci coepisset, quatuor et viginti illas Graecas literas memoria recenseret, ut illa concitatio, quae momentanea est ac brevis (ut Horatius ait) furor, alio traducta parvi temporis interjectu languesceret: quod et alii Augustum imitati non sine fruge [note: Epistola ad Max. Lollium 2. Ira furor brevis est. ] factitarunt. Salvete igitur literae vere sacrae, vere coeleste donum beneficio summo mortalibus elargitum: sive vos Musicam, sive concordiam, sive animi concitatioris impetum componatis. At quanta mox in dictionibus, quanta in orationibus virtus, si pura ipsa, nuda, simplicia, et inania propemodum elementa tantum habent virium, ut soni, quem singulae reddunt, commemoratione saltem, a perperam factis incoeptisque abstinere compellant?



page 602, image: bs602

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIBER XLVIII. DE IIS, QUAE PER INCUDEM, MALLEUM, ARATRUM, FLAGELLUM, FRAENUM, LAQUEUM, CATENAS, JUGA ET UNCUM SIGNIFICANTUR. Ex Sacris AEgyptiorum literis. AD ERUDITISS. ARNOLDUM. ARLENIUM.

NOn sum nescius, Arnolde eruditissime, ubi commentarii hujus tibi dedicati titulum inspexeris, animo te concitatiore ac subirato forsitan dicturum esse, quorsum mihi incudes has et malleos aratra, flagella, fraena, laqueos, catenas, juga, et odiosum ubique nomen Uncum, id genus proposueris: an ego veluti Vulcanus alter, fabrilem facere jubeor? an alia quaeris vincula mihi superinjicere, quam quibus opprimor, tot AEgyptiorum nugis, ut recta et castigata prodire possint procurandis? Tolle, tolle ista, et exquire aliquid, et excude quod me deceat, vel unde optatissimum mihi possim otium comparare. Responsurus sum, Bona verba, quaeso Arnolde mi nullum hinc tibi bellum intentatur, nullum paratur incommodum: mea instrumenta sunt ejus generis, ut vel sedens, vel stratus, nullo labore singula possis attrectare: quod si quid in his laboris desumendum fuerat, id a me jam exhaustum tibi per suadeas. Memineris tantum Pierium tui memorem esse, nihilque cogitasse, quod tibi vel molestum, vel injucundum accideret, aut minime liberale: voluisse vero in hac commentariorum suorum divisione, te sibi unamini amicitia necessarium: in adoptionem ad rerum suarum participationem admittere, herciscundae familiae jure. Quod vero instrumenti tibi evenisset, ne ulla haeredum cavillatione auferri posset, donationis etiam nomine censeri: sed quae simplex donatio sit, nulla Homerici carminis additione facta.

[gap: Greek word(s)]

Sed haec plus nimio, cum amicitiae nostrae simplicitas omniaboni consulere debeat, nullaque indigeat ratione, quicquid dictum factumque sit. Quid vero sibi velint instrumenta tot, facile disces ex eorum unoquoque quod in manum sumpseris.

DE INCUDE. CAP. I.

INter instrumenta primum non injuria locum occupant Incus et Malleus, quorum quidem opera ea fiunt instrumenta, quae faciundis reliquis ministerium praebent. Ab Incude igitur prius exordiamur.

DURANDUM. CAP. II.

JUniorum inventum esse putaram olim, ut ad casuum damna ferendo vindicanda, Incudem quis proponeret: sed posteaquam in Graecum distichon incidi, luculentum quidem, sed incerti authoris, figmentum hoc antiquum quid sapere perspexi. Est id hujusmodi:

[note: [gap: Greek word(s)] sic dicta quasi [gap: Greek word(s)] , quod nullis ictib. fatigetur. ] [gap: Greek word(s)] ,
Strepitus nec incus maxima horrescit, neque
Mens firma quaqua traxeris violentiam.

Incus igitur hieroglyphicum fortissimi ponatur animi, sive pro praecepto, quo in adversis durandum admoneamur, neque ullis procellarum saevientium tempestatibus moveamur, sed contra Fortunae quantumlibet injuriosae ictus enitamur, ne ullus labefactandi locus illi relinquatur. Neque aspernatus est Cicero hieroglyphicam hujusmodi similitudinem lib. de Orat. secundo, ubi dicit, Assiduis uno opere eandem incudem noctemque tundentibus, de iis qui perstante, ut Lucretius ait, labore, vincunt, quod designarunt facere.



page 603, image: bs603

TERRA ET AQUA. CAP. III.

[gap: illustration]

SEd quae fierit hic forte aliquis, quid sibi voluerit Homerus [note: Incudes duae Iunonis pedid. appensae, quid. Vide Macrob. insom. Scip. l. 14. et infra l. 59. ] per incudes duas, quas Jupiter se Junonis pedibus appendisse dicit, quam prius aureo funiculo suspenderat. Atqui fabularum ubique aerem per Junonem intelligimus, Funiculus autem aureus aethram stellarum globis conspicuam ostendit. Incudes vero duae terram et aquam, inter quae Juno ipsa suspensa configitur. Hinc Fulgentius ex authoritate Theopompi in Cypriaco carmine, et ex Hellanico [gap: Greek word(s)] , Junonem ait ab Jove vinctam catenis aureis, et incudibus ferreis degravatam, quamvis prave quidam depravatam legunt; sed longe foedius interpretantur, dum exponunt Devirginatam: et quod magis rideas (animadverte hominis phrasim et impudentiam) depudicatam, imminutam, incudibus, veluti stragulis et lecto geniali praepositis, ob nimii tendoris et libidinis impatientiam (sic ille stolidus insanit, et enormia longe magis sibi confingit super Angelis.) Nec tamen me praeterit, alicubi legi Angelos quosdam depravari, et compedibus coerceri: sed ibi depravari non significat depudicari, ut stupor iste putat, sed gratia lumineque Dei privari. Homeri autem carmina, unde haec a Theopompo et Hellanico desumpta sunt, habentur Iliad. o.

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] ,
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] .
Non memor es cum te de summo pensilem Olympo
Demisi, utque pedes geminas grave pondus ad imos
Appendi incudes, manibusque tenacia vincla
Ex auro injeci: aeris tu in nubibus alte
Pendebas, fremuere Dii per ahenea coeli
Templa indignantes, neque te dissolvere quisquam Evaluit.

DE MALLEO. CAP. IV.

INcudi Malleus, ut diximus, non indecenter adjungitur: de quo quidem apud AEgyptios nihil habetur, apud Divinarum literarum authores multa reperiuntur.

MALORUM IRRITAMENTUM. CAP. V.

[gap: illustration]

[note: Hic potuit adjici illud Origenis Theologi in Hieremiam, Inter malleum et incudem, de iis, ait ille, qui anxietatib. et ingentib. malis premuntur. Malleus figura Zabuli. ] VIdetur vero Malleus pro malorum irritamento accipi, arma siquidem, pugiones, cuspides, et cultros malleus excudit, unde mala tot in mortales oboriuntur. Eo etiam fiunt tubae ductiles, per quarum clangorem animemur in bellum. Eo franguntur opera, et quae solida sunt conteruntur. Quare nonnulli Divinarum literarum interpretes Zabulum per mallei figuram intelligunt, a quo malae omnes procedunt cogitationes, pravaque consilia, et bonorum operum perturbationes. Hunc malleum [gap: Greek word(s)] universae terrae confractum contritumque intelligit Hieremias adventu Christi, subindeque confringi quotiescunque pravis posthabitis operibus, ad rectam vivendi rationem convertimur. Unde ait Apostolus: Deus autem conterat Satanam sub pedibus vestris quam ocyssime. Sed super hoc plura legas homilia tertia in Hieremiam apud Adamantium. Zabuli vero nomen,


page 604, image: bs604

quo Theologi veteres plurimum utuntur, idem est quod Diabolus, uti Zacynthus per resolutionem Diacynthus. Theocritus, [gap: Greek word(s)] , quod et alibi notavimus.

DE SISTRO. CAP. VI.

[note: AEneid. l. 8. ] SIstrum in Cleopatrae manu Virgilius statuit. Idem in Isidis sacerdotumque et Regum aliorum manibus spectatur, mysticum quidem instrumentum, sed quo crepitum admodum sonorum prociebant, de quo apud Maronem legas:

Regina in mediis patrio vocat agmina sistro.

Interpretes quidem situlam et sistrum Niliaci accessus et recessus hieroglyphica fuisse dicunt. Sedenim necesse est hoc altius atque diffusius explicare.

RERUM VICISSITUDO. CAP. VII.

[note: Eleganter ejus forma, erat autem musi[?]um instrumentum cornurecur vum, quo AEgyptii in Isidis sacris usi, argutum et sonorum, dum percutitur. Sistri forma ex Plutarch. ] SIstrum itaque, cujus usus totus erat in motu, eam rerum vicissitudinem, quam juniores Alterationem vocant, continuumque formandi deformandique motum indicabat: nam ejus quassatio assiduum rerum motum ostendebat. Caeterum quia quaeri solitum a plerisque, sistri species quaenam esset, pro re fecerim, si priusquam partium ejus significata tractare aggrediamur, formam instrumenti ejus a Plutarcho traditam descripsero. Erat sistri species orbicularis, et aeque cava, in cujus circumferentia mobilia quatuor veluti tintinnabula appendebantur. Portio siquidem ea, quae generationi corruptionique obnoxia est lunari subjicitur globo, infra quem omnia commutantur, alternantque vices variabilis aevi: quippe quae sint ex elementis quatuor, igne, terra, aqua, et aere conflata, et in hanc vel illam speciem conformata. In apside vero, summo verticis loco, felem effingebant, quae faciem humanam haberet: infra vero sub mortalibus illis orbiculis, hinc Isidis, inde Nephthyos effigiem: quibus quidem figuris ortum et obitum indicabant, cujusmodi sunt elementorum quas vocant alterationes et motus. Quid vero sibi felis vellet, suo commentario dictum, ut scilicet Lunae symbolum esset: quod animal id temperaturam cum Luna perquam similem habeat, sive coloris varietatem, sive astum, sive nocturnam potius quam diurnam exercitationem, sive procacem admodum salacitatem consideremus. Quid vero illud quod ajunt felem unum primo partu XXIX. edere, secundo duos, ac singulis ita vicibus usque ad septenos unum addere, ut tot denique tota vita. pariat natos, quot in Luna dies connumerantur? Jam vero pupillarum incrementa decrementaque pari cum Luna consensu omnibus innotescunt. Humana vero facies nihil aliud sibi volebat, ait Plutarchus, nisi ut intelligeremus animal id peritiam et rationem mutationum, quae lunari globo accidunt, habere, quando uni homini per rationem intelligere datum est.

DE TRIDENTE. CAP. VIII.

EX sistri figura igitur elementarem omnem plagam intelligimus: ex incude, terram et mare. Si vero quis mare tantum hieroglyphice signare voluerit, habebit ex numis unde figuram sibi desumat.

MARE. CAP. IX.

[note: Sed et pro triplici ejusdem potestate, aut triplici aquarum gustu. Nat. Com in Neptuno. ] IN promptu siquidem est tridens, qui in Neptuni manu positus, symbolum, uti Plutarchus ait, erat tertiae regionis ab igne: qua de causa ita et Amphitriten et Tritonas appellant. In numis sane passim pro symbolo Maris ponitur, ut multis est locis cernere.

TROEZENII. CAP. X.

ALiquot vero numi tridentis nota signati, Troezeniorum indicant rempublicam. Siquidem cum illi Neptunum religiosissime colerent, hieroglyphicum tridentis in numis cultus sui testimonium imprimebant, autor Plutarchus idem. Et [gap: Greek word(s)] aliquando Troezen ipsa dicta, hoc est, Neptunia, ut apud Stephanum habetur: tametsi ea sit olim aliis atque aliis nominibus appellata,


page 605, image: bs605

quippe nunc Aphrodisias, nunc Soroniam, nunc Apollonias, et Anthanis. Peloponnesiacam autem hic intelligo: nam alia est omnino Troezen juxta Massiliam, quae pertinet ad Italiam, a qua provincia etiam ipsa Troezenis olim nuncupata. Sed, ut ad priorem revertamur, Pausanias Palladem et Neptunum de regione ea certamen iniisse tradit: pugnam Jovis sententia diremptam, qui regionem communem utrique eorum esse sanxerit: eaque de causa Palladem apud ipsos [gap: Greek word(s)] nuncupatam, Neptunum vero [gap: Greek word(s)] , esseque in eorum numis una parte tridentem, in altera autem Palladis ipsius caput.

MANTINEA. CAP. XI.

IN Mantineensium etiam scutis tridens signatus erat, quare ejus urbis civis per gestamen id cognoscebatur, ut est apud Pindarum.

LEGIO VIGESIMA. CAP. XII.

SPectare est Brixae antiquo in monumento tridentem in insignium quorundam militarium medio positum, in candelabri quodammodo speciem figuratum, supra quem literae sunt. LEG. XX. Inscriptio est, quae Lucium Antonium Fa. Quadratum in torquibus et armilius a Tito Caesare bis donatum indicet.

DE ARATRO. CAP. XIII.

SCEPTRUM REGIUM.

[gap: illustration]

TAnta fuit olim agriculturae reverentia, tantusque honos illi semper habitus, ut veteres sceptra Regia in Aratri formam effigiarent, quo et ipsi quoque Sacerdotes perinde ac Reges utebantur.

DEMOLITIO. CAP. XIV.

CIrcumducendi vero aratri observatio non in condendis tantum urbibus reperitur, verum etiam in evertendis delendisque. Quare illud apud Modestinum Digest. lib. VII. tit. Quibus modis, etc. observandum, Aratro in civitatem inducto, civitas esse desinit, ut passe est Carthago. Eoque spectat Horatianum illud primo Carminum.

Imprimeretque muris
Hostile aratrum exercitus insolens.

Et secunda Philippica M. Tullius: Ut vexillum videres, et aratrum circumduceres, cujus quidem vomereportam Capuae pene perstrinxisti.

AGRICULTURA. CAP. XV.

[note: Scipionis Africani numus. Pacis omine enim Christus salutat suos, nihil illis praeter pacem donat et relinquit: eam Christo nato canunt Angeli. Aratrum in sacrisquid. ] NImirum etiam est aratrum agriculturae frumentariique proventus, signum, ut in numo argenteo cernere est, cujus inscriptio est ab occipitio, SCIPIO IMP. cujus caput Elephantino est insigne capite, quod dubio procul Africanum signat: inferne aratrum pulcherrime factum. Ante faciem spica, inde literae, Q. METELLUS. Ab altera facie sigillum nudum, cujus dextera innititur femori, laena supra magnam spicam toto brachio exporrigitur: literae hinc, REG. F. inde, EPIUS. De frumentaria vero Africae feracitate alibi saepe dictum. Quod vero Prophetae olim dixerunt, Ex Sion procedet lex, et verbum Domini de Hierusalem, corrigetque vim magnam populorum, ut concidant gladios suos in aratra, frameas suas in falces, Irenaeus lib. in Valentinum quarto, pacificum Christi dogma praemonstrasse tradit. Christiana igitur institutio ad pacem, ad concordiam, ad unanimitatem comparata est. At quo nos decidimus? quae nobis tempora destinata sunt? quibus quae plurima tanpublice quam privatim Christianis accidant mala, non aliunde sint, quam et ipsis Christianis.



page 606, image: bs606

DE FLAGELLO. AUGUSTUS MENSIS. CAP. XVI.

JUnoirum inventum est, per flagella duo frumentaria in transversum alterius alterum posita, Augustum mensem indicare, quod eo potissimum tempore tritura peragatur, inter messem scilicet et vindemiam, nisi hoc fiat, agricolis vix quod agant, habentibus. Sedenim cum non eadem sit regionibus omnibus triturandi ratio, hieroglyphicum hoc iis tantum inserviet, quibus id instrumenti usus est.

IMPERIUM. CAP. XVII.

ID receptius apud veteres est, ut per flagellum imperium significertur, quod saepe in Consularibus numis cusum observes. Quinetiam in conjecturali disciplina nihil ab hoc diversum notat, quod [note: Plutarebus in Cic. bita, et Suet. in Augusto cap. 94. ] velipsius M. Tullii Ciceronis somnio satis innotuit, cum is C. Caesarem in Capitolium prosecutus, Auusto viso affirmavit ipsum esse, cujus imago sibi secundum quietem observata, coelitus aurea catena demissa, cui Jupiter flagellum obtulisset.

TOLERANTIA. CAP. XVIII.

ESt et tolerantiae symbolum per se manifestum satis flagellum ipsum, quo uno signo Laconum patientia verberibus tolerandis assueta, clara et illustris habebatur. De qua Tertullianus: Certe Laeconum flagella, sub oculis etiam hortantium propinquorum acerbata, tantum honorem tolerantiae domni conferunt, quantum sanguinis fuderit.

DE FRAENO. REX. CAP. XIX.

AB officio vero gubernandi regendique, habenae quoque in Regis significatum veniunt. Hinc [note: Et laxare habenas pro sistere bim dominandi et, [gap: Greek word(s)] , Imp ritus non tractet habenas, id est regimen. AEneid. l. 5. Hinc Philostr. in Antae. [gap: Greek word(s)] franum injecit, pro moderatus est iram. Camus et fraenum. Psalmo. 32. ] fraenum nonnulli in fortunae manu statuunt. Hinc plerisque locis eadem clavum tenet navigii gubernaculum. Sed habenas tenere, pro regere, passim apud autores usurpatum. Quia vero funem ex corio primum fuisse constat, ut naves apud Homerum [gap: Greek word(s)] ligantur, funes interdum habenas vocitari comperias. Et nostri Bellunenses, toto agro, validissimos funes ex crudo corio in lingulas longas secto, in tricasque mox arcte complicato conficiunt, quos etiam rusticorum vulgus funes appellitat. Quin et Virgil. vetustatis amor dixit, classique immittit habenas, cum funes intelligeret velo regendo aptos, ut Caelius Urbanus antiquus Grammaticus interpretatur. Quamquam eruditissimi nostro tempore sint, qui eo loco habenas metaphorice pro clavo positas arbitrentur.

TEMPERANTIA. CAP. XX.

EAdem porro ratione qua clavus in navi moderationem significat, fraenum tum moderationem, tum quam Theologi nostri temperantiam appellant, significare dicunt: Nam quod temo navibus, in Equis fraenum est. Jocatur in hanc sententiam Plautus, Rudente, navem pro Equo intelligens, ubi Sacerdos ad puellas ejectas ait: Nempe Equo ligneo per undas caeruleas estis vectae. Camus et fraenum idem sunt, quamvis camus ad inflectendam cervicem comparatur, fraenum ad oris, ac perinde totius corporis regimen. Horum significatum est, malarum incitationum coercitio, ut exponunt Theologi eo loco, In caemo et fraeno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. Dicitur autem [gap: Greek word(s)] ab inflexione [gap: Greek word(s)] , quod domare est. Hujusmodi enim fraenigenere celebratum, insigne cubiti mensura manu praetenta, neque non fraeno, in hunc scilicet modum:

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]


page 607, image: bs607

De qua ita nos:

Una manus cubitum ostentat, gerit altera fraenum:
Illa, modum servae haec admonet, os cohibe.

DE TURBINE PUERILI. CAP. XXI.

HAbenarum mentio turbinem in memoriam attraxit, quia turbinis concitatio ab habena est. De hoc autem Graeci Latinique potius quam AEgyptii, quantum investigare potui, meminerunt. Quoniam vero clari admodum viri similitudinem a rhombo, qui turben est, desumpsere, quid in eo lateat hieroglyphicum, exponere visum est operae pretium.

VEHEMENS MENTIS AGITATIO. CAP. XXII.

[note: Rhombus quid. Galli, une pl robete, une trompe. ] ESt autem rhombus, ut hic exordiamur, lignum buxeum, vel ex solidiore aliqua arbore tornatum, plana lataque primum basi, cono sensim in angustum abeunte cujus apex clavo armatur ferreo. Usus ejus in puerilibus ludis cum antiquissimus fuerit, Fllorentini, apud quos plurimum exercetur, eum vulgo Palaeon appellant, vocabulo ipso vetustatem indicante. Implicatur is a cuspide praelongo loro, atque ita ludo puerili, quanta vi fieri potest excussus, basi superne cuspide inferne versa solo alliditur: dum vero ab intorto se loro explicat, in raptissimam concitatur vertiginem, atque ita volubiliter rotatus, spatiis ampliter curvatis hac illac fertur: pueri superinstantes flagello illum exgitant, acrique intorta plaga impetum vehementiorem adjiciunt: Turben hic a Tibullo, a Marone autem turbo, ut sosipater Charisius observavit, dicitur. Ob eam igitur concitatissimam vertiginem agitationemque, Poetae mentis volubilitatem, quae nullo possit loco consistere, rationeve separari, quod plurimum in furore accidit, expressere. Atque ita Tibullus amtorio furore exagitatus, de se dicit:

Namque agor ut per plana citus solet verbere turbo,
Quem celer assueta versat ab arte puer.

[note: AEn. lib. 7. ] Ludum hunc Maro dilucidius pinxit, ubi correptam furiis Amatam Reginam nusquam consistere posse, ita luculenter ostendit, ut versus hi, vel decies repetiti, nullius umquam taedio recitentur:

Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo,
Quem pueri magno in gyro vacua atria circum
Intenti ludo exercent: ille actus habena
Curvatis fertur spatiis, super inscia turba
Impubesque manus mirata volubile buxum
Dant animos plagae. Non cursu segnior illo
Per medias urbes agitur, populosque feroces.

Quoniam vero inter furoris species quinque a Platone memoratas, amatorius locum obtinet, thombum Magi alliciendis amatoribus aptum venficiis adhibuere: de quo apud Theocritum, Pharmaceutria.

DE COLU ET FUSO. CAP. XXIII.

NEque quidem in mystico hoc scribendi genere contemnendae sunt colus et fusus, cum ex iis antiquissima quadam referantur significata.

FATUM. CAP. XXIV.

PEr colum autem et fusum significari fatum, longe manifestius est, quam ulla debeat commentatione ulterius explicari: plena siquidem sunt Poetarum volumina, fatum ipsum per flumina, per [note: Plato lib. 12. de Republ. Parc. irum pictura. ] fusum, per colum, per fila ubique significantium. Tres vero Parcas illas hujus negotii arbitras, qua de causa vetustas finxerit, Platonem latissime interpretatum alibi diximus. Tres autem illas esse, quarum una colum sustineat altera neat, tertia adactis in fila forficibus modo haec, modo illa occet: ita rebus quotuquot in mundo sunt, ortum, auctum, interitum esse proprium, ignorare neminem


page 608, image: bs608

[note: Vulgatus est hic bersus: Clotho tenet stamen, Lachesis trahit, Atropos occat. ] crediderim. Si vero tabulae hujus seriem quis delineari sibi cupierit, ita picturam degeramus, ut Clotho vestem induta versicolorem, cum corona septem stellis insignita colum teneat ingentem admodum. Lachesis veste passim stellata in signis, in pendentium magno numero fusorum fila immissis, modo hunc, modo illum torquere videatur, utraque palma ad torturam composita. Atropos atrata insultet filis forfice detruncandis. Fusi solo passim jaceant, alii modico, alii plurimo obvoluti stamine. Fila variis sint picta coloribus. Minime vero dissimulanda sunt, quae filo super ex Divinis literis tradit Hesichius: subtegmen qui idem mortalium intentionem indicare, stamen vero Dei nutum, utpote firmius, eaque gratia quae stabilis atque incommutabilis in nobis permanet, quae nostrae intentionis subtegmen admittit, ut boni operis indumentum contexatur.

NUPTIAE. CAP. XXV.

[gap: illustration]

QUod vero colus et Fusus novam nuptam indicet, aliquis forte dubitarit. Sciendum autem id inde sumptum boni ominis causa, quod C. Caeciliae, quo alio nomine Tanaquil Tarquinii Prisci uxor fuit, lana cum colum et fuso iln templo M. Anci diutissime adservata perdurarit, cujus rei mentionem facit Varro. Et quoniam res Tanaquili feliciter cessit, institutum ut nubentes virgines comitaretur colus corrupta, [note: Colus et fusus nobe nupitis dantur, et quare. Bellunemsiu mos in solin nibus nobarum nuptarum. ] et fusus cum stamine. Hinc gratulari libet antiquitati patriae meae: ubi toto territorio adhuc hujusmodi observatur, ut postero die quo nova nupta traducta fuerit, mane praesto sint domestici conjunctiores sponso, cum colu et fuso, quos novae nuptae offerant, armaque alia quibus opus aliquod domesticum fieri soleat: quamquam vulgus interpretatur id ea de causa fieri, quasi subinnuere velint, hesternum quidem diem et genialem et festum fuisse, postero autem ad officia muliebria redeundum. Nam et alibi de olla meminimus, quam nova nupta postero a nuptiis die jubebatur a socru petere, quam illa peracerbe conviciis etiam superadditis abnegaret. Sedenim tam pervulgatus de colo fusoque mos antiquitatem sapere mihi videtur.

PAULATIM QUID EFFECTUM. CAP. XXVI.

SEparatim autem per fusum glomo obvolutum, sunt qui paulatim quid effectum intelligant, quod apud veteres nusquam inveni. Nam fila ipsa dum nentur, paulatim coeunt, sensimque torquentur, et ex molli vellere linove per patientissimam contationem in eam soliditatem ac firmitudinem, quae operibus faciendis apta sit et idonea, coalescunt.

MORS. CAP. XXVII.

[gap: illustration]

[note: An quod Jobis et Themidis filia perhibentur. [gap: Greek word(s)] sortior, qbia omniu sortes moderatur Atropos qui mutari aut berti ne quintur: Clotho, quod omnia coordinet. ] AT colus atque pensa tantum, staminibus abruptis, mortis habere significationem tradunt, vulgata quam citavimus Parcarum fabula, quarum munus esse diximus, suum unicuique rei finem praescribere: inde etiam ficto nomine, quod, ubi fatalis advenerit dies, nemini pareant. De vi autem earum, quam [gap: Greek word(s)] esse dicit Plato, nos inconvertibilem dicere possumus, quoque pacto non circa stabilem corporis sanitatem tantum, verum etiam ad animos in legum cultum et observantiam inducendos munus exerceant suum, quin legibus et sanctionibus firmam praestent incolumintatem, duodecimo Legum libro circa finem Plato disserit, ibidemque interpretes de fixarum stellarum orbe multa. Lachsin quippe firmamentum esse (ut superiorem sabulam apertius interpre temur)


page 609, image: bs609

[note: [gap: Greek word(s)] nio, glomero, silum scilicet [gap: Greek word(s)] . ] in cujus stellis vires sortesque inferiorum omnium contineantur. Clotho vero Planetarum coetum, in evolvendis rerum sortibus firmamento subministrantem. Atropon denique Saturnum, qui stabilitate sua eductas in effectum sortes immutabiliter confirmet: quae quoniam late apud eos disputantur, a me nunc praetereuntur.

DE LAQUEO. CAP. XXVIII.

HAEc vero Parcarum lina in opus deducta, laqueum neverunt, artificique astu composuerunt: de quo dicere non fuerit importunum,

AMOR. CAP. XXIX.

LAqueus vel vinculum, nunc rete, nunc decipula quaelibet, amorem hieroglyphice significat, quippe qui artibus his homines convenetur, tacitaque aggressus incautos in insidias trahat. Addunt etiam nonnulli hamum, de quo loco suo dictum. Quod ad laqueum facit, aliqua spe proposita voluptatis ita decipimur, veluti feras quoque, apposita esca, spe boni, cepere moris est. Neminem enim facilius decipias, et arbitrio colligatis tuo, quam amantem: unde etiam vinculum, et vinciendi, et captivum reddendi, significatum habet.

VENUS. CAP. XXX

[note: Cum Calytra. ] IPsi vero Veneri amoris genitrici a vinculo nomen inditum: siquidem a viere, quod ligare est, dictam ait Varro. Quod vero apud Lacedaemonios Venus cognomento [gap: Greek word(s)] , pedicis circa pedes obvolutis ostendebantur: nam Tyndarum ferunt conjecisse Venerem in vincula, quo filiarum opprobria, quae impulsu ejus acciderant, ulcisceretur. Sedenim Pausanias figmentum hoc a vulgi fabula sommovet, remque eruditius hieroglyphice interpretatus, ea specie significari tradit, quod debeant mulieres erga viros suos in fide firmiter et constantur permanere. Nostri in universum castitatem et sobrietatem ita comparandam monuere, si tali utamur hieroglyphico, dum ajunt:

Compedibus Venerem, vinclis constringe Lyaeum.

DIANA. CAP. XXXI.

APud eosdem Lacedaemonios, Dianae simulacrum, quod Iphigenia et Orestes ex Taurica regione detulerunt, vitice colligatum colebatur, nempe quod eam auferentes viticem fasciculo obvolutam occuta verint. Huic quondam homines sorte ductos immolabant, quod sacrificii genus Lycurgus in Epheborum stagra commutavit, simul ut aram Dianae, quod ipsa oraculo sibi deposcere visa erat, humano sanguine conspergeret, simul ut plagarum cotemptu fortiorem redderet juventutem.

DIANASTRANGVLATA. CAP. XXXII.

[gap: illustration]

APud Caphyatas Arcadiae populos, Dianae strangulatae simulachrum, atque eidem templum erat. Significabat id non hieroglyphice, sed historice, rem super ea gestam: propterea quod pueri quidam circa templum ludentes funiculum repertum simulacri collo injecerunt, se Dianam suspendisse dicentes, quos Caphyatae lapidibus obruerunt, oraculo inde moniti eos sepelire, et sacra quotannis facere, cum eorum uxores omnes abortivos partus ederent. Author Pausanias.

FIRMITAS. CAP. XXXIII.

[note: 2. Martim. Sic Satura. in compedi. bus bisebatur per annum laneo] SUum vero [gap: Greek word(s)] Lacedaemonii pedibus vinctum colebant, cujusmodi vetustissimam apud eos statuam fuisse Pausanias attestatur, ne scilicet aliorsum aburbe sua secederet, sed in ea firmus stabilisque permaneret. Cujusmodi insania Tyrios etiam vexavit, quo tempore ab Alexandro Macedone obsidebantur: nam


page 610, image: bs610

[note: binculo cujus moris causam reddit Macrob. Satur. lib. 1. c. 6. ] et Apollinis ipsi sui basin aurea catena religarunt, cum quidam in concione progressus affirmasset, visum sibi per nocturnam quietem Apollinem dicere, velle se transire ad Alexandrum: post quod vinculum injectum super eum Tyrii Alexandrinum cognominarunt. Sedenim aliorum quoque deorum statuis Plutarchus in Problematis Tyrios vincula injicere, id scilicet indicantes, quod lento gradu in scelerum castigationem ferantur. Et Horatii locum de poena quae claudo incedit pede, in hanc eandem sententiam Porphyrio interpretatur.

JUNONIUS. CAP. XXXIV.

[note: Milonis statua. ] ET ahonea Milonis statua in Olympia fuit, quae super discum posita vinctis simul pedibus inniti videbatur. Malum autem Punicum sinistra tenebat. Dexterae digiti recti, et rigentibus similes apparebant, vittaque caput habebat redimitum. Rem ita interpretatus est Philosophus Tyancus, ut Milonem athletam dixerit Junonis Sacerdotem a Crotoniatis institutum, idque mitram et redimiculum indicare. Arborem vero malum Punicam solam in Junonis honorem plantari.

FORTITUDO ATQUE TEMPERANTIA. CAP. XXXV.

[note: Minerba obligata quid. ] QUamquam alii eruditionis hieroglyphicae non ignari, dicunt pedes colligatos, dimoveri posset. Malum manu comprehensum, digitorum ejus fortitudinem indicare, quod identidem nullius conatu avelli posset. Porrectionem vero digitorum eodem roboris argumento significasse, quantum illi virium inesset, quod a quoquam vel robustissimo, neque inflecti, neque dimoveri potuerint. Per vitam vero temperantiam hominis ajunt indicari: athletae enim vires suas ea potissimum ratione custodiebant, quod ab iis, quae corpus enervant, libidinibus, studiose admodum abstinebant.

MINERVA ARCADICA. CAP. XXXVI

[gap: illustration]

NEque quidem Dianae tantum simulachrum obligatum erat apud Arcadas, verum etiam Minervae signum obligato crure ostendebatur. Significabat id vulnus, quod ipsa a Teuthi Arcadum duce acceperat, dum illi suadere, et obstare conaretur, ne Graecorum societatem deserevet, quam ipse ob simultatem in Agamemnonem repudiaverat. Teuthis autem apud Arcadas colebatur, et certamen id cum Minerva illi laudi adscribebatur. De stupore vero, et imperitia Arcadum, qui nihil cum Minerva commune aut sociale habuerint, in Quercu, atque etiam in Asino, satis dictum

[note: Notantur quoque a Luciano, in Astrologia, ab Athenaeo, lib. 14. et Aristoph. in auribus. Saturnus alligatus. Adberbum a Macrobio lib. 1. cap. 5. Saturn. Hinc artisiciosa et ingeniosa Daedala Home] SEMEN IN UTERO. CAP. XXXVII.

SAturnum Apollodorus alligari ait per annum laneo vinculo, et solvi ante diem sibi festum mense Decembri: atque inde proverbium, Deos habere pedes laneos. Hinc vero signisicari semen in utero animatum (nam a satu Saturno nomen) in vitam grandescere, ac donec erumpta in lucem, quod decimo fieri mense, et Virgilii et aliorum testimonio, iis quae recte ferunt, comprobatur, mollibus interim naturae vinculis detineri. Sunt vero qui referant id ad tempora, quae certa naturae lege connexa sunt: vel quod fruges omnes vinculis nodisque quibusdam alternentur: vel quod in Tartara conjectus, propter loci, in quo versatur, profunditatem, quasi quibusdam ibi vinculis detineatur, ut deportatus. Alii fictum volunt ob motus tarditatem, de quo alibi.

ARTIFICIOSUM OPUS. CAP. XXXVIII.

QUae vero vincula statuis, quas Daedalus elaborasset, injici solita sunt, id sibi volunt artificiose adeo fuisse fabrefactas, ut abire viderentur: quocirca vinculis compescendae esset. Meminit hujus


page 611, image: bs611

[note: rus, et Pindarus in Olympi is, dixere, et Virgil. Dada; a Circem. AEn. lib. 7. Nimirum Aristoteles l. 1. de Anima, refilles opinlonem Democriti. Amor cacus quid. ] rei Plato in Menone, Daedali signa, inquiens, ni religata fuerint, abire et fuagam arripere: ubi vero revincta sunt, consistere. Proinde siquis aliquod ejus habeat, et solutum esse sinat, incertam eam esse possessionem, perinde ac si quis servum habeat fugitivum, et I. Politicorum Aristoteles Daedali statuas memorat, quas vulgus raoveri. et opus facere dictitasset. Neque desunt qui ligneam Venerem, a Daedalo fabricatam autument, quae argento vivo infuso moveretur. Hinc quotiens opera hujusmodi et pulcherrima et absolutissima esse ostendere voluerimus, si Platonis sententiam approbemus, eorum pedibus, aut quae opportunior fuerit parti aliquid adalligabimus.

NEQUITIA. CAP. XXXIX.

JUniorum incoeptum esse volunt nonnulli quantivis pretii viri, amorem obligatis oculis pingi: neque id antiquam sapere eruditionem, cum eum ipsi dicant oculatissimum. Plerique tamen veterum, ut Theocritus, Menander, Archilochus, et e nostris praecipue Virgilius, amori caecitatem attribuerunt, eum scilicec amorem intelligentes, cui assidua est comes nequitia. Affectum enim in turpitudinem coecum esse, nemo non dixerit. Appetentia enim quae ab oculorum sensu est, intellectum concitat ad voluptatem: ea vero tali orta principio, quae putat in conspectu esse bona, ea tantum concupiscit, addictaque sensui a contemplatione avertitur, neque sui compos est, ut possit eligere. Impetu igitur raptatur, et in furorem fertur. Furor dubio procul intellectum obcaecat: [note: AEn. lib. 1. ] quique ita affectus est, is caco carpitur igni. Qui vero electionis est compos, auream colit Venerem, nihilque prius curat quam caeci stimulos a vertere amoris: caeci, quia dubio procul affectus ille a sensu rectus, aut exoculatus est, aut ita oculos habet obligatos, ut nec quae attingunt ad rem, nec sumptus videat. Quod vero sint qui, Caeco carpitur igni, exponant, caeco, validiore, quia dixerit Ovidius, Quoque magis tegitur, tanto magis astuat iguis, cur non dixere potius, caeco, intellestus [note: Si sapin amente dicas non Lector amantem. ] et rationis lumine privato? Id tamen active, quia non videbat omnino Dido quo raperetur, in quantam aerumnarum tragoediam se praecipitaret. Amat Scyllam Glaucus: Scylla lupis est canibusque succincta, quod meretriciam protervitatem et impudentiam ostendit. Glaucus idem vel caecus, vel, ut significantius loquamur, luscitiosus, et glaucoma caecitas Latinis est. Sed cur non ea etiam de causa laqueum amoris insigne dixerimus, quod ubi quis perdite insanire coepent, extremo sibi ausugio, et miseriarum liberationi laqueum agnoscat? ut elegantissimus ille monet senariolus:

[gap: Greek word(s)]
[note: Lib. 4. ] [gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]

Quod ita Latine reddere possiimus:

Farnes amorem sedat: haec si non potest,
Non grande saltem tempus efficit: nisi
Praestare tempus hoc que at, reliqua salus
Est laqueus, aptes quem tibi.

Passim vero Poetae amoris retia decantant, quae statim declinare studeamus. Nam, ut sapientissime admonet Lucretius,

Nam vitare plagas in amoris ne laciamur,
Non ita difficile est, quam captum retibus ipsis
Exire, et validos Veneris perumpere nodos.

VENATOR. CAP. XL.

[note: Arma benantium praecipua. ] SEdenim cum venationla praeses Diana fingatur, jure illi et laquei et retia sunt attributa, utpote praecipua venatorum arma. Unde Ps. 90. scriptum. Libera me de laqueo venantium. Et 125. canitur: Anina nofira sicut paesser erepta est de laqueo venantium. Ubi animad vertendu est apud Graecos quidem


page 612, image: bs612

[gap: Greek word(s)] legi, quam literam nostri secuti sunt, sed apud Hebraeos vocabulum esse, quod ajunt sigrificare Sidonios, populum Judaeis semper infestissimum: venatores enim Sidonii, inquit Adamautius. Neque ignoravit hoc Maro noster, apud quem Venus mater AEneae filio:

[note: AEn. lib. 1. ] --- Media sese fert obvia sylva,
[note: Spartanae. ] Virginis os babitumque gerens et virginis ara
Namque bumeris de more babilem suspenderat arcum
Venatrix dederatque comam diffundere ventis,
Nuda genu, nodoque sinus collecta fluentes.

Curque hoc venatricis habitu incederet, causam mox infert:

Virginibus Tyriis mos est gestare pharetram
Purpureoque alte furas vincire corburno.

ANNONA. CAP. XLI

[note: Venationis hierioglyphicum. ] QUinetiam ipsa venationis locutio aliquid prae se fert hieroglyphiorm: siquidem venatio tum victum, tum annonam, et quicquid in humanae vitae usum comparatur, significare dicitur. Venatui enim primae ciborum deliciae comparatae. Quare videas locum Psalmographi: Viduam ejus praecipue benedicam, quod in antiquis Graecorum exemplaribus [gap: Greek word(s)] , non [gap: Greek word(s)] , legitur, quod venationem significaret: ex qua locutione Theologi omne ciborum genus quod ad pulpamenta comparatur, accipiendum dicunt. Nam et qui Hebraicam lectionem sequuntur, aliquid simile deprehendere, cum pro, Viduam ejus benedicens benedicam, annonam illius; alii, praecipue benedicam; alii, amplificabo, copiosissimamque faciam, reddiderunt.

DOLI OCCULTI. CAP. XLII.

[note: Hinc in laqueum inducere, et illud Platonis in Sophista, baud facile esse omnes laqueos effugere, id est omnes dolos. [gap: Greek word(s)] ] SEd ut ad laqueum revertamur, id instrumenti occultos dolos et calliditatem, insidiarumque, indicat cogitationes. In occulto enim tendi solent insidiae, quemadmodum et laquei, et in ejusmodi sententia a fatidico vate Davide positum invenias. Idem alibi mortis laqueum memorat, pro morte per insidias intententata. Nam quod laquei venatoribque adversus feras id insidiae in hostes praestant. Dubio procul enim ubi in Psalmo legitur, Laqueum paraverunt dolos omnino significat Eucherius. Atque alibi in iisdem sacris literis de meretrice legas, vinculum in manibus ejus de vitiis: Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum, ut contrito laqueo liberemur. Nam haec quamdiu rupit Samson, inimicos vicit.

DE CATENA. APERTA VIS. CAP. XLIII.

CAtena vero vim apertam significat, quia victis palam catenae injiciuntur, neque ullam exigunt occultationem.

VITIA. CAP. XLIV.

THeologi nostri veteres catenas vitia significare contendunt: quod vitia se invicem gignere, atque arctissime complecti consuevere. Nam qui de moribus disputant, necesse ajunt multa illi inesse vitia, in quo vel unum tantum suerit in conspicuo: usque adeo peccatura esse transire lineam, finivere. Sic e manibus Petri Apostolum principis catenae ceciderunt: sic illi solvendi jus divinitus attributum. Hoc tamen sgnificato juniores libentius dixere.



page 613, image: bs613

CONJUGIUM. CAP. XLV.

[gap: illustration]

[note: SUnt tamen et maritalis vitae indicia, propriaeque similitudines Hinc Seneca in dialogo affectus et ration eompedes aureas uxorem sormosam bocat, et Horat us amitam formosam, gratam sompedem. [gap: Greek word(s)] ] catenae, quae pedibus, quaeque manibus injiciuntur. Nam pedicae vitae liberioris progressum impediunt, hominemque intra certae rationis ergastula cohibent, neque licentius evagari permittunt. Manjcae vero sunt negotiorum impedimenta, quibus implicari necesse est: familiae patrem, si rem, liberos, domumque suam recte administratam, institutamque velit.

DE JUGO. CAP. XLVI.

INter vinculorum genera et jugum est, cujus varia omnino sunt lignificata. Sed quoniam de maritali viriculo quid coepimus, eidem hoc adjicimus.

PAR COPULA. CAP. XLVII.

[note: Conjus, et conjugium. ] PRo vita conjugali, vel ipso nomine rem indicante, honestiori argumento jugum accipi, Ea siquidem est conjugatio et copula maxime maritalis, unde conjugium et vincula jugalia, et parem denique [note: Theocritus in Vita de amore mutua, [gap: Greek word(s)] parique jugo sese inbicem amabant. Jugum militare. ] conatum, curam, amoremque, et studium in consoitibus esse debere indicat, atque hoc est, quod apud eruditos dictum invenias, Pari jugo.

SUBJUGATIO. CAP. XLVIII.

APud Horatium jugum aheneum, pro violenta subjugatione politum reperias, ut Carm. lib. I. od. 33.

Sit visum Veneri, cui placet impares
Formas atque animos sub juga ahenea
Saevo mittere cum joco.

Nam et subjugare, militare verbum, et sub jugum mittere, passim apud historiae scriptores invenias. Erat vero hujusmodi jugi species, ut in Armorum commentario diximus, ad similitudinem Graecae literae, duabus scilicet hastis in terra defixis, tertiaque ad summum earum deligata, sub qua victi hostes omnibus armis exuti subeuntes, transire per ignominiam jubebantur.

SERVITUS. CAP. XLIX.

[gap: illustration]

INvenias et pro servitute jugum poni, ac perinde pro fatigatione: unde subdere colla jugo, pro trahi in servitutem et [note: jugum Domini suabe. ] labores, passim apud Poetas, a Bobus nimirum sumpta metaphora, qui ad hoc junguntur, ut laboribque exerceantur. Hoc significato Assertor noster, qui calicis amaritudinem suis pollicetur, de promptae voluntatis alacritate loquens, suave esse jugum suum, et onus leve profitetur.

LEGES. CAP. L.

SUnt qui per ejusmodi dictum leges intelligi putent, quod appellatione jugi legum onus fuerit etiam Davide nuncupatum. Omnino vero leges pro subjugatione et imperio [note: Alias mores AEn. l. 1. ] vicissim a Marone dictum: Legest viris et moenia ponet. Nam qui legibus parent, similitudine quadam colla jugo subdere videntur: et qui potentiorum arbitrio subjiciuntur, subire jugum identidem.

PATIENTIA. CAP. LI.

SUnt qui jugum significato patientiae praeferant, quo plurimum insigniri gavisus est LEO X. PM. Cum enim ab ineunte aetate Virgilianum illud admirari coepisset, quod solitus sit ille, ut ajunt dicere, nullam homini virtutem patientia commodiorem esse, eam sententiam ita carmini mox inservit:



page 614, image: bs614

Superanda omnis fortuna ferenda est.

[note: AEneld. l. 5. Leonis X. P. M. patientia tessera familiaris. ] Nullum unquam is opus neque publicum, neque privatum, etiam cum ad Pontificatum evectus esset, faciundum locavit, cui jugorum insignia non apposuerit, cum inscriptione, SVAVB, ut scilicet ad virtutis ejus fructum percipiendum alacrem esse necessariam voluntatem innueret, jugumque id suave futurum quod libenti animo toleraretur. At contra nihil tam facile, quin diffidle appareat, quod invitus facias. Postea vero, cum is rerum potitus esset, ad insigne id ea accommodata est interpretatio, quae orta est ex re ipsa, eo scilicet principe justam et dementem, atque adeo suavem human generi servitutem obtigisse.

JUPITER. CAP. LII.

SEd quid illud, quod ipsius Jovis symbolum est, jugum? Jugare siquidem Jovis inventum esse veteres tradiderunt, et a Jovis nomine Graeci [gap: Greek word(s)] deduxerunt. Ipsum autem ajunt primum jumenta junxisse, ut ea in frugum satu frugalem nobis operam praestarent. Nam

Ante Jovem nulli subigebant arva coloni.

Nec ignoravit hoc Naso, cum scripsit de Jove ipso:

[note: Georg. l. 1. Obid. lib. 1. Metamer. ] Semint tum primum longis Cerealia sulcis
Obruta sunt, pressique jugo gemucre Juvenci,
Post quam Saturno tenebrosa in Tartara misso,
Sub Jove mundus erat.

DE CLAVO. CAP. LIII.

HAbet quid simile cum jugo, cumque laqueo, clavus, quantum pertinet ad colligationem, applicationem, unionem: quare locus exigit, ut super eo quoque [note: Sic Horat. Figit adamantinos summis berticibus dira necessitas Clabos. Clabi hieroglyphica. Carm. Ode 35. ] aliquid disseramus.

SISTERE. CAP. LIV.

CLavusutique sistendi firmandique signum habitus apud antiquos. Et Dea ipsa Necessitasada? mantino clavo insignis fingebatur, quae ubi quid faciundum decrevisset, non licere vel Diis ipsis intercedere, Homerus ait. Hinc apud Horatium Fortunam ipsam, quae rerum humanarum domina, fingitur, semper anteit sava Necessitas, sipe, quod in antiquissimis codicibus observavi, serva Necessitas,

Clavos trabales et cuneos manu
Gestans ahenea, severus
Uncus abest, liquidumque plumbum.

Eodem utitur hieroglyphico Tullius in Verrinis, ubi ait: Et ut hoc beneficium, quenudmodum dicitur, trabali clavo figeret, cum consilio causam Mamertinorum cognoscit, et de confilii sententia Mamertinis se frumentum non imperasse pronunciat.

SOSPITAMENTUM. CAP. IV.

QUi vero clavus aheneus, nonnumquam et ferreus in postico pariete templi, quod Minervae dicatum erat, in Capitolio visebatur, praesentanei remedii ad mala quae impendere viderentur signum habebatur, atque amuletum erat praecipue contra pestilentiam eoque vim morbi sisti persuasum suit. Figebat eum Consul solenni sacro. Et aliquando Dictator solius figendi clavi causa creatus est: quo in albo Cincius Manlius, Cn. Quintilius, et alii nomen habent apud rerum scriptores, Cujusmodi rei adhuc Romae extat monumentum hoc:

M. HORATIUS CONSUL EX LEGE TEMPLUM JOVIS OPT. MAX. DEDICAVIT ANNO POST REGES EX ACTOS. A CONSULIBUS POSTEA AD DICTATORES, QUlA MAJUS IMPERIUM ERAT SOLENNE CLAVI FIGENDI TRANSLATUM EST.



page 615, image: bs615

ANNUS. CAP. LVI.

[note: Clabus an nalis. ] ERat et alterius generis clavus, qui Septembribus Idibus figebatur per annos singulos in sacrarum aedium parietibus, ad annorum numerum colligendum, quia parvus tunc erat literarum usus isque clavus annalis appellabatur.

DE CUNEO. CAP. LVII.

COntra vero Cuneus, quae vel natura sunt solida, velarte compacta, conglutinata et applicita sunt, discutit atque dissolvit, discissiaque separat, et a clavo totus diversus abit. Ideoque inter instrumenta necessitatis, quae fortunae operam suam subministrat, appingitur. Super eo est igitur disserendum.

DISSOLUTIO. CAP. LVIII.

POsito siquidem firmandi signo, quod per clavum indicatur, ubi scilicet sortuna quippiam stabilivisse videatur, cum et ejusdem munus sit, ea quae firmissima judicentur in humanarum rerum ludibrium dissiolvere, loco dimovere, discutere, atque disjicere: additus est ad necessitatis insignia [note: Hinc Hora. lib. 3. Car. ode 31. Exegi monumentum AEre perennius. ] cuneus, qui nimirum, uti dictum, dissolvendi, discindendi, atque separandi symbolum est. Et veluti per clavum firmatum aliquid ostendimus, ita per cuneum, infirmatu aut loco dimotum indicamus. Additum et ahenea haec gestari manu, ut vicissitudinis hujus perpetuitas numquam defutura commonstretur: siquidem, ut saepe alibi docuimus, perpetuitatem indicat aes: propterea quod rubigine non absumitur: ideoque Vegetius probat aereos clavos configendis navibus, quos ferreis anteponit, quod eos tempore et humore celeriter rubigo consumat: illos etiam in fluctibus permanere incolumes manifestum sit.

DE UNCO. CAP. LIX.

[note: Quinetiam forsan rapacitati, hinc Pythag. [gap: Greek word(s)] Quae sunt unguib. uncis, ne nutrias. ] QUae vero de Unco et Plumbo subsequuntur apud Horatium, eandem faciunt sententiam: siquidem unco trahi, quo loco dejecti fuerint, laesae praesertim majestatis rei, solitum, apud rerum scriptores saepe legimus: quare congruit uncus cuneo.

DE PLUMBO. CAP. LX.

PLumbum vero clavo perquam simile est, propterea quod eo infuso, et statuae, et aliae operum ae dificiorumque moles cohaerescunt, et firmitate stabiliuntur: et suapte natura est adeo ponderosum. ut etiam si non ad operis adhibeatur firmitatem, quam difficulter loco dimoveas, per se valeit significare.

HEBETUDO. CAP. LXI.

[note: Plumbeum ingenium. Cicero in epistolis ad Atticum. Atticum. lib. 4. de finib. bonor et D. Angust. libr. 3. contra Julianum. ] ALioqui plumbum hebetudinis indicium est. Nam cum veloclssima esse debeat mentis agitatio in eo, qui acutioris ingenii laude commendandus sit, ubi quem tardiorem ad ea excogitanda, consulenda, constituenda, adeunda, peragendave, quae usu veniunt, inspexerimus, a contatione ipsa, vel ab immobilitate, plumbeum ingenium per cavillum exprobramus. Unde in Tuseulanis Cicero: Ni sane in Physicis plumbei sumus. Et pro inefficaci et inutili, atque inani sermone plumbeum gladium, aut pugionem, apud eumdem Tullium invenias.

INIQUITAS, CAP. LXII.

JLiud etiam in Divinis litens observatur, quod iniquitas per plumbum inteliigitur. Iniquitas enim secundum Zachariae Prophetae visum, super plumbi talentum sedet. Vetus enim ponderis modus est


page 616, image: bs616

talentum. Ideoque Pharaonis exercitus, utpote qui in iniquitate permansit, tanquam plumbum in imas aquas pessum iit, ibique supinus in cavo profundi alveo recubuit, ut ait Adamantius.

DE VECTE. CAP. LXIII.

[gap: illustration]

QUid pondus significaret indicavimus: sed reliquum est instrumentum ponere, quo magna quantumlibet pondera facile moveantur.

ARS NATURAE VICTRIX. CAP. LXIV.

IS vectis est, per quem, artem humana industria comparatam, quae naturam longe vincat, indicamus, negotiave perdifficilia minimo conatu confecta. De vecte sane, deque aliis machinis Antipho Poeta senariolo eo, quem citat Aristoteles in Mechanicis, arte nos ea superare docet, quibus rei na tura ipsa repugnare videbatur. Magnas enim rerum moles loco dimovemus adacto vecte, hypomochlio, quem nostri Suppressam vulgo vocant, centri loco summisso, pondera supra [note: Vestis usus. ] omnium, qui rem non inspexe, fidem tollimus: et eorum qui inspexere, sed causam non intellexere, admiratione, huc illuc arbitrio nostro promovemus. Atque hoc est, quod in primis admirabile dicit Philosophus, quod quispiam pondus virium imbecillitate loco movere non potest, id ipsum facile commovere, et hac illacque ducere, adjuncto vectis pondere tam exiguo, si reliquae molis motae magnitudinem contempleris.

DE CLAVI. CAP. LXV.

PRaestat utrumque clavis, quod et cuneus et clavus: eadem enim aperit et claudit, hoc est, ligat et solvit, et in manu Jani praecipue statuebatur.

PUDOR. CAP. LXVI.

[gap: illustration]

DE qua quidem multa Poetae nostri. Sed ut sigmenta, ubi agitur serio, praetereamus, Fabii Pictoris si modo legitimum [note: J. nuae un[?]. ] est id opusculi, interpretationem afferemus, qui Janum dicit ad pudorem et sanctimoniam, domorum primum [note: Apollo [gap: Greek word(s)] . Quin et clavis ad linguam silentium notat Hinc AEschy lus citatua a D. Claemente strom. 5. [gap: Greek word(s)] . Et nostra profert lingua custodem clavim toquens. ] valvas, seras et claves excogitasse, ab eoque, januas appellatas: unde claves in simulacris, in beneficii hujus memoriam gestet.

SECURITAS. CAP. LXVII.

ALii dicunt fecuritatis ejus signum esse, quae passim eo regnante fuit: domos enim omnium religione ac sanctitate munitas fuisse praedicant. Alii a cludendi aperiendique anni officio, quod munus ejus esse Dei putabant, claves additas arbitrantur: eaque de causa Clusium et Patulcium appellatum. Ad hujus instar Apollo cognomento [gap: Greek word(s)] , colebatur apud Graecos, quod ineuntis et exeuntis anni arbiter haberetur. Janumvero eundem esse ac Solem, a multis ubique disputatum.

PORTUNUS. CAP. LXVIII.

NEque tamen Janus tantum cum clavibus, verum et Portunus cum clavi figurabatur in manu: nam et portarum Deus esse putabatur.

PARTUS. CAP. LXIX.

ERat etiam olim ritus, ut nuptialibus inter alia clavis quoque mulieribus traderetur. Id ajunt boni ominis causa geri solitum ad partus scilicet facilitatem illis comprecandam. Et hoc significato in sacris literis saepe invenies, Vulvam aperire.



page 617, image: bs617

JOANNIS PIERII VALERIANI HIEROGLYPHICORUM LIRBER XLIX. DE IIS QUAE PER LAPIDEM, ET ALIQUOT AEDIFICIORUM PARTES SIGNIFICANTUR. Ex sacris AEgyptiorum Literis. AD MAGNIFICENTISS. VIRUM ALOISIUM CORNELIUM.

CUm mecum reputo, Vir magnificentissime (nulla vero non hora reputo) quantus sit tuus erga me amor, quae beneficentia semper extiterit, suffundi me verecundia necesse est quod tibi nunquam alia ratione respondere cogitarim, quam redamando, beneficentiae vero hactenus immemor mihi fuisse videar. Nam quod ad amorem attinet, commune id est cum plurimis, cum tu innumeros alios, imo quotquot semel allocutus fuerit, ad te amandum, colendumque, trahas, et jucundissimo suavis naturae tuae blandimento novos quotidie amicos pares: adeo singularis est integritas illa tua dubio procul incomparabilis. Sedenim quamvis hoc maximi faciendum sit, longe majoris ponderis apud me est benignitas, qua me semper es tam liberaliter prosecutus: cui si parem referre gratiam non poteram, saltem ejus praedicatione liberarem me a dissimulationis suspicione: quae merito suboriri poterat, nisi aliquando eam confessus essem. Nunc igitur cum labores meos AEgyptiorum hieroglyphica, qualiacumque sint, publicare constituerim, pro amicorum moribus et ingeniis convenientis materiae commentaria in hune et illum distribuere consilium fuit: atque ita hoc de Lapide et fabricis nonnullis tibi deberi existimavi, quando hodie nemo privatorum hominum fabricae rationem, pulchritudinem et elegantiam te uno melius intellexit, intellectamque in usum et artem evexit. Quod si digna magnanimitatis tuae sors fato aliquo tibi obtigisset, aetas nostra nulli veterum in rei tam praeclarae amplificatione cedere judicaretur. Accipies igitur, Lapides meos primam aedificiorum omnium materiam, eosque ita tractabiles, ut vel in aere mansurum opus aedificare possis, quod contra fulminum casus incolume resistat, nullam fluviorum illuviem pertimescat, terrae motus, hiatus, eructationesque omnes, aspernetur: quae si tibi aliqua parte arriserint, magno ego beneficio affectus mihi videbor, qui multis olim a te commodis acceptis, per nugarum mearum distributionem obligationis illius meae partem aliquam tibi depensam existimaveris.

DE LAPIDE. CAP. I.

ANtequam ad aedificia aggrediamur, de Lapide prius dicere consentaneum est: non enim [note: Lapidis juramenti praesagium. ] quispiam nisi materia prius comparata, fabricare incipit. Sedenim et rudis lapis sua apud antiquitatem omnem habuit significata. Neque forte Romani temere Jovem lapidem jurabant, apud quos futurum erat, ut verae pietatis fundamentum ex petra solida jacerent. Petra enim erat Christus, de quo paulo inferius dicturi sumus: nunc enim a Gentibus incipere visum est. Multipliciter siquidem apud hos et illos lapis in cultu fuit: ut apud Thraces colebatur saxum, in [note: 1. Cor. 10. ] quo vestigium Herculis impressum esse persuasum habuere. Et Arabes, ut legere est apud Maximum Tyrium, tetragonum colebant lapidem. Apud Romanos lapis alter extra portam Capenam erat, qui cum siccitas temporis frugibus officeret, intra urbem solemni pompa ferebatur, et


page 618, image: bs618

[note: Petra manalis. ] statim pluvia, ut memoriae proditum est, cadebat: proptereaque Manalis appellabatur, quod ejus beneficio impetraretur, ut aquae a coelo manarent.

PERPETUITAS. CAP. II.

APud eosdem lapideus Terminus in Capitolio Divinis est honoribus celebratus: authoresque [note: Saxum Capitolii. ] sunt, saxum illud fuisse, quod Saturnus devorare non potuerit propter magnitudinem, cum Jovem deglutire se crederet. Nam vetusta illa superstitio omnis comminiscendis fabulis implicabatur. Cassiodorus, ut quae recepta sunt ponam, meminit aruspicem interrogatum, quando imperium Romanum casurum esset: respondisse, quando saxum Capitolii cadet: addidisseque insuper si eveniret, ut unquam caderet, futurum ut post XXX. annorum millia iterum resurgeret: tanta ejus artis fuit impudentia: nisi aruspex is per tantae multitudinis numerum perpetuitatem intellexerit, quam apertius explicuit Maro:

His ego nec metas rerum, nec tempora pono,
[note: AEneid. l. 1. ] Imperium sine fine dedi.

Atque alibi:

[note: AEneid. l. 9. ] Capitoli immobile saxum.

Nam et Serpens apud Homerum post novem Passeres devoratos in lapidem mutatus, significasse [note: Iliad. lib. 2. Serpens in lapidem versus. Cujus gloria nunquam perit. Ut qpud Arabes ex Herodoto. l. 3. Quibus modis firmabantur foedera antiquitus. Hinc juramentum per lapidem apud Cicer. Epistola ad Trebatium lib. 7. Et Apulejus libr. de Deo Socratis. Quid igitur jurabo per Jovem lapidem, Romano vetustissimo ritu. ] dicitur, captae eversaeque Trojae gloriam nullo unquam tempore perituram, ut scilicet Calchas attestatus erat, [gap: Greek word(s)] : quamquam super hoc aliter alibi.

FIRMITAS FOEDERUM. CAP. III.

[gap: illustration]

SEd ut significationes, quod nostrum est institutum, prosequamur, illud omnibus constat, lapidem foederum firmitatis hieroglyphicum fuisse, quod teste lapide apud veteres foedera sint firmari solita: quae ut homines rata scirent fore, Fecicalis Agnum laeva manu, dextera silicem retinens, si falleret, Jovem caeterosque precatus Deos, ita se mactaret, quemadmodum ipse Agnum: et secundum imprecationem saxo caput pecudis elidebat: quae latius explicata sunt apud Polybium libro tertio in foedere cum Carthaginensibus primum icto, quod aeneis tabulis inscriptum in aede Capitolini Jovis diutissime permansit. Et tale aliquid VII. Epistolarum, quas vulgus Familiares vocat, apud Tullium, epistola ejus libri prima, ubi de histrione AEsopo loquitur. Erat et juramenti species per lapidem simpliciter, ut Athenienses jurare soliti, quod Aristoteles et Philochorus subinnuunt: et Demosthenes contra Cononem, [gap: Greek word(s)] . Id quod sacratissimum intra se continet verae divinitatis arcanum: nam apud Hebraeos, AB, pater: Ben, filius: ABEN, lapis. Hic vero lapis ille est, si mysticum sensum introspicias, quem non temere Propheta memorat, et Petrus principibus populi et senioribus objectat, quod eum reprobaverint aedificantes, atque mox constitutus fuerit in anguli caput.

FIRMA PROSPERITAT CAP. IV.

NOn praeteribo illud lapidem e coelo lapsum felicissimi, constantisque successus in gerendis rebus aliquando fuisse signum: ut qui ad AEgos flumen visendae magnitudinis e coelo delatus traditur paulo antequam Lysander angustissimo temporis spatio, tam magna, tam continua felicitate, tam gloriose faceret adversus Athenienses. Quamvis perniciosum augurium Aristotimo AEliensium tyranno praestitit saxum e sublimi loco ab Aquila demissum in eam tecti partem, sub qua tyrannus cum uxore coenam, quae instruebatur, opperiebantur: nam paulo post ab Hellanico et aliis civibus foedissime trucidatus est.

PIETATIS NOSTRAE STABILITAS. CAP. V.

SEd quod ad saxum ab ea volucre demissum facit, in Aquilae Commentario statutam firmiter sedem per Lapidem in nido ab ea alite positum significari docuimus; quippe et cujusmodi ille lapis


page 619, image: bs619

esset, quaeque ex eo utilitates habentur, antiquorum secuti opiniones, commemoravimus. Ut vero nunc AEgyptiorum commentum magis approbemus, quidnam aliud Petra quam firmamentum et stabilitatem affert? Unde Psalmo XXX. qui apud Hebraeos XXXI. est, habetur: Quia petra mea, et munitio mea, quippe veluti arx in rupe sita, et turribus munita. In vulgatis, robur legitur; interpretes alii fortitudo mea: Romanus firmamentum habet. Nam cum nos passim Christum Assertorem nostrum petrae nomine accipi legamus, per petram nimirum pietatis nostrae stabilimentum intelligimus, super [note: AEN. lib. 9. ] qua Ecclesiam ipse suam aedificaverit, quod vere sit divinitus decantatum passim, Capitoli immobile saxum. Romano enim Pontifici haec promissa sunt, quippe Petro, qui Romae (nemo hoc inficiari, nisi imperitus ausit) sedem fixit: cui, ut Evangelia testantur, potestas data est in orbem universum: [note: Daniel. 2. ] quem locum etiam Theophylactus diligenter examinans: Non unius, inquit, Ecclesiae, non unius provincia imperium est Petro et successoribus ejus dem andatum, [gap: Greek word(s)] sed universi, ait, terrarum orbis. Adhanc sententiam facit Nabuchodonosoris somnium, quem [gap: Greek word(s)] appellat [note: Somnit Nabuchodonosoris explicatio. ] Strabo, qui per quietem imaginatus est, se statuam cernere visendae magnitudinis, cujus caput aureum esset, humeri et brachia argentea, ex aere venter, et femora: crura et pedes ferrei, luto ferruminati: ac saxum mox ingens, impulsore nullo, repente jugo montis avulsum in statuam procubuisse, eamque in cursu ejus prostratam et attritam in pulverem abiisse, qui ventorum mox flatu dissipatus est: saxum mox adeo crevisse, ut totam sua magnitudine terram occuparet. Cujus quidem ita conspecta statuae significatum Daniel, qui et Azarias, Propheta potius quam conjector, ita explica vit, ut per caput aureum diceret Assyrium regnum demonstrari. Brachia et humeros argenteos, duos esse Reges, qui Imperium illud eversuri essent, atque horum alterum aeramento similem, moturum ab Occidente in hujusmodi regni perniciem et eversionem: Mox rerum summam ferreum excepturum, lateque omnia obtenturum. Alii post rem gestam faciliore conjectura, imo animadversione potius oblata, ex subsecuto rerum eventu ita statuae rationem accepere, ut dicerent aureum illud caput Assyrium quidem regnum significasse, quod primum omnium fuit in terris constitutum. Sed per argentea brachia, hinc Arbacem Medum, illinc Cyrum intelligunt, quorum alter, Assyrio sublato Imperio, regnum Medicum, alter Persicum constituerit. Per ventrem et femora ahenea, Alexandrum Macedonem, qui rubicundo colore fuit, significari, qui ab Occasu Profectus Orientem subegit: cujus regnum post ejus mortem a successoribus, quos per femora possis intelligere, scissum est. Per ferreos pedes Romanos interpretantur, qui magis adhuc Occidui quam Macedones fuere, Macedonumque opibus eversis, late sunt terris omnibus dominati. Haec quidem illi tam vere, quam etiam ingeniose, omnibus dubio procul approbanda protulere.

CHRISTUS. CAP. VI.

SEd quod ad saxum pertinet, neque hi exequuntur, neque Josephus explicare voluit, consulto se interpretamentum illud praeterire silentio professus: quoniam ex historica lege, praeterita scriberet, non futura. Quod quidem homo Judaeus ideo mihi videtur subticuisse, nequae de Christo subsecutura [note: Amplior somnii Nabuchodonosoris, et sacrae historiae expositio. ] manifeste conspicere poterat, prodere cogeretur. Cui enim dubium sit, per saxum illud, quod universam statuam, atque adeo totum uniuscujusque statuae cultum sustulit atque dissipavit, Christianam intelligi pietatem, cujus sonus, perv